Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April III           Band April III           Anhang April III

24. April


XXIV APRILIS,

SANCTI QVI VIII KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Sabas Gothus, militum Ductor, Martyr Romæ.
Septuaginta milites ab eo conversi, Martyres Romæ.
S. Eusebius, Martyr Nicomediæ.
S. Neon, Martyr Nicomediæ.
S. Leontius, Martyr Nicomediæ.
S. Longinus, Martyr Nicomediæ.
Socii IV. Martyres Nicomediæ.
S. Corona Virgo, Martyr Alexandriæ.
S. Victor, Martyr Alexandriæ.
S. Zotica, Martyr Alexandriæ.
S. Fortunus, Martyr Alexandriæ.
S. Donatus, Martyr Alexandriæ.
S. Felix, Martyr Alexandriæ.
S. Secundus, Martyr Alexandriæ.
S. Saturninus, Martyr Alexandriæ.
S. Silvanus, Martyr Alexandriæ.
S. Silvanus alter, Martyr Alexandriæ.
S. Rufina, Martyr Alexandriæ.
S. Liberalis, Martyr Alexandriæ.
S. Meturus, Martyr Alexandriæ.
S. Tonitus, Martyr Alexandriæ.
S. Firianus, Martyr Alexandriæ.
S. Barachus, Martyr Alexandriæ.
S. Nabor, Martyr Alexandriæ.
S. Fuscinus, Martyr Alexandriæ.
S. Maventus, Martyr Alexandriæ.
S. Seranus, Martyr Alexandriæ.
S. Fortunus, Martyr Alexandriæ.
S. Donatus alter, Martyr Alexandriæ.
S. Florianus, Martyr Alexandriæ.
S. Theon Presb. Martyr Alexandriæ.
Alii XXIV. Martyr Alexandriæ.
S. Faustinus, Martyr in Africa.
S. Victurinus, Martyr in Africa.
S. Salunus, Martyr in Africa.
S. Valerius, Martyr in Africa.
S. Alexander, Martyr in Africa.
S. Orbanus, Martyr in Africa.
S. Theonas, Martyr in Africa.
S. Valeria, Martyr in Africa.
S. Fortunata, Martyr in Africa.
S. Publius, Martyr in Africa.
S. Forianus, Martyr in Africa.
S. Memmerus, Martyr in Africa.
S. Faustus, Martyr in Africa.
S. Ianuarius, Martyr in Africa.
S. Secundus, Martyr in Africa.
S. Marcia, Martyr in Africa.
S. Sambacia, Martyr in Africa.
S. Theodestia, Martyr in Africa.
S. Valerianus, Martyr in Africa.
S. Vrbanus, Martyr in Africa.
S. Herus, Martyr in Africa.
S. Lucius, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Mauritius, Martyr Thebæi, Pinaroli in Pedemontio.
S. Georgius, Martyr Thebæi, Pinaroli in Pedemontio.
S. Tiberius, Martyr Thebæi, Pinaroli in Pedemontio.
S. Daniel anachoreta & Martyr, Gerundæ in Hispania.
S. Gregorius, Episcopus Illiberitanus, in Hispania.
S. Elisabetha Virgo, Thaumaturga, apud Græcos.
S. Deodatus, Abbas, Blæsis in Gallia.
S. Honorius, Episcopus Brixiensis, in Italia.
S. Mellitus, Episcopus Londinensis & Archiep. Cantuariensis, in Anglia.
S. Bova Abbatissa, Virgo, Remis in Gallia.
S. Doda sanctimonialis, Virgo, Remis in Gallia.
S. Hechberactus in Anglia.
S. Wilfridus primus Archiepiscopus Eboracensis in Anglia.
S. Egbertus Presbyter, in insula Scotorum Hyensi.
S. Anselmus Mæonensis, Polymartii in Italia.
S. Robertus, Abbas Casæ-Dei, Ordinis Benedictini, in Gallia.
S. Guilielmus Firmatus, Moritonii in Normannia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sbovinus, seu Bobinus, Episcopus Trecensis, in Gallia, proponitur in Catalogo generali Ferrarii. De eo egimus XXXI Ianuar.
S. Polycarpus, Presbyter in Perside, memoratur in Kalendario ante opera Ms. S. Isidori, in bibliotheca Vallicellana Romæ. Nobis hactenus ignotus. De S. Polycarpo, Presbytero Romano, egimus XXIII Februarii.
Longini Martyris natalis cum tribus lectionibus indicatur in 3 Kalendario apud Michaëlem monachum. Consule hoc die Acta SS. Eusebii & Longini. At de S. Longino Centurione Martyre, & S. Longino milite Martyre, de quibus Lectiones sunt, pridem egimus die XV Martii.
Adam, primus homo, inscriptus Ms. Florario, de eo cum memoria Christi crucifixi egimus XXV Martii.
S. Latronis Confessoris festum & Officium ritu Duplicis apud Fratres B. Mariæ de Mercede hoc die agi, indicatur in Ordine recitandi officii divini, sæpius recusi in Hispania. Videtur is esse qui crucifixus cum Christo ponitur a nobis XXV Martii.
Robertus, puer Martyr, indicatur in Ms. Florario, & a Greveno, Canisio, Ferrario. Aliquis a Iudæis occisus esse videtur: quales plures ab iis interfectos esse diximus ad Vitam S. Richardi pueri Martyris XXV Martii.
S. Ludgeri, Episcopi Monasteriensis, sepultura apud Werdenam, memoratur a Greveno, Canisio, in Ms. Florario, & aliis. Acta illustravimus XXVI Martii.
Augusta Virgo indicatur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forsan est Augusta, Virgo & Martyr, de qua egimus XXVII Martii.
Mellitus, Episcopus Sardicensis in Asia, memoratur a Ghinio in Natalibus sanctorum Canonicorum, & in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De eo egimus I Aprilis.
S. Joannes Martyr, Vilnæ in Polonia hoc die … suspensus: Ejus & duorum aliorum Martyrum. Acta dedimus XIV Aprilis.
S. Alexander, Martyr Lugdunensis, hoc die coronatus refertur a Floro, Adone, Vsuardo & aliis paßim. Fuit socius S. Epipodii, biduo ante occisi. Sunt Acta martyrii utrique communia, quæ accurate illustravimus ad diem XXII Aprilis.
S. Melanius, Episcopus Trecensis, memoratur in Catalogo generali Ferrarii. De eo egimus XXII Aprilis.
S. Felix, S. Fortunatus, S. Achilleus, Martyres Valentini, coluntur in diœcesi Arelatensi ritu duplici, ob aliquas eo delatas reliquias. Vti dictum ad eorum Vitam XXIII Aprilis.
Naboris, Felicis & Achillei Martyrum natalis indicatur in Ms. Casinensi, sed ab aliis referuntur die præcedenti, & Nabor bis, inter Martyres scilicet Afros & Romanos. Felix bis inter Afros, & iterum cum Achillæo inter Sanctos Valentinæ civitatis in Gallia. Remittendi ergo ad XXIII Aprilis.
S. Georgii Megalo-Martyris Dedicatio Ecclesiæ Cyparissi indicatur in Ms. Græco Synaxario. Ejusdem Commemoratio inscripta est Lucensi apographo Martyrologii Hieronymiani, pro quo in apographo S. Willibrordi est scriptum nomen Georgiæ, sed Georgius Martyr etiam memoratur in Mss. Augustano & Labbæano, & in ordine Teutonico celebratur Officio duplici, ut & in variis ecclesiis aliis, ut dictum est XXIII Aprilis.
S. Adalbertus, Episcopus Pragensis & Martyr, memoratur a Maurolyco & aliis. Vitam ejus dedimus præcedenti die XXIII Aprilis.
S. Gerardus, Episcopus Tullensis, cum Officio IX Lectionum ex Vita, colitur in ecclesia Lingonensi, secundum Breviarium anni 1604; aliis XXIII Aprilis.
Maximus Episcopus Atinensis, sub Constantino Magno elevavit corpus S. Marci primi istius Sedis Episcopi: & hoc die dicitur obiisse in Chronico Atinensi apud Vghellum tomo I Italiæ sacræ, nullo addito sanctitatis titulo, sicuti nec aliis ibidem additur, quos tamen Sanctos haberi constat: quia autem servata est memoria diei quo obiit, idque in tam antiquis non nisi propter annuum cultum fit, ideo eum hic proponimus, ut occasio detur plura quærendi.
Sara, Virgo & Martyr in Syria, inscripta est Auctario Greveni ad Vsuardum, & ejus exemplo a Canisio relata in Martyrologio Germanico. Libenter auctores antiquiores videremus.
Lugadius Sacerdos, Copia filia Carnavi, Sechtanus Septimester, Einechus fil. Concathraci, Failenus de Dromata, Fincella Virgo, Diermitius Episcopus, Filii Baethani, Filii Caelbadii, Coenneta, Ecbrictus, Hulbritus, nominati in Martyrologio Tamlachtensi, qui sint & an cultum habeant speramus aliquando discere ex Actis Sanctorum Hiberniæ mensis Aprilis: uti etiam ibidem invenire, quæ Colganus in Append. Patriciava 7 parte 3 promittit ad hunc diem de S. Flannio seu Florentio Fella Abbate Ardmachano, alibi Episcopo dicto, qui obiit anno DCCIV.
Waldifredus, Episcopus Uticæ, in Hispania Bætica, inscriptus est Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar, ex auctoritate Iuliani Petri, sæpius rejecta, cui stabiliendæ frustra adducuntur verba Petri de Natalibus; qui non Waldifredum sed Vildifrium habet: hic autem est Wilfridus, Episcopus Eboracensis, de quo hæc die agimus.
Joannes Pechamus, Archiepiscopus Cantuariensis, Vir sane rebus gestis, doctrina & sanctitate insignis, obiit anno 1292, incertum quo die, nec titulo Beati honoratus nisi ab Arturo in Martyrologio Franciscano: cui eadem auctoritate etiam adscribitur hoc die, ad arbitrium auctoris lecto.
Bruno, Archiepiscopus Coloniensis, habitu Cisterciensium in Vetere-monte assumpto mortuus, proponitur in Menologiis Henriquez & Bucelini, cum titulo Beati, a quo Gelenius abstinet, in Fastis Agrippinensibus eumdem referens. Chalemoto dicitur vir vitæ venerabilis.
Honoratus, Conversus Ordinis Cisterciensis in Clara-valle, cum titulo Beati indicatur ab Henriquez, Bucelino & Chalemoto. Saussajus inter Pios recenset.
Clericus quidam, in seditione Coloniæ martyrio affectus, retro post altare capellæ aulicæ, indicatur in Fastis Agrippinensibus Gelenii.
Gemma, Vidua Sulmonensis, Fulginii cum suis recepta in monasterium S. Luciæ, ibidem sancte vixit, & obiit hac die, anno MCCCCXXXVI, referturque ut Beata ab Arturo in Martyrologio Franciscano, Iacobillo in libris de Sanctis Fulginatibus & Sanctis Vmbriæ, atque Herrera in Alphabeto Augustiniano: laudant eamdem multi historici Franciscani: sed nemo quidquam profert, quod cultum aliquem publicum probet.
Magdalena Angelica a Lorca, Tertiaria Ordinis S. Dominici Valentiæ, anno MDLXXX defuncta, cum titulo Beatæ refertur ab Arturo in Gynæceo sacro, qui alios allegat: late Vitam deducit Lahierius in Menologio Virginum.
Elizabeth, Virgo sanctimonialis, Cisterciensis Ordinis juxta Coloniam, memoratur in Kalendario Divinionensi, item in Menologiis Henriquez, Bucelini & Chalemoti cum titulo Beatæ. At Gelenius in Fastis Agrippinensibus pridie eam refert, Venerabilem appellans.
Elizabeth Crispa, Ordinis S. Francisci de Paula, Panormi hoc die anno MDC obiisse traditur; cum titulo Beatæ relata in eodem Gynæceo sacro Arturi.
Patricius Minorita, ab hæreticis anno 1559 occisus, cū titulo Beati indicatur in Menologio Scotico Camerarii.
Franciscus Colmenarius, Guatemalæ in India Occidentali circa annum 1560 defunctus; & ab indigenis, in quorum conversionem strenue laboraverat, habitus in opinione sanctitatis.
Fidelis Capucinus, an. 1622 inter prædicandum a rusticis hæreticis occisus in Bretgovia, ipsa Dominica Lætare, cum titulo Beati refertur a Murero in Heluetia sacra. Arturus a Monasterio in suo Martyrologio diem XI Iulii ei pro suo arbitratu delegit: neutro die eum ab ecclesia coli certum habemus.
Christophorus, Demetrius, Danabus seu Danamus Donatus, Therinus, Nestabus, Nice, memorantur infra, ut socii SS. Eusebii, Neontis & aliorum in MS. Claromontano. S. Christophorus variis diebus colitur: quo omisso alii referuntur in MS. duplici Taurinensi, itemque in Mazariniano & Combesisiano. Ex his celebrantur SS. Therinus & Donatus XXIII Aprilis. At S. Nice, quæ & Victoria dici potest, XXV Aprilis. Et plerumque iterum VI Maii.
SS. Euodius & Calixtus, in civitate Syracusana, memorantur in MS. Vsuardo Reginæ Sueciæ. Sunt hi Euodius & Hermogenes fratres, eorumque soror Callista, de quibus agimus XXV Aprilis.
S. Marcellinus Pontifex, inscriptus antiquo MS. Casinensi. De eo cum aliis agimus XXVI Aprilis.
S. Pulionis memoria inscripta est Lucensi apographo Martyrologii Hieronymiani: qui in apographo Epternacensi, scribitur S. Paulianus. Videtur esse S. Pollio, multis Pullio: cujus Acta damus XXVIII Aprilis.
Liberii Papæ & Benedicti Papæ, memoria notatur in veteri Kalendario, in Aventino monte in pariete depicto, apud Holstenium in Animadversis ad Martyrologium Romanum. In pervetusto Martyrologio bibliothecæ Cardinalis Barberini ista leguntur: Romæ S. Liberii Papæ, qui est XXXI, & Benedicti Papæ qui est LXXXI. In Catalogo MS. Reginæ dicitur S. Liberius mortuus V Idus Septembris. At refertur in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani & pluribus aliis XXIII Septemb. Alter est Benedictus Papa (non primus relatus a Greveno & Canisio, & in Ms. Florario) sed secundus, qui colitur VII Maii.
SS. Pasicrates & Valention Martyres, Rhodostoli seu Dorostuli, memorantur hoc die a Græcis in Menæis, & Menologiis Basilii Imperatoris atque Sirleti, ac variis Mss. Synaxariis: a Latinis vero plurimis, cum Martyrologio Romano, XXV Maii.
S. Ceratius Episcopus & Confessor, memoratur in antiquo Martyrologio monasterii S. Sabini in agro Tarbiensi apud Saussaium pag. 1248, & in Supplemento ipsius Saussaji. Verum in Apographis S. Hieronymi & aliis Fastis, ejus depositio celebratur, quo die in Actis dicitur mortuus, VI Iunii.
S. Ivonis, Episcopi Persæ, & Slepæ in Huntindoniensi agro Angliæ mortui, corpus inventum hoc die est, & locum suo nomine honoravit, ut oppidum S. Jves dicatur, referturque in priore editione Martyrologii Anglicani a Wilsono collecti. Verum præcipuam solennitatem perpetuo celebrandam sancitum fuisse die translationis corporis ad cœnobium Rameseium, tradunt Iocelinus & Capgravius in ejus Actis, cum Martyrologio antiquo Witfordi, & Ms. Altempsiano. Dabimus proinde illa Acta X Iunii.
B. Bona Pisana, hodie elogium habet in catalogo Sanctorum Italiæ Ferrarii: eum sequuntur Brautius & Arturus, hic in Franciscano, iste in Poëtico Martyrologio. Nescimus unde hauserit Ferrarius VIII Kal. Maii obiisse; cum Codex antiquus, quem citat, habeat obiisse, quando vitam dabimus die tertio exeuntis Maii, id est, ut iam alibi explicavimus, III Iunii.
S. Leodegarius, a S. Memmio primo Episcopo, Catalaunensi ad fidem Christi conversus, hoc die traditur in Actis seu Lectionibus in Ecclesia Catalaunensi recitari solitis; ac multo solennius colitur, ob reliquias translatas, die XXIII Iunii.
S. Innocentius Martyr, colitur hodie in ecclesia Andegavensi, ob caput eo translatum; fitque de eo Officium sub ritu Semiduplicis, cum propriis Lectionibus 2 Nocturni. De eo ceterisque Martyribus Agaunensibus, ex quorum numero fuit, ipsorumque duce S. Mauritio, agemus quando de omnibus fit solenne Officium, XXII Septembr.
Martyres Chalcedone occisi, memorantur in Menæis MSS. duplicibus Taurinensibus Ducis Sabaudiæ: forsan sunt Quadraginta novem, memorati in Martyrologio Romano XXIV Septemb.
S. Wandelinus, Abbas in Trevirensi Territorio, profertur in Ferrarii Catalogo & Saussaji supplemento. Citat ille Martyrologia Canisii & Molani: a quibus non refertur ad hunc diem, sed cum aliis XXI Octobr.
S. Vincentii, S. Sabinæ, S. Christetæ, Martyrum Abulensiū revelatio corporum, celebratur in Hagiologio Lusitano Georgii Cardosi. Dies eorum natalis est XXVII Octobris.
SS. Cantii, Chrysogoni & Sociorum inventio Aquileiæ. Ita Ferrarius ex tabulis Ecclesiæ Aquileiensis. Ex his Cantius, Cantianus & Cantianilla, coluntur XXXI Maii, & S. Chrysogonus XXIV Novemb.
S. Egbertus, Episcopus Trevirensis, inscriptus est Florario MS. & forsan occasione S. Egberti Angli, qui hoc die colitur. A Greveno & Canisio refertur XVIII Septembris. Verum Acta mortuū tradunt IX Decemb.
Sidrach, Misach & Abdenago, sive Ananias, Azarias & Misaël, in Babylone ab igne liberati, referuntur in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani, a Rabano etiam, Vsuardo, Notkero, & in quamplurimis antiquis MSS. At Martyrologium Romanum cum Adone & aliis XVI Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS,
SABA GOTHO MILITVM DVCTORE ET SEPTVAGINTA MILITIBVS.

Anno CCLXXII.

[Commentarius]

Sabas Gothus, militum Ductor (S.)
Septuaginta milites ab eo conversi, Martyres Romæ (SS.)

Auctore D. P.

[1] Tabulæ Martyrologii Romani auspicantur hunc XXIV Aprilis his verbis: Romæ S. Sabæ, Ductoris militum, qui accusatus, quod Christianos in carcere detentos visitaret, coram Judice Christum libere confessus est: [Memoria in Fastis Romanis,] a quo facibus adustus, & in lebetem picis ferventis injectus, cum evasisset illæsus; eo miraculo septuaginta viros ad Christum convertit: qui omnes in confessione fidei constanter permanentes, gladio cæsi sunt: postremo ipse demersus in flumen, martyrium consummavit. Hæc ibi: quibus addit Baronius in Notis, agere de eodem hac die Græcos in Menologio, Romæque passum tradere sub Aureliano Imperatore. Est illud Menologium a Sirleto fere ex Menæis collectum. Antiquißima autem S. Sabæ & aliorum septuaginta memoria habetur in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris seculo Christi decimo conscripto: in quo ad sequentem diem ista continentur:

[2] [Elogium ex Menologio Basilii Imperat.] Certamen sancti Martyris Sabæ, militum Ducis. Sabas Christi Martyr, erat sub Imperio Aureliani, exercebatque militaris agminis regimen, ipse Dux in urbe Romana constitutus: erat quidem natione Gothus, sed religione Christianus, Sanctos carceri inclusos invisere eisque famulari solitus. Illibatæ insuper tenore vitæ, & rerum divinarum exercitio malos dæmones ex obsessis hominum corporibus ejiciebat. Delatus autem est comprehensus, & ad Imperatorem deductus: coram quo projecit balteum militare, quo accingebatur, ac libere Christum professus est. Suspensus propterea est, ac facibus in lateribus deustus. Ex quo tormento cum non absque miraculo sospes atque incolumis evasisset; viros septuaginta ad fidem Christi evocavit, qui omnes illico capite plexi sunt. In carcerem deinde conjectus est Sabas: ubi cum Christus Dominus ei apparuisset, plurimum robur clementer indulsit. Eductus iterum e carcere, & jussus Christum abnegare, & idola adorare, cum nollet id facere, gladio sacrum ejus caput est abscissum.

[3] Hæc ex Menologio Basilii desumpta sunt. Quæ ad hunc XXIV Aprilis, in antiquo MS. Græco Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani Societatis Iesu, [MS. Synaxario,] eadem plane referuntur, usque ad septuaginta martyrio consummatos: reliqui eum Menæis excusis consentiunt, omißis tamen, quæ ibidem de præcipitatione in fluvium inseruntur. Addimus ergo ex dictis Menæis elogium & est hujusmodi. Sanctus Martyr Sabbas, natione Gothus, temporibus Aureliani Imperatoris Romæ Tribunū militarē egit. [& Magnis Menæis:] Hic quod Christi fidem esset amplexus, curam singularem assumpsit Sanctorum, pro fide in vinculis detentorum. Propter vitæ etiam innocentiam & virtutum exercitationem, malos spiritus depellere ab hominibus potuit. Delatus vero ut Christianus, & ad Imperatorem est ductus: qui projecta zona militari, libere Christum est professus. Ideo suspensus ardentibusque tædis ustus, in lebetem pice liquata plenum immissus est; in quo quod stupendo miraculo sanus servatus esset, septuaginta viros ad fidem Christi evocavit, qui mox propter Christum gladio cæsi coronam gloriæ meruerunt. Sabbas autem ad secundam quæstionem productus, cum a Christo illi apparente in carcere, esset novo robore auctus & confirmatus; in flumen abjectus martyrii lauream reportavit. Ornabat illum miris modis, in flore ætatis existentem, candor corporis, genarumque purpura, barba ac cæsarie velut auro radiantibus. Oculorum autem conjectus, acer & imperterritus, generosum & plane militarem animum ostendebat.

[4] [an post abscissionem capitis submersus?] Hæc in Menæis: quæ cum Basilii Imperatoris Menologio sic videntur posse conciliari, ut primum capite plexus Sabas fuerit, deinde in flumen dejectum sit corpus. Nam & hoc indicat tum hexametrum ephemericum, suo loco cum tota mensis hujus Ephemeride proponendum, & hoc de eodem distychon.

Ὕπελθε Σάββα φθάρτον ἠδέως ὕδωρ,
Ὡς ἂν πίνης ἄφθαρτον ἠδονῆς ὕδωρ.

Ingredere flumina corruptionis, Saba,
Bibas incorruptæ ut flumina voluptatis.

Sed quoniam ad diem XII Aprilis apud nos, apud Græcos ad diem XVIII, hujus eiusdem mensis, recolitur, alius Sabas Gothus, in Gotthia passus, qui martyrium suum complevit, submersus in Musæum fluvium; & hic tum Constantinopoli tum in ecclesiis Cappadociæ, celebrioris nominis atque cultus fuit, propter Martyrii extantia Acta; nec defuerunt, qui ipsi quoque adderent titulum τοῦ Στρατηλάτου, uti factum in Menæis notavimus; [an vero cum altero Saba Gottho confusus?] vehemens ob has, inquam, causas nobis suspicio nascitur, ne simili oscitantia (sunt enim Menæa satis oscitanter collecta) mors per aquam isti Sabæ illata, aptata fuerit huic antiquiori; de cujus in flumen abjectione nihil habent melioris notæ Synaxaria, ex quibus præcitatum Collegii Claromontani Ms. verbotenus ferme cum impreßis convenit, sed tacet genus toleratæ mortis; Menologium autem Basilii, ut vidimus, aperte dicit capite plexum. Vt ut sit, relationem Menæorum secuti sunt auctores tum distichorum elogiis præfixorum, tum Ephemeridis metricæ, nec non Sirletus & Galesinius, item Baronius & Martyrologii Germanici amplificator; ac denique Maximus Cytherorum Episcopus ἐν βίοις Ἁγίων.

[5] [Vnde Romæ passus & tamdiu ignotus,] Adhuc obscurius est, qui factum sit, ut Romæ passus, & omnibus, quibus Romana ecclesia antiquitus usa est, martyrologiis ignotus, innotescere nobis debuerit potueritque per Græcos: apud quos etiam aliqua paßionis Acta extitisse nemo dubitabit, qui intelligit quomodo brevia istæc Synaxariorum elogia, successerint in locum prolixiorum historiarum, quarum ista compendia sunt; sicut Lectiones Breviarii apud nos, epitomæ sunt longiorum Legendarum, olim usurpari solitarum. S. Andream Apostolum prædicasse Scythis Europæis Euangelium, constans est Ecclesiæ sensus; hos vernacula ipsorum lingua Gotthos nuncupatos, auctor est apud Theophanem Trajanus Patricius. Licet autem eorum Reges Principesve, fere ad Valentis tempora, gentilitiis sacris hæserint implicati; nihil tamen prohibet credere, multos ex populo, æque ac in imperio Romano sub Imperatoribus idololatris, constanter retinuisse acceptam ab Apostolo fidem; adeoque multiplicatos ibi fuisse fideles, [demum per scripta Græcorum innotuerit?] ut eorum Ecclesiæ per plures Episcopos regerentur, quorum denique Metropolita, anno sexto post inita inter Constantinum Magnum & populos Gotthorum fœdera, ad Concilium I Nicenum venit, eidemque subscripsit, uti alibi dictum. Hoc posito perquam facile credi poterit, egregium Sabam, Christi fide in patria sua imbutum, ad Romanam acceßisse militiam; non vero eam inter Romanos militando hausisse: cumque Romæ ad istum honoris gradum adscendisset, habuisse in Legione sua suæ gentis ac fidei homines, quibus uteretur familiarius; & quorum aliquis sui Ducis paßionem descripserit, atque ad suos contribules legendam transmiserit. Hoc posito, ex Gotthia in confinem Thraciam, cujus caput erat Constantinopolis, eamdem Legendam translatam esse, post renovata sub Valente fœdera, tam nihil habet a magna verisimilitudine alienum, quam nihil admirabilitatis in eo occurrit, quod inter tot Græcos atque Romanos, illustri certamine toti Vrbi notos, obscura manserit peregrini ejusdemque barbari militis fortitudo.

[6] Ast si defuit Romanis Notariis, quos ante Sabæ paßionem annis circiter triginta Papa Anterus instituerat, [Alicuius S. Sabæ corpus Roma allatū,] otium vel diligentia ad illius agonem describendum; vel si posteritati, tot domestica exempla habenti, excidit memoria externi hominis; non defuit piis fidelibus cura cadaverum propere sepeliendorum, per quam factum est, ut hodieque innumera Sanctorum Martyrum corpora ex Romanis cryptis & cœmeteriis educantur, cum sola nominis martyriique pro Christo tolerati expreßione. Hanc curam etiam ad S. Sabam eiusque socios pertinuisse, eo facilius persuademur, quod alicujus S. Sabæ & socii corpora, circa annum MDCXII reperta, & in Picenum translata fuerint, ad vetustum S. Venantii templum, nostræ Societatis collegio Asculi attributum, ab adm. R. P. N. Claudio Aquaviva. Vivebat ibi adhuc anno MDCLXX P. Hyacinthus Canthus, annorum LXXIV venerabilis senex, memineratque, ante omnia curatum fuisse, ut ex ligno perquam eleganter inaurato ornatißimæ duæ thecæ conficerentur; quarum una speciem haberet militaris statuæ, ad imum usque pectus ductæ, ad recipiendum sacrum S. Sabæ caput; alia in tumbæ formam elaborata, reciperet ceteras utriusque commilitonis sancti Reliquias; deinde aiebat, publicis supplicationibus, [colitur Asculi 12 Aprilis,] quibus magna Cleri tam secularis quam regularis multitudo & civium maxima pars accesserit, circumductam fuisse per omnes civitatis vias utrumque ferculum, & ad ecclesiam nostram relatum; in qua populo venerabundo utrumque exponitur, tum festivitatibus quibusque majoribus (uti nobis scripsit Ioannes Marchinus, Collegii Rector) tum maxime die XII Aprilis, quando festum sub ritu duplicis officii agitur.

[7] Nempe, cum in Romano Martyrologio hodierno die duo occurrerent Sabæ, primum sibi persuasere Patres isti, [quasi fuerit alius, de quo tunc;] alterutrius corpus perlatum ad se. Atqui hæc persuasio quam sit ambigua, & quam multis obnoxia erroribus, non est opus multis explicare; cum appareat considerare volenti, quam multi ac propemodum infiniti Martyres paßi sint Romæ, quorum nomina Martyrologio inscripta non sunt; quam item multi ejusdem nominis Martyres sæpe fuerint, quorum quis sit relatus in martyrologio frustra quis volet divinare. Tali tamen persuasione nixi Patres prædicti, cum duos solum Sabas invenirent in Martyrologio, haud multum laboraverunt, ut discernerent, utrius corpus posset verosimilius credi Roma allatum (quod attento martyrii loco debuisset non esse difficile) sed eum elegerunt, qui, vel sibi magis commodus erat, vel ex Actis diffusius scriptis commendatior: cum potiori jure accipiendus esset is de quo modo agimus.

[8] Sic cum anno MDCLXI, egreßi Ticino ad vicinum sancti Spiritus cœnobium divertissemus, [similis error alibi in quodam S. Iacobo M.] salutaturi D. Angelum de Nuce, post Caßinensis Archimonasterii præfecturam, ibi cum titulo Abbatis agentem; illeque nobis jußisset omnes sacrarii Reliquias exhiberi; ostensa est inter alias capsa, cum corpore S. Iacobi Martyris Roma allato, quod S. Iacobi Intercisi credebatur, ideoque dies XXVII Novembris, quo is Martyrologio Romano est inscriptus, festivus habebatur. Verum dum Sacrista fatetur, illud non ex aliqua Basilicarum Romanarum (quas variis exoticis Reliquiis studiose advectis locupletatas nemo ignorat) sed ex cœmeteriorum latebris eductum fuisse; inde confecimus nos, non posse prudenter credi, quod illud esset corpus Jacobi Intercisi, tam procul Roma in Perside excarnificati. Quare quæsitæ sunt donationum tabulæ, nec aliud in iis inventum est, quam esse corpus Iacobi Martyris. Tum apparuit, quid secuti essent istius diei designatores, [habito pro S. Iacobo Interciso.] nempe Romanum Martyrologium: in quo quia nullus istius nominis Martyr, Romæ coronatus apparebat, & alii omnes ejusdem nominis etiam Presbyterii vel Diaconatus titulo notabantur, solus iste visus est potuisse simplici Martyris encomio indicari. Ergo cum non ignoraremus alias alibi ecclesias esse, quæ S. Iacobi Intercisi corpus habere se dicant, jure vel meliori, vel saltem antiquiori; Abbati monachisque suggeßimus consilium utile, quod etiam secuturos se promisere, ut, ad præscindendam posteris causam inutilium concertationem de istius corporis, haud dubie sancti, veritate, dimitterent diem istum; & alium quemvis, nulli confusioni gignendæ obnoxium, de consensu Ordinarii sumerent; vel potius diem Translationis, quem celebraverant semel, annua recolerent festivitate. Idem alibi faciendum suasimus, suadebimusque in omni simili occasione; ne si ad plurium homonymiam ejusdem quoque diei accedat cultus, nec nisi unus idemque agnoscatur Sanctus, augeatur incertitudo Reliquiarum, & fidelium devotio minuatur; dum audiunt dubitari, vere ne sint ejus cujus esse dicuntur.

[9] Porro ut ad eum Sabam, a quo cœpit, revertatur oratio; passus sub Aureliano Imperatore scribitur: [Tempus Martyrii,] hic autem imperavit ab anno CCLXX, usque ad CCLXXV, & anno CCLXXII, renovavit edicta contra Christianos, quos ex eorum præscripto conjectos in vincula consolabatur Sabas. Septuaginta vero illi, quos ante se præmisit ad palmam, tali disticho in Menæis commemorantur.

Κάρας ἀριθμῶν τῷ ξίφει τετμημένας
Ἐὕροις πεσόντας ἄνδρας ἑπτάκις δέκα.

Capita recensens, secta quæ ferro jacent,
Cecidisse dices septies dicem viros.

Colitur hic S. Sabbas non solum a Græcis, sed horum imitatione, etiam a Moschis, ut patet ex tæbulis Kalendarii sæpe laudati; nec non ex Kalendario Ruthenico apud Possevinum. Inscriptum est etiam Martyrologio Arabo Ægyptiaco, a Gratia Simonio Latine reddito, certamen S. Sabæ Pastoris, quod cognomen illi datum videtur, ob septuaginta ad martyrium excitatos. In Kalendario Coptitarum apud Seldenum notatur festum sociorum, scilicet S. Sabæ, quod nomen forte defuit in antographo Arabico.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDENSIBVS,
EVSEBIO, NEONE, LEONTIO, LONGINO ET IV SOCIIS.

An. CCCIII

[Commentarius]

Eusebius, Martyr Nicomediæ (S.)
Neon, Martyr Nicomediæ (S.)
Leontius, Martyr Nicomediæ (S.)
Longinus, Martyr Nicomediæ (S.)
Socii IV, Martyres Nicomediæ (SS.)

Auctore G. H.

De hisce Sanctis ardua controversia, ne dixerimus bellum, movetur ab hodiernis aliquibus Hispanis, proinde clare est nobis procedendum. Ac primo, [Relati absque loco martyrii in Fastis Romanis,] tamquam magis obvium, profertur hodiernum Martyrologium Romanum: in quo, non aßignato ullo loco, ista leguntur ad hunc XXIV Aprilis: Eodem die sanctorum Martyrum Eusebii, Neonis, Leontii, Longini & aliorum quatuor, qui in persecutione Diocletiani post diros cruciatus gladio percussi sunt. Addit Baronius in Notis, agi de his a Græcis in Menologio, passosque sub Diocletiano referri. Est illud Menologium a Cardinale Sirleto collectum, ut iam diximus, in quo ista habentur: [& Menologio Sirleti,] Eodem die sanctorum Martyrum Eusebii, Neonis, Leontii, Longini, & aliorum quatuor. Diocletiani Imperatoris jussu a quatuor carnificibus cæsi & suspensi, atque eo usque aniati, quoad carnes eorum in terram defluerent, & viscera ipsa nudata sint; postremo securi percussi sunt. Hæc ibi: & hactenus nullus indicatur locus: quis igitur non miretur in Pseudo-Chronico Dextri, cujus figuli plerosque sic absque loco inventos in suam coegerunt Hispaniam, [in Pseudo-Chronico affinguntur Hispaniæ:] nomina eorum non esse apposita. Sed quod ibi omissum videbatur, supplevit alterius Pseudo-Chronici fabricator insulsus, sub nomine Iuliani Petri, in quo num. 130, ad annum 290, ista sunt excogitata: XXIV Aprilis Civitate Larissa, quæ nunc Dotana vel Totana dicitur, a tempore Gallorum, prope Carthaginem Spartariam & Eliocrotam; memoria sanctorum Martyrum Eusebii, Neonis, Leontii & Longini, & aliorum quadraginta, qui in dicta Diocletiani & Maximiani persecutione, post diros cruciatus fortiter toleratos, gladio tandem consummati sunt. Hæc ibi: fidenter, quasi de loco tacentibus Romano Martyrologio & Sirleti menologio, quivis locus fingi iam tuto posset.

[2] At saltem considerassent alterum, quod toties in suam partem trahunt, sed nimium istis adversatur, [a Galesinio dicuntur a S. Georgio conversi,] Martyrologium Galesinii, in quo ista traduntur: Hoc ipso die sanctorum Martyrum Eusebii, Neonis, Leontii, Longini & aliorum quatuor. Ii coronato beatissimo Georgio Martyre, cum ex funesto Diocletiani edicto omnes ubique terrarum Christianos, illosque præsertim, qui illius Martyris cura Christo adhæsissent, in carcerem conjici jussum esset; eo nomine comprehensi, a fide ut descisserent, per vim adacti, id constanti animo negarunt. Quam ob causam primo verberibus usque adeo graviter cæsi, ut dissipatis visceratim membris intestina diffluerent, demum præcisis cervicibus martyrii cursum præclare confecerunt. Hæc Galesinius, citato in Notationibus libro Græco de Martyrio S. Georgii. At contra insurgit Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico & multa objicit contra S. Georgium, quem pridie laudarat tamquam totius Aragoniæ post B. Iacobum specialem Tutelarem. Ad quem diem quid de martyrio, veneratione & Actis S. Georgii Megalo-Martyris Nicomediæ paßi sentiendum sit, pluribus deduximus.

