Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni III           Band Juni I           Anhang Juni III

24. Juni


DIE VIGESIMA QUARTA IUNII

SANCTI QUI VIII KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Joannes Baptista & Prodromus D. N. I. C.
Sancti plurimi Martyres sub Nerone Romæ.
S. Festus, Martyr Romæ.
S. Lucia, Martyr Romæ.
Sancti XXII, Martyres Romæ.
S. Rogatus Martyr, Carthagine in Africa.
S. Orentius, frater Martyr, in Armenia.
S. Pharnacius, frater Martyr, in Armenia.
S. Eros, frater Martyr, in Armenia.
S. Firmus, frater Martyr, in Armenia.
S. Firminus, frater Martyr, in Armenia.
S. Cyriacus, frater Martyr, in Armenia.
S. Longinus, frater Martyr, in Armenia.
S. Simplicius, Episcopus Augustodunensis in Gallia.
S. Geranus, Anachoreta in Ægypto.
S. Martha, Martyr in Ægypto.
S. Agoardus, Martyr Christolii in Agro Parisino.
S. Agilbertus, Martyr Christolii in Agro Parisino.
Sancti plures, Martyres Christolii in Agro Parisino.
S. Lupicinus, Reclusus Transaliaci in Biturigibus.
S. Frisius Martyr, in Auscensi Aquitaniæ diœcesi.
S. Gerasimus, civis Laurentinus in Calabria.
S. Theodulphus, Episcopus & Abbas Lobiensis in Belgio.
S. Joannes Portuensis, Eremita Tude in Gallicia.
S. Ivanus Eremita in Bohemia.
S. Ericus, Monachus Autissiodori in Gallia.
S. Bartholomæus, Eremita Furnensis in Anglia.
B. Joannes, Opilio in Artesia apud Belgas.

PRÆTERMISSI AUT AD ALIOS DIES RELATI
Opera R. P. Godefridi Henschenii p. m. nisi litteræ ad marginem positæ aliud indicent.

Sanctus Kanutus Junior, Rex in Dania profertur a Ferrario. Ejus Acta illustravimus VII Januarii.
S. Marcus, Episcopus Trevirensis, indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Is aliis potissimum Marius appellatur: de quo egimus XXVI Januarii.
B. Bonifacii, Episcopi Lausanensi, Inventio corporis, in Camera B. Mariæ prope Bruxellas: recolitur ab Henriquez in Menologio Cisterciensi. De ea egimus ad Vitam ejus XIX Februarii.
S. Joannes Therestes, apud Stylum in Calabria, non colitur hodie, uti per errorem habet hodiernum Romanum; sed die, quo Vitam dedimus, XXIV Februarii
Mauritius, Monachus Bonæ-vallis Ordinis Cisterciensis, & discipulus S. Hugonis Abbatis diu paralysi cruciatus, memoratur ut Beatus ab Henriquez & Chalemoto: Felix obitus ejus, sed tacito nomine, refertur in Vita dicti S. Hugonis num. 7 I Aprilis.
D. P.
Petri, Principis Lusitani, Alcobaciæ Monachi, ut Beati Translatio, facta an. 1239, refertur a Bucelino. Eamdem Translationem notant Cardosus & Chalemotus, sed abstinent a titulo Beati, sicut etiam ad diem quo obiit, a nobis inter Prætermissos ut hic relatus IX Maji.
S. Brandanus, cum mira peregrinatione, indicatur in quodam scripto Calendario Benedictino, & Episcopus habetur. Quæ omnia discussa sunt ad ejus Vitam XVI Maji.
Petrus, Abbas Casinensis, refertur a Bucelino, ab aliis XXVIII Maji.
S. Amphibalus, præceptor S. Albani, indicatur a Camerario in Menologio Scotico: sed Translatio Reliquiarum Westmonasterii, vocatur a Dempstero. Nos de eo simul & Albano egimus XXII Junii
Josias & Zechias, relati a Petro de Natalibus, cujus relatio continet inverosimilia. Nos certiora expectamus de illorum veneratione aliqua Ecclesiastica.
Lucia, Virgo Martyr Urbini, indicatur a Ferrario in Catalogo generali, citato Petro de Natalibus lib. 6 cap. 4: sed eum asserit dictus Ferrarius inverosimilia dicere, ipsamque in Tabulis Ecclesiæ Urbinatis, neque hac neque alia die contineri: quare certiora expectamus. Eam Lucejam appellant Maurolycus & Galesinius, atque Romæ tribuunt.
S. Simplicii Episcopi, veræ religionis Doctoris & Magistri, depositio Autissiodori, indicatur a Saussaio, sed videtur memoria falsus, cum talis non fuerit ibidem Episcopus, sed Augustoduni: cujus Acta hoc die damus.
D. P.
Monachorum multorum Antrensis cœnobii, qui a Danis cæsi sunt, Passio inscribitur Martyrologio Benedictino Menardi; & in Observationibus additur, trucidatos in natali S. Jo. Baptistæ, cum S. Guihardo Nannetensi Episcopo, anno 843; sed nec hunc, nec illos ullo prosequuntur cultu Nannetenses.
Egilhardus, Abbas octavus S. Cornelii ad Indam fluvium, prope Aguisgranum, a Normannis occisus, ut Martyr, cum titulo Beati, ad VIII Kalendas Junii, relatus est a Gelenio in Fastis Agrippinensibus: sed hic curavit benevole nos moneri, debere reponi ad VIII Kalendas Julii, sive hunc XXIV Junii. Suspicatur autem sacellum, nomine sancti Alardi, in silva prope Bullendorff, habere compellationem ab ejus nomine detortam: quod in Animabus illustribus Juliæ, Cliviæ, &c. Theodorus Rhay etiam tradit. Aliqui a S. Hilario sacellum appellatum arbitrantur. Certiora hactenus monumenta non potuimus obtinere.
Gerardus, Prior Viconiensis Ordinis Præmonstratensis in Hannonia, ob doctrinam & vitæ sanctimoniam gratus Comitibus Hannoniæ, a dæmonibus territus & verberatus, diem obitus hunc fore prædixit. Ita tractatus Gallicus cui titulus Thesaurus cœnobii Viconiensis cap. 18; ipsumque titulo Beati honorat: eum tamen titulum omisit Chrysostomus Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, & Raissius in Auctario ad Natales Molani; credo quia Viconiæ nec minima quidem cultus alicujus apparentia inveniebatur.
D. P.
B. Joannis Agni, Ordinis Prædicatorum, obitus in Flandria Gandavi anno 1296, notatur in Auctario Raissii ad Natales Belgicorum Sanctorum Molani: sed nullum ille habet ibi cultum, licet variis miraculis illustratus feratur.
D. P.
Joannis Baptistæ Tolomei Senensis, Ordinis Prædicatorum, defuncti Avenione an. 1320, Vitam scripsit Gregorius Lombardelli an. 1584 addito titulo Beati, quod secuti Auctores Fastorum Senensium & Marchesius in Diario. Narrantur ibi varia miracula, & cap. 17 allegantur testes oculati; adeo ut Lombardellus videatur præ oculis habuisse vel Vitam vel Processum aliquem, paulo post mortem Joannis confectum; quod tamen nusquam indicat; queritur autem non haberi Avenione distinctiorem notitiam miraculorum post mortem: sed cum neque ibi cultum habeat aliquem, neque Senis; apparet eum hic locum non posse habere, nisi forte in aliquo Corollario, tunc ei dandum, quando antiquam Vitam, siqua uspiam extat, nanciscemur.
Fr. Richardus de Burgundia, Episcopus; Fr. Franciscus de Alexandria, vir notæ pietatis & virtutis; Fr. Raymundus Ruffi de Alexandria, Fr. Paschalis de Hispania ex urbe Victoria, Sacerdotes; Fr. Petrus Marcelli de Provincia, & Fr. Laurentius de Alexandria Laici, ac Magister Joannes de India, Æthiops colore, anno 1342 circa festum S. Joannis Baptistæ gloriosum Martyrium subierunt, in civitate Armalech Circariæ Tartariæ. Ita post Pisanum & alios Waddingus, ad dictum annum num. 9. Et hi, quod ipsi necdum sint a Sede Apostolica vindicati, abstinent a titulo Beati, quem eis ad hunc diem tribuit Arturus in Martyrologio Franciscano.
D. P.
B. Joannes, olim castri Clavani, Tersoni & Planetiæ Dominus, in vallibus Attini eremiticam vitam duxit: cujus anno 1550 die 24 Junii defuncti corpus, dum in confinibus Tergi versaretur, nutu Dei a vitulis indomitis fuit huc adductum, id est Cassiam in Umbria, ad conventum Eremitarum S. Augustini; ubi sub ejus imagine in claustro verba prædicta legi testatur Jacobillus, tom. I de Sanctis Umbriæ, nihil ultra de aliquo cultu addens.
F. Petrus Hispanus, in Umbria extra Urbinum, propter sanctitatem vitæ & miracula in veneratione habitus. Ita Haroldus in Epitome Annalium Ordinis Minorum Romæ anno 1672 edita, ad annum 1415 num. 13, & abstinet a titulo Beati, quo utitur Arturus cum nonnullis aliis.
D. P.
Daniel, Cornelius, Joannes, Andreas, Minoritæ apud Alkmariam in Hollandia capti, & Enkhusæ suspensi a Geusiis anno 1573, referuntur a Raissio in Auctario: necdum sunt ab Ecclesia vindicati: Masinus tamen in Bononia perlustrata Cornelium appellat Beatum: cur autem eum ipse referat non indicat, nisi forte Bononiensem esse credidit. Idem Raissius proponit hic commemorandos si placet etiam sequentes ejusdem Ordinis duos, Engelbertum, post illos carcere extinctum in Novembri; & Franciscum, Slusensem Guardianum, ab iisdem Geusiis jugulatum: & cum his Gerardum, sutorem Campensem, suspensum: ac denique Joannem Carthusianum, Gandavi defunctum 1456; sed nec huic Beati titulum addit.
Joannes Pennemannus, Slusæ in Flandria ab hæreticis anno 1575 jugulatus,
Joannes Illyricus Cappucinus Neapoli anno 1577;
Joannes Baptista a Madrigalo Madriti, anno 1600;
Bonaventura de Antredocho, Virgo Aquilæ, an. 1514
Ordinis S. Francisci, ut Beati ob vitæ sanctimoniam habiti ab Arturo; qui de eis varios citat.
Antonius a S. Anna, Ordinis Minorum Discalceatorum S. Francisci laicus, in Moluccis, a filia Regis non ferente amorem suum a formosissimo sed castissimo juvene sperni; & ab ejus gynæceo stylis ferreis confixus, an. 1610; meritus ut auctoritate Apostolica institueretur de eo processus, cujus exitum præstolamur una cum R. P. Benigno Fremaut auctore Palmeti Franciscani Flandrice vulgari cœpti, cujus indicio de Antonio hanc distinctiorem accepimus notitiam Arturus membratim discissum, & Beatum more suo appellat.
Amandus & Domnolenus, Confessores Lemovicenses, inscripti sunt Catalogo Generali Ferrarii. Horum Acta dabimus XXV Junii.
D. P.
S. Pecinna, S. Columba, S. Marcina, sorores, a variis hoc die referuntur, a plerisque etiam ut Martyres; sed sola ex his Pecinna & quidem ut Virgo tantum, colitur XXV Junii
S. Oduinus Presbyter, Hugardiæ Martyrium passus hoc die. Verum colitur Officio Ecclesiastico ibidem sequenti die XXV Juni.
S. Rumoldi, Episcopi & Martyris, passio aut transsatio Mechliniæ, inscripta est variis Mss. Item apud Molanum, Galesinium, Maurolycum, Canisium, Ferrarium. Colitur potissimum I Julii
S. Golvenus, Leonensis Episcopus in Aremoricis, inscriptus est Menologio Scotico Dempsteri an. 1621, sed triennio post in Historia: celebratur autem in sua urbe I Julii.
Eulogii Confessoris commemoratio fit Cracoviæ. Videtur esse qui cum Sociis colitur Constantinopoli III Julii.
D. P.
Romula Virgo, a Gregorio in Homiliis & Dialogis laudata, refertur in Ms. Usuardo Tornacensi & inde in prima editione Additionum Molani: hunc vero passim sequuntur Martyrologi Monastici, necnon Mabilio tom. I Actorum Benedictinorum. Est ea, quæ cum sanctis Redempta & Herundine inscribitur Romano hodierno; ad XXIII Julii.
Orientius, Heros, Pharnacius, Firminus, Firmus, Cyriacus, Longinus, fratres Martyres, Satalis in Armenia, referuntur in Martyrol. Rom. citato Menologio Sirleti, & sunt in Menologio Basilii Imperatoris. Verum in Menæis excusis & aliis pluribus sequenti die XXV Junii.
D. P.
S. Helena Suecica, Vidua Martyr sec. XII, in Dania celebratur hodie, illuc fortassis translata; in Suecia, XXXI Julii; sed agemus de ea, ipso mortis die, I Augusti.
D. P.
SS. Urbasus, (imo Urbanus) Theodorus, & Menedemus, cum aliis LXXVII, Martyres Nicomediæ, referuntur a Molano in Additionibus ad Usuardum primæ editionis, & a secutis Molanum Canisio atque Ferrario: sed omittuntur in editionibus earumdem Additionum posterioribus, & merito; coluntur enim a Græcis V Septembris.
SS. Sanctiani & Augustini Martyrum corpora; ab Ansegiso Archiepiscopo Senonensi translata, de villa Sanceia ad monasterium S. Petri Vivi VIII Kalendas Julii, scribit Odorannus Monachus S. Petri Vivi in Chronico ad annum 883. At celebratur eorum solennitas VI Septembris.
S. Guidonis Confessoris elevatio, apud Anderlacum prope Bruxellas, indicatur in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ, & Ms. Florario. Dies natalis est, XII Septembris.
BB. Theobaldi & Henrici, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Translatio, celebrata fuit hoc die: agemus de iis, quando prior obiit, XX Septembris.
Joannes, Abbas Bonæ-vallis Episcopus Valentinus, inscriptus est Kalendario Cisterciensi Divione excuso. Sammarthani in Episcopis Valentinis pag. 1112 asserunt, anniversarium illius honorifice celebrari, V Octobris.
Marcus, Episcopus Bovinensis, refertur a Vipera in Beneventanis. Ejus festivitas celebratur die VII Octobris.
S. Quintini, Martyris apud Veromanduos, inventio corporis magnis elogiis celebratur in pluribus Mss, ac potissimum in Atrebatensi: de qua ad ejus Acta dicendum XXXI Octobris.
S. Abdias Propheta, memoratur in Kalendario Carmelitano Breviarii Ms. Mechliniæ:in Martyrologio Romano XIX Novembris.
S. Joannis Euangelistæ receptio consignatur in Epternacensi S. Hieronymi Martyrologio: ab aliis obdormitio appellatur, aut simpliciter ejus memoria celebratur; quæ omnia erunt illustranda XXVII Decembris.

DE SANCTO IOANNE
PRODROMO ET BAPTISTA D. N. IESU CHRISTI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Joannes Baptista & Prodromus D. N. I. C. (S.)

BHL Number: 4290, 4292, 4293, 4294, 4295, 4298, 4310, 4311, 4312, 4313, 4314, 8288

CAPUT PRIMUM
Acta ab Euangelistis tradita illustrans.

AUCTORE D. P. & EX IV EVANG.

§ I. Conceptio & Nativitas apud Lucam.

Margarita Euangelica, sive Jesu Christi D. N. vita, doctrina, historiaque universa, e Sanctorum quatuor Euangeliorum dispositione concordi, una cum rerum præcipuarum, juxta locorum ac temporum seriem, declaratione, compendiarie ordinateque descripta, per P. Joannem de Paris Antverpiensem S. I. prodiit Antverpiæ anno MDCLVII, & tertio deinde post anno, ante Auctoris sui mortem decimo, recusa est, semper accuratior. Ex illa, ad optimi senis memoriam, & specimen operis merito laudati, placet excerpere, quæ Sanctum, de quo agimus spectant; velut omnium post dicendorum fundamentum, ac lapis Lydius ad quem explorari debeat sinceritas earum omnium lucubrationum, quas Græci Latinique scriptores ediderunt, de ortu, vita, prædicatione & martyrio S. Joannis. Ea sic habent.

[2] Fuit in diebus Herodis, a Regis Judææ, Sacerdos quidam, nomine Zacharias, de vice Abia; b & uxor illius de filiabus Aaron, & nomen ejus Elisabeth. [Incensum offerenti Zachariæ apparens Angelus] Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis & justificationibus Domini, sine querela; & non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, & ambo processissent in diebus suis. Factum est autem cum Sacerdotio c fungeretur ordine vicis suæ ante Deum, secundum consuetudinem Sacerdotii; forte d ex iis ut incensum poneret ingressus in templum Domini, & omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi: & Zacharias turbatus est videns, & iruit super eum. Ait autem Angelus ad illum; Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, & uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, [promittit ex sterili uxore filiū,] & vocabis nomen ejus Joannem; & erit gaudium tibi & exultatio, & multi in nativitate ejus gaudebunt: erit enim magnus coram Domino: & vinum & siceram non bibet: & Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: & ipse præcedet ante illum, in spiritu & virtute Eliæ; ut convertat corda patrum in filios, & incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

[3] Et dixit Zacharias ad Angelum; Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, & uxor mea processit in diebus suis. [qui dubitās ob mutescit,] Et repondens Angelus, dixit ei: Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, & missus sum loqui ad te, hæc tibi euangelizare. Et ecce eris tacens, & non poteris loqui, usque in diem quo hæc fiant; pro eo quod non credideris verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. Et erat plebs expectans Zachariam, & mirabatur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos; & cognoverunt quod visionem vidisset in templo: [& Elisabeth concipit:] & ipse erat innuens illis, & permansit mutus. Et factum est ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, & occultabat se mensibus quinque, dicens; Quia sic fecit mihi Dominus in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. In mense autem sexto e missus est idem Angelus Gabriel a Deo…ad Virginem Mariam, [quod ex eodem Angelo intelligēs Maria,] eidem nuntiaturus nasciturum ex ea Messiam. Quæ cum etiam ipsa, non, ut ille, incredula; sed, ut humiliter mirabunda, quæsisset; Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit ei Angelus; Spiritus sanctus superveniet in te…Et ecce Elisabeth cognata f tua, & ipsa concepit filium in senectute sua, & hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum…

[4] Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, [visitat cognatam:] in civitatem Juda; & intravit in domum Zachariæ, & salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exultavit infans in utero ejus, & repleta est Spiritu sancto Elisabeth…Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, & reversa est in domum suam. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, & peperit filium: & audierunt vicini & cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, & congratulabantur ei. Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum, [a quia editus infans nominatur Joannes,] & vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater ejus, dixit; Nequaquam, sed vocabitur Joannes. Et dixerunt ad illam; Quia nemo est in cognatione tua qui vocatur hoc nomine: innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem, scripsit, dicens; Joannes est nomen ejus. Apertum est autem illico os ejus & lingua ejus; & loquebatur benedicens Deum. [& puer factus ad desertum secedit.] Et factus est timor magnus super omnes vicinos eorum; & super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: & posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes; Quis putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo…Puer autem crescebat, & confortabatur spiritu: erat autem in g desertis h usque in diem ostensionis suæ ad Israel.

ANNOTATA D. P.

a Herodes hic dictus fuit Ascalonites, quiæ Ascalone natus est patre suo Antipatro urbis illius præfecturam gerente; [Herodis genus ex primis Judæorum juxta Possinum,] sicut hic quoque dicebatur Idumeus genitas patre suo Antipa, Idumæam gubernante; quos alioqui ex primis Judæorum genus duxisse, scripsit apud Josephum Nicolaus Damascenus Herodi familiarissimus; idemque refert Arabica Machabæorum historia, usque ad Herodem ab hujus coævo continuata tom. 9 Bibliorum Paris. inserta, eo quod etiam is liber inter Canonicos ab Orientalibus habeatur, cujus cap. 35 hæc legas: Erat Antipater vir ex progenie Juda, ac de filiis quorumdam eorum, qui ascenderant de Babilonia cum Esdra Sacerdote. Hæc Petrus Possinus noster p. m. latius deducit in peculiari de genere Herodis Dissertatione Tolosæexcusa anno MDCLXXXII; e contrario Joannes Arduinus etiam noster, [ex Atheniensibus juxta Arduinum.] in Tractatu de nummis Herodiadum impresso Parisiis MDCXCIII ex vetustis Atheniensium inscriptionibus & nummis Herodis Regis tamquam singularis benefactoris nomen ac titulum præferentibus, evincere se putat illum ab ipsis originem trahere: utrumque hic satis fuerit indicasse.

b [Vices Sacerdotales a David ordinatæ,] Cornelius noster in hunc locum: Videns, inquit, David posteros Aaron Sacerdotis excrescere in ingentem multitudinem, ita ut omnes simul sacrificare & ministrare in templo non possent; eos distribuit in 24 familias, ita ut ordinate quælibet classis, per hebdomadam unam successive deserviret templo. [quarum octava Abia fuit.] Ne autem lis esset inter eos de ordine, quæ esset prima, quæ secunda, quæ tertia &c. periculum litis forte diremit…in hac autem sortitione exivit sors octava Abia (ut dicitur 1 Paralip. 24 ℣. 10). Vices ergo cujusque familiæ bis redibant anno quolibet, sed cum hebdomades 48 facere nequeant, ut ea familia, cui sub Davide prima primi mensis hebdomada obtigerat, vices suas haberet eadem ejusdem mensis hebdomade annis sequentibus, indeque fiebat ut circulus ille quadraginta octo vicium vario identidem principio resumeretur; fieri ergo nequit ut ex eo aliqua certitudo habeatur circa tempus, quo Angelus Zachariæ apparuit: maxime cum nesciatur primone an secundo vicis Abiæ recursu res acta sit.

c Errant qui Zachariam hunc credunt fuisse summum Pontificem: hic enim tunc temporis vocabatur Simon, eratque Herodis socer & fere adusque ejus regni finem supremum illum gradum tenuit per annos viginti quatuor: sicuti ex Josepho docet Ricciolius noster Chronol. reform. lib. 6 cap. 13. Zachariæ autem uxor sterilis erat, adeoque filiam nullam genuerat.

d [Oblatio Incensi inter Officia sacer dotalia ultimum,] Sacerdotum, quaque vice ministrantium, varia erant officia, de quibus illi etiam sortiebantur quod quis obiret, quatuor autem præcipua ex libro Exodi numerat Cornelius noster, I sacrificare victimasque mactare & immolare, II Accendere lucernas in candelabro septicipiti, III Die sabbathi ponere novos panes duodecim in mensa propositionis, IV Ponere incensum in altari thymiamatis, mane & vesperi. Summus autem Sacerdos extra sortem erat, & quo volebat tempore ac numere ministrabat, cum veniebat in templum. [non spectat ad ingreßū Pontificus in Sancta, Sanctorum.] Cum autem altare Thymiamatis non esset intra Sancta Sanctorum, sed extra illud; apparet, quam graviter & ex hoc, & ex primo capite hallucinati fuerunt, qui tempore Julii Papæ putabant se, ex die quo summus Sacerdos semel in anno ingrediebatur Sancta Sanctorum, id est decimo die mensis septimi posse demonstrare quo die conceptus Joannes; adeoque & ipse, & Christus sit natus.

e quia inter diem 24 Septembris, quo gratis præsumitur conceptus Baptista, ad 25 Martii, quo Verbi Incarnatio recolitur, sex integri fluxerunt menses, ideo passim interpretes mensem sextum completum aut fere completum intelligunt; licet Euangelicus textus magis videatur inchoatum notare.

f Cognata, Συγγενὴς. Versio Persica antiquissima in Bibliis maximus Joannis de la Haye; [Quomodo Elisabeth Mariæ cognata,] Matertera tua; quasi Græce legeretur (nam ex Græco sumptam asserit, qui eam Romæ in nostro Collegio reperit Cornelius) quasi, inquam, legeretur Μητραδελφὴ. S. Hippolitus, apud Nicephorum lib. 2 cap. 3, Sacerdoti, Mathan tres filias fuisse ait ex Maria uxore, quarum primæ Mariæ, secundæ Sobæ, tertia Annæ nomen erat: & addit; Nupsit prima in Bethleem Maria, & peperit Salomen; nupsit quoque secunda ibidem in Bethleem, & genuit Elisabeth; & tertia Anna in terra Galilæa, protulit Mariam Dei genitricem; ita ut Salome & Elizabeth & Dei mater trium sororum reperiantur filiæ; proinde Joannes Baptista & verus Deus noster, consobrini, ἀνέψιοι esse dicuntur. Et hæc narratio perquam verosimilis mihi videtur, propiusque inhærens tectui Lucæ: omnino enim tenendum puto, quod in Apparatu præcitato num. 48 pluribus dixi, S. Annam etiam fuisse de filiabus Aaron, atque ita Christum ex Regio pariter & Sacerdotali stemmate processisse. Quod autem ibi non Elisabetham sed Zachariam fecerim Annæ ex fratre nepotem, [& quidem stricte dicta.] feci ut Annæ patrem facerem, non simpliciter Sacerdotem, sed Sacerdotem de vice Abia: sed id minus nunc placet. Quamquam enim Συγγενὴς quandoque etiam dicatur Affinis; & S. Cæciliaseculo 3, Sponsi fratrem appellet Cognatum, idque nunc usus Italorum obtineat: seculo tamen primo, & Latinitate adhuc fere incorrupta, tam Græci quam Latini videntur Συγγενεῖς, Cognatos ex sola consanguinitate, non autem affinitate dixisse; cum Cicero apud Nizolium accurate eas distinguat, ac specialiter lib. de finibus cap. 5 ubi sic inquit: Tota domus conjugio & stirpe conjungitur: serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post vicinitatibus.

g Eadem fere phrasi idem Lucas cap. 2 ℣. 40 de Jesu, [Joannes circiter octennis in eremum secessit,] necdum duodenni, dicit: Puer autem crescebat & confortabatur, plenus sapientia, & gratia Dei erat in illo. Sicut autem hinc non sequitur quod Jesus, in omnibus se nobis similem exhibens, visus sit ratiocinii perfecti exhibere signa, necdum egressus annos infantiæ, quam usque ad annum septimum usus protendit; quia tunc primum perfecte fari & disciplinæ capaces fieri incipiunt pueri; ita nec opus est aliter sentire de Joanne, licet Spiritu sancto, id est, gratia sanctificante repletus sit ex utero matris suæ, imo in ipsomet utero, ad vocem Mariæ salutantis Elisabeth, ut habet communis Sanctorum Patrum & interpretum sensus.

h

Quæritur, A quo tempore? Et respondere possumus ex hymno ecclesiastico;

[adhuc puer:] Antra deserti teneris sub annis,
Civium turmas fugiens, petivit;
Ne levi saltem maculare vitam
      Famine posset.

Sed an ideo tenebimur credere, quod ex apocryphis narrat S. Petrus Alexandrinus, circa vel post annum CCC florens, puerum, de cujus nativitate tam mira narrabantur, [non autem eo delatus est infans ne ab Herode occideretur.] quæsitum ab Herode ad necem in domo Zachariæ, ex eadem regni amittendi formidine, qua ad illam quæsitus fuit Bethleemi Christus? Ita quidem suadere nititur Baronius in Apparatu ad Annales num. 53, etiam hoc verosimile videri volens, ideo Zachariam Patrem Ioannis occisum inter templum & altare, quia adventum Messiæ prædicaverit. Sicut enim hoc æque ac alia apocryphorum somnia, merito explodit Hieronymus; sic etiam illud gratis fictum videtur: nec minus quod Elizabeth cum infante se receperit in desertum, ne communi cum Bethleemiticis strage periret. NamBethleemi, oppidi perquam exigui, fines non magnos, haud recte extenderis ad domum Zachariæ ubicumque positam; (alias ipsam Jerusalem iis involvas necesse est, quod nemo adhuc somniavit) nedum trans Jordanem, ubi natum & educatum Baptistam probabilius videtur Florentinio infra laudando. Equidem vix ante septimum vel octavum, aut etiam decimum ætatis annum, paternos lares deseruisse illum dixerim.

§. II. Prædicatio Joannis & Baptismus Christo collatus.

[5] Anno autem quinto decimo Imperii Tiberii a Cæsaris, Procurante Pontio Pilato b Iudæam, Tetracha autem c Galileæ Herode, Philippo d autem Fratre ejus Tetracha Itureæ & e Trachonitidis regionis, Lysania f autem Abelinæ Tetracha, sub Principibus Sacerdotum Anna g & Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariæ filium in deserto. [Tiberii Cæsaris anno 15] Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans Baptismum pœnitentiæ, in remissionem peccatorum… Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis h camelorum, & zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ i & mel k silvestre. Tunc exibat ad eum omnis Hierosolyma, & omnis Judæ, [Joannes prædicans circa Jordanem,] & omnis regio circa Jordanem; & baptizabantur ab eo in Jordane, consitentes peccata sua … Existimante autem populo, & cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus; respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare [&] procumbens corrigiam calceamentorum solvere: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto …

[6] Et factum est in diebus illis, venit Jesus a Nazareth Galilææ in Jordanem ad Joannem, [baptizat Christum,] ut baptizaretur ab eo. Joannes autem prohibebat eum, dicens; Ego a te debeo baptizari, & tu venis ad me? Respondens autem Jesus dixit ei; Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam: & baptizatus est a Joanne in l Jordane. Baptizatus autem Jesus confestim ascendit m de aqua. Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, & Jesu baptizato & orante; ecce aperti sunt cæli, & descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum … Jesus autem plenus Spiritu sancto agebatur a spiritu in desertum n quadraginta diebus… [& Judæis ostendit;] Joannes testimonium perhibet de ipso, & clamat dicens: Hic erat quem dixi, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat…

[7] Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Hierosolymis Sacerdotes & Levitas ad eum, ut interrogarent eum, Tu quis es? Et confessus est & non negavit, quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum, Quid ergo? Elias es tu? Et dixit, Non sum. Propheta es tu? Et respondit, Non. Dixerunt ergo, Quis es? ut responsum demus his qui miserunt nos: quid dicis de te ipso? Ait, Ego vox clamantis in deserto; [se vero Messiam esse negat,] Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias Propheta. Et qui missi fuerant, erant de Pharisæis: & interrogaverunt eum, & dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? Respondit eis Ioannes, dicens; Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis: ipse est, qui post me venturus est, cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Hæc in Berthania facta o sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.

[8] Altera die p vidit Iesum venientem ad se & ait: [testimonio sæpius iterato;] Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Hic est de quo dixi; Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat, & ego nesciebam eum; sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: Quia vidi spiritum, descendentem quasi columbam de cælo, & mansit super eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit; Super quem videris spiritum, descendentem & manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, & testimonium perhibui; Quia hic est Filius Dei. Altera die iterum stabat Ioannes, & discipuli ejus duo: & respiciens Jesum ambulantem, dixit: Ecce Agnus Dei. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, & secuti sunt Jesum…

[9] Post hæc (id est post ascitos discipulos Andream, Petrum, Philippum, Nathanaelem; nuptias in Cana, ejectos e templo circa Pascha vendentes, auditum noctu Nicodemum) venit Jesus & discipuli ejus in terram Judæam, & illic demorabatur cum eis, & baptizabat. Erat autem & Joannes baptizans in q Ænnon, juxta Salim, quia aquæ multæ erant illic; [ejusque baptismum præfert suo.] & veniebant & baptizabantur: nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de Purificatione r & venerunt ad Joannem, & dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, & omnes veniunt ad eum. Respondit Joannes, & dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim, Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat & audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui… Pater diligit Filium, & omnia dedit in manu ejus. Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

ANNOTATA D. P.

a Duplicem annorum Tiberii Epocham distinguendam nititur probare Henschenius, [Epocha Tiberii duplex] ante Aprilem & in Apparatu nostro; primam Cæsaris, currere incipientem anno XI vulgaris Æræ, aut potius aliquot mensibus prius; ex quo, lege per Consules lata, provincias cum Augusto communiter administravit, teste Suetonio, filius & Collega Imperii appellatus, ut loquitur Tacitus: & secundum hanc Epocham annus XV Tiberii curreret cum nostro anno XXV. AliaEpocha est Tiberii, mortuo Augusto Imperatoris solius, inchoanda a XIX Augusti anno nostro XIV, unde procedens annus XV concurrit cum nostro XXIX. Hanc a Luca indicari communior sententia tenet: eruditi autem recentiores quidam cum Henschenio, suffulti totius fere antiquitatis suffragio, eo anno Coss. duobus Geminis, crucifixum Christum fuisse tenent, adeoque baptizatum anno XXV & natum quatuor aut quinque annis ante initium Æræ vulgaris. Omnibus tamen maturius expensis cum Possino & Arduino nostris ac ceteris fere Francis; magis propendere cœpi, & adhuc propendeo ad tenendam vulgarem Æram qua mortuus sit Christus anno illius æque ac ætatis suæ 33; [Regnum Judææ sub Archelao,] baptizatus anno 29, quo mortuum priores statuunt. Et hanc sententiam placet sequi in hoc commentario, ulteriorem disceptationem aliis relinquendo.

b Mortuo Herode Magno 19 Novembris vulgaris Æræ an. IV regnum ipsius juxta Josephum ex testamento ita divisum fuit inter ejus filios, Antipam sive Herodem, Archelaum & Philippum, ut Archelao, postposito seniore Antipa, maneret parspotior, Iudæa scilicet structius sumpta cum titulo Regis; habens ab Oriente Galilæam, a Meridie Jordanem ac Mare mortuum, ab Occidente Idumæam & Desertum Cedar, Palæstinæ ac Ægypto interpositum, & Israelitarum peregrinatione per an. 40 obambulatum. Post decem deinde regnisui qualiscumque annos relegatus a Tiberio Archelaus fuit, nec tamen ex fratribus ejus aliquis permissus succedere, sed Judæa in Provinciæ formam redacta, Cyrinus sub quo prior census circa Christi nativitatem factus fuerat, in Syriam redire est jussus, novamque descriptionem instituere; respectu cujus altera nominatur prior. Cyrino autem, post alios quatuor intermedios, anno XXV successit sextus Judæorum Præses Pontius Pilatus.

c Quidquid extra Judæam Provinciam adhuc erat veteris sub Ascalonita Judæa, [Herodis Antipæ tetrarchia,] seu Iudaici regni, bifariam divisum est; sic ut Galilæa utraque cum Peræa relicta sit Herodi Antipæ, cujus hic in sua Tetrarchia annus currebat 29 juxta Henschenium, juxta communem vero annus 34.

d Erat Philippus germanus frater Archelai, ex filia Simonis Pontificis, & (sicut eum describit Josephus lib. 18 Antiqu. cap. 6) vir perpetuo modestus, & amator quietis & otii: obiit autem anno nostro 34. [Philippi tetrarchia,]

e Idem Iosephus Trachonitidi jungit Galaaditim ac Bathanæam. Est autem Trachonitis, trans Iordanem sita ad Orientem Galilææ usque ad montem Hermon, indeque reflexa ad Meridiem usque ad Mare mortuum, continuatur cum Galaaditide, mediante Bathanæa, quam Euangelista Ituræam vocat, sub eodem nomine etiam Galaaditidem complexus: ita tamen, ut Jordanis ripam Meridionalem sive Peræam, a lacu Genezareth usque ad Mare mortuum (sicut jam dixi) cum Galilæa teneret Herodes.

f Lysanias hic, neque Herodis Regis filius fuit ut putavit Eusebius; [Lysaniæ tetrarchia.] neque Judaici regni partem aliquam tenuit: sed filius Lysaniæ senioris, quem Cleopatra Ægypti Regina occidi fecit, ejus inhians Principatui, sito in Cœlesyria ad montem Libani: nominatur autem Lysanias cum tribus aliis; quia cum illis pariter in possessionem immissus a Romanis, novi illius Tetrarchatus caput unum ex quatuor erat; homo alias externus, & Ptolomæi Mennæi nepos, verosimiliter ex genere Ptolomæorum Ægyptiorum. Dicitur autem Abilina ab urbe præcipua, Abila, Abyla vel Abele, Damasco ab Oriente adsita, Libanum habens a Septemtrione. De his Tetrarchiis operæ pretium fuerit legere tractantem Emmanuelem Schelstratium Antiquitatis Ecclesiasticæ Tomo secundo Dissertatione prima, serius ad me perlato quam ut eo commode uti possem oculis fere captus, cum hæc jamjam prælo danda alio prælegente recognosco.

g [Summus Pontificatus hoc tempore fere annuus] Judæorum summum Pontificatum, qui ex Lege perpetuus esse debebat, & a moriente patre transibat in ejus primogenitum filium, hoc tempore annuum dumtaxat fuisse, colligit Augustinus ex illo Joannis XII ℣. 51, ubi Caiphas dicitur prophetasse, cum esset Pontifex anni illius. Addiderim ego, aliquammultos annos sic transactos, ut Annas & Caiphas alternis pontificarent, mutuo sibi succedentes initio anni sacri, id est mense Nisan; atque ita civilem annum, a Tisri inchoatum, inter se dividerent. Hinc autem reor factum, ut anno XV Tiberii Cæsaris, cum Joannes incœpisset prædicare circa initium mensis Nisan, paulo ante vel post; Lucas, qui anno post Christi mortem V Euangelium scripsit, (dirigente quidem ipsum Spiritu sancto ne falleretur, [inter Annam & Caipham aliquoties alternatus;] non tamen per revelationem, sed sicut ei tradiderunt, qui ab initio ipsi viderunt) neque distincte cognoverat diem, quo cœpit ad populum prodire Ioannes; factum, inquam, inde reor ut Lucas noluerit nominare illius anni Pontificem Annam vel Caipham; sed utrumque maluerit simul nominare, ut tunc Principes Sacerdotum, potestate & auctoritate, licet ministerio alternante, pares. Neque Iosephus, quem Augustino opponit Cornelius a Lapide sententiæ ejus, [neque huic sensui contrarius est Josephus,] præsertim sic explicatæ, quidquam repugnat, uti aggredior explicare. Is ergo lib. 18 cap. 3 sic orditur intrusiones verius quam ordinationes Anani (qui Lucæ Annas est) & successorum ejus: Quirinus… acto Censu, qui incidit in annum XXXVII (post victoriam Actiacam) æræ vulgaris VII, cum mota esset contra Ioazarum Pontificem plebis seditio, privavit eum hac dignitate, & Ananum Sethi filium substituit: de quo deinde lib. 20 cap. 8 ait dictum, omnium fuisse felicissimum, ut qui filios habuerit quinque, omnes potitos summo Pontificatu, cum prius ipse ad satietatem hac dignitate esset perfunctus, quod ante eam ætatem nulli ante summorum Pontificum contigerat. Hæc autem felicitas quomodo subsistet, [sed favet potius;] si annis vix septem in ea dignitate exactis, hanc non ultro deposuit, sed amisit invitus, nec unquam postea ad eam rediit nisi in filiis? Sic enim Iosephus præcitato cap. 3 lib. 18. A Tiberio, mox ut Augustus obiit, quintus Iudæorum Præses missus est Valerius Gratus. Hic, adempto Anano Sacerdotio Ismaelem Fabi filium jussit esse Pontificem: quo paulo post dejecto, in Eleazarium Anani Pontificis filium, eum honorem transtulit. Elapso deinde anno (vulgaris æræ XV) & hunc redegit in ordinem, [licet enim Annas, semel depositus a Pilato aliquot annis cessaverit,] & Simoni Camithi filio Pontificatum tribuit. Hic quoque anno in ea dignitate exacto, jussus est eam cedere Iosepho qui cognominabatur Caiaphas, & erat Anani gener. Exhinc usque ad Vitellium, Pilato suffectum anno nostro XXXVI, tacet de Pontificibus Josephus, sed per hoc ejus silentium non prohibemur credere, Pontificatui restitutum Ananum a Pilato, ac deinde jussum alternis cum genero suo eum tenere; quoad ipsemet honoris pertæsus, effecit ut in locum Josephi Caiaphæe Vitellius substitueret alterum suum filium Jonatham: a quo tamen, sequenti mox anno, idem Vitellius in fratrem ejus Theophilum Pontificatum transtulit, [postea tamē videtur restitutus] patre verosimiliter non invito. Sed nec huic plus quam annuus Pontificatus fuit; Tiberio enim mortuo succedens Caius Caligula, cum Agrippæ Herodis Magni nepoti regnum Judææ contulisset, attributis ei Philippi patrui defuncti atque Lysaniæ Tetrarchiis & ipsa denique Galilæa, ejecto Herode Antipa ejus patruo; ille mox ut Jerosolymam venit, [ac denique filiis dignitatem cessisse,] votis Deo redditis, Theophilum Anani filium submovit a summo Sacerdotio, & Boëthi filium Simonem, cognomento Cantharam, in ejus locum substituit. Idem paulo post Jonathæ Anani filio reddere Pontificium voluit; sed hoc se excusante, fratri ejus Matthiæ Sacerdotium id detulit; tertio quoque regni anno, Matthiæ, adempto Pontificatu, successorem dedit Elieneum Cithæi filium. Huic putatur apud Labbeum nostrum tom. 2 Epitomes Chronolog. pag. 527 ad annum successisse restitutus in pristinum locum prænominatus Simon Canthara: [post quos ab anno 42 eam tenuerunt alii usq; ad 60,] cumque anno nostro XLII, Regis Agrippæ defuncti frater Herodes, Dynasta Chalcidis, a Claudio Cæsare petiisset impetrassetque potestatem in templum & sacrum ærarium, jusque eligendorum summorum Pontificum; ipse, Canthara in ordinem redacto, Josepho Canæi summum Pontificatum contulit. Sed & hunc eo privavit Herodes iste, antequam anno regni sui octavo moreretur, anno nostro XLVII, eique succedere jussit Ananiam Nebedæi filium; patruo autem suffectus Agrippa Junior, summum Sacerdotium, Anania in vinculis Romam misso, vacuum Ismaeli contulit Phabæi filio. Hunc vero cum ad se missum Nero Romæ velut obsidem detinuisset, [quando illis successit Ananus junior, fratrū ultimus.] idem Agrippa Pontificatum detulit Josepho cognomine Cabi, Simonis quondam summi Pontificis filio; ac non multo post, Josepho jusso privatam vitam agere, Sacerdotium ejus dedit Anani filio & ipsi vocato Anano, eodem quo pater nomine. Hactenus usque ad caput 8 Josephus Historicus, mox subjungens ea verba, quæ supra retulimus de Annæ sive Anani Senioris felicitate; cujus hic quinque filios Pontifices vidimus, Eleazarum, Jonatham, Theophilum, Mathiam & Ananum, præter generum Caipham, quem supponimus cum socero sic alternare solitum vicibus aliquot, ut cum Christus caperetur, Annas recenter esset defunctus anni prioris Pontificatu.

h

[Cilicium ex pilis Camelorum textum] Qui Camelos unquam vidit, novit quanto rudiores sint horum pili, circa collum abundantes, quam pili caprarum; adeoque quanto asperius fuerit ex illis quam ex his factum cilicium: ut ferendus non sit Calvinista ille, qui ex caprinis contextam vestem, ausus est Joanni adscribere, & quidem delicatioris panni, qui apud Belgas corrupto vocabulo, pro Capelloto, vocatur Camelottus. Sed nec probandi pictores, [asperius eo quod texitur ex pilis caprarum.] cum pro cilicino textu, in quo melius Græci pingunt Sanctum, injiciunt ei pellem Cameli. Cilicia autem non solum ex caprinis seu capellinis pilis contexta, qualia ad Tabernaculi operimentum vasorumque sacrorum Moyses præscribit, & ad usus Monachorum parabat S. Pachomii Religio in Ægypto; sed etiam ex Camelinis Cangius, probat ex Severo Sulpitio in Vita S. Martini, & ex Paulino in eadem Vita metrice scripta, quæ sic ea proponit.

Multis vestis erat setis contexta cameli
Quæ levibus stimulis vigiles contegeret artus,
Excludens tenuem compuncta carne soporem.

Interim Camelino illi quantumvis rudi, nec multum absimili ei quod usitatius texitur de setis equinis, haud incommode aptari fortassis etiam posset nomen, quod Turcico Capellino damus, Grovereyn, id est, Grof-en-reyn, significans rudem quidem, sed mundum, quod de vestitu Joannis omnino credendum arbitror. Sordes juxta ac delicias vera sanctitas aversatur: sed aliter in desertis cum Joanne, aliter inter homines cum Christo.

i [Victus ex locustis qualis,] Locustæ Ἀκρίδες; quæ vox cum etiam significet herbarum virgultorumque summitates, sic illam vertit Æthiopicus interpres. Sed vulgatam lectionem probat S. Hieronymus lib. 2 contra Jovinianum, ubi ait, Orientales & Libyæ populos, quia per desertum & calidam eremi vastitatem locustarum nubes reperiuntur, locustis vesci moris est. Addit Cornelius, quod eas prisci manducabant, vel elixas, vel tostas & in pollinem redactas; imo, sole vel sale & fumo duraras, servabant in annum totum. Interim facessant Ebionitæ, qui ἐγχριδες, Bellaria ex melle & oleo confecta; & Novatores, qui ἀχαρίδες vel χαρίδες, marinos cancros, legi & intelligi volunt; aut cum Beza ἀχράδες, pyra silvestria.

k Mel silvestre; quale apes silvestres, secundum Chrysostomum, [mel silvestre.] Theophylactum, Euthymium, Isidorum Pelusiotam conficiunt in arborum lapidumve fissuris; ideo amarum, quia collectum procul ab agris cultis & hortis, ex plantis & herbis squalentibus.

l Locus cis Jordanem monstratur, notaturque ab Adrichomio & aliis, [Locus ubi baptizatus Christus,] haud procul ab ejus ostio in Mare mortuum se mergentis: de quo Joannes Phocæ, sub annum 1185 illuc peregrinatus, sic scribit num. 22. Ad Jordanem monasteria structa sunt, Præcursor nempe, & Chrysostomus. Ac Præcursoris quidem monasterium, terræ motu a fundamentis solo æquatum, nunc a munifica liberalitate Imperatoris nostri a Deo coronati Manuelis Comneni, illius Rectore restaurationem procurante, de novo exstructum est. Ab hoc non longe duarum sagittarum jactu fluit Jordanes, sanctissimus fluviorum … & circa oram non longe lapidis jactu ædificium est, quatuor lateribus constans & tholo assurgens: in quo, antequam retrocederet circumfluus Jordanes, nudum Christum excepit &c. Beda de locis sanctis lib. 2 cap. 13 ex Adamnani & Arculfi relatu, sic loquitur: In loco, [olim ecclesia & monasterio instructus,] in quo Dominus baptizatus est, Crux lignea stat, usque ad collum alta, quæ aliquoties aqua transcendente absconditur: a quo ripa ulterior, id est Orientalis seu potius Meridionalis, in jactu fundæ est. Superior vero ripa (imo citerior) in supercilio monticuli, grande monasterium gestat, B. Joannis Baptistæ ecclesia clarum, de quo per pontem arcubus suffultum solent ascendere ad illam Crucem & orare. In extrema fluminis parte quadrata ecclesia, quatuor lapideis cancris superposita est, coctili creta desuper tecta, ubi vestimenta Domini cum baptizaretur, servata esse dicuntur. Locum Helena Regina prima ornasse creditur ædificiis, super eadem vestigia sæpe restauratis: [nunc desolatus.] nunc eorum nihil superest: sed qui peregrinos illuc deducunt Franciscani, extemporalem ibi aram erigunt, ad Missam faciendam; uti Antonius Gonzales, illuc anno 1664 directus, scribit pag. 581 Itineris sui Hierosolymitani, Belgica lingua Antverpiæ vulgati an. 1673.

m Mysterium hoc, communi uno Epiphaniorum nomine, Ecclesia Catholica recolit, [Causa triū mysteriorū 6 Januarii celebrandorum.] cum mysteriis in adoratione Magorum Bethleemi, & aquæ in vinum apud Canam conversæ, die VI Januarii; nulla alia, ut nunc censeo, causa, quam quod tali die celebrata sit ecclesiarum istic ab Helena erectarum Dedicatio: cumque eodem spectet Nativitas Christi in Bethleem; eodem quoque die apud Orientales illa recolebatur, antequam S. Cyrillus Hierosolymitanus, consulto S. Julio Papa, Nativitatem a Baptismo secrevisset. Interim Baptismum Christi peractum crediderim mense Septembri; ita ut initium prædicantis in Judæa Joannis medio circiter anno præcesserit Baptismum Christi.

n Qui vulgari opinioni credunt, 6 Januarii baptizatum Christum, hos 40 dies definiunt usque ad 15 Februarii: [Tempus jejunii 40 dierum post Baptismū.] & quia Ioannes Euangelista cap. 2 omnia post gesta videtur intra paucos, quos indigetat, dies constringere, non audens temporis laxare spatia. Idem & ego non audens temporis laxare spatia servare immota conatus sum in Paralip. ad Propylæum pag. 21 num. 4 & seqq. Eo tamen paulatim deflexi, Joannen conferendo cum Matthæo ut ostenderem, plus temporis requiri intra Baptismum & nuptias in Cana, atque inter has & proximum Pascha; in qua sententia magis nunc confirmor, etsi nolim mordicus tenere VI diem Januarii, quasi eo primum miraculum Christus fecerit.

o Facta sunt autem ex nostro posteriori calculo protrahente dies 40 usque ad finem Octobris, circa 12 Novembris.

p Puta 13 Novembris, sic ut subsequens testimonium cadat in XIX ejusdem, non XVI; quod loco prædicto corrigi velim, quia Græcum ἐπάυριον idem est, quod in crastino, nec dilatari se patitur, quod ego quidem sciam.

q Ænnon & Salim oppida ad citimam Jordanis ripam, qua ille emergit ex lacu Genezareth seu Mari Tiberiadis.

r Id est de Baptismo, uter scilicet potior esset, Joannis an Christi.

§. III. De captivitate ac nece Ioannis.

[10] [Ob Herodis adulteriū quod Joannes redarguebat,] Herodes autem Tetracha, cum corriperetur a Joanne de Herodiade uxore fratris sui, & de omnibus malis quæ fecit, adjecit & hoc super omnia. Misit ac tenuit Ioannem, & vinxit eum in a carcere b propter Herodiadem uxorem c Philippi fratris sui, quia duxerat eam. Dicebat enim Ioannes Herodi; Non licet tibi habere uxorem Fratris tui. Herodias autem insidiabatur illi, [in vincula conjectum docet Lucas,] & volebat eum occidere, nec poterat: Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum justum & sanctum; & custodiebat eum, & audito eo multa faciebat, & libenter eum audiebat: & volens illum occidere, timuit populum, quia sicut Prophetam illum habebant. Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, reliquit Iudæam, & abiit iterum in virtute spiritus in Galilæam, eaque omnia operatus est, quæ Margarita Euangelica complectitur a Capite 29 usque ad 58; ubi ad Joannem revertens, sic narrationem intermissam prosequitur.

[11] [unde legatos ad Christum misit,] Joannes cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illi: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? (in ipsa autem hora multos curavit a languoribus & plagis, & spiritibus malis; & cæcis multis donavit visum) & respondens dixit illis: Ite renuntiate Joanni, quæ audistis & vidistis; quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur: & beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. Et cum discessissent nuntii Ioannis, cœpit de Ioanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? [& ab hoc laudatus apud turbas fuit.] Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui in veste pretiosa sunt & deliciis, in domibus Regum sunt. Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, & plus quam Prophetam. Hic est, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. Dico enim vobis: Major inter natos mulierum Propheta Ioanne Baptista nemo est … & si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.

[12] Hinc iterum Margarita prælaudata Christi acta prosequitur: cumque cap. 76 usque eo venisset, ubi audivit Herodes Tetracha famam Iesu, [Postea natalē suum celebrante Herode,] & hæsitabat eo quod diceretur a quibusdam, quia Ioannes surrexit a mortuis; resumit contextum de eo Euangelium quasi per recapitulationem hoc modo. Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem, & vinxit eum in carcere &c. Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis d sui cœnam fecit Principibus & Tribunis & Primis Galilææ. Cumque introisset filia ipsius Herodiadis e & saltasset, & placuisset Herodi simulque recumbentibus; Rex ait f puellæ; Pete a me quod vis, & dabo tibi: & juravit illi Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. Quæ cum exisset, dixit matri g suæ, Quid petam? At illa dixit, Caput Ioannis Baptistæ. Cumque introisset statim cum festinatione ad Regem, petivit, [& saltatrici privignæ quidlibet pollicente,] dicens: Volo ut protinus h des mihi in disco caput Ioannis Baptistæ. Et contristatus est Rex: sed, propter jusjurandum & propter simul discumbentes, noluit eam contristare; sed misso spiculatore præcepit caput ejus afferri in disco; & decollavit eum in carcere, & attulit caput ejus in disco; [ad Herodiadis votum decollatur Sanctus.] & dedit illud puellæ, & puella dedit matri suæ. Quo audito venerunt discipuli ejus, & tulerunt corpus ejus, & posuerunt illud in monumento. i

ANNOTATA D. P.

a Carcerem hunc in Machærunte castello trans Jordanem sito istic ubi hic in Mare mortuum se immergit, asserit Josephus infra allegandus; [Machærus locus carceris,] estque verosimile satis (posito quod Gallilææ tetrarchia eo usque se extenderit) Joannem ibi positum fuisse unde quamlongissime a subditis reliquis Herodis abesset, & ubi propter imminens ab Arabia bellum frequentem fuisse Herodem credi potest; sunt certe qui ejus gazam & thesauros, tamquam munitissimo loco ibi custoditos dicant: quod autem Sebasteni, infra ecclesiam Sancti, ostenderent apud se carcerem in quo sit decollatus; & Herodis Regiam, in qua convivium celebratum sit; ut est apud Joannem Phocæ aliosque; id eodem loco habendum est, quo illud quod de Zachariæ domo haud procul Hierosolymis, vulgaris nunc traditio tenet. Herodis quidem Regia apud Sebasten fuerit; sed ejus qui ipsam in Augusti honorem sic appellavit, Alcalonitæ. [non Sebaste.] Verum nihil ibi juris erat Herodi Antipæ, sed tota Samaritica regio spectabat ad Procuratorem Judææ, cujus illa tunc portio erat.

b Mense circiter Decembri: & hoc inter primum & secundum Pascha prædicantis Christi factum esse, censet Cornelius & alii passim, eo maxime fundamento quod Christus dicat post nuntiatam Joannis captivitatem: Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt & messis venit? [Joan. 54, 34 ℣. 35] Messis enim in Judæa incipiebat colligi paulo post Pascha: sunt tamen ex recentioribus, qui verba Christi velint non significare tempus quo ipsa prolata sint, sed usurpari per modum adagii, [Tempus captivitatis.] quasi Christus dicere voluerit: Numquid vos soletis provocare solatii causa ad spem messis intra quatuor id est paucos menses venturæ? Quanto ergo vobis gaudendum magis quando videtis regiones jam nunc albas ad messem animarum, cui colligendæ vos destino? Hoc autem sensu nihil cogit sicut illi satis verosimiliter ostendunt captivitatem Joannis differre ultra Pentecosten, sic ut ille non diu post initium prædicantis & baptizantis Christi desierit apparere in publico: qua ratione minus necesarium erit fingere quod nuper in Gallia finxit quidam Joannem bis fuisse carceri mancipatum, semel a Judæis apud Jerosolymam, unde metu seditionis popularis dimissus sit cu prohibitione ulterius in Judæa prædicandi; deinde Jordanem transgressus ibidem captus fuerit ab Herode.

c Fuit Herodias filia non Aretæ Arabum Regis (uti nescio quo argumento sibi persuasit Eusebius) sed Aristobuli filii Mariamnes & Herodis Ascalonitæ; ac soror illius Herodis Regis qui occidit Jacobum fratrem Joannis gladio; videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet & Petrum. Est qui dubitet an illius maritus Philippus fuerit tetracha Jturææ & Trachonitidis regionis, uti eum appellat Lucas; sed quem alium in familia Herodis reperias Philippum cujus uxor Herodias fuerit? Bonitas autem Tetrarchæ, superius landata ex Josepho, satis opportunum injuriæ fecerit eo fortassis patientius tolerandæ, quo gravius ipsi esse potuit mulieris imperiosæ & ambitiosæ ingenium, quo etiam secundo suo marito exilium & exitium peperit concitando eum contra fratres & nepotes.

d Nullo indicio ex Scripturis intelligimus, morem Judæis fuisse Natales suos festivius agendi; [Ibidē diei natalis cœna.] Gentilium ea consuetudo erat: atque ita 2 Machabæorum 6, die natali Regis Antiochi cogebantur Judæi ad idolorum sacrificia. In Romanis scriptoribus atque Poëtis, nihil ea re frequentius occurrit Augustæo ævo: Herodes autem Romanorum mores & luxum satagens imitari, hoc exemplum, tamquam Regium, sequebatur.

e Factum id fuisse mense Februario & quidem Machærunte infra docebo, sic tamen, ut convivium actum putem in civitate, carcerem vero fuisse in summa arce seu castello, unde Josephus Macherus castellum dixit, sed cui circumducta civitas fuisse satis ex ejus descriptione intelligetur.

f Necdum ergo tunc nupserat illa, quam Salomen Josephus nominat.

g In alio vero similiter triclinio ubi Herodias cum feminis Principibus con ivabatur: sicut ex convivio Assueri discimus, Regium fuisse, ut viri a viris, feminæ a feminis tractarentur.

h Nota quam præcipitanter acta videantur omnia, quasi inter petitionem capitis ejusque traditionem nulla intercapedo temporis; inter locum convivii & carceris nullum spatium intercesserit, sed eodem vespere sive nocte, adhuc recumbentibus coram quibus petitio concessa fuerat, ipsa quoque peracta sit, & eodem fere sub tecto, sub quo spulabatur Herodes vinctus haberetur Joannes; quem ille fortassis numquam a suo quasi latere patiebatur removeri, ut semper ad manum sibi esset sive ad consilium, sive ad securitatem.

i Non utique in urbe Sebastena, ubi postea honorificentius conditum fuit; sed in aliquo ejus suburbio. Nec enim Judæis aut Romanis licebat in urbibus sepelire quemquam, quod & a Christianis diu observatum multa demonstrant. [Quo loco sepultum primo corpus Joannis,] Cur autem tam procul? distat enim Sebaste Machærunte plus quam viginti leucis. An quia ipsum volebant portare extra ditionem Herodis? Satis ad hoc erat proximum Jordanem transire, in eum ubi Joannes baptizare solebat locum Pilato subjectum. Suspicor ego, inter illos Joannis ac postea Christi discipulos, fuisse præcipuæ conditionis aliquos, eosque Sebastenos, qui suis sumptibus suoque in monumento quopiam sepeliendum corpus susceperint, sicut Christi corpus curandum sumpserunt viri nobiles, Nicodemus & Joseph ab Arimathia. [quomodo deinde illatum Sebasten,] Hoc tamen corpus Regina Helena, intra urbem ecclesiamque ad hoc conditam transtulerit in novum monumentum, inter jam pridem illuc delata sanctorum duorum Prophetarum corpora. Nisi dicere quis malit ejusmodi ecclesiam in suburbio conditam supra monumentum Sancti; quo deinde a Gentilibus effracto & corpore dissipato, paucis quæ colligi potuerunt Reliquiis nova ecclesia sub eaque monumentum inter duorum Prophetarum sepulcra fuerit conditum. Ut ut est, mansit apud Sebasten venerabile qualecumque sepulcrum, posteris etiam post dissipatum sub Juliano corpus, ad quod S. Paula, teste Hironymo, multis intremuit consternata mirabilibus: [& monumentum sec. 5 dæmones formidarint,] namque cernebat variis dæmones rugire cruciatibus, & ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum: alios rotare caput, & post tergum terram vertice tangere; suspensisque pede feminis vestes non defluere in faciem. Neque cessavit religio loci, quantumvis longi temporis decursu & barbarorum incursibus: extat enim constantis ibidem cultus luculentum testimonium tom. 4 Spicilegii Acheriani pag. 268; Diploma scilicet S. Ludovici Regis, in favorem ibi deservientium Fratrum ( quos fuisse Hospitalarios S. Joannis, fas est opinari) his verbis conceptum. Salvatorem adoravimus in terra, ubi steterunt pedes ejus; ubi amore pariter & timore sancta visitavimus loca; & ecclesiam Sebastæ civitatis vidimus, in qua Præcursor Domini B. Joannes Baptista, [cujus intuitu S. Ludovicus Fr. R. censum donat Fratribus loci.] & cum eo multam corpora Sanctorum requiescunt. Placuit nimirum ac pectori nostro vehementer insedit reverendi sanctitas loci; & ad diligendum ecclesiam & Fratres, ipsorum Fratrum religio & honesta conversatio magnum nobis fervorem accendit. In hac adhuc devotione persistentes, notum facimus tam futuris quam præsentibus, quod amore Dei & B. Joannis, in cujus interventu plurimum confidimus, Ecclesiæ videlicet Sebastensi & Fratribus inde ad nos transmissis, concedente filio nostro Philippo, viginti libras in censu nostro apud Castrum Nantonis, die solito annuatim recipiendas, in perpetuum donavimus, & inde investimus Fratres, ita quod libere & absolute, cum aliquam in regno & potestate nostra ecclesiam eis contulerit Deus, Fratres in ea servientes hoc habebunt beneficium: quamdiu vero nullam habebunt ecclesiam, nihilominus tamen ad ecclesiam Sebastensem transmittetur. Si autem de viginti libris in censu illo desierit, nos in eodem castro, in aliis redditibus nostris reliquum eis competenter assignabimus. Eleemosynas etiam, quas juste usque ad præsentem diem largita est eis fidelium devotio, benigne concedimus, & præsentis scripti munimine confirmamus … Datum solenniter Parisiis anno Verbi Incarnati MCLXX, die S. Augustini …

§. IV. Expenditur Josephi narratio de Joanne, ejusque auctoritas exigua circa Historiam Euangelicam.

[13] [Juxta Josephum] Historia de morte Ioannis deque auctoribus & causa cædis, ut certissimo credatur, non eget externo cujuscumque alterius scriptoris testimonio; multo minus laborandum nobis est ut quæ Iudæus aliquis de eodem argumento aliter scripsit, cum Euangelica veritate concilientur. Quia tamen Iosephus lib. 18 cap. 7 Antiquitt. ita de Iesu Christo scripsit, ut plus agnitæ veritati quam gentis suæ affectui maligno attribuerit; placet ex eodem referre quæ de Herodis adulterio, deque Ioannis cæde eodem libro cap. 7 narrat in hunc modum. Interea, id est, [Antipas Herodes Arabum Regis filiā habens,] dum adhuc viveret Philippus, Tetracha Iturææ & Trachonitidis regionis, cujus obitus relatus fuerat capite præcedenti, Herodem inter & Aretam Regem Petræ, bellum tali de causa exoritur. Herodes Tetrarcha uxorem habebat Aretæ filiam, cum qua jam multo tempore convixerat. Romam deinde iter faciens, divertit ad Herodem fratrem sed genitrice natum alia, Simonis Pontificis filia. Hujus uxoris Herodiadis amore captus, quæ erat Aristobuli communis fratris filia, & Agrippæ majoris soror, ausus est de impetrando ejus conjugio mentionem facere. Qua assentiente, convenit inter eos, ut quamprimum Roma reverteretur in patriam, mulier migraret in ejus domicilium. Intercessit autem & hoc pactum, ut Aretæ filiam ejiciat.

[14] [de ea dimittenda paciscitur cum Herodiade,] Post hæc Roman navigat, ubi postquam expedivit negotia propter quæ venerat, domum reversum uxor, comperto quid pactus sit cum Herodiade, dissimulanter rogat, ut se mittat Machæruntem, castrum situm in confiniis regionis Aretæ subditæ, quantum poterat cælans propositum suum. Morem gessit Herodes mulieri, putans eam nihil sensisse. Illa quæ ante curaverat apud Machæruntem, [unde bellū cum strage Herodianorum:] patri suo tunc obnoxiam, ad iter omnia parari; a Præfecto ejus recepta, deducentibus Arabibus, magna celeritate pervenit in ædes paternas, eique indicavit Herodis animum: unde simultate nata, secuta est de Gamalitici agri finibus contentio; & contractis utrimque copiis, bellum per legatos gestum est; quo prælio Herodis exercitus internecione periit, proditus a quibusdam exulibus, qui pulsi e Tetrarchia Philippi, tunc merebant Herodis stipendia. Hæc Herodes per litteras Tiberio significat: ille vero indigne ferens Aretæ audaciam, scribit Vitellio ut ei bellum inferat, & aut vivum adducat, aut mortui caput ad se mittat.

[15] Apud Iudæos autem fuit opinio, justa ultione Numinis deletum Herodis exercitum, [quam Judæi adscribunt neci Joannis:] propter Ioannem, qui Baptista cognominatus est. Hunc enim Tetrarcha necavit, virum optimum, Iudæos excitantem ad virtutum studia, & imprimis pietatis ac justitiæ, simulque ad baptismi lavacrum; quod ita demum Deo gratum ajebat fore, si non ab uno tantum alterove peccato abstineant; sed animis per justitiam prius mundatis addant & puritatem corporis. [multis a Josepho Historico laudati.] Cumque magnus concursus ad eum fieret, plebe talis doctrinæ avida; Herodes, veritus ne tanta hominis auctoritas defectionem aliquam pararet, quod viderentur nihil non facturi ex ejus consilio; judicavit satius esse, priusquam novialiquid exoriretur, illum tollere, quam rebus turbatis seram pœnitentiam agere. Itaque vinctum missum in Machæruntem supradictam, illic occidi imperat: quod factum secuta est Iudæorum æstimatio, ab irato Deo perditum esse Herodis exercitum. Hæc ille.

[16] [Clades illa accepta fuit an. 36,] Cœperat Vitellius (ut ad Herodem regrediamur) apparare in Aretam bellum: sed incepto distitit audita Tiberii morte, obita anno XXXVII, XX Martii, adeo ut Herodiani exercitus clades accidisse debuerit anno præcedenti, id est post mortem Ioannis, secundum æram vulgarem anno V: itaque intelligatur, inter Aretam & Herodem initio propter Herodiadem, non bellum exarsisse, sed odium; unde paulatim ad manifesta litigia, ac denique ad arma ventum sit. Porro sicut prædicta clades Herodis non est immediate secuta necem Joannis juxa Iosephum, ita nec Herodiadis incestum matrimonium immediate præcesserat ejus reprehensionem; [diu postquā Roma Herodes redierat,] sed ad annum vulgaris æræ XXVI videbitur pertinuisse, si eam præcessit Romana profectio, cujus hæc ex Iosepho ratio sic eruitur. Cum enim Pilatus, anno nostro XXV factus Iudææ Procurator, Iudaicum populum gravissme commovisset, illatis in urbem sanctam imaginibus Cæsaris, ac rursum occupata Corbona; id est thesauro templi, ad aquæductum construendum; eamque seditionem compescuisset edita ingenti strage tumultuantium, ut narrat Iosephus lib. 18 Antiq. cap. 4 & lib. 2 de bello cap. 8; Accusator Herodis Tetrarcha, ejus ex seniore fratre Aristobulo pridem interfecto nepos synonymus, Iosepho Agrippa senior dictus, ad Tiberium venit. Quid autem in patruo accusaturus, nisi quod seditionis contra Pilatum motæ incentor fautorque fuisset? Hac ergo de causa secutus nepotem Romam sit Herodes, sese ab objecto crimine expurgaturus; [& Herodiadem duxerat,] quod ei tunc melius cesserit, quam postea sub Caligula; quando ad novas accusationes nepotis, privatus ille Tetrarchia, cum Herodiade sua in Hispaniam fugit. Rebus autem antea ex voto peractis, & accusatore in carcerem Romæ conjecto, regrediens ille anno nostro XXVI, fratri Herodiadem abstulerit, uti convenerat, quod Ioannes conferendum diutius non putaret anno XXIX exorsus prædicare, indeque magnam inter Gallilæos ac Iudæos adeptus auctoritatem, & adulteros privatim redargueret, ac tandem forsitan etiam publice; ab Herode quidem conjectus in vincula est, ab Herodiade vero ad mortem petitus.

[17] Quod autem Iosephus homo polyticus maluerit causam capti Ioannis referre ad prætextum similiter polyticum metuendæ ab eo seditionis: [cujus prior maritus Josepho etiam Herodes appellatus,] hoc non excludit propiorem aliam causam ex parte Herodiadis, imo includit potius; quandoquidem ex illo potissimum capite timenda seditio videbatur. Minus concipi potest quomodo Iosepho in mentem venerit Herodiadis primum ad legitimum maritum appellare Herodem. Respondet quidam; Eodem modo quo illum quem antea ex testamento paterno primo destinatum Iudææ Regem, [& Tetrarcha vocatus Antipas] Tetrarcham Gallilææ semper nominaverat Antipam, eo deinde mutato nominat Herodem ac denique Herodem cognomento Antipam: item quo modo Lucas S. Iacobi interfectorem Herodem nominat, quem Iosephus constanter vocat Agrippam. Verum contra facit Ioannes Arduinus noster in opere de nummis Herodiadum qui multiplicis exerrationis perplexitatisque in digerendis Ascalonitæ liberis nepotibusque reum facit Josephum, [confusione vix excusabili.] putatque se demonstrare Herodi Tetrarchæ Baptistæ interfectori numquam Antipæ nomen vel cognomen fuisse, neque interfectori Iacobi nomen Agrippæ, quod solum proprium fuerit ejus filio, quem Acta Apostolorum etiam Regem appellant. Arguit insuper Iosephum Arduinus, [nec tamen ipsi nova,] quod præter hunc unicum Agrippam Regem, cujus regno etiam Chalcidis ditionem adjecit Claudius, alterum fingat Herodis Magni filium patri Synonymum & Chalcidis Regem, cujus nullum uspiam extat vestigium.

[18] Tam infeliciter versatum scriptorem circa Herodianos Principes ætati suæ proximos, [& alibi quoque infelici Chronologo] si vixisset sub Vespasiano & Tito, nil mirum si Possinus aliique nunc eruditi Galli audiendum non existiment in constituendo anno quo mortuus Ascalonita, adeoque natus Christus sit. Multipliciter contrarium sibiipsi in digerendis ejus Actis demonstrant illi ac nominatim Possinus in epistola super eo argumento scripta, invenienda autem in Apparatu ad meum circa Chronologiam Pontificiam Tractatu seu Propylæum Maji. Arduinus sic ubique in Herodiana Historia vacillare deprehendens Auctorem Librorum de Antiquitatibus & bello Iudaico, non solum recessit a sententia Henschenii asserentis Christum natum quadriennio citius quam tenet communis opinio, idque potissimum propter auctoritatem Iosephi; & ad eamdem communem accessit in altero Tractatu de supremo Christi Paschate; sed eo pæne rem adduxisse videtur, ut auctor iste quantumvis antiquus sanctoque Hieronymo & aliis deinceps nequaquam suspectus, [unde suspectus fit suppositionis,] supposititius tamen censeri posset, qui falso sibi assumpserit ætatem belli Iudaici, cujus ipse pars aliqua fuerit sub Vespasiano & Tito; vel saltem plurimum corruptus ab aliis.

[19] Interim videtur is Historiam Euangelicam vel numquam vidisse, [licet de Christo cū laude locutus,] vel visam sibi caute dissimulasse, ne quid a Christianis didicisse videretur. Hinc & infanticidium Bethleemiticum silentio præterit & miraculum hebdomadarium ad piscinam probaticam, cujus aquam movente Angelo primo ingressus curabatur a quacumque detinebatur infirmitate; quæ tamen res præ infinitis aliis referri merebatur ad templi Hierosolymitani commendationem. Parum igitur videri potest quod de Christo Domino ita scripserit loco præcitato: Eodem tempore, quo scilicet procurabat Iudæam Pilatus, fuit Jesus, vir sapiens; si tamen virum fas est dicere. Erat enim mirabilium operum patrator, & doctor eorum qui libenter vera suscipiunt: plurimosque tam de Judæis quam de gentibus sectatores habuit. Christus hic erat: quem accusatum a nostræ gentis Principibus, Pilatus cum addixisset Cruci; nihilominus non destiterunt eum diligere, qui ab initio cœperant. Apparuit enim eis tertia die vivus, sicut divinitus de eo Vates hoc & alia multa miranda prædixerunt, & usque in hodiernum Christianorum genus, ab hoc denominatum non defecit.

[20] Pulchra quidem hæc & fortassis eo scripta, ut libri quamvis ex scientia parum certa conditi in favorem judaicæ gentis, etiam a Christianis reciperentur. Ego ex dictis aliud nil confici volo, quam ut intelligatur in iis, quæ Euangelicam Historiam ejusve Chronologiam spectant, [qui etiam de Machærunte Castro asystata scripsit.] definiendis non esse tantum deferendum Josepho, quantum hactenus detulerunt plerique. Novam etiam nec scio an a quoquam notatam hactenus contradictionem deprehendo in ea quam tractamus historia, cum Machæruntem excurrisse prior Herodis uxor narratur tamquam ad locum, Patris sui Aretæ ditioni subjectum; & tamen ipse Herodes ibidem dicitur in vinculis habuisse Joannem, ac denique decollari jussisse.

[21] Nemo hæc duo combinaverit nisi expungendo velut interpolamentum a veritate & fortassis a mente auctoris alienum verba ista, Patri suo tunc obnoxiam addita ad nomen Machæruntis, & Præfectus qui mulierem patri adducendam excepit, non intelligatur ipsi Machæruntinæ arci præfuisse, sed ex Areta Regia vel castris obviam processisse usque ad aliquem Machærunti vicinum locum, quo illa clam Herodianis ministris & comitibus suis furtim subduxerit se.

Nihilo minor inconguentia est, quod auctor Romam iturum Gallilææ Tetrarcham divertere faciat ad fratrem velut habitantem in via versus Ptolomaidem, unde conscensis navibus iter in Italiam erat. Cum hæc fuerit extremus Gallilææ in Occidentem terminus; Philippi autem habitatio quærenda fuerit Cæsarææ ab ipso condita in Cæsaris honorem & Philippi cognominata urbe in partibus Iturææ, quæ trans Gallilæam ad Orientem versus Arabiam excurrit.

§. V. Quis finis fuerit hujus Herodis, Herodiadis, atque filiæ Salomes saltatricis.

[22] Ad complendam sancti Baptistæ historiam, etiam hæc quæstio facere videtur, [Herodias Herodis magni ex Aristobulo neptis,] non tam expedita usquequaque, ut in ea quoque non occurrant nodi haud facile solubiles. Hos ut ordinate progrediar, placet ab ovo ordiri, & notare, quod Herodes Magnus sive Ascalonita, Rex Judæorum creatus a Romanis, anno ante vulgarem Æram XLII uxorem accepit Mariamnen occisam ipsam anno XIV infelicis conjugii, ultimum cum fratre suo Aristobulo germen Machabæorum. Ex hac natos sibi liberos præstantissimos duos, Alexandrum & Aristobulum, uxoribus junxit anno XIV ante vulgarem; & Aristobulo quidem dedit sororis suæ Salomes filiam Berenicen: quæ intra decennium, quo viro frui per soceri crudelitatem potuit, duos ut minimum liberos peperit, Herodem, & Herodiadem, qui patre deinde suo orbati, educabantur in domo avi una cum ceteris ejus filiis, post cædem Mariamnes aliunde genitis, Herode Archelao, & Philippo.

[23] His prænotatis, audiri potest de Herodiade qualiscumque Josephus. [nupsit patruis suis, primum Philippo,] Is lib. 18 cap. VII Herodianorum familiam expandens, Herodias, inquit, nupsit Herodi, magni Herodis filio, ex quibus prognata est Salome: post quam natam, Herodias, in contemptum legis patriæ, denuo nupsit Herodi mariti germano, relicto priore adhuc superstite; & is fuit Tetrarcha Gallilææ. Interim nulla ratio patitur, [deinde Herodi,] quod Ascalonita duos habuerit filios, simul viventes, ejusdem nominis. Euangelista autem cogit nos tenere, primum Herodiadis maritum fuisse Philippum.

[24] Ast eccum tibi nodum alterum: ait enim idem Josephus, Salome autem filia Herodiadis, [& filia ejus Salome ex priori marito,] Philippo nupsit, Herodis filio, Tetrarchiam habenti Trachonitidis. Monstrum inquies, ut filia patri, vel, si distinctum a Philippo Herodem Herodis magni filium, Antipæ fratrem, finxeris, propatruus senex proneptem juvenculam habuerit uxorem. Non ita credatur delirasse historicus quem oporteret carum quas scribit rerum scientissimum æstimare. Quid igitur? Animadverto Philippum, [nupsit Philippo filio Herodis] Salomes saltatricis maritum, non dici filium Herodis Magni ut alibi eum vocat Josephus, sed simpliciter Herodis; & intelligo Herodem Tetracham, qui mortuo fratre Herode-Philippo, hujus filiam suamque privignam Salomen junxerit suo ex Aretæ filia filio, [ex priore conjugia] qui ex nomine patrui Philippus quoque dictus sit cum dote Trachonitidis per Philippi Tetrarchæ mortem ad Cæsarem devolutæ; nuptias hasce conciliante Tetrarcha Herode in favorem Herodiadis suæ, & apud Cæsarem procurante, ut dotem prædictam novo sponso daret. Sed Philippo juniore sine libris defuncto (quo factum ut nulla amplius mentio ejus facienda da fuerit) Salomen Aristobulus duxit sicut cœptam narrationem prosequens Josephus testatur; [ac denique Aristobulo alteri patrueli suo.] Aristobulus, inquam, filius Herodis, non Magni (nam hic avus Salomes fuit) sed ejus quem Josephus Agrippam vocat. Hic Aristobulus tres ex ea filios genuit, qui an aliquam & qualem pro Aviti regni partem a Cæsare obtinuit, nihil attinet ulterius indagare; satis sit dicere Salomen cum viro suo vero similiter in Palæstina sive Syria vitam egisse.

[25] Hic ergo contigerit, si vere contigit, id quod legitur apud Nicephorum Callistum lib. 1 cap. 20. Eundum ei (scilicet Salome) quopiam brumali tempore erat, & fluvius trajiciendus: qui cum glacie constrictus congelatusque esset, [Eadem dicitur glaciei immersa obiisse.] pedes eum transibat. Glacie autem rupta (non sine Dei numine) demergitur illa statim capite tenus, & inferioribus corporis partibus lasciviens molliusque se movens saltavit, non in terra, sed in undis: caput vero scelestum, frigore & glacie concretum, deinde etiam convulneratum, & a reliquo corpore, non ferro sed glaciei crustis resectum, in glacie ipsa saltationem letalem exhibet; spectaculoque eo omnibus præbito in memoriam ea quæ fecerat spectantibus revocat.

[26] Quæ omnia rhetorice potius exaggerata, quam historice deducta, nullique vetustiorum tradita possent mera fabula videri, maxime si præsumitur, ut præsumi merito potest res acta in Syria, ubi nescio an unquam tam intensa sint frigora, ut ipsi quoque amnes congelati transitum præbeant viatoribus. Certiora sunt quæ habemus de pœna, divinitus multoque citius exacta ab Herode Tetrarcha Salomes vitrico ejusque male ducta uxore. Fuerat Agrippa Josepho Herodes, Herodiadis frater anno vulgaris æræ XXXVII a Tiberii successore Cajo aviti regni parte donatus, [Herodes cū sua Herodiade Romam profectus;] ea scilicet quam olim Philippus Lysaniasque tenuerant: cui fratri suo invidens Herodias, virum impulit, ut secum Romam navigaret; eadem (ut sperabat mulier) facilitate a novo Imperatore regnum Judææ consecuturus: sed contrarium accidit.

[27] Ibi enim (ut habetur lib. 2 de Bello cap. 10) accusatus, quod prius cum Sejano conspirasset contra Tiberium, & nunc iterum Artabano Partho faveret contra Caji novum Imperium (anno 38 cœptum) eo quod non habere sciretur tantum armorum, [privatur bonis omnibus & mulctatur exilio,] quantum instruendis virorum septuaginta millibus sufficeret (quæ fortassis omnia solum Arabicum bellum spectabant) cum de armis interrogatus inficiari non posset, satis approbatam putarit defectionem ejus, ademptam illi Tetrarchiam ad regnum Agrippæ adjecit, pecuniam quoque ejus donans indici; Herodem vero perpetuo damnavit exilio apud Lugdunum (Eusebius Viennam nominat) urbem Galliæ.

[28] Cognito deinde sororem Agrippæ esse Herodiadem, pecuniam ei propriam concessit; & ratus non libenter fore marito calamitatis sociam, in Agrippæ gratiam se illi parsurum promisit. Ad quod illa: Tu quidem Imperator, ut tua Majestate dignum est, [sequente eum illuc pellice,] loqueris: sed mihi conjugalis amor impedimento est, quo minus fruar hac indulgentia: non enim æquum censeo, ut cui secundæ fortunæ fui socia, eum nunc in adversa deseram. At ille, indigne ferens animum tam excelsum in femina, ipsam quoque cum Herode expulit, & bona ejus Agrippæ largitus est. Atque hæc fuit vindicta quam Deus intulit tum Herodiadi fratris sui successus invide ferenti, tum Herodi ad obsequendum vaniloquentiæ uxoris nimis facili.

[29] Ita Iosephus lib. 18 Antiqu. cap. 9; qui etiam hic merito addidisset scelus commissum in Ioannem. [ambo fortassis mortui in Hispania.] Aliter tamen ab eodem Iosepho vel alibi scripta corrigente vel eorum immemore res narratur; lib. enim 2 de Bello cap. 8 dicit quod a Caio ob avaritiam vehementer increpitus, ad Hispaniam fugit; secutus quippe eum fuerat accusator Agrippa, cui etiam Tetrarchiam ejus Cæsar donavit. Atque ita in Hispaniam, peregrinante secum ejus uxore decessit. Sed hæc videntur sic conciliari posse, ut illis quidem exilii locus assignatus fuerit Lugdunum Galliæ, ipsi dum illuc tendere se simulant, diverterint in Hispaniam, incertum ubi vel quomodo defuncti.

[30] Nimis porro opportunus erat ultimus iste Iosephi locus, [Pseudo-dexter Ilerdæ obiisse fingit,] quam ut Pseudo-dexteri fabricatores in eum manus non injicerent, ad locupletandam seu verius conspurcandam figmentis suis ecclesiasticam Hispaniarum historiam. Illum ergo sic scribere fecerunt ad annum Christi XXXIV (quasi scilicet annorum a Christi numerandorum Epocha inde a Dexteri ætate usitata fuisset, sesqui fere seculo post per Dionysium Exiguum excogitata) Herodes Antipas, cum Herodiade pellice incesta, tota Judæa pulsus, (in qua tamen, ut tunc erat, & postea fuit, nec pedem quidem terræ possidebat, nisi domum seu diversorium Hierosolymis) primum ad Gallias, deinde Ilerdæ in Hispania exulat, ibique infeliciter moritur. [& ipsammet Herodiadem in glacie periisse] Herodias vero, saltans super Sicorim, flumen Ilerdæ, glacie concretum, submersa miserabiliter petiit.

[31] Sed boni illi viri (si boni possint dici, tam male de patria sua meriti) adeo desultorie legerunt Nicephorum, quem præ oculis habebant, ut genus mortis, qua filiam Herodiadis sublatam ille ait, ipsimet adscriberent Herodiadi; nisi forte id etiam studio fecerunt ut supra Nicephorum sapere Pseudo-dexter suus videretur, nec ipsum descripsisse, tanto (si Superis placet) eo antiquior. At si Iosephum etiam legerant, ut videri voluerunt, animadvertisse poterant, tali, quo pulsum Herodem volebant anno, adhuc vixisse Tiberium; Herodis autem exilium imperatum fuisse ab ejus successore Caio, imperium dumtaxat adepto post annum a XXXIV tertium.

[32] Sed illos non miror, furore potius quam judicio ad talia comminiscenda actos. [quod etiam Bivarius præfer,] Bivarium illorum Commentatorem miremur, hominem (nisi ubi clausis oculis supposititium Dexterum sequitur) eruditum, & in suo Comm. 5 ad istum annum, integros Iosephi textus allegantem, non advertisse animum ad anistoriam tam manifestam, & dubitare potuisse, utri talis mors potius conveniret, filiæ an matri. Nempe præ Nicephoro homine novo & Græco, longe antiquiorem & certiorem ejusdem rei testem putabat se tenere Dextrum, natione Hispanum & Barcinonensem. Miror tamen, inquit, vehementer capitis truncationem, [sed miraculo factum vult.] non ferro sed crustis glacierum actam. Et quidem miraculum fieri potuisse non ambigo, factum autem dubito … neque vero lego apud Josephum, saltatricem filiam in exilium quoque actam seu ipsam comitatam fuisse matrem, ut submergi vel detruncari Ilerdæ potuisset. Quis scit si in matrimonium data, cum conjuge in Galilæa Judæave manserit.

[33] Sed tenuis hic sani sensus radius, Bivario ad aliud non servivit quam ut Nicephoro fidem detraheret. Ast oportebat animadvertere, pari miraculo fuisse opus, ut Hispanus Sicoris glacie constringeretur; quod nec vidisse Bivarium aliquando puto nec factum legisse: nam venientes in Belgium Hispani nihil æque stupent atque concreta glacie flumina hominesque & currus super ea commeantes.

CAPUT II.
Festa S. Baptistæ in Ecclesia Occidentali & Orientali.

AUCTORE D. P.

§. I. De præcipuo utrobique festo Nativitatis.

[34] Præ aliis duobus sancti Baptistæ & Prodromi festis, venerationem in Ecclesiis tam Occidentis quam Orientis habuit semper ejus Nativitas, in qua gavisuros multos prædixerat Angelus Zachariæ patri. [Hujus præ aliis Baptistæ festis cultus apud Græcos;] Præcellentiæ istius indicium sunt; apud Græcos quidem, ex institutione S. Sabæ, duplex Officium Vespertinum, Minus atque Majus, quod non fit in aliis; ut de ipsius diei auctiori Officio taceam, in quod congeruntur poëmata plurium celebrium Hymnographorum, Joannis Monachi, Anatolii, Andreæ, Byzantii, atque Cassiæ, cum duplici item Canone. Apud Latinos festo huic peculiaris est Vigilia, a populo jejuno peragenda, & cum Octava. Et in Vigilia quidem sub vesperam olim fiebat Missa propria; de nocte item una, similiter propria; ac denique ipso die, tertia. Ita liber Sacramentorum S. Gregorii; [apud Latinos etiam cum triplici Missa,] nisi quod, ubi in excusis legitur prima de nocte, in Mss. quibusdam scribitur prima mane aut mane prima. Alcuinus in libro de Officiis Eccles. rationem reddens; Ideo, inquit, tres Missæ celebrantur in festivitate S. Joannis, quia tribus insignibus triumphis excellenter refulsit. Ad hoc enim venit, ut viam Domino præpararet exemplo suæ conversationis, qui triumphus celebratur in Vigilia ejusdem; per ministerium Baptismi claruit insignis, & hujus ministerii triumphus in prima Missa recolitur; Nazaræus permansit in utero matris (mallem, ex utero, legere) & hoc donum recolitur in die.

[35] Quod ad Vigilias attinet, eæ ut fidelibus ex Apostolica institutione fuerint ante quamvis Dominicam festosque dies usitatæ; [atque Vigilia,] proprium tamen non habebant primitus Officium; quo fit, ut neque in vetustissimo Carthaginensis Ecclesiæ Kalendario seculi V (de quo infra, ubi de S. Rogato) neque in Missalibus Gallicanis quibusdam ante annos nongentos exaratis, ulla fiat mentio Vigiliarum, nisi forte ad festum Natalis Dominici & Paschatis. S. Ambrosius videtur illam primus instituisse, hoc ordine. Ingressa, sive Introitus. [quam Mediolani instituit S. Ambrosius,] Justus non conturbabitur. SUPER POPULUM. Virtutum cælestium Deus, qui nos annua B. Joannis Baptistæ solennia frequentare concedis; præsta quæsumus, ut per te securis eadem mentibus celebremus; & ejus patrocinio promerente, plenæ capiamus securitatis augmentum. Lectio Jeremiæ Prophetæ, ex cap. 1, uti in Romano; sed triplo productior scilicet usque ad finem primi Capitis; similiter initium Euangelii secundum Lucam, usque ad versum 26, id est ad missionem Gabrielis in Nazareth. Tunc sequitur Oratio Super Sindonem, eadem quæ in Romano nunc est Postcommunio; & Super Oblata, eadem quæ prædicto in Romano est secreta festi. Præfatio autem sic habetur: Omn. æterne Deus, exhibentes solenne jejunium, [cum insigni Præfatione.] quo Joannis Baptistæ natalitia prævenimus; cujus genitor dum eum dubitat nasciturum, sermonis amisit officium; & eo nascente, & sermonis usum & Prophetiæ suscepit donum: cujusque genitrix, senio confecta, sterilitate mulctata, in ejus conceptu, non solum sterilitatem amisit, sed etiam Spiritum sanctum, quo mater Domini & Salvatoris agnosceretur, accepit; per quem Majestatem tuam &c. Postcom. Sancti nos, quæsumus, Domine, Baptistæ Joannis oratio, & assequi semper faciat mente quæ gerimus, & debitæ servitutis actione sectari.

[36] [Idem secutus Gelasius Papa,] Gelasianum Sacramentarium peculiare id habet in hac Vigilia ipsoque festo, & aliis majoribus, quod in principio & fine Missæ duas præscribat ejusdem argumenti Collectas, & in principio quidem hanc pro Vigilia, Præsta quæsumus, Domine, ut populus tuus ad plenæ devotionis effectum B. Baptistæ Joannis natalitiis præparetur: quem præmisisti Filio tuo parare plebem perfectam Jesu Christo: & additur eadem, quæ in Ambrosiano super Sindonem: deinde Secreta: Munera populi tui Domine propitiatus intende, [qui Collectas geminavit:] & B. Joannis Baptistæ, cujus nos tribuis præire solennia, fac gaudere suffragiis. Post Comm. Da quæsumus Ecclesiæ tuæ, misericos Deus, ut mysticis B. Baptistæ Joannis exordiis, & sacris erudita præconiis, ad iram venturi Judicii declinandam, dignos salutis fructus jugiter operetur. Alia: Beati nos Domine Baptistæ Joannis oratio, & intelligere Christi tui mysteria postulet, & mereri. Gregorianum Sacramentarium simplicia præscribit omnia, [addidit Gregorius Missam in nocte seu aurora.] nec alia quam nunc in Ordinario Romano legimus. Pro prima autem Missa in nocte, hæc præscribitur Collecta: Concede quæsumus, omnipotens Deus, ut qui B. Joannis Baptistæ solennia colimus, ejus apud te intercessione muniamur. Tum super Oblata, eadem quæ supra in Vigilia. Ad Complendum sive Post communio. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui cælestia alimenta percepimus, intercedente B. Joanne Bapt. per hæc contra omnia adversa muniamur. Denique Super Populum ponitur illa, quæ in Gelasiano inchoat Missam Vigiliæ; & altera additur, quæ eamdem finit. Martinæus de ant. Monach. ritibus lib. 4 cap. 6 ait. [Apud Benedictinos solennis Vigilia.] Hanc Vigiliam nostri Benedictini solennem faciebant in monasterio S. Petri supra Divam, ita ut ad Nocturnos Invitatorium a duobus Hebdomadariis in Albis cantaretur, ad Laudes classicum pulsaretur, ad Benedictus incensum a Sacerdote in Alba & Manipulo portaretur, Missa quasi in Albis concineretur.

[37] Jam quod ipsum festum attinet, Gothicum seu Gallicanum Missale, in eo vetustius ceteris, quod Vigiliam nullam præcipiat, sic procedit: Deus qui B. Joannem Baptistam veritatis * testimonio roborasti; [Pro ipsa die in veteri Gallo-Gothico,] da nobis, quæsumus, humilitatis ejus exemplum audire; ut desideremus intelligere quod exercuit, & assequi toto amore quod meruit. Collectio sequitur: Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Præcursorem tuum Joannem Baptistam, ad præparandas Unigeniti tui vias nasci jussisti; præsta quæsumus, ut intercessionis ejus auxilium tribuas, [&] ad implenda mandata præpares voluntatem. Post Nomina: [Missa est plane specialis,] Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem nobis B. Joannis Baptistæ Nativitate fecisti insignem; quæsumus, ut tuus Præcursor, quo inter natos mulierum nullus major surrexit, nostram fragilitatem tuæ pietati commendet * & caris nostris, quorum sunt nomina recitata, ita refrigerium pietatis impetret, ut ibi recipiantur vel ultimi, ubi summus permanet in regno cælorum Baptista: quod ipse &c. Collectio ad Pacem, in Gelasiano, Gregoriano, & hodierno est prima ad Missam, Deus qui præsentem diem &c.

[38] Immolatio Missæ, (Præfationem nos dicimus) Vere dignum est, nos tibi semper, hic & ubique, [cum Præfatione & Benedictionibus] gratias agere, Domine sancte Pater, omnipotens æterne Deus omnium Sanctorum tuorum splendor mirabilis, qui præsentem diem honorabilem nobis in B. Joannis Nativitate fecisti; ut gratiæ tuæ operante virtute, ille, quo inter natos mulierum nullus major, oriretur; da populis tuis eruditionem spiritualium gaudiorum; & omnium fidelium mentes dirige in viam salutis & pacis; ut quæ manifestavit testificatio nuntii, impleat præsentia nuntiati, Christi Domini, per quem Majestatem tuam &c. Benedictio POPULI. Deus qui per Zachariæ loquelam manifestasti Nativitatem S. Joannis ✠; præsta quæsumus, ut qui natalitia ejus devotissime colimus, intercessione illius gaudeamus ✠ ut populus tuus, qui ad Nativitatem ejus convenerunt, salventur meritis & interventu omnium Sanctorum, [&] deprecationum illius meritis adjuventur. ✠ Da, Domine, ut illi Angelus Gabriel, quo Zacharias loquente obmutuit, intercessor assistat; [& B. Joannis] meritis adjuvemur & moribus. Illi vos &c. Et hujusmodi Benedictiones speciales idem Missale præcipit pro majoribus festis: earumdemque, velut ultimam partem Missæ Hispanicæ constituentium, meminit S. Isidorus Hispalensis, libro de Offi. Eccl.

[39] Ambrosiani Ritus Missa, specialis tota est, mereturque hic poni. [uti & in Ambrosiano,] Ingressa ad Missam. Spiritu sancto replebitur puer ex utero matris suæ, & multi in Nativitate ejus gaudebunt, erit enim magnus ante Dominum. Oratio Super Populum, Deus qui hunc diem, ortu Præconis tui atque Baptistæ Joannis, consecrare dignatus es; & cujus puerperium mater sterilis, & vocem pater mutus accepit; concede propitius; ut illud quod Salvator noster gessit in Jordane mysterium, hoc in omnibus catholicis semper celebretur Ecclesiis. Per ejusdem &c. Epistola. Notum vobis facio Euangelium (habetur 1 Cor. 12 ℣. 3) ℣ in Alleluia, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista; major Prophetis, & minor Angelis. Euang. Secundum Lucam Cap. In illo tempore, Elisabeth impletum est tempus pariendi. Post Euang. Serviamus illi in sanctitate & justitia omnibus diebus nostris: & tu, puer, [in quo particularia multa,] Propheta Altissimi vocaberis, præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Super Sindone: Præcursoris tui Joannis Baptistæ nos, quæsumus, Domine, intercessio sancta commendet; ut & spiritualibus ejus mereamur prædicationibus erudiri; & ad ea quæ præcipis; ipso juvante, possit nostra pervenire fragilitas. Offertorium: Priusquam te formarem in utero, novi te, & antequam exires de ventre sanctificavi te, & Prophetam in gentibus posui te. Super Oblata: Respice, Domine, ad hæc munera, quæ te sanctificante sacramus: & sicut B. Joannes Baptista factus est præcursor & præparator viæ D. N. Jesu Christi; ita & pro nostris infirmitatibus, te protegente, intercessor existat.

[40] Præfatio. Æterne Deus: & in die festivitatis hodiernæ, quo beatus Baptista Joannes exortus est, exultare: qui vocem Matris Domini nondum editus sensit; [præsertim in Præfatione.] & adhuc clausus utero, adventum salutis humanæ prophetica exultatione gestivit: qui & genetricis sterilitatem conceptus abstersit, & patris linguam natus absolvit; solusque omnium Prophetarum Redemptorem mundi, quem nuntiavit, ostendit * Hic est enim ille cui nomen & antequam conciperetur dedisti, & quem Spiritu sancto priusquam nasceretur implesti. Digne natalis ejus hodie solennia celebramus: digne inter natos mulierum major nemo apparuit, qui Deum hominemque perfectum, Filium tuum Jesum Christum Dominum nostrum & prædicare meruit, & evidenter ostendere: quem laudant &c. Confractio (quando scilicet post Pater noster Hostia frangitur) Ecce ut facta est salutatio B. Mariæ in auribus meis, exultavit infans in utero meo. Transitus (cum scilicet Missale refertur a cornu Euangelii ad cornu Epistolæ, Communio dicitur) Nazaræus vocabitur puer iste: vinum & siceram non bibet, & omne immundum non manducabit, ex utero matris suæ. Post-communio. Tribue quæsumus, omnipotens Deus; ut sicut nos donis cælestibus satias, ita in B. Joannis Baptistæ Nativitate defendas præsidiis: ut quod ille de Filii tui nativitate prædicavit, nobis prosit ad salutem. Per eumdem.

[41] Gelasianum Sacramentarium quod habemus Romæ vulgatum ex Mss. Reginæ a Josepho Maria Thomasio, [Gelasius iterum Collectas geminavit.] ab hodierno Romano hoc solum deficit, quod tribus, quæ ex hoc nunc recitantur orationibus, unam in principio & fine addat: primæ quidem hanc. Omnipotens sempiterne Deus, qui instituta legalia & sanctorum præconia Prophetarum, in diebus B. Baptistæ Joannis implesti; præsta quæsumus ut cessantibus significationum figuris, ipsa sui manifestatione Veritas se loquatur, Jesus Christus Dominus noster: qui tecum &c. Ultima vero sic geminatur: S. Joannis Natalitia celebrantes, supplices te, Domine, deprecamur; ut hoc idem nobis semper & indulgentiæ causa sit & salutis. Ast Gregorianum, usque ad Præfationem vix quidquam ab Ordinario differt, ipsaque Præfatio sumitur ex Ambrosiano usque ad * supra notatum; deinde sic continuatur: & ut sacræ purificationis effectum aquarum natura conciperet, sanctificandis Jordanus fluentis, ipsum baptismo baptismatis lavit Auctorem. Et ideo cum Angelis.

[42] Tum additur Benedictio, extraordinaria ac propria, [Gregorius proprias Benedictiones adjecit,] hoc modo: Benedicat vobis, B. Joannis Baptista intercessio, cujus hodie natalitia celebratis; concedatque, ut cujus solennia colitis, patrocinia sentiatis. Amen. Illius obtentu ab omnibus adversis tueamini, & bonis omnibus perfruamini; qui adventum Redemptoris mundi necdum natus cognovit, matris sterilitatem nascendo sustulit, patris linguam natus absolvit. Amen. Quatenus ipsius Agni, quem ille digito ostendit, cujus immolatione estis redempti, ita virtutum lanis vestiri & innocentiam valeatis imitari, ut ei in æternæ vitæ felicitate possitis adjungi. Quod ipse præstare dignetur qui &c. His Benedictionibus præmissis, subjungitur Ad Complendum sive Postcommunio, eadem quæ nunc est Ordinarii; neque hic Missa finitur; sed adduntur Orationes quatuor speciales. Ad Matutinos; pro quo titulo alibi legitur, super populum: cujus tam differentis inscriptionis causam non assequor. Ipsæ Orationes hujusmodi sunt.

[43] [& 4 orationes pro Matutinis.] Omnipotens & misericors Deus, qui B Joannem Baptistam tua providentia destinasti, ut perfectam plebem Christo Domino præpararet: da, quæsumus, ut familia tua, hujus intercessione Præconis, & a peccatis omnibus exuatur, & ad eum quem prophetavit pervenire mereatur. Alia: Omnipotens sempiterne Deus, da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum, quam B. Joannis Baptistæ vox clamantis in deserto, edocuit. Alia: Deus qui conspicis, quia nos undique mala nostra conturbant; per Præcursorem gaudii corda nostra lætifica. Alia: Da, quæsumus omnipotens Deus, intra sanctæ Ecclesiæ uterum constitutos, eo nos spiritu ab iniquitate nostra justificari, quo B. Joannem intra viscera materna docuisti. Alia ultima relata superius est cum titulo super Populum, ex Missa Vigiliæ secundum Ambrosium.

[44] Joannes Mabilio Musæi sui Italici Tomum primum concludit, exhibitione Sacramentarii cujusdam Gallicani, [Alia Missa ex vetustissimo Gallicano,] quod Vezontionensis ecclesiæ esse censet, licet in Bobiensi monasterio repertum, ante annos autem mille conscriptum. In hoc nulla quoque est Vigilia Baptistæ, licet adsit Vigilia Natalis Dominici Paschatisque. Ibi in ipsius festo Missa inchoatur per eam Orationem, quæ in Gregoriano Sacramentario ponitur Post nomina usque ad asteriscum *: tum sequitur Collatio: Deus qui hunc diem Nativitatis B. Joannis Baptistæ, incomparabilem hominibus consecrasti; præsta nobis de ejus meritis, illius nos calceamenti sequi vestigium, [cujus se ad solvendam] corrigiam prædicavit indignum: quibus verbis interpositis melius puto sensum mutilum redintegrari, quam hoc Mabilionis, [qui se ad solvendam Salvatoris] nec enim calceamentis usus est Joannes, ut intelligamur ejus calceamenti vestigium velle sequi. Post Nomina, eadem fere recitatur Oratio quæ in hodierno Romano secreta post Effertorium. Ad Pacem: Præsta quæsumus, Domine, ut populus tuus ad plenæ devotionis effectum B. Joannis Baptistæ natalitiis imbuatur, quem præmisisti filio tuo plebem parare perfectam. Contestatio sive Præfatio, sumitur ex Ambrosiano relata num. 7. Nec amplius in hoc Sacramentario additur de Missis. Ibi autem cuique Missæ subjungitur Lectio ex Scripturis & Evangelio festo congrua: itaque hic ponitur Lectio libri Sapientiæ Salomonis de uno Justo, quæ nobis est de Confessore non Pontifice. Beatus vir qui inventus est sine macula, & sequitur Lectio sancti Euangelii secundum Marcum Cap. VI ℣. 17. In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu: tenuit Joannem & alligavit eum & posuit in carcere propter Herodiadem, cum nonnulla (ut vides) a vulgatis diversitate.

