Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April III           Band April III           Anhang April III

23. April


XXIII APRILIS

SANCTI QVI IX CALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Felix Presbyter, Martyr, Valentiæ in Gallia.
S. Fortunatus, Diaconi, Martyr, Valentiæ in Gallia.
S. Achilleus, Diaconi, Martyr, Valentiæ in Gallia.
S. GEORGIVS Megalo-Martyr Nicomediensis, Lyddæ seu Diospoli in Palæstina.
S. Valerius, Martyr apud Græcos.
S. Anatolius, Martyr apud Græcos.
S. Protoleon, Martyr apud Græcos.
S. Athanasius, Martyr apud Græcos.
S. Glycerius, Martyr, apud Græcos.
S. Donatus, Martyr, apud Græcos.
S. Therinus, Martyr, apud Græcos.
S. Catulinus, Martyr, in Africa.
S. Saturninus, Martyr, in Africa.
S. Chorus, Martyr, in Africa.
S. Felix, Martyr, in Africa.
S. Theonas, Martyr, in Africa.
S. Theodorus, Martyr, in Africa.
S. Victorinus, Martyr, in Africa.
S. Venustus, Martyr, in Africa.
S. Victurus, Martyr, in Africa.
S. Nabor, Martyr, in Africa.
S. Solutus, Martyr, in Africa.
S. Plenus, Martyr, in Africa.
S. Silvius, Martyr, in Africa.
S. Felix, alter, Martyr, in Africa.
S. Vitalis, Martyr, in Africa.
S. Theodora, Martyr, in Africa.
S. Faustinus, Martyr, in Africa.
S. Salunus, Martyr, in Africa.
S. Valerius, Martyr, in Africa.
S. Vrsus, Martyr, Romæ.
S. Nabor, Martyr, Romæ.
S. Silvius, Martyr, Romæ.
S. Vitalis, Martyr, Romæ.
S. Nonna, Martyr, Romæ.
S. Pusinna, Virgo, Deo devota, Hervordiæ in Saxonia inferiore.
S. Marolus, Episc. Mediol. in Italia.
S. Ibarus Episcopus Hibernus
S. Adalbertus, Episcopus Pragensis, Martyr in Prussia.
S. Gerardus, Episcopus Tullensis, ad Mosellam.
S. Georgius, Episcopus Suellensis, in Sardinia.
B. Ægidius Assisias, tertius socius S. Francisci, Ordinis Minorum, Perusii in umbria.
B. Helena, tertii Ordinis Eremitarum S. Augustini, Vtini in Ducatu Foro-julii.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Bernardi, Episcopi Viennensis, hac die Translatio facta est, uti diximus ad ejus Vitam XXIII Januarii.
S. P. Gregorii Magni nomen hunc diem occupat in Kalendario Ruthenico apud Possevinum. Non est credibile S. Georgium Megalomartyrem, omnibus aliis Kalendariis communem, huic soli fuisse præteritum: itaque errorem aliquem scriptoris aut interpretis esse opinamur. Colitur alioqui Sanctus ille Pontifex XII Martii.
Vulfrannus, Episcopus Senonensis, Fontanellæ mortuus, refertur hoc die ab Adone, Notkero, Maurolico, Greveno, & in pluribus Mss. Vitam ejus & varia miracula illustravimus. XX Martii.
S. Regulus Episcopus, Silvanectis castro, memoratur hoc die in Vsuardi primario Ms. & pluribus aliis. Vitam dedimus. XXX Martii.
S. Alexandra Augusta, uxor Diocletiani memoratur in Gynæceo sacro Arturi de Munstier. Vitam ejus dedimus. XXI Aprilis.
S. Leo, Episcopus Senonensis, indicatur a Bellino, Molano primæ editionis, & Canisio. De eo egimus. XXII Aprilis.
S. Senorina, Virgo & Abbatissa in Lusitania, indicatur a Menardo & Bucelino. De ea egimus XXII Apr.
Nigunda Virgo, inscripta est Ms. Florario & Auctario Greveni ad Vsuardum. Nobis hactenus incognita. Forsan est ex Vrsulanis.
Ludgeri Episcopi depositio, apud Trajectum inferius, cum titulo Sancti inscripta est Ms. Florario & Auctario Greveni ad Vsuardum, qui titulo Confessoris quoque eum honorat. Verum de aliquo cultu Ecclesiastico nullum vestigium in antiquis aut recentioribus officiis propriis, Missalibus, Breviariis, aut apud Molanum, Miræum, Hedam, Bekam, aliosque reperimus.
Ethelredus, Rex occidentalium Saxonum, ut Sanctus & Martyr inscriptus est Martyrologio Anglicano Wilsoni & Ferrarii Catalogo, approbante Alfordo in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ ad annum 871 num. 24. Allegantur verba Cambdeni in descriptione Comitatus Dorcestriæ, asserentis ad ejus tumulum, qui non ita pridem restauratus, hanc legi inscriptionem. In hoc loco quiescit corpus S. Etheldredi Regis Westsaxonū Martyris, qui anno Domini DCCCCLXXII per manus Danorum Paganorum occubuit. Quæ ultima videntur plane conficta. Nam absque ulla mentione vulneris, traditur, non dicto anno DCCCLXXII, sed præcedenti DCCCLXXI, ab auctore Chronologiæ Saxonicæ, circa anuum millesimum scriptæ, æstiva luce obiisse; ab Assero Menevensi & Florentio Wigorniensi, viam universitatis adiisse; a Wilhelmo Malmesburiensi, multis infractus laboribus abiisse; a Simeone Dunelmensi, plenus ætate obstractus ab hoc seculo; ab Henrico Huntindoniensi, Rogerio Hovedeno, Ethelvverdo & Ingulfo, post Pascha obiisse aut defunctus esse; a Mattheo Westmonasteriensi, diem clausisse extremum. Interim quam plurimi narrantur utrimque in pugna Danica occisi. Vnus Ioannes Bromton figmento Cambdeni dedit occasionem, dum ab eo Ethelredus dicitur in prælio lethaliter vulneratus, post multos agones IX Kalendas Maii obiisse. Sed esto sic vulneratus obierit: non ideo dicendus mox, martyr & Sanctus, quia hos titulos a nemine illi datos reperimus, neque ulli antiquiori Martyrologio nomen insitum. Quod tamen absque præjudicio dictum volumus, optaremus autem ipsum Martyrologium Wilsoni non aliquando nimis facile secutos nos fuisse, prius quam exiguam ejus accurationem experientia cognoveramus.
Gerardus, ex Abbate Floriaceno Ordinis Benedictini, monachus Cisterciensis in Signiacensi monasterio, memoratur in Kalendario Cisterciensi. Divione excuso, & in Menologiis Henriques Bucelini & Chalemoti eum titulo Beati. Saussajus inter Pios collocat.
Adalbertus, ex Canonico Strahoviensi Ordinis Præmonstratensis, Archiepiscopus Salisburgensis, refertur a Chrysostomo Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, cum titulo Sanctæ memoriæ.
Rogerius, Abbas Trium-Fontium in Gallia, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati indicatur ab Henriquez, Bucelino & Chalemoto: inter Pios censetur a Saussajo.
Richardis seu Richarda, Vdalrici Dynastæ Eberspergensis conjux, admonita a Deipara Virgine de sua morte, obiit hoc XXIII Aprilis anno MXIII, inscripta tomo 2 Bavariæ sanctæ Raderi, cum insigni elogio & titulo beatæ memoriæ: quam etiam inscripsit Gynæceo sacro Arturus du Monstier, ac Beatam compellat.
Maria, ante Mlada dicta, Boleslai Pii Regis Bohemiæ filia, memoratur ab Arturo de Monstier in Gynæceo sacro, cum titulo Beatæ, a quo abstinet Dubravius, lib. 6 Bohemicæ historiæ, ubi eam laudat.
Arnulphus, Patriarcha Hierosolymitanus, indicatur in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ. Est is, nec satis laudatus, de quo agitur in uno ex Tractatibus ad hunc mensem præliminaribus, in serie Patriarcharum istius Sedis.
Dionysius a Ponte, Ludovicus Grippius, Franciscus de Linari, Horum duo priores, Ebroicis in Gallia, ab Hugonottis crudelissime interfecti anno 1565, sed necdum ab Ecclesia vindicati ut Martyres, hodie inscribuntur Martyrologio Franciscanos: Tertius Senis vixit pie sub annum 1460.
S. Corona, Martyr Alexandriæ, indicatur in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani, & apud Notkerum: de ea agimus, ubi iterum cum aliis Martyribus Alexandrinis refertur, XXIV Aprilis.
S. Floreberti Episcopi Translatio apud Leodium, indicatur in Ms. Florario. Dies depositionis celebratur XXV Aprilis.
Robertus Abbas memoratur in Ms. Florario, videtur esse Abbas Casæ-Dei, qui colitur XXIV Aprilis.
S. Artemii, Episcopi Senonensis, Ordinatio celebratur in Martyrologio Gallicano Saussaji: & ejus depositio XXVIII Aprilis.
Germanius, Abbas, Martyr, profertur in Auctario Greveni ad Vsuardum. Forsan est Germanus Presbyter, Martyr Alexandriæ, infra referendus XXIX Aprilis.
S. Renobertus, Episcopus Bajocensis in Gallia, indicatur hoc die in Ms. Florario, item a Greveno & Canisio. Verum ab aliis XVI Maii.
S. Guibertus, Abbas & Fundator Gemblacensis, indicatur in Ms. Florario. Vitam daturi sumus XXIII Maii.
S. Victor & Corona, Martyres sub Antonino Principe, in Ægypto, memorantur in Martyrologio Flori. De his nonnulla attingimus sequenti die, & remittimus ad diem XXIV Maii.
S. Richardi, primi Andriæ Episcopi, Translatio inscripta est Ferrarii Catalogo generali. At natalis celebratur in Martyrologio Romano IX Iunii.
Adelinus Martyr, ut socius S. Kiliani indicatur in Menologio Scotico Camerarii. De S. Kiliano & sociis agendum erit VIII Iulii.
Iolenta, Vidua Boleslai Pii Ducis Calisiensis, inscribitur hoc die Martyrologio Franciscano & Gynæceo sacro Arturi, ut Beata: si quid de ejus cultu nobis constiterit, poterimus de ea agere ad diem quo obiit ejus soror B. Kinga, quicum in monasterio S. Claræ Sandeciæ vixit, XXIV Iulii.
S. Pantaleemon, seu Pantalimon, memoratur in apographis tribus Martyrologii Hieronymiani, & 21 Aprilis in Ms. Reginæ Sueciæ dicitur, Pantaleon Nicomediæ monachus, dicendus medicus, & colitur XXVII Iulii.
S. Lupi, Episcopi Senonensis, Translatio inscripta est martyrologio Gallicano Saussaji, ejus dies natalis celebratur I Septembr.
S. Agapitus Papa refertur in Ms. Vsuardi Reginæ Sueciæ & apud Maurolycum. In Rom. Martyrol. XX Septemb.
S. Luttridis Virginis Essendiæ, nobili Canonicissarum cœnobio in Marchia, cultæ, nomen & elogium hoc die ponit Theodorus Rhay inter Animas illustres Iuliæ, Cliviæ Marchiæ ex citatis loci ipsius tabulis: ceteri referunt ad diem, quo Vitam dabimus, XXII Septembr.
S. Liberius Papa, in Catalogo Pontificum apud Vghellum tomo I Italiæ sacræ, dicitur in bona senectute defunctus sepultusque in cœmeterio Prisillæ 23 Aprilis, alii sequenti die referunt, uti diximus in antiquo Catalogo Reginæ Sueciæ tradi sepultum V Idus Setembris, sed in vetustis Martyrologiis referri ad diem XXIII Septemb.
S. Symperti Episcopi Augustani Translatio indicatur a Canisio & Ferrario. Dies natalis incidit in XIII Octobr.
S. Maximi Diaconi sic hoc die commemoratio Aquileæ: & festivitas primaria celebratur XIX Octobris.
S. Responsæ & sociæ, ex Vrsulanis, reliquiæ honorantur in Conventu Minoritarum S. Antonii de Alcacer do sal: ita Cordosus in Hagtalogio Lusitano. Colitur S. Vrsula cum suis XXI Octobris.
S. Benedictus, S. Joannes, S. Mathael, S. Isaacus, S. Christinus, Monachi Martyres indicantur a Dorganio in Kalendario Benedictino. Horum dies natalis censetur XII Novembris.

DE S. FELICE PRESBYTERO, FORTVNATO ET ACHILLEO DIACONIS,
MARTYRIBVS VALENTIÆ IN GALLIA.

CIRCA AN. CCXII

[Praefatio]

Felix Presbyter, Martyr, Valentiæ in Gallia (S.)
Fortunatus, Diaconus, Martyr, Valentiæ in Gallia (S.)
Achilleus, Diaconus, Martyr, Valentiæ in Gallia (S.)

Auctore G. H.

Valentia, antiqua Galliarum urbs, Rhodano flumini post Isaræ amnis confluvium imposita, fidei Christianæ præcones, eosque aut primos aut inter primos, agnoscit SS. Felicem Presbyterum, Fortunatum & Achilleum Diaconos, a S. Irenæo Episcopo Lugdunensi eo missos. [Acta martyrii ab auctore Coævo,] Acta mißionis & martyrii erudite conscripta sunt ab eo, qui a se potius contemplata evidenti fide præferre, quam audita & ambigua agnitione recipere, sub initium attestatur. Edidit ea Laurentius Surius ad hunc diem, quæ nos insuper damus ex antiquo codice Trevirensi Imperialis monasterii S. Maximini.

[2] Prologus, quem præfixum fuisse indicat initium Actorum a voce, Igitur incipientium, ut alias sæpe, omissus a librariis, Legendaria seu Paßionalia compilantibus, hactenus desideratur. Actis, quoad locum Paßionis, consentiunt antiquißima quæque Martyrologia. [Martyrologia antiqua adscribunt, Valentiæ in Gallia.] Quod S. Hieronymo tribuitur, in quatuor apographis ista habet: Valentia civitate in Gallia, Felicis Presbyteri, Fortunati Diaconi, Achillei Diaconi. Eadem, sed Achilleo omisso, leguntur in MSS. Richenoviensi, & altero Serenißimæ Christiæ Reginæ Sueciæ. In MS. Romano Cardinalis Barberini ista traduntur: In Gallia SS. Felicis Presbyteri, Fortunati & Achillei Diaconorum. Cum elogio ex Actis desumpto ita scribit Vsuardus: [item Vsuardus,] In Galliis civitate Valentia, natalis SS. Felicis Presbyteri, Fortunati & Achillei Diaconorum; qui cum maximam partem supradictæ urbis ad fidem Christi convertissent, a Duce Cornelio in carcerem trusi sunt: deinde diutissime verberati, cruribusque confractis circa vertiginem rotarum astricti, fumum quoque in eculei suspensione perpessi, ad extremum gladio consummati sunt. [Ado,] Ado etiam aliquanto latius eadem describit: quæ lubet addere. In Galliis, inquit, civitate Valentia, natalis SS. Felicis Presbyteri, Fortunati & Achillei Diaconorum, qui a B. Irenæo, Lugdunensi Episcopo & Martyre, ad prædicandum verbum Dei missi, cum maximam partem supradictæ urbis ad fidem Christi convertissent, a Duce Cornelio in carcerem trusi: dein durissima nervorum flagellatione diutissime verberati, post etiam revinctis post terga manibus, cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem adstricti, fumi quoque amaritudine supposita, die ac nocte continuata eculei extensione suspensi, ad extremum gladio consummati sunt. Hæc ibi: quibus similia habent, & Valentiæ in Galliis passos tradunt paßim omnia Martyrologia MSS. cum iisque Notkerus, [& alii.] auctor Matyrologii sub nomine Bedæ editi, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Molanus, Grevenus, & alii cum hodierno Martyrologio Romano.

[3] Vnam miramur oscitantiam Petri de Natalibus, qui lib. 4. Catalogi cap. 83. elogium horum Martyrum ex Adone (ut alias sæpissime) accepit, suisque verbis hinc inde dilatavit, [Hispaniæ affinguntur a Petro de Natalibus,] & Valentiam civitatem Hispaniæ scripsit; forsan inscius extare in Galliis altam urbem, etiam Valentiam dictam. Hac occasione usus, qui nuper confinxit Chronicon sub nomine Flavii Dextri, ad annum 255 num. 5 ista excogitavit: In Lusitania, urbe Vectonum Valentia, passi sunt sancti Christi Martyres, [& in Chronico Dextri.] Felix. Fortunatus & Achillæus, a S. Irenæo missi ad prædicandum contra hæreticos Gnosticos XXIII Aprilis. Ea mox ut certissima, arripuerunt Tamajus Salazar, Rudericus Carus, Franciscus Bivarius, & alii. Verum aliqui, figmento Dextri antiquiores, ob verba Petri de Natalibus, attribuerunt Valentiæ, in Hispania Tarraconensi regni Valentini metropoli: sed an in istis partibus constituerint etiam Vesuntionensem urbem, unde SS. Ferreolus & Ferrutio ad S. Felicem & socios miserunt nuntium, necdum legimus. Theophilus Rainaudus in indiculo Sanctorum Lugdunensium primo loco de S. Achilleo ejusque sociis agens, ægre fert convelli aut etiam in dubium verti, quæ apud Valentinos in Gallia rata sunt & luce clariora.

[4] Ioannes Columbus, lib. 1 de Rebus gestis Valentinorum Episcoporum, asserit, eo loco hos Martyres gladio cæsos, ubi deinde fuit Prioratus S. Felicis; dicique, Remegarium corpora transtulisse in templum, [Corpora translata ad ædem majorem,] sanctis Martyribus Cornelio & Cypriano dicatum, quod nunc est Princeps urbis ecclesia, ab S. Apollinari olim Antistite appellata. Saussajus in Martyrologio Gallicano, post longum ex Actis encomium, addit ista: Quorum corporum portio non modica, Valentia demum Arelatum translata, [aliqua portio lata Arelatum,] atque omni reverentiæ testificatione a Joanne Archiepiscopo suscepta, in æde sanctissimæ Trinitatis, ordinis Redemptionis captivorum, eximio cultu collocata est: unde contigit ut Martyres isti inter Arelatensis etiam diœcesis Tutelares connumerentur: iisque debitus hodie, celebris Liturgiæ in matrice ipsa ecclesia peractione, & gloriosi natalitii sacro per totam diœcesim anniversario, venerationis cultus rependatur. Hæc ibi. Quia vero Arelatenses sub ritu duplici ad diem XXIII Aprilis celebrant festum S. Georgii Martyris, in secundis Vesperis fit officium a Capitulo de SS. Felice, Fortunato & Achilleo Martyribus, [ubi celebrantur 24 Aprilis.] quorum festum sub ritu etiam duplici celebrant XXIV Aprilis, & ad Lectiones secundi Nocturni, ex Actis desumptas, ista ex Chartulario Arelatensi adduntur: Quæ sunt Arelate horum sanctorum Martyrum reliquiæ, illustris Comes Walfridus Mengrius, Marescallus Franciæ, a Clero Valentino in Gallia acceptas, Joanni Archiepiscopo Arelatensi in æde sanctissimæ Trinitatis, Ordinis Redemptionis captivorum, obtulit collocandas. Ut enim dotalium bonorum Xenodochio (quod ipsi contiguum instituit) sic sacri hujus muneris accessionem, ecclesiæ fieri voluit.

[5] Sanctus Davila, Episcopus Giennensis lib. 3 de Veneratione sacrarum reliquiarum cap. 8, [An aliquæ reliquiæ sint Valentiæ in Hispania?] tradit in ecclesia majore Valentina asservari corpus S. Ludovici Episcopi Tolosani in Francia, & S. Felicis Presbyteri, ejusque Diaconorum S. Fortunati & S. Arquilogi, aliis Achillei Martyrum. Corpus S. Ludovici, expugnata & direpta Massilia, Alphonsus Rex Aragoniæ & Neapolitanus surripuit & Valentiam detulit. De aliis videtur Davila credidisse, quod ibidem passos opinaretur. Verum quia Alphonsus Solorianus in Sacrario ecclesiæ Valentinæ, & Gaspar Escolanus in suis decadibus, non meminerunt S. Felicis & sociorum, id quod de eorum Reliquiis, ut ibi existentibus dicitur, merito rejicit Tamajus Salazar. Antonius de Yepez, [an in cœnobio S. Georgii in Navarra?] Centuria 6 Chronici Benedictini ad an. 1052 cap. 10 asserit, apud Navarram in cœnobio S. Georgii Azuelensi asservari caput S. Georgii, & quatuor corpora sanctorum Martyrum Eulogii, Felicis, Fortunati & Achillei: duabus arcis artificiose elaboratis inclusa, una cum instrumentis martyrii, & linteis quibus fuerunt involuta. Vbi antiqua monumenta & testimonia, ejusmodi translationem confirmantia, si extant aliqua, producta fuerint, historiæ huic forsan lux clarior affulgebit.

[6] Tempus quo Sancti hi martyrium passi sunt, hac ratione videtur posse investigari. Primo misit eos Valentiam S. Irenæus, Episcopus Lugdunensis, consequenti tempore Martyr. [Missi a S. Irenæo Episcopo,] Hic S. Photino, martyrio coronato anno CLXXVII, subrogatus, præfuit dictæ Ecclesiæ usque ad annum CCII, tunc XXVIII Iunii in persecutione Severi martyrii lauream adeptus. Secundo fuerunt tres Martyres aliquamdiu Valentiæ, [diu laborarunt,] utpote qui tertiam fere partem populi ad cultum Christi traxerunt. Tertio miratur Dux Cornelius, post Severi Principis severam Lugdunensium trucidationem in his locis, [post obitum Severi,] adeo scilicet vicinis, Christianitatis aliqua indicia remansisse. Ex his indiciis colligimus, Severum Imperatorem tunc mortuum fuisse, quod contigit anno CCXI, die IV Februarii, relictis duobus filiis, I. Septimio Geta Cæsare & Antonino a posteris Caracalla cognominato, pari jure ad Imperium evectis; sed Geta, anno proxime sequente, in sinu matris occisus est a fratre Antonino, viro truculento & nimio furore præcipiti. Cæsa postea ad plura millia ingens multitudo fautorum Getæ, & in his celebris Iurisconsultus Papinianus. Ergo solum regnabat Antoninus, [sub Antonino Caracalla, dicto Aurelio,] quem teste Ælio Spartiano, parens Severus in somnis viderat sibi successurum. Quare statim ad milites processit, & Bassianum filium natu majorem M. Aurelium Antoninum appellavit: deinde ut idem explicat, cum iret Severus contra Albinum in itinere apud Viminatium, filium suum majorem Bassianum, apposito Aurelii Antonini nomine Cæsarem appellavit. Hinc non dubitamus, quin in Actis Aurelii Principis persecutio intelligatur a Severo patre mota, [occisi circa an. 212.] sub filio M. Aurelio Antonino Caracalla continuata, & sic hi Martyres passi viderentur circa annum CCXII.

ACTA VITÆ ET MARTYRII
Auctore Coævo.
Ex MS. Trevirensi S. Maximini collato cum editione Surii.

Felix Presbyter, Martyr, Valentiæ in Gallia (S.)
Fortunatus, Diaconus, Martyr, Valentiæ in Gallia (S.)
Achilleus, Diaconus, Martyr, Valentiæ in Gallia (S.)

BHL Number: 2896

Auctore COÆVO. EX MSS.

[1] [A S. Irenæo Valentiam missi,] Igitur beatissimus Irenæus, Lugdunensis urbis Episcopus, consequenti tempore Martyr, in quo, dispositione divina, instituendæ fidei fundamenta mirabili locata firmitate constabant; Felicem Presbyterum, tam conversatione quam nomine dictum, Fortunatum, in quo consummationis divitias adfuturas rei jam vocabulum promittebat; & Achilleum Diaconum, Valentinæ urbi, pro imbuendæ prædicationis seminario, destinavit. Quos illic gentilium posita multitudo spiritalis gratiæ suscepit studio, mirabili excoluit honore, venerationis dilexit affectu. [clarent miraculis.] Ubi dum impositi tam oneris quam honoris munia terreno labore, cælesti militia exercere jugiter desiderarent; tanta in eis brevi tempore miraculorum emicuit fortitudo, ut quosque spiritalis nequitiæ a infestatione vexatos, a membrorum enormitate compressos, variarum ægritudinum debilitate præmortuos supernæ opitulationis armati potentia, pristino vigori mentis & corporis viribus restaurarent. Quæ cuncta signorum virtutibus, tam gratiarum quam præconiorum suffragiis, dilata nequeunt sufficienter narrationis tramite reserari: cum potius dignum sit, contemplata, evidenti fide præferre, quam audita & ambigua, agnitione recipere.

[2] [tugurium excitant,] Ergo memorati viri, jam ex magnis ad meliora tendentes, haud procul a Valentina civitate ad Orientem, scilicet eam partem, qua divinitus evocati venerant, elegerunt exiguum tugurium, per quod essent cæleste habitaculum consecuturi; & humili sedulitate, sed devotione sublimissima se locaverunt. Ibique jugiter continuata psalmorum modulatione instructi, vigiliarum laboribus muniti, jejuniorum parsimonia pasti, maxime a Domino roborati, Gentilium multitudinem ad baptismatis gratiam, exhortationis ac fidei pia laudabilique violentia rapiebant. [multos convertunt,]

[3] Succedente itaque tempore, cum S. Felix artus, excubiarum assiduitate defessos, aliquantulum in sopore quiescere permisisset, visionem, cælestis indicii assignatione monstratam, fratribus enarravit, dicens: Vidi locum, [visione S. Felicis,] siderei splendoris coruscatione micantem, ineffabilium florum diversitate vernantem, fragrantibus quoque aromatibus redolentem; tabernacula etiam stellantibus gemmis insignia, fulgentis auri decore radiantia: in quibus quinque agni, niveo candore nitentes, b albentium foliorum flores depictos croco, pastu delectati invitante, insigni amœnitate carpebant. Quæ dum magnitudinis immensitate perterritus, & virtutis admiratione gavisus, [invitantur ad cæleste gaudium:] intenderem; audivi hæc dicere, divinæ vocis reseratione prolata: Euge servi, fidei devotione probati, Irenæi famuli mei discipuli, qui talenta exigua, multiplici locupletatione ampliata, parastis; introite in gaudium Domini vestri, quo vos faciet perpetuæ lætitiæ exultatione gaudere, fratrum vestrorum societati conjunctos. Dum ergo hujus delectabili narratione fruuntur, Fortunatus & Achilleus, spiritalis gratiæ ardore succensi, aiunt: Gloria tibi cæli fabricator, mundi conditor, [laudant Deum.] ineffabilium munerum tuorum ostensa largitate promissor, quia per famulum tuum Felicem, nobis indignis immerentibusque cælestium thesaurorum arcana demonstras, ac nos c propriæ vocis adhortatione solicitas, tantæque remunerationis invitatione corroboras: annue, ut contra imminentem adversarii infestationem protectionis tuæ auxiliatione muniti, ejus sævientis furoris jacula contemnere, & ad consummatæ passionis coronam, te in nobis vincente, pervenire suffragii tui munime mereamur: quia cum tuum sit, quod pro pietate mens humana superare aggreditur, ipsius tamen facis esse pro retributione, in concertatione quod gesserit.

[4] Hujusmodi itaque oratione completa, quidam frater cum litteris adfuit, a SS. Ferreolo & Ferrutione directus, [corroborantur literis SS. Ferreoli & Ferrutionis,] quos memoratus beatissimus Antistes destinaverat ad Vesuntionensis civitatis ecclesiam d instruendam. Quæ litterȩ hujusmodi scripti seriem continebant: Dominis piissimis, in Christo fratribus, Felici, Fortunato & Achilleo, Ferreolus & Ferrutio in Domino salutem. Seculorum moderator, animarumque redemptor, Confessorumque suorum uberrima largitate remunerator, quædam mihi famulo suo arcanorum suorum occulta dignatus est reserantis visionis declaratione monstrare, quæ etiam festino desiderio studui ad sanctæ fraternitatis vestræ notitiam pervenire. Cum ego, transactis vigiliarum excubiis quieturi corpusculi membra, sopore paululum reparanda laxarem; vidi patefacta cæli compagine, Angelicis manibus, prætento Crucis vexillo, quinque coronas prolatas, auri splendore fulgentes, [& alia visione ad martyrium provocantur:] ac gemmarum coruscatione micantes. Audivi etiam vocem, tam mirabili stupore terribilem, quam ambiendæ invitationis pollicitatione jucundam, ita dicentem: Irenæi discipuli, qui ejus suscepistis prompta devotione præceptum, percipite cælestis gloriæ regnum, mea remuneratione promissum. Credo itaque, sanctissimi fratres, quod hujus visionis miraculum vos ad martyrii solicitet triumphum. Et quia fortior debet semper præparari animus, ubi altioris decertationis e speratur eventus, divinæ opitulationis suffragio, nos mutuæ exhortationis munimine roboremus: quatenus cum ingruentis persecutionis tentamenta advenerint, paratam valeamus habere ad suppliciorum cruciatus fidem, si volumus adeptæ exultationis obtinere victoriam. Hic rursum B. Felix, quæ ei fuerant revelata, quæque fratribus suis Fortunato & Achilleo fideli relatione patefecerat, Ferreolo & Ferrutioni scriptorum pagina declaravit.

[5] [psalmis & hymnis se præparant:] Tum vero viri, quos manifesta præmia accenderant, ad tanti triumphi insignia capessenda, jugiter psalmis hymnisque, continuata modulatione replicatis, animos præparabant. Igitur eo tempore f Aurelii Principis, persecutionis furore sæviente, Dux Cornelius Valentinam ingreditur civitatem. Unde cum jactandi gratia, potentiæ dilatatione sublimis, arrogantiæ tumore terribilis, populi copia circumseptus procederet; audivit SS. Felicem, Fortunatum & Achilleum assuetæ deprecationis invocatione psallentes. [auditi a Duce Cornelio,] Quorum voces audientes quosque tantæ dulcedinis oblectatione mulcebant, ut quasi Angelicis choris concinentibus, intonare modulatione canora clarissima organa crederentur. Locus vero Psalmi hic erat: [Psal. 65, 4] Omnis terra adoret te Deus, & psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo Altissime, alleluia. Cornelius hæc auditu denuntiante cognoscens, tam stupore attonitus, quam diræ mentis furore succensus, ait: Quisnam sonus aurium mearum secreta percussit? Numquid post Severi Principis severam laudabilemque Lugdunensium trucidationem, in his locis Christianitatis aliqua indicia remanserunt, quæ & sacrilege numina despiciant, & audacter Principum decreta contemnant? Cui præeuntes milites dixerunt: Sunt hic tres viri, sublimissimi seductores, qui g tertiam fere partem populi ad cultum Christi sua indesinentis allocutionis persuasione traxerunt, deorum quoque nostrorum fana, antiqua operositate sublimia, & ceremoniarum nostrarum religione sanctissima, profanæ auctoritatis viribus subverterunt.

[6] [mittuntur in custodiam, objurgantur a iudice,] Tunc Cornelius, diabolicæ vesaniæ æstuatione inflammatus, præcepit eos ardui claustris carceris mancipari. Qui etiam, cum redeunti fuissent custodum officiis præsentati, dixit eis: Non reliquorum, qui se Christianæ religionis superstitione jactabant, vos exempla deterrent, qui ut Deum colere præsumebant eum, quem constat Judæorum stirpe progenitum, atque eorum justo urgente furore, verberibus flagellatum, patibulo affixum, mortis ultione damnatum, humana vel communi conditione sepultum? Et adhuc reverenda deorum numina, profana abusione despicitis, simul & invictissimorum Principum decreta contumaci protervia contemnitis; ac populum, priscis templorum ceremoniis famulantem, novi erroris subversione disperditis?

[7] [constanter respondent,] Felix vero, auctoritate susceptæ confessionis armatus, constanti fide & mente respondit: Nefandæ persuasionis sensus, dolenda perditione damnatos, ideo profundæ ignorantiæ error obtenebrat, quia cælestium mysteria non recipiunt arcanorum, nec eosdem ullius veritatis splendor illuminat. Reseranda est ergo potius contemplatio animarum fidei claritate, quam corporum: & intelligendum, deos istos, quos tanto præconio & assertione falsitatis extollis, omnino deos non posse dici, quippe qui fabricati manuum vestrarum effigiatione noscuntur. Dic mihi, quodnam valebunt precantibus medelæ adhibere præsidium, a quibus sumpsisse probantur exordium? Et cum auctores eorum, mortis assiduæ fragilitati succumbant, ipsi cujus deitatis æternitate subsistunt? [Dei naturam exponunt:] Est enim Deus, omnipotens, præteritorum initiator, præsentium rector, futurorumque dispositor: qui humanum genus, imaginis & similitudinis suæ procreatione plasmatum, sibi præcepit famulari. Idcirco indignum est, ut creatura, creaturæ serviens, proprium ignoret auctorem. Quem si plena fidei mente receperis, numinum tuorum irridenda veneratione neglecta, facile poteris æternæ vitæ præmia promereri, atque ad cælestis habitationis ineffabilium munerum beatitudinem pervenire.

[8] Ad hæc Cornelius in pertinacis perditionis deliberatione persistens, ait: Salubrius namque deberetis habere consilium, ut auri argentique talentis liberalitatis meæ perceptis largitate, salutis vos securitas vendicaret; quam pro tanti sceleris facinore perpetrato, multiplicium suppliciorum pœna consumeret, & nec corpora vestra ad solitam vel communem perveniant sepulturam. Felix, Fortunatus & Achilleus dixerunt: Qui Christi potentiam abnegare proditione damnata perseverant, æterni interitus mancipatione peribunt. Nos vero nec h credula pietatis tuæ pollicitatio oblata solicitat, [contemnunt terrentem æque atque blandientem,] nec pœnarum cruciatio interminata conturbat: quia Deus noster semper servis suis præstat in congressione fidem, in decertatione virtutem, in consummatione victoriam. Gloriosius namque est, æternæ beatitudinis vitam perpetuam obtinere, quam diabolicæ persuasionis errori mortifera credulitate succumbere: quia quisquis recti cursus gubernaculum derelinquit, merito in scopulos naufragii illisus collabitur.

[9] Tunc Cornelius virosa animi indignatione succensus, nervorum durissima flagellatione eos præcepit lictorum instantia verberari. [cæduntur nervis immaniter.] Qui inter ipsa beata supplicia propheticæ lectionis instructione psallebant: Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in nos: nos autem exercebimur in mandatis tuis. [Ps. 118, 78] Cornelius vero ait: Ecce dii nostri, quos adorare profana resultatione contempsistis, ultricis in vos iræ suæ supplicia intendunt. Ubi jam est Christus vester, qui vos non aut virtutis suæ præsidio adjuvat laborantes, aut potentiæ suæ munimine eripit liberatos? S. Felix ita respondit: Si mentem tuam non letiferi erroris cæcitas detineret, cerneres quod nos, quos credis flagellorum tuorum dilaceratione sulcatos, [sed manent illæsi.] nec impressæ vibicis vestigia designata commaculant. Cornelius præsentis virtutis admiratione confusus, ait. Quia i vos tot flagellorum cruciatibus afflicti, diis nostris invictissimis non cessatis convitiari, peritura corpora vestra teterrimi carceris claustra suscipient, postmodum tractatus mei deliberatione librante, severiori ultione intente trucidanda.

[10] Itaque beatis viris intra ferales carceris tenebras constitutis, & solitæ modulationis exultatione roborante concinentibus; medio fere noctis tempore Angelus adfuit, exterritisque custodibus, munitissimæ objectionis claustra perfringens, [ab Angelo educti,] & multiplicium tenebrarum tetra obscuritate condensa, ardentis luminis coruscatione, dirumpens, ait eis; Ite nunc fideles confessores Dei, non terrenæ protectionis defensati scuto aut galea, sed divinæ virtutis armati fiducia: & muta simulacra, perditionis arte effigiante composita, subversa vel comminuta, fide non ficta cito dispergite. [statuas deorum confringunt,] Qui maturantes devota mente cælestia complere præcepta, templorum obstacula reserantes, Jovis statuam, electri pretiositate fulgentem, in pulverem arrepto fabrili malleo redegerunt: similiter Mercurii & Saturni statuas confregerunt.

[11] Quapropter Cornelius nimis iratus, jussit milites Christi iterum comprehendi, & in eis omne genus tormentorum impendi. Ad quos ad se adductos dixit: k Dicite mihi virtutem Christi vestri, in quo tantam fiduciam habetis, ut deos nostros confringere non dubitaretis. Martyres Dei, [explicans Duci Christi virtutem,] quasi ex uno ore respondentes, dixerunt: Quamvis indignus sis audire mysterium Deitatis; tamen propter populum fideliter astantem ad Dei prædicationem, de Christo, qui est veritas, proferemus sermonem. Christus Dei filius, Dei est virtus, & Dei sapientia; per quem facta sunt omnia, & sine quo factum est nihil: qui tantum condoluit super una ove perdita ut eam in deserto quæreret, & inventam in humeris suis imponeret, & ad gregem reportaret, & diceret gaudens ad amicos & vicinos: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quam perdideram. Tu vero, si volueris in eum credere, poteris virtutem ejus animadvertere: qui probatur tantæ potentiæ habuisse virtutem, ut Lazarum, quatriduanæ sepulturæ jam fœtore torpentem, ad spiramen pristinæ vitæ revocarit: maria quoque super ambularit sicco vestigio; [& miracula,] quinque etiam millia mortalium ex quinque tantum panibus geminisque piscibus, immortalibus pastos epulis saturarit; sævientium ventorum tempestates imperantis verbi tranquillitate frænarit. Hic namque merito tantorum signorum miraculis adoratur, qui aurium meatus, crassitudinis damnatione obstructos, præcepit sua medela prisco reformari auditu; cæcorum oculos, inflictæ obdurationis nube conclusos, reseratæ novæ lucis fruendis usibus restituit: pedum gressus, debilitatis confractione sublatos, divinæ auxiliationis misericordia reformavit: lepræ etiam squalore perfusos, computrescentis squama tabe detersa, jussit redivivæ carnis reparatione nitescere. Hic namque Deus digne & divinitatis suæ & majestatis solus creditur, & cunctis affectibus cordis & viribus corporis diligitur, & insignium miraculorum testimoniis formidatur.

[12] Tunc Cornelius, veritatis serie superatus atq; ob hoc magis magisque succensus, [crudelissime torquentur;] jussit eos revinctis post tergum manibus, renibus cruribusque confractis, circa vertiginem rotarum adstrictos, fumi quoque amaritudine vel nube supposita, die ac nocte continuata eculei extensione suspendi. Quos etiam, vesana urgente crudelitate, lictores increpabant, dicentes: Qui deos comminuere procaci temeritate præsumunt, talibus debent suppliciis nefandam amittere vitam. Si tamen Christus ille hac deitate pollet, qua vos eum nominis sui magnitudine jactatis, virtute sua vos eripiat, tormenta submoveat, vincula dirumpat.

[13] [constanter perseverantos] Sequenti vero die Cornelius jussit eos a ligaminum nexibus, paululum impertita absolutione, laxari: quibus ait: Sacrificate diis, quos confringendo audacter temerastis: forsitan eorum indulgentiam obtinebitis, ut collato medicorum studio ad incolumitatem pristinam pervenire possitis. At illi responderunt dicentes: Si in diis istis aliquid existere nosceres, sibimetipsis protectionis necessariæ juvamina ptæbuissent; & crederentur magni censendi remedio alieno, si l agniti fuissent interitu sese liberasse proprio. [gladio obtruncatur:] Satius itaque ducimus æternæ vitæ præmia mercaturi pro Dei nostri confessione succumbere, quam perditionis vestræ ceremoniis deservire. Tunc imminente jam gloriosioris certaminis victoriali triumpho, jussit eos Cornelius gladii obtruncatione percelli. Qui a ministris juxta præcepta Ducis extra civitatem educti, & tamen circumfusæ populorum multitudini prædicantes, in loco orationis, quem sibi condiderant, & qui persecutorum fuerat infestatione m temeratus, consummati martyrii sunt præmium assecuti: nocturnoque tempore, [sepulti clarent miraculis.] Christianorum fide vel studio, digna sunt celebritate sepulti: ubi divinæ remunerationis testimonio assidue existere miracula comprobantur. [invocantur a scriptore.] Ibidem fletuum nostrorum exoratione obtinente, dignentur, nobis superno adminiculante suffragio, urbem propriam protegere, indigos misericordiæ auxilio roborare, populi quoque multiplicium delictorum vincula adstricta laxare, annuente Domino nostro Iesu Christo, cui est honor, potentia & virtus, cum Patre & Spiritu Sancto, n in Trinitate perfecta, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Surius, morborum

b Idem, albentia lilia flore depicta croceo, pastu delectabili invitante.

c Idem, piæ,

d idem, instruendi fundaminis constructione locandam.

e Idem, superatur.

f Hunc esse M. Aurelium Antoninum Caracallam supra probavimus.

g Vsuardus & Ado habent maximam partem.

h Surius, crudelis.

i MS. Trevir. Quia vos aliquid obtinere non Dei vestri virtute convincitis, sed potius magicis artibus approbatis.

k Plurima ex sequentibus desunt apud Surium.

l Surius, uti crederentur tunc posse subvenire aliorum supplicio, si ipsi sua potentia sese de proprio liberassent.

m Idem, crematus.

n Forsan similes clausulæ a posteris adjunctæ sunt.

DE S. GEORGIO, MEGALO-MARTYRE,
LYDDÆ SEV DIOSPOLI IN PALÆSTINA,

ANNO CCCIII.

[COMMENTARIVS PRÆVIVS.]

Georgius Megalo-Martyr Nicomediensis, Lyddæ seu Diospoli in Palæstina (S.)

BHL Number: 3363

Auctore D. P.

§ I Acta S. Georgii vetustiora: Latina apocrypha, Græca fidei melioris.

[1] Magni hujus Martyris & toto Christiano orbe celeberrimi memoriam, ad hunc XXIII Aprilis diem referens Vsuardus in suo Martyrologio, [Georgii cultus ab Ecclesia Romana probatus,] prudenter admonet, quod, etsi gesta Passionis ejus inter apocryphas connumerentur scripturas; tamen illustrissimum ejus martyrium inter coronas Martyrum Ecclesia Dei venerabiliter honorat. Hūc Ecclesiæ, præsertim Romanæ sensum præclare expreßit S. Gelasius Papa: qui cum sub annum CCCCXCIV in Romano Concilio I, coram septuaginta Episcoporum cœtu, libros sacros & authenticos ab apocryphis discreturus, post divinas Scripturas, Concilia, Patres, atque Pontificum decretales epistolas venerabiliter recipiendas, primo loco posuisset Gestasanctorum Martyrum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus & mirabilibus confessionum triumphis irradiant: cumque nihilominus addidisset, quod eorum aliqua secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non legantur, [improbata Acta Passionis,] quia & eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur; & ab infidelibus vel idiotis superflua aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur; sicut cujusdam Cyrici & Iulittæ, sicut Georgii aliorumque hujus modi Passiones, quæ ab hæreticis perhibentur conscriptæ; hæc, inquam cum monuisset Gelasius, paulo post subiungit: Nos tamen cum prædicta ecclesia omnes Martyres, & eorum gloriosos agones (qui Deo magis quam hominibus notisunt) omni devotione veneramur.

[2] Quænam illa sit Passio Georgii apocrypha, quæ quia ab hæreticis perhibeatur conscripta, Notitiæ librorum apocryphorum qui non recipiuntur inseritur a Gelasio, operose indagavit Baronius, tandemque invenisse sese arbitratur in sua Vallicellana Bibliotheca, in antiquissimo ac pene vetustate consumpto codice pagina 159, [referta fabulis,] multis procul dubio refertam mendaciis. Ibi, inquit ipse in suis ad Romanum Martyrologium Annotationibus, portentosa quædam & ab omni miraculorum ratione aliena referuntur, quæ quidem (ut sextæ Synodi verbis utar) non ad pietatem legentes, sed ad infidelitatem adducant … Leguntur in iisdem alia nonnulla indigna Martyre, ut suspectum contubernium viduæ, ars dolosa ejusdem ad perdendos gentilium magos atque enecandos gentiles quosque, innumera præterea tormentorum genera, quibus agitatus Georgius nec mori potuit; ut, præter equuleos, ungulas ferreas, crates ignitas, rotamque mucronibus undique præfixam, calceosque armatos clavis (quæ & in aliis leguntur Actis) etiam arca ferrea, clavorum cuspidibus intus ad feriendum aptata, præcipitium, contusiones malleis ferreis iteratæ, columna ingentis ponderis super eum posita, ingentisque molis saxum super caput revolutum, ferreū ignitum stratum, liquens plumbum supereffusum, mersio in puteum, quadraginta igniti clavi quibus est confossus, æneus bos candens, mersio in puteum, ponderis ingentis saxo ad collum alligato. Ad hæc fingitur ibi Dacianus quidam Imperator, qui Persis dominetur, & septuaginta quinque Regibus imperet, sub quo Georgius passus sit; & alia multa, quæ potius delirantium somnia quam sinceram historiam Martyris præseferant. Hactenus ille.

[3] Nos quoque in dicta bibliotheca tomo ac folio citato reperimus eadem Acta, characteribus exarata longobardicis, ut sexcentorum & amplius annorum codex videri posset, [quorum epitome in MS. Vallicellano,] quales in Bibliotheca Caßinensi, plurimi; & censuræ Baronianæ memores, transcribenda curavimus, ad maturius certiusque de illis judicandum: est autem eorum hoc principium: Regnante impiissimo Daciano Imperatore cive Persarum, & ipse præerat super quatuor seculi partes, quia prior erat super omnes Reges Græciæ &c. Sunt ea sane non tantum fide, sed etiam lectione indignißima; verum, quantum possumus dijudicare ex stylo verbisque ætatis longe posterioris & versibus sub finem insertis, ipsius in quo descripta sunt codicis ætatem haud potuit auctor exceßisse. Cui enim, quamtumcumque ridiculo fabulatori, seculo IV aut V (quo ista debuissent fuisse ab hæreticis ut præsumitur conficta) potuissent vel per somnium incidere septuaginta quinque Reges Græciæ, intelligendo per Græciæ nomen vel Romanum Imperium universum, vel illius portionem Orientalem?

[4] Quisquis ergo illa scripsit versibus & stylo seculi XII, præ oculis habuit aliam longe vetustiorem Legendam, cujus exemplar videmur nobis habere in antiquißimo codice Gallicano, annorum, ut minimum, nongentorum hoc principio: In illo tempore arripuit diabolus Regem Persarum, regem super quatuor cedros seculi, qui prior erat super omnes Reges terræ: [plenior contextus in MS. Nostro,] & misit edictum ut universi Reges convenirent in unum: & dum congregati fuissent munero septuaginta duo Reges. Sequuntur cetera eodem ordine, sed verbis subinde antiquioribus quam in Ms. Vallicellano, in quo præterea multa contracta, multa etiam omissa deprehendimus; ipso scilicet scriptore recentiori ad tantam rerum incredibilium farraginem nauseabundo, ideoque non paucas tormentorum, mortium ac portentorum species transeunte. Finguntur autem omnia geri sub Daciano Imperatore, utique Persarum; atque in ipsa Perside sive Armenia minore, Persico imperio finitima ac sæpe subiecta, quæ & Cappadociæ nomine continetur; idque Melitenæ, Sancti patria, ad Euphratem sita, in confinio Mesopotamiæ. Daciani nomen suggerere potuit crudelis ille Præses, Christianorum lanienæ infamis in Hispania Galliisque, eodem ferme tempore, quo passus, ut infra dicemus, Nicomediæ est S. Georgius, initio persecutionis ultimæ a Diocletiano & Maximiano suscitatæ. Neque magnum est visum septuaginta duos Reges subjicere tanti Imperii domino, quando solius Chananeæ Rex Adonibezec lib. I. Iudicum, gloriatur habuisse septuaginta Reges sub mensa sua, colligentes ciborum reliquias. Si autem fabulatori illi cordi fuisset alicujus Persici Regis verum nomen ex historia discere, potuisset nominasse Narsetem, Diocletiani coævum, partaque de Romanis victora & clade ab iisdem recepta notum.

[5] Finit fabulosa istæc Legenda in nostro Ms. & quasi obsignatur hac notabili clausula. Ego Passecras, servus Domini mei Georgii, qui in omni passione sua annis septem presens fui, in quibus judicatus est ab Imperatore Daciano & septuaginta duobus Regibus, per singulos annos & menses & dies excepi quæ passus est, & scripsi omnia per ordinem quæ gesta sunt cum Domino Georgio. Novit Dominus cæli & terræ, qui judicaturus est vivos & mortuos, neque apposui neque subtraxi de passione ejus: sed quomodo passus est ita scripsi. Complevit autem martyrium suum S. Georgius VIII Kalendas Maji, sexta feria, in bona confessione: omnes etiam qui crediderunt per S. Georgium in Christum Jesum Dominum nostrum, [abolitis tamen iis quæ hæresim sapiebant.] & est numerus eorum quadraginta millia nongenti, coronati sunt in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti; & Regina Alexandra, quæ a Deo coronata est; cui est honor, perpetuitas & laus & magnificentia & victoria in secula seculorum. Amen. Hactenus fabula, quam tamen ne in nostro quidem Ms. haberi integram eo persuadeor, quod inter tam multa absurda nihil reperiam unde eorum auctor hæreseos debeat haberi suspectus. Quod igitur de pariter rejectis a Gelasio Cyrici & Iulittæ Actis, etiam de istis melius pronuntiasset Baronius, intercidisse: sicut interciderunt aut potius pio Catholicorum studio abolita fuerunt, omnia fere Euangelia supposititia; Actus Apostolorum; libri de Christo, de Deipara, de Patriarchis fabulosi; opuscula pseudepigrapha aut hæretica, quæ in sat longo Apocryphorum a Damaso rejectorum catalogo continentur, quæque in rerum natura fuisse nesciremus, nisi ibi legerentur nominata.

[6] Verum quia veneratio S. Georgii, a primis Christianæ pacis initiis, etiam Romæ suscepta, indeque per Occidentem diffusa, pro fundamento habebat certißimum, magni Martyris in Palestina cultum: ideo per Actorum istorum fabulosorum in Latina Ecclesia damnationem, non modo non refrixit fidelium Christianorum erga eumdem veneratio, sed efferbuit magis; cum paßim Τροπαιοφόρος seu Victoriarūlargitor audiret. Igitur Ecclesiæ pleræque Latinæ, [deinde ad Græcorum exemplar decurtata Latina sūt] quibus consuetudo erat Gesta Martyrum in sacris legere, ne nihil haberent quod de tam antiquo ac celebri Martyre populis recitaretur, prædictam paßionem expurgandam denuoque scribendam curavere: qua in re alii quidem simpliciores sic versati sunt, ut sola puncta hæresim redolentia expungerent vel mutarent, ut factum in nostro Ms. quale secutus est Vallicellani Ms. compilator: alii prudentiores, ex longa illa tormentorum miraculorumque Iliade ea sola retinuere, quæ de S. Georgio credebantur legebanturque apud Græcos, quos merito judicabant certiorem habere notitiam Sancti in Oriente paßi: itaque hæc fere sola, sed ipsis plerumque apocryphæ illius Legendæ verbis, invenimus in pluribus Mss. quorum nonnullorum habemus ecgrapha; videlicet ex Ms. S. Salvatoris Vltrajectino, ex Trevirensi S. Martini collato cum Codice 482 Reginæ Sueciæ; ex vetustißimo Mss. Marci Velseri, collato cum Mss. Duacensi, Marchianensi & Sanmaximianino. Eadem habemus in Musæi nostri Mss. membranaceis tribus, unoque chartaceo, vario nonnihil principio, sed verbis pene per contextum similibus, re autem omnino eadem cum Actis Græcis, de quibus infra, nisi, quod pleraq; retineant Imperatorem Dacianum; & Melitonæ adscribant, [non tamen sine erroribus,] non solum sancti Natalem in terris, sed etiam gloriosiorem illum quo cælis natus Martyr est.

[7] Ad Dacianum quod attinet, in hoc circumspectiores quidam agnovere errorem, eumque solum fecere Præsidem, ad Christianos persequendos ab Imperatoribus Diocletiano & Maximiano constitutum; & dubii nonnulli quid agerent de Alexandra, Imperatricemne eam facerent an Daciani Præsidiis uxorem, totam ejus historiam resecuerunt: abstinuerunt etiam a nominando loco martyrii. Ita paßio S. Georgii apud nos est in vetustißimis membranis, a Domino Gaule Cancellario Geldriæ donatis, & collatis cum cod. 81 Reginæ Suecicæ, alioque recentiori accepto a Cornelio Duynio Amstelodamensi, [& sic in variis Mss. extant.] hoc principio: Tempore quo Diocletianus Romani orbis gubernandum suscepit Imperium, cum undique respublica multis ac diversis quateretur incommodis. Ibi, enumeratis hostibus per varias regiones exortis, quorum causa Maximiano Herculio communicandum Imperium Diocletianus censuerit, & quomodo Daciano fuerit commissum ab iis Christianitatis exterminium, tandem sic incipit ipsa de Georgio narratio: Contigit eodem tempore illuc advenisse de partibus Cappadociæ quemdam virum illustrem, nomine Georgium, qui in sua civitate aliquantæ dignitatis honore potiebatur: expositisque tormentis profide toleratis, aliquanto pluribus quam Græci recitant, & martyrii per gladium consummati triumpho, eadem MSS. finiunt cum supplicio ipsius Daciani, quem, una cum suis ad amphitheatrum abeuntem, igneus turbo involverit abstuleritque, quod alibi nusquam reperitur. Tale MS. habuit secutusque est seculo XIII exeunte Iacobus de Voragine, Ianuensis Episcopus in suis sanctorum Legendis: ubi post aliunde acceptam fabulam de Libyco dracone, sic veri Georgii exorditur historiam: Eo tempore, Imperantibus Diocletiano & Maximiano, sub Præside Daciano tanta persecutio Christianorum fuit, ut infra unum mensem sedecim millia martyrio coronarentur. Ceterum tam hic auctor quam omnia prædicta MSS. sic recitant ordinem paßionis, ut videantur totum S. Georgii agonem spatio septem aut octo dierum circumscribere, ubi Pseudo-Passecras sive Pasicrates septennium fingit.

[8] [Puriora sunt Acta Græca,] Nos omissis his omnibus, quæ ex impurissimo hausta fonte numquam satis defæcari potuere nec poterunt, sequemur consilium S. Andreæ Cretensis, datum in illustri S. Georgii encomio: Si quis, inquit ille, cupit omnia Georgii beatissimi viri facta cognoscere, historiam de martyrio scriptam legat, & ex illa ediscat certaminum magnitudinem, & illius optimi bellatoris altum animum. Quamnam autem illam? Eam utique quam secutus ipse in omnibus invenitur; quæque tunc passim nota Græcorum ecclesiis, materiam præbuit odis, contaciis, elogiis concinandis, qualia nunc in Menæis & Synaxariis aliisque ritualibus Græcorum libris, aut typis excusa aut manu exarata leguntur, etiamque in Menologio Basilii Imperatoris. Floruit S. Andreas Cretensis circa finem septimi & initium octavi seculi: [S. Andreæ Cretensi citata,] unde conficias historiam illam censeri posse compositam quinto sextove seculo, idque vel ex succinctiori commentario per quemdam sancti Martyris famulum conscripto, suisque Diospolitanis civibus ad memoriam relicto (si verum est quod in nonnullis exemplaribus additur num. 21 tale quid a famulo esse factum) vel ex sola Diospolitanorum civium, a famulis quasi per manus accipientium continuata traditione: proindeque in ea non tam sunt consideranda verba singula, quam rei substantia. Certe longum illud proœmium, de persecutionis decimæ acerbitate, non ex antiquis de S. Georgio membranis acceptum, sed ex auctoris ingenio totum sumptum videtur. Etsi enim non dubitemus, sitque apud omnes testatißimum, quod persecutio illa fuerit omnium acerbißima; non tamen talis fuit statim a primis suæ indictionis diebus. Constat enim ex Euseby historia Ecclesiastica, primum adversus Christianos decretum, quod universæ eorum religioni extirpandæ suffecturum sperabatur, [licet non omnino accuratissima,] non fuisse de tormentis ipsaque morte inferenda constantibus in fide: sed de euertendis ecclesiis omnibus, libris sacris comburendis, & Christianis qui nollent idolis immolare, aut honore mulctandis, si nobiles forent; aut libertate, si plebei. Atqui ex ipsis Actis constat, S. Georgium, primo statim die quo publice affixum pependit decretum, concepisse animo martyrii experiundi voluntatem. Igitur promiscua illa Christianorum laniena, [& non parum abbreviata,] quæ in exordio exaggeratur, nondum exerceri cœpta erat quando pro fide certavit Georgius; sed ejus paßionem est subsecuta, & quidem mensium aliquot intervallo. Importunius accidit, quod hæc qualiacumque Acta non omnino integra ad nos pervenerint, sed mutila insignibus plurium Martyrum, tunc pariter passorum, confeßionibus, quas tamen in Georgiana historia a se lectas indicat S. Andreas Cretensis, dum enumeratis nominatim præcipuis, quorum nomina & mortes in Actis adhuc leguntur, dum inquam sic concludit: Missos facio singulos, quos Christi miles ad ejusdem certaminis rationem adduxit, cum quibus & Reginam Alexandram. Atqui eorum plures nominatim protulimus ex Meneis ad XX & XXI hujus mensis diem: quod sane fieri non potuisset, nisi Acta magis quam nos integra habuissent elogiorum istorum, quæ Menæis inserta sunt, compositores.

[9] Non est igitur historia illa, ut modo extat, numeranda inter primæ notæ authenticas. Quia tamen errata ipsius pauca sunt, & ibidem continetur tota Georgianæ Paßionis substantia; judicamus ipsam esse talem quæ mereatur ab omnibus recipi, [dantur ea ex Lipomano,] & propter prærogativam antiquitatis ac sinceritatis majoris ceteris longe preferri. Eam ergo hic damus, qualem Aloysius Lipomanus in probatißimo Cardinalis Bessarionis codice Venetiis reperit, & a Francisco Zino Latinitati dandam curavit. Habuit hæc Acta, & partim Latine reddidit partim paraphrastice amplificavit, [præterita vetustiori sed laxiori versione.] seculo XI monachus Aquicinctinus in Belgio, occasione delatarum ad suum monasterium Reliquiarum S. Georgii, sub Aymerico Abbate & Roberto Flandriæ Comite, sic incipiens. Cum Diocletianus Romani culmen imperii nullis virtutum arripuisset meritis, nec parum sub immodico depressus onere ac pene succumbens, tribus in amicorum numero præcipuis, ad sustentationem oneris in honoris consortium vocatis, constructam undequaque utili prædecessorum labore monarchiam, in polyarchiam destructionis matrem relaxare non timuit. Talem versionem non censemus operi huic nostro adjungendam, strictioris autem interpretationis curatori Lipomano ignoscimus, quod ex suo nescio unde accepto præjudicio, quidquid fere Græcarum Vitarum reperiebat Metaphrasti adscribens, Georgianam etiam Paßionem eidem tribuerit: cum illa tribus ut minimum seculis ante Metaphrasten sic lecta fuerit in ecclesiis, qualem ipsi Florentiæ ex Græco Codice Medicæo descripsimus, [Alia scripta a Metaphraste.] & ad hujus tomi finem daturi sumus. Non tamen nihil præstitit in hoc argumento Metaphrastes, sed ut alias plures antiquas Sanctorum historias, minus ad gustum seculi sui scriptas, novo exornavit stylo, sic exorsus: Ἄρτι τού τῆς εἰδολομανίας νέφους τὴν ὀικομένην ὂλην διαλαβόντος, Cum idololatriæ caligo adhuc universo terrarum orbi incumberet. Hanc Metaphrastis esse judicavit in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 85 Allatius, & facile persuadebit ei qui plurium Metaphrastis scriptorum pene simile exordium considerabit: sed ubi ea deliteat aut ab Allatio visa sit necdum potuimus reperire. Porro ex Actis jam laudatis, [Variorum encomia de S. Georgio: duo hic dantur,] non tantum suam compositionem formavit Metaphrastes, sed iisdem usi sunt omnes it qui scribendis Sanctorum encomiis stylum consecrantes suum, magni hujus Martyris laudes attigerunt. Horum quos quidem noverim primus est Andreas Cretensis, cujus quoniam apud Lipomanum ac Surium Latine edita extat oratio satis esse putamus in fine hujus tomi ipsam Græce dare ex Ms. Vaticano: hic vero ex simili Ms. ejusdem Bibliothecæ, post Acta Martyrii jam sæpe dicta, exhibebimus encomium multo recentius auctore Georgio sive Gregorio Cyprio, assumpsit enim hoc posterius nomen, cum anno MCCLXXXIII, ita volente Andronico Imperatore, factus est e laico monachus, e monacho post sacrorum Ordinum gradariam susceptionem mox consecrandus Constantinopolitanus Patriarcha: quam tamen dignitatem abdicavit paulo ante mortem, obitam anno MCCXC. Plura de eo videri possunt in Pachymeris historia nuper vulgata per Poßinum: satis habemus ætatem ejus notasse: ut duo jam dicta encomia inter se atque cum Actis conferens Lector, certus sit, a seculo VII usque ad seculum XIV, eadem & non alia fuisse apud Græcos credita de S. Georgio, quam quæ ex Actis credenda proponimus.

§ II Acta S. Georgii recentiora & minus sincera, tam apud Græcos quam apud Latinos.

[10] Est & alia apud Lipomanum & Surium S. Georgii Passio ex Ms. Græco, velut ab ipsomet sancti famulo concinnata (nam & in principio ubi nominatur Georgius, statim additur, [Acta sub nomine Pasicratis famuli,] qui fuit Dominus meus; & tota historia sic finitur: Ego vero S. Georgii servus, nomine Pasicrates, secutus Dominum meum, omnia hæc vera in commentarios collegi) sed exordii formam atque materiam, & stylum minime strictum simplicemque attendenti, nequaquam probabile videri potest, vere hæc sic scripta esse a famulo. Quid enim attinebat Diocletiani edictum describere iis, qui ipsum nimis quam bene norant, & adhuc sub illius immanitate gemebant, cum exempla per omnes urbes affixa identidem renovarentur? Quis deinde credet hoc Diocletiani genuinum esse edictum, qui nihil ibi legerit de abolendis sacris libris, nihil de Episcopis potissimum capiendis: quæ duo, teste Eusebio, præcipua fuere capita edictorum contra Christianos succeßive latorum. Plane igitur opinamur, eo in scripto historicam quidem veritatem subsistere, quoad substantiam rei, utpote ex prælaudata Paßione acceptam, & cum ea fere convenientem; quod autem ad auctorem pertinet meram esse fictionem, ei similem qua sub nomine Chæromeni Syracusani, [quando & quomodo fabricata.] qui S. Niconi ac sociis in carcere servisse præsumitur, eorumdum Sanctorum Acta habentur XXIII Martij edita a nobis, non tamen sine animadversiuncula aliqua, ad num. II litt. f unde doceretur lector, eadem pro interpolatis & recentiori stylo exornatis habere. Plures alias Sanctorum vitas Græci in Sicilia monachi, licentia quadam poëtica sic amplificavere, scribentes seculo X aut XII & auctorum Sanctis coævorum atque familiarium nomina assumentes, quæ non tam molli manu deinceps a nobis tractabuntur. Nunc satis fuerit hic indicasse, Pasicratem istum non aliunde acceptum videri quam ex Apocryphis Latinis, quibus, ut nimium fabulosis & honorem Sancti haud leviter atterentibus, remedium crediderim paratum ab auctore Græco, ex iis quæ apud Græcos legebantur Actis, idque sub ejusdem sub quo Latina conficta erant Pasicratis nomine; ut ad verioris historiæ cognitionem etiam ii allicerentur, quibus oculati testis assumpta auctoritas forte persuaserat, Latina Acta esse præferenda Græcis.

[11] Habemus tertiam Georgianæ Paßionis descriptionem Græcam, in qua vetusta Græca augentur variis circumstantiis, miraculis atque tormentis, quæ in solis Latinis apocryphis antea legebantur, Latine redditam a Francisco Humberto, nostræ dum vixit societatis Sacerdote Lotharingo, prælucente sibi ecgrapho, quod jam olim Rosweydus Parisiis acceperat ex Ms. Medicæo Regis Franciæ num. 148 παρὰ ἀνδρὸς φιλοπόνου καὶ πνευματικοῦ, [Alia extant in Ms. Regis Franciæ:] a viro studioso & spirituali compositam, ut præfert titulus, hoc exordio: Diocletiano tyranno Romanæ urbis sceptra moderante, & Nicomediæ imperante Maximiano, Narsæus ille Persarum Dux, assidue Nicomediæ fines incursans, atque e Palæstina & Armenia magna vi prædas agens, vastata etiam Cappadocia, in patriam, magna sui opinione inflatus, se recipiebat; ubi victor magnanimus, domitorque hostium invictissimus proclamabatur. Semel igitur iterumque congressus cum ipso Maximinianus, nullo alio fructu quam quod aperto marte victus, magno suo cum dedecore a pugna recesserit, in magnas redactus angustias; nec sciens quo se verteret, id cepit consilii, ut Diocletianum sibi tutorem ascisceret, spe Romani exercitus robur ab ipso in auxilium recipiendi. Actutum igitur Romam litteræ ipsius perferuntur, quibus ad ferendas Imperatori suppetias vocabatur Diocletianus. Ille partim Maximiano gratificaturus, partim Romani imperii fastigio elatus, quam potuit maximo validissimoque collecto exercitu, Roma egressus, Nicomediam pervenit; suam secum uxorem ducens, Alexandram nomine, ut ambo videlicet filiam suam, Maximiani conjugem, coram possent aspicere. Adjunxere se comites Magnentius, Theognis & Dadianus, nepotes Maximiani ac provinciarum Præfecti; primus quidem Libyæ, secundus Ægypti, tertius denique Syriæ. Hoc subsidio proprioque exercitu Maximinianus confirmatus, movet in Narsæum, validaque in Persarum ditionem facta irruptione, eam vastatam subjugat; Narsæoque & cunctis qui ipsum sequebantur in potestatem redactis, Diospolim ad Diocletianum, quam maxima dici potest animi voluptate revertitur: eo enim loco hic cum copiarum parte constiterat, Maximiano, si forte terga verteret, iturus subsidio. Ipso igitur ingenti cum lætitia excepto, dæmonum cultor ille e Palestina Nicomediam, una cum eo se recepit, falsorum numinum auxilio victoriam adscribens &c.

[12] Ab his ad decretum persequendorum Christianorum, confeßionem Georgii, tolerata tormenta, prodigia patrata, mortem Nicomediæ obitam progreditur auctor, pari libertate varias circumstantias a Latinis accipiens aut ex suo addens ingenio; quod ut melius cognosceretur, prolixum istud exordium proponere hic voluimus. [varie, nec satis prudenter, interpolata;] Etenim si illud conferas cum Chronographia Theophanis, ad annum Diocletiani XVII (qui seculi Christiani IV primus est) describentis res gestas in Perside a Galerio Maximiano, non Imperatore, sed Cæsare dumtaxat, ductaque Diocletiani filia Valeria hujus genero; facile agnosces istius Græci scripti auctorem, neque prorsus imperitum fuisse historiæ Augustæ, neque exacta illius cognitione præditum, certis incerta, imo fabulosa miscuisse; non tantum quando Roma Diocletianum accersit, deducitque Diospolim in Palæstinam (quem constat, & cum vinceretur & cum vinceret gener, in Mesopotamia egisse) sed maxime quando Diocletiani nepotes fingit tres personas, in mota contra Christianos persecutione utcumque famosos, eisque distribuit Provincias, quas numquā credibile est geßisse. Si quidem in Palæstina tunc agebat Constantinus, Constantii Chlori Cæsaris filius, eidemque præsidebat Flavianus quidam, ex Eusebio notus. Theotecnus, qui hic videtur Theognes dici, non magis quam Datianus, quem diximus in Hispaniis Galiisque præsedisse, ad familiam pertinebat Imperatoriam: sed erat magus atque præstigiator, falsoque oraculo Galerium Maximianum impulerat, ut Diocletiano, satis per se contra Christianos animato, acriores stimulos subjiceret ad ciendam persecutionem. Maxentius denique, Imperatoris Maximiani Herculij filius, postmodum Romæ tyrannus ac tertium Consul dictus, si tunc fuerit in Diocletiani comitatu Nicomediæ (non enim est incredibile, quod eumdem, velut paternæ fidei pignus, apud se honoris causa manere voluerit Imperator) poterit is sane nomine Magnentii intelligi, cui omnia S. Georgii Acta dederint locum primum in amicitia Diocletiani, & titulum Consulis per prolepsim: sed qui Libyæ Prefecturam eidem aßignaverit, nemo quod equidem sciam, fuit hactenus. Atque hæc satis sunt ut auctoris illius cognoscatur ingenium non usquequaque secernentis certa ab incertis, multaque per proprias conjecturas forsitan definientis ut non prorsus insulse videretur Acta Græca ex Latinis apocryphis supplevisse.

[13] Ejusdem cum præcitata Græca recentiori ætatis, nec fidei majoris, Legendam aliam Græcam, [seculo Latinitatis donata, quædam istis similia,] nobis necdum notam præ oculis habuisse videtur Petrus Parthenopensis Ecclesiæ Levita, qui ante annum MCCLI, quo obiit Neapolitanus Archiepiscopus Petrus de Surrento, postquam XXXV annos in eo gradu perstitisset, ejusdem Archiepiscopi hortatu, tum alias aliorum Sanctorum historias puta Christophori, Quirici & Iulittæ, cultiori stylo exornavit, tum nominatim B. Georgii Martyris Passionem, a variis translatoribus vitiatam, emendare studens, plurimis incongruis amputatis, [a Petro Neapolitano;] solicite componere curavit, uti præfatur in Prologo, qui incipit: Plerique illustrium cælestis patriæ amatores. De utroque Petro pluribus agit Bartholomæus Chioccarellus, in libro de Episcopis & Archiepiscopis Neapolitanis; & ex eo Ferdinandus Vghellus, tomo 6 Italiæ sacræ: apud quos legere est hujusmodi versus, ad calcem ipsius Legendæ descriptos:

Hæc tibi gesta dedit, Georgi, Martyr opime,
Petrus; amore tuo sentes pellendo malignas,
Præsulis egregii Petri præcepta secutus.

sequuntur mox alii versus in eumdem sensum ad jam dictū Archiepiscopum, quibus ei offertur opus, jussu ipsius susceptum. Habemus ipsum stylo luxurianti, soluta ligataque oratione, more seculi, compositum, curante Silvestro Ayossa transcriptum ex Codice Longobardico Ms. monasterii S. Ioannis de Capua; iterumque, sed absque Prologo, ex Ms. Rebdorffi, hoc principio: Postquam Dominus ac Salvator noster, sua sancta præsentia ac gloriosa Incarnanatione, mundum visitare atque illuminare dignatus est. Idem haberi in quodam Bibliothecæ Mazarinianæ Codice significavit nobis R. P. Franciscus Combesis, censuitque videri Acta luce digna, in nulloque apocrypha. Sed profecto neque apocrypha haberi debent, quæ Petrus resecuit, de Athanasii magi & Alexandræ Imperatricis aliorumque in Actis primis nominatorum conversione atque martyrio; neq; non possunt non accenseri apocryphis conversio Magnentii, Græcis omnibus antiquioribus ignota, & præsentia Diocletiani Mellinæ, seu rectius Melitinæ in Cappadocia, dum istic (ut ex apocryphis Latinis accipitur) Martyrio defungeretur Georgius. Omitto errorem Chronologicum, quo persecutionem cœptam ponit anno Christi CCXC, & quidem sub Pontificatu Marcelli, cum dicto anno sederit Cajus, decreta autem promulgata sint ultimo anno Marcellini, a nonnullis perperam cum successore Marcello confusi.

[14] [deinde post an. 1472 elegantiori stylo contracta,] Seculis post Petrum prænominatum duobus, floruit venetiis in monasterio S. Georgii Hilarion monachus, & conscripta historia Translatorum illuc anno MCCCCLXXII Reliqui arum sancti sui Patroni, quam infra dabimus ex duplici Ms. videtur etiam novo stylo exornavisse ipsam S. Georgii paßionem, quæ utrobique ante dictæ Translationis historiam legitur, sub hac præfatione: Historiam D. Georgii, licet inter apocryphas Patrum decreto sancta Romana ecclesia numerandam acceperit. Secutus est autē Hilarion iste pene in omnibus Petrum (quem tamen nusquā nominat) & laciniosum illius contextum elegantius constrinxit; multum tamen suo etiam ipse indulgens genio, quoad ornatum rhetoricum, ex sacra profanaque disciplina acceptum. Sed quoad martyrii locum, quem Petrus melitinam nominaverat, ausus non est sequi eumdem, contra concordem sed nihilo veriorem Latinorum Martyrologiorum assertionem, In Perside civitate Diospoli Georgii Martyris paßionem prædicantium. Primus ita scripsisse videtur Vsuardus; hunc secutus Notkerus, tum alii aliique scriptores anonymi, qui vel Bedæ martyrologiū suppleverunt, vel proprium ex Adone, Vsuardo & aliis concinnaverunt.

[15] Nomen Diospolis in antiquis Apocryphis nusquam legitur; [non absque novo errore deloco martyrii,] quia tamen fatebatur in ea coli sanctum Martyris sepulcrum, & ex dictis Apocryphis paßim credebatur sub Persarum Imperatore aut Rege passus Sanctus; hinc sumpta a Martyrologis errandi caussa, idque jam pridem. Nam in eo quod Roma missum, Aquileiæ reperit & descripsit Ado Viennensis, ad IX Kal. Maji præ notata verba legebantur, ipsaque inde in suum quoque Martyrologium transtulit Notkerus, addito prolixo ex Apocryphis elogio: & Vsuardi exemplaria, toto postmodum Occidente vulgata, præferunt initio eadem verba. Quin etiam in nonnullis & quidem perquam vetustis Hieronymiani Martyrologii exemplaribus, post aut inter Martyres ad VII kalendas relatos, legebatur, In Persida S. Georgii, Ita in suo quo usus est exemplari invenisse se profitetur Notkerus, ad eumdem diem S. Georgii memoriam iterans. [qui ex Apocryphis Latinis acceptus.] Ita nos quoque reperimus in antiquißimo Epternacensi, quo usum S. Willibrordum credimus: sed absunt ea verba ab aliis item antiquis exemplaribus, Blumiano, scilicet atque Lucensi. In Corbeiensi solum legitur Et Passio S. Georgii. Quare nihil dubitamus quin a S. Hieronymo, Eusebium secuto, prætermissus omnino Georgius fuerit, & illo die, quo in multis ecclesiis colitur, fuerit sic adjectus; addita etiam ab aliquibus Perside. Sapientior Beda in suo genuino Martyrologio solum scripsit, Natale S. Georgii Martyris; nec addere quidquam præsumpsit Florus. Eamdem moderationem videmus servatam in hodierno Romano, ubi ad verba Bedæ solum apponitur ex Vsuardo, cujus illustre martyrium inter coronas Martyrum Ecclesia Dei veneratur.

§ III. Pugna cum Dracone SS. Georgio & Theodoro afficta, occasione imaginum, exprimentium victoriam eorum de diabolo.

[16] Qvæ hactenus de omnigenis S. Georgii Actis Græcis Latinisque satis operose deducta vides, Lector, eo faciunt, ut intelligas, multis seculis post martyrium Sancti fuisse neminem, qui scripto, tradiderit pugnam, quam idem Sanctus Martyr pugnasse cum dracone dicitur, atque ita regiam virginem lanienæ devotam liberasse a morte. Tot Græca Latinaque Mss. perscrutati, [Fabula hæc abest a Græcis & Latinis Mss. antiquis.] non nisi Græcum unicum invenimus Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana, signatum N num. 158 in folio, in quo legebantur miracula quædam in templis S. Georgii aut per ejus invocationem patrata, de quibus infra; eisque, loco prorsus non suo, inter miscebatur commentum illud plebejum quod ad meliora properantes describendum nobis non putavimus. Chartaceus erat liber, non membranaceus; adeoque nec seculis tribus antiquior, nec in Græcia scriptus, sed in aliquo Basilianorum monasterio, forte Italico Siculove, cujusmodi Europicorum monasteriorum Synaxaria deprehendimus non esse pure ex Græcis fontibus, [videturque sec. 12 allata ex Syria,] sed multæ habere Græce reddita ex Latino: & talem etiam esse arbitramur collectionem miraculorum in isto Ambrosiano Ms. inventam. Latinis certe, ex Syria in Europam post recuperationem Terræ-Sanctæ nemeantibus, & Surianorum deliras narratiunculas de SS. Georgio, Christophoro aliisque vernacula poësi, more istius ævi, adornantibus, adscribi debere, quod fabula de dracone ita, generaliter fuerit, a vulgo per totam Europam recepta, vix dubitamus.

[17] Quandonam ea primum cœperit scriptis tradi, difficile est indagando assequi. Ante annum millesimum centesimum, nihil ejus fuisse in Europa scitum, probat scriptorum omnium antiquiorum silentium. Seculo XIV & deinceps sic nota fuit, ut quicumque Georgii res attingebat, nihil fecisse videretur, nisi hanc eis gemmam insereret. [& per Legendam auream late diffusa;] Prolixe id fecit Iacobus de Voragine, in suis Sanctorum Legendis hoc principio: Georgius Tribunus genere Cappadox, pervenit quadam vice in provinciam Libyæ, in civitatem quæ dicitur Silena, juxta quam civitatem erat stagnū ingens, in quo draco pestifer latitabat: quod haud dubie totum accepit ex aliquo Ms. Hic liber cum subito divulgatus esset, & in omnibus monasteriis certatim transcriptus legeretur; mirum nihil est, si S. Vincentius Ferrerius aliique de S. Georgio verba facturi ad populum, istam contra Draconem pugnam attigerint, velut paßim creditam. Eadem de caussa factum est, quod plerique de ipsa egerint velut gesta in Lybia, monstris generandis infami, idq; juxta urbem Silenam, quod nomen ex antiqua Cyrene detortum videtur. Inter hos Hilarion præmemoratus vitam S. Georgii sic roditur: Georgius Melitina Cappadociæ urbe exortus, ex eo pugnatorum illustrium numero fuisse traditur quos Græci Ἀνικήτους, Latini invincibiles vocant. Hic etiam clarus genere & Tribunitia potestate insignitus, Palæstinam devicit, draconemque immensæ magnitudinis apud Silenam Libyæ civitatem, Rege & civibus ad Deum conversis, interfecit: claruit autem Diocletiani & Maximiniani temporibus; in Perside, civitate Diospoli, IX Kalend. Majarum, Martyrio coronatus.

[18] Iisdem vestigiis insistens Baptista Mantuanus Carmelita, haud multum Hilarione monacho junior, lib. 4 Fastorum, ita de S. Georgio cecinit:

In Libyam missus renovavit Persea, quando
Regia ab interitu servata virgine, monstrum [eam novo figmento auxit Mantuanus,]
Sustulit ad trepidæ stagnum lugubre Silenæ.

Sed quoniam versamur in fabulis, & rursum hic mentio incidit Palestinæ, velut per S. Georgium Romano imperio restitutæ; quod nemo historiæ Cæsareæ vel modicum peritus absque indignatione legere poterit; vide quomodo Mantuanus, Poëta melior quam historicus, antiquiori fabulæ recentiorem intexuit aliam, ad commendandam sui Ordinis vetustatem, poema suum sic prosecutus.

Inde Palæstinam veniens, ea regna Latinis
Regibus infrænans, gentem crudam atque rebellem
Restituit: juga Carmeli conscendit, & alto
Repperit in saltu nostros habitare Parentes.
Hi suasere Duci penitus deponere sumpta
Arma toga —

Quali autem toga? Non satis expresse Carmeliticam dixerat; ergo prosequitur, narrans quomodo Christianorum in tormentis animandorum causa per urbes Assyrias circuierit — Pullo, inquit, usus amictu:

Quem nostri, posita armorum ferugine, Patres
Tradiderant.

[19] [alii in Libya, alii in Cappado ciarem gestam finxere,] Ad draconem Georgianum redeo. Hunc male ablegatum in Lybiam credentes quidam, quod de ea nihil in ullis S. Georgii Actis legeretur; Cappadociæ, natali solo sancti Martyris, gloriam fidei post tale miraculum ibidem fundatæ maluerunt attribuere. Ita meminimus in Mediolanensi Ms. Græco nos legisse: ita habet narratio, per modum sermonis ad populum, inserta amplißimo Paßionario monasterii S. Meynulphi in Bodecheim diœcesis Paderbornensis, quod arbitramur ab ipsis Canonicis Regularibus, illuc sub annum MCCCCVIII introductis, compilatum ex antiquioribus exemplaribus. Ita denique Iacobus Tit. S. Georgii Cardinalis Stephaneschius, an. MCCCXLIII vita functus, in S. Georgii Legenda a se composita teste Laurentio Finicchiaro. Scribitur autem ab his omnibus, in jam dicta Cappadociæ provincia fuisse civitas quædam metropolis, decora nimis & innumerosa populorum multitudine referta, & tam ædificiis quam ipsius loci natura munita nomine Lasia (Lyciam scribit Stephanescius) in qua regnabat quidam Rex, nomine Sevius. Regiæ Virginis nomen nemo expreßit: sed vulgus, more suo cuncta permiscens, S. Margaritam nominat; quia scilicet huic Sanctæ, ob insignes relatas de dæmone victorias, draco appingitur; eadem prorsus ratione, qua S. Georgio appingendum eumdem antiqui Christiani instituerunt.

[20] Atque hæc alterutro modo non tantum tradita, sed a plerisque etiam credita fuere; usq; dum aliud fingere in mentē venit Syro-Turcis, hominibus indoctißimis pariter ac mendacißmis: qui peregrinis, [alii denique circa Berythum in Syria.] undequaque in Palæstinam advententibus, per loca sacra deducendis operam locant; quique de antiquitatibus Terræ-Sanctæ tam fidenter enuntiant, quam Puteolani littoris plebs rustica de Cumano Sibyllæ antro aliisque similibus garrit, non sine supercilio, ut si verbo interpellare præsumas, pene sacrilegus videaris. His credulus Fr. Anselmus Ordinis Minorum de observantia, seculi XV scriptor apud Henricum Canisium tomo VI in descriptione Terræ-Sanctæ ait: Circa Beryth S. Georgius circa mare fertur occidisse draconem: alii dicunt quod circa Georgiam vicinum Lyddæ castellum, ubi natum quoque S. Georgium esse iidem Syro-Turci volunt; qua de caussa putant huic loco nomen factum, ubi templum eidem Divo erectum. Vt autem hæc conciliarentur cum Legenda, visum fuit Cappadociam novam in Phœnicia fingere. Patet hoc ex Bredenbachio, quem secutus Adrichomius in Theatro Terræ-sanctæ, sic loquitur: Hoc loco, qui ab incolis Cappadocia dicitur, non longe a Beryto, memorant inclytum Christi militem D. Georgium, Regis filiam ab immanissimo dracone asservasse. Similiter Ioannes Eckius, Inter Baruth & aliam quæ vocatur Cappadocia ferunt S. Georgium occidisse Draconem. Gonzaga autem in Originibus Franciscanis, Apud Barutum, quod Cappadocia dicitur. Ita vidimus die XV Martii egisse Mantuanos: qui cum S. Longinum, [cum fabulositatis augmento.] communi Martyrolo giorum sententia Cæsareæ in Cappadocia cæsum, viderent difficulter posse suæ urbi vindicari, in qua corpus illius asservabant; ante centū circiter annos jactare cœperunt, Mantuam antiquo nomine Cappadociam fuisse appellatam. Ne que hic substiterunt Syro-Turci, sed peregrinorum pietati novo figmento illusuri, extra portam Damascenæ urbis cœperunt ostendere lapidem, de quo in equum suum insiliisset Georgius contra draconem iturus: quem lapidem vide descriptum verbis cujusdam Aquilantis Rocchettæ, apud Finicchiarum pag. 36.

[21] Veniamus ad fabulæ totius originem, picturam scilicet vel statuam S. Georgii; in qua aliquando pedester, [Quo modo Constantinus M. draconem pingi fecit sub pedibus suis,] sæpius equester conspicitur, gladio aut lancea draconem conficiens, inspectante rem eminus persona muliebri, regio habitu adornata. Ejusmodi imagines quin antiquißimæ sint nolim equidem dubitare: cum ipse Constantinus magnus, in tabula, quam sublimem ante palatii vestibula suspenderat, prout scribit in ejus Vita lib. 3 Eusebius, ita seipsum omnium oculis contemplandum proposuerit, ut salutare passionis insigne supra caput locatum, inimicam autem belluam, quæ Ecclesiam Dei impiorum tyrannide oppugnasset, in altum demersam, draconis specie & figura describendam curarit, & quidem ut mox additur, sub pedibus suis concultatam, & medio ventre transfixam. Præiverat in Apocalypsi sua S. Ioannes Euangelista, a quo describitur Mulier, Ecclesiæ typum gerens, cui parituræ imminebat Draco; Draco, inquam ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus. (Quin & ex ipsa sacra Genesi, ubi prædicatur serpenti conculcandum a muliere caput, sumpsere occasionem Christiani, Deiparam Virginem sic depingendi, ut non modo lunam sub pedibus haberet, sed etiam contritum caput serpentis. Quæ tamen omnia nihil ad historiam faciunt, nisi cortinam reducas, & symbolicæ expreßionis involucrum auferas: & talem esse S. Georgii imaginem omnino credimus, cum Eminentißimo Cardinali Baronio ac plerisque prudentioribus: ut autem in ea non solus cum dracone Sanctus exprimeretur, factum credimus occasione Alexandræ Imperatricis, a diabolica serviture idolorum, exemplo S. Georgii meritoq; ereptæ.

[22] [ita idem pictus sub SS. Georgio & Theodoro,] Sane cum non solus S. Georgius, sed etiam S. Theodorus, Miles etiam ipse & Martyr celeberrimus, militari in habitu draconem interficiens, soleret effingi (quomodo cernere est in ejus veteri statua in foro S. Marci Venetiis super columnam erecta, postquam istuc translatum fuit sacrum corpus) necesse fuit distinctionis causa addi adhuc aliquid, quod ita esset S. Georgio proprium, ut alteri non conveniret. Sed quæ addita est Alexandra, ea cum Andromeda Persei collata, labentibus paulatim seculis veræque historiæ memoriam, oblitterantibus, argumentum præbuit haud absimilis fictionis. Quod autem de S. Theodoro indicatum hic est, ne velut in transitu dictum videatur, memores esse Lectores velim, nos Februarii die VII de illo egisse, dedisseque Acta, velut ab Augaro famulo conscripta, posteaque a Metaphraste interpolata; ac deinde in appendice magis simplicem eorumdem Actorum versionem, veluti Metaphrastis scripto priorem, edidisse inter addenda ad dictum diē: quæ omnia nunc mutata vellemus. Quod famulorū aliquem vel in carcere, [occasionem dedit fictioni] vel inter tormēta alloqui subinde potuerit Theodorus, eiq; mandare quidpiam, non est absimile vero: quod autē, tali famulo licueritin publica quæstione palā excipere in codicillos cuncta quæ gerebātur, ut ibi supponitur, probari difficulter poterit in istis circūstantiis. Idem famulus, Euchaitas reversus cū corpore, potuit simplici stylo notavisse aliquid æque ac puer S. Georgii, ab eoq; breviter narrata vel scripta, amplificasse alius, & ejus vero aut ficto nomine evulgasse post plurium seculorum decursum, prout Latine reddita nos invenimus in Ms. Reginæ Sueciæ: sed quod ea versio sit Metaphraste antiquior, non modo nunc non credimus; sed ne ea quidem Græca, quæ in manibus sunt, [Actis antiquis infarciendæ,] Metaphrastis esse concedit Allatius, in genuinis auctoris istius scriptis secernendis oculatißimus.

[23] Quisquis tamen sit auctor Paßionis istius, hoc omnino pro certo audemus affirmare, narrationem de dracone illic insertam, velut diversæ omnino texturæ assamentum, ipsa commissuræ incongruitate se prodere quale sit. Ecce quomodo se partes utrimque habeant. Numerus 3, juxta antiquam versionem, sic incipit: Tunc nuntiatum est ei (scilicet Licinio Imperatori, qui, ut ibi dicitur, consilium habuit, ut omnes honoratos seu milites de diversis civitatibus suis, qui in Christum credebant, apprehenderet & cogeret immolare) nuntiatum tunc, inquam, Licinio est de quodam ductore nomine Theodoro, qui multum pulcher visu & velox in sensu factus erat judicator Imperialis vacantiæ… Subjunge immediate, aliis omnibus rejectis, hæc verba, quæ habentur initio fere numeri 7, Et misit ad eum a Nicomedia in Heraclia, ubi tunc erat B. Theodorus… ut cum honore magno deducerent eum. At illi venientes Heracliam, festinabant ad B. Theodorum: & ut viderunt eum, dixeruntque ei: Veni, Princeps militiæ, quia Imperator cupit te videre: multa enim dicta sunt illi de te, & pulchritudinem tuam videre desiderat. [uti factum in Actis S. Theodori ostenditur.] Nonne tam apte hæc se invitem consequuntur, ut plane preter auctoris mentem intrusa videatur prolixa illa integri capitis digreßio de dracone? Certe in Menæis sic connexa leguntur, ut nihil videatur posse interjici. Cur igitur non judicabimus librarium Græculum, popularis fabellæ imagine occupatum, totam illam laciniam inseruisse Actis istis, nihil pensi habentem, quam fœde contextus divellerctur. Quia autem hoc factum fuit ante seculum XII (nam Bonitus Diaconus, Latinam suam versionem tune adornans, Græcum textum non habuit nisi sic interpolatum) & quia de S. Georgio similis fabula aliquanto serius cœpit jactari; ideo suspivari quis posset, a S. Theodoro ad S. Georgium transiisse fictionem, propter prænotatam imaginum similitudinem.

[24] [idem in aliis quibusdam Legendis accidit,] Scimus multa de serpentibus narrari a scriptoribus ethnicis, quæ forte non omnia sunt conficta: scimus etiam diabolum, sive ad terrendum sive ad nocendum, sæpe usum aut veri draconis insesso a se corpore, aut adumbrati aëria specie; & in eadem in viris sanctis non raro victum arbitramur: sed propterea non adducimur, ut substratum SS. Georgio aut Theodoro draconem, credamus aliter quam figurate considerandum, deficientibus quæ id suadeant Actis aut antiquis satis aut satis sinceris. Vt autem hoc persuaderi nequeamus facit alia quoque consideratio, videlicet, quod omnes fere antiquarum in Italia Sedium Episcopi primi, aliique ad ethnicos præcones fidei, serpentem seu draconem aliquem vel Crucis signo extinxisse, vel alligasse vel in mare expulisse legantur credanturque, propter Acta conscripta per auctores, non coætaneos ex certa scientia, sed seculorum plurium intervallo dißitos ex vulgi fama, seu ex pictarum sculptarumve imaginum monumentis. Vt enim id factum fuerit aliquando ab aliquo eorum, [& accidet sæpius,] de tam multis tamen non videtur aliter credi cœpisse, quam quia eorum pedibus appingebatur substratus draco, in signum idololatriæ extinctæ expulsæque. Eodem prorsus modo, quo alibi diximus de antiquis in Gallia Martyribus (quorum omnia fere Acta temporis longe posterioris sunt) ideo plerosque dici rescissum ab humeris caput tulisse manibus ad locum sepulturæ, quia imagines eorum, ad exprimendum mortis seu martyrii genus, depingebantur aut sculpebantur erecto corpore, caput habentes ante pectus; sicut exprimere volentes S. Agatham, mamillam abscissam lanci imponimus, damusque in manus; aut (ut in re magis symbolica quam historica exemplum ponatur) sicut S. Cæciliam pingimus pulsantem organa, ad exprimendum quod in ejus Actis legitur metaphorice dictum, Venit dies in quo thalamus collocatus est, & cantantibus organis illa in corde suo soli Domino decantabat dicens: Fiat cor meum & corpus meum immaculatum, ut non confundar.

[25] [si omnes Sanctorum imagines æque crude accipiantur.] Neque dixeris omnibus universim Martyribus convenire, quod diabolum in Dracone signatum superarint; non omnes tamen pingi cum dracone sub pedibus, imo nullos præter SS. Georgium ac Theodorum. Hoc enim ultimum falsum esse docebunt Maßilienses, qui suum S. Victorem similiter equitem pingunt, prostrati draconis colla calcantem, nec tamen quidquam de eo narrant quod victoriam de corporeo dracone contineat. Quam antiqua consuetudo apud eos sit ita exprimendi S. Victorem necdum nobis racavit discere: ita exprimi didicimus ex frontali Annalium Maßiliensium a Guesnæo compositorum, tabula, omnes sanctos Massiliæ Patronos representante, quæ alteri operi antea serviverat. Deinde quod multa omnibus aut plerisque Martyribus, Confessoribus, Virginibus communia, facta sint usu & institutione propria quorumdam, in unaquoque Sanctorum classe singularium, apparet in S. Margarita, quæ similiter cum dracone pingitur, quod multiplicia diaboli machinamenta virtute Crucis superarit. Ita S. Catharina Virginis & Martyris pedibus substrata semper aspicitur tyranni Imperatoris effigies, cujus blanditias minasque vicit; & S. Dymphnæ, ob mortem toleratam pro pudicitia contra incesti patris libidinem retinenda, subjicitur species fœdißimi dæmonis. Hoc igitur modo Sanctorum istorum certamen contra eumdem dæmonem expressere antiqui, nec aliter intelligi voluere, [Non ita eas accepere antiqui.] quam intellexere auctores Græcorum Canonum, in eorum festis recitandorum; quorum unus cum S. Theodorum laudasset in stichario 2, ut qui suæ fortitudinis seu patientiæ lancea draconem interfecisset; in Contacio prædicat, quod fidem pro thorace habens, & Dei verbum pro lancea, inimicum contrivit: Anatolius vero (Patriarcha, ut arbitror, Constantinopolitanus) in uno versiculorum de S. Georgio eidem gratulatur, quod invisibilem inimicum, ut clamat Paulus, tamquam visibilem fortiter aggressus superarit, & vicerit ejus deceptiones: & alius in priori aliquo stichario, quod thorace fidei, clypeo caritatis, Crucis lancea instructus & adversariis insuperabilis factus, dæmonum phalangas in fugam egerit. Andreas autem Cretensis in Encomio, Dexter, inquit, Christi miles Georgius, cum semel omnium hostem devicerit, semper victoriam quam de illo reportavit recentem habet, omnes simul dæmonum turmas Crucis telo ab humano cœtu expellens. Non tamen hic modus pingendi SS. Theodorum atque Georgium ita universalis est ut non quandoque aliter picti inveniantur: nam in tabulis Kalendarii Moscovitici, ad Constantinopolitanorum Kalendariorum formam factis, iidem pinguntur in habitu militari, Theodorus dextra gladium, sinistra lanceam tenens, Georgius vero dextra gladium evaginatum efferens, sinistra ipsam vaginam continens.

§ IV An S. Georgius fuerit primus decimæ Persecutionis Martyr, ab Eusebio sine nomine commemoratus.

[26] [Passus Nicomediæ initio persecutionis 10,] Exclusis fabulis, per quas nomen S. Georgii ita obscuratum fuit, ut, non obstante frequentatißimo illius pariter & antiquißimo cultu per universam Ecclesiam, aliqui præsumpserint in dubium revocare, an ullus umquam S. Georgius sub Diocletiano miles & Martyr de diabolo triumpharit; fabulis, inquam veteribus recentioribusque seclusis, non difficile erit statuere, quid de S. Georgio certo secureque credi poßit, aut etiam debeat. Videlicet passum esse initio persecutionis, sub Diocletiano & Maximiano motæ; idque non Melitene in Armenia, quæ perperam in Latinis Actis adscribitur Cappadociæ; sed eo loco, ubi concepta & publicata primum fuere edicta, ubi Senatus aderat, ubi aulam & uxorem Diocletianus habebat, atque adeo Nicomediæ: hæc enim omnia constant ex Actis mox dandis, & confirmantur ex situ locorum. Nam defuncti corpus, a Nicomedia Propontidi adsita, navi devehere per mediterraneum mare usque in Ioppen, indeque ad locum præscriptum portare, erat facillimum: econtra autem Melitene illuc accedere cum sacro deposito, [unde corpus revectum per mare in Palæstinā:] tum cum persecutio ubique suscitabatur, idque itinere terrestri plusquam quingentorum milliarium, aut omnino impoßibile fuit, aut molestiæ periculique plenißimum opus. Vidit hoc Actorum Græcorum, quæ in Ms. Regis Franciæ haberi diximus, auctor recentior, aut in Actis quibusdam antiquioribus perfectioribusque, necdum ad nos perlatis (nam quæ habemus nomen loci non exprimunt) sic forte reperit; ideoque ab initio tyrannum, de persequendis Christianis consultaturum, reducit Nicomediam, eoque adducit Georgium pro fide certaturum; omnem autem historiam sic concludit: Venerandæ Reliquiæ Nicomedia Diospolim, Palæstinæ urbem (quæ matri ejus patria fuit) postea exportatæ sunt III Novembris. Quo anno id factum videatur, dicemus infra.

[27] Ad mensem & diem obitæ a Georgio mortis quod attinet, ipsumque illius annum, Eusebius in chronico ad annum Diocletiani XIX, qui est vulgaris Æræ CCCIII, his verbis notat Persecutionem decimam: [passus autem tempore Paschali,] Ἐκκλησίων καθαίρεσις, μηνὸς Δύστρου ἐν ἡμέραις τοῦ Πάσχα. Ecclesiarum subversio contigit mense Dystro, in diebus Paschæ: quod auctor Chronici, jam paßim vocati Alexandrini, licet Constantinopolitanum revera sit, de affixione edictorum intelligens, factam eam ait Mensis Dystri κέ, id est XXV, in die festivitatis Paschalis. Audaci sane & imperita interpolatione: cum neque isto, neque alio vicino Diocletiani anno, tali die Pascha fuerit; sed nec omnino mense Martio, præterquam anno CCC vulgaris Æræ, Diocletiani autem XVI. Erravit igitur in Chronico Eusebius: erravit etiam in Historia Ecclesiastica lib. 8 cap. 2. ubi inquit, [non in Martio,] Nonus decimus agebatur annus Imperii Diocletiani, cum mense Dystro (quem Romani Martium vocant) appetente die festo Dominicæ Passionis, proposita sunt ubique Imperialia edicta. Sed suum ipse videtur agnovisse errorem, & propria manu in aliquibus exemplaribus correxisse. Nam Henricus Valesius, qui ex quatuor Codicibus Mss Græcis ejus Historiam emendavit, [sed Aprili,] Latine vertit, & notis illustravit, totum illum locum in uno suorum codicum sic scriptum reperit. Ἔτος τοῦτο ἦν ἐννεακαιδέκατον τῆσ Διοκλητιανοῦ βασιλείας, Ξανθικὸς μὴν, ὁς λέγοιτ᾽ ἂν Ἀπρίλλιος κατὰ Ρὡμαίους, ἐν ᾧ, τῆς τοῦ ζωτηρίου πάθους ἑορτῆς ἐπιλαμβανούσης, ἡνεῖτο μὲν Φλαβιανὸς τοῦ τῶν Παλαιστινῶν ἔθνους, ἥπλωτο δ᾽ ἀθρόως πανταχοῦ γράμματα. Xanthicus inquit erat mensis, qui Romanis Aprilis diceretur; quando instante Dominicæ & salutiferæ Passionis solennitate, Flavianus quidem Palæstiniorum genti præsidebat, edicta vero ubique & subito explicata cernebantur.

[28] Sane illius anni Pascha, in XVIII; Domincæ Paßionis dies, in XVI dicti mensis cadebat: ut si hebdomadæ Sanctioris Feria II aut III cum se Christiani ad celebrandam Dominicam Paßionem pararent, [feria 6.] propositum edictum fuit, & tertio post die ipsa magna Parasceve Georgius coram tyranno stetit, atque post octiduanam torturam capite plexus est; plane mors ejus debuerit cadere in XXIII Aprilis, qui dies æque fuerit sexta feria, ut habent Acta Latina apocrypha: quæ secutus Græcus auctor Actorum Pasicrati adscriptorum, Parasceven dixit, juxta consuetudinem Græcorum, Parasceven vocantium quamvis feriam sextam. Quid si igitur hic ille sit egregius Martyr, quem lib. 8, cap. 5 laudavit Eusebius, ante omnes tulisse palmam imperterritæ pro religione libertatis, hisce verbis ejus certamen describens? Simul ac edictum contra ecclesias propositum est Nicomediæ, [Videtur hic la[illeg.]erasse edicta,] quidam minime obscurus, sed secularium honorum prærogativa imprimis conspicuus, zelo quodam divino commotus & ardore fidei incitatus, edictum illud, in publico & illustri urbis loco affixum, detraxit, & tamquam impium ac scelestum manibus suis discerpsit: idque duobus Imperatoribus in eadem urbe commorantibus, quorum alter senior Augustus (scilicet Diocletianus) primum inter omnes Imperii gradum; alter vero (Galerius Maximianus) quartum obtinebat. Hic igitur cum primus omnium in ea civitate hujusmodi facinore inclaruisset, statim ea supplicia perpessus, quæ post tantam audaciam ei infligenda esse credibile erat, lætitiam ac tranquillitatem animi usque ad ultimum spiritum conservavit. Scio hæc omnia paßim applicari Ioanni cuidam, [non alius quidam 7. Sept. passus,] de quo ad VII Septembris ita loquitur Ado, ut,præterquam quod Martyris nomen exprimat, ipsum locum videatur voluisse copiosiori aliquantum phrasi Latine reddere, nihil quoad sensum varians: sic enim loquitur. Natalis B. Joannis, apud Nicomediam, sub Diocletiano Imperatore: qui de nobilibus ortus, honore & dignitate illustris, ut vidit adversus cultores Dei in foro crudelia edicta pendere, calore nimio fidei ignitus, publice populo inspectante injecta manu librum iniquæ legis detraxit ac minutatim discerpsit, Augusto Diocletiano in eadem urbe simul cum Maximiano Cæsare constituto. Ad quos cum relatum esset religiosi & illustris viri factum, continuo omni in eum crudelitatis genere desævientes, ne hoc quidem solum efficere quiverunt, ut eum mœstum aliquis videret in pœnis: sed læto atque hilari vultu, cum jam viscera in suppliciis defecissent, spiritus tamen lætabatur in vultu: ex quo tortores sui gravius cruciabantur, quod omnia suppliciorum genera consumebant in eum, quem ne tristem quidem ex his reddere poterant. Eadem fere habet Vsuardus, sed more suo contractius, nec sine mendo, cum de edictis laceratis relatum ait, Diocletiano & Maximiano Augustis: Vsuardi verba syllabatim fere retenta sunt in hodierno Martyrologio Romano, ad quæ Baronius notavit, certum esse quod de hoc Ioanne agant Eusebius & ex Eusebio Nicephorus, licet nomen non explicent.

[29] Nobis econtra certum est Eusebium agere de edictis imminente Paschali festivitate latis, & mox secuto ejus qui ipsa lacerarat supplicio: quod intelligi nequit de eo qui solum in Septembri martyrium fecerit. Præterea suspectus valde est Ioannes iste: quia nullis Græcorum fastis, nullis antiquioribus Latinis notus, tacentibus de eo Hieronymo, Bedæ, Floro. Quin etiam in supplemento Bedæ Divionensi perquam antiquo, ad dictam diem hæc solum leguntur Et B. Joannis apud Nicomediam Diaconi Martyris. Huic igitur, nescio quo consilio, aptaverit aliquis quæ apud Eusebium absque nomine legerat, parum considerans quam ea minime in talem mensem conveniebant: & hoc secuti Ado atque Vsuardus, aliis occasionem errandi dederunt. Interim nostram pro Georgio conjecturam valde confirmant, tum Acta illius Græca, [quæ in Georgium melius quadrant.] quatenus primo statim die martyricum ardorem divinitus eidem inspiratum indicant; tum etiam ipsius cultus in ecclesia Orientali, non tantum antiquißimus, sed etiam præ ceterorum Martyrum festivitatibus celeberrimus, uti apparet ex prolixißimo illius diei officio, circa solum S. Georgium versante: tum denique Rubricæ, tam ibi quam alibi legendæ in Menæis, ubi præscribitur, quomodo festum istud agendum sit, si incidat in ipsas Paschales ferias vel etiam earum Octavam, quæ nobis Dominica in Albis dicitur, tamquam unum ex maximis & nullo casu dimittendum. Præcipue autem huc faciunt singulares prorsus tituli, quibus hic Μεγαλομάρτυρ condecoratur, insignem inter cunctos alios Martyres prærogativam significantes: ut cum in Stichario 2 vocatur, Τῶν ἀθλητῶν μέγας Ταξιάρχης, Magnus athleticorum ordinum ductor. Quis enim non judicet Athletarum nomine designari non secularis militiæ professores, sed Christo auctoratos milites, & pro ejus fide multa certamina expertos? Vin amplius aliquid clariusque? Primi Canonis (nam præter morem duos Canones habet Georgius) primi, inquam, Canonis Ode δ᾽ appellat eum, Πρωταθλητάρσχην Primum inter duces athletici agminis: unde & Nicephorus Callistus l. 7 cap. 15 vocat Martyrici agminis Coryphæum.

[30] At inquies, si adeo famosus ac celebris Martyr Georgius fuit, si Martyrum persecutionis decimæ Primipilus; quomodo ejus nomen potuit ignorasse Eusebius, qui magnam vitæ partem in eadem egit Palestina, [Nomen tamen ejus tunc ignoravit Eusebius,] in qua ipsius Eusebii ætate, statim post redditam Ecclesiæ pacem, sic inclaruit S. Georgii nomen miraculis atque prodigiis, ut in ecclesiam ejus honori extructam juxta Diospolim, illatum sit corpus ejus, solenniter ex eo ubi latebat loco sublatum? Certe ea actio minime fuit obscura, quandoquidem etiam nunc tota Ecclesia Orientalis annuam ejus memoriam solenni valde Officio agat, die III Novembris. Gravis objectio, nisi nobis chronologia succurrat.

[31] Sciendum est igitur, quod Eusebius suos illos decem Historiæ Ecclesiasticæ libros compleverit ante secundum pacis ecclesiasticæ annum, qui fuit Christi CCCXXV, statim post Licinium superatum extinctumque. [ante an. 25 scribens,] Nam cap. 9 & ultimo libri 10, in Constantini patris & Crispi filii laudes effunditur, atque hæc inter alia gratulabundus habet: Et hic quidem, scilicet Licinius, ad hunc modum victus occubuit: Constantinus vero, omnibus religiosis virtutibus ornatus & victor maximus, una cum filio Crispo, Cæsare Deo carissimo & patri undequaque simillimo, Orientem suum recepit. Quod sane non scripsisset Eusebius post Crispi indignißimam mortem, ab ipso Constantino imperatam, prætextu fœdißimi criminis & detestandæ machinationis adversus patrem. Cavit quippe studiosißime, in iis quos postea scripsit libris, in quibus multa de Crispo dicenda erant, ne ejus nomen usurparet, parcens dolori aut ignominiæ Constantini. Quod igitur scripsit de præclaro D. Georgii facinore Nicomediæ patrato, [quæ Nicomedia acceperat;] scripsit ex relatu Nicomediensium Christianorum, quibus ignotum fuisse S. Georgii nomen, genus, ac patriam (utpote istic peregrini & tunc primum cum decretum affigeretur advecti) non magis est mirum, quam eosdem ignoravisse quid factum esset victorioso inclyti pugilis corpore, quod famuli sui (homines utique advenæ, & Nicomediensibus æque aut magis ignoti quam dominus eorum) curaverunt furtim terra obruere, ut tempus & occasionem nacti, ipsum, absumptis interim carnibus, in ossa solutum, securius refodere atque in Palæstinam possent devehere.

[32] Menæa ad III Novembris non solum celebrant Τὰ ἐγκαίνια τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος Γεωρνίου ἐν Λύδδα, ἤτοι τὴν κατάθεσιν τοῦ ἁγίου σώματος ἀυτοῦ, ut dicitur in titulo, Encænia sive Depositionem sacri corporis, scilicet in novum loculum locumque decentiorem; sed etiam (ut est est in contextu historiæ) Τὴν ἀνακομιδὴν Relationem ejus in Palæstinam. Quid autem si neque post abdicationem Diocletiani & Maximiani, [cum in ipsa Palæstina pene adhuc ignota esset sepultura Sancti,] anno post mortem S. Georgii sequenti, factam teste Idatio ipsis Kalendis Aprilis, neque annis aliis huic propinquis, relatum est in Palæstinam corpus S. Georgii; idque ob metum Maximini, Christianorum persecutionem ab istis duobus cœptam acerrime continuantis in Oriente? Tunc sane verosimile foret, famulos in Syriam regressos, Domini quidem sui testamentum executos esse, abstinuisse autem ab ejus corpore requirendo, usque dum Constantinus, anno Christianæ Æræ CCCXII, divino fretus auxilio sicut scribit Theophanes, & minus jam Maximinum metuens, collectas sanctorum Martyrum Reliquias sacræ sepulturæ mandari jussit; quod edictum etiam in Palestina innotuerit, & famulos Sancti admonuerit officii diutius dilati. Denique relato jam ad propria corpore, propter persecutionem Licinianam, pridem formidatam ac denique palam sentiri cœptam, debuit inter paucos aut saltem inter solos Lyddenses Christianos, factæ translationis conscios, continuisse se magni Martyris notitia & veneratio; nec ita facile potuit ad Eusebii aures penetrasse fama, necdum crebrescentibus miraculis didita. [& illius Actæ necdum conscripta:] Cœperint igitur hæc, pace reddita Christianis per Licinii dejectionem, primum in Palestina clarescere; an debuit eorum statim meminisse Eusebius, etiam prius quam essent scripta Martyrii Acta? Atqui hoc solum videtur esse factum diu post, idque ex sola Lyddensium traditione, ea commemorantium quæ vel oretenus retulerat servus, Georgianæ Paßionis testis, vel in pugillaribus scripserat, breviter ad memoriam, non vero ad laudationem diffuse.

[33] Sed quoniam Acta hæc tacent id quod hoc loco potissimum laudamus; quæret aliquis merito, quomodo illa edicti laceratio, non æque distincte ac martyrium ipsum, Lyddæ innotuit per famulos Nicodemia reversos? Suspicor ego egregium pugilem suo solius periculo rem agere voluisse, ideoque familiarium neminem habuisse conscium aut præsentem: ipsos vero cum Dominum suum teneri in vinculis atque cruciari intellexissent, [in his cur dissimuletur laceratum edictū?] magis solicitos de fuga aut latibulis quam requirenda tragediæ totius origine, non adeo distincte cognoscere curavisse, quid egisset antequam Imperatori sisteretur: aut si id postea intellexerint, dißimulasse tamen apud suos Lyddenses; ne non fidei causa, sed læsæ majestatis crimine cæsum Georgium calumniarentur pagani, quorum haud dubie maximus erat Diospoli numerus, præ exiguæ manu Christianorum. Satis fuit, id quod Acta non reticent, indicasse; quod martyrii causa fuerit admirabilis quædam animi fortitudo, ad primum edicti conspectum stimulata, tertioque ab ejus affixione die palam probata. Rem autem totam sic gestam arbitror. Ipso affixi edicti die Nicomediam venerit Georgius, eoque consternatos videns Christianorum animos, pulcherrimum mente conceperit facinus: ad cujus executionem pauculis diebus se disposuerit, testamentum condendo, & facultates quæ ad manum erant distribuendo in pauperes. Tum sacrilegum edictum, quo ecclesiæ dirui, libri sacri comburi, Christiani honorationes notari ignominia, plebei libertate privari jubebantur, [& quale ipsum fuerit?] palam refigens discerpserit; neque expectarit dum comprehenderetur a ministris, sed ultro se stiterit Imperatori, coram Senatu tractanti de promulgatione novi edicti, quod non multo post primum supervenisse scribit Eusebius, mandante Diocletiano, ut omnes ubicumque Ecclesiarum Antistites primum quidem conjicerentur in vincula, deinde vero diis sacrificare omnibus modis cogerentur. Fortaßis tamen prius quam hoc promulgaretur, martyrio coronatus fuit Georgius; prius certe quam promulgaretur edictum tertium, cujus idem Eusebius meminit cap. 6, quo precipiebatur ut carceribus inclusi (fuerat autem ex vi priorum edictorum innumerabilis ubique hominum multitudo custodiæ mancipata) siquidem sacrificassent, liberi abire sinerentur; si vero id renuerent, tormentis gravissimis cruciarentur: ex quo tot Martyres in singulis provinciis esse cœperunt, ut numerus iniri jam amplius non posset. Quæ igitur de persecutionis atrocitate dicuntur in Actis, intelligenda sunt ad S. Georgium non aliter pertinere, quam quatenus istius initia suo sanguine consecravit. Cur autem nusquam in iisdem Actis nominatur Maximianus Galerius, tunc pariter, ut notavit Eusebius, Nicomedia præsens? An quia suum ipse proprium habebat in urbe palatium, aut certe tribunal, & minus ad ipsum hæc causa spectabat, quia solorum Imperatorum non etiam Cæsarum nomine promulgata erant edicta?

§ IV Quam antiquus & statim a principio late diffusus fuerit S. Georgii cultus, ædificatione templorum & Reliquiarum distractione.

[34] Qvidquid sit de conjectura, superiori Paragrapho expensa; fuit S. Georgius, si non tempore, [S. Georgius nō in Phœnicia,] dignitate certe & Christiani populi veneratione primus eorum, quos sub immani Diocletiani persecutione martyrio coronatos commemoramus. Si vera esset Surianorum traditio, quod oppidum Rama sive Ramula, ab Accone seu Ptolemaide solis quinque leucis versus Orientem dißitum, ideo vocetur Casale S. Georgii sive Georgia, quia Sanctus ibi, non dico natus sit, quod illi volunt, sed saltem maternæ hæreditatis fundos habuerit; consequens foret eam navim, quæ sacrum corpus attulit, Ptolemaidem appulisse; Sanctumque sepultum fuisse, non in Palæstina, sed in Phœnicia: hoc enim nomine censetur totus maritimus tractus a Cæsarea usque Tripolim. Ast longe videtur vero similius esse, quod tali appellationi primam dederit occasionem insigne S. Georgij templum, eo loci ædificatum & miraculis illustratum, de quo post Acta Paßionis dicturi sumus: & ab hoc factum quoque esse, ut tota vallis S. Georgii nomine censeatur. Constantior certiorque traditio Diospolitanorum sive Lyddensium est, [sed in Palæstina natus & sepultus:] in sua scilicet regione, uti sepultum, sic etiam natum S. Georgium fuisse: in quam ex Ioppe Hierosolymam versus progrediens Willebrandus ad Oldenborgh anno MCCXI, scribit transivisse terram, verissime lacte & melle manantem, & peragrasse Ramam (id & regiunculæ & oppido tribus leucis Lydda dißito nomen est, Ramplea apud Ioannem Phocæ, apud Epiphanium Hagiopolitam Rambla dictis) de qua tempore Græcorum, qui tūc terram manu tenebant, paganorum videlicet, B. Georgius (sic enim legendum, non ut edita habent, Gregorius) oriundus fuit, unde & hodie a Gallicis San-jorge de Ramas (male impressum Samorge de ramnus) solet appellari: cujus corpus in quodam cœnobio Surianorum juxta illam sito requiescit.

[35] Inter Ramulam nempe & Diospolim situm fuit illud olim amplißimum celeberrimumque S. Georgii templum, & apud scriptores nunc ab hac nunc ab illa cognomentum accepit: [ubi amplissimam ejus ecclesiam a Saracenis eversam,] sed apud recentiores ab illa frequentius, propterea quod sub adventum Latinorum ut ait lib. 7 cap. 22 Guilielmus Tyrius, Ramula esset civitas nobilis, cujus incolæ Saraceni, timentes ne trabes ecclesiæ, ubi egregii Martyris Georgii gloriosum usque hodie sepulcrum ostenditur, in quo secundum hominem in Domino creditur requiescere, quæ multæ proceritatis erant, in tormenta & machinas ad expugnandam urbem vellent nostri convertere, ipsam paulo ante eorum adventum solotenus dejecerant. Id est, uti accurratius explicat antiquior auctor Glaber Rodulphus, lib. 3 cap. 7 circa annum MIX, instigantibus Iudæis Aurelianensibus. Sed cum appulsis post annos LXXXVI Latinis, etiam sic locum se posse tueri diffiderent, & urbem vacuam reliquissent, Latini, completis ad sepulcrum S. Georgii orationibus, accendentes ad ipsam, ibi in omni commoditate frumenti vini & olei continuum triduum exegerunt, [restauraverunt Latini.] Episcopum eidem ecclesiæ constituentes, quemdam Robertum, Normannum genere, de Episcopatu Rothomagensi; cui utramque urbem, Liddam videlicet & Ramulam, cum adiacentibus suburbanis, jure perpetuo possidendam contulerunt, primitias laborum suorum cū omni devotione glorioso Martyri dedicantes. Ex hinc restauratum super antiqua fundamenta templum ipsum est, exornatumque sepulcrum, prout infra in Analectis num. 88 ex relatu Ioannis Phocæ audiemus, quod collapsis postea Latinorum rebus versum fuit in cœnobium Surianorum, adeoque amplum erat, ut teste Ioanne Cottovico lib. 2 Itinerarii pag. 137 tectorum ac ruderum pridem labantium pars, hodie sufficiat Turcis ad Mesquitam, & Calogeris Christianis ad habitationem atque ecclesiam. Et quamquam, inquit, omnia nunc fere procumbant; ipse tamen quæ manent Reliquiæ tam Christianis quam Mahometanis maximæ venerationi sunt. Nam quicumque ex Mahometanis Mecham peregrinantur, si per Palæstinam reditus sit, devotionis ergo huc veniunt, precibusque Deo factis largas erogando eleemosynas Martyris sepulcrum honorant: quod utique ne nunc quidem, post distractas in omnem regionem Reliquias omnino vacuum esse putatur.

[36] Guilielmus Tyrius, loco præcitato loquens de hac ecclesia, dicit, [ea primum non sub Iustiniano Imperat.] quod eam, ad honorem ejusdem Martyris, pius & orthodoxus Princeps Romanorum Augustus, illustris memoriæ D. Justinianus, multo studio & devotione prompta ædificari præceperat. Hoc sequens Finichiarus Iustinianum Lyddensis templi, non quidem fundatorem primum, sed restauratorem & præcipuum locupletatorem agnoscit. Nobis quam est magna auctoritas Guilielmi Tyrii circa res sui temporibus, tam est exigua circa antiquiores. Procopius Cæsariensis integro sex librorum tractatu, quem de Ædificiis Iustiniani Imperatoris auctor coævus scripsit, libro 2, ubi proprius erat locus commemorandæ magnificentiæ erga S. Georgium in Syria exercitæ, nihil horum tangit: sed libro 3, ubi de factis in Armeniæ sermo, Nicopoli, inquit, Sanctorum XLV monasterium, & Bizanis Georgio Martyri templum condidit. Hic locus, sicut nonnemini dedit occasionem exerrandi, & templum hoc Byzantio, id est Constantinopoli tribuendi (quia in Annotationibus Baronianis ad Romanum hujus diei Martyrologium, pro libro 3, invenerat notatū librum 1, in quo de Constantinopolitanis templis agit Procopius, sed de Georgiano aliquo verbum nullum habet) ita potuit alios decepisse, ut quod in Armenia Iustinianus fecerat, fecisse in Palæstina putaretur; ubi liberalitatis ejus etiam varia monumenta extabant.

[37] Nihil sane est causæ cur Iustiniano in Georgiani templi amplificatione partem demus aliquam: [sed Constātino M. ædificata fuit,] tutius que credemus Græcorum Menæis, Dedicationem loci ad diem III Novembris commemorandam proponentibus velut sub Constantino magno factam, & narrata Martyrii historia sic porro de famulo, cui ipse Martyr corporis sui curam mandaverat prosequentibus; Igitur famulus iste antea memoratus, illud maximopere venerandum corpus Sancti cum ejus testamento suscipiens, in Palæstinam discessit, ubi Martyricum hoc tabernaculum ipse & alii Christiani religiose atque honorifice tumulaverunt, & quæcumque alia ordinaverat Sanctus prudenter exacteque curata sunt. Non multum temporis intercessit, quando efflorescente religione, & Constantino magno multumque venerando & Apostolis comparando Cæsare Imperium adepto, usi occasione amantes fidei Martyrisque cultores, templum speciosissimum circa Lyddam extruxere Sancto, & corpus illius tot certaminibus perfunctum, ex obscuro in quo jacebat loco efferentes, in alium magis conspicuum transtulere ipsum, quantæ vis lucis claritate dignissimum. Atque ex illo die, [& dedicata 3, Novemb.] quæ fuit III Novembris agunt encænia extructi recens ab ipsis templi, ubi indesinenter coruscant miracula, in favorem omnium illuc cum fide accedentium: quia novit Deus honorificare eos qui se honorificant. Quin etiam ipsa Dei ecclesia annue eamdem diem, translati corporis commemoratione, jubet haberi festivam, ad laudem & gloriam Christi veri Dei nostri & magni ipsius Martyris Georgii Ne autem me Iustiniano detrahere putet quispiam, & erecti primum templi laudem ad Constantiniana tempora referre ex sola Menæorum fide; non semper maximi facienda quæro utrum credibile sit, alicubi prius quam Lyddæ extructum esse Sancto Martyri templum? Atqui ipsemet Constantinus, teste Codino, cultum S. Georgii, uti jam in Palestina cœptum, promoturus etiam Constantinopoli, ædem eidem dedicavit in Heræo, antiquo Iunonis templo, cui insignia palatia, Heræa dicta adjunxit postea Iustinianus. Et hæc forsitan causa fuerit Tyrio, memoria lapso, Diospolitani templi fundatorem ipsum faciendi.