[3] Hoc autem loco pergimus alia monumenta producere de his Sanctis Martyribus: ac primo damus, [id confirmatur ex Menologio Basilii Imperatoris,] quæ seculo Christi decimo in Menologio Græco Basilii Porphyrogeniti Imperatoris leguntur & sunt istæ: Eodem die certamen sancti Martyris Eusebii & sociorum ejus. Post mortem sancti Megalo-Martyris Georgii jussit Diocletianus omnes, qui ubique terrarum Christiani invenirentur, & maxime eos, qui propter ipsum fuerant in carceres detrusi, ut aut falsorum nominum diis sacrificantes e vinculis liberarentur, & liberi in vivis dimitterentur; aut si id præstare recusarent, acriter excruciarentur, & demum mortis pœna damnarentur. Idcirco hi sancti viri, cum edita a Megalo-Martyre Georgio miracula vidissent, & Christo adhæsissent, in carcerem conjecti & conclusi sunt. Inde vero egressi & coram tyranno adducti, Christum abnegare, & idolis sacrificare jussi sunt. Quod cum se facturos negarent, primum quidem denudati, impie cæsi sunt, quo usque eorum carnes humo dilaberentur. Deinde suspensi crudeliter verberati fuerunt, quousque ipsorum viscera foris apparerent, ac demum sacratis capitibus obtruncati.

[4] Hactenus Menologium Basilii ante septingentos annos exaratum. Cui simile encomium extat in Magnis Menæis, quod subjungimus: [Menæis Græcorum,] Eodem die sanctorum Martyrum Eusebii, Neonis, Leontii & quatuor aliorum. Post martyrium sancti Megalo-Martyris Georgii imperavit Diocletianus, ut omnes Christiani, & maxime qui propter S. Georgium in vinculis detinebantur, aut diis sacrificarent & libertati restituti vita donarentur, aut si recusarent, omnibus tormentis excarnificati neci dederentur. Proinde & hi Sancti, ab S. Georgio fidem Christianam edocti & in ea constantes, in carcerem erant detrusi. Qui ad Tyrannum adducti, cum Christum abjurare & idolis sacrificare penitus recusarent, vestibus spoliati, a quatuor lictoribus verberati fuerunt: deinde suspensi tam fœde lacerati sunt, ut carnes ab ossibus deciderent, & intestina apparerent; postremo gladio percussi martyrium compleverunt. Hactenus Menæa: e quibus suum elogium sumpserunt Sirletus & consequenter Baronius pro Martyrologio Romano, & ipse etiam consarcinator Pseudo-Chronici Iuliani Petri, adjuncto oppido Hispanico: ut eos Hispanis tribueret. Vt tamen aliquid ab aliis diversum haberetur, socii dicuntur quadraginta, verum quatuor reponendos monet Tamajus.

[5] Aliud nobis est antiquum monumentum in MS. Græco Synaxario Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, [& MS. Synaxario:] in quo elogium pene idem est, quod ex Menologio Basilii Imperatoris dedimus, in fine autem additur, animas eorum in manibus Dei viventis fuisse depositas; sed cum in titulo Menologii Basiliani solum referretur certamen S. Eusebii & Sociorum ejus, in hoc Synaxario plurimorum nomina indicantur hoc modo: Eodem die certamen sanctorum Martyrum Eusebii, [ex quo plures junguntur Socii.] Neonis, Leontii, Longini, Christophori, Demetrii, Danabi, Donati, Therini, Nestabi, Nices & Sociorum. In duplici Ms. Græco Taurinensi Ducis Sabaudiæ ista leguntur ad diem hunc XXIV Aprilis. Certamen sanctorum Martyrum Chalcedone passorum. Et sanctorum Martyrum Eusebii, Neonis, Leontii, Longini, Christophori, Demetrii, Danami, Donati, Therini, Nestami, Nices cum Sociis suis. In altero exemplari deerat nomen Donati. In citato Ms. Synaxario ad diem VI Maii, ista leguntur. Eodem die certamen sanctorum Martyrum Demetrii, Danactis, Donati, Therini, Mesereera (Græce Μεσερεήρα) cum sociis suis. Peragitur autem eorum solennitas in templo seu martyrio eorum, in Deutero seu Secundo. Eodem VI Maii, in Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ littera O, & num. 148 signatis habetur, certamen SS. Demetrii, Danactis, Donati, Thereni, Meseeræ & Sociorum Martyrum. In Mss. Menæis Chifletianis sunt eodem VI Maii, notati Demetrius, Danax, Therianus, Mesirus, Donatus, & dicuntur telis confixi. Ob hoc autem potißime eos noluimus jungere in titulo istis octo gladio cæsis: sed differre maluimus, si forsan major lux accederet, quando ad VI Maii, de iis agetur. Et licet Christophorus iis ad VI Maii non adjungatur, eumdem tamen etiam seponimus; forsan cum inter rarios hujus nominis Sanctos alibi reperturi. Latent etiam nos Sancti martyrio Chalcedone perfuncti, nisi sint Quadraginta novem in Martyrologio Romano ad XXIV, Septembris relati. Quæ inter adjunctos ultimo loco est Sancta Nice, colitur sequenti die XXV Aprilis. At SS. Donatus & Therinus sunt etiam relati præcedenti die XXIII Aprilis.

[6] Michaël Monachus, Canonicus Capuanus, parte 4 Sanctuaru Capuani, edidit quatuor Kalendaria Sanctorum, [S. Longini memoria Capuæ.] qui Capuæ fuerunt in veneratione; & in horum Kalendariorum tertio, Thesauri dicto, atque in quarto ejus Codicis, qui est Ordinarium totius anni, proponitur memoria S. Longini Martyris: in tertio etiam dicitur celebrari festum cum tribus lectionibus. An occasione S. Longini Socii SS. Eusebii, Neonis & Leontii Martyrum sit introducta dicta memoria, nescimus. At lectiones esse de Lōgino, qui latus Christi aperuit, & exclamavit, Vere filius Dei est iste, annotat Michaël, Ista vero sunt duorum, quorum alter Longinus miles, alter Longinus Centurio fuit. De utroque egimus XV Martii.

[7] Ab his omnibus diversum esse non dubitamus eum, cujus causa Osnabrugensis Ecclesia hodiernum diem festivum habet, [Roma Osnabrugū delatæ an. 1641, reliquiæ S. Leontii,] sub ritu Officii semiduplicis, in quo omnia de communi unius Martyris præter Lectionem IV, quæ est hujusmodi: Cum furor gentilium potestatum in selectissima quæque membra Christi desæviret, præsertim sub Diocletiano & Maximiano Consulibus, septimo persecutionis anno; in Sanctos Eusebium, Neonem, Leontium, Longinum, & alios quatuor, impius Maxentius efferbuit, ipsosque post multa ac varia tormenta, cum nihil obtineret, nihil proficeret sæva crudelitas, ob fidem Christi tandem capite plecti jussit; anno Christi trecentesimo octavo, octavo Idus Aprilis. Sancti hujus Leontii corpus totum Urbanus Papa VIII, Francisco Guilielmo Episcopo Osnabrugensi, cum secundo limina Apostolorum anno Christi MDCXLI visitaret, & sanctam Sedem Apostolicam præsens veneraretur, dono concessit. De quibus Reliquiis ipse postmodum magnam partem huic suæ Cathedrali Ecclesiæ, ad majorem devotionem populi, donavit.

[8] Hactenus Officia propria Ecclesiæ Osnabrugensis, excusæ anno 1652: [cujus rei memoria cum multis erroribus inseritur Breviario.] quorum collector non alia causa videtur Martyrii auctorem fecisse Maxentium, quam ut Romæ paßi crederentur, quorum unius corpus inde putabat ad suos allatum. Sed imperite satis Diocletiani & Maximiani Consulatum, qui post abdicatum ab illis anno CCCIV, Imperium nullus concipi nec debet nec potest, conjunxit cum tyrannide Maxentii, qui eam primum occupavit anno CCCVI. Qui autem hic dicitur annus persecutionis septimus, illam ab anno CCCIII ordiendo, & usque ad Constantini de Maxentio victoriam anno CCCXI, partam continuando, vel etiam usque ad mortem Licinii anno CCCXXVI interfecti, esset annus vulgaris Æræ CCCIX. Quæ omnia satis male cohærentia vitari potuissent, nisi accepto ex Romanis cryptis cujusdam S. Longini corpore, ad Romani Martyrologii tabulas, velut certos omnium Martyrum testes, respexissent Osnabrugenses; & non invento ibidem Martyrii a Longino & sociis tolerati loco, credidissent, per hoc de loco silentium, Romanæ urbi illud adscribi. Quibus aliisque, similes ex Romanis Cryptis Reliquias habentibus, suaderemus, ut omissa frustranea solicitudine plus aliquid quam nomen de iis sciendi, pro die cultus accipiant eum, quo translatæ sunt; ne si eligant eum quo similis nominis Martyr inscriptus est Martyrologio, se suosq; posteros inducant in errores & abusus haud facile emendabiles.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS,
CORONA VIRGINE, VICTORE, ZOTICA, FORTUNO, DONATO, FELICE, SECUNDO, SATURNINO, SILVANO, ITEM SILVANO, RUFINA, LIBERALE, METURO, TONITO, FIRIANO, BARACHO, NABORE, FUSCINO, MAVENTO, SERANO, FORTUNO, DONATO, FLORIANO, THEONE PRESBYTERO, ET ALIIS XXIV.

[Commentarius]

Corona Virgo, Martyr Alexandriæ (S.)
Victor, Martyr Alexandriæ (S.)
Zotica, Martyr Alexandriæ (S.)
Fortunus, Martyr Alexandriæ (S.)
Donatus, Martyr Alexandriæ (S.)
Felix, Martyr Alexandriæ (S.)
Secundus, Martyr Alexandriæ (S.)
Saturninus, Martyr Alexandriæ (S.)
Silvanus, Martyr Alexandriæ (S.)
Silvanus alter, Martyr Alexandriæ (S.)
Rufina, Martyr Alexandriæ (S.)
Liberalis, Martyr Alexandriæ (S.)
Meturus, Martyr Alexandriæ (S.)
Tonitus, Martyr Alexandriæ (S.)
Firianus, Martyr Alexandriæ (S.)
Barachus, Martyr Alexandriæ (S.)
Nabor, Martyr Alexandriæ (S.)
Fuscinus, Martyr Alexandriæ (S.)
Maventus, Martyr Alexandriæ (S.)
Seranus, Martyr Alexandriæ (S.)
Fortunus, Martyr Alexandriæ (S.)
Donatus alter, Martyr Alexandriæ (S.)
Florianus, Martyr Alexandriæ (S.)
Theon Presb. Martyr Alexandriæ (S.)
Alii XXIV, Martyres Alexandriæ (SS.)

G. H.

[1] Qvatuor apographa Martyrologii Hieronymiani ab his Sanctis auspicantur diem XXIV, his verbis: VIII Kalendas Maii. In Alexandria natalis SS. Coronæ Virginis, [Memoria in Martyrol. S. Hieronymi,] Victoris, Zoticæ, Fortuni, Donati, Felicis, Secundi, Saturnini, Silvani, item Silvani, Rufinæ, Liberalis, Meturi, Toniti, Firiani, Barachi, Naboris, Fuscini, Maventi, Serani, Fortuni, item Donati, Floriani, Theonis Presbyteri, & aliorum XXIV. MSS. Richenoviense & Rhinoviense ista solum habent: In Alexandria Theonis & aliorum XXIV. [aliquorum in aliis.] Sine sociis autem in codice Ms. Reginæ Sueciæ, etiam quo Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum est usus, dicitur: In Alexandria Theonis Presbyteri, quasi a reliquis Martyribus turmam particularem faceret, licet in eadem urbe Alexandrina sint omnes coronati. Ex reliquis Corona Virgo, sola celebratur in Mss. Vaticano ecclesiæ S. Petri, Altempsiano & aliis. Corona & Victor in Ms. Aquisgranensi. At Corona Virgo Victor & Zoticus, in Ms. Barberiniano & Trevirensi S. Maximini. A Notkero proferuntur Victor, Zoticus cum aliis plurimis. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi indicantur Victor, Corona, Donatus, Theon, Faustinus, In Ms. Pragensi, Corona Virgo, Victor, Zoticus, Faustinus. Qui in hisce Zoticus quarto scribitur, in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani appellatur Zotica: in quibus pro Silvano, Tonito, Firiano, Mavento, Serano, leguntur etiam nomiua Silviani, Comiti & Tumnini, Tibiriani, Naventi & Muenti, Sarani & Serari.

[2] Pridie hujus diei seu XXIII Aprilis, in dictis quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani ista leguntur: [Corona 23 Aprilis,] In Alexandria Coronæ; & additur Martyris apud Notkerum, qui eam hoc die omisit, quasi censuerit eamdem iterum repeti. Illo interim die in Martyrologio Flori, memorantur SS. Victor & Corona, sub Antonino Principe in Ægypto passi: [ut & Victor & Corona,] quorum Victor post alia tormenta decoriatus est & decollatus, Corona vero alligata duabus arboribus divisa est. Iidem duo inscripti sunt Martyrologiis Rabani, [ad 14 Maii celebrandi,] Vsuardi, Adonis & aliis, ad diem XIV Maii, imo & Martyrologio S. Hieronymi, sed Syriæ adscripti. Sunt iterum memorati SS. Victor, Corona & alii XX Martyres ad diem XX Februarii, ubi de iis egimus. Iterum XXVI Aprilis, [item 26 & 25 Apr.] proponuntur in Missalis Ambrosiani Kalendario SS. Victor & Corona: quos huc tamquam ad proximos relegamus, uti & Coronam Virginem, quam ad diem XXV Aprilis, suo Martyrologio inseruit Maurolycus.

[3] [Iidem repetici.] Iidem sub finem repetuntur in apographo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani, sed melius in aliis tribus apographis desunt. Parva sed vix ullius momenti in scriptione est differentia. Finit Eternacensi cum Floro, qui aliis est Florianus; & desunt Theonas Presbyter & alii XXIV, quos monuimus propriam forte turmam posse constituere.

[4] [S. Corona Virgo absque mentione martyrii relata,] Eodem die natale S. Coronæ Virginis, absque titulo & loco martyrii, refertur in posteriore editione Bellini, Parisiis anno MDXXI aliunde aucta. Secuti sunt Molanus, Canisius, Ferrarius, Galesinius, & hic citat Martyrologium monachorum Ordinis Benedictini. Hinc Arnoldus Wion eam Sanctimonialem appellat, & Martyrologio suo monastico inscribit. Secuti mox sunt Dorganius & Menardus. Habemus & nos Martyrologium Ordinis S. Benedicti, una cum Regula hujus in folio excusum, [& Benedictinis adscripta,] absque anno & loco impreßionis, uti sub exordium typographiæ solebat fieri. In hoc Martyrologio continentur ad hunc XXIV Aprilis, S. Alexander Martyr Lugduni sub Antonino Vero, & XXXIV cum eo passi. Item Mellitus Episcopus & Confessor. Quidni in simili Martyrologio potuit inscripta fuisse S. Corona Virgo, licet ea passa fuerit sub Imperatoribus Ethnicis. Fatetur Wion non liquere quo vixerit tempore, imo & loco. Hunc vult indicare Tamajus-Salazar, dum ad hunc diem ista scribit: Illici in Hispania citeriore B. Coronæ Virginis, ex ordine S. Benedicti alumnæ, [uti & Hispaniæ] quæ cum omnibus bonis vacaret operibus, & in vita & post mortem innumeris clareret miraculis, honorifico inposterum visitata concursu, ultimam meruit in Hispaniæ tabulis & cultus venerationem & populorum reverentiam. Hæc Tamajus, apposita littera D, quasi in Notis redditurus rationem dictorum, sed omnia sub silentio tegit, quod non reperimus alibi ab eo factum. Has ergo Notas expectamus, ut secure progrediamur. Tamajum interim describunt Bucelinus in Menologio Benedictino & Arturus du Monstier in Gynæceo sacro.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
FAUSTINO, VICTURINO, SALUNO, VALERIO, ALEXANDRO, ORBANO, THEONA, VALERIA, FORTUNATA, PUBLIO, FORIANO, MEMMERO, FAUSTO, JANUARIO, SECUNDO, MARCIA, SAMBACIA, THEODESTIA, VALERIANO, URBANO, HERO, LUCIO, VICTORE.

[Commentarius]

Faustinus, Martyr in Africa (S.)
Victurinus, Martyr in Africa (S.)
Salunus, Martyr in Africa (S.)
Valerius, Martyr in Africa (S.)
Alexander, Martyr in Africa (S.)
Orbanus, Martyr in Africa (S.)
Theonas, Martyr in Africa (S.)
Valeria, Martyr in Africa (S.)
Fortunata, Martyr in Africa (S.)
Publius, Martyr in Africa (S.)
Forianus, Martyr in Africa (S.)
Memmerus, Martyr in Africa (S.)
Faustus, Martyr in Africa (S.)
Ianuarius, Martyr in Africa (S.)
Secundus, Martyr in Africa (S.)
Marcia, Martyr in Africa (S.)
Sambacia, Martyr in Africa (S.)
Theodestia, Martyr in Africa (S.)
Valerianus, Martyr in Africa (S.)
Vrbanus, Martyr in Africa (S.)
Herus, Martyr in Africa (S.)
Lucius, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Altera hæc claßis Martyrum, & fere æque numerosa ac prima fuit, memoratur in quatuor eisdem apographis Martyrologii Hieronymiani his verbis: In Africa natalis SS. Faustini, Victurini, Saluni, Valerii, Alexandri, Orbani, Theonæ, Valeriæ, Fortunatæ, Publii, Foriani, Memmeri, Fausti, Ianuarii, Secundi, Marciæ, Sambaciæ, Theodestiæ, Valeriani, Urbani, Heri, Lucii, Victoris. Ex his Alexander in duobus apographis continetur, in duobus deest; forsan ob S. Alexandrum, Lugduni in Gallia passum, expunctus. Desunt etiam in unico ex quatuor apographis Valerius, Orbanus, Januarius, Secundus. Aliqua etiam in scriptione est diversitas, & loco Orbani, Fortunatæ, Publii, Foriani, Memmeri, Sambaciæ, Theodestiæ, & Urbani legitur etiam Orbanæ & Urbani, Fortuni, Publiani, Mammeri, Saubaciæ & Sambuciæ, Theudestiæ & Orfani. Demum Herus & Heris, quasi ita esset in genitivo casu, adscribitur.

[2] Aliqui horum sunt etiam aliis Martyrologiis inscripti; ex quibus in Mss. Rhinoviensi & Richenoviensi ista leguntur: In Africa Faustini, Victorini. In Mss. Romano Cardinalis Barberini & Trevirensi S. Maximini, nec non apud Grevenum in Auctario ad Vsuardum, tertius hoc modo additur: In Africa natale SS. Faustini, Victorini Valerii. Notkerus ista tradit: In Africa Faustini & Victorini, & aliorum plurimorum Martyrum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEBÆIS,
MAVRITIO, GEORGIO ET TIBERIO,
PINAROLII IN PEDEMONTIO.

SUB DIOCL.

[Commentarius]

Mauritius, Martyr Thebæi, Pinaroli in Pedemontio (S.)
Georgius, Martyr Thebæi, Pinaroli in Pedemontio (S.)
Tiberius, Martyr Thebæi, Pinaroli in Pedemontio (S.)

G. H.

Pinarolium, civitas Pedemontii in Italia, ad radices Alpium & prope Chisonem amnem, duas habet Ecclesias Collegiatas, [Pinarolii] & plura monasteria tam virorum quam mulierum. Inter hæc, non procul a mœnibus, in loco qui olim S. Veroni dicebatur, piissima Adelasia, filia & hæres Oldrici Manfredi Marchionis Secusiæ, celeberrimum monasterium, Abbatiali dignitate illustre, monachisque Benedictinis inde concessum, [in Abbatia S. Mariæ,] fundavit anno MLXIV, in honorem beatißimæ Virginis Mariæ, amplißimisque posseßionibus dotavit. Hujus loci cum Abbas Commendatarius esset Vincentius Laureus, Episcopus Montis-Regalis, creatus in locum Pii V Pontificis anno MDLXVI, qui etiam fuit S. R. E. Cardinalis; ipsum monasterium ad reformatos Cistercienses, [asservantur corpora horum Martyrum,] vulgo Folienses dictos, transtulit: ac simul, obtenta Sedis Apostolicæ licentia, curavit fieri solennem translationem sacrorum corporum SS. Mauritii, Georgii & Tiberii, e legione Thebæa Martyrum; quæ ibi hoc XXIV Aprilis, summo cultu, ac frequentißimo populi concursu honorantur, eidemque monasterio non parum decoris, majestatis ac devotionis conferunt, uti attestantur Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Pedemontanæ regionis & Ecclesiarum Chronologica historia cap. 7 & 24, & Guilielmus Baldesanus in sacra historia Thebæa lib. 2 pag. 260. Eorum memoriam ad hunc XXIV Aprilis celebrat Ferrarius in Catalogo generali, & magis prolixe in Catalogo Sanctorum Italiæ his verbis: Mauritius, Georgius, & Tiberius, milites Thebæi, ex eorum numero qui ex castris, [compendium martyrii.] Maximiani Imperatoris immanitatem devitantes, se subtraxerunt; a persecutoribus, in finibus Taurinorum, apud Pinarolum oppidum præclarum, deprehensi sunt: ac in fidei confessione persistentes, ab illis trucidati, martyrii palmam adepti, in cælum evolarunt. Quorum corpora, in Abbatia S. Mariæ apud Pinarolensem urbem, condita asservantur: & hac die apud incolas venerationem habent. Hæc Ferrarius. Deplorat Baldesanus omnem notitiam horum Martyrum, quæ in antiquis monumentis habebatur, fuisse ab impiis hæreticis Calvinistis dißipatam; [Acta ab hæreticis dissipata.] neque potuisse aliud quam sacra horum Martyrum ossa, ne cum reliqua ecclesiastica supellectile comburerentur, alio deportari. Postquam autem rabies illa transiit, & pax regioni concessa est, fuerunt ipsa sub Carolo Emmanuele suo loco honorifice restituta, & digno cum honore hactenus coluntur, cui antiqua traditio suffragatur. Nicolaus Brautius, Episcopus Sarsinæ, in Martyrologio Poëtico, his eos versibus honoravit.

Tres Deus ex cæsa rapuit legione Thebæa,
      Cædendos alibi pro Deitate viros.
Ne se polluerent egressi castra Thebæa,
      Ex media subeunt sidera clara via.

DE S. DANIELE ANACHORETA ET MART.
GERVNDÆ IN HISPANIA.

[Praefatio]

Daniel anachoreta & Martyr, Gerundæ in Hispania (S.)

Auctore D. P.

EX MS.

[1] Antiqua & illustris in Catalania, Hispaniarum regione, eademque Episcopalis urbs Gerunda est, [Gerundæ] hodiernis Hispanis Girona dicta, de qua egimus XVIII Martii, ad Vitam SS. Narcißi Episcopi Gerundensis, & Felicis ejus Diaconi, qui in persecutione Diocletiani martyrio coronati fuerunt. Prope hanc urbem extat Abbatia sanctimonialium Ordinis S. Benedicti, [in vicino monasterio S. Danielis,] circa annum Christi nonagesimum septimum supra millesimum fundata a Comitissa Mahalta, Principis Roberti Guiscardi filia, & Raymundi Berengarii secundi Comitis Barciuonensis conjuge. Nomen illi inditum monasterii S. Danielis, cujus ibidem corpus magna cum veneratione adservatur, [adservatur corpus:] in aliquo proprio sacello infra capellam majorem, inclusum sepulcro seu mausoleo marmoreo: uti olim huc inde scripsit Michaël Torbarus testis oculatus. Ioannes Eusebius Nierembergius edidit Hispanico idiomate anno MDCXLVIII, Vitas exemplares & venerabiles memorias aliquot illustrium virorum Societatis Iesu, & inter illas refert a pagina 321 Vitam Patris Didaci Salazarii, cujus Vitæ § 2 indicat, singularem Didaci devotionem erga sacras Reliquias, [& est in veneratione.] & nominatim S. Danielis anachoretæ, quæ extant in cœnobio sanctimonialium Benedictinarum, in valle quadam extra urbem Gerundam, quas dictus Pater inviserat, & aliquot pulveres sepulcri ejus secum detulerat. Duplex S. Danielis festum celebrant sanctimoniales: [Colitur 24 Aprilis & I Septemb.] primarium incidit in hunc XXIV Aprilis, quo die passus traditur, alterum in ipsas Kalendas Septembris, quo die sacrum ejus corpus translatum est. Ejus ad hunc XXIV Aprilis, meminerunt Antonius Vincentius Domeneccus, in Historia generali Sanctorum Catalaniæ; Tamajus Salazar, in Martyrologio Hispanico; & Ferrarius, in Catalogo generali.

[2] Acta dicuntur conscripta fuisse ab Andrea Danielis discipulo, & avecta in Orientem. Proinde an ea extent [Vita aliqua edita Latine & Hispanice,] uspiam merito dubitamus. Interim Tamajus Salazar illi attribuit, quæ ipsemet Latine edidit ex Hispanica Dominecci historia, omißis illis, quæ fuse præfatur Domeneccus, ingenue confitens, quod multa immutaverit, quæ omnino credidit in alium sensum esse torquenda. Nos eadem quæ hic præ oculis habuit, quæque perquirere neglexit Tamajus, obtinuimus ex prædicti monasterii MS. beneficio iam laudati Michaelis Torbari, prout istic inveniuntur in duodecim Lectiones distributa, juxta antiquum Benedictinorum ritum. Verum parum prodest ea accepisse. Non enim illa dumtaxat, quæ Domenecci stomachus digerere non potuit, [a qua resecanda pars prior;] nobis quoque moverunt nauseam: sed vidimus insuper id, quod Domeneccus divinare non potuit, duas tertias partes horum Actorum, quibus genus & patria & quidquid per annos circiter triginta actum in Oriente narrabatur, verbotenus fere, sed cum amplificatione quadam, traductum esse ex Græca vita S. Joannis ἐν φρέατι, quam nos ex nova Sirleti versione Latinam dedimus XXX Martii; istius autem Legendæ compilatorem, qui ipsam forsan ex aliquanto pleniori MS. interpretatam antiquitus invenerat, sic eamdem aptavisse Danieli, ut nomina, partim eadem partim leviter corrupta, transcripserit, forte non tam suo quam prioris librarii vitio.

[3] Vtrique igitur Armenia patria; utrique mater Christiana vidua, [quæ est Vita S. Ioannis in puteo data 30 Martii:] sororque puella; utrique cum iisdem latendi causa dicitur fuisse metus ab Imperatoris ethnici delegato, ad Christianos vi cogendos in idololatriam: sed mater quæ ibi, Iulia, hic Uliana; soror, quæ ibi Themistia, hic Theomita; Imperatorius minister, qui ibi Pompeianus, hic Ponipianus scribitur; Imperator vero, qui ibi nullus nominatur; hic palmari mendacio appellatur Philippus: civitas, ad quam a facie persequentis confugerunt, religionis liberius exercendæ causa, ibi Cylistrum dicitur sive Cylistra, urbs Minoris Armeniæ, nota Ptolomæo, Straboni & Nicæno Concilio I; hic prima eorum habitatio Quiliquia aut Ciliquia; refugii sedes Momestia scribitur, portentosis nec facile agnoscendis nominibus. Rursum uterque orandi causa secretum dicitur adivisse locum, venerandum Angelici vultus senem habuisse auctorem petendi eremum, impetrata benedictione materna illuc ivisse, exorato rite Deo commorandi stationem invenisse, ibi diebus quadraginta jejunasse, & procurante Angelo refectum esse pane per pium eremitam allato: sed ibi pius iste eremita vocatur Pharmutius Ægyptius, anachoreseos locum in Armenia habens; hic nominatur Ioseph, exercens se ad extremum Iordanis fluvium, per duas diætas a Ierusalem. Denique utrobique juvenem tentat diabolus, primo per ipsum senem Anachoretam, quem apparens sub schemate Angelico fefellerat; deinde per semetipsum, matris, sororis, familiarium vocem & lamenta exprimentem, ac denique se ei in specie draconis circumvolvit; nec tamen evincere potuit ut interrupto orationis cœptæ tenore, ascenderet de suo puteo, ut ibi dicitur; ut hic, tugurium in monte constructum dimitteret. Constat igitur unius Sancti vitam pro vita alterius fuisse suppositam, fortasse ob aliquam similitudinem vocationis exercitationisque eremiticæ, sicut in aliis quandoque Sanctis factum notamus, & reprehendimus: adeoque tota prima pars Vitæ, tamquam nihil ad Danielem spectans, & aliunde supposita ac proprio Sancto pridem data, omitti hic debet.

[4] Quid autem de ultima parte dicemus, quæ narratur profectio ex Palestina in Galliam, Martyrium Arelati toleratum, & translatio corporis Gerundam? Parum sane abest, [altera pars, quare & quomodo hic detur.] ne Vitæ quoad primam partem tam notorie suppositæ, etiam in secunda quidem credere velimus nihil: maxime cum in hac potißimum ea invenerit Domineccus, quæ nullius stomachus posset digerere, ideoque in alium prorsus sensum ipse detorsit, cogente ad hoc manifesta alias falsitate. Quia tamen hæc pars (quamvis nonnullis temporum, minus congruentium, circumstantiis vestita per vulgi traditionem, & sic litteris commendata) potuit solidius aliquod rei propius cognitæ habere fundamentum; absque veritatis injuria fieri posse credidimus, ut ea hic proponeretur lectori, sic præmonito; qui ut cavere etiam poßit tenebras historiæ, per se obscurißimæ, offusas a Domenecco, dum illas satagit eliminare; sciendum quod in Actis prænominatis, dicatur S. Daniel, anno octingentesimo octogesimo octavo, [ut fuerit S. Daniel occisus sec. 9.] Arelati ad Rhodanum, martyrio coronatus sub Præside Teupanio, qui persequebatur Christianos. Dictum annum, tamquam certißimum characterem arripuit Domeneccus, & reliqua eidem conatus est accominodare, sed nisu plane infelici. Florebat siquidem toto seculo nono, fides Christiana apud Arelatenses, atque in tota Provincia, & vicinis Provinciæ regionibus: adeoque frustra a Dominecco introducuntur Saraceni quorum in Actis non fit mentio.

[5] Elapsi quoque tunc erant anni centum & quinquaginta ab eo tempore, quo Saraceni Provinciam diripuerant, uti constat ex Sigeberti Chronico ad annum DCCXXXVIII. [non sunt fingendi in Provincia Saraceni.] Arelato, inquit, urbe Galliarum capta a Saracenis, & omnibus circumquaque demolitis, Carolus Martellus, adscito sibi ad auxilium Luithprando Rege Langobardorum, eis occurrit, eosque terrore nominis sui in fugam vertit. Omnia deinceps pacifice ibidem circa Religionem acta fuerunt sub Pipino, Carolo Magno & aliis Regibus & Imperatoribus Francorum, usque ad annum DCCCLXXIX, quo Bozon creatus est Rex Arelatensis, Provinciæ & superioris Burgundiæ Cis-juranæ, & mortuus anno DCCCLXXXIX, habuit successorem filium suum Ludovicum Bozonem: quorum Acta accurate descripta sunt ab Audrea du Chesne lib. 2 Historiæ Burgundionum cap. 11 & 12, & ab Honorato Bucheo lib. 6 Historiæ Provinciæ sect. 1. absque ullo Saracenicæ incursionis indicio aut vestigio. Inspiciantur etiam Catalogi Archiepiscoporum Arelatensium, a Claudio Roberto & Sanmarthanis editi, omniaque reperientur pacata toto hoc seculo & maxime (quod huc spectabat) sub Rostagno, qui præfuit huic Ecclesiæ saltem ab anno DCCCLXXI, usque ad annum DCCCCXIII, & interfuit quinque Conciliis aliisque contractibus ac donationibus variis subscripsit. Porro Domineccus, eo quod Daniel anno DCCCLXXXVIII legatur Arelati martyrio coronatus, in locum Philippi Imperatoris, quem supra explosimus, substituit Theophilum hæreticum iconomachum & Michaëlem III ejus filium, [neque metuendi Theophilus & Michaël imperatores iconomachi.] sub quo addit S. Ignatium Patriarcham Constantinopolitanum in exilium actum, eique Photium substitutum, & ab hoc per conciliabulum coacto Nicolaum Summum Pontificem aliosque Catholicos condemnatos: quorum omnium neque mentio neque umbra in dictis Actis apparet. Interim Tamajus, tamquam rem maximi ponderis tractans, notas subjungit de tempore Michaëlis, de invidia Photii in S. Ignatium, & impia damnatione Nicolai Papæ; atque concludit, S. Danielem anachoretam natum fuisse anno DCCCLV, ut qui anno ætatis XXXII cum dimidio peracto, martyrium compleverit Arelati, anno DCCCLXXXVIII.

[6] [Sed nec gentilium Imperatorum capienda sunt tempora:] Fateor lubens in annorum numeros & facile & sæpe obrepere errores, quos benigna conjectura fas sit emendare, quando iis sublatis cetera utcumque subsistunt; ita ut non tam auctor convincatur errasse in historia scribenda, quam in ea transcribenda vel etiam interpolanda præsumi poßit oscitanter vel temere egisse librarius. Ast hic, ubi undique vacillat historia, nisi ea quoque pars rescindatur quæ est de martyrio, tamquam sub gentilibus tolerato; quid in audeamus opinari, auctorem Legendæ, qui alterius eremitæ, inter Græcos noti, vitam totam ita impudenter ausus fuit affingere Danieli, eidem pari fingendi libertate affinxisse certamen cum tyranno pro fide Christi, & mortes per miracula superatas? Hoc autem posito, nihil obesset, quo minus aut anno prænotato, aut alio præcedentium seculorum, octavi scilicet septimi, sexti, aut etiam quinti vel quarti, obierit Daniel, in diœcesi Arelatensi oppressus violentia alicujus impii Toparchæ, qui hic Teupanius & Teufanius dicitur, rectius Theophanius scriberetur?

[7] Sane varios sanctos eremitas aut peregrinos, ab impiis aut latronibus occisos, scimus pro Martyribus ab Ecclesia coli; & tales sunt S. Gerlacus, [cum cædes credi possit violentia privati toparchæ patrata,] S. Meinradus aliique in hoc opere partim commemorati partim commemorandi, sicut jam nunc V Ianuarii egimus de Gerlaco, de Meinrado XXI ejusdem. Quod idem si Danieli factum volumus suspicari, (nam pro Martyre habitum antiquus & perpetuus cultus comprobat) reliqua historiæ capita salvari haud difficulter poterunt, & quæmdam verosimilis narrationis, in populari traditione aut perbrevi aliquo scripto fundatæ, speciem obtinere. Tempus certe minus ab ætate nostra remotum, quam sint Imperatorum ethnicorum tempora, exigere videntur pii conjuges, Crescentius & Parabaste (fortaßis Parasceve vel Pansebaste) qui Hierosolymas peregrinati, [post ætatem Constantini M.] inde in Arelatensem diœcesim adduxerunt Danielem. Nec enim, ante Constantini Magni inventæque Crucis tempora, adeo familiare occidentalibus fuit in Terram-sanctam peregrinari etiam cum uxoribus, ut antea illuc ivisse ipsi poßint prudenter credi.

[8] Et hæc confusa notitia, scilicet quod Daniel ex Armenia oriundus, post actam annis aliquot vitam in Syria eremiticam, ab iis quos diximus traductus in Galliam, sub Theophanio toparcha impio cruentā obiens mortem, propter subsecuta miracula titulum cultumque martyris habere cœperit; corpus autem ob ejusdem Theophanii metum avectum in Gerundense territorium, stabilem ibidem requiem ac venerationem obtinuerit: hæc inquam historiæ antiquæ confusa notitia, cum definitiori memoria temporis, potuit fuisse totum fundamentum Legendæ, [& Vita diu post ex traditione scripta.] jam satis refutatæ. Quam non valde antiquam esse vel hinc colligas, quod ubi in Vita Ioannis ἐν φρέατι sine in Puteo dicitur Pharmutes Ægyptius, cibum ab Angelo acceptum detulisse ad Ioannem, hic dicatur Ioseph accepisse Hostiam deferendam ad Danielem, qualem scilicet ipsemet solebat quot Dominicis accipere, omni alio cibo abstinens; quæque postea appellatur salutaris Hostia & Panis Angelorum; haud obscure Eucharistiam intelligendo, non ita paßim solitam ab antiquis scriptoribus appellari. Sed conjecturarum satis est, quibus quid addi demive debeat, ut per se Lector ipse discernat, tota Vita Ioannis in Puteo omissa, solam eam partem habe, quæ est de Daniele.

VITA
Quadamtenus fabulosa aut suspecta.
Ex MS. Monasterii S. Danielis.

Daniel anachoreta & Martyr, Gerundæ in Hispania (S.)

BHL Number: 2089

EX MS.

