Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April III           Band April III           Anhang April III

22. April


DIES XXII MENSIS APRILIS.

SANCTI QVI X KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Apelles, Episcopus Smyrnæ.
S. Lucius, Episcopus Laodiceæ.
S. Clemens, Episcopus Sardibus.
S. Soter, Pontifex Romanus.
S. Epipodius, Martyr, Lugduni in Gallia.
S. Alexander, Martyr, Lugduni in Gallia.
Socii XXXIV, Martyres, Lugduni in Gallia.
S. Leonides Pater Origenis, Martyr, Alexandriæ, aut alibi.
S. Arator, Martyr, Alexandriæ, aut alibi.
S. Quiriacus, Martyr, Alexandriæ, aut alibi.
S. Basilia, Martyr, Alexandriæ, aut alibi.
S. Parmenius, Presb., Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Helimas, Presb., Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Chrysotebus, Presb., Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Lucas, Diac., Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Mucius, Diac., Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Primulus, Diac., Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Tudianus, Martyr, Cordulæ in Perside.
S. Nearchus, Martyr apud Græcos.
S. Catus, Pontifex Romanus, Martyr.
S. Daniel Martyr, Laude-Pompeia in Italia.
S. Honofria, Virgo, Martyr Romana, Antuerpiæ in Belgio.
S. Acepsimas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Barbasymes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Paulus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Gaddiabbes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Sabinus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Mareas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Mocius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Hormisdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Papas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Iacobus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Romas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Marres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Agas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Bochres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Abdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Abdiesus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Abramius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Agdelas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Sabor, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Isaacus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Dausa, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Milles, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Manreandes Chorepiscopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Iosephus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Iacobus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Aithalas, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Azes sive Azadanes, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Abdiesus, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
Sancti CCL Clerici, Martyres in Perside sub Sapore Rege.
S. Azades Eunuchus, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Tarbula seu Pherbute Virgo, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Soror, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
S. Ancilla, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege.
Sancti XVI millia, Martyres in Perside sub Sapore Rege.
Et alii innumeri., Martyres in Perside sub Sapore Rege.
S. Melanius, Ep. Trecensis, in Gallia.
S. Iulianus, Episcopus, Viennensis, in Gallia.
S. Abrunculus sive Aprunculus, Episcopus Trevirensis.
S. Leo, Episcopus Senonensis in Gallia.
S. Theodorus Syceota, Episcopus Anastasiopolitanus, Archimandrita cœnobiorum in Galatia.
S. Opportuna, Abbatissa, in Gallia.
B. Adelbertus, Comes Austrobandiæ, in Belgio.
S. Senorina Virgo, Abbatissa Bastensis, in Portugallia.
B. Wolphelmus, Abbas Brawillerensis prope Coloniam.
B. Franciscus, Ordinis Minorum, Fabriani in Piceno.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Micheæ Prophetæ commemoratio, refertur in duobus MSS. Synaxariis Parisiensibus, altero Collegii Claramontani, altero Combefisii: in pluribus pridie. Nos de eo egimus XV Ianuarii.
S. Bodinus, aliis Bobinus, Episcopus Trecensis in Gallia, memoratur in Martyrologio Gallicano, & iterum in ejus Supplemento. De eo egimus XXXI Ianuarii.
S. Valentinus, Martyr Romanus, Officio Ecclesiastico colitur Gandavi apud Flandros, in Ecclesia Societatis Iesu, ob corpus Roma eo delatum: quod magna cum solennitate receptum est anno MDCLI cum corpore S. Cornelii, uti dictum est ad hujus annuam memoriam, die XVI Februarii.
Vubricus, Confessor in Anglia, indicatur a Ferrario in Catalogo generali, ex Kalendario aut Martyrologio Anglico, quale nos non potuimus videre: sed est nostro judicio B. Ulricus, sive Ulfricus, Presbyter, eremita in Anglia, cujus Acta illustravimus XX Februarii.
S. Chorogandus, Episcopus & Confessor, indicatur in scripto Carthusiæ Bruxellensis auctario ad Grevenum. Est is Episc. Metensis, cujus Acta illustravimus VI Martii.
Adelbertus Abbas Taroucæ in Lusitania, memoratur in Kalendario Cisterciensi anno 1617 excuso & apud Chalemotum. Vide Prætermissos XV Martii.
Altfridus, Episcopus Monasteriensis, cum titulo Beati memoratur a Gelenio in Fastis Agrippinensibus. De eo egimus ad Vitam S. Ludgeri, quam scripsit XXVI Martii.
S. Joannes eremita celebratur in pervetusto MS. Casinensi. Videtur is Ægyptius esse; cujus Acta illustravimus XXVII Martii.
S. Regulus, Episcopus & Martyr Silvanectis, indicatur in MS. Romano Ducis Altempsii, & adjunctus est Bellino Parisiis edito. Vitam dedimus XXX Martii.
Eustachii, Episcopi Constantinopolitani, translatio corporis Venetias, ad monasterium S. Georgii Majoris, celebratur a Bellino, Maurolyco, Galesinio & aliis; item in MS. Florentino Senatoris Strozzi. Est hic S. Eutychius, uti pluribus ad ejus Vitam deducimus VI Aprilis.
SS. Severinus, Tiburtius & Maximus, referuntur in MS. Casinensi, in variis XXI Aprilis; sed loco Severini est Valerianus. De iis egimus XIV Aprilis.
Theogerus, Abbas S. Georgii in Suevia, dein Episcopus Metensis, eaque Sede relicta, Cluniaci mortuus, cum titulo Beati memoratur a Menardo, cum titulo Sancti a Saussaio. Eum miraculis claruisse dicitur cap. 1 Vitæ S. Herlucæ Virginis XVIII Aprilis.
Joannes, Eremita Massacii, in Piceno, apud Arturum in Martyrologio Franciscano. Obiit, quando de eo egimus XX Aprilis.
S. Alexandra Augusta, memoratur in MS. Florario, & a Greveno & Canisio. Nos cum Græcis egimus de eadem Imperatrice XXI Aprilis.
Ducenti quinquaginta Martyres, Romæ cum S. Caio Papa passi, memorantur infra in hujus Vita num. 14, de quibus nihil legimus nisi in uno ibi citato MS.
S. Sevilianus, Martyr, colitur Bruxellis in ecclesia Societatis Iesu, ad quam corpus ejus a Polonia delatum cum corpore S. Honofriæ, uti hoc die ad hujus memoriam dicimus.
Raphaelis Archangeli, Semidupl. in Ecclesia & diœcesi Venetiarum. Habet propriam ibi Ecclesiam, Officium ut in libello, & Missam ut in folio: ita Ordo divinorum Officiorum pro Venetiarum diœcesi. Varii dies ab aliis aßignantur ejus cultui. In Martyrol. Hispanico Tamaii refertur 7 Maii, quo die ipsum apud Cordubenses honorari asserit. Ast 8 die Maii, cum Apparitione S. Michaelis, memoratur a Petro de Natalibus lib. 4 c. 141. In toto Ordine S. Mariæ de Mercede habet officium sub ritu Duplicis Majoris 18 Sept. Apud Molanum, Canisium, Ferrarium, & alios 20 Novembris: & alii apud alios dies citantur. Quod hic indicasse sufficit.
Festum Patris Niti indicatur in Kalendario Coptitarum sive Ægyptiorum apud Seldenum de Synedriis veterum Hebræorum, de quo alibi nihil legimus.
Lucia, Vidua Lugduni, cum titulo Sanctæ, legitur in Gynæceo sacro Arturi de Monstier. De ea infra sub finem Vitæ SS. Epipodii & Alexandri.
Blatta, soror S. Theodori Siceotæ, ut Sancta memoratur in dicto Gynæceo. De ea agitur infra in istius Vita num. 26.
S. Euenici, eique constructæ ecclesiæ mentio celebratur infra, in Actis S. Theodori Siceotæ, num. 47. Dies ejus cultui sacer nos hactenus latet.
Priscus Episcopus, & Culdeus Dingwalli, memorantur in Martyrologio Scotico Dempstere & Catalogo generali Ferrarij, a Dempstero instructi. Desunt in Breviario Aberdornensi, & in alio Catalogo Sanctorum Scotiæ, ad nos transmisso.
Alexander II, Pontifex Maximus, ob plurima beneficia, monachis Benedictinis & maxime Casinensibus præstita, memoratur in Menologio Bucelini cum titulo Beati: sed ex proprio affectu.
Hermannus, Episcopus Coloniæ Agrippinæ, cum titulo Sancti profertur a Ferrario in Catalogo generali, citato in Notis Petro Canisio, cujus Martyrologij editionem duplicem habemus, sed nusquam memoratur dictus Hermannus. Ejus infra mentio fit in Vita B. Wolphelmi Abbatis.
Hubertus, sive Humbertus, ex monacho Claravallensi Episcopus Nepesinus in Hetruria, cum titulo Beati memoratur in Menologio Cisterciensi Henriquez, secutique eum Bucelinus & Chalemotus. Fuisse virum sanctimonia vitæ præclarum scribit Vghellus, sed a titulo Beati abstinet.
Guilielmus, 10 Abbas Cisterciensis, profertur ab Henriquez & Bucelino: ab illo citatur Kalendarium Cisterciense Divione excusum, in quo refertur 3 Ianuarij.
Oswenda Virgo inscripta est Gynæceo sacro Arturi du Monstier cum titulo Sanctæ, quod infra in Vita B. Wolphelmi Abbatis laudetur ut miraculis clara num. 32.
Radulphus Ord. Præmonstratensis, in cœnobio Viconiensi in Hannonia, mortem obiit variis decoratus miraculis, ut scribit Chrysostomus vander Sterre, inter Natales Sanctorum sui Ordinis hoc die, titulum ei tribuens Beati. Nobis hactenus de eo nihil compertum, quo id probare poßimus, neque audivimus quod ejus corpus honestiori quam cetera modo habeatur vel habitum aliquando fuerit.
Stephani Hungari, Minoritæ, insigne martyrium, inter Tartaros anno 1334 obitum describit Bartholomæus Pisanus, & ex eo tum alii tum Arturus in suo Martyrologio Franciscano ad hunc diem, ejus arbitrio (ut opinamur) delectum, cum alius nemo diem designet. Non existimamus eum ab Ecclesia vindicatum, ut poßit cum titulo Beati Martyris commemorari.
Philippus a Carponeto, Aquilæ anno 1490, Gabriela a Nozaio, Alenconii an. 1530, vel circiter pie defuncti, absque alia probatione vel auctoritate hoc die adscribuntur Beatis in Martyrologio præcitato.
Stanislaus de Oporow, Ordinis S. Pauli primi Eremitæ, in monasterio S. Mariæ-Claræ-montis, opinione magnæ sanctitatis vixit & mortuus est, Oporoviæ in Polonia, hoc die anno 1524. Corpus illæsum permanere testatur Martinus Baronius, ad Vitam B. Stanislai Poloni Canonici Regularis, ad cujus calcem alios XX Stanislaos enumerat, eosque Beatos appellat, inter quos iam memoratus est decimus sextus.
Antonia de Orleans, sive de Aurelia, institutrix sanctimonialium Benedictinarum primæ regulæ, sub nomine Congregationis B. Mariæ de Calvario & S. Scholasticæ, mortua anno 1618, inscripta est Menologiis Henriquez, Chalemoti & Bucelini sub titulo piæ feminæ, aut religiosissimæ Principis, at cum titulo Beatæ Sacro Gynæceo Arturi a Monasterio.
S. Marolus, Episcopus Mediolanensis, indicatur in Martyrologio Galesinii: In Romano & aliis XXIII Apr.
Silvianus, in Africa, primo omnium inscriptus est apographo Martyrologii Hieronymiani Corbeiensi Parisiis excuso. In Lucensi & Blumiano codice legitur: In Africa Hierapoli natalis S. Philippi Apostoli. Verum emendate in antiquißimo MS. Epternacensi; In Frigia Hierapoli &c. Hinc in codice Corbeiensi repetitum nomen Silviani ex die sequenti, ubi Silvianus bis est in eodem codice, qui in aliis est Silvanus, ut dicitur XXIII Apr.
B. Ægidius Assisinas, Ordinis Minorum, & socius S. Francisci, memoratur a Ferrario in utroque Catalogo. Vitam illustramus XXIII Aprilis.
S. Eutropius Martyr indicatur in Lætiensi MS. sed quis sit non liquet. Agimus de S. Eutropio, Martyre & Episcopo XXX Aprilis.
S. Philippus Apostolus in Phrygia civitate Hierapoli, memoratur in apographis Martyrologii Hieronymiani & aliis. Colitur I Maii.
Triginta mille Martyres, Hierosolymæ, qui sub Cosroë Persarum Rege contrucidati, coronantur, apud Galesinium: at solum triginta monachi indicantur a Ferrario, citato Menologio Græcorum, a quibus Galesinius etiam se accepisse ait. Verum non reperimus in Menologio, sive Basilii Imperatoris, seu Cardinalis Sirleti. Sæpe occurrunt varii Martyres sub Cosroa occisi, & ex iis XL monachos in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam Martyrio coronatos dabimus XIV Maii.
S. Ethelreda, Virgo in Coldingam, profertur a Camerario in Menologio Scotico. Fuit hæc filia Annæ, Regis Orientalium Saxonum, & colitur XXIII Junii.
S. Antonini Mart. Roma in Bavariam ad Salighenthaliam, Ordinis Cisterciensis Parthenonem prope Landishutum, Translatio, facta anno MDCLXVIII, hoc die recolitur: de qua pluribus forsan acturi sumus ad Translationem S. Eugenij, eodem tempore & cum iisdem documentis traducti ad monasterium Vrsiniense Ordinis S. Benedicti X Iulii.
S. Claræ Virginis memoria inscripta est MS. Martyrol. Carmelitano. Est ea nobis ignota, nisi sit Aßisiensis, quæ colitur XII Augusti.
S. Agapitus, Papa Romæ, memoratur in MSS. Vaticano S. Petri, Barberino, & aliis variis. In Martyrologio Romano XX Septembris.
SS. Dionysii, Eleutherii, & Rustici inventio annotata est in præcipuo codice Vsuardi, Parisiis ad S. Germanum asservato, nec non in ejusdem Vsuardi exemplaribus variis MSS. & nonnullis excusis. Dies natalis est IX Octob.
Philippus Episcopus, & socii Martyres, memorantur in Auctario Greveni ad Vsuardum. Sunt hi Hadrianopoli in Thracia sub Iuliano paßi, ab aliis relati XXII Octobris.
Theodericus, Presbyter & Martyr, memoratur in Auctario Greveni ad Vsuardum. Videtur esse Theodorus, Presbyter & Martyr Antiochiæ, sub Juliano, a Floro & aliis Theodericus appellatus ad diem XXIII Martii, & iterum supra relatus X Aprilis; sed utroque loco inter Prætermissos: & cum Romano Martyrologio & aliis referendus XXIII Octob.
S. Nathanaël Apostolus, qui est Simon Zelotes, sive commemoratio cognitionis, qua in notitiam Christi venit, Græci in Menæis & Menologio Sirleti. Et iterum X Maii colitur a Græcis Simon Zelotes, qui & Nathanaël cognominatur. Poterunt ista discuti ad Vitam S. Simonis Apostoli XXVIII Octobris, aut ad Vitam S. Bartholomæi, qui ab aliquibus Nathanaël est creditus, XXIV Augusti.
S. Biristanus, Episcopus Wintoniensis in Anglia, memoratur in utraque editione Martyrologii Anglicani; sed, ut videtur, quod alius isto die deesset Sanctus. Sequuntur more suo Ferrarius in Catalogo generali, & Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ ad annum 934 num. 8. Et nos quoque statueramus ad hunc diem de ipso agere, uti diximus die XXIV Februarii inter Omissos. Verum quia MS. Martyrologium Ducis Altempsii, olim in Anglia collectum, & Martyrologium Vltrajectinum ante annos sexcentos scriptum, & MS. Bruxellense Ecclesiæ S. Gudile majoris ponderis sunt; cum jis ipsum referemus IV Novembris.

DE SS. APELLE, LVCIO, ET CLEMENTE,
Episcopis, Smyrnæ, Laodiceæ & Sardibus.

SECULO I.

[Commentarius]

Apelles, Episcopus Smyrnæ (S.)
Lucius, Episcopus Laodiceæ (S.)
Clemens, Episcopus Sardibus (S.)

G. H.

[1] Tabulæ Martyrologii Romani de duobus hic propositis Sanctis ista habent: Smyrnæ SS. Apellis & Lucii, ex primis Christi discipulis. [Apelles & Lucius in Martyrol. Rom.] Ad quæ Baronius ista annotat: Agunt de his Græci, etiam hac die, in Menologio qui etiam optima ratione affirmant, Lucium hunc alium esse a Luca Evangelista: adduntque hunc Præfectum fuisse Ecclesiæ Laodicensi, Apellem autem Smyrnensi. Verba Menologii citati, in quo tertius additur Clemens, sunt ista: Eodem die sanctorum Apostolorum ex LXX Apostolis, [Apelles, Lucius & Clemens in Fastis Græcis:] Apellis, Lucæ & Clementis. Hic Apelles non Heracleæ fuit Episcopus, sed Smyrnæ. Lucas autem iste, non fuit ille, qui scripsit Actus Apostolorum, sed Episcopus Laodiceæ Syriæ. Clemens vero, qui ex Gentibus conversus, factus est Episcopus Sardorum. Hi omnes cum ad Christi fidem multos conversos baptizassent, tentationes non paucas perpessi, migrarunt ad Dominum. Hæc in dicto Menologio Sirletus habet ex Græcorum Menæis quorum verba, ut primum hujus solennitatis principium, [fuerunt Episcopi, Apelles Smyrnæ,] expedit proferri, & sunt ista: Eodem die sanctorum Apostolorum ex septuaginta, Apellis, Lucæ & Clementis. Hic Apelles non Heracleæ fuit Episcopus, sed factus est Episcopus Smyrnæ, ubi in prædicando Evangelio multum desudavit. Et Lucas, non qui Acta Apostolorum conscripsit, [Lucius Laodiceæ,] sed Laodiceæ in Syria Episcopus. Clemens vero, qui ex Gentilibus ortus credidit, [Clemens Sardibus,] & in Sardibus Episcopatum gessit. Hi ergo multis ad Dei veri cognitionem traductis, & baptismate ablutis, & ad Dominum traductis, & non cum paucis ærumnis conflictati, ad Dominum emigrarunt. Additur in eisdem Menæis hoc distychon.
Τριάς μαθητῶν, σαγήνη Λόγου πάλαι,
Πολλοὺς λαοὺς ἕιλκυσεν ἐκ βάθους πλάνης.

[2] Quæ verba sic explicanda videntur. Trias hæc discipulorum, jam olim facta est sagena seu rete piscatorium Verbi, & attraxit ex profundo errorum multos populos. Hæc in Menæis Græcis: a quibus singuli statuuntur Episcopi, uti etiam in Menologio a Baronio citato: sed hic, forsan visis difficultatibus, Episcopatus omisit. In Commentario de Peregrinationibus SS. Petri & Pauli e Græco apud Surium 29 Iunij edito, Apelles, frater S. Polycarpi, a S. Petro Smyrnæ constitutus Episcopus dicitur. Certe Pionius, antiquus scriptor, in Vita S. Polycarpi Episcopi Smyrnensis, quam dedimus XXVI Ianuarii, tradit, postquam Smyrna discessit Paulus Apostolus, suscepisse munus docendi Stratæam, & quosdam alios cum ipso. An ante hos censendus fuisse S. Apelles, qui ibidem potuit tunc docuisse, etiam Episcopus creatus ad instructionem Gentium, quas forsan cum diu alibi docuisset, tandem Smyrnæ in Domino quieverit? Ceterum primus stabilis Smyrnensium Episcopus censetur S. Bucolus, cujus Acta illustravimus VI Februarii, eiusque successor paßim dicitur fuisse S. Polycarpus. Eodem modo potuit S. Lucas aut Lucius fuisse Episcopus Laodiceæ in Syria, quæ appellabatur æmula Antiochiæ, & Clemens Sardorum in Lydia regione Asiæ, cujus urbis meminit S. Ioannes in sua Apocalypsi; & Episcopum (qui potuit Clementis successor fuisse) monet quia non invenit opera ejus plena. Censentur etiam in Synopsi septuaginta Discipulorum Christi & Apelles statuitur apud Dorotheum Episcopus Smyrnæ, [ex LXX discipulis Christi.] in alio Catalogo Episcopus Eradiæ, forte Heracleæ, & dicitur is cujus Apostolus Paulus meminit in Epistola ad Romanos cap. 16, quem versu 11 appellat probum in Christo. At Lucius appellatur Episcopus Laodiceæ in Syria: & Clemens primus ex Gentibus credens Episcopus Sardicæ: qui perperam in altero Catalogo statuitur postmodum Pontifex Romanus, hac de causa forsitan omissus in Martyrologio Romano.

[3] Georgius Cardosus, in Hagiologio Lusitano, tradit S. Lucium hunc, discipulum Christi, [Caput alicuius S. Lucii Eboræ in Lusitania.] coli officio Ecclesiastico sub ritu duplici Eboræ apud Carmelitas discalceatos, in ecclesia sacra Deiparæ Virgini de Remediis; eo quod asservent ibidem sacrum caput S. Lucii, isti conventui donatum a Domino Josepho de Mello Archiepiscopo Eborensi; qui illud Roma, ubi pro regno Lusitaniæ fuerat agens, detulerat. Verum potuit esse caput alicuius Lucii Martyris, pro cujus veneratione hic XXII Aprilis electus fuit, quod S. Lucas sive Lucius dicto die referatur in Martyrologio Romano & ibidem citato Menologio Græco. Certe sine documentis utcumque verosimilibus credi non debet Reliquias, quæ hisce seculis Roma adferuntur, esse aliunde illuc allatas: maxime quando educuntur recenter e Romanis cœmeteriis, quas nemo prudenter dixerit aliorum esse quam Martyrum Romæ coronatorum.

DE SANCTO SOTERE,
Pontifice Romano.

Anno CLXXI.

[Commentarius]

Soter, Pontifex Romanus (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Celebris est variorum Pontificum Romanorum memoria per mensem Aprilem dispersa: ex his seculo Christi primo floruit S. Cletus, ad cujus Acta XXVI Aprilis, etiam stabilitur tempus Sedis SS. Lini, [De Pontificibus prioribus actū mense Aprili.] Clementis & Anacleti. Alter est S. Sixtus I, qui seculo Christi secundo succeßit S. Alexandro, ubi simul ex hujus Actis perantiquis confirmatur annus, quo S. Sixtus præfuit Ecclesiæ. Dies hujus natalis est sextus Aprilis. Tertius Pontifex est S. Anicetus, XVII Aprilis relatus, ad quem diem late discussa sunt tempora decessoris Hygini & successoris Pii, quem obiisse duobus Augustis Consulibus M. Aurelio Vero & L. Ælio Vero fratribus, anno CLXI, ex antiquis Catalogis Romanorum Pontificum demonstravimus. Huic tunc succeßit S. Soter, qui in antiquiore Catalogo dicitur sedisse annis novem, mensibus tribus, diebus duobus: reliqua, ob aliquem hiatum, spectant ad S. Eleutherium successorem. Dicti anni novem attributi sunt Pontificatui S. Soteris, [S. Soter sedit annos novem,] seculo Christi tertio & quarto, quando prior Catalogus confectus est a S. Antero Papa, & dein ad S. Damasi tempora continuatus. Iidem novem anni referuntur in altero Catalogo, qui seculo Christi sexto confectus est; nec non in tertio, qui est seculo octavo concinnatus, atque ad Stephanum III Papam deductus: neque ulterius Vitæ Romanorum Pontificum in altero MS. Freheri, & MS. pervetusto Bertiniani monasterii continentur. Postea Anastasius Bibliothecarius ad Nicolaum Papam sive annum DCCCLXVII continuavit Vitas Pontificum, easdemque Guilielmus Bibliothecarius & alii auxerunt usque ad Martinum V Papam sive annum MCCCCXXXI: ab omnibus autem anni novem Pontifici Soteri aßignantur, uti etiam magno consensu fit apud Luitprandum de Vitis Pontificum Romanorum, item in libro Pontificali, & antiquis Breviariis Romanis manuscriptis & excusis anno 1479, 1490, 1522, & 1524, quæ penes nos habemus: ac demum in Breviario iussu Pii V edito, in quo omissa paria Consulum, sub quibus Soter Pontificatū incepit & absolvit; quæ in aliis Breviariis & reliquis tractatibus maximo iterū consensu, memorantur hisce verbis: Fuit a Consulatu Rustici & Aquilini, usque ad Cethegum & Clarum. Diximus supra decessorem ejus S. Pium referri disceßisse ex hac vita duobus Augustis Consulibus: quibus successerunt anno Christi CLXII, Q. Junius Rusticus & Vettius Aquilinus. Posteriores Consules, Cethegus & Clarus, fuerunt anno Christi CLXX. Et hæc duo paria Consulum memorari a Damaso in Vita S. Soteris, testatur Onuphrius in Commentario suo in librum 2 Fastorum, ad annum Vrbis conditæ 915 & 923. [mortuus an. 171.] Videtur autem S. Soter, ultra hos Consules, vixisse ad diem XXII Aprilis anni sequentis CLXXI, quando Consules fuerunt Septimius Verus, sive Severus, & Herennianus, quibus Consulibus adscribitur initium Pontificatus S. Eleutherii successoris. Sedit ergo in suo Pontificatu S. Soter annis novem, ab anno Christi CLXII usque ad XXI, aut XXII Aprilis, anni CLXXI. De die & mense, quo cœperit sedere, non æque constat. Anastasius præter dictos novem annos, tribuit menses tres, qui etiam in memoratis Breviariis omnibus signantur; absque mentione dierum, qui in Catalogo antiquiore solum duo adduntur, in codicibus MSS. Anastasii ex bibliotheca Regis Christianißimi Mazarini & Freheri, item a Platina, Ioanne Stella, aliisque, dies viginti & unus junguntur, & sic ab initio Ianuarii, aut die XX vel XXII eiusdem cœpisset Pontificatum. Verum in secundo & tertio Catalogo, & in MSS. Gestis, nec non apud Luitprandum & Abbonem Floriacensem, menses sex; in Libro Pontificali, menses septem exprimuntur. Tunc autem initium S. Soteris esset statuendum ab Septembri aut Octobri anni CLXI, quo traditur S. Pius obiisse XI Iulii. Neglectis mensibus & diebus, annos novem S. Soteri tribuunt, e Græcis, S. Nicephorus Episcopus Constantinopolitanus, & Georgius Syncellus in sua Chronographia; e Latinis, Notkerus & alii in suis Martyrologiis, infra indicandis. Eusebius in Proœmio ad librum quintum Historiæ Ecclesiasticæ scribit, Soterem, Romanæ urbis Episcopum, post octavum Episcopatus annum vita functum esse. Quæ fere cum altorum sententia coincidunt. Sed quam parum fidendum sit Eusebio, in iis quæ spectant ad Romanos Pontifices, mox apparebit, cum de S. Caio Pontifice & successore S. Eutychiani agemus, & XXVI Aprilis in Actis S. Marcellini, ubi ostendemus S. Marcellum, qui tamen Eusebii ævo vixit, perperam ab eo omissum.

[2] [Huic chronotaxi] In his ergo, quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, majorem fidem esse ejus alumnis quam ceteris adhibendam, censemus cum Cardinale Baronio: a quo propter consensum communem omnium seculorum cogimur discedere, in eo quod S. Soterem statuat sedisse annos quatuor minus diebus duodecim, ab anno CLXXV ad annum CLXXIX, ad quem annum relato S. Soteris obitu, ista addit: Si quis certiorem de annis Soteris invenerit Chronographiam, qua tamen Cletus e numero Romanorum Pontificum non ejiciatur, nec litterarum Martyrum Lugdunensium sincerum testimonium contemnatur; haud inviti assentiemur. Hæc Baronius. Retinemus nos Cletum in numero Romanorum Pontificum, & ab Anacleto alium dicimus, uti ad ejus Acta, XXVI Aprilis illustrata, apparet; idque facimus secuti eosdem auctores, ex quibus tempus Sedis S. Soteris iam stabilivimus. [consentit testimoniū Martyrum Lugdunensium.] Præterea litterarum Martyrum Lugdunensium testimonium cum omni veneratione admittimus, uti mox constabit ex Actis SS. Epipodii & Alexandri Martyrum Lugdunensium. Imo hoc testimonio nixi, arbitramur necessario S. Eleutherium a morte S. Soteris, ante motam in Galliis persecutionem, aliquamdiu præfuisse Ecclesiæ, ejusque virtutes innotuisse Christianis Lugdunensibus; qui deinde ob fidem in carcerem conjecti, ad eum epistolam miserunt, rogantes ut pax & concordia Ecclesiæ conservaretur, Τῆς τῶν ἐκκλησιῶν ἐιρὴνης ἕνεκα πρεσβεύοντες, uti legitur apud Eusebium lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 3 sub finem; & cap. 4 indicatur, litteras hasce Romam fuisse delatas a S. Irenæo, quem asserit Baronius anno CLXXX substitutum Episcopum Lugdunensem in locum S. Photini, qui anno superiore martyrio glorioso ex hac vita migrarat.

[3] Antiquißima S. Soteris est memoria in epistola S. Dionysij Corinthiorum Episcopi, relata ab Eusebio lib. 4. Historiæ Ecclesiasticæ cap. 23. Fuit illa scripta ad Romanos, quorum institutum vivendi laudatur his verbis: [A S. Dionysio Ep. Corinth. laudatur Romanorū & S. Soteris benevolentia in pauperes & peregrinos Christianos.] Hæc vobis consuetudo est, jam inde ab ipso religionis exordio, ut fratres omnes vario beneficiorum genere afficiatis, & ecclesiis quam plurimis, quæ in singulis urbibus constitutæ sunt, necessaria vitæ subsidia transmittatis. Et hac ratione tum egentium inopiam sublevatis, tum fratribus, qui in metallis opera faciunt, necessaria suppeditatis: per hæc quæ ab initio transmittere consuevistis munera morem institutumque Romanorum, a majoribus vestris acceptum, Romani retinentes. Atque hunc morem beatus Episcopus vester Soter non servavit solum, verum etiam adauxit, tum munera Sanctis destinata copiose subministrans, tum fratres peregre advenientes, tamquam liberos suos pater amantissimus, beatis sermonibus consolando. Hæc ibi S. Dionysius, qui hoc ipso tempore floruit, uti dictum est VIII Aprilis, die ejus natali.

[4] Hisce addimus elogium ex secundo Catalogo, quem diximus seculo Christi sexto concinnatum, & ita habetur: Soter natione Campanus, ex patre Concordio, de civitate Fundis, sedit annos novem, menses sex, dies viginti unum. Fuit temporibus Severi, a Consulatu Rustici & Aquilini usque ad Cethegum & Clarum. Hic constituit ut nulla monacha pallam sacratam contingeret, [Elogium ex antiquis Catalogis Pontificum,] nec incensum imponeret intra sanctam Ecclesiam. Hic fecit ordinationes per mensem Decemb. Presbyteros XVII, Diaconos VIII, Episcopos per diversa loca XI. Qui sepultus est juxta corpus B. Petri, X Kalend. Maij. Cessavit Episcopatus dies XI. Hæc ibi, quæ fere eadem habent alii supra citati, potißimū Anastasius, cum parva differentia circa numerum consecratorum Episcoporum, [patria Fundi,] Presbyterorum aut Diaconorum, & dies, quibus cessavit Episcopatus. Est autem patria S. Soteris Fundi, perantiqua Italiæ civitas, via Appia inter Formias & Terracinam, in Auruncis, olim Latio adscriptis, dein paßim urbs Episcopalis Campaniæ habita, hoc tempore regno Neapolitano annumerata. Sedit S. Soter temporibus M. Aurelii Antonini Veri, & fratris ejus L. Ælii Veri. [M. Aurelius Verus etiam Severus dictus;] Galenus qui eo tempore Romæ vixit, in libro contra eos, qui de typis scripserunt, non Verum sed Severum appellat, & habuerunt ambo proavum maternum Catilium Severum bis Consulem; itaque cum Galeno in dictis Catalogis dicitur Severus.

[5] Denique, quia nulla sit apud antiquos mentio martyrii S. Soteris, arbitratur Onuphrius, in suis ad Platinam annotationibus, hunc & nonnullos alios Pontifices, & si violenta morte non decesserint, [cur Martyr. S. Soter?] multa tamen a furente plebe & iniquis magistratibus, qui perpetuum in Christianos odium retinebant, passos fuisse, sed ejusmodi a Cypriano Confessores appellari: [memoria 21 & 22 Aprilis.] & in libro vetustissimo bibliothecæ Vaticanæ, ante sexcentos annos scripto aperte & clare Confessores appellari, reliquorum partem Martyres: esse etiam aliquot, qui neque Martyris neque Confessoris adjectionem habent. Memoria ejus sacra extat ad diem XXI & XXII Aprilis Priori die Ado in pluribus MSS. Notkerus, auctor Bedæ supposititii & Molanus in prima editione Vsuardi ista habent: Romæ S. Soteris Papæ, qui sedit in Episcopatu annos novem, sepultus in cœmeterio Callisti. Hic constituit, ut nulla monacha pallam sacratam contingeret in ecclesia, neque incensum poneret. In MS. Vaticano ecclesiæ S. Petri, & in variis aliis, ad diem hunc XXII refertur natalis S. Soteris Papæ Romæ: apud Bellinum & Molanum, in posterioribus Vsuardi, additur, natione Campani. In nonnullis Martyrologiis, ante trecentos circiter annos scriptis & alijs excusis, dicitur martyrio coronatus aut passus sub Marco Antonino aut Sub Aurelio Commodo fratre ejus; quibus hodiernum Romanum assentitur, cum Breviario jussu Pij V. Pontificis edito.

[6] [Ejus sepultura.] Sepultus est S. Soter, secundum Catalogum MS. Reginæ Sueciæ, juxta corpus S. Petri: at secundum Anastasium & alios, via Appia in cœmeterio Callisti. Ciacconius habet: Romæ in pace quievit, & via Appia incœmeterio quod ipse cōstruxit, & Soteris de nomine suo appellatum est, fuit sepultus. Verum cœmeterium istud sui nominis appellationem a S. Sotere Virgine & Martyre accepisse, diximus ad hujus Vitā X Februarii § III, & confirmat Anastasius in Vita Stephani III Papæ his verbis: Restauravit & tegumen cœmeterii Sanctæ Soteris, quod ceciderat. Consule Aringhum lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 19, sed is per memoriæ lapsum Onuphrio ascribit, quæ ex Ciacconio produximus. Certe ille in Cōmentario de Romanis Pontificibus, & seorsim & cum Platina excuso, scribit S. Soterem Sepultum via Appia ad Catacumbas, quod postea calisti est appellatum.

[7] Corpus hujus sancti translatum fuisse a Sergio II auctores colligunt paßim ex Anastasio, qui in Sergii Vita ista habet: Beatissimus Papa, pia devotione solicitus pro desiderabili dilectione SS. Silvestri & Martini, ecclesiam, quæ sancto eorum fuerat nomini consecrata, quam ab exordio Sacerdotii sui, [translatio ad ecclesiā SS. Silvestri & Martini.] usquequo ad Pontificatus culmen deductus est, strenue gubernavit, quæque per oletana tempora defecta vetustate marcuerat, ruinisque confracta diu antiquitus lacerata manebat, Dei annuente clementia, in meliorem pulchrioremque statum a fundamentis perfecit. Absidam quoque aureis musivo perfuso coloribus ingenti amore depinxit. Et ad honorem omnipotentis dei ejusdemque beatissimi Silvestri Præsidis, corpus cum beatissimo Fabiano atque Stephano & Sotere Martyribus ac Pontificibus… sub sacro altari dedicans collocavit. Hæc ibi. Vidimus ipsi inscriptionem ante pauca secula marmori insertam, cujus hoc erat initium. [Indulgentia ei loco a quo cōcessæ?] Temporibus Domini Sergij Junioris Papæ recondita sunt in hoc sacro altari corpora B. Silvestri & Martini Pontificum, item corpora beatissimorum Fabiani Stephani & Soteris Martyrum ac Præsulum. Integram inscriptionem edidit Ioannes Antonius Filippinus, Libello de antiquitate & veneratione hujus ecclesiæ anno MDCXXXIX excuso. Ante pauca secula sculptam diximus, convicti forma & integritate Latinorum characterum longeque diversißimorum ab iis, quorum usus erat ævo sergij II; uti etiam judicarunt alij viri Romæ eruditi, & in talibus versatißimi. Quod ideo hic notamus, quia magnus alias & prudens scriptor elabi sibi est passus, ipso Translationis dictæ tempore marmor illud positum fuisse. Non tamen negamus ex antiquiori seu marmore seu membrana sumptam videri fidem Translationis præfatæ. Ast sergium istum constituisse omni anno in festivitatibus eorum, qui nominantur, Sanctorum, Indulgentiam trium annorum. & trium Quadragenarum, omnibus ad ea corpora devote venientibus, quod ibi consequenter dici videtur, nemo prudenter crediderit: quia multo posteriorem esse istam Indulgentiarum concedendarum formam certißimum est. Fuerit igitur conceßio ista Pontificis alicujus, seculo XI sedentis, & fortaßis Sergii IV, qui obiit anno MXII. Cujus cum diploma vel memoria haberetur in dicta ecclesia, non addito quotus ejus nominis Pontifex Indulgentiam decrevisset; nihil pronius fuit quam ut ædituorum quispiam, seculo XIV vel XV innovandam curans antiquam inscriptionem, istud adderet de Indulgentijs, tamquam ab eodem, qui primum transtulerat corpora, conceßis. Ita scimus S. Gregorio Magno nonnumquam attributas esse Indulgentias, quæ originem habuerunt aut a S. Gregorio VII istius nominiis, [Toleti dicuntur Reliquiæ adservari.] aut etiam a X, magnæ pariter sanctitatis viro, & pro sancto apud Massilienses culto; aut aliquo inter utriusque medio

[8] Toleti in Hispania traditur esse corpus S. Soteris: ac propterea in officiis propriis, Madriti anno MDCVII excusis præscribitur ad hunc XII Aprilis, officium duplex de SS. Sotere & Cajo celebrandum in ecclesia matrice. Verum in Officiis propiis Madriti anno MDCCXXXVIII recusis, præscribitur Officium duplex de solo S. Sotere, translato Festo S. Caij in proximum diem. Tamajus Salazar eumdem S. Soterem suo Martyrologio Hispanico inscripsit, asserens se in catalogo Reliquiarum sanctæ Ecclesiæ Toletanæ, in autographo visitationis, ab Eminentissimo D. Bernardo de Roxas & Sandoval S. R. E. Cardinali & Toletano Præsule anno MDC confecto, hæc invenisse verba, num. 3. Adest theca argentea, qua corpus S. Eugenij abs Rege Galliæ missum, translatum est; in ea reconditæ sunt Reliquiæ de cineribus S. Dionysii & Sociorum, & ex ossibus S. Eugenij, & de omnium vestibus: & Corpus in pulvere S. Soteris Papæ & Martyris. Ex quibus elicit Tamajus, Cineres S. Soteris ante annum MDLXV, quo corpus S. Eugenij translatum est, Toletum devenisse. Antonius de Quintanadueñas libro de Sanctis Toletanis agit de S. Sotere Papa, sed quando, aut qua occasione corpus fuerit delatum ad Ecclesiam Toletanam fatetur se non potuisse assequi. Antuerpiæ in ecclesia Domus-professæ Societatis Jesu servatur ossiculum crassum, cum particulis Soteris Papæ & Martyris, quas una cum Reliquiis SS. Hygini atque Vrbani Pontificum Martyrum, aliisque nonnullis P. Ioannes Melander, hujus Flandrobelgicæ Societatis Sacerdos, anno MDXLV accepit a Didaco de Campo Protonotario Apostolico ac Basilicæ Principis Apostolorum Canonico, S. D.N. Pauli Papæ III Cubiculario intimo: ut patet ex attestatione, ipsius Didaci & Secretarij Angeli Corradi chirographo firmata. Servantur autem predictæ Reliquiæ in hierotheca per quam eleganti alba, cum aliis Sanctorum Martyrum Pontificum lipsanis, suo loco ac tempore opportunius commemandis.

DE SS. EPIPODIO ET ALEXANDRO, AC SOCIIS QVATVOR ET TRIGINTA, Martyribus Lugduni in Gallia.

ANNO CLXXVII.

[Praefatio]

Epipodius, Martyr, Lugduni in Gallia (S.)
Alexander, Martyr, Lugduni in Gallia (S.)
Socii XXXIV, Martyres, Lugduni in Gallia (SS.)

G. H.

[1] Evsebius, libr. 5 Historiæ Ecclesiasticæ, hanc persecutionem in Gallia motam descripturus, indicat tempus primo per Pontifices Romanos, & sic incipit Proœmium dicti libri: Igitur Sotere, [Mota persecutio a morte S. Soteris Papæ,] Romanæ urbis Episcopo, post octavum Episcopatus annum, vita functo; duodecimus (imo decimus tertius) ab Apostolis Eleutherus in ejus locum successit. Damus hoc ipso die Acta S. Soteris Papæ, quem, ex antiquißimis Catalogis Pontificum Romanorum, ostendimus sedisse a Consulatu Rustici & Aquilini, usque ad Cethegum & Clarum. Priores Consules fuerunt anno Christi CLXII, posteriores anno CLXX. At S. Soter hos ultimos Consules habuit integro vitæ suæ anno, [defuncti anno 171,] & superfuit usque ad hunc diem XXII Aprilis anni sequentibus CLXXI: & tunc, a Consulatu Veri & Herenniani, sedit S. Eleutherius Papa, usque ad Consulatum Paterni & Braduæ, qui eam dignitatem administrarunt anno CLXXXV, [sub ejus successore S. Eleutherio] ultra quem videtur vixisse usque ad XXVI Maij anni sequentis, quod iste dies censeatur ejus Natalis. Alia ratio temporis, quo mota est persecutio, magis accurata indicatur ibidem ab Eusebio his verbis: Quo tempore agebatur annus decimus septimus Imperii Antonini Veri, tunc violentior mota est persecutio, [& anno IX Antonimi Veri] & potißimum ut cap. 1 prosequitur, in Gallia, in qua duæ præ ceteris insignes præstantesque urbium matres celebrantur, Lugdunum & Vienna. Annus XVII Imperij Antonini Veri incidit in annum Christi CLXXVII, quando paßi sunt Lugduni secunda Iunii, [Christi 177.] SS. Photinus Episcopus, Sanctus Diaconus, Sancti alii quamplurimi, cum illustri heroina Balbina, quorum mox Acta martyrii ad Ecclesias Asiæ ac Phrygiæ fuerunt transmissa, ab Eusebio suæ historiæ inserta, & latius ad dictum diem secundum Iunij illustranda. Erat tunc annus septimus Pontificatus S. Eleutherii inchoatus, cujus virtutes notæ erant dictis Martyribus; ideoque aliqui horum S. Irenæum, tunc temporis adhuc Presbyterum Ecclesiæ Lugdunensis, commendarunt memorato Pontifici per epistolam, & catalogum priorum Martyrum expresserunt: de qua epistola agit Eusebius cap. 4.

[2] [an. 178 passi. SS. Epipodius & Alexander,] In hac eadem persecutione, sed anno sequente CLXXVIII, paß sunt Lugduni SS. Epipodius & Alexander, prior hoc XXII Aprilis, alter biduo post die XXIV. Vtriusque Martyris antiqua Acta, plane conjuncta, sunt ab uno eodemque auctore conscripta, & in Lectiones ad usum Ecclesiæ Lugdunensis bifariam divisa, ut posset pars prior recitari XXII Aprilis, posterior die XXIV. Nos ea simul damus: nam pars prima & ultima spectat ad utrumque, secunda ad S. Epipodium, & tertia ad S. Alexandrum. Habemus autem dicta Acta in antiquo MS. nostro & partim in codice MS. Trevirensi monasterii S. Maximini, [Acta dantur ex MSS. & Surio.] partim ex Paßionali Lugdunensi, ecclesiæ S. Iusti Episcopi, nobis a Petro Francisco Chiffletio transmissa: eaque contulimus cum Actis a Laurentio Surio ad dictos dies editis, qui ea graviter conscripta censet, & testatur haberi in antiquis egregiis exemplaribus MSS.

[3] Adstipulantur Actis antiqua Martyrologia, e quibus, primum locum merito obtinet Flori Ecclesiæ Lugdunensis Subdiaconi Auctarium ad Matyrologium genuinum Bedæ, & cum eo a nobis editum ante tomum secundum Martij ubi ad diem XXIV Aprilis ista habes ex MSS. Arrebatensi, Tornacensi & lætiensis Gallia, Lugduno civitate, [Cultus in Martyrologiis Flori Lugdunēsis,] passio SS. Alexandri & Vpipodi cum aliis triginta quatuor: quorum Alexander in crucem extensus, ita laniatus crudelitate verberantium extitit, ut crate soluta costarum, patefactis visceribus, secreta animæ panderentur, atque sic spiritum exanimatus emisit. Vpipodus vero, toto ore plumbatis confracto, equuleo est suspensus, & postmodum gladio percussus. Alter nobis testis sit S. Ado Archiepiscopus Viennensis, cui Lugdunensia erant valde perspicua. Is ad XXII Aprilis ita scribit: Et Lugduno Galliæ natalis S. Epipodii Martyris, qui persecutione Antonini Veri, post gloriosos quadraginta octo Martyrum agones, qui in eadem urbe passi sunt, cum Alexandro carissimo collega tentus, [Adonis Viennensis,] ipso interim in carcere truso, primo os diris pugnorum ictibus cæsus, deinde equulei extensione vexatus, martyrium capitis abscissione complevit. Deinde ad XXIV Aprilis ista tradit: Lugduno Galliæ natalis S. Alexandri, qui tertio post passionem B. Epipodii die productus e carcere, primo ita laniatus est crudelitate verberantium, ut crate soluta costarum patefactis visceribus, secreta animæ panderentur, dein crucis affixus patibulo, [& passim aliorum:] beatum spiritum exanimatus emisit. Passi sunt cum eo & alii numero triginta quatuor. Sepulti ambo ex utroque altaris latere, in crypta, quæ in colle superposito civitati, pulchro & antiquo opere extructa est. Hæc Ado quibus similia habent Vsuardus, Notkerus, Auctor Bedæ supposititii, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, cum hodierno Martyrologio Romano: & ubique adduntur Socii triginta quatuor, una tunc martyrium paßi, quorum tamen in Actis non fit mentio.

[4] [elogium ex Gregorio Turonensi.] Quæ de SS. Epipodij & Alexandri sepultura retulimus, ea desumpta videntur ex Gregorio Turonensi, qui libro de Gloria Martyrum c. 50 ista scribit, Igitur Martyrio consummatus gloriosus Photinus Episcopus, qui qui Lugdunensi præfuit urbi Sacerdos, per certaminis nobilis meritum invectus est cælo: cui & merito & sanctitate cōdignus Irenæus successit Episcopus, per Martyrium & ipse finitus. Hic in crypta basilicæ B. Joannis sub altari est sepultus: & ab uno quidem latere Epipodius, ab altero vero Alexander Martyr est tumulatus. De quorum monumentis si pulvis cum fide colligatur, extemplo medetur infirmis: magna enim claritas in crypta illa continetur, quæ, ut credo, meritum Martyrum signat. Eosdem Martyres jam ante celebrarat S. Eucherius Episcopus Lugdunensis, [& S. Eucherio Lugdunensi,] homilia de eorum veneratione & cultu habita, quæ perperam Eusebio Emisseno reperitur adscripta. Duplicia, inquit, Epipodij & Alexandri trophæa Ecclesiæ nostræ fides, interjecta bidui vel tridui distinctione, concelebrat, non adventitiis festa Reliquiis, sed intemeratis patrii sinus festa monumentis.. Nos Beatorum illustre munus totum atque integrum possidemus; & quod universo mundo possit sufficere, intra gremium civitatis hujus specialiter conclusum tenemus: & geminas palmas, triumphi æmulas Apostolici, urbi attollimus; atque habentes & nos Petrum Paulumque nostrum, [comparante eos cum SS. Petro & Paulo,] binos suffragatores, cum sublimi illa Sede certamus. Et quidem beati Martyres, quorum pretiosus pulvis per diversas usquequaque regiones in populorum disseminatur salutem, plenum quoque loci cultum de honore Dei impensa sibi religione suscipiunt: & quanto celebratum fuerit fide ditiori, tanto erit eis gratia celebritatis acceptior. Sed absque dubio multo eis gratius, [& excitāte suos ad venerationē,] multo jucundius est, si eos ibi potissimum fervor excolat pietatis, ubi super eos furor incubuit passionis; si illic eis supplicationum sacrificia deferantur, ubi in Dei sacrificium procubuerunt: si illic eis vota fundat prædicanda posteritas, ubi innocentem sanguinem feralis profudit immanitas: si deniqve eos ille Christiani nominis inimicus ubi credidit interemptos, illic videat consecratos. Dulcius, inquam, eis probatur obsequium, si ibi eos laudum concelebret benedictio, ubi super eos tribulationum desȩviit magnitudo: Si inde invocentur ad suffragium, unde primo resurrectionis signo evocabuntur ad præmium. Hæc aliaque plura S. Eucherius, circa annum CCCCLIV Lugduni ex hac vita vocatus. His addi possent elogia utriusque in Indiculo Sanctorum Lugdunensium Rainaudo Theophilo a edita; verum quia recentiora sunt istic poterit ea Lector reperire.

ACTA
Ex pervetustis MSS. codicibus recognita.

Epipodius, Martyr, Lugduni in Gallia (S.)
Alexander, Martyr, Lugduni in Gallia (S.)
Socii XXXIV, Martyres, Lugduni in Gallia (SS.)

BHL Number: 2574, 2575

EX MSS.

Pars I.

[1] Si merito virorum fortium facta, ad incitamentum posteritatis, mandantur annalibus, qui pro terrena libertate vel pro patria inani intentione ceciderunt, [Martyrum triumphi scribendi ad posterorum incitamentum] relinquentes carnalium virtutum brevia monumenta, dum pereunt; quantis præconiis celebranda mors Martyrum est, qui admirabili gloriosoque compendio, dum manus suas ad cælum porrigunt, fidei & devotionis exempla terris relinquunt, propagantes hominum vitam mortibus suis. Neque enim pro Imperatore terrestri, sed pro Rege cælesti a spiritum profundunt suum: non pro patria, quæ gignit & recipit; non pro b patria, quæ habetur & amittitur; sed pro illa Jerusalem cælesti, patria sempiterna, quæ meritis est constructa Sanctorum, quæ culmina sua cælo inserit; cujus incolæ mori nesciunt, cujus libertas jugum tartareæ captivitatis ignorat, cujus libertas cum immortali gloria & beatitudine perseverat. Et licet de præmiis Martyrum pauca perstricta sint; quia nequaquam condignæ sunt passiones præsentis seculi ad magnitudinem gloriæ cælestis, quæ erit perpetua & sempiterna: attamen hi sunt perpetui Sanctorum triumphi, qui merito scriptis proditi mittuntur ad posteros; ut si eis non contingat occupatio passionis, succensæ tamen mentes æmulationis ardore, immaculatam vitam, & contritione corporis & imitatione martyrii illorum, consequantur. Itaque beatissimorum Epipodii & Alexandri conflictus atque victorias, Christo in illis triumphante, referimus: ut fides credentium præmissum & desideret & sequatur exemplum.

[2] Igitur Principis Antonini Veri c decimoseptimo Imperii anno, cum per provincias Gentilium furor desæviret, [SS. Epipodius & Alexander] præcipue in Lugdunensi urbe debacchatus est: in qua pro sui magnitudine quanto majores degebant populi, tanto etiam Gentilium copiosior rabies æstuabat. Judices, Officiales, Tribuni, milites, [delati inquiruntur,] vulgus, certatim, indiscreto etiam sexu, Christianos multiplici crudelitate laniabant: quorum plurimi, distinctis passionibus atque nominibus, ad succedentium memorias pervenerunt innumeros vero, qui vel indiscreta cæde concisi sunt, vel vincti in ergastulis defecerunt, inscriptos cælestis vitæ liber tantum continet. Nam post vastissimam Martyrum stragem & d sævientium passionum crudelitatem, de qua etiam Christi famuli, quos tunc illustrissimæ urbes Vienna & Lugdunum tenebant, ad Ecclesias Asiæ & Phrygiæ scripta miserunt, cum pene ad integrum Christi nomen a Gentilibus crederetur extinctum; per proditionem domesticam Epipodius & Alexander occulte operam dare Catholico fidei cultui, Præsidi nuntiantur: [fide & caritate conjuncti:] quos ille indagine solicita, exosæ Religionis reliquias in illis extinguere cupiens, præcepit inquiri.

[3] Verum intermisso paulisper ordine passionis, quanti qualesve fuerint, convenit vel leviter publicari. Et Alexander quidem natione Græcus fuit, Epipodius vero Lugdunensis civitatis indigena. Porro eos parvulos, scholæ contubernium; & caritas jam virilis, in primæva ætate conjunxerat: & ita litteris eruditissimi, concordia crescente, ad Deum profecti sunt; ut cum fuerint Christiani, & a clarissimis parentibus instituti, ad religionis tamen incitamenta se mutuo provocarent. Nam sobrietate, parcimonia, castitate, fide, opere misericordiæ, ita Deo sese hostias dignas præparabant, ut in consummationis meritum profuerit gloria illata martyrij. Erant ambo juventutis flore conspicui, neque adhuc conjugalibus nexibus implicati: sæviente autem persecutione, implentes Evangelica constituta, quoniam ad aliam vel etiam tertiam civitatē abire non possent, latebram ibi quæsierunt. Egressi vero occulte septa murorum, in eo vico, qui propter Incisam petram e situs est, tugurio se cujusdam religiosæ & fidelis viduæ, etiam sine ullis comitibus, abdiderunt. Cumque illic aliquamdiu, [in latebris reperiūtur,] tecti fide mulierculæ & loci humilitate, latuissent; tandem sagax illos inquisitor invenit; eosque, per angustum cellulæ aditum fugientes, manus infesta corripuit: qui ita trepidi inter insilientes irruperant, ut S. Epipodius calceamento pedis unius, dum pavidus profiliret, privaretur: quod postea fidelis mulier, tamquam thesauro sibi repertos occultavit.

[4] Itaque captos, etiam ante discussionem, carcer accepit: quia manifesti putabatur criminis nomen esse, ipsa appellatio Christiana. Deinde post triduum, vinctis post tergum manibus, ante Præsidis statuuntur tribunal: quos sævissimus Judex, adstante & f infremente Gentilium multitudine, de nomine & professione interrogavit. [in judicio Christum confessi,] Illi vero & vocabula sua prodiderunt, & Christianos se esse perspicue testati sunt. Accenditur ergo Judex, & popularis conclamatio attollitur, & in innocentes simul omnium insania g consurgit. Potestas eos increpat, furorem suum hujusmodi clamore testatur: [minis terrentur] Etiam nunc adversus Deos immortales humana temeritas perseverat? Etiam nunc convelluntur Principum sanctiones; & in uno eodemque majestatis crimine, imperator impugnatur & numina? Ubi sunt tormenta, quæ intulimus? ubi cruces? ubi gladij? ubi bestiæ? ubi ignitæ laminæ? ubi districtio, etiam ultra mortis terminos procurata? Extincti sunt homines, sepulcra non extant, & tamen Christi memoria perseverat. O puniendi, quo ausu in religione vetita perdurastis? Jam nunc pro vestræ præsumptionis temeritate pœnas dabitis.

PARS II.

[5] Ne se invicem exhortentur, aut muniant sermone vel nutibus, ejecto Alexandro, [S. Epipodius blanditiis tentatus,] qui erat ætate firmior, Epipodius applicatur: quem scilicet singulariter destitutum, dum pro conjectura ætatis tenerioris h animo judificabat, serpentis antiqui usus calliditate, venenata blandimentorum arte solicitat: Video enim te, ait, juvenem: & nefas est, ut in intentione pravi propositi perseveres & pereas. Nos immortales Deos colimus, quos universitas populorum, quos etiam nominibus propriis sacratissimi Principes venerantur. Nos deos colimus, lætitia, conviviis, cantionibus, ludis, commessatione & lascivia: vos vero hominem crucifixumcui placere non possunt, qui his omnibus perfruuntur: qui licentiam respuit, qui jejuniis delectatur, qui, damnatis voluptatibus, tristem & infœcundam diligit castitatem. Quid vero tribuere beneficii cuiquam valet, qui se tueri a vilissimorum infestatione non potuit? Quæ quidem omnia idcirco tibi contexui, ut cum oblectatione & cum gaudio, quasi juvenis, austeritatem refugiens, mundi hujus beatitudine perfruaris.

[6] Ad hæc B. Epipodius: Non ita me Christi ac fidei Catholicæ armavit affectus, ut sensum meum misericordiæ tuæ figmenta permoveant. [generoso respondet:] Pietas enim ista, crudelitas; est vobiscumque vivere, mors est æterna: ceterum a vobis perire, gloriosum est. Sempiternum vero Dominum nostrum Jesum Christum, quem crucifixum commemoras, resurrexisse non nosti, qui ineffabili mysterio homo pariter & Deus, famulis suis tramitem immortalitatis instituit, & ad cælestia regna perducit. Sed ut communiter tecum loquar, quia alta non recipis; numquid ita cæcata mens tua est, ut nescias hominem ex animæ & corporis duplici constare substantia? Animæ imperio, corporis servitio magis utimur. Turpitudines, quibus dæmones vestros colitis oblectant membra corporis, mentes interimunt Quæ autem illa vita est, ubi partis potioris detrimenta proveniuntu? Nos pro anima adversus corpus bella suscipimus: nos pro anima adversus vitia dimicamus Vobis venter Deus est, & in morem pecudum, post ingluviem prodigam, finem vitæ præsentis, mortis judicatis occasum. Ceterum nos, quicumque vobis persequentibus interimus i dum, nos temporalia deserimus vitam ingredimur æternitatis.

[7] [ore pugnis eliso magis animatur] Judex vero, responsi hujus livore & admiratione defixus, iracundiaque stimulante commotus, admirabilis eloquentiæ domicilium, id est, os Martyris elidi pugnorum ictibus jubet. [gladio occiditur.] Ac deinceps S. Epipodius, illato dolore constantior, mixtis cruore dentibus, hæc verba profudit: Christum cum Patre ac Spiritu sancto Deum esse confiteor, dignumque est, ut illi animam meam refundam qui mihi & Creator est & Redemptor. Ita enim mihi vita non tollitur, sed mutatur in melius. Nec interest, infirmitas corporea quo fine solvatur; dummodo anima, cælis k invecta, ad suum revertatur auctorem. Cum hæc B. Epipodius constanti assertione loqueretur, imperio truculenti judicis eculeo suspenditur, circumstantibus hinc inde lictoribus, ut latera ejus impressis ungulis sulcarentur. Tunc subito populi terribilis clamor factus est, petentis, ut sibi detur aut obrueretur imbre saxorum, aut membratim divisus, sævientium insania carperetur. Ita furore omnium tarda erat crudelitas judicantis. Metuens autem Præses, ne magis vim perferret, & per seditionem, potestatis ac judicii reverentia turbaretur, ad sedandum circumfusæ multitudinis præcipitem & insanum furorem, [suspensus ungulis laceratur,] causamque commotionis extinguendam, eductum extra tribunal, gladio raptim feriri jubet. Itaque quanto infestior fuit inimicorum tumultus, tanto citius, dispositione divina, comsummatio accelerata est martyrij: ut puerum suum, de passione ac persecutoribus triumphantem, velocius Christus remunerator reciperet, qui est benedictus in secula.

PARS III.

[8] Beatos Martyres Epipodium & Alexandrum primum conjunxit infantia, deinde in timore divino instituit adolescentia, l firmavit juventus; donec animis meritisque conjuncti, ad martyrium pervenerunt, quod tribuente Dei munere pariter susceperunt. Sed dum Dominus noster Jesus Christus ita militum suorum victrices dispensat coronas, ut qui ei jungebantur confessione temporali, [S. Alexander triduo post vocatus, triumphum & festum duplicat.] dividerentur occasu, merito nobis præstitum judicamus, ut duplicata in illis solennitate fruamur. Nam dum & alternis diebus festa illorum veniunt, & illos inseparabili veneramur affectu; non singulis diebus, sed geminatis obsequiis utrumque bis colimus. Et sicut nudiustertiana solennitas cælo insertum S. Epipodium celebravit: ita hodierna festivitate B. Alexandrum pervenisse ad regna cælestia gaudemus. Idcirco autem nunc revertamur ad historiam passionis.

[9] Interempto ergo Epipodio Martyre, persecutor recenti adhuc cruore respersus, [oblatus Præsidi,] B. Alexandri sanguinem sitiebat. Quem receptum ex carcere, comperendinato examine, die interposito, furori suo præcepit offerri; ut ejus suppliciis non solum rabiem suam, verum etiam insaniam commoti & sævientis populi temperaret. Quem tamen etiam nunc hac percunctatione tentavit: Adhuc in potestate tua est ut evadas m prædecessorum exempla, videasque quæ teneas. [ad defectionem tentatur:] Ita enim persecuti Christicolas sumus n ut pene te solum arbitrer resedisse. Nam præter alias cæsorum catervas, etiam stultitiætuæ collega succubuit: atque ideo, si tibi consulis, immortales deos thuris accensione venerare.

[10] Beatus Alexander dixit: Gratias ago Domino, quod dum gloriosos Martyrum evolvis triumphos, & illata tormenta commemoras, [refutat dicta Præsidis:] ad devotionem me quoque confirmas exemplis. Putasne ergo extinctas animas, quas fudistis? Illæ quidem cælum possident: sed versa vice persecutores in illo agone perierunt. Fallit enim te opinio tua: extingui nomen non potest Christianum, quod ita Deo fundante firmatum est, ut & vita hominum custodiatur, & mortibus propagetur. Deus noster cælos, quos fecit, possidet; terram tenet, inferna moderatur: & animas, quas interemptas judicas, regnum cæleste suscepit: vos vero cum diis vestris inferna retinebunt. Et quia fratrem meum carissimum in summo gaudio collocatum scio, securior o viam devotionis ingredior. Ego namque Christianus sum, & fui semper, & futurus sum in gloriam Dei. Tu vero exerce corpus, quod pro imbecillitate terrena p sortibus mundi videtur addictum ceterum animas nostras custodiat & recipiat ille, qui contulit.

[11] [inter dira verbera] Ad hæc præses, mixto pudore & furore desæviens, S. Alexandrum divaricatum ternis cædentibus præcepit verberari qui nulla humili responsione inter tormenta dejectus, Dei semper præsidium flagitavit. Cumque longissimo spatio, cædentium succidua vicissitudine, non frangeretur; Præses interrogat, utrum etiamnum in hac confessione duraret. Cujus percunctationi inconcussa anctoritate respondit, deos Gentilium dæmonia esse, non numina: [fidem animose profitetur] Deum vero omnipotentem, invisibilem, sempiternum, sui propositi esse custodem.

[12] Tunc ergo Judex dixit: Christiani ad istam insaniam proruperunt, ut prolixitate pœnarum gloriam sibi existiment comparari, & persecutores suos vicisse se judicent, quos oportet celeri fine consumi. [in cruce Martyr obit.] Quia ergo eos in pertinacia sua & audiri nefas est & videri, idcirco Alexander, fixus cruci, animam, sicut meretur, effundat. Post quam sententiam ministri sævique carnifices acceperunt B. Alexandrum, salutarique signo eum, extensis in diversa brachiis ac manibus, nexuerunt. Nec tamen diu beati Martyris tormenta porrecta sunt: ita enim laniatum fuerat corpus crudelitate verberantiū, ut crate soluta costarum patefactisque visceribus, secreta animæ panderentur. Nam dum totus in Christo est, q eumque jam fessus supremis vocibus invocat, beatum spiritum exanimatus emisit.

PARS IV

[13] Hos itaque semper concordes & socios, quia mors diviserat, [Sepeliuntur ambo in spelunca vallis:] sepultura conjunxit, dum furantibus Christianis, educta occulte extra urbem corpora, absconsa conduntur. Erat enim in colle superposito civitati r cōcretis densatus stipitibus locus, ibique in modum speluncæ conclusa frutetis ac sentibus vallis latebat, & ut fit, ubi humor deciduus per naturale ministerium infunditur, inculta fœcunditas quo in recessu venerabilia corpora religiosa provisione demersa sunt; quia Gentilium furor, extremam denegans sepulturam, etiam in corpora exanimata sæviebat. Postea vero venerabilem locum religiosorum cultus servavit, & prodidit reverentia deducta per posteros, & virtutes plurimæ, quæ Sanctorum potentiam prodiderunt.

[14] [percalceum S. Epipodii febris curatur:] Nam cum, tempore consequenti, populus Lugdunensis passim morbo sæviente corrueret; adolescens quidam natu nobilis, vi febrium valde succensus, per visionem commonitus est, ut remedium a muliere, s quæ calceamentum Martyris habebat, expeteret. Illa vero se medicinæ nihil nosse respondit: sed Domino miserante, Martyris per exuvias hospitali ope allata, se plurimos curasse non negabat: statimque ei Lucia benedictionem, & hospitalis t calicem salutis, porrexit. Qui dum poculum & remedium sitis accepit, protinus ita extincto ardore convaluit, ut non ope humana, sed mirabili divinitatis auxilio, [plurima miracula patrantur.] vitæ ac sanitati redditus diceretur. Quæ virtus fidei atque Sanctorum per universam dispergitur civitatem, & innumera multitudo, dum sanitatem corporum recepit, fidei incrementa suscepit; factaque est membrorum atque animorum præsens & æterna medicina. v Sed & postea in locis illis mirabilia ista monstrantur, ejectio dæmonum, debilitatum curatio, restauratio sanitatum: quæ ita pene quotidiana & iis majora proveniunt, ut credulitas, etiamsi sit spontanea, existentibus miraculis extinguatur. Itaque fidem dictis atque factis convenit applicari: quia amica Dei potentia, virtus, & dignitas, ut fideles & credulos diligit, ita deserit dubitantes. Idcirco non ambigamus vera esse, x quæ & auditu manifesta duximus & videmus, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a MS. nostrum, Spiritum Sanctum profundente.

b Surius, morte

c MSS. S. Max. & nostrum decimo octavo, scilicet quo hi Martyres occubuerunt: æst decimo septimo incepit persecutio.

d MS. nostrum, sævitiam passionem. MS. S. Max. sævientium passionem victoriam.

e Petra incisa, vulgo Pierre encise, seu magis corrupte Berrecise, castrum parvum urbis muris inhærens in dextra Araris ripa supra precelsam rupem, nominatum autem captivitate Ludovici & Ascanii Sfortiarum & Ducis Namurcensis. Sunt qui rupem istic incisam putent ut novus Arari cursus præberetur, indeque nomen mansisse.

f Surius, imprimente.

g Idem incurrit

h Idem teneriorem an imum judicabat.

i Idem, tempora amittimus.

k MSS. cælitus data,

l Videntur hoc numero relata, postmodum fuisse insertaper modum alterius prologi, ut alio die ad Matutinum legerentur.

m MS. Lugdunense & nostrum Præcesserunt exempla, quæ timeas.

n Surius, Ut pœniteat te solum arbitrum resedisse.

o Idem, deludit.

p Idem, fustibus, MS. Lugd. sordibus

q Surius, eum, quem confessus est.

r Surius, concretis densatus veprimus. MS. nostruus stirpibus

s [Sepultus Lucia.] Greg. Turonensis de Gloria Confessorum caput 64 ita inscribit: de muliere quæ Epipodii Martyris calceamentum collegit, & dein ista refert: Requiescit sub urbano urbis ipsius mulier, quæ dicitur collegisse calceamentū beati Martyris Epipodii, quod de pede ejus cecidit cum ad martyrium duceretur: ad cujus tumulum sæpius frigoritici ceterique infirmi sanantur. Erasum de tumulo ipso pulverem ipsum hauriunt, incolumesque discedunt. Hanc mulierem, S. Luciam viduam appellat Arturus du Monstier in Gynæceo sacro, cui ad hunc diem inscripsit.

t Videtur mulier, intincto in aquam aut vinum calceo, potum, Reliquiæ illius tactu benedictum, parrexisse; uti etiam nunc usurpat Ecclesia, & usurpasse semper deductis per secula singula exemplis poterit probari ab eo, qui hujus operis indices consulere voluerit.

v MS. nostrum inimicos, surius, Amicorum.

x Surius audita & visa semper diximus & manifestamur.

DE SS. LEONIDE, PATRE ORIGENIS, ITEM ARATORE, QVIRIACO BASILIA, Martyribus Alexandriæ aut alibi.

CIRCA ANNUM CCIV.

[Commentarius]

Leonides Pater Origenis, Martyr, Alexandriæ, aut alibi (S.)
Arator, Martyr, Alexandriæ, aut alibi (S.)
Quiriacus, Martyr, Alexandriæ, aut alibi (S.)
Basilia, Martyr, Alexandriæ, aut alibi (S.)

Auctore G. H.

[1] Iam bis in hujus diei principio laudatus6 nobis antiquus scriptor, Eusebius Pamphili, librum sextum Historiæ Ecclesiasticæ a persecutione Severi Imperatoris auspicatur hisa verbis; Porro cum Severus persecutionem adversus Ecclesias excitasset per omnes quidem ubique locorum Ecclesias ab athletis pro pietate certantibus illustria confecta mattyria. [Martyrium S. Leonidis ex eusebio,] Præcipue tamen Alexandriæ increbuetunt, cum ex universa Ægypta ac Thebaide lectissimi pugiles eo deducerentur, tamquam in amplissimum Dei stadium, & cujusquemodi tormenta mortesque invicto animo perpessi, immortales a Deo coronas acciperent. Inter quos Leonides, qui Origenis pater fuisse dicitur, capite truncatus, supradictum filium admodum adolescentem reliquit. Hæc Eusebius, quem Nicephorus Callistus secutus est, & de hac Severi persecutione lib. 5 cap 2 agens, ista de Leonide tradit: Quo tempore & Leonidem, Origenis patrem, obito pro Christi nomine martyrio, e vita excessisse tradunt; gladio videlicet cæsum, cum filium admodum puerum relinqueret. Georgius Syncellus in Chronographia, agens de Imperio Severi, addit: Leonides Origenis pater, orta Alexandriæ persecutione, martyrio vitam finivit. Demum inter Græcos est Suidas, qui in suis Historicis, sub littera O secundo, sive ὠμέγα, ista habet: Origenes Leonidem habuit patrem, [Suida,] Episcopum & Martyrem: floruit sub Severo Imperatore. Verum de ejus Episcopatu altum alibi est silentium. Hæc Græci, quorum fastis necdum reperimus insertum nomen S. Leonidis.

[2] [S. Hieronymo,] Inter Latinos S. Hieronymus libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 54 ista tradit: Origenes, qui & Adamantius, decimo Severi Pertinacis anno, adversum Christianos persecutione commota, a Leonide patre, Christi martyrio coronato, cum sex fratribus & matre vidua pauper relinquitur, annos natus circiter decem & septem. Annus decimus Severi, quando persecutio incepit, [Ruffino & Petro de Natalibus.] incidit in annum Christi CCIII. Elogium ex præcedentibus sumptum habent Ruffinus lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 1 & Petrus de Natalibus lib. II cap. 23.

[3] In quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani eodem plane tenore ista leguntur: Et alibi Leonidis, Aratoris, Quiariaci, [Memoria in fastis, 4 Martyrum,] Basiliæ: circa quæ incidit dubitatio, num forte loco hujus particulæ & alibi, non fuerit exaratum, Et Alex. quod sit intelligendum, Et Alexandriæ: ut inde occasio fuerit sumpta a posteris, martyrium S. Leonidis, patris Origenis, adscribendi ad hunc diem. Nomen Leonidis, absque loco & sociis, insertum est Martyrologiis MSS. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbæi. [& solius Leonidis,] Grevenus in Auctario Vsuardi, annis 1515 & 1521 excuso, ista habet: Leonidis Martyris, patris Origenis. Idem ex dicto Greveno transcripserunt, Molanus, in prima editione sui Auctarii ad Vsuardum; & Canisius, in Martyrologio Germanico. Galesinius in suo Martyrologio hæc habet: Hoc ipso die S. Leonidis Martyris. Hic Origenis pater, patientissima cruciatuum tolerantia insignis, demum pro Christi gloria capite mulctatur. In hodierno Martyrologio Romano ista solum indicantur: Alexandriæ natalis S. Leonidis Martyris, qui sub Severo passus est. Dein in Notis dicitur fuisse pater Origenis. Si qui judicent alium Leonidem a patre Origenis cum tribus sociis collocandum, per nos licebit, cum sola simus probabili usi conjectura.

[4] S. Leonides Martyr, pater Origenis celebratur die XI, in Martyrologio Richardi Witfordi, [hujus mentio II Febru. & 1 Martii.] olim Anglice Londini excuso: item I Martii a Canisio & Felicio, & in MS. Bruxellensi S. Gudilæ, sed confusis rebus gestis hujus & alterius Leonidis, Martyris in Thebaide. De hoc late egimus XXVIII Ianuarii.

De Sanctis Martyribus PARMENIO, HELYMA ET CHYSOTELO, PRESBYTERIS; LVCA SEV LVCIO ET MVCIO, DIACONIS; ITEM PRIMVLO ET TVDIANO, Cordulæ in Perside.

ANNO CCLI,

[Commentarius]

Parmenius, Presb., Martyr, Cordulæ in Perside (S.)
Helimas, Presb., Martyr, Cordulæ in Perside (S.)
Chrysotebus, Presb., Martyr, Cordulæ in Perside (S.)
Lucas, Diac., Martyr, Cordulæ in Perside (S.)
Mucius, Diac., Martyr, Cordulæ in Perside (S.)
Primulus, Diac., Martyr, Cordulæ in Perside (S.)
Tudianus, Martyr, Cordulæ in Perside (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Antiquißimum Martyrologii Hieronymiani apographum Epternacense, ante mille propemodum annos exaratum, horum omnium Martyrum memoriam prodit his verbis: Romæ Gaji Episcopi. Et in Cordua civitate, Parmeni, Elimar & Crisoli Presbyterorum, & Diaconorum Luci & Muci: Primuli, Turdiani. In aliis tribus apographis eiusdem Martyrologii Hieronymiani, [Memoria in Martyrologio S. Hieronymi,] omissa plurima parte, ista referuntur: Romæ in cœmeterio Calestini, sive Callisti, via Appia, depositio S. Gagi Papæ, seu Gaii Episcopi, Primoli, Turdiani seu Tierdiani. Hinc etiam ultimorum Martyrum, absque mentione aliorum Presbyterorum & Diaconorum, memoria celebratur in MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi; & solius Primoli, in MS. Richenoviensi & Aquisgranensi. Verum quia nusquam conjunguntur SS. Primolus & Turdianus cum S. Cajo Pontifice; arbitramur juxta antiquißimum MS. Epternacense relinquendos esse in societate prænominatorum Presbyterorum ac Diaconorum cum præpositis, licet ipsis neque in Actis mox proferendis, neque in aliis Martyrologiis juncti inveniantur, donec certior aliunde lux affulgeat.

[2] Genuinum Martyrologium Bedæ, a nobis ante tomum secundum Martii editum, de quinque Sanctis ista profert: Eodem die in Cordula civitate Natalis Parmenii, [Ven. Bedæ,] Helymæ & Chrysoteli Presbyterorum, & Lucæ & Mucii Diaconorum, quorum primus præcisa etiam lingua loquebatur. Omnes in eculeo suspensi & nexibus arctati sunt, deinde laminis ardentibus circum latera appositis ustulati, & ungulis lacerati: ad ultimum gladio truncati sunt præsente persecutore Decio. Scriptum in passione S. Laurentii. Hæc in dicto Martyrologio, accuratius recognito. His similia traduntur in Martyrologiis Vsuardi, [& aliorū.] Adonis, Rabani, Notkeri, & aliorum recentiorum. Item in MSS. plurimis, & cum iis in hodierno Martyrologio Romano, sed magis contracte. In nonnullis pro Elyma legitur Helima & Helimena, & pro Luca Lucius. Fuisse hos Martyres Babylone, sub Polychronio Episcopo Presbyteros & Diaconos, Acta paßionis S. Laurentii indicant: ex quibus uti ad XVII Februarii, [Gesta horum excerpta ex Actis S. Laurentii,] quo die colitur S. Polychronius, dedimus quæ ad ipsum Episcopum spectabant; ita modo excerpimus ea quæ indicant gesta horum Martyrum, & sunt eiusmodi.

[3] In diebus illis orta tempestate sub decio Cæsare, multi Christianorum in urbe Roma necati sunt. Præsidente in urbe Roma Galba, [a Decio victore de Persis,] pergit Decius ad Persas, cum bellum urgeretur Persarum. Veniens in civitate, quæ cognominabatur Ponticum, sedit in ea: bellum tamen agebatur. Ascendit Decius in montem Medorum, & facto conflictu pugnæ, cum militia Romana fecit victoriam, & interfecit Persarum multitudinem, & obtinuit civitates has, Babylonam, Bactrianam, Hirciniam, * Cordulim, Assyriam: ubi etiam invenit multos Christianos, quos suppliciis & afflictionibus necavit. Eodem tempore invenit in civitate Babyloniæ Episcopum nomine Polychronium, cum Presbyteris Parmenio, Elyma & Chrysotelo; & diaconos hos, Lucam & Mucum. Quos cum comprehendisset, jussit eos duci ad sacrificandum idolis … Tunc jussit sibi præsentari Polychronium Episcopum, [Babyloniæ capti cum S Polychronio Episc.] cum duobus Diaconibus & Presbyteris suis, quem sic interrogat dicens: Tune es Polychronius sacrilegus, qui neque deorum neque Principum præcepta custodis? Polychronius autem non respondit ei verbum. Dixit itaque decius ad Clerum ejus. Obmutuit Princeps vester, [pro quo silente respondet S Parmenius,] Respondit Parmenius Presbyter, dicens: Non obmutuit Pater noster, sed precepto Domini nostri Jesu Christi æterni Creatoris utitur, ut non polluatur os sanctum, quod a Creatore nostro purificatum est quia sic præcepit Dominus noster Apostolis: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis, & conversi elidant vos. [Matt. 7, 6] Justum tibi videtur, ut quod semel purificatur, stercore coinquinetur. Decius dixit: Ergo nos stercora sumus. Et jussit iratus, ut lingua ejus præcideretur. Cum autem præcisa fuisset lingua Parthenij, cœpit clamare, dicens: Beate Pater Polychroni ora pro me, quia video in te Spiritum Sanctum regnantem, [& abscissa lingua illius patrociniū implorat.] & os sanctum tuum signantem, & mihi favum mellis in ore distillantem: & occisus est Babyloniæ Polychronius.

[4] Tunc Decius ambulavit in civitatem Cordulam, & jussit Presbyteros & Diaconos vinctos secum adduci. Qui dum ducerentur sic, cadebant vincula de collis & manibus eorum. [Abducuntur hi martyres Cordulam.] Veniens autem Decius in civitatem Cordulam, cum furore jussit sibi Presbyteros præsentari cum Diaconibus. Qui cum præsentati fuissent, sic eos aggreditur, dicens: Et vos stulti desideratis perire? ecce, cōmoneo vos sacrificate diis immortalibus. Respondens Presbyter Parmenius, cœpit clamare voce & dicere: O miser! Huic manufacto nos compellis humiliari? Infelix humiliari desiderare debes Christo Creatori omnium rerum, non manufactis diis. Nam peribis tu & dij tui tecum, [suspenduntur in eculeo,] quos injuste colis. Tunc Decius jussit omnes in eculeo suspendi. Qui cum attraherentur nervis, cœperunt omnes gratias agere Deo & dicere ad Parmenium Presbyterum: Orationem da super nos. Respondit Parmenius Presbyter: Det nobis Deus, pater Domini nostri Jesu Christi, consolationem Spiritus Sancti, qui regnat in secula seculorum Et responderunt omnes clara voce, Amen. Tunc iratus Decius dixit: Hoc argumentum, hominem sine lingua loqui, magica ars cognoscitur esse. Respondit Parmenius dicens: Dominus noster Jesus Christus, qui mutum loquentem fecit, ipse mihi peccatori dedit sine lingua loqui. Nam tu dum loqueris, immutescis.

[5] [aduruntur laminis ardentibus, & ungulis lacerantur:] Eadem hora Decius jussit eos ignibus uri. Qui cum incenderentur, audita est vox de cælo: Venite ad me omnes humiles corde. Decius dixit. Vere magica ars est istud. Et jussit laminas ardentes circa latera eorum poni, & unguibus lacerari. Eadem hora Decius jussit eos deponi de eculeo, & præcepit ut capite truncarentur. Qui cum decollati fuissent, jactaverunt corpora in publica via, ita ut custodirentur, ne quis eos sepeliret. Tunc audientes subreguli, viri religiosi, Abdon & Sennes, [decollati sepeliuntur a SS. Abdon & Sennes.] venerunt nocte, & collegerunt corpora Sanctorum Presbyterorum, Parmenii, Elymæ & Chrysoteli, & Diaconos Lucam & Mucium, & sepelierunt in prædio suo, Juxta civitatem Cordulam, decimo Kalendas Majas.

[6] Hactenus Acta paßionis horum Martyrum: post quæ subjungebatur captivitas SS. Abdon & Sennes, dein Olympiadis & maximi; ex quibus hi ultimi Cordulæ etiam coronati sunt, [situs urbis Cordula.] de quibus egimus XV Aprilis. Verum Abdon & Sennes Romam abducti, istic XXX Iulii interfecti sunt. Vrbs autem Cordula in MS. Codice S. Hieronymi, Cordua, aliis etiam Corduba scripta, non procul videtur distasse Babylone, ex qua urbe Decius ambulavit Cordulam: de qua & tempore martyrii actum est XVII Februarii ad Vitam S. Polychronii, & XV Aprilis ad Vitam SS. Olympiadis & Maximi.

[Annotatum]/center>

* supra Corduam,

DE SANCTO NEARCHO, Martyre In Armenia.

CIRCA ANNUM CCLX

[Commentarius]

Nearchus, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

[1] Floruerunt seculo Christi tertio in Armenia duo milites, maximo amicitiæ vinculo conjuncti, ambo in confeßione fidei palmam martyrii assecuti: horum alter gladio interemptus, [Nearchus S. Polyeucti intimus amicus,] est celeberrimus Polyeuctus, quem Græci die IX Ianuarii, Latini XIII Februarii celebrant: alter est S. Nearchus, quem igni consumptum Græci venerantur hoc XXII Aprilis. Vterque Martyr agnoscitur in elogio martyrii, quod profertur ad dictum IX Ianuarii in MS. Synaxario Græco Parisiis in collegio Claromontano Societatis Iesu, item in Menæis excusis & manu exaratis, & apud Maximum Cytherorum Episcopum ἐν βίοις ἁγίων. [in hujus elogio.] Illud ad diē XIII Februarii relatum, licet potißimum de S. Polyeucto agat, hic repetimus & est ejus modi. Certamen S. Polyeucti Martyris. Hic Decio & Valeriano Imperatoribus Melitinæ in Armenia miles fuit & primus in ea provincia pro Christo Martyr occubuit. Erat namque impium edictum promulgatum, quo præcipiebatur, ut aut Christum ejurarent, aut non obedientes morte punirentur. Hic nihil territus, Christum libere professus est, & ingenti fiducia simulacra, quæ ab infidelibus colebantur, confregit. Quocirca cum neque soceri adhortationibus ac blandimentis flecteretur, neque uxoris lacrymis lamentisque commoveretur; sed constans in fœdere cum Nearcho Martyre, amico suo, verente ne ipse a fide Christi descisceret, firmato, in confessione perseveraret; gladio vitam finivit: cujus celebritas in ipsius Martyris templo sanctissimo peragitur. Hæc ibi, quæ plane eadem leguntur in Novo Græcorum Anthologio, ab Antonio Arcudio Archipresbytero Soletano, [Martyr habetur.] ex commißione & mandato Iulii Antonii Sanctorii Cardinalis concinnato, & Clementi Papæ VIII dicato: & ubique in dicto elogio ita Græce continentur. Τῷ δέ Μάρτυρι Νεάρχῳ φίλῳ ὄντι τὰς συνθήκας βεβαιῶν, δεδοικότι τὴν ἀπὸ τῆς πίστεως τοῦ χριστοῦ ἐκκλησιν.

[2] Dedimus die XIII Februarii duplicia Acta martyrii, S. Polyeucti, alia ex MS. Latino contractiora, alia ex MS. Græco bibliothecæ Vaticanæ: [eum in fide instruxit:] in quo capite primo describitur Polyeucti, adhuc Gentilis, & Nearchi Christiani amicitia; & metus hujus ne ille, ob edicta in Christianos, ab ea resiliret. Tum capite secundo indicatur Polyeucti conversio, ejusque in fide instructio per Nearchum, & edictum Imperatoris & idola ab illo confracta. Tertio capite describitur invictus Polyeucti animus inter lamenta soceri & vxoris: [in Martyrio ad fuit] qui tandem amicitiæ Nearchi non oblitus, sed eum intuitus, Vale Nearche, inquit, & fœderis recordare. Hac voce instar ultimi doni amico generose relicta; ad ensem procedebat, & per eum alacri animo mortem subibat. Cum igitur hoc modo vitam finivisset divus Polyeuctus, qui erant inter fratres diligentiores sacrum ejus corpus Melitenæ urbe Armeniæ deponunt, æternamque sibi hereditatem acquirunt. Inserviit istic quoque Nearchus, accepitque Martyris amici sanguinem, [accepto Sanguine in civitatem Canane otarū abit.] nitidoque impositum linteo portavit in civitatem Cananeotarum, conferens illis arma salutis & hereditatem vere beatam. Hæc Acta Græca. At Latina finiunt his verbis: Conversus tandem Polyeuctus ad Beatum Nearchum, ut ex condicto sequeretur, monebat: & illi valefaciens, gloriosa morte consummatus est.

[3] At quænam sit dicta Cananeotarum civitas, in MS. Græco Κανανεωτῶν πόλις, nos hactenus latet: in Armenia saltem fuisse, probabile videtur: & forsan istic Nearchus Martyr obiit. Ejus martyrium in Menæis excusis, & MSS. Chifletianis, & apud Maximum Cytherorum Episcopum, attingitur his paucis verbis ad hunc XXII Aprilis: Eodem die sanctus Martyr Nearchus, in igne vitam finit. Constantia vero ejus in disticho adjuncto declaratur. dum ita Christum alloquens inductur: ob inflammatum ad te o Salvator, divinum desiderium, exclamat Nearchus, non me ignis a te separabit. Si quis tamen hunc Nearchum, igne consummatum, distinguendum esse putet a socio sive amico S. Polyeucti, nolens definire quod iste revera Martyr obierit; & distinctionem duorum probaverit ex aliis documentis, libenter assentiemur. Hactenus non reperimus nisi venerationem unius, & onus nobis visus est hoc loco sufficere.

DE SANCTO CAIO,
Romano Pontifice Martyre.

Anno CCXCVI.

[Commentarius]

Caius, Pontifex Romanus, Martyr (S.)

Auctore G. H.

EX MSS.

CAPUT I.
Elogia antiqua. Gesta circa SS. Sebastianum, Tiburtium, & alios Martyres.

[1] Tempus S. Caii in Pontificatu Romano explicatur aptißimo modo in Catalogo Pontificum Romanorum, deducto usque ad S. Liberium Papam, decessorem S. Damasi, sive ad annum circiter CCCLX, quem Catalogum a S. Damaso ad S. Hieronymum, [Ex Cātalogo Pontif. elogium S. Caii.] ob hujus instantes preces, fuisse missum, alibi latius indicamus. In hoc ergo ista leguntur: Cajus annis duodecim, mensibus quatuor, diebus * septem. Fuit temporibus Cari, & Carini, ex die XVI Kalendas Januarii Consulibus Caro II & Carino, usque in X Kalendas Maii, Diocletiano VI & Constantio Consulibus. Hæc ibi. Decessor S. Caii fuit Eutychianus, cujus elogium ad clariorem explicationem addimus, & ita habet: Eutychianus annis octo, [& Eutychiani decessoris:] mensibus undecim, diebus tribus. Fuit temporibus Aureliani, a Consulatu Aureliani III & Marcellini, usque in diem VII Idus Decembris, Caro II, & Carino Consulibus. Sedit ergo ab an. Christi CCLXXV, usque ad annum CCLXXXIII, [tempus Sedis ab anno 283,] quo mortuus est VII Decembris, aut sequenti, nam utroque die in antiquis Martyrologiis refertur: cumque Sedes vacasset VIII aut IX diebus (nam variant in hoc auctores) substitutus est S. Cajus die XVI Decembris, [ad 296.] & postquam sedisset annis XII, mensibus IV, diebus VII, mortuus est anno Christi CCXCVI. Hinc primo corrigendus est Eusebius (cui tempora Pontificum Romanorum non fuerunt satis perspecta) qui lib. 7 Hist. Eccl. cap. 32 ita scribit: Qua tempestate cum Felix quinque annis Romanam gubernasset Ecclesiam, Eutychianus in ejus locum successit. Qui vix decem mensibus in Episcopatu transactis, Cajo, qui nostra ætate vixit, Sedem suam reliquit. Hic cum annis circiter quindecim Ecclesiæ præfuisset, successorem habuit Marcellinum, in cujus etiam tempora incidit persecutio. Hæc ibi. De S. Marcellino agimus XXVI Aprilis. Idem Eusebius in Chronico, cum indicasset Consules Probum Augustum & Victorinum, is est annus Christi CCLXXXII, ista subdit: Ρὡμαίων Ἐκκλησίας τὴν Ἐπισκοπὴν παρεδέξατο κς᾽ Εὐτυκιανὸς μῆνας η᾽. Μεθ᾽ ὅν κζ᾽ Γαιανὸς ἔτη ιε᾽. Quæ ita Latine edidit S. Hieronymus: Eytychianus XXVI Romanæ Ecclesiæ Episcopatum suscepit, mensibus octo, post quem XXVII Cajus (alias Gajanus) annis quindecim, Eusebium sequuntur Georgius Syncellus in Chronographia, & Nicephorus lib. 6 Hist Eccles. cap. 34. Verum in his, quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, ejus alumnis æque antiquis maior fides adhibenda est, quam externis.

[2] Alter Catalogus, seculo Christi sexto concinnatus, & ex codice MS. Reginæ Sueciæ a nobis descriptus, [aliud ex posteriore Catalogo,] cum Eutychianum decessorem dixisset ad VIII Kalendas Augusti, deceßisse, ista subdit: Cajus, natione Dalmata, ex genere Diocletiani Imperatoris, ex patre Gajo, sedit annos XI, menses IV, dies XII. Fuit temporibus Cari & Carini, ex die XV Kalend. Ianuarii a Consulatu Cari II … Hic fugit persecutionem Diocletiani. In cryptis habitans Confessor quievit Hic fecit ordinationes IV per mensem Decemb. Presbyteros XVI, Diaconos VII, Episcopos per loca quinque. Sepultus est in cœmeterio Callisti via Appia X Kal. Maii: cessavit Episcopatus dies XI. Verum in Libro Pontificali ista se explicantur: Hic fugiens persecutionem Diocletiani, in cryptis habitans Confessor quievit, martyrio coronatus post annos octo. Hæc ibi, quæ magis cōveniunt Catalogis posterioribus Anastasio tribui solitis, in quibus ista habentur: Cajus natione Dalmata, [& Anastasio,] ex genere Diocletiani ex patre Gaio, sedit annos XI, menses IV, dies novem. Fuit temporibus Carini, a die XIV Kalend. Ianuarij a Consulatu Cari secundo & Carini, usque in diem X Kalendarum Majarum Diocletiano IV & Constantio II. Hic constituit ordines omnes, ut sic in Ecclesia ascenderentur. Si quis Episcopus fieri mereretur, ut esset Ostiarius, Lector, Exorcista, Acolythus, Subdiaconus, Diaconus, Presbyter, & exinde Episcopus ordinaretur. Hic regiones divisit Diaconibus. Hic fugiens persecutionem Diocletiani in cryptis habitando, martyrio coronatur post annos octo. Hic fecit ordinationes quatuor per mensem Decembrem Presbyteros XXVII, Diaconos * VIII, Episcopos per diversa loca numero quinque qui post annos XI cum Gabinio fratre suo propter filiam Gabini Presbyteri, nomine Susannam, martyrio coronatur: qui etiam sepultus est in cœmeterio Callisti via Appia IX Kalend. Maij; & cessavit Episcopatus dies XI. Hæc ibi, quæ eadem habentur in Gestis MSS. Pontificum & in antiquis Breviariis Romanis, etiam manu exara tiis. Sequntur Luitprandus, Abbo Floriacensis, Platina, aliique: sed annos duodecim, ex priore Catalogo loco undecim substituimus cum Onuphrio, Baronio, aliisque recentioribus.