[38] Porro sicut credibile est de corpore S. Georgi, icum illud exhumaretur, servatam seorsim esse partem aliquam notabilem, donandam Sanctorum istiusmodi pignorū studiosißimæ Imperatrici Helenæ, sua procul dubio liberalitate opus adjuvanti: ita etiam vero simile fit utramque Romam, veterem ac novam, participasse de hoc thesauro, & hanc fuisse primam causam templorum utrobique ædificandorum. Caput certe Sancti, quo jam olim gloriatur Vrbs orbis caput, [Videtur caput Romam missum ab Helena,] ab antiquißimis omnino temporibus allatū fuisse oportet ad Lateranense sanctuarium, ut potuerit penitus in oblivionem totius Cleri Romani venisse, prius quam Zacharias Pontifex fieret anno DCCLI. Nec enim uno alterove seculo perire solet talium rerum memoria: sic autem scribit Anastasius Bibliothecarius: Hujus temporibus magnum thesaurum Dominus Deus noster in hac Romana urbe ostendere dignatus est (apparet ut de re insperata ac nemini tunc nota eum loqui) In venerabili namque Patriarchio sacratissimum B. Georgii Martyris, isdem sanctissimus Papa, in capsa reconditum reperit caput: in quo & pictacium invenit pariter, litteris exaratū Græcis, ipsum esse significantibus. Qui sanctissimus Papa, omnino hilaris & satisfactus, illico aggregato Romanæ urbis populo, cum hymnis & canticis spiritualibus, in venerabili Diaconia ejus nominis sita in hac Romana civitate regione secunda, [an & tunc fundata ecclesia in Velabro?] ad Velum aureum, illud deduci fecit ubi immensa miracula & beneficia omnipotens Deus, ad laudem nominis sui, per eumdem sacratissimum Martyrem operari dignatur. Hoc porro Caput S. Georgii, ab Vrbe a Joanne Episcopo translatum est anno MDC, concessum a Clemente Papa VIII, uti sculptum in basi argentei capitis, cui inclusum, Ferrariæ colitur teste M. Antonio Guarini in Compendio historico ecclesiarum Ferrariensium. Prædicta vero Diaconia Romana auctorem agnoscit S. Leonem Papam, hujus nominis secundum, de quo idem Anastasius scribit, quod ejus jussu ecclesia juxta Velum aureum in honorem B. Sebastiani ædificata est, nec non in honorem Martyris Georgii. Sunt qui existiment longe antiquiorem eam ecclesiam esse nec ego velim ire inficias, aliquam ejus nominis Romæ fuisse ante Pontificatum Leonis II: nolim tamen id absque teste asserere, neque probare possum, quod quidam ad hoc probandum adducant S. Gregorii Papæ Epistolam 68 lib. 9, datam Mariano Abbati, qua cognoscens ecclesiam S. Georgii, positam in loco qui dicitur ad sedem, minorem quam oporteat diligentiam habere, eamdem ipsius & successorum ejus curæ committit: & quia, [alia Panormi,] inquit, ecclesiam ipsam reparatione certum est indigere, volumus ut quidquid illuc accedere potuerit, ipse accipere & ad ejus reparationem debeas erogare. Sed bene observat Finicchiarus, alibi Marianum dici Abbatem de Panormo: & sicuti nullus umquam locus fuit Romæ, qui sciatur dictus fuisse ad Sedē; ita videtur quod de ecclesia Romæ posita, Abbati similiter Romæ degenti, non fuisset sanctus Papa per epistolam mandaturus. Quandoquidem tamen ecclesia illa, jam tum, id est anno DCI, reparatione egebat tanta, ut ejus curam sibi non negligendam ipse Pontifex Romanus censeret; vel hinc cognosci datur, quod ea, ubicumque sita, fuerit perquam antiqua, ac verosimiliter ipso quo S. Georgius passus est seculo ædificata. Idem de sua S. Georgii Majoris basilica sentiunt Neapolitani, dum ejus conditorem asserunt fuisse Constantinum Magnum: sed non satis probant hanc primam illius appellationem fuisse. De S. Severo, ante annos nongentos huc translato, agens Ioannes Diaconus in Chronico; Prius, inquit, [& Neapoli.] foris urbem jacuit, nunc vero quiescit in ea ipsa ecclesia, quam alii Severianam, aliipropter oratorium S. Georgii ibi factum, S. Georgium vocant: quæ ultima appellatio cum hactenus perseverarit, indicio nobis, est, posteriorem ipsam esse: probat tamen saltem a seculo VI aut VII, Neapolitanis in veneratione fuisse Sanctum.

[38] Verum utcumque se habeant ista, extra Romam posita; certum est in ipsa Romana Ecclesia vetustißimam esse, non venerationem tantum, sed etiam festivitatem S. Georgij. Etenim D. Gregorius Magnus, in cujus Pontificatu finitur sextum Æræ Christianæ seculum, in libro Sacramentorum colligens omnes Orationes, [S. Georgii cultus antiquissimus] per totum anni cursum ex more Romano inter Missarum solennia recitandas, eas etiam posuit, quæ sunt dicendæ ad Natale S. Georgii Martyris: quas esse genuinas nec aliunde posterius ad scitas, judicavit Grimoldus Abbas, qui dictam Gregorianum Sacramentarium accuratißimo studio ad veterum exemplarium fidem correxit, & quas aliunde adscitas deprehendit [ ] virgulis ante positis singulavit, ac deinde secundum de eadem materia librum adiunxit, ipse coævus, si non & senior Carolo Magno, cujus Magister Alcuinus tertium de Sacramentis librum collegisse creditur a Iacobo Pamelio Liturgicon Latinæ ecclesiæ evulgante tomis duobus, quorum postremus dictos tres libros de Sacramentis complectitur, una cum Lectionario D. Hieronymi, Antiphonario D. Gregorii, & antiquarum Præfationum libello: in quibus similiter Antiphonæ de S. Georgio & Præfatio hujus modi, Omnipotens æterne Deus, pro cujus nominis veneranda confessione Beatus Martyr Georgius diversa supplicia sustinuit, [probatur ex Sacramentario S. Gregorii,] & ea devincens perpetuitatis meruit coronam, per Christum D. N. Quæ licet Pamelius [ ] virgulis notet, velut non certo Gregorianæ, antiquissima tamen esse fatetur.

[39] Extat præterea collectio opusculorum variorum, ab antiquis Patribus scriptorum, de divinis Catholicæ ecclesiæ Officiis; cujus collectionis auctor Melchior Hittorpius, [& Ordinario Romano:] agens in præfatione de Ordine Romano in fronte posito, ostendit eum antiquißimum esse, & ut minimum tempore Caroli magni sub Pontificatu Stephani I conscriptum, si non & multo vetustior sit, prout ipse conatur vero simile facere. Istud porro, ut sic loquar, Ordinarium terminatur ritu, ad armandum Ecclesiæ Defensorem aut alium Militem instituto, cui inter plures alias hæc miscetur Oratio: Domine Deus, qui conteris bella & adiutor & protector es omnium in te sperantium, respice propitius invocationem nostram, & per merita Sanctorum Martyrum tuorum & Militum Mauritii, Sebastiani, Georgii, præsta huic viro victoriam de hostibus suis, & salva eum tuo gratuito munere, qui dignatus & hominem redimere pretiosissimo tuo sanguine.

[40] Sunt qui ad probandam cultus Georgiani vetustatem allegent librum Præfationum S. Ambrosii, quamvis eum existiment periisse: quorum neutrum admittimus: quascumque enim Præfationes S. Ambrosius composuit, vel ab aliis antiquioribus compositas in sua Mediolanensi ecclesia recitandas collegit, eæ omnes quidem extant in Ecclesiæ istius Missalibus, non tamen omnes quæ ibidem sunt, ad S. Ambrosii ætatem possunt assurgere; cum sint multæ de Sanctis posterioribus succeßive adjectæ. Quamvis autem S. Georgius satis antiquus sit Sanctus, ut de eo Mediolani colendo ordinasse aliquid credi debeat Ambrosius; [non æque efficaciter ex Missali Mediolanensi,] ægre tamen concessero ab eo esse illam Præfationem, cujus argumentum sumptum fuisse ex apocrypha Legenda satis apparet, tum aliis argumentis, tum eo quod Alexandra per S. Georgium conversa, appelletur Regina Persarum: ecce ipsum contextum Præfationis, quam S. Ambrosio posteriorem esse, antiquam tamen judicamus, Per Christum D. N. qui ita humano generi mysticæ salutis remedia contulit moriendo, ut & totius doli artificem sua passione destrueret, & suo exemplo fidelibus suis exemplum suo pro nomine tribueret moriendi: unde & non surdus auditor, fidelissimus miles ac testis Christi Georgius, dum pene tribus exactis mensibus Christianitatis professio silentio tegeretur prophano, solus inter Christicolas intrepidus Dei filium est confessus: cui & tantam fidei constantiam gratia divina concessit, ut & tyrannicæ potestatis præcepta contemneret, & innumerabilium non formidaret tormenta pœnarum. O felix & inclytus Domini præliator, [ubi Prefatio est S. Ambrosio non adscribenda,] quem non solum temporalis regni blanda non persuasit promissio, sed persecutore deluso simulacrorum ejus in abyssum portenta dejecit. Ob hoc & gentium Regina Persarum, crudeli a viro dictata sententia, nondum baptismi gratiam consecuta, gloriosæ passionis meruit palmam: unde nec dubitare possumus, quod rosea perfusa sanguinis unda, reseratas poli januas, præcedens beatissimum Christi Martyrem Georgium, ingredi meruit, regnumque possidere cælorum. Hæc tua est, Domine, bonæ voluntatis operatio, qui salvas omnes nec pateris ullum perire, & magna cum pietate mirabiliter cuncta disponis. Et ideo … Hæc est Præfatio Missalis Ambrosiani, sed uti eam Ambrosii esse non libenter admittemus, ita libenter credimus, non minus Mediolani celebratum fuisse Georgium quam Romæ, ubi, secundum olitanam traditionem, a Notario sanctæ Romanæ Ecclesiæ in ecclesia B. Georgii Christi Martyris, in ejus natali, (tamquam festo proxime præcedenti) in diem XXV Aprilis Litania Major prædicari solebat, ut habetur ex Vita Leonis III, indicendo scilicet locum, cum eum quo omnis Clerus ac populus debebat congregari, tum eum quo debebat Litania procedere. Ferdinandus Vgellus tom. 2 Italiæ col. 546. & seqq. amplum diploma recitat de institutione Ferrariensis Episcopatus in ecclesia S. Georgio, [aut ex institutione Episcopatus Ferrarien.] idque sub nomine Papæ Vitaliani, qui an. DCLV sedere cœpit. Sed hoc quam merite supposititium haberi indicat (& patet verba singula attendenti, cum ibi in omnibus appareat modus & stylus seculi XIII) tam merito poterat dubitare, an ex vero sibi relatum fuerit, civitatem illam gloriari integro S. Georgii Protectoris sui corpore. Nos tale nihil apud Ferrarienses scriptores legimus: sed bene de aliqua parte Reliquiarum. Primi autem Episcopi Vicohabentia Ferrariolam (est ea Ferrariæ trans Padum objecta) translati, non ante annum MXVI inveniuntur seipsos intitulasse Episcopos S. Georgii: & civitate ad Padum crebrescente, ædificata ibi quoque, est sub annum MCXXXV & nova Cathedralis, sub ejusdem Sancti nomine: in eamque illatum est ipsius brachium, quod credunt a Roberto Flandriæ Comite donatum fuisse Comitissæ Mathildæ, & anno MCCCLXXXVIII fuit argenteo brachio inclusum per D. Thomam de Marca-piscis Ferrariensem Episcopum, uti docet epigraphe circum basim legenda, apud Marcum Antonium Guarini pag. 14, qui nec ipse usquam integri corpus mentionem facit.

[41] [S Germanus, licet non probetur Parisios tulisse Reliquias S. Georgii,] Pro asserenda antiquitate cultus S. Georgii in Gallia, nolumus adducere testem Aimoinum, quasi is cap. 9. lib. 3 sic scripsisset: Beatissimus quoque Germanus, Præsul Parrisiacæ urbis, ad sancta loca Hierosolymam pergens, indeque rediens, Justinianum adiit, a quo & honorifice est susceptus: cumque eum plurimis vellet honorare muneribus, vir Deo plenus, auri argentique spernens munera, ab ea Reliquias tantummodo Sanctorum expetiit. Cujus devotioni præfatus congaudens Princeps, de Domini nostri Jesu Christi Corona spinea, simulque Reliquias Innocentum, unaque brachium S. Georgii Martyris, pro magno munere contulit: quæ vir Dei gustanter suscipiens ad propria rediit, & prædicta sanctorum pignora in ecclesia sanctæ Crucis Sanctique Vincentii (nunc S. Germani de pratis dicta) condidit. Etenim totus hic locus interpolatoris ignoti est, & abest a sincerioribus Aimoini exemplaribus Mss. ex quibus Franciscus du Chesne auctorem istum inseruit tomo 3 Scriptorum Historiæ Franciæ: addit Carolus le Cointe in Annalibus ad an. 566 in antiquis monumentis nullum esse vestigium peregrinationis in Orientem a Germano susceptæ: Fuerit tamen Hierosolymam peregrinatus (ut alii forte plurimi magni nominis Sancti, de quibus id scribere neglexerunt auctores Vitæ, sicuti multa ad historiam pertinentia neglexit is, qui Acta S. Germani conscripsit, totus coacervandis miraculis intentus) an inde fiet probabile eumdem circuitu maximo, & peregrinis ejusmodi prorsus insolito, excurrisse Constantinopolim? Hoc tamen necessarium eis est, qui in hoc loco solo fundati, putant notabilem sacri corporis partem fuisse ab Iustiniano Imperatore devectam Constantinopolim. Potuit in Syria dictas Reliquias omnes accepisse Germanus, & quidem ab ipso lustiniano; si eodem tempore utrumque istic fuisse, volumus absque probationibus credere.

[42] [probatur tamen ei consecrasse altare,] Certius est, quod in Vita S. Droctovei Abbatis X Martii scribit auctor antiquior Aymoino, quod idem S. Germanus, circa annum DLIX, in dedicatione prædictæ ecclesiæ, aram illam, quæ ad Occidentem spectat, Domino in honorem SS. Gervasii & Protasii & Celsi pueri, Sanctique Georgii consecravit: Additur in diplomate fundationis, quorum Reliquiæ sunt ibi consecratæ, & specialiter Beatissimi Sancti, cum alii simpliciter vocentur Sancti. Os brachii esse atque adhuc servari tradit du Breul in annotationibus ad Aimoini lib. 2. cap. 20 cui diploma istud inseruit interpolator. Nos uti de Reliquiis tunc ibi undecumque habitis, non negamus; ita si credimus, non credimus ob fidem hujus diplomatis, quod supposititium esse jam pridem judicamus, & alibi quantum satis est demonstramus. [sub ejus nomine condita esse monasteria a Chrotilde,] Duobus ut minimum seculis, antequam S. Droctovei Vita scriberetur scripta est Vita S. Bathildis ab auctore coævo, quam XXVI, Ianuarii secundo loco dedimus. In hac num. 21 laudatur S. Crotildis Regina, quod cœnobium in honore S. Georgii sacrarum Virginum in Cala primum construxit, sed hoc postea, quia ambitus ecclesiæ strictior erat ad capiendum plurimum gregem sancti monialium, a Domina Bathilde eversum & basilica constructa, cujus medium altare in honore sanctæ-Crucis, atque illud in parte dextra in honore S. Georgii, quod vero ad lævam est in veneratione S. Stephani Protomartyris titulatur consecratum. Cum autem primæ ecclesiolæ constructio necessario antecesserit mortem Chlodovei, primi inter Francos Christiani Regis, obitam anno DIX, (quod enim exinde vitæ habuit reliquum sancta Regina, Turonibus ad S. Martini sepulcrum egit) apparet Francos, una cum Christianæ fidei rudimentis, suscepisse cultum S. Georgii, tamquam inter Martyres celeberrimi. Idem confirmat in Cameracensi & Atrebatensi Chronico Baldricus, Episcopus Noviomensis ac Tornacensis, libri 2 Caput II sic exordiens, In vico etiam qui Barala ab incolis nomen accepit (est is juxta Marquion, medio fere inter Atrebatum & Cameracum itinere positus) monasterium canonicæ Congregationis extitit, a Clodoveo quidem Rege, ut ferunt, conditum, & a B. Vedasto in honore S. Georgii consecratum: [Sidonium Moguntin ædificasse basilicam,] illic enim brachium ejusdem Martyris habebatur: de quo, circa finem seculi IX Cameracum perlato, agetur inferius. Obiit autem S. Vedastus, ad VI Februarii Commentario luculento illustratus circa annum DXL.

[43] Eodem sexto seculo floruit Venantius Fortunatus, qui de templo, quod Moguntiæ Sidonius Episcopus construxerat, ita cecinit lib. 2 Carm. 13.

Martyris egregii pollens micat aula Georgi:
      Cujus in hunc mundum spargitur altus honos.
Carcere, cede, fame, vinclis, site, frigore, flammis,
      Confessus Christum duxit in astra caput:
Qui virtute potens, Orientis in axe sepultus,
      Ecce sub Occiduo cardine præbet opem …
Condidit Antistes Sidonius ista decenter,
      Proficiant animæ quæ nova templa suæ.

Libro item 10, Carm. 10 idem sacer Poëta, agens de oratorio Artonensi (sic enim legendum existimo non Artanensi, cum Arthonam nominet ipse oratorii fabricator Gregorius Turonensis) & enumerans Sanctorum pignora quibus ad Aruernorum pietatem excitandam locupletatur, Hic quoq; inquit, Relliquiis micat ille Georgius almis,

Qui probus igne redit, nec pice mersus obit.

[S. Gregoriū Turronen. oratorium,] Quæ licet ad apocrypham S. Georgii Legendam, necdum ubique aut integre abolitam, videantur referenda; probant tamē quod hic intendimus, quomodo diffusus ac celebris per Gallias primis sex seculis fuerit ejusdem sancti Martyris cultus:

[44] Eodem reduci debent; quæ lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 101 scribit æqualis Venantio prælaudatus S. Gregorius Turonensis de insigni & glorioso Martyre Georgio, [Reliquias seculo 6 claruisse miraculis,] his verbis: Multa & de Georgio Martyre miracula gesta cognovimus, de quibus pauca locuturus sum: hujus enim Reliquiæ cum quorumdam Sanctorum a quibusdam ferebantur: sed cum portitores ad locum quemdam Lemovicini termini advenissent, ubi jam pauci Clerici, conserto ligneis tabulis oratorio, Dominum assidue precabantur, mansionem postulant; susceptique benigne, noctem cum ceteris Fratribus psallendo deducunt: mane autem facto apprehensam capsulam levare penitus non valebant. Denique cum iter agere sine pignore sancto nequirent, & eis maximus dolor animi insedisset, intelligunt inspirante Deo sibi, aliquid ex his in loco relinquere oportere. Tunc inquisitis ligaturis divisisque particulis, Seniori qui cellulæ præerat largiuntur, relinquentes partem patrocinii, sumentes facultatem quo voluerant abeundi. Habentur etiam ejus Reliquiæ in vico quodam Cenomanensi, ubi multa plerumque miracula ostenduntur: nam cæci, claudi, frigoritici, vel reliqui infirmi, sæpius ibi sanitatum gratia munerantur.

[45] [& seculo 7. fuisse ecclesias S. Georgii,] Hactenus ille quæ spectant ad VI seculum Æræ vulgaris. Septimo seculo, Rex Francorum Clotharius III, primis regni sui ab anno DCLVI cœpti iniciis, tradidit S. Godobertæ (ut ad Vitam ejus XI Aprilis dictum est) cum oratorio S. Georgii, suum quod Noviomi habebat palatium, adeo ut huic illud conjunctum fuisse videatur. Clotharii autem frater junior Childericus II (qui ab anno DCLIX apud Francos Austrasios, in locum Dagoberti II exulantis, regnavit usque ad DCLXXV) monasterium Alsatiæ in valle S. Georgii condidit, uti invenimus in Historiæ monastices Ms. per D. le Bar Priorem Aquicinct. tomo 4. Saussayus in Martyrologio Gallicano ad hunc diem scribit: Hujus inclyti pugilis brachium, Caroli Magni munere apud regale monasterium S. Dionysii repositum, ibidem magna cum veneratione haberi. Sed & post Agobardi opera legitur epistola Leidradi Archiepiscopi Lugdunensis, ad Carolum Magnum, enumerans ecclesias ab ipso restauratas, inter quas una in honorem S. Eulaliæ, ubi fuit monasterium puellarum in honorem S. Georgii, quam, inquit, de novo operui, & ex parte macerias ejus a fundamentis erexi. Vnde intelligimus valde antiquum fuisse monasterium, quod jam esse desierat. Quemadmodum autem Franci in Galliis una cum Christiana fide susceperunt cultum & venerationem S. Georgii, sic & in Italia Longobardi, [& monasterium in Lombardia,] & in Britannia Anglosaxones, primis statim initus prædicati apud se Euangelii. De Anglosaxonibus videbimus infra in Analectis, ubi de S. Georgii Patronatu. De Cuniperto Longobardorum Rege testatur eorum Historiographus Paulus Warnefridi, Diaconus Forojuliensis, lib. 6. cap. 17, quod in honorem B. Georgii Martyris monasterium construxit in campo Coronatæ, prope Adduam flumen, inter Cremonam & Placentiam, ubi bellum contra Alachis gessit, anno DCXCI, & victoriam gloriosißimam reportavit, quam eo facto videtur sancto Martyri relatam voluisse.

[46] De templis, monasteriis, oratoriis S. Georgio per universum Orientem erectis, [multa templa in Occidente,] dubitandum non est quin fuerint plurima & antiquißima. De variis agetur infra in Analectis, propterea quod miracula ibi patrata in eorum cognitionem nos adducant; cetera persequi inanis labor & immanis foret, propter multitudinem & locorum præsentem obscuritatem. Cum S. Theodorus Syceota nasceretur, cujus Vitam dedimus die præcedenti, id est circa initia seculi VI, notum in Galatia propre Syceonem erat sancti Martyris templum, cui monasterium deinde ipse sanctus Archimandrita addidit: alia, alibi ædificata fuere. Ad urbem Constantinopolitanam quod attinet (lubet enim enumerationem antiquiorum ecclesiarum S. Georgii extra Syriam ibi finire unde cœpimus) Mauritius Imperator oratorium S. Georgii ædificavit, teste prælaudato Georgio Codino, in libro de originibus Constantinopolitanis. Factum id circa initium seculi VII, quando multis contra barbaros felicibus præliis dictus Imperator inclaruit. Deinde circa seculi ejusdem annum XXVIII, templum S. Georgii cognominatum Chalcidæ Sergius Patriarcha construxit, ut auctor est idem Georgius Codinus. Synaxarium vero Claromontanum Paßionis Georgianæ epitomen sic finit, [alia CP. structa.] Τελεῖται δὲ ἀυτοῦ σύναξιστ, ἐν τῷ ἁγίῳ ἀυτοῦ μαρτυρέιῳ, τῷ ὄντι ἐν τῷ Δευτέρῳ. Agitur vero ejus festum in sancta ipsius Confessione, quæ est in Secundo, sic dicto loco per Iustinianum Rhinotmetum, quod Imperio pulsus istic secundum cœperit imperare, in urbem per aquæductum vta occulta ingressus, ut docetur a prælaudato Codino. Vtrum num ista Confeßio in Secundo, una sit ex tribus ædibus, quas diximus fuisse Constantinopoli S. Georgio sacras, an ab illis omnibus diversa, nolo operosius indegare: potius addo quartum locum ex Meneis ad XXVI Novembris, ubi notantur Ἐγκαίνια τοῦ ἁγίου Γεωργίου ἐν τῷ Κυπαρίσσῳ. Non significari urbem hujus nominis, quales apud Ortelium variæ notantur, argumento est articulus τῷ, qui non solet ante urbium nomina in simili constructione poni, sed ante nomina locorum particularium: & hunc quidem locum Cyparissi seu Cupressi appellatione notum, puto Constantinopoli aut circa eam requirendum.

§. V Hereticorum contra veram S. Georgii existentiam blasphemiæ ex dictis confutantur.

[47] [Præostensa cultus Georgiani antiquitas,] Georgiani cultus antiquitate & martyrii veritate in hunc modum probata, per succeßionem quatuor seculorum, quæ mortem sancti pugilis secuta sunt, incipiendo ab ipso Magno Constantino, & procedendo per Orientem & Occidentem, liquido apparet, contra hagiomachorum imperitam maledicentiam, quam fundata sit ejusmodi religio; minimeque verendum, ne Georgius Arianus, pseudo-Episcopus Alexandrinus, S. Athanasii adversarius, propter avaritiæ intolerabilis sordes ab ethnicis discerptus, occasionem dederii nomen hoc Sanctorum fastis adscribendi. Tulit impius iste Georgius quo dignus erat supplicium, anno CCCLXII sub Iuliano Apostata; quando jam pridem ecclesias suo nomine dicatas habebat sanctus Georgius, Christi martyr, fortaßis etiam Alexandriæ; ubi inter tres, quas Christianis reliquas fecit Saracenorum & Turcarum tyrannis, tertia, nomine Martyris magni S. Georgii, extra urbem ad littus maris salsi, [confundit Pontanum,] numeratur ab Ioanne Sedis Alexandrinæ Discipulo, id est Vicario seu Chorepiscopo, ad Clementem VIII scribente apud Baronium ad calcem tomi 6.

[48] Confundatur igitur Isaaci Pontani blasphemus spiritus, quo in historia Rerum & urbis Amstelodamensium lib. 2 cap. 4, cum de Aula D. Georgii ejusque loci apud Amstelodamenses œconomia, antiquitate, translatione aliqua dixisset, non dubitavit asserere, ab Arrianorum commentis fluxisse S. Georgium; & hæreticorum consueta petulantia insultat Bellarmino, contendenti lib. 1 cap. 20 de Ecclesia triumphante, Sanctum Martyrem esse habendum Georgium, etsi draconem non occiderit, quod hoc approbet consuetudo universalis Ecclesiæ, cui semper Georgii memoria celeberrima fuit. Iactat ille se fecisse cuivis manifestum, Georgium Cappadocem haud alium fuisse, quam Arianum, Athanasii & ecclesiæ hostem: idque confecisse gloriatur, [blasphemātem non alium fuisse Georgium,] eo quod de Georgio Alexandrinæ Sedis invasore querantur Athanasius & Nazianzenus, eumdemque pro Martyre a suis laudatum arguat Epiphanius: ac denique insolenter sciscitatur, an etiam istorum ævo celeberrima fuerit memoria alterius Georgii, quam quem ipsi damnarunt; & in talibus sese, ut qui grande Papatus arcanum retexerit, magnifice circumspectat. Sed hæc dum ita temere effatit, dignum se ostendit, cui regeratur in os iste suus adversus Bellarminum triumphalis Pæan, En verba lapsantia & vaga! en argumenta gigantis plumbea!

[49] Ain, tu Pontane, deludi in Georgio Catholicos hoc argumento, quod hodieque Alexandrini præter Michaëlis Archangeli & Marci Euangelistæ ædem, habeant etiam vetustam & ruinosam ecclesiam S. Georgii extra urbem ad littus maris; eo nimirum loco positam ubi Georgii Cappadocis Arriani cadaver crematum cineresque projectos in mare ex Ammiano retulisti? Demus sane, [quā pseudo-Episcopum a gentilibus Alexandriæ discerptum,] eodem positam loco & quidem neque diu ante neque diu post cædem istius Georgii (quæ tria non assumenda gratis, sed probanda fuerant, ut aliquid concluderes; nam vel una ex tribus partibus deficiente, corruit conclusio) demus, inquam, veræ esse omnia, & quem Ammianus expresse dicit fuisse Cilicem, sinamus etiam Cappadocem dici, quia Alexandriam venit ex Cappadociæ, teste Athanasio; numquid cum Georgii istius corpus crematum, cineres in mare projectos dicis, evidenter convinceris non esse hunc S. Georgium Catholicorum, cujus sacrum depositum prope Diospolim sepultum, sub Constantino magno refossum, per mille & amplius annos ibidem fuit honoratum; sicut & alibi notabiles quædam illius portiones? Quid quod mala fide allegetur Epiphanius, quasi is hæresi LXXVI asseruisset, sceleratißimum Georgium, a nonnullis pro martyre coli cœptum. Ecce verba Epiphanii. Dixerit autem fortassis aliquis de eo qui sic mortuus est; [quem Arriani pro Martyre habuerint,] Igitur Martyr factus est, qui a Græcis hæc passus est. Et si quidem pro veritate fuisset ipsi hoc certamen, & hæc accidissent ei a Græcis propter invidiam & confessionem in Christum, revera inter Martyres, eosque non parvos, locatus fuisset: non erat autem causa propter confessionem in Christum, sed propter multam violentiam, quam in suo appellato Episcopatu in civitatem & populum exercuerat. Fuerint tamen sic stolidi Arriani, ut eum habuerint aliquando pro Martyre; an est credibile Alexandrinum populum, fidei Catholicæ zelantißimum & Athanasii studiosißimum, vel ipsum Sedi suæ restitutum Athanasium, aut illius successores orthodoxos, permissuros fuisse, ut hominis tam vulgo exosi infamisque memoriæ, ipso quo in cineres redactus est loco, ecclesia poneretur? Vtique expectandus fuit per mille trecentos annos Isaacius iste, qui Antichristum, id est inscitiæ ac tenebrarum regnum, in aperto poneret, cuncta paulo accuratius enucleando, atque ad veri cubilia perveniret primus, aliosque deduceret. Notandum autem non perfunctorie est, neque hæc tam absona ita jactanter dici ab hæreticis potuisse, nisi in Baroniana vitula arassent, & antidotum quod vir ille sapientißimus paraverat quibusdam Georgianæ Paßionis circumstantiis sibi non usquequaque probatis, convertissent in venenum; eodem argumento totum S. Georgium exufflatum a se gloriantes, quo ille motus dubitabat de Athanasio mago, per ipsum, ut scribitur, superato atque confuso.

[50] Quo vero spectat hæc postrema Appendicis ineptißimæ clausula? qua monet, Animadvertendum denique, summum fuisse inclinantis jam Ecclesiæ in Sanctis confingendis cacoethes: [& Sanctis miscuerit Iacobus de Voragine.] & in primis in hanc classem referendum Voraginensem, quem profundissimarum tenebrarum vere voraginem dicere liceat: utpote cujus ex cerebro, ut olim Jovis, plurimi tales dii deæque Ecclesiæ Romanæ mirabili fœcunditate pullularunt. Hactenus in toto Calvinisticarum rabularum grege inventus est nemo, qui vel unicum Sanctum fictitium probaverit ab Ecclesia Romana coli: interim integra eorum agmina a se difflata jactant: & ne res ignorasse videantur, prolis tam copiosæ parentem etiam digito signant, Iacobum de Voragine. Quem dum non ignorat Pontanus anno MCCXC claruisse, fateatur necesse est profundam rerum antiquarum, de quibus tanto cum supercilio scribit, vel ignorantiam vel negligentiam: cum paßim videre & legere sit templa iis, quos ipse deridet & ex Iacobi cerebro prognatos fingit, Sanctis dicata, multis ante Iacobum seculis. De veris Sanctis falsa quedam successu temporum credita & scripta, inimiumque facile a Iacobo recepta, non diffitemur, imo ipsi sæpe primi ostendimus: sed dignum negamus virum, profeßione religiosum, moribus inculpatum, gradu Episcopum, qui a sciolis & novatoribus sic proscindatur ob librum, magno illius seculi commodo, licet delectu non maximo, stylo non latinißimo, scriptum.

[51] Maneat ergo fixum ac firmum, S. Georgii celeberrimum cultum, non in aliquo errore ab hæreticis derivato, sed in verißimo invicti Pugilis martyrio esse fundatum priusque cœpisse ecclesias eidem extrui, [objecturis multitudinem Reliquiarum S. Georgii,] quam Ariana hæresis invalescere. Hujus cultus jugem atque perpetuam succeßionem priusquam pergo sequenti Paragrapho comprobare; ne piis hominibus ingeratur solicitudo importuna, & impiis cavillandi augeatur materia, audituris tot loca Sancti hujus brachium, aut caput, aut aliam notabilem portionem monstrantia; occupandi utrique sunt, monendique, receptißimam esse consuetudinem, ut caput, brachium, scapula & ceteræ membra pro qualibet ipsorum parte nominenter; imo corpus pro parte corporis; [respondetur sæpe partem pro toto sumi,] nimiumque severi ac parum humani ingenii accusationem mereri, qui vulgo receptos loquendi modos immutatos correctosque volunt, ideo tantum quod brevitas obscuritatem, obscuritas errandi quandoque occasionem pariat imperitis. Sapientior illis Gregorius Nazianzenus contra Iulianum scribens, Venerantur, inquit, fideles pie sancteque corpus integrum, ubi vel tenuis tantum pulvisculus habeatur alicujus Sancti; quod ejusdem est virtutis cujus est integrum corpus.

[52] [nec omnes ejusdem S. Georgii esse:] Sed neque dißimulanda est alia, eaque inter tot humanarum rerum casus nequaquam evitabilis causa multiplicandarum sub unius Sancti nomine Reliquiarum, sæpe plurium, quam unius corporis mensura potuerit elargiri; videlicet, quod evanescente paulatim distinctiva memoria synonymorum Sanctorum, necessario quoque fieri debuerit successu temporis, ut quotquot sub eodem nomine sic habebantur Reliquiæ, crederentur ejusdem quoque esse Sancti, ejus videlicet qui omnium tali nomine appellatorum vulgo notißimus & celeberrimus est. In Reliquiis porro, per viros seculares militaresque, ab Oriente in Europam reversos, huc allatis, speciales quædam difficultates sunt, & justa causa suspicandi, illis, impotenter injurioseque in Asia agentibus, & immodico Reliquiarum auferendarum desiderio haud levem turbationem inferentibus, [quia tamen distincta singularum notitia periit,] sæpe unas pro aliis oblatas esse ab iis, qui suos speciales Patronos nolebant dimittere, & tamen volebant a molestis exactoribus quomodocumque liberari. Accedit quod similes thesauri, in locis occultis abditi, non raro a curiosis scrutatoribus eruebantur, absque alio indicio cujus essent, quam solius nominis aureis argenteisque vasis inscripti; de quibus si quæ extitere monumenta, ea vel propter Græcæ linguæ imperitiam neglectæ, vel omnino nusquam inventa fuere. Quid? quod piæ istæ, ut vocabantur, rapinæ, Principum atque Antistitum eas prohibentium respectu occultæ habebantur, donec essent in tutum locum allatæ; & sacra ossa plerumque suis spoliata thecis, ad possessorum egestatem per iter sublevandam, privata quoque fuerint argumentis variis, per quæ in pleniorem notitiam veniri forsitan potuisset, atque discerni, quod cujus Sancti membrum esset.

[53] [unum notiorem in iis omnibus recte honorari,] Inutilem omnino, ne dicam noxiam, solicitudinem æstimabit, quisquis de hisce rebus prudenter sentiet, scrupulosius versari circa qualitatem quantitatemve, tum aliarum, tum earum reliquiarum quæ S. Georgii nomine titulatæ venerationem obtinent; quamvis plures hoc nomine Sancti vixerint, magnoque in honore post mortem fuerint apud Orientales. In illis qualibuscumque particulis agnoscimus magni Martyris unius gloriam, toto orbe per omnia secula succeßive propagatam: neque dubitamus quin alii posteriores Sancti Georgii, sicut gloriantur nomen ab illo traxisse, qui primus istud suo sanguine consecravit; ita gaudeant eidem transcribi partem honoris, [esto forte sint alterius S. Georgii,] qui sibi deferendus erat, si quam constanter perseveravit sacrarum reliquiarum religiose venerandarum usus, tam distincta quoque mansisset notitia singularum. Esto ossa aliqua non hujus sed alterius S. Georgii sint; non frustrabitur suo intento religio venerantis Sanctum, quem solum novit; imprudenter autem commovebitur ab eo, qui dubitationem ciere tantum, non vero & tollere poterit, probabiliter definiendo, quid cujus sit. Maneat pietas, inquit auctor Florarii, a nobis in simili casu ante Vitam Scholasticæ num. 37 citatus, & revelabitur veritas, quando in regeneratione mortuorum, quod suum est singulis absque confusione reddet, & quod in multas divisum est partes, absque imminutione redintegrabit, corporum resuscitator idem qui conditor Deus. Idem suo vindicabit judicio quidquid in sacrarum Reliquiarum translationibus (quales multas infra referemus ad S. Georgium spectantes) violenter, irreverenter, aut etiam sacrilege & avare est actum; interim providisse contentus, ut qualiscumque injuria, locis sacris & Sanctorum pignoribus illata, compensaretur auctiori ac religiosori apud exteros vereque orthodoxos cultu. Quod si quandoque aliqui turpem quæstum captavere, [aut alius aliquis error lateat.] non tantum veras Reliquias indigne tractando, sed etiam falsas pro veris venditando, an ideo promiscue omnium honor abrogandus est? Non magis certe, quam negandæ pauperibus omnibus eleemosynæ, quia egestatem mentiantur aliqui. Sicut autem nimiam curiositatem circa hos refugit caritas Christiana, ne dum scrupulose quæritur pauper, Christus in paupere vacuus dimittatur: ita nec prudens religio ad examen revocat, quæ bona fide acceperunt a majoribus posteri, nec ulla certa ratio cogit habere specialiter suspecta; maxime quando piam fidelium credulitatem signis & miraculis confirmari videt, aut summorum Principum vel virorum Sanctorum attestationibus niti, pluriumque ex ordine seculorum indubitata persuasione.

§ VI. Posteriores translationes Reliquiarum S. Georgii, & templa ac monasteria iis locupletata.

[54] Paulus Muscia, Canonicus Panormitanus, omnes ingenii sui nervos intendens ad augendum honorem magni Martyris Georgii, nulli pepercit diligentiæ, qua posset venire in notitiam eorum locorum, quæ speciali istius Sancti Patrocinio vel etiam Reliquiis gloriantur: in hoc unum intentus, ut qui ubique regionum colitur, sic coli etiam sciretur. [Quid circa hāc rem præstitum nuper in Sicilia sit,] Litteras ergo quaquaversum dedit, quarum aliquæ apud nos extant, ad omnes, quoscumque putabat posse & velle quidpiam conferre ad laudem communis Patroni; & quæ nancisci potuit omnia tradidit Laurentio Finicchiaro, nostræ Societatis Sacerdoti, librum de S. Georgio Italice scribenti, quem anno 1658 publicavit. Continet is prolixam enumerationem earum omnium ecclesiarum quarum notitiam habuit, tamquam Georgiano cultu aut reliquiis insignium. Sed in hoc quantumcumque labor diligentiaque certarint, collectoris tamen & scriptoris facultatem adeo superavit materiæ copia, [quomodo eadem hic tractanda.] ut nullo modo dubitem affirmare, incomparabiliter plures ejusmodi ecclesias esse quas prætermisit, præ iis quas nominavit. Neque tamen est animus defectum istum supplere, subsequendo præeuntem per singulas regiones Finicchiarum: sed de iis solum proposuimus hoc Paragrapho agere, quibus addita distinctior nota temporis, magis facit ad intentum nostrum, ordiendo ab octavo seculo, quoniam in fine septimi desinunt exempla, superius ordine regionum digesta.

[55] Fontanellense monasterium, a S. Wandegrisilo ædificatum in ea Galliæ parte, quæ nunc Normannia dicitur, habet historiæ suæ Chronicon, ultra dimidium seculi XI deductum, [Circa an. 750] & in secundo tomo Spicilegii Acheriani impressum juxta seriem Abbatum, quorum decimus quartus fuit S. Austrulphus, anno DCCXLVII exorsus regimen, quod tenuit usque ad DCCLIII, XIV Septembris commemorandus. Hujus tempore, inquit Chronicæ auctor, magnum miraculum conditor mundi omnipotens Deus ac pretiosum thesaurum populis illis, in pago Coriovallensi residentibus, ostendere dignatus est. Nam Comitatum ejusdem pagi tenente Rihwino Comite, vas quoddam ad instar parvi fari in medio maris, juxta locum qui vocatur Portus-ballii, super aquas ferri visum est: sicque paulatim appropinquando, in ipso emporio constitit. [turricula lignea appellit ad Portumballii,] Quod cernentes vicini more vulgi mirari cœperunt, quidnam hoc fore vellet: deinde ad Comitem accedunt: rem novam paudunt: sicque una cum Comite, religiosos quoque viros ac Sacerdotii dignitate fulgentes, ad hoc inauditum spectaculum invitant. Qui propius accedentes, cum grandi pavore, fide tamen majori, inspiciunt in latere ejusdem turriculæ ostiolum sera firmatum: quod reseratum introspicientes, repererunt Codicem Euangeliorum pulcherrimum, quatuor Euangelia continentem, Romana littera optime scriptum, membranis mundissimis honestaque forma confectum. Juxta quem inveniunt & capsam: quam aperientes repererunt partem ex pretiosissima maxilla B. Georgii Martyris, [continens Reliquias S. Georgii;] cum aliis plurimis pignoribus diversorum Sanctorum; insuper & salutiferi ligni Crucis Dominicæ: quod in eadem capsa litteris sigillatim declaratum erat. Deinde indicto jejunio, quid agendum sit deliberant.

[56] Expleto namque ipso jejunio plaustrum præparant, cui prædictum farum imponerent, ut quo Domini decrevisset voluntas perferretur: duabus quoque vaccis eidem plaustro applicitis, summi Arbitri præstolabantur nutum. [quæ miraculose perferuntur ad locum,] Nec mora, eædem vaccæ concito gradu cum ipso plaustro, populis exspectantibus atque prosequentibus; sine ductore ac ullius bubulci administratione, ad eum locum, qui usque nunc Brucius vocatur, pervenerunt. Erat autem possessio cujusdam illustris viri: ibi namque ut ecclesia construeretur in honore B. Georgii Martyris, omnibus placuit. Comes tamen prædictus primus in hoc negotio erat: qui una cum populis sibi subditis, condidit in eodem loco basilicam in honore B. Georgii Martyris: duæque aliæ ecclesiæ, id est, [ubi mox constructa illius ecclesia.] una in honore beatissimæ matris ac perpetuæ virginis Mariæ, altera in sanctæ Crucis est fabricata honore. Ubi divina præstante clementia, obtentu Sanctorum (quorum pignora sacratissima cum particula pretiosi capitis S. Georgii Martyris Christi servantur) tanta fiunt usque ad præsens miracula, ut, nisi [suscipiantur] a fidelibus, qui noverunt Dominum plurimas in Sanctis suis operari virtutes, fidem excedant. Est autem idem vicus inardui montis planitie situs, cui ab Australi plaga fluvius adjacet qui vocatur Undua, distans ab eo loco plus minus duo millia. Turriculæ autem illius formam, inqua conclusæ erant, quia vidi, etiam descripsi. Est autem formæ quadratæ, ex quatuor videlicet angulis ab imo assurgens; & ita opus omne, paulatim minuendo in latitudine, in summo angustum redditur, ut pyramidem in altitudine reddat, uniusque mali parvi conclusione solidetur. Habet quoque in medio sui solariolum, in quo codex ille Euangelicus cum capsa servabatur, cui desuper aptum laquear, eminet in altitudine pedum circiter octo, in latitudine trium.

[57] De qua vero parte aut loco, aut qualiter in ipsum pagum pervenerit, ab universis incolis ejusdem loci usque ad præsens habetur incertum. Hactenus auctor Chronici, [undenam ea acceptæ videantur.] qui deinde ex Gestis Pontificum referens eodem tempore factam inventionem Capitis S. Georgii Romæ sub Zacharia Papa, suspicari se ait, aliquos venerabiles viros, aut de Britannia, id est gente Anglorum, qui maxime familiares Apostolicæ Sedi semper existunt, vel de quacumque provincia, ad quam intrandum mare transeundum est, tunc temporis in Romana affuisse urbe; præfatasque Reliquias, ab ipso Pontifice acceptas, dum domum redire vellent, in mari correptos naufragio aut qualicumque discrimine; sicque ipsa pignora amisisse, nutuque Dein in ipsum territorium advecta fore, ubi usque nunc a fidelibus populis summa excoluntur veneratione. Quid ni potius ecclesia aliqua Italica aut Gallica, mari vicina (nam Romanis litteris, uti legibus, [an ex naufragio redeuntium Roma?] subditæ Romano Imperio provinciæ utebantur) ejusdem maris alluvione aut turgidi præter morem fluminis impetu dejecta, mediis in aquis destituerit turriculam sive tabernaculum, molis longe grandioris, quam ut credi poßit ad transferendas Reliquias comparata, etiamsi solum octo pedes alta fuisset, sicut eum locum intellexisse videtur Acherius sic interpungens. Habet quoque in medio sui solariolum … cui desuper aptum est laquear. Eminet in altitudine pedum circiter octo, in latitudine trium. Si autem nostrā interpunctionem, qua sensus longe clarior fit sequare, credes hanc, non totius turriculæ, sed illius cavitatis esse mensuram, quæ capsam & codicem continebat; universi autem operis altitudinem duplo aut triplo majorem fuisse: qualis & in ecclesiis solebat usur pari, & super mare paulatim allabens procul ac diu conspici poterat.

[58] Vt ut sit, consequenti quoque tempore, inquit idem auctor, quidam paterfamilias, nomine Bernehardus; quia possessio ejus erat, [Portus Balii quis & ubi?] in qua ipsa basilica prædicti Martyris sita videtur; huic Fontanellensi cœnobio eam contradidit: sicque in ditionem hujus loci pervenit. Quod autem ad situm attinet, Comitatus Corro-vallensis nomine, arbitror intelligi debere eum terræ tractum, qui nunc le Pays de Caux nuncupatur: nomine forsitan contracto ex Corvaux, potius quam ab antiquis Caletibus Galliæ Belgicæ populis. Hujus certe regiunculæ extremum cornu, qua amplißimum Sequanæ æstuarium Oceano Britannico commiscetur, insidet oppidum hodieque non ignobile, quodq; antomastice le Havre, Portus, aut cum addito, le Havre de Grace, Portus-gratiæ dicitur, quale hic indicatur fuisse Portus-Balii, tunc quoque emporii nomine dignum. Hinc vero Rotomagum versus ascendentibus, trans parvum fluvium, in tabulis Geographicis designatur vicus S. Georgii, sex leucarum Gallicarum intervallo a Portu, singulari scilicet accolarum devotione erga Sanctum, veterem appellationem paulatim immutante. Sed hæc hactenus rei explicandæ causa deduxisse sufficiat, prolixiora sane quam hujus Paragraphi scopus postulabat, propter excellentiam miraculi, in ista Reliquiæ Georgianæ deportatione mari terraque patrati; transeo ad cetera simili patrocinio illustrata loca celerius percurrenda, servato tamen temporis potius quam situs ordine.

[59] De S. Angilberto Abbate Centulensi egimus die XVIII Februarii, & exposuimus obitas ab eo ad Apostolicam Sedem legationes, an. DCCXCII & XCIV sub Hadriano Papa; iterumq; sub Leone III, anno ejusdem seculi XCVI; quando ei ab Alcuino magistro suo datum in mandatis vidimus, ne oblivisceretur acquirere patrocinia Sanctorum & res ecclesiasticæ pulchritudinis: [delatæ Reliquiæ Centulam] quod etiam credimus eidem curæ fuisse, cum anno DCCC Carolum Romam est comitatus, & monasterii sui exemptionem obtinuit. Hic in libello quem conscripsit de ædificiis, reliquiis, vasis & ceteris ornamentis ecclesiæ Centulensis a se curatis, inter Reliquias, quas fatetur accepisse de sancta Romana ecclesia, largiente bonæ memoriæ Adriano summo Pontifice & post eum venerabili Leone Papa Romano, de Constantinopoli vel Hierosolymis … deinde de Italia, Germania, &c. nominat Reliquias S. Georgii, iisque & aliis ibidem recensitis præparavimus inquit, capsam majorem auro & gemmis, quam … subtus cryptam S. Salvatoris ponere studuimus. Fuit autem ecclesia S. Salvatoris una ex tribus Centulæ ædificatis a S. Angilberto (ut ditur § 5 Comment. prævii, [a S. Angilberto,] ex Ioanne Capellæ, Chronici Centulensis auctore) & habebat inter alias capellam S. Petri dictam, in qua erant ossa BtB. Petri & Pauli &c. & nunc dicitur CAPSA SANCTÆ PRIMÆ, id est (ut postea idem Capella explicat) primitivæ fundationis ecclesiæ militantis: quia in eadem requiescunt quam plura corpora (seu partes corporum) Petri, Pauli, Joannis Baptistæ & aliorum Confessorum atque Sanctarum Virginum; quorum scilicet & quarum nomina sigillatim fuerunt ab ipso Angelberto litteris consignata: unde apparet inter primitivæ ecclesiæ Martyres ibi habitum fuisse S. Georgium.

[60] [fundatur monasteriū in Hercynia,] Anno DCCCXIII, ut scribit Gabriel Bucelinus parte 2 Germaniæ sacræ pag. 38, in Hercinia sylva apud villam Nehartikirchung, fundari cœpit egregium cœnobium S. Georgii, ab Hezilone & Hessone viris illustribus, ipsum probabiliter, quod Ludovicus Pius in decreto de monasteriis Francorum anno DCCCXVII, tomo 2 Francicorum du Chesne pag. 323, recenset inter LIV monasteria, quæ nec dona nec militiam dare debent, sed solas orationes pro salute Imperatoris vel filiorum ejus & stabilitate imperii: quamvis errore typographi, sed per indicem correcto, S. Gregorii nomen pro Georgii nomen pro Georgii obrepserit. Nempe tenuibus adhuc initiis surgebat monasterium, nec nisi anno XXIV istius seculi absoluta ædificatio fuit, eaque primitivæ novellorum monasteriorum paupertati conveniens, rudi, scilicet opere, [ecclesia Cabillone incombusta servatur,] donec paulatim in magnum splendorem excresceret. Quæ in Castro Cabillono, fuit parva basilica, consecrata Deo in honore B. Georgii Martyris, quo seculo primum sit extructa nusquam invenitur: de ea auctor Vitæ Ludovici Pii pene coævus scribit, quod, cum civitatem occupasset anno DCCCXXXV Lotharius, rebellis parenti filius, & crudelium victorum more direptam passus esset incendi; illa quidem hinc inde cincta fuerit lambentibus & sævientibus flammis, stupendo tamen miraculo non potuit aduri, sola reliquæ urbi combustæ superstes.

[61] Anno ab Incarnatione Domini DCCCXXXVII, die V mensis Aprilis, Clericus quidam Italicus, nomine Felix, Fuldam attulit, cum aliis Reliquiis variis, etiam particulam ex oßibus S. Georgii, uti scribit Trithemius in vita B. Rabani Mauri, tunc Abbatis Fuldensis, postea Moguntini Archiepiscopi, edita ad IV Februarii, num. 29. Anno LV istius seculi Lotharius Imperator, diviso in filios Imperio, ad Prumiense monasterium se recepit, quod variis Sanctorum Reliquiis a se locupletatum testatur ipse, eo diplomate quod apud Brovverum lib. 8 Annalium Treviren. num. 114 legere est; atque inter alia numerat Brachium S. Georgii. Eodem seculo usq; ad annum LXXXVIII deducto, in diœcesi Constantiensi creatus est Abbas Augiæ-divitis Hatto ejus nominis tertius, & ibidem, teste Bruschio in Chronologia monasteriorum Germaniæ, [Reliquiæ allatæ Cameracum,] construxit cellam sive templum S. Georgii, ad quod Arnolphus Imperator multos pagos contulit. Anno DCCCXCIV, cum corpore S. Rigoberti Remensis Archiepiscopi, ut habetur in historiæ Translationis num. 14, die IV Ianuarii, in villam pagi Veromandensis Nemmicum, delata est copia pretiosarum reliquiarum, positaque ad caput ejus in Basilica S. Martini, ubi inter alias Sanctorum Martyrum nominantur Reliquiæ S. Georgii. Circa idem tempus, Cameracensem Sedem tenente Dodilone, qui in ea ab anno DCCCLXXXVII ad DCCCC perseveravit, Baralenses inter Atrebatum & Cameracum Canonici (de quorum ecclesia, a S. Vedasto in honorem S. Georgii consecrata, actum supra num. 42) videntes Normannorum bachaniam circa istam provinciam ubique desævire, sacras Reliquias in nostram ecclesiam derulerunt, inquit Baldricus lib. 2. cap. 11 Chronici Cameracensis. Hos præpropere festinantes regredi ad sua, cum nullis dissuasionibus posset retinere Episcopus prænominatus, Cum hæc, inquit, ita sit vestra sententia; esto: in manu vestra deliberationem constituo: illud tamen pignus pretiosi brachii (Georgianum erat) apud me retinebo. Prudenter sane; tertio enim ab urbe milliario a barbaris deprehensi periere, & locus redactus in solitudinem est; illudque sacrum brachium, inquit idem Baldricus, apud nos taliter hodie usque remansit, id est, usque ad finem Seculi IX; & nostro XVII seculo inchoato scribens Georgius Colvenerius Notas ad Baldrici Chronicon, Etiamnum, inquit, idem brachium seu reliquiæ S. Georgii, inclusæ brachio argento obducto, in dicta Metropolitana ecclesia Cameracensi religiose asservatur.

[62] [Seculo 10 erecta monasteria Venetiis,] Quā antiquæ apud Venetos appellationis sint insula & capella S. Georgii, nemo est qui docere nos poßit; hoc certū, eas an. DCCCCLXXXII, Ducis & Senatus Veneti munificentia, Ioanni Mauroceno sociisque donatas esse, ad condendum ibi monasterium, quid hodie ornatißimum nobilißimumque sub titulo S. Georgii Majoris visitur, Litteras donationis hujusmodi integras habet Ferdinandus Vghellus Italiæ sacra tonio 5 col. 1272, ubi dicitur quod ecclesia illa fuerat pertinens ad dominium basilicæ S. Marci: [atque Pragæ.] quomodo autem illuc anno MCCXCVI allatum sit, ex Florensi Calabriæ monasterio, os brachiale ejusdem S. Martyris; & anno MCCCCLXII, pars capitis ex Ægina insula; infra in historiis Translationum dictarum apparebit. Eodem tempore, quo istud viris in urbe Veneta, alterum in urbe Praga virginibus ejusdem Benedictini instituti fundavit dotavitque Mlada, Bolestai crudelis filia, anno scilicet DCCCCLXXXVI, ut scribit Bucelinus Parte 2 Germaniæ sacræ pag. 39.

[63] Post annum a Christo nato millesimū vix biennium fluxit, quando Suanhildis, Vxor Ekhardi I Marchionis Misniæ & Turingiæ, [item seculo II in Turingia,] teste ubi supra eodem Bucelino, prope Nuenberg sive Naumberg, fundavit illustre instituti Benedictini cœnobium, S. Georgii dictum. Seculo XI ultra medietatem decurso Herribertus Veromanduorum Comes cum Hildebranta conjuge ecclesiam antiquam S. Georgii in oppido Roya, ditavit proventu opulento, ubi quæ sunt patrata miracula infra dabuntur ex Ms. Eodem circiter tempore Gofridi Martelli Andegavensium Comitis uxor Agnes, apud Vendocinum castrum … in supercilio montis, ubi tunc aula eorum erat, ædificavit ecclesiam S. Georgii, Canonicosque posuit, & capellam Consulis vocari præcepit; uti in Gestis Consulum Andegavensium narrat Fulco, & ipse postea Consul Andegavensis ex Martelli sorore Ermengarde natus: [Royæ & Vindocini in Gallia,] quem legere est in Tomo X Spicilegit Acheriani. Interim auctore Constantino Monomacho, Constantinopoli in Manganis, id est, in Armamentario per Constantinum Magnum extructo, surrexit una cum monasterio famosum illud S. Georgii templum ad Mangana dictum, & Bosphoro Thracio suo celebritate nomen dedit, quo teste Guilielmo Tyrio lib. 2 cap. 7 ipse Bosphorus Brachium S. Georgii appellatur. Insignibus multis Reliquiis templum hoc exornatum fuisse scribit Ioannes Cantacuzenus lib. 1. cap. 59: inter quas haud dubie fuerint illæ, de quibus, capta a Latinis anno MCCXL Constantinopoli, a Walone Sartonensi repertis, una cum capite S. Ioannis Baptistæ, agitur in historia hujus Ambianum translati, diciturque quod capite B. Georgii ecclesiam Majoris-monasterii decoravit; Brachium vero misit ad Pinconiensem ecclesiam, cujus erat Canonicus; & digitum ad Sartonem, unde extiterat oriundus. Vbi Majus-monasterium Gallice Mor-motier in Turonia, perperā ab interprete scriptum esse pro Morandi-monasterio, Gallice Mares-moutier in Picardia, argute observat Carolus du Fresne in suo de capite sancti Precursoris tractatu. Quid enim in mentem venisset Waloni, tanto labore quæsitum thesaurum tam procul a patria amandare?

[64] Vrbe Constantinopolitana postmodum a Turcis capta, mansit sua ecclesiæ ad Mangana dictæ veneratio tanta, ut eam ferre non valentes barbari, [CP. ad Mangana.] Amuratho Imperatori suo, remedium contra grassantem pestilentiam quærenti, persuaserint, non aliter posse placari offensum Mahometi sui numen, quam illius ædis eversione. Quod cum ille fieri imperasset, nocte decretam ruinam præcedente, apparuit irato similis Georgius, & nisi a destinato desisteret flagitio, ipsumque locum in eadem veneratione haberet, in qua apud Principes Christianos fuerat, dirißimam ipsi mortem comminatus est. Ex qua visione ita fuit consternatus barbarus, ut ægre cohiberi a familiaribus potuerit, quo minus e fenestra sese præcipitem: daret, iratum Sancti vultum non sustinens mox autem ut illuxit, non modo mandatum prius revocandum curavit, sed etiam lampadem argenteam fieri, quæ cum annua pensione, Græcis Sacerdotibus ibidem famulantibus præstanda, loco isti offerretur, quemadmodum narrat Laurentius Finicchianus pag. 239, auctorem in margine citare oblitus. Idem pene ante annos 55 denuo accidisse, hujus utique qui modo regnat Imperatoris Turcarum patri aut ævo, scribit Theophilus Raynandus opusc. de S. Georgio num. 19, scilicet apparitione mortem minitantis Georgii, conterritum tyrannum, mox ut experrectus est, revocato præcepto edixisse ut templum staret, & suis impensis lampas ibidem aleretur: idque haberi ex relatu P. Francisci Caniliac, nobilißimi pariter ac religiosißimi viri, revertentis Constantinopoli, ubi adfuerat cum res ageretur.

[65] [Occasione expeditionum in Terram-Sanctam,] Christianæ Æræ seculo XII ad finem vergente, suscepta a Latinis est insignis illa in Terram Sanctam expeditio, cujus prospera initia insignibus S. Georgii favoribus cum referrentur accepta, plurimique tam duces quam milites publicis privatisque sancti Martyris beneficiis sese obstrictos faterentur, difficile dictu est quomodo ejusdem cultum illi promoverint, ad suas quique regiones urbesque reversi. Ex eo scilicet tempore factum est, ut in toto Belgio, (unde fiat de reliquis gentibus conjectura) nulla non dico civitas, sed nec urbecula sit, quæ non habeat vel templum vel sacellum vel saltem aram cum sodalitio, venerationi S. Georgii consecratam. Ex eodem tempore plurimæ societates, ad armorum tractationē & religionis aut patriæ defensionem institutæ, illius sibi patrocinium delegere; neque illæ tantum, sed integræ quoque nationes & regna, uti de Lusitania, Arragonia, Anglia aliisque docet Finichiarus, & paßim omnibus notum est. Quam minime vana ea religio fuerit, demonstrabunt exempla auxilii divinitus collati per S. Georgium devotis illi cultoribus, terra marique, inter Analecta inferius proponenda. Quot novis templis monasteriisque nobilibus eadem ex tunc testata fuerit, quam multis locis communicatæ Reliquiæ, quia infinitum foret explicare, finem huic Paragrapho faciam pauca quædam exempla addendo.

[66] Anno MCXX celebratum est concilium Bellovacense, ad quod pro Daimberto Archiepiscopo Senonensi ægro rogatus ire Arnaldus Abbas S. Petri-vivi, [cultus D. Georgii valde propagatur.] & ipse in itinere morbo correptus, substitit ad ecclesiam S. Lupi, videlicet Naudo (suspicor locum esse super Oesiam, Bellomonti vicinum, qui hodie Villers S. Leu, id est, Villare S. Lupi dicitur) cum autem inde exire vellet, inquit Clarius auctor chronici, tunc pro suo Abbate ad Concilium profectus, accessit ad eum vir venerabilis, Alexander vocatus, ipsius ecclesiæ Capellanus, [Reliquiæ Senonas deferuntur,] omni laude dignus multisque virtutibus honestissime decoratus; & quatuor phylacteria argentea deaurata, quorum quartum erat de S. Georgio, præsentavit; referens, quia cum esset Capellanus Comitis Stephani, scilicet Blesensis, ultra mare secum ivit an. MCI. Qui Stephanus cum, optione sibi a Balduino Rege Hierosolymis data, ex regio sanctuario acciperet de sepulcro Domini & de Cruce ejus & de corpore S. Georgii; effecit idem Alexander cum summa sagacitate, sicut ipse referebat, per societatem quam habuerat cum Arnulpho tunc Regis Seriniario & Ecclesiæ Hierosolymitanæ Cancellario, atque post decennium a Comitis adventu tandem Patriarcha, ut sibi de iisdem Reliquiis clam portiunculas daret, qui non negavit, quoniam antiqua societas eum hoc facere coegit … Elevans autem Dominus Abbas tanta & tam magna munera (in quibus pius ille Sacerdos protestabatur cor & animam dare, & pro quorum cultu annuo quamdam suam domum legabat monasterio) reversus est ad propria. Receptæ sunt autem capsellæ sanctarum Reliquiarum a Clero & populo; ac monstrata solenniter & deosculata II Kalendas Novembris anni MCXXI, uti plenus in præcitato S. Petri-Vivi chronico legitur tomo 3 Specilegii Acheriani.

[67] Anno MCXXXVIII Reimbertus sive Regimbertus, ex Abbate S. Petri Salisburgensis, Sabionensis seu Brixinensis Episcopus, [cœnobium conditur in Subalpinis,] in sua diœcesi condidit cœnobium Benedictinum, cui Mons S. Georgii nomen fuit, a sacello, quod ibi ante annos non multos cognatorū ope condiderat sibi sociisque, ad vitam eremiticam aspero illo loco ducendam aggregatis, Ratboldus, ex Aiblingensi Dynasta sanctißimus solitarius; ubi, inter alias quam plurimas Reliquias, a Bucelino recensitas, haberi dicuntur Tutelaris Divi partes insignes, brachium scilicet tanti triumphatoris; & ne integrum esse dubites, enumerantur brachii partes singulæ pechys & radius, majus & minus os brachii, quæ auro omni & gemmis omnium æstimatione prævaleant. Hoc quoque seculo, cum divinæ benignitati placuisset suo occulto judicio, [miracula crebrescunt in Burgundia,] quo humilia sublevat, sublimia in ordinem dispensat & revocat, capellam S. Georgii de Dola, per aliquot tempora desolatam, gloria miraculorum misericorditer illustrare, per eum cujus meritis tantas Deus in eadem virtutes operatur, ut cæci videant, muti loquantur, demones a possessis corporibus ejiciantur; eodem inquam, seculo, exorta est controversiæ super oblationibus ibidem affluentibus, compositaque per instrumentum, munitum sigillo Abbatis Balmensis nomine Guigonis, & Ebrardi Thesaurarii ecclesiæ Bizuntinæ, & Decani in S. Mariæ Magdalenæ (apud quam in Archivio ipsum servatur) conditum vero ante annum MCLXXI, quo scilicet Eberardus prædictus factus est ibidem Archiepiscopus.

[68] Gallicani Martyrologii auctor Saussajus, cum ad XXIII Aprilis dixisset, Tolosæ celebrem esse Natalem Sancti, ob brachium dexterum ab Oriente cum aliis pretiosis spoliis adductum a Roberto Comite Flandriæ, [Reliquiæ feruntur Tolosam,] Sanctique Saturnini sacrario, Cælitum pignoribus ornatissimo, oblatum, addidit: At corpus ipsum sacratissimum ibi postea allatum, altarique S. Margaritæ impositum, in argenteo feretro ibidem honorifice requiescit. Ad brachium quod attinet, fuit illud pars istius oßis, cujus partem alteram dono Mathildæ Comitissæ habent Ferrarienses, alteram Abbas Aquicinctinus anno MC a prædicto Comite Roberto accepit, ut infra apparebit: quod autem corpus, dicitur potuerunt esse quædam Divi ossa, in monasterio prope Ramam inventa ab eo, qui primus brachium istud accepit, uti dicitur in Ms. illo: sed quando aut qua occasione allata Tolosam, vellemus simili documento doceri. Idem vellemus scire de aliis Georgianis Reliquiis, quæ multis in locis asservantur; atque imprimis de Brachio, quod S. Anno Coloniensis Archiepiscopus divino admonitu quæsivit & reperit in templo S. Pantaleonis, transtulitque ad extructam a se S. Georgii Basilicam, ut infra ex ejus Vita dicetur.

[69] Finniacharus, inter loca Reliquiis Georgianis nobilitata, Pictavos in Gallia, Nanceium in Lotharingia nominat, Clerium in Liguria, [& similes in pluribus locis habentur.] & ibidem partes cranii asservari dicit; asserit etiam Valentiam in Hispania, Brixiam in Lombardia, Catanam in Sicilia ipsius Sancti brachio gloriari. In Genuensi Metropoli, præter brachium, etiam os crurale honorari; Varsii, diœcesis Dertonensis oppido, similis Reliquiæ veritatem probatam miraculo, cum qui illud furto auferre nisus est, hæsit in aëre ex brachio pendulus; Bononiæ, Neapoli atque Panormi mandibulam, seu mandibulæ partem; caput denique ait Syracusis haberi. Adde Reliquias innominatas de corpore ejusdem Sancti, quas in Hierogazophylacio Belgico Arnoldus Rayßius, Audomaropoli, Brugis, Broucburgi, Duaci, Lætiis, Ogniaci, Quercucincti, Rutilæ sive Retteliæ, Walciodori & Wmoci-bergæ asservari scribit: Antonius Yepez in chronico Benedictino Centuria 6 ad an. 1052 cap. 10 agit de Cœnobio S. Georgii Azuelensi in Navarra, ibique ait ejusdem sancti Caput haberi. Rochus Pyrrhus in Notitia ecclesiæ Melitensis, ab eadem haberi dicit Brachium Sancti, idque confimat Vghellus tomo 7 Italiæ sacræ, dicens illud in æde Metropolitana istius insulæ asservari: idem tomo 8 asserit de Metropolitana Brundusina. Omitto plura alia loca nominare, quæ simili protectione, sumptisque e corpore Protectoris sui particulis gaudent; aut tales sese habere existimant.

ACTA,
Ut extant apud Lipomanum & Surium, Interprete Francisco Zino ex MS. Græco Veneto, Collata cum MSS. Vaticano & Florentino.

Georgius Megalo-Martyr Nicomediensis, Lyddæ seu Diospoli in Palæstina (S.)

EX MSS. GRÆCIS

CAPUT I.
Persecutio a Diocletiano excitata, Georgii generosa confessio, primæ diei tormenta.

[1] Diocletianus Romanorum Imperator, sceptris indigne potitus, & primus eorum, qui sibi cū illo Romanum imperium vindicabant (tres enim erant) cum Augustus declaratus esset Cæsar, omniaque sibi tum adversus hostes, tum in subjectis populis e sententia cedere videret; magno studio, ut sibi quidem videbatur, in eam curam incubuit, ut divinam benevolentiam compararet. [Diocletianus dæmonum cultor præcipuus,] Summam enim pietatem & bonorum omnium finem, in eorum, qui dii vocantur, cultu sitam existimabat. Quamobrem assidua illis & magnifica sacrificia faciebat: inprimisque Apollinem, ut rerum futurarum peritissimum, venerabatur. Quem cum aliquando de quodam negotio consuluisset, ita respondisse ferunt, a ut eos, qui in terris justi essent, sibi impedimento esse diceret, quo minus vera prænuntiaret, eorumque causa fieri, ut tripodum vaticinia falsa deprehenderentur. Opinionis igitur errore deceptus miser, scire vehementer cupiebat, quinam illi essent in terris homines justi. Respondensautem e sacerdotibus quidam: Christiani sunt, inquit, Imperator. Hanc ille responsionem, tamquam escam, devorans, bellum adversus Christianos, quod jam quieverat, rursum excitavit. Statim igitur arma, quæ adversus scelera comparata sunt, in homines innocentes exerceri, & in omnes provincias edicta cædis plena mitti cœperunt. Videre licebat carceres, adulteris, & sicariis & flagitiosis hominibus vacuos; eorum autē, qui Christum Deum ac Salvatorē faterentur, plenos. Videre licebat, veteribus & usitatis cruciatuum generibus, [sævit in Christianos,] tamquam levioribus, repudiatis, graviora quædam excogitari, quibus plurimi quotidie Christiani passim afficiebantur.

[2] Cum autem ad Tyrannum variæ criminum delationes adversus Christianos undique, inprimisque ab Orientis Procuratoribus b venissent, quod edicta ipsius contemnerent, qui se Christianos profitebantur, quorum numerus iniri non posset, adeo ut vel in propria religione vivere ipsis permittendum esset, aut bello repente nihil ejusmodi opinantes opprimi deberent; ille, his omnibus auditis, animi celans indignationem, & præse ferens humanitatem. Præfectos omnes ad se, præcipueque totius Orientis Procuratores accersivit. Qui cum celeriter omnes convenissent, [senatu approbante.] Senatu convocato, suam adversus Christianos sævitiam patefaciens Imperator, jussit, ut quid quisque de re proposita sentiret, in medium proferret. Cumque alii aliud dicerent, ad extremum ipse virus evomuit, deorum religione nihil esse præstantius asserens. Cujus sententiam cum alii comprobassent, rursum, Si meam, inquit, benevolentiam magnifacitis, quando ita sentitis, studiose operam date, ut Christianorum religionem ex universo imperio meo prorsus expellatis. Quod ut facilius perficere valeatis, ego vobis totis viribus favebo. Omnibus autem approbantibus & collaudantibus, Senatui & ipsi Diocletiano visum est, ea de re iterum & tertio ad populum c referre.

[3] Tunc in exercitu aderat etiā admirabilis Christi miles Georgius, qui in Cappadocia non obscuro loco e Christianis parentibus natus, in vera pietate jam inde ab ipsa pueritia fuerat institutus. Hic cum ad pubertatem nondum pervenisset, patrem d in certamine pietatis egregie pugnantem amisit, e Cappadociaq; cum matre in Palæstinam, unde erat oriunda, se contulit: ubi multæ illi possessiones & ingens erat hæreditas. [S. Georgius Tribunus militum & Comes,] Ob generis igitur nobilitatem, cum jam & corporis pulchritudine & ætate ad militiam aptus esset, Tribunus militum est constitutus. Quo quidem in munere cum virtutem suam in bellicis certaminibus, seque strenuum militem ostendisset, Comes e a Diocletiano constitutus est, antequam Christianus esse cognosceretur. Cum autem eo tempore mater e vita discessisset, majoris cupidus dignitatis, maximam e divitiis sibi relictis partem accepit, & ad Imperatorem profectus est. Tunc autem vigesimum f ætatis annum impleverat.

[4] Cum igitur primo statim die tantam in Christianos crudelitatem animadvertisset, [omnia sua dat pauperibus,] & Senatusconsultum mutari non posse, opportunum ad salutem tempus illud existimans, omnem pecuniam & vestem celeriter pauperibus distribuit, servosque præsentes libertate donavit, deque absentibus, quod sibi videbatur, constituit: & tertio concilii die, quo Senatus decretum confirmandum erat, & Principum crudelitatis auctorum sententiæ comprobandæ aut refellendæ; ipse, omni formidine humana rejecta & solum Dei timorem in animo conservans, hilari facie & mente tranquilla in medio consessu stetit, & ad hunc locutus est modum: Quousque tandem, [per orat pro Christianis,] o Imperator & Patres conscripti & Quirites, bonis uti legibus soliti, furorem vestrum in Christianos augebitis, legesque adversum illos iniquas sancietis, & homines innocentes persequemini? & ad eam, quæ vos, an vera sit, ignoratis, religionem eos, qui veram didicere, compelletis? Hæc idola non sunt dei, non sunt, inquam, dei. Nolite per errorem falli. Christus solus est Deus, idemque solus Dominus in gloria Dei patris. Per ipsum facta sunt omnia, & Spiritu sancto ejus omnia reguntur & conservantur. Aut igitur vos item veram agnoscite religionem; aut certe illos, qui eam colunt, nolite dementia vestra perturbare.

[5] His verbis attoniti, & inopinata dicendi libertate perculsi, oculos ad Imperatorem omnes converterunt, audituri, [fidem Christi confitetur,] quidnam is ad ea responderet. Imperator autem, tamquam perstrictis tonitru auribus, iracundiæ impetum in se cohibens, Magnentio cuidam ex considentibus amico, qui tunc erat g Consul, annuit, ut Georgio responderet. Hic propius ad se illum accersens: Ecquis, inquit, tibi istius audaciæ & magnæ in loquendo libertatis est auctor? Veritas, inquit Georgius. Tum Consul subjecit: Quæ est illa veritas? Respondit Georgius: Christus ipse, quem vos persequimini. Ergo tu quoque, Magnentius inquit, Christianus es? Ego servus sum Christi mei, respondit Georgius: eoque confisus, in medio vestrum h ultro constiti, ut veritati testimonium exhiberem. His verbis populo concitato, & aliis alia dicentibus, incertus quidam rumor exaudiebatur, ut fieri in tanta multitudine consuevit.

[6] Tunc Diocletianus, silentio per præcones indicto, cum defixis in sanctum juvenem oculis, eum agnovisset, [Diocletiano blandienti,] sic illum est allocutus: Et olim nobilitatem tuam admiratus, ætatemque honore dignam existimans, te ad majores provexi dignitatis gradus: & nunc, quamvis ad perniciem abutaris dicendi facultate, tamen quia prudentiam & fortitudinem tuam diligo, tibi quæ utilia sunt, consulo tamquam pater, hortorque te, ne rei militaris commoda deseras, neve ætatis florem contumacia tua cruciatibus subjicias: sed diis sacrificans, majora a nobis expectes præmia, qui pietatem tuam remunerabimus. Sanctus autem Georgius respondit: [præclare respondet.] Utinam potius tu ipse, Imperator, per me verum Deum agnoscens, ei sacrificium laudis ab ipso quæsitum offerres: præstantiori enim atque immortali te regno donaret. Siquidem illud, quo nunc potiris, cum sit caducum & fragile, celeriter corruit atque dilabitur. Quamobrem & ea quæ ex ipso proveniunt, cum sint fugacia, nihil possidentibus prosunt. Itaque nullum ex iis meam in Deum meum pietatem labefactare, nullum cruciatuum genus timorem illius ab animo meo excutere poterit, aut mortis formidinem injicere. Hæc vir sanctus dum loquitur, Imperator totus ira percitus, nec permittens, ut faceret dicendi finem, satellitibus jubet, ut eum e Concilio hastis i expulsum, in carcerem conjiciant. Celeriter illi faciunt imperata: sed cuspis, quæ viri sancti corpus attigit, instar plumbi reflectitur, & os martyris laudibus personat.

[7] In carcerem igitur deductum, humi prosternunt, compedibus vinciunt, k & ejus pectori lapidem ingentem imponunt: [In carcerem conjectus, dire affligitur:] utrumque enim Tyrannus imperaverat. At vir sanctus id patienter ferens, Deo non destitit usque ad sequentem diem gratias agere. Cum enim dies illuxisset, rursus eum Imperator ad quæstionem vocavit. Et cum videret illum lapidis pondere defatigatum: Resipuistine, inquit, Georgi, an adhuc in errore permanes obstinatus? Cui graviter vir sanctus respondens: Adeone, inquit, Imperator, ignavum me putas evasisse, ut tam parvo ac puerili supplicio a religione deficerem, & pietatem abnegarem? Prius ipse torquendo defatigaberis, quam ego tortus. Ego te, inquit Diocletianus, suppliciis ita puerilibus afficiam, ut tibi celeriter vitam eripiant. Jubet igitur rotam prægrandem afferri, mucronibus undique præfixam, ad eamque virum sanctum alligari, paratisque in ea gladiis dilacerari. Pendebat in aëre rota, inferius autem aderant tabulæ, in quibus densissima erant spicula præfixa, gladiis similia, partim rectas habentia cuspides, partim aduncas ad hamorum similitudinem, partim cultros coriarios imitantia. Cum igitur rota per gyrum tabulis appropinquaret, & vir sanctus, [per rotam laceratus,] tamquam agnus, tenuioribus loris & funiculis ita constrictis, ut intra carnem absconditi in hærerent, vinctus esset; & per gladios, volvente rota, transire cogeretur, acutissima eorum acie corpus exceptum dilaniabatur, & scorpii more contortum dissecabatur. Hoc ille supplicii genus strenuus perferens: primum quidem magna voce precabatur, deinde secum ipse tacite gratias agebat Deo, nec suspirium quidem ullum edebat. Mox bonum temporis spatium, tamquam dormiens, conquievit.

[8] [divinitus sanatur:] Diocletianus igitur eum mortuum existimans, lætus deosque collaudans: Ubi est, inquit, Deus tuus, Georgi? Cur te ex hoc ludicro supplicio non liberavit? Cum autem jussisset eum ab illa machina solui, ipse ad sacrificandum Apollini profectus est. Ceterum magna nube statim exorta, & maximo tonitru erumpente, vox desuper emissa est, quam multi exaudierunt ita disserentem: Ne timeas, Georgi: tecum enim sum. Paulo post autem, qualis numquam antea, serenitas successit: & vir candidis vestimentis indutus, rotæ assistere visus est, qui facie coruscanti manum Martyri porrexit, & ipsum complexus salvere jussit. Nemo autem audebat ad eum propius accedere, neque ex illis, qui illum asservabant, neque ex iis, qui missi fuerant, ut ipsum a rota solverent, quoad is qui apparuerat, ex eorum conspectu discessit. [Imperatori sistitur:] Tunc a machina solutus visus est sanctus Martyr, & præter omnium expectationem incolumis constitit, & Deo gratias agebat ac Dominum invocabat.

[9] His perspectis, milites ingenti stupore correpti, rem Imperatori, adhuc in templo sacrificanti, denuntiant, sancto etiam Georgio coram constituto. [Duo Prætores Christū confitentur,] Quem cum adspiceret Imperator, primum quidem ita se rem habere non credebat, & illum Georgium negabat esse; sed alium ei similem esse dicebat, aut ejus certe simulacrum, quod spectatores deluderet. Verum cum accuratius illum contemplantes, qui assistebant, agnovissent, & Martyr ipse se Georgium esse diceret, obmutuerunt. l Porro ex adstantibus duo, dignitate Prætoria decorati, quorum unus Anatolius, alter Protoleo vocabatur, cum antea in Christi religione essent initiati, re admirabili conspecta, plenam fidem conceperunt, & sublata voce dixerunt: Unus est Deus magnus & verus Christianorum. Hos igitur confestim Imperator extra civitatem duci, atque indicta causa jubet obtruncari. Multi præterea ad Dominum se converterunt, [Imperatrix credit.] in seipsis fidem continentes, qui libere loqui non audebant. m Sed & Imperatrix Alexandra veritatem agnovit quam libere loqui incipientem Consul abduxit, ac priusquam de illa rem intelligeret Imperator, domum dimisit.

ANNOTATA.

a Græce additur: ex antro quodam & tenebroso recessu Phœbum responsa dare, quia &c.

b Ἄρχοντες, id est, Præsides sive Regentes in Græco appellantur, & paulo post, Ἐπιτροπέυοντες, quod etiam significat Procuratores.

c Εἰς δευτέραν καὶ τρίτην ἐκκλησίαν περὶ τούτου συνιδεῖν καὶ ψηφήσασθαι, In secundum ac tertium conventum consultationem suffragationemque circa hoc differre, nulla facta populi mentione: non magis quam supra, ubi hic vertitur Senatu convocato, Græce legitur, ἐκκλησίαν ἐγείρας.

d Novißima Acta in Ms. Regis Franciæ, citata in Comment. prævio num. 10, addunt, Patri nomen Gerontii, dignitatem spectatissimi copiarum Ducis.

e Eadem Primi scholarum agminis Comes, ipsumque Georgium inserunt illustri ordini Aniciorum seu Invictorum.

f Eadem viginti duos annos natum faciunt.

g Romanum Consulatum hoc anno 303 gerebant Diocletianus VIII & Maximianus Herculius VII. Quod suos præterea urbes singulæ Consules habuerint, & talis fuerit hic Magnentius, non audemus absque idonea auctoritate statuere: magis propendemus, ut credamus Consulem dici, pro Consulari seu Proconsule, prout 13 Aprilis ad ActaSS. Maximi, Quintiliani & Dadæ factum ostendimus. Si quis autem opinari etiam velit, Magnentium pro Maxentio; Maximiani Herculii filio, positum; poterit dicere, Consulis titulum, quem tertio ab hinc anno primum accepit, eidem hic per quamdam prolepsim datum.

h Græce ἀυτόκλητος, per meipsum vocatus, id est a nemine accersitus.

i Ibidem κόντοις, quod ita acceperunt encomiaste, quasi revera fuerit vulneratus Sanctus, sed mox divinitus sanatus: malim credere transfigi jussum, cedente ferro læsum non fuisse: nam alias non esset locus huic miraculo ab omnibus relato.

k Græce additur, ἐν τῷ ξύλῳ, in ligno.

l Mss. nostra Στρατιλάτας, Duces, appellant.

m Eadem in quibus, scilicet occultam veritatem tenentibus, erat etiam Alexandra Imperatrix: quam deinde volentem confidenter profiteri &c.

CAPUT II.
Nova tormenta & miracula, victoria de Athanasio mago.

Hæc Diocletianus indigne a ferens, cum ratione nihil agere posset, jussit sanctum virum, [in calcis foveam demersus S. Georgius,] statim in foveam calcis recens extinctæ conjectum, in tertium usque diem asservari, ne qua ex parte excogitari auxilium posset. Cum igitur vinctus ad ejusmodi supplicium duceretur, magna voce sic precabatur: O conservator afflictorum, o præsidium eorum, qui persecutione vexantur, o spes illorum de quibus nulla est spes, Domine Deus meus, exaudi preces servi tui, & aspice me ac miserere mei. Libera me, Domine, ab insidiis adversarii, & concede mihi ut ad finem usque nominis tui confessionem immutabilem conservem. Ne derelinquas me, Domine, propter iniquitates meas, nequando dicunt inimici mei, Vbi est Deus ejus? Ostende potentiam tuam, & nomen tuū illustra in me inutili servo tuo. Mitte Angelum tuum indignitatis meæ custodem, qui Babylone fornacem in rorem commutasti, & sanctos pueros tuos incolumes conservasti, quoniam benedictus es in secula. Amen. His dictis ac toto corpore Crucis signo munito, in foveam, gaudens & laudans Deum, ingressus est. Ministri autem, qui missi fuerant, omnibus ut jussum erat peractis, reversi sunt.

[11] Diocletianus vero, cum tertius adesset dies, acersitis dixit: Infelicis illius Georgii, quem propter ejus perversitatem & contumaciam in calcis foveam conjecistis, [inde illæsus educitur.] ne monumentum quidem volo sectatoribus b ejus extare; ne dum ab illis colitur, gloriosæ insaniæ capti cupiditate, in perniciem ruant. Ite igitur, & siquid ex miseri illius ossibus adhuc reliquū est, defodite, atque in perpetuum abolete. Hæc inilites mandata cum accepissent, quanta potuerunt celeritate profecti sunt, sequente magna populi multititudine, ut quid factum futurumve esset perspicerent. Expurgata igitur calce, intus repertus est vir sanctus, habitu splendido tamquam e convivio veniret: qui manibus in cælum sublatis, Deo pro universis beneficiis ejus agebat gratias. Egresso autem illo, & nullum læsi corporis vestigium circumferente, tam admirabili spectaculo qui convenerant obstupescentes, uno omnes ore Georgii Deum collaudabant, & magnum esse dicebant.

[12] Interea dum morantur milites ac tempus terunt, rumor ad Diocletianum pervenit: qui cum S. Georgium statim accersisset, stupore attonitus, sic eum est allocutus: Aperi nobis, Georgi, unde tibi hæc adsint, & quibus abs te artibus fiant. Arbitror enim te, ad magicæ artis ostentationem, Crucifixi religionem simulare, ut præstigiis ad stuporem omnes adducas, & te magnum ostendas; ac Deum tuum, quisquis est, [Imperatori insultat;] deorum omnium præstantissimum prædices. Ego quidem, respondit vir sanctus, existimabam, Imperator, ne os quidem posse vos aperire in ejus Dei contemptum, qui nulla in re non potens est, & ex hujusmodi angustiis in se sperantes liberat. Verum, quando in tam profundum erroris barathrum, urgente diabolo, decidistis, ut ne illa quidem, quæ vestris oculis cernitis, miracula credatis, sed præstigias appelletis; vestram equidem cæcitatē deploro, ac vos miseros censeo; sed indignos tamen, quibus respondeam, puto. Nunc, inquit Diocletianus, cognoscam, an, nobis cernentibus, res facias admirabiles; & nos, quibus respondeas, indignos putes. Sed vel invitus habebis, qui medeantur tibi. Tunc jubet ferreas crepidas afferri, oblongis clavis præfixas, easque in conspectu suo accensas ardentesque in utrumque ipsius pedem induci, ipsumque vapulantem usque ad carcerem trahi. Irridensque dicebat, Quam velox, cursor es, Georgi. At Martyr, cum tam acerbe traheretur & vapularet, secum ipse exultabat: Curre, inquiens, Georgi, ut apprehendas. [ferreas ardentes crepidas indutus,] Sic enim curris, ut non incassum. Deinde Deum suum invocans, dicebat: Respice de cælo, Domine, & vide laborem meum, & audi gemitum compediti servi tui: quoniam multiplicati sunt inimici mei, & odio iniquo oderunt me propter nomen tuum. Sed tu ipse sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea: & da mihi patientiam usque in finem, ne quando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum. Ita precabatur, dum ad custodiam, in quam conjectus fuit, perveniret, afflictus ex vulneribus, quæ ardentes crepidarum clavi pedibus ejus inusserant.

[13] Cum autem totum illum diem ac noctem, quæ subsecuta est, Deo gratias agens transegisset, postridie accitus, in conspectu adstitit Imperatoris, qui juxta publicum theatrum sedebat. [commode incedit,] Aderat & Senatus universus. Sanctum igitur virum Imperator conspicatus ita recte incedentem, ut si ex crepidarum molestia nihil acciperet impedimenti, magna cum admiratione: Quid est, inquit, Georgi? Num ad voluptatem & gratiam crepidæ tibi repertæ sunt? Sane quidem, sanctus Georgius respondit, Imperator. Tunc ait Diocletianus: Audacia deposita, modeste obtempera; & magicis artibus rejectis, accede, ac diis propitiis sacrifica: alioquin multis aliis cruciatibus affectus, hac dulci vita tandem spoliaberis. Quam stulti, Georgius inquit, videmini! qui Dei mei potentiæ præstigiarum nomen imponatis; ejusque præsidia magicis artibus comparantes, ludicras dæmonum, qui a vobis coluntur, fallacias tam impudenter jactetis. Acri voce, trucique adspectu Diocletianus Martyris orationem interpellans, adstantibus imperavit, [in os cæditur, vapulat nervis bubulis.] ut os ejus cæderent: Sic, inquiens, doceatur, Imperatores non esse contumeliis afficiendos. Deinde jussit, ut nervis bubulis tandiu vapularet, dum caro ejus cum sanguine terræ agglutinaretur.

[14] Cum autem sanctus Martyr ita crudeliter excruciatus, nihil hilaritatem vultus immutaret; Imperator admiratione plenus, ad eos, qui proxime aderant, conversus: Equidem, inquit, hæc non virtutis & fortitudinis, sed magicæ artis opera dixerim. Magnentius autem ad eum ait: [Commissus cum mago Athanasio,] Est hoc in loco, Imperator, vir quidam magicæ artis peritissimus, quem si jusseris accersiri, Georgius celeriter victus, oraculis tuis succumbet. Statim igitur accersitus magus, adstitit coram Imperatore. Ad quem Diocletianus: Quæ, inquit, homo iste nefarius egerit, præsentes omnes sciunt: quomodo autem illa perfecerit, vestrum tantum est intelligere. Aut igitur præstigiis ejus dissolutis, modestum & temperantem hunc nobis redde: aut magicis medicamentis ex hac vita celeriter extrude, ut propriis tandem artibus captus, debitam mortem experiatur. Id enim cum jam statuissem, vivere tamen adhuc permisi. Athanasio autem (hoc enim illi mago nomen erat) omnia se facturum postridie promittente, Imperator virum sanctum in vinculis custodiri jubens, e tribunali descendit. Ipse vero custodiam rursus ingressus, Deum vocabat, dicens: Admirabilis sit misericordia tua, Domine, super me: & dirige gressus meos ad confessionem tui, & perfice cursum meum in fide tua, ut in omnibus laudetur nomen tuum.

[15] Postero autem die, cum Diocletianus in altiori loco pro tribunali sederet, magum adesse jussit. Ille autem præsto fuit, prudentium gravitatem præ se serens: & medicamenta quædam in testaceis vasculis ostendens, ait Imperatori: Adducatur nunc reus, & sentiet omnino, diis coadjuvantibus, medicamentorum meorum vires. Si enim insanum hunc vis in omnibus, quæ jubes, dicto audientem efficere, hanc sorbeat potionem. Et pariter proferebat unum medicamenti vasculum. Sin apud tribunal tuum amaram hujus mortem mavis videre, hoc bibat. Et parvulum alterum vasculum demonstrabat. [oblata ab eo veneficia innoxie bibit,] Evestigio S. Georgium adduci jubet Imperator, & adstanti ipsi: Jamjam, inquit, Georgi, magicæ artes tuæ aut omnino dissolventur, aut desinent: ac jubet ipsum per vim sumere paratum pharmacum. Ille autem hauriens ipsum intrepide, nihil ex illo sensit incommodi. Denique nulla rei novitate secuta, gaudens adstabat, dæmonum fraude illusa. At Imperator insaniens, alteram quoque ipsi potionem jussit dari, atque ut biberet cogi. Divus autem Georgius, vi non expectata ac sorbens, eodem modo incolumis auxilio divino & gratia servatus est. Obstupuit autem Imperator pariter cum toto Senatu, sed & ipse Athanasius spectaculo rei. Ac non multo post dixit Martyri: Quousque tandem nos factis tuis ad stuporem adducis? Quandiu nobis verum non fateris; qua scilicet ratione, quæ tibi admota sunt tormenta contempseris, & medicamentorum, quæ in manibus sunt, injuriam effugeris? Agedum pande nobis omnia, clementer audituris.

[16] [& Christi potentiam prædicat:] Tunc B. Georgius respondebat: Ne nos existimes, Imperator, humanis servari consiliis, sed Christi invocatione, ejusque potentia: quibus etiam freti, cruciatus nihili facimus, juxta arcanam illius disciplinam. Diocletianus autem: Quænam, est, inquit, ist hæc Christi tui disciplina? Divus Georgius respondit: Cum provideret vestram in pejus diligentiam, suos ille domesticos confirmans instituit, ne timerent eos qui corpus occidunt, & supervacanea ne curarent: Capillus, inquiens, de capite vestro non peribit: & quamvis mortiferum quid biberitis, vobis non nocebit. Denique ausculta, o Imperator: hæc est vera ejus promissio, ut breviter declarem: Qui in me crediderit, opera, quæ ego facio, & ipse faciet. [Matt. 10, 28, Luc. 21, 18, Mar. 16, 18, Ioan. 14, 12] Diocletianus, Quæ autem, inquit, vos opera ejus esse dicitis? Divus Georgius respondit, Cæcos illuminare, leprosos curare, claudos dirigere, surdis aures aperire, spiritus ejicere, mortuos in vitam revocare, atque his similia. Conversus ad Athanasium Imperator: Tu, inquit, quid dicis ad hæc? [ad mortuū suscitandū provocatus,] Respondit Athanasius: Miror quomodo hic mansuetudinem tuam mendaciis resellens, fallere imperium tuum sibi posse persuadeat. Nam multa quidem beneficia a diis immortalibus quotidie consequimur, & ipsorum bonitate multis bonis fruimur: sed mortuos ad vitam revocari hoc tempore nequaquam vidimus: hic autem mortali fidens homini, & Crucifixum Deum colens, maximorum signorum impudenter ipsi testis est. Verum quando coram nobis omnibus fatetur Deum suum talia fecisse, & veram ejus promissionem experiri sperantes in eum, ac quæcunque ipse fecerit, eos quoque facturos; mortuum ipse excitet coram te, & tunc nos quoque illius Deum, ut magnipotentem, venerabimur. Ecce igitur mortuus in arca ex adverso posita, quem ego noveram, paulo ante sepultus est. Hunc si Georgius excitaverit, revera vicerit.

[17] [non detrectat, sed Deo fretus,] Admiratus Imperator consilium Athanasii, id ut tentaret, annuit. Erat autem arca magna, e regione stans tribunalis, c dimidii stadii intervallo. Tunc Magnentius assistens Imperatori, petiit divum Georgium, quibus adstringebatur, vinculis relaxari: & ad ipsum: Nunc, inquit, Dei tu mirabilia opera ostende, & nos cunctos ipsi per fidem conciliabis. S. Georgius: Consul mi, inquit, Deus, qui de nihilo creavit omnia, nec impotens est per me mortuum hunc suscitare. Sed mentibus vestris per errorem deceptis, quid verum sit, intelligere non potestis. Tamen propter adstantem populum id, quod tentandi gratia petitis, per me Deus efficiet, ne hoc quoque magiæ asscribatis. Ecce enim in vestro omnium conspectu magus, quem adduxistis, nec incantatione ulla, nec cujusquam deorum vestrorum potentia hoc fieri posse, vere confessus est. Sub oculis igitur & auribus omnium vestrum circumstantium, Deum meum invoco. [fusis precibus rem peragit:] Cum hoc dixisset, genibus flexis, propemodum lacrymans Deum rogabat; & surgens, voce magna sic precatus est: O æterne Deus, Deus misericordiæ, Deus omnium virium, atque omnia potens, qui spes in te sperantium non confundis; Domine Jesu Christe, exaudi me miserum servum tuum in hora hac, qui sanctos Apostolos tuos in omni loco & in omnibus prodigiis & signis exaudisti: & da huic generationi malæ signum ab ea petitum, & suscita mortuum in urna positum, in confusionem non colentium te, in gloriam tuam, & Patris, & Spiritus sancti. Obsecro, Domine, demonstra iis, qui circumsistunt, te esse Deum solum altissimum super universam terram, & ipsi cognoscant te esse Dominum potentem, & tuo nutui omnia subjacere, & tuam esse gloriam in æternum. Amen. Et Amen ab eo prolato, sonus factus est magnus, adeo ut contremuerint omnes. Tum retecto loculo, atque humi tegumento lapso, resurgens mortuus, cunctis videntibus de urna exilivit.

[18] Statim igitur exorto populi tumultu, plerisque plaudentibus & Christum summum Deum extollentibus, Imperator ejusque familiares obstupescentes & incredulitatis pleni, primum quidem adhuc magum esse Georgium dicebant, & spiritum introducere in fraudem spectatorum. [quo viso convertitur magus,] Ut vero eum, qui a mortuis resurrexerat, hominem vere agnoverunt Christum invocantem, accurrentemque ad divum Georgium, atque ipsi adhærentem, prorsus consilii inopes obmutuere. Athanasius autem accurrens, ad sancti pedes procidit, Christum clara voce vocans Deum omnipotentem; ac Martyrem obsecrans pro seipso, ut sibi eorum, quæ per ignorantiam commisisset, veniam deprecaretur. At longo post temporis spatio Diocletianus silentium populo indicens, ita locutus est: Videtis fraudem, viri? Cernitis horum malitiam præstigiatorum? Pessimus hic Athanasius, sui simillimo & ejusdem artis studioso occulte favens, pharmaca, quæ nobis pollicitus est, non propinavit; sed potius incantamentorum vim habentia, ad nosipsos decipiendos. Quocirca Georgius illis offensus minime est: quin potius impudentior factus, mortuum se suscitaturum pollicitus est: quem ipsi fictæ d mortis specie defunctum, ad pravi consilii sui exitum excitare finxerunt.

[19] [& capite plectitur.] His dictis, tyrannus ilico Athanasium jubet, una cum eo qui revixerat, indicta causa, securibus cædi, ut qui clara voce Christum Deum solum prædicassent: sanctum vero Martyrem Georgium carceri inclusum, in vinculis esse, donec a muneribus publicis vacans, quid de illo faciendum sit, deliberet. Hisque constitutis, in regiam se recepit. Sanctus autem Georgius carcerem ingressus, spiritu exultabat, & gratiarum actione Deum prosequebatur: Gloria, inquiens, tibi Domine, qui non confundis sperantes in te. Gratias tibi ago, quod mihi adjutor ubique extitisti, quod majoribus me quotidie beneficiis afficis, & indignitatem meam exornas. Dignum me fac, Deus, Deus meus, qui celeriter videam gloriam tuam, diabolo tandem confuso.

ANNOTATA.

a Græce εἰς λάκκον ἀσβέςου, quo nomine intelligitur viva calx, uti a fornace educitur, antequam super infusa aqua extinguatur internus fervor: dicitur tamen recens extincta, id est, non amplius ardens.

b Ibidem συμμύςαις, eorumdem sacrorum consortibus.

c Oportet tribunal positum fuisse, vel in porta civitatis, unde conspectus erat in pomœrium; vel extra urbem ad publicum theatrum, uti mox infra dicitur: nec enim moris erat Romanis aut Græcis intra urbes sepelire mortuos.

d Græce: Quem ipsi ad mali sui executionem propositi excogitarunt morbo quodam sensus vinciente occupare.

CAPUT III.
Extrema S. Georgii de tyranno victoria.

[20] Dvm autem ipse esset in carcere, quicunque Christi fidem imbiberant, [Curato post alios ægros,] propter ea quæ peracta erant, ad ipsum profecti, tradita custodibus pecunia, ad ejus procidebant pedes, & apud eum manebant: ex quibus multi etiam ægrotantes, per Christi signum & nomen ab eo curati sunt. Inter quos etiam vir quidam, Glycerius nomine, privata fortuna, arans, altero ex bobus (ut sæpe contingit) humi collapso & abjecto, & tantum non expirante, posteaquam de sancti viri fama a quibusdam didicit, currens in carcerem, bovis jacturam deplorabat. Tandem arridens huic S. Georgius: Abi, inquit, lætus: [moribundo bove Glycerii,] Christus enim meus bovem tuum ad vitam revocavit. Ille autem verbis credens & currens, invenit, sicut dixerat ei vir sanctus. Mox vero, ne paululum quidem moratus, reversus est; & ad Martyrem accurrens, per civitatem voce magna clamabat: Magnus est certe Deus Christianorum. Comprehendentes igitur ipsum milites quidam, qui ipsi forte occurrerant, per a satellites rem Imperatori nuntiavere. Is autem furore plenus, & ne ipsum quidem aspiciens, nec dignum quem interrogaret existimans, gladio obtruncari extra urbem jussit. Hic ergo Glycerius gaudens, & tamquam ad convivum aliquod vocatus, currebat ante milites a quibus ducebatur, [denuo accusatur Sanctus:] & magna voce Dominum invocabat, orans, ut martyrium sibi baptismatis loco poneretur: atque ita vitam finivit. Tunc quidam e Senatoribus apud Imperatorem sanctum Georgium accusabant, quod in carcere sedens, fama populum commoveret; multosque a diis abducens, ostentis magicis Deo adjungeret crucifixo. Itaque ad quæstionem rursus ducendum videri, & si resipisceret, absolvendum; sin in eadem permaneret insania, e vita tollendum.

[21] Imperator igitur, adhibito in consilium Magnentio, jussit in diem posterum juxta Apollinis templum tribunal sibi parari, [qui confirmatus a Christo,] ut publice de Sancto quæstionem haberet. Nocte autem illa orans Martyr in carcere, ac paulum obdormiscens, vidit in somnis Dominum, propria manu se sublevantem & amplectentem, & corona capiti suo imposita dicentem: Ne time, sed bono animo esto. Ecce enim jam dignus factus es, qui mecum regnes. Ne igitur tardaveris, sed propere ad me veniens, paratis fruere. Experrectus autem, & gratias Deo alacrius agens, carceris custodem ad se vocavit, ipsumque rogabat: Hoc, inquiens, unum abs te, frater, peto: concede, ut puer meus ad me ingrediatur: habeo enim, ipsi quod dicam. Annuente autem custode, ingressus est puer, qui extra carcerem expectabat, b & dominum suum in vinculis veneratus, flens humi jacebat. Sed Sanctus illum erigens lacrymantem, ut bono animo esset, hortatus est, visaque nuntiavit: Celeriter, inquiens, me, fili, Dominus meus vocabit. Postquam igitur ex hac vita migravero, [rebus suis disponit.] accepto hoc meo misero corpore, quemadmodum ante discessum meum statui, itineris tui duce Domino, domum, quam habitare soliti sumus, prope Palæstinam, contende: omnibusque peractis, quæ ibi præscripta sunt, Dei timorem habeto, a Christi fide non deficiens. Illo vero promittente, [& blanditiis solicitatus,] non sine magna vi lacrymarum, se Deo adjuvante studiose omnia curaturum, vir sanctus illum amplexatus dimisit.

[22] Atque postero die sedens Diocletianus in tribunali sibi parato, in ipso solis ortu Martyrem ad se venire jussit; iramque compescens, cœpit omni cum mansuetudine eum sic alloqui: Nonne tibi videor, Georgi, maxima humanitate & amore plenus esse, qui erga te tam mitis sim? Nam mihi dii omnes testes sint, ut me valde tuæ tædet adolescentiæ, tum propter florem pulchritudinis tuæ, tum propter prudentiæ gravitatem animique constantiam. [illudit Imperatori,] Ac volebam quidem, si resipuisses, ut mecum pariter habitares, & secundas a nobis obtineres. Dic igitur nobis; ad hæc tu quoque quid sentias, S. Georgius. Oportebat, inquit Imperator, hoc tuo erga nos studio declarato, non tam multa in nos per iracundiam mala facere. Hæc ille verba libenter audiens, subjecit: Si velles mihi, ut patri, amanter obsequi, omnes istos, quos pertulisti, cruciatus maximis honoribus compensarem. S. Georgius: Si vis, inquit, posthac in templum ingrediamur, deos, qui a vobis coluntur, aspecturi. Ilico igitur Imperator exurgens magna cum lætitia, Senatui & omni populo per præconem edicit, ut in templum eant. Simul vero extollebat populus Imperatorem, & diis suis victoriam, dum iter in templum faceret, asscribebat. Ubi vero omnes ingressi sunt, indicto silentio & sacrificio jam parato, intuebantur omnes Martyrem, sperantes proculdubio ipsum sacrificaturum. Ipse autem ad Apollinis statuam accedens, extensa manu; Ecquid, inquit, a me sacrificium vis suscipere ut Deus? Atque eodem tempore signum Crucis expressit. Dæmon vero statuam inhabitans, hujusmodi vocem emisit: [cum insigni dæmonis confusione.] Non sum Deus, non sum; sed neque mei similium quisquam. Unus est Deus solus, quem prædicas: nos autem ex Angelis ipsi ministrantibus apostatæ facti, ob invidiam homines decipimus. Tum Sanctus respondit: Quo pacto igitur hic manere audetis, me cultore veri Dei præsente? Atque, hoc dicto, sonus quidam ac fremitus luctui similis ex statuis emittebatur: omnes autem simul ad terram lapsæ, contritæ sunt. Tunc conversi quidam de populo, tamquam furore concitati, sacerdotibus incitantibus, correptum sanctum virum vinculis constrinxerunt, atque inter verberandum clamabant, dicentes: Tolle magum hunc, Imperator, tolle antequam nostra nobis ingrata sit vita.

[23] Hoc igitur tumultu concitato, & fama per urbem brevi discurrente, Imperatrix Alexandra, cum fidem Christi occulte apud se habere amplius non posset, [Alexandra Imperatrice palā suam fidem testante,] celeriter prodiit: & cum populi tumultum, & S. Georgium procul vinctum cerneret, nec ad eum præ turba posset accedere, clamans dicebat: Deus Georgii, adiuva me, quoniam tu es Deus solus omnipotens. Sedato autem populi tumultu, Diocletianus sisti coram se virum sanctum jussit: & insanienti similis, ad ipsum; Tales, inquit, benignitati meæ gratias rependis, fœdissimum caput? Sic diis sacrificare solitus es? Cui S. Georgius: Ita plane sacrificare didici, Imperator insane, & sic deos tuos colere novi. Erubesce in futurum diis talibus acceptam referre salutem tuam, [ommotior Diocletianus] qui ne sibi ipsi quidem afferre opem possunt, neque servorum Christi præsentiam valent sustinere. Dum vero hæc diceret Sanctus, ecce Imperatrix quoque in medium procedens, eumdem, quem antea, coram Imperatore sermonem habebat: & ad pedes viri sancti procumbens, tyranni dementiam conspuebat, maledictis deos lacerans eorumque cultores detestans. Imperator autem ad, eam: Quid tibi, inquit, accidit, Alexandra, quod huic mago & incantatori adhærens impudenter, a diis recessisti? Illa vero acriter eum repellens, ne dignum quidem censuit responsione.

[24] Impius igitur Diocletianus furore repletus, de Santo nihil amplius quæsivit, sed ab eo irritatus, [sententiam fert in ipsā & S. Georgium:] &, dum sacrificium sperat, subversos ab eo deos suos videns, ab hæc Imperatricis mutationem animadvertens, atque illius causa iracundior factus, hujusmodi sententiam contra Martyrem & nobilissimam tulit Imperatricem: Pessimum Georgium, Galilæumsese dicentem, & qui tum deos, tum meipsum conviciis multis affecit, denique qui contra illos arte sua magica usus est, cum Alexandra Imperatrice, veneficiis ejus corrupta, & pari dementia in deos ipsos quoque maledicta conjiciente, gladio obtruncari jubeo. Statim igitur ii, quibus hoc demandatum erat, [illa placida expirat:] Sanctum corripientes, vinctum extra civitatem ducebant. Tracta pariter cum eo nobilissima est Imperatrix: quæ dum abduceretur, alacri animo orabat, labra movens, & oculos in cælum frequentissime intendens. At ubi ad locum quemdam venit, c ut consisteret petivit. Iisque qui trahebant, concedentibus, super vestem sedens, & caput in genua reclinans, spiritum Deo reddidit. Hujus rei causa Martyr Christi Georgius Deum extollens, ipsique gratias agens, multa cum alacritate incedebat, orans, ut suus quoque cursus recte perficeretur: & postquam ad præfinitum locum appropinquavit, clara sic voce precatus est:

[25] Benedictus es, Domine Deus meus, quoniam dentibus quærentium me lacerandum non permisisti, [Georgius capite plectitur.] nec inimicos meos super me lætos esse passus es: & quoniam liberasti animam meam ut passerem, de laqueo venantium. Nunc item exaudi me, Domine, & mihi assiste servo tuo in hac ultima hora mea: & libera animam meam ab iniquitate aërei hostis maximi, & spirituum ejus: & ea quæ isti in me per ignorantiam peccaverunt, ne vertas crimini; sed veniam tuam & amorem tuum illis concede, ut & ipsis contingat pars in regno tuo cum electis tuis. Suscipe etiam animam meam cum iis, qui a seculo placiti sunt tibi, obliviscens omnium, quæ tam scienter quam inscienter commissi. Recordare, Domine, invocantium magnificum nomen tuum, quoniam benedictus es & gloriosus in secula, Amen. Hæc deprecatus, & cum gaudio collum proferens, beato capite detruncatus est, vigesimotertio die Aprilis, egregiam confessionem perficiens, cursum consummans, fidem servans impollutam. Unde etiam coronam justitiæ repositam habet.

[26] Hæc sunt maximorum certaminum strenui victoris trophæa: hæc sunt contra inimicos ejus præclara facinora & prælia gloriosa. Qui sic certaverit, incorrupta atque æterna corona donabitur. Cujus precibus vtinam nos quoque partem justorum assequamur, collocemurque ad dexteram Domini nostri Jesu Christi, cui gloria, honor & adoratio in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Græce διὰ τῶν σωματο φυλάκων, per Custodes corporis.

b Vtrumque Ms. Græcum addit: Qui memorialia de Sancto cum omni diligentia composuit: & hæc verbæ videntur occasionem dedisse, quædam S. Georgii Acta tomminiscendi sub nomine Pasicratis famuli.

c Addunt Ms. ὡς ὀλιγοθυμοῦσα, velut animo deficiens. Colitur autem hæc S. Alexandra die 21 Aprilis, ubi pluribns de ea egimus. Pseudo-Pasicrati attributa Acta, revera capite minutam fingunt. Acta S. Georgii Græca recentiora complures Patricias aliasque illustres feminas, Alexandræ exemplo Christi fidem amplexas dicunt.

ENCOMIVM S. GEORGII.
auctore Gregorio Cyprio, Patriarcha CP.
ex MS. Græco Vaticano.

Georgius Megalo-Martyr Nicomediensis, Lyddæ seu Diospoli in Palæstina (S.)

Auctore GR. CYPRIO EX MS. GR.

PROLOGUS

[1] Solent oratores fere singuli æquum censere, ut labores sui magni videantur, [Excusat argumenti dignitatē,] quia expeditu illustres simul & difficiles; idque ut vel in eo quod deliquerint, veniam; vel ex eo quod recte peregerint, laudem sibi demereantur. Ego autem, orationem habiturus de Georgio, magno illo Athletarum nomine; tantumque argumentum, quanta est ipsius laudatio, assumpturus, nescio utrum justius aliquis, alicui materiæ suum applicaturus studium, præfari possit, magnum esse laborem, quem aggredi timeat, & cujus suscepti postulet sibi veniam dari. Igitur animum in eum intendens sic plane angor, ut mihi videar, eum vel primis attingendo digitis, idem pati, quod ii qui ex imperitia cupiunt mare conscendere, conscendentes autem in adversum littus protendunt desideria, [& suam tenuitatem] experiendo discentes sævitiem pelagi, ejusque procellas & tempestates & quæcumque alia solent cogere, ut quis optet inde abesse longius. Quod sane haud multum abest a me, nisi ab ejusmodi voto faciendo prohibens necessitas quædam violenter huc traxisset, ad orationem aliquando tandem Martyri pertexendam.

[2] Quoniam vero neque solutionis spes neque effugii locus mihi est, [sperato Sancti auxilio subnixam.] propriis constricto vinculis; inclamo, uti solent in angustiis deprehensi, Martyris gratiam; tum quia consuevi ipsum invocare, tum quia semper ipsius promptum auxilium sum expertus; maxime autem, quia, cum hoc argumentum ipsi sit proprium, ipsum hunc sermonem muneris loco eidem afferimus. Si enim quotiescumque aspirat mihi eam, cujus ipse apud Deum dives est, gratiam, toleraret aliquid ea patiens quæ non posset sustinere natura; aut ejusdem naturæ fines deberet transgredi operando; tamen ne sic quidem dubitarē ad finem adducere quod proposui, neque fiduciam bonam dimitterem; quanto magis nunc, cum sufficiat, si nobis in ipsius auxilio confidentibus, loquendi tribuat facultatem?

CAPUT I.
S. Georgii patria, parentes, oblatio sui ultronea & prima coram tyranno tormenta.

[3] Si liceret mihi pro arbitratu orationem disponere, non obligato ei quæ ut plurimum observatur legi; [Quamvis non sit opus S. Georgiū laudari a patria,] non utique patriæ vellem meminisse, velut magnæ atque speciosæ, neque externorum quorumcumque decorum; sed statim a principio ea apprehenderem, quæ ad laudationem præcipua sunt. Etenim minutulorum opus mihi esse videtur, in eis argumentis, quæ omnem superant commendationem, digredi ad infima, ex iisque captare encomiorum materiam, tamquam sine his subsistere non posset, aut saltem minus perfecta foret gloria Martyris apud Deum hominesque. Ex quacumque enim parte hanc velimus dicendo majorem facere, rem egerimus inconcinnam omnia requirendo, nec tamen in medium adducendo. Nam ea quæ ex Deo est gloria, cum ratiocinio nostro subjecta non sit, nullo modo potest augmentum qualecumque a nobis accipere; quæ autem ab hominibus provenit, cū jam pridem in omnium animis perfecta sit, non eget expositore aliquo, ut recipi possit. Sicut enim non expectant homines luminis solaris cognoscendi magistrum, utpote quod luminum omnium est clarissimum; ita nec de istius claritate, ut quæ sermonem omnem cogitatumque excellat, indiget quis aliunde doceri, Quod igitur erit operæ in talibus ponendæ pretium, quando congrue omitterentur illa, quæ dixi, externa; nisi aliorum quoque auribus oratio subserviret?

[4] [illustrem tamen habuit,] Si tamen tanti Sancti patriam omnino vellem in sermonem inducere, cælum utique inducerem, felicem illam & incommutabilem regionem, Angelorum inquam patriam: nec enim aliam in ipso laudare convenit, qui istuc conversationem suam immaculatam sic transtulerat, ut neque parum quid distare ab Angelis videretur. Quoniam nihilominus omnes fere eam quoque requirunt, quæ in terris nascendo obtinetur; & æstimant, sermonem ab ea ductum sua ire via: hæc etiam ei fuit haud facile cuiquam alteri cessura in claritate, & quam sine multa admiratione nec percurrere valeat aliquis. Cappadocum enim regionem, quæ Sanctum hunc tulit, merito quidem laudarit quispiam ex hoc capite, quod situm nacta opportunum, & a confinium regionum aliena excessibus, [Cappadociam scilicet.] valeat ad omnem genituram, proferens pulcherrima quȩque terræ gemina, idque minime parce, sed quam multa ad vitam humanam conducunt. Nihilo minus juste eam commendaverit aliquis, quod incolas habeat ab origine Græcos, genus hominum peculiari pollens dicendi facultate, & propter continuam ejus rei exercitationem, egregie ornans matrem naturam, ipsius met fines supergrediendo. Sed non tam hoc omnium ejus decorum præstantissimū quis dixerit, quam quod pietatis fundamentum habeat præ ceteris solidum, unde & martyrum & magistrorum veritatis consueto semper abundavit proventu. Etenim superiori ætate, cum persecutiones ferverent, nulla plures aut illustriores pugiles objecit errori; postea autem, cum turbo hæreseom incubuit, & tota pene ecclesia eidē timeretur involvenda; sola inter omnes & supra omnes excitans communis fidei propugnatores, per ipsos totius universi inundationem repressit. Quæ cum sint præclara, quomodo non possint illam idonee exornare? Laudum tamen ejus omnium præcipua & universus speciei ornatus is est, quem modo prædicandum suscepimus.

[5] Nunc vero cum ad gloriam conferre ducam, si qui parentes habuit, eosdem fuerit æmulatus; [patrem Martyrem] proponere convenit quod ejus genitores, nobiles quidem fuerint genere, sed nobiliores pietate; opibus transeuntibus divites, sed manentibus opulentiores; dum præsentia recte dispergendo, futura sibi compararunt. Ex his pater, suæ secundum Deum conversationis adeptus est præmium, [& matrē æque piam:] quod vitam Martyr consummavit: mater vero, pares viro coronas consecuta, incruentas tamen, eamdem quidem quam vir suus habuit voluntatem, ad pugnam autem admissa non est, imbecilliori sexui parcentibus persecutoribus: uterque autem exempla reliquit filio, semina præbens religionis erga Deum, misericordiæ in pauperes, & constantiæ usque ad sanguinem contra idololatriam pugnaturæ. Quæ ille suscipiens, velut meliorem hereditatem, & omni spiritus disciplina probe excultus; non solum centum ex uno amplificans protulit, [a quibus ad virtutem educatus,] sed quamdam incrementi rationem suscepit, cui superaddi nihil posset. Omnia enim sua, tamquam optimus dispensator, e terris in cælum transtulit; nec ipsi quidem parcens corpori, quominus ex hoc fructificaret Deo; idque non tantum per castitatem puritatemque, sed etiam per sanguinis effusionem, inter multa maximaque discrimina.

[6] [primum miles,] Militabat ille primum terreno Regi & arma ferebat, juvenis aspectu grandis atque decorus, congressu formidabilis, insuperabilis hostibus visibilibus; contra dæmones vero, ubi cum iis rem habere cœpit, nihil ab eis patiens, multo adhuc magis constans & invictus apparuit. Tandem tamen militiæ genus mutavit, seque a Cæsareis castris ad Christi signa transtulit: non quasi ab initio non fuisset eisdem addictus, sed tunc perfectiori longe modo id fuit, quando nihil mundo, nihil mundano Imperatori donans, [postea omnibus se expolians,] omnia detulit obtulitque Deo. Itaque Christianitatis titulum non habebat occultum, aut quadam ratione dissimulatum; sed publice eum vulgans, fidenter profitebatur. Principium autem experiundæ constantiæ ipsi fuit, quod videns persecutionem instar procellæ ferri vehementius, & paucis exceptis omnes pene ab ea comprehendi atque persecutoribus subjici; pietatem vero per tyrannidem premi, idque agi ut non tantum corporibus vis inferretur, sed etiam mentes, quas sui arbitrii esse voluit Deus, pertraherentur in servitutem; indignatione justa ac zelo impletus sit: quapropter, velut luctam pugnamve ingressurus, [& zelo religionis æstuans,] magno animo cuncta abjecit externa, aut verius per manus pauperum transmisit in paradisum, ut solum sibi corpus servaret, quod nudum erat expositurus certamini.

[7] Deinde ut theatrum quoque se dignum haberet, & magis illustre stadium; observavit diem, qua oportebat publicum agi festum, [publice se tyranno obtulit,] ipsumque Diocletianum adesse multitudini, festivæ hilaritatis participem. Tunc scilicet leonis instar, fronte, oculis, incessu magnamitatem ostentantis atque ignem spirantis & torue circumspectantis, ingressus est mente imperterrita, & clara voce Christum prædicans, dæmonesque subsannans. O animam divino æstuantem zelo! o amorem Dei sic urentem, sic moventem amantes! Quis umquam ita elatus est videns idololatrarum amentiam? quis talem pro tempore prætulit sapientiam? quis pro ratione egit tam generose? Nihil erat quod animi laxare intentionem, nihil quod aciem posset obtundere: [nihil reformidavit,] non horribiles minæ contra pietatis sectatores promulgatæ; non species variæ tormentorum, oculis objectæ; non memoria cruciatuum, adversus Sanctos antehac excogitatorum, qui etiam ipsi erant subeundi; non ipsa eorumdem tolerantia; non mortes diversimodæ, quibus fideles ab hac vita expellebantur violenter: omnibus enim istis altius mentem extulit, velut si extra corpus positus, adversus culturam dæmonum initum esset generosum certamen. Hanc animi fortitudinem exhorruerunt dæmones, & omnes dæmoniorum cultores; in hac sibi complacuerunt de cælo Angeli, & desuper spectatores agonis ejus facti, beatam prædicaverunt; hæc Diocletianum confudit, qui fiduciam tantam suum esse despectum interpretatus, furore & indignatione repletus est.

[8] Quæ porro consecuta sunt, majoris cujusdam quam humanæ virtutis eguere, ut certamen suum posset Sanctus usque ad finem exequi. [& majorem quam Iob patientiam probavit:] Quis enim verbis sufficienter explicaverit aut immanitatem torquentium, aut fortitudinem Martyris, qua obfirmabatur ad pericula, iisque resistebat supra naturæ communis mensuram. Beatus Job prædicatur tamquam hominum patientissimus generosissimusque: sed tentatio contra quam depugnavit fuit involuntaria; requisitus enim & traditus fuit: qui autem ista sustinuit, seipsum in manus tortorum dedit, inventus & oblatus neque quærentibus neque petentibus eum. Ad extremum vero laborum ejus, non paulatim inflicta est plaga, veluti si ad patientiam præliis levioribus exerceretur; sed tamquam generosissimus atque expertissimus miles, maximis statim a principio discriminibus est objectus; ut inde experimentum sumeretur, utrum homo esset vel communis nobiscum naturæ particeps.

[9] [varie tortus,] Diocletianus vero intra se habebat dæmonum incitantium legionem, a quibus, licet Martyris constantiam ipsimet obstupescerent, furiosius commovebatur, ut suspendi eum, & dirissima quæque juberet perpeti: quidquid autem jussit, continuo executioni mandatum est. Suspendebatur in conspectu omnium, verberabatur; laniabatur; conto denique per ventrem acto vulnerabatur: quorum ista quidem eo faciebant ut dolores incuterentur Martyri, hoc vero etiam ut mors subsequeretur, non enim intendebant eum de medio tollere per necem, cui brevis esset cruciatus conjunctus. Sed neque ista, quantumuis vehementia, potuerunt eum contristare, prohibente id Deo; neque contus quidquam omnino nocuit, tamquam a solidiori materia, [sed post tormenta semper illisus;] ferrea videlicet aut adamantina, repulsus atque retusus; fortassis & Martyris corpus reveritus, & insensibilitatem tyranni redarguens: siquidem ipse, ferreus existens, absterrebatur ab inferenda noxa; ille autem, animam habens rationalem, non erat placabilis; uti nec placatus fuit, nec impeditus, quo minus eum amplius vellet torquere; sed econtra impensius etiam vehementiusque in id incubuit. Itaque auctior semper illius malitia præbuit Martyri majoris miraculi occasionem: incurabilium enim est, quod ipsa natura ex insita malignitate in proprium convertat nocumentum, si quod applicetur salutare pharmacum: & propterea nitebatur Martyrem gravioribus ac gravioribus semper suppliciis conterere; adeo ut nec deficiente quidem lumine, verecundaretur supra dorsum Martyris, ut Psalmista loquitur, fabricare. [Ps. 128, 3]

[10] Sed tandem superveniens nox coegit ab incepto desistere; quod Diocletianum ægerrime habuit, qui maximum sibi reputabat supplicium, si ille vel modicis frueretur induciis. [per noctem carceri inclusus,] Non tamen neque per tale tempus remisit propositum, neque cruciatus differre sustinuit (non enim patiebatur effera ejus anima ut tempori tantisper obsequeretur) sed Sanctum includi jussit carceri, eique omnium molestissimo, ut qui fœtidus esset & tenebrosus, atque umbræ mortis assimilandus. Atque hoc quidem ad istum modum se habuisset, nisi & secundum & tertium addidisset, velut quosdam malorum gradus disponens; humanitas enim quædam fuisset, usque dum nox transiret, videri supplicia divisisse. Ergo & ligno pedes adstringente cruciatus est; [ligno saxoque gravatur.] & lapis magnus, quem vix machinæ, nedum manus, movere poterant supino jacenti supra pectus est positus, nimio pondere comprimens subjectum corpus, illudque cogens simul & contritionem carnium & confractionem ossium sustinere; quamvis ipse, sicut quoad animam nihil suscipiebat impiorum mandatorum, ita & quoad corpus insuperabilis erat, nullam omnino exinde patiens violentiam. Enimvero in certaminibus illis, quæ pro pietate excipiuntur, corporis firmitas manifeste videtur ab animi generositate pendere; ut quantum hæc sibi per promptam constat voluntatem, tantum huic robur ad patiendum conferat; aut potius animæ quidem robur Deus inspirat, anima autem corpori, & utrique Deus; a quo confirmatus Sanctus, etiam istud periculum superavit.

CAPUT II.
A supplicio rotæ & vivæ calcis fossa illæsus exit S. Georgius.

[11] Talia fuerunt noctis illius certamina, nihil ut arbitror leviora diurnis: [Eductus e carcere,] quæ vero, mox ut dies illuxit, sunt secuta, fuerunt tamquam in mari tempestas quædam, quando quem fluctus unus habuit, comprehendit alter, & imminet tertius: sic enim illa fuerunt graviora prioribus, tam varietate quam virtute nocendi; adeo ut votum mihi sit ea posse vel mediocriter dicendo explicare. Educebatur ergo e custodia, quem nec vivum illi sperabant se inventuros; & quoniam vivere præter spem deprehensus est, videbatur impassibilis omnino esse. Quomodo indignabatur dissecabaturque tyrannus, non valens eum ulla ratione vincere; [damnatur ad rotæ supplicium,] quos item sermones ad eum habuerit, nunc quidem comminans, nunc palpans & blandiens, dicere supersedeo: sed ut vidit, omni sua industria effectu frustrata, repulsum se risuique expositum; tunc, velut in turrim firmissimam & immobilem, magnam illam & præcipuam diaboli machinam erexit, rotam videlicet. Hæc vero (dicendum est enim ad explicandum tormenti genus, quamvis nec hoc facile explicatu sit) hæc, inquam, ex lignis componebatur, dorsum quidem circumferentiæ habens modice latum, latitudinem vero maximam in eo quod circa centrum erat spatio; introrsum discreta quotuor radiis, a summo ad summum sibi occurrentibus, seque invicem utrimque per medium directa intersecantibus: axis porro, inter radios trajectus, utrimque procurrebat, habens universum rotæ circulum, non circum se ducendum, sed secum versatilem: duo denique crura hinc & hinc aptabantur arte fabrili, [omnium immanissimum:] quorum summitas axem sustinens, ita ipsum sublimem faciebat pendere, ut posset rota circumferri celerrime. Et in hunc quidem modum composita erat rota: subtus vero sternebantur tabulæ, accurate compactæ ad invicem, sic ut simul omnes junctæ unica tabula viderentur: quæ firmiter affigebantur pavimento, ut essent undequaque immobiles, uncis violenter & fabrili industria impactis: tum iisdem infigebantur acutæ cuspides, & cultri, & enses, & quæcumque species gladiorum; quorum acies erant conversæ ad circumferentiam rotæ: quas hæc propemodum attingere debebat, sed non prorsus contingere cum vertebatur, nisi aliquo exterius alligato.