[1] In illo tempore, a erat quidam homo Christianus, nomine Crescentius, in terra Provinciæ, in civitate Arelatensi, habens uxorem, nomine Parabasten, ambo timentes & amantes Deum, non habentes filium vel filiam. Cumque vendidissent omnia quæ habebant, fecerunt peregrinationem in Jerusalem, & mansit dictus Crescentius cum uxore sua in Jerosolymis per tres annos; & universa quæ habebat dispergebat pauperibus, faciens orationem quotidie in sepulcro Domini, dicens: Domine Jesu Christe, Redemptor ac Salvator humani generis, qui omnia nosti, vidistique; omnia mea dedi pauperibus, ut possim acquirere regnum tuum, & cum uxore mea pauperem vitam duco: dona mihi aliquod signum vel Reliquias, cum quibus redeam in terram meam. [Admonitione facta,] Quadam nocte Angelus Domini apparuit in somnis, dicens ei: Surge & vade in desertum trans fluvium Iordanis, inveniesque ibi Confessorem Dei Danielem: ipse ibit tecum in terram tuam, & docebit te multa bona verba per misericordiam Dei: eademque hora recessit idem Angelus, & ivit ad Danielem in desertum. Qui ait illi: O Daniel, serve Dei, dicit enim Dominus Iesus per me tibi: Surge & vade in Ierusalem, & invenies ibi quemdam hominem nomine Crescentium, qui firmus est in fide Domini nostri Iesu Christi, qui mansit in Ierusalem tres annos in pœnitentia & jejuniis, & dispersit pauperibus omnia quæ habebat, cupiens ad terram suam redire: vade cum eo in terram suam, per misericordiam Domini nostri Iesu Christi. Steterat autem Daniel tunc temporis in deserto decem & septem annis, & surgens abiit in Ierusalem per verbum Angelicum.

[2] [abit versus Hierosolymam, jungit se Crescentio Arelatensi,] Et cum faceret iter suum, invenit in via illum hominem Crescentium, qui pergebat in desertum ad ipsum Danielem; sicut Angelus in somnis dixerat ei. Cumque sibi obviassent, & se ad invicem salutassent, dixit ei Daniel: Quis es tu? quo vadis? Qui respondit: Ego sum Crescentius, petens desertum, ut inveniam ibi Danielem servum Dei, secundum verbum Angelicum. Ait Daniel: Ego sum. Redeamus ambo per iter in Ierusalem. Et redeuntes in Ierusalem steterunt ibi paucos dies: & post paucos dies iverunt in terram Armeniæ in civitate, quæ appellatur b Ciliquia, & invenerunt ibi quemdam hominem, [assumpto Andrea socio,] nomine Andream, qui fuerat de familia patris & matris Danielis: & cum se associassent, dixit ei Daniel: Veni nobiscum, frater Andrea, & ambulabimus in servitio Dei nostri Iesu Christi omni tempore vitæ nostræ. Cumque parata esset quædam navis ad navigandum versus c Africam, intraverunt in navem: nutu vero divino in Africam navigare non potuerunt, [navigat Romam & Arelatem,] sed navigantes appulerunt in quamdam civitatem, quæ dicitur d Turonia; de qua venerunt ad civitatem Romanam, ubi Petrus & Paulus martyrium passi sunt; fueruntque ibi quadraginta diebus, & postea iverunt in terram Provinciæ ad civitatem quæ dicitur Arelas; venientes in domum dicti Crescentii, habitantes cum oratione & pœnitentia.

[3] [multos convertit,] Paulo post Crescentius mortuus est. Beatus autem Daniel cum Andrea discipulo suo, convertebat prædicando per terram multos ad fidem Salvatoris nostri Iesu Christi. Erat autem in diebus illis in civitate Arelatensi quidam homo, nomine Teupanius, qui persequebatur Christianos, & eos interficiebat. Qui cum scivisset vitam Danielis virtutibus almam, invidit ei, quia convertebat gentes ad fidem, nomen Dei altissimi prædicando. Quadam die fecit Danielem venire ad se, dicens ei: Unde es tu? quæ est natio tua? quid convertis ad tuam malam fidem? nonne omnes timent, & tu non times? nescis tu quod potestatem habeo occidere te & cremare te? [Præsidi explicat genus suum,] Cui Daniel respondit: Ego sum natione Armenus, de quadam civitate quæ est in Armenia, quæ vocatur Quiliquia, Filius cujusdam Comitis qui vocabatur e Patricius, adeo magnus homo sicut tu, inimicus & paganus, qui in sua mala fide decessit. Cumque post mortem patris remansissem infans, bona domina mater mea convertit se ad fidem Domini nostri Iesu Christi, & monstravit mihi & sorori f meæ fidem salutis. Ego autem secundum voluntatem Domini nostri Iesu Christi fui aliquot annis in deserto, & per verbum Angeli Dei mei veni ad terram istam, & ubicumque invenero aliquem hominem, quem diabolus posuerit in errore, convertam ipsum ad fidem Domini nostri, qui est Deus Creator cæli & terræ, Rex Regum & Dominus Dominantium. Respondit Teupanius dicens: Quis est diabolus? Cui Daniel ait: Pater tuus diabolus est, & tu es filius ejus, quia suam sequeris voluntatem. Teupanius dixit: Tu loqueris tamquam Dominus & nullum habens timorem; nescis quia ego habeo potestatem mittere te in ignem, & cremaberis cum illis quos convertisti? [& fidem intrepide profitetur,] Cui Daniel: Nihil timeo quod tu facies mihi; illum timeo qui timendus est, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Ipse est Dominus meus, auxiliator meus de omnibus quæ tu facturus es mihi. Tu autem cum patre tuo diabolo devictus eris in malitia tua. Teupanius dixit furciferis suis: Mittite Danielem fatuum in carcerem. Qui cum esset in domo carceris, oravit ad Dominum sicut erat consuetus.

[4] Interea Teupanius congregari fecit ligna furnumque g calefieri, fecitque ligari manus & pedes S. Danielis, & in furnum ardentem mitti, dicens: Videbimus quomodo Salvator tuus poterit te liberare [a flammis] istius ignis. [in ignem projectus, manet illasus:] Angelus autem Domini non recessit a latere Danielis, dum esset in medio furni ardentis, & sic ignis in furno positus nocere non potuit sancto viro. Cumque Teupanius vidisset Angelum Domini in specie humana cum Daniele, miratus fuit & ait: Unum misimus & duos videmus. Stetit autem Daniel in furno ignis ardentis a mane usque ad vesperam. Post hoc inimicus Teupanius fecit eum abstrahi de igne, & ad curiam adduci, sedensque pro tribunali dixit: Tu es homo qui arti magicæ studisti & ariolos novisti: cum magicus sis, facis apparere quæ non sunt, & sic non potes in igne cremari. Cui sanctus Daniel: Nonne dixeram tibi quod Dominus Deus in tormentis tuis esset auxiliator meus, & quod tu semper ad partem diaboli declinares? Cui Teupanius: Tu vere magicus es; nam ego vidi alium hominem in furno, cum non misissemus nisi te solum. Respondit Daniel: Non fuit homo, sed Angelus Domini, qui me salvabat & liberabat a tuorum nequitia tormentorum.

[5] Præcepit itaque Præses, quod iterum mitteretur in carcerem usque mane, quia tunc aliud tormentum ipsi faceret, videns quomodo Salvator suus illum erueret. Mane autem facto, fecit ligari manus & pedes sancti viri, & ligatis manibus & pedibus, projecit eum in fluvium Rhodani. [in Rhodanum dejectus evadit:] Aqua vero fluvii dedit viam viro justo, divisaque per partes necare non potuit. Sanctus autem Daniel cœpit orare, dicens: Domine Jesu Christe, Seminator casti consilii, justorum omnium coadjutor, transivi per ignem & aquam, & eduxisti me in refrigerium. Cum vidisset Teupanius, quod pœnæ prædictæ sancto viro nocere non poterant, fecit ipsum usque ad aliam diem in custodia recludi carceris. Cogitans inter se, qualiter tormentis posset affligere sanctum Dei, dicens: Non possumus sibi alias pœnas inferre, nisi quod demus ipsum bestiis ferocibus devorandum: quia Deus suus evidenter magnas virtutes per ipsius merita operatur. Altera vero die fecit venire Danielem ante conspectum suum, [a feris non læditur,] deditque ipsum bestiis devorandum. Animalia namque ferocia dabant oscula pedibus Danielis, nec ipsum offendebant, imo pedes ejus lingebant. Et in illa hora fecit duci Præses Teupanius ipsum extra civitatem, ubi jussit caput ipsius Martyris amputari. Qui Sanctus Dei capite amputato Deo spiritum reddidit VIII Kalend. [capite plectitur 24 Aprilis,] Maii, ætate XXXII annorum & VI mensium. Cumque martyrium consummasset, cum Sanctis omnibus in gloria requievit.

[6] Felix vero Andreas discipulus suus, & Parabaste, quæ fuerat uxor Crescentii, acceperunt corpus beati Danielis, & servaverunt in domo sua per tres menses, & ibi multi infirmi, ob fidem suam, & merita sancti Viri, recuperabant sanitatem; sentientes bonos odores, qui vaporabant de corpore Sancti Dei. Quidam autem inimicus, sentiens multa miracula fieri per sanctitatem corporis Danielis, accessit ad Teupanium & dixit: Domine illud corpus Danielis, quem fecisti decapitari, fecit multas virtutes, & per miracula quæ fiunt multæ gentes ad fidem Christianorum convertuntur. Cui Teupanius respondit: Ego faciam portare corpus, & in mare projici, & postea facere non poterit virtutes. [corpus defertur in Catalaniā.] Hoc audito, Andreas & bona mulier Parabaste, propter verba quæ dicta erant a Præside Teupanio, receperunt occulte corpus & portaverunt ipsum ad partes Hispaniæ, in terram Cataloniæ; in qua intraverunt quemdam locum, ubi erat quædam planicies infra montes ad similitudinem deserti, in quo fuerat eremita: quæ planicies cum haberet montes utrimque, in se tamen fontem frigidum habebat aquæ vivæ, qui locus planiciei est vallis tenebrosa. Dictus autem locus, qui est in valle tenebrosa sic vocata, est prope quamdam civitatem quæ Gerunda nuncupatur, & in illa planicie dictæ vallis tenebrosæ Andreas discipulus S. Danielis & Parabaste corpus sanctissimum sepelierunt, Kalendis Septembris h anno ab incarnatione Domini CCCLXXXVIII. In quo dicto loco Andreas & Parabaste mulier fecerunt magnum honorem corpori sancto, & post undecim annos Parabaste mortua fuit, & Andreas sepelivit eam in eodem loco, juxta corpus gloriosum S. Danielis.

[7] Postea dictus Andreas stetit ibi pauperem vitam ducens novem annis, qui B. Andreas scripsit vitam & martyrium S. Danielis in libro, quem dictus vir Daniel habebat in vita sua, & secum portavit in terram i Armeniæ. Corpus vero sanctum remansit in loco vallis tenebrosæ ubi sepultum fuerat; [Vita scripta est a discipulo Andreas] & cum transisset Andreas in terram Armeniæ, non invenit ibi fratrem nec sororem Danielis, ascendensque in Jerusalem, ivit ultra fluvium Iordanis in desertum, ubi Daniel fuerat eremita: narrans & legens vitam B. Danielis & martyrium omnibus eremitis, qui tunc erant ibi, qui omnes legentes & videntem vitam & martyrium S. Danielis, dixerunt: Benedictus sit Dominus Deus, Pater & Filius, & Spiritus sanctus, in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Quo scilicet in aliqua Palestinæ eremo vivebat Daniel, prout fuerat a magistro suo spirituali Iosepho institutus.

b Forsan Cilca, Armeniæ minoris oppidum, prope urbem Comanam, ad fontes Pyranii fluminis, haud longe a finibus Syriæ, in ea Asiæ minoris descriptione quam æri incidendam an. 1625, Parisiis concinnavit Philippus de la Rue, nescio a quo auctore acceptam.

c Non placet iter directum in Africam, nisi hæc gestasupponantur imperantibus filiis Constantini Magni vel sub Theodosio, priusquam Africam Saraceni occupassent.

d Vix potest concipi tam rerum ignarus scriptor, qui Turoniam in Gallia intellexerit: ergo Tyrrheniam sive Hetruriam intellige, non civitatem, sed regionem Italiæ, ad cujus portum aliquem, puta Liburnum applicuerit navis.

e In ecgrapho nostro Patriaciæ, pro quo visum supponere Patricius.

f Hæc consequenter dici videntur ad figmentum illud, quo Danieli applicata fuit vita Ioannis.

g Hæc de furno videntur fabricata ad imitationem eorum, quæ Scriptura narrat de Sociis Danielis Prophetæ in fornace Babylonica: & universim quæcumque deinceps dicuntur adhibita tormenta suspecta nobis sunt, tamquam a Martyribus accepta, qui sub gentilibus Imperatoribus auctoritate publica puntebantur: hic vero magis credimus cædem Danielis privata sævitia velut a latrone peractam.

h Facile fieri potest, ut in horum trium numerorum uno alterove abundet aliquid: fortaßis etiam aliqua solennis elevatio corporis 1 Septembris facta, occasionem dederit huic secundo festo, cum haud paucis annis ante isto in loco fuisset corpus honorarum die 24 Aprilis.

i Primum quidem vereor ne hic dicatur Andreas scripsisse Vitam, sicut Vitam Ioannis in Puteo dictavisse legitur Chrysius eremita, qui eum sepelivit, juxta quod ex ore narrantisaudiverat: hanc enim suspicionem firmat ejusdem Vitæ apud Palestinios celebrata lectio, quod facile credetur de Vita Ioannis. Deinde dato quod Andreas scripserit, & scripti exemplum apud Catalanos reliquerit cum ab iis disceßit, oportebit dicere, eam periisse; ideoque datam occasionem posteris hanc qualitercumque compilandi.

DE SANCTO GREGORIO,
EPISCOPO ILLIBERITANO IN HISPANIA.

SUB FINEM SECULI IV.

[Commentarius]

Gregorius, Episcopus Illiberitanus, in Hispania (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Illiberis sive Eliberi, urbs olim Episcopalis in Hispania Bætica, prope urbem Granatam, sita fuisse putatur a plerisque in colle vicino, nunc Eluire dicto, a quo nunc porta aliqua urbis Granatensis Elueria appellatur. [Cultus sacer Granatæ,] Sunt etiam qui autumant eam urbem non esse excisam, sed Granatam nova appellatione dictam: de qua re fusißime disputat Franciscus Bermudez de Pedraza, libro 2, de Antiquitatibus & Excellentiis Granatensibus anno MDCXIV, Madriti excuso, cap. 5 & sequentibus. Colit autem hoc XXIV Aprilis, Ecclesia & Diœcesis Granatensis S. Gregorium Episcopum, sub ritu officii duplicis, quem etiam inter Sanctos Diœcesis Hispalensis, numerat Antonius de Quintanadueñas, arbitratus eum Utreræ quæ olim Bætis fuerit dicta, natum & educatum, & inde Gregorium Bæticum appellari. [& Vtreræ:] Verum potuit ita cognominari, quod alia esset urbs in ora litterali Catalauniæ Eliberi & Illiberis vulgo Colibre dicta. Inscriptum olim ejus nomen fuit Martyrologio Vsuardi his verbis: [memoria in Fastis 24 Aprilis,] In civitate Eliberi, S. Gregorii Episcopi & Confessoris. Quæ eadem paßim apud Bellinum, Maurolycum, Galesinium, Canisium & in plurimis MSS. leguntur, in aliquibus loco Eliberi scribitur Heliberi & Aiberi. In hodierno Romano ista habenter: Illiberi in Hispania S. Gregorii Episcopi & Confessoris. De eo Petrus de Natalibus lib. 10 Catalogi, cum cap. 72, egisset de S. Gregorio Episcopo Turonensi, die XVII Novembris mortuo, ista sequenti capite 73 tradit: Gregorius Episcopus apud Hispanias claruit. Hic Liberiensis Episcopus fuit, [& 17 Novembris.] qui ad extremam usque senectutem tractatus diversos mediocri sermone texuit: & de fide Catholica volumen ingens compilavit: & apud Liberiensem civitatem vita & sermone conspicuus, in pace quievit, ibidemque sepultus in virtutibus vivit. Hæc Petrus de Natalibus, cujus exemplo eumdem S. Gregorium Martyrologio Anglice excuso inscripsit Richardus Witfordus.

[2] De scriptis S. Gregorii agit S. Hieronymus, libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 105. [Liber ab eo scriptus de Fide,] Gregorius Bæticus, inquit, Eliberi Episcopus, usque ad extremam senectutem diversos mediocri sermone tractatus composuit, & de Fide elegantem librum: qui hodieque superesse dicitur, id est Theodosii Magni anno XIV, Christi CCCXCII, ut in fine libri ipsemet testatur. Multa inquisitio fuit hujus libri de Fide, cujus Honorius Augustodunensis in suo de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 106, mentionem etiam facit. Hunc se reperisse credidit Germanus Genus, monachus Benedictinus Abbatiæ in agro Ferrariensi Pomposæ, [a quo alius sub ejus nomine editus,] & tradidit Achilli Statio, qui illum Romæ anno MDLXXV edidit, & Mariæ Augustæ Regis Emmanuelis filiæ Infanti Portugalliæ dicavit. Baronius in Notis ad Martyrologium: Hujus Gregorii, inquit, commentarios carie obsitos, oblivione obrutos, mendisque labefactatos, purgavit ediditque noster Achilles Statius laudabilis memoriæ. Et in Annalibus ad annum 371, num. 124, ex hujus tractatus fine adfert nonnulla, quibus gloriari dicitur S. Gregorius incorruptam se fidem servasse, neque unquam fuisse communione hæreticorum pollutum. Extat hic tractatus bis tomo 4 Bibliothecæ Patrum, Parisiis per Margarinum de la Bigne anno MDLXXXIX editæ; ac primo a pagina 841, [est Faustini Diaconi aut Presbyteri Luciferiani,] sub nomine Faustini Diaconi, sive ut Gennadio cap. 16 visum, Sacerdotis, ad Augustam Flaccillam Theodosii Magni uxorem: dein a pagina 1271, sub nomine Gregorii Bætici, ad Gallam Placidiam Augustam, quæ fuit Theodosii Magni ex Galla secunda uxore filia, & Honorii atque Arcadii ex patre Soror: quam inscriptionem bene advertit Baronius ad annum 388, num. 100, esse perperam intrusam. Verum quia dictus tractatus ad Faustinum Presbyterum Luciferianum pertinet, non repetitur in Bibliotheca Patrum postea Coloniæ excusa sub nomine Gregorii Bætici, cujus elegans liber de Fide etiamnum latet. Philippus Labbe in sua Dissertatione historica de Scriptoribus Ecclesiasticis pag. 313, ait: Faustino, quem sub Damaso ejusque successore Siricio vixisse constat, opusculum illud esse offerendum omnes eruditi existimant post Trithemium, qui anno CCCXC claruisse asserit.

[3] Fuisse etiam S. Gregorio communicationem litterarum cum S. Eusebio Episcopo Vercellensi constat ex hujus responso, quod ex Petri Pithœi bibliotheca erutum cum fragmentis S. Hilarii Episcopi Pictavensis edidit Parisiis anno MDXCVIII, Nicolaus Faber: [ad S. Gregorium epistola, S Eusebii Vercellensis,] quod hic necessario arbitramur dandam. Est ejus ibidem titulus: Eusebius ad Gregorium Episcopum Spaniensem, nempe Eliberitanum, ut cum Baronio alii explicant: & ista traduntur: Domino sanctissimo Fratri Gregorio Episcopo Eusebius in Domino salutem. Litteras sinceritatis tuæ accepi, quibus, ut decet Episcopum & Dei Sacerdotem, transgressori te Osio didici restitisse, & pluribus cadentibus Arimino in communicatione Valentis & Ursacii & ceterorum, quos ipsi agnito blasphemiæ crimine ante damnaverunt, assensum tuum denegasse, fidem scilicet servans, quam Patres Nicæni scripserunt. Gratulamur tibi in hoc, gratulamur & nobis, quia hoc proposito & hoc fide pollens nostri dignatus es meminisse. Permanenti autem tibi in eadem confessione, & nullam cum hypocritis retinenti societatem, nostram tibi communicationem promitte: [in qua laudatur ejus constantia in fide:] quibus potes, tractabis, quanto labore prævales, transgressores: objurga infideles, increpa, nihil metuens de regno seculari ut fecisti; quia potior est qui in nobis est, quam qui in hoc mundo. Nos vero tui Consacerdotes, tertio laborantes exilio, hoc dicimus, quod manifestum esse putavimus: quoniam omnis spes Ariomanitarum non in sua [unitate aut legitimo] consensu sed in protectione pendet regni secularis; ignorantes scriptum, quia maledictisunt, qui spem habent in homine: nostrum autem adjutorium in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. [Ier. 17, 5] In passionibus perdurare cupimus, ut, secundum quod dictum est, in regno glorificari possimus. Dignare nobis scribere, quid malos corrigendo profeceris, vel quantos fratres aut stantes agnoveris aut ipse monendo correxeris. Salutant te omnes, qui mecum sunt, maxime Diaconus; simulque petunt, ut cunctos lateri tuo fideliter adhærentes, nostro digneris obsequio salutare. Hucusque Eusebius ad Gregorium, ut apparet post Concilium Ariminense, adhuc vivente Constantio, anno CCCLXI, tertio Nonas Octobris, sive ut alii tradunt, Novembris, in Cilicia defuncto: post cujus obitum sub Iuliano S. Eusebius & paßim alii Episcopi permißi sunt ab exilio redire ad suas Ecclesias.

[4] Garsias Loaisa in Collectione Conciliorum Hispaniæ addit sub finem tractatum Isidori & Ildefonsi Episcoporum de Viris Illustribus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui subjungit duodecim Vitas incerto auctore, quæ in Codice Ms. præponebantur dicto tractatui: harum ultima Vita est Marcellini Italiæ Presbyteri, qui inter alia scripta, de Osio Cordubensi Episcopo & S. Gregorio Eliberitano Episcopo varia narrat, quæ licet ab aliis, ut deinde dicemus, improbentur, hic tamen apponimus. Nam post impiam, inquit, Osii prævaricationem, dum S. Gregorius Eliberitanus Episcopus in Cordubensi urbe, [traditur Osius illi adversarius,] juxta Imperiale decretum fuisset adductus, ac minime vellet illi communicare, commotus Osius dicit Clementino, Constantii Præfecti Vicario, ut mitteret eum in exilium. At ille, Non audeo, inquit, Episcopum in exilium mittere, nisi prius eum ab Episcopatu dejeceris. Ut autem vidit S. Gregorius, quod Osius vellet ferre sententiam, appellat Christum totis fidei suæ visceribus, exclamans ita: Christe Deus, qui venturus es judicare vivos & mortuos, ne patiaris hodie humanam proferri sententiam, adversus me minimum servum tuum, qui pro fide nominis tui, ut reus assistens, spectaculum factus sum: sed tu ipse, quæso in causa tua hodie judica, ipse sententiam proferre dignare per ultionem. Non ego quasi metuens exilium fugere cupio, [ad ejus preces expirasse.] cum mihi pro tuo nomine nullum supplicium grave sit: sed ut multi prævaricationis errore liberentur, cum præsentem viderint ultionem. His dictis ecce repente Osius, residens fastu quasi regalis imperii, cum sententiam conaretur exprimere, os vertit, distorquens pariter & cervicem & de sessu in terram eliditur, atque illico expiravit. Tunc admirantibus cunctis, etiam Clementinus ille Gentilis expavit: & licet esset judex, tamen timens ne in se simile judicium vindicaretur; prostravit se ad pedes sancti viri, obsecrans ut sibi parceret, qui in eum divinæ legis ignoratione peccasset, & non tam proprio arbitrio, quam mandantis imperio. Inde est quod solus Gregorius vindicantium integram fidem neque in fugam versus est, neque passus est exilium. Unusquisque enim timuit de illo ulterius iudicare. Hæc ibi.

[5] Ipse Isidorus etiam suum librum de viris illustribus ab Osio memorato auspicatur, & eamdem historiam (addens, ut ait quidam) totam interserit; ubi ad marginem ista annotat Garsias Loiasa: Verum Athanasius in epistola ad solitarios oppositum sentit, & Augustinus contra epistolam Parmeniani cap. 4. quorum sententiam amplectendam existimo, [sed ex Athanasio,] eo quod Isidorus secutus sit Marcellinum, qui hæresis labe infectus, hujus opinionis fuit primus auctor. Ita Garsias, Verba Athanasii sunt ista: Tantam vim Constantius intulit seni Osio, & ita eum arcte tenuit, ut afflictus astrictusque malis, tandem ægreque cum Ursacio & Valente communicaret, sed tamen ut contra Athanasium non subscriberet. Verum ne ita quidem eam rem pro levi habuit: moriturus enim, quasi in testamento suo eorum vim protestatus est, & Arianam hæresim condemnavit, vetuitque eam a quoquam probari aut recipi. [& Augustino improbatur,] At S. Augustinus inter alia ista habet: Quod de Osio dicunt, Cordubensi quondam Catholico Episcopo, flagitandum est ut probent … Hoc enim magis credibile est (si tamen Osius ab Hispanis damnatus, a Gallis est absolutus) sic fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumventi, & callida insidiarum fraude decepti, contra innocentem ferrent sententiam; & postea pacifice in humilitate Christiana cederent sententiæ, quibus illius innocentia comprobata est; ne pervicaci & animosa perversitate, priores suas sententias defendendo, in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera supergraditur, cæcitate impietatis irruerent. Hæ ibi, quæ latius explicat Baronius ad annum 357 num. 31 & sequentibus. Quomodo autem fuerint supra memoratus Faustinus & Marcellinus hæresis labe infecti & Luciferianæ factionis signiferi, facilius probatur ex eorum libello, circa annum CCCLXXXIV oblato Imperatoribus Valentiniano, Theodosio & Arcadio, adversus Damasum Papam pro Vrsicino Antipapa: quem libellum Iacobus Sirmondus vulgavit anno MDCL.

[6] Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico celebrat diem natalem S. Gregorii, ediditque Vitam descriptam a R. P. F. Petro a S. Cæcilio, Ordinis B. Mariæ de Mercede Excalceato, qui novo modo conatur conciliare sententias SS. Athanasii, Augustini & aliorum, cum encomio in Vita Marcellini & Osii ante indicato, quasi visus sit Osius illico expirasse: [an Osius quasi revixerit ad pœnitentiam,] sed adhuc vitalis fomitis spem halitus, licet brevis, in corpore protrahebat; & ut creditur post animi paralipsim evocatus ad sensus, instante Præsule Illiberitano, ad pœnitentiæ secundam tabulam post defectionis naufragium accedens, ad æternæ vitæ portum emendatus, succurrente Christi sanguine, pervenit. Hæc ibi: quæ optaremus ex antiquo scripto confirmari. Alias dictus Petrus a S. Cæcilio eamdem hic obtinet fidem, quam in reliquis Actis hic productis, dum statuit duos Illiberitanos fuisse Episcopos, Gregorii nomine appellatos: [& ob S. Augustalem sit duplex Gregorius statuendus?] & inter utrumque interponit S. Augustalem ex Chronico Pseudo-dextri: cum is fuerit Episcopus Galliæ, qui Concilio Arausicano I interfuit anno CCCCXLI, & ad quem aliosque Galliarum Episcopos scripsit S. Leo Papa de controversia inter Viennensis & Arelatensis Ecclesiæ Antistites, de provinciæ divisione, & de electione & consecratione Ravennii Episcopi Arelatensis: qui licet in antiquißimis Martyrologiis S. Hieronymi, Rabani & aliorum adscribatur Arelati urbi, non tamen ut Episcopus dictæ urbis, sed qui ibidem potuit mortuus esse & miraculis claruisse. Floruit S. Gregorius Episcopus Illiberitanus de quo agimus, seculo Christi quarto, & anno CCCLIX interfuit Concilio Ariminensi. anno autem CCCXCII, teste S. Hieronymo, adhuc supererat, mortuus saltem ante finem dicti seculi, si Serenas (qui interfuit Concilio primo Toletano anno CCCC) fuerit Episcopus Illiberitanus; quod Petrus a S. Cæcilio, Tamajus & alii tradunt.

[7] Prodiit anno MDCLXVIII in Hispania duobus tomis novum quoddam monstrum (his enim verbis utitur, tunc ad nos scribens, antiquitatis veræ experientißimus, Gaspar Ibañez de Segovia Peralta, Agripolitanus Marchio) sub nomine Auberti Hispalensis, cum Notis Fr. Gregorii de Argaiz; qui infinitas novi Figmenti ineptias tam securo transilit pede, quasi non repugnarent toti Historiæ ecclesiasticæ: [An scripserit Martyrologium nuper cum Pseudo-Auberto Hispalensi vulgatum,] & principio operis proponit quoddam Martyrologium sub nomine Gregorii Bætici consarcinatum. In eo suis nominibus exprimuntur circiter centum octoginta paßi, ut præfert titulus, in Hispania, præter alios anonymos alias certo alias nullo numero definitos, qui sub cruenta Diocletiani & Maximiani persecutione suo sanguine illustraverint plura quam centum triginta loca diversa, suis itidem nominibus expressa: in quorum locorum nominibus illustrandis totam fere operam ponens commentator, ipsosmet de quibus præcipua quæstio est agnoscit omnes, paucis exceptis, ignotos prorsus esse civibus suis, & ad omnium veritatem comprobandam satis esse putat, quod bona eorum pars in Dexteri vel Autberti prætensis Chronicis nominentur. Sed factum bene quod novi istius Martyrologii figulus, non curaverit nisi paucißimis diem addere, quo credi voluit Martyrio coronatos: per hoc enim exemit nobis solicitudinem de suis fabulis convincendis, quæ nullo certo loco operis nostri deberent attingi. Neque tamen alia convictione opus est, quam quod eæ pro majori parte nullum habeant fulcimentum nisi paris aut etiam evidentioris imposturæ scripta: de quibus tanto minor nobis cura est, quanto acriores vindices, etiam in ipsa Hispania, veritas reperit.

[8] Etenim ecclesiasticæ historiæ confusio ingens, & Sanctorum Hispanicorum cultus, per Dextrinorum figmentorum assertores mendaciis intolerandis deturpatus, non potuit non movere ipsos etiam Hispanos, ut ad patriæ suæ, fabulosis laudibus nequaquam egentis, defensionem calamos stringerent; & nostrum de Pseudo-dextro sequacibusque judicium, singulas falsitates enucleatius persequendo, comprobarent. Quare nihil movemur censura Argaizii sic de nobis scribentis: Quia non dant ullam efficacem rationem, quæ illos cogat Dexterum rejicere, declarant non historicos, non chronologos sese esse; sed meros collectores Vitarum, quales invenerunt scriptas, ipsisque submiserunt ex Hispania Hispani, ex Italia Itali: ideoque eos non admittimus in eorum numero, de quibus refutandis debeamus esse soliciti. [ab homine temerario, eaque damnante] Quippe aliud studium non habentes, propter pusillanimitatem suam, quam laborare in expurgandis accidentalibus mendis, quibus dictas Vitas inquinavit exigua diligentia librariorum, ipsas ex Gothica littera transcribentium; hoc solum prætendunt contra Dexterum, quod fideliter copiatus non sit. Ita ille, cujus Hispanicam dictionem, copiado, lubuit aptare linguæ Latinæ, quo appareret nec hanc quidem linguam satis notam ei fuisse, ut nostros libros intelligeret: nam qua alias fronte ausus fuisset verba nostra Latinæ suis Hispanicis admiscere, Nec ea fide esse scriptum ut ejus auctoritate stare cogamur? Videat ipse, [quæ nec intelligere petuit,] utrum qui jam quinque grandia volumina, lingua Hispana vulgavit, indignum se judicet scriptoris gradu, malitque detrudi ad subsellia copistarum. Dico solœcismo Hispano copistarum, ne si Latine iterum loquar, & cum Cicerone dicam librariorum, ipse Hispanicæ linguæ pene soli assuetus, in qua librero notat Bibliopolam, rursum male intelligat. Nos, quibus non vacabat in Præfatione ad Februarium aliter quam summatim proponere cur Chronica, recens producta, arbitraremur falso adscripta Dextro aliisque magnis auctoribus; de priori diximus, Dexterum, filium Paciani, viri eloquentiæ castigatæ & sermone clari (ut Hieronymi de eo verbis utar) Ciceronianæ autem lectioni usque adeo deditum, ut ad eum dicat Hieronymus, Cicero tuus; diximus, inquam, hunc talem Dextrum tam barbare scripturum numquam fuisse. Deinde diximus virum gravem qualemcumque non fuisse Hispaniæ adscripturum quotquot vel levißimo indicio arripere posset, inque Sanctorum classem redacturum, de quibus ambigi posset an fuerint Christiani (hoc autem in prætenso Dextri chronico fieri suis ubique demonstratur locis) neque pro Consulibus Romanis aut Æra Hispanica numeraturum fuisse annos ab ortu Christi & quidem inscite. His porro dictis permisimus, haberent Hispani chronicon istud quo vellent loco, nobis neque Dextri omnimodam Historiam videri (cujus solius meminit Hieronymus & pro qua insulsa ista færrago obtruditur) neque scriptum ea fide, [nec saltem legere curavit.] id est, ea judicii maturitate, auctorum delectu, examinandæ veritatis diligentia, fabularum & rumusculorum cautela (hæc enim omnia fidem scripori conciliant, longe aliam quam quæ a librario seu copista exigitur) ut ejus auctoritati stare cogeremur. Sed dimutamus hominem pugnantem cum larvis, quales sibi ipse finxit, cum titulum operis nostri & nomina primum legit apud adversarium suum, sola illa quæ dixi verba nostra allegantem; quia scilicet non hoc agebat, ut iis quæ alios movebant argumentis transcribendis impleret discursum, quem cupiebat esse brevem; sed ut ostenderet plures esse qui secum sentiunt prætensum Dextri chronicon neque Dextri esse, neque omnino ullius fide digni scriptoris; aliis vero relinquens curam legendi auctores vulgo notos, & per se discendi quæ unumquemque eorum moverint rationes. Legatur noster, non dico Martius aut hic Aprilis, in quibus liberiori manu integra mendaciorum plaustra subvertimus ad singulos fere dies, sed vel ille ipse Februarius, in quo remissius egisse videmur; & inveniet censuram nostram non uno loco, evidenti figmentorum objectorum convictione, probatam. Vtrum autem inter Historicos aut Chronologos nomen aliquod mereamur, & an simus meri collectores Vitarum, certius poterit dijudicare, cum dignabitur opera nostra per seipsum cognoscere & explorare propius. Nos certe cavimus ne prius ejus censuræ responderemus aliquid, quam opera ex Hispania accepissemus.

DE SANCTA ELISABETHA
VIRGINE THAVMATVRGA APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Elisabetha Virgo, Thaumaturga, apud Græcos (S.)

G. H.

Solennis admodum est memoria sanctißimæ hujus Thaumaturgæ Virginis apud Græcos, in omnibus plane libris ritualibus, Menologiis, Anthologiis & Menæis. Ex his antiquißimum censetur Menologium, jussu Basilii Porphyrogeniti Imperatoris seculo Christi decimo propositum, in quo hæc continentur, proculdubio desumpta ex Actis olim conscriptis, quæ necdum licuit videre: [Elogium ex Menologio Basilii imperat.] Eadem die XXIV Aprilis memoria S. Elisabethæ Thaumaturgæ. Sancta & Thaumaturgo, id est, miraculorum operatrix, Elisabeth, ab ipsa infantia Sanctorum Patrum doctrinæ obsecuta, seipsam rerum divinarum meditationi addixit: ex quo scilicet tempore accepta virtute medendi, morbos cujuscumque generis curabat. Pauperibus etiam patrocinata est, viduas adjuvit, pupillis alimenta erogavit, eos qui injurias patiebantur, ab iis qui contumeliis ipsos afficiebant, liberavit. Omni etiam anni tempore una dumtaxat veste induta, plures præ frigore ærumnas sustinuit, ac divino interim spiritu fervebat. Toto vitæ spatio corpus suum aqua numquam abluit; ac ut magnus olim Moses quadraginta diebus, nihil prorsus gustans, jejunavit. Trium annorum spatio mentis quidem acie Deum in cælo intuita est, corporeis vero oculis cælum non aspexit. Pane non vescebatur, aliquando etiam ne quidem oleum sumebat: atque ita cum vixisset & innumera miracula patrasset, in Domino obdormivit. Hæc ibi.

[2] Alia his non absimilia continentur in Menæis manu exaratis & excusis, [& ex aliis Græcis,] in Ms. Synaxario Parisiensi collegii Claromontani, in Anthologio cum approbatione Clementis Papæ VIII per Antonium Arcudium vulgato, & in Vitis Sanctorū Græce a Maximo Episcopo Cytherorum conscriptis: & hæc in dictis libris traduntur. Die XXIV Aprilis. Sanctæ Matris nostræ Elisabethæ Thaumaturgæ. Hæc in tenero corpusculo religiosæ disciplinæ & laboribus se subjecit, & a Christo sanandi alios gratiam accepit: unde & omnis generis morbos curavit. Natalis hujus per divinam revelationem ostensus est: illamque fore vas electionis ante denuntiatum fuit. Vixit unica veste induta, frigoris & glaciei rigore tremiscens: corpus suum per omne vitæ tempus aqua numquam abluit. Quadraginta omnino dies jejuna transegit: tribus annis mente in Deum defixa, oculis corporeis cælum numquam nec ejus pulchritudinem nec magnitudinem contemplata. Serpentem maximum ac terribilem oratione interemit. Panem pluribus annis non suscepit, & olei ne minimum quidem gustavit, ac calceis pedes non munivit. His virtutibus Deo gratissima effulsit, ac tandem in Domino requievit. In hodiernum usque diem multis miraculis claret, quando cum fide ad ejus reliquias accedentibus gratiam exhibet curationum. Nam pulvis ex ejus tumulo acceptus, omnes morbos depellit. Hactenus illud elogium. In Menæis officium divinum in hymnis & odis peragitur de sanctis ejus virtutibus & miraculis, ex quibus ista pauca excerpimus.