[45] Martinæus prælaudatus expensa singulari S. Benedicti erga S. Præcursorem devotione, [& ritus solenniores apud Benedictinos.] cui oratorium extruxerit super prostrata Appolinis & Veneris delubra, in quo & sepeliri voluerit, varia proponit ritus solennioris adjuncta, ex veteribus Ordinis Benedictini Observationibus notata, puta quod Respons. ad primas Vesperas cantabatur a quatuor cappis uti & Invitatorium, ac porro Responsoria singula a duabus; quartum a tribus, octavum a quatuor, duodecimum a quinque: ad Missam vero omnes induti pluvialibus intrent Chorum, ex Consuetudinibus S. Dionysii Kalendariisque Lyrinensi & S. Petri supra Divam & Ordinario Cassinensi. Addunt autem S. Germani, S. Cornelii & S. Apri in Albis Consuetudines; S. Germani etiam ut ante Missam fiat Processio in cappis ad oratorium S. Joannis cum parva Cruce & Aqua benedicta & Thuribulo & Candelabris; atque Diaconus ferat Reliquias Sancti & cum eo quatuor Diaconi; & si fuerit Dominica, fiat Processio per claustrum in cappis.

[46] Nihilo minus lætus parentibus Joannis eorumque amicis; quam dies natalis, fuit dies circumcisionis, [Octava antiquis ignota,] propter prodigia eum admirabilem facientia. Merito igitur Occidentalis Ecclesia, ipsum diem natalem cum Octava celebrandum instituit; qua abstinet Orientalis, quæ Octavarum usum nullum habet. Instituit tamen Occidentalis hanc, non statim a principio; deficit enim in omnibus prænotatis Sacramentariis: imo Mediolanensis Ecclesia, ne quidem hactenus ea utitur. Primam ejus mentionem invenio apud Radulfum de Rivo seculi XV initio scribentem, qui apud Baronium in Notis ad hunc diem, agens de observantia Majorum & Minorum Octavarum, hanc inter Majores numerat. [invenitur in Mss. seculi 14 aut 15,] Illo fortassis antiquius est Atrebatensis ecclesiæ S. Mariæ Martyrologium Ms, cui ad finem, sed manu eadem, adscriptum invenio, Et Octavæ S. Joannis. Ejusdem fere ætatis sunt quædam Usuardi Martyrologia Mss, & recentioribus festis aucta apud nos; puta Centulense S. Richarii, Bruxellense S. Gudulæ, Albergense Canonicorum Regularium, & quoddam Dano-francicum, membranea pleraque: ubi ad initium sic legitur, [videturque in Galliis cœpta.] Kal. Julii Octava S. Joannis Baptistæ. Neutrum in antiquioribus ullis cujuscumque auctoris Martyrologiis seu Kalendariis ecclesiarum invenitur; nam Beda, quem Baronius allegat, supposititius est, & Ado interpolatus, cum in genuinis eorumdem exemplaribus nihil tale inveniatur: ut videamur talis Octavæ initium posse retrahere ad seculum XIV, quo Pontifices Romani residebant in Gallia, ubi propter caput creditum Angeliaci vel Ambianis servari ingens erat erga S. Baptistam devotio. Martinæus loco præcitato fuse deducit particulares ritus Octavarum quatuor scilicet hujus, SS. Petri & Pauli, Assumptionis S. Mariæ & Translationis S. Benedicti, ex Ordinario Casinensi & variis monasteriorum Gallicanorum Mss.

[47] Laudunensis Ecclesiæ vetus Missale impressum Parisiis anno MDVI pro Missis festi & per Octavam habet insignem Sequentiam. [Sequentia ex Veteri Laudunen.] Virodunense autem anno MDLIV ibidem excusum similis fere sensus & prolixitatis Prosam post Graduale recitandam in Missa ante Euangelium: Sequentiam, quia elegantior est, hic lege:

      In occursum Præcursoris,
Concurrenti cordis, oris,
Currarum obsequio,
      In lucerna Lux laudetur,
In Præcone veneretur
Judex, Sol in radio
      Solem solet repentinum,
Vel quid grande vel divinum
Vulgus ægre capere:
       Quare nobis hebetatis
Sol supernæ veritatis
Præluxit in sidere.
      Hic Præcursor & Propheta;
Imo Prophetarum meta,
Legi ponens terminum:
      Mire cœpit per applausum,
Ventre matris clausus clausum
Revelando Dominum.
      Zacharias non admittit
Gabrielem, dum promittit
Veterano filium.
      Quod est ei sic repensum,
Quod suspenso fit suspensum
Linguæ ministerium.
      Subit tempus, videt natum,
Et suspensa loquela tum
Patri restituitur.
      Ruunt eorum parentes
Cum vicinis, nescientes
Quid de sursum geritur.
      Non est illo major natus
De natis ex semine:
      Sed nec illi comparatur,
Qui natus ex Virgine.
       Puer acsi jam expertus
Mundus mundum deserit,
      In deserto non desertus
Cornu carnis conterit.
      Hujus victus hujus vestis,
Non tam pastus quantum pestis
Et carnis exitium.
      Cui camelus, herbæ crudæ
Dant locustæ, dat mel rude
Vestes & edulium.
      Mira pueritia,
Mira Dei gratia,
Mira verbis novitas,
      Clamat: Baptizemini,
In occursum Domini
Dirigatis semitas.
      Summus ille qui coronas
Serta terna dena donat
His cælorum civibus,
      Illis dat & sexagena;
Huic Joanni dat centena
Præ cunctis ordinibus.
       O Lucerna veræ Lucis,
O Præcursor magni Ducis,
Præco pœnitentiæ.
      Sta pro nobis ante Ducem
Et procura nobis lucem
Sempiternæ gloriæ. Amen.

§. II. De festo Conceptionis Baptistæ, deque ejusdem & Nativitatis, necnon ipsiusmet Christi annis atque diebus.

[48] Hactenus de præcipuo S. Joannis Baptistæ festo, ex vetustioribus Missalibus, [Conceptio, ad 24 Sept. notata omnibus antiquis,] sive (ut antiquitus nominabantur) Sacramentariis. Proximum huic quoad solennitatem, festum est Passionis sive Decollationis XXIX Augusti; quo de infra. Cultus celebritate ultimum, ordine autem temporis primum, Conceptionis est, inscriptum vetustis omnibus Latinis Martyrologiis Hieronymi, Bedæ, Adonis, Usuardi, Notkeri, Rabani. Nec invenio qui festum illud omiserit notare, ad XXIV Septembris, ante Bellinum de Padua; qui Usuardi Martyrologium, ad morem Romanæ Curiæ Venetiis edidit anno MCCCCXCVIII. Hic illa primum omissa reperitur; eoque exemplo, etiam in hodierno Romano per reformatores Gregorianos, nescio quo scrupulo ductos metuentesque ne quod inde præjudicium pateretur pia & orthodoxa opinio, de immaculatæ B. Mariæ Virginis Conceptione. [usque ad an. 1478 quo cœpit emitti,] Sed si appellatio Conceptionis utriusque est eadem, diversa est & nota satis utriusque acceptio, ad Deiparam Prodromumque relata. Etenim constat quod Ecclesia hujus Conceptionem dumtaxat celebret, cum respectu ad sanctitatem mysteriorum ad ipsam spectantium, de illa vero agat, ut sancta in semetipsa. Quod expressius videntur indicare Græci, diversitate phraseos, quando IX Decembris celebraturi passivam Conceptionem S. Mariæ, appellant Conceptionem S. Annæ; ac vero ad XXIII Septembris (uno enim die præveniunt hic Latinos) non dicunt Conceptionem Elizabeth, [ex vano quodam scrupulo,] sed S. Joannis: eamdemque diversitatem exprimunt Figurali Kalendario imagines; quarum una, honestiori ut potest modo, indicat ipsum sanctorum Mariæ Parentum congressum; non item Zachariæ & Elizabetæ altera, solum Zachariam, adstantem altari una cum Angelo, prænuntiante filium ipsi nasciturum.

[49] Ceterum ut Romanæ Ecclesiæ vetustissima Martyrologia prædictam Conceptionem habuerint scriptam XXIV Septembris, [Græci etiā Officium faciunt de ea 23 Sept.] non tamen invenitur Officium aliquod apud Latinos tali festo ordinatum antiquitus, uti invenitur apud Græcos qui habent Conceptionis illius ordinem compositum a S. Joanne Damasceno, cujus & Canon est; sed absque illis cum quibus Nativitatem recoli dixi prærogativis festi solennioris. Quamquam nec apud Latinos prorsus videtur festum isstud fuisse neglectum. Nam quod nuper Augustæ Vindelicorum prodiit Martyrologium, [sed minus solenne,] ante annos septingentos conscriptum (potius Kalendarium dicendum; cum sola & pauca nomina habeat, & plures dies vacuos prætereat) eos Sanctos dumtaxat videtur continere, de quibus vel Officium vel saltem Commemoratio fiebat in Ecclesiis Germanicis: [uti etiā ex Latinis aliqui.] ubi Nativitatis & Decollationis quidem festa, ut solenniora, notantur rubrica? Communi autem atramento Conceptio; ad quem locum editor Beckius adnotat, in Ms. Codice S. Galli addi, ple. Comm. hoc est Plenas Commemorationes, ut videatur significari aliquid, simile ei quod simplex dicimus, & in quo fiunt Commemorationes de Sanctis in Duplicibus omitti solitæ.

[50] Casaubonus & similis farinæ scioli, nimiæ & supervacaneæ curiositatis arguunt Romano-catolicos, [Conceptionum dies definivere majores satis congrue ad cultum,] quod etiam Conceptionum dies, quibus in hominum genesi incertius nihil, habeant definitos. Absit ut pios majores nostros credamus existimasse, quod ejusmodi dies physice certos habere possent. Sed cum illi putarent ex traditione vetustissima, notos haberi dies Natales Christi, Joannis & Mariæ, ecclesiasticoque cultu dignos censerent eorumdem primos etiam in utero ortus; congrue assumpserunt noni ab inde mensis diem eumdem vel proximum, nihil scrupulosius indagantes; cum scirent ejusmodi dies, nec ab Euangelistis traditos, nec revelatione speciali acceptos. In tali autem definitione, non tantum quoad usum, [licet ratione parum certa,] sed etiam quoad historicam veritatem probanda, non esset eruditis laborandum; si ipsa Natalium dierum definitio quorum observatio ex traditione habetur, haberetur etiam ex solida ratione vel certa auctoritate deducta: haberetur autem, si Romanorum censuum libri (ad quos ut suo adhuc tempore extantes, & certissimos testes Christi ex Davide nati appellat Tertullianus) exhibuissent adscriptos dies cujusque ibi recensiti natales: sed hoc omnino præsumi non posse, probat dissensus primorum seculorum circa diem & mensem Dominicæ nativitatis; ex quo tamen alii dies definiendi pendebant.

[51] Ostendi ego in meis ad Propylæum Maji Paralipomenis pag. 23 num. 13 & seqq quomodo Orientalis Ecclesia ab Occidentali inducta fuerit per Julium Papam, [cum Domini Natalē affixerunt 25 Decembris,] aut saltem IV seculo, diem Natalis Dominici, quem habebat illa conjunctum cum die Baptismatis VI Januarii, separatim colere XXV Decembris; asserente sub annum CCCLXXXVI Chrysostomo, quod ejusmodi tunc usus minime novus, sed admodum antiquus fuerit, atque jam inde a primordio ab ipsa Thracia Gades usque incolentibus cognitus & celebris. Sed calculum quo idem Chrysostomus nititur, & quo ante eum nixus dicitur processisse Papa Julius in quæstione decidenda, demonstravi admodum dubium esse; ipsaque quam præstruunt nec satis probant hypothesi admissa, de die quo Zachariæ annuntiatus sit filius, ex ipso & Elisabeth procreandus; nihil minus consequi quam ut conceptus Baptista fuerit XXIII vel XXIV Septembris. [non quia is sequebatur ex die quo Zachariæ apparuit Angelus,] Quotidiani enim incensi oblatio, quæ Zachariæ sorte obtigerat quando Angelum vidit, nihil habuit commune cum ea solennitate, qua semel in anno ingrediebatur summus Sacerdos in Sancta Sanctorum, quamque in talem diem tunc incidisse parum apte conficitur excollatione Hebraicorum & Romanorum mensium. Adde quod Zacharias summus Sacerdos non fuerit; quodque solum ad uxorem accesserit ut impleti sunt dies Officii ejus, qui quam multi post visionem habitam restarent, non exprimit Euangelista, sed solum ait, post hos autem dies concepit Elisabeth. Non igitur ex mense a tali conceptu sexto, definiri potest Annuntiationis Dominicæ dies: ex novo rursum capite futurus incertus, dum nescitur, quousque mensis ille sextus processerat, quando venit Angelus ad Mariam. Neque porro ex tam incerto die, haberi potest dies certus nativitatis vel Christi vel Joannis: sed solum id habemus, quod uno aliquo principio Festorum quacumque ratione constituto, convenienter ordinari potuerint festa reliqua, & populo fideli observanda præscribi.

[52] [sed forte quia is erat Ethnicis natalis solis,] Joannes Arduinus noster, in Antirhetico suo de Nummis antiquis, pag. 65 suspicatur, diem XXV Decembris, qui nunc apud omnes colitur ut Natalis Domini, a primis quidem temporibus institutum, non quia Euangelistarum aut Apostolorum aliquis eum Romanos docuerit; vel eumdem ipsimet eruerint ex libris Censualibus; sed alio prorsus consilio & ratione. Nempe, ut, quoniam dies ille ab Ethnicis Natali Solis dedicabatur, ob reditum ejus a bruma seu tropico Capricorni ad nos; idem tribueretur Jesu Christi, Domini ac veri solis nostri Natali, cujus alioqui verus natalis latebat. Assumptum probat ex Kalendario Romano anni CCCXXV, ubi notatur VIII Kal. Januarias N. (id est, Natalis) Invicti, scilicet Solis, uti plures sub Gallieno nummi loquuntur. In eum ergo, inquit Arduinus, diem, [sicut in Oriente assumptus est 6 Januar.] Natalis Christi primum Romæ translatus est; ut dum Gentiles profano ritui vacarent, sacris suis Christianis libere operam darent. Quod autem semel probaverat Roma, merito secutus est totus Occidens. Ast Hierosolymitana Ecclesia, nihilo etiam ipsa certior de vero Christi in carne Natali; cum diem Baptismatis Christo collati a Joanne certius videretur habere notum, tamquam ex traditione primorum utriusque discipulorum, pro die VI Januarii (quamvis & de hoc merito dubitetur, sicut alibi ostendi) neque commodum duceret in illis rei Christianæ inter Judæos angustiis multiplicare festa; [quia tunc credebatur manifestatus in baptismo Christus.] Nativitatem Christi, Adorationem Magorum, & ipsam ejus Incarnationem, sub uno Epiphaniorum nomine Baptismo copulavit. Laxatis vero prædictis angustiis, cum jam libere sacra Christiana majorumque cum Officiorum apparatu tractarentur, haud ægre persuasum fuit Orientalibus eatenus Hierosolymitanos secutus, ut Romanos deinceps sequerentur, Nativitatis & Epiphaniæ divisim gesta celebrando; nec tantum in duobus illis, sed etiam in ceteris inde pendentibus.

[53] Porro quod non solum primo, sed etiam secundo ac tertio Ecclesiæ seculo, adhuc incertum haberetur, quo die Christus revera natus esset, probari videtur ex Clemente Alexandrino qui anno CCXX floruit, & lib. 1 Stromatum sic loquitur. [Alias erant qui 28 Pachon. 1. in Majo natū assererent,] Εἰσὶ δὲ οἱ περιεργότεροι, τῇ γενέσει τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν ὀυ μόνον τὸ ἔτος ἀλλὰ καὶ τὴν ἡμέραν προστιθέντες· ἣν φασὶν ἔτους κη᾽ (corrigo & λη᾽ lego) Ἀυγούστου, ἐν πέμπτῃ Πάχων καὶ εικάδι. Sunt autem qui etiam curiosius agentes, Natali Salvatoris annum & diem adnotant, quam ajunt, anno XXVIII (imo XXXVIII) Augusti Imperatoris, & in diem vigesimam quintam Pachon incidisse, iste autem mensis apud Ægyptios partim extremo Aprili, partim Majo respondit. Atque hæc eo dicta sint, ut intelligatur nihil certi haberi de vero Christi nedum Baptistæ natali die, multo minus de die Conceptionis utriusque. Constituto tamen semel die aliquo certo, sive ex eo quem Arduinus suspicatur ad nascentem solem respectu, [anno 7 ante æram vulgarem.] sive ex laudato apud Chrysostomum calculo licet vacillante; dico recte fuisse ordinatas ab ecclesia festivitates mysteriorum, nativitatem Christi prægressorum aut secutorum.

[54] Censeo autem nihil aut parum ad Religionem attinere, utrum Ecclesia Romana Christi Natalem colendum assumpserit ipso quo contigit die; [salvo semper jure ecclesiæ,] vel eumdem incompertum habens, ipsi recolendo elegerit suo arbitratu diem, solis apud Gentiles Natalem; neque justæ reprehensioni obnoxiam esse determinationem ceterorum, ex eo utcumque pendentium festorum, sed ab eadem summo jure & congrua ratione factam. Hinc scilicet ascendendo per novem menses ad diem Annuntiationis sive Incarnationis Dominicæ, & rursum per sex, ad diem concepti Joannis Baptistæ. [ad diem quemcumque assumendum.]

[55] Sic, licet eadem Ecclesia Obdormitionem, Depositionem, seu Assumptionem Deiparæ, juxta vetustiora Martyrologia & Sacramentaria primo celebrandam instituerit XVIII Januarii, prout in hujus mensis Supplemento, quæstionem de obitu Beatissimæ accuratius tractaturus, docebo; Mauritius tamen Imperator, decrevit toto Imperio anniversarie agendam illam XV Augusti idque sub nomine Obdormitionis: quod mox Ecclesia Occidentalis universa suscepit, sub titulo tamen Assumptionis. Sic Urbanus VI, talem in se potestatem agnoscens eaque utens anno MCCCLXXXIX festum Visitationis B. Mariæ Virginis, quod juxta ordinem mysteriorum proxime debuisset sequi festum Annuntiationis, qua surgens Maria abiit cum festinatione & salutavit. Elizabeth, & mansit cum illa quasi mensibus tribus… statuit in crastino Octavæ S. Joannis Baptistæ singulis annis in ecclesia celebrari: quasi non assumpsisset ingressum Mariæ in domum Zachariæ, sed ejus inde egressum recolendum, quia ad id aptius erat initium Julii quam Aprilis, Paschalibus festis satis occupatum. Neque horum aliquid reprehenditur a bene moratis studiosis Historiæ ecclesiasticæ: quippe quibus satis est cujusque institutionis aut mutationis tempus & rationem investigare, & quatenus possibile est reddere, uti nos quoque conamur facere.

§ III. De loco concepti natique Baptistæ.

[56] [De civitate Juda apud Lucam merito dubitatur,] Dubium esse nullum potest, quin ibi conceptus natusque Joannes sit, ubi ad vocem salutantis Elisabetham Mariæ fuit in utero sanctificatus: duabus autem ab Hierosolyma leucis monstratur domus, Zachariæ passim dicta, ad initium eorum montium, qui sortem tribus Juda a portionibus Dan & Simeonis dirimunt, passim crediti esse Montana Judææ; super quæ divulgata fuisse mirabilia, in Præcursoris Nativitate patrata Lucas indicat. Si tamen attente consideres hujus verba, dicentis, quod exurgens Maria abiit in Montana, in civitatem Juda; vix quidquam fateberis in toto ejus Euangelio esse obscurius. [sitne ea vetus Hebron in monte Juda,] Montem quidem Juda legimus in libro Josue cap. 21 ℣. 11, in eoque civitatem, quæ vocatur Hebron, quæ Caathitis Aaronicarum familiarum primæ, prima sortitione obtigit. Eamdem scimus fuisse Davidis regiam quamdiu solis Judæ ac Benjamin tribubus imperavit; nec procul a Hierosolymis extitisse; sed ejus nusquam deinde in Scriptura nominatæ, Christo nascente fortassis nec rudera supererant; tantum abest ut ea fuerit vel proprie vel antonomastice dicta Civitas Juda, hoc quo de agimus tempore, quando, Tribuum ex Assyria regressarum habitatione confusa, cessabat veteris partitionis appellatio; & Judæ fortassis dicebatur id totum quod in Palæstina Herodes Ascalonita cum titulo Regis obtinuit, etiam trans Jordanem. Surrexit autem Maria in his diebus, & profecta est studiose in montana, in civitatem Judææ, & ingressa in domum Zachariæ. Hanc sane ut vetustiorem Lectionem secutus Juvencus Presbyter, [item an non sit legendū, civitatem Judææ,] sic exorsus est iter Mariæ describere:

Illa dehinc rapidis Judæam passibus urbem,
Zachariæque domum penetrat.

Quin & ipsa vulgata, dum ex Græco ἐν ὅλῃ τῇ ὀρείνῃ τῆς Ἰουδαίας, vertit super omnia montana Judææ, dubitare nos facit, an similiter ab initio Lucas non scripserit, εἰς πόλιν, non Ἰούδα, sed τῆς Ἰουδαίας.

[57] Est etiam incertum satis, an melius legatur, civitas Juda, quam civitas Judææ, sicut habet Syriaca versio, juxta Parisinam trilinguem editionem; ubi sic invenitur. Verum sive Civitatem Juda sive Judææ legas; [& qualis sic dicta antonomastice fuerit.] manet semper eadem difficultas (quando nullus invenitur Auctor, qui aliquam Civitatem proprio nomine sic dictam noverit) manet, inquam, difficultas, ut explicetur, quo jure aliqua sic fuerit antonomastice appellata; & utrum ea tam certo sit quærenda prope Jerosolymam, ac visum est Notkero, qui ad hunc diem XXIV Junii scripsit, quod Joannes revera in Hebron civitate Juda, quæ ad fugitivorum præsidium Sacerdotibus fuerat delegata, auctoritate Jesu filii Nave & Euangelii S. Lucæ, & natus creditur & nutritus: item, utrum ejusmodi credulitas in Oriente sit nata, an vero ex nostro Occidente & communiori Interpretum tunc nostrorum sententia, inducta in Palæstinam, seculo IX vel X, prout jam aggredior explicare.

[58] Franciscus Maria Florentinius, Vetus Occidentalis Ecclesiæ Martyrologium, [Mrlium S. Hieronymi Conceptionem Machærunti adscribit,] quod Hieronymtanum appellamus, illustrans; cum ibi ad diem XXIV Junii legatur, In Machærunte castello (ubi qualiscumque Josephus asserit Baptistam fuisse decollatum) Conceptio Joannis Baptistæ; Exercitatione XIV conatur verosimilem facere sententiam tanta vetustate subnixam. Ejus argumenta eo tendunt omnia, ut Machærus, [alteri sub Herode Regiæ civitati.] fuerit secunda quondam arx Judææ ab Hierosolymis, teste Plinio, quam Herodes Ascalonita multipliciter munierat ornaveratque, & ædificato ibidem Palatio Regiam sibi constituerat, nascente Christo; atque antonomastice dicta Civitas Judææ, eo sensu quo Rex ipsemet Herodes eodem Capite Rex Judææ appellatur; nomine tunc complexo omnem a mari usque in Arabiam regionem etiam trans Jordanem. Aliter prorsus res se habebat, inquit ille, eodem Christo moriente, quando Pilatus dicitur Judæam procurasse, aliique post illum; ubi Judææ nomine solum venit pars illa dimidia Palæstinæ, quæ ab Antipatride ad mare sita, usque ad Jordanem extenditur: quo sensu Machærus tunc spectabat ad Gallilæam, Herodis Junioris portionem.

[59] Suam autem conjecturam Florentinius firmat ex eo, [juxta desertum Baptistæ & locum batismi] quod prope sit desertum antrumque Baptistæ, & primus baptismi ab eo instituti locus Bethabara alias Bethania; alioquin is longe a patria sua vixerit delitueritque S. Joannes usque ad tempus ostensionis suæ. Favet montanus loci pæne inexpugnabilis situs, a Josepho fuse descriptus; propter quem, inquit Florentinius, Herodi regnanti omnibus locis visus est cura dignior … quare magno eum muro complexus ac turribus, civitatem istic incoli fecit: quod autem muro cinctum est saxosus est collis, in proceram altitudinem surgens. Si autem civitatem ibi condidit Herodes, totius Judaici regni secundam ab Jerosolymis, cur eamdem non potuit ipse civitatem Juda vel Judææ nominari voluisse? tamquam primam Judææ contra proximos Arabes munitionem? sicuti Constantinus Byzantium jussit vocari Novam Romam.

[60] Et ipse quidem Machæruntis collis undique præruptis cingitur vallibus; ex ea tamen parte, quæ ab Oriente est, [& circa Montana,] monte ex adverso Machæruntis posito terminatur. Potuerunt ergo hæc Montana tempore illo vocari Montana Judææ, instar valli objecta Arabiæ: quamquam & civitas Juda & Montana Judææ dici desierint, cum illi desierunt ad Judæm pertinere, [Judæam inter & Arabiam sita:] nomine illo restricto ad partem Procuratoribus Romanis commissam. Inde etiam apud Scriptores Romanos prius nomen Machæruntis durationem habuerit, abolito altero illo, si vere in usu aliquo fuit ut contendit Florentinius. Cum autem Saraceni Arabes totam trans Jordanem regionem fecissent juris sui, extincta apud Machæruntem fuerint, si qua ibi erant Joannis Baptistæ monumenta Ecclesiarum; soliusque eremi & speluncæ memoria mansit. Fidelibus autem ad interiora Terræ sanctæ recipientibus se, [quibus per Saracenos occupatis,] placuerit memoriam desolatorum alibi locorum instaurare circa Jerusalem: in cujus vicinia, inter Bethsuram & Emauntem, tribus dumtaxat aut quatuor stadiis a civitate, cum inveniretur antiqua memoria Sancti alicujus Zachariæ (unde ferme initium capiunt Montana, Judææ dicta tempore Josue) cœptum sit paulatim credi istic fuisse domum Zachariæ patris Joannis Baptistæ; & huic credulitati aptata deinde loca sint, eis similia, quæ antea circa Machæruntem monstrabantur; puta specus, fons, hortus, qui sancto Prodromo ejusve parentibus in usu fuisse dici possent, sacellisque & stationibus ornari atque monstrari peregrinis loca sancta obeuntibus.

[61] Verum hujusmodi persuasio necdum obtinebat seculo VIII, quo versus medietatem procedente, illuc peregrinatus est S. Willibaldus, [propter domum Zachariæ alterius] Aichstadiensis in Germania Episcopus, in cujus Hodœporico, per consanguineam Sanctimonialem Heidenheimensem scripto, & apud Canisium tom. 4 antiquæ Lectionis inveniendo, sic legitur: Venit in Bethleem … & inde in villam quæ vocatur Thecua … inde in Lauram, ubi requiescit S. Saba. Inde venit in locum ubi Philippus baptizavit Eunuchum, & inde ibant ad Gazam … & inde ibant ad S. Zachariam Prophetam; non patrem Ioannis, sed alterum Prophetam: & inde ibant ad Castellum Aframiam, ubi requiescunt tres Patriarchæ, Abraham, Isaac, & Iacob cum uxoribus suis; & inde venit iterum in Jerusalem. Vides circumitum omnem eum locum, [seculo 8 ibi notam,] inquo vulgo nunc creditur natus educatusque Joannes; ibique non paternam ejus domum, sed alterius Zachariæ tunc ostensam; ejus ut credo, qui cum esset filius summi Sacerdotis Joiadæ, Proregia auctoritate usi sub Rege Joa, facile concipi potest paternos ibi habuisse fundos, tamquam juxta primam sacerdotalium civitatum, & Jerosolymitano templo Regiæque propinquam, [ac deinde patri Joannis adscriptam,] ubi & sepultus a suis fuerit, postquam eum ministri Regis lapidibus obruissent in atrio templi; ibique cultum sibi proprium habuerit, quoadusque per eum quem dixi errorem, idem locus cœpit credi ad patrem Baptistæ pertinuisse.

[62] Hoc vero primum puto seculo XI factum, quando loca sacra restaurabantur per Latinos, jam inde a tempore Notkeri persuasos Hebron esse civitatem Juda, quam Lucas nominat. Etenim ex hoc tempore, invenio Joannem Phocæ, Epiphanium Hagiopolitam, tertiumque Hodœporici sacri Auctorem Anonymum inter Symmicta Græca Allatiana, necnon Latinos plures postea, [ab auctoribus sec. 11 & deinceps.] Zachariam, Joannis patrem ejusque domum & possessiones commemorare, ut prope Jerusalem ac Bethleem posita. Primus ita scribit: A sancta civitate stadiis fere quatuordecim Zachariæ Prophetæ domus inspicitur, in quam post Annuntiationem Immaculatissima Deipara solicite contendens, Elisabetham salutavit…In loco itaque illo castellum & templum super spelunca situm est: in speluncæ vero ultimis recessibus Præcursoris nativitas accidit. Similia apud duos alios leges, ut Latinos præteream, & cum iis novissimos Terræ sanctæ illustratores, licet tale nihil habeat Hieronymus in Vita Paulæ, Adamnanus, Beda aliique vetustiores; haud prætermissuri Præcursoris natalem locum, si tam vicinus Hierosolymis fuisset. Huic autem ex illo silentio petitæ rationi objici nequit quod neque Machæruntis meminerint; hanc enim prætereundi alia ipsis causa fuerit; eadem scilicet quæ fuit Carmelum non attingendi: quia nempe ad utrumque montem, firmissimis Saracenorum præsidiis insessum, non dabatur accessus Christianis, cum ipsi scriberent.

[63] Illustrandæ quadamtenus quæstioni propositæ, placet reproducere tabellam Terræ-Sanctæ, quæ alias usui fuit ad Tomum 1 & 2 Maji: ubi trans locum Baptismi Machærunta videbis, & juxta ipsam desertum Joannis in quo prædicabat; extensum versus Bethabaram sive Bethaniam, ubi baptizabat. Circa Mare Tiberiadis, ad Septemtrionem & Orientem Trachonitidem & Ituræam tibi imaginare, Philippi Tetrarchiam, ac porro in Galaaditide Abelinam regionem, Lysaniæ Tetrarchiam.

[64] His ex & pro Florentinis, simulque pro antiquissimi Martyrologii auctoritate sic deductis, [Jam dictis nihil obest distantia loci a Jerusalem & Bethleem:] objiceret forsan aliquis majorem Machæruntis ab Jerusalem, quam Hebronis distantiam; indeque confici volet, Zachariam, Joannis Patrem, hic potius quam istic habitasse, ut esset suo templi ministerio propior. Sed levis ista objectio esset: quia constat in omnibus Judaici regni oppidis ac locis paulo frequentioribus fuisse Synagogas; quas qui administrabant Levitæ & Sacerdotes, nulla locorum suorum distantia impediebantur, quo minus inde excurrerent Hierosolymam, ad suas statis temporibus vices in templo obeundas. Multo etiam levius urget, quod Bethleemo longius absit Machærus, non longe autem a Bethleemo natum esse Joannem oporteat ex eorum sententia, qui credunt Zachariam ideo occisum ab Herodianis, quia communi infantum Bethleemiticorum cædi subduxerat filium; & prope Hebron monstrant saxum, quod fugientem cum parvulo Elisabetham in se receperit sinum suum aperiens: sed quis non videat, ista aliud non esse, quam apocryphorum somnia? [aut Natali Joannis etiam Sebastæ & Emesæ adscriptur.] Non tamen dissimulaverim, in eo ipso quod defendere conamur, vetustissimo Martyrologio, ad hunc XXIV Junii sic legi: In provincia Palæstinæ, civitate Sebastia, Natalis S. Joannis Baptistæ. Est autem Sebastia sive Sebaste eadem, fere quæ priscis Samaria; utique valde diversa a Machærunte. Sed sciendum est, Sebastiæ fuisse præcipuum Baptistæ cultum, propter corpus ibi sepultum a discipulis, & a Christianis eorum posteris sub magno Constantino excitatum magnificentissimum templum. Sic Cangius reperisse testatur aliquod Martyrologium sub nomine Hieronymi & Eusebii (diversum tamen a quatuor apographis vetustioribus) ubi ad IV Kal. Septembris legitur; In Emesa, civitate Phœniciæ Provinciæ, natalis S. Joannis Baptistæ, quo die decollatus. Quamvis ergo, neque Sebastiæ, neque Emesæ vel natus vel denatus Joannes fuerit; Natale tamen illius festum imprimis eis locis adscribebatur, ubi celebrius agebatur quam alibi. Congruum nihilominus erat, in Martyrologio semel saltem fieri mentionem Machæruntis, unde initium sumit Euangelica historia, licet obscure, & sub titulo civitatis Judææ.

§ IV. De tempore, loco ac festo Decollationis.

[65] Duplex de anno Crucifixionis sententia, duplicem de anno Decollationis sententiam post se trahat necesse est; [Cædes patrata anno V. Æ. 32] nec possunt Æræ vulgaris assertores hanc non referre in annum ejusdem Æræ XXXII: itaque clades, Herodiano exercitui ab Aretha Arabiæ Rege illata anno (ut infra dicitur) XXXVII, proximior fuisset sceleri, quam si hoc, juxta Henschenium, fuisset factum anno XXVIII. Sed quæ vindicta toto quadriennio potest dilata videri, potest etiam ampliari ad octennium vel novennium, si tamen ea de re hic nobis laborandum est propter ordinem rerum a Josepho narratarum de bello inter Aretham & Herodem juniorem gestum, [aut 27,] postquam supra vidimus, quantopere apud Auctorem istum vacillet tota Herodianæ familiæ historia. Ipso igitur dimisso teneamus Baptistam cæsum anno vulgaris Æræ XXXII. Quæramus autem ulterius, quo mense & loco scelus patratum sit.

[66] Venerabilis Beda, in Marci caput 6 lib. 2 cap. 26 ex eoque Ado ad 24 Febr. Notandum, inquit, [ante Pascha,] quod miraculum panum scripturus Euangelista Joannes, præmisit, quod proximum esset Pascha dies festus Iudæorum; Matthæus vero & Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo factum esse commemorant; unde colligitur, Joannem, imminente festivitate Paschali, fuisse decollatum; & anno post hunc sequente, cum denuo tempus Paschale rediret, mysterium Dominicæ Passionis esse completum. Hoc sequens Usuardus, ad IV Kal. Septembris; Decollationem. inquit, circa solennitatem Paschalem evenisse, ex Euangelica comprobatur historia. Non tamen assentiuntur Jansenius, [sed in Februario potius quam immediate ante,] Salianus aliique post eos: qui in ipso Euangelio satis rationis invenire se putant, ut notabile temporis spatium inter Decollationem & Pascha fluxerit. Sane non statim a cæso Joanne dicuntur discipuli Christo nuntiasse ejus mortem, ed a curata illius sepultura dixisse quid egerint. Plus autem temporis requiritur, dum vulgatur cædes, veniunt discipuli, corpus impetrant auferendum Samariam, inde ad Christum veniunt; hic cum illis trajecto lacu Genezareth in desertum se recipit, panes multiplicat, Capharnaum redit, per Gallilæam ambulat, nolens in Judæa ambulare, quo invitabat proximum Pascha. Satis ergo apparet, [& forte 24 die quo & natus sit:] cædem Joannis posse referri in Februarium mensem. Hujus autem die XXIV cum solennissime in tota Orientali ecclesia celebretur prima Inventio Capitis, haud absurdum fuerit cogitare ita divinitus fuisse dispositum, ut ipsum Caput eodem die revelaretur, quo decollatus fuerat Joannes fortassis & natus: potius quam (quod ex Epistola ad Bibianum, Augustino attributa, notat Mabilio ad Liturgiam Gallicanam pag.160) eodem die conceptus, & Herodis funesti gladio trucidatus sit.

[67] Hoc autem posito, ruit fundamentum, ex quo supponitur tunc Hierosolymis fuisse Herodes, [idque Machærunte,] causa Paschatis; sicut fuit tempore Passionis Christi. Sane præsentia, non solum tot Principum Herodis, Tribunorumque & primorum Gallilææ, sed etiam Herodiadis ac filiæ ejus, suadent ut convivium actum sit in Gallilæa aut saltem in Peræa, ubi Tiberiadem Herodes condiderat in honorem Tiberii Cæsaris, palatium quoque atque etiam carcerem; in quorum altero convivium celebratum sit, in altero vel vicina aliqua arce captivus jacuerit Joannes. Verum Tiberiade triginta horarum leucis & amplius distat castrum seu civitas Machæruntis istic ubi Iordanis mari Mortuo se immergit, assurgens; & ubi occisum ab Herode Baptistam asserit Iosephus. Sed qua verosimilitudine? Si (ut ipse ait) locus iste erat sub dispositione seu jurisdictione Arethæ Regis Arabum ibi & præsidium & Præfectum habentis: [ubi etiam, non Jerosolymis,] & ex intervallo leucarum dumtaxat undecim Regiam civitatem Petram Arabiæ, qui Aretas erat & esse debebat Herodi gravissime infensus propter injuriam repudii filiæ suæ ab eo paratam, sicuti superius ex ipsomet Iosepho relatum est. Igitur eo posito ruit tota Iosephi circa locum cædis æuctoritas, ut dissimuletur prænotata distantia a qualicumque Herodis regia. Nimis absurdum fuerit, absurdum tamen si cogitetur Herodes captivum suum secum traxisse Ierosolymam, quamvis Herodiani & palatium ibi haberent & jus quoddam utendi publico carcere ad reorum custodiam sibi subditorum, si quos ibi forte comprehenderet permittente vel dissimulante Præside Romano istic supremum jus habente, uti patuit in sanctis Iacobo & Petro; quorum primum ibi gladio Herodes percussit, alterum eodem fine in vinculis habuit. Verum ut dixi neque tale convivium videtur Ierosolymis celebratum, neque illuc usque protractus Ioannes Baptista; ubi eum liberare potuisset Pilatus a fautoribus & discipulis Ioannis interpellatus; si ipsi (nam inimici erant ad invicem Euangelio teste) ægre facere voluisset. Quod autem Ierosolymis accumbens Herodes in Gallilæam miserit qui captivi istic Ioannis caput adferret, quis credet?

[68] [natalitiam cœnā præbuerit Herodes.] Putat quidem Eruditissimus Cangius non multum attinere, quam procul convivii locus fuerit a loco carceris, quodque potuerit etiam post unum alterumve diem præstari res, promissa convivii tempore: sed hoc ei non assentiuntur tot sancti Patres, qui inter ipsas convivantium manus, cruentum adhuc caput stillantemque per digitos sanguinem repræsentant, rhetorice quidem exaggerantes indignitatem facti, ex hypothesi tamen, quod nulla intercesserit mora inter saltationem puellæ & decollationem Prophetæ; atque apportationem capitis coram iisdem convivis, quorum verecundia motus Herodes non fuerat ausus iniquissimum postulatum rejicere; neque sperare prudenter potuisset Herodias certo patrandum facinus post unam alteramve noctem, quando remoto vino in se regressus Herodes potuisset prætextum & modum invenire differendi aut potius numquam implendi præceptum: unde sequitur ut supra monui nullum notabile intervallum vel loci vel temporis hic concipi posse.

[69] [Ecclesia tamen elegit diem 29 Augusti] Interim Ecclesia, tam Orientalis quam Occidentalis, suo jure usa, festum Decollationis, cujus proprium diem nulla certa auctoritate vel traditione habebat definitum, elegit colere die XXIX Augusti. Non tamen quia tali die (sicut ex Beda habet Usuardus, & ex hoc Romanum hodiernum) caput secundo repertum est in Emesa civitate atque in ecclesia conditum: diu enim ante dies iste tali titulo sacer habebatur, ut mox patebit. Invenienda est ergo causa antiquior, nec alia occurit verosimilior, quam quia ecclesia S. Joannis Baptistæ Sebastæ, [non quia tunc inventum sit caput,] verosimiliter erecta sub Constantino, aut etiam matre ejus Helena curante, tali die sit dedicata, & in eam illatum corpus sacrum ex suburbano, in quod discipuli illud condiderant monumento, ac positum inter corpora SS. Elisæi & Abdiæ Prophetarum.

[70] Quamquam enim in vetustissimo Hieronymiani Martyrologii ecgrapho Epternacensi, aliud non legatur, quam, [sed quia tunc festum agebatur Sebastæ,] IV Kalend. Septembris Passio Joannis Baptistæ: magis integre tamen videtur scriptum in ecgrapho Blumiano; Sabastia (corrige Sebastia) S. Joannis Baptistæ, qui passus est sub Herode Rege: & his ultimis verbis omissis, præpositis autem aliis, in Lucensi sic: Pausatio S. Helisæi Prophetæ, discipuli S. Heliæ. * In provincia Palæstina civitate Sebastia, Natalis S. Joannis Baptistæ: quem locum ad * in duos dies dividit ecgraphum Corbeiense, & posteriorem partem secundo rursum loco ponit, & pro Natalis scribit Passio: cumque eadem verba in omnibus prænotatis ecgraphis ad VIII Kal. Julii etiam legantur; dubium esse non potest, utrum in Augusto verba ista, In Provincia Palæstina, civitate Sebastia, [verosimiliter ob corpus tunc translatā;] ad Elisæum referri debeant, potius quam ad Joannem; & utrum eidem loco uterque Natalis, seu potius Nativitas & Passio, adscribantur: non tamquam ibi factæ, sed tamquam ibi præcipuo cultu celebratæ, propter præsentiam corporis. Venerabilis Beda, loco supracitato, allegat etiam ipse Martyrologium, quod Eusebii & Hieronymi vocabulis insignitum est, quasi in eo legatur: Quarto Kalendas Septembris in Emesa civitate Phœniciæ provinciæ, Natale sancti Joannis Baptistæ, quo die decollatus est. Sed consensus tot apographorum, Beda ipso vetustiorum aut ex vetustioribus descriptorum, persuadet, interpolato exemplo usum esse Bedam; interpolationis vero auctorem habuisse aliquem, cui constabat de potiori tunc cum scriberet apud Emesam cultu.

[71] Ex præmissis liquet, diem XXIX Augusti, jam inde a tempore Eusebii (ex cujus collectione is Martyrologium suum hausisse Hieronymus creditur) festivam fuisse Sebastenis, [& ibi quidem jam inde a seculo 4,] sub titulo Passionis & Decollationis. Nec dubito quin etiam festivus idem fuerit Emesenis, post expositum apud eos Caput, non autem ut diem huc spectantem: quo autem tempore ejusdem Translationis diem anniversarium susceperit Ecclesia, mihi non liquet. Nam Sermones S. Augustini inter XVII secundus & decimus, nullum diem definiunt; non item Sermo Chrysippi Presbyteri Hierosolymitani, initio V seculi florentis ante scriptos Sermones Augustini vel huic coævorum Fulgentii Ruspensis in eadem Africa Episcopi, Basilii Seleuciensis in Esauria, [& a sec. 5 in Italia] & Petri Chrysologi Ravennatis in Italia Antistitum. Solum ex iis probatur circa annum CCCC vel etiam ante, susceptum fuisse aliquem diem Passioni isti recolendæ; quidni autem idem XXIX Augusti, saltem in Orientali & Græca Ecclesia, idque ab ætate Constantini, & tempore conditæ apud Sebasten ecclesiæ? Ipsum certe suscepisse videtur Romana Ecclesia, a tempore immemorabili: siquidem vetustissimum ejus Sacramentarium Gelasianum, habet Missas tres, in die Passionis S. Joannis Baptistæ, IIII Kal. Septemb. & hoc sequitur Sacramentarium Gregorianum: præponit tamen eodem die Missam pro Nat. S. Sabinæ, Gelasiano ignotæ, adeoque primum assumptæ seculo V; & quidem tanta cum solennitate, ut in vetustissimo ejusdem Romanæ Ecclesiæ Kalendario, quod Joannes Fronto Parisiis vulgavit, ad IV Kal. solius Sabinæ Missa notetur, Decollatione S. Joannis Baptistæ ad diem sequentem tranflata: quoad Gregorius iterum jussit pariter celebrari utrumque.

[72] In Missali ritus Ambrosiani, eodem die præcipitur eadem & sola Decollatio agenda: [nescio an etiam Mediolani sub S. Ambrosio:] sed cum istud Missale a tempore S. Ambrosii multas susceperit innovationes & additiones, quis nos certos præstabit, Missam istic notatam non esse S. Ambrosio recentiorem, etsi Ambrosiani ritus formam sequatur? In Africa certe, unde habemus tomo 3 Analectorum Mabilionis Ecclesiæ Carthaginensis Kalendarium, Ambrosio Augustinoque posterius, legitur quidem VIII Kalend. Julii sancti Joannis Baptistæ, sed ad IV Kalend. Septembris solum notatur depositio Restituti & Augustini Episcopi, [certe tunc sic non fiebat in Africa;] pridie defuncti, quo nunc colitur: ad VI autem Kal. Januarii, sancti Joannis Baptistæ & Jacobi Apostoli, quem Herodes occidit; pro quo in Gelasiano aliisque secutis notatur hujus frater Joannes Euangelista, absque mentione Jacobi: Gallicanum vero Sacramentarium, in Musæo Italico Mabilionis, Missam in S. Joannis Passione immediate collocat post aliam, quæ Nativitatem celebrat, sed ante Missam dicendam in Natale SS. Petri & Pauli; post ipsum vero eadem Missa in Passione collocatur in Missalibus Gallo-Gothicis tam eo quod præfatus Mabilio habet lib. 2 & 3 de Liturgia Gallicana, [in Gallia autem & Hispania post festum Nativitatis.] quam eo quod edidit. Thomasinus in codice Sacramentorum, utique ante Missas de SS. Sixto, Laurentio, Hippolyto, & Sinfuriano, quæ Liturgiæ, inquit Mabilio pag. 160 præcedere debuerant. Ego vero potius dicerem, argumentum id esse, quod Ecclesiæ, quarum ista Missalia fuerunt, cum incertum haberent diem Passionis; elegerint eam celebrare ipsa Octava Nativitatis, immediate post festum Apostolorum; sicuti S. Gregorius pro Octavis Epiphaniæ propriam instituit Missam in qua loqueretur Euangelium de Christi Baptismate, quod in ipsa die Epiphaniæ (cujus Missa tota de Adoratione Magorum est) fuerat obscuratum.

§ V. Missæ de Passione seu Decollatione Joannis ex vetustis. Sacramentariis Latinis.

[73] Iincipio a Liturgia Ambrosiana pro quo cumque die vel a quocumque auctore ea usurpata fuerit: [Missa ritus Ambrosiani,] & Missa, de qua agitur ordinata. Ingressa sumitur ex communi unius Martyris, Justus non conturbabitur, quia Dominus confirmat manum ejus: tota die miseretur & commodat, & semen ejus in benedictione erit in æternum, dicit Dominus. Oratio SUPER POPULUM Protegat Ecclesiam tuam, Deus, oratio veneranda beatissimi Præcursoris & Martyris tui Joannis Baptistæ; & cui frequentiam devotionis impendit, perpetuæ poscat redemptionis effectum. Lectio Epistolæ ad Galatas cap. IV. Fratres, scitis quia per infirmitatem carnis euangelizavi vobis jam pridem. ℣ IN Allel. (nobis Gruduale dictum) Puellæ saltanti imperavit mater, Nihil aliud petas nisi caput Joannis Baptistæ. Euangelium Secundum Marcum cap. VI In illo tempore, misit Herodes Rex, [cum propriis omnibus,] ac tenuit Joannem. Post Euang. Ferrum petransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus: eloquium Domini ignivit eum. Super Sindonem: Perpetuis nos, Domine, quæsumus, S. Joannis Baptistæ tuere præsidiis; & quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis attolle suffragiis.

[74] Offert. Misit Herodes Rex in carcerem, ut amputaret caput Joannis Baptistæ, pro eo quod dixit ei; Non licet tibi ut habeas uxorem fratris tui adulteram. ℣. Herodias autem insidiabatur ei, & quærebat occidere eum, pro eo quod dixit ei; Non licet: &c. Super Oblata. Auxilientur nobis, Domine, B. Præcursoris & Martyris tui Joannis Baptistæ veneranda merita Passionis, & hæc nobis Hostia tuæ placationis existat. Præfatio. Æquum & salutare, nos tibi, omnipotens Domine, gratias agere, teque omni tempore benedicere, & in hac præcipui festivitate diei laudare, in quo B. Joannes Baptista martyrii est coronam adeptus, [imprimis Præfatione.] quo inter natos mulierum major nemo extitit, nuptias prohibendo illicitas, gloriosum martyrii triumphum capite truncatus obtinuit; & Dominum Jesum Christum mundi Salvatorem venisse, corporali præsentia demonstravit: ejus quoque descensionem præcurrens, inferis nuntiavit. Et ideo. Confractio. In secula gaudebo, psallam Deo Jacob, & omnia cornua peccatorum confringam, & exaltabuntur cornua justi. Transitus. Arguebat Herodem Joannes propter Herodiadem, quam tulerat fratri suo Philippo uxorem. Misso Herodes spiculatore, præcepit amputari caput Joannis in carcere: quo audito, discipuli ejus venerunt, & tulerunt corpus ejus, & posuerunt illud in monumento. Post comm. Sancti Joannis Baptistæ & Martyris tui, Domine, quȩsumus, veneranda festivitas, salutaris auxilii nobis prȩstet effectum.

[75] Habes integram, sicut in Missali jacet, Ambrosiani ritus liturgiam; cui præter Canonem, omnibus Missis & Romano quoque hodierno communem, [Aliæ, ex Codice Gelasiano,] nihil est quod addi debeat. Transeo ad alia Sacramentaria. Gelasianum ex Ambrosiano sumit recitandas, ante lectionem Scripturæ & Euangelii, Collectas duas, eas ipsas scilicet, quas illud habet recitandas Super Sindonem & Postcommunionem. Pro Secreta autem assumit hanc. Munera tibi, Domine, pro sancti Martyris tui Joannis Baptistȩ passione deferimus: quia dum finitur in terris, factus est cælesti sede perpetuus. Post com. Conferat nobis, Domine, S. Joannis utrumque solennitas, ut magnifica Sacramenta quȩ sumpsimus significata veneremur, & in nobis potius edita gaudeamus.

[76] In Gregoriano eædem tres habentur Collectæ quæ in Romano hodierno: [& Gregoriano, cum Præfatione hujus,] sed inter Secretam Super oblata, & ultimam ad complendum interponitur, nunc usurpari desita, propria Prȩfatio ac Benedictio, & prima quidem sic. Æterne Deus: qui Prȩcursorem filii tui tanto munere ditasti, ut pro veritatis prȩconio capite plecteretur: & qui Christum aqua baptizaverat, ab ipso in spiritu baptizatus, pro eodem proprio sanguine tingeretur. Prȩco quippe veritatis, quȩ Christus est, Herodem a fraternis thalamis prohibendo, carceris obscuritate detruditur, ubi solius Divinitatis tuȩ lumine frueretur. [& Benedictione,] Deinde capitalem sententiam subiit, & ad inferna Dominum prȩcursurus descendit: & quem in mundo digito demonstravit, ad inferos pretiosa morte prȩcessit. Benedictio autem sic procedit. Deus, qui nos B. Joannis Baptistæ concedit solennia frequentare, tribuat vobis & eadem devotis mentibus celebrare, & suȩ benedictionis dona percipere, Amen. Et qui pro legis ejus prȩconio carceralibus est retrusus tenebris, intercessione sua a tenebrosorum operum vos liberet incentivis, Amen. Et qui pro veritate, qui Deus est, caput non est cunctatus amittere, suo interventu ad caput nostrum, quod Christus est, vos faciat pervenire, Amen.

[77] Ex Gallicano Sacramentario habemus sequentia, [item ex Gallicano.] Deus cui sancta conversatione directa, gloriosi Joannis oranda sanctitas, veneranda solennitas est: qui quondam, cum annuntiaret mirabiliter Redemptorem, expectabat speculum luminis, initium baptismatis, testimonium veritatis; & in plenitudinem Christi signorum, post signa monstrabat ȩmulus passionis: serviit Propheta baptismo, Baptista Martyrio; & Jesum Dei filium, [pro] mundi redemptione venturum, quem annuntiare se prædicatione sermonis ostendit, amare se effusione sanguinis comprobavit. Collectio Secreta. Exaudi nos, bonorum omnium Dispensator, atque in electissimi tui Joannis solennitate præsenti delictorum indulgentiam placatus attribue, cui totum in virtute sancti Spiritus ab ore translatum, Christus fuit moriendi causa, cui Christus fuerat causa nascendi. Ipse igitur nativitatis Dominicæ nuntius, ipse præcursor probatus est passionis. Contestatio. Per Christum Dominum nostrum: cui in conspectu vaticinium, in actu baptismum, in obitu martyrium: quo per unam eamdemque dispensationem, ostendit generatio quem promisit, conversatio quem docuit, passio quem dilexit. Prophetat in utero, prædicat in seculo, consummatur in gaudio. A justitia eligitur, de justitia loquitur, pro justitia decollatur. Tantus Prophetæ splendor in carceris claustra detruditur, & pretiosus ejus sanguis meretriciæ saltationis pretio taxatur, atque inter gentilitiȩ * voluptatis epulas fit * speculum: cui merito omnes Angeli &c Sanctus.

[79] [& Missalibus Gothicis,] Utrumque Gothicum Missale, mire in hac Missa conveniens, sic procedit. Deum Patrem & Filium & Spiritum sanctum hujus confessionis unanimes obsecremus; ut nos hodie vaticinatȩ vocis, Verbi Prȩcursoris, Legum limitis, Lucernȩ lucentis, sancti Martyris Baptistȩ Joannis passionem celebrantes, ejusdem intercessione illuminet, descendat, & sanctificet: ut qui pro veritate sacrum sanguinem fudit, pro nobis ad Deum preces fundere dignetur. Per Dominum. Collectio Sequitur. In honorem beatissimi Martyris tui Baptistȩ Joannis, cujus hodie passionem celebramus, his Majestati tuȩ, omnipotens Deus, laudibus servientes, solennia festa concinimus; suppliciter deprecantes, ut cujus meritis obsequimur, ejus te donante apud clementiam tuam precibus adjuvemur. Per Dominum. Post nomina. Munera populi tui, [cum Collectis ad nomina,] omnipotens Deus, quȩ tibi in hac beatissimi Martyris tui Baptistȩ Joannis festivitate deferimus, quȩsumus propitiatus intende; ut perfecta hujus sacrificii sanctificatione purgati, nostrorum a te mereamur consequi veniam delictorum. Per.

[80] [& pacem,] Collectio ad Pacem, Suscipe, quȩsumus Domine, preces nostras; & intercessione Martyris tui Baptistȩ Joannis, quem in tuo honore veneramur, Ecclesiȩ tuȩ vota confirma: qui etiam dignus est habitus, ut ei se baptizandum mundi Salvator offerret. Dignum est enim hoc mereri, ut omnes nos, baptismi tui gratiam consecutos, meritorum suorum intercessione conciliet Salvator mundi. [ac Præfatione ad Sanctus.] Immolatio Missæ Dignum & justum est, ȩquum & salutare est, nos tibi semper agere gratias, omnipotens & misericors Deus, inter has Sacramentorum epulas, Martyris tui caput cum Euangelica recordatione misceri; & velut in disco metalli radiantis, ita super mensam tuȩ propitiationis offerri. Sit ergo nobis, Domine, jucunda laudatio, sit in honorem Martyris recordatio cantici triumphalis: & cum cȩlestibus supernisque virtutibus, fidelis populi symphonia misceatur, quȩ a dextris tuis consona voce sub trina repetitione cantant, dicentes, Sanctus, Sanctus, Sanctus.

[81] Tot antiquæ pietatis monumentis succedat aliquod, ex medii ævi usu ingenioque depromptum, [Sequentia ex Laudunensi.] quod Missale Laudunense supra iterum laudatum, suggerit cum titulo Sequentiȩ, omissa Prosa Missalis Virdunensis; quam quia minus elegans est, satis est indicasse.

      Matris melos triumphantis
Æmuletur militantis
Concentus Ecclesiȩ.
      Vita conculcetur ista;
Hȩc quȩratur, quam Baptista
Est adeptus hodie.
      Vox clamantis in deserto
Clamat, tubat in aperto
Divinum consilium.
      Verum monet & ostendit:
Sed obdurat, & offendit
Verbum pacis, impium.
      Hic infert Joannes Regi:
Turpe: contradicis Legi
Turpi adulterio:
      Nec ex lege, nec ex more,
Fratris potest cum uxore
Carnalis commixtio.
      His & illis inculcatis,
Dum causatur veritatis
Prȩco turpes nuptias:
      Contra vitam viri Dei
Machinantur ambo rei,
Herodes, Herodias.
      Dies natalicius
Quo Herodes impius
Natus est, revolvitur.
      Ornatur palatium,
Solenne convivium
Tribunis instruitur.
      Cantant in convivio,
Saltat in tripudio
Fœdæ matris filia:
      Herodi, Baronibus
Una placent omnibus
Lenæ lenocinia.
Rex illectus & ejectus
Extra continentiam;
      Sic puellæ: Pete: velle
Tuum statim faciam.
      Consultrice genitrice
Petit cum instantia
      Caput hujus, lingua cujus
Monebat salubria.
      O Hamus dæmonis, crudelis regulus,
O! Caput Gorgonis & fraudis cumulus
Est in muliere.
      Et quando caveat tantum dæmonium,
Cum preces valeant hoc & jejunium
Sola dejicere.
      Sanctum caput detruncatur,
Et in mensis præsentatur,
Saltatrici deportatur,
Cædi * cedit cythara.
       Sancti Præco veritatis,
Sta pro nobis hic prostratis;
Et ad regnum claritatis
Nobis viam præpara. Amen.

[Annotata]

* an. Genetliacæ?

* an. Ferculum?

* an. Cæli cadit?

§. VI. De festis S. Joannis apud Græcos, eorumque Officiis.

[82] Ut ordine naturæ, sic etiam temporis apud Græcos, [Conceptio 23 Septembris] annum cum Indictione inchoantes a Septembri, in omnibus ipsorum ritualibus primum S. Joannis festum est Conceptionis ad illius mensis diem XXIII: σύλληψις τοῦ τιμίου, ἐν δόξου προφήτου, προδρόμου καὶ βαπτιστοῦ Ἰωάννου: Conceptio venerandi ac gloriosi Prophetȩ, Prȩcursoris & Baptistȩ: quæ cum per decursum Officii etiam θεία Divina nuncupatur vel ἁγία Sancta, id eo intellige sensu, [quomodo sancta & divina dicatur:] quo miraculosa omnia & naturæ ordinem excedentia opera, divina merito nuncupantur & sancta: non quasi conceptio ipsa in se spectata sancta fuerit, & pura ab originale; nam hæc solius Marianæ Conceptionis prærogativa fuit. Atque hoc videtur indicare Synaxarium, cum ait, Τάυτην τῆν θείαν σύλληψιν ἐυηγγελίσατο τῷ προφήτῃ καὶ Ἱερεῖ Ζαχαρίᾳ θεῖος ἀρχίστρατῆγος Γαβριὴλ, Εἰσηκουσθαι δέησίς σου, εἰπὼν· ὡς ἐκ τούτου προμηνυεσθαι διὰ τὸ παράδοξον τοῦτε γήρως καὶ τῆς στειρώτητος τῆς Ἐλισαβὲτ, θεῖον καὶ παρθενικὸν τῆς παναχράντου Θεοτόκου τόκον. Hanc divinam Conceptionem, Prophetæ atque Sacerdoti Zachariæ annuntiavit, divinus cælestis militiæ ductor Gabriel, dicens; Exaudita est oratio tua; volens per miraculum, in Elisabethæ senectute & sterilitate patratum præsignare divinum & virgineum partum Deiparæ undique immaculatum.

[82] [ejus Canon auct. Jo. Damasceno,] Canonem, & quæ Canonem præcedunt omnia, Joannes Damascenus composuit, primam ejus Oden sic incipiens. Τῆς στηρωούσης ψυχῆς τούς λογισμοὺς, τοὺς ἀκάρπους ἔκτειλον, στερευούσης βλάστος, ἐυφεμεῖν ὁρμήσαντι τὴν σὴν ἐν νιδυῒ μητρικῇ ἁγίαν σύλληψιν. Cogitationes sterilis animȩ infructuosas o sterilis matris germen, mihi excole incipienti celebrare tuam in utero materno sanctam Conceptionem. Ejusdem sancti Poëtæ præliminaribus Sticheris seu versibus ex more tribus, subditur ad Gloria Patri quartus Byzantii, qui in catena Hymnographorum a me explicata XXX Aprilis, ubi de S. Clemente Poëta; & ante Tomum secundum Iunii spectanda pagina XX ad latus sinistrum, quod Monachorum est, quintum locum tenet, post SS. Damascenum, Cosmam, Iosephum, Theophanem, quorum fere omnium Acta illustravi, VI Maji, III Aprilis, & XII Martii; de Cosma acturus in Supplemento Ianuarii ad XV diem: quod & de Byzantio libens facerem, si eum alicubi invenirem sacris Fastis adscriptum. Interim hoc ejus Poëmation accipe.

[83] Ἐκ στηρευούσης σήμερον νεδύος καρπὸς προσευχῆς ἀνεβλάστησε,[cum versu Byzantii Hymnographi] Ἰωάννης πρόδρομος. Ἀγάλλου ἔρημος καὶ χόρευε ἀνθρωπότης· κῆρυξ ἰδου ἔρχεται ἐν κοιλίᾳ μητρικῇ σαρκοῦσθαι. Δεῦτε ἀγαλλομενοι ἐν τῇ ἐν δόξῳ ἀυτοῦ συλλήψει, ὅι φιλέορτοι· χορεύσωμεν βοῶντες. ἐν γεννητοῖς γυναικῶν μειζων ὑπάρχων, μὴ διαλίπῃς πρεσβεύειν ὑπὲρ τῶν πίστει τελούντων τὴν θείαν σου σύλληψιν, ὅπως ἕυρωμεν ἑλασμὸν ἁμαρτιῶν καὶ τὸ μέγα ἔλεος. Hodie ex sterili utero germinat fructus orationis, Joannes Prodromus: exulta eremus & tripudia humanitas. Ecce Præeo pœnitentiæ venit incarnari in ventre materno: venite exultabundi in gloriosa ejus Conceptione, quicumque amantes estis festorum; tripudiemus clamantes; O major inter natos mulierum, non omittas orare pro iis qui cum fide peragunt diem tuæ divinæ Conceptionis, [& cum majori Doxologia.] ut inveniamus remissionem peccatorum & magnam misericordiam. Præscribitur etiam Μεγάλη δοξολογία, id est Hymnus Angelicus, sive Gloria in excelsis Deo: quod ne mireris, inquit Typicon S. Sabæ, quia fas est post Octoëchum, & Cantemus Domino, majorem doxologiam facere, sic dictam respectu minoris, quæ per Gloria Patri absolvitur; ut videatur illa hic permitti ad ingens ornamentum tanti festi.

[84] Eamdem prærogativam, sed absolute & absque libertate eam prætermittendi habet Τὸ Γεννήσιον Natale festum ipsius Sancti, [Pro Natali est primus Canon Joannis Monachi,] quod dixi præcipuo cultu agi cum Officio duplici Vespertino majori ac minori, quemadmodum etiam duplex Canon ponitur in Menæis. Primi auctorem eumdem puto, a cujus Poëmatio in majoribus Vesperis post consuetam Psalmodiam inchoantur propria ipsius festi, scilicet Joannem Monachum, cujus nominis quia inter Hymnographos nullus est præter Damascenum, verosimile fit, non esse diversos æstimandos, sed eumdem in Menæis modo a patria, [cum Stichero Anatelii,] modo a professione cognominari. Ut ut est ab eodem censeri potest etiam esse Poëmation subsequens, tertium Anatolii est, quinti & ultimi inter Hierarchas ex ordine dextro post Methodium & Cyprianum: quare hic credi non potest esse Patriarcha Constantinopolitanus Sanctus, qui sub Theodosio Juniore præsedit, sed alius multo junior alterius sedis Episcopus, qualis etiam fuerit præcedens Cyprianus.

[85] Quartum Poëmation Vespertinum sive Sticherum Andreæ nomen præfert, [& Andreæ (a quo forte secundus Canon)] haud dubie Cretensis alias dicti Hierosolymitani & sancti; cujus, in arte Canonum pangendorum nominati, videri potest Canon alter hujus festi, sub hac acrostichide currens.

Κοινῆς χαρᾶς Πρόδρομον ἐυφημῶ πόθω.

Prodromum communis gaudii laudo libens.

Sed Canon ad matutinum Officium pertinet; in majori autem Vespertino, post illa quæ dixi quatuor Stichera, sequuntur tria alia absque nomine auctoris; ac denique ad Gloria unum Byzantii prælaudati, alterumque ejusdem vel alterius: tum Lectio ex Geneseos XVII, 15. [atque Byzantii,] Dixit Deus ad Abraham, Sarai uxor tua non vocabitur Sarai, sed Sara, & mox ex cap. XXI, Visitavit autem Dominus Saram usque ad ℣. 9. Crevit igitur puer, & ablactatus est: fecitque Abraham convivium grande in die ablactationis ejus. Alia deinde ex libro Judicum capite XIII, [cum Legendis ex Scriptura,] ubi Sampson nasciturus ab Angelo prædictus matri ac deinde patri usque ad ℣. 21, Et ultra eis non apparuit Angelus Domini. Tertia denique ex Isaiæ cap. XL, Consolamini, consolamini, popule mi, dixit Dominus Deus vester, &c. ubi & Vox clamantis in deserto, & alia ex sequentibus capitibus decerpta loca, in unum coaptantur, ac desinunt in illis verbis Cap. LIV: Quoniam multi filii desertæ magis, [& Stichero Cassiæ,] quam ejus quæ habet virum. Post quas Scripturas, rursum notantur Stichera duo: tertium ad Gloria adscribitur Andreæ; iterumque tria; & quartum ad Gloria legitur sub nomine Cassiæ Monachæ, quæ in Catena prælaudata ponitur ultima, & utrumque latus catenæ a Christo deductæ, in se convertit. Sunt & alia multa in Officio hujus festi particularia, quæ singula non vacat persequi, ad alia festinanti.

[86] Proximum Nativitati festum (ut enim Ambrosius ait in Euangelio nihil super Joanne legimus, [7 Januarii Synaxis Baptistæ] nisi ortum ejus & oraculum, exultationem in utero, vocem in deserto) est Synaxis, die VII Januarii, post Domini Epiphaniam, ex sæpe notato more Ecclesiæ Orientalis, majorum omnium mysteriorum festis subjungendi festivam commemorationem earum personarum, quæ præcipuam in eo quod celebratum est mysterio partem habuerunt; unde ad diem prædictam sic habet Synaxarium. Τῇ ἐπαύριον τῶν ἁγίων θεοφανίων τὴν σύναξιν τοῦ πανιεροῦ προφήτου προδρόμου καὶ βαπτιστοῦ, [post Baptismum Christi,] ὡς τῷ μυστηρίῳ τοῦ θείου βαπτίσματος ὑπεργήσαντος, παρελάβομεν ἐξαρχῆς καὶ ἄνωθεν ἑορτάζειν, συνταττομένην καὶ ἀυτὴν ταῖς ἄλλαις, ἵνα μηδεν τι τῶν ἐκεῖνου θαυμάτων σιωπήσωμεν. Postridie divinorum Theophaniorum, Synaxim sanctissimi Prophetæ, Prodromi & Baptistȩ, ut qui mysterio divini Baptismatis subservivit, celebrandam accepimus jam olim a principio, ceteris festivitatibus additam, [cujus Canon est Theophanis,] ut ne quid mirabilium ejus prȩtereamus silentio. Canonem festi S. Theophanes composuit, sub hac Acrostichide:

Βαπτίστα Χριστοῦ, τοὺς ἐπαίνους μου δέχου.

Baptista Christi, suscipe encomia mea.

συνέδραμε δὲ καὶ τῆς παντίμου ἀυτοῦ χειρὸς πρὸς τὴν βασιλεύουσαν μετένεξις. Concurrit vero etiam venerandȩ manus ejus ad regiam urbem translatio; [cum memoria trāslatæ manus.] de qua longe posteriori institutione infra agemus Cap. V §. II.

[87] Decollationis festum, XXIX Augusti, initio præfert nomen prælaudati in festo Nativitatis Joannis Monachi, cujus pro vespertino officio Poëmatia, [29 Augusti Decollatio;] sequitur Lectio Isaiȩ Prophetæ eadem quæ supra: tum Malachiæ ex cap. III; Hæc dicit Dominus omnipotens, Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam (cum levi scilicet verborum mutatione, ut magis mysterio congruant) & omissis nonnullis intermediis, [pro hac Legenda ex Scripturis,] pergitur usque ad finem Capitis IV juxta versionem LXX Interpretum. Tertia Lectio sumitur ex Sapientia Salomonis cap. IV ℣. 7 Justus si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit: & fere continuatur usque ad ℣ 8 Capitis V. Tum sequuntur Germani Patriarchæ Idiomela; ut vocant, id est, ut ego interpretor Sancto propria quædam; [S. Germani Idiomela,] & alia quædam Joannis Monachi, donec veniatur ad Officium Matutinum, in quo primus Canon Poëma ejusdem Joannis Monachi est, eique miscetur Canon alius nulli certo auctori adscriptus. Ac denique Δοξολογία μεγάλη, & (ut habent Menæa) δίδοται καὶ τὸ ἅγιον ἔλαιον τοῖς ἀδελφοῖς, [Canon Joannis Monachi,] datur sanctum oleum Fratribus, idque dum fit, psalluntur alia tria de sancto Idiomela. Et hæc quidem in Choro, in Refectorio autem (uti notat Typicon) γίνεται παράκλησις τοῖς ἀδελφοῖς μεγάλη· τύρον δὲ καὶ ὠὰ καὶ ἰχθὺν οὐκ ἐσθίωμεν; [cœna lautior.] Fit consolatio magna Fratribus (puta vini & olei) caseum vero & ova & piscem non comedimus: ubi forsan excidit particula ἄλλοτι Alias. Notat porro Florentinius, in propria de hoc argumento Exercitatione ad diem præfatum pag. 792, quod apud Codinum cap. 15 de officiis, inter festa quibus Imperator procedere solet, notatur primum Nativitas, deinde Decollatio Præcursoris.

[89] Ad diem XXIV Februarii recolitur Inventio capitis, solenni satis Officio, [24 Februarii prima Inventio capitis,] quod pervetustum esse, ac forsitan a tempore S. Sabæ aut amplius, colligimus ex eo quod nullius Auctoris nomen uspiam exprimatur: in fine autem per rubricam additur in Menæis, quod etiam Jejuniorum tempore, quando non fit consueta Liturgia, [cum Alleluia:] Alleluia tamen cantatur ante Euangelium, post quod fit Liturgia Præsanctificatorum, καὶ εἰσερχόμεθα εἰς τὴν τράπεζαν καὶ καταλύομεν ἔλαιον καὶ οἶνον ἀνεὺ τῆς πρώτης ἑβδομάδος. Et ingredimur, inquit, ad mensam, & sumimus vinum atque oleum, nisi sit prima hebdomada scilicet Jejuniorum, quæ initium sumit post eam Dominicam, quam nos dicimus Sexagesimæ; quam Dominicam Græci vocant ἀποκρέω Carnisprivium, sequentem vero a sequenti Dominica τοῦ τυροφάγου, quia ipsa adhuc licet caseo vesci. Non additur quota illa Inventio sit: sed primam notari in Palæstina factam, & deinde tam in Cilicia quam Constantinopoli celebratam, verosimillimum est: secunda apud Emesam in Phœnicia; etsi in Synaxariis narretur conjunctim cum prima, [secunda caret cultu proprio;] proprium apud Græcos festum non habet, sed tantum tertia, qua apud Comanam repertum caput, relatum postliminio Constantinopolim est.

[90] Contigit hæc sub Patriarchatu S. Ignatii intra annum XLVII & LVIII seculi IX; [tertia sub S. Ignatio 25 Maji.] & recolitur festivo Officio die XXV Maji. Canoni præfigitur nomen Tarasii, non Patriarchæ Constantinopolitani, uti censet Simon Wagnereckius noster, in Prolegomenis ad Marianam Græcorum pietatem num. 27. Hic enim sedit ab anno DCCLXXXIV exeunte usque ad anni DCCCVI diem XXV Februarii, quo colitur & Acta ejus illustravit Henschenius: sed alius longe junior, qui sub prædicto Ignatio floruit; auctor forsitan Sermonis de triplici Inventione, cujus ultimam partem infra Græco-latinam dabo; vel alterius in festo ejusdem tertiæ Inventionis habiti; & similiter utraque lingua dandi. Huic Auctori singulare est, [Qui Tarasius auctor Canonis?] quod Theotociis, quibus singulæ Canonis odæ terminantur, quæque alii Hymnographi soli Deiparæ canenda præscribunt, absque ulla mentione ejus Sancti, cujus est reliquus hymnus, Baptistæ mentionem ubique inserat. Exemplo sit Odes primæ hæc clausula, Joannem alloquens: Στειρωτικῆς ἀπὸ γαστρὸς ἐβλάστησας, ἑτοιμαζόμενος τῷ ποιητῇ Λόγῳ τὰς ὀδοὺς, Πανεύφημε, ἐκ κόρης ἀνατείλαντι παναγίας ἀφράστως, ἣν Θεοτόκον γινώσκουσαι πᾶσαι γενεαὶ μακαρίζουσιν. Ex sterili utero prodiisti, præparans viam factori Verbo. O Celeberrime, ineffabiliter orienti ex sanctissima Virgine; quam quia Deiparam agnoscunt, generationes omnes Beatam dicunt.

[91] Si quis plura de hoc argumento requirat, Tomum VII Bibliothecæ Concionatoriæ a Francisco Combefis compilatæ adeat; [Homiliæ Patrum de S. Joannis Baptistæ,] inventurus Latinorum Græcorumque Homilias complures, Euangeliis, tam Conceptionis quam Nativitatis illustrandis accommodatas, quarum quæ Græce scriptæ sunt, etiam merentur originaria lingua excudi ab iis, qui Ecclesiæ Græcæ monumenta inedita Joannis Baptistæ Cotellerii exemplo, vellent in lucem protrahere. Tali operi promovendo alius fortassis alia suggeret. Conferam & ego libenter ecgraphum ejus sermonis, qui complectitur τὰ ἀπὸ τῆς γεννήσεως, ἀνατροφῆς καὶ ἀποτομῆς τοῦ ἁγίου καὶ βαπτιστοῦ Ἰωάννου τοῦ προδρόμου καὶ περὶ τῆς ἑυρέσεως τῆς τιμίας ἀυτοῦ κεφαλῆς, [præsertim Græcorum anecaota,] quæ spectant nativitatem, educationem, & decollationem sancti & gloriosi Baptistæ Joannis ac Prodromi atque de Inventione venerandi capitis ejus; incipit autem, Ἰωάννην τὸ μέγα κλέος τῆς ὀικουμένης ἐπαινεῖν μὲν ἅπασιν ἔφετὸν· ἐπαινεῖν δὲ προς ἀξίαν ἑνὶ τῶν πάντων οὐκ ἐφικτόν: quæ interpres Franciscus Zinus ex Ms. Veneto apud Lipomanum, & ex hoc apud Surium, sic orditur: Joannem Baptistam, magnum illud decus orbis terrarum, laudare, omnibus quidem desiderare licet, ut autem pro dignitate laudet, consequi nemini.

[92] Et hic quidem finitur Venetum Ms. cum indicio temporis quo Caput apud Emesam est repertum; in nostro autem ecgrapho insuper sic habetur, [quorum originarii textus digni in lucem dari.] Τοιαῦτα τὰ ἐξ ἀρχῆς ἀπότε συλλήψεως, καὶ γεννήσεως, καὶ τῶν καθεξῆς, πανθαύμαστα καὶ ὄντως παράδοξα διηγήματα, τοῦ μείζονος ἐν γεννητοῖς γυναικῶν ὑπὲρ ἅπαντας· τῶν τε πράτῆς ἐν Ἰορδάνῃ τοῦ Θεοῦ λόγου ἐπιφανείας, καὶ τῶν μετὰ τὸ βάπτισμα, και τὴν τοῦ Πνεύματος κάθοδον, ὑπ᾽ ἀυτοῦ παραδόξως ἐνεργηθέντων· ὅπως τὲ τὸ μαρτιρικὸν ἀυτοῦ ἔσχε τέλος, καὶ ὅπως καὶ τοῖς ἐν ἄδῃ κῆρυξ τῆς μετανοίας ἐγένετο· ἥτε πρωτη καὶ δευτέρα, μετὰ καὶ τῆς τρίτης ἑυρέσεως τῆς πανενδοξου καὶ τιμίας ἀυτοῦ κεφαλῆς ἀνάγραπτος ἱστορία· ὑφ᾽ ὧν ἡμείς, Χριστοῦ λαὸς, τὰς ψυχὰς ὡς ἐκ παραδείσου μυστικοῦ ἀρδευόμενοι, καὶ ταῖς ἐις Θεὸν ἀυτοῦ ἐυπροσδέκτοις δεήσεσι πρὸς μετάνοιαν ἐυοδούμενοι, καρπὸν θεῖον καὶ ἄξιον τῆς μετανοίας ἐνέγκοιμεν· ἵνα μὴ ὡς ἄκαρπα δένδρα ψυχαὶ ἀθεράπευτοι, ὑπὸ τῆς ἐκτεμνούσης ἀξίνης τὴν ἐκτομὴν ἐκ ριζῶν ὑποστῶμει· ἀλλ· ὑπὸ τοῦ γεωργοῦ μᾶλλον τῶν ἡμετέρων ψυχῶν, ὡς σῖτος ὥριμος ἐκλεγέντες, μηδὲν ἀχυρῶδες ἐπιφερόμενοι, ταῖς ἀιωνίοις ἀυτοῦ μοναῖς προδεχθείημεν· καὶ μετὰ τοῦ μεγάλου τῆς ἀληθείας κήρυκος, Ἰωάννου τοῦ Βαπτιστοῦ, τοῦ καὶ τὴν ἑορτὴν ἄγομεν σήμερον, τῷ ἀθανάτῳ, Βασιλεῖ παρασταιημεν ἀιωνίως ἀγαλλόμενοι· ὅτι ἀυτῷ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ ἐις τοὺς ἀιῶνας τῶν ἀιώνων. Αμὴν.

[93] Hujusmodi est repetita ab exordio narratio vere admirabilis maximi inter natos mulierum Conceptionem & Nativitatem ceteraque ex ordine complectens, necnon eorum quæ post Verbi divini revelationem in Jordane, [ut patet ex conclusione unius,] atque descensum Spiritus baptismo peracto præclare ab illo acta sunt: quando item martyrio consummatus est, & ad eos qui inferno detinebantur pœnitentiæ Præco descendit; historiam denique primæ, secundæ ac tertiæ Inventionis venerandi Capitis, scriptam: quibus nos, populus Christianus velut ex mystico paradiso spiritualiter irrigati, atque ejus apud Deum acceptis precibus sursum erecti, dignos pœnitentiæ fructus feramus, ne immedicabiles animæ, velut infructuosæ arbores, radicitus exscindamur ab exterminatoria securi; sed potius ab agricola nostrarum mentium, velut maturum frumentum, absque ulla paleæ admixtione, recipiamur ad æternas mansiones; ubi cum magno veritatis Præcone Joanne Baptista, cujus festivitatem hodie celebramus, immortali Regi assistamus æternum exultantes: quia ipsum decet omnis gloria, honor & adoratio, nunc & semper & in secula seculorum. Amen. Hæc si Auctoris sunt, necesse est non solum excidisse ea quæ tertiam spectant Inventionem, sed etiam ipsum Sermonem hac esse posteriorem, nec ante seculum nonum quo ea facta est, scripsisse. Quiscumque porro Auctor fuit, [seculo 9 scripti.] diversum esse a Metaphraste diversus stylus Allatio persuasit. Interim satis est posse rem totam apud Lipomanum ac Surium legi, hic vero eam conclusionem dedisse quæ ipsis defuit.

CAPUT III.
De Inventionibus & Translationibus sacri Capitis in Oriente factis.

PRÆFATIUNCULA
De Gallico Tractatu Domini Cangii super hoc argumento.

[94] Carolus du Fresne, Dominus du Cange, ex nobili apud Ambianos doctorumque hominum feraci natus familia, in Præfectura Ambianensi Quæstorum Præses, vir incomparabilis seculique sui præcipuus splendor (lubet enim prosequi verba Epitaphii, quod in æde S.S. Gervasii & Brotasii Parisiis sepulto, [Domini du Cange laudatissimi viri,] Franciscus Pinsonius des Riolles, ex communi eruditorum judicio posuit) Carolus, inquam, du Fresne, Dominus du Cange … assidua innumeraque manuscriptorum librorum lectione, immensos Historiæ tum Byzantinæ tum Gallicæ thesauros exhausit & evulgavit, abstrusioris cujusque artis voces, sive Latinas sive Græcas indicavit, ecclesiasticos ritus legesque obsoletas explicavit; vir facillimis moribus, & in omnes maxime liberalis ac constanter beneficus, qui … animam Deo Servatori placide reddidit die XXIII Octobris, MDCLXXXVIII, ætatis LXXVIII, natus anno Domini MDCX, XVIII Decemb. Hic inter quamplurima operosissimæ suæ diligentiæ monumenta, edidit Tractatum Historicum de Capite S. Ioannis Baptistȩ, in gratiam patriæ suæ illo jam pridem gloriantis, exacte discutientem quidquid de eo scripserunt veteres recentioresque Auctores, [de hoc argumento Tractatus Gallicus,] atque imprimis de triplici illius Inventione; ubi ex occasione agitur etiam de aliis ejusdem Sancti Reliquiis & ad calcem ponuntur Tractatus aliquot Græci desumpti ex Regia Mazariniaque bibliothecis cum versione Latina, tamquam totius Dissertationis bases ac probationes.

[95] Tractatum istum si Latine scripsisset, & quæ ad calcem posuit monumenta, suis ad singula observationibus more nostro illustrata porposuisset; rem fecisset suis forte civibus minus commodam sed magis gratam, omnibus ubique nationibus; [quanto usui nobis fuerit,] (quæ enim toto orbe natio Baptistam Joannem non veneratur impensius?) nobisque laborem ademisset eadem a capite retexendi, & congruo singulis ordine digerendi. Interim libenter profiteor præcipuum opus, quod in conquirendis expendendisque Auctorum sententiis consistit, ab eo ita confectum esse, ut parum admodum laborandum supersit, [gratanter fatendum,] idem argumentum alia lingua alioque ordine tractaturo, in hoc opere, cui quatenus prodierat, verbotenus a selecto vehementerque probato testimonium sincerum minimeque fucatum dedit, scripta epistola, qualis nunc Latine legitur in Præfatione ad Apologiam præliminarem pro actis Sanctorum, Tomo primo Junii hujus præpositam.

[96] Data est autem Epistola illa ad suum unanimem amicissimumque Virum clarissimum Antonium de Wyon, Equitem, Dominum d'Herouval, ex vetustissima nobilissimaque apud Veliocasses familia, Regi a consiliis & in suprema Rationum Curia Auditorem; [singulariter obstrictis ipsi ejusque amico Herouvallio.] animi candore, facilitate morum, in rebus agendis dexteritate, propensissima bene merendi de singulis voluntate ubique conspicuum (verba hæc quoque Epitaphii sunt æternæ memoriæ illius positi eodem Pinsonio auctore, in æde Parochiali S. Ludovici in insula Parisiis, ubi obiit XXIX Aprilis MDCLXXXIX, ætatis LXXXIII sexto post amicum Cangium mense) qui totius vitæ cursum in Ecclesiæ gloriam, Regni decus, Reipublicȩ litterariȩ ornamentum, peregit; communicatis ac pȩne effusis in peritissimos quosque, tum Gallos tum exteros Scriptores, recentioribus tabulis, ac abstrusioribus monumentis, quibus immortale nomen comparavit, omnibus ab eo adjutis instructisque, quos inter nostrum quoque nomen profitemur. Nec vitio mihi vertendum credo affectum gratitudinis, quo tum ipsi tum ejus amico me profiteor obstrictum, in hac ad Caput tertium de Baptista Ioanne Præfatione.

§. I. De loco & modo primæ Inventionis, Translationeque in Ciliciam.

[97] Collegium Maronitarum Romæ Gregorius XIII fundavit anno MDLXXXIV instruendis adolescentibus gentis illius, [Juxta Arabicum Synaxarium] in Libano monte Catholicam unionem ac libertatem mira constantia servantis inter tot Schismaticos Turcis subditos; ipsumque nostræ Societati gubernandum commisit. Servat illud inter alia monumenta Synaxarium Arabicum Ms. ubi ad XXX Mechir sive Amschir, die XXIV nostri Februarii, leguntur sequentia, curante Athanasio Kirchero nostro Latine reddita, & anno MDCXLIII a Philippo Alegambe Belga, ibidem nostro, eodemque Bibliothecæ Societatis edendæ auctore primo, missa ad veterem amicum Bollandum. Celebratur hodie festum Inventionis capitis S. Prophetæ Joannis Baptistæ, & causa sive origo hujus Inventionis ista fuit. Herodes cum præcepisset auferri caput Sancti, [Caput in domo Herodis defossum,] & contristatus esset, ac pœnitudine duceretur; abscondit illud in domo sua, eo quod inquireret illud socer pro Filia sua. Hoc facto una cum Herodiade uxore fratris Philippi, quæ & conscia erat facti, filiam soceri, inquirentem caput, astute decepit. Socer autem Herodis, comparato exercitu, venit in Gallilæam, & devastavit multas civitates, & combussit eas igne. Quod nuntium cum venisset ad aures Tiberii Cæsaris, & cognovisset quænam causa esset hujus commotionis; [prior uxor frustra petiisse dicitur,] non solum ira esserbuit in Herodem, ob cædem in Prophetam magnum, apud populos terræ æstimatissimum commissam, & ob injuste acceptam uxorem fratris sui: verum etiam vehementer indignatus est socero ejus, quod devastasset urbes Gallilææ. Misit igitur ut is una cum Herodiade publice Romæ sisteretur, postquam Herodes caput Sancti jam sepelivisset in domo sua. Cum ergo pervenisset ad Tiberium, privavit eum muliere cum omnibus bonis quæ possidebat, eumdemque in exilium misit, in regionem Hispaniæ, & mortuus est ibi; & misit devastatum domum ejus, ne quis eam amplius videret, & remansit domus sine porta, & sine tector.

[98] Hactenus satis congrua omnia verisimilitudini, pleraque etiam satis apta ad narrationem Josephi, sed cum aliqua rerum ac temporum confusione, [ipsius fortassis Joannis discipula:] dum Tiberii indignatio in Herodem commota dicitur, quæ in ejus socerum Aretam detonuisset, si Tiberio longior vita obtigisset; dumque ab hoc ille bonis mulctatus relegatusque dicitur, quod successoris Caii imperio factum fuisse constat. Cum autem inter mortem Baptistæ & Arabicum bellum anni aliquot fluxerint, Areta conceptum in Herodem odium ob spretam filiam suam tantisper dissimulante; dumque sub specie amicæ conventionis nuntii forsan commeant ultro citroque; mirum non fuerit, si mulier quæ potuit suscepto Joannis Baptismate ejus discipula fuisse, certe ipsi, quem sua causa occisum noverat, obstrictissima erat, caput illud petierit quod non nisi contemptim habendum apud Herodem ejusque pellicem æmulam suam sciebat; sed petierit frustra, vel jam antea vel saltem tum studiosius occultatum, negatumque quasi illud cum corpore discipuli abstulissent extra Herodis ditionem. Et hæc omnia facilius recipientur ab eo, qui credere vellet Regem adulterum, mox ut ad patrem fugisse uxorem sensit, Machæruntem subtraxisse soceri ditioni, ibique habitasse cum Herodiade sua; ibi Baptistam captivum habuisse, ibique decollavisse, uti scribit Iosephus.

[99] Quod ad domum Herodis Machærunte vel alibi sitam attinet, eam Cæsaris jussu desolatam, non libenter crediderim, absque vetustiori teste, quam sint primi scriptores hujus Inventionis, quæ non præcessit Constantini ætatem, sub qua cœperant fidelium peregrinationes in sancta loca per Helenam ejus matrem repurgata ornataque: [& peregrini duo a Jerosolymis regressi,] est tamen credibile eam domum admodum neglectam jacuisse, ex quo Machæruntem & Perœam exulante Herode occuparunt Arabes. De ea ut tali sic loqui pergit Synaxarium prælaudatum, Habitaverunt autem in ea duo peregrini: qui inito consilio profecti tunc Jerosolymam, ibi devotionem suam in orationibus & jejuniis peragerent. Prȩterito autem spatio fere biennii, dicti peregrini reversi sunt in pristinam habitationem, devastatam scilicet domum Herodis. Contigit autem quadam nocte; & ecce apparuit in somno Sanctus, & quis esset indicavit, & docuit locum Capitis, & præcepit ut portarent illud ad habitationem suam. Evigilantibus itaque ambobus, indicavit alter alteri quod noctu viderat; & processerunt ad locum quem indicaverat illis Sanctus; & foderunt, & invenerunt urnam fictilem signatam; [revelante Sancto invenisse] & cum aperuissent illam, ascendit ad eos inde odor suavissimus: tum comparuit caput Sancti, quod ipsis quasi benedictionem impertiri videbatur. Tunc id, ea ratione qua invenerant, portaverunt ad domum suam, & posuerunt in armario, & maximo honore venerati sunt illud suspensa ante id lampade. Post mortem vero horum, Sancta quædam nomine Athalia, sola novit thesaurum; [& cuidam Athaliæ reliquisse,] quæ & in summa semper veneratione eum habuit: & sic de manu ad manum diversorum venit.

[100] Quæ deinde sequuntur, de post secutis sacri Capitis possessoribus, nihil faciunt ad notitiam loci, ad quem illud immediate ex Syria delatum est; [ita illud in Cilicia occultum mansit,] per ipsos inventores peregrinos, sive per alium quemcumque; sunt enim accepta ex relatu Monachorum Emesenorum, qui cum ipso iterum apud se invento ætate Marciani Imperatoris seculo V, falso præsumerent illud immediate allatum ad se fuisse, post primam Inventionem, nec alibi quam apud se delituisse connexuerunt primam secundamque Inventionem nulla alia interposita: aliam tamen interponit Sozomenus, centum annis prior, [ab ipsa Monachis quibusdam commendatum,] lib. 7 cap. 24 sic scribens. Circa hoc tempus, id est circa annum CCCXC, Constantinopolim translatum fuit S. Joannis Baptistæ Caput, quod Herodias ab Herode Tetrarcha petierat. Inventum autem esse dicitur apud Monachos quosdam ex secta Macedonianorum, qui prius quidem Jerosolymis morati fuerunt, postea vero in Ciliciam migraverunt. Ita ille, uti scilicet dici audierat, non in authentica aliqua scriptura legerat: qualem tamen extitisse oportet, quæ non solum præluxerit auctori Arabi, cujus supra contextum dedi; sed etiam Emesenis Monachis, primordia suæ possessionis seculo V scribere cupientibus, eaque præfigere certiori Abbatis sui Marcelli de secunda Inventione narrationi. [qui illud palam fecerunt, etiā scripto,] Ad famam autem, quam secutus Sozomenas est, justificandam, satis erit fateri, Monachos, apud quos Valentis ætate Caput erat, Macedoniana hæresi inquinatos, illud ab Athalia accepisse, & acceptam ab hac notitiam evulgasse, imo scriptis quoque consignasse, sed absque distinctiori expressione tum peregrinorum (quos credibile est solitarios potius quam Monachos fuisse beneque Catholicos, adeoque non indignos quibus se Sanctus manifestaret) tum loci seu monasterii, cujus Monachis thesaurum commendarit Athalia, necdum tunc forte in hæresim prolapsis. Quam multa enim ejusmodi inveniuntur, antiquitus scripta in monasteriis, in quibus res gestæ sunt, non expressis vel ipsorum vel regionum in quibus ipsa consistebant nominibus, tamquam tunc minime necessariis, nunc vero frustra eadem requiruntur.

[101] Porro cum Arabicum Synaxarium paulo post dicat, quod locus sacri capitis ignotus mansit usque ad tempora Cyrilli Episcopi Hierosolymitani; [anno circiter 390.] & Sozomenus ipsum scribat innotuisse temporibus præcedentis Theodosium magnum Imperatoris, id est Valentis; consequens fit, ut Athalia obierit intra annum CCCLV & CCCLXXV quo Valens obiit; intra quod tempus etiam Macedoniana hæresis anno CCCLIX cœpta, toto sese Oriente diffudit: ut vel hinc ab ejusdem hæresis suspicione liberentur sancti Capitis inventores, quibus illud potest revelatum credi vivente adhuc Constantino Magno, adeoque ante annum CCCXXXVII. Credi autem id omnino deberet, si Justinianus Imperator circa annum DXXX, [Illud licet non fecit Constantini sigillo munitum,] dedicaturus ecclesiam Sancti in Hebdomo a se restauratam, ipsum Emesa accepit, peractaque solennitate ut acceperat remisit; obsignatum signaculo sancti Imperatoris Constantini, sicut habet Oratio Latine ex Græco Venetiis edita apud Lipomanum & Surium, inferius danda, cujus Auctorem Allatius, in Diatriba de Symeonum scriptis, nominat Theodorum Daphnopatam. Sed opinor signaculum illud aliud non fuisse quam simplex nominis Christi monogramma Romanis labaris insertum quidem a Constantino, sed non ita ut eodem usum sciamus in signatorio annulo, cui crediderim potius ipsiusmet effigiem fuisse insculptam, æque ac nummis, quibus subinde invenias etiam insculptum idem monogramma ea parte qua vel victoria aliqua repræsentatur, vel ipsemet labarum manu tenens; numquam simplex solum. Ex eo tamen mos apud Christianos invaluit ipsum iis rebus omnibus appingendi, [tamen sub eo videtur inventum,] in quibus volebant Christianitatem vel scribentis vel auctoris vel defuncti intelligi, qui mos cum diu etiam post Constantini mortem tenuerit, ex hujusmodi monogammate, si solum ipsum in signaculo prædicto reperit Justinianus, nihil potest haberi pro tempore Inventionis primæ: sed conjectura de eodem firmabitur potius ex ætate Valentis, quo Monachos illos Cilices commendato thesauro privatos mox docebimus ex Sozomeno: qui licet inventum in Cilicia dicat, non tamen id indicat per revelationem factum, prout factum in prima & ea quæ vocatur secunda Inventionibus. [die quo colitur, 24 Februar.] Primam autem factam XXIV Februarii, indicat Codex Arabicus, de quo supra, Lectionem Synaxis pro isto die finiens his verbis: In priori autem Inventione celebratur festum XXX die mensis Amschir, qui Februario nostro fere respondet, a die Januarii XXVI initium sumens. Benedictio S. Joannis sit nobiscum Amen.

§. II. Translatio sacri Capitis ex Cilicia in Bithyniam sub Valente, & Constantinopolim sub Theodosio.

[102] [Caput Constantinopolim ferendum] Præfatus loco præcitato Sozomenus, ubinam. & apud quos inventum sacrum caput fuerit, temporibus, inquit, præcedentis Imperatoris, cum Mardonius Eunuchus, Præpositus Imperialis Palatii, rem detulisset; jusserat Valens ut id Caput Constantinopolim deportaretur. Et ii quidem qui ad hoc missi fuerant, Caput illud publico vehiculo impositum, transferre cœperunt; sed cum venissent Pantichium, qui locus est in agro Chalcedonensium, mulæ, quæ vehiculum trahebant, ulterius progredi detrectarunt; idque licet agasones minas ipsis intentarent, & auriga flagello graviter eas cæderet. Qui cum nihil proficerent, [hæret immobile Cosilai,] & cunctis ipsique adeo Imperatori ea res stupenda ac prorsus divina videretur, in vico Cosilai sacrum illud Caput deposuerunt: erat enim vicus in proximo & ad supradictum Mardonium pertinebat. Est Pantichium locus, Chalcedone distans XV P. M. Antonino Panticum in suo Itinerario, & in alio quodam Herosolymitano apud Cangium Pandicia dictum.

[103] Porro circa hoc tempus, quo scilicet ab Occidente Constantinopolim redierat Theodosius Imperator, [Theodosius circa an. 390] id est post annum CCCLXXXVI (Chronicon Alexandrinum, sive Paschale notat annum Theodosii XIII Indict. IV Tationo & Symmacho Coss. qui est annus Christi CCCXCI pro quo præcedens notatur in Prosperi Chronico interpolato Valentiano IV & Necterio Coss.) circa hoc, inquam, tempus, sive Dei sive Prophetæ ipsius impulsu, Imperator Theodosius ad eum locum perrexit. Cumque Baptistæ Reliquias inde auferre vellet, sola, ut ajunt, ei restitit Matrona; quæ sacrata quidem Virgo erat, ceterum Caput illud tamquam ministra & custos comitabatur, jam inde verosimiliter ab ipsa Cilicia. Cum igitur illa omnium virium nisu obstaret, Imperator nequaquam eam cogendam esse censuit, sed precibus contendebat ut Reliquias tolli permitteret. Quod cum illa vix tandem consensisset, irritum fore Imperatoris conatum arbitrata, [eidem C. P. delato ecclesiam condit in Hebdomo,] ex eo quod Valentis temporibus acciderat, Imperator loculum in quo conditæ erant Reliquiæ, purpurea veste qua indutus erat involvens, secum detulit: reversusque in suburbano urbis Constantinopolitanæ quod Septimum dicitur, deposuit, amplissima illic & pulcherrima Basilica, in honorem Dei constructa.

[104] Paulo aliter Paschalion præcitatum: Theodosius Augustus cum S. Joannis Baptistæ Caput apud quamdam feminam Macedonicam, [in eaque ipsum locat 18 Februarii,] Cizici degentem, invenisset, allatum Chalcedone primum deposuit, atque a fundamentis in Hebdomo Constantinopoleos, excitata in illius nomen æde sacra, in ea venerandum Baptistæ Caput reposuit; mense Peritio ex ante diem XII Kalend. Martias. Vixit & scripsit Chronici hujus Auctor usque ad Heraclii Imperatoris annum XVI, Christi DXXVI, nec tamen Sozomenum ille transcripsit (sicut Georgius Cedrenus, seculo XII florens, in Historiarum Compendio) sed diversum plane Auctorem secutus, intulit mentionem Chalcedonis, in qua tantisper sacrum pignus honoratius requiesceret, donec ecclesia ei destinata absolveretur, quod Sozomenus dicere prætermisit. [juxta Chronicon Alex. quo Sozomeni relatio confirmatur,] Ceterum sicut Chronologo præcitato obrepsit, ut ex Monacha Macedoniana faceret Macedonicam, gentem supponendo pro secta, ita pro Cosilao potuit Cizicus obrepsisse: interim vero Sozomeni narratio illius testimonio, velut ex vetustiori fonte sumpto maneret confirmata. Quod in contrarium objicit Baronius, Sozomenum credi posse in prædicta relatione a Macedonianis suffarcinatum; non permittit reliquus infra contextus, illis non valde favens: mentitum autem multo minus, in re tam recenti, & viventibus adhuc multis qui Translationis prædictæ falsitatem coarguissent, si tale nihil actum sua memoria fuisset.

[105] Sozomeno quoque suffragari videtur Severianus Gabulensis Ecclesiȩ Episcopus, [uti & Severiani Gabalitani sermone,] illo antiquior, utpote quem Gennadius cap. 21 scribit, eo quod in divinis Scripturis eruditus, & in Homiliis declamator admirabilis esset, frequenter ab Joanne Episcopo, scilicet Chrysostomo, & Imp. Arcadio, ad faciendum sermonem, Constantinopolim vocatum; cui etiam idem Chrysostomus Ecclesiam suam cum in exilium mitteretur, commendavit, uti asserit Molanus apud Miræum. Sic autem ille loquitur in Homilia de Cruce, ea fortassis cujus fragmentum dumtaxat Tomo 6 Biblioth. Concionatoriæ edidit Combefisius; Græcam autem allegat Cangius in Notis ad Paschalion pag. 570: Ἔλθωμεν λοιπὸν ἐπὶ τὸν ἰατρὸν ἡμετέρων ψυχῶν, τὸν καὶ θείῳ λόγῳ ἡμᾶς παιδεύοντα, καὶ τοῖς λειψάνοις τοῖς ἑαυτοῦ τὴν πόλιν ἡμετέραν τειχίζοντα· Ἰωάννην λέγω τὸν Πρόδρομον καὶ Βαπτιστὴν τοῦ Χριστοῦ, λοῦσοντα ἡμᾶς σήμερον τῷ λογῷ τῆς μετανοῖας. Veniamus tandem ad medicum animarum nostrarum, [si hic C. P. habitus est sub Arcadio Imp.] & divino sermone nos erudientem, suisque Reliquiis munientem nostram civitatem; Joannem, inquam, Prodromum & Baptistam Christi, usque hodie nos abluentem verbo pœnitentiæ. Hæc si Constantinopoli dicta constaret, firmiter satis probarent intentum; nunc vero cum Gabalis dici potuerint, vel Antiochiæ, cui illorum ecclesia suberat, Reliquiis Sancti etiam ipsa glorians; merito non audet Cangius certitudinem inde aliquam pro Constantinopoli petere, quasi jam tum Capite illius potiretur; maxime cum fieri vix possit, ut Urbs regia adeo multis annis eo fruita sit, sed omnino fateri cogamur, cito privatam illo fuisse, ipso Emesam translato: ubi quomodo denuo repertum sit sub Martiano Imperatore, diutius illic mansurum, mox infra dicemus.

[106] Theodosius porro suæ erga Sanctum pietatis, haud multo post anno scilicet CCCXCIV, [Istā Theodosii pietatem secuta est an. 394 victoria,] eximiam mercedem retulit. Cum enim, ut cap. 24 refert idem Sozomenus, adversus Eugenium tyrannum in Occidentem profecturus, & cum copiis egressus Constantinopoli, ad septimum milliare pervenisset; Deum illic orasse dicitur in ecclesia, quam in honorem Joannis Baptistȩ construxerat; utque faustus ac felix sibi & exercitui, & Romanis omnibus belli exitus contingeret, postulasse; & Baptistam sibi auxiliatorem invocasse; hȩc precatus in Italiam iter fecit. Cumque ad Alpes pervenisset, primas statim stationes occupat; & cum transitus verticem prȩtergressus, jam in descensu esset, campum equitibus ac peditibus oppletum videt; nec procul multos hostium a tergo, in montis cacumine interim subsistentes. Cum igitur primi transgressi cum hostibus in campo manum conseruissent, [ex ancipiti conflictu cum Eugenio tyranno,] acris & anceps extitit pugna. Porro cum exercitus adhuc progrederetur; animadvertens Imperator, humana quidem ope suos nullatenus servari posse, tametsi maxime vellent, incumbentibus a tergo iis qui verticem occupaverant; pronus humi abjectus, orare cœpit cum lacrymis: statimque Deus precibus ejus annuit, sicut eventu ipso comprobatum est: nam rectores eorum qui montis verticem tenebant, missis ad eum nuntiis, se ad illius partes transituros esse, si honoratiorem gradum apud illum habituri essent … promiserunt.