[12] Talis erat machina universa, terribilis auditu, visu vero longe terribilior; qualis autem fuerit experienti, quid opus est dicere? [ad quam hilariter veniens,] Mihi sane videtur multos præsentium exanimes corruisse, ex eo solum quod tantos cruciatus intueri cogebantur. Non tamen generosus ille, atque, ut ita loquar, adamantinus, despondit animum; sed totus divino amore plenus, mentemque & animam, atque ipsos etiam quodammodo sensus beatæ applicans pulchritudini, seque signo Crucis muniens, omnibus audientibus invincibilem Christi potentiam precibus invocabat, cum Davide canens, Non timebo mala quoniam tu mecum es, etsi, ambulavero in medio mortis. [Ps. 22, 4] Itaque decore omni ornatus veniebat gradu decenti ad machinam, quasi eam non experturus, sed contemplaturus dumtaxat; sicut olim Elias hilariter igneum currum conscendit, nisi quod iste ascensum haberet in cælum, hic vero ad mortem ambularet. Tunc nudatur vestibus, [& in ea toto corpore proscissus,] supra rotam curvatur, tenuibus simul & fortibus vinculis super eam ligatur. Tunc (sed o! quis possit audire absque sensu doloris, quis narrare sine lacrymis?) tunc, inquam, fertur versus gladios rota, circumacta celerius carnificum impellentium manibus & machinis adnitentium. Tunc omnes simul gladii suum opus agebant: proscindebantur membra cuncta, rivi profluebant sanguinis, & irrigabantur cruore, rota, aer, pavimentum; carnesque & nervi atque ossa ipsa, eadem violentia divulsa ac laniata, in aërem quadamtenus spargebantur.

[13] Ipse vero instar victimæ sic conscissus laniatusque, nec vocem, nec gemitum emittebat, [cum mortuus putaretur,] nec aliud ullum signum dolentis animi; neque enim cum ferrum dissolueret compagem corporis, magis pati aliquid videbatur, quam qui profundo somno tenetur. Quoniam autem propterea credebatur jam obiisse, haud facile dictu est quantum de se præbuerit gaudium impietatis studiosis, mortem ejus pro re festivissima habentibus. Itaque statim atque satis clara necis indicia se habere crediderunt, festinarunt certatim ad Imperatorem, alius alium prævertentes, dicentesque, Vicimus, superiores evasimus; victus est, extinctus est: dignam pro illata rebus optimis contumelia retributionem accepit. Ille autem quanto præ ceteris magis Martyris sanguinem sitiebat, tanto majori præ aliis replebatur gaudio, exultabatque, ipsum se continere nequiens; & tamquam super admirabili quadam incredibilique victoria festum & sacrificia populo indicens, ad fana, ad aras properabat, oblaturus dæmonibus triumphales hymnos.

[14] [post cælitus emissam tempestatem,] Ita jucundabatur demens ille super re acta, quamvis haud diu gavisurus aut fruiturus morte insipienter credita, quin confunderetur juxta Prophetam, & repelleretur ab altaribus suis. Dum enim hæc ageret, rursum Christus mirificavit Crucis suæ mysteria, & omnia subito versa sunt in horrorem; cum procellæ nubium, caligo aëris, nocturnæ medio die tenebræ, motus terræ, mugitus cæli, fulminum jactus, multo terribilius quam in Ægyptiacis plagis concurrerent; idque non ex ordine naturali aut casu aliquo (quemadmodum forsitan visum est impiis, excæcatum habentibus intellectum) sed ex Dei mandato, glorificantis famulum suum signis atque prodigiis, quemadmodum in Ægypto Moysem, & Danielem inter Assyrios, [sanatis vulneribus,] & alios alibi, secundum inscrutabilem voluntatem suam. Quin etiam custodes & quotquot aderant alii cultores dæmonum dispargens, misso lucis Angelo consolabatur athletam, simulque & vincula dissolvit, & corporis integritatem restituit curatis vulneribus; jubens ut se tyranno sisteret, ad stuporem testimoniumque; & robur atque auxilium, ut nunc, sic & in posterum pollicens.

[15] [illæsum se exhibet imperatori,] Fuit profecto grave Diocletiano atque intolerabile hoc nuntium, priori famæ contrarium; hoc gaudia dissolvit, festa cohibuit, triumphalia & gratulatoria sacrificia evertit; quin etiam propter miraculi magnitudinem incredibile videbatur: & vere non erat ulla ex parte verisimile, quod post ejusmodi dissolutionem adhuc in vivis Martyr ageret. Cum autem præsens adstitit, & videri, interrogari, audiri loquens potuit, seque per omnia Georgium probavit sensibus atque responsis; tunc credi cœpit miraculum, multique ad Christum transierunt: quorum aliqui latitare volentes satis habebant corde credere: aliqui non dubitaverunt etiam ore confiteri fidem, & e vestigio confidentius agere: [sequente plurium cōversione,] qui gladio percussi ad mortem, suæ tam publicæ confessionis mercedem receperunt. Sed neque Alexandra Imperatrix spectaculi novitati resistere potuit, quin ipsam quoque miraculum tangeret, persuaderetque idolorum ac dæmonum culturam abominari, atque ad Christum transire.

[16] Solum Diocletianus, antiquo isti Pharaoni propter animi perversitatem similis fuit obdurando cor magis etiam quam ille: quoniam, hic quidem flagellantem se virtutem confitebatur, & respiciebat, & surgebat mane, & rogabat Deum ut cessarent plagæ, donec tandem animum obstinavit: iste vero neque respiciebat neque sentiebat majoris se dominatum; & virtutem quamdam rationis expertem ad torquendum accendens (quam scimus æqualem igni ad urendum esse, [jussus vivæ calci immergi,] & glaciei ad frigefaciendum) nec ad modicum quidem cohiberi poterat, quin suæ obsecundaret malitiæ, semper ad tormenta respiciendo, novaque suppliciorum genera conquirendo, & vero etiam adinveniendo; erat enim ad malefaciendum sapiens, bene autem facere omnino nil noverat. Itaque exhibetur tormenti genus, absque cujusquam opera aut labore, sed suo ipsius motu peragendum; idque omnium gravissimum, & quale nec multa quidem industria posset a quoquam elaborari: neque scio an alius quispiam omnibus retro seculis tale quid sustinuerit; nihil certe umquam simile audivimus. Jeremias enim in lacum conjectus est, sed lutosum: Daniel in lacu fuit, sed leonum: Georgius autem etiam in lacum est missus sed igneum: erat enim plenus viva calce, quam desinens tunc primum urere ignis, [sub ea suffocandus,] ignem in eo reliquerat alium, tanto efficaciorem quam est flamma ad animalium corpora destruenda, quanto plus materialis crassitiei & soliditatis habebat admixtum: quæ enim sunt talia, hæc & ratione & experientia probantur etiam esse ardentiora; cum non contineant ignem accensum & in transitu urentem, sed quodammodo permanentem, & iis quibus approximatur adhærentem. Imitatus est utique Diocletianus Babylonium Nabuchodonosor, quoad fornacem quam accendit sociis Azariæ, recusantibus adorare creaturam contra mandatum Creatoris. Præcepit autem jaci Georgium tyrannus, quia sicut illi, Deo vivo adhærens, mutis & insensat is simulacris nolebat appropinquare.

[17] Tunc ille dixit verba hæc Davidis ad Deum, Ne longe facias miserationes tuas a me quoniā circumdederunt me mala quorū non est numerus: usurpavit etiam verba puerorum, In animo contrito & spiritu humilitatis pronuntiata simili occasione; Ne tradas nos in perpetuum; & erue nos in mirabilibus tuis. [Ps. 39, 13, Dan. 5. 3, & 43] Quod autem petiit consecutus est, neque confusus in expectatione sua; [virtute Crucis] salvatus cum Jona, Jeremia, Daniele; ipsum quoque custodente eadem virtute, qua illi indemnes in ventre ceti, in lacu cœni & leonum sunt custodiit. Quam multa nova designat Deus, ineffabilibus dispensationis supernæ rationibus, aut Sanctos suos glorificans, aut infideles confundens, vel ad sese vocans! Quam multa transvertit & transmutat, hominum saluti prospiciens! Ignem extinguit, fluxum aquæ sistit, aut ut verius dicam operationem ignis in operationem aquæ transfert, & rursum aquarum virtutem in virtutem ignis commutat: armat in ultionem inimicorum creaturam; & elementa convertit, volens servos suos admirabiles reddere, quemadmodum & nunc fecit.

[18] Jam lacus, intus habens athletam, clausus erat atque signatus; [post triduūexit sanus ac vegetus.] jam cursus ejus putabatur consummatus (quid enim aliud?) ordinem naturæ metientibus, & Dei potentiam non recogitantibus. Denique tertius dies adfuit, ex quo illuc immissus erat Sanctus: præceptumque est, ut exportata calce dissiparetur, si quid ossium erat super; Ne vel hoc ipsum, inquiebat, postea animos daret aliquibus ad rejiciendum Deorum culturam. Aderant igitur quibus id mandatum, aderat & multitudo ingens alia: egerebant calcem, expurgabant lacum, & quæ insuper imperata erant perficere meditabantur; quando manifestari cœpit miraculum ingens. Stetit Georgius erectus in pedes, sursumque veluti orabundus oculos extulit, illæsus omnino, & tunc magis quam prius refulgens, tamquam si fuisset melioris alicujus naturæ quam humanæ simulacrum; & ignis illum non perdendum, sed reformandum suscepisset. Exinde quanta conclamatio populi, collaudantis Deum, magnum & unicum, & Christum Georgii invocantis! quantæ ex hinc tyranni plagæ non dico in futurum recipiendæ, sed & in præsenti, propter verecundiam irriti conatus! quanta animi desperatio & ægritudo, cum vir unus superaret tantopere satagentem vincere, suaque expectatione frustraret!

CAPUT III.
Crepidis ignitis calceatus Georgius tyrannum redarguit.

[19] [Inops consilii Diocletianus,] Grave erat Diocletiano, quia insolens, nec persuadere posse Georgio, nec a proposito dimovere: gravius tamen nec occidere quidem posse, cum id in manibus suis habere videretur, & maximis periculis quotidie illum committeret. Sed quando proprios suos gentiles ad Christum transiisse videbat, quid dices? Numquid non ipsa morte acerbius hoc fuit homini, usque adeo incensum pro idololatria zelum habenti? Nuntiabatur neque hoc supplicio actum esse quidpiam: superstitem illum vivere; seque ipso pulchriorem ac lucidiorem, [denuo Sanctum interrogat;] velut aurum ex igne prodiisse; multitudinem autem vacillare in avita religione. Hinc tamquam tonitruo perculsus, obstupuit obmutuitque; non tamen resipiscens abstulit indignationem suam ab eo, sed adhuc manum extentam habens, eamdem ad nova supplicia armavit. Rursum autem eum jubens coram se statui, eidem loqui voluit, licet nil haberet quod rationabiliter diceret, omni recti sermonis facultate destitutus. Et primum quidem ad interrogationes, nihil omnino ad rem facientes, convertebatur: Unde inquiens, tot tantasque incantationes didicisti? quibus utens tormenta effugis, quæ tibi per leges & per nos inferuntur; & imprudentiores partim in admirationem rapis, partim etiam seducis; Christum quemdam prædicans unicum esse Deum, & novum hoc insolensque præconium habens pro velamento veneficiorum tuorum.

[20] Postquam autem indignum responso Georgius censuit, quem ipsa opera sapientiorem non facerent; [crepidas ignitas parari jubet:] minatus est Diocletianus per seipsum experimentum sumere, utrum non essent illa magicæ artis portenta. Dixit: & cruciatum cruciatui conjungens, atque duo simul supplicia congerens, eo quod iis sigillatim uti judicaret temerarium esse; ignem accendit, ferreas crepidas eidem injecit, ipsasque longis & acutis clavis transfixit; his, tamquam perfectissimis mortis laqueis, Martyrem induens. Ipse autem, nihil ad hæc conterritus (quod nobis vel ex solo auditu usu venit, quamvis ab experientia tam longe remotis) neque ab ea confidentia, quam in principio pro pietate monstraverat, quidquam desciscens; sed quæstioni applicitus, verberatus, pulsatus, magis alacer quam advenerat in carcerem rediit; nequamquam interim in his omnibus desistens ab oratione ad Deum facienda. In solo enim illius intuitu, qui solus immobilis est, alienationem animi a cruciatibus naturæque depravationem sistebat; & intra seipsam in ordinate commotam, [iisque indutum & illæsum,] periclitantemque ne deficeret, reducebat; manifeste demonstrans, quod licet tyrannus, imo homines universi, superare eum contenderent, invanum laborantes refutarentur, quando eum liberare vellet virtus a Deo procedens.

[21] Atque ita se habuerunt ea quæ circa Martyrem acta sunt: gravia sane quoad cruciatus, & plus quam gravia: quis enim non dixerit vel auditu intolerabilia esse? Sed majora e contra oportet fuisse ea, quæ pro ipsius defensione sunt gesta, ut nec vestigiū quidem injuriæ in ejus corpore, post visitationem divinam, remaneret. Quoniam, si non magnum mihi est vel sic contendere; [rursum flagellari & torqueri.] valuit malitia adhuc amplius in iis quæ partium suarum erant; sed numquam tantum nocere potuit, quantum potuit benefacere Deus. Diocletianus vero neque hic substitit, neque in his finem fecit suppliciorum, quamvis omnes tormentorum species exposuisset: sed, quemadmodum qui circum globum currunt, ad idem semper principiū redeunt: sic & ipse, cum amplius ei non superesset quod ageret, non despondit animum, tormenta congeminans; sed rursum ad flagella rediit, impietati impietatem apponens, & sanguini sanguinem commiscens. Tamquam enim si unus hic labor præ ceteris omnibus ei maximus esset, & ante omnes necessarius; tantisper abstinens ab aliis negotiis, quāvis gravius incumbentibus & ad se trahentibus; non publicas curans administrationes, non politicas dirigens solicitudines, non seditiones coërcens aut bella apte ordinans, totum se contra unum collegit Georgium, omne in eo tempus, omnem industriam consumens.

[22] Hoc autem manifestum fiet considerantibus assiduitatem & intensionem studii rebus istis impensi. Illa enim die in carcerem eum misit; [cum iisdem crepidis ad tribunal reductus Georgius,] noctu autum, ut assolet, iniquitatem meditatus in cubili suo, mox ut dies illuxit pro tribunali sedens, multis circumstantibus ad eorum qui advenirent susceptionem, stipatusque satellitio & omnium in se oculos conjectos habens, adesse Georgium jubet. Adfuit autem, & stationem, quando opus fuit; & incessum, quando conveniebat faciens; in utroque fortis, & nihil omnino impeditus crepidarum molestia. Quæ res præter omnem expectationem fuit. Quis enim existimasset, si non omnino privaretur vita, fore ut ita libere aliquando posset seipso uti? nunc vero ita se habebat, auxiliante Deo, & ipsi Diocletiano vulnus faciente majus, [& contumaciæ atq; magiæ accusatus,] quam quæ putabat se intulisse. Quoniam tamen adstabat; Forte, inquit, lætitiam & gratiam crepidæ attulerunt? aut quid ais? Cui Georgius, Quomodo, inquit, o Imperator, non afferrent lætitiam, cum quibus iter ad Deum ingressus sum?

[23] Hæc vero audacia, inquit Diocletianus, & hæ magicæ artes quid tandem sibi volunt? Numquid his valedices, & istam depones; vel sero edoctus, quantum bonum animi moderatio, malum autem contumacia adferat? [constantiā in fide negat esse contmaciā] Qualem tu, reponit Georgius, contumaciam appellas? an forte tuendæ veritatis fiduciam? Hanc vero sic nemo appellaverit, sed justitiam, & fortitudinem, & si qua alia virtutum pulcherrima. Maxima enim virtus est, nolle pati ut falsitas in medium adducatur extincta veritate: quam suam partem numquam videbis deserere Georgium; aut ex animi circa eam pusillanimitate injuriam irrogare Deo, illam servare præcipienti. Necesse enim omnino est potius Deo quam hominibus obedire. Quoniam vero etiam magicarum artium meministi, vulgari quidem proverbio dicitur, pueris & piscatoribus ex primo jactu dandum: tu vero ubi aut inter quos teipsum debes censere, in eadem offendicula impingens post millenas experientias? Etenim sermones de veritate audiens, eorum certitudinem quæris ipsis rebus experiri: [aut Christi miracula magiæ tribuenda,] ab his autem sumpta experientia, recurris ad verba, tamquam sola idonea ad magisterium. Quis demum medebitur contritioni tuæ? quæ oratio refellet tantam tuam pervicaciam? Christum, o Imperator (Quid autem Christum dico?) Christi nomen non sustinent dæmones, sed formidant illud & contremiscūt, eoque vel leviter audito tamquam fumus deficiunt. Veneficorum opera, dæmonum sunt illusiones: quæ vero nobis accidisse nosti, Christus est operatus: quid igitur ipsi & dæmonibus? quid nobis Christianis & magis commune est? Quomodo non rebelles Deo ac prorsus fatui æstimandi sunt, qui his impudenter adscribunt virtutem in nobis ostensam?

[24] [sed illius omnipotentiæ.] Quod si magna tibi illa ideoque incredibilia videntur; & in tua persistens incredulitate, perseveres etiam in voluntate torquendi cruciandique me, majora etiam videbis. Quid enim impossibile ei, qui quæ non sunt, vocat sicut ea quæ sunt? Quid timeamus nos ei servientes? An vulnera? an mortem? Abunde ea sanat, & ab inferno reducens vitam donat æternam. Quæ autem mors attinget nos, ipso non permittente? aut quocumque eorum, quos tu sæpe adhibes, modorum inferetur? Numquid non sustinuimus ungulas, lapides, rotas, gladios; ignes? mortifera quidem omnia, sed per Christum retudimus ipsa & vicimus; itaque per omnia ostensa est salva religio & firma spes nostra? Sed quid ego hæc tibi, auditu gravia? Admove aurum igni, & rursus aurum videbis educi; applica nos iterum iterumque torturis, & videbis quantum Christianorum opera superent virtutem magorum dæmonumque.

[25] Hæc quidem Georgius: Diocletianus vero, quoniam, secundum quod scriptum est, [os contunditur,] veritas non erat in eo, & nolebat intelligere; vim autem verborum non magis sustinebat, quam debilis oculus solarium radiorum incursum; multo magis corde exæstuans, assurgebat in iracundiam. Et primum quidem, ut non videretur tormenta innocenti inferre, petulantis linguæ peccatum esse dixit, quod ipso jubente nollet veritatem adulando obumbrare. Deinde os contunditur Martyr, postea suspenditur, ad principia toleratorum hactenus tormentorum reductus: tum flagellatur, & nervis cæditur. Fluebant per terram rivi sanguinis, & carnes cum ipsis miscebantur: gratiosissimum autem in his omnibus erat, quod pateretur Georgius, doleret autem Diocletianus, eum videns absque dolore manere. Jucundus lætusque & sereno vultu erat Georgius, ea quæ maximis beneficiis affecti solent cum gratiarum actione ad Deum loquens atque ostendens: [& dire laniatur.] Diocletianus vero amaro erat mœrentique animo, veluti si ab illo in ipsum transirent verbera; & furor eum recentior circumdederat, cum carnifices, velut inter se commissi, invicem se viderentur devorare; ipse vero alienas carnes palam conficiens, seipsum sentiret dirissima perpeti.

CAPUT IV.
Veneficia superata, mortui suscitati.

[26] Ergo consilii inops ac desperabundus, id quod canibus usuvenit patiebatur, atque ad proprium redibat vomitum; rursum veneficium nominans quod fiebat, non animi generositatem, non fortitudinem, non divinæ opus virtutis; iterumque maleficas magorum artes in crimen adducens. Neque quievit hæc clamans asseveransque, donec accersitus homo in arte magica versatissimus, insanum & calumniosum esse talia affirmantem convicit, [Ad confundendum Georgium adductus magus,] non ad hoc vocatus neque adductus. Sed idem quadamtenus hic accidit quod olim Balaamo, quem a Rege Moabitarum accersitum execrari filios Israël, idque agere studiose volentem, contraria quædam virtus pro maledictione coëgit benedictionem inferre. Nam adveniens veneficus magus ad convincendum Georgium, ejusque incantationes dissolvendas, & in his omnem operam collocans, prorsus contrarium fecit; demonstrans quod Georgius esset homo divina manu gubernatus, cui tantum aberat ut posset merito veneficii crimen impingi, quantum absunt crimina tenebris gaudentia ut juste possint lucem hereditare. Demonstravit autem non verbis ista, ex opposito clamans (quamvis etiam hoc postea fecit) sed operibus, quorum longe major est quam verborum vis.

[25] Mox enim ut advenit, suscepit in se, vel persuadere Martyri ut gentilium Deos pro Christo adoraret, [duplici veneficio frustra applicato,] vel persuaderi renuentem occidere, ne aliis quoque in exemplum esset, ut aiebat, infidelitatis & blasphemiæ: quibus peractis promittebantur ei munera, gratiæ atque honores, eaque omnia quæ ab Imperatore data falso putantur beatos facere. Et hæc quidem se facturum recipiens, tam facile quam quidquam aliud, ad quærenda præparandaque veneficia se convertit, in diem proximum pollicens dandum suæ artis experimentum, & abiit: dissolutus vero est conventus, & Sanctum denuo carcer excepit. Venit ergo explendæ sponsionis dies, & omnes rursum præsentes adfuere. Comparuit veneficus, duplici potione fretus, velut qui paucis totum certamen circumscripserat: comparuit & Martyr, ut ipsi dicebant, morti tradendus. Diocletianus quoque magna spe plenus advenit, [confunditur a S. Georgio utrimque nil passo.] & populus multus; omnes suspensi expectatione futurorum, quem ea essent exitum habitura. Ex una ergo parte producitur pharmacum, quod erat tale, ut ipsum bibens extra usum fieret rationis, seque præberet agendum ferendumque prout quis voluisset: alterum vera vas mortiferum, erat pro secunda potione paratum. Sed neque istud epotum, mentis statum commovit; & quod potatum dicebatur esse letiferum, haud vero nomine se appellari probavit, nihilo plus Georgio nocens quam iis qui ipsum non biberant: aut potius utraque potio obstupescere & obmutescere fecit, non qui gustaverat, sed qui propinarant. Obstupuit enim qui pharmaca præparaverat magus, obstupuit & Diocletianus: populus autem & qui forte ex Senatu tunc aderant, non erant admirationis consternationisque expertes.

[26] Et hæc quidem sic acta sunt: Diocletianus autem festinavit inire tormentorum rationem (omnes enim cruciatus suos exuperabat rabie) ut aliquod inveniret, [Diocletianum a tormentis ad blanditias versum,] quod non adferret citam mortem. Postquam autem vidit defecisse frameas suas in finem, & jacula esse exhausta; & quæcumque facta erant non magis profecisse, quam si contra statuam vel umbram fuissent adhibita; mutata pugnandi ratione; veluti priorem improbans, inivit aliam: ne tunc quidem ab immanitate sua quidquam deflectens, sed eam industrie malitioseque dissimulans. Cogitabat enim intra se, quod si quis generosioribus animis sævitiam admoverit, eo ipso fidentiores eos reddat; si vero mansuetudine quadam ac lenitate temperati sermones fuerint, emollitos illos tandem sibi habebit obsequentes: nam etiam ferrum oleo lævigari; quamvis hoc mollissimum, istud durissimum sit. Quid igitur? Larvam assumit lenitatis; ex severissimo in mellifluum blandumque transformatur; tum benignius solito eum intuitus, & vocis feritatem dimittens: [& ad interrogationes similes prioribus,] Tu, inquit, o homo, difficultates difficultatibus innectens, ad extremam nos desperationem adduxisti. Quousque autem ista? & quando quiesces? An ergo nos oportet lassari per omnia, molestiam tibi ex ignorantia facescentes, & tibi alias conciliari volentes? Doce quæ sit illa tibi assistens virtus, per quam tot tantaque evasisti discrimina. Doce, inquam, vel nunc; licet, ante nolueris: & nos a perplexitate exime, teipsum ab inquietudine & tumultu. An existimas nos provocandos ad iracundiam audita veritate, tibique eam exponenti graves futuros? Ne tibi quæso hoc persuaseris: audiemus te quam clementissime jucundissimeque, quin & gratificabimur tibi quantum fas erit, si nos ab inveterato errore abduxeris.

[27] Hæc ille, mentem verbis occultans, non veritatem requirens: jam enim millies & palam ei dictum erat a Martyre, Christi virtutem adesse iis qui ipsum confitentur esse Deum; atque ita eos fieri omni periculo fortiores, potentesque ad facienda signa atque omnigena miracula in demonstrationem veritatis. Verum simulatio hæc erat atque adulatio, [Georgius ad omnia invictus,] & via quædam, ut aptius loquar, qua ipsum in suam pelliceret voluntatem, pertraheretque, ut ei, qui tam comiter familiariterque agebat secum, pari quoque familiaritate se conjungeret Georgius, gauderetque ab ipso honorari: nesciebat autem quod seipsum deciperet, magnum veritatis propugnatorem iis verbis aggressus, quibus mancipia demulcentur. Quomodo enim posset illius sapientia talibus sermonibus decipi, aut tantus pro religione zelus aliud quidpiam pati, quam quæ decet in hac causa & cogitare & loqui? Amorem vero illius, quo anima ejus ardebat ad Christum unice formosum diligendum, quomodo alterius cujusdam cupiditatis causa possibile erat præcipitare deorsum? Neque enim animalia umquam alia consueverunt per se vivere in regione ignis; neque possibile erat, ut anima illa, jam facta divini ignis receptaculum, cogitatum admitteret, quacumque ratione ad terrena inducentem: idque tum operibus patuit, tum tolerandis tormentis, tum verbis ad tyrannum productis.

[28] [simili responso confutat;] Quomodo inquit, o Imperator, iis quæ a triduo, imo ante dies duos audivisti, oblivione præteritis, eamdem semper de eisdem rebus interrogationem prætendis? siquidem & nos omnino novimus veritatem tenere, neque eam per partes edicimus, membratim eam loquentes; neque modo sic, modo aliter, interrogantibus respondemus, ut nos illis accommodemus, veritatem adulterantes. Si vero & tu eam amas, quomodo tantum discrepas ab illis, qui ipsam solam colunt omni tempore, & eamdem erga omnes esse sciunt, ut suadeas ab ea discedere? Non profecto, non discedimus. [& offerens virtutem Christi probare miraculis,] Si tamen vere dicis quod veritatem amas, audi ex nobis verba veritatis; iterum & iterum eumdem sermonem loquimur: Christus nos confortat, Christus nos liberat, Christus per nos signa operatur. Id si velis operibus comprobatum, quamvis experimentum jam sumpseris, aliud tamen rursum sumere licebit. Ecce enim paratos nos pati omnia: veni rursum ad opera, & manibus utere, nihil formidans; ut cognoscas iterum quia Deus nobiscum est, tua contra nos consilia dissipans.

[29] Hæc eo dicente, non erat ille intelligens aut requirens Deum: homo erat consilio privatus, notitiam autem Dei nec habens nec suscipiens, similis factus Judæis antiquis: nam illi quidem per seipsos videbant audiebantque ab aliis Christum facientem miracula, signa & virtutes; & tamquam si nihil vidissent audivissentque, veniebant eadem requirentes. O stupidi! Adhuc videtis, & heri vidistis, [ab incredulo tyranno,] & nudiustertius & diu antea cognovistis eadem; & in eadem consilii ambiguitate desinentes, venitis? Hos igitur imitatus Diocletianus, post demonstratam sibi sæpius Christi virtutem, rursum quærit: quærit autem, non ut accepta demonstratione rectificet cor suum & fidelis efficiatur; sed tentandi dumtaxat causa quærit, quia, sicut & illi, generatio erat prava & exasperans, spiritus vadens & non rediens.

[30] Ergo ceteras omnes miraculorum species pretermittens, & ad id quod omnium est maximum mortuorum resuscitationem transiens, hoc ipsum, non aliud, operari jubet; velut regenerationem, in uno aliquo mortuorum factam, habiturus pro testimonio totius virtutis & divinitatis Christi; [jubetur mortuum suscitare,] ignorans tamen quam parum utilis sibi futura esset hæc experientia, qui statim a patrato miraculo replendus esset indignatione. Qui enim priora miracula fuerat circa Martyrem operatus, circa hoc unum nihilo minus erat potens: quamvis non ita judicaret Diocletianus, neque sibi id persuaderet, certo credens impossibile fore quod imperaverat. Quare monumentum demonstravit, & in eo defunctum ab annis multis, ipsumque jubet excitari: Age, inquiens, vivum hunc siste, ambulantem, sentientem, & alia quæcumque nos facimus facientem; & abi, nobis de veritate persuasis, nihilque de cetero habituris circa alia dubitare, postquam id factum fuerit, quod majus est omnibus. Quis enim tergiversari & refragari vellet amplius, tam evidens argumentum habens sibi oppositum? Sic ille. Quæ autem secuta sunt, quomodo digne quis explicet? aut potius, quomodo satis miretur? nec enim vel hoc est facile, eo quod rei magnitudinem capere nequeat intellectus.

[31] [quo facto,] Sustulit Georgius in cælum oculos tam mentis quam corporis, & audientibus universis Dei magnalia glorificans atque concelebrans, simulque eum commonefaciens mirabilium suorum, & maxime illius triumphi quem duxit de morte per suscitationem vita functorum; oravit, ut quod propositum nunc erat miraculum, ad finem adducere dignaretur. Etenim fidenter poterat ejusmodi petitiones & facere & sperare: facere quidem, quia fidem habebat montes transferentem; sperare autem, tum propter discrimina quæ illius causa subierat, tum propter infallibilem Christi promissionem, qua fidelibus suis firmiter est pollicitus, quæcumque petierint accepturos. Factæ in hunc modum orationi annuit Deus, [& qui surrexerat Christum confitente,] & desuper vox grandis erupit, quantam ægre sustinere aures poterant, suaque vehementia cunctos attonuit. Tum invisibilis quædam virtus sepulcri operimentum abstulit, & aridis illis ossibus spiritum vitæ infudit, simulque & mortuus surrexit, & totius populi conclamatio, magnificantis, laudantis glorificantis Christum, eumque verum Deum confitentis. Denique qui a mortuis resurrexit confiteri cœpit ac prædicare in omnium auribus, atque Apostolico fungi munere; nunc ad sequendum Christum exhortans, nunc idolorum cultum dissuadens, utque se susciperent dignum testem, qui corporea exutus caligine didicisset, quantum in Christo sit lucrum, quantaque infelicitas æterni ignis, & caliginis, & vermis, & cujuscumque alterius mali, iis præparati qui dæmonibus se conjungunt.

[32] [plurimi convertuntur,] Scio miraculum hoc non suscipi ab auribus incredulorum, nihil enim eorum quæ pulchra sunt ipsis videtur fide dignum: sed eam facile apud pios inveniet. Si enim verax est Christus, promittens quod majora signa quam faciebat ipse, facerent credentes in se; Christus autem ejusmodi signa millena fecit; quis Christianorum umquam de illo dubitaverit, audiens primum Eliam & Elisæum, deinde Christi Discipulos talia esse operatos? Ipsi autem gentiles, quantumvis de diis dæmoniisque suis quanta possunt deliria commenti, eorum virtute majus hoc esse confitentur. Itaque & multitudini majorem de Christianæ religionis veritate æstimationem miraculum hoc ingessit, quam cetera omnia; & quamplurimos traxit ad Christum, persuadens turmatim & absque certo numero accedere ad illum: quibus etiam continuo datæ sunt arrhæ maximorum præmiorum, tali confessioni propositorum. Quis enim recensuerit quanta post hæc secuta miracula sint, quam multi quamque diuturni morbi sanati, & quantum sese exeruerit virtus naturæ ordinem supergrediens? Quomodo cæci videre cœperint, [sequentibus eorum fidem miraculis;] post receptum interioris oculi lumen? quomodo claudis confirmati sint pedes? quomodo genus omne ægritudinum sit curatum? quod autem ad dæmonum violentiam attinet, hæc quoque non poterat ulla ratione subsistere, si quis dumtaxat cum fide accedebat.

[33] [inter quos Glycerius,] Sed quomodo præterioro, quod factum est Glycerio, miraculum? Agricola hic erat & circa terram semper occupabatur, quam junctis ad aratrum bobus tunc proscindebat: cumque non esset expers miraculorum a S. Georgio patratorum, & suorum subjugalium alter deficiens mortuus esset, confestim cucurrit; & quid accidisset annuntians, bovem quoque suum suscitari petiit. [una cum mago & suscitato Martyr effectus.] Obtento autem eo quod postulaverat, gratus admodum pro beneficio, cum nullum alium quam de Christo sermonem haberet, eumque privatim ac publice, sursum ac deorsum prædicandi finem nullum faceret; capite plexus fuit, jubente tyranno, & Martyr ad Christum accessit. Huic appositus est secundus, ille qui fuerat suscitatus a mortuis, & palam loquens factus erat magister pietatis. Tertius denique eamdem Martyrii viam ingressus est, is qui heri & antea magus, nunc præco Christi, fidem confessus erat, & dæmonum culturam tamquam perniciosam ejurarat. Atque hæc ea sunt quæ circa patratum in mortuo miraculum acciderunt, quorum quidem pars memoriæ tradita est, altera prolixitatis vitandæ causa involuta silentio: quæ vero postmodum consecuta sunt necesse etiam est enarrare.

CAPUT V.
Extrema Georgii de idolis victoria: capitis supplicium toleratum.

[34] Conspiciens Diocletianus Christianismum instar ignis jam accensum, tamquam ex scintilla a Martyre profecta, eumque a multis jam susceptum, a multis suscipiendum, nisi quis impediret; hoc autem futurum difficillimum. Hæc, inquam, videns, [In carcerem retrusus S. Georgius,] nihil sibi prius faciendum judicavit, quam ut de medio tolleret Georgium: verebatur tamen ne frustraretur proposito; & formidabat rem aggredi, meticulosus effectus priorum experientia: rursum autem, ut liber abire permitteretur, pati non poterat; cum utique Diocletianus esset, & suam ipsius fore calamitatem crederet, si idola spernerentur. Media igitur via ingressus, carceri inclusit Georgium, existimans impediendam miraculorum frequentiam, quando nemo auderet ad vinctum accedere; itaque cessaturam propensionem multitudinis ad religionem. Potuit sane executioni mandare consilium quod cœperat; traditus enim in custodiam est Sanctus: sed id cujus causa hoc factum est, effectum tyrannus dare non potuit; Verbum enim Dei, ut Paulus loquitur, non est alligatum; quin imo jam magis libere quam antea miracula sequebantur; & audientium fideliumque quotidie augebatur numerus. [2 Tim 2, 9]

[35] [visitatur ab Angelo:] Interea dicitur, & dicitur vere, quod a Christo acceperit Martyr suæ ad eum dissolutionis signum. Accepit autem hoc modo. Apparuit ei per somnum Christus, multaque ei dixit ex quibus magno gaudio fiduciaque repletus sit: proximam autem migrationem indicare volens coronis quibusdā splendidissimis, incomparabilem decorem habentibus, ornavit caput Martyris, quod erat signum ejus quam apud ipsum accepturus erat claritatis; promisit autem eum victurum & regnaturum secum quoniam sui causa mortificatus fuerat tota die, factus velut agnus occisionis. Sic ista narrantur. Diocletianus autem audiens, contrarium prorsus quam sibi promiserat, exitum habuisse suum circa Martyrem consilium, haud diu perstitit in sententia ipsum captivum detinendi: sed pro tribunali sedens assidente magno numero Senatorum, & multo populo circumstante, induci eum ad se jussit.

[37] Rursum igitur simulatio assumitur, personaq; clementiæ & mansuetudinis: [deinde blādienti iterū Diocletiano,] rursum dolosa scena & comœdia instruitur; neque enim aliud agere poterat, repulsus in omnibus, & omnia tormentorum genera frustra expertus, tamquam si cum immortalium aliquo rem habuisset. Instruxit autem ridicule scenam, quasi crederet per eam omnia conficienda: cui enim, tamquam cum viro congressus cum omni sua potentia, victoriam de se reliquerat, huic, tamquam cum juvenculo acturus, cum blanditiis appropinquans (vide obsecro nequitiam hominis) quali quantoque artificio usus non est? Primum igitur laudes ejus, qualibus humanæ mentes maximæ capiuntur, efferre cœpit; & quis dixerit quantas? Nobilitatem extollebat, admirabatur corporis decorem & pulchritudinem cum fortitudine atque animi generositate conjunctam, tum ingenii acumen ac prudentiæ firmitatem. Neque enim, inquiebat, vel in extrema senectute talem facile inveniet aliquis, nedum in corpore tam delicato & ætate tam tenera. Deinde sibi ipsi convitiabatur, quod non puduisset, nec misertus illius esset, nec mansuete humaniterque illo usus, sed instar feræ bestiæ crudeliter immaniterque. Post hȩc supplicabat, & ignosci sibi omnia postulabat, tamquam filium pater. Quid enim, inquiebat, attinet me dicere quam multa alia tibi sint ex me parata? Non tamquā familiariter notus habeberis, sed filii loco mihi eris; & honores recipies, quibus nulli præterquam nobis inferior eris: hæc autem quanta apud homines esse reputetur felicitas, quis ignorat?

[38] [obsequi simulans] Hæc verba illius, imo laquei erant, non quidem ei contra quem tendebantur; sed ipsimet qui ea excogitaverat. Captus enim in illis est tamquam in propriis retiis, ut habet parœmia: callidusque ad faciendum male, pari calliditate deceptus fuit; & sicut Psalmista loquitur, in operibus manuum suarum (quod tantum valet, ac si transferas in consiliis suis) comprehensus est peccator. [Ps. 9, 17.] Id autem quomodo? Arripuit verba tyranni Georgius, & novam quamdam adversus dæmones pugnandi rationem meditatus, qua sibi perfectum clarissimumque de illis trophæum constitueret, simulavit se acquiescere dictis, omni deposita mentis constantia, usque adeo ut vellet statim cum ipso ad delubra progredi, & ad honorandos Deos festinare. In quo quidem dolus aliquis & calliditas fuit: sed non est alienum a ratione cum versuto oblique agere, & dolose incedenti in dolo quoque obviare: omnis enim modus, quo quis iniquitatem effugit, rectus censeri debet; & quamcumque quis contra dæmones inierit viam, virtutis via est, absque diverticulo ductura ad Deum.

[39] Quis posset explicare verbis Diocletiani & idololatrarum super hisce lætitiam, [ducitur cū magno plausu ad idola,] plaususque & gratulationes ac præconia publica, quibus omnes convocabantur ad sacrificium? Cum autem plenus esset conventus, & esset tempus sacrificandi, atque omnes in Martyrem sacrificaturum intenti; tunc subito conversa est alea, & omnis illa lætitia, festivitas omnis, dissolutæ sunt, & gaudio luctus successit, ut appareret quod prior illa voluptas non nisi merum fuisset somnium. Non enim præsentiam Martyris sustinebant simulacra, sibique appropinquantem non tulerunt, sed tamquam umbræ evanuerunt sole transeunte. [quæ fassa se non esse Deos,] Interrogavit eos num essent dii: & illi gestu ac voce responderunt, Non sumus. Sacrificari eis jussit, at non susceperunt sacrificia; sed gementes trementesque dæmones subterfugiebant ac subtrahebant se. Et hæc quidem antequam eis comminaretur: ut autem comminari eis cœpit, non erat amplius subsistendi locus, sed tumultus quidam excitabatur, & lamentabilis sonus deorum quiritantium; ac veluti in nocturna pugna vel ebriorum conflictu, collidebantur cumulabanturque sibi invicem simulacra simulacris, & dii diis; aurei æneis, & utrisque lapidei; cum hisque miscebantur argentei ac lignei, simul prostrati atque contriti. Erat autem videre commista deorum quacumque ex materia formatorum fragmina, [inter se collisa confringuntur.] humero scilicet ligneo æneam dexteram fortuito compactam, aureumque caput cruribus ligneis incumbens. Forsitan autem (tanta erat membrorum divinorum confusio) Martis Vulcanique partes alicui Jovis parti committebantur, adeo ut mancorum crurium basis fieret caput aureum, quo totus Olympus juxta Poetas convertitur. Ita tunc membratim complodebantur dii, miserabile spectaculum idololatris facti; & chorus ille in luctum est mutatus, simulacris ipso rum inutilibus redditis.

[40] Hinc porro manifeste apparet quam difficulter superabilis malitia sit atque in excusabilis, cum semel animam inhabitatam possidet, [insanientibus ad spectaculum gentilibus,] adeo ut sui illa potens non sit, amisso ratiocinii fræno, facta mancipium pravitatis. Quomodo enim ad Christum non transierunt gentiles, statim atque ex istiusmodi signo tum eximiam ejus potentiam tum dæmoniorum summam imbecillitatem didicerunt? Quomodo non crediderunt? Numquid non levissimum hoc est, quodque vel irrationalis natura agere posset? Quomodo igitur mortuorum idolorum impotentiam cognoverunt, & cognoscentes non repudiarunt? An forte insensibiles erant aut rationis usu privati? aut non cognoscebant ea quæ in suis ipsorum oculis gerebantur? Sed, ut dixi, cum malitia in eos tantum obtineret dominatum, nulla boni cognitio prodesse iis potuit, usque adeo obstrictis pejorum servituti. Oportebat enim omnes tunc præsentes infirmitatem erroris cognoscere; illi autem prorsus contrarium fecere. [& Sancto mortem machinantibus:] Incensi zelo, propter idola prostrata, insurgunt in vindictam: & alii quidem verberabant Georgium, alii trahebant, alii invicem contra eum exhortabantur; nec deerant qui parati essent suis eum dentibus laniare; fecissentque, nisi ab ipso tyranno profectum mandatum, ipsorum repressisset impetum; Sanctum vero coram illo stitisset, non ut patienti parceretur, sed ut majoribus tormentis & morte gravioribus afficeretur.

[41] Igitur rursum agones, rursum certamina exantlatis paria subeunda fuissent; nisi Deus adfuisset, [objurgatur ut ingratus,] athletam suum ad se evocans. Sed hoc paulo post; nunc autem primum eidem, velut ingrato, illudebat tyrannus, quod in risum ac jocum convertit suam erga ipsum humanitatē; deinde impium audacemque vocabat, nulli in eum convitio abstinens. Quæ cum omnia frustra essent, & Martyr idolorū impotentiam eidem e contra exprobaret; quodque dii non essent, qui suam sustinere nequiverant præsentiam, addens eorumdem planctum & casum & contritionem; ac denique obdurationem animi, per quam lignis lapidibusque insensatior esse perseverabat, quamvis externis sensibus uteretur. His inquam reprehensionibus vehementissime pulsato tyranno fel draconum accensum est, [sed frustra,] & venenum aspidum insanabile, symbola cordis supra modum æstuantis. Aspectus ejus, ut cum divino Nahum loquar, quasi lampades ignis, & quasi fulgura discurrentia; vox autem erat quam ferarum truculentior; qua lictores adesse jussos, tormenta, manicas & compedes adferre; ignem, gladiū, rotam, & omnia suppliciorum genera jubebat exponere. [Nah. 2, 4]

[42] Sed hæc omnia cum essent adducta in medium, & in corpus Martyris denuo exerenda, evertit Deus & inutilia reddidit: idque non cæcitate tyrannum percutiens, non fulmen desuper in eum jaciens, quibus suppliciis jam pridem dignus erat; verum ad sui agnitionem adducens per Georgium propriam illius uxorem, [itaque cum etiam Imperatrix Christo accessisset,] omnesque ejus curas contra ipsam convertens. Non enim, quemadmodum plerumque is qui impetitur, manus convertit in impetentes, sic & Diocletianus; sed, stimulos eidem aliunde suggerente Deo, totus a proposito raptus est, totusque in eo esse cœpit ut suam sibi servaret uxorē. Magnum sane studiu huic rei impendit; sed omnia facienti dicentique nihil prodesse potuit: quodcumque autem pharmacum adhibebat, impedimentū erat ad persuafionem, aut potius incitamentum ad Christum, cum adversantia omnia piæ mulieri cooperarentur in bonum, quemadmodum Paulus loquitur de diligentibus Deum. [Rom 8, 28] Igitur ex hac etiam parte repulsus, nec nisi confusionem ac risum referens ex omnibus quæ Martyri debebat, [capitis supplicio punitur Georgius.] hinc in omni certamine victus, inde illusus, atque multis suis familiaribus ipsaque uxore privatus, non amplius interrogatione Martyrem dignabatur vel alloquio. Quoniam vero jam emanarat edictum de discessu, ceteris omnibus prætermissis, extremam contra Georgium sententiam protulit: videlicet ut capite plecteretur. Protulit autem illam, non magis ipsum fugiens quam præsentes, planeque desperabundus præ dolore & amaritudine spiritus, ex eo quod superare non potuisset Martyrem, ipse se qui omnes ferme homines habebat sibi ad nutum famulantes.

EPILOGUS

[43] Hoc modo finem acceperunt agones S. Georgii: sicque decertans & spectaculum Angelis atque hominibus factus, excessit coronandus ad agonothetam & Christum; [Dæmonum terror,] cujus stigmata portans ac palam ostentans, socius extitit passionis, & coheres gloriæ nominatus est. Constantiam ejus exhorruerunt dæmones, victique & confusi recesserunt; adeo ut seipsos culparent, quod a principio essent cum in invicto congressi; culparent quoque Diocletianum, quod ipsis instrumentum factus contra Martyrem, per ea quibus usus erat ad eorum intentum, factus esset ipsis instrumentum cladis & ignominiæ; idque tanto magis, quanto magis vincere contendebat. Patientiam ejus obstupuerunt Angeli, quod, cum homo esset corpore materiali circumdatus, & grave hoc onus necdum deposuisset; non tamen elanguitad tormenta, [stupor Angelorum,] non formidavit, non tradidit seipsum doloribus, nihil materiæ consonum passus est, nec a proposito alienatus abductusque; non hæsitavit in partem alterutram, non humi respexit formatus ex humo, non denique suum unde sumptus erat requisivit locum, sed totus in eorum quibusfruuntur ipsi Angeli contemplatione defixus, ipsisque assimilari contendens, vim sibi intulit, veluti si naturam communemque massam ejurasset.

[44] Admiratus est eum Sanctorum chorus, medium excipientium considerantiumque singulos se ab uno illo superatos, ipsumque reveriti beatum prædicaverunt. Agnovit in eo Abraham fidem suam, per quam salvatus & amicus Dei factus est. [& Beatorū] Agnovit Job, & plagam & patientiam; uterque autem ejus erga pauperes liberalitatem laudavit. Consideravit in eo Moyses, amorem erga proximum, sed longe quam habuerat ipse sublimiorem divinioremque: [inprimis Moysis,] æstuavit enim zelo Martyr pro animabus tyrannidem patientibus, non pro corporibus in luto & latere ærumnose occupatis; signis autem flagellavit, non Ægyptum, sed corda impiorum; & invisibilem Pharaonem, cum omni sua virtute, non in aquis marinis, sed in suo demersit sanguine; labores vero & prælia alia, non adversus terræ hujus potentes pro modica sustinuit hæreditate, ut in eam induceret carnalem Israël; sed pro regno cælesti, adversus principes & potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum. Elias, zeloten eum agnovit, [Eliæ zelotæ] æque ac seipsum, in coarguenda impietate: sed quando propius eum aspexit, non potuit visum intendere in eum. Non enim fugit Martyr a facie persequentium, non in solitudine abditus privatim lamentabatur impietatem Israëlis: sed media in pericula sese inferens, illata sustinuit, secundum promptitudinem spiritus corpus suum illis exhibens. Socii Azariæ, & Daniel, in lacu non nisi comprehensionem & circumstantem ignem in seipsis invenientes, reliqua omnia in ipso superiora confitebantur. Quid vero attinet commemorare ceteros? Discipuli Christi, [& Apostolorum,] qui totum mundum Euangelio complexi sunt, magnum hoc suæ confessionis germen intuentes, sic ferente Christi nomen coram regibus & tyrannis, coram millibus hominum, in maximo theatro; sic fidenter prædicantem, tantoque erga eum quem prædicabat amore incensum, ut minime cunctaretur aut ambigeret amori obsecundare per omnia; deinde propterea patientem solum ipsum, quantum simul omnes passi fuerant; exultabant gaudio, & veluti suarum coronarum atque beatæ jucunditatis incrementum accipiebant, ex tanta plenitudine; discipuli gloriam, suam esse existimantes.

[45] Sic ille, & cum tantis beatæ mortis monumentis apparuit, [nunc gloriosus in cælis,] post Apostolos Prophetasque & veteris testamenti Justos, princeps in choro Martyrum, primamque pulchritudinem facie ad faciem, non jam per speculum in ænigmate, contemplans, vivit coram Domino. Impletur enim in eo Isaiæ vaticinium dicentis; Et mundabitur plaga ejus, & vivet & misericordiam consequetur, & glorificabitur in secula. [Isa. 30 & 60, 20] Ac postea, Et erit ipsi Dominus in lucem sempiternam, & complebuntur dies luctus ipsius. Propterea etiam in cælis est noster apud Deum mediator & pacificator; [est communis omnium advocatus.] in terris autem suæ apud Deū gratiæ atque intercessionis præbet indicia luculenta. Cui enim ad virtutem anhelanti non subvenit, laborem sublevans? cui periclitanti auxiliator non adest, invocatus? Ex quibus necessitatibus non eruit? quibus in occasionibus cuiquam defuit? medicus in morbis, in mari gubernator, propugnator in bellis, in adversis consolator: verbo uno communis apud Deum omni tempore benefactor in hac vita, communem erga nos gerit solicitudinem. [Id. 29, 7] Quapropter etjam istud Scripturæ in eo manifeste cernitur impleri; Reges vident ipsum vel in imagine propositum, & consurgunt, conscii sibi maximorum auxiliorum per eum obtentorum: gentes quæ eum non noverunt, eum invocant; & populi qui non intelligunt eum, ad ipsum confugiunt; propter gloriam, qua ipsum omnium Dominus glorificavit: quia decet eum gloria, in secula seculorum. Amen.

ANALECTA
De Reliquis, Miraculis, & Patrocinio S. Georgii Megalo-martyris.

Georgius Megalo-Martyr Nicomediensis, Lyddæ seu Diospoli in Palæstina (S.)

BHL Number: 3404, 3400, 3399

AUCT. HILARIONE EX MS.

CAPUT I.
Translatio Capitis & Brachii Venetias.

[1] Egimus num. 53 Comm. prævii de insigni S. Georgii monasterio Venetiis, [Cum monasterio S. Georgii majoris an. 1462] ab amplitudine cognomen Majoris adepto. Abbates ejus deducit Ferdinandus Vghellus, tomo 5 Italiæ sacræ col. 1276 & seqq. usque ad Gabrielem Cardinalem Condelmerium, qui Abbatiam istam ex peßimo illorum temporum usu commendatam habuit, eamdemque jam Pontifex Eugenius IV Congregationi S. Iustinæ uniendam curavit anno MCCCCXLI. Exinde suos Regulares Abbates iterum habere monasterium cœpit, sed de more istius Congregationis temporaneos, inter quos Theophilus Beaqui Mediolanensis, teste Laurentio Finicchiaro pag. 299, regimen tenuit anno MCCCCLXII, quando allatum illuc ab Ægina insula est sancti Martyris caput, sive pars capitis, ut explicat Finicchiarus, cavere volens, ne dubia reddatur capitis sub Zacharia Papa Romæ inventi veritas, quod ipsum similiter integrum non esse asserit. Aliæ ejusdem Martyris reliquiæ, per ampliationem jam sæpius indicatam & excusatam pro corpore toto habitæ, servantur in sacra S. Viti æde teste Vghello, Italiæ sacræ tom. 5 col. 1260, idque cum veneratione tanta, ut ejus ibi aram quotannis stato die Princeps cum bona parte Patrum, quasi Divo gratulaturus ob civitatem a periculosa conjuratione servatam, structo ad tempus super rivum maximum ponte, invisat. Ita Vghellus, sed tempus aut allatarum istic reliquiarum, aut dißipatæ conjurationis notare omittens, nobis præscidit plura quærendi voluntatem, in materia per se undique sic affluenti. Istis ergo omißis, transeo ad modum atque ordinem translati capitis, jussu Theophili Abbatis descriptum a monacho Hilarione: qui etiam conscripsit Martyrium gloriosi Militis Georgii; & utrumque commentarium habemus ex Codice Ms. Serenißimæ Suecorum Reginæ Christinæ, qui antea Pauli Rhamnusii & amicorum fuerat. Martyrium, de quo satis actum in Commentario num. 14, hic prætermittimus: Translationem damus, cum suo quem auctor prefixit Prologo, & est talis.

[2] Cogis me, Pater Theophile, id ipsum quod datur otii tecum impartiri, [præsideret Abbas Theophilus,] ejusque quasi alter Cato rationem exposcis, dum me translationem capitis S. Georgii, ab Ægina insula Venetias, historiæ mandare jubes, ut hoc muneris ab Hilarione posteritas fida & non ingrata recognoscat. Hoc licet quod poscis majoris ingenii vires desideret, majorem orationis copiam efflagitet, majorem ornatum; tu tamen qui petis, apud me tanti es, cum sæpissime de me benemeritus sis; ut quidquid teneris humeris imposueris, id, quamquam magnum & difficile videatur, recusare tamen nullo modo vel audeam vel debeam, malimque a ceteris omnibus prudentiam meam, quam abs te non dicam benevolentiam, sed observantiam desiderari. Elaboravi itaque pro virili parte, ut tuæ morem gererem voluntati, atque in lucubratiuncula hac desudare ingenium meum coëgi. Tui erit postea eruditissimi prudentissimique judicii, ut voles, illi vel detrahere vel adjicere.

[3] Ægina insula, quam ita Æacus in ea regnans Matris nomine vocavit, non longe a Peloponneso ad Orientem abest: [intelligentes Veneti de capite S. Georgii in Ægina,] quæ Divi Georgii capite, quod in ea per annos fere centum fuit, admodum est illustrata. Dum autem Venetorum classis Jonium & Ægeum ab incursionibus piratarum tueretur, cujus Imperator erat & Dux strenuissimus Victor Capellus; auditum est, in ea insula venerabile Martyris caput haberi. Cujus habendi & Venetias transferendi, statim cupidissimi facti classis nobiliores, ardorem tantum devotione mira excitante; communi consilio Venetias litteras ad Abbatem monachosque monasterii S. Georgii dederunt, ut illorum vota cognoscentes, sacratissimum caput, vel prece, vel vi asportarent. Responsum est eis a monachis & Abbate, negotium tam egregium, tam pium, tam sanctum non negligenter procurarent; nil sibi gratius, totique Reipublicæ jucundius futurum hoc munere. Ad augendam quoque hanc diligentiam & promptitudinem, Senatoriæ Ducalesque litteræ accesserunt: quæ hoc negotii Imperatori classis diligentissime demandarent. Hoc ubi recognitum est; illico cum universa classe ad insulam Æginam Imperator contendit, jactaque anchora nuntios præmittit, qui Prætorem insulæ vocent. Paret statim Prætor vocatus, [ipsum petunt ab insulæ primoribus:] & ad littus evestigio cum primoribus insulanorum Imperatori occurrit, novo adventu & insolita classis facie territus & admiratus, quidque ferant & velint non sine timore efflagitans. Tunc omnibus in Imperatoriam triremem trajectis ac sedere jussis, exponit Imperator Abbatis & monachorum S. Georgii ardentia vota in sacratissimum caput: quod illi nuntium gratis sane auribus accipiunt. Postremo Senatus Veneti ducisque preces & imperium adjicit, quibus difficile erat resistere & repugnare. Exponebat etiam digniore templo, utpote in urbe florentissima fundato, & monachorum cœnobio venerabili, quorum mores sanctissimi & pudicissimi essent, Martyris Reliquias ut merebantur collocandas. Accedere & tutiorem locum, qui non piratarum latrocinia, non Turcarum insidias expavesceret. Hujuscemodi oratione non illepida flectere civium mentes, ut Reliquias sanctas exhiberent, nitebatur Imperator.

[4] Ad hæc ut responderent, templorum Sacerdotes, qui pariter convenerant, digniores ac magis idonei habiti sunt: quorum quidem oratio in hanc sententiam fuit. Urbem, virosque, [frustra jacturam talem deprecantibus,] omnia denique sua ditioni Venetæ subjecta esse, nec negare quippiam sese eis posse. Hoc tamen tanto munere privatum iri, in quo spes omnis, omne solatium, omne auxilium esset, quod Turcas immanissimos, piratas, prædones, omnes denique barbaras nationes arceret a littore, non posse non dolere, non mœrere, non lacrymare: nec tanti mœroris ullam esse dissimulationem; passurosque facilius omnes vita spoliari, quam tanto hospite: cujus patrocinio mille hostium insidias, mille dolos, mille pericula evasissent: spretumque olim maximum auri pondus, a Genuensibus pensitatum, ut venerabile illud munus acciperet: nunc quoque rogare, obsecrare, obtestarique omnes, ne Patrono tanto spolientur. Et hæc orantes ubertim cuncti collacrymabant, item & ceteri omnes qui astabant, tam viri quam feminæ. [tandemque annuentibus, quod sperarent,] Hoc videns Imperator blanda illos oratione leniebat, & tristes animos demulcebat, aiebatque, sperare debere eos, idem auxilii a Martyre, licet absente, cujus Reliquias honorabiliores redidissent. Hortabaturque ut Ducalibus Senatoriisque litteris, ac venerabilium monachorum votis obsequerentur, neutros in tantum beneficium futuros ingratos. Primum, ubi vident miseri nullum suis precibus locum relinqui; Quoniam, inquiunt, ita Domini nostri jubent, ad templum properate: & venerabile caput, si Martyr annuerit antiquam sedem mutare, vobiscum læti (ut optatis) auferte: nos illud vobis (quoniam ita vultis) non inviti exhibemus. [divinitus rem impediendam.] Hoc autem dicebant quod sibi certo persuaderent, Reliquias has omnino tolli ab eis non posse. Superiori etenim tempore, cum a plurimis auferri tentatæ essent, tanto sunt pondere affixæ, ut nullo pacto tolli quirent: quod idem hoc quoque tempore eventurum sperabant.

[5] Deliguntur ergo viri ex universa classe nobilissimi & ornatissimi, qui longo ordine, & celebri pompa Sacerdotes deducerent. Ita longo agmine urbem ingressi ad locum arcis, in quo sacratissimum caput servabatur, [Effertur illud citra difficultatem,] perveniunt: quod Protopresbyter, ceteris pro foribus expectantibus, multa cum veneratione extulit, mirantibus cunctis & dolentibus, quod nihil, ut antea recusaret; seque tam facile nunc præberet, quod olim immobile præ pondere fuerat. Cogitur plebs infelix, matres atque viri, pueri innuptæ que puellæ: & jam spe omni destituti, carissimo spoliandi Patrono, clamoribus æthera complent. Excutiebat cunctis lacrymas tantus planctus mulierum pariter & virorum: festinabant Sacerdotes & qui eos sequebantur classem conscendere; sed præ multitudine quæ ad deosculandum venerabile caput confluebat, [& Venetias translatū,] vix poterant. Ubi tandem in naves vi multa proruperunt, collocatis in loco ornatissimo Reliquiis: celeuma canentes a littore soluerunt. Interim mœnia cives conscendentes, Patronum suum non siccis oculis, quoad potuere, prosecuti sunt. Post secundam & vigesimam diem, Venetum portum plenis velis tenuere carinæ: & ex iis quæ plurimæ fuerant, octo delectæ ad monasterium Martyris improvise pervenerunt. [honorifice excipitur.] Clangunt continuo buccinæ, cantus lyræque resonant. Tanto territi clangore monachi cum Antistite suo egrediuntur: & cæleste munus, tanto gratius, quanto insperatius; cernunt, excipiunt, & meritis prosequuntur honoribus, sacello illud ornatissimo collocantes. His peractis omnes discessere, Deo summo atque optimo gratias agentes cujus auxilio hæc omnia feliciter gesserant, anno Domini MCCCCLXII, idibus Decembris, Pio II Pontifice Maximo, Duce vero Venetiarum Christophoro Mauro, ad gloriam Dei omnipotentis, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[6] Non erit autem abs re duo Martyris ipsius miracula, post ejus translationem, exponere: quorum quidem alterum hoc notat, a profanissimis sceleratissimisque viris sacrosanctas Reliquias nullo pacto contaminandas; alterum in iis summam fidem & spem habendam esse. [Idem antea Alphonsi Aragonii jussu allatum,] Pervenerat ad Alphonsi Aragonum Regis aures, Georgii caput sanctissimum in hac insula delitescere. Accensus igitur mira cupiditate in tam venerabile donum, ut illud habeat viam omnem pertentat, variamque artem & modum excogitat. Id tandem placuit consilium; ut precibus potius & pretio ageret quam vi. Deligitur igitur in hanc legationem Bernardus Villamarinus, piratarum nobilissimus: eique provincia hæc non negligenter tractanda committitur. Accepto Regis imperio, ad insulam properat. Ubi cognitus viri profanissimi adventus est; statim accolas omnes loci summus habere timor cœpit: ad prædam enim & stragem (ut consueverat) non ad legationem venisse credebatur: nec audebat civium quisquam ad ipsum descendere, dum pestem hanc cuncti formidarent. Tandem præstante eo pacis signa, & civium colloquium regio nomine efflagitante, ornatiores ad ipsum cives descenderunt. Quibus cum incredibile Regis desiderium in venerabile Georgii caput, quod apud eos esse ferebatur, exposuisset; Regis amicitiam & gratiam pollicebatur, simul & maximum auri pondus offerebat, ut tam gratas optatasque Reliquias non denegarent. Hæc audientes cives, inviti regiis votis annuerunt: non enim petita negare audebant, ne iratus pirata crudelissimus omnia diriperet, [miraculose in Æginam relatum fuerat,] spoliaret, abduceret. Acceperunt ergo profanissimæ manus caput Martyris sacratissimum, eoque in trireme ornatiore composito solventes navigare cœperunt. Cum in altum ventum esset, subita tempestas exorta est; quæ statim cælum & diem cunctorum ex oculis eripuit. Auditur clamor & gemitus virorum, omnia enim mortem minabantur. Ad Reliquias Martyris cuncti supplices salvandi confugiunt: quæsitæ suo loco Reliquiæ, mirantibus cunctis, nusquam repertæ sunt. Hoc cognito Æginam versus vela reflectunt: periculum suum & miraculum rei civibus exponunt. Ad audita omnes expavescunt, antiquamque Martyris sedem revisentes, in ea sanctissimum caput reperiunt. Stupent omnes tantæ rei miraculo, & lætitia stuporem superante, piratæ ostendunt, noluisse Martyrem vetustissimam sedem mutare. Facile credidit pirata, quia ultionem temerarii ausus vix evaserat: sicque vacuus recessit, Martyri antea supplicans, ut æquora tumida sedaret, veniamque temeritati & insolentiæ præstaret, neque id ipsum quod auri dederat repetere ausus est. Tempestate alia immanissimi Turcæ insulam obsidebant, hostilique & exitiali odio expugnando oppido insudabant. Quid agerent miseri cives, unde auxilia poscerent, [& insulam a Turcis liberarat,] quo se verterent, undique hostibus obsessi, nesciebant. Humano istaque præsidio destituti, divinam opem implorare cœperunt, & Patroni sui manus deposcere. Circumferentesque ornatissimum illius caput: & in mediis hostium oculis indignantibus ingerentes, sese ab instanti periculo liberari, precibus & lacrymis precabantur. Non defuit precibus strenuissimus Miles: serenissimo enim cælo (dictu mirabile) tot statim nubes coguntur, tot micant flammæ, tot cadunt fulgura, tantus imber ruit, ut secundi diluvii aquas crederes diffundendas. His telis, his machinis hostes repercussi terga verterunt, cognoveruntque suo periculo, Christianorum Deum, & pace & bello, cultoribus suis præsto esse. Nunc unde, & a quo hominum, quove ordine, quibus auspiciis, prodigiisque translatum sit brachium invictissimi Georgii huc Venetias, hinc accipe.

[7] [brachium Sancti in Calabria,] In ea ora Italiæ, quæ Calabria nuncupatur, monasterium est sub titulo S. Georgii de Flore (sic enim vulgus appellat) cui quidem inter ceteras ejus dignitates, eo maxime quod ibidem servaretur brachium gloriosissimi Martyris Georgii, accidit magis ad cumulum & gloriam. Sed quia plerumque Sanctorum Reliquiæ, occultissimo Dei judicio huc atque illuc transferuntur, & quasi miraculose commigrant; non id factum est locorum vitio, sed hominum pessimorum injuria. Nam cum sanctissimæ illæ Reliquiæ, quæ quadragesimo & uno ante anno, a quodam venerabili Abbatæ monasterii * Luexi nomine, simul & Reverendissimi cujusdam Cardinalis nepote, fuerant reconditæ, innumeras pertulissent insidias; [a quodam Francisco,] tandem profanæ gentis non sunt passæ ultra insanias: sic enim rei veritas habet. Igitur, temporibus felicis recordationis Cælestini Papæ, factum est, ut dum vir nobilissimus quidam, Franciscus nomine, monasterium prædictum incoleret (nam summus Pontifex Apostolicis eum Litteteris Abbati loci plurimum commendaverat) ibique velut in tranquillitatis portu vitam duceret; ecce non multo post tempore piratarum manus, [grassantibus piratis præreptum,] cui Mugrachri cognomen est, viciniora quæque Littora occupat: discurrunt per loca profani, regionem omnem simul & monasterium sanctum diripiunt, non Deo neque hominibus parcentes. Quod simul ut conspexit vir optimus ac devotissimus, illico divino afflatus numine, ad sacellum in abditis templi se proripit; sumptoque pretiosissimo pignore, quo magis velocius potuit, abscessit. Intrat navem, quæ forte prima oblata est; & Venetias versus navigans, iterum (ut miracula miraculis adjicerentur) incidit in prædones. Spoliatur homo pecuniis & rebus ceteris: verum protegente se Deo ac Martyris gloriosi suffragiis, nusquam potuit munus pretiosissimum inveniri, ut raperetur: tandemque sic miraculose evadens, huc Venetias est appulsus. Habebat vir ille in Abbatia S. Georgii Majoris familiarem quemdam probatæ ac Sanctæ vitæ monachum, Marcum nomine. Huic itaque sanctissimum brachium in tutelam servandum tradidit. [defertur Venetias:] Ille vero susceptum in contra S. Zachariæ monasterio occultavit.

[8] Sed quia lucerna non potest diu latere sub modio, res ipsa non multo post cognita est & aperta. Tum subito quid de cælesti munere agendum sit in Senatu disputatum est. [& ad S. Georgii, & decreto Senatus] Omnibus in commune visum est, ut illud in S. Georgii majoris Abbatia, utpote in proprio fano, reconderetur. Unde certa die, tota pene urbs & populus ingenti apparatu ac pompa, in locum conveniunt: Clerus omnis, Serenissimus Dux, Amplissimo cum Senatu, Pontifices, Abbates, Primores, Monachi, Canonici, Religiosique ceteri, cujuscumque Ordinis ac professionis: inter quos (ut non nullos nominem) affuit inprimis, Reverendissimus D. Dominus Ægidius, miseratione divina Patriarcha Gradensis; Dominus Antonius, Reverendus Archiepiscopus Dyrachensis; deinde Reverendus D. Nicolaus Caprulanus Episcopus: Abbates vero venerabiles ejusdem S. Georgii Majoris Dominus Salatinus, [solenniter collocatur] Dominus Morandus: item monasterii S. Cypriani Pater, similiter & Salvatoris Prior, Domnus Benedictus; & alii quoque plures religiosi ac sacri viri, qui accesserant, ut comportarent optatissimas Reliquias Martyris cum veneratione (ut dignum erat) in præsignatum & statutum locum. Itaque Antistites Reverendi omnes, omnisq; Levitarum ordo, per suas turmasconcinne dispositus, cetera omni turba inspectante, lustrato prius Senatu & populo, cum hymnis & obsecrationibus detulerūt sanctissimum brachium de contra S. Zachariæ in celeberrimam S. Georgii Majoris Abbatiam. Et in sacello convenienti ac præparato, exosculata prius manu ejusdem sacratissimi brachii, ex omni parte integra apparente cum suis digitis, ornatissime composuerunt; quod quidem usq; in hunc diem, in ejusdem Martyris natali die, quotannis ab omni hominū cœtu ac feminarum magna cum frequentia invisitur & adoratur. Quare nulli mirum videri debet, si Reliquiæ S. Georgii Martyris, [anno 1296] deserta sanguinolentorum hominum sede, sese in tutissimam hujus almæ metropolis Venetiarum arcem collocarint; idque sub anno Dominicæ Incarnationis ducentesimo supra millesimum & nonagesimo sexto, septimo kalendas Septembris: ut idem invictissimus Martyr, hæc de cælo prospectans, Rempublicam, Illustrissimum Senatum & Populum simul, indeficienti orationum brachio, apud omnium Regum imo totius orbis Dominum & opificem, tutetur & protegat: cui est honor & imperium per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotatum]/center>

* an Luxovii?

CAPUT II.
Translatio aliarum Reliquiarum in Belgium.

EX MS. Aquicinct.

Aqvicinctinum in Belgio religiosißimum monasterium, nobili etiam parte Reliquiarum S. Georgii ditatum fuit exeunte seculo XI, [Quomodo an. 1100 brachium allatum sit] cujus rei memoria in antiquißimo Ms. Martyrologio ibidem his verbis annotatur, æd diem XII Kal. Iulii. Eodem die allatio Reliquiarum S. Georgii Martyris Aquicincti. Ad calcem vero ejusdem Martyrologii habetur tabula Indictionum, Epactarum, Paschatum &c. ad multos annos expansa, atque e regione anni MC habentur hæc verba: Allatio brachii S. Georgii XII kal. Julii. Ita ad nos manu propria, vir in nostra Gallobelgica Societate eruditißimus nobisque amicißimus, Michael Seneschallus, cum transcriptam a se ex vestuto Aquicinctino Ms. Translationis istius historiam mitteret, quæ ibi sub hoc titulo legebatur: Narratio quomodo Reliquiȩ Martyris Georgii ad nos Aquicinenses pervenerunt. Factum autem id dicitur sub Haimerico Abbate, cujus electio in prædicta tabula sic notatur e regione anni MLXXXVIII, Obiit Domnus Alelmus, secundus noster Abbas: successit Domnus Haimericus: & paulo post ejusdem Hatmerici obitus notatur e regione anni MCII. Seraphinus Raißius, in suo Hierogazophylacio Belgico de prædicto monasterio agens, meminit altaris S. Georgii, supra quod reconditi sint loculi continentes ossa primorum Archimandritarum Aquicinctensium, tamquam Sanctorum, pannis ac mappis altarum involuta: [quod nunc in Priorati S. Georgii servatur,] quod altare prædictæ Translationis occasione dedicatum Sancto Martyri fuisse credimus. Quando autem aut qua de causæ sacrum brachium translatum sit in S. Georgii Præposituram, prope Hesdiniensem veterem civitatem, a cœnobio Aquicintensi dependentem, nos latet. In hac, cum scriberet Raißius, id est anno 1628, ostendebatur Brachium integrum S. Georgii Martyris eximii, argenteo brachio, magni sane pretii, condecoratum. Sed unde illuc allatum? Suspicarer quod ex Monasterio Rama in Syria, cujus meminit Willebrandus ab Oldenborg, citatus in Comm. prævio num. 35. nisi qui ea descripsit ejusdem temporis Aquicintinus monachus, expresse diceret, quod in aliquo Romaniæ, id est Constantinopolitani Imperii cœnobio fuerit inventum, eo tempore quo Cruce-signatorum exercitus magna rerum omnium conflictabatur inopia, quod maxime circa Nicæam Bithyniæ accidit anno MXCVII. Malbrancus, historiæ Morinorum lib. 9 cap. 28, non videtur hujus Translationis seriem legisse, cum scripsit, Brachium istud Roberto Comiti Flandriæ, qui illud Aquicinctum attulit, donatum fuisse ab Alexio Imperatore Constantinopolitano: ideo timemus ne æque parum fundatum sit, [describit monachum Aquicinctinus.] quod dicit eumdem Robertum illud dedisse Aymerico ad Hesdinense Asceterium condecorandum. Sed his omissis transeamus ad historiam dictæ Translationis ex MS. Aquicintino acceptam.

[10] In nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, paucis verbis, si possum, & humili Sermone, [de mandate sui Abbatis] Fratres carissimi, libet perstringere, qualiter Aquicinensem ecclesiam, per Reliquias gloriosi Martyris sui Georgii, Oriens ex alto dignatus sit visitare. Si vero alicui, magis curiose quam religiose, quæ scripturus sum legere vel audire placuerit; non statim adversum me, quasi de viribus præsumentem, & tantam brevi incultoque sermone materiam perorantē, indignetur: immo, si novit quantum valeat obedientiæ virtus, in omnibus quæ eum offenderint, mihi pro subsannatione veniam largiatur. Non enim ut hoc aggrederer de ingenii mei viribus præsumpsi: sed Abbatis mei auctoritate coactus, sciens & prudens, ut ajunt, manum in ignem porrexi. Commoneo iterum Lectorem meum, ne miraculis, quæ de Sancto per nos audiet, incredulus existat; sed per eum qui in Sanctis suis semper est mirabilis, vera esse quæ audierit, nobiscum credat. Et nos quippe non quibuslibet ignotis & vilibus personis de ea re credidimus; sed Roberto juniore Flandrensium Comite, qui sanctas ecclesiæ nostræ contulit Reliquias, multisque Religiosis, cum eo ab Hierosolyma redeuntibus, & non tam audita quam visa narrantibus, scribenda didicimus.

[11] [Gerbodo presbyter Insulensis,] Eo igitur tempore, quo, de universis fere mundi partibus, exercitus Christianorum Jerusalem petiit; quidam Presbyter Insulensis, Gerbodo nomine, cum ceteris qui de hac patria cum præfato Principe suo profecti sunt, iter arripuit. Cumque in Romaniam omnes undique Christiani, zelo domus Dei (ut credimus) accensi, confluxissent; & omnibus, quæ hostium fuerant, per agros & villas ferro igneque populatis, suis vero, quæ secum tulerant, pene consumptis, nimis egere cœpissent; tunc & ille Presbyter necessitate compulsus, relicto exercitu ad quoddam monasterium devenit. Ubi cum quodam laico, laboris, viæ, & egestatis suæ socio, a Fratribus loci benigne suscipitur, &, quamdiu voluit, ab eis cum omni humanitate sustentatur. [susceptus in quodam monasterio,] Cumque esset ad loquendum promptulus, & ad simulandum quæ vellet satis callidus (noveram enim hominem a puero) cœpit se inter eos familiariter habere, eorumque utilitatibus quasi deservire; de singulis quoque vel omnibus, quæ intus vel foris habebantur, studiose inquirere. Fratres vero, sicut erant simplicis ingenii vel naturæ, nihil ab eo penitus absconderunt; sed sicut Presbytero, sicut peregrino, immo beneficiis sibi comparato, quæcumque habebant, etiam in thesauris vel sanctorum Reliquiis, nihil mali suspicantes, fraudulento narraverunt. Ostenderunt insuper loculum marmoreum, ubi, inter multorum pignora Martyrum, Reliquiæ B. Georgii, Martyris, scilicet brachium cum humero & costis, continebantur; quem loculum nemo reserare poterat, nisi crucem ad hoc ibi præparatam in manu teneret, quemadmodum postea Presbyter commemorabat.

[12] Quid multa? Presbyter thesaurum in terra cælestem intuens, concupivit; cupiens, auferre tentavit; dispositisque omnibus & prævisis quæ incepto apta esse poterant, [primum frustra conatur auferre Reliquias,] ipse ad fores ecclesiæ excubans, socium suum laicum direxit ad furtum. Cui tentanti reserare scrinium, divino nutu semel & iterum crux illa excutitur de manibus: quam, sicut prædixi, nisi in manu teneret, numquam ad Martyrum corpora pervenire valeret. Novo itaque & inaudito stupefactus miraculo, se in orationem prostravit, & multis votis precibusque præmissis, tremens & supplex, iterum accepta cruce, si posset reserare, tentavit; tentans, reseravit. Hactenus Ms. istud, cujus reliqua priusquam pertexo, monendum lectorem existimo, prætensum istud miraculum suspectum haberi debere, ne vel fictionis vel superstitionis plus quam veræ religionis contineat. Cum enim narratio de reserationis hujusmodi successu solum habeatur per quartam quintamve, ut dicitur, manum hominum laicorum atque idiotarum; nihil pronius fuit, quam aliquid ad rei veritatem affingi, quod inventionem mirabiliorem faceret: neque per hoc quidquam derogatur veritati ipsius inventionis translationisque hic descriptæ, quam auctor his verbis prosequitur: [deinde iis potitus cæcitate mulctatur:] Sic tandem voti compos effectus, aperuit loculum; & inter cetera, quæ festinanti occurrere potuerunt, B. Georgii reliquias auferens, lætus rediit ad Presbyterum. Quid plura? Presbyter a laico socio acceptis Reliquiis, eum secum invitavit ad fugam. Sed væ misero! ipsi, inquam, Presbytero: qui Sanctis, ut credo, debitum non reddens obsequium, cæcitate mulctatus, post pauca non sponte ad eamdem rediit ecclesiam.

[13] [mox visu recepto brachium a Fratribus dono accipit:] Tunc a sanctis Fratribus, melius quam sperabat, & non sicut promeruerat, benigne susceptus; ablata restituens & reatum confitens, veniam promeretur: eisque Domino pro pœnitente supplicantibus, non solum lumen, quod amiserat, recepit oculorum; sed etiam per Dei gratiam, jam nobis in hoc providentem, ab eisdem S. Georgii impetravit brachium. Tum gaudens & hilaris, cum tanto thesauro, ad exercitum remeavit. Sed cito obliviscens quæ perpessus fuerat, nullum sanctis Reliquiis, quarum erat bajulus, honorem deferebat. Quamobrem cum per Dei gratiam, [sed illud neglectim habens,] eum ad pœnitentiam commonentem, nimis ægrotare cœpisset, Gunscelino Insulensi Canonico ad se vocato, de transactis negligentiis culpam dicit, veniam postulat; & quod pro sanctis Reliquiis talia pateretur, flendo insinuat; &, si veniam mereretur, de cetero religiosius se victurum votis omnibus pronuntiat. [morte punitur:] Promissa itaque emendatione, pristinæ sospitati cito redditur: sed citius obliviscens, vel potius negligens quæ promiserat, ad antiquam consuetudinem, sicut canis ad vomitum, ingratus revertitur. Vere, sicut ait Propheta, universæ viæ Domini misericordia & veritas: quia quem sæpe peccantem, nec digne pœnitentem, divina misericordia diu toleravit, ad ultimum, vero Dei percussus judicio, in medio sociorum, morte subitanea præventus expiravit. [Ps. 24, 10] [Gerardus quoque cui ipsum dederat,] Tunc quidam vir laicus Insulensis, Gerardus nomine, qui & in hac patria notus fuerat Presbytero, & in illa peregrinatione socius omnibusque familiarior, acceptis ad se Reliquiis, cum similiter ægrotare cœpisset; præfatum Gunscelinum, virum scilicet honestum & Presbyterii honore sublimatum, ad se mandavit; eique Sancta tradens; & quod ea pollutis manibus contingere præsumpsisset, causam morbi protestans, veniam postulavit.

[14] [moritur ob eamdem causam;] Quid multis moror? sospes factus tradita repetiit, repetens accepit; accipiens vero, sed seipsum non corrigens, eadem, qua prædictus Presbyter, morte occubuit. O cæcitas! o præsumptio! o temeritas generis humani! quod per omnes generationes suas, dum noluit intelligere ut bene ageret, exceptis paucis Deum timentibus, congregavit super se flagella & ignoravit. Certe modo mihi occurrunt similia, etiam de veteri Testamento, omnipotentis Dei dexteræ judicia, a cujus cerimoniis vel ritu hostiarum, tantum distat veritas, religio, & sanctitas Sacramentorum præsentis temporis, quantum dies a caligine noctis. Quid tamen ibi legimus? [sicut Nadab & abiu,] Cum filii Aaron, Nadab & Abiu, offerrent ignem alienum coram Domino, in sacrificium illius temporis, quod eis præceptum non erat; egressus ignis a Domino devoravit eos, & mortui sunt. [Leu. 10, 2 Reg. 6] De Oza quoque in libris Regum scriptum est, quia, propterea quod extendit manum ad Arcam Domini, & tenuit eam, bobus calcitrantibus & eam declinantibus, iratus Dominus percussit eum super temeritate, qui mortuus est ibi juxta Arcam Dei. Vere, Fratres, magnum peccatum est præsumptio, magna temeritas, dum & illos Pater eorum, scilicet magnus ille confabulator Dei Aaron, a tam horrenda morte non liberaverit; & iste interitum, quem quasi devotus propter obsequium incurrebat, omnino non evaserit. [& sicut Ozias Rex.] Quid vero dicam de Rege Ozia? de quo cum scriptum sit, quia exquisivit Dominum, & fecit quod erat rectum in oculis Domini, & quia egressum est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, & corroborasset illum; tamen post tanta bona, elato corde negligens Dominum suum, cum ei voluisset adolere incensum, quod non erat sui officii, sicut dicit Scriptura, pessimo vulnere lepræ fœdatus est, & mansit leprosus usque ad diem mortis suæ. [4 Reg. 15] Non est itaque mirum si & in hoc tempore, quando mundior & sanctior nostræ Religionis est cultus, qui inconcessa præsumendo similiter peccaverunt, non est, inquam, mirum si similiter perierunt; excepto quod illos, sub legis austeritate viventes, mox in initio peccati ultio divina prostravit; hos vero, sub gratia Euangelii commorantes, Dei patientia adducens ad pœnitentiam, diu toleravit.

[15] [Ipsum venit in potestatem Roberti Flandriæ Com.] Sed jam nunc ad narrationis nostræ ordinem redeamus, ne prolixiorem quam oportet digressionem fecisse videamur. Igitur Comes Robertus, audita morte & causa mortis viri sui Gerardi (de Insula quippe fuerat, sicut prædictum est) omnia quæ illius erant sibi vendicavit: sanctas vero Reliquias honorifice, sicut decebat, imo sicut poterat, in tentorio suo præ oculis collocavit. Verum, quia longum est enarrare quæ & quanta per Sanctum suum Dominus in via ostenderit; quomodo custodes, quibus eum Comes commendaverat, iterum infirmati custodiam a se dimiserint; & ad ultimum a Sannardo, Capellano suo, viro siquidem bene Catholico & religioso, vix multis precibus, ut eum custodiret, impetraverit; vel qualiter in redeundo ipse Comes cum suis omnibus, de profundo pelagi, [qui, post varios casus,] & ut ita dicam, de ipsius mortis faucibus per merita Sancti Martyris ereptus, & in quamdam insulam vi ventorum expulsus, Reliquias Sanctas, cum argentea theca, ubi repositæ fuerant amiserit; & quemadmodum ipse propter hoc usque ad animam contristatus, tandem per Dei gratiam a quodam barbaro, illius terræ accola, ultro ad portum redeunte & gratis reddente, eas rehabuerit: quia, inquam, hæc & alia multa, quæ per Sanctum suum in via Dominus ostendere dignatus est, sicut prædixi, longum est enarrare; ideo manu scribæ velociter scribentis ad finem rei cursim properemus. Diu est enim quod & incultus sermo noster silentium requirit, & auditor fastidiosus moræ impatiens & aures avertens aufugere cupit. Unde multum timeo ne illud Horatii de me dicatur:

Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

[16] Igitur cum in patriam suam de servitio Dei Comes reverteretur, & ei causa honoris & amoris omnes occurrent; [ipsum donat Abbati Aquicinctino,] Domno Haimerico, Venerabili Abbati hujus Aquicinensis cœnobii, ei cum ceteris Abbatibus occurrenti, præfatas Reliquias, id est brachium S. Georgii Martyris tradidit. Ipse vero postmodum gregem nostrum visitans, & ejus se orationibus humiliter commendans, propriis manibus super altare Sancti Salvatoris Domini nostri illud obtulit. Ergo, quia, teste Propheta, Deum in Sanctis ejus laudare jubemur, non immerito laudis nostræ devotionem, ad impendendum nostræ servitutis obsequium, [digne honorandum,] in honorem Dei & tanti Martyris & omnium Sanctorum ejus venerationem, sic exhibere debemus; ut & Dominum, mirabilem in Sanctis suis, glorificemus; & Sanctos ejus, per ipsum Dominum mirabiles factos, pro viribus nostris honoremus. Hoc quippe fidei pietas exigit, ut non solum affluentissimum gratiæ Largitorem dignæ devotionis laudibus extollamus; sed etiam ipsius gratiæ susceptores, & quodammodo divinorum operum consortes, diligere & honorare studeamus. Vnde ipsi Salvatori nostro, Fratres carissimi, nos pusilli & humiles servi ejus, gratias referamus: & pro tantis beneficiis, Gloria in excelsis Deo, devote frequentemus, cui est honor & gloria, virtus & imperium, in secula seculorum. Amen.

[17] Claudat hoc caput attestatio de alia quadam S. Georgii Reliquia, in nostram Brabantiam atque ad Commendatoriam Teutonici Ordinis domum Trajectum delata, [Godefridus Comes de Huyn & Gelein,] quæ simul sit monumentum Arnoldi Comitis de Huyn, Gelein & Amstenraide, in quo nuper nobile Huniorum extinctum est nomen: qui ut erat honorandorum Sanctorum, sacrarumque Reliquiarum privatim ac publice ornandarum studiosissimus, ita operi huic nostro afficiebatur tenerrime, & quod subjungimus documentum submisit; nepos ex fratre magni illius Godefridi, cujus bellicam fortitudinem, probatam in Cæsareis contra Suecos exercitibus ducendis, laudabunt hujus seculi historiæ; pietatem & religionem testabitur sequens scriptum, quod Georgius Morbecius, Ordinis Teutonici Sacrista in Juncis, in hæc verba signavit: Sciendum, quod anno MCCCCXVI pagus de Groetraet, [S. Georgii Reliquias, diu in Groetraid cultas,] patriæ & diœcesis Leodiensis, emptus sit per generosum D. Juonem a Cortenbach, Baliuiæ de Juncis Archicommendatorem. Erant in eo pago variæ Reliquiæ, a D. Comite Lossensi in Terram-sanctam profecto illuc olim allatæ, quæ post venditionem pagi factam ibidem permanserunt; & singulis septenniis, magno populi concursu & devotione, venerationi expositæ fuerunt, usque ad annum MDCVIII, quo ab Antonio Nuceo, ordinis Teutonici Presbytero & in dicto pago Pastore, ultimo monstratæ sunt; prout vivi adhuc & oculati aliquot testes a se visas fatentur. Postmodum, ob temporum iniquitatem, [Trajectum ad Mosam transfert & ornat.] & deficiente (ut in pagis solet) populi devotione, destitit solennis illa veneratio. Ut igitur in majore postmodum forent cultu, Excellentissimus D. Godefridus Comes de Huyn & Gelein, ejusdem Baliuiæ de Juncis Archicommendator, eas Trajectum ad Mosam, ad ecclesiam suam de Juncis, transferri fecit; & confectis duabus pyramidibus pretiosis, de ebeno & laminis argenteis coopertis, septem ad minus pedum altitudinis, imponi fecit: ubi adhuc asservantur. Principalior earum pars est notabile os maxillæ S. Georgii, & alia notabilis pars de S. Elisabeth, matre S. Joannis Baptistæ. Hæc sunt quæ pro veritate dictarum Reliquiarum, & ceteris ad eas spectantibus, ex testimoniis & scriptis possum producere.

CAPUT III.
Miraculosa liberatio pueri Paphlagonis e captivitate Bulgarica, Ex MS. Græco Vaticano,
Interprete Petro Poßino S. I.

EX MS GR. VATICANO.

[18] abQui paribus donis dignari cupimus, sanctorum Martyrum memorias & solennitates inconcussa fide & caritate celebrare ne pigritemur: quoniam a nobis laudati, glorificati, [Prologus auctoris,] & memoria honorati Sancti, protegunt, providenter curant, efficaci patrocinio amplectuntur nos, dirigentes ad meliora & viciniora saluti. Proponitur ergo nobis hodie, universo celebris mundo & venerabilis, hæc memoria gloriosissimi Martyris Georgii, sacrum epulum, mensa inexhaustas largiter præbens delicias, saginansque animas & corda participantium fide ac desiderio spiritalem istam refectionem, certaminisque ipsius, fortitudinis, patientiæ ac generositatis præconium non tantum magnifice prædicans: sed & vim miram stupendorum, quæ operatus est ipse, prodigiorum nobis ob oculos exponens. Præsertim vero illius, ætate c nostra perpetrati ab ipso miraculi, [cujus ætate res accidit.] plane portentosi & usitatæ admirabilitatis modum supergressi. Attende igitur quicumque adstas diligenter dicendis, oro te, ut & omnipotentis ac benignissimi Dei misericordiam omnes super-admiremini; & sancti Martyris providentiam, protectionem, mirificam potentiam, extollatis immensis laudibus; sicque utilitatis maximæ vestris fructum animabus decerpatis.

[19] [Templum S. Georgii juxta Amastrim:] Scire igitur vos volo, Christi amans Congregatio, sacrum Auditorium, regionis Paphlagonum incolas maxima fide & caritate ardenti erga gloriosistimum Megalo-Martyrem Georgium dudum se præditos monstrasse: adeo ut ei sacra & veneranda templa, qua sumptuose extruxerint, qua religiose frequentarint; in ea ferventi studio concurrentes, illicque perseveranti devotione immorantes, festaque illius & anniversarias solennitates fideliter ac rite prompto satagentes animo exequi. In qua religione se conspicuos maxime præbuerunt conterranei urbis Amastridos, d prout consequens significabit oratio. Apud hos in loco quodam nomen habente a flumine; amne e nimirum proprio & quasi domestico, templum ipsius exstructum est perelegans & venerandum, in quo omnes cum fide accurrentes, petitionum facile compotes fiunt. Homo vero erat quidam, nomine Leo, pius & Deum timens: [huic devoti conjuges,] idemque copia opum affluens, habuit uxorem honestissimam, vocatam Theophano, similium ipsi, hoc est laudabilium morum. Hi ambo, fide instincti viva & amore ardenti erga sanctum. Megalo-Martyrem, in sanctissimo ejus templo assidue morantes, & ipsius anniversariam memoriam solenniter & devote celebrantes, omnium quæ possidebant custodem, curatorem, & provisorem sanctum Martyrem scriptis tabulis declarant. Erat vir militaribus Catalogis adscriptus, functionesque suarum vicium in expeditionibus, sine recusatione serviens, obibat. Natus porro ipsis puer masculus est: quem fide sincera in veneranda sancti Martyris æde sacro regeneratum baptismate, instinctu sui in Martyrem amoris, Georgium nominarunt. [filium unicum Georgium nominant;] Ablactatum inde Georgium puerum ad sacram in litteris institutionem tradiderunt ædituo templi ejusdem augustissimi, juxta istud ad custodiam & quotidianum cultum habitanti, sic erudientes filium, juxta divinum Apostolum in disciplina & correptione Domini: quem ut surculum læte germinantem alentes, & hujus pudore prudentia, & modesta compositione delectati, orabant Sanctum, ne dedignaretur instruere, confirmare, dirigere ipsum ad meliora & salutaria. [Eph. 6, 4] Puer autem Sancti intercessionibus roboratus, ingenii specimen præclari, dextræque ad percipiendas scientias indolis edens; & non modo meditationi litterarum quam oportebat moram operamque impendens; sed & usu præscriptis officiis precationum diurnarum & nocturnarum impigra devotione indefesse vacans, gratus omnibus & amabilissimus evasit.

[20] His ita se habentibus contigit Occiduarum gentium in nos Christianos tumultuosissima commotio, f Bulgarorum videlicet & Ungarorum, Scytharum quoque Medorum ac Turcarum: [emittendū contra Bulgaros,] qui non contenti confines ipsis incursando vastare regiones, etiam urbem nostram g regnatricem, Dei fretam protectione, deprædari atque exscindere constituerant: perfecissentque, nisi omnipotentis Numinis benignitas & misericors providentia successu cassas minas eorum & sæva cogitata reddidisset. At moderantes h tum Romana sceptra præcipiunt congregari undique adscriptos militiæ auctoratosque ab Imperio, ad memoratarum insultus gentium reprimendos, Leone i tunc Phoca Romanis exercitibus præposito. Hoc irrecusabili & gravi præcepto urgente, prædictus Miles Leo, ob ætatem jam provectam haud valens expeditionis istius & longinquæ profectionis laborem suscipere, summa necessitate invitissimus est coactus, unigenitum suum Georgium, teneræ adhuc ætatis adolescentulum, quippe haud multum pubere majorem, pro se in istius militiæ functionem substituere. [Sācto commendant.] Quem priusquam dimitteret secum ducens, uxore una comitante, processit ad sancti Martyris templum, ubi tales supplices & lamentabiles ambo ad Martyrem direxerunt voces: Tibi, Sancte Dei, unigenitum & carissimum nostrum filium commendamus, quem tui amore Georgium nuncupavimus: tu illum custodi, tu illum deduc via tuta, tu salvum ipsum incolumem, integrum, cum plena rursus valetudine nobis restitue; ut fidei nostræ in te veteris fructum tuis beneficiis capientes, causam habeamus longa te gratiarum actione venerandi, utique per omnia experientes provisorem te ac defensorem nostrum.

[21] Hæc & plura his dolenter ac flebiliter precati, filium Georgium cum reliquis euntem militibus dimiserunt; in luctu ipsi & planctu perseverantes, nec desistentes noctu diuque a Sancto invocando orandoque instantissimis precibus, [Commisso prælio,] ut viam pueri dirigeret, vires roboraret, provideret ipsi salutaria, quo salvum aliquando ipsum ac sanum ejus gratia reciperent. Interim ex omni præfectura & regione Romano Imperio subjecta, congregatæ innumerabiles copiæ convenerunt, progressæque ad viciniam modo memoratarum exitialium gentium, acies direxerunt iniquo loco juxta k mare: in quas confestim irruentes barbari armati, consternatas improviso deleverunt. Sed heu me! quomodo sine lacrymis transigam lamentabilem hunc casum, remissæ in nos protectionis omnipotentis & misericordis Dei, propter inenarrabilia peccata nostra coacti juste nos derelinquere, qui prius legem ipsius dereliqueramus, & in ejus judiciis non ambulaveramus, neque mandata ipsius observaveramus. Heu! quomodo subacti & substrati sumus alienis & impiis hostibus, qui sancto eramus obsignati baptismate! [fit strages Romanorū:] Nimirum quia justificationes illius profanavimus, & mandata non custodivimus, & propter hoc visitavit in virga iniquitates nostras, & in verberibus scelera nostra. Heu! quomodo absorpti sumus a sacrilegis & perfidis gentibus, qui triumphali & invicta armatura venerandæ Crucis secure muniti & cataphracti videbamur! Profecto quia non custodivimus testamentum Dei, & in lege ipsius noluimus incedere; sed obliti sumus mirabilium ipsius & misericordiarum illius quas ostendit nobis: propter hoc avertit auxilium suum ab armis nostris, & non protexit nos in bello: ut in nobis impleretur Propheticum illum dictum: Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus cœli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terræ: effuderunt sanguinem eorum velut aquam in circuitu Jerusalem, & non erat qui sepeliret, & quæ sequuntur. [Ps. 78, 2]

[22] Sed, oro vos, inclinate aures vestras, Fratres, ac placide dicendis attendite, & lamentum cum gratiarum actione & compunctione compatienter & amanter resumite. Igitur propter infinitam multitudinem criminum iniquitatumque nostrarum, inpenetrabilibus & investigabilibus Dei judiciis, quorum solus iste causas novit qui nos condidit, & prout ei collibuit gubernat, contigit miserandam illic fieri Christianorum stragem: l quorum alii quidem gladiis perempti sunt; alii gurgitibus maris hausti, quidam suffocati compressu turbæ, non pauci obtriti ungulis equorum, nonnullis ruina ex impulsu vehementi duro solo aut saxo illisos confregit, alii alio multiformis genere mortis absumpti periere. [Adolescens captivus abducitur,] Fuerunt & plurimi captivati, in tenebrosas vincti detrusi custodias; fameque illic ac siti, angustiis, ærumnis mori miserrime coacti. Aliqui abacti servituti acerbæ mancipantur. Vix paucos e multis viam nactos subtrahendi sese, fuga servavit salutaris. Puer inter hæc Georgius, Dei auxilio & providentia Martyris, parentumque precibus custoditus, salvus & illæsus servatur: nec vulnere gladii excepto, nec afflictus impulsu in ruinam noxiam, nec dolorem letalem passus ullum: sed captus a quodam gentis unius Principe, cum ei forma qua præcellebat puer, aspectu primo gratiam novi Domini parasset, sine vinculis & flagris, in mitem est separatus servitutem. [præter spem servatus] Princeps enim ille probum adolescentem intimis sibi quotidiani victus ac cultus ministrare obsequiis voluit: ea illum gratia abducens secum ad gentem suam, operaque illius ibi utens. Hic juvenis Deo gratias agens & sancto Megalo-Martyri, pro tam insperatæ beneficio salutis, hero diligenter ac fideliter serviebat suo; gaudenti novi famuli prompto ac prudenti ministerio, plenamque illi fidem ac favorem præcipuum præstanti.

[23] At Georgii parentes, postquam longa illum solicitudine quæsitum & expectatum diu, comparere nusquam viderunt; hausta inde opinione casus exitialis quo is esset irreparabiliter perditus, [Amissum lugent pater,] naturalibus affectibus paternæ caritatis, in luctum inconsolabilem exardescentis, indulserunt. Et patris quidem hæ audiebantur voces: Eheu unigenite fili, longe dulcissime! eheu solatium senectutis meæ! quo, malum, imprudens consilio te mei vicarium in ista pericula submisi; qui utinam, senex licet atque invalidus, hanc quoque ut alias per me militiam obiissem; & fato ut decuit meo functus, te superstitem reliquissem, stirpem familiæ, columen afflictæ domus, matris miseræ solatium & requiem, patrimonii heredem, surculum generis. Heu me! quid agam? quo me vertam? quam consolationem gravis ætatis inveniam? cui transmittam possessionē horum, quibus affluo, bonorum? quis me jam invalidum & annis fractum fido & jucundo curabit obsequio? quis mortuo justa funebria persolvet? quis memoriam defuncti duratura monumenti mole honorabit? Heu me infelicem, cujus senectuti miseræ hæc tristis sors obtigit; ut descensura cum dolore in ultimum casum sit. [ac mater,] Mater autem, pro sexus infirmitate adhuc lugubrius lamentans, hæc dicebat: Heu fili dulcissime! heu consolatio meæ animæ! heu lux oculorum meorum! quomodo te lugebo, quibus lacrymis tui jacturam exequar? An gladiis interemptus es? an equorum pedibus conculcatus? an mari absorptus? an præcipitatus in ruinam, turba in cumulum acervata es obrutus? Utrum carcere arctisque ergastulis conclusus, fame illic ac siti absumptus exspirasti? An vivis te adhuc accensebimus? an memoria solum uti jam defunctum te fas est prosequi? Quis dabit mihi columbæ alas, quibus volans ad te perquirendū ferar? Me conferam in campū infausti prælii, scrutabor cadavera cæsorum, reperiam vel particulam quampiam carissimorum artuum vel ossium, & tollam sepeliendam mecum, ubi fatalis mihi dies advenerit. Si enim hic esses mortuus, o fili, tolerabilior me pupugisset dolor, componere te valentē propriis manibus, ornare funebri vestitu, fungi prȩficæ officio ad sepulturam, tum sepulcro assidere, quotidianisque illud rigare lacrymis. Nunc tuum, nate dilectissime, trucidati cadaver an fuerit qui colligere, qui libitinarii officio comere, producereque funebriter ornatum ad sepulturam curarit? quin tua, ut verisimilius autumandum est, tua ista, inquam, desideratissima mihi membra discerpserunt diræ volucres, & feræ bestiæ vorarunt. Hæc & his plura mater insolabiliter ejulans aiebat; qualia genitricem in irreparabili jactura unigeniti dilectissimi filii lamentari consentaneum fuit.

[24] Ambo autem, pater ac mater, non singillatim solum aut apud se domi, solis familiaribus consciis, talia flentes vociferabantur; sed festinato procurrentes ad sancti Martyris templum, [& filium reposcunt a S. Georgio:] illic palam audientibus cunctis in hunc modum expostulabant: In talesne spes, Sancte Dei, nostram tibi unicam carissimam credimus prolem, ut in avium & bestiarum pastum cederet? hujusmodi nobis rependis vices precum ac votorum, quotidiana iteratorum instantia? Quod si nostræ in senio solitudini haud tanti duxisti compati; cœpisset te saltem aliqua teneræ illius & innocentis miseratio ætatis: ejus utique qui sacro baptismate in tuo sanctissimo templo initiatus, tibi a nobis oblatus est, a nobis tuo venerando insignitus nomine, ab iisdem nobis quotidie per ardentes tibi commendatus preces. Quare nostram miseriam despexisti, Magne Martyr Georgi? Maxime autem mater, cernens æquales filii sui pueros intrantes & exeuntes e sanctissimo templo beati Martyris, psallentesque ac legentes illic, ejulabat impotentius dicens: Utrumnam solus inter omnes meus filius pondus erat terræ inutile: an ego matrum una omnium nequissima, peccatis obruta innumerabilibus, indigna fui, cui salvum filium servares? Si haberem aliam prolem, exiguum forsitan ex ejus aspectu domi potuissem solatium capere: nunc quo vertam oculos, unde aliquod traham levamentum doloris, non suppetit. Compatimini mihi amici, collacrymamini mecum cognati, vicini, affines: ne invidete infelicissimæ mihi modicam saltem consolationem hujus tanti me aggravantis luctus. Hæc & his similia parentes inter se mutuo & ad Sanctum lamentantes, non modo familiares, amicos, & vicinos in planctum movebant; sed e lapidibus prope dixerim ipsis consensum aliquem doloris & fletum extundebant.

[25] Nec tranquillius puer Georgius captivitatis suæ ac servitutis mala ferebat: [ipse quoque se ei commendat.] quin paria & ipse modo auditis, quoties arbitrorum absentia ægri cordis planctu libero levandi facultatem dederat, clara voce lacrymans expostulabat, Sanctum his verbis alloquendo Martyrem. Nonne tibi, Sancte Dei, parentes mei depositi fide me commiserunt? non in tuo sancto templo baptismi gratiam percepi? non ex tuo nomine appellor? non apud te tuis auspiciis sacrarum elementis literarum imbutus sum? Cur ergo meorum genitorum preces & supplicationes sprevisti? Cur passus es in servitutem abduci me? Cur detineri sinis in hac terra longinqua & barbara, inter gentem feram, infidam, immanem? Cur meorum lacrymas parentum, cur meæ tantam calamitatem adolescentiæ despicis, nullo compassionis sensu, securus officii Patronalis erga tam addictos clientes? Verum hæc hactenus fuerint: verte deinceps rationem, meque jam hinc curare incipe. Ne, inquam, ne me nunc neglige, ne derelinque; sed juva & vires suffice, ad gratiam saltem promerendam dominorum meorum, inflectens ac deliniens mentem illorum feram, in quemdam favorem mei: tum miserrimos parentes meos, quorum quantus sit de me perdito dolor facile absens suspicor, consolatione aliqua dignare. His ita se habentibus, [Illis vertente anno votivas epulas præbentibus,] redibat anniversaria solennitas Martyris: quam sentientes adventare, atque ad eam cum fide ac studio solitis celebrandam se comparantes, pueri Georgii parentes, quo plus in talem incumbebant curam, eo minus refrænare luctum poterant, excitata videlicet luculentius per talem cogitationē amissi memoria & desiderio filii. Vim tamen naturæ facientes, magno conatu studuerunt Sancti festum cōsueto ritu quam possent religiosissime agere. Jam ad vesperam sacræ diei pridianam, qua memoria sancti Martyris incipit coli, perventum erat; quando post Lucernarii m Psalmodiam, prout mos est ejus regionis incolis mensam instruere, qua propinquos & necessarios excipiant, idipsum & illi copiose facere; larga ciborum optimorum abundantia, amicis, cognatis, prætereaque pauperibus, & quibuscumque forte illic repertis epulo dato. Convivis porro ad mensam sedentibus, non aliud fuit sermonum argumentum quam Georgius puer. Pater quidem ejus & mater mœsti ac flentes hæc memorabant: nempe in proxime n transacta S. Martyris memoria carissimus noster filius Georgius hic erat, ministrans epulas amicis, ipse particeps convivii. Quibus consanguinei auditis, pariter lacrymabantur, amici mœrebant, tristitia omnes & luctu tabescebant, jacturam pueri reputantes & compatientes genitoribus.

[26] Ipsius quoque pueri Georgii peregre captivi, obversabatur præsens animo, quæ qualisque vespera eadem celebraretur in patria solennitas. [earum recordatus captivus,] Forte autem tunc illum ad culinæ focum servilis detinuit usus quotidiani occupatio, intemperando ac condiendo jusculo, quod ipse, de more manu erat ministraturus propria cœnanti mox hero. Stabat igitur tristis & plenus lacrymis; hæc utique tacitis cogitationibus reputans: En dum hic fuliginoso miser deteror officio, eadem hac nimirū hora pervigilii Sancti mei Patroni Martyris, in paternis meis ædibus mensæ stant positæ, circum accumbente corona nobili amicorum & vicinorum, cujus & me participem pari die superioris anni fuisse memini; & piget meminisse; tali recordatione miseriæ mihi meæ sensum admovente acriorem. Idem Ego nempe nunc in istis squallens sordibus, nocte hac ipsa festa, quam vertens refert annus, celebrabam gaudens anniversarium epulum in natali magni Martyris; riteque libatis sacris dapibus in templo sanctissimo ejusdem, turbæ immistus densæ concurrentium undique ad eum venerandum, Psalmos simul canebam, simul aliis certatim religiosis ministeriis vacabam. At modo in regione longinqua & barbara captivus servio. An me unum omnium, Sancte Dei, ducens indignum aditu sacri tui templi, huc me exterminatum ablegasti! Miseror vos, infelices genitores, facile suspicans quantus vos, hujus nunc ceremoniis solennitatis annuam navantes operam, ex mei desiderio mœror opprimat. Circumfertis videlicet oculos, meque requiritis: ac invento nusquam, ex conscia memoria locorum quæ me ante annum habuerunt, luctu recrudescente tabescitis. Vrit me præsertim, istinc usque ad cor meum consensu pertingens, dolor afflictissimæ materculæ. Ut æstuare illam ringique intime consentaneum est, [suam deplorat calamitatem:] spectantem cognatos, notos, amicos, undique congregatos ad panegyrim Martyris: at meam, illic nusquam visi, speciem desiderantem, nusquam auditu vocem requirentem? Profecto non moderatius ejulat, quam juvenca mugiat cum suus fuerit ablatus vitulus: non remissius gemit, acutos huc atque illuc obtutus evibrans, aures omnem in partem arrigens, irrito conatu, ad me nempe videndum & audiendum, qui tam procul miserrimus detineor. Quid autem ei putem esse animi, meos in templo æquales & condiscipulos cernenti, psallentes, dictata magistrorū concertando reddentes, & quæ generis ejus me sæpe gaudens actitare cum iis vidit, nunc agentes sine me? Dissilit utique illi ac discerpitur cor, configuntur viscera penitus diris, aculeis letali haud dubie pectus ipsi plaga confoditur. Quis jam mei quoque patris suspiria referat? quis matris fluentes lacrymis oculos abstergat? Ego vero quos Hymnos Patrono Martyri luce sua offeram! quos Psalmos modulabor? Pro hymnis fletus inutiles, pro psalmis æstuantia intus & metu ne se prodant præfocata intra ægri cordis angustias suspiria parturientis animi. Vale pater, vale mater, valete amici, noti, cognati; recordamini mei captivi, & sive adhuc vivam, orate pro me; seu jam creditum mortuum, luctu pio prosequimini. Salve & tu mihi veneratissime Sacerdos, Æditue templi sanctissimi qui erudivisti me, a quo sacras percepi litteras, meiq; memento in tuis ad Deum precibus. Salvete vos quoque pueri æquales mei ac condiscipuli, cum quibus una canere, disputando concertare, simul orare consueveram: & ne quæso in hoc Sancti festo vestri quandam sodalis obliviscamini, procul exulantis in terra barbara, peregrini, captivi, & servi.

[27] Talia eo tempore puer Georgius cum inenarrabilibus cordis angustiis mente revolvens, inter crebra suspiria & lacrymas amnium ritu erumpentes ex oculis, [& sorbitiunculam hero prandenti laturus,] has tamen & illa nisu magno compescens, questusque subsultim exitum molientes e pectore opprimens, ne indicia extarent doloris intimi, quietus, ut poterat, circa suum satagebat officium, in proxima expectatione horæ instantis, qua illum oportebat consueto fungi ministerio. Vos vero aures arrigite, qui adestis, quibus excipiatis majus omni admiratione prodigium. Admonitus a conservis Georgius puer, adesse tempus deportandi e camino coquinæ vas ferventi plenum jure ad accumbentem jam Dominum; surgens abstergit e genis lacrymas, arreptoque juris calidi vasculo, quale in illis Papalagoniæ partibus o cucumium vulgo appellant, expedit ad mensam gressum. Quod agentem puerum ecce in ictu oculi sublimem per aëra stitit Sanctus in ipsa domus paternæ aula, ubi conviviū celebrabatur, & mensæ amici assidebant, cucumium jure plenū, quale fervens e camino extulerat, in manu habentem. Id inexpectatissime cernentes cum parentes Georgii, tum quotquot aderant alii, notissimum nempe adolescentis vultum, vestitu ornati barbarico, dextraque cucumium fervens portantis; obstupuere visu primo, exclamaruntque vocibus maximis. At pater quidem materque ex subita vehementia inopinati gaudii in terram muti prociderunt: [subito trāsfertur & redditur suis,] reliqui vero circumfusi amplexabantur & exosculabantur puerum, cœperuntque percunctari, quo modo rediisset? At puer agnita domo propria, videns parentes & notissimas facies familiarium, incredibiliter ipse mirabatur, resne vera id esset an somnium, quasi dubitans. Tandem continuata experientia fidē veri faciente, confirmato animo, referre quid sibi accidisset his verbis cœpit.

[28] Quod ex me quæritis, ne ipse quidem satis habeo compertum. Vnum scio: me hoc ipso monumento, hac eadem hora, hoc puncto temporis, [S Georgii beneficio,] modo in Bulgaria fuisse captivum & servituti mancipatum: & hoc quod videtis cucumium modo ex herilis culinæ foco bulliens sublatum inferre voluisse mensæ, accumbentis ad cœnam mei Domini. Superatis eo studio aliquot jam gradibus, quibus in triclinium ascendebatur, in ipso conatu scandendi ulterius, obvium repente invenio quemdam cataphractum in armis equitem, paludamento velut Imperatorio tectū, nisi quod vestis splendor solis fulgorem vincens, longe omnes triumphales Cæsarum superabat ornatus. Is manu me arreptū extulit: mox mecum ritu fulguris avolavit: nec laborē nec motum ullum sentiente me, nisi quod, quando super mare trāsibamus, videbar mihi audire sonitū quasi calcati equinis pedibus æquoris, ac pulsu illo subsultantium aquarum. Statim post hoc nictu oculi terram attigimus, qua volare pergentes inter lucis amœnæ serenissimos splendores, [cum eodem quod manu ferebat cucumio:] citra nisum, ærumnam, aut contentionem ullam, ignarum ubi esse, aut quo irem, me huc per sublime, ut videtis, intulit; vestrumque in medio deposuit, cucumium hoc manu gestantem. His illi pueri verbis auditis, eo quo par est credere stupore, raptim erumpunt domo, mirificum sospitatorem, si possent, invenire ac meritis venerari honoribus studentes. Sed nemine reperto, ad puerum se intro recipiunt, rapti plane extra sese tam inusitati visu præsenti miraculi. Tenebat oculos cucumium in manu pueri, cujus liquor cōceptum igne Bulgarico fervorem, adhuc bulliens (quod sonus prodebat æstuantis) in Paphlagonia servabat, manifesto indicio pernicitatis, qua erat ex tanto intervallo p momenti nictu properata translatio. Interim e deliquio animi restituti ad usū sensuū Georgii parentes, collū filii amplexibus stringebāt, suaviabantur dulcem vultum, attente inspectantes, & quasi dubitando an is esset, antiquam insculptam mentispeciem lineamentorum ejus in nova facie quærebant. Tum exacte constare similitudinem cernentes, in hæc prorumpebant verba: An hic vere noster est filius? num mendacio ludimur? Non somnium, sed res est. Te profecto, te nate dulcissime videmus & tenemus, ipsum quem genuimus, aluimus, amiseramus. Quæ his adiunxerint, quid præterea egerint, dignas, quoad poterāt Deo ac sancto Martyri, pro tam admirabili favore, pro tam insolitæ protectionis beneficio, tam prodigiosæ liberationis miraculo gratias reddentes quia exprimi dicendo nequeunt, æstimanda prudenti relinquimus.

[29] Exuberante post hæc in cunctis gaudio, quale solet e magni confinio mœroris vehementius exsurgere: post lætam Dei mirabilium prædicationem, encomiis magni Martyris admistis, salivam convivis movit exhalans e cucumio fumante pellacis odoris vapor: [ex quo mirabiliter multiplicato] quin & partem religionis arbitrati, quasi missū peregre a Sancto indigete ad sibi sacras epulas gustare ferculum: Enimvero, ajunt, pascimus & nobis propinari e Bulgarica captivitate divinitus ad nos perlatum jusculum. Æqua cupere visis ministratur e cucumio. Cumulatum miraculo miraculum audite. Erat id cucumium vas plane paruulum; quippe modicæ unius sorbitionis capax: convivarum porro cum ingens assideret mensæ numerus, inde omnes aflatim hauserunt. Superabat tamen in vase liquor: quare vocantur qui sacras in templo vigilias obibant, densa utique hominum turba. Et his expletis, abundavit unde famulis, ministris, infimis domesticorum, advenis forte repertis, & quotquot undecumque ad Sancti memo riam confluxerant, propinaretur. Nec tanta mora tot invicem succedentium jus tepuit: fervore utique ignis Bulgarici adhuc flagrante ad extremum & irremisse servato. [cum plurimi gustassent,] Nam ut apud hospitam Eliæ pauperem viduam pugillus farinæ & lecythus olei non minuebantur, crebro hausto quotidiani per longum usus; sic hujus quoque angustissimi cucumii liquor exiguus, large licet singulis affusus, tantæ ramen multitudini inexhaustus suffecit. Et sicut ejusdem jussu Eliæ copiose superfusa lignis aræ impositis aqua, non extinxit præter naturam accensum a Propheta eodem ignem, sed ejus vim potius adauxit; sic & nunc per sancti Martyris potentiam calor in dicto vase perstitit, nec locorum nec temporis spatiis remissus. O Novum & inopinatum miraculum! o prodigiosum portentum! quis audiens talia non obstupescat & glorificet gloriosum in Sanctis suis Deum?

[30] Cum igitur bibissent, in Sancti Thaumaturgi honorem, [ipsum vasculum Sancto consecratur,] ad satietatem omnes, ex vasculo mirabiliter inexhausto; longum spatium in gaudii significationibus insolitis una simul perstiterunt, laudes Christo Deo & gratias reddentes. Tum abducunt secum puerum in sanctissimum Martyris templum, lȩtantes simul & flentes, & lætitiæ indicibus lacrymis pavimentum irrigantes. Nam ut dolor vehemens, ita & ingens gaudium ex insperati adeptione boni, communem habere solent lacrymas effectum. Parentes præsertim pueri sensus suæ mentis erga Sanctum his vocibus alte prolatis testabantur. Gratias Tibi agimus, Sancte Dei, ob tam efficaciter nobis impensam intercessionem omnipotentem tuam: sic apparuit quam non despexeris orationes nostras ac lacrymas; quaque fide commissum tibi a nobis depositum curaveris; filio nobis nostro sano atque incolumi reddito. Ceterum ignosce nostris illis prioribus de te querelis, & inconsultis quas dolor tunc urgens miseris expressit expostulationibus: qua filium nostram in sua calamitate miseratus es clementia, eadem te par est nostris quoque nimiis affectibus compati, [ad perpetuā rei memoriam:] atque in partem interpretari meliorem, vel potius indulgenti prosequi venia, quæ nos in flagranti paterni doloris sensu, dum noster unigenitus tam desperato urgeretur malo, effutivimus irreverenter adversum te, accusantes quasi cessantem in suscepto erga puerum Patroni officio nosque tuos supplices in tam acerbo casu negligentem. Ita illi purgabant prius expositas murmurationes, easque repensantes iteratis Sancti laudibus & gratiarum actionibus sine modo cumulatis. In his hilares gratulantensque noctem illam consumpserunt: indeque cum re sacra peracta discederent, allatum a puero cucumium templi curatoribus donarunt, in usum excipiendæ mixtionis immaculati Corporis Christi Dei nostri cum pretioso ejus Sanguine, quoties illa juxta sacros Ecclesiæ ritus invicem admoveri opus esset. Hoc illi vas in Sacrario tamquam sacrum anathema repositum voluerunt, ut monumentum esset æternum excedentis fidem omnem miraculi: in oculis tot tunc præsentium perpetrati, ut eo qui non adfuerant, minus laborarent in credendo, quod ab oculatis testibus audirent affirmari.

[31] Puer porro Georgius, tunc ita mirabiliter liberatus, eo quidem tempore teneræ adhuc erat ætatis; [cujus etiā testis adolescens vivebat,] hodie senex jam factus narrat ipse fuse ac distincte quam expertus olim est miram sibi exhibitam sancti sui Patroni protectionem, prodigiose servatus, liberatus, translatus, & suis redditus a magno Martyre Georgio. Nec ullus esse potest locupletior fideque dignior talis auctor rei; qui utique quod sensit, refert. Ex hujus acceptum ore stupendum hoc portentum, per universum istius viciniȩ tractum, quam latissime patet, fama celebri percrebuit: concurrentibus quotidie undique ad superstitem adhuc Georgium, istum ipsum tot ac tantis miraculis servatum, cunctis illorum finium accolis; & ex ejus, quæ sibi contigerunt referentis, ore pendentibus: pignusque insuper cernentibus ac contrectantibus prodigii narrati cucumium, ab ipso dum transferretur ex herili ubi serviebat domo portatum, nunc inter vasa ministerii sacri repositum in templo Magni-Martyris. [Psal. 67, 36] Quod audientes & videntes glorificāt Deum, facientem voluntatem ipsum timentium; & cum stupore ac veneratione ingenti gratias omnipotenti & benignissimo agentes Numini, vere mirabili in Sanctis suis, ut Propheta David cecinit. [Psal. 15, 3] Verissime, inquam, Sanctos qui sunt in terra ejus mirificavit Dominus. Liceat & huc adaptare illud quoque Apostoli oraculum ajentis: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. [Rom, 8, 28] Euge miraculum maximum! Macti estote Georgii pueri genitores fide tanta! Proh ineffabilem & nullis umquam satis encomiis laudatam Martyris protectionem, misericordiam, beneficentiam! Quid pro magis inusitato quondam est habitum quam miraculum de Abacuc narratum? Is quippe raptus ab Angelo ex regione Iudæorum, q prandium in Babylonem Danieli subito portavit in lacu leonum, & rursus momento in patria restitutus est. At noster trophæis inclytus, coronatus, cœlesti fulgens armatura victor, præmiis certaminum opimis dives, Christi Martyr Georgius, puerum suum clientulum, procul peregre captivum, servituti mancipatum barbaricæ, ex herili domo, ex ipsa functione servitii sordidi ereptum, liberatione gratuita gentis immanis subtractum feritati, sublimem per aëra præter spem, in nictu oculi, [cum hæc scriberentur ab eo qui ipse coram vidit,] propriæ domui, propriis parentibus lugentibus & flentibus incolumem, salvum, illæsum, prodigiose servatum, sanum ac valentem restituit; vas plenum jure ferventi portantem manu, obstupefacientem, insuetissimi spectaculi portento audientes & videntes. Nimirum ut olim Salvatoris Confessores r Gurias, Samonas, & Abibus abductam detentamque in terra Gotthia puellam, & ibi vivam sepultam, e sepulcro arripientes, in suum ipsorum templum sanctissimum portarunt, & eam ipsius matri salvam reddiderunt: sic intercessor efficacissimus, protector & patronus optimus Georgius, fide parentum & supplicatione flexus, captivatum puerum & ex belli casu illæsum incolumemque custodivit, & e barbarica servitute liberatum inopinatissime servavit.