[3] [Virtutes in Odis & hymnis expressæ.] Revelatio divina ante ejus conceptionem matri ejus facta est, quod filiam esset paritura, divino spiritui virtutum exercitatione caram. Ipsa virgineis splendens gratiarum charismatis, purissimo Verbo æterno desponsata, cælestes thalamos quæsivit, sponsa electa Omnipotentis & per suam virginitatem facta Dei templum. Habuit rectam in anima conscientiam, humilitatem & divinam mansuetudinem, fidem absque fictione sinceram, & cum spe divinam caritatem; solita nocturnis precibus ad Deum accedere, ideoque splendore illuminata vehementissimo, religiosas habuit mulieres, ipsa Mater veneranda, virtutum imitatrices. Curavit animarum & corporum morbos, exsiccavit peccatorum flumina, lacrymarum suarum effusione; & sanguinis fluxum diuturnum gratia singulari cessare fecit: dæmones expulit ejusque machinas omnes divina virtute contrivit. Serpentem terribilem precibus occidit, tradiditque bestiis & avibus feris devorandum. Mirabilis in jejunio & abstinentia omni. Mirabilis etiam post sepulturam, cum etiam pulvis reliquiarum cæcis visum restituerit, & plurimis claruerit miraculis. Hæc ibi. Dolemus nusquam exprimi tempus vitæ & palæstram virtutum; quæ videtur Constantinopolitanum aliquod monasterium fuisse.

[4] E Latinis S. Elisabetham hanc Thaumaturgam celebrant Molanus in Auctario Vsuardi, [Cultus apud Latinos & Ægyptios.] Ferrarius in Catalogo generali, Arturus du Monstier in sacro Gynæceo, & ad sequentem diem Laherius in Menologio Virginum. Celebratur etiam in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco a Gratia Simonio translato memoria Matris Elisabeth Thaumaturgæ.

DE SANCTO DEODATO,
ABBATE BLESIS IN GALLIA.

SECUL. VI.

[Praefatio]

Deodatus, Abbas, Blæsis in Gallia (S.)

G. H.

Bleso seu Blesium, urbs Galliæ ad Ligerim fluvium, inter Aurelianensem & Turonensem civitates, sed in diœcesi Carnotensi, inter Sanctos sui territorii habet Deodatum Abbatem; [In agro Blesensi,] qui vixit & mortuus est in monasterio a se constructo ad Ligerim, Blesas inter & Baugencium, in loco ab illo etiamnum denominato parochia S. Deodati, [S. Deodati ecclesia,] vulgo Curé de Sainct Dieu-donné, & per abbreviationem Sainct Dié: cujus ecclesiæ beneficia confert Abbas monasterii Pontileviensis, in eodem agro Blesensi anno MXXXV constructi: Huic enim subditus est Prioratus S. Deodati ex monasterio factus. Vixisse traditur S. Deodatus temporibus Chlodovei primi Francorum Regis ac filiorum ejus: & post obitum miraculis clarus honoratus est ecclesia suo nomini dicata; quæ cum a Normannis temporibus Caroli Calvi seculo nono esset destructa, [sub Carolo Calvo restaurata.] iterum pulchra cum dispositione a fundamentis est ædificata.

[2] Quæ primo conscripta fuerunt Acta rerum gestarum, videntur etiam periisse; postmodum de novo conscripta sunt alia, & quidem triplicia. [Acta duplicia datur ex MSS.] Ex his damus primo loco, quæ nobis olim Rotomago fuerunt submissa a Ioanne Wallon, e Societate nostra: & videntur ea aliorum compendium esse, sed satis dilucidum. Alia Acta majora subjungimus, quæ ipsi descripsimus ex Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ Codice Membranaceo, sub numero 1286: & hæc abunde sufficiunt. Alta Parisiis submisit Iacobus de Saulcon, etiam Societatis nostra Sacerdos: sed ea satis tetrico stylo exarata sunt, & transcripta ex antiquo codice Ecclesiæ S. Deodati diligenter collata cum autographo, [Alia omittuntur.] uti subscribit Patricius a S. Deodato Presbyter Capucinus: quæ ab hoc submissa habuit Philippus Labbe, & ratus non esse integra danda, excerpsit Elogium, a se editum in Collectione rerum Aquitanicarum tomo secundo Novæ bibliothecæ Manuscriptorum librorum pag. 365. Monet Patricius in iisdem archivis haberi, Ludovicum XI Franciæ Regem, perlecta S. Deodati Vita, [Reliquiæ capsæ argenteæ inclusæ.] capsam argenteam auro illusam, sacris ejus lipsanis contegendis, dono obtulisse: quam Calvinianæ harpyiæ, sub finem superioris seculi, magno incolarum dolore diripuerunt.

[3] Sacra memoria S. Deodati Abbatis Blesis inscripta est Martyrologio Bellini, [Memoria in fastis,] aucto & Parisiis sub annum MDXXI excuso. Eadem accuratius leguntur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC impresso, & in Auctario Greveni ad Vsuardum his verbis: In territorio Blesensi natale S. Deodati Abbatis & Levitæ. Secuti sunt Molanus, Canisius, Saussajus, Ferrarius; & in Martyrologiis monasticis Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus. At Ioannes Mabillon seculo I, Benedictino rejecit eum in Indicem Sanctorum Prætermissorum.

[4] [& Actis S. Phaletri.] Edidit memoratus Philippus Labbe Vitam S. Phaletri Confessoris, in qua pag. 437, ista leguntur: Phaletrus in loco, qui dicitur Corobryas, circa fines Bituricos, construxit tuguriolum cum sacello, associatisque sibi Deodato & aliis probis viris, in omni tempore vitæ suæ in orationibus, in jejuniis & vigiliis Deo & B. Mariæ fideliter deservivit, & paulo post: Cognoscens vir beatus finem migrationis suæ imminere, Deodato Præposito suo & ceteris fratribus suis vocatis, præcepit ut corpus suum in tuguriolo suo sepulturæ traderent. Hæc in dictis Actis, sed parum probabilibus, ob plurima menda, quibus scatent. Ibi enim dicitur Phaletrus egisse Romæ cum Stephano Papa, Diaconus creatus a Cuthberto Episcopo Lemovicensi, exceptus ab Osio Agennensi Episcopo, & Dionysio Claromontano; quorum nomina inter dictos Episcopos nusquam extant, neque ullus Stephanus Papa seculo quarto, quinto, sexto, aut septimo vixit. Nihilo magis quam S. Phaletrus, ad chronologiam S. Deodati Illustrandam, iuvare nos potest S. Baudomirus Sacerdos Carnotensis, qui S. Deodato Dux fuit ad eremum: de hoc enim omnino nihil compertum habemus: nam qui XXVII Februarii colitur S. Baldomerus Ecclesiæ Lugdunensis Subdiaconus fuit, atque adeo diversus plane est. Solus ergo nobis relinquitur Chlodovæus I, in hac vita memoratus, non sine errore infra indicando: qui sicut auctori, historiæ veteris inexperto, obrepsit, ita eidem obrepere potuit, ut famosiori adhærens nomini Chlodovæum primum acciperet pro secundo: atque adeo nec ipse quidem satis certum nobis præbet fundamentum, ad S. Deodatum seculo VI adscribendum: quod tamen facimus quamdiu melior auctoritas deficit.

VITÆ COMPENDIVM,
Ex codice MS. Rotomago submissum.

Deodatus, Abbas, Blæsis in Gallia (S.)

BHL Number: 2130

EX MS.

[1] [Biturix,] Beatus Deodatus Biturigiæ natus & educatus est: a teneris annis virtutem coluit mira quadam animi propensione. Ut excessit ex ephebis monasticam vitam, cujus æstuabat desiderio, amplexus est. B. Phaletrus tunc temporis Iccium, [in Iccio monasterio sub S. Phaletro degit:] maximi nominis monasterium, regebat. Hunc optimæ indolis adolescens adit: ejusque se curæ ac fidei committit. Vix dicas quantos progressus in virtute paucorum mensium intervallo fecerit. Mirabatur Abbas generosos ardentis juvenis animos, nec poterat se ab illius laudibus abstinere. Hinc pudenda perversorum Fratrum enata invidia, hinc immanis odii succrevit seminarium: unde sic vexatus est, ut juxta præceptum Euangelicum e civitate & loco, ubi eum sui persequebantur, fugere coactus sit. [Matt. 10, 23]

[2] [cum Baudomiro fugit in agrū Blesensem:] Obtenta igitut ab Abbate licentia, duce Baudomiro Sacerdote diœcesis Carnotensis, qui paucis ante diebus ad hoc monasterium venerat, fugam noctu arripuit. Tanta celeritate iter suum confecerunt, ut Biturigis ad eam solitudinem, quæ nunc S. Deodati nomine nuncupatur, unica nocte pervenerint. Videns ergo S. Deodatus hanc eremum suis aptissimam usibus fore, fusis ad Deum precibus grandem draconem, qui frequenter illic videbatur, fugavit; ac postea cellulam sibi ædificavit, ubi religiosissime vivens; totam regionem virtutum suarum odore conspersit, miraculorumque radiis illustravit.

[3] Tam multis signorum prodigiis refulserat, [invisitur a Chlodovæo Rege:] ut illorum fama longe lateque diffusa ad aures Clodovæi Regis, qui forte tunc erat Vindocini, pervenerit. Is maxima videndi sanctissimi hominis cupiditate succensus, ad eum se contulit: & profectionem, quam contra Gothos suscipiebat, enixe commendavit. Quæ profectio adversus hostes cum feliciter successisset, ratus optimus Rex prospero exitu cumulatam fuisse meritis sanctissimi viri illius, qui victoriam ei fuerat pollicitus; ad eum, postquam illam reportavit, se contulit; gratias egit, ac etiam retulit. Ager erat amplissimus, [amplissimis muneribus dotatur:] habitationis sancti eremicolæ conterminus, qui ad illius sustentationem videbatur percommodus: quem illi regia liberalitate attribuit, sigillo suo largitione communita. Adjecit præterea libras auri viginti sex, argentique totidem; ut haberet unde pauperes, & eos qui se ei tradidissent erudiendos, aleret. Quibus rite perfectis, ad B. Remigium adiit, & sacrum baptisma suscepit.

[4] Beatus vero Deodatus in sua remansit solitudine, ubi assiduis vacans orationibus, jejuniis & vigiliis insistens, omni virtutum studio incumbens, tantam de se sanctitatis opinionem concitavit, [praest 40 monachu:] ut ad se quam plurimos pellexerit, qui se suæ discipinæ commisissent. Brevi quadraginta discipulos habuit, quos monasticis institutionibus erudivit. Æger omnis qui de cibo, quem benedicebat, comedebat; morbo, quo detinebatur, liberabatur. Cæcis visum præbuit, surdis auditum, [claret miraculis:] leprosis sanitatem, debilibus gressum, dæmones ejecit de corporibus, mortuum suscitavit, humilitatem summe coluit: unde effectum est, ut Diaconus adduci numquam potuerit, ut Sacerdotium susciperet, quod Abbatis muneri maxime convenisset.

[5] [moribundus suos adhortatur,] Jam vero multos annos eum vitæ cursum tenuerat, quem omnium virtutum gloria, copiaque commendabat, cum placuit omnipotenti Deo eum ad se evocare. Quod ille præsentiens, divino lumine illustratus, suos sic filios ad virtutem est adhortatus: Carissimi, tempus resolutionis meæ instat: mementote eorum, quæ vos olim docui: frequenter cogitate, quid a vobis exigat vitæ quam injvistis ratio Christi arma sumpsistis, in ejus verba jurastis: state ergo, Fratres, & pugnate pro eo contra antiquum serpentem. Estote succincti lumbos in castitate: pacem inter vos & dilectionem habete; orationibus & jejuniis incumbite: postquam anima decesserit corpore suo, illud terræ mandate. [viatico munitus obit:] Ingravescente indies morbo, viatico muniri postulavit: quod hora una ante exitum usurpavit, atque inter preces animam Deo reddidit.

[6] Post mortem ejus facies vividum colorem retinuit, mira suavitas ex ejus membris emanavit. Corpus ejus terræ mandatum est maxima pompa, confluente eo ex vicinis pagis maxima hominum multitudine. [miracula] Post exequias cuculla, tunica, palliolum, & cetera vestimenta divisa sunt, & in multitudine distributa. Quæ cum morbis adhiberentur, & recta valetudo sequeretur; magna adhiberentur, & recta valetudo sequeretur; magna veneratione cœptus est honorari, ejusque sepulchrum frequentari. Cumque ibi multa fierent miracula, ab accolis super tumulo ecclesia extructa est: [ecclesia constructa,] quæ multos post annos in cineres redacta est, propter bellorum turbines, quibus vastata est regio. Hinc dies obitus Deodati latuit diu; sed tandem Blodesindo monacho revelatum fuit, contigisse octavo Kalend. Maii. Sub Carolo autem, Ludovici Augusti filio, [sub Carolo Calvo restauratur.] Aurelianus Abbas, Magnatum adjutus eleemosynis, basilicam a fundamentis restauravit.

ALIA VITA.
Ex MS. Codice Sereniß imæ Christinæ Reginæ Sueciæ.

Deodatus, Abbas, Blæsis in Gallia (S.)

BHL Number: 2128

EX MS.

[1] Titulo nobiliori oppidum Bituricum præ ceteris Aquitanicis urbibus olim nitere, [In urbe Bituricensi illustri,] loci situs dignissimus, Consulum honestas præcelsa, locatoque milite pervalida, novit altissime prætendere: ubi scilicet & valitudo resistendi contra adversa, atque scientia magnanimos ad felicia quæque erigens, consuevit constantissime pollere. Cujus roboris magnitudo, licet bacchatione dæmonica, nondum veritate mundo rutilante, miserabiliter illuderetur; tamen divina dispensatio generi humano, ut subventum prætulit, non segnius inibi est agnita. Floride namque granum fidei excipiens, grata subito excrescere studuit seges, omnisque regio rore madens divino assurgit, ubertim cellulis Sanctorum mellifluis stipata.

[2] Enituit denique, propter mœnia urbis, quoddam Dei servorum cœnobium, a Iccium vocatum quod sanctitate b B. Phaletri lucidabatur; ex cujus sacro nutrimine puer insignis pullulat Deodatus, qui normam sanctæ conversationis paulatim, [& Iccio monasterio sub S. Phaletro,] aureo fulgens nitore, ut fragrantissima cypressus sui nominis laudabiliter cunctis miscuit rimationem. Qui sanctus Deodatus a B. Faletro Abbate feliciter educatus, miro modo in brevi virtutum culmine claruit sublimatus. [S. Deodatus effulsit:] Veri videlicet Agni vellere obsitus renitebat, mansuetudine fulgidus, animæ puritate præclarus, obedientia devotus, fide cautus perfecta, sanctæ spei ardore fervidus, caritate mirificus, operi divino assiduus, vigiliis promptus, jejuniis frequens, amore semper cælesti succensus. Enimvero monti pinguissimo omni nisu collum mentis extendens, flores vivificos ore decerpens, datus est nobis a Deo omnibus imitabilibus virtutibus redolens.

[3] [invidiæ aliorum subiectus,] Invidus vero zabulus, fervidum Dei servum bonis placere perspiciens, & triticum vertere peroptans in lolium, unde multi sanctiora gaudebant appetere, tristiora propagare satagebat. Conabatur nempe versutissimus anguis, quatenus aliquibus Fratribus ejus displiceret religiositas, sicuti quondam Pharisæis Domini edulium atque Joannis jejunium. Verum seditionis molitione oriente, vir Deo plenus, cujus animi interna sancti Spiritus serenitas inradiabat, illorum magis passioni quam suæ molestiæ condoluit; & mali pertinacia discrimen ne pareret dolendum, coruscans in eo benignitas, consortium illorum malignum, [discessum meditatur:] pie cogitabat omittendum. Ecce autem cum inde modesta cogitatio ageretur, divinum intervenit auxilium. Accidit igitur ad iam dictum cœnobium venerabilis Dei Sacerdotis Baudomiri adventus, qui cunctorum allocutionibus applaudens, memorabilis viri Dei Deodati, [a Baudomiro sibi familiari edocetur] ultra quam ostendi fas sit, familiaritati inhæsit. Placide ergo B. Deodatus illum adorsus alloqui, sermocinationibus miscuit interrogationem, quanam ex parte generositas eum dedisset. At S. Baudomirus, piæ sciscitationi moderatum reddens oraculum, [in pago Blesensi aptam solitudinem esse,] retulit se in pago Blesensi fuisse natum, nutritum, atque divino cultui sub ditione Carnotensis Pontificis mancipatum. Et cum, sancto flagrante desiderio, arctioris vitæ meditationem impressisset; didicit homo Dei Deodatus ab eo, in præfato esse pago solitudinis locum quietum, sed dracone immanissimo, ibi hominibus pecudibusque stragem audaciter ingerente, accessu cujuscumque animantis delituisse. Claritate exinde mentis perfusa facie, perpendens se Dei fultum præsidio levius posse diabolum cum suo præstigio devincere, quam pravorum edita tortis buccis soporare; Vellem, ait, talem procedere ad congressionem, si non carcere hujus detinerer monasterii.

[4] Itaque conamine sagaci, Patris obtinens permissionem, [obtenta facultate,] sub noctis quiete, tunica cilicina contectus, cuculla pallioloque superindutus, roboratus miti onere codicis regulæ, exesa jejuniis membra rectione bacilli impellens, nullo sustentante vehiculo, hymnis tantum cum societate benigni Baudomeri intentissime fruens, [eo abit:] incitatissimo, ut ita dicam non gressu sed pennæ volatu, ut fertur, sexaginta millia [emensi] pedibus, suum iter mirificaverunt, nimirum impleto in eis vaticinio Prophetæ dicentis: [Is. 40, 31] Qui sperant in Domino, assument fortitudinem, current & non deficient, ambulabunt & non laborabunt. Tali ergo nisi labore, ante lucis exordium, devenerunt ad locum. Beato autem Baudomiro cum pacis munere ad propria secedente, Christi tirunculus Deodatus, quasi gladio crucis scutoque fidei tectus, locum ingressus optimum, ubi gemitus altos reddidit in cælum, lue expurgat horrenda. [cellulam construit,] Quo facto Dominum Deum collaudans, innocens & pius Deodatus, memorans illud Apostoli, Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, continuo desuper antrum evacuatum malo, cellula frondibus in quadrum extructa, in laudibus divinis solitarius habebatur in ea; [& pie solitarius degit.] & de spelunca dæmonum, facta est domus orationum; sicque favente Domino, operante servo Dei Deodato, ubi abundavit nequitia, superabundavit gratia. [1. Cor. 13, 10]

[5] Hac tempestate c Gothi adversus Germaniam rebellionis bella promovebant: quo tempore Clodoveus, regimine sacer Francorum, strenuusque bellorum tropheis, & victoria obtinenda nulli mortalium secundus, [a Chlodoveo Rege invisitur,] jubet vasis bellorum instrui gentem Francorum; &, ut decebat, dux prævius, ut singulos cohortaretur ad defensionem patriæ procedere, donis libertatibusque dulcisono roborabat elogio: eaque actione Blesum dum devenirent ad castrum, stipante Domini gratia, multorum laudibus virtutes B. Deodati aures Regis exipiunt. Examinans itaque prudens Rex solertius rem compertam, discensque talem virum sub divo solitarium manere, atque edulio exigui panis carnea vegetare membra; licet nondum fuisset sacro regeneratus baptismate, sed tantum a d S. Solenni Episcopo Catechizatus existeret, religiosum aspectum perspicere desiderans S. Deodati, pergit ad eum invisendum. Ex visu ergo cognoscens meritum, de vultu ejus Angelico vere intelligit Dei servum. Videres interea quomodo regiis indumentis comptus gloriosissimus Princeps, ante pauperculum & peregrinum pronus benedictionum seu orationum illius implorabat auxilium; [rogatus pro eo preces fundere,] ut contra indomitam nationem per intercessionem ejus celebrem Altithroni protegeretur clypeo. Meretur tandem mitissimus Rex audire Christi militem dicentem; non posse manus, horrido & idolatrico cruore squallentes, purificatas baptismate superare. Tunc avidissime pollicitus est Rex, ut si superno jutus solamine victor remearet, festinanter & indubitanter a S. Remigio, Remensis urbis Archiepiscopo, baptismi perciperet sacramentum. Ad hæc sereno aspectu beatus intulit Heros: [addicit victoriam,] Ego spondeo tibi in nomine Domini, victoriam te tripudianter adepturum; tu tanto potitus triumpho, vide ne immemor esse videaris promissorum. Tunc dignissimus Princeps, benedictione simulque hortamine Sancti roboratus, fide multiplici vallatus, cogens exercitum ac prima juga ipse signifer agminum appetens, non parvam stragem hostium dedit. [mox secutam:] Reaccensi deinde Gothi animositate acerrima contra Francos, instantius prætulere bellum: indeque senserunt ferocitatem suam nimiam, qua in diversas multimode induruerant nationes, Francorum gladio ad internecionem dejici. Regressus autem gloriosus Chlodoveus Rex, obtento prædicabili triumpho, ut vicissitudinem victoriæ collatæ se reddere ostenderet, [ab eo donatur agro & pecunia,] regio præcepto agellum, cellulæ viri Dei contiguum, per terminum amplissimum ei confirmavit, ac magnificentia amplioris muneris donavit viginti sex pondera auri argentique, unde suppleret ad exemplum sanctæ vitæ venientis. Sic demum felix Princeps, gratantet adimplens promissa, regeneratus est cum primis Francorum vivo fonte, agente inclyto confessore Remensi Archiepiscopo.

[6] Munere vero collato vir sanctus Deodatus, non elato supercilio in aliquo motus est; sed potius despecto mundo, ejus quasi prospera deridens, ad imitationem permanentis vitæ currentes pio amore amplectens, imitabilique gressu præiens, ope fideli abundantissime fulciebatur. [annis 40 ibi dure vixit,] Mirabili quoque cruciatu bonis se exercens operibus summopere extollendus Deodatus, duro labore ferme annis quadraginta dimicavit contra milleformem diabolum invictus, agonem martyrii carnaliter inferens, sed gladium nusquam inveniens, dum se asperrimi examinis cilicio atque cineris mortificatione seculo crucifixit, alleviatorem ab omni gravedine malorum meruit invenire Christum. Contulit etiam Dominus servo mansuetissimo suo Deodato tam gratissimum munus, [miraculis clarus,] ut quilibet homo, seu quælibet femina, quolibet incommoditatis morbo fuisset molestatus, statim ut de cibo viri Dei aliquid gustaret, mereretur sospitate gaudere subitanea.

[7] Numero denique sacro quadraginta monachos beatus Deodatus regulariter instituens, [40 monachos sub se habet:] monitis saluraribus, eorum Deo subditissimas mentes, instruere non cessabat, quod actu ostendebat, ne dumtaxat seculi desideria semel postposita, rursus repetere vellent; aut quod perniciosissimum & omnino puris mentibus venenosissimum est, amore fœtidæ pecuniæ, amorem præclarum fuscarent cælestium: memoriæque illorum sæpius inculcabat vir S. Deodatus, replicans Ananiæ & Saphyræ vel exemplum vel mortis dispendium, [Diaconus non admittit Sacerdotium:] quod fraude inutili mercati sunt mortem. Præditus Diaconatus honore Pater optimus, licet a multis ad Sacerdotii dignitatem trahi tentaretur, constantissime repugnavit, ultra sui meritum se attigisse obtestans. Pluribus autem & infatigabilibus adhortationibus docebat, ut manibus aratro servitutis Dei porrectis, nullis seculi cupiditatibus, [suos instruit:] nullis vanis honoribus offensionem prætenderent, & ne aliqua vel levi subreptione malignus corda eorum a recto tramite deviare posset. Quæ sustentationi vitæ competebant, providissima cogitatione Pater laudabilis aggregabat; necessaria tantum monens ut sumerent, ex reliquo vero ut egenis meminerint supplere; talique tabulatu undas procellosæ vitæ fidenter sulcandas monebat, quatenus, ob constantiam fidei, portum tranquillitatis attingere mererentur. Reconditum siquidem intrepido cogitatu & veraci habebant animo illud Apostolicum: [2 Tim. 4, 7] Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, superest mihi corona justitiæ.

[8] Et cum alacres illos ad omnia monita cerneret, etiam alia ejusdem Apostoli addidit verba, [mori desiderans,] Cupio, inquit, Fratres dulcissimi, dissolvi & esse cum Christo. [Phil. 1, 23] Quibus verbis omnes eos in luctum versos conspiciens, hortabatur, ne vocationem ejus, quam illi omnipotens Deus in proximo fore ostenderat, lugerent, sed orationibus placabilibus, juvarent; adjungens insuper, Creatori superno reddens spiritum, a quo me scio conditum atque redemptum, vobis commendo corpusculum meum, ut terræ, quod suum est, reddatis. Post hoc subsequentibus horis, cœpit detineri incommodo; [lætus moritur,] paucisque exactis diebus, in laudem Domini semper robustior, vale faciens Fratribus ac sacræ Communioni participans, lætus in manibus eorum exhalavit spiritum. Quod cum per ambitum regionis sparsim crebuisset, solatium S. Deodati se amisisse, ejulando acclamantes, innumeram multitudinem beato funeri adjunxerunt. Monachis itaque de absentia Patris plangentibus, sanior tandem mens gaudendum inferebat, quod prævium fidissimum ad regna præmisissent cælestia.

[9] Interea jam exanimem & quasi sopore depressum vultum roseum mitissimi Deodati aspicientes, [sepultus claret miraculis:] odorem suavissimum naribus trahentes, cum salutaribus commendationibus sacro velamine operuerunt; celebrique cultu sepultura executa, uti munera gratiosa, cucullæ & tunicæ seu pallioli certatim sibi vindicabant partes. Postremum, quanti detenti variis infirmitatibus, ad sepulcrum ejus orantes, valitudines optatas recuperaverint, [ecclesia supra sepulcrum construitur:] solus novit operator omnium bonorum: quorum dilatatione gaudii actum est, ut ingens basilicæ fabrica in parvo cerneretur tempore, super ejus venerabile sepulcrum assurgere: quod utique non tantum ab advenientibus, sed etiam a per Ligerim meantibus honorabatur; ut de singulis trieribus, salem a marinis partibus gestantibus, per tempora longa, copia mitteretur immensa. Emergentibus deinde plurimis annis, negligentia agente, cunctis de memoria ablatum est, quo tempore pater memorabilis, beatum exitum ab hac ærumna habuerit; sed Domino annuente cuidam monacho ac Sacerdoti, nomine Blidesindo, cubanti in stratu, [dies obitus indicatur 24 Aprilis.] Angelica apparente persona, monstrata multa sunt cælestia mysteria; inter quæ hoc discere meruit, quod octavo kalendas Maii caduca luce amissa, gloriam adeptus sit sempiternam.

[10] Deinde post multa spatia temporum religione tepescente, locus desidiosis relictus, servitute divina non adeo fervebat; & maxime paganorum depopulatione, tempore Caroli filii Ludovici Augusti, [loco a Normannis vastato,] habitatoribus nudatus igneque concrematus, extitit quibusdam annis absque decenti cultura. Christo vero largiente, sub tempore Regis præfati, eidem loco Prælatus est quidam excellens Abbas & Sacerdos, Aurelianus nomine, fervens Dei amore, qui non diu est passus sepulcrum hominis Dei absque reverentia consistere. Cum Primatibus igitur locutus, egit tam illorum nutu, quam suo fideli conamine, ut servitio Domini plures ibi subderet; atque ut venerabilior & mirabilior locus haberetur, ecclesiam pulchræ dispositionis a fundamentis inchoat, quæ postea ab illius nepote, nomine similiter Aureliano & moribus sanctis concordissimo miro inaltata & perfecta est fastigio; [nova ecclesia construitur.] locavitque eam assidue Domino famulantibus, atque ornamentis attollens pretiosis, munere prædiorum, quibus inibi Domino subditi alerentur, perpetim reddidit ditissimam; ubi Christus diu noctuque laudatur a veris fidelibus, qui cum Patre & Spiritu sancto veneratur & colitur Deus, per æterna secula. Amen.

ANNOTATA.

a Patricius Capucinus supra nominatus, Iccium cœnobium tradit esse Issoudun, quasi Iccii castrum. Est id præcipuum oppidum inferioris agri Bituricensis, Latine Exelodunum vel Exoldunum: in quo præter collegium Canonicorum est illustris Abbatia Ordinis Benedictini.

b S. Faletrus seu Phaletrus colitur 23 Novembris, in cujus Vita dicitur habitasse in loco Corobryas, circa fines Bituricos scilicet & Turonicos.

c Videntur hi auctores bellum Gothicum, quod ultra Ligerim fluvium gestum est, & hic necessario intelligitur; non distinxisse a bello Alamannico, post quod baptizatus fueratChlodoveus, diu ante Gothicum bellum.

d S. Solennis, Episcopus Carnutensis, colitur 25 Septembris: quem sub annum 490 claruisse scribit in Chronico Sigebertus.

DE SANCTO HONORIO
EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

ANNO DLXXXVI

[Praefatio]

Honorius, Episcopus Brixiensis, in Italia (S.)

D. P.

Sanctam Cyprianum, die XXI Aprilis commemoratum, secutus est in Brixianæ Ecclesiæ administratione Herculanus, pridie Idus Augusti colendus. Luciem Herculani anno circiter DLXXVII suscepit Honorius, [Post S. Philastrium duodecimus,] cujus hoc die festum agunt Brixienses. Inscriptus est hodierno Martyrologio Romano his verbis: Brixiæ S. Honorii Episcopi: in Annotationibus citantur Brixianæ Ecclesiæ tabulæ, & sermo Ramperti in translatione S. Philastrii, post quem duodecimus numeratur Honorius. Martyrologium Brixianum Ms. longam habet de transitu illius narrationem, quam credimus e Lectionibus aut Legendis acceptam; sed eis parum fidendum ratus Bernardinus Faynus, maluit illius memoriam novo suo Martyrologio his verbis intexere. [sacris fastis inscriptus;] Brixiæ S. Honorii Episcopi, in ecclesia S. Faustini Majoris: qui a prima ætate Christiana religione imbutus, in omni deinde virtutum genere tantum profecit, ut cælestem in terris vitam agere videretur: sanctitate demum & miraculis illustris, ad cælestes delicias migravit. Possent hæc fere cuivis sancto Episcopo adaptari.

[2] Propius ad rem nostram facit, quod idem Bernardinus in Annotationibus scribit de sacri corporis deposito. Ossa ejus in ecclesia S. Faustini ad sanguinem, [corpus ad S. Faustini translatū,] nunc S. Afræ, condita fuere; deinde ad S. Faustinum majorem in proprium altare translata. Sacræ ejus imagini, ibidem inter SS. Faustinum & Jovitam in marmore olim sculptæ, hæc erat subjecta inscriptio:

Præsulis Honorii claudunt hæc marmora corpus. Anno demum MDCXLVI, piis Rutilii Calini expensis, altare hujus Sancti opere marmoreo & pictura honorifice extructum est: [novo altari inclusum an. 1646.] & labente Annuntiationis die, fuerunt ossa inclusa capsæ plumbeæ una cum publicis documentis, & hæc recondita in arcula lapidea alba, in medio altaris vacuo locata, in cujus prospectu legitur, S. Honorii Episcopi Brix. SACRA OSSA. exceptis scilicet capite & duobus brachii ossibus, quæ in suis ostensoriis, ad publicam Christi fidelium venerationem, relicta fuere; & particulis nonnullis, quæ ab Horatio Barbisono, illic Abbate Casinensi, pro devotionis augmento donatæ fuerunt aliquibus civibus & locis variis.

[3] Hæc Faynus: jubet autem animadvertere, quod Historiæ Brixienses Jacobi Maluetii, Heliæ Capreoli, Camilli Maggii, & Jo. Baptistæ Nazarii, [varia ejus Acta ab ipsismet Brixiensibus ut fabulosa rejiciuntur.] ubi de Honorio agunt, nec non & ejus Legenda, illa scilicet Gregorii Corthesii Abbatis S. Faustini, postea Cardinalis Lucensis anno MDXLII creati, impressa Brixiæ, & aliæ quæ leguntur manuscriptæ in libris monasteriorum S. Joannis & S. Catharinæ, una latino, altera materno sermone, ac etiam quædam Lectiones in utroque loco extantes, legendæ sunt omnes cum magna cautela. Nam multa, inquit, mendosa & fabulosa habentur in iisdem, quarum præcipua sunt; Honorium habuisse Arnulphum fratrem, & ambos fuisse filios Constantis Imperatoris, tertiogeniti Constantini Magni: hos autem profugos post necem patris (contigit hæc circa annum CCCL,annis fere triginta citius quam Aquiletensi concilio S. Philastrius, tanto intervallo prior, interesset) peragrasse varias mundi plagas, rebus omnibus expoliatos solo paterno annulo retento interque se diviso: deinde Ducem Venetiarum, Marchionem Montis-ferrati, Comitesque tum Italiæ tum Sabaudiæ, in prædictis historiis & Legendis pluries nominatos, concessisse S. Honorio Episcopo pro suæ Sedis honore seculares illos titulos Ducis, Marchionis, Comitis: quæ uti minus vera & fabulosa refelluntur ab Abbate Ascanio Martinengo, agente de Episcopis Brixiæ; ab Abbate Patritio Spino, in historia Ms. civitatis; nec non & ab Octavio Rossio, in sua historia Ms; Francisco Florentino, in Catalogo Episcoporum Ms; & Philippo Ferrario, ad elogium hujus sancti, in Catalogo Sanctorum Italiæ.

[4] Ita cum de tota S. Honorii Historia, multis post ejus obitum seculis, ut apparet scripta, sentiret Bernardinus, superfluum credidit, illis qualibuscumque Legendis aut Lectionibus transcribendis chartam implere, & satius putavit nobis mittere vitam ejus excerptam ex Fr. Obicio Capucino & Octavio Rossio, [ex quibus tamen alii excerpsere quæ putabant verosimilia esse,] tamquam magis veridicas & repurgatas. Nos in Præfatione Generali ante primum tomum Ianuarii cap. 3 §. 4, rationes attulimus, ob quas non penitus debeant ejusmodi Vitæ, ex sola vulgari fama multis post seculis descriptæ, a nostro opere rescindi; sed poßint quandoque non inutiliter referri, additis ad errorum correctionem notis convenientibus. Tales autem fortaßis sunt Legendæ S. Honorii saltem antiquiores, & tales existimavit Octavius Roßius, qui identidem citat, Membranas æstimatissimas Latine scriptas, easque (sublatis tamen, ut ait, fabulis quibus inspersæ sunt) redegit in compendium. Verum non solemus iudicare de non vissi, neque minus expertorum judicio stare circa veri falsique discrimen. Quid enim si illæ Legendæ, non tantum inspersæ fabulis sint, sed totæ ab initio ad finem confictæ, quemadmodum legendæ SS. Faustini & Iovitæ secundorum, aliaque una cum historia Martyrii Brixiensis ante tomum secundum refutata?

[5] Quod filiam cujusdam gentilis, tum Brixiæ præsidentis & Christianos haud modice afflictantis, [fieri sane potest ut veri muliū admixtum habeant:] inventus in montibus profugus Honorius, per sacri baptismatis undam a morbo sanarit; quodque ejusdem barbari jam conversi peregreque profecti credita Sancto monilia, ipso pro iisdem furto sublatis anxio, ad Dominum suum relata fuerint a duobus venerandæ speciei Clericis, quos SS. Faustinum & Iovitam fuisse non dubitaverit Honorius; hæc inquam potuerunt populari fama fuisse tradita, & ita simpliciter narrata non essent omnino repudianda, cum Longobardi gentiles Brixiam anno DLXVIII occupaverint, & usque ad annum DLXXXV, putetur vixisse Honorius. Sed adduntur circumstantiæ, quæ totam rem faciunt de fictione suspectam: [sed nos de non visis statuere nihil possumus.] nam Fr. Obicius Comitem Italicum nuncupat; quod argumento est ex Actis SS. Faustini & Iovitæ, ab Italico Comite Brixiæ Præside apud Adrianum Imperatorem accusatorum, nomen esse desumptum: cujus etiam filiæ congruum fingitur Marcellæ, nomen. Ast Octavius Roßius, Ducem Brixianum, Alachim nomine inducit, cui ex uxore Marcella, Veronensi matrona, filia fuerit Orielda, & hanc a lepra curatam scribit. Si ex iisdem, quibus Obicius usus, membranis, unde illa diversitas? Calamum igitur ab hujusmodi abstinemus, donec ipsos fontes, quantumvis lutulentos, contingat nobis exhiberi; quos tamen operose non putavimus indigandos, donec ipsismet Brixiensibus aliter videatur.