[3] In Actis S. Sebastiani (quæ dedimus XX Iannuarii, arbitrati ea a S. Ambrosio scripta fuisse aut expolita) multa illustria de S. Cajo Pontifice, ejusque supra indicata fuga habentur, quæ inde excerpta hic repetimus, & sunt ista capite XVIII, & XIX.

[S. Cajus Papa,] Erat Papa Urbis Romæ, nomine Cajus, vir magnæ prudentiæ, magnæque virtutis, imperantibus Carino Diocletiano & Maximiano … Igitur Carinio occiso * in civitate Maguntiaco, * Maximiano & Aquilino Consulibus, facta est persecutio talis, ut nullus emeret vel venumdaret aliquid, nisi qui statunculis positis in eo loco, ubi emendi gratia ventum fuisset, thuris exhibuisset incensum. Circa insulas, [in persecutione Diocletiani] circa vicos, circa nymphæa quoque erant positi compulsores, qui neque emendi darent copiam, aut hauriendi aquam ipsam tribuerent facultatem, nisi qui idolis libassent. Tunc S. Caij Episcopi consilio habito, [apud Chromatium cū Christianis latet,] Chromatius illustris vir omnes Christianos in domo sua suscepit, & universos ita fovebat, ut nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet. Verum quia tanta vis persecutionis extiterat, ut opinio ipsa Christianitatis ejus celari non posset, meruit ex sacro rescripto Chromatius, ut medendi gratia in Campano littore moraretur, in quo erat lati cespitis dominus, tribuitque copiam omni Christiano ire volenti cum eodem ad persecutoris rabiem declinandam. Tunc orta est contentio inter S. Polycarpum & Sebastianum, [piam contētionem SS. Polycarpi & Sebastiani dirimit:] quis horum duorum in Vrbe remaneret, & quis iret cum Chromatio, qui tantum populum susceperat Christianum. Quibus altercantibus venerabilis Papa Cujus dixit: Dum ambo passionis coronam quæritis, acquisitum Domino populum desolatis. Unde mihi videtur, ut tu, frater Polycarpe, quia & Sacerdotii rectum tramitem tenes, & scientia Dei repletus es, pergas simul ad confortandas credentium mentes, [suadet pluribus discessum ad Littus campanū:] & animos dubios ædificandos. At ille his auditis quievit, & blandum Papæ imperium æquanimiter tulit. Venit itaque dies Dominica, in qua Cajus Episcopus agens quæ Dei sunt, intra domum Chromatij, hac omnes alloquitur voce: Dominus noster Jesus Christus, præscius fragilitatis humanæ, duos in se credentibus constituit gradus, confessionis scilicet & martyrii, ut hi, qui martyrii pondus se posse perferre desperant, confessionis gratiam teneant; & dantes latus bellantibus, Christi militum, qui pro ejus sunt nomine pugnaturi, solicitudinem gerant. Pergant itaque qui volunt una cum filiis nostris Chromatio & Tiburtio, & mecum qui voluerint in hac urbe maneant. Non enim nos terrarum spatia divident, quos Christi caritas nectit; [ob fidem & & zelum S. Tiburtii præ gaudio lacrymatur:] nec absentiam vestram sentient oculi nostri, quia de interioris hominis vos intuemur adspectu. Hæc & his similia dicente Papa Cajo, exclamavit Tiburtius vir clarissimus, dicens: Obsecro te, Pater & Episcoporum Episcope, ne me patiaris terga persequentibus dare. Mihi enim valde jucundum est & optabile, si possem millies pro vero Deo occidi; tantum ut illius vitæ dignitatem inveniam, quam nullus mihi successor eripiat, cui nulla tempora finem imponant. Tunc S. Cajus congaudens fidei ejus, lacrymas effundebat, orans ut omnes qui remanserant, certamine victores efficerentur, triumphum martyrii capientes.

[4] [remanet in Vrbe cum aliis XII.] Remanserant autem cum venerabili Cajo Papa hi, Marcellinus & Marcus, simul quoque & pater eorum vir clarissimus Tranquillinus, item B. Sebastianus & pulcherrimus juvenis sed & mente pulchrior S. Tiburtius, & Nicostratus ex Primiscrinio, cum fratre suo Castorio & cum conjuge sua, Zoë nomine; item Claudius, cum Victorino fratre suo & cum filio suo Symphoriano, qui fuerat a morbo hydropis liberatus. Hi tantum, universis cum Chromatio proficiscentibus, cum Cajo Episcopo remanserunt. Marcum & Marcellinum Diaconii honore sanctificavit; Tranquillinum vero patrem eorum fecit Presbyterum; S. Sebastianum autem, qui ad multorum profectum sub specie militiæ latebat, Defensorem Ecclesiæ instituit; ceteros vero Subdiaconos fecit. Sed quia tutus nullus inveniri poterat locus ad latebram confovendam … erant omnes hi morantes cum sancto Papa Cajo apud Castulum Zetarium in ipsis superioribus palatij, & die noctuque gemitibus ac fletibus & jejuniis atque orationibus occupati, [cum iis insistit piis operibus,] exorabant Dominum, ut digni haberentur tolerantia confessionis ejus in numero Sanctorum Martyrum sociari. Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri & religiosæ feminæ, & a Sanctis diversas sibi sanitatum gratias impetrabant. Corroboratos namque veræ fidei firmitate, [& miraculis patrandis,] & solidatos fundamento virtutum, sanitatum gratia prosequebatur. Nam & cæcorum oculi illuminabantur eorum precibus, & sanabantur infirmi, & ex obsessis corporibus dæmones pellebantur. [juvenem exanimem a S. Tiburtio sanatum baptizat] Ita S. Tiburtius juvenem ex lapsu exanimem sanavit, eumque & parentes convertit. Tunc apprehendens manus eorum, segregavit eos a turbis, & indicavit eis virtutem nominis Christi. Et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad Papam Cajum, & dixit: Venerabilis Papa ac divinæ legis Antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea, velut arbuscula novella, primum prorupit in fructum. Tunc S. Cajus Episcopus baptizavit eos, hoc est, invenem cū parentibus suis, Deo gratias referentes.

[5] Hactenus Acta S. Sebastiani, in quibus hujus & aliorum martyrium deinde describitur absque mentione S. Caji. Annus indicatur persecutionis factæ CCLXXXVI, Consulibus Maximo & Aquilino supra indicatis, ut videantur illo anno aut initio sequentis omnes occisi, quorum memoria extat in Martyrologio Romano. [item alios a S. Castulo conversos.] Reliqua explicantur ad Acta S. Sebastiani. Vnus ex XII Martyribus fuit S. Castulus, qui colitur XXVI Martij, e cujus Actis martyrij, ibidem ex vetusto codice editis, hæc describimus: Fiducialiter & constanter ipse præcipuus Christi Martyr Castulus Dominum atque Salvatorem prædicans, multos quos diabolus sua fraude decipiens absorbuerat, & idolorum culturæ deditos ac mancipatos tenebat, ab ejus venenoso ore abstrahens, ad verum Christianitatis lumen perduxit. Quos occulte B. Castulus deferens in domum suam, B. Cajo Papæ, qui ibidem cum ceteris Sanctis latitabat, præsentans offerebat, dicens: Ecce, venerande Pater, suscipe quos Dominus ac Redemptor noster per me exiguum famulum tuum lucratus est. Ipse vero venerabilis Papa cum magno eos suscipiens gaudio, protinus singulorum nominibus acceptis, omnes baptizans, numero Sanctorum sociabat. Discesserat S. Polycarpus Presbyter cum aliis Christianis ad littus Campanum, qui antea quam plurimos baptizarat, uti ad ejus Vitam XXIII Februarii legi potest.

[Annotata]

* al. sex,

* alias novem

* al. ad Murgum

* al. Maximo

CAPUT II.
Gesta circa S. Susannam neptem & alios Martyres.

[6] [In cryptis latitāt:] Interim magna Dei providētia e domo S. Castuli & superiore parte palatij, dum hæc persecutio ferveret, ab aliis Christianis abductus est, S. Cajus & sic fugit persecutionem Diocletiani, & in cryptis habitans Confessor quievit, ut supra ex priore Catalogo Pontificum indicavimus. Quæ autem in illa quiete peregit, ut plurimum latent, quod ejus gloriosa facinora non repererimus ab ullo digesta, eaque debeamus ex aliorum Sanctorum Actis colligere. Ex his possunt censeri Acta antiqua S. Susannæ Virginis & Martyris, neptis S. Caji Pontificis ex fratre Gabinio itidem Martyre. Pars præcipua horum Actorum ex tribus veteribus MSS. & Mombritio a nobis edita est XVIII Februarii, ad natalem SS. Maximi Comitis rei privatæ, Claudii ejus fratris, Præpedignæ hujus uxoris, & Alexandri atque Cutiæ filiorum: ex quibus hæc ad S. Cajum spectantia decerpimus.

[7] Presbyter Gabinius de urbe Roma, frater uterinus Caji Episcopi urbis Romæ, [est ex genere Diocletiani Imp.] frequens tractabat cum Caio germano suo: qui nobili ortus progenie famatissime cognoscebatur, eo quod esset de genere Diocletiani Augusti: nam & Cajus ita vulgabatur … Ad Gabinium a Diocletiano missus Claudius dixit: Sancte frater, numquid tu filius non es Maximini, cujus & Cajus, Episcopus vester, frater famatissimi Senatoris & Consulis, patrui nostri, & consobrini Dominorum nostrorum Augustorum?… Diocletianus Augustus præcepit, ut filia tua, in conjunctionem filio ejus tradenda, Maximiano Augusto copuletur. Tunc veniens Gabinius ad filiam suam Susannam, dixit ei: Desidero te ad sanctum Patrem & germanum nostrum, zium tuum, Cajum Episcopum duci, ut quod in te contulit Spiritus sanctus, non evacuetur. Eodem tempore rogavit ad se venire S. Cajum Episcopum, & narravit primo ei omnia quæ gesta fuerant, & intrantes in domum dixerunt puellæ cum lacrymis: Diocletianus Augustus direxit ad nos Claudium consobrinum nostrum, [evocatus a S. Gabinio fratre,] qui veniens ad nos, te carissimam filiam filio suo Maximiano in conjugium petere declaravit. Respondit Susanna ad patrem suum & dixit: Ubi sapientia tua exclusa est, ut non scires me esse Christianam, sicut & vos Doctores?… Respondit Gabinius Presbyter: Ergo, filia, constans esto in fide, quam tenes. Respondit Cajus Episcopus & dixit: Et nos mereamur fructum oblationis offerre Domino Jesu Christo de constantia tua: [S. Susannam confortat in fide & castitate.] quia scio pietatem ejus in omnes homines esse, & misericordem Dominum Jesum Christum. Respondit Susanna ad Cajum Episcopum, Zium suum; & ad patrem suum, Gabinium Presbyterum; & dixit eis: Domini mei ego scio, quia de ore tuo hoc sum erudita, ut castitatem studerem semper servare, & pudicitiam Domino Jesu Christo exhiberem … Cajus Episcopus dixit: Ergo si jam semel tradita es Deo custodi præcepta ejus, quia sic dignatus est nobis servis suis per Evangelicam doctrinam declarare vestigium, ut cum stabitis ante Principes & Præsides, non [velitis] præmeditari qualiter respondeatis quia dabitur vobis in illa hora quid dicatis: quia non vos loquimini, sed Spiritus sanctus, qui loquitur pro vobis. [Mat. 10, 19] Respondit Susanna cum lacrymis & dixit: Sic spero in Dominum Jesum Christum, quia orationibus vestris templum Dei efficiar.

[8] Post tres dies venit Claudius & dixit: Cognovit sanctitas vestra pro quo gaudio venerim ad vos. Respondit Cajus Episcopus & dixit ad eam: Si causæ aliæ sunt, tamen pro genealogia communi & genere nostræ conjunctionis, [S. Claudiū excipit:] nos meremur præsentari cognationi. Claudius dixit: Ergo modo cognoscat Sanctitas vestra, quia Dominus noster Diocletianus Augustus amicitiam vestræ cognationis & affectum desiderat amplecti… Tunc vocata est puella Susanna in conspectu Claudii & Gabinii Presbyteri & Caii Episcopi… Tunc Claudius videns Susannam, cum lacrymis amplecti eam voluit & osculari. Respondit Susanna. [& a Susanna ad osculum nō admissum,] Noli contaminare os meum, quia Dominus meus Jesus Christus novit, quia numquam os ancillæ tuæ tetigit vir:… Non tantum ego recuso osculum tuum, sed recusabo, quia de sacrificiis idolorum pollutum est os tuum… Pœnitentiam agas & baptizeris in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Claudius dixit ad Cajum Episcopum: Ergo purificate me, si melius est homo mundus, qui credit in Christo, quam in deos, quos colui & sacrificia obtuli, [instruit:] quibus & Principes nostri humiliantur. Cajus Episcopus respondens dixit ad Claudium: Frater Claudi audi me. Bonum est quod te commoneo: hoc autē est quod agere venisti. Dominus te redimere vult per puellæ petitionem, ut salvum sit genus nostrum: quia ipse Dominus dignatus est in Euangelio dicere: Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. [Mat. 11, 28] Nullum onus peccatorum pejus est, quam ut idolis coinquinetur homo, [hortatur ad detestandā idololatriā] quem Dominus Deus fecit: pro quo dignatus est ad terram descendere, & nasci per Virginem, & humiliari & mori propter hominem; quem resurgendo ipse Dominus de inferno relevare dignatus est, qui tenebatur vinculis peccatorum, hoc est, idolis servientium; & ut erectus ad cælorum terminum perduceretur. Claudius autem cum gaudio suscipiens, dixit ad Cajum Episcopum: Vir reverentissime, omnia faciam, quæ nobis prædicatis: tantum ut petitio Diocletiani Augusti non tardetur. Cajus Episcopus dixit: Tu frater, prius fac petitionem nostram, & omnia conceduntur tibi bene precanti… [& pœnitentiam agendam,] Vtere consilio meo & esto fidelis Deo, & pœnitentiam agendam, & age pœnitentiam de sanguine Sanctorum, quem effudisti; & baptismum percipe, & omnia ministrabuntur tibi: quia Dominus noster sic dignatus est nos admonere, dicens: Cum stabitis ante Præsides & Reges, ego dabo vobis os & sapientiam, cui non possunt resistere omnes adversarii vestri Claudius dixit: [Luc. 21. 15] Et dum baptismum percepero, delebuntur omnia facinora cordis mei? Respondit Cajus & dixit: Omnia lavabuntur facinora, tantum tu fideliter crede. Eadem vero hora mittens se Susanna ad pedes Caji Episcopi, dixit ei Domine per Christum te conjuro, ne tardes eum baptizare, sed redime eum. Dicit ei Cajus Episcopus: Inquisitionem quæramus, si ex toto corde credere festinat. [eum spe remissionis peccatorum paratum ad omnia,] Claudius dixit: In vestra pollicitatione credo, si omnia mihi laxantur delicta. Cajus Episcopus dixit: In nomine Jesu Christi & Dei omnipotentis omnia tibi relaxantur peccata. Eodem die projecit se in terram ante pedes Caji Episcopi, & iactans se & aspergens pulverem terræ in caput suum, sic ajebat dicens: Domine Deus, lumen æternum, ignosce mihi omnia, quæ in Sanctis tuis gessi, quia nesciens feci: & idola, quibus sacrificia obtuli miser, inanis & vacuus, respuo. Reple me gratia tua, [catechumenum facit:] ut sciant omnes filii mei, vel uxor mea, quia tu salvas omnes sperantes in te. Tunc fecit eum catechumenum, & dedit ei medicinam, & dimisit eum.

[9] Claudius autem veniens ad domum suam, narravit omnia uxori suæ. Tunc uxor ejus Præpedigna venit ad domum Gabinii Presbyteri, & introivit sola ad Cajum Episcopum. Videns eam Cajus Episcopus gratias egit Deo. Quæ misit se ad pedes B. Caji Episcopi, & tenuit pedes ejus, & osculabatur cum lacrymis, dicens: Salva famulum tuum, & me, & filios meos. Audiens hoc Susanna, exiens de cubiculo, amplectitur Præpedignam cum gaudio. [uti & uxorem & filios.] Subsecutus noctu & ipse Claudius, cum duobus filiis venit ad domum Gabinii Presbyteri, & misit se ad pedes ejus, dicens: Per Dominum Jesum Christum te conjuro, ne me tardes una cum uxore & filiis meis baptizare. Tunc fecit uxorem ejus & filios ejus Alexandrum & Cutiam catechumenos, & baptizavit Claudium … Eadem hora B. Cajus Episcopus linivit eum chrismate, [baptizatos confirmat,] & baptizavit uxorem ejus Præpedignam & filios ejus Alexandrum & Cutiam, quos tamen Gabinius Presbyter de baptismo suscepit.. Tunc obtulit pro illis sacrificium in eadem domo, [eisq; tradit sacram Eucharistiā:] & consecravit Corpus & Sanguinem Domini nostri Jesu Christi, & lac, & mel, & fontem, & participavit cum omnibus mysterium Domini …

[10] Claudius & frater ejus nomine Maximus, Comes rei privatæ venerunt ad Arcus portæ Salariæ juxta palatium Salustii, [evocatus spe martyrii accurrit] ubi manebat Gabinius Presbyter … Et dum diu præ gaudio flerent, nuntiatum est S. Cajo Episcopo, quia habitaculum ecclesiæ suæ, quam ipse fecerat, juxta palatium Salustii erat: eo quod ibi maneret. Et cito veniens ad Gabinium Presbyterum sperabat quod ad palmam martyrii ad eum ventum fuisset, & ideo concitus venit. Qui vero tanta ambitione ingressus est, ut in ingressu ejus omnes caderent in pavimento. Quibus dixit B. Cajus: Animo constantes estote in nomine Domini. Eadem hora dedit orationem dicens: [orat:] Oremus Domine Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui omnibus ad salutem & vitam æternam misisti Dominum nostrum Jesum Christum, ut nos erueres a tenebris mundi; dona his servis tuis constantiam fidei, quia Tu regnas in secula seculorum. Et responderunt omnes uno animo, Amen. Et sedentes audiebant verba a Cajo Episcopo. Susanna vero numquam voluit cum eis sedere sed stans orabat. Tunc Cajus Episcopus dixit: Gratias ago Deo meo, Frater Maxime, quia dignatus es nos visitare … Puella hæc iam Christum accepit conjugem a Deo Patre omnipotente. Respondit Maximus & dixit: [alloquitur S Maximum:] Quidquid a Deo datur, sempiternum est. Cajus Episcopus dixit: Ergo accipe & tu sempiternam vitam … Nos te commonemus, ut credas Dominum Jesum Christum, Deū, Dei Filium sempiternum. Quia sublimitas hæc quam videmus, temporalis esse cognoscitur: illa autem, quā nos prædicamus, sempiterna, innoxia detinetur & amabilis:.. Nosti, frater, omnia quæ dereliquimus, quæ vobis diximus, quanta vobis commisimus & nihil speravimus, quam Dominum nostrum Iesum Christum, per quem vivimus & gloriamur … Tunc indixit Maximo jejunium, & præcepit ut ambularet in domum suam. [hortatur ad fidem suscipiendā,] Veniens autem ad domum suam Maximus, tantum cupiditate amoris Caji Episcopi & Gabinii Presbyteri detinebatur, ut morte præposita Dominum confiteretur …

[11] Post quintam diem veniens mundus, misit se ad pedes Caji Episcopi, dicens: Adjuro te, Domine mi, [petenti baptismum indicit jejunium:] per ipsum per quem illuminasti fratrem nostrum Claudium, ne me tardes illuminare, quia sensi compunctionem in corde meo Domini nostri Iesu Christi, quem tu prædicas, a die quo mihi dignatus es sermonem ædificationis donare. Dicit ei Cajus Episcopus: Ergo inclina cor tuum in invocationem Domini nostri Iesu Christi. Respondit Maximus & dixit: Ego miser infelix oro sanctimoniam vestram, ut salvetis animam meam, & eruatis me de profundo idolorum tenebrarum, & ad veram lucem perducere dignemini. Cajus Episcopus dixit, Audi me frater, si ex toto corde credis, & abrenuntias pompis angeli satanæ. Respondit Maximus: Ego semel abrenuntiavi, quia vestro exemplo vivere volo. Tunc catechizavit eum Gabinius Presbyter, & omnia sacramenta manifestavit ei. [& Christiana ei Sacramenta confert.] Et S. Cajus Episcopus fecit secundum consuetudinem ut moris est, & baptizavit eum: & levato de pelve linivit eum Chrismatis sacramento, & obtulit pro eo oblationem Domino, & participati sunt omnes, & cœperunt omnes ab eodem die simul habitare cum gaudio & hymnis.

[12] Maximus autem omni nocte venumdabat facultatem suam, per quemdam amicum suum Thrasonem Christianissimum togatum, [S. Thrasonem olim baptizarat:] qui occulte assidebat publico, habens in corde suo cum reverentia religionem Christianam: quem ante multos annos Cajus Episcopus baptizaverat: qui magis gesta sanctorum Martyrum colligens ornabat, [accusatur apud Diocletianum quod Maximum Christianum fecisset:] & omnia nocturnis temporibus pauperibus Christianis erogabat, circumiens per vicos & carceres & custodias… Post quindecim dies Arsicius, adjutor Comitis rei privatæ, Diocletiano Augusto quasi ad gloriam dixit… Maximus facultates suas transigendo venumdat; nam & Christianus esse cognoscitur factus a Cajo & Gabinio … Tunc Diocletianus Augustus jussit Julio, pagano crudeli, ut ipse milites dirigeret & tenerent omnes, & tantū Cajum Episcopum non tenerent … jussit incendio concremari, Claudium, Præpedignam, Alexandrum & Cuthiam ac Maximum & in rheuma jactari. Gabinium vero Presbyterum & Susannam fecit in custodiæ vinculo mancipari … Veniens autem Susanna cum duabus mulieribus in domum suā introivit … Tunc jussit Diocletianus Augustus, ut ibi intra domum suam, juxta domum Caji Episcopi, gladio puniretur: [post necem S. Susanna in ejus ædi. bis celebrat sacra:] quæ percussa intra domum suam reddidit spiritum … Ab eodem die cœpit B. Cajus Episcopus in eadem domo introire, ubi gladio fuerat percussa, & sacrificium Domino Deo suo offerre pro commemoratione B. Susannæ populo, quia domus B. Gabinii Presbyteri jungebatur domui B. Caji Episcopi. Ab eodem tempore jam tale erat signum Christianis: Statio deputata est in duas domos, quod est usque in hodiernum diem. Factum est autem hoc Romæ in regione sexta, juxta vicum Mamurii, ante forum Salustii.

[13] Hactenus excerpta ex Actis S. Susannæ & aliorum Martyrum, quæ fere omnia dedimus XVIII Februarii cum sua explicatione. Auctorem exceptis ultimis lineis censemus coævum & testem oculatum, ipsum forsan Thrasonem, qui gesta Martyrum colligens ornabat, & postmodum etjam Martyr effectus colitur XI Decemb. In hisce Actis dicitur Serena uxor Diocletiani, occulte Christiana, nocte corpus S. Susannæ Martyris collegisse, & sanguinē cū suo velamine detersisse, & posuisse in capsam argenteam in palatio suo. [an etiam baptizarit S. Serenam?] An hæc a S. Cajo instructa & baptizata fuerit, quod tempori & nobilitati consonum videtur, inquiri poterit ad diem ejus natalem XVI Augusti.

CAPUT III.
Cultus sacer S. Caji. Reliquiæ.

[14] De S. Gabinio Presbytero fratre S. Caji, dein Martyre, egimus cum Martyrologio Romano ad diem XIX Februarij. [colitur 22 Aprilis,] Interim utriusque martyrium ita conjungitur in genuino Martyrologio Bedæ ad hunc XXII Aprilis: Romæ depositio S. Caji Papæ, qui cum Ecclesiam duodecim annos, menses quatuor, dies duodecim rexisset, martyrio coronatur Sub Diocletiano Principe cum Gabinio fratre, scilicet in eadem Diocletiani persecutione occiso, sed XI Kalendas Martii, uti additur apud Notkerum: qui Notkerus cum Vsuardo, Adone aliisque idem fere elogium habet. Sed tam hi quam ille perperam solū undecim annos cum Anastasio Bibliothecario tribuunt Pontificatui Caij; quos duodecim fuisse supra probavimus. Ejusdem S. Caji depositio recolitur in antiquo Martyrologio S. Hieronymi, & paßim aliis. [21 Aprilis,] Pridie seu XXI Aprilis nominatur S. Cajus a Wandelberto & in nonnullis MSS. At cum S. Gabinio fratre refertur ad diem XIX Februarij in MS. Martyrologio Trevirensi S. Martini. XX Februarij in Martyrologio S. Hieronymi: [19 & 20 Februarii] Romæ iterum ista leguntur via Appia, in cœmeterio S. Callisti, depositio Gaji Episcopi: quem etiam ad dictum diem habent Rabanus, & Notkerus cum variis MSS. & forte hæc est corporis in meliorem vel aptiorem locum repositio. Denique Martyrologium MS. Divionense, in adjunctis ad Martyrologium Bedæ ante Tomum I Martji, [23 Maji.] memoriam ejusdem recolit XXIII Maji his verbis. S. Gaii Papæ & aliorum ducentorum quinquaginta Romæ. Sed de his nihil potuimus invenire.

[15] S. Caij Papæ & Martyris Acta a Cæsare Becillo Vrbinate, Presbytero Congregationis de Vrbe, [S. Caii Corpus inventum an. 1622] notis explicata excusa sunt Romæ anno MDCXXVIII, ex typographia Reverendæ Cameræ Apostolicæ in quibus ille auctor narrat: sacrum S. Caij corpus in dicto S. Callisti cœmeterio, anno Christi MDCXXII die XXI Aprilis, repertum fuisse; insculptum autem sepulcro erat nomen, hoc modo: CAIO, cum duobus PP. in lateritio lapide, in faciem sepulcri mutato, cum palma, & signo consueto apud Christi fideles, incisis, cum lamina plumbea, sepulcri lapides connectente. Reperti cum corpore S. Caji, annulus illius, & inter ossa quidam nummi ærei Diocletiani. Paulus Aringhus lib. 3. Romæ subterraneæ cap. 11. addit: Superioribus annis ab Vrbano VIII perantiqua ejusdem S. Caji ecclesia, eodem plane loco est restituta, [ecclesia reparata an. 1631.] ubi domum ejusdem olim Diocletiani temporibus extitisse traditur, haud longe ab ecclesia B. Susannæ Virginis: ibidemque sanctissimi Pontificis ac Martyris corpus, religioso adservandum cultu repositum est, cum hoc inscripto titulo: Vrbanus VIII Pont. Max. domum in Vrbe S. Caji Papæ & Mart. in ecclesiam consecratam ac erectam, sacraque statione celebrem, vetustate collapsam, a fundamentis excitavit illatisque ejusdem S. Caji reliquiis, titulum ac stationem restituit anno Sal. MDCXXXI, Pontificatus IX.

[16] Eadem in Breviario Romano dicti, Vrbani auctoritate recognito, paucis attinguntur, & dicitur Ecclesia reliquiis decorata: quia iam citatus Becillus ait, corpus S. Caji cum aliis reliquiis, a Gregorio XV donatum fuisse Alphonso Gonzagæ Rhodiorum Archiepiscopo, [Corpus Novelariam delatum.] & chartam donationis XXXI Iulij anno MDCXXII a Ioanne Ferrino Cameræ Apostolicæ Notario confectam se vidisse, & corpus Novelariam in Galliam Cisalpinam delatum fuisse: lateritium vero lapidem, in quo Caji Papæ nomen insculptum est apud Iacobum Crescentium, S. Equitij apud Nursiam Abbatem adservari: duos autem ex nummis æreis Diocletiani, qui in sepulcro una cum corpore S. Caji reperti fuere, extare apud suos in Congregatione Oratorii cum nonnullis particulis reliquiarum. [alibi reliquiæ,] Vtinam Novelaria nobis aliquis curet mittere historiam & documenta Translationis a Becillo indicatæ, ut saltem Supplemento operis post faciendo inserantur. Dicuntur etiam Reliquiæ aliquæ S. Caji esse Bononiæ, Bambergæ in monasterio Bavariæ Andecensi, & alibi. Sed non temere credimus esse S. Caji Papæ Romani; quia quamplurimi fuerunt Martyres, Caji nomine appellati, quorum quidam etiam Romæ & Bononiæ paßi sunt. Tamajus Salazar Sanctis Hispaniæ annumerat SS. Gabinium & Cajum, quasi essent nati matre Serena, filia Philippi Imperatoris, origine Hispana. De qua re actum XIX Februarii ad Vitam S. Gabinii. Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano asserit anniversaria solennitate celebrari festum ejus in monasterio S. Claræ de Pinhel na Beira: [alterius Caji Mart. corpus in Lusitania.] quod istic adservetur corpus ejus, a Paulo V Papa donatum nobili viro Lusitano, nomine Hectori da Sella Falcao, atque ad eo in dicto conventu depositum. Quæ arbitramur de aliquo Cajo Martyre intelligenda esse.

DE S. DANIELE MARTYRE,
Laude-Pompeia in Italia.

[Commentarius]

Daniel Martyr, Laude-Pompeia in Italia (S.)

G. H.

[1] Laus Pompeia, vulgo Lodi, urbs antiqua est, & Sede Episcopali exornata, media inter Placentiam & Mediolanum, ad cujus Ducatum attinet. Ferdinandus Vghellus tomo 4 Italiæ Sacræ ejus Episcopus recenset, ubi in Præfatione ista habet: S. Bassianum Episcopum pro Tutelari Divo veneratur, [Cultus sacer,] SS. Julianum, Titianum, Albertumque, Præsules, Martyrem vero Danielem, & Gualterum Confessorem, cum aliis Beatorum nomine habitis, honorat. S. Baßiani Acta dedimus XIX Ianuarii, de aliis suo tempore acturi. Philippus Ferrarius in Topographia ad Martyrologium tradit, [10 & 22 Aprilis,] S. Danielem Martyrem coli ad diem X Aprilis. Verum idem, in Catalogo generali, S. Danielem Martyrem Laude-Pompeia refert ad hunc XXII Aprilis: additque se legisse ipsius Acta MSS. Laude, sed brevia: ex quibus, in Catalogo Sanctorum Italiæ, hoc compendium contexuit.

[2] Daniel sub * Carolo Magno egregius miles, quo tempore Pius Imperator Paganos & infideles insequebatur, illos e Christianorum finibus expellens, apud Laudem-Pompeiam in Vico Cassino, qui nunc Rocca-bruna appellatur, [cædes,] prælio cum hostibus fidei conserto, cum multi ex utraque parte corruerent, & ipse lapide percussus pro Christo Martyr occubuit. Cujus corpus cum ignotum diu iacuisset, a Carolo Magno miraculo quodam inventum, mirum suavemque odorem emittens, ibidem sacra æde ei extructa, sepelitur. Cum vero locus habitatoribus desertus fuisset, corpusque Martyris aliquamdiu latuisset, [oratorium:] novo miraculo detectum, Laudem-novam in basilicam S. Bassiani translatum est, ibique honorifice conditum. Huc usque Acta, ad quæ idem Ferrarius ista annotat. Quod de Paganis hic dicitur parum verisimile est: neque enim idololatræ Carolo Magno Imperatore in Italia, [corpus.] in his præsertim regionibus erant; nisi nomine Paganorum hæretici (ut aliquando in Historiis Sanctorum animadvertimus) intelligantur. Hactenus Ferrarius: ex quibus omnibus indicamus, certum nobis videri S. Danielem ibidem Martyrem coli, eiusque corpus in Basilica S. Bassiani asservari: quod etiam ex ruderibus antiquæ urbis erutum cum certis signis potuit agnosci: imo & ibidem oratorium eidem extructum fuisse, tempore Caroli Magni, cum corpus ignotum diu latuisset, ut supra dictum: & sic forsan sub Constantino Magno a Paganis lapidibus obrutus fuisse videretur posse dici. Sed hæc viris eruditis apud Laudenses exercitationis solum causa proponimus: libenter ab iis clariorem lucem accepturi.

[Annotatum]/center>

* an Constantino,

DE S. HONOFRIA VIRGINE,
Martyre Romana, Antuerpiæ in Belgio.

[Commentarius]

Honofria, Virgo, Martyr Romana, Antuerpiæ in Belgio (S.)

G. H.

[1] Nicolaus Lanciciuse Societate Iesu, vir eximia doctrina illustris, atque cum opinione sanctitatis mortuus, familiarem, dum viveret, cum Ioanne Bollando, operis hujus de Actis Sanctorum auctore primario, [Ioannes Bellandus a Nicolao Lancicio obtinuit corpus S. Honofriæ,] coluit amicitiam, eique omnia sua opera typis imprimenda credidit, quæ hic duobus simul tomis curavit excudi, uti latius explicuimus in tractatu præliminari ad tomum primum Actorum mensis Martii de Vita, operibus & virtutibus dicti Bollandi. Ibidem cap. 5, deinde cap. 20 indicavimus, eumdem P. Bollandum, dono memorati Lancicii, obtinuisse sacrum corpus sanctæ Virginis Martyrisque Honofriæ, de qua hic agimus. Extat impressa Vilnæ relatio de supplicatione instituta cum eo allata essent multa Sanctorum corpora, quæ cum hoc Roma attulerat iam memoratus Lancicius; atque inter alta ibidem servatum est caput hujus Sanctæ: [capite Vilnæ servato.] cujus reliquum corpus quomodo Antuerpiam cum aliis Sanctorum corporibus delatum fuerit, [Translationis & venerationis Bulla ab Episcopo Antuerpiensi concessa.] patet ex Gasparis Nemii, tunc Antuerpiensis Episcopi, inde postea ad Sedem Archiepiscopalem Cameracensem promoti, diplomate hic inserendo, quo una facultas data est exponendi dictas Reliquias in ecclesia Domus-Professæ Antuerpiensis Societatis Iesu: de cujus ecclesiæ splendore & variis in eam illatis reliquiis egimus III Februarii, ad Acta translationis S. Fortunati Martyris Romani.

[2] Cum ergo venerationi hujus S. Honofriæ aßignata esset Dominica Iubilate, sive tertia post Pascha, quæ anno MDCXLVI, [21 Aprilis] incidit in hunc XXII Aprilis, pridie hujus diei sacrum hoc corpus, in capsula eleganti, e Sodalitatis inferioris oratorio deportatum est ad templum, per aream interpositam, instituta hoc modo supplicatione. Præibant cum facibus ardentibus Fratres Coadjutores chlamydati, deinde Sacerdotes omnes linteati & stolis insigniti: quatuor habitu Diaconorum (e quorum numero unus fuit memoratus Bollandus) feretrum portabant: [Corpus e loco Sodalitatis in ecclesiam delatum,] latera cingebant duodecim adolescentes habitu Angelico. Pone sequebatur R. P. Conradus de Gaure Præpositus, & duo alii Sacerdotes pluvialibus induti. Interim per templi fenestras sonantibus tubis, tibiis, aliisque musicis instrumentis Sancta honorabatur. In medio templo erectum erat pegma, in quo capsa deposita. Cantatum Te Deum laudamus, cum versiculo & oratione de Sancta, & in ejus honorem habita brevis concio a P. Henrico van Olmen, tunc ecclesiæ nostræ Oratore, qui postmodum Mißionatius in urbe Bredana, ibidem inter heterodoxos, cum pestilentiæ lues grassaretur, publice expositus, in obsequio eximiæ caritatis erga Catholicos, vitam finivit, ipsis etiam Acatholicis multos post annos laudatissimam.

[3] Postridie capsa cum corpore S. Honofriæ exposita fuit in sommo altari, cantatumque de ea est solenne Sacrum, [22 Aprilis in altari exponitur] uti & privata Sacra omnia cum Officio Ecclesiastico de eadem sunt recitata. A prandio post duplicem concionem, iterum de eadem Sancta habitam, concentu vario & Oratione solita conclusa solennitas fuit. Acceßit deinde corpus S. Rufinæ Virginis & Martyris, cujus solennitas celebratur prima Dominica Septembris. Vtrumque autem depositum, egregia Domicellarum Hout-appeliarum munificentia, argenteis duobus magni ponderis & artis ferculis inclusum, solennioribus festis exornat altare Mariani sacelli, [& argenteæ capæ includitur.] quod ab eisdem memorabili ad posteros liberalitate fundatum, & exoticis totum convestitum marmoribus, inter augustiora & visu digniora Belgii sacraria numeratur. Hic ergo subjungimus diploma ante citatum.

[4] GASPAR Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Antuerpiensis. Quoniam qui Sanctis deferuntur honores, in Dei Opt. Max. gloriam, atque universæ Ecclesiæ redundant utilitatem; propterea quæ ad eorumdem Sanctorum cultum amplificandum faciunt, singulari studio nobis esse promovenda existimamus. [Post advecta e Polonia corpora,] Cum igitur Reverendi Patres Societatis Iesu, ad se corpora aliquot Sanctorum, Roma annis superioribus in Poloniam deportata, inde huc transmissa asserentes, cuperent (ut publicæ Fidelium venerationi exponi possent) ea nostra auctoritate examinari ac probari; eorum piis postulatis benigne annuentes, ad Domum Professam ejusdem Societatis Antuerpiæ, XX die Iulii anni MDCXXXVI convenimus. Hic primum coram aliquot venerabilibus Collegij nostri Cathedralis Canonicis, [Episcopus Antuerpiensis,] atque dictæ Societatis Patribus, legimus Patentes litteras Illustrissimi & Reverendissimi D. Abrahami Woyvæ, Episcopi Vilnensis, [legit epistolam Episcopi Vilnensis,] datas Vilnæ XXI Septemb. anno MDCXXXV, quibus fidem facit, se varia instrumēta publica & authentica, Romæ & alibi rite ac legitime facta, omniq; carentia suspicione, vidisse; ex quibus agnoverit multas Sanctorum Martyrum, & Sanctarum Virginum ac Martyrum Reliquias a R. P. Nicolao Lancicio, [qua at probavit Reliquias varias,] provinciæ Lithuaniæ Societatis Jesu tunc Præposito, advectas ex Italia, esse veras ac legitimas Sanctorū Reliquias, rite ac legitime acquisitas, ideoque pro talibus per Poloniæ amplissimum regnum; in variis Episcopatibus, ab Ordinariis locorum, atque a se tandem, ad publicum & in Sancta Romana Ecclesia usitatum cultum, esse receptas, & honorifice processionaliter a seculari ac regulari Clero portatas, & in variis ecclesiis depositas: & quoniam aliæ similes Reliquiæ eodem modo acquisitæ & advectæ, ad propagandum Dei in Sanctis suis honorem, ad alias quoque provincias ab eodem R. P. Nicolao Lancicio missæ essent, [& fidem facit de Originalibus scriptis:] ad quas originalia instrumenta ad earū certitudinem mitti non possent; ideo ut illis quoque Reliqujis debita, ut par est, fides haberetur, & publicus cultus deferretur, id se testimonium dedisse, sigillo suo munitum acmanu signatum. Vidimus deinde varias eiusdem R. P. Lancicij litteras ad R. P. Florentium de Montmorency, [legit etiam litteras P. Lancicij ad P. Montmorenciū,] eiusdem Societatis tunc Collegij Insulensis Rectorem, nunc Præpositi Generalis Assistentem nuper in Congregatione generali electum; quibus litteris & nomina exprimebat Sanctorum, & qua ratione eorum Reliquiæ in cistam ligneā compactæ, quibusque dignosci indiciis possent, significabat. Aperiri deinde coram nobis jussimus cistam ligneam oblongam, [& cistas a Legato Polonico ad. vectas aperuit,] quam paulo ante Excellentissimus & Illustrissimus Ioannes Zawaski, Capitaneus Succensis (qui postmodum Palatinus creatus fuit) Potentissimi Regis Poloniæ ad Serenissimum Infantem Cardinalem, Ferdinandum Austriacum, Belgij pro Catholico Rege fratre suo Gubernatorem, & Serenissimum Magnæ Britanniæ Regem Carolum, tunc Legatus, a Patribus Societatis Iesu Gedani acceperat, & huc fideliter secum devexerat. Erat illa eidem R. P. Montmorencio inscripta, clavis ferreis diligenter & firmiter compacta, duobus sigillis corio nigro tectis occlusa. Quæ omnia cum essent coram nobis resignata, reperimus rotundam pyxidem, apposito exterius atque interius numero 119, [reperit caput S. Florentij M. Romani,] egregie clausam, charta etiam obseratis juncturis; qua discissa ac revulsa, reperimus cranium capitis. decenter gossypio involutum: quod ex signis omnibus, accuratissime cum epistola congruentibus, collegimus esse S. Florentij Romani, [cranium S. Martinæ Virg. Mart.] Martyris. Deinde duæ aliæ pyxides minores, oblongæ, apertæ sunt; in quarum altera. numero 18 signata, S. Martinæ Virginis & Martyris Romanæ cranium, & pleraque ossa corporis; in altera num. 113 S. Honofriæ Virginis & Martyris Romanæ ossa præcipua inventa; [ossa S. Honofriæ,] quorum ex magnitudine colligere erat, utramque non fuisse admodum magnæ staturæ, nec forte ætatis. Tum duæ aliæ paulo his majores cistulæ reseratæ; [corpora SS. Seviliani & Anthimi,] una, num. 6 signata, S. Seviliani Martyris Romani; altera num. 8, S. Anthimi Martyris Romani, corpora continebant. Neq; his in rebus quidquam fuit, quod non eximie responderet dictis litteris ac testimonijs. Ad majorem igitur Dei Sanctorumque gloriam, ut aut hic, si iisdem Reverendis Patribus videretur, exponi dictæ reliquiæ ad solennem venerationem possent; [& Approbat.] aut alibi ab Ordinariis ad eamdem publicam venerationem recipi; hæc omnia testati tunc sumus, chirographo nostro ac sigillo apposito Antuerpiæ in palatio nostro Episcopali XXI Iulij anni MDCXXXVI.

Cum deinde, ut nobis dictæ Societatis Patres significarunt, [Ablatis alio ceteris reliquiis,] S. Seviliani Martyris corpus ad templum Bruxellense S. Michaëlis ejusdem Societatis deportatum esset; ibique solenni pompa honoratum; Sanctorum vero Florentij, Martinæ, Anthimi Reliquiæ in provinciam Gallo-belgicam a R. P. Florentio de Montmorency supradicto devectæ, & varjis Societatis collegijs donatæ; S. Honofriæ Virginis & Martyris corpus in Domo Professa Societatis in hac urbe hactenus asservatum est, [permittit corpus S. Honofriæ coli in Ecclesia Antuerpiensi,] majori postea celebritate proferendum ad publicam venerationem cum Belgii nostri status esset tranquillior. Verum quoniam cælestia illa pignora, non tam lætis Reipublicæ temporibus ornamenta sunt ecclesiarum ac urbium, quam in adversis prȩsidium ac munimen; nobis recens supplicavit R. P. Conradus de Gavre, eiusdem Domus Professæ Præpositus, ut ex vi antea factæ a nobis approbationis, publicæ Fidelium venerationi exponere ejusdem sanctæ Virginis ac Martyris Reliquias sibi liceret; atque Ecclesiasticum Officium, Missæque sacrificiū de Virgine ac Martyre celebrare, & reliquis Sacerdotibus ejusdem Societatis in ea Domo commorantibus celebrandum indicere: utque dictam Translationem sive Expositionem S. Honofriæ Virginis & Martyris, Dominica Jubilate, [Dominica 3 post Pascha,] sive tertia post Pascha, quæ XXII Aprilis dies hujus anni MDCXLVI erit, peragendam; eademque Dominica Jubilate deinceps anniversariam illius memoriam recolendam, sanciremus. Nos igitur piæ ejus supplicationi annuentes, statuimus, ut dictæ Reliquiæ S Honofriæ Virginis & Martyris eo die publice exponi possint Fidelium venerationi, juxta ritum in sancta Romana Ecclesia receptum; utque eo die ab omnibus Sacerdotibus, in eadem Domo commorantibus, vel pro tempore existentibus, Officium & Missa de Virgine & Martyre recitari, atque anniversaria memoria Translationis sive Expositionis ejusmodi deinceps eadem Dominica Jubilate annis singulis recoli possit, ritu duplici, secundum morem sanctæ Romanæ Ecclesiæ. [ritu duplici:] Ut autem populi nostri animos ad dictæ sanctæ Virginis honorandas Reliquias, opemque Divinam impensius hisce miserrimis temporibus, ejus intercessione, implorandam excitemus, omnibus Christi Fidelibus, qui ea Dominica ecclesiam dictæ Domus Professæ Societatis Jesu visitaverint, [adjungit Indulgentias.] & ibidem preces pro hæresum extirpatione, pace Christianorum Principum, Sanctæ Matris Ecclesiæ exaltatione, fuderint, 40 dierum Indulgentiam concedimus: iis vero, qui ceteris per annum diebus Sanctam Virginem Honofriam, pro iisdem Ecclesiæ necessitatibus, in eadem ecclesia, pie oraverint, septem dierum Indulgentiam impertimur. Actum Antuerpiæ, in palatio nostro Episcopali, XXVI Martij MDCXLVI.

Signatum erat. Gaspar Episcopus Antuerpiensis, & sigillatum sigillo de cera rubra.

VIGESIMA SECUNDA APRILIS.
De Sanctis Martyribus Persis,
ACEPSIMA, BARBASYME, PAULO, GADDIABBE, SABINO, MAREA, MOCIO, IOANNE, HORMISDA, PAPA, IACOBO, ROMA, MAARE, AGA, BOCHRE, ABDA, ABDIESO, IOANNE, ABRAMIO, AGDELA, SABORE, ISAACO, DAUSA, MILLE, EPISCOPIS, MANREANDE, CHOREPISCOPO; IOSEPHO, IACOBO, ÆITHALA, PRESBYT. AZE SEV AZADANE, ABDIESO, DIAC. ET DVCENTIS QVINQVAGINTA CLER. AZADE, EVNVCHO; TARBVLA SEV PHERBVTE, VIRGINE; SORORE EIVS VIDUA ET EIVSDEM ANCILLA;
XVI Millibus Nominatis & Anonymis innumeris.

Anno CCCL.

[Praefatio]

Acepsimas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Barbasymes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Paulus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Gaddiabbes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Sabinus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Mareas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Mocius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Hormisdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Papas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iacobus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Romas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Marres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Agas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Bochres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abramius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Agdelas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Sabor, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Isaacus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Dausa, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Milles, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Manreandes Chorepiscopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iosephus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iacobus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Aithalas, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Azes sive Azadanes, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
CCL Clerici, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Azades Eunuchus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Tarbula seu Pherbute Virgo, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Soror, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ancilla, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
XVI millia, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Alii innumeri, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)

AUCTORE G. H.

Retulimus die præcedenti, XXI Aprilis, S. Simeonem, Episcopum Seleuciæ & Ctesiphontis, cum aliis centum, Episcopis, Presbyteris aut aliis Clericis, in Perside sub Sapore Rege coronatum martyrio: iisque adjunximus Vsthazanem Eunuchum, nutritium Regis Saporis, Abedechalam & Ananiam Presbyteros, [Horum Martyrum plurimi videntur occisi an. 350] & Pusicium Præfectum artificum Regis, & hujus filiam una cum aliis ob fidem Christianam interemptos, feria sexta hebdomadis sanctæ; indeque intulimus id contigisse anno Christi CCCXLIX. Quibus positis plurimos ex Martyribus iam in titulo propositos anno sequenti CCCL, eamdem martyrii coronam fuisse assecutos necesse est; postquam edictum Regis Saporis crudelißimum, per universam Persidem mittendum, fuerat denuo innovatum, ipso die quo memoria paßtonis recoli solet, adeoque die VI Aprilis; nam dicto anno CCCL, cyclo Lunæ IX, Solis XXIII, littera Dominicali G, Pascha fuit celebratum VIII die Aprilis, & potuerunt plurimi e Christianis undequaque adducti, [& forsan 22 Aprilis,] hoc XXII Aprilis martyrium subiisse: nisi malimus dicere, quod dies martyrii varii & incerti essent, eos postridie a Martyrologiis fuisse simul relatos.

[2] [Historia martyrii omnium datur ex Sozomeno,] Historiam martyrii horum omnium primo damus descriptam ab Hermia Sozomeno, in sua Historia Ecclesiastica ad Theodosium Iuniorem Imperatorem lib. 2 cap. 10 & tribus sequentibus. Eamdem martyrii historiam, sed magis contractam, habet Nicephorus lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 37. Et qui S. Acepsimæ adiungitur apud Sozomenum Iacob Presbyter, [cum aliqua diversitate apud Nicephorum & Cassiodorum.] illi Ioseph dicitur, uti Bocchoris & Mareades alteri Bochras & Manriandes appellantur; & Milas, aliis Milles, cognominatur mortuorum suscitator. Caßiodorus etiam, lib. 3 Historiæ tripartitæ cap. 2, eosdem ex Sozomeno proponit; & quæ huic Tarbula est, isti Tharbua dicitur: & Iacobus, Acepsimam secutus, dicitur Presbyter Ponti, quasi legerit ἐκ πόντου cum apud Sozomenum legatur, Ιάκωβος Πρεσβύτερος ἑκοντὴς εἵπετο τῷ Ἀκεψιμᾷ, Iacobus Presbyter sua sponte sequebatur Acepsimam. Ex Episcopis duobus & viginti a Caßiodoro indicantur soli Moreas & Bichor, hic supra Bochras & Bocchoris nuncupatus.

[3] Caßiodorum contraxerunt Latini in suis Martyrologiis ad hunc XXII Aprilis. [Cultus sacer in Fastis Vsuardi,] Vsuardus ista habet: Apud Persidem sanctorum Martyrum, qui pro Christi nomine gladio iugulati sunt sub Rege Sapore, in quo fidei certamine passus Melisius Episcopus, Acepsimas Episcopus cum Presbytero Iacobo, Mareas & Bicor nihilominus Episcopi, cum Clericis fere ducentis & quinquaginta, Monachis etiam & sacratis Virginibus plurimis: inter quas & Simeonis Episcopi soror, nomine Tharbua, cum pedissequa sua, serra scissa est. Eadem sed aliquanto latius deducta habet Ado in suo Martyrologio, [Adonis,] & tentos ac jugulatos dicit annuo die, quo passionis Dominicæ memoria celebratur. Verum Sozomenus asserit eo die exiisse edictum Saporis crudelissimum. Adonem aut Vsuardum paßim alii describunt. [aliorum,] In hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: Eodem die sanctorum plurimorum Martyrum, qui, [& Martyrologii Romani.] sequenti anno post obitum Simeonis, annuo item die, quo passionis Dominicæ memoria celebrabatur, per totam Persidis regionem, pro Christi nomine, sub Rege Sapore, gladio cædi iussi sunt. In quo fidei certamine passus est Azades, Eunuchus Regi carissimus; Miles Episcopus, sanctitate & miraculorum gloria insignis; Acepsimas Episcopus, cum Presbytero suo Iacobo; item Aithala & Iosepho Presbyteris, Azadane & Abdieso Diaconis, & aliis compluribus Clericis. Mareas quoque & Bicor Episcopi, cum aliis viginti Episcopis, & Clericis fere ducentis & quinquaginta, Monachis etiam & sacris Virginibus plurimis; inter quas & S. Simeonis Episcopi soror, nomine Tarbula, cum pedissequa sua, quæ stipitibus alligatæ, serraque scissæ, crudelissime necatæ sunt. Hæc ibi, in quibus & Iacobus a Sozomeno, & Iosephus a Nicephoro indicati, ut diversi referuntur. Bicor etiam est, qui aliis Bachras aut Bocchoris est. De Iacobo, diverso a S. Iosepho, mox agemus.

[4] [An ab his alius Abramius Episcopus Arbelorum & Martyr?] Celebratur a Græcis die IV Februarij S. Abramius sive Abrahamius, Episcopus Arbelorum in Perside, anno quinto motæ a Sapore Rege persecutionis martyrium passus, occasione cujus multa ibidem de Sapore Rege ejusque persecutione, & urbe Arbele diximus, hic non repetenda. Est & dicti Abramii elogium IV Februarij in Menologio Basilij Imperatoris tom. 6. Italiæ sacræ ab Vghello editæ, sed hic quæri posset, num unus idemque sit Abramius hic inter alios Episcopos & martyres collocatus: hoc autem videtur probari posse ex eo, quod licet Sozomenus asserat, se nomina omnium Episcoporum indicare, quotquot repererit martyrio coronatos; non tamen videatur omnes assecutus; nam ab eo omissus est S. Sadoth, Episcopus Seleuciæ & Chesiphontis ac successor S. Simeonis Martyris: cujus & sociorum centum viginti octo Acta martyrij dedimus XX Februarij: ex quibus constat. S. Sadoth Episcopum, proximo post martyrium S. Simeonis anno, adeoque eodem quo plerique hic recensiti cum suis sociis coronatum fuisse. Hac ergo moti ratione Abramium Episcopum, hic recensitum, inter alios Episcopos relinquimur, quia potest alius esse a S. Abramio Arbelorum Episcopo jam indicato.

[5] Quæ apud Sozomenum infra num. 1 relata memoratur multitudo Christianorum, [alibi mille Martyres censentur.] quæ ne numerari quidem potest, securi percussa, & inter illosAzadas, eunuchus Regi longe carissimus; in Menologio Basilij Porphyrogeniti Imperatoris, dicitur corona sanctorum mille martyrum, cum Azath eunucho; & post repetitam cædem S. Simeonis (nam ante relata erat) ista adduntur: Deprehensi etiam sunt hi Sancti, & cum ipsis Azath eunuchus, qui dives erat & in palatio primus, dilectus plurimum atque in honore habitus a Sapore Persarum Rege. Hi itaque coram Rege adducti, & ab ipso interrogati, cum confidenti animo Christum confessi essent, fuerunt omnes interempti. Pœnitentia autem ductus Sapores ob mortem sancti Azath, juramento se obstrinxit, ex eo tempore nullum Christianū occidendum, & ad aliquod tempus custodivit. Hæc ibi. At Sozomenus asserit jußisse eum ut soli religionis nostræ Doctores trucidarentur. Hi mille Martyres in Menæis Græcorum memorantur Socii S. Simeonis, uti die præcedenti diximus.

[6] Quæ apud eumdem Sozomenum infra num. 2. memoratur Tarbula, [Tarbula alibi Tarbua & Pherbuta] sancta Virgo, soror S. Simeonis Episcopi, traditur cum sorore sua vidua & ancilla interempta; a Caßiodoro, Vsuardo, Adone & aliis Tarbua dicitur, quidni & Therbuta unde aliis Pherbuta nuncupatur: atque sub tali nomine nacti sumus Romæ in bibliotheca Vaticana in codice MS. signato numero 6187, Martyrium S. Pherbuthæ Virginis, & sororis ipsius, & ancillæ; quod post Acta omnium ex Sozomeno relata, [hujus & sociarum Acta Latina,] infra damus: collatum cum Ms. Græco ejusdem Bibliothecæ signato 1660, cumque ea relatione, quæ ex bibliotheca Raipublicæ Venetæ a Petro Francisco Zino descripta & latine reddita est, & ab Aloysio Lipomano tomo 7 Vitarum Sanctorum Parum excusa. [alia Græca inquibus Therme est dicta,] In hac, quæ aliis Tarbula, vel Pherbutha aut Pherbus dicitur, Therme appellatur; & in titulo soror ejus Pherbuta nuncupatur: & in utrisque Actis dicitur martyrium consummatum die V Aprilis: ad quem diem ex Lipomano eodem edidit Laurentius Surius, apud que videri possunt, Dicto Aprilis coluntur in Menæis Græcorum, S. Thermus igne combustus itē sanctæ Domina & ancilla, gladio occisæ. An hæ dederint occasionem nominandi S. Thermam, [relata 5 & 4 Aprilis.] loco Pherbutæ aut Tarbulæ, cum Sorore & ancilla, ibidem inquiremus, Saltem Thermus. cum sociabus in partes serra scissus, ibidem non legitur: sed in MSS. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, & Menæis excusis inscriptæ sunt die præcedenti IV Aprilis S. Pherbutha, pedissequa, & ejus sociæ; sorores S. Simeonis Episcopi, quæ sub Sapore Rege Persarum, religionis Christianæ & veneficii, quo tentassent Reginam inficere, reæ, serris dessectæ fuerunt. Post quarum mortem Regina, sub illis pendentibus transiens, a morbo relaxata fuisset. Aliqua hinc translata sunt in Menologium Sirleti, & ex hoc in Catalogum generalem Ferrarij.

[7] [Acta SS. Acepsimæ Iosephi & Aithalæ ex Græco MS. 3. Novemb.] Vltimo loco addimus longiora Acta SS. Acepsimæ Episcopi, Iosephi Presbyteri & Aithalæ Diaconi, quæ Græce nacti sumus ex MS. codice Mediceo Regis Christianißimi, & contulimus cum eorumdem Sanctorum Actis ad diem III Novembris relatis, ab Aloysio Lipomano tomo 5 Vitarum sanctorum Patrum, quas Gentianus Hervetus Latinitate donavit. Leo Allatius, in sua de Simeonum scriptis Diatriba, Acta horum Martyrum censet pag, 126 esse genuinum fœtum Simeonis Metaphrastæ: ea Surius ex Lipomano retulit ad hunc diem XXII Aprilis. At citato III Novembris, horum Martyrum elogia continentur in Menologio Basilii Imperatoris, in MS. Synaxario Parisiensi collegij Claromontani & in aliis Græcorum Menæis; & eorum exemplo apud Molanum, Galesinium, Ferrarium. Interim in Actis num. 20 dicitur Acepsimas x Octobris finem vitæ accepisse, & num. 40 Aithalas mense Junio consummatus. Molanus in Auctario celebrat Kalendis Septembris memoriam sancti Martyris Aithalæ, & quidem ex Græcis.

[8] Colunt, die X Aprilis Aithalam, cum aliis sub eodem Sapore occisis, [Aliqui 10 Aprilis relati.] Basilienses in suo Martyrologio anno MDLXXXIV Friburgi excuso his verbis: In Persia sanctorum Martyrum Aithalæ & Jacobi, Presbyterorum, Azadani & Abdiesi, Diaconorum: qui post longos carceres a Magis sævissime cæsi sunt. At Græci in suis Menæis & apud Maximum Episcopum Cythærorum recolunt eodem die X Aprilis, sanctos Martyres, Iacobum Presbyterum, & Aza Diaconum, sub Rege Persarum Sapore etiam occisos cum aliquo elogio: [potissimum S. Iacobus & Azas] quod exactius extat in Menologio Græco Basilij Porphyrogeniti Imperatoris ad diem XIV Aprilis, in quo primo loco exponitur certamen S. Simeonis Episcopi & sociorum; dein S. Phase sive Pusicij, Præfecti artificum Regis cum filia, de quibus egimus præcedenti die; postea agitur de mille Martyribus cum Azade Eunucho, uti jam monuimus: at denique additur, certamen sanctorum Martyrum Iacobi Presbyteri & Azis Diaconi, cum hoc elogio: [iterum 14 Aprilis.]

[9] Etiam hi sancti Martyres, Iacobus Presbyter & Azes Diaconus, [elogium ex Menol Basilii Imper,] in Perside fuerunt tempore persecutionis impii Saporis. Cum autem Christum palam profiterentur & prædicarent; deprehendi eos jussit Præfectus Magorum, & in carcerem conjecit, fameque per dies plures eos vexavit. At post hæc cum e carcere eos educi jussisset, & coram se adduci; mandavit ut Christum abnegarent. Cum vero non obtemperassent; primum quidem sinapi & acetum in ipsorum nares injici jussit, deinde ipsos denudans & in ligno suspendens, per totam noctem frigore excruciavit: mane autem suspensos adhuc & nudos virgis cædi mandavit, & demum in carcerem detrudi. Postea iterum e carcere educti, capite truncati sunt. Cum vero deinde ad proximam adjacentem paludem descendisset lictor, atque ibidem ensem abluisset, illico ipsius paludis aqua in sanguinem versa est, atque ita diu permansit, & demum exaruit. Hactenus Menologium Basilii Imperatoris. An Azes Diaconus & Azadanes Diaconus supra relatus, sit unus idemque Martyr, non satis liquet: quia de Azadane nulla Acta habemus.

ACTA MARTYRII
Ex Historia Ecclesiastica Sozomeni lib. 2. cap. 10 & tribus sequentibus.

Acepsimas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Barbasymes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Paulus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Gaddiabbes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Sabinus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Mareas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Mocius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Hormisdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Papas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iacobus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Romas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Marres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Agas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Bochres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abramius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Agdelas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Sabor, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Isaacus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Dausa, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Milles, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Manreandes Chorepiscopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iosephus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iacobus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Aithalas, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Azes sive Azadanes, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
CCL Clerici, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Azades Eunuchus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Tarbula seu Pherbute Virgo, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Soror, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ancilla, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
XVI millia, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Alii innumeri, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)

AUCTORE Sozom.

cap 10

[1] Post occisos Simeonem Episcopum Seleuciæ & Ctesiphontis, [Edicto Saporis feria 6 in Parasceve dato,] & alios] sequenti anno eo ipso die, quo memoria passionis Christi recoli solet, cum jam celebris dies festus Resurrectionis expectaretur; exiit edictum Saporis crudelissimum in universam Persidem, quod jubebat ut omnes, qui se confiterentur Christianos, morti addicerentur. [innumeri martyrio coronantur.] Quo quidem tempore multitudo Christianorum, quæ ne numerari quidem potest, securi percussa est. Siquidem Magi eos ex urbibus & vicis, in quibus latitabant, summa cum diligentia eruerunt. Nonnulli autem sua inducti voluntate, nemine eos ducente, se ipsi ideo indicarunt, ne silentio Christum denegare viderentur. Ac dum omnes, qui erant Christiani, morte mulctarentur, plurimi etiam qui in ipso palatio ætatem egissent mactati sunt: in quorum numero erat Azades Eunuchus, Regi longe carissimus. Quem cum Sapores interfectum intellexisset, [& Azades eunuchus.] incredibilem animo dolorem hausit; hancque communem cædem sedavit, atque solos religionis nostræ Doctores trucidari jussit.

cap. 11

[2] Per idem tempus Regina in morbum delapsa, a Tarbula soror Simeonis Episcopi sancta Virgo, [S. Tarbula Virgo, ejus soror vidua, & ancilla,] simul cum ancilla, idem vitæ genus colente, & sorore quæ post viri mortem abstinuit a nuptiis, & eamdem vitæ rationem tenuit, comprehenditur. Causa autem, cur hæ mulieres fuerint comprehensæ, fuit falsa criminatio, a Iudæis in eas conficta: quod videlicet ob mortem Simeonis iratæ, venena Reginæ insidiose parassent. Regina vero (solent enim ægrotantes malis omnibus facile aures accommodare) calumniam veram esse, & maxime quidem, quod erat a Iudæis objecta, existimavit. [serra dissecantur.] Nam ejusdem erat cum Iudæis opinionis, ad eorum morem vitam instituebat, & veraces illos sibique maxime benevolos putabat. Magi igitur Tarbulam & reliquas duas arreptas morte condemnant. Ac cum serra dissectas patibulis suffixissent, effecerunt, ut Regina spatium inter patibula intermissum transiret, perinde quasi morbus eo pacto pelleretur. Fertur hanc Tarbulam forma valde liberali & honesta fuisse: Magum quemdam eam deperisse, mercedemque, uti cum illa rem haberet, clam misisse; promisisse denique, si vellet ipsius parere libidini, tum eam tum socias salvas fore. At illam hanc turpitudinem, ne audire quidem voluisse: sed nuntios verbis contumeliosis excepisse, intemperantiæ crimen cum probro illis objectasse, se multo libentius velle mori, quam virginitatem prodere respondisse.

[3] Porro cum edicto Saporis ratum esset, uti supra demonstratum est, ut soli Sacerdotes & Doctores fidei Christianæ comprehenderentur, [Episcopi & Sacerdotes inquiruntur:] Magi & eorum Principes totam Persidem obeuntes, Episcopos & Sacerdotes gravibus afficiunt incommodis, cum in aliis locis, tum maxime omnium in b Adiabenorum regione, quæ est pars Persidis, tota fidei Christianæ dicata.

Cap. 12

[4] Sub idem tempus Magi c Acepsimam quoque Episcopum & complures ex ejus Clericis una quidem comprehendunt: [coronantur Acepsimas Episcopus,] sed cum Antistitem, velut prædam, per insidias cepissent; eo contenti, ceteros, direptis eorum bonis, dimiserunt. At vero d Iacobus quidam Presbyter Acepsimam sua sponte sequitur: & potestate a Magis postulata, in eumdem carcerem cum eo concluditur, eique, utpote ætate valde provecto, lubens inservit: sublevat quantum potest ejus calamitates, & plagarum vibices sanat. Nam paulo postquam erat comprehensus, Magi loris crudis, quo solem adorare cogerent, eum acerbe verberarant: sed ubi non cessisset, rursum conjiciebant in vincula. Per idem tempus Æithalas etiam & Iacobus Presbyteri, [Æithalas & Iacobus Presbyteri, Azadanes & Abdicius Diaconi,] Azadanes & Abdicius Diaconi, ob Christianam religionem in carcere jacuerunt, crudelissime a Magis cæsi. Multo autem iam dilapso tempore, Princeps Magorum, cum Rege de illis communicat: atque nactus potestatem eos pro arbitrio suo torquendi, nisi solem adorarent, mandatum Saporis illis qui in carcere erant significavit. Atque simul ut respondissent, se numquam prodituros Christum, neque solem adoraturos adeo crudelibus tormentis illos cruciavit, ut Acepsimas in fidei confessione fortiter perstans mortem obierit. Cujus Reliquias quidam ex Armenia, qui obsides erant apud Persas, tumulo condidere. Alii autem, licet non minus acerbe quam ille verberati, præter omnium opinionem in vita manserunt; qui cum in eadem perseverarent sententia, in carcerem denuo compinguntur. Quorum de numero fuit Æithalas, cujus brachia inter vapulandum sic usque ab humeris violenta extensione divulsa & enervata fuere, ut manus tamquam mortuæ inde penderent.

[5] Isto Sapore regnante, infinita multitudo Presbyterorum, Diaconorum, Monachorum, sanctarum Virginum & aliorum, qui in ecclesiarum ministerio versabantur, [Episcopi nominibus expressi 22,] & erga religionem præclare animo affecti erant, egregia piæ vitæ testimonia dederunt. Episcopi autem, quos accepi mortem in hac persecutione oppetivisse, sunt Barbasymes, Paulus, Gaddiabes, Sabinus, Mareas, Mocius, Ioannes, Hormisdas, Papas, Iacobus, Romas, Maares, Agas, e Bochres, Abdas, Abdiesus, Ioannes, f Abramius, Agdelas, Sabores, Isaac & Dausas: qui a loco quodam, qui Zaudæus dicitur, a Persis captivus abductus fuerat, & illo tempore pro fide Christiana morte multatus una cum Maureande Chorepiscopo & Clericis, qui in ejus diœcesi erant, [250 Clerici,] numero plus minus ducentis quinquaginta, qui comprehensi a Persis & captivi abducti fuerunt.

Cap. 13

[6] Per id temporis etiam Milles martyrio occubuit; qui primum apud Persas militaverat, postea autem, relicta militia, vitæ genus plane Apostolicum excolere cœpit. Fertur illum, cum esset Episcopus urbis cujusdam in Perside creatus, multos sæpenumero cruciatus perpessum esse, verbera etiam & distractiones membrorum pertulisse. At cum neminem in ea civitate posset ad fidem Christianam perducere, [& Milles ex milite Episcopus,] ægre & iniquo animo ferentem, civitatem execratum esse, indeque discessisse. Non longo post tempore, cum primarii viri illius urbis in Regem peccassent, exercitum cum trecentis elephantis eo profectum, urbem evertisse, & velut agrum colentes in ea sementem fecisse. Millem vero peram solum, in qua sacratum Euangeliorum librum habebat, secum gestantem, Hierosolymam precatum se contulisse; indeque in Ægyptum ad visendos monachos, qui ibi ætatem degebant, concessisse. Quæ autem, quamque admirabilia & quam divina facinora ab isto Mille edita fuerint, testes sunt Syri, qui ejus res gestas & vitam g litteris prodiderunt.

[7] Mihi certe satis visum est hæc de eo & de his, qui in Perside, regnante Sapore, martyrio obierunt, hactenus disseruisse. Nam tormenta illis inflicta aut quinam fuerint ex quove loco, aut quo genere cruciamentorum martyrio defuncti sint, aut quibus suppliciis affecti, vix a quoquam percenseri potest: quippe cum tam varii cruciandi modi a Persis, tanto cum studio, ad crudelitatem inventi fuerint. Verum ut summatim dicam, fertur viros ac mulieres, [XVI millia, quorum nomina nota,] quorum nomina recensebantur, martyrium id temporis pertulisse ad numerum sedecim millium; at multitudinem eorum, qui præter hos trucidati sunt, ne numero quidem comprehendi posse: [& alii plurimi.] & propterea perdifficile visum esse Persis, Syris & incolis Edessæ, qui multum de hac re laborabant, illorum nomina percensere.

ANNOTATA.

a Tarbula, aliis Pherbuta dicta: cujus Acta alia sequuntur.

b An hi Martyres colantur 6 Aprilis, ibidem inquirimus, ubi & de Adiabenorum regione agimus.

c Acepsimæ & Sociorum Acta ex Metaphraste subjunguntur.

d Hic in Actis & apud Nicephorum Ioseph dicitur.

e Hic Caßiodoro & aliis Bicor nuncupatur.

f An hic fuerit Episcopus Arbelorum & 4 Februarii occisus, supra inquisivimus.

g Vtinam ea adhuc uspiam extet, nobisque communicata augere poßit saltem Supplementum operis.

ACTA MARTYRII
SS. Pherbuthæ seu Tarbulæ Virginis, & ejus Sororis viduæ, atque ancillæ.
Ex MS. Latino bibliothecæ Vaticanæ, collato cum MSS. Græcis eiusdem & Venetæ bibliothecæ.

Acepsimas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Barbasymes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Paulus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Gaddiabbes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Sabinus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Mareas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Mocius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Hormisdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Papas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iacobus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Romas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Marres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Agas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Bochres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abramius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Agdelas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Sabor, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Isaacus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Dausa, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Milles, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Manreandes Chorepiscopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iosephus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iacobus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Aithalas, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Azes sive Azadanes, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
CCL Clerici, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Azades Eunuchus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Tarbula seu Pherbute Virgo, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Soror, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ancilla, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
XVI millia, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Alii innumeri, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)

BHL Number: 6795

EX MSS. VATICAN.

[1] [Pherbuta cum Sorore & ancilla comprehenditur,] Tempore persecutionis nostræ, subito Regina ipsa æ grotare cœpit. Quoniam vero ejus animus in Iudæos, crucis Christi inimicos, admodum erat propensus, ac libenter quæcumque illi dixissent audiebat; Reginam cum Iudæi audissent, illi suggesserunt, quoniam Episcopus Simeon, cognomento a Gnapheus, interfectus fuerat, propterea illius sorores venena Reginæ commiscuisse, quo ipsa mortem obiret. Ut vero sermo hic ad aures Imperatoris pervenit; statim b S. Pherbuthe cum sorore & ancilla sua, comprehensa fuit. Erat autem Pherbuthe illa virtutis exercitatione præstantissima: [sancta Virgo,] quin c imo non minus ejus soror, quam ipsa, vitæ institutionem in Christo Jesu pulcherrimam adepta fuerat. Ductæ igitur illæ sunt ad palatium, ut de re illa interrogarentur. d Exiit igitur Imperatoris jussu Mauptes, cujus nominis interpretatio est, Pontifex Magorum, & duo una cum illo magistratus, ut eas mulieres audirent. Ut vero coram illis stetit S. Pherbuthe una cum duabus feminis, quæ cum ipsa erant, viderunt ejus pulchritudinem (erat enim revera sancta illa Virgo specie admodum egregia) statimque suo quisque pravam animo concepit libidinem, [& pulcherrima,] inter se tamen talem libidinosam cogitationem occultabant. Illis igitur dixerunt: Quare vos machinatæ estis veneficia Reginæ & Dominæ totius orbis terrarum: [calumniā de veneno Reginæ parato refutat,] ob id nunc morti estis obnoxiæ. Quibus sancta Pherbuthe respondit: Quare eam cogitationem sathanas vobis in mentem conjecit, quæ a veritate multum abhorret? & quare injuste vultis nos calumniari? si nostrum sanguinem sititis, quisnam est qui prohibeat vos eum bibere? si nostram cædem cupitis ecce singulis diebus vestras manus coinquinatis? nos vero propter Deum nostrum, ut Christianos decet e morimur, non eum negantes quoniam ipse est vita nostra, [& fidem Christi profitetur:] quemadmodum scriptum est, ut unum Deum adoremus, & illi soli serviamus, ita enim & facimus. [Deut. 6, & 10] Quin & alibi scriptum est, Veneficus per manum populi sui moriatur. [Exodi 22] Quomodo igitur nos veneficia machinatæ sumus, cum non minus malum hoc sit, quam si Deum nostrum negaremus? Etenim pro utriusque peccati pœna, illis qui hujusmodi criminibus obnoxii sunt, mors proposita est.

[2] Cum hæc Pherbuthe Virgo diceret, libenter eam uterque audiebat. [addit se ob S. Simeonis fratris necem non dolere,] Cumque ejus pulchritudinem & sapientiam illi obstupescerent, loqui non poterant: sed quisque secum ita cogitabat: Ego Regem precabor, ut liceat a morte illas eripere; itaque hanc uxorem ducam. Tandem Mauptes illi hoc dixit: Quamvis ut ipsa dicis, non liceat vobis veneficia commiscere, ne legem vestram violetis; tamen fratris vestri mortem dolentes, hoc fecistis. Et quodnam malum, inquit Pherbuthe, frater passus est, ut ejus causa vitam illam, f quæ a Deo vivente proficiscitur, nos perdere vellemus? Nam etsi vos propter vestram pravitatem atque invidiam eum interfecistis, ille tamen vivit, & in cælesti regno exultat: quodregnum vestro imperio ac potestati sic præstat, ut præ illo vestrum istud inane quiddam sit. Hæc cum illa dixisset, jussit illas in carcerem duci & custodiri.

[3] Cum autem dies illuxisset, Mauptes ille clamad Pherbutem misit, qui dicerent se paratum esse Regem precari, & a morte illam, & quæ cum ipsa erant liberare; modo ejus uxor esse vellet. Virgo autem illa ἀθλοφόρος fortis & victrix, [ut liberetur, ad nuptias solicitata] cum hæc audisset, obstupuit. Ad eum autem g [qui hæc nuntiaverat conversa] Comprime, inquit, os istud, canis impurissime, Dei & omnis veritatis inimice, neque amplius perge impura ista verba ad aures meas loqui, neque enim animus meus illa patitur. Deus avertat ne hoc unquam fiat: [ait se Christo desponsatam,] quoniam semel copulata sum cum Domino meo Christo, & virginitatem meam ipsi custodio, fidemque & veritatem ei præstare studeo. Ille enim, qui solus a peccato liber est, [& paratā mori:] me potest eripere ex impurissimis vestris manibus & sordidis cogitationibus, quas contra me cogitastis. Equidem mori non timeo, neque cædem formido. Hæc enim via, in quam me vultis immittere, ducet me ad fratrem meum & Episcopum dilectum Simeonem, ut illic gemitus & ærumnarum mearum consolationem inveniam: quibus ærumnis anima mea post ejus obitum affecta est. Similiter autem & duo magistratus ad eam miserunt illud idē significantes, quibus irato animo, & asperis verbis respondens eos a se repulit.

[4] Cum igitur uterque se victum sensisset ac suam libidinem non id assecutam, quod frustra tentaverat, animadvertisset; [ipsa & sociæ recusantes solem adorare,] tres illi consilio inito adversus eas feminas locuti sunt, & injustum testimonium dixerunt, quod mulieres illæ essent veneficæ. Cum Imperator hæc audivisset, præcepit ut si solem adorarent mortem evaderent. Ut autem nuntiatum illis fuit quod Imperator jusserat ut solem adorarent; sanctæ illæ feminæ hoc responderunt: Nos effectorem cæli & terræ adoramus, ejusque honorem soli offerre nolumus, quippe qui ejus Dei opus est, quem nos columus: quin etiam minæ vestræ numquam facient, ut a caritate Salvatoris & Domini nostri Jesu Christi unquam separari possimus. Ut igitur hæc illæ eodemque animo dixerunt; Magi voce magna clamantes, Dispereant, inquiunt, istæ de terra, quæ Reginæ venena pararunt, ut in morbum illa incideret & ineriret. Statimque talis sententia contra illas lata est, ut qua morte vellent Magi, feminæ illæ morerentur. [morti adiudicantur;] Dicebant enim nefarii atque impuri homines, quod nisi earum corpora in duas partes secta fuerint, & Regina ipsa per medias illas partes transierit, curari non poterit. Ut igitur eas ejecerunt interficiendas, denuo Mauptes, dum mulieres abducerentur, mittens ad sanctam Virginem Pherbuthem; si vis, inquit, me audire, neque, tu morieris neque puellæ quæ tecum sunt. Sancta vero Pherbuthe magna & aspera voce: Quare, inquit, impure canis, ea loqueris, quæ ego andire non possum? Ego enim perfecte mori cupio, ut æternam vitam habeam: nūquam hujus brevis vitæ causa remissior fiam, ne moriar morte sempiterna.

[5] [secantur in duas partes,] Cum igitur ante urbis portas mulieres illas duxissent, singulis duos palos fixerunt: in quorum uno collum ligantes, in altero vero pedes, & earum unamquamque illis protendentes, fabrilem serram inferentes, in duas partes eas secuerunt. Cumque ligna tria magna hinc & alia tria illinc in terram fixissent, sancta illa corpora in eis suspenderunt. O terribile & horrendum spectaculum! o factum lacrymis, compunctione, stupore, & gemitibus plenum! siquis lacrymas desiderat, veniat, ejulet, & præ compunctione corpus lacrymis madefaciat. En ut corpora jucunda & sancta, velut triumphus quidam, in via proposita sunt. Corpora, inquam, illa, in quibus sanctæ feminæ per totum vitæ suæ tempus honestatem & h virginitatem servaverunt. Libertas data est in opprobrium earum, quæ mansuetudinem & justitiam in proprio thalamo exercuerunt. En ut gloria in ignominiam proposita est! O quantum Dei justum illud judicium patiens est! sed cum exurrexerit ut rationes inquirat non amplius condonabit, neque miserebitur. O quantum audet superbia! sed cum ceciderit non habet medicinam, neque confistit. Vere ligna hæc, quibus sancta corpora fuere suspensa, fructus justitiæ sunt: isti autem vere lupi illi Arabiæ, immisericordes, duri, & sanguinis voratores: illi, inquam, qui ea secuerunt & suspenderunt. Talem sævitiam beatus ille Propheta considerans dicebat: forte vivos deglutissent nos. Et cum iratus esset, furor ipsius in nos viventes in infernum deduxit nos. [psal 123] Numquid aliquis re illa terribili lætatus est, aut æquo animo tulit spectaculum illud horribile? an aliquis ea sine lacrymis aspexit, aut videre potuit? Opinor certe nemo. Quod siquis ea videre potuit, illum humanæ naturæ i non opinor esse participem. [per quas transit Regina.]

Tulerunt igitur miseram illam Reginam in eam viam, feceruntque ut per casta & sancta illa corpora transiret, omnisque turma eam sequebatur. Illo enim die Imperator censum recipiebat. Consummata est S. Pherbuthe cum sorore & ancilla quinto die mensis Aprilis, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria & imperium & honor & adoratio in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Lipomanus ex Græco, cognomento Jombaphæus, MSS. Vaticanum Græcum τὸν ἐπίκλην Ιογναφαῖον

b Idem Lipomanus Sancta Therme, quod supra & 5 Aprilis in Sancto Thermo, Martyre igni combusto, rejecimus. Vatic. gr. τῆς ἁγίας Φερβουθῆ habet in titulo: in contextu vero nominatur ἁγία Φερβοῦς.

c Idem Imo vero omnes erant in Jesu Christi fide optime institutæ, quod supra Sozomenus etiam de ancilla dixit. Vatic. gr. ἀμφότεραι ambæ, scilicet sorores.

d Vatic. gr. βασιλέως μάντης ἐστιν (fortasse ὅς ἐστιν) ἀρχιερεὺς τῶν μάγων. Exiit Regis augur, quod (vel potius qui) est Pontifex Magorum: infra autem nominatur Μαύπτας.

e Ibidem simpliciter, Χριστιαναὶ ἀποθανούμεθα, Christianæ morimur.

f Græce ἵνα δι᾽ ἀυτὸν ἀπὸ Θεοῦ ζῶντος τὴν ζωὴν ἡμῶν ἀπολέσωμεν, ac si diceret, ut propter ipsum velimus a Deo vivo privari nostra vita.

g Desunt in Græco contextu, forte supplendi sensus caussa addita ab interprete.

h Pro suo scilicet singulæ statu: cum earum una vidua fuerit, uti aliunde constat.

i Græce, Naturæ nostræ non est; neque genus ipsius ex Adam.

ACTA MARTYRII
SS. Acepsimæ Episcopi, Iosephi Presbyteri, Æithalæ Diaconi.
Auctore Simeone Metaphraste, ex interpretatione Gentiani Herveti apud Lipomanum & Surium, Collata cum MS. Græco Medicæo Regis Christianissimi.

Acepsimas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Barbasymes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Paulus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Gaddiabbes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Sabinus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Mareas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Mocius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Hormisdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Papas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iacobus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Romas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Marres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Agas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Bochres, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ioannes, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abramius, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Agdelas, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Sabor, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Isaacus, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Dausa, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Milles, Episcopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Manreandes Chorepiscopus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iosephus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Iacobus, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Aithalas, Presbyter, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Azes sive Azadanes, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Abdiesus, Diaconus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
CCL Clerici, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Azades Eunuchus, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Tarbula seu Pherbute Virgo, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Soror, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
Ancilla, eiusdem S. Tarbulæ, Martyr in Perside sub Sapore Rege (S.)
XVI millia, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)
Alii innumeri, Martyres in Perside sub Sapore Rege (SS.)

AUCTORE METAPHR. EX MS. GR.

CAPUT I.
S. Acepsimæ Episcopi virtutes, captivitas, inter tormenta constantia.

[1] [Sub sapore Rege Persarum] Furebat in Christianos Saporius rex Persarum, & Magis qui erant pars Persarum jussit, ut eos persequerentur. Qui etiam acrius invadentes, eos quos persequebantur, cogebant colere ignem & solem. Qua de causa Beatus quoque Acepsimas ab eis comprehenditur: qui ortus quidem erat ex patria Naësson, sita in finibus Persarum: erat autem Episcopali ornatus dignitate, ætate senex, a ut qui esset octoginta annos natus: senex prudentia, mitis & moderatus, ab ira alienus, abstinenter vitam agens, egenos impertiens suis facultatibus, [S. Acepsimas Episcopus,] intentus orationibus, forma elegans, anima elegantior: & externis motibus, ijs qui illos cernebant, significans internam constitutionem, & factis & verbis pietatem enuntians, & vitæ & rectorum dogmatum magister effectus Christianis. Quo factum est, ut totam adversariorum aciem, tamquam adversus fortissimum antagonistam, in se concitaverit. Circa quem quidem, etiam antequam comprehenderetur, fit tale quid prophetice.

[2] [Martyr futurus a puero prædictus,] Puer quidam demulcebat ejus caput, purgans a pediculis, qui ei afferebant molestiam. Id ergo amplexus, Beatum est, inquit, hoc calvum caput (erat enim glabrum) quod quidem propter Christum suscipiet martyrium. Ille autem hoc dicto fuit lætatus: & puerum statim vicissim complexus: Fiat mihi, o fili, inquit, secundum verbum tuum. Cum autem quidam familiaris & amicus Acepsimæ adesset, cum hæc dicerentur (erat vero is quoque vicinæ civitatis Episcopus) subridens rogavit puerum, dicens: Dic mihi, o fili, scisne de nobis aliquid? Puer autem a Deo inspiratus: Tibi quoque, inquit, ad tuam redeunti civitatem, non licebit eam videre: sed e vita excedes in pago, qui dicitur Æthradaran. Quæ quidem ambobus evenerunt, sicut puer prædixerat. Sed hæc quidem, antequam Martyr esset comprehensus.

[3] [coram Principe Magorum profitetur fidem:] Cum autem esset captus, & duceretur per domum suam, prope accedens quidam ex familiaribus: Dispone aliquid de domo tua, ei dixit in aurem. Ille vero: Hæc, inquit (illam manu ostendens) non est amplius domus mea: ego enim mox migro in domū supernam. Cum autem fuisset in civitate b Arbel, & productus esset ante Principem Magorum (erat vero ei nomen Adrachus) rogavit eum, an esset Christianus. Postquam autem magna voce hoc fuisset confessus: Suntne ergo, inquit, vera quæ fama celebrantur, quod contemnas jussa regia: & quod unum prædicas Deum contra edictum regium? Beata autem illa senectus nullo timore affecta, Quæcumque,, inquit, talia de nobis audivisti, sunt vera. Unum enim Deum prædico, convenienter iis, quæ sunt apud nos, Scripturis: & eis, qui ad me ventitant, consulo ut hoc dogma teneant & tueantur. Magus autem, Audivimus, inquit, te aliis præstare prudentia, quæ longo tempore & experientia comprobatur: nunc vero non, sicut audivimus, licet nobis intueri: nihilo enim melius es affectus, quam puer insipiens. Cujus est enim sapientiæ aut sanæ mentis, [irridet cultum solis & ignis:] decreta regia despicere, & solem splendidissimum & ignem nolle adorare, quæ quidem ipse quoque Rex adorat? Respondit Christi Pontifex: Valde mihi videtur desipere imperium Persarum, quod dimisso Creatore, statuerit colere res creatas. Quis enim sanæ mentis in animum induxerit, Dei honorem tribuere ijs, quæ facta sunt a Deo, sicut vos facitis, vos impie gerentes, & hic ipse Rex vester?

[4] Ille autem: Nos impia, inquit, facere audes dicere, qui tale elementum adoramus & solem vivificum colimus, O tu vere impie & nugator, & vanæ defensor religionis? Sed nisi tu cesseris jussui Imperatoris, & adoraveris eos, quos ipse adorat; ne senectus quidem te liberabit, quo minus patiaris gravissima, neque quem colis, Deus crucifixus. [constans in fide, non terretur:] Deinde divinus senex: Tibi obstruatur os scelestum, o execrande, si putes te tuis minis mihi posse persuadere, ut deficiam a patrio dogmate, quod didici ab ineunte ætate, & ad hanc conservavi canitiem. Si autem neq; me, ut dicis, eripiet senectus, neque Deus, quē colo, a vestris manibus: non ideo id, quod est præstantius, mutabo deteriori. Quid enim mea interest vivere hos paucos dies? Nam paulo post etiam absque vobis a me exigetur commune hoc naturæ debitum. [dire flagellatur:] Non adorabo solem: non colam ignem. Nemo meam irridebit senectutem: nemo mihi dabit vitio, quod sim vitæ cupidus, ut qui brevi vita vendiderim tantorum bonorum beatitudinem. Propter hæc ira repletur sceleratus, & sacrosancta senectus statim flagris cæditur adeo graviter, ut sanguine quidem totum solum restagnaret, nullus autem relictus esset locus corporis illæsus.

[5] Cum vero parum relaxatus esset a plagis, jubet eum rursus vinctum catenis sisti ante tribunal. Dicebat autem: Ubi est Deus tuus quem colis, o Acepsima! Veniat & te e meis manibus eripiat. Deus meus, inquit ille, o sceleratissime, qui cælum implet & terram, potest me e tuis manibus eripere. Tu autem, cum sis terra & cinis, in quem audes superbire? [instruit Iudicem:] sub quo sternetur putrefactio, cui vita est morte gravior, qui viventem Deum non cognoveris? propterea tamquam flos agri exsiccaberis, & vita miserabiliter eversa traderis igni, qui non potest extingui: ut quem nunc adoras, illic re ipsa punitus sentias, non esse ignem Deum; [carceri includitur.] sed ipsum quoque alium nosse opificem, qui est etiam Deus omnium, quæ cadunt sub aspectum. His majore ira incenso Mago, graviores catenæ Sanctum circumligarunt: & eum tunc interior accepit carcer.

ANNOTATA.

a Hæc de ætate octoginta annorum desunt in MS. Græco Medicæo.

b Arbela in Assyria, prælio Alexandri Magni & Darij, atque hujus clade nobilis, teste Q. Curtio lib. 4 de Dario. Plura diximus 4 Februarij, in Actis martyrii S. Abramij Episcopi Arbelorum sub Sapore etiam paßi, num. 4.

CAPUT II.
SS. Iosephi, & Æithalæ captivitas, constantia inter verbera: institutio data.

[6] Die autem sequenti comprehensus etiam fuit maxime venerandus Presbyter Ioseph, ortus ex pago, [Comprehenduntur S. Ioseph Presbyter,] qui vocatur Bethlabuba, quod exponitur, Recte scribentis: ipse quoque senex & iam intra terminos Dauidicos, ut qui esset septuaginta annos natus. Senectuti autem decori erat quædam gratia, & species venerandos canos reddebat lætiores: cujus anima quidem zelum spirabat & dogma Christianorum mirandum in modum defendebat. Summe vero is deditus erat temperantiæ, & continebatur cor ejus metu divino. Præterea autem comprehenditur etiam inprimis colendus Diaconus Æithalas. Eum pagus aluit Bethnoadara, [& Æithalas Diaconus,] vir & spiritu fervens, & qui Christi caritate valde accendebatur. Erant autem ei mores propensi ad arguendum, & pleni dicendi libertate instar magni Eliæ, ut qui vitæ, ut opinor, sequerentur libertatem & animæ puritatem. Florebat vero in eo quædam quoque gravitas, quæ ei conciliabat ab omnibus venerationem. Cum autem ambo producti fuissent ante judicem, is torvo oculo eos intuens: O genus, inquit, perditissimum! cur in simpliciores homines irrepentes, & vestris doctrinis eorum oculos præstringentes, deducitis ad falsam Christianorum religionem? Beatus autem Ioseph dixit: Nos nec uti præstigjis, nec fallere didicimus: verum autem & stabile dogma defendentes, eos, qui errant circa religionem, deducimus ad veritatem, docentes adorare unum Deum, qui est cum aliis rebus Dominus solis & ignis.