[107] Tum vero Imperator, cum chartam & atramentum quȩsitum non reperisset, acceptis tabulis, quas quidam ex adstantibus forte gerebat, [transgressa ad ipsum parte copiarum hostilium,] honoratȩ & convenientis ipsis militiȩ perscripsit gradum, quem apud se essent habituri si promissa implessent. Atque hi quidem istiusmodi conditionibus Imperatori se adjunxerunt. Ceterum cum nostra pars adhuc cederet, sed æquo marte utrimque acriter pugnaretur; ventus ingens, [& coorto in ceteros turbine, eorumque tela retorquente,] & qualem antea numquam fuisse novimus, ex ad verso in hostes irruens, eorum ordines disturbavit: tela vero & jacula quæ in Romanos conjecta erant, perinde acsi solidis corporibus illisa essent, in ipsa jaculantium corpora retorsit: scuta denique, ex eorum manibus abrepta, cum sordibus ac pulvere in ipsos contorsit. Itaque armis nudati, alii quidem trucidati sunt; alii vero ad modicum tempus fuga elapsi, haud multo post capti fuere. Eugenius vero, ad pedes Imperatoris provolutus, ut vita ipsi concederetur, orabat; sed dum supplicaret, a quodam ex militibus capite truncatus est.

[108] Porro eo ipso tempore, quo pugna committebatur, ajunt dæmoniacum quemdam, [ac dæmone per energumenum fatente,] in templo Dei quod erat in Septimo, in quo Imperator ad bellum proficiscens preces fuderat, a dæmone sublimem raptum, Joanni Baptistæ convitiatum esse; eumque velut capite truncatum probis appetisse, ita vociferando; Tu me vincis, & exercitui meo insidiaris. [opus esse id Baptistæ.] Hi vero qui aderant, cum, ut credibile est, ingens studium esset de hoc bello, ut aliquid novi audirent ac dicerent, obstupefacti., diem in charta perscripserunt; eoque ipso die prælium factum esse, haud multo post, ex iis qui interfuerunt, didicerunt. Istic ergo, æque ac Sebastæ, ad sepulcra SS. Elisæi, Abdiæ atque Joannis Baptistæ, ac verosimiliter propter præsentiam Capitis, videre erat id, quod ad illa vidisse Paulam suam testatur Hieronymus Epist. 27, [Hujus contra dæmones potestas in Hebdomo,] ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum; alios rotare caput, & post terga terram vertice tangere, suspensisque pede feminis vestes non defluere in faciem. Huc autem facit, quod Gainas Gothus, cum anno Christi CCCC ab urbe Constantinopolitana, [æde a Justiniano restaurata.] pæne per insidias occupata, conspectis Angelicis exercitibus fugam circumspiceret, arrepticium se simulans, (ut scribit Socrates lib. 6 cap.6) tamquam orationis causa perrexit ad ecclesiam Joannis Apostoli (nam hoc etiam nomine Prodromum Græci appellant, nec Apostolum tantum sed & Apostolum universalem) quæ septem millibus passuum abest ab urbe: quam cum Iustinianus Imperator a se restauratam dedicaret, & spectabiles aliquas Reliquias aliunde accerseret festivitati honorandæ, petiit etiam Emesa Caput Præcursoris, quod quomodo & quando Constantinopoli esse desierit, infra explicabitur.

[109] Revertor ad Sozomenum quem supra narrantem reliqui, quomodo ecclesiam in Hebdomo extruxerit Theodosius Senior; [Conversi Presbyteri Macedoniani exemplum] ubi mox subjungit: quod ille Matronam, quamvis diu multumque precatus, magnaque ei munera pollicitus esset, numquam eo adducere potuit, ut sententiam mutaret (erat enim sectæ Macedonianorum) Vincentius tamen Presbyter, qui ejusdem sectæ cum Matrona erat, & pari cum illa obsequio arcam prophetæ servabat, & juxta illam Missarum solennia celebrabat, illico subsecutus est; & cum iis qui erant ex Ecclesia Catholica communicavit; tametsi (sicut Macedoniani asserunt) jurejurando antea interposito affirmasset, numquam se ab illorum opinione recessurum; ad extremum scilicet palam decreverat, ut si Baptista Imperatorem sequi vellet, ipse quoque absque ulla dilatione cum illo communicaret… Matrona vero usque ad exitum vitæ mansit in vico Cosilai, vixitque sancte admodum ac religiose, [an secuta Matrona diu pertinax?] Sacrarumque ibi Virginum Magistra; quarum plerasque adhuc superstites esse accepi, inquit Sozomenus, Moribus Matronæ magisterio haud indignis conversantes. Et hæc verosimiliter sunt, quæ Baronio suspectum, ut supra dixi, Sozomenum faciunt, quasi vel ipse Macedonianus fuerit, vel ab aliquo Macedoniano suffarcinatus hac laudatione Matronæ: quam ego mallem credere, accessisse tandem ad orthodoxos post obitum Theodosii; nec enim id negat Sozomenus aliquando factum.

§. III. Sacri Capitis Emesam facta Translatio, figmentis obscurata: ejus istic sub Marciano Inventio altera extra controversiam posita..

[110] Ab ista de qua modo egimus Matrona, Virgine & Virginum Cosilai prope Chalcedonem Magistra, diversissima est, [Quotquot de secunda Inventione scripserunt] cognominis ei Sancta Matrona Pergensis ex Pamphilia, cujus ad VIII Novembris commemorandæ Vitam scripsit Metaphrastes, aitque præsentem fuisse secundæ sacri Capitis Inventioni, apud omnes scriptores Græcos indubitanter assertæ, temporibus Marciani Imperatoris; sed in hoc apud omnes pariter obscuratæ, quod nemo de ea postea scripserit, qui illud Constantinopoli allatum docuerit; [de Cilicia & Constantinopoli tacent;] sed ita pariter sic locuti sint acsi illius repertores primi illud non pertulerint in Ciliciam; sed ex Syria immediate Emesam, ubi clam habitum, Marciano demum regnante sit retectum, & in Spelæi monasterio continua veneratione cultum, etiam sub Saracenorum dominatu; quoad ablatum Comanam, tandemque sub Michaële Balbo sanctoque Ignatio Patriarcha, circa medium seculi IX delatum Constantinopolim, seu verius relatum est, memoria antiquioris ibi olim cultus jam prorsus obliterata.

[111] Arabicum quod supra protulimus Synaxarium, postquam retulit qualiter sacrum caput a cujusdam Athaliæ manibus devenit ad alios, [uti & Synaxarium Arabicum,] utique Macedonianos in Cilicia Monachos; ita cum eo successive actum ait: donec perveniret demus ad virum quemdam secta Arianum, qui sperabat futurum, ut ope capitis hujus miracula patraret pro secta sua Ariana: sed prævenit ipsum sors, expulsusque fuit a Sancto e loco: mansitque locus incognitus, usque ad tempora Cyrilli Episcopi Jerosolymitani. Et ecce denuo Sanctus apparuit Marciano cuidam in nocte scilicet in somno; & docuit ipsum locum Capitis sui, qui & confestim abiit, idque eruit ex indicato loco, XXX die mensis Paschon, id est XXIV Februarii; & ipsum secundo inventum fuit hoc mense. In hac ultima particula, magna est rerum temporumque confusio: tempus enim Cyrilli Episcopi, [mendis variis in fine aspersum] notaret Inventionem aliquam in Cilicia, quam non venire in numerum celebrium apud Græcos Inventionum, jam dixi; nec vero dici debet inventum id, quod ubi esset, non erat absolute ignotum, licet notum paucis: dies autem XXX Paschon, id est XXV Maji, proprius est tertiæ Inventioni, factæ in Cappadocia: & Arianus possessor clandestinus, spectat ad historiam secundæ Inventionis apud Emesam in Phœnicia; uti & inventor Marcianus, corrupto nomine factus ex Marcello, nisi forte scriptori imposuit nomen Imperatoris Marciani, sub quo eadem secunda Inventio contigit.

[112] [& quadamtenus sumptum] Sicut autem lacinia hæc novissima obscurat eatenus relatam translationem ex Syria in Ciliciam; tacitis licet locorum nominibus, & tacet alteram hinc in Bithyniam: ita posteriores ejusdem thesauri possessores Emeseni, obscurant in sua relatione quidquid de Peregrinis & Monachis Cilicibus acceperant, aptantes omnia cuidam figulo Emeseno, a cujus sorore per plurium successive manus denique venerit in potestatem impostoris Ariani. Hunc vero præcedens clandestina per tot manus traditio, tanto minus est credibilis, quanto vulgo ignotior res fuisse dicitur: [ex Græca parum verosimili relatione,] maxime cum clanculariorum istorum possessorum ultimus, rerum ante gestarum memoriam nullam post se reliquisse dicatur; ipsum etiam sacrum Caput furtim ablaturus, si vel unius noctis inducias impetrare potuisset, sicut narratur in ampliori Emesenorum narratione. Hanc ergo placet verbotenus exhibere, ex editione Parisina Domini du Cange, & versione Dionysii Exigui, collata cum Mss. Hamburgensi Frederici Lendebrogii, quodam Reginæ Sueciæ sub num. 81, Trevirensi S. Martini, Arduennensi S. Huberti, & Bodecensi Canonicorum Regularium diœcesis Paderbornensis.

113 Quemadmodum Caput S. Joannis, Præcursoris ac Baptistæ Domini de civitate Jerusalem a Emesam sit translatum.

Μόναχοι δύο ἐκ τῆς Ἐώας ὁρμώμενοι, τοῦ τιμίου σταυροῦ τὸν τὸπον καὶ διὰ τὸν περὶ ἡμᾶς οἶκτον ἐνανθρωπήσαντος, καὶ θάνατον ἀθανασίας πρόξενον ὑπομείναντος Χριστοῦ τόν τάφον, τῆς τε ἀναστάσεως καὶ τῆς ἀναλήψεως τὸν χόρον ἀυτοτεὶ κατιδεῖν ποθήσαντες, τὰ Ἱεροσόλυμα κατειλήφασι. Τούτων ἑνὶ Πρόδρομος τῆς δεσποτικής παρουσίας, καὶ Βαπτιστὴς τοῦ βασιλέως τῶν ὅλων Ἰωάννης ἐπιστὰς φησί. Πρὸς τὴν Ἡρώδου γενόμενοι ὄικησιν b ἐκδράμοντες, ἐκεῖσε τὴν ἐμὴν κεφαλὴν, ὑπο γῆν κειμένην ἀνέλεσθε. Ὄρθρου δὲ καταλαβόντος, τὸν ὅρασιν μοναχὸς διηγεῖται τῷ πέλας. δὲ, φαντασίαν εἶναι τὸ πρᾶγμα νομίσας, ὁμόφρονα γενέσθαι τὸν τῆς ὀράσεως θεατὴν ὑποπείθει. Ῥεραθυμηκότων δὲ δια τοῦτο, τῇ ἐπιούσῃ, τῆς ἀληθείας κήρυξ αὖθις ἐφίσταται, κατ᾽ ἰδίαν ἀμφοτέροις ὁμοίως ὀφθείς· καὶ φησὶ; Πᾶσαν ἐκ τῆς διανοῖας ἐξορίσαντες ἀπιστίαν, περὶ τὴν τῆς ὀπτασίας πίστιν τὸν λογισμὸν μὴ ὀκλάσητε. Ὡς δὲ θατέρῳ θάτερος τὴν τῆς ἀποκαλύψεως διηγήσατο συμφωνίαν, καὶ τῷ διπλασιασμῷ τῆς ὁράσεως πιστωθέντες, καὶ τὸ ἐκ τῆς παρακοῆς πρόστιμον δεδιότες, ἀμελητὶ τὸ κὲλευσθὲν ἐξανίουσιν· καὶ τῇ χάριτι ἐποδηγούμενοι, τὴν ὑπὲρ τῆς ἐυσεβείας ἐκτμνηθεῖσαν τοῦ Βαπτιστοῦ κεφαλὴν ἀνελόμενοι, τοῖς ἐκ τριχῶν καμήλου κατεσκευασμένοις μαρσὶποις ἐνέβαλον. Ἤρεσε δὲ τοῦτο τῷ προφήτῃ, ὡς οἴμαι, καθάπερ ἐν ἐρήμῳ πάλαι, τὸ ἐκ τριχῶν καμήλου τῷ σώματι περικείμενον ἔνδυμα.

[114] Ἔχοντες δὲ ὑπέστρεφον κεφαλὴν, ἣν Ηρωδιὰς ἐπὶ πίνακος παρὰ τῆς θυγατρὸς δεξαμένη, τῆς ἐκ πολλοῦ ζητουμένης ἄγρας τυχοῦσα, καὶ συμπεπαῦσθαι τοῦς ἐλέγχους τῆς τοῦ προφήτου γλώττης νομίσασα, ἥκιστα συνεχώρησε τῷ λοιπῷ συγκαδευσθῆναι σώματι, τὴν ἐκ τῆς ἑνώσεως φόβον ὑφορωμένη· καὶ μονονουχὶ λογιζομένη, ὡς εἰ ὁλόκληρον τυγχάνει τοῦ ἁγίου τὸ λείψανον, ἐυχερὲς τοῦτο ἂν εἴη πρὸς ἔγερσιν· οὐκ ἂν δὲ ῥάδιον γένοιτο, τῆς κεφαλῆς παρ᾽ ἀυτῆς φρουρουμένης· ὅθεν, ὡς εἰκὸς, οὐ τῇ τυχούσῃ ταφῇ τάυτην παρέδωκεν· ἀλλὰ περιβόλων εἴσω καταχωννύειν κελέυει, καὶ κλείθρων ἐπιβολαῖς ἔχεσθαι τῆς ἀσφαλείας προστάττει. γὰρ τῆς παρανόμου μίξεως ἔρως, ὑπὸ τῶν λογισμῶν προδιδομενος, ὀνειροπολῶν τε τοὺς ἐλεγμοὺς, καὶ τετμημένην, ὠς οῖμαι, τὴν ἀπροσωπόληπτον κεφαλὴν ἐδεδίει. μέν οὖν παράνομος τοῦ διαβόλου μαθήτρια, σκαιοτητι λογισμῶν παιζομένη, τοῦ λοιποῦ λανθάνειν ἐνόμιζεν· οἱ δὲ τῆς ὀπτασίας ἀξιωθέντες μοναχοὶ, τοῦ Προδρόμου, τῇ χάριτι τοῦ πνεύματος ἑαυτὸν ἐμφανίσαντος, τὴν παντὸς χρυσίου τιμιωτέραν κεφαλὴν ἀνελόμενοι, οἴκοι παλινδρομῆσα κατέσπευδον.

[115] Κεραμεὶς δέ τις κατ᾽ ἐκείνου καιροῦ τῆς Εμεσινῶν, δυσπραγίᾳ συζῶν καὶ τὴν ἔνδειαν σύνοικον ἔχον, καὶ πρὸς τὴν ἀμηχανίαν ἐιλιγγιάσας, φυγῇ τὴν πορείαν ποιεῖται. Ἔτυχε δὲ ἀυτὸν τοῖς ἐπιφερομένοις τὸ τῆς ἐρήμου κειμήλιον περιτυχεῖν μοναχοῖς· συνόμιλόν τε, καὶ κοινωνὸν τῆς ὁδοιπορίας γινέσθαι· ὅπερ συμβαίνειν ἐν ταῖς ἐκδημίαις φιλεῖ· ὧ· καὶ συμβαστάζειν τὸ δῶρον οἱ προῤῥεθέντες ἐνεχείρησαν, τὸν ἀποκαλυφθέντα ταμιευσάμενοι. Ἀγνοοῦντι δὲ τὸ μυστήριον τῷ κεραμεῖ, Πρόδρομος ἑαυτον ἐμφανίσας, φησί· τοὺς συνοιδοιποροῦντάς σοι λαθῶν μοναχοὺς, τὸ ἐπηφερόμενόν σοι μαρσίπιον ἔχων ἀπέδραθι· καὶ· τοῦτο πεποιηκὼς, ὄικοι πάλιν ἐπάνεισι· διετέλει δὲ πάσῃ κομῶν ἐυπραγίᾳ, [καὶ τῆς πρότερον ἀμνημονῶν δυπραγίας] Κὰι εἰδὼς μὲν τὸν ἐυπραγίας πρόξενον, τιμῶν δὲ τοῦτον ἐυγνωμοσύνῃ τῇ κατὰ δύναμιν.

[116] Μέλλων δὲ τὸν ἀνθρώπινον ὑπεξιέναι βίον, ἐν κιβωτίῳ τὸ δῶρον ἔχων σφραγισάμενον τῇ ἰδία ἀδελφῇ παρατίθεται, τὴν πρώτην πρὸς ἀυτὴν διαλεχθεὶς ἔνδειαν, καὶ τὴν ἐν χερσὶν ἀφθονίαν μηνύσας· καὶ εἰπῶν μὲν τῆς προτέρας πενίας τὰ δύσφευκτα δεσμά, γνωρίσας δὲ καὶ τὸν τρόπον τῆς τούτων ἀπαλλαγῆς, καὶ παρακαλέσας ἔχεσθαι μὲν τῆς τοῦδε τιμῆς, μὴ πρότερον δὲ κιβώτιον ἐκκαλύψαι, πρὶν ἂν τὸ ἔνδον ὑπέρχον μηνὺσῃ τὴν ἔξοδον· λογισόμενος, ὡς οἴμαι, μητρῶαν αὖθις μήτραν τῷ Προδρόμῳ γίνεσθαι τὴν θήβην, καὶ ὅτι τὸν δεσπὸτην ἐν τῇ μητρώᾳ νηδύἳ γνωρίσας, καὶ τοῦτον διὰ τῶν σκιρτημάτων μηνύσας, σημανεῖ πάντως καὶ ἐν τῇ θήβη μετὰ θάνατον ζῶν, τὸν τῆς ἐξόδου καιρόν· οὐ παρεσιώπησε δὲ πάντως τῆς ἀιφνιδίου μεταβολῆς τὴν διήγησιν· ἀλλ᾽ Οἶσθα φησὶν, γύναι, τῇ πείρᾳ μαθοῦσα τοῦ ἡμετέρου βίου τὴν ἀμειψιν, καὶ ὁιοι ἀνθ᾽ οἵων γεγόναμεν, τοῦτον τὸν θησαυρὸν ἑυρηκότες; ἔχου τοίνυν τῆς τοῦδε τιμῆς, καὶ τρύγα τῶν καλῶν τὴν ἀντίδοσιν. Ἐι δέ σε χρόνος πολιετίᾳ μαράνας τὸν ῥώμην ἀφέληται, σώματος ἀνομαλία βίᾳ τῆς ἰσχύος ἐκλύσῄ, καὶ περὶ τὴν σπουδὴν ἀτονήσειας, ἐυσεβῶν τινι τοῦτο μετὰδος.

[117] Ἕως μὲν οὖν σύμφωνον εἶχε τῇ προθυμίᾳ τὸ σθενὲς, ἠγάπα τὸ πρᾶγμα· ὅτε δὲ τῇ τοῦ γήρους παρεχώρησεν ἀνάγκῃ, τὰ πρὸς αὖτὴν παρὰ τοῦ ἀδελφοῦ ῥηθέντα τοὶς λαμβάνειν μέλλουσιν ὑποθεμένε, τὸν παντὸς ἀνώτερον χρυσίου θησαυρὸν μεταδίδωσι. Πολλῶν δὲ τοῦτο ταῖς ἀλλήλων διαδοχαῖς κτησαμένων τὸ δῶρον, τελευταῖον Ευστάθιός τις ὀνόματι μονάζων, πρεσβύτερος ἑτερόδοξος, ἐν ὑδρίᾳ φυλαττόμενον διαδέχεται· ὃν οἱ δεδωκότες θρησκείας μὲν ἴσως διακρίνειν παντελῶς ἠγνόησαν, ἐυσεβῆ δὲ τοῦτον ὑπέλαβον. Ὁδε, τὴν ἐκ τῆς ἀποστολικῆς κεφαλῆς τοῖς προσιοῦσι πηγάζουσαν θηραπείαν πανούργως ἑαυτῷ περιάπτων, ἐκαπήλευσε τὴν ἀλήθειαν· ὀψὲ δὲ ποτὲ τοῖς ὀρθῶς, καὶ ἀσυγχύτως; καὶ ὁμουσίως τὴν πανεύφημον δοξολογοῦσι Τριάδα γνώριμος καταστὰς, προσχήματι τιμῆς τὸν Πατέρα διὰ τῆς τοῦ Ὑιοῦ μειώσεως καθυβρίζων, ἀρχόντων συνεργίᾳ, τῆς Εμεσινῶν ἀπελάυνεται.

[118] Γονυπετῶν δὲ τοὺς ἐυαγῶς τὸν ἐναγῆ τῆς τοῦ σωτῆρος ποίμνης χωρίζειν ἐπειγομένους, διορίαν τῇ ὀψίμῳ διώξει χαρίσασθαι, καὶ συγχωρῆσαι πρὸς μιαν ἡμέραν τὸ ἀυτόθι σπήλαιον ὀικῆσαι, προνοίᾳ Θεοῦ τῆς ἐλπίδος ἐψεύσθη. Διαδέχονται δὲ τὸ ἀυτὸ σπήλαιον ἐυλαβεῖς ἄνδρες, μονήρη βίον διώκοντες· πολλῶν δὲ διαδεξαμένων τὸ ῥηθὲν μοναστήριον, ἐπὶ Μαρκέλλου τοῦ ἐυσεβεστάτου καὶ ἀρχιμανδρίτου, ἐυδόκησεν τοῦ Θεοῦ χάρις, τὸ Γαβριὴλ ἐυαγγέλιον, καὶ τῆς στείρας τὸ βλάστημα, καὶ τῆς ἐρήμου τὸ κάλλιστον θρέμμα, τῆς τε παρανομίας τὸν ἔλεγχον, καὶ τοῦ νόμου τὸν συνήγορον, καὶ τοῦ δεσπότου τὸν Πρόδρομον, τοῦ νυμφίου τὸν φιλὸν, καὶ Βαπτιστὴν τοῦ σωτῆρος, καὶ τῆς ἀληθείας τὸν κήρυκα, καὶ τῆς ἐυσεβείας τὸν θερμότατον ἐραστὴν ἀποκαλύψαι· οὗ τὴν ἐπιφανείαν προερρημένος ἐυλαβέστατος Ἀρχιμανδρίτης ἐξηγήσατο Μάρκελλος κατὰ τὴν ὑποτεταγμένην σημείωσιν.

[ubi dicuntur duo Monachi ad sacra loca profecti,] Duo quidam Monachi ex Oriente profecti, cupientesque pretiosæ Crucis Christi, & gloriosi sepulcri ejus qui pro nostra salute homo factus mortem sustinuit, per quam nobis vitam immortalitatemque largitus est, necnon resurrectionis ejus & ascensionis in cælum loca veneranda conspicere, Hierosolymam pervenerunt. Horum uni Præcursor adventus Domini, [inventum Caput S. Joannis Baptistæ] & Baptista Regis æterni, sanctus Joannes assistens ait: Venientes ad domum quondam Herodis Regis, auferte vobiscum Caput meum, quod invenietis in terra defossum. Cumque mane fuisset exortum, visionem Monachus quam viderat, retulit Fratri, qui delusionem phantasiæ suspicatus, persuadet illi cui mysterium fuerat revelatum c, ut idem quod ipse sentiret. Cumque rem neglectui tradidissent, postero die Præco veritatis astitit utrisque * sequestratim, & similiter eis apparens, ita locutus est: Omnem dubitationem infidelitatis ex vestris cordibus effugantes, ad veritatem visionis cogitatio vestra non claudicet. Dumque consonantiam alter alteri retulisset, gemina visione firmati, [cilicino sacco inclusisse;] & inobedientiæ supplicium formidantes, sine mora quod imperatum sibi fuerat, impleverunt. Et præcedente se divina gratia, caput Baptistæ, quod pro justitia & pietate relectum fuerat, in sacco cilicino condiderunt. Delectatum autem æstimo Prophetam tali velamento, cujus in deserto quondam de camelorum pilis fuerat corpus obtectum.

[114] Revertebantur igitur Monachi, ferentes caput, [inventum autem, ubi Herodias] quod Herodias pro mercede saltatricis filiæ suæ in disco suscipiens, veluti desiderata venationis præda potita est. Quin etiam desiisse iam propheticæ linguæ correptiones existimans, nequaquam passa est Caput ipsum venerandum cum reliquo corpore sepeliri, metum de ejus conjunctione suscipiens; & hoc procul dubio pertractans, quod integrum Sancti corpus omni facilitate resurgeret; [ipsum jusserat procul a corpore sepeliri.] hoc autem fieri non posset, si caput ipsa retineret: & ideo non passim tradidit sepulturæ d, sed intra septa suæ domus infossum sub claustri solicitudine custodiri. Amor etenim conjunctionis illicitæ suis adinventionibus proditus, increpationum sibi fingebat imagines, & amputatum caput Iusti nefanda diaboli filia formidabat: sicque cogitationum pravitate decepta, deinceps latere se credidit. Monachi ergo qui tanta revelatione Præcursoris Christi digni sunt habiti, sumentes venerandum caput, domum redire properabant.

[115] Figulus autem quidam per idem tempus Emesenæ civitatis, multis oppressus angustiis omnibusque rebus necessariis indigens; cum non posset extremam paupertatem ulterius eluctari, [quod Figulus Emesenus,] pro ipsius egestatis difficultate magnis affectus tædiis, vitam discessione continere se credidit. Accidit autem illi dum fugeret, occurrere Monachis istis, qui vas Eremi pretiosissimum deferebant. At ubi comes eis & socius itineris factus est, onus ei, [sibi ab iis creditum] sicuti peregrinantes pariter solent, fidenter committunt, visum qui sibi revelatus fuerat, e exponentes. Sed Figulo mysterium ignoranti, Præcursor apparuit, monuitque, ut comites suos lateret, & assumens id quod ferebat aufugeret. [furtim abstulerit;] Quod cum fecisset, ad domum propriam, unde discesserat, rediit; & ex illo permansit universis rebus prosperis florens. f Intelligebat autem suȩ prosperitatis auctorem, & honorem ei devoto studio suis congruentem viribus offerebat.

[116] Qui cum propinquare sibi cerneret mortem, hydriam g in qua munus illud habebat inclusum, diligenter obsignans, sorori h commendat propriȩ; pristinam egestatem ei reserans, & opulentiam quȩ nunc esset in manibus pandens. Cumque fugienda primȩ paupertatis incommoda retulisset, [& ante mortē commendarit sorori,] indicassetque modum qualiter iis esset ereptus, precatus est eam ut depositum honorifice tractaret; nec prius hydriam patefaceret, quam rei eventus id quod erat interius indicaret; cogitans, quantum reor, quod uteri instar vas ipsum Prȩcursori foret; ut sicut Dominum in utero matris positus innotuerat; i ita profecto post mortem vivens, urnȩ illius mysterium opportuno k tempore revelaret: & ideo non tacuit insperatȩ suȩ commutationis auctorem, [cum honore servandū.] sed ait; O mulier, ipsis experimentis doceberis, nostrȩ modum vitȩ, conversationemque cognosces, ex quo thesaurum istum possidere meruimus. Si igitur & tu reverentiam huic habueris, bonorum omnium tam prȩsentium quam futurorum copia perfrueris. Quodsi forsitan prolixitas corporis vires abstulerit, aut ægrotatio violenta macerarit, quo minus debitum studium dependere possis; alicui pio atque fideli viro munus hoc tradere non moreris.

[117] Ergo post obitum fratris, quamdiu devotioni suȩ vires habuit consonantes, [Hæc quoq; deficiens, tradiderit alteri, & alii aliis,] sanctum probatur dilexisse negotium: at ubi necessitati senilis cessit ȩtatis, ea quȩ a germano sibi mandata fuerant, insinuans his qui erant pium suscepturi depositum tradidit. Plurimis l autem munus hoc alterna a successione recipientibus, etiam Eustachius quidam Monachus nomine, & alterius sectæ Presbyter, illud quod in hydria servabatur, sicut obsignatum erat, [donec in manus veniret Eustachii Monachi,] accepit. Profecto nempe qui dederant, religionem discernere nequiverunt, eumque pium arbitrati sunt hominem; qui nimis astute sanitates, quæ per virtutem sancti Capitis accedentibus conferebantur, sibimet adscribens, veritatem fidei, sicut caupo nequissimus adulterare nitebatur: tandemque serius his, qui recte & sancte, atque inseparabiliter beatam Trinitatem glorificabant, notus factus; ipse qui sub obtentu paternȩ venerationis in diminutionem Christi Filii Dei contumeliosus esse probabatur, [cui propter hæresim pulso,] ab Emesana civitate, cooperantibus etiam judicibus, cœpit expelli.

[118] Precabatur autem eos qui se salubriter a sancto grege secernere atque effugare quȩrebant, m ut unius saltem diei spatium largirentur morandi in ea spelunca, in qua ipsi sanctum constabat esse Depositum, quia jam angustia nocturni temporis, urgeretur. Sed providentia Dei spe sua frustratus est: non enim potuit impetrare, ne n id quod moliebatur, efficeretur. [in Spelæi monasteriū succedens Abbas Marcellus] Suscipiunt igitur eamdem speluncam venerabiles viri, sectantes singularis vitȩ propositum. Multis autem in monasterio sibimet o succedentibus, ad postremum sub Archimandrita Marcello divina gratia eum quem Gabriel euangelizavit, & sterilis mater edidit, [describit secundā Inventionem.] Eremi habitatorem, maximum correptorem impietatis, & legis vindicem, Domini Præcursorem, amicum sponsi, Salvatoris Baptistam, Prȩconem veritatis, amatoremque justitiȩ ferventissimum revelare dignatus est: p cujus apparitionis modum prȩfatus venerabilis Archimandrita Marcellus his retulit verbis.

ANNOTATA D. P.

a Hic est titulus Mss. Latinorum. Explicit Præfatio, de qua infra, incipit Relatio quemadmodum, &c. Mss. Græca argumentum dividunt, & initio hunc habent titulum, Εἰς τὴν πρώτην ἕυρεσιν τῆς τιμίας κεφαλῆς τοῦ τιμίου καὶ ἐνδόξου Προφήτου τοῦ Προδρόμου τοῦ Βαπτιστοῦ Ἰωάννου. In primam Inventionem præclari ac gloriosi Prophetæ, Præcursoris & Baptistæ Joannis: & alteri parti præfigitur titulus, Εἰς τὴν δευτέραν ἕυρεσιν τοῦ αυτοῦ, &c. In secundam Inventionem ejusdem, &c.

b Græce ἐκδραμόντες excurrentes.

c Editio Parisina supervacanee addit nihil esset, fortasse legendum erat, nihil esse.

d Legimus Joannis 12 quod cogitaverunt Principes Sacerdotum, ut & Lazarum interficerent; quam eorum cogitationem ut stultam ridens Augustinus, Dominus Christus, inquit, qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? Sed sic interroganti respondere potuissent illi, Vere mortuum fuisse non credimus, adeoque nec vere resuscitatum; quemadmodum Christum, quem vere mortuum esse non dubitabant, noluerunt credere resuscitatum. Herodias autem, vere mortuum Baptistam sciens, quomodo potuit existimare, Deo, si illum vellet resuscitare, difficilius fore de terra eruere, quod ipsa defodi fecisset, quam corpori alibi posito redunire & vivificare? Potuit tamen, divinæ potentiæ incredula, formidare ne discipuli resuscitatum mentientes, suscitarent turbas in suam perniciem; quibus ab errore deducendis servire posset prolatum, quandocumque opus foret, palamque exhibitum Caput; quomodo Judæi petierunt Christi sepulcrum muniri apposita custodia. Interim multo verosimilius in Arabico dicitur prior uxor Herodis petiisse caput Prophetæ; ideoque ab Herode jussum terra obrui, ut respondere posset nesciri ubi id esset. Sed & hoc optarem ex Euangelio vel saltem ex Josepho probari.

e Imo recondentes: hoc enim vox Græca Ταμιεύσαι significat, & sensus requirit.

f Adde ex Græco & prioris inopiæ obliviscens.

g Κιβώτιον proprie Scrinium vertitur; Sermo de Nativ. &c. utrumque conjungit hoc modo: ὑδρείᾳ τάυτην ἐνθέμενος ἔπειτα τοῦ κιβωτίῳ διεσφαλισάμενος, ἔξωθεν καὶ σφραγίδα καλῶς ἐπισημηνάμενος. Hydriæ ipsam imponens … deinde scrinio diligenter includens, atque exterius etiam sigillo obsignans. Θήβη pro; Θήκη, quod infra bis occurrit, eadem qua Κιβώτιον notione, nusquam alibi reperisse videtur Cangius, imo librario mendo imputasse, qui ipsam vocem non retulit in suum Glossarium Græco-barbarum.

h Athaliam nominat Synaxarium Arabicum, Sororem fuisset tacet: utpote præteriens silentio.

i Græce additur, & eum per saltus indicans.

k Græce, significaret tempus suæ inde egressionis.

l Si prima Inventio accidit tempore Constantini Magni, uti teneri posse dixi num. 101, anni abinde fluxerunt CXX & amplius, per quos consequenter plures locum potuerunt tenuisse, speluncam scilicet, in qua hic supponitur Caput delituisse: merito tamen dubites an Spelunca cœperit solitario alicui servire prius, quam juxta conditum esset monasterium Spelæi dictum de quo infra: ut non dicam, quod tota hæc successio repugnet potiori auctoritati Sozomeni.

m Græce ut gratiose permitterent sibi dilationem vespertini egressus.

n Sermo præcitatus, intentionem ejus sic exprimit, Ἐβούλετο γὰρ μιαρὸς κρύφα τοῦ τήν θεὶαν κεφαλὴν συμπαραβεῖν, ὥστε τοῦ αῦθις, κλέπτειν τοῦ ἰδιοῦσθαι τὰ ὑπ ἐκείνης θαύματουργούμενα, τοῦ οὕτως τῇ αἱρέσει τὸ καλὸς ἄυτην ἔχειν καὶ ὡς Θεῷ φίλον μνήστεύσασθαι. Volebat enim impurus clam secum assumere sacrum Caput; ut iterum surriperet sibique arrogaret miracula, per ipsum patranda, atque ita conciliaret hæresi opinionem rectæ fidei Deoque placitæ.

o Si vera est nostra conjectura de Ariani istius Monachi Emesam adventu, sub Episcopatu sancti Joannis Chrysostomi primis annis seculi V, de quo infra, & locum ille aliquamdiu tenuit occultus hæreticus; post ejus inde expulsionem non multi sibi potuerunt successisse ante Marcellum in regimine Spelæotarum; & credibile est, haud diu passos Monachos, locum tam aptum alicui solitario recipiendo, juxta se vacuum remanere: sed credere malim, jam tum Abbatem fuisse Marcellum cum Eustachius expelleretur; apparet enim ex ejus relatione, institisse ipsum apud Episcopum, ut sibi suisque concederetur spelunca, priusquam de sacro Capite sciret aliquid.

p Apud Marcellinum Comitem invenitur satis prolixa & accurata epitome hujus totius narrationis, quam Baronius ad an. 391 num. 12 æstimat ab aliquo additam illius Chronico, quod, inquit, perbrevibus quidem rerum monumentis ab ipso elaboratum esse constat, non autem longioris alicujus narratione historiæ; ut planȩ appareat, consarcinationis futura, pannum novum veteri conlutum vestimento. Non tamen hinc sequitur, eum unde sumptus est textum Marcellino posteriorem esse; cum Dionysius Exiguus, qui eum Latine reddidit, tantum non senior ipso Marcellino fuerit, adeoque potuerit iste rem, sibi ex recenti interpretatione hujus notam ac novam, præter institutum intexuisse Chronico suo, vel margini adscripsisse addendum textui.

* al. Separatim.

§. IV. Quomodo Constantinopoli Emesam referri Caput potuerit, & Sozomeni atque Emesenorum narratione conciliari, atque horum excusari error circa initium suæ possessionis.

[119] [Censuram Galasii PP.] Sanctus Gelasius Papa, in Synodo LXX Episcoporum Romæ congregata anno CCCCXCIV, id est XLII post secundam sacri Capitis apud Emesam inventionem, Decretum edidit, in Conciliis generalibus legendum totum, delibatum autem quatenus huc facit & expensum num. 15 Postscripti, in Apologia Præliminari ad hujus mensis Acta; Decretum, inquam, Gelasius edidit de libris Canonicis & Apocryphis, in varias eos classes distinguens, quorum aliquos licet Romana ecclesia non legat, omni tamen cum honore suscipi ab ea dicit; ad alios in particulari descendens, propriam cuique aptat censuram; & post Actus Beati Silvestri, recenset scripta de Inventione Crucis Dominicæ, [scriptū de Inventione Capitis novellam relationē appellantis,] & alia scripta de Inventione Capitis S. Joannis Baptistæ, quæ, inquit, novellæ quædam relationes sunt, & nonnulli eas Catholici legunt: sed cum hæc ad Catholicorum manus pervenerint, B. Pauli Apostoli præcedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete. Huic præcepto si priora secula paruissent, & quidquid de Sanctis scriptum undecumque proferebatur historica expendissent trutina; huic curioso seculo minus laboris reliquisset veri falsique verosimilis & inverosimilis discrimen faciendum, post tot ætatum decursum, & deperdita monumenta quamplurima quæ eo facere poterant; quando nec hoc quidem scitur, an ea quæ Gelasius dijudicanda suscepit, ad nos usque pervenerint.

[120] Interim de scriptis, Capitis prædicti Inventionem spectantibus, disceptatur inter Eruditos, sintne ea quæ secutus Sozomenus est, [quidam in Sozomenū torquent,] circa primam Inventionem Translationemque Constantinopolim; an relatio quæ recentissima tunc erat, de secunda apud Emesam. Contra Sozomenum acriter pugnant aliqui apud Cangium pag. 50 & seqq. eumque is a Macedoniano quopiam vel deceptum vel suffarcinatum fuisse censuit; imo in universam ejus historiam intorquens illud S. Gregorii Magni ex lib. 6 Ep. 31: In historia Sozomeni, inquit, de quodam Eudoxio, [auctoritate S. Gregorii;] qui Constantinopolitanæ Ecclesiæ Episcopatum arripuisse dicitur, aliqua narrantur: sed ipsam quoque historiam Sedes Apostolica recipere recusat, quoniam multa mentitur, & Theodorum Mopsuestiæ nimium laudat atque usque ad diem obitus sui magnum Doctorem Ecclesiæ fuisse perhibet. Verum jam pridem Melchior Canus, lib. 2 de locis Theologicis observavit, nihil ejusmodi haberi in Sozomeni historia; quare Baronius, Miræus, Vossius censent, bonam historiæ illius partem intercidisse, ac nominatim historiam annorum circiter octodecim a Consulatu Agricolæ & Eustathii usque ad Consulatum XVII Theodosii, & in iis capitibus quæ vetustatis incuria perierunt, ea scripsisse quæ referuntur a Gregorio Magno.

[121] Sed hæc responsio minime placet Hadriano Valesio, [sed hunc memoria lapsum censent alii:] inter veterum de Sozomeno a se illustrata testimonia observanti, quod ætate Cassiodori, qui Gregorium Magnum antecessit, nihilo auctiores erant Sozomeni Codices iis quos nunc habemus, idque ex Historia Tripartita ejusdem Cassiodori satis est cognoscere. Itaque ipse Valesius censet, Gregorium memoriæ vitio lapsum fuisse, qui quod a Theodoreto cap. 39 dictum est, Sozomeno tribuerit. Ejusmodi sane lapsum quo Martyres vocavit qui meri fuerant Confessores, nos aliquoties notavimus, [& Sozomenus Gelasio ignotus fuisse videtur,] neque propter hanc tituli diversitatem persuaderi potuimus, ut Herculanos, Juvenales, Zenones Sanctos geminaremus. Equidem valde dubito utrum Gelasio, qui solius ecclesiasticæ historiæ ab Eusebio quidem conscriptæ, sed a Rufino in Latinum versæ, in dicto Decreto meminit cum laude, non item Socratis, Sozomeni & Theodoreti, eorum scripta unquam viderit; & ut vidisset, non debebat eorum meminisse, qui necdum Latinitate donati, necdum legebantur in Latinis Ecclesiis, quibus solis conditum videtur Decretum. Dubito etiam, propter silentium Socratis, an de translato Constantinopolim Capite scripserit aliquis ante Sozomenum relationem particularem, quæ potuerit sub judicium Gelasii venire. Emesena autem posterior Inventio, cujus relatio aliqua Latina ab incerto auctore fuerit in Italiam perlata, alia quam nunc habeamus, potuit commemorata fuisse a Gelasio, absque ullo ad Græca respectu, & ab eo, propter mirabilia aliasque rationes nunc ignotas, censurari.

[122] Atque utinam certi essemus Marcelli, ea de re epistolam genuinam haberi, nec alterius stylo interpolatam, ejusdem scilicet qui præmissum de prima Inventione Paragraphum ipsi Epistolæ præposuit, Gelasiana censura imprimis dignum, [ad novam ex Græco versionem,] si hæc ad Græcos se extendisset. Interim sic notatis scriptis quibuscumque merito Latini desiderabant puriorem certioremque rei gestæ seriem a Græcis accipere, Dionysiumque rogarunt ut id sibi præstaret. Hunc vero non miror, sub annum DXXV, utramque partem æqualiter Latine reddidisse, nihil inter eas discernendo. Simplex enim officium Interpretis assumenti, conveniebat contextum integrum dare; licet forte non ignoraret multum interesse inter eam partem, quæ ex vulgari habebatur traditione, & alteram quæ ab oculato teste ipsarumque rerum actore præcipuo Marcello haberi credebatur. Sed quod ab illo exigi non debuit, exigetur a nobis, criticam super ejusmodi scriptiones professis.

[123] Dico igitur opus esse distinctione: & primam quidem hactenus propositæ narrationis partem, [cujus pars prior apocrypha censeri potest,] absque præjudicio secundæ, posse rejici ut prorsus apocrypham. Quomodo autem secundæ partis veritas possit cum relatis a Sozomeno subsistere, id quod Baronio in Notis ad Romanum Martyrologium visum est impossibile, & Cangio perquam difficile, aggredior indagare conjectando; & conjecturam meam Eruditis æstimandam relinquo, donec melius aliquid ipsi suggesserint. Ac primum appendo, [altera scripta diu post ablatum CP. caput:] quod post divulgatam notitiam Emesenæ Inventionis, nemo Græcorum amplius fecerit mentionem Translationis in Hebdomum factæ a Theodosio: nec vero similiorem ejus silentii excogitare rationem possum, quam quod sacrum Caput ibi amplius non appareret, nesciebatur vero, quomodo, per quem, aut quo ablatum illud fuerit. Præsentia autem illius Emesæ circa annum DXXX adeo certa habebatur Constantinopoli; ut ipsemet Justinianus Imperator, cum templum Præcursoris quod in Hebdomo est ab eo ædificatum, id est augustiori forma restauratum, (de quo infra) per sacras Reliquias sanctificare vellet, pro festo dedicationis, tum alias aliunde, tum miraculorum effectricem ejusdem Præcursoris dexteram Antiochia, & maxime venerandum caput Emesa transtulit in regiam civitatem & istam quidem retinuit; hoc, peracta solennitate remisit. Ita Theodorus Daphnopata in narratione inferius danda.

[124] Animadverto deinde, quod ultimus sancti pignoris possessor Eustachius Monachus, dicatur alterius sectæ Presbyter fuisse; [ablatum autem sit a Monacho Macedoniano] in Arabica autem epitome secta Arianus. Cum autem Macedoniani, nomine potius quam sententia, differrent ab Arianis, a quibus ipsemet eorum Princeps fuerat ordinatus Episcopus; solamque larvam prætenderent Nicenæ fidei, Spiritui sancto apertius quam verbo Divinitatem detrahentes; malim credere, [uso occasione turbatæ civitatis,] dictum apud Arabes Arianum, revera Macedonianum fuisse: qui turbas Constantinopoli suscitatas, propter expulsum Sede sua Chrysostomum, in rem suam verterit, opportunitatemque invenerit furtim auferendi Caput Joannis; ad hoc patrandum stimulatus injuria, quam putabat factam suæ sectæ in cujus possessione illud antea fuerat.

[125] Hoc patrato, prima ei cura fuisse debuit, ne quo indicio patesceret facinus; itaque non solum decreverit, [qui illuc prope Emesā clam defoderit;] quamlongissime discedere ab urbe regia; & secretissima habere omnia, sed etiam quidquid auri argentive aut gemmarum ipsi Reliquiæ appositum erat, in Asia vel Europa, id omne detraxerit distraxeritque in longæ peregrinationis viaticum. Deinde apud Spelæi prope Emesam monasterium nactus locum proposito suo idoneum; [nec auferre potuit subito inde exturbatus:] furtum suum intra ollam repositum, absque ullo indicio nominis sic defoderit, ut refodientibus videri posset illud istuc minime recenter allatum, sed multo pridem sic positum fuisse; speraverit autem, miraculo aliquo revelaturum se Sanctum; quo facto ipsi sanctitatis opinio apud Emesenos, & lucrum grande accideret, a conferendis ad ornatum eleemosynis. Cum autem nihil tale accideret; sed, præter spem omnem suam, a loco ubi furtum condiderat expelleretur; voluisse ipsum, si potuisset, clam tollere; ejusque voluntatis argumentum fuisse instantiam, petentis unius saltem diei spatium in ea spelunca, in qua constabat, ipsi nempe soli, sanctum esse Deposium.

[126] Postquam igitur istic invenit Marcellus; id de quo nemo fuerat suspicatus ibi esse, itaque invenit ut nulla ei posset venire cogitatio unde esset, [inventum autem a Marcello, unde esset ignaro,] nisi ab Jerosolymis, ubi dicebatur antiquitus inventum a duobus peregrinis fuisse, iisque ab Oriente advectis, qualis respectu Palæstinæ Cilicia erat; ipse quidem nihil aliud scripserit quam modum & ordinem factæ sibi revelationis; posteris autem suis, volentibus integram historiam dare, occasionem dederit scribendi etiam partem illam primam, qualis ex Cilicia habebatur verbo vel scripto tradita; & quod ad intentum ei deerat supplendi ex conjectura: atque ita nonnullis placuit præsumere; quod qui Caput figlino vasi incluserat absque ullo ornatu, pauper fuerit figulus, conjecturam forsitan roborantibus, figlinæ istic olim exercitæ indiciis, testarumque coacervatis fragminibus. Quoniam autem peregrini illi dicebantur Macedoniani fuisse, cogitaverint, indignos tali thesauro, [in olla figlina, fecerit comminisci figulum tanti doni auctorem.] per aliquam occasionem privatos eo fuisse, per illum nempe ipsum, quem sibi imaginabantur figulum, doni illius auctorem. Ipsum tamen, in eorum conceptu, occultum manserit semper, Emesenisque civibus ignotum; figulo autem suo dederint filiam secreti consciam; quia apud Cilices aliquid narrabatur de muliere quadam, quæ post Peregrinorum dictorum mortem ipsius Capitis custos fuerit. Quodsi Emeseni etiam animum advertissent ad monogramma Christi ollæ impressum, ut supra insinuavi, fortassis etiam fuissent aliquid de Constantino Magno, Caput sanctum obsignante commenti.

§. V. Expenditur relatio Metaphrastæ in Vita S. Matronæ, contraria veriori de secunda Inventione historiæ. Ad hanc Dionysii Exigui Prologus.

[127] Priusquam ad præfatam eamque veriorem historiam secundæ Inventionis, [Dicitur in Vita S. Matronæ Pergen.] a prælaudato Marcello descriptæ, veniam; placet expendere, quæ Simeon Metaphrastes, seculi X scriptor, habet in vita S. Matronæ Pergensis; ne istam lecturis scrupulum moveant; & Auctorem, fide dignissimum in iis quæ vidisse & egisse se scribit, reddant fabulositatis suspectum. Eo tempore (quo Emesæ degebat Matrona) Agricola quidam, inquit Metaphrastes, [visam agricolæ flammam e terra existere,] prædium operans, multis diebus vidit flammam ignis e terra emitti; erat vero emissio continua & numquam desinens. Hic ergo, ut qui esset agricola, nihil valens conjicere altius, Episcopum civitatis accedens, id renuntiat. Ille autem, ex illo quod apparebat intelligens, magnum quid significari; cum suo Clero veniens ad locum, facta oratione, jussit terram fodere. [quam fodiens Episcopus Caput invenerit:] Quod cum factum esset inventa est urna, non aurum celans aut aliquid aliud ejusmodi quod posset demulcere animum ornamentorum cupidum; sed rem quamdam pretiosam & maximi faciendam, nempe maxime Venerandum Caput S. Joannis Baptistæ. Cumque hæc fama in omnem partem pervasisset, nullus domi remanebat, sed cum universa multitudine confluebant omnes ad spectaculum; a quibus hoc venerandum Caput, cum omni laude & glorificatione in templum introducitur.

[128] Hæc ita simpliciter gesta si essent; oporteret confictas dicere revelationes eas omnes, [sed hoc falsam redderet relationem adscriptam Marcello,] quibus innotuisse dicitur cujus id Caput esset; & fictionis auctor fuisset vel Marcellus ipse, sub cujus nomine circumfertur Epistola mox producenda, vel Spelæotarum Monachorum aliquis. Neutrum præsumere nos patitur temporis ratio, quo vixit Matrona, annos non multo plures quam triginta numerans, aut ut summum quadraginta, quando res Acta est, ipsa Emesæ præsente & quæ viderat audiveratque millies narrante Constantinopoli; quo citius rediit, & ubi usque ad annum vitæ centesimum rexit Parthenonem a se conditum, familiaris Verinæ Imperatrici, cujus consilio illustres aliquot Matronæ ex Palatio ipsius disciplinæ subjecerunt sese, præsente & in omnibus adjuvante eo ipso (nisi fallor) Marcello, cui prædictæ Revelationes adscribuntur; [quod præsumi nequit, habita temporis ratione,] quique illam jam feminam agnitam direxit Emesam, ad suæ ibi sororis Monasterium, postea autem eodem missus etiam ipse ad regendum Spelæi monasterium, digressa Hierosolymam Matrona, eodem etiam rediisse videtur ad suum S. Bassiani monasterium, perpetuus deinde adjutor Sanctæ.

[129] Hæc autem, femina (ut dixi) agnita, vix Emesam discesserat, [quo Matrona translationi Capitis interfuit,] quando tam mirandæ rei fama, ad aures viri ejus Domitani, ipsam ubique requirentis perlata, eum adduxit Constantinopolim frustra; deinde etiam Emesam, tali occasione. Invento sacro Capite, Matrona, jam Præfecta monasterio, cum omnibus Sanctimonialibus suis, præsens spectaculo accessit; & hausit ex unguento, quod erat propositum … In media autem intercepta multitudine, cum ei non concederetur exitus, eo quod, ut acciperent, omnes se intrudebant; ex eo quod acceperat unguento, coacta est aliis impertiri. Dum autem ea ita distribueret, quidam ab ortu cæcus, omnes prætermittens, (erant enim tunc quidam Sacerdotes, qui divini unguenti faciebant distributionem) venit ad ipsam, [& cæcum illuminavit unguento inde sumpto,] valde instans precibus: illa vero cum pretioso unguento oculos ejus inunxisset; fecit protinus intueri, qui antea numquam viderat. Hoc eam magnam prædicavit, & effecit ut esset apud omnes insignis adeo, ut omnes dicerent eam esse, quæ latere tamdiu est meditata, & cum viris fecit ea quæ faciunt Monachi.

[130] Ergo vir ejus Domitianus uxoris inveniendæ novam inde spem concepit, [annos nata 40 ut summum cum res ageretur circa 454,] & Emesam venit: sed hoc frustra. Sentiens enim illa adesse maritum, invenit modum quo periculum evaderet Hierosolymam profecta; sequentemque etiam illuc variis modis fefellit, quamvis ex iis, quæ maritus describebat, vultus lineamentis agnita. Erat autem tunc ea fere forma, qua fuerat annos viginti quinque nata cum a viro discesserat, numquam ei postea visa; & solitarie commoranti insidians dæmon, sic eum alloquitur: Ætate es adhuc juvenis insigni pulchritudine: quorum nihil convenisset multo majore tricenaria. Atqui tunc agebatur annus ut minimum CCCCLIV: & Matrona tandem regressa Constantinopolim; atque a Marcello causam adventus rogata respondit, quod senectutem & muliebrem imbecillitatem despiciens unice studuerit ad eos redire, [& ultra an. Christi 500 superstes,] a quibus primam spiritualis vitæ institutionem acceperat. Erat ergo tunc saltem quinquagenaria, cum rediit Constantinopolim, & annus Christi agebatur circiter CCCCLXX, Leone & Verena imperantibus, quibus carissima illa fuit; [cum jam ubique nota esset Marcelli relatio.] & siquidem ultra annum centesimum vixit; longe ultra quingentesimum Christi vivendo pervenit. Vivebat eo ipso tempore, quo historiam hanc, longe lateque vulgatam apud Græcos, Latinam fecit Dionysius Exiguus. Cum autem etiam Marcellus diutius ibidem vixerit, Emesä regressus ad S. Bassianum, ad annos saltem XV adjutor Athanasiæ, prædivitis feminæ, ad S. Matronæ discipulatum transgressæ, eique subserviret eleemosynis distribuendis; fieri non potuit, ut vel ipse (quamvis non fuisset, ut erat, moribus integerrimus) alium sacri Capitis inventi modum propalaret scripto, quam cui attestabatur S. Matrona; nec ut alii sub ejus nomine quidquam fingerent, quod ille non continuo refutasset.

[131] Maneat igitur inconcussa veritas Historiæ, hic proponendæ; & Metaphrastes dicatur, post quinque secula, [Deceperit ergo Metaphrastem, Vitæ istius post annos 400 auctorem,] non ea scripsisse quæ fuerant ex ore S. Matronæ olim accepta, aut Emesa transmissa; sed cum aliquid audisset de flamma ex loco latentis Capitis erumpente, de rastro fodiendi loci instrumento, de Episcopo repertum thesaurum in ecclesiam transferente; Agricolam visæ flammæ testem & indicem imaginatus sibi sit; sicut antea Emeseni, ex urna cui injectum Caput latebat, commenti sunt figulum, [propria, ut in aliis pluribus, conjectura, de modo inventi Capitis,] portitorem tanti thesauri. Alia certe debetur Metaphrastæ fides in iis Vitis, quas vel invariatas suæ collectioni inseruit, vel cultiori solum stylo ornavit nihil in substantia alterans: alia in illis, quas ex variis partim auctoribus, partim traditionibus consarcinavit: ut patet ex Vita S. Charitonis Abbatis, in nostris ad Ephemerides Græco-Moscas XXVIII Septembris notis suggillata, ubi ostendi eum duos diversissimi temporis, sed nominis ejusdem Sanctos confundere. Ipsa autem S. Matronæ Vita, nullis temporum characteribus insignita, satis prodit scriptori defuisse illorum notitiam, qualem hic utcumque eruderavimus. His præmissis venio ad Interpretem verioris Historiæ.

[132] Est hic Dionysius, Abbas Romanus, cognomento Exiguus, [& verum scripserit Marcellus,] gemina scientia Græce & Latine clarus, uti eum laudat Sigebertus Gemblacensis de Script cap. 27, qui tum alia præclara, partim, composuit ipse, partim ex Græco Latina fecit, sunt jam sæpe enumerata ab aliis, novissime autem a nostro Philippo Labbe in sua de Scriptoribus ecclesiasticis dissertatione. His addas licet opusculum hoc de Inventione Capitis S. Baptistæ, [Latine redditus a Dionysio Exiguo.] quod ab ipso Latinitate donatum indicat Prologus, cuidam Gaudentio Abbati, Romano verosimiliter etiam ipsi, inscriptus, atque allatus nobis ex Hamburgensi Lindebrogii Ms; Cangio autem exhibitus a Domino de Wyon d' Herouval, supra laudato propter promptissimam ipsius ad ejusmodi conatus Eruditorum juvandos voluntatem. Ex hoc Prologo etiam istud discimus quod supra insinuabam, talem historiam tunc primum Romanis manifestatam, diversam esse ab ea relatione cujus meminit Decretum Gelasii. Cetera Mss. pleraque, sicut & ea quæ Surius vidit, carebant Prologis, ut passim plurima Sanctorum Acta, in Legendariis per anni cursum digestis scripta; sæpe cum magno incommodo distinctioris scientiæ, de Auctoribus eorumque ætate, & scribendi proposito habendæ, si singulis Præfatio sua adesset. Hæc autem, de qua dicere institui, quamque in hunc locum reservavi, præponendam parti potiori, sic decurrit.

133 Domino Venerando mihi, Gaudentio Abbati, Dionysius.

Carissimorum Fratrum, quos per gratiam Christi regitis, cura studiumque compulit, [Præfante quod Monachis facta revelatio,] ut relationem quæ de Inventione Capitis B. Joannis Baptistæ Græco sermone conscripta est, Latino per me redderetur eloquio: conveniens esse dicentes, ut in Natali ejus, quo major in natis mulierum nemo surrexit, hæc relatio, quæ de illo traditur, populis fidelibus intimetur. Promptis igitur animis in spatio licet brevi, quod poscebatur explicuit, maxime & quia sanctitatem tuam hoc idem fieri velle cognovi. Nec hoc sine divino nutu gestum esse perspicio: & idem Joannes, prȩvius Domini veritatis Prȩco, Prophetarum culmen omnium, institutorque Monachorum, sicut primitus se Monachis ostendit, qui sacratissimum Caput ejus de domo Herodis quondam Regis impii sustulerunt, dein ablatum, Emesȩ multis ignoratum temporibus, item Monachis se declaravit; ita nunc officio Monachorum, [congrue per Monachū Latine redditur:] quamvis humilium, hanc de se Romanis historiam manifestare dignatus est; venerandi, credo, propositi delectatus obsequio, quatenus per eos qui singularem sectantur vitam, suam in Christo panderet gloriam. Et hoc dicimus, non quod nobis alicuius prȩclarȩ mentis conscientiam insolenter arrogemus; sed quod per se pia professio præferat sanctum studium, licet eidem nostra desidiosa conversatio non æquetur.

[134] Qualem vero tunc idem Beatissimus exegerit vitæ modum, quis poterit ignorare fidelium? nam præter illam divini muneris eximiam largitatem, [quia ipse Sanctus instar Monachi pœnitētis vixit,] qua de repromissione conceptus est; & adhuc intra materna conclusus viscera, de utero quem fœcundavit sterilem, in utero sanctæ Virginis agnovit universitatis auctorem. Præter illam quoque gloriam singularem, qua Baptista Christi, & amicus extitit cælestis Sponsi; sæpe solitarius in desertis locis abditisque moratus est, diu noctuque in jejuniis & orationibus perseverans, vestitus pilis camelorum, & locustis pastus ac melle sylvestri. Quæ omnia summȩ continentiȩ atque frugalitatis indicia esse monstrantur, quibus universo mundo cum suis pompis deliciisque renuntians, nihil aliud dignabatur videre, quam Christum: cui etiam ad suum baptisma venienti, testimonium perhibuit dicens; Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. [ideoque odium mundi incurrit,] Cumque tam prȩclaris actibus tamque magnificis, insinuaret omnibus exempla virtutis; Principes tamen, cum Senioribus & Scribis & Pharisȩis, meritis ejus insanis ausibus exprobrabant; quod Dominus noster in Euangelio testatur, & dixit, Venit Joannes Baptista, neque manducans, neque bibens, & dicitis, Dȩmonium habet. Sicuti nunc plerique Christianorum, Pharisȩorum sine dubitatione consimiles, si forte Dei famulos viderint abstinentes, in eadem convitia atque maledicta prorumpere; & rem quam imitatione deberent assequi, suis insequi contumeliis non verentur: ut probabilis vita, rumoribus malignis exposita, laudandam perseverantiam tenere valeat, qua fervorem veteris ȩmulationis accendat. [Matt. 11, 18] Hoc autem odium de morum similitudine sustinemus, ut id quod Dominus noster ait in Euangelio, in nobis etiam comprobetur: Si de hoc mundo essetis, mundus, quod suum erat, diligeret: sed quia de mundo isto non estis, propterea odit vos mundus. [Joa. 25, 29]

[135] Hæc mundi odia incidit S. Joannes, cujus hodie festivitas ab Ecclesia toto orbe terrarum celebratur, [necnon Apostatæ Juliani;] & jam temporibus Iuliani, Tyranni potius quam Principis, in suo corpore reliquo pertulit, quod a Discipulis ejus tunc sepulturæ traditum, sacratissima Euangelia retulerunt. Nam Gentilium fera crudelitas, impiissimi atque Apostatæ Iuliani moribus congruens, effracto Beatissimi tumulo, ossa ejus dementer extraxit; ignique comburens redegit in pulverem, & passim vesano furore dispersit. Sed gratia Christi, quæ suorum dirigit corda famulorum, per dies eos, [cujus furori subtracta ossa alia] Monachos quosdam ab Hierosolymis ibidem causa orationis adduxerat; qui videntes tam scelestum facinus ab impiis perpetrari, stupentibus ipsis Gentilibus, easdem venerandas Reliquias transtulerunt; moxque inde profecti sunt, thesaurum secum venerabilem deferentes. Ecce rursum obsequium Monachorum divinitus procuratur, ut quemadmodum per Monachos Caput hujus Sancti repertum est, ita quoque per Monachos residuæ corporis ejus Reliquiæ servarentur: quæ protinus sancto Athanasio, Alexandrinæ civitatis Episcopo, diriguntur; [etiam Monachi Alexandriam tulerunt.] quas postea Theophilus ejusdem civitatis Episcopus, universa idolorum delubra destruens, in basilica, quam sub nomine ejusdem beatissimi Joannis Baptistæ pia devotione construxit, sub ingenti populi veneratione deposuit. Sed jam tempus est ut prædictam vobis referamus historiam, proque hoc labore nostro precum vestrarum præsidia efficaciter impetremus.

§. VI. De tempore & loco secundæ Inventionis.

[136] Ἐπεφάνη τρισόλβιος καὶ ὀικουμενικὸς ἀπόστολος, [Anno Syromacedonū 763. Ind 6 18 Febr. facta Inventio dicitur,] καὶ γνήσιος φίλος τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἐν τῇ μέσῃ ἑβδομάδι τῶν ἁγίων νηστειῶν, περὶ τοῦ Φεβρουαρέου μηνὸς ὀκτωκαιδεκάτην, ἤτους τρίτου ἑξηκοστοῦ ἑπτακοσιοστοῦ ἐν χρόνοις Ἰνδικτιῶνος ἕκτης, βασιλευόντων Βαλεντινιανοῦ καὶ Μαρκιανοῦ τῶν ἐυσεβῶν. Βασιλέων καὶ δούλων τοῦ Χριστοῦ, ἐπὶ τοῦ ὁσιωτάτου Ἐπισκόπου Οὐρανίου, καὶ ἀνηνέχθη ἐικάδι τετάρτῃ τοῦ ἀυτοῦ μηνός. Apparuit beatissimus & universalis Apostolus, [expositio 24 ejusdē, in Hebdomade mediæ Quadragesimæ;] genuinusque amicus Salvatoris nostri Jesu Christi, media hebdomada sanctorum Jejuniorum, decima octava die mensis Februarii, anno septingentesimo sexagesimo tertio, tempore Indictionis sextæ, regnantibus Valentiniano & Marciano piissimis Imperatoribus ac Dei famulis, sub Uranio Episcopo sanctissimo; & allatum est vigesima quarta mensis ejusdem. Ita narrationem mox producendam, orditur Marcellus: eamdemque sic finit: [Translatio, 20 Octobr.] Ἐγένετο δὲ τὰ καταθέσια τοῦ ἁγίου Προδρόμου καὶ Βαπτιστοῦ Ἰωάννου, ἐν τῷ ἀυτοῦ ναῷ μηνὸς Ὀκτωβρίου ἐικάδι ἐκτῃ τοῦ τρίτου καὶ ἑξηκοστοῦ καὶ ἑπτακοσιοστοῦ ἔτους Ἰνδικτιῶνος ἕκτης. Facta est S. Joannis Baptistæ ac Præcursoris depositio in ejus templo, mensis Octobris die vigesima sexta, anno septingentesimo sexagesimo tertio, Indictionis sextæ.

[137] Hæc ipsa Marcellinus Comes, post relatam Epitomen eorum quæ antea gesta retulimus, [Vincomalo & Opilione Coss.] (quæ an ipsius sit dubitat Baronius, nec audet affirmare Cangius) sic prosequitur. Hoc igitur venerabile caput, sub Uranio memoratæ Episcopo civitatis, Vincomalo & Opinione Coss. mense Februario die XXIIII, media jejuniorum Paschalium septimana, Imperatoribus Valentiniano & Marciano regnantibus. Paschale Chronicon, alias dictum Alexandrinum, hæc habet: Ἐπὶ τῶν προκειμένων Ὑπάτων Βινκομάλου κὰι Ὀπιλίωνος, βασιλευόντων Οὐαλεντινιανοῦ κὰι Μαρκιανοῦ Ἀυγούστων μηνὶ Περιτίῳ πρὸ ιβ᾽ καλανδῶν Μαρτίων τῆ μέση ἑβδομάδι τῶν νηστειῶν, [annis post de collationem 425,] ἔτους Συρομακεδόνων ψ χ γ᾽, Ἀντιοχέων φ α᾽, και υ κ ε᾽ ἐτους ἀφ᾽ οὗ ἀπετμήθη ο ἃγιος Πρόδρομος, Προφήτης κὰι Βαπτιστὴς Ἰωάννης, ἡυρέθη τιμία ἀυτοῦ κεφαλὴ ἐν τῇ Ἐμεσίων πολει. Sub præsentibus Consulibus Vincomalo & Opilione, imperantibus Valentiniano & Marciano Augustis, mense Peritio, ex ante diem XII Kalendas Martias, media jejuniorum hebdomade, anno Syro-Macedonum DCCLXIII, Antiochenorum DI, & CCCCXXV postquam capite truncatus est sanctus Præcursor, Propheta & Baptista Joannes, illius venerandum Caput in civitate Emesenorum repertum est.

[138] Consulatus Vincomali & Opilionis annum vulgaris æræ notat absque ulla controversia, CCCCLIII: [adeoq; anno V. Æ. 453,] qui dum esse dicitur CCCCXXV a decollatione Joannis, ponitur ille decollatus anno ejusdem æræ XXVII (ut ante diximus) exeunte; eoque confirmaretur sententia Henschenii, crucifixum Christum sustinentis, duobus Geminis Coss. id est anno nostro XXIX, contra quam ipsemet Chronici Paschalis auctor operosissime conatus fuerat demonstrare crucifixum Christum Persico (aliis Prisco) & Vitello Coss. qui signant vulgaris æræ annum XXXIV. [cujus an. 29 obiisse Christum vel hinc confirmaretur.] Nempe Auctor iste, quam fuit solicitus de anno nati atque crucifixi Domini ex propria sententia constituendo; tam nihil videtur fuisse solicitus de uniformi ad cetera ubicumque successura progressu, sed Chronicon pertexuit ipsis quos compilabat Auctorum prægressorum verbis: quod dum hic etiam fecisse præsumitur, augetur numerus testium, confirmantium communem olim de duorum Geminorum Consulatu, quem ultimum Christus in terris habuerit, opinionem.

[139] Ceterum Vincomali & Opilionis Consulatum, [Sed dictus Consulatus non consistit cum Media-Quadragesima cadēte in 18 & 24 Februarii,] tam concorditer adscriptum Inventioni præfatæ a Marcellino Comite & Chronico Paschali; secum non patitur stare similiter ab iisdem nominata media hebdomas sacrorum jejuniorum, in quam inciderit XXIV & XVIII Februarii sive XII Kal. Martias. Ad quem locum Chronici præcitati Cangius animadvertens, absolute pronuntiat quod hoc fieri nequaquam potuit anno Christi Dionysiano CCCCLIII, quo, secundum Chronologos omnes, Vicomali & Opilionis Consulatus incidit; cum eo anno Pascha extitit XII Aprilis, proindeque Dominica tertia & quarta Quadragesimæ, quæ mediam jejuniorum hebdomadem includunt, in VIII & XV Martii inciderint, juxta observatam & receptam a Græcis Hebdomadum rationem. Sed an ista, inquit Cangius, conciliari possint, videamus; & an anni Epocha sub Abbate Marcello indicata, cum XVIII Februarii convenire queat, quo sacrum istud Caput e terræ sinu primum est erutum; & cum XXIIII quo in monasterii Secretarium est illatum.

[140] Marcellus quidem & Chronici Paschalis auctor hanc Inventionem factam ajunt anno Syro-Macedonum DCCLXIII. [convenit autem præcedens annus 452,] Indict. VI, imperantibus Valentiniano & Marciano, atque adeo Antiochenorum anno DI, ut subdit idem scriptor Chronici. Cum porro Syro-Macedonum Epocha, vulgarem Christi Epocham CCCXII annis præcedat, illaque Kalendis Octobris ineat; sequitur annum DCCLXIII incidere in mensem Octobrem anni vulgaris CCCCLI, mensem vero Februarium sequentem in annum Dionysianum CCCCLII; quo Pascha extitit XXIII Martii, ac proinde media jejuniorum septimana cœpit feria I, die XVIII mensis Februarii, qui eo anno dies XXIV habuit ob Bissextum, desinebatque in Dominicam sequentem, XXIV ejusdem mensis. Quæ quidem quadrant omnia cum Marcelli narratione, scribentis, Uranium Episcopum Caput S. Joannis Baptistæ, ex loco ubi inventum fuerat, in Secretarium attulisse die Dominica ejusdem mensis. Alia quippe fuit media Quadragesimæ septimana apud Græcos, ab ea quam Latini Medianam vocant, cum apud Græcos illa sit, quæ Medianam Latinorum præcedit. Quadragesimam quippe ii auspicantur a Feria II Sexagesimȩ, ita ut revera octo septimanis illa constet, quarum quarta Dominica Mediam-Quadragesimȩ conficit, quȩ ideo μέση τῶν νηστειῶν & μεσονήστιμοι appellatur. Nam apud eosdem Grȩcos, ut recte observat Allatius, quȩvis septimana nomen accepit a sequenti Dominica; quod etiam firmatur ex Kalendario Æthiopico apud Scaligerum in quo Media-Quadragesima ad diem XXVII refertur, qui Mons Oliveti, ex Euangelio diei apellatur. Ex quibus omnibus conficitur hanc Inventionem accidisse anno Christi Dionysiano CCCCLII, non vere sequenti, ut velle videntur Marcellinus Comes, & Auctor Chronici Paschalis.

[141] Nec refert, quod hȩc Inventio ad Indictionem VI, [cujus mense Septembri cœpta Indictio 6, recte adscribitur Translationi factæ in Octobri] referatur a Marcellino & Auctore Chronici: id enim intelligendum est de Translatione ejusdem Capitis a Secretario, ubi primum depositum fuerat, in ecclesiam Spelæi: quam factam fuisse XXVI mensis Octobris Indictione VI, anno (Syro-Macedonum) DCCLXIII recte scribit Abbas Marcellus, quippe temporis plerique characteres quadrant in annum CCCCLII. Nam Indictio VI mense Octobri hoc anno extitit, & annus Syro-Macedonum DCCLXIII hoc ipso mense initium sumpsit. [anno Syro-Macedonū 763 etiam cœpto & Antiocheno 501,] Quadrat etiam (quidquid dicat Scaliger in Canonibus Isagogicis pag. 301) annus Antiochenus DI, qui inibat a mense Majo… Quod vero Marcellino Comiti & Auctori Chronici hallucinationis occasionem præbuit, id fuit, quod Inventionem confuderint cum Translatione: cum Inventio revera facta fuerit anno CCCCLII Februarii XVIII, depositio vero in Secretario XXIV, interim dum ecclesia in qua reponeretur esset ædificata, quod demum anno proximo contigit. Hactenus Cangius in Notis ad Chronicon Paschale prædictum, observationem, [ubi autem Inventioni quoque additur Ind. 6. notanda esset 5.] quam Gallico dederat semel iterumque primis secundisque curis elucubratam, tertiis denique auctiorem & Latinam reddens: ubique tamen notare prætermittens, quod Abbas Marcellus non solum in fine Narrationis suæ Indictionem VI componat cum mense Octobri; sed etiam in principio cum mense Februario quando solum currebat Indictio V. Oportet igitur ut ipsemet Marcellus, vel antiquior ejus librarius quem alii transcripserunt, hallucinatus sit ponendo ε & pro σ᾽; vel Antiocheni Indictionem inchoaverint, non tantum mense Majo, ut Scaligerum docere asserit Cangius in Glossario, verbo Indictio, sed a mense Januario vel saltem Februario; atque ita integro fere anno præverterint verterint Indictionem Romanam; Constantinopolitanam, novem aut octo mensibus.

[142] Nunc quod ad locum attinet; is, quam longe vel prope urbem fuerit, [Spelæi monasterium duplex;] nemo explicat; indicat autem Marcellus num. 14 quasi geminum ibi monasterium fuisse, dum ait, quod Maxentius & Stephanus Archimandritæ, venientes ad Episcopum; suggesserunt de spelunca, quæ cohærebat monasterio, (ea utique in qua reperiendum Caput sanctum erat) ut utrumque pariter jungeretur. Annuenti autem Episcopo dixit Stephanus: Ex præcepto vestro cras mature trado speluncam Fratri Marcello. Hic vero ea suscepta, cum descendisset ad vicinum S. Carterii monasterium, necessitatem citius redeundi excusat, quia traditum est, inquiebat, nobis ab Episcopo & aliud monasterium, [majus, in quo Abbas erat Marcellus,] cui curam instanter impendimus. Duplex igitur Spelæi Monasterium fuit; Majus unum, cui jam ab aliquo tempore Marcellus præerat Archimandrita, ad illud regendum verosimiliter a S. Bassiano Constantinopoli postulatus, instinctu forsitan S. Matronæ, jam tum Emesenum Parthenonem regentis; Minus alterum, ac fere instar reclusorii, solitarii unius vel alterius capax.

[143] Et Minus quidem hoc proprii nominis Spelæum seu Spelunca fuit, ac forte ab omni retro memoria incolam habuit Anachoretam: postea vero conditum amplius monasterium, non solum idem Spelæi nomen participavit, [& minus instar Reclusorii,] sed toti convalli nomen dedit. Quamquam etiam nomen hoc per se videatur Græce tribui cuicumque convalii, sive loco rupibus ac montibus incluso, Strabone teste, unde & vicis & civitatibus nomen adhæsit, qualis una apud Macedones; [ubi hæreticus Eustachius Caput sic abditum habuerat,] Livio lib. 15 Spelæum; & apud Terracinam in Italia Sperlonga vulgo dicta, Tacito & Suetonio Spelunca; tum alia loca Syriæ & Arabia in Notitia Imperii & Ptolomæo. In Minori ergo ac proprie dicto Spelæo habitaverit Eustochius, hæresim Arianam seu potius Macedonianam sub habitu monastico occultans: una cum Capite, istic a se tam studiose defosso; ut, cum ille exturbatus inde furti factique sui nullam notitiam dedisset; æstimatum sit, [ut credi posset ab olim istic positum.] ibi ipsum Caput jacuisse jam inde a tempore primæ sub Constantino Inventionis. Simul etiam inde factum sit, ut hac secunda Inventione ubique diffamata, ejusque veritate tot signis prægressis secutisque confirmata, abolita fuerit Constantinopoli, si qua ibi adhuc supererat, fides, data Translationi facta sub Theodosio, licet a Sozomeno assertæ; eaque cœperit inter fabulas, non amplius credibiles reputari, licet ecclesia in Hebdomo structa ante visa fuisset eidem irrefragabiliter attestari.

HISTORIA SECUNDÆ INVENTIONIS,
Factæ & scriptæ a Marcello Archimandrita Spelæi:
Cum versione Dionysii Exigui, collata ad varia Mss. Latina.

[144] Επεφάνη τρισόλβιος, καὶ ὀικουμενικὸς ἀπόστολος, καὶ γνήσιος φίλος τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ ἐν τῇ μέσῃ ἑβδομάδι τῶν ἁγίων νηστειῶν περὶ τοῦ Φεβρουαρίου μηνὸς ὀκτωκαιδεκάτην, ἔτους τρίτου ἐξηκοστοῦ ἑπτακοσιοστοῦ, ἐν χρόνοις ἰνδικτιῶνος ἔκτης, βασιλευόντων Βαλεντινιανοῦ καὶ Μαρκιανοῦ, τὸν ἐυσεβῶν βασιλέων καὶ δούλων τοῦ Χρ στοῦ, ἐπὶ τοῦ ὁσιοτάτου ἐπισκόπου Οὐρανίου· καὶ ἀνηνέχθη εἰκάδι τετάρτῃ τοῦ ἀυτοῦ μηνός. Ἀπεκαλύφθη δὲ μετὰ φόβου καὶ τρόμου ἐν εἰδει ἀστέρος πυρὸς, ἐμὸι τῷ ἁμαρτωλῷ Μαρκέλλῳ, κατὰ τὰ ὑποτεταγμένα ράματα, πίστιν ἔχοντα, τὰ πάντα δημιουργήσας Θεὸς ἐν τῇ δυνάμει ἀυτοῦ, καὶ κατασκευάσας ἐν τῇ σοφίᾳ αυτοῦ, τῶν ὅλων γνώστης πρὸ γενέσεως ἀυτῶν, καὶ πάντα ὀικονομῶν πρὸς τὸ συμφέρον πάσιν ἀνθρώποις· ὢν ἐυλογητὸς εἰς τοὺς ἀιῶνας, ὅτι κατηξίωσε καμὲ τὸν ἀυτοῦ δοῦλον Μάρκελλον θεατὴν γενέσθαι τῆς προκειμένης ὁράσεως.

[145] Εἶδον γὰρ ἐν ὁραματι τῆς νυκτὸς, καὶ ἰδοὺ πᾶσαι ἁι θύραι τῆς ἡμετέρας μονῆς ἦσαν ἀνοῳγμέναι· καὶ ἐν θορύβῳ πολλῷ γενόμενος, κατῆλθον τοῦ ἀποκλεῖσαι ἀυτάς· καὶ πάλιν ἐθεασάμην ποταμὸν ἕλκοντα ἐπὶ τὴν θύραν τῆς μονῆς· καὶ ταῦτα ἰδὼν, ἐννεὸς ἐγενόμην, ἐννοῶν πόθεν τὸ πλῆθος τῶν τοσούτων ὑδάτων. Καὶ ἐν τῷ με διαλογίζεσθαι,… ἤκουον φωνὴν πωλλῶν ταγμάτων, ἀπὸ ἀνατολῶν… ἦχον ἡμῖν φερόντων, καὶ ἐφ᾽ ἡμᾶς ἐρχομένων ἐπὶ τῶν ὑδάτων. Καὶ ἐμοῦ θαυμάζοντος πῶς ἐν μέσῳ τῶν ὑδάτων ἐπορέυοντο ἐφ᾽ ἡμᾶς, καὶ ἕκαστον τάγμα ἰδίαν γλῶσσαν εἶχε καὶ ἔψαλλεν· καὶ ἤκουσα φωνὴν βοώντων· Ἰδοὺ ἅγιος Ιωάννης Βωπτιστὴς τοῦ σωτῆρος ἠμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀναδείκνυται. Καὶ ἐν τῷ ἑστάναι με πρὸς τὴν μεσεμβρινὴν θύραν, παραχρῆμα ἠνοίγησαν αν ἀνατολικαὶ θύραι. Καὶ εἰσῆλθον τὰ τάγματα. Καὶ ἀφεὶς τὴν θέαν τοῦ ποταμοῦ, εἰσῆλθον τρέχων, καὶ ἔστην ἐν ἀρχῇ τοῦ κλιμακίου· καὶ εῖδον τὴν ἁγίαν ἀυτῶν ὑπηρεσίαν, γενομένην ἐπὶ τὴν μονὴν· Κὰι ἐστῶς ἐν τῷ ἀυτῷ κλιμακίῳ, ἐθεασάμην ἀυλὰς δύο· μίαν μὲν ἀποβλέπουσαν εις δύσιν, τὴν δὲ ἄλλην ἐπὶ την μεσημβρίαν· καὶ ναὸν μέγαν ἐν μέσῳ ἀυτῶν. Ἕκαστον τάγμα ἐισίει εἰς τὴν ἀυλὴν τὸν ἀποβλέπουσαν εις δύσιν, καὶ προσεκύνει ἐπὶ τὸν ναόν, καὶ ἐπὶ τὴν μεσηβρινὴν, καὶ παραχρῆμα ἐπάυοντο. Μετὰ δὲ τὸ παύσασθαι τὰ τάγματα, ἕτεροι ἐβόων, καὶ ἔλεγον· Ἰδου ἅγιος Ιωάννης

[146] Κὰι ἐθεασάμην ἀυτὸν ἐπὶ τοῦ ὁραθέντος μοι ναοῦ· καὶ εἷς ἐξ δεξιῶν ἀυτοῦ, καὶ εἷς ἐξ ἐυωνύμων. Παραυτίκα οῦν ἤρξαντο τὰ τάγματα ἀκολούθως ἐισερχόμενα, ἑν, ἓν, ἐυλογεῖσθαι παρ᾽ ἀυτοῦ… Πληρωθέντων δὲ τῶν ταγμάτων, ἔλογισάμην κᾀγὼ ἀυτὸς προσελθεῖν, καὶ ἐυλογηθῆναι παρ᾽ ἀυτοῦ· καὶ ἐσκεψάμην ἐισελθεῖν διὰ τῶν θυρῶν, ὧν ἐισῆλθον τὰ τάγματα· διὰ τὸ μὴ θεάσασθαί με τινὰ δόντα ἀυτῷ εἰρήνην ἐι μὴ ἐν τῷ στήθει ἀυτοῦ, ἐγὼ δὲ προσελθὼν ἀυτῷ ἀπέμπροσθεν μετὰ φόβου καὶ τρόμου, ἔχων μου τὴν κεφαλὴν ἐπὶ τὴν γῆν, ἡψάμην ἀυτῷ τῶν ποδῶν· ἀυτὸς δὲ μου ἥψατο τοῦ πώγωνος… καὶ ἔδωκέ μοι ἐιρήνην ἐν τῷ ἁγίῳ ἀυτοῦ στόματι… Κὰι παραυτὰ ἐκβαλὼν ἐκ τοῦ κόλπου ἀυτοῦ σκεῦος γέμον μέλιτος, ἔδωκέ μοι, λέγων· Λάβε ταύτην τὴν ἐυλογίαν. Κὰι ἐπορευόμην πρὸ ἀυτοῦ, εἰσήλθομεν εἰς τὴν ἡμετέραν μονήν

[147] Κὰι ἰδοὺ εθ᾽εασάμην στύλον πυρὸς, προάγοντα ἀυτον, καὶ ἔμφοβος γενόμενος, διυπνίσθην. Μετὰ δὲ ταύτα… τῇ ἑσπέρᾳ τῶν ἁγίων νηστειῶν, ἔφην πρὸ τοὺς ἀδελφούς· καθ᾽ ἕνα ὑμῶν τὸν ἑαυτοῦ ψαλμὸν δευτερωσάτω Ἀυτῶν δὲ καθημένων, καὶ δευτερούντων τοὺς ψαλμοὺς, ἀδελφὸς Ισαάκιος ἦρε τοὺς ὀφθαλμοὺς ἀυτου, καὶ ἐθεάσατο πὖρ καιόμενον ἐν τοῖς νανοις τῆς θυρίδος τοῦ ἁγίου σπηλάιου, ὅπου ἦν κορυφὴ τοῦ ἁγίου Ιωάννου. ἀδελφος οὖν θεασάμενος ἀνεβόησε, λέγων Κύρι ἐμοῦ, πάτερ, ἰδοὺ πῦρ, καίεται ἐν τῇ θυρίδι τοῦ σπηλαίου. Κἀγὼ πρός ἀυτὸν ἔφην· Μὴ φοβοῦ, ἀδελφὲ· ἀλλὰ σφραγισάμενος ἡσύχασον ἐγὼ δὲ εἰδὼς τὸ μυστήριον, ἐν ἐκστάσει πολλῇ ἐγενόμην

[149] Κὰι ὡς μεθ᾽ ἡμέραν, ἐν τῷ καθεύδειν με ἐν τῇ ἀυτῇ νυκτὶ, μετὰ τὴν τῶν νυκτοφυλάκων ὥραν, καὶ ἰδοὺ ὡς χεὶρ ἀνθρώπου ἔνυξέ με τρίτον ἀπὸ τοῦ δεξιοῦ μέρους· καὶ ἰδοὺ φωνή πρός με λέγουσα· Ἰδοὺ ἐδωρήθην ὑμῖν· ἀναστὰς ἐυρήσεις ἀστέρα προηγοῦντὰ σε· καὶ ὅπου ἄν καταποθῆ, ἐκεῖ σκάψον, καὶ ἐυρήσεις με… ἐγὼ δὲ μετὰ φόβου ἐξῆλθον, καὶ εἶδον ἀστέρα πυρὸς ἑστῶτα ἐπὶ τὴν θύραν οὗ ἤμην· καὶ ἔμφοβος γενόμενος, ἐσφράγισα ἐμαυτὸν. Κὰι ἰδοὺ προηγεῖτο ἀυτὸς ἀστὴρ, καὶ εἰσῆλθον ἀκολουθῶν ἀυτῷ, μέχρις οὗ ἐστη ἐπὶ τῆς κόγχης τοῦ σπηλαίου [οὗ ἧν ἁγία κορυφὴ τοῦ Προδρόμου καὶ Βαπτιστοῦ Ιωάννου].

[151] Ἐγὼ δὲ ταῦτα πάντα ἐθεασάμενος, παραχρῆμα προσεκύνησα τῷ Κυρίῳ, πεσὼν ἐπὶ πολλὰς ὥρας… Λαβὼν δὲ θυμίαμα, καὶ βαλῶν δεόμενος καὶ παρακαλὼν… κρατήσας ὀρύγιον ἠρξάμην σκάπτειν· καὶ εὗρον τὸν τόπον ᾠκοδομημένον ἀπὸ δαρτῆς ἀσβέστου, καὶ πενταπαλαίστου· καὶ ὅσον ἐγὼ ἔσκαπτον, ἦχος καὶ κτύπος ἀπεδίδοτο μέγας, ὡς ἀπὸ ὑδρίας. Κὰι μετὰ τὸ σκάψαι με, καὶ καθελθεῖν ἴσον τοῦ ἐδάφους, εὗρον ἐκκεχυμένον ὡς ἄμμον χαλκοῦν· καὶ μετὰ ταῦτα καμῶν πολλὰ, μόλις ἐδυνήθην ἀποχωρῆσαι τὸν ἄμμον. Κὰι μετὰ ταῦτα ἐξῆλθε σὺν τῇ ἄμμῳ κεραμὶς μία, κὰι ὑποκάτω τῆς κεραμίδος πλὰξ μαρμάρου· καὶ κρεμάσας τὴν πλάκα, ἑῦρον τὴν ὑδρίαν. Κὰι μετὰ φόβου καὶ τρόμου ἐυθέως λαβὼν λύχνον καὶ θυμίαμα, καὶ προσκυνήσας πάλιν, μετὰ ταῦτα ἐκάλυψα τὴν ἀυτὴν ὑδρίαν.

[152] Κὰι παραυτὰ παρεγίνοντο πρὸς ἡμᾶς όι περὶ τὸν ἀρχιμανδρίτην καὶ διάκονον Γεννάδιον· καὶ συντυχῶν μοι ἐπι τὴν θύραν τοῦ σπηλάιου, εἶπέ μοι, δεῦρο ἐισελθωμεν ἕσω ἀμφότεροι. Κὰι μετὰ τὸ ἔυξασθαι, ἔδωκέ μοι τὸν ἀσπασμὸν, καὶ εἶπέ μοι· Ὅραμα εἶδον ἐκεῖσε, ὡς ὅτι ἐγώ τε καὶ σὺ ἑστήκαμεν ἐν τῷ ἐν ταῦθα σπηλάιῳ, καὶ φησὶν ἄρτων πλῆθος ἀπέκειτο ἐν τῷ ἐν ταῦθα σπηλάιῳ, καθαρῶν ὡς ἥλιος, καὶ μερὶς ἐπάνω ἀυτῶν· καὶ ἰδοῦ δύναμις πολλῶν ἀνθρώπων κατερχομένων ἐν τῷ ἀυτῷ σπηλάιῳ, καὶ ἐλάμβανον παρ᾽ ἡμῶν ἀπὸ τῶν προειρημένων ἄρτων. Κὰι οὕτως οὐκ ἐξέλειψαν, καὶ ὁι ἄνθρωποι λαμβάνοντες οὐκ ἐπάυσαντο. Κὰι ἡμῶν ἡττηθέντων ἀπὸ τῶν πολλῶν ὄχλων, ἤρξαντο ὁι ἄρτοι πέτεσθαι ἐπὶ τὰς ἡμῶν χεῖρας. Καὶ μετὰ τὸ διηγήσασθαι ἀυτὸν τὴν ὅρασιν ταύτην, ἔφην· Καλόν σου τὸ ὅραμα. Κὰι λογισάμενος, εἶπον· Τί θέλει τοῦτο το ὅραμα; Καὶ παλιν λογισάμενος, εἶπον, Ὁτι ἐκ τοῦ Θεοῦ ἐστὶ τοῦτο τὸ ὅραμα. Καὶ γνὸυς ὅτι ἐκ τοῦ Θεοῦ ὑπάρχει, ἀπεκάλυψα ἀυτῷ τὴν ἐπιφάνειαν τοῦ ἁγίου Ιωάννου. Κὰι παραυτὰ ἀκούσας ἐννεὸς ἔμεινε· καὶ ἤρξατο παρακαλεῖν, ποῦ ἐστὶν τόπος· ἐγὼ δὲ παραχρῆμα ὑπέδειξα ἀυτῷ.

[153] Καὶ μετὰ ταῦτα ἐξήλθομεν ἀμφότεροι, καὶ ἐλογιζόμην τί ὀφείλομεν ποιῆσαι. Καὶ ἐσκοπησα πρότερον ἀπελθεῖν, καὶ ἀποκαλύψαι τῷ παπίᾳ Στεφάνῳ, τῷ ἀρχιμανδρίτῃ τοῦ Δαρωμίου, ἵνα ἀυτὸς γνωρίσῃ τῷ ἐπισκόπῳ. Κὰι ἀπελθόντες ἐν τῷ μοναστηρίῳ ἀυτοῦ, οὐκ ἕυρομεν ἀυτὸν, δὶα τὸ ἀπελθεῖν ἀυτὸν ἐν τοῖς ἐπιχωρίοις μοναστηρίοις. Καὶ ἐν τῷ ἡμᾶς ἐπανιέναι ἐκεῖθεν, ἐλογισάμην μεταπέμψεσθαι τὸν διάκονον Κυριακὸν, ἀρχιμανδρίτην [τῶν ἐν τῷ ἱερῷ,] ἀποκαλύψαι ἀυτῷ τὸ μυστήριον τῆς ἐπιφανείας τοῦ ἁγίου Ιωάννου. Κὰι ἀπέστειλα τὸν ἀδελφὸν Ἰσαάκιον, ἐιπών· Ζπουδαίως παραγενοῦ ἕως ἡμῶν. Κὰι τοῦ ἀδελφοῦ ἀπελθόντος, καὶ πόντεἰος ἀυτῷ, παραχρῆμα ὑπακούσας παρεγένετο. Ἡμῶν δὲ ἀσπασαμένων ἀυτὸν, καὶ ἀυτὸς ἀπήγγειλεν ἡμῖν τὸ ὅραμα, εἶδεν, καὶ ῆν σύμφωνοῦν τῷ ὁράματι τοῦ διακόνου Γενναδίου. Ἐυχὴν δὲ ποιήσαντες, ἐγνωρίσαμεν ἀυτῷ τὴν ἀποκάλυψιν τοῦ ἁγίου Ιωάννου, καὶ ἔφη· Τί ὀφείλει γενέσθαι; Καὶ εἶπον ἐγὼ, ὅτι συμφέρει γνωρίσαι τῷ ἐπισκόπῳ περὶ τούτου.

[154] Κὰι πάλιν μαθόντες ὅτι οὺ παρεγένετο παπίας Στέφανος προῤῥηθεὶς ἀρχιμανδρίτης ἀπὸ τῶν ἐπιχωρίων, ἐμείναμεν ἡμέρας πέντε ἀπεκδεχόμενοι ἀυτόν. Σαββάτῳ δὲ δείλης ἡμῶν καθημένων καὶ ὁμιλούντων ἐξαίφνης τυθεὶς ἐπὶ τὰ γόνατα, ἐκάμφθην ὅλος, καὶ οὐκ ἠδυνήθην [οὔτε σαλευθῆναι,] οὔτε ἄλλότι ποιῆσαι. Εἶπον οὖν, ὁι περὶ τὸν διάκονον Γεννάδιον καὶ Κυριακόν· Οὐκ ἔφημέν σοι, ὅτι ἐισέλθωμεν, καὶ γνωρίσωμεν περὶ τούτου τῷ ἐπισκόπῳ, ἐπειδὴ παπίας Στέφανος ὄυπω ἦλθεν. Ἐγὼ δὲ ἔμεινα μειζόνως βασανιζόμενος· ἀυτὸι δὲ πληρὼσαντες την ὑπηρεσίαν, τὴν ἑσπερινὴν, καὶ ἐλθόντες ὅπου ἀνεκείμην, ἀπήγγειλαν λέγοντες, ὅτι ὡμόσαμεν τῷ ἁγίῳ Ιωάννῃ, καὶ ἀνεδεξάμεθα, ὅτι πρὸ ἀνατολῶν ἡλίου μανθάνει ἐπίσκοπος· Ἐγὼ δὲ πρὸς ἀυτοὺς εἶπον, Καλῶς συνετάξασθε. Κὰι παραχρῆμα ἐκουφίσθην ἐκ τῶν ὀδυνῶν.

[256] Κὰι τῇ ἐπιούσῃ κυριακῇ ἡμέρα, ἅμα τῷ διακόνω Κυριακῷ καὶ Ιουλιὰνῲ μονάζοντι ἐισελθόντες, ἐγνωρίσαμεν τῷ ἐπισκόπῲ [Οὐρανίῳ], ἀπὸ τῶν ἑωθινῶν ἐξερχομένῳ, ἐιπόντες, ὅτι ἅγιος Ιωάννης Βαπτιστὴς [τοῦ Χριστοῦ] ἀπεκαλύφθη. Ἀυτὸς δὲ ἀκούσας, ἐννεὸς ἔμεινε, καὶ εἶπε μὴ μαθεῖν τινα, καὶ μηδεὶς ἀυτοῦ ἅψηται. Κὰι εἶπεν ἀυτῷ διάκονος Κυριακός· Πότε ἔρχῃ; δὲ Ἄυριον, φησὶ, παραγίνομαι. Παραγενόμενος δὲ τῇ ἐξῆς μετὰ πρεσβυτέρων καὶ διακόνων, ἐπιστάντες τῷ τόπῳ, πεσόντες προσεκύνησαν. Μάλχος δὲ πρεσβύτερος, εἷς ὢν ἅμα τῶν ἀκολουθησάντων τῷ ἐπισκόπῳ, δυσπιστήσας εἶπε· Πόθεν τοῦτο δῆλον, ὅτι κεφαλὴ τοῦ Προδρόμου τυγχάνει αὕτη; καὶ ἐπιβαλὼν τὴν χεῖρα ἀυτοῦ ἐπὶ τὴν ὑδρίαν, παραχρῆμα τοῦ ἅψασθαι τῆς τριχὸς, ἐξηράνθη χεῖρ ἀυτοῦ, καὶ ἐκολλήθη τῷ στόματι τῆς ὑδρίας, καὶ οὐκ ἠδύνατο ἀυτὴν ἀποσπάσαι. Ἐκτενοῦς δὲ ἅμα πάντων γενομένης ἐυχῆς, καὶ πάντων δοξαζόντων τὸν Θεὸν, καὶ δεομένων ἀνεθἠναι ἀυτὸν, μόλις ποτὲ τὴν μὲν χεῖρα ἀπέσπασε, μεμένηκε δὲ ὅυτως ἀσθενοῦσα.

[157] δὲ ἐπίσκοπος, σὺν τοῖς παραγενομένοις ἀυτῷ πᾶσι, λαβῶν τὴν ἁγίαν ὑδρίαν σὺν τῷ ἀποκειμένῴ θησαυρῷ, ἀπέθετο ἐν τῷ διακονικῷ τῆς [ἁγιωτάτης] ἐκκλησίας, ἕως οὗ ὀικοδομήθη τὸ μαρτύριον ἀυτοῦ. Κὰὶ μελλόντων τὴν ἁγίαν ἀυτοῦ κατάθεσιν ποιεῖν, ὤφθη Πρόδρομος ἐν ὁράματι τῷ ἀπιστήσαντι πρεσβυτέρω, καὶ φησὶ πρός ἀυτὸν, ὅτι ἐν τῇ προόδω τῶν καταθεσίων μου ἐπίθες τὴν χεῖρα σου μετὰ τῆς ὑδρίας, καὶ παραχρῆμα ἐκθήση· τοῦτο ποιήσας, ἀποκατεστάθη ὑγιής. Ἐγένετο δὲ τὰ καταθέσια τοῦ ἁγίου Προδρόμου καὶ Βαπτιστοῦ Ιωάννου ἐν τῷ ἀυτοῦ ναῷ, μηνὶ ὀκτωβρίῳ ἐικάδι ἕκτῃ, τοῦ τρίτου καὶ ἑξηκοστοῦ καὶ ἑπτακοσιοστοῦ ἔτους, Ἰνδικτιῶνος ἕκτης, ἐπὶ τῆς ἐυσεβοῦς βασιλείας τῶν φιλοχρίστων, ἡμῶν καὶ ἐυσεβῶν καὶ ὀρθοδόξων Βασιλέων Οὐαλεντινιανοῦ τοῦ νέου καὶ Μαρκιανοῦ τῶν ἀειμνήστων ἐις δόξαν καὶ ἔπαινον τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα, ἅμα τῷ ἀχράντῳ Πατρὶ καὶ τῷ παναγίῳ καὶ ζωοποιῷ Πνεύματι, ἐις τοὺς ἀιῶνας τῶν ἀιώνων. Ἀμήν.

[144] Apparuit, ter beatissimus & universalis Apostolus, [Anno Antiochenis 763] atque fidelis amicus Salvatoris nostri Jesu Christi, media septimana Quadragesimæ sanctorum Jejuniorum, octavo decimo die mensis Peritii, id est, ad XII. Kal. Martias, anno septingentesimo a sexagesimo tertio, per indictionem sextam, regnantibus Valentiniano & Marciano piissimis Imperatoribus, famulis Dei; sub sanctissimo Episcopo Uranio [civitatis Emesenæ], [mense Februario,] cui etiam hoc idem revelatum est vicesimo quarto die mensis ipsius, id est VI Kalendas Martias. Revelavit autem mihi Marcello in magno timore & reverentia constituto, in specie stellæ igneæ, secundum subjectas visiones fidelissimas, is qui cuncta condidit in virtute sua, & præparavit in sapientia sua; qui scit omnia antequam fiant, & ad salutem humani generis universa dispensat; qui est super omnia benedictus in secula, b [Amen.] Igitur me famulum suum Deus propositæ visionis inspectorem facere dignatus est.

[145] Vidi namque in visione noctis; & ecce omnia ostia monasterii nostri aperta sunt, atque in magno metu positus, [Marcellus, proximi monasterii Abbas,] cucurri ut ea clauderem: & rursum inspiciens video flumen ad ostia nostra prorumpere. Hoc autem cum vidissem, stupefactus cogitabam unde tanta aquarum esset immensitas. Dumque id mecum ipse pertracto, levans oculos meos vidi c Marcellum Presbyterum, [nocturnis visis edoctus] qui erat secundus post Maxentium Archimandritam, a Meridiana parte fluminis venientem, & multarum turmarum voces ab Orientali plaga [Basilicæ Juliani Martyris] audiebamus. [Quarum ad nos ingens sonus deferebatur, & per aquas ipsas populi cum impetus alacritate properabant.] Admirante autem me, quomodo in mediis aquis ambulantes ad nos conciti pervenirent, & unaquȩq; turma lingua propria psalleret, subito vox audita est eorum qui ab Oriente clamabant, Ecce sanctus Ioannes Baptista descendit. Cumque ad meridianum ostium starem, apertæ sunt januæ Orientales, & psallentium turmȩ protinus intraverunt. [Joannis Baptistæ præsentiā eo in loco,] Omittens igitur spectaculum fluminis, & in exordio scalæ consistens, aspexi sanctum officium eorum, quod in monasterio celebrabant. Et stans in eadem scala, vidi atria duo, unum respiciens ad Occidentem, & alterum ad Meridiem; & inter utrumque atrium templum grande, singulæque turmæ ingrediebantur in atrium, quod respiciebat ad Orientem, & adorabant ad templum. Intrantes autem d in atrium Meridianum, illico quiescebant. Cumque siluissent turmæ, præcedebant alii, & clamabant, Ecce Sanctus Joannes [advenit.]

[146] Cumque starem in eodem scalæ loco, venit sanctus Ioannes Domini Præcursor.] [ipsumque in visu conspicatus;] & vidi eum in templo quod mihi ostensum est: ecce unus erat a dextris ejus, & unus a sinistris. Stante autem illo in templo, cœperunt populi turmarum ad eum consequenter accedere, & ab eo benedici: itemque psallentes proficiscebantur ad Occidentalem plagam veluti ad Basilicam S. Stephani Martyris congregandi.] Cumque turmæ se explicuissent, cogitavi & ego adire cum, ut benedicerer ab eo. Visumque est mihi * intrare per ea ostia per quæ turmæ fuerant introgressæ: & quia non videram quod alicui dedissent osculum pacis, nisi tantum ad pectus e ejus osculati essent; accedens ad eum ab anteriori parte cum metu & reverentia, dimisso capite in terram cucurri, & tenui pedes ejus. Ipse vero apprehendens mentum meum osculatus est me. Quod cum meruissem, protinus expergefactus sum. Paucis item diebus transactis, video; & ecce ostia monasterii a parte Meridiana rursus aperta sunt, & veluti ad fratres vociferabar, cur ista ostia aperta reliquissent; & celeri gradu perrexi ut ea clauderem. Et ecce video S. Joannem stantem ad exterius ostium, & cum eo duos illos quos prius videram; [impetrat ab eo benedictionem.] & accessi ut benedicerer ab eo, & rursus elevans me] dedit mihi pacem. Vestimenta autem ejus erant candida] & mox trahens unum vas de sinu suo plenum mellis, dedit mihi dicens, Accipe benedictionem hanc, & effudit vas ipsum mellis super manus meas, & interrogavi eum, dicens, Domine sancte Joannes, unde ad nos venisti? qui respondit, De Sebaste veni.