[6] His scriptis ac prælo paratis, misit nobis Bernardinus Faynus ejusdem Episcopi vitam, [Cur Vita recentissima detur.] amicis hortantibus & rogantibus a se Italico sermone conscriptā: in qua quia magno cum judicio, eliminatis erroribus manifestis, sola ea deducuntur, quæ verisimilitudinē majorem habent; non possumus viro, de nobis deque Brixiensi historia bene merito subtrahere laudem gratiamque ex hac lucubratione ipsi proventuram, ideoque eam Latine reddidimus, interim dum Brixiæ sub prælo erat originale Italicum: quod in lucem venisse arbitramur prius quam auctor ipse ab hac luce migraret. Migravit autem anno MDCLXXII exeunte: ideoque responso caruerunt epistolæ, quibus petii licentiam corrigendi errorem, qui circa diem mortis obrepserat, ipsum, quem dicebat fuisse diem octavum Paschæ anni DLXXXVI, conjungenti cum die XXVI Aprilis. Pascha enim jam dicti anni in diem XIV Aprilis, Octava in XXI cadebat. Cur igitur XXIV dies anniversario deputatur? Quia scilicet tunc primum celebratæ depositio fuit, postquam biduo expositum corpus stetisset. Frequentissime autem invenimus pro die mortis celebratum diem depositionis; maxime in sanctis Episcopis, idque ratione anniversarii Officii, a die depositionis soliti in ecclesiis regulari. Non dubito, quin correctionem a nobis adhibitam probasset ipse auctor si vixisset: nunc moneri de ea Lector debuit, ne aliud in Italico legens, suspectam habeat interpretantis fidelitatem.

VITA
a Bernardino Fayno Italice conscripta.

Honorius, Episcopus Brixiensis, in Italia (S.)

EX ITAL. Fayni.

PROLOGUS.

Res gestæ majorum quanto antiquiores sunt, tanto fere spissioribus obscurantur tenebris, [Varietas scriptorum de hoc argumento,] quoque obscuræ magis eo etiam confusione difficiliori occultant veritatem. Huic malo remedium quærentes scriptores Brixienses varii, historiarum patriarum studiosi, stylum impenderunt describendæ vitæ S. Honorii, Episcopi Brixiensis XXII: sed evitare non potuerunt quominus scribentium multitudo in diversa eos distraheret judicia, & ex hac judiciorum diversitate nonnulla probarentur a nonnullis quæ aliis parum credibilia videbantur. Quare imputandum bonæ fortunæ existimo quod quæ libro 3 Historiæ suæ de hoc sancto Episcopo scripsit Elias Cauriolus, nec dum hactenus lucem viderint prælo edita; non enim possent reprehensionem effugere in publicum producta. Quod tempus attinet, [Chronologia unde petita.] quo cathedram Brixianam conscendit Honorius, est illud a variis notatum præpostere valde: sed illius meliorem cognitionem suggerit explicita series Brixiensium Antistitum, quam etiam tomo 4, Italiæ sacræ producit Ferdinandus Ughellus. Itaque conferendo inter se tempora, & prædictorum omnium auctorum scripta; verosimillima visa est narratio Octavii Rossii, qualis in MSS. extat in illius historia Brixiana, necdum typis edita propter mortem auctoris: quidquid enim de S. Honorio ille selegit ex antiquis membranis, id invenitur optime convenire cum serie temporum aliunde probata. Quapropter ejus vestigiis inhærendo, & addendo quæ nostra peculiaris super eodem argumento diligentia invenisse potuit, hunc tractatulum conscripsimus.

CAPUT I.
S. Honorii genus nobile, Vita eremitica, Alahis Ducis & Longobardorum conversio miraculis impetrata.

[2] Duxisse Honorium suæ nativitatis originem ex Magni Constantini sanguine, omnes consentiunt: [Falso dictus Imp. Constantis filius.] sed probari non possunt, qui ex Constante tertio-genito creatum somniarunt, veram Episcoporum nostrorum successionem invertentes. Etenim nusquam apud auctores legitur Constans uxorem duxisse aut filios reliquisse: sed bene quod a patris morte, quæ anno CCCXXXVII accidit, cum fratribus suis Constantino juniore atque Constantio Imperium gesserit; quodque in flore ætatis, anno scilicet trigesimo, in finibus Franciæ & loco Elena dicto, ex hac vita ad alteram transierit, morte violenta proditorie sublatus. Porro fortuna, quæ imperia, regna atque dominia circumagit, suæ commutabilitatis rotæ affixa, Imperialis sceptri prærogativas a Constantiniana familia transtulit in alios, [potest ex familia Constantini genus duxisse.] sub quibus nobilis istius stirpis surculi, si qui uspiam fuere super, in diversa sparsi sunt: superfuisse autem aliquos licet nulla auctoritas doceat, eo quod tres filii Constantini nullam legitimis nuptiis prolem sciantur suscepisse, vix tamen credibile est tam caste vixisse omnes, ut nulla femina ex ipsis mater facta sit. Quid quod Constantius Chlorus Constantini pater, post susceptum ex Helena Constantinum, eidem, ut sibi jam Cæsari minus congruæ, superinduxerit Theodoram, Imperatoris Maximiliani Herculei filiam, ex qua genitos Flavium Dalmatium Hannibalianum, Constantinum alium, ac nominis, paterni hæredem Constantium docet Onuphrius Panvinius libr. I de Romanis Principibus? Taceo filias a Constantio & Constantino procreatas, de quibus fere silent auctores. Unum dico nihil absonum sustineri, cum sustinetur ex aliquo Constantinianæ familiæ ramo deduci potuisse Honorium nostrum.

[3] [Romæ ordinatus Sacerdos,] Qui quidem Honorius ab Orientalibus partibus Romam delatus, cum serio cogitaret qua ratione posset in Dei familiam adoptari, dum in sua periisse videbat dignitatem supremam; postquam in locis illis sacris spiritum illius copiose hauserat, qui cum salvandis hominibus formare idoneum instrumentum proposuerat; divino se obsequio mancipavit, per sacrorum Ordinum susceptionem. Deinde seipsum volens ab omni seculi fastu elongare, & populares illos plausus, qui possent spiritui bellum movere, procul fugere; [circa Brixiam vivit eremita.] dimissa Roma discessit in Galliam Cisalpinam; Deoque sic disponente, proposuit in Brixiensibus finibus subsistere, & vitam solitariam ducere in montibus, decimo lapide remotis a civitate; & Conchæ nomine appellatis, qui etiam nonnullis nostrorum Episcoporum receptum olim præbuere, & pluribus civium a facie gentilis potestatis fugientium.

[4] Hic ille, dum vitam angelicam magis quam humanam ducit, [Secto Longobardorum regno,] Deo cæloque testibus sociisque contentus, anno DLXXV Clephis, Longobardorum Rex secundus, Papiæ occisus est manu famuli, crudelitatem illius in subditos ferre amplius non valentis: & Principibus ad ordinandam successionem collectis, adeo gravis fuit ipsius memoria; ut aversati monarchicum regimen, velut tyrannidi proximum, aristocratiam elegerint, rerum summa triginta Ducibus demandata, & civitatibus in eos divisis: quorum absque certo Rege dominatus decem annis duravit. Ita Brixianis Dux obtigit Alahis: [Alahis Dux Brixianus,] cui ex conjuge Marcella fuit unica filia, nomine Orielda (quidam, sed absque fundamento, matri cognominem fuisse dicunt) quam omnis parentum cura & amor spectabat, utpote donatam pari morum ac formæ gratia.

[5] Sed qui facit de tenebris lumen splendescere, afflictam Brixianorum Ecclesiam solari volens Deus, [jubet infirmæ filiæ medicinam queri,] converso ad fidem Christianam Alahi, eumdem aggressus est ea parte, qua erat altius penetraturus dolor, æterni gaudii futurus occasio. Scilicet dilectam Orieldam miserabili infirmitate corripiens, fecit ut omnis ab ea deflueret species, ebulliente pustulas ac fistulas carne, quæ totam deformabant. Medicis nihil auxilii invenientibus, itum ad magos est: qui sanitatem promisere, si modo potandum ei daretur lac capræ; silvestri quadam, quam ipsi collegissent herba, antea per dies aliquot pastæ, ac postea serpentino morsu necandæ. [ex magorū arbitrio:] Notum est autem quanta in veneratione capras semper habuerit gens Longobardorum: ideoque minus mirari debemus, quod ab hoc potissimum animali, cui divinitatem quamdam inesse stulto illi populo persuasum erat, lac petendum jusserint magi. Missi ergo quaquaversum sunt, notam sibi, ut aiebant, herbam collecturi per montes; & ut fidelius res ageretur, additi iis ex intima Ducis amicitia fuere Arnulfus, tribunus militum; & Faustus, omnes montium Brixianorum recessus notos habens.

[6] Ab his duobus, ad Concham forte montem digressis, inventum est tugurium Honorii, [hac Occasione inventus Honorius,] iam ætate grandævi, barbæque hirsutie & capillorum incompta prolixitate silvestre quidpiam præferentis: qui illos armatos conspicatus, & ab aliquo Christianorum inimico submissos ratus (audiverat enim crudelitates nonnullas adversum cives Christo fideles exercitas ab Alahi) in genua se posuit mortem excepturus. Sed illi inopinata specie hominis tali loco inventi perculsi, jusserunt assurgere; & quid quave ex causa quæsituri adessent, comiter exposuerunt. Tunc Honorius, Longobardorum cæcitati compatiens, significavit, Principis sui filiam certius longe convalituram, si præscribendo a se salutari balneo, quā si præstigiosæ capræ lacte uteretur. Ergo Arnulfus consultissimum duxit, magos, in requirenda sua herba occupatos, [& ad Alahim adductus,] dimittere cum Fausto; dum ipse interim ad urbem rediens, secum adduceret eremitam, sui balnei virtutem experimento velociori probaturum. Aversum quidem a Christianis animum gerebat Alahis, desiderium tamen recuperandi sanitatem filiæ, fecit, ut pacatior audiret eremitam Honorium, promissis suis fidere suadentem oblato capitis sui periculo, si expectationem Principis fefellisset.

[7] [baptismum persuadet puellæ,] Itaque ad infirmam deductus, cum ipsam Crucis efformatione signasset, baptismum Christianorum eidem proposuit, quem si cum eorum fide susciperet certam spondebat sanitatem. Neque difficile fuit aut languenti persuadere consensum, aut cohibere Principem ne impediret baptizari volentem. Quod ubi factum est die XV Augusti, in festo Virgineæ Assumptionis anno DLXXVI, primum nubes candida baptizatam baptizantemque contexit, deinde Orielda, cui maculas animi sacri fontis unda eluerat, [eoque sanitatem ipsi,] toto etiam corpore sana nitidaque apparuit, ad idololatrarum confusionem & stuporem omnium: qui continuo magnum & unice potentem Christianorum Deum collaudantes, una cum suo Principe baptismi gratiam petierunt, & debita catechesi præmissa etiam impetrarunt. Tam insperatos successus mirabatur Honorius, & benignum adeo Dei numen collaudabat: [patri veram fidem donat,] nihilominus ad dilectam solitudinem revertisset, nisi detinuissent eum Brixianorum preces, haud vane existimantium constituendo Ecclesiæ suæ statui utilissimam futuram præsentiam ejus, qui solo suo adventu eam ex tanta quassatione liberarat.

[8] Pars autem felicitatis hujus credebatur esse ipse Alahis, [& reddita fidelibus quiete,] suscepta religione Christiano mutatus in aliū prorsus hominem; sic ut in ejus regimine, clementia cum incorrupto justitiæ tenore laudaretur; & nihil illo comius, nihil affabilius esset: quo factum, ut Ducis sui exemplum sequentibus aliis Longobardis, Brixianorum animi iisdem arctissime sint conglutinati, mutuisque matrimoniis devincti in unum populum citissime coaluerint. Tunc etiam restaurari cœperunt ecclesiæ partim dirutæ, partim desolatæ, non urbanæ tantum, sed etiam suburbanæ: quas inter etiam ædes fuit S. Floriano sacra, ubi, cum ea anno MDXVI, capta per Venetos urbe, [restaurantur ecclesiæ.] æquanda solo esset, inventum est hoc rude & seculi sui barbariem sapiens Epitaphium:

Hac est in tumba Alahis, alta * columba.
Fuit vir prudens & Princeps optime studens,
Ut Brixia floreret & paci pulchræ adhæreret:
Christiana qui morte gaudet maxima sorte.

[Annotatum]/center>

* melius columna

CAPUT II.
S. Honorii gesta in Episcopatu.

[9] Accidit ut eodem circiter, quo hæc agebantur anno & Augusto mense, [Herculano Ep. defuncto,] e vivis discederet S. Herculanus Episcopus Brixianus; qui pertæsus Longobardicæ immanitatis palam dominantis, & hæreticæ pravitatis clam in urbe gliscentis, secesserat in partem Orientalem diœcesis suæ, ad vicum Campionis dictum, suam ibi resolutionem præstolans, quam propinquam præsagiebat. Cum igitur de successore deliberaretur, vota omnium cōfluxere in Honorium, quem tali articulo divinitus sibi obtigisse rebantur. Hic vero qua potuit & licuit reluctatus, ne honorem admittere cogeretur; tandem Episcopali oneri supposuit humeros, consecrationis beneficium a Mediolanensi Præsule, [suffectus Honorius,] ex usu antiquo, consecutus. Enituerunt mox eæ omnes virtutes in Honorio, quæ Pastorem suo gregi utilem & amabilem faciunt, & quarum facilius est catalogum texere quam explicare perfectionem. Eas igitur liberis hominum cogitationibus expendendas relinquens, solum hic addo, quod curam rerum sacrarum ordinate peragendarum declaravit, designando stationes per Quadragesimæ tempora, renovando Christiano fervori opportuniora, ut scilicet Dominica die fideles convenirent ad ædem Cathedralem; feria II ad S. Mariæ in silva, [stationes ordinat,] quæ nunc S. Faustini majoris dicitur; feria III in S. Joannis, quæ cognominabatur in Pomœrio, quod in suburbio esset constructa, IV in S. Faustini ad sanguinem, nunc S. Afræ; V in S. Alexandri Martyris, tunc Brixianis Patronis adnumerati, VI in SS. Petri & Marcellini; Sabbato in S. Apollonii Episcopi nostri, quæ in suburbio Turris-longæ stetit, ab annis circiter centum sexaginta destructa.

[10] Inter hæc zeli Episcopalis studia, ad aures sancti Pontificis delatus est rumor, qui dilectam ejus in Christo filiam Orieldam, [filiam Alahis a falso crimine,] quam injusta tam gravi notabat infamia; a Philemone & Porphyrio excitatus. His enim cum litteris cultioribus imbuendam filiam commisisset Dux pater; ipsi familiari consuetudine ad intolerabilem abusi licentiam, cum pudicitiam non potuissent extorquere, vitam adduxerunt in discrimen; calumniantes eam de eo crimine, quod ipsimet animo designarant. Quia autem non audita, sed suis conspecta oculis contra alumnam suam suggerebant; visa est Principi fide digna accusatio, nec leve supplicium destinabat filiæ, nisi se innocentem probasset. Pupugit bonum Pastorem, ut debuit, Orieldæ, quam innocentem non dubitabat, periculum: ejusque agendam causam suscipiens, postquam calumniatores ejus arguisset, quod instar pravorum istorum senum qui castam Susannam accusaverunt, ipsi quoque in Orielda niterentur exsaturare sanguinariam sitim, quia libidinem explere non potuerant; effecit ut coram adduceretur Orielda. [miraculo defendit.] Qua ultra simplicem facti negationem non habente quod opponeret testibus conjuratis; credidit sanctus Episcopus divini testimonii adhibendum suffragium: defixitque in terram scipionem suum, & eum ad integritatem Orieldæ declarandam jussit in arborem frondosam assurgere: quod non prius dictum quam factum; Orielda purgata & absoluta, accusatores convicti merita fuerunt pœna mulctati.

[11] Post hæc contigit ut ex primoribus Brixianis unus quispiam, [Depositum sibi creditum & furto sublatum,] peregre abiturus, rogaret Honorium, pro singulari quam in eum locarat fiducia, ut in suam custodiam dignaretur suscipere, quod in auro gemmisque habebat carius ac pretiosius. Annuit ille, ut erat ad quidquid peteretur præstandum pronus, & thesaurum sibi concreditum eo reposuit loco, ubi secretissime servandum opinabatur. Sed brevi deprehendit vanam hanc suam fuisse confidentiam, nusquam inveniens quod reversuro amico redderet. Ergo consilii inops, ad sanctos Faustinum & Jovitam invocandos se convertit, statim quidem a principio agnitæ jacturæ, multo tamen ferventius instantiusque cum intellexit in urbem rediisse amicum. Interim mittit unum e domesticis suis, [facit per SS. Faustinum & Iovitam reddi.] qui homini excusent moram reddendi depositi, infortunium exponant, diligentiam in perquirendo adhibitam probent, & porro adhibendam promittant. Quæ ille miratus, At, inquit, non nisi pauci dies sunt, quod duo ex Domini mei familia Clerici (quorum alter Presbyteri, alter Diaconi Ordinem ipso habitu præferebant) hic fuere; mihique depositum meum salvum reddidere ipsiusmet nomine. Agnovit illico sanctus Pater, duos istos Clericos Faustinum & Iovitam fuisse, quos adjutores invocarat, & ut civium omnium religionem erga gloriosos Martyres ardentiorem redderet, totam rei gestæ seriem eisdem propalavit.

[12] [Post Pascha anni 586.] Gregem porro suum veracis verbi & efficacis exempli pabulo incessanter reficiens, cum inter labores continuos gravissimosque Brixianam Ecclesiam novem annis rexisset; cœpit ad melioris vitæ quietem aspirare vehementius. Anno igitur redemptionis humanæ DLXXXVI, Petri sedem tenente Paschasio II, & Autari Longobardis imperitante, postquam Paschalia festa celebrasset cum suo dilecto populo, eique proximam suam migrationem prænuntiasset, cœpit lecto decumbere, & extremis Sacramentis exitum suum præmunire curavit. [ipsa ejus Octava sancte moritur,] Tum convocato ad se Clero commendavit, ut Catholicam fidem & disciplinam ecclesiasticam servarent sartam tectamque in omnibus, ac suo quisque ordini congruam duceret vitam. Denique cum fideli suo ministro ac discipulo Rusticiano, quem sibi in Episcopatum successurum prædixerat, commendasset Ecclesiam, Psalmum hunc concinere cœpit, Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ. Quo inter concinentium lacrymas decurso usque ad hunc versiculum, In pace in idipsum dormiam & requiescam; ipse elevatis in cælum manibus oculisque spiritum reddidit Creatori, die Octava Paschæ. [& 24 Apr. sepelitur.] Corpus in ecclesia biduo prostitit: exequias deinde celebravit Rusticianus cum Clero populoque. Unde XXIV dies Aprilis (nam Pascha in XIV, Octava Paschæ in XXI inciderat) tamquam Depositionis sacræ anniversarius deinceps habitus, in hunc usque diem religiose observabatur a Brixianis. Sepultus est autem in ecclesia S. Faustini, ad sanguinem dicta, ubi tunc adhuc servabantur Sanctorum duorum Protectorum nostrorum corpora, quibus vivens fuerat devotissimus.

CAPVT III.
Translationes corporis & veneratio apud Brixianos.

[13] Cum deinde placuisset Clero ac populo Brixiano a veteri ad sanguinem ecclesia, ad novam augustioremque Basilicam, [Corpus transfertur a B. Ramperto sec 9. sub altare,] quæ S. Faustini Majoris nunc dicitur, transferre Sanctorum Protectorum corpora (quod die IX Maii factum annuo festo recolitur) & prior locus consueta destitueretur veneratione atque frequentia; visum est B. Ramperto (qui ab anno DCCCXIV usque ad DCCCLII Ecclesiæ nostræ præfuit & supradictam ecclesiam dotavit) eodem etiam transferre corpus S. Honorii, illudque cum aliis pluribus Reliquiis ponere in choro quasi subterraneo, intra altare sub ipsius nomine consecratum: supra quod spectabatur ipsius effigies, tabulæ insculpta mormoreæ, inter duos nostros Protectores Sanctos, Tunicella & Dalmatica dignoscibiles, additis tamen etiam cujusque nominibus, sed limbum inferiorem percurrente hoc versu:

Præsulis Honorii claudunt hæc marmora corpus.

[14] [iterumque an. 1604] Postea anno MDCIV, ut ecclesiæ pavimentum æquaretur, cryptam prædictam, cujus fornix supra humum extabat, placuit destruere: ac novo altari cum ipsius invocatione dedicato, ad manum dextram in choro, veneranda ossa, rite recognita subtus illud fuere deposita, præter caput: quod præteritis seculis semper servatum fuerat in sacrario, statuæ ex argento pectorali inclusum; & præter duo ossa brachialia, quorum alterum argenteæ remonstrantiæ est insertum, alterum continetur intra brachium similiter argenteum, ad publicam festivioribus diebus venerationem. Annis exinde præteritis non multis renovata a fundamentis est ecclesia, in formam ampliorem augustioremque, per Benedictinos monachos Congregationis Cassinensis: & facta sanctorum Protectorum translatione nova, ad diem quoque XVI Martii anni MDCXXII, [ann. 1622] ossa sancti hujus Præsulis translata sunt ad novum altare, sibi erectum in fronte dextræ navis (tres enim sunt) ad latus sacelli majoris, cum variis aliis Reliquiis, cupressina in capsa compositis; inter quas nominatim censetur maxilla inferior, etiam nunc dentata, S. Antigii, nostri quondam Episcopi, hic etiam quiescentis, & particulæ de SS. Petro, Paulo, Sinerio, Theopompo ac ceteris, quorum nomina propter nimiam vetustatem legi ultra nequeunt.

[15] [& altari sacelloque structis ex marmore,] Ex tunc decursis aliquot lustris, impetravit a monachis religiosa pietas Rutilii Calini nobilis Brixiani, ut sibi liceret impendiis propriis ornare sacellum & altare S. Honorii: quod pium opus ne auctoris morte interruptum maneret fecit Rutilii filius Vincentius, qui cœpta paterna absolvit, ac supra altare collocavit tabulam, manu Bernardini Gaudini, nobilis etiam Brixiani, eleganter depictam; qua exprimitur Sanctus, in aere consistens, benedicere infirmis variis salutem poscentibus: ipsum vero altare vacuum est relictum, ut intra se posset capere novam arcam, sacro corpori Reliquiisque adjunctis fabricandam. Quæ dum fiunt delata sunt in sacrarium sacra pignora anno MDCXLV die XXV Septembris, [anno 1646] ibique servata non sine continuo lumine ardentis semper ante ipsa lampadis, & multorum accursu ad ea veneranda: Tandem sequenti anno & mensis Martii die XXV, in quam etiam Dominica palmarum cadebat, cum festo Annuntiationis concurrens, toto marmoreo opere absoluto, Horatius Barbisoni, tunc Abbas, intra plumbeam capsam vestitam rubeo serico reposuit sancti Præsulis lipsana, candido involuta linteo, cum hac inscriptione: sacra Honorii Episcopi ossa.

[16] Hac occasione separatum est a reliquis os unius tibiæ, donatumque Georgio Contareno, [Reliquiæ ejus aliquæ distribuuntur,] Nobili Veneto, urbi nostræ cum titulo Potestatis præfecto: item unius pedis talus, quem daret ecclesiæ Offlagensi, ubi Contarena familia fundos suos habet. Pars etiam costæ data Vicario Episcopatus Brixiensis Generali, & hujus monasterii Conservatori, Georgio Serinæ, Canonico Pœnitentiario: ejusdem vero costæ pars altera obtigit nobili viro Antonio Saccoldo Presbytero, ut eam pro consolatione sua suorumque fratrum Josephi & Laurentii, qui ejusmodi gratiam postularant, transferret Roncadellam, ad sui istic prædii oratorium locupletandum. Denique Thomas Homius, Brixianus chirurgus, ad recognitionem sacrorum ossium adhibitus arbiter, permissus est articulum digiti habere.

[17] Alia capsella plumbea, similiter parata ornataque, excepit Reliquias ceteras supra nominatas cum hac epigraphe: Reliquiæ Sanctorum: [cetera intra arcam marmoreā clauduntur.] atque ita vacua remansit vetus capsa cupressina. Plumbeæ vero capsellæ, cum publicis instrumentis huc spectantibus, diligenter clausæ sunt intra aliam plumbeam beneque ferruminatam: quæ sub noctem prædictæ diei, privatim est reposita intra speciosam ex albo ligustico marmore arculam, cui ejusdem materiæ commissum est operculum: & fronti arculæ inscripta hæc verba, omni legere volenti conspicua futura, S. Honorii Episcopi Brixiensis sacra ossa. Denique intra ipsum altare hæc quoque arcula est collocata, sub firma quidem custodia, [auxilium pro capitis dolore petitur.] tali tamen ut conspici possit per craticulam, ex ferro inaurato fabricatam. Quia vero ad capitis dolores leniendos S. Honorii patrocinium invocare solent Brixiani, maxime die XXIV Aprilis, quando agitur ejus festivitas sub ritu Officii duplicis; in utroque altaris latere relictæ sunt fenestellæ, quæ isto die aperiuntur, ut per ipsas capita possit transmittere multitudo accurrentium, & hunc Sancto honori exhibentium, quo testentur ei se suorum capitum salutem credere.

DE SANCTO MELLITO,
PRIMO EPISCOPO LONDINENSI, ET TERTIO ARCHIEPISCOPO CANTVARIENSI IN ANGLIA.

ANNO DCXXIV

[Praefatio]

Mellitus, Episcopus Londinensis & Archiep. Cantuariensis, in Anglia (S.)

G. H.

Sanctum Episcopum Mellitum, hoc XXIV Aprilis anno DCXXIV, vita fuisse functum, constat infra ex Vita, quam ex historia Anglicana Venerabilis Bedæ collectam damus, & aliquot Notationibus illustramus. Prædicto die paßim omnibus Fastis Ecclesiasticis adscriptus est, atque inprimis Beda in suo genuino Martyrologio ista habet: [Memoria in sacris fastis.] VIII Kalendas Maii, depositio Melliti, Episcopi in Britannia. Eadem habent Rabanus & Vsuardus: sed hic Archiepiscopum scribit: Ado ista addit: Qui tertius post Augustinum Dorovernensem Ecclesiam suscepit, quam rexit annos quinque, sepultus in monasterio in ecclesia S. Petri, octavo Kalendas Maii, anno ab Incarnatione Domini DCXXIV. Similia habent Notkerus & paßim recentiores. In hodierno Martyrologio Romano istud elogium habetur: In Anglia depositio S. Melliti Episcopi, qui a S. Gregorio in Angliam missus, Orientales Saxones & Regem ipsorum ad fidem convertit. S. Melliti Reliquiæ quædam in ecclesia S. Pauli Londinensi in brachiis argenteis olim adservabantur, [Reliquiæ,] uti ex Inventariis anno MCCXCVIII factis, & a Willia Dugdalio in Historia Ecclesiæ S. Pauli relatis, tradit Mabillon tomo 2 Actorum Ordinis Benedictini in elogio S. Melliti: quem ipse, [dignitas Abbatis,] post Trithemium & alios Martyrologos Benedictinos, suæ religioni adscribit. S. Gregorius etiam Abbatem appellat: sed dubitat Mabillon, qua de causa: an scilicet fuerit Abbas monasterii S. Andreæ, an Patriarchii Lateranensis, monachis Casinatibus attributi, an tantum Abbas seu Prælatus eorum, quos Gregorius Augustino subsidiarios delegabat. [Miracula.]

Subjungimus Actis ex Beda collectis pauca miracula, a Capgravio in Legenda Angliæ olim excusa: quibus videtur addi posse, quod apud Bedam non habetur, & paßim ab aliis narratur; scilicet Londinensem Ecclesiam fuisse a S. Petro dedicatam, nocte ultima prævia, quam esset S. Mellitus eam consecraturus. Eam historiam late deducit Ealredus in Vita S. Eduardi Regis & Confessoris capite quinto, secundum nostram divisionem Vitæ, ad diem V Ianuarii illustratæ. Eamdem proferunt Willelmus Malmesburiensis, lib. 2 de Pontificibus Anglis, & alii octo auctores tomo 1 Monastici Anglicani a pagina 55. producti, quos istic benevolus Lector poterit reperire.

VITA
Ex Historia Ecclesiastica Venerabilis Bedæ.

Mellitus, Episcopus Londinensis & Archiep. Cantuariensis, in Anglia (S.)

EX Beda.

[1] Papa a Gregorius b Augustino Episcopo (quia suggesserat ei, multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos) misit cum c Legatariis suis plures cooperatores ac verbi ministros: in quibus primi & præcipui erant Mellitus, d Justus, Paulinus, Ruffinianus: [Missus a S. Gregorio in Angliā,] & per eos generaliter universa, quæ ad cultum erant ac ministerium ecclesiæ necessaria, vasa videlicet sacra & vestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, & sacerdotalia vel clericalia indumenta: sanctorum etiam Apostolorum ac Martyrum reliquias, necnon & codices plurimos. [Lib. I c. 29] Misit etiam litteras, in quibus significat, se ei pallium direxisse.

[2] Abeuntibus autem præfatis Legatariis, misit post eos beatus Pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus aperte, quam studiose erga salvationem nostræ gentis invigilaverit, ostendit, ita scribens: [submissis ab eo litteris salutatus,] Dilectissimo filio Mellito Abbati Gregorius Servus Servorum Dei. [cap. 30,] Post discessum congregationis nostræ, quæ tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus omnipotens vos ad Reverendissimum virum fratrem nostrum Augustinum Episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi; videlicet quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant, sed ipsa, quæ in eis sunt idola destruantur, aqua benedicta in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, Reliquiæ componantur … Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. Data die quintodecimo Kalendarum Augustarum, imperante Domino nostro Mauritio Tiberio piissimo Augusto, anno nono decimo, post Consulatum ejusdem Domini anno octavo decimo, Indictione quarta. e

[3] Anno Dominicæ incarnationis sexcentesimo quarto, Augustinus Britanniarum Archiepiscopus ordinavit duos Episcopos, [a S. Augustino ordinatur Episcopus,] Mellitum videlicet & Justum: Mellitum quidem, ad prædicandum provinciæ Orientalium Saxonum, qui Thamesi fluvio dirimuntur a Cantio, & ipsi Orientali mari contigui, quorum metropolis Londonia f civitas est, super ripam præfati fluminis posita, & ipsa multorum emporium populorum, terra marique venientium: in qua videlicet gente tunc temporis g Saberethus, nepos h Edelberthi ex sorore Ricula, regnavit, quamvis sub potestate positus ejusdem Edelberthi, qui omnibus usque ad terminum Humbri fluminis, Anglorum gentibus imperabat. [Lib. 2 c. 3,] Ubi vero & hæc provincia verbum veritatis, prædicante Mellito, accepit; fecit Rex Edelberthus in civitate Londonia ecclesiam S. Pauli Apostoli, in qua locum Sedis Episcopalis & ipse & successores ejus haberent. [erecta Londini Cathedra, ] Justum vero in ipso Cantio Augustinus ordinavit Episcopum in civitate Doroverni (quam gens Anglorum, a primario quodam illius, qui dicebatur Rof, Roffechester, cognominat; distat autem a Doroverni millibus passuum ferme viginti quatuor ad Occidentem) in qua rex Edelberthus ecclesiam B. Andreæ Apostoli fecit: qui etiam Episcopis utriusque hujus Ecclesiæ dona multa, sicut & Doroverniensis, obtulit: sed & territoria ac possessiones in usum eorum, qui erant cum Episcopis, adjecit.

[4] [Deinde, cum jam obiisset Augustinus,] Mellitus Londoniæ Episcopus venit Romam, de necessariis ecclesiæ Anglorum causis cum Apostolico Papa i Bonifacio k tractaturus. Et cum idem Papa reverendissimus cogeret Synodum Episcoporum Italiæ, de vita monachorum & quiete ordinaturus, [reversus Romam, interest Synodo:] & ipse Mellitus inter eos assedit anno octavo Imperii Phocatis Principis l Indictione XIII, tertia die Kalendarum Majarum: ut quæque regulariter erant decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac in Britanniam rediens, secum Anglorum Ecclesiæ mandata atque observanda deferret; una cum epistolis, quas idem Pontifex Deo dilecto Archiepiscopo Laurentio & Clero universo, similiter Edelbertho Regi atque genti Anglorum direxit.

[5] At vero post mortem m Edelberthi, cum filius ejus Eadbaldus regni gubernacula suscepisset, magno tenellis adhuc ibi Ecclesiæ crementis detrimento fuit. Siquidem non solum Christi fidem recipere noluerat, sed & fornicatione pollutus est tali, [a succedentibus Regibus idololatris vexatur:] qualem nec inter gentes auditam Apostolus testatur, ita ut uxorem patris haberet: quo utroque scelere occasionem dedit ad priorem vomitum revertendi iis, qui sub imperio sui parentis, vel favore vel timore regio, fidei & castimoniæ jura susceperant. Nec supernæ flagella districtionis perfido Regi castigando vel corrigendo defuere: nam crebra mentis vesania, & spiritus immundi invasione premebatur. Auxit autem procellam hujusmodi perturbationis etiam mors Saberethi Regis Orientalium Saxonum: qui ubi regna perennia petens, tres filios suos, qui pagani perduraverant, regni temporalis heredes reliquit, cœperunt illi mox idololatriæ quam, vivente eo, aliquantulum intermisisse videbantur, palam servire, subjectisque populis idola colendi liberam dare licentiam. Cumque viderent Pontificem celebratis in Ecclesia Missarum solenniis, Eucharistiam populo dare, dicebant, ut vulgo fertur, ad eum, barbara inflati stultitia: [negat iis sacram Eucharistiam:] Quare non & nobis porrigis panem nitidum, quem & patri nostro Saba (sic namque eum appellare consueverant) dabas, & populo adhuc dare in ecclesia non desistis? Quibus ille respondebat: Si vultus ablui fonte illo salutari, quo pater vester ablutus est, potestis etiam panis sancti, cui ille participabat, esse participes: sin autem lavacrum vitæ contemnitis, nullatenus valetis panem vitæ percipere. At illi: Nolumus, inquiunt, fontem illum intrare: quia nec illo opus nos habere novimus: sed tamen pane illo refici volumus. Cumque diligenter ac sæpe ab illo essent admoniti, nequaquam fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctæ communicet, ad ultimum furore commoti, aiebant: Si non vis assentire nobis in tam facili causa, quam petimus, non poteris jam in nostra provincia demorari: & expulerunt eum, ac de suo regno cum suis abire jusserunt. Qui expulsus inde, venit Cantium, [expulsus a Sede abit in Gallias:] tractaturus cum Laurentio & Justo Coëpiscopis, quid in his esset agendum: decretumque est communi consilio, quia satius esset, ut omnes in patriam redeuntes, libera ibi mente Domino deservirent, quam inter rebelles fidei barbaros sine fructu residerent. Discessere itaque primo Mellitus ac Justus atque ad partes Galliæ secessere, ibi rerum finem expectare disponentes. Sed non multo post tempore Reges, qui præconem a se veritatis expulerant, & dæmoniacis cultibus impune serviebant, egressi contra gentem n Genissorum in prælium, omnes pariter cum sua militia corruerunt: nec sic, licet auctoribus perditis, excitatum ad scelera vulgus potuit corrigi, atque ad simplicitatem fidei & caritatis, quæ est in Christo, revocari.

[6] [Postea autem Eadbaldus Rex] anathematizato omni idololatriæ cultu, abdicato connubio non legitimo, [revocatus Londini nō recipitur,] suscepit fidem Christi, & baptizatus, Ecclesiæ rebus, quantum valuit, in omnibus consulere ac favere curavit. Misit etiam in Galliam, & revocavit Mellitum & Justum, eosque ad suas Ecclesias libere instituendas redire præcepit. Qui post annum, ex quo abierant, reversi sunt: & Justus quidem ad civitatem Roffi, cui præfuerat, rediit: Mellitum vero Londinenses Episcopum recipere noluerunt, idololatris Pontificibus magis servire gaudentes: non enim tanta erat ei, quanta patri ipsius regni potestas, ut etiam nolentibus ac contradicentibus Paganis Antistitem suæ posset Ecclesiæ reddere. [ecclesiam in Westmonasterio dedicat,] Verumtamen ipse cum sua gente, ex quo ad Dominum conversus est, divinis se studuit mancipare præceptis. Denique & in monasterio beatissimi Apostolorum principis, ecclesiam sanctæ Dei Genitricis fecit, quam consecravit Archiepiscopus Mellitus.