[7] Dixit vero Magus: Quodnam autem dogma est veritati consentaneum? [S. Ioseph docet inanes divitias & vanam gloriā mundi,] Idne, quod Rex totius terræ ipse & ejus Proceres defendunt, an quod viles & abjecti homines, sicut vos, qui decepti estis, prædicant? Viles quidem & abjecti homines sumus nos, respondit Christi Sacerdos, hoc jubente Christi præcepto, quoniam non in divitiis & superbia visum est Deo nostro viam hominis dirigere. Et ideo nos sæpe nostra sponte nos humiles reddimus, facultates nostras prodigentes pauperibus, pro iis nos accepturos æternas expectantes divitias, a & gloriam quæ numquam deficiet. Tu vero qui ob fluxas opes & vanam gloriam intumescis, ut fumus transibis, & ut pulvis a vento difflaberis. At Magus, Vos, inquit, desidiæ servientes, domos obitis mendici, miseri & in manus alienas intenti: & cujus rei debebat vos maxime pudere, ea re maxime gloriamini. Divitiæ enim a cunctis hominibus amore & studio dignæ censentur: quarum amore carere quis vos docuit? Ad hæc vir beatus. Inertiam nobis exprobrasti, mendicosque indigitasti: a sciente & perito quod sciscitatus es discito, quod si in congregandis divitiis studium poneremus, tantum ex nostris manibus commodi percepissemus, & tantas opes collegissemus, quantas nec tibi quidem licet, qui eas colligis ex pauperibus, & metis alienos labores. Nos enim propriis manibus laborantes, juste quæsitis pauperes impertimus: vos autem soli avaritiæ dediti & plura habendi cupiditati, non solum nihil ipsi operamini, sed præterea etiam aufertis aliena. Quoniam vero nos quoque dicis b amare divitias: quodnam in eis bonum inesse animadvertentes, nos ad eas parandas defigeremus? Non sunt eæ fugitivæ & valde infideles? non hodie quidem huic adsunt, cras vero migrant ad alium, priori domino quodammodo abnegato? non magnam in eum, qui possidet, concitant invidiam? non labores & bella aperte architectantur? non latronum & furum attrahunt oculos? Quod si dicis ex iis aliquam oriri voluptatem aut gloriam, magnum quid esse reputas? quidnam ea differt a somniis & umbris? Parva affecit voluptate: deinde cum adventarit vespera, extincta est & redacta in nihilum. Quod si etiam in præsenti vita parum manserit, mors tamen iam adveniens, eam quoque habet simul abeuntem: acerba autem supplicia eum, qui se hic dedidit voluptatibus, tenebunt perpetuo.

[8] Hæc cum sic dicerentur, interpellans splendidissime Magus: Has, inquit, prolixas mittens nugas, [negat cultum soli & igni,] maximo Deo soli & igni cultum, ut par est, exhibe. Ad hæc dixit Christi adorator: Ne erres, neque putes te hoc unquam tuis esse contemplaturum oculis: me, inquam, relicto effectore solis & ignis, illius opera adorare, & adeo repugnare meis verbis & doctrinæ. Crudelissimus autem Magus, postquam audivit hæc verba, ira accensus, [crudelissime cæsus,] jubet statim eum extensum verberari virgis mali Punicæ, cujus rami erant spinosi. Cum vero sacras illas carnes laniarent filij interitus, Ago tibi gratias, dicebat athleta, in cælum extendens oculos, quod dignatus sis me meo sanguine tinctum, peccati sordes pure abluere. Lictores autem, propter ea quæ dixerat, in ipsum magis ira repleti, eum plagis ita consciderunt ut vox quoque ei interrumperetur c. Deinde duabus catenis circumdatum, includunt in carcere, [includitur carceri.] ei pulchrum vel inviti solatium dantes Acepsimam: illic enim fuerat prius inclusus.

[9] Ad venerandum autem adspiciens Æithalam Judex, qui erat animo implacabilis: Tu vero dicis, inquit? Implebisne jussum Regis, & adorabis maximum solem, & gustabis sanguinem, & cum muliere habebis consuetudinem, & liberaberis ab iis, quæ tibi impendent, malis? an eris etiam, sicut alii, [S. Æithaconstans in abnegando cultu solis,] contumax & inobediens? Christi autem Martyr Æithalas, vere semper florens & cælestis planta pietatis: Tuæ, inquit, immūdæ & caninæ appetitionis est hoc munus, sanguinē gustare, & pro Deo & quæ Dei sunt colere. Absit autem, ut ego adeo cæcutiā corporis & animæ oculis, ut hunc videns solem, in ipsoque consistens, & Deum omnino putem id quod apparet, & & non ulterius progrediar sinceriore oculo cogitationis: & Deum quidem, id quod movet; rem vero creatam reputem, id quod movetur. Si autem mihi sic judicanti & plagas & mortem minitaris, non ideo mihi persuadebis, ut discam tuum dogma, & negem veram religionem.

[10] Propter hæc iratus impius: Sed nullus, inquit, sanæ mentis mortem vitæ prȩtulerit, idque propter stultam & minime consideratā constantiam. Quamobrem nec tibi credendum est, dicenti te paratum esse mori pro tuo dogmate & religione. Respondit Sanctus: Vestri, qui a vana spe pendent, & nullam æternæ vitæ habent expectationem, postquam hinc excesserint, jure existimari potuerint esse & vitæ cupidi, & amantes corporis: quorum autem spe vera & firma alitur anima, quod & ea sit immortalis, & sit rursus cum suo corpore coitura post mortis dissolutionem, & æternæ vitæ futura particeps, iis præsens vita res est parva & contemnenda, & mors minime terribilis. Verax est enim Deus noster & magister, qui dicit: Nolite timere ab iis, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. [Luc. 12, 14]

[11] [supplicium immane subit] Tunc jubet vir ille ferus ejus quidem manus alligari poplitibus, & longum lignum in medio utrimque transadigi: sex autem viros robustos utrique stipitis extremo insistentes, fortiter premere sacrosanctum illud corpus, de industria factis saltibus, & ossa ejus confringere & dissolvere. Deinde etiam mali quoque d Puniceæ virgis eum verberari. Indomitus autem ille athleta, & cujus nulla re frangebatur spiritus, perinde ac si nullum dolorem sentiret a tam insigni cruciatu, magno & excelso animo dispiciens ad judicem: Ut videtur, inquit, corpora hominum, quæ discerpuntur, tibi aliquam afferunt voluptatem, instar canum aut corvorum eis impleri cupienti. Scias ergo, me nullam ducere rationem horum tormentorum, quæ a te inferuntur. Aut ergo nova excogita supplicia, aut scito me ea nihili facere.

[12] Magus autem statim conversus ad lictores: Cur, inquit, misericorditer flagris cæditis impium? Videte enim, [projicitur in carcerē] quomodo dum ei parcitis, ad nos incessendos contumeliis maxima invehitur libertate. Illi vero, veluti quodam stimulo ejus sermone excitati, tam fortiter invaserunt, ut ex gravitate eorum, qui ligno insistebant, & ex vehementia eorum, qui tendebant, & ex crudelitate eorum qui flagellabant, compages quidem corporis ei fuerint dissolutæ ossa autem sint confracta, & carnes sint discerptæ. Eum ergo portantes, quoniam pedibus minime uti poterat, tamquam onus aliquod projiciunt vi in custodiam, in qua etiam inclusum erat illud par Sanctorum.

ANNOTATA.

a Hic multa supplentur ex MS. Græco, quæ deerant apud Lipomanum.

b Videtur excidisse negatio non: quæsierat enim magus, quis docuisset eos carere amore divitiarum.

c Sozomenus supra addit, manus tamquam mortuas pependisse.

d MS. Gr. Venetum & hic & infra num. 34 Malum Persicam nominat.

CAPUT III.
Novæ quæstiones & tormenta trium Martyrum. Inedia triennalis inter crudeles cruciatus, & martyrium S. Acepsimæ.

[13] Cum quinque dies præteriissent, eos e carcere eduxerunt, [Educti in templum Ignis] & duxerunt in locum, qui vocabatur Paradisus, prope quod erat templum ignis, qui ab eis colebatur. In quo cum præsedisset ille sceleratus, Ocyus mihi dicite, inquit Sanctis, an adhuc permaneatis in eadem stulta cogitatione: an consilium mutaveritis in aliquid melius & salutare. Sancti tamquam uno ore protinus responderunt: Notum tibi sit Judex, quod quam ab initio habuimus cogitationem, in ea adhuc persistimus, & perpetuo persistemus, non minis, non tormentis, non donis, nullo denique alio omnino mutati: sed unum Deum adoramus, & eundem solum esse Dominum omnium eorum, quæ sunt, cognovimus. Hæc cum audiisset Magus, aliud rursus novum excogitat tormentum, & jubet eos cingi funibus per axillas & lumbos & tibias; in uno quoque autem cingulo lignum injici & circumagi, & fune vehementer torqueri. Quod cum factum esset, erat acerbum spectaculum, & mitibus oculis lacrymabile. Nam ligna quidem circumagebantur: [novis cruciatibus torquentur:] funes autem convertebantur: & carnes inde premebantur, & ossa conterebantur. Erat vero valde gravis contritio: etenim iis quoque, qui procul erant remoti, audiebatur fragor ossium. Erat autem id, quod eis dicebatur inter tormenta: Voluntati Regis nolite repugnare. Deinde id, quod e contrario dicebatur a Sanctis: Qui Regis vestri voluntati cedunt, Dei voluntati resistunt. Atque erat quidem hora tertia, quando cœpit tormentum, usque ad sextam autem sic patientibus athletis est productum.

[14] Despondens itaque animum Judex, jussit eos rursus abduci in carcerem. [triennali inedia afflicti] Quamobrem fuerunt abducti, non suis pedibus, sed, quod ii essent omnino mortui, portati ab aliis. Imperatum autem fuerat custodibus, ut si deprehensus fuisset aliquis, eos vel cibo vel potu vel indumento impertiens, is ultimo subjiceretur supplicio. In hunc ergo carcerem conjecti Christi milites, omnem afflictionē, omnem vexationem propter ipsum sustinentes, tres annos inclusi permanserunt: nullam aut famis recreationē, aut malorumquæ erant in custodia invenientes consolationem, nisi aliqui ex iis, qui erant simul vincti, eorum miserti, parum quid nutrimenti eis latenter præbuissent. Qui enim in carcere assidebanr custodes, eorum quidem calamitatum miserebantur & senectutis: sed cum nihil possent facere, quod ad eorum pertineret curationem propter metum Iudicis, solum ex eorum malis dolorem accipiebant, & afferebant lacrymas commiserationis.

[15] Deinde post illam acerbam & diuturnam afflictionem, cum esset in eo loco Sapores, [sistuntur ad tribunal:] (his autem dicebatur Bithmada) eos educit e custodia is, cui fuerat commissum, ut eos castigaret. Dixisses, si vidisses, illos esse umbræ similes: longa afflictione adeo extabuerant. Deinde eos sistit ad tribunal Ardasabor: erat autem is princeps omnium Magorum, qui erant in Perside. Ille vero statim eis dixit: Quid autem, estis Christiani? Sancti vero, Certe, dixerunt, Christiani, & solum Deum vivum adorantes & ipsi soli servientes. Tyrannus autem: Videtis, dixit, quemadmodum quæ vobis illata sunt tormenta, attulerunt vobis magnam afflictionem? multo autem magis diuturna vexatio & inclusio: ea enim & formam vobis mutavit, & effecit ut ita extabesceretis. Quamobrem vobis suaserim, ut mihi pareretis, afferenti ea quæ sunt vobis conducibilia, & vobis parcatis, & solem lucidum adoretis. Sin minus, restat ut gravissimæ morti subjiciamini.

[16] Respondit S. Acepsimas: Non me latet summo esse tibi studio dogma patrium: & hoc tibi esse propositum, si modo fieri posset, vel vi vel persuasione efficere, ut omnes attrahas ad eamdem religionem. Hoc autem de nobis numquam tibi veniat in mentem, [S. Acepsimascontemnit quæcumque tormenta & minas,] ut putes vel blanditiis vel minis vel aliis intentatis malis posse nobis persuadere, ut deficiamus a dogmate nobis semel confirmato & a confessione: parati enim sumus omnia pati potius, quam a fide in Christum deficere. Non ignoro, inquit tyrannus, quod cum vobis Christianis mors putetur esse quies, omne studium a vobis ad hoc ponatur, ut iis fruamini, quorum spem concepistis: sed non licebit vobis cito consequi id quod desideratis. Nam cum prius vestras carnes paulatim consumpsero, acerbum vitæ finem vobis imponam. Cui Sanctus: Et jam prius, inquit, a nobis audisti, & nunc id quoque certo scias, quod neque tuorum tormentorum, neque minarum nos ullam ducimus rationem. Nam qui in præcedentibus malis nobis manum præbuit adjutricem, ipse nunc quoque nobis feret opem, & efficiet, ut non difficiliter feramus ea, quæ nobis intentabuntur: & si velis facere periculum nostræ in profundo senio fortitudinis, nihil obstat: scies enim te frustra laborare, & aggredi ea quæ sunt inutilia.

[17] Propter hæc ira repletus judex, jubet afferri flagella ex corio crudo confecta, & subjici eorum oculis. Deinde dicit Sanctis: Juro, inquit, per ipsum magnum Deum & inclytam fortunam Saporis, nisi imperio ejus obedieritis, his vestras carnes consumā, vestri nulla motus misericordia. Quod si etiam contigerit, ut vos citius moriamini, dum flagris cædimini, at ego sic quoque puniam vel mortuos: & membratim dissectos, projiciam avibus & canibus. Sanctus autem dixit Acepsimas: Cum per rem creatam, & non per Deum juraveris, & etiam per fortunam hominis, vereor ne non sit tibi curæ jusiurandum, & non serves ea, quæ sunt a te jurata. Si autem ea servare omnino constituisti, ecce tibi nostra corpora: iis utere ut lubet, nulla, ut dicis, nostri motus misericordia, neque nobis quidquam parcens.

[18] Cum sic dixisset, jussit sceleratus judex eum, extensis manibus, [& crudelissime cæsus] valde verberari in dorso & in pectore. Eo vero crudelitatis processerunt, qui flagellabant, ut nihil omnino intermiserint, donec carnes avulsæ ab ossibus, simul cum sanguine in terram defluerent. Præco autem clamabat: Pare Regis voluntati, & vive. Dei vero Pontifex, donec erant ei vires, contra clamabat: Ego potius Dei mei voluntatem, viribus ab eo acceptis, exequar: vestri autem Regis voluntatem ne extremis quidē auribus accipio. Cum autem & vox ei interrumperetur, & vires jam paulatim dissolverentur, & mors jamjam adesset; oculis in cælum sublatis, cum in Deum confessionem conservare firmam & immobilem annuendo asseverasset, [sancte moritur.] in ipsa rerum gravium & difficilium tolerantia, invictam illam animam tradidit Deo agonothetæ.

[19] Adhuc autem iram spirantes acerbi illi tortores, in corpus iam mortuum sæviebant instar corvorum. [Corpus subripitur a Christianis,] Deinde cum præcipitem impulissent, & in plateam tamquam profanum aliquid scelerati projecissent, adhibent custodes, ut ne sepulturam quidem consequeretur ab ullo ex Christi amantibus, maximum metum dæmonum incutere contendentes, qui re vera erant illorum cultores promptissimi. Tribus autem diebus postea occupatis custodibus, propter adventum filiæ Regis Armeniorum, quæ ut esset obses pacis, tunc data fuit Regi Persarum, surripitur a Christianis revera thesaurus, qui numquam consumitur.

CAPUT IV.
SS. Iosephi & Æithalæ inter tormenta constantia. Abductio Arbelam & incarceratio sex mensium.

[20] Cum sic ergo B. Acepsimas decimo Octobris, eo modo, [S. Ioseph] quo dictum est, finem vitæ accepisset; sanctissimus Joseph post eum fuit introductus. Ad quem se propius admovens judex profanus: Vidisti, inquit, quam acerba morte amicus tuus fuit vita privatus: & tu nunc quoque, nisi meis monitis pareas, similibus subjectus suppliciis, eamdem quam ille, mortem subibis. Divinus autem Dei Sacerdos: Quod, inquit prius dixi ei, cui judicandi munus ante te obtigerat, hoc nunc quoque tibi dicam, quod numquam Creatori præferam rem creatam: neque id, quod est conditum, adorabo, sed Conditorem, quamdiu fuero compos mentis.

[21] His dictis, Præses correptus magno furore, jussit eum similiter extensum atque priorem, flagellari boum nervis: & acclamare præconem, eum fore salvum, si Regis pareat voluntati. Ille autem, [dire flagellatus,] Unus est Deus, exclamabat, & præter ipsum nullus alius, in quo & vivimus & movemur & sumus, cui etiam cultum offerimus rationalem, regia jussa parum curantes. Cum vero multas horas verberatus, fere iam esset morte affectus; arbitrati eum esse mortuum, sustulerunt, & in forum projecerunt. Deinde cum rescivissent aliquas spiritus reliquias adhuc in eo manere, [carceri includitur.] includunt in carcere.

[22] Post eum autem tertius fuit introductus sapiens Æithalas. Cui Judex: Vita, inquit, [S. Æithalas] & morte propositis ante tuos oculos, gloriaque & ignominia, ne eligas deterius, relicto meliori: nec eamdem ineas viam, quam ij, qui præcesserunt, qui sua stultitia dignum vitæ exitum acceperunt. Tu autem meum sequens consilium, & maximos honores consequeris, & munera a Rege accipies. Sin minus, cum tibi causa fueris suppliciorum innumerabilium, omnibus quoque jucundissima luce per vim privaberis. Divinus autem Æithalas: Me, inquit, puderet cæli & terræ, si cum mei amici, qui & premebantur senectute, & ætate præcedebant, fortissime decertaverint, ipse & vitæ cupidus, & tormenta extimescens conspicerer, qui sum ætate vegetiore. Non, per Christi mei mortem, ero vitæ hic agendæ cupidus. Non pro ijs, quæ videntur, bonis, [flagellis cæditur,] non pro asperis rebus prodam pietatem. Propter hæc magna extitit ira Præsidis: & in Sanctum illata sunt flagella. Ille autem ipsum sordidum canem vocavit & ignavum, &, Quomodo, inquit, mens tua est infirma & imbecilla, ita etiam tormenta; quæ sunt infelicium & abjectarum animarum terricula, non vero fortium virorum, quorum animi desiderio Christi sunt inflammati.

[23] His Iudex obstupefactus, qui erat mente captus, Quid hoc, dixit assessoribus, sibi vult, quod isti, qui dicuntur Christiani, vitam præsentem despicientes, mortem tantopere fitiunt? Illi autem, Quoniam, ajunt, a Patribus traditas attendentes doctrinas, credunt alium esse mundum, præsenti longe meliorem & admirabiliorem, propter quem vitam quoque præsentem despiciunt. Interim autem dum hæc dicerentur, & temporis prolixitate, & ab iis, qui ipsum torquebant, vehementissima plagarum illatione, corporis quidem, quod multum decertaverat, [& misere dilaceratur.] dissolvebantur compages; carnes vero, quæ lacerabantur, cum ipso sanguine in terram defluebant. Cum eum autem jussisset parum relaxari Judex, tamquam ejus motus misericordia: Si volueris, inquit, parere jussui Regis, sunt apud nos medici, qui plagis tuis cito medebuntur. Cui statim Sanctus: Si solo verbo, inquit, posses meis medere plagis, o tu, qui es mente & anima saucius; ne sic quidem tibi animum adhiberem, cum ea suadeas, quæ sunt plane stulta & remota ab intelligentia. Tentans dixi, inquit Judex. Nam etjamsi tu velles parere jussui Regis, hoc tibi nihil prodesset, cū plagæ jam tibi mortem accersant. Quamobrem ego quidem efficiam, ut sis exemplo omnibus Christianis, ne tam secure magistratus afficiant contumeliis. Sed si in aliis, inquit sanctissimus Martyr, dixisti sæpe aliena & falsa, nunc, etiamsi nolles, dixisti vera, & quod est omnino propediem eventurū: me enim revera bonum posteris exemplum statues fortitudinis & animi magnitudinis, qui tamquam ad exemplar aliquod ad nostram intuentes tolerantiam, facile ferent tua & tui similium tormenta.

[24] [Abducti ambo in urbem Arbel,] His, quæ dicta sunt, fuit obstupefactus Judex: & accersito quodam ex iis, qui apud eum multum poterant, qui dicebatur quidem Adesche, ortus autem erat ex civitate, quæ vocabatur Arbel: Hos, inquit, accipe, & duc ad tuam civitatem, Christianorum manibus obruendos lapidibus: volo enim tuam solertiam hoc mihi efficere: propter quam causam nec eis quidem gladio volui mortem afferre. Cum eos ergo onerariis, jumentis, tamquam inanimum aliquid, imposuisset & alligasset, ille profectus est in patriam. Quoniā vero non poterant insidere jumentis, cum essent eorum membra omnino dissoluta; idcirco humi jaciebantur in iis locis, in quibus eos oportebat diversari, tamquam mortua corpora: & cum adducti essent in civitatem Arbel, eos accipit carcer obscurus & tenebricosus. [carceri includuntur] In hoc cum putrefactio carnium eis ex plagis orta esset, effluebat multa sanies: & Sanctos gravissimi dolores invadebant, & maxime, quod non permitteretur ulli ex Christianis ad eos accedere, & eorum ullam curam gerere.

[25] Quædam autem mulier pia & timens Dominum, quæ habitabat in finibus hujus civitatis, intempesta nocte venit ad carcerem: [nocte in domo piæ mulieris foventur:] & multis pecuniis delinitis custodibus, effecit ut Sanctos latenter acciperet, & domum suam, quæ non longe aberat, servorum suorum manibus portatos duceret. Deinde iis productis, qui nec loqui quidem poterant, eis abstergit saniem: lenibus autem quibusdam medicamentis sedat eorum dolores, mundis alligat linteis, unguentis ungit pretiosis, & in omnibus ostendit quam esset pia & Christi amans, osculans quidem membra Martyrum, & eis illacrymans; sanie autem, quæ ex eis distillabat, seipsam inungens.

[26] Cum vix tandem autem ad se rediisset Ioseph: Tua quidem, inquit, in nos misericordia & munificentia, o sacrosancta mulier, [& mutuo alloquio recreati] Deo erit accepta & nobis, qui pro eo decertamus: nos autem tam immodice deflere, est multum remotum a vera & certa spe Christianorum & nostra fide. Cui honestissima mulier: Mihi quidem animus est gaudio repletus, consideranti, quod Christus vobis tantam dederit fortitudinem, ut magno animo ferretis tantam dolorum acerbitatem: magis autem lætata essem, si vos vidissem martyrio consummatos: lacrymari vero est proprium humanæ naturæ, quæ movetur misericordia ejus, quod est sibi genere conjunctum. Sed non oportet te dolore affici, neque lacrymari propter nos, respondit divinus Joseph cum omnino scias, quod quæ propter Christum suscipiuntur afflictiones, [reducuntur ad carcerem.] æternam concilient lætitiam & regnum cælorum. Die autem illucescente, rursus latenter restituuntur in carcerem.

CAPUT V.
Inter nova tormenta Arbelæ illata utriusque constantia.

[27] Cum sex autem menses præteriissent, deponitur quidem a magistratu is, [Post 6 menses,] qui Sanctos acceperat, ut lapidibus obruerentur: alius autem eo sævior, ei succedit, nomine Nazeroth: cui etiam Rex imperaverat, ut comprehensi Christiani, Christianorum manibus obruti, interimerentur. Cum ergo venisset ad civitatem, & Ignis templum esset ingressus ut ignem adoraret, dixerunt ei ignis adoratores: Sunt quidam hic iam longo tempore Christiani in tuta inclusi custodia, qui prius, ut nobis fuit significatum, gravissimis subjecti suppliciis ac tormentis, non potuerunt induci, ut suam abnegarent religionem. Hæc cum ipse audivisset, eos statim jubet sisti pro tribunali, & eis dicit: Cum Rex Sapores munitas quidem & validas everterit civitates, & multas gentes oppugnatu difficiles redegerit in servitutem; [sistuntur Iudici:] quomodo vos, qui estis quidem in ejus potestate, ejus autem terræ habetis usum fructum, perinde ac qui ab eo defeceritis, ejus jussa tantopere despicitis?

[28] Ad hæc Joseph ille admirabilis: Si tyrannidem, inquit, & defectionem aliquam movissemus adversus Regem vestrum, oporteret omnino ipsum illatis armis & coacto exercitu nos invadere; aut alium certe adversus nos mittere, [S. Ioseph amœne respondet] qui esset & manu fortis, & rerum experientia præditus, & ad ducendū exercitum idoneus: sed tantum abest, ut nos talia aggrediamur, ut non alium, sed te adversus nos emiserit, qui cum feminis potius, quæ degunt in thalamis, quam cum viris pugnare studuerit. Nos enim nosipsos tamquam oves tradidimus ad occisionem, ut qui didicerimus esse subjecti omnibus potestatibus.

[29] Dixit Præses: Me ad iram, ut videtur, provocans, ut vitam tibi citius adimam, [suspensus nervis boū cæditur:] nos his insectaris contumeliis. Sed non assequeris id quod desideras: longo enim tempore & morate protraham, & multis tormentis te paulatim consumam. Iubet ergo eum extremis pedibus fune vinctis, suspendi capite, exiccatis autem boum nervis ei plagas infligi. Sic ergo venæ apertæ tormentorum violentia, tamquam ex fonte præbebant fluxum sanguinis. Qui vero circumsistebat populus, Judicem accusans immanitatis, ad misericordiam movebatur & ad lacrymas, stupens sacrosancti senis tolerantiam.

[30] Quidam autem ex Magis, qui circumsistebant, secreto accedentes ad Martyrem, dicebant: [Magorum fallaciam spernit:] Clam nobiscum ingredere in nostri Dei templum, si a multis aspici erubescis, & cum sacrificaris, liberare a suppliciis. Ille autem: Discedite a me, clara voce dixit: Discedite, qui operamini iniquitatem: quoniam Dominus exaudivit deprecationem meam. Deinde cum tres horæ iam præteriissent, jubet eum relaxatum a verberibus coram se sisti; Ecquid, inquiens, pares jussui Regis, & vitam morti præfers, an non? Respondit Sanctus: Absit, ut ego unquam eam vitam cupiam, in qua me sol viderit sibi potius, quam ejus effectori, tribuere adorationem. Quid autem, Estne tibi, inquit, mors vitæ præponenda? Sanctus dixit. Certe: hæc enim mors mihi vitam æternam conciliat, & est nobis causa multorum bonorum, quæ nec possunt cerni oculis, nec audiri auribus, nec mente comprehendi. Ad hæc derisor & cavillator ille, velut nuntiaturus mortem Martyri, Magnas ergo, inquit, nobis debes agere gratias, si tam multa bona tibi conciliavimus. Omnino autem efficies, ut eorum quoque simus tecum participes, ut qui tibi fuerimus adjutores ad acquirendam talem beatitudinem. Sanctus autem: Ne ironice, inquit, nobiscum agas, o Judex: nam nos quidem & inimicos diligere, & iis, [& pro eorum conversione orat:] qui nos odio habent, benefacere, a divino præcepto didicimus: ceterum quamdiu sumus vivi in vita præsenti, Deum precamur, ut ab errore discedentes, discatis pietatem & veram religionem, ut vobis quoque sit pars & sors in futuro in Dei bonis, quæ dici nequeunt. Non est autem nobis datum vel a supplicio eripere, vel bona dare: hoc est enim in solius Dei positum potestate, qui habet etiam potestatem judicandi vivos & mortuos.

[31] Dixit Præses: Ejusmodi contentionibus missis in præsentia, & iis bonis, quæ a te somniantur, [non terretur minis:] pare Regis imperio. Te enim talibus & tantis subjiciam suppliciis, ut per te alii quoque persuadeantur Christiani, ea quæ tenent manibus nequaquam commutare, cum iis quæ spe apprehenderunt. Sanctus autem: Hoc, ut ipse quoque nosti, maxime cupio, quam citissime transmitti ad æternas mansiones. Quod si mihi alios innumerabiles intuleris cruciatus, aut etiam post te alius, consummatus inveniar in Christi gratia: habeo enim Deum me confirmantem, propter quem hæc pati constitui. Non ero autem, ut tu dicis, Christianis adhortatio ad negandam pietatem propter tua tormenta, sed incitamentum potius ad verum Dei cultum: ipsi enim me videntes in tali senectute tuos vilipendere cruciatus, habebunt pulchrum exemplar fortitudinis, nec deerit illis, quem imitentur. His auditis, Præses beati senis interrita constantia obstupefactus, jubet portatum ab aliquibus, quoniam ingredi non poterat, rursus includi in carcere.

[32] Deinde aspiciens ad B. Æithalam: Tene quoque, inquit, invasit idem stupor, [S. Æithalas suspensus flagellatur:] & maximi luminaris recusas adorationem? Respondet præco veritatis: Vivit Dominus Jesus Christus, vivi Dei filius, in quem speravi a juventute, quod immutabilem habeo cogitationem; nec mihi ullus persuaserit, ut Dei honorem tribuam rebus ab ipso creatis. Postquam hæc audivit ille superbus & barbarus, jubet Sanctum alligari talis, & ligno appendi, boumque nervis cedi. Ille autem magna voce prædicabat se esse Christianum. Magis erat defessus flagris cædendo impius, quam Sanctus aliquid loqueretur remissum & indignum ea, quæ pro Christo est ostendenda, fortitudine.

[33] Iubet ergo eum de ligno deponi, & in medium adduci Manichæum, [Manichæo deficiente ridet:] qui rerum quarumdam turpium damnatus fuerat, & Vide, ait, Martyr hunc aperte suam abjurare religionē: jubens ergo torquere Manichæum, cogebat ad negandum. Ille autem primum quidem resistebat, & adversus plagas videbatur decertare: cum autem violentius verbera intentarent, qui flagellabant, & eum plagæ vehementer urgerent, victus a doloribus, statim abnegabat, &, Anathema Maneti & ejus dogmatibus, exclamabat. Afferunt itaque ad eum formicam, jubentes interficere. Ille autem eam statim accepit & interfecit. Propter quod Sanctus lætitia diffusus, & ob id, quod factum fuerat, ridens propemodum: Gravia passus, inquit, defecit adorator Manetis, & cædem fecisse est convictus, ut qui Deum suum interemit: ego autem meipsum beatum existimo, ut Paulus; quod Christi virtute aperte corroboratus, qui dixit, Ego vici mundum, conservo spiritum & animum invictum. [Ioan. 16, 33]

[34] Propter hæc ira repletus insanus judex, spinosis mali Puniceæ virgis jubet Sanctum verberati. [iterum flagellatus, ut mortuus projicitur:] Plagæ autem sic eum confecerunt, ut prope esset mutus, & nec sentiret quidem verbera, quæ infligebantur. Quamobrē cum eum traxissent, tamquam jam mortuum, foras ejiciunt. Quidam autem ex Magis, cum forte illud corpus vidisset nudatum, & naturæ contemplatione motus esset misericordia, panno eum operit. Qui vero erant ejusdem, cujus ipse, religionis, cum adspexissent, quod ab eo factum fuerat criminantur eum apud Præsidem: qui acerbis statim cæditur flagellis, & ab immisericordibus eam accipit mercedem misericordiæ. [dein carceri includitur.] Beatum autem Æithalam adhuc spirantem tradunt in custodiam.

CAPUT VI.
Sub novo Præside flagellatio iterata. Martyrium utriusque lapidibus obruti. Sepultura: miracula.

[35] Cum vero accepisset judex, maximum quemdam Præsidem, [A novo Præside ambo examinati generose respondent:] nomine Saborium, in suum vicum advenisse, qui appellabatur Macellaria, ei Martyrum mandat examinationem. Ille autem non minus impius & sævus, quam præcedentes, aspiciens Sanctos: Vestram, inquit, reveritus canitiem, & vestræ misertus afflictionis, suadeo, ut solem adoretis, & gustetis sanguinem sacrificiorum, ut a morte acerba liberati, omnibus jucundam vitam lucrifaciatis. Sancti autem tamquam uno ore dixerunt: Carnivoris canibus mos est sanguinem gustare, non hominibus: tibi vero potius convenit iis exatiari, qui es instar canis rabiosus, & latras, & efferaris in eum, qui te fecit.

[36] Postquam autem jussit Sanctos flagris cædi, eorum misericordia moti, qui circumstabant: De coctione, dicebant secreto, gustata loco sanguinis, servamini, [flagellis cæduntur:] & liberamini ab iis, quæ vobis imminent, suppliciis. Illi vero responderunt: Absit, ut vel simulatione & in speciem, vel ullo alio modo inquinemus puritatem nostræ fidei, & hanc longævam senectutem dedecore afficiamus. Versutus autem ille Præses & admodum malus: At si ad vos, inquit, pura caro fuerit allata, ne eam quidem gustabitis? Sancti dixerunt: Ex immundo quidnam mundum, & ex pollutis tuis manibus quidnam fuerit impollutum? Omnibus ergo missis his tuis machinationibus, in nos festina cito proferre sententiam: frustra enim laboras aërem verberans, & per inscitiam eum pulsans, qui non potest domari.

[37] Cum ergo communiter cum iis, qui considebant, consultassent, & tulissent sententiam, [S. Ioseph in quæstionem vocatus, exspuit in vultum Præsidis:] ut Sancti Christianorum manibus obruerentur lapidibus, congregant Christianorum multitudinem, cum quibus comprehenderunt etiam admirabilem illam Isdandul: & cum beatum Ioseph rursus exportassent, sistunt eum in Prætorio. Sanctus autem annuit Præsidi, ut ad se accedat propius, ut qui arcanum aliquid esset ab eo auditurus. Cum is vero statim accessisset propius, Martyr os implens saliva, execrandum illum vultum conspuit: &, Non te pudet, inquit, o impudentissime, tam immaniter & tam hostiliter in hanc communem insultare naturam, & corpus jam morte affectum rursus producere ad examinationem? Ille autem ab iis quoque, qui considebant, propter hanc nimiam crudelitatem probris affectus, & mirandum in modū irrisus, ad suam cathedram redit pudore affectus.

[38] [cujus jussis renuit parere S. Isdandul.] Cum autem Sanctum paulo longius dimovissent, & manus post terga vinxissent, fossam ei fodiunt, & eum ad lumbos usque demissum, infodiunt. Deinde comprehensos circumsistunt Christianos: & pulsantes, jubent eos virum inclytum appetere lapidibus. Cum quibus sacrosanctam quoque Isdandul, ut similia faceret urgentibus, dixit illa: Nihil unquā a seculo tale fuit auditum, ut cogatur femina extendere manum adversus viros sanctos, quomodo vos nunc facitis: qui adversus inimicos quidem non decertatis, in nos autem arma tollitis, & patriam, quæ degit in pace, sanguine & cæde impletis. Illi vero obelisco longæ arundini alligato, eo Sanctum pungere imperabant. Illa autem: Absit, inquit, ut ego id faciam: nam ego id prius libenter cordi meo affixero, quam per ipsum sanctum corpus vel minimum attingam. Sic illa quidem virilem ostendens constantiam, conspecta est potentior, quam cogitarant parricidæ. Sanctum autem tam densa lapidum grandine obruerunt, ut cerneretur solum caput, [S. Ioseph lapidibus obruitur:] reliquo corpore obruto lapidum congerie. Quod quidem caput cum quidam ex impiis principibus vidisset adhuc moveri, jubet uni ex lictoribus, ut accepto lapide, quantum poterat manus capere, in id desuper immitteret. Quod quidem cum factum esset, & pondere lapidis caput esset contritum, beatus Christo tradidit pretiosam animam.

[39] [ultio custodes corporis subsequitur.] Atque venerandum quidem illud corpus, adhibitis custodibus, conservabatur tamquam thesaurus aliquis: cum autem tres dies præteriissent, & jam advenisset quartus, extitit magnus & terribilis terræ motus. Deinde cum sic apparerent fulgura, & maxima tonitrua cum eis erumperent, ignis e cælo demissus, custodes quidem redegit in cinerem: lapidum vero congeriem eduxit tamquam pulverem, Deo omnibus reddente manifestum honorem in Martyrem: corpus autem non apparuit, seu quod Deus providisset, ut id transferretur iis, quos ipse novit, modis; seu quod hominum manus id sustulissent.

[40] Venerandum autem Æithalam cum in vicum, qui dicitur Patrias, [S. Æithalas lapidatus] abduxissent; efficiunt ut Christianorum manibus ipse quoque obruatur lapidibus. Cujus corpus monachi quidam, ex iis, qui illic habitabant, noctu advenientes, inscientibus custodibus id auferunt, re vera furtum laudabile facientes, & rem luce dignam, non tenebris. Deinde cum ei justa fecissent, deponunt in quodam loco insigni. Quo autem in loco Sanctum contigit interimi facit Deus admirabiliter quiddam, dignum & sua potentia, & gloria Martyris: Planta siquidem myrti illic enata, efficitur omne genus morborum liberatio. Cum quinque ergo annis per hanc plantam sic fierent miracula, [claret miraculis.] qui gentium falsam tenebant religionem, invidia moti, & non ferentes intueri hæc miracula, ad confutandam falsam eorum religionem, plantam exscindunt radicitus, ignique tradunt. Multi vero ex iis, qui erant animo purgati, longo tempore videbant lucem in eo loco, & divinas virtutes ascendentes, & gloriam emittentes ei, qui Sanctos suos glorificat. Consummatus autem fuit Christi martyr Æithalas mense Junio, eamdem constantiam & fortitudinem, quam ij, qui ante ipsum fuerunt consummati, ad mortem usque ostendens, auxilio & gratia Christi veri Dei nostri. Quem decet gloria & honor, cum principio carente ejus Patre & sanctissimo & vivifico Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

DE SANCTO MELANIO, Episcopo Trecensi in Gallia.

SUB FIN. SEC. IV.

[Commentarius]

Melanius, Ep. Trecensis, in Gallia (S.)

G. H.

[1] Nicolaus Camuzatus, in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricaßinæ diœcesis, proponit Catalogum Episcoporum Trecensium: inter quos censetur quintus S. Melanius, qui tamquam inter Cælites receptus, & in Sanctorum Ordinem cooptatus, in monasterio Cellensi, communibus votis & precibus appellatur: in quo corporeæ ejus reliquiæ in ligneam thecam reconditæ asservantur. [Cultus 22 Aprilis,] De quarum translatione solennis memoria ibidem agitur die XXII mensis Aprilis. Sed ipsius Sancti natalis dies, nec in ipso loco, nec alibi, quod sciam, celebratur. Hæc Camuzatus, quem secuti alii: ac Ioannes Chenu etiam Sanctum appellat. Claudius Robertus ista habet: Quintus S. Melanius. Ejus reliquiæ in monasterio Cellensi asservantur & coluntur XXII Aprilis. Eadem repetunt Sammarthani. De memorato Cellensi monasterio apud Trecenses late egimus VIII Ianuarij, ad Vitam S. Frodoberti primi Abbatis. Nicolaus Des-Guerrois statuit eum floruisse circa annum CCCXC, asseritque se legisse in valde antiquo Kalendario monasterij Cellensis, S. Melanium relatum inter Sanctos, quorum celebritas agitur in dictæ Abbatiæ ecclesia, ac die XXII Aprilis festum ejus devote peragi, cum Officio Ecclesiastico de Translatione reliquiarum dicti Sancti. Asservari autem ejus reliquias in theca valde antiqua & depicta, deposita retro post magnum altare, [reliquiæ,] in secundo nido versus claustrum ad Septemtrionem; at sacrum ejus caput, inclusum ligneo capiti picto & deaurato, seorsim cultui exponi.

[2] Idem Des-Guerrois scribit Translationem SS. Melanij & Bobini referri in MS. Calendario ejusdem Cellensis monasterij, & MS. Martyrologio S. Lupi Trecensis; [ejus & S. Bobini.] & in vetere membrana Prioratus Gannayensis S. Georgij ista legi: Tria brachia, una costa, duæ coxæ S. Bobini sive Melanij. Simul enim inveni eorum corpus, ego Petrus Abbas. Saussaius etiam in Supplemento Martyrologij Gallicani utrumque celebrat, uti latius exposuimus die XXXI Ianuarij ad Vitam S. Bobini.

DE SANCTO IVLIANO, Episcopo Viennensi in Gallia.

CIRCA AN. DXXXII

[Commentarius]

Iulianus, Episcopus, Viennensis, in Gallia (S.)

G. H.

[1] Inter plurimos Episcopos urbis Viennensis in Gallia, Sacris fastis adscriptos, est S. Julianus XX Episcopus, qui seculo Christi sexto floruit, ac Concilio Aurelianensi, IX Kalendas Julias, anno XXII Domni Childeberti Regis, subscripsit; adeoque anno DXXXI, uti alibi a nobis probatum est. Succeßit S. Avito, [Tempus Sedis,] quem vita functum esse circiter annum DXXV probavimus ad ejus Acta, die V Februarij illustrata Comment. prævij num. 6. Imperabat tunc Iustinus senior, anno DXXVII mortuus; sub cujus Imperio Julianus Viennensis Ecclesiæ Episcopus floruit, teste Adone Episcopo Viennensi in Chronice. Succeßit Iustino in Imperio Iustinianus, sub quo apud eumdem Adonem Viennensis Episcopus Domninus floruit, cui succeßit S. Pantagathus, etiam Viennensis Ecclesiæ Episcopus, qui Concilio Aurelianensi III, anno XXVII Domni Childeberti Regis, subscripsit. Is est annus Christi DXXVI. Vitam S. Pantagathi elucidavimus ad diem XVII Aprilis. E quibus colligimus non diu post annum DXXXI superfuisse S. Iulianum, forsan mortuum anno DXXXII hoc XXII Aprilis.

[2] Hoc certe die Ado, Viennensis ecclesiæ Episcopus etiam ipse, [nomen Fastis inscriptum.] eum suo Martyrologio inscripsit his verbis: Viennæ S. Juliani Episcopi & Confessoris: quæ verba ad alia plurima Martyrologia MSS. & excusa translata sunt, & repetuntur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC impressa; in Auctario etiam Greveni ad Vsuardum & in MS. Florario; in quibus duobus vltimis eadem verba etiam pridie, sive XXI Aprilis repetuntur, sed apud Grevenum est nomen Luciani, pro Juliano, vitio amanuensium positum; cum nullus fuerit inter Episcopos Viennenses Lucianus appellatus.

[3] [Officium Ecclesiasticum.] In Breviario Ecclesiæ Archiepiscopalis S. Mauritii Viennæ, excuso ibidem anno MDXXII, præscribitur Officium Ecclesiasticum de S. Iuliano Episcopo & Confessore, & recitantur omnia de communi, cum oratione, Da quæsumus omnipotens Deus &c, & in Kalendario indicatur dies XXII Aprilis. In Catalogo MS. Sanctorum Episcoporum Viennensis Ecclesiæ, a nobis Viennæ anno MDCLXII descripto, indicatur S. Iulianus sub Iustiniano Imperatore. Habemus duplex Martyrologium Viennense manuscriptum, in quo ista continentur: XXII Aprilis, Viennæ natalis S. Iuliani Confessoris vigesimi Archiepiscopi, qui tempore Theodorici Francorum Regis, sedente Ioanne Papa primo, rexit Ecclesiam Viennensem; ac plenus virtutibus quievit in pace, cum majoribus tumulatus. In altero MS. dicitur plenus miraculis quievisse. Creatus est S. Iulianus tempore S. Ioannis I Papæ, Ravennæ in carcere defuncti anno DXXVI, die XXVII Maji: verum Theodoricus, qui tunc vivebat, non erat aliquis Rex Francorum, sed Ostrogothorum, qui tunc in Italia & Provincia regnabat, mortuus eodem anno, quo Ioannes Papa, sed aliquanto serius, ipsis scilicet Kalendis Septembris.

DE S. ABRVNCVLO, SIVE APRVNCVLO, Confessore & Episcopo Trevirensi.

ANNO DXXXII,

[Commentarius]

Abrunculus sive Aprunculus, Episcopus Trevirensis (S.)

G. H.

[1] Christophorus Browerus, libro quinto Antiquitatum & Annalium Trevirensium sub finem, ista habet num. 137, ad annum 528, Vibicius Trevirorum Pontifex, terra relicta, Cælestium numerum auxit, [Creatur Episcopus circa annum 532,] quinto Novembris. Ejus loco suggerunt Antistitem veteres Episcoporum indices Aprunculum: cujus nominis plures in Gallia floruerunt Episcopi. Deinde num. 140 ad annum 532, Aprunculus, inquit, cum ad vigesimum secundum Aprilis, [moritur circa an. 532,] quem ille sibi diem in fastis assignatum habet, in lucem sempiternam emigrasset, de novo substituendo Pontifice concilium habitum est. Quod S. Gregorius Turonensis in Vitis Patrum, in elogio S. Galli, post relatum obitum S. Quintiani Episcopi Arvernorum, cujus dies natalis incidit in XIII Novembris, ita exponit: Tunc etiam & Aprunculus Trevirorum Episcopus transiit: congregatique Clerici civitatis illius ad Theodericum Regem, S. Gallum petebant Episcopum: quibus ille ait: Abscedite & alium requirite: Gallum enim Diaconum alibi habeo destinatum. Tunc eligentes S. Nicetium, Episcopum acceperunt. Hæc ibi. Coluntur S. Gallus, dein Arvernorum Episcopus, Kalendis Iulii; & S. Nicetius, V Decembris.

[2] Doctor Ioannes Enen, in Medulla Gestorum Trevirensium, libro 3 titulo 2 de Ecclesia Collegiata S. Paulini Episcopi Trevirensis & Martyris ista scribit. [sepultus in ecclesia S. Paulini,] Ibidem, ferme subtus altare S. Clementis Papæ & Martyris, in fronte chori (quod specialibus prærogativis & indulgentiis insignivit Leo Papa IX) requiescunt tres sanctissimi viri, Archiepiscopi Trevirenses, Bonosius, Leguntius, Abrunculus. Hæc in dicto libello anno MDXVII excuso. Alium antiquum libellum habemus de Reliquiis & Indulgentiis Ecclesiæ Collegiatæ S. Paulini, in quo ista traduntur: Abrunculus almus Trevirorum XLVI Præsul, successor S. Vibicii Archiepiscopi, quondam cœnobii Divi Maximini Abbatis, sub altari sanctissimi Martyris Christi Clementis Papæ, [Reliquiæ translatæ Sprengersbachum.] a læva B. Leguntii, sepultus quiescit; sed ex parte. Nempe principaliora corporis membra hinc ad monasterium, quod vulgo Sprengerszebach vocatur, sunt translata: quæ Abrunculum cælo triumphare, signis & virtutibus variis declarare non cessant. Abrunculus sacer, vitam adhuc agens mortalem, abrenuntiavit seculo & pompis ejus: non ut assolet humana fragilitas, per abrupta vitiorum incedebat; sed ab isto seculo nequam mente & actu abruptus, velut carbunculus nocte lucens, & instar solis mane rutilantis, sic ejus vita sanctissima. Carne exuitur decimo Kalendas Maii. Hæc ibi. Epitaphium ejus in ara S. Clementis positum est hujusmodi. Hic jacet sanctæ recordationis Abrunculus, hujus sanctæ sedis Archiepiscopus, [mortuus 22 Aprilis.] cujus depositionis dies X Kalendas Maii observatur. At contra in MS. Florario Sanctorum ad hunc diem dicitur, Translatio S. Abrunculi Trevirensis Archiepiscopi & Confessoris. In Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso ista leguntur: Treviris S. Abrunculi Episcopi Confessoris, qui nunc in monasterio, quod vocatur Sprenckghersbach, requiescit. Quæ fere eadem leguntur apud Molanum in additionibus ad Vsuardum; apud Canisium, [ejus epitaphium] in Martyrol. German. & apud Ferrarium in Catalogo generali. Saussajus in supplemento Martyrologii Gallicani ad diem XXII Februarii ista habet: Treviris reseratio S. Aprunculi Episcopi; qui cum post mortem miraculis renideret, ex ecclesia S. Paulini, [memoria in Fastis.] ubi sepultus fuerat, ad Springeburiense monasterium translatus, gloriæ suæ ampliavit indicia. Colitur præcipuo honore die XXII Aprilis: quo tamen die ejus id non meminit idem Saussajus. [etiam 22 Febru.] Ad dictum autem XXII Februarii celebratur in Catalogo Ferrarii.

[3] In Additionibus per Carthusianos Bruxellenses ad Grevenum appositis, ad diem XVI Februarii, refertur S. Apponoculus, Episcopus Trevirensis Confessor, [an idem S. Apponoculus] quem ibidem diximus nobis ignotum, nisi sit S. Aprunculus vel Abrunculus. Browerus citato lib. 5 num. 139 de hac controversia ista habet: Ecce concurrunt Aprunculus & Aponoculus: quos equidem per sæpe diversos non esse tum ita gemina litterarum similitudine, tum obvia passim ejusmodi depravandi copia permotus imbiberam: sed quia tabularum nonnullæ tamen Aponoculi nomen retinebant, sustinere me, nec litem perorare volui, donec clarior aliunde testificatio vel fides alluceret. Descripsimus & nos, ex veteri codice MS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, nomina Pontificum Trevericæ urbis, ubi illi, quod huc spectat, hoc ordine recensentur: Vibicius, Abrunculus, Rusticus, Aponoculus, Nicetius. Claudius Robertus in Gallia Christiana loco Aponoculi posuit Aprunculum II, quem omiserunt Sanmarthani; & S. Nicetium successorem faciunt Rustici; quod ex Gregorio Turonensi improbamus. Browerus post S. Nicetium reponit Rusticum, quod Acta S. Goaris per Wandelbertum Abbatem Prumiensem, illustranda ad VI Iulii, plane exigunt. Ipse Rusticus cultum Ecclesiasticum habet XIV Octobris, & Vibicius V Novembris. At de supra memoratis Bonosio & Leguntio egimus XVII & XIX Februarii.

[4] [Reliquiæ aliquot in Helmvvarā deshuisen,] Habemus similiter MS. Historiam Translationis S. Modoaldi Trevirorum Archiepiscopi, dandam XII Maii: in qua etiam agitur de sanctis Reliquiis B. Auctoris & SS. Abrunculi & Bonosit Archiepiscoporum, translatis anno MCVII sub Brunone Archiepiscopo ad monasterium Helmwardeshuisen, in diœcesi Paderbornensi situm. Fuerunt autem ex reliquiis S. Abrunculi mandibulæ cum dentibus, B. Auctoris caput, & S. Bonosii brachium; quæ sunt, una cum Reliquiis S. Modoaldi, inclusa arcæ, & cum decenti reverentia deposita supra altare Dei Genitricis Mariæ, & a venerabili Tietmaro, sexto Helmwardusensi Abbate. Sunt præterea memorati SS. Abrunculus & Bonosius Patroni Ecclesiæ collegiatæ Bruchsalæ, olim monasterii Benedictini in Odenheim, [Patronatus in Bruchsal] uti nos suis litteris docuit Ioannes Gamansius noster, vir in similibus rebus observandis admodum diligens. Philippus etiam Scouville, Societatis nostræ vir apostolicus, & per Luxemburgensem agrum circumjectasque diœceses zelosißimus divini verbi predicator ac Christianæ doctrinæ propagator; in suis adversariis adnotatū habebat, [& Itzich.] in Itzich quoque Patronum coli solenni festo S. Abrunculum.

DE SANCTO LEONE, Episcopo Senonensi in Gallia,

CIRCA AN. DXL.

[Commentarius]

Leo, Episcopus Senonensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Antiquam S. Leonis venerationem Ecclesiasticam demonstrant verustiora Martyrologia, etiam quæ ante mille circiter annos & deinceps exarata habemus: ea enim, post Martyres a S. Hieronymo collectos, [Sacra memoria in Martyrol.] hac in re sub finem aucta, ipsum proponunt. Secuti deinde Vsuardus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Ghinius cum Martyrologio Romano. Saussajus in Martyrologio Gallicano præcipuas res ab eo gestas hoc complectitur elogio: Eodem die, XXII Aprilis, Senonis S. Leonis Episcopi & Confessoris: qui vir misericordiæ S. Paulo suffectus, [Elogium ex Saussajo.] serie decimus septimus ea in Cathedra sedit: sermoneque & opere potens, postquam diversis Galliȩ Conciliis interfuisset; Childeberto Regi, sibi in sacris rebus potestatem aliquam mire licite usurpanti, & prudenter & fortiter obstitisset; S. Aspasium Melodunensibus, qui Episcopum proprium modis omnibus appetebant, Chorepiscopum præfecisset (per cujus subsidiariam operam, reliqua quæ erant ibi impietatis semina penitus evulsit, & totum oppidum Christi placitis & obsequiis subdidit) demum ætate in omni sanctitate confecta, Ecclesia fideliter administrata, transiit ad præmium. Mortuum miraculorum gloria, qua in vita emicuerat, comitata est. Sepulturæ etenim traditus est in ecclesia SS. Gervasii & Protasii, ubi ad ejus invocationem multæ morborum curationes cælitus sunt peractæ: ob quarum gratiam ea ecclesia ipsius nomine demum fuit appellata: quæ quondam monachorum habitationi cessit, nunc vero in parœcialem titulum evasit, ipsius Sancti Confessoris & tutelam retinens & nuncupationem. Hæc Saussajus.

[2] Decessor S. Leonis aßignatur S. Paulus, qui Officio Ecclesiastico, sed de Communi Confessoris Pontificis sumpto, sub ritu duplici in Ecclesia Senonensi die quinta Iulii colitur, ac post fratrem S. Eraclium (qui adstitisse traditur baptismo Chlodovæi primi Francorum Regis) sub ejusdem Regis ultimis annis rexisse Ecclesiam Senonensem dicitur. [S. Pauli successor,] Egimus VI Februarii ad Vitam S. Vedasti § 3 de anno obitus SS. Remigii & Vedasti, ibique retulimus a S. Remigio post obitum Chlodovæi, [de aliqua controversia admonitus a S. Remigio,] circa annum Christi DX, scriptam epistolam ad tres Episcopos, Leonem (quantum colligimus) hunc Senonensem, Heraclium Parisiensem, & Theodosium Autissiodorensem, de Claudio Presbytero, in cujus causa spretum se ab illis conqueritur. Extat ea epistola apud Sirmondum tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 204. Interfuit S. Leo Concilio Aurelianensi II, sed per substitutum Optatum Presbyterum, anno Regis Childeberti XXII, [interfuit Conciliis, anno 531, & 536.] id est Christi DXXXI, At Concilio Aurelianensi III adfuit per se & tertio loco Subscripsit, anno dicti Childeberti XXVII, Christi DXXXVI. Eo tempore, quo Childebertus præerat Rex Parisiis, succeßit frater ejus Theodericus in regno Metensi, dein Austrasiorum dicto; & huic anno DXXXIII succeßit filius ejus Theodebertus, vita functus anno DXLVIII.

[3] Erat urbs Senonensis subdita huic Regi Theodeberto, sed non illius diœcesis universa: [agit apud Childebertum Regem ne Meloduni Episcopatus erigeretur:] nam Melodunum, vrbs ad Sequanam inter Parisios & Senones, suberat in jurisdictione Ecclesiastica Episcopo Senonensi, & in regimine politico Childeberto Regi, qui ea de causa Episcopatum Meloduni erigere volebat: ad quem S. Leo Episcopus Senonensis epistolam misit, deprecans ne Meloduni in diœcesis suæ parochia, ubi numquam fuit, novus fiat Episcopus. Eam epistolam ex Ms. codice Corbejensi eruit Sirmondus, ediditque tomo 1 Conciliorum Galliæ pag. 258, quam hic subjungimus, & est hujusmodi.

[4] Domno inlustri, gloriosissimo Domno & in Christo filio, Childeberto Regi, Leo Episcopus. [hac ad eum missa epistola] Litteras Celsitudinis vestræ honore, quo dignum est, me indico suscepisse: ubi sperare dignamini, ut, ad ordinandum Mecledonensem Episcopum, aut præsentia nostra, adesse debeat aut consensus. Quam rem valde admiratos nos gloria vestra cognoscat: quod primum sine jussu gloriosissimi Domni Principis nostri, filii vestri Theudoberti Regis, cujus sumus regni ordinatione subjecti, injungitis, ut ea quæ anteacto tempore facta non sunt, nunc præsentia nostra aut consensu debeant inchoari. Præcipue numquam nec suspicari nec credere potuimus, quod hanc aut ordini nostro aut etiam temporibus vestris velletis injuriam generari: ut diœcesim nostram a Deo nobis commissam, & usque Pontificali ordine Deo propitio custoditam, tamquam negligentes ac desides, ad alterius permittamus potestatem transire, aut solicitudinem irrationabili deliberatione transferri. Unde salutantes, digno ac debito in Deo caritatis affectu, rogamus & contestamur, ne ullus Pontificum contra statuta Patrum audeat facere, unde posset Synodali examinatione convictus, de illicita præsumptione culpari. Illa tamen vestris debent fieri Deo inspirante temporibus unde & pax inter Sacerdotes esse possit, & plebs non permittatur a Pastoris proprii custodia, per novam & illicitam ordinationem, divelli. Custodite, quæso, statuta Patrum; & canonum severitate constricti, non patiamini, sicut scribitis, ad petitionem ejus plebis, superstite proprio Sacerdote, alterum Episcopum ordinari. Quia si hoc petunt, quod nefas est credi, desertores potius judicandi sunt quam fideles: et non facile eorum preces audiri debent a Principe, quorum petitionibus potius generentur scandala, quam pax Deo amata servetur. Quia sic ut beati sunt pedes pacem portantes, ita Væ his dictum est, per quos venit scandalum. Qui si fortasse ob hoc alterum Episcopum sibi fieri rogant, quia nos interclusis itineribus ad eos nec Visitatorem mittere possumus, nec venire; ista culpa nos non, respicit: quia si iter a vestra parte, sicut optime nostis, interclusum tanto tempore non fuisset, quamvis senes aut infirmi, populum nobis ecclesiastica disciplina commissum requirere potueramus, aut certe Visitatorem, sicut canones statuunt destinare. Nam gloria vestra optime debet & credere & scire, quia si contra statuta canonū quicumq, Episcoporum sine consensu nostro Mecledone Episcopum voluerit ordinare, usque ad Papæ notitiam vel Synodalem audientiam, tam hi qui ordinaverunt, quam qui ordinatus fuerit, a nostra erunt communione disjuncti. Hactenus dicta S. Leonis epistola, quæ quo anno fuerit scripta non liquet: quiæ autem in ea S. Leo senem se dicit atque infirmum, non videtur diu postea vixisse. Qui ejus statuitur successor, nomine Constitutus, subscripsit Concilio Aurelianensi V, anno Childeberti Regis XXXVIII, Christi DXLVII habito. Habemus Breviarium Senonense anno MDCXXV excusum: in quo hæc panegyris, in tres Lectiones ad Matutinum recitandas distincta, præscribitur.

[5] [Lectiones in ejus festo recitara solitæ.] Hodie pretiosus Domini Leo, quondam Senonensis Ecclesiæ Antistes præcipuus, nunc totius patriæ apud Deum protector eximius, glorioso transitu terram derelinquens cælos penetrans, præsentiæ Dei redditus est. Quam beati Patris nostri diem non dicamus funebrem sed celebrem; non lugubrem sed salubrem; in qua longo finem imponens certamini, calcato mundo, prostrato diabolo, gloriosus victor emicuit. Et tamquam alter Helias, curru provectus Angelico, cæleste Capitolium athleta triumphalis, totus singularis, ascendit, Non immerito Mater Ecclesia hujus exultat triumphis: cujus singularibus ornatur exemplis, Et universaliter quidem in omni commemoratione Sanctorum exultandum nobis ratio persuadet: Sed in hujus Patris excellentia copiosius merito gloriandum, qui nostra Pastor in urbe, toto Doctor in orbe, in corpore illo, cui Christus caput est, tantum dignitatis obtinuit, ut inter ejus membra præcipua & nomine & merito consecretur. Quamobrem licet ejus eximia sanctitas toto terrarum orbe promeruerit claritatē; apud nos tamen, & a nobis est propensius venerandus: quos sacri ejus corporis præsentia magnificat, beneficiis gratificat, intercessione conservat. Iste enim est vir, per quem tibi lumen Evangelicum, o Gallia, coruscavit, & per quem sanctitatis & miraculorum tibi jubar effulsit: de cujus gloria, quia nil dignum dicere possumus, jam ad eum voces & vota vertamus, sanctitatem ejus submissis animis ambiamus, fœcundis precibus interpellemus. Memento Pater splendidissime Leo, memento tuorum per secula filiorum, nec obliviscatur gregis pervigil cura Pastoris. Posce correptionem moribus, veniam peccatorum & æternorum præmia gaudiorum.

[6] [ecclesia S. Leonis parochialis Senonibus] Hæc ex dicto Senonensi Breviario, quod deinde recusum est, & lectiones de S. Leone aut auctæ aut immutatæ; ex quibus Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad an. 538 num. 71 hæc citat: Melodunenses, nondum plenæ conversos, per S. Aspasium, Elosanum Episcopum, Christo acquisivit. De Aspasio Patrono Meledunensi egimus II Ianuarii, & observavimus eum solum Confissorem dici, non Episcopum; adeoque alium esse ab Aspasio Episcopo Elosano; quod dictus le Comte, Parisiis haud procul Meleduno degens, potuit melius examinasse. Secundo ad annum 541 num. 71 ista ex Breviario Senonensi allegat: Episcopali officio digne functus & præmia æterna consecutus, sepultus est in ecclesia SS. Gervasii & Protasii in suburbio Senonensi: ad cujus invocationem multas ægrorum curationes & miracula Deus operatus est. Unde factum est, ut ea ecclesia in parœcialem titulum evadens, ipsius S. Leonis nomine fuerit deinceps appellata: quo confirmantur supra relata ex Saussayo, neque aliunde audemus sperare plura circa hunc Sanctum.

DE S. THEODORO SICEOTA EPISCOPO ANASTASIOPOLITANO, Archimandrita cœnobiorum in Galatia,

ANNO DCXIII.

[Praefatio]

Theodorus Syceota, Episcopus Anastasiopolitanus, Archimandrita cœnobiorum in Galatia (S.)

G. H.

Galatia, regio Asiæ olim fertilißima, & vicis, oppidis urbibusque refertißima fuit: ex illis plurimæ Episcopali dignitate eminuerunt, [Galatiæ metropolis Ancyra] quarum Metropoles erant Ancyræ Galatiæ primæ, & Pessinus Galatiæ secundæ. Hujus mentio fit infra num. 112 & sequenti, diciturque Pesinuntium metropolis, eiusque erat Georgius Metropolita. Ast num. 71 Ancyræ metropolis Archiepiscopus Paulus ordinavit S. Theodorum Episcopum Anastasiopolitanum, [Anastasiopolis urbs Episcopalis,] & iterum num. 91 post annis fere undecim administratum Episcopatum, ab eo permisit liberari. Ad Anastasiopolitanum Episcopatum spectavit oppidum Siceon, [Siceon oppidum,] ab ipsa civitate duodecim millibus distans; in quo plures erant ecclesiæ, quas S. Theodorus adolescens omnes frequentasse dicitur num. 5. videlicet num. 9 templum S. Joannis Baptistæ, [& varia in eo monasteria,] num. 12 S. Gemelli Martyris, & potißimum S. Georgii Martyris in monte vicino, ubi postea celeberrimum monasterium construxit; addito altero S. Michaëlis templo, quod ibidem centum degerent monachi. Prope hunc montem aliud inferius monasterium conditum est, ad honorem sanctæ Dei genitricis Mariæ; & tertium fuit monasterium S. Christophori, in quo degebant Deo sacratæ feminæ ac Virgines. Præcipuum S. Georgii monasterium preter fluebat amnis Siberis, [prope fluvium Siberim] qui videtur, non adeo procul inde, in Segarim sive Sangarium fluvium illapsus, cum eo per Bithyniam in Pontum Euxinum effluxisse: per eum autem ex longinquis regionibus naves Cypriæ, ut dicitur num. 116, farina onustæ, appulerunt.

[2] Et hæc de oppido, & monasteriis Siceorum, unde Siceota fuit appellatus Sanctus, [S. Theodori Vita Latina ex Græco] de quo agere instituimus, Theodorus; & unde per reliquos vicos, castella urbes peregrinatus, virtutes ac miracula patravit: quæ plurima narrantur in Vita ipsius, quam in bibliotheca Reipublicæ Venetæ repertam Latine transtulit Petrus Franciscus Zinus, & Aloysius Lipomanus edidit par. 1 tomi 7 Vitarum Sanctorum Patrum, & ex eo Laurentius Surius ad hunc XXII Aprilis. Originalem textum Græcum ut Venetiis impetraremus quanto non molimine actum est a nobis, nunc hunc, nunc illum solicitantibus per litteras, quem juvare & posse & velle credebamus! Quanto illa apparebat esse præstantior, eo & habendi cupiditas & postulandi aßiduitas fuit major: [desideratur ipsa Græca,] sed hactenus profectum est nihil, nonnullis opponentibus sese, qui intelligere aut nolunt aut nequeunt, non esse ex Serenissimæ Reipublicæ honore, quod monumenta, quorum etiam in aliena lingua utilitas tanta est, blattis tineisque derelicta apud se pereant, dum transcribendi negatur facultas, quam summus Pontifex, Reges & Principes ceteri, de hujus operis dignitate edocti, promptißime præstiterunt. Speramus, etjam ibi, æquiores rerum nostrarum æstimatores aliquando reperiendos, neque semper frustra postulanda pauca Sanctorum Acta, quæ Romæ non reperta Græca, Venetiis adhuc expetuntur & expectantur. Interim, quod solum possumus in fide aliena damus Latine redditam. [Scripta ab Eleusio, Georgio dicto]

[3] Auctor ejus fuit Eleusius, a S. Theodoro Georgius appellatus, qui num. 160 asserit se a parentibus antea sterilibus, post eorum zonas a S. Theodoro benedictas, natum fuisse, & huic oblatum, in ejusque monasterio enutritum litteras didicisse, [ejus discipulo:] ac postmodum monachum factum duodecim annos apud eum vixisse, quorumdam miraculorum patratorum inspectorem. Ita num. 139, ait se adfuisse sacrificio ejus, & vidisse cum admiratione & timore sacram hostiam ultro moveri, ascendendo & descendendo. [teste oculato,] Et num. 154 adfuit cum S. Theodorus Bonosum Proconsulem apprehensis capillis deorsum traheret, & officij sui moneret. Alia vero, [aut edocto ab oculatis vel ab ipso S. Theodoro.] quæ a S. Theodoro ante sua tempora fuerant gesta, profitetur se a ministris, qui spectatores fuerat, vel ab eisdem qui curati sunt, accepisse. Et num. 27, quæ in adolescentia S. Theodori, contigerant, ait se accepisse ab eis, qui æquales ipsius ac condiscipuli cum eo vixerant, & oculis suis perspexerant. Plurima autem ab ipso Sancto audivit, cum ea de se modeste narraret, ut ad æmulationem suos incenderet. Post obitum autem Sancti scripsit, [Natus his est sub Imperio Iustiniani,] Presbyter & Hegumenus seu Præfectus monasterii, ab eo fundati.

[4] Natus est S. Theodorus imperante Iustiniano; qui regnavit ab anno DXXVII usque ad annum DLXVI. Iustiniano successerūt Iustinus Iunior, Tiberius, Mauritius, Phocas, atq; Heraclius, qui imperare cœpit a die V Octobris anni DCX, cujus anno tertio cœpit, die XXV Decembris, prima Indictione Heraclius Heraclii filius, novus Constantinus, Imperii collega coronatus est, uti apud Theophanem legimus, nec non sub finem hujus Vitæ, ubi additur tum XXII Aprilis S. Theodorum e vita decessisse, id est, anno DCXIII. Inscriptus est dicto XXII Aprilis Menologio Basilii Prophyrogeniti Imperatoris, & appellatur Thaumaturgus, ob innumera ab eo edita miracula. Eadem habentur in Græcorum Menæis, cum longißimo encomio, & in aliorum Græcorum fastis. Secuti Molanus, Canisius, aliique Latini cum hodierno Martyrologio Romano. Constantinopoli celebrabatur olim ejus festiva solennitas in æde Magni Martyris Georgii, quā ædificarat (forte ex ejus consilio) Sergius Patriarcha, de quo infra agitur n. 148. Eumdē in habitu Archimandritæ exhibent tabulæ Kalendarii Moscovitici, unde intelligas etiam apud Russos celebrem ejus cultum esse: & cum titulo sancti Patris inscribitur Kalendario Ruthenico apud Possevinum in apparatu, & Martyrologio Arabo-Ægyptiaco, a Gratia Simonio translato.

[4] Nos hanc Vitam more nostro distinximus & illustravimus, & quidem cum magno voluptatis sensu, quod perciperemus præcipud fidei Catholicæ mysteria in ea attingi: [mysteria fidei Catholicæ in ea stabiliuntur:] ut sunt, Hierarchia Ecclesiastica, cum debita subordinatione ad Episcopos, Archiepiscopos & Patriarcham; & cum sacra ordinatione Subdiaconorum, Diaconorum, Presbyterorum & Episcoporum: Sacrificium Missæ, cum præsentia Corporis & Sanguinis Christi, & elevatione sacræ vostiæ: cultus & veneratio Crucis Christi, hujus erectio contra dæmones & tempestates: signo Crucis & nomine Iesu dæmones pulsi & miracula patrata: cultus, veneratio & invocatio Sanctorum: ex imagine Deiparæ Virginis oleum Sozopoli manæns, quo morbi pelluntur: templa, altaria & monasteria ad illorum honorem erecta, consecrari solita ab Episcopis. Supplicationes publicæ, etiam singulis annis habitæ, ad ecclesiam Deiparæ Virginis: Cruces in iis prælatæ: apparitiones Sanctorum: psalmodia in ecclesia: jejunium Quadragesimale; carnis abstinentia in monasterio: oratio pro matre defuncta. Cultus Reliquiarum: peregrinationes in Terram Sanctam, & ad alta loca sacra: multiplicia monasteria sub suis Hegumenis & Archimandritis: demum benedictione ejus, aut aqua seu oleo benedicto, patrata miracula: & his similia, quæ benevolus lector reperiet.

[5] Tamajus Salazar, in Martyrologio Hispanico, S. Theodorum Siceotam refert die secundo Aprilis, quod in Adversariis sub nomine Luitprandi editis ista legantur: [An antiquus cultus in Gallæcia?] Muris oppido in Gallæcia S. Theodorus cultus est, vita & miraculis clarus, secundo Aprilis: ubi Arbitratur Tamajus XII Aprilis legendum esse. Videntur hæc excogitata, ut pro Galatia substitueretur Gallæcia. Masinus in Bononia perlustrata S. Theodorum Confessorem celebrat hoc XXII Aprilis, eo quod in ecclesia S. Martini apud Patres Carmelitanos adserventur aliquæ Reliquæ hujus Sancti. [an fuerit Carmelita?] Lezana etiam tomo 3 Annalium Ordinis Carmelitici pag. 276 hunc Theodorum suo ordini ad scribit, quæ non merentur refutari.

VITA
Auctore Eleusio, Georgio dicto, Presbytero & Hegumeno & S. Theodori discipulo.
Ex MSS. Græcis a Petro Francisco Zino Latine reddita.

Theodorus Syceota, Episcopus Anastasiopolitanus, Archimandrita cœnobiorum in Galatia (S.)

Auctore GEORGIO DISCIP.

PROLOGVS.

Benedictus Deus & pater Domini nostri Jesu Christi, qui ab antiquis temporibus servos suos, tamquam stellas, accendit in terra, ut populum suum regerent, [Sicuti Sanctos utriusque Testamenti] & quæ ad virtutem pietatemque pertinent, edocerent: quos nunc etiam, tamquam lucidos Solis justitiæ radios, ex dulcissima sanctarum Scripturarum lectione veneramur: ut primum innocentiæ typum Abel, Enoch virtute præstantem, justum Abraham, Isaac fidelissimum & Christi figuram exprimentem, Jacob simplicem, castum Joseph, Job patientissimum, Mosen legislatorem, supplicem Samuelem, David mansuetissimum, zelantem Eliam, Elisæum rerum mirabilium effectorem, Esaiam eloquentissimum, [ad exemplum hominum dedit Deus:] venerabilem Hieremiam, Ezechielem Cherubim descriptorem, Danielem ora leonum obstruentem, tres pueros ignem extinguentes; Zachariam sacerdotem, in omnibus Dei mandatis justificationibusque sine reprehensione incedentem; Simeonem senem, & mundi Lumen in ulnis suis gestantem; Joannem Baptistam, solitudinis incolam & Prophetis antecellentem; duodecim chorum Apostolorum, in omni regione ac civitate fidem a Christo traditam disseminantium; Martyrum cœtus, qui eam sanguine suo ædificarunt; sanctorum Patrum Concilia, a quibus Apostolicæ doctrinæ dogmata sunt confirmata; & alios complures, qui in veteri & novo testamento extiterunt, quorum in sacris libris fit mentio, quosque ego propter multitudinem silentio præterivi, magis insignes tantum vobis in medium proferens. Omnes igitur Sanctos, qui certamina subierunt & ediderunt miracula, Deus mundo largitus est, ut in singulis hominum ætatibus disseminati, tamquam stellæ quædam, virtutum & certaminum & miraculorum splendore fulgerent; ut eorum doctrina omnes eruditi, & certaminibus roborati, miraculisque confirmati, impiorum institutorum perniciem effugerent, & in Christi regnum & gloriam ingrederentur: ubi promissa ab ipso recondita sunt illa bona, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.

[2] [ita & hunc S Theodorum.] Sic & in hac ætate benignus ipse Deus noster, quasi splendidam quamdam stellam, radios suos emittentem, Beatum nobis Theodorum ostendit: qui fugavit dæmones, ægrotantibus reddidit sanitatem, pater extitit pupillorum, nutritor pauperum, nudorum indumentum, tutus periclitantium portus, perfugium miserorum, peccatorum dux ad pœnitentiā, baculus inopum, consolator afflictorum, socius Apostolorum, Sanctorum particeps, incola regni cælorum, templum Spiritus sancti: qui multos in cælum duxit, omnibus virtutibus excelluit, uberem habuit fontem, ex quo sanitates emanabant: qui ab ætatis initio ad Deum accessit, eique ad finem usque vitæ gratus fuit, vereque Theodorus nomine & factis extitit. Quamobrem oro vos, Patres & Fratres, ut dum vitam ejus expono, benignas mihi aures vestras præbeatis. Præclara profecto sunt, & admodum utilia, quæ pro viribus accurate sum explicaturus: incipiam enim ab iis, quæ puer gessit; nam illa quoque sunt optimæ frugis plena. Vos igitur, qui ad audiendum accessistis, etiam atque etiam obsecro, ut meam imbecillitatem aspicientes, me studiis & precibus vestris adjuvetis: ut munificus & pater luminum Deus, peccatorum meorum oblitus, mihi indigno tantum gratiæ & benignitatis & sapientiæ suæ tribuat, ut divina & admirabilia hujus sancti viri facta valeam enarrare.

CAPUT I.
Patria, ortus, educatio, litterarum studia, jejunia, orandi consuetudo.

In Galatarum regione est oppidum, quod Siceon appellatur, [In Galatia natus] subjectum Anastasiopoli primi Ancyrensium principatus: distat autem Anastasiopoli duodecim passuum millibus. In hujus oppidi medio est publica regii cursus via, in qua diversorium erat, ubi puella formosissima, nomine Maria, commorabatur cum matre Elpidia, & sorore Despenia: quæ quidem ibi commorantes, quæstum, corpore faciebant. Eo tempore, imperante piæ memoriæ Justiniano, [ex matre de futura filii sanctitate per visum edocta:] contigit ut inter magistratus vir quidam, nomine Cosmas, in equestribus certaminibus clarus, ad partes illas judex mitteretur: qui cum in diversorium illud venisset, perspecta Maria, amore illius captus est, & cum ea concubuit. Concepit mulier ex eo, & in quiete stellam vidit ingentem & claram, e cælo in uterum suum descendere: experrectaque ac timoris plena, ipsi Cosmæ visum narravit. Qui, Serva te, inquit, mulier, si forte te Deus aspiciat, & tibi det fructum, Episcopatus sorte dignum. Et egressus mane, lætus discessit. At mulier cum ad sanctum quemdam senem, in loco, sex millibus passuum distante, habitantem venisset, narravit somnium quod viderat. Qui, Magnus profecto vir, inquit, evadet puer, qui ex te nascetur, & plurimum valebit non apud homines, sed apud Deum: lucida enim stella regiam significat gloriam, ut judicant sapientes viri, qui somnia interpretantur. Verum hoc de te dicendum non est: sed splendida virtutum & gratiarum gloria tibi per stellam abs te perspectam significatur, quam Deus in tuum fœtum infudit: solet enim servos suos, antequam edantur in lucem, in utero adhuc existentes sanctificare. Hoc cum audisset & Theodosius, Anastasiopolis Episcopus, idem judicavit.

[4] [& a S. Georgio prohibitus ad militiā educari,] Expleto igitur partus tempore, Dei servum peperit, & paucis post diebus, ut Christianorum mos est, tulerunt eum ad sanctam Orthodoxorum ecclesiam; & a Sacerdotibus baptizatus est, in nomine sanctæ Trinitatis, & Theodorus appellatus est; ut ex nomine perspicuum fieret, eum Dei donum futurum. Cum autem sextum ageret ætatis annum, cupiebat mater ejus, ut in regia civitate ad militiam educaretur. Itaque cum zonam illi auream, & vestes pretiosas, & res alias necessarias parasset, de itinere cogitabat. Verum qua nocte profectura erat, sanctus ei Dei Martyr Georgius apparuit: & Quodnam, inquit, mulier de puero consilium cepisti? Ne frustra laborem suscipias, Rex enim, qui in cælis est, ipsum sibi requirit puerum. E somno mulier mane excitata, somnium suum cum lacrymis enarravit: Appropinquat, inquiens, mors filii mei: atque ita labore itineris suspersedit. Et cum octo esset annorum puer, eum magistro litteris imbuendum tradidit. Is cum Dei gratia maxime omnium esset ad discendum aptus, multum profecit in literarum sapientia: & ab omnibus diligebatur: in iis autem quæ agebat, probabatur. Nam & cum pueris ludens, eos vincebat: jurare tamen, aut maledicere, aut aliud quidquam absurdum facere, nec sibi ipse, nec alii cuipiam permittebat: quod si ex rebus ludicris lis aut pugna aliqua oriebatur, eam statim dirimebat.

[6] Erat autem domi ejus vir quidam pius, nomine Stephanus, [abstinentiam & pietatem octennis sectatur] qui cibos artificiose conficiebat: nam mulieres illæ postea, relicta vita meretricia, ad bonam frugem redierant, & pie casteque vivebant, multosque Principes & in dignitate constitutos hospitio suscipiebant, & honorem hunc Stephano, qui in arte illa peritus erat, acceptum referebant. At ille quidquid præmii vel a feminis ipsis vel ab hospitibus accipiebat, in ecclesiis impendebat: & mane ac vesperi precationibus vacabat, & in sanctis Quadragesimæ diebus, cum omne cibariorum genus mulieribus ministraret, ipse præter pauca panis frustula & aquam, eaque ad vesperam, nihil gustabat. Amabant hunc virum mulieres, & propter ipsius modestiam & humanitatem colebant ut patrem. Puer autem videns eum ita continentem, divino amore inflammatus, vitam ejus cœpit imitari. Sic enim jubet Apostolus: Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem: optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quæ non profuerunt ambulantibus in eis: esca enim non commendat nos Deo. [Hebr. 1, 37]

[6] Hunc animi ejus zelum ignorantes mater & aliæ mulieres, [ad vesperā usque jejunus in scholis] cum e ludo litterario domum hora prandii rediret, cogebant eum ut secum ederet. At ille amplius hora prandii non revertebatur, sed ad vesperam usque jejunus in ludo litterario manebat: & vesperi, cum esset domi suæ, ad ecclesias cum viro pio Stephano se conferebat: & precationibus incumbens, Christi Corpus & Sanguinem percipiebat: atque ita domum revertens, nihil aliud, nisi jam dicta panis frustula & aquam, sumebat. Cumque multum & a feminis & a Stephano moneretur, ut ederet, monitis eorum noluit acquiescere. Oravit autem mater magistrum ipsius, ut hora prandii puerum dimitteret: volebat enim illi persuadere, ut exiguum saltem leguminum cibum sumeret, quoniam propter inediam, & quia tardius vescebatur, nimium gracilis evadebat. Magister igitur, intellecta matris voluntate, dimisit eum cum reliquis pueris. Ipse vero, quasi canticum illud Davidis exaudiret: In Domino confido, quare dicitis animæ meæ, Transmigra in montem sicut passer: cum e scholis discederet, in asperum montem vicinum se conferebat, ubi sancti Martyris Georgii templum erat. [Ps. 10, 2]

[7] Perspicue vero ab ipso Sancto, tamquam ab aliquo adolescente, eo ducebatur: [aut oratorio S. Georgii] & in oratorium ingressus, divinarum Scripturarum lectioni vacabat. Post meridiem autem ad scholas revertebatur. Et adveniente vespera, domum petebat: matrique interroganti, cur hora prandii ad se non venisset, ipse se excusans respondebat, coactum esse in scholis manere, quoniam quæ oportebat, non didicisset, & quia languenti stomacho ita fuisset, ut nulla edendi cupiditate teneretur. Itaque mater rursus magistrum monuit, ut filium cum ceteris pueris dimitteret: ille vero respondit, se id semper fecisse, ex quo primum ab ea fuisset monitus. Cum autem accepisset eum ad sancti Martyris Georgij ecclesiam sese conferre, [frustra ob id increpitus a matre,] misit quosdam e servis suis, qui eum inde abstraherent. Illi puerum ad matrem adduxerunt: quæ comminata est illi atque præcepit, ut recta ad se e scholis rediret. At ipse pristinam consuetudinem servavit, a qua mater eum nec admonitionibus, nec minis, nec verberibus potuit avocare, nec initam ab eo abstinentiæ rationem interrumpere. Cum autem decimum ætatis annum impleret, quodam morbi genere, quod regionem illam invaserat, ipse quoque correptus est, adeo ut in vitæ discrimine versaretur. Tulerunt igitur eum in templum S. Joannis Baptistæ, quod non longe aberat, & ad altaris introitum collocarunt. Supra autem, in ipso Crucis receptaculo, erat imago Domini nostri Iesu Christi, ex qua duæ super ipsum morbo laborantem roris stillæ deciderunt: statimque Dei gratia sublevatus convaluit, & rediit domum.

[8] Cum autem inter matrem & reliquas mulieres dormiret, accedens Christi Martyr Georgius, puerum, illis profundissimo interim somno oppressis, excitavit, primum quidem sub Stephani specie, [utpote ducem ad ea habens S. Georgium;] deinde sub propria persona; Surge, inquiens, puer Theodore, illuxit aurora: ad precandum in S. Georgii oratorium ingrediamur Surgentem autem cum lætitia & alacritate, cum essent adhuc tenebræ, domo deduxit ad sanctum oratorium. Ac multis quidem in via dæmonum dolis terrebatur (improbi enim illi ac veritatis inimici, sub luporum aliarumque ferarum forma, puerum territantes, & undique eum invadentes, ut devoraturi, a bono proposito abducere conabantur) verum Christi Martyrillum educto gladio defendebat, ut ab ipsis feris lædi non posset, alacriusque deinceps reverteretur. Hoc autem cum puer quotidie frequentaret, mater & reliquæ feminæ, quæ cum illa erant, cum eum in lecto mane non cernerent, suspicatæ sunt illum in templo pernoctare. Et mirabantur, quomodo in medio ipsarum dormiens, repente posset, nemine sentiente, surgere. Metuentes igitur, ne a feris devoraretur (lupus enim tunc illac vagabatur, qui pueros devorabat) ipsum territabant, ne ad oratorium iret, præsertim ante solis exortum, propterea quod locus ille desertus & periculosus esset. Quarum ipse consiliis non acquiescens, præfinita hora a Martyre excitatus, ad oraculum se contulit.

[9] Mulieres vero diluculo puerum non invenientes, ira commotæ, [ab eoque defensus.] capillis eum inde abstraxerunt. Mater autem verberatum filium ad lectuli spondam alligavit, nec cibum illi dedit. Verum nocte illa sanctus Dei Martyr Georgius gladio accinctus feminis apparuit, strictoque gladio irruit adv ersum illas minabundus, &, Abscindam, inquit, vobis capita, quia puerum cæditis, & ad me ire prohibetis. Iurantibus autem illis, se id amplius non effecturas, remisit minas, atque discessit. E somno igitur excitatæ solverunt puerum, blandis eum verbis orantes, ne sibi succenseret, quod vapulasset: & ex ipso quæsierunt, cujus fretus auxilio, sic ante lucem prodiret. Quibus ille: Primum, inquit, cum Stephano egrediebar: nunc autem formosissimo ac venustissimo juvene comite egredior. Et ipsæ agnoverunt eum esse Martyrem Georgium, quem in quiete conspexerant, cujus præsidio munitum puerum amplius non prohibuerunt, dicentes: Dei voluntas fiat. Habebat & sororem parvulam, nomine Blattam, quæ magno ipsum amore complectebatur, & adjuvabat ad opus Dei, & cum ipso ad oratorium sæpe interdiu ventitabat, studebatque laborem ipsius sublevare.

CAPUT II.
Pia adolescentia: contemptus rerum caducarum: miracula.

[10] Quodam die, cum jam multum in litteris profecisset, in sancti Martyris a Gemelli templum, domui suæ propinquum, ingressus, in eo noctem transegit, [Visione cælesti recreatur,] viditque se quodammodo apud Regem adstare, cum magna interesset militum copia, & mulier adesset purpura ornata: audivit autem ipsum Regem ita se alloquentem: Strenue pugna, Theodore, ut perfectam in cælesti militia mercedem accipias: ego insuper in terra quoque te coram hominibus gloriosum & illustrem reddam. His auditis, somno solutus est, & cum duodecim esset annorum, propter Christi Regis, quem viderat, adhortationem incitatus, cœpit ad præstantiora salutique conjunctiora contendere, seque in una domus suæ cellula continere ab Epiphania usque ad Ramos olivarum. Et duabus Quadragesimæ hebdomadibus, prima nimirum & media, neminem prorsus alloquebatur, sed soli Deo vacabat: abstinentia autem pristina utebatur.

[11] Ceterum cum veritatis hostis diabolus cerneret eum spiritalia & præclara contra se arma possidere, [a diabolo provocatur ad præcipitium,] ut eum perderet, cogitabat. Quodam igitur die Gerontji condiscipuli ipsius personam induit, & super asperam quamdam rupem, quæ Tzidrama vocatur, eum adducit: & cum in locum excelsum conscendisset, Salvatoris illi tentationem objiciens: Si vis, inquit, optime Theodore, virtutis tuæ specimen dare, deorsum desili. At ille loci altitudinem intuitus, respondit: Loci me terret altitudo. Atqui, diabolus inquit, tu solus inter omnes pueros me fortior jam eras, vincebasque me: nunc autem hoc ego non metuo, sed me deorsum projiciam. Cave, respondit Theodorus, ne id facias, ne præceps labaris, & pereas. Illo autem confirmante, se id sine periculo facturum: Si tu, inquit Theodorus, id feceris, ego item faciam. Stans igitur diabolus super petram, desiliit: & rectus ad Theodorum clamavit: Ecce, inquiens, ego saltavi: si vales, & tu idem effice, ut videam, utrum hac item in re, quemadmodum in ceteris, sis generosus. Puer autem saltus magnitudine territus, considerabat Gerontium numquam antea tam audacem fuisse. Præsto interim fuit Christi Martyr Georgius, apprehensaque pueri manu, illinc eum abduxit: Veni, inquiens, sequere me, & ne audias tentatorem illum, qui animam tuam quærit: neque enim Gerontius est, sed nostri generis inimicus. Atque sanctus Martyr in oratorio suo puerum constituit.

[12] In quo ille dum moraretur, mater ejus & avia quodam die multis eum blanditiis cohortabantur, ut domum suam reverteretur, dicentes, se multos præclaros amicos expectare. [Iac. 4, 4, Luc. 16, 14] Sed puer ea Scripturæ verba non ignorans, [contemnit ornatum corporis, & divitias:] Amicitia hujus mundi inimica est apud Deum, &, Qui vult hujus mundi amicus esse, inimicus Dei constituitur; non enim potest quisquam Deo amicus esse, & Mammonæ; noluit illis obsequi, ut inde discederet: sed mundi divitias spernens, easque abjicere cupiens, zonam sibi & torquem atque armillas adimens, ea projecit in conspectu ipsarum: Scio, inquiens, vos vereri, ne hæc amittam, & idcirco me observatis: accipite igitur, ac discedite: ego enim hinc non recedam. Quibus illæ sumptis, cum eum flectere non possent, abjerunt: totus enim animo defixus erat in Domino, cujus imitator & ejus vestigia sequens, parentes fugiebat; & ad Deum accurrens, divitias & domos relinquebat, ut centuplum acciperet, & vitam æternam possideret: quemadmodum, qui hæc promisit, Dominus ait, Qui vult, inquiens, venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. [Luc. 9, 21] Recte enim puer justissimus corpus suum abnegavit, & animæ tamquam adversarium affligens ac subigens, crucem in fronte gestabat: atque ut Petrus, & Jacobus, & Joannes, & reliqui Apostoli, relictis omnibus rebus, secuti sunt Jesum: sic & puer hic, Scripturarum testimoniis fidem habens, eas implere studebat.

[13] Volens igitur Davidem in canticis imitari, cœpit Psalterium ediscere. Magno autem cum labore usque ad sextumdecimum psalmum edidicit: sed decimum septimum nullo modo percipere poterat. Quamobrem cum in oratorio propinquo S. Christophori meditando commoraretur, & non posset ediscere, humi prostratus, Dominum obsecrabat, ut se ad psalmos facile memoriæ commendandos idoneum redderet. Clemens autem Deus, qui dixit, Petite & dabitur vobis, id illi concessit quod flagitabat. [Matt. 7, 7] Cum enim surrexisset, & Salvatoris imagini supplicaret, dulcedinem melle suaviorem sensit in ore suo: & Dei munus agnoscens, dulcedinemque degustans, & Christo gratias agens, deinceps facile & commode paucis diebus totum Psalterium memoriæ commendavit. [Psalterius memoriæ tradit:] Atque ita omnes ecclesias frequentabat, psalmis & hymnis & canticis spiritualibus canens & laudans Dominum. Et ubicumque Sanctorum memoria celebrabatur, eo se prompte conferebat. Unde in pervigilio sancti Martyris b Eureti Jopolim, quod oppidum quindecim passuum millibus distabat, hora cœnæ profectus jejunus, cum & precationibus incubuisset, & divina Christi mysteria percepisset, cursu circa mediam noctem redijt, necessariaque comedit. Sic enim erat in cursu velox, ut, facta sponsione, tribus passuum millibus cum equis currendo certaret, & vinceret.