[147] Prȩibam igitur eum, & tam ipse quam qui cum eo erant, ingressi sunt in monasterium nostrum, [Visa deinde columna ignea] [&] iterum vas mellis fudit super manus meas. Cumque ego detulissem benedictionem ejus ad superiora triclinii, ipse intravit in oratorium: & cum descendissem ad oratorium ubi erat,] ecce video columnam ignis ante eum; & nimio pavore correptus, excitatus sum. Post hæc autem [priusquam nobis ostium monasterii, ubi erat sanctum Depositum, traderetur] in sanctis Jejuniorum diebus, ubi cibum vespere sumpsimus, dixi ad Fratres nostros; Unusquisque vestrum Psalmos suos iterare non negligat. [ad ostium speluncæ;] [Et relinquentes ne in triclinio, descenderunt ad initium scalæ, quæ ad utrumque f monasterium respicit.] Cumque consedissent ut iterarent Psalmos, dexteram g levans oculos suos Frater Isaacus ignem vidit ardere in tabulis ostii Speluncæ, ubi erat venerandum Caput sancti Joannis Baptistæ repositum. Quod cum vidisset Frater, exclamavit, & dixit, Domine mi, Domine mi, in ostio Speluncæ ignis accensus est. Et ego respondi, Ne timeas, Frater, sed muniens te signaculo Christi, ibidem persevera. [Fratres autem præ timore claudentes ostium, ad me conciti pervenerunt.] Ego vero mysterium recognoscens [ex visionibus mihi ante monstratis, dixi ad eos, Ne timeatis, Fratres mei, quia hoc nobis prosperum faciet Dominus.

[148] Post dies autem quinque Maxentius & Stephanus venerabiles Presbyteri & Archimandritæ venientes ad sanctum Episcopum Dominico die vespere, suggesserunt ei * de ipsa Spelunca, quæ cohærebat Monasterio nostro, ut utrumque pariter jungeretur: jussitque hoc Episcopus fieri. Cui dixit Stephanus Presbyter; Ex præcepto vestro h cras mature trado Speluncam Fratri Marcello. Et mane perveniens tradidit nobis ipsum monasterium sub præsentia Presbyterorum Palladii, Petri, Gennadii, & Stephani Archimandritæ monasterii Bethgaalorum. Et aperiens ostium quod erat obseratum, simul ingressi sumus & oravimus. Videns autem locum nimis esse neglectum, commonuit ut diligentiam ipsius haberemus. Et profectus est idem Stephanus Presbyter ad visitanda monasteria, quæ erant in villulis constituta: ego vero Marcellus, assumens Fratres, cœpi diligentiam monasterio, quod nobis datum fuerat, * impendere. Dumque loca ipsa mundamus, veniens Petrus Presbyter loci Bethmamalis, i, ait mihi, Stephanus Archimandrita Bethgaalorum precatur, ut propter Dominum nobiscum venias ad monasterium k B. Carterii. Et respondi me venire non posse, quia diligentiam loco mihi commisso dependerem: [eamque incipit diligenter procurare.] qui compulit me secum proficisci. Cumque pergeremus pariter, aio ad eum: Ascendamus, & salutemus Cyriacum, Diaconum & Archimandritam. Ascendentesque & salutantes eum, cœpimus ire velle ad prædictum monasterium B. Carterii. Dixitque mihi Cyriacus Diaconus, Numquid propterea venisti, ut sine mora discederes? Cui respondi, Necesse est ut celeriter ambulemus, quia traditum est nobis ab Episcopo & aliud monasterium, cui curam instanter impendimus. Descendentes itaque pervenimus ad monasterium sæpe memoratum: cumque salutassemus Fratres, ordinantes quæ erant necessaria, revertebamur. Dicunt mihi præfati Petrus & Stephanus Presbyteri & Archimandritæ; Valedicimus tibi, ora pro nobis. Tunc aio ad eos, Hodie monasterium suscepimus, & vultis abire? Sustinete quæso, & consolamini nos, & coëgi eos. Cumque vespera facta esset, post orationes, cibo sumpto quievimus; illi ambo in triclinio superiore; ego vero ibi quidem, sed in interiore cubiculo.

[149] Cumque dormirem ea nocte l [in qua monasterii vel speluncæ apertum est ostium, [Rursus stella duce] hoc est, sequenti die tertia Sabbathi;] post orationes nocturnas, quasi manus viri pulsavit me tertio in dextro latere, & audivi vocem [magnam] dicentem mihi, m Ecce ostium apertum est, & ideo cognosce eum qui tibi patefecit ingressum, ne forte negligas.] Ego vero cum magno timore conversus assedi, & video stellam flammeam in ostio ubi quiescebam. Majoremque metum concipiens, signavi me Cruce Christi, & illa de loco illo minime mota est. Surrexi itaque, & misi manus in ostio ubi erat, & rursus inventa est in ostio sequenti. [per tria ostia divinitus patefacta ingredi sibi visus;] Cum aperuissem autem ostium, unus ex his qui ibidem quiescebant, sensit. Et cum ad secundum pervenissem ostium, inventa est eadem stella in ostio tertio. Deinde conspicio eam in interioribus scalæ gradibus. Erant autem ostia utriusque Monasterii patefacta similiter, & Speluncæ ostium patens. Et ecce præcedebat me stella ipsa, & ego sequens eam ingressus sum, usque dum in absidula speluncæ constitit; n & videns hoc miraculum adoravi Dominum pronus in terram per horas o multas.

[150] Recordatus sum vero quod hospites haberem, venerabiles viros Petrum & Stephanum Presbyteros & Archimandritas; & ne suspicarentur ubi nocte fuerim, ab oratione surrexi. Ascendensque rursum, [mane dimissis quos habuerat hospitibus,] cum vellem ingredi cubiculum, dicunt mihi, Ubi tamdiu fuisti? Respondi, Quia ad opus necessarium descendi. Cumque vellem introire ubi quieveram, dicunt mihi, Rursus ingrederis? At ego sentiens attonitum me factum ex revelatione, quam videram; veniam poposci, tamquam male sanus, & continuo me recepi. Postquam vero mane factum est, valedicentes mihi, ad proprias cellulas abierunt. Ego vero ubi profecti sunt diluculo, præcepi Fratribus qui mecum erant, Claudite januas, manentes extrincesus, & si forte aliquis ad requirendum venerit, occupatum esse me dicite. Sæpe namque veniebat Palladius Presbyter, [& reipsa illuc intrat sine arbitris,] intrans, & Euangelium lectitans. Cum ergo solite venisset, tunc ei Fratres aditum negaverunt; affirmantes, id quod erat, quod Euangelium quoque sub clave Archimandritæ sit, & excusatum est illi. Secundo etiam venit, venit & tertio, & sic ingressus est.

[151] Ego itaque sumens thuribulum, incensum in eo posui, & pium Dominum suppliciter obsecrabam, [ut mihi locum thesauri cælestis ostenderet.] Tollens etiam rastrum cœpi fodere, & perveni ad locum qui erat ædificatus ex calce p & ordinariis: quantumque ego fodiendo descendebam, [hydriam effodit,] tantum sonus validior quasi ex repercussione hydriæ reddebatur. Et posteaquam fodi & descendi usque ad solum, reperi velut arenam ex ære fusam; multumque laborans, vix arenam potui sequestrare. Post hæc autem arena sublata, una tegula major q apparuit. Hanc suspendens, inveni sub ea tabulam marmoream; tabulamque suspendens, hydriam reperi. Hanc cum metu & reverentia lumen accendens, ac incensum ponens in thuribulo, [palpavi diligenter], & adorans Dominum, [diutius attonitus mansi,] hydriamque sanctam rursus operui.

[152] Statim vero r venit ad nos Gennadius Diaconus & Archimandrita, [tum Gennadii Ab. visione audita,] salutansque me ad ostium Speluncæ, dixit mihi; Veni, precor, introëamus in Speluncam pariter. Et posteaquam ibi simul oravimus, dedit mihi pacis osculum, [& Fratribus meis;] & ait: [De Capereto Monasterio meo nuper adveni, vidi [autem tale] somnium. Quasi utrique stabamus in hac specu, in qua mundissimorum panum sicuti sol erat magna copia, & s articula superposita panibus. Immensa vero populi multitudo veniebat, & sumebat ex t ipsis: nec deficiebant, nec cessabant homines qui acceperant. Iamque nobis præ multitudine turbarum deficientibus, cœperunt panes subvolare super manus nostras; & ita percipiebant omnes quotquot ad hanc muneris gratiam confluebant.] Postquam vero retulit mihi somnium, ego respondi: Bonum est quod vidisti. Et recogitans apud memetipsum, quid sibi vellet hæc visio, rursumque pertractans [ea quæ præcesserant]; dixi, [secretum ei suum communicat:] Quia visio ista ex Deo est. Sciens autem quia divinitus ista contigerant, indicavi qualiter Ioannes Baptista apparere dignatus est. Qui mox ut audivit, mansit attonitus; & orare cœpiet ut ei locum ostenderem, quod & feci.

[153] Post hæc egressi sumus uterque, & quid oporteret fieri tractabamus. [& quid agendum sit deliberaturus,] Visumque est mihi, ut prius irem & indicarem Stephano, Presbytero & Archimandritæ monasterii quod appellatur v Daramium, & per ipsum manifestaretur Episcopo. Et venientes ad Monasterium ejus, eum non reperimus: abierat enim, ut diximus, in Monasteria quȩ erant in agris, ex eo die quo nobis dederat Monasterium, & ostium Speluncæ patefecerat. Cumque egressi fuissemus, placuit ut evocaremus ad nos Cyriacum, Diaconum & Archimandritam, … x & revelaremus ei mysterium, per quod nobis Sanctus Ioannes apparere dignatus est. [accersit etiam Ab. Cyriacum;] Misimus autem ad eum Fratrem Isaacium, dicentes, Veni ad nos celeriter. Ad quem cum Frater venisset, dixissetque ei, protinus obediens venit. Quem cum salutassemus, indicavit nobis somnium quod vidit, [ejusque simili visione confirmatus,] eratque consonans visioni quam Gennadius Diaconus mihi retulerat. Et cum orassemus, mox ei revelationem sancti Baptistæ Joannis manifestare curavimus, & ait, Cogitemus quid fieri debeat. Et ego dixi, Puto conveniens esse ut hoc significemus Episcopo.

[154] Rursumque cognoscentes quod sæpe memoratus Stephanus Presbyter & Archimandrita de agro non venerat, [moram tamen faciēs in re Episcopo declaranda,] mansimus diebus quinque, posteaquam revelatio nobis ostensa est. Die vero Sabbatorum post meridiem sedentibus atque sermocinantibus nobis, ingressus est ad nos Sallus y Collectarius & Maris Linopola Lechiarius, & locuti nobiscum continuo recesserunt. Ego autem dixi Fratri Isaacio, ut post eos ostium clauderet. Itemque residentibus nobis & loquentibus,] ita sum repente verberatus in genibus, ut totus incurvarer, nec possem omnio z consurgere, vel quid operis implere. Tunc aiunt ad me Gennadius α & Cyriacus Diaconi & Archimandritæ: Nonne diximus tibi, [Noli moras innectere, sed] eamus, & in notitiam Episcopi deponamus, quia Presbyter Stephanus dicitur nondum advenisse? Ego vero mansi vehementer afflictus. Ipsi autem vespertinum celebrantes Officium, [divinitus percutitur:] ingressi sunt ubi jacebam, & denuntiaverunt, dicentes, Jurejurando satisfecimus sancto Joanni, suscipientes personam tuam, quod omnem causam cras ante solis ortum per te cognoscet Episcopus. [unde relevatus] Et ego respondi, Bene admodum fecistis, hoc idem promittentes: & protinus a doloribus relevatus sum.

[156] Sequenti autem die Dominico, simul cum Diacono Cyriaco, & Iuliano Monacho venientes, [Episcopo nuntiat quid actum sit.] Episcopo jam post Matutinas orationes de Ecclesia egredienti suggessimus, dicentes, Quia sanctus Joannes Baptista revelatus est. Ipse vero stupefactus ait, β Nullus hoc noverit, & ne quis vestrum audeat eum contingere. Dixitque ei Cyriacus Diaconus, Quando venire dignaris? & ille, Cras, inquit, adveniam. Postera autem die cum Presbyteris & Diaconis Episcopus venit, [Venit hic die postero ad Spelæū,] & intrantes ad locum, procidentes [in facies suas] adoraverunt. γ Malchus autem Presbyter, unus ex his qui cum Episcopo venerant, infidelitate motus, ait, Unde hoc certum est, quod Caput Præcursoris existat? Mittensque manum ut contingeret hydriam, confestim exaruit, adhæsitque manus ejus … δ hydriæ, nec eam extrahere valuit. [& punito coram se incredulo quodam,] Instanter autem ab omnibus oratione facta, cunctisque glorificantibus Deum, atque precantibus pro eo, vix tandem manum quidem potuit abstrahere, sed ita permansit invalida.

[157] Episcopus autem, cum universis qui secum erant, [hydriam accipit, in urbem transfert:] accipiens hydriam cum sancto thesauro ibi reposito, [interim] in Diaconio [id est in Secretario] Ecclesiæ collocavit, donec ædificaretur Basilica in nomine ejus. Quæ ubi perfecta est], cum dies sanctæ depositionis ejus instaret, [atque extructa æde nova illuc defert non sine miraculo,] apparuit sanctus Joannes ei cujus manus aruerat, dicens, In ipsa processione, cum fiet Depositio, pone manum tuam super hydriam, & statim sanabitur. Hoc autem cum fecisset, restituta est pristinæ sanitati. ε Facta est S. Ioannis Præcursoris ac Baptistæ Depositio in ejus templo vigesima sexta mensis Octobris, anno DCCLXIII Indictione sexta, imperantibus religiosis, piisque ac orthodoxis Augustis Valentiniano Juniore ac Marciano, Principibus memoria sempiterna dignis; ad laudem & gloriam magni Dei ac Salvatoris nostri Iesu Christi, [die 26 Octobris sequentis.] cui gloria cum intemerato Patre, sanctissimoque ac vivifico Spiritu, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Ms. Mazar. septuagesimo: errorem manifestum corrigo ex aliis & ex Græco: rationem Epochæ hic servatæ explicavimus supra.

b In Græco omittitur Amen, & sic continuatur periodus ut benedicatur Deus, quia dignatus est, &c.

c Quidquid posthac [] includitur, Græco textui deesse intellige, & alium magis integrum Interpreti præ oculis fuisse, qui adhuc requiritur: contractiones tamen eædem videntur fuisse præ oculis illi qui scripsit Sermonem de Nativ. &c. cum etiam istic eadem desint.

d Non satis apte hic abrumpitur periodus: Græcus enim contextus exigit ut intelligantur turbæ adorasse, inclinando se versus templum & versus aulam Meridianam.

e Maz. Ms. ad pedes; cetera melius, ad pectus.

f Alterum eorum fuisse Eustachii Ariani, satis clare intelligitur infra.

g Mazar. perperam, & dexteram.

h Impressa, nostro.

i Eadem Bethmamatis.

k An ejus qui Presbyter & Martyr in Cappadocia coronam meruit sub Diocletiano, 8 Januarii notus ex Menæis? Notior est S. Julianus Anazarbenus in Cilicia, & Antiochiæ sepultus, de quo supra fit mentio, & Acta illustrantur 16 Martii.

l Græca sic reddentur: Cumque transacta die dormirem; in ipsa nocte, post horam nocturnarum vigiliarum, ecce manus &c. quod videtur Dionysius claritatis causa aliter explicuisse.

m In Græco aptiora ad sequentium contextum verba hæc leguntur: Ecce concessus sum vobis: surgens invenies stellam præeuntem te; & ubi ceciderit terram fodiens, invenies me.

n Addunt Græca, in qua erat sacrum Caput Prodromi & Baptistæ Joannis.

o Græcismus, idem valens, quod diu.

p Græce, ex incombusta calce sive cœmento, contusi citra combustionem saxi (Tiras Belgice dicimus quasi terratium) quali opus est ad puteorum aliorumque humidorum locorum fabricam; ad quinque palmorum mensuram: δαρτὴ tamen non occurrit, in Glossario Cangii: unde autem Dionysio obrepserint ordinariæ pro tegulis nescio.

q Græce, exivit; sed multo aptius vertitur apparuit.

r Græce: Venerunt ad nos, qui circa Archimandritam & Diaconum Gennadium erant, sed mox inducitur præsens & loquens ipse Gennadius: & sic Latina ecphrasis cohæret commodius.

s Μερίδες Particulæ, ex pane oblato, una cum majori ad Missam orbe ante consecratæ, ad populi Communionem.

t Græce, veniebat in ipsam speluncam; & a nobis accipiebant de panibus præfatis.

v Alias Claramnium & in Sermone præfato τοῦ Δαρομίου. Interim idem supra num. 148 dicebatur Abbas monasterii Bethgaalorum.

x Supra num. 148 dicitur hic Cyriacus Abbas S. Carterii; hic vero in Græco additur, τῶν ἐν τῷ ἱερῷ, eorum qui sunt in sacro: an addendum, ναῷ τοῦ ἁγίου Καρτερίου templo S. Carterii? sed obstat Sermo in quo sic legitur ὁς Ἁρχιμανδρίτης τῶν ἐν τῷ ἱερῷ ἦν μοναστερίων Qui erat Abbas monasteriorum quæ sunt in Hiero, ubi Hieron puto accipi pro Monte & horum monasteriorum primum dictum S. Carterii. De ἱερῷ vide dicta in Tract. de Patriarchis Jerosol. num. 12 ubi de monte Carmelo.

y Alias Salius & Marius Linopola, Lechtarius. Videtur ergo indicari utriusque professio laica, unius quidem lodices vendentis, quamvis Λεκτικάριο etiam dicantur Sandapilarii, qui funera efferunt; alterius vero campsoris seu collybistæ, licet etiam intelligi posset, qui Collectas eleemosynarias servat.

z Græce additur vel commovere me vel.

α Ibid. qui erant cum Diacono Gennadio atque Cyriaco.

β Edita minus recte, Nullus hoc novit: & quis vestrum audeat contingere.

γ Hunc ultimum actum plenius describit Sermo in tertiam Inventionem infra ubi dicitur eductum hydria Caput, tremendum videntibus spectaculum, aliis vero incredibile: nam & pili adnati videbantur, suavisque efflabatur odor, ac indicibilis fulgor emicabat.

δ Græce, ori hydriæ. Sermo addit, καὶ τῶν τριχῶν ἀγιῶν τῆς κάρας ἐπέψαυσεν, & sacros crines capitis palpavit.

ε Hic finitur versio Dionysii, addita consueta in talibus clausula: Præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & potestas, cum Patre & sancto Spiritu, in secula seculorum, Amen. Quæ sequuntur ex Græco Mazariniano, Latina fecit Combefisius.

§. VII. De tertia Inventione apud Comanam, alteraque Translatione Constantinopolim; & de Græcæ Ecclesiæ eodem spectantibus monumentis.

[158] Auctor Sermonis in primam, secundam ac tertiam sacri Capitis Inventionem, hujus tertiæ tempus perquam indefinite sic notat num. 167. Cum Emesenam regionem ipsamque urbem barbarorum manibus expugnari sivisset Deus. [Occupata post an. 633 a Saracenis Syria adjacentibusque provinciis,] Rem obscuram ut evolvat Cangius, cap. 7 orditur a successibus Arabum Saracenorum in Oriente; ex Theophane, Anastasio, & Cedreno narrans, quomodo eorum multitudini imparem se sentiens Heraclius Imperator, anno DCXXXIII, assumpta secum sancta Cruce, Hierosolymam Syriamque dimisit, Baane cum copiis Emesæ relicto. Et hic, inquit, fortiter locum a se bene munitum tutatus, abactos inde Saracenos usque Damascum pepulit: sed anno sequenti, mota in exercitu ejus seditione, regressi infideles Baanem fuderunt; Damascoque & Phœnicia tota potiti, transierunt in Ægyptum; qua eodem anno subacta Hierosolymam occuparunt anno DCXXXV, una cum Palæstina universa. [in iisque etiam Emesa;] Anno deinde XXXVII Antiochiam, & XXXIX Edessam atque Daras cum omni Mesopotamia: denique subsecutis annis, expugnata septenni obsidione Cæsarea Palæstinæ, reliquas Terræ sanctæ provincias & urbes obtinuerunt. Quamquam autem historia nobis non explicet, quo anno capta Emesa sit; captam tamen indubitabile est, cum fuerit intra regiones tunc amissas: idemque exinde etiam confirmatur, quod anno DCCXLVI ipsa, cum Heliopoli atque Damasco, barbaris rebellans, quadrimestri obsidione rursum domita, jugum recipere coacta sit.

[159] Teneri igitur omnino potest Emesam quoque sub Saracenis fuisse anno DCCLXI, Copronymi XX, quando Theophanes scribit, [videtur hæc sub eū fuisse,] quod sancti Joannis Baptistæ & Præcursoris Caput, ex Spelæi monasterio proprium in templum sumptuose constructum, ad Emesenorum urbem translatum est: confessio quoque, sacræ Reliquiæ deponendæ, ædificata est, in qua ad hunc usque diem a fidelibus adoratum, tam corporea quam spirituale odoris fragrantia honoratur; & ab illo morborum omnium medela, velut e perenni fonte, in eos qui cum fide accedunt scaturit. Ipsa Theophanis verba hæc sunt: Τῷ δ᾽ ἀυτῷ ἔτει μετετέθη κάρα τοῦ ἁγίου Ἰωάννου τοῦ Προδρόμου καὶ Βαπτιστοῦ, [cum an. 761 translatum in eam ex Spelæo est Caput:] ἐκ τῆς μονῆς τοῦ Σπηλαίου, ἐις τον ναὸν ἀυτοῦ κατὰ τὴν Ἐμεσηνῶν πόλιν, καὶ κατάβασις ἐκτίσθη, ἔνθα μέχρι τῆς σήμερον ὑπὸ τῶν πιστῶν προσκυνουμένη, ἐυωδίᾳ σωματικῄ τε κὰι πνευματικῇ τιμᾶται, βλούσουσα πᾶσι τοῖς πίστει προστρέχουσι ἰάματα. Neque mirari quisquam vehementer debet, quod locus iste frequentatus fuerit, etiam sub dominio barbarorum. Novimus enim ex Historia Theophanis & Tripartita Pauli Diaconi, quod illi relinquerent Christianis liberum suæ religionis exercitium; & Copronymi tempore, Hierosolymitani, Antiocheni, atque Alexandrini Patriarchæ Synodos suas Episcopales in ecclesiis, sicut antea, celebrabant.

[160] Verum non eadem semper Saracenis erat erga Christianos moderatio: [Barbaris autem jugum aggravantibus magis magisque,] sæpius namque ipsis illaqueandis tendebant insidias, calumniantes eos de occulto cum Imperatoribus Constantinopolitanis commercio; eoque & variis prætextibus aliis, jura atque immunitates ipsorum restringebant. Sic, teste Theophanæ ad annum Copronymi XVI & XVII, Christi DCCLVI & VII, Theodorus, Antiochiæ Patriarcha, in exilium deportatus est Arabum invidia; qui frequentioribus litteris, ad Imperatorem Constantinum scriptis, res Arabum eum manifestare criminati sunt: quare Patriarchatus terminis extorrem, in provinciam Moabitidem transferendum, Salem eorum Dux edixit. Idem novas ecclesias nuspiam ædificari, publice non exponi Crucem, Christianum cum Arabibus de fidei dogmatibus non disserere, [delatum illud fuisse Comanas,] lege lata edixit. Abdelas vero imposita Christianis tributa auxit; adeo ut omnes, sive Monachi, sive Inclusi, sive Stylitæ Deo placiti, vectigales describerentur: ecclesiarum quoque gazophylacia suo obsignavit sigillo, & ad sacra vasa vendenda mercatores Hebræos induxit. Illis igitur ita subinde agentibus, verosimile est, Monachos, Emesenæ ecclesiæ administros, in Cappadociam Armeniamve recessisse, ablatis pretiosioribus quibusque Reliquiis, & inter eas Capite S. Joannis.

[161] Dixi in Armeniam aut Cappadociam: duas enim Comanas norunt Geographi; unam cognominatam Cappadociæ, [Cappadociæ vel Armeniæ;] quæ Minoris Armeniæ portio est ad Sarum fluvium; aliam ad Irim fluvium, cognomine Ponticam, quia sita est in ea Cappadociæ parte, quæ Pontus dicitur, Colchidi vicina. Harum utra sacrum pignus exceperit, definiri non potest; solum constat, quod locus exiguus fuerit, μικρὰπολις καὶ ἄσημος, ignobilis urbecula, & ideo forian electa; ut pretiosus hic thesaurus facilius lateret Iconoclastas, sacrarum Reliquiarum hostes acerrimos; [clam tamē habitum sub Iconomachis,] ut vel ex eo cognosci potest, quod S. Euphemiæ corpus, maximo in honore habitum Chalcedone, mari mergi juslerit Copronymus Imperator. Cujus uxor Irene licet in Nicæno II Concilio orthodoxiam restaurarit, rursus tamen iconomachia invaluit sub Leone Armeno; donec iterum sub imperio S. Theodoræ Orthodoxia refloruit, quo nomine primam Quadragesimæ Dominicam Græci festivius agunt. Interim solicite abditum mansit Comanæ Caput; sed quo tempore illuc allatum, certo nequit definiri. Nam, juxta Theophanem, erat illud adhuc Emesæ, cum scribebat ille: sub ipsum tamen illud tempus ablatum fuisse oportet, [prius quam Constantinopolim referretur, circa an. 850;] ut Comanæ saltem manserit annis triginta aut quadraginta, circa DCCCL translatum Constantinopolim; fieri tamen potest, propter exiguum & periculosum Emesenorum Christianorum cum Regia civitate commercium, ut Theophanes apud eos adhuc esse crediderit, quod pridem sed clam ablatum erat, manente nihilominus religione loci, & consueto ad eum concursu fidelium.

[162] Michaël Syncellus apud Allatium, post opus de utriusque Ecclesiæ consensione perpetua, disserens de Dominicis Festisque Græcorum, & §. 14 tractans Dominicam Orthodoxiæ, habet eo spectans Poëma Michaëlis Syncelli, tunc florentis, ubi restitutæ cum aliis Iconis Joannis sic meminit. Λελιημένοισιν ὄσσοις Dissipatis ossibus, Ὁράων χαρακτὸν εἦδος Videns speciem expressā Προδρόμου τοῦ θεόπτου, Prodromi Theoptæ; Φιλέων κάρην ἐκείνην, Caput illud osculor.

Quæ videri possint indicare præsentiam hujus Constantinopoli, tunc cum ista scribebantur; ipsum tamen annum Translationis illuc factæ nemo exprimit. [ad sacellum Palatii,] Menologia & Synaxaria ne locum quidem nominant quo fuit depositum. Τῷ ἐν βασιλείοις ναῷ ei quæ in Palatio erat Ecclesiæ illatum dicit Sermo de tertia Inventione.

[163] Credibile est tamen paulo post translatum ipsum esse ad ecclesiam & monasterium Studii, quia ibi erat tempore Basilii Porphyrogennetæ. [unde traslatum ad Studii monasterium] Ad hunc enim extremum ægrotantem, testibus Zonara & Glyca cum Alexius, τότε προστασίαν ἔχων τῆς τοῦ Στουδὶου μονῆς tunc Præfecturam gerens monasterii Studitarum, sacrum Caput Præcursoris attulisset; illum statim Patriarcham designarit, anno MXXV. Unde autem ipsum attulerit Basilio Alexius, nisi ex suo Sudii monasterio, quod qui fundavit Aëtius Orientis Consul anno CCCCLIV; dedicari fecit sub nomine S. Joannis Baptistæ. [ubi adhuc erat an. 1025.] Aliunde certe non potuit ipsum accepisse Alexius, nisi de mandato ægrotantis; hoc vero non faciunt verosimile Auctores præcitati; quin potius proprio motu id fecisse affirmant, cum ejus obsequii mercedem fuisse Patriarchatum indicare videntur.

[164] His ex Cangii Gallico Latine redditis & præmissis transeo ad Monumenta Græca, [Istius tertiæ Inventionis historia,] hoc tertium propositi nobis argumenti Caput conclusura. Primum erat Marcelli Archimandritæ relatio quam §. huic præmisimus. Illam sequitur Sermo in primam, secundam atque tertiam Inventionem, interprete Combefisio ex Mazariniano Ms. Hujus duæ priores ex tribus partes nihil præter jam dicta §. 3 quoad primam Inventionem continent, nihil etiam quoad secundam præter præmemoratam Marcelli relationem. Tertiam ergo partem excerpere placet, [descripta a teste oculato, hic datur,] tanto digniorem fide, quanto rei gestæ propiorem se profitetur Auctor, licet anonymus. De Sermone a se Latine reddito, veluti mox vulgando, mentionem faciens Combefisius, in suis ad Chronographiam Theophanis posterioribus Notis, aliud quoque exemplar Græcum allegat, quod Romæ extiterit penes Eruditissimum Leonem Allatium: qui tamen illius non meminit in sua de Simeonum scriptis Diatriba: quia scilicet nusquam reperit prædictum Sermonem Metaphrasti adscriptum, cujus adoptiva a genuinis secernere solum istic curabat.

[165] Invenit autem idem Allatius apud Lipomanum adscribi illi alium, [sicut & translatio manus ab Antiochia,] Εἰς τὴν ἐξ Ἀντιοχείας ἀνακομηδὴν τῆς τοῦ Προδρὸμου χειρὸς, in advectionem manus Prodromi ex Antiochia, hoc principio: Ἰδοῦ κὰι πάλιν ἡμῖν ἱερὸς τοῦ Χριστοῦ ἐπεδήμηταὶ Πρόδρομος Ecce iterum nobis advenit sanctus Christi Prodromus, quod respectu allati Capitis est dictum; & dictum recenti adhuc novitate festi, causa sacræ manus ordinati in diem VII Januarii, [Theodoro Daphnopatæ adscripta:] regnantibus Constantino atque Romano Porphyrogennetis patre ac filio, adeoque post annum DCCCCXLVIII, quo hic decennis existens ab illo factus est consors Imperti & ante DCCCCLIX quo prior obiit. Hinc innotescit auctoris ætas, qui potuisset fuisse Metaphrastes, tunc florens, si non obstaret (Allatio judice) stylus diversus, & nescio ubi inventum ab illo nomen proprium Theodori Daphnopatæ: cui propterea ipsum relinquentes Sermonem istius loco ultimo referemus, [eique præponitur Sermo Theodori Studitæ,] eique præponemus alium, quem Combefisius Cangio Latinum fecit, titulum præfigens qualem in Ms. Mazariniano reperit sancti Patris nostri & Confessoris Theodori Studitæ. Sed (si de famoso hujus nominis Confessore & Scriptore est quæstio) obiit hic (ut recte observat Cangius pag. 93) anno DCCCXXVI, tertia autem Inventio Capitis, quam Sermo iste prædicat, contigit sub Patriarchatu S. Ignatii, id est intra annum DCCCXLVIII & LVIII. Præsumendum ergo est, inquit, Sermonem istum attribuendum alteri illi Theodoro Studitæ, qui dictus est Santabarenus, minime Sanctus, sed unus ex præcipuis Photii schismatici sectatoribus, [non Confessoris sed alterius junioris] eruditus tamen & cui eruditi tribuunt Canonem, qui prima Dominica Quadragesimæ dicta Orthodoxiæ, refertur in Triodio fol. x. ℣.

[166] Habes hunc Canonem, post alterum ejusdem diei qui Theophani adscribitur, in Annalibus Baronii ad annum 842 num. 28, a Frederico Metio, Oratorii Presbytero pariter Latine. redditum, & quidem utrumque velut sancti alicujus Confessoris. Theophanes sane cognomento Graptus, a versibus quos impius Theophilus fronti ejus inscribi fecerat, inter Hymnographos nominatissimus, [(cujus etiā credi posset Canon in Dominicā Orthodoxiæ)] & post restitutam Orthodoxiam factus Nicænus Archiepiscopus, & nobis 11 Octobris commemorandus, merito præsumitur primi Canonis Auctor: posterioris auctorem esse non posse Sanctum, prius mortuum, uti nobiscum merito censet Baronius, ita nihil causæ adfert, cur Naucratii sit potius, quam alicujus Theodori, cum plures hujus nominis Studitæ, etiam Confessores esse potuerint: inter hos si non admittitur Santabarenus, quia non est speciosa laus in ore peccatoris.; expungenda ex Triodio erit bona pars Hymnorum, ii scilicet omnes quorum Auctores fuere aut schismatici aut de eo vehementer suspecti; [diversi tamen a Santabareno.] qualis imprimis fuit ipse totius Triodii ordinator Callistus Xantopulus. Non video tamen cur Santabarenus, quia Studita fuit, & Theodori nomen habuit, propior sit ut Auctor dicatur Canonis vel Homiliæ alicujus, quam melior Synonymus licet adhuc ignotus, cum singularis ea in re studii nullum uspiam inveniatur monumentum, Santabareno nominatim adscriptum; atque homo insigniter hypocrita ac magus, aliis plane viis ad conciliandam sibi famam sanctitatis grassatus sit, quam sacris scriptionibus elucubrandis. Maneat ergo ignotus potius Theodorus Sermonis prælaudati Auctor, & sine scrupulo etiam a piis legatur: credatur tamen Monachus ac verosimiliter Studita, qui orationem suam concludit, Spiritualem suum Patrem & Gregem ei commissum studio singulari commendans.

HISTORIA INVENTIONIS TERTIÆ
Ex Sermone Anonymi coævi de tribus Inventionibus
Editore Cangio, Interprete Combefisio.

[167] Εἰκὸς δὲ ἡμᾶς καὶ τὸ ἔυαγχος καὶ τρίτην [ἕυρεσίν] εἰπεῖν ἧς ἕνεκα καὶ λόγος, καὶ τῶν ἄλλων ἐκδηλοτέρα καὶ γνώριμος. Τῇ τῶν Ἐμεσηνῶν οὖν, ὡς ἔφαμεν, πόλει τῆς ἱερᾶς κεφαλῆς ἐν ἀποκειμένης, καὶ τοῖς ἔγγυθεν, καὶ τοῖς μακρὰν, καὶ τοῖς ἁπανταχοῦ ἥκουσι πλουσίας τῆς χάριτος προκειμένης, ἔμεινε χρόνους ἐπὶ πολλοὺς θησαυρὸς ἀμετάθετος· ὁςγε εἰ καὶ τῷ τόπῳ περιώριστο, ἀλλ᾽ οὐχὶ καὶ ταῖς ἐνεργείαις διὼριστο, ἄφθονον τὴν χάριν ἁπλῶν, καὶ εἰς πάντας διήκουσαν. Ἀλλὰ γὰρ ὁι τοῦ Θεοῦ ἀπόῤῥητοι λόγοι, καὶ τῶν ἀυτοῦ κριμάτων τὸ ἀκατάληπτον, χερσὶ βαρβάρων τοὺς ἐν Ἐμέσῃ τόπους καὶ ἀυτὴν τὴν Εμέσαν ἑλεῖν συγχωρήσαντος, οὐ δίκαιον ἀγαθὸς ἓκρινε, καὶ κάραν την πάντιμον παρὰ τούτοις γενέσθαι· ὄυκουν ὀυδὲ γίνεται· ἀλλά παρά τινι πιστῷ καὶ σπουδαίῳ περὶ τὰ καλὰ, ἐκεῖθεν αὕτη ληφθεῖσα, ἀλλαχοῦ ἤδη μετακομίζεται· Κόμανα δ᾽ ἦν δεξαμένη τὸ δῶρον, μικρὰ μὲν πόλις καὶ ἄσημος; ἐπίσημος δ᾽ ἐντεῦθεν γενομένη, καὶ τῶν ἃλλων διαφανεστέρα.

[168] Τὸ δ᾽ ἔνδον συνέχον κὰι κατέχον τὸν θησαυρὸν, σκεῦός τι ἀργύριον ῆν, χρυσοῖς πετάλοις ἐνηρμοσμένον, ὡς ἂν τῷ τιμίῳ τὸ τίμιον περιστέλλοιτο· πλὴν ἠγνοεῖτο τοῖς πολλοῖς, κὰι μάλιστα τοῖς τὴν βασιλίδα ὀικοῦσιν, ὅπου τὸ δῶρον ἐναποτέθειται, τῷ τε ἀγνώστως τὴν μετάθεσιν γεγενῆσθαι, καὶ τῷ ἀγνοεῖσθαι τὸν χρόνον καθ᾽ ὃν ἀπὸ Εμέσης πρὸς τὰ Κόμανα μετατέθειται· οὐδε γὰρ σαφῶς τις, ὅσα γε ἀυτοὶ συνίσμεν, περὶ τούτου ἐγνώρισεν. Οὐκοῦν καὶ ἔμενε τοῖς Κομάνοις κεφαλὴ, μηδὲ παρ᾽ ἀυτῶν δήπου τῶν προσοίκον ἀσφαλῶς τάχα γνωριζομένη· οἵ τε γὰρ χρόνοι, καὶ τὰ πράγματα, πολλὴν τὴν ἂγνοιαν ἐμποιήσαντες· μάλιστα μεταξὺ καὶ τῶν Εἰκονομάχων ἀναφανέντων οἷς ὀυχ ὅπως τὰ τῶν Ἁγίων ἐσέβετο λείψανα, ἀλλὰ καὶ πυρὶ ἐνεπίμπρατο εἴ που δὴ καὶ φανεῖεν· ἦν λοιπὸν καὶ τὸ πανίερον τοῦτο χρῆμα μὴ παρ᾽ ὁτουοῦν θεώμενον, ἔκδηλον καθιστάμενον.

[169] Ἐπεὶ δὲ τοῖς ὀρθοδόξοις ἐπανῆλθε τὰ πράγματα, καὶ ὑπὸ βασιλεῦσι πιστοῖς τὰ σκῆπτρα πάλιν μετακεχώρηκε, τῶν δυσσεβῶν Εἰκονομάχων μετ᾽ ἤχου ἀπολωλότων, καὶ ἀξίαν τὴν εἴς πραξιν ἑυρηκότων, τότε δὴ καὶ Πρόδρομος τὴν ἑαυτοῦ κεφαλὴν φανερῶσαι ἐυδόκησε· καὶ δῶρον ταύτην ἀξιοθαύμαστον, οὐ τῇ δε, τῇ δε τῇ πόλει δοῦναι ἔκρινε (μικραῖς τισι ταύταις καὶ μικροῖς περιγραφομέναις ὁρίοις) ἀλλὰ τῇ πασῶν μείζονι καὶ βασιλικωτάτῃ τῇ Κωνσταντίνου φημί ὡς ἂν καὶ τὸν πλοῦτον διατηροίη ἄσυλον, καὶ σεμνύνοιτο μὲν ἅυτη τῇ καταθέσει, σεμνὀτερον δ᾽ ὡς εἰκὸς καὶ τὸ δῶρον πωρὰ ταύτης ἀποτελοῖτο, τῷ τε μειζόνως τιμᾶσθαι, καὶ τῷ μείζοσι ταῖς ἐυφημίαις καταγεραίρεσθαι. Μιχαὴλ γὰρ καὶ Θεοδώρα τῶν σκήπτρων τηνικαῦτα ἐπειλημένοι, καὶ μετὰ Μεθόδιον Ιγνάτιος ἐκκλησίαν ἄγειν πεπιστευμένος, ἀνὴρ πολλαῖς ἐν διαπρέπων ταῖς χάρισιν ὑπὸ τούτων δὴ τῶν ἀοιδίμων καὶ τὸ πολυτίμητον τοῦτο χρῆμα τῇ βασιλίδι ἀνακομίζεται· καὶ τρίτην ταύτην, κὰι τελευταίαν ἑυρίσκει τὴν ἑυρεσιν. δὲ τρόπος τοιός δε τῆς ἀνευρέσεως.

[170] Κατὰ γὰρ μίαν τῶν νυκτῶν, τῷ κατὰ τὸν Θεοφόρον τούτῳ κὰι ὁμωνύμῳ κὰι ὁμοτρόπῳ ἀρχιερεῖ, Θεῷ τοὺς ὕμνους προσφέροντι, θεία τις ἄνωθεν ὄψις ἐπέσκηψεν· ὅτι Κόμανα πόλις τὴν πότιμον κεφαλὴν διακατέχει, ἀργυρέῳ σκεύει ἐγκεκρυμμένην, κὰι ἱερῷ τὸπῳ ἐναποτεθειμένην· κὰι ὅτι φησὶν, ἀνακομίσαι τῇ Βυζαντίδι ταύτην προσήκει, τοῦτο κὰι τῷ Προδρόμῳ δοκοῦν· Ὃς κὰι τὰ ὁραθέντα δῆλα καθίστησι κὰι τῷ βασιλεῖ Οἷς κὰι ἀμφοτέροις πῶς ἃν εἴποις ἐυθύμως περὶ τὸ πρᾶγμα διατεθεῖσι, στέλλονται πρὸ τούτων ἐυθὺς κὰι ὁι τὸν θησαυρὸν ἀνελόμενοι. Οἳ καὶ τὸν τόπον καταλαβόντες, καὶ ἔνθα κεφαλὴ ἐναπέκειτο ἐπιστάντες, καθὰ καὶ ἀρχιερεὺς τούτοις ἐγνώρισεν, ἐντίμως ἐκεῖθε, ἀναλαμβάνουσι, καὶ τῇ βασιλίδι δῶρον ἀξιόθεον ταύτην ἐναποφέρουσιν· ἀλλὰ γὰρ ὄυπω ἐπιστάντες καὶ βασιλεὺς ἅμα καὶ Πατριάρχης, ὅπον περὶ τὰ βασίλεια, καὶ ὅσον ἐν ἱερεῦσι καὶ μονάζουσι, τῆς πόλεως προεξήεσαν, μύροις κὰι λαμπάσι προυπαντῶντες, καὶ σὺν πολλῇ δορυφορίᾳ τῇ κεφαλῇ τὸν εἴσοδον ἐυτρεπίζοντες· ᾗ ὄμματα, κὰι χείλη, καὶ μέτωπα, κὰι πρὸ τούτων καρδίας προσάψαντες.

[171] Ταύτην χερσὶ φριττούσαις ἀρχιερεὺς ἀνελόμενος, τῷ ἐν βασιλείοις ἐναποφέρει ναῷ, κᾀκεῖ τὸν θησαυρὸν κατατίθησι, πέμπτην ἄγοντος τότε καὶ εἰκάδα τοῦ Μαΐου μηνὸς· ἅυτη γὰρ κὰι τῆς πανηγύρεως ἡμέρα, κὰι ἑορθὴ δηλαδὴ τῆς τρίτης ἀνευρέσεως, κὰι καταθέσεως· λεγέσθω γὰρ ἀμφότερα, ὅτι καὶ μία περὶ ἀμφότερα πανήγυρις. Εἴδει γὰρ τὸν τὴν Τριάδα τιμήσαντα, καὶ τοῖς ἄλλοις διαῤῥήδην ἐκφῄναντα, τρὶς καὶ ἀυτὸν τῆς κεφαλῆς ἐμφάναι τὴν ἕυρεσιν· καὶ μήτ᾽ ἐλλεῖψαι, μήθ᾽ ὑπερβῆναι τὸν ἀριθμόν· ὡς ἂν ἔχοι κᾂν ταύτᾳ ὥσπερ, δὴ κᾂν τοις ἄλλοις τῇ ἀρχιφώτῳ ἑνοῦσθαι Τριάδι, καὶ ἀριθμῷ τῷ ἐκείνης σεμνύνεσθαι.

[172] Τίμιος γὰρ ἀριθμὸς, καὶ τοῦ παντὸς, ὡς εἰπεῖν, ἄξιος· τρία γὰρ ἡμῖν τὰ προσκυνούμενα, ταῖς ὑποστάσεσιν οὕτω νοούμενα, κᾂν τῇ φύσει συνήνωται· καὶ τρία περὶ τὴν ψυχὴν μέρη διέγνωσται, ἐν οἷς και τὸ λογικὸν ζῶν ἐξάγεται· τρεῖς καὶ περὶ τὸ σῶμα διαστάσεις, ἐν αἷς ἠδη καὶ περιγραφεται· τρεῖς καὶ οἱ δοθέντες τούτῳ νόμοι πρὸς ἐπανόρθωσιν, φυσικος ἅμα καὶ γραπτὸς, καὶ τῆς χάριτος· ἐν τρισὶ θεωρίαις καὶ νοῦς ἀνάγει τὴν ἔφεσιν, ὁρατῇ φημι, καὶ νοητῇ, καὶ τῇ ὑπὲρ τὴν νόησιν· οὐδὲ γὰρ ἔχει ἄλλο τι πρὸς ἐκταθῇ, κᾂν διαβατικώτατος γένηται· τρεῖς καὶ αἱ ἐν τῷ βαπτισματι καταδύσεις, αἵ καὶ τὴν Τριάδα τυποῦσι καὶ ὑπογράφουσι· τρεῖς καὶ ἁι τοῖς μαθηταῖς ἐμπνεύσεις τοῦ ἁγίου Πνεύματος παρὰ τοῦ Σωτῆρος, ἐν αἷς καὶ δειψιλῆ τὴν χάριν προσεπεσπασαντο· τρεῖς καὶ αἱ τῶν πραγμάτων μεταβολαί σεισμοὶ οὕτω καλούμενοι, κᾂν θάτερος ἀυτῶν ὄυπω ἐνέστηκε. Καὶ τί δεῖ μοι πλείονα λέγειν περὶ τριῶν καὶ τριάδος; ὡς γὰρ αὕτη τῆς πίστεως ἡμῶν τὸ κεφάλαιον, οὕτω πάντως καὶ τοῦ ἀριθμοῦ τὸ τρίτον ἐξαίρετον, ᾧ καὶ ἔυρεσις συνηρίθμηται, καὶ ῷ σεμνοτέρα καθίσταται; οὐδὲ γὰρ μία αὕτη, ὅτι καὶ εἷς ἀριθμὸς, ἀτελὴς καὶ ἃποσος· οὐδὲ δευτέρα, ὅτι καὶ δέυτερος τῇ ὕλῃ σύμμικτος, ἧς ἀυτὸς ἐκαθάρευεν· οὐκοῦν διὰ τοῦτο τρίτη, ὅτι καὶ ἀυτῷ τίμιον τὸ τρίτον καὶ περισπούδαστον ὡς τῇ Τριάδι τιμὼμενον καὶ συναριθμούμενον.

[172] Ἀλλ᾽ επεί σε, μακαριώτατε Πρόδρομε, τῆς Τριάδος ἔγνωμεν καὶ λάτρην, καὶ πρεσβευτὴν ἄριστον, δι᾽ ἣν καὶ τὴν κεφαλὴν ἀποτέτμησαι, μὴ ἐλλείπῃ ταύτην ἡμῖν ἐυμενῆ καθιστῶν· ὡς αὐτά τε ἄλλα, καὶ τρίβον τὴν πρὸς ἐκείνην βαδίζοιμεν, πᾶν σκολὼν διὰ σοῦ ἐκτρεπόμενοι, καὶ πρὸς ὁδοὺς τὰς ἐυθείας ἀπευθουνόμενοι· οἴδαμεν γὰρ τὴν περὶ ἡμᾶς σου καὶ στοργὴν καὶ διάθεσιν· καὶ πῶς καθ᾽ ἑκάστην πλουσίαν ἐπιδαψιλεύῃ τὴν χάριν ἡμῖν, ποίμνης τῆς σῆς προἳστάμενος, καὶ τοὺς τῷ ναῷ σῷ προσεδρύοντας, μεγάλαις ταῖς δωρεαῖς ἀμειβόμενος· ὧν καὶ εἴημεν ἀπολαύοντες, καὶ ἀυτόθεν δὲ ἀπαιροντες Τριάδι τῇ ἁγίᾳ παρασταίημεν, καὶ τῷ ἐκείνης φωτὶ ἐλλαμφθείημεν ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ κυρίῳ ἡμῶν, ῷ πᾶσα πρέπει τιμὴ καὶ προσκύνησις σὺν τῷ ἀνάρχῳ Πατρὶ, καὶ τῷ παναγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἐις τοὺς αἰῶνας τῶν ἀιώνων· Ἀμήν.

[167] Operæ pretium est ut eam, quæ nuper contigit tertiamque [Inventionem] memoremus; cujus etiam causa instituta nobis oration est; [Caput quod Emesæ fuerat.] quæ & reliquis notior est atque illustrior. Cum itaque sacrum caput Emesæ, ut diximus, repositum esset; atque iis qui e vicino, quique procul ac undique venirent, uberrimum gratiæ munus præstaret; manserat thesaurus in annos plures ei loco immobiliter addictus: at quamquam eo circumscriptus erat, non tamen illius ambitu etiam virtutes arctabantur, sed copiose beneficia explicabat, ut ad omnes pertingerent. [urbe a barbaris capta,] Ast enim Dei arcanæ rationes, incomprehensaque judicia sunt cum quibus Emesenam regionem, ipsamque urbem Emesam Barbarorum manibus expugnari sivisset, ac eorum fieri ditionis; haud æquum putavit bonus ille ut & pretiosissimum Caput penes illos, illisque addictum foret. Adeoque nec fuit; sed pii cujusdam honestique cultoris opera inde sumptum, aliorsum transfertur; Comanam scilicet, exiguam urbem, ac obscuram; [Comanam transfertur.] quæ tamen eo pignore ditata illustris evasit, ac reliquis clarior exinde fuit.

[168] Vasculum quod thesaurum intus habebat ac continebat, urna quædam argentea aureis compacta laminis erat, quo nempe pretiosum pignus pretioso vasculo asservaretur: ceterum plerique nesciebant, ac præcipue reginæ urbium cives, quo illud loco positum esset: tum quod Translatio occulta ac sine arbitro facta fuisset; tum quod nesciretur tempus, quo illud contigisset Emesa Comanam transferri, [& sub Iconomachis occuitatur.] neque enim quis palam, quantum nobis assequi licuit, eam rem tradidit. Itaque mansit Comanæ Caput, ne ipsis quidem incolis satis notum. Etenim cum tempora, tum negotia alta rem ignorantia obtexerant: cum præsertim Iconomachi interim emersissent, qui tantum abest ut Sanctorum Reliquiis cultum adhiberent, ut etiam ubicumque illæ extare noscerentur, incendio eas traderent. Eam igitur ob rationem nulli deinceps sacratissimum pignus conspicuum erat aut exploratum.

[169] Postquam autem rerum summa ad orthodoxos rediit, iterumque sceptra fidelibus Augustis concredita sunt, ac Iconomachi impii cum sonitu perierunt, [Illis extinctis,] condignam scilicet ultionem nacti; tum sane etiam Præcursori placuit, ut Caput suum manifestum faceret, stupendumque munus non huic illive civitati (exiguis nempe oppidis, exiguisque terminis definitis) sed ut omnium maximæ summeque regali, nempe Constantinopoli, traderet; quo nempe & thesaurus inviolabilis servaretur, illaque ejus depositione honestaretur, ipsumque adeo sacrum munus, ut par est, [Ignatius Patriarcha,] splendoris aliquid ab ea mutuaretur, quod nempe penes illam majores honores cultumque impensiorem haberet. Tum namque Michaël ac Theodora sceptra susceperant, Ignatiusque Methodii successor, vir multis clarus virtutibus, Ecclesiam regebat. Sub his inclytis, etiam pretiosissimum pignus istud in reginam urbium infertur, tertiamque hanc ac postremam Inventionem nanciscitur. Porro adinventionis modus ejusmodi fuit.

[170] Nocte quadam cum Pontifex Theophoro illi cognominis moribusque affinis laudes Deo offerret; [divinitus monitus ubi esset,] divina quædam visio cælitus illi obtigit (habere scilicet Comanam civitatem pretiosissimum Caput, argentea urna inclusum, ac sacro loco conditum; operæque pretium esse, ut Bysantium transferretur; sic nempe etiam Præcursori visum) qui & Imperatori quæ visa fuerant declaravit. Ambobus igitur eam in rem bene animatis, mittuntur statim ab utroque qui thesaurum tollant. [mittit qui Constantinopolim adferant:] Hi cum ad locum venissent, & ubi Caput depositum esset, quo eis Pontifex indicio signarat, didicissent, reverenter inde extraxerunt a; & dignum Deo munus ad regiam urbem pertullexerunt. Vixdum autem id intellexerant Imperator simul & Patriarcha, [& allatum festivissime excipit,] ac quotquot in aula Proceres, quotquot Clerici ac Monachi erant, extra civitatem effusi cum suffitibus ac lampadibus obviam processerunt, multoque cum apparatu & pompa Caput deduxerunt; cui & oculos & labia, & frontem, præque aliis corda admoverunt.

[171] Tum Pontifex trepida manu sublatum, Palatino templo thesaurum infert, [atque in ecclesia Palatina deponit 25 Maji.] ac illic deponit; nempe die XXV mensis Maii: hic enim celebritatis dies, festum scilicet tertiæ Inventionis seu Depositionis: utrumque enim dicatur, quando & utriusque nomine una agitur solennitas. Par enim erat, ut Triadis cultor, quique aliis ejus perspicue detexisset mysterium, tribus quoque vicibus Caput suum inveniendum proderet; ac neque ab eo deficeret numero, nec eum superaret; ut hac quoque ratione; uti aliis primæ duci Triadi uniri posset, atque ejus numero honestari.

[172] Pretiosus namque numerus est, omnique, ut sic dicam, acceptione dignus. Etenim tria sunt quæ adoramus, [Hæc tertia Inventio numeri sui mysteriis illustris,] sic personis distincta, etsi natura unita sunt: tres item partes circa animam dignoscuntur, quibus animal rationale incitatur ac agitur: b tres quoque circa corpus dimensiones, c quibus illud definitur: tres homini datæ leges, quibus componeretur, naturalis, scripta, ac gratiæ. Tribus animus contemplationibus desiderium subvehit, nempe naturali, intelligibili, ac ea quæ vim omnem intellectus excedit, non enim habet quo ulterius extendatur, vel si perspicacissimus sit: tres etiam in Baptismo mersiones, quæ & Trinitatem figurant ac obscure significant: triplex Spiritus sancti in discipulos a Salvatore facta insufflatio, quibus illi copiosum gratiæ munus adepti sunt. Tres item rerum mutationes, quas concussiones d vocant, quamquam altera harum nondum extitit. Quid vero opus plura de ternario, ac Triade dicere? Uti enim Trias fidei nostræ caput est, sic plane & ternarius inter numeros eximius est, cui & Inventio hæc sacri pignoris connumeratur, æque honestatem ampliorem nacta est. Neque enim illa una est & singularis, quando etiam unum numerus imperfectus est, [Joanni imprimis convenit,] ac carens quantitate: neque duplex, quod & binarius materiæ commixtus sit, a qua Joannes purus extitit. Itaque ob eam causam triplex ea est, quod illi ternarius honori habeatur ac carus sit, tamquam nimirum Triade honestatus, ac ei connumeratus.

[172] Quia vero Te, beatissime Præcursor, Trinitatis Cultorem scimus, optimumque Præconem, [quem Auctor invocat.] ob quam etiam tibi cervix cæsa fuit; ne cesses eam nobis placabilem reddere; quo scilicet cum alia, tum semitam, quæ ad illam ducit, incedamus, quidquid obliquum est tuis auspiciis vitantes, atque ad vias rectas directi. (Nec enim tuus erga nos impensus amor atque affectio nos latet) utque quotidie uberem nobis impertiaris gratiam, qui nempe gregi tuo præsideas, ac iis qui in templo tuo assidui sunt, magna munera largus remunerator impendas: quæ & nos utinam consequamur, hincque migrantes Triadi sanctæ sistamur, atque illius luce illustremur, in Christo Jesu Domino nostro, quem decet honor & adoratio, cum ingenito Patre ac sanctissimo Spiritu, nunc & in secula seculorum Amen.

ANNOTATA D. P.

a Combefisius verterat: Enimvero, nondum certo rei in urbem allato nuntio, Imperator, &c.

b Apprehensio scilicet, Judicium, & Discursus; vel etiam tres potentiæ, Intellectus, Memoria & Voluntas.

c Longitudo, Latitudo, & Profunditas.

d Combefisius ambigua voce reddit, Terræ-motus: puto autem tres illas Concussiones sic accipiendas, ut prima per peccatum facta sit sub Adamo, secunda per cataclismum sub Noë; tertia adhuc futura sit in novissimo die. Ut autem hic, salvo Interpretis sensu, phrasim subinde expolivi, pressius subinde inhærendo Græco textui; sic & in sequenti Sermone faciam; minime obligari me ratus, ad reddenda syllabatim verba Interpretis, sicut ea ipse præscripsit.

ENCOMIUM SACRI CAPITIS
In festo tertiæ Inventionis, interprete Francisco Combefisio.
Ex Ms. 273 Bibliothecæ Regiæ, editum a D. Cangio.

[173] Τρίτον μήνυμὰ τῆς τοῦ Προδρόμου μνήμης παροῦσα ἡμέρα φέρουσα, συγκαλεῖσαι ἡμᾶς, φιλόκριστοι. Εἰ γὰρ θησαυροῦ πῶς ἀπὸ συμβεβηκότος ἑυρημένου, συντρέχουσι πάντες ἄνθρωποι, περιχαρῶς ζητοῦντες ἰδεῖν τὸ ποθούμενον· πόσης οὐκ ἂν εἴη ἄξιον θυμηδοῦς πανηγύρεως, τῆς τοῦ Βαπτιστοῦ σεμνοτάτης κάρας, χρυσίου τε παντὸς καὶ λίθων τιμίων πολυτελεστέρας, ἄρτι φανερωθείσης, ἐυδοκίᾳ τοῦ πάντα πρὸς σωτηρίαν τοῦ γένους ἡμῶν οἰκονομοῦντος Θεοῦ. Αγαλλασώμεθα τοίνυν καὶ ἐυφρανθῶμεν ἐν αυτῷ, εἴπερ ἀγαλλίαμα τοῖς φιλοθέοις τῶν πνευματικῶν δωρημάτων ἀνάληψις· ᾄσωμεν ἐν ἐυφροσύνῃ, ὑμνήσωμὲν ἐπ᾽ ἐυχαριστίᾳ· ἄλλη πανήγυρις αὕθη, ἄλλη δοξολογία. μὲν γὰρ τῶν γενεσίων, ἀνατολῇ πῶς ἔοικεν, ἥτις τὸν νοητὸν ἑωσφόρον ἐκ τῶν μητρώων λαγόνων ἀνίσχοντα, θαυματοποιὸν τῷ κόσμῳ δεδήλωκεν· δὲ τῆς ἀποτομῆς, δύσει, τις τὸν ἀυτὸν θεοφανῆ λαμπτῆρα, τῆς νοητῆς ὅλης ἡμέρας δρόμον διανύσαντα, ὑπὸ γῆν γενέσθαι παρίστησι, κᾀκεῖσε τοῖς ἐν ἅδου τὸ φῶς τῆς παρουσίας Χριστοῦ προαυγάσαντα· δὲ παροῦσα, καὶ μυστικώτερόν τι ὑπαινίττεται, τὴν τῇς ἀἳδίου ζωῆς ἀναβίουσιν· ἀνατέταλκε γὰρ καὶ ὁιτ ἀνεβίω αὖθις, τῇ ἀναδείξει τῆς ἱερωτάτης ἀυτοῦ κεφαλῆς.

[174] τοῦ θάυματος! οὐκ ἤνεγκεν γῆ ἐπὶ πολὺ τὸν κρυπτόμενον τοῦτον θησαυρὸν ἐν ἐαυτῇ κατέχειν, καὶ ζημιοῦν ἡμᾶς· καιρῷ δὲ τινι ἰδίῳ, ὥσπερ τινὰ νεοθαλῆ κάρπον καὶ ὤριμον, τὴν καρπὸν ἀυτῆς ἀναδίδωσιν. Εἶδεν οὖν ἀυτὴν οὐρανὸς, καὶ κατευφράνθη: προσέβλεψε γένος ἀνθρώπον, καὶ κατευφήμησε· δαίμονες ἀισθόμενοι, κατεῤῥάγησαν· τοῦ ἡλίου ὤφθη λαμπροτέρα, τῷ φωτὶ τῆς ἀληθείας· τῆς σελήνης ἀκραιφνεστέρα, τῷ φέγγει τῆς ἐυσεβείας· τῶν ἀστέρον ποικιλωτέρα, τῷ πλήθει τῶν θαυμάτων. Οἶα γὰρ καὶ ἡλίκα ἔβλησεν ἐυθὺς τὰ ῥεῖθρα τῶν ἰάσεων, ἁπάσης κρήνης διειδέστερόν τε καὶ ἀφθονώτερον· διέπνευσεν ἀυτίκα τοῦ πνεύματος τὴν χάριν ὑπερ πάντα τὰ κρίνα τοῦ ἀγροῦ ἐυωδέστερον τε καὶ ἐῤῥωμενέστερον· ὠσφράνθη ὀικουμένη πᾶσα νοητῶς τῆς ἐυωδίας, καὶ ἠγαλλιάσατο. Ἠρήσατο πᾶς τις, καὶ ἀπεσύλησεν οὖπερ ἐζήτει, καὶ ὅσον ἐπόθει, καὶ πρὸς ὅπερ κατηπείγετο· γὰρ χάρις ἄφθονος, τοσοῦτον μεταλαμβανομένη, ὅσον ἂν πρόθεσις τοῦ πιστέυοντος πλονάζηται.

[175] κεφαλὴ τοῦ κυκλώματος ἀυτῶν, δηλαδὴ τῶν ἁμαρτωλῶν, (ὡς φησιν Δαβίδ) κόπος τῶν χειλέων ἀυτῶν· ἡμῖν δὲ κεφαλὴ αὕτη κόπων ἐδείχθη λυτήριον, παθῶν ἀλεξητήριον, δαιμόνων φυγαδευτήριον, πάσης θείας δωρεᾶς χορηγητήριον. Κεφαλὴ γάρ ἐστι τοῦ ἐν γαστρὶ τῆς στείρας σκιρτήσαντος ἐν τῇ παρθενικῇ νηδύἳ σαρκούμενον Θεοῦ Λόγον, περὶ οὗ φησιν θεῖος Δαβίδ Προσελεύσεται ἄνθρωπος καὶ καρδὶα βαθεῖα, καὶ ὑψωθήσεται Θεός. Κεφαλή ἐστι τοῦ ἔτι ἀπὸ κοιλίας πλησθέντος Πνεύματος ἁγίου, περὶ οὗ φησιν μέγας Ζαχαρίας· Κὰι σὺ παιδίον προφήτης ὑψίστου κληθήσῃ· προπορεύσῃ γὰρ πρὸ προσώπου Κυρίου ἑτοιμάσαι ὁδοὺς ἀυτοῦ. Κεφαλή ἐστι τοῦ ἐν ἐρήμῳ ἐξ ἀυτῶν σπαργάνων διαιτηθέντος, μέχρις ἀναδείξεως ἀυτοῦ πρὸς τὸν Ισράηλ, περὶ οὗ φησιν Ησαίας προφήτης· Φωνή βοῶντος ἐν τῇ ἐρήμῳ, Ἐτοιμάσατε τὸν ὁδὸν Κυρίου, ἐυθείας ποιεῖτε τὰς τρίβους ἀυτοῦ. Κεφαλὴ ἐστι, τοῦ κηρύξαντος βάπτισμα μετανοίας ἐις ἄφεσιν ἁμαρτιῶν· περὶ τοῦ φησι τὸ ἱερὸν γράμμα· Ἰδοὺ ἑγὼ ἀποστέλλω τὸν ἄγγελόν μου ἔμπροσθὲν σου. Καὶ τί δεῖ πολλὰ λέγειν; Κεφαλή ἐστι τοῦ καταξιωθέντος ἐφάψασθάι τῆς θείας κορυφῆς, πρὸς ὃν φησιν Κύριος Ἄφες ἄρτι· οὕτω γὰρ πρέπον ἡμῖν ἐστι πληρῶσαι πᾶσαν δικαιοσύνην. Καὶ πῶς ἄν τις βροτὸς ἀυτὴν κατ᾽ ἀξίαν ἐπαινέσειε, τὴν ὁλομάκαριστον; ποία δὲ γλῶσσα γηγενοῦς ἀνυμνήσει ἱκανῶς, ὅλην δι᾽ ὅλου θαυμαστὴν οὖσαν, καὶ τὰς τῆς ἀφθαρσίας μαρμαρυγὰς ἀπαστράπτουσαν.

[176] Αλλ᾽, θεία καὶ ἱερὰ κεφαλὴ, χωρίον τῶν ἀπαθεστάτων καὶ καθαρωτάτων ἀισθήσεων! θυμιατήριον νοερὸν τῆς ἐυωδίας τοῦ Πνεύματος! θησαυροφυλάκιον πολυτελὲς τῶν πλουτοποιῶν θαυμασίων τῆς χάριτος! Ἐπαινῶ σοῦ τοὺς θεοπλόκους βοστρύχους, χρυσίου τοῦ ἐκ Σουφὶρ τιμιωτέρους, ὁρμίσκων τῶν νυμφικῶν ἐυπρεπεστέρους· ἐφ᾽ οὓς οὐκ ἀνέβη ξυρὸν τὸ τῆς κακίας, ἀπάτη τῆς ἁμαρτίας, ὡς πρὶν ἐπὶ τοῦ Σαμψὼν, διὰ τῆς ὀιστρώσης Δαλιδάδος. Μεγαλύνω σοῦ τὸν ἱερὸν καὶ ὑπερ Ααρὼν πώγωνα, ἐξ οὗ ἀπρύη δρόσος ἰαματικὸς ὑπὲρ δρόσον Ἀερμὼν, τὴν κατιοῦσαν ἐπὶ τὰ ὄρη Σιὼν, ἐν ταῖς τῶν πιστευόντων ψυχαῖς. Γεραίρω σου τοὺς φωτεινοὺς ὀφθαλμοὺς, τοὺς διαυγεῖς λύχνους τοῦ πνεύματος, ὡς καθαρωτέρους ὁμμάτων περιστερᾶς, καὶ ὡς τιμαλφεστέρους σμαράγδων λίθων πολυτιμήτων. Δοξάζω σου τὰς θεοηχεῖς ἀκοὰς, τὰ τῶν οὐρανίων φωνῶν ἀκροατήρια. Συγχρήσομαι ἀρμοδίως ἐπί σοι τοῖς τῆς γραφῆς τροπικῶς ῥήμασι· Τί ὡραιώθησαν σιαγόνες σου ὡσεὶ τρυγόνος· κατὰ τὸ Αἶσμα, Ὡς λέπυρον ῥόας μῆλόν σου, ὡς σπαρτίον κόκκινον χείλη σου, ὡς πύργος τοῦ Λιβάνου μυκτῆρές σου, καὶ λαλιά σοῦ ἡδεῖα καὶ ὡραία. Ἀνυμνῶ σου τὸ ἕρκος τῶν γεγαλακτισμένων ὀδόντων, ἀφ᾽ οὗ προηλθεν τοῦ θείου κηρύγματος λόγος, μέχρις ἐσχάτων τῆς οἰκουμένης. Τέλος, ἀινῶ σου καὶ τὸν ἀργυροειδῆ τράχηλον, οὗ τὸ ξίφος διήλασεν παλαμναῖος, καὶ ἐξ οὗ ἔβλυσεν ἀντὶ ἅιματος κρουνὸς τῶν θαυμάτων.

[177] Τί φῇς, Ηρώδη; πρὸς σε γὰρ μοι ἐπιστρεπτέος λόγος, Ἔχεις ἐζήτεις; ἀπολάυεις σοῦ τῆς ἐπιθυμίας; ὀυδαμῶς. Ἰδού σοι καὶ πάλιν μάρτυς τῆς ἀληθείας, ἐλεγκτικὴ μάχαιρα τοῦ πνεύματος ἐυπαῤῥησίαστος γλῶττα τῆς ἐυσεβείας ζῇ, καὶ οὐ τέθνηκε· λέλυται, καὶ ὀυ δέδεται· ὑπὲρ τὸ τοῦ Αβὲλ αἶμα βοᾷ πρὸς σέ· Οὐκ ἔξεστί σοι ἔχειν τὴν γυναῖκα Φιλίππου τοῦ ἀδελφοῦ σου· στηλιτέυει σου τὸ μῖσος, ἐπισχεῖν σε βουλόμενος τῆς παρανόμου κοίτης· ἐξελέσθαι ὀργῆς τῆς ἐπικειμένης τῷ ἀθεμίτῳ· ᾔσθης; οὐδαμῶς· ὀυχ ὑφῆκας τῆς ἡδονῆς, ὅλην σου τὴν ψυχὴν τέθυκας τῇ μαινάδι· ἀντίδωρον παιγνίου προήγαγες ἐπὶ πίνακος τὴν θειοτάτην κάραν, στάζουσαν τά ῥεῖθρα τῶν ἁιμάτων. Φεῦ τῆς ἀπανθρωπίας! ἀβάλαι τοῦ ἀσελγεστάτου συμποσίου! τοῦτο δὴ καὶ νῦν τελεσιουργεῖται· καὶ πόρνος, ἐι μὴ τὴν κάραν τοῦ Βαπτιστοῦ αἰρει, αλλὰ γε τὰ μέλη τοῦ Χριστοῦ πόρνης μέλη καθίστησι· τί γὰρ ἄλλο καὶ ὁυχὶ τοῦτο κατεργάζονται ἁι μέθαι καὶ οἱ κῶμοι, κατὰ τὴν ἀποστολικὴν ἕννοιαν; Φράζε καὶ σὺ μοι ἀτάσθαλος Ἡρωδιάς· ὠνήσω τὰ τῶν τολμηρῶν σου ἐγχειρημάτων; ἔβαλες τὸν Βαπτιστὴν ὑπὸ χθόνα· οὐκ ἔστιν οὖν ὅστις ἀντιφθέγξεται, καὶ ἀντείπῃ σοι ἔτι; Καὶ μὴν ματαία ἐλπίς σου, ἀνίσχυρόν σου τὸ δρᾶμα, ἔωλὸν τὸ ἐπιτήδευμα· ἀντέστραπται τὰ πράγματα ὅσον ἐδόκει σοι ὑποκρύπτειν, τοσοῦτον τεθρύλληταί σου τὸ ἄγος· ἐφ᾽ ὅσον ὅιου λανθάνειν, τοσοῦτον γενεαῖς γενεῶν παραπέμπεταί σου τὸ τόλμημα.

[178] Καὶ σὺ μὲν ἑάλως πικρῷ θανάτῳ σὺν τῷ συζύγῳ ὑπὸ τάφον διεφθαρότες καὶ ὀδωδότες, σκωλήκων πλῆθος ἄμφω βρύοντες· ἣν δὲ κεφαλὴν ἀποτετμήκατε, ὑπὲρ γῆν ἅλλεται· δορυφορεῖται χερσὶν ὁσίαις, προπέμπεται χοροῖς ἱερέων, λιτανέυεται συστήμασι μοναστῶν, μεγαλύνεται μιγάδων πλήθεσι συνσγείρει δῆμον πολυάνθρωπον, πανήγυριν θεοσύλλεκτον· ἀυτὴν, ὡς ἔπος εἰπεῖν, τὴν ἀγγελικὴν πληθοὺν συναθροίζουσα, καὶ τὸν τῆς ἐυφημίας ἡμῖν ὕμνον συνεπάδουσα· εἴπερ φιλτάτη ἀυτοῖς τοῦ ὁμωνύμου καὶ ἰσοκλεοῦς ἀυτῶν τελετὴ παναισιος· πηγάζει τὰ μύρα τῆς χάριτος ὑπὲρ νάρδον, ὑπὲρ κρόκον, ὑπὲρ κινάμωμον, ὑπὲρ πάντα τὰ μυρετικὰ ἀρώματα· φωνει καὶ βοᾷ ἀλαλήτως θριαμβεύοσα ἀεὶ τὸ δραματόυργημά σου. Τοιαῦτα δὴ οὖν τὰ τέλη τῆς ἀνομίας, καὶ μετὰ τηλικούτων θριαμβευμάτων. Κὰι ταῦτα ἴστε βασιλεῖς τῆς γῆς σατράπαι τε καὶ δυνάσται, ἄρχοντές τε καὶ ἀρχόμενοι, καὶ πᾶς ὁστις οὖν ἐν βίῳ· ἵν᾽ ἐυνομοῦντες ὡς ἐπὶ πᾶσι καὶ ἐν τοῖς γάμοις, μὴ τὰ ἀυτὰ πάθοιτε τοῖς ἐναγέσι, στηλιτευόμενοι ἐξ ἴσου.

[179] Αλλ᾽ ἐπεὶ τὴν χρυσῆν κεφαλὴν, ὡς οἱόν τε ἐστὶ τοῖς ὑπερχρυσοῖς τῶν ἐγκωμίων ἄνθεσι κατεστεφανώσαμεν, ἄγε δὴ οὖν καὶ τὰ ἕτερα μέρη συμπαραληψώμεθα, ἵνα μὴ ἐκ μέρους ἀνυμνοῦτες τὸν Πρόδρομον, δόξωμεν ἐλλιπῶς ἔχειν τῆς ἐυφημίας. Τί τοίνυν τῶν χειρῶν ἐκείνων λαμπρότερον καὶ φωτοειδέστερον, ἅι τὸν Χριστὸν χειροθετῆσαι κατηξιώθησαν ἐν τῷ βαπτίσματι; εἰ γὰρ πῦρ τὸ θεῖον ἔνεστι, νόει μοι ὅτι τῇ τῆς θείας ἐπαφῇ κάρας, ὡς ἐν συναφείᾳ πυρὸς φλογεραὶ ἁι Προδρόμου παλάμαι, τῆς ὀικείας φύσεως μὴ μεταβληθεῖσαι γεγόνασι. Τὰ μετάφρενα ἀυτοῦ ἐν χλωρότητι χρυσίου, κατὰ τὸ ᾀδόμενον, τὸν σταυρὸν Χριστοῦ ἐπ᾽ ὤμων βαστάζοντος. κοιλία ἀυτοῦ πυξίον ἐλεφάντινον ἐπὶ λίθου σαπφείρου, ὡς λόγος· τὰς ἐπ᾽ ὀμφαλοῦ γαστρὸς ἡδονᾶς ἐξοστρακίζοντος. ὀσφῦς ἀυτοῦ τὴν ἁγιαστικὴν σωφροσύνην περιειλημμένη, τὸ τῆς παρθενίας δῶρον ἐπανῃρημένου. Ρὑθμοὶ μηρῶν ἀυτοῦ ὄμοιοι ὁρμίσκοις, τὴν τῆς ἀπαθείας ῥομφαίαν περιεζωσμένου. Κνῆμαι ἀυτοῦ στύλοι μαρμάρινοι, τεθομελιωμένοι ἐπὶ βάσεις χρυσᾶς, τῶν ἀρετῶν δηλονότι. Οἱ πόδες θεοβαδεῖς, τὰς τρίβους Κυρίου καταρτίζοντος· Ἅπαν μέλος ὅπλον δικαιοσύνης τοῦ ἱερωτάτου ἐκείνου καὶ ἀπαθεστάτου σώματος· σκεῦος ἐκλεκτὸν, ἡγιασμένον ἤνδρωσεν ἁγνεία, ἐτελείωσε προσευχὴ ἀένναος.

[180] Καί μοι οὐδὲ τὰ ἐκτὸς παραλειπτέα, τοῦ ἐνδύματός, φημι, καὶ τῆς ζώνης· ἀλλ᾽ μὲν πατριάρχης Ιακὼβ χιτῶνα ποικίλον Ιωσὴφ τῷ ἠγαπημένῳ υἱῷ κατεσκεύασεν· δὲ μέγας ἐυαγγελιστὴς Ματθαῖος, ἀποίκιλόν τε καὶ ἄσκευον τὸν τοῦδε ὑπογράφει· φησὶ γὰρ· Τὸ ἔνδυμα ἀυτοῦ ἐκ τριχῶν καμήλου καὶ ζώνην δερματίνην περὶ τὴν ὀσφὺν ἀυτοῦ. τὰ νεκρωτικὰ τῆς ἁμαρτίας σύμβολα κᾂντεῦθεν ὑποφαινόμενος· Εἰ καὶ ἄλλως ἐκεῖ ὑποληπτέον τὸ ποικίλον. Καὶ τίς ἴση μοι διάνοια καὶ γλῶττα ἐμφρηθῆναί σου τῆς ἐν ἑκάστῳ μέλει ἐυφημῖας, μέγιστε τῶν ἀνθρώπων διάκοσμε; ἀλλ᾽ ὅτι στενὸς καὶ ἄπορος ἐκατέρωθεν, συγγινώσκοις ὡς φιλανθρωπότατος, καὶ στηρίζοις ἐμὲ μὲν διαφερόντως τὸν σὸν ἐλάχιστον οἰκέτην, σὺν τῷ πνευματικῷ Πατρὶ, καὶ τῇ ἀνατεθείσῃ σοι ποίμνῃ· φυλάττοις δὲ ἀπημάντους καὶ πάντας τοὺς τῆς θείας σου μεγαλειότητος ὑμνῳδοὺς, ἐν Χριστῷ Ιησοῦ τῷ κυρίῳ ἡμῶν, ᾦ δόξα καὶ τὸ κράτος, σὺν τῷ παναγίῳ Πατρὶ καὶ τῷ ζωοποιῷ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς ἀιῶνας τῶν ἀιώνων. Ἀμήν.

[173] Hodierna nos dies, auditores religiosissimi, Præcursoris memoriæ tertium nuntium afferens, [Celebratur hodie inventum Caput,] in unum cogit. Si enim casu invento thesauro universi gaudio concurrunt, remque desideratam videre quærunt; quam non festæ lucis jucunditatem merito exigat, quod modo Baptistæ summe venerandum Caput, omnique auro ac pretiosis lapillis longe pretiosius, Dei propensa voluntate proditum est, qui ad humani generis salutem cuncta disponit. Exultemus igitur in eo atque lætemur, siquidem religiosæ mentis hominibus spiritualium munerum perceptio exultatio est. Cantemus in lætitia, laudemus in gratiarum actione: alia hæc solennitas, alia laudatio est. Natalitiorum festivitas, ortus speciem præfert: quæ nempe spiritalem Luciferum ita exhibet, ut ex materno utero mundo mirificus oriatur. Decollationis autem, [veluti resuscitatum a mortuis,] occasus; quæ scilicet divinum idem luminare sic repræsentet, ut totius spiritalis diei cursu expleto sub terram subeat, illucque in inferno positis Christi adventus prævios fulgores aspergat: quam denique nunc agimus, abstrusius aliquid, nempe sempiternæ vitæ resurrectionem, subindicat: etenim ortus est, ac velut iterum, sacratissimi ejus Capitis ostensione, ad vitam Præcursor reparatus.

[174] O rem miram! Non tulit terra ut in longiores annos hunc thesaurum in se detineret, nosque illius jacturæ mœrore afficeret; [miris modis glorificatum,] sed proprio quodam tempore, velut novum quemdam ac maturum fructum suum, ipsa producit. Vidit itaque cælum sacrum Caput, & lætatum est; aspexit humanum genus, inque laudes effusum est; sensum illius dæmones perceperunt, & disrupti sunt; sole splendidius enituit veritatis luce; una fulgentius pietatis nitore stellarum varietatem miraculorum exsuperat multitudine. Quæ enim, quantave inde statim curationum, omni fonte limpidius uberiusque, fluenta promanarunt? Spiritus mox gratiam, agri liliis omnibus fragrantius ac valentius perspiravit: suavissimum odorem universus terrarum orbis olfecit ac exultavit. Hauserunt omnes ex eo, quod quærebant quantumque cupiebant; & quo animis incitabantur, uberrima enim est gratia, ubi quantum fidelis animi destinata voluntas abundaverit, tantum percipitur.

[175] Caput circuitus eorum (nempe peccatorum) inquit David; Labor labiorum ipsorum: nobis vero Caput hoc laborum emersit solutio, [& variis ex Scriptura encomiis dignum.] morborum depulsio, dæmonum fuga, divini omnis muneris larga exhibitio. [Psal. 139, 10] Caput enim ejus est, qui in sterilis matris utero exultatione gestivit, ob Dei Verbi in Virginis utero incarnati præsentiam, de quo ait sacratissimus David: Accedet homo, & cor altum; & exaltabitur Deus. Caput est illius, qui adhuc ex utero Spiritu sancto repletus est; de quo magnus Zacharias ait: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante Dominum parare vias ejus. Caput illius est, qui ab ipsis cunis usque ad ejus ostensionem ad Israel, vitam in deserto instituit; [Luc. 1, 76] de quo Isaïas Propheta ait: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Caput illius est, qui prædicavit baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum; [Isai. 40, 3] de quo Scriptura ita loquitur; Ecce ego mitto Angelum meum ante te. [Malach. 3, 1] Quid vero plura necesse loqui? Caput ejus est, qui divinum verticem contingere meruit; ad quem ait Dominus: Sine modo: sic enim decet nos omnem justitiam implere. [Matt. 3, 15] Quonam modo mortalium ullus beatissimum omnino Caput, pro eo ac decet, laudaverit? Quænam vero terrigenarum lingua celebraverit Caput illud satis, prorsus admirandum atque incorruptionis fulgoribus radians?

[176] At, o divinum ac sacrum Caput, sincerissimorum purissimorumque sensuum vasculum, [cujus etiam laudandi capilli,] suaviter fragrantis Spiritus intellectuale thuribulum, locupletissima penus divitiarum gratiæ mirabilium! Laudo divinitus plexos crines tuos, auro Ophir pretiosiores, sponsalia redimicula decore vincentes; super quos non ascendit vitiositatis novacula (peccati nimirum deceptio) uti olim super Sampsonem, furente in eum Dalila. [Jud. 16, ℣. 17] Magnifice prædico sacram tuam Aaroniaque præstantiorem barbam, ex qua sanitatis ros fidelium animis influebat, [barba,] rore Hermon potior, qui descendit in montes Sion. Lucidos oculos tuos veneror, [oculi,] splendidissimas spiritus faces columbinis oculis puriores, [aures,] smaragdisque pretiosissimis pretiosiores. A Deo afflatas aures tuas, cælestibus vocibus comparata organa, laudibus effero. [genæ,] Apte in te moraliter utar hisce Scripturæ vocibus; Quam speciosæ sunt genæ tuæ, tamquam turturis; ut in Cantico habetur: Sicut cortex mali punici genæ tuæ: sicut funiculus coccineus labia tua: sicut turris Libani nares tuæ, & eloquium tuum dulce ac decorum. [Cant. 1, 9 & 4, 3, Cant. 7, 4 & 4, 3] Laudo septum dentium tuorum lacteo candore nitentium, [dentes,] unde processit divinæ prædicationis sermo, in fines usque orbis terrarum. Demum laudo collum tuum, argento simile, quod scelestissimus ensis pervasit, [collum.] & ex quo vice sanguinis miraculorum fontes emanarunt.

[177] Quid ais, Herodes? ad te enim mihi nunc sermo convertendus. Quod quærebas obtinuisti? compos factus es ejus quod cupiebas? [Scelus suū exprobratur Herodi,] Haud quaquam. En tibi iterum quoque testis veritatis, coarguens ille gladius spiritus, liberrima pro pietate lingua vivit, nec mortua est; soluta non vincta clarius quam sanguis Abel, adversum te clamat: Non licet ribi habere uxorem Philippi fratris tui. Traducit tuum scelus a nefario cubili cohibere te volens & ab ira eximere ingruente facinori tuo. Sensisti? nequaquam. Castigatus resipuisti? minime gentium. Libidinem non minuisti: totum animum tuæ mænadi tradidisti; pro ludicri saltus præmio divinissimum Caput, stillans sanguinis rivos, in disco produxisti. Proh immanitatem! proh inpudicissimum convivium! Istud idem & impræsentiarum reipsa agitur: etsi enim Ioannis Caput non tollit adulter, Christi membra facit meretricis membra. Quid etiam aliud faciunt ebrietates ac comessationes, juxta Apostoli sensum. Cedo tu quoque, improba scelestaque Herodias. Commodine aliquid ex temeraria tua molitione percepisti? [& Herodiadi suo intento frustratis,] Baptistam sub terra condidisti: non est ergo qui tibi etiamnum contradicat atque adversetur? Enimvero vana spes tua, invalida quam lusisti fabula, inane studium ac conatus. Facta rerum conversio est; quantum occultare tibi visa est, tantum scelus tuum divulgatum fuit. Quo magis latere arbitrabaris, eo facinus tuum in generationes generationum transmittitur patentius.

[178] Ac tu quidem una cum viro amara interiisti morte, [& morte consumptis,] corruptis olentibusque infra sepulcrum amborum cadaveribus, ac vermium copia scatentibus; quod vero præcidistis Caput, super terram salit: Sanctorum ei manus obsequuntur, Sacerdotum chori pompose comitantur, Monachorum agmina deprecantur, Procerum turmæ magnificant ac laudibus prosequuntur, [interim dū solenniter adoratur ab omnibus Caput quod secuerunt,] maximam hominum multitudinem congregat, Dei numine collectum cœtum; ipsam, ut verbo dicam, Angelorum multitudinem una colligens laudisque nostræ consortem faciens; siquidem præclara hæc festivitas summe Angelis cara, pari cum eis nomine ac gloria nitet: gratiæ unguenta super nardum, super crocum, super cinamomum, pigmentariaque omnia aromata scaturit; clamat, ac vociferatur sceleris plenam molitionem semper tuam sine voce traducens. Ejusmodi est finis, improbitatis tanta illam infamia comitatur. Hæc & vos Reges terræ intelligite; satrapæ, ac potentes; præsidesque ac subditi, atque hominum genus omne; quo, ut in aliis, sic in conjugiis, quod legitimum est sectantes; non in eamdem atque scelesti illi, pari probro deturpati, noxam incidatis.

[179] Verum cum aureum Caput, quoad concessum est, [Laudantur etiam cetera Sancti corporis membra,] auro pretiosioribus laudum floribus coronaverimus, age, quæso, & membra alia pariter assumamus; ne ex parte Præcursorem laudantes, diminutam laudationem ac justo minorem offerre videamur. Quid itaque manibus splendidius lucidiusque, quæ Christo imponi in baptismo meruerunt? Cum enim Deus ignis existat, divini verticis tactu factum cogita, veluti ignis commercio, ut Præcursoris manus, nihil mutata eorum natura, flammeæ redderentur. [Ps. 67, v. 14] Dorsum ejus in pallore auri, juxta quod canitur, qui Christi Crucem portet in humeris. Venter ejus pyxis eburnea super lapidem saphirum, uti Scriptura, qui ventris delicias in umbilico existentes eliminaverit. [Cant. 5, v. 14] Lumbi ejus, castitatis sanctimoniam complexi, virginitatis munus adepti sunt. [Cant. 7. v. 2] Moduli femorum ejus similes torquibus, imperturbationis gladio accincti. Crura ejus columnæ marmoreæ, fundatæ super bases aureas, virtutum scilicet. [Cant. 5. v. 15] Pedes divinum in modum gradientes, quibus Domini semitas præparavit. Membra omnia sacratissimi illius ac illibatissimi corporis, arma fuerunt justitiæ, vas electum & sanctificatum, quod ad virilem perfectionem educavit castitas, jugis oratio absolvit.

[180] Ac ne ea quidem mihi omittenda quæ sunt extrinsecus, vestis scilicet ac zona. Enimvero Patriarcha Jacob tunicam variam Joseph fecerat carissimo filio; [ipseque vestitus,] magnus autem Euangelista Matthæus, simplicem minimeque curiosam Joannis vestem discribit. Ait enim, Vestimentum ejus de pilis camelorum, & zonam pelliceam circa lumbos ejus; hinc quoque subobscure indicans symbola: quamquam illic alio quoque sensu varia vestis exponitur. [Matth. 3, 4] Quæ vero mihi mens, linguaque, par existat ut tua in membris singulis laude exsatietur, o maximum decus hominum? [& Sanctū Auctor invocat.] At quia utrimque arctor & egenus sum, veniam uti humanissimus tribuas, ac me cumprimis minimum famulum tuum, cum Patre spiritali tuoque grege confirmes; atque omnes divinæ tuæ magnificentiæ laudatores incolumes serves, in Christo Jesu Domino nostro; cui gloria & imperium cum sanctissimo Patre ac vivifico Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

THEODORI DAPHNOPATÆ SERMO
In Translationem sacræ Manus S. Joannis Baptistæ Antiochia Constantinopolim
Ex Ms. Græco Veneto Latine redditus a Franc. Zino atque ex editione Veneta Aloysii Lipomani Episc. Veron.

A. THEOD. DAPHNO.

[181] [Licet pars prior & major nullius aut exiguæ fidei sit,] Prætitulatum Sermonem, a Lipomano sub nomine Metaphrastæ editum, recusum vero in postrema editione Vitarum, a Surio collectarum, & a Mosandro aliisque Coloniensibus Carthusianis auctarum editione, nec adhuc Græce impetratum, an essem hic daturus integrum, diu equidem dubitavi; an vero solum inde accepturus partem ejus ultimam, ut solam (quia ab Auctore & teste oculato est) dignam omni fide. Quamquam enim polliceatur de prægressis ea se fusius explicaturum, quæ veteres tradunt historiæ … aliis quidem alia narrantibus, conclusa tamen in unam & eamdem fidei notionem & expellentia omnem incredulitatem; miraculum item, auditione acceptum ab iis qui Antiochiæ sunt versati: [totus tamen sermo hic datur.] non ideo tamen fidem merentur, quæ vel contra certiores aliunde notitias, vel præter omnem verosimilitudinem narrat, temporum pridem præteritorum acta & majorem partem totius Sermonis implentia. Tandem tamen gratius Lectori vetustatis amanti futurum credidi, si relicto ipsi singula æstimandi arbitrio, contextum totum exhiberem, & meum de iis judicium in Annotanda referrem.

[182] [Ad festum hoc, novissimum quidem] Tenor ergo ipsius qualiscumque narrationis hic est. Ecce ad nos rursus venit sacrosanctus Christi Præcursor, abunde fluenta emittens suarum gratiarum; & rursus dies alius celebris redditur, qui majora & potentiora alia ostendit argumenta quam sint in aliis ejus festis; & eos qui festis delectantur, evehit ad excelsiorem miraculorum considerationem. Ecce Solis justitiæ omni ex parte fulgens Lucifer resplenduit, suis radiis illustrans totam Ecclesiæ plenitudinem, & suum festum lætificans. Venit autem, non ut prius per suam nativitatem, neque ut deinde per factam ab Herode amputationem capitis sui, neque ut postea per arcanam ejusdem mirifici capitis revelatione, sed per manum: [sed præcellentius aliis Sancti festis,] illam inquam manum, quæ fuit vel ipsis Angelis venerabilis, quæ cælesti lumine illustratur, & sancti Spiritus gratia adumbratur: quæ quidquid grave quidem erat & terrenum in terra deposuit, & ad incorruptionem traducta est per vitam continentem & humana vita majorem; quæ prius quidem ingratis Judæis ostendit Agnum Dei, & securim ad arborum radices positam, excisionemque peccatoribus minabatur.

[183] Nunc autem cum illa ipsa apparuerit, & præstantiori quodam modo manus evasit barbaricas, [alacrius celebrandum] a quibus videbatur veluti captiva teneri; æquum est ut in festi lætitiam pie afficiatur cœtus eorum, qui festa libenter celebrant; & nubes quidem, quæ animum interjectæ impediunt, illa sua intelligibili luce discutiat atque dissolvat; alacri autem pede & spiritu exultante ad mysteria, vel ipsis Angelis desiderabilia, festinet. Hoc est enim festum celebrare, paratos esse ad occurrendum alacri ac prompto animo iis quæ sunt venerabilia, & externis figuris ac motibus ostendere internum ardorem fidei affectionumque. Hic ergo mihi adsit omnis ordo eorum, [immortales & mortales hortatur orator,] qui sunt in excelsis honorifice remoti a materia; & eorum qui adhuc circumdati hoc pulvere vivunt; communemque texentes choream, luminosum & perquam clarum constituamus theatrum, eo utentes duce, qui maximus est inter natos mulierum. Nam etsi naturæ humanæ superavit terminos, per vitam a carne & corpore alienam; quia tamen nostrarum particeps fuit proprietatum, lætatur nostris de se laudibus celebrari; & bonam suscipiens voluntatem, copiosam remetitur remunerationem.

[184] Ceterum ejus quidem conceptum ortumque & vitam quam egit in solitudine, ostensionemque ad Israël, [& omittit ea quæ ex Euangelio sciuntur,] & veridicum testimonium quo Dei Agnum ostendit, & ipsum pronuntiavit semel iterumque venientem, per divinam auctoritatem & humanæ naturæ susceptionem; & quemadmodum ex alto vocatus venit ad Jordanem; cumque eumdem, ab omni labe alienum ac purum, & quavis purgatione superiorem, baptizasset, contactu illo ostendit fontem sanctitatis; & quæ de ipso iis quem baptizarat dixit ad ejus commendationem; [ab ipso gesta & de ipso dicta a Christo,] per arundinis & mollioris vestitus similitudinem designans, ipsius vitæ simplicitatem a rerum superfluarum cura abhorrentem atque firmitatem & constantiam in virtute; veteri quoque Eliæ æqualem, & moribus similem tacite indicans, & quæcumque sunt denique his consequentia, Euangeliorum quaternio apertius ostendit diligenter scrutantibus. Quæ autem præsenti conveniunt celebritati, nunc sunt enuntianda atque dicenda, ut cum argumento festi scopus noster conveniat, nostrumque in hoc studium recte conferatur.

[185] Ille in Mosaicis educatus documentis & assidue meditans in Domini lege, [expendit autem fiduciam ejus in redarguendo Herode,] hujus custodiæ & observantiæ postponebat omnia; & in hoc solum omne ponebat studium, ut perseveraret in ejus justificationibus. Cum vero Herodes, vir libidinosissimus, qui erat Tetrarcha Gallilææ, Decreta Legis transgrediens, Fratris Philippi uxorem duxisset in matrimonium, quod ei non licebat (qui Philippus ex ea susceperat a liberos) & esset illud scelus Legis eversio, Dei contemptus, hominum ad deteriora inductio; tunc Joannes, tamquam fortis & recte institutus athleta atque laboribus exercitus, adversus tyrannum instruxit aciem, munitam veritatis armis ac telis. Hæc vero quænam erant? Non licet tibi habere uxorem fratris tui. O libertatem, quæ terreri nequit; & fiduciam, quæ non potest everti! O divinum os & linguam, quæ divinitus mota ipsumque in cor figens reprehensionum aculeos, fecit ut ille superbus & insolens abjecto clypeo fugam caperet! O manum sanctam & venerandam, [ob quam conjectus in vincula,] quæ ad elocutionem sermonum mota, increpationis quoque exaggerabat asperitatem, fiduciamque & audaciam ostendebat! Mos enim iis est qui verbis contendunt etiam manum movere, & ejus motum sermoni conjungere, & utroque ostendere quam confidens & imperterritus sit is qui loquitur.

[186] Hinc factum ut in vincula conjiceretur & carcerem, compellente ad id vesana muliere amatorem suum. Successit deinde festum natalis cum copioso & immoderato potu vini, [ac denique capite plexus est Sanctus.] cujus nimietas ad delirium deduxit convivii præbitorem. Quænam autem oblectatio potum condiebat? Saltatio filiæ, meretricis in morem, & mercedis petitio; & merces, interfectio Prophetæ: ex hac autem simulata Regis tristitia, propter œstrum quo intrinsecus agebatur: obtemperatio tamen & submissio, & prolatio sententiæ contra justum; ac paulo post allatum in disco caput, & mulieri adulteræ traditum. Quid hac immani actione inhumanum magis, magisque nefarium? Quid belluino hoc facinore ferum magis atque insanum? Hominem, ex ipso matris utero sanctitate circumdatum, qui temperantiam erat amplexus, castitatem asciverat, inedia se exercuerat, ab omni congressu hominum sequestraverat se, solitudinem incoluerat ut civitatem; qui cum bestiis agri versabatur, cameli pilis tegebatur, zona pellicea cingebatur, sponte nascentibus vescebatur ut aves, humano carebat nutrimento, carebat utensilibus, & quasi carnis expers vivebat; qui totus videbatur abstractus a materia, eo quod materialem ejus coagmentationem macerasset & extenuasset inedia, ac prope ad vacuitatem materiæ traduxisset per insignem continentiam; hominem inquam pro justitia, pro veritate, pro Lege non violanda laborantem, dari mercedem mulieri adulteræ.

[187] Sed quonam modo hæc sint permissa, ab eo qui sapienter administrat omnia, [Inde transiturus Orator ad ejus manum,] sciunt ii quibus datus est spiritus, ad ista ex parte aliqua cognoscenda. Discipuli autem ejus cum divisum a capite corpus sustulissent, honoratæ illud sepulturæ mandarunt; ne, si hoc quoque a libidinosis incestisque videretur post decessum, fieret major fomes invidiæ, & sceleris gravioris materia intemperantibus. Sic ergo corpus quidem occultabatur, cum nec ipsum studiosius requireret quisquam, neque seipsum manifestaret Sanctus. Nunc quando ad hunc locum perveni, volo de Prophetico tabernaculo, & manu quæ ipsi adnata, huic sacro theatro explicare quidpiam ex veteri narratione pendens; quæque de iis audivimus & cognovimus, [ex veteribus narrat,] & quæ veteres tradunt historiæ, fusius explicare: undenam scilicet divina hæc gratia allata sit Antiochiam, & quonam translatum fuerit propheticum tabernaculum: quis deinde translationis hujus modus, quis rursus ablationis & exportationis fuerit.

[188] Herodes Infanticida, cum Judaicum multorum principatum traduxisset ad regnum, [Sebasten in honorē Augusti conditam ab Herode,] sub Romanorum tamen imperio, multisque modis affectaret his fidelis benevolusque videri; id effecit, ut ipsum benevolis aspicerent oculis, nec ullo modo suspicarentur eum a se aliquando defecturum. Ergo ut suus erga eos affectus pateret clarius, etiam condidit civitatem, non procul ab Hierosolymis sitam, unius tantum diei b itinere, eamque Sebasten nuncupavit, id est Augustam, ut hac Augusti Cæsaris appellatione suam in eum benevolentiam & servitutem profiteretur. In ea, qui post ipsum tenuit Principatum, Herodes Tetrarcha fixit c regiam, in qua etiam fuit convivium quo Propheta fuit occisus, & juxta quam fuerat in vinculis Sanctus, in quodam tenebroso reorum domicilio; [quam filius ejus Tetrarcha sedem regni sui fecerit.] cujus ex transverso referunt sepultum fuisse corpus Præconis veritatis: quo etiam in loco dicunt prius fuisse alterum sepulcrum Prophetæ Elizæi, adeo ut duo loculi viderentur jacentes simul uno & eodem loco. Ibi quoque templum maximum olim extructum fuerat, quod, propter ea quæ in ipso fiebant miracula & pulchritudinem, fuerat incomparabile. d Cum autem tectum ejus tempore defluxisset, sub dio relicta sunt ejus ædificia; adeo ut una sola remanserit e domuncula, quæ vocabatur sacrorum vasorum custodia, [Hinc Lucas Euang. non valens auferre corpus,] in qua etiam inclusi loculi Prophetarum absque ullo detrimento.

[189] Cum autem Lucas Euangelista, circumquaque omnes obiret regiones, ubi etiam obeundo venit Sebasten, Antiochiæ tactus amore, ut qui in ea esset natus, [manū tulerit Antiochiam,] magno quidem tenebatur studio sacrum illud Præcursoris corpus tollendi integrum; sed quia non poterat, quoniam diligenter servabatur, ablata manu dextera f eam portavit in suam civitatem, loco alicujus alterius beneficii & aliarum divitiarum, ei quæ ipsam aluerat, hanc reddens mercedem educationis. Ab illo ergo tempore sita erat manus illa apud Antiochenos, & magno in honore habita, ac jugis in se habitantis gratiæ fidem miram iis faciens.

[190] Cum autem Julianus Imperii clavum tyrannice arripuisset, g quoniam eos qui ipsum præcesserant persecutores & Dei hostes contendebat superare sceleribus, [qua metu quærentis ipsam Juliani abscondita] & eorum qui pro Christo decertarant quascumque Reliquias, aut integrum etiam corporis tabernaculum, & quæcumque alia fidei nostræ [monumenta] igni mandans, redigebat in cineres, magno studio venit Antiochiam; simul quidem ut immunda mysteria celebraret in ara idololatrica, quæ erat in Daphne; simul ut perscrutaretur & flammis traderet si quid sanctum inibi depositum h reperisset. Hoc ejus crudele Decretum cum esset Antiochiæ nuntiatum, qui erant Christianarum partium, sacram Præcursoris manum studuerunt clam includere cuidam turri civitatis, quæ Gonia id est Angulus dicebatur, ne capi ab idololatra posset. Qui autem Pontificalem Sedem tenebat i Hierosolymis, cum idem execrabile Decretum auditione percepisset, [& corpore Hierololymis Alexandriam transmisso,] nec tyrannum omnino moraturum, quin ad sacra loca ascenderet, & quæ in eis erant pretiosissima corpora igni tradenda mandaret; hoc diligenter & magno studio adhibito curavit, ut e loculo ablatum Præcursoris tabernaculum transmitteret servandum in civitate k Alexandrina, alio quodam communi corpore pro eo intra loculum ipsum deposito.

[191] Postquam autem Antiochiæ omnia scrutatus ille impius, ea est aggressus quæ fieri non poterant, [alioq; supposititio combusto] & absconsa manus nusquam compareret, suo frustratus desiderio, & in reliquum propheticum corpus furore actus; misit usque Hierosolymam qui id perquirerent, & igni traderent. Quod cum ad finem esset deductum, & commune, quod pro illo sepultum fuerat corpus, ab iis qui missi fuerant esset in cineres redactum; illinc solvens duxit exercitum ad obsidendam l Edessam, eo quod incolas planum erat stare a partibus Christianorum. Aiunt autem quemdam ex suis famulis, [ipse perierit.] qui libere cum eo loquebatur, & erat ei valde conjunctus, ex animo vero rem Christianam colebat & honorabat, eum a cœpto prohibuisse, & ad bellum adversus Persas gerendum incitasse: in quo plaga divinitus immissa percussus, vitam finiit miserabiliter.