[7] Hoc etiam regnante Rege, beatus Archiepiscopus Laurentius regnum cæleste conscendit, atque in ecclesia & monasterio S. Apostoli Petri, juxta prædecessorem suum Augustinum, sepultus est die quarto Nonarum Februariarum. o Post quem Mellitus, qui erat Londoniæ Episcopus, [Creatur Archiepiscopus Cantuariensis:] Sedem Dorovernensis Ecclesiæ ab Augustino suscepit: Justus autem adhuc superstes, Roffensem regebat Ecclesiam. Qui cum magna Ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt scripta exhortatoria a Pontifice Romanæ & Apostolicæ Sedis p Bonifacio, qui post Deus dedit Ecclesiæ præfuit anno incarnationis Dominicæ DCXVIII. Erat autem Mellitus quidem corporis infirmitate, id est, podagra gravatus: sed mentis gressibus sanus, alacriter terrena quæque transiliens, atque ad cælestia regna semper amanda, petenda & quærenda pervolans. Erat carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior. Denique (ut unum virtutis ejus, unde cetera intelligi possint, testimonium referam) tempore quodam civitas Dorovernensis, per culpam incuriæ igne correpta, crebrescentibus cœpit flammis consumi: quibus cum nullo aquarum injectu posset aliquis obsistere, jamque civitatis esset pars vastata non minima, atque ad q Episcopium furens se flamma dilataret; confidens Episcopus in divinum, ubi humanum deerat, [precibus incendium extinguit:] auxilium, jussit se obviam sævientibus & huc illucque volantibus ignium globis efferri. Erat autem eo loci, ubi flammarum impetus maxime incumbebat, martyrium beatorum quatuor Coronatorum. Ibi ergo perlatus obsequentum manibus Episcopus, cœpit orando periculum infirmus abigere, quod firma fortium manus multum laborando nequiverat. Nec mora, ventus, qui a meridie flans, urbi incendia sparserat; contra meridiem reflexus, primo vim furoris sui a læsione locorum, quæ contra erant, abstraxit; ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque extructis, compescuit. Et quia vir Dei igne divinæ caritatis fortiter ardebat, [moritur 24 Aprilis anno 624.] qui tempestates potestatum aërearum a sua suorumque læsione crebris orationibus vel exhortationibus repellere consueverat, merito ventis flammisque mundialibus prævalere, & ne sibi suisque nocerent, obtinere poterat. Et hic ergo, postquam annis quinque rexit ecclesiam, Eadbaldo regnante migravit ad cælos, sepultusque est cum Patribus suis in sæpedicto monasterio & ecclesia beatissimi principis Apostolorum, anno ab incarnatione Domini sexcentesimo vigesimoquarto, die octavo Kalendarum Maiarum.

ANNOTATA.

a Gregorii Magni Acta illustravimus 12 Martii. Agitur autem de S. Mellito aliisque in Angliam Mißis in priori Vita num. 18, & in altera per Ioannem Diaconum lib. 2 num. 37

b S. Augustinus colitur 26 Maii, in cujus Actis per Gotselinum res gestæ S. Melliti ut plurimum continentur.

c Hi erant, S. Laurentius 2 Archiepiscopus Cantuariensis, cujus Acta dedimus 2 Februarii, & Petrus monachus, a S. Augustino Romam mißi.

d Coluntur, S. Iustus 10 Novembris: at Paulinus, primus Eboracensis Archiepiscopus, 10 Octobris.

e Annum hi characteres indicant 601.

f Londonia, seu Londinum est in provincia Middelsexia, sed Regibus Orientalium Saxonum sive Estsexiæ subjecta.

g Saberethus aliis Sebertus regnavit ab anno 596 usque ad annum 615.

h Acta S. Ethelberti illustravimus 24 Februarii, quæ consulat Lector.

i Anno 608.

k Hic est Bonifacius 4, qui præfuit Ecclesiæ a 16 Septembris anni 607, usque ad 8 Maii anni 614.

l Ergo anno 610.

m Anno 616, uti ad ejus Vitam demonstratur.

n Gevissi sunt populi in Westsexia, sive apud Occidentales Saxones.

o Anno 619.

p Mortuo S. Deusdedit 8 Novembris anno 617 successit 29 Decembris Bonifacius quintus:

q Episcopum paßim legitur in Mss. & impreßis: sed apparet de loco, non persona, agi.

MIRACVLA
Ex Legenda Anglicana Ioannis Capgravii.

Mellitus, Episcopus Londinensis & Archiep. Cantuariensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 5897

[1] [Lumen ad sepulcrum negligenter custodiens,] Anus quædam honestæ vitæ erga S. Augustinum sociosque ejus devotissima, frequenter adesse, orare, luminaria accendere, opertoria sanctorum corporum pura & nitida servare solebat. Quadam autem die cum fessa ab oratione dormire inciperet, cereus ardens coram S. Augustino negligenter extinctus, nidorem dabat, & exhausta luce fumabat. Et ecce videt in visu B. Mellitum, [A S. Mellito apparente monetur:] de monumento surgentem, & cum magna indignatione increpantem illam, & dicentem; Unde tibi hæc audacia, ut hic dormias, & Patronum nostrum Augustinum, nosque ejus collegas sine lucis honore relinquas? Et extenta manu ingentem dormienti alapam incussit. Ad ictum vero inflictum evigilans, vidit apertis oculis Sanctum a se redeuntem & tumbam suam ingredientem. Adeo autem rubebant signa digitorum & palmæ ferientis, ac si recenti sanguine distincta essent.

[2] [Sanantur podagrica & chiragrica:] Mulier quædam, podagrica & chiragrica infirmitate astricta, pedibus prodire, de lectulo surgere, manus ad os levare non valens, fusa ad B. Mellitum prece, moribunda ad vitam subito rediit, omnem dolorem exuit, salutem induit, & ad sua gratias agens lætanter rediit.

[3] [gravi morbo detentus,] Miles quidam gravi morbo detentus, vidit Mellitum Pontificalibus indutum sibi adstare ac dicere: Te, inquit jam sospitem ab hoc lecto ægritudinis jubet surgere, cui data est potestas curationis tuæ. Ad hanc vocem miles sanus effectus, quis sibi succurrere dignatus sit, inquisivit. Et ille, Ego, inquit sum Mellitus, qui Augustino in Pōtificatu successi tertius.

[4] Iuvenis quidam Cantuariæ, simplex & neminem lædens, & de possessione sua pauperibus distribuens, B. Mellitum in magna veneratione habebat. Coactus demum ab amicis uxorem ducere, per totam noctem curis & questubus animum affecit, [ejus apparentis jussu virginitas servatur,] cur hæc vincula induerit, qui liber erat, & sine Domini sui & Patroni Melliti consilio hoc fecerit. Intactam autem Virginem dimittens, mane ante S. Mellitum multis precibus & suspiriis salutare exigit responsum. Soporato tandem Sanctus adstitit Mellitus, hortatur, imperat, ut sponsam suam, debita dote reddita, parentibus intactam restituat, & ipse castitatis viam usque in finem tenere studeat. Evigilans autem juvenis, quod jussum fuerat, quantocius implere festinavit.

[5] Post centum autem lustra translato corpore S. Augustini & Sociorum ejus, quidam miles, cujus oculum carbunculus possederat, inter densos cuneos brachium protendit; extremam partem vectis, [curatur carbunculus oculi.] quo B. Melliti feretrum portabatur, summis digitis contigit; ipsumque tactum, quasi collyrium & optimum unguentum morbido oculo infricuit: & statim sanies pestifera defluxit, & omnem dolorem subita salus, ut lux tenebras, effugavit. Post Missarum vero celebrationem adjunguntur Augustino digni Sacerdotes, prior Laurentius a dextris, secundus Mellitus a sinistris.

DE SANCTIS VIRGINIBVS,
BOVA ABBATISSA ET DODA SANCTIMONIALI,
REMIS IN GALLIA.

SECUL. VII

[Praefatio]

Bova Abbatissa, Virgo, Remis in Gallia (S.)
Doda sanctimonialis, Virgo, Remis in Gallia (S.)

G. H.

Amplißima Remorum civitas, antiquis Durocorterum dicta, ac Belgicæ secundæ metropolis, inter alios & quamplurimos Sanctos hoc XXIV Aprilis, veneratur SS. Bovam & Dodam Virgines: quarum notitia est inscripta in pervetusto & optimæ fidei Martyrologio, Vsuardi nomen præferente, his verbis: Remis civitate natalis sanctarum Virginum Bovæ atque Dodæ. [Nomen in sacris fastis:] Quæ plane eadem leguntur in MS. Adone monasterii S. Laurentii apud Leodienses, & in Additionibus Molani ad Vsuardum, iisque citatis in hodierno Martyrologio Romano. Earumdem etiam meminerunt MS. Florarium Sanctorum, Grevenus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, & cum longo encomio Saussajus in Martyrologio Gallicano. Duplicia habemus Ecclesiæ Metropolitanæ Remensis Breviaria, [cultus in Breviariis Remensibus:] priora, auctoritate Caroli a Lotharingia Archiepiscopi anno MDLVII edita, in quibus Officium SS. Bovæ & Dodæ permittitur ex devotione recitandum: posteriora, auctoritate Ludovici a Lotharingia Archiepiscopi anno MDCXIV permissa vulgari, in quibus præscribitur Officium ex præcepto recitandum sub ritu semiduplicis, cum tribus Lectionibus propriis ad Matutinum in secundo Nocturno.

[2] Vita ejus olim scripta flammis exusta traditur, ac tum ex rogatu sanctimonialium, [Vita ex MSS. editur.] suggerentium quæ noverant, & ab aliis etiam vita functis acceperant, alia Acta fuerunt composita, quæ nos, Romæ in antiquo Codice MS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, numero 141 signato reperta, hic integra damus; ac nihilominus gratanter agnoscimus, quod eorum partem ex MS. Breviario monasterii sanctimonialium antea submiserit Henricus Marcellius Societatis Iesu.

[3] Flodoardus, Ecclesiæ Remensis Presbyter ac Canonicus, in Historia Ecclesiæ Remensis seculo Christi decimo scripta, lib. 4 cap. 38, de Sanctis hisce Virginibus earumque monasterio ista tradit: Plures apud nos quondam Sanctorum fuere basilicæ, [Elogium ex Flodoardo,] sed & monasteria infra vel circa Remensem hanc urbem, quæ modo non haberi probantur. Duo tamen adhuc supersunt infra urbem puellarum monasteria: quorum unum, quod Superius a situ scilicet loci nuncupatur, S. Baldericus Presbyter cum sorore sua Bova, ejusdem cœnobii postmodum Abbatissa, in honore S. Mariæ vel S. Petri construxisse traditur. Qui regali progenie exorti fuisse referuntur, patre scilicet Sigeberto Rege, habentes neptem nomine Dodam, castissimam puellam: quæ desponsata fuisse fertur cuidam Magnati ejusdem Regis Sigeberti: quamque præfata ipsius amita Bova instituens, ad serviendum Deo servandamque perpetuo virginitatem, ab amore terreni avertit sponsi. Qui cum sibi adversaretur, Sponsam innitens eamdem corripere, ascenso equo; dum id conatur quoquo modo adimplere; furente lapsus ab equo, fractis cervicibus traditur interiisse. Beata denique Doda in castitatis proposito permanens, amitæ suæ in ejusdem monasterii successit regimine: quæ præceptum immunitatis a Principe Pipino eidem postmodum obtinuit fieri cœnobio. Quarum corpora in ecclesia extra muros urbis, ubi primum fuerat puellarum monasterium, tumulata diu quieverunt, donec postmodum revelationibus elevata, & ad hanc novam sunt ecclesiam perlata, ibidemque venerabiliter collocata, continua honorificantur inibi Deo famulantium reverentia puellarum.

[4] Dein cap. 44 idem Flodoardus ista habet: In præmemorato puellarum monasterio, [& miracula indicata,] in quo præfatarum SS. Bovæ ac Dodæ translata præfati sumus corpora, nonnulla postmodum patrata probantur miracula: ubi frigoriticis atque diversis ægritudinibus occupati venientes, optata merentur sospitate donari, maxime in die Solennitatis earumdem. In qua quædam nuper puella, auditu frustrata, ut invaletudinis sensus hujus obturatis meatibus, interventu earumdem Sanctarum Christi Sponsarum, perdita dudum munia recipere meruit aurium. Hæc Flodoardus, a quo auctor Vitæ dissentit circa regimen monasterii, quod Dodam ait semper refutasse; ac circa hujus Sponsum, qui assumpta vita monastica dicitur Sancto fine quievisse. At monasterium hoc Sanctimonialium, ubi earum Reliquiæ servantur, etiamnum sub nomine S. Petri permanet Ordinis Benedictini, cui hæ Virgines etiam adscribuntur in Fastis monasticis Wionis, [an Ordinis Benedictini?] Dorgami, Menardi, Bucelini. At Mabillon in seculo secundo Benedictino, sive Christi septimo, maluit illas inter Sanctos prætermissos collocare, sic tamen ut earum nominibus præposuerit * asteriscum, designaturum quod videantur esse Germanæ Benedictinæ; fortaßis intendens hac ratione dubiæ causæ arbitrium, cum bona suorum Benedictinorum gratia, declinare.

VITA Ex MS. codice Serenissimæ Christinæ Reginæ Sueciæ.

Bova Abbatissa, Virgo, Remis in Gallia (S.)
Doda sanctimonialis, Virgo, Remis in Gallia (S.)

BHL Number: 1435

EX MSS.

PROLOGUS TRIPLEX.

Quisquis orthodoxæ fidei aliqua in templo Dei desideranter ambit offerre munuscula, totis nisibus conari debet; quatenus Deo digna, & multis proficua ejus sint munera. Si talia constiterit esse, qualia hæc, cupimus manere per tempora posteris profutura. Et ut hoc queat peragere quisque devotus, ille invocandus & humiliter supplicandus præstat, ex quo, & per quem, & in quo sanctificantur cuncta votiva; id est, Christus Jesus Dei virtus & Dei sapientia, Verbum sine fine atque principio, cujus nomine clausa referuntur & secreta panduntur: qui cum esset ante tempora in sinu Patris, id est natura incogitabili summæ Divinitatis, ut nos suæ claritatis faceret esse participes, manens per omnia quod erat, nostræ mortalitatis naturam non dedignatus est sumere, sancto Spiritu conceptam: quo nos non permaneremus quod eramus, [Perfecta opera Deo offerenda,] iræ scilicet atque perditionis captivata proles. Idcirco quemque fidelium oportet, quæcumque valet beneficia, Deo Patri per Filium ejus in Spiritu sancto perferre devota, & ejus laudibus digna, orationum muniis referta. virtutum muneribus adornata, precum moliminibus suffulta; ut Deus natura invisibilis, per hujuscemodi bonorum incrementa operum visibilis in fidelibus suis appareat, & ejus sint in recompensatione sanctissima, cujus datione extiterunt votiva. Hoc tamen de Christianæ fidei dulcedine paucis prælibare curavimus, quatenus lumen sequentis operis, paulatim innotesceret fidelibus; & diligentius eis patesceret, ad quas partes hæc oratio fidei dirigeretur: ad sanctarum videlicet Virginum Bovæ atque Dodæ vitam: [exemplo SS. Bovæ & Dodæ,] quæ eamdem porro fidem corde tenentes, & opere hujus fidei præcepta complentes, ad summæ felicitatis gaudia pervenerunt. Quarum actus, & officia posteris proponimus, Deo adminiculante & earum intercessionibus, propalare; quatenus noverint, non minoris thesauri donaria Jesum earum in mentibus posuisse, quam aliarum, quarum gesta atque emolumenta multipliciter narrantur divina, quæ currentibus per singula omnino patescent mirifica. [harum Vita scribitur] Ceterum quibus ad tam arduum culmen hortantibus pertingere ausi sumus, nulla acrioris ingenii gratia suffulti, non differemus enudare: duabus equidem sacris Virginibus ejusdem monasterii, in quo hæc beata jacent pignora; Eva scilicet atque Gertrude, quæ earumdem vitam Virginum nobis palam fecerunt, a pluribus quæ obierunt relatam sibi Sororibus, quibus etiam, crebrius moniti, nihil proprii officii negare poteramus; potius negotium quod per dilectionem operatur pensantes, quam scientiæ confidentes nostræ tanti operis dignitatem supplere. [sanctimonialium materiam suggerentium rogatu.] Fatebantur etenim prædictæ puellæ, nostræ potius adscribi potuisse desidiæ quam inscientiæ, si id pernegaremus, quod secundum opinionem earum, intercessionibus Sororum totius cœnobii, & maxime sanctarum. Virginum de quibus eramus locuturi & Dei insuper adjuti auxilio, valeremus explere. His igitur ita præsignatis, & quæ cupimus edicere summotenus prælibatis, ad opus desiderandum perveniamus a.

[2] Nemo miretur si nos per multa periclitemur, actus SS. Bovæ atque Dodæ Virginum denuo retexentes, cum priorem librum, qui de Vita earum editus ad volumen usque magnum excreverat, [Liber crassus de vita & miraculis SS. Bovæ & Dodæ, flammis exustus,] neque viderimus, neque qui vel quæ eum se vidisse testaretur valuerimus invenire. Verumtamen auditu didicimus a pluribus Sororum, quod in eodem monasterio, in quo supradictæ Virgines requiescunt, armarium quoddam fuerit, in quo volumina librorum perplura extabant recondita, simulque opum divitiæ maximarum; pallia scilicet holoserica auroque rigentia, vasaquoque aurea atque argentea, miris opificum ingeniis prædita, diversisque exasperata sculpturis, & peripetasmata sive diversorum aulæa generum, multaque præterea ejusdem monasterii ornamenta, quæ propter temporis longævitatem a memoria recesserunt, atque usu ipso obsoluerunt. Inter quæ ipsa etjam liber ille, qui Beatarum actus Virginum continebat & ortus, diversarumque signa virtutum, flammis odibilibus perustus est: qui potius utilitate sua, quam ad exempla sanctorum operum prodebat, aliis quam suæ taxationis pretio damnum ingessit. Ex eo igitur tempore viduatæ pene fuerunt sanctarum Virginum solennitates Lectionibus & Responsoriis propriorum actuum & miraculorum retroactorum, nisi quod aliarum Virginum communia recitabantur Officia, usque ad hoc tempus, in quo Divina propitiante clementia & Spiritu sancto inspirante, qui pridem illi aspiraverat, qui præfatum libellum dictaverat, nos tentamus perusta reintegrare. [redintegratur,] Quocirca lectorem præmonemus, ne qua violentia verba redarguat rusticana, non rhetoricis flosculis ornata, nec libellis pensilibus trutinata, & entimematibus aut soritis obscurissimis retorta, sed ad utilitatem simplicium auditorum promulgata noscat: quia maluimus legentem oblectari rebus Divinis, quam verbis nimium hærere fucatis. Unde veniam magnopere poscimus, flexis cordis suffraginibus, quo si quid ineptius offenderit palatum, potius nostræ assignet ineptiæ, [simplici stylo pro Sanctimonialibus,] quam rerum materiæ, quæ auctioris ingenii viris reservanda, per caritatem nobis impacta extitit invitis. Quin etiam noverint nos nequaquam accuratioribus hæc renotare lectoribus, sed magis simplicioribus: utpote puellis, quæ minime argutis se gaudere profitebantur sermonibus. Inter hæc igitur ponderent res potius quam verba, quæ suorum acumina perturbant auditorum; presertim dum quidquid audierint vocibus, id arbitrantur reperire in rebus, maxime ambiguis: in quibus, dum plura unumquodque significat verbum, per mille meandros & innumerabiles anfractus suos cogitire sequaces. Sed hæc hactenus. Nos vero, quia per varia loquendo digressi sumus, ad dulcem materiarum relationem nostri officium styli reverti faciamus.

[3] b Summæ Divinitatis laus, & magnæ dispositionis ejus assignatio est, dum Christi servorum seu ancillarum ingenia vel beatitudo, per eorum opera, quantum humanus censet intuitus, divina, & miraculorum judiciis approbata, [invocatur Spiritus sanctus.] scriptis memoriæ futurorum mandantur: quia quidquid fideles sanctarum operantur virtutum, in eum redundat; qui suo nutu dedit ut fierent. Quapropter nos sanctarum Virginum Bovæ, atque Dodæ vitam, mores seu actus describentes, Spiritum sanctum invocamus, qui in mentibus earū ab ipsa nativitate habitans, dedit eis mirabiliter vivere, & mirabilius operari: quatenus mirificis extrinsecus appareret operibus, qui habitator mentes earum regeret intrinsecus: & qui eis concessit mira peragere, nobis ad laudē sui hominis tribuat enarrare.

[Annotata]

a Hoc loco interponebantur aliqui tituli capitum, sed non ad finem perducti, quos omittimus, supponentes pro iis synopsim marginalem.

b Hinc incipiunt antiquæ Lectiones, quæ olim in monasterio barum Sanctarum recitari solebant.

CAPUT I.
S. Bovæ ortus nobilis, educatio, vita monastica: monita ab ea Abbatissa Sanctimonialibus data.

[4] Igitur sanctæ hujus Virginis Bovæ, jam stemma nobilitatis breviter intimetur, ut cognito ejus ingenuitatis sanguine, clarius liqueat fama, ab ejus progressa origine. Extitit enim Rege a Sigeberto patre progenita, qui fuit nobilissimorum oriundus Cæsarum prosapia. Hæc Virgo a primordiis cunabulorum, [S. Bova regio sanguine nata,] sacri baptismatis fonte renata, Bova ex nomine vocitata, quasi multorum adjutrix b est appellata, eo quod multas sui gregis Sorores ad æternum Christo auspice transmisit regnum. De hinc dulciter, ut Regalis soboles, humanis usibus alta, litteris ab ipsa traditur adolescentia sacris imbuenda: [sacris litteris inbuitur,] in quo gymnasio litterarum non est nostri resignare, quanta facilitate præibat puellas alias. Intantum etenim sui robur ingenii paucis excreverat dieculis, ut majusculas sua ætate & scientia antecederet, & morum gravitate præiret. Cerneres etiam dulcia mirifice verba moderantibus labiis, ipsa quasi tutrinari lance; & mentis puritatem vocibus ipsis resonantibus, habitatorem ipsius cordis faterere Spiritum sanctum. Nec mirum, cum sanctæ mentis viscera Deo pararent habitacula, & ejus vota purissima Christi manerēt insignia. [moribus matura,] Per hanc igitur ætatem, coævis dulcis eloquio, majoribus subjecta obsequio, incessu pedum nobilis, breviloquio affabilis, divinis erudiebatur præceptis pariterque humanis, usque adeo, ut si quando accideret, quod post evenit; alias pernosceret & præsentibus refovere alimentis & futuris. Jam enim parabatur vas fidele in quo Spiritus sanctus suam reconderet doctrinam: quæ fidelibus dispensaretur temporis opportunitate famulabus. Apparebat siquidem in vultu jucunditas, in verbis hilaritas, in oculis humilitas, ut iam pudibunda virginitas prætenderet in specie, quod postea modificavit in opere. Morigerabatur vero natu majoribus, æqualibus etiam se similem ponderabat. Interea dum hæc agerentur, paulatim ancilla Christi ad divinum formabatur ministerium, [Christum Sponsum etigit:] desiderans perenni se jungere Sponso, castisque amplexibus ejus æternaliter frui, & mente integra coaptare: quod vix jam flamma Jesu, Redemptoris sui tam dulcis atque magni, pudico posset capi pectore: illum voce, illum mente, illum totis visceribus sitiebat. Noctes trahebat insomnes, lectum uberrimis irrigabat lacrymis; longa ab imo trahens suspiria, gravissimos effundebat gemitus, ut iam vivam fatereris hostiam sanctissimis immolatam desideriis. Quid plura? quod prius conceperat in voto, postmodum patefecit exemplo.

[5] Quo Sororis castissimo Baldericus cognito desiderio, infra Remorum muros non longe a basilicarum porta, [Remis in constructo a S. Balde rico fratre monasterio,] pretiosum condidit monasterium: de cujus mirabili structura, quia ad alia properamus, vel quia nostris temporibus jam omnino opificium illud pene cernitur destructum, omittimus in præsentiarum disserere; sed suo iterabimus in loco, prius enarratis quæ ad præsens pertinent negotium. Quo igitur monasterio ad unguem ædificato, & multis ornamentis dicato, gregeque sanctarum Virginum inibi collocato, & quæ necessaria intrinsecus & extrinsecus videbantur diligenter explicitis, prædictus vir Baldericus sororem suam cum aliis locum incolere fecit puellis. Quo spatio temporis, [cum aliis Virginibus collocatur:] quis edicere queat vel officio styli apicibus denotare, quanta virtus in jejuniis, quanta assiduitas in orationibus, quod studium in lectione divina, quæ nocturnis horis vigiliæ, quæ diurnis divinarum indagatio & admonitio litterarum, ut pene si dici posset, in femineo sexu, Paulum in consolationibus, Hieronymum in reprehensionibus, Annam in jejuniis, Mariam in lacrymis, Martham prospiceres in fide. Et quid tibi plus cumulem? Omnibus se conformabat moribus ad illas, [& ob eximias virtutes] ut omnes efficeret salvas. Inter hæc siquidem sagacioris consilii Sorores, & quæ potentioris habebantur voluntatis, conciliabula cœperunt efficere castissima, tractantes quatenus sanctam Virginem Bovam super se ponerent, & matremfamilias constituerent, quo ejus edoctæ sermonibus, adjutæ orationibus, Christum sponsum, cui se devoverant in sanctimoniis consequi mererentur, & æternis in cȩlo gaudiis ei conjunctȩ perfruerentur. [in Abbatissam expetitur a sanctimonialibus,] Quod audiens beata Virgo cœpit refutare pondus honoris; & quod aliæ arbitrabantur ad laudem, hæc metuebat ad pœnam. Timebat enim, ne forte callidus hostis suo latenter irreperet animo; & quod deberet peragiad Dei laudem, ipse sua calliditate transformaret ad mortem. Honores siquidem hujus seculi aliquando bonos transvolvunt mores, & rectissimas distorquent qualitates, & directa pervertunt judicia; sicut de Saule legitur, qui antequam Rex in Israël constitueretur, humillimus intercessor habebatur: sed nimirum pondus honoris morum probitatem exinanivit; & pressus nimietate sublimitatis, nequivit surgere ad obedientiā laudis Dei. Cum ergo Frater prȩfatæ Virginis Baldericus hanc Sororum unanimem persensit voluntatem, [a S. Balderico fraire inducta,] dulcibus verbis & sanctissimis adhortationibus, persuadere cœpit suæ germanæ divinis non contraire consiliis, & potius aliarum quam suam pensare voluntatem: læto corde, & humili spiritu, quod Sorores devotis mentibus precabantur, illā suscipere fatebatur debere; & in hoc imitaretur Christum Jesum, qui non suam, sed Dei Patris venerit complere voluntatem. Quibus auditis a rigida obstinatione summovit propositum, & jugo obedientiæ animum ante ad hoc cervicosum substraxit, ambiens illud præceptum deinceps a bono Pastore Apostolorum Principi impactum peragere; Si diligis me, pasce oves meas Quod est profiteri, si amor tuæ mentis, meȩ servituti obedire concupiscit, meam adimple non tuā voluntatem. [Ioan. 21, 17] Cura itaque Matris Sororum electione communi suscepta, [admittit eam curam,] alteram prospiceres in negotiis monasterii, in præceptis utilibus suarum ovium; nequaquam tamen in cibis, jejuniis, orationibus, vigiliis ceterisque bonorum operum officiis mutatam, ne forte cum aliis prædicaret ipsa reproba fieret.

[6] Instabat etenim lectioni, assidue divina lectitabat arcana, [inculcat suis studiis virtutum,] & quod inde carpere poterat pervigili memoriæ moriæ commendabat; ut purissima caritate quod diu ruminaverat, Sororibus castissimis diligenter eructaret. Hortabatur quandoquidem eas ad caritatem, quæ est vinculū perfectionis, non minus tamen ad humilitatem, quod est sacrarium præceptorum Dei; ad obedientia, per quam itur ad Deum; ad laborem manuum, quod est acquisitio beatitudinis, sicut David dicit Labores manuum tuarum māducabis, beatus es: quod est intelligere, in operibus sanctis constat vita æterna, non tantum in fide, quæ sine operum supplemento otiosa est, secundum hȩreticos, [bonorum operum exercitium,] qui suis profitentur seductis sequacibus tantum credere, & quæcumque vultis facite: quod est augmentum mortis, & abolitio vitæ perennis: cum econtra Apostolus, sicut paulo ante dictum est, admoneat dicens, Fides sine opere vana est in semetipsa; & bonus Pastor suis prȩcipiat discipulis imo omnibus in eis fidelibus, Beati eritis, inquiens, si mea feceritis præcepta, non solummodo credideritis meis dictis. [Psal. 127, 2, Iac. 20, 26, Ioan. 13, 17] Et his rite explicitis subsequenter addidit, ut se inutiles profiterentur servos, [fugam jactantiæ,] ne bonis operibus insolescentes in aliquam elevarentur jactantiam; & hoc divino instinctu videtur admonere, ne corda Sanctorum gravi torpescerent veterno, & non vacantes divinis operibus dies mortis tanquam fur eos occuparet. Et David rursus idipsum sentiens, profitebatur, semel Deum locutum reddere unicuique juxta opera sua; sed se bis audisse, id est præceptum complesse, ut semel sit Deum præcipere, [retributionem expectandam;] & bis sit operari (quæ duo juncta simul perfectū reddunt fidelem) aut etiam secundum aliquos illud quod sequitur exponere cernitur, Quia potestas Dei & tibi Domine misericordia; ut potestas ad vindictam reproborum, misericordia ad gloriam Sanctorum pertineat; redibitio tamen operum ad utrosque; cum & illi pro malis æterna incendia, & isti pro bonis operibus sempiterna recepturi sunt præmia. [Psal. 61, 12] De hinc beata Virgo, [humilitatem,] seu sua Mater erudiebat illas honore invicem prævenire, contestans ut quanto humilior quæque earum aliis appareret & esset, tanto Deo dignior & sibi carior permaneret; magna scilicet cum gravitate loqui & dulcia & rationabilia verba, quȩ vitā sonarent cȩlestem, & Christi prȩcepta retinerent; novis rumoribus carentia, spem futurȩ beatitudinis redolentia, [colloquia ædificativa,] ut si quando aliquis, vel aliqua aforis veniens ea audiret, Dominum Jesum benediceret, qui suis ancillis tantæ rorem dulcedinis ingesserit, & per sua castissima vasa oleum suæ sanctificationis diffuderit, & igne suæ caritatis illuminaverit. His etenim, & pluribus similibus conformabat Deo digna Abbatissa Bova sibi commendatas oves, ne suæ fragilitatis immemores, paulatim exciderent a gradibus humilitatis, per quam Christo copulatæ jucundissimū ei præpararent secretarium. Ista tamen pro tempore digessimus, ut quanta diligentia summæ perfectionis sancta Mater ista gregem Virginum sibi commissum pascere cœperit, & quam diligens circa illum constiterit, præsignaretur. Ceterum suo in loco uberius de eisdem hortaminibus & subtilius eloquemur, cum de carneis punctionibus pessimæ suadelæ, quæ mentem affligere & marcidam ad divinum reddere officium consuevescunt, tractaverimus. Hæc igitur majora præstolantibus interim satis sint, & his dulcissimas reficiant mentes.

ANNOTATA.

a Etiam a Flodoardo dicitur filia Regis Sigeberti, inLectionibus Breviarii Remensis, a Sigeberto Rege Metensi in filiam adoptata: quidni potius ejus neptis cum S. Balderico, ex aliqua filia Dagoberti I nata. Hujus filius fuit S. Sigebertus Rex, cujus Acta late illustravimus ad Kalendas Februarii. In Vita S. Boniti Episcopi Aruernorum, ejus olim Referendarii, ad diem XV Ianuarii edita, dicitur num. 4 ipse S. Sigebertus filios habuisse: sed antiqui auctores solum nomen Dagoberti II exprimunt: uti & nos in Diatriba de 3 Dagobertis diximus.

b Difficile est hujusmodi etymi vestigium invenire in nomine Bovæ, quod ut cetera tunc Francica ex Teutonicis radicibus explicandum. Existimo ita feminine dici, quomodo masculine dicitur Bobo; & utriusque radicem communem esse boub, quod Germanicis hodieque significat puerum sive pupum; Belgis quoque, sed contemptim.

CAPUT II.
S. Dodæ ortus, educatio, & spretis nuptiis vita monastica.

[7] Sed quoniam sacratarum Deo Virginum vitam fida relatione utcumque instituimus annotare fidelibus Christianæ religionis; & jam de ortu, & studio scientiæ, sive de prælatura sanctæ Matris super puellas, & divinorum admonitione præceptorum Dei, pauca prælibavimus; superest de ingenuitate nobilis Dodæ, neptis scilicet sanctorum Balderici & Bovæ, calentis propositi Abbatissæ, aliqua suggeramus. [S. Dodæ neptis,] Hæc beata siquidem Doda nobilissima virgo; ab infantia dicitur desponsata cuidam ingenuissimo & sagacissimo viro, Regia stirpe (ut fertur) progenito, quemadmodum & ipsa regali oriunda extiterat prosapia. Sed interim ut diligenter educaretur, suæ traditur prænotatæ amitæ Bovæ Abbatissæ ab avunculo sanctissimo Balderico, [sub cura S. Bovæ educatur;] ut nobiliter nobilis erudiretur, & sancta sanctis institueretur institutis. Docetur enim parvula litteris a primævo divinis, post hinc humanis; quatenus Deum Christum per divinas cognoscere, & assiduis orationibus humiliter invocare, & contra antiquissimi hostis callidissima argumenta fortiter repugnare pernosceret; per humanas vero temporali cui pacta fuerat deserviret marito, [litteris instruitur,] ceteraque mundialis vitæ negotia quæ se præstolabantur disponeret, & cuncta per veræ calliditatem scientiæ ordinaret, castimoniamque juris maritalis subtiliter præcaveret; ut quamquam amore filiorum procreandorum sponso copulanda foret carneo, tamen castissimum fœdus singulari conservaret viro; & suum vas ad honorem Dei, non ad passionem obscœni desiderii tueretur. Verumtamen quod alii, ad hujus mundi solatium, & temporariæ altitudinem pompæ, [interim dū ad nuptias jam pactas adolescat:] terreno gaudenter ponderabant fastu; divina providentia ad sui nominis disponebat laudem, ut post supernis claruit indiciis. Diversis igitur instruebatur postmodum femineis apprime officiis; quibus artificiosa operatrix sponso placeret nobilissimo, & tanto foret conjugi dilectior, quanto in opificiis sagacioribus inveniretur eruditior. Sed quis tibi valet verbis sæpenumero replicatis contexere, quibus artificiis hæc claruerit Virgo, præsertim cum ipsa ingenua Virgo ad Regios erudiretur cultus, & subtilissimorum operosa argumenta opificiorum? Quidquid porro muliebria promittunt ingenia, hanc ignorasse autumari, temerarium est.

[8] Qua etenim ratione sacrarium Divinitatis, quidquam humanæ scientiæ valeret nescire; cum inter Virginum contubernia, [accenditur amore virginitatis,] contubernalis facta castitatis, perenni Sponso munus sinceræ integritatis conservare niteretur; ut dotem æternæ remunerationis caperet in curia policæ sedis. Lumine etenim invisibili atque incogitabili inflammata beatissima Virgo, carnalium ignes mirabiliter vincebat amorum, illud Apostoli reminiscens, quia quæcumque hujusmodi sunt carnis tentamina paterentur, & dolores in parturiendo, & labores in educando; quia qui seminat in carne, in carne metet corruptionem; qui in spiritu, vitam metet æternam. [I Cor. 7, 28]

[9] Quid plura, ut breviter tibi ejus virtutes includam, præfatæ Abbatissæ, & ejus germano similis [extitit]. Dum igitur hæc agerentur, dies natura rotatiles atque nimirum celeres, sponso tamen longissimi, [expetitur a sponso ad monasteriū progresso,] sponsæ vero tantum nomine, admodum citissimi explentur. Tempus id advenerat, in quo Virgo nubilis, adulta annis, marito perquiritur nobili; ut fieret copula quæ subarrhatione per tot annos fuerat protelata. Requirit igitur Princeps sponsam, quam putat sibi amicam; & dum sperat per fœdus sibi copulandam, invenit Christo maritatam. Scriptis denique dotalitiis, & servis & ancillis, multisque prædiis patrimoniorum chartis diligenter assignatis, cum magno apparatu servorum ingreditur urbem; ac fidens de amica, pervenit ad loca, in quibus cum Abbatissa dulcia profert eloquia; humili voce postulans; quatenus sibi diu expectatam quantocius reddat sponsam. Quibus acceptis sancta Mater respondisse fertur, Nihil horum sua interesse; quorum interesset magis interpellarentur, sibi puellam a fratre commendatam, [qui cum vim minaretur,] & multis sudoribus apprime eruditam; nulli sine eo reddendam. Hæc & his similia Christi ancilla prosequente, Miles infrenduit; & tota facie humanitatis eversa, nunc pallore, nunc rubore, quod animus patiebatur intrinsecus, astantibus revelabat; multis assertionibus, contestans se infracturum abdita monasterii, quousque sibi pactam ab ipsis erueret penetralibus puellam.