[14] Iam cum ex Proverbiis didicisset, Ubi audieris esse virum prudentem, vigila ad eum: Cum sancto enim sanctus eris, & cum electo electus eris: maximo Dei servorum desiderio tenebatur. [Psal. 17, 27] Et ubi audiebat esse virum justum, eum invisebat, ut institutam ipsius vitæ rationem disceret. Et apiculæ instar, virtutum ejus flores legens, tamquam viaticum quoddam domum reportabat. Erat igitur sanctus quidam Pater, nomine Glycerius, in loco, qui Trapezas appellatur, decem passuum millibus distante: [a Glycerio monacho excipitur:] ad quem Theodorus accessit, ut ab eo benediceretur, atque ut, quemadmodum Elisæus ab Elia benedictus, duplicem spiritus gratiam accepit, sic & ipse per ejus benedictionem majoribus virtutibus & gratiis dignus efficeretur: nam Patris benedictio domum & filiorum labores confirmat. Hunc vir sanctus cum aspexisset, & florentem in ipso virtutem divinitus agnosceret, hilari eum vultu suscepit, & subridens: Amas, inquit, fili, monachorum habitum? Et vehementer eum amo, mihi crede, pater, respondit, cupioque dignus illo fieri. Et cum ibi magna esset siccitas, egressi ambo sub dio, constiterunt ante concham illic sitam prope templum S. Ioannis Baptistæ. Et beatus ad puerum: Flectamus, inquit, genua, fili, & oremus Dominum, [cum eo orans pluviam impetrat.] ut pro clementia sua pluviam in terram demittat: ex quo intelligemus, utrum simus in numero justorum. Precantibus illis, contractum est nubibus cælum: & cum a precatione surrexissent, magnam pluviæ copiam Deus emisit in terram. Qua Domini benignitate lætatus est senex: & puero subridens: Posthac, inquit, quidquid poposceris Dominum, largietur tibi. Imple igitur id, quod cupis, & Dominus Deus erit tecum, ut corporis ætate simul & virtutibus crescas. Cum igitur puer a sene benedictionem accepisset, & eum salutasset, domum suam reversus est.

[15] Sed quartumdecimum jam agens ætatis annū, decrevit omnino domui suæ renuntiare, & in oratorio vivere. [In oratorio tenui cibo victitat:] Qua quidem re cum mulieribus constituta, se contulit in oratorium, & in eo commorabatur. Verum mater ejus ceteræque mulieres, cum beatam institutæ ab eo vitæ rationem ignorarent, a qua ille, quamvis puer adhuc esset, nullo modo recedebat, ei panes puros, & varias volucrum carnes, tum elixas, tum assas, afferebant. Quæ ipse quidem omnia suscipiebat, ne pium ipsarum animum videretur aspernari, & quia jejunium ejus erat in abscondito; eis tamen non vescebatur; sed illis discedentibus exibat ex oratorio, & omnia super petram collocabat, & rursum ingrediebatur. Veniebant autem aves & feræ, atque etiam homines iter facientes, & comedebant. Cibus vero pueri ex iis, quæ in oratorio offerebantur, constabat: quod si nihil offerretur, panis illi solus erat satis.

[16] Cum autem audisset locum quemdam, inde octo passuum millibus distantem, qui dicitur Area sic a Diana & multis dæmonibus, [in loco a dæmonibus infesto illæsus,] qui illic habitabant, occupari, ut nemo illuc, præsertim in meridie, sine certo mortis periculo posset accedere; ipse Julij Augustique diebus, posteaquam Horæ tertiæ preces absolverat, ad eum locum celeriter contendebat, & toto meridie illic morabatur, ubi Dianæ domicilium esse dicebant. Sed cum auxilio Dei nihil adversi reperiret, ad oratorium redibat, ubi sub altaris gradu specum sibi defodit. Ea vero nocte, qua Christi ortus celebratur, cum ad eum Clerici quidam & laici convenissent, cum illis ab oratorio ad flumen transeundum descendit: ipse autem solus in aquam ingressus, tamdiu in ea stetit, quoad omnis Prophetica, & Apostolica, [in aqua gelida diu consistit:] & Euangelica lectio cum toto sacrificio fuit absoluta. Post autem vix poterat pedes extrahere, sic erant cum luto glacieque compacti: atque ita psalmos concinens, ad oratorium redijt: & cum dies advenisset, celebritatem peregit, & in specum descendit, ibique ad Ramos usque Palmarum conquievit. Quamobrem omnes, qui hæc conspiciebant & videbant, sublatis in cælum manibus, dicebant: Confitemur tibi pater, Domine cæli & terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, & revelasti ea huic parvulo: quoniam sic fuit placitum ante te.

[17] Iam avia ejus Elpidia vehementer eum commiserabatur: magis enim illum, [arcte jejunat:] quam ambas filias suas diligebat. Itaque veniens ad oratorium, ei, dum quietem silentiumque servaret, cibum ministrabat, fructus nimirum, aut olera, idque Sabbato, & die Dominica: nam reliquis diebus nihil omnino gustabat. Hæc autem Anastasiopolis Episcopus Theodosius cum audivisset, valde gaudebat, eumque apud omnes laudabat, dicens illum Dei instinctu commotum ea facere. Quodam autem die honestatis inimicus diabolus fecit, ut ex frigore in morbum incideret, & moveri non posset: verum ei dormienti sanctus Christi Martyr Georgius adstitit, & dixit ei: Quis causa fuit, fili, ut in morbum incideres? At ille, considerans immundum coram se stantem dæmonem: [æger sanatur a S. Georgio.] Iste, inquit, impurus ac detestandus me in morbum conjecit. Martyr vero vehementer dæmonem torquens, in fugam convertit: & apprehensa Theodori manu, Surge, inquit, & convalesce: neque enim amplius execrandus iste dæmon apparebit in conspectu tuo. Statim igitur puer excitatus surrexit sanus.

ANNOTATA.

a S. Gemellus Ancyræ sub Juliano in crucem actus, colitur 10 Decemb.

b S. Euretus Martyr hactenus nobis incognitus. Est Euresus Martyr Pamphyliæ in apographo Corbeiensi Martyrologji Hieronymiani ad diem 28 Maji.

CAPUT III.
Energumenus liberatus. Vita arcta in spelunca. Sacri Ordines suscepti.

[18] Sed Deus clemens, qui sanctis suis Apostolis potestatem dedit, [Puerum a diabolo obsessum flagellat:] ut dæmones ejicerent & morbos curarent, dedit & illi gratiam adversus dæmones, ut eos ab hominibus expelleret & ægrotantibus mederetur. Nam post sanctam Paschæ celebritatem quidam homo tulit ad eum quodam die filium unicum, a spiritu immundo vexatum; & fide ductus, orabat sanctum puerum Theodorum, ut filiolum suum curaret. Verum ipse nesciebat, quid ei faceret: sed excusabat se, quod esset juvenis. Pater autem illius vexati lacrymans, dedit illi flagellum, & dixit: Hoc accipe, Domine mi serve Dei, & minans filio meo, percute illum, dicens: Exi, exi, spiritus immunde, ab hoc puero, in nomine Domini mei. Fecit, ut erat edoctus, S. Theodorus: & turbatus dæmon cœpit eum irridere, & tamquam insanum prædicare; & si quid ab illo audiebat, idem ille resonabat: & bidui spatio nihil ille respondit. Tertio autem die idem puero fecit Christi puer Theodorus: tunc dæmon rursus commotus, cœpit vociferari: Exeo, puer, exeo, nec amplius resisto; da mihi horam. Illo autem ad altare ascendente, dæmon clamavit ad hunc modum: O magna vis Nazaræi, hæc adversum nos excitantis! ex quo enim in terram descendit, homines in nos armavit: & nunc scorti filio concessit ejiciendi nos potestatem. Heu mihi misero, a quo puero expellor? neque enim gratiam illi e cælo demissam ferre possum Magna naturæ nostræ ab hoc meretricis filio calamitas imminet: [& liberat.] multos enim e nostro grege ex hominibus extrudet. Doleo autem, quod hic in me exercet imperium: nec audeo redire ad patrem meum diabolum, cum a tali puerulo sim expulsus: nam si id mihi a sene aliquo contigisset, haud ita magnum dedecus arbitrarer. Execranda dies, in qua genitus es. Hæc illo dicente, sumens puer Dei Theodorus ex lucernæ oleo, vexati caput unxit, & signo Crucis adhibito, increpuit eum, dicens: Exi jam, spiritus impurissime, & noli amplius nugari. Et vociferans dæmon projecit puerum ante pedes ejus, & exivit ab eo: jacebat autem tamquam mortuus. Ex quo turbatus puer, defunctum illum existimabat: sed dixit ei pater illius: Manum illi porrige, atque jacentem excita. Quo facto, statim in se rediens puer ille, surrexit: itaque Dei gratia sanum reddidit patri. Res autem vulgata fuit per totam illam regionem: quamobrem omnes Deum collaudabant, qui intellectum dat parvulis & gratiam.

[19] Christi igitur præcursorem & Baptistam Ioannem in hoc item imitatus est, manens in solitudine, quoad populo demonstraretur; & illa Apostoli Pauli verba in se expressit, Sancti omnes per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones; [lætitat biennio in spelunca,] abjecti, vexati, in solitudinibus & in cavernis terræ. [Hebr. 11, 33] His salutaribus Scripturis incumbens, non auditor earum tantum, sed effector extitit, adjuvante Christo, qui bonum eligentibus semper favet. Superiorem igitur montis partem ascendit; & petram intuitus ad se tegendum idoneam, suffodiens sibi speluncam amplam fecit: obstructoque aditu, in ea latitabat. Tunc autem accidit, ut milites illac iter facerent. Quare cum a propinquis puer, tum in oratorio, tum alibi perquisitus, non inveniretur; suspicabantur, eum a militibus ablatum esse, commoveruntque principem, ut milites comprehendendos curaret, quo puerum restituerent. Verum cum nec sic quidem inventus esset, a feris devoratum fuisse judicarunt: & luxit eum diu mater cum reliquis feminis & propinquis, uti jam mortuum. Duos in ea spelunca Christi puer Theodorus annos transegit: & clericus quidam religiosus Diaconus solus rem noverat, qui & proprium illi vestimentum asperum dedit, (nam antea lineis vestibus induebatur) & paululum cibi ex oleribus, & aquæ pusillum ( sic enim inter ipsos convenerat) subministrabat. Promiserat autem eum se nemini indicaturum.

[20] Ceterum videns bonus Deus, qui servorum suorum curam gerit, labores ipsius; ut verum esse ostenderet, quod dixerat, non potest civitas abscondi supra montem posita: neque accendunt lucernam, & ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt; omnibus eum patefecit. [Matt. 5, 15] Cum enim propinquæ ipsius mulieres animadvertissent, pium Diaconum super montem frequentius ascendere; suspicatæ id quod erat, eum domi suæ jurejurando obtestatæ sunt, ut quidquid de puero sciret, sibi significaret. Ille vero tum jurejurando coactus, tum aspero pueri vitæ instituto commotus, & metuens ne moreretur, rem aperit; & locum, ubi morabatur, indicat. Tunc lætitia plenæ accedentes, [indeque educitur pene mortuus:] reperiunt illum prope mortuum, & ad sancti Georgii oratorium deducunt. Qui aëre conspecto, sine voce diu mansit. Caput autem ejus sordibus fœtebat, & pediculis abundabat, & ossa illius erant nuda, & coma vincta, nec ad eum quisquam præ fœtore vermibusque scatentibus poterat appropinquare: & aspectus ejus erat tamquā mortui: quamobrem novus quidam Iob esse, propter ejusmodi calamitatem, putabatur. Plorabat mater ejus, & avia, & reliquæ mulieres: & cum esset paulisper recreatus, volebant ut domum suam descenderet, & corpus curaret: quibus ipse noluit assentiri.

[21] Cum autem hæc religiosissimus Anastasiopolis Episcopus Theodosius accepisset, [initiatur sacris Ordinibus:] statim ad eum in oratorium accessit, & conspecto capitis ejus ulcere, contremuit: & cum illum salutasset, Lectorem declaravit. Magno autem labore sordes ejus abluerunt; & pannis lineis ulcera ejus abstergentes, capitis comam totonderunt. Postridie vero Subdiaconum, Diaconum, & Presbyterum instituit: Ecce, inquiens, Dei munere omnes Cleri ordines consecutus es, ut divina possis mysteria peragere, [anno 18 Presbyter creatus ab Episcopo divinitus ad id moto!] ad eorum qui accedunt ædificationem. Dominus Deus, benignus munerum suorum elargitor, dignum te faciat, qui & gregem ipsius recte gubernes & regas: hæc enim quatuor gratiarum munera adeptus, & habitum etjam monasticum accepturus, hujus tantum unius expers videris esse, quod tibi Dominus post virtutum tuarum argumentum elargietur. Cresce igitur fide atque virtutibus & ora pro me. Et cum & benedixisset & eum salutasset, rediit in civitatem suam. Tunc Christi servus Theodorus duodeviginti annos impleverat: quapropter multi Episcopum incusabant, quod eum ante legitimam ætatem ad Presbyterii dignitatem provexisset. Sed religiosissimus Episcopus Theodosius respondebat, se non ignorare, Canones non permittere, ut quisquam ante legitimum ætatis tempus, & sine testimonio Presbyter instituatur, cum Apostolus sic ad Timotheum scribat: Non neophytum, ne superbia elatus, in judicium incidat & laqueos diaboli. Sed quemadmodum ipse Paulus Timotheum ætate juvenem, Episcopum constituit; & ego (ajebat) in nomine Domini hunc, propter ejus probitatem, Presbyterum institui: significavit enim mihi Deus, eum esse dignum hoc munere. [1 Tim. 3, 6] Et profecto hic juvenis est a Deo. Quare ne teneram ejus ætatem, sed animi nobilitatem attendite: Quemadmodum & de Davide Samueli dictum est: non enim sapientes sunt, ætate provecti, nec senes judicium norunt, ut Eliud in Job declarat; sed Dei spiritus est in mortalibus, & Omnipotentis spiritus adolescentes eruditatque adjuvat, & piam ac rectam vivendi rationem præcipit. [Iob 32, 9] His verbis Episcopi omnes assenserunt. Novus autem Christi miles Theodorus proficiebat sapientia & prudentia spirituali, & gratia Dei erat & cum illo.

[22] [unde hactenus scripta auctor acceperit.] Hæc pueritiæ Theodori instituta ego, indignus illius servus & discipulus Georgius, ab eis accepi, qui æquales ipsius ac condiscipuli cum eo vixerant, & oculis suis ea perspexerant. Plurima etjam ab ipso pio & sancto viro audivi, cum ea ipse de se modeste narraret, ut nos ad æmulationem incenderet. Post obitum autem illius ea conscripsi, ut pueri & adolescentes Angelicam ejus vitam & ab omni crimine remotam imitarentur, & digni evaderent regno cælorum, per gratiam Christi Dei nostri, cum quo Patri gloria simul cum sancto Spiritu in secula seculorum, Amen. Dominus Iesus Christus verus Deus noster, qui est justitiæ sol, lumen ineffabile, perennis fons immortalitatis, vita sempiterna, salus animarum nostrarum, & sapientiæ largitor, det etiam mihi peccatori Georgio servo vestro tantum virium, & ad dicendum facultatis, ut onus susceptum perferre valeam: & vobis eum amantibus sic animos ad audiendum inflammet, ut præclaram & admirabilem sancti, magnique patris nostri Theodori vitam, ad finem usque libenter audiatis: jam enim aggrediar ea, quæ pertinent ad ejus adolescentiam, precationibus vestris confisus apud Dominum Deum, qui dux ejus adjutorque fuit.

CAPUT IV.
Iter Hierosolymitanum: habitus monasticus: rigor pœnitentiæ. Familiæ status.

[23] [statuit patriam relinquere,] Sanctissimus igitur Dei servus Theodorus, duodeviginti annorum cum esset, ita Salvatore nostro Deo volente, ad Presbyterii gradum provectus, divinæ philosophiæ vacabat: ut se viro prudenti similem declararet, & ex laudabili consilio Domini, relicta patria domo, super arena exædificata, & quæ in illa erant terrenis rebus, decrevit in eam nullo amplius modo reverti; [& Christi vestigia imitari:] seque totum Domino in cordis veritate & fidei plenitudine consecravit; fundavitque sibi domum super firmam petram, sive animo, sive etiam sensu velis intelligere. Erat enim locus arduus & venerandus, in quo sancti & gloriosi Martyris Georgii oratorium cōstruxit, ut facile alienorum ventorum & futurarum procellarum, instar aquarum insurgentium, impetus, tum fide in Christum confirmata, tum ipsius sancti Martyris auxilio fultus, evitaret atque propelleret. In omnibus divinis Scripturis, vitam nobis æternam propinantibus, versabatur: & sanctum Euangelium semper animo volvens, valde movebatur, præsertim dum considerabat, quomodo Dominus & Salvator noster Jesus Christus e cælis descendisset, quomodo induisset hominem, quomodo cum hominibus versatus esset, sibique Hierusalem elegisset, in qua cruciatuum ferret acerbitatem, ageretur in crucem, sepeliretur & resurgeret. Hæc ille admirans, & terra sublimiora suspiciens, incensus est cupiditate visendi & adorandi loca illa sanctissima, ubi Christi pedes stetissent: cum & Zacharias Propheta gentem & tribum omnem execretur, quæ non adeat & adoret ea. [Zach. 14, 17]

[24] Cum igitur ad eum venisset mater ejus, cum sorore & ambarum parente, communicato cum illis consilio, & invento ex providentia Dei itineris duce, iter suscepit: [Terram-Sanctam adit:] & præ animi desiderio laborem itineris non sentiebat. Pervenit tandem ad optatam sanctorum locorum civitatem Hierusalem, & Crucem salutiferam, sanctamque Resurrectionem, & almum Præsepe, atque gloriosam Ascensionem, & reliqua omnia salutaris mortis & conversationis magni Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi monumenta adoravit; invisitque cuncta monasteria, & omnes passim in cellis inclusos Patres, eos quoque, qui interiorem solitudinem incolebant: & ab illis benedictionem accipiens, præstantiorem vitæ rationem & instituta perdiscebat. Sed cum ad Iordanem, in quo Salvator & Deus noster baptizatus est, descendisset; ingressus est in propinquum Dominæ nostræ Dei genitricis templum, quod a Chuzoba vocatur: cumque ibi precatus esset, & Archimandritam, & qui cum illo erant Patres consalutasset, habitum ab eis monasticum atque Euangelicum flagitavit. Archimandrita vero, [habitu monastico induitur:] cum sciret divinitus quis esset, nulla interjecta mora, habitum illi concessit, & simul cum reliquis Patribus Deum obsecravit, ut coram ipso & coram hominibus probaretur.

[25] Expleta celebritatis ejus lætitia, omnibusque consalutatis, [redux in patriam:] & accepta ab illis benedictione, e monasterio in Galatiam ad patriam suam reversus est, repetiitque S. Georgii Martyris oratorium: ubi magna cum lætitia habitabat, Mosaicæ gloriæ gratia splendens; & jejunando, & humi cubando, vigilandoque & psallendo se magis in dies ædificabat; majoraque a Deo munera, tum in dæmonibus ejiciendis, tum in morbis curandis, accipiebat. Mater autem ejus cum ea quæ carnis, [matre denuo nupta.] non autem Domini sunt, saperet; nec amoris ardorem, quo matres accendi solent, erga filium suum sanctissimum retineret; eo relicto, & ea bonorum parte, quæ sibi conveniebat, assumpta; viro cuidam, nomine Davidi, in Ancyranorum metropoli claro nupsit. At soror ejus Despenia, & mater ipsius Elpidia, & sancti soror Blatta ab eo sejungi se non sunt passæ: sed sanctam ejus vitam contemplantes, omnique se modestia & castitate, eleemosynisque & precationibus expurgantes, eum pro viribus studebant imitari. Ac Despenia quidem moriens, eum hæredem instituit, & ab ipso sepulta est in templo sancti Martyris Gemelli. [sororem in monasterio collocat] Blattam autem sororem suam Virginem, cum duodecimum ageret ætatis annum, duxit ipse sanctissimus in Ancyranorum Metropolim, & in gravium Virginum monasterio, quod Petrin appellatur, collocavit: ubi monasticum habitum sumens, Deo consecrata est, vixitque sanctissime. Theodorus autem ad proprium locum reversus, cum triennio post beatam hanc sororem in cælestem thalamum ad sponsum suum Christum, cui ipse eam dicarat, bonis operibus plenam migrasse accepisset, Deo gratias egit.

[26] [Elpidiam aviam] Beata vero avia ejus Elpidia vehementer eum diligebat, & compatiebatur ei, & sæpe ad eum proficiscens, & vitæ ipsius instituta certaminaque considerans, collaudabat Deum, qui ex meretriciis spinis ramum, rosas & fructus ejusmodi proferentem, eduxisset, & ex inutilibus lapidibus Abrahæ filium suscitasset: sublatisque in cælum manibus, Deum obsecrabat, ut mentem ejus ab omnibus perturbationibus & cupiditatibus remotissimam, in studio pietatis & fide ad finem usq; firmam & stabilem, conservaret. Relictoque hospitio, in quo vivebat, & collectis bonis suis omnibus, ut majore lætitia frueretur, semper cum ipso versari volebat, eique ministrare. Quod ipse non permisit, sed monuit, [Sibi ministrare non sinit.] ut in sancti martyris Christophori monasterio maneret: ad eamque puellas ab immundis spiritibus vexatas mittebat, ut earum curam haberet & institueret, & si post curationem manere vellent, eas in sanctis institutis exerceret. Ipse vero hominem quemdam mercenarium, ex oppido propinquo, nomine Marinum, qui sibi ministraret, accepit. Providentia autem Dei, qui dixit; Ne timeas, posthac eris homines capiens, faciam enim te piscatorem hominum; factum est, ut quidam pio Dei incensus studio, [accipit socios duos:] ex oppido Paninorum ad eum accederet, supplicans ut se in contubernium suum reciperet. Quamobrem gaudio plenus, quod se Deus solum non relinqueret, eum recepit & monastico illum habitu induit, atque ita studiosum reddidit, ut quemdam a dæmone vexatum is liberaverit. Mulier item ex oppidulo Conchate ad eum se contulit, quæ uteri morbo laborabat: & precibus ejus liberata, cum in vicum Enistratum ad filium suum Philumenum adolescentem, qui tunc litterarum studiis incumbebat, venisset, illinc eum abduxit, & sancto obtulit Theodoro, ut eum secum in eisdem vitæ institutis erudiret.

Desunt hic nonnulla in Græco exemplari.

[27] Erat autem in loco illo probatissimus quidam faber ærarius, cui S. Theodorus commisit, [curat sibi caveam ferream fieri,] ut sibi cellulam b angustissimam faceret, ut in eam ingressus & stans jejunii dies transigeret: incolæ autem illius loci, fide impulsi, arma rustica ad opus illud conficiendum contulerunt: atque cellula illa perfecta, est sanctitati ejus accommodata. Verum cum eam vellet statim ad locum suum transferri, rogarunt homines illius loci, ut eam illic tantisper esse permitteret, donec alteram ligneam illi similem faciendam curarent, in qua hieme insequente quiesceret, ut illius formæ exemplum haberent, & postea ipsam ferream cellulam ipsi traderent. Annuit illis S. Theodorus. Demum assumentes eam, cum supplicationibus perduxerunt in locum sanctum ipsius; & in magna salutiferæ Passionis hebdomada, cum in ea ipsum collocassent, in loca sua reversi sunt. Cum igitur alteram ligneam cellulam confecissent, insequenti hieme ad eum cum supplicationibus accedentes, ipsam illuc tulerunt. Ingressus igitur in cellulam ligneam, in templo S. Ioannis Baptistæ abstinentiam suam observavit a Natali die Christi usque ad Ramos palmarum. Unde egressum eum, ac ferrea cellula inclusum ante illam celebritatem, in locum ejus reduxerunt: & accepta ab ipso benedictione, ad loca propria reversi sunt.

[28] Stabat autem eiusmodi cellula sine tecto, supra speluncam ipsius, [induit se ferreis calceis, manicis, zona, lorica:] sub dio: & jussit, ut bini ex ferro sibi fierent ad pedum mensuram calcei, binæque manicæ pro manuum mensura, & crux decem & octo palmarum, & zona circa lumbos suos. Præterea cum gravissimam tunicam habere cuperet, providentia Dei quidam triplicem loricam attulit, decem & octo librarum: hanc ipse sanctissimus accipiens, gratias egit Deo, qui tam celeriter cum fide petentium desiderio satisfacit. Verum cum seipsum metueret, propterea quod corpus ejus nimis cresceret; ut cupiditatibus resisteret, vinculum quoddam perpetuum sibi memoriæ causa reperit, & bina vincula pedibus suis circumposuit; decrevitque illa numquam abjicere, sed ad tumulum usque retinere. Cum autem advenisset dies, in qua Dominus noster Jesus Christus ex sanctissima Dei genitrice Maria nasci dignatus est, vestimento solito loricam imposuit, & zona ferrea se cinxit, & super collum suum crucem accepit, & manicas induit, deinde in ligneam cellulam ingressus, abstinentiam usque ad tempus Palmarum celebritatis servabat. Egressus deinde, se in ferrea includebat, affligens corpus suum, & in servitutem redigens, tum angustia loci, tum etiam jejunio & ferreis oneribus, atque ita confundens diabolum, & varios illius impetus frangens. A Christi autem ortu usque ad Ramos palmarum, nec pane, nec leguminibus omnino vescebatur; sed pomis tantum & oleribus, idque Sabbato solum & die Dominica. Hanc in psalmis canendis regulam observabat, ut paulisper cessaret, deinde eosdem repeteret.

[29] Porro labor ejus per hiemem erat incredibilis. Cum enim nives terram operirent & venti regnarent, ventorum impetu nive contegebatur, [perfert acerrimum frigus,] & aqua per collum ejus intra tunicam penetrans, ad pedes usque descendebat, & calcei replebantur ac vestimenta: cumque glacie rigerent, non parum illi doloris afferebant: pedes enim ejus congelabant. Nam eam sibi legem præscripserat, ut a galli cantu ad vesperam usque, pedes non moveret e gradu in quo stabat, neque ullo modo se ad aliquam cellulæ partem inclinaret. Quamobrem cum duobus annis prioribus magna vis frigoris fuisset, arboresque & dolia conglaciarent, ita pedes ejus rigebant, ut eos extrahere non posset. Quare minister ejus aqua tepida pedes ejus perfundebat, atque ita paulatim e glacie extractos, e gradu præfinito dimovebat. Cum autem anno quodam, Paschæ celebritas in Aprilis c mensis finem incideret, & Quadragesimæ diebus sol esset vehementior, [& ardorem solis.] accidit, ut tum abstinentia tum solis ardore, tamquam exanimis in cellula concideret: quo animadverso, pius Philumenus sacco cellulam contexit, ut umbram pararet. Verum cum Dei miles se collegisset, videretque umbram, rem ægre tulit, prohibuitque, ne quid amplius eiusmodi fieret,

ANNOTATA.

a Alibi Choziba: de qua Laura (Laura enim fuit non cœnobium) plenius agi poterit 3 Oct. quando colitur illius institutor S. Ioannes Episcopus Cæsareensis, itemque in Supplemento Ianuarij, quando danda erit amplißima Vita S. Georgij Chozibitæ, cuius vix tenuem notitiam hactenus dedimus ex Menæis.

b In Græco forsan est κλῶβος, cavea, de qua voce plenius egimus die 13 Martij, loquentes de S. Vrpasiano Martyre Nicomediæ in Bithynia, caveæ ferreæ incluso: quæ tamen istic κλωβὸς scribitur, alibi κλοῦβος, unde κλουβομαχεῖν in cavea decertare, & περικλουβίζειν lineis cancellatim ductis cassare scripturam aliquam.

c Toto sexto seculo usque ad Imperium Mauritij anno 583 (ante quod tempus res debuit contigisse) numquā Pascha fuit celebratum 25 Aprilis, nisi anno 577. Annus quoque 550, quando juniori Theodoro accidisse hoc potuit, habuit Pascha die 24 Aprilis.

CAPUT V.
Miracula in hominibus & bestiis præstita. Mors matris & aviæ: pericula mortis & morbus divinitus submota.

[30] Deus autem, qui eos a quibus honoratur honorat, hæc ab ipso non ambitione geri, sed animo simplicissimo Deique studiosissimo, multis rationibus omnibus indicavit: [Mansuete acceduut ursa & lupus;] nam & animalia fera mansuete cum ipso versabantur, & multa ab eo in homines fiebant miracula. Ex quo enim in ferrea cellula se incluserat, terribilis vrsa per triennium ad eum accedebat continue, acceptaque de manu ejus benedictione, neminem lædens discedebat. Lupus item ad ostium cavernæ, in qua Sanctus erat inclusus, cum accessisset, illic expectabat. Quamobrem egressus minister ejus Marinus, visa repente fera, pertimuit; & intro rediens, rem Sancto significavit. Ac ille cum gravitate subridens: Ne verearis, inquit, homo timide: neque enim venit, ut injuriam faceret, sed ut ipsi cibus subministraretur. Da igitur ei aliquid, frater, ut non solum in homines, verum etiam in feras Dei mandatum illud, Omni poscenti te tribue, expleatur. Accepit igitur minister panis frustum & poma, ex quibus solebat Sanctus cum benedictione aliquid accedentibus impertiri, exiitque, & poma tantum objecit feræ, eam propellens. Quæ cum objecta comedisset, rursum stabat & non discedebat, tamquam aliquid aliud expectaret. Tunc ei panis etiam frustum objecit; quo arrepto, lupus statim discessit: ingressus autem minister, Sancto rem narravit.

[31] [mundat leprosos duos:] Rursus cum in cellula ferrea esset inclusus, accessit ad eum quidam lepram habens in toto corpore, ac obsecrans, ut pro se precaretur: ipse autem precibus adhibitis, jussit ut exueretur; & accepta aqua, precatus est ad hunc modum: Domine Jesu Christe Deus noster, qui per Elisæum Prophetam mundasti Naaman Syrum a lepra, quique, cum ad nos benignitate tua descendisses, factus homo, antequam mortem subires, verbo leprosum curasti; adspice aquam hanc, & benedicens ei concede, ut valeat ad emundationem præsentis servi tui, ut sanus recedat ad gloriam & laudem sancti nominis tui. Peractis precibus & extensa manu, & signans eum figura Crucis, aquam illam in caput ejus effudit: & statim ab eo lepra discessit, & totum ipsius corpus mundatum est: & abiit laudans Deum. Eodem morbo cum esset oppressus Presbyter quidam præclarus, nomine Colluras, accessit ad eum, cum adhuc teneretur inclusus; & cum Sancti tunicam induisset, mundatus est.

[32] Beata autem ejus avia Elpidia cum omni lætitia & tranquillitate optimis ipsius vitæ institutis & miraculis gaudebat, & puellas diligenter gubernabat, quæ vel liberatæ erant, vel vexabantur: iamque pulcherrimum monasterium ædificarat, [aviam post monasteriū constructum,] cum ad optatum vitæ finem pervenit; quem ipsa præviderat ex viso quodam, quod S. Theodoro narravit: Videbam, inquiens, fili mi dulcissime & lumen oculorum meorum, adolescentem valde formosum, splendidis vestimentis ornatum, aurea fulgentem coma, & illi similem, quem pro S. Georgio in ejus historia pictum cernimus. Hic cum ad me appropinquasset, vitæ tuæ rationem & psallendi regulam cupiebat intelligere: [& S. Georgij visitationem mortuam, sepelit:] quam ego illi cum exposuissem, dixit mihi: Cum psallitis, hæc dicite: Benedicite Dominum montes & colles. Deinde subjecit: Magnam profecto gratiam, mulier, consecuta es, quæ nepotem tuum tali in ordine conspexisti. Posthac vives sine solicitudine, cum recta ejus vivendi ratione satiata sis. Mihi autem, ut ejus adjutori, multum debes: imo vero gratia omnis debetur communi Domino & procreatori Deo, qui dignum eum fecit, ut esset in numero Sanctorum servorum ipsius. Iam igitur quiesce: nam adhuc laborasti. Hæc illa cum narrasset, in morbum incidit, & in pace requievit honorificeque ab ipso sepulta est. Iam de matris suæ Mariæ obitu, cum ad eum quidam, [orat pro matre de functa:] ex Ancyranorum civitate, nuntium attulisset, ac diceret, ut ad dotem repetendam mitteret, quoniam sine filiis defuncta esset; ipse nullo modo assentiens: illi respondit: Falleris: nam mater mea defuncta non est. Cumque is propriis se illam oculis mortuam affirmaret conspexisse, rursum respondit: Falleris, ut dixi: nam mater mea nec mortua est, nec morietur, sed mihi superest, ac vivit, & manet in secula. Preces tamen pro illa effudit ad Dominum, unius hebdomadæ spatio jejunans, ut veniam ei Dominus concederet peccatorum.

[33] [fugitivum cum furto servum] Accessit ad eum in speluncam involutum & quiescentem quodam die sanctissimæ Ecclesiæ a Heliopolis procurator Theodorus, cognomento Tzutheus, & per ministrum nuntiavit ei cum lacrymis: Miserere, inquiens, mei, serve Dei, qui in magna versor calamitate: misi enim ministrum meum ad ecclesiæ proventus exigendos, ille vero, proventibus exactis, fugam arripuit: at ego huc illuc cursitans, & ubique conquirens, eum reperire non potui. Supplico igitur sanctitati tuæ, ut Deum obsecres pro me, quo possim illum invenire. Omnes enim facultates meæ non sunt satis ad id, quod ille abstulit, ecclesiæ persolvendum. Sanctissimus Theodorus huic respondit ad hunc modum: Si promittis, te illum sine verberibus dimissurum, & nihil ei amplius, quam quod eripuit, ablaturum; te Deus consolabitur, & tradet eum tibi: sin id recusas, non invenies eum. Ille jurejurando se id facturum promisit, & ex bonis suis aliquid etiam largiturum, modo proventus ecclesiæ restitueret: alioquin sibi vel filios esse nudos relinquendos, ut ecclesiæ satisfaceret. Tunc oravit Dominum sanctissimus Theodorus, ut minister ille fugitivus, quocumque in loco esset, ita retineretur, ut inde non posset discedere: deinde supplici respondit: Vade domum tuam, ibique mane sine ulla solicitudine: confido enim Deum, si id quod promisisti perfeceris, celeriter eum tibi redditurum. [precibus sistit:] Lætus ille discessit, tamquam ex Sancti verbis magnum pignus accepisset: fugitivus autem precibus ejus prope oppidum Nicaënsium coërcebatur, nec inde se poterat extricare: cumque putaret se magnum itineris spatium confecisse, nihil omnino promoverat. Itaque cum ibi essent homines quidam, qui & illum noverant & procuratorem, & quid esset ab eo factum acceperant, viderentque eum frustra se labore itineris defatigare; & cum ex eo quæreretur, quare, aut quo proficisceretur, inepte respondere; comprehenderunt eum, & rem procuratori detulerunt. Qui cum cito sublatum aurum recepisset, rediit ad S. Theodorum, Deo gratias agens.

[34] [dæmonem ad tempus cohibet] Vir autem quidam ad eum duxit uxorem in diebus Pentecostes, a dæmone vexatam; qui cum a Sancto increparetur, clamavit: O magna vis! Ne mihi irascaris, ferrivore serve Dei altissimi, neve me in ignem ultionis mittas: neque enim ego sum causa, sed invitus in hanc ingressus sum: misit enim me Theodorus, cognomento Carappus, ex oppido Mazameæ. Ecce, inquit Christi servus, præcipio tibi in nomine Jesu Christi filij Dei, ne illam impedias, quo minus negotia gerat sua, donec rursum huc revertatur. Dæmone igitur quiescente, marito dixit, ut cum uxore discederet, fructusque agrorum colligeret, ac deinde reverteretur. Ita fecerunt: discedentes enim, fructus suos collegerunt, & ad monasterium reversi sunt. Verum cum in templum ingrederentur, [deinde expellit:] ut Sanctissimi vultum adspicerent; cœpit mulier acerbe a dæmone vexari: quamobrem maritus ejus jurabat, ipsam, usque ad horam a Sancto præfinitam, non fuisse vexatam. Verum cum illic una essent hebdomada commorati, non ferens dæmon servi Dei increpationem, mulierem, ad pedes ejus projiciens, discessit: & mulier liberata est, domumque læta cum marito rediit.

[35] [impetrat mortem locustarum:] In loco Mazaniæ, qui est ad Siberim superiorem, sub climate Mnozeniæ, ingruebat mense Junij tanta locustarum multitudo, ut nebulæ instar totam regionem operiret, frugesque & fructus omnes devoraret. Quam quidem calamitatem incolæ conspicientes, audientesque miracula, quæ S. Theodorus effecerat; supplices ad eum accesserunt, & ad pedes ejus prostrati, rogarunt ut veniret, & precibus suis tantam a se calamitatem expelleret. Profectus cum illis, pervenit ad Catholicam ipsorum ecclesiam S. Euenici, in eaque de more mansit: postridie vero supplicem populum in agros dimisit, præcepitque, ut quodam in loco consisteret, & Dei misericordiam imploraret. Ipse vero tres accipiens locustas in manu sua, pro populo Dominum obsecrabat: atque interim tres illæ locustæ in ejus manu mortuæ sunt: & gratias agens Deo, dixit ad populum: Revertamur in ecclesiam, filij: Deus enim celeriter misericordiam suam nobis ostendet. Reversi igitur in S. Euenici templum, divinum sacrificium peregerunt. Postero autem die in agros egredientes, locustas omnes mortuas invenerunt, & Deum collaudaverunt.

[36] Improbus autem ille, qui bonis operibus & viris bonis ac Dei servis semper invidet, [Theodorum veneficum] ad huius miraculi invidiam, proprium ministrum movit, & ad sancti viri, qui illud effecerat, mortem inquirendam incitavit. Hic erat maleficus quidam, nomine Theodorus, de quo supra meminimus, malarum artium peritissimus, qui eodem in loco habitabat: sed artes illi suæ nihil adversus sanctum Dei servum erant profuturæ. Cum igitur homo scelestissimus miraculum a viro sanctissimo factum aspexisset, recordareturque improbum dæmonem suum, quem ipse immiserat, paulo ante ejectum, re infecta discessisse; inflatus a superbo inimico, subjectique sibi dæmonis nequitia inflammatus, misit qui sanctum Dei servum tentarent, & ad mortem usque affligerent. Verum qui missi fuerant, non audentes eum vigilantem adoriri, somni tempus tamquam latrones expectarunt. Ceterum cum divina virtute, quæ illum protegebat, fugarentur; audaciores ex ipsis ad nequitiam, viro sancto rursus appropinquaverunt: sed eadem gratia Dei, tamquam ignis ab eo progrediens, ipsos adurebat & persequebatur. Quare cum idem sæpius frustra, imo vero cum detrimento suo tentassent; ad eum, a quo missi fuerunt, [frustra sibi & per dæmones.] confusi reverterunt. Cumque illos interrogaret, cur re infecta rediissent, acriterque objurgaret: Nulla, inquiens, est vestra vis: cum enim ad ipsum dormientem accedere, & injuriam inferre nequeatis, quomodo vigilantem superabitis? Et nos respondebant illi, multo magis quam tu, probati invictique cupimus, in iis ad quæ nos mittis exequendis, reperiri: verum cum ad eum accedimus, magna ex ore ejus egreditur flamma ignis; non hujus qui sensu percipitur, quem nos contemnimus; sed divini, in eo habitantis, a quo comburimur & idcirco, re infecta, discedimus. In cibo item & potu ejus vim nostram miscuimus: sed eā ipse, utens benedictione, inutilem reddit.

[37] Cum igitur se Theodorus toties victum doleret, & invidia magis indies accenderetur, [& per venena insidiatum,] letale venenum, magno paratum artificio, in piscem conjecit, & per alios quosdam ad Sanctum misit. Ex quo cum Dei gratia, adhibita benedictione, nihil accepisset detrimenti; Theodorus ille confusus, quod tam mortifero veneno nihil egisset, consideransq; quam imbecilla esset potentia diaboli, & quā magna Dei virtus atq; admirabilis, quæ & dæmonum & veneni vim infregisset, & locustas interemisset: ex diabolica resipuit ebrietate, & ad virum sanctum supplex accessit, & ad pedes ejus prostratus lacrymans obtestabatur, ut sibi Dei misericordiam impetraret. Vir autem sanctissimus tanti luctus & supplicationis causam requirebat. [ideoque pœnitentem,] Cui cum Theodorus suas in eum insidias, & dæmonum responsa, artificiumque diabolicum quod in multarum animarum perniciem exercuerat, exposuisset, oraretque ut se a tali nequitia liberaret & sanctissimum sibi baptismum impertiret; respondit S. Theodorus: Si vis a Deo veniam impetrare, primum omnia peccata tua confitere, & si quos habes libros maleficos in medium profer: & quoscumq; homines, aut domos, aut animalia maleficiis tuis obstrinxisti, dissolve, nec amplius ea in quemquā exerce; sed pœnitentiam age: & ego Deum, qui vult omnes homines salvos fieri & ad cognitionem veritatis venire, precabor, ut ea tibi, quæ hactenus admisisti, condonet. Hæc ille omnia cum se perfecturum jurejurando promisisset, [instruit & baptizat.] omnes libros maleficos protulit, & coram illo combussit. Sanctus autem Theodorus eum prius in religione instituit, & jejuniis atq; eleemosynis purgavit; postea ad salutare lavacrum admisit, & ad nonagintanovem numerum adiunxit, seque doctrinæ Jacobi fratris Domini ministrum declaravit, peccatorem ab errore viæ ipsius convertens, & liberans animam ejus a morte, & operiens multitudinem peccatorum. [Iac. 5, 20]

[38] Accidit autem, ut, posteaquam ad mansionem suam reversus est, [ad mortem æger] in morbum gravissimum incideret, & sancti Angeli ad eum miserandum accederent: ipse vero cœpit flere ac tristis esse. Erat autem super ipsū imago Sanctorum Cosmæ & Damiani, miraculis illusttium: qui tales se illi secundum quietem conspicuos obtulerunt, quales ea pictura exprimebantur; & accedentes ad eum, quemadmodum solent medici, venarum pulsum explorabant; atque inter se ita colloquebantur, ut de salute ejus, propterea quod vires ipsius concidissent, desperare viderentur; & ad eum conversi, dicebant: Quid fles, frater? cur tristis es? Ipse vero respondebat: Quia non egi pœnitentiam, Domini mei, & quia relinquo pusillum hunc gregem, qui nondum est perfecte institutus, & magna indiget diligentia. Tunc illi: Vis ut pro te supplicemus, ut tibi paululum adhuc ad vivendum spatii concedatur? Si hoc, inquit, feceritis, & tempus mihi ad resipiscendum impetrabitis, & pœnitentiæ meæ, & omniū quæ recte post hac egero, mercedem lucrabimini. Sancti autem ad Angelos conversi, rogabant eos, ut illius tantisper curam gererent, dum ipsi supplicatum pro illo ad Regem irent. Et cum Angeli se id facturos dixissent, Sancti Cosmas & Damianus profecti sunt, & pro Theodori salute omnipotenti Regi Christo Deo nostro, qui in cælis est, [Per SS Cosmam & Damianū sanatur.] quique Ezechiæ quindecim vitæ annos adjunxerat, supplicabant. Itaq; voti compotes reverterunt, in medio ipsorum habentes adolescentem, Angelis, qui aderant, adspectu quidem similem, sed gloria præstantiorem: qui præsentes Angelos sic allocutus est: Ab eo recedite, placatus enim est communis omnium Dominus & gloriæ Rex, & permittit, ut adhuc in carne maneat. Qui statim una cum ipso in cælum redierunt Sancti vero Cosmas & Damianus: Surge, inquiunt, frater, & attende tibi ac gregi tuo: benignus enim & clemens Dominus noster preces nostras pro te suscepit, & largitus est tibi ut vivas; paresque cibum, qui non perit, sed manet in vitam æternam, & multarum animarum salutem cures. Hæc locuti, etiam ipsi discesserunt.

ANNOTATA.

a Heliopolis, infra num. 92 regio seu diœcesis Heliopolis, urbs Episcopalis Galatiæ primæ in utraque Notitia Græca apud Carolum de S. Paulo in Geographia sacra.

CAPUT VI.
Varii ægri & energumeni sanati. Illustres ejus discipuli.

[39] [Multis ad eum accedentibus,] Sanctus vero Theodorus, confestim viribus recuperatis, surrexit sanus, & laudabat Deum, majoreq; studio abstinentiæ & psalmis decantandis incumbebat; pro gratia sibi a Deo concessa, multa miracula faciebat, tum in curandis omnibus morbis & languoribus, tum in expellendis spiritibus immundis: sola enim ipsius increpatione aut jussu ab hominibus discedebant. Quibus miraculis multi commoti, domos suas relinquebant; & ad eum accedentes, habitum monasticum & vitam quietam complectebantur. Quidam etiam ex iis, qui curabantur, nolebāt ab eo discedere, sed manebant apud illum, & necessaria ministeria exequebantur. Quamobrem cum S. Georgii Martyris oratorium esset angustius, quam ut eos qui sacrificium peragebant, & qui ibi commorabantur, quique ad precandum conveniebant, capere posset; ad dexteram ipse partem ædem pulcherrimam sancti Angelorum principis Michëlis, tam æstati quam hiemi commodam, exædificavit. [monasteriū extruit:] Hæc ad lævam habebat parvum S. Joannis Baptistæ oratorium, ad dexteram autem oratorium sanctissimæ Dei genitricis semperque Virginis Mariæ: in quo & fratrum regulam constituere decrevit, propterea quod ægroti & a malis spiritibus vexati; qui ut curarentur adducebantur, & qui ad precandum accedebant, in Archangeli Michaelis oratorio, quod die ac nocte apertum erat, manebant. In his autem sanctissimus Dei servus Theodorus, tamquam fructifera olea in domo Dei, & veluti palma inter spinas versabatur: & monachorum circumdatus choro, in Dei laudibus excellebat. Misit autem socium suum Philumenum ad Anastasiopolis Episcopum, ut eum Presbyterum faceret, fratrumque Præfectum: quoniam inter alios constantia & mansuetudine præstabat.

[40] [calicem argenteum sibi emptū] Jam cum sanctus ac venerandus ille mansionis locus Dei gratia auctus esset, sed argentea supellectili careret, & vasa tantum marmorea in mysteriis adhiberentur; misit sanctissimus Theodorus Archidiaconum suum ad regiam civitatem Constantinopolim, ut argenteum vas ad sacrorum mysteriorum usum emeret Ille autem eo profectus vas emit a quodam opifice, tum materia tum artificio singulare, & ad monasterium tulit. Cum igitur postridie peragenda essent mysteria, ostendit Archidiaconus vas illud sanctissimo Theodoro, ut in eo fieret sacrificium. Quod ille mentis oculo contemplatus, ut sordidum atque inutile contempsit. Cumque Archidiaconus fabrefacti vasis integritatem pulchritudinemque commendaret, [e meritricio vase confectum] quippe qui nihil amplius quam speciem extrinsecus poterat intueri: Novi ego quoque, fili, inquit vir sanctissimus, vas esse pulcherrimum, quantū ad materiam atque artificium pertinet: sed aliam ob causam, quæ oculis non cernitur, coinquinatum est: usus nimirum, ut arbitror, illud infecit: quod si dubitas, dic psalmi versiculum, ut precemur, atque illud intelliges.

Quod ille dum faceret, & vir sanctissimus inclinato capite, precaretur, sic evasit ipsum vas, quale solet argentum, cum ex camino ignis nigrum educitur. Quo perspecto, fratres Deum collaudarunt, qui per servum suum id, quod occultum erat, patefecisset: verum cum Archidiaconus illud rursum in manus accepisset, argentum & splendidum apparuit. Quamobrem Constantinopolim revertens, [agnoscit & remittit] reddidit illud opifici, & causam narravit: opifex autem secum ipse considerans, meminit vas ipsum ex argentea meretricis situla fuisse conflatum rem Archidiacono indicavit, veniam petens, & rogans ut pro se Deum obsecraret. Alia autem illi vasa pura dedit atque pulcherrima, quæ Archidiaconus ad sanctissimum Christi servum attulit, priorisque vasis causam ipsi & Fratribus patefecit: qui Deo gratias egerunt.

[41] [Buzæis in festos dæmones] Iam in a Buzæorum loco, sub Gratianopolim sito, cum torrens sic imbribus excresceret, ut trajici non posset, cupiebant incolæ pontem ædificare. Cūque adhibitis artificibus opus prope confecissent, deerant tabulæ quædam lapideæ, ad quas excidendas (licet multi dicerent, ad thesaurum auferendum) in collem quemdam propinquum se contulerunt. Verum magna inde spirituū immundorum exiit multitudo, quorum pars invasit viros & feminas illius loci, eosque acerbe cruciabat; pars ceteros in varios morbos conjecit: complures autem vias & loca finitima occuparunt, & homines ac bestias, illac iter facientes, injuriis afficiebant: quamobrem regio illa magnis tum internis tum externis calamitatibus laborabat. Cumque illis in mentem venisset servi Dei Theodori, decreverunt illius precibus immundos spiritus adjurare ex quo cœperunt ipsi spiritus non mediocriter formidare, &, nomine ejus audito, mitius ac lenius agere.

Ad monasterium igitur profecti tantopere supplicarunt, ut cum illis tandē abjerit: appropinquante autem illo ad regionem ipsorū, sentientes spiritus præsentiā ipsius, & homines obsessos corripientes, occurrerūt ei, & cum ululatu vociferabantur ad hunc modum: Proh vis! Cur venisti huc, o ferrivore? Cur Galatiam reliquisti, [expellit,] ut b Gordianam peteres regionem? Non erat opus, ut terminos transires: causam enim, quamobrem te huc contulisti, non ignoramus. Verū nos non parebimus tibi, quemadmodum parent Galatiæ spiritus: nos enim asperiores sumus & astutiores. Sed cum eos vir sanctus increparet, obmutuerunt. Postridie autem, cum essent omnes congregati, & illi qui vexabantur circa virum sanctissimum essent; supplicationem emisit, & totam regionem lustravit, pervenitque ad collem vnde dæmonia exiisse dicebantur: atque illa torquens divina Christi gratia venerandæque Crucis signo, tunsionibus in pectus adhibitis, diu precationibus incubuit: jussitque ut ex hominibus egrederentur & in locum suum redirent. Quæ valde clamantia, scissis vestimentis, obsessos ante pedes ejus prostraverunt, & egressa sunt.

[42] Pessimus tamen spiritus, qui mulierem vexabat, resistebat, & nolebat egredi. At vir sanctissimus, coma ejus apprehensa, vehementerque premens, adhibito Crucis signo, & fusis ad Christum precibus, increpabat eum: Hinc inquiens, non discedam prius, quam ab illa fueris egressus. [& recludit:] Tunc clamare spiritus cœpit, ac dicere. Magna est, o ferrivore, vis tua etiam in me: jam egredior, & non repugnabo: da nobis tantum aliquid ex iis, quæ fers. Solvit ille calceamentum, cunjecitq; in foveam collis, unde exierant. Projecta igitur muliere ante pedes ejus, exivit ab ea. At vir sanctissimus stans, rursum Dominum precabatur, ut spiritus item illos omnes, qui loca finitima & vias obsidebant, atque iter facientes vexabant, compelleret in locum, unde egressi fuerant, regredi. Deique gratia omnes sub muscarum, & leporum, ac murium specie, ut quibusdam videbantur, coacti in foveam illam redierunt. Tunc eam vir sanctissimus, precibus fusis, signo Crucis obsignavit, jussitque ut foramen illud obstrueretur, & in pristinam formā redigeretur: & supplicationem ad locum suum reduxit. Nec unquā postea locus ille, sensit eam calamitatem; nec loci finitimi, nec viæ, nec homines ulli injuria ejusmodi affecti sunt, ad gloriam Christi Dei nostri, curationum largitoris. Vir autem sanctissimus ad monasterium suum reversus est.

[43] [idem facit Heræcleæ.] Ex Ponti autem oppido c Heraclea Theodorus, cognomento Latzeas, dives & claro loco natus, ad pium virum accessit; & ad pedes ejus prostratus, lacrymans supplicabat, ut ad urbem suam veniret, ac in sacra æde sanctissimæ Dei Genitricis pro domesticorum suorum salute precaretur. Cum enim domi suæ foderetur, ex ea fossione contigit, ut magna spirituum immundorum multitudo tum familiares suos tum alios cives invaderet, & acerbe vexaret. Beatus igitur vir, cum in æde illa sanctissimæ Dei Genetricis precari cuperet, abiit cum illo, & desiderio suo satisfecit: familiamque præclari viri Theodori, & reliquos ab immundis spiritibus vexatos, precibus & supplicationibus liberavit: multaque alia curationum miracula, tam in ipsa urbe, quam in tota illa regione, revertendo fecit, ad gloriam Salvatoris nostri Dei.

[44] [Ancyræ pestem tollit:] Cum in Ancyranorum metropoli magna Iues in homines, armentaque desæviret, ejus metropolis curatores ad Dei servum accedentes, secum abduxerunt. Cumque filias haberent monachas in sanctissimo Dei Genitricis monasterio, quod Becia vocatur, rogarunt eum, ut ibi commoraretur, & pro illis Deū obsecraret. Constituto autem supplicationis die, omnes cives & agricolæ convenerunt ad supplicandum: & ipse cum illis Deum obsecrans, ab ea peste ipsos liberavit. Aquam præterea benedixit, qua conspergebantur armenta, & libera erant. Quamobrem gratias agentes Deo metropolitæ, virum sanctum ad ejus mansionem reduxerunt.

[45] Porro cum Siberis amnis, qui prope monasterium fluit, Sicæorum sata atque adeo agros ipsos auferret, [Sibarim fluvium compesca] vir sanctissimus accessit, amnique præcepit in Christi nomine, ut in alveum suum rediret, nec agris amplius appropinquaret: ligneaque cruce defixa, & precibus fusis, impetum ejus medium accessit. Cumque eodem in flumine trajiciendo multi periclitarentur, vir iste memorandus ad ejus medium accessit; fusaque benelonga ad Deum precatione, reddidit ipsum mansuetum, ut nullum amplius in illius trajectu periculum foret.

[46] Ductus est ad eum puer e quodam monasterio, nomine Arsinus, qui a spiritu immundo vexabatur. [Arsinum energumnum] Hunc vir sanctissimus cum accepisset, non festinavit curare eum, quod illi talem disciplinam haud inutilem esse diceret: verum cum perfectæ jam esset ætatis, & vir sanctissimus pro omnibus accedentibus precaretur, oravit & ille, ut pro se quoque idem faceret. Cui si promittis, inquit, te rectam & exquisitam vitæ rationem amplexurum, celeriter id quod flagitas, impetrabis. Promisit ille. Itaque cum vellet Christi servus sancti Martyris Christophori mulierum monasterium invisere, [liberat] secum Arsinum duxit: & cum essent in valle Xeroniaca, & tempus foret opportunum; stans vir sanctissimus, Deum pro illo precabatur. Commoto igitur dæmone, cœpit affligi, & in sublime toli: dæmon autem suspensus, dicebat: Egredior, ferrivore: tantum solve me, & statim discedam. Et hæc dicens, vidit sanctum Christi Martyrem Christophorum Dei servo obviam venientem: & vehementius ululans dæmon, prostravit illum ad pedes ipsius, atque discessit. Cumque se collegisset, duxit eum vir sanctus in ipsius Martyris monasterium: ubi admonitionibus & gravibus præceptis & obsecrationibus Virgines in eo degentes ad modestiam, & timorem Dei, & humanum pudorem instituit: valde enim eum Virgines venerabantur.

[47] Posteaquam autem ad virorum monasterium Sanctus ipse rediit, [& in discipulū accipit,] parvam cellulam ab eo accepit Arsinus, in qua inclusus, quietem colens se exercebat: & tribus hebdomadȩ diebus pane cum oleribus aut pomis vescebatur; tempore autem Quadragesimæ idem illi quidem erat cibus, sed sabbato tantum & die Dominica. Erant & alii duo, qui asperum ejusmodi vitæ genus colebant, Euagrius & Andreas, qui prope Arsinum in cellulis degentes, animarum suarum saluti vacabant. Horum studio magnus Dei servus lætabatur, & Deum laudabat. Aliquanto autem post magno effecti sunt desiderio sanctam civitatem invisendi, [item Euagrium & Andream,] & sancta illius loca adorandi. Quod cum inter se contulissent, supplices virum sanctum obsecrarunt ne desiderium suum impediret, sed precibus illud adjuvaret. Cum igitur ab eo dimissi iter suum confecissent, & voti jam compotes essent, Euagrio placuit illic commorari. Ingressus igitur in d Lauram Abbatis Sabæ, sancte vitam instituebat, factis ipsis declarans, se divini & sancti patris Theodori esse discipulum. Arsinus autem & Andreas in Galatiam ad virum, sanctissimum redierunt, eumque rogarunt, ut pro se Deum obsecraret, sibique permitteret ut alia in loca sese conferrent, ubi separatim in quiete vitam traducerent. Cum igitur pro illis Deum obsecrasset, & quod petebant concessisset, abierunt quo utrique libuit. Andreas procul a monasterio passuum millibus octo in Brianeæ collem ivit; ubi in lignea cellula inclusus, sancte vivebat, & a Christi die natali usque ad Ramos olivarum eamdem, quam in monasterio coluerat, abstinentiam exercebat. Arsinus vero, cum in partem superioris Potamiæ se contulisset, Galenirum, locum ab hominum celebritate remotum, in quo dæmones considebant, sibi elegit, & stans Deum orabat, dicens: Domine Deus patris mei Theodori, precibus ejus placatus, serva me peccatorem, & adjuva me atque defende, ut tibi serviam & placeam in hoc loco. Statimque se in lignea cellula inclusit, ibiq; hiemem illam transegit. Postea vero altiorem sibi columnam fecit, in eamque conscendit: & solitam abstinentiam, & reliquarum virtutum studium coluit. Cumque quadraginta jam annos ita transegisset, patientiæ corona redimitus, & discipulus Theodoro præceptore dignus, in pace requievit.

[48] [Reparatum,] Multi præterea a sancto & præclaro Patre nostro Theodoro instituti, vel apud ipsum vitam traduxerunt, vel aliis in locis excelluerunt. Inter quos & Reparatus, claris ortus parentibus, cohortationibus ejus & miraculis commotus, monasticum ordinem suscepit: & ab eo institutus, in parvam se cellulam inclusit in Colonossi regione Lycaoniæ, [Elpidium,] recteque vixit ad exemplum præceptoris. Et Elpidius, qui cum annos aliquot in monasterio recte vixisset, deinde ad Orientem profectus, prope montem Sina constitit, ibique se exercuit. Hunc propter quietem & religionem, patres illis in locis commorantes, Elpidium quietum appellabant. Et Leontius, qui diu sub disciplina servi Christi institutus, prope locum Permataiæ separatim vixit, tam honeste ac pie, ut cum alia multa vaticinatus sit, tum iniquorum Persarum impetum prædixerit, seque ab illis interfectum iri. Quod & factum est, cum e cellula ipsa sua egredi, & quietem suam nollet intermittere. Et Theodorus, [Theodorum,] qui in monte Draconis piam vitæ rationem coluit, ab ipso institutus est, & habitum accepit, [Stephanum.] & postea mansionis ipsius sancti Præfectus fuit. Et Stephanus, qui prope Psilim fluvium S. Theodori mansionem rexit, ab eo pariter fuit institutus, & habitum accepit. Et alii plurimi, quos propter multitudinem prætereo; ne, dum in eorum historia moror, quæ ad magnum ipsorum & nostrum Pastorem pertinent, imperfecta relinquam & prætermittam. Vita quidē ipsorum satis eos commendat, sed talis magistri disciplina multo magis: non potest enim ut ait Dominus, arbor bona fructus malos facere. [Matt. 7. 17] Hujus igitur arboris, omissis interim ramis, altitudinem pro viribus consideremus.

ANNOTATA.

a Sunt hæc loca in Phrygia magna, in regione ut mox dicitur Gordiana.

b Gordium urbs Phrygiæ magnæ prope Sagarim aut Sangarium fluvium, ubi Alexander Magnus Gordium nodum, cum dissolvere non posset, discidit, oraculo deluso.

c Heraclea urbs Episcopalis ad Pontum Euxinum: de qua actum ad Vitam S. Theodori Ducis & Martyris 7 Februarii.

d De Laura S. Sabæ consule dicta 20 Martii ad Acta monachorum Ioannis, Sergii & aliorum istic occisorum. Colitur S. Sabas 5 Decemb.

CAPUT VII.
Iter secundum Hierosolymitanum: miraculæ quædam, Episcopatus Anastasiopolitanus.

[49] aEum rursus desiderium incessit revisendi sanctam civitatem Hierusalem: [Hierosolymam adit siccitate afflictam:] quare cum duobus comitibus iter suscepit. Tunc autem Hierusalem magna siccitate laborabat: cumque & lacus & cisternæ exaruissent, magnis omnes in angustiis versabātur: cives enim & monasteria aquas pluvias in lacus cisternasque colligunt, cum fontes non habeant. Homines igitur & jumenta aquæ penuria affligebantur: nec supplicationibus quidquam proficiebant, quoniam eam gratiam Deus servo suo reservabat. Erant porro illic quidam ex Galatiæ regione, qui magnum Dei servum & ejus miracula cognoscebant, & de ipso in sancta civitate & in monasteriis, quoties occasio id ferebat, loquebantur. Novimus, inquiebant, sanctum Patrem in nostra regione, qui unica precatione queat aquis universum orbem explere, quemadmodum Eliam Prophetam tempore Achab regis Israel fecisse legimus. Cum igitur in sanctam civitatem Hierusalem ingressus esset, & salutiferam Crucem & sanctum Christi sepulcrum adorasset; [loca sacris invisit:] & omnia loca sacra atque monasteria inviseret; videntes eum monachi, qui de illo locuti fuerant, præsentiam ejus tam in civitate quam in monasteriis divulgarunt. Quamobrem Patriarchæ Hierosolymitani nomine, Clerici & monachi ad eum accesserunt, rogaruntque ut precibus suis Deum sibi propitium redderet, & pluviam impetraret. Tunc ille se excusare, quod indignus esset. Sed cum illi responderent, se confidere, si suas ipse preces cum aliorum Patrum precibus conjunxisset, fore ut Deus pluviam largiretur; Quando, inquit, dicitis, vos fidem habere; sicut creditis, ita fiet vobis. Constituta igitur supplicatione, dixit militibus: [supplicatione instituta] Deponite, filij, stolas vestras, ne madefiant, & vos defatigemini: celeriter enim, mihi credite, pro fide vestra Deus misericordiam suam vobiscum faciet. Cum igitur supplicando procederent, & quodam in loco ex mandato ejus precandi gratia constitissent; sublatis in cælum manibus, [pluviam copiosam a Deo impetrat:] vir sanctissimus satis diu Deum obsecravit, & obsecrante illo, parva nubes apparuit ab Occidente: facto autem obsecrandi fine, præcepit, ut supplicantes progrederentur. Tunc nubibus totum obtectum est cælum, & ingens cœpit pluvia descendere, adeo ut madefacti cursim reverterentur, & Deum collaudando, supplicationi finem imponerent. Omnes autem cisternæ & lacus, pluvia, fluminis instar defluente, completi sunt, ob servi Dei precationem: qui ne propter miraculi amplitudinem turbaretur, statim ad monasterium rediit.

[50] Multis item aliis in locis monasterio propinquis ejusmodi miracula, siccitate premente, per ipsum effecta sunt. In loco autem, qui Reace nuncupatur, sæva quædam nubes statutis temporibus regionem occupabat, [tempestatē grandinis avertit:] & maturos vitium fructus grandine dejiciebat. Quamobrem incolæ, cum ea calamitate, multis jam annis assidue afficerentur, ad monasterium accesserunt, & multis precibus virum beatum secum abduxerunt. Qui, constituta supplicatione, regionem lustravit, & Cruces quatuor ad regionis fines constituit, & ad monasterium reversus est: ex quo factum est, ut sæva illa nubes numquam amplius regionem invaserit. Cujus beneficii memores loci illius incolæ, quotannis monasterio aliquot vini mensuras & varias uvas offerunt.

[51] In b Caria fluvius, qui dicitur Copas, exundans domos dejiciebat, [fluvium cohibet.] & omnia paulatim evertebat. Quare Christi servus, incolarum precibus adductus, illuc se con tu lit: & adhibita precatione, ad fluvii ripam, intra quam cum parvus esset solebat contineri, Crucem statuit. Et Dei gratia sanctique viri precationibus factum est, ut quamvis solito etiam magis excresceret, numquam tamen terminum Cruce præfinitum transilierit, neque incolarum loca suffoderit.

[52] Eo tempore piæ memoriæ c Tiberius imperio potiebatur: qui cum Mauritium sibi a secretis Comitem fecisset, d misit eum adversus Persas: cumque vicisset illos, in urbem ad Impetatore revocatus est. Hic igitur cum per Galatiam iter faceret, auditis quæ de Christi servo dicebantur; ad eum qui tunc in spelunca quiescebat, [Mauritio prædicit Imperatorē fore:] cum fratre Petro & sociis accessit: & ad pedes ejus prostratus orabat, ut pro se Deum precaretur, ut iter suum ad Imperatorem fortunaret. Beatus autem vir, cum ut surgeret, præcepisset, & pro illo Deum obsecravit, &, Deo sibi patefaciente, dixit ei: Fili, si sancti Martyris Georgii memor extiteris, haud ita multo post cognosces qua in gloria Imperii collocaberis: quod cum evenerit, memento, ut pauperes alas atque sustentes. Et cum Mauritius hæsitaret, qua in Imperii gloria se collocatum iri e diceret, seduxit eum; & remotis sociis, aperte significavit, ipsum futurum Imperatorem. Mauritius igitur cum sociis, accepta benedictione, lætus discessit, & Constantinopolim pervenit: defunctoque Tiberio, ut vir sanctus prædixerat, Imperium obtinuit: & ejus verborum memor, epistolam ad illum misit, rogans, ut Deum pro se precaretur, ut Imperium in pace tueri posset & ab hostibus descendere: addiditque, ut peteret, si quid a se vellet. Sanctus autem Theodorus beatum Philumenum misit, & rescripsit Imperatori, ut in usus pauperum aliquid frumenti monasterio tribueret. Addixit igitur Imperator monasterio singulis annis tritici modios sexcentos, & poculum illi pro munere misit.

[53] Cum autem majoribus in dies virtutibus atque miraculis floreret, & fama ejus ubique magna cum laude celebraretur; impletum est monasterium viris bonis: inter quos ipse, ut David cecinit, erat tamquam Oliva fructifera in domo Dei: ut de ipso id, quod in Psalmo prædictum est, impleretur, Iustus sicut palma florebit, & sicut cedrus Libani multiplicabitur. [Ps. 51, 10, Ps. 91, 13] [templum amplum struit,] Iam cum cerneret vir beatus multas turbas congregari, & S. Georgii oratorium angustius esse, quam ut omnes capere posset; templum sancti Martyris amplum faciendum curavit, ut dextrum ejus templi latus, sancti Martyris oratorium teneret; sinistrum autem, sanctorum Martyrum Sergii & Bacchi. Ubi cum pro jaciendis fundamentis effoderent, & varias petras igne acetoque perfringerent atque devolverent (erat enim agrestis petrosusque locus ille) contigit ut saxum miræ magnitudinis invenirent: [Saxum ingens oratione movet,] quod cum demolirentur, quemdam in locum impulerunt, unde nullo modo poterat dimoveri. Multis igitur operariis frustra laborantibus, accessit vir sanctus, & saxum attingens; Benedictus Deus, inquit, hinc deorsum movearis, ut hoc loco uti possimus; & dicto citius emotum est saxum, & facillime volvebatur. E regione vero cum esset arbor mali, quæ a saxo evertenda videbatur, dolens vir beatus, exclamavit: Ita pertransi, ut nulla malum injuria afficias: & statim tamquam esset homo prudens & intelligens, sic extra arborem transiliit, ut eam nihil omnino læderet.

[54] Cum ex loco, qui dicitur Euarzia, millibus passuum octo a monasterio distante, quidam pro tēpli ædificatione calcem in curribus veherent, præsente viro sancto; contigit, [& pluviā dissipat.] ut magna nubes super ipsos incumberet, & ingentem imbrium vim inciperet demittere. Quamobrem cum homines illi perturbati, metuerent, ne currus atque jumenta, propter calcis incendium imbribus excitatum, comburerentur, magnis vocibus virum sanctum advenientem compellabant, dicentes: Curre, Domine, curre: perimus una cum jumentis nostris. Et cœperunt celeriter jumenta dissolvere, & a plaustris removere. Sed vir sanctus prohibuit, ne id facerent: qui stans, atque manus suas extollens, Deum precabatur, & ad præcedentem currum accedens, insedit & psallens eum dirigebat: statimque nubes duas in partes discissa est, & imbribus magnis utrimque defluentibus, ne gutta quidem super plaustra decidit. Sic igitur ad monasterium incolumes pervenerunt, Deum collaudantes, qui res admirabiles per servum suum efficiebat. Alia item miracula, dum templum ædificaretur, ab ipso facta sunt.

[55] Post ædificationem autem templi quæsivit ex eo discipulus ejus Deo carissimus Ioannes, [prædicit se Episcopum fore:] quis esset illud consecraturus. Cui respondit: Ecce dico tibi, templum hoc ab Episcopo hujusce loci consecratum iri. Et vaticinatus est. Nam Deus, servos suos claros & illustres reddens, qui cum quinque talenta servo suo dedisset, & ea ipse duplicasset, aliud ei munus largitus est; beatissimo item atque sanctissimo huic viro priores gratias & munera cumulavit, [electus ab Anastasiopolitis] quoniam ea ipse recte factis duplicaverat: pastoris enim eum honore decoravit. Namque defuncto Timotheo, Anastasiopolis Episcopo, cives & Clerici ad beatissimum Ancyræ metropolis Archiepiscopum convenerunt, & magnum Dei servum Theodorum, Siceorum mansionis Archimandritam, in sanctissimæ Ecclesiæ suæ Episcopum efflagitarunt. Quorum ille lætatus studio & voluntate, præcepit, ut eum ad se adducerent. Erat autem tempus, quo S. Theodorus in spelunca inclusus, precationi vacabat & quieti. Accesserunt igitur Anastasiopolis Clerici & cives ad monasterium atque speluncam, & supplicarunt, ut se Pastorem ipsis concederet. [pertrahitur Ancyram:] Quod ille cum ne audire quidem vellet, nedum concedere, ipsi, vi quadam pia illata, eum e monasterio extulerunt, & in lecticam conjectum abduxerunt. Cujus discessu cum & monachi, & ceteri qui illic commorabantur, mœsti essent, vir sanctissimus eos per Fratrem consolatus est: Omittite, inquiens, mœrorem filij: nam si mihi credideritis, non dimittam vos. Nihil enim est in terra, quod me a consuetudine vestra possit separare.

[56] Ancyram igitur Metropolim ingressus, a beatissimo Archiepiscopo Paulo cum lætitia susceptus est, [& non sine prodigio ordinatus,] & Episcopus constitutus. Viderat autem quidam in quiete, stellam ingentem e cælo delapsam, super ecclesiam illius civitatis constitisse, quæ radiis suis tum civitatem ipsam, tum regiones finitimas illustrabat. Egressus igitur e metropoli Ancyra S. Theodorus, Anastasiopolim venit cum religiosissimo Cinaræ civitatis Antistite: a quo in Sede constitutus, instar stellæ, quæ visa fuerat, divinis curationum gratiis præfulgebat: assiduisque jejuniis, & precibus, & eleemosynis, & omnibus denique virtutibus & officiis civitatem sibi creditam exornabat, & reliquas ad ejus æmulationem inflammabat. Sic namque ad virtutem & pietatem excitata surrexerat, ut nomini suo plane responderet: neque enim tam civium multitudine & divitiis, & Imperatorum muneribus propugnaculisque munita præstabat, quam divini Episcopi sui virtutibus & recte factis; nec ab hominibus solum, sed ab Angelis habitabatur, a cælestique Imperatore Christo semper invisebatur, & custodiebatur, & muneribus omnibus abundabat. Excurrens autem ad monasterium suum, [templum S. Georgij consecrat.] templum S. Georgii Martyris, a se ædificatum, cum lætitia & gaudio consecravit. Quamobrem omnes collaudabant Deum, cujus providentia factum esset, ut sancti viri laboribus non alius, sed idem ipse in Episcopali Sede constitutus, frueretur, quemadmodum scriptum est, Labores manuum tuarum manducabis. [psal. 127, 2]

ANNOTATA.

a Hic erat Joannes ejus nominis quartus, qui annis viginti sedit.

b Caria, satis distans regio, inter Ioniam & Lyciam, versus Rhodum insulam.

c Tiberius imperavit a 26 Septemb. anni 578, mortuus anno 582.

d Tunc, teste Theophane, illæ urbes & provinciæ Persis fuere ablatæ, quas sub Iustiniano & Iustino ceperant.

e Imperare cœpit a die 13 Augusti anno 582.

CAPUT VIII.
Varia miracula tempore Episcopatus patrata. Tertium iter Hierosolymitanum.

[57] Post templi consecrationem vir beatus Anastasiopolim reversus est, [Sanat ægros & energumenos,] Deique gratia multa fecit miracula curationum, adeo ut in lectulis & grabatis infirmi ad eum gestarentur, ut eos tangeret: quos cum illis, qui ab immundis spiritibus vexabantur, precibus suis liberos dimittebat. Talem enim a Domino nostro Jesu Christo gratiam habuerat adversus immundos spiritus, ut non solum, si eos ipse increpuisset, verum etiam si id per alios fecisset, statim ab obsessis corporibus fugerent. Sic enim accidit quodam die, cum in oratorio esset inclusus, ut quædam mulier vexaretur, & cereos qui illic erant confringeret, nec vir ejus poterat eam cohibere. Quidam igitur e ministris ejus in oratorium a S. Platonis ingrediens, vbi erat sanctus Episcopus, rem illi significavit: verum cum ipse nollet quietis terminum interrumpere (decreverat enim in præsepi stare & considere, nec mulierem volebat illuc ingredi) oleu benedixit, & dedit illud nuntio, dicens: Hoc oleo mulieris frontem unge, & manus, & aures: & dic dæmoni, ut ab illa exeat. Quod cum a ministro factum esset, conquievit spiritus immundus atque discessit: & mulier liberata est, nec amplius a dæmone vexata fuit.

[58] Cum autem multa quotidie miracula ejusmodi fierent a sancto Episcopo, [& puerum mutum:] per gratiam Dei in ipso inhabitantem, erat quidam magnæ ecclesiæ Diaconus, nomine Domitianus, incredulus qui animo erat alienus & scandalizabatur. Quadam igitur die Dominica vir quidam accessit ex metropoli Ancyra cum filio muto. Qua quidem hora cum divinorum mysteriorum communio in ecclesia Catholica S. Sophiæ distribueretur, & ipse puer os aperiret, dixit vir sanctus: Dio, Amen: & puer statim clara voce pronuntiavit, Amen: Quare pater ejus cœpit Deum laudare, & miraculum patefacere. Omnibus igitur admirantibus, & Deum collaudantibus, Domitianus humi statim concidit. Quamobrem Clerici quidam accurrentes, eum trementem excitarunt. Quærentibus autem, quid ei contigisset, respondit: Cum puer ille pronuntiaret, Amen, & pater exclamaret, quod soluta esset lingua ejus; ego non credebam id esse verum, sed fictum gloriæ causa existimabam: & vidi quasi flammam ignis ex ore pueri egredientem. His dictis ad sanctum virum accessit, [Diaconum incredulüm corrigit:] & procidens ad pedes ejus, rogavit, ut pro se Deum obsecraret, ne vis diabolica a puero egressa, & divina indignatio in se recideret. Vir sanctus audiens id quod acciderat: Hoc, inquit, fili, contigit tibi propter incredulitatem animi tui, qua depulsa fidelis esto: hæc enim miracula non facimus nos: sed Deus hoc etiam tempore; ne possimus dicere, Deum temporibus nostris nullum miraculum effecisse: sed quæ ante nos per sanctos viros effecta sunt, credamus esse vera; atque ita semper in fide crescentes, Deum adoremus. Hæc beato viro loquente, Diaconus incredulitatem suam confessus, accepta benedictione, ab horrore & metu liberatus est, sanatusque discessit, & fide deinceps animum suum cumulavit.

[59] Porro cupiditate revisendi sanctam civitatem accensus beatus vir, [adit tertio Hierosolymam:] ibique tertiam obsecrationem absolvendi, fratribus duobus assumptis, Joanne Archidiacono monasterii sui, & Martino, ex loco qui dicitur Dugaria, a quo dæmonum legionem ejecerat, ad sancta loca profectus est, & Crucem salutarem Christique sepulcrum, & omnia quæ illic sancta sunt adoravit. Invisit & monasteria, & in patriam non redire decrevit amplius, sed illic in aliquo monasterio quiete vivere: putabat enim se, suscepto onere Episcopali, a moderatione monastica defecisse, & curis atque solicitudinibus obrui. Profectus igitur in Lauram Sabæ Abbatis, vivebat ibi in cellula pii cujusdam monachi, nomine Andreæ. Et cum quietis & silentii sui tempus advenisset, fecit illi sellam frater, apud quem morabatur: in qua vir beatus sedens, abstinentiam suam a die Christi natali ad Ramos usque palmarum transegit, ne pedem quidem inde movens, adeo ut patientiam ejus omnes illi Patres admirarentur. Post Paschæ autem celebrationem, [in Laura S. Sabæ manet:] duo illi fratres, quos secum adduxerat, illum assidue cohortabantur, ut in patriam rediret: sed eos ipse noluit audire, dicens, se illic quietam & pauperem vitam agere. Verum nocte quadam illi sanctus Dei Martyr Georgius in somnis apparuit, tradens illi baculum, atque dicens: Exi celeriter, ut in patriam revertamur: neque enim licet te, illa relicta, hic commorari. Cumque vir sanctus responderet, se id facere non posse, quoniam Episcopatum recusasset; pollicitus est ei Martyr, [jussus redire ad Episcopatum:] & affirmavit, se eum etiam ab illa afflictione paulo post liberaturum, modo ne patriam desereret; Surge igitur, inquit, & vade: multi enim, longis susceptis itineribus, illuc profecti, propter absentiam tuam afflicti tristesque discedunt: quamobrem ego quoque tibi succenseo. Hæc locutus Christi Martyr, e manu ejus pignus accepit, quod id, nulla interposita mora, esset effecturus. Expergefactus igitur vir beatus, somnium duobus Fratribus narravit, & ex Patrum illius mansionis consilio cum duobus discipulis suis discessit.

[60] Cum autem ad Galatiæ partes pervenissent, apud Druinorum monasterium Fratribus suis præcepit, [in Druinorum monasterio innorescens,] ne cui se patefacerent: incolis enim erat ignotus. Ingressus igitur est in monasterium, ut ab itineris labore conquiesceret. Monachi vero illi famam ejus audiverant, & magno ipsius desiderio tenebantur, cupiebantque ab eo sibi benedici. Suscepit igitur eum hospitum custos Anicetus, vir religiosus; & Præfectus S. Theodori comites interrogavit, quis esset ille Pater. At illi e longinqua regione esse respondentes, veram ejus notitiam celaverunt. Cum autem ad mensam accumberent, dixit vir sanctus: Profecto, filij, comedimus ut Galatæ. Cumque paulo post idem repeteret, custos Anicetus cœpit vehementer dubitare, quisnam esset, & suspicabatur, Fratres haud vere de ipso respondisse. Cum igitur a mensa consurrexissent, & beatus Theodorus humi, ut erat solitus, requiesceret; Fratres, separatum in locum abducens eos obtestabatur, ut sibi dicerent, quis & unde Pater ille esset. Tunc illi responderunt, eum esse clarum miraculis Theodorum, mansionis Siceorum Archimandritā, Anastasiopolis Præsulē. Anicetus vero, quæ audiverat, Præfecto & Fratribus cū gaudio nuntiavit. Quare cum ad officium nocturnū surrexissent, [cum cereis salutatur:] surrexit & vir sanctus: sed cum in oratorium S. Pauli Apostoli ingrederetur, obviam cum cereis exeuntes monachi atque Præfectus, ad pedes ejus prociderunt; & eum consalutantes, in proprium cœnaculum adduxerunt; & magna cum lætitia rogarunt, ut apud se diebus pluribus maneret, ut & ipse de via fessus quiesceret, & majorem sibi benedictionem impertiret. Petiit autem econtra ille ab eis, ut sibi ministerium, quamdiu ibi maneret, assignarent. Et illis recusantibus, illud sibi ipse onus imposuit, ut Fratrum cubilia mane vesperique curaret.

[61] Ceterum cum ejus fama divulgaretur, multi, ut ab eo benedictionem acciperent, ad monasterium ventitabant, [sanat mutum & claudum:] & ægrotos suos afferebant. Inter hos mulier accessit, & filium mutum adduxit, ut pro eo vir sanctus precaretur: qui os suum aperiens in eum insufflavit, & puer confestim locutus est. Mater igitur assumpto filio, læta discessit & laudans Deum. Alius puer, qui nullo modo poterat ambulare, a matre oblatus est S. Theodoro: qui pro illo Deum obsecrans, parumper ab illa discessit, & advocavit eum, dicens, Veni puer ad me in nomine Domini. Puer autem relicta matre, statim ad virum sanctum accessit: & reddidit eum matri sanum, laudanti Deum. Propinqui autem monasterij S. Stephani Præfectus venit, rogavitque Prȩfectum monasterij Druinorum, ut per eum sibi liceret B. Theodorū abducere, ut monasterio suo benediceret. Hoc audito, sanctissimus [Antistes] b Cinnæ civitatis Amiantus venit ad S. Stephani monasterium, ubi Dei servus erat, & duxit eum in civitatem suam, ut illi benediceret. Processerunt ei obviam cives cum supplicatione, læti propter ejus præsentiam. Atque ita ingressus beatus Dei servus, cum eis benedixisset, & Episcopum salutasset, ad Druinorum monasterium rediit. Atque inde rursus, Præfecto & Fratribus comitantibus, discessit, ut Anastasiopolim reverteretur. [expetitur a variis,] Et omnes famam ejus audientes, concurrebant, ut benedictionem acciperent.

[62] Unius autem oppidi, haud procul a via distantis, cives, illi supplices occurrerunt, obsecrantes, ut in oppidum suum ingrederetur. Erat illic adolescens oris titubantia prope mutus & elinguis. Ingressus autem vir beatus in oppidum, jussit, ut se in ecclesiam sequeretur: & cum divina mysteria distribuisset, [Anastasiopolim reversus sanat paralyticam] præcepit, ut adolescens accederet: & pro illo precatus Deum, os illi aperuit, & ter insufflavit: cumque illum signo Crucis obsignasset, sanctum Christi corpus impertivit: In nomine, inquiens, Domini Jesu Christi loquere: & Dei gratia statim locutus est, dicens: Amen. Quod homines conspicati, Deum collaudarunt. Illinc igitur ingressus Anastasiopolim venit, eiusque reditu omnes lætati sunt. Quidam ad eum mulierem paralyticam jumento impositam adduxerunt: qui jussit ut illam in monasterio deponerent: biduoque post ad monasterium profectus, & in Archangeli templum ingressus, jussit, ut ad se mulier adduceretur, manusque suas ad gradus cancellum extenderet. Et diu pro ipsa precatus, accepit oleum lucernæ semper ardentis, & paralyticæ frontem unxit, & manus ac pedes; In nomine, inquiens, Domini nostri Jesu Christi, morbos omnes expellentis, convalesce, & domum tuam læta revertere. Et statim sponte sua deambulavit, laudans Deum. Suscipientes igitur illam viri, a quibus ducta fuerat, & gratias agentes Deo, discesserunt.

[63] Fabris quibusdam mandavit beatus vir, ut ad usum monasterij, [prohibet a fabris carnem comedi in monasterio:] pro frumento & fructibus conservandis, domum ex tabulis ædificarent; vetuitque, ne carne vescerentur, antequam opus absolverent; aut si vesci vellent, in oppidum irent: neque enim edebatur caro in monasterio, nisi in tribus Sanctorum celebritatibus, ut turbæ satisfieret. Verum cum abesset vir sanctus, fabrorum præfectus paucis post diebus carnem comedit, & statim in febrem incidit, jacebatque semimortuus, & de vita illius nulla jam erat spes. Quod cum ex fratre, qui ex monasterio advenerat, vir sanctus accepisset: Verus profecto, inquit, est sermo Scripturæ, dicentis: Ab obedientia vitam, ab inobedientia mortem proficisci. Ille enim a mandato meo recedens, carne vesci voluit in meo monasterio: & idcirco in morbum incidit. Et eo profectus, ubi ægrotus jacebat, dixit ei: Quod verum est, frater, ne me celaveris. Ille autem aperuit id quod erat. Ecce igitur, inquit beatus vir, Deus, ut experiris, indignationem suam non affert nobis, sed ipsimet nobis eam comparamus. Crede ergo, frater, me non ex avaritia carnem tibi non subministrasse, sed ut mundum & purum atque castum locum hunc conservarem. Surge igitur in nomine Domini nostri Jesu Christi, & opus perfice, & deinceps mandatis obtempera. Precante igitur sancto viro, & manus suas super ægrotum imponente, statim convaluit: & eadem die surgens, cœpit reliquum opus absolvere.

[64] [novit carnem illuc illatam:] Cum autem sanctus Episcopus Anastasiopolim rediisset, venit homo quidam ad monasterium, & a Præfecto impetravit, ut maneret in templo sancti Martyris Georgij: neque enim omnes in eo, sed & in templo Archangeli commorabantur: hic autem homo habebat carnes suillas in pera. Nocte igitur illa Christi servo Martyr Georgius apparuit, atque illi rem indicavit: quamobrem dolore affectus vir beatus diluculo nuntium misit ad Philumenum Præfectum qui eum coargueret. Cum igitur quæsissent in templo sancti Martyris Georgij carnem apud hominem illic manentem repererunt: & omnes gratias egerunt Deo qui res occultas servo suo patefecisset.

[65] Cum vero sanctissimus civitatis c Germiorum Episcopus Æmilianus cuperet B. Theodorum videre, atque ab eo impetrare, ut pro se Deum precaretur; multis precibus eum in suam civitatem adduxit, honorificeque in venerabili templo Archangeli suscepit. Eo tempore instabat celebritas Dominæ nostræ Dei genitricis Mariæ, quæ in Musgi oppido colitur, ad quam singulis annis cum supplicatione conveniebant duarum civitatum, Germiorum & d Eudoxiadis, Episcopi. [liberat energumenam:] Æmilianus igitur Episcopus, assumpto Christi servo Theodoro, venit ad celebritatem. Cum autem in oppidum ingressi cum supplicatione in templum Dei genitricis introirent; mulier quædam eiusdem oppidi, nomine Irene, ab occultis spiritibus diu vexata, & idcirco multis morbis & calamitatibus obnoxia, nec causam agnoscens, tunc extra templum stetit juxta portam: &, perspecta supplicatione & beatis Episcopis, cœpit a spiritibus vexari, rejectoque velo, & aperto capite, & turba disjecta, magnis ululatibus adversus S. Theodorum latrabat, cum ei dæmones maledicerent, quoniam ipsius præsentia turbarentur. Quod cum populus adspiceret, cœpit clamare, Domine miserere: Suspensa autem mulier a terra, manibus vinctis, per aëra ad cancellos usque ferebatur, vociferantibus dæmonibus, quod B. Theodorus contra se Deum precaretur. Post Euangelij autem lectionem in terram delapsa, jacebat ad altaris introitum, & lingua sua pulverem lambebat. At Christi servus Theodorus ad eam conversus, & coma ejus apprehensa, increpuit spiritus qui in illa erant, dicens: In nomine Domini Jesu Christi præcipio vobis, ut ab illa exeatis. Quo dicto, dæmones statim ululantes ab ea discesserunt: & manfit incolumis. Paulo post autem, marito & filiis defunctis, a sancto viro instituta est: & in cellula ædi Dei genitricis propinqua, inclusa sancte vixit. Episcopi vero & populi miraculum aspicientes, dederunt gloriam Deo, & ad loca sua cum gaudio reversi sunt. Beatus autem vir, Episcopo & civibus comitantibus, discessit, & Anastasiopolim profectus est.

[66] Venit ad eum oppidi e Arauniæ Archipresbyter Andreas: [puerum moribundum prædicit victurum:] qui cum apud eum dies aliquot maneret, contigit, ut filius ejus Comitas in morbum gravissimum incideret. Cum igitur, desperata salute, vocem amisisset, & neminem agnosceret, parato jam sepulcro, misit mater ejus Joannem Presbyterum Anastasiopolim, qui marito nuntiaret, ut ad filij funus celeriter accederet. Tunc autem B Theodorus, cum sacrificium peregisset, cibum capiebat, & pueri patrem secum habebat. Nuntius igitur Andreæ causam, quamobrem venerat, indicavit. Qua cognita B. Theodorus non permisit ut discederet: Et ego, inquiens, tecum veniam: volo enim monasterium & fratres meos invisere; sed prius muneribus nobis a Deo datis fruamur: spero autem, Deo favente, nos puerum vivum inventuros; nunc enim non moritur, sed adhuc vivet, & gratulabitur tibi. Et hæc locutus, præcepit etjam nuntio, ut cum ipsis cibum caperet. Cum autem surrexissent, profectus est vir beatus in oppidum, & omnes cum facibus & thure obviam illi processerunt. Et cum esset vespera, in ecclesiam ingressus est, & populo benedicens, vespertinas preces pronuntiavit: atque ita domum Andreæ Archipresbyteri se contulit. Videns autem puerum morientem, Christum Deum nostrum, vitæ mortisque Dominum, obsecravit, ut animam in ipso retineret, eumque parentibus vivum & incolumem largiretur. Et cum obsecrandi finem fecisset, aspexit puerum, & allocutus est. At ille oculos aperuit, & intendit eos; sed respondere non potuit, [euenque sanat.] quoniam lingua ejus erat impedita. Rursum igitur caput inclinans Dei servus Dominum precabatur, ut integram puero sanitatem daret: & facto precandi fine, allocutus est puerum; Comita, inquiens, adspice, & dic, quomodo te habes, & patri tuo responde, ne propter te dolore afficiatur. Aperiens igitur oculos iterum puer, & eos intendens, respondit ad interrogata. Tunc signans illi frontem, & manus, & pedes, dextera illum apprehendit; In nomine, inquiens, Domini Jesu Christi, qui Centurionis morientem puerum suscitavit, surge & sta sanus: idem enim tibi quoque vitam nunc elargitur. Iussit autem, ut illi daretur cibus, & comedit. Vocatus autem vir sanctus a pueri parentibus ad cœnam, præcepit Ioanni Presbytero ut puerum item ad cœnam adduceret: quem Ioannes cum adduxisset, eique ministraret ex iis quæ erant apposita, plus quam alii comedit. Quod omnes aspicientes magna lætitia, cum parentibus gloriam dederunt Deo, qui mortuis etiam, per servos suos exoratus, largitur vitam. Postridie autem puer sanus ambulabat: & vir beatus ab oppido profectus est ad monasterium.

ANNOTATA.

a S. Plato est celebris Martyr Ancyræ passus: cui etiam Constantinopoli erexit templum Iustinianus Imperator, collapsum restauravit Basilius Imp. Acta ejus erunt illustranda ad diem 22 Iulij.

b Cina, urbs Episcopalis Galatiæ primæ, collocatur sub Metropolita Ancyrano in Notitia Patriarchatus Constantinopolitani, ex codice MS. Vaticano edita in Geographia sacra Caroli a S. Paulo Episcopo Abrincensi, pag. 10.

c Germiorum civitas Episcopalis, Galatiæ secundæ, sub Metropoli Pisinuntiorum; in prædicta Notitia scribitur Germocloma, in altera sequenti Germia pag. 32, aliis Germa, & ad fluvium Sangarium collocatur.

d Vrbs hæc Eudoxiadis in utraque jam citata Notitiæ collocatur in Galatia secunda, & ut hinc apparet, haud procul ab urbe Germiorum:

e Araunia quinque millibus paßibus a Siceone distare dicitur infra num. 135.

CAPUT IX.
Colloquium cum B. Antiocho eremita. Abdicatio Episcopatus.