[192] Postquam autem ad fideles Imperatores redierunt sceptra Romanorum, & reddita fuit libertas Christianis; [Eadē manus per revelationem detecta,] nesciebatur quidem ubinam esset pretiosa manus ab iis qui habitabant Antiochenam civitatem: sed haud ita diu post per diviniorem revelatum fuit visionem, ubinam esset absconsa. Quam cum fideliter ex eo loco sustulissent, in ea honoranda erant insatiabiles. Cum autem non parum effluxisset temporis, Imperator Justinianus, inter alia quæ pie gessit, fecit etiam tale quid. Hanc miraculorum effectricem Præcursoris dexteram ex Antiochia, & Dei ac Domini nostri Tunicam, quæ erat in civitate Maratsemote, & maxime venerandum Caput ex Emesa transtulit ad regiam civitatem: quæ quidem ostendebantur obsignata signaculo sancti Imperatoris constantini, [& CP. allata ibidē manserit.] ad hoc ut non amplius ex eis revelleretur ab iis, qui ea amplecterentur. Ablato ergo signaculo, cum templum Præcursoris quod in Hebdomo est ædificatum, per Domini Tunicam & ejusmodi sacras Reliquias sanctificasset; rursus remisit, suis obsignata signaculis, unde eo venerant; solam dexteram Propheticam relinquens non signatam, quia ungebatur unguentis m & sustollebatur in festo Exaltationis,

[193] Et sic quidem de his relatum est a veteribus, aliis alia de manu ista narrantibus, [Narratur autē quod Antiochiæ draco fuerit,] conclusa tamen in unam & eamdem fidei notionem, & expellentia omnem incredulitatem, nemine procul aberrante a veritate. n Quodsi etiam oportet meminisse miraculi alicujus, Antiochia nobiscum testimonium feret ejus quod dicturi sumus, auditione acceptum ab iis qui istic sunt versati. In caverna delitescebat quidam draco in ejus finibus, quem civitatis incolæ referentes inter Deos, [cui quotannis virgo objiciebatur,] anniversario honorabant sacrificio: id autem erat puella virgo, quæ primam attigerat pubertatem, & propter non pollutam virginitatem draconi victima servabatur. Quis autem modus sacrificii? In eum ipsum locum in quo erat caverna draconis Antiocheni, publice confluentes & frequens facti theatrum, cum puellam circumduxissent, præbebant draconi devorandam. Is vero proserpens ex caverna, insperatum atque incredibile videbatur miraculum, suisque pedibus serpens ac repens, & naturali intus spiritu incurvatus, atque instar undæ tumefactus, hianti ore & dilatato thorace accipiebat sacrificium & lacerabat dentibus. o

[194] Pro more autem sors obtigerat cuidam Christiano, ut suam daret filiam draconi sacrificandam: [cumque in Christianā sors cecidisset,] qui stimulis sauciatus naturalibus ex corde suspirabat ad maximum Præcursorem; & ut filia a morte servari posset, tale quid excogitat. Cum magnam vim auri apud se abscondisset, petit ab eo qui sanctam servabat manum, ut hanc adorare permitteretur: & quod petebat obtinuit. Cum vero in his esset, & sub prætextu adorandi, effudisset quod latenter ferebat aurum, recta illuc processit; interim dum ædituus, qui id observaverat raptim accurrit ad colligendos nummos homini elapsos. [pater ejus demorsum sacræ manus pollicem,] Ille autem, qui petierat recipi se ad sacrum pignus adorandum, in loculum ejus se intromittens totumque inclinans, venerandæ dexteræ pollicem, divino sauciatus desiderio, mordicus veluti osculabundus arripuit, dentibusque præcisum occultavit, & abiit. Cum autem jam dies adventasser sacrificii, incolarumque & accolarum collectum esset theatrum; accessit pater puellam deducens ad sacrificium: [in fauces draconis immiserit,] & cum fuisset prope draconem, cumque vidisset vasto ore hiantem, horrendisque sibilis circumfusos terrentem ac victimæ inhiantem; sacrum illum ac venerandum digitum in apertum ejus rictum jaculatus, crepare eum statim ac mori fecit.

[195] His ita gestis, pater quidem vivam filiam domum reduxit, & lacrymis simul gaudioque perfusus, ad mirabilem inopinatamque filiæ liberationem narrabat. Qui autem adstabat populus, [eoque sic extincto filiam salvaverat:] insigni miraculo obstupefactus, ingentes Deo agebat gratias. Hinc factum est, ut eo loci construeretur templum Præcursoris, quod nominarunt Κρεμαστὸν id est suspensum, sive quia illius solum supra terram altius elevatum sit, sive quod ad tantam sublimitatem elevatum ejus fastigium est, ut eminus conspicientibus videatur propemodum pendere in aëre. In eo cum sacrum istum mirificumque digitum deposuissent, [quare excitatum ibi templū sit,] eum festis honorant anniversariis, miraculum quod factum fuerat per commemorationem transmittendo ad posteros. Dicitur etiam aliud signum valde memorabile Antiochiæ fieri; [in quo manus prodigiosa servaretur.] hujus scilicet sanctæ manus aliquando quidem extendi digitos, aliquando vero p contrahi; & eorum quidem extensione fertilitatem fructuum futuram significari, contractione vero penuriam.

[196] Porro cum multi ex præcedentibus Imperatoribus desiderarent sacram manum possidere, neque permittere ut ea diutius velut captiva maneret in potestate barbarorum partes illas occupantium; [Occupata autem a Barbaris urbe,] augebatur quidem tam præclaræ rei desiderium, sed ejus obtinendæ modus nullus apparebat, quia quantumvis multa pecunia offerretur pro comparando ejusmodi thesauro; non erat hoc aliud quam aërem verberare. Desiderabatur ergo ab omnibus, Christi nomen invocantibus; & quibuscumque incidebat de ea re cogitare, inenarrabilibus gemitibus orabant Deum, ut oculis benignis populum suum aspiciens, tam sacri pignoris possessorem faceret ac spectatorem. [quidā Diaconus, tempore Romani & Constantini Impp.] Quoniam vero divinæ providentiæ præfinita sunt omnia, ei qui cuncta præscivit ante mundi constitutionem, & tempora nostræ inscientiæ despicit, per multam suam miserationem placuit, ut magnum atque insigne miraculum revelaretur in hac generatione nostra, qua q Constantinus & Romanus laudatissimi & in purpura geniti habenas tractabant Imperii; venerandæ scilicet manus exportatio & revocatio: modus autem gestæ rei valde memorabilis & inexpectatus fuit.

[197] Vir quidam, in Ordinem Diaconorum civitatis Antiochenæ relatus, superna inspiratione divinoque zelo motus cogitabat, [contracta cum custode familiaritate,] quonam modo posset sublatam inde dexteram desiderantibus ipsam Christianis donare: hoc autem sic tentavit assequi. Est in ea civitate pulchrum atque excellens templum, Petro Principi Apostolorum positum, in cujus vestibulo cum cœpisset habitare, cum sacrorum quæ istic erant vasorum custode amicitiam contraxit, per quam ipsi liceret una cum ipso totis noctibus assidere loculo venerabilis manus. Hoc cum ei non permitteret is cui concredita custodia erat, aliam ei machinam statuit admovere. Lauta ac sumptuosa cœna excepit hominem, cumque largioribus haustibus provocatum in altum soporem demersum videret; [eam astu furatus,] per quamdam fenestram se dimisit in ecclesiam, sensimque ac sine strepitu sacrum aperiens loculum (O rem dictu audituque mirabilem!) pretiosam quæ desiderabatur dexteram accepit; & summo inde regressus [silentio] asservabat caute ne deprehenderetur id quod erat furatus.

[198] Hinc excedit Antiochia, magnos inter metus ne inimicis innotesceret, & multis ad Deum precibus utens, [excipitur ab obviam missis;] quod posset animi sui propositum exequi: atque ita locum de loco mutando, per vias periculosas atque difficiles, festinabat confinia Romanorum attingere: ad quæ cum pervenisset, solutiori animo & formidine vacuus contendebat ad Regiam. Postquam autem fidelis Imperator ejus rescivit adventum, admirabili obstupefactus nuntio, non satis dignas poterat invenire gratiarum actiones ad Deum, pro tam insperata felicitate. Emisit autem confestim qui sacrum pignus cum hymnis, lampadibus & suffitibus exciperent; ut sicut ipse Sanctus, vox clamantis in deserto, jussus fuerat parare viam Domini, rectas facere semitas ejus; [deinde a Patriarcha & Senatu Chalcedonem progressis,] ita etiam ipsi Christianam ingressuro civitatem, pararetur honestus & decorus introitus. Cum vero appropinquaret Chalcedoni, soluta e portu est Imperatoria navis, Patriarcham r vehens, cum Sacerdotibus, Clero & Senatu, multisque illustribus viris, ut sacrum illum thesaurum deportarent in regiam: pariter autem egressa in navibus est innumera populi multitudo obviam Sancto.

[199] Cum vero ipsum manibus accepit Pontifex ulnis ipsum suis laturus, & mare denuo conscendit; videre erat ipsam aquam, [ipso die Epiphaniæ,] præter morem placidam & tranquillam, mollibus fluctibus adlambere navigium, atque ante ipsum veluti exultare, iterque ad Imperatorem accelerare. Accidit autem etiam hoc admirabile & manu venerandi Præcursoris dignum. Aderat dies festus Sanctorum s Luminum, in quo vera lux Jordanis fluenta ingressus humanæ naturæ ruinam reformavit & quoniam præcedente ipsum festum die, jejunio præpurgamur; contigit ut ipsa hora Vesperarum, t in qua Christianis mos est peragere sacrificium, divina manus advenerit: quam cum Christi amantissimus Imperator tamquam divinum donum atque mortis expers suscepisset amplexu, testesque desiderii ac fidei lacrymas multas fudisset; reponit in medio templorum v regalium; adeo ut omnes crederent illum ipsum adesse Baptistam, licet inconspicuum, & aquas dextera sua sanctificare. Hinc canebantur hymni spirituales, illata lumina illustrabant ecclesiam; omnium oculi in capsam intenti, ipso aspectu ex ea sanctificationem hauriebant.

[200] Sic quidem cum festum sanctorum Theophaniorum, [festo autem baptismatis celebrato,] & diem consequentem in quo sacri Præcursoris memoria nobis est altius tradita (quippe qui divini baptismatis mysterio x inservierit) peregissemus ac celebrassemus; judicatum fuit par esse, ipsius quoque manus Depositionem annuis festis honorare, & hanc quoque connumerare y aliis, ut nulla ejus memoria non sit undequaque gloriosa. Et nunc adest hoc festum clarum & insigne, post circularem anni ambitum, distillans nobis imbres miraculorum, & ea afferens quæ animis nostris futura sunt conducibilia. Est ergo nobis proposita manus Baptistæ & Præcursoris, incorporeis circumdata virtutibus, quæ virtutem illi inhabitantem mirantur. [decretum est ut annua rei memoria eo die ageretur,] Et quidnam est hodie templum hoc venustius? quæ venerabilior ædes ac speciosior hac? in qua repositus sacer hic atque divinus thesaurus, cum cælestibus spectaculis contendit, luminum innumerabilium splendore: sub quibus quæ superne descendunt gratiæ Spiritus sancti, dispensantur animabus eorum, qui ipsam laudant ac celebrant, pro modulo fidei unius cujusque, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria & potentia in secula seculorum. Amen.

NOTÆ ET CENSURÆ D. P.

a Si mortuo Philippo ducta uxor fuisset, poterat hæc ratio illicitum connubium reddere, quod solum fiebat licitum, imo præceptum, pro suscitando fratris absque herede defuncti semine ac nomine; nunc vero potior alia ratio accusandi erat, quod Philippo etiamnum vivente, peccabatur expressius contra Legem Levitici 18 & 20 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est, & qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam.

b Imo bidui: nam 15 horarias leucas utrique urbi interponunt tabulæ Adrichomii & aliorum, ut errore typographico factum videatur quod Baudrand in sua Geographia solum numeret p. m. 35 pro 45.

c [Popularis error sec. 10 de Herodis Tetrarchæ regia apud Sebasten.] Jam supra dixi, totam Samariticam regionem, una cum reliqua Judæa, spectavisse ad Procurationem Romani Præsidis, ut alienissimum a verisimilitudine sit, quod ibi Herodes Junior habuerit regiam, adeo procul a sua Tetrarchia seu regno Gallilææ, uti recte animadvertit Burchardus apud Canis. tom. 6 antiqu. Lect. in descriptione Terræ sanctæ pag. 308. Ideo refutans sententiam prænotatam, quam interim communiter creditam, seculo 10 & seqq. patet ex omnibus qui tunc argumentum istud de locis sanctis tractarunt. Ipse vero, qui sub annum 1283 claruit, judicio Vossii in libro de Historicis Latinis, [hujus seculo 13 miserabilis facies,] locum ut vidit, sic describit: Samaria civitas, nunc Sebaste, quondam caput regni Israël, nunc peccatis exigentibus nec unicam habet domum, nisi tantum duas ecclesias; in summitate montis unam, ubi quondam fuit palatium Regis … Sacra ecclesia est etiam in honore S. Joannis Baptistæ, in qua sepultus fuit inter Helisæum & Abdiam; & vidi sepulcrum ejus, sed non intravi: quia Saraceni fecerunt sibi inde Mameriam. Tales autem ruinas non vidi in Terra sancta, cum tamen multas & magnas viderim nisi in Samaria … Murus civitatis erat fere in pede montis, [& rudera ingentia,] firmis valde turribus: & interius mons paulatim surgens in altum, & circumseptus ædificiis, quasi botrus, uvæ granis consitus, & tendens in altum. Regia domus erat supra in monte, pulchra nimis, ubi adhuc videntur columnæ innumerabiles, quæ sustentabant palatia & deambulatoria: & in circuitu montis, infra sub regia domo & mansionibus militum, in loco ubi erat forum rerum venalium, adhuc fere per totum circuitum, circumdant columnæ marmoreæ montem, stantes hinc inde, quæ continebant testudines platearum. Breviter nescio quid magni non possit dici de illa civitate, quæ ad tantam miseriam nunc devenit.

d Joannes Phocæ qui an. 1185 Terram sanctam lustravit num. 12 In media, inquit, civitate carcer est … subterraneus & viginti gradibus in eum descenditur; in cujus medio altare erigitur, ubi Joannes Baptista, juxta prænotatam erroneam traditionem, capite truncatur. A dextera altaris urnula visitur, in qua S. Zachariæ Præcursoris patris corpus servatum fuerat: a læva, altera urnula, [ædes subterranea, credita carcer Joannis fuisse,] in qua corpus S. Elisabetæ, ejusdem matris jacet: quemadmodum & in utriusque carceris lateribus variorum Sanctorum Reliquiæ, & discipulorum Præcursoris quiescunt. Supra carcerem templum visitur & in eo urnæ duæ, ex candido marmore excisæ, quarum dextera combusti corporis venerandi Præcursoris cineres, altera Helisæi Prophetæ corpus continet: [eique superstructa ecclesia in qua manus sinistra monstrabatur.] supraque in aureo vase sinistra Præcursoris manus, quaquaversum & ipsa auro obducta. In medio & superiori civitatis colle, antiquitus erat Herodis regia … nunc vero locus ille Græcorum monasterium est. Templum monasterii trullatum, & in læva altaris parte cellula, & in ejus medio ex marmore umbo, in longe altissima fossa conspicitur, in qua prima venerandi & Angelis reverendi Capitis inventio fuit. Potuit talis fossa ad alios usus ibi olim facta, apta videri ad confirmandam vulgi animis impressam opinionem, de ibi capto & decollato Baptista.

e Non est verosimile quod primo Christianitatis seculo necdum decurso ut hic supponitur, adeo vastata regia ista fuerit.

f Ubicumque tunc fuerit Baptistæ tumulus (certe non intra civitatem) haud crediderim fuisse tam negligenter occlusum, ut facile potuerit aperiri: sed neque Lucam corpus miraculo se integrum fuisse mutilaturum manu abscissa vel abstracta: quando autem Constantino regnante, & condita Sebastæ ecclesia huc allatum illud est; vel potius quando sub Juliano dissipatum combustumque fuit; potuit manus utraque fuisse subtracta rogo, & altera earum ablata Antiochiam: quæ quia prædicatæ apud se fidei laudem civi suo S. Lucæ adscribebat, hunc potissimum credere voluit sacri doni auctorem.

g Imperavit Julianus a die 5 Octobris aut 3 Novembris anni 361, ad 26 Junii 363.

h Julianus an. 362 Antiochiæ moram trahens, & repetitis vicibus in Daphnen se conferens, Apollinis simulacro cultum exhibiturus, [Julianus Apostata falso accusatur passim violasse Sanctorum Reliquias:] nullius ut sperabat responsi gratiam ab idolo retulit: quocirca ex repositis in Daphne sancti Martyris Babylæ reliquiis, silentium idolo obvenisse suspicatus, cuncta mortuorum cadavera ac Martyris ipsius ibi recondita (in suburbiis enim tumulare mortuos licebat) efferri jussit, ut scribit Theophanes, non comburi: nec enim ita palam insaniebat versipellis, imo Christiani qui Antiochiæ erant, isto ejus mandato intellecto, simul omnes effusi cum mulieribus, & parvulis (uti Socrates scribit) loculum S. Babylæ, ex Daphne in urbem comportarunt tripudiantes gaudio & Psalmos concinentes, quibus perstringebant Gentilium Deos, eosque qui illis & simulacris eorum fidem adhibebant. Quam suam contumeliam ultus Fulianus est scripto Mysopogone, nec aliter, sed idololatriam restaurare edicto suo contentus, dissimulabat quidquid in audaciam erecti Gentiles, contra Christianos eorumque sacra designabant: & sic illi alia multa enormia patrarunt, quæ breviter sic explicantur in Chronico Paschali, In Palæstina etiam S. Joannis Baptistæ Reliquias quæ Sebaste erant, [scelus hoc Paganorū fuit, ab ipso dissimulatum.] dissiparunt. Rufinus scribens annis dumtaxat 40 post rem actam & ipse in Palæstina diu versatus lib. 12 cap. 28; Juliani temporibus, inquit, veluti relaxatis frænis efferbuit impietas, ex quo accidit ut apud Sebasten Palæstinæ urbem, sepulcrum Joannis Baptistæ mente rabida & funestis manibus invaderent, ossa dispergerent, atque ea rursum collata igni cremarent; & sanctos cineres pulveri immixtos per agros & rura dispergerent. Pergit deinde narrare Rufinus quomodo quidam ex Hierosolymis Monachi, inter eos qui ossa ad exurendum legebant mixti, diligentius congregantes, furtim se vel stupentibus vel insanientibus subtraxere, & ad sui monasterii Patrem Reliquias pertulere.

i S. Cyrillus hic fuit, ab an. 348 ad 389 Hierosolymis Episcopus; qui priusquam fingeretur in sua potestate habuisse corpus S. Joannis, comminiscendum erat aliquid de occasione ac modo, quo ipsum translatum Sebaste Hierosolymam fuerit, antequam Imperium acciperet Julianus.

k Ast Rufinus dicit Philippum dicti monasterii Patrem Reliquias misisse Alexandriam: de quibus quid ibi actum sit, dixi 2 Maji ad Vitam S. Athanasii qui illas excepit, num. 334.

l De Edessa a Juliano obsessa nihil veterum aliquis, [Idem Edessam non obsedit, sed sprevit.] imo Sozomenus, qui anno 440 florebat, scribit, lib. 6 cap. 1 quod prætergressus contemptim Edessam (fortassis propter odium incolarum, quia civitas illa jam inde ab Apostolorum temporibus Christianam religionem professa fuerat) Charras venit: ubi Baronius observat ex ipsiusmet Juliani Epistolis, quod Edessenis infensus quidem fuerit, quippe qui eorum omnes ecclesias expilari mandarit: totum tamen iter ab Antiochia Nisibin sic describit, ut appareat de re alia nulla, quam de meditata pridem expeditione Persica cogitasse infelicem; tantum abest, ut ea cogitatio primum fuerit injecta Edessam obsidenti.

m Intelligo quod sicut Caput Emesæ juxta Vitam S. Matronæ infundebatur Oleo, inter fideles distribuendo; [Oleum Reliquiis SS. infundi solitum.] sic etiam Dextera Antiochiæ, ubi etiam agebatur proprium Exaltationis festum, cujus adhuc requiritur dies. Ad istam autem infusionem immediate faciendam, opus erat sacram manum suæ thecæ eximi, nec poterat ea obsignata haberi. Porro Justinianus de quo hic, regnavit ab anno 527 ad 565.

n Hac scilicet, quod ab antiquo & immemorabili tempore manus ista fuerit Antiochiæ: quodsi aliorum quoque diversas in aliis circumstantiis narrationes retulisset Auctor, fortassis inter eas reperiretur aliqua multo verosimilior, quam quæ allatam manum fingit a S. Luca, ipsis Euangelii prædicati initiis.

o Non credo quemquam nunc futurum, qui aliter hæc legat quam fabulam, ad imitationem Andromedæ fictam: totius tamen hujus sermonis epitome recitatur in Menæis & Synaxariis 7 Januarii.

p In Menæis expressius dicitur hoc fieri solitum κατὰ τὴν τῆς ὑψώσεως τοῦ τιμίου στὰυροῦ ἑορτὴν ἐν τῷ ὑψοῦσθαι ταύτην τὴν τιμίαν χεῖρα ὑπὸ τοῦ ἀρχιερέως; in festo exaltationis venerandæ Crucis, XIV Septembris, dum Archiepiscopus ipsam venerabilem manum attollit: ut aliud forsitan hujus festum quæri non debeat Antiochiæ observatum.

q Hic demum rem oculata fide compertam narrans Auctor, fidem incipit mereri certiorem. Tempus autem hic notatum definitur ab anno 948, quo Romanus factus est consors Imperii; & 959, quo Constantinus obiit. Porro ex eo quod mox infra nominetur Imperator in singulari, scilicet Constantinus, verosimile fit, rem actam haud diu post Romani adhuc decennis assumptionem.

r Theophylactus hic fuit filius Romani Lecapeni, omnia sub nomine generi sui Constantini in imperio administrantis, usque ad annum 944, qui Helenæ Augustæ frater, admodum juvenis evectus ad solium est circa annum 939: quod totis 23 annis tenuit, indignus eo gradu.

s Epiphaniam vocant Latini 6 Januarii ipsis æque ac Græcis celebrem; sed hi potissimum tunc recolunt Christi baptismum, unde festum Luminum: nam baptismus, illuminatio; baptizare, illuminare ipsis dicitur.

t Hic mos Ecclesiæ utriusque fuit antiquitus, & etiamnum est Orientalibus usque ad Vesperas protrahere jejunium, ac tunc primum sacrificare, tum cœnulam sumere. Nos autem eumdem morem tenemus in Quadragesima, Vespertinum Officium meridiano prandio præmittentes.

v Magni scilicet Palatii ecclesiam vel capellam, quam Cangius cap. 7 num. 10 indicat fuisse in ea parte, quæ Bucoleontis dicebatur, ipsique mari imminebat; a simulacris Bovis & Leonis colluctantium atque in portu stantium nomen adepta, ut ait idem in sua Constantinopoli Christiana pag. 119; toto tamen illo capite varias Palatii istius partes & appellationes distinguens, nullius in eo positæ capellæ meminit, quod mirum satis: alibi fortassis de illa agit sub proprio suo quodam nomine, quod non vacat scrutari.

x Ex more scilicet Græcorum, majoribus quibusque Christi aut Deiparæ festis subjungentium eorum festum, qui ad mysterium proxime celebratum propius spectant; puta Angeli Gabriëlis, post festum Annuntiationis; &c.

y Non tamen diverso die, sic enim Rubrica Menologio ad VII Januarii. Τῷ ἀυτῷ μηνὶ ζ᾽ σύναξις τοῦ ἁγίου Προφήτου Προδρόμου καὶ Βαπτιστοῦ· συνέδραμε δὲ καὶ τῆς παντίμου καὶ ἁγίας ἀυτοῦ χειρὸς πρὸς τὴν βασιλεύουσαν μετένεξις. Eodem mense Januario die VII, festum sancti Prophetæ Prodromi & Baptistæ Joannis; concurrit autem in hunc quoque diem translatio venerandæ ac sanctæ manus ad Regiam civitatem: deinde recitatur Epitome quam dixi sermonis hujus; in reliquo autem Officio utpote vetustiori, composito per S. Theophanem Canone, nulla fit mentio manus.

CAPUT IV.
De Reliquiis Capitis S. Joannis Baptistæ in Occidentem allatis.

§. I. Translatio Faciei Ambianos in Galliam.

[Prologus]

AUCTORE D. P.

[201] [Capta CP. an. 1204 a Latinis] Ad hoc punctum, quod Eruditissimo Cangio scribendi occasio & scopus fuit transiturus ille; Caput 8 orditur ab expeditionibus Francorum in Orientem, quorum Cruce-signatorum classis, anno MCCII juncta Venetis, Jaderam in Dalmatia obsidentibus, urbe ea obtenta consilium cepit pariter navigandi Constantinopolim, cum Alexio Comneno juniore, eorum opem implorante contra patruum Alexium Ducam, qui fratrem Isaacium a throno dejecerat, oculisque privatum tenebat in carcere. Cesserat ex sententia res, [inventa in Manganis facies,] nihilque aliud expectabant Cruce-signati, quam ut acceptis quæ promissa fuerant subsidiis, in Terram-sanctam tenderent: cum eis nuntiatur obiisse Isaacium, & juniorem Alexium strangulatum ab Alexio Duca alias Murtzuphlo, atque ab hoc sibi bellum imminere. Hac facti indignitate irritati fusis tyranni copiis urbem oppugnant, secundoque assultu armata vi obtinent anno MCCIV, XII Aprilis. Ea sic capta spolium victoribus fuit; [cujus caput an. 1025 adhuc erat in mon. Studii.] nec profanis tantum exhausta divitiis est, sed etiam sacrarum Reliquiarum thesauris; quarum præcipuas aliquas enumerans Cangius, in iisque etiam prædictam faciem, quærit qua ratione hæc potuerit juxta ædem S. Georgii de Manganis inveniri; quæ una cum Capite unde sumpta præsumitur anno MXXV, dimissa fuerat in monasterio Studii; nam de alterutro nihil invenitur postea scriptum ab Auctoribus Historiæ Byzantinæ.

[202] Ergo per conjecturam decisurus quæstionem, quam aliter solvere non dabatur; notat quomodo Constantinus Monomachus qui neptem Basilii Porphyrogennetæ (cujus supra num. 163 facta est mentio) habebat uxorem, [Nempe ædis ibi S. Georgio conditæ an. 1050 fundator Basilius,] sub annum ML in loco Armamentarii, ad littus positi atque a bellicis machinis τῶν Μαγχάνων appellati, magnificam S. Georgio ædem exstruxerit, quæ deinde freto ipsi nomen dedit ut Brachium S. Georgii appelletur. Cum autem in eam rem tanta usus fuerit prodigalitate, ut exhaustis Imperii thesauris necesse habuerit ad exactiones novas gravesque recurrere; consequens esse putat Cangius, [videtur multas illuc intulisse Reliquias.] ut nihilo minus studuerit, acceptis undequaque pretiosioribus Reliquiis, novam ecclesiam locupletare. Certe Joannes Cantacuzenus, qui deposita Purpura istic Monachum induit anno MCCCXXXVIII, lib. 1 cap. 39 historiæ indicat, magnam ibi suo tempore fuisse earum copiam. Verum eo loci solum memorari invenio, τὰ ἐν ἀυτῇ τῶ Μαγκάνων μονῇ τῶν τοῦ χριστοῦ σωτηρίων παθῶν τεθησαυρισμένα σύμβολα, in eodem Manganensi monasterio reposita salutarium Christi passionum symbola, quod ad Sanctorum Reliquias ægre traduxeris; nisi a potioribus, quales sunt Christi, ad inferiores, quales Sanctorum sunt, argumentando.

[203] Ut ut est, ea quæ est Ambianis Facies, ista in ecclesia reperta dicitur; reperisse autem eam asseritur Walo de Sartone, vico prope Dulendium Picardiæ oppidum, sex leucis ab Ambianensi civitate dissito, cujus Toparcha Miles de Sartone, pater Walonis, [Inde certe faciem abstulisse dicitur Walo de Sartone.] tres fratres habuit; Petrum, Nicolaum, & Walonem, omnes Canonicos Ambianenses; uxorem autem Margaritam Enguerandi, Vicedomini Pequiniacensis filiam; unde nati Anselmus, paterni Domini heres; Galterius & Walo, Canonici Ambianenses nuncupati in monumentis istius ecclesiæ; Gerardus, Joannes, Radulphus & Alisia: Walo autem, priusquam Cruce assumpta discederet ex Gallia, fuerat Canonicus ad S. Martini Pequiniacensis. [postea Ambianensis, tunc Pecquiniacensis Canonicus,] Ita Cangius præcitato Capite num. 7, allegans in margine Necrologium ecclesiæ Ambianensis, sub die VII Februarii, & XXVI Augusti; necnon Chartularium Abbatiæ S. Joannis ibidem, foliis 207, 217, 218 &, 236.

[204] Apte autem notat, eumdem Walonem dici Canonicum ecclesiȩ S. Georgii Constantinopolitani, [imo & S. Georgii CP.] ex nova Latinorum institutione, nec enim apud Græcos ea ætate fuisse usum Præbendarum Clericalium; sed ex Monasterio Monachorum in commune viventium, factam a Latinis fuisse Collegiatam ecclesiam, intelligitur ex Innocentii III Epist. 185 lib 13, scripta Salimbriensi Episcopo, & S. Mariæ de Blakerna & S. Georgii de Mangonia Decanis Constantinopolitanis. Ex istius porro Walonis ore scripta est historia Translationis prætitulatæ, quam habemus ex Ms. Nicolai Belfortii, collatam cum Ms. Collegiatæ S. Wulfranni in Abbatisvilla, urbe X leucis infra Ambianos sita. Ipsam hic habe.

HISTORIA
Ex Mss. Ambianensi & Abbavillano.

A. COÆVO EX MSS.

[205] Ab urbe Bysantina nuper in Gallias factæ Translationis faciei gloriosi Baptistæ nondum sublato de medio fideli teste, [Auctor ex ore Walonis narrat,] ex cujus monasterio ad nos usque delata est, visum est nobis Translationis modum debere litterarum apicibus commendari. Francorum itaque Constantinopolitanis in partibus exercitu militante, Crucis imposito sibi signo; postquam ex illa Blastensium & Cumanorum famosa victoria, Balduinus a Imperator, Domino permittente miserabiliter in eorum manus incidisset, & jam per menses quindecim de morte seu vita ipsius nulla fuisset reddita certitudo, & Henricus b frater ejus (penes quem rerum gerendarum summa remanserat) adeptus fuisset culmen Imperii; quidam ex Francis, [quod hit regressurus in Galliā,] qui cum exercitu ab initio venerant, repatriare volebant. Inter quos quidam Walo, Clericus Ambianensis diœcesis (cujus relatio nobis historiæ præsentis feriem notam fecit) suum cum ceteris maturabat regressum.

[206] Angebatur autem ille non modicum, quod nullas secum insignes Reliquias haberet, [nec valens eo transferre Reliquias quas invenerat] quibus rediens Gallicanam Ecclesiam posset honorare: præsertim cum thesauros inæstimabiles, tam sacrorum quam alias utilium, a plerisque quasi diebus singulis intelligeret inveniri. Verum eo tempore quo fere capienda fuerat civitas, consensum est ab omnibus & juramento firmatum, ut quidquid infra annum a die captionis singulorum deveniret ad manus ex inventione sive lucro (Secundum quod vulgaris est dictio) ex successu bellorum, [primum caput CP. anno;] in publicum proferretur distribuendum, pro qualitate & meritis personarum. Quo sane anno caput S. Christophori, brachium S. Eleutherii, & quædam alia pretiosa invenerat, quæ Trojano c Episcopo, ad ea recipienda quæ pertinebant ad ecclesiam deputato, pro suo reddiderat d juramento. Post lapsum vero anni, non multum fuerat solicitus in quærendo, cum nihil de suo reditu cogitaret. Habebat enim in ipsa Constantinopoli Canoniam in ecclesia S. Georgii de Mangana.

[207] Accidit autem ut cum in die nativitatis B. Virginis suam introiisset ecclesiam, [anno altero, inter ruinas veteris palatii,] nec auderet cum ceteris in ordine suo solenniter Vesperis interesse, eo quod clericalem (cum nuper de exercitu Lyciæ rediisset) non ferebat tonsuram, secreto dicturus eas, in vestibulo post altare secederet. Erat autem locus ille in appendicio, inter ipsam ecclesiam & quoddam vetus e palatium, Imperatoriæ quondam capax Majestatis. Ibi ergo ex intimis præcordiis alta ducens suspiria, revolvebat apud se si forte Dominus pro sua multiplici misericordia decrevisset eum non vacuum ad propria remittendum. Cujus vota prospiciens qui supplicum preces solet audire, [invenerit vultum S. Joannis Baptistæ,] non solum quod sperare poterat, sed & ultra spem ejus omnem, desideratissimum ei contulit thesaurum. Nam post Speciosum forma præ filiis hominum, & post illam Virginem incomparabilem, quæ ipsum intemerato concepit utero; quis nescit omnes Baptista esse inferiores? Et si Dominus, ut clarissimum est; si Domina ut credi pium est, cum corpore sunt assumpti; quid inter Reliquias Sanctorum elegantius quærimus, quam partem, prȩsertim nobilissimam toto corpore Prȩcursoris?

[208] Porro cum venerabilis Canonicus oculos ad quamdam pilam monasterii fortuito conjecisset; omissam in ejus base fenestellam inspexit. Erat autem locus incultus, & quem negligentia dignum judicaret. In ejus obstrusionem rudem vidisses acervum ruderum, [in locello negligenter obstructo,] prȩter artificiosum ordinem positorum fœno interjecto, sine omni smaltha seu bitumine obvolutorum. Hȩrens igitur, ut erat ardenti animo, & breves nihilominus habens inducias, circumspectione didicit omnes custodes & ostiarios, scilicet imprȩmeditatos, sibi locum dedisse. Et clauso super se ostio, trepidus primam structuram fœni & ruderum ad se traxit; [at primo digitum & brachium S. Georgii,] quam duo vasa spectabilia secuta sunt; in quorum uno digitum, in altero brachium S. Georgii se comperit invenisse. Sed a superventuris prȩ temporis angustia sibi timens, loco non perfecte scrutato, fœnum & rudera, sicut inordinate repererat, iterum ordinavit. O quanta solicitudine nocte illa pervigil ejus animus fluctuavit? Quodsi vana soporis nebula suos forsitan oculos fatigatos obduxit, expers otii phantasia ex voto diutino multiformis certe habuit materiam conjecturæ.

[209] Mane facto, cum multa diligentia locum cœpit eminus excubare; [deinde duas lances,] & alias sibi caram suorum frequentiam ægre ferens, proposito suo idoneum tempus venabatur. Tandem vero libris, vasis, vestimentis, & ceteris necessariis pro re divina celebranda extralatis, singulisque circa deputata officia occupatis, sola coma nutrita Walonem apud alios excusabat, quo minus ibi remanens haberetur suspectus. Claudens ergo confestim ostium, amovit impiger struem totam; & ecce duos discos argenteos magnos, rotundos, cum sibi respondentibus operimentis invenit. Quid intus lateret, inspicere non licebat, temporis latitudinem non habenti. Quamobrem verecundia docente, [quas alibi absconderit,] retruso latibulo in partem fracti illius palatii, a nullo penitus hominum solitam frequentari, sub noctis silentio repetendos abscondit, nec neglexit retrusionem suam iterum diligenter intueri, ne qua eum forte moti vestigia straminis accusarent. Visumque est ei diei illius residuum addere super longitudinem aliorum dierum.

[210] Necdum pleno crepusculo præstolato, discos suos in secretum tulit cubiculum, [ac postea invenerit continere Capita SS. Georgii & Baptistæ.] nemine consciente. Quibus apertis, in uno caput S. Georgii contineri cognovit ex superscriptione, Agios Georgios; in altero vero superscriptum erat, Agios Joannes Prodromos. Quod cum plene non intelligeret, non est ausus a quoquam sciscitari quid esset. Fregit autem discos magnos, reservatis sibi minoribus, in quibus erant illa duo capita signata, & in duabus peris ea reposuit sub ascellis singulis appendenda: argentum vero discorum vendidit; firmans secum in pios usus tantumdem aut amplius se erogaturum, si quando ad pinguiorem reduceretur fortunam. Explorabat quoque in ecclesiarum parietibus titulos ubicumque, Sanctorum imaginibus superscriptos; & in pluribus locis legebat, A Prodromos, iconiæ superscriptum Baptistæ, interpretatur enim, A Prodromos, Præcursor. Ex quo quanta fuerit jucunditate perfusus, quantaque Dominum gratiarum actione fuerit prosecutus, non est facile sub verborum perstringere paucitate.

[211] Parato itaque navigio, & valefacto Fratribus, pridie Kalendas f Octobris, mare cum ceteris introivit: & fere infra mensem Venetias appulerunt. [Cum quibus regrediens,] Qui cum terram Lombardorum & asperitates montium evasissent, capti sunt in pago qui S. Rainberti g dicitur, in diœcesi Bellicensi. Ubi cum eorum essent sarcinulas scrutaturi prædones, se & sua quadam summa pecuniæ redemerunt. Similiter & cum ad ripam fluvioli, qui sub Amborniaco h castro defluit, pervenissent, ne scrutarentur, iterum aliam pecuniæ summam eos oportuit numerare. [& scrutantium manus bis elapsus,] Quo putas inter hæc metu Walonis spiritus fuerit anxiatus, quibusve perplexitatibus in diversa pulsatus. Thesaurus enim, qui in ejus sinu hactenus latuit, poteritne usque in patriam sine conteste perduci? Si vero ceteris palam fiat, [ac Bellicenses, Sancti digito gloriantes, prætergressus sit,] quomodo carebit indivia? vel quis propulsabit injurias inferendas, præsertim cum in Bellicensium finibus hæc contingant; qui unum Baptistæ digitum i se dicentes habere, inde nimirum se reputant mirabiliter gloriosos. Quid ergo, si eis innotuerit, optandissimam faciem in sua retia decidisse, numquid eam pauperi Clerico verebuntur auferre?

[212] Sed gloriosus & sublimis Deus, ad cujus nutum omnia disponuntur, [Reliquias semper clā socios habens;] via inopinata providit totum fore in tuto. Condixerat enim inter se tota societas, ut postquam terram pacificam attigissent, quilibet juratus quidquid haberet proferret in medium, ut exigeretur a singulis pro suorum valore. Nisi quia inter eos erat quidam nuntius k Imperatoris Henrici, qui Sanctuaria innumera, ex parte Domini sui in Flandriam deferebat; nec ad id ullatenus, nisi exceptis Sanctuariis, se voluit obligare. Hac igitur occasione, Walonem, cum aliud quam Sanctuaria non haberet, nihil oportuit exhibere. Appropinquans denique civitati Ambianensium, quæ quondam Somonobria, modo vulgo dicitur civitas Amenarum, cuidam patruo suo Petro, [ex quibus, aliis alibi relictis,] Canonico Ambianensi, suum significavit adventum; simul significans, quod & secum habebat faciem gloriosi Baptistæ. Nam capite B. Georgii ecclesiam majoris l Monasterii decoravit; brachium vero misit ad m Pinconiensem ecclesiam, cujus erat Canonicus; & digitum ad Sartonem, unde extiterat oriundus.

[213] Veniens itaque Petrus Waloni obviam ad vicum qui dicitur n Bellum-forte; susceptum ab eo Sanctuarium, ad venerabilem Richardum o tunc Ambianensem Episcopum, virum industrium, [faciem Baptistæ defert Episcopo Ambian.] virum suavis eloquentiæ, virum summæ liberalitatis visceribus affluentem, cum summa duxit reverentiæ deferendum: cujus profecto meritis Ambianensi Ecclesiæ, tantæ munus honorificentiæ, ipsius tempore debebatur: cum ipse jucundissima composuisset cantica de decollatione sanctissimi Baptistæ (quæ in die collectionis Ossium ejus, & hodie p in eadem ecclesia decantantur) quasi quodam præsagio, vel potius divino nutu præveniens hujus adventum, & quoad hoc Præcursorem præcurrens.

[214] Sequenti Dominica qua scilicet cantandum q Gaudete; Waloni extra mœnia civitatis processionaliter occurrerunt, [qui illud in ecclesia collocat 17 Decembris 1206.] sibique (ut erat) præter vestem nuptialem imposito Sanctuario, cum hymnis & canticis ad matricem ecclesiam sunt reversi: in qua dictus Episcopus eidem contulit Canoniam in Ascensione r Domini subsequenti. Et ipse quidem postmodum, in compensationem argenti discorum quos fregerat, in domo sua, in claustro Ambianensi, capellam duxit in honorem Sanctorum Joannis & Georgii construendam. Facta est autem dicta translatio ad Ambianensem ecclesiam, sexto decimo Kalendas Januarii, anno millesimo ducentesimo sexto, eodem Domino nostro Jesu Christo præstante, cui est honor & gloria, per immortalia secula seculorum, Amen.

ANNOTATA D. P.

a [Infelix exitus Balduini Imp. CP. 1204.] Balduinus, ex Comite Flandriæ Imp. CP. ipso anno 1204, quo capta urbs fuit, electus; anno sequenti Adrianopolim in Thracia obsidens, resistentes istic sibi obsidens, & Græcos Joannicio Walachiæ ac Bulgariæ Rege obsessis in subsidium venienti occurrens; dum recedentes insequitur animosius quam prudentius, in insidias lapsus fuit, captusque 15 Julii & abductus, denique uno post cladem anno crudeliter interfectus. Ita, ex scriptoribus Græcis ejus ævi, noster Labbe in Epitome Chronologica. Illorum unus Nicetas, Misorum Ducem appellat Joannem, eumque Blachorum ac Scytharum coptis instructum adducit. Blachensium ergo legendum potius quam Blastensium. Cumaniam vero vel Comaniam Hungariæ Regis titulis aliquando adnumeratam Joannes Sampson interpretatur Valachiam. Modum autem mortis Balduino illatæ apud eumdem Nicetam leges. Cangius pag. 119 captum scripserat 14 Aprilis.

b Henricus dictus Andegavensis, regnavit usque ad 1216.

c Troianus .1. Trecensis Episcopus Gerardus de Trainel, apud Sammarthanos, Constantinopoli obiit 1205, 14 Aprilis.

d Cangius mavult, & credibilius est, id fecisse adstrictum metu Excommunicationis in eos latæ, qui sic accepta non retulissent.

e [Manganorum Palatium CP. sub an. 1183 destructum.] Cangius pag 108 pluribus describit Palatium Manganorum constructum a Basilio Macedone, in quo & Constantinus Monomachus, & Alexius Comnenus vitam finierint & Constantinus Ducas aliquamdiu habitarit, propter loci amœnitatem ex vicino φιλοπατἰῳ quod erat ampla planities, cursui & venationi apta. Palatium autem istud, teste Niceta, Andronicus Comnenus destruxerat 19 aut 20 annis ante dominatum Latinorum: nec enim biennium integrum regnavit tyrannus iste, nepotis pupilli nece thronum adeptus, & crudelissime (ut meruerat) interfectus an. 1185, 12 Septembris. [Stabilitur annus translationis 1205,]

f Historia Ms. Alelmi de Fontibus (qui expugnationi CP. interfuit & ad Longiprati monasterium sex horis Ambianis dissitum, per suum Sacellanum Wibertum misit Reliquias ibi obtentas) simul discessisse Walonem & Wibertum asserit; ipsisque per Achaiam & Peloponesum iter tenentibus, eclipsatum solem: unde cum sibi a latronibus metuerent, splendida nubes effulgens lucem ipsis reparaverit. Utinam Ms. illud in lucem aliquando prodeat! Interim non credo partem itineris terra confectam; sed solum indicari id accidisse, cum Achaiæ littora legerent, Peloponesum circumnavigatum. In ceteris convenire relationes notat Cangius; & quamvis Longipontanum Ms. indicet an. 1206; errorem tamen numeri corrigi vult ex duabus Chartis, altera Hugonis de Fontibus, filii Alelmi; altera Guilielmi Comitus Pontivii, id factum asserentibus an. 1205. Quare benigne explicandus est Auctor Longipratanæ relationis, qui etiam diem 4 Augusti notavit; quo scilicet festum translationis prima vice placuit celebrari, licet eodem mense Decembri præcedenti ipse illuc verosimiliter appulerint exceptæque sint, quo Ambianis facies S. Joannis.

g Bellicensis diœcesis vulgo Bellay in Bressia, proxima Sabaudiæ trans Rhodanum provincia, habet in suo quasi centro Castrum S. Rainberti, olim sedem Ballivii, nunc titulo Marchionatus illustre. Videtur autem dictus locus a S. Ragnoberto, Radberti Ducis filio, quem Bredone jussit Ebroinus occidi, ut est in Corollario ad Martyrologium Gallicanum Saussaii 15 Julii: distat enim vicus, vulgo Brion, a Castro prædicto versus Juræ montes leucis dumtaxat sex.

h Vulgo Ambournay, non integris duabus a Castro S. Rainberti versus Occidentem; & hinc rursus sesqui leuca est usque ad ripam Idani, vulgo Aine dicti, quem qui describit Gilbertus apud Papirum Massonum, dicit, incredibili pæne numero rivulorum jam collecto, in Rhodanum labi. Credibile est ergo aliquem anonymum & Amborniaco proximum vicum hic indicari. Ecgraphum Belfortii Cambomlacum habebat. Relatio autem Longiprati istam circumstantiam tacet, teste Cangio.

i De hoc digito nulla videtur superesse memoria. Cangius certe qui hæc legerat cap. 14 num. 5 agens de digitis, non meminit alicujus ibi servati; credo quia alibi nil tale legerat.

k Non alius, inquit Cangius, quam de Sclausinio, missus ab Henrico ad fratrem ejus Philippum Comitem Namurcensem, [Henricus Imp. CP.] cum multis Reliquiis sumptis ex capella Palatii Bucoleonici, & litteris a Petro Doutremanno in Constantinopoli Belgica; & ante eum a Rayssio in Hierogazophylacio pag. 6 relatis, & signatis Constantinopoli anno MCCV mense Martio, ubi inscribitur Henricus Romani Imperii Moderator, & in circumscripto sigilli non solum ΔΕΣΠΟΤΗΣ ΕΝΡΙΚΟΣ Dominus Henricus, sed etiam Enricus Imperator Romanorum custos Imperii & coronæ: quorum nihil subsistere potest vivente imo necdum capto Balduino: quare Cangius putat non esse illas litteras extra justam suspicionem adulterationis, quamvis addat dici posse annos istic more Francico numerari usque ad Pascha, quod anno nobis 1206 fuit 2 Aprilis, quando jam pro Bailivo Imperii se gerebat Henricus, necdum tamen coronari se passus erat, donec de fratris morte certo constitit.

l Majus-monasterium vulgo Marmoutier apud Turones a S. Martino fundatum hodieque celeberrimum, [Quod Majus monasterium, in quo Caput S. Georgii?] ex Bressia in Picardiam venienti nimis longe extra viam est; ideoque Cangius hic intelligit vulgo dictum Mares-moutier, in chartis Morandi monasterium, Prioratum Ordinis Cluniacensis, quinque leucis a Monte S. Desiderii in Campania, immediate dependentem a monasterio S. Arnoldi de Crepiaco; sed quia ecclesia, inquit, fere deserta est, ubi non nisi pauca restant claustri alicujus indicia; non potui cognoscere an ibi aliquando fuerit Caput S. Georgii: ipsum tamen a Walone allatum nullus dubito, cum ejus id confirmet peculiaris erga Sanctum devotio, atque in ecclesia Ambianensi fundaverit distributionem decem solidorum in Canonicos, Matutinis & Missæ interfuturos, die illius festo.

m Vulgo Picquigny; ubi ipsum digitum adhuc servari testatur Cangius; sed addit, a paucis annis, id est circa 1660, furtim sublatum esse argentum, quo claudebatur.

n Est in prædicta Campania inter Trecas & S. Desiderii fanum locus Beaufort dictus, sed plus quam quinquaginta leucis dissitus Ambiano; ut difficile sit creditu eo usque obviam itum fuisse Waloni. Cangius vero præter morem, nihil huic loco illustrando addidit, credo quia idem ipse sentiebat & nullum ejus nominis vicum inveniebat prope Ambianos: quidni tamen fuerit aliquis, mutato nunc nomine obscuratus?

o [Richardi Ep. Ambian. devotio erga S. Joannem Baptistam.] Richardus de Gerboredo, anno 1205 factus ex Decano Episcopus usque ad annum circiter 1210 vixit, valde laudatus in suo apud Sammarthanos Epitaphio: addit Cangius quod idem Episcopus anno 1210 constituit, in festo Decollationis, anniversariam distributionem centum solidorum monetæ publicæ, inter Canonicos & Capellanos ex ærario Ecclesiæ per ejus Cellerarios, ipso in instrumento sic præfatus. Cum pius & misericors Deus, matrem ecclesiam pretiosa facie Baptistæ sui, in eadem ecclesia perpetuis temporibus Deo propitio permansura, tempore administrationis nostræ dignatus sit adornare; nos de tanto munere Sancto ejus, sicut dignum est, gratias referentes, ipsum laudamus & glorificamus, qui in Sanctis suis gloriosus est.

p Idem etiamnum fieri diœcesi tota scribit Cangius.

q Dominica Gaudete, est Dominica 3 Adventus; & an. 1206, currente littera Dominicali A, fuit 17 Decembris.

r Anno 1207 Pascha fuit 22 Aprilis, atque Ascensio 16 Maji.

§. II. De veneratione hujus sacræ Reliquiæ Ambiani, ex Gallico Tractatu Cangii.

[215] Postquam venerabilis Facies sic allata Ambianum est, [Miraculorum Ambianis frequentiam] crevit devotio civium erga Sanctum, & magnus accolarum ad eam semper confluxus fuit, propter frequentia quæ istic fiebant miracula, & quorum se fama per universam Europam diffudit. Martinus Polonus, qui circa annum MCCCL vivebat lib. 4 Chron. testatur quod ætate sua Ambianenses gloriabantur de Capite S. Joannis Baptistæ, ad ipsumque plurima miracula fieri. Robertus le Viseur cap, 7 Tractatus sui de illius inventione editi an. 1604, nonnulla refert; neque dubitari potest quin memoria longe plurium exciderit per eorum negligentiam qui ipsa scripto tradere ex officio debuissent. Catenæ, manicæ, compedesque, & alia vel captivitatis solutæ, [testantur plurima anathemata,] vel infirmitatis curatæ, vel aliarum molestiarum depulsarum monumenta, as parietes sacelli, in quo sacra Facies requiescit, appensa, anathemata sunt & testimonia votorum, illuc factorum impletorumque per intercessionem Sancti. Quod autem evidentius majusque miraculum requirere possumus, [& energumenorum curatio,] quam quotidie patrari videmus circa eos qui horribili epilepsiæ morbo laborant, inde dicto S. Joannis. Adducuntur huc vel adveniunt undique curandi illi; jactant sese volutantque per terram, dum sub Missa, in honorem Sancti curata, recitatur Euangelium; multoque magis, dum eis post ipsam monstratur Reliquia sancta, ad cujus aspectum horribiles edunt clamores, dum conantur S. Joannis Baptistæ nomen exprimere; nam tria hæc verba dum vel corrupta truncataque ter efferunt, ut plurimum sani revertuntur.

[216] Munera quoque Regum ac Principum, capellæ prænotatæ vel lipsanothecæ ibidem servatæ oblata, [item oblationes Principum,] probant devotum eorumdem erga utramque affectum; & quantas per Sanctum gratias a Deo obtinuerint, votis nuncupatis. Carolus VII Franciæ Rex, magni Theodosii exemplo, invocavit ipsum inter difficilia illa bella, quæ ipsi cum Anglis fuere; & auxilium imploravit in iis quibus premebatur calamitatibus. In memoriam autem exauditarum precum suarum, [nominatim Caroli VI R.] donavit Ecclesiæ plurima paramenta serica ad divinum Officium liliis aureis conspersa. Constituit etiam ut sacrum Caput ad XII Augusti quotannis processionaliter circumferretur in gratiarum actionem pro liberata Normannia: quod observatur etiamnum, & ad Stationem cantatur Antiphona atque Collecta de S. Joanne Baptista, aliaque de Requiem pro salute animæ ipsius Regis. In regressu autem concinitur Missa cum Officio ejusdem Sancti. Ludovicus XI similiter quanti eumdem faceret, [Ludovici XI,] donato carbunculo suo roseo, magni tunc pretii gemma, qui auro inclusus affixus est operculo Reliquiarii. Tulerat eum Ambianos Regio nomine Stephanus de Chambland, [an. 1474,] Toparcha de Milandis & Chaboterice, præsentaratque Decano & Canonicis XII Januarii anno MCCCCLXXIV, una cum summa duodecim scutorum aureorum, divino obsequio impendenda; quod nonnulli litigio occasionem dedit, cum Ludovicus de Gaucours, Ambianensis Episcopus, eamdem sibi velut Thesaurario, non autem Capitulo tradi debuisse affirmaret.

[217] [Jacobi III Scotiæ R.] Persuadeo mihi quod nummus ille aureus, duos pollices cum triente in diametro habens, & prædicto operculo affixus, donum sit si non Jacobi III Scotorum Regis; certe alicujus privati cui ipsum Rex donaverit. Habet is ex una facie Regem imberbem, sedentem in throno, qui gladium nudum dextera, sinistra scutum Scotici regni tenet … sub cujus throno legitur Villa Berwici, & circum, Moneta Nova Jacobi Tertii Dei Gratia Regis Scotiæ: ex adverso videre est S. Andream regni Patronum cum sua Cruce, [Scotici Domini de Coucy,] & circumcirca, Salvum Fac Populum Tuum Domine: & valet sex aut septem pistolas. Ex eodem affectu Dominus quidam Cuticiacensis, Ambianensi Ecclesiæ obtulit imaginem Præcursoris ex argento inaurato, [Ducissæ Aurelian.] dextra tenentis Agnum suum & ad pedes genuflexum Dominum illum, cataphractum totum. Similis alia ab Aurelianensi quadam Ducissa oblata, ad pedes habet statunculum pueri genuflexi.

[218] Vidi etiam publicum instrumentum in pergameno, datum XIV Junii anno MDXVII, quo nobilis vir Humfridus de Winfelda, ablegatus ex Anglia (non additur a quo, sed solum titulus executoris testamentarii pro quodam Domino æque istic anonymo) obtulit ecclesiæ Deiparæ Ambianensis duas imagines argenti inaurati, unam Divæ Virginis, alteram Baptistæ, cum aliquot Cappis & Tunicis aliisque ad Missam paramentis in honorem Domini sancti Joannis Baptistæ servituris (verba instrumenti ipsius sunt) & existimo quod legatorum istorum auctor fuerit Joannes de Vera, [Alia forte Joannis de Vera Com. Oxfordiæ, an. 1513 defuncti.] sui nominis Tertius Comes Oxfordiæ, Baro de Bulleo, Samfort, & Scales, Magnus Angliæ Camerarius & Admirantius, Eques Pericelidis, mortuus anno IV Henrici VIII Anglorum Regis XIII Martii MDXIII, cujus insignia conspiciuntur infra octo grandiores Cappas, Tunicas quatuor, & Casulam unam Cathedralis Ambianensis. Collocantur autem illa insignia ibi, juncta insignibus Margaritæ de Novavilla primæ ejus uxoris, circumdata torque aureo prænominati Ordinis: qua mortua, necnon etiam secunda Elisabetha Scroope absque liberis; successit ei in Comitatum Oxfordiensem heres Joannes de Vera, nominis ejus quartus, defuncti patruëlis filius, Georgii de Vera equitis, & nepos Richardi Comitis Oxfordiæ, mortuus anno MDXXVI mense Julio.

[219] Atque hæc sunt quæ notare potui de Capite S. Joannis Baptistæ Ambianis servato in Cathedrali, intra capellam ipsi dicatam, [Includitur Facies aureæ lanci,] & tam dextere adjunctam magnæ illi moli, ut pariter extructa videri possit. Includitur autem venerabilis hæc Reliquia lanci ex solido auro ductæ, [infra ad dimidii proportionem sculptæ,] pedem integrum diametraliter latæ, cujus limbus unionibus & gemmis ornatus ambitur circulo liliolis distincto: ut in icone videre est pag. ℣.

[220] Subtus stat scutulum cæruleum, coronam habens & aurea lilia tria: [a Carolo VII Regis ornatæ,] quod mihi opinionem facit, ipsam Reliquiam exceptam fuisse ex argenteo disco, in quo ipsum Constantinopoli reperit Walo de Sarton sicut supra retulimus: nam & Inventarium Reliquiarum antiquum ejusdem ecclesiæ, asserit quod sacrum Caput insertum fuerit alteri disco aureo gemmis ornato per Carolum VII Franciæ Regem, eidem venerandæ Reliquiæ perquam devotum. Ut ut est, ipsa tria lilia evidenter demonstrant ejusmodi mutationem esse factam ante Carolum VI, qui lilia sine numero scutum Francicum implentia reduxit ad ternarium: quin etiam datur locus suspicandi, quod discus ille sit munus Isabellæ Bavaræ, matrimonio junctæ ipsi Carolo VI. Instrumentum enim ejusdem Regis, datum XII Februarii anno MCCCCXII, [donatæ ab Isabella Caroli VI uxore.] docet illam singulariter benevolam fuisse Ecclesiæ Ambianensi, tum propter honorem & reverentiam Domini sancti Joannis Baptistæ, cujus ibi Caput requiescit, tum propter memoriam matrimonii sui ibidem celebrati. His enim de causis in eadem fundavit anniversarium Officium, post mortem suam istic celebrandum, cum Missa quotidiana de Beata, ad vitam continuanda: pro eaque fundatione donavit Rex per idem Instrumentum, Balderiacense molendinum ad se ex forisfacto devolutum.

[221] In medio istius disci, sub grandi crystallo, jacet Caput Sancti, seu verius pars capitis, [Faciei forma.] ab inferiori labro usque ad summum frontem, quam totam complectitur, cum parte temporum. Oculorum ac narium cava videntur cera esse oppleta. Super oculum dextrum notatur foramen oblongum; quod aliquibus occasionem dedit asseverandi, Herodiadem, sicut, Hieronymo in fine Apologiæ contra Rufinum attestante, linguam veriloquam acu discriminali confixit, ita impegisse etiam cuspidem cultri in supercilium Sancti. Superior pars Capitis operitur quodam veluti pileolo argenteo inaurato, encaustice picto atque rotundo. Frontem infimam cingit diadema, gemmis locuples tribusque grandibus unionibus, ad formam floris compaginatis, & circum erat encausto picta effigies Baptistæ umbilico tenus, sinistra tenentis Crucem Paschalem, qualem notasse memini in sigillo quodam Balduini I Imperatoris, sub data anni MCCXLI. Dextra monstrat icunculam Salvatoris, quem demonstrant litteræ ad latera notatæ IC XS. Jesus Christus: quemadmodum aliæ ex utroque latere litteræ, A intra O clausum, & Ο ΠΡΟΣ idem valens quod, ἅγιος Ιωάννης Πρόδρομος, Sanctus Joannes Præcursor.

[222] Hactenus Cangius, a pag. 125 ad 136, cujus in referendis miraculis parcitatem, cum suppleri posse sperarem ex præcitato Roberti Visorii Tractatu, [Ex tractatu Rob. Visorii habetur,] si eum nanciscerer; opportune accidit ut Collegium nostrum Ambianense regeret ipso anno MDCXCV Ludovicus Labbe, amicissimi nobis quondam diligentissimique P. Philippi Labbe nepos; cui similiter ac patruus suus affecto erga hoc nostrum opus, nihil gratius accidit, quam illum posse aliquo argumento insigniter testatum facere. Sed multum quæsitus & ægre tandem repertus libellus, tria dumtaxat ejus generis exhibuit, tamquam publicis instrumentis post legitimum examen consignata, quæ hic ex Gallica synopsi Latine reddo; libentius ita redditurus ipsa originalia instrumenta, si ea nancisci potuissem, aut post hac contingat reperiri.

[223] Mulier ex pago Mediæ-curtis (Moyencourt) annos nata XXVIII cui nomen Joanna Eligamarde, ex gravi infirmitate, loquendi amiserat facultatem. [14 Maji an. 1425 curata muta,] Hanc avunculi & matertera sua cum ad hujus urbis xenodochium adduxissent, mansit ibi in loco separato annum omnino integrum, corde suo semper inclamans Dominum S. Joannem Baptistam, cui tenerrima devotione afficiebatur. Hoc cum animadvertissent Religiosæ quæ eam curabant, & nutibus ac signis interrogassent, utrum sancti Faciem videre vellet; illa, sublatis in cælum manibus, continuo indicavit, quanto ejus rei teneretur desiderio. Adducta igitur ad majorem ecclesiam sub Matutino officio, cum ascendisset ad capellam, ea hora qua ibi sancta Facies monstrabatur precesque funderet, subitum in se motum sensit, quo solutum vinculum linguæ ejus est, & illa instar Zachariæ loquelam recepit qua annum & amplius privata fuerat, die XIV Maji MCCCCXXV, sub Episcopatu D. Joannis de Harcourt.

[224] Puella nomine Coletta, cognomine Vasque-longa, ex Longo-prato ad Somonam, eodem tempore sub eodemque Episcopo, [quædam omnino surda] cui a patre suo enormius percussæ totus auditus perierat; parentibus insciis domo egressa, in hanc civitatem venit, eo animo, ut visitata Sancti capella, eo quo Facies ostendebatur die, Deo se sanctoque Baptistæ commendaret. Et ecce dum precibus devotis insistit, ipso ostensionis momento sanatum subito sensit capitis cruciatum, ut hoc sibi findi videretur; exindeque perfecte, sicut antea audivit omnia. Nicolaa Obry Verviniensis, [& cæca an. 1577.] illa in qua tot mirabilia ostendit Deus in civitate Laudunensi, postquam fuit a possidente se dæmone liberata, eodem (ut creditur) agente remanserat cæca. Voto ergo sese obstrinxit veniendi in hanc urbem, ad S. Joannis Baptistæ Reliquiam; & tertia votivi novemdii luce inter ferias Pentecostales visum recepit. Qua re examinata rite & probata, fuit sequenti Dominica instituta per urbem solennis processio, in gratiarum actionem, in qua ipsa Nicolaa gradiebatur immediate post Episcopum, tenens manu cereum. Contigit autem hoc miraculum anno MDLXXVII, Pontificatus D. Geofridi de Marthonie anno primo, ex quo is Sedem suam adhuc feliciter tenet, inquit Visurius; & tenuit usque ad MDCXVII, longævus per annos quadraginta Præsul, ut asserunt Sammarthani.

[225] [Bollandus notavit ab an. 1611] Invenio præterea, manu P. Joannis Bollandi p. m. hæc Latine notata. Joanna Jacquillonia Virdunensis, vidua Joannis Laurentii, cum laborasset XXXII annis epilepsia, anno MDCXI liberata est. Item Agnes Victor Tornacensis, anno MDCXIX; & Ludovica Meslone ex suburbio S. Germani Parisiis, quæ novem annis laboraverat MDCXXIII. Carolus Heron vir nobilis, [miracula varia.] habitans apud Gournay, qui aliquot annis die ac nocte eo malo laboraverat, liberatus est MDCXXV. A desperato morbo depositus jacebat filius Baronis de Palavan, in Pictonum inferiore regione: sed patre ad ecclesiam abeunte, ipsumque devovente S. Ambianensi; subito convaluit qui mortuus credebatur. Erat autem natus XVIII annos, & laborabat febri nephritica, anno MDCXXIII. Michaël, Rogerii Porcarii filius, trium annorum ac medii puer, usque ad MDCXXXVII die XIV Septembris MDCXXXVIII in puteum decidit, aqua & calce plenum; unde extractus jacuit absque ullo vitæ signo, a septima vespertina ad sequentis diei horam decimam: devotus autem S. Joanni statim fuit incolumis. Anno MDCXXXVII, peste ac bello grassantibus, indicta ab Episcopo D. Francisco de Commertin supplicatio est XVI Maji, ea conditione ut pridie jejunium servaretur in honorem Deiparæ & S. Joannis, postero mane festum devotionis esset usque ad meridiem. In ea circumlata Sancti Facies est; Deiparæ oblata de publico argentea statua, & statim pestis cessavit.

§. III. de aliis partibus sacri Capitis, per varias Ecclesias distributis, ex Cap. XI Cangii, & aliis.

[226] Ex præmissis apparet in Cathedrali Ambiani partem dumtaxat anteriorem, [In divisione facta per Constantinum Monomachum] seu faciem sacri Capitis haberi, a Walone repertam in Ecclesia S. Georgii de Manganis: undenam vero allatæ sint partes illius aliæ, alibi exponi solitæ, nullis certis argumentis possumus definire: verosimili tamen conjectura teneri potest, quod in illius divisione facta per Constantinum Monomachum, in favorem ecclesiæ ab eo noviter extructæ, ceteræ quæ sub ejusdem Sancti nomine Constantinopoli habebantur ecclesiæ, partem nonnullam acceperint; nec minimam fuisse relictam ecclesiæ Sinditarum, unde acceptum sacrum cimelium erat. Guibertus Abbas Nongenti lib. I de Pignoribus Sanctorum cap. 4, Dicat, inquit, [videtur pars notabilis Studio relicta] quisque quod sentit, securus plane ego infero, non Deo, non Sanctis ipsis unquam fuisse placitum, ut eorum cujuspiam debuerit reserari sepulcrum, aut dirimi per frusta corpusculum. Sed plerique Patrum atque Doctorum Ecclesiæ aliter senserunt, quos vide citatos apud Foannem Ferrandum Societatis Jesu, in Disquisitione Reliquiarum sive de suspecta earumdem variis in locis multitudine, lib. I. cap. 2 & 22. [aliæ distributæ per ecclesias Sancti CP. puta in Macedonianis,]

[227] Porro, præter templa a Studio & Hebdomo nuncupata, Scylitzes & Constantinus Porphyrogenneta scribunt de Basilio Macedone, quod S. Joanni Baptistæ templum erexerit in Macedonianis, & restauraverit aliud in ea quæ Strobelus dicebatur regione. Codinus in libro de antiquitatibus Constantinopolitanis meminit ecclesiæ cognominatæ Probi, [Probina,] eo quod ædificata fuit per Probum, unum ex duodecim Senatoribus, quos magnus Constantinus Roma deduxit Byzantium, novæ istic Romæ fundamenta positurus. Verum ea ecclesia fuit a Constantino Copronymo profanis usibus deputata, adeoque dubitari potest an adhuc superfuerit, cum Franci urbe potiti sunt. [Petrina] Monasterium sacrarum Virginum quod Petrium seu Petra dicebatur, dedicatum etiam erat sub nomine S. Joannis Baptistæ; eoque ut ait Codinus lib. de Officiis cap. 15, procedebat quotannis Imperator in festis Nati & Decollati Joannis: & hanc Anna Comnena in sua Alexiade vicinum facit loco, [Sporaciana,] Sideri nominato; Chronicon vero Alexandrinum, propius murum civitatis constituit; Nicetas autem prope Portum; & Clusius juxta monasterium Aetii, non longe a Blachernis.

[228] Insuper in Græcorum Menologio notavi duas ejusdem Sancti ecclesias ad XXIV Junii ἐν τοῖς Φωρακίου, sed legendum Σφαρακίου, dicto ex nomine conditoris, eo in loco, ubi ante stetisse ecclesiam S. Joanni Theologo sacram dicunt Origines CP. Mss. quam Codinus εἰς τὴν κόγχην videtur referre; [ad Cisternam Mocesianam,] alteram, ad Cisternam Mocesianam in tractu qui Danielis dicebatur VIII Januarii, ubi de S. Xenophonte, πλησίον τῆς Κινστήρνης τῆς Μοκησίας ἐν τοῖς Δανιήλ. Aliarum duarum Codinus meminit, [Cinteliana, Illina,] quarum una τὰ Κιντήλια dicebatur; altera Ἴλλου, ejus scilicet qui Magister cognominatus, præclarisque functus est dignitatibus sub Leone Macela & Zenone. [prope Horologium & Taurum, &c.] His ex ejusdem Cangii Constantinopoli Christiana lib. 4 cap. 4 adde, inventam apud Codinum ædem prope Horologium cognominatam Baptisterium, & inter subscriptiones Concilii sub Mena Monasterium Valentis; atque in Menologio ad XXIV aliud πλησίον τοῦ Ταρφου sed legendum τοῦ Ταύρου alia Mss. docent. Denique ad XXV Junii ubi de S. Febronia, aliam ἐν τῇ ὀξεία nuncupatam.

[229] [Ex harum aliqua] In harum ecclesiarum aliquæ, inquit Cangius, cœptum sermonem pertexens, servata fuerit pars superior Capitis, quam Balduinus II, Imperator Constantinopolitanus, donavit S. Ludovico, cum aliis Reliquiis pluribus, [delatæ partes Parisios.] specificatis in Bulla aurea anni MCCXLVII: quæ allatæ Parisios, magnaque cum solennitate fuerunt collocatæ in sancta capella palatii, eum in finem a sancto Rege extrui curata. Hæc Reliquia includitur hermæ ex argento inaurato, repræsentanti S. Joannem Baptistam; quam, simili metallo coronatam impositamque basi, sustinent ejusdem materiæ leunculi quatuor. Idem sentiendum de illa parte, quam, capta illa Orientis regia, [Venetias,] Veneti avexerunt, quæ quidem qualis fuerit, non exprimunt Andreas Dandulus ac Paulus Rhamnusius, cum ejus meminerunt ut in ecclesia S. Marci depositæ: sed Sansovinus Creppam Italice; id est Cranii verticem nominat.

[230] Ejusdem particulam, magnitudine unius pattaconis, [Aëriam,] obtinent Aërienses in Artesia, quam Balduinus Barbatus in sua capella apud Aëriam deposuit anno MXVII, incertum unde acceptam, teste Malbranco lib. 5 de Morinis cap. 13. Sed & pars Temporum, ex eodem sumpta cranio, cum repræsentatione sancti Baptistæ, habetur in Lipsanotheca ecclesiæ Collegiatæ Longiprati, [Longumpratum,] diœcesis Ambianensis. Cathedralis Suessionensis etiam servat partem, quam illuc Constantinopoli attulit una cum aliis Nevelon, Episcopus istius civitatis, [Suessiones,] post cladem Balduini Imperatoris prope Adrianopolim, missus pro subsidiis in Franciam: quem Appendix ad Chronicon Roberti de Monte, rediisse cum copiis non contemnendis scribit, anno MCCVII. Quanta ea portio sacri Capitis fuerit, non specificat Historia: inquisitione autem desuper habita inveni non amplius eam haberi: sed Martyrologium ecclesiæ istius docere, quod allata fuerit XIII Octobris anni MCCV; & anniversarium festum celebretur Dominica post festum S. Dionysii. Catalogus autem Reliquiarum Abbatiæ Marianæ apud Suessiones, [Noviomū.] recenset particulam a dicto Nevelone Episcopo donatam; & Noviomensis S. Magdalenæ, modicum quid de sincipite sibi vindicat.

[231] Abbatia Tyronensis in Pertico, gloriatur Cerebro Sancti. [In Abb. Tyronen. habetur pars cerebri] Præsumi autem potest hanc Reliquiam monasterio isti missam fuisse a Stephano Perticensi, fratre Comitis Goffredi, qui cum Comitibus Flandriæ, Campaniæ & Blesensi Cruce-signatus, recta in Terram-Sanctam abiit, sed inde regrediens Constantinopolim appulit, atque Balduino Imperatori adhæsit, Philadelphiæ Comitatu ab eo donatus, [forte a Stephano Perticensi allata,] & in funesto ad Adrianopolim conflictu occisus. Hactenus Cangius, cui addiderim ejus rei testimonium ab Henschenio nostro repertum, Vitam B. Bernardi Tyronensis, quam illustratam dedit XIV Arilis, forte ex Martyrologio loci. Nonas Maji, in crastino festi S. Joannis Euangelistæ, quod dicitur ante Portam latinam, Translatio, seu Inventio sancti Cerebri B. Joannis Baptistæ, in quadam veteri maceria, seu pariete antiquo Ecclesiæ de Nogento-Rotroci, post guerrarum discrimina miraculose reperti ac inventi, [reperta seculo 12] & per reverendum in Christo Patrem & Dominum Robertum de Loignaco, Carnotensem Episcopum, levati & extracti; & post multa miracula ipso vidente tunc facta, in solemni vasculo ad modum capitis usque ad scapulas, cum Angelis ipsum vas ad manus sustinentibus, auro & argento opere pretioso propriis sumptibus fabricato, & cum magna reverentia repositi & conditi anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo quinto. [& an. 1345 pretiosius inclusa] Obiit mox anno sequenti Robertus, pii operis mercedem recepturus. Tyronensis autem Prioratus anno deinde MCCXXV in Abbatiam erecti primam fundationem vide num. 63 & seqq. Vitæ præcitatæ, indeque disce Rotrocum Comitem qui prope dictum a se Novigentum, Nogent Rotrou primam Bernardo possessionem dederit, initio seculi XII aliis deinde ad Tironum rivulum non procul inde Orientem auctam, ab Ivone Episcopo & Canonicis Carnutensibus. Ivoni, sub annum MCXVI defuncto post alios XIV successit anno MCCCXIV Robertus, a Sammartanis & Cangio de Joigny cognominatus: Longny tamen scribit Perticensis Comitatus tabula in Atlante Blaviano: quod magis probat vetus scriptura.

[232] Theodorus Rhay Societatis Jesu, in opere quod in scripsit Animæ illustres Juliæ, [in Anrhaedt.] Cliviæ &c. ad XXIX Augusti, post memoratam Sancti Decollationem, celebrem in quatuor Commendatoriis Ordinis Teutonici Elseniana, Sinstroffiana, Altenhaviana & Nidecciana, Eadem, inquit, luce in Anrhaedt, Toparchia Illustrissimi ac Generosi D. Adriani Wilhelmi, liberi Baronis de Virmund & Nersen, Domini in Hersbach &c. præcipua in veneratione est ejusdem Sancti sacer Vertex, argenteæ lipsanothecæ inclusus: cujus religioso attactu sacratum vinum, a fidelibus viva fide sumptum, non raro capitis puncturas, dolores, omnem etiam medicæ artis industriam superantes, ex integro tollit. Atque hoc modo juxta Cangium, aliæ quoque plures ecclesiæ similiter aliquam sancti Capitis particulam ostentant: sed ita ut docere nequeant, quando vel unde eas acceperint.

§. IV. Partes Maxillarum & Menti, Dentes & Pili in variis Europæ ecclesiis.

[233] Capella castri S. Anemundi diœcesis Lugdunensis notabilem partem Maxillæ habet, ex Oriente allatam, [Partes Maxillæ in diœc. Lugdunensi] inclusamque lipsanothecæ aureæ, talem inscriptionem habenti, quam Dominus de Chevaunes, inter eruditos Divionenses celebris, communicavit descriptam his verbis,

Σὺ μὲν θεωρεῖς τῶν δρακόντων τὰς μύλας,
Βαπτίστα, τοῖς ὕδασιν ἡλοημένας·
Ἐγὼ δε τὴν ἐυτύχων ταύτην μύλην,
Ἐχθρῶν ὅλας θραύοιμι παντοίων μύλας.

Tu quidem maxillas Draconum intueris,
Baptista, in aquis contribulatas:
Ego autem hac tua maxilla fortunatus,
Maxillas hostium quorumcumque confringo.

[234] Religiosi Præmonstratenses Abbatiæ S. Joannis Ambianensis, [apud Præmonstratēses Ambiani,] partem etiam maxillæ similis possident, inclusam turriculæ argenteæ inauratæ, per crystallos ad quatuor latera positas conspicuam, & a duobus aureis Cherubiculis sustentatam, quam sibi allatam dicunt a Walone, tunc cum Faciem Ambianos advexit. Severtius in historia Archiepiscoporum Lugdunensium scribit, [in ecclesia S. Joannis Lugduni,] quod Joannes Dux Bituricensis, ecclesiæ Lugdunensi donavit sancti Præcursoris maxillam, cum peteret recipi in numerum Canonicorum, qua de re producit Instrumentum, signatum XXIII Julii anno MCCCXCII. Joannes Ferrandus in præcitato de Reliquiis Tractatu dicit, id quod ex Capite S. Joannis asservatur Lugduni esse partem menti, cui consonat id quod scribit Auctor Antiquitatum Parisiensium, quod Dux ille, in quibusdam litteris datis anno MCCCXCI, mentionem faciat cujusdam pretiosi Reliquiarii, appendentis septem vel octo marcas argenti, cui inclusum erat mentum sancti Baptistæ, quod dederat Carthusianis Parisiensibus, sed traditum eis nondum fuerat.

[235] [Bellovaci,] Louvetus lib. 2 Historiæ Bellovacensis, inter Reliquias Cathedralis ecclesiæ S. Petri nominat mentum S. Joannis Baptistæ cum duobus dentibus. [Millebecci,] Abbatia Millebeccensis in diœcesi Bituricensi, etiam partem illius habet donatam a Dagoberto fundatore; si fides habenda titulo fundationis, [ad S. Sigeramni,] quem producit Renatus Chioppinus lib. 2. Monasticn tit. 2 num. 19; necnon Abbatia S. Sigeramni vulgo S. Cyran en Brenne similem partem ostentat ex dono sui (si titulo creditur) fundatoris Chlodovæi I. Charta quædam Imperatoris Conradi, data anno MXXXVIII, & Philibertus Pignonius, asserunt maxillam Baptistæ Taurini in Pedemontio haberi. [Taurini,] Religiosi S. Joannis Nemausensis credunt se habere dimidiam partem maxillæ inferioris ex latere dextero, [Nemausi,] donatam sibi a Ludovico Juniore, quam Sebaste attulerit ex itinere transmarino. Sed quomodo id ipse inde attulerit, ubi caput Sancti numquam fuit, sed corpus solum? Incertum est etiam utrum mentum, Præcursoris creditum Augustæ Salassiorum in Sabaudia, [Augustæ Salassiorū,] detractum sit capiti quod Constantinopoli fuit; an ei quod Romæ habetur de quo infra. Lucius Marinæus Siculus de rebus Hisp. lib. 5 sub finem asserit, quod in ecclesia Ovetensi habeatur Frons S. Joannis Baptistæ, [Oveti,] & de ejusdem capillis. Joannes Tamayus de Salazar, in suo Hisp. Martyrologio ad hunc diem addit, ex Prudentio de Sandoval in Vita Ferdinandi Magni, unam ex Maxillis in ecclesia Legionensi; [Legione,] & ex Ægidio Gonzalez d'Avila in Cauriensi aliam: die autem IX Aprilis, in Relatione Reliquiarum quibus ditatur Metropolitana Burgensis, Urnula 12, [Burgis,] includi ait frusta CCL, in quibus etiam pars Capitis Baptistæ.

[236] Omitto, inquit Cangius, ecclesias alias, quæ particulis nonnullis venerandi ejusdem Capitis gloriantur, [& aliis pluribus locis.] absque notitia loci unde allatæ sint. Hoc in numero censeri possunt, Ecclesia S. Crucis in Hierusalem Romæ, ex Serrano de VII Ecclesiis; S. Januarii Neapoli, ex Summontio Hist. Neap. l. 1 cap. 11; Montis-Cassini in regno Neapolitano, ex Chronico Cassin. Tornaci in Flandria, ex Tom. 3 Hist. Tornac. sanctæ Crucis Aurelianis, ex Francisco le Maire de Antiquitatibus Aurelian. Dominæ nostræ Noviomi, ex Annalibus istius Ecclesiæ; S. Petri Aëriensis in Artesia, ex Hierogazophylacio Rayssii; Collegiatæ S. Mariæ Coloniensis, ex Sacrario Coloniensi Weinhemii. Adde Abbatias, Ferrariensem in Vastinio Galliæ Provincia; S. Bavonis Gandavi; Belli-loci apud Duacenses; Flinensem in Flandria; Laudunensem S. Martini; Corbeiensem aliasque. Addo ego Venetias, quibus Dux Dandulus inter alia transmisisse dicitur Brachium S. Georgii Martyris cum parte Capitis S. Joannis Baptistæ, & in capella sua collocari jussisse.

[237] Multæ etiam Ecclesiæ, inquit Cangius, gloriantur possessione dentium, [Dentes Aquisgrani,] ex sacro illo Capite, vel integrorum, vel divisorum. Henricus Rebdorffius, Tom. 1 rerum Germ. Freheri, ad annum MCCCLXI unum censet inter Reliquias & ornamenta Imperialia Aquisgrani servata. Joannes Buzelinus, in Annal. Gallo-flandriæ lib. 6, narrat, quod cum anno MCCXVI Atrebati ageret G. Thessalonicensium Archi-episcopus & totius Romaniæ Cancellarius, [in diœc. Tornacensi] de quo frequens mentio in Epistolis Innocentii III; Phanopinensis monasterii Canonicis Regularibus, diœcesis Tornacensis, dentem unum S. Joannis Baptistæ dono dedit; cujus sparsa longe lateque devotio excitaret populorum liberalitatem, ad succurendum loco, variis temporum hominumque injuriis pæne vastato. Duos ejusmodi etiam possidet Cathedralis S. Petri Bellovacensis, unum Tornacensis, [Bellovaci & alibi.] & Autissiodorensis S. Germani, necnon Collegiata Longiprati in diœcesi Ambianensi. Idem scribit. Arnoldus Rayssius de Belgicis ecclesiis variis, puta S. Amandi in Pabula, S. Amati Tornacensis & Abbatiis Bellilocensi Duaci, Floreffiensi diœcesis Namurcensis, Salsiniensi ad Sabim, Flinensi in Flandria, Carthusianorum Rettelensium aut Sirczensium ad Mosam, Prioratu S. Salvii prope Valencenas: de Coloniensibus autem, S. Cuniberti, S. Barbaræ, SS. Machabæorum tantumdem asserit Weinhemius.

[238] Denique Cæsarius Heisterbacensis, illustrium miraculorum & historiarum lib. 8 cap. 54, [Heisterbaci molaris unus,] de suo diœcesis Coloniensis Ordinisque Cisterciensis monasterio; Est, inquit, apud nos dens molaris & magnus, tria habens cornua, qui qualiter ad nos devenerit, & quid per illum apud nos operatus sit Dominus, tibi recitabo. Cum vastata fuisset civitas Constantinopolitana a Cruce-signatis, & diversi diversa diripuissent, Henricus Miles de Ulme inter Reliquias pretiosissimas, [allatus ex ecclesia S. Sophiæ CP. ] etiam jam dictum dentem S. Joannis tulit de ecclesia S. Sophiæ: quem repatrians in tantum dilexit, ut in castro suo oratorium ædificaret, ibi eum condere volens in altari: quod ei germana ejus, Magistra in Insula S. Nicolai, propter affectum quem habuit & habet erga domum nostram, dissuasit; sed tunc persuadere non potuit. Qui post breve tempus, a Wernero de Bonlant captus, spe orationum nostrarum jussit eum nobis transmitti. Interim cuidam Sororum prædicti cœnobii in somnis ostensum est, quod, quamcito Dens veniret ad locum nostrum, Henricus esset liberandus: quod ita factum intelleximus. Prior etiam noster, per quem transmissus est, in flumine Rheni maximum evasit periculum. [probatus liberatione captivi,] Henricus Comes Seynensis, habens Militem honestum, sed mente captum, cum eo ad nos venit, sperans illum, tum virtute Reliquiarum, tum beneficiis orationum nostrarum posse sanari. [& sanatione amentis] Qui dente sacratissimo signatus & tactus, tam celerem virtutis ejus sensit effectum, ut vix ad jactum balistæ de monasterio progrediens, se sanatum gratularetur. Est enim, ut dixi, magnus & fortis; & tanto magis ad curandas infirmitates validus, quanto minus in masticandis cibis delicatis est usitatus. Hæc Cæsarius: quibus addo Dentem unum, [item alibi.] apud nos in Domo Professa Antverpiæ; & alterum Modoëtiæ cum parte cranii inter Reliquias a Theodolinda, Longobardorum Regina, ecclesiæ istic a se fundatæ relictas.

[239] [Crines & pili, Constantinopoli,] Quod porro ad pilos & capillos ejusdem Sancti attinet, inquit Cangius, Zonaras, Scylitzes & Glycas, scribunt quod Imperator Nicephorus Phocas, cincinnum eorum attulit cum sanguine coagulatum, dum a Syriaca expeditione Constantinopolim reverteretur; eumque deposuerit in ecclesia dicta Ἀγία Σόρος S. Arca. S. Gregorius Papa, cum ea Epistola quæ est 128 libri 7, Recaredo Visigothorum in Hispania Regi, misit particulam Dominicæ Crucis, cum capillis Baptistæ; ea ipsa fortassis Reliquia, quam Oveti servari supra diximus. Philippus Episcopus Bellovacensis, [Bellovaci,] teste Louveto in Kalendario Bellovac. ad XXIV Aprilis, transtulit in novam capsam Corpus S. Ebrulphi anno MCCV, in eaque posuit aliquid de vestibus Deiparæ, de capillis S. Baptistæ, & de ligno super quod fuit decollatus. Similes capillos veneratur Abbatia S. Eligii Noviomensis, & in theca veræ Crucis, quæ est in ecclesia Insulæ S. Nicolai Treviris, [Treviris,] teste Browero lib. 5 Annal. Trevir. num. 55 continentur ἁι τιμίαι τοῦ ἁγίου ἸΩ. τοῦ Προδρόμου τρίχες, Venerabiles S. Joannis Præcursoris crines. Nonnullos quoque esse in ecclesia S. Albani Namurcensis, Rayssius; alios in Collegiata Græcorum Coloniæ, [Coloniæ,] Weinhemius, cum portione capitis & barbæ, itemque in æde S. Cordulæ, nobis affirmant; talesque etiam sibi vindicat ecclesia Centulensis S. Richarii: [Centulæ, & alibi.] & Abbatia Corbeiensis ipsos numerat inter Reliquias, quas in sancta capella Bucoleonis repertas tempore Balduini Imperatoris Constantinopoli, detulit Robiliardus de Clariaco, teste veteri Gallica inscriptione.

[240] Hactenus in Gallico suo tractatu Cangius; qui in suis ad Chronicon Paschale Notis pag. 570 attingens primam sub Theodosio translationem Capitis sacri ad Urbem Regiam, ait Ambiani ipsum coli ac conspici carne & facie nigricanti, quemadmodum describitur a Theodulo seu Thoma Magistro, [Illi olim adhærebāt Capiti,] in Homilia inedita in eumdem S. Joannem Baptistam, prout is illud indubie Constantinopoli viderat. Verba, quoniam expresse meminerunt capillorum in quibus præsens finitur Paragraphus, digna hic legi, talia sunt. Κομη γὰρ αυτῷ τραχεία καὶ δυσχερὴς καὶ ἀυχμωδης καὶ ρὕπου πλέα, ἐς μεν πολὺ τεταμένη κατασυστάδην, ἀλλ᾽ οὐ κατὰ τρίχας διειλημμένη, ὡς καὶ ρἁδίως ἐντεῦθεν ἀριθμεῖσθαι δύνασθαι. Πρὼσοπον ἁπαν μέλαν τοσαύτοις ἐνιαυτῶν περιόδοις, ταῖς τε συνεχέσι τοῦ ἡλίου βολαῖς, ταῖς τε τῶν ἀέρων χαλιπαῖς ἐμβολαῖς, ὥσπερ καὶ ψυχθὲν καὶ παντάπασι μεταποιηθὲν τῆς φυσικῆς ὑγρότητος, καταναλωθεισης ἀνιτῷ ὑπὸ τε τῶν ἐιρημένων καὶ τῆς ὑπερφυοῦς ἀτροφίας· ἐπειδὴ μεδὲν ἔτερον εὐχροία ἀλλ᾽ τροφῆς μεμασημένης χυλός.

[242] Coma enim illi erat, dura, aspera, squalida, & strigmentis plena, eaque in multam prolixitatem conglomerata, [ac faciei fuscæ & exuccæ.] non autem per cincinnos sic discriminata, ut facile esset ipsos numerare. Vultus vero totus nigricans per tot annorum volumina partim quidem ex continuis solis radiis, partim ex gravibus aëris affectionibus arefactus & naturali destitutus humore, quem in eo consumpserant tum causæ prædictæ tum inedia nimia: siquidem color vividus aliud nihil est quam cibi bene mansi succus. Hæc ille quidem de viventis Prophetæ externa specie; sed in demortui Capitis contemplatione verosimiliter deducta, qualem usque ad Francorum adventum perseverasse indicat Alexii Comneni ad Robertum Frisium Epistola; quam delibans Guibertus Abbas sub finem lib. 1 Hist. Hierosol. dicit apud se B. Joannis Baptistæ Caput haberi, hodieque acsi viventis capillis ac cute videatur insigniri. Cangius qui originalem Græcum textum illius Epistolæ penes se habebat, & pollicitus dandam in suis ad Annæ Comnenæ Alexiadem notis, quæ adhuc latent, capillos & barbam legit: quod si ita est, & ei, quæ Ambiani sine mento est, faciei mentum adhæserit, pæne usque ad Francorum adventum Constantinopolim, & Monomachum Imperatorem (qui circa medietatem seculi XI præsumitur sacrum Caput in varias ecclesias esse partitus) debuit hic mentum eatenus intactum reliquisse, quatenus opus erat ad servandam speciem integræ faciei.

§. V. De Capite, olim Angeriaci credito Baptistæ fuisse.

[242] Guibertus Abbas S. Mariæ de Novigento, in diœcesi Laudunensi, ab anno MCIV ad XXIV, delibata quam supra allegavi Alexii Imperatoris Epistola, [Diuturna præsentia Capitis CP.] qua Constantinopoli sacrum Caput asseritur, pro eodem quo ipse Guibertus scribebat tempore; Hoc si verum est, inquit, quærendum est apud Angeriacenses Monachos, de cujus Baptistæ Capite glorientur; cum pro certo habeamus, neque duos Joannes fuisse, neque unum ipsum fieri potuisse bicipitem: & lib. 1 de Pignoribus Sanctorum cap. 3 §. 2 idem argumentum prolixius tractans concludit, Quod si Joannis Baptistæ non est, alicujus vero Sancti est, non mediocris mendacii malum est. Mendacii culpa facile per confessionem ignorantiæ diluitur: ignorantia autem excusationem habet, [persuadet alterius Joannis esse, Angeriaci,] quia Sancti plures ut ait Suarez, in 3 part. tom. 1 quæst. 25 dist. 55, sect. 2, dub. 1, fuerunt ejusdem nominis; & successu temporis Reliquiæ ejusdem personæ existimatæ sunt, & propter nominis ambiguitatem illi attributæ, qui majoris habetur gloriæ & sanctitatis. Eadem est Baronii sententia, qui allegata relatione Angeriacensium, de eo ipso quo gloriabantur Capite; Si quod, [& hoc, siquidem allatum Alexandria fuit,] inquit, Alexandria translatum in Galliam est, ut ibi asseritur, non quidem Baptistæ fuit, sed alterius Joannis Martyris, qui olim cum Cyro illic passus, illustrissimus habebatur.

[243] Dedimus Sanctorum istorum Acta, ex Græco traducta, [esse Martyris Edesseni, socii S. Cyri,] die XXXI Januarii; eademque a S. Sophronio Patriarcha Hierosolymitano luculentius exposita, dabimus in supplementis ejusdem mensis, cum prolixissimo opere de ipsorum miraculis. Ex his habetur; quod & Baronius attingit, [ibi enim corpora utriusque sepulta,] Joannem, patria Edessenum, redeunti ex Arabia S. Cyro medico Alexandrino, sed jam Monacho ibi facto, adhæsisse; & confirmandis, quas Canopum Præses abduxerat Virginibus tribus, secutos easdem, comprehensosque & tortos ac capite plexos, Alexandriam fuisse relatos a fidelibus, atque in ecclesia S. Marci sepultos; unde elevatos S. Cyrillus Manuthem, duobus stadiis Canopo dissitum vicum, transtulit in ædem sanctorum Apostolorum. Occupantibus porro Ægyptum Barbaris, [postmodum Manuthē translata, & hinc Edeßā sunt,] Edessam Joannis patriam devecta fuisse corpora, discimus ex Epiphanio Hagiopolita, in descriptione locorum sacrorum, inter Symmicta Allatiana pag. 61. Sed nihil prohibet, Caput Joannis, aut etiam Cyri, relictum a S. Cyrillo fuisse Alexandriæ in ipsa S. Cyri domo, per Theophilum Cyrilli decessorem conversa in ecclesiam trium Puerorum Babyloniorum, post acceptas miraculo illorum Reliquias. Ipsæ denique, cum Capite prædicto, [Capite Joannis Alexandriæ relicto:] allatæ Angeriacum in ecclesiam, jam antea forsan S. Joanni Baptistæ dedicatam, cœperint credi trium Innocentium Bethlemiticorum esse, propter ambiguum Puerorum nomen; eademque facilitate Baptista pro Edesseno obrepserit tantoque facilius, quanto longius intercessit temporis spatium, priusquam Caput seculo XI inveniretur,

[244] [quod ut Baptistæ crederetur] Interim, vel abolitis, vel numquam scriptis primæ Translationis monumentis, & increbrescente per Gallias notitia Capitis Constantinopoli asservati, cum forte non deessent testes illius oculati, qui Angeriacensium traditiones redarguerent falsitatis; placuit alicui circa annum DCCCC comminisci primæ Translationis historiam aliquam, inter Sacra legendam, qualis passim transcripta invenitur in pluribus Passionalibus, & unde irrepsit inter opera S. Cypriano perperam adscripta, [circa an. 900, conficta est historia translationis,] sicuti videre est in ipsorum per Rigaltium facta editione. Verum ea Historia tam imperite fuit consarcinata, ut traditionem per se confusam, magis confuderit dubiamque reddiderit eruditioribus: uti habetur ex Chronico Ademari, Monachi S. Eparchii Engolismensis, apud Labbe tom. 2 Novæ Biblioth. Mss. pag. 178; qui Ademarus Gauberto prælaudato coævus, relata inventione prænotata, ita scribit: A quo tamen, vel quo tempore, vel unde huc delatum fuerit vel si Præcursoris Domini sit, haudquaquam fideliter patet…

[245] Refertur enim in hac frivola pagina, (sic eam Guibertus vocat) in diebus Pippini Regis Aquitaniæ, quemdam Felicem detulisse ab Alexandria per mare in Aquitaniam, [sed mox explosa a prudentioribus,] Caput S. Joannis Baptistæ, & tunc temporis Alexandriæ præfuisse Theophilum Archiepiscopum; & peractum esse prælium in Alnensi pago, inter Pippinum Regem & Wandalos: ipsumque Caput super quosdam interfectos satellites suos impositum a Rege, & eos mox resuscitatos esse. [ut ineptiis plena.] Verum non extitit Pippinus in diebus Theophili, nec tempore Wandalorum, nec aliquando Caput Præcursoris Domini Alexandriæ habitum legitur: legimus autem in antiquiorum Legendis, primo inventum Caput S. Præcursoris in eo quo (desunt hic aliqua verba sed puto supplendum [in eo quo defossum sub Herode fuit loco] vel simile quidpiam) deinceps autem a Theodosio Imperatore delatum in civitatem Constantinopolim, ibidem venerari. Hactenus vere eruditus scriptor, integris fere seculis duobus prius, quam a Constantinopoli idem Caput quod ibi colebatur, Ambianum transferretur.

[246] Sane de Historiæ istius sinceritate multam, mox ut prodiit, fuisse quæstionem, nihilque ea profectum ad fidem Angeliacensium traditioni faciendam, [Seculo 11] probatur ex Anonymo Vitæ S. Leonardi scriptore, apud Surium ad VI Novembris num. 13 sic scribente. Cum adhuc in vivis esset Wilhelmus Magnus, Aquitaniæ Dux (fuit hic ejus nominis quartus, qui circa annum DCCCCLXIII mortuo patri succedens, post multa & laudabilia facta, Monachus factus apud Malleacum, quod anno MX fundarat, plenus dierum obiit in pace 11 Kal. Februarias anno MXXX; [vehementius dubitabatur de titulis Capitis illius,] ut est apud Henschenium ad Acta S. Guilielmi Eremitæ, cum ipso aliisque pluribus synonymis male confusi, X Februarii, num. 13, 14, 15.) Cum, inquam, adhuc in vivis esset Wilhelmus Magnus, Aquitaniæ Dux, dubitatum est a multis, num beatissimi Joannis Baptistæ Caput apud Angeriacum haberetur. Jussit ergo Princeps Wilhelmus magnam Episcoporum convocari Synodum, ut eorum consensu tantus thesaurus inquireretur, & sacratis illorum manibus hæsitanti populo visendus exhiberetur. Ita ille: sed in hoc errans quod Synodum prius convocatam crediderit, quam inventum Caput esset, cum dici debuerit convenisse ad veritatem illius suis sententiis definiendam: nam rei gestæ propior Guibertus Abbas sic rem actam scribit.

[247] Per hos dies, id est ante annum MX, ut infra patebit, dignatus est Dominus declarare fidelissimi Ducis Wilhelmi tempora. [quod quæsitū inventumque est,] Nam tunc in basilica Angeriacensi, in saxea theca instar pyramidis turrita, inventum est Caput S. Joannis, ab Alduino clarissimo Abbate; quod sanctum Caput dicunt esse proprium S. Joannis Baptistæ. Tunc Wilhelmus Dux, post Paschales dies Roma regressus, hoc audito repletus est gaudio, & sanctum caput populo ostendendum decrevit. Erat vero conditum ipsum Caput in thuribulo magno argenteo, ubi deforis litteræ leguntur HIC REQUIESCIT CAPUT Præcursoris Domini. Quod Cangius cap. 5 num. 5 sic intelligit, ut thuribulum istud argenteum ipsius Ducis donum fuerit: verum si centum fere annis fuerit scripta Historia illa, quam merito Frivolam appellat Guibertus; credibile est id factum occasione alicujus tunc celebratæ Translationis, post Normannorum Ducis gentisque anno circiter DCCCCXII conversionem, atque per Rollonis Ducis receptionem cessante metu annuarum fere incursionum ejus gentis; quando multæ per Gallias Sanctorum Reliquiæ, [initio sec. 10.] vel ex iis ad quæ confugerant locis reductæ, vel ex latebris extractæ fuerunt, venerationique expositæ; non ita tamen ut relinquerentur expositæ oculis, sed altaribus aut tabernaculis lapideis includerentur, qualis saxea illa pyramis fuit. Intra hanc nihil prohibet, sed consentaneum erat, recondi vas aliud argenteum idque novum, veteri vel a barbaris diffracto, vel ab ipsismet Monachis ad eos placandos distracto, cum necessitas cogeret ne sacris quidem vasis parcere.

[248] Petrus Monachus Malleacensis lib. 2 Hist. Malleac. [Theodelinus Abb. Malleac.] §. 4 in eadem Bibliotheca Labbe pag. 234, narraturus quomodo Abbas suus Theodelinus anno MX compos factus sit voti sui, obtento S. Rigomeri corpore, præmittit quid eidem, circa Sanctorum pignora ecclesiæ acquirenda æstuanti, sit factum. Abbas, inquit, Engeriacensis ecclesiæ illis diebus Caput sanctissimum Præcursoris Joannis Baptistæ Domini, quod antiquitus in eadem absconditum ecclesia ferebatur, levare; atque omni populo, quo ipsum Caput vere Joannis esse fidem faceret, ostentare voluit; & ad tale spectaculum inter reliquos Theodelinum Patrem invitavit. Adveniente itaque statuto die Angeriaci innumera plebs adfuit; Sacerdotumque ac Monachorum cœtus affluxit inæstimabilis. Cumque ad rem peragendam ventum esset, [postquam ipsum populo monstravit,] & inter priores quosque persona, cui tantus thesaurus elevandus committeretur, idonea quæreretur; prosiliens præfatus vir e medio: Si, inquit, o Patres, jubetis, Dilectum cælestis Sponsi ego libentissime accipio; ac, præ magnitudine sui ac reverentia, multoties exosculatum vestris visibus repræsento. Cujus professioni dum omnes alluderent, solenni præmisso oratione, ad sanctas gazas supplex accessit; detexit, omnique multitudini expositas, per duarum ferme horarum spatium demonstravit. Quo expleto, dum eum recondendum omnes annuerent, diu multumque prolixam orationem simulavit, sanctisque e dentibus unum in ore occuluit. [conatus auferre dentē, punitur,] Verum mox condigno mulctatus verbere (nam tum oculorum caruit lumine) quæ fecerat his qui adstabant, verecunde licet, reserat; deinde male amissam valetudinem, confitendo digne, secum reportat. Hactenus Petrus, sub annum MLXXX vivens & scribens.

[249] Guibertus Abbas, cetera distinctius prosequens, Dum inventum, [coram celeberrimo Procerum conventu,] inquit, ostenderetur Caput S. Joannis, omnis Gallia, Italia, Hispania, ad famam commota, ibi accurrere certatim festinat. Rex quoque Francorum Robertus & Regina, Rex Navarræ Sancius, omnesque Dignitates eorum confluxerunt, ubi omnes offerebant munera pretiosa diversorum generum. Nam præfatus Rex Franciæ, oblata gabata seu concha ex auro purissimo, pensante libras XXX, pretiosisque vestibus holosericis ex auro textis ad ornatum ecclesiæ, a Wilhelmo Duce susceptus condigne, per Pictavos reversus est Franciam. Quid dicam? quod ultra omnem felicitatem & gloriam videbatur concursus psallentium, cum Reliquiis Sanctorum, ex Monachis & Canonicis, qui undecumque ad memoriam sancti Præcursoris festinabant. [præcipuis Reliquiis eo undique advectis,] Sic Lemovicibus, cum Reliquiis S. Stephani, advectum est corpus S. Martialis: cumque in Basilicam S. Præcursoris intrarent, celebravit ante Caput S. Joannis Missam Episcopus Giraldus, [27 Octobris.] de nativitate ejusdem sancti Baptistæ, cum esset mensis October; at Canonici S. Stephani, cum Monachis S. Martialis, alternatim tropos ac laudes cecinerunt festivo more; & post Missam Pontifex cum Capite S. Joannis benedixit populum … sicque quinta die ante festivitatem omnium Sanctorum reversi sunt… Post vero gloriosus Dux recogitans Dei honorem, in S. Joannis monasterio regularem renovavit districtionem, ubi Odilo Rainaldum Abbatem deposuit, defuncto nuper Alduino Abbate… & inter ea, id est inter miracula S. Eparchii, illuc Lemovicibus delati, Caput S. Joannis, postquam satis ostensum est populis, reseratum est jussu Wilhelmi Ducis, & reconditum in pyramide pristina; ubi interius thymiamaterio argenteo, quod pendet ex catenulis argenteis, inclusum retinetur. Pyramis autem saxea, supervestita est tabulis ligneis, deargentatis undique ex oblatione copiosi argenti, quod Rex Navarræ Sancius obtulit B. Præcursori.

[250] Exinde (sicut progreditur, & Caput 5 absolvit Cangius) magna fuit istic populorum devotio erga eumdem Sanctum: [Exinde fuit ibi celeberrimus cultus Sancti,] nam Ademarus præcitatus pag. 180 refert, quomodo Jordanus de Latronibus, Episcopus Lemovicensis, fuerit consecratus Sabbato mediæ Quadragesimæ anni MXXIII Angeriaci ante Caput S. Joannis, ab Islone Episcopo Santonensi & Coadjutore Archiepiscopi Burdegalensis, & Roone atque Arnaldo, necnon & Isemberto Episcopis: & Chartularium Angeriacense fol. 239 nos docet, [& oblationes frequētissimæ,] quod Isembertus Dominus Castelli-Allionis, cum magno Baronum numero Elevationi præsens, ingressus est Capitulum Monachorum, præcessorum suorum donationes coram omnibus confirmas. Alia vero ejusdem Abbatiæ charta apud Beslium docet, quod particulam Capitis quæ Taurini in Pedemontio servatur, Landulfus Episcopus Taurinensis paulo post obtinuit a Guilielmo Duce, Islone Episcopo, & Renaudo tunc Abbate monasterii; in ejusque beneficii vicem Abbati obtulit ecclesiam S. Secundi in Taurinensi diœcesi, [pars etiam donata Episcopo Taurin.] In Chronico autem Malleacensi legitur, quod anno ML fuit consecratio facta monasterii S. Joannis Engeriaci, quam Agnes Comitissa fecit facere & alii Seniores, in qua fuerunt quatuor Episcopi, Bruno Andegavensis, Guillermus Engolismensis filius Gaufredi & frater Fulconis; Isembertus Pictaviensis, & Arnulfus Santonensis. Denique Dux Wilhelmus hujus nominis IX, anno MCXXXI, jus asyli & immunitatis concessit ecclesiæ & totius monasterii ambitui; seque in faciem prosternens, a Deo & Sanctis ignosci sibi petiit invasiones & usurpationes bonorum hujus ecclesiæ a se factas: quas ipsa hora resarcivit, imponens altari S. Joannis instrumentum desuper confectum.