[10] Inter hæc igitur Abbatissa venerabilis, castissimo usa consilio, velatam religionis peplo puellam, quod ipsa virgo ab altari rapuerat sancto, & spontanea imposuerat capiti, sponso jussit præsentari furibundo; [& velatam licet ausus esset attingere,] quo nuptam Christo, & vestibus sanctitatis opertam, juvenis revereretur contumax attrectare. Quod ille cernens, illusum se profitetur, & manu injecta nil cunctatus templum castitatis per vim adse traxit. Sed mox claruit exemplo, cui sacratissima Virgo se per multa desideria dicaverat, Sponso. Namque audax manus, quæ castam attigerat vestem, diriguit celerius; & digiti ad volam connexi, [corripitur brachio exarescenti,] suis deseruntur officiis; sicque totum brachium humerotenus arefactum permansit immobile, quod Christi futurum vas attigerat. Id Miles sentiens, solotenus flexis poplitibus supernum postulat remedium ejusdem interventu Virginis, & eorum qui ad spectaculum illud confluxerant mirabile. Nec distulit pius Redemptor vota puellæ aliorumque fidelium precamina, quin etiam ejus quem delegerat sibi fidelem. Mox etenim pristinæ redditur sanitati, repentina incolumitate recepta, [eoque sanato,] qui paulo ante suo præsumptu timendæ concessus fuerat speciei.

[11] Illico igitur caducum cum suis illecebris nihili pendens hunc mundum, quidquid chartis ante assignatum extiterat sponsalibus sui patrimonii idcirco Christo concedit Deo; [plurima monasterio dona] quem heredem æternis adoptans reperire in regnis, castæ vitæ & sanctæ religioni se totum mancipavit devotus. Contulit siquidem eidem monasterio hæc supradicta, & plura alia donaria, quæ adhuc eadem retinet ecclesia; & ne hæc generaliter tibi assignata taxentur vilissima, specialiter pauca suggerentur, quæ ob ceterorum memoriam, huic tantum indidimus pittaciolo, ne fastidium congesta tibi relegendo generare videantur per plurima. a Noviantus scilicet ex eis fulget patrimoniis, villa pulcherrima; [& possessiones confert,] quæ quot retinet colonos, tot S. Petro & Abbatissæ & S. Bovæ, & nepti ejus B. Dodæ specialius alit vernaculos, b hæc sex millibus a Remensi urbe distare videtur: Et c Vallismonasterii, potestas scilicet magna, non obfuscat sua vilitate cetera patrimoniorum sancti viri donaria, quæ ab eodem monasterio quadraginta millibus distans sua prætendit specie, quæ & quanta extiterint, quæ collata sanctæ Virgini fuerunt a beato viro: Beatum nempe dicimus virum, [vitamque monasticā assumit.] quod, sicut relatu didicimus plurimorum, usque ad finem monachicam servaverit religionem. De cujus mirificis operibus neque adeo nobis perstat compertum, nec huic devovimus inserere opusculo etiam omnia illa, quæ de eisdem ferebantur Virginibus, ne fastidium sua quantitate lectori nimia relatio ingereret: & volumen exigere viderentur dictorum pondera miraculorum. Unde quæ de sancto viro non adeo nobis manifesta lucent, maluimus silentio tegere, quam nostris scriptis profusius alligare. Sed ne tantum donativum Dei Patris per ejus Filium in Spiritu sancto mortalibus concessum, per plures annos lateret fideles, de prædictis Virginibus, solicita curiositate dignum duximus utcumque sanctis fidelibus annotare; illud præcipue admonentes, ne vilissima intueantur eloquia, sed res materiæ cordibus inserant arctius, ut supra dictum est; & facta ponderent, quæ, nisi Deus inesset Virginum mentibus supradictarum, nullo modo per eas fieri valerent.

[12] His itaque pro opportunitate explicitis, qualis, & quam mirabiliter religiosa post hinc usque ad mortem, in monasterio eodem, perseveraverit beata wirgo Doda, [S. Doda excellit in vita monastica:] sub jugo castæ religionis, per longum esset explicare: quam humilis scilicet in vultu, quam pudibunda in verbis, quam abstinens in risu, quam vilis in vestium cultu, quam prompta ad officia sibi injuncta, ut pene; si dici posset, ante inchoaret, quam verba præcipientis usque ad explendum rotarentur finem. Meditabatur deinde sedulo sacrarum arcana Scripturarum; & mysteriorum profunditates divinorum mentali recondens sacrario, animum sanctis reficiebat cibis. [& colloquiis sanctis:] Pascebat denique castissimas Sororum mentes supernis deliciis in communi colloquio, adhortabatur eas in Dei servitio; illud super omnia anteponens, quatenus usque ad mortem sanctum retinerent propositum, & lucernas Christo veniente bonorum portarent operum, oleo sanctificationis perfusas, non alienæ laudis adulatione forin secus male perlitas; & sic Agno junctæ immacula o, perpetuis insererentur nuptiis. Hæc, & ejuscemodi beata Virgo cordibus sociarum infundens pabula, diatim vas augmentabatur idoneum, & ad omne opus bonum paratum. Sed Abbatiæ honorem, vel potius pondus juxta sagaciores, [recusat fieri Abbatissa.] cunctis vitæ suæ diebus refutans, maluit jugo obedientiæ subesse, quam aliqua terreni fastus sublimitate præcellere.

ANNOTATA.

a Nogant vulgo, notabatur in margine.

b Sex millia scilicet passuum, notantur esse duæ leucæ: uti mox quadraginta millia, quatuordecim leucæ.

c Vallis monasterii vulgo Vaulx-monstreul.

CAPUT III.
Documenta varia a S. Bova sanctimonialibus tradita.

[13] Verum quoniam de his, quæ nobis comperta plurimorum manifestatione constiterant, scilicet nobilitate, quæ ei a progenitoribus sublimis extabat, & studio, & vita, & amore erga Deum, & sponso B. Dodæ sola nuncupatione, & divortio eorum, per digressionem aliquam retulimus; superest ut ad B. Bovæ veneranda documenta, quæ sibi commissas docebat puellas, stylum narrationis reverti faciamus. Adhortabatur igitur castissima Bova majores natu, [S. Bova a senioribus exigit bonum exemplum:] ut se minusculis & ætate imbecillioribus sancta ostentarent insignia, quibus provocatæ, quæque infirma superare niterentur; & hoc satagerent cunctis nisibus, quatenus incentiva carnis, jejuniis & pertinacibus orationibus refrænarent: [ad frænandam carnem commendat jejunium & orationem:] quia fragilis caro, puniendorum hortatrix scelerum, his gemellis vincitur virtutibus, jejunio videlicet & oratione; cum in altero eorum vitiis resistatur, & in altero mentis intentio animetur. Nempe si copulatæ extiterint virtutes, violentius resistunt inimico, cum id altera istarum submovet, per quod fomentum spinarum adversarius callidus suppeditabat; & altera id suggerit, per quod illusus creberrime dispereat, quia facilius atteritur, si ei subtrahitur quod vires cumulabat. De hinc humilitatem ut prætenderent instigabat, [inculcat humilitatem,] quæ non solum voce vel gestu corporis, verum etiam toto corde & spiritu sectanda docetur: quia per illam Deus mente cernitur, & ipsa omnium decernitur fore custos animarum, quin etiam omnium virtutum; dum sine fundamento ceteræ videntur, & potius sunt, si hæc eas non suis propriis nutrierit alimentis. Per hanc siquidem venitur gradu facili ad alias, per eas tamen difficiliter ad hanc; sed proculdubio super limina earum tuebitur fundamentum, dum hæc, quæ est radix omnium bonorum, sibi adest. At contra superbia, omnium vitiorum nequissima, sic se quandoque solet transformando palliare, [horrorem superbiæ,] ut cunctarum putetur maxima virtutum; cum fit omnium pessima mors, & tunc præsertim cum velamento furoris addito persona videtur induci. Hæc denique pestis sublimissimam creaturam de conspectu divinæ Majestatis projecit ad terram, primum vero Protoplastum de florigera sede in hanc vallem lacrymarum propulit, in qua gemitus & querimonias ejus adhuc deflet humanum genus; quod potius ad æternam procrearetur mortem quam ad vitam, nisi benignitas Dei Patris, per Filium, sibi reconciliaret in Spiritu sancto mundum. Posthinc vero caritatem, [& caritatem mutuam:] ut minorum cordibus insererent, hortabatur; & cum ipsa primam Deum toto corde & omnibus interioribus diligerent, & piæ matri suæ scilicet Abbatissæ pio corde & purissima mente amorem castum cum sancta reverentia impertiret; per quam, videlicet virtutem omnium aliarum præcipuam, legis præcepta supplerent, cum in hac, & Jesum super omnia, & proximos quosque sicut semetipsas amplecterentur. Hæc igitur hortamenta beatissima Virgo, & Abbatissa Bova antiquioris Sororibus ætatis crebrius infundebat, ut pabulo divinæ admonitionis ad plenum refectæ, & æternum ardenter Sponsum desiderarent, & ad ejus conspectum libentissime quantocius gauderent promoveri, & a subtilissimi hostis versipellibus ingeniis se tueri pernoscerent.

[14] Mediocribus vero non minora dispensans, persuadebat nequaquam sibi ceu Prælatæ & Matri solummodo honoris reverentiam exhibere; [sanctimonialibus mediæ ætatis commendat reverentiam erga seniores:] verum etjam suis annatis in omnibus obtemperarent, & eis cum summa subjectione obedirent in cunctis, quæ sibi præciperentur, sive manuum laboribus, seu quæcumque illa fuissent etiam extrema, quia per hanc extremorum obedientiam perveniretur ad perfectissimæ beatitudinis gloriam. Adultis igitur juvenculis, in quibus sanguis ferventior stimulis atrocioribus carnis incentiva potissimum provocare consuevit, [junioribus prohibet colloquia cum viris, etiam sanctis:] fatebatur constantissimis indiciis fore honorem potissimum & laudem gratissimam, a quoquam forensi non videri, & perfectissimæ palmarium constantiæ viriles refutare affatus, etiam castissimos, & malesuada eloquia (quæ quandoque convalescunt adeo, quod totum vas contremiscere faciant etiam perfectarum, ne dum teneræ ætatis, & mentem firmam a statu suæ rectitudinis aliquando summovere solent) ut venenum consummatæ mortis, a se facere aliena. His siquidem & hujuscemodi pestibus, & insuper obscenis cogitationibus Phlegethontæos opponere ignes persuadebat, [& contra malas cogitationes proponit cruciatus inferni.] dum callidus serpens suarum phantasmata imaginationum mentibus ingereret earum, & quasi in excessum suis illusionibus provocaret. De hinc cruciatus inferni, qui semper gemitus & inextricabiles suis tantisper de die in diem incolis renovant dolores, in ipsis voluptatum figuris & angustiis afflictionum percogitarent; & hujuscemodi tortiones animi & affectiones suis ponderarent nævis originalibus, dum in semetipsis gererent, unde tentamina provocarentur.

CAPVT IV.
Beneficia a S. Balderico præstita. Hujus pius obitus.

[15] aQuin etiam & hoc ad notitiam ejus perveniente, deprecabatur attentius, quatenus illo reditu aliquantisper ob ejus amorem protelato, [S. Baldericus abiturus,] suæ dulcedinem præsentiæ per illum diem & in crastinum, ei non abnegaret impertiri. Quod ille audiens totis nisibus refutare cœpit, protestans se multa seria ordinaturum, & monasterii sui quamplurima munia dispositurum, id ad præsens quod poscebat, nequaquam perficere debere. Sed beata Virgo ad solita recurrens præsidia, pansis palmarum velis, inter utrasque posuit caput venerabile, & fluvio lacrymarum dulciore subito effuso, virum ad pietatem inflexit benignum. Non distulit etenim pius Redemptor demonstrare in factis, quod fidelibus spoponderat dictis, Ubi sunt duo vel tres meo in nomine congregati, ibi sum inter illos. [Mat. 18, 20] Subitanea denique excitantur fulgura, [ob tempestatem ad preces Sanctarum excitatam,] nimbi ruunt, totus aër intonat, & micantibus flammis cunctus videtur splendescere polus. Et quod de Sancto legitur Benedicto, & ejus germana Christo devotissima b Scholastica, id totum in caritate trium reperitur istorum; nisi quod trina Majestas unius Divinitatis magis hic cernitur fulgere, dum ad trium personarum indiscreta operatur unitas devotionem. Quod cernens castissimus Levita, de sanctitate Sororis, [retinetur in monasterio;] & sanctissima ejus spe in Christo porrecta, lætabatur animo; sed, proposito suæ dispositionis a Sorore impedito, aliquantulum tristabatur. Non est siquidem fas arbitrari, minus in ista retentione beatam laborasse Dodam speciali oratione, dum nihil minus gaudii de præsentia sanctissimi præstolaretur viri, quam sua beatissima expectabat Abbatissa.

[16] Sed heu! hanc brevissimam lætitiam mox longissimus consecutus est gemitus. In ipsa denique nocte, quæ superventura erat, sole hujus diei, [gravi morbo tentatur:] quo hæc mira a pio Jesu patrata sunt, ad occasum devexo, insperatæ affuit occasio mortis; si mors ea dicenda est, quæ cunctos auferens dolores, pro momentaneis laboribus & citissimis sudoribus in Christi præceptis fideliter elaboratis, æternam Sanctis ingerit vitam; & perpetua felicitate in perpetuum remuneratos, indeficienti lumine perenniter donat potiri. Cœpit itaque vir beatus sentire se consuetis viribus deseri, & a solita humanæ fortitudinis virilitate desuescere. Invalescebant etenim dolores; & nimium ingruente funerea lassitudine, artus sanctissimi propriis alienabantur officiis; & interiora non solito penetrante dolore, totis corpus afficiebatur angoribus. Interea Sanctus, suæ rememorationis sentiens adesse tempus, lætabatur quidem de spe perpetuæ beatitudinis, quam per Dei misericordiam sine dubio sperabat, & ad quā per prolixa tēporis curricula maximis anhelabat desideriis; sed gregibus suorum timebat monasteriorum, ne sub ovina pelle invadentes ea lupi, occulta fraude pellicerent, & clandestina dolositate pessumdarent; maxime vero castæ sorori & amantissimæ nepti admodum metuebat, sicut pius pater, [timet ne monasteriis malum immineat,] ne desertæ ab auxiliis tanti viri, in profundissimas sibi viderentur tuere calamitates. Celerius etenim solet femineus sexus, humanis c adjutoriis destitutus, ad profundiora labi discrimina, dum non reperit qui sibi assueta procuret solatia.

[17] Hæc igitur, & alia hujusmodi similia venerabilis Pater sancto dum volueret in pectore, accersiri præcepit sororem atque neptem: [SS. Bovam & Dodam confortat:] quibus indicans jam se resolvi, hortatus est, ne dolerent de ejus absentia; cum potius scirent lætari debere, quod eum per gratiam Dei fidenter crederent ire ad gloriam desideratam, & tot sudoribus apud pium Jesum impetratam. Verum summis nisibus spem suam in Christo ponerent, tota suavitate degustarent quam dulcis est Dominus, qui nusquam in se fidentibus esset defuturus, sicut ipse pollicitus suis est fidelibus in Euangelio: Ecce ego vobiscum sum ad consummationem seculi; Qua etenim ratione humana fragilitas contra hostem pugnaret invisibilem & admodum infatigabilem, vel quo ordine valeret ei resistere, nisi Divina bonitas invisibili armatura suos armaret sequaces, hoc est fide non ficta, spe certa, caritate sanctissima, humilitate purissima, ceterisque harum virtutum pedissequis Christi? [Mat. 28, 20] His itaque & aliis pluribus humanæ consolationis & divinæ verbis, sororem & totius cœnobii gregem pius Pater consolans, multis modis animabat eum, & ad Christi servitium indesinenter erudiebat; replicans eadem sepenumero, [seipsum piis votis excitat,] & ad perseverantiam usque in finem confirmans; bonam pacem, & unanimitatem indissolubilem tenere contestans. Ipse vero quantum vires suppetebant ad laudem Dei fatiscentes artus cogebat; & quem ab infantia [desiderare] cœperat, Christum Dominum confitebatur; illam votis omnibus exoptans capere hereditatem, quam David venerabilis vates commendans ajebat, Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini; in hoc patefaciens fidelibus ad quam festinare debeant hereditatem, ad illam scilicet, quæ post mortem datur, Sanctorum acquisitam operum laboribus: quæ non datur nisi Christi amatoribus, & ejus præcepta sequentibus, & pro ejus amore usq; ad mortem in Catholica fide laborantibus, & ei quidquid Sancti operis peregerint assignantibus; dilatatoque corde mandatorum ejus monita percurrentibus, & hoc etiam legitime, id est, omnibus hujus mundi postpositis, quæ postponi debent. [Psal. 126, 2]

[18] Inter hæc igitur sanctus Dei, cælo totis viribus intendens, [aspiciens coronam sibi a Christo oblatam,] pium Jesum in sede suæ Majestatis sedentem intuebatur, coronam in manu tenentem, quam suo dilectissimo servo, seu potius jam facto amico, carnis onere deposito, sanctissimo dare desiderabat Balderico. Cujus visionis desiderio amicus Dei dum totis inhiaret viribus, pia ejus anima carne d soluta est: [piemoritur;] quam inæstimabilis suavitatis odor secutus est, quem qui aderant sentientes, arbitrabantur quasi omnium aromatum species perfragrasse. Nec mirum: si virtutum ejus opera hæc clara promulgarent indicia, dum iste Sanctus ab infantia semper Christi odor maneret multis ad vitæ insignia. Egregiæ siquidem virtutis fuisse hujus viri officia, [odor suavissimus,] cum multiplicibus præsagiis propalatur, dum claritudo vultus ceterorumque membrorum, sua quadam specie prætenderet futuræ immortalitatis elegantissimum nitorem. Quoniam quidem ipsius oris qualitas, speciosissimam effundens claritatem, [& cadaveris nitor,] quibus affuisse contigit testatur quo fulgore illa sanctissima Angelorum in curia rutilaret anima. Cetera membra tamen totius corporis gratissima perfundebat nitela, ut nec tenuis quidem macula sua obfuscatione castissimos inficeret artus; locus vero malus, in illo tamen non pudendus, virginitatem ab utero matris præcavisse angelicam, subtilitate genitalis artus precautis innuebat. Quid plura? Iam ipsis plane noscebatur prȩfigurationibus, incogitabilem futuræ resurrectionis gloriam, [cælestem ejus gloriā indicant,] certantibus pro amore Christi, non defuturam.

[19] Cernens itaque germana fraternos artus vitali flatu destitutos, exanguis & ipsa pene effecta super exanime concidit corpus; [obitum ejus maxime lugent S. Bova soror,] & mœstitudine viscerum torquente præcordia, quis dolor interiora penetrarat, non occultis profitebatur indiciis. Post hinc vero viribus paulisper resumptis, lugubria vocum reddens acumina, cælum ipsum voce lacrymabili pulsare videbatur, ingeminans suæ desolationis querimonias; & femineo dolore singultibus inexplicatis satisfaciens, tota humanitatis facie eversa, proxime mortis effigiabat dispendia. Prospectares equidem de carne quasi carnem revulsam; & ejusdem voluntatis, morte spiritum sequestrante, præmortuam testareris superstitem particulam. [& S. Doda neptis.] His inextricabilibus exporrecta lamentis, dulcissima neptis feminea deseritur valetudine, & gradu citissimo iter conans explere, medio nondum emenso defecit incessu: collapsa subito defectu ruunt membra, vox hæsit faucibus, & attonitis alios conspectans oculis, tam gestibus quam voce, quis stupor mentem afficeret & dolor intima trajiceret reserabat. Hinc igitur abducta manibus aliarum, vix gressum officio pedum suppeditante valuit perexplere. Ubi autem exanime Patris intuita est corpus, ruit super illud. Ecce quæ lamenta, seu dolorum verba, quibus modis, & quam mirabilibus vocibus tunc redintegraverit, quis edicere queat? Nemo astantium, quamlibet inferiis lugubribus satisfaceret humanis doloribus, fletu valuit abstinere; dum sæpius replicaret, quod unumquemque illorum facile posset inflectere ad flebiliora etiam invitum.

[20] His igitur ita explicitis, [S. Balderici corpus expositum claret miraculis,] sanctissimum funus ritu Christianorum ad honorem compositum, ponitur in medio omnibus custodiendum; & per totam noctem pia curiositate fidelibus sanctæ religionis excubantibus, mirificavit Dominus Jesus sanctum suū, mirificis miraculorum indiciis, quæ nos inter has excubias adnotare noluimus, propter funerei prolixitatem officii. Hoc tantum interim scire cupientibus testati fuerimus, quod nemo languidorum sanctissimam attigerit glebam, qui non speciali bono, ab illo generali profluente, donatus fuerit ad laudem Dei, si fideli corde & humili spiritu idipsum petiverit: ex quo manifestatur, quod is Deo vivere certius creditur, qui temporali derelictus vita, multis viventibus vivit ad salutem. De hinc venerabilis Pater honorificenter sepulturæ traditur, in ecclesia Beatæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ, extra muros Remorum civitatis e VII Idus Octobris, ubi ad quietem repositus multa præstitit beneficia Christi fidelibus, [sepelitur 9 Octobris.] ad laudem ejusdem Dei per longa temporum curricula, quibus inibidem sancta ejus requieverant membra. Quæ ecclesia, quia a fundamentis propter vetustatem annorum, & maxime ingruentiam paganorum penitus cernitur destructa, omisimus de ea prolixius loqui; & potius, quia sanctarum resignare Virginum obitus festinamus, quos sine novis gemitibus, & præcipuis angoribus intimare nequimus. Quis etenim siccis luminibus, plasma Dei potuisse mori, & templum divinitatis, sacrarium summæ rationis, habitaculum sancti Spiritus, de culmine tantæ sedis ruere, & ad antiquæ matris hospitium, nobilem humanitatis formam redire in pulverem, & in cinerem denuo commutari nefasto primæ matris elogio, tortuosi draconis fraude pellectæ, litterarum figuris valuerit denotare? Profiteor quia mens horret his singultibus, & dolor crebrius replicatus vix sinit accedere; nisi quia Christi in causa, qui Virginis sapientioris & acclinioris filius, suæ carnis naturam, propria divinitate melioratam, & ad pristinum honorem per obedientiam revectam, in sede Patris collocavit; contestans fidelibus, in cælo, quo ipse caput residet, quandoque consessuros.

ANNOTATA.

a Hic multa desunt, quod etiam in apographo Reginæ Sueciæ est annotatum, tamquam id culpa descriptoris contigisset. Quænam vero illa sint, colligimus ex Indicibus titulorum, inter quos ista habentur: Qualiter S. Baldericus monasterium, in quo sororem suam, Sanctam videlicet Bovam Abbatissam constituit, honorabiliter ædificaverit, & patrimonii sui hæreditatibus ditaverit.

b Id est, Virilibus: nam merus esse videtur Gallicismus, quo homo sumitur pro viro: simili vernaculæ vocis proprietate supra num. 14. Seniores Sorores appellantur Annatæ, Gallice les Aynces.

c Hæc exposita sunt 10 Februarii in Vita S. Scholasticæ.

d Baldericus lib. 4 cap. 39. de Balderici obitu ista habet: Ad sororem suam reversus Remis, ultimum sui cursus ibidem clausit diem, ubi & sepultus tempore non modico quievit.

e At colitur 16 Octobris pluribus fastis inscriptus, forte ob translationem corporis, postea ad proprium monasterium delati.

CAPUT V.
Pius obitus SS. Bovæ & Dodæ.

[21] His ita pro tempore positis, funus sanctarum Virginum aggrediamur utcumque pernotare. [S. Bova mortem fratris lugens,] Beata igitur & venerabilis Abbatissa Bova, tanti fratris solatio destituta, gravissimos gemitus & longissima ab imo trahens suspiria, indies fraternæ recordabatur dulcedinis; & quotidie, querulis singultibus & lamentis flebilibus, satisfaciebat suis doloribus: non uti nesciret, quod beata anima ejus gaudiis perfrueretur cælestibus, quem pius Dominus suo confoveret gremio: verum quod pluribus occupata negotiis, virilibus se contuebatur & paternis desertam officiis. Commentabatur siquidem sedulo, quid de grege sibi commisso, quid de totius monasterii necessariis intrinsecus & forinsecus ageret; & quod post se multa incommoda & ruinosa dispendia ancillis Christi non essent defutura. His igitur tædiis & intolerabilibus angoribus sancta Mater confecta, humanæ dilatio mortis sæpe onerosum ei videbatur afferre fastidium. Sed illa magna multitudo dulcedinis Domini, quam ipse pius abscondit se timentibus, & perficiet in se sperantibus, [adspirat ad cælestia nudia,] plurimi solatia gaudii interius frequentissime suæ conformabat ancillæ: & hæc usque ad pias lacrymas, quibus benignum Jesum suspiraret, creberrime propellebant. Gratulabatur etenim beatissima Virgo dissolvi, & esse cum Christo; quatenus illam satietatem sanctissimæ refectionis, quam beatus David desiderabat dicens, Satiabor dum tua manifestabitur gloria, perenniter adipisceretur, & lumine indeficienti sine fine potiretur. [Psal. 16, 15] His, & hujuscemodi desideriis sanctissima anima quotidie se mactans, illam extremæ vocationis horam præstolabatur, illam noctibus peroptabat, illam diebus provocabat. Quid dictis opus est? Advenit tempus non multum post fratris abscessum, quo venerabilis Virgo, jam emarcida ætate defecta, & sudoribus laboriosæ vitæ expletis, communem se viam sensit ingressuram. Quo nuntio gratulabunda, professa est Sororum quibusdam, quarum mentes divinus habitabat spiritus, [mortem instantem indicat sanctimonialibus:] citissimis diebus ad Redemptoris misericordiam se profecturam. Quibus auditis, primum quæ perceperant, post hinc totus grex in lamenta conversus, Matris solamine orbandus, supernam expectabat deliberationem; suæ quæritans piæ Matris consolationes, & alterius quæ adhuc incognita esset metuens mores. Quocirca magnæ confusionis clangor & gravissimi ululatus tempestas loca monasterii confuderat, [dum unaquæque suæ] desolationis miserias computabat.

[22] Inter hæc igitur veneranda Mater, dulcissimam neptem, [S. Dodam & alias confortat:] castissimam scilicet Dodam, ad se accersitam, religiosis sermonibus & ad Deum pertinentibus ad veram hortabatur religionem; fidele propositum sanctæ conversationis sepius replicans servare attentius, & usque ad mortem Domini præcepta ei persuadens totis nisibus adimplere. Dehinc alias Sorores confortans, piis admonebat verbis, semper Christum sequi in omnibus angustiis, toto corde eum invocare, qui se invocantibus in hoc mundo numquam se defuturum testatus est. [piemoritur,] His ita rite explicatis, & grege universo castissimis consolidato hortaminibus, in Deo inter manus Sororum illa pia anima carne soluta est. Quod cernentes venerabilis Doda, ceteræque Sorores, dolori dolorem accumulantes, gravissima protulerunt lamenta; & qui ante hac visus fuerat maximus luctus mortuo Pastore, ad istius comparationem videbatur parvissimus; cum ista, sicut pia Mater, & carior & familiarior extiterit; & precipue cum in defunctione istius obitȩ Matris, gemino orbatæ auxilio, solatium utriusque amiserint paternitatis. [apud fratrē S. Baldericum sepelitur] Quam pia curiositate palpantes, & sacratissima veneratione tumulantes, ad partem dextri lateris fratris, ad quietem in basilica sanctæ Dei Genitricis, extra muros Remorum, sicut supra præ fati sumus, VIII Kalendas Maias reposuerunt.

[23] Post hinc vero non multum temporis, castissima Doda, habitaculum scilicet Spiritus sancti, [S. Doda desiderat dissolvi:] utroque orba parente, cœpit tædiari; & his inextricabilibus confecta doloribus, abominabilis fiebat ei mundus cum suis incertis laboribus; & Jesum, quem sibi perennem delegerat sponsum, assiduis invocans orationibus, postulabat ne diutius a sua beatitudine, quam diu desideraverat, eam permitteret abalienari: sed pro sua bonitate & largissima benignitate, quod ei promiserat in verbo, non differret in præmio. Quod pius Dominus suæ cupiens complere ancillæ, immo carissimæ amicæ, non distulit vota se desiderantis toto corde videre, & ad se cupientis humiliter pervenire. Quid plura? Adest sanctæ vocationis dies, adest tempus per tot annos cummulatis desideriis expectatum, & per multarum fontes lacrymarum petitum, per multa suspiria desideratum, jejuniis, vigiliis, ceterisque virtutum insignibus, insuper caritate gemina acquisitum; adest fidus Remunerator, qui & in prima vocatione dederat fidem, & per tot tribulationes hujus mundi patientiæ virtutem, & ad ultimum sanctæ conversationis perseverantiam; adest, inquam, ille ex quo totum, per quem totum, in quo totum constat opus & perfectio Sanctorum; adest pius Redemptor, qui suam non est passus diutius inter ærumnas seculi hujus morari famulam, sed ad tribunal suæ claritatis voluit perducere & gloriam.

[24] Quid immoror verbis? Levissima febri Virgo devota Deo confecta, ad extremum pervenit diem: [a Iesu evocata moritur,] in quo Sorores dulcibus verbis allocuta, sanctis consolationibus adhortatas, ad fidele propositum animabat, replicans ea, quæ de beata Matre superius tacta sunt. Dehinc visum est ei benignum Jesum sibi astitisse; & dulcissimo nutu eam ad se vocasse. Cui visioni tota mente, & toto corde inhians illa sanctissima anima, Sponsum secuta est, & ad thalamum castitatis diu desideratum introducta est, & fideli marito æternaliter copulata. Quam denique Sorores lacrymosis vocibus, utpote tribus pignoribus beatissimis orbatæ, frequentius inclamatam, & piissimis lacrymis lotam & more Christianæ religionis honorificenter dignissimis vestibus circumtectam, & odorum muniis diversorum, sicut templum Dei & habitaculum Spiritus sancti, venerabiliter compositam, juxta sancti Patris Balderici sinistri lateris partem honorifice sepelierunt VIII Kalendas Maii, in supradicta ecclesia beatæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ: ubi merita eorum trium, [sepulta 24 Aprilis,] per multa floruerunt tempora, quousque destructa penitus extitit illa ecclesia, propter rationes superius a nobis tractatas. Hæc igitur de sanctissimis pignoribus, sancto videlicet Balderico, & ejus sorore beatissima Bova Abbatissa, & eorum dulcissima nepte, castissima videlicet Doda, templo Dei vivi, a Sororibus ejusdem monasterii, in quo ipsa jacent nobis relata; dicta sint ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & gloriatur Deus, per immortalia secula seculorum. Amen.

DE SANCTO HECHBERACTO,
IN ANGLIA.

[Commentarius]

Hechberactus in Anglia (S.)

Auctore G. H.

[1] Inter illustriora MSS. Martyrologia Romæ reperta, aliquod ex Eminentißimi Francisci Cardinalis Barberini instructißima bibliotheca accepimus, acephalum quidem usque ad Idus Martias, sed optimæ fidei; ex quo aliisque ante tomum II Martii, edidimus genuinum Martyrologium Venerabilis Bedæ, [Natalis 24 Aprilis, in MSS. Barberiniano,] & varia in eo fidelius prolixiusque suppleta, partim ex Hieronymiano Martyrologio, partim ex proprius variarum Ecclesiarum fastis. In hoc Martyrologio ad hunc XXIV Aprilis, hi tres Sancti in Anglia honorati his verbis exponuntur: In Britannia depositio Milleti Episcopi; & natalis Sanctorum Hecheracti & Ulfredi. Eorumdem trium Sanctorum sacra memoria celebratur in pervetusto MS. Codice Trevirensi antiquißimi monasterii S. Maximini, [Trevirensi S. Maximini,] cum parva circa orthographiam mutatione, hoc modo: In Britannia depositio Melliti Episcopi; & natale SS. Hecberacti & Uulfredi. Tertium testimonium addimus ex alio MS. Coloniensi, cujus usus fuit in Ecclesia Collegiata S. Mariæ ad Gradus: [& Coloniensi S. Mariæ ad Gradus.] in hoc nomina ita exponuntur: In Britannia natalis S. Melliti Episcopi, Herberacti, Uulfredi. Ex his notißimus est S. Mellitus, primus Episcopus Londinensis, & tertius Archiepiscopus Cantuariensis hoc XXIV Aprilis, anno DCXXIV vita functus, uti ex Actis iam datis manifestum est. Notißimus etiam est S. Wilfridus, ejus nominis primus Archiepiscopus Eboracensis, hoc etiam XXIV Aprilis anno DCCIX, ad cælestem gloriam evocatus, cujus itidem Acta ad hunc diem illustramus. Verum quis, medius inter hos duos collocatus, sit censendus, Hecheractus, Hecberactus & Herberactus scriptus, non æque liquet. Advertimus quidem nomina non accurate esse exarata, & pro Mellito etjam Milletum scribi, uti pro Wilfrido, Uulfredum & Ulfredum, neque hujus dignitatem Episcopalem addi: atque ita multo magis potuisse evenire in nomine Hecheracti, Hecberacti & Herberacti minus noto: ac verosimiliter in nullo dictorum trium MSS. recte exarato: cum nulla in eo sic scripto appareat forma Anglosaxonicæ compositionis appellationisve.

[2] Est S. Herebertus eremita, [An sit Herebertas eremita,]discipulus S. Cuthberti anno DCLXXXVII mortuus, sed XX Martii, quo die de eo egimus. Est Herbertus monachus Croylandensis a Danis anno DCCCLXX, cum aliis monachis occisus: de quo Ingulfus Abbas Croylandensis ista habet: Dominus Paulinus, & Dominus Herbertus, seniores valde & longa ætate decrepiti, [aut Herbertus Croladensis a Danis occisus?] in ipso choro manibus mutilati & ad mortem torti, cum diligentissime ibidem fuissent quæsiti, tandem in Capitulo torti sunt. Verum videtur hic Sanctus de quo agitur, potius Confessor fuisse quam Martyr, alias cum Sociis Martyribus etiam recenseretur, si de illo ageretur.

[3] Venerabilis Beda in Epitome Hist. Angl. ubi Indicem suorum operum texit, inter alia scribit ista: Historiam Abbatum monasterii hujus, in quo supernæ pietati deservire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi (adde Eusterwini, Sigefridi) & Huvethberti in libellis duobus scripsi. [num Huvetbertus Abbas Wirensis,] Extant hi & seorsim & inserti seculo secundo Benedictino. Ex relatis Abbatibus coluntur, Benedictus scilicet Biscopius XII Ianuari, Easterwinus VII Martii, Ceolfridus XXV Septembris, Sigefridus etiam a Menardo, Mæiheu & Mabillono refertur ad XXII Augusti. Ast Huvetberti nulla hactenus a nobis reperta mentio in Fastis sacris, ut vel ideo inciderit cogitatio, num forte propositus supra S. Hecberactus poßit censeri dictus Huvetbertus, in locum Ceolfridi Romam profecti, electus Abbas: qui a primis pueritiæ temporibus, eodem in monasterio Witensi S. Petri, non solum regularis observantia disciplinæ institutus, sed & scribendi, cantandi, legendi, ac docendi fuerat non parva exercitatus industria. Romam quoque temporibus beatæ memoriæ Sergii Papæ occurrens, & non parvo ibidem temporis spatio demoratus, quæ sibi necessaria judicabat, dixit, descripsit, retulit. Insuper & duodecim ante hæc annos Presbyterii est functus officio. Hoc igitur electo Abbate ab omnibus utriusque præfati monasterii Fratribus, advocatur Episcopus Acca, & solita illum in Abbatis officium benedictione confirmat. Quæ inter innumera monasterii jura, quæ juvenili sagax solertia recuperabat, hoc inprimis omnibus delectabile & gratiosum fecit: sustulit ossa Easterwini Abbatis, quæ in porticu ingressus ecclesiæ beati Apostoli Petri erant posita: nec non & ossa Sigfridi Abbatis & Magistri quondam sui, quæ foris sacrarium ad Meridiem fuerant condita: & utraque in una theca, sed medio pariete divisa, recludens, intus in ecclesia beati Patris Benedicti composuit. Hæc ibi de dicto Huvetberto Abbate.