[67] [Invisitur a Sancto, eremita Antiocho,] Eo tempore suscepit hospitio divinum & sanctum virum eremitam Antiochum, qui Constantinopoli in Orientem revertebatur: venerat autem Legatus ad Mauritium Imperatorem, ut illi Synophrim oppidum, a Barbaris direptum, commendaret. Erant huic supercilia densa atque conjuncta, cana barba, & capitis coma lanæ instar candida, & ad ilia usque protensa; similiter & barba & ungues prælongi: ad centesimum annum pervenerat: sexaginta annorum spatio, nec vinum, nec oleum, nec aliud eiusmodi gustarat: triginta jam annis panem non comederat: oleribus crudis cum sale & aceto vescebatur, & aquam bibebat. Hujus fama ad Theodorum, & Theodori pariter fama ad ipsum, Deo patefaciente, pervenerat. Et justus ille quidem dicebat discipulis suis de sancto Episcopo Theodoro, se talem virum sanctum ad eum usque diem non invenisse: sibi enim vitæ ipsius instituta esse a Deo patefacta. Beatus Theodorus vicissim ita de ipso cum Fratribus loquebatur, [ab hoc us Sanctus habetur:] ut in tota Orientis eremo tam dignum Dei servum vidisse aut audivisse se diceret neminem. Qui autem hæc audiebant, ex fimbria vestimentorum ejus aliquid religionis gratia capiebant. Cumque mansionis Fratres ad eum venerandum accederent, eos reprehendebat, & per interpretem recusabat: Cur, inquiens, cum talem stellam, & sanctum Christi Apostolum habeatis, ad me agrestem & vilem atque nullius pretij hominem venerandum acceditis? ad ipsum vere laudabilem & admirandum sanctumque virum colendum vos convertite, qui divinam in mundo vitam agit, & cupiditates in se proterit, & doctrina sua multos ad Deum convertit. Cum autem vespera advenisset, facto divino Sacrificio, accubuerunt, ut parvo & solito cibo vescerentur. Postea voluit S. Theodorus, ut erat solitus, [præscit ejus mortem:] hospiti pedes lavare: sed ille non permisit. Mutuo igitur manus lavarunt. Postridie vero mane festinabat Dei servus exire, & iter suum perficere. Quod cum B. Theodorus animadverteret, & obitum ejus propinquum esse divinitus sciret, idque apud se fieri cuperet, rogabat eum, ut itineris labore fessus conquiesceret. Ille contra obsecrabat, ut se dimitteret: Instat, inquiens, mihi e corpore migratio, & idcirco festino, ut in cellula mea naturæ concedam. Egressus igitur B. Theodorus, comitatus est eum Anastasiopolim usque: & afflictiones ac solicitudines, quas in Episcopatu sustineret, patefecit, quibus instituta vitæ ratio, & monasteriorum suorum cura interrumperetur; rogans eum, ut quod sibi agendum esset, consuleret, & utrum relicta Episcopatus dignitate, [ejus consilio Episcopatū cogitat relinquere,] monastico tantum ordini deberet incumbere. Ille vero id quam celerrime faciendum censuit, ne apud Deum damnandus esse videretur. Sanctus autem Theodorus suum illi jumentum, Fratremque dedit, qui illum quousque vellet comitaretur. Mutuo se igitur salutantes & complectentes, discesserunt. Et sanctus Theodorus in Episcopium reversus, dixit eum celerius e vita migraturum, quam ut ad locum suum posset pervenire: quod & factum est: paucis enim post diebus nuntiatum est, eum in via mortuum esse a

[68] Quoniam igitur plurima B. Theodori miracula, posteaquam Episcopatum recusavit, [ob molestias & solicitudine,] visa fuerunt, hæc ego commemorans, omittam ea quæ in ipsa civitate gessit Episcopali, quia sunt omnibus nota; illa dumtaxat attingens, quæ aliqua ex parte causas & afflictiones indicant, quamobrem recusavit Episcopatum. Cum enim necessario cogeretur involvi variis Episcopatus negotiis & solicitudinibus, magnis molestiis & angustiis afficiebatur: nolebat enim terrenis curis a rerum cælestium distrahi contemplatione. [Mat. 6, 24] Nam, ut inquit Dominus, nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, & alterum diliget: aut uni adhærebit, & alterum contemnet. Cum igitur necesse esset prædia ad Ecclesiam pertinentia per procuratores administrare, & ipsi procuratores injuriis agricolas afficerent, non poterat vir pius non vehementer angi & cruciari. Nam cum id munus civi cuidam, nomine Theodosio, dedisset, & ab eo agricolæ injuria essent affecti, ad Christi servum lugentes confugerunt: qui eos commiseratus (neque enim sanctus & pius ipsius animus poterat sine dolore quemquam afflictum & calamitosum aspicere) Theodosium accersendum curavit, [ob rixus inter procuratorem & agricolas:] monuitque ut ab agricolarum injuria desisteret. Ille vero, inventa occasione, ab injuria non destitit. Quare cum eos quodam in loco, qui Euchraës dicitur, pergeret lædere; uno omnes animo congregati, & gladiis ac fundis instructi, contra ipsum constiterunt, cædem illi comminantes, nisi recederet. Qui eos ad pugnam paratos intuitus, & veritus ne ab ipsis superaretur, discessit, & Anastasiopolim se contulit, ut majore munitus auxilio adversus illos rediret. Id cum audisset vir sanctus, totum illum diem cum lacrymis gemitibusque traduxit, considerans, si impetus ille ad exitum perveniret, & cædes aliqua fieret, id sibi tamquam auctori, crimini datum iri, seque animarum periclitantium reum fore. Humi igitur prostratus & Deum adorans, enixe rogabat, ut illius furoris motum compesceret, antequam ad finem perduceretur. Et accersito Theodosio præcepit, ne ad ea loca se amplius conferret, ne mali quippiam accideret. Tunc ille, dicens sancti viri hortatu impetum illum agricolarum adversum se fuisse factum, multa in eum convitia conjecit, [& ob injurias ab illo sibi illatas.] & nefariæ contumeliæ vim addens, sedem, in qua sedebat, pede commovit: ex quo beatus vir coram omnibus supinus concidit. Cum autem surrexisset, mitiori voce juravit, se apud eos Episcopum non moriturum, sed ad monasterium suum rediturum. Quibus verbis Theodosius minime placatus, binas se illi auri libras expensas laturum dixit, propterea quod a prædiorum procuratione ante diem constitutam repelleretur. Uxor autem marito adversabatur: Nihil, inquiens, sit tibi controversiæ cum sancto Episcopo, ne pro benedictione, quam ab illo accepimus, in maledictionem incidamus. Sed ille uxorem non audiens, rursum in Episcopium accessit, ut cum sancto viro altercaretur, in judicioque contenderet. Verum dum oftiarius adventum ejus sancto Episcopo nuntiaret, repente magnus eum timor invasit, & apparuit ei juvenis aspectu terribilis & splendide indutus, qui cum indignatione minatus est illi: Vir, inquiens, pessime, sic magno Episcopo adversaris, nec desinis ei molestiam & dolorem afferre? Ecce, prædico tibi, nisi desistis, magna super te ira deveniet, & miserevitam finies. Et hæc locutus, discessit: Theodosius vero, cum diu fuisset exanimis, se tandem colligens, & a viro sancto vocatus, introivit; ac procidit ad pedes ejus, cum lacrymis supplicans, ut injurias, quibus a se esset affectus, sibi condonaret, non amplius auri libras pœnæ nomine repetituro.

[69] Veneno iterum, nescio quomodo, tentatus est, [veneno petitus a Deipara sanatur,] & in cella illa sua in Episcopio mutus atque immobilis jacuit tribus diebus, adeo ut rumor de morte ejus jam increbresceret. Post tertium autem diem apparuit ei Domina, sanctissima Dei genitrix Maria: quæ sceleratis hominibus exitium comminata, & morbi causam aperiens, & insidiatores patefaciens, e manu sua tria illi colococca b dedit: Hæc, inquiens, comede, & nihil tibi erit mali. Somno solutus vir sanctus, Salvatori Christo gratias egit, & immaculatæ matri ejus Virgini Mariæ: & causam quidem morbi significavit, auctores autem reticuit, & pro illis Deum precatus est. Præterea in distribuendis eleemosynis, & in monasteriorum frequentatione & cura, quam de Fratribus quos lucratus fuerat, habebat, incusabatur quasi ecclesiam negligeret; cum tamen ex trecentis sexaginta quinque aureis nummis, mensæ suæ adscriptis, quadraginta tantum singulis annis consumeret, reliquos omnes ecclesiæ largiretur. Ad hæc a psalmorum cantu & precatione negotiis distrahebatur. Quibus rebus afflictus, & videns cives quidem nihil inde proficere, sed in vitæ flagitiosæ miseria permanere, eos autem, qui in monasteriis degebant, absentia sua negligentiæ desidiæque vacare, & de migratione e monasteriis cogitare, de quibus sibi in die iudicij ratio reddenda esset; gloriosi Christi Martyris Georgij opem imploravit, ut se proprium in locum restitueret: & multis precibus Deum oravit, ne sibi crimini verteret, quod Episcopatum recusaret. Cum igitur eam veniam se a Deo impetrasse certo sciret, Clero & civibus convocatis, hanc habuit orationem: Vos me, Fratres, invitum, ut scitis, & abstractum, hoc jugum subire coëgistis. Et quamvis me, ut ad illud ferendum minime aptum, excusarem, vos tamen audire me noluistis, [coram Clero & populo renuntiat Episcopatui] sed vestræ cupiditati maluistis indulgere. Undecimus igitur jam annus est, ex quo ego vos affligo, & affligor a vobis. Quamobrem obsecro vos, ut Pastorem vobis paretis, qui & vobis placere, & res vestras curare possit. Ego enim posthac Episcopus vester non ero sed, ut abjectus monachus, ad mansionē revertar meam, ubi in omni mea vita Deo servire constitui. Hæc locutus, & assumpto monasterij sui Archidiacono Joanne, ad Ancyranorum metropolim se contulit. Nocte vero illa civis quidam in quiete vidit splendidam stellam e summa ecclesia radiis suis totam civitatem illustrantem, tam longe illinc discessisse, ut vix perspici posset. Quo quidem viso beati viri discessum significatum esse, non est dubium.

[70] [& absolvitur:] Cum igitur ad Metropolitanum Ancyranorum Archiepiscopum Paulum pervenisset, rogabat ut sibi successor daretur: at ille tam bono viro dari non posse respondebat. Cumque magna inter eos contentio esset exorta, convenit inter illos, ut ea res ad beatissimum Constantinopolis Patriarcham c Cyriacum rejiceretur, & quod ille constituisset, ratum foret. Beatus igitur Theodorus piæ memoriæ Imperatori Mauritio, & beatissimo Patriarchæ Cyriaco supplicavit, ut decernerent, sibi dandum esse successorem: Metropolita vero recusationi ejus rationes suas opponebat. Sed beatissimus Cyriacus Patriarcha, ita etiam jubente Imperatore, Metropolitano respondit, ut Beati Theodori preces admitteret, & insignia ei propter vitæ sanctitatem & innocentiam relinqueret Episcopatus. Mandato igitur parens Metropolitanus ab Episcopatus onere B. Theodorum liberavit, & Episcopatus reliquit insignia. Consuluit autem illi, ne longius discederet, priusquam in ejus locum alterum constituisset. Egressus igitur ex Ancyranorum metropoli, in Heliopolis regionem se contulit, prope oppidum Pidri, in oratorium Archangeli, quod est in Ambrena, & seipsum abscondebat. Quodam die, cum in hoc Archangeli oratorio sacra mysteria celebraret, facta est facies ejus hilaris & læta, & magna gloria gratiaque splendens: & unus e Fratribus, nomine Julianus Presbyter, vir admodum pius, cum faciem ejus tam hilarem & lætam aspexisset, prostratus ante eum; Unum, inquit, oro, Pater, ut respondeas mihi. [celebrans Missam apparet facie illustrata:] Cumque S. Theodorus ei benedixisset, & præcepisset ut surgeret & exponeret id quod vellet; tunc ille: Dum sacrificas, inquit, Pater, aliquando nulla fit in vultu tuo commutatio; sæpius autem vultum videmus tuum magno splendore gratiaque fulgentem: quamobrem nos item hilaritate perfundimur & gaudemus, quemadmodum & hodie contigit. Obsecro te per Dominum, ut mihi hujus rei causam exponas. Tum Christi servus se excusare & narrationem subterfugere: ille contra supplex & obtestans instare. Tandem beatus vir: Promitte, inquit, mihi, te nemini, quod dicam, patefacturum, & causam explicabo. Cum igitur jurejurando se obstrinxisset, quod dum ipse viveret, nemini rem patefaceret: Quando, inquit beatus vir, me sacrificantem lætiorē cernis, scito me visionem videre. Video enim tamquā verum & splendidissimū velum, super sancta munera descendens inter sacrificandum: & quoties hoc cerno, lætor & exulto: neque enim semper id video, & idcirco haud semper vultus est hilaris. Cum autem ad horam non aspicio, rem protraho, expectans dum videam id, quod & hodie mihi demonstratum est. Hæc cum audisset Presbyter Julianus, non prius patefecit, quam vir sanctus e vita decessit.

[71] Porro cum beatus vir accepisset, Episcopum esse Anastasiopoli, gaudens & laudans Deum, ad monasterium rediit, & Dei gratia multa fecit miracula in ægrotos, qui accedebant. Presbyter quidam, nomine Paulus, jumento ad eum vectus est e Lycaoniæ monasterio: erat enim sinistrum ejus latus in dexteram viscerum partem contractum; [reversus in monasterium, Presbyterum distortum] dextera autem ipsius coxa jamdiu luxata, & caput ejus in partem lævam ad pedem appropinquabat: quamobrem nec stare, nec in lectulo extendi poterat: sic enim erat distortus, ut miserabile spectaculum exhiberet. Hic multis lavacris & medicinis, adhibitis, nihil profecerat. Cum igitur B. Theodori mandato tribus diebus in monasterio mansisset, & miseriam suam exposuisset, hæc ab eo audivit: Si vis convalescere, in patriam redi, & adversario tuo reconciliare, & ante hiemem ad me revertere, & dabit tibi Deus sanitatem. Neganti autem sibi cum ullo esse inimicitias: Vide, inquit vir sanctus, ne mentiaris: inimicitias enim exerces cum Præfecto tuo. Quo ille audito, cœpit B. Theodorum lacrymans obsecrare, ut pro se Deum precaretur, ut dolore mitigato, posset expeditius incedere. Jussit igitur illum exui: & corpori ejus manus imponens, infirma ipsius membra palpavit; & pro illo precibus fusis, totum ejus corpus medicamento perunxit: statimque dolore liberatus est, [precibus sanat.] sed adhuc distortus mansit. Jumento igitur impositum in patriam reduxerunt, & cum Præfecto suo in gratiam rediit: post autem ad monasterium reversus est, quo quidem tempore B. Theodorus in angustissima templi sanctæ Dei genitricis cellula quieti silentioque vacabat; & fusis pro eo precibus, a morbi vinculo dissolvit, atque præcepit, ut prope se deambularet, & precationem quotidie perciperet: dedit etjam baculum, quo se sustentaret: & illo accepto, melius se habebat. Ad correctionem autem ipsius longius baculum tradidit; & post Paschæ celebritatem aliud illi baculum dedit; Hoc, inquiens, manu tua apprehende, & eo unde venisti, revertere: brevi enim perfectam sanitatem assequeris: cum autem baculum istud ceciderit e manu tua, ne sustuleris illud amplius. Accepta igitur viri sancti benedictione, Presbyter Paulus domum reversus est: & cum die quodam iter faceret, baculum e manu ejus elapsum est. Qui S. Theodori sermonem recordatus, illud non sustulit, & plane convaluit, atque miraculum omnibus patefecit. Hic autem Paulus, sancti viri studio, Constantinopoli Presbyter est constitutus: & deinde unius civitatis Isauriæ factus Episcopus.

ANNOTATA.

a Forsan hic eremita Antiochus colitur 24 Decembris in Menæis, ubi dicitur contempsisse mundum, & suaviter tempore vitæ peracto in pace quievisse.

b Κόλος magnus, Κόκκος granum est; & forte hic intelliguntur grana mali Punici.

c Cyriacus creatus est Patriarcha CP. secundum Chronicon Alexandrinum anno Imperij Mauricij 12, Indict. 12 ergo anno Christi 593 aut sequente, mortuus anno 606Sabbato 29 Octobris, sepultus die Dominica 30 Octob. quo die inscriptus est nonnullis Fastis Græcorum. In Menæis excusis refertur 27 Octobris.

CAPUT X.
Accessus ad Mauritium Imperatorem. Varia Constantinopoli facta.

[72] Eo tempore pius Imperator Mauritius, & B. Patriarcha Cyriacus, & Principes, litteris suis sanctum Christi servum Constantinopolim accersierunt, ut eis benediceret. Quamobrem cum eo se contulisset, & beatissimum Patriarcham Cyriacum, & Imperatorem atque Senatum consalutasset eisque benedixisset, apud eos commoratus est. [Invisit Mauricium Imperat. & Cyriacum Patriarcham CP.] Magno autem eum studio & honore Imperator & Augusta & omnes familiares complexi sunt; & monasteriis ejus immunitates tributæ, illudque concessum ut nulli alii Episcopatui subjecta essent: sed sanctissimæ tantum & magnæ ecclesiæ Apostolicæ regiæ ipsius civitatis, ita providente Deo, & sancto Martyre Georgio opitulante, propter benevolentiam in eos, qui in illis degebant & sacrificabant. Parvo autem illo tempore, quo mansit in civitate, magna per illum Deus fecit miracula.

[73] Mulier enim, quæ apud illum habitabat, cum filium quadriennem cæcum haberet, in ulnis eum suis ad virum sanctum gestavit, & multis lachrymis ante illum prostrata, puerum ad pedes ejus deposuit, supplicans, ut lumen oculorum illi largiretur. Vir beatus, [illuminat cæcum, sanat paralyticam:] cum pueri oculos obsignasset, eique benedixisset, aquam benedictam matri dedit, præcipiens ut aqua illa quotidie mane filii oculos lavaret. Quod cum ter egisset mater, quarto die filium sanum ad sanctum virum adduxit, laudans Deum. Eadem femina, cum septem menses paralytica jacuisset, qua hora viri sancti benedictionem accepit, statim convaluit. [patefacit puellam esse obsessā:]

[74] Puella quædam, Principis cujusdam ancilla, annis jam octo & viginti dæmonium occultum habebat: quamobrem assidue jacebat ægrota, & morbi causam ignorabat. Audita igitur beati viri fama, dominus ejus duxit ad eum puellam, rogans ut pro ipsa Deum obsecraret, ut ei vel mortem vel sanitatem elargiretur. Tum Christi servus extensa manu caput ejus apprehendit, & precatus est Deum, ut sibi morbum ejus patefaceret, & eam liberaret. Statimque dæmonium eam perturbare cœpit & vexare. [eamque liberat:] Atque ita clamabat: Etiam in me, o ferrivore, vim tibi a Deo datam exerces? Absti ne a me, quæso, dæmonum insectator. Beatus autem Theodorus præcepit ei, ut taceret. Et cum esset dies hebdomadis quarta, dimisit eam: & mandavit ejus domino, ut quarta item proxime sequentis hebdomadis die eam ad se reduceret. Quæ cum ad diem constitutam revertisset, & virum sanctum aspiceret, rursus dæmonium in ea turbatum clamare cœpit, & virum sanctum detestari: O vis! inquiens, quæ nunc adversum nos a spurio & e scorto genito proficiscitur. Vigesimus octavus jam annus est, ex quo mulierem istam obsideo, & Sanctorum nemo patefecit me: hic autem meretricis filius advenit, ut me patefaceret, ac cruciatui supplicioque traderet. Execrabilis dies, in qua genitus es, & in qua te huc contulisti. At Dei servus Theodorus ipsum signo Crucis increpuit, & dixit: Quamvis meretricis filius sim, ut ais; tamen ad gloriam Domini nostri Jesu Christi filii Dei, præcipio tibi ini nomine ejus, ut recedas ab hac muliere, nec amplius in illam ingrediaris. Dæmon autem magna voce dixit: Jussa tua equidem faciam, & egrediar: attamen hæc tertio ab hinc die morietur. Tu, inquit beatus vir, exi, & Domini voluntas fiat: neque enim licet homini Christiano vobis credere, cum verba vestra sint improba & falsa. Laceratam igitur mulierem dæmon ante sancti viri pedes projecit, & magna voce edita, discessit: illa vero cum se collegisset, Ego, inquit, sanctis precibus tuis, Pater, assecuta sum sanitatem: vidi enim improbum ex ore meo, tanquam serpentem, egredi. Demisit igitur illam vir sanctus cum benedictione, jussitque ut diebus septem apud ecclesiam maneret. Quod autem dæmon de morte illius prædixerat, falsum fuit: nam mulieris dominus simul cum illa paucis post diebus ad virum sanctum rediens, magna cum lætitia gratias egit Deo, qui talem servis suis in spiritus immundos dedisset potestatem.

[75] [sanat iterū paralyticā] Alia mulier nobilis paralytica, ab ancillis suis ad virum sanctum gestata, multis cum lacrymis clamare cœpit: Miserere, inquiens, mei, serve Dei altissimi: Deum, qui tibi sanitatum gratiam largitus est, deprecare pro me, ut incolumis discedam. Jussit vir sanctus eam humi deponi, & manu sinistra caput ejus apprehendens, dexteram ad Orientem extendit, & obsecravit ad hunc modum: Deus sanitatum elargitor, & ægrotantium medice, qui paralyticum curasti, medere & huic ancillæ tuæ, & ab ea paralysim expelle, ut sana discedat ad gloriam & laudem sancti nominis tui. Et signans illam excitavit, oleoque inunxit: statimque cœpit deambulare, Deum laudans; & divinorum Christi mysteriorum particeps effecta, discessit incolumis, atque omnibus miraculum nuntiavit.

[76] [dæmonem latentem patofacit & pellit:] Quidam cauponis filius, nomine Petrus, a dæmone invasus, corde conficiebatur, nec se a dæmone vexari cognoscebat. Pater ejus duxit eum ad virum sanctum, ut pro illo Deum precaretur, quo cordis ipsius dolor desineret, & a morbo continuo liberaretur. Sed vir sanctus, cognita morbi causa, duxit eum in cellulam suam, & lateri ejus inhærens, Crucis signo faciem ipsius obsignavit, percussitque illum juxta cor: Ne celes te, inquiens, immunde spiritus: manifesta enim sunt opera tua. Dominus Jesus Christus scrutator cordium imperat tibi, ut ab eo exeas. Confestim commotus dæmon, clamare cœpit: Exeo, ferrivore; nec adversor tibi: neque enim minas tuas perferre possum: nequeo ignem ex ore tuo egredientem meque exurentem pati. Hæc & & his plura locutus, ad viri sancti pedes Petro projecto, magna voce ululans, discessit. Puer autem in se rediens, & ante illum prostratus; Piis, inquit, precibus tuis, Pater, a dæmone liberatus sum: vidi enim illum, feminæ nigræ speciem gerentem, a me sejungi, & per fenestram abs te ululantem excludi. Beatus autem Theodorus jussit, ut diem apud se maneret: & postridie sanum patri reddidit.

[77] [liberat a dæmonio nautam,] Nauta quidam a dæmone vexatus, doloribus & membrorum tremoribus, & multis calamitatibus cruciabatur, & in egestatem inciderat. Accessit ad virum sanctum, & lacrymans supplicavit, ut a tot miseriis per ejus preces liberaretur. Cum igitur pro illo Deum obsecrasset, oleo benedixit, & dedit illi, ut eo se ungeret, & dimisit eum. Qui paucis post diebus ad virum sanctum rediit, seque convaluisse, & prospere agere nuntiavit; atque animi grati ac memoris causa, navigii velum obtulit; & multis tandem precibus vix impetravit, ut illud acciperet. [alium sanat ope S. Georgii,]

[78] Luctator quidam, ab immundo spiritu vexatus, & capite & membris omnibus dolebat. Hic ad virum sanctum accessit, supplicans, ut pro se Deum precaretur. Quod ille cum fecisset, vinoque & oleo benedixisset, dedit ei: Abi, inquiens, fili, domum tuam: & cum te vesperi cubitum conferes, unge te his: & quod in quiete videris, mihi nuntia. Abiit, & fecit id quod vir sanctus præceperat. Postridie autem ad eum rediit, dicens: Vidi, Domine mi sanctissime, secundum quietem, juvenem quemdam abs te profectum ad me, qui capitis mei comam apprehendit, & ad se traxit: & statim dolor omnis ab articulis & ossibus & membris meis discessit, & tamquam ventus quidam violentus per capillos capitis mei egressus est. His auditis, Dei servus benedixit ei: Ecce, inquiens, nunc Dei gratia sanus effectus es. Juvenis autem, quem in somnis adspexisti, gloriosus est Christi Martyr Georgius. Et dimisit eum, gratias agentem Deo.

[79] Clarus quidam vir, nomine Mennas, occulto & gravi quodam morbo ex diabolica vexatione laborabat. Hic ad virum sanctum accessit: sed ei morbum suum erubuit aperire. Quodam igitur die vir sanctus, cum ad se Mennas de more venisset, [morbum internum cognoscit.] eum remotis arbitris in cellulam suam vocavit, & humaniter sic est allocutus: Sæpe te huc fili, contulisti, ut mihi arcanum aliquid nuntiares, & pudore deterritus es. Cur id tibi contigit, fili? cur non aperte significas id quod celas? Tūc ille procidens ad pedes ejus, omnia patefecit, orans ut pro se Deum precaretur, & morbum a se depelleret, dignareturque domum suam venire, eiq; benedicere atq; omnibus habitantibus in ea. Se id facturum promisit vir sanctus: & biduo post domum ejus se contulit, & a viro pio benigne susceptus est. Nocte autem illa idem ei contigerat quod solebat, & afflictus vehementer fuerat. Tum vir beatus precibus incubuit, [& sanat:] & Deum obsecravit, ut hominem ab illa miseria liberaret. Eadem igitur nocte, absolutis psalmorum precibus, unus ex discipulis ejus, nomine Julianus, in somnis vidit virum beatum stantem ad maris littus; Mennamque ad ipsum accedentem, & in ulnis gestantem suis monstrum quoddam triceps, immane vociferans: quod cum vir sanctus apprehendisset, projecit illud in mare. Postridie igitur, cum, post sacrificium accubuissent, ut pranderent. Christi servus Theodorus ad Mennam dixit: Confide, fili, & Deum lauda: Dei enim bonitate confisus spero calamitatem tuam abs te discessisse, nec ea te amplius afflictum iri. Et cum hæc dixisset, somnii sui discipulus recordatus, [mulieri impetrat ut ante virum moriatur.] illud explicavit. Cum igitur vir sanctus Mennæ, & fidelissimæ ejus uxori, & omnibus ipsius domesticis benedixisset, discessit: Mennas autem numquam amplius ab eo morbo vexatus est. Jam uxor ejus, femina gravissima Christique amantissima Theodora, oravit sanctum virum, ut sciret, utrum ipsa, an maritus ejus ex hac vita prior esset discessurus. Vix igitur tandem exoratus, Deum precatus est, ut id sibi patefaceret: responditque, maritum ejus prius e vita discessurum. At illa multis cum lacrymis eum quotidie rogabat, ut Deum precaretur, quo se ex hac vita celerius evocaret. Ejus flagitationibus victus beatus vir, Deum obsecravit, ut id ei, quod optabat, concederet. Et divinitus monitus, dixit illi: Dedit tibi Deus, quod flagitasti: res igitur tuas constitue, nam paucis post diebus morieris. Hoc responso mulier læta discessit, & rebus suis constitutis, quadragesimo post die mortua est.

[80] Eutychius, beati Theodori ostiarius, cum in via dormiret, [dæmonem manui insidentem pellit:] sic a dæmone vulneratus est, ut manus ipsius cum toto brachio obstupuerit: quamobrem eam tumidam & obligatam, atque collo suspensam gestabat. Hic de more venit ad S. Theodorum, ut benedictionem acciperet: & interrogatus ab eo, cur ei doleret manus; Dormiebam, inquit, Domine, quodam in loco, & cum somno solutus essem, mihi manus obstupuit, tumoremque contraxit. Cum igitur beatus vir manum ejus nudatam, precibus adhibitis, contrectaret: dæmonium cœpit per ipsius manum decurrere. Tunc vir sanctus humerum signavit, ne sursum curreret & interimeret eum. Cœpit igitur manus ejus a dæmone huc illuc volvi ac distorqueri, adeo ut eam non posset ostiarius regere & sustinere: verum sancto viro tangente, & spiritum immundum increpante, statim cessavit. Et accepto ostiarius oleo, cui vir sanctus benedixerat, manum unxit, triduoque convaluit.

[81] Servus quidam male a dæmonio vexabatur. Hunc ejus domina ad virum beatum duxit: [diabolum in corpore obsesso ligat:] & statim spiritus commotus eum lacerabat, nec volebat exire. Quem cum vir sanctus increpuisset, vetuit ei, ne e graduum termino discederet, ut eo modo torqueretur: Benedictus, inquiens, Deus, non discedet hic homo, ab ipso procreatus, e domo hac prius, quam tu ab illo exieris. Hæc cum dixisset vir sanctus, in cellulam ingressus est suam, & præfinitum a regula Psalmorum numerum pronuntiavit. Verum cum cum multis jam horis servus ille vexatus maneret illic, & spiritus ibi religatus cruciaretur, miserabili voce clamare cœpit ad hunc modum: Exeo serve Dei: neque enim supplicium hoc ferre possum. Veni, solve me, & egrediar: noli me diutius torquere. Egressus autem vir sanctus e cellula sua, dixit ei: Nolo, immunde, ut nunc exeas. Dæmon vero clamabat: Heu me miserum, oro te, ut me solvas: satis supplicii pertuli. Quando permittis, ut egrediar? Volo, inquit vir sanctus, ut media noctis hora discedas. Nunc vero solutus es a præscripto termino: quamobrem huic homini per te jam liceat mentis esse compoti. [& præscribit discessa:] Projecit igitur eum ad pedes ejus: media vero nocte, cum vir sanctus ad preces nocturnas exolvendas surrexisset, resiliens homo, qui vexabatur, cœpit pati; & dæmonium, quod in illo erat, clamabat; Venit hora. Exi, ferrivore, permitte mihi, ut recedam. Egressus igitur una post hora Dei servus, increpuit ipsum in nomine Domini Jesu Christi, atque imperavit ut discederet. Et statim, projecto ad pedes ejus homine, quem vexarat, exivit, & servus ille relictus est sanus: quem domina ejus cum suscepisset, magno cum gaudio domū suam se contulit, laudans Deum.

[82] Mulier quædam serva, quæ dæmonium occultum habebat, beatum adiit Theodorum, [3 energumenos liberat,] ut ab eo benedictionem acciperet. Qui cum acerbe adversus eam, ut adversus dæmone vexatam, aspiciens, Deum pro illa rogasset, dæmon commotus statim exiit, & mulier effecta est sana, Quodam die tres ad eum accesserunt, qui in ejus cellula gravissime vexabantur, cum a Patriarcha Cyriaco eadem hora accersitus est. Quamobrem beatus vir ire festinans, duobus præcepit, ut liberi essent, & statim humi ad ejus pedes, ut mortui, prostrati sunt. Tertium permisit pati: dæmon enim in illo existens, durus erat, & facile expelli non poterat. Quare vir sanctus fremens: Quoniam, inquit, [quartum sistit immobilem;] sanctissimus Patriarcha noster accersivit me, & in præsentia non possum id agere, quod ad te pertinet, sta hoc in loco, & torquere; neque hinc discede, donec rediero. Et hoc dicto, ad sanctissimum Patriarcham se contulit.

[83] Sergius autem, pius sanctissimæ ecclesiæ magnæ Diaconus & sanctissimi Patriarchæ familiaris, sororem habebat, quæ cum triennium cum marito vixisset, [interim conjugio sterili prole impetrat,] numquam concipere poterat. Utrumque conjugem Sergius in vestibulo collocavit; & cum sanctus Christi servus Theodorus a Patriarcha discederet, Joannem Hypodiaconum ejus comitem rogavit, ut illac sanctum virum perduceret. Quod cum esset factum, Sergius Diaconus eos ad virū sanctum adduxit, & simul cum illis ad viri pedes procidit, supplicans, ut eis liberos concederet. Quibus Sanctus: Non ad me, inquit, filii, sed ad Deum accedite. Verum, cum illi non desisterent obsecrare, utriusque zonas accepit, atque inter illas utrimque collocatas, genibus flexis, Deum precatus est: post autem zonas illis restituit, ut se cingerent. Et Dei gratia factum est, ut post novem menses mulier filium pepererit. Cum autem discessisset, [& postea dæmonem pellit:] Joannem præmisit, ut videret an vexatus ille extra præscriptos terminos esset egressus. Invenit igitur eum in loco præfinito, & a terra suspensum. Sic autem clamabat dæmon: Opportune adversum me, serve Dei, venisti, majorem contra me gratiam assecutus: ferre te amplius non possum, quoniam exuris me. Exeo, per Altissimum, tantum parce mihi. At Dei servus, pectus ejus percutiens: Sæpe, inquit, mihi promisisti, & mentitus es: non parcam tibi. Tunc dæmon jurejurando promisit, se nocte illa, cum in sanctissima magna ecclesia precandi signum daretur, discessurum. Cum igitur illi supplicium esset remissum, ad horam præfinitam discessit.

[84] Et post aliquot dies, Theodori, Diaconi sanctissimæ Dei genitricis, serva quædam, [curat obsessam,] nomine Theodora, repente a spiritu muto capta est. Cum autem dominus ejus per Joannem Dei servo rem indicasset, jussit ut eam ad se adducerent. Quæ cum vexaretur atque concideret, sublatam conservi ejus ad viri sancti pedes gestarunt: & sex dierum spatio liberata est, atque discessit incolumis. Alia puella annorum octo, Deo dicata in magnæ ecclesiæ monasterio, triennio muta permansit. Magistra igitur ipsius duxit illam ad servum Dei, [mutam,] acerbe clamans, & cum lacrymis supplicans ut ei sanitatem impetraret. Cum igitur pro illa Deum obsecrasset, præcepit, ut quotidie mane & vespere ad se veniret. Quod illa cum faceret, & ipse pro ea precaretur, quo die curanda erat, jussit, ut os aperiret: & apprehensa lingua ejus, signo Crucis obsignavit, & ter insufflavit, præcipiens ei, ut deglutiret. Deique gratia statim locuta est, magna inquiens voce: Deglutivi, Domine. Quare turba, quæ adstabat, & rem videbat, diu clamavit, Domine miserere. Atque ita puella cum ejus magistra dimissa est incolumis.

[85] Alia porro mulier, quæ decem annos sanguinis fluxu laboraverat, [laborantem profluvio sanguinis,] magno cum desiderio accessit, ut ab ipso benedictionem acciperet: allatoque unguenti alabastro, cum multam turbam vidisset circa ipsum, clam accessit, ut unguento pedes ejus inungeret. Quo animadverso, Dei servus pedes ad se contraxit, & clamans, dixit ad eam: Desine mulier: quid facere conaris? Molesta mihi res est, quam moliris. Territa mulier unguentum illi tradidit, rogans ut pro se Deum precaretur. Tunc vir sanctus ita precatus est: Dominus Jesus Christus, qui rerum occultarum cognitor est, precibus S. Georgii Martyris exoratus, secundum fidem tuam id tibi, quod petis, elargiatur. Statimque gratia Dei, sanguinis ejus fluxus stetit: quo miraculo animadverso mulier, Deum laudans, cœpit rem omnibus indicare. Contigit, ut unus ex filiis Mauritij Imperatoris lepræ morbo laboraret: [leprosum filium Imperatoris.] cui cum medici nullam possent opem afferre, Imperator virum sanctum accersendum curavit. Qui in palatium ubi puer jacebat ingressus, & pro illo preces ad Deum fundens, aquam benedixit: cumque illum aspersisset, reliquum aquæ dedit, ut rursum conspergeretur: & sancti viri precibus puer sanus effectus est. Imperatoris autem & Augustæ precibus adductus, inter ipsos consistens, Deum pro illis obsecravit: & cum benedixisset eis, discessit in patriam, ad monasteriumque pervenit.

[86] Quidam paterfamilias ex oppido Alectoria, ferum bovem habuit, [Bovem ferum mansuetum reddit:] qui jugum detrectabat. Duxit igitur illum ad monasterium, & rogavit beatum virum, ut signo Crucis bovem obsignaret, quo feritatem deponeret. Et cum vir sanctus ad eum venisset, bos huc illuc caput movens anhelabat: cujus ille cornua comprehendens, precatus est Deum, ut bos feritate deposita mansuesceret: & signans eum, dixit: Præcipio tibi in Christi nomine, ut ab ira desistas tua, & subeas jugum in mansuetudine, quam tibi Deus tribuit, & domino tuo pareas. Cum hæc dixisset vir sanctus, bos statim iram feritatemque deposuit: & cum inde esset abductus, collum jugo facile subjecit Mulier item quædam mulam habebat, quæ nec frænum nec sellam admittebat, [item mulam & alia animalia.] sed se pedibus sublatis erigens, mansuefieri nullo modo poterat. Hanc mulier duxit ad monasterium: cui vir sanctus, signo Crucis adhibito, dixit: Benedictus Deus, ne posthac amplius fera perversaque sis: sed fræno suscepto, heram tuam insidentem admitte cum omni mansuetudine: ad hoc enim ministerium te Deus creavit. Et statim illi mulier insedit: neque enim parere amplius recusavit. Idem & in equis, & in aliis animalibus effectum est.

CAPUT XI.
Reliquiæ S. Georgij acceptæ. Itinera ad vicinas urbes: varia miracula.

[87] Cupiebat vir beatus aliquid ex gloriosi Martyris Georgii reliquiis habere, & rogabat eum, [Cupiens reliquias S. Georgii evocatur Germiam:] ut se voti compotem faceret. Pius autem Æmilianus, Germiorum Episcopus, sancti capitis ejus particulam, manusque digitum, & dentem unum, aliamque particulam ejus corporis habebat. Huic Martyr apparuit, jussitque, ut eas servo suo Theodoro in templum, quod sibi exædificarat, transferendas traderet. Misit igitur Episcopus nuntium ad beatum virum, qui eum nomine suo hortaretur, ut se ad precandum in templum sancti Archangeli conferret: cupere enim se illum salutare, optatasque illi sancti Martyris reliquias dare. Hac lætus pollicitatione ex monasterio exiit, & in Germiorum civitatem ingressus, in Archangeli templo precabatur. Amanter suscepit eum sanctus Episcopus Æmilianus, & in monasteriū sanctæ Dei genitricis, quod vocatur Aligetes, perduxit.

[88] Eo tempore magna erat in a Pesinuntium metropoli siccitas, & fruges ac fructus omnes exaruerant. Quamobrem cum incolæ intellexissent, [iturus Pessinuntem,] Christi servum Theodorum apud Æmilianum Episcopum divertisse, celeriter ad eum omnes cum Clericis in sanctæ Dei genitricis templum convenerunt: permittenteque Episcopo Æmiliano, in civitatem suam eum adduxerunt, ut facta supplicatione, per ejus preces e cælo pluviam impetrarent. Procul ab hac civitate sex passuum millibus erat hortus, quem magna locustarum occuparat multitudo, & totum prope devastarat. Hujus horti dominus cum B. Theodorum adesse intellexisset, processit illi obviam, & ad pedes ejus prostratus, calamitatem in hortum suum a locustis illatam indicavit. Cui vir sanctus: Abi, inquit, fili, & affer aquam in vase. Cucurrit ille, [hortum a locustis liberat:] & e propinquo flumine aquam attulit. Quam Dei servus, cum benedixisset, dedit ei, dicens: Hac aqua quatuor horti tui angulos consperge, & dabit tibi Dominus id quod exoptas. Ad hortum reversus homo, studiose fecit quæ vir sanctus prȩceperat: cumque ad locum, quem primum adsperserat, revertisset, ne unam quidem locustam reperit. Paulo post item invisens, omnes plane locustas deletas invenit: quamobrem cum manus suas oleribus implesset, currens ad B. Theodorum miraculi effectorem contendit. Tunc autem obviam illi trium millium passuum a civitate processerat supplicatio. Cum illa igitur ingredientem sanctum virum olitor assecutus, procidit ad pedes ejus, eique olera, quæ in manibus ferebat, obtulit, nuntians miraculum, quod factum fuerat.

[89] [pluviam impetrat:] Beatissimus vero Georgius Metropolita, cum lætitia S. Theodorum suscepit, qui in diem sequentem supplicationem indicendam mandavit. Postridie igitur mane, cum universa civitas in Catholica ecclesia sanctæ Sophiæ esset congregata, B. Theodorus & Metropolita Georgius cum universo populo supplicantes, ad venerabile sanctorum Angelorum templum extra muros convenerunt: atque inde ad sanctam Sophiam reversi sunt. Ubi cum sanctus Christi servus Metropolitæ rogatu sacrificasset, omnesque sacra mysteria percepissent nubibus contractum est cælum, & tanta pluviæ copia in totam illam regionem descendit, ut aquarum fontes & flumina in tertium usque diem exundarint. Omnes igitur lætitia pleni, Deum collaudabant, qui servi sui precibus motus, misericordiam suam ostendisset. Metropolita autem & populo comitante, S. Theodorus illinc discessit: [accipit reliquias S. Georgii.] & cum ad Episcopum Æmilianum venisset, ab eoque optatissimas sancti Martyris Georgii reliquias accepisset, ad sanctum monasterium suum cum gaudio reversus est.

[90] Illis diebus b Cadosiæ Episcopus ad eum in lectica vectus est, [morbum articularem Episcopi Cadosiæ curat:] qui manus dolore, & articulorum omnium solutione laborabat, nec manibus suis ori poterat cibum admovere. Hic in Archangeli templo ad B. Theodori pedes prostratus, magna voce, Miserere, inquit, mei, serve Die altissimi: & me quoque tuorum fac miraculorum participem: scio enim Deum tibi quæcumque poposceris, largiturum. Cum autem Christi servus illum esse Episcopum intellexisset, ægre tulit eam adorationem, & eum fecit excitari; precationique incumbens, orabat Deum, ut morbum ejus expelleret. Absoluta autem precatione, jussit, ut in dextera parte templi S. Georgii Martyris collocaretur, ad sancti Martyris Platonis oratorium, ubi & cellula ejus sita est: sic autem Episcopum est allocutus: Bono sis animo, magne Domine: Dei enim benignitate confisus, te brevi a morbo liberatum iri spero. Et cum oleum benedixisset, dedit ei, ut eo se ungeret. Duarum igitur hebdomadarum spatio convaluit Episcopus, monasterioque discessit, ambulans, & saliens, & laudans Deum.

[91] Clericus quidam, nomine Salomon, ab immundo spiritu vexatus, ad sanctissimum virum accessit cum uxore sua, [tres a spiritu immundo liberat:] quæ ipsa quoque pariter vexabatur. Hi quotidie benedictionem ejus accipientes, a spiritibus immundis brevi temporis spatio liberati sunt: ut ex depicta tabella, quam in vestibulo templi Archangeli, ubi dormiebant, testem miraculi reliquerunt, intelligi potest. Quidam e Salmania vico graviter ab immundo spiritu vexatus, ad monasterium se contulit: quem vir sanctus, propter dæmonis importunitatem, in angustam cellulam conjici mandavit: & illuc se quotidie ad precandum conferebat: quamobrem duarum hebdomadum spatio liberatus, discessit.

[92] Accidit ut eodem tempore regio illa universa fame laboraret. Monachi igitur & pauperes ægroti, consumptis omnibus cibariis, magnis in angustiis versabantur. Erat autem Quadragesimæ tempus: quo quidem tempore beatus vir in Dei genitricis monasterio quietem & silentium observabat. [deficiente annona copiose advehendam spondet.] Biduo igitur ante Ramos palmarum, Dionysius horrei custos ad eum venit, eique se ne pro monasteriis quidem, ne dum pro multitudine alenda, cibos habere nuntiavit: Palmarum enim die e cellula sua solitus erat exire, & biduo illo ingens multitudo conveniebat. Abi, inquit B. Theodorus, in horreum, & farinæ reliquias ex arcis in vasculum collige, & affer ad me: quod cum ab illo factum esset, vir sanctus Deum precatus est, ut victui necessaria monasteriis suis suppeditaret. Absolutaque precatione; Accipe, inquit, Frater, farinæ vasculum, & illud super altare sanctissimæ Dei genitricis impone: & Deus nobis cibaria subministrabit. Fecit ille quod vir sanctus præceperat: postridie vero quidam viri pii ex longinquis regionibus triginta naves Cyprias farina onustas advexerunt. His & aliis innumerabilibus rebus admirandis, quibus, tamquam floribus & margaritis, quotidie Sanctus coronabatur, magnæ ab omnibus gratiæ agebantur Deo; multique, relicto mundo, jugum monasticum, non solum in ejus monasteriis, sed etjam aliis in locis suscipiebant. [Matt. 5, 16] Itaque verba illa Euangelica implebantur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.

[93] Quoniam igitur & hic vir, quemadmodum & Apostolus Paulus, [Morbis obnoxius etjam ipse] corporis afflictionibus erat obnoxius, non alienum erit, ut ad utilitatem nostram eas persequamur; ne, quoties in eiusmodi morbos & calamitates incidimus, animis concidamus: præsertim cum Deus nobis ea ratione præmium paret: & idcirco viris justis, orantibus ut a miseriis liberentur, nonnumquam adversetur, & dicat: Sufficit vobis gratia mea: nam virtus mea in infirmitate perficitur. [2 Cor. 12] Ut igitur in hoc sancto Christi imitatore, Dei virtus per infirmitatem perficeretur, corpus ejus vulnere affectum erat: quod si quando per se cicatricem obduxerat, indumenti asperitate rursum exulcerabatur. Hoc ille vulnere ad obitum usque laboravit, sibique illud a Deo datum fuisse dicebat, ut ei assidue gratias ageret. Oculorum item morbo singulis annis æstatis tempore per sesquimensem laborabat, & majorem in modum gratias agebat Deo. Impediebatur tamen, quo minus turbas posset suscipere. Quamobrem divinitus incitatus, ad templum Dominæ nostræ Dei genitricis, quod est c Sozopoli, constituit proficisci: divinum enim munus, quod illic est, iam pridem videre concupierat.

[94] Cum igitur ad pontem, qui Tantaëndia dicitur, pervenisset, Phentinus quidam caupo obviam illi misit, qui eum rogarent, [distortam faciem,] ut in hospitium suum ingredi vellet, sibique benedictionem suam relinquere: jacebat enim semimortuus multo jam tempore, & facies ejus post tergum erat distorta. Ad eum igitur S. Theodorus ingressus, causam quæsivit, quamobrem id ei contigisset. Cui ille respondens: Cum essem, inquit, extra diversorium, venit canis quidam niger, & coram me hiavit: quamobrem ego quoque invitus idem feci. Cumque ipse statim evanuisset, ego in febrem incidi, faciemque distorsi. Verum si tu, serve Dei, aliquid potes, adjuua me: nam cum & greges armentaque mea interirent, posteaquam tu pro me preces fudisti, ne unum quidem animal periit. Hæc ille cum dixisset, pro ipso precatus Deum beatus vir, ter in ejus faciem insufflavit: & aquam benedicens, dedit ei: Accipe, inquiens, & hac te aqua consperge: quod enim vidisti, dæmonium erat. Sed in Christi nomine, cum revertemur a precatione, te sanum & incolumem inveniemus.

[95] [& pedes restituit:] Egressus igitur e diversorio, itinere suo progrediebatur: cumque ad d Amorium civitatem appropinquasset, salutaris ejus adventus omnibus innotuit: & cives universi supplicantes obviam illi extra muros processerunt. Et oblatus est illi puer a patre, pedibus adeo distortis, ut nullo modo posset incedere: qui, sancto viro Deum obsecrante, curatus est. Et ecce vir quidam illustris ex eadem civitate, nomine Joannes, filium suum duodeviginti annos natum, qui triennio paralyticus jacuerat, ad virum sanctum gestandum curavit, & multis cum lacrymis rogavit eum; Miserere, inquiens, istius infelicis & calamitosi, serve Dei, & Deum pro illo deprecare, ut a morbo eum curet, & incolumem mihi largiatur: aut certe celerem illi ex hac vita exitum tribuat, ne videam ipsum tam misere a morbo consumi. Quomodo, inquit S. Theodorus, in morbum hunc incidit? Cui ille respondit: Cum ad venandum profecti essemus, in leporem hic miser incurrit: quem cum jaculo transfixisset, in paralysim incidit, [Paralyticum unum Amorii,] eaque triennio jam laborat. His auditis, Christi servus jussit eum Anastasii viri pii domum portari, & in oratorio sanctissimæ Dei genitricis, ubi erat ipse mansurus, constitui: mox in urbem ingressus, totam supplicando lustravit. Cum autem ad catholicam & primam civitatis ecclesiam esset perventum, obviam illi factus est Episcopus: longius enim cum populo obviam procedere propter valetudinem non potuerat. Quamobrem & ipsius Episcopi rogatu, sacrificium obtulit S. Theodorus, & populo benedixit: discedensque, ad Anastasij domum extra muros se contulit: & in oratorium Dei genitricis ingressus, adolescentem illum paralyticum jacentem invenit. Cumque benedixisset oleum, faciem ejus, & manus, & pedes, & reliqua omnia corporis ejus membra dissoluta inunxit, & sic eum allocutus est: Tibi dico, adolescens, in nomine Domini nostri Iesu Christi surge, & sta sanus, ne propter te pater tuus doleat. Cumque ille caput sustulisset, [alterum Sozopoli,] manum ei vir sanctissimus porrexit, & excitavit: precibusque super ipsum adhibitis, sanum patri reddidit.

[96] Cum in Dei genitricis templum esset ingressus, ecce quidam alius, paralysi laborans propter dæmonem, qui ipsum occulte multis jam annis vexabat, eadem hora surrexit, cœpitque ab immundo spiritu vexari, & Dei genitricis servo, cui ab ea miraculum hoc servatum fuerat, occurrens atque vociferans: O vis! inquit. Cur venisti huc, ferrivore, cum Georgio Cappadoce, [ubi & ipse a D. V. sanatur,] ut me torqueres atque configeres? Tot annis latui, & per te tunc indicor. Tunc omnes spectatores obstupuerunt. Beatus autem vir spiritum immundum increpans, signo Crucis & precibus adhibitis, paralyticum curavit. Et in sanctissimæ Deigenitricis Mariæ venerabile templum ingressus, ubi divino munere oleum manat, manibus in Crucis speciem extensis precans, oculos in admirabili imagine defigebat; cum oleum divino nutu effervescens, in oculos ejus insiliit, eosque conspersit. Quamobrem omnes, qui divinum illud testimonium aspiciebant, dixerunt: Vere magnus est hic Dei servus. [atque ad sua revertitur.] Cum autem de ejus adventu beatissimus Episcopus Zoilus intellexisset, statim honorifice duxit eum in Episcopium suum, amiceque tractavit. Postea vero quam diebus quadraginta precibus incubuit, relicta Sozopoli, ad urbem Amorium appropinquabat: ubi saliens obviam illi processit puer, qui distortis jam pedibus existens, ab eo benedictionem acceperat, & Dei gloriam, quæ in se extiterat, nuntiavit. Die vero ad vesperam inclinante, urbem ingressus, apud virum illustrem Ioannem, cujus filium paralyticum precibus curaverat, divertit. Et postridie mane discedens, in Germiorum civitatem ad Episcopum Æmilianum pervenit: a quo dimissus, ad monasterium suum proficiscebatur. Cumque ad prædictum pontem venisset, audito Phentinus ejus adventu, processit illi obviam sanus & laudans Deum, qui se servi sui precibus a tali periculo liberasset: animique grati munus obtulit, equum ex armento suo.

ANNOTATA.

a Pessinus metropolis Galatiæ secundæ prope Sangarium fluvium.

b Cadosiæ seu Cadorum urbs Episcopalis in Phrygia Pacatiana, sub metropoli Laodicea, in altera Notitia Græca Calosiæ scribitur, forsan errore typographico.

c Sunt plures urbes Sozopoles dictæ, ex his Episcopales fuerunt in Thracia & Pisidia: sed situs hujus, templo & miraculis Deiparæ Virginis claræ, ex vicinitate Amorii & Germiæ cognoscitur.

d Amorium, urbs Phrygiæ Episcopalis, Galatiæ vicina, de qua egimus 6 Martii ad Acta Sanctorum XLII Martyrum, ibi captorum & in Syria occisorum.

CAPUT XII.
Varii ægri sanati. Dæmones coërciti

[97] Cum igitur vir pius & sanctus ad monasterium pervenisset, [sanat paralyticam,] duæ claræ mulieres e metropoli Epheso, cum lecticis & magna supellectili, ad eum se contulerunt. Erat uni ex illis filius annorum viginti, Andreas nomine, mutus: alteri autem filiola annorum octo paralytica. Hæ feminæ, cum filiis & domesticis suis, ad sancti viri pedes procidentes, magna voce multisque lacrymis supplicabant, ut filiis suis sanitatem largiretur. Quibus Christi servus Theodorus præcepit, ut surgerent: & cum precatus esset Deum, jussit, ut dies aliquot ibi manerent. Quadam autem die a psalmis canendis circiter horam nonam de more egtessus, ut populo benediceret eumque dimitteret, puellulam jacentem invenit: & accedens, signavit eam, & Deum obsecravit: ab eaque recedens, ad altaris introitum ascendit, & populo benedixit, & puellæ paralyticæ præcepit, ut ad se veniret. Quæ repente, solutis diaboli vinculis, surrexit & ad eum venit. Turbæ vero adstantes, [mutum,] cum matre puellæ, pro tali miraculo cum lacrymis gratias agebant Deo. Atque ita mater accedens, filiolam suam e manu ejus sanam accepit. Quin etiam adolescentem mutum beatus Theodorus cum signasset, dixit matri ejus, ut cum aliis discederet: fore enim, ut in ipso itinere loqueretur. Suscepta igitur viri sancti benedictione, in civitatem suam omnes redierunt. Et paulo post quidam ab illa veniens civitate, adolescentem locutum esse nuntiavit. Oppidi Sandi Presbyter, nomine Florentius, habebat fratris filium, [cancrosum,] cui cancer os exedebat. Eo igitur super jumentum suum imposito, magno studio ad monasterium contendit: & ad beati viri pedes procidens ac lacrymans, supplicabat, ut pueri morbum, cui nulla medicorum remedia proderant, curaret. At ille, fusis precibus locum morbo exesum contrectans, ter in os ejus insufflavit, & aquam, cui benedixerat, dedit, ut ex ea acciperet, & statim cœpit morbus esse levior. Et cum egressi essent e monasterio, priusquam domum pervenirent, prorsus evanuit.

[98] Cum totius populi supplicatio, post Domini nostri Iesu Christi resurrectionem die sabbati, [in aquam ferventem lapsum,] ut quotannis fieri solet, ad monasterium convenisset, erat in loco demisso lebes ebulliens juxta viam. Peracto autem sacrificio, cum universus populus ad epulas properans, e monasterio egredi festinaret, puer e templo sancti Martyris Georgii exiens, diabolo impellente, in lebetem ferventem incidit. Accurrentes autem parentes, pedibus eum inde extractum, in templum sancti Martyris, ubi vir sanctus populo benedicebat, intulerunt, & semimortuum ad ejus pedes cum lacrymis deposuerunt. Tum Dei servus puerum juxta sanctum altare collocavit, & inclinato capite, pro ipso precatus est Deum: & cum illum oleo semper ardentis lucernæ inunxisset, Dei gratia excitavit, [& manum eadem adustam.] & sine ullo detrimento parentibus incolumem reddidit. Forte cum supplicatione monasterii S. Theodori ex Briania Præfectus Anicetus venerat. Hic cum id, quod puero contigerat, audivisset, eumque sanum & nulla in parte combustum aspiceret, lebetis aquam esse frigidam existimavit. Itaque cum eadem hora supplicando illac iter faceret, manum in lebetem injecit, ut cognosceret, utrum aqua calida esset an frigida: & statim manus ejus exarsit. Cum igitur beatus vir, peracta supplicatione, populo benediceret, eumque dimitteret, accessit ad illum Anicetus, & manum ostendit; obsecrans, ut eam signo Crucis obsignaret. Cui subridens S. Theodorus; Crede, inquit, Frater: & manum, quam in lebetem ultro conjecisti, Dominus curabit. Signo autem Crucis adhibito, Anicetus dolore levatus est, & sanus discessit, laudans Deum ob ea quæ audierat & viderat.

[99] In oppido Sandi quidam paterfamilias, nomine Eutolmius, [dæmones ex suo latibulo progressos,] aream suam cupiebat ampliorem efficere: angustior enim erat, quam ut frugum posset copiam capere. Porro collis quidam adjacebat, in quo multa inerant dæmonia. Cum igitur undique aream amplificans foderet, etiam collis ipsius lapidem amovit: unde immundi spiritus exeuntes, greges & armenta, atque etiam homines invadebant & excruciabant. Ex iis autem clamabant nonnulli, se ideo vexari, quoniam collis ille fuisset effossus. Incolæ igitur, calamitate sua perspecta, & existimantes id propterea contigisse, quod Eutolmius inde pecuniam sustulisset; ex eoque fore, ut loci Præfectus Euphrantas adversum se, tanquam ejus criminis reos, veniret; contra Eutolmium impetum fecerunt, comminantes ei, se illum, uti totius perturbationis auctorem, cum universa ejus familia combusturos. Quo tamen tumultu per viros senes & graves sedato, [eodem redire compellit:] ad sanctum Christi servum nuntios miserunt, qui supplicarent, ut ad oppidum proficisceretur, & tot molestiis & calamitatibus incolas liberaret. Profectus est cum illis beatus vir, & cum ad locum effossum pervenisset; dixit eis: Confidite filii: neque enim hoc in loco id, quod suspicamini, factum est: quod ut facilius intelligatis, altius effodite. Paruerunt illi, & nihil prorsus invenerunt. Postridie vero supplicationem indixit: & cum locum universum, illis etiam qui vexabantur comitantibus, lustrasset, ad collem effossum pervenit: ubi cum preces, inclinato capite, fudisset; omnes spiritus immundi, qui inanimantia & diversa loca introierant, illuc redierunt. Obsecrans autem Deum & pro hominibus illis qui vexabantur, spiritus immundos increpuit; & Domini Iesu Christi invocatione depulsos, adjuvante Spiritu sancto, ibi eos inclusit. Et cum lapidem emotum reposuisset, fossamque complesset, almæ Crucis signum imposuit, totamque noctem psallens & laudans Deum illic transegit.

[100] [idem Permetaniæ facit,] Postridie autem, peracto Sacrificio, cum ad inonasterium redire vellet, accesserunt ad eum principes oppidi Permetaniæ, & ad pedes ejus prostrati, cum lacrymis rogarunt, ut etiam in oppidum suum ingrederetur: quoniam illic quoque, cum ex quodam loco tabula esset sublata, multi dæmones egressi, sex viros & septem feminas invasissent. Discedens igitur Christi servus Theodorus, cum illis profectus est. Verum cum ad Æantium oppidum appropinquaret, dæmonum, ad quos eiiciendos proficiscebatur, opera factum est, ut jumentum quo vehebatur concideret, & ipse e tergore ipsius delaberetur, & duo acuta ligna in ventrem ejus defixa sint, triplicique vestimento conciso, carni sic inhæserint, ut sanguinis multum effluxerit. Panno igitur lineo in plagam injecto, jumentum rursus conscendit, & ad comites subridens: Vere, inquit, filii, Dei nos auxilium protegit adversus dæmones, qui nos injuria conantur afficere. Cum autem in oppidum pervenissent, putabant comites ejus, eum propter grave vulnus, quod acceperat, ægrotaturum. At ille Spiritus sancti gratia confirmatus, tamquam ferrea statua, noctem illam Deum laudando insomnis transegit. Postridie igitur oppidum supplicando lustravit, jussitque tabulam in locum suum reponi: & illuc ipse quoque cum supplicatione accessit: invocatoque sanctæ atque coëssentialis Trinitatis nomine, spiritus, a quibus homines vexabantur, ejecit; & omnes, qui inde abierant coegit: atque ita religavit in eo loco, ut nemini amplius injuriam facerent. Habebat enim & magnum Christi Martyrem Georgium sibi opitulantem, cujus auxilio jam inde ab ipsa pueritia fultus fuerat. Cum igitur sanctæ Crucis signo locum obsignasset, inde cum comitibus discessit, & ad monasterium reversus est. Misit etiam Epistolam ad Euphrantem principem, cohibuitque impetum ejus, docens, non inveniendæ pecuniæ gratia, sed astutia Satanæ locum illum fuisse effossum: domumque dimisit eos, qui se ex oppido Sandi fuerant comitati.

[101] Alias item cum in ejusdem oppidi Sandi regione vites a locustis devastarentur, & in oppidi Permetaniæ regione vites item a vermibus exederentur, vir sanctus eas præsentia sua precibusque delevit; ad gloriam Christi Dei nostri, eam ipsi gratiam elargientis. [& prope Eueraam,] In Eueraënsium oppido cum agricola quidam, nomine Timotheus, collem quemdam, seu pecuniæ reperiendæ gratia seu aliam ob causam, suffoderet; magna spirituum immundorum multitudo sic incolas invasit, ut complures ex illis tum viros, tum feminas, tum pueros vexarent. Quamobrem Euphrantas, qui tunc Ancyranorum metropoli Præfectus erat, agricolam illum comprehendi jussit, & quosdam etiam ex illis qui vexabantur, virgisque cædi. Verum ii magno clamore precabantur, ne se pluribus verberibus afficerent: dimissi vero majores tumultus excitabant. Congregati enim, primum Timothei, qui mali auctor extiterat, villam succenderunt: deinde conquirebant eum, ut occiderent; & aliorum item villas exurebant: quidquid autem in suis inveniebant, devorabant ac dissipabant, & suppellectilem confringebant: quod si quis eos vellet cohibere, male ab illis mulctabatur. [ubi similiter homines & animalia vexabantur,] Neque vero homines solum ab ipsis dæmonibus vexabantur, sed etiam animalia rationis expertia partim interficiebantur, partim reddebantur fera & intractabilia. Quin etiam regionis fines obsidentes, iter facientibus magnum detrimentum afferebant. Cum igitur tota illa regio in his calamitatibus versaretur, pauci patres familias, qui sani permanserant, cum Clero ad monasterium confugerunt, supplicesque se ad viri sancti pedes abjicientes, obtestabantur, ut infelix oppidumsuum ex tot miseriis eriperet. Horum precibus exoratus vir sanctus, cum ipsis profectus est: obviam autem illi prodierunt omnes oppidani, tum animo valentes, tum a dæmonibus vexati, a quibus beatus vir contumeliis afficiebatur. Cum autē in sancti Archangeli ecclesiam esset ingressus, totamnoctem hymnis precibusque transegit, Deum clementem obsecrans, ut ab hominibus & jumentis totiusque regionis finibus dæmonum multitudinem, in locum unde exierant, compelleret. Mane vero populus universus ad eum concurrit: & eorum, qui vexabantur, spiritus clamabant, sibi ab eo vim afferri, ut qui contra ipsos venisset, & Deum precaretur. At vir divinus eos increpans, & divina confisus gratia, tamquam pueros castigans, & in servitutem redigens; imperabat eis, ut in locum, [misso pro se discipulo] unde exierant, reverterentur, ibique sine cujusquam injuria permanerent. Et quoniam illuc ipse tum propter infirmam valetudinem, tum propter nimiam vigiliam proficisci non poterat; uni ex Fratribus Presbytero, nomine Iuliano, qui cum ipso erat, mandavit, ut nomine suo iret, & ad collem illum Clerum duceret supplicantem, Euangeliumque super homines vexatos legeret. Cumque Iulianus, sibi ut ignosceret, precaretur: nihil enim profuturum aiebat, nisi ipse accederet: indignatus vir sanctus, eumque, ut contumacem & incredulum reprehendens; Celeriter, inquit, supplicationem educito, & esto obediens ac fidelis, & non incredulus. Deus enim illis omnino misericordiam suam & sanitatem, etiam me absente, largietur. Cum igitur omnes ad collem cum supplicatione profecti essent, & Euangelium recitarent, ipse mansit in ecclesia, Deum obsecrans pro omnium curatione: quamobrem spiritus, qui circa collem erant, vociferabantur se precationibus viri sancti convinci & superari: item illi, [semet] qui vel homines vel jumenta vexabant vel loca finitima obsidebant; illuc, tamquam ab Angelicis virtutibus, coacti atque compulsi sunt. Et dum Euangelium pronuntiaretur, omnes cum ululatu, projectis hominibus, in tumulum illum reversi sunt, Salvatoris nostri Dei virtute per servi sui preces ita rem moderante. Obstrusa igitur tumuli fossa, omnes cum supplicatione ad ecclesiam redierunt: peractoque sacrificio, cum vir sanctus in eo loco, precibus fusis, Crucem collocasset, ab incolis ad monasteriū reductus est; Deique gratia factum est, ut illi dæmones, neque in homines, neque in animalia rationis expertia, quidquam amplius egerint.

[102] [iterumque,] Rursum contigit, ut, cum in eiusdem oppidi regione esset arca quædam, & vas cum tabernaculis veterum Græcorum virorum, quæ a dæmonibus observabantur; quidam ipsius loci domini arcam aperuerint, & fastigium sive operculum ejus in oppidum ad excipiendam aquam importarint. Quapropter dæmones, & homines, & animalia & loca quædam finitima rursus occuparunt. Cives igitur interim Dei servum adduxerunt, qui precibus suis & homines, & animalia & loca finitima ab immundis spiritibus liberavit, & spiritus ipsos eodem ubi erant, compulit: nec permisit, ut arcæ fastigium ipsis, ut flagitabant, redderetur; sed voluit, ut aquæ usui deserviret quemadmodum nunc item est pro monumento miraculorum ipsius. Cum Bunam, & Peton, & Hyniam, loca quædam finitima, [cantharos extinguit.] cantharorum multitudo sic opprimeret, ut omnes agrorum fruges interciperet; incolarum precibus exoratus ad ea loca se contulit, & cum pro illis Deum obsecrasset, statim omnis illa cantharorum multitudo deleta est. Atque eiusmodi quidem miracula diversis in locis ab ipso sæpe facta sunt ad gloriam Salvatoris Christi Dei nostri, qui gratiam hanc viro sancto largiebatur.

CAPUT XIII.
Variæ prædictiones aliaque miracula.

[103] Antequam Mauritius Imperator occideretur, cum in Dei Genitricis monasterio vir sanctus præfinitum psalmorum numerum legeret, [Post lucernam quarto extinctam,] in sanctuario recens exædificato, lucerna, quæ semper ardet, extincta est: quapropter uni ex Fratribus annuit, ut eam iterum accenderet. Sed cum statim rursus extincta esset; Frater rediit, & cum precibus eam iterum accendit. Repenteque ea rursus extincta, vir sanctus illum reprehendens, tamquam inepte id fecisset, accessit ipse, & manu sua illam accendit. Sed cum illic adhuc staret, similiter rursum extincta est. Tunc Fratribus omnibus congregatis, severe locutus est ad hunc modum: Signum hoc, Fratres, non simpliciter, mihi credite, nec temere contigit. Vos ergo diligenter explorate, quid egeritis, & in conspectu Dei peccatum vestrum confitemini. Licet enim vos illud celare conemini, Deus ipse patefaciet. Cum autem Fratres sibi nullius esse culpæ conscios respondissent, ad obsecrandum Deum accessit, ut sibi rem indicaret. Cumque, re divinitus patefacta, tristis esset, & cum gemitu diceret: Vere tu, Esaia, naturam hominum expendisti, cum diceres: Omnis homo fœnum, & omnis gloria hominis tamquam flos fœni: aruit fœnum, & flos ejus decidit. [Esai. 40, 6] Et cum hæc ipse loqueretur, Fratres rogabant eum, ut rem omnibus patefaceret. Quibus cum præcepisset, ut nemini rem indicarent, [prædicit Mauritii Imp. cædem,] prædixit eis, quo mortis genere Mauritius Imperator esset interiturus. Fratribusque merito id illi eventurum respondentibus, ob ea quæ improbe gessisset; sic ipse quidem, filij, inquit S. Theodorus, morietur: sed post eum multo deteriora contingent, quæ hæc ætas non expectat.

[104] Paucis igitur post diebus a interfectus est Mauritius Imperator, & imperio potitus est Phocas. Qui cum in Orientem misisset b Domitium consobrinum, ut exercitum duceret adversus Persas, qui regiones nostras vastabant & prædabantur; ipse Domitius, de hostium impetu qui Cappadociam usque pervenerant, deque Sergij Patricij Imperatoris propinqui interitu intelligens, magno in mœrore & metu versabatur, nec iter susceptum audebat perficere. Audita igitur servi Dei fama, ad eum se in monasterium contulit, seque ad ejus pedes abjiciens, supplex rogabat, ut pro se Deum precaretur, ut scire posset, quid sibi agendum esset: in dubio enim se propter hostium incursum versari. Respondens illi Dei servus: Abi, inquit, fili, in nomine Dei, & susceptum iter perfice: incolumis enim ad exercitum pervenies. Verum cum in acie stabis adversus Persas, & prælium inibis, in magno discrimine versaberis: sed commendo te Deo & sancto ejus Martyri Georgio, ut te a periculo integrum conservet. [futura alia Domitio Duci:] Cum igitur te periculum premet, memor eris huiusce precationis, & Deus te a periculo eripiet. Hæc & alia multa tempori congruentia locutus, benedixit ei, atque abire permisit. Pervenit igitur incolumis ad exercitum, ut vir sanctus prædixerat: cumque, inito cum Persis certamine, insidiis peteretur, magnoque esset in discrimine cum universo exercitu; meminit verborum sancti viri, cujus precibus Deo fuerat commendatus: & pedes in cannetum ingressus delituit, atque ita periculo sese subduxit: collectoque exercitu, in Romanorum loca se contulit, & ad Imperatorem pervenit. Quo quidem in itinere virum sanctum invisit, & magna cum fide ad pedes ejus prostratus, gratias egit Deo qui se precibus ipsius e tanto periculo eripuisset: & confessus est, omnia, quæ beatus vir prædixerat, contigisse. Solenni igitur Dominico die celebrato, & suscepta viri sancti benedictione, ad regiam urbem profectus est: & ex eo tempore magna in veneratione habuit beatum Theodorum, & sanctam ejus mansionem: & semper cum ab Oriente ad regiam urbem iterfaceret, ad sanctum virum divertebat, multaque munera ejus mansioni & S. Georgii templo & oratoriis relinquebat.

[105] [intestino morbo laboranti curationem,] Venit quidam vir ab urbe regia, nomine Phocas, qui intestino quodam morbo graviter laborabat, assidueque multum sanguinis ex ore & ventre emittebat, neque stare, neque jacere valens. Hic virum sanctum nactus in monasterio sanctissimæ Dei Genitricis, procidit ad pedes ejus, obsecrans ut pro se Deum precaretur, ut a tanta se miseria liberaret. Multa enim se medicorum remedia frustra expertum esse. Præcepit autem vir sanctus, ut in sanctissimo Dei Genitricis oratorio maneret. Et mane dixit illi: Nunc, fili, abi in pace. Ipse vero cum clamore cœpit dicere: Itane, pater, me, qui tam longinquis e locis ad te veni, dimittis incuratum? Ægroti omnes, qui ad te confugiunt, recedunt sani, & ego solus miser negligor? Non discedam profecto ex hoc loco, nisi a morbo liberer. Obtempera, inquit beatus vir, fili, & cum fide proficiscere: preces enim tuæ acceptæ sunt. Nec longe hinc abieris, cum integram morbi curationem senties: quod si totum vitæ tuæ tempus hic consumpseris, nullam propterea, mihi crede, levationem accipies. His ille auditis, multis cum lacrymis clamans; Novi, inquit, serve Dei, quod me persequeris, ut indignum qui hic maneam & curer. Ecce discedo, uti jubes. Tu saltem Deum, quem pure colis, pro me roga, ut sanus revertar domum. Abi, inquit vir sanctus, fili: spero enim, Deum brevi misericordiam tibi suam ostensurum. Cum igitur inde egressus, ad Siberis fluvii pontem appropinquasset, naturali necessitate coactus e lectica descendit; &, quemadmodum illi qui haustis medicamentis purgantur, fœtidum corporis onus cum morbo deposuit; nuntiumque misit ad servum Dei, qui curationis munus sibi divinitus datum indicaret, peteretque ut sibi per eum liceret reverti, quo Deo gratias ageret. Respondit B. Theodorus, ut Deum animo laudaret: quamobrem ad regiam urbem Deum laudans reversus est.

[106] Alius quidam c Sebastæ civitatis gubernator, oculis captus, ad virum sanctum in monasterium venit. Et cum intellexisset, eum esse in inferiori monasterio sanctissimæ Dei Genitricis, ab uno e comitibus ductus, humi prostravit se, & lacrymans Deum precabatur. Quem cum vir sanctus, qui tunc præfinitum psalmorum numerum in Dei Genitricis oratorio persolvebat, [& illuminationem cæco.] ita precantem aspexisset, Fratribus qui secum erant; Vir, inquit, ille obtinuit id, cujus gratia profectus est: fidem enim secum attulit: fides autem valet plurimum. Cum autem ingressus, se ad sancti viri pedes supplicem abjecisset, petens videndi facultatem: Deus, inquit B. Theodorus, tibi profecto tribuet, quod flagitas. Biduum hic mane cum tuis comitibus, teque itineris labore fessum recrea: postea vero discedes. Tertio igitur die cum illi benedixisset, præcepit ut abiret. At ipse supplex & lacrymans; Obtestorte, inquit, vir sanctissime, per Deum, qui tibi largitus est munus curationum, ne me ita cæcum dimittas, ne civibus meis labor & supplicatio mea inanis fuisse videatur. Hæc & alia multa magna voce cum diceret; Crede mihi, inquit vir beatus, non erit inanis labor tuus: preces enim tuæ susceptæ sunt a Deo; & celeriter, si discesseris, recipies videndi facultatem; quod si recusaveris obtemperare, cæcus permanebis. Hoc ille audito, discessit, & in oppido Araunia, quod quinque millium spatio aberat, divertit. Mane vero, cum sibi manus & faciem ablueret, adspexit, & cœpit Deum collaudare. Cumque ad virum sanctum reverti vellet, nec sine ejus permissu auderet id facere, misit unum e comitibus suis, qui rem illi nuntiaret, peteretque, ut sibi per eum reverti liceret. At vir sanctus illi jussit significari, ut in pace iter suum conficeret, & Deo gratias ageret. Sanus igitur in patriam reversus, per quosdam, qui ad S. Theodorum se conferebant, salutem ei nuntiavit, & Deo gratias egit.

[107] [dæmonem pellit] Naviculator quidam, nomine Theodorus; cum e Callensium Ponti mercatu navigaret, a dæmone vulneratus est, & ad virum sanctum se contulit: quem cum in inferiori sanctissimæ Dei Genetricis monasterio reperisset, ad pedes ejus procidens, plagam illi suam ostendit. Spiritus erat nobis conspicuus sub corporis cute, tamquam mus. Cui vir sanctus cum manum imposuisset, aufugiens per ejus membra cursitabat. Sed vir sanctus cum illum in brachio, ne cursitaret, conclusisset, homini jussit, ut in ipso diverteret monasterio, seque itineris labore fessum recrearet. Mox autem, precibus adhibitis, brachio Crucis signum imposuit, expulsoque dæmone liberum dimisit.

[108] Antipater, ex Æantium oppido Procurator; & Demetrius Presbyter pietatis studiosissimus, [cibo venenato pastos] ex oppido Silindiconensi; & Ætius, ex oppido Alectoria procurator, viri præclari, ad S. Theodorum, cum esset in mulierum monasterio S. Christophori, sese contulerunt. Tunc autem ille cœnabat: quamobrem ipsos quoque vocavit ad cœnam. Porro cum sine operculo lebes esset, dæmonis opera factum est, ut chlorosaura, in olera quæ coquebantur, incideret. Cumque minister olera apposuisset, eaque omnes, adhibita viri sancti benedictione, comedissent, præcepit ministro vir beatus, si quid adhuc olerum reliquum esset, ut illud apponeret. Quod cum ille feciset, & ipsi comederent, chlorosauram offenderunt, eaque cognita, cœperunt clamare: Perimus, pater sancte, perimus. Quidnam egimus? Chlorosaura enim est serpens venenatus. Cum igitur conquererentur & dolerent, quod uxores & liberos non essent amplius visuri, dixit eis Christi servus. Ne timeatis, filii: si enim Deo creditis, & mihi credite humili servo ejus; nihil omnino detrimenti accipietis. Qui enim ab Elisæo Propheta invocatus est Deus, cum mors esset in olla, [præstat indemnes.] idem vera pollicetur; Et si mortiferum, inquiens, quid biberitis, non vobis nocebit. [Marc 16, 18] Et cum populo benedixisset, dedit eis bibere: nec eorum quisquam ulla affectus est injuria. Postridie igitur dimisit eos collaudantes Deum.

[109] Georgius Cappadox, cum magna militum manu, catenis collo manibusque ac pedibus injectis, [Georgium ad supplicium ductū] vinctus traheretur ad Phocam Imperatorem, tamquam imminutæ majestatis crimini obnoxius, cupiebat S. Theodorum invisere, & ejus se precibus commendare. Eodem & custodes desiderio tenebantur: quamobrem ad eum se contulerunt, & accepta ejus benedictione, illum rogarunt, ut Georgium vinctum admoneret, ut animo sincero se duci sineret, nec sibi aut ipsis insidias faceret, ne in capitis periculum apud Imperatorem incurrerent. Id fecit sanctus pater: Divinarum enim Scripturarum utens testimoniis, monebat eum; Hæc inquiens, fili, quæ sunt in hac vita, brevia caducaque sunt: quæ vero in altera vita nos manent, stabilia & sempiterna. Cave igitur, ne tibi ipse mortem consciscens, in æternum supplicium incidas: illudque considera, fili, & tibi ipse propone, ut sive hoc, [animat ut illud patiēter ferat] sive alio crimine jure damnatus, capite plectaris, libenti animo supplicium subeas, ut in vita futura liber sis & absolvaris. Quod si nullius es tibi criminis conscius, multo libentius, si condemneris, supplicium adi; ut coronam eamdem accipias, quam Sancti omnes, qui injuria interfecti sunt perceperunt. Expedit enim, vim injuste patientem mori: quemadmodum & Sancto Abel, & innocenti contigit Zachariæ, & Sancto Joanni Baptistæ, & sanctis Apostolis, & Christi Martyribus. His & aliis multis divinarum Scripturarum testimoniis Georgius animo confirmatus, petiit, ut divinorum mysteriorum particeps fieret. Tunc B. Theodorus ad custodes: Veneramini, inquit, filii mysterium Domini, & solvite hunc, dum illud accipit: neque enim æquum est, ut quisquā vinculis obstrictus Christum suscipiat, qui pro nobis passus est, ut nos ab inferni vinculis liberaret. Cum autem illi excusarent se, dicerentque, id sibi non licere: [& sacrā communione impertit.] Georgium enim esse virum nobilem ac strenuum qui solutus si vellet ingratus esse & aufugere, nullo modo cōprehendi posset: B. Theodorus, sumpto divinæ Communionis poculo, ut id illi impertiret, suspirans ad Deum suspexit, & illico vincula humi cum strepitu conciderunt. Quamobrem cum milites tumultuarentur, & ad fores claudendas currerent, ne Georgius fugeret: Nihil, inquit S. Theodorus, timeatis: ego enim gratum & sincerum hujus viri animum plane novi. Cum igitur illi divina mysteria tribuisset, voluit etiam, ut simul cum custodibus apud se cibum caperet. Post autem, vinculis rursum injectis, discesserunt.

[110] d Cum XVI Kalendas Augusti solennis sancti Martyris Antiochi dies in ejus templo celebraretur, & B. Theodorus sacrificaret, dum, ut regionis est mos, discum in sublime tolleret, [quid sacrificanti acciderat.] ut sanctum panem ostenderet; sanctus ipse accepti sacrificii panis super disco per se cœpit sublimis extolli, & tamquam exsultans & saliens sursum deorsumque, cunctis spectātibus, ita moveri, ut omnes qui aderamus, illius ascendentis descendentisque motum & sonitum videntes audientesque, admiratione & timore propter miraculum repleremur. Ipse vero Sanctus, compunctionis lacrymis & incredibili gaudio plenus, immensam Dei nostri bonitatem nobiscum collaudabat.

ANNOTATA.

a Anno 602 die 27 Novemb. feria 3. cum quinq; filiis.

b Theophanes Domeneziolum vocat, & proprium nepotem, τὸν ἴδιον ἀνεψιὸν, quem Curopalatem creavit, & Ducem exercitus instituit, anno 603.

c Sebaste, Phocas alias Sebastia, urbs Episcopalis, aliis Armeniæ, aliis Cappadociæ tributa. De qua egimus 3 Febr. ad Vitam S. Blasii Episcopi, & 10 Martii ad Acta 40 Martyrum, & alibi.

d Antiochus Martyr fuit frater S. Platonis Martyris, de quo cap. 8 actum: refertur hic in variis Menæis MSS. ad 16 Iulii seu 17 Kalendas. Augusti.

CAPUT XIV.
Iter Constantinopolitanum ad S. Thomam Patriarcham. Varia miracula.

[111] Cum in oppidis finitimis supplicationes fierēt, & Cruces, quæ gestari solēt horribili miserandoq; spectaculo per se concuterentur & commoverentur, [Crucibus prodigio se motis] interrogatus vir divinus, quid sibi id vellet, respondit: Deum, o filii, precibus placate, quoniam magnæ mūdo imminent calamitates. Domitius autem Patricius, vir clarissimus, promiserat se auream Crucem ad supplicationis adorationisque usum effecturum. Itaque misit vir sanctus. Epiphanium Diaconum ad illum. Qui cum aurifici aurum dedisset, Diaconum rogavit, ut tantisper moraretur, dum aurifex opus conficeret. Et sanctissimus Patriarcha a Thomas, qui post beatæ memoriæ Cyriacum in Pontificia regiæ civitatis Se de successerat, laudata viri gloriosi pietate, dedit etiā ipse particulam venerandi ligni sanctæ Crucis, & particulam sancti sepulchri Salvatoris nostri Dei, [evocatus Constantinopolim,] & veli particulam sanctissimæ Dei Genitricis, conjiciendas in umbilicum illius Crucis, quæ ex auro conflabatur. Quæsivit autem ex ipso Diacono, utrum verus fuisset ille Crucium motus, qui in regione Galatarum factus fuisse dicebatur. Cumque Diaconus id affirmasset, valde timuit beatissimus Patriarcha & solicitudine plenus, epistolam scripsit ad servum Dei, rogans eum, ut quam celerrime ad se in civitatem regiam proficisceretur. Tunc venit ad eum ex portis superioribus Theodorus Dux regius, qui olim dæmonis dolo mente captus, viri sancti precibus mentis compos factus fuerat, & rogabat eum, ut si ad regiam urbem iret, per superiores portas iter faceret, & domum suam ab immundis spiritibus liberaret: id se facturum respondit beatus vir, & dimisit eum.

[112] Contigit, ut Deo carissimus Philumenus Prȩfectus, laudabilis vitæ suæ cursu confecto, in senectute bona diem obiret extremum. Hunc Dei servus cū honorifice sepeliendum curasset, [Philumeno mortuo substituit Ioannem.] Joannem Presbyterum, eidem probitate & moribus similem, hortatus est, ut monasteriorum ipsius curam susciperet. Quod ille munus cum recusaret, ad Orientisque secessum spectaret; Si, inquit in hoc non obediveris, ut Fratrū tuorum curam suscipias, non habebis partem mecum. Quibus verbis commotus, onus suscepit.b Cum autē ad regiam urbem proficisci decrevisset, a Dorylei oppidi incolis, & a monachis & discipulis suis Photio & Cyrico mansionis sancti Georgii, quæ Fontiū dicitur, exoratus, illac iter habuit: & turbis undique e locis vicinis cum supplicatione obviam procedentibus, in oppidum ingressus est: ubi peracto Sacrificio, benedixit eis. Invisit etiam Fontium monasterium: & cum monachorum animos divinis documentis in religione confirmasset, discessit. Appropinquanti autem ad sanctissimæ Dei Genitricis monasterium, obviam venit illi Theodorus ille Dux regius, de quo paulo ante mentionem fecimus, & domum suam, ad portas superiores sitam, duxit virum sanctum, ut eam a magna dæmonum vexatione liberaret. Et homines enim & animalia rationis expertia ab immundis spiritibus vexabantur: & cum domestici pranderent aut cœnarent, lapides super mensas jaciebantur, ex quo magnus omnes terror invadebat; & mulierum telæ rumpebantur; [ædes a dæmonibus infestas liberat:] & tanta murium & serpentium multitudo domum occupabat, ut præ formidine in eam ingredi nemo auderet. Domum igitur Dei servus ingressus, totam noctem psallendo & Deum obsecrando traduxit; & aqua, cui benedixerat, totam domum aspergens, eam a spiritibus immundis liberavit.

[113] [& nautam energumenum:] Inde autem discedens, in navim ascendit, ut ad regiam urbem navigaret. Ei vector quidam in navi proxime assidebat, multis jam annis ab immundo vexatus spiritu: qui cum in medio mari sanctitatis ejus gratiam ferre non posset; concuti cœpit, & contumeliis virum sanctum afficere. Quamobrem qui in navi erant, cum nescirent, cujus ille impulsu malediceret; eum reprehendebant, ne in Dei servum debaccharetur. At vir sanctus præcepit eis, ut homini ignoscerent: & apprehendens illum, & pectus ejus percutiens, ac signum Crucis adhibens, dæmoni occulta convitia jactanti jussit ut exiret. Qui tamquam mus, illis qui in navi erant, ex ore ejus visus est egredi. Homo vero qui vexabatur, tamquam mortuus humi jacuit: sed paulo post a viro sancto excitatus est, & sanus extitit, omnibus admirantibus & collaudantibus Deum.

[114] [a S. Thoma Patriarcha excipitur] Ingressus igitur in urbem regiam, a beatissimo Thoma Patriarcha honorifice & magno cum gaudio susceptus est. Et cum inter se consalutassent, obtulit ei discipulum suum Joannem, & vitæ sanctitatem ac mores ejus commendans, petiit ut eum monasteriorum Præfectum constitueret. Quod statim fecit sanctissimus Patriarcha, palliumque tribuit, [Phocam Imp. sanat:] & præmisit ad sancta monasteria. Phocas etiam Imperator eum accersendum curavit: manuum enim ac pedum doloribus excruciatus jacebat. Sancto igitur viro ingresso, & manus suas illi imponente atque precante, sublevatus Imperator, rogavit eum ut pro se proque Imperio precaretur. Quamobrem admonuit eum vir sanctus, ut ab hominum afflictione & sanguinis effusione temperaret, si preces suas a Deo vellet exaudiri. Cum autem ab Imperatore discessisset, [prædicit clades futuras,] rogavit eum beatissimus Thomas Patriarcha, ut pro sua in illum benevolentia apud se diverteret, & Deum obsecraret, ut in cælesti vita simul invenirentur. Et quæsivit ex eo, an verus fuisset admirabilis ille Crucium in supplicationibus motus: quod cum verum fuisse intellexisset, cœpit orare virum sanctum, ut indicaret, quid signum illud portenderet. Tum Sanctus recusare, seque abjectum atque humilem dicere, nec scire quid responderet ad interrogata. Prostratus ille ad pedes ejus, se surrecturum negavit, nisi in ea re sibi morem gereret: Scio enim, inquit, tibi non signum hoc solū, sed alia multa esse nota: neque enim illud ad hunc usq; diem neglexisti: quod si neglexisses, tamen patefiet tibi, si petieris a Deo. Cum igitur se desiderio ejus satis facturum promisisset Christi servus, eum surgere coëgit: & lacrymans, Nolebam, inquit, te affligi: neq; enim expedit, te hæc scire. Verum, quando ita vis, scito ea Crucium concussione multa nobis gravia molestaque prænuntiari. Significat enim plurimos a religione nostra defecturos; & barbararum gentium incursiones, & magnam sanguinis effusionem, & ingens exitium, & in universo orbe seditiones fore, & sanctas ecclesias desertum iri, & divini cultus atque imperii interitum, & adversarii adventū appropinquare. Reliquum est, ut tamquā gubernator Ecclesiæ & populi pastor, Deo totis viribus assidue supplices, ut ignoscat populo, & pro misericordia sua hæc omnia moderetur.

[115] His auditis, beatissimus Patriarcha, magno timore mœstitiaque correptus, cum lacrymis cœpit rogare sanctum virum, ut Deum obsecraret, quo animam suam tolleret, antequam ab illis calamitatibus opprimeretur. Cumque vellet sanctus Theodorus in patriam redire, quoniam quietis & silentii sui tempus adventabat, id illi non permisit beatissimus Patriarcha: increbuerat enim rumor, civitatem haud ita multo post absorptum iri: quamobrem voluit ut apud se hiemem traduceret. Namque dicebat se precibus ejus apud Deum pro populo indigere, ut saltem mala differat, quæ comminatur. Cum autem vir sanctus locum proprium ad habitandum postularet, jussit ut in sancti Stephani c monasterio, quod Romanorum dicitur, [manet inclusus in S. Stephani:] habitaret. Natali igitur die Salvatoris nostri Dei illic sese inclusit, ut quietem & abstinentiam solitam observaret. Quo tempore contigit, ut sanctissimus Patriarcha in morbum incideret: itaque nuntium misit ad beatum Theodorum, rogans eum, ut Deum precaretur, ut sibi daret vitæ finem. At Christi servus respondit; quamvis ipse, ut sanctus olim Apostolus Paulus, dissolvi & esse cum Christo cuperet; tamen cum magis esset necessarium, ut pro populi salute in corpore maneret, oraturum potius, ut illi vitam & sanitatem elargiretur. Sed nuntium rursus ad Dei servum misit sanctissimus Patriarcha; Per Dominum, inquiens, obtestor te, Pater, si diligis me, ut pro mutua & fraterna inter nos benevolentia, Deum obsecres, ut depositum pignus suum recipiat e corpore meo, meque ab imminentibus periculis liberet: neque enim spectare possum, quæ tu prænuntiasti. Tunc Dei servus, [impetrat S. Thomæ mortem:] flexis genibus, & fusis pro ipso precibus, nuntiavit ei per Epiphanium ministrum, se quidem vitam ejus pro salute omnium exoptasse; verum quoniam tantopere flagitasset pro se preces fundi, ut dissolveretur & esset cum Christo, jussis ipsius obtemperasse, & Deum illi quæ cuperet concessurum, & petitionem ejus eodem die impletum iri. Quamobrem si jubes, inquit, ut veniam ad te, statim id faciam: sin minus, nos tamen vicissim apud Christum Dominum conspiciemus. Hoc audito, beatissimus Patriarcha gavisus est gaudio magno, & Deum laudans, monuit servum ejus ne exiret, neve a quietis & abstinentiæ suæ discederet instituto: contentum enim se esse promisso ejus, quod se vicissim apud Christum essent conspecturi. Hoc & Imperator cum intellexisset, sanctissimum Patriarcham invisit. Qui cum omnibus benedixisset, ante Horam vespertinam, cum prudentia atque constantia mirabili, ad Dominum d migravit.