[251] Est Angeriacum aut Engeriacum, a cultu S. Joannis vulgo dictum saint Jean d'Angely, Aquitaniæ oppidum in Santonibus, a quorum metropoli septem leucis in Boream distat, [Ecclesiam volunt aliqui anno 765 constructam,] ad fluvium Voltumnum, la Boutonne vulgo dictum; totumque initium & profectum suum debet præfato S. Joannis monasterio, cujus fundationem qui altius repetunt, Pippino Regi adscribunt, qui illam fecerit in memoriam victoriæ, contra Waifarium Aquitaniæ Regem obtentæ anno DCCLXV. Bellum hoc prolixe describit Anonymus, qui Regis illius gesta collegit jussu Nibelongi Comitis, nec ullius discriminis meminit, [alii verosimilius a Pippino Aquitaniæ R. circa 820,] in quo Sanctus aliquis fuerit invocatus, Vasconibus omnibus solito more terga vertentibus, facillimamque de se victoriam, ut alias sæpius, Pippino præbentibus. Ademarus, veriori notitiæ proprior, pro Seniore Pippino, nobis indicat ejus Pronepotem, a patre Ludovico Pio, cui secundogenitus erat, anno DCCCXVII Aquitaniæ Regem constitutum, eoque adhuc vivente mortuum anno DCCCXXXVIII, dicens quod jussu patris fecerat monasterium S. Joannis Baptistæ Angeriaci.

[252] Atqui istorum tempore Fuit quidam Clericus de Galliæ partibus nomine Felix, quem, dum puer essem, me vidisse memini, inquit Luidolfus Presbyter, [sub quo fuit Felix Clericus,] lib. 2 de Translatione S. Severi Ravennatis Episcopi, a Bollando nostro illustrata ad 1 Februarii cap. 1 num. 2. Huic autem erat consuetudo per diversas provincias vagari, & Sanctorum Reliquias ubicumque potuit furari, quæstus causa. Ita sub annum DCCCXXVI ex S. Severi monasterio, ejus uxorisque & filiæ quædam ossa furatus Ticinumque profectus, invento istic Otgario Moguntino Episcopo, Ludovici ad filium Lotharium legato, ipsa tradidit, & qualiter fecisset indicavit. Quidni etiam Alexandriæ, jam inde ab anno DCXLI insessæ a Saracenis, [furari Reliquias solitus & in Europam transferre:] tale quid tentaverit; indeque in Aquitaniam attulerit Caput, quod cum Militis Martyris esset, Baptistæ esse crediderit vel finxerit, aliisque persuaserit; fidem tamen non invenerit apud Adonem Viennensem Episcopum, qui suum Martyrologium scribens circa annum LXX ejusdem seculi, si quam Angeriacensis Capitis habuit notitiam. [qui Alexandria Caput Baptistæ attulisse se finxerit,] (ut facile habuisse potuit homo talium curiosus, in tanta locorum vicinia, intervallo dumtaxat LXXX leucarum) nequaquam sibi potuit persuadere illud esse Baptistæ, quod Emesam non Alexandriam delatum scribit ad XXIX Augusti, nec quidquam de translatione in Galliam loquitur; uti & Usuardus in eadem distantia eodemque fere tempore Parisiis scribens.

[253] Ut ut est, populus harum quarumcumque Reliquiarum miraculis, vitaque innocente Religiosorum huc attractus ac permotus, [ad quod conditum monasteriū crevit in oppidum,] oppidum ædificavit, quod industria habitantium pariter ac situ suo valde commodo, tam potentia quam opibus in tantum crevit, ut obedientæ claustris perfractis, summa sæpe temeritate sese opposuerit Regibus ac Dominis suis; unde tribus obsidionibus cinctum est; uti legitur in Geographiæ Blavianæ lib. 15 pag. 125: [quod defecit, combustum ab Hugonotis.] quod ultimum libentius intellexerim de superiori seculo, quo cum eatenus servato istic Sancti cultu defecit ibi Catholica Religio. Nam anno MDLXIX oppido potiti falso dicti Religionarii, ecclesiam expilarunt, ornamenta diripuerunt, sanctum Caput combusserunt, ejusque cineres in ventos sparserunt, teste Cangio. Quapropter obsidione ultima, inquit Auctor Geographiæ præcitatæ, quæ sex hebdomadas duravit, oppidum hoc in potestatem suam, deditione facta, recepit Ludovicus Justus Galliæ Rex anno MDCXXI, eo ipso die, in quem S. Joannis Baptistæ Natalis incidere solet: ubi omnia signa civitatis ei edempta; imo ipsum nomen, quod minime mereretur, mutatum; ac aliud, Burgum-Ludovici nempe, inditum fuit, ut ita justis pœnis afficeretur.

§. VI Angeriacensium, de translatione Capitis ad suum monasterium, relatio fabulosa, ex Mss, & Cypriano Rigalti.

a

[254] [Ex dissipato corpore collecta quædā ossa,] Narrat Josephus, vinctum fuisse Joannem Baptistam in castello Macheronta, ibique Caput ejus truncatum fuisse b, ac demum sepultum in Sebastia civitate Regionis Palæstinæ, quæ quondam Samaria est appellata. Post longum vero tempus monumentum ejus Pagani c invaserunt, & ossa per campi planitiem disperserunt, rursumque collecta igne concremaverunt, & postea per agros projecerunt. Postea vero advenerunt quidam Monachi viri religiosi de Hierosolymis ad locum ejusdem monumenti; qui audientes ea quæ Joanni acciderant, & quidquid potuerunt ex ossibus illius colligentes, ad Patrem suum Philippum d detulerunt Hierosolymam. At ille transmisit ea, [& S. Athanasio missa,] cum aliis viris religiosis, Athanasio Alexandriæ Pontifici fidelissimo, ibique miro modo fuerunt servata, usque ad tempus Theophili e, ejusdem urbis Episcopi. Ipse etiam Theophilus, [ab Epis. Theophilo elevantur,] jubente Theodosio Principe, omnia idolorum fana in illa regione, Christo favente, destruxit; & ecclesiam miræ magnitudinis construxit, atque in honore ejusdem Joannis Baptistæ consecravit; & illius ossa quæ Athanasio direxit suprascriptus Philippus, in ecclesia collocavit. Congregatis etiam ibi vicinis Pontificibus ex omni parte catervatim, omnibusque Ordinibus clericorum & populorum, hanc consecrationis ecclesiæ diem honorifice observari constituit.

[255] Igitur ne quis dubitet, accedente Paschali festivitate, decollatus est Joannes Baptista, imperante nequissimo Herode dari saltanti puellæ Caput ejus; [dedicata illis ecclesia 29 Augusti] multoque post decollationem ejus tempore accedente, eo anno quo constructa est ecclesia in nomine ejus, & ossa ejus ibidem collocata, & a Theophilo Pontifice, jubente Theodosio Principe, in honore ejus consecrata, quarto Kalend. Septembris, solennitas Dedicationis mirifice celebrata est. [capite adhuc latente in domo Herodis;] Caput autem illius tunc temporis repositum adhuc erat in loco, quo illud in absconso uxor Herodis deposuerat, nemine sciente, postquam a filia in disco suscepit. Si quis hæc omnia plene voluerit scire, Chronica f Marcellini Principis legat, & ibi reperiet, duos Monachos ab Oriente in Jerusalem venisse causa orationis, tempore Martiani Imperatoris: quibus Monachis in visione g Angelica dictum est: Ite ad palatium Herodis, [quod imperante Marciano repertum] qui quondam hic fuit perfidus Princeps: introëuntes perspicite diligenter; & ubi fumum e terra ascendentem videritis fodientes, ibi Caput Joannis Baptistæ incunctanter invenietis, & ita fecerunt, & cum magno honore clanculo secum Hierosolymas h deportaverunt.

[256] Non multo post autem a latronibus raptum est, mittentes in quodam specu, ibique dimiserunt: donec idem Joannes, [fingitur Hierosolymis furtim allatum] Christo auxiliante, cuidam viro religioso, nomine Marcello Sacerdoti, qui in eodem specu morabatur sicut Eremita; revelavit, dicens: Accipe Caput meum, quod in hoc specu depositum est a latronibus, & da illud Juramno i Episcopo, qui nunc præest Alexandriæ Civitati post Theophilum Deo carum, [ac denuo inventum delatum Alexandriam;] ubi Reliquiæ corporis mei requiescunt. Et sic fecit Marcellus Christo annuente k. In eadem solennitate Collectionis Reliquiarum ejus & Translationis, & ecclesiæ Consecrationis allatum est Caput Joannis Baptistæ ad civitatem Alexandriæ, a Marcello Presbytero, & datum Juramno Episcopo, [aliis Sancti Reliquiis fuisse additum.] IV Kal. Septembris: & Juramnus collegit illud collocando mirabiliter, in eodem loco perpetim custodiendum. Ideo hodierna festivitas Collectio B. Joannis Baptistæ, non Decollatio nominanda, & Inventio ac Revelatio Capitis ejus l.

[257] Jamque idem vir Domini Juramnus Episcopus, & Marcellus Presbyter feliciter ad Dominum ex hoc mundo in pace quieverant, annis autem evolventibus non plurimis, m cuidam viro religioso, Sacerdoti ac Monacho, nomine n Felicio, qui orationis gratia ab Occidentali parte illis diebus Hierosolymam adierat, [Idem in Gallias transferre jussus Felicius,] Angelica visione dictum est: Felici, surge concitus, perge ad civitatem Alexandriæ, invenies ibi Ecclesiam in honorem S. Joannis Baptistæ consecratam, ubi Caput ejus tribus o Puerulis Innocentibus reconditum est: quod accipiens transfer in partibus Galliarum, in regione Aquitaniæ, in loco quem tibi ostendero. De qua visione certus, expergefactus reverendus senex, amplissimo repletus gaudio, pergens illico ubi jussus fuerat, sicuti dictum fuerat cuncta reperiens, rectori sui iteneris gratias innumeras rependit: properansque ad locum, thesaurum a Deo sibi destinatum accipiens, in unius sportellæ conclusit sinu; statimque retro iter arripiens, [cum eo illuc transfretasse dicitur,] junctis sibi sociis Fratribus suis septem qui cum eo abierant; vallansque clam omnem regionem illam, perveniensque ad littus maris, invenit navem cum remigiis ac gubernaculis a Deo paratam, quam illico est ingressus cum thesauro & magni pretii margaritis.

[258] Igitur Fratres & socii ejus, descendentes cum eo in navem, gratias agentes, hymnis & laudibus benedicentes Dominum, alta petunt æquora. Cumque in mari iter agere cœpissent, Felicius elevatis oculis, ad cælum palmas tetendit, dicens: Domine Jesu Christe, qui fecisti cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, & profundum abyssi intueris; qui super undas maris siccis pedibus ambulasti, & Petro mergenti manum porrexisti, & Paulum a terno naufragio liberasti; [habens viæ ducem columbam:] libera nos de fluctibus hujus pelagi magni, ut viventes benedicamus nomen tuum in secula: mittere etiam, Domine, dignare sanctum Angelum tuum de Cælis, ut sit dux itineris nostri, sicut fuit quondam Patribus nostris, quando eduxisti eos de terra Ægypti, in fortitudine magna & in manu valida; & perduc nos recto itinere ad locum aptum, ad sanctas pretiosas margaritas collocandas. Hæc & his similia orante B. Felicio, ecce nubes valida descendit super navem, & de media nube egressa est columba adinstar nivis, & super puppim navis immobilis perstitit tam in die quam in nocte, usque dum in partibus Aquitaniæ ad littus maris Oceani pertingerent.

[259] Cumque non longe a terra esse cognovissent, diverterunt ad portum qui appellatur Agolinensis p, qui est situs in pago Alnensi; ibique exeuntes ad terram ex navi paulisper requieverunt. [appulsus autem] Moventes autem ex eodem loco quasi milliaria duo, invenerunt eminus corpora mortuorum; Regem videlicet q Wandalorum, cum omni exercitu suo, jacentem super faciem terræ, ut opinor, quasi viginti millia virorum: quoniam egressus fuerat idem populus crassa cervice de vagina sua per mare cum classe magna, [invenisse stragē Wandalorum,] & ventus vehemens irruit in eos, & transvexit in partibus Occidentis in supradicto portu Agolinensi. Nuntiatumque est Regi Pippino r Aquitanorum, quod gens Wandala regnum ejus invaderet. Misitque legatos in omnes terminos Aquitanorum, ac Santonicæ, necnon Egolismæ, sive in omnes terminos eorum, ut contra eos pergerent ac dimicarent: [a Pippino Rege] quia idem Rex Pippinus tunc morabatur in territorio Alnensi super fluvium Vultu s in palatio quod vocatur t Engiriacus, inter medios fines Pictavorum ac Santonicæ. Denique cum idem Rex Pippinus, cum omni multitudine armatorum occurreret hostibus suis, fecit Dominus salutem magnam omni exercitui suo: omnem enim exercitum Wandalorum interfecit manu sua, ita ut nullus evaderet ex hac multitudine qui non cæde vastaretur v.

[260] Supradictus autem Rex videns sibi a Domino auxilium de Cælo fuisse præstitum, [ad internecionem cæsorum:] & ultionem de inimicis, ita ut non invenirentur de exercitu suo nisi viginti viri interfecti, quos præ ceteris valde diligebat; eos accipiens singulis deposuit feretris; lætusque pro victoria, mœstus pro funebri amissione, exercitum revocat, pergere cupiens ad propria. Cumque ab hac cæde quasi quatuor millia disjuncti essent, figere tentoria imperat, [solis 20 suorum desideratis;] pressusque somno strata sua sibi præparari in papilionibus jubet. Tunc pro lassitudine somno propere ingruente, vox divina allata est, dicens ad eum: Cur te piger somnus tam propere ita pressit? Noveris magni viri Prophetæ & plus quam Prophetæ ac lucernæ mundi, Caput, ex transmarinis partibus ab Oriente, cum tribus pueris Innocentibus, hoc in pago x humandum deferri; & propter ejus nomen, [ad quem proxima nocte vox allata,] in hoc prælio divinitus victoriam tibi a Domino esse collatam. Respondit Rex Pippinus in visione, dicens: Si tanta beneficia propter nomen ejus in me vigent, indica mihi quid agam, aut quemadmodum investigare vel invenire potero eum. Respondit ei divina vox dicens: Ecce post tergum tuum sequuntur te septem Fratres in habitu peregrino, & unus qui ceteris præest Felicius vocatur: [indicarit adventum sancti Capitis:] vade in occursum eorum cum paucis, & in humilitate cordis benigne suscipe; adoratisque pretiosissimis margaritis pacifice tecum ducere coneris, & videbis magnalia Dei.

[261] Vir autem Domini Felicius, visa tantæ multitudinis corpora cæsa, pavore perterritus, [cui ille cum suis humiliter progressus obviam,] tamen de adjutorio Dei confisus, confortabat socios, & ut paulisper iter agerent admonebat. Divertentes ex adverso parvulum habitaculum sibi statuerunt, ut eadem nocte usque mane in eodem permanere potuissent. Prædictus autem Rex Pippinus, a somno evigilans, intra semetipsum cogitare tacitus cœpit, ex visione quam viderat, quid agere deberet. Recogitans [autem] quia in antiquis est sapientia, & multorum præteritorum prudentia; mittensque concitus, jubet adesse sapientissimos viros y ac bonis operibus pollentes, ut de tanta manifesta visione ei salubre consilium suggerere dignarentur. Igitur ad hoc consilium ventum est, ut exuentes se vestibus & calceamentis suis, in cinere & cilicio nudis plantis incedentes, sicuti Rex oraculo divino admonitus fuerat, obviam famulo Dei procederent. [sacrum pignus lætanter exceperit:] Cumque se mutuo conspexissent, jactantes se, tam Rex ipse quam omnes qui aderant proni in terram, tamdiu adoraverunt, quoad usque famulus Dei ad locum ubi jacebant pertingeret. Cumque Dominum benedixissent, & sese invicem salutassent, osculum sibimet pacis dederunt; levantesque se a terra, lacrymabili gaudio interrogant quomodo eis hæc pignora pretiosa transferendi facultas obtigisset. Vir autem Domini Felicius, cuncta intelligens a Deo esse manifestata, retexuit historias, quemadmodum Hierosolymas adierat orationis gratia, & thesaurum conditum ei divina misericordia revelaverat. Cumque omnes respondissent, Gratias Deo Amen; elevatis Felicius pretiosissimis margaritis, Capite scilicet Joannis Baptistæ, & Reliquiis beatorum Martyrum Innocentium, cum hymnis & laudibus psallentium dirigunt chorum.

[262] Quo audito cunctus exercitus qui in castris erat, quasi unus vir obviam processerunt, numero triginta millia virorum; [cumq; suos 20 mortuos ad illius contactum resurgere,] exequias mortuorum, qui in prælio corruerant, secum deferentes, petentesque auxilium a Deo per Præcursorem illius Joannem, ut cujus Reliquiæ deportarentur, divina gratia manifestare dignaretur; promittentesque se tantam fidem habere, ut quidquid peteret S. Joannes, Domino annuente tribuere posset. Apprehendentesque sportellam, qua Beati viri Joannis Baptistæ Caput deportabatur, & singulis feretris imponentes, miro atque inæstimabili modo, mox ut tetigit jacens ossa jacentium, vita per mortuum mortuis reddita est. Surgentes autem eadem hora ab officio funeris viginti viri, acsi a somno essent excitati, qui a flentibus amicis portabantur ad tumulos, [cum] iisdem gaudentibus redierunt ad sua. Videns autem Rex Pippinus & cunctus exercitus magnalia quæ circa eos Dominus gesserat per Præcursorem illius Joannem Baptistam, plaudentes manibus benedicebant Dominum, qui facit mirabilia in cælo & in terra.

[263] Vir autem Domini Felicius & socii ejus gaudio repleti, una cum Rege Pippino & exercitu ejus, [cæcum illuminari,] levantes Caput beati ac præcellentissimi viri Præcursoris Christi Joannis Baptistæ & beatorum Innocentium, cum gaudio & lætitia iter agere cœperunt. Cumque nulla mora fieret in eundo, pervenerunt ad villam quæ appellatur Vultronica. Cumque ibidem paulisper quievissent, obviam eis quidam cæcus factus est, qui & statim sanus effectus est. Cumque de eodem loco eis moveri placuisset, arripuerunt iter via quæ ducit ad paludem, Mare-vallis z cognomine. Et cum eis parum ibi requiescere placuisset, [debilē erigi vidisset,] ecce quidam debilis pedibus, qui se erigere omnino nequibat, per terram rependo se trahens, obviam processit, statimque sanus abscessit.

[264] Jamque illo sanato propinquabant ad locum quo tendebant, [ad palatiū suum Ingeriacum deduxerit,] super fluvium Vulturnum, Engeriacum nomine; audiensque omnis populus, a maximo usque ad minimum, a viro usque ad mulierem, omnes simul in unum conglobati obviam eis processerunt. Et cum ibidem ante palatium Regis Pippini pervenissent, in Basilica beatissimæ semper Virginis Mariæ, cum magno studio illico ad custodiendum deposuerunt. Eætatusque est universus populus lætitia magna, & celebraverunt solennitatem hujus diei, quarto α Kalend. Septembris: & reversi sunt unusquisque in tabernacula sua. Igitur B. Felicius & socii ejus, cum venerando Rege, [ibique in basilica B. M. collocarit,] inter cetera Dominum precabantur, ut eis salubre consilium donare dignaretur Sancta membra locandi. Ædificantesque basilicam, & in ea concavum cyborium β cum sex columnis lapideis mirifici operis bene compositis, non longe a Vulturni littore, ut arbitror centum passus; in quo, cum aromatibus & plurimus pigmentorum odoribus, condentes Caput Joannis Baptistæ, almi Præcursoris Christi, & beatorum Martyrum Innocentium, in eodem cyborio concluserunt, & Domino auxiliante hoc ædificium completum est feliciter.

[165] Fecit etiam ibidem Rex fontem laquearium γ, qui a duobus fere millibus, per puteos profundissimos, [addito etiā fonte baptismali] subtus terram in ædificio cœmentarii aquæductus, in palatio ejus sic discurrebat, ut & ipsam aquam dividens, in ipsam basilicam per ferrum & æs eam introduceret, & subtus cyborium per concava marmoream columnam ebulliret, ibique sacri baptismatis ablutio fieret, atque in ipsa laquearia δ remearet. Convocans Rex Pippinus & B. Felix Pontifices & Sacerdotes, [ipsamque solenniter fecerit consecrari.] omnesque patriæ Nobiles, benedicentes ecclesiam; in honore ejusdem S. Joannis Baptistæ consecratam ac mirifice ornatam, prædiis atque possessionibus a genitoribus suis collatis, dotaverunt eam; ordinatisque omnibus quæ necessaria erant, Monachos, ibidem Deo in perpetuum servituros, statuerunt, ε gaudentesque & Deum benedicentes ad domicilia redierunt sua. Tandem vero metam narrationi ς ponentes, oramus Christi bonitatis immensitatem, ut potenti dextera suffultos, ad optati littoris perducat nos metam. ζ [Si quis autem videat quod aliqua oculo narrationis] nostræ festuca inhæserit, cum dilectione evulsa, non livorem præferat sed caritatem: ipso auxiliante cujus regnum & imperium sine fine permanet, in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA ET CENSURÆ.

a Sunt hæc, Vallicellanum, Patrum Oratorii Romæ, cui præcipue inhæremus; Leodiense monasterii S. Laurentii, & Canonicorum Regularium Rubeæ-vallis prope Bruxellas, in tertia parte Novalis Sanctorum a Gillemanno collecti, cui parti titulus est Historia Hierosolymitana, sed in hoc stylus est mutatus: uti & apud Vincentium Bellovacensem, in speculo Historiali lib. 17 cap. 60 & 61, ubi hanc Historiam describit. Nicolaus autem Rigaltius, qui Cyprianum Annotationibus suis illustratum edidit Parisiis an. 1648, etiam illa quæ falso adscripta Cypriano censebat, Tractatum hunc quoque imprimendum dedit, de revelatione Capitis B. Joannis Baptistæ inscriptum, sed ut Auctore incerto editum, nihil notarum dignatus adjungere.

b Hactenus, nec amplius, & solum quoad sensum Josephus; simpliciter enim dicit occisum Joannem: apud Vincentium insuper additur, quod [Caput] Herodias a saltatrice susceptum, non est passa cum reliquo corpore sepeliri, metuens ne integrum Sancti corpus cum omni facilitate resurgeret: hoc autem fieri posse non putavit, si Caput cum corpore uni non traderetur sepulturæ. Ideo illud intra septa palatii infossum, occulta solicitudine procuravit custodiri. Corpus autem apud Sebasten, quæ quondam Samaria dicta est, legitur humatum, & a barbaris usque ad Julianum Apostatam intactum. Tunc Pagani, &c. phrasi valde diversa.

c Tempore scilicet Juliani Apostatæ an. 361. Hæc autem ex Rufini Hist. Eccles. sumpta sunt.

d Ita Rufinus, & cum eo Ms. Leodiense atque Rigaltius. Vincentius facit Philippum Hierosolymorum Episcopum, Ms. Vallicell. nominat Josephum Pontificem: pessime utrumque; nam inter Sanctæ civitatis Episcopos nullus invenitur Philippus, nisi circa an. 112; nullus etiam Joseph nisi circa 320: sub Juliano autem Episcopatum tenebat S. Cyrillus.

e Theophilus, non ille, cujus Lucas in principio Actuum Apostolorum meminit dicens: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, (quod huic scriptori perperam impingit Ademarus in Chronico ubi supra) sed a S. Athanasio tertius; qui ab an. 386 ad 512, præfuit Ecclesiæ Alexandrinæ.

f Vide quæ de hoc Marcellini Comitis loco dixi ad num. 118 litt. p qui locus in editione Sirmundi habetur pag. 30 Ind. VI Vincomalo & Opilione Coss.

g Nihil ille de visione Angelica; sed dicitur, quod Sanctus ipse illis caput suum revelavit, ut ad Herodis quondam Regis habitaculum accedentes, admoniti requirerent, fideliterque humo extollerent; quæ verba videtur hic scriptor legisse aliter, ac forte melius, fumo admoniti requirerent, fideliterque extollerent.

h Mirum est, quomodo Marcellini Chronicam præ oculis habenti mens venire potuerit, ut ex hinc alia omnia scriberet: nihil ibi de Hierosolymis, sed juxta relata Cap. 2 §. 3 Emesam defertur Caput, &c.

i Juramnus, Rigaltio Jurannus, in Ms. Leod. Joramnus, Vincentio Julianus. Interim certum est Theophilo successisse Dioscorum; & omnino apparet, ex Uranio Emesenæ civitatis Episcopo, cujus tempore Caput Emesæ inventum fuit a Marcello, factum illum falsi nominis Patriarcham, ut pro Emesa substitueretur Alexandria, sicut recte animadvertit Cangius. Beda minus aberravit cum Juliorannum dixit, Edessenæ civitatis Episcopum, & communi multis errore, Edessam pro Emesa sumpsit, scribens in Caput 6 Marci lib. 2 cap. 26; nisi librariorum potius quam Bedæ fuit error iste. Ado certe, verbotenus eum locum reddens, Emesam legit.

k Hactenus Vincentius Bellovacensis suo stylo sensum auctoris Angeriacensis secutus, non verba.

l Præ oculis habuit auctor Adonem vel Bedam, qui scribunt, Quod in libro Sacramentorum, Natale IV Kalendarum Septembrium notatum est; & in Martyrologio, quod Eusebii & Hieronymi nominibus insignitum est legitur, Quarto Kalendas Septembris, in Emesa civitate Phœniciæ Provinciæ, natale sancti Joannis Baptistæ, quo die decollatus; non specialiter ipsum diem decollationis ejus, sed diem potius quo caput ejus in eadem Emesa civitate repertum, atque in ecclesia conditum, designat.

m Ms. Rubeæ Vallis, omissis prioribus, sic orditur: Regnante Pippino Rege Francorum & Patricio Romanorum, Stephano quoque Papa residente in Sede Apostolica; cuidam viro, &c. Adeoque ante annum 757, quo Stephanus obiit, post Sedis suæ annos quinque.

n Idem Ms. cum Rigaltio, Felicem semper nominant; Sigebertus eadem compendio referens ad an 760 Felicianum; sed Carolus le Cointe Tom. 5 Ann. Franc. pag. 638 Auctoris recentioris esse totum locum putat.

o Tres Pueros Babylonios melius veriusque dixisset: quamquam non omnium trium Reliquiæ vel corpora, sed unius tantum eorum dextera Babylone allata fuisse dicitur in Actis SS. Cyri & Joannis.

p Rigaltio locus Angolismensis, pagus Alniensis dicitur: Cangio Angoulin au pays d'Aunis: locus autem sic notatus in tabula Santoniæ, Mansinus est, distatque Rupella dumtaxat duabus leucis, Angeriaco autem 10 vel 11.

q Wandalorum natio jam pridem ex Gallia, non reditura recesserat, transgressa in Hispaniam seculo 5, indeque in Africam; in qua tamen ipsa extinctum eorum regnum fuit an. 533, quod deinde Arabibus Saracenis cessit, qui postea occupata tota fere Hispania, etiam Aquitaniæ fuerunt infesti, sed a Carolo Martello Pippini patre victi fugatique, nec leguntur reversi sub Pippino, nisi in Romanam (ut vocant) Galliam duce Fremondo, Comite (ut eum Cangius appellat) imaginario Burdegalensium.

r Jam dixi Pippinum Aquitaniæ Regem, pronepotem fuisse alterius, qui primus, ex familia sua Regis Franciæ titulum gessit.

s Rigaltius Vultonæ, Leod. Ms. Vulturni.

t Ms. Vallicell. Ingeriacus.

v Credat qui potest, tam divinam victoriam potuisse historicis omnibus mansisse ignotam.

x Melius a Rigaltio & Ms. Rubeævallis omittitur verbum humandum.

y Iidem dicunt accersitum ipsummet Felicium, & omnia ponunt in Singulari; sed hic videtur melior sensus.

z Rigaltius Mathevallis: sed paludes sæpius vocari Maria notissimum est; sunt autem paludes satis ea regione frequentes: sed neque hoc neque Vultroniæ nomen ullo sui vestigio in tabulis apparet.

α Leod. Ms. Nono, quod merito displicet.

β Pyramidem turritam vocat Guibertus Abbas, cyborium autem dicitur a forma cubica id est quadrata, voce apud Anastasium Bibliothecarum Romanosque scriptores usitatissima.

γ Rigaltius Ductorium. Ms. Rub. Val. Aquæ-ductus producens fontem.

δ Idem Rigaltius, sicque iterum ad primos aditus reflecteretur.

ε Idem pro sequentibus verbis addit; Postmodum multa Domino mirabilia operante per famulum suum Joannem Baptistam. Ms. Rub. Val. Dedicaverunt eam in ipsius B. Joannis honore, per cujus meritum innumerabilibus miraculis dignatus est omnipotens Deus assidue ipsum splendificare locum, ad honorem & laudem nominis sui.

ς Ita Rigaltius. Vallicell. addit nunc ad seriem narrationis reversuri; quod nescio quo spectet, nisi fortassis miracula consequenter descripta, qualia in Vallicellano nulla. In Leodiensi aliqua, sed Mauriacenses Reliquias spectantia, absque ulla cum prioribus connexione, sic enim finitur: Assidue Dominus mirabilia multa operabatur per servum suum Joannem Baptistam, qui vivit & regnat Deus in secula seculorum. Tum subditur: Finit translatio; incipiunt virtutes ejusdem: quæ tamen nihil ad Angeriacenses, quædam nihil etiam ad Joannem spectant, quale est secundum De gemma Vasatensibus nata divinitus; item quartum & quintum, De Jordane fluvio & aquis calidis Levidæ urbis, ad lepræ curationem; sunt autem omnia ex Gregorii Turon. lib miraculorum a cap. 12 ad 20 verbotenus descripta.

ζ Sequentia leguntur in solo Vallicellano, sed ita ut, integra linea omißa, connecterentur disparata duo, Meta-tionis nostræ, quem defectum visum est additis quibusdam supplere.

§. VII. De Capite S. Joannis Romæ, per S. Gratum Episc. Augustensem illuc non allato.

[266] Quamquam præcedenti die, agens de S. Joanne Presbytero Martyre, Romæ passo, [Quod Caput illud Baptistæ fuerit,] pluribus egerim de cultu ejus Capitis, quod, acsi Baptistæ esset, ibidem colitur in ecclesia S. Silvestri, a Capite dicta; & satis verosimile fecerim, ipsum potius istius Presbyteri, quam Baptistæ esse: quia tamen Baronius in Notis ad Romanum Martyrologium XXIX Augusti, tam fidenter pronuntiat, Nos prædicamus, quod scimus, ac certa traditione didicimus; iterum hic dicendum videtur, ejusmodi traditionem non posse antiquiorem credi seculo XII, quando potuit alicubi in Urbe repertum Caput S. Joannis Presb. existimari esse Baptistæ, ex nimia erga potiorem propensione, & consueta hominum ad favorabiles sibi conjecturas facilitate. Certe traditio ejusmodi nullum aliud habet ex historia loci fundamentum, [neque antiqua traditione probatur,] quam quod is locus aliquando fuerit Græcorum Monachorum, Katapauli dictus, quasi ad S. Paulum; usque dum Græcis suffecti Benedictini, eumdem instituerunt a Capite nominandum; quod Caput merito præsumpseris ibi recentius ab ipsis acceptum; non autem a Græcis Copronymi tyrannidem fugientibus advectum seculo VIII.

[267] Multo minus hic facit auctoritas Romani Martyrologii, [neque ex ullo vetusto Romæ Martyrologio:] pariter allegata a Baronio, & a Giacchetto Karilogiæ sect. 6 pag. 73 magnopere appensa. Nihil enim tale ante Gregorii XIII reformationem, in iis quibus Romanæ ecclesiæ utebantur Martyrologiis. Utebantur autem pleræque Martyrologio Usuardi, in quo sic legitur: IV Kal. Sept. Decollatio seu potius Inventio Capitis S. Joannis Baptistæ, siquidem decollationem ejus circa solennitatem Paschalem evenisse ex Euangelica comprobatur lectione; quæ tamen hic festive recolitur, quando Caput ejusdem secundo repertum est in Emessa civitate, atque in ecclesia reconditum: ubi nulla ut vides Romæ mentio; in Urbe autem fortassis nec totus legebatur contextus Usuardi, sed hæc solum verba, quæ Bellinus de Padua, secundum morem Romanæ Curiæ imprimi fecit Venetiis MCCCCXLVIII; prout etiam ibidem ac Parisiis recusa sunt annis MCCCCXCVIII atque MDXXI; Decollatio S. Joannis Baptistæ. Primæ reformationis exemplum, [quod autem anno 1586 prodiit,] quod habemus recusum Antverpiæ anno MDLXXXVI, sic loquitur, ut appareat gravissimos illos viros, quibus commissa reformatio fuit, alia omnia fuisse opinatos. Eccum verba primæ editionis: Decollatio S. Joannis Baptistæ, quem Herodes circa festum Paschæ decollari præcepit, [ipsum ex Gallia allatum dixit;] quæ tamen hoc die solenniter colitur, quando ejus Caput Marcello Presbytero revelatum, secundo inventum fuit: quod postea in Gallias inde Romam translatum in ecclesia S. Silvestri ad Campum Martium summa populi devotione asservatur. Atqui hæc eos sumpsisse apparet ex apocrypha imo fabulosa prorsus Angeriacensis translationis historia, nihil solicitos, quomodo probaretur ex Gallia Romam Caput allatum; ut etiam hic dici possit, quod de alia, longe antiquiori translatione, velut ex Samaria Romam facta, per S. Gratum Augustæ Episcopum, dicit Baronius; eam esse ejusmodi, ut nullo fulciatur testimonio veritatis.

[268] Ergo Baronius, qui etiam ipse unus ex Reformatoribus fuit, [prudenter postea reformatum; de Gallia tacet.] & in secunda reformatione fortassis præcipuus; omnibus iis verbis rescissis, quæ docere poterant quam incerta eatenus haberetur notitia; Marcelli & Galliæ nomina expunxit, & sic legi maluit, prout hodie legitur: Decollatio S. Joannis Baptistæ, quem Herodes circa festum Paschæ decollari præcepit: cujus tamen memoria hodie solenniter colitur, quando ejus venerandum Caput secundo inventum fuit, quod postea Romam translatum &c. Et ipse quidem in Notis ad prædictum locum, agnoscit, quod Marcellinus Comes, Beda, Ado atque Usuardus secundam Capitis Inventionem. referant ad tempora Marciani Imperatoris; sed non comprehendens quomodo id subsistere possit cum gestis circa idem Caput sub Theodosio, Miratus sum vehementer, inquit, [Baronius in Notis, de solo Angeriacensi agit;] manifestissimo errori tot tantosque auctores tam facile subscripsisse. Ostendit deinde in Angeriacensium relatione asystata multa, & concludit Baptistæ non esse Caput, si quod Alexandria translatum est in Gallias, sed alterius. De Ambianensi Capite Constantinopoli allato nihil mutit, ut ejus nec minima quidem notitia (quod mireris) ad ipsum videatur pertigisse. Cum autem de eo primum audivit (ut supra dictum) fassus est, obscurissimum sibi esse tempus allati Constantinopoli Capitis, atque adeo Romanorum possessionem, antea tam asseveranter defensam, dubiam sibi factum esse.

[269] Interim prudentissime actum a Baronio est, [non recipit etiam Vitam S. Grati,] quod illi stabiliendæ, & tempori definiendo subsidium noluerit petere ex Vita S. Grati præcitata, quasi is sacrum Caput Sebaste Romam attulisset, avulsumque ab eo Romæ mentum Augustam. Est enim Vita illa merissima fabula; quod ut certius constet, eccum præcipuam ejus partem, prout ex codice Ms. eam nobiscum communicavit Petrus Franciscus Chiffletius noster. Incipit illa ab elevatione Martyrum Thebæorum, quam ipse Gratus, una cum Theodolo Sedunensi Episcopo celebraverit, sicut antiquorum Patrum asserit auctoritas: utique in confinio seculi VIII & IX; ambo enim obiisse dicuntur, hic anno VI, iste anno VIII post DCCC. Deinde sic progreditur: In tempore siquidem tam beati Pontificis, [in qua fingitur,] Caput B. Joannis Baptistæ, infelicis Herodiadis petitione abscissum, in puteum projectum fuit. [Caput S. Joannis Baptistæ diu Sebaste occultum,] Ibi multis temporibus tam pretiosus thesaurus latens, in vili loco jacuit. Sed gratia divina revelante [factum est ut] sicut gloriosus spiritus Præcursoris Domini & Baptistæ, quasi quadam prærogativa honoris & dilectionis, præ multis Sanctis ante conspectum Domini venerabatur; [ita] Caput [ejusdem] Joannis Baptistæ celebri loco, celebri honore, celebri memoria teneretur.

[270] Postea siquidem cum quædam matrona, de magna rerum copia ad magnam inopiam deveniret; [ex puteo locutum mulieri aquā hausturæ,] tandem Deo serviens & obediens, ad remedium suæ paupertatis, aquas putei hauriebat. Contigit autem quadam die, quod Caput B. Joannis supra lapidem putei apparens mulieri ita dixerit; Noli timere, sed vade, & dic Episcopo Hierosolymitano, quod Caput, quod tibi loquitur, de hoc puteo arripiat, & in celebri loco collocando, sepelire minime differat. Veniens autem mulier, [seque cujus esset Episcopo indicasse,] postquam primo, & secundo, & tertio admonita fuit, ad Episcopum Hierosolymitanum venire properat, & petitionem Capitis sibi ter auditam demonstrat. Episcopus ille gratias Deo referens, mandatis processionibus civitatis, pulsatis campanis, ad locum ubi mulier Caput viderat, venire desiderat.

[271] Caput siquidem prædictum supra lapidem apparuit, [Gratumq; accersiri jussisse:] & ita Episcopo clara voce dilucidavit; Caput istud, quod in præsentia tua vides, Caput est Joannis Baptistæ: sed de hoc loco, nisi per Gratum Augustensem Episcopum, levari non poterit. Audiens autem hoc Episcopus, licet cum magno stupore & admiratione, verbis Capitis credidit; & per suos legatos & apices, tam prodigiosum miraculum summo Pontifici demonstravit. Ille vero suos nuntios per multas partes mundi delegavit; [qui auctoritate Pontificis Rom. quæsitus,] nomen Grati Augustensis Episcopi perquirere præcepit: denique ad Augustensem civitatem nomen Grati Pontificis ad eorum audientiam pervenit: & ad Episcopum Gratum properantes, Apostolica mandata sibi præsentaverunt.

[272] Tunc beatus Gratus, Deo & Romano Pontifici obedire cupiens, [ab eoque honorifice exceptus,] asinum equitando, & solus (cum tamen plures ducere posset, & sicut decet Episcopum equitare valeret) cum licentia Fratrum & Canonicorum, ad Romanam urbem iter aggrediens, lacrymabiliter recessit… In quamcumque Civitatem ingrederetur, Pontifex illius Civitatis, si aderat, pulsatis sponte campanis, cum suo Clero, Grato veniens obviam, eum magna reverentia processionis & honoris suscipiebat. Denique cum servus Dei Romam appropinquasset, signo campanarum sponte sonantium, de mandato summi Pontificis, Cardinales sibi obviam occurrentes cum magna reverentia susceperunt: & ad pedes Domini Papæ perveniens, pedes ejus osculatus est; deque mandato Papæ juxta eum sedit, & propter sanctitatem beati Grati, successoribus suis secundam Sedem post eum in omni Consilio, auctoritate Apostolica concessit.

[273] Beatus siquidem Gratus, a Domino Papa licentiatus, mare ingreditur: &, cum procella ingruente mare turbaretur, [& in Palæstinam missus,] & quasi naufragium minaretur, socii beati Grati clamantes, ipsum rogaverunt. Ille vero preces fudit ad Dominum, & statim mare sedatum est, & feliciter ad Acræ portum navigaverunt; & sponte pulsatis campanis, a Clero & populo illius loci honorifice receptus est. In crastina die Missa celebrata est a beato Grato; & convocatis Pontificibus, Abbatibus, & multis aliis viris religiosis, ad urbem Sebastiam pervenerunt: & intrantes Capitulum, [Caput de puteo tulerit,] cum Clero & populo, triduanum jejunium indictum est. Celebrato jejunio, ad puteum, ubi Caput S. Joannis Baptistæ esset, cum magna devotione pervenerunt.

[274] Tunc beatus Gratus flexis genibus, Caput S. Joannis invocavit, & Episcopo invocante, inter manus B. Grati saltavit; & suscepto Capite gratias Deo referens, cum Clero & populo, crastino die Missam celebravit; & cum sanctissimo Capite Hierusalem pervenerunt: cæcis visum, claudis gressum dedit, leprosos mundavit, infirmos a quacumque infirmitate detinerentur curavit. De ligno sanctæ Crucis, de lacte B. Mariæ, de Capite B. Joannis Baptistæ, de S. Petro, de S. Stephano, de sancto sepulcro secum deportavit. Hactenus ecgraphum Chiffletii. [& Romam portarit,] Ughellus Tom. 4 Italiæ sacræ ab his longe diversa habuit, sed sensu eadem & aliquantum prolixiora, in quibus Grato additur itineris Romani socius Jucundus, quem adolescentulum excolendum susceperat, & sibi successorem præviderat. Ex eo autem, qui hic desideratur fine addit, quod accepto Capite, idem Gratus Romam repetiit, [mentum vero Augustam,] sacrum pignus Pontifici Maximo consignavit, ab eoque mentum a Capite avulsum dono accepit; quod in sua Cathedrali ecclesia, maxima Cleri populique lætitia collocavit.

[275] Addit deinde Ugellus: Referunt eadem præpostera Acta, Bonam, Sabaudiæ Comitissam, [unde Bona Comitissa sec. 12 dentem obtinuerit.] annis circiter septingentis ab ejus obitu, dentem ejusdem (puta Joannis) obtinuisse. Guichenonius in Hist. Genealog. Domus Sabaudicæ, unicam ejus nominis habet, scilicet Bonam Bituricensem, uxorem Amedei VIII, desponsatam anno MCCCLXXVI; quæ eo viduata anno MCCCXCI, conjuncta sit Comiti Arminiacensi. Hinc vero apparet quam minime antiqua ejusmodi Acta sint, quamque parum fuerit Auctor de Grati ætate informatus, cum inter ipsum & Bonam annos posuit circiter septingentos, ubi abunde suffecisset quingentos dicere: nec leviora forsitan peccavisset, si Hierosolymitanum Episcopum, Romanumque Pontificem, sub quibus res acta fingitur, præsumpsisset nominare. Ridiculum est autem quod Romanum Pontificem fingat suos nuntios per multas mundi partes delegare & nomen Grati Augustensis Episcopi perquirere, [Alia ejusdem Vitæ asystata] acsi Romæ fuisset ignoratum, quæ urbs Augusta esset; & quis ibi Episcopus: quodque Acræ, id est Accone seu Ptolomaïde, faciat Gratum excipi sponte pulsatis campanis, quarum nullus in Syria usus fuit ante Latinorum istic dominatum. Ecqua etiam allegari Synodus potest, in qua secundam sedem tenuerit Augustensis; aut quandonam alias Romam Pontifex cuiquam concessit Privilegium ejusmodi in præjudicium aliorum? His aliisque (ut arbitror) expensis, merito noluit disputare Baronius, ex quo Capite esset mentum quod Augustæ Prætoriæ, in finibus Subalpinorum, haberi perhibetur. Attenta autem scriptoris ætate, verosimile existimo, quod certa tunc temporis persuasio Romæ, de existente istic Capite S. Joannis Baptistæ, conjuncta traditioni cuidam Augustanorum de mento ejusdem per S. Gratum allato, unicum fuerit totius istius fictionis fundamentum.

§. VIII. De sacro sanguine S. Joannis Baptistæ Vasati, Neapoli, Modoëtiæ.

[276] Ad Caput referri etiam potest Sanguis, ex ejus sectione fusus, quem terra non ita totum hausisse creditur, [Nescio cui possit verosimile videri quod ex S. Greg. Tur. refertur:] quin aliquæ ecclesiæ eodem apud se ab olim servato glorientur; licet de modo quo servatus sit, nemo veterum scripserit. Nam quod apud S. Gregorium Turonensem lib. 1 Miraculorum cap. 19 legitur, nescio an credere debeamus ab ejus calamo revera profluxisse. Quam enim speciem credibilitatis præfert, quod vivente adhuc Christo mulier ex Gallia veniens, ut Christum videret, ad locum decollationis accesserit? Textum ipsum videamus. Tum temporis (quo Joannes Baptista astu Herodis, propter Herodiadem uxorem fratris, in carcere colligatur) a Galliis matrona quædam Hierosolymam abierat pro devotione, tantum ut Domini & Salvatoris nostri præsentiam mereretur. Audiens autem quod B. Joannes decollaretur, cursu illuc rapido tendit; datisque muneribus supplicat percussori, ut ei sanguinem defluentem colligere permitteret. Illo autem percutiente, matrona concham argenteam præparat, truncatoque Martyris capite cruorem devota suscepit: quem diligenter in ampulla positum, ad patriam detulit; & apud Vasatensem urbem, ædificata in ejus honore ecclesia, in Sancto altari collocavit. Potuerunt Joannis discipuli, corpus Capite truncum colligentes ad sepulturam, etiam sanguinis aliquid collegisse; [potest tamen Sanguinis aliquid aliter servatum fuisse.] cujus deinde pars Vasatum delata, seculo uno ante ætatem Gregorii, nuncupandæ ipsi ibidem ecclesiæ causam dederit. Cetera quomodo Gregorio visa verosimilia sint, equidem non capio, valdeque propendeo, ut Miraculorum libri & hoc & aliis nonnullis capitibus, tali scriptore indignis, fuerint interpolati.

[277] Interim Neapolitani scriptores, Cæsar Engenius Caracciolus, agens de ecclesia S. Michaëlis Archangeli ad Bajanum; & Franciscus de Magistris, [Interim Vasati Neapolim translatum] prosequens opus patrui sui Josephi, de statu Ecclesiæ & civitatis num. 206; ubi sermo ipsis est de miraculoso sanguine S. Joannis Baptistæ diu istic servato, qui nunc in ecclesia S. Gregorii honoratur, post illuc translatas una cum Reliquiis prioris ecclesiæ Sanctimoniales nonnullas) Caracciolus, inquam, & de Magistris, cum nescirent unde esset; sibi aliisque persuaserunt, Vasato allatum a Carolo I, ex Gallia veniente, circa annum MCCLXX, contra Manfredum & Corradinum. Ad sic conjectandum occasio ipsis arripitur ex præfato Gregorio lib. 6 cap. 27, [moderni creadunt,] ubi dicitur Chilpericus Rex Parisios ingressus, Reliquiis Sanctorum multorum præcedentibus: & hoc ad omnes Francorum Regum expeditiones usitatum fuisse, probare nituntur ex Epistola Carolomanni Francorum Ducis, [sed nullo solido argumento;] anno DCCXLII permittentis aliquos ex servis Dei castra sequi, ad Sanctorum patrocinia portanda. Sed neuter locus probat, Francorum Regibus, & quidem usque ad XIII seculum, in usu fuisse, alias quam Regiæ suæ capellæ Reliquias, una cum necessario ad Missas instrumento circumferre; nedum ex iis allatas locis, ubi celeberrime colebantur. Quas autem Chilpericus Rex prævias habuit, videtur sibi obvias ex urbe habuisse; non quia id ordinarium erat, sed quia ipse credebat sic posse carere maledicto, quod in pactione sua & fratrum suorum scriptum erat; ut nullus eorum Parisios sine voluntate alterius ingrederetur. Quidquid tamen de eo sit, nihil ejusmodi, de modo ac tempore allati Neapolim sacri Sanguinis, eo loci scriptum fuisse, adeoque istæc omnia per conjecturam dici aut fingi, apparet ex prædicto de Magistris, pag. 391 sic narrationem prosequente.

[278] Cum in illa crudeli lue, quæ ab anno MDXVII usque XXIX in hac urbe Neapolitana perduravit, [nam invētus post an. 1529, ignorabatur cujus esset,] plus quam quinquaginta ex habitatoribus, necnon hujusmodi monasterii Moniales omnes periissent; factum est, quod successores præfatarum Monialium, quibus fuerat denuo dictum monasterium repletum, ignorantes cujus esset supradictus Sanguis, eum tamquam ignoti Martyris venerabantur. Consilio autem cujusdam Sacerdotis sanctæ vitæ resolutum fuit, quod in festo cujuslibet sancti Martyris Sanguis iste super altari exponeretur, atque primæ vespertinæ Horæ preces in honorem istius Sancti cantarentur; ut sic Deus, cujus esset revelare dignaretur. O res admiratione plena! dum anno MDLIV, in festivitate Decollationis S. Joannis Baptistæ & in primis ejus Vesperis, [& hoc primo revelatum est an. 1554,] Moniales Antiphonam ad Magnificat psallere incipiebant, sanguis, in crystallina ampulla supra aram positus, non sine magna omnium Monialium spirituali lætitia & exultatione liquefieri cœpit. Quod etiam observatum fuit, [illo ad festū decollationis liquefacto,] in eadem festivitate a primis Vesperis usque ad occasum solis in præfata ecclesia S. Gregorii (postquam scilicet ad hanc translatus est Sanguis, ex tali eventu, non aliunde jam creditur esse Baptistæ) & postea gelascit obdurescitque, sicut & ille S. Januarii.

[279] Idem contingere dicitur, quoties ex speciali causa ad ipsum altare, [quod etiā nunc accidit ei sub Missa posito in altari,] exposita super ipsum venerabili ampulla, sacrificatur, ac potissimum sub Missæ finem. Sic cum ad hoc spectandum anno MDCLXXVI deduceretur Serenissimus Joannes Wilhelmus; Comes Palatinus Rheni, Augustissimæ Imperatricis primogenitus frater; scripsit is, qui per Europam biennio toto peregrinantem comitatus, itineris ejus fructus præcipuos in librum contulit, Joannes Pekenius noster, pag. 423; Septimo Idus Martias, in Parthenone Virginum, ad S. Joannem Baptistam, dixi sacrum de decollatione ejusdem votivum coram Sanguine Sancti, in ampulla vitrea concreto. Solutus ille in stillam est, sub finem Sacrificii a me peracti, fluidior sub secundo ac sub cœpto tertio totus veluti ex venis recens ebulliens, manifesto miraculo, quod summo gaudio Principem, Sancto sibi cognomini devotissimum, omnesque ejus comites ac spectatores ad pium traxit osculum.

[280] Bartholomæus Zucchius Modoëtiensis, in Historia Reginæ Theodolindæ cap. 22, recenset Reliquias, quas creditur S. Gregorius Papa Christianissimæ isti Matronæ mississe, [Alius similis Modoētiæ,] æque ac crucem cum ligno sanctæ Crucis Domini, & lectionem Euangelii, theca Persica inclusam, ut ipse scribit lib. 12 Epist. 7; & inter illas numerat Vasculum Sanguinis S. Joannis Baptistæ, etiamnum fluidi: deinde cap. 23 dicit, quod prædictæ Reliquiæ injuria temporum sic abierint in oblivionem, ut nesciretur ubi laterent. Tum subjungit: Rebus ad aliquam tranquillitatem reductis, [an. 1298 revelatus,] subiit Modoëtienses desiderium ingens earumdem reperiendarum, eoque nomine institutæ fuerunt anno MCCXCVIII publice ac privatim preces, nequaquam frustra. Etenim in die exaltatæ Crucis, devoto cuidam Presbytero Francio Jussani, ecclesiæ S. Joannis Custodi, apparuerunt duæ venerabiles Matronæ, candidis amictæ, quas ipse vulgavit S. Elisabetham (Præcursoris, ut credo, matrem) & Reginam Theodolindam fuisse, quæ meminisse eum jubentes quod scriptum est, Quærite & invenietis; & locum Reliquiarum indicantes, ad cælum subvolarunt. Experrectus sub hæc Sacerdos, plenusque lætitia, mox ad ecclesiam cucurrit, & cum eo populus omnis, spiritu quodam divino actus: & indicato per Custodem loco, in arca marmorea, reperit thesaurum tantopere requisitum.

[281] Ad hujus successus nuntium accurrerunt etiam Comenses, [qui cū die 18 Maji populo ostenderetur liquidus,] quotquot in loco aderant; & ipsis Reliquiis cupido populo solennius exhibendis elegerunt proximam Dominicæ Ascensionis festivitatem, eo anno qui Pascha tulerat XVI Aprilis, cadentem in XVIII Maji; ad quem accurrit undique innumera multitudo, non minus Nobilium quam plebeiorum; quos inter fuit Comes Ottolinus de Curte-nova, adveniens in comitatu Galeatii Vicecomitis, ex Matthæo Magno, paulo post Mediolanensium Duce, primogeniti. Hic pugionis sui cuspide ausus contingere sanguinem, in crystallino vase quasi bullientem; Volo, inquit, experiri an sanguis capreoli sit. Res mira! Ægre is verba blasphema protulerat, [blasphemus Comes graviter fuit punitus,] cum justa Dei ira sic eum corripuit, ut in ecclesia consistere nequiens inde aufugerit; deinde gravi percussus infirmitate, cum eaque annum colluctatus totum, denique expirarit; suum tamen prius delictum pœnitendo confessus. Ita Bonincontrus Morigia, rem se habere asserens ex plurium ore, qui testes oculati adfuerant facto.

[282] Hic est autem ille Morigia, ex cujus Historia Mediolanensi Ms. inter Codices Ambrosianæ Bibliothecæ asservata, [eidem servando mox erigi cœpta nova basilica,] dedi ad diem V Junii miracula S. Gerardi Modoëtiensis, & ad num. 8 litt. d optavi indidem habere miracula, S. Baptistam concernentia. Etenim Zucchius, in margine ad cap. 41 & ultimum, notat, quod ille in sua prædicta Historia, multos ac miros casus narrat, qui evenerunt in ipsius ecclesiæ structura; quam ecclesiam ibidem graphice describit, asserens fundari cœptam anno MCCXCIX; Senatumque ac populum Modoëtiensem promovendo operi decrevisse, non solum ut hebdomadatim & majoribus quibusque festis publicæ fierent oblationes; [rem promovente Matthæo Vicecomite, Mediolani Duce.] sed etiam ut quilibet vicus in Natali Sancti procederet cum pretioso pallio ac multa cera, ad usum fabricæ. Prænominatus autem Matthæus, pater Galeatii, anno MCCXCV gentili suo Otthoni successit; reperiturque in Modoëtiensi ecclesia depictus in eo purpureo habitu, quo ibidem uti solebant Vicarii Imperiales, idque genuflexus & restauratam a se ecclesiam Sancto offerens, quomodo ipsum exhibent Vicecomitum XII, Principum Mediolani, effigies elegantissimæ, anno 1645 præfixæ eorumdem vitis, sub annum 1549 editis a Paulo Jovio.

[283] Præ ea malim hoc loco spectandum dare ex Zucchii tractatu de Ferrea corona §. 18, [Modoëtiæ etiam habetur Corona ferrea Regni Longobardici,] Sigillum Communis Modoëtiensis; quoniam repræsentat formam Crucis & Coronæ, ferreo circulo interius munitæ, in thesauro ecclesiæ S. Joannis servari solitæ, & inde promi ad coronandos Italiæ Reges, jam inde a tempore Theodolindæ Reginæ, quæ eo suum Astulphum redimivit, usque in præsens: cujus quidem Sigilli auctorem Zucchius facit Ottonem III, eadem corona redimitum, ut volunt, antequam Imperialem Romæ susciperet anno DCCCCXCVI: [cujus forma exprimitur sigillo Communitatis.] quando & Privilegium reliquit, quo Modoëtiam, inquit, declaramus specialem Sedem nostram, urbem Imperii, quæ Caput Lombardiæ & Sedes Regni illius esse dignoscitur, quod & lemma sigillo circumductum confirmat.

[284] Sed redeamus Modoëtiam, & exhibeamus ea quæ de basilica ibidem extructa S. Joanni Baptistæ, [Narrat in Hist. Mediol. Mss. Bonincontrus Morigia] deque hujus ibidem Ecclesiæ thesauro dare optabam ex Historia Bonincontri Morigiæ. Illa enim procedente ad hunc locum prælo nunc accepi, beneficio Eruditissimi viri Domini Ludovici Antonii Muratorii, Bibliothecæ Ambrosianæ antehac, nunc Ducalis Mutinæ Præfecti, sicuti sua ipse manu ex autographo transcripsit. Postquam Morigia lib. 1 cap. XI retulit quomodo Basilicam S. Joannis Baptistæ Theodolinda ædificaverit, cap. XII ait: Beatissima Theodolinda Regina, [Longobardorum tutelæ S. Joannis se subjicientium votū;] cum Rege unanimiter & cum majoribus natu Lombardorum voverunt inter se, atque dixerunt: Si S. Joannes pro nobis interpellator sit ad Dominum nostrum Jesum Christum, nos omnes unanimiter pollicemur illi, omni quoque anno in die Nativitatis suæ de nostris facultatibus transmissuros honorifice ad Oraculum ejus, ut per illius interpellationem habeamus juvamen Domini nostri Jesu Christi tam in bello, quam in omnibus locis, ubicumque ituri sumus. Ab illo ergo die in omnibus actibus eorum cœperunt invocare S. Joannem, ut illis præberet auxilium in virtute Domini nostri Jesu Christi. Et illi omnes permanebant illæsi, victoresque extiterunt super cunctos adversarios suos.

[285] Mirabilia quibus Regina mota fuisse narratur ad ædificationem loci, puta columbam in eo loco apparuisse, vocem de cælo desuper arborem, quæ dixit Modo, auditam, aliaque ejus generis, describenda sibi non putavit Muratorius; sed pergendum ad beneficia quibus sua in tutelalocum & res ad ipsum spectantes esse, declaravit Sanctus; tale est, quod lib. 3 cap. XXVIII sic narrat Bonincontrus. Postquam retulit pugnam, inter Vicecomites, & Apostolici Legati exercitum anno MCCCXXIV, ait: Die sequenti post suprascriptam ruptam a factam circa horam primam diei, Henricus de Flandria b solus cum duobus, quos non noverat, applicuit Modoëtiæ. [& qualiter anno 1324 post victoriam Mediolanensiū] Qui libenter ab his, qui erant in Modoëtia, visus est, quia erant sine consilio; qui dixit: Nolite expavescere, bene tenebimus Terram. Narrabo, quæ mihi acciderunt, & dixit: Facto die heri prælio derelictus a meis volui fugere, & fugi nescio quo. Sed in quodam Bosschetto c per totam noctem eundo territus nesciebam, exire. Invocando Deum, & S. Joannem Baptistam, apparuit mihi quidam homo senex cum magna barba, totus maceratus, qui dixit: Quomodo est tibi? Dixi: Male, nescio ubi sim, nec quo possim ire. Et ipse: Bonum est, [Modoëtiam fugere a Sancto jussus sit Henricus Flander,] quod eamus Modoëtiam. Et ego: Credo, quod Mediolanenses sint ibi. Et ipse: Noli dubitare: non sunt, scio tibi dicere, quod S. Joannes nondum vult derelinquere Terram illam, propter suum S. Oraculum, quod in illa Terra custoditur. Ibamus semper sic loquendo, quousque fuimus prope Terram istam, cum invenimus duos istos, qui mecum venerant huc. Cogitans eundo, quando fui ad introitum istius Terræ, vidi me aliquantulum esse securum; [certo ibi servandus,] & retro respexi, & dixi istis, Ubi est homo ille senex? Dixerunt: Recessit sine quod videremus. Pro certo gratias Deo ago, & S. Joanni Baptistæ, quia fuit ipse S. Joannes, qui mihi tali modo apparuit, & huc me reduxit. Hæc, quæ de prædicto Henrico narravi, a Religiosis, & a fidelibus, tam a forasteriis d, quam de Modoëtia viris, qui aderant, quando suprascripta referebat, relatione audivi.

[286] Porro Galeaz Vicecomes habuerat consilium a Mediolanensibus Civibus, [corū autem excidium cogitans Galeatius Comes,] si habuisset Terram Modoëtiæ, spoliandi eam, & non dimittere lapidem super lapidem. Nocte autem illa apparuit ei per visionem S. Joannes Baptista, qui dixit; Galeaz, Terram Modoëtiæ non subjugabis ad tuum Dominium, donec non mutaveris propositum. Terra illa est in custodia S. Joannis, quamvis propter multa peccata magna damna sit passa. Tu cogitasti eam derupare e, ut maneat inhabitata; & meum S. Oraculum ibi ad meum honorem divinitus longo tempore ædificatum vis manere derelictum. Quare tibi dico, Muta propositum, [Sancto bis apparente consilium mutat.] & propone reædificare dictam Terram, quæ est in mei custodia. Si hoc feceris, eam in manu tua tradam. Dies venit: de hoc, quod viderat in somnis, quasi nihil curavit. Sequenti nocte S. Joannes iterum sibi per visionem apparuit, & eadem verba, ut in primis, ei dixit. Et subjunxit dicens; Si verba mea non audis, de tua intentione male habebis. Qui motus a somno, recordatus quid audiverat a S. Joanne Baptista, in totum primum propositum irritavit, & voluntatem S. Joannis in corde suo proposuit quod, ut manifestum est, bene attendit.

[287] Ex dictis apparet quod eo tempore Modoëtia bonam partem diruta jaceret: hujus autem ruinæ causam& tempus credo non siluisse Bonincontrum. Sed cum ea res non videretur spectare ad miracula S. Baptistæ; non putaverit Muratorius requiri verba auctoris, quem ipsummet nonnullam isto in negotio partem habuisse indicat Bernardinus Corius Parte tertia Historiæ Mediolanensis, patetice describens, quomodo inter Guelforum & Ghibellinorum factiones distractum oppidum anno MCCCXXIII mense Novembri ab unis male defensum, ab aliis pessime habitum sit cum promiscua cæde cujusque ætatis, sexus atque conditionis, omniumque rerum direptione per triduum durante, & portarum destructione. Quia tamen in discernendo oppidi miseri exterminio, decretum fuerat ecclesiæ S. Joannis parcere; verosimile fit non solum integram illam mansisse, sed etiam commoditatem præbitam aliquibus de Clero exportandi thesauri, eumque deferendi Avenionem, ad residentem ibi Pontificem Joannem XXII. Ibi autem quid eo actum sit, & qua ratione prohibitus vir sacrilegus raptum alio deportare, ex Bonincontri cap. XXXVI sic descriptum accepi, inter res ad annum MCCCXXIV spectantes.

[288] Reposito thesauro S. Joannis Baptistæ, qui olim erat Modoëtiæ in ejus S. Oraculo a suprascriptis Præposito, [Thesaurū S Joannis Avenione depositum,] & Canonicis Ecclesiæ Majoris Avenione in sagrestia Ecclesiæ suæ in capsa una cum pluribus clavibus clausa, elapsis quampluribus mensibus, quidam familiaris amicus Custodum, etiam cognitus a Præposito & Canonicis prædictæ Ecclesiæ Avenione, qui sæpe & multotiens frequentabat in dicta ecclesia & in Officio suo (siquidem erat in illis quasi unus ex illis) sciens ille maledictus de thesauro ibi reposito, vidit quod nemo curabat ire ubi erat capsa dicti thesauri, quia Præpositus & Canonici credebant dictum thesaurum stare in loco securo. Sed eis evenit, prout ait Boëtius 2 de Consolatione: Quæ vero pestis efficacior ad nocendum, [effracta arca furatus] quam familiaris inimicus? Tunc ille nequam cogitavit furari dictum thesaurum, & cum eo recedere extra Avenionem. Cui malitiæ S. Joannes Baptista, volendo custodire thesaurum suum, restitit.

[289] Venit dies quidam: ille malignus caute aperto ostio dictæ sagrestiæ, [efferre nequit,] clausuras capsæ ignominiose aperuit, & thesaurum illum accepit, & ut cautius exportare posset, partem vasorum aureorum mactavit f, & fregit: sic deinde cum thesauro recessit. Ivit ad pontem Rhodani, volens ire in Regnum Franciæ. Ibi videbantur ei super dictum pontem esse milites, & pedites armati custodientes, ne aliquis cum dicto thesauro transiret. Et cogitavit recedere ab una alia porta Civitatis Avenionensis, & ire in aliam provinciam: iterum ei simile visum fuit. [& eum aurifabro vendere pactus,] Et sic ab omnibus portis Civitatis exire voluit, & similia, ut viderat ad dictum pontem in primis, vidisse credidit. Reversus in se super se stetit, & in se dixit: Vendam caute illud quod potero in Avenione: cum denariis recedam omnino: & non cogitavit, quod contra Deum, & Sanctos ejus non est consilium. Tunc portavit quamdam partem dicti thesauri cuidam aurifico nomine Vani de Florentia. Facto pretio ponderato dixit ei aurificus, Habes de alio? Respondit: Habeo: & ipse: Porta mihi reliquum, ponderato tibi solvam. Et fecit secum postam g quod eodem die post vesperas debebat portare.

[290] [denuntiatur Pontifici] Aurificus ille sciebat de dicto thesauro S. Joannis de Modoëtia, in Avenione summo Pontifici portato. In continenti ivit ad Curiam Domini Papæ, & ei narravit per ordinem quidquid cum illo maledicto gesserat. Summus Pontifex misit per suprascriptum Præpositum Ecclesiæ Majoris Avenione, qui cum coram se affuisset, dixit ei: Quid est de thesauro Ecclesiæ S. Joannis Modoëtiensis? Respondit: Bene, sancte Pater. Et ipse: Non credo, [& in furcā agitur.] & dixit ei: Vade cito, vide absque mora, renuntia mihi. Qui ivit, reperit capsam non clausam, & thesaurum exportatum. Tunc Dominus Papa jussit, quod de familia sua mitterentur quamplures, qui starent in custodia in locis per circuitum domus, ubi morabatur dictus aurificus. Captus fuit intercessione S. Joannis Baptistæ ille malignus, & positus ad torturam; qui omnia per ordinem ut fecerat, manifestavit, & dixit. Judicatus, straxinatus h fuit per totam Civitatem Aventione, & in fine suspensus fuit per gulam. Suprascriptus vero aurificus hac suprascripta occasione in continenti factus fuit Maierius i Domini Papæ k, & usque hodie tenet beneficium. Hactenus Bonincontrus Morigia, rerum sua ætate gestarum scriptor, ex quo cum Bernardinus Corius transcripsisset prædicta de thesauro Modoëtiensi, [Idem thesaurus anno 1345] narrationem suam his verbis concludit: Ipse thesaurus restitutus fuit loco suo priori intra arcam ferratam, suspensusque ex fornice templi e regione altaris majoris, ita ut omnibus conspicuus esset, ibique relictus donec Modoëtiam reportaretur. Hoc autem quomodo factum sit narrat idem Corius eadem Parte tertia anno MCCCXLIV his verbis: [Mediolanū defertur] Mense Decembri Matthæus Episcopus Veronensis (in Curia Avenionensi tunc residens, patria Modoëtiensis) scripsit Joanni Archiepiscopo Mediolanensi, ut mitteret ad curiam deputatos homines, recepturos thesaurum S. Joannis, [ex voluntate Clementis VI.] curæ suæ commissum a Pontifice (Clemente VI:) quod cum Antistes Canonicis suis indicasset, fuit ex deliberatione communi deputatus Capituli Syndicus Presbyter Gratianus Aronensis, qui instructus credentialibus litteris Principum Mediolanensium, confestim Avenionem se contulit ad præfatum Episcopum simul cum Guidolo de Calice, Ablegato Dominorum Vice comitum, qui a Pontifice humanissime excepti, [Alius thesaurus sacrarum Requiarum Modoëtiæ] ipsum thesaurum susceperunt, utque eum securius perferrent ad propria, expectaverunt discessum Legati, quem Pontifex in Apuliam missurus erat, ad celebrandam coronationem Regis Andreæ, atque ita demum Mediolanum salvi redierunt, XIII Martii sequentis anni.

[291] Alius ab hoc thesaurus ut credo erat thesaurus sacrarum Reliquiarum, [quem S. Carolus Borromæus decreverat honestius locandum,] de quo Zucchius cap. 26 asserit, quod manebat in veteri marmorea arca post altare quod respicit chorum basilicæ, quando S. Carolus Borromæus, Modoëtiam visitans, cui (ut meus mihi dicere solebat patruus, ejusque domesticus D. Balthasar Zucchius) peculiariter afficiebatur, mandavit ut loco decentiori tantus thesaurus reponeretur. Ego autem Roma rediens anno MDXCVII, cum nihil minus factum viderem, mandati tam congrui executionem urgens, superatis difficultatibus, quales numquam solent consiliis bonis retardandis deesse; effeci quod cupiebam: & probante Frederico Cardinali Borromæo, digno tanti Præsulis successore, decreta est solennis translatio, [transfertur anno 1606.] facienda prima Dominica Novembris MDCVI: digneque peracta processio fuit, cum innumerabilis multitudinis concursu, omnia prudenter administrante Reverendissimo Septala, vigilantissimo Pastore nostro. Sub vesperam autem eædem sacræ Reliquiæ collocatæ sunt in duplici armario, affixo pilis ad primos majoris altaris gradus consistentibus, opere tam mirabiliter sculpto, ut præ arte vile æstimari possit aurum, quo illustratur.

ANNOTATA D. P.

a Rupta, clades, Italice Rotta, Gallice. Deroute.

b Henricus Comes Lodensis, Toparcha Ninoviensis in Flandria, filius Guidonis Flandriæ Comitis anno 1305; obiit Mediolani anno 1337. Ita Labbe in Tabulis Genealogicis pag. 527.

c Bosschettum, silvula, diminutivum a Bosco, Teutonice Bosch.

d Forasterius, extraneus, Italice, Forastero, Gallice, Forastier.

e Derupare, derubare, Gallice Derober, spoliare.

f Mactare hic poni videtur pro conflare in massam, quæ etiam Italis Matto & Mattone dici poterit, licet hæ voces nunc fere usurpentur pro latere.

g Posta, compositio, pactum: ita Georgius Capillonus in Historia Bellunen. apud Cangium, postam & pactum conjungit.

h Straxinare, id est raptare, voce a distrahendo derivata. Corius interpretatur ad caudam equi ligatum raptari.

i Corius Masserium factum ait cum pensione 200 florenorum aureorum annue, Massarii autem dicuntur, qui clavas argenteas Pontifici præferunt: Maierius vero deberet intelligi, Major domus seu Præfectus Palatii.

k Fuit hic Joannes XXII, qui sedit Avenione usque ad 1334, intra quod tempus possunt hæc scripta videri.

CAPUT V.
De aliis S. Joannis Reliquiis in Ecclesia Occidentali.

AUCTORE D. P.

§. I. Sacri corporis dissipatio sub Juliano Apostata.

[292] Chronicon, vulgo dictum Alexandrinum, quod mihi aliquando visum est Constantinopolitanum, [Cum Julianus Ap. anno 362 idola restitui jussisset,] novissimo vero ejus illustratori Cangio Paschale appellandum; ad Consulatum Mamertini & Nevittæ, quo annus Christi CCCLXII notatur, ita scribit: Julianus, cognita Constantii Augusti morte, suam apostasiam & impietatem aperte professus, misso adversus Christianismum per totum orbem edicto, [insolescentes Pagani, apud Sebasten:] idola omnia instaurari præcepit. Quo inflati, qui in Oriente erant Gentiles, statim … in Palæstina S. Joannis Baptistæ Reliquias, quæ Sebastiæ repositæ erant, effossas disperserunt. Ruffinus Presbyter Aquileiensis diu multumque in Oriente versatus, lib. 12 Hist. Ecclesiast. cap. 28 rem ita fusius & distinctius narrat. Juliani temporibus, velut relaxatis frænis, [corpus Baptistæ flammis tradunt,] efferbuit in omnem sævitiam feritas Paganorum: ex quo accidit, ut, apud Sebasten Palæstinæ urbem, sepulcrum Joannis Baptistæ, mente rabida & funestis manibus invaderent, ossa dispergerent, atque ea rursum collecta igne cremarent; & sanctos Cineres, pulveri immixtos, per agros & rura dispergerent. Ab hac sancto Corpori facta injuria, originem traxisse videtur antiqua consuetudo, sancti Baptistæ Natalem præveniendi structis oppidatim & vicatim ignibus publicis: in quibus etiam mos apud aliquos per Italiam fuit, teste Jacobo Januensi in Legenda Aurea, conferendi & comburendi undecumque collecta mortuorum animalium ossa, quando etiam, eodem teste, feruntur faces ardentes, quia ipse fuit lucerna ardens & lucens.

[293] Sed longe solidiorem honorem, ex illa dispersione, sancto suo Præcursori providit Deus; sic efficiendo ut partes non paucæ flammis subductæ, in variasque paulatim regiones traductæ, [quibus subtractæ aliquæ partes,] longe lateque spargerent virtutes & miracula illius. Imprimis autem Dei providentia (sicut ait supra citatus Rufinus) factum est, quosdam de Jerosolymis, ex monasterio Philippi hominis Dei, orationis causa illuc per idem tempus venisse. [Jerosolymas delatæ sunt] Qui cum tantum nefas, humanis quidem manibus, sed ferina mente fieri viderent; mori gratius habentes quam ejusmodi piaculo funestari; inter eos, qui ossa ad exurendum legebant, mixti; diligentius, in quantum res patiebatur, ac religiosius congregantes, furtim se vel stupendibus vel ignorantibus subtraxere, & ad religiosum Patrem Philippum venerandas Reliquias pertulere. Ille, supra se ducens propriis servare vigiliis, [indeque Alexandriā,] ad Pontificem Maximum tunc Athanasium, hostiæ immaculatæ Reliquias, per Julianum Diaconum suum, post etiam Palæstinæ urbis Episcopum, mittit. Quas ille susceptas paucis arbitris, sub cavato sacrarii pariete inclusas, prophetico spiritu, profuturas generationi posteræ, conservavit; quibus nunc, dejectis & prostratis idololatriæ vestigiis, in ædibus quondam profanis aurea tecta consurgerent.

[294] Id quomodo factum sit indicaverat antea idem Rufinus, [ubi super diruto Serapis sepulcro,] tunc cum res ageretur vivens & scribens. Cum enim pluribus exposuisset abominanda Serapis sacra; Nunc, inquit, adventante Sacerdote Dei Theophilo (susceperat hic Episcopatum anno CCCLXXXVI) in Serapis sepulcro, profanis ædibus complanatis, ex edicto videlicet Theodosii, dato Mediolani III Kal. Martii anno CCCXCI; ex uno latere Martyrium, ex altero consurgit ecclesia. Nec plura Rufinus, [conditæ anno 391 ecclesiæ] quippe in morte Theodosii anno CCCXCV obita historiam finiens: satis tamen indicans Martyrium prædictum fabricari cœptum recondendis S. Præcursoris Reliquiis, dum ait: Causa autem Martyrii construendi unde data sit, dignum arbitor memorare; & mox subjungit supra relata de dissipato sancto Corpore, & Reliquiis Alexandriam delatis. Sed non videtur Theodosio vivente absolutum opus fuisse: nam Codinus in Compendo historiæscribit quod primum sub ejus filio Arcadio μετετέθη τὰ λείψανα τοῦ ἁγίου προφήτου Προδρόμου καὶ Βαπτιστοῦ Ἰωάννου ἐν Αλεξανδρείᾳ; [inferuntur illæ tempore Arcadii Imp. & Ep. Theophili,] Alexandriæ (non Alexandriam uti scripsit somniculosus Interpres) translatæ sunt sancti Prophetæ Prodromi & Baptistæ Joannis Reliquiæ; utique de loco ubi ipsas abdiderat S. Athanasius, in oratorium quod ipsis struxerat Theophilus, in Sede Alexandrina superstes usque ad annum CCCCXII.

[295] Hic autem, in firmamentum dictorum de Capite Ambianensi, & fundamentum mox dicendorum, [adhærente iis exucca carne,] duo notaverim, videlicet, Corpus istud sanctum haudquaquam neglectim humo abditum a discipulis fuisse, sed posuerunt illud in monumento; utique ligatum linteis cum aromatibus, quemadmodum mos est Judæis sepelire; sicut de Christi corpore factum testatur Euangelista Joannes, [quia corpus videtur aromatibus conditum,] cum ad id attulisset Nicodemus mixturam myrrhæ & aloës quasi libras centum: ad hæc enim obsequia mortuo deferenda, cum otio & ex decoro, lectus fuit locus extra Herodis jurisdictionem, in tunc dicta Judæa positus; & credibile est inter Joannis discipulos etiam ditiores aliquos nobilioresque fuisse. Ex tali porro hypothesi, sequitur sic conditi & conditi corporis carnes nequaquam ab ossibus defluxisse, ut in putrefactis solet, sed paulatim exuccas cum sua cute eisdem adhæsisse, non minus quam in Capite; cui cum ejusmodi cura adhibita non fuerit, hujus magis quam illius integritas videri debet miraculosa. Igitur ubi Rufinus ossa dispersa dicit, ibi ego libenter intellexerim, [integra adhuc compage usque ad tempus Juliani mansisse.] distractos a compage eatenus adhuc integra artus; qui denuo recollecti non fuerint omnes redacti in cinerem; sed simili studio, quo a Monachis Hierosolymitanis nonnulli, sic ab aliis alii subducti flammis sint, quidam etiam semiustulati, nec in cineres redacti toti; unde postea non ex una Alexandrina Ecclesia omnes; sed ex variis artus varii, variorumque particulæ denique ad Occidentem nostrum pervenerunt, de quibus pergo texere sequentes Paragraphos.

§. II. De manu dextera cum parte Brachii Antiochiam, indeque Constantinopolim, & hinc Cistercium allata.

[296] Quamquam supra vidimus gloriantes Antiochenos, [Dextram quæ Antiochiæ & CP. fuerat,] eam se manum a S. Luca Euangelista habere; verosimilius tamen censeo, eamdem Juliani ætate furentibus Paganis substractam fuisse: quomodo autem eæ pervenerit Constantinopolim, cum ibidem proprio Sermone explicatum legatur, superest solummodo pars ultima propositi argumenti. In hac ne multum nobis sit laborandum, faciunt monumenta, quæ anno MDCLXII Roma in Belgium redeuntes reperimus, in Codice membraneo archimonasterii Cisterciensis, hoc tenore: Si quis scire voluerit, quam pretioso Reliquiarum thesauro, anno Domini MCCLXIII, mense Septembri, ditata sit ecclesia S. Mariæ Cistercii, Domino providente; legat hanc studiose: qua perlecta benedicat Dominum, & de tanti adeptione beneficii congaudeat, non solum domui Cistercii, sed etiam toti Burgundiæ, & nostræ provinciæ Gallicanæ. Hoc est transcriptum litterarum nobilis viri Domini Ottonis de Cycons, Charisti Dominatoris, qui dedit Abbati & Conventui Cistercii, & misit in theca aurea, capsella argentea, per Abbatem de Bellavalle & Abbatem de Dalphineto, brachium B. Joannis Baptistæ, per hæc verba.

[297] Venerabilibus in Christo Patribus, Abbati Cistercii, ac universis Abbatibus, Prioribus, [Cistercium mittit Otto de Cycons,] ceterisque Cisterciensis Ordinis Fratribus, in eorumdem Capitulo congregatis, Otto de Cycons Dominator Charisti, in Imperio Romaniæ, salutem, & tam sanctæ Congregationis apud Deum gratiam promereri. Si nobis, in hujus seculi fluxu labentibus, amicos de iniquitatis mammona facere consulit Magister infallibilis, quos in æternarum distributione domorum inveniamus amicabiles receptores: quales profectus æstimet quis futuros, [sicut eam acceperat a Balduino Imp.] de sanctitatis thesauris acquisitos? Cum itaque (sicut ex attestatione Serenissimi Domini Domini Balduini, Imperatoris Constantinopolitani, ex cujus munificentia liberali ad manus nostras pervenit portio muneris pretiosi, pro certo constat) penes nos haberemus brachium illius venerandissimum, cujus præclaræ vocis tonitruum nobis intonuit, & dextræ manus digitis redemptorem mundi seculo demonstravit: & talis tantique thesauri custodes nos reputaverimus, non tam minus idoneos, quam indignos; sacratissimique Ordinis vestri matrem præcipuam, Domum scilicet Cistercientem, quam affectione speciali diligimus, fidelissimam thesaurariam tantæ rei, merito inibi conversantium, nullatenus ambigamus; magnum hoc & gloriosum munus ipsius custodiæ duximus committendum.

[298] Brachium ipsum, aurea theca tectum, & in argentea capsa reconditum, trecentorum yperperorum pretio æstimatis; [se suosque commendans Monachorum precibus,] per venerabiles viros de Bellavalle & de Dalphineto, Ordinis vestri Abbates, latores præsentium, transmittentes, ac speciali devotione poscentes, ut tam præclaræ possessio margaritæ honore debito conservata, virtutis suæ gratiam obtineat, & gloriam dignis exculta laudibus assequatur: denique nos, & consortem nostram Dominam Felicem, ac liberos nostros, Congregationi vestræ sanctissimæ (quæ Salvatorem mundi eo meruit habere propitium, quo in ejus nomine congregata, sudores & labores suos ipsius sancto servitio noscitur consecrasse) recommendamus humiliter & devote; per Dei misericordiam obsecrantes, quatenus contra lapsus nostros, & discrimina innumeraque pericula, quibus incessanter urgemur, opponatis sanctarum orationum vestrarum fortissima munimenta; quibus & hic a noxiis protecti, remissionem percipere delictorum; & in futuro, cum Sanctis omnibus, ad æternæ vitæ gaudia pertingere mereamur; [anno 1263,] illum in decore suo regio conspecturi, quem ad redemptionis nostræ mysterium venientem in carne mortali, primus ipse per se mortalibus prædicavit. Datum in Romania, in civitate Nygroponto, anno Domini MCCLXIII undecimo Kal. Aprilis.

[299] Item transcriptum litterarum, scriptarum in Gallico Serenissimi Domini Balduini, [una cum litteris ipsius Imp.] Dei gratia Imperatoris Constantinopolitani, per quas ipse brachium B. Joannis Baptistæ, cum capsella argentea & theca aurea, nobili viro Domino Ottoni de Cycons, Charisti Dominatori, concessit, contulit & quitavit perpetuo, sub hac forma. Nos Balduine, per la grace de Dieu tres-feiaus Empereres, de Dieu coronez, Gouverneres de Romanie, & toz ceux accressans, faisons a sçavoir, a tous cels qui ces presentes lettres verront, que com nostre amez, nobles homs Ottes Sire de Cycons & de la Cariste, nos eust preste a nostre requeste, par la grand necessite de nos & de nostre Empire V mill pest prer sus nos gages, [Gallice scriptis,] lesquex Niquifoies nostre messages li deliura de par nos … en a fait assais de grace & de bonte de Pattendre, & de garder les outre lou terme que il nos donna: de quoi nos li savons bon gre, non por ce que ne sumus pas aisie de rachater cels devant diz nos gages, dou devant dit Monsegnour Otte, ne de faire a lui satisfacion de la dette presentement, & por ce que nos ne volons, que il en ait plus deshoresenavant grevance de garder & tenir ces devant diz gages, & desette de son paiemant, quitons au devant dit Monsegnour Otte & a ses hoirs perpetuement, por nos & por nos hoirs, lez devant diz gages, a faire sa volonte comme de sa propre chose, senz rapeler ne de nos ne des nos hoirs, en nul temps. Et en tesmoignage de ceste chose, nos avons done, au devant dit Monsegnour Otte ces presentes lettres, seellees de nostre seel, & seignies de nos imperiaux en seignes. Ces lettres furen donnee a Athenes, en lan de la Incarnation de nostre Segnour MCC & LXI, ou mois d'Octobre ou XXII an de nostre Empire.

[300] Has litteras ita Latine reddimus. Nos Balduinus, per Dei gratiam fidelissimus Imperator, [& donum Ottoni factum attestantibus.] a Deo coronatus Gubernator Romaniæ & omnium ejus appendiciarum, notum facimus omnibus has litteras præsentes visuris, quod cum dilectus nobis, nobilis vir Otto Dominus de Cyzons & Charisti, ad petitionem nostram nobis mutuaverit, propter magnam nostram nostrique Imperii necessitatem, quinque millia yperperorum, super pignoribus nostris, quæ Niquefoies missus noster ipsi ex parte nostra tradidit … ipseque satis gratiæ & bonitatis habuerit, ut expectaret & pignora dicta servaret ultra terminum ab eo nobis concessum (pro quo ei gratias agimus) Nos quia non sumus in eo statu, ut redimere pignora jam dicta possimus coram d. Domino Ottone, aut in præsentiarum eidem satisfacere; & quia nolumus ut imposterum gravetur retinendis & servandis pignoribus prædictis, aut defectu debitæ sibi solutionis: quitamus præd. Domino Ottoni ejusque heredibus in perpetuum prædicta pignora, ut de iis tamquam re propria disponat pro sua voluntate, ita ut neque a nobis neque ab heredibus nostris revendicari possint. Et in fidem hujus rei dedimus coram d. Domino Ottone has præsentes litteras, sigillatas nostro sigillo & signatas nostris Imperialibus insigniis. [an. 1261.] Hæ litteræ fuerunt datæ Athenis, anno Incarnationis Dominicæ MCCLXI, mense Octobris die XXII, anno XXII Imperii nostri.

[301] Item exemplar litterarum antedicti nobilis viri Domini Ottonis de Cyconiis, Charisti Dominatoris, [Idem Otto,] quas misit Abbati & Coventui Cistercii, & etiam Capitulo Generali, de donatione quam fecit eidem domui Cistercii, de brachio supradicto B. Joannis Baptistæ, in hæc verba:

Venerabilibus in Christo Patribus Domino Abbati Cistercii totiq; Conventui ejusdē loci, ac universis Abbatibus ipsius Ordinis ad suum Capitulum celebrandum ibi congregatis, Otto de Cyconiis, Charisti Dominator, [de sua suorumque salute solicitus,] cum sui commendatione reverentiam & devotionem. Pretioso thesauro quæritur locus tutus & pretiosus, fons laudabilis est animæ sitienti, arbori debili stabile fulcimentum, & robustum brachium ut gravi casui obvietur. Hinc, licet non meis meritis, illuminante luce quæ omnem hominem in hunc mundum illuminat venientem, me noscens arborem debilem, ut ceteri mortales morte casurum; & ideo ad Austrum non ad Aquilonem pendere desiderans, ut post casum corporis aliquando transplanter in horto cæli; vestra cunctorumque Fratrum vestrorum, quos super angulos mundi plantavit dextera Præpotentis, ut suis humeris portent orbem, ac Sanctæ vitæ fulgoribus illuminent omnem terram; humiliter & devote postulo, [petit ad participationem meritorum recipi:] totis viribus, toto conatu cordis, diligentique affectione suffragia, tam in vita quam in morte, mihi, uxori meæ, ac filiis; animabus quoque parentum ac propinquorum meorum omnium defunctorum, omnibusque propinquis meis præsentibus & futuris & amicis meis, concedi misericorditer & communicari, ut totius Ordinis vestri beneficiorum participatione usque in finem, in plantario formatæ fidei fulciar; & ipsorum suffragiorum brachio, a cunctorum inimicorum impugnatione defensus, finaliter inveniar efficaciter sustentatus.

[302] [& donationem confirmat,] Ad cujus devotionis argumentum, piæ postulationis effectum, & memoriale perpetuum, offero monasterio vestro Cistercii, loco tuto & pretioso, pretiosum thesaurum, Brachium B. Joannis baptistæ, in theca aurea, & capsella [quæ] sunt yperperis trecentis appretiatæ. [an. 1263] Hoc siquidem brachium habui prius in pignore ab Imperatore Constantinopolis: postmodum idem Imperator ipsum libere & proprie ac totaliter mihi concessit, ut inde facerem tamquam de re propria velle meum, sicut in ejusdem Imperatoris litteris patentibus, cum bulla pendente, (quas vobis transmitto cum præsentibus) continetur: quod, inquam, brachium baptizavit appendentem tribus digitis molem terræ, baptizantem in Spiritu sancto & igni, Dominum scilicet Jesum Christum, in stupentis unda Jordanis, splendorem gloriæ radiumque solis æterni; qui me dignetur una vobiscum, in splendore cæli spirituum Beatorum, beatificare sua perpetua visione. Datum apud Nigropontem, anno D. MCCLXIII XII Kal. Aprilis.

[303] Sciendum est quod tria petia litterarum, quarum tenores superius continentur, [In iis litteris solum quidem nominatur brachium:] sigillatim habentur in domo Cistercii, & custodiuntur ibidem, ut visa earum auctoritate & testimonio nostro prædictæ Reliquiæ non parvipendantur, sed remota omni dubitatione & incredulitate, habeantur perpetuo in sancta veneratione & honore. Hactenus solum nominatur Brachium ac rursum de solo Brachio loquitur Chalemotus, ad hunc diem sic scribens: Cistercii solennitas Natalitiorum S. Joannis Baptistæ, cujus Brachium ibidem non exiguum requiescit. Nec plus dicit definitio quæ in Ms. pariter legitur, facta anno MCCLXIV in Generali Capitulo apud Cistercium Abbati de Dalphino, [uti & in gratia ejus latori concessa;] quia in deportando de Græcia ad domum Cistercii, gloriosissimas Reliquias, videlicet brachium S. Joannis Baptistæ, non modicum laboravit. Verba hæc sunt. Volens Generale Capitulum facere gratiam specialem, concedit eidem (Abbati) quod quamdiu in dicta domo abbatizaverit, eo tantum convenire termino teneatur, quo Abbates Syriæ venire solent ad Capitulum Generale. Brachio tamen conjunctam fuisse manum, aut bonam ejus partem, supponit Paragraphus, post præfatas litteras & eas sequentem Notatiunculam in Ms. prælaudato sic descriptus. Sententia quorumdam verborum Græcorum, [Græca tamen epigraphe testatur adhæsisse ei manume.] quæ scripta sunt Græcis litteris in capsella argentea, in qua reconditum est apud Cistercium, in theca aurea, brachium, dexterum B. Joannis Baptistæ, & manus cum quatuor digitis, talis est. Manum Præcursoris, quam manus barbarica tenebat ante, nunc inde trahens Imperator, ad urbem transtulit Constantinus, largitus huic pio thesauro hanc ejus potentiam protegentem. Utinam ipsa Græca verba adscripta hic fuissent, vel Cistercii adhuc inveniretur capsella argentea, unde describi possint! Interim ex eo, quod in ipsa allatum sit Brachium, & inscriptio Græca Dextram nominet; confirmatur, utrumque simul sub alterutro nomine intelligi.

[304] Et sic etiam intelligenda memoria ejusdem Sancti quæ, Chalemoto teste, [Hinc apud Cistercienses quotidiana S. Joannis Baptistæ commemoratio.] ea de causa quotidie fit ad Vesperas & Laudes in omnibus cœnobiis filiationis Cisterciensis, quæque ad Calcem prælaudati Ms. sic proponitur. Antiphona. Perpetuis nos Domine S. Joannis Baptistæ tuere præsidiis, & quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis attolle suffragiis. ℣. Fuit homo missus a Deo. ℞. Cui nomen erat Joannes. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui præsentem ecclesiam honorabilem fecisti dexteræ B. Joannis Baptistæ præsentia; concede propitius, ut ipsius virtute defensi, mereamur ab hostibus mentis & corporis liberari. Christi Baptista, thalamus tuus est domus ista: Nos igitur dextra tua protegat, intus & extra:

§. III. An eadem dextra Equitibus Rhodiis a Bajazetho Turca donata fuerit.

[306] Tam antiquæ tantaque auctoritate confirmatæ Cisterciensium possessioni, duo post secula opposuit sese alia, in speciem nihilo minus fundata credulitas Rhodiorum Equitum, [Isti Cistercium ablatæ dexteræ,] in excipiendis Reliquiis, a Bajazetho Turcarum Imperatore sibi missis anno MCCCCLXXXIV. Etsi enim iniquum videatur barbarum Mahometanum, cum Christiano Imperatore conferre; nulla tamen sufficiens potest excogitari causa, [videntur Græci aliā supposuisse,] cur ille voluerit illudere Rhodiis; imo nec modus idoneus quo potuerit; si vulgo Græcorum Christianorum non erat persuasum ejusmodi Reliquiam adhuc habitam Constantinopoli, priusquam a Turcis caperetur, fuisse in summo honore veluti dexteram Joannis Baptistæ, licet fortassis post exactos urbe Latinos suppositam a Græcis custodibus mala fide in ejus locum, quam sub Balduino ablatam nolebant fateri.

[307] Quomodo autem res acta a Bajazetho fuerit, docebit Commentarius Guillielmi Caorsin Gallo, [de qua scribit Rhodiorum Vice-Cancellarius,] belgæ Duacii, Rhodiorum Vicecancellarii (jam inde ab anno MCCCCLXX, quo missus ad Papam Legatus fuit, subsidia petiturus) de translatione sacræ dextræ Joannis Baptistæ. Commentarium hunc nobis monasterii Westphaliæ transcripsit Joannes Gamansius, ex libro impresso, Venetiis (nisi fallor) per Joannem Regem anno MCCCCXCVI, duodecimo post rem actam anno, decimo sexto autem post solutam a Turcarum obsidione gravissima Rhodum. Hæc paulo antequam obsidere cœpisset, anno MCCCCLXXX die XXIII Maji, Equitum Rhodiorum Ordo, ipsi Guilielmo ibidem uxorem ducturo, pro comparanda domo, centum florenos donarat, in compensationem plurium bonorum officiorum, tum alibi præstitorum, tum in compilando volumine stabilimentorum Ordinis; eodem fortassis, quem Privilegiorum Gamansius vocat; & ex quo Tractatum prædictum transcripsit idem Gamansius. Supervixit autem impressioni ipse Guillelmus annis dumtaxat quinque, mortuus anno MDI, prout hæc omnia de illo leguntur apud Jacobum Bosium, in Hist. Religionis S. Joannis Hierosolymitani lib. 9, 12, & 15: ubi etiam lib. 13 & 14 invenies epitomen Italicam hujus ipsius Commentarii, a quo etiam placet rescindere parerga minus necessaria. Ipse autem Commentarius sic incipit feliciter.

[308] [quod post dexteram Sebaste Antiochiam,] Sapientum percelebre dogma est, ingratitudinis crimen tamquam pestem atrocissimam vitandum … Hac ratione ductus, sacræ manus dexteræ Divi Præcursoris Christi, ex Constantinopoli ad Rhodios, translationem, ætate nostra factam, litterario ordine commendare statui, quædam a veterum monumentis excepta, pro modulo ingenii: quomodo scilicet Sebaste Antiochiam a S. Luca & Antiochia Constantinopolim perlata illa sit, [& hinc CP. translatam,] primum quidem mandato Justiniani Imperatoris, ad cohonestandam dedicationem ædis S. Sophiæ; deinde sub Constantino & Romano Imperatoribus, Nonis Januarii; deinceps servanda in monasterio S. Joannis de Petra, plane sicut Menæa habent ad diem VII Januarii. Tum quod in titulo susceperat Caorsinus, sic progreditur enarrare.

[309] Mahometes, Turcarum Rex, qui nuper de vita excessit, cum Imperialem Byzantii urbem validissimo obsideret exercitu, spe quoque victoriæ potiretur, [cum capta esset urbs a Mahomete,] non ignarus quanto ornatu, quanta gaza, quam insigni supellectile civitatis sacræ ædes ac cœnobia essent referta: publico dixit præconio, ut regia supellex omnisque sacrarum ædium ornatus monumentaque illæsa serventur, nec ea commilitones diriperent. Divina itaque permittente justitia, tyrannus rerum potitur, urbs quoque suæ efficitur ditionis. Afferuntur victori regiæ gazæ, sanctarum ædium ornatus ac gemmæ; & Sanctorum, quos Christianus cultus honorat Reliquiæ: beatumque se profitetur, sive Turca, sive Christicola captivus, qui dignum aliquid detegere, prodere, offerreque potest. In eo autem cœnobio, de quo supra, reperta est, quæ ad Turcam pervenit, manus dextera Præcursoris; Passionis etiam D. N. Jesu Christi monumenta, Spongia, Calamus, ac Lanceæ ferrum illic locata erant, quæ Turca sibi vendicat …

[310] Tyrannus quidem victor superbus, Reliquiis potitus, quamvis Mahumetæus, seu quæstus gratia, seu fortuna, [hic ad se ferri mandarit omnē gazam & Reliquias] sive (ut verius conjectari libet) divina disponente providentia, sacram dexteram, Passionisque monumenta & complura ejus generis ornamentorum scriniis concludit obsignatque, regiasque gazas inter asservari jubet. Non pauci quidem ex Christicolis, sacrarum cupidi rerum, ea sibi vindicare seu pretio seu dono nituntur: at vafro tyrannus ingenio, in largiendis tepidior redditur, grandiorique ære res æstimat sacras; spe ductus hoc quæstu plurimorum animos sese allecturum. Turcarum autem Rex, rerum successu elatus tumidusque, ditionis fines ampliat, vicinosque infestat, & quosdam cervicem annuo submittere vectigali compellit. [easq; Christianis nullo pretio reddere volens] Fuere certe qui pacta pecunia sacram dexteram Passionisque monumenta adipisci student; fœdusque cum Turcarum tyranno percutere contemnunt, nisi sancta largiatur pignora, quo ignominiosum pactum sacrarum Reliquiarum prætextu honestent: Tyrannus autem durior & inflexibilis, de sanctis rebus pascisci fastidit. Sic divina disponente sapientia, reclusa diligentius servantur: lugetque asservatoris desiderium Imperialis mulier, Graiorum sanguine nata, quæ Turcarum præda, Regis libidini inter pellices paruit. Hæc a Christi cultu non defecerat, cui Graius Clerus fidem servans adhæserat: de pacto autem non inscia, postulat, efflagitat, instat, ut sacræ Byzantinorum Reliquiæ ad Occiduos non transeant: si venales sint, pretium pactioni sese offert exolituram: qua re suasus tyrannus sacra servat.

[311] [moritur imperii sui an. 28,] Cumque annos circiter octo & viginti Byzantiis imperasset, Rhodios oppugnare desiderat. Quibus atrociter oppugnatis, cum victus repulsusque ignominiaque affectus, celebri Rhodiorum victoria redderetur, eos aggredi, iterato cupiens, Rhodios execrans insperato suffocatur morbo. [Rhodo frustra tentaca.] Fama est haud inconstans, tyranno contra Rhodum procedenti, in arbore inter ramos juvenem, specie humana augustiorem, alba veste indutum, flammeumque gladium manu gestantem apparuisse: acerrimaque facie, iracundis tumidisque buccis; ac vigilanti audientique dixisse: Virorum sceleratissime, hoc te confodiam gladio. Quo viso auditoque tyrannus adeo expavit, ut illusione mentis, propter intensum terrorem, attonitus perterritusque fœtidam repente evomuerit animam. Pium est quidem opinari, Angelum Dei affuisse, [Succedens patri filius Bajazet,] qui crudelissimum tyrannum occidit. Quo vita defuncto, Bayazet natu major, Zyzymy devicto regnoque expulso, rerum potitur; omnisque regia supellex, gaza, & sacra pignora ad Bayazet tyranni natum pervenerunt. Sub idem tempus Zyzymy ad Rhodios confugit, ubi solenni pompa excipitur, & in Gallias proficiscitur: ex quo insigne illud Rhodiorum fœdus percutitur, & annuæ pensionis pactio sequitur, ut Zyzymy asservetur, quem inaudito timore Bayazet formidat, prout commentariis editis ea seriosius explanata sunt. Sat quidem fuit rerum capita tetigisse, ut Lector causas intelligat, quibus sit impulsus Bayazet, ut sacram Manum Rhodiorum Magistro elargiretur. Dum hic esset rerum status, insignique fœdere Rhodii potirentur; atque Turcarum Rex, [metu fratris servati apud Rhodios,] fraternas formidans insidias, magno Rhodiorum Magistro obtemperare studeret, munusculisque ipsius animum demulcere cuperet, ut fratris impetus cohibeat; quorumdam apostatarum suasu, qui tyranni arcanorum participes, Hospitalariorum originem & mores callent, impellitur, ut, si rem gratam Magistro efficere cupiat, Præcursoris Manum, quem Patronum invocant Rhodii, dono mittat. Inductus quoque est ut satisfaceret Magistri postulatis, qui sacratissimæ Passionis monumenta appetit. Ne itaque Magister voto frustretur, decrevit tyrannus sacram Manum elargiri, de ceteris ad tempus silens, ut Principis animum cupidum suspensumque redderet: sic fratris asservationi tyrannus affici videbatur.

[312] Delecto igitur, ad sacram manum deferendam, [eis ultra offert manū sui Patroni.] clarissimo Oratore, regiæ aulæ præcellenti viro, arcanorum non ignaro, ei sacram Manum Magistro deferendam credit, & ad Magistrum epistolam dedit in hæc verba.

Bayazet, Asiæ Rex, Imperatorum Imperator, Cham (id est maximorum maximus) sapientissimo ac illustrissimo magno Rhodiorum Magistro, Petro d'Aubusson felicissimo Imperatori, patri colendissimo, S. D. P. Quanta sit nostræ mentis in te benevolentia, integritas, & observantia, ex præteritis haud dubio relucet. Tu quoque in nos animi rectitudinem prodis, certisque redundas beneficiis, ut victor evadas. Nec enim id perpeti decrevimus: fortuna namque nobis magis arridet, plurique sumus ditione, imperio, atque gazis fulciti: nec obliviscimur te Principem sapientem, prædivitem, & haud ignavum esse, qui clarissima victoria potitus es, grandiaque soles aggredi facinora. Nos itaque tibi gratificari cupientes, non fuit apud Byzantium quod acceptius tibi fore putaremus, quam ea ipsa Manu te frui, quæ Christianæ gentis Messiæ Præcursoris, cujus patrocinium invocas, corpori olim est juncta: ea quippe Imperiali urbe devicta genitoris ærario est addicta. Gratum tibi non ambigens fore munusculum, Oratori deferendum credidi. Excipe eia, Principum fidelissime, tui Patroni dexteram Manum; quæ quamvis digna sit oblatio, animum tamen elargitoris recolito, qui grandiori pecunia rejecta, tui amicitiam censui pacto anteposuit: in quo vera quidem animi integritas deprehendi solet, quæ utilitate contempta amico morem gerere studet. Vale.