[32] [& S. Georgii patrocinium] At o Martyr toti Mundo beneficus & venerabilis, cunctis desiderate, amabilissima simul & augustissima re & nomine Dei agricultura ac vivificum germen, florens & fructuosa planta palmarum plurimarum, nutriens vota & corda invocantium te. O Martyrum decus, victorum coronatorum gloria, fidelium periclitantium salus. O qui ubique tuis ades, e malis eripiens, custodiens, protegens, fovens fide firma te appellantes & vera caritate implorantes; efficacem intercessionem & protectionem tuam nobis quoque festinus adverte, cum fide ac caritate invocantibus te, lætamque ac sanctam memoriam tuam celebrantibus, liberans nos a visibilium & invisibilium hostiū insidiis, oppugnationibus, insultibus. Nam te omnis fidelis invocat, omne os glorificat, omnis lingua prædicat: augustum, divinum, desideratum nomen tuum in orbe universo canitur, adoratur, beatificatur. Te omnes Christiani, post Deum & Sanctissimam ipsius Matrem Dominam nostram, indesinenter invocant, & adjutorem, defensorem, protectorē paratissimum experiuntur, intercessoremq; efficacissimum eventu votorum sentiunt. Tu ergo inclyte, illustrissime, corona insignis splendidissima Georgi, pro ea quam præcipuam obtines apud præmiorum dispensatorem, coronarum datorem, bonorum auctorem omnium Dominum nostrum gratia, nos adiuva per te aliosque, societatem orandi pro nobis iniens cum Collegis & Commartyribus tuis, & ipsis Protectoribus Christianorum; movens, inquam, ac tecum trahens ad nostram coram Deo causam agendam Protomartyrem injuriarum condonatorem Stephanum, gloriosissimum & ter maximum Theodorum, [aliorumque sanctorum Martyrum implorat.] patientissimum & illustrissimum Eustachium, generosissimum atque inclytum Procopium, ubique laudatum & passim celebrem Demetrium, sapientissimum & splendidissimum Eustratium, multorum certaminum victorem fortissimum Pantaleemonem, constantissimum & sospitatorem Mercurium, famosissimum & fulgentissimum Artemium, speciosissimum & pulcherrimum Thalelæum, quadragenarium Coronatorum quater decem Martyrum chorum, compatientissimos Christi Confessores & Martyres Guriam, Samonam, & Abibum; s omnesque consequenter alios triumphantes Christi Milites & Martyres; ut juncta teum opera simul incumbentes in auxilium nostrum, a coronatore, muneratore, victoriarum præbitore Christo Deo nostro, nobis cunctis exorent quæ sunt cuique ad salutem utilia; ægris medicinam, captivis liberationem, tribulatis consolationem, necessitate pressis auxilium, vinctis solutionem, calumniose accusatis absolutionem, periclitantibus opem, gravatis multitudine iniquitatum & pondere scelerum depressis remissionem; defendentes, custodientes, dirigentes omnes ad salutem & observationem mandatorum & justificationum Christi Dei Nostri. Hæc igitur nos peccatores & indigni conscripsimus quæ nostris spectavimus t oculis, & propriis auribus audivimus, in gloriam & laudem Dei, ne temporum decursu in oblivionis & ignorantiæ profundum abeat adeo prodigiosus eventus miraculi a gloriosissimo Magno-Martyre Georgio nostra ætate perpetrati; sed in posterorum quoque notitiam transmittatur: omnesque qui legerint & audierint, laudent, benedicant, glorificent Christum verum Deum nostrum, facientem voluntatem timentium ipsum & glorificantem eos a quibus glorificatur: quoniam ipsum decet gloria, gratiarum actio, adoratio, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Titulus Ms. Græci hic erat: Narratio stupendi miraculi Sancti & Gloriosissimi Megalo-Martyris Georgii, exerciti ab ipso in puerum captivum, ultra omnem spem servatum.

b Hujus miraculi epitomen aliquam etiam in Ms. Ambrosianæbibliothecæ invenimus Mediolani atque transcripsimus: desiderabatur in eo nomen loci unde puer abductus erat.

c Scripta est igitur hæc narratio seculo 10 circa annum 960 aut 970, cum adhuc viveret senex, cui adolescenti anno 918 contigerant quæ narrantur, ut patet ex num. 17

d Ms. Græcum Ἀμαυρίδος, quod merito corrigendum censuit eruditißimus Interpres; cum nullam Geographi in Paphlagonia Amaurim, Amastrim vero omnes celebrent. Fuit autem urbs magna, in ora Ponti Euxini, ab Heraclea Pontica p. m. 68 distans.

e Idem Interpres arbitratur Parthenium flumen intelligi, qui, ut libr. 12 scribit Strabo, Ἐν ἀυτῇ τῇ Παφλαγονία πηγὰς ἔχων, fontes suos in ipsa Paphlagonia habens, cerce Amastrinæ urbi proximus secundum ejus latus Occidentale in Pontum influit. Idem Interpres suspicatur ipsum hoc templum dictum fuisse Parthenium: infra num. 36 mentio fit Georgiani templi in Paphlagonia, cui nomen fuerit Pharenum.

f Curopalates & Leo Grammaticus bellum hoc Bulgaricum describunt.

g Hinc videtur intelligi, Constantinopoli hæc fuisse pro concione exposita.

h Scilicet Constantinus Leonis Philosophi filius, ejusque Tutores, ac mater Zoe.

i Leonis Phocæ, Magni Domestici, & eo bello Ducis, uterque laudatorum auctorum meminit.

k Iidem paulo aliter cladem hanc Bulgaricam narrantes, Romanos primo victores, casu quodam a Bulgaris victos aiunt. Locum pugnæ Curopalates ponit ad Archeloum oppidum, Leo ad Acheloum amnem; noster autem mari vicinum statuit: unde conjectare licebit, inter fluvium & sinus Ambracii littus esse pugnatum. Accepta autem hæc clades est anno Constantini prædicti 6, Christi 917 Indict. V die 6 Augusti, ut Curopalates; vel, ut Leo, die 20.

l Curopalates, Fuitque ea fuga terroris plena atque horribilis, dum partim sese mutuo conculcant, partim ab hostibus cæduntur. Leo, Facta est fuga & ululatus horrore plenus, aliis alios conculcantibus, pluribus etiam ab hoste interfectis; eaque strages hominum edita, qualis a seculo nusquam audita est.

m Pars est Lucernarium officii Vespertini, pridie festorum solita persolvi, lucernis accensis, unde & nomen habet Λυχνικὸν. Vide indiculum declaratorium ad calcem Codicis Regularum ab Holstenio editarum, eoque mortuo publicatarum Romæ an. 1661.

n Hinc intelligitur miraculum hoc contigisse die 22 Aprilis, nocte præcedente festum S. Georgii, anno Christi 918, quod & infra confirmatur.

o Cucumium fuisse vocem etiam Romæ usitatam, probari potest ex Arriano lib. 3 Dissert. Epicteti cap. 22. Quin & Teutonice Comme dicitur vasculum seu lanx profundior, quo fervens jusculum ministratur accumbentibus.

p Ponamus in media Bulgaria captivum puerum servivisse: inde Amastrim itinere recto emetienda fuere 500 p. m. ex quibus 200 p. m. supra Euxinum transeunda, quantum scilicet inter Mesembriam Thraciæ urbem & Heracleam Ponti interjacet spatii.

q Ita constat ex cap. 14 Danielis versu 32: per oscitantiam autem librarii Medorum irrepserat, quod correximus.

r Coluntur 15 Novembris, quando eorum Acta & Miracula dabimus.

s Hi quoque omnes celeberrimum habent cultum, S. Stephanus 26 Dec. S. Theodorus 7 Febr. S. Procopius 8 Iulii, S. Demetrius 8 Oct. S. Eustratius 13 Dec. S. Pantaleemon 27 Iulii, S. Mercurius 25 Nov. S. Artemius 20 Oct. S. Thalelæus 20 Maii, sancti Quadraginta Martyres Sebasteni olim 9, nunc 10 Martii.

t Non quidem sic ut auctor intelligatur fuisse præsens convivio, cui super venit puer: sed ipsum postea coram allocutus, & ex ejus ore habens quæ scribit.

CAPUT IV.
Alia miracula vetustiora, ex magnis Menæis Græcorum & Adamnano scoto.

EX VARIIS D. P.

[33] Qvorum Sanctorum Officia habes in excusis Græcorum Menæis, eorumdem etiam Vitam seu Paßionem compendio relatam ibidem invenies; [S. Georgii miracula in Menæis pauca:] ejusmodi autem synopses Actorum prolixiorum seorsim collectæ, conficiunt libros quos Menologia vel Synaxaria solemus nominare, aliorum exemplum secuti. Miracula, ad ipsorum Sanctorum invocationem patrata, in talibus libris reperias rarißime. Cum igitur post relatum breviter Megalo-Martyris agonem, in eo non sistant, sed præter morem ad miraculorum partem enarrandam transeant Menæa; possumus ex rei insolitæ novitate intelligere, quam supra ceteros Martyres solennis & eximia fuerit S. Georgii festivitas. Oportet, inquiunt in Rubrica, ex multis sancti miraculis partem aliquam enarrare. Nobis necdum ea felicitas obtigit, ut aliquem Græcum codicem inveniremus, in quo plenior eorumdem collectio contineretur; non tamen possumus dubitare, quin ejusmodi collectiones plures olim conscriptæ sint, æque ac de aliis plurimis, nominatimque de S. Demetrio Thessalonicensi Martyre, de quo XXVI Decembris agetur. Quod autem hujus quam illius plura miracula reperiantur in bibliothecis Europæis, [alia cur minus inveniantur.] ideo fieri credimus, quia librorum, ex Græcia allatorum, magna est in dictis Bibliothecis copia; eorum vero, qui ex Syria allati sint, ingens raritas. Quibus enim temporibus Terram-sanctam nostri recuperavere, litterarum Grecarum in militaribus illis animis æstimatio nulla erat: ast ubi posterioribus seculis cœptum est agi de Græcæ Latinæque Ecclesiæ unione, eademque demum in Florentina Synodo conclusa fuit; viri inter Græcos eruditi quidam, Latinis sese adjungentes, interque alios nominatißimus Bessarion, effecere, ut quibus colligendorum antiquorum codicum cura erat aliqua, etiam Græca Mss. habenda sibi ac requirenda putarent: ea autem tunc vix aliunde haberi potuere, quam ex Constantinopolitano Patriarchatu. Nos certe in tot illustribus Bibliothecis, unum tantum codicem hactenus vidimus, qui Palestiniorum fere Sanctorum gesta continens, ex Antiocheno Patriarchatu allatus videbatur; scilicet apud Franciæ Cancellarium Paulum Siguierium, unde ad diem XX Martii dedimus Acta Sanctorum Martyrum Sabaitarum. Porro hæc monere placuit, partim ne miretur Lector, ex infinitis propemodum, quibus in Syria clarificatus est S. Georgius miraculis, exhiberi tam pauca; partim ut eruditi viri maximo in pretio habeant codices e Palestiniorum monasteriorum ruinis servatos, si qui forte ad eorum manus deveniant.

[34] [Ædificando templo Ramelensi,] Est in Syriæ partibus castrum, Ramel dictum, in quo templum sancto Megalo-Martyri Georgio ædificabatur, quo in loco nullæ erant, ad columnarum apparatum, lapidum fodinæ; ita ut essent ab longo intervallo itineris petendi, & columnæ ad templum deportandæ. Cum ergo multi convenissent super hac re, & concursus non modicus esset factus ad lapides conquirendos ac devehendos; [per piam viduam empta columna,] venit & mulier valde religiosa ac pia, quæ plena certæ & inconcussæ fidei erat erga S. Georgium. Hæc unam quoque columnam, aliis jam expolitis & elaboratis similem, coëmerat, & ad littus maris deferri curarat: & præfectum curatoremque reliquarum rogarat, ut a se quoque coëmptam columnam cum reliquis per mare deveheret ad templum. [neque cum ceteris in navem recepta.] Sed præfectus, rejectis feminæ precibus & columna, suas unius & solas in navi compositas per mare deportavit. Tum vero mulier desperabunda in terram se abjecit, & lamentabunda rogabat Sanctum, ut sibi ferret auxilium ad columnam deportandam. [Sancti, viduam per somnum solentis,] Hæc dum femina precatur, correpta somno, videt quemdam per somnium venire ad se, in habitu Ducis militaris; qui levatam e terra interrogans, Ecqua tua, inquit, est afflictio, mulier? dic mihi. Et hanc respondisse, causamque doloris aperuisse, sanctumque ex equo descendisse, & rursum compellasse feminam: Et, ubi, inquit, [digito inscribitur,] vis columnam collocari? & hanc respondisse; ad dextrum templi latus.

[35] Tum statim Sanctum digito in saxo scripsisse: columna hæc viduæ in dextro latere templi secundum locum occupet, simulque levasse partem columnæ, versumque ad mulierem dixisse, adjuva, sodes, & tu: ita levatam ab utroque columnam projectam in mare, [& miraculose transfertur.] sanctique Georgii ope ante omnes alias translatam, & postridie mane jacentem in ora portus esse repertam. Secutus sane curator Palatinus ubi eam sic vidit, illico obstupuit, ac multo magis postquam legit scripturam, quæ docebat quo loco illa columna in templo esset collocanda. Gratiis ergo Deo actis, petivit a Sancto ut sibi peccatum inclementiæ erga viduam remitteretur, impetravitque misericordiam, & columnam viduæ in æde S. Georgii eo loco collocavit, quo inscriptio jubebat: quæ columna hodieque, ad sempiternam feminæ memoriam & Sancti gloriam, cum admiratione tanti prodigii ibi collocata visitur. Hoc est illud templum, cujus in Phœnicia positi meminimus in Comment. prævio num. 34, diximusque illius occasione factum, ut Ramulenses successu temporis cœperint gloriari, apud se vel natum fuisse S. Georgium, vel saltem adolevisse. Fortaßis ex simili omnino causa irrepsit in Acta Latina apocrypha, inque omnia alia ex his accepta, ut Melitine natus & passus diceretur Sanctus; quæ tamen non est Cappadociæ sed Armeniæ civitas: consentiunt autem omnes Cappadocem fuisse S. Georgium. Vt ut est, distinguenda est Melitina a Mitilene civitate in Lesbo primaria, [Saraceni, in Lesbum festo S. Georgii ingressi.] ubi hic consequenter in Menæis narratur fuisse famosum S. Georgii templum, in quod ipso Sancti pervigilio irrumpentes piratæ Saraceni ex Creta (adeoque post annum DCCCXXIII, quo primum occupata ea ab ipsis est) cum cetera civium captivorum turba abduxerunt juvenem: qui Saracenorum Amiræ in jam dicta Creta donatus, eique pincernæ obsequium exhibens, recurrente anno ad preces matris relicto convivii loco ad Martyrem pro filio orandum in templum profectæ, fuerit eodem prorsus modo restitutus, quo is de quo supra egimus puer Paphlagonius, allato secum scypho quem Amiræ porrigendum miscuerat. Nihil quidem prohibet, intra centum annos & locis diversis, ejusdem generis miraculum bis fieri, cum modica circumstantiarum differentia: contextum tamen Menæorum interrumpere hic maluimus quam in hoc tam prelixo argumento gratis fatigare Lectorem, rerum si non earumdem certe similium narratione.

[36] In Paphlagoniæ provincia, magnifica & illustris ædes est sancti Megalo-Martyris Georgii, quam incolæ Pharenum nominant. [Oblatam ex puerili voto placentam,] Hæc primum nimis angusta & parva erat, & jam ruinam minabatur, nec sumptus erant in promptu, quibus vitium emendaretur, aut potius tota sacra domus a fundamento instauraretur. Itaque ejusmodi prodigium accidit. Pueris illius loci concurrentibus & ludicræ rei cuipiam operam dantibus, unus ex illis victus & ab aliis explosus atque convitiis oneratus, versis ad templum oculis, Sancte Georgi, inquit, si feceris ut vincam, offeram tibi pulcherrimum sphongatum. Repetito ludo, mox vicit: nec semel, sed iterum, ac tertium, & sæpius. Regressus inde domum puer, matri exposuit, quod Sancto munus promisisset; petiitque a matre, ut S. Georgio votum solveret. Femina, & filii amans & singularis S. Georgii cultrix, statim dedit quod filius promiserat. Filius acceptum munus intra templum ante altare collocavit, indeque recessit. Eodem tempore per templum transiere quatuor mercatores, qui viso sphongato, [absumentes aliqui, nequeunt recedere,] gratissimum odorem spirante, Comedamus, inquiunt, hanc tortam; Sanctus illa non indiget, & pro illa reponamus thymiama. Accepto sphongato & thymiamate in vice reposito, volebant exire: sed occulta & cælesti vi detenti, pedem efferre non potuerunt. Oblato deinde Miligrisio seu denario abire conati, nec dum egredi potuerunt. Rursum apposito numismate integro, rogarunt Sanctum, uti potestatem abeundi faceret: sed nec tum efferre pedem templo, occulta vi prohibiti, potuerunt. Tum omnes quatuor, singuli singulos nummos Sancto obtulere, suppliciterque rogarunt ut abitum ipsis indulgeret. Tunc demum impetrata missione libere omnes exierunt, abeuntesque dixerunt, Sancte Georgi, nimis caro vendis placentas tuas, deinceps abs te nullas amplius ememus: sed & hunc jocum nobis ignosce. In hoc ergo templo innumera miracula patrata sunt, hodieque patrantur: nec in hoc tantum, sed & in illo quod Equi-caput appellatur, & in aliis S. Georgii ecclesiis & oratoriis. Videtur significari quod a septem istis nummis cœpta sit collectio pecuniarum, quæ deinceps, miraculis ibidem crebrescentibus, ubertim collatæ suffecerunt ad collapsam ædem satis splendide reparandam.

[37] Ad hujus capitis conclusionem accedat quadamtenus simile postremo ex Menæis relato, quo caput 4 libri tertii de locis sacris concludit Adamnanus Scotus, notus Venerabili Bedæ tantique æstimatus auctor, ut ipse tres ejus de dicta materia libros dignatus fuerit in epitomen contrahere, quæ inter opera ejus extat; integer autem Adamnani contextus, [Equum suum vovens si salvus e bello redeat,] una cum dicta epitome, vulgatus est a Gretzero nostro præmißis eruditis Prolegomenis, quorum cap. 3 testatur, ipsum ad se ex intima Hollandia pervenisse, Heriberti Rosvveidi beneficio. Est autem miraculum, quod promittimus, tale. Aliam quoque de Georgio martyre certam relationem nobis S. Arculfus intimavit, quam expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in Constantinopoli urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto Martyre pronuntiare soliti sunt, dicentes. Quidam homulus secularis, Diospolim civitatem in equo sedens ingressus, eo in tempore quo ad expeditionem faciendam multa hominum millia conveniebant collecta, illam accedens intravit domum, in qua marmorea extat columna, in se Martyris Georgii habens depictam imaginem: ad quam, quasi ad præsentem Georgium, loqui cœpit, dicens: Me tibi, Georgi Martyr, & meum commendo equum, ut orationum virtute tuarum, ab universis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati, ambo usque ad hanc urbem, post expeditionis tempus, incolumes reversi perveniamus: & si tibi ita Deus misericors nostram reversionem donaverit prosperam, secundum optionem nostræ parvitatis, ego hunc meum, quem valde diligo, equum, tibi pro munere donandum, offeram, ipsum in conspectu tuæ assignaturus formulæ.

[38] Quibus sermunculis ocius terminatis domum egressus, [pro eoque solidos 40 offerens,] inter exercitus multitudinem cum ceteris contubernalibus commeans idem homuncio, in expeditionis comitatu emigrat. Qui post multa & diversa bellica pericula, interq; misella plurimorum millia homunculorū quæ constrata perierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo & ab omnibus infestis casibus juxta memoratam exemptus commendationem, Christicolæ Georgio Deo condonante, ad Diospolim propere revertitur; illamque domum, in qua illius sancti Martyris habebatur imago, secum deferens aurum in equi sui pretium, gaudenter intrat; Sanctumque Georgium ac si præsentem alloquitur, dicens: Sancte Martyr, Deo æterno grates refero, [non permittitur eum abducere. ] qui me, per tuæ celsitudinem firmitudinis & orationis, sospitem reduxit: propterea hos tibi viginti solidos auri affero, equi mei pretium, quem tibi primule commendatum, mihi usque in hodiernum conservasti diem. Hæc dicens supra descriptum auri pondus ante pedes sanctæ formulæ Martyris deponit, plus equum amans quam aurum.

[39] Et egressus foras, ingeniculatione expleta, jumentum supra sedens, ad emigrandum instigat quidem; sed nullo modo movere potuit. [addit 10 alios,] Quod ille homunculus videns, descendit de equo, reversusque, domum intrat; aliosque decem affert solidos, inquiens: Sancte Martyr, mansuetus quidem mihi equiti in expeditione inter pericula fuisti; sed, ut video, durus & avarus es in commercio equi. Hæc dicens, decem super viginti solidos adjiciens, ad sanctum dicit Martyrem: Et hos tibi addo solidos, ut mihi, placabilis fias, & meum ad ambulandum resolvas equum. Hoc dicto egressus, iterum ascendens equum, ad meiandum incitat: qui quasi infixus, in eodem stabat loco, nec etiam unum poterat movere pedem. Quid plura? Post equi ascensum descensumque, [iterumque & iterum alios usque ad 60,] per quatuor singulas vices intrans domum, decem secum solidos afferens, & ad immobilem reversus equum, huc atque illuc currebat: & tamdiu illum nulla instigatione removere poterat, usque quo numerus solidorum sexaginta congregatorum adimpleretur: tum deinde commemoratum supra repetit sermonem, de sancti Martyris mansueta humanitate, & tuta in expeditione custodia, & de ejus duritia vel etiam in commerciis avaritia commemorans.

[40] Qui talia verba, ut fertur, per quaternales singulas vices in domum reversus, repetebat: [nec dimittimur, donec ipsum equum offerat.] ad ultimum autem hoc modo sanctum alloquitur Georgium, dicens: Sancte Martyr, nunc tuam pro certo cognosco voluntatem: hoc itaque, juxta id quod desideras, totum auri pondus, videlicet sexaginta solidos, tibi munus offero: ipsum quoque meum equum, quem tibi promiseram prius propter expeditionem condonandum, nunc tibi, licet invisibilibus alligamentis vinculatum, condono; sed mox ut credo resoluendum per tuam honorificentiam. Hoc terminato sermone egressus domum, eodem momēto horæ absolutum reperit ipsum; quem secum deducens in domum, Sancto donatum assignavit Martyri in conspectu imaginis ipsius: indeque lætabundus, Christum magnificans, discessit. Hinc manifeste colligitur, quodcumque Domino consecratur, sive homo erit sive animal (juxta id quod in Levitico scriptum est) nullo modo posse redimi aut mutari: nam si quis mutaverit, & quod mutatum est & pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino & non redimetur. [Leu. 27]

[41] Potuisset ex præcitato Ms. Bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani, [Aliud miraculum in Ms. hic omittitur.] cujus facta est superius mentio, miraculum addi de Theopisto & Eusebia agricolis, tempore Theodosii magni; quorum boves cum die XX Maji periissent, eorum alterum (si perditos reperisset) Georgiano convivio, convicaneis suis præbendo, devovens Theopistus, & votum exolvere tenuitatis suæ pretextu detrectans, multiplici apparatione & graviorum malorum comminatione coactus fidem præstare, habuerit ipsum Sanctum convivam; ab eodemque, post restaurata mirabiliter omnia quæ usque ad ossa absumpta fuerant, supra modum crescente substantia locupletatus, anno a patratione miraculi vigesimo secundo, cum uxore obierit, jam attonsus in Clericum, & deserviens templo, quod in honorem Sancti extruendum curarat, in quo etiam fuerit tumulatus. Hæc, inquam fusius addi ex dicto Ms. potuissent, nisi quæ ibidē habentur, de fabulositate nobis suspecta redderentur, tum propter codicis illius exiguam antiquitatem, tum propter adiunctam de Dracone narrationem, quæ facit ut collectionis istius auctorem non tantum novum esse judicemus; sed etjam incuriosum veritatis a falsitate secernendæ.

CAPUT V.
Saraceni injuriosi in S. Georgium, punitio, conversio & martyrium.

[42] Qvam modo daturi sumus historiam, ut rem suo tempore gestam, [In Thebaide post an. 800,] insigni sermone descripsit S. Gregorius Decapolita; quem sermonem Græco-Latinum Romæ vulgavit Fr. Isidorus a S. Ioseph Carmelita, anno 1642, ex cujus eruditis ad eumdem sermonem annotationibus, ad calcem breviter delibandis, habemus; in Thebaide, paulo antequam Gregorius Decapolita floreret a Saracenis occupata, existere etiam nunc oppidum, el Carme dictum, (quod Ἄμπελος Græcæ, Latine Vinea redderetur) & ostentare ingentes ruinas templi monasteriique, quod filio, monasticum habitum suscipienti, quondam aliquis toparcha construxit, & quod sub Saracenis inviolatum superiori seculo Turcæ destruxere. Hoc templum S. Georgii fuit, qui ipsum quemadmodum jam lecturi sumus, sic violari prohibuit; ut sacrilegii ultio, salutem animæ attulerit Saraceno, illam in suis jumentis experto. Ipsum S. Gregorium, qui seculo nono floruit, audiamus, rem, ut sibi narrata est explicantem.

[43] Dux exercitus Nicolaus, cognomento Julas, narravit mihi, quod in suam civitatem, quam Sarraceni proprio idiomate vocant Ampelon, destinavit a Amerumnes Syriæ suum ipsius nepotem, ad quædam peragenda ac disponenda in jam dicto castello. Visitur eo loci templum amplum, vetustum atque admirandum, sancti & gloriosissimi Martyris Georgii. Quod ut Sarracenus eminus est conspicatus, [S. Georgii templum,] servis edixit, sarcinas inferre templo, deinde & camelos inducere numero duodecim, ut eos pabulantes aspiceret.

[44] At vero venerandi illius templi Sacerdotes, supplicabant Sarraceno, dicebantque: Cave ne feceris, Domine, quia templum Dei est, quod noli vilipendere; nec camelos ad sacrum altare permittas accedere. Sed Sarracenus, utpote temerarius ac crudelis, precibus Presbyterorum aures præbere renuit, [inductis jumentis violans Saracenus,] & Arabica lingua ministris inquit: Non adimpletis ea quæ vobis sunt injuncta? Confestimque perfecerunt servi, quæ Dominus imperaverat. Et ecce cameli, templum ingressi, divino nutu corruentes, subito, ad unum omnes interfecti sunt. Quod inopinum miraculum cum Sarracenus intuitus esset, consternatus animo, jussit interemptos camelos procul ejici templo: quod imperium velocius servi compleverunt. Quoniam vero dies ille festivus erat, & appropinquabat hora sacri ministerii; [ipsumque iis mortuis ingressus,] Sacerdos divinam oblationem incepturus, vehementer formidabat in conspectu Sarraceni contingere incruentum sacrificium: sed alius Sacerdos, celebraturi collega, sic eum allocutus est: Ne timeas. Nonne vidisti stupendum miraculum? Quid metuis? Sacerdos igitur, excussa formidine, sacram oblationem est aggressus.

[45] [dum sacrificium peragitur,] Interim operiebatur Sarracenus, ut videret quid deinceps facturus esset. Cum ergo Sacerdos inchoasset sacram oblationem, & panem accepisset ad peragendum incruentum Sacrificium, vidit Sarracenus Sacerdotem, manibus accipientem puerulum, & mactantem, ac sanguinem ipsius fundentem in calice, & corpus ejus frangentem ac ponentem in disco. Quæ cum intueretur Sarracenus, furore multo percitus, iraque in Sacerdotem exæstuans, eum interficere meditabatur. Cumque advenisset hora sancti b Introitus, rursus manifestiusque vidit Sarracenus puerulum, [videt infantili specie Christum fidelibus dividi,] in disco membratim concisum in partes c quatuor, ejusque sanguinem in calice; & denuo vehementer obstupuit. Cumque jam finis instaret divinæ Liturgiæ, & nonnulli Christianorum communicare cuperent divinis mysteriis, & Sacerdos dixisset, cum timore Dei ac fide accedite; omnes etiam Christiani capita sua reverenter admodum inclinassent; accesserunt quidam ex ipsis ad communionem divinorum mysteriorum. Jamque tertio vidit Sarracenus, Sacerdotem, ex corpore & sanguine pueruli, d fuscinula partem impertiri communicantibus. Postquam vero Christiani inclinato e capite participarunt divinis mysteriis, viditque Sarracenus eos de corpore & sanguine pueruli sumpsisse; ira ac furore repletus est adversus omnes.

[46] Peracto denique divinæ Missæ sacrificio, distribuit f Antidorum Sacerdos cunctis Christianis, & exutus est sacerdotalibus g vestibus. Ipsi etiam Sarraceno elargitus est partem panis pulcherrimæ formæ. Ille vero lingua Arabica vociferans, [& Sacerdotem sceleris arguit:] Quidnam est hoc? inquit. Cui Sacerdos, ex pane quem sacrificavimus. Tum Sarracenus vehementer excandescens. Ex his sacrificasti, canis sceleste, contaminate, homicida? Nonne ego vidi quemadmodum puerulum accepisti & mactasti, ac sanguinem ejus in poculo miscuisti, & cum corpus ejus concidisses membratim, posuisti in disco? Numquid ego hæc omnia contuitus sum, sceleste, impure, & homicida? Nonne ego te vidi comedentem & bibentem ex infantis corpore & sanguine? Insuper præsentibus impertitus es, & adhuc cruentas carnes versant in ore suo. His auditis Sacerdos obstupuit, dicens, Domine, Peccator ego sum, & non mereor videre tantum mysterium. Quia vero dominatio tua tale mysterium conspexit, credo Deo meo te magnum virum esse. Sarracenus inquit: Non est hoc tale, [deinde mysterii veritatem edoctus,] quale oculis meis spectavi? Et Sacerdos, Certe sic sese habet, Domine mi: sed ego, quia peccator sum, mysterium hoc videre nequeo; sed solummodo panem & vinum. Et hunc quidem panem & vinum credimus, servamus, & sacrificamus, in typum corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Etenim magni & admirandi Patres, Ecclesiæ luminaria & Doctores, qualis erat divinus magnus Basilius, & celebris Chrysostomus, & Gregorius Theologus, metuendum hoc ac tremendum mysterium non viderunt: & ego qualiter id ipsum cernere merear?

[47] Auditis his Sarracenus obstupuit, jussitque servos suos, & quotquot aderant, excedere templo: & apprehensa Sacerdotis manu, Ut video, inquit, [in fide Christiana instruitur,] ac certissime comperio, magna est fides Christianorum: & siquidem tibi placuerit, baptiza me, o Pater. Respondit Sacerdos: Domine, Nos credimus ac confitemur Dominum nostrum Jesum Christum filium Dei, qui propter nostram salutem venit in mundum. Credimus sanctam, consubstantialem & individuam Trinitatem, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum, unam deitatem. Credimus quoque Mariam semper Virginem, lucis matrem, quæ peperit nobis fructum vitæ, jam antedictum Dominum nostrum Jesum Christum, virginem ante partum, virginem in partu, & post partum virginem. Credimus etiam omnes sanctos Apostolos, Prophetas, Martyres, & Justos tamquam Dei ministros. Denique, Domine mi, non agnoscis fidem orthodoxorum Christianorum reliquas omnes antecellere? Sarracenus denuo instabat, Supplico tibi Pater, [& baptizandus in Sina mittitur.] baptiza me. At Sacerdos restitit, dicens: Nequaquam hoc fiat: non enim possum ego tale facinus perpetrare: & si ego id auderem, ac tuus patruelis Amerumnes factum rescierit, interficiet ille me, & templum hoc destruet. Sed siquidem baptizari desideras, proficiscere ad illum locum in monte h Sina; nam illic Episcopus degit, ille te baptizabit. Facta ergo Sacerdoti reverentia egressus est templo Sarracenus. Post primam deinde noctis horam venit ad Sacerdotem, & exutus aurea regni vestimenta, indutusque vili sacco cilicino, fugit incognitus eadem nocte; profectusque est in montem Sina, & ibidem ab Episcopo sacrum baptisma suscepit. Didicit quoque psalterium, & illud quotidie recitabat versiculatim.

[48] [Inde remissus ad Sacerdotē, a quo erat instructus,] Elapsis autem tribus annis, in una dierum ait Episcopo: Permitte mihi, Domine, ut videre valeam Christum. Episcopus respondit: Ora cum recta fide, & in una dierum visurus es Christum, quemadmodum desideras. Et rursus qui fuerat Sarracenus dixit: Permitte mihi ut proficiscar ad Sacerdotem, qui me fidem edocuit, quando visionem admirabilem vidi in templo gloriosissimi Martyris Georgii. Respondit Episcopus, Vade in pace. Sicque ad Sacerdotem profectus, prostravit se adoravitque, & inquiebat Sacerdoti: Nosti, Pater, quis ego sim? Respondit Sacerdos: Hominem, quem numquam viderim, [cum spe iterum videndi Christū,] quomodo cognoscam? Qui quondam fuerat Sarracenus aiebat: Nonne ego sum patruelis Amerumnis, cujus cameli, cum in templum adacti fuissent, omnes interfecti sunt; & in divina Missa tremendam spectavi visionem? His auditis Sacerdos obstupuit, & glorificavit Deum, videns eum, qui quondam lupus Arabicus fuerat, factum ovem Christi mansuetissimam, & affectuose amplexatus est, invitavitque in cellam suam ad manducandum panem. Tum qui quondam Sarracenus fuerat dixit: Permitte mihi, Domine Pater; nam incessit voluntas, & summopere cupio videre Christum; quid faciam? Sacerdos ait: [jubetur prædicare Sarracenis.] Siquidem Christum Dominum videre desideras, ad tuum pergens patruelem ei prædica Christum, & maledic atque anathematiza superstitionem Sarracenorum, & Mahomet pseudoprophetam ipsorum, & constanter annuntia rectam veramque Christianorum fidem, & ibidem visurus es Christum.

[49] Qui quondam Sarracenus fuerat, avide profectus, nocturno tempore Sarraceni fores vehementer pulsavit. Custodes vero portarum ac domus Amerumnis, Quis est inquiebant, iste qui vociferatur & verberat fores? Ille respondit: Ego sum patruelis Amerumnis, qui quondam fugi & incognitus latui: nunc meum patruelem invisere volo, [Ad Amerumnē introductus,] & ei quidpiam indicare. Mox forium excubitores Sarraceno renuntiarunt, dicentes: Domine, patruelis tuus, qui fugit olim, & incognitus latuit. Amerumnes suspirans dixit: Ubi est? Ad portam, inquiunt, palatii. Et confestim jussit famulos, cum facibus & lampadibus, obviam ei procedere, Qui omnes jussa Regis Amerumnis peregerunt, & monachum, qui prius fuerat Sarracenus, manu apprehensum deduxerunt ad Amerumnem ejus patruelem. Quem cum vidisset Amerumnes, supra modum gavisus est, [seque Christianum & monachum profitens,] & cum lacrymis amplexatus ait: Quid hoc rei est? Ubinam usque modo commoratus es? Nonne tu meus es patruelis? Ait monachus, Annon agnoscis me tuum consobrinum? Nunc enim Christianus effectus sum & monachus, ut vides, gratia Dei altissimi; & deserta incolui loca, ut heres fierem regni cælorum, quemadmodum spero, per ineffabilem misericordiam omnipotentis Dei, me regnum illius hereditate consecuturum. Quod indicium das mentis tuæ? Suscipe sanctum Baptisma orthodoxorum Christianorum, ut vitam consequaris æternam, [ab eo irridetur.] ut & ego spero. Ad hæc Amerumnes in risum versus, & moto capite, Quid nugaris, o infelix inquit, quid nugaris? Quod malum tibi accidit? Væ tibi miser, væ tibi. Quomodo pristinum vivendi morem deseruisti, sceptrumque regni? & tamquam unus de mendicis circumvagaris, amictus fœtenti cilicio? Cui responsum reddens monachus, infit: Dei gratia. Quæcumque, dum Sarracenus essem, possidebam, lex i erant & hereditas diaboli; sed quibus me cernis indutum, honor sunt, & gloria, & pignus futuræ vitæ æternæ. Ego enim anathematizo Sarracenorum superstitionem & pseudoprophetam ipsorum. Amerumnes ait: Ejicite eum foras, nescit enim quid garriat.

[50] Mox ejectum constituerunt in aliqua parte palatii, dederuntque ei cibum & potum. At ille dies tres exegit, neque manducans neque bibens; [petit a Deo perseverantiam,] sed recte ac fideliter orabat ad Dominum, & flexis genibus dicebat: In te Domine speravi, non confundar in æternum, neque irrideant me inimici mei. Et rursus, Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, & secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Et iterum, Illumina oculos meos, Domine Deus, ne quando dormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum. Confirma cor meum, Domine, ut expugnem sensibilem seductorem hunc Sarracenum, ut non conculcet me nequam ille Diabolus, neque timeam mortem propter nomen sanctum tuum. Cumque se signasset signo Crucis, dixit: Dominus illuminatio mea, & salvator meus, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Et rursus adversum Amerumnem vociferabatur: Accipe sanctum Baptisma, [Frustra tentatur blandimentis,] ut lucreris immensum Dei regnum. Et iterum Amerumnes imperavit eum adduci coram se, & præparatis pulcherrimis vestibus in hunc modum affatus est: Lætare, miser, lætare, & ob regnum quod te manet, exulta; vitamque ac juventutem tuam speciosissimam noli contemnere; nec deinceps, tamquam mendicus ac pauper, insipienter incedas. Væ tibi infelix, quidnam animo volvis? Monachus subridens, Amerumni respondit: Ne super hac mente mea tristeris: nam ea ego perpendo, quomodo impleam facinus mihi demandatum a Deo & a Sacerdote, patre ac magistro meo, qui me misit. Vestes autem, quas præparasti, vende, & da pauperibus, & tu quoque temporalia regni sceptra dimitte, ut æternæ vitæ sceptra consequaris: nec in iis quæ præsentia sunt fiduciam colloces, sed futura speres: [ipsique Amerumni fidem Christi suadet;] neque in pseudoprophetam Mahomet credas, scelestum illum & abominabilem ac filium perditionis; sed crede in Jesum Christum Nazarenum crucifixum. Crede consubstantialem Trinitatem, unam divinitatem, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum, Trinitatem consubstantialem, & inseparabilem. Amerumnes risu dicta excipiens, Magnatibus in palatio congregatis inquit: Hic mentis impos est, quid ei faciamus? Ejicite eum foras, & quanto citius expellite.

[51] At vero, qui assidebant, dixerunt Regi: Voluit hic polluere ac destruere Sarracenorum religionem. Non audis quemadmodum blasphemet & anathematizet magnum prophetam nostrum? Monachus, [& contemnitur;] qui Sarracenus fuerat, intenta voce clamabat: Plurimum super te doleo, o Amerumnes, quia salvari non vis, infelix. Crede in Dominum nostrum Jesum Christum crucifixum, & anathematiza superstitionem Sarracenorum & eorum pseudoprophetam Mahomet, sicut & ego facio. Sarracenus Amerumnes dixit: Ejicite eum foras, ut ego jubeo; quia mente captus est, nec quod loquitur intelligit. Qui vero considebant ipsi dixerunt: Ergo Sarracenorum religioni maledicentem, & in nostrum prophetam blasphemias jacientem, audis, & dicis, Ignorat quod effutit. At si eum morti non tradideris; eamus & nos, & efficiamur Christiani. Quibus Amerumnes, [atque a Saracenis ad necem petitus,] Ego ipsum interficere non valeo, ipsique condoleo, quia meus patruelis est: sed accipite eum vos, & quidquid libitum fuerit facite. Igitur acceptum Monachum furore multo traxerunt extra palatium, & multis affecerunt tormentis, ut ad pristinam Sarracenorum fidem reverteretur. Sed ille, non consentiens, instruebat omnes in nomine Jesu Christi Nazareni, ut crederent & salvarentur. Sarraceni vero traxerunt eum extra civitatem, & ibidem sanctissimum hunc Monachum, cui nomen erat Pachumius, [lapidibus obruitur.] lapidibus k obruerunt. Atque eadem nocte, stella, cælo descendens, super sanctissimo Martyre quievit; eamque per dies quadraginta cuncti conspicati sunt, ex quibus multi crediderunt, l deprecationibus beatissimi Martyris & purissimæ Dei genitricis Mariæ semper Virginis, & omnium Sanctorum in remissionem peccatorum nostrorum. Amen.

ANNOTATA.

a Leunclavius in Onomastico primam post Califatum dignitatem interpretatur: sed ostendit Fr. Isidorus, pro eo saltem quo hæc gerebantur & scribebantur tempore, Amerumnis & Califæ nomen unius ejusdemque fuisse: qui respectu suorum subditorum vocaretur Amerumnes, id est, Princeps recte credentium; respectu autem Mohemeti, ad Deum (ut credi volunt) translati, Califa, id est, Vicarius. Dicitur autem Amerumnes Syriæ, quia hoc tempore divisum bifariam erat Saracenorum imperium, & unæ pars Babyloniam Mesopotamiæ, altera Damascum Syriæ, regni sui sedem habebat.

b Idem Fr. Isidorus notat geminum Græcanicæ Missæ Introitum esse: eum vero de quo hic agitur, Magnum vocari.

c Ex ritu scilicet Orientalium sacram Hostiam quadrifariam dividentium, fortasse cum respectu ad quatuor orbis plagas, significare volentium pro totius mundi salute eam immolari. Occidentales ecclesiæ instituerunt eamdem trifariam esse partiendam, ut totius sanctißimæ Trinitatis operatione Incarnationem Verbi factam insinuarent.

d Enumerat hic Fr. Isidorus vasa seu instrumenta Sacrificii divini: in quibus, preter ea quæ sunt etiam Latinis usitata, Græcis propria sunt, Λαβίς Fuscinula, ad communionem sumendam porrigendamve e Δίσκω seu Patena. Ριπίδιον Flabellum, ad muscas ab Oblatis abigendas, de quo alibi plenius. Ἀστὴρ Stella, Oblata supra Patenam posita sic operiens, ut non tangat sacram Hostiam, & immediatum Ἐιλήτου seu Corporalis desuper replicati contactum arceat. Λόγχη Lancea, ad usum scißionis seu divisionis faciendæ, quam Latini Sacerdotes manibus facere consueverunt. Σφραγίς sigillum, quo parti consecrandæ crux imprimitur: quod in altari non faciunt Latini, sed panem ad Missam paratū habent, Christi effigie aut Cruce insignitum.

e Græce Μετανοοῦντες; quod Interpres vertit, pœnitentes: sed in notis observat, capitis inclinationem significari: alii dicunt Μετάνοιαν λαβοῦντες; Latini Veniam facientes: quæ omnia designant unum eumdemque corporis gestum, pœnitentibus familiarem, & in sacris frequentatißimum.

f Antiquitus communicabant omnes sacrificio præsentes: hoc usu cessante, inductum apud Græcos est, ut inter eos qui non communicaverant, distribuerentur frustra ejus panis, qui fuerat oblatus ad sacrificium, & ex quo partem consecrandam Sacerdos resecuerat: quæ frusta ex re nomen habebant Antidori, quia vicem cælestis doni, id est, Corporis Christi quadamtenus supplebant.

g Sunt illæ Στοιχάριον, Tunica, Ἐπιμανίκια Manipuli, Επιτραχήλιον Stola, Ὑπογονάτιον Subgeniculare, Φελώνιον Casula.

h Habemus ex Procopio, Iustinianum Imperatorem in Monte Sina constituisse firmißimum præsidium & militum custodiam famosißimam, adversus barbaros Saracenos: quare mirum non est, si istic potius quam alibi residere Episcopi elegerint, temporibus tam periculosis.

i Dubitavit Fr. Isidorus legendumne esset Νόμος lex, an Νομὸς pabulum: & maluit primum, ego secundum præeligerem: quod volet lector accipiat.

k Idem observat juxta præceptum Alcorani, in hoc legem Iudæis datam Levit. 24 imitantis, ita solitos blasphemos contra Mahometh puniri a Saracenis, cumque moremetiam nunc servari a Persis, contra eos qui deserunt legem Mahometicam. Turci supplicium ignis adhibere consueverunt.

l Idem addit. Apud Copthos in Ægypto extare ecclesiam Pachomit Martyris, in qua festum ejus ab antiquis temporibus solenniter celebretur. Vtinam diem quoque apposuisset! Non tamen credimus hujus Pachomii illud esse: nec enim positi sub Saracenorum jugo Christiani, ausi fuissent eum, quem ipsi ut legis suæ apostatam occiderant, publici templi honore prosequi: fortaßis nec nova ulla templa exinde ab illis erecta sunt, quibus ægre suppetebat unde vetera conservarent. Antiquior ergo & sub Ethnicis Imperatoribus Martyr fuerit, cujus ecclesiam Cophti retinent.

CAPUT VI.
S. Georgii violatores alii divinitus puniti.

[52] Sæpe alias, eventu simili, de suis ac fidei Christianæ inimicis S. Georgius triumphavit; sæpe inflictam corpori pœnam secuta est mors animæ miserabilior. Vtriusque rei exempla hic dabimus: quorum primum suppeditabit Bibliothecæ Laurentianæ Magni Ducis Hetruriæ codex 31 Plutei 20, [Saracenus in sancti imaginem jaculatus,] quod ex Græco latine redditum a P. Hugone Bollio Carthusiano, tale est: In templo Sancti & magni Martyris Georgii, inter alia multa, hoc quoque miraculum contigit. Sacerdote sacris operante, ingressus illuc quidam de illustrioribus Sarracenis, & Sancti imaginem conspicatus depictam in tabula; Ecce, inquit, dialecto propria subsequentes alloquens, egregium illum, quomodo orat, & tabulam pictam invocat (fundebat enim tunc mysticas preces flexis genibus Sacerdos) Ite, & arcum mihi atque sagittas afferte. Qui cum mandato paruissent; intendit arcum, sagittamque in sanctam iconem jaculatus est: ipsa vero sagitta, sancti Martyris virtute ex alto retorta, in jaculantis manum decidit, eamque vulneravit.

[53] Abiit igitur dolore urgente in domum suam; ubi cum magis magisque intumesceret manus, & cruciatus augeretur; ancillas quasdam Christianas, apud se ministrantes, accersivit & dixit: [retortaque in ipsum sagitta læsus,] Fui in æde S. Georgii, & in ejus iconem sagittam jaculatus, ipsa in manum meam retorta, morior præ dolore intolerabili. Cui ille, Rectene, inquiunt, fecisse te putas, quod sancti Martyris imaginem violare tentaris? Ecquam enim, reposuit Saracenus, virtutem habet imago illa, ut me in hunc adducat statum? Nos, inquiunt famulæ, illitteratæ sumus, nec habemus quid tibi respondeamus; sciscitari certius si volueris, Presbyterum venerandæ ædis accerse, ille edisseret quæ percunctaris a nobis. Paruit barbarus, & accersito ad se Presbytero dixit: Quid virtutis isti quam adorabas tabulæ, vel iconi in ea depictæ insit, velim edisseras. Ego, reponit Sacerdos, factorem cæli ac terræ Deum omniumque rerum opificiem invocabam, non tabulam, ut ais: icon vere, in ipsa expressa, S. Georgii Martyris est. Qualisnam autem, inquit barbarus, Georgius est, qui Deus non est, & tamen per suam imaginem talia operatur.

[54] [& qua ratione imagines colantur edoctus,] Respondit Presbyter: Sanctus Martyr Georgius, Deus non est, sed servus Dei & filii ejus adorandi Domini nostri Jesu Christi, homo similis nobis passibilis; qui multa tormenta pertulit a Gentilibus, eum ad ejurandum Christi nomen cogentibus: sed ipse iis generose toleratis, in pulchra consummatus confessione, a Deo universorum accepit gratiam patrandi signa atque prodigia: & nos pro ipsius amore sanctam ejus reveremur imaginem, ac veluti ipsum in ea contuentes amplectimur atque adoramus. Eodem prorsus modo, quo tu consanguineorum tuorum vita functorum, puta patris aut matris vel dilecti fratris, vestimentum vel indumentorum ejus quidpiam exoscularis, illacrymansque ponis super oculos, velut ipsum desideratum tibi ante eos repræsentans. Igitur Sanctorum icones, seu pictas in tabulis sive expressas in linteis; seu effictas in statuis, adoramus atque amplectimur, non ut Deorum (absit hoc) sed ut servorum Dei effigies. Sancti enim per venerandas icones suas signa & prodigia patrant; uti etiam tibi contigit in aliorum exemplum experiri, qui in imaginem sancti Martyris ausus es sagittam mittere.

[55] Hæc audiens Saracenus, Quid faciam? inquit. Vides manum hanc meam, [eam ad se inferri & lampadem accendi jubet,] inflatam ad modum utris, & sanie fluentem: unde intolerabili cruciatus dolore, morti appropinquo. Cui Presbyter: Jube huc inferri imaginem S. Georgii, eamque supra stratum colloca, sic ut ante eam lampas succensa per totam ardeat noctem: mane autem facto, de oleo istius lampadis manum perunge, & crede quia sanitatem consequeris. Tum moræ omnis impatiens barbarus, jubet inferri ad se imaginem, & lampadem accendi: postero autem die manum inungens, subito ab omni vulnere sanam sensit; & miraculo tam præsenti grandique attonitus, quæ sivit ex Presbytero, numquid de Sancto scriptum haberet: [unde sumpto oleo sanatur,] eoque affirmante, afferri & legi sibi jussit. Quod cum fieret, ipse sanctam iconem manibus tenens, audiebat legentem Presbyterum, atque dicebat imagini: Tu juvenis cum sis, sapientia præstas; ego vero, senex quamvis, levis sum atque delirus: sed præstat ut ego quoque prudens evadam. Talia vero non cessabat dicere, quamdiu S. Georgii legebatur martyrium: absoluta autem lectione, [acceptoque baptismo martyr obit.] ad genua Presbyteri se provolvens, rogabat sanctum baptisma consequi. Detrectante autem Presbytero, atque ne palam res fidei ipseque periclitaretur metuente; adjuravit eum per ecclesiam Saracenus, & baptizatus est. In crastino autem magna cum fiducia progressus in medium Saracenorum, cœpit prædicare Christum verum Deum, & eorum impiam detestari religionem. Qui talia ex eo audientes, concursu facto, tamquam silvestres feræ discerpserunt eum: itaque in pulchra confessione consummatus etiam ipse est, per sancti Martyris Georgii interventionem.

[56] Quo loco id factum nusquam describitur in isto Codice, suspicari tamen licet accidisse Diospoli; istic certe contigisse aliud simile, a quibusdam expertis civibus Constantinopolitanis, relatum est Arculfo Episcopo Gallo, ex cujus ore ipsum Adamnanus Scotus descripsit, lib. 3 de locis sanctis cap. 4. In Diospoli civitate, in quadam Martyris Georgii domo, [Alterius lancea imaginem marmoream penetrat;] in columna marmorea, ad quam persecutionis tempore est flagellatus, formula depicta est. Quadam vero, die, cum quidam duri cordis & incredulus homuncio, in equo sedens eamdem intrasset domum, & vidisset marmoream columnam; ab his qui ibidem erant interrogat, dicens. Cujus est hæc imago in marmorea columna formata? Quibus respondentibus ac dicentibus, Georgii Martyris hæc figura est, qui ad hanc vinculatus & castigatus est columnam; quo audito, ille stolidissimus homunculus, valde iratus contra insensibilem rem, sancti Martyris formulam lancea percussit. Quæ videlicet ejusdem adversarii lancea, quasi per globum nivis mollem, mirum in modum facile penetrans, lapideam illam perforavit columnam exteriore parte ejus, cujus ferrum interius inhærens retentum est, nec umquam ullo modo extrahi potuit: hastile autem ejus, ad sancti Martyris collisum marmoream formulam vel columnam, confractum est.

[57] Illius quoque miselli hominis equus, in quo sedebat, [ipseque digitis columnæ appressis inhæret;] eodem momento sub eo in pavimento domus cecidit mortuus: ipse autem simul misellus in terram cadens, manus in illam marmoream misit columnam; ejusque digiti, quasi in mollitiem vel lutum intrantes, in eadem impressi inhæserunt columna. Quod videns miser, qui retrahere denos duarum digitos manuum ad se non poterat, & in marmorea sancti Martyris inhærentes formula atque insertos, nomen Dei æterni ejusdem Martyris invocat; agens pœnitentiam, & ut absolveretur ab eodem vinculo, [sed pœnitēs dimittitur,] cum lacrymis precatur. Quam ejus lacrymosam pœnitentiam misericors Deus suscipiens, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat; non solum ab ipso præsenti marmoreo visibili absolvit vinculo, sed etiam a peccatorum invisibilibus alligamentis fide salvatum misericorditer liberavit. Hinc itaque manifeste ostenditur, [remanentibus in columna digitorum vestigiis.] quantæ & qualis fuerit honorificentiæ apud Deum Georgius inter tormenta, cujus thoracidam, in re natura impenetrabili, penetrabilem divina potentia fecit; lanceamque adversarii, æque impenetrabilem, mirabiliter fecit penetrabilem; digitosque ejusdem hominis infirmos, in eadem natura impenetrabiles, potenter penetrabiles fecit; quos in marmore vinculatos, primule & ipse durus, retrahere non potuit; sed eodem momento valde perterritus & exinde mitigatus, Deo miserante retraxit.

[58] Mirum dictu! usque in hodiernum diem eadem bis quinorum vestigia digitorum apparent, usque ad radices in marmorea insertorum columna: [prout vidit Arculphus,] in quorum loco S. Arculphus suos denos proprios inseruit digitos, similiter ad radices intrantes. Ejusdem quoque homunculi sanguis equi, cujus coxa in pavimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit, sed indelebilis in pavimento domus usque ad nostra permanet tempora idem equinus cruor. Hæc ex ore Arculfi Adamnanus, utique credibiliora multo, quam quæ in sua descriptione Syriæ locorumque in ea Sanctorum Epiphanius Hagio polita refert, de hac ipsa Diospolitana ecclesia agens, [in hoc fide dignior quā in aliis admirandis Syri.] atque de suo tempore ita narrans: Juxta sacram mensam jacet rota, quali scilicet illigatum Sanctum docet historia Paßionis; in dextra autem templi parte est columna, in qua rota alligata fuit, quæque ad Sancti memoriam per tres horas fluit sanguine. In eadem columna (ingentem pilam videtur significare, qualis sustinendo templi tholo substrueretur) marmor est pertusum, edens mira signa; ut si confessus peccata fueris, pertransire possis absque impedimento; sin autem, nequeas pertransire. Anilibus hæc fabellis & nimium facile citraque experientiam levi vulgo creditis traditiunculis annumeramus; docti ex iis, quæ similia alibi jactari sic novimus, de miraculosa ista emundatæ conscientiæ probatione non facile credere scriptori Syro. Quare omißis talibus redeo ad exempla Georgianæ sanctitatis, non impune violatæ, atque antiquo isti quod Adamnanus subministravit, addo testimonium Glabri Rodulphi, circa annum MXLV scribentis. [Saraceni olim cæcitate puniti:] Hic cum lib. 3 cap. 7 narrasset quomodo anno MIX instigantibus Iudæis Aurelianensibus & Christianorum de locis sacris recuperandis consilia indicantibus, Hierosolymitana sacri Sepulcri ecclesia, jussu Principis Saracenorum (quem in tractatu de Patriarchis ostendimus Achemum dictum) fuisset funditus destructa, hæc subiungit: Tunc etiam B. Martyris Georgii ecclesiam in Ramula pariter subverterunt, cujus olim virtus Saracenorum gentem nimium terruerat: fertur enim crebro illuc eos ingredi cupientes, raptim cæcitatem pertulisse. Locum hunc allegans Theophilus Raynaudus in tractatu quem de S. Georgio scripsit num. 19 memoria labitur, cum nominat templum Hierosolymis S. Georgio dicatum. Majori accuratione credo ab ipso referri exemplum similis vindictæ alterum, quia nostro fere ævo & in Gallia factum; de quo sic scribit præcitati tractatus num. 18, Anno MDLXII, Franciscus a Ponte, cognomento Corrival, ortus Mura oppido in Vocontiis, S. Georgii statuam Renini, oræ Belli-jocensis parœcia, templi vestibulo superpositam exturbare aggressus, ab incurrente in sinistrum oculum Martyris lancea, eo oculo effosso pœnas dedit impietatis: [imaginem dejiciens oculo privatur.] & stipem cogens, animo erro, & corpore cocles, excessit anno MDCII, æterna cæcitate multandus.

[59] Laurentio Finicchiaro, magnalia S. Georgii undecumque colligenti, [Cogitatam templi violationem] scripsit P. Octavius Massa Societatis nostræ. Rector Collegii Græcorum Romæ, accidisse Smirnæ anno MDCXLVII, cum Turcicus quidam Præfectus, Eminellus dictus, ecclesiam S. Georgii, quæ ibidem inter parochiales censetur, vellet convertere in Meschitam; apparuit ei de nocte sanctus Martyr, minaciter eum increpans de consilio tam scelerato. Cum vero nihilominus ille pergeret postridie, daturus initium operi; [Turcus quidam morte luit:] statim ut ad ecclesiæ januam accessit, mortuus corruit, cum magno eorum stupore, quibus nocturnam visionem sibi oblatam indicaverat. Addidit idem Rector, constanti civium traditione haberi, quod cum frequenti Christianorum ad templum istud concursu propter ingentia ac pene quotidiana miracula fieri solito, irritati Mahometani, ipsam solo æquandam decrevissent; nocte destina tam ruinam præcedente, præcipuo auctori consilii istius similiter apparuerit Sanctus in equo, & lancea minax, mortem illaturus nisi desisteret. Ergo conventu operarum ad demolitionem decretam facto, [alter visu abs territu: emittit.] supervenisse barbarum; & quid sibi acciderat, retulisse. Quare cum magno non solum Christianorum sed etiam Mahometanorum plausu excepta, manserit ædes inviolata, in qua hodieque spectantur duo grandes cerei albi, quos, cum bona quantitate olei, in lampadibus arsuri, obtulit barbarus iste, ad placandum sibi Sanctum. Concludit denique relationem suam idem Rector his verbis: Multa patrantur ubique ab eodem Sancto miracula: quæ recensere totus integer annus non sufficeret.

[60] Addam his epistolam P. Roberti Saulger Societatis nostræ, primam quam ex Constantinopolitana residentia nostra, in Franciam unde illuc directus erat, anno MDCLXIII scripsit, eo digniorem fide, quod ex ore eorum, quibus res accidit, Turcorum habita narret. In ea, inquit, quæ Constantinopolim me vehebat triremi, [Tertius desperate ægrotans,] una vehebatur Turca, ex insula Chio oriundus; qui licet Jesuitam me esse sciret (notissimi enim tota Chio Patres nostri sunt) voluit ut sibi assiderem; & quoniam Græcæ atque Italicæ linguæ satis peritus erat, cœpit mecum humaniter de rebus variis confabulari: atque inter alia mihi retulit, quod existenti sibi in Schiro insula, ubi uxorem duxerat, supervenerit infirmitas tam gravis, ut toto corpore languens, nullam diu noctuque quietem capere, neque aliud admittere nutrimentum posset, quam panis & aquæ pauxillum, idque difficillime. In eo statu cum permansisset totis undecim mensibus, ad domesticorum omniumque notorum stuporem, & varia remedia diu frustra tentasset, adeoque esset emaciatus, ut sola sub cute ossa relicta viderentur; tandem consilium cœpit conferendi se ad templum S. Georgii, ea in insula miraculis celebre; ibique nocte una dormiendi, juxta Christianorum consuetudinem, [in templo S. Georgii dormiendo sanatur,] remedium desperatis alias morbis quærentium. Itaque ingressus in templum, ibi se cubitum reclinavit. Post duas tresve autem horas vidit ad se venientem virum forma præstantem, qui manu apprehensum alloquebatur his verbis: Ego sum Georgius, ne timeas: volo tibi bene facere: assurge. Evigilavit ad hæc verba Turcus, appellatoque qui prope dormiebat famulo, Domum, inquit redeamus, quia per gratiam S. Georgii sanatum me sentio. Nec mora, domum rediit, cibum poposcit ac sumpsit, omnemque rem ex ordine uxori atque domesticis enarravit, & exinde valuit perquam bene.

[61] Non erat ille quidem genere Turcus, sed ab anno ætatis suæ decimo tertio, ejurata fide Christiana Mahometismum professus; videtur tamen eam gratiam promeruisse insignis cujusdam zeli demonstratione, [quia imaginem ejus spoliari prohibuit:] in prohibenda injuria, quam Cadis sive judex Turcicus illius insulæ ante annos non multos, inferre tētabat imagini S. Georgii: cujus punitio haud minus memorabilis fuit, quam illa qua an MDCLXI Turci amiserunt viginti septem triremes in Euxino, eo quod milites qui illis vehebantur, violassent & sacrilege expilassent ecclesiam S. Georgii, propinquam portui, quem ipsi Balo-velana appellant. Res autem cum prædicto judice sic acta est.

[62] Die S. Georgio sacra, processionali pompa circumferebant Christiani Scirenses imaginem ejus pictam, intra limbum multo circumdatum argento, [qui autem id facere voluerat,] quod partim ex voto collatum erat in monumentum receptarum gratiarum, partim ornatus causa recenter additum. Talem conspicatus Turcicus loci Judex, Quam bene, inquit ad circumstantes suos, argentum istorum canum converteretur ad ornatum Turcicarum framearum & pharetrarum! Oportet enimvero, ut tam parata præda perfruar. Hæc audiens ille ex Chio Turcus, de quo primum dicere cœperam, Cave, inquit, ne feceris, haud dubiam Dei & Georgii indignationem incursurus. Ad hæc subridens Judex, ait: An etiam tu es canis (sic Christianos appellant) quod talia metuas? Non sum canis, reponit Turcus; [& postea fecit,] juro tamen quod si tu aut alius quispiam me præsente imaginem istam tentaverit violare, ventrem ei hoc pugione dissecturus sim. Ita commotum hominem, qui unus ex insulæ primoribus erat, cum videret Judex, continuit sese: sed quod semel conceperat animo, aliquanto post occulte executus, gaudebat præda sacrilege acquisita, interque amicos lætabatur, nihil mali formidans, & satis certus se propterea appellandum a nemine: atque ita eodem die bene pastus ac potus cubitum concessit, cum plenissima sanitate.

[63] Verum post quartam aut quintam somni horam experrectus, [invisibili vulnere læsus extinguitur] & necessitatis cujusdam causa inplateam egressus, adversum se venientem vidit armatum equitem, qui lanceam pectori ejus infixit sub mamilla sinistra. Ipse letali vulnere saucium se existimans, suorum auxilium inclamavit. Accurrunt illi, prostratum inveniunt, domumque reportant; sed reductis vestibus nullum indicium reperiunt vulneris, quo se mori querebatur. Adhibentur quæcumque poterant excogitari remedia, restituendo, non tam pectori, quam cerebro, ut videbatur, læso: sed frustra fuere omnia, non minus quam solatia amicorum. Itaque inter dolores, quos pati se dicebat intolerabiles, intra sex horas rabidus obiit: & re per insulam divulgata, communis fuit omnium, tam Turcorum quam Christianorum, vox, hanc esse manifestam S. Georgii ultionem. Hæc autem dum mihi narraret prædictus Turcus, audientibus duobus Patribus Capucinis, qui mecum Smyrna venerant, addebat cavendam esse hujus Sancti offensam; plurima enim ejusmodi punitionum exempla a se visa & audita, ac passim etiam Turcis nota esse. Et tamen nihil horum efficere potest ut a sua infidelitate convertantur, ac, ne si mortui quidem resurrexerint, credent: ita enim persuasum habent, unos se veros esse Musulmannos, id est fideles, ut de Sanctis nostris, a quibus gratias aliquas recipiunt, imo de ipsomet Christo dicere non dubitent, eos fuisse ex suis. Hactenus epistola illa, a P. Iacobo Machaut libris ad pietatis excitamentum utiliter editis noto, Parisiis subministrata.

CAPUT VII.
Georgiani auxilii in variis necessitatibus devote implorati efficacia, exemplis demonstrata.

[64] [Iuter 15 sanctos Auxiliatores,] Celebris per varias Occidentis Ecclesias, & seculorum aliquot usu confirmata religio est, erga Sanctos quindecim Auxiliatores, ut vocant; cujus tamen, ut origo, sic ipsa propemodum causa ignota est; nec alia videtur aßiguari commodius per conjecturam posse, quam quod singuli eorum specialius soleant pro variis neceßitatibus invocari & coli; quodque non immerito sperent fideles (quod in Missa pro festo Sanctorum omnium petit Ecclesia) fore ut desideratam nobis suæ propitiationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiatur Deus. Ioannes Baptista de Franchis, ex Ordine Prædicatorum, particulari libello, hac de re vulgato Panromi sub annum 1657, varias sui aliorumque Ordinum sacras ædes enumerat, [quorum sub hoc titulo cultus frequens,] in quibus tituli hujusmodi altaria, tituloque respondentes in altaribus tabulæ, quindecim istorum Sanctorum imagines complexæ, etiam hodie visuntur; existimatque, quindecim istos præ ceteris esse delectos, quod it ante obitum suum petiisse & impetrasse legantur, ut suam memoriam facientibus speciali auxilio bonitas divina succurreret; conaturque probare recte ac pie id ab ipsis fieri potuisse, & reapse fecisse haud immerito credi: sed neque ejusmodi credulitas satis fundata est, propter exiguam auctoritatem Legendarum, ex sola træditione post plura secula scriptarum, in quibus id forte legitur; neque legitur de omnibus, qui nominantur.

[65] Propter ejusmodi tamen qualemcumque causam inrenitur in quibusdam antiquis Missalibus, ac nominatim Vltrajectino excuso sub annum 1514, [& Missa elim specialis,] Missa de quinque sanctis Privilegiatis cum hac Collecta: Deus qui Sanctorum tuorum Dionysii, Georgii, Christophori, Blasii, & Ægidii memoriam facientibus & eorum opem poscentibus auxilium in tribulatione promisisti, ipsorum nos quæsumus tuere præsidiis, sicut in omnibus fidelis es verbis; ubi quod primum locum S. Dionysius teneat, datur occasio conjectandi, ejusmodi Missam e Galliis aut ex ipsa forsan urbe Parisina fluxisse. Quod autem inter Sanctos quindecim auxiliatores primas teneat S. Georgius, haud aliunde verosimilius petetur, quam a celebriori illius atque universaliori per omnes Occidentis ecclesias cultu, & præsentioris auxilii experientia. Est autem de iisdem quindecim sanctissimis Auxiliatoribus, tum in prædicto Vltrajectino Missali, tum in Missali Ordinis Prædicatorum de anno 1550, Missa proficua, pro gratia aliqua vel liberatione a periculis & angustiis obtinenda, cum tali Collecta: Omnipotens & mitissime Deus, qui electos Sanctos tuos Georgium, Blasium, Erasmum, Pantaleonem, Vitum, Christophorum, Dionysium, Cyriacum, Acacium, Eustachium, Ægidium, Magnum, Margaritam, Catharinam & Barbaram specialibus decorasti privilegiis, da ut omnes qui in suis necessitatibus eorum implorant auxilium, petitionis suæ salutarem consequantur effectum.

[66] Missam hanc in Italia primum institutam esse probabile faciunt Sancti Cyriacus, Eustachius, Acacius extra illam vix noti: abrogavit autem eam Vrbanus VIII, non quia, (ut Baptista de Franchis hallucinando excusat) evulgatæ est absque approbatione sacræ Congregationis Rituum, [nunc cum aliis similibus abrogata,] cum ipsa Missa multo sit antiquior quam ejusmodi Congregationis institutio: sed quia dicta Congregatio, Missali Romano ad antiquam puritatem reducendo intenta, expungi jußit quidquid ex privato quarumdam Ecclesiarum particularium usu undecumque irrepserat; ipsumque talium singularitatum usum partim abolendum, partim restringendum censuit. Ita nunc usurpari desierunt Missæ de pietate Dominæ nostræ, de Compaßione seu septem doloribus ejus, de recollectione omnium festorum ejus, de sororibus ejus Maria Iacobi & Maria Salomi, de S. Gabriele, de S. Raphaele Archangelis, de omnibus Sanctis existentibus de Genealogia Salvatoris nostri; de sanctis Patriarchis Abraam Isaac & Iacob, de sancto Iob, de S. Eliseo, de S. Daniele Prophetis, de S. Simeone justo, de SS. Sebastiano, Rocho, Antonio adversus pestem; pro prægnantibus, pro infantibus, aliæque plures inveniendæ in Vltrajectino Missali aliisque vetustis particularium ecclesiarum, quæ nunc Romano utuntur. Sed per quod nihil derogatur laudabili eosdem Sanctos privatim aut publice invocandi usui, etiam per Missæ sacrificium, adhibendo Missas vel communes vel proprias, in Missali Romano antiquitus & legitime ordinatas.

[67] [primus S. Georgius:] Atque hæc dicta sint occasione ejus loci, quem inter sanctos Auxiliatores, tamquam universalis Ecclesiæ adversus infideles Protector, primum tenet S. Georgius: nunc quædam auxiliatricis potentiæ ipsius exempla proponamus, præter ea quæ in Vita S. Theodori Sycæorum Archimandritæ multa & illustria XXII Aprilis legi satis est, neque hic iteranda sunt, spectant autem ad seculum Æræ vulgaris sextum. Recentius est, & ad finem seculi XI pertinet, quod habetur in Vita S. Ermenoldi Abbatis VI Ianuarii; qui, [famis tempore opitulatur S. Ermenoldo:] cum famis tempore omnia Pruffeningensis sui monasterii promptuaria, in pauperum usus reserata, nuntiarentur evacuata, nec jam frumenta ad unicum etiam prandium Fratribus superesse…ad B. Georgium, ecclesiæ suæ patronum, sic oravit: Beatissime Martyr, ecce, præceptis salutaribus monitus, & divina institutione ac jussu formatus, dispersi, dedi pauperibus, quæ habebant qui Deo tibique in hoc loco deserviunt; nec habent jam quod manducent: & si dimisero eos jejunos, & non fuerint satiati, & murmurabunt adversum me; calices, & vestes, & libros, & alia ornamenta distrahere pro victu compellar. Tu ergo subveni, tu succurre; tibi enim revelavi causam meam atque necessitatem. Hujusmodi autem famuli sui clamores Deus exaudivit, B. Georgii quem mediatorem elegerat interventu, nec eum distulit consolari: nam statim in crastino nobilis quidam & dives, cujus Dominus cor tetigerat, supervenit; & honorans Dominum de sua substantia, Fratrum inopiam copiose supplevit.

[68] Diximus in Comm. prævio num. 62, seculo XI ultra medietatem decurso, in oppido Roya & S. Georgii æde institutum fuisse Canonicorum collegium. Quanto, ipsa ædes antiquior ista institutione fuerit, nec definire licuit nec libuit indagare; solum promissa est ibi relatio miraculorum istic patratorum. Hanc habemus Latinam ex Ms. Belfortii, acceptam, ut credimus, ex veteri ipsius ecclesiæ Royensis Legendario: [Royæ in Picardia,] quod qui ex vetustiori testis oculati autographo transcripsit, in notando tempore fundationis præfatæ, ex illius ævi usitatißimo sed perquam incommodo more, nomen tum adhuc viventis Veromanduorum Comitis scriptum inveniens per solam initialem litteram H, pro Heriberto Otthonis filio, qui sub Philippo I Francorum Rege vixit in ea dignitate usque ad annum ferme MLXXVII, substituit Henricum, qualis inter Veromanduenses Comites nullus umquam extitit. Qui vero ex Latino transcripsit Gallice, novum addidit errorem, Philippi Regis nomini addens cognomen Augusti, qui fuit primi abnepos, nec post centum annos ab Heriberti morte cœpit regnare, Comitum Veromandensium stirpe virili jam penitus extincta, & ditione ad Philippum Alsatium Flandriæ Comitem uxorio jure translata: quando non jam amplius dicebatur ecclesia S. Georgii, sed S. Florentii. Igitur corruptum locum ubi dicitur, qua tempestate Philippo gloriosi Regis filio regnum Franciæ suberat, Henrico Ottonis filio Comite Veromandium existente, sic correximus, ut Henrici nomen ad supplendum hiatum transferentes, posuerimus, Philippo gloriosi Regis Henrici filio: & Heriberti nomen restituerimus suo loco. Cetera nullo apice mutato nunc habe.

[69] Ad commendationem vitæ Sanctorum, ad declarandam gloriam æternorum quæ possident præmiorum, ad incitandas etiam fidelium mentes ut eorum promereantur coronam, proferamus in lucem virtutes & signa, [miraculis clarescit,] quæ per eos in oculis hominum operari dignatur omnipotentia divina. Vere namque dignum & humanæ saluti necessarium est, ut palam fiant & solenni veneratione celebrentur: quia nequaquam profecto totius boni Auctor ea ostendisset, nisi ipse in talibus laudari voluisset. Et ut Psalmista ait, testimonia Dei debent esse meditatio nostra: quoniam ipse opera in conspectu nostro mirabiliter facit, quæ testificantur eum ipsum esse misericordem, mirabilem, omnipotentem; quæ etiam certitudinem nobis ostendunt ipsorum pro nobis coram Deo intercessionis. [Ps. 118, 24] Inter hæc ergo, quæ Sanctorum suffragantibus meritis sæpissime contingunt, dignum est invictissimi athletæ Dei S. Georgii virtutes prædicare, [scriptis a teste osculato,] quas modernis temporibus declaravit. Quæ quidem satis congruo tempore, termino satis competenti, coram nobis, qui vidimus & audivimus, in lucem proruperunt: utpote ipsa die, qua fideles Apostoli dona charismatum igneis linguis sub specie dilectionis acceperunt: ut quanto præfata dies in seipsa toto orbe terrarum sanctissima habebatur, tanto ex tot virtutum insignibus, ampliori devotione, dignis laudibus attolleretur. Denique, carissimi, dies ista tam salubris & clara, nobis specialiter sub patrocinio S. Georgii degentibus, laude multiplici est prosequenda: tum quia dat spiritum consolationis, donis spiritualibus exuberantem; tum quia tantum Patronum nobis visibiliter ostendit, miraculis coruscantem. Sed ne prolixiore stylo & verborum affluentia fastidium ingeramus, brevitati studentes, quando, ubi, & qualiter enituerint, pro modulo nostro designare incipiamus.

[70] Ea ergo tempestate, qua Philippo, gloriosi Regis Henrici filio, regnum Franciæ suberat; Heriberto, Ottonis summæ prudentiæ viri filio, Comite Viromandensium existente; [post fundatum ibi collegium Canonicorum.] supernæ pietatis respectus, curam Fratrum ecclesiæ Royensis, sancto Martyri Georgio familantium, gerens; res ad usus eorum pertinentes, satis tenues & strictas, voluit ampliare; & tam corporali quam spiritali beneficio repleri eos, qui ibi vellent perpetualiter devoteque servire. Erat itaque non longe a castello ipso Roya villa quædam, in sinistra parte subtercurrentis fluminis Amæ sita, S. Georgii vocabulo appellata; quod nimirum ibi ecclesia esset, ad honorem ejus consecrata. Ad hanc vero ecclesiam, tunc temporis satis modicam & brevem, ditiores quique & nobiliores Royenses, quos contingeret mori, ex antiqua consuetudine sepeliendi deferebantur. Consuetudinis etiam erat omnium circumquaque habitantium, Dominicis ac festis diebus ad locum ipsum convenire, & vigilias noctis in orationibus celebrare. Solebant præterea illuc venire, vel in lectulis deferri, qui variis languoribus detinebantur, & cum aliquamdiu ibi jacuissent, quidam eorum, prout erant constantioris fidei, sani regrediebantur. Quid plura? Crescentibus divinorum insignibus miraculorum, fama diffunditur per longe remotas regiones, & ex diversis partibus turbæ confluunt. Cæcis lumen redditur, mutis sermo reparatur, claudis gressus restituitur, & debilis quisque sanatur.

[71] [quibus increduli Peronenses, ] Hæc & similia dum quotidie agerentur: Peronenses, vicini nostri & affines, dixerunt, numquam se credituros, nisi Hugonem prius viderent sanum ambulare. Qui Hugo Peronensibus idcirco notus erat, quia Manasses, Paganus cognomine, eum in domo sua, cum esset Royæ, assidue habebat, quotidiano victu pascebat, & dum singulis annis Peronam iret, suam ibi stationem facturis (utpote loci ejusdem casatus) se cum vehiculo deferri faciebat, Hujus itaque Hugonis poples popliti, pes pedi, diuturna paralysi, quasi quibusdam clavis, sibi cohærentes & confixi, sic obriguerant, [petunt contractum quemdam sibi notum sanari:] ut si quando ad ignem accederet, a servientibus domus, experimenti causa, carbonibus plantæ ejus suppositis, concremari sese permitteret: cumque de loco ad locum per domum vellet ire, satis languido conamine, ad instar vermium repere videretur. Illis ergo diebus, Spiritus sancti adventu, ut diximus, feriatis, quando miracula illa cœperunt pullulare; confluentibus undique ad S. Georgium turbis populorum, erat tunc temporis Hugo prædictus apud Royam in domo Manassis, non fortuito eventu, sed divina providentia, ut arbitror, e fenestra turbas prospiciens. Cui cum servi objicerent, quare misericordiam Dei, cum aliis immorando, non expectaret; respondit, se libenter iturum, si vehiculi, quo deferretur, [qui ad ecclesiam delatus.] præsto esset adjumentum. Protinus humeris illorum susceptus deportatur, & in quadam ecclesiæ parte, non longe a vestibulo altaris, collocatur. O quanti lacrymarum imbres, quanti cordium gemitus, ab iis qui eum noverant, sunt profusi, ut superna pietas restituere illum dignaretur! Nolens igitur divina miseratio Peronenses seu alios diutius in hac fide vacillantes haberi, dignum duxit exaudire voces tam devotæ plebis quam Cleri. Cum enim se prædictus Hugo, in basilica illa, per dies aliquantos jacens, cujusdam noctis silentio quasi semidormiens recubaret; visum est ei sanctum athletam Dei Georgium assistere, & ut de lecto surgeret, imperiose satis præcipere. Ad cujus vocem expergefactus, mirabiles cœpit planctus emittete, utpote cujus nervi ad priorem statum redeuntes extenderentur.

[72] [in pedes erigitur:] Cum vero fere hora una quasi in extasi fuisset positus, sensit repente membra sua dissolvi, & in pristinum vigorem restitui. Cumque primitus de lecto surgere paululum addubitasset, tandem fide plenus surrexit, & per panimentum ecclesiæ gradiendo ad altare usque perveniens, ipsum osculatus est, vidente Presbytero & ceteris qui tum aderant. It fama per Royam, Hamum, ac Peronam: fit a prima Cuce in vesperam concursus populi obstrepentis: occurrunt chori psallentium Clericorum cum cereis, crucibus, & vexillis: Clerum subsequitur plebs, studio debitæ devotionis: & quicumque Hugonem videre potuerunt, Dei omnipotentiam mirabilem in Sancto suo Georgio devotissime laudaverunt. Cum per aliquantum tempus prædictus Hugo ecclesiæ deserviisset, modo lapides modo cæmentum portans, & hujusmodi alia ad restitutionem ejus pertinentia faciens, [rursumque ob maleficia percussus,] cœpit his omnibus post habitis voluptates corporeas sectari; domumque Manassis reversus, ejus servis, gaudentibus prædis & rapinis, adhæsit; & cum eis agressor hominum & expoliator factus est. Cumque ab eisdem ipsis argueretur, cur talem a Deo misericordiam consecutus, talia peccaret; nolebat aures aliquo modo ut audiret inclinare. Quadam vero die, dum eos more solito præiret, timentes ne si cum eis non exiret, remanere conaretur; ad villam, quæ Tola dicitur, perveniens, cœpit, ut antea, omni membrorum virtute destitui, cæciditque in terram, quasi examinis factus. Cujus socii, propius insequentes, ut ex improviso viderunt eum manere media via immobilem, cognoscentes divinitus esse factum, cœperunt mirabiliter timere & pavere. Postulat ille magnis clamoribus iterato ad S. Georgium deferri. Portatur itaque ad locum, [denuo convalescit invocato S. Georgio,] stipatus caterva turbæ confluentis: reponitur ante altare Martyris: nec multo post statum recuperat pristinæ sanitatis. Hoc igitur miraculo geminato, lætitia in populo duplicatur: & ut de aliis taceam, Peronenses crediderunt vera esse quæ de S. Georgio dicebantur.

[73] [item mulier contracta,] Hamenses interea, seu errore seu invidia detenti, commentitia esse dicebant quæ referebantur, nulloque pacto credituros, nisi prius viderent sanam & erectam quamdam inter eos habitantem mulierem contractam, & omni membrorum officio destitutam, quæ in castello illo cunctis erat notissima. Quodam igitur facto vectorio instrumento, ad S. Georgium ipsa defertur: nec diu ibi morata, membrorum integram sanitatem adipiscitur: & quæ pedibus alienis fuerat advecta, propriis ad propria regressa est. Quo viso Hamenses apposuerunt & ipsi credere loci sanctitatem, per S. Georgii venerabilem interventum.

[74] Dum propter hæc & alia mira quæ accidebant, concursus populi fieret & recursus; [mutusque ac surdus curatur.] contigit quemdam puerum, genere Britannum, in domo Alberici de Blerenglisia apud Montem-Desiderii biennio conversatum, cum incolis ejusdem loci advenisse. Qui mutus etiam ac surdus, postquam noctis unius spatio, fide, ut arbitror, judicante, cum eis in ecclesia vigilasset; cœpit audire qui numquam audierat, & lingua, non Britannica loqui, sed nostra, qui numquam ullatenus locutus fuerat. Mane autem facto, reversus ad propria, cum paululum sedisset; cœpit famulos domus alloqui, cœpit panem & alia necessaria postulare. Vnde illi stupefacti currunt ad Dominum, quodque a puero audierant referunt. Qui accessit puerum, & gestæ rei ordinem intelligens, Deum qui fecit mirabilia solus, debite magnificavit.

[75] Erat & illo tempore in castello, quod Capy Gallice nuncupatur, miles quidam, vocabulo Paganus, diuturna paralysi adeo percussus, [item alius toto corpore vigidus,] ut totis pene membris stipitis in modum obrigescentibus, nec etjam digitum posset movere. Ad sæpedictum igitur locum est advectus: nec multo post, omni remota ægritudine, sanus & incolumis factus.

[76] Gerbertus quidam Clericus erat Ecclesiæ Royensis, [nec non Clericus ingentes dolores patiens:] quem a pueritia dolores & multi modas infirmitates contraxisse, cunctis notum habebatur. Nam ut de aliis taceatur, ægritudo quædam ceteris major, eum corripuerat, quæ quasi in globum corpus ejus contraxerat; eumque omni membrorum vigore amisso, quasi trunco immobili similem fecerat. Quin etiam singulis diebus quiddam mirum & inauditum ei contingebat, dum morbis ille determinatis horis plus solito invalescens, quasi ira permotus & furore, per artuum medullas se passim effund ebat. Quod ille sentiens, clamoribus ad cælum usque emissis, funibus se super aliquam sedem positum strictissime ligari faciebat, & ut cuneis inter carnem & vincula interpositis fortius stringeretur rogabat: quanto enim vinculis habebatur strictior, tanto erat ab ægritudinis ira irruente securior. Laboravit hoc modo fere per triemium, nec solatium potuit habere ab ullo medicorum: donec parentum & amicorum consilio, illuc, unde infirmi quam plures sani regrediebantur, est delatus: ibique per aliquot dies misericordiam Dei expectans, a tam dira infirmitate est absolutus. Hæc sicuti ab iis qui viderunt vel audierunt mihi relata, stylo studui annotare, docente Spiritu sancto, qui meæ parvitati illud dignatus est inspirare, utpote in cujus adventu, ut superius dictum est, visibiliter sunt inspecta.

[77] Inter omnia ergo, dilectissimi, quæ nos condecet operari, [ob quæ Royensibus honorandus Georgius.] nihil dignius possumus agere, quam si gratiarum actiones in Dei & S. Georgii præconiis studeamus cumulare. Virtutes enim S. Georgii, Ducis ac Patroni nostri, recolendo, largifluis donis nos videmus remuneratos, & ad præmium numquā deficiens confidimus invitatos. Digne igitur congaudeat universus Clerus cum plebe, & prorumpat in hujusmodi laudes tam voce quam mente:

O Georgi preciose, miles invictissime,
Triumphali laureate palma decentissime,
Propter sanguinem effusum corā mundi principe,
Nos ab illo, ne subito moriamur, eripe.
Qui te facit coruscantem signis & miraculis,
Per te nobis det juvamen, tuis ut vernaculis.
Et culparum nos placatus abluat piaculis:
Recedentes ab hac vita societ cælicolis.
Tui juris est hoc dare divina potentia,
Qui concludis terram palmo, regis & justitia,
Qua vestiris admirandæ claritatis infula,
Vivis, regnas, dominaris per æterna secula.

[78] [Idem cum SS. Marco & Nicolao] Hæctenus Royense Ms. ante finem seculi XI conditum, prius scilicet quam vetus nomen mutasset ecclesia, & S. Florentii dici cœpisset. Nunc quid anno MCCCXL Venetiis acciderit, invenitur centum inter eventus miraculosos a Ioanne Felice Astolsi descriptos Italice, & anno 1604 Comi impressos; unde id aggredimur Latine exponere, libentius ipsis antiquæ relationis verbis rem daturi, si ipsam habere potuissemus; aut saltem ex Bernardi Iustiniani historia Veneta, qui uno post rem gestam seculo floruit, ex quo accepisse se fatetur Astolfius: sed neque hic ad manum nobis est. Eam igitur sic habe, & quomodo S. Georgius visus sit, una cum S. Marco & S. Nicolao, extremum ab urbe Veneta exitium avertere, paucis disce. Agebatur jam dicti anni mensis Februarius, quando die ipsius mensis decimo quinto, nocte media, ingens ventorum tempestas incubuit, quæ tectis omnibus ruinam, toti urbi submersionem, cumulatis alte aquis, minabatur. Periculo subducturus sese piscator senex, cum filio in cymbam se receperat; sub eoque ponte, cui a palea nomen, latitabat. Istuc ab ecclesia sua procedens S. Marcus hominem adit, secumque trajicere jubet ad insulam S. Georgii. Nequidquam excusat ille præsens discrimen, [vrbem Venetam defendit ab exitiali tēpestate] & dicto tandem parens appellit ad insulam, in cujus ora Sanctum invenit Tutelarem; indeque ad S. Nicolai Littorei jussus trajicere, ibi quoque eumdem in cymbam suscipit: deinde geminum castellū pretervectus, vidit navem ingentem plenam dæmonibus, per quos, cujusdam magi incantationibus adactos, procella ista suscitabatur. Postquam autem dicta navis, ad præsentiam imperiumque Sanctorum, profunda pelagi petiit; & piscator ad sua, unde exceperat, loca revexit SS. Georgium atque Nicolaum; etiam ad aream S. Marci ipsum, qui ultimus restare videbatur, applicuit; & ab eo nauli vice accepit annulum. Cum hoc postero die mane, ut Sanctus jusserat, Ducem atque Senatum adiens, & que viderat exponens, exhibito eodem annulo facile persuasit, servatam ab istis Sanctis fuisse civitatem; ad quorum templa edicta mox solennis supplicatio est: & annulus quinque ducatis a piscatore redemptus, sacroque thesauro adjunctus, intra crystallinam magni pretii thecam hodieque monstratur ad perpetuum tanti beneficii monumentum.

[79] Eodem circiter, quo hæc Venetiis agebantur, tempore, Ioannes Cantacuzenus Græcorum Imperator, [Io: Cantacuzenum Imp. tutum servat ab insidiis,] præsentem D. Georgii opem expertus est, uti narrat ipse historiæ suæ lib. 3 cap. 91 Cum enim Hieracem detulissent amici necem moliri Imperatori, ipseque ab ea suspicione se purgatum cupiens, imaginem præclari Martyris Christi Georgii, fidei suæ sinceræque erga Imperatorem voluntatis pignus, obtulisset; tanti hoc fuit, ut omnem mox suspicionem Imperator deposuerit. Ille autem nihilominus cogitata prosequens, jamque securo certius inferendam a se necem sperans, interim tumultuario cuidam conflictui se miscuit, ubi nec de Romanis nec de Latinis quisquam cecidit aut vulneratus est; solus Hierax duobus acceptis vulneribus equum amisit: ad cujus tabernaculum accedens Imperator, videret admonuit, ne forte Georgius Christi Martyr, quem fidei sponsorem dederat, ejus in se temeritatem castigans, vulnerari eum permisisset. Qui sequenti nocte (quoniam manifestæ proditionis reum se teneri videbat) Byzantium fugiens, ibique interrogatus cur promissa non perfecisset, respondit, conatum quidem numquam, opportunitatem semper defuisse, Imperatore non secus sibi cavente, quam si omnia ejus cogitata perspiceret. Porro ut cum recentißimæ memoriæ miraculo finiatur hoc caput, ex relatione Reverendissimi Abbatis Ioannichi Carrarii, Vicarii Generalis Patriarchæ Hierosolymitani, narrat Laurentius Finicbiarus pag. 185, in urbe Hierusalem esse cœnobium Sanctimonialium, D. Georgio sacrum; ubi cum anno MDCXXXVII Abbatissæ munus gereret quædam nomine Melania, ex infirmitate cruris unius claudicans, & nescio qua ratione in descensu scalarum domesticarum fallente vestigio, devolveretur in præceps; sanctum sui parthenonis Protectorem invocavit; & non tantum nihil læsionis passa est per scalarum gradus viginti quatuor, & in pedes surrexit ad stuporem omnium; sed ipso quoque claudicationis inveteratæ incommodo libera apparuit.

CAPUT VIII.
S. Georgius Τροπαιοφὸρος & Christianorum exercituum ductor.

[80] Gloriosum hunc Tropæophori titulum sancto Martyri adscribunt Menæa, [Inter præcipuos Imperii CP. Patronos habitus,] tamquam inter Græcos usitatißimum. Eum quin meruerit multis maximisq; beneficiis auxilii inter bellica discrimina lati, nihil ambigimus; dolemus tamen apud auctores non extare prima appellationis ejusmodi argumenta: vix enim ex Græcis scriptoribus quidquam habemus, quod huc faciat. Interim præcipuis Imperii Constantinopolitani Protectoribus accensum fuisse S. Georgium, vel ex hoc colligas, quod inter sex flammula seu vexilla, quæ in majoribus festis rei divinæ aßistenti Imperatori præferuntur a Proceribus, quartum, repræsentans S. Georgium equestrem, nominetur a Codino cap. 6 de officiis Constantinopolitanis. Capite autem 17 idem auctor exponit, quod Imperator, postridie coronationis suæ, in Aula se confert ad eum locum ubi est imago magni Martyris Georgii, aureamque monetam dispergit in circumstantes Proceres & honorarios pueros. Ioannes autem, Cantacuzenus, Imperator Thessalonicæ coronatus, uti narrat ipse de se in historiæ rerum suarum lib. 3 cap. 27, post applausum equo insidens, aliis omnibus quotquot aderant in equis prosequentibus, templum magni Martyris Georgii, Palæocastritæ dicti, petivit; eumque veneratus est, utique ut felicibus ejus auspi ciis coronam accepisse videretur, quemadmodum interpretatur Codini scholiastes Gretzerus, Legitur etiam apud Nicephorum Gregoram c. 8, quomodo Andronicus Senior Imperator, improvisum insoluumq, hinnitū audiens semel iterumq; & intelligens eum processisse ab imagine equi Georgiani, ante Deipare Nicopœæ sacellum palatinum picti; qualiter olim accidisse Balduino Imperatori recordabatur, prius quam urbe pelleretur a Græcis, similem sibi fortunam præsagiit, velut ab Imperii Protectore admonitus.

[81] Sed omissis Græcis transeamus ad Latinos, quibus in Asia Europaque adversus infideles pugnantibus S. Georgii patrocinium utilissimum fuisse, [contra infideles præsertim honoratur:] certum est. Hinc Ferrariensis Ecclesia proprias de hoc Sancto Lectiones ita finit: Ipsius Martyris nomen non solum in Oriente ubi passus est, sed etiam in Occiduis oris ubique clarissimum est: quomodo autem implorantibus ejus auxilium propitius adesse consueverit, Reges præsertim & Principes sæpius in militari conflictu experti sunt. Similia fere sacer Ordo Prædicatorum in Officio dicti Sancti commemorat, & addit: Romana quoque Ecclesia; inter Sanctos, quos præcipue adversus fidei hostes invocare consuevit, S. Georgium cum primis, ut singularem Patronum, veneratur. Quanto id jure faciat, juvat ex ea visione discere, quam offerri solitam Turcis Antiochenam arcem insidentibus, cum urbem an. MXCVIII die Iunii captam tenerent Christiani, fassus est quidam eorum Admiraldus. Hic, ut lib. 5 Historiæ Hierosolymitanæ narrat Robertus monachus, induciarum tempore frequenter & familiariter colloqui solitus cum Principe Boamundo, [a quibus, cum exercitu candidatorum militum,] inter cetera quodam die requisivit ab eo, ubi nam castra posuerit ille candidatorum exercitus innumerabilis, quorum auxilio in omnibus bellis fulciebantur Christiani. Dicebat enim, quia adventum illorum numquam poterant sustinere Turci, sed statim ut videbant illos incipiebant pavere: illi vero ipsos ut ventus turbinis opprimebant, & isti vulnerabuntur; illi obruebant, & isti occidebantur. Cui Boamundus ait, Putasne alium exercitum esse, quam hunc, quem vides, nostrum? Cui ille: Per Machomum meum præceptorem juro, quoniam si hic adessent, tota hæc planities eos non caperet: omnes habent equos albos miræ celeritatis, & vestimenta & scuta & vexilla ejusdem coloris. Sed, per fidem, quam habes in Jesum, ubi castra eorum locata sunt?

[82] Boamundus itaque spiritu Dei illustratus, illico sensit, hanc quam viderat Dei visionem esse; nec quod quærebat ex tentatione, sed & bona voluntate procedere, & respondens inquit: Licet sis extraneus a lege nostra, quia te video bona erga nos voluntate bonoque spiritu animatum, aperiam tibi aliquod fidei nostræ sacramentum. [visus Christianis ad Antiochiā assistere] Si tantum profundi intellectus haberes, gratias Creatori omnium referre deberes, qui tibi ostendit exercitum candidatum: & scias, quia in terris non conversantur, sed in supernis mansionibus regni cælorum. Hi sunt qui pro fide Christi martyrium sustinuerūt, & in omni terra contra incredulos dimicaverunt. Horum præcipui sunt signiferi, Georgius, Demetrius, Mauritius: qui in hac mortali vita militaria arma gestaverunt, & pro Christiana fide capite plexi sunt. Hi quoties nobis expedit, jubente Domino Jesu Christo, nobis suffragantur, & per hos inimici nostris præcipitantur. Et ut me verum cognoscas profiteri, inquire & hodie, & cras, & in die altera, an in tota regione hac eorum castra poterunt inveniri: quod si inveniuntur, redarguti in conspectu tuo a mendacio, erubescemus. Et cum in tota regione nequiveris illos invenire, si nobis necesse erit, in crastinum videbis adesse. Vnde igitur tam cito veniunt, nisi a supernis sedibus, in quibus morantur? Cui respondit Pyrrhus (sic enim erat nomen ejus) Et si de cælo veniunt, ubi totalbos equos, tot scuta, tot vexilla inveniunt? Cui Boamundus: Tu magna & super sensum meū requiris; propterea, si vis, accedat meus Capellanus, qui tibi super his respondebit. Ad hæc Capellanus: Cum omnipotens Creator Angelos suos sive Justorum spiritus mittere disponit in terram, tunc assumunt sibi aërea corpora, ut per ea nobis innotescant. Ideo autem nunc armati apparent, ut indicent quod in bello laboraturis auxilio veniunt. Eodem quo hæc isti inter se collocuti sunt mense, apparuit evidentius, ipsisque obtutibus Christianorum patuit visionis istius veritas. Quamvis enim pauci a multis intra urbem Antiochenam tenerentur obsessi, iidemque diuturna fame propemodum enecti; receptis tamen divinitus animis, die XXVIII Iunii in hostem egressi, nobilissimam illam reportarunt victoriam, quæ illis ad Hierosolymas ipsas totamque Terram-sanctam recipienaperuit aditum.

[83] [& insignē victoriam præbere de Turcis,] Rem gestam plures auctores narrant; unus, qui præsens adfuit Petrus Tudebodus Sacerdos, circumstantiam valde memorabilem & in rem nostram maxime congruam addit, his verbis: Cœperunt turmæ Turcorum ex utraque parte exire, nostrosque undique circumcingebant, jaculando & sagittando & vulnerando. Exierunt quoq; de montaneis innumerabiles exercitus, qui ducebant equos albos, quorū vexilla omnia alba erant, videntes itaq; nostri hunc exercitum, ignorabāt qui essent; donec cognoverūt, esse adiutorium Christi, sicut mandavit illis per Stephanum Sacerdotem; quorum ductores fuerunt S. Georgius & B. Theodorus & S. Demetrius. Hæc verba credēda sunt, quia plures ex nostris viderūt hoc. Hactenus Itineris Hierosolymitani historia, sub ipsius quidem Petri Tudebodi nomine edita tom. 4 Francicorum duChesne, sed quam credere malumus verbotenus fere ex illius commentariis acceptam ab altero, per aliam occasionem vtente his verbis, Credendus est qui primus scripsit, & oculis carnalibus vidit, Petrus Sacerdos Tudebodus Siuracensis. Quæ sane non ipse de se Petrus sed alius de eo dicere censendus est. Non tamen propterea minus fidei eis damus, quam si ipsos Tudebodi commētarios in manibus haberemus.

[84] Etenim Robertus monachus, historiæ prælaudatæ lib. 7. narrat eamdem militum albatorum visionem: [uti referūt varii auctores coævi.] quos, inquit, ille, ut primum vidit Podiensis Episcopus, Aimarus seu Ademarus, postea Patriarcha Antiochenus, exclamavit voce magna dicens: O milites, ecce venit auxiliū, quod vobis promisit Deus. Et certe nostri valde expavissent, nisi fuisset spes quam in Domino habebant. Tunc tremor maximus irruit in hostes; & versis vultibus, scutis terga cooperiunt; & fugam, quo unicuiq; locus dabat, arripiunt. Audiendus hic quoq; Baldricus, Dolensis Archiepiscopus cum ista agerentur: qui iisdem strictius narratis, ipsa sic confirmat: Hoc qui affuerūt multi testati sunt, nec tamē omnes id videre potuerunt, sed quibus Dominus voluit arcanū suum revelare: revelavit autem aliis ad confusionem, aliis ad instantis triumphi ostensionem. Porro mendacii nemo nos arguat: quia nihil ex corde nostro fingimus, sed quod audivimus id testamur: & testimonium nostrum, ex ore eorum qui affuerunt, verum est. Similiter Guibertus, Abbas monasterii S. Mariæ Novigenti in agro Laudunensi, temporis ejusdem scriptor: Hæc, inquit, a nostrorum plurimis visa, & cum aliis retulissent, plena, ut par est, fide credita sunt: Etenim si Machabæis, olim pro circumcisione pugnātibus, evidens apparuisse legitur cæleste suffragium; quanto amplius his debuit, qui pro repurgio ecclesiis adhibendo & statu fidei propagando, fusi sanguinis Christo detulere servitium?

[85] [Quin ipsis quoq; Mahometanis venerabilis,] Porro in hac cælestium Ducum Triade, de cujus præseti auxilio gloriabantur Christiani, primus semper locus datur S. Georgio, qui & ceteris duobus celebrior atq, famosior erat, & solus pene notus infidelibus Turcis; adeo ut Robertus Flandriæ Comes, rebus in hoc bello fortißime gestis nominatißimus, cū, ob invincibilem animi constantiam, glorioso præ ceteris agnomine dignus videretur; ab ipsis Turcis & Arabibus Georgii filius scribatur appellatus, quemadmodum in consobrini ejus, Caroli, inquā, Boni Vita, parte. I n. 6, testatur coævus auctor Gualterus, Morinensis Ecclesiæ Archidiaconus, ad diem II Martii. Durat autem ex illo tempore usq; in hodiernum diem inter Turcos singularis S. Georgii veneratio, quem, ut scribit Ioannes Cottovicius, in suo Itinerario Hierosolymæ & Syriæ, Descletatozatil, id est, candidi equi militem vocant, & in summo honore habent; ut quem suæ sectæ protectorem eximium (si Deo placet) existimant: quod vel inde, inquit idē Cattovicius, facile quis colligat, quod Christi Divorumq; imagines ubicumq; repertas lacerant, deleant deturpent; ab un iustamen Georgii imagine abstineāt. Cujus rei occulati testes sumus: dū enim Arnicæ (quod Cypri est oppidū) moras per dies aliquot traheremus, omnes quidē imagines, in Minoritarū sacræ ædis parietibus depictas, vel oculis vel faciebus vel alia parte defœdatas, inutiles aut laceratas omnino offendimus: [magis apud eos honoribus colitur,] at solā Georgii, equo insidentis & tulipanto ornati, imaginē, Turcas illæsā reliquisse, comperimus. Iidem boni ominis causa exercitum classemve festa S. Georgii luce solent educere, velut sub ejus auspiciis militaturi. Iidem a visitato pseudoprophetæ sui sepulcro revertentes, magnæ religioni sibi ducerent non transivisse per templum, quod inter Bethlemum ac Hierosolymam ad radices montis, Pesale dicti, extructum, servat monstratque catenas, quibus sanctus Martyr olim vinctus fuisse creditur; venerationem autem loco auget, quod furtum qualecumq; ibidem aut in pratis adjūctis fecisse, crimē sit, subitanea morte illico plecti solitū, uti latrunculorum plurium crebra experientia innotuisse asserunt, præfato Cottevicio teste. Similis eidem Sancto etiam apud Ramulam & apud Berythum honos defertur ab infidelibus illis. Merito igitur Ioannes Cantacuzerus, [& solus ad ipsos confutandos sufficit.] Eximperator Byzantinus, in Apologia 3 contra Mahometanos, apud Theophilum Raynaudum & in quodā nostro Ms. citato, argumentum ducens a fortitudine Martyrum, omnes communiter laudat, nominatim autem S. Georgium; qui inquit, & a nobis Christianis colitur, & ab ipsis Musulmannis honoratur, Chetir-Eliaz dictus. Deinde pergit specialia multa ex S. Georgii historia delibare, haud satis ab apocrypbis infinitorum pene tormentorum exaggerationibus abstinens; ac demum verißime concludit, Ecclesiā Christianam in hoc sancto habere splendidißimum exemplum Martyrii, ipsumq; unum in hoc argumenti genere sufficere confutandæ Musulmanorum infidelitati, & apologiæ pro Christiana fide instruendæ. [Christianis Hierosolym as tendentibus,]

[86] Reverto ad Latinos quibus ad Hierosolymitanā obsidionem tendētibus, quomodo ducē se præbuerit S. Georgius, narrabit qui interfuit Raymundus de Agiles sive Aguillers Podiensis Canonicus, in sua Hierosolymitana Historia. Cum proficisci vellemus ab antiochia, venit Petrus Desiderii Sacerdos ad me Raymundum, & dixit mihi: quod quidam sibi in visione apparuerit, qui dixit ei: Vade in ecclesiam B. Leontii, & invenies ibi de Reliquiis quatuor Sanctorum, & tolles eas tecum atq; portabis in Hierusalē. Et ostendit ei in ipsa visione Reliquias & Reliquiarum loculos, & docuit nomina Sanctorū. Adstitit ei idem Sanctus in visione post aliquot dies, que multum comminatus est, quod mandatum a Domino neglexisset; & nisi usq; ad quintam feriam sustulisset illas Reliquias, esset sibi grave damnum… Cum hoc mihi Raymundo narrasset Sacerdos, retuli ego ad Aurasicensem Episcopum & ad Comitem S. Ægidii & ad quosdam alios: qui acceptis candelis venimus ad ecclesiam S. Leontii; & obtulimus candelas & vota Deo & Sanctis ejusdem ecclesiæ, ut Deus omnipotens, qui eos sanctificaverat, nobis eos consortes & coadiutores donaret; [revelantur quorumdā Sanctorum Reliquiæ:] & Sancti illi peregrinorum & exulum pro Deo non spernerent consortiū, sed magis nobis conjungerentur, & nos Deo conjungerent. Mane autem facto venimus cum Sacerdote ad sanctarum Reliquiarum loculos, & sicut nobis prædictum fuerat invenimus: sunt autem nomina Sanctorum istorum, Cyprianus, Omesios, Leontios & Joannes Chrysostomus. Primus videtur esse Antiochenus ille magus, qui a virgine Iustina conversus, cum eaq; Nicomediam ad supplicium ductus, colitur XXVI Septembris: ex cujus Reliquiis partes aliquas Antiochiam relatas, vero simillimū est. Secundus Omesios, vero & integro nomine, merito putabitur esse S. Dometius, primum Nisibi in Perside, ac deinde in Syria monachus ad SS. Sergii & Bacchi, tandemque gloriosus ibidē sub Iuliano Apostata Martyr, referendus die VII Aug. Leontius, XVII Iunii recolendus Dux exercitus fuit, cū Hypatio atque Theodulo Tribunis, Tripoli in eadē Syria passus

[87] Inter ipsos autem loculos, inquit, idem qui supra Raymundus, capsulam quamdam reperimus cum Reliquiis, de quibus cum quæreremus a Sacerdote, cujus Sancti essent Reliquiæ illæ; se nescire respondit. Cum vero ab incolis quæreremus, si scirent cujus Sancti essent, se nescire dicebant; alii S. Mercurii, [abiisdem suas quoque assumi jubet S. Georgius,] alii Sanctorū aliorum. Sacerdos vero levare eas & colligere cū aliis Reliquiis volebat: cui ego Raymundus, corā omnibus Sanctus Jerusalem, nomen suum & voluntatē manifestes; alioquin remaneat hic. Cum sacerdos alias Reliquias collegisset, & pannis eas involuisset, & nocte quæ ossibus honorabimus? Itaq, illo die dimissæ sunt secuta est, adstitit ei vigilanti quidam juvenis, quasi quindecim annorum, pulcherrimus valde, & dixit ei: Quare hodie non accepisti Reliquias meas cum ceteris? Et Presbyter ad hæc: Et quis es tu Domine? Et ille: An ignoras quis sit vexillifer hujus exercitus? Et respondit Presbyter: Nescio, Domine. Cumq; secundo eidem quærenti, eadē Sacerdos respondisset, terribiliter comminatus est ei dicens, [professus se eorum vexilliferūm esse;] Tu revera mihi dices & tunc ait Sacerdos: Domine, dicitur de S. Georgio, quod sit vexillifer hujus exercitus. Et ille Bene dixisti: ego sum. Accipe igitur Reliquias meas, atq; seorsim cum aliis pone. Cum autē Sacerdos per aliquot dies hæc facere distulisset, advenit idem S. Georgius, & præcepit Presbytero graviter, dicens: Nullatenus dimittas, quod mane Reliquias meas non tollas: atque juxta invenies in ampullula de sanguine sanctæ Virginis & martyris Theclæ, quam pariter tolles, & post hæc Missam cantabis. Hæc atque omnia quæ ei dixerat, reperit Sacerdos & fecit… Tali comitatu roboratis castris Christianorum, seque Hierosolymam versus, dimißis tantisper Tripoli atque Accaron, moventibus; cum audissent Saraceni, [quare primitias victoriæ eidē consecrant,] qui habitabant in Ramulis, quia transieramus fluvium, qui prope est; deseruerunt munitionem & arma, frumentum multum in areis, & messes quas collegerant. Cum autem venissemus eo altera die, cognovimus quia Deus revera pro nobis pugnaret: itaque obtulimus vota S. Georgio: & quoniam se ducem nostrum professus est, visum est a majoribus & omni populo, ut Episcopum ibi eligeremus, quoniam illorum ecclesiam in terra Israel primam inveneramus; ac simul ut B. Georgius pro nobis Deo supplicaret, & per terram incolatus sui nos fideliter educeret. Sunt autē Ramulæ prope ab Jerusalem quasi sedecim milliaria.

[88] Hactenus Raymundus prælaudatus, cui quoad distantiam ab Ierusalem, [& templūac sepulcrū restaurant,] ferme consonat Ioannes Phocæ in descriptione Terræ-sanctæ anno MCLXXXV a se visitatæ; ipsius autem templi, super priores ruinas a Christianis restaurati formam sic describit: Templum dromicum est sive (ut ego interpretor) in longum procurrens, & intra sacræ tribunæ concham sub pavimento altaris videtur sepulcri ostiolum, candido marmore circumseptum. Verum necesse arbitror enarrare quam magna sint, quȩ ante paucos annos ibidē fuisse patrata, ex ipsius templi Clericis audivimus. Dicebant namque, quod cumis qui nunc præ est superi inductus Latinorum Episcopus, tentasset aperire sepulcri ostiolum, tabula marmorea quæ illud obtegebatur sublata, ingentem speluncam invenisset, & in ejus interiori parte Sancti tumbam: cumq; etiam hāc reserare conarētur; unū ex iis qui id aggressi fuerant, flamma exinde prorumpente semiustulatum, alterum penitus extinctum fuisse. Nolim spondere de hujus, narrationis veritate, quæ utique Syros aucto res habuit, pessime tunc erga omne nomen Latinum affectos: verosimilem tamen eam facit multorum ad eruendas transvehendasque in Europam Reliquias sacras non satis religiosa licentia, quam cohiberi hic voluerit Deus; ne eo quod supererat prorsus ablato, tolleretur antiqua reverentia loci. Sed si his male cessit irreligiositas sua; priores illi qui templum a Saracenis eversum restaurarunt, & titulo Episcopali ornarunt, fructum suæ erga S. Georgium liberalitatis, positæque in ducatum illius fiduciæ talem retulerunt, qualem annue recolere soliti Patres Carmelitæ suas de Sancto Lectiones matutinales sic finiebant: Cum autem Jerusalem obsedissent, & Saracenis eis resistentibus per scalas ascendere non auderent, [Divumque in ascensu murorum adiutorem habent:] B Georgius indutus armis albis, cruce nivea insignitus apparuit, innuens ut post eum securi ascenderent, & civitatem obtinerent: qui ex hoc animati civitatem ceperunt, & Saracenos occiderunt, anno MXCIX, XV Iulji. Ita Patrum istorum antiquissimum Breviarium, initio typographicæ inventionis excusum Venetiis apud Lucam Antonium de Giunta Florentinum, extractum & excerptum de approbato usu Dominici sepulcri Hierosolymitanæ sanctæ ecclesiæ: unde nihil dubitamus, quin ibidem & hæ Lectiones fuerint usurpatæ, & prænotata visio pro certo credita, et si ab auctoribus supracitatis prætermissa; quemadmodum & aliæ multæ circumstantiæ particulares hujus pulcherrimæ victoriæ, in qua, explicanda auctores omnes, quamvis prolixi alibi, brevissimi præter morem sunt.

[89] Vno ferme seculo post ista exacta, Fredericus Imperator Barbarossa, sæpe Christiani orbis vota spemque frustratus, serio tandem ad Terræ-Sanctæ auxilium profectus est, anno MCXC. Cujus milites multis cum incommodis & grandi fame conflictati circa Iconium, ejus urbis Soldanum variis affecerunt cladibus: de quarum una sic loquitur, qui interfuit & totam rem in epistola descripsit, auctor Anonymus: Post sanctum diem Pentecostes (qui tunc in XIII Maii cadebat, [idem ad Iconium pugnātibus victoriam parit:] invenimus Melech magni Soldani filium, & acies contra nos dispositas, & Turcorum multitudinem, circa quadringenta millia equitum; qui totam sicut locustæ oppleverant terram: contra quos victrices aquilas in nomine Christi a fronte ereximus, nec famem nec vulneratorum defectum sentientes. Et cum vix sexcenti equites essemus, sub signo vivificæ Crucis eos vicimus & convertimus in fugam. Vbi Melech filius Soldani ab equo dejectus est & quatuor nominatissimi principes ejus occisi sunt, & alii quam plurimi. Ibi etiam quiddam accidit dignū memoria. S. Georgius eadem die, sicut & prius, quasdam acies nostras a Ludovico Heffenstein præcedere visus est, impendens auxilium exercitui nostro: ipse enim Ludovicus sub jurejurando publice confessus est, & sub religione suæ peregrinationis coram Domino Imperatore & exercitu. Sed & ipsi Turcæ postmodum nobis retulerunt, se quasdam acies vidisse candidis amictas vestibus & equis albis. Fidem vero referentibus sequentes victoriæ, quibus Iconium civitatem, quæ in magnitudine æquatur Coloniæ, Dux Sueviæ, cum sibi adiunctis sex (quod mirabile & incredibile dictu videtur) occupavit in ore gladii, habitatoribus ejus occisis: & Dominus Imperator, interim manens a tergo, contra alios Turcos pugnavit in campo; & cum essent circiter ducenta millia equitum, virtute Altissimi eos expugnans fugæ reddidit; licet vix quingentos milites haberet in equis, & hos propemodum fame enectos.

[90] Eodem tempore quo talibus tamque prodigiosis successibus per S. Georgium, Christianorum exercituum Ducem seu vexilliferum, de suis hostibus Turcis in Asia triumphabat religio Catholica; paribus detrimentis apud Hispanos decrescebat Mahometanæ perfidiæ potentia, in regnis Arragoniæ, Valenciæ, Catalaniæ atq;. [& contra Saracenos in Europa dicitur sæpius visibiliter depugnasse,] Majoricæ. Frequentes illi maximasque victorias, de superbissimo Mauro relatas, gentium illarum scriptores commemorant; nec pauci iisdem admiscent. S. Georgium, visibili auxilio adversarios proterentem agentemque in fugam. Idem in Calabria Siciliaq; pugnantibus contra Saracenos Normannis factū scribunt alu. Vtriq; veritatem popularis traditionis de Georgianis ipsa in pugna apparitionibus, satis verosimilem faciunt, declarata singulari dictorum regnorum erga S. Georgium devotione, & ostensis templis in ipso certaminis loco aut alibi, ad memoriam rei vel ad beneficii agnitionem, uti fertur, erectis Sancto propugnatori & bellantium Christianorum Patrono. Sed dolendum est istarum provinciarum res memorabiles non fuisse a coævis auctoribus scripto traditas, unde simili certitudine potuissent istiusmodi apparitiones in Europa factæ comprobari, atque comprobatæ sunt ille de quibus hactenus. Vnicum a Tamayo de Salazar poponitur belli Alcoracensis summarium, ad Oscam Arragoniæ urbem, idque sub nonne Aymerici tunc Abbatis S. Ioannis Pennatensis. Sed minime antiquum illud scriptum esse, nuperque ad quarumdam fabularum fulcimentū fuisse excogitam non sive mendis chronologicis prorsus inexcasalibus ostensuri aliquando sumus.

[91] Certiori testimonio constat nobis, Guilielmi Romanorum Regis auxilio cælitus adfuisse S. Georgium: [visus mitti in auxiliū Wilielmi R. Aquisgranum obsidentis.] siquidem in Vita S. Bonifacii Lausanensis Episcopi, ad XIX Februarii num. 14, sic legitur: Tempore quo Rex Allamaniæ Willelmus, contra schismaticum & abdicatum ab Ecclesia Fridericum, obsidebat civitatem Aquensem, consuetam Coronæ capiendæ sedem & valido præsidio Fridericiano munitam, id est anno MCCXLVIII vel sequenti; erat Episcopus Magister Bonifacius apud Cameram S. Mariæ in oratione, & vidit in spiritu militem armatum, albis armis indutum, sedentem super equum album, habentem lanceam in manu sua; & alii milites sequebantur eum eisdem armis induti. Tunc cogitavit Episcopus in corde suo dicens: Deus! quis est iste? & quo iturus est? Tunc venit Angelus Domini & respondit cogitationibus suis: Iste est S. Georgius, quem misit Dominus in adiutorium Regis Willelmi; quia hodie obtinebit victoriam, & ipse introducet Regem Willelmum in civitatem, & ita factum est, sexto obsidionis mense, die XXXI Octobris. Vita illa habetur ex Ms. Monasterii Camerensis prope Bruxellas, ubi Sanctus iste vixit & obiit: habetur autem composita a quodam monacho Cisterciensi, qui vel coævus Sancto fuit vel ex sanctimonialium eidem familiarium schedis accepit singula; proinde quæ istic refertur visio, vero promissæ victoriæ exitu comprobata, est omni acceptione dignißima. Similia si de aliis alibi victoriis & apparitionibus proferantur, libenter iis augebimus hoc caput, quod alias prolixum satis jam finem spectat.

CAPUT IX.
De Ordine S. Georgii in Austria.

[100] Fallunt aut volentes falluntur, adulatorio studio placendi abrepti, [Ordinum equestrium initia.] quicumque militarium Religionum principia ante XII seculum requirunt. Nam quæ Romæ inventa dicitur marmorea tabula, Magnum Constantinum representans in solio, septum multitudine Militum Cruce signatorum, ea, si vere refossa est umquam, haud ita pridem defossa fuerat, sculptaque ante annos non admodum multos. Clarum id facient, cuicumque Romanarum inscriptionum studioso, verba relata apud Finichiarum pag. 18 quæ dicuntur sola potuisse legi, ceteris scilicet studio extritis ad fidem faciendam commentitiæ antiquitati; [non debent a Constantino M peti,] hæc nempe. Constantinus Maximus Imperator, postquam mundatus a lepra per medium baptismatis, Milites sive Equites deauratos creat in tutelam Christiani nominis. Tota phrasis ac pene verba singula hujus aut præcedentis seculi novitatem sapiunt, & pro antiquis hæc recipiat aliquis? Nihilo plus probat sigillum quoddam appensum chartis illius familiæ, quæ militiæ cujusdam Georgianæ, Constantinopoli adductæ, Præfecturam obtinuit & forsan etiam nunc Venetiis obtinet, dum in eo repræsentatur Georgius equestris cum hoc lemmate. S. Georgius Militiæ Constantinianæ protector & tutelaris, uti scribit idem Finichiarus. Denique numi Imperatoris Majoriani, quos jactat Gonsalvus Argotes de Molina, scribens de Nobilitate Bæticæ, purum ac putum figmentum sunt, uti ex eorum descriptione apparet, dum dicitur, antica parte insculptam fuisse Crucem cum his circum euntibus verbis: Gloria Cæsarum Augustorum Georgianorum: in postica, Α Ω cum hoc lemmate Salus Dominorum nostrorū Augustorum.

[101] [sed ad seculum 12 revocari.] Si vera magis libet quam placentia scribere, dicendum omnino est, saluberrimæ istius institutionis laudem iis deberi, qui cum Godefrido Bullionio restituerunt Hierosolymitarum regnum, initaque ad colligendos tutandosue peregrinos societate, votis quibusdam adstricta, originem dedere Ordinibus Hispitalariorum Templariorumque, toto postea orbe celeberrimorum. Ad horum enim imitationem sub aliis aliisque titulis, patronis, atque constitutionibus, erecti sunt postmodum per omnes Christianorum ditiones varii equestres Ordines, de quibus consuli possunt auctores. Nobis propositum est agere dumtaxat de illis qui sub patrocinio S. Georgii militant quos inter Imperatoriæ institutionis prærogativa primatum is obtinet, de quo Ioannes Bollandus noster accuratam tractionem conscripserat, ad V Februarii inserendam erudito commentario de S. Domitiano, nisi prolixior digreßio isto loco importuna, visa esset in hunc oportunius reiici. Cujus judicio, & simul ut viri eruditißimi labor non pereat, ipsam hic integram damus. Ita autem scribit:

[112] Quod V Februarii ad Vitam S. Domitiani descripsimus Milstadiense cœnobium, [Milstadium datum Magistro Ordinis S. Georgii,] id deinde Fridericus III Imp. in regiam Generalis Magistri Duci Georgii ordinis, assensu habito summi Pontificis, commutavit, uti Lazius lib. 6 de migrationibus gentium scribit. Eum Ordinem Fredericus III, ut Iulius II Pontifex Maximus testatur erexit, & auctoritate sanctæ Sedis Apostolicæ primus fundavit: aut potius, ut habetur in ea sanctione, quam Paulus II anno Christi MCCCCLXVIII tulit, [a Friderico III erecti,] per Sedem Apostolicam erigi atque institui postulavit. Quid autem in illius Ordinis institutione præcipue spectarit Fredericus, indicat filius ejus Maximilianus Imp. in diplomate dato Oeniponte, XVII Septembris, anno MCCCCXCIII; ad reprimendas nimirum Turcorum quotidianas incursiones Et plenius idem Paulus II his verbis: Sane carissimus in Christo filius noster Fridericus, Romanorum Imperator semper Augustus, qui fervore devotionis accensus nuper ad visitandum sacratissima BB. Petri & Pauli Apostolorum limina, & alia Deo dicata loca, ad almam Vrbem ex voto personaliter se contulit, nobis humiliter explicavit, quod ipse ad laudem & gloriam omnipotentis Dei ac gloriosæ Virginis Mariæ, [ad exaltationem fidei,] pro exaltatione quoque Catholicæ fidei, animæ suæ salute, ac domus Austriæ (a qua originem traxit) commemoratione & decore, unum militarem Ordinem, sub invocatione S. Georgii Martyris, per nos erigi atque institui tota mense desiderat. Quæ totidem fere verbis repetit in bulla, de qua infra, Leo X.

[103] Iulius II in bulla supra citata sic loquitur: Spiritu sancto inspirante, carissimus in Christo filius noster felicis recordationis, Fridericus III Romanorum Imperator, ad huc in vita præsenti existens, & radio Divini luminis illustratus, altitudine sapientiæ suæ, tamquam specialis Ecclesiæ Christi Advocatus & Defensor, videns oculis prudentiæ suæ sibi a Deo collatæ, Ecclesiam ipsam & Imperium ab infidelibus in dies magis ac magis lacessiri, terminosque ac limites Christianitatis quotidie diminui, ac proinde Christianitatem totam ad extremum periculum deduci; [& præsidium contra Turcas;] infidelesque e contra fortificari & crescere, in maximum fidei nostræ Catholicæ ac Ecclesiæ & Imperii periculum & exinanitionem, nisi de remedio opportuno citissime provideatur: quod ipse radio divini luminis, ut præmittitur, illustratus providere prudenter volens, Ordinem Divi Georgii Martyris erexit, & auctoritate sanctæ Sedis Apostolicæ primus fundavit, in clypeum, tutelam, & defensionem prædictæ nostræ fidei Catholicæ, ac Ecclesiæ & Imperii Christiani augmentum & amplificationem; in perfidorum vero Crucis Christi inimicorum terrorem, tremorem & devastationem. Atque hinc refellas quod Lazius rer. Viennensium lib. 3. scribit, hæc omnia videri instituisse Fredericum, ut Orientalis quondam regni dignitatem, [non ad solū Austriæ decus.] a Francorum Regibus instituti, in Austriam illique circumpositas provincias postliminio referret, sicut antea hac terrarum intercapedine comprehensum erat. Verum neque uspiam legi, Noricum Ripense, quæ nunc Austria est, ad Austrasiæ regnum (quod Lazius, Teutonicam etymologiam secutus, Orientale appellavit) pertinuisse; neque tam decus provinciæ illius, quam præsidium ejus ac vicinarum, propositum habebat Fredericus. Rectius alii forsitan, motum eum arbitrantur aliqua æmulatione ordinis Aurei velleris, cui ab Ducibus Burgundionum apud Belgas erecto, plures jam Reges ac supremi Principes nomina dederant.

[104] Quæ sedes primaria Ordinis, quæ disciplina domi atque in templo publice, qui habitus, quæ votorum obligatio, quæ concipiendæ in commune preces, exponit Paulus II, atque ex ejus diplomate Leo X. Voluisse nempe Fredericum, quamdam domum militarem in monasterio Milstat, Salzburgensis diœcesis, [Magistri electio,] loco ad hoc accommodo, cum ecclesia, claustro, dormitorio, aulis, cameris, & aliis necessariis officinis, de suis propriis facultatibus fundare ac ædificare, pro usu & habitatione perpetuis quorumdam Fratrum ipsius militaris Ordinis, laicorum Militum, ac etiam Sacerdotum sive Clericorum: quorum unus, per præfatum Fridericum Imperatorem, hac prima vice, ad hoc eligendus & deputandus, Magister Generalis existat: & deinde eo sublato de medio, cum ipsius domus Magistratus vacatio occurrerit, per Milites (de consensu tamen ipsius Friderici Imperatoris, aut antiquioris eiusdem Domus Austriæ Ducis) successor, seu Magister prædictus successive eligatur. Presbyteri vero vel Sacerdotes dictæ Domus, [& Præpositi:] quorum unus, per alios Sacerdotes eligendus, sit Præpositus & caput Presbyterorum & Clericorum eorumdem: & tam Milites, Præpositus, quam Sacerdotes, prædicto Magistro Generali pro tempore existenti subesse censeantur. Ac prima camera Magistro, secunda Præposito, tertia antiquiori Militi, quarta Seniori Sacerdoti, [Militum cubicula & ordo in templo:] & sic deinceps, assignari debeant: ita quod inter duos Milites unus Sacerdos, & inter Sacerdotes unus Miles sit. In choro vero Magister primum habeat locum, ac demum in illo Sacerdotes Milites omnino præcedant.