[116] Hujus obitu cum servi Dei familiares angerentur, quod tam amicum atque benevolum Patriarcham amisissent: Nolite, inquit vir sanctus, modicæ fidei homines & pusilli animi, dolere & conqueri: qui enim futurus est Patriarcha, non minus nos diliget. Quod & factum est. e Sergius enim, qui creatus est Patriarcha, [a Sergio creato Patriarcha invisitur:] venit ipse ad Dei servum, nec permisit, ut prius a quoquam certior fieret: sed de improviso eum psalmos canentem offendit, & ad pedes ejus prostratus, rogavit illum, ut pro se Dominum precaretur, quo divina ipsius gratia dignus effectus Episcopatu & Apostolica Sede, ex voluntate ejus populum in pace regeret & gubernaret: se enim juniorem esse & imperitiorem, quam ut sine prȩcipuo & singulari Dei præsidio id præstare posset. At Dei servus, precibus fusis, ipsumque complexus: Idcirco, inquit, tibi juveni tantum Deus onus imposuit, ut majore virtute viribusque sustineas calamitates & molestias impendentes: id quod præcessor tuus sibi præstare non posse videbatur. Confirma igitur te & robustus sis, atque viriliter age: Deo enim confisus, spero administrationem tuam & diuturnam & præclaram fore. Ex eo tempore majores vires suscipiens Patriarcha, in suo munere administrando se recte gessit, & majore, quam præcessor ipsius, benevolentia virum sanctum est prosecutus.

[117] Reprehendebat vir sanctus illum morem, quo multi, præsertim in dignitate constituti, [reprehendit a percepta Eucharistia currentes ad balnea:] post mysteriorum perceptionem ad lavacra se conferebant. Quamobrem Clericorum cœtus sanctissimæ magnæ ecclesiæ ad eum se contulit, & sic eum est allocutus: Quoniam audivimus, Pater sanctissime, te eos reprehendere, qui post mysteriorum perceptionem se lavant; ad te confugimus, ut intelligamus, utrum id ex sacræ Scripturæ lectione, an aliunde didiceris. [1 Ioan. 2, 21, psal. 1, 7] Vir divinus ita respondit: Legimus in Scripturis sanctis, Omne mendacium a malo est; &, Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Scitote igitur, filii, Deum mihi indicasse, eos valde peccare, qui post sanctam communionem ad balnea se conferunt, ut corpus lavent & curent. Quis enim unguento delibutus & aromatibus, eorum abstergit suavitatem? Quis simul ac cum Imperatore pransus est, ad balneum currit? Cum autem adhuc in eodem monasterio moraretur, multæ turbæ eo concurrebant, ut benedictionem susciperent. Et cum ad eum quidam vexatus accessisset, & multa vociferaretur, increpans eum, & pectus ejus manu percutiens, spiritui immundo, qui in illo erat, imperavit, ut exiret: & statim egressus est, cum aliis Fratribus spectantibus, tum Zoilo Dei studiosissimo, qui eorum Præfectus postea factus est. Alia item complura miracula fecit, dum illic esset, [dæmonem ex obsesso pellit,] per gratiam Christi Dei nostri. Quare pietatis colentissimus Christophorus monasterii Præfectus & Fratres omnes, cupientes imaginem ipsius apud se manere, pictorem accersiverunt, qui, perspecta ejus facie, effigiem illius exprimeret. Cum igitur eorum desiderio pictor satisfecisset, antequam virum sanctum dimitterent, [depingitur:] duxerunt eum, ubi imago illa erat, ut ei benediceret. Qui cum gravitate subridens: Vos, inquit, fures estis. Cur enim hoc fecistis, nisi ut aliquid aliquando furemini? Et cum ei benedixisset, discessit.

[118] Domitius vero patricius, vir clarissimus, domum suam, quæ in Arcadianis est, [data benedictione sterilibus, prædicit filios,] virum sanctum adduxit, ut familiæ suæ benediceret. Cumque Irenen conjugem suam, feminam pietatis amantissimam, adduxisset: Benedic, inquit, Domine huic conservæ meæ, ex qua ego, cum simul diu vixerimus, nullos adhuc liberos suscepi: quamobrem in mœrore versamur. At vir sanctus, cum ei precibus fusis benedixisset; Dei gratia, inquit, hæc tibi filios mares pariet. Adduxit denique familiam universam, & famulos & ancillas, ut omnibus benediceret: inter quos ancilla quædam post omnes sequens, occultum dæmonium habebat, & magno cum dolore tunc e lectulo surrexerat. Hanc vir vere divinus procul conspicatus, jussit ut ad se adduceretur. Et cum illam sinistra manu comprehendisset, cœpit dextera manu pectus ejus percutere, & vexantem dæmonem increpare, ne occultus maneret, sed patefieret. Statim igitur dæmon moveri cœpit, & tamquam vim patiens vociferari. At vir sanctus, ea humi projecta, [energumenam liberat.] & pede super collo ejus imposito, ad Orientem conversus, tacite precabatur, ut labia tantum moveret, nec vox ejus exaudiretur. Cumque ad precationis finem pervenisset, clara voce, ut omnes possent intelligere, laudem & gloriam subjecit sanctissimæ Trinitatis. Mansit igitur puella diu muta: sed cum interim reliquis omnibus benedixisset, ab eo excitata, surrexit incolumis, & in omni vita sua sana permansit. Porro Domitii conjux Irene, ut vir divinus prædixerat, tres filios peperit, cum statim post ejus benedictionem primum filium concepisset. Dimissus ergo Christi servus ab Imperatore & a Patriarcha, ad monasterium suum reversus est.

ANNOTATA.

a S. Thomæ Patriarchæ CP. Acta dedimus 20 Martii, & diximus, 23 Ianuarii anni 607, creatum fuisse.

b Doryleum urbs Episcopalis Phrygiæ in confiniis Bithyniæ.

c Non dubitamus quin Græce sit μονὴ, quod proprie significat Mansionem, uti vertit Interpres; medio tamen ævo & in Sanctorum Vitis semper significat monasterium: quare hic & deinceps hanc vocem mutavimus.

d Mortuus est S. Thomas 20 Martii anno 610.

e Sergius item Patriarcha CP. sedit annos 29, mortuus anno 639, cujus priora uti fuerant laudabilia, ita posteriora peßima, quando est in hæresin Monothelitarum delapsus.

CAPUT XV.
Variæ virtutes & miracula. Obitus. Vita scripta.

[119] In oppido Scudris, juxta sancti Archangeli monasterium, statis temporibus nubes ingruebat, & in subjectos agros ingentem grandinis copiam demittebat, & magnis imbribus torrens sic excrescebat, ut in oppidum ingrediens, domos everteret, & villas atque agros absportaret. Certe cum sæva illa nubes quodam tempore, solito etiam vehementius irruisset; violento atque intolerabili impetu torrens intumuit, & oppidi domos, & animalia rationis expertia, & viros & feminas cum filiis, & parvos infantes in cunis vagientes, & volucres, miserabili spectaculo in Sagarim vicinum fluvium exportavit, cum afferri nullum posset auxilium. Incolæ igitur, qui superfuerant, cum lacrymis ad virum sanctum supplices accedentes, eum ad oppidum adduxerunt. Qui in ea parte, in quam solebat nubes desævire, constitutus; fusis ad eum precibus, Crucem ibi collocavit: [Cruce collocata impedit tempestates:] & Dei gratia factum est, ut numquam amplius sæva illa nubes ingruerit. Et si quando aut nivium aut aquarum copia torrens auctus est, numquam tamen alvei sui fines transiliit, nec damnum ullum incolis importavit.

[120] a Bonosus homo immitis, cum in Orientis partes Proconsul iret, [Bonosum Proconsulem adit:] & ad monasterium appropinquaret, audita viri divini fama, nuntium ad eum misit, rogans, ut ad oratorium S. Gemelli veniret, quoniam illic ipse Deum adoraturus, cuperet viri sancti benedictionem accipere; cum non posset ad monasterium accedere, quia festinaret proficisci. Ad eum igitur venit S. Theodorus, cumque pro illo precaretur, & ipse staret nec cervicem inclinaret, vir sanctus, apprehensis frontis ejus capillis, eum deorsum traxit. Ita virtus fiduciam sumere consuevit, nec humanam metuere potestatem: Justus enim, ut scriptū est, confidit ut leo. Nos autem, qui cum viro sancto eramus, valde timebamus, ne Proconsul, ut erat vir ferus & crudelis, contumelia se affectum existimans, indignaretur. [Prou. 28, 1] At ipse humaniter & precationem & reprehensionem suscipiens, virum sanctum veneratus est: & manum ejus deosculans, pectori suo admovit; obsecrans eum, ut pro se Deum oraret, ut a dolore quodam, quo pectus ejus laborabat, liberaretur. Quare vir sanctus digitis pectus ejus leviter percutiens: Tibi prius, inquit, orandum est, ut interior homo corrigatur, [admonet officii sui:] & convalescat: illo enim curato, facile exterior liberabitur. Hoc ego quoque pro me Deum rogo. Quamobrem da te lenitati, & Deum time, ut preces meæ exaudiantur: nam si ego quidem pro te orem, tu autem pietatem & virtutem negligas, inanis erit mea precatio. Esto igitur clemens & misericors in homines Christianos. In magistratu tuo ne te crudelem, inhumanumque præbeas: sed peccata tua considerans, in aliorum peccatis vindicandis sis mitis ac benignus. Cave, ne unquam effundas sanguinem innocentem: si enim is, qui fatuum aliquem tantum appellarit, reus futurus est: quanto magis punietur a Deo, qui injuste sanguinem effuderit? Hæc pietatis semina in ejus animo, tamquam in terra fœcunda, cum vir sanctus conjecisset; ille nummos aliquot protulit, quos viro sancto religionis gratia daret: recusantemque coëgit accipere, rogans, ut singulos singulis Fratribus distribueret. Cui vir sanctus, antequam eos conspexisset: Quomodo, inquit, cum sint quinquaginta nummi, ita distribui poterunt, ut singuli Fratres, qui sunt centum, singulos accipiant? Tunc ille viri divini verba admiratus, respondit: Quinquaginta profecto sunt, ut ore tuo sancto, venerande Pater, pronuntiasti: mox igitur totidem alios mittam, ut omnibus satis esse queant: quod & fecit. Sic justorum virtus solet homines, etjam superbos, mites ac mansuetos reddere.

[121] Apocomensis vici incolæ bovem occiderunt, ut carnibus ejus vescerentur. Contigit autem, [plurimos ægros sanat:] ut omnes, qui ex illis carnibus comederant, in morbum inciderent, & jacerent ut mortui: & quidquid carnis reliquum fuit, nigrum evasit ac fœtidum. Qui igitur ex carne illa non gustarunt, id, quod acciderat, viro sancto nuntiaverūt. Qui respondit, exitium illud a phalange dæmonum, qui per lebetes pertransierant provenisse. Et cum eo tempore non posset cum illis discedere, benedixit aquæ, quam per unum e Fratribus misit, ut periclitantes conspergeret, eisque bibendam propinaret. Quo facto, cuncti tamquam e somno surrexerunt; præter unum, qui mortuus est. Joannes enim procurator, cujus Fratri ea calamitas contigerat, non expectans viri sancti benedictionem, accurrit ad mulierem veneficam: & dum ejus incantationes adhiberet fratri, ille animam egit. Eodem in loco nubes immanis vindemiȩ tempore tantam grandinis copiam demittebat, ut vites etiam multos in annos devastaret. Sed cum vir sanctus eo profectus, precibus fusis, Crucem defixisset; nubes eodem quidem tempore deinceps venit, verum ita pertransiit, ut damni nihil intulerit. Quamobrem incolæ, Deo gratias agentes pro tali beneficio, vinetum monasterio ejus addixerunt.

[122] Et aliis in locis talia miracula a S. Theodoro facta sunt adversus cantharos, & locustas, & vermes, [quæcumque adversa benedictione repellit:] & mures, a quibus segetes & vites devorabantur. Ubi enim tale quippiam accidebat, statim ad virum sanctum confugientes, vel ipsum secum adducebant, vel aquam, cui manu sua benedixerat, ferebant; ut devastata loca conspergerent: & statim quod optabant, assequebantur. Si nubes immanes, & sævæ grandines regionem aliquam obruebant, aut si torrentes & flumina cum populorum detrimento nimium excrescebant, incolæ statim ad eum concurrebant; & vel ipsum adducebant, vel Crucem de manu ejus sumebant, defigebantque in locis quæ obruebantur; & nullam amplius ejusmodi calamitatem accipiebant. Si lues invadebat boves aut oves, aut alia genera quadrupedum aut volucrum, aut etiam homines; similiter assumebant ipsum, aut ejus benedictionem, & aquam cui benedixisset; vel etiam capistra aut titinnabula ad eum afferebant, ut illis benediceret: & optatam curationem consequebantur. Qui erant ab immundis spiritibus vexati, precibus ejus curabantur. Si inter conjuges odium inciderat, viri sancti precatione pellebatur. Qui filios suscipere non poterant, ad B. Theodorum confugiebant; vel zonas, quibus ipse benedixerat, assumebant: & precibus ipsius fiebant voti compotes. Quoties aliquis ægrotabat, propinqui aut amici oleum aut aquam, cui vir sanctus benedixerat, adhibebant ægroto, & curabatur. Qui medicorum remediis aut opera & manu aut balneis indigebant, eis vir sanctus consulebat, quibus & medicis & medicamentis & balneis uti deberent; & omnes consilio ejus obtemperantes, curabantur. Qui vero, neglecto illius consilio, ad alios medicos vel ad alia remedia aut balnea confugiebant, gravius & periculosius ægrotabant. Qui occultas animi ægritudines viro sancto patefaciebant, opportuna remedia accipiebant: [curat animi morbos:] tempus enim pœnitentiæ præfiniebat, quo se vel jejuniis, vel precationibus, vel eleëmosynis expurgarēt. Eos vero, qui animi ulcera obtegebant, & occultabant admonebat, ut resipiscerent & pœnitentiam agerent. Eos autē, qui sese perjuriis & blasphemiis obstringebant, gravi obtutu reprehendebat, ut ab impia consuetudine desisterent, multisque lacrymis & obsecrationibus & bonis operibus divinā iram placarent. Si enim eos, aiebat, qui tantummodo loquuntur mendacium, ut David ait, Dominus perdet: quanto magis illos æternis afficiet suppliciis, qui mendacia perjuriis cumulant? [Ps. 5. 7] Reddes, divina inquit Scriptura, Domino juramenta tua; & de omni verbo otioso, quod homines dixerint, reddent rationem in die judicii. [Matt. 12, 36] Quod si verbi otiosi rationem sumus reddituri, quomodo Dei minas adversus perjuros, & maledicos, & flagitiosos sustinebimus?

[123] Eos porro, qui inter se gerebant inimicitias, reconciliabat: qui in judicio contendebant, eos, ut lites & controversias transigerent & componerent, [inimicitias tollit:] hortabatur; monens illos, ne se mutuis afficerent injuriis, sed ut res istas caducas negligerent & aspernarentur, & divitiis omnibus anteponerent præceptum illud, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio enim, ut inquit Apostolus, malū non operatur; &, Qui diligit fratrē diligit Deum. [Rom 13, 10] Omnes autē cohortabatur, ut hospitales esset, & benigni erga pauperes, atque ita peccata sua redimerent, & sibi cibum in futurum reponerent. Erat autem B. Theodorus valde clemens & misericors erga omnes. Et si quis apud Principem aut Magistratum opprimebatur, accedebat ad eos vir beatus, & divinæ parebat Scripturæ, ita præcipienti: Eripite pauperem, & egenum de manu peccatoris liberate: In quo virtutem etiam Job imitabatur, qui pauperem de manu potentis liberabat. [Ps. 81, 4, Iob 29, 12] Aliis autem in rebus cum sanctis versabatur, ad gloriam summæ ejusdemque essentiæ & almæ Trinitatis, quæ veros & sanctos sui adoratores ad finem usque tuetur & exornat.

[124] Hæc ego Eleusius, qui & Georgius a S. Theodoro vocatus sum, omnia, Deo adiuvante, conscripsi. [Auctor vitæ e sterilibus parentibus natus,] Neque vero miraculorum ipsius expers fui: sed ea maxime omnium expertus sum. Cum enim parentes mei, ex oppido Adigermaro oriundi, diu simul vixissent, nec ullos possent liberos suscipere; ad sanctum virum accesserunt: cumque zonas, quibus ille benedixerat, accepissent; [12 annis cum illo vixit:] ego conceptus sum, & in lucem editus, & infans ipsi oblatus, qui & in ejus sancto monasterio enutritus, a religiosissimo Præfecto litteras didici. Cumque parentes mei filium alterum S. Theodori precibus suscepissent, ejus illi nomen imposuerunt. Duodecim igitur annorum spatio, quo apud illum vixi, multorum miraculorum quæ ab ipso facta sunt, inspector fui: quæ autem ab illo superioribus temporibus gesta fuerant, ea vel a ministris ejus, qui spectatores extiterant, vel ab eisdem, qui curati sunt, accepi. Quamquam & multa me oblitum esse confiteor, & nonnulla propter imbecillitatem meam prætermisisse. Pauca igitur e plurimis attigi: nam si omnia persequi voluissem, me tempus & vires plane defecissent.

[125] Decessit e vita sanctissimus & beatissimus ac fidelissimus Christi servus Theodorus, tertio Imperii anno pietatis & Christi studiosissimi Imperatoris Heraclii, [S. Theodorus anno 613 22 Aprilis obiit] quo quidem anno filius ejus Deo charissimus Constantinus creatus fuit Cæsar, indictione prima, die XXII mensis Aprilis. Cujus precibus utinam ad Christi Dei nostri tribunal misericordiam consequamur, & simul cum ipso cælesti regno potiamur, & cum illis omnibus, qui memoriam ejus colunt ad gloriam salvatoris nostri Iesu Christi: cum quo Patri gloria cum sancto Spiritu, nunc & semper, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Bonosus, Orientis, Comes, Imperio Phocæ, post atrocia scelera Antiochiæ patrata, reversus Constantinopolim, ictus vulnere gladii in mari periit 4 Octobris anno 610. Postridie, Phoca occiso fuit coronatus Heraclius.

DE SANCTA OPPORTVNA,
ABBATISSA SAGIENSI IN GALLIA.

SEC. VIII

[Praefatio]

Opportuna, Abbatissa, in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Sagium, seu civitas Saiorum, cœpit Episcopalis esse, Oximo vicino deleto; uti præclare observat Iacobus Sirmondus, tomo 1 Conciliorum, in Notis ad Aurelianense 1 Concilium. Sita hæc loca sunt in hodierna Normannia inferiore. Inter Sagienses Episcopos floruit seculo Christi VIII S. Godegrandus, martyrio coronatus die III Septembris. [S. Opportunæ seculo 8 mortuæ] Hujus Soror fuit S. Opportuna Virgo, Abbatissa Sanctimonialium, in loco Sagiensi civitati vicino, ac Monosteriolo appellato, quod postmodum a Normannis excisum creditur. Ibi S. Opportuna infra annum post obitum fratris sui S. Godegrandi, mortua est hoc XXII Aprilis; [Vita scripta ab Adelhelmo Episc. Sagiensi,] & miraculis clara, publicam ibidem promeruit venerationem. Vitam ejus & miracula, in dicto Monasteriolo patrata, Scripsit Adelhelmus, sive Adahelinus, aut Adelinus, ex monacho Anisolensi sive monasterii S. Carilephi in agro Cenomanico, factus Episcopus Sagiensis, [non plane coævo,] & paßim Sanctus habitus; Cujus meminit Saussaius post Appendicem Martyrologii Gallicani in Catalogo Sanctorum, qui proprias historias vel natales non habent, & ista scribit: S. Adelinus, Sagiorum Episcopus, qui S. Opportunam ægrotantem visitavit, divinoque Corporis Christi refocillavit Sacramento. Is ipse gesta Sanctæ illius Virginis insigni monumento posteris consignavit. Hæc ibi quæ ad hunc XXII Aprilis ab eodem repetuntur. Verum ea non satis consonant Actis ab ipso Adelhelmo scriptis: in quibus num. 22 S. Opportuna, ultimo die vitæ suæ, præcepit Sacerdotibus pro animæ suæ commendatione Missarum solennia celebrari, & Dominicum corpus afferri, & sibi dari: & in Prologo ostendit auctor se scribere, pro utilitate diem festum B. Opportunæ celebrantium: utque ea in ipsa festivitate prælegerentur. Sanmarthani in Episcopis Sagiensibus postponunt cum Hildebrando II, cujus tempore corpus sacrum est Monciacum translatum, ibique miraculis claruit, [sed seculo 9 cum corpus adhuc esset Monasterioli,] quæ postmodum alius scripsit. Nam Adelhelmus in Prologo ad Miracula, asserit se narrare ea, quæ in eodem loco, ubi nunc Sanctum corpus quiescit & veneratur, qui vulgo dicitur Monasteriolum, operata est. Arbitramur Episcopum consecratum circa annum DCCCXI, & tunc a Normannis captum & venditum, uti scribit cap. 1 historiæ miraculorum. Acta hæc accurate edidit Parisiis anno MDCLIX Nicolæus Gossetus Doctor Theologus. & Ecclesiæ S. Opportunæ Parisiis Parochus, & dein Lucas Acherius inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti, seculo tertio. Edidit etiam Surius Vitam S. Opportunæ; sed in miraculis fatetur se stylum mutasse, & causa prolixitatis vitandæ quædam omisisse; addo, sub eodem titulo, etiam quæ post translationem contigerunt, uni eidemque Scriptori perperam tribuisse.

[2] In Breviario Sagiensi (quod habemus anno MDLXXXII excusum) præscribitur solenne officium S. Opportunæ Virginis novem Lectionum. [Veneratio sacra:] Ast trium Lectionum officium præscribitur in Breviario Bellovacensi anni 1554. Commemoratio, cum unica sed prolixißima Lectione de Vita, invenitur in Parisiensi Breviario anni 1584 & 1636, nec non in Meldensi anni 1640. In veteri Leonensi simplex sit Commemoratio de S. Opportuna. Fuisse venerationem ejus olim cum Normannis in Angliam translatam colligimus ex antiquo Martyrologio, olim in Anglia conscripto, sed nunc Romæ in celebri bibliotheca Ducis Altempsii asservato: in quo ad hunc XXII diem Aprilis memoratur S. Opportuna Virgo. Eadem leguntur in Martyrologio Parisiis anno MDXXXVI excuso, item apud Grevenum & Molanum in Auctario Vsuardi, & cum longißimo elogio apud Saussayum in Martyrologio Gallicano. Eamdem celebrant Wion, Dorganius, Menardus & Bucelinus in Martyrologiis monasticis, Canisius, Ferrarius & alii. In Abrincensi apud Normannos diœcesi, in Officio hodierno SS. Soteris & Caji, præscribitur commemoratio S. Opportunæ Virginis. De ecclesia Monciaci ad ejus honorem erecta, & de Prioratu S. Opportunæ in Monciaco novo, infra agitur. Servatur etiam capsa deaurata B. Opportunæ in cœnobio S. Lupi de Esserento, oppidulo ad Ysaram, ordinis S. Benedicti, in diœcesi Bellovacensi, [Reliquæ.] eaque in processione publica ad hunc diem XXII Aprilis circumfertur, uti Gossetus testatur: qui late agit de Collegiata ac parœciali ecclesia Parisiensi S. Opportunæ, in qua tradit esse novem altaria, novem campanas, & novem Canonicos, & varias reliquias S. Opportunatæ, cistulæ inauratæ inclusas; & aliquam ejus costam, reliquiario argenteo inaurato insertam, quam anno MDCLXII Parisiis ve nerati sumus, cum illam dictus Gossetus ad ægrum detulisset. Eæ reliquiæ, una cum brachio dextero ejus, exponuntur hoc XXII Aprilis & per totam Octavam. At festum susceptionis brachii & aliarum reliquiarum celebratur Dominica infra Octavam Epiphaniæ Domini, uti latius ex Lectionibus Officii infra traditur.

Vita Auctore Adalelmo Episcopo Sagiensi.

Opportuna, Abbatissa, in Gallia (S.)

BHL Number: 6339

Auctore Adalhelmo ep. sag.

PROLOGUS.

[1] Gloriosæ ac Deo dilectæ Virginis Opportunæ hodie festivitatem celebrantes, redemptorem nostrum Jesum Christum collaudemus, [Invocat Auctor Sanctam] qui in Sanctis suis semper mirabilis esse dignoscitur: & non solum per viros, viam justitiæ nobis patefecit; verum etiam per feminas & juvenilis ætatis puellas, exempla religionis & bonæ imitationis cunctis se amantibus ostendit. Deo enim nostro semper cura est de omnibus: & neminem horum vult perire, quos redemit proprio sanguine. Nam Sanctos in sanctitate hortatur permanere, & peccatores a malis operibus discedere & bonis actibus inhærere, ut possint ad cælestem patriam pervenire. Quod Virgo sacratissima Opportuna intelligens, [& Deum;] divina gratia inspirante ab ipsa infantia Domino servire constituit: ut mereretur cum electis & prudentibus Virginibus in cælo regnare, quæ posita in hujus terræ peregrinatione, semper plus cælestia quam terrena studuit diligere. Ejusdem igitur Dominæ nostræ Opportunæ intercessionem unanimiter deprecari debemus, antequam de vita & conversatione morum ejus aliquid tractemus, sive antequam quidquam de miraculis, quæ per merita ejus Dominus operatus est, disputemus: ut Christi adjutorio & ejus assiduis precibus, ab omnibus malis eruamur, videlicet ab insidiis diaboli, & a laqueis ac variis hujus seculi impedimentis: & vita nostra, intercedente B. Opportuna, maneat secura inter prospera hujus vitæ & adversa, quæ affligitur gravium peccatorum conscientia. Concedat etiam nobis Domini nostri pietas, actus jam dictæ Dominæ nostræ Opportunæ, & virtutum ejus magnificentiam scribendi facultatem, ad præsentium & futurorum utilitatem: qui aperit os mutorum, & facit disertas infantium linguas: quique temporibus Balaam ad loquendum, Angelicis terroribus os aperuit tremefactæ asinæ, repleat parvitatem nostram eloquio miserationis suæ, & donet mihi indigno suo famulo aliquid digne narrare in laudem dilectæ suæ, Dominæ nostræ Opportunæ: & si non pro meis meritis, tamen pro utilitate diem festum B. Opportunæ celebrantium, distillet in nobis vel parvissimam sui roris guttam, qui temporibus Moysi de petra jussit exire largissimam aquam; ut sicut tunc populus sitiens satiabatur aquis illius petræ, ita & hæc plebs, quæ modo huc advenit, pro amore Dominæ nostræ Opportunæ, gaudens recedat cum sua jucunditate, audita virtutum ejus revelatione. Nunc vobis dilectissimi filii, prout Dominus ministraverit, narraturi sumus, quanta divina gratia in famula sua, Virgine Opportuna, operari dignata est mirabilia. Sed vos non pigeat audire, quod in ea Dominus perficere voluit: [ejusque Acta ad imitandum proponit.] quia dum ancillam suam glorificat, nos ad ejus invitat exempla: ut operum illius imitatores effecti, ei mereamur in cælestibus sociari, & vestigia Virginis imitando, atque præcepta Dominica observando, possimus cum illa cælestis regni perfrui gaudio. In paucis, quæ dicuntur, majora intelligite: quia quibus pauca non sufficiunt, plura prodesse non possunt: majora enim de Domina nostra Opportuna oportet credere, quam possit nostra locutio demonstrare.

CAPUT I.
Ortus educatio, Vita monastica; Abbatissæ creatæ illustres virtutes.

[2] [Illustri stirpe pregnata,] Sancta igitur Opportuna, meritis & nomine digna, vitam diligens servare Angelicam, Domino Deo vovit virginitatem suam. Atque ut liberius Domino deserviret, & ab omnibus seculi curis vacare posset, pompas & divitias mundi abjiciens, quarumdam sanctimonialium feminarum collegio, eo quo infra dicturi sumus, juvante Domino sociata est modo. Nam parentes ejus nobilitatis genere pollentes, & regalis prosapiæ apice florentes, inclyti a Oximensis pagi, super omnes qui ibidem morabantur homines, duo luminaria mundo genuerunt, Beatum videlicet Godegrandum, Sagiensis Ecclesiæ (cui ego, Domino disponente, deservio) Episcopum, & Dominam nostram Opportunam, cujus hodie patrocinia veneramur, sororem ejus almifluam. Beata autem Opportuna in annis puellaribus constituta, nobilis erat genere, sed nobilior fide: decora & pulchra facie, sed pulchrior mente & operatione: castissimum semper retinens vultum, habitu manebat pudica supra omnes coævas quæ tunc morabantur in terra. Cumque esset mentis & corporis elegantia adornata & omnibus gratissima; multi præpotentes viri, divitiis & variis opibus referti, in matrimonium eam sibi conjungere satagebant. Promittebant ei auri & argenti immensa pondera, demonstrabant delectabilia mulierum ornamenta, gemmis & margaritis radiantia; offerebant servos & ancillas, & diversæ facultatis prædia, quæ illicere potuissent animum puellæ, nisi illustrata fuisset cælesti gratia. Has omnes promissiones ipsa, ceu quisquilias quasdam & purgamenta mundi, contempsit, ut munda & casta posset pervenire ad thalamum cælestis Sponsi. Nam quanto majora illi promittebant dona, tanto magis animus puellæ ab amore illorum recedebat: considerans in Deo pretiosiora esse munera, quæ summo studio quandoque obtinere desiderabat.

[3] Enimvero intantum fixa in obsequio divini amoris manebat, & paulatim adeo in bonorum operum crescebat exercitiis; ut si adfuisset gladius persecutoris, sponte pro Domino bibitura fuerit calicem passionis. Quia vero duo sunt martyrij genera, unum in occulto & alterum in publico; non deerat illi corona martyrij, quæ quotidie in corpore crucem perferens Christi, [Crucem Christi amplexa, censetur Martyr voluntate:] sapienter devicit oblectamenta carnis, mundi & diaboli. Fortis enim bellatrix Christi, armis Dominicis munita incedens, videlicet scuto fidei, & lorica justitiæ, & gladio Spiritus sancti, noluit aliquando ea deponere, donec virtute divini adjutorij omnes hostis antiqui insidias devinceret, & cum triumpho victoriæ, laureata serto justitiæ, Deum deorum in cælesti Sion videret. Noluit apparere inermis, ne sauciaretur diabolicis sagittis. Numquam in ea diabolus quod voluit, invenit: quia Rex fortis & potens in prælio Dominus, cui toto corde servivit, & quem totis visceribus dilexit, ab omnibus inimici insidiis eam illæsam custodivit: quia a mandatis ejus numquam recessit, frequenter cum Psalmista decantans: Judica Domine nocentes me, expugna impugnantes me. [Psal. 34, 1] Apprehende arma & scutum, & exurge in adjutorium mihi.

[4] Quadam autem die, ipsa dilecta Dei Opportuna, cum multa fidelium turba, patre quoque & matre secum pergentibus, ecclesiam intrans, audivit Dominum in Euangelio dicentem: Vade, vende omnia quæ possides, [indicat parentibus, Christum a se in sponsum electum:] & da pauperibus: & veni, sequere me: & habebis thesaurum in cælo. [Mat. 19, 21] Quæ omnia diligenter auscultans, & secum velut mundum animal ruminando pertractans, ad genua patris & matris provoluta, in hæc verba prorupit: Eia, mi dulcis pater & amabilis mater, per tremendum & amandum ejus nomen, cujus verba modo sonuerunt in auribus nostris, attestor, ne mihi amplius quæratis sponsum in terris, quia jam sponsum habere cupio Dominum meum Jesum Christum in cælis. Sequar jam vestigia Dominæ meæ, B. Mariæ Dei genitricis, nec ullius filii admittam copulam, nisi illius quem Virgo concepit, Virgo peperit, & Virgo permansit. Hujus ego matris deprecabor gratiam, ut me ancillam suam nuptiis filii sui faciat dignam: ut cum filio suo conjuncta fuero, matri & filio, sponso & Domino meo, sine alicujus perturbationis obstaculo, serviam in æternum. [& impetrat consensum:] Multum pater & mater B. Opportunæ super his mirabantur, & tandem pro constantia filiæ suæ læti existentes, Deo gratias egerunt immensas, qui in filia ipsorum radicem hujus bonæ voluntatis plantare dignatus esset: deprecantes unanimiter, ut quod plantavit, ei etiam incrementum donaret. Cumque fideles, qui aderant, dixissent, Amen; B. Opportuna ab oratione erecta, læta patrem respiciens, dixit: Jam filia Christi facta, audiam vocem ejus, & inclinabo aurem meam ad eum, & obliviscar populum meum & domum patris mei: quia concupivit Rex speciem meam, & ipse est Dominus Deus meus, & adorabo eum.

[5] Interea appropinquat dies, quo B. Opportuna Episcopali benedictione velamen consecratum capiti suo imponat; & abjectis jucunditatis & secularibus ornamentis, induatur vestibus sacræ religionis. Itaque deposita regia purpura, multum lætatur, vili circumamicta tunica. Tunc stipata multitudine parentum, & frequentia sequentium hominum, pervenit ad quoddam cœnobium, Sagiensi urbi vicinum, quod est in saltu Algiæ situm, & vulgo usitato nomine nuncupatum Monasteriolum. In eo itaque loco digna Deo puella Opportuna, omnibus seculi rebus valefaciens, & soli Deo vacare cupiens, accepto sanctæ conversationis habitu, [ingreditur Monasteriolum, Angelo viso præcedere:] cœtui sanctarum conjuncta est feminarum, Domino ibidem famulantium. Videbatur autem quibusdam sanctimonialibus, quod dum B. Opportuna idem cœnobium ingrederetur, Angelus Domini eam custodiens præcederet. Dignum quippe erat, ut quorum vitam imitari disposuerat, ab eis custodiretur. Habitans autem inter sacratas Virgines, non sicut rudis, sed ut perfecta conversabatur: & omnibus diebus vitæ suæ talis fuit conversatio illius, ut a nemine posset reprehendi. Brevi autem tempore repleta est Scripturæ sacræ doctrina: quia die ac nocte meditabatur in lege Domini. [humilis & obediens.] Humilitatis & obedientiæ gratia super omnes eminebat: quia majoribus serviebat, ut matribus: minores diligebat, ut sorores. Erga omnes erat obediens & mitis, secum revolvens divinum præceptum: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde. [Matt. 11, 29] Quanto enim clarior erat nobilitate generis, tanto magis se cunctis subdebat humilitate, sciens scriptum: Quanto major es, humilia te in omnibus, & coram Deo invenies gratiam. [Eccli. 3, 20]

[6] Cumque his & aliis abundaret virtutibus, accidit ut Mater, quæ cæteris præerat sororibus, migraret ad Christum. Tunc sanctimoniales omnes, uno consensu & pari voluntate, elegerunt Dominam nostram Opportunam, ut inter eas culmen prælationis obtineret. At illa, cum multum contradicere vellet, sed pro veneratione obedientiæ non valeret, petiit trium dierum inducias, ut pro hac re Dominum deprecaretur. Quod cum factum fuisset, [Creata Abbatissa, vivit in summa abstinentia] revelatum est illis, quod B. Opportuna digna esset honore prælationis. Deinde Mater & Abbatissa super omnes constituta, majori corpus suum cœpit domare abstinentia. Nam frequenter tota nocte in Dei laudibus vigilabat, & sæpe in die a cibis omnino abstinebat. Feria quarta & sexta nihil manducabat: aliis diebus ad vesperum, panem hordeaceum cum aqua & aliquo cibo vilissimo sumebat. Die Dominico parvissimis pisciculis vescebatur, non propter ventris ingluviem, sed propter diei Dominici venerationem: nec tamen ipsos sumebat usque ad satietatem, sed tantum ad corporis sustentationem. Si quando quæpiam ex sororibus eam interrogaret, dicens: O dulcis Mater, quare tam frequenter abstinendo corpus maceras, sic respondebat: Adam de paradiso ejectus est, quia pomum vetitum manducavit: & nos illuc redire debemus jejunando. De potu vini & esu carnium non oportet nos quidquam dicere, quæ ipsa nolebat attingere. Et tamen cum ab his ipsa abstineret, sanctimonialibus omnia sufficienter ministrabat: ipsas enim & spiritualibus & corporalibus cibis decenter alebat.

[7] Super omnia infirmos & pauperes diligebat, & eis tamquam Christo ministrabat, reminiscens verbi Euangelici: Infirmus fui, & visitastis me: &, Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Mat. 25, 40] [& austeritate.] Balneis non utebatur, cilicium semper occulte ferebat. Ita erat vestita hieme, sicut æstate: nec pro frigore adjiciebat, nec pro calore detrahebat. In lecto quando jacebat, unum sagum tantum habebat, & illud cilicinum: sed in die, propter frequentiam hospitum supervenientium, pretioso tegebatur opertorio lectulus ejus. Fluxu madebat lacrymarum, dicens cum Psalmista: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. [Ps. 6. 7] Nullus eam vidit iratam, sed semper tranquillam & blandam. Delinquentes sorores, verborum castigatione & exempli sui proponenda imitatione, emendabat: quod si aliqua in duritia mentis permaneret, tamdiu pro ipsa Dominum deprecabatur, [Blande corrigit delinquentes.] donec ad emendationem adduceretur. Neminem cædebat, sed dulciter omnes regebat, & clementiam sui pectoris declarabat suavitate sermonis: ipsa enim quæ proferebat verba, sale sapientiæ videres esse condita. Non est æquum audientibus longa narratione adferre fastidium: nam si bona omnia & virtutes, quas B. Opportunæ divina pietas conferre dignata est, dicere voluerimus, ante dies iste, quam oratio nostra, finem habebit. Inter cetera vero talem illa habebat consuetudinem, ut si quid impetrare voluisset, orando apud Dominum obtineret: & si ab aliquo lædebatur, aut aliquis ei molestiam fecisset, orando cuncta mitigaret. Quod si latro de ditione vel rebus ejus aliquid furtim abstulisset, [Miraculis daret.] tamdiu eum oratione sua ligabat, donec ablata restitueret: si autem lupus aut vulpecula sive aquila aliquam bestiarum raperet, sola jussione restitui faciebat. Et quod tunc manens in corpore operabatur, hoc nunc vivens cum Christo, eodem favente, operatur: quod multis modis experiens, modo cognoscit & narrat Gallicana & b Neustria terra: quæ gaudent, mirantes virtutū ejus insignia, quæ per famulam suam operatur Divina clementia.

ANNOTATA.

a Oximum oppidum, 5 Leucis Sagio distans, vulgo Hiesmes; hinc regiuncula, hic pagus Oximensis, vulgo le pays d'Hiesmes, in Vice-comitatu Argenaniensi.

b Gallia Francica olim dividebatur in Austrasiam, Burgundiam & Neustriam: atque tunc Neustriæ caput erat Lutetia Parisiorum; postea cœpta sumi Neustria pro Normannia hodierna.

CAPVT II.
S. Godegrandi peregrinatio & martyrium, cum dolore S. Opportunæ.

[8] Porro cum esset in jam dicto monasterio, & præesset ibi sanctimonialibus; [S. Godegrandus, peregrinatum abiturus.] factum est, ut venerabilis frater ejus Godegrandus, Sagiensis Ecclesiæ Episcopus, ob amorem cælestis patriæ, Romam, ad limina beatorum Apostolorum Petri & Pauli & diversa loca Sanctorum, causa orationis vellet peragrando circumire. Cumque secum isthuc deliberaret, velletque tali in opere septem annorum curricula transigere, ut laborando, peregrinando & orando, posset delictorum veniam & gaudia æterna obtinere; disposita Ecclesiæ suæ administratione, cœpit misericordiam Dei invocare, ut custos ejus esse dignaretur in concepto itinere. Accersito itaque quodam viro, diaboli amico, pleno totius nequitiæ dolo (qui pristinus amicus esse putabatur, & erat ei affinitate conjunctus, [Episcopatum commendat Grodoberto,] Præsesque erat Oximensis pagi, & vocabatur Grodobertus) videntibus cunctis qui aderant, commendavit ei defendendum omnem locum & Episcopium suum, ita cum eo loquens: O dulcis amice Grodoberte, committo fidei & amicitiæ tuæ omne officium Ecclesiæ meæ, & omnem facultatem & supellectilem substantiæ meæ, donec Domino volente redire potero: ut Domini miseratione & mea oratione simulque tua defensione, grex mihi commissus ab inimicorum hominum servetur incursione. Benedicens deinde Dominus Godegrandus omni plebi, & exhortans ut in mandatis divinis persisteret, valedicens etiam simulatori Grodoberto, perfusus lacrymis, cœpit iter agere longæ peregrinationis.

[9] Sed quia scriptum est, Simulatores & callidi provocant iram Dei: &, Simulator ore decipit amicum suum: post recessum Domini Godegrandi, noluit prædictus Grodobertus esse defensor loci, sed magis invasor & deprædator populi. [Job. 36, 13, Prov. 11, 9] More namque luporum cœpit commendatas sibi oves, non defendere, sed dilaniare: cœpit substantiam earum auferre, [rapaci ac violento:] & neminem sinebat quiete vivere. Postponens itaque omnem amicitiam, & pro nihilo ducens affinitatem; postquam res Ecclesiæ cunctas crudeliter diripuit, contra decreta antiquorum Patrum & instituta omnium canonum, dum adhuc Dominus noster Godegrandus viveret & Domino in peregrinatione deserviret, eidem Ecclesiæ Sagiensi fecit se Episcopum ordinari. Tum vero, non accepta justa benedictione, sed repletus divina maledictione, non sicut pastor agebat, sed ut mercenarius iniquus, sola lucra terrena quærens, animarū salutē parvipendens: ardentius enim Mammonæ, quam Domino, serviebat.

[10] Cum hæc agerentur, soror beati Antistis, miseriis & calamitatibus afflictæ Ecclesiæ condolens, assidue Dominum deprecabatur, ut ab hac oppressione Sagiensem familiam liberaret, & fratrem suum ei sanum videre concederet. Superna itaque pietas, [orante Opportuna reversus,] quæ clamantes ad se exaudit, cito, quod S. Opportuna precabatur, ad effectum perduxit. Nam veniente anno septimo peregrinationis Domini Godegrandi, & incolumen sorori suæ eum ostendit, & ab omni peccatorum contagio mundatum, per martyrij palmam ad cælestia regna evexit, & de manu tyranni Grodoberti plebem suam liberavit. Nempe cum rediret B. Godegrandus, multorum relatione didicit tyrannidem scelerati Grodoberti. Cognita igitur illius nimia cupiditate & crudelitate, memor Dominici præcepti, dicentis: Diligite inimicos vestros, & orate pro persequentibus & calumniantibus vos; obnixe Dominum precatus est, ut peccatis Grodoberti parcendo veniam daret: [mittit nuntios ad Grodobertum:] postea vero eumdem per nuntios blande admonuit, ut a nequissima invasione & inaudito scelere animum revocaret. [Mat. 5, 44.] Noluit enim primum ad Sagiensem Ecclesiam pergere: sed, ne locum daret diabolo, divertit ad jam dictum Monasteriolum, ubi soror ejus solerter Domino serviebat. Cum venisset autem nuntius digni Deo Præsulis ad jam dictum tyrannum, ille simulans se gaudere de reversione amici, fraudulenter talia remisit ei mandata: Noveris, dulcissime Pater, quoniam viri de longinquis patriis advenientes, te ab hac luce migrasse dixerunt: sed quia sospes reversus es, omni tuæ Sedis & Pontificatus potestate recepta, utere ea longo tempore feliciter: non enim in uno Episcopio decet duos Episcopos residere. Precamur itaque, ut simul loquentes pristinis utamur amicitiis, sicut expetit ordo caritatis & mutuæ dilectionis. Festinabat nuntius dicta impij Grodoberti nuntiare auribus Domini Godegrandi: [a quo fallaciter invitatus,] sed ubi Episcopus cum sorore sua verba audivit fraudulenta, talem B. Opportuna, spiritu prophetiæ repleta, responsionem dedit: Scias frater, quia molliti sunt sermones ejus super oleum, & ipsi sunt jacula. Cognoscentibus autem illis quia appropinquabat tempus vocationis B. Godegrandi, & quia Deus vellet eum numero sanctorum Martyrum & Episcoporum per effusionem sanguinis conjungi; cœpit tamquam pius pastor iter arripere, ut animam suam pro ovibus sibi a Domino commendatis posset ponere.

[11] Sed lupus rapax Grodobertus, secum pertractans, quia si Pastorem interficeret, secure postea oviculas dilaniaret; cœpit more Pharisæorum & Judæorum, qui Dominum crucifixerunt, intra se quærere, quomodo sanctum Episcopum posset sic interficere, ut immunis populo videretur ab ejus sanguine. Nec defuit ei consilium traditoris Judæ: quia, ut Judas, plenus erat diabolicæ persuasionis suggestione. Habebat siquidem secum virum malignum, qui fuerat B. Godegrandi filius spiritualis, quem de unda baptismatis sacri levaverat: loculos ipsius, sicut Judas Domini, deferebat: & eumdem scelestum virum divitiis & honoribus alliciebat, ut si B. Godegrandum interficeret, majorem gratiam præ ceteris sibi adstantibus obtineret. Acceptis itaque auri & argenti, terrarum equorumque muneribus, jurando promisit, se B. Godegrandum interfecturum. Hoc ergo Grodoberto magnum peperit gaudium. Quadam igitur die, cum B. Godegrandus vellet a Alemannicas cœnobium pergere, ut cum venerabili Lanthilde, sibi affinitate conjuncta, de divinis sermonibus colloqueretur; dum transiret per Novantium prædium, vidit eum filius diaboli Grodobertus per fenestram cœnaculi. Tunc advocato S. Godegrandi filiolo, præcepit ut ad necem sancti Pontificis properaret, si dicta munera obtinere vellet.

[12] Qui sponte properans, ad S. Godegrandum accessit, & repletus diri draconis astutia, torvis & crudelibus oculis sanctum virum aspiciens, mortiferum venenum sub lingua aspidea & antro cordis retinebat. Quod videns B. Godegrandus & calliditatem animadvertens, sereno vultu dixit: Quid est hoc, fili? Ut quid pestiferæ cogitationes virulentum animum tuum conturbant; An ignoras, quia ego sum spiritualis pater tuus Godegrandus? Quid moraris? Fiat, quod permittit Domini voluntas. Ipse autem truculentus & audax, [perfide occiditur.] osculari se ab Episcopo petiit. Tunc gloriosus Godegrandus elevans oculos in cælum, & sciens jam imminere horam mortis, oravit ad Dominum, & dixit: Domine Jesu, piissime Redemptor, suscipe spiritum meum, quem dedistis; & custodi gregem, quem commendasti mihi peccatori. Ultinam merear cum eis regnare in cælis, pro quibus non dubito sustinere passionem in terris. Cumque de cælis exauditam esse deprecationem suam audiret, mox percussori suo in simplicitate cordis osculum dabat libentissime. Ille autem evaginato gladio, sanctum Dei Pontificem bis in sincipite percussit: cujus venerandi capitis percussionum cicatrices, quasi a medicis sanatæ, modo nobiscum, Domino donante, manent & apparent. Sic dilectus Deo Pontifex & pastor bonus, noster Godegrandus, vitam in terris finivit, & Angelicis cœtibus spiritus ejus in cælis conjūctus est b tertio Nonas Septembris: qui quia in modico fidelis fuit, nunc in gaudium Domini ingressus, supra multa est constitutus. Qui autem eum interfecit, in eodem loco a dæmone arreptus, nec data munera obtinuit, & ad inferna, heu proh dolor! celeriter descendit. Grodobertus quoque, auctor miseræ calamitatis, divinæ percussionis ultione turpiter & quidem brevi vitam finivit: quia non potest bene mori, qui male vixerit.

[13] Quidam autem hæc videntes religiosi viri & vicini, cum psalmis & cereis conati sunt corpus S. Godegrandi proprii Episcopi de terra erigere, ut juxta consuetudinem Ecclesiasticam illud mandarent sepulturæ. [nemoveri corpus possit] Sed tanto pondere hæsit in terra, ut a nemine illorum posset moveri. Quo comperto, S. Lanthildis, cum sanctimonialium agmine, acriter lugendo & flendo, cœpit illuc pergere. Cui similiter contigit: nam nulla ratione corpus sanctum potuerunt de terra levare. Relatio igitur tanti doloris ad B. Opportunam pervenit, quod scilicet frater ejus injusta factione Grodoberti jugulatus jaceret in terra, & a nullo posset inde levari. Quæ in ecclesia existens, cum omnibus sanctimonialibus sibi subditis, Domino commendabat animam fratris: & a Sacerdotibus Missarum officiis celebratis, Deo obtulit sacrificia sincerissimæ orationis. Didicerat enim Spiritu sancto sibi revelante, jam fratrem suum ad cælum migrasse cum palma martyrii. In ipsa quoque divina revelatione Dominum deprecata fuerat, ut corpus fratris sui tam diu immobile in terra jaceret, donec pro ejus anima congruas Domino preces funderet, & de hinc propriis ulnis in ecclesiam ad locum sepulcri deportaret. Orabat amita S. Lanthildis, [S. Opportuna precibus impetrat:] ut corpus S. Godegrandi Episcopi & Martyris a terra elevaretur: precabatur neptis B. Opportuna, ne corpus fratris moveretur. In ambabus erat sanctitas, sed in Domina nostra Opportuna fervebat caritas fraterna. Vicit itaque S. Opportunæ orationis assiduitas, ut sciamus, quoniam omnia præcellit caritas. Dignum namque erat, ut B. Opportuna, quæ fraternæ mortis dolore torquebatur, gratia exauditæ deprecationis a Domino consolaretur.

[14] Suscepto itaque nuntio tanti doloris, mortem fratris referentis, [cupit cum fratre mori] amarissimis B. Opportuna perfusa lacrymis, dixit: Domine mi Jesu Christe, amator & dispensator fraternitatis, permitte me simul gaudere cum fratre meo in cælestibus regnis: bonum est enim & jucundum, habitare fratres in unum. Precor Domine, ut quos conjunxit in terris fraterna nativitas, tua nos in cælis conjungat benignissima pietas. Deinde oratione completa, ad fraterna perrexit funera. Et respiciens exanimem fratrem, semiviva cecidit in terram: & sanctis manibus crebro percutiens pectus, infelicem se clamabat & miseram, dilectione fraterna destitutam: dirumpensque capitis crines, scindebat vestimenta corporis, ostēdens cunctis acerbitatem sui doloris. Cumque lingua taceret præ dolore nimio, volutabatur in humo: de hinc ejulando, has voces dabat in cælum: Væ mihi miseræ! circumdant me ex omni parte angustiæ, [consolante eam S. Lanthilde,] quia destituta sum fraterno solamine. Heu me! quid modo faciam? Heu me peccatricem! quo me vertam, aut quid dicam? Subveni, Christe. Ubi erit deinceps consolatio mea? Nimirum ipse mihi frater, ipse pater, & mater, & dominus meus existebat, & in omnibus adiutor meus erat. Inter acerbos dolores & luctus varios, venerabilis Lanthildis & omnes qui aderant, S. Opportunam mœrentem dulcibus verbis consolari studebant, dicentes: Cessa, dilecta Deo Opportuna: desine jam Martyrem Christi fratrem tuum flere, quem citissime, sicut desideras, videbis cum Christo feliciter regnare. Intermitte modo pro illo lacrymas fundere, cujus sacra intercessio nobis poterit apud Deum prodesse. Nulli enim dubium, quia qui pro inimicis & interfectoribus suis oravit, nostri quoque memoriam habebit. Quanto enim Christo plus adhæsit, tanto majora nobis beneficia præstabit: quia licet sit nobis absens corpore, tamen suis amatoribus non deest sancta intercessione.

[15] Hæc B. Opportuna audiens, corpus fratris inter ulnas suscepit: [sola corpus elevat & sepelit.] & quem multi & fortissimi viri nequiverunt a terra levare, ipsa cœpit sola sine labore portare. Igitur B. Godegrandi corpus cum multitudine populi, diversi ordinis Clericis, & lamentantibus Virginibus, cum cereis & resonantibus psalmis, perducitur ad jam dictum Monasteriolum; ibique debito honore, agente B. Opportuna, conditum sepelitur. Ubi etiam per multa annorum curricula, per ejus merita, multa virtutum insignia operata est divina clementia: cui est laus & honor, per infinita seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a Alemanica vulgo Almenesches, inter Sagium & Argentanum, haud longe a Nonento oppidulo extat, & describitur in Neustria pia Arturi de Monstier pag. 364 & seqq.

b Est eo die S. Godegrandus inscriptus Breviario Sagiensi anni 1581. Sed omnia recitantur de Communi præter orationem, in qua Martyr & Pontifex nominatur. Ejus caput asservatur Parisiis in ecclesia S. Martini de Campo, & reliquum corpus in Prioratu insulæ Adamæ, vulgo, Isle Adam, ad Æsiam fluvium supra Pontisaram.

CAPUT III.
S. Opportunæ miracula & continuæ preces. Morbus & obitus.

[16] Post obitum igitur sancti Martyris & Pontificis Godegrandi, Dominus noster Jesus Christus cœpit famulam suam Opportunam insignibus virtutum miraculis glorificare. Quis enim digne valeat explicare, qualis & quam fervens demum in Dei servitio permanserit? Nam in lege Domini sine fatigatione quiescebat, & nulla turpi conversatione inquinabat corpus suum. Et quia a consuetudine peccandi omnimodis se retrahebat, maximam, a Domino in curandis infirmis est gratiam adepta. Nam multi ad eam variis modis oppressi venientes, per orationes ejus a Domino sanitatem recipiebant: claudis per invocationem gressus restituebat, cæcis visum reformabat, & ab obsessis corporibus dæmonia ejiciebat. Cum flentibus flebat, & omnibus quibuscumque poterat consolationem adhibebat: omnes quippe, qui ad eam aliqua oppressi calamitate, aut gravati adversa valetudine, vel furis aut raptoris damno afflicti veniebant, [Orat assidue] gaudentes, desideriorum suorum vota consecuti, revertebantur. In ipsa semper erat jugis oratio, & assiduus gemitus. Corpore integra persistens, mente & operatione semper in cælum tendens, B. Pauli Doctoris gentium imitatrix effecta, dicentis, Nostra autem conversatio in cælis est, tota mentis virtute spernebat gaudia hujus vitæ, & cuncta delectamenta secularium voluptatum; modis omnibus desiderans conjungi agminibus cælestium virtutum: orabat namque, ut posset dissolvi & esse cum Christo. [Phil. 3. 20]

[17] Antequam autem anniversarius dies obitus fratris sui appropinquaret, nimiis vigiliis & jejuniis corpus affligens, [cupit dissolus:] suppliciter Dominum deprecabatur, dicens: Redemptor mundi, cui ab infantia deservivi, quique me hucusque custodisti, fac me ancillam tuam cum Martyre tuo, fratre meo Godegrando, velociter in cælum suscipi, ut tecum gaudeamus in æternum, cui servivimus in hac mortali peregrinatione. Intelligens autem se a Domino exauditam, & sciens imminere diem optatæ vocationis suæ, convocavit Sorores (quibus non tantum præerat, quantum proderat) & talibus eas allocuta est verbis: Dulcissimæ Sorores & amantissimæ filiæ, satis dignum & congruum videtur, ut pro concessis nobis a Domino beneficiis gratias illi pro virium nostrarum facultate agamus, [adhortatur Sanctimoniales:] & pro negligentiis & multimodis peccatis nostris veniam ab eo implorare satagamus. Quidquid enim boni in nobis est, ab illo accepimus: quia sine illo nil boni facere aut cogitare possumus: in illo namq; vivimus, movemur & sumus. Quid autem nos sumus, nisi corruptibiles creaturæ? & quid postmortem erimus, [inculcat memoriam novissimorem:] nisi pulvis & cinis? Certe caro nostra (quam modo nimis diligimus, & cui quantū possumus, divitias & delicias præbemus) cum in terra sepulta fuerit, a vermibus consumetur Jam floremus & superbimus in mundo: post mortem erimus putredo & vermis: & quod cū dolore nimio profiteor, impiis erit in inferno perpetua damnatio. [Eccl 7 40] Hæc, dilectissimæ filiæ, convenit omnibus Christi sanguine redemptis in memoria habere, quia exhortatur nos Scriptura, dicens: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, & in æternum non peccabis.

[18] Deinde ante pedes filiarum prosternens se, ream se & peccatricem confessa est, dicens: Noveritis, Sorores, [petit venia delictorū:] quia appropinquat hora temporalis mortis meæ: & ideo cum omni humilitate benignitatem vestram deprecor, ut mihi pro amore Dei dimittatis, si aliquam ex vobis læsi, aut si vobis molesta fui, & si aliquid indecenter contra regulam de rebus vestris, quas mihi commendastis, egi. [Mat 6. 14] In his enim & aliis multis me peccasse agnosco: & idcirco pro illius amore parcite mihi, qui dixit: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet & vobis Pater cælestis peccata vestra. Talia B. Opportunæ verba audientes Sorores adstantes, diutissime præ repentino dolore conticuerunt: & deinde eam a terra levantes, & sermoni singultus varios & lacrymas intermiscentes, Mater, inquiunt, dulcis Opportuna, nobis multa bona præstitisti, & nos numquam læsisti: si autem in aliquo deliquisti, parcat tibi & indulgeat pietas Christi; quem semper amasti.

[19] Postquam autem illa cunctis Sororibus secundum petitionem earum indulsit, [commendat fidem, spē caritatem,] taliter residens inter illas cœpit loqui: O Sorores carissimæ, diligenter attendite verba exhortationis meæ novissimæ. Sicut duplicia sunt opera, bonorum scilicet & malorum; ita duo sunt retributionum loca, justorum & impiorum. Attendite ergo, ut bona operantes, & a malis caventes, in retributione justorum inveniamini. Cujus bonæ operationis radices tres sunt præclaræ & magis insignes, fides, spes & caritas: & ipsa tantum caritas fidē præcellit & spem, ut ipse Deus caritas sit, dicente B. Joanne: Deus caritas est: & qui manet in caritate, in Deo manet, & Deus in eo. [Ioan. 48.] Si ergo vultis ut caritas, id est, Deus maneat in vobis, omni tempore discordiam, id est, diabolum expellite a vobis. Observate, quod promisistis in baptismate: scilicet, renuntiate hosti antiquo & omnibus pompis ejus: Deum ex toto corde diligite, & mandata ejus observate. Unum quemque Christianum, tamquam vosmetipsas, diligite: quia qui odit fratrem vel sororem suam, homicida est. Facite aliis, quod vobis fieri vultis. Si spiritus Dei habitat in vobis, templum Dei estis: & templum Dei sanctum est, [humilitatē & alias virtutes:] quod vos estis. Nolite ergo polluere templum Dei: quia ad imaginem Dei creatæ estis: qui autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Sit in vobis vera & perfecta humilitas. Prælatis vestris obedite, omnes diligite, per caritatem invicem servite. Nolite esse verbosæ: quia in multiloquio peccatum non deerit. Omnia cum discretione agite. Ne sitis bilingues,, neque edaces, neque vinolentæ, neque somnolentæ. Sanctæ lectionis & boni operis studium habete: quia inimica est animæ otiositas. Peccata nolite perpetrare, sed perpetrata per pœnitentiam delete. Laus Dei ab ore vestro non recedat. Mementote, quia diabolus fideles Christi semper supplantare nititur. Infirmis necessaria ministrate, pauperibus eleemosynam date: quia eleemosyna a morte liberat: & sicut aqua extinguit ignem, ita ipsa peccatum. Omnibus, quibus potestis, adiutorium impendite, Ab omnibus malis declinate, & in bonis omnibus vos exercete, ut heredes efficiamini patriæ cælestis. Precor, ut cum ab hac luce post diem duodecimum migravero, sepeliatis me juxta sepulcrum Martyris Christi, Domini Godegrandi Episcopi.

[20] His & aliis sanctis alloquiis confortans Sorores, cœpit B. Opportuna gravi corporis infirmitate detineri, & febris molestia prægravari. Cumque membra corporis lectulo dedisset, & omnes artus ejus vis morbi infestaret, tamen ab ore ejus laus Dei nullatenus recedebat. Exacta autem quadam nocte, dum jam aurora diei sequentis inciperet, in domo, ubi quiescebat, maximi luminis splendor apparuit, & suavissimi odoris mira fragrantia efferbuit. Tunc dilecta Deo Virgo, [invisitur a SS. Cæcilia & Lucia:] vidit B. Cæciliam & S. Luciam causa visitationis ad se venire. Quas cum vidisset, blando sermone ita salutavit: Avete sorores Cæcilia & Lucia: quid præcepit ancillæ suæ gloriosa Virgo Maria, cælestis Regina, & omnium Virginum Domina? Respondentes sacræ virgines Cæcilia & Lucia, dixerunt: O splendidissima sponsa Christi Opportuna, expectat adventum tuum intacta Virgo Maria, ut filio ejus conjungaris in cælo, quem totis visceribus dilexisti in mundo. Ornata corona gloriæ tuæ, & accensa lampade, debes ire obviam sponso & sponsæ.

[21] Post lætitiam autem tam præclaræ visionis & visitationis, ecce in sinistro angulo domus adstitit terribilis dæmon & nimis ferox, in specie nigerrimi Æthiopis, cujus capilli & barba distillabant quasi picem calidam & liquidam: oculi ejus erant quasi ferrum ignitum, quod de fornace multis scintillis emicans producitur: de ore & naribus ejus flamma exibat & vapor sulphureus. [dæmonem apparentem imperterrita sistit & abigit.] Quem videns B. Opportuna, imperterrita dixit: Præcipio tibi, diabole, auctor totius malignitatis, ne ab hoc loco movearis. Tunc omnes sanctimoniales advocans, & denuntians eis, quam terribilis ibi adesset inimicus, dixit eis: Ecce spiritus immundus & totius malitiæ repertor, qui omnibus diebus nos impugnabat, Domino adjuvante, ab ancilla Christi victus confunditur. Precor itaque, amantissimæ Sorores, ne ejus suggestionibus & incentivis cogitationibus acquiescatis. Tunc conversa ad eum, dixit: In nomine Domini recede a me, ferox & truculente inimice Christi: quia non me ancillam Christi superabis, sicut Evam primam feminam superasti. Ex hac ergo visione & S. Opportunæ admonitione de cetero sanctimoniales ferventiores in Dei servitio extiterunt.

[22] Cumque jam prægravante corporis infirmitate, duodecimo die, sicut ipsa Domina nostra Opportuna prædixerat, sciret adesse horam vocationis suæ; præcepit Sacerdotibus pro animæ suæ commendatione Missarum solennia celebrare: jussit etiam, ut omnes sanctimoniales, [Sacro viatico munitur:] a majore usque ad minorem, Domino offerrent libamina. Quod cum factum esset, jussit Dominicum Corpus afferri & sibi dari: quo accepto, dixit: Corpus tuum, Domine, proficiat mihi ad salvationem animæ meæ. Et dum Clerus, in exitu sanctæ illius animæ, & adstantes sanctimoniales psalmos decantarent, & ipsa cum eis decantaret, respiciens ad ostium domus, dixit his, qui psalmos decantabant: Ecce advenit Domina mea beata Virgo Maria, cui vos commendo, quos in hoc seculo amplius non videbo. Extendente autem ea brachia, quasi matrem Dei vellet amplexari, [apparente S. Maria expirat:] sancta ejus anima carne est soluta, & vivit cum Christo per æterna secula. Cumque omnes unanimiter quasi propriam deflerent matrem, sepelierunt eam juxta sepulcrum fratris sui, sicut ipsa vivens deprecata fuerat. Ibique Dominus noster Jesus Christus per merita amborum multa miracula operatus est longo tempore, quamdiu corpora eorum ibidem quievere. Posteaquam vero corpus beatæ & admirandæ Opportunæ ab eo loco a fidelibus viris translatum est, [claret miraculis.] quocumque accessit, & quocumque in loco, prædio, castello aut villa depositum fuit, permultæ virtutes per ejus intercessionem effectæ sunt, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est laus, honor, virtus & potestas cum Patre & Spiritu sancto per infinita secula seculorum, Amen.

Ego humilis Adalhelmus, Sagiensem supra plebem Episcopus, adjuvante Domino, descripsi Vitam B. Opportunæ.

APPENDIX.
Ex MS. codice Ecclesiæ collegiatæ S. Opportunæ.

Opportuna, Abbatissa, in Gallia (S.)

BHL Number: 6343

Ex M. S.

[1] Eo tempore, quo Domina nostra Opportuna sanctimonialibus præerat Abbatissa, contigit quadam die famulum cum asino, qui ejusdem loci negotiis deserviebat, silvam, quæ ipsi Abbatiæ & circumjacentium & vicinorum oppidorum incolis ad ligna dumtaxat igni deputanda, quotquot quique volebant, communis erat, aggredi: [Asinum monasterij incarceratum] hic cum solito more, asino onusto, regredi vellet, quia (ut vulgo dicitur) mali nituntur semper nocere bonis; ecce ipsius silvæ custos, quem lucarium vocant, advenit; qui invidiæ & præsumptionis spiritu, aut certe turpis lucri cupiditate agitatus, eumdem asinum inique comprehensum incarcerat, & per aliquot dies custodiri mandat. [repetit S. Opportuna,] Quo comperto beata Virgo Opportuna ad eum festinavit, quem in quodam prato ad eumdem pertinente, ipsiusque Abbatiæ proximo, repertum humillime (ut ei consuetudinis semper erat) his verbis affata est. Cum nihili obnoxius, in lignis usui nostro deferendis, noster asellus censeatur, non est æquum eum carcerali custodiæ mancipatum teneri: quamobrem obsecro, ut liberum illum digneris nobis reddere. Ad quam ipse stolidus ridiculose respondit: cum pratum istud sale in superficie undique fuerit respersum, reddetur vobis. Quod audiens beata Virgo, aliquantisper propter injustitiam commota, rediit; non tamen solitum in talibus auxilium, divinum scilicet, oblita est invocare: in quo fiduciam habuit & non in homine, sed aures Dei cœpit illico pulsare. [Joan. 31] Et quia scriptum est, si quis fecerit voluntatem Dei, hunc exaudit Deus; quod prius ut impossibile illusio negaverat, veritas ipsa ad exitum perduxit: etenim idem pratum divinitus sale aspersum est. Itaque ut in crastino, qui hoc spectaculum viderant ipsi lucario retulerunt, non acquievit dictis eorum: sed rem ipsam visurus, pratum usque perrexit; ibique quod audierat oculis conspexit: [nec sine miraculo recipit:] stupore quoque territus cogitabat qualis esset ista visio. Tandem vero animadvertit, quod dixerat beatæ Virgini Opportunæ, se pro asino roganti, & illico se reum iniquæ detentionis ipsius asini cognovit, atque satisfacere quamprimum studuit: asinum enim mox ad cœnobium remisit, & pratum quod sale coopertum viderat, Sororibus ipsius cœnobij in jure hereditario perpetuo legavit, veniamque pro præsumptione sua humiliter postulavit. In hujus autem rei memoriam, ipsum pratum ab incolis usque hodie apud nos pratum salsum vocatum est.

Sequebatur miraculum, de ave resuscitata, & alijs avibus claudis effectis: cui similes historiæ sæpius in Actis Sanctorum leguntur. In Vita S. Wereburgæ Virginis, filiæ Regis Merciorum in Anglia III Februarij, etiam ejusmodi miraculum narratur, ubi in Notis citatus Malmesburiensis asserit, etiam avem illam comestam, & simili modo resuscitatam fuisse, quod ibi minus probavimus. Appellantur ibidem aucæ sive anseres silvestres.

LIBER MIRACULORVM,
Auctore eodem Adalhelmo Episcopo Sagiensi.

Opportuna, Abbatissa, in Gallia (S.)

BHL Number: 6340

AUCTORE Adalelmo EP. SAG.

PROLOGUS.

[1] Domino miserante Adalhelmus, Sagiensium plebium humilis Episcopus, necnon B. Karilefi Monachus & servus, omnibus Christi sanguine redepmtis gaudium vitæ præsentis & gloriam æternæ beatitudinis. Adjuvante Domino descripsi Vitam Dominæ nostræ Opportunæ & conversationem & obitum ejus: nunc vero per auxilium Sanctæ Trinitatis narrare cupimus miracula, quæ in diversis locis per eam operata est pietas superna. Partim ergo de iis scribemus sicut vidimus, & partim quæ ab aliis audivimus. Vivunt enim adhuc multi, qui cæci & claudi, muti & dæmoniaci, per intercessionem & merita ejus a Domino curati sunt: [Auctor visa & audita narrat,] quorum narrationi satis fidem credulitatis adhibere possumus: quia cicatrices infirmitatis ostendunt signa sanitatis. Sciat autem omnis Lector, quia non sequemur ordinem narrationum in expositione virtutum: sed prius ea quæ vidimus, & quæ in eodem loco ubi nunc sanctum corpus ejus veneratur, qui vulgo dicitur Monciacus, operata est, narrare disponimus. Quare itaque ego hebes & insipiens, ausus sum incipere: si placet, audite.

CAPUT I.
Miracula a scriptore visa.

[2] Antequam Episcopatum hujus Ecclesiæ obtinerem, narrabantur miracula ejus, & a nullo scribebantur. Vocatus autem Episcopus & nondum effectus, [Scribit ex voto obligatus,] cum quidam offerrent munera, ut decus ostensæ benedictionis a me auferrent, & locum honoris sibi vindicarent; humiliter votum vovi eidem Dominæ S. Opportunæ, quod studerem miraculorum & vitæ ejus pisticus scriptor existere, si mihi dignaretur auxilium impendere, quo possem insurgentes æmulos devincere. Dominæ itaque Opportunæ intercessionis auxilio, potitus sum optatæ benedictionis privilegio: sed gemens fateor, & pœnitens confiteor peccatum negligentiæ meæ. [quod negligens efficere,] Accepta namque benedictione, pro nihilo duxi votum promissionis meæ. Quia vero omnipotens Deus peccata nostra aut in præsenti punit, aut in futuro reservat punienda; propter peccatū commemoratæ negligentiæ meæ, in ipso anno ordinationis meæ traditus sum manibus crudelissimæ gentis Normannicæ: [Normannis venditus exulat:] qui me captivum ligantes, quasi vile mancipium, vendiderunt trans marinas regiones. Hoc igitur factum est exigentibus peccatis meis, ut scirem quia non debet superbire terra & cinis; & quia melius est non vovere, quam vota non reddere. Post multa itaque Normannorum ludibria, & quæ mihi intulerunt creberrima verbera, post diversa maris fluctuantis & procellosi pericula, post nimii frigoris & nuditatis & diræ famis, necnon longioris itineris impedimenta, cum placuisset pietati & misericordiæ Domini & Redemtoris nostri, quæ peccatores solita est confortare, ut mihi concederet redire in terram nativitatis meæ; [a submersione per Sanctam eripitur.] scire convenit fraternitati vestræ, quantum mihi profuit intercessio B. Opportunæ. Super fluvium Somonæ, ad oppidum quod dicitur Valeria, cum voluissemus devenire, violentia marinæ accessionis anticipati & oppressi qui mecum erant, in jam dictum fluvium Somonæ de equis ceciderunt, inter quos & ego miserulus cecidi. Cumque mihi jam nulla spes esset vivendi, taliter clamare cœpi: S. Opportuna & B. Karilefi, liberate pereuntem servum vestrum. Quorum adjutorio, cum non haberem peritiam natandi, ad ripam fluminis, adjutrice ipsa B. Opportuna, ut mihi visum est, deveni. Hujus itaque S. Opportunæ insigne miraculum dignum judico scribere primum.

[3] [Contracta erigitur.] Deinde aliud quod mecum multi viderunt, scribere non tardo. Quidam vir nomine Adalbodus, uxorem suam debilem ad ecclesiam B. Opportunæ deportabat: cujus miseræ feminæ genuum poplites gressus ambulandi denegabant, quia nervis siccatis crura coxis adhæserant, & extendere tibias ad usum eundi nullatenus poterat. Quodam die cum inundatio pluviarum fecit magnum lutum platearum, & ministri ecclesiæ depulsarent signa ad officium vespertinale; illa miserabilis femina, quasi reptando & genua vix trahendo, per medium lutum, ad ecclesiam, ut poterat, festinabat: quam qui aderant videntes taliter incedere, lacrymas cœperunt pro illa fundere. Cumque eam vellent inter brachia ad ecclesiam deferre, dixit eis: Sinite me ita incedere, ut Domina mea videat Opportuna afflictionem ancillæ suæ. Quæ ingressa ecclesiam, in ipsa nocte per virtutem S. Opportunæ a Domino recepit sanitatem: tamen diutissime decucurrit a capite ejus immensitas sudoris, ostendens eam habuisse acerbitatem gravissimam doloris. Statimque concursus factus est populorum, Dei laudantium misericordiam, qui sic magnificare dignatus est Virginem suam Opportunam. Vocatur autem eadem femina Aldecudis, quæ nunc recte ambulat & glorificat Deum.

[4] In villa quæ dicitur Vituriacus, erat vir quidam, nomine Otolgrinus, [paralyticus sanatur;] qui ita erat omnium membrorum officio destitutus, ut neque manus posset ad os ducere, neque etiam salivam de ore sine adjutorio alterius projicere. Qui cum rogaret se perduci a parentibus & amicis ad B. Opportunæ oratorium, videntibus cunctis qui ad celebrationem Missæ Dominica die convenerant, quasi semivivus in ecclesia est positus. Præcepimus autem ut pro recuperanda ejus sanitate Domini misericordiam deprecari studerent. Post paucos autem dies sanus effectus, orationibus S. Opportunæ adjutus, gratias egit, deferens vota sua devotus.

[5] [energumena ad varia Sanctorum loca deducta,] Illud quoque signum non debemus tacere, quod per eamdem dominam nostram Opportunam Jesus Christus nobis præsentibus dignatus est perpetrare. Hostis generis humani diabolus quamdam feminam invasit, cujus membra per singula diei & noctis momenta diversis modis, heu, pro dolor! torquendo dilaniabat. Vir autem ipsius feminæ eam valde diligens solerter custodiebat, & per multa Sanctorum loca eam deducebat, ut per deprecationem Electorum Dei ab oppressione inimici mereretur liberari. Cum diutius inimicus jamjamque quasi hereditarium vas possideret, & variis cruciatibus miserrimam feminam turpiter (quod dici dolendum est) affligeret; vir ejus audita opinione gloriosæ Virginis Opportunæ, scilicet quod illius intercessio vim soleret effugare dæmoniorum; devotus cum prædicta uxore auxilium virtutis ejus expetiit. [in oratorio S. Opportunæ,] Quo perducta cum esset, sentiens diabolus quod per merita B. Opportunæ Dominus vellet nequitias ejus conterere; per os illius feminæ taliter cœpit clamare: Væ, væ, Opportuna, væ mihi, inveterata Opportuna, quæ mihi in Gallia & in Neustria semper fuisti contraria: [præsente scriptore,] sæpe oratio tua destruxit machinamenta mea: insidiabaris enim mihi, & prius vivens, & nunc mortua. Mihi quoque qui inter ceteros dolens & orans adstabam, per os ipsius mulieris multa convitia dicebat. Noli sperare, rudis & neophyte Episcope, quod tua virtute ab hac mea egrediar potestate. Nihil enim te timeo: sed virtutem adversatricis meæ Opportunæ formido, & te inutilem servum esse ejus cognosco. Adstantes autem Sacerdotes & Clerici & vulgaris populus, qui ad hoc lugendum spectaculum convenerant, nullatenus ab oratione cessabant: sed sine intermissione cum lacrymis Dominum deprecabantur, ut precibus placatus famulæ suæ Opportunæ, cum virtute suæ potentiæ elideret apertas inimicitias fraudis diabolicæ. Infusa autem ipsa femina benedictæ aquæ aspersione, & signata signo Crucis Dominicæ, [præmissis exorcismis] cum legerentur super eam orationes huic operi congruentes & perventū fuisset ad locum ubi dicitur, Adjuro te, draco, in nomine Agni qui ambulat super aspidē & basiliscum, qui conculcat leonem & draconē; mox spiritus immundus crudeliter eam vexans, ita ut ungulis & dentibus propria dilaniaret membra, terribili voce clamat: Scias, vetula Opportuna, quia nunc egrediar, sed cito revertar. Quod cum dictum fuisset, ipsa femina pacifice resedit, & oculos cum manibus ad cælum erexit, [& voto cōtinentiæ facto, liberatur:] & ad cornua altaris accedens se in servitium B. Opportunæ permanere promisit, sumptoque benedictionis pane ad hospitium perrexit. Evolutis autem aliquibus diebus vir ejus eam optans perfrui sanitate, gaudio repletus voluit ad propria redire. Cumque jam a villa exiret, & cœptum iter carperet; [a dæmone rursus impetita, sed non læsa,] ecce diabolus cum multitudine satellitum, in specie luporum atque canum, super prædictam feminam irruit. Ipsa autem clamans: Domina Opportuna, libera ancillam tuam; & usque subtus altare fugit, & dicebat, quia usque ad ostium ecclesiæ lupi & canes eam sequebantur: ibique diutius nobiscum orans, sine læsione reversa est. In tali itaque prosperitate quindecim dies permansit, & sine aliqua turbatione ubicumque voluit, absque vexatione perrexit. Cumque hoc vir ejus videret, obtulit pecunias Clericis ecclesiæ, ut licentiam haberet sociandi se uxori suæ. Quod ego audiens nec permisi, nec prohibui: ne si permitterem, viderer voluntati Sanctæ Opportunæ contraire: si autem contradicerem, arguerer a nescientibus, quod causa cupiditatis humanæ vellem disjungere amorem nuptialis copulæ. Ipse autem vir more solito volens ad eam ingredi, cognovit eam nequius quam prius a dæmonio vexari. [tertio ob violatum votum correpta,] Nam urgente diabolo, manus & brachia turpiter agitabat: tuncque lingua a faucibus exsiliens, ita ut terminum oris & labiorum claustra nimis excederet, & nuda tota ab hominibus videretur, inauditam contra Omnipotentem loquebatur blasphemiam. Cum vero vir ejus non posset eam solus adducere ad consuetum Oratorium B. Opportunæ Virginis, cives condolentes afflictionibus mulieris & ejus mariti doloribus, inter ulnas proprias quasi pene mortuam projecerunt ante Dominæ nostræ Opportunæ ecclesiam: ibique terræ diutius inhærens, neque vox in ea audiebatur, neque halitus sentiebatur, [denuo liberatur,] sed defunctam esse protestabantur. Lectis ergo orationibus quæ energuminis conveniunt, & postea inchoatis psalmis a quibusdam, qui psalluntur in agenda oratione mortuorum; post longa horarum spatia illa femina quæ putabatur mortua, quia illa morietur quæ peccaverit anima; tunc magnas dare cœpit voces in ecclesia clamans: Domina Opportuna, adjuva me ancillam tuam, quia ero de cetero tua devotissima famula, resuscita me a morte corporis & animæ. Cum vir ejus blandis sermonibus eam deliniret, & interrogaret quid ei visum fuisset, respondit dicens: Domine mi Helberte, (sic enim vocabatur vir ille) modo a maximo & truculento lupo devorata fui: [voto iterum facto.] & cum me vellent integram homines per pannos cum ignitis tridentibus in foveam sulphuream projicere, per Dei gratiam liberata sum, adjutorio Dominæ meæ S. Opportunæ. Qualem vis uxorem, quia amplius me non poteris habere? Hæc autem femina Olbiregis vocatur: quæ quamdiu vixit, Domino cum omni devotione corporis & mentis puritate famulabatur, & longo tempore post superfuere multi, qui ea quæ narrare volumus se vidisse testabantur.

CAPUT II.
Alia miracula potissimum a Translatione corporis facta.

[6] [Sagienses a Normannis vexati,] Plebs Sagiensis Ecclesiæ, exigentibus peccatis, a crudelissima gente Normannorum miserabiliter affligebatur. Ipsa enim ferocitas Paganorum assiduis deprædationibus & flammarum incendiis, virorum ac mulierum, pupillorum ac viduarum, infantium & senum jugulationibus cunctam regionem devastabat. Jam itaque inclytus Rex a Ludovicus, frater gloriosi & magni Domini Caroli nostri Imperatoris, Regis serenissimi (cujus beneficiis sumus quidquid sumus, cujus vita semper a Domino gubernetur) auditis insignibus B. Opportunæ virtutibus, causa refugii supradictum prædium b Monciacum condonaverat eidem Dominæ Opportunæ & illustrissimo viro c Hildebrando, Sagiensis Ecclesiæ Episcopo sanctissimo. Idem ergo Hildebrandus timore prædictæ persecutionis Normannicæ partem Clericorum in Monciacum villam venire jussit cum sanctissimo corpore Dominæ Opportunæ. [Monciacum deferunt corpus S. Opportunæ.] Cumque Clerici victui necessaria non haberent, panem enim & vinum parumper habebant; timore famis & nuditatis tristabantur. Jussis itaque Pontificis obedientes, cum corpusculo sanctæ Opportunæ cœperunt pergere. Quod audientes diversorum habitatores locorum, virorum ac mulierum, occurrerunt Clericis, deprecantes ut sanctum corpus mererentur ferre propriis ulnis. Nondum ergo in prædicto Monciaco ecclesia erat constructa, sed in cujusdam hominis domo Gozlini quondam beatissimum corpus posuerunt. In ipso ergo die quidam homo cæcus adveniens, [cæcus lumen recipit:] per orationem B. Opportunæ visum recepit. Quo etiam die ex diversis partibus infirmi advenientes, omnes sanitatem corporum receperunt. Nam quisquis ejus feretrum eo die potuit tangere, per merita B. Opportunæ sanus effectus est a quacumque teneretur infirmitate. [plures alij sanitati:] Tradunt etiam multi qui tunc vivebant, quia a sexta hora illius diei usque dum sol occumberet, inter claudos & dæmoniacos, mutos & surdos plusquam sexdecim homines sanitatem recepissent. Quod videntes habitatores vicinorum locorum, prædictum locum venerari cœperunt. [ecclesia istic constructa.] Et quanto magis virtutes per intercessionem B. Opportunæ exercebantur, tanto majora dona a fidelibus viris in eodem loco offerebantur. Quorum sumtibus in honorem sacræ Virginis ecclesiam construxerunt, ubi nunc B. Opportunæ merita multi venerantur: quia præstante Domino quidquid ibi cum recta fide quæritur, invenitur. Ægri sanitatem recipiunt, & peccatores veniam consequuntur.

[7] Prætereundum quoque non est, qualiter B. Opportuna quamdam feminam, superbiæ & levitatis spiritu repletam, ad humilitatis viam & divini timoris convertit notitiam: siquidem ad laudem Dei pertinet quidquid in Sanctis suis operatur; scriptum est enim: Mirabilis Deus in Sanctis suis. [Ps. 67, 36.] Erat quædā matrona nomine Altrudis, cujus ancillæ cum audissent a multis virtutes quas Dominus per B. Opportunam operabatur; [mulier in Sanctam blasphema,] quodam die sabbato hora diei nona transacta ad oratorium ejus pervenerunt. Cum eas domina illarum perquirens didicisset quo abissent, stimulis iracundiæ percita taliter fertur dixisse: Quia vacant otio ancillæ meæ, ideo vadunt perquirere ossa mortuæ nescio cujusdam feminæ. Cum eas redire in domum suam fecisset, & verberare voluisset; ut ostenderet Dominus, quantum B. Opportunæ meritum apud eum valeret, cito ancillis supradictæ Altrudis adjutorium præbere dignatus est. Nam immensus dolor viscerum Altrudem ita invasit, [affligitur dolore viscerum:] ut flagellum de manu ejus ceciderit, & tamdiu torqueretur, donec ad ecclesiam B. Opportunæ se portare fecit, ubi se culpabilem reddidit, & sanitate recepta multum postea Clericis ecclesiæ illius profuit, [ea invocata sanatur:] quia quæ necessaria illis fuerunt administravit. Hæc videntes circamanentes feminæ, promptiores fuerunt in servitio B. Opportunæ. Cum enim ea quæ dicimus vera sint omnia, credimus, quia neque nostra insipiens, neque alterius docilis lingua enarrare valet omnia, quæ per B. Opportunam Dominus operatus est miracula.

[8] Audite, si placet, qualis B. Opportuna contra odientem locum suum exstiterit. Quia enim in hoc seculo mali permixti sunt bonis, ipsique mali semper invident bonis; cum quidam vir, nomine Anastasius, videret ecclesiam in honore S. Opportunæ esse constructam, [minatus destructionem ecclesiæ,] dolens potestatem ejus crescere, diabolica invidia permotus, cœpit familiam affligere. Cumque religiosi una ei dicerent, ut pro amore S. Opportunæ cessaret ab hac levitatis præsumptione, cum juramento testatus est dicens: Sciatis omnes qui in hac habitatis villa, quia antequam moriar, illic ubi nunc est ecclesia S. Opportunæ constructa, ibi faciam fabarum sata, & erit ibi leguminum copia. Hujus blasphemiæ celeriter adfuit vindex intercessio S. Opportunæ. [eodem die vulneratus,] Statim enim ut a domo exiit, cum quodam juvene nomine Helboldo rixari cœpit: qui Helboldus inermis erat, sed tantum baculum, quem vulgus furcam vocat, [fatetur se ultione S. Opportunæ mori.] in manu portabat. Cumque Anastasius in armis confideret, & his eum interficere voluisset; ab eodem juvene percussus cum ipso die moreretur, omnibus qui aderant dixit, quod ultione Beatæ Opportunæ interierit, & ipsa eum vulneraverat. Moriens itaque confessus est quod non bene fecerit, quod vivens electam Dei virginem, familiam ejus affligens, despexerit.

[9] Sæpius placet Beatæ Opportunæ miracula referre, ut ostendamus, qualiter fideles suos & devotos & servientes sibi eadem Domina nostra studet defendere in præsenti vita, ut unanimes ejus laudanda beneficia deprecemur, ut hæc quæ manens & regnans cum Christo fidelium suorum non obliviscitur, in hac terra adjutorium nobis præstare dignetur, ut cum illa esse mereamur in æternæ beatitudinis gloria: & omnes qui ejus miracula diligenter audierint & firmiter crediderint, sive scribere jusserint, & ejus vitam secum scriptam habuerint, defendat eos omnipotens Deus ab incursione cunctorum periculorum, & ab insidiis visibilium & invisibilium inimicorum. Eo tempore d quo exercitus fortissimi Regis Bosonis circumquaque deprædationes faceret, [Alius hospiti Sanctæ injurius lumen amittit,] contigit ut quidam miles ejus Monciacum villam ad prædandum invaderet, dum vixit ille S. Opportunæ servulus, ad cujus domum primum devenit prædator rapacissimus: & ipse famulus vocabatur Erchenteus. Cumque prædator qui ceteris præerat, ad januam ejus venisset; interrogavit cujus conditionis homo erat. Erchenteus respondit: Servus sum Dominæ meæ Opportunæ Virginis. Tunc jussit prædator omnem domum ejus perquirere, & substantiam ejus auferre. Cumque diceret Erchenteus: Noli, domine mi, familiam S. Opportunæ deprædari; percussit eum prædator telo, quod in manu portabat. Cumque sanguis a capite ejus flueret, & Erchenteus auxilium Dominæ nostræ Opportunæ invocasset, dicens: Sancta Opportuna, si non me adjuveris, de cetero servus tuus non ero; statim prædator cæcus effectus cecidit de caballo in terram. Postea manibus fidelium suorum ad ecclesiam deportatus est, & se peccasse humiliter confessus est. Donavit quoque equum suum Clericis ecclesiæ & duas libras denariorum, & Erchenteo, sicut ipse dixit, solidos decem. Et post paullulum cum Missa celebraretur,[pœnitens postea recipit:] subtus altare jacens visum recepit, adhuc tamen virtutem corporis non recepit. Tamen postquam promisit, quia ab omnibus sociis defenderet familiam S. Opportunæ, & de circumpositis villis omnes prædatores jussit exire; tota corporis virtute recepta, sanus & lætus reversus est ad propria. Factus est itaque fortissimus defensor ecclesiæ S. Opportunæ, qui prius exstiterat prædator & afflictor ipsius familiæ.

[10] De parvis etiam rebus dicenda sunt miracula, ut de minimis laudetur divina potentia. Quodam tempore furatus est latro boves hominis cujusdam rustici. Cumque rusticus boves suos quæreret, [alii homini boves restituuntur:] & minime reperisset, cum loris detulit boum juga in B. Opportunæ ecclesiam. Postquam vero vovit, quod si aliquando ipsos boves haberet, medietatem B. Opportunæ daret, & medietatem retineret; egressus de ecclesia vidit boves suos accurrere cum ruptis vinculis ligneis, unde fuerant ligati: & donans quæ promiserat, reversus est lætus sicut desiderabat.

[11] Dicunt etiam, quod si aliquis aliquod pecus ibi vovisset, illud pecus sponte veniat frequenter sine ductore ad ecclesiam B. Opportunæ. Quibus diebus & isto tempore multi quod perdiderant, promissis votis & equos & boves & vestimenta sua invenerunt. Hujus rei gratia multa a fidelibus viris ad prædictum locum deferebantur munera. e

[12] Nec illud oporteret silere, quæ Parisius civitate per eam Dominus dignatus est perpetrare. [Parisiis claudus erigitur.] Erat quidam homo nomine Adalardus, jam per triginta annos claudus effectus. Hic cum fuisset nobilis genere, longa occupatus membrorum debilitate, pauper efficitur pecuniæ. Cumque Parisiaca plebs in nativitate B. Opportunæ ad ecclesiam ejus de nocte conveniret, inter alios prædictus Adalardus adfuit. Quem cum multitudo populi non sineret ecclesiam ingredi, virtute qua potuit ante altare pervenit. Qui postquam aliquamdiu oravit, sanus effectus divinam in B. Opportuna virtutem collaudavit. Quo viso f Ludovicus Rex cum supra scriptis donis prata juxta Montem-Martyrum & campellos insuper prope portam ejusdem civitatis, ecclesiæ attribuit. Quæ suscipiens bonæ memoriæ Hildebrandus Sagiensis Episcopus Ecclesiæ, qui g eo tempore ecclesiæ B. Opportunæ Parisiensis regimen habebat, præfati Regis nutu in sustentamentum Canonicorum præfatæ ecclesiæ servientium stabilivit.

[13] [Mulieri cæcæ restituitur visus.] Revoluto anno cum rursus nativitas beatæ Opportunæ Parisius devotissime a fidelibus viris coleretur, omnipotens Deus evidens & clarum est dignatus perficere miraculum. Namque cum crastina die Missa solenniter celebraretur, inter plurimos infirmorum cuneos qui per merita Beatæ Opportunæ auxilium divinum exspectabant in recuperanda sanitate, adstabat ibi quædam femina quæ jam longo tempore oculorum lumen amiserat. Cumque adstantes homines secundum consuetudinem Christianitatis inter se pacis oscula darent, prædicta femina cæca quemdam hominem, quem palpando propius contingere potuit, osculata est. Post osculum autem statim visum recepit, & eidem homini cui osculum dederat, dixit: Rursum mihi præbe, frater, quia nunc quando me osculatus es eram cæca, & modo video per B. Opportunæ merita. Quo etiam die multi variis infirmitatibus oppressi, adjuvante Domino, sanitatem receperunt.

[14] Quodam igitur die multi congregati deferentes vota sua, veniebant ad oratorium S. Opportunæ: inter quos pauperrima femina ambulans, [Alia offert aviculam mire captā.] cum nihil haberet quod secum ad ecclesiam deferret, vidit aviculam nomine Acredulam, quam vulgus vocavit Alaudam: quam videns plena fide dixit: Domina Opportuna, si tibi placet, veniat hæc avis ad me, ut habeam quod tibi possim deferre. Statim avicula super eam resedit, & ipsa femina eam super altare posuit.