[313] Principi Senatuique Rhodiorum epistola recitata, Legatus in hæc verba fatur: Præcellentissime Rhodiorum Magister, ex litteris potentissimi Imperatoris, [Ad Epistolam super ea re Rhodi lectam,] ac præclari muneris elargitione, ejus in te propensam voluntatem, & quanti te faciat, facile noveris. Accipe, inclitissime Magister, sacram Præcursoris Manum, quem & Mahumetæa lex Prophetam non negat, & virum integerrimum non inficiamur, ac Tu tutorem, defensorem patronumque tuum imploras. Studeas quoque Byzantiorum Principi vicem rependere; nec te pigeat beneficiis contendere, cum eo qui & gratus & præpotens plurimorum judicio censetur. His dictis sanctam Manum, cypressinæ capsulæ conclusam sericoque obvolutam, ac regio sigillo obsignatam, Magistro Legatus tradidit: quam devotius accipiens, Oratorem his alloquitur verbis Magister. Tui Principis epistola admodum grata fuit; nec minus acceptum est clarissimum quod offert munus: [humaniter respondet Senatus,] in quo certe & ejus sincerum in nos affectum deprehendo. Magnanimis profecto Principis est collata in se officia beneficiis rependere. Novit quidem tuus Imperator, quanti ponderis sit amicitia, quæ cunctos mortalium prosperos reddit successus. Nihil quoque tam illustre stabileque censetur, quod discordia facile non intereat. Dum dicendi Magister finem fecit, Legatus, salute data, Curia excessit; ac duorum medius Senatorii Ordinis Patrum, insigni comitatus caterva in ædes revertitur. Præcursoris autem sancta Manus, Magistri jussu obsignata, in ædium penetrali reconditur, donec ad venerationem quæ conveniant parentur.

[314] Hic subjungitur contra præclari muneris obtrectatores Apologia, in eo sita, [satis certus sibi visus de veritate Manus acceptæ,] quod neque Mahometana secta debeat suspectum facere ejus munus, qui Rhodiis obnoxius eis haud impune illuderet; neque Juliani sacrilega impietas credi debeat totum corpus absumpsisse, cujus Genuæ cineres, Ambiani vultus, in Aquitania vertex, alibi aliæ partes habeantur in veneratione, flammis subductæ. In quibus miror quod Auctori non inciderit distinguere a ceteris eas partes, quæ ante combustionem supponuntur separatæ; manus scilicet & caput. Interim digitum Indicem negat posse haberi Florentiæ, aut pollicem delatum esse in Gallias; cum uterque habeatur adhuc junctus manui: [Indicitur processio in diem 23 Junii,] & de miraculis Antiochiæ in Syria atque Angeliaci in Gallia patratis ea narrat, quæ ab homine, militari magis quam docto, citra distinctionem suscipi potuisse seculo tam rudi, equidem non miror. Istis autem omissis convertor ad ea, quorum oculata fide testimonium perhibens, eam a nobis certissimam meretur, dum scilicet narrat quæ Venerationis pompa sanctæ dexteræ impensa sit, ita porro eam describens.

[315] Concilio inter Patres, de venerationis die indicenda inito; quamvis varia daretur sententia; tandem optimum visum est, X Kal Junii (quadriennio tunc evoluto, quo Turcarum classis Rhodum oppugnatura appulit) celebritatem venerationis indicere: ut simili die, quo tyrannus Rhodios aggreditur, sacratissima manus ejus, qui supra muros, acerrima oppugnatione ingruente, tutari visus est; quatuor circumactis annis, primum apud Rhodios haberetur. Itaque sacri Hospitalis ecclesiæ Præsul ac Prior, Fr. Petrus Papefuss, Gallia Aquitana natus, morum gravitate vitæque probitate ornatus; [anniversarium solutæ obsidionis;] vir quidem modesto pioque ingenio, Prælaturæ sacris infulis amictuque perornatus, Latino Grajoque Clero comitatus, Equitum, civium, negotiatorum ac matronarum frequentia subsequente, ex æde S. Joannis se movit; umbraculo opertus, hymnumque in Præcursoris laudem concinens; ad Magistri ædes introivit: gradusque conscendens, oratorium S. Catharinæ dicatum adiit. Illic enim supra aram, eburnea capsula, crystallo imaginumque sculpturis distincta, conclusa erat: nec transparens crystallus, sacræ manus visibili speciei, quo minus videretur, impedimento fuit.

[316] Prior Magistrum, clara Patrum & Equitum caterva succinctum, Cleroque magistralis palatii adstante, secundum aram offendit. Magister, oratione peracta & genu flexo, capsulam excipiens, pretiosum quidem munus Priori, humi prostrato atque oranti, [& circumducta processione,] præsentiaque tam sacri pignoris collacrymanti, donat: decedensque Prior, sanctam gestans manum, destinatum peragit iter. Hunc autem gravi simplicique incessu Clerus, laudes sonora voce promens, antecedit. Haud procul sequitur Princeps, subinde Bajulivus, Priores, Præceptores, Commilitonesque Hospitalariorum, splendida veste ornati, vestigia modeste prementes: plebeia retro graditur turba. Egressa quidem oppidi portam solennis pompa, incessum flectit S. Antonii portam versus; urbemque intrans, ac castelli fossam lustrans, ad fori aream tandem pervenit; supra quam pretiosa vela, quæ solis arceant calorem, ne substantem concionem luminosi radii calore afficerent. Eo in loco Clerus, Princeps, & Senatorii Ordinis Patres, Commilitonesque consident: [ipsa Reliquia infertur in ædem Cathedralem,] suggestum vero, ubi præconis vox ad ædes commercii editur, Præsul ipse conscendit; thronoque sedens, populum concionemque despectans, sacram manum super aurea pulvinaria deponit, ut ex eminente loco cœtus sacrum pignus aptius suspiciendo veneretur. Erant quippe domorum facies ac suggesti parietes Atrebatibus pannis pictisque tabellis, signis ac peristromatis quamornatissime tecti.

[317] [ubi Augustinianus perorat,] Silentio indicto, Ordinis S. Augustini perdoctus concionator, verbique divini præco celeberrimus, veritatis cathedra conscensa, orationem habuit elegantem; triplici quidem genere, demonstrativo, judiciali, deliberativo refertam; cum divi Præcursoris eximias laudes excellentesque dotes in cælum tollit; tum hanc dexteram esse Præcursoris indubitatum membrum, veteribus historiarum monumentis testimoniisque fide dignis, ac toto orbe fama vulgata, firmat, attestatur, probat. Tum concionem ad pacem complectendam, reverentiam in Superiores colendam, concordiamque fovendam, quippe sine qua respublica nulla diuturna esse poterit, hortatur monetque. Ubi dicendi finem fecit concionator, ecclesiæ Prior assurgens, capsulamque reserans, sacram Manum elevans, nudam præstantissimo cœtui ostendit, ac in hunc orat modum: Ave Joannes Baptista, qui ab Angelo prænuntiatus, a Prophetis genitus, a matre sterili contra rerum seriem conceptus, in utero sanctificatus, adventu Dei genitricis semestris exultas … Hæc & alia hujus generis plura, [& concioē dimittit,] ad vitam & mortem sancti Præcursoris ejusque patrocinium commendandum spectantia, dum dixisset; concionem, devote prostratam orantemque, ea ipsa manu ter benedixit: cunctisque alacriter consurgentibus, quo venerant ordine, castelli portam, quæ Meridiem spectat intrantes, sacram ædem petunt: ubi eburnea capsa, dextram continens sanctam, super ara locatur, ac Præsul Missæ peragit solennia … Solennibus peractis, Manus osculanda datur. Ita soluta pompa, ad privatos lares cuncti revertuntur, congratulantes Deumque laudantes, qui tam sacro munere Rhodios insignivit.

[318] [Eodem respectu adducit Bajazethum Magister] His relatis subjungit Auctor, quomodo Magister, Bajazethum, maxima classe instructum contra Christianos, Venetis Pontifici rebellantibus discordes, anno MCCCCLXXXIV, compulerit ab ejusmodi expeditione desistere: ni faciat, Zyzymym fratrem in ipsum immissurus; & recitat epistolam Bajazethi ad Magistrum, cœptis desistere pollicentis, Idibus Aprilis in Constantinopoli. [ut dimittat paratam in Christianos expeditionem,] Tum Magistri ad Sixtum IV Pont. Max. hac causa soliciti, legationem exponit, securum ea ex parte facientis, cum Epilogo de gratiis Deo referendis, qui potentissimum tyrannum ea ratione sic constrinxit, ut movere nihil ausus sit. Sequebatur in Ms. ejusdem Vicecancellarii oratio ad Innocentium PP. VIII. quæ neque descripta nobis est, neque ad præsens argumentum facit, summatim autem refertur a Bosio parte 2 Hist. prælaudatæ. Ibi etiam legere est electionem Fr. Petri Aubussone Prioris Arverniæ, [& ipse novo ornatu manum illam decorat.] ejus qui Translationem peregit, in magnum Ordinis Magistrum, factam anno MCCCCLXXVI, collatamque ei Purpuram Cardinalitiam anno MCCCCLXXXVIII, & mortem obitam anno MDIII: ad cujus insuper honorem facit, quod Sacratissimam S. Joannis Reliquiam ornaverit splendidissimo auri solidi tabernaculo, multis gemmis margaritisque ornato; quemadmodum hodieque videtur, inquit ille, primam & secundam Historiæ partem evulgans anno MDXCIV.

[319] Videtur ergo indicare, quod dedita anno MDXXII in Turcarum potestatem civitate, inter alias sacras Reliquias inde elatas, [Hæc deinde Melitā translata videtur,] fuerit etiam Prodromi manus, eaque servetur Melitæ in ecclesia S. Publii, præcipuæ Ordinis eo translati sede. Hoc licet expresse non dicat Joannes Franciscus Abela, in ejus insulæ descriptione, edita anno 1647, opinari tamen possumus, ex eo quod pag. 35. Catalogum texens Reliquiarum, in auratis medii corporis ac brachiorum thecis istic asservatarum, nominet etiam S. Joannem Baptistam, licet non definiat quænam pars corporis ea sit. Verum defectui isti succurrit Rochus Pirrus Tomo 2 Siciliæ sacræ in Notitia Ecclesiæ Melitensis pag. 620, inter distinctius designatas Reliquias recensens Brachium & tres digitos Joannis Baptistæ.

[320] Ut ut est: magna quotannis in solennitate agitur Melitæ festum Patroni; quando in Vigilia nativitatis ejus, Magnus Ordinis Magister procedit ex suo Palatio, capite discooperto, & manu facem candidam præferens: ambitisque ter vasis, festivo igne arsuris, primum ipse accendit, post cœnam toti Senatui præbitam, sub papilione speciosissimo, [ubi solennius agitur festum.] relato ex memorabili illa navali victoria, quam anno MDX Rhodii in Sinu Issico, nunc Lajazzæ dicto, obtinuerunt; qui papilio, solitus ornare puppim qua Soldani Babilonici istic cæsus nepos vehebatur, totus erat speciosissimo opere & acu peritissima pictus, nec nisi in ea festivitate quotannis semel explicatur.

§. IV. De manu sinistra, cum parte Brachii, servata in Conventu Prædicatorum Perpiniani.

[321] Vincentius Domeneccus, in Historia generali Sanctorum Catalauniæ, edita Barcinone anno 1602 fol. 81, rei totius seriem accipere profitetur, ex proprio super ea libro P. Mag. Michaëlis Lot & Francisci Diagi historiæ Prædicatorum Provinciæ Aragonicæ lib. 2 cap. 88, [Relatio ex Hispanico Latina habet,] necnon ex processibus super prædictæ Reliquiæ verificatione formatis: quam deinde Tamajus in compendium redactam, sed originalibus Græca lingua inscriptionibus additis auctiorem, suis ad XXIV Junii Notis ad Hispanicum Martyrologium Latine inseruit: hic vero ex Hispanico Domenecci fideliter Latinitati redditam sic damus.

[322] Circa annum MCCCXXIII vivebat in prædicto Conventu Fr. Petrus de Alenia, vir religiosæ omnino atque exemplaris vitæ; quem tunc Priorem die quodam evocavit juvenis speciosus in habitu peregrini; [quod circa an. 1323,] seductoque in partem secretam indicavit, velle se illi, pro insigni ejus virtute, & peculiari suo erga Ordinem Prædicatorum affectu, manifestare & committere pretiosissimum quoddam pignus; ea tamen conditione, ut ne cui illud revelaret; sed asservaret, donec a peregrinatione ad S. Jacobum suscepta reverteretur; ac ne scriptȩ quidem a se epistolæ crederet, si quis forte mortalium talem adferret: sin autem non reverteretur, haberet ipsum ex tunc monasterio donatum. [manum eo tulerit ignotus peregrinus,] Fidem promissam servavit P. Petrus annis multis, donec considerans neque peregrinum reverti, neque ullum ejus vestigium uspiam reperiri potuisse, quantavis diligentia per iter istud adhibita fuerit; statuit penes se Angelum fuisse qui sic disparuerat, cœpitque commissum sibi thesaurum nonnullis exploratioris virtutis Fratribus manifestare, ac nominatim Patribus Magistris Iacobo Ramon, Januarioque & Bartholomæo Rollan; narrans eis quid se & peregrinum cælicum inter accidisset.

[323] Est autem S. Baptistæ manus sinistra cum parte brachii per medium circiter secti infra cubitum, cui nihil vel carnis vel ossis deest præter ultimum articulum pollicis, quem Regina quædam dum adorare se simulat, mordicus abstulit, qualis servatur hodieque in Conventu Prædicatorum Urgellæ. Etenim dinumerare & discernere in ea licet æque aut magis clare quam in manu cujuspiam viventis venas, arteriasque atque nervos, ungues etiam omnes, necnon ad pugnum vestigium catenæ qua Sanctus fuit in carcere vinctus, [(unde avulsus articulus unus Urgellæ servetur,] contortum enim notabiliter est versus latus sinistrum. Ad principium manus & finem brachii videre est nervum unum præ ceteris coloratum. De cetero perquam bene composita & spectabilis omnino manus est, quia tres majores digiti videntur extensi potius quam in palmam reflexi, nisi quod infra tres alios inclinetur quartus.

[324] Attulit Reliquiam istam Angelus intra arculam ligneam, quæ sesquipedem larga, alta autem lataque dimidium etiamnunc monstratur in Conventu; habens in operculo pictum Præcursorem, instar Angeli alatum, cum libro in dextra, cui sic inscriptum.

Φώνει Πρόδρομος, ὑπηρέτης τοῦ Λόγου
Μετανοῶν δείκνει τὸν φύσιν τῶν βροτών.

qui senarii versus Latine sic sonant:

Clama Præcursor, Minister Verbi;

Pœnitens ostende naturam humanam: a Verbo assumptam. [ipsa alias integerrima manente)] Sinistra vero tenet Caput cum epigraphe:

Ο ΑΓΙΟΣ ΙΩΑΝΝΗΣ ΠΡΟΔΡΟΜΟΣ.

SANCTUS JOANNES PRÆCURSOR.

Et ad pedem aliam similiter Græcam epigraphen:

Τί σὲ καλέσωμεν; Προφήτην, Ἀπόστολον,
Ἄγγελον, Μάρτυρα;

Quid te vocabimus? Prophetam, Apostolum,
Angelum, aut Martyrem?

[325] Denique circumcirca ipsum reliquiarium leguntur ducti novem ordines Græcorum versuum, [intra arculam Græcis litteris varie inscriptam,] litteris etiam ipsi majusculis sive quadratis, quibus & præcedentia omnia exprimuntur (ut testatur Tamayus sua vel aliorum oculata fide.) Versus hi sunt

Θεὸς κατεῖσιν ἐις βροτῶν σωτηρίαν,
Πρόελθε, κῆρυξ, τοῦ τρανῶσαι τὸν Λόγον.
Ἅπαντα τά σου θαύματος πλήρη ἐισί.
Λέγει Γαβριὴλ τὴν γέννησίν σου ξένως.
Πατρὸς τὴν ἀπέιθιαν τιμωρεῖν θέλει.
Δικλὴν δὲ τὴν κώφευσιν ἐιςφέρει τάχυ.
Ὕπερθεν ὤφθης ἀρετῶν τρισολβίων,
Κρέιτταν Προφητῶν, ἴσος τῶν Ἀποστόλων, [necnon 18 versibus]
Μαρτύρων ὤφθης κοσμίου πλήρης μάκαρ,
Ἄγευστος τροφῆς παντοίων τῶν ἐν φύσει.
Γονυπετῶν προστίθει πάντων ὡς ἔτος,
Διδοὺς ἀρωγὴν τοῖς προσκειμένοις πόθῳ
Τῇ τιμίᾳ σου θήκῃ τῇ τῶν λειψάνων.
Πραγμάτων ἐλεύσειστε καὶ στροφὰς βίου, [in laudem Sancti]
Ρὧσιν σώματος σὺν θυμιδία πλέκων,
Εὐλογῶν ἀυτὸς, κυβερνῶν ὥς σοι θέμις
Φερεῖς πτερύγας ὡς ἰσωθεὶς Ἀγγέλοις,
Ἔνυλος ὢν, ἀΰλος, ὡς Σωτὴρ ἔφη.

Quæ sic sonant, & clarioribus in margine verbis quadamtenus explicantur.

[326]

Deus descendit in omnium salvationem: [eorum Latina versione]
Veni * tu, Præcursor, declarare Verbum.
Omnia tua * miratu plena extant.
Dixit Gabriël nativitatem tuam * extraneo:
Patris * renitentiam punire vult,
Pœnam autem mutitiam * infert cito.
Supra apparuisti virtutes ter beatas,
Melior Prophetis, æqualis Apostolis:
Martyrum apparuisti plenum ornamentum, Beate:
Non gustans cibum qualiumcumque quæ in natura sunt:
Genuflectens adjuva omnes ut mos est,
Præbens succursum * adjacentibus voto.
Admirabili tui * positione Reliquiarum
Negotiorum * volutiones & revolutiones vitæ,
* Sanitatem corporis cum lætitia ligans,
Benedicens * autem gubernans, uti [tibi] fas est.
Fers alas * adæquatus Angelis,
Materialis existens immaterialiter, ut Salvator ait.

[327] Hæc interpretatio est D. Antonii, Archiepiscopi Athenarum, & Vicarii generalis ralis D. Jacobi Patriarchæ Constantinopolitani; [Perpinani exhibita,] & Archiepiscopi Thebani, viri in Hebræa, Græca Latinaque linguis instructissimi, aliorumque multorum litteratorum istius Universitatis, eamdem versionem approbantium, ad instantiam Fr. Guielmi Alberti, illuc a Conventu Perpinianensi ablegati. Dedit autem ei prædictus Archiepiscopus ipsam sub fide publici Instrumenti, per quemdam Presbyterum nomine Julianum, Imperiali auctoritate Notarium. Hac autem visa, D. Jacobus Prior Dominæ nostræ Spinensis, ex officio sibi commisso per D. Raimundum Elnensem Episcopum, [legaliter approbatur ipsa Reliquia,] Processum formavit, & recitari præcepit a Notario, coram selectis e Dominicanorum, Carmelitarum, Franciscanorum, & Augustinianorum familia Theologis, nonnullisque Legum Canonumque Doctoribus; qui omnes definiverunt considerata miraculorum multitudine & Græca arculæ inscriptione, constare satis, quod ipsum sit brachium S. Joannis Baptistæ & ut tale honorari mandavit, sicut sibi ab Episcopo commissum fuerat. Aliquot annis post, ob aliquas difficultates subnatas, [& alia versio petitur anno 1407.] iterum Conventus misit in Græciam, Fr. Dominicum Cardonum ejusdem rei gratia; factaque est Nicosiæ altera, sed quoad sentum priori congrua versio, (Ea verosimiliter quæ apud Tamayum extat cum modicissima differentia) subscripta nominibus Hersenii Episcopi Græcorum atque Vicarii Guillini: & mox ad XV Januarii an. MCCCCVII Doctor Franciscus, Canonicus & Vicarius istius Ecclesiæ, de ea rogavit publicum instrumentum a Notario Imperiali: dicto Ludovico a S. Dominico, natione Mediolanensi.

[328] Istis non obstantibus, Episcopus Albiensis, Apostolicus per Hispaniam Legatus (Joannes verosimiliter Goffredus, [Reliquiam ne porro igne probet,] sub annum MCCCCLXI ex Atrebatensi factus Albiensis Episcopus & Cardinalis, qui anno mox sequenti Ludovico XI, Perpinianum ab Hispanis occupatum obsidenti, armis & consilio præsto fuit, ad ejus recuperationem; anno autem quarto post potuit a Paulo II missus fuisse in Castellam, Henrico & Alphonso fratribus eam in partes distrahentibus) Legatus, inquam, Apostolicus Perpiniano transiens, volensque de veritate prædictæ Reliquiæ certior reddi, jussit eam in sacristia monasterii, coram multa turba, [miraculo impeditur Legatus Apost.] in foculum projici: quod tamen factum non est: quia continuo ceciderunt ex alto arcus & cruces quibus loci fornix intexitur; absque ullo tamen præsentium damno; & fornice, qui absque illis videtur non posse consistere, suspenso manente usque hodie ad magnam omnium admirationem. Quo casu non minus stupore perterrefactus, quam gaudio repletus ille; mox elargitus est viginti marcas argenti, ad conficiendum reliquiarium, in quo nunc ipsum sacrum brachium servatur.

[329] Plurima cælitus patrata miracula feruntur illo mediante, in curandis ægris: [Ad eamdē varii ægri curantur,] & ideo maxime ubique fiunt annuli, qui sacris digitis inserti & cum fide adhibiti, sanant febres, arthritides, scrofulas, anginas aliaque incommoda. Ita anno MCCCLXXVII Domina Sibylla Vicecomitissa Rodensis (quemadmodum constat ex priore Processu) vehementi correpta febri, [a febribus,] legavit famulum ad monasterium Prædicatorum cum sindone, annulo & rosario, contactu sacri brachii sanctificandis: quo cum ipsis ad Dominam suam reverso, ipsa annulum digito, sindonem capiti suo imposuit; & continuo tam libera a febre fuit, acsi eam numquam fuisset passa. Ejusdem autem cameraria, cum nihilo leviorem febrem, una cum ingenti lateris dolore pateretur, patitam acceptamque sindonem similiter capiti suo imposuit, & continuo alleviatam se, ac paulatim liberam a febri sensit: tum dolenti lateri ipsam applicans, ei quoque remedium attulit. [arthriti,] Curat etiam arthritim, prout uxor D. Ramon Dardena experta est in nept ula quadam sua ex fratre aut sorore; cui malum istud cum febri tam violenta patienti, ut medici mox crederent morituram, sanitatem obtinuit; votum nuncupans S. Joanni Baptistæ, quod parvulam, si sanaretur, discalceata portaret in ejus capellam, ipsique deinceps per omnem vitam impensius deserviret. Mox enim ab emisso voto, sudare infantula cœpit integreque convaluit. [scrofulis;] Curari etiam simili invocatione Sancti scrofularum malum, patet ex secundo Processu coram Abbate S. Mariæ de Regali, nominato ad eum effectum Commissario Apostolico; in quo Petrus de Cases chirurgus, juratus deposuit, quod curandum suscepit cujusdam hortulani Perpinianensis filium, cui incurabiles & brevi mortales futuræ scrofulæ totum collum ambederant. Tantum discrimen ille considerans patrem admonuit: hic vero votum concipiens, ipsum puerum ad Sancti capellam detulit, sanctoque brachio signari fecit, tali successu, ut intra paucos dies percuratum chirurgus viderit, cum sua admiratione non parva. De quibus aliisque miraculis (nam & mulieres in partu periclitantes complures miraculo adjutæ dicebantur) cum Perpiniani quæri audiret Illustris Gilbertus de Barbarano, dixit arbitrari se, eum eventum habituram quæstionem, quem habuerat Caput S. Vincentii Valentiæ, [incredulus severe punitur.] ubi scilicet ipsum penes se habere mendaciter jactaverat Clericus quidam. Vix enim inconsulta hæc verba pronuntiarat, cum sic cruciari brachio sinistro cœpit, ut intermisso prandio in clamores grandes erumperet, secumque prorsus actum crederet; donec culpæ serio agnitæ pœnitens, Sanctum invocavit & curari meruit.

[330] Hactenus Domeneccus, cui post annos LVIII attestatus est Illustriss. Petrus a Marca, tunc Episcopus Tolosanus, postea Parisiensis Archiepiscopus, [Dictorum veritatem expertus Petrus a Marca,] Opusculo inter postuma XIII, cui titulum fecit; Dissertatio de Theca Reliquiarum S. Joannis Baptistæ, quæ servantur in ecclesia Dominicanorum Perpiniani; quam Dissertationem, oculatus ipse testis sic orditur. In monasterio Fratrum Prædicatorum in urbe Perpiniani, studio ac pecunia Jacobi I Regis Aragonum circa annum MCCLII condito, sunt insignes S. Joannis Baptistæ Reliquiæ; nempe pars brachii sinistri, paulo infra cubitum recisi, cum manu in digitos quinque distincta, quibus ungues intimȩ adhærent, pelle paulisper corrupta, carnei licet marcidique coloris: ossa & nervos ipsosque ductus venarum (quæ veluti livorem quemdam retinent) circulum tegente; extantibus in metacarpio vinculorum vestigiis. Hinc num. 2. summatim perstringit historiam, fusius a Domenecco deductam: & num. 3, has proponit litteras.

[331] Nos Frater Antonius, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Athenarum, ac Reverendissimi in Christo Patris & Domini Jacobi, [producit attestantes litteras versioni Græcarum inscriptionum,] permissione divina Patriarchæ Constantinopolitani, tam in temporalibus quam in spiritualibus Vicarius Generalis; notum facimus per præsentes litteras, Priori & Fratribus Conventus Perpiniani Ordinis Prædicatorum Elnensis diœcesis, & universis, scriptarum, in Græca & Latina lingua, scripturarum cupientibus intelligere veritatem: quod Frater Guilliermus Alberti, ejusdem Ordinis, præsentavit & legit, coram nobis & Reverendo Patre Domino, Archiepiscopo Thebano; necnon & aliquibus discretis viris, in Græca & Latina lingua bene peritis, quamdam litteram, sigillo præsentis Conventus signatam, in qua continebatur; quod ipse Frater Guillermus interpretari faceret & transferri supra adnotatas Græcas litteras, in litteram & linguam Latinam: quarum tenor, ut omnibus nobis patuit, est quoddam carmen, stylo Grȩco, satis profundo & rhetorico, ad laudem Præcursoris Christi B. Joannis Baptistȩ, ad devotionem Reliquiarum ejus orantes provocans, & ad devotionem pariter inducens. Quapropter supradictus Pater, Dominus Archiepiscopus Thebanus, Hebræa, Grȩca & Latina lingua & litteris sufficienter imbutus, devotione prædicti Sancti affectus, & supradicti Fr. Guilliermi supplicatione humili, suprascriptam de Grȩco in Latinum, de verbo ad verbum transtulit, cum magna deliberatione, ac nostra & aliorum multorum in utraque lingua peritorum approbatione, nihil addito, nihilque remoto. In quorum testimonium sigillum nostrum impendenter apponendum duximus, necnon per manus publici Notarii, hȩc omnia in Latina lingua fideliter scripta construi & signari mandavimus, ut patet volentibus intueri.

[332] Num. 4 ponitur Latina epigrapharum & versuum interpretatio. Tunc num. 5 addit a Marca: [eosque observationibus nonnullis illustrat,] Ex ipso litterarum stylo & contextu manifestum est Antonium fuisse communionis Latinæ Archiepiscopum, præcipue cum illa tempestate Athenas & vicinas regiones obtinerent Catalani, unde Coronæ Aragonum quæsitum Athenarum & Neopatriæ nomen. Porro Antonius ut pleniori jurisdictione frueretur, adjunxit suam vicariam auctoritatem Jacobi Patriarchæ Constantinopolitani, ejus nempe qui a Romano Pontifice institutus erat, non autem Patriarchæ Græci, degentis in urbe Constantinopolitana. Ad quem locum notat Baluzius in sua Præfatione num. 19, ambos curiam Pontificiam Avenionensem secutos. Nam quod Antonium, inquit, attinet; ei cognomen Balistario fuit, & ex Religioso Ordinis S. Francisci factus est Archiepiscopus Athenarum an. MCCCLXX, VI Kalend. Aprilis, ut docet Waddingus. Jacobus vero Patriarcha CP. eodem ferme tempore evasit, vocabaturque Jacobus de Irro, natione Gallus, qui postea Hydruntinus Archiepiscopus factus est a Gregorio XI anno VI sui Pontificatus; & Clemens VIII Cardinalem creavit anno MCCCLXXVIII die XVIII mensis Decembris. His per transennā a Baluzio annotatis transit a Marca ad examen veteris versionis, & epigraphas quidem Græcas præmittit, sicut eas ex ipsius fide correctas supra dedi (nam Lugdunensibus Martyrologii Hispanici, auctore absente, impressoribus fidendum non erat) tum ex decem & octo versibus, ex quibus integra inscriptio constat, [ac nova versuum interpretatione] superstites duodecim (sex aliis una cum incrustatione thecæ deperditis, quas ideo his signis “prænotavimus) Græce appingit, alteram paulo faciliorem interpretationem aggreditur, omissa secunda, quam Lotius & ex eo Tamajus proferunt versione facta ab Hersenio Episcopo Græcorum Nicosiæ in Cypro anno MCCCCVII; cujus perquirendæ occasio petita fuit ex lite, quæ in causa appellationis pendebat coram Antonio, Abbate S. Mariæ de Regali in urbe Perpiniani, delegato a Benedicto XIII, quam Fratres Prædicatores interposuerant, adversus prohibitionem, a Bartholomæo Episcopo Elnensi sibi factam, ne publice exponerent has Reliquias die festo Decollationis B. Joannis, eo prȩtextu quod auctoritate Romanȩ Sedis nondum essent approbatȩ.

[333] Dissertationem deniq; suam sic finit a Marca. Cum in hac urbe Perpiniani ȩgritudo quȩdam me detinuisset, [quatenus adhuc supererant an. 1667,] post solutam quam cum Regis Hispaniȩ Delegatis, ex mandato gloriosissimi Regis nostri, de limitibus utriusque regni collocutionem habueramus; existimavimus nihil nos ab officio nostro alienum facturos, si post Archiepiscopos Atheniensem & Thebanum, nostrum quoque de versiculorum sensu suffragium adjungeremus & fugientes Grȩcas litteras sisteremus, huic nostæ lucubrationi, per intervalla febris elaboratȩ, insertas. Actum Perpiniani anno MDCLX VI Nonas Maji: quo die hinc discedimus, Tolosam ad Sedem nostram redituri. Cujus tanti viri tanta diligentia eo etiam carior nobis est, quod præter inscriptiones Græcas, etiam dare voluerit posteris effigiem Sancti, [atque effigie arculæ appicta,] qualis in arcæ operculo visitur, omissis Epigraphis quas tabellæ angustia non poterat capere. Quare dignum etiam duxi hanc apponere, addita ea quæ in Græcorum Menæis paulo aliter proponitur ad VII Januarii, & XXIV Februarii. Μετανοεῖτε ἤγγικε γὰρ βασιλεία τῶν οὐρανῶν, Pœnitentiam agite, [cui alia ex Menæis additur.] appropinquavit enim regnum cælorum: quæ tamen non Joannis sed Christi prædicantis verba sunt Matth. IV ℣. 17.

[Annotata]

* Procede

* miracula

* mirabiliter

* incredulitatem

* loquela privationem

* adorantibus

* thecæ

* incursus

* robur

* ipsos atque

* ut æqualis.

§. V. De digitis manus dextræ, Venetiis & Mauriennæ servatis.

[334] Tam certum ac fidele testimonium, de integritate Manus sinistræ apud Perpinianum, [Dexteræ alicujus manus sunt digiti,] cogit credere, ad Manum dexteram vel veram vel supposititiam pertinere, si qui alibi servantur S. Joannis Baptistæ digiti; neque iis obest, quod ea fortassis integra Antiochiæ fuerit. Nam sicut Caput, ita etiam Manus illa Constantinopoli potuit fuisse in varios divisa, cum Melitæ ea amplius non reperiatur tota. Non est igitur cur dubitemus quin alicujus dexteræ vera pars sit quam Ugellus Tom. 5 Ital. sacræ Col. 1261 haberi ait Venetiis in templo S. Hermagoræ, quæ una omnium Reliquiarum, [qui habentur Venetiis;] quæ in hac urbe sunt, in publica ceremoniarum pompa sub umbella circumfertur: illuc autem allata illa fuerit ab ecclesia S. Baptistæ, de quo in Dominico XV Venetiarum Episcopo, sub annum DCCCCXCII constituto, affirmat idem Ughellus ex Dandulo, quod de Provincia Bragula (aut potius civitate Provinciæ Thraciæ, Βεργούλη Ptolomæo, Cedreno Βεργούλιον, Bergula Antonino) Reliquias S. Joannis Baptistæ advexit, & in ecclesia, quam sui majores eidem Divo substruxerant, cum devotione deposuit.

[335] Quod autem S. Gregorius Turonensis, lib. miraculorum cap. 14, narrat de Pollice, [& pollex qui Mauriennæ,] tanto est verosimilius, quanto auctorem habet graviorem antiquioremque; sic autem narrat: Quædam mulier, a Mauritania urbe progrediens, ipsius Præcursoris Reliquias expetivit * & ita se constrinxit vinculo juramenti, ut non ante a loco discederet, nisi de membris ejus mereretur quidquam accipere. Sed cum impossibile hoc incolæ loci narrarent, prosternebatur quotidie ante sepulcrum, orans sibi (ut diximus) de sanctis artubus aliquid condonari. In qua intentione integrum duxit annum; similiter & alterum: jugi semper oratione deposcens. Tertio vero ingrediente anno, cum orationem suam pervenire [non] cerneret ad effectum; projecit se ante sepulcrum & obtestatur, non se exinde surrecturam, priusquam hæc petitio obtineretur a Sancto. Septima vero die, cum jam inedia deficeret; [a muliere, perseverante tribus annis obtentus,] apparuit super altare pollex, miri candoris ac lucis [splendore] effulgens. Cognito autem mulier. Dei dono, surrexit a pavimento; factaque capsula aurea, in ea recondidit, quæ Deo largiente meruerat; & sic gaudens remeavit ad propria: impletumque est in illa, quod Dominus dicit in Euangelio: Amen dico vobis, quodsi perseveraverit pulsare, etsi non surgit pro eo quod amicus sit; propter improbitatem tamen ejus surget, & tribuet ei (panes) quotquot habet necessarios.

[336] Post hæc tres Episcopi, advenientes de civitatibus suis, [unde tres Episcopi aliquid volentes accipere] ad adorandum in hoc loco, voluerunt partem de hoc pignore elicere, positoque in medio nihil omnino auferre potuerunt. Tunc una vigilantes nocte, deprecati sunt, ut aliquid mererentur a pollice: positoque sub eo linteo, dum partem auferre conantur, una ex eo gutta sanguinis cecidit super linteum. Hoc cernentes, duas deinceps noctes vigilant: deinde prostrati coram sancto altari, dum supplicant, ut adhuc majus aliquid mereantur a pollice, duæ iterum ex eo fluxerunt guttæ. At illi gavisi, colligentes devote quæ Dominus dederat, juxta numerum servorum suorum; diviserunt linteum cum guttis suis, quas non sine grandi admiratione urbibus [suis] intulerunt. Et quia locus ille Maurianensis ad Taurinensem quondam urbem pertinebat; tempore illo quo Rufus erat Episcopus, ait Archidiaconus ejus ad eum: Non est æquum ut hoc pignus in loco viliori teneatur: sed surge, & illud accipe, [tres guttas sanguinis impetrarunt;] & defer ad ecclesiam Taurinensem. Cui ille respondit, Quod hoc agere non audebat. Archidiaconus dixit: Ego hoc deferam, si permittis. Et Episcopus: Fac quod libet. Tunc Archidiaconus accedens ad locum, dum vigilias celebrat, mittit manum ad capsulam: mox amens effectus, accensus febre, die tertio expiravit; factusque est timor magnus omnibus, nec quisquam ultra beata Pignora ausus est mutare. Petrus Comestor, Historiæ Euangelicæ seculo XII Scriptor, cap. 75 Theclam vocat mulierem præfatam, [auferre autem ipsum volens, misere periit.] Maurianenses vero ipsam sequenti die colunt sub nomine. S. Tygris vel Tygriæ; neque solum pollicem ipsi acceptum referunt, sed duos insuper digitos, quos ostentant medium scilicet & medium, inquit Cangius, illius vitam descriptam nobis mittens, eosque integros, sed siccos, excepta aliqua extremitate medii: at pollicem dicit pæne redactum in cineres, dum identidem liquore tingitur, ad depulsionem morborum usurpando.

[337] Unde illa sacrum pignus petierit, tacet Turonensis, Leodiense Passionale, ex quo Angeriacensium de suo Capite relationem dedimus, inter ipsius Baptistæ miracula istic subjuncta, [Ipsum non Angeriaco acceptum, ut quidam,] ac fere ex Gregorio, ut dixi, desumpta, etiam locum illum totum describit; sed statim in principio ad * signum interpolavit, addendo, quod Reliquias istas exquisivit, in loco Ingriaco nomine, super Vultunnum fluvium posito; non considerato quod Angeriacenses de solo Capite glorientur. Habemus ex veteri Ecclesiæ Maurianensis Breviario & Missali descriptam istius mulieris Vitam, sequenti die sub nomine S. Tygriæ dandam; ubi illa dicitur, easdem Reliquias Alexandria petiisse, [sed Alexandria, dicit Vita S. Tygriæ:] quo Hierosolymis allatas ex peregrinis, Solonio, ubi ipsa residebat, transeuntibus, intellexerat. S. Antoninus parte 2 Historiarum tit. 13 Cap. 4 §. 2 de Heraclio Imperatore, Hujus, inquit, Imperii anno primo virtus & nomen S. Joannis Baptistæ miraculis declaratur apud urbem Galliæ Mauriennam, de Reliquiis ejus mirabiliter illustratam: quæ si de earum illuc adventu intelliguntur, multum a vero aberrant, cum Turonensis de ipsis, ut pridem allatis, loquens obierit anno DXCIV, [idque ante ætatem Gregorii Turon. factum esse oportet,] annis XVI prius quam imperare Heraclius inciperet.

[338] Erravit etiam, levius tamen, Auctor Vitæ præcitatæ, cum rem actam dixit in diebus præstantissimi Regis Guntramni. Hic enim anno DLXI post patris mortem Burgundiam primum sortitus est: rem autem actam dicit Turonensis, cum Maurienna, pridem Episcopis destituta, adhuc pertineret ad civitatem Taurinensem, Episcopo ejus Rufo subjecta. Rex quidem Guntramnus dicitur novum ibi Episcopatum fundasse sub Viennensi Archiepiscopo; [imo & ante regnum S. Guntramni,] sed verum id esse non potest, si novam ecclesiam fundator suus consecrandam commisit S. Ysichio Archiepiscopo Viennensi, uti in eadem Vita legitur. Etenim in hujus Epitaphio tom. 1 Francicorum du Chene pag. 53, (quod Epitaphium ei soror Marcella posuit) obiisse legitur Septimum necdum peragendo lustrum, id est anno ætatis XXXV necdum expleto. Atqui ille, jam Episcopus, interfuit Synodo Aurelianensi an. DXLIX & Parisiensi anno DLV, utique mox defunctus, [si Mauriennensem ecclesiam consecravit S. Ysichius Viennen,] ne multo minor trecenario fuerit, cum est Episcopus ordinatus. De quo hoc etiam dixerim, fieri non posse, ut ille immediate successerit Pantagatho, sicut scribitur in Chronico Adonis Episcopi Viennensis, satis imperite (ut mihi quidem videtur) interpolato per Viennensium Episcoporum successionem, plane irregularem. Ibi enim Pantagathus dicitur sub Consulatu Paulini Junioris & Basilii vita functus, qualis Consulatus totis Fastis non reperitur, sed annum DXL notat Justinus Junior P. C. Paulini VI. Basilius autem Junior anno sequenti, solus & ultimus fuit Ordinariorum Consulum, scriptumque deinde est P. C. Basilii Junioris I, II, III, IV &c. usque ad XXV. Similiter erratur in Ysichii successore Namatio, quasi is eodem anno obierit, quo Justinus junior, [utpote qui paulo post 555 obiit.] id est anno DLXXVIII; cum anno DLXVII Synodo Lugdunensi, & LXXIII Parisiensi interfuerit Philippus Viennensis ecclesiæ Episcopus. Plura qui volet de origine Maurianensis Ecclesiæ ejusque Episcopis discere, consulat sequenti die dicenda ad Vitam S. Tygriæ: ego hinc transeo ad quædam incerti temporis miracula, ex loci archivio nobiscum communicata.

[340] Vir quidam Tabvisius nomine, e S. Juliano Maurianensi captivus apud Turcas, [Ad invocationem Baptistæ liberatur captivus apud Turcas,] & vinctus compedibus; tamdiu in oratione & voto contra ecclesiam S. Joannis de Mauriana perstitit, ut in ea obdormiscens, mane se translatum viderit in locum, unde conspicere potuit eam ecclesiam: & gratias agens Deo, genibus flexis in eam venit, sponte circumpulsatis campanis, & cuncto populo accurrente. Ingressus ecclesiam, sese fregere compedes; & sunt, cum ejus sculpta effigie junctis manibus, circum altare majus, cum plurimorum aliorum, e carceribus liberatorum ope B. Joannis Baptistæ. Quidam famulus nobilium de Tybaud, decidit equo, incidens a ponte Borgey in Arcum torrentem: & exclamans, Sancte Joannes, [servatur periculose lapsus,] illæsus evasit, & venit in ecclesiam Maurianensem acturus gratias. Et circa ea tempora facta est infantuli cujusdam suscitatio, ac muti restitutio. Adde nostris temporibus vidisse multos, morbo caduco laborantes, in nativitate S. Joannis Baptistæ, ad ecclesiam Maurianensem venientes, correctos, & sanitati postmodum fuisse in vita restitutos. Votum [incolarum] Abanardi in magno cereo persolvi vidimus, quorum locus impetu aquarum liberatus fuit. [& alia multa miracula fiunt.] Et multæ in Portugallia & Flandria, a febribus & partus dolore liberatȩ fuerunt, ad applicationem coronarum, quas Reliquias S. Joannis Baptistȩ Maurianensis tangere procuraverunt Nobiles Hispani transeuntes; quorum unus Jurium Doctor, rediens mihi hȩc retulit. Ita verosimiliter is qui pro nobis Archivium Maurianense scrutatus, hæc aliaque collegit.

§ VI. De aliis sancti corporis Reliquiis apud varios, & miraculis ad eas patratis.

[340] Castellodunum vulgo Chasteaudun, in Dunensi Belsiæ tractu situm oppidum, [Castelloduni Carpus manus,] XXVIII leucis dissitum Rotomago ad Meridiem, Parisiis ad Occasum, supra Ledum fluvium, multum ab amœnitate laudatur; magis tamen gloriatur Carpo alterutrius manus sancti Baptistæ, quam manui æreæ inauratæ inclusam servat Canonicorum Regularium ibidem monasterium, S. Mariæ Magdalenæ dicatum; uti scribit Cangius in sua Constantinopoli lib. 4 cap. 5 pag. 104, ex cujus inscriptione, in ipsa manus & brachii commissura, [ab Anna Comnena theca & versibus ornatus:] colligimus insignem hanc reliquiariam thecam fuisse, olim doctissimæ ac nobilissimæ Annæ Comnenæ Porphyrogennetæ, filiæ Alexii Imperatoris; cujus Alexiadem, patris gesta libris quindecim complexam, habemus ex Bibliotheca Barbarina Parisiis editam, varieque illustratam, studio nostri P. Petri Possini. Inscriptionem prædictam Cangio protulit Claudius du Molinet, noster etiam dum viveret amicus, ad S. Genovefæ Parisiis, hoc tenore:

καρπὸς ὀστοῦν, ἡδε χεὶρ χρυσὴ, ποθὲν;
Ἐκ τῆς ἐρήμου κάρπος, ἐκ Παλαιστίνης,
Χρυσὴ παλαιστὴ, χρυσοδάκτυλος· ξένον.
Ὀστοῦν καρπὸς ἐκ φύτου τοῦ Προδρόμου
Τὴν χεῖρα δῷ, γάνωσε τέχνη καὶ πόθος
Ἄννης Ἀνάσσης, ἐκγόνου τῆς Πορφύρας.

[341] Elegantem lusum in voce Καρπὸς, quæ eadem & Fructum significat & Carpum, [sed ægre intelligitur vere esse Baptistæ,] id est eam partem, qua manus brachio connectitur; non satis assecutus interpres apud Cangium, cogit præmissos versus aliquantum aliter Latinos facere, hoc modo.

Os, carpus, & manus aurea, unde sunt?
Carpus quidem ex eremo, ex Palæstina,
Palma aurea cum aureis digitis, peregrinum quid.
Os, fructus est ex frutice Præcursoris,
Manum auream dedit & exornavit ars atque amor
Annæ Reginæ, in Purpura natæ.

Ubi si φύτον, Plantam reddas, fruticem, intelligere poteris; [cujus alibi manus Carpo non carent] sed cum eadem vox etiam significet imam partem pedis, periculum incurris amphiboliæ. Sane cum jam habuerimus brachium sinistrum, dextrum geminum, quibus manus cuique sua vel pars illius carpo mediante adhæret, difficile captu est, quomodo Carpus iste, Annæ donum, vere fuerit ex corpore Baptistæ: non esset autem difficultas, si pro parte manus liceret partem pedis intelligere, quem nullus sibi locus quod sciam vendicat: sed hoc præsumere vetat, non pedis sed manus simulacrum, cui includitur; uti & nomen Carpi, a nemine hactenus translatum ad pedem.

[342] Adde quod non dicatur Carpo isti cutis aut carnis quidpiam adhærere, [& cute sua teguntur:] ut manibus illis aliis & faciei adhæret. Et ex hac causa suspecta mihi sunt tum Brachium dextrum, quod a Pio II donatum in Xenodochio a Scala dicto monstratur Senis, tum duo satis notabilia tibialium vel brachialium ossium fragmina (neque enim ea discernere potest anatomica peritia, absentibus utrimque capitulis sive nodis, ex quibus alias dignosci possent) quæ servantur apud nos Antverpiæ in ecclesia Domus Professæ, inclusa, [ob quē defectum suspecta sunt, brachium Senis;] simul cum dentium anteriorum uno, basi ex ebeno, fusis argento statunculis ornatissimæ; quam solemus majoribus festis in altari exponere, suppositam argenteæ statuæ, Baptistam dimidium repræsentanti; [& ossa Antverpiæ,] quam Joannis Baptistæ Adriaenssens pia liberalitas circa annum MDCLX fabrefieri curavit. Ipsa ossa unde sint, & quando nobis donata, docebit sequens instrumentum.

[343] Cum ad Sanctorum venerationem plurimum conferat, eorum Reliquias in cultu haberi; ideoque bonum sit, constare unde habeantur, ne fidelibus imponatur: ego infrascriptus fidem facio, me os integrum S. Joannis Baptistæ (quod merito dolemus non nisi in partes fractum nunc haberi) item S. Sebastiani Martyris, [Ultrajecto accepta ex monasterio S. Agnetis,] necnon S. Willibrordi Episcopi, & S. Christophori os satis magnum, item de Calvaria S. Mariæ Magdalenæ, R. P. Carolo Scribanio, Rectori Collegii Societatis Jesu Antverpiæ, dedisse. Has vero Reliquias accepi dono a D. Everardo Botter; quas fere omnes ipse a Domina Priorissa monasterii S. Agnetis Ordinis S. Augustini Ultrajecti, ubi olim in magna veneratione haberi, & ab Antistitibus religiose visitari solebant, habuerat. In quorum fidem his manu mea subscripsi, & in fide Sacerdotis ac Religiosi testatus sum coram Deo, hæc ita se habere, Antverpiȩ XXVIII Augusti MDCXI: quando scilicet solum Antverpiæ Collegium erat, quo deinde in aliam civitatis partem translato, ipso in loco constituta est Domus Professa, eodem Carolo Scribanio curante. Signatum autem erat.

Ita est. Joan. Walterius Viringus, Societatis Jesu Sacerdos.

[344] Ad dubium supra motum quod attinet, dici fortassis potest flammarum a Paganis adhibitarum injuria factum, [sed cutem & carnem consumpserit ignis.] ut ab ossibus istis caro defluxerit, redacta in cineres; ipsis, quia solidioribus, facilius conservatis, & fidelium sedulitate subtractis, ne penitus consumerentur. Idem dixerim de eo osse, quod Ughellus tomo 7 Italiæ sacræ col. 443, Scalæ, Episcopali in Amalphitano Ducatu urbe, esse scribit, absque ulteriori specificatione: servatur autem una cum aliis pluribus in Cathedrali S. Laurentio dicata, in quam videtur delatum dici ab ecclesia S. Stephaniȩ, quæ ibidem Patrona colitur XVIII Septembris, ut Virgo Martyr, Utinam de hac certius aliquid prodeat, quam quod ex traditione Scalensium scripsit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, etiam ipse dubitans, an distinguenda sit ab ea quæ Latinis S. Corona dicitur.

[345] Certius suæ veritatis argumentum præbebat Brachium, puta ab humero usque ad cubitum, [Adsunt illæ mento,] qualis pars alibi nusquam esse prætenditur, de quo Cæsarius, Heisterbacensis Monachus, in Coloniensi diœcesi circa Bonnam trans Rhenum, anno MCCXXII lib. 8 cap. 53. Est enim, ut ipsemet vidisse se ait, pelle & carne vestitum: sic autem describit translationem illius Groningam, ex aliquo Sancti ipsius Hospitali, quod suspicari possis Hierosolymitanum fuisse totius Ordinis Hospitalarii, nunc Melitensis dicti Caput. Non est diu, inquit, quod quidam mercator terrȩ nostrȩ, mare transiens, cum brachium S. Joannis Baptistȩ in ejus hospitali vidisset, & desiderasset; intelligens custodem Reliquiarum quamdam procari feminam; [quod ex Hospitali S. Joannis mercator Belga] sciensque nihil esse, quod mulieres hujusmodi a viris nequeant extorquere; accersens illam ait: Si feceris me habere Reliquias S. Joannis Baptistæ, quæ sunt penes custodiam amasii tui, centum quadraginta libras argenti tibi tradam. Illa oblatam pecuniam sitiens, hospitalario consensum præbere recusavit, donec sacrum brachium obtineret: quod statim negotiatori tradidit, & prædictum pondus argenti recepit … quod ille non terræ infodiens, sicut Herodias caput, [Groningā attulit,] sed purpura involvens, ad ultimum terræ pæne fugit, & ad civitatem Gruningen, quæ sita est in introitu Frisiæ, pervenit; domum in ea comparavit; & in quadam ejus columna brachium occultans, valde ditescere cœpit.

[346] Die quadam sedente eo in taberna, cum ei quidam diceret; [cumque ejus domum ab incendio servasset,] Ecce civitas concrematur, & jam incendium appropinquat domui tuæ; ille respondit: Domui meæ non timeo: bonum ibi reliqui custodem. Surrexit tamen, & domum intravit: in qua dum columnam immotam considerasset, ad tabernam rediit. Mirantibus cunctis, quænam esset causa tantæ securitatis; interrogatus de custode domus suæ, cum per ambages respondisset, & hoc ipsum concives notare intellexisset; timens ne forte sibi vim inferrent, Brachium extrahens, cuidam Reclusæ custodiendum commisit. Quæ secretum celare nesciens, cuidam depositum prodidit, & ille civibus. [cives argento incluserunt,] Qui statim Reliquias tollentes, & ad ecclesiam deportantes, depositori, cum lacrymis sua repetenti, durius responderunt. Quem cum interrogassent cujus Sancti essent Reliquiæ, se nomen nescire dixit, nolens eis illas prodere: ex dolore tamen civitatem deserens, & pauperiem incurrens, non multo post infirmatus est gravissime. Qui cum mori timeret, cujus essent Reliquiæ, & quomodo illas obtinuisset, Confessori suo patefecit. Quod ubi compertum est civibus, thecam argenteam, & deauratam, gemmisque pretiosis ornatam, ad similitudinem brachii fecerunt, in ea Reliquias reponentes. Ego ante biennium idem Brachium vidi, & est pelle & carne vestitum…

[347] Prædicti vero cives, Reliquiis S. Joannis timentes, [unde etiam sanguis aliquando stillavit.] retro altare fecerunt domunculam ex tabulis satis firmam, in cujus cacumine noctibus Sacerdotem venire fecerunt: sub quo prima nocte sic domus conquassata est, ut non parvum ei horrorem incuteret. Secunda vero nocte dormientem excussit in pavimentum illum projiciens. Cumque unus ex Potentatibus de civitate infirmaretur; & Theodoricus, ecclesiȩ illius Sacerdos, ab illo rogatus, Brachium in domum ejus detulisset ac denudasset; tam Brachium, quam purpuram cui fuerat involutum, reperit recenti sanguine infectum. Hȩc mihi ore suo retulit idem Sacerdos, ab eodem Brachio modicum carnis recidens: cumque illam in manu occulte deferret, tantum sensit ardorem ex ea, acsi ignitum carbonem portaret. Multa siquidem signa ac sanitates, per easdem Reliquias, in illa fiunt civitate, meritis S. Joannis Baptistȩ.

[348] Simile quid jam pridem, lib. 1 Miraculorum cap. 15, 16 & 19 scripserat S. Gregorius Turonensis, de aliis apud suam civitatem honoratis, hoc tenore: Apud Turonicam urbem, dum in oratorium atrii B. Martini Prȩcursoris Reliquias collocaremus; [Turonibus alia facta miracula.] cȩcus quidam, adminiculo deducente, lumen recepit. Energumenus vero, obtestans virtutem B. Joannis Martinique Antistitis, expulso purgatus est dȩmone. In hoc oratorium una puellarum, cui officium erat lychni fomenta componere, adveniens cum cereo, ut hoc ageret est ingressa; compositoque lychno atque accenso, attracto ad se fune sublimavit in altum, plerisque innexum laqueis ad parietis clavum, & abscessit. Quȩ dum redit, cereus, quem manu gerebat, extinguitur; regressaque velociter ad cicendelem, cereum non attingebat illuminare, neque laqueum funis absolvere. Dum ambigua de hac causa penderet, subito delapsa a cicindeli flamma, cereum in manus ejus illuminavit: & sic, officio luminis præeunte, quo voluit, ivit. Ferunt autem in hoc oratorio a lychno oleum ebullire. Sub hujus urbis territorio apud vicum Alengaviensem (eum fortassis qui quarta circiter ab urbe leuca, inter Carum & Indrum fluvios, S. Jean de la Grez vulgo nuncupatur) mulier quædam ex incolis, [Dominicā violans punita & sanata.] conspersa farina Dominica die panem formavit, quem segregatis prunis cineri ferventi contexit ad decoquendum. Quod cum fecisset, protinus ejus dextera manus, divino igne succensa, cœpit exuri: & illa, vociferans ac plangens, basilicam hujus vici, in qua Reliquia B. Joannis continebatur, expetiit, & oratione fusa vovit, in hac die divino nomini consecrata, nulla ulterius opera exercere, nisi tantum orationibus vacare. Nocte vero sequenti fecit cereum in altitudine status sui. Tunc in oratione pernoctans, tento tota nocte cereo manu propria, extinctis ardoribus incolumis est egressa.

[349] Vidi ante hoc tempus hominem, nomine Joannem, qui a Galliis leprosus abierat, [leprosi mundati,] & in eo loco, quo diximus Dominum baptizatum, ajebat se per annum integrum fuisse commoratum; qui assidue abluebatur in amne, & redditus pristinæ sanitati, reformata in melius cute, sanatus est. Hic Reliquias B. Mariæ & B. Joannis accipiens a Jerosolymis, revertebatur in patriam: sed prius Romam adire disposuit. Verum ubi alias Italiæ solitudines est ingressus, incidit in latrones. Nec mora spoliatur indumentis, [Reliquiæ intactæ ab igne.] & ipsa quoque capsa, in qua gestabat beata pignora, capitur. Existimantes autem latrones illi, auri ibidem sestertias aggregatas, effracta clave omnia rimantur intente. Sed cum in ea nihil pecuniæ invenissent, extracta pignora in ignem projiciunt, cæsoque homine discedunt. At ille semivivus exurgens, ut vel cineres extinctorum colligeret pignorum, invenit super carbones accensos illæsas Reliquias; ipsumque linteum, in quo involutæ erant, ita admiratur integrum, ut non putaretur prunis injectum, sed aquis absconditum: collegitque cuncta cum gaudio: & viam qua pergebat ingressus, usque ad Gallias pervenit incolumis: multos etiam vidimus, qui vel in Jordane, vel in aquis Levidæ urbis tincti, a lepræ morbo fuerunt mundati.

CAPUT VI.
De Cineribus Præcursoris Genuam allatis, & frequentibus eorumdem miraculis, ex Italico Augustini Calcagnini, interprete Francisco Verovio S. I.

A. CALCAGNINO

[Prologus]

[350] Positis his quæ superius dicta sunt de Reliquiis Præcursoris, Alexandriæ olim servatis; nunc juvat sacrorum Cinerum, Genuam quondam allatorum, ibique frequentibus miraculis clarescentium, historiam adjungere, ex Augustino Calcagnino, Canonico Pœnitentiario Genuensi. Hic anno MDCXLVIII idiomate Italico edidit Historiam Gloriosi Præcursoris D. N. S. Joannis Baptistæ, Protectoris civitatis Genuensis libris duobus comprehensam, quorum primo Sancti vitam, mortem, & variam sacratissimarum illius Reliquiarum fortunam; secundo, earumdem Genuam translatarum narrationem, miracula cultumque, servato ordine temporis complectitur. Ex hoc quidquid Calcagninus fusiore stylo prosecutus est, compendiosiori hic subjiciemus, suis distinctum paragraphis.

§ I. Genuensium in Terram-sanctam expeditio, & sacrorum Cinerum Myræ inventorum Genuam translatio.

[351] Gemebat sub duro Saracenorum jugo Palæstina, [Inchoato anno 1096 bello sacro] pretioso Servatoris nostri Sanguine irrigata, cum magno Religionis Christianæ opprobrio; quando sacro incensus zelo Urbanus II, anno salutis MXCVI in Concilio Claromontano, pro ejusdem liberatione bellum sacrum indixit: datisque quaquaversum litteris, per variarum gratiarum indulgentiarumque concessionem, populos Principesque Christianos animabat, ut operi tam sancto totis viribus incumberent. Tantum vero suis exhortationibus sacrisque stimulis effecit pius Pontifex, ut via terrestri varii numerosique exercitus sub variorum Principum regimine, eo sese contulerint: qui superatis innumeris difficultatibus infinitisque periculis, in Palæstina conjuncti, ad sacram expeditionem animum applicabant. At quia necesse erat tam numerosum militem in terra hostili longeque dissita diutius commorari, de fausto belli exitu desperabatur, nisi expeditioni terrestri classis bellica succurreret. Huic necessitati ut consuleret zelosus Pontifex, eos Christianorum populos ad hoc invitaverat, qui in rebus maritimis erant potentiores. Primi fuere Genuenses, qui incitati exhortationibus Legati Apostolici, eo fine a Pontifice missi, ingentem instruxere navium classem, militibus atque omni armorum apparatu probe munitam: quam cum ad maritimam Syriæ oram appulissent, intellectum est, Christianum exercitum in obsidenda civitate Antiochena, quæ ab infidelibus magnis animis defendebatur, detineri. Illuc sese contulere Genuenses, [Antiochia a Christianis obsidetur anno 1098,] sub anni MXCVIII initia, portumque ad fluminis Orontis fauces 12 P. M. ab urbe dissitum ingressi, obsessores adventus sui certiores reddidere, magnoque gaudio ac novis animis implevere: jam enim summa annonæ penuria laborabant. Huic prospectum est a Genuensibus, copiosam annonam, novum militem, artificesque in componendis muralibus machinis præstantissimos subministrantibus; simulque hoc præsidio oram illam maritimam atque ipsa Christianorum castra ab infestatione hostili tutabantur.

[352] Tandem post longam difficilemque obsidionem, urbs illa nobilis Christianorum ditioni tradita est, XIII die Junii anni MXCVIII, [capiturque 13 Julii vel ultima Maji:] vel (ut alii referunt) ultimo die mensis Maji. Intercepta igitur Antiochia, victores Christiani in hoc unum intenderunt, ut sese civitatemque munirent adversus numerosissimum Persarum exercitum, qui sub regimine Ducis Curbagathi, quamvis serius, ad succurrendum civitati properabat, nec jam procul abesse nuntiabatur. Ac tandem die tertia post factam deditionem (ut refert Guilielmus Tyrius de bel. sac. lib. 6 cap. 3) infideles ad urbis muros exercitum admoverunt, diffusique circumcirca per omnem late planitiem, cum hæc multitudini non sufficeret, ipsos etiam colles occupavere.

[253] Res hæc terrorem omnibus, aliquibus desperationem injecit. [at post triduum illa rursus a Persis obseßa, multi inde fugiunt,] Plurimi non tantum e gregariis militibus per funem e muris delapsi, urbem deseruere; verum etiam non pauci e Principibus turpi fuga terga dederunt. Hi ut fugæ infamiam specioso prætextu tegerent, cum ad classem pervenissent, desperatam rem omnem Christianorum retulerunt; advenisse innumerabilem infidelium multitudinem, rursum in illorum potestatem Antiochiam recidisse, deletos Christianos Principes, [inter quos naves Genuenses] atque omnem fere Christianorum exercitum; peculiari Dei beneficio sese manus Barbarorum evasisse; jam jam adfuturos hostes, in naves irruituros; quare hortabantur, ut, si sibi consultum vellent, quamcitissime possent, sublatis anchoris vela darent. Hoc falso rumore perculsi Genuenses, sparsum per littora militem, [quæ Myrā adveniunt.] aliaque belli impedimenta navibus imposuerunt; relictoque portu, expansis velis Occidentem versus navigarunt. Cumque non multo tempore vela fecissent, ad civitatem Myrensem pervenerunt, ita divina disponente providentia, quæ illos sacro ac glorioso thesauro ditare decreverat.

[354] Ad maritimam Lyciæ oram, quæ Asiæ minoris Provincia est, [Hæc utroq; S. Nicolao nobilis,] Rhodum inter Cyprumque insulas, in continenti sitæ sunt Myra & Patera, quondam celebres & populosæ, nunc fere desertæ & desolatæ civitates. Myra, nunc Stamira & Stamilla corrupta voce a navigantibus appellata, quondam istius provinciæ Metropolis, tribus P. M. abest a littore. Patera in ora maris Lycii condita portum habet insignem. Distant inter sese sex P. M. ac pari nobilitate a S. Nicolao Magno decorantur, hæc illius Nativitate, illa Episcopatu; uti & alterius Nicolai hujus decessoris & avunculi. Hic magnȩ sanctitatis Episcopus inter alia pietatis opera, extra muros civitatis Myrensis nobile templum condidit, adjuncto huic monasterio, in quo non pauci Monachi Deo servirent. Loco huic sacro, quem Sanctam Sion nominari voluit, nepotem suum Nicolaum jam Sacerdotio initiatum prȩfecit. Hic sanctus ille senex post mortem sepultus est, juxta altare majus, quod postea S. Joanni Baptistȩ dedicatum est; [haud procul a muris suis habuit monasteriū sanctæ Sionis:] ubi & quiescit S. Theodorus, hujus de quo agimus, immediatus decessor. Post mortem illius ad curam Episcopalem electus est quidam Joannes, vitȩ sanctitate illustris, & post hunc S. Nicolaus, Magnus dictus. Vixit hic annis 65, divinitusque de instanti morte admonitus, ex civitate Myrensi ad prȩfatum Monasterium Sionis se recepit, ibique animam Creatori reddidit; repositumque fuit sacrum illius Corpus in eodem templo juxta altare majus.

[355] Erat Monasterium hoc, Sancta Sion dictum, colli impositum, tribus P. M. ab urbe Myrensi Orientem versus, in via quȩ illis temporibus dicebatur Andronica seu, ut alii volunt, [in hoc Cineres S. Joan. Bapt. Alexandria olim allati, incertum quando & quomodo,] Adriaces aut Adriatica. Hujus uti & altaris S. Joanni Baptistȩ consecrati, mentionem faciunt Joannes Diaconus, Joannes Archidiaconus, Petrus in Catalogo, Jacobus de Voragine, Antonius Beatillus, & Ludovicus de S. Cæcilia. Placuit divinȩ Providentiȩ ad locum hunc sacrum ex civitate Alexandrina transferri sanctas Prȩcursoris Reliquias; quo modo, quo tempore, qua occasione incertum est. Suspicari quis posset quod cum jam paulatim Religio Christiana in Oriente deficiens, sese ad partes magis occidentales reduceret, ita Deus, Optimus, Maximus disposuerit, ut eamdem fortunam sortirentur Sanctorum Reliquiæ, quarum populi illi sese reddebant indignos: ut ne debito cultu ac veneratione sacra illa pignora prorsus essent destituta.

[356] Constat certe ibi fuisse eo tempore, quo vixit Joannes Diaconus S. Januarii, (floruit hic circa annum DCCCLXXIII sub Pontificatu Joannis VIII, [certe ibi conservabantur seculo nono,] cui Vitam S. Gregorii Papæ dedicavit) quandoquidem Scriptor ille in Vita S. Nicolai, ubi describit locum sepulturæ sancti illius Episcopi, inter varias Reliquias, quas coram veneratus est, etiam S. Præcursoris mentionem faciat his verbis: Gloriosorum autem atque invictissimorum Martyrum in eadem domo Sanctæ Sion Reliquiæ conditæ sunt, quorum vocabula ista sunt: Sancti Joannis Præcursoris atque Baptistæ, & S. Stephani Protomartyris & Protodiaconi, necnon & incliti Martyris Christi Theodori. Beatorum quoque Martyrum Sergii & Bacchi, quos Dux Antiochus interfecit pro Christi nomine. Et ibidem habentur Reliquiæ. Sanctorum etiam quadraginta Martyrum, qui sub Licinio passi sunt in Armenia, [quo Joannes Diaconus eos corā veneratus est.] in civitate Sebastia, illic posita sunt pignora. Cum quibus omnibus eamdem aulam perornat Nicolaus Sacer & Almus, meritis Magnus. Quod autem scriptor ille sacra hæc Lipsana coram veneratus fuerit, patet ex his quæ ait: Miserum me profiteor, & bis ex eadem aqua poculum præsumpsisse, dum ad ipsum tumulum, Sanctum Domini pro meis piaculis interpellarem Nicolaum.

[357] Ex loco hoc sacro Barenses, anno salutis MLXXXVII ab urbe Antiochena reduces, Corpus S. Nicolai Magni sustulere; uti & Veneti paulo post alterius S. Nicolai, [Huc appulsi Genuenses, pro Corpore S. Nicolai Magni a Barrensibus avecto,] prioris avunculi. Horum omnium ignari Genuenses huc quoque appulere: cumque magna esset ipsorum erga divum Nicolaum religio, cujus corpus etiamnum eo in loco servari existimabant; incidit ipsis cogitatio & desiderium sacrum id pignus Genuam transferendi. Firmatis itaque ibidem anchora navibus, in terram descendere quamplurimi, qui Pateram Myramque desolatas atque incolis fere destitutas reperere: cumque multi ex nautis locorum illorum essent periti, his ducibus sese contulere ad S. Nicolai ecclesiam. Hic a Monachis ibidem residentibus benigne fuere excepti, & quam mox, ne tempus perderent, posita mora fodere cœperunt infra altare majus, ut speratum thesaurum invenirent, magnoque cum gaudio urnam satis capacem detexere. At cum vacuam illam & inanem reperissent, opus inceptum prosecuti sunt: quod animadvertentes Monachi, solicite eos admonuerunt, ne tempus tererent in quærendo S. Nicolai Corpore, quod jam alio diu esset translatum. At dictis eorum Genuenses non habuere fidem, seu divino instinctu admoniti, seu quod anxietas atque solicitudo nimia Monachos redderet suspectos.

[358] Cum vero profundius terram eruerent, aliud vas marmoreum detectum est, quo extracto apertoque, [Cineres S. Joan. Bap. per omnes naves distributos secum avehunt.] summa cum lætitia desideratas. (ut rebantur) Reliquias conspiciunt. Læti igitur sacrum thesaurum sustulere, & contentione facta detulere ad littus, ut navibus imponerent. Subsequebantur tristes flentesque Monachi, obtestantes supplicantesque, ne sacrum illud pignus sibi eriperent, asserentes sacrum D. Nocolai Corpus jam ab aliis fuisse sublatum. Ac cum conspicerent his omnibus nihil se efficere, Genuensesque iter suum ad naves prosequi; ducti conscientiæ stimulis, eos admonuere, non divi Nicolai, sed Præcursoris Domini eas esse Reliquias, quæ longo plurimorum annorum cursu sub majori altari, Sancto illi dedicato, fuissent servatæ. His non commovebantur Genuenses: at eo amplius eorum crevit gaudium, quod sibi videbatur crevisse in manibus suis sacer ille thesaurus. Cum vero ad classem perventum est, sacras illas Reliquias per omnes naves diviserunt, sive quod omnes honorem hunc ambirent, sive ne unius navis fortunæ totus ille thesaurus committeretur. Relictis igitur in littore Monachis, qui flentibus oculis classem sequebantur, in Occidentem vela dedere.

[359] Secundus primum a puppi spirabat ventus: [Ingens sedatur tempestas facto voto colligendi sacros Cineres] at mox hoc mutato horrida maris tempestas exorta est, quæ eo solicitiores reddidit, quod præter omnem nautarum expectationem accideret. Erat, qui id divinæ vindictæ adscriberet, quæ injuriam Monachis illatam hac calamitate vindicaret. At pius quidam Sacerdos, qui Prætoria navi vehebatur, divina (ut credebatur) inspiratione admonitus, securos esse jussit, ac promptissime obsequi S. Præcursoris voluntati, quæ dispersos cineres in unum colligi præcipiebat. Hoc audito, qui classi præerat cum reliquis, qui secum vehebantur, id facturum sese vovit, ac subito tranquillitas mari, & serenitas cælo rediit. Mox Architalassus omnes ceterarum navium Duces, consilii, sibi a Sacerdote tempestatis tempore dati, simul & voti nomine omnium a se facti, certiores fecit. Agnovere omnes cæleste prodigium: quantum enim prior tempestas omnem expectationem, tantum subita maris tranquillitas omnem spem superaverat. Collecta in unum sacra Lipsana navi Prætoriæ fuere imposita. Inde cœpit mare sacros illos Cineres revereri, atque obedire S. Præcursoris imperio, ut succedentibus deinde seculis patuit.

[360] Prosecuti iter suum Genuenses Italiam versus, secundo vento Genuam pervenere. Communis lætitia ob felicem navium civiumque reditum ex fausto acquisiti Thesauri nuntio, qui mox omnem civitatem pervaserat, duplicabatur. Relicta urbe omnes littus occupaverant, avide expectantes tempus, quo sacrum hoc pignus navibus efferretur. Vacabat eo tempore Episcopalis Sedes per mortem Ogerii; (Ciriacum dicunt aliqui, at falso) cumque nondum successoris illius electio facta fuisset, Canonici Cathedralis ecclesiæ onus subibant Pastorale. Ab his decretum, sacras Reliquias ingenti cum pompa in portu recipere.

[361] Vetus habet Genuensium traditio, has primum fuisse depositas in pervetusta ecclesia, quæ olim S. Sepulcri, nunc S. Joannis de Pratis nuncupatur, estque nobilis Commenda Ordinis Hierosolymitani. Hujus loci incolæ hanc sibi gloriam vendicant; atque in inferiori ecclesia (quæ ad normam S. Sepulcri Hierosolymitani erat ædificata) monstratur etiamnum locus, [summa cū pompa sacræ Reliquiæ a Genuensibus receptæ] plurimis circa vesperam accensis lampadibus, & multa religione sacer, quod ibi primum sacri Cineres repositi fuisse perhibeantur. Credibile certe est eos in hac ecclesia, condita in littore intra portum, qui tunc temporis apertus atque extra civitatem erat, una minimum nocte fuisse depositos, ut postero die cum majori apparatu & pompa deducerentur ad Majorem ecclesiam, quæ eo tempore fuerat renovata, ac superbo elegantique frontispicio, quod etiamnum spectatur, recenter exornata. Maximo igitur totius civitatis concursu ad Cathedralem ecclesiam deductæ fuere sacræ Reliquiæ, atque summo altari impositæ, ut pietati ac curiositati cum civium, tum externorum undique accurrentium, satisfieret.

[362] Referunt aliqui, inter quos Nicolaus a Porta, diem quo Genuenses appulere, fuisse Dominicam infra Octavam Ascensionis Dominicæ; [non Dominica infra Octavam Ascensionis Domini,] quod confirmare videtur usus Ecclesiæ Genuensis, quæ hoc die Officium Translationis sacrorum Cinerum celebrat. At id difficultate non caret: nam si verum est Genuenses eos acquisivisse Myræ vel Pateræ (quia, cum Ecclesia S. Nicolai media sit inter utramque, nunc una nunc alia nominatur) in subitaneo ab urbe Antiochena reditu, ut certum est ex optimis Scriptoribus, patetque tum ex Bullis summorum Pontificum Alexandri III & Innocentii IV, qui iis temporibus satis fuere vicini, tum ex Lectionibus Officii Translationis a Sede Apostolica approbatis. Cum, inquam, Genuenses interfuerint urbis illius deditioni, quæ accidit XIII die Junii vel ultima die Maji (ut scribit Paulus Æmilius de Rebus Franciæ, qui addit classem in reditu sese contulisse Constantinopolim, [quando Revelatio non Translatio celebratur.] cum longa ac difficili navigatione) haud potuere Genuenses citius Syriæ littora deserere, quam tribus post deditionem diebus, cum Saracenorum exercitus advenit. Deinde paucas aliquot dies impendi oportuit ut Myram concederent, plures vero ut in patriam reverterentur: ita ut credi non possit illos ante mensem Julium Genuam attigisse. Quomodo igitur festum Ascensionis Domini incidere potuit in finem mensis Junii, aut in ipsum mensem Julium? Implicantia certe summa est, nec scio quomodo, qui hanc opinionem tueri velit, sese extricare possit.

[363] Mihi quidem hæc animo incidit sententia, solennitatem hanc ab antiquis temporibus huic diei ad libitum fuisse affixam, ut alibi cum similibus solennitatibus etiam hodie factum vidimus. Hujus sententiæ sufficiens videtur colligi posse argumentum ex Bulla Innocentii IV, qua sacrum illum thesaurum orbi Christiano publicavit, his verbis: Cum igitur Venerabilis Frater noster Archiepiscopus, & dilecti filii Capitulum Januense, sicut iis referentibus intelleximus, Dominico die proximo, sequenti post Ascensionem Domini, Reliquias ipsas auctoritate Apostolica duxerint cum multa solennitate ac reverentia revelandas. Ubi vox Revelare significare videtur, Omnium oculis atque adorationi exponere. Hæc autem solennitas longo tempore Revelatio Cinerum S. Joannis Baptistæ dicta fuit, donec postea labentibus annis Translatio dici cœpit, quod in illa hujus celebraretur anniversarium, non quod tali die hæc fuisset olim peracta. Ut igitur historiæ filum resumamus, suffecto in defuncti Episcopi locum Airaldo Consulibusque civitatis visum est, sacras Reliquias a summo altari transferri ad Sacellum peculiare, quod dextro ecclesiæ lateri adhærens, Baptisterium vocabatur, nunc vero Sacellum S. Joannis Senioris, ut ita commodius fideles Sancto vota sua solverent.

[364] Anno salutis MCII rursum Genuenses, ad acquisitionem Terraæ-Sanctæ promovendam, eo misere numerosam quadraginta triremium classem, aliis navibus comitatam, [Anno 1102. ad acquisitionē Terræ-sanctæ. profecti Genuenses] sub regimine Petri de Castello (ut ait Nicolaus a Porta, quamvis erret in tempore) unde post varias expeditiones redeuntes cepit desiderium coram aspiciendi locum, unde sacri illi Cineres fuissent allati. Myram itaque appulsi ad Ecclesiam S. Nicolai, pervenere Præfectus, & e classe præcipui. [inde reduces Myram adeunt,] Hos fugere primum Monachi, infideles & inimicos rati: at ubi Christianos & Genuenses esse intellexerunt, restiterunt quidem; at antiquum doloris vulnus renovatum est, quid sibi non ita pridem ab iis accidisset revolventibus, vixque a lacrymis temperatum est. Cumque classis Præfectus Monachos orasset ut sincere edicerent, [& a Monachis de certitudine Cinerum S. Joannis Bapitstæ instruuntur.] utrum revera S. Joannis Baptistæ essent Reliquiæ, quæ a civibus suis hinc essent sublatæ, suspirantes responderunt, certissimas esse istius Sancti Reliquias: unde per Sacra omnia supplicabant, quam mox restituerent; si classes retulissent, vel saltem reversi in Patriam, restitui curarent. At cum surdis canere sese experirentur, narrarunt, scire se ex antiqua longævi temporis traditione hos esse sacrosanctos B. Præcursoris Cineres, in sacrilego illius corporis incendio tempore Juliani collectos, S. Athanasio Alexandriæ traditos, postmodum huc transportatos, ac magno honore per tanti temporis spatium conservatos. Tum deductis ad locum ubi ablati erant hospitibus, recentes etiamnum ruinas ostendere: dein accedentes ad tremendum S. Joannis Baptistæ altare, impositis illi manibus, impressoque sacro lapidi osculo, juramento affirmarunt, vera esse quæcumque dixerunt. Magno animi gaudio Monachorum verba excepere Genuenses, habitisque gratiis ac ceteris urbanitatis officiis, ad classem rediere. Hæc cum in patriam reduces Consulibus ac Clero retulissent, accrevit summopere ex illa certitudine erga sacros Cineres Genuensium religio atque veneratio.

§ II. Sacrorum Cinerum approbatio, cultus & miracula, seculo XII & XIII.

[365] Cælestia mox prodigia quaquaversum sparsere famam sacri illius doni, [Anno 1106 Catalauni aliqui sacros Cineres auferre conantur,] quo Altissimus fidelissimam sibi civitatem Genuensem ditaverat. Anno MCVI inter plures, qui sacros Cineres veneraturi advenerant, fuere quidam Catalauni, qui, stulta erga Sanctum pietate ducti, sacras illius Reliquias inde secum auferre decrevere. Ad hoc Sacellanum, cujus custodiæ committebantur, circumvenere, pacto quingentorum aureorum pretio pro mercede sacrilegii, ut ostium Baptisterii, quod infra pontem est, qui claustrum Canonicorum ecclesiæ conjungit, apertum relinqueret, quo per obscurum noctis intrare, ac sacra pignora auferre secum ad naves possent. [quorū unus cælitus plectitur qui rem confitetur Canonicis:] Adfuere constituta nocte sacrilegi: at primus eorum, ut ostium ad intrandum attigit, eodem momento omnem loquelam & sensum perdidit, mortuoque similis in terram corruit. Subito hoc malo perterriti ceteri, miserum hunc exanimem rati, horrore insolito perculsi, & vi quadam occulta stimulati, tumultuaria fuga sese in pedes dedere; quorum strepitu excitati e somnis Canonici, qui illa in parte degebant, accurrere, & miserum hunc Catalaunum humi reperere prostratum. Cumque rerum ignari hærerent attoniti, rediit miser ad se, redditaque sibi loquela cum sensibus, in genua sese ante Canonicorum pedes conjecit, furtum intentatum detexit, profusisque lacrymis a Sancto ac circumstantibus ausi temerarii veniam petiit.

[366] Agnovere Canonici, quantum negligentia sua incurrerant periculum perdendi thesaurum tam pretiosum, [hi Reliquias abscondunt clanculum in loco tuto,] simulque summam divi Præcursoris potentiam: at soliciti ne quid ea nocte ab exteris tentaretur, cives in vicinia excitarunt, ut ea nocte excubias agerent. Tum Canonici Sacellum ingressi, sublatas inde Reliquias clanculum ad ipsam ecclesiam detulere, ibique infra terram sub gradibus, quibus ex ecclesia ad palatium Episcopale ascenditur, absconderunt. Hoc in loco mansere ad annum MCXVIII quo Genuam venit Gelasius II Pontifex, quo tempore absoluta erat renovatio & ampliatio ecclesiæ S. Laurentii Martyris. Hanc prædictus Pontifex ipsemet Glorioso Christi Athletæ Laurentio, [unde extractæ anno 1118,] ac sancto hujus civitatis Episcopo Syro dedicare voluit. Hæc solennitas peracta est intervenientibus Episcopis Ottone Genuensi, Aldone Placentino, Landolpho Astensi, & Azone Aquinate, plurimisque aliis Prælatis, X. Octobris anni MCXVIII. Dedicationis hujus apparatum describit Paulus Intereanus in Compendio Historiæ Genuensis. [& a Gelasio II approbatæ in digniorem locum translatæ sunt.] Tunc e latebris extracta est Arca S. Joannis Baptistæ, atque ipse Pontifex sacrosanctas Reliquias exemit, atque approbatas, in digniorem locum ejusdem Basilicæ solenni pompa transtulit, omniumque adorationi exposuit; additis pretiosis muneribus plurimisque indulgentiis, unde labentibus dein annis, accrescente civitatis Genuensis populi pietate & concursu, plurimi cælestes favores B. Præcursoris intercessione civitati Genuensi obtigere, quorum hic aliquot ordine temporis juvat referre.

[367] Anno MCLVIII, ut refert supra laudatus Nicolaus a Porta, per integri fere anni spatium, plurimis in provinciis, [Anno 1158 Sancti intercessione, in siccitate pluvia impetratur,] summa fuit terræ siccitas; ita ut in toto Genuensi territorio, ne unica quidem aquæ gutta a primo die Maji ad finem Martii sequentis anni cælo deciderit. Communi huic calamitati, qua & omnis spes fructuum tollebatur, & magna corporibus humanis oriebatur infirmitas, accedebant in civitate Genuensi frequentes terribilesque terræ motus, unde plurimæ domus corruebant. In hac miseria atque horrore civium, vir quidam honestus, superna revelatione edoctus, ceteros monuit, ad intercessionem gloriosi Præcursoris confugere. Hac admonitione incitati cives, instituta supplicatione, sacros Cineres per civitatem circumtulere: atque ecce simul atque sacra Arca libero äeri fuit exposita, quam mox cælum obtigi nubibus cœpit, ac post unius horæ spatium, priusquam sacræ Reliquiæ in templum fuere relatæ, catarrhactæ cæli apertæ sunt, ac cælesti favore uberrima decidit pluvia, quæ & spem messis restituit, & afflictorum civium animos sublevavit.

[368] Anno MCLXIX ardebant summæ inter præcipuas civitatis familias discordiæ, maximeque inter Castellanos & Advocatos; [nobilium familiarū dissensiones componuntur an. 1169] jamque ad manus perventum erat: vigebat enim id temporis detestanda illa consuetudo, hujusmodi contestationes in campo armata manu dirimendi. Tum vero Hugo Archiepiscopus, ut providum Pastorem decet, una cum Consulibus huic malo occurrere cupiens, ardentes mutuo odio cives ad concilium in Palatium suum advocavit; jussitque interim Clerum solemni pompa in medium concilii adferre sacras Præcursoris Reliquias, ut verba sua, quæ erat prolocuturus ad iratos civium animos, majus pondus acciperent ab eo, qui erat vox Domini. Nec eventus spem fefellit: nam post habitam efficacissimam de pace ineunda orationem, frementibus interim & in mutuam mortem intentis hinc & inde partibus, ut pius Præsul dissidentium familiarum Capita ante sacros Cineres ad mutuos amplexus invitavit, mox placati atque ad lacrymas commoti Orlan dus Advocatus, & Fulco Castellanus, discordiarum principes, depositis odiis in mutuos amplexus involarunt; datoque pacis osculo, ceteros in sui exemplum traxere. Ita composita fuit perniciosa illa dissensio, quæ prius nec amicorum consiliis, nec Magistratuum auctoritate extingui poterat.

[569] Post hoc animorum incendium, aliud hujus Sancti intercessione extinctum est, [Anno 1176 incendium extinctum] quod anno MCLXXVI illum civitatis vicum invaserat, qui a S. Victore nuncupatur. Cum enim nulla adhibita civium diligentia, flammarum furor superari poterat; ad suarum Reliquiarum præsentiam sanctus Protector illam civitatis regionem, quæ frequentissimis domibus erat conferta, conservavit ab ignibus, a quibus ne proprium quidem corpus Sebastæ liberare voluerat; [& terræmotus sedatus.] hoc singulari beneficio demonstrans se, (si fas sit dicere) plus amare devotam sibi Genuam, quam seipsum. Eodem anno civitas liberata fuit a periculosissimis terræmotibus, circumlatis per urbem Reliquiis.

[370] Incitatus fama tam pretiosi thesauri ac pietate erga Sanctum, [Anno 1178 Fredericus I veneratus sacros Cineres, eos] Imperator Fredericus I mense Januario anni MCLXXVIII Genuam advenit, cum Beatrice uxore atque Henrico filio: cumque magni illi Principes sacrosanctos Cineres videre desiderarent, ex priori loco ad summum altare fuere translati. Adoratas summa pietate atque admiratione Reliquias, ingentibus muneribus Imperatoria munificentia condecoravit. [arcæ argenteæ includi jubet.] Præterea Fredericus suis expensis novam ex argento Arcam fieri jussit, ut ita decentius conservarentur; prius enim Arcæ ex albo marmore inclusæ custodiebantur, quæ hodiedum etiam pone atque infra altare ejusdem Sancti conspicitur.

[371] [Anno 1179 Alexander III eosdem approbat,] Anno sequenti MCLXXIX Romæ celebratum est ab Alexandro III Concilium Generale III. Eo concessere Hugo Archiepiscopus, Obertus Præpositus, & Ogerius Galetta Scholasticus (vulgo Magiscola) ejusdem Cathedralis ecclesiæ, comitantibus urbis Legatis, maximoque Nobilium numero. Hi benigne a summo Pontifice excepti, inter alia hanc ab eo petiere gratiam, ut Apostolica auctoritate comprobaret publicaretque annuam solennitatem Translationis Reliquiarum S. Joannis Baptistæ. Pontifex qui anno MCLXI has Genuæ coram veneratus fuerat, illorum postulationi annuit, Prælatosque aliquot deputavit, qui in illarum veritatem Translationemque inquirerent. Hi facta inquisitione, rem omnem detulere ad Pontificem: qui mox Bullam expedivit, in qua relatis plurimis Genuensis populi erga sese & Apostolicam Sedem meritis, asserit Reliquias Præcursoris Domini, a Genuensibus in reditu ab Antiochena expeditione, circa Pateram fuisse inventas, [& festum Revelationis instituit.] ac in patriam relatas: ideoque omnes Episcopos, Archiepiscopos, ceterosque Prælatos Tusciæ, Lombardiæ & Provinciæ hortatus est, ut populis suis sacrum hunc thesaurum publicarent; cumque publicæ venerationi exponerentur, eos invitarent, ut ad illius diei solennitatem Genuam sese conferrent: quod ut majori cum fervore fieret, multas huic diei totique Octavæ annexuit indulgentias. Reduces in patriam Prælati, summa cum pompa accurrentibus undique circumvicinarum provinciarum populis, Solennitatem hanc celebrarunt, quæ tum temporis Revelatio Cinerum S. Joannis Baptistæ appellabatur.

[372] Erat iis temporibus urbs Genua plurimis infestata incendiis, [Anno 1181 allatis sacris muneribus, incendium periculosum extinguitur.] utpote quæ (ut ferebat illius seculi usus) domibus confertim ædificatis, & maxima forte ex parte ligneis constabat; unde summum sæpius civitati creabatur periculum: uti etiam accidit anno MCLXXXI, quo magnum exortum est incendium in illa civitatis regione, ubi Consules degere consuevere, juxta templum S. Mariæ de Castello. Timebatur ne magnam civitatis partem ignis absumeret: namque a Meridie spirans Auster, collectam flammarum vim ad ulteriora adigebat. Hoc periculo perterriti Genuenses, ad solitam Præcursoris protectionem confugere. Nec in vanum: postquam enim ad illam urbis partem allati fuere sacri Cineres, desiit flammarum furor, qui toti civitati ruinam minabatur.

[343] His prodigiis exhortati varii populi, sacris Cineribus debitum cultum certatim detulere. [Anno 1200 varii populi ad offerenda Sancto dona, sese obstringunt.] Unde inter conventiones quas cum Republica variæ Terræ & Valles pepigerunt anno MCCII, obstrinxere sese ad offerendum annis singulis Sancti illius festa die, cereum viginti quinque librarum, in pietatis fidelitatisque suæ testimonium: quod constat ex Registro Privil. & Convent. & Comm. Januæ.

[374] Anno MCCIV, cum Rex Aragonum Petrus II, [Anno 1204 extincto per Sancti Reliquias incendio, Rex Aragonum Petrus II equum offert.] (quem Nicolaus a Porta per errorem Regem Armeniæ nominat) Genuam venisset, hospitium habuit in vico, qui Cannetum dicitur. Hic in ipsa qua dormiebat domo, ingens excitatum est incendium, nec ulla adhibita opera extingui poterat; sed continuo serpebat ulterius, jamque vicinas domos occupaverat: at allatis illuc sacris Reliquiis, mox flamma extincta est. Agnovit Rex cæleste beneficium, ideoque die postero Sancto offerri jussit unum ex equis suis præstantissimis, phaleris ephippiisque argenteis pretiosissime ornatum.

[375] Anno MCCVII reduces ex maritimo itinere naves septem grandiores, [Anno 1207 sedata periculosa tempestate] aliquot triremibus navibusque minoribus comitatæ, cum haud procul a portu aberant, horridam subiere tempestatem, quæ & gubernacula & antennas confregit, atque unam e navibus majoribus cum nonnullis aliis in fundum egit. Ceteræ jamjam erant perituræ, nisi ipsis Genuenses, qui triste hoc spectaculum e portu aspexerant, adfuissent: admonitus enim de periculo Clerus atque Otto Archiepiscopus, [nautæ vota sua Sancto solvunt.] sacros Cineres in conspectum maris naviumque periclitantium attulere, moxque per B. Præcursoris intercessionem facta est tranquillitas, atque eodem die appulsis in portum navibus, nautæ ceterique vota sua Sancto solverunt. Ita refert Ogerius Pane in volumine del Caffoso.

[376] [Anno 1222 terræmotus repressus.] Anno MCCXXII die Natali Redemptoris nostri, in meridie, tam terribili terræmotu conquassata fuit civitas, ut, si iterata vice, ut timebatur, malum redisset, totius urbis ruina fuisset inevitabilis. Relictis igitur mensis, perterriti cives sese turmatim ad ecclesiam S. Laurentii contulere, in rebus afflictis opem de cælo expostulaturi. Visum est quoque Archiepiscopo Concilioque sacras Protectoris sui Reliquias per urbem circumferre: nec abfuit speratum auxilium. Ita Stella.

[377] [Anno 1226 portus a ruina servatus.] Anno MCCXXVI tantus insurrexit maris æstuantis furor, ut diruptis obicibus, jam jam portum diruisset: at exhibitis mari Reliquiis, mox repressus est aquarum tumor, portusque a damnis ulterioribus fuit præservatus.

[378] [Anno 1230 ex quatuor piratis laqueo suspensis,] Omnium vero admirationem superat, quod anno MCCXXX accidit. Præfato Ottone etiamnum Archiepiscopo, & Chrispino de Soresina Mediolanensi Prætore, capti fuere haud obscuri nominis piratæ quatuor, Recuperus & Durandus Portus-venerenses, Guilielmus Vintimillius & Roscius Morinellus Rechienses. Hos Prætor propter commissa in mari latrocinia ad laqueum damnavit, reliqui eorum socii, ut manu dextera truncarentur. At die XV Octobris, quo capitalis sententiæ executio fieri deberet, commiseratio hominum, non modo vulgi, sed Procerum quoque studia commovit, magnasque turbas excitavit; cum homines omnis generis ac ætatis, virique ac matronæ veniam dari prope minaciter poscerent. Eoque insaniæ res pervenit, ut cum Prætor ad locum destinatum supplicii exactor accederet; seditio contra illum & collegas commota sit, ingensque lapidatio facta: qua Prætor equo superfuso in terram corruit, [duo ope S. Joannis Baptistæ vitam conservant.] crureque fracto, inter suorum manus domum reductus est; ex quo vulnere paulo post decessit. Tandem seditione compressa, piratæ furca suspensi sunt. Horum duo illico expirarunt; Recuperus & Guilielmus Vintimillius, cum diu penduli animam efflare non possent, re nova animis obstupefactis, & ad populi faventis clamorem laqueis incisis, viventes in carcerem reducti sunt. Rogati quid illos servasset; Divi Joannis Baptistæ opem sibi adfuisse responderunt, cujus Cineribus salutem suam commendassent. Re in religionem accepta liberati sunt, multum moniti, ut a piratica in posterum abstinerent.

[379] Hæc privatis collata beneficia: at non minora duodecennali sequentium annorum spatio experta est Respublica. [Anno 1231 & 1240 extinctum incendium.] Magno arsit incendio civitatis vicus, Fussilia nuncupatus, cum majoris damni periculo: ast ad præsentiam sacrarum Reliquiarum extinctis flammis, periculum desiit. Idem infortunium bis accidit in eodem vico, annis scilicet MCCXXXI & MCCXXXX.

[380] [Anno 1242 sedatur tempestas,] Anno vero MCCXXXXII per sacrorum Cinerum invocationem, ingens Genuensium classis, circa insulam, Montem Christi dictam, a magna maris tempestate incolumis evasit: quo tempore etiam naves omnes, quæ in portu detinebantur, salutem suam sancto Protectori, allatisque ejus Reliquiis adscripsere.

[381] Cumque anno sequenti, in Vigilia Nativitatis Domini, [& 1243 incendium.] rursum ignis civitatem infestaret in vico S. Andreæ; idque tanta violentia, ut flammæ superarent summitatem duarum turrium prægrandium, quæ antiquam formant portam, quæ S. Andreæ dicitur, a templo sancti illius Apostoli isti vicino. Ad hanc civitatis partem detulere sacros Cineres, ac mox incendium fuit extinctum. Applausit huic prodigio postero die urbs tota: atque omnes vici illius incolæ, quorum ingens est multitudo, vota sua Sancto solverunt.

[382] Anno MCCXLIV Innocentius IV Pontifex, in patriam suam Genuam venit, [Anno 1244 Innocentius IV 30 lampades argenteas offert] huc a Genuensium navibus Sutrio transvectus (ubi a Frederico II veluti obsessus detentus fuerat) deinde in Galliam transiturus. Diebus his quibus hic substitit, sæpius sacra S. Joannis Baptistæ Lipsana veneratus, triginta sex lampades argenteas dono dedit Ecclesiæ, voluitque diu noctuque arderent. Hæ ibi fuere usque ad annum MCCCXXVIII, [data Bulla,] quando in belli civilis tumultu fuere destructæ, ut habet Nicolaus a Porta. Præterea confirmavit ampliavitque Bullam Prædecessoris sui Alexandri III, alia data Bulla, quæ servatur in Archivo Capituli Genuensis, sequentis tenoris.

[383] Innocentius Episcopus; Servus Servorum Dei. Venerabilibus fratribus, [qua priorem] Archiepiscopis & Episcopis, & dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Præpositis, Archidiaconis, Archipresbyteris, & aliis Ecclesiarum Prælatis, præsentes litteras inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum Generalis Ecclesia plurimum apud Omnipotentem Sanctorum suffragiis adjuvetur; tanto amplius unaquæque regio speciali debet prærogativa lætari, & securius expectare veniam de commissis, quanto digniores ante divinam Majestatem Intercessores habuerit, qui meritis & devotioni fidelium de iis, quæ seminant in terris, fructum centuplum retributionis æternæ precibus suis obtinent in excelsis.

[384] Pervenit autem ad Nos, quod cum olim Cives Januenses ab expeditione Antiochiæ triumphatores de inimicis Christi redirent, applicantes prope Pateram, Reliquias beati Joannis Baptistæ ac Præcursoris Domini ibidem inventas, secum Januam supplici devotione portarunt. Propter quod felicis recordationis Alexander Papa prædecessor noster, intellecto, [ab Alexandro III concessam confirmat,] quod iidem cives intendebant easdem Reliquias solemniter revelare Archiepiscopis & Episcopis per Tusciam, Lombardiam, & Provinciam constitutis, suas, prout nobis plene constitit, direxit litteras, continentes, ut id nuntiantes in Ecclesiis eorumdem, populum eis commissum, ut ad eamdem Civitatem in die Revelationis accederent, monerent ac inducerent diligenter.

[385] Cum igitur Venerabilis Frater noster Archiepiscopus, & dilecti filii Capitulum Januense, sicut eis referentibus intelleximus, Dominico die proximo sequenti post Ascensionem Domini, Reliquias ipsas auctoritate Apostolica duxerint cum multa solemnitate ac reverentia revelandas; Universitatem vestram rogamus, monemus & hortamur attente, ac per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus prædictæ Revelationis diem, ut in veneratione de cetero habeatur, [& alias indulgentias concedit.] publicantes in Ecclesiis vestris, ac facientes etiam publicari, commissos vobis populos, ut ad prædictam Civitatem in eadem die accedant, ipsius Baptistæ imploraturi suffragium, moneatis attentius, & efficaciter inducatis. Nos enim cupientes, [& alias indulgentias concedit.] ut idem gloriosus Præcursor congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad Januensem Ecclesiam, ubi prædictæ Reliquiæ sub veneranda custodia conservantur, in solemnitate Revelationis ipsarum, devote accesserint, annuatim de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, in die Revelationis annum unum, & octo diebus sequentibus quadraginta dies annis singulis, de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Dat. Januæ secundo Nonas Augusti, Pontificatus nostri anno secundo. [Anno 1245 sedata rursum tempestas.]

[386] Anno MCCXLV rursum horrida maris tempestas ingruit, quæ tanto erat periculosior, quod nocte media accidisset; unde non tantum in altiori mari, verum etiam in Portu naves omnes periclitabantur: nec jam aquarum impetum constructæ in altum moles crepidinesque sustinebant: cum perterriti cives eo sacras Præcursoris Reliquias, partemque Crucis Dominicæ, quæ in cathedrali conservatur, eo attulere: ac mox mare mitescere ac periculum omne cessare cœpit.

[387] His infinitisque aliis prodigiis, quæ Scriptores Genuenses annotare prætermisere, [Anno 1269 instituta S. Joan. Bap. Confraternitas,] haud absque superna inspiratione adducti cives plurimi, gloriosum hunc Sanctum in Protectorem suum Patronumque specialem elegere, atque anno MCCXLIX, ex actis jam post allationem sacrorum Cinerum duobus seculis, instituta est in ecclesia Cathedrali Confraternitas sub illius nomine. Erat tunc temporis creatus Archiepiscopus Porcetus Spinola, doctrina ac pietate insignis; qui rogatus, ut novum hoc institutum calculo suo approbaret confirmaretque, non solum annuit, verum etiam ut majores stimulos adderet, [ab Archiepisco confirmata & dotata indulgentiis &c.] multas illi concessit indulgentias, quæ a Successoribus suis fuere confirmatæ ampliatæque. Venerabilis hujus Sodalitii munus erat, ad cathedralem ecclesiam convenire, sacras Reliquias accensis facibus comitari, quoties in supplicatione vel ad portum ratione depellendæ tempestatis deferrentur; deinde primo Jovis die cujusque mensis curare, ut solenne Sacrum ad altare ejusdem Sancti decantetur, illique assistere atque exhortationi interesse; quæ postmodum, ob quam causam ignoro, est prætermissa. Præterea decretum est, ut omnes Archiepiscopi Canonicique ecclesiæ Cathedralis, præcipuique urbis cives huic essent adscripti, unde sacrarum Reliquiarum cultus ac veneratio magnum sumpsit incrementum.

§. III. Sacrorum Cinerum cultus & miracula seculo XIV.

[388] Haudquaquam prætermittendum, quod anno MCCCXVI accidit. [Nobiles aliquot a. 1316 per Sancti intercessionē] Venere ad sacras Reliquias, in conspectu Cleri populique, viri quidam nobiles Montis Regalis (Mondovi) ex Pedemontio, votiva munera oblaturi, quod intercessione Sancti illius hostium suorum manibus essent liberati. Canonicis vero rem omnem intelligere cupientibus retulerunt, sese cum aliis quibusdam numero viginti sex, ab hostibus suis per dies aliquot in colle, Caciverna dicto, fuisse obsessos; cumque nulla superesset spes evadendi manus illorum, ad ipsa etiam pedum oscula sese obtulere, [hostiū suorum manus miraculose evadunt.] modo vivis ipsis liceret abscedere. At cum nullam in efferatis inimicorum animis experirentur clementiam, nec furor illorum nisi morte & sanguine satiari posset; ad protectionem B. Joannis recursum est, addito voto eundi Genuam, ut debitas gratias redderent. Deinde jurati asseruere, sese, (quo pacto ignorabant) repente quasi per extasim in loco tuto procul ab hostibus fuisse constitutos; adeoque venire sese ut liberatori suo vota & dona solverent, quæ ad sacra Lipsana fuere appensa, & stupendi miraculi per plurium annorum cursum fuere testimonia. [An. 1323 novum sacellum conditur a Campanariorum familia,]

[389] Inter addictiores sacris illis Cineribus fuere æterna memoria digni cives duo, ex Campanariorum familia, Nicolaus & Obertus. Hi propriis suis sumptibus, sacris illis Reliquiis fabricari curarunt Sacellum nobile, simulque ibi fundarunt Capellaniam, sufficientibus reditibus dotatam ad unius Sacerdotis sustentationem. Sacellum hoc ædificatum fuit anno MCCCXXIII, atque anno MCCCCX etiamnum stabat integrum, fuitque pretiose satis eleganterque constructum; unde ipsis hoc concessum est privilegium: quod, ubi ceteris feminis cujuscumque conditionis prohibitum esset intrare in Sacellum sancti Præcursoris, [cui specialia privilegia conceduntur.] id illorum posterorumque filiabus nurubusque licuerit, ad benedictionem nuptialem percipiendam: præterea ut ipsi illorumque descendentes sibi servaverint unam ex clavibus, quæ majorem Arcam custodiebant. Hæc privilegia in illorum posteris perseverarunt, etiam post demolitionem veteris illius Sacelli, & translationem sacrarum Reliquiarum in novum, quod postea communibus expensis opulentius augustiusque est exstructum, quod hodiedum etiam videre est. Namque Theodora, [In translatione Sacrorum Cinerum] unica filia & heres Lazari Campanarii, cui hoc privilegium anno MCCCCX erat confirmatum, nolens id ipsum jus ob demolitionem veteris Sacelli perdere, anno MCCCCLV (ut ex Actis notarialibus constat) novam hujus confirmationem obtinuit in perpetuum duraturam, pro se & conjuge suo Joanne Domino de Passano de Delphinis, suisque posteris. Hujus privilegii usus succedentibus dein temporibus ad nos usque perseveravit in nobili hac familia: atque hinc factum existimo, quod cum aliquos vera hujus origo lateret, crediderint aliquem e suis Majoribus sacros Cineres olim Genuam attulisse, qui hanc prærogativam posteris suis procuraverit.