[105] Et tam Magister & Milites, quam Præpositus & Sacerdotes, castitatis & obedientiæ vota sponte emittant. [vota castitatis & obedientiæ,] Ad paupertatis vero votum emittendum nullatenus adstringantur inviti: sed bona & proprietatem cum sui Superioris licentia habere, & patrimonium seu alia bona, quæ ante religionis ingressum possidebant, licite retinere, ac fructus exinde provenientes, quoad vixerint (alienandi tamen bona post ingressum hujusmodi potestate eis penitus interdicta) in suos usus convertere possint: [non paupertatis:] ipsaque bona, tam mobilia quam immobilia, ad domum ipsam, seu ab ea dependentem, in qua professionem emiserint, post eorum obitus devolvantur, & ad eam omnino pertineant. Quodque Magister, Milites, Præpositus & Sacerdotes prædicti, vestes talares cujuscumque coloris, [habitus:] præterquam rubei, viridis & crocei, continuo; in vigiliis autem & festivitatibus ejusdem Virginis gloriosæ, necnon singulis diebus Sabbati, desuper vestem albam cum cruce rubea, æqua longitudine cum veste anteriori & latitudine, usque ad brachia protensam, juxta formam inferioris designatam, deferre teneantur.

[106] Recensito deinde penso precationum, quotidie ab Sacerdotibus laïcisque accurando, posseßiones enumerat, iis ab Imperatore aßignatas, & confirmat Paulus, atque ex eo Leo paulo brevius his verbis: Dictum monasterium, & domum seu præceptoriam Morperg, S. Benedicti & S. Joannis Hierosolymitani Ordinum, Salisburgensis & Pataviensis diœcesis; [bona Ordini addicta:] ac hospitale & monasterium nuncupatum S. Martini, nunc Viennensis, tunc vero ejusdem Pataviensis diœcesis; & capellam B. Mariæ novæ fundationis; ac parochialem ecclesiam in monte Straden Salisburgensis diœcesis, quæ de jure patronatus ipsius Friderici Imperatoris existebant; S. Benedicti & S. Joannis Jerosolymitani ordinibus, & domo seu præceptoria hujusmodi, prius suppressis, cum illa per cessum vel decessum, seu quamvis aliam dimissionem, simul vel successive vacare contingeret, eidem domui, postquam fundata foret, perpetuo annexuit & incorporavit; idem scilicet Paulus II Papa. Alia iisdem Militibus tributa bona recenset Lazius, quæ mirum est ab utroque Pontifice prætermitti; quamquam plura eos, quam quæ illi enumerant, [alia ab iis possessa.] possedisse certum sit: quædam etiam ab illis relata, ostendit idem Lazius numquam omnino ad eos devoluta: Et ne quid ad splendorem deesset, inquit, dominorum a Cranichberg (recens cum familia extinctorum) castra, in vitæ aulæque subsidia liberaliter addidit Fridericus; quæ & nostra memoria in fide retinuerant; Trautmansdorf, Scharfenekh, & S. Petronellæ prædiū, in quo Carnunti ruinæ extant. Voluit & Elbingen præposituram apud Francos, & in Austria Maurberg Rhodiensium Equitum adjicere regiam, si morte præventus non fuisset. Lib. 12 reip. Rom. sect. 6 cap. 3 ait, data quoque iis proxima Milstadio castra ac dominia Sternburg & Landscron.

[107] Quid autem monachis Milstadiensibus factum fuerit, conjicere licet ex citata Pauli II sanctione, ubi ita loquitur: Abbati venerando & monachis ejusdem monasterii, [Benedictini alio missi,] ad quodcumque aliud ejusdem ordinis S. Benedicti monasterium, in quo benevolos invenerint receptores, se transferendi, si voluerint sponte, ita tamen quod eorum cuilibet de ipsius monasterii fructibus, reditibus & proventibus, congrua per Magistrum, Milites & Sacerdotes, de qua se congrue sustentare valeant, portio debeat assignari; [Sustentatione assignata.] plenam & liberam eadem auctoritate concedimus facultatem: præmisso, quod propter unionem, annexionem & incorporationem prædictas, si vigore præsentium fiant & effectum sortiantur, monasterium ipsum ad profanos usus veluti hereditas non redigatur: sed inibi & in ecclesiis prædictis divina celebrentur officia, in hospitali vero solita hospitalitas & ecclesiis prædictis nullatenus negligatur; sed illorum omnium supportentur onera consueta.

[108] Hisce ita constitutis, idem Paulus II Papa, Ordinem hisce verbis confirmavit: [Ordo a Paulo II confirmatus,] Nos igitur attendentes maximum ex præmissis decorem in ecclesia Dei proventurum, ipsique fidei Catholicæ contra illius hostes præsidium posse verissimum succedere, pium & laudabile Imperatoris propositum in animo privatim commendantes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Militarem Ordinem S. Georgii supradictum, adinstar B. Mariæ Teutonicorum Ordinis Militarium, eum honoribus, insigniis & qualitatibus supradictis, auctoritate Apostolica, tenore præsentium, & ex certa scientia, erigimus, instituimus, facimus, & creamus; ipsumque inter alios Militares Ordines annumeramus & pariter approbamus. Dein Sixtus IV, qui Paulo II, XXVI Iulii anni MCCCCLXXI defuncto, [& Sixto IV.] IX Augusti suffectus est, eumdem Ordinem approbavit; uti Alexander VI, in diplomate mox citando, auctor est. At Maximilianus Cæsar eum Ordinem non tam collapsum restituit, ut scribit Andreas Favinus Parisiensis in Theatro honoris, quam ampliavit, addita confraternitate S. Georgii. Nam cum Milites S. Georgii, ut testatur idem Maximilianus in diplomate dato Oeniponte, XVII Septemb. an. MCCCCXCIII, ob Turcorum, nec non Matthiæ quinti Regis Hungariæ, hostiles incursiones, maximas clades passi essent, eorum villæ & civitates depopulatæ, [eidem per Turcas attrito,] concrematæ ecclesiæ, virorum & feminarum monasteria destructa, desolataque prædia, & fere omni cultura destituta essent, paucique cultores terras illas inhabitarent; & demum ad eam egestatem & desolationem redacti existerent, ut suis viribus Turcorum ipsorum conatibus nullam resistentiam facere valerent &c. Quas clades enumerat quoque Alexander VI in Constitutione lata idibus Aprilis, anni MCCCCXCIV; magisque exaggerat idem Maixmilianus in diplomate dato Antuerpiæ, die SS. Simonis & Iudæ, anno MCCCCXCIV.

[109] Tunc igitur erecta est utriusque hominum sexus confraternitas secularis, libera, & ad nullam observationem adstincta: quorum alii, minimum anno uno, [addita S. Georgii cōfraternitas libera,] adversus Turcas militarent, vel propriis expensis, vel certe media stipendii parte per Imperatorem repræsentanda contenti; alii pias largitiones & eleemosynas erogarent, ad locum quempiam Turcis vicinum, viris armisque muniendum, eorumque reprimendas quotidianas incursiones. Eam Confraternitatem primus instituit Joannes Sibenhirter Ordinis S. Georgii Magister Generalis: approbavit Imperator, Pontifex Alexander VI confirmavit, statuitque, ut dictæ confraternitati duo Vicarii Generales, [cui præfecti Magister Ordinis, Ep. Gurcensis,] videlicet Magister dictæ Militiæ & Episcopus Gurcensis, pro tempore existentes, præficerentur, qui rebus spiritualibus ad spiritualitatem spectantibus præessent &c. & a præfato Maximiliano Rege, & eo vita functo, ab heredibus & successoribus suis, Ducibus Austriæ, [& duo Capitanei Generales:] Stiriæ, Carinthiæ & Carniolæ &c. pro tempore existentibus, duo vel plures Capitanei Generales ordinarii militibus ac stipendiariis præfatæ confraternitatis præficerentur, qui rebus bellicis præessent, & ab omnibus tamquam Patricii & veterani haberentur ac venerarentur, eisque, nomine & vice dictæ confraternitatis, fidelitatis & obedientiæ juramentum, juxta morem & ritum in talibus observari solitum, præstarent.

[110] Insigne Militum hujus confraternitatis constituit idem Imperator, [ejus insignia:] Crucem auream cum corona, in circulo etiam aureo, quam, solenni ritu, dextero novi Militis brachio circumligaret Episcopus; eamque Miles ipse pro suæ voluntatis libito, auro, margaritis, aut aliis lapidibus pretiosis ornare, ac in gloriam & laudem magnamini propositi & intentionis suæ, coram cunctis Regibus & Principibus ac omni populo, pileo & birreto, vel ubi magis placeret, appensam palam & publice gereret, & omnes alios Milites antecederet. Plura iis Militibus decora & ornamenta impertivit in dicto diplomate Antuerpiæ lato Maximilianus, sancivitque ut Coronati Milites appellarentur, [Militum, qui Coronati dicti, initiamentum.] utque eorum liberis ac posteris, super galea coronam gestare liceret. Quibus vero ceremoniis novo Militi ab Episcopo tradi gladius, cereus ardens, & crux solerent, & calcaria ab adstantibus nobilibus apponi, inter solennes precationes; in Statutis illius Militiæ, Cæsarea Pontificiaque auctoritate firmatis, describitur. Profitetur Alexander VI in citata jam bulla, se S. Georgii confraternitatem ipsam in propria persona assumpsisse, & ad eam inscribi voluisse, prout etiam, inquit, venerabiles fratres nostri sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, [Confraternitati huic inscriptus Alexander VI Papa, & Cardinales;] ex eorum pia devotione, illam assumpserunt, & ad eam inscribi voluerunt. Dedit idem Pontifex ad omnes Germaniæ Episcopos Breve Apostolicum, in ejusdem Militiæ commendationem & promotionem, magnas elargitus indulgentias & pœnarum pro peccatis luendarum condonationes. Vnde illa in quodam Ioannis Sibenhirteri Generalis Magistri edicto præscribitur oratio: Confratres, oremus pro sanctissimo Domino nostro Alexandro Papa VI, confratre nostro, ut omnipotens Deus pro glorioso martyrio suo ipsum pro fidei Catholicæ conservatione feliciter regere & conservare, & post obitum ejus ad cælestem gloriam perducere dignetur.

[111] Ipse quoque Maximilianus in citato jam sæpius Antverpiensi diplomate, ita de se ait: In eaque confraternitate pariter cum ceteris confratribus inscribi & annumerari voluimus: [ac Maximilianus Imperat.] ac in brevi temporis spatio, communi Christianorum auxilio, expeditionem, ad minus biennio duraturam, in ipsos Turcos, Crucis Christi hostes, movere, ac pro ea, & communi omnium fidelium salute ac pace, nobis a Deo largitas facultates exponere deliberavimus. Idem in litteris ad Ioannem Navarræ Regem datis XVI Octobris anno MDXI, patrem suum Fridericum ait, eumdem Ordinem & militiam, pro sua singulari devotione ad eumdem gloriosum Martyrem S. Georgium, suscipere intendisse: de se autem subdit: Nos vero qui ab ineunte ætate etiam non minori devotione eumdem gloriosissimum Martyrem D. Georgium semper prosecuti sumus, [erga S. Georgiū pius,] utpote illum, cujus ope & suffragio frequentes gloriosas victorias ex hostibus nostris consecuti sumus; inhærentes vestigiis ejusdem genitoris & prædecessoris nostri, ex fervore fidei & devotionis quam habemus ad omnipotentem Deum, ejusdem S. Georgii Ordinem conservare, & eum redditibus augere & ampliare, ac etiam nos ipsi, in honorem omnipotentis Dei & ejus gloriosi Martyris S. Georgii, sumere certo modo intendimus &c. Iulius item II Papa, qui a die ultimo Octobris MDIII ad IX Kal. Martii anni MDXIII Ecclesiæ præfuit, de Maximiliano ita loquitur: Ipsum ordinem sæpe dictum decrevit personaliter assumere, & vitam suam inibi Deo devote & sancte serviendo dedicare, & contra infideles hujusmodi, vineam Domini devastare & demoliri cupientes, se murum & defensorem fortissimum opponere, & una cum dicti Ordinis Fratribus usque ad animam & sanguinem continue & fortiter pugnare, [cogitans expeditionem contra Turcas.] Ecclesiæ & Imperii fines dilatare, & Deo duce Hierosolymam & Constantinopolim ceteraque nobilissima Christianitatis loca & dominia recuperare &c.

[112] Idem Iulius II Ordinem hunc & militiam confirmavit, addita hac indulgentiarum formula: Et in præsentiarum de fratrum nostrorum consilio & voluntate approbamus, laudamus & confirmamus; dantes omnibus & singulis Christi fidelibus utriusque sexus, Ordinem ipsum intrare volentibus, [Indulgentiæ Ordini datæ a Iulio II.] omnium peccatorum suorum remissionem, ita quod mox cum habitum ejusdem induerint, professionemque intra terminum ipsis a Superiore suo statuendum fecerint, confessi & contriti, a pœna & a culpa & carcere Purgatorii & pœnis ejusdem, mox & penitus absoluti & quittati esse debeant, plene & libere (secundum professionem Salvatoris nostri Jesu Christi Petro factam, Quæcumque solveris super terram, soluta erunt & in cælis) paradisum & regnum intraturi. [Mat. 16, 19] Tandem Leo X, [& Leone X,] qui V Idus Martii anni MDXIII Iulio II succeßit, obiitque anno MDXXI mense Decembri, eumdem Ordinem a Paulo II institutum, [aliaque privilegia,] & adjectam deinde confraternitatem, auctoritate Apostolica constabilivit, atque indulgentiis & privilegiis, quibus alii quivis militares Ordines gaudent ac fruuntur, atque aliis quoque immunitatibus decoravit.

[113] Hæc omnia ex diplomatis citatis, quæ in bibliotheca V. CL. Ioannis Iacobi Chifletii, Regiorum archiatrorum Comitis, Bruxellæ extant, fusius ideo deduximus, quod multa sunt parum solide a variis scripta de hoc Ordine. Citat illa Pontificum Imperatorumque diplomata Bernardus de Lutzenburgo Ord. Prædicatorum, [alia de Ordine scripta.] in libello de Ordinibus Militaribus, Coloniæ anno MDXXVII apud Stephanum Cervicornium excuso, ita scribens cap. 20. Novissimus Ordo Militaris institutus per Dominum Alexandrum VI & Illustrissimum Maximilianum Imperatorem, dicitur Ordo vel confraternitas S. Georgii ad debellandum contra rabiem Turcarum. Hic Ordo habet pro intersigniis Crucem auream cum corona in circulo aureo: & Milites præstare habent juramentum, quod pro fide Catholica debent militare, sive per terram sive per aquam, & habent diversas prærogativas spirituales & temporales: prout continetur clarius in Papalibus & Regalibus litteris, & Ordo habet Magistrum Generalem, & diversa statuta. Hæc Bernardus, quæ succinctius, eum, citans, retulit Miræus in originibus Ordinum equestrium cap. 15, atque ipsis Miræi verbis, licet eum non citet, Franciscus Mennenius Antverpiensis, in Militarium Ordinum originibus & symbolis.

[114] Wolfgangus Lazius rerum Viennensium lib. 3, de Friderico III agens, ita scribit: Auspicatus est & Divi Ordinem, cujus Magistro Generali regiam sedemque in Millestadio, Carinthiæ amœnissimo loco, designavit, & Principis honorem adiecit. Metuo ut verū sit, [An Magistro ejus subjectus Ep. Neostadiensis?] quod subdit Favinus, cum ejus ne tenuißimum quidē argumentum e citatis Imperatorum Pontificumque diplomatis eruere sit. Huic, inquit, Generali nimirum Magistro, & Episcopum subiecit & Canonicos, ea de causa in castrum postea translatos, eademque Divi Georgii cruce signatos. Suspicamur eos non aliter quam Alexandrum VI & Cardinales aliosque Antistites, confraternitati inscriptos, & Cruce insignitos; in arcem fortaßis translatos, ut longius abessent a militari insolentia, si in hostium potestatem urbs veniret. Favinum hic, ut sæpe alias, fefellit ratio, dum Lazy sententiam minus assecutus, [Nullus Milstadii Episcopus, aut Canonici regulares.] & Millestadium de se firmum, valida munitum arce scribit, & collegium Canonicorum, qui ad S. Augustini regulam vitæ rationes instituerent, isthic a Frederico constitutum, additumque Episcopum, qui ex ipso Canonicorum cœtu lectus, jurisdictionem spiritualem in Ordinem totum obtineret. Tradit quidem Lazius tres constitutas, curante Frederico, episcopales diœceses, in Austria Viennensem & Novæ-civitatis, ac Labacensem in Carniola. At Nova illa civitas non Milstadium est, sed Neostadium, sive Neapolis, Austriæ urbs. Hactenus p. m. Bollandus noster.

CAPUT X.
Ordo Periscelidis Anglicanæ sub patrocinio S. Georgii, & alibi alii.

[115] Inter plurima de S. Georgio Mss. ad nos undique transmissa ab iis, qui de nostro edocti instituto symbolam quoque suam apponere voluerunt, tractatus prolixus anno MDCXLIX Macloviopoli advenit ex Britannia Armorica a quodam D. Prichart: qui an ipse interpres sit, an ab interprete rogatus eum nobis communicarit, cum nusquam notatum inveniā, nolo curiosius indagare; uti nec primi auctoris nomen. Prius tamen quam inde excerpam, quæ nostro usui servire possunt, interpretis præfationem exhibeo, quæ talis est. [Sequentia unde accepta sint.] Dissertatio hæc de S. Georgio, una est ex multis, quam vir doctus & ex aliis scriptis bene notus lingua patria edidit. Cur nos eam præ ceteris e majori opere selectam Latine verterimus, ea fuit ratio, quia hanc nosse etiam peregrini forte concupiverint; reliqua ejus domi & in patria, cui ea fere omnia auctor ipse dedit, manere possunt nulla Latini Orbis injuria vel invidia. Verum enim vero cum ego ista verterem, ita otio abundabam, ut aliquid ultra interpretis aut paraphrastæ operam potuerim conari. Et feci sane. Quid illud vero? Ita libere in alieno opere pervagatus sum, ut de meo aliquid addiderim. Hæc me præmonere oportuit, ne alieno indicio deprehensus, plagii reus traducerer. Quamvis in nostra causa plagii lex frustra fuerit, ubi non proditur neque qui sua vindicet, neque qui aliena rapuerit. Et certe qui hæc primus scripsit, ita nuper in Deum patriamque peccavit, ut queri non possit, etiamsi vita ipsa, quæ scriptis ei carior est, spoliaretur. Mihi vero, qui verti, ita nulla est de eo quod feci cura, ut palam edicam: Impune mea tollas, lector, & valeas: vel certe, si bonus & doctus es; sublatis nostris, ipse reponas meliora. Hactenus Præfatio illa, quam consequitur tractatus de existentia, actis & cultu S. Georgii: in quo pleraque sic deducuntur, ut multa quæ sunt a nobis in Commentario prævio plenius solidiusque disputata attingantur, nullum novum & non aliunde cognitum argumentum proferatur, omnia autem cum nostro sensu præclare conveniant. Tum de speciali cultu S. Georgii in Anglia ea proponuntur, quæ nos infra dabimus; ac denique tractatus universus concluditur disquisitione erudita de Ordine Garteriano seu Periscelidis aureæ hoc modo.

[116] [Ordo Garterianus sub titulo S. Georgii,] Militat Ordo Garterianus sub auspiciis Magni Martyris S. Georgii: quod ita notum est omnibus, ut non magis ille cognoscatur nomine Garterii seu Periscelidis, quam istius Divi titulo. Id paßim deprehenditur ex statutis ejus, sub Henrico VIII recognitis: idem indicavit Chaucerus in Carmine parænetico Anglicano, dum Milites Ordinis alloquitur versibus, Latine sic reddendis:

Si Christi cultus, si gloria Virginis almæ,
Tessera si Sancti quidquam vos sacra Georgi
Tangit, agat digne tanto Duce quisque, sciatque
Militis ignavi sub magno Principe nullum
Esse locum. —

Et si quidem ageretur de ceremoniis, de vestitu, & rebus aliis, quæ tunc fiunt cum novi Milites sacris istius Ordinis initiantur: si officia item, ad quæ ex Ordinis legibus tenentur Milites, recensere mihi propositum esset; possit id facile ex Cambdeno, Lelando, Polydoro, Segaro, Glovero, Favino fieri: Erhardus quoque Cellius, qui Ducis Wittumburgici sub Iacobo Rege; Ioannes Olerius, qui Principis Palatini, itemque Principis Auriaci, sub eodem Iacobo Rege, ad Ordinem admißionem descripserunt; aliique item perplures; quod hic diceremus, abunde ministrarent. Si quis præterea omnium istorum quæ sit allegorica expositio scire avet, perlegere poterit Tractatum his omnibus antiquiorem Mendocii Belvaleti monachi Cluniacensis (qui legatus hic in Anglia aliquando egit) inscriptum La Garretiere sive Speculum Anglorum, quem nuper edidit Philippus Bosquierus sub Titulo Catechismi Ordinis Equitum Periscelidis Anglicanæ. Hæc quia omnibus patent, nos declinamus: sed alia duo quæsita proponemus, quæ a vulgi notitia reductiora sunt, vel parum clare explicata; quo videlicet tempore Ordo iste cœperit, & quis occasio illius instituendi fuerit. Ceterum revera, an lectoris gratiam hic mereri poßim, jam nunc dubito. Hominis diligentis est studiose quarere, felicis invenire.

[117] Quamvis Ordinis hujus prima institutio Edwardi III cœptum opusque fuerit, atque ita merito ab omnibus judicetur; tamen propositum & destinatio quædam illius instituendi Edwardo prior & antiquior fuisse putatur. Ita tradit auctor quidam Ms. qui sub Henrico VIII vixit, scripsitque Commentarium, cui hunc titulum indidit: Institutio clarissimi Ordinis militaris a prænobili subligaculo nuncupati. [forte Richardo I designatus,] Hic auctor declarat Richardum I in bello propositum sacro Ordinis instituendi concepisse. Nam cum in Terra-sancta obsidio quædam illi in longum traheretur, Tandem (inquit auctor iste) illabente per Divi Georgii, ut opinatum est, interventum spiritu, venit mentem ut quorumdam electorum militum cruribus coriaceam subfibulam, qualem ad manus tunc solum habebat, indueret; quo futuræ gloriæ memores, ad rem fortiter ac strenue gerendam expergefierent; imitatione Romanorum, apud quos in usu fuit illa varietas coronarum, quibus variis de causis donari solebant & insigniri milites: ut his velut irritamentis excussa væcordia, virtus animi fortitudoque pectoris fervidior exurgeret atque exiliret. A quo veterum testimonio vel traditione ista veniant, ignorare me fateor. Sed quæ de Edwardo III, ut Ordinis hujus primo institutore, paßim referuntur, ea omnium calculis probantur. [ab Eduardo III instituitur,] Ipsa etiam Ordinis statuta Ms. sub Henrico VIII recognita, expreßis verbis pronuntiant, Edwardum III, ad honorem Omnipotentis Dei, & Beatæ atque Immaculatæ Virginis Mariæ, atque Beati Martyris Sancti Georgii, vere nobilissimi Angliæ regni Præsidis & Patroni, Sanctique Edwardi Regis & Confessoris, atq; ad sanctæ Catholicæ fidei exaltationem ordinasse, stabilivisse, instituisse, atque fundasse, Ordinem &c.

[118] Ratio temporis & anni, quo istud aggressus est Edwardus III; causæque, quæ eam ad hoc impulerint, non ita perspicuæ sunt. Aliqui tradunt id factum post bella feliciter contra Gallos gesta, circa annum Domini MCCCL, qui est XXIV Edwardi III; [causam varii variam afferunt:] & Garterium sive Periscelidem in tesseram Ordinis receptam, quia in prælio, quod tunc Anglis gloriæ & victoriæ plenum fuit, signum pugnæ vox Garterium fuerat: eoque impensius auctores isti huic sententiæ favent, quia isto tempore, anno videlicet Domini MCCCXLIX, cum ad Caletum pugnatum est, Walsinghamio referente, legunt, Regem ipsum stricto gladio & elata voce S. Edwardum atque una S. Georgium ad vota vocasse. Alii aliam occasionem huic Ordini initium dedisse tradunt; Ioannæ videlicet Cantii & Salisburiæ Comitissæ periscelidem, quam solutam & a tibia ejus delapsam, dum choreas ducit, a terra sustulisse Regem, & quo erat in Comitissam amore suæ ipsius tibiæ aptavisse dicunt; cumque sive Regina, zelotopia tacta, paulo indignius id ferret; sive aulicorum quidam ioco in principem luderent, in quo amor plus quam Majestas valuisset; illum palam præfatum fore brevi ut amplißimus foret periscelidis honor, proverbiale illud effatum Francicum in æmulos intorsisse, Hony soit, qui mal pense; quod Latine diceretur Opprobrium ei qui suspicatur male: quæ vox postea Regio scuto & Equitum Garterianorum tesseris perpetuo adhæsit. Eamdem alii historiam narrant sine variatione, nisi quod quidam Reginæ, non Comitissæ, periscelidem fuisse volunt. Cambdenus, cum breviter varias de institutionis occasione opiniones recensuisset, ad amores regios potius quam ad aliud quidpiam factum referre maluit, Polydorus quoque Virgilius in eamdem propendet sententiam.

[119] Quantum vero ad institutionis tempus spectat, jam diximus, visum quibusdam fuisse, ad Christi annum MCCCL institutionem Ordinis hujus referri debere, cum jam Edwardus Gallicanis triumphis inclaruisset. [factum id ann. 1344] Nobis magis probatur in hac quæstione Froissardus, scriptor Gallicus, qui indubitanter Ordinis Garteriani institutionem apud Castrum Windesoriam Christi anno MCCCXLIV, Edwardi vero XVIII aßignat. Nam quamvis Froissardus circa numerum Militum ad Ordinem primo allectorum erret (quadragenarium enim ille, seu operis ejus exemplaria, habent) non tamen propterea ambigendum putamus, quin de institutionis tempore tutius ei credatur. Poterat Militum numerus, alius quam qui re vera esset, Froissardo tradi; vel Froissardo recte semel traditus, corrumpi amanuensium ignorantia in exemplaribus, cum in numeris ponendis facillimus sit error. Sed quod verum institutionis tempus illum fugerit, qui ea ætate vixit qua gesta res est, & de qua non dubia fama erat (ut esse potuit de Militum numero) id parum credibile est. Atque eo lubentius in temporum computationem a Froissardo traditam concedimus, quod scriptores nostri domestici ad eumdem annum MCCCXLIV, factum quoddam Edwardi Regis commemorant, quod Ordinis Garteriani institutioni convenientißimum fuerit, imo quod ipsa Ordinis institutio videri poßit. Scribunt enim illo anno a Rege magnum & solennem Equitum panegyrim apud Windesoriam castrum indictam, ad Rotundæ Mensæ (ut apellant) erectionem seu dedicationem. Tanta vero Edwardiani hujus cœpti celebritas fuit, ut veritus Rex Franciæ ne hac provocatione ex aliis orbis Christiani partibus quamplurimi Milites, gloriæ & armorum studio, ad hostem confluerent; condixerit etiam ipse celebrem armatæ gentis conventum, quo ad se etiam ex peregrinis partibus aliquem Militiæ florem traduceret. [post profanum Mensæ rotundæ conventū.] Atque hæc, ut mihi videtur, Ordinis Garteriani primordia fuerunt. Cum enim Windesoriæ instauraretur priscæ & fere fabulosæ Militiæ imago, in mentem Edwardo Regi venit comminisci aliquid, quod veræ & Christianæ gloriæ plenum esset. Itaque eodem anno ludicræ militiæ, quæ in Arthuri nominatißimi Regis memoriam celebrabatur, succeßit Equestris hujus Ordinis institutio: in quo vere nobilem & religiosam Militiam profitebantur viri, ex natalium claritudine & rebus in bello fortiter gestis insignes; & quo perennitas quædam novo instituto acquireretur, dies S. Georgii (ut ex eodem Froissardo patet) destinatur, quo, illo & sequentibus annis, in perpetuum convenirent Equites Garteriani, Ordinis sui festum celebraturi. Hos fuisse Ordinis Garteriani veros natales ego prorsus arbitror: nec tamen penitus rejicienda puto quæ alii de periscelide sive Reginæ sive Comitissæ Salisburiensis tradiderunt. Quid enim prohibet Garterium seu periscelidem, occasione quam isti produnt, in denominationem & tesseram transiisse Ordinis; ipsum vero Ordinem ex Rotunda Mensa, quasi ex suo quodam Seminario seu exemplari, præcipue natum? Maximus certe illo seculo fuit Rotundæ sive Orbicularis Mensæ usus, ad Militum excitanda studia. Nam ad illam conveniebat quicquid esset in Martia pube generosum, & quicquid in feminis præclaræ formæ. Hinc Chaucerus, dum sui Militis excellentias quasdam prædicat, de illo hæc canit Latine redditus:

Sæpe alios pugnans certamine vicerat, atque
Sæpe etiam primo conviva resederat Orbe.

Hactenus auctor iste: qui etiam notat Windesoriensis castri capellam Regiam, cum institueretur Ordo, in honorem & nomen S. Georgii transivisse.

[120] [Alii Ordines S. Georgii,] Ascanius Tamburinus de Marradio, Ordinis Vallumbrosani Abbas, in suo utilißimo opere de Iure Abbatum tom. 2 disp. 14 qu. 5 dicit, quod Ordo equitum S. Georgii de Alfama initium sumpsit, sub Regula S. Benedicti & Constitutionibus Cisterciensibus, anno Domini MCCI, a Petro II Arragoniæ Rege, apud Alfaniam arcem, in littore maris Balearici, in Principatu Calatravæ. Historici hunc Ordinem, utpote non approbatum nec confirmatum, non distinguunt ab Ordine Equitum Montesiæ, cui anno MCCCLXIX per Benedictum XIII, quem tota Hispania tamquam legitimum Pontificem colebat, unitus & tamquam unus & idem cum ipso approbatus est. [in Hispania & Italia.] Idem quæst. 9 num. 39, S. Georgii apud Genuenses Equitum Ordo, quo insigniuntur honorarii illius Reipublicæ cives benemeriti; floret in prædicta Republica, illiusque Equites tessera, quæ est Crux plana rubei coloris, condecorantur. Et num. 41 Paulus III alium Ordinem S. Georgii erexit, cujus Equites, Cruce aurea & corona in circulo aureo insignitos, ad littora Adriatici sinus custodienda destinavit. Hæc vir iste eruditus, & peculiari studio circa equestrium Ordinum origines historiasque versatus: apud quem anno MDCLXI invenimus prælo paratum insigne duorum grandium voluminum opus, in quo vivis coloribus expreßi cernebantur singulorum Ordinum Equites in suo habitu, documentis & imaginibus undique conquisitis; solum restabat inveniendus qui necessarios tot laminis sculpendis sumptus in se susciperet.

[121] Quod attinet ad Magnum Constantinum, jam supra diximus, hunc non nisi per meram fictionem jactari auctorem Militiæ sacræ, [Post Latinos CP. pulsos,] qualem jam dicti Ordines profitentur; quin imo judicamus, ante occupatam a Latinis Constantinopolim, nullam apud Græcos extitisse similitudinem ejusmodi institutionis. Non autem omnino negaverim post Latinorum ejectionem, succedentes iis Imperatores Græcos aliquid tale imitatos: qui tamen, ne vel in hoc primas cedere viderentur Latinis, maluerint Georgianæ ejusdemque Constantinianæ militiæ non tam institutores quam restauratores videri. Talibus forte ceremoniis initiatus fuerit Hierax ille, Ioannis Cantacuzeni amicus, non una vice perfidus, quem diximus diluendæ suspicionis de se conceptæ causa, tamquam rem sacerrimam & fidei suæ certißimum pignus obtulisse Imperatori, quam gestabat S. Georgii imaginem, utique eo modo quo eam gestare e collo solent Equites Garteriani. In hanc etiam partem trahi potest quod idem Cantacuzenus scribit, quod post suæ coronationis solennia, [instituitur eorum imitatione Ordo,] Thessalonicæ ivit ad Ædem S. Georgii Palæocastritæ, ita (ut opinamur) dicti, quia in veteri castro urbis ædificata erat, ibique Τίσι, ἐκ τῆς Λατινικῆς ςρατιᾶς, τὴν Καβαλαρίων παρεῖχε τιμὴν πάντα ἐπ᾽ ἀυτοῖς ἐιθισμένα πράττων, quibusdam ex Latina militia Cavalariorum, id est, Equitum, contulit dignitatem, cuncta faciendo, quæ pro talibus consueta sunt. Sed hoc, si facit ad argumentum præsens (non enim quotquot creantur Equites, ad aliquem particularem Equitum Ordinem spectant; neque de aliis hic quam Latinis est sermo, cum quibus assuetos ipsis ritus usurparit Imperator) si tamen hoc ad rem facit aliquid, profecto probat manifeste, rem una cum nomine a Francis accepisse Græcos, Καβαλαρίους vocando, quos Franci Cavaliers dicunt.

[122] [initiis Constantino M. affictis,] Vt ut sit, fuit ultimis Constantinopolitani Imperii temporibus aliquis in Oriente Ordo Equitum, a S. Basilio habentium instituta seu Regulam, a S. Georgio tutelam & patrocinium, pro insigni autem crucem rubram, in qua aureis litteris hæc verba Latine aut Græce ducuntur ΕΝ ΤΟΥΤΩ ΝΙΚΑ, IN HOC VINCE, quemadmodum testatur Anglus auctor supra laudatus, additque: Vendicat sibi Comnenorum familia Imperatoria supremam hujus Ordinis prefecturam, ita ut sola ipsa ejusmodi Cavalieros (sic enim apellant) eligere & electos regere possit; id autem facere se ait ex privilegio signato per Michaelem Palæologum Græcorum post amissam Constantinopolim Imperatorem, ab anno MCCLX ad MCCLXXXIII, & facto in favorem Michaelis-Angeli & Andreæ fratrum Comnenorum ac liberorum ab ipsis procreandorum. A Michaele-Angelo, Isaacii-Angeli sub annum MCLXXXV Constantinopolitani Imperatoris herede, genus suum ducens hoc nostro ævo Don Ioannes Andreas Angelus Flavius, [cujus Præfectura durat in familia Flavia.] suum istud privilegium per manum & signaturam Notarii Apostolici recapitulari & in acta referri petiit Romæ anno MDCX, Venetiis vivens, & Imperii Constantinopolitani coronam, velut natalium jure sibi debitam, usurpans. Litteræ autem desuper Roma obtentæ multam & venerandam titulorum majestatem, tum Ordini ipsi tum ejus Præfecto tribuunt per verba, quæ ex Italico Latine reddita sic sonant: Senior Don Joannes Andreas Angelus Flavius, Princeps Macedoniæ & Moldaviæ, Dux & Comes Drivastensis & Dyrrachiensis, magnus supremus & Magister militiæ seu Religionis Aureatæ Angelicæ Constantinianæ, institutæ per apparitionem divinam factam Constantino Magno sub Regula S. Basilii & invocatione S. Georgii Martyris, qui fuit Capitaneus sub Constantio, patre Constantini Magni prænominati: postea autem ab Heraclio Constantinopolitano Imperatore Græco, eo tempore quo victoriam retulit de Chosroë Persarum Rege, amplificatæ & dilatatæ. Sequebantur privilegia, in favorem Equitum ad eam militiam receptorum recipiendorumve, concessa ab Hispaniæ Regibus & Italiæ Principibus variis, qui istud Comnenorum jus ab antiquißimis temporibus deductum maluerunt indiscussum recipere, quam ad probationes exigere: atque ita excusa sunt Romæ omnia anno prænotato.

[123] [abjudicata Io. Georgio Cephalonio.] Inter alia quæ prædicto libello continentur, invenitur sententia magni illius Iurisconsulti Prosperi Farrinacei (cujus multæ Decisiones postea in lucem prodierunt) tunc sub Camillo Burghesio Cameræ Apostolicæ Auditore Vicarii in criminalibus, lata in Ioannem Georgium de Cephalonia, qui se falso jactaverat hujus juris heredem contra Petrum-Angelum, Ioannis-Andreæ Angeli patrem, Quæ sententia cum a Ferrinacio pronuntiata esset anno Domini MDXCI, postmodum anno MDXCIV per Pompeium Mollelam, Francisci Aldobrandini a Clemente VIII ad hanc quæstionem specialiter deputati Vicarium, confirmata est. Fuit autem gravis admodum sententia, ut scilicet damnaretur dictus Cephalonius exilio perpetuo, nec umquam ei liceret accedere propius ad Pontificias ditiones, sed reliquam omnem vitam in triremibus ageret. Neque lata tantum, sed & perlata executionique data sententia est; mansitque in triremibus miser Cephalonius usque ad annum MDXCVII: tunc enim grandioris ætatis reverentia exolutus supplicio est; ea tamen lege, ut capitali supplicio obnoxius foret, si umquam alias præsumeret creare Equites.

CAPUT XI.
S. Georgii Patrocinium & specialis cultus in Anglia.

[124] [Regnorum variorum Patronus Georgius,] Non tantum templa & oppida toto occidente plurima in S. Georgii nomen & patrocinium concessere, quædam etiam vetustiori appellatione deposita; sed etiam provinciæ & regna integra ipsum ut Patronum speciali officii Duplicis ritu cum Octava colunt, puta Melitensis insula, Genuensis Respublica, Barcinonensis Comitatus, Regna Valentiæ, Arragoniæ, Angliæ. Et de omnibus quidem illis longum esset disserere, fortaßis etiam documentis deficientibus difficilius definire, quibus modis & gradibus singulæ processerint, ad augendum apud se sancti hujus Martyris cultum. Ast de Anglia cum sit ad manum magno studio digesta Dissertatio, unde jam bis notabilem partem accepimus, nefas puto non ea quoque huc transferre, quæ ibi accuratissime digesta invento; idque eo magis congruum esse æquitati existimo, ut vel sic S. Georgio quadamtenus restituatur honor, [sed specialiter Angliæ,] per schismata & hæreses jam pene extinctus, aut in profanam omnino cerimoniam conversus. Neque enim extingui omnino potuit, nisi pariter extingueretur Ordinis Garteriani splendor, quo tamen ita se jactat Anglia, ut non ignobilis sub regno Elisabetæ Poëta apud Cambdenum in Atrebatiis, Tamæ & Isidis connubia celebrans heroico versu, natum ex his Tamesim inducat sic immodeste gloriantem.

Aërias males, gradibus surgentia templa,…
Et quæcumque refers, nunc, Windesora, referre
Desine: Cappadocis quamquam sis clara Georgi
Militia, Procerumque cohors chlamydata, nitenti
Cincta Periscelidi suras, te lumine tanto
Illustret, tantis radiis perstringat & orbem,
Ut jam Phryxæum spernat Burgundia vellus,
Contemnat cochleis variatos Gallia torques,
Et Cruce conspicuas pallas, Rhodus, Alcala & Elba.

[125] Porro in S. Georgii per Angliam Patronatu, ad suam originem qua licet adducendo, & saltem probanda cultus celebrioris antiquitate, auctor noster elegit incipere a posterioris ævi testimoniis, inde ad altiora & antiquiora ascensurus, per testes, ubi liceret; per verosimiliores conjecturas, ubi aliter non posset: atque ita incipit. Richardus Scropus Archiepiscopus Eboracensis in Mss. articulis seu accusationum Capitulis, quæ Henrico IV intentavit, [Protector appellatus.] S. Georgium apellat Martyrem & Militem, Regni Angliæ specialem Protectorem, Defensorem, atque Advocatum. Eodem modo, sed aliquot ante ista annis, sub ultimis Edwardi III temporibus, hoc est anno regni ejus XLIV in Mss. Constitutionibus, quas Gilda seu Soldalitium quoddam, in vico ad Occidentalem partem urbis Cicestrensis erectum, sibi fecerant, S. Georgius Anglorum Protector & Patronus dicitur. Proloquium quod dictis Constitutionibus præmittitur ita habet: In anno Domini MCCCLXVIII indictione VIII, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Urbani Divina providentia Papæ V anno XVII, mensis Augusti die XXIV, ad honorem sanctæ Trinitatis, suique gloriosi Martyris Georgii, Anglorum Protectoris & Patroni; quidam de Westrata Cicestriæ, devoti ad ipsum Sanctum, summa devotione excitati, imaginem ipsius in ecclesia Cicestriæ honorifice erexerunt, fraternitatem quamdam inter eosdem statuentes &c. Ceterum candide profiteri debeo, non posse me exacte atque definite designare, quo primum tempore apud nos decreto gentis, Ecclesiæ, vel Principis, quasi publico quodam patriæ suffragio, peculiaris veneratio & cultus S. Georgio, ut Anglorum Patrono, [idque a tempore vetustiori:] delatus sit; nisi forte velim tabulas & testes lectori obtrudere, quos ipse non probem. Ausim tamen constanter dicere, quæ Scropus & quæ Cicestrenses cives hic pronuntiant, non initia quædam cultus, sed profeßiones esse priscæ venerationis & avitæ pietatis, qua jam dudum nostrates S. Georgium, ut gentis Patronum, prosequebantur. Nam quod Scropo, quod Cicestrensibus (hominibus scilicet privatis) S. Georgius regni Anglicani Patronus, Protector, Defensor, & Advocatus dicitur, id patriæ sensus fuit, non ipsorum nunc primum decretum. Erat ergo ante Henrici V, ante etiam Edwardi III tempora, S. Georgius Tutelaris Angliæ Præses: atque ad hanc sententiam fulciendam alia aliis locis subsidia forte adducemus.

[126] Hic, si conjecturæ locus sit (& quid ni sit, ubi aliæ non suppetunt probationes?) ego putaverim S. Georgium, circa illa tempora in Patronum Anglis adscitum, [seu seculo 12] cum bellum Sacrum in Oriente Latini contra Sarracenos gererent, & Angli illuc frequentes consluerent, sive belli sive religiosæ peregrinationis causa: jam enim ferro fecerant sibi viam Latini ad loca Sancta, in quibus & illa erant, ubi S. Georgius conditus jam olim a Martyrii sui primis temporibus religiose colebatur. Supra ex Cotovicio notavimus Lyddense S. Georgii templum a Richardo Anglia Rege instauratum. Ex hoc Richardi facto quid docemur? Eum Principem fuisse S. Georgii cultorem? Id quidem per se patet; sed non patet ex Regibus nostris hunc primum fuisse, qui S. Georgii honoribus & cultui faverit. An vero forte hinc docemur, S. Georgium Patronum nostræ gentis etiam sub Richardo I fuisse? Sane non fuerit illa nisi sobria præsumptio: sed tu forte mihi non concedes. Nec ego tibi aliud vicißim concedam, quod scilicet hoc Richardi Regis factum primum fuerit singularis nostratium in S. Georgium pietatis principium; ut nec item concessero illud aliud, quod propius ad quæstionem hanc spectat, ante Edwardi III tempora Angliam sub S. Georgii auspiciis non fuisse; quia scilicet Rex ille Magnus & multarum victoriarum, honores eximios S. Georgio vovit & decrevit, dixitque eum alicubi patriæ Præsidem.

[127] Paucis accipe sententiam nostram. 1. Bonis testibus. affirmamus, [imo etiam ante Normannicum imperium,] ante Angliam per Normannos triumphatam, hæc est sub Anglo-Saxonibus, S. Georgium in magna veneratione & celebri cultu apud nos fuisse. II Fortiter suspicamur, eumdem inter imperii Normannici principia (quæ eadem sunt cum belli Sacri temporibus) adscitum solenniter in patriæ Tutelarem Divum. III Clare nobis constat, sub Edwardo III vulgatißime eum agnitum pro patriæ Patrono (neque id novum tunc erat) atque insuper pro Nobilißimi Ordinis, qui tunc cœpit, Præside. Tres istæ positiones paßim notæ, & (ut vel testimonia vel bonæ conjecturæ occurrunt) probatæ sunt vel probabuntur. Ad primum quod attinet, est apud nos vetustißimum Martyrologium, quod Angliæ nostræ proprium ac gentile fuit. Id lingua Saxonica seu veteri Anglica conceptum, necdum typis subjectum, sed Manuscriptum servatur in Bibliotheca Collegii S. Benedicti Cantabrigiæ. [ut colligitur ex Martyrologio,] Idioma ipsum atque insuper scriptura seu characterum formæ, ante sexcentos annos, hoc est circa Sancti Dunstani tempora & ante nos a Normannis devictus, exaratum innuunt. Martyrologium hoc (si illud dempseris quod vernacula lingua sit conscriptum) cetera cum aliis Martyrologiis convenit, legesque servat quas communiter Martyrologiorum Auctores sibi proponunt: uno tantum die, XXIII scilicet Aprilis, qui Divo Georgio Sacer est, tamquam singulari gaudio exultans (quod nec Græca Martyrologia, nec Latina faciunt, nec ipsum hoc alibi Anglo-Saxonicum) totum istum diem S. Georgio donat, omißis omnibus aliis qui in istum diem cum S. Georgio coincidunt. Ita etiam prolixe idem Martyrologium se in S. Georgii historiam & laudes, præter Martyrologiorum leges, effundit; ut justæ fere vitæ auctor videatur. Deinde ex Arculphi libro (ita enim Adamnani opus, quod ille Arculpho tradente & narrante scripsit, hic apellatur) testimonium producitur miraculorum, quæ S. Georgius plurima patraverat.

[128] Quid hoc novum in opere Martyrologico, ut aliis prætermißis Sanctis, uni totus dies detur? nisi quod ille unus genti illi, cui hoc Martyrologium parabatur, omnibus vel saltem plerisque aliis Sanctis carior esset & venerabilior? [& aliis Mss. Anglo-Saxonicis.] Vltra non pertendo, tantum addo, extare apud nos ejusdem temporis Poëmata Anglo-Saxonica, de præcipuis quibusque & nobilioribus in hoc regno Sanctis scripta, & eorum Vitas rythmo vernaculo adstringentia: in quibus prolixum unum de S. Georgio. Addo etiam Alfricum, ante annos circiter mille Cantuariensem Archiepiscopum, in festa aliquot Sanctorum reliquisse homilias Anglo-Saxonicas, quæ adhuc extant in Mss. earumque una totam S. Georgii legendam contineri, rejectis tamen fabulosis & supra fidem portentosis suppliciis atque miraculis. Hactenus Auctor noster: cujus deductionem, usque ad prima Anglo-Saxonici dominatus principia, putamus attolli posse per Venerabilem Bedam, qui eodem modo quo Christi & Apostolorum festa, festum quoque S. Georgii simplicißime indicavit in suo genuino Martyrologio, quod apud nos extat ante tomum 2 Martii, his verbis, IX kal. Maii natale S. Georgii Martyris. Sed & sub nomine Bedæ antiquus actor in opusculo, [atque imprimis ex Beda.] quod recentißime in tom. X spicilegii Acheriani invenitur excusum, singula singulorum mensium festa solenni proprioque Officio in Clero ac populo Anglicano recolenda enumerans, post expleta sex heroicis versibus quinque festa Martii scilicet Gregorii Magni, tamquam Anglorum Apostoli, Patricii, Cuthberti, Benedicti ut patris monachorum & Conceptionis Dominicæ; mensis Aprilis festa sic exorditur enumerare

Atque Georgius hinc evectus ad astra volavit,
Carnifices nonis Maio vincente kalendis.

sequuntur Egbertus, Wilfridus, Letania Major, Dedicatio templi cui ministrabat auctor, & Wilfridus II; quæ omnia nationi isti sunt propria & solenniora festa, ut nihil certius esse poßit, quam quod jam tunc solennißimum Angliæ fuerit festum S. Georgii. His ex occasione interjectis ad Auctorem nostrum redeo; qui ex prædictis colligi jubet, non fuisse primos Normannos, qui redacta in suam potestatem Anglia præclaram de S. Georgio opinionem huc ex Neustria sua attulerint, & per Angliam sparserint; sed partim hic insignem religionem & celebrem erga S. Georgium cultum comperisse, partim ex Oriente (ut suspicamur) cum Reliquiis forte quibusdam ejus Sancti delatum auxisse: constat enim armorum aliquid, quod S. Georgii fuerat, in Capellæ Windesoriensis sacris armariis reconditum, quod ibi in publicis proceßionibus usque ad Henrici VIII tempora circumferri moris erat.

[129] Ceterum sub Anglo-Normannico Imperio, cum florentißimus Ordo aureæ Periscelidis sub Divi Georgii auspiciis cœpisset; crescente in ipsum Sanctum cultu, crevere etiam honores festo seu diei ei sacro, rogatis atque etiam perlatis ea de re Legibus. Nam cum antiquitus festum S. Georgii in istis tantum feriis fuisset, [Vt festum ejus agatur solennius,] quæ Duplicia Minora vulgo dicebantur; in convocatione quadam Cleri (ita enim nos Ecclesiasticam Synodum vocamus) quæ anno primo Henrici IV sub Arundelio Cantuariensi Archiepiscopo convenit, propositum petitumque fuit, quod festum S. Georgii Martyris, qui totius Militiæ Anglicanæ specialis est Patronus, & penes quam in actibus armorum præ ceteris Sanctis habetur devotius & confidentius memoria, instituatur per totam Angliam festive ac solenniter feriandum & colendum, sicut ceteræ nationes suorum Patronorum festa colunt. Ita Archiepiscopi istius Registrum Ms. parte 1 fol. 53. Sed ista in simplicis propositionis sive petitionis conditione tunc remansere, neque enim effectum ulteriorem consecuta sunt. Nam cum Ioannes Maidenhetbus, nomine totius Cleri Provinciæ Cantuariensis, Arundelio reliquisque Episcopis propositionem prædictam de festo S. Georgii permixtam multis aliis propositionibus (quæ difficiliores forte & minus gratæ erant) in unum libellum supplicem conjecisset; factum est, ut repulsis illis quæ displicuerant, etiam illa de S. Georgii festo non processerit, quasi pœnam malæ societatis lueret. Verum paulo post, instante & negotium promovente Henrico V, [postulatur an. 1415] qui expeditionem tunc in Gallias parabat, in convocatione, quam clerus Provinciæ Cantuariensis mense Novembri anni Domini MCCCCXV tenuit, conditus est Canon, ut dies S. Georgii esset festum duplex, ad modum festi duplicis Majoris.

[130] Nec moramur quod Thomas Walsinghamus hunc Canonem seu constitutionem ad annum Domini MCCCCXIII, qui Henrici V primus est, referat, in ejus anni gestis ista ponens: Eo tempore decretum fuit per Cleri Concilium, [non 1413.] Londoniis apud S. Paulum celebratum, ad instantiam maxime Regis (Henricum V intelligit) ut festivitas S. Georgii Martyris ut duplex festum de cetero celebretur. Nos, reliquæ in Walsinghamo probantes, temporum tantum supputationem, quam ille ponit, non admittimus; sed magis ad Gulielmum Lindwod provocamus, qui expresse pronuntiat: Hæc Constitutio fuit Henrici Chichele Archiepiscopi Cantuariensis moderni, qui hanc constitutionem specialiter edidit, ad excitationem regis Henrici Angliæ Quinti, in partes Normanniæ transituri. Chichelæus autem anno primo Henrici V nondum ad Cathedram Cantuariensem ascenderat. Ipsum denique Registrum Ms. Convocationis prædictæ pro nobis evidentißime stat, ubi litteræ Archiepiscopi datæ ad Episcopum Londinensem (ut in ejusmodi rebus moris erat) de festo ad novæ legis seu Canonis præscriptum observando, mense Ianuario annoque Domini MCCCCXV, [& ab Archiepiscopo decernitur,] qui Henrici V tertius est, scribuntur & consignantur. Ipsæ vero litteræ ita habent:

[131] Ineffabilis est inperscrutabilis potentiæ Dominus, cujus altitudo prudentiæ nullis inclusa limitibus, nullis terminis comprehensa, recti censura judicii cælestia pariter & terrena gubernat; etsi cunctos ejus ministros magnificet, altis decoret honoribus, & cælestis efficiat beatitudinis possessores; nonnullos tamen, apud diversarum Christianismi regionum incolas, laudis & præmiorum uberiori retributione prosequitur, quos ipsarum regionum habitatoribus Patronos & intercessores speciales disposuit; ut sic ipsos merito collaudet ingentior devotio populi, sub tanti Patrocinii & intercessionis præsidio per Dei clementiam assidue stabilita. Hujus itaque dispositionis, ex clementissima & benignissima Dei Salvatoris misericordia procedentis, consideratione, nationis Anglicanæ plebs fidelis, etsi Deum in Sanctis suis omnibus laudare ex debito teneatur, ipsum tamen (ut orbis effatus, ipsaque gratiæ desuper concessæ experientia, rerum cunctarum interpres optima, attestantur) in suo Martyre gloriosissimo B. Georgio, tamquam Patrono & Protectore dictæ nationis speciali, humanis tenetur attollere vocibus, laudibus personare præcipuis, & specialibus honoribus venerari. Hujus namque, ut indubitanter credimus, interventu, nedum gentis Angligenæ armata militia, contra incursus hostiles bellorum tempore, tuta reperitur; sed & Cleri pugna militaris, in sacræ pacis otio, sub tanti Patroni suffragio celebriter roboratur. Hinc est quod nos, qui Dei laudem in Sanctis suis, in quibus gloriosus existit, in nostra provincia cupimus ampliari; Regis & Regni incolarum ad hoc hortatibus excitati, Confratrumque nostrorum & Cleri Provinciæ nostræ ducti consiliis, quinimo & nostri Provincialis Concilii robore ac decreto suffulti; antiquorum Patrum pium erga Sanctos Dei devotionis affectum prosequentes, festum B. Georgii Martyris, sub Officio duplici & ad modum Majoris duplicis festi, tam per Clerum quam per populum dictæ provinciæ, per universas ecclesias ejusdem, de expresso consensu nostrorum Fratrum Cleri antedicti, volumus, statuimus, & præcipimus annis singulis, perpetuis futuris temporibus, solenniter celebrari; & in ipso festo ab omni servili opere, per omnes civitates & loca ipsius Provinciæ, sicut & prout in festo Natalis Domini, præcipimus feriari; quo magis in ipso festo plebs fidelis ad ecclesias conveniant, Deum laudent, & ipsius Sancti & omnium Beatorum patrocinia devotius implorent, & pro Rege ac Regni salute instent frequentius & exorent.

[132] Ante istos honores S. Georgii festo decretos, exstabat apud nos canon seu sanctio ecclesiastica, sub Archiepiscopo Islepio anno Edwardi Tertii XXVII de feriis lata, [estque etiā festum in populo.] in qua dies feriati, seu quibus ab opere servili cessaretur, admodum pauci notabantur; ita ut illorum temporum pietas cum nostris temporibus (ubi magna feriarum diminutio facta est) pene certare poßit. Nam nisi quod tunc jubebatur, ut suarum quique ecclesiarum dedicationes & festa Patronorum, qui eisdem ecclesiis singulares erant, celebrarent (quod nunc etiam paßim, convivandi & bacchandi studio, servatur) sufficiebant nostratibus feriæ, quas per Orbem Latinum universa indixerat Ecclesia. Ceterum Linwodo, in nostræ Angliæ Ius Ecclesiasticum commentanti, ubi Islepiana hæc isti occurrisset Sanctio, bene ille memor posterioris legis sub Chichelio latæ, ad Islepianam istam annotavit: Excipe festum Sancti Georgii. Itaque in aliis festis, quæ post Islepiana tempora in Kalendarium ecclesiæ Anglicanæ primum recepta sunt; vel, cum ibi jam essent, augustiora tamen novis Decretis facta; liberum mansit plebi, ut quotidianis suis rebus & operibus intenderet: uno tantum S. Georgii festino die id non licuit. Sed quantumvis instarent Reges, populus peteret, ac tandem decretum Ecclesiasticum prodiisset, illud tantum obtineri potuit, quod diximus, ut in festo S. Georgii feriæ essent, & ab opere cessatio; non autem ut in Kalendario & officio Ecclesiastico cresceret ad dignitatem duplicis Majoris imo nec Minoris; sed in inferiorum tantum duplicium (qui tertius est festorum gradus) classe remansit.

[133] In Ordine quidem seu Pica (ut nos vocamus) Salisburiensi, festum hoc S. Georgii frequenter venit duplicis minoris nomine, sæpius nomine Duplicis inferioris. Est autem Pica ista (quæ etiam alias Directorium Sacerdotem dicitur) Regulatio quædam Officii Ecclesiastici, [Ritus duplicis majoris in choro non recipitur.] secundum usum ecclesiæ Salisburiensis, a qua maxima pars Cleri Anglicani exemplar Officii ecclesiastici sumebat; & unde discebant Sacerdotes, quæ festa & quando celebrare deberent, & totam denique sacrorum rationem. Hanc Picam anno Domini MDVIII, circa initium regni Henrici VIII, ex concilio Academia Cantabrigiensis, Magister Clerkus seu Clericus, Collegii Regii in eadem Academia Cantor, accurate recognovit & edidit. Sed vulgus Clericorum, sui moris magis tenax quam hujus Picæ, quæ S. Georgii festum duplex Minus aliquoties pronuntiaverat; vel legum, quæ idem festum in altiora evexerat; satis habuit feriationem observare, in Choro vero & Officio ecclesiastico festum S. Georgii in inferioribus Duplicibus, ut antea, habuit. Id patet ex Tabula quadam de festorum divisione, addita ad calcem Psalterii secundum usum Sarum seu Sarisburiensis ecclesiæ: ibi enim in majoribus Duplicibus hæc numerantur: Purificatio Beata Virginis, festum Corporis Christi, festum omnium Sanctorum & alia non ita multa (nam Nativitas Domini, Pascha, & his non absimilia in gradu ponuntur Duplicium principalium, qui gradus est omnium eminentißimus) in minoribus Duplicibus sunt, dies S. Stephani, S. Ioannis, SS. Innocentium, Annuntiatio, septimana Paschæ & Pentecostes, & alia nonnulla: in inferioribus Duplicibus sunt festa Sanctorum Andreæ, Thomæ Apostoli, Matthæi, Gregorii, Ambrosii, Marci, Augustini Anglorum Apostoli, Michaelis, & alia plura, inter quæ & festum Sancti Georgii recensetur. Sed vide quasi pœnitentiam hominis, qui sibi conscius, præscripsisse se istam festorum seriem, magis ex vulgi consuetudine quam legum norma, addidit istam annotationem: festum S. Georgii secundum Constitutionem Provincialem est majus Duplex: & consulo ut ita observetur, licet hoc non habeat consuetudo. Vnde manifestum fit, honores festo S. Georgii in Synodis decretos, in Chorum tamen non inductos, Cleri vel socordia vel pervicacia.

[134] Hoc vero nos in patribus nostris magis miraremur, nisi nostris diebus, quibus summi ecclesiæ Antistites maxime laborarunt decentem ordinem & consensum in Sacris introducere, [varie trāsfertur officium in cōcursu cum Paschate.] videremus ecclesias quasdam non solum a legibus, sed secum etiam dissentire, cum festa celebrant magno Chori & fori (ut dicitur) discrimine; quasi scilicet Ecclesia Dei modo probaret in suis Clericis, quod damnavit olim in sapientibus seculi, qui de diis suis aliter in templis, aliter in scholis philosophabantur. Cum vero in Anglia duæ sint Provinciæ, in quas totius patriæ divisum est regimen Ecclesiasticum, Cantuariensis videlicet provincia & Eboracensis; de festo S. Georgii, si illud incidisset in Pascha vel in solemniores illas ferias, quæ Paschalem diem vel præcedunt vel consequuntur, quia necessario tunc cedere & suo die abire S. Georgius debebat, uno modo Cantuariensis, alio modo Eboracensis Provincia isti festorum collisioni medebatur. Nam in hoc casu Ordinale Cantuariense festum S. Georgii jubebat differri seu transferri in diem, qui proxime post ferias Paschales vacasset; Eboracense vero Ordinale mandabat præverti idem festum, hoc est celebrari die illo, qui proxime ante ferias prædictas vacasset.

[135] Henricus VIII, cum summam in res ecclesiasticas auctoritatem sibi vindicasset, [duratque etiam sub hæreticis,] de festis etiam statuendi potestatem ad suam voluit curam pertinere. Multitudinem itaque feriarum, quibus majores sui opera servilia inhibuerant, ille ad pauciora reduxit: nam in Henriciani Psalterii seu libri Horarii initio, retentis tantum Apostolorum, Beatæ Virginis, Quatuor Evangelistarum, S. Georgii, S. Magdalenæ & aliis Domini festis longe venerabilioribus, cetera resecuit, seu (ut tunc dicebatur) reformavit. Sic quamdiu Henricus præfuit, cum plures alii Sancti ad subsellia rediissent, mansit tamen S. Georgio festum suum, & in festo feriatio seu ab opere vacatio per totam Angliam. Sed rerum summa ad Edwardum VI, Henrici filium, devoluta, his puerulus, vel potius sub illo Parlamentum, S. Georgii ferias sustulit & pene exstinxit: lata enim est tunc de feriis lex, quæ etiam hodie per Angliam obtinet, in qua residuum lolustæ comedit bruchus, & gloriosus Christi Miles S. Georgius de equo (ut aiunt) ad asinos, per istos traductus est. [qualiscumque festivitas.] Isti itaque nec feriationem ab operibus, quam ecclesia Catholica; vel alteram quam Henricus VIII ordinavit, ferunt; nec tamen ex alia parte, feriis omnibus rejectis, liberam & Euangelicam suis Protestantibus adiaphoriam permittunt; sed edicunt & mandant. Quid vero? In alios quidem Divos satis pro imperio, in Divum vero Georgium paulo mitius (vide enim specialem de ejus festo solicitudinem) Proviso, inquiunt, quod Equitibus Garterianis & eorum singulis solenniter servare & quotannis celebrare liceat sui ordinis festum, quod vulgo S. Georgii festum dicitur, die Aprilis XXII, XXIII, vel XXIV, vel alio quocumque tempore vel temporibus, Regiæ Majestati, ejusque heredibus & successoribus, & ipsis ejusdem honorabilis Ordinis Equitibus, qui vel nunc sunt vel posthac erunt, visum fuerit: non obstante quocumque quod in hujus edicti prioribus partibus positum sit in contrarium.

DE SS. VALLERIO, ET ANATOLIO, PROTOLEONE ET ATHANASIO,
MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.

AN. CCCIII

[Commentarius]

Valerius, Martyr apud Græcos (S.)
Anatolius, Martyr apud Græcos (S.)
Protoleon, Martyr apud Græcos (S.)
Athanasius, Martyr apud Græcos (S.)

Auctore D. P.

[1] Qvatuor hos Martyres, ex Græcis tabulis desumptos, conjungit Galesinius his verbis: In Græcia beatorum Martyrum Valerii, Anatolii, [Hi quatuor simul relati,] Protoleonis, Athanasii & aliorum, qui variis exantlatis concertaminum laboribus, fidei testimonium nece perhibuerunt. De aliis mox seorsim agemus. Græci in Magnis Menæis de singulis distichon habent, [& seorsim S. Valerius,] quod de Valerio est ejusmodi.

Θείαν κεφαλὴν ἦρεν Οὐαλλερίου
Κακὴ κεφαλὴ δήμιος διὰ ξίφους

Vallerii ense sustulit sacrum caput
Lictor cruentus, pessimum ipsusmet caput.

Eum gladio percussum testantur etiam Menæa Mss. Divionensia, quæ ibidem apud Chifletium nostrum servantur. [SS. Anatolius & Protoleon,]

[2] Sanctos Anatolium & Protoleonta Tribunos militum conjungunt eadem excusa Menæa additis his versibus:

Λύσας Ἀνατόλιος ἐκτομῇ κάρας
Ἐῶον εἶδε φῶς τὸ νοητὸν Κυρίου.

Dum capite plexus occidit Anatolius,
Ipso in occasu lumen auroræ videt.

Auroræ scilicet spiritualis illius ac gloriosæ in cælis, prout Græci versus proprietas innuit: in quo lusus est circa nomen Anatolii, deductum ab Oriente Græce Ἀνατολὴ, & huic ex adverso respondens verbum occidendi, quod etiam ad solem transfertur usitata Metaphora. Alterum distichon correctione aliqua eget, sensumque non inconcinnum habebit, si pro ἀλκέας (quid enim ad rem hic facit herbæ aut floris nomen, ut est ἀλκέα?) substituas ἀλκηείς robustus, generosus. Tunc autem ipsum sic interpretaberis.

Χριστομὰρτυς τέμνεται Πρωτολέων,
Χριστῷ πεποιθὼς ὥσπερ ἀλκηεὶς λέων.

Protoleo Martyr obtulit ferro caput,
Christum ducem secutus, ut fortis leo.

[3] De S. Athanasio Mago a S. Georgio ad fidem converso ista habentur: [& S. Athanasius:]

Ἀθανάσιος τὴν ἐκτομὴν τῆς κἀρας
Ψυχῆς νοσούσης εὗρε φάρμακον νέον

Abscissionem capitis Athanasius ferens,
Languentis animæ pharmacum invenit novum.

Quomodo cum hoc Athanasio mago commissus S. Georgius fuerit, nec modo non victus illius veneficiis, sed etiam de eo ad Christum per ingens miraculum converso victor extiterit, non invenitur quidem in Codice Veneto, unde Acta Pasicrati imputata desumpsit Lipomanus: sed legitur in aliis omnibus Græcis Latinisque Actis, neque in his tantum; sed etiam a S. Andrea Cretensi in sæpe laudato S. Georgii encomio eadem historia attingitur his verbis, in quibus & Anatolii & Protoleontis, de quibus supra, & Glycerii, de quo infra, sic meminit: [Duo priores expressi in Actis S. Georgii,] Ad hæc qui studiose ac diligenter historiam leget, discet quemadmodum non sibi soli Martyr ille, verum & plurimis aliis suo labore salutem conciliavit. De his loquor, quibus persuasit, ut & ipsi parem cursum transigerent, proprium sanguinem Deo libantes. Anatolio enim & Protoleoni, ut hoc facerent, persuasit, duobus illis militibus: qui, cum ea, quæ in certamine illo effulsere, miracula obstupuissent, & ipsi Martyris Georgii fortitudinem æmulati sunt. Necnon & Glycerium, ex bovis illius redivivi prodigio celebrem, novimus a stulta idolorum superstitione liberatum. Quos omnes ex ipsis (ut ita dicam) draconis faucibus extractos, sacrificia perfecta & proprio Domino accepta obtulit.

[4] Quid quod & miracula maxima & ingentia, partim iis qui fideliter ea petebant, abunde per illius operam Deus largitus est; partim ab adversariis non fideliter petita, re ipsa per Martyris preces ita ipse perfecit, ut & mortuum hominem e tumulo exuscitaverit, ad eorum qui illud petierant, amentiam redarguendam, & veritatis cognitionem manifestius aperiendam? Quam assecuti fuissent, qui eam rem postularant, si æquiores oculos habere voluissent: Illi enim ipsi partim miraculorum eventis fidem non adhibentes, [velut per ejus miracula conversi ad fidem:] partim spectra quædam & inania visa illa esse credentes, rursus in eumdem errorem revoluti sunt. Cum enim ipsi omnes tormentorum machinas consumpsissent, & Martyris patientia victi fuissent, ad eorum signorum, quæ fieri numquam posse illis videbantur, petitionem, Judaico more, confugerunt. Postea vero & ex eadem illa re convicti, & in ruborem conversi sunt: multis enim miracula illa salutem conciliarunt, ex illis ipsis Georgii Deum agnoscentibus. Cum autem non possent amplius immensis illis, quæ per Martyrem facta erant, miraculis repugnare, neque tamen ab ea, in qua erant, superstitione se abduci paterentur; cumque excæcati essent & obtusi corde, auribus atque oculis, (ut est ab Esaia dictum) ad patrios errores necessario revolvebantur, [uti & Athanasius magus] & machinis quibusdam veritatem ipsam se eversuros putabant. Athanasium enim quemdam in medium produxerunt, qui in magicis artibus multū existimationis habebat: cujus fama longe magis celebrabatur, quam eorum, qui olim apud Ægyptum adversus Mosem ipsum se aliquid effecturos opinabantur. Sed non diutius & hoc loco omnis illa magicæ artis fallacia vim habuit: mendacium enim ipsum a veritate superatum fuit: & illius magi præsentia utilior tunc apparuit, quam quo tempore Ægyptii magi Mosirestiterunt. Illi enim cum Dei digitum esse cognoscerent, qui eorum artem evertebat, verbis tantum id confitebantur: at hic fidem ipsam per Georgii opera sibi patefactam amplexatus, gladio percussus, pro veritate mortem sustinuit, vitæque nomini suo congruentis hereditatem percepit.

[5] Hæc S. Andreas, quæ distinctius diffusiusque leguntur in historia S. Georgii quam præ oculis ille habuit. Neque nos ab Athanasio isto inter Sanctos referendo, absterrere debet suspicio Baronii, metuentis ne forte calumnia Arianorum, [minime inter fabulas habendus.] S. Athanasium Alexandrinum Episcopum magiæ accusantium, suumque Pseudo-episcopum Georgium laudantium quod illum devicisset, occasionem dederit affingendi S. Georgio Martyri victoriam de Athanasio mago. Accidit enim Eminentißimo scriptori, quod densa vepreta exscindentibus, qui eadem quandoque falce imprudenter succidunt eisdem permixtam genii melioris arbusculam, dignamq; infelicium stirpium communi exterminio non involvi. Sane quæ disputavimus §. 4 Commentarii ad Acta Georgiana prævii, quæque de Græcorum Actorum meliori fide ibidem §. 1 diximus, satis declarant suspicionem istam, quam leviter ex nominum identitate susceptam, tam facile fuisse deponendam, nisi adversus fabulas in apocryphis Latinis lectas commotiorem Baronium piguisset, ex Græcorum collatione discernere, quid cum his congruens, adeoque non reprobandum, ista haberent. Pontanum, gloriosum militem, qui ex Baronii suspicione inevitabile telum, contra ipsam S. Georgij Martyris existentiam, procudisse sese inaniter jactavit, satis supra redargumus, ipsiusmet armis in caput suum versis, neque opus est iterum hic eadem inculcari.

DE SS. GLYCERIO, DONATO, ET THERINO,
MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.

AN. CCCIII

[Commentarius]

Glycerius, Martyr, apud Græcos (S.)
Donatus, Martyr, apud Græcos (S.)
Therinus, Martyr, apud Græcos (S.)

G. H.

[1] Menæa Græca hos etiam Martyres nobis suggerunt, ac S. Glycerium agricolam fuisse tradunt, & hoc eum disticho celebrant.

Λαιμὸν δὸν ὡς γῆν, ὡς σὕνην σὲ τὴν σπαθην,
Γεωργὲ Γλυκέριε, προοςφόρως κρίνω. [Memoria S. Glycerii,]

Agricola Glyceri, simile telluri tuum,
Recte esse guttur, vomeri gladium reor.

[2] Eadem Menæa de aliis duobus hos versus habent:

Ξίφει Θερινὲ συνθεριθεὶς Δονάτῳ,
Ἄμφω θεοῦ γίνεσθε δράγματα ξένα

Gladio, Therine, messus es cum Donato; [& SS. Therini & Donati,]
uterque Domino factus manipulus novus.

Facta fuit allusio ad nomen Therini, quod messorem seu messorium significat. Est horum etiam memoria apud Maximum Episcopum Cytherorum.

[3] De S. Glycerio a S. Georgio ad fidem Christī converso omnia S. Georgii Acta & Encomia meminere: nominatim autem S. Andreas Cretensis, eumdem celebrans a stulta idolorum superstitione liberatum; [Fuerunt tres a S. Georgio conversi:] addit S. Georgium plurimis aliis suo labore salutem conciliasse: inter quos censemus fuisse SS. Donatum & Therinum, uti & die sequenti SS. Eusebium, Neonem, Leontium, Longinum, & alios quatuor, quos similiter a S. Georgio conversos tradunt Menologium Basilii Imperatoris & Mænea, imo & Synaxarium Ms. Græcum, quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, in quo dictis Martyribus a S. Georgio conversis adiunguntur hic relati Donatus & Therinus, uti etiam in duplici Ms. Taurinensi Ducis Sabaudiæ. Omnium verba damus sequenti die XXIV Aprilis: sed ut ibidem diximus eo ex die VI Maii videntur translati, quia illi ab his diversi dicendi sunt, utpote cum aliis Sociis telis transfixi.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS.
CATVLINO, SATVRNINO, CHORO, FELICE, THEONA, THEODORO, VICTORINO, VENVSTO, VICTVRO, NABORE, SOLVTO, PLENO, SILVIO, ITEM FELICE, VITALE, THEODORA, FAVSTINO, SALVNO, VALERIO, VRSO.

[Commentarius]

Catulinus, Martyr, in Africa (S.)
Saturninus, Martyr, in Africa (S.)
Chorus, Martyr, in Africa (S.)
Felix, Martyr, in Africa (S.)
Theonas, Martyr, in Africa (S.)
Theodorus, Martyr, in Africa (S.)
Victorinus, Martyr, in Africa (S.)
Venustus, Martyr, in Africa (S.)
Victurus, Martyr, in Africa (S.)
Nabor, Martyr, in Africa (S.)
Solutus, Martyr, in Africa (S.)
Plenus, Martyr, in Africa (S.)
Silvius, Martyr, in Africa (S.)
Felix, alter, Martyr, in Africa (S.)
Vitalis, Martyr, in Africa (S.)
Theodora, Martyr, in Africa (S.)
Faustinus, Martyr, in Africa (S.)
Salunus, Martyr, in Africa (S.)
Valerius, Martyr, in Africa (S.)

G. H.

Qvatuor antiqua apographa martyrologii Hieronymiani auspicantur hunc XXIII Aprilis his verbis: IX Kalendas Maii In Africa natalis SS. Catulini, Saturnini, Chori, Felicis, Theonæ, Theodori, Victorini, Venusti, Victuri, Naboris. Soluti, Pleni, Silvii, item Felicis, Vitalis, Theodoræ, Faustini, Saluni, Valerii, Vrsi. Ex his solus Solunus deest in unico apographo, & contra in altero erat S. Georgius adiunctus, de quo seorsim agimus. Aliqua est in paucis circa scriptionem diversitas: nam loco Chori, legitur etiam Cori & Ghori; loco Naboris, Navoris; & loco Theodoræ, Theodori. Nonnullorum ex his mentio quoque invenitur in aliis Martyrologiis, & quidem in duplici Ms. Trevirensi S. Maximini & alio Barberiniano ista leguntur: In Africa natale SS. Catulini, Felicis, Theodori, Venusti. Mss. Richenoviense & Rhinoviense habent: In Africa Catulini, Saturnini, Felicis. Mss. Augustanum & Labbæanum: Africa Catulini, Victoris, Vrsi. Palæstra omissa, in Ms. Aquisgranensi sic habentur: Catulini, Victoris, Vrsi, Naboris, Dilenni, pro hoc forsan Pleni, superius legitur. Tres priores memorantur etiam apud Grevenum in Auctario Vsuardi.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS.
NABORE, SILVIO, VITALE, FELICE, ET NONNA.

[Commentarius]

Vrsus, Martyr, Romæ (S.)
Nabor, Martyr, Romæ (S.)
Silvius, Martyr, Romæ (S.)
Vitalis, Martyr, Romæ (S.)
Nonna, Martyr, Romæ (S.)

G. H.

Altera est hæc claßis Martyrum, in antiquis apographis Martyrologii Hieronymiani proposita, & quia iidem sunt in priore classe Martyrium Afiorum memorati, interponitur tertio particula item, qua indicatur hos a prioribus esse distinctos. Ista vero leguntur: Romæ Naboris, item Silvii, item Vitalis, item Felicis. Deest Silvius, in Ms. Lucensi, refertur in tribus aliis, & additur memoria Nonnæ in Ms. Corbeiensi, Parisiis excuso. Ms. Vaticanum Ecclesiæ S. Petri ista habet: Romæ Naboris, Vitalis & Felicis. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi, nomine Romæ transposito, ista leguntur, Romæ Georgii Martyris, Naboris, Vitalis: quod idem, sed in solo Nabore, fit in Ms. Richenoviensi. Accuratius id fit in Ms. Romano Cardinalis Barberini his verbis: Natale S. Georgii Martyris, Romæ S. Naboris. Quæ eadem, de S. Nabore Martyre Romæ, memorantur in Martyrologiis Notkeri & Galesinii, qui eum primo loco ante S. Georgium veneratur. Ast urbe Roma omissa, ita indicantur in Mss. Casinensi & Altempsiano, etiam primo loco: Natalis SS. Naboris, Salvii, Vitalis, & Felicis, ac dein sequitur, S. Georgii Martyris. Nec plura de hisce Martyribus Romanis occurrunt: a quibus diversos arbitramur SS. Felicem & Naborem, qui Mediolani die XII Iunii coluntur.

DE S. PVSINNA VIRGINE,
HERVORDIÆ IN SAXONIA INFERIORI.

SECULO V

[Praefatio]

Pusinna, Virgo, Deo devota, Hervordiæ in Saxonia inferiore (S.)

D. P.

[1] Pvsinnæ Virginis mentio communiter in Martyrologiis ad XXIII Aprilis fit: de ea Grevenus, Molanus, Ferrarius, Wion, Martyrologium quod anno 1490 Coloniæ est editum, [Colitur 23 Aprilis] Florarium Sanctorum, appendix Adonis, & Saussaius meminerunt. Molani verba sunt: Ipso die S. Pusinnæ Virginis, quæ tempore Caroli Magni Heruordiam est translata: [Hervordiæ in Westphalia] Greveni, in Hervordia Pusinnæ virginis. Merito autem Hervordiæ illam tribuunt, quia ibi & corpus & præcipuus illius cultus fuit. Cujus cultus testimonium etiā præbet antiqua vita S. Waltheri, fundatoris Herefordensis, XVI Novembris danda; ubi narratur casus, qui a festo B. Pusinnæ, Herevordiæ evoluta festivitate revertētibus accidit. Hervordia est civitas, inferioris Saxoniæ in Westphalia, pertinens ad Comitatum Ravensbergensem, inter Osnabrugam, Paderbornam & Mindam.

[2] [& in Gallia] Florarium Sanctorum ad XXI Septembris Galliæ illam adscribit: quia scilicet ibi vixit, mortua & condita primum fuit. Idem faciunt Ferrarius, Wion, Saussaius, & distinctius quidem, nam locum exprimunt. Saussaius hæc refert: Eodem die Corbejæ S. Pusinnæ Virginis Deo sacratæ, quæ ex pago Partensi: Catalaunensis diœcesis, claris parentibus orta, patre Sigmaro, matre Lutrude, a tenera ætate florem suæ integritatis cum sorore Lutrude Christo dedicavit; a qua post parentum obitum loco, [an vixerit in monasterio?] non voto, sejuncta; in monasterio vici Basionensis, qui Corbejæ vicinus erat, velamen sacrum assumpsit, &c.

[3] Quo fundamento Saussaius illam monasterii alicujus, (quod Wion S. Mauritii, Ferrarius S. Laurentii vocat) sanctimonialem faciat, nobis non liquet; nullam hac de re mentionem invenientibus in Vitæ ejus: ex qua & Actis Sanctarum sororum ejus Hoyldis XXX Aprilis, atque Lutrudis XXII Septembris dandis, hoc solum habemus, quod voto virginitatis cum ceteris sororibus obstricta, a S. Alpino, Catalaunensium Episcopo, [velata a S. Alpino Ep. Catalaun.] sacrum velamen acceperit, atque deinde usque ad obitum patris, in domo paterna habitaverit; illo autem e vivis sublato in vicum Bansionensem, qui in portionem hereditariam illi obtigerat, concesserit; ubi ita solitudinem amarit, ut raro in publicum prodiret, nec nisi adeundi templi causa. Ibi vero non diu superstes mansit: nam in eodem loco, posteaquam non longo annorum spatio in culmen perfectionis ac sanctitatis evaserat, desiderio cælestis patriæ plena, ultimum obiisse diem dicitur.

[4] Corpus ex Gallia in Abbatiam Hervordiensem translatum fuit tempore Caroli Regis Franciæ, anno, [corpus transfertur Hervordiā an 860.] ut Acta de ea loquuntur, Domini DCCCLX; non vero anno DCCCVIII, ut habet Vita ejus ex Antonio Libero Susatensi, & Legenda impressa Lovanii, ac Molanus supra. Hervordiense enim cœnobium tempore primum Ludovici Imperatoris, Carolo jam defuncto, fundatum est. De anno quo S. Pusinna vixerit, nihil certi habetur ex Vita ejus aut Sororum: hoc scimus, a S. Alpino velatam fuisse, quem San-Marthani in catalogo Episcoporum Catalaunensium sedisse ajunt, cum Attila Hunnorum Rex viribus Aëtii & Visigothorum victus occubuit, anno CCCCLIII vel sequente. Iidem dicunt quod S. Alpinus proxime in Episcopatu Amandinum præceßit, qui anno CCCCLXI primo Concilio Turonensi interfuit, evocatus cum aliis Episcopis a S. Perpetuo, Episcopo Turonensi; ad Acta, supra die VIII Aprilis illustrata, ostendimus dictum Concilium Turonense citato anno CCCCLXI, Consulibus Severino & Dagalaifo, celebratum esse; adeo ut oporteat S. Pusinnam floruisse seculo Christi quinto.

[5] Post mortem miraculis claruit, primum in Gallia, ubi humata; deinde in cœnobio Hervordiensi, quo translata. In Legenda Coloniæ an. MCCCCLXXIII, & biennio post Lovanii excusa, extat Vita S. Pusinnæ, quæ eadem est cum illa, [Vita ex Ms. Bodecensi] quam Colonia ex Antonio Libero Sasatensi P. Ioannes Grothaus Societatis Iesu ad nos misit; mittens etiam aliam ex Ms. cœnobii Bodecensis Canonicorum Regularium S. Augustini in diœcesi Paderbonensi. Postremam hic damus, quia reliquis duabus auctior est, & totam de ejus translatione narrationem adjunctam habet; quæ a Canisio & Greveno in Additionibus ad Vsuardum die XXIV Ianuarii consignatur: quo die a Theodoro Rhay refertur inter Illustres animas Iuliæ, Cliviæ, Montium, Marchiæ, Ravenspurgi annexarumque provinciarum. Ista porro, quam damus, [Translatio 24 Ian.] Translationis historia, scripta esse videtur uno alterove postquam illa facta est seculo, aut etiam serius, quando miraculorum Hervordiæ patratorum nulla distincta memoria supererat. Eodem modo videtur dicendum, de Vita seu potius Encomio vitæ, scriptum illud fuisse aliquantis seculis post obitum Sanctæ; fortaßis a monacho quodam Corbeiensis monasterii, ad cujus anno 662 extructi proprietatem additus fuerit vicus Bansionensis, sacri istius corporis sepultura olim nobilitatus, sed vitæ atque miraculorum nulla servans monumenta, utpote igne conflagrata, ut in fine quæritur auctor encomii, quod rhetorica amplificatione deduxit, ut esset quod loco historiæ in die festo legeretur. Quæ autem hujus Vitæ illustrandæ addi possent circa sorores, ea lector inveniet post Vitam S. Hoildis XXX Aprilis.

VITA
Ex MS. Cœnobii Bodecensis.

Pusinna, Virgo, Deo devota, Hervordiæ in Saxonia inferiore (S.)

BHL Number: 6993

EX MS.

CAPUT I.
S. Pusinnæ parentes, sorores, institutio, votum virginitatis.

[1] Beata igitur Virgo Pusinna, in pago a Pertensi ex religiosis parentibus nata est. Pater ejus Sigmarus dictus est: mater vero Luttrudis vocata: utrique magna generositas, [Patre Sigmaro, nobili ac pio,] magna claritudo, magna opulentia rerum fuit. Si patrem attendas, nullum quem præferre possis invenias; ita splendor generis in eo, ita claritudo dignitatis, ita copia rerum exuberabat. Parva sunt ista, quæ dixi: quia terrena, fragilia, fugitiva. Prudentia, quæ aut raro aut vix in divitibus invenitur, quandoquidem mens eorum curis terrenis prægravata torpescit, tanta in eo erat, ut stuporem sui considerantibus faceret. Ad hæc, quod multo præstantius est, accesserat religionis multa & perpetua devotio, quæ animum illius, etiam cum videretur secularibus curis obligatus, unica & privata quadam meditatione possidebat. Non ecclesiam quamlibet, sine orationis gratia; non servum Dei, quem vere cognovisset Domino famulantem, præterire; non indigentibus aliquid pro facultate subtrahere, sed quæcumque potuit [solebat] exhibere. [Aderat ei] jugis devotio in laudibus Dei, & honor competens erga Sacerdotes.

[2] [Luttrude matre religiosissima,] Hæc velut in speculo quodam conjugi proponens, non minorem illius in [divinis] rebus effecerat voluntatem: siquidem & ipsa nihilo spectabilitate generis impar, aut prudentiæ vigore dissimilis, aut religione segnior, aut eleemosynarum largitate minor erat. Agebant ergo vere laudabilem & innocentem vitam; & quamquam seculi actibus impliciti, cælestia toto mentis ardore suspirabant. Erat eis quotidiana meditatio, voluntarie Domino sacrificare contriti cordis & humiliati sacrificium; quod videlicet, carnis fragilitatem formidantes, conjugalem copulam delegissent. Videbant enim illud Apostoli de se dici: [1 Cor. 5, 35] Qui sine uxore est, solicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo: qui autem cum uxore est, solicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, & divisus est. Et mulier innupta & virgo cogitat quæ Domini sunt ut sit casta corpore & spiritu: quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. [Ib. v. 29] Studebant ergo id imitari quod idem Paulus superius dixit, Qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Reddebant omnibus debita, & contendebant (ut Vas electionis loquitur) nemini quidquam debere, nisi ut invicem diligerent omnes: omnes enim sub uno patre fratres esse cogitabant; & noverant, fide & operibus heredes Dei, coheredes fore Christi. [Rom. 13, 8]

[3] [ab Eugenio Presb. sancto institutis,] Addebat his studiis sanctæ religionis non minimum emolumenti Eugenius, Sacerdos Christi, qui non longe ab eis ecclesiam regebat: cujus & sapientia & justitia in divinis rebus spectata erat. Hujus & moribus & prudentia & religione maxime provocati, imo inflammati, eum speciali familiaritate sibi sociaverant, monita ejus libentissime audientes, & consilia suæ salutis inter mundi discrimina ab eo flagitantes: cujus & orationibus muniti & instituti dogmatibus, quotidiano meritorum cumulo augebantur. Crescebant opera veritatis, fides roborabatur, spes cælestis gratiæ magis magisque pollebat. Quæ suis suorumque necessitatibus subtrahere poterant, ita ut ipsis non esset tribulatio, egenis cum ingenti caritate & hilaritate aut ipsi largiebantur, aut per manus dicti Sacerdotis distribuebant. Ita enim Apostolus dicit, Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio: sed ex æqualitate, in præsenti tempore, vestra abundantia alienæ inopiæ sit supplementum. [2 Cor. 8, 13]

[4] [genita cum sex sororibus Pusinna,] Vere meritorum tantorum dono felices, felicem etiam sobolem meruerunt munere divino; septem videlicet filias, quæ virginitatis gratia vernarent, quam ipsi servare corpore, non animo, nequiverant. Harum Ymma prima fuit: huic Othildis successit: hanc subsecuta est Luttrudis: post quam Pusinna est nata, cujus memoriam recensemus: huic [proxima] Francula in hujus luminis auras processit: inde Libera edita est: Magenhildis novissime genita, chorum sanctæ virginitatis complevit, Spiritus sancti gratia septiformi rutilantem. Jam videre erat in hujusmodi numero, quod divinitus præsignaretur & mystice, virginitatem carnis sine integritate fidei nihil valere. Fidem dico illam, quæ per dilectionem operatur: nam fides sine operibus mortua est: hac ergo conjungimur Christo, qui est Sponsus Ecclesiæ sanctæ. Vera itaque virginitas est fides incorrupta cum intemerata carne, qua numquam, quoad possibile est, animus fornicatur a Deo, sequendo concupiscentias carnis.

[5] Igitur religiosus pater & devota genitrix, [sub Eugenii disciplina,] cernentes desideria sua, in suscipienda prole numerosiore quam opinabantur, esse completa, decreverunt eam lacticiniis b divinis informare: ad quam rem, quia esset sanctitate & scientia præditus, Christi Sacerdotem elegerunt Eugenium, quo videlicet in teneris annis religionis norma inolesceret, & sanctitatis vestigia earum cordibus imprimerentur: jam enim meditabantur eas Christo Domino devovere, si eis voluntate sua consentirent. Cogitabant quippe, virginitatis propositum non cogi debere, sed eligi sponte; sicut Apostolus dixit, De virginibus præceptum Domini non habeo, consilium autem do. [1 Cor. 7, 25] Dominus quoque cum de hac re loqueretur, ait; Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. [Mat. 19, 11] Sed exequamur quod promisimus.

[6] [per decennium erudita,] Positæ in schola doctrinæ cælestis, non, ut illa ætas solet, ad discendum minis cogebantur, quin imo ultronee sese studiis mancipabant; ut jam tum daretur intelligi quod in maturiori ætate electuræ erant. Loquitur Sapiens, Ex studiis suis intelligitur puer, si munda & recta sunt opera ejus: quod manifesto constat, quia unusquisque ad quod tenditur mente, ducitur imo trahitur; neque eligit quis quod odit, sed trahit sua quemque voluptas. Totas igitur in istis annis jam trahebat gratia sancti Spiritus, ut eligerent bona & reprobarent mala, sicut loquitur Propheta, super Domini Salvatoris persona. [Is. 7, 15] Sed quid plura? Per decennium continuo studio eruditæ, jam provectæ ad nubiles annos, paternis denuo continuatim foventur aspectibus; tanta autem diligentia ab eo infra domum sunt custoditæ, [postea in paterna domo servata,] ut nulla personis minus religiosis, ne dicam suspiciosis, sociaretur: noverat enim, quia corrumpunt bonos mores colloquia mala; & qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Hac diligentia patris ita profecerunt, quod tunc temporis ab omni labe immunes forent, & postmodum id sua sponte sibi indicerent, quod tunc alieno studio tenuissent: bonis quippe assuetis pudori est absuescere.

[7] Sic ergo informatæ, & in amorem Conditoris quotidianis votis proficientes, [cum iisdem cupida virginitatis tenendæ,] animo sibi proponebant, integritatis sanctæ quanta dignitas, quantaque esset renumeratio: quoniam Angeli sancti, qui omni beatitudine fruuntur, hac vel maxime a Salvatore commendantur, ita dicente: In resurrectione non nubent neque nubentur, sed erunt tamquam Angeli Dei in cælo. [Mat. 22, 30] Cogitabant igitur & desiderabant propositum sanctitatis, & formidabant fragilitatem carnis. Videbant, (Apostolo dicente, Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificationem & honorem) quasi privilegio quodam, castitatis gratiam, sanctificationem vocari. [1 Thes. 4, 3] si eam sanctificationem dicit, quæ in abstinentia est fornicationis (nemo enim fornicationem vocat opus conjugale) quanto germanius virginitatem, non modo sanctificationem, sed sanctitatis sanctificationem dici posse. Virgines quippe sequuntur Agnum, quocumque ierit: quia Christum, Virginis filium & Virginum sponsum, virginem prodeuntem ex matre, virginem redeuntem ad Patrem, virginitas carne etiam immaculata glorificat: sicut ait Apostolus: Empti enim estis pretio magno, glorificate & portate Deum in corpore vestro. [1 Cor. 6, 20]

[8] Dum igitur hac meditatione magis magisque inflammarentur, contigit Episcopum memoriæ venerabilis, Alpinum c nomine, qui tunc Catalaunensium regebat ecclesiam, [a patre suo offertur S. Alpino Ep.] ex more Pontificali circumeuntem parochiam, prædicatione & confirmatione sancta populos instituere atque confirmare. Erat nempe voluntas Dei ut propositum sanctimoniæ, quod & parentis mentem, in filiabus devovendis Deo, & ipsarum possederat, jam propalaretur, ad laudem Domini omnipotentis. Sic enim Dominus dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. [Matt. 5, 16] Unde vero Deus magis glorificetur quam integritate virginali, quæ respondet ad sanctimoniam cælestis Sponsi? Tunc vero videns beatus pater aptum tempus suis filiarumque votis, omnes simul obtulit Antistiti consecrandas; non spem in eis terrenæ posteritatis, sed cælestis gratiæ desiderans fœcunditatem. Mirabantur omnes, nobilem clarissimumque virum, claram domum & opulentam amore Domini deperdere, & quasi abjurata posteritate, spem splendidissimis natalibus propagandæ sobolis denegare. Neque deerant fautores quibus factum probaretur, & quasi consultores quibus factum improbaretur: sed ille, plus futura quam præsentia, plus cælestia quam terrena meditans, magis cælesti gratia fœcundari filias, quam terrena prole cupiebat. Unde & eas obtutibus beati præsentavit Præsulis, dicens propositi sui fore & ipsarum electionis, quod castitate perpetua solenne virginitatis votum implerent.

[9] [Admirans hæc] d venerabilis Præsul (si dicere fas est, [& consecratur.] quandoquidem non est mirari institutis lege divina; cum noverimus Spiritus sancti donum nulla lege teneri, sed dividere singulis prout vult) quasi stupore quodam perculsus est, & pro ardore fidei parentis, & pro studio ac devotione Virginum beatarum. Denique ab eo interrogatæ, utrum desiderio suo, an devotione parentis, cohiberentur; non modo id se consentire, sed etiam pene ineffabili voto deposcere dixerunt. Lætatus tanta devotione Pontifex memorabilis, eas benedixit, & earum propositum suis precibus commendavit; orans Majestatem divinam, primo ab illecebris seculi eas immunes reddere, deinde virtutum sanctarum eis dona largiri; inde virginitatis splendore has divinitus illustrari, deinde perseverantiam eis concedi, qua & in præsenti, templum Conditoris fore; & in futuro, beatitudine sempiterna remunerari possent. Benedictione peracta, patrem cum filiabus Sanctis dimisit, monens gratiam perceptam non negligendam, sed omni diligentia conservandam: ne forte mittentes manum in aratrum & respicientes retro, non essent aptæ regno Dei.

[10] [exindeque semper utiliter occupata cum iisdem,] Igitur tam sancti dogmatis memores, domum cum patre redeuntes, ejus animum religionis eximio fervore lætificabant, non inertiæ submittentes animos, & ignaviæ dantes operam, & torpori indulgentes: sed omni fere momento manibus operantes, & orationi pariter servientes, sanctæ propositum virginitatis, quod devote susceperant, illustrare conabantur. Audierant enim quomodo sapientissimus Salomon fortem descripsit mulierem, quæ sub persona sanctæ Ecclesiæ accipitur, dicens: Quæsivit lanam & linum, & operata est consilio manuum suarum: facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. [Prov. 31, 13 & 19] Item post pauca, Manum suam misit ad fortia, & digiti ejus apprehenderunt fusum. Sciebant non posse corporis castitatem animique se possidere, nisi occupatione laboris & meditatione continua. Sciebant verissime dictum, In desideriis est omnis otiosus. [Eccl. 9, 10] Recolebant illud Ecclesiastis, Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare. His itaque atque aliis invitatæ exemplis sive testimoniis (quæ consulto præterimus, tædio legentium consulentes, si qui tamen legere velint) constantissime orationi & labori instabant, orantes & optantes Sponso cælesti occurrere cum lampadibus bonorum operum. Et quamquam sanctimoniæ gratia resplenderent, utpote quæ sua corpora exhibebant hostiam vivam, sanctam, Deo placentem; & quæ glorificabant & portabant Deum in corpore suo: tamen tanta humilitate parenti subdebantur, ut pene miraculo videntibus essent; imitantes sponsum & Dominum suum, qui parentibus suis subditus erat.

[11] [parenti merituro ministrat.] Intera memorabilis merito pater, utpote qui tantæ virginitatis decus edidisset Deoque obtulisset, cogitans humanæ conditionis sortem, omniaque incerta & mutabilia cernens, dividere statuit hereditatem Virginibus beatis, ne quid eis deesset, quo minus proposito sanctitatis vacarent. Hoc de more facto, beatus pater non multo post decessit, meritorum suorum præmia recepturus. Quis narrare posset, qui animus fuerit venerando parenti tempore suæ dormitionis, cum videret chorum virginitatis pro se insistere venerandis precibus? Quid formidaret jura mortis, qua differri beneficia Dei, non evitari [judicia] possunt; & optatur a justis, quoniam veræ adfert primordia vitæ? Poterat lætus aspicere mortem, qui meminerat se Domino tanto pollentes privilegio devovisse, quarum meritis & sua & aliorum delicta solverentur. Itaque memorabili parenti, ut par erat, officia funeris persoluta sunt.

ANNOTATA.

a Distat Pertensis pagus ab urbe Catalaunensi circiter undecim leucis horariis, vulgo le Pertois.

b Ecgraphum nostrum lacrymis, quod ex conjectura vero simili correximus.

c S. Alpinus aliis Albinus, in numero Episcopum Catalaunensium octavus, colitur 7 Septembris.

d Hæc aliaque nonnulla [] inclusa, supplendi sensus causa, addidimus ad verba in ecgrapho nostro inventa.

CAPUT II.
S. Pusinnæ solitarie degentis virtutes eximiæ.

[12] Hactenus sufficiat communi narratione de omnibus dixisse; [Latentibus ejus miraculis,] nunc B. Pusinnæ privatim prosequamur vitæ morumque insignia: cujus quidem multa feruntur extitisse signa in vico a Bansionensi, in loco qui sibi a patre sortito contigerat, quibus merita ejus manifesta forent. Sed his non satis diligenter a nobis compertis, sanctitatem vitæ exequamur: signa vero, quæ veluti meritorum lumina micuerunt, [paucis] expediemus. Post obitum recolendi parentis, cujus solicitudine ad normam felicis propositi incitabatur; cum se cogitaret tanto contubernio destitutam, cui videlicet b etiam beatissimarum sororum deerant emolumenta mutuæ provocationis; ad cetera studia sanctæ religionis addidit, ut multo majoris districtionis sibi fingeret formam, [claret in e a amor solitudinis,] non prodire usquam, nisi ad ecclesiam, citra necessitatem summam, quæ non tam repellenda quam admittenda foret. Siquidem castis moribus quies & iugis meditatio mortis inest; & corruptis animis curiositatis vitium, quod evagatione intenditur, fovetur, ac roboratur, vel maxime cohæret. Quod cernens Propheta Domino dicit, Averte oculos meos ne videant vanitatem. [Psal. 118, 37] Denique Dina, sanctissimi Patriarchæ filia, quæ egressa est ut videret mulieres regionis in qua morabatur, adamata & violata est. Hoc exemplo erudita Virgo sanctissima, nisi vel maxima stimulante causa, nusquam procedere sibi proposuerat, & veluti cogente imperio custodiebat.

[13] Sed non segnis aut ignava domi residebat, quin aut operi aut orationi aut lectioni operam daret, [assiduitas orationis,] & si esset dispositio rerum domesticarum [curanda, tamen] inter operandum frequentius meditabatur: verebatur enim ne vel horæ momentum aliquod animæ utilitati deperiret, cujus alimenta studia sancta sunt, cujus vita Deus est, qui non nisi sanctitate obtinetur; habitat quippe, ut Apostolus dicit, per fidem in cordibus nostris. [Eph. 3, 17] Humilitatis sanctæ, quæ virtutum custos est apprime & virtutem & formam diligebat, & in se retinebat, & in aliis venerabatur; illud in mente habens, [humilitatis studium,] Omnis qui se exaltat humiliabitur, & qui se humiliat exaltabitur. Proponebat sibi præ oculis illum qui dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem: similis ero Altissimo; quem irreparabiliter de cælo corruisse manifestum est, qui tantæ dignitatis conditione extiterat, ut signaculum similitudinis Dei ab Ezechiel diceretur. Si ergo tam tam perfecta similitudo, quæ veluti cera annulo impressa redditur, præcipitari meruit; quid fragilis & lutea carnis conditio mereatur, attentissimo revolvebat corde. [Ez. 28, 12] Propter quod humiliabat in jejunio animam suam, & omni custodia servabat cor suum, quoniam ex ipso vita procedit; cantans cum Propheta, Domine, non est exaltatum cor meum. [Psal. 130, 1] Quid proficeret corpus sanctificare Deo, animam litare diabolo? quando virginitas carnis sine animi integritate non sufficit: nam fatuæ virgines a Domino repelluntur.

[14] Non ergo se merito castitatis extollere, non aliena consortia superciliose devitare, [delectus sodalium,] non inani favore patiebatur laudari: gaudebat vero summopere si lucri facere quoslibet posset, cum eorum colloquia justa necessitate nequibat devitare. Eorum vero amicitias religiose colebat, quorum mores cælestibus deditos invenisset; nec immerito, quippe quæ sibi jugiter esset intenta: horrebat autem studia eorum, qui præsentibus tantum dediti forent, & ab eis se subducere honeste nitebatur. Speculum quippe animi est conformatio societatis alienæ; & humilitatis veræ indicium est, non alta appetere, non humilia spernere vel devitare. Caritatis officia sic exercebat, [exercitium caritatis,] ut magis quam facultas esset facere desideraret. Noverat eam plenitudinem legis fore; noverat dimittenda peccata ei qui dilexisset multum: noverat, quia Deus caritas est, thesaurizare in cælestibus: cupiebat etiam facere sibi amicos de mammona, qui eam reciperent in æterna tabernacula: optabat omnibus exhibere omnia, ut verbo suppleret quod opere nnn valebat: est enim voluntas sancta opus animi, sicuti exhibitio opus corporis: & & ideo divina lex intima mentis damnanda atque salvanda fore prænuntiat: operatur enim quodammodo qui meditatur facienda, sicut in artificibus magis intelligimus animum operari ductantem, quam manus efficere operantes: siquidem illo cessante manus vacant, cum non videatur animo quid agatur. Quomodo enim moveatur manus, nisi videatur interius? Id ergo magis quodammodo agit, quod movet, non quod movetur. Itaque beata Virgo omni intentione servabat cor suum, & quod non poterat opere, implere contendebat voluntate. Noverat dictum, Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Recolebat etiam illud, Benefacit animæ suæ vir misericors.

[15] [fides in Deum,] Fides in Deum tanta illi erat, ut cogitaret nihil sibi defuturum, si indigentibus omnia largiretur. Habebat igitur in mente, Nolite soliciti esse de crastino, sufficit diei malitia sua; & illud, Primum quærite regnum Dei & justitiam ejus, & omnia hæc adjicientur vobis. [Matt. 6, 34, & 33] Inquisitio igitur regni Dei & justitiæ ejus adjectio est spiritualium corporaliumque bonorum: non enim fortuito dicitur, Lætætur cor quærentium Dominum; sed intelligere datur, sicut terrenis emolumentis lætantur animales homines, ita spiritualibus augmentis exultare spiritales. [Psal. 104, 3] Inde est, Gaudete justi in Domino. Quid ergo vereatur fidelis sibi deesse, cum Propheta dicat, Oculi Domini super justos, & aures ejus in preces eorum. item e contrario, Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. [Psal. 33, 16, Prov. 28, 9] Ergo beatissima virgo omnia a Deo sperabat, secum meditans, quomodo Deus, securitatem volens facere fidelibus, corvos in medium produxerit, inquiens, eos non seminare neque metere, nec cellarium eis fore, & Deum pascere illos: itemque lilia proposuerit omni venustate crescendo vernare, non tamen laborando, sed vivendo: neque hic solum sententiam stare, sed dixisse, nec Salomonem, potentissimum quidem & opulentissimum Regem, in omni gloria sua ita vestitum esse, sicut unum ex illis. [Luc. 12, 24]

[16] [& spes] Crescebat quotidianis successibus bonorum operum spes in ea robustior: non immerito: siquidem conversationem suam in cælestibus collocabat, & illud irrefragabiliter revolvebat, Mihi autem tem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. itemque, Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te. [Psal. 72, 28, Psal. 83, 13] Non dubitabat super sponsi sui & Domini pollicitatione dicentis, Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. [Ioa. 15, 14] Sentiebat magnum esse, vocari servum Domini, quanto magis amicum, in quo summa dignitas est? quocirca Propheta dicit Domino, Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. [Psal. 138, 17]

[17] Erat ei gaudium, non in his quæ seculi sunt, successibus videlicet terrenis, sed in Domino; [gaudium spiritus] & omne gaudium existimabat juxta Jacobum, cum in tentationes varias incidisset. [Iac. 1, 2] Non enim sunt condignæ, ut ait Apostolus, passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. [Rom. 8, 18] Gaudebat ergo, quia de Domino præsumebat nomen suum in cælis fore conscriptum: sed lavabat per singulas noctes lectum suum, lacrymis suis stratum suum rigabat, suspiriose ingeminans; Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est nimis.

[18] Quid de animi illius patientia dicam, quæ tanta erat ut nulla pene moveretur injuria. [patientia in adversis,] Non detractione morum sive factorum suorum lædebatur, quia sciebat se quotidie delinquere, & ideo quotidie orare, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Item illud Apostoli Joannis, Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis non est. [1 Ioa. 1, 8] Malebat quoque vitam suam moresque vituperari quam laudari, quorum alterum cautelam & emendationem præstat, alterum negligentibus desidiam & inanem gloriam suggerit.

[19] [vigilantia adversus dæmonem] Erat vero jugibus jejuniis, orationibus, eleemosynis, vigiliis atque virtutibus roborata, ita ut cum Apostolo dicere posset, non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus principes & potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiæ in cælestibus. [Eph. 6, 12] Cum enim septem sint principalia vitia, quæ pestifera ex radice superbiæ pullulant, quinque spiritualia, duo corporalia sunt, quæ videlicet nomine carnis & sanguinis jure censentur, id est, gula & fornicatio, de quibus dicitur, Caro & sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. [1 Cor. 15, 50] Illa ergo spiritalia, quæ ab immundis spiritibus orta sunt, etiamsi ea quæ sunt carnalia conterantur, usque in finem impugnare persistunt. Proinde dicit Apostolus, Deus autem pacis conteret sathanam sub pedibus vestris: tunc erit in pace locus ejus. [Rom. 16, 20] Beata autem Virgo ad tantam pervenit puritatem, dono superni muneris, ut cum Propheta dicere posset, Cor meum & caro mea exultaverunt in Deum vivum. [Ps. 83, 3]

[20] Eam sibi a principio sancti propositi statuerat devotionem, [orandi frequentia,] ut horis specialibus, divino Volumine memoratis, vespere, mane meridieque, præter generalem consuetudinem, crebriores Deo funderet preces; ut quidquid interdiu sive noctu deliquisset, largis precibus & lacrymis expiaret; neque dabat somnum oculis suis & palpebris suis dormitationem, donec oculis cordis illustraret omnia pene momenta diei, utrum recte secusve decursa forent. Proponebat jugi meditatione sibi eos, quorum meritis, veluti stellis quibusdam micantibus, divinarum Scripturarum pagina illustratur; nitens in omnibus, prout sibi Dominus largiretur, emicare, in quo diligentissime laborans, adepta est devotionis suæ fructum. [quibus brevi ad culmen perfectionis adscendit.] Denique hujusmodi diligentia sic profecit, ut in brevi explicaret, imo consummaret tempora longa, & perfectionis summæ apicem conscenderet, Domino adminiculante: quid quid enim annosa quorumdam ætas addiscit exercitatione diutina, imo perpetua, totum ista donis divinæ miserationis, non prolixo valde spatio, sed continuato studio consecuta est. Dies prius quam sermo deficiet, si voluero singula virtutum ejus insignia singulatim expedire; neque vero aut tanto sumus ingenio, aut tanta eloquentia, ut hoc agere nos posse credamus sive conemur: quo circa transitum ejus explicare conabimur, qui quamvis divina vocatione sive dispositione contingar universis, tamen virginibus beatis, quasi privilegio quodam respondente ad sanctimoniam sui Domini, felicius venire creditur.

ANNOTATA.

a Saussaius in Martyrologio Gallicano ad 23 Aprilisait Bansionem pagum Corbejæ Gallicæ vicinum esse.

b Ecgraphum nostrum Ejus videlicet atque beatissimarum sororum deerant emolumenta: quod modica per conjecturam mutatione conati sumus ad sensum aliquem idoneum adducere.

CAPUT III.
Pius sanctæ virginis obitus præsente S. Lutrude sorore.

[21] [Ad cælum aspirans] Posita igitur inter discrimina mundi, cupiebat dissolvi & esse cum Christo, & momentis pene omnibus illud revolvebat, Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est, & illud, Advena ego sum apud te, sicut omnes patres mei. [Ps. 119, 5, Ps. 38, 13] Itaque misericordia divina devotioni ejus adesse dignata est, quæ eam necessitatis corporeæ vinculis exolueret: nam incidit in languorē, quotidianis successibus ingravescentem. Quo tempore beata Virgo non deponere animum a sanctis precibus non ab eleemosynarum executione patiebatur. [extremo corripitur morbo:] Videns vocātis Domini & Sponsi gratiam sibi adesse, & fructus beatitudinis æternæ inchoari, alacriori fiducia replebatur, conscia sui voti, conscia operum suorum, conscia promissionum cælestium: sed summe consolabatur, videns se spiritualibus foveri colloquiis, & inter manus transire eorum qui possunt dicere, non suo merito, sed Domini gratia, Nostra autem conversatio in cælis est: &, Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. [Phil. 3, 20, Gal. 2, 20]

[22] Sororem autem suam venerabilem a Lutrudem ad se venire petivit, quo & divinis sese confoveret colloquiis, prælibando dulcedinem sequentis vitæ; & ei justa funeris expediret. At Virgo beata, [sororem Lutrudem accersit,] diligentissime sibi conditionis humanæ sortem proponens, cœpit formidare, ne vel privaretur officio linguæ priusquam veniret; vel certe, quod erat multo magis metuendum, debitum naturæ compleret: non quidem idcirco quod illa non feliciter migraret, sed quia luctuosum sibi suisque foret, acerbumque bonis & fidelibus viris, qui ejus supremis interesse desiderabant. Habebat enim divinæ sanctitatis famam, & moribus & operibus justitiæ, pietatis ac virginitatis illustrem. Sed quid erat quod opitulari posset, [qua confestim accurrente,] quandoquidem omnis creatura Auctoris sui famulatur imperio? Quis enim audeat aliquid moliri contra voluntatem omnipotentis. Attamen ejus pietas tanta est, ut aliquando votis & precibus se timentium adesse dignetur. Quocirca fidei & spei sanctæ armis munita, cordis contriti & humiliati sacrificium Deo offerre instituit; indutaque cilicio & conspersa cinere, exegit noctem vigiliis & lacrymosis precibus, divinæ miserationis adjutoria supplicans: mane autem facto acceleravit iter, assumens venerabilem Eugenium Presbyterum, qui, ut in superioribus ostenditur, eas a primis fere annis instituerat divinis dogmatibus & moribus sanctis.

[23] [ipsa per quinque dies loquela expers] Virgo autem Domini per quinque dies sine vocis officio manebat, omni fere membrorum parte præmortua, sed vivacitate sensuum nullo modo destituta. Denique innuit quomodocumque, ut adventantem sanctam sororem observarent: quod diligentissime animadversum, & ut par erat ab eis qui excubabant custoditum est. Siquidem reverenter accepta Virgo cum Sacerdote sancto, ubi domum ingredi cœpit, elevatis oculis gratias Deo beatissima Pusinna agere cœpit, quod divina pietas eam non fraudasset visione sanctæ sororis quodque eam maxime desideratam amplexari & affari concessisset. Cum alacritate cordis Domino confitebatur; ipsius miserationi & pietati omnia collata, non suis meritis adscribens; & in laudibus Dei ineffabiliter inflammata, votorum suorum se compotem cum ingenti lætitia sanctæ devotionis, impenetrabilibus hominis interioris evidentibus indiciis propalabat, [ad ejus præsentiam sibi redditur,] in hujusmodi verba prorumpens: Quis crederet exanimem denuo animari? quis putaret mortuam resuscitari? quis æstimaret substantiam luti revocatum iri ad lucem? quis in supremis constitutam iterum fieri redivivam? quis elinguem fieri eloquentem? quis mutam jam quinque dies, arbitraretur rursus linguæ impedimenta dissolvere? quis vocis officia recuperare post amissionem? quis verba formare, postquam habitudo oris resoluta est?

[24] Et conversa ad Dominum loquebatur: Nempe tuum est hoc, [& idcirco gratias agit Deo,] Domine, qui omnia verbo tuo fecisti ex nihilo; qui cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt fecisti. Quid magnum tibi facere, cujus magnitudinis non est finis? quid impossibile ei, qui omnipotens es? quid difficile tibi reformare, cui subest solo nutu formare? Quid mirum si reddis vitam mortuis, qui creas omnes viventes? quid incredibile, si restituis sermonem mutis, qui creas loquentes. Ecce contemplor sororem, vehementissime diuque optatam; ejus complexibus hærens mutuis colloquiis delector. Quam suavis es in omnibus, Domine! ut sicut te petentibus ex toto affectu non negas; ita nostros affectus nobis non neges. Concessisti reditum mihi ab extremis, ut eo quod summe optabam in præsenti non frustrarer. Quanta mihi, apud te Domine, spes æternorum bonorum, quorum intuitu tibi famulata sum, quando nec perfunctoria ob spem miserationis tuæ denegasti? Ideoque Domine, [atque exitum suum commendat] jam clementia manuum tuarum anima mea consolata, & in spem supernæ felicitatis accensa, desiderat venire ante faciem bonitatis, non judicii. Nulla enim creatura rationabilis, per se innocens est apud te Domine; & ideo misericordiam non judicium optamus. Domine, sperantem in te misericordia tua circumdat, desperantem justitia tua ruinose præcipitat. Suspiramus ad te, Redemptor noster, quoniam misericordia tua in æternum super timētes te. Dedisti nos sociari germanitate & proposito, fac nos in beatitudine sempiterna copulari. Imple in nobis dona clementiæ tuæ, quæ hic inchoare dignatus es. Indulsisti voluntatē sanctimoniæ, concede nobis perfectionem: liberasti nos a corruptione carnis, libera penitus a corruptione mentis. Itaque secundum misericordiam tuam memento mei tu: jam enim mortem læta contemplor, quia sororis dilectissimæ refota sum colloquio atque visione.

[25] Cum repente hujusmodi sermonibus & affectibus intenta foret, [ac pie obit.] paulatim cœpit palloribus obduci facies virginalis, & inter sancta suspiria & vota, beata anima assumpta ab Angelicis spiritibus cælestia petivit. Mirabile sane ac jucundum fuit sperantibus ac desiderantibus sempiterna, quod viderunt animam ejus, consciam sanctæ devotionis, inter amplexus & colloquia cælestia, sancti corporis consortia reliquisse. Hoc vere divino muneri adscribendum est, a quo omnium virtutum manant insignia. Gavisa est venerabilis soror, cum his qui confluxerant ad obsequia sanctæ dormitionis, quod talis fuerit cursus ac finis laudabilis religiositatis & meritorum ejus. [gaudium sorori relinquens;] Non luctus obsedit mentis intima, non lacrymosæ & flebiles voces strepuerunt, non plangentium agmina, concrepuerunt: quid enim erat in quo dolori indulgeretur & lacrymis, ubi quodam quasi speculo futura beatitudo sublucebat? Constantia & securitas migrantis, quid desiderandum foret præferebat: nam incertis nulla constantia, nulla vota adhibentur. Quæ profecto tanta constantia mortem subiit, certa de præmiis se vocantis Domini sui fuit: & nisi longe præstantiora nosset, quæ resolutione corpusculi sui conferentur, numquam tanto desiderio defungeretur.

[26] Quomodo ergo mœstificari poterat fides sanctæ sororis, quando vidit eam sibi eripi & cælestibus gaudiis sociari? [mœrorem pauperibus:] quamvis enim destitueretur ejus solatio temporali, manebant precum & meritorum ejus solatia sempiterna. Quod diligentissime considerans, omni devotionis studio sanctissimam animam Domino commendari fecit, & suprema ejus summa veneratione tractavit. Ruit multitudo copiosa religiosorum virorum & devotarum feminarum ad exequias funeris beati: pauperes, debiles, orphani, viduæ, quasi parentem amisissent, dolebant, quamvis meritorum ejus conscientiam ferrent. Lætificabat quidem omnes, quod talis fuerat ejus vita, ut præmia mereretur: angebat vero cunctos, quod visione ejus & consolatione privati forent: quocirca pugnabant in eorum cordibus tristitiæ vis & causa gaudiorum. Omnes enim sentiebant jure beatam, quæ Domino, non seculo crederetur nata, & cælesti mundo, non mundo transitivo: quæ ab ineunte ætate omni diligentia informata in famulatum Regis æterni, ipsique dicata, omne tempus vitæ suæ cælestibus egerit institutis. Sed quid plura de his loqui nitimur; quæ nullo sermone pro sui merito explicari possunt: quis enim beneficia divina comprehendere possit?

[27] Communibus igitur votis exequias celebrantes, & beatissimam animam sanctis precibus Domino commendantes, in vico eodem Bansionensi, [sepelitur Bansione,] quo divinæ majestati vitam suam consecraverat, in loco satis celebri ejus sanctissimum corpusculum debito cum honore condiderunt. Hoc, ut oportebat, expleto, S. Lutrudis ad propria remeare festinavit: beatissima autem virgo Pusinna, cum in vita mirabilis extitisset, [& claret miraculis.] in loco eodem multis postea claruit signis, quæ partim descripta fuerunt, sed igne conflagrata sunt; partim etiam propter desidiam & inertiam minime litterarum monumentis sunt indita. Nos vero meritis ejus reverentissime deferentes, oremus ut ipsa nobis morum correctionem obtineat, indulgentiam flagitiorum, & consortium beatitudinis sempiternæ. Amen.

TRANSLATIO S. PUSINNÆ
Ex Ms. Cœnobii Bodecensis.

Pusinna, Virgo, Deo devota, Hervordiæ in Saxonia inferiore (S.)

BHL Number: 6995

EX MS.

[1] Salvatoris & Domini nostri promissio est, ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. [Matt. 28, 20.] Hoc ita esse, tam manifestum est, ut nulli facultas ulla dubitandi sit. Operatur enim nunc per famulos suos & Ecclesiam, quam acquisitam sanguine suo, non modo regit, sed etiam veluti propagando dilatat. Sunt exempla plurima, sed nos ad institutum intendamus. Nobilis & strenua, [Saxones a Carolo Imperatore convertentur,] juxtaque dotem naturæ sagacissima gens Saxonum, ab antiquis etiam scriptoribus memorata, summi & gloriosissimi nostra memoria Imperatoris Caroli auspiciis varia sorte bellorum vix per triginta annos Deo volente subdita, Verbi divini fœdera, & fidem in Deum, & spem beatitudinis suscepit æternæ. Hæc primo quidem duriuscule ad divinam fidem accessit, quoniam antiquis ritibus tenebatur, & nefas videbatur majorum ceremoniis errorem ascribere: quod videlicet fiebat novorum sacrorum susceptione, & veterum rituum abdicatione. Qui enim ceremoniis a majoribus sibi traditis renuntiare contendit, errasse eos; se vero veritatem invenisse, tacite confitetur. Sed illa sive duritia, sive pertinacia, sive perversitas dicenda est, sive alio quolibet nomine convenientius appellanda, prudentia naturali, & ingenio ad omnem subtilitatem nobilissimo & acutissimo, rationibus commodis & exemplis labefacta; post etiam argumentis & approbationibus validis, quasi quibusdam muralibus machinis, infracta & expugnata est. Neque temere dixerim nationem aliquam bono solertiæ & ingenita sibi subtilitate magis illa callere. [inter quos propagata latius fide,] Itaque, ut solet fieri, quo magis efficacia naturali abducebatur prius a religione Christiana, ita ferventissime demum eidem sese mancipavit. Denique pullulante devotione sancta, rebus suis ad monasteria constituenda collatis, divino suos filios cultui offerentes, ex integro cælesti servitio sese manciparunt.

[2] Fundata igitur duo nobilissima cœnobia sunt tempore augustæ memoriæ b Ludovici Imperatoris: quorum unum nominatur Corbeia, alterum c Heriford vocatur; [cœnobium novū Corbei ense & Heruordiense fundantur:] unum Domino militantibus monachis, alterum sanctis virginibus Domino consecratis. Quorum ædificatio a Reverendissimis viris, & summa laude celebrandis, d Adalhardo videlicet, ejusque fratre e Wala, qui & merito ei & regimine successit, instituta est. Nec alienum nostro proposito videtur perstringere, propter ignorantium institutionem, quod hi duo, tam morum honestate & vitæ pariter sanctitate, quam etiam generositate præstantissimi fuerunt: fuerunt enim consobrini, f sua ætate maximi & celebrandæ memoriæ Caroli Imperatoris augusti; quod ideo prælibavi, ut ex conditorum dignitate locorum dignitas colligatur: hoc quippe non modo non postremæ laudis, sed summæ gloriæ apud majores fuit. Et ut superiora repetamus, quod ex Corbeia Franciæ hi duo monachi & Abbates fuerunt, Corbeiam ad ejus similitudinem nominari voluerunt. Quo in monasterio primus Abbas ab iisdem venerabilibus institutus est Warinus, g nobilissimo genere propagatus: Fuit enim genitus Echberto h clarissimo Comite & Duce; matre splendidissima, nomine Ida, tam naturæ muneribus & generositatis, quam elegantia morum, cujus fratres adæque clarissimi viri, magnis dignitatibus illustres & apud exteros, & apud domesticos enituerunt.

[3] [Abbatissa Heruordiensis,] Horum ergo neptis, utpote ex eorum sorore genita, patre viro spectabili & valde inclyto, ad regimen Herifordensis Monasterii, venerabilis i Haduini divino nutu, promota, & divino amore & majorum suorum exemplis, tamquam quibusdam stimulis æmulationis, incitata; cum desideraret, tam sanctæ religionis devotione quam patrocinio Sanctorum monasterium, quod susceperat, illustrare, proposuit pia intentione, quamquam difficile impetratu videretur, excellentis Caroli k Regis super hoc auxilia flagitare: non enim aliter quolibet in loco regni ejus Sanctorum pignora forent, ea se consequi posse videbat. Erat autem aditus ad ipsum, sive consanguinitatis gratia, cum ei tertio quartoque cognationis gradu jungeretur, sive quod majores ejus multa familiaritate ac liberalitate memorati Principis usi essent; tum etiam quod frater ejus Cobbo, in palatio quotidianis ejus adhærebat obsequiis; & etiam quod pretiosissimis sæpe donata ab eodem fuerat muneribus, non minimum ejus animos accendebat, & ne titubaret in aliquo jus inolitæ familiaritatis effecerat.

[4] [provocata exemplis Einhardi,] Provocabatur vero exemplis multorum, qui summo studio, etiam ab Romano solo, Sanctorum sibi patrocinia cum discrimine ingenti subripuissent: quorum Einhardus quondam venerabilis Abbas Sanctorum Marcellini & Petri l pretiosissima corpora, summa difficultate & laboriosissimo conamine, etiam ipsis volentibus Sanctis, & quibusdam signis dantibus intelligi, [& Hilduini Abbatū,] opitulatione divina & ipsorum Sanctorum Martyrum consecutus est. Hilduinus etiam religiosus quondam & famosus Abbas, monasterii S. Dionysii Martyris & sacri Palatii ea tempestate Archi-capellanus: B. Sebastiani m Martyris a memorata regione, & S. Tiburtii, ut ferunt; sed & SS. Martyrum Cucufatis n & Innocentii, o qui fuerant B. Mauritii Socii, ab Hispanis Burgundiaque cum honore summo transferre curavit. [ex quibus hic relegatus in Saxoniam.] Qui postea divino nutu, exigentibus quamquam non satis in Imperatorem Ludovicum manifestis culpis, in Saxonicam regionem exilio condemnatus est: & primo quidem ad Paderbornam aliquamdiu commoratus; postea defervescente furore Principis, ad Corbeiam novam positus est. Ubi multa suæ humilitatis & benignitatis documenta præbens, tam ipsi Abbati quam omnibus factus est carus & venerandus. Unde processit familiaritas magna, ut fere fieri solet, cum ingenti fiducia: qua non dubitarent ab eo expetere S. Viti p Martyris pretiosissimi corpus; quod idem venerabilis Abbas, ut erat fama, [corpus S. Viti Corbeiensi cœnobio impetrarat,] sub jure Monasterii, quod regebat, quando vim expertus est Imperatoris, esse credebat; sed profecto, quo in loco haberetur ignorabat: concessit tamen revocatus in pristinam dignitatem, majestate Imperatoria annuente.