ANNOTATA.

a Ludovicus Rex Germaniæ, Ludovici Pii filius, mortuus anno 876, fratrem habuit Carolum Calvum Regem Franciæ, qui Romæ coronatus est Imperator anno 875 exeunte. Hinc evidenter cognosci putaretur tempus hujus tam Translationis quam scriptionis, nisi mox num. 5 sequeretur mentio irruptionis factæ per Bozonem & utriusque tam Ludovici quam Caroli Calvi mortem secutæ Itaque omnino judicamus, non frater, sed pater legi debere, ut intelligatur Carolus Crassus, filius Ludovici prædicti Imperator coronatus anno 880, & anno 884 factus Rex Franciæ, qui obiit 888.

b Monciacum arbiramur extitisse in illa parte ditionis Lotharii Regis, quam a morte ejus, in divisione anno 870 inter Ludovicum & Carolum illius patruos facta, accepit Ludovicus Rex, qui locum donavit, uti infra dicetur.

c Hildebrandus interfuit variis Conciliis ab anno 853 ad annum 878 habitis. Consule Sanmarthanos.

d Hæc sunt illa tempora, quando, Boso Rex Provinciæ occupavit Burgundiam, & ejus Regem se coronari curavit Lugduni anno 879, die 15 Iunii: sed anno 881 expulsus fuit, & anno 882 coactus se Carolo Crasso Imperatori subjicere.

e Addit Gossetus ex traditione, caput S. Opportunæ ornatum auro, argento, & gemmis pretiosis, fuisse a militibus aut hæreticis spoliatum, & supra campanile ecclesiæ Montiacensis projectum, sed campanis ultro sonantibus repertum.

f Ludovicus Balbus, qui patri suo Carolo Calvo successit anno 877, mortuus anno 879, aut certe hujus filius, qui cum fratre suo Carolomanno regnavit, vita functus anno 882.

g Hildebrandus e Sede sua a Normannis pulsus, accepit, teste Grosseto, regimen hujus Ecclesiæ allatis eo aliquibus S. Opportunæ reliquiis.

APPENDIX II.
Cultus S. Opportunæ in Mouciaco-novo & castro Silvanectensi. Reliquiæ ibidem depositæ.

Opportuna, Abbatissa, in Gallia (S.)

BHL Number: 6341, 6342

AUCTORE G. H.

[1] In agro Parisiensi versus Septemtrionē est duplex Moussiacum, sive Mouciacum, vetus & novum vulgo Moussy le vieil & Moussy le neuf. In hoc, quod magis versus Silvanectum est situm, fuit celebris cultus S. Opportunæ Virginis: unde Gossetus & alii opinantur, illud esse Monciacum, [An Mouciacum-novum sit distinctum a Monciaco,] in quo ob Normannicam persecutionem fuisset e Monasteriolo delatum. Sed non videtur locus satis tutus fuisse ab irruptione Normannorum, & quod maxime obest, dictum Moußiacum in agro Parisiensi non Spectavit ad Ludovicum Regem Germaniæ, sed ad Carolum Calvum. Vnde Monciacum arbitramur fuisse locum tutum, inter montes versus Germaniam, ubi defuerat hactenus ecclesia; sed quia irruptioni Bosonis Regis subjecta fuit, potuit postea corpus delatum fuisse Moussiacum-novum, & inde refugii causa ad castrum Silvanectense.

[2] Martinus Marrier, in Historia monasterii Regalis S. Martini de Campis Parisiensis, Ordinis Cluniacensis, lib. 4 a pag. 359 describit Prioratum S. Opportunæ de Mouciaco novo, e dono cujusdam Alberti militis erectum circa annum MXC, sub S. Hugone Abbate Cluniacensi, ex cujus charta donationis, istic relata, decerpimus ista: Notum fieri volumus Christi fidelibus futuris & præsentibus, quod Albertus miles dedit ecclesiæ Cluniacensi (quæ fundata est in honore Apostolorum Petri & Pauli, [an eo corpus S. Opportunæ delatum.] sub qua est ecclesia B. Martini qui dicitur de Campis) ecclesiam de Mouciaco, quæ dicitur B. Opportunæ, cum atrio & appendiciis suis, sicut Clerici habuerant, qui in ea deservierant. Hoc autem fecit Albertus in communi Capitulo cum filio suo Hugone, [ibi Prioratus S. Opportunæ erectus] coram Domino Vrsione Priore & congregatione, statimque coram cunctis qui aderant, donum posuit super sanctum altare. Hoc etiam fecit Albertus ille consilio Domini Hugonis Abbatis: nā litteras ejus libenter suscipiens, ejusque mandatis obediens, epistolam sibi ab eo missam, in supradicta ecclesia S. Martini reliquit…Colitur S. Hugo Abbas XXIX Aprilis. Idem concessit Burchardus de Montemorentiaco de cujus erat beneficio, & parochia Mouciaci-novi est etiamnum in Decanatu Montemorentiaco.

Postmodum Guarinus Episcopus Silvanectensis, anno MCCXX concessit, intuitu pietatis, dilectis in Christo monachis S. Martini de Campis, apud Mouciacum Deo servientibus, ut ipsi de quarreria, quæ est inter Capellam de Sorval & Capellam de Oriaco, capiant quandocumque voluerint, quantum habuerint necesse ad ædificandum suam ecclesiam, quam de novo construunt in nomine B. Opportunæ. [cum nova ecclesia] Est autem quareria (ut hoc obiter indicem) latumia seu lapicidina, sic dicta Gallis quod inde eruantur lapides quadri, vulgo pierres quarrez, Belgice karreel. Denique in eadem ecclesia Prioratus S. Opportunæ de Mouciaco-novo, diœcesis Parisiensis, fundavit Philippus Alnoius, anno MCCCLXXXVI, sacellum Deiparæ Virginis. Hæc de Mouciaco-novo ex quo reliquias S. Opportunæ delatas fuisse ad castrum Silvanectense sequens miraculum, priori relationi Translationis olim annexum. innuit.

[3] [Silvanecti Corpus S. claret miraculis:] Cum jam finem narrandi facere voluimus in sacræ Virginis Opportunæ mirabilibus, a multis narrari audivimus, qualiter se vindicaverit de quodam Presbytero, nomine Alimaro, spiritu blaspemiæ repleto, in Silvanectensi castro. Nam cum per merita B. Opportunæ innumerabiles infirmi in castro Silvanectico, tempore Vboldi gloriosi Comitis, reciperent sanitatem, omnes Silvanectenses habitatores locum, ubi requiescebat corpus ejus, cœperunt venerari. Quod ægre ferens sacerdos Alimarus, zelo invidiæ stimulatus, dixit hominibus ad eumdem locum venientibus: Sciatis, [ubi in eamdem blasphemus] quia in hoc loco nullum sanctitatis corpus Virginis habetur, sed illusio & phantasma est hoc quod colitur. Quod audiens Deo religiosus & carus, nunc factus Episcopus, a Robertus, dixit: Eja infelix, quia temeritate talia dicere præsumpsisti, scias proculdubio, quod in proximo tibi a Domino monstrabitur, scilicet quod hoc loco vere corpus Deo amabilis Opportunæ colitur. Ipso die secundum verba Domini Episcopi Roberti divina ultio subsecuta est. [fractis cervicibus moritur.] Nam cum isdem blasphemator quoddam cœnaculum vellet ascendere, fractis cervicibus ipso die est mortuus. Nam spiritum ultimum trahens, deportatus ante altare, professus est se propter verba blasphemiæ animam reddere, ut ostenderetur a Domino meritum S. Opportunæ. b

[4] Nec oblivioni tradendum est qualiter anno gratiæ millesimo centesimo quinquagesimo quarto, Ludovicus Rex Francorum Christianissimus, & c Dux Aquitaniæ, ecclesiæ sanctissimæ Virginis Opportunæ, in urbe Parisiorum sitæ, census, viariam, & decimas pratorum juxta Montem-Martyrum & campellorum juxta portam ipsius civitatis (quos vulgus d maresca vocat) ad eumdem dominum pertinentes e contulit; [Donatio facta] ipsi enim campelli ob aliud insigne, ut visum est, ipsi ecclesiæ fuerant donati. Quod ita contigisse narratur. Quidam siquidem illis diebus peregrinationis causa ad præsentem ecclesiam simul venerant: dum autem redire ad propria concito gressu optarent, & breviori via uti quærerent, per loca in ipsis campellis seu marescis hominibus invia descenderunt. [Prov. 16. 9] Sed prout scriptum est, cor hominis disponit viam, [ob mortuū resuscitatum] domini autem est dirigere gressus; cum brevius iter quærerent, in longum incommodum inciderunt: in ipsius namque montis declivo obviaverunt f basilisco, qui alterum eorū solo visu, ut suæ naturæ congruit, occidit. Quem ad jam dictæ Virginis subsidium deferentes, atque pro eo vota cum precibus fundentes, vitam eidem reddi obtinuerunt. Cujus rei relatione Rex præfatus inductus, eosdem campellos ipsi ecclesiæ libere possidendos dereliquit.

[5] Imo libere possessos permisit alienari, uti ex infra scriptis diplomatis apparet quæ Gossetus in Annotationibus producit, & mirum est non melius ab eo intellecta fuisse. Primū an. MCLIV datum incipit: In nomine sanctæ & invidividuæ Trinitatis. Ego Ludovicus Dei gratia Francorum Rex & Dux Aquitanorum. [confirmata diplomate uno] Regni sedes principalis civitas Parisiensis, antecessoribus nostris Francorum Regibus semper grata, quanto nobis est acceptior, tanto amplius solicitudinem regiam ea, quæ ad honorem & suffragia civium pertinent, decet providere. Secus eamdem civitatem aquosa quædam terra est, quam mariscos vocant, in usum communis pascuæ constituta & S. Opportunæ propria. Notum sit igitur tam natis quam nascituris, quod nostro & venerandi Patris Episcopi g Theobaudi nostrorumque fidelium concilio, Canonici S. Opportunæ, propter ecclesiæ paupertatem & communem multorum utilitatem, mariscorum medietatem culturæ & curticulis faciendis dederunt, habituri cēsum in festo S. Remigii, de singulis videlicet agrippennis denarios duodecim, ex nostro assensu, decimis terræ illius & viaria retentis & consignatis in jure ejusdem ecclesiæ &c.

[6] [alteroque,] Idem confirmavit & clarius expreßit Rex prædictus, ex partibus transmarinis regressus, tempore Mauricii Episcopi, qui circa annum MCLX institutus, obiit anno MCXCVI, Regi Ludovico per annos sedecim superstes: quod hic notamus, quia annus diplomatis non exprimitur apud Grossetum, quod est ejusmodi: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Amen. Ludovicus Dei gratia Francorum Rex. Notum facimus universis, præsentibus pariter ac futuris, quod Canonici S. Opportunæ, propter ecclesiæ suæ paupertatem, & communem totius civitatis utilitatem, mariscum, qui jacet inter Parisios & Montem-Martyrum, & portenditur a ponte Petrino, usque subtus villam, quæ vocatur Challoël, qui proprius ecclesiæ S. Opportunæ esse dignoscitur, ad excolendum dederunt, in festo B. Opportunæ de singulis h arpentis duodecim denarios annuatim recepturi, decimis marisci illius & i viaria retentis & assignatis in jure ejusdem ecclesiæ. Nos autem prædictæ institutioni, mandato Domini Papæ, & tam Senonensis Archiepiscopi k Guillelmi quam Parisiensis Episcopi Mauricii, aliorumque prudentum consilio inducti &c.

[7] Carolo quinto Francorum Rege, coruscantibus in dies sacræ Virginis Opportunæ virtutibus, [Parisiis brachium dextrum susceptum] omnes illius opem in infirmitatibus implorabant, sacraq; pignora possidere magis ac magis desiderabant. Qua pietate ductus vir venerabilis Hugo de Castro-Girardi, ejusdem S. Opportunæ Ecclesiæ Parisiis Capicerius, brachium illius dextrum a l Joanne de Puteo Abbate Cluniacensi impetravit: quod m Armericus de Magniaco Parisiensis Episcopus e Regis basilica seu turriculis, ut vocant, ubi modo Regalis platea visitur, Rege comitante, solenni supplicatione in præfatam ecclesiam, die Dominica infra Octavam Epiphaniæ Domini anno MCCCLXXIV, devote apportavit: [an. 1374.] in cujus memoriam statuit, ut quotannis dies festus duplex de S. Opportuna Virgine cum solenni brachii supplicatione in perpetuū fieret. Sacrum illius caput in Prioratu de Monciaco quiescit, dempta cranii aliquantula portione, quam Sanctimoniales Almaniscæ cum brachio sinistro possident: Altera maxilla colitur Apud Insulam Adami in Prioratu S. Godograndi fratris sui. Lutetia Parisiorum costam ejus miraculosam cum brachio dextro & alia portione capsa inclusa veneratur: [Aliæ Reliquiæ variis in locis.] reliquum vero corpus apud castrum Vindocinense in S. Georgii sacra æde quiescit, illuc refugii causa, n Anglis Neustriam devastantibus, exportatum.

ANNOTATA.

a Primus hujus nominis Silvanectensis Episcopus interfuit Calensi Synodo, sive anno 997 sive anno 1008 habitæ. Vnde hæc ab aliquo juniore amanuensi adjecta videntur. Si quis loco Roberti substituere desiderat Autbertum, qui Synodis Pentigonensi & Trecensi interfuit anno 876 & 877, uti insinuat Mabillon, per nos licebit. Eodem modo aliquis diceret alium fuisse Robertum, sed hactenus in Catalogo Episcoporum omissum.

b Addebatur consueta formula lectionum, Tu autem Domine, miserere nobis. Quæ sequuntur sunt longe posterioris, quidni & auctorum diversorum.

c Est hic Ludovicus VII, vulgor Junior cognominatus, quod simul cum Ludovico Grosso patre suo regnarit. Hic ducta in uxorem Alienore, filia Guillielmi ultimi Ducis Aquitaniæ, eum Ducatum anno 1137 acceperat. Consule quæ in Commentario prævio ante Vitam S. Guillelmi eremitæ diximus 10 Februarii §. 3, 4 & 5.

d Gossetus Maresia legit, & in diplomatis duobus sequentibus Marisios: non dubitamus tamen, quod vulgo Maresce dicebatur etiam Marescum Latine scriptum fuisse. Significantur autem eo nomine prata palustria, a radice mar, mer, mour palus locus, pro varia variorum dialelecto: postrema Flandrorum est, quibus propterea ejusmodi prata uliginosa vocantur, mourasche.

e Imo pridem ad jus ecclesiæ istius pertinentes, permisit alienari.

f Diabolico spectro exanimatum hominem prorsus credo: nam quod de basilisco vulgo creditur, inter fabulas a naturæ peritioribus numeratur.

g Fuit Theobaldus Episcopus Parisiensis ab anno 1140, quo Stephanus decessor obiit, usque ad annum 1158. Succeßit ei Petrus Lombardus, vulgo dictus Magister sententiarum; sed ad breve tempus, ut notat Claudius Roberti in sua Gallia Christiana.

h Arpennum supra Agripennum, vulgo Erpan: quodlicet hic ad originem Latinam detortum, vere totum Francicum, & Teutonicum est, compositum ab ard seu erd terra, & pand, pend, quadrum.

i Neque hanc vocem a Latina origine esse puto: sed esse a Tentonico Weyen, quod significat pascere, & venari, credo autemjus venandi intelligi: nam pascendi jus qui potuisset reservari, cum terræ hujus alia nulla esset utilitas? sit ergo Viaria, quasi Belgice dicas, Weyerye.

k Creatus Guilielmus anno 1168 obiit ante Regem.

l Aliis Joannes de Pina dictus, mortuus 27 Decembris anni 1374.

m Fuit hic Cardinalis titulo S. Eusebii, & executor testamenti Caroli V Regis, mortuus an. 1384. At Rex Carolus mortuus est an. 1380.

n Id bellum cœptum est sub Carolo VI, & fere per 100 annos duravit.

DE BEATO ADELBERTO,
COMITE AVSTROBANDIÆ IN BELGIO.

SUBFINEN SEC. VIII.

[Praefatio]

Adelbertus, Comes Austrobandiæ, in Belgio (B.)

G. H.

Avstrobandiæ, sive Austrovandia, aut Ostrovandia, illustris ditio, fluviis Saueto, Scarpo & Scaldi, qua illi in hunc ad Buchainum & Mortaignam illabuntur, [B Aldebertus maritus S. Regina,] inclusa, nomen videtur sortita, quod limes fuerit Austrasiæ, cujus regno Cameracum cum vicina Hannonia subjiciebantur. Hujus Austrobandiæ Comes habetur B. Aldebertus, cum uxore sua S. Regina, fundator monasterii Dononiensis ad Scaldim, in ditione Austrobandiæ, inter Valencenas & Buchainum: in quo monasterio S. Ragemfredis, earum filia, Sanctimonialibus præfuit Abbatissa. Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 2000 de hisce tribus ista scribit. [pater S. Ragenfredis:] Dononii, in celeberrima & nobilissima Benedictinarū Abbatia, prope Valentianas, quiescunt corpora B. Aldeberti Comitis Ostrovandiæ, qui obiit X Kalēdas Majas B. Reginæ Aldeberti conjugis, hujus cœnobii fundatricis, quæ obiit ipsis Kalendis Sextileis (corrige Quintileis): B. Ragenfredis Abbatissæ, Beatorū Aldeberti & Reginæ filiæ, [horum sacra corpora Dononii] quæ obiit VIII Idus Octobris. Horū tria corpora in summo altari in argenteis feretris quiescunt: S. Ragemfredis in medio, B. Aldeberti in dextero latere, in sinistro vero B. Reginæ: fitque apud velatas Virgines de his tribus Officium sub ritu duplici. Hæc Rayßius, Henricus Doutremannus par. 3 Historiæ Valencenianæ cap. 5, [in summo altari,] refert originem solennis proceßionis, quæ apud Valencianas instituta est anno MVIII, & quotannis habetur adductis undequaque sacris Reliquiis, quas prout circumlatæ fuerunt anno MDLXIII late describit, ac narrat Dononio tunc apportatas fuisse quatuor insignes hierothecas: quarum prima erat S. Aldeberti Comitis Austrebandiæ; secunda S. Reginæ ejus conjugis, fundatorum ecclesiæ & monasterii Dononiensis, ac parentum decem filiarum Virginum sanctarum, Tertia hierotheca continebat corpus S. Regemfredis, [Valencenis in processione circumlata.] primogenitæ dictarum decem Virginum, & primæ Abbatissæ Dononiensis. Quarta erat instructa variis reliquiis Vrsulinarum Virginum. Molanus in Auctario Vsuardi posterioris editionis, ista scribit: In Hannonia, Dononio monasterio, [memoriæ in fastis.] obitus S. Aldeberti Comitis Austrovandiæ & Confessoris, non tamen canonizati: cujus corpus quiescit in summo altari in tumba argentea, Gulielmus Gazet in Historia Ecclesiastica Belgica pag. 154 simili encomio celebrat S. Aldebertum, Comitem Austrobandiæ, maritum S. Reginæ, qui in favorem decem filiarum, quas genuerant, construxerunt monasterium Dononiense, in diœcesi Atrebatensi, prope Valentianas, ubi corpora eorum sunt elevata. Secuti sunt paßim recentiores Martyrologi, Saussaius Willotius & alii.

[2] Vitam aliquam, ex MS. Paßionali cœnobii Bodecensis Canonicorum Regularium Paderbornensis diœcesis descriptam, submisit nobis Ioannes Gamansius noster. Verum multa in ea controversa sunt, [In Vita MS. hic omissa] inter quæ est illud, quod dicatur fuisse electus in Episcopum Cameracensem, in qua dignitate constitutus, uno solo anno cum triduo supervixisset. Quæ ad hunc S. Aldebertum videntur translata a S. Ableberto, Episcopo Cameracensi, cujus Acta dedimus XV Ianuarii, [dicitur Episcopus Cameracensis,] ac diximus eum etiā appellari Adelbertum, Albertum, Emebertum. Alia controversia est quod dicatur S. Aldebertus Tornaci longo temporis curriculo servivisse cuidam pistori, qui ipsum multum dilexit propter humile suum obsequium : dein in monte S. Trinitatis in magna austeritate vitæ degisse. At Molanus de S. Ableberto ista scribit. Apud Tornacum & Antonium est pagus S. Aldeberti, qui Mons-Sanctæ-Trinitatis vulgo appellatur. Pagum autem Pastor sic vocari asserit, quod S. Aldebertus Episcopus Cameracensis ibi habitasse creditur. Asseruit & festum sua in Ecclesia celebrari. [& ante Tornaci & in Monte S. Trinitatis vixisse.] Hæc Molanus ad XV Ianuarii. Hæc autem controversa quia occupant præcipuam partem dictæ Vitæ S. Aldeberti Comitis Austrobandiæ, eam omittimus nostro operi inserere, dum major lux aliunde affulgeat. Proposuimus nostram dubitationem ad diem VI Februarii ad historiam translationis S. Vedasti, ex Vita S. Autberti auctore Fulberto, num scilicet S. Emebertus Episcopus Cameracensis sit alius a S. Ableberto sive Adelberto, quod dicantur a die depositionis S. Vedasti, usque ad tempus B. Autberti sex fuisse Episcopi, quibus ipse septimus ad Pontificii culmen accessit: qui sex interpositi haberi nequeant nisi Ablebertus sive Adelbertus alius statuatur a S. Ameberto, aut certe aliquis alius interponatur. Verum iste Ablebertus ita distinctus quia septimo seculo vixit, ad hunc Adelbertum Comitem Austrobandiæ, qui seculo octavo floruit, nihil conferre potest. Eo tempore præfuit XV Episcopus Albericus: an ex eo nomine sit formandus Albertus & Adalbertus, & quæ hic dicuntur de S. Adelberto Comite, poßint illi tribui, viris eruditis in diœcesibus Cameracensi, Atrebatensi & Tornacensi discutiendum relinquimus. Aliqui etiam interponunt S. Theofridum, ex Abbate Corbeyensi Episcopum Cameracensem, quem alii Ambianensem, alii Albigensem dicunt.

[3] Excusa sunt an. MDCXXV officia propria peculiariū Sanctorum Abbatialis Ecclesiæ Dononiensis, [Vitæ epitome ex officio proprio,] ante ex commißione Episcopi Atrebatensis a Mathia Navæo sacræ Theologiæ Doctore Duacensi approbata: inter quæ ad hunc XXII Aprilis proponuntur tres Lectiones de S. Aldeberto ad Matutinum in secundo Nocturno recitandæ: quas hic damus, sed collatas cum iis, quæ paulo uberius continentur in Annalibus Hannoniæ, extractis ex libris Iacobi Guise, & tribus voluminibus Gallice anno MDXXXI excusis: ubi volumine 2 a folio 47 de monasterio Dononiensi agitur: & aliqua hic in notis adjunguntur.

VITÆ COMPENDIUM
Ex lectionibus Ecclesiæ Dononiensis.

Adelbertus, Comes Austrobandiæ, in Belgio (B.)

EX. LECT.

[1] Claruit tempore Pipini Regis Francorum, qui pater fuit Caroli Magni, [Adelbertus & Regina conjuges Sancti,] inter Poceres aulæ Aldebertus Comes Austrovandiæ, ex genere Francorum non infimus, opibus & prædiorum copia locupletissimus: nec solum nobilitate sanguinis illustrissimus; verum etiam omnimoda morum probitate & actuum clarissimorum splendore omnibus amabilis. Hic non luxuriæ fervens ardore, sed sobolis procreandæ provocatus amore, neptem dicti Pipini Regis, nomine proprio Reginam, in uxorem sibi expetiit, & Deo donante impetravit. In caritatis itaque copula sociati, erat eis juxta Apostoli præceptum honorabile connubium: in quo invicem ad bene vivendum cohortantes, castimonia conjugali, eleemosynarum affluentia & assidua erogatione, [dediti eleemosynis,] divino conspectui placere studentes, de die in diem devotionis sanctæ studium ampliabant: pauperes recreabant, nudos vestiebant, infirmos visitabant; & universos, quos indigentia angustiabat, & violentorum præjudicia opprimebant, pro posse sibi concesso, erogatione substantiæ & consiliis salutaribus, ab instanti miseria sublevabant. [Hebr. 13, 4] Quoniam autem universa, quæ prompta devotione indigentibus conferebant, Domino Jesu subministrabant; benedictionem supernæ felicitatis sibi acquirebant, ut regnum Sanctis omnibus a mundi origine præparatum percipere mererentur, & in perpetuum hereditate immarcescibili remunerarentur. His itaque secundum timorem Dei in copula conjugii caste copulatis, & per exercitia dictarum virtutum, mandatis cælestibus fideliter & assidue servientibus, ut liquido constaret, [dicuntur procreasse decem filias] quantus & qualis fructus ex hac connexione resultaret, ex benedictione supernæ virtutis nata est eis propago & soboles veneranda, a decem videlicet virgines sanctæ, quas parentes secundum legem Domini erudierunt, disciplinis quoque b liberalibus & litterarum divinarum lectionibus institui curaverūt. Earum nomina hæc sunt: S. Ragemfredis, Cælestina, Rosa, Ambrosia, Ava, Euphrosyna, Helena, Neptalina, Paulina & Carola. Ædificaverunt etiam ad Scaldim fluvium in loco diœcesis Atrebatensis, qui Dononium dicitur, cœnobium ad honorem Dei Genitricis itemque ecclesiam in venerationem S. Martini. In eo loco numerosum sanctimonialium numerum, cui B. Ragemfredis filia præfuit, [ædificarun monasteriū Dononiense, ibidem quiescunt.] & Clericorum Dei gregem instituerunt, reditibus & prædiis decenter ad servitutem Dei legatis. Visuntur eorum sepulcra in parochiali ecclesia, sed corpora elevata sunt, & in monasterii summo altari in argenteis feretris quiescunt; S. Ragemfredis in medio, B. Aldeberti in dextro latere, in sinistro vero S Reginæ.

ANNOTATA.

a In lectionibus S. Reginæ I Iulii etiam decem filiæ procreatæ dicuntur, sed nomina non exprimuntur.

b [Nomina 10 filiarum & obitus.] Nomina in historia monastica aliquot tomis conscripta a La Barre Aquicinctino, sed hactenus inedita, tomo 6 par. 2 ita efferuntur, Ragemfredis, Cælestina, Rosa, Ambrosia, Anna sive Ava, Euphrasia, Efaina, seu Faina, Neptalina, Paulina & Carola: & citabantur sub initium supra indicati Annales Hannoniæ in quibus desunt nomina. Sed dicuntur hæ decem Virgines peregrinatæ Romam, ac dein ex illis quinque profectæ Hierosolymam, ubi inter Sancta pietatis exercitia e vita excessissent; uti quatuor aliæ Romæ, quando S. Ragemfredis superstes, & in patriam reversa reperit Adelbertum patrem vita functum. Hæc ibi, quæ optaremus antiquioribus monumentis confirmari. Valde etiam veremur ne sola S. Ragemfredis eorum filia fuerit: aliæ autem novem, primæ sociæ ejusdem sanctæ Virginis, atque adeo dictorum Comitum filiæ dumtaxat adoptivæ, ut sic loquar, quatenus tota BB. Adelberti & Reginæ hereditas in jus monasterii, pro ipsis fundati, transierat.

DE S. SENORINA, VIRGINE,
ABBATISSA BASTENSI IN PORTVGALIA ORDINIS S. BENEDICTI.

AN DCCCCLXXXII

[Praefatio]

Senorina Virgo, Abbatissa Bastensis, in Portugallia (S.)

G. H.

Floruit hæc nobilißima & sanctißima Virgo seculo Christi decimo, nata circa annum DCCCCXXIV, mortua anno DCCCCLXXXII, hoc XXII Aprilis: quo die in Martyrologio Lusitanico, Conimbricæ anno MDXCII excuso, memoratur his verbis: Inter fluvios Durium & Minium, in ecclesia Parochiali S. Senorinæ de Basto, ubi antiquitus monasterium fuit, [S. Senorinæ ecclesia,] celebratur festum S. Senorinæ Virginis; quæ fuit genere nobilis, ac professione Benedictina, in quo ordine vixit annos quinquaginta, [festum,] exemplar magnæ sanctitatis, clara virtute miraculorum in vita & post mortem. Sacrum ejus corpus servatur in dicta ecclesia ad latus dextrum majoris altaris. [reliquiæ:]

Vitam ejus ut possumus, damus ex antiquo MS. Legendario Conimbricensi monasterij S. Crucis, [Vita scripta] jam ante a Tamajo-Salazar in Martyrologio Hispanico excusam; quam Hispanice edidit Antonius Yepez tomo 5. Chronici Benedictini ad annum DCCCCLXXVII, Lusitanice Ludovicus ab Angelis in Viridario Portugalliæ cap. 55, & Georgius Cardoso in Hagiologio Lusitano ad hunc diem, sed contractam, uti latine extat in quatuor Lectiones divisa in Breviario monastico ordinis S. Benedicti regnorum Portugalliæ Conimbricæ excuso anno MDCVII, & apud Menardum in Notis ad suum Martyrologium ad diem sequentem, & passim apud alios scriptores Lusitanos, citatos tum ab alijs tum a Tamajo-Salazar quem nihil de suo addidisse vel immutasse in contextu, sed ipsa antiqui Legendarij verba invariata proposuisse libenter crederemus; nisi cognitam haberemus experimentis quotidianis exiguam hominis hoc in genere fidem; non quidem malam, sed tamen infirmam, & nostræ scriptionis instituto parum accommodam; dum quæ vel ab alijs vel a seipso persuasus vera esse credidit, conjecturis novitijs inædificata, inseruit vitis, non tantum quas compilavit ex varijs; sed ijs quoque, quas ex antiquis MS. accepisse se profitetur: & antiquam phrasim plerumque mutavit, uti eum nunc quoque fecisse judicabit, qui ipsum ex suis scriptis nosse didicerit. Istud autem hic dictum, in ijs omnibus valere volumus, quæ ex ipsius opere inseruimus hactenus aut inseremus nostro: rogamusque eos penes quos ipsa antiqua monumenta sunt, ut ea transcribere nobis verbotenus ac transmittere curent, fide meliori danda in lucem.

VITA
Edita a Tamaio Salazar
Ex MS. Legendario Conimbricensi.

Senorina Virgo, Abbatissa Bastensis, in Portugallia (S.)

BHL Number: 7580

EX TAMAIO.

[1] Senorina ex nobilissimis Sousarum orta natalibus, a Hufum Hufes, Belfajal seu Belfajer Comitem, [Parentibus illustribus prognata,] & Dominum territorij da Vieira & do Basto, inter Minij & Durij flumina Braccarensis diœcesis, patrem habuit, & Soërium Belfajal avum; matrem vero Tharasiam, sororem Comitis Gonsalui Soarij strenui militis, qui Regibus Legionis opem detulit sæpe sæpius. E vita vero Tharasia discessit, relinquens filiam Senorinam puerulam fere lactentem: hinc Hufi patris dolorem & conjugis obitus & filiæ orbitas gravissime perangebant. At ut tantis Hufus occurreret infortunijs, Godinam Abbatissam in cœnobio S. Joannis de Vieira, ordinis Benedictini, [datur Godinæ Abbatissæ nutriendas] puerulæ materteram, feminam & prudentiæ dono illustrem, generisque nobilitate conspicuam, & quod fortius est, vitæ sanctitate sublimem, elegit, ut de Senorinæ educatione tractaret, concurrentibus utriusque sanguinis conjunctionis vinculis, & sanctissimæ Abbatissæ ad hujusmodi educationis pensum suffragantibus officijs, etiam in externis virginibus. Nec electio Comitis animum decepit, quia B. Godina, accepta puerula cum ejus nutrice, sic assistentiæ necessaria ministravit utrique, ut post tempus infantiæ sacra Virguncula sanctissimæ Abbatissæ solertiam omnibus intuentibus propalaret. [educatur religiosæ,] Cum ergo jam ad ætatem discretionis pervenit, ita virginem Godina validis virtutum fulcris, verbo & opere informare constituit, ut sancti Spiritus templum mereretur haberi, ideoque ad summum, timore & amore Dei prævijs, perfectionis apicem devenire curavit. Hinc fere totam hebdomadis partem jejunijs explebat, cilicio induta teneræ carnis fomitem, nec non disciplinis macerabat, & reliquum temporis aut in oratione aut in verborum cælestium auscultatione excursum feliciter transigebat.

[2] His sic Senorinæ virtutum odoribus per illius regionis terminos diffusis, in aures ingenui & nobilis adolescentis ejus fama pervenit; qua procaciter inescatus juvenis, omnem ponere operam curavit, ut ad speciosissimæ virginis auditum, [a nobili viro ad matrimonium eligitur.] ejus flagrantis amoris scintilla perveniret, ita ut illam sibi in matrimonium conjungeret. Quod ut beata Virgo cognovit, constanti animo, ut a proposito resiliret, juveni notificari mandavit. Sed cum sit immedicabilis amor, eo ipso quod Virginis contemptus significationem audivit, vi furoris multiplicata prolixius, in pervicacem desperationis affectum, blandum voluntatis desiderium tenaci apprehensione convertit. Sed quia frustra æstuantis adolescentuli solicitudo continuum temporis lapsum perdebat, sibi consulens, Comitem Hufum, Virginis parentem, adire compellitur: cui obortis lacrymis, [a patre solicitato,] ardentibus affectibus, meteoricis precibus & amantis suspirijs, omnia sui amoris accidentia patefecit; ab eo flagitans ut filiam summe dilectam sibi in conjugium permittere dignaretur. Comes nobilissimi juvenis angustiam demirans, & illius dotes ab origine illustres & a natura præclaras contuens, illum, ut tempori pausam daret, benigne dimisit; promittens se filiam, ut ad conjugij vinculum properaret, bono auspice allocuturum. Abstersit strenuus Comes solamine prudenti lacrymas juvenis perturbati, qui ejus salutem Comiti commendans, de ejus præsentia valde solatus discessit. Tum Comes b in cœnobium conscendens, Senorinam accersiri jubens, humanis & suavibus verbis, Proceris conjugium prudenti brevitate proposuit; [rogatur:] addens quanta amoris æstuatione, quanta sanguinis illustratione, eorum prosequeretur affectum. Audivit sacra Virgo patris propositum, cui tali supra ætatem constantia respondit: Ego D. N. Jesum Christum Sponsum accepi, quem despicere fœdum, cujus amplexus perturbare nefandum: ideo, in animæ sponsi disturbium, alium admittere, [vincit ipsa,] iniquum; ita ut nec patris instantia, nec juvenis appetitus, nec mundi opes, nec vana nobilitas poterit me a Christi Sponsi, amantis, nobilis, & divitis separare conjugio. Tacuit pater, auditis beatæ Virginis verbis, vehementi fervoris spiritu prolatis: & ut sanctum propositum ad perfectionem perduceret invitavit; Virgini promittens, ulterius de illo aut alio matrimonio exquirendo, se nusquam tractaturum.

[3] Hanc Hufi Comitis obsequelam, qua se cum filiæ placito conformavit, sic Virginis Sponsus gratam accepit, quod nocte sequenti resignationem Comitis plaudere satageret: ideoque illi in somnis Angelum dimisit, qui Numinis assensum referret, & quod protinus Senorina monasticam religionem acciperet, imperaret. Tantæ inspirationis decreto parens, adveniente die Comes monasterium adivit: & Godinæ Abbatissæ necnon filiæ Senorinæ Dei placitum recensens, & oraculum Angelica voce prolatum propalans, illico sacram virginem Benedictini Ordinis habitum induere destinavit. [& habitum Ordinis suscipit:] Quo facto nimia omnium lætitia, ad aratrum Senorina manum imponens, sic in perfectione concrevit, ut non solum exemplo sed & admirationi omnibus aliis extiterit sanctimonialibus. Exacte Martyrum acta legebat, in quorum studio & in æternorum pensitatione cruciatuum diu noctuque percurrebat, tanto lacrymarum imbre, quod & in martyrij desiderio exardesceret, & in pœnarum æternarum diffugio totis viribus laboraret. [anhelat ad martyriū:] Hæc ergo voluntatis ad martyrium anxietas sic corporis attenuavit compaginem, eo maxime quia clausuræ status propositum prohibebat, ut in melancholicam incideret ægritudinem. Cujus causam, ut agnovit B. Godina illa qua erat prædita sanctitudine prudentiali & solertia monachali, infirmam Virginem visitavit, & hæc inter alia solaminis vice verba profatur: Soror carissima, nostra hæc vita monastica, si in sua accipiatur severitate, quid aliud nisi verum martyrium est? Nam si Martyrum res gestas perpendis, in nobis prolixius, quam in illis martyrium inspectabis. Illi temporalem, nos continuum agonem suscipimus: illorum affectus attracti, nostrorum proculdubio voluntaria resignatione oblati feliciter. Ergo si martyrium, filia carissima, explere desideras; in palæstra es, in pulvere præsens agonista subjaces, age dum & ad satellitum, trium animæ inimicorum conflictum, strenua pugil arma defensionis exerce. Hic cruces & stipites invenies, quos superes: hic rotas, trochleas & torcularia, quæ vincas; hic equuleos, fidiculas, catastas, quas deprimas; hic denique alia instrumentorum genera cruciatuum, quæ comprimas, dubio procul reperies. Ergo ut quid aliud martyrium ambire præsumis? Dei voluntatem adimple, & omni benedictione frueris. His sacra Virgo suffulta consilijs, [Ordinis exercitia prosequitur:] læta solamine & vallata præsidio, illud novum agonis piaculum variis pœnitentiæ exercitiis sedula quæritabat; in quorum continuatione sic vitæ terminum explevit, ut aliquando Martyr reputaretur ubique.

[4] His temporibus sanctissima Godina, cœnobii Abbatissa, Senorinæ matertera, & ejus bonæ indolis magistra, temporalem exuit vitam, & æternam virtutum sarcina onusta feliciter adinvenit. In ejus locum & merito Senorina, convenientibus sanctimonialium suffragiis, [eligitur Abbatissa,] successit. In hujus officii onere, sic sacra Mater se gessit, ut nec in minimo apice ab antiquæ severitatis pondere deviaret. Fuit in illa mirabilis gratia miraculorum: [claret miraculis,] nam sæpius aquam in vinum vertebat, tempestates ex areis depellebat, & alia prodigia suis orationibus perficiebat. Cœnobium ex loco Vieira, ad Bastum transtulit, ubi cum panis Virgines laborarent inopia, interveniente sanctæ Abbatissæ oratione, brevi Deus saturavit famelicas. Quid magis? Cum aliquando iter perageret Abbatissa juxta Carrazedum, sociis aliquibus sacræ Congregationis Virginibus, [ranas oratione pellit:] & in loco divinum recitare officium statuisset amœno, sic a rauco ranarum strepitu ejus fuit impedita devotio, quod in oratione nec minimum persistere potuerit. Tunc Senorina garrulas animalium molestorum voces consopire disponens, ne in ceterum perstreperent imperavit: quod evenit, nam ulterius nullum hujus generis in termino illo conspectatur c entoma.

[5] Erat ergo sacræ Virgini carissimus d B. Rodesindus, & propter cognationis vinculum, & ob sanctitudinis piaculum, quæ in causa fuere, ut aliquando beatus vir Senorinæ frueretur alloquiis. Evenit autem, ut statuto tempore Rodesindus monasterium adiret, quatenus sacram Abbatissam visitando consuleret, [a S. Rodesindo invisitur,] & ab ea aliquid consulendo edisceret: ad quorum colloquium cum ambo accederent lætabundi, & de rebus spiritualibus loquerentur ad invicem; duo opifices, qui cœnobii tegumenta verrebant, Sanctorum colloquia in pessimam partem traduxere fallaces. Vix in eorum corde fuit exorta temeritas, [mortuos resuscitat:] quando in ipsorum corpore dæmonum est ingressa caterua, quæ miseros opifices pertorquens, e tecto in peristylium præcipites propulsavit, ita ut in partes homines contusi, miserabiliter protinus animas eructarent. Quod infortunium Rodesindus & Abbatissa intuentes, utriusque orationibus, & sancti Abbatis manuum impositione, alter & alter opifex, cum spectantium admiratione, vitam Deo miserante recepit.

[6] Demum transactis aliquot annis, cum Senorina quadam die cum suis sacris Virginibus in choro Completorii officium integra devotione persolveret, concentus dulcissimi in aëris regione ab omnibus auditi magna cum animorum fuere lætitia: quos cum non caperet Virginum cœtus, ad Matrem post absolutum Officium convenit, ut de psallentium melodia causam exquireret ab Abbatissa. Quæ illis de obitu e Rodesindi, in cælum ab Angelorum agminibus translati, rationem felicissimam aperuit. Tunc sacræ Virgines horam & diem signantes, [obitum S. Rodesindi cognoscit.] postmodum veritatis apicem invenerunt. His & aliis Sanctorum operum illustrationibus ad ultimum vitæ limitem sanctissima Virgo pervenit. Nam quadam die dum in oratione persisteret, dulcissimam hanc vocem audivit: Veni electa mea, [Mortua,] quia concupivit Rex speciem tuam. Qua audita protinus se ad viam munivit, & acceptis devote Sacramentis, filiabusque in Dei amore & timore eruditis ille purus spiritus ad gaudia æterna placida dormitione transcendit, XXII Aprilis, anno Christi DCCCCLXXXII, [illustratur miraculis:] cum LVIII esset annorum. Corpus juxta SS. Gervasij & Godinæ exuvias in cœnobii ecclesia sepultum, innumera quotidie patrare miracula novimus: ita ut ægri salutem, obsessi libertatem, debiles manus, claudi pedes, surdi aures, & cæci oculos reportarent. Quæ cum f Pelagius Braccarensis Ecclesiæ Pontifex auscultasset, curiositate permotus, ad tumulum accedere, ejusque sacra pignora intueri proponens, [corpus elevatur,] cœnobium adivit: in cujus præsentia cum jamjam sarcophagum aperire destinasset, cæcus a nativitate visivæ lucis radios Virginis intercessione recepit. Tunc Præsul a proposito desistens, & miracula credens, sanctam Virginem in sublimiorem loculum elevavit, hoc illi g gravans in marmore Epitaphium:

Hic Senorina jacet Christi sponsa & fide plena, [apposito epitaphio:]
Quæ innumeros vivens tunc respiravit odores:
Et moriens plurimos quoque nūc per secula spirat.
Hæc fuit illustri (ut memorant) de sanguine creta:
Sed magis illustris dicta est pro stamine vitæ.
Illius agnoscens Pelagius agmina Præsul
Virtutum, posuit vovens in Tabulis Almam: [Sanctis adscribitur ipsa:]
Qui inscripsit quoq; lapidis hoc in tegmine metrū.
      ERA MCLXVIII.

Inter cetera memorabilium miraculorum a beata Virgine patratorum, illud ab omnibus celebre reputatur, quod h Sanctius, primus hujus nominis Lusitaniȩ Rex, [filius Regis sanatur.] pro salute Alfonsi Primogeniti filii obtinuit. Nam cum is in ultimo vitæ termino computaretur ægrotus, Sanctius pater ad cœnobium convenit pro salute Principis consequenda. Qui cum novendiale devotus exequeretur votum, salutem Alfonso feliciter impetravit: cujus opis gratificatione innodatus plurima cœnobio munera obtulit; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Yepez & Ludovicus ab Angelis Comitem Adulfum appellant: Lectiones Breviarii Benedictini Avulsum. Sousarum familia an nominetur in MS. Legendario vehementer ambigimus.

b Hinc liqueret non fuisse in domo paterna a Godina instructam; uti apud Menardum legitur, si de fide Tamaji hæc ita velut ex antiquo MS. tradentis, non dubitaremus.

c ἔντομα, insectum Physicus Latinus diceret.

d Hic est S. Rudesindus Episcopus Dumiensis, cujus Vitam illustravimus ad diem I Martii, in qua num. 8. S. Senorina dicitur ipsius consanguinea, ac dein eadem visitatio cum subsecuto miraculo narratur.

e Mortuus est S. Rudesindus anno 977, & num. 11 dicitur Angelos hymnum, Te Deum laudamus, cantasse.

f Pelagius a Roderico a Cunha, in tractatu de Primatu Bracharensis Ecclesiæ, laudatur ut acerrimus libertatis Ecclesiæ defensor, & dicitur sedisse in Pontificatu annos 20. vel circa, obiisse anno 1130 die 4 Octobris.

g Sanctius I regnavit ab anno 1185 usque ad 1212, quando hic memoratus Alfonsus succeßit.

h Francice graver est sculpere, Lusitanis multa ex Gotthica retinentibus aut ex Francica lingua mutuatis, similis vox in usu est. A Græco γράφειν scribere acceptam vocem plerique existimant: puto propiorem originem esse in lingua Teutonica, qua primi Franci & ante occupatam Galliam& diu post usi, quæque cum veteri Gotthica nonnullam habet affinitatem. In ea Graven est fodere, idque ad metallorum aut lapidum sculpturam metaphorice translatum, videtur; quomodo Latini pro scribere usurpant exarare, quatenus olim stylus faciebat in tabella cerea, quod aratrum in terra, lineas velut sulcos ducendo.

DIPLOMA DONATIONIS SANCTII REGIS.

In nomine sanctæ, & individuæ Trinitatis, Patris & Filij & Spiritus sancti. Ego Rex D. Sanctius, [Regis Sanctii I privilegium.] memor humanæ conditionis & mortalium casus; peragratis quibusdam partibus regni mei causa orationis, veni ad locum ubi corpus beatissimæ Virginis Senorinæ requiescit: in quo preces nostras prout decet Domino Deo fundens, ipsam Virginem gemitibus & suspiriis pulsavi, quatenus ipsa a Domino Deo suo precibus suis, salutem filio meo D. Alfonso Regi impetraret. Qua dicta promisi me erecturum munitionis lapides, quos Cautum vocant, in circuitu loci Sanctissimæ Virginis, si petita salus orationem secuta foret: imminebat enim periculum mortis; sed orationibus gloriosæ Virginis expulsum est. Igitur considerato termino loci per gyrum, pedibus meis ipsa loca perambulavi & ut competere: vidi petras erigere, jussi per manus D. Gonsalui Menendi, qui tum temporis Princeps erat. Primus lapis erectus est, ubi intrat in Basto rivulus ille de Moses.

DE BEATO VVOLPHELMO,
ABBATE BRAVVILLERENSI PROPE COLONIAM.

ANNO MXCXXII

[Praefatio]

Wolphelmus, Abbas Brawillerensis prope Coloniam (B.)

G. H.

Braunwiller, seu Brunovillare, insigne Ordinis Benedictini monasterium, a Colonia Agrippina octo circiter millibus passuum abest ad occasum, in clivo silvæ ac montium, qui vulgo Filha appellantur; fundatum in honorem S. Nicolai anno MXXIV, [Monasterit Brauwillerensis Abbas I Euo,] ab Ezzone sive Erenfrido Comite Palatino, ecclesiæ Coloniensis Vexillifero seu Primipilo, ejusque conjuge Mathilde, Ottonis II Imperatoris filia. Huic primum Abbatem Euonem præfecit S. Poppo Abbas, uti in ejus Vita tradit Everhelmus XXV Ianuarii capite IX. Fundatorum filia Richeza, Poloniæ Regina, Coloniæ exul degens, dictum monasterium plurimis opibus auxit, & destructo veteri ædificio, novum validioribus fundamentis construxit: cujus ecclesiam S. Anno Coloniensis Archiepiscopus consecravit, anno MLXI sub Tegenone Abbate secundo. [II Tegeno.] Tegenoni succeßit B. Wolphelmus, Abbas tertius; cujus ad hunc diem Acta edidit Laurentius Surius, a Conrado monacho Brawillerensi, ejus subdito & oculato ut plurimum teste, conscripta, cum titulo Sancti, quem etiam usurpat Gelenius in Fastis Agrippinensibus his verbis: Item S. Wolphelmi Abbatis Brawillerensis juxta Coloniam, [III B. Wolphelmus.] & ejusdem Metropolitanæ olim Canonici. Ejusdem meminerunt Canisius in Martyrologio Germanico, [Vita hic datur.] Molanus in Auctario Vsuardi, Wion, Dorganius, Menardus & Bucelinus in monasticis Martyrologiis. Et quia Gladbaci, agri Iuliacensis monasterio, Abbatem egit, priusquam ad Brunovillare transferretur, amplum eidem ex Vita elogium texuit Theodorus Rhay inter Animas Illustres Iuliæ, Cliviæ &c, vulgatas anno 1663. His non contenti de cultu ejus inquisivimus, litteris Coloniam mißis ad Hermannum Crumbach Societatis nostræ virum eruditum, & rerum Ecclesiasticarum Coloniensium peritum: qui respondit XXIX Maii anni MDCLXXI se bis convenisse Abbatem dicti monasterii, & intellexisse eum censeri Beatum, non tamen honorari officio aut collectis propriis, neque Reliquias altari impositas, quod Sanctorum Catalogo nondum sit adscriptus. Hinc solum titulum Beati præfigimus.

VITA
Auctore Conrado Monacho Brawillerensi & teste ut plurimum oculato
Ex Laurentio Surio.

Wolphelmus, Abbas Brawillerensis prope Coloniam (B.)

BHL Number: 8987

Auctore CONRADO COÆVO.

PROLOGUS.

[1] Dominici gregis Pastoribus, Rectoribusque vigilantissimis, a Euerhardo videlicet cœnobij Brauwilerensis, & b Herimanno in Colonia B. c Pantaleonis, Conradus infimus omnium sub regulari proposito, coronam vigilantibus repositam a Domino. [Auctor rogatu Albatum scribit.] Hortamini, Patres excellentissimi, nos vitam B. Wolphelmi Abbatis scriptis depromere, secundum a Deo vobis collatam præscientiam, non modicam hinc fidelibus providentes ædificationis gratiam. Satagitis enim, ut virtutum ejus exempla ad notitiam legentium literis deducta, bene vivendi piis mentibus pariant instituta. Sed quid, patres illustrissimi, id placuit injungere nobis, dum nec scientia suppetit, nec facundia sermonis suppeditat? Porro in jubendo vestra tanta est auctoritas, ut licet quod exigitis paveamus; omnino tamen negare vobis nefas esse ducamus. Liceat autem sub exemplo rei visibilis, plenius vobis declarare qua sumus hactenus suspensi dilatione. Nostis, quod absque dubio acies oculorum, solis succumbat reverberata splendore: quanto magis scintilla nostræ scientiæ, si altiora se præsumpserit attentare? Verum ne sanctitatis illius testimonium diutius differendo videamur subtrahere, quamuis mole videamur victi succumbere, vestris tamen votis pro virium nostrarum facultate statuimus obedire. Dat ausum etiam vel fiduciam istud præsumendi, quod quisque pro suo modulo in Domini legitur obtulisse tabernaculo; alius aurum & argentum, alius purpuram vel coccum bis tinctum, alius pelles rubricatas arietum. Bene autem agitur nobiscum, si pilos obtulerimus caprarum. Hæc autem omnia cum allegorica sint, ut Catholici Doctores tradunt, in diversis donariis gratiarum genera distinguentes, in pilis caprarum, quibusdam locis verba exprimi voluere laudationum. Unde, quoniam per scientiæ donum vel affluentiam meritorum, perfectionem illam attingere nequimus, auro figuratam & argento, purpura vel cocco bis tincto, ceterisque donariis; cupimus saltem pilos offerre caprarum, quod est, vitulos labiorum nostrorum: quatenus in tabernaculo Domini utcumque nos contingat utiles inveniri, ne vacui prorsus appareamus in conspectu Domini. [Vtilitas Vitarum Sanctorum.] Itaque virorum illustrium actibus vel triumphis traditis litterarum monimentis, triplex inesse commodum reperitur utilitatis, dum studio æmulandæ pietatis tot plerique modis illorum informantur exemplis. Sunt quippe instrumenta bonorum operum, errantium via, pœnitentium venia, perseverantium spes & corona. His tribus generibus differentiarum vim profecto patitur regnum cælorum, dum errans corrigi, pœnitens justificari, perseverans contendit salvari. Laudes etiam divinæ attolluntur, dum ad exemplum fidelium, Sanctorum merita ad memoriam revocantur. Ne vero plura replicando fastidium legenti faciam, per hæc omnia ad illud tendit oratio, ut doceam Sanctorum merita, rediviva fidelium votis semper accipere incrementa: dum superna gratia illorum fœcunditatem mentibus præstat, & fructificandi gratiam subministrat. Igitur sancti ac beatissimi Wolphelmi Abbatis vitæ seriem explicaturi, nil aliud prorsus intendimus prosequi, quam quod ab idoneis testibus contigit audiri, seu quod aliquot annis ministrantibus vel adstantibus sibi, divina nobis gratia contulit intueri. De quibus si ullius hæsitaverit fides, tot nobiscum extant idonei testes, quot ex illius temporis collegio Fratres nunc usque manent superstites.

ANNOTATA.

a Euerhardus 4 Abbas & successor B. Wolphelmi.

b Herimannus aut Hermannus, ex Comitibus Zutphaniæ oriundus, traditur præfuisse annis 39, mortuus anno 1121, 29 Decembris: de eo infra sæpius agitur.

c Illustre & antiquum monasterium, in cujus ecclesia nobis corpus S. Pantaleonis ostensum est anno 1660. ColiturS. Pantaleon 28 Iulij.

CAPUT I.
Ortus, studia, vita monastica, & præfectura monasteriorum.

[2] Igitur gloriosus Domini Confessor Wolphelmus, in a Ribuarensi pago ex illustri prosapia ortus, Dei omnem justum gratuito illuminantis præveniente gratia, [Illustri prosapia natus,] lineam generosæ propaginis ornavit titulo sanctitatis. Qui merito juxta etymologiam vel idioma linguæ regionis illius, b Wolphelm dignoscitur appellatus: quoniam pro castris Domini contra immanissimum lupum, id est, diabolum, galea salutis munitus, erat congressurus. Quod quam efficaciter, quam strenue pro re, pro tempore, nomini contendens gestis congruere, studuerit exercere, loco suo lector plenius poterit invenire. Pater vero ipsius, c Frumoldus nomine, ut ex nominis ejus liquet expressione, probus modis omnibus floruit actione. Hic genere moribusque sibi competentem, Euezam nomine, sortitur uxorem: quibus, juxta Apostolum, honorabile connubium & torus extitit immaculatus: quoniam matrimonium non contraxere causa explendæ libidinis, sed gratia procreandæ sobolis. [Hebr. 13, 4] Qui genere clari, & inter suos quodam innocentiæ privilegio insigniti, erant Christianæ religionis devotissimi cultores, fidei dote pollentes, caritate ferventes, pietatis amatores, juxta Apostolum, bonum operantes ad omnes. [Gal. 6, 10] Verum Domina Eueza, ut illustrem exponam familiam & alti sanguinis decus, ex cujusdam illustrissimi Comitis, Sicconis nomine, stirpe descenderat, quem & ampla prædiorum spatia, & utriusque sexus numerosa familia, sed & militaris animi commendabat audacia.

[3] Hic, quod opibus & nobilitate sit celsius, justitiam æquitatemque sectatus, [vitæ sanctitate illustrior,] qua Deo nil invenitur acceptius, totis elaborabat nisibus, ut sicut propaginem magnificentia generis, ita & illustraret operibus pietatis. Unde procul dubio innuitur, hunc justum tamque præclari meriti virum, ex modestis & piis parentibus ortum: quamquam plerosque legamus justorum ex parentibus editos impiis, veluti rosæ gignuntur ex spinis. Genitricem vero ejus, quam exemplo Rachaelis, pro filio doloris ac dexteræ, in benedictione seminis Abrahæ hunc constat peperisse, dubium non est, cum Anna Samuelis matre, vicem a Deo commodati fœnoris meruisse: pari quippe voto hæc filium invenitur obtulisse Domino. De qua etiam plane sentiendum, quod non minus placuerit in tabernaculo Domini propter commercium conjugii, quam si toro minime fuisset sociata virili. Hinc etenim potius laudis ejus videtur propagari titulus, quod tam bene redolentis floris fructum ad totius Ecclesiæ edidit statum, quam quod clarissimum stemmatis ramum, ab anteritate dignoscitur traxisse priorum. Magis denique Omnipotens uniuscujusque approbat mentem quam conditionem: dum liber ac servus unum profecto in Domino sumus. Ea vero solum, præter omnem mundi gloriam, Deo probatur grata libertas, eamque nobilitatem non eximet ulla vetustas, si quid boni, si quid recti aut nosipsi fecerimus, aut talium studiosos successores habere meruerimus.

[4] Primam itaque humani incrementi B. Wolphelmus ascendens lineam, auspice Deo, de infantia ad bonæ indolis transiit pueritiam: in qua ætate & liberalium artium disciplinam est professus, & suorum instantia, Coloniæ apud d ædem B. Petri Apostolorum Principis, [in pueritia fit Canonicus ecclesiæ Cathedralis,] corpori congregationis sociatus. Quo temporis articulo, post juniorem Ottonem, sceptrum Imperii e Henrico secundo feliciter administrante, rebus quidem bellicis viro potentissimo, circa Ecclesiasticas vero disciplinas solertissimo; f S. Heribertus, toto jam orbi fama sanctitatis notissimus, sanctæ Coloniensi Ecclesiæ præsidebat Episcopus. Qui beatissimus Pontifex, jam ultimæ ætatis senio fessus, famulum Dei Wolphelmum, tam corpore adhuc quam & malitia parvulum, more sibi Christianæ religionis oblatum, ut Euangelicum Dominus parvulum in medio statutum, benedixerat, & per sacri chrismatis unctionem sanctique Spiritus invocationem, in filiorum Dei transtulerat sortem. Porro ne inanis, aut vacua, vel certe fortuita in illo posset æstimari tanti benedictio viri, sancti Spiritus attactus calore, ad contemplativam vitam toto jam mentis desiderio cœperat anhelare: satisque fecisset votis, [Confirmatur a S. Heriberto:] si immaturitas id non impedisset ætatis. Verum quanto naturali processu augmentum capiebat virium, tanto indies sancti fervoris illius crescebat desiderium. Fuit autem ut corpore castus, ita mente sobrius: tantam possidens gratiam vultus, ut quodammodo angelicus ejus putaretur aspectus. Præter hæc divinæ pietatis indicia, in eruditione Scripturarum tantam promeruit efficaciam, ut quod semel legendo adverteret perpetuo retineret: quod plerumque, ut credimus, occulto Dei agebatur judicio, ne beatissimo viro in aliquo scientiæ deesset plenitudo. Igitur exceptis divinorum voluminum paginis, quidquid poëta cecinit, orator facundus disseruit, philosophus excogitavit, quadam penna altioris sensus penetravit.

[5] Quamquam vero tanta juvenis scientia præditus claruerit, numquam tamen hinc jactantiæ vitio elatus succubuit, [in virtute & scientia egregie proficit,] memor dicentis Apostoli: Nolite seduci per inanem sapientiam hujus mundi. Tanta autem gravitas, tanta morum illi inerat maturitas, ut palam cunctis daretur intelligi, vas illum electionis existere. Nullam vero pro carnali ingenuitate sibi patiebatur reverentiam exhiberi; utilius censens amore Christi se humilem exhibere personam, quam animum habere degenerem. Ineptas etiam fabulas juvenumque lasciviam declinabat; venenatas adulantium linguas abhorrebat: vaniloquium, levitatem oculorum, totiusque motus corporis, anchora cohibebat gravitatis. Considerans itaque & perpendens magister scholarum hunc illius in omnium virtutum disciplinis profectum, gaudebat doctrinæ illi impendisse studium, quem perfectionis cernebat attigisse fastigium. Arctius itaque sibi eum eligens annectendum, honorificentiusque servandum, assumpsit illum consortem participemque laboris, onus cum illo partiens regendæ disciplinæ scholaris. Fervebat itaque in eo magnifice studium jugi exercitatione Scripturarum: & quoniam scientiæ illius thesaurus non occultabatur absconditus, fiebat ubique, fama vulgante, celeberrimus. Hinc non minor de longinquo, quam ex proximo studiosorum illum Clericorum expetebat frequentia, præsenti auditu cupientium experiri, quanta in illo veri Salomonis vigeret sapientia. Verum sicuti nulla eum argumentatione concludere, sic nulla tam argutæ propositionis valebant documenta proponere, quæ concite non solverentur convenienti historica vel allegorica expositione.

[6] Itaque novorum iste ac veterum de bono thesauro sui cordis prolator, animadvertens quantæ impossibilitatis sit duobus dominis servire; ut uni Deo, cui servire regnare est, liberiori animo posset inhærere, seculo penitus deliberat renuntiare. [Lib 2 Dial.] Juxta illud ergo Gregorianum, pedem, quem quasi in ingressu mundi posuerat, retrahens; [fit monachus ad S. Maximini,] ruptis terrenarum voluptatum catenis, morarum impatiens, fugam iniit, latenter discessit, Sanctumque Maximinum in Treverica urbe expetiit, ubi sub venerabilis Patris g Bernardi regimine amplius & perfectius tunc temporis monachicam vitam fervere cognovit. Ibi præoptati diu voti compos effectus, se monachum est professus; senisque cum Seraphim alis amictus, Deum excelso gloriæ solio subnixum, tranquilla mentis acie contemplari lætatur. Quod ne abusive videatur prolatum, noverit lector Romana auctoritate decretum, illius ordinis habitu significantiam exprimi sex alarum. Duas alas illo, quo totius corporis velatur altitudo, duas quo brachiorum tegitur latitudo, duas vero superiores invicem sibi junctas capitis operimento. Quod quia priorum sancta definivit auctoritas, nulla argumentatione refellere habet posteritas, cum videatur & crucis per omnia speciem genere ejusdem habitus inspecta qualitas. Quam crucem B. Wolphelmus, ut alter Paulus vel Antonius, non tantum exterius assumens, sed & interiori homini indissolubiliter adstringens, onere seculi expeditus, sequebatur Christi vestigia, expansis in suæ exaltationis ligno manibus ad se trahentis omnia.

[7] Colonienses interea, quibus non leviter ferendum videbatur tantæ sanctitatis viro carere, ubi ubi requisitum, [repetitur a Coloniensibus] tandem audientes Treveris Angelicæ conversationi studere, invicem contulerunt, qualiter eum possent repetere. Hinc h Herimannum, illis diebus Coloniæ currum Dei aurigantem, adeunt; quid habeant voti, palam faciunt illi; & cur alio translatum insigne urbis suæ non repetat, pie severa indignatione in eum conclamant. i Erat tunc videre togatæ urbis primores, iterum Gregorii sui discessum conquerentes: quia non major illo discedente Romanorum confusio, quam hoc absente Coloniensium agitabatur quæstio. Nec id injuria. Sicut enim ille, suo nomini bonis operibus congruendo, suæ & proximorum saluti invigilabat; ita & iste fidei opera exequendo, cunctorum dilectione & veneratione dignissimus erat. Archiepiscopus autem juxta illud Sapientis, Qui a multis timetur, necesse est ut multos timeat; subjectorum importunitatibus obtemperare festinat: sed suspicatus Trevirenses difficile reddituros virum tam laudabilis vitæ, æstimavit eum repetendum facta in totius Ecclesiæ auditu vocatione. Eminebat tunc temporis inter præsentis regni cælorum majores, k Henricus Abbas monasterii S. Pantaleonis, qui memorati & sæpius memorandi viri avunculus erat. Iste carissimi sui revocationem gratanter quidem suscipiens, [revocatur ab Harimanno Archiepiscopo:] sed illam æquanimiter ferre nequiens, Episcopi præsentiam expetiit; quid facto opus sentiret, exposuit. Pontifex sani consilii neglector fugiens apparere, litteras sigilli sui impressione bullatas, Treviros maturat dirigere, ad Patrem videlicet Bernardum, sub cujus conversabatur regimine. Ille perpendens nihil interesse, utrum ovem alienam de manu pastoris sui rapuisset, vel eo invito retinere contenderet; humilem tantæ legationi præbuit assensum, quamvis non sine gravi mœrore tantum gregis amitteret ornamentum.

[8] Talem adolescens, monasticæ vitæ desiderantissimus, Coloniensium passus violentiam, in sui Pontificis deducitur præsentiam: a quo, ut filius, debito paternæ dilectionis affectu recipitur, & propter assumptum Angelicæ dignitatis habitum, Henrici avunculi sui providentiæ commendatur. Qui videns eum assuetæ solitudinis inhærentem studio, frequentiam audiendi & videndi causa undique concurrentium habere fastidio, urbe eductum, præposuit cuidam sui regiminis Abbatiæ, nomine l Gladebaco. Cujus utilitatibus quam strenuam suæ sagacitatis curam impenderit, [præficitur monasterio Gladbacensi,] nemo eorum, qui præcesserunt, credulus dubitare poterit.

[9] Interea isdem vir Dei, cujus animus terrenorum appetitu peregre erat, & sine corpore velox ad supernorum civium societatem tendebat, dudum præconceptam aggressus est peregrinationem; Romamque petiit, [peregrinatur Romam,] causa solvendi vota precum apud Apostolorum confessionem. Quia vero in suis positus, unicam salutis nostræ hostiam singulis diebus assueverat immolare, ab hoc etiam inter eundum noluit desuescere. Neque enim gravis videbatur itineris dilatio, quæ fiebat solo amore patriæ cælestis. Factum est autem, ut nonnulli peregrinationis illius comites, humano more ad dulcia soli natalis arua suspirantes, eo paucis cum necessariis relicto, abirent, quasi ex hoc expeditiorem & viam & reditum habituri essent. [Rom. 9, 16] Sed frustra renisi sunt sententiæ Apostoli, qui omnem [profectum] non volentis neque currentis, sed miserentis ait esse Dei: ita enim occulta Dei voluntate profecit sancti viri dilatio, & ita illorum dilata est acceleratio, ut unius horæ una omnium fuerit perventio. Nondum enim illi expediti viatores Apostolorum subintrarant limina, cum vir Dei subsequenti gradu pressit eorum vestigia: non tam verbis ostendens quam rebus, non esse in quoquam hominum viam ejus. Qui expertam in hoc rerum eventu Dei omnipotentiam admirati, transacto peregrinationis negotio, in sua sunt reversi; ex illo tempore Dei hominem digno reverentiæ loco habituri.

[10] Herimanno autem, Pelegrini successore, cum vita Pontificatus infulis exuto, pari Coloniensium assensu substitutus est divæ memoriæ Archiepiscopus m Anno: qui cum, ut Sacerdos magnus in diebus suis, volens Deo placere, miro religionis ferveret amore; [præficitur monasterio Sigeberg.] non minimum expendebat in constructione cœnobiorum, unde unde legis Dei æmulatores aggregans inhabitationi eorum. Cetera igitur piæ solicitudinis monimenta n Sigebergensis cœnobii constructione decoravit; virumque sæpedictum, accepta sanctitatis ejus notitia, loco præponere curavit. Sed studiosum divinæ contemplationis hominem, activæ vitæ, talibus initiis pernecessariæ, videns omnino expertem; eduxit eum ad locum solitudini ejus competentiorem: in proximo enim Abbatia Brunwilerensis erat, [dein Brunwilerensi.] quæ quoniam viduata erat Pastore, curam ejus, sancti viri commendavit providentiæ, quam sine propositi detrimento facile posset explere.

ANNOTATA.

a Ripuarii Franci, olim ad utramque ripam Rheni late distenti, eorumque metropolis & sedes regia erat Colonia, ut dictum ad Vitam S. Sigeberti Regis Austrasiorum 1 Februarii §. I. At tunc Repuarii seu Ribuari erant populi eis Rhenum, in agro potißimū Coloniensi & Iuliacensi. B Wolphemus ex illustribus Ripuariis Comitibus de Nieb prognatus dicitur a Gelenio, de Magnitudine Coloniæ pag. 365.

b Wolfhelmus quasi galea lupi dicitur, Wolf, lupus & helm galea Belgis & Coloniensibus est.

c Frumoldus, probus, scilicet, quod From Germanis, olde vero antiquus.

d Hæc est ecclesia Cathedralis Electoris & Archiepiscopi.

e Ottone 3 Imperatore sine prole mortuo in Italia, succeßit S. Henricus mortuus anno 1024, 13 Iulii. Hic dicitur secundus, scilicet Rex Germaniæ, at primus istius nominis fuit Imperator.

f Vitam S. Heriberti illustravimus ad diem 16 Martii: in ea continentur multa de dicti Ottonis 3 peregrinationein Italiam & ejusdem ibidem obitu, & succeßione S. Henrici. Mortuus est S. Heribertus anno 1022.

g Bernardus numeratur 39 Abbas S. Maximini, diciturque solum biennio præfuisse, & post obitum iterum habuisse successorem S. Popponem, qui ante præfuerat, & mortuus est anno 1048, die 25 Ianuarii.

h Herimannus, sive Hermannus, sedit ab anno 1036 ad annum 1055, mortuus 10 Februarii.

i S. Gregorii Magni fuga explicatur 12 Martii in Vita priore ex Mss. edita num. 12 & in altera Vita auctore Ioanne Diacono lib. 1 cap. 6: ad cujus nomen, ἀπὸ τοῦ γρηγορεῖν vigilando ductum, mox alludit auctor.

k Henricus dicitur frater Sicconis Comitis supra memorati; & cum præfuisset annis 14, mortuus anno 1066. Ita Gelenius citata pag. 365.

l Gladebacum, seu Gladbacum, monasterium in agro Iuliacensi cum oppido adjuncto, cujus monumenta Mss. subinde citamus: quæ anno 1648 ibidem adhuc examinavimus, benevole excepti a Sibeno Abbate.

m Anno Christi 1056.

n Sigeburgum præclarißimum monasterium cum oppido adiuncto in Transrenana ditione & Montano Ducatu X millibus passuum Colonia dißitum.

CAPUT II.
Hæresis Berengarii oppugnata.

[11] Istis diebus Francia turbabatur per Berengarium Turonensem, qui asserebat Eucharistiam, quam sumimus in altari, non esse revera Corpus & Sanguinem Christi. Unde contra eum, & pro eo, multum a multis & verbis & scriptis disputatum est. Adversus quem etiam extat hujus beatissimi viri epistola, [Contra hæresin Berengarii scribit,] ad quemdam Meginhardum Abbatem Gladebacensem edita, firmiter undique veritatis assertione subnixa: qui quasi filius patrem scriptis consuluit super hujus quæstionis definitione. Quam licet attexere sit longum, utilitati tamen prospicientes legentium, non incongruum duximus præsenti inserere opusculo: ut ad notitiam translata posterorum, hinc ejus cognita sinceritate fidei, caveant fideles aliquando hujusmodi erroribus implicari. Est autem hic modus vel textus epistolæ.

[12] Dei gratia Wolphelmus Abbas, Coabbati Meginhardo salutem. Lac doctrinæ spiritualis, quod a me rogasti, de cælo tibi fide & humilitate largius accumulasti fide, quoniam quod in me non est, credis in me posse Deum omnipotentem operari; humilitate vero, quia deficientibus meritis & sapientia, canitiem & ordinis dignitatem non abhorres in me venerari. O quam consequens est, ut dum nocet quod inebriat, pro remedio desideres quod debriat. Nocet autem quædam ebrietas hæresis Berengarii, cujus ebrietatis periculum declinemus, & ad ubera vino meliora appropiemus. Et mox, ut eam assertionem juvante Christo possimus destruere, quæ clausis januis eum ad discipulos post resurrectionem non intrasse, nititur adstruere; ex matris Ecclesiæ manans mammis, lactet nos Evangelium Joannis. Cum esset, inquiens, sero die illo una sabbatorum, & fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati, stetit Jesus in medio. [oa. 20, 19, & 26.] Et paulo inferius: Post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, & Thomas cum eis: & venit Jesus januis clausis, & stetit in medio. Ecce inter Berengarium, quod non intraverit Dominus januis clausis; & inter Joannem, quod intraverit, cum sit controversia; superat ille, cui, Scimus, inquienti, quia verum est testimonium ejus, omnis applaudit Ecclesia. Nam si gentilitas, dum libros claudit, his quos recipi judicat applaudit; multo verius huic Evangelio perhibet Ecclesia testimonium, pro quo, priusquam scriberetur, præmisit orationes & jejunium. [Id. 21, 24] Norit igitur Berengarius hæc sibi sufficere; quibus, cum a Deo sint, non possit homo contradicere.

[13] Itaque deinceps ad id quoque, Domino juvante, veniam, quod in Eucharistiæ sacramenta loquitur blasphemiam. [Prov, 26, 45] Sed quia Scriptura docet, stulto juxta stultitiam suam esse respondendum; repressis interim ipsis blasphemiæ verbis, [Corpus & Sanguinem Christi esse in Eucharistia.] ad fontem ejus præcurrendum, ut si Dominus dederit nos eum obstruere, desinat inde sanies hujus blasphemiæ ad nos defluere. Est autem vena hujus scaturiginis, quod non recte sentit de sacramento Dominici Corporis & Sanguinis: & dum ad aspiciendum in eis panem & vinum oculos corporis habet; ad perspiciendum in eisdem Carnem & Sanguinem, oculos mentis non adhibet. Nos autem ut visum acuamus, & acuendo proficiamus, quo hæc intuemur, ad obtinendam semel acceptam hujus veritatis traditionem nosmet hoc modo cohortemur: Si qui dixit & facta sunt & mandavit & creata sunt omnia; si is, inquam, dixit de hoc pane, Hoc est corpus meum; & de vino, Hic est sanguis meus; necesse est omnino sic esse. Nā hæc sola mysteria non ab aliis sunt separata; quȩ dicēte Deo facta sunt vel mandante creata. Est autem unus atq; idē Deus, primo mundum formans, deinde hoc, sacramento suam imaginem reformans. Sic enim alius faceret hominem, & alius redimeret; redimens plus honoris sibi assumeret: atque ita & Deus per se redempturus erat, & homo non nisi per se redimi poterat: quia videlicet nil homini jure redimendo proficeret, quidquid aliud quam hominem induendo Deus perficeret; ut ex hoc liquido constet, quod unus atque idem, Deus & homo, Redemptor hominis extet. Igitur omnino sic esse necesse est, quod, dicente Deo vel mandante, non esse non potest.

[14] Ecce novi & veteris testamenti nos hæc auctoritate probamus: quibus Berengarius tertium addit, quod non minus, quam tertium de cælo cecidisse Catonem, reprobamus. Eja ergo post duo Testamenta, tertium hoc; & ideo tertium, quia ab eis alienatur, verbis ipsius auctoris ita loquitur: Si mures consecratum Corpus Christi comederint, non ideo Christus in eis, & ipsi in Christo manebunt, nec vitam æternam habebunt. O si nunc apud inferos tortor Horatii desideat, dum hostem Ecclesiæ hunc verbis his derideat:

Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. [de Arte Poët.]

Putavimus hunc inter montes exaltatum, magnum quid parturire, dum ecce mures in adjutorium ejus conspicimus eum de cavernis accire. Jam autem mediam hanc ironiam abrumpentes, contra Berengarium & pro nobis nosmet cohortemur, ita dicentes: Si corpus hoc, unde agitur, ab Apostolis & ab omnibus electis comestum, qui soli sic illud comedunt, [nec a probis aut improbis comestū deficere;] ut Christus in eis maneat & ipsi in Christo; & non Judas & omnes reprobi, ad quos post buccellam panis satanas intrat, & fit longe alia conglutinatio intrantis satanæ & reproborum, quam ea quæ est Christi & electorum (Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit) Si, inquam, hoc Corpus ita ab electis comestum & eis conglutinatum, illis quoque conglutinatis eidem, se sanum & incolume, vivum & integrum recipit ad Patrem; multo magis a Juda & reprobis omnibus plus etiam a muribus & ab aliis mundi spurcitiis, recolligitur in regnum suum sine sui dimunitione vel contaminatione. Nam & sol hic invisibilis, creatus & non omnipotens radios suos in cloacas & alias mundi sordes emissos, rursus retrahit ad se sine aliqua pollutione. Hoc autem Corpus, [Sed hos ejus gratiæ non participare.] post expletam more Catholico communionem, sanum & incolume, vivum & integrum se recipit ad Patrem. Sic enim testatur ecclesia Achaiæ B. Andream Apostolum dicere: Postquam omnis populus credentium Agni Carnes comederit & sanguinem biberit, Agnus, qui sacrificatus, est, integer perseverat & vivus: & cum vere sacrificatus sit, & vere Carnes ejus comestæ sint a populo, & vere Sanguis ejus sit bibitus; tamen, ut dixi, & integer permanet, & immaculatus, & vivus. Igitur Corpus hoc ab his, quibus ille participibus particeps est, se vivum & integrum & incolume recipiens multo; magis ab his [qui ejus gratiæ non participant] colligit in regnum suum. Hoc interim caritati tuæ puto sufficere, dum videamus, si sit opus his ali quid adjicere. Verum tamen & quod dixi, & si quid dicturus sum, tuis orationibus & omnium pie de me sentientium commendo: quoniam etsi mortui sunt obtrectatores Hieronymi, auctorem obtrectationis hujusmodi vivere perpendo. Taliter hic miles emeritus, armis justitiæ, fide scilicet, spe & caritate munitus, perfidiam Berengarii, in acie Domini constitutus, suo loco expugnavit invictissimus. Quod quanta fecerit devotione, testantur, quas fundebat, orationes & lacrymæ: quatenus seducti resipiscerent, Catholica fides intemerata consisteret, & a recto tramite nulla pravitate infecta deviaret.

CAPUT III.
Allodium Cliteno recuperatum. Inimicitiæ Herimanni Archiepiscopi patienter toleratæ.

[15] His ita prælibatis, vertatur stylus ad describendum, quales pro bono Ecclesiæ suæ, Cloteno videlicet nomine, pertulit labores, immo, [Allodium Cliteno] si dici fas est, persecutiones: quod qualiter ecclesiæ collatum fuerit & ablatum, paucis videtur intimandum: quoniam non pleniter advertitur ratio, cujus ignoratur origo. Domina Richeza, cujus genitores Bruwilerense a fundamentis extruxerunt cœnobium, fidei ac devotionis illorum æmulatrix existens, terrenarum possessionum suarum ecclesias Dei fecit heredes, ut regni cælestis ipsa compos effici mereretur & heres. Tradidit itaque B. Petro in Colonia Comburg & Saleuelt, cum universis appendiciis suis: Sancto vero Nicolao in Bruwilere villam, quæ dicitur Cloteno, cum omnibus redditibus suis. Quam traditionem, sub multarum probabilium personarum testimonio factam, præsens Domnus Episcopus Anno sua auctoritate corroboravit, auctorizauit, & ut per secula inconvulsa consisteret, violatores, raptores, perpetuo anathemate damnavit. Solvente vero Domna Richeza Regina mortis a debitum, dum deferretur tumulanda in Bruwilerensi cœnobio, uti ipsa vivens constituerat, (nam & locum sibi sepulturæ ibidem designaverat) jussu prædicti Archiepiscopi Annonis; corpus ejus vi retinetur, & in b ecclesia, quam ipse in honorem beatæ Dei Genitricis semper Virginis Mariæ a fundamento erexerat, [ad ecclesiā B. Mariæ translatū,] sepelitur. Quo facto, memoratum allodium Cloteno eidem contulit ecclesiæ, contradicentibus illis, quibus ardore justitiæ hæc erat ad videndum violentia gravis. Adeo tunc vir prudens & solertissimus pravorum fuerat consiliis circumventus: nec repente poterat animus ab incepto revocari; quippe cujus nutu etiam tunc disponebantur negotia regni.

[16] His ita patratis, imminente jam ejus mortis articulo, [repetit a S. Annone ægro,] gravi cœpit anxiari infirmitatis incommodo. Tunc vir B. Wolphelmus visendi eum gratia adiens, inter consolationis verba hujus rei mentionem ingerens, monuit eum pia solicitudine hoc piaculum expiare, hanc injustitiam eliminare; addens, nisi emendatione mutasset commissum, perniciosum ejus animæ imminere periculum. Cujus ille, ut erat vir mentis ingenuæ benigne suscepta admonitione; sciens eum virum justum & sanctum, humiliter ejus se commendat orationi, spondens in proximo aut idem bonum redditurum, aut aliud reciproca vicissitudine pro eodem restituturum. His exhilaratus promissionibus, gaudens remeat ad propria Domini servus. Sed, proh dolor, secus quam promiserat, accidit: nam immatura c morte præventus obiit, & cum vita in medio, quod promiserat, imperfectum dereliquit. Igitur quæ a majoribus nostris, coævis videlicet vel discipulis beatissimi viri, comperimus, fideliter stylo percurrente digessimus: nunc quæ nostris sunt acta temporibus & ipsi vidimus, in gestorum illius ordinem referamus.

[17] Post excessum itaque venerabilis Archiepiscopi Annonis. [ejusque successore Hildolpho,] Domnus Hildolphus, non absque Coloniensium injuria, Præsulatus obtinuit insignia: qui super hac eadem re sæpius est conventus a venerabili Patre. Qui præmonitus a prædicti loci congregatione, respondit se nulla ratione id sanctæ Dei Genitrici adimere, quod tanti meriti vir pro sua contulerit devotione. Tunc vir Domini apud Archiepiscopum minime se cernens proficere, per suos legatos Regiam magnificentiam studuit adire, omnemque gestæ rei ordinem proclamare. Tunc quartus d Henricus Rex, postmodum Romanorum Augustus, qui illo tempore regni monarchiam strenue gubernabat, hujus rei comperta proclamatione, spōdet se omnimodis affuturum juvamine: factum quidem graviter ferre, numquam vero, quoad viveret, permissurum stabile. [etiam interposita auctoritate Henrici Imperatoris] Animadvertens etiam famam bonitatis Domni Archiepiscopi Annonis hac prævaricatione legum vel justitiæ non mediocriter posse obfuscari, memor veteris amicitiæ viri (ab illo quippe educatus vel nutritus fuerat) mandat Domno Hildolpho, ejus successori Cloteno celerius restitui cœnobio Bruwilerensi. At illo nil certi ad hæc respondente, sed potius de die in diem differendo tempus redimente, non ex voto consulti, sed spe frustrati, rediere legati. Tunc vir Domini, omni humano destitutus consilio, quid ageret, quo se verteret, dubius fluctuabat: sed ab eo sibi opem vel consilium flagitat, qui solus novit in periculis & necessitatibus subvenire.

[18] Tunc ejus incidit animo, nil præstantius, nil consultius fore, quam Ponitficem Sedis Apostolicæ super hac re interpellare. [& S. Gregorii VII Papæ,] Qua inspiratione animæquior factus, destinat velociter legatos ad Apostolicum, tunc forte consistentem in confinibus Alpium. Qui ubi coram Senatus Primoribus & Romanæ Ecclesiæ Judicibus ad liquidum verbis Papæ exposuere singula quæ ab Archiepiscopo Annone de Cloteno sæpius memorato gesta fuere; omnium mentes & corda stupor apprehendit cum admiratione non modica. Tunc Domnus Papa Hildebrandus; qui & e Gregorius; ex auctoritate B. Petri Apostoli per epistolas suas denuntiat Domno Hildolpho, ejus successori, ne sub specie pietatis, defensor existens impietatis, Cloteno, Bruwilerensi ecclesiæ violenter ablatum, diutius patiatur irrevocatum. Non eget, inquiens, o fili, [missis ad Hildolphū litteris:] Deus offerri quidquam ex injustitia sibi: quia, ut legimus, sic ei fiunt victimæ ex rapina, quomodo si mactet quis filium in patris præsentia. Patratorem quidem multorum bonorum agnovimus fratrem nostrum Annonem Archiepiscopum: sed tamen in hac parte minime defendendus est non errasse, dum quod B. Nicolao præripuit, sanctæ Genitrici Dei gratum holocaustum æstimavit, dicente Domino per Prophetam: Quia ego Dominus diligens judicium, & odio habens rapinam in holocausto. [Eccl. 34, 24, Esai. 61, 8] Nec fas est a fidelibus credi, matrem discrepare a voluntate filij: dum id prorsus constet utrisque proprium atque commune, eadem velle & eadem nolle. At tu, ne defendendo injustitiam videaris offendere Deum, tolle de medio; quod, alias licet bonus, hic male consultus commisit Episcopus Anno: ne & illius detrimentum sit coronæ, & tibi occasio culpæ.

[19] [incurrit majorem indignationem:] Hujusmodi paternis admonitionibus a Sedis Apostolicæ auctoritate susceptis, prædicti Pontificis Hildolphi magis in furorem versus est animus, quam ad justitiam vel misericordiam provocatus. Denique convocat ecclesiæ Coloniensis Primores, se diffamatum & accusatum per virum Dei conquerens apud Apostolicum. Tunc vir mitissimus, his humiliter renitens objectionibus; Proferatur, inquit, o Domine in medium, si placet, accusationis testimonium: si nequeo me excusare, de quibus criminor a te tunc demum digne convincar offensam meruisse. Episcopus itaque Domni Apostolici epistolam tenens præ manibus, legendam tradit in publico, æstimans per ejus relationem cunctos in servi Dei armari contradictionem. Qua recitata, plures assensere nil actum dignū offensione. Quidam vero Bezelinus, domus B. Petri Apostoli custos, cum aliis, quibus erat animus rē potius perturbare, quam ex æquo determinare; cum aliud non invenirent quod obtenderent, non absque suo consultu Papam super hac re asserunt licuisse expetere. Dum facili responsione hanc Domini famulus objectionem quivisset refellere, Episcopi magis furentis odio, quam justo judicio, injuriatur, calumniatur; convitiis quoque & contumeliis, secus quam pati dignum fuerat tantæ reverentiæ virum, [injurias fert patienter:] attrectato, postremo etiam terribilibus sacramentis pastoralis curæ baculum adempturum minatur. Tūc vir beatus, in injuriis patientissimus, virtute constantiæ roboratus, timore nudus, adversariorum conatibus respondit intrepidus (Nesciebat quippe mens justi pavere, quæ nulla torquebatur conscientia culpæ) Divina nos comitante clementia, non hic hodie præjudicium veremur incurrere, puram gerentes conscientiam, totius prorsus criminationis innoxiam. Hic sermo videtur completus, ubi dicitur, ut leo, confidere justus. [Prov. 28, 1]

[20] Dum hæc & his similia vir Deo plenus efficacissime loqueretur, oris gratiam mentisque constantiam omnes æmuli mirabantur, & veluti nox quædam & tenebræ mentibus eorum sunt infusæ. Quid agerent, quo se verterent, dubii nutabant; dolentes se casso consumptos labore, non invenientes, qua parte eum caperent in opere & sermone. In his perturbationum angustiarumque pressuris ex primoribus moribus præcipue favebant beato viro, Bertulphus, vir probus, ecclesiæ B. Andreæ Apostoli Præpositus; & quidam Wigmannus de Heversbach, vir militaris & nobilis, sed & eloquentia insignis. Hi duo medium habentes eum, ut olim cælitus directi Machabæum, pro defensione justitiæ non sunt reveriti injustitiam oppugnare; adeo ut nec minis, nec terroribus concuti, nec a proposito possent aliquo munere frangi. Instabant igitur viriliter ex Apostolica auctoritate, [recipit Cloeno:] precantes judicium ecclesiæ Bruwilerensi fieri, juxta mandatum & legationem Apostolici. Quorum vocibus & instantia non mediocriter exacerbatus Episcopus, cum gravi indignatione inquit: Habetote vobis Cloteno: meum erit, tam & injuriam meam vindicare, quam & utiliora pro Cloteno data recipere. Itaque raptum ex ore ejus verbum, & cum velocitate diriguntur legati, idem bonum vendicaturi.

[21] His ita patratis, jubet Episcopus virum Domini apud f Nussiam castrum sibi occurrere, ea omnimodis intentione, [evocatur ad Novesium,] ut nullo ejus obsistente adjutore vel defensore, facilius eum valeret pro voto deponere. Sed non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Quamdiu vero ista incubuit adversitas, tamdiu Fratrum non destitit votiva caritas, septem psalmorum & litaniæ supplicatione Dominum incessanter exorare, ut de mœrore gaudium, de tribulatione lætitiam concederet invenire. Vir itaque Domini sciens tutam defensionem constare non posse per hominem, Psalmista dicente, Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus; de adjutorio Domini confisus, hilaris & gaudens iter aggreditur, quo fuerat imperatus. [Ps. 117 19] Perveniens igitur ad locum, non modica inopum collecta multitudine, per opera pietatis & misericordiæ se Deo cœpit attentius commendare. Cūque in solario cujusdam domus resedissent, & vir Domini, cum suis necessaria ministrans, solicitus circuiret, ex improviso solarium corruit, totaque illa multitudo cum viro Dei in cellarium subterraneum cadendo devenit, Quos e vestigio pars non minima domus subsequens oppressit: sed ex Dei providentia, servi sui meritis, nulli læsionem intulit. Itaque exciti cives tanti sonitus fragore, [in ruinā domus illæsus cum aliis invenitur] ocius advolant undique, & non sine grandi admiratione sospites extrahunt, quos jamiamque periisse crediderant. Quidam vero præ ceteris lapsus oppressusque periculosius, dum jam acsi mortuus defleretur ab omnibus, eductus nulla reperitur parte corporis læsus. Sed & pincerna hominis Dei, Godecho nomine, ipsa hora bina vasa testea vino repleta præ manibus tenens, cum ruentibus pariter ruit: sed, mirum dictu, nec sui vel vasorum vel vini pertulit effusionem. Quod factum mirabile idcirco divinæ clementiæ placuit demonstrare, ut panderetur mortalibus, quanti apud se meriti vir sanctus iste fuerit.

[22] At vero Episcopus, qui eo illum advenire compulerat, divinitus, [& redire permittitur:] ut creditur, refrænatus, in nullo tunc ei valuit esse contrarius. Egit quippe hoc miro modo circa famulum suum divina provisio, ne mortalis hominis premeretur judicio, quem tanto magnificare disposuit prodigio. Hinc non sopitum sed acrius accensum est prædicti Episcopi furoris incendium. Nam quamvis tunc eum siverit abire, rursus tamen Coloniam statuto die ad se jubet redire. Interea Fratribus, ut supra meminimus, pro eo solicitis in vigiliis & orationibus, adest vir Domini improvisus. Quis, quæso, fluctus eloquentiæ, quæ lingua potest evolvere gaudium tunc factum in commune? Gloriabatur quippe non immerito humilitas gregis ex præsentia sui Pastoris, quem Dominus glorificaverat admirandæ protestatione virtutis.

[23] Ea tempestate quidam g Hartmannus, Abbas h Tuitiensis, dum nocte quadam somno indulsisset, tale vidit somnium, præsagium utique futurorum. Vidit igitur per visum, virum quemdam forma egregium, vultu reverendum, [ab Altmanno Ab. per visum monito] Episcopalibus infulis decenter ornatum, a Bruwilerensi ecclesia prodeuntem, & iter Coloniam dirigentem. Quem præcedentem, B. Wolphelmum Abbatem cum Fratrum caterva cernit e vestigio subsequentem, septem psalmos cum litaniis sæpius modulatis vocibus iterantes. At ubi ad fores perventum est cubiculi Episcopi quiescentis fores obseratæ, virga præcedentis impulsæ, dictu velocius sunt apertæ. Quibus taliter intromissis, dux prævius stratum adiens recubantis, cum gravi requirit animadversione, cur tanta contra se temerarius præsumpsisset exercere. Expleto sermone, virga, quam manu gestabat, ad ultionem injuriæ graviter illum percussit in vertice. Itaque somno excitus Abbas præ pavore, virum Domini certum reddit ex divina protectione, & B. Nicolai consolatione. Nec falsum prorsus somnium extitit vel inane dum, quod Fratres in psalmis & litaniis constitit egisse, hoc illi Dominus per visum dignatus sit revelare. Adhibet etiam certam fidem visioni exhibitio operis: nam uno eodemque momento, ut hic illum vidit percuti, se sensit Episcopus morbo gravari. Tali ergo modo divinitus retusa, nisu frustrata illius adversatrix intentio est: morbo quippe invalescente, [intelligit cito moriturum Hildulphum.] post dies paucos i obiit, & cathedram Præsulatus k Segninus vir pius obtinuit. De his ita meminisse sufficiat: nunc se ad gestorum ejus sequentia describenda articulus vertat.