[390] Condito itaque novo Sacello, de quo supra dictum, [Episcopus Lunensis inde quid auferre statuens,] anno MCCCXXIII sacras Præcursoris Reliquias ex Arca veteri in novam transferri oportuit: nec defuere rursum divina prodigia, quibus toti mundo innotuit, quantum S. Joanni placeret Genuense contubernium & sacrorum Cinerum unio. Aderat actioni huic Antonius Fliscus, Episcopus Lunensis, vir honestate morum æque ac nobilitate sanguinis clarus, qui cum magnæ esset erga Sanctum hunc religionis, sæpius sacra illius Lipsana ferventi pietate venerabatur. Hic, cum arca vetus aperiri deberet, exiguam sacri Pulveris particulam (si id commode & clanculum fieri posset) hinc tollere, & ad civitatem suam auferre decrevit. [visu privatur,] At (O altitudo mysteriorum æternæ Sapientiæ!) quamvis ex solo pietatis zelo, nec tamen ad ipsum opus processisset propositum; simul atque sacra Arca aperiebatur, visum omnem perdidit, eoque in statu decem mensibus permansit. Nec hic stetit miraculum: cum enim attentius miserias suas consideraret Episcopus, mali sui radicem agnovit, cæcitatisque suæ causam attribuit temerario illi proposito, quo sacrum Cinerem, vetus unionis Genuensium symbolum, disjungere, &, minimam licet particulam, inde auferre decreverat. [quem facti pœnitens per intercessionem Sancti recipit.] Postquam igitur per plures dies temeritatem suam deplorasset, B. Præcursori votum fecit, quod, si visum reciperet, hunc ejus intercessioni semper referret acceptum, atque omnibus vitæ suæ diebus hujus beneficii memoriam renovaret. Votum hoc postmodum coram Præposito aliisque Canonicis ecclesiæ Genuensis renovavit, atque ecce eodem momento visus rediit, cum summo omnium adstantium stupore.

[391] Transpositis itaque sacris Reliquiis in Arcam novam, hæc collocata fuit supra sumptuosum augustumque pegma, jussu Cardinalis Lucæ Flisci constructum, quod eodem modo, quemadmodum illud quod hodie cernitur, sacro-sancto hujus Altari erat superimpositum. Fuit Cardinalis hic adscriptus Confraternitati S. Joannis Baptistæ, [Arca altari pre totoque pegmati imponitur.] illamque quantum potuit promovit. Creditur etiam instituisse, ut primo Jovis die cujusque mensis, solenne Sacrum, de quo supra dictum est, in Sancti illius honorem decantaretur.

[392] In honorandis sacris Reliquiis cum Prælatis ecclesiasticis contendebat Respublica, quamvis tunc temporis internis factionibus misere esset agitata. Anno enim MCCCXXVII, speciali Decreto B. Joannem elegere in præcipuum Patronum, [An. 1327 in patronum civitatis eligitur Sanctus,] Protectorem, Patremque civitatis; expensisque publicis fieri curarunt Arcam argenteam, in qua deinceps sacrum hoc Depositum custodiretur. Præterea constitutum est, ut festo illius Nativitatis die, Reipublicæ Gubernatores una cum civili Ordine, accensis facibus, Sacras Reliquias viserent, & pallium aureum illius altari offerrent. Utque ad hanc solennitatem plures undequaque possent concurrere, omnibus Genuam venientibus per dies octo festum præcedentes, totidemque subsequentes, concedebatur salvus conductus, qui ad omnem civitatis districtum sese extendebat: ut patet ex Extracto de primo Libro magni Voluminis Capitulorum Communis Januæ anno MCCCXXVII, [deponitur que a Magistratu Genuensi;] quod ita habet.

[393] Quoniam inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista, idcirco tanto devotius debemus ipsius implorare suffragia, quanto magis erga nos ipsius emanat, & sæpe emanavit pietas, & per ipsius suffragia semper Civitas Januæ protegitur. Corpus enim ipsius apud nos esse Apostolica testatur veritas, & per fide dignos & veraces extitit comprobatum: ac etiam miracula, quæ per ipsius misericordiam Deus in Civitate Januæ semper fecit, hoc manifeste declarant. Et idcirco mentis affectione pura, tantum, ac præcipuum Patronum nostrum summa debemus tueri ac custodire reverentia.

[394] [& decernitur, ut nova fiat Arca argentea expensis communibus;] Idcirco in summi Dei, & ipsius Patroni nostri honorem duximus statuendum, quod Capsa argentea fiat, in qua Corpus ejusdem beati Joannis Baptistæ recondatur, & in ea cum summa reverentia teneatur.

[395] In die vero Festivitatis ejusdem, annis singulis Vicarius, Abbas populi, & Commune Januæ, ac Consiliarii & Consules Januæ, ac universus populus ejusdem, ad reverentiam ejusdem beati Joannis, ad Ecclesiam Januensem, ubi est Corpus ipsius & Altare, cum luminariis festiviter accedant, tamquam ad reverendum Patrem Civitatis ejusdem: [in ipso festo pallium pretiosum offeratur;] & pallium etiam pretii seu valoris librarum quingentarum; usque in libras octingentas, expensis Communis Januæ annis singulis, in dicta Festivitate offerant prædicto Altari, ubi est Corpus reconditum ejusdem Præcursoris Christi.

[396] Omnes vero, undecumque sint, qui ad dictam Civitatem accesserint, per octo dies post, ab omnibus laudibus, represaliis, atque cambiis in civitate Januæ, & districtu, salvi & securi existant: ita quod, [veniētibus ad festum salvus conductus detur;] si ad Festivitatem ipsam venerint, usque ad dictum tempus salvi & securi ad Civitatem Januæ, & districtum veniant, atque morentur; libereque de dicta Civitate, & districtu infra dictum tempus recedant: represaliis, cambiis, laudibus aliquibus non obstantibus.

[397] Oblationes autem, quæ in dicta Festivitate in reverentiam prædicti Sancti erunt oblatæ, in quibuscumque rebus seu pecuniis existant, per duos Massarios, [oblationes in ornatum altaris impendantur,] electos per Vicarium & duodecim Sapientes Communis Januæ recondantur & salventur, & erogentur, & expendantur in ornamentis & aliis circa Altare, & Corpus ejusdem reverendi Joannis Baptistæ.

[398] Et prædicta debeant observari per Vicarium Januæ, aliquo alio Capitulo non obstante generali, vel speciali, etiamsi in eo contineretur (aliquo Capitulo non obstante generali, vel speciali,) & specialiter Capitulo, quod est sub Rubrica: [non obstantibus aliis decretis.] De non danda potestate, quod incipit: Ego de cetero non faciam consilium, &c. & Capitulo, quod est sub Rubrica: De acquirendis terris illius, qui prædam fecerit vel rapinam, &c. Et eo, quod incipit: Quodsi præda vel rapina, &c. Et istud Capitulum præcise observetur: alioquin Vicarius & quilibet Magistratus Januæ contra facientes possint & debeant sindicari in libris 200 Januæ, pro quolibet & qualibet vice, qua fuerit contra factum: & istud Capitulum sit abrogatorium & derogatorium omnibus aliis Capitulis, quæ huic contradicerent, seu in aliquo obviarent.

[399] Postmodum igitur vi hujus Decreti fabricata fuit arca illa pulcherrima ex argento deaurato, opere anaglyphico, periti artificis manu eleganter elaborata, in qua hodiedum sacri Cineres solenni pompa per civitatem circumferantur Dominica in Albis. Hoc modo accrevit indies sacrarum Reliquiarum cultus, ita ut ipsæ etiam catenæ ferreæ, quibus arca olim fuerat circumdata, summa in veneratione tenerentur. Pius namque populus, adorato sacro Pulvere, has etiam osculabatur, oculisque atque aliis corporis membris admovebat; confidentes hoc contactu corpus suum ab omni malo servatum iri. [Ex attactu catenarum quibus arca olim ligabatur,] Nec effectu caruisse hanc populi religionem, intercessio B. Præcursoris ostendit: anno namque MCCCXLVIII & XLIX, quando universa Italia, atque hæc præsertim civitas, ingenti illa lue affligebatur, quæ subsequentibus seculis Magna Pestis est appellata; observatum fuit, ne unum quidem, qui sese harum catenarum attactu munierat, contagioso & ubique grassanti malo fuisse afflictum.

[400] [innumeri a peste præservantur.] Hæc ex catenarum attactu provenere beneficia. Subitaneum quoque & perpetuum malo suo invenit remedium civis quidam, attingens hastam umbellæ, sub qua arca Reliquiarum circumfertur: nam cum Simon Boccanegro rursum ad Ducatum Genuensem anno MCCCLVIII promotus esset, ad implorandam B. Præcursoris intercessionem, turbulentis illis temporibus, in solemni supplicatione sacros Cineres per civitatem circumferri jussit: [Anno 1357 brachium debile] cumque (ut moris) erat hastæ quæ umbellam sustinere debebant, in ecclesia Cathedrali distribuerentur a deputatis; inter ceteros ad hoc invitatus est Leonardus Oliva, Prior Confraternitatis. Hic a multo jam tempore adeo infirmis erat brachiis & ab omni vigore destitutis, ut ne quidem illa posset attollere; nihilominus, cum esset summæ erga Sanctum pietatis, [attingens hastam umbellæ supra arcā portandæ] magna cum fiducia hastam admisit; simulque animo B. Joannis intercessionem imploravit, quam mox sensit. Restituto namque brachiis vigore, umbellam tulit; cumque alii defatigati alios sibi substituerent, solus ipse usque ad finem in pio officio perseveravit; quando omnibus concessum sibi a Sancto beneficium aperuit.

[401] Ita rem hanc versibus Latinis conscripsit Ildebrandus Corvara Poëta coævus, quamquam Nicolaus a Porta paulo aliter referat, [vigorem recipit.] volens Olivam non Leonardum, at Antonium vocatum fuisse, domique, ubi propter acutissimos chiragræ dolores lecto affixus detinebatur, invocasse Sancti auxilium, ut solitum obire posset munus ferendi umbellam in supplicatione, utpote qui Prior esset Confraternitatis prædictæ; moxque sentientem sese ab omni dolore liberum, restitutumque sibi ac brachiis vigorem, ad ecclesiam contendisse; ac per totum supplicationis tempus cum omnium stupore umbellam tulisse.

[402] Anno MCCCLXXXVI Urbanus VI eodem fere modo quo supra de Innocentio IV relatum est, [Anno 1386 Urbanus VI per Genuenses liberatus] triremibus Genuensium liberatus e manibus Caroli Regis Neapolitani, qui eum cum aliquot Cardinalibus obsessum tenebat Nuceriæ; Genuam venit, ibique veluti in tuto securoque azylo, multis mensibus commoratus est. Interim suam erga sacros Cineres pietatem demonstrare cupiens, eamdem concessit Indulgentiam festo Natali Præcursoris, quam Alexander III olim ecclesiæ S. Marci, die Ascensionis Domini Venetiis concesserat, data hac bulla.

[403] Urbanus Episcopus, Servus Servorum Dei, universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis salutem, & Apostolicam benedictionem. Splendor Paternæ gloriæ, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, [concedit indulgentias] pia vota fidelium, de clementissima ipsius Majestate sperantium, tunc præcipue benigno favore prosequitur, cum devota ipsorum humilitas Sanctorum precibus & meritis adjuvatur. Cupientes igitur, ut Major Ecclesia Januensis, in qua, ut accepimus, nonnullæ Reliquiæ sancti Joannis Baptistæ venerabiliter requiescunt, a Christi fidelibus congruis honoribus frequentetur; [quæ Venetiis] & ut fideles Christi causa devotionis eo libentius confluant ad eamdem, quo ibidem ex hoc majus animarum commodum se speraverint adepturos; de omnipotentis Dei misericordia, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui ad dictam Ecclesiam, a primis Vesperis Nativitatis ejusdem S. Joannis, [templo S. Marci,] usque ad secundas Vesperas ipsius Nativitatis inclusive, devote accesserint, annuatim illam Indulgentiam concedimus, quam ad Ecclesiam sancti Marci de Venetiis Castellanensis diœcesis, in die Ascensionis Domini nostri Jesu Christi accedentes, auctoritate litterarum felicis recordationis Alexandri Papæ Tertii Prædecessoris nostri consequuntur. [prius erant concessæ.] Dat. Januæ sexto Calendas Octobris, Pontificatus anno nono.

[404] Anno vero MCCCLXXXVII Capitulum Genuense (ut constat ex Actis notarialibus hujus anni) sequentem transactionem peregit, cum Confraternitate. In nomine Domini. Amen. Cum temporibus retroactis multæ diversæ quantitatis pecuniæ per homines Devotionis seu Congregationis beati Joannis Baptistæ, quæ in Ecclesia Januensi ordinata est, ob reverentiam Corporis & Reliquiarum ipsius beati Joannis Baptistæ, [An. 1387 Canonici concedunt Confraternitati] quæ in ipsa Ecclesia venerantur, in ornatu altaris & Ecclesiæ præfatæ, expensæ & erogatæ fuerint, & omni die expendantur & erogentur per dictos homines dictæ Devotionis; idcirco Venerabiles Domini, Benedictus Adurnus Præpositus, Dominicus de Flisco Archidiaconus, Petrus de Illionibus Magiscola, Raynerius de Arborio, Georgius de Sigestro, Joannes de sancto Stephano, Lanfrancus de Otone, & Marcus de Cario Canonici & Capitulum Ecclesiæ Januensis prædictæ, simul ad Capitulum, pro infrascriptis sono campanulæ more solito congregati, nominibus ipsorum propriis, & nomine & vice dictæ Ecclesiæ & Capituli, titulo donationis, & ex gratia speciali, concesserunt & donaverunt Prioribus & hominibus dictæ Congregationis seu Devotionis, [omnes oblationes cereorum] præsentibus & futuris, & in perpetuum, sive D. Matthȩo de Illionibus jurisperito, Sindico & Procuratori dictæ Devotionis seu Congregationis beati Joannis Baptistȩ (ut de sindicatu & procura constat publico Instrumento, scripto manu Petri de Grota Notarii, anno proxime prȩterito die 24 Junii) stipulanti, & recipienti nomine suo proprio, & aliorum dictæ Devotionis, omne illud jus & totum, quod & quantum dicti Canonici & Capitulum habent seu habere possunt in oblationibus, quas facient in futurum annuatim, in cera tantum (sive sint candelæ, dupleria, tortitia, sive brandones) illi de dicta Devotione, & etiam duodecim, sive quindecim Antiani, seu Consiliarii D. Ducis, sive Decuriones, vel quovis alio nomine nuncupentur, ad prȩsens vel in posterum vocabuntur, in Festo Nativitatis prȩfati beati Joannis Baptistȩ in Missa majori, quȩ cantatur hora Tertiarum ad Altare prȩfati beati Joannis Baptistȩ, & quȩ oblatio fit ad manum celebrantis, [servato sibi votivo pallio.] sive celebraturi dictam Missam.

[405] In quibus cessione seu donatione non includantur, nec intelligantur esse inclusa aut donata jura, seu oblationes bravii, seu ipsum bravium cum duobus principalibus dupleriis seu tortitiis, quȩ simul cum bravio seu pallio offeruntur per Dominum Ducem, & Dominum Potestatem Januȩ, seu alios principales Officiales & Protectores Communis Januȩ, nec etiam aliqua tortitia aliquȩve candelȩ, vel imagines, vel quid aliud, quȩ vel quod offerretur ab aliqua persona, etiam ex dictis XII vel XV, vel ab illis de dicta Devotione, in Missa vel alio tempore, vel ex alio capite quam ex debito vel ex devotione dictȩ Congregationis & Devotionis seu Ordinationis; ut, verbi gratia, fit ex voto vel alio pio affectu, remoto a Devotione & Congregatione prædicta. Qui D. Matthæus dicto Sinicario, seu Procurario nomine dictæ Devotionis, promisit dictis Dominis Canonicis & Capitulo, quod dicta oblatio seu offerenda per dictos XII vel XV, & per homines dictæ Devotionis, quæ fient ad dictam Missam, & pervenient in Massarios dictæ Devotionis, & earum pretia expendentur & erogabuntur per Massarios vel alios Officiales dictæ Congregationis seu Devotionis in luminaribus, vel ornatu dictarum Reliquiarum, Altaris, & Ecclesiæ, prout eis melius videbitur, & placuerit expedire.

[406] Alioquin, (si secus fieret) præsens instrumentum, & omnia & singula in eo contenta sint cassa, irrita & nullius valoris, vel momenti, & perinde acsi præsens instrumentum numquam confectum fuisset. Quȩ omnia & singula suprascripta, dictæ partes dictis nominibus sibi invicem & vicissim promiserunt, & convenerunt attendere, complere & observare, & in aliquo non contra facere vel venire, aliqua occasione, ratione, vel causa, quæ dici seu excogitari posset: sub pœna dupli ejus, in quo, vel de quo contra fieret, vel, ut supra, non observaretur, & cum refectione omnium damnorum, interesse, & expensarum, quæ propterea fierent, causa litis, & extra, stipulata solemniter & promissa. Ratis semper manentibus omnibus, & singulis suprascriptis, & sub hypotheca & obligatione omnium bonorum dictæ Ecclesiȩ & Capituli, dictæque Devotionis, præsentium & futurorum.

[407] Et prædicta omnia facta sunt in præsentia, consensu, & voluntate Dominorum Joannis Besagni, & Antonii de Flisco dicti Cardinalis, Priorum dictæ Devotionis. Actum Januæ in Claustro dictæ Ecclesiȩ Januensis anno a Nativitate Domini 1387 Indictione nona secundum cursum Januæ, die 29 Martii, in Tertiis, præsentibus Domino Honorato de Flisco Canonico Ecclesiæ sancti Nazarii Januensis, Presbyteris Nicolao de Rapallo, Mansionario dictæ Ecclesiȩ Januensis, & Columbano de Coniolo Prȩposito Ecclesiȩ Bobiensis, testibus ad prȩmissa vocatis & rogatis.

[408] Celebres deinde paucis post annis, iique prodigiosi accidere eventus, quibus divina Majestas toti orbi manifestavit, plurima sese Genuensibus per intercessionem S. Joannis Baptistæ velle concedere, quæ aliis mediis negabat. Refert Georgius Stella restis oculatus, [An. 1391 ingens tempestas,] XIII Decembris anno MCCCXCI, noctu cælo sereno nullis spirantibus ventis, tantum intumuisse mare, ut subito ingens tempestas exorta sit. Tanto vero undarum impetu quatiebatur civitas, atque ad eam altitudinem excreverat tumultuosum mare, [allatis aliis Reliquiis perseverās] ut circa SS. Nazarii & Celsi ecclesiam, præaltos civitatis muros superaverit; atque omne illud spatium, quod est inter præfatam & S. Marci Ecclesiam, inundaverint aquæ. [per sacros Cineres depellitur.] Magna erat omnium civium consternatio, cui accedebat ingens mercatorum planctus & lamentatio, quorum res omnes ac fortunæ cum navibus in portu periclitabantur. Accurrit Clerus intempesta nocte ad portum cum sacro-sanctæ Crucis ligno aliisque Reliquiis, nec tamen desiit maris inclementia: imo eo ipso momento naves quinque disruptæ demersæque perierunt. Deinde aliæ Sanctorum fuere allatæ Reliquiæ, idem tamen perseveravit aquarum furor, qui etiam adventante aurora accrescere videbatur. Tandem vero (quæ tantæ dilationis causa fuerit, non protulit prælaudatus Stella) orto jam sole, allati eo fuere sacri Cineres, toto Clero universisque civibus comitantibus: moxque ad eorum adventum detumuit mare, [Anno 1366 pleuritis curatur,] redditaque aquis tranquillitas, securitatem navibus gaudiumque civitati attulit.

[409] Similem plane eventum refert vidisse sese Nicolaus a Porta, qui votis communibus suum etiam adjungit, pro singulari beneficio, quod Sancti illius intercessione in seipso receperat. Anno namque MCCCXCVI adeo horrida mare exagitavit procella, ut ab hominum memoria nulla unquam visa fuerit truculentior: jamque majores naves duæ, quibus Doriæ & Pinellæ nomen erat, disrumpebantur. Variæ mox ad portum allatæ fuere Reliquiæ, quæ maxima erant in veneratione; at frustra: crescente continuo maris intemperie & periculo. Tandem accurrere turmatim mercatores ad ecclesiam Cathedralem, inclamantes, [& tempestas rursum depellitur.] ut quammox sacri Cineres ad Portum deferrentur. Oportebat eo tempore colligi claves, quibus sacrum hoc Pignus custodiebatur, quȩque per variorum manus erant dispersæ. Spectabat id ad Nicolaum a Porta, utpote Confraternitatis Cancellarium. Hic vero periculosa pleuritide vexatus, cum exigua vitȩ spe (ut medici judicabant,) lecto affixus hȩrebat. Mœstus itaque plangensque, non adeo ob instantem vitȩ suȩ terminum, quam quod tam pio ministerio sese impendere nequiret, animum tamen zelo fiduciaque plenum ad intercessionem B. Prȩcursoris convertit; atque ecce dolor omnis abiit; lecto exilit, indutis vestibus claves colligit, totumque sese liberatoris sui obsequio lȩtus impendit, certus secuturi prodigii. Jam portum attigerant sacra Præcursoris Lipsana fere tota concomitante civitate, cum jam maxime ira maris effervesceret. Atque ecce, vix expositæ maris conspectui sacræ fuere Reliquiæ, cum de repente visus est in aëre spirare faustior ventus a Græcia; qui Africum totius tempestatis authorem, facto quasi bello impetiit, ac tandem e cæli regione cedere coëgit; pulsoque Africo serenitas cælo, & tranquillitas mari rediit. Commune fuit omnium peritorum judicium, non solum supra naturam fuisse hanc tempestatis cessationem; verum etiam, si ultra duarum horarum spatium S. Præcursoris Reliquias afferre distulissent, ne unam quidem navem in portu a naufragio fuisse præservandam.

[409] Aliud refert Sancti intercessione concessum beneficium idem Nicolaus a Porta. [Anno 1398 ad Sancti altare confugiens] Nondum exstinctæ erant anno MCCCXCVIII perniciosæ illæ inter Guelfos Gibellinosque factiones; at publicis privatisque discordiis eo tempore tota Respublica maxime destruebatur: unde cædes, stragesque civium, atque insolitus horror & mœsta solitudo per civitatem. Varii urbis vici castrorum more erant muniti, & hinc & inde obsessores erant pariter & obsessi. Bartholomæus Scala aurifex, solitus indies sacros venerari Cineres, seque intercessioni S. Præcursoris commendare; cum vias sibi ad ecclesiam præclusas cerneret, magno dolore afficiebatur; attamen die quodam animo constituit septa omnia transcendere, [ab hostibus suis tangitur,] & quamvis capitis sui periculo templum adire. Hoc cum exequeretur, ac quemdam plateæ angulum transiret, homines duo adversæ factionis, alias etiam sibi maxime inimicos offendit. Hi, cædem & sanguinem spirantes, armata manu virum inermem ad ecclesiam usque insequuntur; nec attigere, nisi cum in ipsum Sancti Sacellum pervenisset.

[410] Bartholomæus, instanti periculo territus, ad protectionem S. Joannis recurrit; mortemque fugiens, (nec enim locis, quantumvis sacris, hoc in furore ulla veneratio habebatur) sacellum egreditur; [nec tamen percipitur aut videtur.] ac pone altare majus, velut ad locum magis tutum se recipit. Insequuntur fugientem barbari ad eum quo se receperat locum, ubi miser ille jamjam mortem expectabat. At, dictu mirabile: sæpius tangebatur homicidarum manibus, nec tamen percipiebatur; nec, quamvis medio die locus esset perlustris, latronum oculis conspiciebatur. Obstupuit hic, & prodigium agnovit. Interim admirabundi homicidæ, quod oculos suos manusque effugisset, ad sacrarium se conferunt, ibi hominem sese inventuros rati; at spe sua delusi, furentes templo egrediuntur. Ita Bartholomæus vitam suam Sancti intercessioni adscripsit, uti & pacem, quam postmodum secum iniere duo illi inimici; qui factum attentius considerantes, miraculum agnovere.

§ IV. Sacrorum Cinerum cultus, & miracula seculo XV.

[411] Eadem Sancti protectio apertissime emicuit in duabus maris tempestatibus, [Varia variis temporibus] quæ annis MCCCCVI & XIV acciderunt, ut refert Stella, illius temporis Historicus. Allatis enim ad portum Cineribus a Pileo de Marinis, tunc Archiepiscopo, mox omnis ventorum ac maris furor cecidit. Unde haud mirum est, si crescentibus beneficiis, quæ civitati per intercessionem S. Præcursoris divinitus concedebantur, [Confraternitati S. Joannis Baptistæ conceduntur privilegia] sæculares ecclesiasticique Principes certatim concurrerint, ad cultum ornatumque sacri illius Depositi promovendum. Inde factum est, ut, quemadmodum præfatus Pileus de Marinis Archiepiscopus, anno MCCCCI Confraternitatem S. Joannis Baptistæ approbavit confirmavitque, cui deinde plures concessit indulgentias anno MCCCCXV; ejus exemplum secuti sint Petrus Georgius illius successor anno XXXV, & summi Pontifices Eugenius IV, annis XXXIX, XXXX, & Calixtus III, anno IV, ejusdem seculi; ita etiam anno MCCCCXXX a Republica formatum fuit Decretum (imo confirmatum, quod olim factum erat) quo sanciebatur, ut festo Natalis S. Joannis Baptistæ universus nobilium Ordo sacras visitaret Reliquias, [a Magistratu, tum ecclesiastico,] eisque certam quantitatem cereorum offerret, & pallium aureum. Id decretum est sequenti constitutione.

[412] Quantus sit in Cælis beatus Joannes Baptista, considerare potest omnis Christicola, & certum sine dubitatione se reddere, dum vox fuerit Veritatis, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista: ad cujus cultum Genuenses tanto tenentur reverentius inclinari, [tum civili:] quanto Deus ipse Civitatem Januȩ prȩtulit, & significavit, summam Summi omnium Sanctorum Reliquiam, Corpus ejus custodire, colere & reservare. Hac igitur propria Constitutione sancimus, ut in die Festivitatis ejus singulis annis D. Potestas, & DD. Antiani & Officiales universi Communis Januæ, [statuiturque,] Ecclesiam beati Laurentii, ubi in Urna argentea dicta Reliquia pretiosissima, scilicet sacro-sanctissimum Corpus ejus, accedant cum luminariis & candelis accensis, & pallio, ut moris est.

Omnes autem & singuli, undecumque sint, [ut in festivitate Magistratus luminaria & pallium deauratum offerat;] qui Januam advenerint, die Festivitatis ejus, & ante per octo dies, & post per totidem, ab omnibus & singulis laudibus, represaliis, & cambiis in Janua, & districtu salvi & securi veniant, & stent, & inde recedant: non obstantibus laudibus, represaliis, & cambiis quibuscumque.

Oblationes autem dicta die factæ vel datæ ob reverentiam dictæ Festivitatis, in pecunia, [& salvus conductus detur] sive re aliqua, per Massarios ordinatos a religiosa Devotione dicti Baptistæ salventur, reponantur & collocentur, & expendantur in & circa ornamenta, [per diœcesim Genuensem] & alia utilia vel necessaria Aræ & Corporis sanctissimi Præcursoris Christi, ut moris est.

[413] Anno vero MCCCCXXXIX Dux Petrus de Campofrego, cum iis qui supremum Magistratum Genuæ gerebant, decrevit, ut imposterum stipendio peditum equitumque, qui Reipublicæ militabant, aliquid, pro uniuscujusque conditione, [aliis muneribus Confraternitas dicatur.] singulis mensibus detraheretur; illudque sub finem anni Officialibus dictæ Confraternitatis concederetur. Idem fere sancitum a Magistratu S. Georgii anno MCCCCXLIV, quemadmodum alio Decreto statutum fuerat anno MCCCCXL, ut unusquisque, qui imposterum cum Republica conventionem faceret, pro ratione summæ debitæ, aliquid etiam pro eadem Confraternitate superadderet. Hæc Decreta postmodum confirmata & renovata fuere annis subsequentibus, scilicet MCCCCXLVIII, LI, & LXXI, a Republica & a monetæ Præfectis. Idem vero onus imposuit stipendiis suorum ministrorum, qui magno sunt numero, Magistratus S. Georgii anno MCCCCLI. [Eugenius IV] Eugenius vero IV sequentem Bullam expedivit, qua indulgentiam concedit in Nativitate S. Joannis Baptistæ.

[414] Eugenius Episcopus Servus Servorum Dei. Universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Gloriosus Deus in Sanctis suis, & in ipsorum glorificatione congaudens, in veneratione S. Joannis Baptistæ eo jucundius delectatur, quo ille de sterilis Matris alvo procedens, Redemptoris nostri Præcursor, ejus præsentiam claro præconio, & indicis signo mirifico nuntiavit, ac per iter Martyrii meruit in sublimibus collocari. Cupientes igitur, ut Cathedralis Ecclesia Januensis, in qua juxta quoddam Altare sub vocabulo Sancti Joannis Baptistæ fundatum, [indulgentiam concedit] Reliquiæ Corporis ejusdem Sancti, ad quas Christi fideles illarum partium singularem gerunt devotionis affectum, cum magna veneratione conservantur, congruis honoribus frequentetur; necnon in paramentis, & ornamentis Ecclesiasticis, ac ædificiis & reparationibus decoretur, conservetur, & augeatur; &, ut fideles ipsi eo libentius causa devotionis confluant ad eamdem, quo ex hoc ibidem dono cælestis gratiæ uberius conspexerint se refertos: de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui Ecclesiam ipsam in Festo Nativitatis ejusdem sancti Joannis Baptistæ devote visitaverint annuatim, [festo nativitatis S. Joannis Baptistæ.] ac ad hujusmodi decorationem, conservationem & augmentum manus adjutrices porrexerint, septem annos, & totidem quadragenas, de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus; præsentibus perpetuis temporibus valituris. Volumus autem, quod, si alias dictam Ecclesiam visitantibus, aut ad illius decorationem, conservationem, vel augmentum manus adjutrices porrigentibus, seu pias inibi eleemosynas erogantibus, aliqua alia Indulgentia in perpetuum, vel ad certum tempus nondum elapsum duratura per Nos concessa fuerit; præsentes litteræ nullius existant roboris vel momenti. Dat. Florentiæ anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo trigesimo nono, IX Kalend. Septembris, Pontificatus nostri anno IX.

[415] His muneribus, aliisque pietate civium liberaliter concessis, animum applicuere ad novum & sumptuosum magis Sacellum, in honorem Sancti condendum: in quo majori cum splendore sacrum illius Depositum coleretur. Electo igitur ad hoc opus perito architecto, dejectum est in terram vetus Sacellum, olim a Campanariis constructum, qui nihilominus privilegia sua (de quibus supra dictum est) retinuere. [Anno 1451 novum & splendidius Sacellum conditur,] Cum vero situs esset angustior, & a majori altari (quod forte pro usu illius temporis medium templi occupabat) impediretur ejus ampliatio; idem altare una cum choro ad ulteriora templi transposuere. Hæc acta sunt anno MCCCLI. Deinde Cardinalis Paulus Campofregosus Archiepiscopus, una cum Duce & supremo Magistratu, perpetuo Decreto sancivere, ut deinceps dies Decollatinis S. Joannis Baptistæ festus esset in populo, idque singulis annis tubarum clangore die aliquo festum præcedente publicaretur: id statutum sequenti Decreto.

[416] Reverendissimus in Christo Pater D. Paulus de Campofregoso, [statuiturque] Dei gratia Archiepiscopus, & Dux Januensis Illustris, &c. & Magnificum Consilium DD. Antianorum Communis Januæ, in legitimo numero congregatum. Considerantes, quam dissonum ac repugnans videatur, celebritatem beatissimi Prophetæ & Præcursoris Joannis Baptistæ omni laude & veneratione in Nativitate celebrare, [ut festum Decollationis S. Joannis Baptistæ] eumdem vero Decollationis die negligere; & velut sit alius, nullos ei in Civitate honores haberi, cum præsertim contemptus iste exiguum citra tempus inoleverit, ut nullum prope hominum genus in urbe inveniatur, quod ejus Martyrii die emere, vendere, operari vereatur. Hunc igitur abusum tollere cupientes, &, quæ Dei ac Sanctorum sunt, illis reddere, omni jure, ac via, quibus melius potuere, sanxerunt; ac præceperunt, diem XXIX Augusti, qui Martyrio ejus dicatus est, inter Sacros, & in memoriam tanti Divi celebrem habendum esse, nec permitti ut eo die quidquam fiat, [sit etiam in populo.] quod Festis diebus prohibitum sit: decernentes & jubentes egregiis Vice-ducibus, quod semper, cumque fuerint ad id postulati, præsertim appropinquante die 19 Augusti, edici curent voce Præconia, quod is dies sacer & celebris est: nec licere eo die operari. Et, si quem deprehenderint contravenientem, eum mulctent secundum verba Edicti.

[417] Cum vero pia legata, oblationesque ex pietate fidelium indies multum accrescerent, [Alia recipit privilegia Confraternitas,] oportebat sæpius heredes debitoresque in judicium vocari. Ut igitur Officialibus prælaudatæ Confraternitatis omnis difficultas & molestia adimeretur, sub Antoniotto urbis Præfecto, concessum est Privilegium ejusdem Confraternitatis Priori, ut unumquemque in hac causa coram se posset citare & cogere ad satisfaciendum; quo præterea sub certis pœnis Magistratus omnes Civitatis obstringebantur, [præcipue ab Innocentio VIII. anno 1485] ea observare & exequi, quæ hac in causa ab eodem Priore essent constituta. Maxime vero æstimandum est privilegium, quod sacro huic loco concessit anno MCCCCLXXXV Innocentius VIII. Hic ex illustri antiquæ nobilitatis familia Cyborum natus, tenere amabat patriam suam, & religiose sacros Præcursoris Cineres venerabatur; eosque sæpius cum ecclesiæ cathedralis esset Canonicus & Præpositus, coram adoravit: postmodum vero ad Pontificatum assumptus, cum duodecim Legatos ad se Genua missos in patriam remitteret; inter varia indulta & favores, iis etiam concessit subsequentem Bullam, qua eam quæ prius a Sixto IV expedita fuerat, confirmavit, aliisque privilegiis ampliavit. Hæc autem sic habet.

[418] Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, [qui data Bulla] ad perpetuam rei memoriam. Sacrosanctæ ac militantis Ecclesiæ gubernacula, & summi Sacerdotii cathedram nobis a beato Petro Apostolorum Principe certa successione, meritis licet inæqualibus, demandata tenentes in terris, populum Christianum, quantum a Nobis fieri potest, ad animarum salutem perducere, & alimentis spiritualibus confovere pro meritis conamur affectu; nova aliquando indulgentiarum munera concedentes, aliquando vero per Romanos Pontifices prædecessores nostros concessa innovantes & ampliantes, ut hostis antiqui superata versutia, per opera pietatis & misericordiæ, [priorem a Sexto IV concessam confirmat,] Christi fideles universi spe, fide, charitate muniti, ac in obedientia Romanæ Ecclesiæ persistentes, cælestis aulæ præmia valeant feliciter adipisci. Dudum siquidem f. r. Sixtus Papa IV, prædecessor noster, cupiens animarum fidelium inclitæ civitatis Januensis & partium earumdem saluti consulere; & ut Capella infra ambitum Ecclesiæ Januensis in honorem S. Joannis Baptistæ dudum fundata: in qua, sicut dictus Sixtus prædecessor acceperat, sacri Cineres Corporis ejusdem Sancti honorifice conservabantur, & ad quam dilecti filii cives ejusdem Civitatis, & alii Christi fideles, præsertim partium illarum, in Festo Nativitatis ipsius Sancti cum devotione confluebant in numero copioso, peramplius congruis frequentaretur honoribus, & tam Capella, quam Ecclesia hujusmodi ecclesiasticis abundantius decorarentur ornamentis: [& indulgentiam] & ut cives & alii fideles prædicti, eo libentius ad Capellam ipsam confluerent, & ad emptionem ornamentorum hujusmodi manus promptius porrigerent adjutrices, quo ibidem ex hoc dono cælestis gratiæ uberius conspicerent se refertos: omnibus Christi fidelibus vere pœnitentibus & confessis, qui in Nativitatis dicti Sancti Festivitate a primis Vesperis usque ad occasum solis diei Festivitatis hujusmodi, Capellam ipsam visitarent annuatim, & ad præmissa peragenda manus porrigerent adjutrices, plenariam omnium peccatorum suorum remissionem, & indulgentiam auctoritate Apostolica concessit.

[419] Et ut fideles Christi Capellam eamdem in Festivitate prædicta visitantes, conscientiæ pacem & animarum salutem Deo propitio consequerentur, certis personis inibi expressis deputandi aliquos Confessores idoneos, seculares vel regulares in numero sufficienti, qui dicta die Nativitatis, & octo diebus illam præcedentibus, Christi fidelium prædictorum confessionibus diligenter auditis, eis pro commissis per eos criminibus, & peccatis omnibus, etiamsi talia forent, propter quæ esset Sedes Apostolica merito consulenda (Presbitericidii, [per modum Jubilæi concedit,] & injectionis manuum violentarum in aliquem Antistitem, aut majori dignitate fulgentem, & libertatis Ecclesiasticæ violationis, & ad partes infidelium armorum delationis, casibus dumtaxat exceptis) de quibus corde contriti, & ore confessi fuerint, absolutionem impendere, & pœnitentiam salutarem injungere, ac vota quæcumque per eos emissa (Castitatis, sive Religionis, & Ultramarino, ac Visitationis Liminum Apostolorum prædictorum, necnon Ecclesie sancti Jacobi in Compostella, votis dumtaxat exceptis) in alia pietatis opera, prout fidelium eorumdem animarum saluti Confessoribus eisdem videbitur expedire, commutare libere & licite valerent, per suas litteras perpetuis futuris temporibus valituras, licentiam concessit & etiam facultatem, prout in dictis litteris plenius continetur.

[420] Cum autem postmodum a dicto Prædecessore diversæ suspensiones ad certum tempus, & etiam revocationes plenariarum indulgentiarum, & facultatum hujusmodi emanaverint, [non obstante revocatione indulgentiarum prius facta] & propterea de viribus litterarum prædictarum merito dubitari, & exinde fidelium devotio retardari possit: Nos attendentes, quod devotio hujusmodi, & ad pia opera inclinata voluntas per Apostolicæ Sedis providentiam potius augeri, quam retardari debet, præsertim in ea Civitate, ex qua trahimus originem: ac cupientes, ut Capella prædicta in honorem S. Joannis Baptistæ Præcursoris Domini, ut præmittitur, fundata, prout etiam dilecti Filii Nobiles viri, Thomas de Campofregoso Præsidens Potestatiæ, Hector de Flisco Lavaniæ Comes, Lazarus de Auria, Lodisius de Ingibertis, Franciscus Lomellinus, Bartholomæus de Canitia, Baptista Baxadonne, Joannes Caldera, Melchio de Nigrono, Lucas de Grimaldis, Pasqual Sauli, & Christophorus Spinula Oratores, ex parte Civitatis prælibatæ pro obedientia Nobis præstanda, cum comitatu amplo & magnifico, & ornatu splendido nuper ad Nos destinati magnopere desiderare videntur, congruis honoribus frequentetur, & tam illa, quam Ecclesia Januensis quæ Metropolitana, & inter alias partium illarum Ecclesias admodum insignis existit, paramentis & ornamentis Ecclesiasticis muniantur, eoque libentius Christi fideles confluant ad ipsam Capellam, & ad præparationem ornamentorum hujusmodi manus promptius porrigant adjutrices, quo ex hoc ibidem dono cælestis gratiæ uberius conspexerint se refertos, indulgentiam plenariam prædictam per præfatum Sixtum Prædecessorem, ut præmittitur, concessam, cum omnibus & singulis deputandi Sacerdotes, qui confessiones confluentium pro tempore personarum hujusmodi audiant, & in casibus superius expressis, absolvant, & commutandi vota, ac omnibus aliis & singulis facultatibus, & in eis contentis clausulis auctoritate Apostolica tenore præsentium innovamus & approbamus, easque, si, & in quantum opus sit, in pristinum statum restituimus, & perpetuæ firmitatis robore subsistere debere decernimus & declaramus.

[421] Et nihilominus, pro potiori præmissorum robore, de Omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus pietate confisi, omnibus Christi fidelibus utriusque sexus, qui Capellam ipsam in dicto Festo B. Joannis Baptistȩ a primis Vesperis usque ad occasum solis diei Festivitatis hujusmodi devote visitaverint annuatim, & ad prȩmissa peragenda manus porrexerint adjutrices, Plenariam omnium peccatorum suorum remissionem & indulgentiam, auctoritate Apostolica, tenore prȩsentium concedimus & elargimur. Et, ut fideles ipsi Capellam eamdem in Festivitate prȩdicta visitantes, pacem & animarum salutem, Deo propitio consequantur, Venerabili Fratri nostro, moderno ac pro tempore existenti, Archiepiscopo Januensi, & (eo a Civitate absente) illius in spiritualibus Vicario Generali pro tempore existenti, deputandi aliquos Confessores idoneos, seculares vel regulares in numero sufficienti, qui dicta die Nativitatis S. Joannis Baptistæ, & octo diebus illam præcedentibus, [daturque facultas] Christi fidelium prædictorum confessionibus diligenter auditis, eis pro commissis per eos criminibus & peccatis omnibus, etiamsi talia forent, propter quæ esset Sedes Apostolica merito consulenda (Presbitericidii, & injectionis manuum violentarum in aliquem Antistitem, [absolvendi a quibuslibet peccatis,] aut majori dignitate fulgentem, vel in quemcumque Ecclesiastici Ordinis, & libertatis Ecclesiasticæ violationis, & ad partes infidelium armorum delationis casibus dumtaxat exceptis) de quibus corde contriti & ore confessi fuerint, absolutionem impendere, & pœnitentiam salutarem injungere, [& relaxandi vota paucis exceptis,] ac vota quæcumque per eos emissa (castitatis sive religionis, & ultramarin, ac visitationis liminum Apostolorum prædictorum, necnon Ecclesiæ S. Jacobi in Compostella votis dumtaxat exceptis) in alia pietatis opera, prout fidelium eorumdem animarum saluti Confessoribus eisdem videbitur expedire, commutare libere & licite valeant, licentiam concedimus & facultatem, præsentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

[422] Volumus autem, quod oblationes & alii proventus, quos ex indulgentia & facultate prædictis obvenire contigerit, in emptionem ornamentorum Ecclesiasticorum, & alias in usum & utilitatem Capellæ, & Ecclesiæ prædictarum, juxta & secundum ordinationem & judicium duorum Canonicorum dictæ Ecclesiæ, ad hoc per dilectos filios Capitulum ipsius Ecclesiæ pro tempore electorum, & duorum Priorum Devotionis nuncupatorum præfati Sancti pro tempore existentium, & aliorum duorum Priorum antecessorum eorum integraliter convertantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ innovationis, approbationis, restitutionis, constitutionis, declarationis, concessionis, elargitionis, indulti, & voluntatis, infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicȩ millesimo quadringentesimo octuagesimo quinto, sexto Nonas Maji, Pontificatus nostri anno Primo.

[423] Bullam hanc postea renovavit Leo X anno MDXIII. Ut vero omnes agnoscerent, [Prohibitū feminis sacellum S. Joannis Baptistæ ingredi.] quanta sacello hujus Sancti deberetur reverentia, idem Pontifex Innocentius VIII, bulla speciali, sub pœna Excommunicationis latæ sententiæ prohibuit, ne feminæ dictum sacellum ingrederentur. Bulla hæc registrata est in Actis Petri de Ripalta Cancellarii Archiepiscopalis, atque hujus etiam hodiedum videre est memoriam, litteris aureis inscriptam lapidi marmoreo, extra sacellum ad latus dextrum: quamquam, sive ex decreto aliquo, sive ex consuetudine antiqua, idem illis jam olim fuerit vetitum, ut superius dictum est. Præterea donavit Legatus abeuntibus Pontifex pelvim ex gagate confectam, [Genuenses ab Eugenio IV donantur Pelvi e gagate.] cupiens ut ea festis solennioribus in altari ejusdem Sancti exponeretur. Nec desunt Auctores qui asserant, hanc ab Euangelista, Discum appellatam in qua filia scelerata matri Hierodiadi obtulit caput venerabile Præcursoris. In medio vasis hujus pretiosi, [qui discus creditur, in quo caput Sancti fuit Herodiadi oblatum.] ex encausto candido atque auro puro, Caput Sancti artificiose laboratum cernitur: geminæ vero ex auro catenulȩ limbo utrimque annexȩ sunt.

[424] Interim ad finem perducta fuit sacelli fabrica, cui marmorei lapides artificiose elaborati, [Anno 1496 absoluta sacelli fabrica,] atque aurum hinc inde interfulgens summam conciliabat Majestatem. Hujus etiamnum hodie memoria legitur supra coronam sacelli ad latus dexterum his verbis: Divo Præcursori Franciscus Lomellinus & Antonius Sauli Priores & Consilium, multiplicata pecunia excoluere MCCCCXCVI.

[425] Anno MCCCCXCVIII Ludovicus Sforsa Dux Mediolanensis, [variæ capellaniæ fundatæ.] cum numeroso comitatu Genuam adveniens; sacrosanctos Cineres veneratus, pro perpetuo S. Præcursoris cultu, tres Capellanias (Justinianus in Annalibus quinque numerat) ad altare ejusdem Sancti fundavit; addita obligatione, ut diebus singulis, pro anima conjugis suæ Beatricis, tum pridem mortuæ, pro se suisque posteris, quibus jus Patronatus reservabat, Sacrum diceretur, adjecta non exigua pecuniæ summa ex reditibus S. Georgii pro sustentatione Sacellanorum. Hanc pietatem postmodum imitatus est Maximilianus Sforsa, filius Francisci II, Ducis Mediolanensis, qui testamento suo facto Parisiis anno MDXXX XXIV Maji, alteram capellaniam fundavit, addito annuo reditu triginta octo stipendiorum S, Georgii, reservato similiter patronatu familiæ suæ, & tradita collatione Capitulo Genuensi.

§. V. Sacrorum Cinerum cultus & miracula seculo XVI.

[426] Nec minus laudanda venit pietas Cardinalis Petri Daubusson, [Magister Equitum Rhodiorū sacellum condit] Magni Magistri Equitum Rhodiorum, nunc Melitensium. Quamvis enim sacer ille Ordo (qui sub auspiciis B. Joannis Baptistæ militat) antiquissimum Genuæ templum Parochiale habeat cum titulo Commendæ S. Joannis de Pratis; tamen ut ex tanti thesauri vicinia, cælestibus posset gaudere influxibus, & quotidianis officiis cum Cathedrali concertare, propinquum magis locum desiderabat. At loci angustia rem, prout animo conceperat, exequi vetabatur: prædicta enim ecclesia duabus plateis publicis coarctabatur, & dextrum sacelli latus claustrum Canonicorum, & palatium Archiepiscopale claudebat. Accidit tamen ut locus, [sacello Sancti contiguum,] qui est inter ecclesiam & Baptisterium, condendo sacello sufficeret, cujus sacrarii angulus sinister ad parietem Sacelli Præcursoris pertingebat: obtinuitque ut exigua in eo aperiretur fenestra, ante quam diu noctuque arderet lampas in honorem sacrorum Cinerum. [ibidemque Sacerdotes & Clericos instituit.] Eo in loco instituit prædictus Cardinalis Sacerdotes sex, totidem clericos una cum Priore, ut ibidem quotidie divina Officia celebrarent, & ab uno ex iisdem Sacrum circa solis ortum in sacello Sancti diceretur. Hi ex usu antiquo cantum suum & Officii divini celebrationem anticipant, ut ne propter nimiam vicinitatem Canonicis cathedralibus sint impedimento.

[427] Voluit præterea Magnus Magister, ut Sacellum hoc esset sub titulo S. Mariæ de Victoria, in signum gratitudinis perpetuum liberatæ ope B. Virginis sanctique Præcursoris insulæ Rhodi ab obsidione Turcarum, & obtentæ simul non exiguæ de illis victoriæ anno MCCCCLXXX; ut ita non confunderetur nomine S. Joannis Baptistæ locus novus, cum antiquo ejusdem Baptisterio. At prævaluit usus antiquus, atque uterque communiter venit nomine S. Joannis Senioris, ut distinguatur a Sacello ejusdem Sancti ibi contiguo, & intra ipsam ecclesiam cathedralem sito. Ne autem fundatoris periret memoria, concessum fuit postmodum, ut intra ipsum Baptisterium in communi pariete, veluti loco magis conspicuo, lapidi marmoreo hȩc inscriptio incideretur, ut hodiedum etiam cernitur.

O quicumque domum, vel sacram suspicis Ædem
      Scire velis clarum quis dedit auctor opus;
Petrus Daubusson fama super ȩthera notus,
       Hospitii sancti Militiȩque Pater,
Defensor fidei, Custosque Rhodiq; Magister,
      Hȩc Prȩcursori condidit ȩre suo.
Hic quoque Sacrarium ditat, senosque dicavit
      Cum pueris totidem relligione viros.
Quem dudum insignis decorabat fama Galeri,
      Nunc pius æthereos possidet ille choros. MDIII.

[428] Nec prætermittendus est zelus laudabilis civis cujusdam, cui Joanni Baptistæ Ottagio nomen erat: [Duorum erga sacros Cineres liberalitas.] qui cum desideraret cultum sacrarum Reliquiarum promovere, testamento suo statuit, ut ex facultatibus suis emerentur decem stipendia S. Georgii, quæ tamdiu labente tempore multiplicarentur, donec ex collecta inde pecunia quatuor columnæ pulcherrimæ ex metallo confici possent, quæ sustituerentur marmoreis, sustinentibus pegma, cui arca Reliquiarum erat imposita. Quamquam anno MDXXXII illi rei prospectum sit a Comite Philippo D' Oria: qui sacrum illud altare restauravit, quatuorque columnis ex porphyrite confectis, novum imposuit pegma exquisiti plane marmoris, elaboratum a Marco Corte excellenti sculptore. In hujus parte anteriore hæc leguntur: Deo Optimo, Maximo, Divoque Joanni Baptistæ Præcursori sacrum. Parte vero posteriori, Philippus D'Oria Comes, mille aureis in hoc sacellum construendum collatis, fieri curabat. Et infra prædictum pegma: Anno quarto Libertatis.

[429] Interim non cessabant cælestes favores, quos civitas ex protectione Sancti Præcursoris experiebatur: etenim anno MDXXI, [Anno 1521 ingens sedatur tempestas] die IX Januarii, spirantibus ventis tum orientalibus, tum meridionalibus, ita conturbabatur mare ligusticum, ut ab hominum memoria similis numquam tempestas visa sit. Portus ipse extremum ruinæ subibat periculum, disrupta fere validissimis undarum ictibus, quæ in mare procurrit mole, dejectisque in terram muris atque officinis mari vicinioribus. Referunt Scriptores, eo tempore magna illa marmora, quæ ad statuariorum usum in ponte Calvorum jacebant, loco suo dimota atque undarum impetu procul inde fuisse ablata. [ad sacrorū Cinerum præsentiā.] Hæc res summum terrorem civibus injecit, præsertim quod naves duæ, mercibus onustæ, in portu periissent, & de ceteris fere desperatum esset. Verum sacræ Arcæ præsentia mox omnem undarum impetum fregit, frænatoque ventorum furore, tranquillitatem mari restituit.

[430] Erat id temporis in Cathedrali inter alias, Confraternitas civium, nobilitate sanguinis & auctoritate in Republica illustris, [Anno 1541 alia munera sacello data.] sub titulo Pacis & Amoris. Hi considerantes (ut habent verba Instrumenti publici) in præsenti civitate adesse Cineres D. Joannis Baptistæ, ob cujus preces & orationes putant statum præsentis civitatis regi & sustineri, anno MDXLI Sacello S. Præcursoris donavere duas statuas argenteas, unam D. Virginis, Jesulum inter manus tenentis; alteram Simeonis, brachia pandentis, ut hunc ab illa reciperet, quibus postea adjungi placuit tertiam S. Præcursoris, digito Christum Dominum demonstrantis. Sunt vero illæ eædem statuæ, quȩ hodiedum festis solennioribus in altari D. Joannis exponuntur, & subinde in supplicatione circumferuntur.

[431] Fruebatur summa libertate & pace Respublica Genuensis jam ab anno MDXXVIII, [Anno 1575 ad invocationē Sancti ingens repressus tumultus,] quod adscribendum vigilantiȩ & virtuti Andreȩ Doriȩ: verum anno MDLXXV omnia fuere perturbata; quando maximus tumultus inter cives exortus est, qui per multorum mensium spatium perseverans totam Reipublicȩ basim conquassavit, ac tantum non subruit. Legaverat Genuam Gregorius XIII Cardinalem Moronum, qui una cum aliorum Principum Oratoribus dissidentes civium animos conciliaret. Hic cum recte intelligeret, veram animarum pacem cȩleste munus esse; in Cathedrali ecclesia Sacrum solenne de sancto Spiritu decantavit, & ad implorandam in tam difficili negotio S. Prȩcursoris Protectionem, sacros ipsius Cineres una cum aliorum Sanctorum Lipsanis per urbem in supplicatione circumferri jussit, comitantibus Magistratu & civibus. Nec successu caruere preces: [novæque indulgentiæ ipsius altari concessæ,] tandem enim frendente erebo, pertinaces obduratorum animi placati sunt, evanuere suspiciones, & adversæ partes pacem iniere; atque ita rediit tranquillitas & pristina libertas Reipublicæ. His ad optatum finem feliciter perductis, idem Sanctissimus Pater elapso biennio, Altari S. Præcursoris, in favorem animarum defunctorum, omnes concessit Indulgentias, quas unquam Summi Pontifices diversis temporibus Romæ concessissent sacello S. Gregorii.

[432] Prius sacer ille Thesaurus intra arculam argenteam sparsus conservabatur: verum visum fuit Cypriano Pallavicino & Prioribus supradictæ Confraternitatis, [collecti in arcula argentea Cineres,] collectum sacculo serici rubri inclusum servare. Hic sacculus similiter includebatur arculæ argenteæ, quæ hanc gerebat inscriptionem: Divi Præcursoris Cineres atque Ossa, quæ in capsula argentea sparsa jacebant, Cyprianus Pallavicinus Archiepiscopus Genuensis, ac Jacobus Vivaldus, & Joannes Paulus Justinianus, & Consiliarii Sodalitatis, ejusdem Præfecti in hunc venustum modum componi curarunt, procurante Joanne Antonio Tacio MDLXXVI.

[433] Sacrorum Cinerum Translatio, quemadmodum Genuæ a temporibus Alexandri III & Innocentii IV recolebatur sub nomine Revelationis (ut supra dictum est;) ita etiam proprium habuit Officium, [Translationis Officiū,] quod in Cathedrali aliisque civitatis Ecclesiis recitabatur, etiam ante annum MCCXCII, quod postea in Synodo Provinciali anni MCCCLXXV Andreas Turrianus Archiepiscopus ad totam Diœcesim extendit, ut patet ex sequenti extracto.

[434] Cum Deus Ecclesiam nostram honore immenso extulerit, quando sacrum Corpus S. Joannis Baptistæ nobis quadam speciali prærogativa donavit; illum diem beatum, quo fuit ejus sanctissimum Corpus revelatum, [per diœcesim Genuensem,] scilicet Dominicam primam post Ascensionem Domini, debemus solemniter agere, & festis laudibus honorare ac celebrare. Quocirca statuimus & ordinamus, quatenus in omnibus Ecclesiis, quæ sunt in Civitate nostra, & suburbiis, & in tota nostra diœcesi, in Dominica supradicta fiat Festum, & totum Officium tam diurnum, quam nocturnum de Revelatione Corporis beati Joannis Baptistæ; ut ejus suffragantibus meritis, possimus hic Dei gratia perfrui, & in futuro æterna præmia promereri.

[435] Nunc vero Officium hoc opera Cardinalis Antonii Sauli Archiepiscopi, mandante sacra Congregatione Rituum, [dein per totum Dominium extensum.] reformatum & ita ab eadem approbatum est, uti & deinde a Gregorio XIV, cum Decreto pro tota Diœcesi. Denique concessio hæc extensa fuit per totum Dominium Reipublicæ anno MDCXXVIII ab Urbano VIII Pontifice: atque hæc dici potest quarta sacrarum Reliquiarum approbatio Apostolica.

[436] Cum vero in Sedem Archiepiscopalem successisset Alexander Centurio, [Arca aperitur & Reliquiæ visitantur an. 1592,] atque anno secundo Cathedralem ecclesiam visitaret; voluit etiam oculis lustrare sacratissimos Cineres coram Capitulo, ceteroque Clero ac Prioribus Confraternitatis. Apertis itaque primum arca ferrea, quæ validissimis seris custoditur; deinde & alia argentea (quæ illa est quæ ad portum depellendæ tempestatis causa defertur;) denique tertia minore opere moderno elaborata; extractus est sacculus ex serico rubro, in quo cernebantur sacræ Præcursoris Reliquiæ, partim in particulis Ossium, partim in Cineribus: & satiatis per horæ circiter spatium hoc pio spectaculo oculis, omnia reposuere, arcamque more solito sigillavere, coram Cancellario Confraternitatis, qui hac de re publicum fecit Instrumentum. Acta hæc sunt anno MDXCII, ut constat ex Actis Jacobi Sexini Notarii, VIII Januarii ejusdem anni.

[437] Ita reclusi permansere sacri Cineres usque ad annum MDLXXXXIX, quando Genuam advenit Regina Margarita de Austria, ex Germania in Hispaniam ad Regem Philippum Tertium, maritum suum transiens. [& 1599 spectante R. Margareta de Austria] Hæc hinc discedere noluit, nisi sacros Cineres venerata. Senatus itaque in hujus gratiam permisit Arcam ad majus altare deferri, ibique Matthæi Rivarobæ Archiepiscopi manibus sacrum illud Depositum fuit reclusum coram Regina: quæ videndo satiari vix poterat, [cui particula conceditur.] felicem inclamitans Genuam, quæ Thesauri tam pretiosi possessione frui merebatur tantumque pia ambitione potuit Regina, ut per Decretum Serenissimi Collegii, (quȩ res fuit sine ullo exemplo) earum Reliquiarum particulam dono acceperit, quam summa cum veneratione & gaudio secum in Hispaniam detulit.

§. VI. Sacrorum Cinerum cultus & miracula seculo XVII.

[438] Interim elapsi erant anni centum, ex quo Sacellum deauratum fuerat, [Anno 1604 Sacellum rursum deauratur.] tempusque hinc inde hujus splendorem abstulerat, ac fumus facularum lampadumque ibidem ardentium aurum omne denigraverat. Unde factum est ut de novo deauraretur anno MDCIV. Supra Coronam sacelli ad latus sinistrum hæc legitur talis facti memoria. Nicolaus Palavicinus, Augustini filius, & Joannes Baptista Doria filius Nicolai Joannis Jacobi filii, Priores, ex collatis civium suffragiis reficiendum curarunt, anno Salutis MDCIV.

[439] Neque prætermittendum est quod anno MDCXIII accidit, [Anno 1613 allatis ad portum Reliquiis] quando divina Majestas acerbiori flagello (id forte merebantur peccata nostra) civitatem afflixit, videbaturque divina Justitia precibus Protectoris nostri nolle interpellari. Etenim nocte præcedente diem XV Novembris, qui S. Martino Episcopo sacer est, sub horam octavam insurgens Africus, tanto furore mare conturbavit, ut nullus e senioribus similem tempestatem vidisse se meminisset. Erat tunc temporis portus ingenti navium multitudine repletus, inter quas sex supra nonaginta majores numerabantur, partim vacuæ, partim mercibus onustæ: florebant enim eo tempore, præsertim Genuæ, commercia. Fluctuabant interim in portu male tuto navigia in summo submersionis periculo. [periculosa tempestas repellitur] Dici non potest quantus esset horror in civitate, cujus jam omnes plateæ mari viciniores fluctibus operiebantur. Ad solitum refugium adversus instantem calamitatem recursum est, ita disposuit divina providentia, ut quæsita totius horæ spatio una ex clavibus, quibus solita medela servabatur, non reperiretur, absente ab urbe aliquot passuum milibus, qui hanc custodiebat. Tandem vero cum multæ naves periissent, allata est optata clavis, apertaque arca ferrea, extraxere argenteam, quam Sacerdotes impositam humeris ad portum detulere in Sacellum, ubi more solito recitatæ sunt preces ad Deum Sanctumque Protectorem; subitoque desiit ventorum impetus, & rediit mari tranquillitas.

[440] Cum vero experirentur locum illum, ubi arca exponitur tempestatis tempore, qui est in mole illa quæ portum claudit, [Arca prius in mole, deinde vero in propugnaculo exposita.] nimio periculo esse expositum; sæpiusque accidisse, ut plurimi, ventorum fluctuumque irruentium impetu, in mare protruderentur; visum est imposterum, sacros Cineres in simili calamitate ad propugnaculum deferre ejusdem portæ ferreæ. Erat ab integro fere seculo supra dictum Sacellum in latere veteris molis, conditum in honorem S. Joannis Baptistæ, a Principe Andrea Doria ex spoliis, quæ piratis Thurcicis eripuerat, ut qui in triremibus essent, sacrificio interesse & tempestatis tempore eo sacrosancti Cineres deferri possent, quod centum fere annorum spatio factum est, donec anno MDCXVIII, sacro die S. Marci Euangelistæ, cum Capitulum aliusque Clerus ad Cathedralem rediissent, a mole quo ex pervetusta consuetudine illo die pro Rogationibus majoribus advenerant; subito exorta tempestas eos coëgit viam relegere, una cum Arca S. Præcursoris: cumque jam prima vice esset exposita in propugnaculo, unde totum late mare detegitur, mox ventorum fluctuumque furor repressus est. Supersunt etiamnum qui meminerint oculis suis vidisse, sed eo tempore fluctum decumanum prodigiosæ altitudinis ex alto maris moli imminentem, exposita arca retrocedere, & quasi aspectum sacrorum Cinerum subterfugere.

[441] Interim abunde prospexit civium religio sacrȩ Sacelli suppellectili. [Sacelli supellex] Etenim anno MDCXIX pro altari pallium sumptuosum ex solido argento, opere anaglyphico affabre confectum est, cui ejusdem operis ac materiȩ adjuncta fuere candelabra quatuor ingentis altitudinis: magnus etiam cernitur argentearum lampadum numerus, diu noctuque ardentium, quarum una est molis ingentis, opere Maurico laborata, ac litteris Arabicis inscripta, quam Genuenses ex faro Maurico civitatis Almeriensis in Hispania, quando eam anno MCXXXXVII Barbaris eripuere ablatam, in victoriȩ suȩ trophȩum in loco hoc sacro suspendere. Est Sacellum hoc ex consensu scriptorum, [& ornatus.] & peritorum artificum judicio, inter antiquiora unum ex pulcherrimis totius Italiæ, multis statuis marmoreis per excellentissimos sculptores ad vivum confectis ornatum, quemadmodum & exterior facies tota candido marmore affabre cælato superba, digna meliore luce, quam sit illa quam habet hodie: a paucis enim nunc observatur, cum magna ex parte obtecta sit conopeo, sub quo Dux Reipublicæ Sacro interest. In hoc Sacellum novi Senatores cum primum Magistratum ineunt, ex antiquo more ingrediuntur, & ministerii sui auspicia S. Præcursoris auxilio commendaturi, Sacrificio assistunt, quod eum in finem Deo offertur.

[442] Manifesta etiam apparuit Sancti protectio anno MDCXXXX, quando novum in mare procurrens propugnaculum, ad portus securitatem conditum est. [Anno 1640 ingens tempestas] Festo namque Resurrectionis Dominicæ die mane improvisus adeo ac violentus irruit Africus, ut summam consternationem civitati attulerit. Erant sparsi ob festivitatem per templa cives. Absoluto itaque in Cathedrali summo Sacro, ad quod ingens multitudo Nobilium civiumque confluxerat, sacros Cineres in supplicatione ad portum detulere ad frænandum maris furorem; imposita vero sacra Arca propugnaculo portæ, profusis precibus, Sancti intercessionem implorarunt. Atque ecce, nondum finitis precibus, exortus est Corus ac deinde Aquilo; qui propellens per aëra Africum ac fluctus fluctibus collidens, toti civitati mirum insoliti atque aërei certaminis exhibuit spectaculum: at tandem statione sua excedens victus Africus, tranquillum mare atque ab omni naufragii periculo liberum reliquit. Ortus ille improvisus Cori ac deinde Aquilonis adeo fuit conspicuus & observatus, [ope Sancti sedata,] non modo ab iis qui erant in propugnaculo, inter quos & ego testis oculatus aderam, verum etiam a tota civitate; ut voce communi etiam infideles, qui in navibus aderant, miraculum agnoverint, idque sacrosanctis Cineribus adscripserint. Referunt autem Patres Theatini, quod ex præ alta horti sui pergula, pone monasterium S. Syri, orientem viderint Africum, cum tanto turbine, ut totam civitatem suam jam subversurus videretur: quodque eo momento, quo Arca supra portam apparuit, ad illius aspectum fugientem illum & terga dantem viderint. Evanuit igitur omne periculum quod eminebat non solum navibus, verum etiam novo in mare procurrenti propugnaculo: quod cum nondum esset perfectum, metuebatur ne dissolveretur, ac ruderibus portum impleret. Tantus vero fuit tempestatis furor, ut ad summitatem usque phari fluctus attollerentur, ac totum quandoque propugnaculum aquis tegeretur.

[443] Ut pro tanto beneficio gratias redderet Senatus, solita Translationis festivitate, Sacellum sacrum invisit, adstititque Sacro solenni & Concioni: [cui grates agit Senatus.] deinde Decreto perpetuo sancivit, ut imposterum in supplicatione Dominicæ in Albis, sacratissimæ Reliquiæ ad extremitatem propugnaculi veteris deferrentur, ibique in altari ad hoc constructo collocarentur, inter cantum musicum precesque Sacerdotum, quibus divinæ Clementiæ grates haberentur pro beneficiis per intercessionem B. Præcursoris obtentis; & supplicaretur pro firmitate novi propugnaculi & securitate portus. Præterea constitutum est, ut triremes omnes ac naves, quæ eo tempore in portu essent, & cetera civitatis portalitia, sacrum illum Thesaurum omnium tormentorum bellicorum explosione salutarent.

§. VII. De aliis quibusdam S. Joannis Baptistæ Reliquiis Genuæ servatis.

[444] Præter prædictos sacros Præcursoris Cineres, Genuensis Respublica possidet alias Reliquias ejusdem Sancti; [Os Brachii argento inclusum] unum scilicet ex ossibus quæ sunt inter cubitum & manum, cui circa eam partem quæ manui jungitur, etiamnum caro adhæret, sicca tamen & igne adusta. Non constat etiam hodie quomodo & quando ad hanc ecclesiam pervenerit. Fateor equidem inter capitula quæ anno MCCCLXXVII Regulis Confraternitatis ejusdem Sancti (quæ Devotio appellabatur) fuere adjuncta, invenisse me mandatum, quo præcipiebatur ut Brachium aliquod S. Joannis Baptistæ argento circumdaretur, his verbis: Item deliberaverunt, quod fiat consilium de quadraginta in quinquaginta de illis de Devotione melioribus electis, pro facto venerandæ Reliquiæ Brachii B. Joannis Baptistæ, in faciendo ipsum guarniri de argento honorifice & egregie. Firmiter mihi persuadeo, hic de illis, de quibus jam memini, Reliquiis agi; cum nulla alia similis in eadem ecclesia fuerit; atque inde conjicio agi non potuisse de illis quæ ex civitate Perensi, dum a Turcis capta est, servatæ & Genuam fuere allatæ, ac deinde per varias civitatis ecclesias divisæ anno MCCCCLXI, ut constat ex publicis instrumentis; dum interim os præd. integro fere seculo citius in Cathedrali fuerit.

[445] Hæ Reliquiæ longo annorum spatio, ullo honore ac cultu latuerunt; donec anno MDCXIII, [quod longo tempore latuerat, inventū fuit anno 1613] die XXIX Decembris, qui incidebat in Dominicam; quando fieri debebat supplicatio immaculatæ Conceptionis D. V. propter aëris inclementiam in hoc tempus dilata, fuerunt inventæ. Cum enim Vice-Cancellarius Reipublicæ & Sacrista ex capsa extraherent sacrum Crucis Lignum, quod circumferri per civitatem debebat; eos invasit curiositas aperiendi arculam ligneam cornu nigro obvolutam, quæ eodem in loco publicis clavibus custodiebatur. In hac invenere pretiosas illas Reliquias cum hac inscriptione: Os cum carne Brachii B. Joannis Baptistæ, una cum aliis quibusdam, quæ operæ pretium existimo hic recensere.

[446] Os pectoris S. Petri Apostoli, hæc ei inscriptio; [una cum aliorum Sanctorum Reliquiis,] uti & alteri, Os maxillæ S. Stephani Martyris. Os S. Mercurii argento circumdatum, cui litteris Græcis inscriptum erat, Iste est S. Mercurius. Os capitis S. Timothei discipuli S. Pauli, argento circumdatum, cum inscriptione Græca, Os capitis S. Timothei discipuli S. Pauli aliaque quibus similiter inscribebatur, Digitus S. Mariæ Magdalenæ: Ossa SS. Cosmæ & Damiani: Os S. Pantaleonis. Præterea ibidem aderat charta, quȩ continebat plurimas sacrorum Ossium particulas, cui inscriptum erat, Istæ sunt Reliquiæ, & nescimus de quibus Sanctis sint. Hierotheca, cui inerat sacræ Crucis particula. Agnus Dei, qui una parte Redemptorem nostrum, ex altera sacram Crucem referebat. Agnus Dei ex una S. Joannem Euangelistam, ex alia S. Danielem. Agnus Dei aut tabella quadrata, cui litteris Græcis inscribebatur, Iste est S. Nicolaus. Alia tabella quadrata cum hac inscriptione Græca, Iste est S. Georgius. Numisma cui ab utraque parte inscribebatur, Iste est Crucifixus D. N. Jesus Christus.

[447] Paulo post sacratissimum hoc Brachium inclusum fuit novæ hierothecæ argenteæ formæ quadrangularis, ea ratione, ut a quatuor partibus per medium purissimi crystalli conspici posset; [includiturque arcæ sacrorum Cinerum:] custoditurque intra eamdem arcam, in qua urna sacrorum Cinerum conservatur sub novem diversis clavibus, quarum unam habet Serenissimus Dux, octo reliquas duo Priores Confraternitatis ejusdem Sancti. Quando tamen paratur solita in Dominica in Albis Supplicatio, extrahuntur prædictæ Reliquiæ ex illa arca, pegmatique impositæ ad Sacristiam majorem deferuntur. Hic urna sacrorum Cinerum alteri arcæ multo majori includitur, supra quam imponitur præfata hierotheca cum sacrosancto Brachio, pro veteri statua ejusdem Sancti, quæ prius eo in loco solebat collocari: atque ita Sacerdotum humeris per civitatem circumfertur, præcedente Clero Regulari & Seculari, subsequente vero Serenissimo Principe, cum magno civium comitatu.

[448] Arca hæc in qua sacri Cineres circumferuntur, pulcherrima est ac sumptuosa: [hujus elegantia & fabrica.] tota est ex argento deaurato: at opus materiam multum superat: plurimarum enim pyramidum labore Gothico artificiose in altum surgentium apices, elegantissimæ coronæ sacrum hoc Mausolæum circumdantis speciem referunt. Quatuor Arcæ facies præcipuas vitæ Præcursoris mortisque historias ac Corporis combustionem exhibent, figuris adæquate extantibus, ac tanto artificio conflatis, ut admirationem moveant conspicientibus. Confectum fuit ornamentum hoc anno MCCCCXXXVII, quando Confraternitatis Priores erant Lazarus Vivaldus & Joannes de Pasiano, ut constat ex memoria huic inscripta ab Auctore, artis Anaglyphicæ magis, quam Latini idiomatis perito, his verbis; Hoc opus factum fuit tempore Prioratus D D. Lazari de Vivaldis, & Joannis de Pasiano anno MCCCCXXXVII, die III Maji, & Teramus Danielis fabrofabrichavit. Ne vero incurram defectum eum, de quo antiquos Genuenses scriptores accusavi, qui res plurimas ad sacram & civilem historiam pertinentes per incuriam adscribere neglexerunt; juvat hic adjungere res duas, quæ nostro tempore accidere.

[449] Anno MDCXLI, ubi innotuit serenissimo Senatui in ecclesia Collegiata S. Romuli, vulgo dicta S. Remi, [Anno 1641 inventus ut putant digitus.] custodiri digitum gloriosi illius Sancti, jussit eum mox Genuam adferri: utque rei veritas indagaretur, omnis diligentia adhibita est. Relatum autem fuit, quod Constantius Nivellus, ejusdem ditionis, eum parvulæ thecæ inclusum acceperit, ita depositum a sene quodam Armeno, quem una cum duobus sociis, navi sua Barcinone in Italiam transvehebat. Jam vero cum nocte quadam orta tempestate naufragium passi essent, circa locum qui Cervus dicitur, dolose hierotecam retinuerit, fingens eam cum pecunia, quæ in navi erat, per naufragium periisse, quamquam omnes qui navi vehebantur natatu evasissent: quod Armenus summopere inde afflictus fuerit, monstraritque Præposito ecclesiæ aliisque regionis illius scripta quædam, per quæ constabat quid perditum esset; quod Constantius deinde redux in patriam Ecclesiæ Collegiatæ ejusdem loci has Reliquias in depositum consignaverit, reservata sibi facultate recipiendi si placuisset. Hæc relatio facta fuit ab ipso Constantio aliisque, qui hac super re a Cancellario Reipublicæ fuere examinati. visum est interim prudentissimis Senatoribus retinere Digitum prædictum, ac reponere in capsa, in qua sub clavibus publicis custoditur samosa illa pelvis, donec dignabitur divina bonitas ulteriorem lucem veritatis & certitudinis effundere. Digitus ille instructus est auro purissimo, in formam cylindruli more orientali subtilissime elaborati, quod multis foraminibus pervium oculis exhibet os sicca pelle etiam vestitum. P. Joannes Baptista Nocetus Societatis Jesu, homo multa eruditione & Græcarum litterarum peritia illustris, scriptum breviaturis Græcis in eo opere invenit hunc sensum, Digitus Joannis Præcursoris.

[450] Denique homo magni nominis, cum per multos annos apud se domi haberet exiguam particulam sacrorum Cinerum, [Retinens aliquid ex sacris Cineribus, infortuniis afflictus,] licet summa cum religione; tandem tamen animadvertens multa infortunia toto illo tempore sibi accidisse, prudenti conjectura ejusdem retentioni ea adscripsit. Decrevit itaque re sibi tam chara se spoliare, & obedire admonitioni indignantis sibi Præcursoris, clanculumque hierothecam ex argento deaurato tradidit Eminentissimo Cardinali Duratio Archiepiscopo: [id referre cogitur anno 1646.] qui hanc sigillo suo consignatam, ex decreto Serenissimi Collegii, cui rem manifestaverat, aliis sacrosanctis Cineribus apponi jussit XVIII Augusti anni MDCXLVI, coram Domino Julio Cæsare Borea Vicario Generali: atque hac de re factum fuit Instrumentum publicum a Joanne Antonio de Andrea, Notario & Cancellario Confraternitatis ejusdem Sancti.

[451] Cum magis pacifica possessione & meliori fortuna fruituri notabili S. Præcursoris Reliquia, [Sanguis S. Joannis Baptistæ] Marcus Antonius Doria Princeps D. Angri, quæ ab ipso ac tota ipsius familia non minus Christiana pietate quam nobilitatis divitiarumque splendore, illustris supra omnes terrestres thesauros jure merito æstimatur. [festo Decollationis fluidus] Est autem ea particula sacrosancti Sanguinis intra ampullam vitri transparentis, qui singulis annis a primis Vesperis festi Decollationis usque ad finem Octavæ liquidus & sensibiliter fluidus conspicitur; cum per totum reliqui anni cursum sit congelatus, [creditur ex eo esse] durus & immobilis. Est vero pars illius qui Neapoli in Ecclesia S. Joannis in Carbonara reperitur, in quo annis singulis idem ille effectus miraculosus cernitur; quemadmodum & in eo qui conservatur in ecclesia S. Georgii ejusdem civitatis.

[452] Refert Gregorius Turonensis de gloria Martyrum lib. 1 cap. 12, quod cum Joannes Baptista astu Herodis per Herodiadem uxorem fratris in carcerem colligatur, tunc temporis a Galliis matrona quædam Hierosolymam abierat, pro devotione tantum, ut Domini & Salvatoris nostri præsentiam mereretur: audiens autem quod beatus Joannes decollaretur, [de quo Gregorius Turonensis.] cursu illuc rapido tendit; datisque muneribus supplicat percussori, ut ei sanguinem defluentem colligere permitteret. Illo autem percutiente, matrona conchulam argenteam præparat, truncatoque Martyris capite, cruorem devota suscepit, quem diligenter in ampulla positum, in patriam detulit, & apud Vasatensem urbem, ædificata in ejus honore ecclesia, in Sancto altari collocavit, aitque quod suo tempore annis singulis idem fieret miraculum. Credi potest quod ex eo sit, tam quod Neapoli in prædictis duabus ecclesiis conservatur, quam id quod habet Genuæ supralaudatus Antonius Doria in suo Oratorio, privato quidem, sed magnifico.

[453] Juvat hic subnectere aliud recentius miraculum ad nos Genua transmissum anno MDCXCIV, die XXVII Novembris, quod ita habet. [Anno 1694 rursum sedata tempestas,] Die Jovis XXV Novembris sub ortum solis tam sæva hic inhorruit tempestas, ut ab annis triginta nulla sciatur tam horrida sæviisse, cum causa fuerit ut naufragium in ipso portu fecerint tria navigia grano, duo vino, unum oleo onusta. Sed placuit Majestati divinæ hinc gloriam suam & S. Joannis Baptistæ augere: hujus quippe Cineres sacri vix portati fuerunt, opis cælitus impetrandæ causa, in propugnaculum portus; cum continuo venti ponere ac mitescere mare ita cœpit, ut plures aliæ naves, quæ jamjam & ipsæ mergendæ erant, periculum evaserint.

[454] Anno Vero MDCC, XXV Septembris, recentius aliud ad nos transcriptum est a P. nostro Joanne Stephano Flisco. [uti & anno 1700] Ante menses aliquot orta ingenti procella, cum vidisset Nauclerus quidam acatholicus solicitudinem nautarum, ut de more sacri Cineres deferrentur ad portum, & risisset eorum (ut credebat) simplicitatem: ut oculis suis subitam vidit mutationem (ipsius enim navis maxime periclitabatur) pecuniam cum aliis naucleris contulit, ut nova lampas argentea conficeretur, quæ continuo ardet ante sacros Cineres.

CAPUT VII.
Apparitiones quædam sancti Baptistæ.

§. I. De ea, qua Sanctus mandavit sibi ad Pontem-curvum ecclesiam condi.

D. P.

[455] Aquinum inter Campaniæ civitatem Episcopalem, & Lirim fluvium, modico utrimque intervallo jacet oppidum, Pontis-corvi, [Ecclesia fundata anno 1137] seu curvi nomen habens, quod veteres Fregellas fuisse volunt aliqui. Huic circa seculi XII initium Archipresbyter præfuit Grimoaldus quidam, inter Sanctos commemorandus ad XXIX Septembris; jam nunc autem ut talis indicatus, [S. Grimoaldo Archipresbyteratū Montiscurvi,] ad XXII & XXIX Maji, quibus coluntur ejus duo fratres, SS. Fulcus & Eleutherius, de quorum ætate posthac poterimus certius, quam tunc fecimus, pronuntiare. Etenim Grimoaldo incitante populum, ad fabricam sibi cælitus demandatum anno MCXXXVII jactus dicitur primus in fundamentum novæ ecclesiæ lapis, a Guarino Aquinatium Episcopo, cui Petrus Diaconus Cassinensis circa annum MCXXV teste Ughello inscripsit Vitam S. Constantii, [& Guarino Episcopatum Aquini tenentibus,] Episcopi etiam Aquinatis seculo VI, quam utinam pro I Septembris contingat integram reperiri! nam hactenus solum habemus ejus partem. Utinam etiam inveniatur in idem tempus Vita præfati S. Grimoaldi, quam breviter a se conscriptam indicat Guarini successor, hactenus nobis Anonymus, qui prætitulatam revelationem consignavit litteris, ad posterorum memoriam.

[456] Anonymus dixi: non quia ignotus est Guarini successor immediatus, qui sederit inter hunc & Reginaldum, pro anno MCLXXIX dumtaxat notum & superstitem usque ad MCXCII (medium autem concipere suadet tot annorum spatium) sed quia difficile est divinare, quis, ex reliqua apud Ughellum serie, tali scriptioni manum admoverit: omnes enim in eam relati usque ad annum MCCXCVII, Monachi & fere Cassinenses fuerunt, sicuti etiam prægressi quatuor; inter illos enim tunc vel maxime florebant studia litterarum. [tempore Alberti Archipresbyteri ibidē,] Nec ad discernendam propius scriptoris ætatem, quidquam facit Dominus Albertus, sumptu cujus, ut dicitur Lectione III, præsentium domorum fabrica fere tota consurgit: non enim hic intelligitur fabrica ecclesiæ, quam credibile est paucis mensibus vel saltem annis absolutam fuisse; sed domus Archipresbyteralis & Clericorum dictæ ecclesiæ servientium, quæ potuit diu post ecclesiam inchoata, necdum consummata fuisse. Longius certe tempus elapsum indicat eadem Lectio III dum ecclesiam laudat, quæ hodie erecta conspicitur.

[457] Igitur deposita cura cognoscendi nominatim Scriptoris, [sicut hic datur ex Ms. in 9 Lectiones diviso.] satis ei ad auctoritatem conciliandam sit dignitas Episcopalis, & ætas non valde remota a rebus narrandis. Potest etiam nonnihil ad rem facere, quod scripta de rebus istis Relatio in veteris Montis-curvi Legendario litteris (ut vocant) Longobardicis, reperiatur ad usum Matutini Officii cum proprio uno Responsorio & Hymno, divisa in novem Lectiones: sed tam insulse facta est ea divisio, nulla habita ratione periodorum apte terminandarum, ut appareat non esse a primo auctore; cui etiam imputari non debeant ipsius Codicis hiatus & menda tam frequentia, ut necesse habuerim per conjecturam supplere quædam, corrigere alia, ne nimium iis gravaretur lector. Aliter ego contextum dividam continuando jam cœptos numeros, totamque relationem hic partiar bifariam; sic ut pars prior, hunc Paragraphum prosequens, revelationes contineat; secunda, in miraculis eo loci patratis consumatur, faciatque Paragraphum alterum; prius tamen memorandus Silvester Ayossa, Presbyteri Capua; cujus diligentia præcitati Ms. ecgraphum duplex, ante hos fere XL annos, ad manus nostri Bollandi venit.

[458] Prima Lectio, sumpto altius de Angelis lapsis exordio, sic incipit. Multifariis perversitatum generibus, & importunæ pravitatis instantiis, quibus adversus genus humanum indefessus sedule insurgit hostis antiquus, [Dæmones humanæ felicitatis invidi] evidenter ostenditur, quod odii facibus inflammetur, aculeisque invidiæ urgentibus torqueatur; eo quod homo de lutea [corpus] ferens materia, & in imo terrarum positus, cælos conscendat; illamque summam beatitudinem obtineat, quam ipse in pura & spirituali natura in cælo creatus, humilitate retinere nescivit. Merito namque superbiæ suæ, de empyreo, id est de cælo igneo in quo erat, cum aliis dejectus est in istum aërem caliginosum, cum universis suæ pravitatis consortibus, ut Joannes in Apocalypsi ait; Draco de cælo cadens secum traxit tertiam partem stellarum. Quia lucifer, major aliis, non cecidit solus; sed cum eo alii multi, qui ei in malitia consenserunt, illosque cadentes hoc caliginosi aëris [chaos] a excepit. [& partim in aëria regione hærentes,] Nec enim concessum est eis habitare in cælo, qui clarus & amœnus est locus; nec in terra nobiscum, ne nimis homines inescarent; sed juxta Apostoli Petri sententiam, In carcere caliginoso: qui quidem carcer eis usque ad tempus judicii deputatus est: post judicium vero in baratrum detrudentur inferni, ad vocem Domini, dicentis, Ite maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus.

[459] Credibile tamen est & verisimile videtur, quod aliqui eorum jam sunt in inferno, vel quod illuc descendunt quotidie ad cruciandas animas, [partim ad inferos retrusi cum Lucifero,] quas ipsi deducunt in infernum & detinent cruciantes. Quod autem multorum animæ illic puniuntur, ex eo constat, quod Christus descendens ad inferos, justos qui ibi tenebantur eduxit, impios illic reliquit; juxta illud Prophetæ, Quod omnis violenta prædatio cum tumultu, & vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem & cibus ignis. Lucifer autem demersus in infernum creditur, ibique dicitur religatus ab eo tempore, quo in deserto & in passione Christum tentavit, & victus ab eo discessit. [non nisi sub finē mundi solvendo,] Primum quoque hominem ab eo tentatum esse dicunt, & victum; sed ab homine secundo, id est Christo, superatum & in inferno detrusum usque ad Antichristi tempora; quando erit quod in Apocalypsi legitur, Solvetur satanas de suo carcere; cum consummati fuerint anni mille, & exiet & seducet gentes; eritque tanta tribulatio, ut, si fieri potest, movebuntur etiam electi. Dabitur ei potestas tentandi homines, quos modo habent sibi complices, qui cum illo ceciderunt, sicut dictum est in caliginoso carcere pendentes.

[460] Assumunt aliquando corpora tenuia & spumalia, in quibus b pati possunt; nec tamen per mortem dissolvuntur propter aëreorum corporum naturam qua vigent: homines tentare pro naturæ subtilitate possunt, si ab Angelis bonis & ab ipso Deo non prohibeantur. Obstinati vero adeo sunt in malitia, [hominibus interim diversimode molesti sunt,] quod bonam voluntatem habere seu [bonum] velle non possunt: unde ad malum semper prompti, semper hominibus nocere contendunt: quorum voluntas cum prava sit, actusque perversus, & de consideratione sui casus, & tantæ beatitudinis amissione stimulati; gravique invidiæ, de assensu hominis ad gloriam de qua ipsi ceciderant, ardore succensi, callidas hominibus insidias diversis nisibus parant. Deus tamen justus & summe bonus, ex æquitate justitiæ, & bonitatis pietate, machinis perversitatis eorum munimen suæ benignitatis opponit; ut quod in hominum detrimentum & ruinam ipsi moliantur, summa bonitas Deus in commodum eorum, & salutis exaltationem pie convertat.

[461] Tempore quo Siciliæ, Apuliæ Terræque-laboris, [Ita tempore Rogerii R.] Rogerius c Rex inclitus, Magnificus triumphator, glorioso bello triumphalique victoria pacem in Italiæ ferme finibus obtentam, juvante Deo reformaret; cumque adhuc hostes pacis jussa regalia in montanis confugiis retractarent; essetque pax rudis & pendula, prædonum rapaciumque mentibus odiosa; vir quidam pauper & simplex, Pontecurvensis genere, nomine Joannes, trahens a Melle cognomen, in finibus Pontis-curvi, juxta d flumen, terram quamdam, ligone quoad poterat, scindere satagebat. Hunc solum, agrali opere solicite incumbentem, versutus hostis diabolus in humana effigie aggressus est. Erat siquidem fluminis in margine, [a dæmone solicitatus rusticus, pauper,] prope eum non parvus salicis truncus, cui Satan superinsedit, argenteam cuppam manibus bajulans: cœpitque virum blando ad se allicere sermone; plurimaque sibi offerens ore falsidico, pluriora studiosius promittebat. Vir autem egestatis extremæ potitus, & quotidiano gravis rastri labore depressus, inter gaudium positus & timorem, argentum cupiens, fidem promissis adhibens, horrida & insolida abhorrens; locum considerans, præcipitium timens; inter spem & timorem cœpit non modicum ire solicitus.

L. II.

[462] Sed Dei omnipotentis pietas copiosa, quæ humilia rescipit & pauperes beatos dicit; qui se transformat in pauperem, oblatumque pauperi utpote sibi tributum centena multiplicitate rependit; qui [misereri] pauperi præcipit & inopi, & animas pauperum salvas facit e; Præcursorem suum atque Baptistam, beatissimum videlicet Joannem, ad unius liberationem direxit; [a S Joanne apparente liberatur;] quem ad annuntiandam gentium redemptionem multo ante transmiserat. Et Sanctus virum miserrimum, jam vadentem, jam jamque diabolo appropinquantem, sacra manu præripuit, & a proposito mortiferæ gradationis avertit; maligno torvoque spiritui maledicens & comminans, cum tanto aquarum sonitu, verbi solius impulsu, illum ad fluminis ima demersit, ut ulterius a viris quampluribus auditum fuisse memoretur.

[463] Vir autem, his quæ viderat stupidus, in iis quæ vitaverat gavisus, ore tremulo & voce submissa, inquit ad Sanctum; Quisnam es Domine? Quis es amantissime, per cujus præsidium tam vicinum vitare merui præcipitium? Et Sanctus illi; Ego sum Joannes Baptista, ut te de Sathanæ insidiis liberarem, de faucibus Behemoth te eruerem, qui me præsente de ore inferni plurimos eripuit, a cruciatibus dæmonum me vidente non parvam multitudinem traxit. Additque illi, dicens: Vade ad Grimualdum Archi-presbyterum Pontis-curvi festinus, [jubetque eo loco sibi extrui ecclesiam,] & exhortare illum, ut tribus te operationibus exerceat, quas incepit: in quibus si perseverare studuerit, dono largitoris superni coronam vitæ recipiet cum electis: sicque studeat, sicque populum exhortetur, ut in hoc loco domus meo nomini construatur, in qua vota fidelium persolvantur, & in qua Dominus meus Christus corporum animarumque languoribus conferat solita benignitate medelam.

[464] His dictis, tenues dilapsus in auras, discessit; mansitque diu vir fractus & hebes. Mira Dei virtus, mira potentia, quæ invisibilia, cum habet in beneplacito, visibilia ostendit; & e converso, visibilia cum vult invisibilia reddit; [cujus Angelicæ excellentiæ digne laudandæ] cælicolarum & terrigenarum spiritus ad impletionem ministerii sui Angelos (id est, nuntios) facit, juxta illud Prophetæ. Qui facit Angelos suos; spiritus, & ministros suos ignem urentem. Angelis quidem comparati sunt a Domino spiritus hominum [carne] absoluti, cum Saducæis de resurrectione dubitantibus ait; In resurrectione autem nec nubent nec nubentur; sed erunt sicut Angeli Dei in cælis. Quamquam B. Joannes ipse sit Angelus, a Deo parte unico suo filio repromissus, cum dicitur; Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. Sed sive Angelus, ut ore Dominico asseveratur; sive homo, prout ab hominibus & sacris Scripturis asseritur, assertione cujuslibet annotetur; dignis est copiosarum laudum præconiis attollendus, meritorumque ingentium prærogativa venerandus.

[465] Nullus, ut arbitror, Angelorum ad præparandas Unigeniti filii Dei vias, majoris dignitatis ministerio proluxit: nulli unquam Angelorum vel hominum majoritatis & meriti excellentius testimonium majestativa Domini veritas ipsa perhibuit. [imparem se agnoscit Scriptor.] Sed quisnam ego? quæque tanta præsumptionis temeritas, ut de beatissimo Ioanne Baptista loqui aggrediar? de secretario & assessore cælestis Sponsi eloquar; in cujus laudum serie prosequenda, Sanctorum, arcana cælestia penetrantium, studia defecerunt, Doctorumque excellentium studiosissima ingenia minus habentia reperta sunt. Nec laudis tripudio eget humano, qui a conditore cunctorum & omnium Domino, a prudentia divina universus est hominum filiis antemissus, indicibilis laudis eminentia præsignatus. Nec fuit hoc religiosa Domini Alberti puraque intentio, sumptu cujus & arbitrio præsentium domorum fabrica fere tota consurgit, & possessionum non modica pars, pauperum usui famulatura [accrevit]; nec suasit viri spiritualis & cælestis curiosa precum instantia; non nisi ut apparitionem Baptistæ Domini & Præcursoris, quam superius, licet aspero & inculto sermone prosecutus sum, & miraculorum saltem particulam fidei assertione prosequendam, stylo quo possem, veridico tamen, posterorum memoriæ derelinquam, quæ Omnipotentia divina in laudem sui Præcursoris exercuit; hominumque miseratus angustias, piis pie, propriis propria dignatione subvenit. Ad propositæ igitur narrationis seriem nostræ mentis studium revocemus.

L. IV.

[466] Postquam relictus ab utroque spiritu est Joannes ille, cognomine Mel, ab intimis cœpit præcordiis anxius cogitare, quid ageret; secum in prætorio cordis, [Ad visionē manifestādam rustico cunctante,] in palatio mentis agebat dicens; Tegamne silentio, quod Sanctus mihi propalandum tam constanter injunxit? Celabo silenter tantam beneficiorum immensitatem, quam sua mihi gratia contulit Sanctus? Erone ingratus beneficio? ineptus vitæ donatori, inobediens ei, qui me de interitu corporis liberavit? qui me de faucibus pallidæ mortis eripuit? Silendum quidem non esse fateor, ac clamandum mihi potius fore contestor: sed in faciem mihi adversitas objicietur fortunæ, in fronte mihi extremæ paupertatis calamitas opponetur: arguet mendacii me incredulus populus; propulsandæ causa inediæ, commodique captandi, esse [prætextum] cernui asseverabunt.

[467] Dum hæc intra se diu mentis cubili tacitus volvit, dum multis cogitationum fluctibus hæsitat, juxta Apostolum Jacobum, factus est similis fluctui maris, qui a vento movetur & circumfertur. [alteri apparet Sanctus & jubet quæri pictorem,] Præposuit vir incipiens æternæ vitæ commodis verecundiam temporalem, texitque diebus paucis visionem glorificam, præsumpsitque aliquamdiu visionem non exequi salutarem. Redemptor autem, qui hominum saluti semper invigilat, qui talibus quos redemit, Angelorum & Sanctorum custodiam parat; eumdem beatissimum Baptistam Joannem [misit] ad quemdam virum de Ambrifia, f Projectum nomine nocte una apponens vocem, eique per visum sic locutus est: [rusticum vero reprehendi.] Vade concitus Pontem-curvum, & ei quem in ingressu civitatis habueris obvium, dices: Mandat tibi per me divus Baptista Joannes, ut Ecclesiam quam suo nomini ædificaturi sunt Ponte-curvenses, propria tu ipse manu depingas, imaginumque sacrarum decorem apponere non retardes. Exinde, postquam civitatem fueris ingressus, virum quemdam reperire studeas qui dicitur Joannes Mel; eumque de incredulitate duriter exprobrabis, eo quod visioni nostræ commonitus obedire contempsit, quæcumque illi post primam apparitionem injunxeram: & quod immemor beneficiorum Dei, laudi ejus gloriam non dedit.

L. V.

[468] Vir autem de g Ambrifia, Sancti salutaribus monitis impiger acquievit; surgensque diluculo, arrepto baculo, Pontem-curvum recto itinere gradiebatur. At in suburbii mœnibus pontis medio virum quemdam reperit: a quo post salutationem, quonam vocitaretur nomine perquisivit. At ille, Robertum pictorem me, [Inventus pictor promptum se exhibet;] inquit, appellant. Cum vero id Ambrifianus audisset, illico intellexit hunc esse, quem Sanctus inveniendum fore prædixerat: acceptaque visionis fide plena, factus etiam animosior, promptiori alloquio inquit ei; Mandat tibi beatissimus Dei Præcursor, Ioannes Baptista, ut ecclesiam ei depingas quam Ponte-curvenses propriis in finibus nomini suo ædificabunt. Vir autem plurimum exultavit in nuntio, & id quod fuerat admonitus voluntaria pollicitatione spopondit. Præcessit itaque Ambrifianus, urbemque ingressus, Ioannem Mel comperit; quæque illi fuerant injuncta serio propalavit.

[469] Iis auditis Ioannes ille incredibili lætitia exultavit, quodque ipse clanculo aliquibus cum rubore detexerat, ne (ut dictum est) velut impostor in posterum ob ineditum confutaretur ut mendax; exhortatus in socio, jam nullam annectens morulam, cœpit gaudens voce præconia, quod ei Sanctus injunxerat acclamare: apprehensoque per manum viro, facie hilari, gressu celeri, ad Archipresbyterum pariter tendunt; [& cum rustico adit Archipresbyterum:] cunctaque illi enarrantes per ordinem, prout jussum fuerat, ei fideliter exposuerunt. At ille, ut erat mitis, benignus, simplex & suavis, audivit: & fidem plenam factis præceptionibus adhibens, quidquid sibi a B. Joanne mandatum fuerat, pectori adstrinxit, & animo grandi, ac corde puro studuit unanimiter adimplere. Nam in tribus operationibus, ad quas eum B. Joannes voluit animari, jejunii videlicet, orationis ac eleemosynæ, ita se devotum exercuit, sicque se laudabiliter informavit, ut anno septimo post carnis molem depositam, per eum plurima dignatus sit Dominus operari, quæ nos summatim in parvo libello perstrinximus [posterorum memoriæ] relinquenda: in commonitione autem populi & studio Ecclesiæ construendæ ita se promptum & exercitatum exhibuit, ut in exhortatione in talis operis exercitio, Bezeleel aut Ooliab potuerit æstimari.

[470] Populus ergo monitis illectus, minis territus, sermone concitatus, animo pari, voluntate concordi, unanimiter currit; & anno Domini MCXXXVII Episcopali consignatione, ac lapidis positione a Domino Guarino, [quo adnitente jaciuntur fundamenta] recolendæ memoriæ Aquinate Episcopo, prædecessore nostro, humiliter implorata, & prout sacrorum Canonum institutionibus cautum est, solenniter accepta, prope locum quo prædicta apparitio cælitus est exhibita, ecclesia quæ hodie erecta conspicitur, devotione plena ædificatur: nam ipso eodem loco, quem beatissimus Christi Baptista sacris calcavit vestigiis, propter fluminis alluvionem, nullatenus construi potuit. [anno 1137.] Ob illius tamen vestigiorum reverentiam & tantæ Visionis memoriam conservandam, arcus est fabricatus lapideus, & sub ipso erectum altare, in quo Domino summo Sacrificium laudationis offertur h.

ANNOTATA D. P.

a Ita suppleo sensum & spatium, vacuum relictum in ecgraphis, sicut antea supplevi verbum in originali deficiens, neutrum posthac scrupulose distincturus, sed alterutro casu parenthesi [] usurus.

b Hæc fuit plurium Theologorum de dæmonum per ignem cruciatu sententia, accepta ex Augustino.

c Rogerius Comes, Simoni fratri succedens an. 1102, Ducatum Apuliæ primum occupavit anno 1127, Rex Panormi coronatus 1129: ipsa autem visio potuit an. 1156 fuisse facta.

d Ipsum verosimiliter Lirim.

e Hic interponitur Responsorium: Baptista Christi beate Joannes, adjuva nos, qui tuam apparitionem colimus: & dona nobis frui donis cælestibus. ℣. Qui in hac die cuidam homini apparuisti, & eum de diabolica suasione liberasti. Adjuva nos &c. Præter hoc alia nulla Responsoria notantur; eo quod verosimiliter fuerint ex ordinariis festi Decollationis sumenda. Hic autem nota quam inopte fiat sectio periodi, necdum absolutæ.

f Utrumque ecgraphum, (utique ex autographo) nominabat Projectum: sed Ayossa utrobique correxit Robertum; sed mox apparebit distinguendos illos fuisse. Pons-curvis autem, civitas dici videtur propter amplitudinem, qua jam tum forte Aquinum superabat vel æquabat.

g Quantum distet Ambrifia, Topographicis ignota tabulis, Aquinates doceant.

h Placet hic apponere Hymnum positum ad calcem Lectionis nonæ; qui licet nec metricus nec rhytmicus sit, nonnullos tamen modulos cantui aptos servat; & fortassis in Dedicatione ecclesiæ compositus, Auctori historiæ ejus præluxit ad eamdem fusius explicandam.

HYMNUS.

Christi Præconis veneremur diem,
      Nos in hoc templo sibi consecrato
      Consona voce pariter canendo
                  Laudes dicamus.
Hodie namque Domini Baptista
      Per Dei jussum venit in hunc locum,
      Atque præcepit Domum consecrari
                  Nomini suo.
Rusticus quidam dum hic esset solus,
       Cum suo rastro terram pervertebat:
      Subito malus spiritus accedens,
                  Illum vocavit.
Argenti cuppam manibus gestabat,
      Ipsum clamando multa promittebat,
      Dicens, Huc veni, & te donis multis
                  Valde ditabo.
Mox egens ipse tentus paupertate
      Ire volebat, sed timebat amnem:
      Nam si profundo teneretur aquæ,
                  Vitam finiret.
Sanctus repente Domini Baptista,
      Cito festinans illum liberavit;
      Ac suo jussu spiritum malignum
                  Mersit in unda.
Illico Christi Domini Præcursor
      Rusticum Clero Pontis-curvi misit,
      Ut sibi templum facere festinet,
                  Illo in loco.
Quibus auditis gaudio repletus
      Clerus, & omnis populus in unum,
      Domum præfatam digne construxerunt
                  Sancto Joanni.
Gloriam Trino resonemus Deo,
       Qui talem nobis tribuit Patronum,
      Ut suam largam veniam det nobis,
            Nunc & in seclum, Amen.

§. II Miracula S. Joannis Baptistæ in Ponte-curvo.

L. VII.

[471] In ipso ecclesiasticæ structuræ a principio, dum fundamentum jacitur, [Dum fabricatur ecclesia, plura fiunt miracula.] materiæ ad opus reliquum necessariæ præparantur; fama tam gloriosæ apparitionis diffunditur, celerique volatu totam peragrans viciniam, divino siquidem impulsa spiramine, grata cœpit haberi, & celebris mentibus omnium, plena devotione gloriosa. Fit ergo unanimis ex finitimis habitationibus populi cum exultatione concursus, languentis maxime, ut dono gratiæ, meritis Baptistæ Domini, copiosis in sui exhibitione, reddita sospitate potiretur. Et quia spes innixa cælestibus, fidis Christi promissionibus alligata, nec fraudari potuit, nec unquam cassa prosterni; exuberante divinæ pietatis opulentia, sanitates sunt inibi quampluribus varie infirmantibus restitutæ; & ad lacrymosas acclamantium petitiones, munere piæ miserationis indulta. Nam veniens ad locum, [Adolescens toto contractus corpore] ubi recens adhuc jacti fundaminis structura præminebat, adolescens quidam, Campanus genere, nomine de Castello quod dicitur Ripa, diu inibi Præcursoris Domini auxilium animo æstuanti lacrymosis precibus efflagitavit; quatenus ex abundantia meritorum Intercessoris dignissimi, apud immensitatem propitiationis divinæ, mi