[5] His igitur inflammata exemplis, extraneis videlicet atque domesticis, dum fidei lumine contemplaretur, quanti sit apud Deum Sanctorum merita venerari, atque eorum facta clarissima imitari, quantique sit præsidii eorum intercessio veneranda; omni studio annisa est a memorato Rege sibi Sanctorum sacrosanctas reliquias impetrare. Reliquias dico; non particulam cujuslibet corporis Sancti, sed totum quod remanet carne in pulverem resoluta. Directo itaque Presbytero quodam e latere suo, jam multis antea precibus flagitatum, S. Pusinnæ Virginis meruit venerabile corpus. [impetrat corpus S. Pusinnæ an, 860] Ad quod accipiendum debita veneratione directi sunt Episcopi cum Episcopo q loci ejusdem; quamvis propemodum pressi & inviti, non tamen resultare valentes vel audentes regiæ dominationi. Cujus potestate coacti, licet ægre admodum, corpus Sanctum summa cum veneratione levantes, ad palatium detulerunt.

[6] Agebatur eo tempore annus Incarnationis dominicæ octingentesimus sexagesimus, indictione octava, quando sacrum Virginis sanctissimæ corpus concessum est. Quod vix a loco, [annuente Carolo Rege,] in quo conditum fuerat ab Episcopis levatum est, obstante populo, nunc precibus nunc etiam lacrymis, ne tanta amitterent ejusdem Virginis patrocinia, quæ se hactenus in ea habuisse non dubitabant, propter frequentiam signorum, quæ in loco eodem antea crebro fiebant. Erat enim illuc concursus populi, veluti ad fontem quemdam beneficiorum Dei festinantis. Denique non immerito fontem dixerim, cum Cantica canticorum nobis occurrant, ita dicentia, Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. [Cant. 4, 12] Iste enim fons signatus, pudoris signo, fontem beneficiorum Dei aperuit petentibus, & emanavit. Ap eruit enim hæc beata Virgo cor suum pulsanti Sponso & dicenti, aperi mihi soror mea sponsa: & ideo meruit aperire beneficia Dei. Itaque sub frequentia Episcoporum, ut inchoata prosequamur, & multorum procerum, qui tunc aulicis observationibus tenebantur, sacrosancta beatissimæ Virginis membra præcipua veneratione tradidit præfatus Princeps, per manus venerandorum Antistitum, Presbytero ad hoc ipsum directo; sed etiam virum egregium, memoratæ Abbatissæ fratrem, cum eo direxit: qui rei gestæ cuncta, ut fuerant evoluta, intimaret.

[7] Et Dei quidem omnipotentis favente clementia, sacrum corpus, quod susceperant, extulerunt; prosequentibus aliquantulum fere cunctis, quibus absentare vacabat. [quod Heruordiam transfertur magno undequaque hominum concursu,] Hoc quoque omnibus in locis observatum est: ut multa plebis caterva undecumque conflueret. Sed illis succedentibus, vicissim qui prius sacras reliquias prosecuti fuerant, oratione celebrata revertebantur: sicque sanctissimū beatæ Virginis corpus usque ad loca delegata divino munere perlatum est. Quis vero sufficiat expedire concursus qui fuerit plebis, ut paulo superiora repetamus, omnia per loca, utriusque sexus, quo sacra pignora ferebantur? Videres ita stipatas vias, ut crederes nullum substitisse, qui non prodiret; ita ruentes ad officia devotionis, quasi moræ nulla daretur venia. Quantus ergo incaluerit fervor in pectoribus plebis, nulla mens cogitare, nullus sermo explicare, nulla pagina potest continere. Putares cunctos speciali devotione flagrare, cum esset una in omnibus concordia mentis; & quod dirimebat causa, affectio copulabat. Vere beata concordia, quæ diversa suscipiens, unitatis intentione connectit. Nil felicius illa, qua unum corpus in Christo efficimur omnes.

[8] Interea, ut ad id, de quo digressi sumus, redeamus, quamvis summo desiderio teneretur, venerabilis Abbatissa mereri pignora sancta, tamen quia non revera credebat [affore] occasionis commoditatem, qua sui voti compos efficeretur, nil super hoc absolute ad notitiam venerabilis Episcopi ipsius diœcesis retulerat. Et profecto nisi vicinitas Principis, & frequentia Episcoporum ac procerum affuisset; neque Episcopus Parochiæ illius, neque populi multitudo pateretur cælesti thesauro se spoliari. Ergo ut certissimo indicio declaratum est sancta pignora jamjamque propinquare; venerabilis, qui tunc erat, Antistitis voluntatis assensum, si res pateretur adventus, expetita fuit. Qui primo quidem vix animum induxit, ut assentiret, ne dicam, vellet, sed perpensa diligenter æquitate atque utilitate, non modo consensit, sed etiam auctor & administer factus est, condendo pignora sacra.

[9] [ad quod postea miracula patrata,] Quibus condigno juxta temporis facultatem honore compositis, divina favente clementia, signa postmodum declarata sunt, quæ minime claruerunt quando venerabile corpus portabatur: quod factum constat judicio Dei, nobis incognito quidem, sed omnino justissimo. Quod movet fortasse minus studiosos, quare beata Virgo inter ferendum nullis effulserit miraculis; quando in loco, quo memoria ejus fuerat, multis claruerit signis. Indigna prorsus hominis conquestio, in dispositionem sui creatoris. Manifestum quippe est, quod omnis vita Sanctorum, & in præsenti, & in futuro seculo Domino famulatur. Sed & illud luculentissimum est: quod virtus Sanctorum omnis ab ipso gratuita miseratione concedatur: denique Propheta dicit, in Deo faciemus virtutem. [Ps. 59, 14, Ps. 88, 18.] Item alibi, Domine in lumine vultus tui ambulabunt, & in nomine tuo exultabunt tota die, & in justitia tua exaltabuntur, quia gloria virtutis eorum tu es.

[10] Sed si aliquis dicat, magis ista ad præsens tempus referenda, quando sicut Apostolus loquitur, Deus est qui operatur in vobis & velle & perficere pro bona voluntate; tamen ille id perpendat, quia si Deus est omnia in omnibus in beatitudine sempiterna, ergo operatur Deus omnia in omnibus. [Phil. 2, 13] Itaque in absoluto est, sicuti omne in Domino Sanctis esse, [Deo illa operante,] ita omne virtutis signum ab eo concedi. Denique non aliquid a se possunt, quandoquidem non a se, sed a Domino sunt: si autem a Domino sunt, a quo habent esse, ab eo accipiunt posse; igitur quod possunt, a Domino possunt. Porro ab eo a quo accipiunt posse: ab eo habent etiam velle. Nam omnis beatitudo Sanctorum in eo consistit, ut voluntati Conditoris inhærescant: non ergo volunt aut velle possunt extra voluntatem sui conditoris. Præterea sapientia Deus est, a quo intelligentia rationabilibus infunditur cunctis: qui vero in claritate sui creatoris sunt, voluntatem ipsius intelligunt: intelligunt igitur, quibus signa exhibenda sunt.

[11] Illud quoque sentiri potest, quod signa magis infidelibus quam fidelibus necessaria sunt. [& virtutem sic ornante.] Nam eorum mentes qui infidelitatis veluti somno sopiuntur, signa suscitant; & quasi quadam solicitudinis manu, ut evigilent pulsant. Qui autem in soliditate fidei constant, illud fixum tenent, miracula sanctitatem plerumque ostendere, non etiam facere: vitam vero, sanctitatis operibus vernantem; quamvis sine signorum exhibitione, gloriosam fore. [Matt. 7, 22] Plerumque ideo dixi, quoniam in Euangelio Salvator secundum Matthæum loquitur; Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, & in tuo nomine dæmonia ejecimus, & in tuo nomine virtutes multas fecimus? & tunc confitebor illis, quia numquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem. Ecce liquido colligitur, quod signa virtute fidei etiam a non sanctis exhibeantur. Dicit quippe Apostolus, etsi habuero prophetiam, & noverim mysteria omnia, & omnem scientiam, & habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. [1 Cor. 13, 2]

[12] [licet testimonio non necessario.] Quosdam vero invenimus, summæ auctoritatis viros, utpote magistros & doctores Ecclesiarum, qui nullis memorantur splenduisse miraculis, ut omittam eos quos fama obscura recondit, Beatum Augustinum dico & Hieronymum, quorum doctrina Ecclesiæ omnes illuminantur. Multi quidem etiam mortuos suscitaverunt, sed multo pluris est animas a perpetuæ mortis suscitasse nexibus, quam corpus paulo post in pulverem redigendum. Horum dogmatibus quanti quotidie a morte spiritali resurgant; solus ille novit, cui omnia patent. Hæc itaque perstrinxisse sufficiat, ne apud imperitos secus aliquid, quam dignum est, super merita beatissimæ Virginis disputetur, sed illud semper consideretur, quod prælibavi, quia majestas divina Sanctorum merita prout expedire judicat, declarare dignatur. Amen.

ANNOTATA.

a De bellis Saxonicis vide Eginhartum in Vita Caroli Magni 28 Ianuarii, & Annales Francorum varios, atque antiquiora Chronica, in quibus Saxonica bella fere per annos singulos digeruntur.

b Ludovicus Pius hic fuit, filius Caroli Magni.

c Martyrologium Germanicum perperam hic Erfortum (quod est civitas Thuringiæ) posuit pro Hervordia Westphaliæ.

d S. Adelardi, Abbatis Corbeiæ Gallicæ noni, Vitam geminam dedimus 2 Ianuarii.

e Hujus quoque laudes vide in dicta Vitæ primæ expressas num. 32 & seqq.

f Consanguinitatis modum explicat Gerardus, Ab. in Vita 2 S. Adelardi num. 4. fuisse scilicet Pipini Regis ex fratre Bernardo nepotes.

g Ioannes Letznerus in chronico Corbeiensi, edito Germanice anno 1590 primum Abbatem nominat Adelbertum, & Warinum sub eo Priorem.

h De Egberto Comite in Saxoniacis Visurgim diximus quædam, in Comm. prævio ad Acta S. Godefridi Cappenberg. 13 Ianuarii num. 18. Plura dicturi 4 Sept. ad Vitam S. Idæ conjugis ejus.

i Hilduinus Abbas S. Dionysii prope Parisios, ab anno 826.

k Fuit hic Carolus Calvus, regnavitque ab anno 840 ad 878.

l Coluntur SS. Marcellinus & Petrus 2 Iunii, qua die etiam dabimus corporum Translationem Sueßionem, ab Eginardo Abbate descriptam.

m Historiam hujus Translationis ad monasterium S. Medardi Sueßion. dedimus 20 Ianuarii post Acta S. Sebastiani: quibus insertum vide martyrium S. Tiburtii; hic autem colitur II Augusti.

n Celebris S. Cucuphatis cultus est in monasterio a se dicto Barcinone in Catalaunia, 15 Iulii.

o De hujus ac sociorum Martyrum Agaunensium Martyrio agendum erit 22 Septembris.

p De S. Viti martyrio & Translatione similiter agetur 15 Iunii.

q Helmerardus Episcopus Ambianensis, sub quo locus erat, anno 859 adhuc interfuit Concilio Tullensi.

DE SANCTO MAROLO,
EPISCOPO MEDIOLANENSI.

SECULO V

[Commentarius]

Marolus, Episc. Mediol. in Italia (S.)

G. H.

Celebris est ad hunc XXIII Aprilis veneratio S. Maroli, Episcopi Mediolanensis, indicata in antiquis Missalibus & Breviariis secundum institutionem & morem S. Ambrosii, [Cultus sacer in Missalibus & Breviariis,] auctis pro cultu Sanctorum qui post ejus obitum floruerunt. Ita amandato festo S. Georgii in diem sequentem, hic dies XXIII Aprilis tribuitur solennitati S. Maroli in Missalibus, quæ habemus anno MDXXII & MDL excusa, & in Breviario anni MDXXXIX, sed omnia dicitur de Communi Confessoris & Pontificis. Ast in Breviario Ambrosiano, jussu S. Caroli Borromæi edito, quod habemus recognitum & anno MDCXXXV excusum; & in Lectionibus propriis ad illorum usum qui in ea diœcesi utuntur Breviario Romano; una habetur Lectio propria, quam hic inserimus.

[2] Marolus, Venerio Episcopo Mediolanensi successit, [Compendium Vitæ.] inclytus virtute, quam per quindecim annos in hujus Ecclesiæ administratione exercuit. Summa fuit austeritate vitæ, & præter alias Ecclesiastico homine dignas virtutes, quæ summæ in eo apparuerunt, tum in privata vita tum in Pontificatu ipso, jejuniis & orationi mirifice deditus fuit. Hujus sancti Episcopi mores & abstinentiam, præcipue singularem, laudavit carmine Ennodius. Magna sanctitatis fama mortuus, in basilica S. Nazarii sepelitur, ejusque merita etiam ante mortem miraculis claruere. Hæc in prædicto Breviario, ubi festum indicatur solenne, & in officiis propriis, ubi præscribitur sub ritu duplicis celebrandum. Similia habent paßim alii rerum Mediolanensium Scriptores, Franciscus Besutius, Ioannes de Deis, Petrus Galesinius & Ferdinandus Vghellus de Archiepiscopis Mediolanensibus, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, aliique: quibus accedit hodiernum Martyrologium Romanum, in quo sacra ejus memoria pro tota Ecclesia conservatur. At Galesinius ad diem præcedentem XXII Aprilis, eum retulit.

[3] Anni Sedis paßim quindecim signantur, iique ab anno CCCCIX usque ad annum CCCCXXIV. [Anni Sedis varie signati.] At Panvinius, in sua Chronologia Ecclesiastica, solum annos novem ei tribuit, eosque ab anno CCCCVI usque ad annum CCCCXV, Aliqui annos tredecim aut quatuordecim numerant. Quod alibi poterit exactius discuti. Tristanus Calchus, lib. 4 Historiæ Mediolanensis Venerium, Marolum, Martinianum & Glycerium indistinctis temporibus posuit, quia ob discordiam scriptorum nihil, quod insereret, invenit. Rexerunt ecclesiam Mediolanensem post S. Ambrosium SS. Simplicianus & Venerius, quorum prior colitur XVI Augusti, alter IV Maii: post S. Marolum S. Martinianus, cujus Acta dedimus II Ianuarii; S. Glycerius referendus ad XX Septembris; & S. Lazarus, de quo egimus XI Februarii Quod autem de eo cecinit poëma Ennodius Ticinensis, est hujusmodi.

Marolus extremæ potator Tigridis oræ,
      Qui jubar in madidis viderat hospitiis, [Poema Ennodii]
Quem labor in proprio Syriæ solidaverat axe,
      Orditur vatem dotibus innumeris.
Pervigil, intentus, jejunus, providus, ardens;
      Quod morem tenuit, sat fuit officio.
Os tenerum quoties gustus contingit honesti,
      Transit ad affectum quod fuit imperii.
Terra potens olim, Patribus fundata beatis,
      Nobilibus mundum partubus irradiat.

[4] Hactenus Ennodius, ob cujus poëma S. Marolum, fuisse natione Syrum credunt Iosephus Ripamontius, lib. 6 Historiarum Ecclesiæ Mediolanensis, & ante memoratus Vghellus. S. Carolus Borromæus, X Maii anno MDLXXIX fecit solennem translationē eorum sacrorum corporum, [Translatio facta 10 Maii anno 1579.] quæ in Ecclesia Nazariana requiescunt: inter quæ, præter corpus S. Nazarii Martyris, fuerunt quatuor Sanctorum Antistitum Mediolanensium corpora, scilicet Venerei, Maroli, Glycerii, & Lazari: quæ cum altare præcipuum ex media Ecclesia tolleretur, inventa fuerunt in rudibus quibusdam lapideis labris posita. Hæc aliaque S. Carolus, facto Episcoporum Concilio, religiosa admodum celebrique pompa extulit, & congruo viarum ambitu portans ipse cum Episcopis sancta feretra, populo frequentissimo ad venerationem proposuit. Commemoratas Reliquias omnes collocavit sub novo magno altari. Ita Carolus a Basilica-Petri, lib. 5. Vitæ S. Caroli cap. 6 & paßim alii.

DE SANCTO IBARO,
EPISCOPO HIBERNO.

SECULO VI

[Commentarius]

Ibarus Episcopus Hibernus (S.)

Auctore G. H.

Antiquum monasterii Tamlactensis Martyrologium primo loco ad hunc XXIII Aprilis de hoc Sancto ista habet: [Cultus sacer 23 Ap.] Ibarus Episcopus, cujus Ecclesia est in Beg-ere, quæ insula est in alto mari ex adverso Kinn-selachiæ. Quatuor-Magistri ex vetustißimis Annalibus Cluanensibus, Insulensibus & Senatensibus ista his verbis confirmant. S. Ibarus in Beg-Erensi sua insula IX kalendas mortem obiit. Eadem in Vltoniensibus Annalibus indicari tradit Vsserius, de Britannicarum Ecclesiarum Primordiis pag. 1062. Illustre testimonium de ipso S. Ibaro habetur in S. Abbani ejus discipuli Actis, & est hujusmodi. Innumerabiles sancti monachi, Clerici & sanctimoniales in diversis locis per totam Hiberniam tempore illo sub magisterio S. Ibari erant. Sed beatus Episcopus Ibarus in famosissimo & optimo suo monasterio, quod vocatur Beg-Erein plus habitabat quam in aliis locis, quia multum locum illum diligebat. Illud vero monasterium in Australi parte Hua-Kensalach est positum, [monasteriā & sepultura in insula Beg-Erin] in insula mari vallata, & insula & monasterium uno nomine dicuntur, id est Beg-Erin, quod interpretatur Latine Parva-Hibernia. In illo autem monasterio Reliquiæ beatissimi Antistitis Ibari jacent & honorifice coluntur: atque ipse locus honoratur ab Hiberniensibus pro nomine S. Ibari valde, quia ipse unus erat egregius dispensator divini dogmatis de prioribus prædicatoribus, quos elegit Deus, ut Hibernienses de gentilitate ad Christi fidem converterent.

[2] Hæc ex dicta Vita S. Abbani Vsserius pag. 794, qui in Addendis pag. 1062 ex eadem Vita ista tradit: Abbanus duodennis, ipso volente & parente utroque consentiente, traditus est educandus in litteris secularibus, & ad augmenta pietatis cælestisque scientiæ capienda per quinquennium suo avunculo S. Ibaro Episcopo, ad quē ex omnibus Hiberniæ partibus, gratia discendarum litterarum sacrarum aliarumque artium liberalium, confluebat magna multitudo Clericorum, monachorum & aliorum, in famosissimo quondam & sanctissimo monasterio suo quod Beg-erin, id est Parva. Hibernia vocatur, & situm est ad Australem partem regionis Hua-Kensellach, in provincia Laginiæ in littorali modica insula. [prope Wexfordiam.] Hæc ibi ex dicta S. Abbani Vita Vsserius, qui pag. 794, ex Vita Movennæ seu Moduennæ Virginis, insulam Beg-erii collocat prope Wexfordiam, ubi scilicet mappæ geographicæ indicant Beg-Ilant. In Litaniis Æugussi dicuntur invocari in auxilium per Jesum Christum terquinquageni sanctissimi monachi, sub disciplina S. Ibari instructi.

[3] Iocelinus in Vita S. Patricii ad diem XVII Martii a nobis illustrata num. 73 cum filius cujusdam Reguli esset a porcis laceratus, [An jussu S. Patricii suscitarit mortuum,] injunxit Patricius duobus Episcopis Elbeo & Hibaro discipulis, quatenus defunctum puerum restituerent Superis, adiiciens, quod illos ad sic faciendum adiuvaret orationibus suis. Paruerunt Pontifices Patri suo Patricio præcipienti, ejusque adjuti precibus puerum discerptum & dilaniatum, non solum vitæ sed etiam integræ sanitati restituerunt, & pristinæ pulcritudini & valetudini. Credidit ergo Regulus, & cum omni domo & plebe sibi subjecta est baptizatus. Hæc ibi: & in aliis Vitis S. Patricii a Colgano editis etiam indicantur, & S. Ibaro, de quo hic agimus ab eo attribuuntur; uti etiam quæ in Vita S. Brigidæ dicuntur, quod hæc S. Ibarum adierit, [& S. Brigidam exceperit.] & ab eo appositum lardum comederit in Quadragesima, quod alius cibus deesset, & ejusdem horreum frumento Dei virtute repleverit. Quæ etiam ab Colgano attributa huic S. Ibaro ad Kalendas Februarii diximus & secuti fuimus. Habemus etiam aliqua Acta S. Ibari, sed nostro judicio multis fabulis conferta, ideoque quæ huic nostro operi inserantur, non satis congrua.

[4] [Tempus Vitæ.] Vt omnia uni Ibaro tribuantur, tribus seculis vixisse traditur. Fuit S. Abbanus nepos ejus Romam ad Gregorium I Pontificem profectus, ut vel hinc poßimus colligere seculo Christi sexto S. Ibarum floruisse. Consuli possunt quæ XVII Martii in Appendice ad Vitam S. Patricii § I dicta sunt: unde apparebit de supra citatis S. Abbani Actis, quibus S. Ibarus fingitur ante S. Patricium prædicasse in Hibernia, quam exiguam fidem mereantur: quæ proinde ad hoc solum allegata a nobis sunt, ut vel ex illis constaret notißima apud Hibernos S. Ibari sanctitas; licet ab ipsis obscurata multis fabulis & portentosæ nativitatis ac pueritiæ miraculis, a quibus utinam puræ essent Vita ipsorum SS. Patricii & Brigidæ. Sed & chronologiam omnem Sanctorum conturbaverunt istarum Vitarum collectores, dum nullum ex celebrioribus dimiserunt, cujus nomen iisdem Vitis non inseruerint, quasi prædictis Sanctis coævorum ac familiarium, vel certe ab iisdem præcognitorum, tamquam si intra annorum determinate signatorum numerum essent in hanc lucem venturi.

DE SANCTO ADALBERTO,
EPISCOPO PRAGENSI, MARTYRE IN PRVSSIA,

ANNO DCCCCXCVII,

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Adalbertus, Episcopus Pragensis, Martyr in Prussia (S.)

Auctore G. H.

§ I Tempus vitæ & martyrii. Corpus Gnesnam delatum: ad illud peregrinatur Otto III Imperator.

Seculum Christi decimum, vita sancta & glorioso martyrio, illustravit S. Adalbertus, Episcopus Pragensis, nobilißimo sanguine prognatus, circa annum quinquagesimum sextum supra nongentesimum aut certe circa annos proxime sequentes, [Natus circa an. 956] utpote qui anno DCCCCLXXII, cum Magdeburgum studiorum causa mitteretur, jam tunc memoriter didicisse Psalterium traditur num. 5 in priore Vita: unde colligimus eum tunc annum egisse circitur decimum sextum. [reversus in Bohemiam an. 981,] Si quis pauciores ei tunc tribuerit annos, ac serius natum dixerit, per nos licebit. Annos ter ternos cum in arena studii palæstram exercuisset ingenii Magdeburgi, mortuus est Adalbertus, Archiepiscopus Magdeburgensis anno Christi DCCCCLXXXI, & S. Adalbertus, ad suos parentes in Bohemiam reversus assumpsit sub Episcopo Pragensi Christianæ militiæ arma. In hujus postea mortui locū electus successor, Episcopus Pragensis consecratus est ab Archiepiscopo Moguntino Veronæ, [consecratus Episcopus Pragensis an. 983 29 Iunii] die Apostolorum Petri & Pauli, anno DCCCCLXXXIII, coram Ottone II Imperatore, tunc ibidem præsente: unde annum ætatis eum tunc egisse vicesimum septimum ex supra dictis constat.

[2] Episcopatu relicto Romam, profectus est anno DCCCCLXXXIX, cum ibidem esset Theophania, Imperatrix ac vidua Ottonis II; [Romæ monachum agit an. 989,] ibidemque,cum ante visitasset monasterium Casinense, nec procul inde cum S. Nilo egisset, vitam monasticam auspicatus est in monasterio SS. Bonifacii & Alexii. Quinquennio pleno in monasterio erat miles Christi, [remissus ad Episcopatū an 994,] quando Synodo Romæ habita a Ioanne Papa XV remissus est ad suum Episcopatum circa annum DCCCCXCIV, Verum non diu ibidem potuit consistere persecutione in eum commota, Disceßit ergo ad Hungaros, ibique magno cum fructu laboravit, [Hungaros docet.] ac S. Stephanum dein Regem baptizavit.

[3] Inde Romæm ad suum monasterium reversus, saltem labente anno DCCCCXCV, [Reversus Romam an. 995,] ibidem permansit usque ad Pontificatum Gregorii V, electi XIII Iulii anni sequentis DCCCCXCVI, & usque ad Ottonis III adventum in urbem Romanam cum Willigiso Archiepiscopo Moguntino: quo ibidem & in reditu per litteras urgente, a dicto Gregorio V remissus est Adalbertus ad suum Episcopatum, [remissus anno 996] aut certe ad exteras nationes. Adivit tunc in Gallia Turonenses Floriacēses, Parisienses, & sacra lipsana S. Martini, Benedicti, [abit Gnesnam,] Dionysii & aliorum veneratus est: dataque apud Moguntinos Ottoni III instructione, constituerat Pragam redire: sed audita crudeli nece fratrum ac propinquorum declinavit ad Boleslaum Ducem Poloniæ. Ioannes Dluglossus seu Longinus, S. Casimiro datus olim institutor, in Historia Polonica scribit pag. 112 anno Domini DCCCCXCVI Robertum Archiepiscopum Gnesnensem obiisse, [an istic tūe Archiepiscopus?] eique Adalbertum Pragensem Episcopum successisse. Longinum sequuntur passim historici Poloni cum Stephano Damalevicio in serie Archiepiscoporum Gnesnensium anno MDCXLIX Varsaviæ excusa. Silent antiquiora Acta. Potuit saltem munia Episcopalia ibidem exercuisse, [an. 997 discedit Gedanum & dein in Prussia Martyr abit.] dum iter in Prussiam pararet: & sic honoris causa inter dictæ Sedis Episcopos censeri. Anno DCCCCXCVII, definente hiemis rigore, acceptis a Duce Boleslao triginta militibus, Gnesna ductus est ad Vistulam fluvium, indeque navi Gedanum primum, dein per Venedicum sinum ac lacum Habum in Sambiam Prussiæ provinciā descendit; ibique labores suos illustri martyrio complevit, hoc XXIII Aprilis dicti an. DCCCCXCVII.

[4] Corpus Martyris sancti Dux Boleslaus redemit, & omnibus Pontificibus, Ecclesiasticis quoque & secularibus viris (verba sunt Dlugloßi) accersitis in grandi & numerosa multitudine omnium statuum & ordinum, [Corpus redemptum defertur ad monasteriū Trzemeszno,] sancto corpori obviam processit: & dum illud offendisset, prosternitur cum Clero, populo & universo comitatu: deinde laudes concinendo, corde & ore excepit, & illud in cœnobium Trzemeszno, Ordinis Canonicorum Regularium B. Augustini (quod pater suus Miecslaus, Polonorum Princeps, in primordio assumptæ fidei fundaverat, & mirifica largitate dotaverat) deferens, illic collocavit. Deinde modici temporis intervallo elapso, volens S. Adalberti corpus amplius honorare, congregata magna Pontificum Ecclesiasticorumque & secularium virorum multitudine, corpus sacrum ex Trzemeszno in Gnesnam, [& inde Gnesnam:] civitatem ea tempestate florentem & populosam, cum magna solennitate & pompa, XIII Kalendas Novembris, deduxit: & in ecclesia metropolitana Gnesnensi, cujus Sanctus ipse aliquanto tempore erat Archiepiscopus, honore excellenti collocavit. Pluribus post diebus sequentibus Gnesnæ in memoriam tanti beneficii festos dies egit, largissimas eleemosynas egenis distribuens, & universis pro necessitatibus suis illum interpellantibus munificum & gratiosum se demonstrans. Corpore autem sancti viri Dei Adalberti Gnesnam delato, frequenti & assidua cœpit vir Dei miraculorum operatione clarescere, [miraculis claret:] & in variis languoribus supplicibus suis magnificus adjutor existere: propter quæ non solum ex Polonia, sed ex remotissimis Germanorum Pannoniorumque finibus, ad tumbam corporis sancti, populorum catervatim eam adeuntium, sanitatisque solatia recipientium, cœpit esse frequentia. Hæc ibi.

[5] Ex accedentibus ad dictam tumbam fuit Otto III Imperator, cujus adventus deinde a Dluglosso describitur: sed malumus eum ex Ditinari Episcopi Merseburgici, [ad illud Otto 3 Imperator peregrinatur,] auctoris fere coævi, chronico accipere, prout eum libro 4 proponit istis verbis: Postea Cæsar auditis Romæ mirabilibus, quæ per dilectum sibi Martyrem Adelbertum Dominus fecit, orationis gratia eo pergere festinavit. Sed cum Ratisbonam veniret, a Gebehardo ejusdem ecclesiæ Antistite magnifico honore susceptus est, comitantibus secum Ziazone tunc Patricio, & Roberto Oblationario, [honorifice ubique,] cum Cardinalibus. Nullus Imperator majori umquam gloria a Roma egreditur neque revertitur … Cæsar ad Cicensem perveniens urbem, a secundo Hugone, ejusdem Sedis Provisore tertio, ut decuit Imperatorem, suscipitur: deindeque recto itinere Misnensem tendens ad civitatem, a venerabili Egedo, hujus Ecclesiæ Episcopo; & a Marchione Ekkihardo, qui apud eum inter præcipuos habebatur, honorabiliter accipitur. Decursis tunc Mulcieni terminis, huic ad Diedesi pagum primo venienti Bolizlavus, [& a Boleslao Duce Poloniæ exceptus,] (qui major laus, non merito, sed more antiquo interpretatur,) parato in loco, qui Ilua dicitur, suimet hospitio, multum hilaris occurrit. Qualiter autem Cæsar ab eodem tunc susciperetur, & per sua usque ad Gnesin deduceretur, dictu incredibile ac ineffabile est. Videns a longe urbem desideratam, nudis pedibus suppliciter advenit: & ab Episcopo ejusdem Ungero venerabiliter susceptus, ecclesiam introducitur: & ad Christi gratiam sibi impetrandam, Martyris Christi intercessio profusis lacrymis invitatur … Perfectis tunc omnibus, Imperator a præfato Duce magnis muneribus decoratur, & quod maxime sibi placuit trecentis militibus loricatis. Hunc abeuntem Bolizlavus usque ad Magdeburg deducit egregio comitatu, ubi Palmarum solennia celebri apparatu peracta sunt.

[6] Hæc ex Dithmaro. Quæ ad annum millesimum in antiquo Chronico Hildensheimensi ita confirmantur: Imperator Otto III, causa orationis ad S. Adalbertum Episcopum & Martyrem, [an. 1000 in Quadragesima.] Quadragesimæ tempore Slaviam intravit: ibique coadunata Synodo Episcopia VII disposuit: & Gaudentium, fratrem B. Adalberti, in principali urbe Sclavorum * Gnesna, ordinari fecit Archiepiscopum, licentia Romani Pontificis, causa petitionis Bolizlavonis * Polonorum Ducis, ab amorem potius & honorem sui venerandi fratris, digni Pontificis & Martyris. Inde revertens Palmarum solennitatem Parthenopoli festive peregit: Paschalia vero tempora votive Quidlingaburg celebravit: Pentecostes autem celebritatem digna devotione Aquisgrani feriavit. Ioannes Noppius, in Aquisgranensi Chronico, tradit tunc Aquisgrani jacta fuisse ab Ottone Imperatore fundamenta ecclesiæ S. Adalberti, uti infra latius dicetur.

[7] Historici Poloni pluribus enarrant adventum dicti Ottonis III in Poloniam, & præ ceteris Dluglossus, qui addit ista: Cæsar donavit Boleslao unum clavum de Cruce, perforatione Dominici corporis nobilitatum; & lanceam S. Mauritii, Thebanæ legionis Principis … Boleslaus autem, Polonorum Rex, Cæsari brachium B. Adalberti condonavit, cum magna gratitudine & devotione a Cæsare susceptum: [brachium S. Adalberti Romæ in æde S. Bartholomæi deponit.] quod brachium secum Romam (ubi Natalem Christi celebravit, & annum millesimum primum inchoavit) delatum, deposuit in insula Lycaonia in ecclesia S. Bartholomæi, ad quam parens ejus Otto II Imperator ossa dicti Apostoli Benevento asportata intulerat. Superfuit Otto III usque ad diem XXVIII Ianuarii anni MII, nulla relicta prole tunc defunctus in Italia, [moritur 18 Ianua anni 1002.] heredem autem nactus est S. Henricum, cujus & hujus Ottonis III proavus fuit Henricus Auceps Rex Germaniæ, succedentibus post Aucupem tribus consequenter Ottonibus, Romani Imperii Cæsaribus Augustis.

[Annotata]

* perperam erat Praga.

* uti & Boëmorū,

§ II Acta vitæ & martyrii duplicia eduntur: alia varia indicantur.

[8] Non defuerunt eodem tempore, quo S. Adalbertus martyrium passus clarebat miraculis, qui ejus res gestas investigarent & perscriberent, [Acta duplicia,] ut darent materiam aliis, qui exactius essent Acta vitæ totius & martyrii illustraturi. Inter hos excelluerunt duo: quorum alter sub Imperio Ottonis III id executus est, alter sub hujus successore S. Henrico Imperatore idem præstitit. Vtraque Acta hic damus, [ex Ms. Pragensi.] ex codice Metropolitanæ ecclesiæ Pragensis perantiquo, beneficio Bohuslai Balbini, viri e Societate nostra in antiquitate historica valde accurati, & ab Archiepiscopo & Capitulo dictæ ecclesiæ Pragensis delecti & nominati suæ Ecclesiæ Historiographi, ex cujus calamo post varios alios libros nuper prodiit Historia rerum Bohemicarum: qui fuit coactus propria manu cuncta describere, quod ea ob antiquitatem legere amanuenses nescirent. Liber est membranaceus totus, cum imaginibus, auro & coloribus, ut mos erat veterum, pulcherrime collucens: aforis signatur numero XII, intra vero B. XIII cum titulo, Chronica Bohemorum accurata. In utrisque Actis displicet dicto Balbino, quod videantur scripta ab hominibus rerum Bohemicarum non satis gnaris, qui ipsi Bohemiam numquam viderint (quod nos de secundo auctore non audemus dicere) deinde observat hæc Acta in Ms. Pragensi simpliciori & rudiori stylo edita & magis genuina esse, quam quæ ab aliis postmodum expolita sunt & interpolata. [Priora scripta sub Ottone 3,] Auctor prioris Vitæ infra num. 14 indicat tempus suæ scriptionis his verbis: Erat ipsis diebus Romæ Imperatrix Theophania, mater ejus, qui modo regnat, tertius & Deo juvante Maximus Otto. [forsan a monacho SS. Bonifacii & Alexii Romæ,] Auctor videtur Romæ fuisse monachus in monasterio SS. Bonifacii & Alexii, in quo S. Adalbertus abdicato Episcopatu vixerat primum quinquennio pleno, ac postea reversus pluribus saltem mensibus: in quo etiam monasterio Græci simul & Latini militabant, illi secundum regulam S. Basilii, isti ex præscripto S. Benedicti: hinc scriptor utrumque suum Patrem & Patronum agnoscit. Ita num. 15 asserit, monachos S. Nili omnes propriis manibus victum quærentes, secundum regulam sancti Patris nostri Basilii cælestibus desideriis innotescent: & dein num. 25 scribit, Floriacum beatissimum corpus Confessoris & Patris Benedicti suo grege collocare meruisse. Imo, cum eodem S. Adalberto in dicto monasterio vixisse, videtur indicari his verbis num. 5. Quia secularis philosophiæ scientissimus erat, novimus omnes. Dein num. 17 cum scriberet attactu manus sanatam filiam Joannis, addit qui nunc Urbis Præfectus esse dignoscitur. Præterea ista num. 20 continentur: Dicunt Abbas & Fratres ejus de eo, quia in omni virtute ad unguem perfectus est. Florebat tunc prope Romam in Crypta-Ferrata S. Nilus Abbas, qui num. 23 & usque hodie ita amore Christi ferventem non meminit se vidisse aliquem juvenem. Denique tempore martyrii S. Adalberti, vivebat in Romano SS. Bonifacii & Alexii monasterio Joannes Canaparius Conversus, qui in visione S. Adalbertum in Martyrum numero annotatum vidit, uti (inquit auctor num. 29) hodie meminit.

[9] Acta eadem ex codice Ms. monasterii Windbergensis in Bavaria in finibus Boëmiæ, ediderunt Henricus Canisius, tomo 6 Antiquarum lectionum; & Marquardus Freherus, ad calcem Chronici Bohemorum Cosmæ, [perperā tributa Cosmæ Pragensi Decano,] Pragensis ecclesiæ Decani, a quo etiam Vitam hanc cum martyrio descriptam censuit. Verum fallitur: quia Cosmas multo junior est, & Chronicon suum deduxit usque ad obitum Henrici IV Imperatoris, III Kalendas Junii anno MCXXV defuncti. Præterea librum primum Chronici, in quo egerat de S. Adalberti martyrio, finit ad annum MXXXVIII, cum hac clausula: Quia aliter visa, aliter audita, aliter narrantur ficta; quæ melius scimus, melius & proferimus. Nunc, auxiliante Deo & S. Adalberto, ea fert animus dicere, quæ ipsimet vidimus, vel quæ ab his referentibus qui viderunt veraciter audivimus; satis innuens se ante relata nec vidisse, neque ab oculatis testibus audivisse. Floruit tempore S. Adalberti Gerbertus monachus Aureliacensis in Arvernis, dein anno DCCCCXCII creatus Archiepiscopus Remensis: unde ad ecclesiam Ravennatem promotus est anno DCCCCXCVII, [an rectius tribuantur Silvestro II Papæ,] ac tandem Pontifex summus Silvester II dictus, Ecclesiæ universæ præfuit, a die secunda Aprilis anni DCCCCXCIX, usque ad diem XII Maii anni MIII, ad quem annum num. 6 ista in Annalibus tradit Cardinalis Baronius: Ejus quoque Silvestri Papæ nomine scriptam vidimus S. Adalberti Martyris, Pragensis Episcopi, Vitam, cujus est exordium: Est locus in partibus Germaniæ &c. Habetur in bibliotheca Casinensi. Hanc Vitam, litteris Longobardicis conscriptam, ex dicta bibliotheca Casinensi erutam, edidit Romæ anno MDCXXIX Abrahamus Bzovius, Notisque illustravit, &, ut præfatur, suo auctori vindicavit. Verum pro suis vindiciis adfert nihil, præter verba Baronii, testimoniaque Spondani & Balduini Iunii, qui Baronium secuti sunt, & Antonii a Neapoli Archivistæ Casinensis, [cujus hortatu videntur scripta.] attestantis cum suo originali concordare, Assentimur & nos Baronio, scilicet eam Vitam sub nomine Silvestri Papæ ibidem notatam; non tamen ipsius esse arbitramur: sed incitante & monente eodem Silvestro Papa, a monacho cœnobii SS. Bonifacii & Alexii fuisse conscriptam, ipsique dedicatam, & ideo forsan fuisse eidem ab aliis adscriptam. Citatus supra Balbinus se variis in Mss. reperisse hæc Acta asserit, sed nusquam Silvestro II Papæ attributa.

[10] [Alia Acta tempore S. Hērici Imper. scripta,] Secundo loco damus Vitam ejusdem S. Adalberti, tempore S. Henrici Imperatoris conscriptam. Porro auctor sub initium ait, patrem ejus contingere Reges linea sanguinis: quem longe lateque jura dantem hodie tremit populus, adeoque Henrico Regi accessit proximus nepos. Imo se vixisse tempore S. Adalberti testatur ipse scriptor sæpius; ita num. 8 cum in Episcopum eligeretur, a dæmone ut Sanctum proclamatum, testatus est Willico, cujus, inquit, testimonium nos legimus, cum ad Abbatem nostrum hoc scripto filius mandaverat. Et num. 14 S. Adalbertus in monasterio Romano acutissime interrogavit de Scripturis sanctis, [ab auctore similiter coævo,] sedulo percunctatus de vitiorum vel virtutum naturis. Sed ad hæc, quod ante nescivit, quærenti illi recte Abbas respondit, ut ipse non semel ad nos ait. Et num. 17 ista habet. Memini dicentem, cum causa ædificationis aggressus essem, Joannem Abbatem, ubi in Notis ex Surio additur, Adalbertus signorum operator adhuc in vita claruit. Dein num. 34, cum auctor narrasset cædem fratrum, addit: Hæc tunc: sed quando digna indigni scribimus, est mortuus furente gladio frater natu maximus, & mox: Hoc anno maximi fratris mors est subsecuta. Demum scribit num. 28, a Sociis ejus genus martyrii intellectum esse his verbis: Aiunt qui illo agoni interfuerunt. Auctor Romæ fuit, [& monacho,] sæpius cum Abbate SS. Bonifacii & Alexii locutus, forsan dum rei scribendæ veritatem inquireret: nam & ex illius ore accepta memorat nonnulla, & apud eum videtur invenisse Vitam priorem: certe eam secutus in multis, ipsa quandoque verba descripsit. Non tamen appellat eum Abbatem suum, uti appellat eum coram quo num. 8 dixerat se legisse scripto missum testimonium Williconis, de B. Adalberti sanctitate, dum Episcopus eligeretur, per energumenum testata. Porro num. 22, post recitatas ipsius sancti Epistolas, quibus ex Hungaria remitti sibi petit Clericum Radlam, [in Bohemia aut Germaniæ.] Pappatem suum (ea voce Nutritium intelligi putamus) jam tunc monachum; daturus auctor causam cur hic non paruerit, ut enim, inquit, ipsum audis loquentem: deinde sic concludit, Memoriam vero viri (scilicet Radlæ) sæpe pono, cujus relatione hæc scribo, quem Martyris servum agnosci volo. Ex ejusdem quoque, relatione tamquam a prima ætate Sanctum familiarius cognoscentis, accepisse videtur illos pueritiæ a discendo alienioris, & adolescentiæ minus compositæ nevos, quos num. 3 & 5 attingit, & nostri Balbini judicio supra veritatem exaggerat. Quare cum hanc Vitam nulla habeant Italica Mss. sed sola Bohemica vel Germanica, omnino verosimili conjectura possumus suspicari, in Bohemico aliquo & forte Breunoviensi per S. Adalbertum fundato, aut saltem in vicino quopiam Germanico monasterio, in quo scilicet & ipse Radla degebat, vixisse atque scripsisse auctorem. Stylum ejus Laurentius Surius, locis aliquot, uti præfatur, modice correxit: nos primigenium damus ex dicta Pragensi bibliotheca: & quæ ibi festinantior librarius prætermisit, ex Surio, qui magis integrum contextum habuit, addimus inter Annotationes: non enim putavimus suo loco inserenda, dum quid in iis proprii, quid alieni styli sit, ignoramus.

[11] Extat ibidem in eodem codice pergameno Vita S. Adalberti, carmine heroico veteri edita, hoc initio.

Quattuor immensi jacet inter climata mundi [alia omissa carmine scripta,]
Terra potens, magnæ quondam Germania famæ:
In cujus parte locus est non infimus, arcte
Natura strictus, Boiemia nomine dictus,
Armis atque viris & rebus dives opimis.

Poëma hoc desumptum est ex prima Vita a nobis indicata: in qua quia longe significantius & clarius omnia narrantur, non judicavimus operæ pretium esse illud huic operi inserere, quod post triginta folia, universim mille & centum circiter versus continentia, ita concluditur:

Te sine nil dulce: tu nobis pocula mulce:
Ludrica verba, iocos, & sensus dirige nostros:
In te rite Deum trinum sapiamus & unum.

[12] Alia S. Adalberti Acta nobis submisssa ex Bohemia ac potißimum Praga fuerunt, & quidem triplicia, [& varia compendia Mss.] sed fere ex prælaudatis desumpta, & frivolis narratiunculis exornata; quibus non sunt absimilia, quæ extant cum Vita S. Stanislai Cræcoviensis Episcopi, in Legenda Sanctorum Poloniæ, Hungariæ, Bohemiæ, Moraviæ, Prußiæ & Silesiæ Patronorum, [& excusa,] Cracoviæ anno MDXI excusa. Aliud compendium, ex primis Actis fideliter desumptum habemus ex Ms. Vltrajectino: quæ omnia hic nominamus, quia antiquam S. Adalberti venerationem magis magisque confirmant.

[13] Alia rursum Acta habemus, ex monumentis & annalibus Archivii Warmiensis in Prussiæ & ex majorum traditione collecta, [alia ex annalibus Warmiensibus] & nobis a Matthia Sarbivio Vilna, atq; aliunde ab alio submissa. In iis, quæ ad martyrium spectant, amplificantur mirabili figmento hic in pauciora verba contrahendo. Cum in Sambiam Prussiæ provinciam venisset, Luxetum Ducem conatus est ad veram Christi fidem convertere, ab eoque permissus est ibidem consistere: sed obstante Kyrwardo, supremo idolorum Antistite cum suis sacrificulis jussus est ex Prussia discedere. S. Adalbertus gemebundus promittit se imperata facturum. Postero die sub dio Missam celebrat, [non satis certæ fidei,] valedicit variis, & sarcinulas colligit. Et ecce a sacrificulis, quos Waydelottos vocant, furenti impetu cingitur, caput illi amputatur, & reliquum corpus frustatim conciditur. Gaudentius ferro in viscera adacto contrucidatur: Benedictus fuga evadit. Sequenti die rustici quidam, frusta cadaveris S. Adalberti collecta, [quasi caput ante pectus detulisset,] in subjectam planitiem (ubi ecclesia nomini ejus sacra est erecta) comportarunt, ut sepelirent. Et ecce corpus Martyris redintegratum surgit, induit se sacris vestibus, sumit caput ante pectus, & per terras & aquas, per quindecim milliaria Germanica, portat ad capellam, uno circiter milliario a Gedano sitam, nunc ad S. Adalbertum nuncupatam: in altare seipsum cum capite recondit, jacuitque sine honore totos tres annos. Postea apparens vectori Masovitæ, postulavit ut se Gnesnam veheret. Quod is in Masoviam avecturus, in cava quercu seposuit. Sed ob fornicationem nequivit inde amovere. Detentum igitur a Prussis, & a Boleslao Duce Poloniæ redemptum, non auro præponderante, sed duobus obolis inopis viduæ, delatum Gnesnam est, & in ecclesia Cathedrali depositum. Hæc ex dicta relatione contraximus: in qua ex picturis seu statuis aliqua desumpta, scilicet quod capite plexi Martyres solerent pingi aut sculpi tenentes caput ante pectus suum. In Vita S. Romualdi Abbatis, auctore Hieronymo Camaldulensi num. 47, dicitur, etiam corpus S. Adalberti virtute divina erectum; & accepto proprio capite in manibus, [& Gaudētius una esset occisus,] eadem via qua venerat in Poloniam reversum, ac in civitate, quæ Gnesna dicitur a fidelibus honorifice tumulatum. Quæ ex rudi aliqua vulgi traditione accepta, ab omnibus antiquioribus monumentis absunt. Quæ supra de Gaudentio occiso adduntur, in Warmiensi Breviario anno MDXVI excuso sic leguntur: Sanctus quoque Gaudentius Capellanus, & prædicationis ipsius socius; pariter eodem fato & loco Martyr Christi consecratur. [quomodo dicatur redemptum corpus.] Erat Gaudentius S. Adalberti carne & spiritu germanus. Verum de nece illi tunc illata nihil tradunt antiqui; sed dicunt eum a reditu ex Prussia creatum Archiepiscopum Gnesnensem, curasse ut S. Adalberti corpus redimeretur, & dein illud primum Tremesnæ ac postea Gnesnæ honorifice excepisse. At qua ratione dicta redemptio facta fuerit, variant plerique. Aliqui asserunt annulum Ducis plus dicto corpore ponderasse: alii parvam pecuniæ summam præponderasse: quæ singulorum glossemata sunt, & forsan a poëtis excogitata.

[14] Agunt de S. Adalberto passim omnes scriptores rerum Boemicarum, Polonicarum & Prussicarum, etiam lingua Germanica Wenceslaus Hagecius, [Aliqua infra ex Annalibus Bohemicis dantur.] & Martinus Boreghus in Chronicis Bohemicis, & Gaspar Scutzen in historia rerum Prußicarum. Ad quæ omnia curiosum lectorem remittimus. Solum infra post Acta subiungimus quædam miracula S. Adalberti, quæ ex Annalibus Bohemorum pervetustis, & dicto Hagecii Chronico excerpsit, & Latine conversa ad nos misit prædictus Bohuslaus Balbinus, studiorum nostrorum amantissimus.

§ III Reliquiæ S. Adalberti, varia ei templa dicata. Memoria in sacris fastis.

[15] Memoratus supra Damalevicius, ante Seriem Archiepiscoporum Gnesnensium, ipsam urbem Gnesnam describit; [S. Adalberto Gnesnæ chorus Ecclesiæ Cathedrales dicatus.] cujus, inquit, basilica Cathedralis honori beatissimæ Virginis Mariæ in cælum assumptæ, primitus dicata est: quam cum incendio per Bohemos illato deformem decori restitutam, sive etiam (quod alii volunt) longitudine auctam, Martinus Archiepiscopus anno Domini MXCIV consecrasset; majorem, [mausoleum cum reliquiis,] ut vocant, chorum patrocinio S. Adalberti Martyris Archiepiscopi Gnesnensis assignavit … Mausolæum S. Adalberti Martyris, & Patroni regni Poloniæ, Archiepiscopi Gnesnensis, est in medio ecclesiæ extra chorum, eleganti & artificioso opere cæmentario ac marmoreo, ad magnificentiam elaboratum, ferreis cancellis septum. Lipsana sacra ejusdem sancti Præsulis & Patroni arca argentea magni ponderis, ab Angelis duobus argenteis non parvæ molis sustentata, continentur. Donarium hoc Divo Martyri Adalberto pientissimus Rex Poloniarum Sigismundus tertius largitus est. Mausolæum vero ipsum impensis piæ memoriæ olim Jacobi de Sienno, Archiepiscopi Gnesnensis, est constructum; & ut epigraphe, in sinistra parte Mausolæi sculpta, legentibus exhibet, anno MCCCCLXXXVI consummatum. In dextera vero parte hi versus insculpti sunt.

Pannonios fidei, Prutenos atque Polonos
      Qui dedit, & dederat regna Bohema prius,
Dissimili tantis meritis vitæque beatæ,
      Sanctus Adalbertus, clausus erat tumulo.
Non tulit id pietas Jacobi, cognomine Senno,
      Jamque sacris struxit ossibus istud opus.

[16] Tres lampades argenteæ pendent ante sacrum monumentum, quæ festis & Dominicis diebus accendi solent: plurima alia donaria, utpote aureæ pretiosissimis gemmis graves tabellæ, ex votis diversorum oblatæ, diebus solennioribus appendi solent. [Caput in theca aurea] Caput inclyti Martyris in theca aurea, saphiris pretiosis rutillante, inclusum, populo ad osculum, in festo ipsius solenni & ejusdem reliquiarum Translatione, solet exhiberi, & publicæ venerationi exponi, per Canonicum lineo amictu indutum. Hæc ibi.

[17] At contra Bohemi contendunt corpus S. Adalberti Pragam delatum fuisse: [Historia reliquiarum Pragam delatarum infra datur] & ita supra indicatus Hieronymus Camadulensis in Vita S. Romualdi de dicto sacro corpore scribit: Pragam, metropolim Bohemiæ, magno cum honore deducitur, factoque locello ex auro & lapide pretioso, supra majus altare Martyr & hostia Christi digne collocatur. Historiam translationis late describit Cosmas, Ecclesiæ Pragensis Decanus, sub initium libri secundi Chronici Bohemiæ: ex qua Lectiones efformatæ sunt, quæ in die Translationis solent legi, & infra dantur cum exactiore dissertatione a memorato Balbino Praga submissa. Rogamus porro tam Bohemos quam Polonos ne ægre ferant, omnia uti accipimus ita a nobis simpliciter narrari, [absque præjudicio.] absque præjudicio ullius nationis. Venerentur utrique Sanctum Patronum Adalbertum, & Deum in suo Sancto glorificent, ejusque sanctas virtutes non tam pia æmulatione prædicent quam Sancta imitatione in seipsis exprimant. Celebrant autem S. Adalbertum tam Poloni quam Bohemi solenni ritu cum Octava. [Cultus sacer in Polonia & Bohemia.] Moravi in Cathedrali & diœcesi Olomucensi sub ritu duplici Primæ classis. Solennitatem addunt. Silesii in diœcesi Vratislaviensi & sacri Ordines Dominorum Teutonicorum & Crucigerorum cum Rubea stella. Habemus varia elogia ejusdem S. Adalberti nobis submissæ ex antiquis Breviariis, & Missali Cracoviensi. Item sequentiam hoc exordio: Hodiernæ lux diei, celebri Martyris Dei clarescit memoria &c. Quæ omnia sufficit indicasse, ut solennis venerationis antiqua vestigiæ non penitus aboleantur a memoria posterorum.

[18] Inter varia ejus honori constructa templa. S. Stephanus Rex Hungariæ, audita cæde Martyris, primus in ejus honorem templum in arce Strigoniensi condidisse traditur a Damalevicio in elogio S. Adalberti. [Templum ei a S. Stephano Strigonii erectum.] At Chronicon Aquisgranense ista habet: S. Adalberti templi, quondam mœnibus exclusi, nunc iis circumsepti, in rupe adiacente Sacratissimus Cæsar Otto III primum fundamenta stravit, scilicet anno millesimo, quo istic Pentecostem celebravit. At Henricus secundus, Noricorum Dux, [Aquisgrani ab Ottone 3 & S. Henrico.] Romanus Imperator, ædificium consummavit, collegium Canonicæ institutionis ibidem fundavit. Hæc tabulæ fundationis habent, in quibus sic Imperator loquitur: Quoniam indubitanter scimus in conspectu Dei placere, Sanctorum loca instituere, & sublimare spe divinæ remunerationis; pro remedio animæ nostræ, conjugisque nostræ dilectæ Cunigundis, videlicet Imperatricis Augustæ, nec non parentum nostrorum, cum etiam pro confirmando sub Divina protectione regni nostri statu, ecclesiam in honorem S. Adalberti Martyris & Episcopi, in monte contermino Sedi nostræ Aquensi a nobis fundatam, omni libertate donamus &c. Anno MXVIII, Indictione I regni nostri XVII, Imperii V. Actum Aquisgrani feliciter. Amen. Hæc ibi quæ ad XIV pertinere probat Martyrologium Aquisgranense, ubi dicto die notatur Dedicatio S. Adalberti in Aquis. Addit Noppius tradi, [& traditur ibi caput esse.] caput S. Adalberti ab Ottone III Imperatore dictæ ecclesiæ donatum, quod cum per varios bellicos tumultus delituisset, primum anno MCCCCLXXV die I Septembris in præsentia Friderici III Imperatoris, Nuntii Apostolici & multorum aliorum Principum & Dominorum in hac ecclesia inventum, & cum magna solennitate fuit elevatum. Inter sacras reliquias, qua in dicta ecclesia collegiata S. Adalberti publice ostendi solent, septimo loco nominatur Caput dicti Episcopi Pragensis & Martyris. Ipsi fuimus ibidem anno MDCLXVIII, sacrum Reliquiarum thesaurum venerabundi conspeximus, & quæ in codicibus Mss. supererant, antiqua monumenta scrutati, aliqua etiam ex iis curavimus describi, ferentes nobiscum dictarum Reliquiarum indiculum, Latine & Germanice excusum.

[19] S. Otto Episcopus Babebergensis, in sua ad Pomeranos convertendos peregrinatione, [S. Otto Bambergensis dedicat ei tēpla in Pomerania,] affectum & venerationem S. Adalberti secum tulit, & ad ejus honorē varia ibidem templa erexit. Defecerant dein Iulinenses cum vicinis Stetinensibus a vera Christi religione ad priorem ethnicismum; sed Andreas Abbas lib. 3 Vitæ tradit, Iulinenses hac ratione ad Christum denuo conversos: Siquidem ludis & saltationibus, paganico more, omni populo occupato, subito ignis Dei cecidit e cælo super apostatricem civitatem: tantaque violentia tota urbs conflagrare cœpit, ut nemo quippiam de rebus suis eripere valeret: sed animas tantum suas salvare cupientes, fuga pernici sæviens incendium vix evaderent. Tandem vero urbe sua ignis atrocitate deleta reversi, [Iulini unū miraculo clarum,] invenerunt ecclesiam S. Adalberti, per Apostolum suum Ottonem illic in meditullio, propter raritatem lapidum, firmo lignorum tabulato cōstructam, ex media parte flammarum vaporibus absumptam: sed mirum in modum sanctuarium, quod viliori schemate, id est arundineto, contectum fuerat, subter habens pannum lineum oppansum, propter vermiculos ab altari arcendos, omnino ab ignibus intactum remanserat. Quo ingenti viso miraculo, tota plebs in laudem Dei summa clamoris exultatione personabat; asserens procul dubio verum hunc esse Deum, qui in tanta ignis violentia, quæ etiam lapides comminuerat, arundinetum suo altari oppansum reservare potuerit illæsum: sicque advocatis Sacerdotibus Christianis, publicam egere pœnitentiam; & abjuratis penitus idolis, urbeque sua, prout poterant, reædificata, jugo Christi cervices suas alacri devotione submiserunt. Hæc gesta dicuntur Iulini, ex cujus urbis ruderibus postea Vollina est erecta, in insula inter mare Balthicum & Stetinum; pro cujus etiam reductione S. Otto quondam solicitus, imbi ecclesiam S. Adalberti cum fidelibus, [Stetini,] zelo zelatis pro domo Dei, visitavit; ac præmissa inibi orationis solennitate, altare abominationis fregit, comminuit & ejecit; factaque reconciliationis emundatione, fracturas basilicæ suis impensis emendari fecit. Hæc ibi, nec dubitamus quin plura ad honorem S. Adalberti erexerit templa: [& forsan alibi,] nam magnæ apud istos barbaros opinionis erant SS. Adalbertus & Wenceslaus, ut ante idem Andreas scripserat. De ecclesiis prope Gedanum & alibi in Prußia, ubi fuerat martyrio coronatus, eidem erectis supra egimus.

[20] Sacra ejus memoria inscripta, mox post obitum, est pluribus antiquis Martyrologiis, Casinensi, [memoria in antiquis fastis.] Romano Ducis Altempsii, Richenaugiensi prope Constantiam in Suevia, Trevirensibus S. Martini & S. Maximini, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii, Bruxellensi S. Gudilæ, & paßim aliis cum Martyrologio Romano ceterisque recentioribus, etiam monasticis. Translationis meminerunt Ms. Florarium, [Translatio die 25 Aug.] Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusum, Grevenus & Canisius ad diem XXV Augusti. Fratres S. Adalberti, popularium factione occisi, tunc cum Roma in Bohemiam reversurus Sanctus ex Italia disceßisset; a Cosma Pragensi appellantur Sobebor, Spitimir, Bohuslaus, Porey, Czaslaw: quorum corpora ab Andrea Libicio Pragensi Præsule, cum totius regni supplicatione, [S. Fratrum corpora in altari.] Pragensi in altari anno MCCXVI recondita sunt, uti etiam hodie videri testatur nobis sæpe memoratus Balbinus, qui & ab uno eorum Bohuslaum se vocari scripsit, & tam hujus quam aliorum ut Sanctorum nomina paßim infantibus Bohemis imponi: Festum quoque eorumdem notari in Bohemicis kalendariis, & de ipsis officium recitandum præscribi in veteri Breviario Monialium ad S. Georgium, quod tamen inducto Romani Breviarii usu fieri cessaverit. Reperimus præterea in Ms. bibliotheca Casinensi, litteris Longobardicis exaratam homiliam venerabilis Adalberti Episcopi & Martyris in Natali S. Alexii Confessoris, [Homilia S. Adalberti.] in cujus monasterio Romæ vixerat monachus, & indicatur Lectio sancti Euangelii Secundum Matthæum hujusmodi: Dixit Simon Petrus ad Jesum: Domine ecce reliquimus omnia, & secuti sumus te quid ergo erit nobis? Eidem homiliæ subiunguntur varia miracula, interceßione & meritis S. Alexii; patrata & forsitan ab eodem S. Adelberto descripta, de quibus ad diem natalem S. Alexii, XVII Iulii, agendum erit.

VITA
Auctore monacho coævo.
ex Codice Ms. Pragensi collato cum variis editionibus.

Adalbertus, Episcopus Pragensis, Martyr in Prussia (S.)

BHL Number: 0037

Auctore COÆVO EX MS.

CAPUT I.
Ortus, educatio, studia Magdeburgi peracta. Reditus Pragam.

Est locus in partibus Germaniæ, dives opibus, præpotens armis, fortibusque viris, quem incolæ a Bohemiam cognomine dicunt. [in Bohemia] Hujus pars maxima, infidelitatis errore præventa, creaturam pro Creatore, lignum vel lapidem pro Deo colunt; plerique vero nomine tenus Christiani, ritu gentilium vivunt, quibus causa periculi fit res salutis: nonnulli tamen ex eadem gente & bene credunt, & pro spe futuræ mercedis bona opera agunt. Igitur in illis finibus, ubi Christianitatis Religio pulcherrima floruit, erat vir b Slawnik nomine, potens in honore & divitiis, amore justitiæ ac operibus misericordiæ percarus suis. Vir magnus inter cunctos jus terræ habitatores, [patre Slawnik divite & justo] auro & argento locupletissimus, inter delicias seculi fidus c custos divinæ legis, ambulans solicite juxta præcepta Sacerdotum, carus popul toti, sed præcipue amicus Pauperum. Hic accepit uxorem dignam generis sui, ipsam honestis moribus plenam, [matre honesta & sancta] quæ audiendo verba vitæ plus sitivit, eademque operando famem non explevit, nec delectabatur Matronarum pompis, nec auro lapidibusque pretiosis; omnia pro minimo ducens, quæ stulti maxima putant. Sancta erat moribus, sancta Sermonibus, fortis (ut dicunt) in jejunio, familiaris Deo in oratione, mater lugenti pupillo, peregrino & viduæ gratissima soror. Pro his ergo, & his similibus, quibus ambo florebant virtutibus, [nascitur, in baptismo Woythiech nominatus.] honoraverunt eos debiles & divites, & coluerunt maxime pauperum turbæ. Itaque cum de tam prænobili conjugio sancta proles merito foret nascitura, inter magnanimos juvenes quos procreaverant, natus est illis puer speciosior cunctis, cui post in sacri baptismatis lavacro datum est nomen d Woythiech, quod nomen sonat Consolatio exercitus.

[2] Iste quantus esset futurus cum ignoratum fuerit, parentes pepercerunt formæ ejus; & præ nimia pulcritudine quam habuit, destinaverunt eum seculo: quidquid autem pius error vel mala venia parentum in hoc deliquit, [destinatur secularibus negotus,] mox culpæ proditor cælestis iræ gladius correxit. Cernentes nam que infantuli corpusculum subita magnitudine excrevisse, & præ nimia inflatione ventrem toto corpore majorem, sicque in horas majore dolore addito periculum imminere; [ægrotat cū magno omnium dolore:] turbantur parentes, decurrunt ubertim lacrymæ patris, & curvis unguibus lacerat ora pallida nutrix; stant mœsti fratres, sævit dolor intra viscera matris; nec vox, nec animus, nec color certa sede manent. Tandem sub ipsa morte confugiunt ad pium & misericordem Dominum, & quæ pro hominum necessitate plus omnibus Sanctis succurrere solet, [impositus altari S. Mariæ convalescit] Matrem Domini appellant. Inde veniunt ad templum cum magna humilitate ac dejectione cordis, ponentesque puerum supra altare S. Mariæ, votum placabile voverunt eum Domino. His ita actis aversa est indignatio Dei, & extenuato ventre puer pristinæ redditur pulcritudini.

[3] Parentes vero, qui causa hujus mali erant, pœnitentia ducti, [addiscit Psalterium] glorificaverunt Dominum, qui pro melioratione hominum iræ suæ flagella disponere novit. Puer autem proficiens ætate & sapientia, ubi tempus erat, Christianis imbuitur litteris, nec egressus est domum Patris, donec memoriter didicit Psalterium. Proinde discendis liberalibus studiis, misit eum Pater ad Archiepiscopum e Adalbertum, qui ab eo quod verbis docuit, & moribus & vita nusquam recessit. [mittitur ad Adalbertū Archiep Magdeburg.] Præerat autem sacræ urbi, quæ Latine Virginum-civitas, Græce Panthenopolis vocatur. Vrbs quondam nota populis, & una ex magnis urbibus, cum primus Otto sceptra regalia rexit: nunc autem pro peccatis f semiruta domus, & malefida statio nautis. Ipso tempore erat Magister scholarum Octricus g quidam Philosophus, sub quo turba juvenum & librorum copia multa, nimis crescente studio, floruerunt. Ergo Archiepiscopus ille puerum cum magna caritate suscipiens, [in confirmatione appellatur Adalbertus] dat sibi Confirmationem sacrosancti chrismatis; & suo nomine Adalbertum appellans, tradidit scholis. Aderat sibi discenti Spiritus semper individuus comes, & currunt divite vena ingenium, oratio, & sensus.

[4] Toto autem tempore scholaris studii non æmulatus fuerat facientes iniquitatem, nec stetit in consilio eorum, quibus erant inutiles actus & puerilia negotia; sed mox ubi longius aliquantulum positus ei magister locum præbuit, [studet litteris & pietati] occultis itineribus ad sanctorum Martyrum domicilia confugit; ibi secundum mensuram temporis orationum vota persolvens, rursum ante occursum magistri sui resedit. Noctibus quoque ut opus suum bonum ab humanis laudibus occultaret, [eleemosynas distribuit:] circuit pauperes debiles & cæcos, quibus secundum modum amica solamina præstat. Verum ne a bonæ operationis studio cessaret, pater & mater ejus optima sibi omnia sufficienter dederunt; quin etiam magistro suo aurum & argentum, quæcunque oculis hominum dignissima erant, offerentes, cari filii doctrinam magno pretio emerunt, Ille vero indefesso cursu ad omne virtutis exercitium semetipsum semper extendens, inter suos collegas pulcherrimus processit. Recessu magistri, quando ceteri inanibus ludis & joco laborem legendi sibi minuerunt; ille, Davidici nectaris mella degustans, spirituali risu se solatur: quando illi prandentes in angulis scholarum, dulcia obsonia magistro furantur; ille furtivas orationes Dominæ suæ mittens, Angelicam dapem sibi mercatur.

[5] Videamus nunc virtutes, quas habuerit. Inter alias Sanctæ simplicitatis quam ditissimus erat. Quadam die dum iret de scolis, unus qui erat socius itineris prætereuntem puellam humo prostravit, & causa ludi eum desuper projecit. Concurrunt scholares, & quidnam foret acturus cum ingenti cachinno expectant. Ille autem, [simplex & innocens,] quia vestitam virginem tetigit (o bona Stultitia!) jam se nupsisse verissime credidit. Inde erigens se de invisa virgine, dedit se bene simplex puer in amarissimas lamentationes, atque continuo imbre oculos humectans; Heu me miserum, inquit (& criminis machinatorem digito demonstrans) hic me nubere fecit. Hæc & his similia, Deo plenus infantulus, jam tunc agendo, multorum oculos in se defixit, mirantium ejus acta ac dicentium: Benedicens benedixit hunc puerum Deus, qui intra limina pueritiæ adhuc positus, ad optima quæque sic arduus surgit! O terque quaterque beatus, si hæc humanitatis studia tota devotione adimpleverit, & arrepti operis cursum congruo exitu terminaverit! Quibus vero cognitus pater ejus & mirifica mater, non est mirum, ajunt, si tantus est de tantis parentibus ortus: patris justitia floret in eo, & maternæ pietatis imago in purpureo pectore vernat. Quot annis studuit, incertum est: sed quia secularis philosophiæ satis scientissimus erat, novimus omnes. Quem Dominus, [præclarus philosophus] credo, ad hoc humanæ philosophiæ studere voluit, ut post divinæ sapientiæ montes faciliori gressu scandere posset: aut potius seculi amara parvulus potare debuit, ut post vir factus Dei dulcia præcepta avidiori animo hauriret.

[6] Post hæc magister scholarum h Imperatoris servitio ascriptus accessit in regiam curtem: at i Archimandrita Adalbertus, debitum naturæ persolvens, ex hoc pelago ad littora supernæ beatitudinis transvolarat. Alumnus autem illius, [redit Pragam:] patriam carosque propinquos revisens, sub sacræ civitatis Pragæ Episcopo primo nomine Tetharato, arma Christianæ militiæ militaturus assumpsit. Nec post multo cœpit languor pessimus eumdem Episcopum, & detestabili fine clausura vitam venit ei ultima dies: nam in extremo anhelitu, cum tamen adhuc magna pars animæ superstes foret, astantibus, quorum ille adolescens unus erat, hanc fabellam ægra voce retulit: k Heu mihi! qualis eram, & quantum diversus ab illo, qualem me nunc esse vellem! Heu me miserum! perdidi dies meos, jam pœnitentiæ fructus nusquam. Perii! Ubi nunc error meus: & inanes divitiæ? O caro putribilis, & esca vermium! ubi nunc gloria & pulchritudo vanitatis tuæ! Decepisti me, decepisti fallax seculum, promittens mihi annosam ætatem: & ecce insperatæ mortis gladio male interemi animam meam! [adest Episcopo in morte plurimū timenti,] sed meum scelus utcumque veniale erga Pium Dominum foret, nisi commendatæ Plebis scelera ad cumulum miseriarum accederent: voluptates enim & desideria eis pro lege erant, nec prohibui furentem, nec prohibere potui sponte pereuntem populum, qui adhuc hodie nil sciunt, extra quod digitus satanæ in eorum cordibus scripsit. Væ mihi! quia silui. Hoc est quod dolet, & dolebit in ævum. Nam ecce diræ mortis victima in infernum recta via proficiscor, ubi vermes mei non morientur, & ignis meus ardebit in æternum & ultra. Sic ait, & citius dicto obdormivit, factusque est planctus magnus super eum. [pœnitentiam agit,] Timuerunt autem omnes timore magno, sed præ omnibus adolescens Adalbertus, qui his diebus deliciosus miles erat, nocte eadem sacco indutus cilicino & caput cinere respergens, singulas circuit ecclesias, pauperibus quoque quæ habuit large dispergens, se & causam suam precibus Domino commendavit. Ipsi autem Episcopatus honorem jam tunc aliqui tacitis promissionibus, nonnulli publico sermone promiserunt.

ANNOTATA.

a Bzovius ex Ms. Casinensi Sclavoniam, cujus scilicet regionis latißimæ provincia seu ditio est Bohemia.

b Idem, Sclavonicus. Is erat teste Dubravio, Comes Libicensium, & vicariam Principis jurisdictionem regionatim per arces vel oppida administrabat. Erat autem Lubic, uti docet Cosmas Pragensis, metropolis, sita loco ubi amnis Cidlina nomen perdit suum, intrans in fluvium liberioris aquæ Labæ. Addit dein Cosmas Principatus limites.

c Hæc bene notanda, eo quod in altera Vita mores longe alii indicentur.

d Bzovius, Vicentius ex Ms. Casinensi, & Vincentius ex Ms. S. Cæciliæ.

e Dubravius, Adalbertum primum omnium Otto Cæsar Merropolitem Magdeburgensem instituit, virum a commendatione virtutum celebrem.

f Fuit Magdeburgum, Parthenopolis, Græco vocabulo dictum, sæpius ab Hunnis aliisque barbaris vastarum, aut incendiis deformatum: ac videtur aliquid simile tunc contigisse. Consule Meriani topographiam Saxoniæ inferioris pag. 167.

g Octricus, aliis Otheicus, Stericus, Astericus, Diethericus, succeßit Adalberto, in Archiepiscopatu Magdeburgensi: quem Vita 2 num. 6 indicat a schola ad Regis Cappellam translatum fuisse: qui ei videtur gradus ad Episcopatum extitisse.

h Hic est Otto II apud Bzovium indicatus: qui Ottoni I patri suo, anno 973 die 7 Maii Magdeburgi mortuo, succeßit; ante anno 967 Imperator a Ioanne 13 Papa coronatus.

i Imo Archiepiscopus apud Bzovium, extremum autem diem clausit 21 Maii anno 981. Ita Strevesdorfius in Primatu Magdeburgensi.

k Alii Dithmarum & Diethmarum appellant. Balbinus auctorem arguit, quod nimia sit hyperbole usus: addens nihil aliud fuisse, quam timorem etiam Sanctorum virorum, in morte judicia Dei perpendentium. Certe Cosmas Pragensis de eo ista scribit: Anno 968 Præsul Dithmarus ecclesias, a fidelibus in multis locis ad Dei laudem constructas, consecrat: & populum gentilem baptizans, quam plurimum facit Christo fidelem; nec post multos dies, anno scilicet 969, IV Nonas Januarii, vinculis carnis solutus, talentum sibi creditum Christo reportavit centuplicatum. Nihil etiam in eo vituperat Dubravius. Ast Hagecius eam omnium virtutum exemplar obiisse cum magno Bohemorum luctu, scribit ad annum 969. Æneas Silvius, opinione sanctitatis insignem appellat.

CAPUT II.
Episcopalis dignitas: exercitia virtutum.

[7] Post mortem vero Episcopi, non longe ab urbe Praga, factus est conventus desolatæ plebis, una cum a Principe illius terræ: & fit diligens inquisitio, quem pro illo ponerent. Responderunt autem omnes uno ore: [In Episcopum Pragensem eligitur,] Ecquis alius nisi indigena noster Adalbertus? cujus actus, nobilitas, divitiæ, ac vita cum honore concordant. Hic quo ipse gradiatur, optime novit: hic etiam ducatum animarum prudenter administrabit. Eodem dic Dominico, quando hæc electio facta est, quidam validissimo dæmone raptus fertur in ecclesiam, ubi sedes Episcopalis est: & cœpit palam confiteri mala sua, quorum sibi conscius erat. Tunc convenerunt Ministri Dominicalis Mensæ, orantes pro eo, [eo tempore a dæmone ut Sanctus proclamatus:] & sacris verbis inimicum persequentes. Exclamavit autem per os illius impurissimus dæmon, dicens: Quid mihi & vobis? Venistis detrudere me de hoc habitaculo? sed quid prodest vobis jactare inania verba? Ego illum, qui sessurus est in ista sede, valde timeo: ubicumque eum video vel audio non ausus sum stare. Et continuo spumans dæmon, murmura & horrisona verba ingeminat; & diris dentibus diu infrendens, ad ultimum exivit, homine sano. Die postero ante ortum solis venit nuntius dicens; Quia heri Dominus Adalbertus consensu publico electus est in Episcopum. Concurrit populus cum Clero, glorificantes & gratias agentes Domino, quia volens nolensque nequam spiritus confessus est electionem illius.

[8] Rediens interea de Sarraceno b bello adiit Veronam Imperatorius Apex, scilicet Otto secundus: cui fuit manus in prælio fortis, in parvo corpore maxima virtus, Augustus melior bono Patre, & ut fama meminit, per omnia Cæsar Christianissimus. [Ab Ottone II pastoralem virgam accipit:] Idem tunc victor & victus pro colligendo milite huc venerat, volens ultum ire damna victoriæ, sed nesciens quia c mors eum proxima pulsat. Ad hunc ergo Bohemica manus perrexit, ferens legationem de parte Ducis, & obtulit electum Episcopum, rogans ejus manu popularem confirmari electionem. Non minus Imperator, eorum dignæ petitioni acquiescens, dat ei d pastoralem Virgam; &, cujus suffraganeus erat, [Ab Archiep. Moguntino consecratur. 28 Iunii] e Maguntino Archipræsuli in Episcopum direxit consecrandum. Consecratus ille festo Amicorum D. N. Jesu Christi Petri & Pauli, multo comitatu equitat in dulcem patriam. Equus autem cujus tergo insederat, non more frementium equorum, nec properis cursibus gradiebatur, neque auro & argento portat fulgentia fræna; sed in rusticum morem torta cannabe ora strictus, incessit ad arbitrium sedentis. Ventum est ad sanctam civitatem Pragam, ubi Dux prædilectus f Wenceslaus quondam Regnum tenuit, [ob reverentiam S. Wenceslai pedes Pragā ingreditur:] ac in Dei servitio vivere suum egregie perduxit, postea vero sub impii fratris ferro nobile martyrium consummans, manifestis indiciis ac ingentibus usque hodie miraculis sua merita probat. Ibi tum novus ille Pontifex vincla pedum solvens, nudo pede intrat Urbem: hinc humili spiritu & corde contrito orationis jura persolvens, magno gaudio civium Episcopalem Cathedram insedit.

[9] Erat autem cunctis diebus Pontificatus Episcopii sui pie ac fideliter serviens Domino, sed multo ac g inproficuo labore Christianitatis normam exercens in populo. Res Ecclesiasticas sub æqua divisione distribuit in quatuor partes: [bona Ecclesiastica in 4 partes distribuit:] primam partem pro necessariis vel ornatibus ecclesiæ, secundam vero Canonicorum commoditatibus adscripsit, tertiam autem in agmina pauperum proflua miseratione expendens; ultimam partis summulam pro suis usibus servat. Præterea omni die festo plurimos pauperes ad opera misericordiæ vocat, quæ eis necessaria erant affluente copia ministrans. Item quotidianis diebus h terquaternos habere solitus erat, quos in Apostolici nominis honorem dape & potu satiabat. Raro autem, extra festum aliquod, vidit eum meridianus sol manducantem: & numquam media nox somno indulgentem. Stat lectulus altis plumis & ostro rigidus, die oculos hominum pascens; [dormit humi aut in cilicio:] nocte vero aut habuit fratrem Gaudentium, aut cæcum natum vel alterum (extra quos, suo cubili amicissima familiaritate junctos, & se tertium, nemo quartus recubuit in una domo) ipsi vero nuda humus vel leve cilicium, & lapis pro capitis sustentaculo, somnum dabant. Numquam saturo ventre it vel vadit dormitum; [arcte jejunat:] & nondum expleto sopore, surgit ad solitæ orationis convivia. Corpus vero & corporis incentiva acerrimis attriverat jejuniis, nec umquam ulli voluptati animum dare volebat. Parva quies oculis, & nulla venia est defectis pedibus.

[10] Lustraverat etiam carcerem & in carcere positos, quorum longa series & infinitum agmen erat. Nulli plus nota propria domus, [invisit captivos & ægros:] quam sibi erat, quis, quo nomine, & in qua parte cubaret infirmus, aut quot capita rediviva salus vitæ redderet, quot fatalis hora mitteret letho: quorum omnium post pia obsequia, si seminis tempus erat, ad campos decurrit; & satione peracta unde viveret, [laborat manibus:] propriis manibus se laborasse gaudebat. Hinc viator intrepidus aderat sacris ædibus sæpius, Domino precator importunus cælestes fores pulsat: nunc longis genuum flexionibus orationem protrahit, nunc suspiria cordis multo flumine rigat. [a Completorio usque ad Primam silet:] De Completorio usque ad Primam non exiit verbum de ore ejus, & ad instar monachicæ professionis nocturna silentia servat. Post Primam Pastoralibus causis studia sua impendit, audiens diligenter quid cum prædato paupere peregrinus & vidua ejularent. [dein audit pauperes, peregrinos, viduas,] Quando autem exteriore cura vacabat, usque ad Missæ celebrationem Davidicis utitur alloquiis, homini non locutus est verbum, quamdiu Dominicæ mensæ infulatus astitit, & super Sancta Sanctorum immolans Angelicum panem. Post manuum autem opera laborabat, aut cum caris Capellanis sacræ lectionis cibaria degustabat. [pietati reliquū tempus impendit:] His otiis longum diem, talibus negotiis totam ducere noctem solebat: hi sibi mores, hoc studium, hæc erat meta vivendi.

[11] Post Completorium, cum solitis orationibus incubaret, quidam pauper, cui nil præter vitam & membra impius latro reliquit, [misero pauperi puluinar donat:] miseris ululatibus templi ostia pulsat. Quo audito, cum de erogatis opibus nulla superfuissent, cœpit curiosius excogitare quid illi dare posset; & cum nil aliud occurreret, ingressus cubile, quod solum habuit tulit inde sericum pulvinar; cui abstrahens sericum, plumas circumquaque per domum respersit, deinde ad jacentis mendici clamorem recurrens, inanem purpuram in rugas complicavit; & per coëuntium januarum foramina emittens, hoc fertili dono manum pauperis accumulavit. Cujus furti auctor cum lateret, cumque domus suæ præpositus hoc inter pueros asperius inquirere vellet; prohibuit eum, dicens: Nequaquam inimicus homo hoc fecit, sed qui indigens erat forsan pro explenda necessitate assumpsit.

[12] Inter hæc sancta opera non desinebat pluere prædicationis verba, nec sibi solum bonus, nec nisi cum pluribus cælestium gaudiorum particeps esse voluit; sic alta petens, ut proximorum infima non despiceret; sic infimitati proximorum congruens, [conciones utiles habet,] ut alta petere non desisteret. Singulis compassione proximus, & præ cunctis in contemplatione suspensus, sic discretionis artem servare novit, ut esset in eo & juste consulens misericordia, & pie sæviens disciplina. Ipsi autem contraria voluntate ad carnalem sensum relapsi, bonum Pastorem sequi noluerunt: [& contrarias carnalibus hominibus,] novo quippe modo, cum essent cælestibus bonis pasti, peccatorum fæcibus explebantur. Ille spiritualibus adjutoriis caulas suas præmunire instat: illi destruere quod fecit, diabolicis impugnationibus festinant. Ille a captivitate dæmonum & vitiorum populum liberare parat: illi eo arctius se in omni peccato obligare non cessant. Vidit ergo Episcopus, quia divinis legibus adversum ire omnibus modis festinant: [quorū peccata deflet,] vidit quod obdurato corde in Dominum grandia quæque & nova scelera adimplere meditantur: vidit optimæ gubernationis frustrari lacertos, plus eiam obesse sibi, quam populo prodesse. Deflet ergo peccatum, & camarissimo luctu prosequitur damna perditæ gentis; ad ultimum cogitat melius esse relinquere, quam in cæco & sponte pereunte populo operam perdere. Quod maxime de tribus causis actum esse dicunt, qui hujus rei ordinem ipso narrante compererunt. Prima & velut primitialis causa propter plures uxores unius viri, secunda propter detestanda conjugia Clericorum, tertia propter captivos & mancipia Christianorum, [& Christianos vendi Iudæis dolet.] quos mercator Judæus infelici auro emerat, emptosque tot Episcopus redimere non potuit. In somnis quoque apparuit ei Dominus suscitans eum, & de lento sopore surgere jubens. Cui inquit ille: Quis es tu tam imperiosæ auctoritatis, vel cujus rei gratia quietem frangere jubes? Respondit: Ego sum Jesus Christus, qui venditus sum, & ecce iterum vendor Judæis, & tu adhuc stertis? Ille expergefactus secum tacito corde pertractat, quidnam hæc visio vellet: admovet solvendæ quæstiunculæ socium, elegantem virum, Villiconem. Hic honore Præposituræ præerat ceteris, hunc vir sanctissimus omnium consiliorum suorum participem fecit: cui cum suam visionem exponeret, respondit in propria verba & cogitationes ille mitissimus heros: Quando venduntur Christiani Judæis, hanc venditionem patitur ipse Christus, cujus nos corpus & membra, a quo movemur & sumus.

ANNOTATA.

a Is erat Boleslaus II, Pius cognominatus.

b Id bellum contra Saracenos in Italia anno 982 gestum est, quod in sequenti Vita latius describitur, sed non tam æquo calamo.

c Mortuus est Romæ 7 Decemb. anni 983.

d De hac Pastorali virga, ab Imperatoribus & Regibus contra voluntatem summi Pontificis tunc dari solita, late agitur in Vita S. Anselmi 21 Aprilis.

e Hic est venerabilis Willigisus, qui præfuit ecclesiæ Moguntinæ ab anno 977 usque ad annum 1011.

f Colitur S. Wenceslaus 28 Septembris, occisus anno 938.

g Bzovius proficuo.

h Idem quinquagenos eleemosynarios, alii pauperes plurimos.

CAPUT III.
Iter Romam, Casinum, & ad S. Nilum. Monastica vita Romæ. Miracula.

[13] Hæc sanctus Episcopus æqua lance perpendens, & ab imo cordis longa suspiria trahens, amplius stare timuit, sicque consilio doloris accepto venit Romam, & Apostolicæ sedis a Pontificem, quid in tanto suo populique discrimine foret acturus, [Romam petit,] gemebundis questibus inquirit. Commendatus, inquit, mihi grex audire me non vult, nec capit sermo meus [radicem] in illis, in quorum pectoribus dæmoniacæ servitutis imperia regnant; & ea regio est, ubi pro justo corporis virtus, pro lege voluptas dominatur. Ad hæc Apostolicus! Fili, inquit, quia te sequi nolunt, fuge quod nocet: operæ pretium est enim, si cum aliis fructum agere non potes, vel teipsum non perdas. Quare meo consilio arripe tibi otia contemplationis, & sede inter eos qui vitam quietam in studiis dulcibus & salubribus agunt. Hac itaque velut divina responsione animatus, [statuit Episcopatum deserere,] cum ad futura Sanctorum gaudia ardenti desiderio anhelaret, statuit secum natale solum notioresque populos derelinquere: vult pro Domino peregre proficisci, atque velut sub alio sole inopem ducere senectam. Omnia dura & aspera pro dilecto Jesu dulcia sibi visa sunt: pro divite Christo angustam pauperiem pati, non tam labor quam ingens amor erat. Post hanc suæ mentis deliberationem, [largas facit eleemosynas.] argentum pauperibus large distribuens, Episcopalem Cameram evacuavit.

[14] Erat autem ipsis b diebus Romæ Imperatrix Augusta Teophania, c mater ejus qui modo regnat, tertius & Deo juvante maximus Otto: [A Theophania Imperatrice pecuniam oblatam pauperibus distribuit:] cui pia cura circa pauperes cum summatibus Viris, & bene quærentibus Christum sincerissima dilectio fuit. Hoc comperto, quod gratia orationis exulans ille usque Hierosolymam pergere vellet, clam venire illum fecit, & argenti tantum, quantum juvenis Gaudentius vix levare posset, pro viatico accipere fecit, quod eadem consequenti nocte pauperibus fideliter divisit; atque ab uno denario totum expendens, nihil sibi retinuit: deinde pueris remissis in patriam, mutat habitum, & asinum pro portandis oneribus mercatus, cum tribus numero fratribus sanctum iter assumpsit. Habens itaque animum Hierosolymis sepulcrum Domini visere, [iturus Hierosolymam, deflectit Casinum:] venit ad montem Casinum: in cujus cacumine monasterium sedet, quod in hoc loco primus construere cœpit beatissimus Pater, monachorum flos & gloria, d Benedictus: ibi quoque, ut Gregorii mellifluum os sonat, ultimam partem vitæ deguit; & veræ religionis exemplar, omnibus qui in Christo pie vivere volunt, digito conscripsit. Hic tum, licet agnitus non fuisset, attamen Domino quod futurum erat providente, honorifice hospitio susceptus est. Post paucos autem dies, cum iter cœptum agere vellet, accessit ad eum illius loci e Abbas, & cum ipso admodum f illustres viri, hæc consilia velut a divina arce ferentes: [ibique persistere decoruit.] Via, inquiunt, quam acquirendæ beatitudinis causa cepisti, longa est a recta via, & ab illa quæ ducit ad vitam: perplexitatibus quippe fugacis seculi carere magni est animi, sed quotidie loca nova mutare minus laudabile est; sicut enim hiberni maris inconstantia malum nautis, ita vagatio de loco in locum periculum suis sequacibus minatur. Stare autem uno loco, & supernis visibus eo liberius perfrui, non nos, sed præcepta majorum, virorumque fortium exempla tibi dicunt. Quod consilium providus heros, non secus quam divinitus datum accipiens, ibi finem laboris & errabundæ vagationis ponere cogitavit.

[15] Hæc eo cogitante frustratur eum Dominus, volens dilecti hominis desideria aliquantulum dilatare, ut quanto nunc amara primum, & labore parata, tanto post dulciora fuissent. Nam cum ibi monastica lege vivere vellet, repente attonitas horribile verbum ejus transverberat aures: Et bonum est, inquiunt, ut stes nobiscum, hic monachicum induas habitum, hic Deo placiturum vivere ducas, nostras quoque ecclesias novo opere constructas, g cum sis Episcopus, sacrare potes. Quo audito ille heros, [sed ut Episcopus agnitus,] jam dudum intra se turbatus, hæc ira dictante reddidit: Utrum me hominem an asinum putatis, ut cum amota filiorum cura Episcopus esse desisterem, nunc sub nomine Episcopi vestras domos consecrarem? Nec mora: it deorsum per montis convexa, & quasi duorum dierum itinere acto, ad magnum virum h Nilum perrexit, [ad S. Nilū profectus:] cujus nobile meritum in monastico ordine, velut novus Lucifer in ætherio axe, refulget: sub quo etiam duce ac divinæ artis magistro discipulorum plurima manus Deo militarunt. Hi vero omnes propriis manibus victum quærentes, secundum regulam sancti Patris nostri Basilii, cælestibus desideriis innituntur. Hac fama ductus aggreditur sanctum senem, & provolutis genibus diu profudit lacrymas, quærens ab eo responsa & amica solamina. Quem intuitus Dominus Abbas Nilus, cujus meriti in conspectu Domini viveret, jam in primo sermone cognovit: qui & usque hodie ita amore Christi ferventem non meminit se vidisse aliquem juvenem. [non admittitur ad monachatum.] Et recepissem te, inquit, dulcis nate, nisi hæc susceptio mihi meisque nocitura, tibi tamen minime esset profutura. Etenim, ut iste habitus, barbæ, & pili testantur, non indigena, sed homo Græcus sum; terra autem quantulacumque est, quam ego & mei mecum incolunt, illorum quos tu bene fugis, propria est; si, quod Deo volente nimis vellem, una nobiscum cohabitaveris; tollent illi quæ sua sunt, ego cum caris filiis expellar totus, tu de incerta re plus incertus eris. Quin imo accipe Patris consilium, & unde digressus es repete urbem Romam: quo cum Angelo bono te ducente perveneris, [sed cum litteris Romam missus,] Dominum Abbatem Leonem, nobis amicissimum, ex nostra omniumque persona salutes, atque epistolam nostram feras in hæc verba: aut te apud se, quod plus volo, retineat; aut si ei difficile apparet, ad Abbatem S. Sabæ mea voce commendet.

[16] Hac spe confirmatus regreditur ad sacratam arcem urbium, dominam & caput mundi, Romam; inde, cui monasterio Abbas Leo præfuisset, diligenter inquirens, ad Sanctorum limina i Bonifacii & k Alexii monstrante populo perductus est. [ab Abbate SS. Bonifacii & Alexii,] Postquam ingressus est, & cum Abbate datur copia fandi, obtulit salutationem & litteras, quas miserat Abbas Nilus. Quibus perlectis, ut ex longo usu spiritum probare doctus erat priusquam recepisset illum, arguta arte cuncta explorat. Primum cœpit simulare indignationem: quis, qua mente præditus esset, averso vultu indagare; aspera & dura illi prædicens, cunctaque arcana mentis ejus sagaci ingenio perquirens. Justum vero ac tenacem propositi virum, nec dura hominis responsio frangere valuit, nec venientium tentationum minæ a semel arrepta voluntate revocare potuerunt. Abbas vero Leo, ubi non solum avertere a suo proposito, sed etiam dura prædicendo plus accendere poterat, accepturum se fore illum pollicetur: [ex sententia Pontificis,] statuit etiam Domnum Apostolicum cum humiliato Antistite prius convenire, ut quidquid agendum foret, tanti Patris sententia suorumque Cardinalium consilia deliberarent. Post hæc, [induitur monastico habitu,] rite peractis omnibus, qua die Dominus discipulorum suorum lavit pedes ac linteo extersit, monachalem habitum ille Episcopus accepit. Sabbato Sancto, quando baptizati catechumeni criminalibus vinclis solvuntur, soluta est & ipsi capite pendens cuculla. Hinc secundum regulæ morem Fratrum numero adjunctus, quærendum angusto calce cœpit ardentius cupere Christum. Duo ex Fratribus qui cum eo erant, jamdudum videntes quia se monachum facere vellet, non bene projecto clypeo fugam dederunt; solus vero Gaudentius, [cum Gaudentio germano.] exemplo constantis viri remanens, cum beato viro monachatum atque probabilem conversationem consecutus est: qui etiam sibi carne & spiritu duplex germanus, & ab infantia semper fidissimus comes adhæsit.

[17] Ipse vero omni obedientia ac humilitate ambulans inter Fratres, contra bella tentantium vitiorum intrepidus tiro accingitur. [contra tentationes pugnat aporiendo illas:] In cogitationibus suis ad humilem confessionem semper confugiens, quassatæ mentis arcana spiritualibus viris pandere non cessavit: cessante vero tentationum imbre in novam messem floruit virtutum, ac post vitiorum victoriam subito clarior eluxit. Processit ergo ut lux splendens, & crevit usque ad perfectum diem. Obedientia, qua donavit eum suus Abbas, hujuscemodi erat, ut coquinæ Fratrum atque ad ministratorios usus aquam humero apportaret; manibus quoque eorum lavandis simile obsequium ageret: [aquā portat in culinam & lavacrū:] sic se cunctis Fratribus servire lætatur. Nec moratur interea æmulus hostis, nunc aperto bello, nunc latentibus insidiis hominem Dei impugnaturus: & cum testea vasa, nunc aqua, aliquando vino plena portaret; prædictus hostis callido astu lapsus parat; ac ut confracta in partes spargerentur efficiens, [confractis casu vasis veniam petit:] sacri viri faciem ingenti rubore perfudit. Hæc dum multotiens fierent, & ipse tot vicibus veniam prostrato corpore peteret; tandem ultor ejus confusionis respexit ad hæc negotia Deus: nam una dierum, cum Fratrum mensæ apportaturus foret merum, offenso pede corruit ipse super vas, & vas ingenti cecidit super marmora lapsu. [corruit vase integro relicto:] Audiit a longe Pater monasterii cunctique Fratres per ordinem, quo modo labitur ille heros; nescientes quia hunc casum prosperrima adversitas comitaretur: ita enim vas sanum & vini pretium non minutum reperitur, ac si nulla facta foret ruina. Item Nobilis quædam l femina monasterium hoc causa orationis ingreditur, [panem signans ægra matronam sanat:] & cum caritatem ibi facere jussa foret, jam septem annis panem se non gustasse profitetur: ille vero hunc abstinentiæ morem pro infirmitate ei adhæsisse recognoscens, allato pane salutiferæ Crucis signaculum impressit; ac deinde prandenti matronæ eumdem apponens, in nomine Domini mei Jesu Christi, filia, inquit, manduca panem; non licet tibi sanctam Christi caritatem violare: pro ejus enim amore hoc parum prandii accipere jussa es. Ad hanc vocem credula mulier, panis munera degustans, cum gratiarum actione regreditur in domum suam; ex hinc ergo communi cibo usa, rem novam sibi contigisse civibus narrat, ac glorificat vox omnium Dominum Deum. [tactu febrim pellit.] Nec prætereundum est, qualiter cujusdam Joannis filiam, qui nunc Præfectus urbis esse dignoscitur, atrocissimus febrium dolor vexare cœpit: quam cum homo Dei sacratissima sua manu tangeret, omnis languor corporis ejus imperio abscessit.

ANNOTATA.

a Is erat Joannes XV, qui sedit ab anno 985 usque ad annum 996.

b Venit Theophania Romam anno 989, ibique Natalem Domini celebravit. Ita Chronicon Hildens heimense.

c Qui modo regnat legitur apud Canisium, Freherum& Bzovium. Ast in Ms. Pragensi, Qui tunc regnabat. Sed priorem tectionem ex aliis adjunctis supra probavimus.

d S. Benedicti Vitam per S. Gregorium illustravimus 21 Martii.

e Abbas Casinensis tunc erat Manso, ordine 28, Pandulphi Capuæ Principis consanguineus, qui præfuit ab anno 987 usque ad annum 997.

f Seniores plures, aut quosdam de Prioribus fuisse scribit Leo Ostensis lib. 2 Chronici Casinensis cap. 17, ubi reliqua, & forsan hinc desumpta, narrat.

g Addit Leo, Et nostros Clericos ad gradus Ecclesiasticos promovere decentissime poteris: observat autem Angelus de Nuce privilegium fuisse Abbatibus Casinensibus, ut a quocumque mallent Catholico Episcopo suos Clericos promoveri facerent.

h Addit idem Leo: Quem, Nilum scilicet, tunc apud Vallem-Luci cum aliquot Græcis Fratribus conversari perceperat. In Vita S. Nili dicitur Valle-Lucion: quod monasterium, mandante Pandulpho Principe Capuano, Aligernus, Abbas Casinensis 27 & decessor Mansonis, illi concesserat. Inde S. Nilus postea Tusculum veniens in monasterio, Crypta-Ferrata dicto, mortuusest & colitur 26 Septemb.

i Hic est S. Bonifacius Romanus, qui Martyr obiit Tarsi, & a morte ad hanc ecclesiam relatus colitur 14 Maii.

k S. Alexius ibidem est sepultas, unde jam ecclesia S. Alexii appellatur, uti latius dicendum ad hujus Vitam 17 Iulii.

l In poemate Constantia appellatur.

CAPUT IV.
Reditus ad Episcopatum. Resumpta vita monastica Romæ.

[18] Archiepiscopus vero Magontinus, beati Præsulis gregem sine Pastore ire conspiciens, misit legatos cum litteris, per quos Dominum Apostolicum de sancti viri reditu interpellat; factaque est Romæ a Synodus pro hac causa, & oritur utrimq; litigium grande, [Archiepiscopo Moguntino vigente,] ex una parte eorum qui monachum perdere timuerunt, ex alia eorum qui Pastorem suum cum auctoritate quæsierunt. Cumque invicem pugnantibus sententiis utraque pars diu decertarent, tandem dubiam nuntiorum b primas vix promeruit victoriam. Hic ipse primas frater erat Ducis, cujus terræ qui exigebatur Episcopus præfuit. Tum Apostolicus, [a Pontifice remissus ad Episcopatū,] non tam voluntate quam jure Dei permotus, talia respondit: Reddimus quod juste quærunt, quamvis de bono Patre jam degenerassent filii; & damus cum hac lege, si audierint eum, teneant cum benedictione Dei, faciantque sub eo fructum centuplum: si autem a consueta iniquitate sua recedere nolunt, hic noster absque periculo sui capitis malorum consortia declinet. Hæc ubi dicta dedit, finita est synodus, & soluto cœtu redierunt quisque in domum suam. Abscedunt legati, [recipitur magno gaudio:] Monachis tristibus, læto animo ac magna exultatione: cumque emenso itinere Pragam veniret, eunt ei obviam omnis ætas & sexus, & quasi cum ingenti gaudio acceperunt eum: dant manus, ac promittunt emendare (velut qui de sua reversione oppido gauderent) secundum ejus præcepta priorem vitam plenissime.

[19] Sed paulo post cœpit eos ignava mollities, & neglectis prædicationibus itur in omne nefas: veterum quippe vitiorum recordationibus præventi, in carnalem partem relabuntur, & pereunt labor pastoralis & diligens cura boni Pastoris. Inter hæc luctuosum & miserabile crimen exoritur. Mulier cujusdam nobilis cum Clerico adulterasse publice arguitur. Quam cum more barbarico parentes dedecorati conjugis decapitare quærerent, fugit illa per celeres auras, donec voce & cursu usque ad optatum pervenerat Episcopum. [Adulteram ad se confugientem collocat in monasterio:] Volens autem de illorum manibus mulierem liberare, clausit eam in monasterio sanctimonialium, quod vocabulo & veneratione S. Georgii consecratum firmissimis mœnibus vallatur: clavem vero Ecclesiæ custodi fideliter commendat, credens fore ut femina inter feminas solatia doloris, & sub altaris defensione vitæ securitatem haberet. Crimen quoq; in se referre voluit, ut se sceleris auctore; magnū aliquid fieret [credito] ut scilicet pro pœnitentiæ fructibus aut illam vitæ servaret, aut ambo simili iussu morerentur: qua voluntate patet quia martyrii coronam exposcens erat. [ne illam prodit,] Et adimpleret utique quod voluit, nisi eum prudenter Dominus Præpositus Wiollitona prohiberet. Impia manus interea absconsæ mulieri ferrum necemque parans, armato milite Episcopale forum irruperunt: [ultro se offert paratus mori:] quærunt minis & contumacibus dictis Episcopū, qui contra divinum fas & legalia jura adulterā defendere vellet: quod ille, divinæ contemplationis otio vacans, ubi aure percipit, cum velut divisæ noctis hora esset, dicto versu fregit silentia, & in quo clusus erat, exivit de templo; deinde qui secum erant fratribus pacis oscula libans, Valete bene, inquit, & pro me misero ferte pia vota Christo. Inde totus ardore martyrii flagrans, non tardiore desiderio & cursu quam qui fugit hostem, sponte venit in hostem: ac medium agmen intrepido gressu incedens, Si me quæritis, inquit, præsto sum. Vnus autem ex illis, cui minus semper lȩva voluntas erat; omnium ore talia respondit: Cassa spes martyrii te tenet, & nobilis gloria leti. Errat pro certo hæc sanctitas, [sed frustra.] quæ nostrum vult fieri peccatum: non implebitur voluntas tua; sed agetur aliquid quod plus dolebit: quia nisi hæc meretrix nobis citius reddatur, habemus fratres tuos, in quorum uxoribus, prole & prædiis hoc malum ulciscamur. Hæc dum furens nuntius contra Episcopum deblateravit, ecce corruptus aure proditor adest, qui excerpens eos clam ex agmine vocat, seque itineris ducem præbens, domum in qua clausa erat domusque custodem manifestat. Custos vere tentus ab illis, [adultera prodita & occisa,] nunc minis nunc amicis affatibus, ut illam in manus eorum redderet diu probatur: ad ultimum mortis timore perterritus: sic sibi creditam cruentis hostibus prodidit feminam. Rapitur illa infelix frustra prensis altaribus, & sub manu conjugis capitalem jussa est subire sententiam: quod cum ille, velut vir justus, facere nollet; sub gladio vilis vernulæ truncata, pœnas male usi corporis capite exsolvit.

[20] His atque horum majorum popularis nequitiæ studiis cum sermo docentis Episcopi contraire nequiret, [redit Romam & ad vitam monasticā:] flet bonus Pastor, quia in morbido grege signa salutis nulla inesse perspexit. Hinc pro spectādis sequentibus malis oculos claudere volens, dulcis Romæ mœnia revisit, & navi monasterii mutat Pastoralia fræna. Congaudent illo redeunte monasticæ plebis sacra collegia, ac sanctitatis suæ amore pariter & utilitate perfruuntur. Dilexerunt eum omnes, sed præ omnibus Abbas suus, qui & post se totis cohortibus Fratrum præfecerat illum. Ille autem omni vilitate & extremitate contentus, quanto major erat tanto se cunctis inferiorem præbuit: quanto spiritualibus divitiis dives, tanto in oculis hominum parvus, pauper & despectus esse cupiverat. Dicunt autem Abbas & Fratres ejus de eo, quia in omni virtute ad unguem perfectus est, & extra monasterium vere Sanctus erat. Sic de die in diem semper novus & seipso robustior succrescens, ad divinæ contemplationis fastigia velut castissimus turtur evolaverat. Volens autem Dominus ostendere servo suo, cujus meriti viveret in conspectu suo, monstrat ei per visum duos ordines in cœlo: unum purpureo, alterum niveo amictu, quibus sub diversa specie singulare meritum & propria merces; ambobus tamen esca & potus erat laus perpetua Creatoris: & vox facta est ad eum, Inter utrosque est tibi locus, convivatio mēsæ, & aptissimus honor. Cujus rei visionem Abbati suo cum exponeret, non hoc de se, sed velut Sanctissimus Paulus, revelationis suæ mysteria de alio homine narrat, Scio, inquit, hujusmodi hominem, cui Dominus per visum talia ostendit, & hæc ipsa donaturum se promittit.

[21] [locum gloriæ cælestis in visione intelligit:] Hoc ipso in tempore iter agit Romam Rex Francorum Otto tertius, pulcri Cæsaris pulcerrima proles: decursis quippe puerilibus annis, cum jam prima velut lanugine barbæ floreret, tempus & virtus major annis Imperatoriam sibi exposcebant dignitatem; Roma autem cum caput mundi & urbium Domina sit & vocetur, sola Reges imperare facit; cumque Principis Sanctorum corpus suo sinu refoveat, merito Principem terrarum ipsa constituere debet. [2 Cor. 12. 2] Summus ipsis diebus c Pontifex acerrima febre correptus, corpus terræ, animam cælo, utrumque in sua dimisit exordia. Rex autem Otto Alpium nives cum multo milite transmeans, juxta sacram urbem Ravennam regalia castra metatus est. Ibi in ejus occursum veniunt Epistolæ cum nuntiis, quas mittunt Romani Proceres & Senatorius ordo: primo illius adventum, velut toto tempore paternæ mortis non visū, totis visceribus desiderare ac debita fidelitate pollicitantur expectare: deinde in morte Domni Apostolici tam sibi quam illis non minimam invectam esse partem incommodorum annuntiant; [interim Ioanne 15 mortuo,] & quem pro eo ponerent, regalem exquirunt sententiam. Erat tum in Capella Regis quidam Clericus, nomine Bruno, scholaribus litteris egregie eruditus, & ipse regio sanguine genus ferens; magnæ scilicet indolis, sed quod minus bonum, [& creato Gregorio 5] multum fervidæ juventutis. Hunc, quia Regi placuit, a majoribus electum Magontinus Archipræsul Willigisus & suus Collega d Adelbaldus Episcopus adduxerunt Romam; proinde a Romanis honorifice acceptum, ad hoc ordinati Episcopi Apostolico honore e promulgarunt. Superveniens etiam Rex Romano more egregie accipitur; [loquitur Romæcum Ottone 3] deinde & magno gaudio omnium Imperatorium attigit apicem. Lætantur cum primatibus minores civitatis, cum afflicto paupere exultant agmina viduarum, quia novus Imperator dat jura populis, dat jura novus Papa. His temporibus Christianissimus ille Cæsar, cui circa servos Dei maximum studium semper & diligens cura fuit, crebro alloquitur S. Adalbertum, & habebat eum sibi familiarem, audiens libenter quæcunque sibi diceret.

ANNOTATA.

a Synodus hæc habita circa annum 994, cum annis 5 in monasterio vixisset Adalbertus, ut in sequenti Vita dicitur.

b Radla appellatus, uti ejus nomen in Poemate exprimitur: Vitæ 2 auctor vocat sancti viri pappatem Radlam, forte significare volens, quid fuerit a S. Adalberto ex sacro fonte susceptus. Surius pro Radla, Radium scripsit; neque Duci fecit fratrem carnis, ut habet eadem Vita 2, sed fratre cariorem.

c Joannes XV Papa mortuus est 7 Maii anni 996.

d Vdebaldus Bzovio, sed cujus loci Episcopus fuerit, non indicatur.

e Electus est 13 Iulii, & 26 ejusdem mensis consecratus, & Georgius V appellatus.

CAPUT V.
Vltimus reditus ad Episcopatum. Instructio Ottoni III data. Ob sævitiam Bohemorum discessus ad Polonos.

[22] [Instanter urgente Willigijo] Archiepiscopus vero Willigisus, veterem querimoniam canens, Domnum Apostolicum de sancti hominis reditu interpellat: congeminat vota cum votis, & ut reportaret illum modis omnibus instat: in Apostolica quoque synodo canonum testimonia revolvens, coram omnibus se justa petere clamat, peccatum esse singulis Ecclesiis maritatis, solam Pragam suo Pastore viduari. Justa inquiebat poscentibus benevolam aurem indue, Ecclesiæ suum maritum præbe, libera mente postulans erat. Rursum ex itinere quo versus est ad patriam, continuis litteris hoc idem reiterare non cessat; nec dimisit prius donec pollicitus est Domnus Apostolicus, [redire jussus,] facturum se esse quæ vellet. Tristatus est autem homo Dei, quia relinquere cogitur monasterium: præscierat enim, quia populum, cui pastoralem curam debuit, a via sua mala nemo flectere quisset. Sed tristem ejus animum hoc valde solatur, [cum magno dolore discedit:] quia si in commissis sibi animabus dignos fructus agere nequisset, extraneis & non baptizatis prædicator missus fuerat. Ergo multis lacrymis Fratrum dulce monasterium linquens, cum summæ discretionis viro Notherio Episcopo ultra Alpes proficiscitur.

[23] Cumque velut duorum prope mensium iter agerent, venerunt Magontiam; ubi regressus ab Italicis oris Imperator commoratus est; cum quo vir Dei mansit bonum tempus, quia valde familiarissimus sibi erat, & nocte pariter ac die velut amicissimus cubicularius imperiali Curti vel Cameræ adhæsit. Hoc autem non sic velut aliquo amore seculi captus, sed quia dilexit ipsum, & dulcibus dictis ad amorem cælestis Patriæ accendere voluit. [Moguntiæ Imperatorē instruit:] Nam die sive nocte, cum turba locum dedit, sanctis alloquiis aggreditur illum; docens, ne magnum putaret se Imperatorem esse, cogitaret se hominem, moriturū cinerem, ex pulcherrimo putredinem & vermium escam esse futurum; viduis se exhiberet maritum, pauperibus & pupillis monstraret se patrem, timeret Deum ut justum ac districtum judicem, amaret ut pium veniæ largitorem ac misericordiæ fontem, solicite pensaret, quam angusta sit via quæ ducit ad vitam, & quam perpauci qui intrant per eam: bene agentibus esset per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ erectus. Ad hunc modum plura subnectens, monet carum filium præsentis vitæ bona despicere, æternitatis electionem desiderare, [humillima obsequia præstat aulicis.] mansura quærere, in rebus temporalibus & in transitoriis fiduciam nō habere. Cunctis qui in regia domo erant servitute serviens velut servus omnium; sic eorū vilissima quæq; manibus tractat, & omni humilitate eorum servitia facit; noctibus quoq; cum carpserant somnum, calceamenta eorū componere cura fuit. Ab janitore usq; ad Principem Regiæ domus omnium caligas aqua abluit, & purgatis sordibus eas suo loco restituit. Ad hunc modum plurima servitia egit in camera, quanto quæque vilissima erant, tanto libentius ea pro humilitate ministrans. Sed serviminis auctor diu incognitus latuit, donec quidam Wolpharius Imperialis minister, & sibi dilectus cubicularius, sanctum prodidit furem.

[24] Vidit quoque ibi somnium nocte una quod hujusmodi erat: putabat se fratris sui curtem adire, & in media curte stare domum, cujus structura aspectu erat delectabilis, parietes & tecta nivei candoris, intus duo lecti, unus sibi, alter Fratri suo deputatus erat, uterque scilicet ut decuit, multum honoris gerens; sed lectulus suus omnem gloriam alterius longe præcellens, totus purpureo splendore & sericis ornatibus amictus, ad caput vero aurei staminis linteo pulcherrime redimitus, [visione in somnis habita] sursum autem in capite erat aureis litteris scriptum: Munus hoc donat filia sponsa tibi. Cujus visionis ordinem cum aliquibus narrando exponeret, Vide, inquiunt illi, quia Christo Domino secundante Martyr eris futurus. Regis filia, quæ dat tibi regia dona, est Domina cæli, sacratissima Virgo Maria. Hoc audiens ille factus est lætissimo animo, & ingressus cubiculum cordis, [ad martyrium vocatur,] egit gratias Sancto Sanctorum, Angelorum Domino, & omnipotenti Christo: hinc Matrem gratiarum, quæ Regis solio proxima sedet prona cervice & gavisæ mentis jubilo adorat: Gloria tibi, inquiens, Virgo maris stella, quæ me, ut pia Domina, humillimum servum tuum respicere dignata es.

[25] Hac ipsa tempestate adiit Turoniam, quærens auxilio Sanctum senem Martinum; nec præteriit Floriacum, quæ beatissimum Confessoris corpus Patris Benedicti suo gremio collocare meruit, [peregrinatur Turones & Floriacum,] ubi etiam quis ille sit, Domino [concedente] cæcorum visus, claudorum gressus, surdorum auditus, & cælestium miraculorum multa a millia protestantur. Horum duorum carissimorum Patrum sacris cōfabulationibus pastus, læto animo regreditur ad imperiale domicilium: inde quid sibi menti foret, quæ volente Deo agere vellet sub lucem proferens, cœpit cum dilecto Cæsare familiarem extremum sermonem habere. Finita locutione pacis oscula libant, [& versus Bohemiam abit:] & amplius numquam sociandos non absque dolore separant amplexus: Vir ergo sanctus, caram vitam carissimo Jesu multum commendans, secundum placitum Archipræsulis sui, ad apostatricem gentem pergere cœpit. Sapuit ipse quia consilio suo non obaudirēt; sed ne inobediens esset, jussum iter adimplere maluit: hoc etiam ejus animo magnam spem tribuit, quia si non in filiis, [sed ob fratres & consanguineos occisos] in alienis & barbaris animarum lucra congregare poterit. Erant enim multæ nationes per circuitum, per quas aut sibi martyrium, aut illis baptismi gratiam conferre poterit. Gens autem hæc sceleratissima, ad quam redire compulsus est, in odium sui nominis grande nefas peregerunt. Nam parentes suos, nobiles & præclaros viros, misero vulnere prosternunt: b fratres, fratrumque filios, masculum una cum insonte femina omnes morte sævissima damnarunt: civitates quoque eorum igne ac ferro devastantes, omnia eorum bona in captivitatem redegerunt. Vnus autē ex suis fratribus, dum hæc mala domi geruntur, cū c Boleslavo Polaniorum Duce foras in expeditione Imperatoris erat. Dux vero ille, pro amore sancti Fratris, magnis promissis de amissis opibus eum solatur. [declinat ad Boleslaum Polonorum Ducem:] Ergo pro his sceleribus reditum sibi clausum esse putans ille sanctissimus heros, noluit frustrari aditum suum: sed declinavit ad præfatum Ducem, quia sibi amicissimus erat; & si se recipere vellent, per ejus d missas explorare petiit.

[26] Quo facto, e contra illi magna indignatione remittunt ei iræ & furoris plena verba, dicentes: Sumus peccatores, populus iniquitatis, gens duræ cervicis: tu sanctus, amicus Dei, verus Israelita, [a Bohemis repudium passus,] & tibi omnia cum Domino: talem ac tantum non portant cohabitationes, & consortia iniquorum. Et tamen, unde hoc genus, ut totiens repulsos, totiens abjectos non unius, sed diversarum gentium requirat Episcopus? Agnoscimus, agnoscimus, ingeminant, quid sub colore pietatis mendosum tinniat hæc sanctitas. Nolumus eum: quia si veniet, non venit pro nostra salute; sed pro puniendis malis & injuriis, quas de fratribus suis fecimus, & fecisse juvat: non est qui recipiat eum, non est usque ad unum. Hæc & his similia audiens illusus Episcopus, tanto lætitiæ risu exuberat, ut pene a solito rigore magnum aliquid excederet. Dirupisti, inquit, vincula mea, tibi immolo gloriam & sacrificium laudis: quia pastoralis curæ funes & vincula de collo meo ipsorum refutatio liberavit. Fateor me hodie, o bone Jesu, totum esse tuum! [Deo agit gratias.] tibi dominator virtutis æterna laus, honor, & gloria. Noluisti eos quite nolunt, & qui a via veritatis in propria desideria declinant.

ANNOTATA

a Nos miracula omnia, quæ haberi potuerunt a S. Benedicto Floriaci patrata, uti etiam, quæ Casini facta sunt, ubi Itali asserunt corpus asservari, collegimus ad honorem S. Benedicti & edidimus ad diem 21 Martii, relicta aliis longiore disputatione de corporis existentia. Quod an Franci aut etiam Itali ægre ferre poßint judicet benevolus Lector.

b Fratres 5 occisos fuisse dicitur in sequenti Vita: quos ut Martyres haberi tradit Balbinus; non autem parentes, id est pater & mater fuerunt occisi, sed ut solet sumi vox illa, consanguinei, & dicuntur viri præclari.

c Boleslaus cognomento Chobri vel Acer filius Micislai Ducis, quo jam tunc vivo, erat iste in expeditione Cæsaris, dum anno 999 patri defuncto succeßit.

d Per ejus missas scilicet epistolas, aut potius sicutBzovius per suos missos, id est, legatos.

CAPUT VI.
Discessus in Prussiam: martyrium.

[27] Inde a adversus barbariem diram, profanasque idololatrias gladium prædicationis acuens & aptans, cum quibus primum post dimicare oporteret, animo deliberare cœpit: utrum b Luiticenses, quos Christianorum præda miserorumque hominum damna pascunt; [Aditurus Prussos,] an Prusorum fines adiret, quorum venter Deus est, & avaritia juncta cum morte. Tandem alternanti potior sententia successit animo, ut quia hæc regio proxima & nota fuerat Duci prædicto, Prusiæ Deos & idola iret debellaturus. Dux vero c cognita voluntate ejus, dat ei navim, & ipsam pro pace itineris ter deno milite armat. [Gedani multos convertit:] Ipse vero adiit primo Urbem d Gidanic, quam Ducis latissima regna deprimentem maris confinia tangunt. Ibi divina misericordia adventum ejus prosperante, baptizabantur hominum multæ catervæ. Ibi Missarum solennia celebrans Patri immolat Christum, cui non post multos dies illos, seipsum pro hostia fuerat oblaturus. Quidquid vero de eo superfuit, quod ipse & novi baptizati communicaverunt; colligere jubet, & in mundissimo panno involutum servavit sibi pro viatico deportandum.

[28] Postera autem die, salutatis omnibus, imponitur carinæ & pelago, & tollitur ab eorum oculis numquam postea videndus; hinc nauticum iter velocissimo cursu peragens, post paucos dies marinum littus e egreditur, & reversa est navis cum armato custode. [navigat in ulteriorem Prussiam.] Ipse autem pro præstitis beneficiis gratiam vectoribus & vectorum Domino agens, remansit ibi cum geminis Fratribus, quorum alter Presbyter Benedictus, alter dilectus & a puero sibi comes Frater Gaudentius erat. Tunc magna fiducia Christum prædicantes, intrant f parvam insulam, quæ curvo amne circumjecta formam circuli adeuntibus monstrat. Venientes vero loci possessores cum fustibus & pugnis expulerunt eos: [Christum prædicat:] & quidam arrepto naviculæ remo adstitit Episcopo propius, & ut forte Psalmos in libro decantaverat, ingentem ictum inter scapulas dedit. Excussus manibus volat in diversa codex, & ipse extenso capite & membris jacet humo prostratus. Sed exterius afflicto corpore, quid pia mens intus ageret, risus cordis per vocis organum mox patefecit: Gratias tibi, inquit, Domine, quia etsi amplius non erit, saltem vel unum ictum pro Crucifixo meo accipere merui. Transiens vero in aliam partem fluminis stetit ibi Sabbato. [percussus inter scapulas,] Vespere autem facto Dominus villæ divinum heroa Adalbertum transduxit in villam. Congregat se undique iners vulgus, & quid de illo foret acturus, furibunda voce & canino rictu exspectant. Tunc Sanctus Adalbertus, quis & unde esset, [transit ad aliam partem fluminis,] vel ob quam causam illuc veniret interrogatus, talia e contra miti voce respondit: Sum nativitate Bohemus, nomine Adalbertus, professione monachus, ordine quondam Episcopus, officio nunc vester Apostolus. Causa nostri itineris est vestra salus, ut relinquentes simulacra surda & muta, agnoscatis Creatorem vestrum, qui solus & extra quem alter Deus non est; & ut credentes in nomine ejus vitam habeatis, & in atriis immarcescibilibus cælestium gaudiorum præmia percipere mereamini. Hæc Sanctus Adalbertus. Illi autem jam dudum indignantes, & cum clamore blasphema verba adversus eum proclamantes, mortem sibi minantur. Extemplo terram baculis percutiunt, fustes ejus capiti apponunt, & infrendunt dire dentibus in eum. Magnum sit tibi, inquiunt, quod huc usque impune venisti; & sicut celer reditus spem vitæ, ita tibi parvæ moræ necis damna creabunt. Nobis & toto huic regno, cujus nos partes sumus, [jubetur discedere.] communis lex imperat, & unus ordo vivendi: vos qui estis alterius & ignotæ legis, nisi hac nocte discedatis, in crastinum decapitabimini. Ipsa nocte in naviculam imponebantur, & reducti manserunt, quinque dies in vico quodam.

[29] Hæc dum in illa parte geruntur, ecce in monasterio, ubi ille talis nutritus fuerat, cuidam converso Ioanni Campanario talia Dominus per visum ostendit. [Post varias revelationes martyrii] E summo cælo velut volantia deorsum veniunt usque ad terram duo linteamina, alba sicut nix, & munda absque omni sorde & macula: ambo sua onera singulos quidem viros de terra levant, ambo felicissimo cursu nubes & aurea sidera transnant. Unius nomen extra ipsum, qui hæc vidit, admodum paucissimi sciunt, alter vero erat, ut adhuc hodie ipse meminit, Domnus Adalbertus, cui Angelicus minister jam cælestis mensæ convivia præparavit. At Pater Nilus ignotum est quid de eo viderit, sed dulcibus scriptis eumdem virum ita alloquitur; scias dulcissime Fili, quia amicus noster Adalbertus ambulat cum Spiritu sancto, & beatissimo fine vitam presentem erit terminaturus. Item Fratri Gaudentio quæ opere futura erant, [a Gaudentio monetur de somnio suo:] nocturna quies textis ambagibus dixit. Expergefactus ergo, si vellet audire somnium suum, interrogat dilectum Patrem. Respondente autem ipso; Dic si quid habes: Vidi, inquit, in medio altaris calicem aureum, & hunc vino semiplenum, custos vero ejus nemo erat. Me itaque volente bibere merum, opposuit se mihi minister altaris, & audacibus meis cœptis velut quadam imperiosa auctoritate contradixit, quia nec mihi, nec alicui hominum licentiam dare vellet, pro eo quod tibi in crastinū pro mystica refectione foret servatū. Hæc eo loquente fugit somnus ab oculis, & occupat trementia membra torpor ingens. Deus, inquit, fili prosperet hunc visum; fallaci somnio neminē credereoportet. Jam exurgēte purpureo die cœptum iter agunt, & Davidico carmine viam sibi abbreviant, & dulcis vitæ gaudium continuo appellant Christum. Inde nemora & feralia lustra linquentes, sole ascendente ad meridiem, campestria loca adierunt. [sub illius Sacro communicat:] Ibi Fratre Gaudentio Missam celebrante, sanctus ille monachus communicavit; & post sacram communionem, pro alleviando labore itineris, pauxillum obsonii accepit. Et dicto versu & sequenti Psalmo, surgit de gramineo cespite; & quantum jactus est lapidis vel missus sagittæ progressus, loco resedit. Hic tum cepit eum somnus, & quia diutini labore itineris fessus erat, pleno cornu perfudit eum soporifera quies.