ANNOTATA.

a Richeza Regina mortua traditur anno 1057. Multis de ea egimus inter Prætermissos ad 19 & 20 Martii.

b Hæc est Ecclesia B. Mariæ ad Gradus, quæ dicitur construi cœpta ab Herimanno decessore, perfecta a S. Annone. Consule Gelenium pag 305.

c Mortuus est S. Anno an. 1075 die 4 Decembris & Sigebergæ sepultus.

d Hic est Henricus, IV Rex Germaniæ, ab obitu patris Henrici, anno 1056 mortui; & Imperator III, ab anno 1084.

e Sedit S. Gregorius VII ab anno 1073 usque ad an. 1086, mortuus 25 Maii.

f Nussia, alias Novesium, urbs ditionis Archiepiscopalis, in inferioris diœcesis parte: de ea egimus 30 Martii ad Vitam S. Quintini Martyris.

g Hartmannus, quintus Abbas, floruit circa an. 1077 & sequentes.

h Tuitium e regione Coloniæ ultra Rhenum, de quolate egimus 16 Martii ad Vitam S. Heriberti fundatoris.

i Anno 1079

k Aliis Segewinus.

CAPUT IV.
Ecclesia ornata. Lectio Scripturæ. Eleemosynæ, hospitalitas & aliæ virtutes.

[25] Hic itaque Domini famulus, quæ retro sunt oblitus, in anteriora se extendens totis viribus, exemplo David Prophetæ, dicentis, Domine, dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ domum Dei aggressus est adornare omni decoris varietate: quod quia devotissima mente concepit, [Ecclesiam exornat:] mirifico effectu consummavit. [Psal. 25, 8] Denique, ut breviter cūcta perstringam, ejus instantia vel tempore, in varios ornatus picturæ vel fabricȩ seu etiā musivi operis decore, intus & extra se status extulit Bruwilerensis ecclesiæ. Textum præterea cujusque operis versibus expressit egregiis, ut liquido pateret inquirenti totius plenitudo materiei. Operæ pretium est, illud etiam non reticere, quod singulis annis vir Domini novi ac veteris Testamenti paginas ex integro faciebat legendo revolvi: quatuor vero Evangeliorum libros, quoniam non eo loco vel ordine, quo reliquos, [Biblia quotannis curat legi, Evangelia quater:] competebat expleri, statuit quatuor temporibus recurrentibus anni, in quatuor plagis claustri, singulos a singulis Diaconibus recitari. Quod cujus fecerit utilitatis intuitu vel devotionis affectu, ex subjectis ejus, super utrumque Testamentum compositis, liquet versibus. In quibus singulis annis utrisque explendis non paruipendendam annectit causam utilitatis, plurima etiam necessaria tangens, nunc personas subito decenter immutans, nunc electorum per verbera salutem denuntians, nunc Scripturarum suavem gustum commendans, postremo geminam in Christo naturam generis humani medicinam declarans. Hæc idcirco prælibavimus, ut cum ad talia ventum fuerit loca, intrepidus lector percurrere possit, quod se jam didicisse meminerit.

[25]

Late diffusus sic Ecclesiasticus usus
Se Testamentis exercet in Omnipotentis,
Ut legat hæc ambo, sed & omni compleat anno,
Sicut in hebdomada Psalmorum clauditur oda.
Ast hinc psallendi cum stet status, inde legendi, [de utilitate talis lectionis poëma componit.]
Lectio quo prosit, numquam præfatio desit,
Qua clauilimen patet ad quodcumque volumen:
Pandat ut admisso quod clamet abyssus abysso.
Admitti vero dedit ejus gratia Clero,
Qui populis ipso parat hinc documenta ministro:
Sed cunctis æque non detegit intima quæque.
Quis tamen interea non abnuit interiora.
Angelus hinc ensem suspendit percutientem,
Altius inflictus non lædit fulminis ictus,
Non ignis torrens, non vultus dæmonis horrens,
Captivis diræ discedunt sensibus iræ.
Vasta lues morbi, quæ sæpe supervenit orbi,
Aut nonaccedit, citiusque precando recedit.
Exceptos natos quod vult pater esse paratos,
Verberibus tangi, pœnisque fugacibus angi,
Queis absterrendi nocuo sunt fœdere mundi;
Sed non donorum Deus usum subtrahit horum,
Quin patrem sese per verbera comprobat esse.
Si sit eis ritus legaliter hic stabilitus,
Ut sic psallatur, ceu diximus, atque legatur,
Utilitas extra patet hæc, latet altior intra.
Huc introductus gustabit munera fructus.
Cui donat mentem Dominus, gustare scientem
Fructus majoris, quam pandat lingua, saporis.
Sed nec erit, gustum qui scriptis exprimat istum:
Gustans ipse magis scit, quam sit gratia suavis,
Quam Scripturarum conservat cella sacrarum,
Et quæ diffundi se vult per climata mundi:
Quo genus humanum sit in hoc medicamine sanum.
Quod naturarum peragit compago duarum:
Dum Deus inde pater parit, hinc parit innuba mater:
Nil cælis illinc, nil terris clarius est hinc;
Qua specie bina componitur hæc medicina.
Christus patre satus Deus: ast homo Virgine natus.
Qui cum Patre Deus, sed & almo Pneumate, verus,
Ad nos indultis pandatpia viscera culpis,
Secla per examen dum juste discutit. Amen.

[26] Hos versiculos beati viri ideo huic operi inserendos utile duxi, ut quomodo simpliciores, plane currentis prosæ delectantur pastu; ita perfectiores, enucleatius spiritualiter dicta indagantes, [Commēdat eleemosynas, hospitalitatem,] eorū spirituali gustu pariter reficiantur & fructu. Sæpius autem in conventu Fratrum de salute disputans & suadens animarum, inter multimodas virtutum propositiones hoc modo plerumque eleemosynarum vel hospitalitatis commendabat gratiam. [1 Tim 3, 7] Oportet, inquit, ut scriptum est, & testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt: & hospitalitatem non oblivisci, dum & quosdam placuisse legamus, Angelis etiam hospitio receptis. Unde magnopere vos, Fratres, pauperū vel hospitum susceptioni curam impendere admoneo: quia profecto quidquid illis fideli devotione confertur, Christo nimirum, qui se in paupere suscipi, in hospite colligi vult, impenditur. [Hebr. 13, 2] Ideoque maxime necessariam hospitalitatis vel eleemosynarum intuli gratiam; quia nec locum propagari perpendo vel inhabitantes, nisi per eleemosynas & assiduas preces.

[27] Verum, carissimi, dum alicujus in vobis boni scintillam videritis ignescere, ne vestris, quæso, meritis velitis adscribere: quoniam, ut scriptum est, Neque volentis, neque currentis, sed Dei est miserentis. [& humilitatem.] Omnipotens quippe Deus adspirando nos prævenit, ut bona velimus: & adiuvando subsequitur, ut possimus. [Rom. 9, 16.] Inanis enim aliter esset conatus noster, nisi divina cooperaretur & virtus. Taliter autem gratia præcurrente, & bona voluntate subsequente, quod Conditoris est doni, nostri fit meriti. His & hujusmodi exhortationibus corda Fratrum irrigans frequentius, ad sectandam provocabat pietatem. Lucrandis autem sedulus invigilans animabus, satagebat nil promere verbis, quod non roboraret exemplis, ne vitæ munditia prorsus discreparet a lingua. Hoc ordine nimirum hypocritarum declinabat consortium, qui verba quidem Sanctorum habent, sed vitam non habent: & quos sermonibus generant, non fovent exemplis: & quos verbis ædificant, moribus & vita destruunt. Namque vir beatus non solum lingua sua suasit, sed & exemplis, moribus & vita subjectis ostendit, quæcumque fidelibus suis omnipotens Deus observanda mandavit.

[28] Pauperum vero illi semper fuerat maxima cura. Unde dispensatione provida xenodochio superaddidit decimas atque vineta, ut absque pecunia victus eis præberentur necessaria. [ipse aliis prælucens exemplo] Jugiter illi adversus vitia pugna: quia mens ad virtutes erecta, non erat proclivis ad vitia. Radicem omnium malorum cupiditatem vel avaritiam adeo perhorrebat, ut præter communem simplicemque victum, nil sibi prorsus quod speciale foret, assumeret. Pietatis effectu potius amari, quam timeri satagebat: unde jactantiam & elationem proculdubio respuebat. Nulli vero detrahere, nullum volens odire, extinctis facibus iræ vel invidiæ, elegit omnes fraterna dilectione diligere; [variarum virtutum.] semper hilaris, semper lætus, præferens hilaritate vultus, quam sincerus & purus & erga Deum & homines ejus esset affectus. Quamquam vero jugi esset contemplatione suspensus, erat tamen singulis compassione proximus, mente minime deflectens a contemplatione, dum pietas ferveret in opere. Sic nimirum in similitudine cælestium animalium, ante & retro oculatus, utrarumque virtutum fuerat caritate devinctus: ut dum culibet earum videretur intentus, proprietate tamen non careret alterius.

[29] Taliter se agebat, qui Deo nil carius possidens præferebat, ex omni cordis & animi affectu diligens Deum, omnem vero Christianum tamquam se ipsum: [excellit caritate Dei & proximi:] servans in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, in humilitate modestiam, in disciplinæ severitate censuram. Erga bene agentes apparere Prælatus noluit, sed ut coæqualis & socius: adversus vero vitia delinquentium, [lenis in correctione,] promotionis suæ exercebat privilegium. Quis autem verbis valeat exprimere, quanta discretione omnia judicia sua studuerit temperare, quantave Justitia moderari? Cū etenim pro quovis delicto alicui foret inferenda correctio, primitus in se descēdens, juxta illud Apostoli, Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu enitatis, considerans teipsum, ne & tu tenteris; tamquam proprii reatus delictum deflebat alterius. [Gal. 6, 11.] Ita nimirum mens Deo devoti pectoris, omni se excoluit genere pietatis, satagens gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, vir plane mitis & justus, sic omnibus omnia factus. [omnibus succurrit:] Quo enim dolente non condoluit? quis ad illius adspectum mœrorem non mutavit in gaudium? quis ira inflammatus, illius sermone non est mitigatus? quis iniqua cogitatione pulsatus, non illo est medente curatus? quis consolari petiit, & consolationem non invenit? quis vim verborum, quis efficaciam exprimat sermonum? quis pietatem evolvere, quis caritatem valeat enarrare? in qua adeo radicatus fuerat & fundatus, ut licet nullius expers esset virtutis, hujus tamen cultor existeret specialis. Non segniter etiam animo retinens, quod quanto subjectis prælatus, tanto curis majoribus esset occupatus; studebat omnimodis Deo per contemplationem placere, exteriorum curas per idoneas quasque [personas] solenniter administrare.

[30] Taliter ex votō liberius vacans Domino, utrobique providus, gregi prospexit, intus propria vigilantia, exterius congrua providentia. At quoniam fuerat miræ mansuetudinis & discretionis, [magna usus discretione,] sciens quod districtio, si modum excedit, sævitiam gignit; & nimia pietas dissolutionem disciplinæ parturit: tanta inter utrumque usus est discretione, ut nec indiscreta districtio subditis, recusandi laboris fieret occasio; nec nimia pietatis exhibitio, disciplinæ foret immoderata remissio. Ita nempe exemplo sanctorum Patrum gressus suarum instituit actionum, ut nullatenus extra limitem justitiæ propriam sineret effluere actionem. Hinc profecto felicem ac jure beatum talem dixerim virum, qui & ecclesiasticæ disciplinæ vigorem fortiter tenuit, & tamen matrem virtutum discretionem numquam deseruit.

[31] [in omni genere virtutum] Cujus ut mores vel actus summatim perstringam, fuit vita laudabilis, verbo discretus & utilis, consilio providus, moribus ornatus, affabilitate mellifluus, misericors & benignus; pronus ad veniam, tardus ad iram: per pietatis affectum, omnium condescendens necessitatibus miserorum, juxta Beatum Job, pater erat pauperum, mœrentium consolator, pupillorum adjutor; non despexit inopem, nec dimisit absque operimento pauperem; alios refovens verbo consolationis, alios ope relevans pietatis. [Job 29, 25 & 31, 19] Ab infantia Deum timere didicit: ex utero enim secum egressa miseratio, crevit. Arca cordis jugiter referta bona voluntate, numquam vacua manus extitit munere. Pauperum sibi apud Deum hic conciliabat patrocinia, faciens sibi amicos de iniquo Mammona, qui eum quandoque reciperent in æterna tabernacula. Ne autem mundum plus justo videretur diligere, mundo solummodo usus est ad necessitatem, non ad superfluam delectationem. Noxias quippe ab animo excludens delectationes, Apostolicas æmulabatur traditiones, corpus videlicet castigare & in servitutem redigere, ut extenuatum cælestibus disciplinis, vas aptum fieret sanctificationis: noverat enim in animum non posse legitimo imperio perfrui, nisi carnis motus penitus essent subjugati. [2 Cor. 9, 27] Hoc denique ritu sacrificii in sui cordis penetralibus hostiam vivam, sanctam, Deoque placentem se exhibuit; dum singulis diebus, cum sacrosanctis Corporis & Sanguinis Christi mysteriis, per compunctionis gratiam sese in holocaustum mactavit.

CAPUT V.
Fratris & sororum ejus & cujusdam Burchardi familiaris virtutes. B. VVolphelmi miracula in vita.

[32] Extiterat huic beatissimo viro frater germanus, a Frumoldus nomine, sorores sanctimoniales duæ, quarum una Oswenda nomine, [Berta soror scribit Vitam B. Adelheidis,] miræ simplicitatis & innocentiæ fuit femina: altera vero Berta nuncupata, literarum plurimum emicuit scientia. Hæc b Vitam B. Adelheidis, primæ Vilecensis Abbatissæ, eleganti satis admodum stylo conscripsit, & plurimum religionis vel scientiæ suæ fructum in eodem loco dereliquit. De cujus prædicta sorore, Domna videlicet Oswenda, [Oswenda soror altera ægrum desperatum sanat:] nostris temporibus factum libet referre miraculum, omni sane laude, memoria, & veneratione dignissimum. Quidam Frater ex cœnobio Bruwilerensi, Udo nomine, adeo pessima laborabat infirmitate, ut omnes cogerentur de ejus desperare salute: denique toto miserabiliter intumescente corpore, omnium membrorum amissa sanitate, trunco potius, quam humano corpori, videbatur similis. Quodque maxime mortis indicium solet existere, nullum remedium illi adhibitum valuit proficere; volente, ut credimus, Domino demonstrare, quod quanto gravior morbus, tanto potentior Omnipotens credendus est medicus. Cumque de solis ejus ageretur exequiis, lento sopore corripitur, videtque per somnium Domnam Oswendam, jam immortalitatis luce potitam, sibi assistere, compatientisque affectu manu totū corpus permulcendo, vim doloris lenire: inde oratorium, jacentis lecto contiguum ingressa, tertio flexis genibus adoravit, sicque super ægrotum signum sanctæ Crucis exprimens, disparuit. Ilico virtus divina est subsecuta: nam post paucos dies convaluit, integra sospitate recepta. Unde nec dubium extitit, illo visa pandente, ipsius suffragantibus meritis, erutum illum de confinio mortis. Fuerat autem tam immanissimus languor, ut a planta pedum usque ad verticem in eo non esset sanitas: sed tota corporis cute subtracta, ac si vetere homine exutus, recenti corio cum salute est superindutus.

[33] At vero prædictus B. Wolphelmi germanus, Domnus videlicet Frumoldus, [Frumoldus frater peregrinatur,] armis terrenæ militiæ exutus, se illis implicari recusavit ulterius, ut Deo servire posset expeditius. Studium itaque peregrinationis arripiens, ne exul cælestis fieret patriæ, omni reliquo vitæ suæ tempore longe lateque, ad promerenda Sanctorum patrocinia, se studuit exiliare, uno tantum contentus servulo comite: cui tamen versa vice, ut alter Martinus, hic sæpius consuevit ministrare. Quod genus divinæ propitiationis illo pedibus jugiter exequente nudis, adeo sæpius vidimus eum liventes plantas habere, ut nulla ratione calceamenta valeret admittere. Erat etiam ei solennis consuetudo, quamdiu ad divinum in ecclesia assistebat officium, omnimodis alicujus vitare colloquium: sed stans, vel humi prostratus orans, tanta lacrymarum potiebatur ubertate, ut velut imbre perfusum, madidum reliquerit pavimentum. [in magna vitæ sanctitate.] Hanc compunctionis gratiam per divinam possidens clementiam, custodem in se reliquarum deputavit esse virtutum: quia nullum penitus ei dominari novit delictum, cujus mens sedulo compungitur ad lamentum. Quis hunc fidelissimum Domini dubitaverit servum, cujus executio mandatorum, tam evidens meritis illius præbet testimonium? Quamvis etenim in pace præsentis vitæ consummaverit cursum, explevit tamen martyrium, satagens crucifixum habere mundum, dum carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifixit, & Dominum fideliter sequens, mundo peregrinus extitit. Hic cœtibus justorum, ut confidimus, conjunctus, in ecclesia propriæ possessionis quiescit sepultus. Hæc pauca prolata sufficiant ad sanctitatis testimonium beatissimi Patris Wolphelmi & Frumoldi germanorum.

[34] Erat tunc temporis vir quidam genere nobilis, sed moribus nobilior, Burchardus nomine, præfectoriæ dignitatis, sed & præpotens armis, qui germanus extitit illustrissimi viri c Emehardi Wirceburgensis Episcopi. [Burchardus vir nobilior,] Hic Euangelii non surdus auditor, Si vis perfectus esse, vade; vende omnia quæ habes, & da pauperibus; & veni, sequere me; relictis omnibus, quæ temporaliter videbatur possidere, Kanerberch, castellum suæ munitionis, Domino consecrari fecit locum orationis. [Matt. 19, 21] Taliter cum dives esse posset in mundo, pauper elegit esse cum Christo: plebeio habitu amictus, Sanctorum perlustrabat loca, servorum Dei solerter requirens alloquia. Unde & ad notitiam famuli Dei Wolphelmi deductus, maximæ ab eo loco venerationis est habitus: & ut quondam animæ David colligata est anima Jonathæ, sic amor Dei confœderavit utrosque. [instruitur a S. Wolphelmo,] Ex hac itaque mutuæ caritatis affectione, frequenter eum solitus invisere, dulcissimos gaudebat verbi divini favos ex ore ejus percipere. Mirabatur autem supra modum tantam illi cælitus concessam divini affluentiam verbi, ut quomodo ex supercrescente fluvio rivus, ita ex illius mellito gutture manaret sermo divinus. Sed quid mirum, quod semper animus fixus in cælestibus, de divinis tractare valebat subtilius? Ut ergo rei ordinem prosequamur, volens Dominus pio revelare discipulo, quanta perfectio lateret in magistro, talis ei nocturno silentio divinitus declaratur visio. Vidit igitur illum, quem tremit tartarus, colit abyssus, cælorum adorat exercitus, [ab eoque videt Christum foueri] in quem desiderant prospicere ordines dignitatis Angelicæ: hunc, inquam, vidit balneo impositum, manibus & officio beatissimi Wolphelmi reverenter foveri, ablui & detergi: ubi etiam circumstantes duodecim Apostoli, adminiculum ferre videbantur ministranti. Ille igitur vir præclarissimus cælitus sibi ostensam visionem per quemdam, Meginhardum nomine, monachum, fratrem sibi satis familiarem, ad viri Dei properavit transferre notitiam. Qui sagaci animo vim somnii discutiens, cœpit diligenter investigare, quid visio hæc videretur portendere. Intellexit itaque patenter, se commoneri, vigilanter boni servare tenorem propositi; Christo in suis omnimodis membris ministrari, juxta ipsius dicentis vocem: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Matt. 25, 45] Gaudebat autem vir Deo amabilis, summo electorum capiti se operibus placuisse pietatis: sed seriem actibus exequi cupiens visionis, vice Domini balneum præparatur egenti, in cujus singula peraguntur obsequio, quæ visionis poposcerat ordo. Quibus rite completis, toto corpore mundus & sanus egressus, ex integro novis est vestibus ornatus. A quo tempore tantam gratiam meruit obtinere, ut mirabilium quoque patrator operum mereretur existere.

[35] [ab eodem illuminatur cæca.] Ipso namque tempore fuit quædam mulier in territorio Bruwilerensi, Golda nomine, quæ utrorumque luminum cæcitatem se doluit incurrisse. Cumque omnium illuminatori placuisset per famuli sui merita illi subvenire, sub nocturno silentio tali perfruitur visione. Videbatur illi leviter dormienti, viro Dei Wolphelmo, Missarum solennia celebranti, assistere; & post expletionem manuum ejus ablutione oculos suos diluere, extersosque fimbriis vestimentorum ejus diu optatum lumen recepisse. Quam visionem ad nos perlatam, famulo Dei, ad divina mysteria properanti, humiliter suggessimus; & ut pauperculæ mulieri compateretur, ex oravimus. Qui non assensit, hoc sui non esse referens meriti, & somniis sæpe fallentibus fidem non leviter adhibendam: sed si est, inquit, hæc visio ex se, secundo ac tertio Dominus eam dignetur revelare. Itaque corde contrito & humiliato, in jejuniis & orationibus eo constituto, eadem visio, quæ mulieri primo, apparuit secundo ac tertio. Quid plura? Tandem vir Domini nostra victus est instantia, & secreto admittitur illa, ante fores ecclesiolæ jussa consistere: quia non ei usus fuerat facile, nisi certa ex causa, frequentiam mulierum admittere. Itaque rite peractis Missarum solenniis, ut docuit visio, abluit, extersit, mox clare videns remeavit. Tunc vir sanctus, nolens virtute facti hujus humanis favoribus attolli, memor Dominicæ præceptionis, jubentis discipulis, ne quoadusque tempus compleretur resurrectionis, ordinem cuilibet panderent visionis; interdixit summopere nobis, id illo in vita superstite nulla ratione prodere, nulla necessitate detegere.

[36] Vir itaque Domini, de die in diem virtutum exuberans copia, indesinenter ad vitæ cælestis suspirabat gaudia, [Ipse aspirat ad cælum:] quæ jam promeruisse gaudet felix ejus spiritus in Domini sui præsentia. Nam quamdiu in corpore vixit, mundum corpore non mente inhabitavit: ibi magis habere fixum appetens animum, ubi gaudium noverat sine fine mansurum. Unde & merito dicere valebat cum Apostolo: Nostra conversatio in cælis est. [Phil. 3, 20, Heb. 13, 14.] Et illud: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Cælestis ergo patriæ incessabili flagranti amore, inter alia atque alia virtutum exercitia, tanta ei erat orationis instantia, ut quamquam omnibus floreret virtutibus, hanc tamen possidere videretur principalius. Ex cujus assiduitate hæc etiam ei inolevit devotio, ut singulis annis, dum more sanctæ & universalis Ecclesiæ jejunium observaretur Quadragesimale, non solum circumjacentia, sed & Agrippinæ Coloniæ ubique Sanctorum orando inviseret loca.

[37] At quoniam hujus rei nunc incidit mentio, libet referre grande periculum, immo miraculum, quod nobis contigit redeuntibus Coloniam e Tuitio. Beati & gloriosi confessoris Heriberti sepulcrum oratum petiveramus: redituri, puppim ascendimus: soluti a littore, admodum prospere navigabamus. Introrsum nos unda jam longius rapuerat, dum ecce repente intolerabili exorta tempestate, rupta quies Rheni ab imis sedibus perturbatur: undæque in se redundantes, ad instar prominentium rupium, capitibus imminere videbantur in navi residentium. Sicque navis huc illucque vagis dilabitur undis, [e periculo submersionis,] & nunc summo in fluctu pendens, nunc unda dehiscens terram inter fluctus aperit, turbatisque nautis præ pavore mortis, sonus hæsit in gutture vocis. Tanto nobis vallatis periculo, virum Domini, in posteriori navis parte residentem, & suo more nescio quid secreti meditantem, & eorum quæ nobis evenerant prorsus ignarum, adii, & mortem omnimodis imminere nuntiavi. Qui protinus ad orationum convolans nota præsidia, Sanctorum devotissime implorat suffragia, litaniæ supplicatione imposita. De hinc cum crebra sanctæ Crucis objectione, Salvator mundi salva nos, cœpit canere: qui per crucem, inquiens, & sanguinem redemisti nos, auxiliare. Hortatur dehinc, resumptis viribus constanter remigare viros, nullo metu mortis concuti, nullum ex eis asserens periturum providentia Dei. Hac exhortatione animati, & quoniam res pro anima fuerat illis, dum fortiter ad litus tendunt, viriliter æquora scindunt. Interea miserabilis clamor utriusque sexus super littus consistentium attollitur in cælum, periculum nostrum eminus intuentium. Quid multis morer? Inter confinia positi mortis & vitæ, tandem perlabimur ad locum, ubi multitudo navium latius Rheni occupaverat sinum. Quas attingentes, & ex altera in alteram transmigrantes, juxta viri Dei vocem, præter spem evasimus omnes. Verumtamen ne dubitaretur ullo modo, [liberatur cum suis,] illius nos salvatos merito, concite id rabies Rheni fluminis divino declaravit indicio. Denique ut ille beatus pedem extra puppim extulit, paulo ante divinitus suspensis fluctibus prædæ fuit: & quæ prius onusta mergi non potuit, subsistere tanto viduata Patrono nequivit; sed protinus, nobis cernentibus, submersa disparuit. Taliter per immensi mœroris præcipitium, meritis servi sui, maximi nobis gaudii Dominus contulit beneficium, dum & virtutum ejus gratiam extulit, & quod verebamur avertit.

[38] Per idem tempus quadam die, cum secretorum suorum consciis, [novit in spiritu deesse Reliquias in altari:] oratorium, ut tunc falso credebatur, Bruwilerensis parochiæ, in villa, Kyrchedoro nomine, oraturus intravit: & ecce solo prostratus, carere locum Sanctorum patrocinio, Spiritu sancto revelante, didicit. Qui surgens ab oratione, cum secum consistentibus accessit ad altare; & velamine subducto, eum omnia diligenti intuitu perlustrasset, nihil omnino vel sub sigillo, vel rimarum fissuris, præter nidificationes vespertilionum & telas reperit aranearum. Vnde nimirum, ut par erat, mente consternatus, absque morarum dilatione Coloniensis Ecclesiæ Præsulem adiit; illi, quæ gesta fuerant, ordine exposuit. Cujus mentis dolori ille condolens, datis etiam Sanctorum reliquiis, evocatum ad se direxit cum eo quemdam Hezelinum, d Scarnensis sedis Antistitem, ut sua vice prædictum locum, qui episcopii sui diœcesis erat, Deo consecraret; & ejus servitiis manciparet. Qui libenti animo ejus obtemperans imperio, [illudque curat dedicandum.] congregata multitudine fidelium, divinæ religioni dedicaverunt idem oratorium: statuentes ibi duo altaria, superius quidem in honore Archangeli Michaëlis, inferius vero in veneratione habenda B. Martini Christi confessoris. Hoc in facto illi nimirum cum B. Martino similis extitit proportio virtutis, qui pari modo similiter illustratus divina revelatione, populum absolvit a diabolicæ fraudis seductione, ara destructa latronis, qui in vice venerabatur Martyris. His ita rite celebratis, redierunt uterque ad propria, Deum collaudantes in jubilo.

[39] Illud etiam non reticendum arbitror rei gestæ miraculum, quod vidimus fieri sub testimonio omnium Fratrum, [mulier partim implorato S. Nicolao,] & est, fama vulgante, circumquaque notissimum. Mulier quædam, Adelheidis nomine, variis omnium membrorum languoribus oppressa, ad B. Nicolai in Bruwilerensi cœnobio limina, recuperandæ salutis gratia, est perlata. Quæ cum detrimento omnium membrorum, occultis etiam viscerum doloribus ac non ferendis cruciatibus quatiebatur, ita ut omnis generis annonæ panem adeo fastidiret, ut non solum gustare, sed & vitaret attingere. Hæc quidem B. Nicolai meritis celerem sospitatem recepit in membris: verum tamen occulto Dei judicio, omnimodis, ut prius, panis abstinuit edulio. Dum vero post aliquot annos divinæ clementiæ ab hac illam placuisset infirmitate absolvere, intēpestæ noctis silentio tali perfruitur visu. Videbatur illi, beatissimum virum Wolphelmum panem benedixisse, & illum susceptum ab ejus venerabili manu se avide comedere. Quæ fidem adhibens visioni, sciens per eum his majora posse fieri, flebilibus vocibus panem sibi ab eo obsecrat benedici. Qui renitens totis viribus, indignum se proclamat ministrum operis hujus. Tunc videres animum viri Dei anxie perturbari: [partim pane a S. Wolphelmo benedicto] velle quidem misereri, sed palam id, propter jactantiam favoremque, nolle fieri. Attamen ne diutius videretur protrahere, quod divinitas per eum disposuerat adimplere, allatum panem benedixit, mulieri porrexit, præsentibus nobis illa comedit. Quæ viri Dei meritis ex integro sanitati restituta, omni quoad vixit tempore ibidem ecclesiæ usibus tanto commodius ac devotius studuit deservire, quāto præ aliis multiplicius ac differentius gratias sanitatum meruit obtinere. Vir autem Domini, [sanatur.] quamquam tam præclaris & eximiis polleret virtutibus, numquam tamen illius elationi succubuit animus; non gloriandum recolēs ex virtute signorum, sed ex consortio collegii electorum. Quis vero singulatim queat referre sanitatum genera, in diversis per illum languentibus exhibita, miseratione divina? Sæpius enim, illo visitante, est indulta ægrotantibus salus; quod tamen ab aliquo sibi imputari prorsus non patiebatur. Sufficiant e pluribus ista fidelibus, ex illius memorata virtutibus. Nunc ad referendum, qualis ei fuerit de hac vita transitus, dirigatur articulus.

ANNOTATA.

a Frumoldus & Oswenda referuntur hoc die ut Beati in Fastis Coloniensibus Gelenii.

b Hanc B. Adelheidis Vitam illustravimus ad diem 5 Februarii.

c Emehardus, aliis Aynhardus, e Comitibus Rotenburgensibus ad Tubaram, traditur sedisse ab anno 1088 ad an. 1104.

d Imo Seardensis vel Scardonensis: nam Scarna in notitiis antiquorum Episcopatuum nulla est: Scardo, autem vel Scardona fuit olim civitas Episcopalis in Dalmatia sub Archiepiscopo Spalatensi, a qua huic Coloniensi Chorepiscopo titulus fuit.

CAPUT VI.
Præmonitio & præparatio ad mortem, pius obitus & post eum miracula.

[40] Post innumera divinæ per illum operationis patrata beneficia, volens pius Dominus servi sui consolari gemitus & suspiria, [visione cælestis habitationis] crebro dicentis cum Propheta: Quando veniam, & apparebo ante faciem Dei mei? satiabor, dum manifestabitur gloria ejus; placuit ei hoc ordine dissolutionis suæ tempus revelare. [Psalm. 41. 3] Quodam die tempore meridiano, pro consuetudine, illo, non jacendo, sed sedendo dormiente, speciosissimus per visum juvenis ei adstitit, & ut se quantocius sequi festinaret, admonuit. Qui comitatus euntem, Angelico ductu ad loca perducitur amœnissima, omni decoris varietate vernantia, incomparabili lucis splendore emicantia, totius etiam suavitatis odore redolentia. Ibi ostensis illi diversarum habitaculis mansionum, fidelibus nimirum a Domino promissarum, tandem in quoddam illum Angelus magnæ venustatis & proceritatis introduxit ædificium, cujus intus & extra contemplari jubetur diligenter ornatum: hunc sibi mansionis locum divinitus esse prænuntians destinatum: quem, [mortem præsagit, ipso die anni sequenti obitam:] in quiens, quanto studiosius ac venustius exornaveris, tanto jucundius ac felicius in perceptione illo frueris. Taliter Angelico affatu de perennis gloriæ felicitate commonitus, evigilans, seorsum quibusdam visum indicat Fratribus, annectens procul dubio se quantocius dissolvendum. Vnde miro modo animo consternati, utpote cujus semper fuerant beneficia pietatis experti, de illius merito amissione intoleranobili torquebantur afflictione. Verum certius hinc colligere cupientes, diem signant, eum cum visione tantes: quem anni revoluto circulo, ipsa die carnis solvi contigit ergastulo, quo cælitus ei fuerat visio oblata. Vnde patuit, non phantasticam illusionem, sed veram fuisse visionem, quæ tam evidenter & viri Dei dissolutionem, & cælestem ei designavit mansionem.

[41] Per continuum itaque illius anni spatium, non segniter dormiendo, [ad eam se præparat colloquio de Deo,] sed solerter bonis operibus invigilando, Domini sui adventum expectabat, atque conservis suis talentum sibi creditum erogabat. Tanta autem vis divini amoris cor ejus penetraverat, ut etiam si nollet de Deo loqui, silere non posset. Cumque id solito instantius atque ferventius ageret, proinde nonnulli cœperunt fastidire, minusque libenter audire. Quod ille perpendens, non se a bona subtraxit intentione: sed volens eos resipiscere, illud Apostoli crebra inculcabat repetitione: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. [Gall. 4. 19] Hæc quippe dicebat, quia quos jam prædicando pepererat reformando gemens iterum parturiebat, illud subjungens Mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. [Phil. 3, 1] Dum vero quadam die paterna se minus cerneret admonitione proficere, Spiritum sanctum tota concipiens mente, In hæc verba prorupit Amos Prophetæ; imo, ut potius postmodum rerum probavit eventus, ipse spiritu tactus prophetiæ: Venient, inquit, dies, dicit Dominus, & mittam famem in vos: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei. [Amos 8, 11] Noverat procul dubio, quod sicuti fames est carnis, subtractum subsidium corporis; ita fames est mentis, silentium vel amissio divinæ collocutionis. Vnde futura eis quasi jam præterita narrans, Noveritis, asserebat, quod absque dubio in quibus nunc vobis onerosus existo vel fastidium genero, summo ea vobis quandoque, [ad hortatur nauseabundos.] non tamen effectum habituris, futura desiderio. Ego enim jam delibor, & tempus resolutionis meæ instat. Hæc id circo non prætereunda putavi, ne incassum prolata hæc verba credantur hominis Dei: dum omne, quod locutus est, verbum, aut impletum, aut in futuro non ambigamus implendum.

[42] Licet autem jam ultimam duceret ætatem, nullatenus tamen propositi sui passus est infirmari rigorem, indulgentius vivendo, labore remisso. Exiguum quippe reputabat præsentis temporis laborē, ad superventuræ gloriæ recompensationem. Quapropter nec longævitatem temporis, [æger inungitur ab Abbate S. Pantaleonis.] nec difficultatem caussabatur laboris: sed potius omnimodis apponens labori laborem, Angelicam exequi studebat exhortationem. At vero imminente jam ejus migratione, ubi se sentit repenteviribus distitui, infirmitate gravari; evocatum reverendissimum Abbatem cœnobii B. Pantaleonis Martyris, nomine Herimannum, totius honestatis & religionis virum, olei sacrati se fecit liquore perungi. Paucis de hinc evolutis diebus, primo lucis crepusculo, decimo Calendas Maii, viam universæ carnis ingressus obiit, & gaudium Domini sui felix feliciter introivit. [moritur 22 Aprilis] Floruit autem temporibus secundi Henrici Imperatoris, qui monarchiam regni obtinuit post decessum tertii Ottonis, tempore beati Heriberti, sanctæ Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopi: & vixit usque ad tricesimumtertium annum quarti Henrici Imperatoris, [anno 1091,] cujus pater extitit tertius Henricus, avus Imperator Conradus. Transiit autem, plenus dierum, omniumque profectibus operum bonorum, anno millesimo nonagesimoprimo Dominicæ Incarnationis.

[43] Cujus obitu comperto a Herimannus, tunc temporis Archiepiscopus Coloniensis, exequiis ejus summopere satagens devotionis obsequium impendere, ad sepeliendum eum devotus occurrit. [sepelitur ab Archiepiscopo & Abbatibus,] Cujus exemplo religiosorum virorum etiam turba confluxit, inter quos præcipui & illustriores habebantur b Abbates, Herimannus videlicet, supra memorati cœnobii S. Pantaleonis, & Reginhardus bonæ memoriæ Sigebergensis: qui utrique famulum Domini summo semper coluere studio pietatis. Expletis itaque ab Archiepiscopo pro ejus veneranda memoria Missarum solennis; ubi sacrosanctum corpusculum deponi debuit in sepulcrum, accedens per se, [facie roseo colore perfusa,] amictum amovit quo sacer ejus velabatur aspectus: & ecce, mirum dictu! cum esset jam triduanus mortuus, apparuit non defuncti more pallidus, sed roseo colore perfusus, gratia plenus, & veluti roscidulis guttis sudore respersus. Quo præclaro viso miraculo, plerique flevere præ gaudio. Ad circumstantes vero conversus Episcopus, En, inquit, Patres dilectissimi, quam devotus hic fuerit Domini servus, quē tanta ac talis commendat gratia vultus. [claret miraculis.] His a Præsule peroratis, cum debita veneratione secus B. Petri Apostoli altare decenter traditur sepulturæ. Ibi suffragantibus meritis ejus, fidelium exaudiuntur vota, infirmis impenduntur beneficia, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui una cum Patre & Spiritu sancto est honor, potestas & gloria, per infinita secula seculorum. Amen.

[44] Itaque veluti magno mari, emenso præsentis historiȩ pelago, jam quasi littus cernentes respiramus, dum quædam solum de miraculis ejus referenda superesse videmus. Satagendum est ergo, ut portum teneamus, cursum consummemus: quoniam sicuti solent solem obducere nubes, sic pigri desidesque scriptores utilium rerum sæpe subtrahunt cognitiones. Aggrediamur itaque referre miracula, quæ post obitum ejus divina per eum sunt celebrata virtute. In territorio Bruwilerensi mulier quædam, [Paralytica curatur:] Wazela nomine, dum quadā die ad opus consedisset textile, tam crudeli ex improviso utrarumque manuum torqueri cœpit vexatione, ut clamore diræ vocis cives cogeretur excire. Ex cujus immanitate doloris, paralysis obnoxia credebatur passioni: subito namque adeo inutilis est reddita manibus, ut ad nullos eas valuerit usus applicare. Quo magis magisque ingravescente morbo, præ nimia doloris contritione inter manus tenentium obdormivit, & hujusmodi lenis vocis sonum dulciter audit: Quid sopore deprimeris? Si præsenti passione carere volueris, surge velocius, & cum oblatione cerei Domini Wolphelmi adito sepulcrum: illius enim meritis es gaudio potitura salutis. Quæ alacri fide promptaque devotione jubenti satagens obedire, ardente sepulcrum invisit cereo, nec beati Patris diffidens meritis, nec dictis credere cunctata monentis. Quæ ubi ad orationem procubuit, post pusillum sana surrexit; & gratias agens Deo, sospes ac læta recessit.

[45] Frater quidam ex cœnobio Bruwilerensi, Heribertus nomine, post obitum B. Wolphelmi in c Daciam provinciam fuerat transmissus, cum aliis quibusdam Fratribus religionis monasticæ gratia. Vbi cum aliquantisper commoratus esset, & jam reditum ei persuaderetanimus, comitantibus secum viris honestis ac religiosis, iter est aggressus. [apparente S. Wolphelmo] Cumque ad mare pervenissent, piratis insidiantibus, & die noctuque maris sinum occupantibus, ferme per dies novem negabatur transitus. Vnde nimia cordis contritione omnes pariter afflicti, ut propitius adesse dignaretur Dominus se invocantibus, intimis precabantur visceribus. Nec distulit pius Dominus suorum vota fidelium, concite largiendo subsidium. [evitatur piratarum & tempestatis periculum.] Adest namque prædicto Fratri sub noctis silentio B. Wolphelmus per visum, in crastinum jubens accelerare transitum; mare pacatum, hostium denuntians impetum refrænatum: in memoriam vero suæ liberationis ter ternis psalmis cultor ille sanctæ Trinitatis, Domino vota persolvi jussit jubilationis. Taliter hostium sublata formidine, non modicum gaudium sumpsere ex divina revelatione: & marinis se læti ingerunt fluctibus, piratis minime nocere valentibus. Hoc ordine per servi sui merita ab imminentibus malorum procellis eruti, divinæ gratias agunt liberationi. Quod ut ab ipso Fratre, qui pertulit, agnovimus fideli narratione retulimus. [misere contractus,]

[46] Eodem tempore claudus quidam, Willemannus nomine, ex villa, loco Bruwilerensi contigua, Polheim videlicet nuncupata, obtentu B. Wolphelmi, diu negata membrorum recepit officia. Tempore quippe Quadragesimali ad locum accedens sepulcri, quo salutis arderet desiderio, cordis promebat gemitu; quo salutis ducebatur gemitu, cordis illius declarabat afflictio. Denique ad Deum tota intentione conversus, lacrymosis precabatur suspiriis, ut servi sui meritis sospitatem mereretur in membris. Nec spes fefellit, cui fides incitamentum præbuit: citius enim dictu claruit, cujus sanctitatis vel meriti vir beatus extiterit. [sanitati restituitur,] Repente enim diu contracti se cœperunt extendere nervi, & venarum meatus vitalis sanguinis infusione repleri, & membra prius præmortua, in pristinum vigorem restitui. Quid longius morer? Sentiens homo divinam in se operari virtutem, lento conamine assurgere nitens, quamquam adhuc nutante gressu, in pedes constitit, & quæ circa se acta fuerant, præsentibus fideliter disseruit Quorum manibus sustentatus, & huc illucque deductus, ut res innotuit Fratribus, magnifice laudatur & glorificatur Deus, qui in Sanctis suis mirabilis est & gloriosus, faciens mirabilia solus. Ad indicium vero tanti miraculi, sustentatorii illius baculi, super sepulcrum beatissimi viri, multo tempore mansere suspensi.

[47] Alio ferme tempore huic miraculo accidit consimile, quod quando qualiterve sit factum, libet referre. De villa Geroldeshoven mulier omnimodis contracta, ad sæpe memoratum locum ab amicis est deducta. Hæc sedulo ibidem incubans precibus, templi limina frequentabat attentius. Existente autem sacratissima B. Petri Apostolorum Principis solennitate, [alteri contractæ redditur salus.] & hanc cum reliquo vulgo tantis contigit interesse solenniis. Quæ largiter flens, & longa suspiria trahens, ante sepulcrum beati viri prosternitur, miseram se ac infelicem nimium conqueritur, cujus nec preces mererentur admitti, nec corporis incommoda solvi. Sed qui quondam mulieris Chananææ, & hujus voluit preces differre; ut importunum illius desiderium, fidei esset experimentum. At vero quoniam beati viri meritis salvari posse non hæsitavit, sed in fide postulans perseveravit, effectum meruit: erecta quippe divinitus, exclamavit, omniumque silentium clamoribus rupit. Ubi enim ossibus ossa se conjunxere disjuncta, & nervorum contractio juncturarum fiebat connexio, non est mirandum, quod fragilior muliebris sexus expavit animus. Exurgens itaque a pavimento, recepto vigore, incolumis prævaluit ad propria remeare. Talibus miraculorum effectibus veraciter cum Christo se vivere mundo testatur vir iste beatus. Amen.

ANNOTATA.

a Iste est Herimannus III, qui Segewino anno 1089 succeßit, mortuus anno 1099.

b Reginhardus deest apud Bucelinum in Catalogo Abbatum Sigebergensium.

c Daniam intelligit ejusque insulas mari circumsitas.

DE BEATO FRANCISCO, ORDINIS MINORVM, FABRIANI IN PICENO.

ANNO MCCCXXII.

[Praefatio]

Franciscus, Ordinis Minorum, Fabriani in Piceno (B.)

D. P.

[1] Sanctißimi, Patriarchæ Romualdi corpus, ad Fabrianenses translatum anno MCCCCLXXXI, occasionem nobis dedit VII Februarii, ad agendum pluribus de ipso Fabriano. [Antiquæ Legendæ ex MSS.] Hujus nunc aliud decus insigne, hoc XXII Aprilis commemorandum occurrit, Beatus, inquam, Franciscus Fabrianensis, intra ecclesiam suo nomini specialiter consecratam requiescens, idemque & nunc & olim miraculis celeberrimus: qua propter jure, si quis alius, meritißimo inscriptus est Martyrologio Franciscano. De eodē in suis Annalibus exorsus scribere Lucas Waddingis ad annum quo natus est MCCLI, scriptores enumerat, qui de eo aliquid litteris mandarunt: & eorum primus fuit, inquit ille, Fr. Dominicus, Bonaventuræ, Fessi & & Joannæ, ipsius B. Francisci Fabrianensis sororis, filius: secundus Fr Dominicus Mariani Crissi, in Theologia Baccalaureus (quorum esse existimo duas Legendas Mss. identidem in margine citatas a waddingo) tertius Andreas Gillius Canonicus S. Venantii I. V. D. & Dominicus Scevolinus, Ordinis Prædicatorum Theologus, plura de rebus Fabrianensibus congessit, in quibus præcipuas res gestas hujus Sancti viri complexus est. Sed & ipse B. Franciscus plura de rebus patriis chronologice adnotavit, inter quas obiter res proprias admiscuit.

[2] [hactenus frustra expectatæ.] Tot tamque illustribus monumentis cum testatæ fuerint præclaræ hujus virtutes atque insignia miracula; intolerabili prorsus Fabrianensium Franciscanorum socordiæ imputandum est, quod Philippo Ferrario, post editum, Sanctorum Italiæ Catalogum & præteritum in eo B. Franciscum, texenti catalogum Generælem eorum qui in Romano Martyrologio non sunt, aut alia quædam opera vulgaturo, nemo curaverit indicare nomen & sanctitatem B. Francisci. Sint illi tamen quadamtenus excusabiles; si neque Ferrarius nec alius pro eo quisquam ipsos requisivit: [pro iis datur epitome ex vvaddingo.] nostri operis Lectoribus, monumenta prædicta requisituris, quomodo se poterunt excusare? quandoquidem per nostros Lauretanos Pœnitentiarios; Hectorem ab Albada Belgam, & Christophorum Grinum Anglum, strenuam in partibus Piceni ætque Vmbriæ operam navare nobis solitos, diu multumque solicitati, hactenus negligunt justißimus nostris pro ipsorum met honore & gloria votis facere aliqua saltem ex parte satis: interim dum antiqua illa Mss. in angulo quopiam abdita jacent, præda blattarum & tineatum: quia, ut ipsimet fatentur & hanc negatæ descriptionis causam ad ferunt, neminem habent qui poßit legere characterem, nec tamen volunt permittere ea scripta aliorum qui legere possent manibus. Erit fortasse ex posteris zelosior aliquis, qui justissima hac querela perlecta, eluet maculam ab alus contractum, & quidquid supra ex Waddingo est indicatum, pro futuro operis supplemento, transmittat: nunc, dum aliud non licet, vitam ex Waddingho collectum damus.

[3] Ceterum non est quod nos pœniteat operæ, apud Fabrianenses Franciscanos frustra impensæ: hac enim occasione excitatus Reverendissimus D. Silvester Ienantius, [Vita B. Ioannis de Baculo servanda pro supplemento Martii.] Abbas Generalis Silvestrinorum, misit nobis Vitam B. Ioannis a Baculo, ex originalibus membranis descriptam, una cum aliis ad elevationem & cultum spectantibus documentis. Quæ quoniam ad XXIV Martiijam editi spectant, servarique debēt ad Supplementum, non nisi post multos annos absolvendi operis, congruum fuit hoc loco, ubi de altorum lentitudine querimur, illius promptitudini debitas referre gratias; eique qui suam pro nobis auctoritatem apud Prelatum sibi amicissimum interposuit, Illustrissimo & Reverendissimo D. Antiocho Honophrio, Patritio Auximano, Civi Romano, I. V. D. Protonotario Apostolico, sanctæ Auximatis Ecclesiæ Canonice Decano, ac sacrosancte Papalis Lateranensis Basilicæ in Piceni Provincia Vicario, amantissinio quondam hospiti nostro. Gratiæ autem iisdem etiam sunt habendæ, quod pro ipsis antiquis B. Francisci actis adhuc pergant pulsare. Cum enim præmissa hactenus essent sub prælo, opportune advenerunt Laureto litteræ, quibus significatur, iteratis præfati Generalis conatibus, & expressis ab ipsomet Francicanorum Provinciali mandatis, videri frangendam Guardiani pertinaciam; adeoque fieri posse, ut quæ desideramus monumenta perferantur ad nos, in fine tomi subiungenda; interim Guardianum, ne omnia negare videretur, transmittere relationem Italicam de Vita & miraculis Beati: cujus tota fere substantia, cum in Annalibus Waddingi contineatur, imo ex ipsis recens excerpta sit; apparet bonum Patrem magis ignorare operis nostri rationem, quam negare auxilium.

VITA
Ex Tomo II & III Annalium Francisc.

Franciscus, Ordinis Minorum, Fabriani in Piceno (B.)

AUCTORE WADINGO

CAPUT I.
Divinitus vocatus ad Religionem, in ea egregie proficit Franciscus.

[1] [Piissimis parentibus procreatus,] Anno MCCLI die II Septembris natus est B. Franciscus Fabrianensis, cognomento della Libra, honestis & piis parentibus, Compagno de Veninbene medico, & Margarita, Fabrianensibus. Horum vitam valde laudant, qui de B. Francisco scripserunt, a caritate erga proximos, a pietate erga pauperes, a sacrorum frequentatione mysteriorum, a vigiliis & pœnitentiis, a sanctimonia. Vere arbor bona fructum bonum fecit: cujus futura mox sanctitas exordium habuit a teneris unguiculis; atque manifeste, sed miraculose, indicata est intra ipsa claustra naturæ. Etenim neque pia genitrix sui uteri pondus sentiebat; [ex utero dat præsagia sanctitatis:] neque tacitis incrementis coalescens fœtus, dolores aut molestias, prægnantibus familiares, advexit: per quod designabatur, nulli onerosum, nulli fore molestum. Quando oratura mater pergebat ad templum, videbatur sibi gestientem sensisse infantulum, in ipso templo hærenti placidum & suavem se præbuisse, sed recedenti aliquanto graviorem; quasi in ipso vitæ exordio monstraret, quam assiduas acturus erat in templo vigilias.

[2] Ex utero diffusus in lucem, non lacrymas, sed risum emisit: non flevit aliorum more natorum, sed singulari modo gestivit; ut qui mox, sordidati generis servitute & peccati vinculis excussis, [videns nascitur:] ad gratiæ dignitatem & Christianam libertatem erat renasciturus. Vel an non ob id fortassis, in mundum adveniens, ridebat; quia quidquid in mundo erat irrisit, & stultitiam esse præsensit? Non dissimilis mirabili ortui atque infantiæ pueritia & adolescentia: quam placide, modeste & pie transegit, humaniores ante decimum annum plene addiscens litteras, rebus sacris solerter intentus. [prædicitur matri futurus Minovita:] Ægrotante puero ad mortem, mater vovit se eum delaturam ad visitandum S. Francisci sepulcrum: quod dum a faceret, occurrit ei B. b Angelus Tancredus, olim S. Francisci socius familiaris; qui narratis Margaritæ plurimis ejusdem sancti Institutoris mirandis operibus, ingenuum pueruli attente contemplatus aspectum, asseveranter prædixit, suum futurum consodalem: quo nihil jucundius genetrici poterat narrari, quæ cum viro suo nihil tam curabat, quam ut secundum Dei leges enutritus adolescentulus, Dei manciparetur obsequio: huc omnes conatus, huc frequentes & repetitæ matris orationes tendebant; donec opere vidit completum, quod Angelus prædixerat.

[3] Factum id anno MCCLXVII, quando cælesti monitus oraculo B. Franciscus, Minorum subiit vitam. Nam cum solitarius in cubiculo lectiones philosophiæ naturalis, a magistro acceptas, serius studeret; facta ad eum hæc vox III kal. Septembris, Francisce, surge, quære Fr. Gratiam c Ordinis Minorum: & quidquid tibi præscripserit protinus exequere. Circumspiciens, an adesset qui hæc verba proferret, [ad quod divinitus vocatus,] neminem vidit: sed dum iterum studiis intendit, secundo & tertio ipsa eadem vox cælestis intonuit. Prudenter judicavit contra stimulum non esse calcitrandum, sed divinis monitis obtemperandum: quare continuo prædictum adiit Gratiam, Minorum tunc Guardianum, cui rem omnem sincere expandit, & vitæ suæ universam seriem narravit. Præmonitus ille cælitus de superventuro adolescente, amice excepit: ut sub Minoritarum instituto sedulo Deo inserviret, hortatus est; & ut in Dei obsequiis viam mandatorum ipsius curreret alacriter, pie consuluit. Ad amussim instructoris sui, sibi cælitus præscripti, consilia amplexus, valedixit parentibus, initiatus a Ministro Provinciali Fr. Monaldo de S. Elpidio: [admissusque,] ita ipse sub his verbis in suis chronicis Fabrianensibus scriptum reliquit. Anno Domini MCCLXVII Ego Fr. Franciscus veni ad Ordinem, receptus a Fr. Monaldo a S. Elpidio, virtute & efficacia orationis matris meæ, meritis matris meæ, & instantia precum earumdem.

[4] [egregie proficit,] Magistros habuit in tirocinio ipsum Fr. Gratiam & Raynerium, senem d Plebanum, S. Francisci discipulum. Multa etiam didicit virtutis incrementa, sub ipso ingressu, a S. Silvestro e Auximensi, Silvestrinæ, a suo nomine ita dictæ, congregationis primicerio, apud Fabrianenses tunc sanctitate celebri, qui hoc ipso anno terram cælo commutavit. Sub tirocinii anno missus est Assisium ad lucrandam Indulgentiam celebrem Portiunculæ: ubi familiare habuit colloquium cum B. Leone, f S. Francisci socio, confessario & secretario, circa ejusdem sancti viri stigmata & modum obtentæ hujus Indulgentiæ: quorum ipse testimonium perhibet in libello a se conscripto, g de veritate & excellentia hujus sacræ Indulgentiæ. Postea vitam hanc & institutum professus, addictus est per Superiores sacræ Theologiæ studiis: in quibus adeo mirifice profecit, [etiam in litteris.] ut celebris evaserit prædicator, animabus valde proficuus, propterea a nostris scriptoribus commendatus. Pisanus ita eum laudat: Custodia Æsina habet locum de Fabriano, in quo jacet prædicator devotus Franciscus, miraculis clarus. Marco vero Vlisipponensi dicitur, homo doctissimus & magnus prædicator.

[5] [librorum copiam colligit:] Ultra pietatem & orationem, adhibuit etiam litterarum humaniorum & divinarum studium, ad mysteria enodanda, ad res docte & profunde explicandas. Neque exiguus ei librorum cumulus; quippe inter monumenta, quæ morienti supererant, h & apud Minores Fabrianenses servantur, habetur etiam indiculus librorum, quos emi fecit pecunia, a patre suo ultimis tabulis in hunc finem legata. Graviores quosque habuit ex sanctis Patribus, primos & notiores omnes Theologiæ Magistros, expositores utriusque Testamenti, philosophos plures & mathematicos, & sui seculi optimos concionatores. i … Ultra conciones, docendo & legendo, suo instituto & urbi nativæ fuit splendori. [pro defunctis impensius orat:] Virtutes omnes continuo conatu assecutus est, & in Altaris ministerio obeundo devotionem multam & curam impendit. Cum aliquando Missam pro defunctis celebraret affectuosius, vehementerque compateretur animabus dura tormenta patientibus, & in fine sacrum mysterium clauderet illa deprecatiuncula, Requiescant in pace; multorum exaudita est vox alacriter respondentium, Amen: quos vel Angelos ministrantes sacrificanti, vel animas, ad preces sancti viri a purgatorii ergastulo liberatas, judicare licebit.

[6] Insigni virtutum exemplo ad sodalitium allexit duos nepotes, [tres nepotes ad ordinem adducit:] Antonium & Dominicum, Bonaventuræ de Festo & Joannæ sororis filios: tertium Petruccium, Frederici fratris filium. Patrui imitati sunt vestigia, sancte & humiliter in Ordine viventes: Dominicus ceteris celebrior, quippe qui inter Ordinis scriptores communiter annumeratur. Porro crescente quotidie B. Francisci opinione & reverentia, oppidani, inito consilio & rem promovente D. Mazzocchio nobili Pisano, tunc oppidi Potestate, statuerunt jam k secundo transferre ædem Minorum in capaciorem & commodiorem locum, juxta forum & palatium publicum, [novū Conventum recipit:] & ex publico ærario solverunt anno MCCLXXXII die XX Maii, Tursello, filio quondam Bonacursi de Rembaldo, mille liras vetustæ monetæ Ravennatis, pro quadam domo, turre, & horto contiguis; remittente eodem Tursello, pro S. Francisci, inquit, & Fratrum ejus amore, alias mille liras, ad quas pretium ascendisse æstimabatur. Dominica proxime sequenti, numerosa instituta processione, ad illas ædes deducti sunt Fratres, solennibusque sacris in contiguo sacello decantatis, prædicavit circumstanti populo B. Franciscus, gratiasque reddidit pro tanto beneficio.

[7] [bibliothecam instruit:] Mortuo genitore, facultates suo arbitrio relictas, pie in pauperes distribuit: quibus cibos emi quotidie curabat: ipse vero præparabat in culina, & propriis manibus ingenti distribuebat multitudini. Bibliothecam libris instruxit, dicens eam totius domicilii optimam officinam; in qua otiositas, animi inimica, honesto & utili propellebatur exercitio; & arma erant in promptu adversus hæreticorum insultus, & promptuarium aderat, ex quo hauriri poterant populis instruendis documenta salutaria. [austere vivit.] Cibi & potus non solum gustum, sed & usum sibi penitus interdixit, semel dumtaxat in die panem frigida dilutum admittens; aliquando ad pauperum, quibus inserviebat, consolationem cum illis manducans. Unica eaque rudi & hispida tunica, cilicio haud absimili, carnem operiebat. Duro lecto paucis cubabat horis, reliquis in divina laude & contemplatione consumptis. Creberrimis flagris in se animadvertebat: preter ternas in qualibet hebdomada pro sui instituti consuetudine, alias secretas usque ad sanguinis effusionem sumebat disciplinas. Adeo severe secum agebat, & tot verberibus corpus flagellabat, ut communem hominum fidem superaret, & dubitaret quidam ejus socius, Fr. Nicolaus de Roccacontradæ, ad ea quæ de his narrabantur. Sed dum periculum fecit, secreto se abscondens in angulo, longius immoratus est Franciscus in sumendis verberibus, quam ille potuerit in recensendis vel audiendis.

ANNOTATA

a Hac de re ita ipsemet notavit in Chronicis Fabrianensibus. In puerili mea ætate, mater ipsa vadens ad Assisium, propter votum quod de me fecerat, secum me portari fecit: postea virtute & efficacia orationis dictæ matris meæ, a Deo inspiratus & vocatus, recessi a mundo, & veni ad Ordinem B. Francisci.

b Arturus in Martyrologio diem XIII Februarii Fr. Angelo Tancredo pro suo arbitrio consignavit: & fuit vir eximiæ sanctitatis, unus ex tribus qui S. Francisci vitam scripsere.

c Quod ea hic legerentur de Fr. Gratia, id Arturo suffecit, ut eum Beati Confessoris titulo ornaret ad diem 2 Augusti, a se delectum: ita more suo Pontificem agit, cum visum fuerit: ut merito subeat mirari, cur non etiam Provincialem, a quo mox dicitur admissus Franciscus, Beatis adscripserit.

d De hoc ita in suis Chronicis ipse B. Franciscus, Anno 1268, quando eram novitius, obiit Fr. Raynerius, qui fuit Plebanus plebis Civitæ (est oppidum Vmbriæ & ad aliorum synonymorum distinctionem dicitur Civita di Cascia) cui S. Franciscus fuit pluries confessus quando erat Plebanus, & dixit sibi in spiritu Dei, Fili, tu eris de nostris. Iste fuit sanctus homo & verus Frater Minor: propterea adscribitur Beatis Ordinis; &, ne quid desit, Arturus aßignat ei diem 5 Septembris.

e Colitur B. Silvester de Auximo 26 Novembris.

f Inscriptus est hic Fr. Leo Martyrologio Franciscano 15 Novembris.

g Hujus libelli initium & conclusionem habes in Waddingho, an. 1267. § 5.

h In his est Nænia, in obitu S. Bonaventuræ, quam idem Waddinghus habet an. 1279 § 14.

i Excurrit hic Waddinghus, ostendendo quam sit prædicatoribus necessaria & paupertatem minime dedecens, librorum copia.

k Narrat Waddinghus ad an. 1215 num. 19 habitasse Fratres Fabriani usque ad an. 1207 extra portam eo in loco,ubi modo est ecclesia S. Angeli, inde translatos ad locum, cui quia nomen erat Vallis pauperculæ, ibidem pauperculos suos aliquando ædificaturos prædixerat ante annos 90 S. Franciscus.

CAPUT II.
Miracula quæ vivens Franciscus patravit: Ejus pius obitus.

[8] Proximis juvandis se totum addixit, maxime in rebus quæ ad animæ profectum spectabant, [Vtriusque misericordiæ operibus intendens,] omnes exemplo alliciendo, verbo exhortando, variis modis instruendo: in suggestu indefessus, in sacris confessionibus audiendis assiduus; indicibili ardore errantes oves ad verum pastorem reducendo: neque quidquam arduum aut laboriosum præteribat, quod saluti animarum conducere posset. Opera etiam misericordiæ corporalia summa exercebat caritate: præsertim infirmos invisebat libenter, ut ad veram commoveret pœnitentiam; & morientibus assistebat amice, ut præmitteret ad gloriam. Hanc ejus caritatem sanctumque subsidium Deus multis miraculis commendavit. Etenim honestam feminam, [sanat mutam,] Nutam nomine, quæ male habebat & per dies octo obmutuit, dum sua dignaretur præsentia, & manum ori apponeret, subito solutum est vinculum linguæ, & ex integro convaluit. Altera, Divitia nuncupata, ex villa Mascani a ditionis Fabrianensis, multis malis, maxime periculosi cujusdam tumoris morbo aggravata, rogavit ut se visum veniret B. Franciscus. Accessit: [periculosum tumorem,] sed in ipso ingressu sensit infirma adeo mirificum & suavem odorem, ut ultra modum reficeretur. Suos reatus confitentem absolvit, & impositione manuum ab omni liberavit infirmitate.

[9] Cassidonii Fabrianensis uxor, fœdo & periculoso laborans apostemate, [fœdum apostema,] ex vicinis civitatibus Perusii & Eugubii vocari jussit medicos; qui simul cum Fabrianensibus dixerunt malum jam esse insanabile, & redeuntes ad propria admonuerunt ut disponeret domui suæ, quia brevi moreretur. At illa videns remedia defecisse humana, se convertit ad divina, misitque qui B. Franciscum accerseret. Nuntium, antequam loqueretur, ille prævenit, dicens, se optime scire in quo statu laboraret hera, & propterea missum ut ipsum vocaret: & subjunxit: Redi domum, & dic dominæ tuæ ut bono sit animo, quia ex hoc morbo non morietur. I præ: sequar statim. Nihil immoratus abiit: & ad bonum nuntium gaudentem, positis in Crucis modum manibus, signavit in capite: & confestim ulcus erupit, & illa lætabunda e lecto exilivit.

[10] [paralysim,] Juvenem uno latere dolentem, membrorum motu & sensu carentem, signo Crucis repente sanavit. Ut recessit, parentes, multo comitante populo & Deum glorificante, ad templum S. Francisci duxerunt, gratias acturum Deo & Fr. Francisco sanitatis auctori. Ille vero longius fugit, nec voluit per dies multos in publicum prodire, auram fugiens popularem, & Deo bonorum omnium auctori miraculum adscribens. [scrofulas,] Mita, filia Gillioli Benevenisti Fabrianensis, duxit ad eumdem puerulum suum filium, gutture male habentem, collo scrofis & glandibus tumente: cui dum ille benediceret & partem læsam digitis attrectaret, tumor recessit, & ante triduum integræ restitutus est sanitati. Conradutius Conradi Fabrianensis, filium suum triennem, nomine Georgium, [herniam,] herniosum, eidem in ulnis maternis præsentavit. Vir Dei, oculis in cælum elevatis, oravit, ingemuit, Cruce signavit, sanum dimisit. Similiter puerum alterum, eodem malo affectum, Thomasuccium nomine, signo Crucifixi, ex altari assumpti & puero impositi, benedictum, genitrici incolumem restituit.

[11] Prædicti Conradutii uxor Salvitia, filiam enixa Oradiam, [& tremorem capitis,] continuo capitis tremore laborantem, valde dolebat. Accersivit undique quos potuit medicæ artis peritos, nec quidquam profecit. Tandem recurrit ad benigni Patris pietatem, tribus antequam ex hac vita discederet mensibus, oravitque ut misere trementem consolidaret cervicem. Oravit paulisper, & signo Crucis capiti obducto, sanam effecit. b Marcutius Marcatutii uxorem duxit Nutam, quam post aliquot menses odio cœpit habere, cogitabatque repudiare. Illa ad sanctum virum abiit, dolorem expressit, miserum in quo remaneret statum a viro rejecta declaravit, & summis precibus oravit ut suas ille apud Deum interponeret, [prædicit restituendum mariti amorem.] ne viri privaretur consortio. Ille parumper hæsit, oculis in cælum elevatis; quibus modeste dimissis, blande consolatus est lugentem, jussitque ut bono animo esset, prædicens ei ante duos menses oriundum ex se pulchrum puerulum, cujus aspectu & amore adeo patris oculi caperentur, ut sponsam deinceps impense diligeret. Ita evenit; peperit bellum infantulum, mutui pignus amoris: per quod patris animus ita immutatus est, ut ex illo tempore uxorem debito sit prosecutus amore.

[12] [hirundinibus silentium indicit:] In oratione assiduus intensissimo in Deum ferebatur affectu, & Christi Passionem mira contemplabatur dulcedine; aliquando gratias agens immensas, propter ingentia quæ ex illa populo Christiano evenerunt beneficia; aliquando summa teneritudine collacrymans, propter Christi dolores, & indignas tot pœnarum causas, ingratorum hominum peccata. At dum semel ista meditaretur in ecclesia, hirundines multo garritu mentis turbabant quietem: jussit ille ut evolarent, neque amplius in templum aut domum illam ingrederentur: præcepto obedientes, tamquam rationales creaturæ, statim abierunt, neque per integrum illum annum sunt regressæ.

[13] [scorpionem ex sacro calice haustum,] Dum aliquando in ecclesia S. Francisci Fabriani rem faceret divinam, & Sanguinem sumere intentaret; ecce videt in calice aliunde dilapsum scorpionem. Hæret paulisper, quid agat, considerans. Potuit juxta regulas, in his periculis præscriptas, malum avertere: sed dum recordaretur Christi doctrinæ & datæ discipulis fidei illis verbis, Si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; absque timore & horrore deglutivit animalculum. [Mar. 16, 13] Expleto sacrificio jussit ad se vocari qui venam secaret, misso nuntio Andrea Andreutii Vanni. Venit ille, Angelus nomine, & invenit in choro orantem atque illa proferentem verba, Auxilium meum a Domino, [aperta vena vivum educit:] qui fecit cælum & terram. In cellam recedenti venam dexteri aperuit brachii, ex qua mirabiliter scorpio prodiit vivus, absque ullo sancti viri dolore. Ita qui honorem curant divinum, a cunctis eruuntur periculis: & qui quod Dei in seipsis est honorant, etiam illi a Deo facti honorabuntur a Deo.

[14] [energumenam liberat:] Non minorem habuit potestatem super aëreos spiritus & rectores tenebrarum harum, qui corpora cruciant humana, quam super infirmos & languidos. Etenim energumenam, decem annis oppressam. Fabrianum a Saxo ferrato c deductam ut Cruce persignaret, post aliquot dies quibus id facere detrectavit, judicans se indignum cui spiritus obedirent, signo Crucis sacravit & sanavit, recedente confestim ad ejus imperium spiritu maligno. Ab omni fastu, superbia & ambitione alienus, dignitates quasque intra & extra suum Ordinem abhorruit, nec induci potuit ut propter has verbi divini prædicandi ministerium dimitteret. [Guardianus constitutus,] Oportuit tamen Superioribus obedire, in suscipienda cura monasterii suæ patriæ, & Custodem seu Guardianum agere Fabriani per integrum quadriennium. Quo tempore, ultra materiale domicilii incrementum, multa erga Religiosos præstitit boni Superioris officia; pietatis, mansuetudinis, humilitatis & patientiæ in omnibus præbens exempla, & disciplinæ regularis renovans instituta.

[15] Sub ultimo anno suæ Præfecturæ, qui millesimus tercentesimus decimus nonus Christianæ censebatur salutis, [recipit Fabriani Capitulum Provinciæ:] comitia provincialia voluit in sua celebrari domo: quibus abunde in omnibus providit, & summo caritatis affectu fatigatos ex itinere, senes, languidos vel male habentes, excepit hospitio. Pietati & caritati ejus non defuerunt potestas & consilium: & populus Fabrianensis aliarumque Religionum Superiores quam plurima ei præstiterunt subsidia, & largissimas erogarunt eleemosynas. [& Visuator eligitur:] Patres etiam Capitulares; ejus laboribus & industriæ præmium adhibituri, Visitatorem totius instituerunt Provinciæ: quam curam renuit accipere, humiliter rogans Superiores, ut alteri conferrent digniori, dicens se nescire quomodo alios visitare audeat, qui visitationis munus erga semetipsum non prius exercuit.

[16] Accedente suæ peregrinationis termino, quo ad patriam celestem placuit Altissimo suum famulum evocare, lenta correptus febri, [extremo decumbens morbo,] jacuit per dies aliquot infirmitate gravatus. Optimi quique proceres, ecclesiastici & secularis status, lectulum quotidie circumdabant, audientes ab eo monita salutis, dolentes sibi eripi optimum magistrum. Accessit etiam pridie antequam moreretur adolescentulus, Thomasuccius nuncupatus, qui in genua procumbens & manum exosculatus, profusis lacrymis rogavit, ut eum ab occulto morbo, quem per annos aliquot patiebatur, suis precibus liberaret. Juvenculo compassus, oculis in cælum elevatis, oravit paulisper, [juvenem ab occulto morbo sanat:] mox eum signo Crucis benedixit, & repente ab omni malo liberavit. O beatam animam, quæ dum ad certamen properat, aliis benefacit; & sub mortis agone, alienos morbos repellit! Pacatissima illa anima non tam res suas quam alienas curabat, præscia futuri transitus & gloriæ superventuræ: etenim inventa est in cubiculo viri sancti Chartula, in qua descripsit revelationem sibi ante aliquot annos factam, quo die & hora debuisset ex hoc mundo transire ad Patrem.

[17] [mortui corpus triduo expositum,] Adveniente itaque die XXII Aprilis, anno MCCCXXII, placide obdormivit in Domino, ætatis suæ LXXI, mense VII, die XX, vitæ in Religione transitæ LV, Fratribus & populo collacrymantibus. Oportuit per triduum corpus fidelium exponere contactui & venerationi, d quo tempore multa patravit miracula, publici Notarii testimonio signata. Triduo transacto sanctum corpus, [natalis festive colitur.] aromatibus conditum, sepultum est in concavo chori muro, ex illa parte quæ vergit ad plateam: unde post annos septemdecim integrum & illæsum, translatum est ad honorificum sepulcrum, in ecclesiæ medio constructum. Festive colunt Fabrianenses ejus diem natalem, & summa in veneratione habent ejus sepulcrum: ad quod ex multis urbibus concurrunt populi, in suis necessitatibus sanctum virum deprecaturi. Episcopi Camertes, in quorum diœcesi situm est Fabrianum, e plures Indulgentias concesserunt, ejus corpus, quod adhuc integrum & illæsum est, visitantibus. Ejus imagines, tamquam viri sancti, ubique circumferuntur & in reverentia habentur. Universitas Fabrianensis in ejus natalitiis varia offert ex instituto munera, ob plurima per ejus merita a Deo recepta beneficia. f

ANNOTATA.

a Abest Fabriano Mascanum ad 4 circiter m. p.

b Dominicus Scevolinus in Historia Fabrianensi ad an. 1251 num. 31 hæc viventis miracula emmerat apud Waddingum ad an. 1322 num. 12. Tribus cæcis visum restituit, paralyticum unum consolidavit, claudorum quatuor gressus firmavit, duobus surdis auditum aperuit, matrem & filiam a lepra mundavit, & alia pene innumerabilia miracula in vita perpetravit.

c Saxum-ferratum Piceni oppidulum distat 8. p. m. trans Sentinum fluvium.

d Plenius Dominicus præfatus. Post mortem ad ecclesiam S. Francisci innumerus concurrebat populus, corpus ejus veneraturus, [concursus ad ejus corpus.] & neque diebus neque noctibus ab ejus conspectu voluit recedere; & beatum felicemq; se judicabat, qui manum vel pedem posset attingere: sed feliciorem se existimabat, qui vestis exiguum licet segmentum aut minimam posset abscindere particulam. Vnusquisque prout potuit pie aliquid decerpsit, ita ut necesse fuerit alias vestes corpori contegendo adhibere.

e distans a Gamacino circiter 15 p. m.

f Hic attexitur a Waddingo elogium B. Francisci, ex Dominici præcitati historia, cujus jam partes præcipuas dedimus: potius hic adiungatur ex Ms. Epitome Italica, quod Communitas Fabrianensis, pro æstimatione expertæ ac notæ sanctitatis decrevit corpus defuncti balsamo condiendum: in eumque finem numerandas Fratribus libras quadringentas probatæ monetæ, quibus balsamum aliaque ad rem opportuna emerentur: ad ipsum vero actum deputatus est expertissimus medicus Mag. Mercatus Cancelloni cum suis filiis Mag. Francisco & Mag. Vrbano: item Mag. Thomas de S. Michaele Comitatus Fabrianensis: qui ne indignis manibus contrectarent sacrum corpus, multa spirituali præparatione atque oratione apparati, Sacramenta Pœnitentiæ & Eucharistiæ susceperunt.

CAPVT III.
Miracula post mortem & variæ corporis translationes.

[18] Diximus huc usque quæ ad vitam B. Francisci spectabant, vel quæ ille vivus effecit: nunc adiungam quæ post mortem, propter illius merita, [Mortuus stringit applicitum sibi rosariū,] Dominus operatus est mirabilia. Dum jaceret illo triduo in feretro, accessit pia femina, sanctum corpus veneratura, & rosario, ut solet, tactura, hærentis cingulo rosarii partem extremam elevavit, & super sancti viri manum collocavit. Cepit ille & manus strinxit, dum mulier, in vultum ejus intendens, orabat: ut recedere voluit, sensit se detineri, rosario a sancto viro apprehenso; & repente clamavit, muliebritimore expauescens ad motū aut sensum viri desuncti. Accurit frequens populi multitudo, viditque palmā contractam & fortiter adstrictum rosarium: [sanat contractum,] quod dum illa post aliquot preces devote petiit dimitti, aperta manu restituit, obstupescentibus omnibus ad mortui cadaveris motum mirandum: quo significatum voluit, [& uxorem ejus,] Deo gratum esse cultum suorum servorum. Eodem tempore ad feretrum accessit Augustinus Ægidius e regione S. Venantii, longo tempore contracto dolens brachio: & osculatus manum viri sancti, eam læsæ admovit parti. Ad contactum statim convaluit exilivit, gaudens domum rediit; narravit uxori, Netæ nomine, quæ decem annis in lecto decumbebat ex gravi infirmitate: spe salutis obtinendæ fecit se in templum vehi, ubi post multas preces tandem impetravit ad feretrum admitti, multo populo comprimente. Osculata viri sancti manum, domum rediit: ubi paulo post, repentino motu, recto surrexit corpore, sanitate restituta.

[19] Ipso eodem die quo mortuus est, Joanna de Chiozzano comitatus a Nucerini, [liberat energumenam,] a malignis spiritibus obsessa per integrum septennium, cum ceteris ad ecclesiam S. Francisci concurrens & corpus attingens, perfecte & repente liberata est. Alia, nocte sequenti, dum Fratres pulsarent ad Matutinum, miraculose, post multos dolores & tormenta a malignis spiritibus illata, incolumis evasit: acclamante ex dæmonibus uno, se a Fr. Francisco depelli, neque amplius sibi licere in illud regredi hospitium. Ad tantum beneficium se gratam ostendit mulier, per annos octodecim continuo invisens sancti viri sepulcrum, & oleo fovens lampadem appensam. Clarella Circuli, Assisias, [restituit brachium aquæ bullienti immissum.] quæ tunc morabatur Fabriani, dum pannos lavaret & prope jaceret infantulus; immisit ille in caccabum aquæ bullientis brachiolum. Decocta tenella carne, mater videns vitæ vel brachii abscindendi imminere periculum, votum emisit se visuram sancti viri sepulcrum, & cereum brachium oblaturam. Reposuit in lectulo flentem, & ad dolores stridentem; sed somno correptum sereno, dum paulo post brachiis excipit, sanum conspicit & incolumem, nullo relicto cocturæ vestigio.

[20] Dica, uxor Palamidetis de Conerzato, Bisonosam filiam, [sanat fœdū apostema,] apostemate in vultu deformem, ad sancti viri feretrum duxit: corpus venerata, preces effudit, ut deformi illo malo filia liberaretur promittens ceream effigiens se daturam, & per biennium aliquot modios frumenti Fratribus illius cœnobii elargituram. Domum rediit, certo sperans se obtenturam quod petebat: atque ita factum est, ut dum filia die sequenti e lecto surgit, appareret tota pulcra & formosa. [brāchium male affectum,] Cæcilia Frontonis, comitatus Callii, per menses aliquot brachio dolens sinistro, ita ut moveri non posset; ad sancti viri sepulcrum orans, repente salva facta est. Lætitia Petri de Ceneto, magnos per annum passa dolores ob immissum casuauriculæ paxillum, quod nullo modo potuit extrahi; commendavit se sancti viri meritis ad ejus sepulcrum: & die sequenti expergefacta invenit super cervical lignum putrescens & sanguinolentem, ablato & procul facto omni dolore.

[21] [oculos squammis obductos,] Marcutius, Guilielmi Æsini filius, obducta oculis nubecula nihil videns, oblatus est a parentibus sancti viri pietati, emisso voto de vitando sepulcro & offerenda cerea imagine: paulo post ceciderunt squāmȩ de oculis ejus, [guttur strumosum,] & vidit perfecte; venitq; Fabrianum cum genitoribus, votum redditurus. Similiter curatus Ioannes, Florutiæ comitatus Fabriani filius, restituto unius oculi, quem dolebat aspectu. Joannæ, Corradutii de Ronaldo, filium, stricto gutture & apostemate laborantem, sanavit: quem deinceps, ad sui benefactoris memoriam, vocarunt Franciscum. Phillippucciam, Bonaventuræ Pomi filiam, cruribus & pedibus infirmam, ita ut gressus figere nullatenus posset, [pedes debiles:] ad feretrum, in quo corpus jacebat, simul cum parente Padovesa vigilantem, ita consolidavit, ut nullo juvante domum læta redierit.

[22] [liberat occidendum ab inimicis:] Milutius Guillelmutii, ex Rupe-Fabri comitatus Assisii, incidit in manus inimicorum tractus Nucerini; quibus viriliter restitit, donec socii omnes, solo relicto, fugerunt. Non potuit unus omnium impetus sustinere, quin vulneribus tredecim acceptis oportuerit succumbere. Sed ne omnino periret, aut in hostium veniret potestatem, commendavit se obnixe meritis B. Francisci, promisitq; ejus invisurum sepulcrum, iterq; confecturum nudis pedibus, & ceream oblaturum effigiem. Mira res! Illico, ut vovit, arma deposuerunt inimici, vulnera ligarunt, & multo emisso sanguine languentem domum suis humeris portarunt; neque recesserunt, donec medici adhibita ope melius cœpit habere. Convaluit tandem, & votum implevit.

[23] [miraculis suis detrahentem punit,] Eodem anno quo mortuus est vir Dei, Joannes Gutius Bonagara Fabrianensis, dum infirmus jaceret in lecto, rogavit uxorem ut obtineret a Fratribus particulam aliquam tunicæ B. Francisci: obtinuit & languenti imposuit marito, nec tamen ille convaluit, sed maligna febre decessit. Recurrente die festo sancti viri, abiit cum reliquo populo ad templum Minorum, ubi venerantibus ceteris ejus sepulcrum, illa stetit a longe dixitque, nihil se esse experiam propter quod Sanctum fuisse putaret. Domum regressa operari cœpit servilia, absque ulla diei solennis observantia: sed repente tulit supplicium. Cecidit in terram tamquam mortua, absque ullo motu aut sensu, [pœnitentem sanat:] colore mutato & facie deturpata: intellexit tamen & sensit angustias, easque datas in pœnam suæ incredulitatis judicavit. Oravit itaque virum Dei ut ignosceret, vovitque se in perpetuum festive ejus natalitia celebraturam, & alia in ejus honorem obsequia præstituram, si inflictam pœnam remitteret. Fecit, [item herniosum,] & illa quod promisit implevit. Sub eodem tempore adolescentem Fabrianensem, multis annis herniosum, in conspectu omnium ad sepulcrum orantem, & turpem molem ostentantem, sanavit. Et Luciam, [& claudū,] filiam Philippi Bartholi de Cerqueto, duodennem, septem annis fœde claudicantem, curavit; dum illa ad ejus sepulcrum juravit, se diem natalem celebraturam, & in vigilia solum panem & aquam manducaturam.

[24] [duosque infantes moribundos.] Anno MCCCXXXV, die 1 Junii, solenniter examinatum, approbatum & scriptum a Notario publico fuit subsequens miraculum. Franciscus, filius Agnesucciæ Nicolai, infirmabatur ad mortem, non manducans neque bibens per triduum. Joanna Bartolina, genitricis amica & vicina, abiit ad sancti viri sepulcrum: oravit pro infirmo, promisitque matrem oblaturam simulacrum cereum ad pueruli mensuram. Domum regressa, dixit quæ fecit: mater factum probavit, votum firmavit. Accesserunt ad lectum, infantulum ex suscitarunt, in somno mortis languentem; qui statim cibum sumpsit, & paulo post integre convaluit. Simili ferme eventu curatus est infantulus, filius Mitæ & Ragutii de Apiro, qui nullum admittebat cibum aut potum.

[25] [An. 1359 transfertur corpus:] Anno MCCCXXXIX, die XII Aprilis, quo natalis ejus recurrit dies, ex ductis Assisio egregie dolatis lapidibus marmoreis & pulcris columnis, ære communi Fabrianensis populi emptis, anno decimoseptimo ab ejus obitu, magnifico præparato mausolæo in medio ecclesiæ muro, transtulerunt e primo sepulcro, in choro (uti diximus) constructo, corpus sanctissimi viri, & arca condiderunt marmorea, columnis & crate ferrea circumdata, vario & nobili opere exornata. Translationi interfuerunt multi Prælati, viri proceres, & ingens hominum multitudo: quibus expositum est sacrum pignus, omnino integrum & illæsum. Tunc etiam ad commendandam optimi viri sanctitatem operatus est Dominus miracula, quorum periit memoria: per quæ amplius ejus fama est divulgata.

[26] [sanatur pestilens apostema,] Post hanc Translationem, Bartolina Bononiensis, uxor Aldobrandi Fabrianensis, gravi febre & pestilenti gutturis apostemate ad ultimum vitæ terminum deducta, perdidit loquelam. In vigilia diei festi B. Francisci, dum pro Vesperis solenniter decantandis pulsarentur campanæ in ecclesia Minorum, feminæ lectum circumdantes alta voce, Bartolinam evocarunt, dixeruntque profestum esse B. Francisci, miraculis gloriosi: jam pulsari campanas pro Vesperis, & opportunum esse tempus ut vitam & angustias suas eidem commendaret. Sensit illa monentes, & ex corde rogavit virum Dei, ut suam causam ageret in cælis. In prima noctis vigilia apparuit ei totus gloriosus, jussitque ut os aperiret: immissaque Cruce, quam manu gestabat, erupit apostema. Expuit illa pus & marcidum sanguinem, magnoque clamore vocavit domesticos, dicens sibi apparuisse B. Franciscum & perfecte sanasse. Judicarunt illi phreniticam effectam, & insanæ fuisse clamores: sed reipsa compererunt, e periculoso morbo & mortis faucibus sancti viri meritis liberam evasisse.

[27] [morbus regius,] Ludovicus, Cissi Salutii Fabrianensis & Lionoræ filius, regio laborabat morbo, anno uno, mensibus octo: neque ulla medicorum ope meruit curari: sed matre & filio ad sepulcrum viri sancti deprecantibus, [vulnus in oculo,] integræ restitutus est sanitati. Quidam inopinato ictu in oculo læsus, multo profluente sanguine, se commendavit sancti viri meritis: & statim sensit se manu blande pertractari, atque malum omne repelli. [curvita dorsi,] Paupercula femina filiolum, in dorso fractum & incurvatum, ad sepulcrum adduxit: erectumque & sanum mox domum reduxit. Divitia Marci, ex villa Mascani, oravit pro amico ad mortem ægrotante, [vir moribundus.] & emisso voto ad sancti viri sepulcrum, domum regressa sanum invenit. Bartolus Ferri Fabrianensis, tribus ulceribus gutture putrefacto, [guttur exulceratus,] in vanum adhibita plurima opera medicorum, tandem ad viri sancti sepulcrum convaluit. Nutia, Marcutii uxor, lapsa ex alta moro, toto confracta corpore, medicorum judicio valde periclitabatur. Oravit B. Franciscum ut opem ferret, [gravi lapsu attrita:] promittens plura in sancti viri cultum & honorem. Obdormivit paulo post, & vidit coram stantem, ampullam olei manu tenentem, fascias quibus involuebatur dissolventem, & læsas partes ungentem: audivit deinde dicentem, ut ex lecto surgeret, & arrepto baculo, quem ipse porrexit, per cubiculum deambularet. Ita sibi visa est fecisse: & vere fecit. Nam expergefacta comperit non in lecto infirmam se jacuisse; sed in cubiculo stantem & baculum habentem, perfecte convaluisse.

[28] [liberatur captivus emendationem pollicens:] Franciscus Anselmi, adolescens vitæ effrænis, propter varia crimina sæpius conjectus in vincula, tandem rigoroso carcere & ferreis compedibus obstrictus, a parentibus & amicis destitutus, vovit Deo & B. Francisco se vitam in melius commutaturum, & sancti viri sepulcrum veneraturum, donis cohonestaturum, & vincula quibus detinebatur appensurum, si ab illo liberaretur ergastulo. Mira res! ut dixit, reserato ostio patefacta est via ad aream exteriorem. Hic vidit aliam superesse portam: sed solutis vinculis B. Francisco iterum se commendavit: deinde minimo negotio per muros evasit, sepulcrum mox invisit, & mores fecit meliores.

[29] Ad majorem hujus sancti viri commendationem & honorem, curavit populus Fabrianensis consecrari ecclesiam Fratrum Minorum, in qua sacræ ejus reconduntur exuviæ. [ecclesia sub B. Francisci nomine dedicatur,] Anno itaque MCCCXCVIII, die Dominica ante Nativitatem B. Joannis Baptistæ, solenniter consecratum est templum, innumera concurrente hominum multitudine, & convenientibus totius Marchiæ Fratribus ad Comitia provincialia; per Episcopos tres, Joannem Offedanum, Antistitem Nicopolitanum ex Ordine Minorum assumptum; Benedictum, ex Ordine Eremitarum S. Augustini, b Asculanum; &…Episcopum c S: Natariæ. Amplas dedit pro hac solennitate Indulgentias Nutius d Episcopus Camerinas loci diœcesanus, statutis diebus quibus eas lucrari deberent fideles, adjunctis in fine his verbis: Has Indulgentias, nuper nostra auctoritate concessas, volumus [appendi] in sepulcro B. Francisci de Fabriano, [Indulgentiæ concedūtur:] specialiter a septuagesima usque ad Octavam Paschæ annis singulis valituras.

[30] Multa celebrata sunt in hac æde Comitia provincialia, propter majorem reverentiam sancti corporis ibi jacentis. Universitas & populus Fabrianensis, [invocatur in caritate,] solenni indicta supplicatione, ad ejus sepulcrum recurrit, in summa quadam totius Italiæ egestate & annonæ caritate; seque obstrinxit solenni voto per annos duodecim, in die natalis ejusdem, eo processionem totius populi ducere & donaria offerre. Illud peculiare est, quod in festivitate hujus sancti viri, genitrices suos portent infantulos in conspectu sepulcri, ut meritis ejusdem & magna quam super dæmonia vivens ostendit potestate, [infantes ad ejus tumulū adducūtur.] liberentur illo anno ab incursibus & insidiis satanæ, quas solet in illa ætatula præstruere. In magna habetur veneratione viri sancti caputium, quod ad infirmos, partu laborantes, & variis calamitatibus oppressos ferunt, non absque lucro celestis beneficii. Quotidianis favoribus amplius obstricti Fabrianenses, decreverunt ei insigne sacellum extruere, & fecerunt: [corpus trāsfertur an. 1614.] ad quod corpus transferri voluit, Reverendissimus Pater Jacobus Bagna-caballensis, Magister Generalis Ordinis Minorum Conventualium, ad quos hic spectat conventus, dum anno MDCXIV ibidem visitationis exerceret officium: & arcæ, qua sanctum deponeretur pignus, tres esse voluit claves, quarum primam Guardianus, secundam Syndicus conventus, tertiam Fabriani teneret Magistratus. Scripsit B. Franciscus inter alia opuscula, tractatulum de officio & dignitate Prælati & Sacerdotis Euangelici, qui manuscriptus extat in S. Isidori bibliotheca. e

ANNOTATA.

a Vmbriæ civitas Nuceria est, unde transito Appennino distat Fabrianum 16. p. m. circiter.

b Benedictus primum Acernensis, mox Castellenatensis, inquit Vghellus, an. 1397 Asculanus Episcopus factus est, anno 1399 rursus ad ecclesiam Castellenatensem reversus.

c Nomen Episcopi Waddinghus legere non potuit, Episcopatus autem nomen æque vitiose scriptum apparet, cum nulla ejus nominis Sancta, aut civitas sit, nedum Episcopalis. Suspicor in Legenda MS. nominative dici quod interfuerint Joannes de Offida Nicopolis, Benedictus Asculi, & Joannes Noceriæ Episcopi: eraso autem Joannis nomine superfuisset solum, S. quod visum Waddingho sit titulus esse Sanctæ, sequenti nomini haud satis commode scripto applicandus. Addit autem idem Waddinghus, misses fuissehos tres Episcopos Fabrianum, ad videndum sepulcrum & corpus B. Joannis de Baptista. Abbatis Auximani, conditum in ecclesia S. Benedicti. voluit B. Joannem de Bastone Waddingus designare: sed Lugduni imprimentibus tomum 3 Annalium non potuit ita intendere absens, & non multa præter ejus mentem peccarent typothetæ eorumque præfecti.

d Vghellus in hoc Episcopo Waddinghum citat, quasi ex eo haberetur Nucium de Salimbenis interfuisse consecrationi præfatæ: sed apparet hoc loco nil tale dici. Fuit autem Nuccius tunc temporis ætate decrepitus & forte etiam cæcus, ut pote qui eo titulo jussus fuerit coadiutorem acceptare a Bonifacio IX, ut scribit ipse Vghellus; qui Coadiutorem designatum cum spe futuræ succeßionis nominat Gentilem Camerinensem: sed nihil amplius de eo reperisse ait, successisse autem Nuccio Ioannem tunc Rectorem ecclesiæ S. Stephani. Quid si vel mortuo Gentile vel non admisso, receperit idem Nuccius Coadiutorem Joannem cum titulo Episcopi Nicopolitani? certe Nicopolitanus a Waddingho hic nominatus, quisquis fuit, non alio jure potuit primas in consecratione aut visitatione prænotatis tenere, quam quod vices generet ipsius diœcesani Episcopi, non valentis interesse.

e Scripsit item Sermones multos, & Artem prædicantium, de quibus Waddinghus in Scriptoribus Ordinis.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April III: 23. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 22. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 22. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.