[30] Ad ultimum pausantibus cunctis, afluit paganicus furor, & irruerunt super eos impetu magno, & injecerunt omnes in vincula. Sanctus vero Adalbertus stans, [comprehenditur cum sociis,] contra Gaudentium & alium fratrem ligatum, Fratres, inquit, nolite contristari! Scitis qui, hæc patimur pro nomine Domini, cujus virtus ultra omnes virtutes, pulchritudo super omnes decores, potentia inenarrabilis, pietas singularis: quid enim fortius, quid pulchrius, quam dulcem pro dulcissimo Jesu fundere vitam? [pluribus hastis vulneratus,] Prosilit ex furibundo agmine igneus Siggo, & totis viribus ingens jaculum movens, transfixit ejus penetralia cordis. g Ipse enim Sacerdos idolorum, & dux conjuratæ cohortis, velut ex debito prima vulnera facit; deinde concurrunt omnes, & vulnera miscentes iram exaturant. Profluit purpureus sanguis per foramina utriusque lateris. [orans pro occisoribus obit,] Ille oculis ac manibus stat orans in cælum: exiit rubens amnis divite vena, & extractæ hastæ septem ingentia vulnera pandunt. h Ille solutis vinculis extendit manus in modum Crucis, & suppliciter fusis precibus pro sua & persecutorum salute ad Dominum clamat. Sic illa sancta anima carcere suo evolat, sic nobile corpus protenta Cruce i terram occupat: sic quoque multo sanguine vitam fundens, beatis sedibus & semper carissimo tandem perfruitur Christo. O sanctum & beatissimum virum, in cujus vultu Angelicus splendor, in corde semper Christus erat! O pium & omni honore dignissimum, qui Crucem, quam voluntate semper & animo, tunc etiam manibus & toto corpore complexus est. [caput abscissum palo affigitur.] Accurrunt undique cum armis dira barbaries, & nondum expleto furore auferunt corpori nobile caput, & separant exanguia membra: corpus vero loco dividentes, caput palo fixerunt, & læto clamore sua scelera laudantes reversi sunt unusquisque ad proprias sedes. Passus est autem sanctus & gloriosissimus Martyr Christi Adalbertus IX Kalendas Maii, imperante rerum Domino Ottonum tertio, pio & clarissimo Cæsare, k feria VI scilicet; ut qua die Dominus Jesus Christus pro homine, eadem die homo ille pro Deo suo pateretur, cui est honor & laus & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sequentia etiam habemus ex antiquo Breviario excuso, nobis Praga submissa.

b Bzovius Liuticenses: citatum Breviarium Linicenses.

c Additur in Breviario, Polonorum, apud Bzovium, Prussiæ, sed perperam.

d Gedanum, aliis Dantiscum, notißimum ad mare Balthicum emporium.

e Littus Sambiæ provinciæ, vulgo Samland, inter lacus Habum seu Frische-haff & Curonensem seu Curisch-haff.

f Prope oppidum Fischaußium haud procul Regio-monte.

g Apud Bzovium ista interponuntur: Sanctus vero Adalbertus in se senem irruentem conspiciens, miti voce dixit: Quid vis pater? aut cur manus innocenti sanguine polluis, atque cruentatas sponte diabolo tradis?

h Sequentia longe aliter ita apud Bzovium describuntur: Ille oculis ac manibus in cælum erectis, [S. Adalberti moribundi oratio.] ait: Domine adjuva me; & vinclis solutis, extendit manus in modum Crucis, & suppliciter preces effundens pro sua; & pro persecutorum salute ait: Domine Deus omnipotens, exaudi propitius orationem meam, & ne attendas istorum facinora, quæ in me indigno propter sanctum nomen tuum commiserunt: quia nesciunt quid faciunt. Sed aperi januam cordis eorum, ut te factorem omnium agnoscant, & intelligant, & ad te revertantur: ut passio mea non sit infructuosa, nec istis, nec aliis qui mei memoriam fecerint; sed concede omnibus in præsenti seculo quietem & pacem, & in futuro vitam æternam condonare digneris, Salvator mundi, qui cum Patre, & Spiritu sancto cuncta gubernas in secula seculorum. Amen. Et dum complesset orationem, amputatum est caput ejus: sicque nobile corpus felici lapsu occupat terram: sic sancta anima migravit ad Christum. Discipuli autem rapientes Magistri cilicium, sanguine aspersum, amaro planxerunt animo, dicentes! Heu consolatio nostra, & spes gaudii nostri! cur nos flentes non consolaris? Sed ubi cadaver sanctissimi Martyris & Pontificis Adalberti corruit, concurrit undique armis munita dira barbaries, & nondum expleto furore caput sanctissimi Martyris palo fixerunt, corpus vero dilacerandum bestiis loco ipso dimiserunt: & sic læto clamore laudantes sua scelera, unusquisque ad sedes proprias reversi sunt. Sed ut ostenderet omnipotens Deus, [an corpus ab aquila custoditū?] cujus meriti esset tantus Martyr; per triginta dies jussu Domini, ab aquila corpus ejus custoditur, ubi nulla fera, nulla avis accedere potuit. Eam divino judicio aquilam custodem discipuli aspexerunt. Post vero infidelis turba, necdum humano sanguine satiata, tollentes corpus ejus miserrime dilaceratum, in mare dimiserunt. Inde vero indicio fulgidæ columnæ, super corpus ejus in cælum usque porrectæ, manifestatum est corpus ejus discipulis; & venientes cum multis Christianis abstulerunt corpus ejus, & conjungentes caput corpori honorifice sepelierunt, & dignam ecclesiam nomine ejus construxerunt: ubi merita, & virtutes ejus exuberant usque ad hodiernum diem. In Ms. Vltrajectino traditur corpus tribus diebus ab aquila custoditum. Quæ omnia desunt etiam apud Fraherum, Canisium & in sequenti Vita.

i Est ibidem in littore sacellum S. Adalberti erectum.

k Ante Dominicam 4 post Pascha, quod illo anno 997 obvenerat in 28 Martii.

ALIA VITA
Auctore altero monacho coævo,
Ex Codice Ms. Pragensicum editione Suriana collato.

Adalbertus, Episcopus Pragensis, Martyr in Prussia (S.)

BHL Number: 0039

Auctore COÆVO EX MS.

CAPUT I.
S. Adalberti natales, educatio, electio in Episcopum.

[1] Nascitur purpureus flos Bohemicis terris: major filius ex parentibus magnis, aureum pomum exivit e nobilibus ramis: [Nascitur, Woythiech dictus,] progreditur pulchra facie, sed pulchrior fide Woytiech puerulus, quod nomen interpretatum sonat, Consolatio exercitus. Pater suus nomine Slawnitz, magnus & præpotens erat; substantia ejus integra, possessio diffusa est; cui mortalium felicitatum copia, sub se positorum hominum unda, familia multa perstrepens, argento & auro plena domus. Cum esset Dominus terræ, fuit tamen mediocris homo; oratio rara, [parentibus illustribus:] sed habitabat secum misericordia bona; neglecta castitas, & larga pauperum cura. Mater ejus nomine Strziezislawa ex genere Bohemorum erat, nobilissima caro, digna jugalis juncta digno marito: marito videlicet qui regum tangit lineam sanguinis: quem longe lateque jura dantem hodie tremunt, a Henrico Regi accessit proximus nepos. Femina, ajunt, casta moribus, plena eleemosynis, fidem loquens operibus, nobilitati suæ pulchrum responsum dedit; sed discipula virtutis pene fit rea castitatis: nam dum zelat zelo castitatis, dum fit familiaris famula orationis, dat viro b occasionem peccandi, non cum una sed cum feminarum turba. Bonus Pater, sed melior mater; optimus, qui nascitur ex ipsis.

[2] Lacte plenus interea parvulus homo febricitat, mortem vicinam parentibus minatur, fletum movet oculis videntium suos sidereos vultus. Pater fecit spissum gressum ad puerum, [ager offertur Deo in Clericum:] quem amat præ filiis filium: testatur crebris lacrymarum stillis, quantum vivat amor pueri in visceribus patris. Mors amara in foribus, ecce salus occurrit bene cogitantibus. Dixerunt enim territi parentes tremula prece: Non nobis, Domine, non nobis vivat puer iste, sed Clericus in Dei Matris honore portet jugum tuum pulchra cervice. Sic dicunt ponuntque super altare Virginis. Recessit in ictu oculi vis doloris, [impositus aræ Deiparæ convalescit:] infantulus ad se redit sospes omnibus membris. Bona semper Angelorum Imperatrix Augusta sic ad se clamantium ad Deum portat hominum vota, dum negare nescit corde petentibus, dum cælo fert opem ægris mortalibus, splendida stella maris, signasti jam servum Virgo Maria tuum.

[3] Qui cum intra plenilunium sensibilis pueritiæ venisset, rudisque linguæ meatus ad loquelam extenderet, primis elementis inficiendus, Presbyterorum datur in manus. [traditur Presbyteris, imbuendus litteris,] Tunc [impulsus timore] quodam, qui cunabulis pueri familiarius adhæsit, arduum desperans iter, parandis litteris se comitem subtraxit, semelque & secundo concita fuga ad dulces parentes perrexit. Quo scito pater infrendens, diris ictibus & vitalibus plagis fugam correxit; & cum indignatione sequens, non ab re filium tradidit salutiferis scholis. Nam aperuit Deus puero aurem cordis, & interjecto mensis spatio, [bene proficit,] tanta gratia perfudit, ut exinde parendo seniori, usque ad unguem Philosophiæ ejus, papas morum & magister sensuum foret.

[4] Decursis itaque rudis infantiæ balbutientibus annis Davidico nectare Woythiech potatus, parvoque melle dulce canentis Gregorii pastus, [missus Magdeburgum in Confirmatione Adalbertus dictus:] ut partem suam comedat ad septem panes sapientiæ portatur: traditur, inquam, ad ingenuam Parthenopolim, Teutonum novam Metropolim, liberalibus disciplinis imbuendus: quam urbem Rex maximus primus trium c Ottonum Imperator, in magnum Archipræsulatum erexit, &, ut hodie cernere est, in pulchro littore Albis fluminis S. d Mauritio pulcherrimam domum prope construxit. Urbis Episcopus tunc erat Adalbertus ipse & primus; qui quem suo nomine Adalbertum vocavit, bonæ indolis puerum Woythiech Sancto Chrismate linivit. Hæc cum facta essent [parentes] non norunt; postea, quando finito scholæ duello domum rediit, recordata est mater pueri, quia Pruziis Episcopus gentium positus idem Adalbertus, cum super regnum patris iter ageret; deductum fuisse filium cum ungendis pueris ut primo Chrismate liniretur. Ecce prudens lector in e peccato cognosce latens mysterium, si non gravat hoc dictum, ut in peccato David, & in aliis forte erratibus, bonum figurat vetus testamentum. Bis, dum Presbyter, [atque ita per errorē, sed non sine mysterio septies ungitur.] dum fit Pontifex, unctus; homo mortuus quatuor dies, unguento Salvatoris ad vitam suscitatur. Baptizatus ter, dum fonte Christum induit, dum mente monachum, dum sanguine Martyrem facit, summæ Trinitati, invisibili Deo, aptus servus præparatur. Sumo baptisma ter factum, quaternam unctionem semel errantem, & colligam in sacrum septenarium; ubi vult puer iste per avia currat, invenio hominem Deo plenum, septies Spiritu sancto infusum.

[5] Igitur ad frontem Scholæ hospes processit, januas timoris intrat, ubi plures epulas appositas cernebat, quas, prout cuique venæ in lævo pectore saliunt, amœna turba discipulorum avido ore carpunt. Scholis præerat tunc Ottricus quidam facundissimus, ætate illa quasi Cicero unus, cujus memoriale clarum usque nunc intra Saxoniam habetur: quem, quantus foret, discipulorum facies inspecta sine lingua sonat, & per vicinas urbes circumquaque diffusa sophia digito monstrat. [studiis incumbit:] Apponunt pædagogus & herus legem, sicut consuetudo erat domi discere; adest puero divina gratia, & currunt divite vena ingenium, sensus & ratio. Hoc autem asserunt mirabile in eo; si forte magister amoveret pedem, ut est proprium vagis puerorum animis, f aliquando pereunte ludo totum consumpserat diem; cumque perlecta lectione nec verbum saperet, & bene iratus magister flagellare inchoasset; Dimitte me, inquit, legam. Et dimissus, ut rem notam, optime legit. Dicunt etiam tribus linguis g pro una locutum, Domine mi, magistro clamasse, cum scopæ tergum verrunt, & ferventia flagella dolentem carnem frangunt. Auditoribus enim tunc usus erat, Latialiter fari, nec ausus est quisquam ceram magistro lingua barbara loqui.

[6] Annos ter ternos in arena studii, palæstram exercet ingenii; effodiensque terra cordis obrutos sensus, contra ignorantiæ densam noctem prendidit scientiæ diem. Post Capella-Regis Magistrum tulit: [post annos novem reversus,] Schola dixit, sat prata biberunt: discipulorum divisa manus certas sedes domosque revisant. Repatriat novo nomine jam adolescens Adalbertus: portat secum dulces sapientiæ liquores: dat caris parentibus visus filius gaudium magnum. h Hoc toto tunc tempore adeo lascivus erat, ut homo: incubat terrenis deliciis, [a petulantia puerili,] vacat puerilibus jocis: quærens cibum & potum, ut pecus curvat vultum, nescit cernere cælum.

[7] Moritur Bohemiæ Provinciæ Episcopus, & sicut coram astantibus desperata voce testatur, ab nigris spiritibus ad tartareum chaos incaute portatur. Præsens erat tunc Adalbertus, unus extrema videntium, & verba morientis aure audientium. Quem, ut ipse post Abbati in monasterio dixit, visionis illius magnus horror invasit, & ad primam salutem direxit. [intuitus mortem Episcopi emēdatur.] Exinde emendare mores, fræna ponere animis, desideria carnis igne divini amoris excoquere cœpit.

ANNOTATA.

a Hic est S. Henricus Imperator ab an. 1002 usque ad annum 1024 quo obiit die 13 Iulii.

b Hæc temera injecta videntur, cum contraria legantur in priore Vita, & apud Cosmam, aliosque Bohemicos scriptores.

c Otto I imperavit ab anno 936, & sequente Aquisgrani coronatus, Magdeburgi sive Parthenopoli mortuus 7 Maii anni 973.

d Idem Otto in pugna contra Hungaros voverat, si victor rediret, se Cathedralem ecclesiam Deo & S. Mauritio ædificaturum. Colitur hic cum sociis Martyribus 22 Septembris.

e Quodnam illud peccatum? Vtique non aliud, quam ex ignorantia Confirmationis sacramentalis, puero olim in patria collatæ, ejusdem iterata susceptio Magdeburgi, præter morem usumque Ecclesiæ: quo fit ut triplici baptismate, aquæ, flaminis & sanguinis delibutus, tum bis in Confirmatione (licet per errorem) rursumque dum Presbyter & Episcopus consecratur sacro inunctus Chrismate, unctionem consecutus fuerit Adalbertus septemplicem. Quid est autem quod additur, Homo mortuus quatuor dies unguento Salvatoris ad vitam revocatus? Nemo id de extremæ Vnctionis, conferri moribundis solita, sacramento intelligat, quia id numquam scitur suscepisse Adalbertus; sed ad immediate præmissam Sacerdotalem unctionem, per quam ad vitam gratiæ revocatus dicitur, qui fuerat per amorem seculi Deo mortuus, & Lazaro quatriduano similis, uti infra in sua conversione describitur, sed per hyperbolen nimium exaggeratam. Surius quia nullum sanum sensum dare huic loco obscuro potuit, totum prætermisit.

f Hæc puerilis ætatis delicta prudenter potuit ignorasse externus auctor I Vitæ.

g Puta Bohemica, Germanica & Latina lingua.

h Hæc observat Balbinus plane improbibilia esse, tam de S. Adalberto, quam vel maxime de moribundo Episcopo, ut supra ex aliis probatum. Possunt forte excusari per auxesim dicta, & tanto intervallo temporis obscuriori relatu fuisse cognita.

CAPUT II.
Dignitas Episcopalis: exercitia virtutum.

[8] Conveniunt Dux terræ & major populus, & pro levando Pastore varias sententias dicunt; omnes tamen ad ultimum manus levant, aëra clamoribus implent, [In Episcopū eligitur:] non habere meliorem nec similem quem oporteret esse Episcopum, sicut indigenam Adalbertum; cujus nobilitas, divitiæ, alta scientia, & a placabiles mores, cum tanto honore concordarent. Ergo in hæc verba levatur terræ Episcopus, mutata mente pius Adalbertus. Hac ipsa die ubi accepit Episcopatum, audientibus multis, locutum est dæmonium, cum illum Presbyteri sacris imprecationibus urgerent, ut exiens de homine possesso daret honorem Deo vivo. Quid mihi molesti, inquit, [a dæmone ut Sanctus proclamatur.] estis? Væ satis est mihi: amplius hic stare non possum, quia hodie electus est populo terræ Episcopus, quem valde timeo, Christicola Adalbertus. Sic ait, & citius dicto dæmon impudens Spiritui sancto locum dedit, & ut flagello fugatus exivit homine sano. Cui rei qui hora illa præsens erat, Willico quidam bonus & sapiens Clericus visibile testimonium asserebat: & nos legimus, cum ad nostrum Abbatem hoc scriptum filius mandaverat. Ipsum Episcopus Adalbertus suæ Ecclesiæ Præpositum habuit; post super cordis arida flante Spiritu sancto, nobilem monachum mons Casinus recepit.

[9] Igitur electus Episcopus auricomam Italiam vadit, quem b Clusæ arctas vias egressum, prima civitas Verona recepit, quæ in fauce Regni pulchre levat caput. Ibi eum pastorali Virga investivit Otho secundus, [accipit ab Ottone II virgam pastoralem,] qui tum loco patris rapidis cruribus montem Imperii scandit; sed non dextro omine, nec vivo maturæque sapientiæ signo rem publicam rexit: & dum omne quod vult Regem oportere sequi non bene putat, collectum orbem amisit, & quam terror patris peperit pacem interfecit. Sensit Teutonum tellus mortuum nautam maris, sensit aurigam dormientem orbis, cum quo prospera Dei cucurrerunt, multa bona Christianæ Religioni accreverunt, migrans migravit Otho pius, Otho rigidus, fluxa gubernare doctus; [& consecratur coram infelici Cæsare,] cujus aurea tempora nunc cum gemitu memorat, cum pressa malis sancta Ecclesia absque ulla requie hostes insurgere dolet, duorumque oblita Ottonum, antiquum nominat: Vere, inquiens, meus felix mundus erat, Otho dum sceptrum gerebat. Ergo Archimandrita Maguntinus, gravis homo Willigisus, Adalberto, cui Deus interiori gratia benedixit, venerabile caput oleo unxit, & in præsentia Imperatoris ad Sacerdotis altitudinem provexit. Ea tempestate effræna gens c Lutici Pagani jugum Christianitatis deponunt, &, cum quo errore adhuc laborant, post Deos alienos erecto collo currunt, & qui fugientes fugere nequeunt. Christiani multi gladio ceciderunt. Tunc peccato Othonis multa mala surrexere, maxima ubique & miserrima emerserunt naufragia, respublica turpitudines passa de solio descendit, Christiana Religio lacera iram Dei sensit.

[10] [a Polonis] Actum est bellum cum Polonianis: Dux eorum Misico arte vicit, humiliata Teutonum magna anima terrā lambit, Otho pugnax d Marchio laceris vexillis terga convertit. Alia, hora cōgregatus & optimus populus & exercitus grandis valde nimis, congrediuntur cum e Carolinis Francis, f cedunt hostes non ferentes virorum fortium impetum fortissimum: [a Francis,] sed dum vino ventrique colla flectunt, regnante Othonis infortunio, victores in turpem fugam desinunt. Ultimum & lacrymabile bellum confecit cum nudis Sarracenis, quorum dum ultra credibilem modum numerus excrevit, cæde cadaverum lassa dextera defecit, & bellantium heroum virtus fracta succubuit. Stratus ferro occidit flos patriæ purpureus, decor flavæ Germaniæ, plurimum dilectus Augusto Cæsari; [a Saracenis cæso,] qui cum stupentibus oculis nefas exhorret, tandem pudet, quia mulierem audivit; tandem sero pœnitet, quia infantilia consilia secutus, sententias majorum projecit. Qui putas color? quæ facies cernenti talia erat? quæ tibi, magnanime juvenis, dies illa erat? quando in potestatem Sarracenorum populum Dei traditum vidisti, sub pedibus Paganorum Christianum decus laceratum aspexisti. [Sap. 12, 15] Vere ut quidam Spiritu canens Domino ait: Cum sis justus, juste omnia disponis: eum quoque, qui non debet puniri, recte condemnas. Ergo Rex puer, cernens caros ablatos, optimates occisos, nescius quo se vertat, irato Domino quo vadat, in maximam desperationem filiam criminum impegit; illud post miseriam sequens, quod quidam jacens in marmoreis hortis cantat,

Una salus victis, nullam sperare salutem. [Virg. 1 Æn.]

Emisso equo dedit se in mare. Nat sonipes; ubi lassus est cessat: ipse Rex nandi peritus super undas diu natat, donec obvia navis Græcorū fessum levat, [nec unquā victore.] & extra spem caræ conjugi & superstiti populo incolumem reddit. Erat in eo, ut accepimus, vivida virtus, fervida & effræna juventus, manus prompta bello: sed raro unquam cum consilio. Multa bona fecit; sed ætas lubrica errare fecit, & plura præcipitatione peccavit. Prope semper perdidit diebus suis, ubi prælium cœpit: extra Teutonum consuetudinem, pugnantibus eis secutum omne infortunium est: cujus efficiens causa erat Regis contra Dominum tacita offensa.

[11] Retro sumit iter sanctus Episcopus; venit in terram suam, pulchre regens animam propriam, & post bene pascens optimis pascuis subditam plebem. [Bona Ecclesiastica in 4 partes distribuit:] De rebus autem Episcopii primam partem in agmina pauperum, secundam pro restauratione matris ecclesiæ, tertiam pro captivorum redemptione disposuit, quartam ipse cum suis cohærentibus ad necessarios sumptus recepit. g Quid non facit Omnipotens mirabilis in operibus suis, maxime in misericordiis suis? Una hora vertit impium, facit sanctum; in cujus virtute veteres pennas projecit, novos mores assumpsit; cælicola Adalbertus. Acerrimis jejuniis longos soles ducere, [plurimum jejunat, vigilat, orat:] macris vigiliis incentiva carnis domare, continuis genuflexionibus veniam peccatorum impetrare, perdia & pernox cura erat. Quomodo sacra lectio in cordis palato sapiat, quantum frequens oratio corde fusa in Dei oculus valeat, experientia magistra didicit, quotidiano exercitio loquente cognovit. Sentiens sentit Dominum propitium, & intime gustat dulcem Salvatorem. [passiones domat:] Contra luctamen desideriorum, & labia insurgentium vitiorum omni studio, omni arte occurrit; donec malas consuetudines vinceret, terrenasque dulcedines evelleret, multa passus, proficuas difficultates ingentesque labores consumpsit. Caro pugnat, anima laborat, Dominus adjuvat: homo manus movet, Angelus vires ministrat, dæmon & mundus loquatur sive taceat. [diabolum debellat] Venter nocere valet: fervens & frequens oratio apertam & occultam nequitiam sævientis hostis debellat. Calcat humanas felicitates, nec curat transitorios labores; penitus voluntatem carnis fugiens, quo caro trahit; h omni annisu festinans sursum, quo spiritus vocat. Bene vixit, bene docuit: ab eo quod ore dixit, numquam opere recessit. Populus autem duræ cervicis, servus libidinum factus, miscebantur cum cognatis & sine lege cum uxoribus multis. [sed subditorum libidinem & malos mores corrigere nequit.] Mancipia Christiana perfidis Judæis vendebant: dies festos confusa religione observabant: dies vero jejuniorum voluptatibus vacantes, omnino non curabant: ipsi Clerici palam uxores ducebant: contradicentem Episcopum iniquo odio oderant, & sub tutela quique suorum contra ipsum Majores terræ excitabant. Erat autem labor plurimus, & contradictio crescens: & cum emergentia mala emendare non posset, ubi piscatio sua nihil cepit, sanctus Episcopus locum dare necessarium duxit.

ANNOTATA.

a Si placabiles mores, quærit Balbinus, quomodo lascivus ante potuit dici, tantitlo tempore interjecto? Videtur auctor externam dumtaxat morum urbanitatem, quæ virtus sane non est magna, hic intelligere; uti supra lasciviam vocavit, propriam ætati teneriori ad delicias propensionem, non valde redarguendam si mæture frænetur.

b Clusa, ad Athesim fluvium locus munitißimus Veronensium, contra incursionem Tridentinorum & Germanorum.

c Lutici an hodierni Lusatici, aut Lutmeritici aut alii, inquirant Bohemi.

d Mesico, Miesico, & Micislaus, qui ducta filiæ Boleslai Ducis Bohemiæ, factus est Christianus & baptizatus anno 965, cum anno quinto cum patre regnaret Otto II.

e Erat Carolus frater Lotharii & patruus Ludovici V ultimi Francorum Regis e linea Carolina, cui anno 987 mortuo succeßit Hugo Capetus, excluso Carolo proximo berede: qui dum armis regnum repetit, captus est anno 990 & sequenti mortuus, & Trajecti ad Mosam sepultus in æde S. Servatii, uti ante paucos annos reserato sepulcro docuit plumbeæ lamellæ celatura ad caput posita, quam ibidem vidimusinter manus DD. Canonicorum.

f Interponitur apud Surium: Expectare non audent, qui in viribus regni iratum Imperatorem sciunt.

g Iterum hæc longa digreßio apud Surium legitur: Cernere erat alium hominem: [Grandis & subita morum conversio in S. Adalberto.] o qualem, o quantum mutatum ab illo, qui paulo ante post pulchra temporalia equorum cursu cucurrit, aut tota mente in terrenis actibus jacebat, vel in desideriis errare sine magistro doctus erat. Rediit ad se; recognovit quamobrem Deus hominem fecerit; mutavit honorem, correxit pedem, divina concupiscens & sola cælestia suspirans. Delicias ægre fert, divitias non vult, aurum ducit pro nihilo, argentum pro luto; & quæcumque humana vanitas usque ad mortem amplectitur & amat, alta mente despexit. Horum vero quidquid est, in pauperum usus & ornamenta ecclesiæ, ut dixi, & ad sola utilia convertere cura erat. Noluit regnum dare divitiis: intelligit se illarum non servum, sed dominum esse. Seculum & ejus pompam, quam Clericus tota mente quærebat, Episcopus tota mente fugere cœpit: una cogitatio, unum studium erat nihil concupiscere, nihil quærere præter Christum. Inter hæc, o Domine, quam bonus & suavis Spiritus tuus in omnibus! Utique non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, cujus nunc spiritu compunctus, laborare cœpit Episcopus Voitechus, in digito Dei facere & docere Episcopalia potuit. Quid non potest omnipotens, cum vult, cum meliora cogitat Deus? qui vult neminem perire, immo suorum neminem patitur perire, pura bonitas, sana æternitas, una veritas, sola dulcedo, tota pulchritudo, secreta salus & beata præsentia, pulchra caritas & cara æternitas, & cara misericordia Deus: quem loqui, quam suave? sedulo meditari, o quam delectabile, felix & insatiabile? cujus lucis absentes radios nos vere miseri, nos vivæ gloriæ exules, nos mortui & cæci patienter sustinemus: utique, quia quam suave & incomparabile bonum perdidimus, ad majorem cumulum miseriæ, merito ignoramus. Auribus nostris audivimus, quam mirabilis sis in operibus tuis, o maxime Domine, o dulcedo, vita & panis Angelorum: agnovimus te in misericordiis tuis, cujus risus & sacer ludus esse solet, una hora vertere impium, & facere sanctum, sicut est: Respexit Dominus Petrum, ex publicano quoque dedit Apostolum, & ex lupo fecit optimum Paulum. Ita cuncta Dei valde bona, misericordia & redemptio salutaris Dei.

h

Hæc iterum interponuntur, aut nonnulla aliter explicantur: Quantum ad exteriorem hominem, districtiorem & austeriorem vivendi rationem nunc in Episcopatu, quam prius in monasterio habuit. [& rigidum vitæ in Episcopatu institutum.] Refugit non solum quod suave est, sed ipsa etiam naturæ necessaria negavit, incurrens in illud beatæ memoriæ verbum:

O nimium felix, cui parcus sufficit usus!

Contra noxias voluptates & labia insurgentium vitiorum, omni arte, omni studio virtutum occurrit, donec desideriorum spinas evelleret, terrenasque delectariones vinceret: multa passus, proficuum ingentemque consumpsit sudorem. Mirantur fervorem ejus omnes, qui eum ante noverant: & qui prope latus vadunt, amatores carnales rigidum vitæ genus odio habent: ita fame & siti non sine causa laborat: frigore nimio, vigiliis & hirsuta veste sine misericordia corpus affligit. Desiderium quippe ejus in Deo erat, & postpositis cogitationibus malarum curarum, quas amor vanitatis habet, animam semper in manibus habuit, nullum volens habere inimicum, nisi inimicum Dei. Debellat ejus apertas, & cavet ejus occultas insidias: cui utique tot colaphos dedit, quot opera bona fecit. Calcat mundum sub pedibus, subjicit libero animo terræ felicitates, habens spem in cælo, nec sensit transitorios labores: semper deorsum fugiens, quo trahit caro.

CAPUT III.
Iter Romam Casinum, & ad S. Nilum. Vita monastica Romæ.

[12] Itaque ad Sanctam civitatem, [Iturus Hierosolymam, venit Romam,] ubi memoriale sanctum, ubi Sepulcrum Domini est, pedester venire affectans; matrem Martyrum, Apostolorum domicilium, auream Romam venit. Ibi tum, pulchrum lutum, Græca Imperatrix Angusta, quæ jam longos dies mortuum flevit, sepulti conjugis memoriam reparat, dulcem Ottonem eleemosynis & orationibus cælo commendat. Non enim diu supervixit ille, postquam Reipublicæ talem errorem genuit, tot Christianorum mortibus Paganorum animos satiavit. Mira res! In tantis adversis illum circumfluentibus non resipiscit, quid contrarium ministro æterni Imperatoris egerit, quid pio a Laurentio peccaverit, non recognoscit: Episcopatum, quem pater in suum honorem pretiosissimo Martyri erexit, ambitione suorum in peccatum ductus filius destruxit, non faciens ordinate, sed quasi qui aquam in mare fundit: Episcopatum dejecit, ut plenum deliciis Archiepiscopatum ditaret. [Ottone tunc defuncto,] Tulit optimo Laurentio, posuit Parthenopoli Archi-præsulem S. Mauritio: factum est scandalum in Ecclesia Dei propter hoc peccatum, donec novus Rex veterem errorem correxit, & venit post tres Ottones secundus Henricus Christianissimus. b Velut pater Otto pugnante Laurentio, ubivis gentium victoriam fecit; ita filius læso Laurentio victoriam perdidit, & diebus suis omnem confusionem recepit. Avertente faciem Deo, quæ sit tua virtus, o homo, specta nunc in homine uno. [& ob violatam S. Laurentii ecclesiam,] Quid prodest bellicus ardor? quid valet virtus nescia cedere loco? A ge fac cuncta cum consilio, quorsum venis aspiciens irato & invito Deo, sicut scriptum est, Non est consilium nec ratio contra Dominum. [Prov. 21. 30] Quapropter audi bonum consilium, & omnes vires & cogitatum tuum jacta in Dominum, ipse te enutriet: spera in eum, & ipse faciet. [Psal. 54. 23] Inspiciamus magnæ indolis virum Imperatorem Augustum. [juxta quod ei sanctus erat per visum minatus,] Ecce dum peccat, flagellatur, & non emendatur: plenus adversis, media vita moritur, jacet nunc ecce inglorius, o utinam & non reprobus, magnæ virtutis alumnus! Prius vero quam moreretur, ut ad pœnitentiam hominem stimularet, sicut est solus bonus semper clemens Deus, talem visionem cuidam sapienti ostendit: quam ut auditam recolimus, infra notare non absurdum putamus. Nocte intempesta, quando altus sopor solet occupare hominem, vidit ipsum, de quo agimus, Regem, aureo solio sedentem; sub pedibus ejus argenteum scabellum, Episcoporum, & adstantiū procerum circa ipsum aspexit seriem longam. Intravit autem decora facie ad instar ignis juvenis incognitus; quem nivea vestis vestivit, purpurea stola in pectore cinxit. Nec stat: via vadit; argenteum scabellum cum indignatione subtraxit, & averso vultu januam petiit. Quod ægre ferens post illum cucurrit, tale somnium qui cernere meruit. Quæso, inquit, mi Domine, dedecus non facias, suppedaneum reddas, quisquis es qui tanta audes: [in flore ætatis extincto:] obsecro Regem coram populo ne confundas. Hæc magna potentis Laurentii aurea persona erat, sicut illi Episcopo post agnoscere Deus concesserat. Imo inquit, si meum dedecus non emendat, majora faciam: subtracto scabello, ipsum solio deponam. Hujus visionis terrorem, minasque exitiales cum cognovisset Rex puer, facinus non correxit, sive stimulus hominis suasit, sive ira Dei ita jussit! In medio cursu, cum dulcissima vita & gratissima lux juvenibus hæc est, non adjuvat honor Regem, fit victima mortis, pulvis in pulverē redit. [pro cujus anima uxor Theophania dat eleemosynam S. Adalberto:] Videte quantum gloriæ Cæsar reliquit. Sed peccatum quod vivens neglexit, mortuo marito emendare uxor superstes instabat: legatos mittit, eleemosynas & orationes multorum, per quos propitium Redemptorem appellaret, peccatorem Regem ab incendio liberaret. Hæc tum, ubi sanctum virum adesse cognovit Adalbertum, nominatissimum Episcopum, quē Hierosolymam properare audivit, clam ad se vocat; oransque ut pro anima Senioris oraret, massam argenti obtulit ingentem. Accipiens vir Dei onus argenti, suo itineri aut necessitati nil providet, omnia secutura nocte pauperibus expendit.

[13] Nec mora magnam Romam egressus, ad sanctam civitatem Jerusalem præter spem imperfectum iter assumpsit: [qui monitus a Casinensibus,] nam ea via ductus Casinum usque pervenit, ubi B. Benedictus caram sedem postremo posuit, & multos filios Christo generans pulchram militiam pulcherrime finivit. Ibi Abbatis & Fratrum piis monitis hortabatur, ne inutili vagatione vitam expenderet, sed loco staret, ita melius virtut um fructus congregaret: Deum vero propitium, benvivens, in omni loco inveniret, ut, illud in Psalmo: Omni loco dominationis ejus benedic anima mea Domino: Et rursus S. Hieronymi sententia bona, Non Hierosolymis fuisse, [dimittit iter cœptū,] sed Hierosolymis bene vixisse, laus sive salus est. [Psal. 102, 22] Animadvertit divinum animal, habens oculos ante & retro, probante munda discretione, ita esse ut dicunt; montem festinus descendit; & quem in philosophia Christi perfectiorem discipulum invenit, Patrem Nilum calida spe accensus petivit: sub quo parvulus factus jugum Christi ferre, & obedientiæ aureas litteras parare satagebat. Amplexus genua senis in hoc firmus herebat. Non negat Pater Nilus, Ast, inquit, homo ego sum Græcus; [& a S. Nilo Romā remissus,] melius conveniunt tibi cum quibus hæc agas monachi Latini. Redeas Romam, nutricem sanctorum filiorum: quære nobilem Abbatem amicum nostrum Leonem: dic me misisse te rudem discipulum ad talem magistrum. Hoc duce itineris, prælia Dei pugnaturus, fortiter incipe, ad servitutem Dei securus accede: sub hoc patrono, contra adversantia cuncta animæ ad Deum progredienti, salvus enatabis, & majore flamma, quæ nunc in te ardet, accensus excrescet tibi quotidie Dei focus. Fecit, ut homo Dei dixit: ad S. Bonifacium monachalem vestem accepit: sub Abbate, quo dixit, [habitum monasticū accipit.] regula duce militavit: pedem junxit obedientiæ imperio; tamquam ad epulas ita ad complectenda jussa festinus; & si quis quid præcepit, eo magis lætus quo plus vile erat servitium omne, libens facit cuncta humilia: diligenti studio se informat, ut ad similitudinem Dei propius scandat.

[14] Obliviscitur Episcopum, factus parvulus in medio fratrum: coquinas purgat, [viliora ministeria obit:] hebdomadas intentissime procurat, scutellas lavat, & ad necessaria cuncta cocorum cursu volat; manibus fratrum aquarum usus ministrat: mane ad claustra, vespere & meridie ad mensam aquam portat; ut hoc vespere & meridie integræ congregationi servitium serviret, talem obedientiam ab Abbate rogans accepit. Cogitationem tacitam in se regnare numquam permisit: quidquid accedens ad animum diabolus dixit, statim senioribus palam fecit. Acutissime autem interrogavit de Scripturis sanctis, sedulo percunctatus de tractatibus vitiorum naturis, sed ad hæc, quod ante nescivit, quærenti illi recte Abbas respondit, ut ipse non semel ad nos ait: unde luce clarius constat, quia inspiratio Dei & gratia discipuli hæc erat. Iactat in domo animæ suæ fundamenta profundæ humilitatis; facit ex quatuor virtutibus instar crucis: expressit prudentiam, just itiam, fortitudinem, temperantiam, angulares lapides, [omne genus virtutum exercet,] ex quibus durabiles parietes erexit, ferro obedientiæ exæquatos, calce patientiæ munitos; domui quam duplo calamo texuit, duplicis caritatis aurea tecta supraposuit; Templum Domini se fecit; regale cubile filio Regis intra se præparavit. Orationum lectionumque studiis eo diligentius incubat, quo negotia præpedientis sæculi nulla ad aurem venerant, nullæ curȩ vel pericula regendarum animarū vexabant. Ex ore suo numquam contentio, numquam venit amara murmuratio. Et cum Abbas eum vehementissime sæpe increparet, occurrit benigna patientia, & semper flexa humiliatio. Erat lætus ad omne injunctum opus; non solum majoribus, sed etiam minoribus obedire paratus; [quinquennio ibi degens.] quæ est prima via virtutis ad summa tendentibus cælicolis viris. Quinquennio plenus miles in monasterio erat, dulcedine morum cunctis placens, altitudine virtutum longe antecellens. Si cui forte venit invidia suæ sanctitatis, hunc humilitate cito placavit. Proficiebat de die in diem, de virtute in virtutem. Processit in hospitio suo hospes Christus, tamquam gradibus eburneis Rex coronatus: procedens processit, & usque ad perfectum diem crescere fecit.

ANNOTATA.

a Erat S. Laurentio dicata Ecclesia Merseburgensis ad Salam fluvium in Misnia, cujus Episcopatus tunc destructus erat, Gislero ibi Episcopo ad Archiepiscopatum Magdeburgensem & Ecclesiam S. Mauritii promoto. Consule libr. 3 Chronici Dithmari Episcopi Merseburgensis.

b Surius propter hoc peccatum, velut patet, pugnante Laurentio victoriam perdidit.

CAPUT IV.
Reditus ad Episcopatum. Hungari instructi. Resumpta vita monastica Romæ.

[15] Post a populus terræ Episcopum suum revocant: viri sancti pappatem Radlam, qui frater carnis suo Duci erat, [a Bohemis repetitus] & Christianum Zrahkwaz monachum, eloquentem virum, in hoc opus eligunt. Hi duo cum litteris Metropolitani Romam veniunt, de reditu Pastoris Papam appellant, populo pœnitenti patrem suum quærunt. Promittunt ex ore populi errata corrigere, quæ fecerunt solvere, desinere a malis, studium dare bonis. Abscessus vero sancti viri contrarius erat Domino Papæ: talem margaritam a suo corpore evellere, durum erat magnæ Romæ. Sed facta synodo ratio obtinuit, quia gens suam plenam satisfactionem pollicens vocat, dimissum gregem repetat. Amborum, Papæ & Abbatis, imperio parens, [ad Episcopatum redit:] fracto suo libito flens Episcopus, ad episcopatum redit: pro cujus regimine virgam, pro cujus pignore annulum, dante Apostolico accepit. Dominica die veniens venit demum ad unam civitatem, ubi ipsa die erat mercatus magnus, quȩ visio non parum adduxit tristitiæ sancto viro. [instruit subditos,] Ad eos vero, qui se reportarunt improperando ait: Hæc est vestra promissio bona? pœnitentes vestri nec feriantur hac die sacra. Stetit tamen in Episcopio suo, pascens macrum populum divino pabulo; & si vellent sumere, potans salutari poculo. Primum novo adventu Pastorem verentur; quasi fideles, matrem Ecclesiam petunt; & parum repressa mala consuetudine, quasi cum Christianis actibus Christum adorant. Verum nova Religio cito dorsum vertit: antiqua consuetudo superiorem manum tenuit: spreto Deo carnalem populum caro traxit: delectata iniquitas viam desideriorum currere fecit. Voluptas pro lege erat: [servire ei recusant] cui servire regnum est: [in malo obduratos:] unum Dominum nolunt ad ignominiam suam, ut multis Dominis servitia agant: nectunt sibi funes peccatorum, quibus trahi valeant in æternum exitium, quia discere nolunt, ubi sit sapientia, ubi vita, ubi lumen oculorum & pax.

[16] Accidit, ut solet humanis erroribus, ut quædam matrona, oblita ingenitam nobilitatem, scortum se faceret, [ut matronam adulteram a nece liberet se morti exponit:] & palam facto peccato maritus vitam mulieris quæreret. Ipsa vero ad Episcopum concita ala pedum confugit: quam in oratorio S. Georgii retro altare abscondit, ut satisfactionem suaderet, & vitam servaret. Ecce ex improviso adest armata manus, & si non redderet mœcham, ambobus & Episcopo & feminæ minantur gladium. Audivit sonitum armorum & minas verberum procaces Episcopus lætus; & si forte semper optatum martyrium nunc miserante Deo inveniat, tacita cogitatione ruminat, dubioque gaudio exultat. Ah mala mens! ah pejor vox! Venit malevolus, secretum prodidit, ubi latebat mulier digito monstravit. Quid prodest refugium ad Sancta Sanctorum, quis curat regnante barbarismo fas Christianum. Frangunt templum, apprensis crinibus educunt tremulam mulierem, quam capite truncant. Crescunt culpæ: vetera scelera non cadunt, nova quotidie surgunt: quidquid boni promiserunt, mentitos esse voces operum dicunt. Unde cogitans Episcopus, quod nec sibi nec illis cassus labor profuisset, animæ vero suæ talis statio obesset, Pappati suo ait: Scias certum, aut ubi ego sum venies, aut amplius me nunquam vide bis. Ipsi tamen erat labor magnus non præterire, quo minus admoneret Clerum & populum, secundum quod ætas, discretio, gradus, & qualitas criminis postularunt: nec dabat somnum oculis [donec inveniret] qua arte, qua virtute cōpescere posset nascentes errores. [Hungaros docet:] Non tacendum, quod juxta positis b Ungaris nunc nuntios suos misit, nunc seipsum obtulit: quibus etiam ab errore suo parum mutatis umbram Christianitatis impressit.

[17] Ergo divinus heros ascendit equos; [redit ad monasteriū Romanum.] dulcem Romam revisit; & quasi post maris pericula quassa navis, occupat optatum portum. Hic secretos monasterii sinus, caram requiem intrat: amplexus pulcram Rachel, libenter obliviscitur laboriosam Liam; utitur sacris deliciis, esurientis animæ pulchros pandit rictus, orationum lectionumque perfruitur felicibus ferculis. Vsus vero sibi maximus erat, colloquia quærere spiritualium & seniorum, qui crebro illuc, pro caritate Abbatis, plures confluxerunt: [inter Basilianos & Benedictinos,] Græci, inquam, optimi veniunt, Latini similes militarunt; superioribus quatuor pius Basilius, inferioribus quatuor magnus Benedictus dux sive Rex erat. Inter quos c medius incedens, Deum sitiens Adalbertus, verba vitæ sumit & glutit, raptusque in altum cum Fratribus, contemplatur dulcem Dominum. O quantoties obortis lacrymis memini dicentem, [colloquiis sacris accenditur.] cum causa ædificationis aggressus essem Joannem Abbatem: Ubi sunt, inquit, margaritæ meæ? ubi sunt cibi animi mei? Cum convenirent sancti viri pluebant ibi sermones Dei, accensæ sententiæ mutuo cursabant: arsit ignis super terram cordis: testabatur Deum præsentem unda compunctionis. Hoc Gregorius Abba, hoc erat Pater Nilus, hoc Joannes bonus infirmus, hoc simplex Stratus & super terram Angelus unus: hoc ex donis majoribus Dei sapiens Joannes, hoc silens Theodorus, hoc Ioannes innocens, hoc simplex d Leo Psalmorum amicus & semper prædicare paratus. e

ANNOTATA.

a Hæc ita in aliquo compendio leguntur: Pertæsi orbitatis suæ Pragenses & ipse Princeps ad Archiepiscopum Moguntinensem duos monachos Papatem Christianumque mittunt: [S. Adalbertus Geisæ Hungariæ Regi in visione promissus,] Adalbertum Episcopum suum repetunt… mittit cum iisdem nuntios Romam ad Pontificem Archiepiscopus.

b Chartuitius Episcopus, in Vita S. Stephani Regis Hungariæ 20 Augusti, scribit patrem hujus Geisam, solicitum de propaganda inter suos Christiana religione, visione nocturna juvenis, aspectu delectabili adstantis, consolatum: qui inter alia dixit: Verum spirituali legatione tibi transmittendum honorificabiliter suscipite: susceptum venerabiliter habete: exhortationibus ejus non fictum cordis fidelis assensum præbete… Dum miratur de viro divinitus prædicto, nuntiatur ei B. Adalbertum, Bohemiensis Ecclesiæ Pontificem, ad se venturum esse, propter conversionem ipsius & fidei non fictæ profectum, Domino Deo laudis hostiam oblaturum. Oritur lætitia novis Christi militibus inenarrabilis. Dux obviam tironi Christi cum fidelibus quibusque procedit; honorabiliter eum suscipit; & ut per visum monitus est, modis omnibus obedientem se fore monstravit. Igitur jubente Principe fit ubique congregatio indomitæ gentis, per sanctum Episcopum; & per suas exhortationes continuo convertuntur & baptizantur alumni patriæ, statuuntur in multis locis ecclesiæ. [& S. Stephanum baptizat.] Natum filium Deo dilectus Adalbertus Episcopus chrismali baptismate intinxit. Nomen sibi impositum est Stephanus … Post hæc Giesa plenus dierum, anno Dominicæ Incarnationis 997, nequam ærumnas cælesti mutavit gaudio: & eodem anno beatus Episcopus Adalbertus, causa prædicandi verbum Dei, Prussiam ingressus, palma martyrii coronatus est. Hactenus ex Vita S. Stephani Regis. Infra autem in hac Vita num. 22 insinuatur, quod uxor jam pene decrepiti Ducis, omnia pro viro agens dux fuerit cœptæ Christianitatis.

c Infra tamen num. 26 dicitur in philosophia Benedicti Patris nutritus.

d Ab aliquibus hic censetur Leo Nonantulanus Abbas, meminit ejus Petrus Damianus epistola ad Nicolaum Papā. Verum potius alium arbitramur, uti & Nilum prænominatum, a S. Nilo diversum: hi enim videntur esse quatuor Græci & quatuor Latini qui Romanum incolebant monasterium, inter quos S. Adalbertus vivebat nonus ac medius.

e

Hic iterum apud Surium plurima interponuntur & sunt ista: Ad hæc, quamvis soleant signa & prodigia ostendere, non facere, sanctum; animum piis moribus coluit ita, quod ut & nos ex parte cognovimus, Adalbertus signorum operator adhuc in vita claruit. E quibus est illud scilicet, [miracula S. Adalberti, in monasterio viventis.] dum fratribus serviret, & offenso crure supra durū marmor satis valide cecidisset, quia vinum nescio an aquā portavit, testudinem cum eo, quod intus erat, illæsam servavit. Audierunt ex mensa fratres clarū sonum: quod nemo dubitavit fractum, mirantur omnes vas sanum. Solebat prius obedientiam facienti multoties fragile vas frangi, & cum pro peccato negligentiæ veniam peteret, angelus superbiæ, humilitatem ejus ægre ferens, ut pro nimia frequentia verecundiam ingereret, mala voluntate testudinem frangere adjuvit: sed quia non cessavit obedientia, nec generavit fastidium major tristitia, servo suo Deus solatium dedit in gravi ruina, & tunc illæsa testudo apparuit, & postea, puto, numquam aliam fregit. Dicunt etiam laborantem oculis filiam, nescio cujus, cum manum imponeret, oratione sanasse. Alteri quoque, cum monasterium causa orandi pro medela infirmitatis intraret, quem tribus annis sumere non potuit, sanctus panem pro benedictione obtulit: & primum insueto hoc cibo hæsit; sed qui aderant, quod vir Dei benedixit, manducare cum suasissent, sumpta fiducia parum gustavit: & ex illo die, quem omnes poscunt, qui vivere volunt, sine invidia panem manducare cœpit.

Hunc Episcopum, quo dignum non fuit seculum nostrum, cum sine baculo iter agens Ravennam veniret, [ejus sapiens responsum, cur absque Pedo incederet,] cur sine Virga Pastorali vir tantus incederet, optime cautus Dei servus Durans, interrogavit. Respondens verbum memorabile ille homo, qui vere potuit loqui; Vivit Deus, inquit, in cujus conspectu sto, facile est gestare pedum, sed difficile reddere rationem, cum venerit ad judicium, qui non errat, districtus judex vivorum & mortuorum, sive in vitam sive in ignem æternum mittendorum. Hunc aliquando sanctimonialis femina, quæ tempore adolescentiæ sat cognoverat sanctum Episcopum (credo Parthenopoli vidit, cujus schola ad gloriam Dei talem nutrivit alumnum) & admirans cur, quæ dat licentior ætas, [& juvenilem hilaritatem exueret.] a joco & risum moventibus verbis adeo Episcopus juvenis abstineret, ait sancto viro diversæ mentis femina: Alium Adalbertum video: Cur qui quondam eras homo pulcherrime lætus, nunc severus es & instar Catonis cujusdam rigidus? Nonne, cum magister scholarum sapientiam docturus venit ad nostrum cœnobium, nobiscum ludendo duxeras totum diem lætum? At ille graviter suspirans, projecit verbum cordis: Vere scias, domina, quia quicquid ejusmodi feci vobiscum jocando, alto & acerbo vulnere nunc afficit animum meum.

Astericus ejus Clericus, contra sanctum virum arguendo, increpando, cum multa inutilia furibundo animo loqueretur, [Per iram recedens ab eo Clericus, redire cogitur.] ultra limitem rationis proterva contentione progressus, quasi quem amplius videre nollet, magna cum amaritudine reliquit. Arrepto autem itinere, tota die, ipse, cum socio homine suo equitans, tota die, ipse, cum socio homine suo equitans, errare cœpit; ut cum viam, haud aliter atque manum suam sibi notam, invenire non posset, ex pœna cognosceret, quam grave peccatum cum Episcopo contendendo perpetrasset. Porro ad vesperam casso labore reversus in urbem, quod ira dictante ex humana infirmitate deliquisset, pœnitere coram Deo toto corde cœpit. Similiter vidua quædam occurrens equitanti, cum nudæ penuriæ aliquam consolationem quæreret: Mecum hic nihil habeo, inquit: cras veni ad civitatem, sumens a me, [propriam vestem egenti donat:] tuæ necessitati quæ dare valeo, cum caritate. Cumque dimissa muliere, cœpto itineri insisteret; meliore tactus cogitatiore, Voca mulierem, Episcopus dixit: quis scit, si usque mane vivam? Hodie compleat acceptio datum, ne ego judicium, illa sentiat damnum. Et data cappa, qua amictus erat, reliquit exemplum bonum: ut opus non tardet, nescientibus quid futura pariat dies.

CAPUT V.
Remissio ad Episcopatum: peregrinatio ad pia lota. Cædes quinque fratrum.

[18] Interea purpura natus Otto Rex tertius, causa scandendi culmen Imperii, ut mos est a magno Carolo Regum Francorum, multo comitatu Romam intravit, optatum diu caput Latinæ terræ ostendit: [Ottone 3 Romæ coronato,] quasi post Deum secunda justitia veniat, iniqui omnes tremunt, boni magno gaudio gaudent; fecit, propter quod venit, quem ipse capella sua tractatum posuit Papa Gregorius, Cæsarem benedixit: populus Kyrie eleison celsa voce canunt: ascendit unctus cum corona Imperii Imperator Augustus, gerens sidereos vultus, & bonæ voluntatis plena præcordia ferens. Post hæc facta est Synodus: zelo juris tactus Magontinus Archiepiscopus antiquam cantilenam cantat, Episcopum sanctum a quiete monasterii ad relictos greges abstrahere parat. [sententia Synodi cogitur redire ad Episcopatum:] Assentit Papa Gregorius, & semel susceptum impune non posse dimittere gregem Scripturarum voce testatur; Sive vult, sive non vult vir Dei, eat, sedentes Episcopi inquiunt, aliter vinculis anathematicis nectimus. At ille secretum petens, ad Papam ait. Hostis meæ quieti invidet, qui vos suo stimulo instigat, ut eo me redire compellatis, ubi animarum fructum non faciam, detrimenta autem mea in anima sumam: mitiga ærumnam meam, defectui meo pone remedium, tristi abscessui meo da vel solatium unum. Si audiunt oves, quam clamo, vocem, vivo & morior cum eis: si non; licentia tua, Apostolice bone, [aut extera gentes docere:] vadam ad eos qui nesciunt nomen Domini, exteras exteras & incultas gentes. Acquievit libens voluntati hominis Dei Papa Gregorius, ut erat satis bonus, quantum permisit vaga juventus. Reliquit monasterium, non sine magno planctu suo & Fratrum, moleste ferens ruptam quietem, sed habens de martyrio spem vivam, quod in suo pectore ardebat desiderium longum. Homo Dei, ne timeas, nullam habens causam: vade securus. Stella maris iter tuum præibit, & dux bonorum Petrus fidelissimus comes itineris cohærebit.

[19] Igitur cum puero Imperatore Alpium nubila tranans, causa orationis Turoniam pedester petit, ubi corpore jacens beneficia præstat, [invisit Turonibus corpus S. Martini,] qui nullo loco clamantibus se negat, baculus pauperum, dulcissima mater peccatorum, benignus Martinus, & larga manu dare paratus. Parisius quoque pedester venit, ubi sanctus & pretiosissimus Martyr Ariopagita Dionysius fuso sanguine corpore requiescit, qui Athenis Philosophiæ studuit, ubi quem Paulus prædicabat, Ignoto Deo ara posita erat: qui etiam Euangelizandi responsa ad Gallos accepit, [Parisiis S. Dionysii,] quando Clemens Petri Sede tertius sedit, & dum Paganis Christum ingereret, pulcherrimo martyrio vitam finivit, cujus inter cetera est hoc gloriosum mirabile, quia post necem religiosus truncus, proprium caput manibus portavit, & sequens multitudo Angelorum laudes Deo cecinerunt; Populus cæli, ut ita dicatur, de triumpho terræ exultans jubilat, de carissimo a Dionysio gloria tibi Domine in excelsis resultat; ad quem misericordiæ largum, si quis peccator confugerit, [Floriaci S. Benedicti,] nunquam sine misericordia vacuus recedit. Huic caput inclinans ad Floriacum, monachorum ingens cœnobium, avido cursu volat, ubi corpore jacet & miraculis fulget, magister mundo morientium & tota mente Deum quærentium, scilicet re & nomine Benedictus, parvulorum dulcissima nutrix, sub umbra alarum infirmorum medicus bonus. [& alibi S, Mauri.] Nec dimisit ubi corpus Discipuli quievit, ubi & primus monachorum gregem rexit Abbas b Maurus, signo sanctitatis & miraculorum dulcedine magistro simillimus. Horū sacra domicilia, & si quæ occurrunt similia, quem desiderium æternorum afflavit Adalbertus, pedes circumvolat, adiutores ad sua prælia vocat.

[20] Hinc ad Imperatorem redit, qui hominem Dei adeo dilexit, [familiaris Ottoni 3,] cujus mores nobiles novimus, quia omnes bonos eo plus amare studuit, quo quemque majorem habita bonitas fecit. Cum quo aliquos dies commoratus, nec nocte nisi ante conspectum Imperatoris jacere permissus est. Intellige quantum caritate sibi junctus erat, quamvis puer & errans moribus Cæsar, [aulicos instruit,] tamen benignus, sine comparatione humanus Otto Imperator Augustus. Horis congruis semper de cælestibus docuit Regis pueros, & circapositos proceres suavissime admonuit, ne infidelibus miserisque divitiis cor figerent, ne procul a Regno Dei projecti, pro parvo gaudio æterna tormenta subirent. Noctibus quoque calceos dormientium clam raptos aqua abluit, discipulus humilitatis: manibus suis lutum tulit, lotos restituit. Ibi sopora nocte parum molli lecto requiescens, vitæ suæ desiderabilem terminum aspexit, nescius tamen ipse, quid sibi somnium vellet, donec tactus Spiritu alienigena hoc revelavit. [visione in somnis facta] Putabat in domo majoris Fratris duos lectos præparatos. Vnus erat suus: alter erat fratri vel fratribus destinatus. Pulcher erat & decorus, sed qui debuit esse suus, multo pulchrior purpureus & floridus, & incomparabili ornamento pretiose vestitus. Erat autem in superiori parte, panno capitali aureis litteris inscriptum: [intelligit se martyrem futurum.] Munus hoc donat tibi filia Regis. Quod somnium coram Rege cum quibusdam familiaribus exponeret, quidam, cui vivax ingenium natura dedit, & pulchra facundia insignem fecit, Leo Palatii Episcopus, pulchre alludens ait: Homo tibi contrarius cito invenies quod quæris: dono Virginis procul dubio Martyr eris Nec minus quod vidit de lecto fratris vel fratrum, partim ante se, partim hoc anno esse completum, sic collige mecum.

[21] [habet, quinque fratres,] Quinque fratres habuit, quorum omnium animas gladius pertransivit. Ex quibus major frater servitio Imperatoris in adiutorium profectus, Paganorum expugnationes adivit: ubi & cum Boleslavo Poloniorum Duce amicitiam junxit, querelas Imperatori fecit, quod mala, quæ nulla promeruit, [seniorem aqud Boleslaum Polonorum Ducem.] Dux Bohemorum Boleslaus sine misericordia sibi, suisque Fratribus plura ingessisset. Hujus usque in adventum & seros reditus relicti domi quatuor Fratres pacem impetrarunt, & ex parte Ducis securitatem & sacramenta acceperunt. Proh divinam humanamque fidem! Numquid non est Catholicus melior Pagano? Væ homini cui in cordis vena malus dolus salit! heu nostra infelicia tempora! Sapientem vocamus, cui fallere ingenium calet: cui in ore mel, in corde fel latet. Ecce Judas, qui per pacem didicit facere bellum; promittit vitam, ut inferat mortem; dat c Boleslaus fidem, ut inopinato occidat fratres. Nec longe quæras exemplum: in eadem linea sanguinis frater suus Sanctissimum Wenceslaum occidit. Inter hæc quis non deploret squallores miseriæ nostræ? quis non exhorreat cæcum natum hominem nostrum? d Dum nescit cavere currens peccatum, cadit in majorem foveam: dum non vult quærere oculorum ductorem, nascitur de peccato peccatum maximum. Ita & nunc, o homo, dum nescis cavere perjurium, incurris homicidium, [Illi contra datam a Duce Bohemiæ fidē,] nec ante desinis hoc dicto ad tuam fidem, antequam impleas illud propheticum: Appone iniquitatem super iniquitatem, & mox sequitur illud Euangelicum: [Psal. 68. 28, Matt. 27. 25] Sanguis qui effusus est, sit super te, & super filios tuos. Igitur sacramento fidunt, quod Christiani darent; quando Fratres Christicolæ Adalberti pacem putarent; liber populus per campum ambulat, non enim, data fide, bellum cogitat; stat proxima periculo civitas secura. [in sua urbe obsidentur,] Nam & ecce hostes ex improviso veniunt, diffusa multitudine civitatem circumcingunt, e in Vigilia pretiosi Martyris Wenceslai bella incipiunt; nihilominus & ipso festo oppugnare certatim insistunt. Nec juvat, quod urbani diem Sanctum venerari petunt: contra quos forenses verba superbiæ jaculantes, Si vester, inquiunt, Sanctus Wenceslaus, noster utique Boleslaus. Et quamvis post caperent civitatem, pœnas dedit asperum verbum: civium namque gladio die illo ceciderunt hostium capita multa, & omnes qui in illo consilio fuerunt, aut mortui quiescunt, aut cæci & dispersi male vivunt. Cessit pavida civilibus bellis civitas, [ad templū fugiunt,] miserabili exilio familiæ distractæ bona in manus inimicorum cuncta cesserunt. Inundat planctus mulierum; stupet mortua facies puerorum, geminatis dextris vivorum: stat silentium spectantium Clericorum: sancti viri fratres quatuor, strenui bello & nescii cedere loco, dum de quo jam diximus, [spe pacis egressi occiduntur;] Clericus Radla consilium dedit, parum valentia arma dimiserunt, & quam præliando pulchram mortem putarunt, confugiendo ad ecclesiam (ut est in humanis oculis) turpem fugam acceperunt: nam falso data est spes vivendi, & dum exeuntes ecclesiam sponte in manus hostium vadunt, fefellit dextera Senioris, [& tandem etiam natu maximus] & in conspectu omnium pulchra corpora subierunt capitalem sententiam. Hæc tunc: sed quando digna indigni scribimus, est mortuus furente gladio frater maximus, completa est pii Adalberti visio tota; dum ante se bis duum fratrū, post hoc anno maximi fratris mors est subsecuta; quorum mortibus mors sua quā præstantior foret, quorum lecto lectulus suus quam pulchrior emineret, omnis intelligit; qui ipsum causa Dei, illos causa seculi & defendendæ vitæ cecidisse cognoscit.

[22] vidit etiam in monasterio & aliam visionem, quam non de se, sed quasi de aliquo alio reverentissimis viris ita exposuit: Agnosco hominem, cui duos ordines in cælo Deus arridens digito præmonstrat: unum splendoris purpurei, [S. Adalbertus fugit in Poloniam,] alterum ultra quam dici potest nivei candoris inter hos & illos blanda vox ait, manet te locus, & certa sedes. Ergo quem suo labori adjutorem Deus præparavit, Ducem Polonorum, servorum Dei patrem, Boleslaum, rerum dubius petit: cujus auxilio nuntios suos miserat ad insolentem uxorem, si vel stuprata ab amatoribus multis priorem maritum accipere vellet. Interim in hac Regione cum Duce nuntiorum adventum expectat; qui cum redeunt, qualem Episcopus amavit, [cum Bohemis per legatos agit] plenam contumeliis legationem referunt; Bene venias, inquiunt, ad non semel refutatam mulierem. Miræ res! ad uxorem sponte venis, quem semper invitum vocare, & necesse erat tenere, Scimus quæ cogitas, homo. Omnino nolumus, nec est tibi locus in populo tuo, qui vis vindicare occisos fratres vulnere magno. Accipiens ille libellum repudii; ex superborum contumeliis non minus lætus efficitur, quam homines, [& abiis repulsam passus,] cum, sicubi non sperant, læta verba & honorum oblationes accipiunt. Dirupisti, inquit, ille, Deus vincula mea. Hoc est quod expectans expectavi, desiderio desideravi. Ablatum est meum periculum. Quid? respondet in faciem. Qui me non vult, quomodo possum regere gregem? Euge non timeo revocantem amplius Papam, nec tristia ferentem Metropolitæ immitis epistolam; qui ante hac paganicis operibus in fugam me excitaverunt, ecce palam verbis, Nolumus te, dicunt. f Miserat his diebus ad Ungarorum Seniorem magnum imo ad uxorem suam, quæ totum Regnum viri manu tenuit, & quæ erant viri g ipsa regebat, qua Duce erat Christianitas cœpta, [ex Hungaria Radlā evocat ad se.] sed intermiscebatur cum paganismo polluta Religio, & cœpit esse deterior barbarismo languidus ac tepidus Christianismus: ad quam tunc pervenientes illinc nuntios, in hæc verba epistolam misit: Papatem meum si necessitas & usus postulat, tene: si non, propter Deum ad me mitte eum. Ipsi vero clam chartam alia mente, alia sententia misit: Si potes, inquit, cum bona licentia, bene: si non vel fuga fugiens tenta venire ad eum qui te desiderio concupiscit Adalbertum tuum. [qui tunc non paruit, postea multas laudes sancti narravit.] Ipse autem venire non potuit; vel ut homo, noluit. Ut enim hodie ipsum audis dicentem, quem nunc sicut sitiens anima frigidam aquam totis visceribus flagrat & amat, ardua scandentem semper tunc fugiebat. Ipse tamen jam erat monachus, & ut dicunt, qui tunc temporis norant, pulcher & bonus. Ex hujus ore fateor me audisse unam rem, quam satis amo: ipsum Sanctum asserit loquentem: Numquam aliquid feci propter vanam gloriam: nam ut non pulset, hoc est ultra hominem: utrumque tantum a me miserrimo omnium retro posuit pedem, a me minimo gentium longe fugit in æternum exilium. Memoriam vero viri sæpe pono, cujus relatione hæc scribo, quem servum Martyris agnosci volo.

ANNOTATA.

a Colitur S. Dionysius 9 Octobris, quando de tempore mißionis ejus ad Parisienses, valde controverso, agi poterit.

b Vitam S. Mauri dedimus 15 Ianuarii.

c Balbinus advertit non imperio Boleslai, sed odio Comitum, quibus is non potuit resistere simul omnes occisos esse.

d Sequentia ita leguntur apud Surium: Dum nescit cavere minus, incurrit peccatum majus: dū quo cæca voluntas ducit, nascitur peccatū de peccato, nō habet finem, donec cadat, unde non resurgat, in delictum maximum: & fit misero modo, quia cum potest, non vult, dulce peccatum non valet dimittere post, etiam cum vult. Ita nunc aliud cogitans, aliud loquens, pervenit ad homicidium, & Vindica Domine sanguinem, vox clamat de terra ad cælum. Homo, complesti propheticum, apponens iniquitatem super iniquitatem: expecta nunc illud Euangelicum: Sanguis, qui effusus est, super te & super filios tuos. [Apoc. 6, 10, Ps. 68, 28, Matt. 27, 25] Itaque sacramento fidit liber populus, per campum ambulat.

e Ms. Pragense addit Feria VI; Surius, Sexta die: neutrum recte. Si enim 23 Aprilis feria 6 obiit S. Adalbertus, uti omnes consentiunt, obiit anno 997, littera Dominicali c. Ast Vigilia S. Wenceslai in 27 Septembris cadit, adeoque ut Adalberti cædes fratrum mortem non antecesserit, debuerunt illi fuisse occisi in Septembri anni 996, cum litteræ Dominicalis erant ED, & tunc 27 Septembris cadebat in diem Dominicam.

f Reliquia hujus numeri desunt apud Surium.

g Giesa scilicet, S. Stephani patre, tam pleno dierum ut supra dictum.

CAPUT VI.
Iter in Prußiam: martyrium.

[23] Igitur soluto fune Episcopus liber, apprehendit circumfluentibus ulnis carum desiderium, quod semper in corde suo arsit ad martyrium pulchrum, Apostolica ad hoc usus licentia. Duos Fratres, quos cogitat fortiores sacro bello, & aptiores portando Euangelio, itineris comites assumpsit; prius tamen (ut mater Regula docet & viva verba Patrum lingua monent) oratione Fratrum voluntatem Dei exquisivit, [A Boleslao Poloniæ Duce adiutus:] & consilio Fratrum quasi ferrea chlamyde munitus agonem currere cœpit, Dux itaque Boleslaus diligebat eum, quem monet ut se adjuvet, videns videat, quomodo se in terram Pruzorum navigio maris exponat, propter quærere animas & scindere vomere Dei incultas gentes. Complet Dux jussa spiritualis Patris: quamvis enim ut secum staret divitem voluntatem haberet, occurrere tamen sancto proposito ausus non erat. Est in parte regni civitas magna a Gnezdem, ubi nunc sacro corpori requiescere placuit, [Gnesnæ Missa facta] ubi mille miraculis fulget, & si corde veniunt, recta petentibus salutes currunt. Ibi ergo, quia in via sua erat, cujus longo tempore silentium exercuit, Missam celebrat, sacras hostias oblaturus; viva hostia mox & ipse Christo futurus. Baptizat populum grandem nimis: inde nullas moras nectit, navem ascendit: quam ne profanus quis tangere præsumat, Dux solicitus, [navigat in Prussiam:] multo milite armaverat. Non post multos dies, carina secante terga maris, Deum nescientibus illabuntur terris Pruzorum. Festinantes vero nautæ sanctum onus deponunt, & nocturno auxilio remeantes securam fugam capiunt. Rapit homo Deo plenus iter, jacturus retia sua super horrisonum mare, si forte inveniat, quod in mensa Dei comedendum reponat; aut si nullum piscem capiat, saltem in nocte filii Dei oblatum calicem bibat. Fervet in eo spes ardua pro Christo moriendi, & in viridi corde vivus ignis vim trahit ardendi: tamquam in aureo altari accensa aromata flagrant, & fumantia scandunt. Ergo Miles Dei cum duobus sociis intraverat parvum locum, [valido ictu prostratus in terram.] qui circumlabente unda fluminis imitatur insulæ vultum. Ibi aliquos dies steterunt, & fama volans Paganorum auribus adduxit, habere se hospites ex alio orbe, ignoto habitu, & inaudito cultu. Primum ex improviso, numero non plures, parva nave veniunt; dant saltum ad terras, barbarum nescio quid frendent, magna ira fumant, & hospites quærunt. b Ros Legis, ros mellis tum Episcopi in ore fuerat: librum Psalmorum ante se sedens tenuit, in quo omnia verba oris Dei, in quo vita hominis & summa salutis clausa consistunt. Ad quem unus ex ipsis pejorum pessimus proprius accessit, dirum infremit, nodosa brachia alte extollit, & cum conto quo navem minaverat cælestia ruminantem Episcopum inter scapulas fortissime percussit. Si non abitis, inquit, citius capite plectemini, vexati diris pœnis, & mortibus multis. Evolat e manibus excussum volumen, alia ex parte ipse humi stratus dat oscula viridi terrȩ, mente extentus & corpore toto. Exterior corrumpitur homo, interior ad vitam novatur: per penetralia cordis prorupit vox lætitiæ & salutis: Benedictus inquit, Deus! benedicta misericordia Dei! si plus non accipiam pro Crucifixo meo, [agit gratias Deo.] saltem unum pretiosum ictum habeo. Homo Dei, putasne simplex plaga splendeat in dorso tuo? aut pretium habeat super terram talia libenter pati in memoriam filii Dei vivi? Vtique non sic margaritum in sterquilinio, non purpura Regis in populo, nec facies rosæ in gremio terræ adhuc, nec aureus Sol in cælo, ut est in corde pulchro una percussio, quam habes lætus pro Christo tuo.

[24] Quid tum? foras projecti veniunt in mercatum, ubi confluxerat unda populorum: circumstant subito cælicolam virum longo agmine capita canum, pandunt cruentos rictus, interrogant unde? quis esset? quid quæreret? quare venisset, quem nemo vocavit? Lupi sitiunt sanguinem, minantur mortem, quia ad eos portat vitam. Donec loquatur vix expectant: horrent & derident, melius enim non sciunt: loqui jubent, capita movent. Accinxit vir lumbos, os aperit, & quia multa audire nequeunt brevius alloquitur. [causam adventus sui exponit:] De terra Polonorum, quam Bolezt Princeps Christianissimus Dominus procurat, ad vos pro vestra salute venio, servus illius, qul fecit cælum & terram, mare & animantia cuncta. Venio vos tollere de manu diaboli, & faucibus immitis Averni, ut cognoscatis Creatorem vestrum, ut deponatis sacrilegos ritus, abrenuntiantes mortiferas vias cum immunditiis cunctis, & ut loti balneo salutis efficiamini in Christo, & habeatis in ipso remissionem peccatorum, & regnum immortalium cælorum. Hæc sanctus: illi vero contra jam dudum indignantes, cælestia verba irrident, terram baculis percutiunt, aërem mugitibus implent manus tamen non iniiciunt, sed furorem dictant, & districtæ severitatis verba ad aures hospitium mittunt. Propter tales, inquiunt, homines terra nostra non dabit fructum, arbores non parturient, nova non nascentur animalia, vetera morientur. Exeuntes exite procul de finibus nostris. Si citius non retro ponitis pedem, crudelibus pœnis afflicti mala morte peribitis. Illis vero qui in ingressu regni positi bonos hospites eo loci dimiserunt, mortem minantur, domum incendere, divisis rebus uxores & filios vendere spumante ira pollicentur.

[25] Athleta Christi videns nullum fructū animarum sequi, [cogitat habitum more gentis assumere:] & desideratæ mortis spem auferri, dejecit animum tristitia magna, affectus varios curarum æstus in casto pectore versat; dixitque Fratribus: Pressi magnis adversis, quid consilii capiemus? quo vertamur, nescio; habitus corporum & horror vestium ut video, Paganis animis non parum nocet; unde si placet vestimenta mutemus clericalia, pendentibus capillis surgere sinamus tonsæ barbæ truncas comas, & prodire non prohibeamus. Forsan non agniti melius habemus salutem operari, similes corum effecti familiarius cohabitaminus, alloquemur & convivemus, laborando quoque manibus propriis victum quæremus, ad instar Apostolorum absconsa mente revolvemus censum Psalmorum; interea prosperante misericordia venientis Salvatoris, fit aliquid hac arte. Hac fraude, nisi opinio se fallat, Evangelizandi occasio certa venit, quo, quia pius & fidelis Deus, inventarum animarum thesaurum magnum lucrabimur; aut dulcem vitam pro dulcissimo Christo fundentes, desiderata morte moriemur. Ergo viso consilio meliora sperans, c conceptum minorem gaudii, gaudio occidit, egressurus regionem malam accensis animis movet gressus: [& ad alios abire.] ad ferociumque Lutizorum idola surda prædicationis equos flectere placuit; quorum linguam cognovit, & quos necdum visus, mutata veste & habitu, fallere potuit. Hoc tamen ingenio, hoc bobo dolo cogitavit, aut Imperatoris filio reperire novum populum, aut longis desideriis ponere finem. Sed o venerabile caput, quid te fatigas implexis cogitationibus? Prope est quod quæris: non necesse est initiare longam viam: dabit tibi breviore via Deus, quod tanto tempore quæsisti jecore fideli, amore humili, recto ore, mundo corde, & animo toto. Ecce juxta te pulchritudo tua, ecce in foribus cujus nescit homo pretium, felix & incomparabile martyrium; ut nostro etiam ævo Angelis habeat similem bonus Virginis ille filius, qui in sperato te faciet Martyrem suum. O quam pulchre ridet cælum quando cum corona intrantem videt Slavum.

[26] Romæ interea in monasterio, quo sanctus iste philosophia Benedicti Patris nutritus erat, [ut Martyr innotescit per visionē cuidam monachos] revelatio divina hæc dicta dedit: inter plures visiones quas rapta mente sæpe levatus vidit, crucifixus mundo, Joannes monachus & Abba, venerunt a cælo usque ad terram, descensu delectabili, aspectu pulchro, duo linteamina, ut nix candida, absque ruga & macula. Unum ex eis accepit, quem quærere venit: possedit carum pignus, & accepit linteum dulce onus, fruens fruitur suo Adalberto, intrat aureum cælum tramite recto. Quem aliud linteum suo amplexu acciperet & ad Dominum portaret, ab ejus ore fateor, nunquam excutere potuimus; & ideo ipsum, pro secreto amore cælestis patriæ, alterum pondus esse, cogitatione cogitamus; sive autem hic sive alter sit, certa mente nescimus: nec hoc nos fatiget, qui nostrum intercessorem in manibus habemus. Adalbertum, Domine, tuum sancta sanctorum intrasse cognovimus, veneramur, & amamus: qui licet numquam sanguinem funderet (quæ est prima beatitudo, & Passionis Christi quædam similitudo) tamen alta morum humilitate & puro Dei amoris intuitu, vere esset filius cælorum, & qui numquam peccaverunt, [& S. Nilo.] frater Angelorum. Hac hora pater Nilus ad monasterii illius spirituales Fratres verba miserat dicens: Notum sit vestræ dilectioni, quia amicus noster bonam viam habet, vere Adalbertus cum spiritu Sancto ambulavit. Hæc in Christiana; at in terra pagana tres homines carpunt iter secus litora maris, & fit repente collisio undarum, quasi se moveat aliqua ingens bestia maris, & ad aures gradientium fragor ille validus venit. Comites securi audiunt, medius d Senior atrocissime obstupuit, & velut pavida mulier consternatus exhorruit. Cui Gaudentius, ex parte patris caro & frater suus, subridens ait: [Expanescēs animatur a Gaudentio fratre.] Pavit fortitudo tua, audacissime miles! si saliret super nos armata & ad bellum prompta manus, quid tunc ageres, qui nunc inania times? Respondit: nos sumus fragiles, tu fortis; nos imbecilles, tu potens: nos certe & minima timemus, sed eo melius Deus noster refugium & virtus, quo est major inopia mentis & virium parva supellex: eo felicius, eo gloriosius diligam te, Domine virtus mea, quo sentiens meam infirmitatem, cognosco te esse meam virtutem. Vidit & Gaudentius sequenti nocte somnium, quo ludentibus verbis irrisit pavescentem Episcopum: ingressus delectabile oratorium, cognovit paratum Pontificem celebrasse Missam. Comesto autem sacrificio cum vestimenta plicarentur, propius accessit ad cornu altaris, cujus in medio stat aureus calix. Acclinat collum, os ponit, haurire de aureo calice paratus. Volat cursu custos sacri altaris, & unde talia præsumat insolentem Gaudentium severioribus dictis increpat. Non licet, [& audito ejus somnio intelligit se futurum Martyrem.] dedignans ait, fauces tuas de aureo calice sumere pocula vitæ: solus totum bibere debet, qui Christo immolato Missam oratione levavit: tibi sicco palato nec gutta remanebit. Mane facto Gaudentius infit auribus: Audi, Senior meus, noctis somnium quod vidi: expleta Missa, quam celebrasti in templo Dei, accessi potum sumere de aureo calice, qui stetit in medio altari: prohibuit me minister altaris, dicens: Alii nequaquam licet, Pontifex totum sumere debet. Respondit filius mulieris passioni propinquus: Mi frater, jubente Deo somnium tuum prospere vadat: Peccans caro peccatis donum Dei non impediat: misericordia Creatoris victoriam obtineat.

ANNOTATA.

a Erat tunc Gnesna sedes Ducum & postea Regum, urbs præcipua & metropolis Poloniæ. Sed an recte Gnesnæ facta hic dicantur, quæ juxta priorem Vitam contigere Gedani sive Dantisci, quæ Slavonice Gdansko nominatur? Facile utrumque locum confudisse auctor potuit, peregrinorum nominum minus peritus.

b Surius Res Regis, ecgraphum Pragense Ros Regis: suspicati Legis scriptum fuisse, respici judicavimus ad hæc verba Moysis, Deut. 32, 2, Fluat ut nos eloquium meum.

c Idem, conceptum mœrorem gaudii, gladio confecit.

d Id est Episcopus Adalbertus; dignitatis, non ætatis jure, Senior hic dictus.

CAPUT VII.
Martyrium completum. Corpus Duci Polonorum venditum.

[27] [Feria sexta post missam a Gaudentio factam,] Igitur sexta feria, Gaudentius, sancto viro duplex germanus, cum jam scandens sol prope tres horas complesset, Missarum solennia in læto gramine celebrat. Post, partem obsonii recumbentes accipiunt, ut in fortitudine cibi positum vigorem fessa membra resumerent, & viam longam sine labore reparati pedes citius minarent. [sumpto cibo dormit:] Pulsa fame recreati surgunt, itinerare incipiunt: at non longe ab eo loco ubi cibum sumpserant, invalescente lassitudine, caput ponunt, & fessa corpora somno indulgent. Dormitaverunt omnes & dormierunt: adest sonitus armorum, fulgurans hasta, sonans clypeus, & gladius acutus. Cui frater a Polonis occisus erat, zelo ductus barbarus, venit: cum quo qui exultant in rebus pessimis conspiravere, [cingitur a Paganis:] pœnitentia ducti, quia eos dimiserunt; & impetu magno idololatræ appropinquaverunt. Nec mora equos dimittunt, volatili pedum fuga accurrunt, requiem hospitum turbant, vincula mittunt, tamquam latrones haberent, manus & brachia Christianorum stringunt. Stupent fratres; & non suaviter expergefacti, insperato animo vincula & hostes agnoscunt. Nec minus, qui semper hoc spectaculum omnibus votis desideriisque accensus quæsivit, nunc magnus Adalbertus timet quasi homo: [terretur,] amaræ mortis gustum exhorret, ultra quam solet consternata mens ignavia laborat, moritura caro colorem mutat, pavor in mente tremula hebet. Nec miretur quis, vel fractum quis defecisse Sanctum secum cogitet, qui tot annos in tentationum ventis inconvulsa arbor stetit, maxime nunc, quando propinquante termino palmam accipere debet. Nonne major Dominus, Redemptor noster Christus, propinquante Passione sanguinem sudat; & qui potestatem habet ponendi & sumendi animam, sequentibus discipulis tristem se esse asserit usque ad mortem? Si Dominus trepidat, turpe est, si homo non paveat, cum carnis mors prope accedit? Purgantur electi timore mortis, sine quibus non sunt, a levibus peccatis, & si qua vestigia manserunt, criminum raris maculis. Vir bone, quid times? cur inermi pavore tabescis? Deo tuo sanguinem tuum fundis, quo fuso securum commeatum & liberum iter habes ad cælum, sine occursu insultantium dæmonum, sine objectione vel minimorum peccatorum. Martyribus certe non sperans, non accusans occurrit Satan, nec verbum opponit; procul fugiens, eo quod Salvatoris umbram imitantur: [licet Martyrio deleatur omnis macula peccati.] & sicut Dominus sine peccato propter nos mortuus est; ita & Martyres, quamvis criminum rei, quamvis pagani sine culpis non fuerant, fuso sanguine propter Dominum omnino cunctis peccatis carebunt. Ceteri Sancti, quamvis candidam & odoriferam vitam ante oculos Dei habuerint, sine scrupulo de vase peccatorum non recedunt; & circa extremam horam infinita angustia laborant, nescientes utrum & munda vita ab eo judicetur digna, cujus comparatione sunt immunda omnia. Martyrio vero stat sua ratio, & statuta est singularis gloria, quam accipere dono Dei promeruit felix Martyr Adalbertus infelicium temporum nostrorum. a Licet tibi interrogare, Quid Domino retribuam? Licet respondere, Calicem salutaris accipiam. Non est quod timeas, quia dirupisti Domine vincula mea: est quod desideres, quia pretiosa in conspectu Domini est mors Sanctorum ejus, cum nemo natus effugiat manum mortis. O quam beatum, o quam gloriosum ita mori, ut non appareant peccata, quæ lavantur in baptismo, extinguuntur in martyrio. Jam quanta dignitas, quanta securitas lætitiæ! claudere in momento oculos, quibus homines videbantur & mundus; & aperire statim eosdem, ut Deus videatur ac Christus. Pulchri operis pulcherrimus ipse ne timeas periculum, eo quod est mors amara, mors anxia: nam si nulla esset mortis molestia, canente mellifluo Gregorio, non esset tanta Martyrum gloria. Tam feliciter migrandi o quanta velocitas! Terris repente subtraheris, ut in regnis cælestibus reponaris. Indica nobis sub cælo nihil esse pulchrius, nihil quidquam dulcis, quam pro dulcissimo Christo dulcem dare vitam! Harum sententiarum habemus te nunc testem clarum; qui in hoc mundo positus morum virtutibus meruisti, & in his servata humilitate mirabiliter claruisti; nunc pro Christo mortuus cælesti beneficio & miraculorum dulcedine clarior, imo clarissimus innotescis. Palam loqueris, monstrans nimirum, quam bene vivas, ad cujus mortua ossa tot salutes exeunt, tot pia prodigia coruscantia currunt. b

[28] Aiunt qui in illo agone fuerunt, quod nec unum verbum fecisset pallens Episcopus, nisi quando ligatum ad montis supercilium ducunt, [lanceis 7 confoditur:] ubi septem lanceis pulchra viscera forant. Tunc ad illum, cujus lancea primum detulit ictum, & qui torvo adspectu occidendū Martyrem loco statuit, hoc unum verbum, Quid vis? exili voce interrogans, fatur. Habes Pater, quod semper habebas in ore, passus pro desiderato Christo: hac die felix victima factus, qua die Salvator pro te & pro mundo crucifixus est ipse, tunc sanans mundum languidum magnum, nunc vero faciens te Martyrem suum. Septem donis ditavit te Christus virtute multa, confluxit tibi gratia sancti Spiritus; nunc in ejus honore septem lanceis confossus amplectere desiderabilem Christum. Dux & magister nefariæ cohortis primum igneus Sicco forat penetralia cordis, post saliente malitia, & currente manu ceteri scelus peragunt. Ut autem ostenderet clemens divinitas, quia soluta erant servo suo carcer seculi, compedes magnæ, & peccatorum vincula cuncta; postquam sanctum corpus secarunt, nemine solvente ligaturæ manuum se solverunt; [manus in modum crucis expandit.] ipse vero amicam mortem amplexus, quam semper sequens dilexit, in modum Crucis manus expandit. Cadens cadaver matrem terram occupat: anima Sancta ad vitam feliciter intrat, admirans risum Dei & gaudia canentis cæli. Reliquisti sub pedibus pulchrum hoc quod apparet: expedire nunc quod intrinsecus latet, Post fletus hominum, transi in beatum numerum Angelorum, ubi te vident læti omnes Sancti, maxime Martyres Christi. Adhuc ultra Angelos Martyr ad Martyrum Regem ascende cum gloria, ad omnium Salvatorem, ad ipsum cujus a conspectu fugit terra & cælum; loquere facie ad faciem, quasi homo ad amicum suum. Effugisti (quid amaritudinis habes? quid non dulcedinis?) ubi sunt altæ contemplationes internæ refectionis, ubi est cibus & potus laus perpetua Creatoris. Ipso die dicunt, cum quidam Presbyter Missas faceret, [sacrificanti Presbytero revelatur.] revelans Spiritus ad aurem dixit, ut B. Adalberti suffragia laboranti mundo imploraret. Libens paret ille monitis divinis, & intra memoriam sanctorum Martyrum Adalbertum vocat, ut pro nostris erroribus divinæ misericordiæ mactata hostia intercedat.

[29] Igitur impii viri duos Fratres ejus immisericorditer ligatos secum portant, & sancti viri nobile caput a reliquo corpore dividunt, [corpus vendunt Boleslao Duci,] & sub fida custodia utramque partem custodiunt. Ne cogites quod religionem faciant, qui profanare tantum sapiunt: a Duce finitimo Boleslavo grandem pecuniam accepturos se putant, ut res erat, quando reverentissimum corpus & caput desiderabilem thesaurum venderent. c Martyrizatus est autē pretiosus Adalbertus, qua die pius Georgius est gladio percussus. Bene autem una die, [Passus est die S. Georgii.] quia se petentibus ambo boni confulgent crebris miraculis, & præsto sunt miseris mortalibus. Este iterum ambo boni, & estis mihi sæpe vocandi: loquimini certe, surgat Stella maris, d jungat se S. Petrus, sequatur ad omnes Sanctos; propter Deum loquimini de vivis miseris bonum in conspectu Principis, præstante Domino Deo, propter Filium dilectum in Spiritu sancto, cui est gloria, laus, honor, regnum & imperium, sancta civitas Angelorum, cui fuere, sunt, & veniunt pulchra facie immortalia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sequentia aliqua hujus numeri desunt, aliqua contracta sunt apud Surium.

b

Sequentia interponuntur apud Surium. Quidquid peccasti in hoc tempore, [Invocatio Christi & S. Adalberti.] quod voluitur septem diebus, expians & expurgans septem vulneribus, calca abyssum & terram sub pedibus: ultra omnem creaturam scandens, apprehende dulcem Creatorem. Beatus homo, quem possedit gloria paradisi, quem accepit confessio & pulchritudo ante oculos Dei, ut sapiat ex sententia, quæ solet dicere, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Vocat nunc te cor contritum, vocat nostrorum temporum infinitus error: clamat, tibi felicissime Martyr, nostrarum miseriarum magnus clamor. Tu cum purpureis proceribus in conspectu Dei delectatus, tu cum suavisonis Angelorum vocibus intra sancta sanctorum epulatus, ne obliviscaris veros captivos, non sentientes, in quanta tribulatione versemur. Tu qui multa potes ad Regis cortem, fac nobis legem & justitiam de iniquo odio tantorum hostium: quia & nunc cum Christo regnum tenens, necesse est illud Satyricum depromas:

O curas hominum, o quantum est in rebus inane! Ad grandem miseriam necessarium est magnum adjutorium. Veniat tecum non unus Sanctus: salus hominum quorum est ars, stet tecum Angelorum sana pars. O amor, qui regis omnia cælo, respice miseras terras animo benigno, in quibus hoc ævo magna grassatur iniquitas. Fac quod fecisti, terra factus propter pietatem, fuso sanguine propter nimiam caritatem. Dic tu ante omnes, dic ex quibus novus Martyr enatasti, dic bone Adalberte: Deus optime, miserare nostræ ruinæ varios labores, compesce æstuantis avaritiæ in immensum crescentes errores: qui meretricis pulchritudine amorem Dei, maxime hoc ævo, commutare volunt in amore seculi, bonum dicentes, malum in fine ferentes; promittunt delectare, & faciunt laborare; dicunt se adjuvare, & non nisi nocere noverunt: quibus convenit illud poëtæ:

Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps. immo convenit illud Euangelicum, Quid proficit homo, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Quod flet in sacro eloquio, qui securus sui, de nostro periculo timidus est: quia stantes inter mille globos numquam dormientis diaboli, habentes & ingenitæ naturæ centum pericula, nutrimus adhuc avaritiæ sævam pestem, ut res extra nos, perdat intus nos. Eheu! inquit, in præsentium rerum voluptatibus positi, quo amplius concupita acquirimus, eo amplius os patens avaritiæ in immensum aperimus. Nescio, miseri, quid simile patiamur: post expletionem voluptatum amplius esurimus, & adeptis carnalium rerum oblectamentis, numquam dicimus, Sufficit. Hoc est commune malum omnium, maxime hæc est miseria mea, & si qui sunt, mei similium: qui non nisi spiritualia debuimus, prope sola carnalia cogitamus. Si quid potes, immo quia potes, nostris medere vulneribus. Sed ad rem.

c Apud Surium istæ adduntur: Vos quidem fecistis pro vestra insania: sed o qualem imprudentes peperistis beatitudinem. Volenti illi vos convertere ad Christum Salvatorem, vos nolentes conciliastis immortalem dignitatem.

d Surius: Jungat se Angelus bonus, & propitius Petrus sequatur, & omnis Sanctus.

MIRACVLA
Ex Annalibus Bohemorum pervetustis, & Chronico VVenceslai Hagecii Collegiatæ Ecclesiæ Veteroboleslaviensis Præpositi excerpta, & in Latinum conversa a Bohuslao Balbino Societatis Iesu.

Adalbertus, Episcopus Pragensis, Martyr in Prussia (S.)
a

EX AUCTT Bohemis

[1] In illo crepusculo Christianæ Religionis apud Bohemos, cum plurimi Proceres Christum agnoscere nollent, & Episcopum suum Adalbertum pessime odissent, accidit ut Slawnik Libicensis Comes & Strzezislava conjux filium suum Adalbertum, Libicium invitarent per litteras; Episcopus, cum per infesta ethnicis loca transeundum sibi videret, [Consecrat ecclesiam a parentibus Libicii cōstructam.] dissimulato habitu, longam togam & cucullum induit, nudisque pedibus iter aggressus est, perque altissimas & invias silvas Libicium pervenit. Ibi ecclesiam, quam pater filii admonitu exstruxerat, consecravit, & triduum Libicii, in carissimorum parentum & fratrum solatium remansit. Quarto die dicto vale, data patri, matri, & fratribus benedictione, silenter rursus & occultis itineribus, ob ethnicorum metum, regressus est. In eo itinere aberrans paululum, apud pagum Zelenkam nomine conspectus est. Protinus quidquid erat paganorum, [in reditu a Paganis male tractatur:] Episcopum circumsistunt, quærunt, quis, unde, & quo festinet? Respondet Adalbertus, se Libicio Pragam contendere, hominem esse hominibus aliis similem. Pagani cucullo tractum Episcopum, Preroviam rapiunt. Habitabat in ea villa e nobilissimo genere Tunakkiorum Brodislaus, vir potens, qui multis sanctum virum interrogationibus fatigavit: Adalbertus modeste & pauca respondit. Itaque animadvertens Brodislaus esse hominem Christianum, vocatis famulis, quid fieri vellet, ostendit. [in hujus pœnam Domini loci ære alieno gravantur.] Illi cucullo detracto, sancto Præsuli verbera plurima infligunt. Dimissus Episcopus converso ad villam Brodislai vultu: Hoc inquit, loco capitio spoliatus sum, atque innocens verberatus; Deus faciat, ut hujus villæ Domini semper debeant, & quod debuerint numquam persolvant. Vaticinii hujus veritatem sequentia tempora comprobarunt. Onerati ære alieno Domini, ditione illa cedere sæpius sunt coacti; rursusque alii depulsi, aliis succedentibus, donec avorum memoria Regiæ Cameræ Prerovia adjungeretur.

[2] Quodam tempore Episcopus Adalbertus, die SS. Cosmæ & Damiano sacro, peregrinus Boleslaviam (tribus Praga milliaribus distantem) abiit, ut in eo loco, ubi S. Wenceslaus sanguinem pro Christo fudisset, [peregrinatur ad S. Wenceslaū,] pernoctaret. Tota nocte in orando exacta, cum pietati suæ fecisset satis, gustato pauculo cibo ob Paganorum metum, viam penes Albim tenuit; & ad spatium milliaris progressus, ad pagum Neratovice pervenit. Ibi Dei amore, ut transveheretur, oravit. Transvexere nautæ, at simul naulum poposcere. Respondit sanctus Antistes: Filioli, aurum & argentum non est mihi, sed pro omni pretio erit Christi fides, quam vobis annuntiabo, & animabus vestris salutarem benedictionem impertiar. Illi talibus se nihil teneri vociferantes, sanctum virum sequuntur, [calceis spoliatur a nautis,] humique inhumaniter dejectum, per vim calceis despoliant. Surgens vero Episcopus: Pro benedictione, inquit, erit maledictio: Deus faciet, ut hoc loco numquam panis abundet; semper ejus egentes sitis. Ex eo usque in hodiernum diem, qui ex nautarum illorum stirpe supersunt (ait Hagecius) omni anno ante messem panis defectu laborant, [ideo penuria panis punitis.] nullique ad alteram messem frumenta in horreis servare possunt: etiamsi copiosam inferant messem, nullo sentiente amittitur in horreis & vanescit. Itaque mox ut metunt, triturant, venduntque; cum sciant, ante novam mensem panem sibi necessario emendum. At sanctus Præsul tam indigne habitus, nudis plantis Pragam revertit. In eo autem loco in quo in terram dejectus est S. Adalbertus, posteri venerationis gratia erexere grandem columnam cum ara: ut si peregrini velint (multo enim populi affluxu in festo S. Adalberti celebratur locus) Missa haberi possit. At loci Dominus, Ferdinandus Comes Slavata, sacellum S. Adalberti honori & pietati peregrinorum alendæ anno MDCLXX excitavit.

[3] Romanus Pontifex S. Adalbertum, e S. Alexii cœnobio evocatum, coram se Episcopalem Missam dicere voluit: id quod summa pietate aggressus est Adalbertus. [coram summo Pontifice celebrās,] Cum vero post ostensam populo sanctissimam Eucharistiam, ad eum locum in Missa pervenisset, ubi silentio commemoratio fit defunctorum (Memento vocant) tamdiu moram trahebat Adalbertus, ut qui aderant mirarentur, neque jam patienter sustinere possent. Pontifex admoneri celebrantem jussit. Veste tractus ad sese tandem rediit, & circumspiciens deesse sibi alteram chirothecam advertit, aliamque poposcit. Re divina peracta, Pontifex S. Adalbertum ad se accersitum increpat: Bone, inquit, Pater, an tu inter sacra dormitare fas putas? At Adalbertus, Sanctissime Pater, respondit, [interest funeri fratrū Libicii in Bohemia.] de somno nihil ego quidem scio, at aliquid me divini passum diffiteri non audeo. Quippe heri Fratres germani mei, pro Christi fide ab Ethnicis necati, adhuc insepulti jacuerunt; divino imperio jussus sum eorum interesse funeri, & Christiano ritu sacra illa corpora sepelire; in Bohemia esse me oportuit, ut fratribus meis uterinis supremum hoc præstarem officium. At quia me trahendo nimium cito interturbastis, dum propero, in ecclesia Libicensi, in ara Dei Matris, chirothecam alteram reliqui. Pontifex his auditis, ut rem exploratam haberet, in Bohemiam misit, rogatum, an & quo die ab ethnicis perempti sint Adalberti fratres, & quis eorum procurarit funus? Cognitum est illam ipsam cædis diem, quam Adalbertus nominarat, fuisse; insuper eumdem adfuisse, & universo populo Libicensi in ecclesia B. Virginis spectante, funus esse comitatum; adhæc attulere chirothecam e Bohemia, quam cum alteri Romanæ comparassent, agnovere omnes illam esse alteram, quam Romæ antea habuisset: qua ex re tam mirabili, Pontifex Adalberti sanctimoniam didicit æstimare.

[4] Adalbertus Roma, cum Fratribus Ordinis sui & Gaudentio germano suo, in Bohemiam rediens, de via tam longinqua fessus ad silvam, in campo quodam in Justensi regione (Justa, seu Domazlicium, Bohemiæ civitas est ad Bavariæ fines) ad pagum, Milavecz nomine consedit; in somnumque & ipse & socii delapsi sunt. Cum ecce pastor, gregem pellens in proximo, Adalbertum, qui separatim a ceteris jacebat, lente accedit; tubamque pastoritiam auribus sancti Præsulis admovens, [opilio tuba pastoritia turbans S. Adalbertū fit surdus,] subito quantum maxime valuit, clangorem excitavit. Territus re nova Adalbertus, abrupto sopore, divinitus instinctus dixit: Deus faciat, ut qui hæc agunt, obsurdescant. Ad verbum sancti Præsulis pastor obsurduit. Ad hunc usque diem (ait Hagecius) quisquis pastorum in eo pago tubam inflat, eadem pœna plectitur; ideoque Milavecenses cum pastorem gregibus suis pretio conducunt, vetant tubam inflari, sed flagrorum strepitu pecora pelli jubent. Quidam vero petulantia adducti, & priorum stultitiam & timorem incusantes, tuba correpta ausi sunt inflare: quos statim pœna secuta est, continuoque surdi sunt redditi, neque unquam curari potuerunt.

[5] Ex eo tempore, quo S. Adalbertus Bohemiam deseruit, Romamque profectus est, omnibus iis annis nulla pluvia cælo decidit: [absente e Bohemia S. Adalberto siccitas summa fuit,] anathema enim Bohemiæ dixerat Adalbertus. Nubes gravidæ per aëra ferebantur, sed nihil nisi procellæ & fulmina nascebantur. Cum igitur Roma ad suos rediret, ad cœnobium (quod Eremicola quidam inchoarat, sed nondum perfecerat) in monte altissimo situm, unde campi Bohemiæ subjecti spectari poterant, divertere voluit. Occurrit Episcopo Brimota (hoc erat viro nomen) cum Fratribus, & summa omnium lætitia venientem accepit, omnibus qui aderant Deum laudantibus. Stans vero in monte sanctus Præsul, terram Bohemiæ, quam abiens execratus erat, absolvit anathemate; & signo Crucis efformato, benedictionem impertitus est. Eadem ipsa hora cælum copiosissimam & silentem pluviam effudit; qua recreati campi, omnesque stirpes & arbores paulo post virere cœperunt. Mons iste, [ejus reditu sublata:] ab hoc miraculo (quia primus virere cœpit) Zelena-hora, Grunberga Germanis, id est Mons viridis, in præsentem usque diem appellatur: & quo in loco sanctus Præsul steterat, templum videmus erectum. Pragam postea ingressus Adalbertus, Duce Boleslao Pio, Clero & Populo in occursum sancti Antistitis effuso, in Cathedrali ecclesia S. Viti populum Officii admonuit, atque in fine exhortationis, ne, inquit, in posterum cælum vobis sit æneum, & terra ferrea, hymnum ego adfero a Deo & ejus Vicario in terris approbatum: quem si conscientia a delictis purgata cantaveritis, spondeo fore ut Deum propitium, & cælum, semper ad gratias cælestes & imbres tempestivos apertum, habeatis. Simul ex pera membranam protulit notis musicis conscriptam. Cantilenæ hæc sententia est: [preces ab eo præscriptæ.] Deus, qui gubernas omnia, miserere nostri! Jesu Christe, miserere nostri! servator omnis Creaturæ, salva nos, audi nos vocesque nostras, Domine. Da omnibus, Domine, fœcunditatem terris & pacem! Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie eleison. Canitur præsens hymnus hoc etiam nostro tempore in multis ecclesiis, præcipue tempore siccitatis. b

[6] De pluvia cælitus impetrata, res ita contigit. Cum sanctissimus Præsul Adalbertus duritia populi Bohemici, [Anathemati subjecta Bohemia,] ab idolis nuper ad Christum male traducti, & idola sua respicientis, offensus, Romam cogitaret; omnibus injuriis appetitus, sæpe etiam verberibus violatus, in populum duræ cervicis anathema contorsit. Res mira! Toto eo tempore, c quo suo Præsule Bohemia caruit, non pluit, ut cælum æneum, terra ferrea videretur. Tot malis admoniti Bohemi, unde negabatur pluvia, cælum precibus fatigare cœperunt. Itum est ad templa & sepulchra Martyrum S. Wenceslai, S. Ludmillæ; S. Viti sacras Reliquias, brachium videlicet, quod S. Wenceslaus Bohemiæ intulerat. [ideoque pluviis destituta,] Nihil impetratum. Cum ecce ad Boleslaum Ducem, cognomento Pium, intempesta nocte, in Basilica S. Viti ardentius orantem, vox cælestis defertur: Terram maledicto devinctam esse, proinde nisi sancto Præsule domum revocato, & anathemate sublato, pluviam non habendam. Decernitur confestim a Principe ad Pontificem Romanum legatio, cujus fuere principes Presbyteri duo Bolehostius, & Mysliborius: quatuor ad Legationem ornandam additi ex Nobilitate, Krzivanius, Rosislaus, Wnymir, & Jarek. Longum esset Legatorum iter Moguntiam, & Moguntini Archiepiscopi imploratum & impetratum auxilium, tum apud Papam Romæ pro Adalberto remittendo conatus percensere. [repetit S. Adalbertum,] Ibi illa gesta sunt, quæ scriptores Vitæ antiqui & Baronius, ex nostris Cosmas, Dubravius, & Hagecius, aliique commemorant. Denique in Bohemiam redire jussus est Adalbertus: quem die sequenti, divino instinctu, impetrata ab Abbate licentia, sex religiosi Fratres Sancti, Benedictus, Mathæus, Isaac, Joannes, Christinus, & Barnabas (qui postremus ob absentiam, Martyrii laurea non est coronatus) secuti sunt, & in Viterbiensi ecclesia S. Mariani assecuti.

[7] Bohemiam sanctus Præsul per Bavariæ fines intravit, nominatim per Pagum Milavecium, [qui revertens,] qui uno milliario ab Urbe Regia Tusta abest. Monstratur hodieque Milavecii, fons Adalbertinus, Bohemis Woytesska (Woytech enim Adalbertum significat) a S. Adalberto, qui eum fontem aut consecravit, aut elicuit, mirifica virtute adversus omnis generis morbos ad nostram usque ætatem pollens; vivunt plurimi, [fontem consecrat,] qui D. Adalberti nomine invocato, ex eo fonte sanitatem biberunt. Milavecio Clatoviam, hinc Nepomukum, Nepomuko Montem, quem hodie Viridem appellant, sanctus Præsul ascendit. In eo monte cum aliquot sociis solitariam vitam excolebat senex Deo carus, Brzimota nomine, ad ædiculam B. Virginis Mariæ, quam anno DCCCCLXXVII excitarat. Hic D. Adalbertum, pridem sibi suisque notum, amantissime excipiens, Hymnum, Te Deum laudamus, Fratribus omnibus prosequentibus canere aggressus, sanctum Episcopum in sacellum divinæ Parentis induxit. [vestigia lapidi imprimit,] Delectatus occursu amici hominis Adalbertus, postquam Deum & Dei Matrem precibus salutasset, in vertice hujus montis altissimi (in quo nunc arx formosissima exædificata est) consistens, in lapide (qui hodieque in pereleganti & amplissima B. Mariæ ecclesia, in eo loco condita, prope altare maximum ad Euangelii cornu, vestigiis S. Adalberti impressis, monstratur) Bohemiam subjectam aspiciens, ad omnes quatuor mundi plagas Cruce formata (ut loquitur Ferus Soc. Jesu in Vita S. Adalberti) totam Bohemiam ab excommunicationis vinculo absolvit, [benedictione pluviam elicit,] & super universo populo plena manu benedictionem effudit. Vix bona verba & precationes absolverat, cum obduci nubibus cælum, tum stillare cœpit: denique optatissima & gratissima pluvia consecuta, sitientissimam tellurem recreavit: ut vel ex hoc (ut loquitur Pontanus lib. 3 Bohemiæ Piæ) universa Bohemia Præsulem suum rediisse cognosceret; quia vero ex hoc monte primum pluvia descendit, primusque, ille spectantibus revirescere visus est, datum illi nomen Zelena-hora, Viridis-mons, servatque nomen, uti & Oppidum vicinum Nepomuk (quod Veteres Pomok appellabant) quasi diceres locum pluviis irrigatum. Ex Monte Viridi Nepomukum descendentibus occurrit fons, ejusdem cum Milavecensi nominis (Woytiesska seu Adalbertinus) ex petra ipsa saliens, frigidus & illimis, & ipse beneficio sanitatum nobilis: ad quem Dominica in Albis d cum vexillis templorum supplicationes Cleri & populi ducuntur, aguntur solennes D. Adalberto gratiæ, ritu ab immemorabili tempore servato. Sub idem tempus eleemosyna a Dominis arcis seu castri inter pauperes dividitur; ni faciant, nocturnis terriculamentis & spectris arx infestatur.

[8] [quiescit supra petram.] Pragam versus progrediens Præsul sanctissimus, medio a Viridi-monte milliario conquievit, somnumque fessus de via cœpit in petra durissima. Spectantur hodieque jacentis Divi lineamenta, & fila membrorum omnia; seu quod petra (ut incolæ credunt) sancto Præsuli cesserit; seu quod antiquitas in memoriam Adalberti locum illum signarit. Patrum memoria Illustrissimus loci Dominus Adamus de Sternberg, supremus regni Bohemiæ Burgravius, hunc sancti Viri lapideum lectulum, ædificato desuper eleganti Sacello cum testudine & tholo, Italico opere (quod sacellum S. Adalberti nomine ab Archiepiscopo Pragensi consecratum est) contexit: cujus conjux, Illustrissima Maria Maximiliana Rom. Imperii Comitissa de Hohenzollern, opus absolvit, & variis Sanctorum Bohemiæ Patronorum imaginibus exornavit. Habet etiamnum (olimque habuit) locus ille virum senem, qui solitariam vitam hic degit, & peregrinorum (qui magno numero affluunt) eleemosynis sustentatur. Hasce sacras S. Adalberti memorias ego ipse non semel adii, ejusque vestigia, ut peregrini omnes faciunt, osculo salutavi.

[9] Primum miraculum pluviæ cælitus impetratæ, perpetua majorum traditio confirmat: ipsa locorum nomina loquuntur: vestigia ipsa sancti Præsulis ostendunt: circumstantiæ & adjuncta omnia, tam enucleate consignata, adstruunt: auctoritas omnium Bohemiæ scriptorum, [certa hujus miraculi fides,] qui de S. Adalberto egerunt comprobant: Raczek Dobrohorsky & Dalimil Mezerziczky, uterque Collegiatæ Boleslaviensis ecclesiæ Canonicus hoc miraculum descripserunt, ante quadringentos & plures annos Historia Boleslaviensis vetustissima ejus miraculi meminit, & quædam veteres Legendæ; Pulkava (qui Carolo IV jubente ante annos 300 Bohemiæ historiam condidit) hoc etiam narrat; tum Dubravius Episcopus Olomucensis libro 6, tum Hagecius in Annalibus Bohemiæ: hi duo anno 1552 obiere Accedunt, Lupacius, in Kalendario historico; Georgius Ferus, in Vita S. Adalberti cap. 23; & Albertus Chanowsky S. I. Sacerdotes, in vestigio Bohemiæ Piæ: Pontanus ecclesiæ Pragensis Decanus, qui vixit sub Rudolfo II lib. 3 Bohemiæ piæ; Paproczky, in vita S. Adalberti; Martinus Borek, in historia Bohemiæ in Boleslao Pio; verbo, omnes vetusti juxta ac novi rerum Bohemicarum scriptores. Neque me movet, quod qui S. Adalberti vitam scripsere veteres, nihil ejusmodi habeant. Causa hujus silentii videtur, quod vetusta S. Adalberti gesta, procul Bohemia, recente adhuc sancti Martyris memoria, [licet a Vitæ scriptoribus præteriti.] cum multa adhuc ignorarentur, conscripta sint: at plura postea dies aperuit, & filia temporis veritas patefecit. Unde in duplici illa Vita, quam ex MS. Pragensis ecclesiæ descripsi, præter cædem S. Præsulis, post ejus mortem nihil miraculorū narratur; nihil de S. Adalberti sociis sanctis, qui eum Roma secuti sunt; nihil de itineribus ejus Apostolicis; nihil de S. Stephano Ungariæ rege infante sacris aquis abluto; nihil de iis quæ in Bohemia gessit (gessit autem maxima, & plura tulit, quæ in historiis Bohemiæ narrantur) nihil de fundatione cœnobii Breunoviensis Ordinis S. Benedicti, cui patrimonium suum sanctus Præsul donavit, ut constat ex ipsis fundationis litteris, quæ in manibus sunt; nihil de aliis ejus in Polonia gestis, narratur: ut argumentum non satis firmum videatur, derogare fidem ex eo quod veteres isti duo scriptores siluerint.

ANNOTATA.

a Cum nobis scrupulus esset de hisce miraculis, & hoc potißimum tertio; [An vere in exequiis Fratrū hæc acta?] respondit Balbinus, dubitari non posse, multos id historicos adducere, nec destitui omni antiquitate: rem esse apud Polonos & Bohemos certam: & per manus hactenus traditam, & chirothecam tunc relictam ad tumulum sancti Præsulis, hodieque populo monstrari. Sed neque sic nobis cessat scrupulus: tum quia difficile capimus, quomodo Romæ gestam rem, & ibidem matura disquisitione agitatam, scriptor Romanus ignoraverit; aut saltem ejus defectum non suppleverit scriptor posterior, qui longe minora supplere curavit: tum vel maxime, quod uterque auctor cædem Fratrum,quorum exequiis in spiritu adfuisse S. Adalbertus dicitur, contigisse dicat, postquam Roma discesserat Adalbertus. Certe non videtur credibile, quod Pontifex eum cogere voluisset, ad illuc revertendum, ubi tanto odio nomen ejus erat (hanc enim necis causam insontibus fratribus fuisse prætendit Vita prima) vel, si seculi causa, (ut habet Vita secunda) sævitum contra familiam S. Adalberti est; excusandus etiam tunc videbatur, ne ad communis odii causas accedens nova strictioris religionis, promptiores redderet Bohemos ad manus ipsi etiam Episcopo inferendas. Quid si miraculum acciderit in exequiis patris aut matris, quorum neuter videtur usque ad secundum, forte nec usque ad primum, sancti reditum supervixisse? Ita salva rei substantia, solum in circumstantia personarum erraverit traditio popularis, memorabili rei fere nulli non solita addere aut detrahere aliquid, quod Chronologico examine trutinatum deprehendatur esse notæ sequioris.

b Hactenus ex Hagecio: quæ sequuntur ex Bohemorum Annalibus excerpsit & propriis suis illustrationibus interjectis auxit Balbinus in hunc modum.

c Addit Balbinus precitatus, quosdam quinquennium, alios biennium facere, prout scilicet alii primam, alii secundam S. Adalberti absentiam hic intellexerunt.

d Idem addit, Quo die a S. Adalberto pluviam celitus impetratam a Majoribus traditum est. Dominica in Albis, anno 997, quo extremum in Bohemiam indeque in Poloniam ac Prußiam transiit, 23 Aprilis occisus Adalbertus, cadebat in diem 4 Aprilis: ergo prænotatum miraculum non accidit in postrema sed priore reversione. Id autem non tantum de hoc sed & de antecedentibus plerisque miraculis verosimillime dicendum arbitramur. Porro traditionem & fidem hujus miraculosæ pluviæ confirmat commune inter Bohemos proverbium, ex illa natum, quo conspectis Religiosis iter facientibus dicunt, Pluvia haud dubie pluet posteaquam monachi peregre ambulant.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Ex Historia Cosmæ Pragensis in Breviarium relata.

Adalbertus, Episcopus Pragensis, Martyr in Prussia (S.)

EX HIST. COSMÆ PRAGEN.

[1] Inclytus Boëmorum a Dux cum ingenti exercitu venit b ad metropolim Gnesden, natura loci & antemurali firmam, sed facilem capi ab hostibus, raris eam inhabitantibus civibus: ubi tunc temporis, [Bohemi capta Gnesna petunt corpus S. Adalberti;] in Basilica Sanctæ Dei Genitricis Mariæ perpetuæ Virginis, pretiosissimus quiescebat thesaurus, scilicet Beatissimi Adalberti corpus. Qua mox Boëmi sine marte potiuntur urbe, & cum magna lætitia intrant Sanctæ Dei Genitricis adyta, atque omni præda postposita, solam sibi poscunt dari pro Christo passam sacri corporis pretiosam massam. Quorum Præsul c Severus ut vidit temeritatem, & pronam in omne fasque nefasque sensit voluntatem, [a Severo Episcopo Pragensi frustra cohibentur,] talibus alloquiis tentat eos revocare ab illicitis ausis: Confratres mei & filii Ecclesiæ Dei, non tam ex facili constat, sicut vos æstimatis, ut sacram corporis glebam, Dei virtutibus plenam, quis mortalium tam temere præsumat tangere? Timeo enim valde ne percellamur aut mentis oblivione, ac cæcitate, aut aliqua membrorum debilitate, si id temere præsumpserimus agere. Quapropter prius triduo jejunate, de peccatis vestris pœnitentiam agite, [& ad pœnitentiam invitantur:] & ab omnibus abominationibus, quas ipse abominatus est in vobis, abrenuntiate; & ex toto corde quod eas ultra non facietis promittite: spero enim in misericordia Dei & nostri patroni S. Adalberti, quia non privabimur spe petitionis nostræ, si persistemus in fidei devotione & precum assidua oratione.

[2] At illis visa sunt Præsulis verba quasi deliramenta; & continuo aures suas continentes, [irruentes ad rapinam.] fecerunt impetum, ut raperent sacrum corpus. Et quia post altare juxta parietem conditum fuerat, & aliter evelli non poterat nisi altare destrueretur; manus improba cum mente ferina operatur profana. Sed non defuit ultio Divina. [puniuntur,] Nam in ipso opere suæ temeritatis steterunt sensibus obstupefactis: nec erat vox, nec sensus, nec visus per trium fere horarum spatia; donec iterum propitiante Dei gratia, rehabuere pristina officia. Mox, licet sero pœnitentes, [& pœnitentiam agunt.] cuncti faciunt jussa Episcopi, & quanto erant Divino nutu evidentius castigati, tanto devotius perstabant precibus infatigati, triduo jejunantes, & veniam postulantes.

[3] Tertia nocte Severo Episcopo, post matutinalem synaxim quiescenti, [post apparitionem S. Adalberti,] in visione apparens sanctus Præsul Adalbertus, Dic, ait, ista Duci & ejus comitibus: Pater de cælis dabit quod petitis, si non repetitis mala quibus abrenuntiastis in fonte Baptismatis. Hoc mane cum Præsul innotesceret Duci & ejus comitibus; mox hilarati, intrantes ecclesiam S. Mariæ, [addicunt vitæ emendationem:] & ante sepulcrum S. Adalberti humi prostrati diu, fusa communi oratione, surgit Dux, & stans in d ambulatione, hac rupit silentia voce; Vultis prævaricationes vestras emendare & a pravis operibus resipiscere? At illi obortis clamanteum lacrymis: Emendare parati sumus quidquid in sanctum Dei patres nostri vel nos prævaricati sumus, & a pravo opere cessare. e

[4] Præsul, sanctæ Trinitatis nomine invocato, & malleo assumpto, centenis Clericis septem Psalmos & alias huic sancto operi competentes orationes hymnisantibus, [aperto sarcophago omnes odore reficiuntur,] cœpit molliter destruere summitatem sepulcri, destruens eam usque ad ima thesauri sacri. Et cum aperuisset sarcophagum, omnes qui in ecclesia aderant tanta fragantia suavissimi odoris sunt referti; ut per tres dies, quasi optimis ferculis refecti, [& ægri sanantur.] obliviscerentur cibo refici: quin etiam & infirmi sunt sanati eodem die quamplurimi.

[5] Tunc Dux & Episcopus & pauci Comitum inspicientes, viderunt sanctum Dei, ita vultu & habitu clarum, [corpus conspicitur vividum:] & sic corpore integrum per omnia, ac si eodem die sacra Missarum solennia celebrasset. Clerici, Te Deum laudamus; laici, Kyrie eleison modulantur. His ita peractis, Dux præ gaudio facie perfusus lacrymis, [fusis precibus,] sic orat: O Christi Martyr Adalberte, nostri semper & ubique miserere: nos nunc solita respice pietate, & nobis peccatoribus propitiare, atque ad tuam Sedem Pragensi ecclesiæ per nos, quamvis peccatores, referri non dedignare.

[6] Mira res & valde stupenda: cujus tumbam nudius tertius constringere non poterant, continuo Dux & Episcopus sine impedimento corpus ejus de sarcophago levant: [elevatum in altari locatur:] & serico cooperientes, in superiori altari locant, ut plebs sua vota solvat, quæ Deo & ejus Sancto voverat; atque eadem die compositæ sunt ducentæ marcæ in arca altaris. O Deus omnipotens, mundum per secla revolvens, qui semper regnas solus, qui cuncta gubernas; nihil est, nec fuit in mundo, nec erit, bene Christe, tuo sine nutu. Quisnam mortalis hoc umquam credere posset, ut ad gentes apostatrices, jam in cælesti regno laureatus, corpus suum referri sineret; quarum aspernatus facinora, aufugit consortia, dum adhuc viveret.

[7] Sed si majora Dei & antiqua miracula perpendimus, quomodo populus Israeliticus sicco vestigio transivit mare, qualiter de sicca rupe fluxerunt aquæ, vel qualiter factor orbis apparuit in orbe, natus ex Maria Virgine; non admirari, sed potius Deo cæli, qui fecit & facere potest quæ vult, nos decet humiliari, & ejus gratiæ totum assignare: cujus gratia inspirante ascendit in cor Ducis, ut similiter transferat corpus Archipræsulis ejusdem civitatis, nomine f Gaudentii, qui in eadem ecclesia quiescebat. Hic, ut superius retulimus, [transferuntur etiam corpora S. Gaudentii,] non solum carnali, verum etiam spirituali conjunctione frater S. Adalberti, & comes individuus in omni labore & ærumna fuit; etsi cum eo non corpore martyrium, mentis tamen compassione tulit. Nec enim fieri potuit ut gladius animam ejus non pertransiret, cum germanum suum romphæis Paganorum concidere videret, & ipse pariter occidi optaret.

[8] Item visum est Duci & Episcopo ut quinque g Fratrum reliquias, [& quinque Fratrum,] sancto corpori adjunctas (quorum de vita & passione satis superius retulimus, qui in eadem civitate, sed in alia ecclesia, quiescebant) pariter cum summa diligentia transferrent. Quid multa? ventum erat cum omni sacra sarcina in prosperitate & lætitia in Boëmiam, & in Vigilia S. Bartholomæi Apostoli prope metropolim Pragam castra metati sunt circa rivulum Rokitrucam, [inferuntur 23 Augusti.] ubi lucescente die Clerus & universa plebs cum processione occurrunt: cujus longam seriem latus vix explicuit campus.

[9] h Talis enim processio fuit. Dux ipse & Episcopus humeris subnixi, dulce pondus portant Martyris Christi Adalberti. [cum processione.] Post simul Abbates ferebant reliquias quinque Fratrum. Deinde Archipresbyteri gaudent onere Gaudentii Episcopi. Quos sequuntur electi duodecim Presbyteri, vix sustentantes pondus aurei Crucifixi. Nam Dux Meskoter semetipsum hoc appenderat auro. Quinto loco ferunt tres tabulas, graves auro, quæ circa altare, ubi sanctum corpus quievit, positæ fuerant.

ANNOTATA.

a Brecislaus, filius Oalrici Ducis, 9 Novemb. anno 1037 defuncti.

b anno 1039.

c Severus 6 Episcopus Pragensis, ordinatus anno 1031, die 29 Iunii. Mortuus 9 Decemb. anno 1067.

d Excusum in Historia, Umbone, legendum Ambone.

e Hic in Historia excusa, multa interponuntur, a Duce & Episcopo dicta, quæ ibi videri possunt.

f Gaudentius dicitur a Cosma, anno 999 ordinatus Archiepiscopus Gnesnensis.

g Hi quinque Fratres id est monachi, anno 1004 Martyres occisi fuerunt. Coluntur 12 Novembris.

h Additur apud Cosmam: Facta est hæc translatio beatissimi Christi Martyris Adalberti anno Domini 1039 Calendis Septembris, sed forte legendum XI Kalendas Septemb.

DE RELATIONE CORPORIS PRAGAM, Dissertio Bohuslai Balbini,
lib. 3 epitomes Rerum Bohemicarum cap. 4.

Adalbertus, Episcopus Pragensis, Martyr in Prussia (S.)

EX HIST. Boh. Bohuslai Balbini

[1] [Pragæ haberi corpus,] Multum odiosam, & vetustis scriptoribus ignotam quæstionem, de S. Adalberti corpore quidam Poloni scriptores, ab annis centum octoginta pauloque amplius moverunt, in gentis suæ favorem, asserentes, S. Adalberti sacrum corpus Pragæ non esse, idque Cromerus Varmiensis Episcopus, Ferdinando I Cæsari se aliquando Pragæ objecisse, in historia sua Polonica narrat. Qui sententiam hanc sequuntur, aiunt: cum Brzetislaus Bohemiæ Princeps Gnesnam cepisset, quod ipsi libenter fatentur; ministros templi pio mendacio, ut Cromerus loquitur, S. Gaudentii corpus pro S. Adalberto, rogantibus obtulisse; corpus vero S. Adalberti in adyto templi clam defodisse; illud a Bohemis pro S. Adalberto raptum, & in Bohemiam asportatum. Ita Cromerus lib. 4 de rebus Polonorum, qui hanc narrationem ex Joanne Dluglossio seu Longino Cracoviensi Canonico descripsit. [primus negavit Longinus,] Obiit Longinus anno MCCCCLXXX, XXIX Maii, suamque historiam Polonicam ad hunc usque annum deduxit, de quo plura legi possunt apud Miechovium, qui anno MDVI historiam suam absolvit. Antiquiorem hujus, de supposito S. Adalberti corpore, narrationis auctorem invenire nullum potui, nec ab aliis citatum inveni. Vincentium Cadlubcum Cracoviensem Episcopum, qui anno MCCXXIII Polonam historiam scripsisse dicitur, numquam videre licuit, ut ejus quoque sensum cognoscerem. Sed quamquam istud ipse traderet (quod mihi non constat) tamen nihil ponderis accederet; cum ejus auctoritatem ipsi quoque scriptores Poloni elevare soleant, & velut fabulosam Miechovius, Cromerus, & Decius irrideant, [eum secuti Miechovius Cromerus,] nihilque in eo reponant præsidii. Ridiculum certe hujus Vincentii errorem Cromerus adducit: scripsit enim C. Julium Cæsarem, antequam Pompeium vicisset, a Lecho seu Lescone Poloniæ Duce tribus præliis superatum, ex pacto sororem suam Juliam Lesconi in matrimonium collocasse; M. Crassum vero Romanum, non a Parthis, sed ab eodem Lescone cum exercitu esse deletum. Videant igitur, quanto auctore nitantur, si qui Cadlubcone nituntur. Longinum sequitur Miechovius, additque aliam insuper narrationem, quam ex eo Cromerus descripsit: Boleslaus, inquit, Dux Poloniæ, more peregrino adiit Gnesnam ad venerandas Reliquias S. Adalberti, proxime ante hoc, in anno Domini MCXXVII Calendis Martii, per Jacobum Archiepiscopum Gnesnensem, ex abditis locis (ubi propter metum Bohemorum scrupulose occultatæ erant) in publicum productis, & omnibus Christi fidelibus ad venerandum revelatis.

[2] [Baronius, aliique.] Eamdem de supposito corpore, loco S. Adalberti, narrationem habet in Annalibus suis Cæsar Baronius, qui cum historicos Bohemiæ nunquam legisset (certe neque Cosmam Pragensem Decanum, neque Dubravium Olomucensem Episcopum usquam citavit, multo minus vetustissimos illos, qui patriam historiam patria lingua scripserant, quos alibi nominavimus) nimirum, nihil de veritate historiæ dubitans, verba ipsa, ut apud Longinum invenerat, descripsit, adeoque ex Baronio nulla major auctoritas, quam Longini unius, quem ipse legerat, accedit At quale hujus scriptoris tum in Brzetislaum Ducem & Severum Episcopum, tum in Bohemam gentem universam odiū & sinister affectus extiterit, quo occupatus hæc scripsit, verba ipsa, quæ adducemus postea, satis ostendunt. Hanc unam Longini auctoritatem sibi sufficere existimant, qui S. Adalbertum etiamnum Gnesnæ sepultum contendunt quiescere. Ante annos aliquot, cum viro doctissimo, gente Polono (quales innumeros habet Polonia) ea de re contuli: qui novum & potentissimum quidem argumentum, atque ipsam historicam demōstrationem, qua ipse niteretur, habere se jactabat. Multis egi, ut elicerem: denique hanc protulit. Imperator Ottho III, cum peregrinationem ad S. Adalberti sacrum corpus instituisset, non Pragam, sed Gnesnam ad ejus sepulchrum accessit; qui procul, dubio ubi S. Adalbertus esset conditus, scire potuerit; igitur non Pragæ, sed Gnesnæ, sacræ servantur ejus corporis reliquiæ. Id argumentum statim sic dilui, ut fateretur vir doctissimus, in eo nihil esse præsidii, ostendi enim totis triginta octo annis prius id factum quam Brzetislaus Poloniam invaderet.

[3] [Contra quos est indubitata plurium seculorum possessio,] In re tam antiqua, vix aliud præter auctoritatem & certam ac contestatam traditionem veterum adferri potest; sed ea nobis est velut possessio, cum post aliquot secula, nemine prius dubitante, quæstio primum extiterit. Nam si vel hodie quis exurgat, negetque aut SS. Petrum & Paulum Romæ, aut S. Jacobum Apostolum Compostellæ, aut S. Augustinum Ticini jacere, quid ei præter omnium ætatum & Scriptorum consensum objiciemus? Nihilominus ea argumenta adferam, quæ vacuum præjudicio Lectorem, facile in sententiam meam, ut spero, pertrahere possint. Ac primum auctoritati auctoritatem, & majorem quidem, quippe antiquiorem, oppono. [subnixa, testimoniis veterum,] Cosmas Pragensis Decanus, qui eo tempore vixit, & Historiam Bohemiæ an. MLXXXVI scripsit, & senio confectus anno MXCVIII decessit, hanc S. Adalberti translationem anno MXXXVIII factam, tam enucleate, cum omnibus notis & adjunctis, quæ comitari veras narrationes solent, miraculis, eventis, ac ceteris rebus discripsit; ut si unus hic legatur, omnes posteriores scriptores, qui hac & superiore vixerunt ætate, præ illo vivente & vidente fidem amittant. Idem affirmat vetustissima Boleslaviensis historia, carmine patrio scripta: Idem innumeri alii auctores perantiqui, quorum auctoritate sese tuetur Hagecius; idem Carolus IV Imperator in Vita sua; idem Przibik Pulkava de Tradenin, cujus exemplar ante CCCXXXVI annos scriptum in manibus habeo; idem Dalimilus, aliique. Mirum profecto est, hanc suppositionem alieni corporis, si facta est, veteribus, Meinhardo Episcopo Pragensi, qui S. Adalberti Mausolæum auro & gemmis (expēsis tribus millibus ac septingentis sexagenis grossorum Pragensis monetæ) pretiosissime anno MCXXIX contexit; deinde & ipsi Carolo Cæsari, quo imperante Ioannes IV Episcopus iterum S. Adalberti sepulcrum argenteis lamellis & clypeis exornavit (ut in Vita Ernesti I narravimus) ignotam fuisse. Nimirum diu post conficta fabella est, cui quæ res occasionem dederit, infra narrabo. Cosmam & traditionem vetustam omnes Bohemiæ historici sequuntur: innuit Pius II Pontifex: affirmant diserte (præter antiquos) Cuthenus, Hagek Boleslaviensis Canonicus, Dubravius Olomucensis Episcopus, Pontanus Metropolitanæ Ecclesiæ Præpositus, Weleslavinus diligentissimus Scriptor, verbo, omnes Bohemiæ scriptores, denique universa Bohemiæ antiquitas.

[4] Martyrologium item ecclesiæ Pragensis vetustissimum, quod a pluribus seculis publicæ inter sacra prælegebatur his verbis: IX Calendas Septembris: [fide codicū antiquissimorum,] Eodem die allatum ad ecclesiam Pragensem corpus S. Adalberti Pragensis Episcopi, cum corporibus quinque Fratrum Martyrum, & Venerabilis Gaudentii Episcopi Gnesnensis, fratris germani S. Adalberti, per Brzetislaum Ducem Bohemiæ, & S. Severum Episcopum Pragensem. In vetustissimis Bohemiæ cœnobiis, post S. Adalberti Vitam in manuscriptis codicibus (quæ plurium seculorum antiquitatem, ipsis litteris antiquissimis, in se implicatis & jam ætate fugientibus, ostendunt, ac præ antiquitate vix legi possunt) videmus Legendam, ut vocabant Veteres, cui Titulus præfixus est: De Translatione corporis S. Adalberti Gnesna Pragam, per Gloriosissimum Principem Brzetislaum. Ejusmodi Codices vidi, & hisce oculis lustravi, Trebonæ, Crumlovii, in Collegio ad S. Clementem Pragæ, alibique. Tempore Caroli IV nihil certius fuit, & de fabella contraria nec fando quidquam auditum, ut factum Joannis IV. Episcopi Pragensis ostendit. [accurata Translationis descriptione.] Hieronymus Pragensis, ex sacro Camaldulensi Ordine Lituanorum Apostolus, vitam S. Romualdi ante annos ducentos & quod excurrit describens commemorat, S. Adalberti corpus Gnesna Pragam esse translatum, eique Pragæ factum esse loculum ex auro & lapide pretioso. Porro narratio Cosmæ, eo prope tempore viventis, viri pii, sacri & religiosi, plena est miraculis, quæ ipse qua fronte finxisset, cum nihil dubitaretur? Sequitur in Cosma narratio accusationis Romanæ apud Sedem Apostolicam; describitur defensio Legatorum, deinde quæ pœna injuncta sit, ut pro S. Adalberti & aliorum Sanctorum corporibus & Ecclesiæ cimeliis raptis, Ecclesiam Collegiatam in Bohemia construat Brzetislaus, quod Vetero-boleslaviæ perfectum omnes historici nostri tradunt, & nos ipsi videmus. Hæc postrema scriptores Poloni, & qui eos sequitur Baronius, omiserunt. Hæ minutiæ tam diligenter annotatæ, ipsam rei veritatem satis ostendunt; quippe falsitas, etsi omnia conetur, non potest tamen ita sese comere & adornare, ut veritatem assimulet.

[5] [Longini narratio multimodis] Alterum argumentum petitur ex minime probabili Longini narratione, imo, ut Lector animadvertit, omnino impossibili, quod aliquot rationibus demonstrari potest. Ait ille, antequam Bohemi Gnesnam occupassent, Ministros Ecclesiæ pauculos, qui remanserant, effodisse corpus S. Adalberti, & in loco vilique sabulo (Cromerus ait, in aditu Templi) condidisse. Quam improbabilis narratio! In primis enim quid illis in mentem venit, ut cum Bohemos thesauris & opibus imminere, & aurum & argentum quærere in alieno Regno scirent, cetera ecclesiæ illius cimelia pretiosissima posita relinquerent, cum corpus S. Adalberti effodere, & tumulum componere licuerit? Non est hæc, ut reor, humanæ prudentiæ consentiens ratio: corpus effodere & occultare, rursusque infodere; at thesauros, gemmas, calices, aliaque ejusmodi oblivisci, quæ mille modis, nullo sui vestigio relicto, pendentia auferri, & occultari, & infodi potuissent. Nimirum non erat tum agendi & occulendi tempus; cum Brzetislaus Bohemiæ Princeps, more ignis, summa celeritate depasceretur & transiliret omnia. Jam vero quam inexpertos rerum humanarum & vitæ communis Bohemæ militiæ Duces isti nobis effingunt, qui S. Adalberti tumulum (quem Cosmas sine altari moveri non potuisse scribit) in loco templi celeberrimo, affixis aureis tabulis, laminis, atque anathematis omnis generis spectabilem, tum deinde lapidibus & cæmento paulo ante (ut fingitur) dejectis apertum ac denuo clausum, notare non potuerint? Etiam dicere, audeo, si ab anno tumulum aperiri contigisset, [deviat a verisimilitudine,] cujuslibet hominis oculus judicare poterat apertum fuisse. Ajunt præterea illi, pro sepulchro S. Adalberti ostensum fuisse sepulchrum S. Gaudentii. Id quoque quam dicitur, tam facile refellitur. An credibile satis est, tam analphabetos, ut ita loquar, & illitteratos fuisse omnes in tanto exercitu, ac præcipue virum doctissimum Severum Episcopum cum Clericis omnibus, qui legere nescierint? Nonne affixas ante S. Adalberti tumulum tabulas, aliaque honoris indicia videbant? Tertio affirmat Cosmas, corpus inventum tam incorruptum, ut si eo die sacra peregisset; inde quoque agnitum a Bohemis: aderant enim plurimi senes (ut habent vetusti Codices) qui S. Adalbertum norant de facie, quos inter ipse Severus Episcopus: quippe quadragesimus primus annus, non amplius, ab ejus sanctissima morte fluebat; & tum longissima ætas erat hominum, ut non pauci septuagesimum pluresque annos attingerent vivendo, hi omnes noscebant, & pueri aut juvenes viderant inclytæ sanctitatis, nobilitatis & dignitatis Præsulem Adalbertum. Adde sepulcri titulum, tum ea quæ Cosmas narravit, de sancti Præsulis apparitione, odore, deque aliis, quæ narrat miraculis.

[6] Quarto ait Longinus, corpus S. Gaudentii oblatum Bohemis pro corpore S. Adalberti: [& seipsam manifeste destruit,] creditum illico est, ut loquitur (ridiculum!) Post præmissa, convertit Brzetislaus Bohemiæ Dux animum ad cetera sacra diripienda, & quinque Fratrum & Martyrum corpora refert. Hæc Longinus. Se ipsam destruit & destituit hæc narratio. Nam si Brzetislaus ad cetera sacra diripienda animum convertit, & quinque Martyrum corpora abstulit, cur non & S. Gaudentii corpus, ubi illud locorum esset, inquisivit? cur non animum ad illud quoque rapiendum convertit? Certe S. Gaudentius in Bohemia natus, magis S. Adalbertum, utpote uterinus Frater, quam quinque illi Ordinis Fratres, contingebat. An ignorare poterat, Gnesnensem Episcopum, dum vita manebat, fuisse & Gnesnæ sepultum? Hic Longinus, si respondere velit, alium necesse est confingat, qui pro S. Gaudentio subjectus sit: nam constat (idque novum sit & sane potens argumentum) constat, inquam præter S. Adalberti corpus, etiam S. Gaudentium a Bohemis ablatum fuisse. Si igitur pro S. Adalberto corpus S. Gaudentii suppositum est; quod corpus suppositum est pro S. Gaudentio? [dum pro S. Adalberto S. Gaudentium acceptum ait.] Denique prope evidenter, & demonstratione historica & oculari agemus. Id corpus, quod Cromerus & Longinus ajunt fuisse S. Gaudentii, & nos affirmamus ipsissimum esse S. Adalberti, positum est in templi Cathedralis medio (ut omnes vetusti Scriptores narrant, hodieque videmus) at S. Gaudentii corpus positum est ante altare SS. Cosmæ & Damiani, loco prorsus diverso, ibidemque hodie requiescit, atque ibi se requiescere (ut mox dicam) ipse S. Gaudentius apparens revelavit. Ergo, (quod sequitur) finge aliquem alium Sanctum, quem pro S. Gaudentio Ministri Gnesnensis Ecclesiæ obtulerint, qui Pragæ in tumulo S. Adalberti delitescat; aut fatere S. Adalbertum una cum S. Fratre suo Gaudentio Pragam fuisse allatum. Unde Pragensis Ecclesia (ut in Rubricis, quæ multorum seculorum sustinuerunt ætatem, annotatur) quoties commemorationes S. Adalberti & S. Gaudentii occurrunt, illum jubent in Templi medio, hunc ad Altare SS. Cosmæ & Damiani, ubi lampas ejus ardebat, honorari ac invocari.

[7] [nam utrūque corpus Pragæ habetur,] Tertium argumentum pro S. Adalberti corpore validissimum, sed quod a superiore aliqua parte pendet, philosophico more placet proponere. Si pro S. Adalberti corpore S. Gaudentium accepere Bohemi (ut affirmat Longinus) igitur in S. Adalberti tumulo Pragensi, S. Gaudentius requiescit. At vero certum est, in eo tumulo S. Gaudentium non esse; ergo conficitur, S. Gaudentium pro S. Adalberto non esse suppositum; atque ita, ipsum Sanctū Adalbertum in suo sepulcro jacere. Propositio prima tota ab adversariis omnibus admittitur, & probatione non eget, cum ab ipsis primum sit prolata; deinde constat, nullo quoque repugnante, corpus S. Adalberti (sive illud verum, sive aliud fuerit) loco honoratissimo, in medio scilicet Cathedralis Ecclesiæ, quæ amplissima erat, depositum fuisse. Tota quæstio in assumptione, seu altera argumenti nostri parte versatur, ut in eo tumulo, quem S. Adalberti dicimus, non esse S. Gaudentii corpus evincamus. Audiamus igitur oculatum testem Cosmam, Chronicæ lib. 2, cui hæc recens excitata controversia nota non erat. Nec tacere, inquit, cupio, quod nobis adhuc in Scholis contigit audire & videre, anno scilicet MLX, viginti tantum annis post S. Adalberti Translationem. Quadam ergo die, dum Psalmiculos ruminarem, stans in crypta SS. Martyrum Cosmæ & Damiani, venit quidam vir, portans cereum, & filum argenteum, quo secundum jussum visionis, [& quidem sub diversis altaribus ut ipse S. Gaudentius revelavit.] metitus erat sui corporis artus, & accedens ad me: Heus, inquit, bone Puer! indica mihi ubi jacet S. Radin (ita Polonis & Bohemis appellatur S. Gaudentius) S. Adalberti frater? Ad quem ego dixi: Quem tu dicis Sanctum, adhuc non est per Apostolicā Sedem incanonizatus, Missam ejus ut pro defunctis celebramus. Et ille: Talia ego, inquit, nescio; sed unum scio, quia cum essem Krakow in urbe, per tres annos positus in subterraneo carcere, in quo una fenestra desuper erat, qua mihi panem raro & aquam porrigebant; hac in angustia dum vita mea versabatur, quadam die adstitit vir coram me, cujus vestes erant sicut nix albæ, & facies ejus sicut sol fulgebat (tantū memini) & statim fui in extasi: & quasi de somno gravi evigilans, ante urbem stare me sensi. Et qui mihi in carcere apparuit, stans juxta me, dixit: Perge Pragam, ne timeas quemquam, & intrans S. Viti ecclesiam, in crypta SS. Martyrum Cosmæ & Damiani offer munus tuum ad meam tumbam. Ego sum Radin S. Adalberti Frater. Hæc mihi dixit, & statim ab oculis meis evanuit. Ecce isti crines, & vultus mei macies testatur, quia vera sunt, quæ tibi referuntur. Præterea sæpe in eadem crypta vident visiones custodes ecclesiæ, dum visitant candelam, quæ ibi accenditur nocte. Huc usque Cosmas, innocentissime narrans, nondum controversia de S. Adalberti corpore excitata. Eamdem narrationem refert Polonus scriptor Paprocius, ut probet S. Gaudentium pro S. Adalberto acceptum a Bohemis. Infelix! qui non viderit hoc miraculo sentētiam suam omnino jugulari. Nam si S. Gaudentii corpus in tumulo S. Adalberti coleretur a Bohemis, quid causæ erat, quod S. Gaudentius adire non jusserit tumulum S. Adalberti, sed altare SS. Cosmæ & Damiani. Hoc certe argumentum, cum quibusdam hominibus nostris obtulissem legendum, tam potens visum est, ut quid responderi possit, negarent se scire.

[8] E contra Longini narratio, atque narrantis fides in hac parte undequaque vacillat: nam præter supra memoratas difficultates, aliæ plures se offerunt. Narrat ille in ingressu ecclesiæ, in ipso limine, & Ducem Brzetislaum, & universum exercitum, & plebem Bohemiæ cæcitate, & per triduum morbo lethargico fuisse percussos. An credibile est, tale & tantum miraculum in tot millia armatorum, qui Poloniam occupare potuerint patratum, a nullo eorum temporum scriptore; [Alia æque incongrua adduntur,] non a Leone Ostiensi, de S. Adalberto sæpius scribente; non a scriptoribus Vitæ ejus, qui alia minora ejus Sancti retulere miracula; non a Glabro Monacho Cluniacensi, aliisque Germaniæ historicis annotatum? Martinus Polonus, qui de vastatione ecclesiarum Poloniæ, & de brachio S. Adalberti, ab Othone III Romam delato scripsit, nihil tamen usquam de ludificatione illa Bohemorum, & permutatione corporum, nihil de tanto miraculo narrat. At Cosmas, eorum temporum vicinus, illos solos cæcitate percussos, & postea sanatos tradit, qui altare tentabant diruere. Deinde scribit Longinus, Ministros Gnesnensis ecclesiæ tortos, ut indicarent corpus S. Adalberti. Quid erat opus indicio, cum tabulis & anathematis satis tumulus proderetur? cum non ita pridem, gloriose sepulti Adalberti locus coruscaret miraculis? cum (ut habet Ditmarus) in Altari honorifice sit conditus ab Othone III, & tot peregrinationibus coleretur? Denique ait Longinus, S. Adalbertum non passum esse contingi a Bohemis, quos vivens odisset. Hæc odia non sunt Sanctis, [quod Bohemos Sanctus oderit,] maxime cum Christo in cælo regnantibus, imputanda. Cuinam vero unquam alteri Genti S. Adalbertus propitius magis aut est, aut fuit, quam Bohemiæ? Cui majora auxilia & beneficia præstitit, quam nobis? De Miraculis ad ejus sacrum tumulum Pragæ, pleni sunt veteres libri. Quis anno MCCLX vexillum suum, Libicii maceria quadam conclusum, prodidit & jussit efferri, quo expanso hostium acies ex prælio fugit, nisi aspectabilis Adalbertus? Et hæc quidem pugna adversus Ungaros & Polonos pugnata est, & adversus utrosque suppetias tulit Bohemis Adalbertus. Cujus obsecro apud Deum meritis & benedictione dum viveret, effectum est, ut dæmone obsessos Bohemia non habeat? Quo impetrante cælitus datum est, ut nullum unquam leprosum in Bohemia natum, tot inter leprosos qui in nosocomiis apud nos aluntur, invenire possis? Quoties Adalbertus pugnantibus Bohemis adfuit, quoties victoriam attulit de cælo? Et hæc adversus Longinum, cujus plura errata, etiam in hac narratione admissa, possent adferri; quale illud quod subjicit, ab Ottone III, cum sepulcrum S. Adalberti Peregrinus inviseret, Polonorum Duci coronam Regiam & Regis titulum esse collatum: quod evidenter falsum ostendit Baronius ad annum millesinum tomo 10.

[9] Extrema illa de invento S. Adalberti corpore Gnesnæ sub annum MCXXVII apud Cromerum & Miechovium narratio, quantum fidei mereatur, ex Chronologia cuique datur intelligi. Anno Christi MXXXVIII Brzetislaus Bohemiæ Dux vastavit Poloniam; cujus timore, ecclesiæ Gnesnensis Ministri S. Adalbertum in sabulo defoderunt, [quodque eorum metu corpus occultum habuerint Poloni annis fere 100.] ut ait Miechovius. Cur igitur Brzetislao cum Bohemis abeunte, S. Adalbertum non protulerunt in publicum? cur annis nonaginta duobus in fœdissimo sabulo jacere sunt passi? Timore Bohemorum factum esse respondent. Quid? Annisne tot Poloni Bohemos timuerunt? Quid autem timendum Gnesnæ a Bohemis fuit, cum, ut contendunt isti, Silesiam Poloni obtinerent? Nonne Casimirus I Rex anno MXLI Gnesnæ de more coronatus est? sub quo, ut ipsi tradunt, Bohemi ab Henrico Imperatore victi, ac magno gens est damnata triumpho? Nonne iidem Boleslai II Poloniæ Regis partas de Bohemis victorias pleno ore deprædicant, præsertim Guagninus? Quid igitur Poloni timere poterant? Huic Wladislaus Hermannus successit, qui Juditham Wratislai Bohemiæ Regis filiam accepit in conjugem, etiamne tum S. Adalbertum proferre Gnesna ausa non est? Jam Boleslaus III, Distortus cognomine, qui post patrem in Polonia regnavit, tantum abest ut Bohemos timuerit, ut, velut ipsi commemorant, aliquoties Bohemiam circa annum MCXI cum exercitu sit ingressus & depopulatus.

[10] Adferam hoc loco conjecturam quamdam meam, sed (prædico) conjecturam, non historiam. [Vnde nata videatur fabella,] Mihi semper visum est, fabulam hanc de S. Gaudentio, loco S. Adalberti supposito, ex actis Ottonis III Imperatoris, & nominatim ex Leone Ostiensi, aliisque deinde scriptoribus, qui de S. Bartholomæi Apostoli & S. Paulini ad ecclesiam S. Adalberti Romam translatione egerunt, descriptam ab aliquo, & ipsi S. Adalberto perperam accommodatam esse. Nam cum Leo Ostiensis narrasset Ottonem III Gnesnam orationis gratia venisse, & sanctas Adalberti Reliquas, (manum videlicet, alii brachium scribunt) secum e Polonia abstulisse, [de corpora uno accepto pro alio.] & Romam deportasse, ubi ecclesiam titulo S. Adalberti ejusque honori idem Imperator condidit, atque in ea brachium S. Adalberti, quod se Romæ vidisse scribit, Miechovius: cum, inquam, hæc scriptores vetusti narrassent, continuo subjiciunt, eumdem Ottonem summo studio inquirere cœpisse corpora sanctorum Martyrum; & præcepisse suis, ut ubi ubi inventa fuissent, ad ecclesiam B. Adalberti deportarentur. Pergit Leo Ostiensis: Imperator Otto reversus Beneventum, S. Bartholomæi corpus a Beneventanis postulavit, ut illud quoque ad S. Adalberti ecclesiam Romam transferret. Beneventani, cum Imperatori nihil negare auderent, callide pro corpore Apostoli Bartholomæi, B. Episcopi Paulini Nolani corpus, quod erat in majori ecclesia civitatis honorifice conditum, ostendere. Ille, nihil fraudis suspicans, eo sublato recessit, & ad S. Adalbertum Romam transtulit. Hæc Leo. Vide, mi Lector, [Ecclesia S. Adalberto Romæ.] ipsa pene verba Leonis Ostiensis a Longino descripta: sed male S. Adalberti purpuræ hic pannus assuitur, & ab ecclesia Romana S. Adalberti ad ejusdem corpus transfertur. Ego, quod Baronius ad hanc Leonis narrationem adjecit, paucis verbis mutatis adscribo: sed Leoni (nos dicimus Longino) a pluribus contradicitur, asserentibus omnino ejusdem Apostoli Bartholomæi corpus, in ecclesia in honorem S. Adalberti Romæ exstructa, certo certius asservari. Dico ego corpus S. Adalberti in ecclesia S. Viti Pragæ.

DE SANCTO GERARDO
EPISCOPO TVLLENSI AD MOSELLAM.

ANNO DCCCCXCIV

[Praefatio]

Gerardus, Episcopus Tullensis, ad Mosellam (S.)

G. H.

[1] Tvllum, urbs antiqua Leucorum ad Mosellam fluvium, in Belgica prima sub metropoli Augusta Trevirorum, plures sanctitate vitæ, & publica Ecclesiæ veneratione illustres habuit Episcopos: e quibus infra in Actis S. Gerardi memorantur SS. Mansuetus, Aper, & illius decessor S. Gauzelinus. Huic S. Gerardus subrogatus est anno DCCCCLXIII die IV Kalendas Maii; [Creatur Episcopus anno 963,] & anno DCCCCLXVIII subscripsit diplomati Gerbergæ Reginæ. Erat hæc Henrici Aucupis Regis Germaniæ filia, & Ottonis primi Imperatoris soror, nupta primum Gisleberto Lotharingiæ Duci, [subscribit diplomati Gerbergæ Reginæ an. 968,] post Ludovico Transmarino Francorum Regi, Caroli Simplicis filio: quo anno DCCCCLIV mortuo, vidua iterum facta, donavit monasterio S. Remigii Remensi alodium Marsanense, Prope Trajectum Mosæ, adstantibus, inquit, & animo collaudantibus & confirmantibus Gerardo Tullensi Episcopo, atque Comitibus Emmone & Anfrido, nonnullisque aliis viris. Integrum diploma exhibet Miræus in Codice donationum piarum cap. 38.

[2] Mortuus est S. Gerardus anno DCCCCXCIV, cum rexisset ecclesiam Tullensem annos triginta & unum, [moritur anno 994, 23 Apr.] hebdomadas tres & dies quinque. Qui numeri infra in Vita num. 28 oscitantia amanuensium fuerunt corrupti, quasi præfuisset annos quadraginta & unum, hebdomadas tres & dies tres. Vivebat eo moriente S. Maiolus Abbas Cluniacensis, cui revelatus fuit ibidem obitus S. Gerardi; qui tunc ab Hugone Capeto Rege Francorum Parisios evocatus, [paulo ante S. Maiolū,] ut monasterium S. Dionysii melius ordinare posset, iter suscepit usque Silviniacum, ubi ex hac vita abiit quinto Idus Maji, illucescente feria sexta, post Ascensionem Christi: quæ latius indicantur in Vita ejus, danda XI Maii, & conveniunt in eumdem annum DCCCCXCIV.

[3] Inter successores S. Gerardi fuit Brunus, ex ea Cathedra ad Pontificatum Romanum promotus, [cum S. Leo IX Sanctis adscripsit,] & Leo IX appellatus: cujus Vitam illustravimus ad diem XIX hujus mensis Aprilis. Hic anno ML post Pascha Synodum Romæ collegit, ubi Gerardum, suæ Sedis Leucorum olim Præsulem, in numero Sanctorum computandum statuit: ac dein autumno sequente, Gallias & Episcopatum suum, Leucorum civitatem, invisit: & XXI Octobris Gerardi Episcopi Tullensis sanctos artus cum summa reverentia transtulit: [& 21 Octobris corpus transtulit.] uti ex Chronicis Hermanni contracti & Mariani Scoti atque ex Vita S. Leonis IX per Wibertum docuimus, ante hujus Vitam §. 3.

[4] Vita S. Gerardi, quam ex Ms. Tullensi hactenus ineditam proferimus, [Vita datur scripta a Vindrico Abbate S. Apri.] scripta est ante Canonizationem & Translationem corporis ab auctore coævo, Vindrico, cœnobii Tullensis S. Apri Abbate, quem ad IX diem Martii retulit Saussaius in supplemento Martyrologii Gallicani, & titulo Beati honoravit, asserens eum fuisse magnarum virtutum patratorem. Concludit Vitam auctor narrata sancti sepultura his verbis: ubi mirificis virtutum prodigiis multipliciter effloruit: quæ optaremus etiam esse conscripta & hic potuisse adjungi. Prior pars Vitæ ad diem XXI Octobris (quo Corporis translatio solenniter celebratur) habetur in Breviario Tullensi anno MDXXXV excuso, in novem Lectiones, ad Matutinum recitandas, distributa. Adduntur Antiphonæ & Responsoria, versibus hexametris contexta, & ejusdem Vitæ synopsim continentia: quibus quoad substantiam consonat Hymnus, hic subtus insertus, istis ne fastidium generent prætermißis. Memoria ejus ad hunc XXIII Aprilis inserta est Martyrologio Ms. Luxoviensi, Auctario Greveni & Molani ad Vsuardum, [memoria in fastis.] Fastis Burgundicis & Belgicis Miræi, Agrippinensibus Gelenii, item Martyrologiis Romano, & Germanico Canisii, & Gallicano Saussaji cum longo elogio: Est autem dictus hymnus ejusmodi.

[5]

Cæli continuum civibus, annuum [Hymnus,]
Festivem celebret plebs pia gaudium:
      Pastor magnificus quod dat ovantibus
      Gerardus, meritis laudibus inclytus.
In terris positus sidera transiit,
Exemplumque fuit moribus optimis:
      Sic clarus meruit celsius evehi,
      Tulli suscipiens munia Præsulis.
Virtutum rutilans lumine splendido,
Instruxit populum dogmate vivido:
      Quod verbis docuit, prætulit actibus,
      Mœstis compatiens se dedit omnibus.
Victum pauperibus largius auxerat,
In forma Dominum pauperis viderat:
      Vinum dat fieri lymphica pocula,
      Solvit peste fera languida corpora.
Sic multis viguit dotibus actuum,
Nunc regno fruitur perpete Cælitum:
      Quo sanctis precibus tergere crimina
      Dignetur, retinent quos mala noxia.
Hoc præstet Deitas unica Trinitas,
Cui laudes reboat cælica dignitas,
      At nos hic maculis pluribus obliti,
      Oramus veniam fletibus intimis. Amen.

[6] Additur his non inelegans Antiphona ad Magnificat & Oratio propria. Antiphona talis est.

Ave Pastor egregie, Gerarde Præsul inclyte, [Antiphona.]
Cælesti felix gloria, nobis præbe suffragia:
Ut tuis fulti meritis, solutis mortis laqueis,
Christi favente gratia, poli scandamus supera.

Oratio. Deus, mundi auctor & conditor, [Oratio.] qui hodiernæ festivitatis diem Beati Gerardi Confessoris tui atque Pontificis translatione consecrasti, præsta populo tuo: ut cujus annua celebritate devotis resultat obsequiis, ejus suffragiis tuæ pietatis consequamur auxilium, Per Dominum. Oratio in die natali legitur de Communi Confessoris Pontificis. Illustre Vita compendium habetur in Breviario Lingonensi, auctoritate Caroli Descors Episcopi anno MDCIV edito, recitandum sequenti XXIV Aprilis, in novem Lectiones distributum.

VITA Auctore Vindrico Abbate S. Apri,
Ex MS. Tullensi.

Gerardus, Episcopus Tullensis, ad Mosellam (S.)

BHL Number: 3431, 3434

Auctore VINDRICO AB. COÆVO EX MS

CAPUT I.
Natales S. Gerardi, profectus in virtutibus, Ordinatio Episcopalis.

[1] [Coloniæ nobiliter natus,] Venerandus Gerardus, Agrippinensi ortus regione, temporibus magni Ottonis Romanorum Augusti noscitur extitisse; nobili parentum prosapia, prout secularis confert excellentia, procreatus; patre Nigranno, matre Imma editus: a quibus, morum honestate, quod constat, laudabilibus, educatur. Ipsi denique ejus parentes, licet essent multiplici divitiarum opulentia referti, superbi sanguinis linea ab atavis natalibus deducta, quæ res solet plurimos duris laqueis innodare seculo; tamen præ ceteris sanctæ religionis & piæ devotionis præditi dignitate, eleemosynarum atque orationum studiis jugi insistebant intentione. Cum his bonis virtutibus, etiam gloriosa prolis fœcunditate donati sunt, dum talem tantumque virum ex sui propagine germinis adipisci meruerunt, [& libera liter educatus,] & ut bonæ arbores bonum ex se fructum Deo omnipotenti votivo munere obtulerunt. Quem etiam liberalibus imbuendum disciplinis, in basilica S. Petri Apostolorum Principis, quæ intra prælibatæ urbis mœnia est constructa, tradiderunt; eumque, Christo inibi sub Clericali serviturum Ordine, delegaverunt. Qui jam tunc, ab ipsis infantiæ rudimentis, superni factus Flaminis habitaculum, omne humanæ scientiæ capaci pectusculo ebiberat studium, divinis quoque ad unguem informatus legibus, nulli in utroque doctus exercitio videbatur secundus.

[2] Hujus mentem bonus Iesus numquam lascivis relaxari lusibus permittebat, [atque a teneris virtuti deditus,] quippe quem sibi vas electionis ab æterno consecraverat; & ipse, velut alter Iacob, sanctæ simplicitatis strenuus custos, gloriosæ etiam virginitatis perpetuo compos, a fabulis anilibus verborumque obscœnitatibus sensus abstrahebat proprios. Cum vero cœpisset juvenilis ætatis vernare floribus, ita suam indolem bonis studuit ornare moribus, ut a cunctis sibi coævorū vitiis sagaci persisteret labore integerrimus. Parentibus igitur suis humana præreptis sorte, & occulto Dei judicio, non tamen injusto, cælesti igne fulminata ejus genitrice, divina eum miseratio pia non desiit consolatione reficere. [suæ culpæ imputat quod mater a fulmine extincta sit.] Nam, ut patenti omnibus indicio claresceret, quod talem suæ parenti exitum, non ob aliquem detestabilem reatum contingere sivisset, imo propter hujus amplificandum meritum accidisset; iste, jam factus Dei famulus, causa tam terribilis exitii diversis afflictionibus, vigiliis & orationibus se indefesse maceravit; quasi sua id urgente culpa, superna illam dispositio tali periculo destinaverit. Casti itaque timoris in secula permanentis spiritu impletus, interdiu ac noctu summum Creatorem Psalmographi pulsabat quæstibus, Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui. [Ps. 118, 120,] Tali initiamento supernus Magister nostrum tironem informabat, atque sanctis virtutibus animum ejus inhiantem paulatim instruebat: qui etiam illud Isaianum libera confessionis voce dicere poterat: A timore tuo, Domine, concepimus & peperimus spiritum, salutes fecimus in terra. [Is. 26, 18]

[3] In his laudabilibus studiis diutinam conservans perseverantiam, piæ profectum consuetudinis immutabilem convertit in naturam: cumque velut sertum, floreis variatum coloribus ita diversis foret comptus virtutibus; simplicitas tamen atque castitas primam sibi sedem in ejus acquisierant moribus. Qui etiam cum columbina mansuetudine serpentis callebat astutia; [omnigenis virtutibus excellens,] in divinæ studio religionis summa satagens vigilantia, sanctæ humilitatis pennis ad cæli convexa sublimatus, piæ caritatis semper visceribus refertus, gloriosæ obedientiæ dote præ ceteris muneratus. Ab ipsis ergo pueritiæ exordiis in jam dicto commoratus Clericorum cœnobio, per singulos sacri officii gradus, more ascendit ecclesiastico, atque ibidem laborioso Cellarii devincitur ministerio: quod cum quanto humilitatis ac patientiæ studio compleverit, finis, in quo omnis laus secure canitur, certissime ostendit.

[4] Interea Domno a Gauzelino, Tullensis Sedis Pontifice, rebus humanis exempto, qui morum illustris sanctimonia, [mortuo Tullensi Ep Gauzelino,] Angelorum, ut credimus, in cælis est ascitus consortio; plebs Leucha graviter mœrebat, tanti orbata Pastoris solatio. Erat tunc temporis venerandus Bruno b Agrippinæ Ecclesiæ summus Pontifex, qui in tota Germania sibique finitimis partibus Imperiales agebat vices, utpote magni Otthonis Augusti germanus frater: ipse autem prænominatus Princeps tunc forte aberat, quia fines c Italicos causa urgente adierat. Mœstus ergo Leuchorum populus, & consilio Pastoris viduatus, ad memoratum Archipræsulem Brunonem legatos dirigit, desolationem sui humili suggestione intimat, utque sibi succurratur suppliciter expostulat, ne velut grex errabundus, pastore perdito pereat. Is vero clementis compassione animi, eorum lamentationi condolens; ipsamq; urbem Franciæ regno confinem, Romano nuperrime adjunctam Imperio perpendens; [a S. Brunone Archiepiscopo] summa mentis angebatur solicitudine, cogitans quem eidem Ecclesiæ idoneum, juxta Canonum scita, potuisset Pontificem eligere; secundum divinæ cultum religionis, cum bonitate morum, sapientiæ sale conditum, & in scientiæ secularis studio exercitatum. Sed Deus, qui in bonorum dispositionibus semper piorum assistit affectui; suis non permisit eum diutius agitari curarum fluctibus; suoque inspiravit consilio, venerabilem Gerardum, huic præficiendum officio, asciscere, quem constabat utilem superni dono Conditoris in cunctis existere.

[5] Ea tempestate idem Dei famulus, Cellarii, ut prædiximus, obedientia impeditus, pro quodam non maximo excessu, in levioris culpæ nexu intra claustralia erat septa constitutus, ibique lacrymarum ac orationum holocausto sese immolabat attentius. [dum pœnitentiæ reclusus vacat,] Quippe non mortiferis murmurationibus animum discernebat, nec venenosis detractionum aculeis linguam sibi acuebat, neque otiosarum næniis fabularum aures suas patiebatur pollui: sed per sacræ studium contemplationis inhianter intendebat supernæ contemplationi. Quem ideo cælestis dispensatio hac parva tentari permisit afflictione, ut cunctis palam innotesceret, hic vir eximius cujus foret meriti ante oculos divinæ majestatis. Religiosus ergo Pontifex Bruno ad se primos Cleri convocat, eis Coëpiscopi sui Domini Gauzelini transitum flebilem notificat, [ex Decani suggestione,] quemque illi successorem subroget familiariter consultat. Mox Decanus, divinæ amator religionis, sani consilii ejus consultibus hæc reddidit: Si, Domine Præsul, meo dignaris tantillo credere dicto, Fratrem Gerardum, huic gradui præ ceteris idoneum, veridico assero testimonio: quem vera humilitate subjectum, prompta obedientia clarum, longanimi patientia certissime attestor probatum. Insuper ejus diutinam in pœnitentia perseverantiam intimat, Deique nutu ad sibi credendum mentem Præsulis non tarde inclinat.

[6] Tunc Decanus prælibatus B. Gerardum a claustrali pœnitentia rapit, ad domum propriam insperato adducit, balneatum vestibus nitidis ex suo induit; mirantique quid novi portenderet, [invitus assumitur] eum fore Episcopum prædicit. Sed vir Domini in humilitatis fundamento firmiter stabilitus, huic ordinationi cunctis obnitebatur viribus; magisque elegit pristinum pœnitentiæ otium repetere, quam hujus Prælationis laboroso prægravari pondere. Tamen plurimum reclamans, plurimum repugnans, coram jam dicto Archipræsule deducitur, & sub jussione obedientiæ Pontificalem apicem suscipere compellitur. Dum ergo annus Incarnationis Dominicæ nongentesimus sexagesimus tertius d curreret, Leucham urbem adducitur, obviisque populorum turmis cum hymnisonis laudibus excipitur, ac sicut mos exigebat Præsulari sedi inthronizatur. [& intronizatur.] Itaque fit mira exultatio in commixto populo, omnes tripudiant pro Pastore adepto, cunctorum terguntur lacrymæ hujus ingressu novo, omnes eum sibi divino nutu datum asseverant, atque in ejus electionis assensu plausibiliter insonant.

ANNOTATA.

a S. Gauzelini, Episcopi Tullensis & Confessoris, natalis indicatur in Breviario Tullensi anni 1535, ad diem 7 Septembris, quo videtur obiisse anno 962.

b S. Bruno colitur XI Octobris, qui mortuus est anno 965.

c Persequebatur Otto I dicto anno 962 & sequenti Berengarium & alios tyrannos Italiæ; Consule Reginonis Chronicon.

d IV Kalendas Martii, ut traditur in Appendice Ms. ad Vitam S. Mansueti, 3 Septembris; & infra ex tempore, quo sedit, liquido constat.

CAPUT II.
Virtutes Gerardi Episcopales, templa erecta, translatæ Reliquiæ, iter Romanum, aqua in vinum conversa.

[7] [Exemplum est suis,] Pontificis vero exaltatus culmine, summi vestigia Pastoris pia sequebatur imitatione, habitu & moribus, cunctis se præbens exemplum in sancta humilitate. Nulla sibi oblectatio, familiaritas & conversatio, [moderatus in vestitu;] nisi in Clericorum & monachorum consortio, quorum omnia quæ agenda erant consilio explebat, ideoque eum in nullis factis suis pœnitebat. Mediocris & discretus ei habitus, ita ut nec nimio decore aut nitore crederetur superfluus, nec indecenti vilitate abjectus videretur & sordibus. [& victu] Mensæ autem sumptus ita discretiva ordinabat dispositione, ut superfluitatem fugiens, continentiam satageret servare; & subsidia ministrans corpori, agilior ad Christo serviendum redderetur virium reparato robore.

[8] In persolvendo communem Horarum cursum vix & raro dimittebat, [in communi officio] quin Fratrum cœtui junctus adesset, nisi inevitabilis necessitas aut molesta corporis debilitas obstitisset. Et hoc quanta animi contritione perageret, nulli est facile exponere, quod soli occultorum cognitori Christo manifestum cognoscitur esse. Sæpe etiam causa piæ devotionis, intra ipsam regularem synaxim, puerile decantabat Responsorium, nec sine abundanti fonte lacrymarum, [assiduus ac devotus;] quæ ei affluebant per sanctæ compunctionis donum. Orationis constantia ita continue superni Conditoris adhærebat suspectibus, ut exceptis secretarum precum votis, quæ sibi & Christo in cordis arcano decantabat attentius, tredecim Horarum cursus nocturna & diurna continuatione, cum integro Psalterio, laborator persolveret indefessus, Clericis familiaribus in id explendo sibi solatiantibus.

[9] Sacrarum Scripturarum tam ardenter insistebat studio, [ad sacram lectionem attentus;] ut nec etiam nocturno tempore sibi ante lectum interrumperetur lectio: in hac, sancta contemplatione vigilando, plurimum noctis transigens spatium; defessus meditando, commodum corpori carpebat somnum. At lectores, qui sibi vicissim succedebant, si quando victi tædio reticerent, statim cognoscebant beatum expergisci Pontificem, qui eos pia commonitione ad solitum animabat laborem, quique pro ornamentis pretiosissimis Sanctorum Vitas modicis inscribi libellis fecerat, quas omni ex parte sui stratus ita apte locaverat, ut nocturno in sopore sese vertenti, ipsi cum eo libri verterentur; credens quod Sanctorum juvamine; quorum ibi actus habebantur, ab omni prava infestatione inimici tutaretur.

[10] Illud etiam in vita habebat assuetissimum, quia antequam nocturno tempore ibat cubitum, inter reliquas preces nominatim mentionem agebat cunctorum a se excommunicatorum, eosque misericordi absolvebat pietate, ne quem subito excessu posset mors obligatum subripere: id tamen secretius, ne quorumdam inolesceret insolentia, [solitus a se excommunicatos ante noctem absolvere;] explebat coram familiaribus, petens Omnipotentem ut desiderium petendæ reconciliationis eorum infunderet cordibus.

[11] Castitatem in eo necesse non est laudari, cum a puero ita perfectus sanctæ virginitatis custos extiterit, ut nulla fœtidissimi sorde vitii corpus sibi maculaverit. Quippe quia cor a tentationum spiculis tutum Christi auxilio liberavit, ideo membra ab inquinamenti labe munda custodivit. Hanc virtutem non modo, ut ipse possideret, omni annisu insistebat, imo etiam omnibus, maximeque Clericis, hanc amplectendam, hanc tenendam, hanc colendam prædicabat. Quis autem digne prædicare poterit quam in Clericorum institutione inhianter insudaverit, [castitatis in se aliisque servandæ cupidissimus,] cum nemo Pontificum in tota Belgica tot tamq; perfectos sanctæ prædicationis ministros habuerit? Non sufficiebat sibi quod ipse facundo eloquentiæ torrente verbum doctrinæ populis ministrabat; verum etiam diebus solennibus per vicinas ecclesias proprios familiares, ad idem peragendum opus, dirigebat. Ita fiebat, ut non solum populi crebra exhortatione ad bene vivendum incitarentur, sed & ipsi continua exercitatione ad doctrinæ studium incitarentur.

[12] Summum ei fuit studium in sanctarum reparatione ecclesiarum, quatenus exinde majus sibi meritum & fidelium devotio accresceret populorum. [ad ecclesiarum restaurationē munificus] Basilicam beati Protomartyris Stephani, in cujus veneratione est Sedes Episcopalis Tullensis [erecta], a fundamentis extruxit, quam picturis variisque ornamentis non minimum decoravit. Juxta introitum quoque ejusdem urbis versus meridiem, in honore S. Gendulphi a novam extruxit ecclesiam, quam, ad Omnipotentis laudandam gloriam, sanctimonialium constituit Abbatiam: sed quia ibi ultra modum sancta castitas patiebatur detrimentum, coactus est suæ institutionis pati b repudium. Nec non pleraque alia præcipua in construendo peregit opera, quæ hic inserere ob desidum refugimus fastidia. [in perquirendis sanctorum Reliquiis sedulus;]

[13] Sanctorum quoque Reliquias sagaci indagabat solicitudine, fisus superni gratiam Conditoris sibi suppeditari eorum opitulatione. Cujus vigilem curam Deus non passus est frustrari, eique reperire glebam concessit beatissimi Pontificis c Apri: in cujus gloriosa Translatione miracula magnifica propalavit dignatio divina, quæ in ejusdem beati Præsulis gestis retinentur annotata. Corpus etiam beatæ Virginis Aproniæ, sororis ipsius beatissimi Apri, a Trecorum civibus meruit suscipere, quod ad plebis tutamen infra suæ urbis d mœnia studuit collocare. Reliquias etiam venerandi Martyris e Elifii religiosa devotione transtulit: quarum partem non minimam, majora scilicet ossa, prænominato Brunoni Archipræsuli contulit, quæ Coloniam cum summa devotione devexit, ibique devota populorum coluntur veneratione. Cujus etiam devotissimam erga gloriosissimum Præsulem Mansuetum intentionem hic cōpendio penderemus, nisi inter veneranda f ejus miracula prænotatam nosceremus.

[14] Quantæ autem visceribus effluxerit misericordiæ, est narratu memorabile, in quo ipse Deus, [Romanum iter ingressus,] qui est vere caritas, certis miraculorum indiciis comprobatur habitasse. Quadam vice pia ei suggessit devotio, Apostolorum Principis limina adire, dira famis afflictione nonnullas orbis partes devastante. Relinquens ergo non minimam substantiam ad sustentationem pauperum, instruit iter, non ad superfluum jactantiæ fastum, sed ad Omnipotentis laudandam magnificentiam, honestum, & pietatis ac misericordiæ muneribus amplissimis factum. Duodecim sibi ex Clericali & monachali ordine delegit comites, qui cum eo psalmodiæ laudes indefesse modulantes, totum Romanum iter unam quasi ecclesiam videbantur effecisse, vivificæ Crucis semper vexillo illos præcedente. Qua vero eleemosynarum largitione per omnem viam affluxerit, quis depromere digno relatu poterit? Nemo ei unquam jungebatur egenus, qui recederet ipsius dono bonitatis defraudatus. Omnibus, quasi sibi, affectu pietatis compatiebatur; Christum, quem vere præsentem credebat, sese in iis reficere gaudens.

[15] Huic glorioso instans operi Papiam ingreditur, ubi viros magnificos, sanctum scilicet Abbatem g Majolum, nec non h Adalbertum post Martyrem, se reperisse est ineffabiliter collætatus. O quanta fuit inter eos spiritualis exultatio! [SS. Majolum & Adalbertum invenit Papiæ,] quæ superni regni exoptabilis collocutio! quam diuturna divini verbi sermocinatio! Pendebant singuli invicem ab alterno ore: Christum, qui certissime in iis manebat, unusquisque credebat se in alio audire. In hac mutua confabulatione longum diei transigentes spatium, simul tres sancti convivæ resident ad prandendum. In quo prandio quid virtutis Omnipotens sit dignatus ostendere, non decet obliviosa silentii sera occludere. Venerandus scilicet Pontifex, diem jejunii, qui forte contigerat, non dissolvere statuens, lympham sibi ad potandum deferri ministro in aurem secreto præceperat: [& aquam sibi præberi jubens,] quam pincerna obediens beato viro obtulit; sed ille summis prægustans labiis vini saporem reperit. Mox commotus verbis increpationis eum dure impetit: causatur cur sibi inobediens vinum pro aqua præsumptuose obtulerit. At ipse cum verbo sacramenti jurans, lympham puram se ei ministrasse testabatur, & cur id sibi immerito sanctus Dei imputaret, stupide mirabatur. Hæc autem alterna disceptatio lingua agebatur barbarica, glorioso Præsule credente sanctos convivas hujus sermonis ignaros esse. Tunc B. Majolus, cordis repletus exultatione; Desine, [in vinum conversam invenit.] inquit, sancte Pontifex, in hoc facto aliis succensere: sed percipe cum gratiarum actione, quod tibi rerum Creator sua contulit benedictione. Et his dictis, vir Domini erubuit, & quod per se factum credere non valuit, Sanctorum virtuti ad Christi laudem imputare cœpit. Sed si forsan hoc manet cujusquam male sanæ menti incredibile, audiat illum, qui aquam in vini commutavit saporem in Cana Galilææ, veridico protestantem ore: Qui credit in me, opera quæ ego facio & ipse faciet. [Joa. 12, 14]

[16] Verum, ut ad post habita styli cursum reducamus, Præsul Domini, sanctis Patribus accepto & dato benedictionis commeatu, [Romæ excipitur perquam honorifice,] cœptum iter Romanum aggreditur, sed a rumore prævio jam per omnes urbis plateas velociter prævenitur. Undique accurritur a populo, æterni Conditoris laudatur gratia cunctorum ore consono, quæ etiam corporaliter in ejus vultu rutilabat splendido. Inde ducitur ad gradus, sub quibus erat Otthonis i Augusti tumba, ibique diutius immoratur, pro ejus absolutione officiorum explendo solennia. Nuntiis succedunt nuntii, intimantes eum a Prefecto Urbis cum Cleri multitudine præstolari. Sed Dei famulus ventosam gloriam floccipendens, cœptum opus solita honestate ad extremum provexit finem. Hinc a Præfecto atque Clero honorifice excipitur: quod raro cuiquam extraneorum Pontificum contigisse memoratur, ut obviam parata processione a Romanis deducatur.

ANNOTATA.

a Hic est S. Gengulphus seu Gangulphus Martyr, qui celebri cultu apud Tullenses colitur XI Maii, etiam Martyrologio Romæno inscriptus.

b Saussaius Canoniam esse scribit.

c S. Apri varia Acta & miracula erunt illustranda 15 Septembris: quo die etiam a Saussajo recolitur S. Apronia.

d Est ibidem S. Apri monasterium Ordinis Benedictini.

e Est S. Elifius Martyr sub Iuliano Apostata occisus, 16 Octobris relatus in Breviario Tullensi.

f Scripsit ea S. Mansueti miracula, tunc in translatione facta, Adso; in qua asserit Immonis militis (qui tunc cum scribebat adhuc viveret) manum aridam sanatam. Ea Acta dabuntur 3 Septembris, in quibus plura de S. Gerardo continentur.

g Hic est S. Majolus, Abbas Cluniacensis, post regimen 26 annorum mortuus anno 994 die XI Maii.

h Hic est S. Adalbertus Episcopus Pragensis & Martyr, qui Romæ monachus fuit ab anno 989 usque ad 994. Cuius Acta jam illustrata immediate præcedunt.

i Hic est Otto II, Romæ mortuus anno 983, sepultus ad introitum Orientalis Paradisi domus S. Petri. Vti Dithmarus lib. 3 Chronici indicat.

CAPUT III.
Farina & panis ob eleemosynas multiplicati: alia miracula & opera pia.

[17] Reflexo autem tramite ad propria dum remeat, Longobardorum fines mox penetrat; [Redux Tullum & lætanter exceptus,] ubi quamplures creditæ sibi plebis reperit, quos victus inedia a nativo solo expulit. Hos misericordiæ sinu confovens, suæ comites viæ ascivit; & multitudinem trecentorum ferme hominum suo alendam sumptu congregavit, cum qua propriam urbem mediante Quadragesima introiit, a proprio Clero merita suscipiendus veneratione. [Etenim] re patenti claruit, quam tripudiali gestierunt exultatione, cum in ejus processionis jubilatione nil dignius & honestius excogitare valuerunt, quam lætitiæ incitamentum, scilicet Missæ ipsius diei Introitum. In suscipiendo namque illum corde & voce concinentes, Lætare Jerusalem, officialiter peregerunt; jamdudum Sacerdote præparato ad solennis Missæ celebrationem.

[18] [pauperibus large subvenit;] Clementi itaque animo populo periclitanti condolens, ac de superni Creatoris benigna pietate non diffidens, dat permissum, quemcumque necessitas coarctaret tempus Quadragesimale solvere: ipseque studet cuncta sua horrea cum cellariis ad erogandum aperire: quique ut omnium pater piissimus misericordi semper benevolentia pro cunctis erat solicitus, quicumque ad eum indiscrete accessisset indigus, farinæ mox mensuram cum parte carnis accipiebat recreandus. Hoc indefessum continuæ pietatis studium servavit usque S. Joannis Baptistæ solennia. Interea omni suo horreo jam exhausto, largiter cunctis ipso dispensante, etiam ipsa farina cœpit in vasculis deficere, nec quidquam ultra duas mensuras videbatur resedisse. Accedit minister tristis ad sanctum Pontificem, insperatam indicat farinæ defectionem. Vade, ait vir beatus, [ex hausta farina ad totum mēsem sufficiente,] in Christi adjutorio confisus, eroga tantillum residui more solito pauperibus. Erat autem pene integer mensis usque ad festum sancti Baptistæ Domini. Mirum in modum quotidie minister egentibus affatim ministrabat, & modica farinæ mensura nullo modo deficiebat: in vasculo nihil videbatur accrevisse, & dispensatori non deerat quod ad erogandum posset sufficienter invenire. Hæc divina abundantia numquam beato Præsuli defecit, donec æstivum metendi tempus advenit. Cujus sunt hæc prodigiosa miracula, nisi qui de paucis panibus multa millia hominum satiavit? Vere in hoc facto perpendi potest magnifica virtus Eliæ, qui prophetali spiritu olim prædixit viduæ hydriam farinæ non deficere, donec transmitteret Dominus pluviam super faciem terræ.

[19] Alio itidem tempore vir egregius e conspectu familiarium se removerat, ac solus in secreto conclavi residebat; [Idem ex mensa parata tres panes largiens,] cum subito per contiguam fenestram querulam vocem trium audivit pauperum, eleemosynæ subsidium a Beato sibi dari clamantium. Jam autem hora advenerat prandii, & mensæ erant paratæ epulis superpositis. Tunc beatus Præsul, Patriarchæ Abrahæ non immemor, imo ejus cupiens vere fieri imitator, qui in figura summæ Trinitatis tres Angelos hospitio suscepit, a loco sessionis quam celerrime surgit, domum prandii clam nemine invento introit, tresque similagines cum totidem ciborum partibus accipit, ac secreto pauperibus per fenestram projicit. [numerum nihil imminutum invenit.] Qui mox, dum residet ad prandendum, ejusdem qualitatis ac numeri cibum ibi invenit appositum. Tunc admiratus factum inopinabile, utrum quisquam apposuisset dapiferorum, satagit clanculo requirere, & Omnipotenti grates rependit in cordis penetralibus. Rumor per vulgi spargitur ora, B. Gerardum virtute glorificatum divina, cujus gratuitam eleemosynam acceptam sibi Dominus ostenderit, per hujus miraculi indicia. Sed vir sanctus, veræ custos humilitatis, famam de se propalatam omni annisu celare contendit, nec quidquam suo gestum merito obnixe asseruit.

[20] [solitus pauperum pedes lavare,] Assuetus etiam mos viro fuerat magnifico, ut sub Christi exemplo quotidie certum pauperum numerum congregaret, eisque pedes manusque, oscula figens & capillis tergens, ablueret; atque ipsorum factus minister, sufficiens edulium illis ministraret devote: & si quando forte quis pauper huic numero deerat, idipsum servitium unius egeni, alicui suorum familiarium humiliter impendebat. Erat autem huic glorioso germanus frater, qui vir summæ devotionis ei insistebat incessanter; & persæpe tali se officio ingerebat, si forsan esset absens pauper; credens, ut est vera fides, crimina abluere, uti multoties sanctum audiebat Præsulem rectissime prædicare. Quadam autem vice dum Sanctus Domini solitum opus bonum pauperibus impendere voluit, [inter eos excipit Christū ipsum.] ecce quidam in sui persona germani, loco absentis pauperis, adfuit; devotum Præsulis officium, in abluendo manus pedesque, suscepit; sed mox, in sumendo esu, repente disparuit. Spatio igitur manente vacuo, certo pauperum numero diminuto, frater requiritur Pontificis cur locum reliquerit statuti ordinis, atque suscipere cogitur solitæ donum benedictionis. Jurat ille sub sacramenti testificatione, quod egenis minime fuerit ipsa consociatus vice. Alter in sui forma exquiritur pauper, omnes domus & platearum anguli Præsule inscio perscrutantur, nec quisquam ejus fratri consimilis reperitur. Cunctis audientibus nascitur admiratio, & ad ultimum est creditum, apparuisse Christum Pontifici sanctissimo, qui olim suis est dicturus fidelibus in hujus seculi termino, Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Mat. 25, 40]

[21] Illud est etiam memoratu dignissimum, in quo non solum Patribus priscæ legis eum novimus comparandum, [dilapsam in Mœnum sacræ crucis particulā,] imo non minus Sanctis novæ cultoribus gratiæ venerandum. Siquidem, quoniam sanctitatis in illo decus rutilabat, & spiritu consilii præ cunctis sui temporis præpollebat; ideo in summis reipublicæ causis ad colloquium anhelanter deposcebatur, & quidquid Spiritu sancto dictante proferebat, ac si divinitus prolatum ab omnibus audiebatur. Itaque quadam ingruente necessitate ad Regis fuerat curiam convocatus, & per a Moium flumen navigio sibi fuerat transitus. Clerico autem ejus extra navim ad manus abluendas inclinato, qui pendentem a collo sacri Ligni portionem in quodam ferebat phylacterio; casu contigit ipsa sacra pignora in aquam decidere, navique cursu concitata nequivit ea Clericus manu reprendere. Omnes ergo subiit non minimus mœror pro sanctarum Reliquiarum negligentia, [postea illac rediens recipit.] & maximus pavor dum earum carent tutela, quarum se putabant munere ab omni adversitatum securos violentia. Dei vero gratia apud curiam rebus prospere gestis redeunt, ac per eumdem fluvium remigrare statuunt. Dum autem ad illum pervenerunt locum ubi prædictum sacrum munus corruit; sanctus Præsul, in Christi confisus virtute, manum flumini immersit; ac sine mora cunctis cernentibus, quod illapsum fuerat retraxit. Quod factum præsentes a mœrore in admirationem convertit, Christi magnificantes gratiam, quæ ita in beato Pontifice resplenduit; sanctissimoque illum comparantes Benedicto, summo monachorum Patri; qui, sicut Propheta Helizæus, b rurale ferramentum, in flumen delapsum, divina virtute recepit.

[22] Instinctu piæ devotionis locum S. Mansueti c vir Domini summo honore excolebat: [de incendio ad S. Mansueti per visum edoctus,] cujus etiam cœnobium, labili veterno deciduum, renovare satagebat: & tum suo incessante monitu, tum piissimi Patroni admodum exorabili obtentu, frequens populorum turba cœpto operi eleemosynarum largitatem d non modicam suppeditabat. Una ergo noctium quædam Deo supplex mulier votivam candelam altari imposuit, expletaque oratione lumen inibi ardens reliquit; ac custos ecclesiæ, oblitus rerum, se cubitum collocavit. At candela, dum improvisa consumitur, & quæque vicina ardendo lambit palliū super altare, ac pallam suppositam arripit; & ad proximos parietes, arentibus contextos frondibus, flammas vibrantes trajicit. Ea hora Christi Præsul fessos artus placido sopori, in urbe commorans, crediderat, & usu solito officialis Clericus ante eum studio lectionis insistebat. [mittit qui restinguat:] Tunc sanctus inopinato experrectus, assidenti inclamat his vocibus: Surge, ait, quantocius, locum S. Mansueti expete festinus; candelam, quam illa Deo devota altari ardentem imposuit, extingue solicitus: quia lambens flamma pallium cum vicinis frondibus adedit; & ni præclara sancti Præsulis ibi jacentis virtus adjuverit, noster cœptus labor in construendo cum magno dispendio deperibit. Credo aliquid divini indicii per soporem senserat, qui rem longe actam tam præsaga mente in somnis cognoverat. Mox intempestæ noctis [tempore] Clericus celer locum adiit: rem sicuti audierat reperit: ignem extinguens, monachum de negligenti custodia increpat, & quid a Pontifice didicerit studiose intimat. Adest hujus rei testimonium pallium resarcitum, & a sancto Domini decoro limbo adornatum.

[23] [Decessoris sui fama ambigua motus,] Occulta etiam suorum judicia consiliorum ei Omnipotens sæpe declarabat, ac velut consecretali intimo arcana suæ dispensationis certissime revelabat. Suo namque prædecessori domno Gauzelino Pontifici maliloquorum derogabat susurratio (ut plurimi nostri temporis ad detrahendum potius quam laudandum ore patent promptulo) dicentes eum a religionis tramite plurimum exorbitasse, ac per erroneos secularis vitæ cursus non minime deviasse. Quæ sententia odibilis in tantum processit, ut aures hujus sancti pulsaret Præsulis. Sed ille, ne audiret nequam verbum detractionis, sepiebat sibi aures spinis divinæ lectionis. [pro eoque orans,] Tum hujusmodi dictis nec minimum credulus, nec usquequaque dubius, statuit pro eo piam Creatoris clementiam exorare attentius, ut sibi Dominus dignaretur intimare, utrumnam vita functus Episcopus in cælestis requiei lætaretur beatitudine. Secreto ergo triduanum explet solus jejunium, indefessum cum singultu ac gemitu fontem emanat lacrymarum, vigiliis ac precibus diuturna transigit spatia, lassescentem stomachum jugi macerat inedia. Triduani demum temporis excursa abstinentia, [discit S. Apollinari parem esse.] cælitus visitatur revelatione gratifica, & cujus sit meriti vir pro quo petierat superna ediscit gratia. Intimat namque sibi a Christo non dubie præmonstratum, Pontificem prænominatum cælestis consortii perpetua felicitate coronatum, ac venerandi Martyris e Apollinaris gloriæ ac meritis coæquatum. Nec vero id cuiquam ullo modo videatur incredibile, qui perpendit eum in construendo f Puxeriensi cœnobio laboriose nec inutiliter desudasse: cujus meritum & corona haud hæsitanter creditur, quidquid inibi caste ac religiose a Christo famulantibus peragitur. Quæ ratio divini eloquii testimonio innititur, cum tuba cæli Paulus sic hortando dicit Philippensibus, Gaudium meum & corona mea, sic state in Domino, carissimi. [Phil. 4, 1]

[24] Tentatus est quoque aliquando desperabili corporis ægritudine, [Ad mortem æger,] per quam Dominus omnipotens glorificanter declaratus est in suæ virtutis Majestate. Quodam siquidem tempore nimio languore prægravatus, ipso jam frigescente corpore ad extrema est deductus, nec quisquam ei spem redituræ sospitatis spondere præsumebat, nemo nisi de solo ejus funebri obsequio satagebat. Tunc eum subiit cælitus inspirata cogitatio, ut sanctissimorum Pontificum Mansueti atque Apri se clementi commendaret præsidio, atque eorum venerandas Reliquias jussit deferri in S. Joannis Baptistæ oratorium, quatenus ipsorum præstante suffragio aut desperati languoris remedium caperet corpus, aut [anima] in supremo exitu ante severum Judicem propitiabile solatium. [invocatos Sanctos in somno videt,] Sacratis ergo pignoribus infra urbem delatis, condigno cum honore a fidelibus noctu celebrantur vigiliæ, nec desunt Pontifici in conclavi contiguo decubanti funereæ excubiæ. Intempesta autem nocte, strepitu vulgi frequentis subsidente, ecce illi qui languerat cœpit præter spem salutifer sopor obrepere, moxque a sanctis Pontificibus visitatur per somni quietem exoptabili visione. Videbatur namque sibi languenti ante lectulum adstitisse eosdem viros magnificos, Præsulari decenter habitu infulatos; qui quasi requirebant ab ipso misericordi compassione quomodo se haberet, [sibi opitulantes,] & cujusmodi languore tam graviter ægrotaret. Cumque modus ac genus ægritudinis a languido panderetur, visum est sibi quasi juberent ei ut se sequeretur, & reflexum iter verterent versus oratorium, quo sacra eorum pignora servabantur. At ille, qui dies non paucos languerat, sospes surrexit concitus, ac gloriosæ visionis stupore attonitus. [seque sanū invenit:] Credebat beatos Præsules corporea sibi adstitisse præsentia, iterque arripuit quasi eorum secuturus vestigia. Ad valvas autem perveniens ecclesiæ, propria potitus mente, Sanctorum recognovit virtutem, quam in se dignati sunt ostendere; moxque Antiphonam, Exiliit claudus & ambulavit, præcinuit in jubilationis laude. Hinc ante venerabiles sternitur Reliquias, pro beneficio grates Sanctis rependit magnificas, Deumque in suis famulis prædicabilem intacibili ore glorificat.

[25] [erga Scotos & Græcos liberalis,] Cœtum quoque Græcorum ac Scotorum agglomerans non modicum, propriis alebat stipendiis commixtum diversæ linguæ populum: quibus etiam quotidie congregari statuerat, divisis altariis in oratorio, ubi Deo supplices laudes persolverent more patrio. Quemdam igitur talium, boni testimonii virum, contigit ab hac seculi ærumna eripi: cujus exitus, nocte terras inumbrante, est relatus beato Pontifici. Qui mox a nocturno surgens stratu, quo jam sese locaverat devotus, festine pergit ad funebres exequias longe in media platea civitatis, ubi servabatur corpus jam obeuntis Fratris. Tunc nubilus aër in pluvias immensas sese densaverat, & tempestuosa vis ventorum cælo inundante nimio cum flatu perurgebat. Servus autem Omnipotentis, exequiali peracto officio, defunctum ad ecclesiam prosequitur, prævio cereorum obsequio. Sed quamquam, [dum unius eorum exequiis interest,] ut diximus, pluviosa tempestas influeret, licet magna Austri vehementia ipsas etiam arborum radices everteret, tamen ante beatum Præsulem lumen præcedens extingui non valuit, nec suæ splendorem claritatis ulla aëris turbela imminuit. Nimirum, quia verum lumen, Christum scilicet, in se gerebat; [miraculo honoratur.] & ipse radians plebis lux, tenebras eorum ignorantiæ, doctrina & exemplis illustrabat: ideo caliginosa noctis umbra illi obsequendo merito obtenebrari nequibat.

ANNOTATA.

a Chronicon Senoniense cap. 13 Mosellam nominat & ait navigasse eum Metas. Quid si per Mojum intelligatur Murtus fluvius, qui Nanceum rigat ac dein Mosellæ miscetur.

b S. Benedictus ferrum falcastri in lacum delapsum, manubrio etiam projecto recepit, ut S. Gregorius explicat inhujus Vita 21 Martii num. 6.

c S. Gerardus cum Episcopus ordinatus Tullum tenderet, in S. Mansueti oratorium ingressus illic requiem elegit, ei potiori devotione semper affectus. Ita Adso in hujus Vita.

d Otto I Imperator id explicat in diplomate hujus cœnobii, dato anno 965 apud Sanmartanos his verbis: [S. Mansueti monasterium reparatum.] Gerardus venerabilis, ecclesiæ Tullensis Præsul, nostræ Imperialis clementiæ præsentiam adiens, humiliter suggessit, quemdam locum, in suburbio ejusdem suæ civitatis, ab antiquo quidem fuisse fundatum; sed præsentium incursu temporum rebus destitutum, religione depravatum, ædificiis corruentibus male esse collapsum. Qui videlicet locus … corporali sancti Confessoris Christi Mansueti insignitus … a bonæ memoriæ Gauzelino prædecessore suo reparari fuerat cœptus, sed opere imperfecto relicto. Hunc igitur prædictus Antistes divino instinctu plenus, reparare cupiens, & sacræ religioni competentibus officinis instruere, rebusque ampliare; Abbatem nomine Adamum, regularibus disciplinis eruditum, præfecit &c.

e Videtur intelligi S. Apollinaris, qui cum S. Timotheo Remis est martyrio coronatus, & colitur 23 Augusti.

f Chronicon Senoniense cap. 12. Gozelinus vir sagax & prudens, monasterium sanctimonialium, quod Posseriis dicitur, a fundamentis primitus ædificavit.

CAPUT IV.
Gravis persecutio tolerata: pius obitus duobus Sanctis revelatus.

[26] Quia autem granum erat Dominicum, supernis recondendum horreis; necesse erat eum, in hac convalle lacrymarum, area triturari paternæ afflictionis: ut inde panis mundus, super nivem dealbatus, componeretur, ac divinæ conspectui Majestatis, velut holocaustum acceptabile offerretur: quem enim diligit Dominus corripit, & castigat omnem filium quem recipit. [Plebis sua oppressores,] Lividus itaque humani generis inimicus, vitam illius cernens miris effulgere virtutibus, sicut cera a facie ignis liquescens, tabescebat: quia eum præcelso humilitatis gradu cæli ardua penetrare conspiciebat; unde se per superbiæ noxam dejectum noverat. Hinc ejus famosam gloriam teterrimis suæ invidiæ tenebris cupiens offuscare, quosdam ex potentioribus laicis Leuchi territorii, Odelricum dico & Richardū, cœpit contra eum nequitiæ stimulis agitare, qui potius debuissent ei fideli animo obedire. Nam in plebe, sancto Pontifici a Deo credita, perpetrare multa cœperunt gravia ac pessima, & quæ pij Pastoris miræ patientiæ forent importabilia; rapinas scilicet injustitiasque in pauperes exercendo, [excommunicat:] & quæque cupido avaritiæ oculo de rebus ecclesiasticis contra jus & fas usurpando. Hoc mitissimus Christi Præsul multimode paterna redarguens in vectione, non solum eos ad viam æquitatis nequivit ullo modo reflectere, imo potius sancta ejus deteriorati commonitione, columbinam cœperunt in eo simplicitatem derisorie subsannare.

[27] Tunc vir Domini, non proprias ultum iri cupiens injurias, [& ab obstinatis,] sed plebis sibi commissæ summa mentis pietate miseratus molestias, quos diutissime patienti sustinuerat animo, tandem more legali terribilis anathematis coarctat vinculo. Sed illi nequissimi, quia divini præsentiam respectus posthabebant, tremendiq; horrorem judicii iam animo flocci fecerant; Christiani abnegationem consortii, ut nihilum parvipendunt, dementisque more phrenetici in Dei Præsulem insaniunt; & salutare antidotum, eis datum ad animæ medicinam, recalcitrando vertunt in furoris insaniam. Hinc contra eum insurgentes, minas terroris absenti congeminant, ipsumque etiam mortis exitium, si opportunitas contulisset, atrociter intentant. Intimatur Christi servo a familiaribus, quo se cautum redderet, ne perversissimis patrandi locum facinoris ullo modo concederet. Sed, ut ait exemplum Salomonici Proverbii, Iustus quasi leo confidens absque terrore erit; fortissimus Dei bellator, garrulas eorum minas quasi canum latratus importunos despiciens, [armata manu invasus,] suæ parochiæ statuit fines deambulare contiguos. [Prov. 28, 1] Itaque apud Marronis-cortem, S. Apri villam, tempore quodam devenit, ibique juxta ecclesiam pernoctare disposuit. At unus ex iam satis miserrimis, Odelricus videlicet, hoc cognito, ratus se tempus reperisse opportunum, assumptis complicibus Præsulem insequitur beatissimum: & sicut athletam Christi a Lambertum Trejectorum Pontificem Dido peremit infelicissimus; ita hunc Sanctum Domini nequam Odelricus neci tradere aggreditur.

[28] Tunc domum, in qua ipsum noctu morari cognoverat, cum manu obsidet prævalida; [domo ac templo incensis capitur,] & quasi lupus ovili inhians, quærit aditum quo introeat. Sed multitudo sancti Præsulis fidelium, armorum vasis intus adstans præparata, aliquantulum ejus iniquo nisui viriliter obstat. Vir autem patientissimus Omnipotentis nisus auxilio, ad necis se parat periculum, absque ullo timoris indicio; ecclesiæ pavimento pronus incubans, lacrymarumq; fontibus humum ubertim irrigans, atque corde & ore cælum his vocibus pulsans, Dominus illuminatio mea & salus mea, quem timebo? & rursum, Si consistant adversum me castra non timebit cor meum. At Odelricus atrocissimus, cernens non patere aditum, vi prohibente obstantium, tecto & parieti ignem apponit flammivomum, domum cum basilica contigua crudeliter adurit, plurimos sancti Pontificis familiares nequiter interimit. Christi vero dilectissimus, jam Martyr desiderio ac amore effectus, ante altare humi stratus reperitur, capitur, [eosque absolvere cogitur:] rapitur, trahitur, injuriatur, & nisi anathematizatos absolvat, mors ei vicina gladio cervici impendente minitatur. Verum ille, non veritus ab hujus seculi ærumnis exui cujuscumque generis morte, quippe qui jam cupiebat dissolvi & cum Christo esse; sed eorum compatiens insaniæ, velut Pater dulcissimus, ne suo temporali interitu ipsi æternæ mortis cruciatu damnarentur, illorum satisfecit voluntati importunæ, eo tenore ut quidquid deliquerant digna corrigerent pœnitudine.

[29] At quia incorrigibiles in pristina perdurarunt nequitia, ideo ipsis merito conduplicata est irrevocabilis sceleris ultrix vindicta. Nam non modo a beato Præsule denuo excommunicantur, [quibus id minime impune cedit.] imo a cunctis Gallicanis Pontificibus, ab ipso quoque Domno Apostolico de sorte Ecclesiæ eliminantur. Ut autem omnipotens cunctorum Inspector, se panderet sui famuli injurias non pacato respexisse oculo, sævissimos diræ crudelitatis ministros cum sequenti progenie justo damnavit judicio. Nam post egregij Pontificis exitum, ita cœperunt omnes cum propria stirpe annullari, ut nemo queat gloriari, se in pristinum decus seculi atque honorem rediisse. Vere supernus Judex in omnibus vijs suis justus prædicatur, qui peccata patrum in filijs sceleratis, usque in tertiam & quartam generationem, reddere cognoscitur.

[30] Ceterum quia admirabilia ejus gesta nequit humana mens in numerum colligere, nedum valeat omnia linguæ plectro personare; [Optime ad mortem comparatus,] sanctissimum ejus transitum succincto compendio satagemus perstringere. Itaque jam senectutis gravedine sarcinatus, prænoscens diem sui imminere transitus, solertius se divino servimini præparat, quo facilius supernæ janua pietatis sibi introituro pateat. Quia autem mortem furi comparari improviso, divini didicerat Verbi attestatione; velut solicitus supremam horam satagebat summo cum tremore expectare, ne eum repentinus interitus insperato surriperet, ac imparatum summo Judici præsentaret. Quæ pia solicitudo jam eum de Christi benignitate certum reddiderat, quia continua mortis meditatio cautum & paratum sancta mansuetudine effecerat. Peractis igitur glorioso in Pontificatu b triginta & uno annis, hebdomadibus tribus, diebus quoque tribus adjectis, plenus dierum, [Episcopatus anno 31,] hoc ordine hominem exuit.

[31] Die nono Kalendas Maias, quidam boni testimonij, ex Scotis quos alebat, primo surgit diluculo, urbis plateas circuit ejulando, clamans ac protestans, [juxta revelationem cuidam Scoto] Patrem ac Dominum suum, sanctum videlicet Episcopum, eximendum a seculo, idque certo visionis signo præmonstratum sibi a Domino. Corda percellit omnium hoc flebile indicium, sed tristis rei exitus dat Scoto testimonium. Mane siquidem ipsius diei, sole terras illustrante, vir Dei solitos Matutinorum cursus expleverat, atque ante B. Gelasij Martyris altare quemdam Psalmum assueto more decantabat; cum subito sensit super cervicem velut dirum ictum ferientis lanceæ, [ipsiquemet factam, pie obit:] moxque hoc dolore omnium elanguit virium valetudine. Hinc brachijs bajulantis est delatus ad lectulum, & convocans devotum suæ plebis Clerum ac populum, indicat eis suum præsentialiter imminere exitum. Quos etjam sua sancta commonitione confirmans in divinæ legis observatione, & reconciliatus sacri Olei perunctione, nec non cunctos præsentes atque absentes absolvens, divini sumpsit Sacramenti Viaticum, summaque cordis ac vultus lætitia, felicem efflavit ad astra spiritum.

[32] Quis siccis potest luminibus planctus referre ac lacrymas affluentium promiscui sexus & ætatis turbarum, [Fulcuinus monachus moribundus,] inopum maxime & peregrinorum, quibus velut filijs dilectissimis semper caritatis pandebat sinum. Communi omnes lamentabantur voce, orphanorum tutamen, mœstorum consolamen, pauperum levamen, se tam insperato amisisse. Quid multis? Cujusmodi fuerit ejus vita in seculo, evidentibus propalavit indicijs divina dignatio. Metis enim fuerat quidam devotæ mentis Clericus, Fulcuinus nomine, qui secundum divinæ præceptionis hortatum, perfectioris vitæ requirens statum, posthabito seculari habitu, jugum Christi expetjit suave, apud Sanctum moratus c Arnulphum in monachili Ordine. Hic in extremis agens, hora qua noster felix Pastor obijt, diuque in agone sudans, in extasi raptus, sine vitali flatu aliquantisper jacuit, ita ut a præsentibus crederetur jam transisse viam hujus seculi. Mœsta Fratrum cohors ibi frequens aderat, quæ ejus exitum, Psalmodiæ & precum votis insistendo, apud piam Omnipotentis gratiam adjuvabat. Cum subito ille, qui præ manibus velut mortuus tenebatur, flatu resumpto redijt, cunctisque perterritis & rei novitatem mirantibus infert: Meum noveritis exitum, adhuc divina miseratione differendum: [videt ejus animam deduci ab Angelis:] sed de persona magni cujusdam viri est ingens in cælis gaudium, qui cum spe divinæ clementiæ ad supremi throni deducitur judicium. Nam vidi sanctorum agmina Angelorum lætantia exeunti animæ occurrere; & cum verbis piæ consolationis eam vultui æterni Judicis præsentare. Omnibus adstantibus crescit verborum istorum admiratio, & quæ sit tanti persona meriti subit stupida hæsitatio, famaque hujus dicti vulgatur in publico. Cunctis autem attonitis veridicus advenit relator, nuntians quod beatum Pontificem ab hujus mundi ærumnis pius evocaverit Redemptor. Inquisita vero ejus transitus hora, inventa est eadem quam prælibatus dixit monachus: cognitumque extitit ipsum fuisse quem viderat Angelicis manibus Christo præsentari.

[33] Eadem quoque tempestate B. Majolus, d plurimorum Christi servorum Pater eximius, [S. Majolus Cluniacensis,] Cluniaco aderat; & in hora, qua noster venerandus Pastor seculo eximebatur, a Fratribus divino impleto Officio, tempus refectionis advenerat; ipseque Majolus præfatus Pater, ad esum convocando Fratres, monastico more cymbalum insonabat. Tunc itaque (sicut erat continuus usus, etiam in agendo aliquo terreno opere, supernæ contemplationi intendere, & interioribus mentis oculis Christum orando in Sede Majestatis conspicere) repente in claram lætitiam ejus mutatur facies, & præ abundanti gaudio lacrymis distillat affluenter, ac Fratribus convocatis talia profert: Frater noster Domnus Gerardus, [eadem hora jubet pro illo orari.] Leuchorum Episcopus, seculi hujus angoribus abstractus, divino præsentatur judicio, & idcirco curemus illi impendere solatium animo caritativo: nobis enim erat junctus familiaritatis societate, atque notus omni bonorum morum qualitate. Sed quamvis ejus vita fuerit in orbe laudabilis, & ipse dignus meritorum splendore a Christo misericordiam consequi: quia tamen nemo in præsentis seculi squallore est mundus a sorde, studeamus ei pro posse suppeditare precum suffragationes. Devote itaque Fratres ejus agonis suppliciter commendationem fecerunt, notantesque illius exitus horam & diem, certis referentibus nuntiis repererunt, veram extitisse sui Patris revelationem.

[34] Debitis ergo officiis a lamentante populo prosecutis, finitimis in ejus obsequio congregatis Pontificibus & regni Optimatibus, [Tumulatur in choro ecclesiæ Cathedr.] in medio choro ecclesiæ suæ Sedis, quam ipse a fundamentis extruxerat, est honorifice tumulatus: ubi mirificis virtutum prodigiis multipliciter effloruit.

ANNOTATA.

a Colitur S. Lambertus 17 Septemb. quem fuisse Trajectensem Episcopum, uti hic dicitur, alibi late defendimus.

b Ita etiam triginta legit Saussaius: pro quo erat vitio amanuensium, quadraginta, scriptum.

c Est etiamnum celeberrimum in urbe Metensi monasterium S. Arnulphi, de quo ad hujus Vitam 18 Iulij, erit agendum.

d Sequenti mense Maio, die XI vita functus.

APPENDIX.
Ex Chronico Senoniensi cap. XIII.
Spicilegij Acheriani tomo 3.

[35] Defuncto Gozelino Episcopo B. Gerardus in Episcopatu successit. [Renovat ecclesias S. Modesti] Qui cum ad Episcopatum electus fuisset, & ad civitatem Tullensem ad instituendum duceretur; cum ad ecclesiam S. Mansueti, quam prius idem Mansuetus, in adventu suo ad civitatem Tullensem, pro oratorio ibi extruxerat, pervenisset; quia ejusdem urbis primus Episcopus extiterat Mansuetus; oratorium ipsum causa orationis fertur introisse, & tamdiu ibi orasse, usquequo ecclesiam ipsam consensu totius Cleri vovisset in melius ædificaturum: quod & fecit, sicut hodie videtur permanere. Ecclesiam quoque majorem Episcopii, scilicet Stephani Protomartyris a fundamentis restruens, picturis & alijs ornamentis decoravit. Quam dedicare volens, Reliquias Protomartyris non reperisse fertur: quare ad Metenses navigio dicitur devenisse. Cum igitur per Mosellam navigaret, & super oram navis forte incumberet, [& S. Stephani:] contigit cruciculam quam ad collum appensam gestabat, nescio quo casu, a collo lapsam in fluvio decidisse: pro qua re vir Dei valde contristatus est: cursu siquidem concito Metim pervenerunt. Petijt vir Domini Gerardus, ut Episcopus loci & alii suis interessent encæniis, & ei aliquas B. Stephani Reliquias darent, si haberent. Qui nullas se habere responderunt, excepto solo saxo, de quo idem Dei Martyr fuerat lapidatus. Beatus vero Gerardus hæc audiens, corde gavisus est: & ut ei lapis ostenderetur, supplicavit. [huic miraculose impetrat de saxo, quo lapidatus Sanctus,] Quem afferentes eidem Episcopo dederunt in manibus: qui saxum una manu honeste tenens, digitum dexteræ per saxi cuspidem satis curiose trahens dixit: O si mihi tantula pars de voluntate Dei conferretur! satis me recepisse gauderem. Quo dicto statim illa particula, per quam digitum traxerat, ita ab illo lapide avulsa est, ac si cultro esset abscissa. Quod cum viderent Metenses, cognoverunt Sanctum hoc miraculo obtinuisse, quod prece concedere recusabant. Particula quidem saxi accepta cum ingenti gaudio, valedicens illis navimque ascendens, venit ad locum, ubi ante cruciculam diximus lapsam fuisse. Quem locum Beatus ille prospiciens, suspirando dixit, Domine, Domine, cruciculam meam, peccatis meis exigentibus hic credo cecidisse. Quo dicto, crucicusa illa desuper aquas natando apparuit. Quod cum Sanctus videret, porrecta manu apprehendit eam: sicque cum duplici gaudio, saxi videlicet & crucis, ad civitatem suam devenit, & ecclesiam quam restruxerat dedicavit. Idem vero Beatus, de die in diem meritum suum augmentare non cessans, [S. Gengulfi ecclesiam instaurat.] ecclesiam in honorem B. Gengulphi Martyris de novo ædificans, Canonicos ibi instituit, & rebus necessariis ampliavit. Deinde S. Apri corpus, sui prædecessoris, Tullensis Episcopi, de tumulo levavit. Multa quidem & alia signa fecit Deus per merita Sancti sui Confessoris Gerardi Episcopi.

[36] [Episcopus Metensis Sancto coævus.] Episcopus Metensis hic indicatus videtur fuisse Theodoricus I, de quo ad annum DCCCCLXVI, quartum post S. Gerardi electionem, ita scribit Albericus in Chronico: Adalberone Metensium Episcopo mortuo, Theodoricus consobrinus Ottonis Imperatoris Episcopus subrogatur. Hic fertur dixisse se in Episcopatu tanta bona esse facturum, ut ipsa sui nominis littera deberet auro annotari: cujus bonæ intentionis initium ostenditur in cœnobio sancti Martyris & Levitæ Vincentij, fundato in ipsius urbis insula. Obiit autem decennio ante S. Gerardum, eique succeßit Adalberto II, vir sanctus etiam ipse & trium Abbatiarum, scilicet S. Symphoriani, S. Petri & S. Mariæ, restaurator magnificus.

DE SANCTO GEORGIO
EPISCOPO SVELLI IN SARDINIA.

MCXVII

[Praefatio]

Georgius, Episcopus Suellensis, in Sardinia (S.)

D. P.

Carolus a S. Paulo Geographiæ sacræ auctor, ad calcem hujus sui utilißimi operis Parergon attexuit antiquarum ecclesiasticarum Notitiarum, quarum postremæ duæ ex Latinis Mss. altero Regio, altero Thuano, subjiciunt Archiepiscopo Calaritano in Sardinia Suffraganeos tres, [Episcopatus Calaritano unitur.] Sulcitanum, Suellensem, Doliensem: sed ita ut Suellensis secundum locum tenens in Ms. Regio, in Thuano rejiciatur ad ultimum. Nunc proprio carens Episcopo Sedes illa, juncta est Archiepiscopatui ipsi, a cujus metropoli abest XXX passuum millibus, ab Arborea vero sive Oristagno, plagæ Orientalis oppido, P. M. XL. Quinam istic Episcopi & a quo tempore sedere cœperint; quove desierint, deficientibus scripturarum monumentis hactenus ignoramus. Vnicum hunc S. Georgium miraculis clarißimum insulæ istius scriptores celebrant: ex quibūs Ioannes Arca in libello de sanctis Sardiniæ, [Vita conscripta a Paulo:] quem Calari impressum anno MDXCVII Vaticana bibliotheca nobis exhibuit, Vitam dabit qualem Auctore Paulo ex antiquo Codice Ms accepit, ut habet Prologus ab eodem præfixus, Hunc nos Prologum retinemus: sed quas idem scriptor de suo addidit notationes, eas contextui ipsius Historiæ exemptas, ad calcem seorsim dabimus inter annotationes.

[2] Eamdem Vitam in Chronica sanctorum Sardiniæ in linguam Hispanicam vertit Dimas Serpt, ex Ordine Observantium, paraphrasten potius quam interpretem agens: quam hoc fere modo concludit. [variæ huic Sancto consecratæ ecclesiæ,] Quia S. Georgius, dum viveret, præcipue claruerat potestate sibi data adversus malignos spiritus, a quibus tunc mire infestabatur Sardinia; plures post ejus mortem ædificatæ illius nomini ecclesiæ sunt, in quarum una, quæ in districta Anglonensi est, in oppido Perfigas dicto, eadem exercetur potestas, quotiescumque illuc possessi adducuntur, quod frequentissime accidit. Relatum autem mihi est a personis fide dignis, quod præsentes fuerint, quando eo adductus est quidam adeo furiosus, ut nisi vinctis manibus pedibusque inferri in ecclesiam non potuerint; pro quo cum omnes S. Georgii auxilium invocarent, [in quibus fugantur dæmones.] noctemque in oratione traducerent, exiliit dæmonium, & locum omnem sic concussit, ut tectum ruere putaretur. Alia ecclesia eidem exstructa est in oppido Ossier, & alia in oppido Anela de Gociano supra altissimum quemdam montem in planitie, unde & nomen habet: ubi etiam obsessi mundantur. In oppido olim Dure dicto ædificata quoque S. Georgii ecclesia fuit: cumque innovatis ædificiis omnibus novum inditum nomen esset Bittimannu, mansit parochiali ædi vetus S. Georgii appellatio, propterea quod meminissent incolæ ejus patrocinium sibi ac majoribus suis utilissimum fuisse.

[3] Hactenus ille: quæ satis declarant fuisse Georgium vere ut Sanctum tota insula cultum: licet ejus nomen in nullis aliarum regionum ecclesiasticis tabulis inveniatur, preterquam apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi legere est aliquod Vitæ compendium: [Vitæ compendia apud alios.] brevior autem memoria ejusdem Sancti occurrit in Catalogo Generali Sanctorum qui in Martyrologio Romano sunt, Suellis in Sardinia S. Georgii Episcopi: & in Annotationibus, ante Arcam & Dimam, de quibus nunc egimus, allegantur tabulæ Ecclesiasticæ Suellenses atque Calatitanæ, & liber Francisci Fara de rebus Sardois, necdum nobis visus. Aliud ejusdem Legendæ compendium vide apud Dionysium Bonfant in Triumpho Sanctorum Sardiniæ libro 13 cap. 41, quod finitur asserendo Sardorum consuetudinem esse sterilitatis tempore ad S. Georgium recurrere, & abundantiam fructuum notabilem impetrare: festum autem sive natalem illius celebrari 29 Aprilis: in quo an typographico errore factum sit ut pro 23 positum sit 29, Sardis dijudicandum relinquimus; & interim diei, antiquiori testimonio fultæ, inheremus. Nonnulla etiam illustrationis causa sumpsimus ex prædicto Dima Serpi, non dubitantes quin ipsi utpote Sardo optime cognita fuerint ea quæ nominat loca, etsi alias de eorum situ dicere nihil poßimus: quoniam eorum notitiam vix ullam suggerit chorographica Sardiniæ tabula, quæ in manibus est: quam omnino imperfectißimam esse vel inde apparet, quod ipsius Suellensis civitatis, olim Episcopalis, nec vestigium quidem in ea reperiatur: ut mirum non sit ignobilia oppida plura, aut vicos jam pene desolatos, præteriri.

[4] Seraphinus Squirrus in Sanctuario Calaritano lib. 4 cap. 2. profert fragmenta instrumentorum quorumdam lingua Sardoa scriptorum, quibus Benedicta de Lacono, anno MCCXV & MCCXXV, [donationū ecclesiæ Suellensi factarum Instrumenta,] suo & filii sui Domicelli Guillermi nomine, donasset aut antea donatas confirmasset possessiones ecclesiæ Suellensis: quæ quidem Benedicta fuisset uxor cujusdam Torquedori (sic enim nominat) a morbo pestilenti per S. Georgii invocationem liberati. Hunc autem facit Torquidori sive Torquitorii Iudicis Calaritani, erga viventem Sanctum munifici, filium, aut saltem hæredem, & in Iudiciaria potestate successorem, qui anno MCCXVII die XIII Martii uxoris suæ donationem confirmaverit. Laborat deinde ut ostendat, utrumque Torquedorum, distinguendum ab alio ejusdem nominis longe antiquiori, qui fuerit filius Comidæ Iudicis Logodurensis, & anno CCCCXVII adæficandam curaverit ecclesiam Turritanam S. Gavini: quamvis alii eam dicant annis octingentis post obitum sancti Martyris primum esse extructam, seculo scilicet XII.

[5] Nobis cura non est ut tam male consuta retexamus: & jam aliquam antiquorum instrumentorum dignoscendorum peritiam nactis, difficulter persuadebitur genuina esse quæ istic indicantur documenta, licet ex archivio Calaritano deprompta dicantur. [non satis certæ fidei.] Videntur enim Sardi hoc præsenti seculo eodem cum Hispanis quibusdam œstro agitati, fingendis antiquitatibus impensius se dedisse; & ipsa illa, quæ proferuntur, ut antiquorum instrumentorum fragmenta, nec pauca nec exigua habent suæ suppositionis indicia: de quibus tamen, donec integre prolata fuerint tacere malumus, quam imposturam necdum plene se efferentem redarguere. Rogatus a nobis aliquando Ferdinandus Vghellus, an post nonum Italiæ sacræ volumen editum, edidisset decimum de Siculorum Sardorumque ecclesiis, anno MDCLXVII, XXI Maii in hæc verba respondit, Volumen hoc variis difficultatibus impetitum non edidi, nec in totum absolvi: quid vero sim facturus anceps hæreo: nam Insulani illi adeo inter se de Primatu dimicant, adeoque in sua sententia sunt obstinati, maxime intuendis certis nuperrimis inscriptionibus, ab ipsis gratis adinventis, quibus sanctorum Episcoporum diptycha confunduntur & multiplicantur nomina; ut tutius judicarim meos labores manuscriptos apud nostrates relinquere.

[Vita]

Georgius, Episcopus Suellensis, in Sardinia (S.)

BHL Number: 3410

Auctore Paulo.

AUCTORE D. P.

ENCOMIVM.
Ex Ioanne Arca de Sanctis Sardiniæ,
tamquam Præfatio ante Vitam positum.

[1] [Sterilibus parentibus promissus divinitus,] Desperatus filiis Zacharias nuntium accipit e cælo missum, filium suscepturum Joannem, quo nullus adhuc venerat in numerum mortalium major. Non parum Lucifer angebatur cum Viventia conjuge, ob spem filiorum habendorum sublatam; cum accipit nuntium, talem se filium habiturum, sterilitate remota, qui summum perfectionis culmen virtutum gradibus ascenderet brevi tempore. Magnus ille partus, qui magno nuntiatur præconio: magnus quidem Georgius ante natalem diem, qui sanctus est in utero matris habitus: magnus post natum, qui tam illustris admirandis rebus effulsit: magnus tandem post ipsum vitæ discessum, tantorum miraculorum magnitudine celebratus in cælis. Ætate puer Episcopus est creatus; [omni virtute excelluit,] sed grandævus opere prædicatus. Tam enim eminebat nova dignitate præclara fortitudo, ut ipsam putares imaginem sanctitatis expressam. Incessu gravis, venerandus aspectu, metuendus severitate, benignitate amandus, gravem præseferens dignitatis majestatem, mansuetudine eam temperabat submissa; minacem frontis austeritatem cordis leniebat tranquillitas. Ita in hoc uno conjuncta gratiarum diversitas, ut Paulum vultu, & Petrum spiritu, diceres. Illius gravitatis, pietatis hujus solicitus æmulator; adeo ut cum ejus vix sustineres præsentiam, absentiam ferre non posses longam.

[2] Internorum autem bonorum sicuti verus nullus spectator, ita nemo sufficiens explanator. Quas ille virtutes sicut extollere studuit, [imprimis humilitate:] ita laboravit abscondere, ut de talibus virtutum lineamentis possit usurpari jam illud; Omnis gloria ejus filiæ Regis ab intus. [Ps. 44, 14] Studens in homine, tamquam in angusta terra, omnes animi motus atque effectus extinguere, firmas introduxit supplantavitque virtutes: & quasi cultris lapideis, fortissimis potestatis divinæ legibus, cunctas circumcidit voluptates, abscissasque projecit, ut excitato pectore supremæ desiderium hereditatis accenderet. Inter hæc ille, cum vellet augeri, recusabat agnosci, quæ virtutis est & humilitatis conditio, ut quanto quis ardentius abscondi posse desiderat, tanto claris innotescat præconiis. Nam passim per omnes populos illustris operum fama pervolitans, fragrantissimum sanctitatis odorem longe lateque fundebat. Eminebat enim in admirationem omnium, velut civitas ad verticem exposita: nec jam lucerna poterat sub parvo latere modio, nec contineri exundans siderei luminis magnitudo. [& patriam suam illustravit.] Itaque Georgius ad nova merita novus semper assurgens contra dæmonum jacula perpetuum tenet scutum. Dumque miraculis admirandis effulget, radiante splendore, totam illustrat insulam, & quod a se uno in gratiam profundit omnium, ab universis rursus remittitur in ejus unius gloriam. Felix quæ talem genuit terra, quæ de alumno Patronum, de homine mortali Angelum, ad suum Auctorem Conditoremque remisit. Brevem Vitæ cursum sequens narrabit historia.

VITA
Auctore Paulo …
Ex antiquo Codice Manuscripto.

[3] aQuo tempore tota Sardinia in quatuor partes erat divisa in Calaritanam, [seculo Christi XI] Arborensem, Gallurensem, & Lugdoriam, singulæ singulis commendatæ judicibus; factum Dei munere, dum Torquitor Judex Calaritanæ Provinciæ teneret principatum, ut B. Georgius lucem hanc introiret. Erant parentes Lucifer & Viventia, servitutis mole depressi; sed filii nobilitate, non libertate donati solum, sed plurimum illustrati, honesti vita & moribus, a divinis numquam abstinebant officiis. [in familia matronæ cælibis,] Serviebant Græcæ de Surapen, quæ viro filiisque carens, ducebat cœlibem vitam, opibus affluens atque servorum ancillarumque copia; studiosa virtutum, servorum adamabat virtutem. Ob id Lucifer cum Viventia non minorem virtuti dabat operam, quam Dominæ obsequio; sed animi dolor perpetuus, progenie desperata. Diu simul sine filiis vixerant, quia Viventiæ sterilitate prohibente, [exconservis sterilibus,] spes procreandi filios cum ipsa ætate erepta penitus erat. Sed quia confisi Domino, illud deprecantur assidue, quod ætas sibi sterilitasque recusaverat semper (multum enim valet assidua deprecatio justi, quæ velut fidelis nuntius peragit apud Deum mandata, penetrans velox quo caro pervenire non potest) explet avidum desiderium Dominus, tali concesso filio, qui luci seculo foret; & ut constaret quam sibi carus esset futurus, per Angelum præmissum rem patefacit Græcæ; quod Zacchariæ legimus de Joanne filio factum. Tibi narratur, inquit, [nasciturus Georgius nuntiatur ab Angelo:] famulam tuam Viventiam filium suscepturam, qui nomine Georgius, miro sanctitatis splendore rebusque præclare gestis apud Dominum exornabitur: in utero matris sanctificabitur, & erit saluti patriæ. Cura ut matrem laboribus subleves onerosis, & ut sororem observa. His dictis recessit, illustratum lumine cubiculum relinquens. Somno soluta Græca, admiratur cubiculum tam luminosum factum: actisque Deo gratiis, exequitur jussum diligens. Liberatam Viventiam omni laboris cura, juxta suum cubiculum cum suo lectulo collocat, quo sibi partus esset majori curæ. Incredibili lætitia afficit domesticos Viventia concipiens; eoque majori, quo erat e cælo partus ille demissus, ætate jam desperata. b

[4] In lucem editus Sanctus statim est c baptizatus, illud idem nomen sortitus, [infans incipit jejunare:] quod Angelo nuntio fuerat prædicatum. Futurus asperitatum omnium amantissimus, sumit initium ab ipsis vagitus primordiis: quarta enim & sexta feria abstinebat a lacte, ac semel tantum & post solem matris reficiebatur uberibus. Quæ res tantam ingessit sapientibus admirationem, ut infantem illum non humanum quidem, sed divinum putarent. Tenera exacta ætate, litterarum studiis Latinis & Græcis traditur: [initiatur Sacerdotio,] in quibus brevi tempore profecit tantum quantum sat esset, quo fieret apud omnes illustris: libertateque donatus, d Sacerdotum ascribitur ordini. Inde studiosius & alacrius [incubuit] in jejunia, orationes, ceterasque res pias. Ita virtutibus excellens præstantissimis, ætatis anno vigesimo secundo Suellensis consecratur e Episcopus. Nova dignitate suscepta, nullis mutatus moribus, sed auctus divinis: [consecratur Episcopus:] illam sibi salutis requiem judicavit, ut ea vigilanter exquireret primo dignitatis ingressu, quæ maxime spectarent ad veri Pastoris munus, afflictos consolando, pauperes sublevando, jacentes excitando, diffidentesque rebus humanissime confirmando, & id genus alia, quæ per talem Præsulem cunctis inspectantibus acciderunt gratissima. Audiens complures suæ provinciæ egestatis mole laborare, non defuit quibus potuit opibus: numeratis enim pauperibus & conscriptis in tabula, ut teneret memoria, suas omnes erogat copias, magis animo quam rebus ipsis subveniens. f Adamatum cum lacte jejunium & abstinentiam usque ad ultimum amplexatus est exitum, assiduas semper orationes conjungens; quæ omnia percensere longe esset prolixum.

[5] [Miraculis clarescens,] Sed ad miracula veniamus, quæ multa sunt, & pene incredibilia; quorum magnitudine miram Georgii sanctitatem decorare. Dominus voluit, ut qui sanctitate præstabat, excelleret & miraculis, infirmos sanando, dæmones effugando, mortuos excitando: quin ipsum Moysen imitatus, in locis peraridis & æstu solis perustis, fontes fecit scaturientes erumpere. Cum suam cum Clericis peragraret provinciam, ad ea transigenda quæ sui muneris essent, in locum venit desertum, ubi cum illis fatigatus est siti, [fontem sitientibus elicit.] quia nullum habebat rivulum neque fontem, quo se sitis sublevaret molestia, laborque gravior æstivo æstu premente g. Non parum solicitatur Georgius videns tam lassam sociorum salutem; sed Dei piissima facilitate fretus, levatis in celum manibus, poscit Deum supplex remedium. Inde pro sanctissima Trinitate ter cum baculo terra percussa, eas extrahit aquas, quibus satis refocillati socii, suū alacrius peragerent iter. Qui fons ut viri sanctissimi prædicet laudes, in hodiernum usque permanet diem. Nec casus is solus remedium apud Sanctum invenit: sed alia plura quidem, ut pateret, qua apud Deum valeret auctoritate & gratia.

[6] Cum apud Gallim oppidum ecclesiam peteret, obvium dæmoniacum habuit, [Energumenum liberat:] qui se non continens, acerbissimis clamat vocibus: Deturbor a Georgio; deturbor a Georgio; suis incendor orationibus. At Sanctus commiseratus hominem tali spiritu cruciatum, expellit subito jussu dæmonem. Liberatum se videns, ad sancti pedes projectus, quas potest gratias agit h. Tanta splendebat Georgii pietas, tantaque sanctitas, ut ab illo cuncta diœcesis, veluti a patre, suis in necessitatibus postularet remedium. Rogatus Logorani quemdam visitaret ægrotum, non gravatur requisitus, [mortuum suscitat:] qui cunctis libenter veniebat subsidio: illum reperit iam vita functum. Confectus dolore pater, clamoribus domum implet, supplicans Sancto, suæ non desit miseriæ. Tam amaris lacrymis Georgius commotus, flexis genibus Deum rogat, intentusque orationi, commixtum mortuis juvenem revocavit ad vivos. Præsens cuncti miraculum admirati, quamnam Deo conferant gratiam non reperiunt: in primisque pater, qui desperatum filium sibi videt receptum. i Inde trajectus in oppidum Vigullis alia non minora operatur miracula. Cæcus in hoc oppido Episcopum audiens advenire, [cæcum illuminat!] obvium illi se facit, oculorum lumen recepturum non dubitans: Misertus mei, dicebat, lumen oculorum retribue. Manibus impositis Sanctus, & oculis signo Crucis contactis, obtenebratum illuminat, ut in omnibus Deus laudaretur semper, qui tenebras creavit & lucem. k Sedat haud sine miraculo inter primarios viros de dividundis agris discordiam. Res apud Præsidem agitata, [controversiam de limitibus miraculo dirimit:] agri sine lite divisi, & ipsi tandem pacifice compositi, magno cælesti præfulgente miraculo. Erant agrorum fines signis terminandi quibusdam: ergo immissi hujus rei causa fustes reddunt, quem debent, suo cultori fructum. Statim enim frondibus cum floribus emissis, in arbores sunt conversi.

[7] l[ranas obmutescere facit;] Omnia sibi Deus videbatur submittere, dæmones, infirmitates, mortem ipsam, & quæ rationis sunt vacua animalia bruta. Per locum pergens Brisensem m, accidit ut nocte ruente juxta paludem, lectulo strato, quiesceret: sed cum palus illa innumerabilibus scateret n batrachis, garrula continuo coaxantibus voce, nullam quietis partem viro sancto sinebat. At cum per Diaconum imponeret præceptum illis non coaxandi amplius illa nocte, ita mox conticescunt, ac si nulla in palude existeret; ut discant homines, dicto Sanctorum obedientes esse, cum divina pervertunt & humana, & leges sanctissimas fractas in suam voluntatem convertunt o. Non est minus mirandum quod montibus fecit asperrimis. Erat via, [montem invium scindit,] quæ propter altitudinem interpositi montis atque asperitatem magnam iter agentibus faciebat laborem; per illam pergens Georgius, labore viatorum ascendentium motus, signo Crucis præcipit, ut inaccessus mons ille facilem se viatori submitteret: scinditur statim, planusque redditur. Nec iis contentus, ut aliqua fatigatis viatoribus esset refocillatio, fontem educit aquæ perennem, qui in hunc usque diem copiosus emanat. [fontem elicit semel,] p Hujus sancti viri pietas atque misericordia tanta non ad homines solum, sed ad volantes se effundebat aves. [iterumq;] Anhelabant passeres æstuantes siti in loco nimis arido sine spe ulla refrigerationis, quia locus ille est aquarum inanissimus; petram baculo percutit, & fons est egressus tam copiosus, qui nec pluviarum inundatione crescit, nec solis ariditate decrescit, quia plurimum Dominus diligebat hunc Sanctum.

[8] Illatas, si quæ essent, repellebat injurias. Id multis manifestum; quæ missa brevitatis causa facimus: [inclementem herum punit,] sed hoc unum saltem. Vir impotentissimus Petrus de Sinosa, iracundia raptus amenti, invadit servum manu gestans flagella; servus autem ut incensum effugeret furorem, quo se verteret non habuit nisi ad S. Georgium. q At vir amentissimus, impatiens iræ, nulla viri sancti habita ratione, rapit ab ejus sinu servum cæditque flagellis. Factam injuriam Deus non passus, consulit honori Sancti; [& liberat pœnitentem:] qui misso ferocissimo dæmone, audacissimum vexat, ut hic inde disceret pluris Dei servos habere: reductus tamen ad Sanctum, impetrat relaxari tormento; atque liber effectus, ut gratum se beneficio redderet, servos nonnullos obtulit benemerito.

[9] Gravissimam, miserrimamque calamitatem patiebatur Torquitorius Calaritanus Judex, [diabolicam infestationem avertit,] quam putabatur in extremum vitæ diem contrahere: ad horam cœnæ vel prandii, mensa ciborum ferculis repleta, scarabæis immundissimis operiebatur, & crabronibus variis, cum iis immiscebantur rubetæ, colubrique horrendi; quæ res fœdissima quidem, non oculis conspicientibus solum, sed auditu ipso. Varia conquisita remedia, nulla prosunt in re, quin magis ac magis crescebat talis afflictionis plaga. Sed auctore clementissimo Deo, ad salubrem tandem medicinam venitur. Volante celebri sanctitatis Georgii fama ob miracula crebra, injicitur spes magna Judici fore, ut apud illum certam salutis medicinam reperiat: illumque cum adiisset, retulissetque miseriam, summis orat precibus Deum pro se roget. Si facilis ad omnia Georgius, ad hoc non durior, qui flecti miseratione solebat. Invitatus ad prandium, cum ad mensam adstaret r Judicis, ecce prosiliunt ex more immundæ ranæ cum colubris: nihil commotus Sanctus, benedictionem in nomine sanctissimæ Trinitatis præmittens, serpentes illos solis verbis occidit, [Suellensis urbis dominio donatur:] occisosque ita dejecit, ut nec accesserint, nec apparuerint amplius. Gratus beneficiis Judex, Suellim oppidum, Episcopalem Sedem, libere sibi successoribusq; concedit, additis quibusdam servis atque ancillis, & omni domestica supellectili ad commodiorem usum. Nec impar beneficio Conjux, Semispella vocata, Simierim largitur, pagum adjacentem Suelli, eo possidendum jure, quo tribuerat Judex s.

[10] Iis & aliis rebus divina potentia gestis, ultimus vitæ terminus prænuntiatur. Quam rem Georgius convocatis Clericis manifestans, [de morte sua præmonitus,] illos consolatur afflictos, & ad dura pro Christo erigit perferenda. Confluunt multi, suam corporis & animi commendantes salutem. Iamque Dominicis Sacramentis sumptis, vale mundo facto, ad æthereum decedit solium, ad vigesimum tertium Aprilis diem t, & annum Christi Domini millesimum centesimum decimum septimum. [eam pie obit & miraculis honoratur.] Fuit sepultus in Templo Cathedrali Suellensis Ecclesiæ; ibique servatus, innumerabilibus adhuc clarescit miraculis: quibus apparet quam gratus extiterit vivus altissimo suo Domino, quæ percenseri ut possent, integra postularent volumina.

[11] Nos unum aut alterum excerpimus, quo Lector cupidissimus jucunditate firmetur: in primisque illud, quod fide dignum refertur de Sergio Mariani Judicis fratre. Tali laborabat is morbo, ut novem menses in lecto assiduis clamoribus ageret. [Ad sepulcrum curatur desperatus 9 mensium morbus.] Aderant soliciti Medici, sed inertes curando: morbusque auctus, continuo torquente dolore. Id tandem consilii captum, ut humana medicina languente, peteretur divina; ac per illum potissimum, qui tam admiranda vivus & mortuus assecutus a Domino, in piorum hominum conferebat salutem. Ergo ad sepulcrum delatus beatissimi Sancti, clamabunda petit oratione, salvus apud Dominum per ejus merita fieret. Multum potuit brevissima hæc oratio, quia procedebat ex affectu; sed magis merita Sancti grata, quibus est statim consecutus salutem. Ita se sanus tumulo erexit, ac si nulla fuisset infirmitate fractus. Deo dabat grates, dabat & ipsi Sancto, quem tantum habuerat apud Deum Patronum u.

[12] [Paralysis,] Sacerdos in oppido Furtei, ecclesiæ S. Barbaræ minister, paralysi solutus, tanto concutiebatur tremore, ut Calicem manibus sustinere non posset. Humano non invento remedio, invenit tandem divinum in sepulcro Georgii: sanctum illum adiens locum, salutem lacrymis postulat; & assecutus, firmus membris recessit x, quas debebat Deo gratias agens. Oculario etiam narratur nostro tempore teste, de phrenetica femina, [& phrenesis.] quæ jacens ad sepulcrum Georgii, insania liberata egreditur. Innumerabilia reperies alia de isto beatissimo Sancto, deterritos dæmones, curatos ægros, oculisque captos restitutos ad lumen, quæ Dominus in dies singulos per ejus merita dignatur operari. Nos iis contenti, finem historiæ dabimus. Ille nobis Patronus sit semper apud Deum propitius, ut omni pessimo liberati incursu, perpetua possimus frui cælorum vita y.

ANNOTATA.

a Verba, quibus finiebatur Præfatio, ab ea sejuncta, in titulum hic assumpta sunt, nullo apice dempto vel addito, nisi quod interjecta sit vox VITA.

b

Addebatur digreßio, quam omnino existimamus esse Interpolantis, & quantum suspicio suggerit eiusdem qui Prologum composuit: quare historiæ contextui exemptam hanc similesque lacinias huc retulimus. Ea talis est: Numquam desperandus est Deus, qui potens est ex silicibus, Abrahæ filios suscitare. Noverat Tibullus confidentiæ veræ virtutem, cum desperatos rebus, solabatur iis verbis:

      Spes favet, & melius cras fore, semper ait.
Spes alit agricolas: spes sulcis credit aratis [Fidutiæ virtus.]
      Semina, quæ magno fœnore reddat ager.

Clarius supremus ille Spiritus, erigens omnes ad fiduciam animos: [Ecli. 2, 11.] Respicite, filii, nationes hominum: & scitote quia nullus speravit in Domino & confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, & derelictus est? aut quis invocavit eum, & despexit illum? Ex quo dulcis Bernardus: Auctor omnium Deus tantis abundat pietatis visceribus, ut ad summam fiduciæ gratiam nostrum sinum possimus extendere: quæ fiducia quanto fortior in Deum atque instantior, tanto securius & abundantius impetrat, quod optamus. Non inanis hæc fiducia in Viventia cum Lucifero viro, quæ fervens apud Deum & instans oratione, copiosum assecuta est fructum, tali concesso filio, qui cælestia vivens penetraret arcana.

c Addit Dimas, in ecclesia S. Annæ, a Domina sua fuisse de sacro fonte levatum. Est autem ecclesia S. Annæ parochialis in suburbio Calaritano Estampaches dicto, cujus inquilina putatur fuisse Matrona iam dicta.

d Idem Calaritano Archiepiscopo a Græca traditum scribit ad sacrum Ordinem.

e Fama virtutum ejus, inquit idem Dimas, ad Romanum Pontificem perlata: quam circumstantiam & similes alias vereor ne ex suo ipse ingenio addiderit.

f Addit Dimas, imperasse, ut idem omnes sui Parochi facerent.

g Apponit Interpolator Vitæ, Quinam is locus fuerit reperire non potui. Diligentior aut felicior Dimas: De quo ego interrogans eum qui viderat in montanis Ollastræ, intellexi fontem eum hodieque durare, & numquam auctum minutumve videri: appellantque eum Sardi Samisam S. Georgii.

h Idem Interpolator, De pago Gallim nihil mihi compertum. Nescio an plus sciverit Dimas cum scripsit: Qui locus hodie desertus squallet: videtur tamen indicare velle, quod locus fuerit in Ogulastris.

i Idem: Est Loçorani pagus ex potioribus planitiei Ogulastri oppidulis, ad Orientalem plagam, duobus septus fluviis, licet aliquantulum longe, ad maris littus & Navarrensis (ut vocant) Mariæ Virginis templum.

k Oppidum id Vezullei eiusdem est regionis Ogullastri, finitimis situm montibus, in Loçorani conspectu: ita Interpolator. Dimas videtur hoc miraculum describere, tamquam Suelli factum, ipsis aditi Episcopatus initiis, in cæcum qui ante templum sedebat mendicans.

l Addit qui supra: Nec deleta memoria, quia in hoc usque tempus conservantur præ grandes. Quæ quoniam novo procreatæ sunt modo, non facile manifestant, cujus sunt participes generis, nec omni Sardinia tali reperies specie: glandes enim (cum non sint ilices) proferunt. Non satis attente hæc legit Dimas, cum vertit, fructum eas ex se facere nullum.

m Locum videtur ignorasse Dimas, ideoque nomen silentio præteriit.

n Græci ranas βατράχους nuncupant: unde famosa illa Homeri Βατραχομυομαχία, Ranarum & murium pugna.

o Addit Interpolator: Id ipsum fere legimus de S. Martino, qui cum videret in fluvio a mergis pisciculos devorari, præcepit ut quod natabant flumen desererent: qui mox egressi pelago, arida petunt atque deserta loca.

p Idem subjungit: Is inde locus scala S. Georgii nuncupatur.

q Cum egrederetur ad suam Suellensem ecclesiam, inquit Dimas.

r Econtra Dimas, ipsum Iudicem cum uxore Suellim profectum scribit: quos cum Sanctus mensæ suæ adhibuisset, comparuisse quidem ante fenestras triclinii fœda insecta, sed minime ingredi potuisse, ac demum omnino disparuisse per Sancti mandatum.

s Addit Interpolator: Munus patet, hoc ipso nostro tempore, possessione Calaritanorum Antistitum: [Termini notantur baculo in arbores verso:] & extat donationis diploma in Calaritano Archivio: quod potius fuerat requirendum, quam fingendum aliud sub nomine filii aut successoris, de quo actum supra. Dimas porro subjungit. Rogavit autem Episcopus Torquatum (sic enim ipse scribit) ut pomœrium urbi definiret, in quo greges pascerentur: eoque obtento, signavit terminos baculo quem gestabat manu: & mox duæ arbores prodierunt, quæ hodieque vivaces sed infructuosæ perseverant: [nec impune violantur,] ab eoque tempore nemo ausus est Suellensis urbis terminos attingere, nisi hoc novissimo bello: quo, lite inter Sisinenses & Suellenses mota, quidam istorum Capitaneus, cujus nomini parco, arripuit sarculum; & terminos antiquos transferre volens, membris omnibus subito dissolutis, secuta infra vigintiquatuor horas morte est punitus, exemplo cunctis notissimo. Rursus idem Dimas post alia quædam: Ibat aliquando cum Domino Trexentano definiturus limites Suellensis territorii, [alius fons productus:] ejus munere aucti; cumque multa siti premerentur omnes, Episcopus equam cui insidebat virga percussit, & mox ab ejusdem equæ ungula fons extitit de petra, adhuc impressam tenente equinæ soleæ formam dimidiam, aqua prorumpente ex altera quæ non apparet medietate: quem fontem Sardi, a termino juxta quem situs est, vocant Samizam Gilemniensem. Eadem virga, qua equam percusserat, humi depacta, crevit in duas arbores, [virga in arbores mutata.] & inquilinis Curatoriæ atque Trexentæ disterminat limites pabulationis geminæ, de quibus antea rixabantur: videntur autem usque hodie, & formam licet habeant cerasorum, fructum tamen non ferunt, dicunturque Sardoa lingua su prunu de sa Cruxi.

t Hic dies cum sacer sit magno Martyri Georgio, observat Dimas factum esse, ut sanctus Episcopus cum illo paßim confunderetur, & in omnibus ecclesiis ipsi sacris nunc inveniatur pictus, non in Episcopali habitu, sed equester, ut ille solet exprimi.

u [miracula ad sepulcrum,] Idem Dimas hoc quoque narrat, fortaßis ab Arca festinante omissum & alias in originali inveniendum: Vir quidam opulentus, Constantinus de Ruqueda dictus, simili modo a simili ac etiam diuturniori infirmitate convaluit: cujus exemplo motus filius, & ipse infirmus, se fecit portari ad idem sepulcrum, & sanus rediit, atque in gratiarum actionem donavit ecclesiæ quod habebat mancipium. Eorum porro qui febres, quibus vexabantur, ad sacram tumbam dimisere, numerus iniri non potest.

x Modum curationis sic explicat Dimas. Suellim se deferendum curavit, [arbor S. Georgii salutifera.] atque in cœmiterio ecclesiæ ad unam arborum ibi existentium ligari, quæ istic ab eo tempore creditur persistere: receptis autem sic aliquantulis viribus, adeo ut per se potuerit ecclesiam ingredi, demum plenam impetravit sanitatem. Ego autem, inquit idem Dimas, audivi a senioribus Suellensibus de dicta arbore, quod jumenta infirma ad eamdem alligata soleant curari a quocumque malo: ipseque vidi simili modo ad Stampachensis ædis seram nexa stare animalia, quæ dicebantur ægrotare, & sanata reduci. Etenim, ut supra dixerat, Calaritani suburbii incolæ Stampachini, inter quos natus Sanctus, quique eum agnoscunt specialem Patronum, domum ejus natalem converterunt in ecclesiam, ipsamque in qua sita est plateam adhuc a S. Georgio nominant. [Domus ejus natalis Calari,] Et ecclesiam quidem ibi fuisse sciunt omnes coætanei mei, in qua per diem istius Sancti festum plures Missas quotannis dici, & etiam unam cantari solitam, ego vidi & memini. Quamvis autem profanatus nunc locus, in usum secularis habitationis sit conversus; quæ tamen ibidem superest turris & parietes imaginibus depicti, monstrant sacrum aliquando fuisse. Itaque ex Hispania revertens ego, ubi per annos viginti quatuor fueram commoratus, vidensque mutationem loci, [olim ecclesia fuit,] egi cum Illustrissimo & Reverendissimo Domino, D. Francisco de Valle Archiepiscopo Calaritano, ut qui S. Georgii beneficio Suellensem possidebat civitatem, restaurari juberet ecclesiam prædictam. Qui consilio meo acquiescens, voluit ut in ecclesia S. Annæ sermonem populo facerem de Sancto, sicut ipso assistente feci; deinde conclusit, ut diligenti inspectione notarentur omnia, quæ fidem facerent loci olim sacri. Ivimus ergo ego & D. Mag. Monserratus Rossellon, Assessor Illustrissimi; Augustinus Zapaterus, Notarius Archiepiscopalis; nonnullique Canonici; & invenimus campanile, parietesque depictos, qualiter in antiquis ecclesiis videri solet. Porro ne locus iste antiquo restitueretur cultui, prout Archiepiscopus prædictus intendebat, mors ejus intercedens prohibuit. Post hanc institi apud ejus successorem D. Alfonsum Lassum Sedenium, ut cogitatum a decessore opus susciperet ipse; quod se facturum promisit. Sane non esse gratum Deo quod ædes tantis prodigiis olim sanctificata vertatur in profanos usus, cognovi cum adhuc paternis in ædibus, [nunc in usus profanos versa,] profanatæ isti adhærentibus, viverem. Dum enim ibi quodam vespere nuptiales choreæ agerentur, subsedit deficientibus trabibus contabulatio, & gaudium omne vertit in luctum. Audivi autem ex avo meo, qui ultra centesimum annum vixit, quod olim ecclesiæ istius curam Fratres Franciscani habuerint, ii scilicet qui Conventuales dicuntur; & quovis anno in die S. Georgii festo veniebant Sacra ibidem acturi. Verum cum tectum decidisset, venditus fuit fundus, & ab eo qui emerat in suam habitationem conversus. Sed sicut ipse mortuus est pauper, [cum damno eam habitantium.] sic & paternæ maledictionis potius quam bonorum heredibus multa supervenerunt infortunia; usquedum domum suam in modum ædium profanarum jam tectam, denuo usibus sacris restituerunt, in quibu