[4] Alius in Vita B. Alcuini Abbatis refertur beati gentis Anglorum Bedæ doctissimi discipulus Hechbertus Præsul, meritis Magistro similis: [num potius Hecbertus Magister B. Alcuini,] cujus ibidem virtutes describuntur, nec nomen adeo abludit, & si duæ litteræ eradantur aut addantur, plane convenient Hechberactus & Hechbertus. Verum dicitur ibidem XIII Kalendas Decembris, Alcuinus amissione Patris Hechberti orbatus, munere divino, loco amissi, excepisse Magistro per omnia similem Elcbertum, imo Egbertum virum beatum ac clarum, Archiepiscopum Eboracensem. Quod si dictus Hechbertus esset Hechberactus, diceremus auctorem Vitæ B. Alcuini cum aliqua personarum confusione dictum diem XIII Kalendas Decembris, perperam attribuisse Hechberto, cum eo die alterum ejus Magistrum Egbertum Archiepiscopum mortuum esse testentur Simeon Dunelmensis in Historiæ de Gestis Regum Anglorum, & Rogerius Hovedenus par. 1 Annalium, ambo ad annum DCCLXVI. Hoc posito, videtur posse dici Hucbertum, si esset memoratus S. Hecberactus, e vita hæc migrasse hoc XXIV Aprilis. De eo in dicta Vitæ B. Alcuini hæc indicantur: Erat ei grex nobilium scolasticorum, quorum quidam artis Grammaticæ rudimentis, alii disciplinis erudiebantur artium, ceteri jam liberalium, nonnulli divinarum Scripturarum scientias hauriebant. Omnes vero fide, spe, caritate, humilitate, jejuniis, castitate, obedientia, [doctrina & virtute eminens.] & circa Ecclesiæ officia devotissima æque & honestissima cura, omni cū circumspectione imbuebantur, verbis non tantum, quantum sancti Patris Hechberti exemplis, digni per omnia Christiana Præsulis: in quo ea, quæ suis in præceptoribus fulserat, doctrina non mediocriter enituit. Vbi per præceptores intelliguntur S. Gregorius Magnus, S. Augustinus ab illo in Angliam missus, S. Benedictus Biscopius, S. Cuthbertus, S. Theodorus Archiepiscopus Cantuariensis, & potißimum Venerabilis Beda: Cujus, inquit Auctor, sequens Hechbertus vestigia, totum thesaurum suum Domini deputavit eloquio, Scripturarum rimando penetralia. Nam a luce diei surgente, si inevitabilis non obstitit præpeditio, vel ulla solennitas præcellens aut festivitas magna Sanctorum, usque ad horam quasi sextam, sæpissime & nonam, suo residens in lecto, discipulis cuique convenientia Scripturæ pandebat arcana. Inde vero surgens, secretissimamque ad orationem confugiens, holocausta medullata cum incenso arietum offerens prius Domino, ac post juxta exemplum Beati Job, ne forte filii ejus in benedictionis laberentur foveam, sanctificabat eos, offerens Corpus Christi & Sanguinem pro omnibus. Et sic tandem vespertina propinquante hora, præter Quadragesimam maxime, omni tempore tam ætatis quam hiemis, parcum cum suis, digne tamen præparatum sumebat cibum, linguæ non parcens lectoris, utroque ut reficeretur pane. Videres ergo tunc ante Patrem pueros præparatis se conterebrare telis, discutientes in secreto, quid post ordinabiliter protelarent in publico, Nonne videtur tibi de hoc etiam posse dici, Sicut aquila provocat ad volandum pullos suos, & super eos volitat, expandens alas, assumensque eos & portans in humeris? Hos autem omnes, florida decoratus adolescentia, Alchuinus humilitatis sub lectione præibat. Is denique pater pauperum, Christi multus amator atque adjutor, bis in die secretissimam orationem erat solitus fundere, purissimi cum irrigatione fontis, genu utroque in terram flexo, manibusque diutius instar crucis in cælum erectis; ante scilicet quam cibum sumeret, & prlusquam Completorium cum suis omnibus celebraret. Quo celebrato, nullus discipulorum ipsius, sine ejus benedictione capiti suo data, ullo unquam tempore audebat se committere stratui. Qui omnes quidem diligebat, maxime tamen Albinum, fidelissimum suorum actuum sequacem, propter meritorum distantiam: cui virtutes inter alias hoc erat datum specialius, ut nihil per se eligeret agere, quod Magistri auctoritas probans non conderet; nullasque unquam hostis machinas insidiasque pertulit interius, quas absque ulla verecundia Magistro celaret exterius. Hæc placuit latius de Sancto Patre Hechberto, uti ab Auctore appellatur, proferre, ut viri in Anglia eruditi circumspiciunt; num dictus Pater poßit censeri S. Hechberactus, ex Martyrologiis propositus atque ita Sanctis hoc die colendis accenseri.

DE S. VVILFRIDO PRIMO,
ARCHIEPISCOPO EBORACENSI IN ANGLIA.

ANNO DCCIX.

[Praefatio]

Wilfridus primus Archiepiscopus Eboracensis in Anglia (S.)

G. H.

Extat in urbe Remensi antiquum monasterium S. Remigio dicatum, cujus primi Abbates iidem fuerunt, qui urbis & provinciæ Archiepiscopi Horum tertius censetur Ebbo; sub quo priusquam a Ludovico Pio Imperatore deponeretur, vixit ibidem Bertogarius monachus, ejusque manu exaratum adservatur apographum Martyrologii, [Natalis celebratur 24 Aprilis in Martyrologio Metrico, Bedæ adscripto,] quod Bedam heroïco carmine composuisse titulus præfert, quasi id composuerit pro suo Girvensi monasterio, ut præcipuas anni totius festivitates absque ullo titubationis errore scire valeret. Martyrologium istud excudendum curavit Lucas Acherius tomo X Spicilegii, & persuasus auctorem vere Bedam fuisse, consequenter arbitratur Dedicationem Ecclesiæ ad diem XXVII Aprilis relatam, esse dicti monasterii Giovensis. Vt ut sit, antiqui auctoris opus est: in eoque ad mensem Aprilem indicantur quatuor Sancti, scilicet ad diem XXIII Aprilis, Georgius Martyr, ad hunc XXIV Egbertus Presbyter & Wilfridus primus Archiepiscopus Eboracensis, & denique ad XXIX Wilfridus secundus, itidem Archiepiscopus Eboracensis. Ad quem diem ostendimus hunc videri post obitum S. Bedæ adhuc vixisse: ac proinde dictum Martyrologium, si forte a Beda inceptum est, ab alio fuisse absolutum. De SS. Egberto & Wilfrido primo ista ibi conjunguntur:

Egbertus digna virtutum laude coruscus,
Astriferum Octavis veneranter scandit Olympū.
Quoque die Præsul penetravit Wilfridus alma,
Angelico vectus cœtu, trans culmina cæli.

[2] [MS. Kalendario S. Maximini,] In Kalendario etiam præfixo ante Psalterium MS. valde antiquum monasterii S. Maximini indicatur Natalis SS. Wilfridi & Egberti Episcoporum. Inter antiquiora Galliarum monasteria, quæ nos Roma in Belgium redeuntes lustravimus, est Gemmeticum in diœcesi Rotomagensi: ibi vidimus Missale Anglicanum valde antiquum, uti probat tabula Paschalis, initium sumens ab anno millesimo ad MXCV. Dono illud acceptum erat circa annum millesimum quinquagesimum a Roberto olim ibidem Abbate, dein Episcopo Londinensi, & postea Archiepiscopo Cantuariensi, qui tandem Roma rediens in dicto monasterio Gemmeticensi sub anno MLXX, [MS. Missali Gemmeticensi,] e vita disceßit. In hoc autem Missali præscribitur hodie festum S. Wulfridi, de quo nunc agimus. Habemus præterea aliquod valde antiquum Martyrologium, saltem seculo XII in pergameno exaratum apud Anglos, ubi memoria S. Wulfridi Archiepiscopi & Confessoris, etjam ad hunc XXIV Aprilis adscripta legitur. [MS. Martyrol. Anglicano,] Martyrologium porro Sarisburiense, auctore Richardo Witfordo Londini anno MDVI idiomate Anglicano excusum, tali eum elogio ad hunc diem exornat: Festum S. Wilfridi Archiepiscopi Eboracensis. [Sarisburiensi Martyrol.] Natus hic est in Anglia e sanguine regio, in cujus nativitate visa fuit columna ignea, e qua tota domus videbatur ardere. Juvenis virtute coruscus fui:, & ita perseveravit in singulari perfectione ac multis miraculis. Excusum est postea, anno scilicet MDXXXII, Enchiridion præclaræ Ecclesiæ Sarisburiensis, [& Enchiridio,] devotissimis precationibus ac venustissimis imaginibus refertum, in cujus Kalendario similiter indicatur festum S. Wilfridi Episcopi & Confessoris. Denique in antiquis Martyrologiis MSS. Trevirensi monasterii S. Maximini, Romano Cardinalis Barberini, & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, [atque in 6 MSS.] idem Sanctus refertur cum SS. Mellito Episcopo, & S. Hechberacto, de quo seorsim agimus, & accurate verba Martyrologiorum proferimus. Quin etiam dictus Wilfridus refertur in Mss. Florentinis Medicææ bibliothecæ, & Senatoris Strozzii, atque in Martyrologio Florentino anno MCCCCLXXXVI excuso, sed appellantur S. Uldifrius Episcopus & Confessor. Quo etiam nomine refertur a Petro de Natalibus Episcopo Equilino sub finem libri XI, num. 28. Legerat Petrum Franciscus de Rus-Puerta, auctor, Historiæ Giennensis, & verba illius conferens, [an Hispanus aliquis hic possit intelligi?] cum verbis Pseudo Iuliani in Chronico ad annum CCLXXXVIII, num. 22, quibus fingitur: In civitate Hispaniæ Boeticæ Utica S. Waldifredus, Episcopus ejusdem urbis, egregius vita doctrinaque Christi Confessor; sibi persuasit Equilinum de suo illo VValdifredo agere sub nomine Vldifru. Ita connectuntur somnia somniis; & qui nuper primum fuit protrusus, imaginariæ prorsus Vticæ Episcopus æque imaginarius, simili imaginationum fatuarum licentia visus est assertorem habere, si non antiquum, saltem novißimis scriptoribus anteriorem. Nos præter VVilfridum Anglum nullum agnoscimus cui poßint verba Equilini aptari; putamusque compositores Chronici istius supposititii, nisi omnem prorsus frontem exuissent, quodvis potius nomen, quale poterat in tertium Christi seculum cadere, electuros fuisse, quam Francicum seu Teutonicum Waldifredi, quale vix post Gotthorum irruptionem cœpit in Hispaniis audiri. Atque hæc de S. VVilfrido dicta sint quatenus refertur ad XXIV Aprilis

[3] Alius dies, venerationi ejusdem S. Wilfridi dicatus, est duodecimus mensis Octobris, [Translatio corporis 12 Octob.] quo die sacrum ejus corpus (quod erat ab Odone Archiepiscopo Cantuariensi translatum Cantuariam) a B. Lanfranco Archiepiscopo loco decentiori est repositum: Ita Eadmerus infra in Vita num. 66. Sepulcrum, inquit, in Aquilonari parte altaris factum est, & in eo sunt quarto Idus Octobris reverenter inclusæ Reliquiæ S. Wilfridi. Quo die ejus memoria celebratur in relato supra Ms. Martyrologio in Anglia seculo XII exarato, item in Ms. Martyrologio Carmelitano Coloniæ adservato, & in citatis ante Mss. Florentinis. In Martyrologio quoque Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso & apud Grevenum & Molanum primæ editionis cum hodierno Martyrologio Romano aliisque recentioribus, mense Octobri similiter legitur nomen S. Wilfridi, sed absque ulla mentione translationis aut elevationis, item absque distinctione diei natalis, obitus aut depositionis. Molanus in posteriore editione natalem appellat, quod etiam legimus in quodam Ms. Kalendario seu Martyrologio monasterii Gemmeticensis, non admodum antiquo. [etiam natalis & depositio dicta,] In Ms. Vltrajectino Ecclesia S. Mariæ dicitur depositio, & secuti sunt recentiores: a quibus vice versa translatio refertur ad hanc XXIV Aprilis: quod etiam fieri in Ms. Altempsiano, ex Anglia Romam delato, observavimus. Causa erroris videtur oborta, quod in Historia Anglicana Bedæ lib. 5 cap. 20 juxta vulgatas olim editiones legeretur Sanctus defunctus IV Idus Octobris in monasterio suo. [ob verba in Bedam intrusa.] Verum ea verba, IV Idus Octobris, desunt in Ms. codice Parisiensi monasterii S. Germani de Pratis, & Alfredi Regis versioni Saxonicæ: ideoque ipsa, tamquam a posteris intrusa in textum Bedæ, intra parenthesim inclusit Abrahamus Whelocus, auctor editionis Anglo-Saxonicæ. Nos igitur, antiquioribus & certioribus monumentis inhærentes, arbitramur diem natalem esse hunc XXIV Aprilis, ad eumque Acta ejus referenda esse; festivitatem vero translati ad Cantuarienses corporis recoli IV Idus Octobris, ut apud Eadmerum, qui Cantuariæ vixit, in titulo legitur: atque ita corrigimus quod re necdum accurate discussa, obitum ejus subinde retulerimus ad Octobrem præfatum.

[4] Nunc Vitam S. Wilfridi damus a præfato Eadmero accurate scriptam. Quis autem hic scriptor fuerit, [Vita datur Eadmero auctore,] pluribus deduximus XXI Aprilis, ad Vitam S. Anselmi itidem Archiepiscopi Cantuariensis: cui quia toto Sedis tempore adfuerat, ejus Vitam una cum Historia Novorum in Anglia, tamquam plurium rerum testis oculatus, conscripsit. Pari auctoritate in hac S. Wilfridi Vita, libri primi parte priore, agit de B. Lanfranco S. Anselmi decessore, & quæ sub eodem circa Reliquias S. Wilfridi peracta fuerant, se propriis oculis intuitum esse infra in Epilogo testatur; reliqua dicit auctoritate Odonis Archiepiscopi & Bedæ Presbyteri roborari: [ab aliis scripta indicantur.] quod etiam in Prologo confirmat: imo ipsius Bedæ verbis paßim utitur, uti sæpe annotamus. Libellum Odonis necdum licuit videre Sub eo vixit Fridegodus, cui cum ille Vitam S. Wilfridi Heroico metro texere præcepisset, ipsum ejus poëma præ oculis habens Eadmerus, eumdemque narrandarum rerum ordinem sequens, nonnumquam integros versus transcripsit. Poterant igitur Fredegodi carmina, tamquam ætate priora, præmitti Vitæ per Eadmerum scriptæ: sed quia necdum integra reperta sunt uspiam; & qualiter potuere reperiri, fine mutila, sic ipsa ediderunt Acherius & Mabillon tertio Seculo Benedictino; denique quia satis obscura sunt, uti notat Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum; nolumus iisdem, absque alia nova luce & perfectione recudendis, inutiliter exaggerare molem operis nostri. Dicitur etiam Heddius Stephanus (quem S. Wilfridus ex Cantio evocatum cantui Ecclesiæ suæ tradendo Magistrum præfecerat) Vitam ejus scripsisse, cujus nec meminit Eadmerus, neque ulla monumenta hactenus reperiuntur. Post Eadmerum scriptis suis inseruerunt res gestas S. Wilfridi paßim historici rerum Anglicanarum, & potißimum Willielmus monachus Malmesburiensis jam dictus, Ricardus Prior Hagustaldensis, Rogerus de Hoveden, Radulphus de Diceto, Ioannes Bromton, Gervasius Dorobernensis, Thomas Stubbs, qui Actus Pontificum Eboracensium descripsit, Hoc etiam senior Petrus Blesensis Archidiaconus Bathoniensis librum de Vita S. Wilfridi scripsit, eumque Galfrido Archiepiscopo Eboracensi, anno MCCXIII vita functo dedicavit, cujus aliquod fragmentum legitur tomo 1 Monastici Anglicani pag. 172, ubi plura referuntur ex Vita a Ioanne Lelando scripta, & a Ioanne Capgravio edita. Tempus vitæ S. Wilfridi ab ejus nativitate usque ad obitum indicatur ab Eadmero aut in Notis explicatur, ut ejus ratione hic tradenda nihil opus sit lectorem morari.

VITA
Auctore Eadmero Cantuariensi monacho.
Ex bibliotheca Cottoniana eruta.

Wilfridus primus Archiepiscopus Eboracensis in Anglia (S.)

BHL Number: 8893

Auctore Eadmero

PROLOGUS.

[1] Britannia, quam Angli, victis a se proturbatisque Britannis, Angliam vocant & incolunt, omni ex parte Oceano cincta, [In Britannia regione fertili,] tam ingenitis quam & undecumque allatis divitiis mirabili copia antiquitus exuberabat: quæ ut terrenis rerum copiis, ita quoque sanctissimorum virorum magna fœcunditate pollebat: quorum exigentibus meritis in tantum gratia Dei omnipotentis totam insulam sua munificentia decoravit, ut & cultus circa Dei obsequium circumquaque multiplicaretur, & res tam publicæ quam familiares multa pace, felicique prosperitate fruerentur.

[2] Sed cum nihil ex omni parte perfectum mundanis rebus natura concessit, [sæpe excitati motus in viros sanctos,] cæca damnatrix animi cupiditas, dum interdum quosdam ad hoc perduxisset, ut suis rebus contenti esse nescirent; pacis munimenta dirupit, pax dirupta rapinas, incendia, seditiones, bella, omniumque bonorum excidia peperit: quæ nonnumquam a sanctis ejusdem provinciæ viris detrita; nonnumquam ipsis in immensum malis crescentibus, ii qui mala deterere moliebantur, varia casuum perturbatione attriti. Dum enim stustium suum in eo potissimum ponerent, ne perversorum hominum pravitati, amissa sui status rectitudine, cederent; dumque illi e diverso modis omnibus insudarent, ne istorum rectitudini ad sui correctionem sese vel ad modicum darent; iidem, nequitiam suam modo vi, modo fraudibus exercentes, quos in malitia nequiverant, hos in communi vita socios habere nullo modo volebant. Hinc multi propria dignitate privati, multi a patria eliminati, multi quoque crudelissima morte necati, & a justo judice Deo gloriosissime coronati. Hæc in primordio coalescentis fidei partim in supervenientibus in se prædicatoribus est experta: hæc in processu ejusdem fidei partim in propriis & in se procreatis prædicatoribus est perpessa: hæc nihilo minus eadem fide quaque fundata, partim a suis, partim ab externis hostibus, in suis Patribus Anglorum Ecclesia est atrociter passa. Hinc, ut alia taceam, venerandi Antistites Mellitus & Justus a Galliam petunt, Anglia expulsi: hinc sanctissimus Pater Wilfridus toties a propriæ dignitatis sede rejicitur: hinc quoque gloriosissimus Rex b Eadmundus & beatissimus Antistes Ælfegus iniqua morte damnati, martyrii gloria dignissime coronantur: hinc etiam dubio procul vir præclarissimus & excellentissimæ sanctitatis, Pater Dunstanus, in exilium pulsus fuisse dignoscitur. Sed hæc me brevi attigisse suffecerit. Majores etenim nostri de his multa memoriæ digna cognovere, & luce veritatis insignita exinde sua posteris scripta reliquere.

[3] [Wilfridi historia unde accepta,] Et quoniam ea quæ de præfato Wilfrido scripta habentur, non simul in uno, sed in diversis auctoribus sparsa esse probantur; rogatus a nonnullis, quibus me contradicere incongruum duxi; immo, ut verum fatear, ipsius sanctissimi Patris dilectione compulsus, ea quæ sparsim de ipso scripta sunt, nostro opere in unum componere institui. Equidem Beda, nobilissimus gentis nostræ historiæ scriptor, in ipsa historia de eodem Patre per diversa loca nonnulla disserit: & beatæ memoriæ Odo, sanctæ Dorobernensis Ecclesiæ Pontifex, de vita & conversatione ejus quemdam libellum edidit, postquam reliquias ipsius Sancti de loco, in quo primum positæ fuerant, excepit; & ad Ecclesiam totius Britanniæ matrem, quæ in urbe Cantuarberia sita est, magno devotionis honore transvexit. Horum igitur dicta per omnia sequens, pene nihil quod eorum auctoritate roborari non possit, nihil autem ex toto quod contrarium sit, dicturum me fore confido. Sane quicumque hæc vel legere, vel audire dignatus fuerit, precor ut ista me non ita scripsisse accipiat, quasi antiquis, quæcumque sunt hac de re, mea velim scripta præferre: sed potius cogitet, & amicis meis me (ut dixi) rogantibus, morem gerere; & Sancto Dei aliquod obsequium mei amoris & reverentiæ exhibere voluisse.

ANNOTATA.

a Horum discessus in Galliam refertur supra in Vita S. Melliti num. 5 At S. Justus colitur 10 Novembris.

b Est hic S. Edmundus, Rex Occentalium Anglorum, a Danis occisus 20 Novembris. At S. Ælphegi Archiepiscopi Cantuariensis & Martyris Vitam dedimus 19 Aprilis.

CAPUT I.
Ortus Miraculo clarus. Secessus ad monasterium Lindisfarnum. Iter primum Romanum. Varia in itu & reditu acta Lugduni.

[4] [Wilfridus anno 634 nascitur,] Anno igitur Incarnationis Verbi Dei sexcentesimo tricesimo quarto, regnante in Cantia filio gloriosissimi a Edelberti Regis Cantuariorum Eadbaldo, & in Nordumbria successore nobilissimi Edwini Regis Nordanhumbrorum sanctissimo Rege b Oswaldo, de inclyta gentis Anglorum prosapia, puer Dei Wilfridus nobiliter natus, & e vestigio, cælesti est prodigio mundo nobilissime designatus. Cum enim beatus puer intempestæ noctis silentio matris prodiret ab alvo, [apparente columna ignea:] columna ignis supra domum, in qua nascebatur, cælitus emissa, omnes circumfusæ noctis tenebras radio suæ lucis abstersit. Quique igitur vicinorum, tanti luminis magnitudine subito terrore turbati, e domibus proruunt; & stupore affecti singuli, quod primo capere poterant arripiunt; & in turbam coacti, turbato murmure, ad ignem concite currunt. Ad domum usque pervenientes, flammam, ut cœperat, radios emittentem inveniunt: sed domum & quæcumque vicina nil læsionis pati, mirantes adspiciunt. Nimio itaque stupore paventes, Papæ! inquiunt, quidnam signi hoc nobis innuere putas? nimirum divini est numinis omen. Et domum irruere volentibus occurrerunt mulieres de domo, dicentes: Sustinete, sustinete, precamur; quo ruitis? Ad causam ignis cognoscendam, quam præ oculis habetis, tantopere tenditis? non aliam esse, quam puerum nunc maternis visceribus editum, pro certo noveritis. Quo cognito, gressu reflexo in sua redeunt, magnalia Dei sua devotione venerantes. Quid ad hæc dicendum? Antiquum Moysi famulo Dei ostensum in rubo miraculum videmus; cum ecce in domo pueri Dei ignis æstuat, nec comburit; flamma emicat, nec aliquid consumit. Et illud quidem antiquitus factum quid signi protulerit, jam mundus agnovit: hoc autem in se ipsa experta pene totius Anglici regni nobilitas didicit. Re etenim ipsa probatum est, quod sicut olim Dominus, populum suum ex Ægyptia servitute liberaturus, ipsius liberationis ministerium Moysi per ignem rubi demandavit: sic & nunc idem Dominus, alium populum suum a tenebris vitiorum educturus, quem ejusdem eductionis magisterium habere delegerit, per emissum cælitus ignem designavit.

[5] Primordia ergo vitæ beatissimus Pater Wilfridus tantæ nobilitatis signo accipiens, [a puero gravis,] cum esset puer bonæ indolis, eidem nobilitati sua industria morum nobilitatem superaddere studuit. Unde ætatem moribus transiens, nil puerilis levitatis, nil insolentiæ in suis moribus admittere voluit: sed ita se, tempore adhuc teneræ ætatis, modeste & circumspecte in omnibus gerebat, ut merito a majoribus quasi unus ex ipsis amaretur, veneraretur, amplecteretur. Vultus enim magnæ venustatis, sed in habitu vultus erat ei multo venustior mos probitatis. Facundæ, ut id ætatis tenor admittere poterat, munia linguæ, non garrulitati vel detractioni aut contentioni, sed iis quæ Dei sunt summo studio dedicare curabat.

[6] [Eanfledæ consilio secedit Lindisfarnum.] At postquam perfectioris ætatis attigit metas, defuncta matre, statuit natales relinquere fines, quo liberius posset Domini servitiis operam dare. c Quod ubi patri suo retulit, libenter ejus votis ac desideriis cælestibus annuit, eumque salutaribus cœptis insistere jussit. Ubi vero quartumdecimum ætatis explevit annum, comitatus munime Dei, venit ad Reginam d Eanfledam nomine: a qua benigne susceptus, & aliquamdiu magno cum honore detentus, innotuit sibi propositum suæ mentis in eo quampotissimum esse, ut relicto seculo Dei se manciparet obsequio. Quo Regina venerabilis agnito, multum ejus animi virtute lætata, consilium simul & auxilium tantæ rei perficiendæ, devota mentis alacritate, largita est. Et quoniam eumdem virum monasticam singulari vitam præferre cognovit, eum, ut ipsi placuit, ad insulam e Lindisfarnensem venire, & monasterio monachorum sociari fecit: quo constitutus, diligenter ea quæ monasticæ castitatis ac pietatis erant ediscere curabat & agere. Et quoniam acris erat ingenii, didicit quanto citius psalmos & aliquot codices, necdum quidem attonsus, verum eis quæ tonsura majores sunt virtutibus, scilicet humilitatis & obedientiæ, non mediocriter insignitus: propter quod a senioribus & coætaneis suis justo colebatur affectu.

[7] [Romam cogitans,] In quo monasterio cum aliquot annis Christo serviret, animadvertit paullatim adolescens, minime perfectam esse virtutis viam, quæ tradebatur a Scotis: proposuitque animo Romam venire, & qui ad Sedem Apostolicam ritus ecclesiastici sive monasteriales servarentur, videre: quod cum Fratribus referret, ejus propositum laudaverunt, eumque id quod mente disposuerat perficere suadebant. At ille confestim veniens ad prædictam Reginam, indicavit ei desiderium sibi inesse Apostolorum limina visitandi: quæ delectata bono adolescentis proposito, misit illum Cantiam ad Regem f Erconbertum, qui erat g filius avunculi sui, postulans ut eum Romam honorifice transmitteret: quo tempore ibi gradum Archiepiscopatus h Honorius, unus ex discipulis beati Papæ Gregorii, servabat, vir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus. Ubi cum aliquantisper demoratus adolescens animi sagacis, diligenter iis quæ inspiciebat discendis operam daret; supervenit illo alius adolescens nomine i Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens & ipse Romam venire. Hujus ergo comitatu Rex B. Wilfridum sociavit, atque ut illum Romam secum perduceret, jussit.

[8] Qui cum Lugdunum pervenissent, a venerabili k Dalfino ejusdem civitatis Archiepiscopo honorifice suscepti sunt: Wilfridus a Pontifice detentus, Benedictus Romam usque profectus est. [post aliquam Lugduni moram apud Dalfinum Episcopum,] Delectabatur etenim Antistes prudentia verborum strenuissimi juvenis, gratia venusti vultus, alacritate actionis, necnon constanti maturitate intentionis: unde quæque necessaria habebat, ipsi cum sociis ejus, dum secum esse volebant, abundanter tribuebat. Quin & beato Wilfrido partem non modicam Galliarum regendam obtulit, ac filiam fratris sui virginem, si conjugem ducere vellet, ei se daturum fore promisit, quatenus ipse illi in patrem, & ille ipsi esset tali conjunctione in filium. At ille gratias agens pietati, quam erga se, cum peregrinus existeret, dignaretur habere; respondit, sibi magis propositum alterius conversationis inesse, & ob hoc relicta patria Romam ire cœpisse. Quibus Antistes auditis, dato itineris duce, simul & iis quæ tantæ viæ necessitas poscebat, copiose impensis, ipsum Romam transmisit; obsecrans & multa prece contestans, quatenus de Roma rediens ad se declinaret.

[9] Ut autem Romam venit, beatissimi Apostolorum Principis limina orandi gratia petiit: & egressus, l germani B. Petri, eadem causa ductus, oratorium est ingressus, [invisit limina Apostolorum,] humique prostratus hac prece fertur pium Apostolum, quem mente præsentem videbat, palam rogasse: Piissime Apostolorum Dei, frater beatissimi Apostoli Petri, en ego peregrinæ provinciæ civis ad tua limina veni, veniam pro peccatis meis postulaturus: precor te igitur per pietatem, quam ceteris præstare totius orbis attestatione probaris, ut veniam peccatorum, quam per te obtinere confido, non quæram in vanum, ne mihi tantæ progressio viæ procedat incassum. Verum ut experiar vincula meæ impietatis per merita tua solvi, solve, quæso, impedimenta ingenii mei & linguaæ meæ, quatenus verbi Dei mysteria corde percipere, & diserto elocutionis modo eadem aliis valeam insinuare. O fides famuli Dei! o insigne pietatis indicium Apostoli Dei! o larga benignitas, & benigna largitas clementiæ Dei! Non citius orationis verba complevit, quam vivacissimum mentis ingenium & promtissimum elocutionis modum sese percepisse cognovit. Redit in se, & gratiosus miratur, se ipsum qui fuerat, jam non esse.

[10] Romæ igitur degens, orationique ac meditationi rerum ecclesiasticarum quotidiana, [a Bonifacio ibi edoctus,] ut animo proposuerat, instantia mancipatus, pervenit ad notitiam viri sanctissimi atque doctissimi, m Bonifacii videlicet Archidiaconi, qui & Consiliarius erat n Apostolici: cujus magisterio & amicitia felix, quatuor ab eo libros Euangeliorum, rationabilem Paschæ terminum, aliaque nonnulla, quæ in patria sua nequiverat, didicit.

[11] Ecclesiastica igitur disciplina magnifice imbutus, [Apud Dalfinum Epis. triennio manet:] & Apostolica benedictione perfusus, in iter rediit; Dalfinum Episcopum de suo reditu valde suspectum lætus adiit, eique tribus annis fida societate adhæsit. A quo attonsus, in tanto est amore habitus, ut illum sibi heredem facere cogitaret. Sed ne hoc fieri posset, Antistes est crudeli morte peremptus, & Wilfridus ad suæ potius, hoc est Anglorum gentis Episcopatum reservatus. Siquidem o Regina Francorum ea tempestate sævam Ecclesiæ Christi tempestatem intulerat: nam dæmoniaci furoris igne succensa, fortunis omnium bonorum inhiare, inhians rapinis & deprædationibus æstuare, æstuans atroci multos examinatione damnare, [eumque occisum sepelit.] & damnatos immani mortis feritate necare. Unde ut alia taceam, quæ in innumeros quasi minores crudelia exercuit, octo ecclesiarum Patres ense peremit; cum quibus & prædictum venerandum Antistitem pari huic vitæ pœna mortis exemit. Quem usque ad locum suæ neci dispositum Wilfridus secutus est, cupiens pro eo, si concederetur, aut certe cum eo, si permitteretur, simul gladio mori. Verum ne id fieret, Episcopus modis omnibus interdixit, & ne tantum flagitium flagitiis suis gladiatores adjicerent, Christi miseratio sanctique viri peregrinatio, quodque tunc temporis magno terrori quamplurimis erat, sua scilicet Anglorum natio interdixit. Corpus tamen occisi debito honore tumulavit, sicque Angliam prospero cursu repedavit.

ANNOTATA.

a S. Ethelberti Vitam dedimus 24 Februarii. Mortuus est anno 616, cui succeßit filius Eadbaldus, & regnavit usque ad an. 640.

b Rex Edwinus occisus est anno 633, cui tunc Oswaldus succeßit, & ipse anno 642 occisus, ambo a Penda Rege, hic 5 Augusti, ille 12 Octobris: ambo ab aliquibus Martyres habentur, quod de Oswaldo potißimum assumitur.

c Interserit Fridegodus: Immitis furias malens vitare novercæ.

d Eanfleda dicti Edwini filia, nupta Oswio Regi Northumbriæ, fratri naturali dicti S. Oswaldi cui succeßit. De utroque egimus 8 Februarii ad Vitam S. Elfledæ filiæ, Abbatissæ Streneshalæ.

e De Lindisfarnensi insula & monasterio sæpius egimus, potißimum 20 Martii ad Vitam S. Cuthberti.

f Erconbertus dicto Eadbaldo patri suo succeßit anno 640, mortuus anno 664. Hujus filia fuit S. Ermenilda, Regina Merciæ, nupta Wulfhero, cujus Vitam dedimus 13 Februarii.

g Eanfledæ mater erat Ethelburga, filia S. Ethelberti, soror Eadbaldi, qui proinde avunculus erat Eanfledæ.

h S. Honorius rexit Ecclesiam Cantuariensem ab anno 628 usque ad an. 653, die 30 Septembris quo mortuus est & colitur.

i Colitur S. Benedictus Biscopius 12 Ianuarii, de quo præter istic edita habemus Vitam a Beda prolixe scriptam in libello de Abbatibus & apud Acherium. A Fridegodo appellatur Biscop Baducing.

k Dalfinum a Francis dici Annemundum ostendit Ioannes Bollandus, & forsan primus, ad Vitam S. Bathildis Reginæ 26 Ianuarii, quem secuti sunt Hadrianus Valesius, Carolus le Cointe, Ioannes Mabillon.

l Videtur erga S. Andream affectum hausisse, quod in ejus monasterio a se constructo monachus fuerat S. Gregorius Magnus, qui primos monachos in Angliam misit.

m Hic forsan est Bonifacius, Consiliarius postmodum Agathonis anno 680, & Bonifacii II Papæ anno 684 creati, relatus in Concilio Niceno 2 Actione 1. dein Consiliarius Sedis Apostolicæ, a Sergio Papa Constantinopolim missus anno 692, & tandem anno 704 Ioannis VI, ut infra num. 52 habetur. Et sic hoc tempore adhuc juvenis, forte nomen Consiliarii Apostolici, a posterioribus gestis traxit.

n Sedi Apostolicæ præerat S. Eugenius, mortuus anno 656, 2 Iunii, quo colitur, cui tunc succeßit S. Vitalianus, cujus Acta illustravimus ad diem 27 Ianuarii.

o Erat hæc Regina S. Bathildis, qua circumventa aut potius ignara, ab Ebroino cædem hujus & aliorum Pontificum fuisse procuratam, dictum est ad illius Vitam § 5.

CAPUT II.
Sacerdotium. Disputatio de Paschate cum S. Colmano. Episcopatus susceptus in Gallia. Periculum in reditu. Varia per Angliam exercitia.

[12] Præfuit eo tempore genti Nordanhumbrorum Christianissimus Rex Oswius, a successor beatissimi Regis & Martyris Oswaldi; qui Oswius filium suum Alfridum regni b socium sibi constituit. Fuere autem utrique Reges in Christiana religione ferventes, [Ab Oswio & Alfrido filio Regibus in aulam evocatus,] Ecclesiarum diligentissimi cultores, & Catholicarum doctrinarum studiosissimi auditores, amatores, sectatores. Cum ergo beatus vir Dei Wilfridus in patriam esset reversus, fama sanctitatis & prudentiæ ejus, fama eloquentiæ & apostolicæ doctrinæ ejus, circumquaque mira celeritate innotuit, necnon ad aures prædictorum Principum ingenti cum laude processit: sanctitas quoque & insignis amor Christianitatis, qui Regum corda repleverat, notitiam Sancti nequaquam fugere poterat. Ex hoc curiæ Regis Alfridi præsentatus, humane suscipitur; brevi, quod antea solo auditu in eo sciebatur, re ipsa cognoscitur, & eo regali amicitiæ familiariter adsociatur. Probitas etiam integerrimæ vitæ, quam fama primo vulgaverat; & prudens simplicitas simplexque prudentia, quæ in illo [cum pari] ad omnes humilitate vigebant; non modo Regi, verum & omnibus eum carum exhibebant. Tribus ex hoc annis regalem curiam fovit; & virtute animi, gratiam, gloriam, honorem sibi comparavit: unde & regio munere auctus tam mobilibus, quam immobilibus rerum bonis, etiam inter animales homines clarus erat. Super hæc quoque c Ripensi Ecclesia, cum iis quæ sui juris exstiterant, regali munificentia donatus est. [ecclesia Ripensi donatur:] Ex eo autem summa cura procurabat, quatenus opes suæ magis transirent in victum indigentium, quam servaret eas more avarorum, opes suas recondentium.

[13] Interea venit ad Regem Episcopus occidentalium Saxonum, nomine d Ailbertus, vir sanctus & ecclesiasticis disciplinis apprime institutus; [Presbyter ordinatur,] qui & eidem Regi magno fuerat familiaritatis amore conjunctus. Hic, rogatus a Rege, Wilfridum ad Presbyteratus officium promovit, utpote quem Sacerdotio fungi dignissimum esse cognovit. Mota est autem ea tempestate quæstio de observatione Paschæ, quæ magna & frequens eatenus extiterat, probantibus simul & confirmantibus eis qui de Cantia & Galliis advenerant, [circa quæstionem de Pascha,] quod Scoti diem dominicum Paschæ celebrarent contra morem universalis Ecclesiæ. Nam Scoti usque ad id temporis, Scripturarum serie hac de re disputante non plene edocti, sæpe dominicum Paschæ diem celebrabant cum esset Dominica dies in Palmis, ea re quod ipsa die decima quarta luna esset, quæ terminus est diei Paschalis. Istiusmodi sectæ vir sanctissimæ vitæ e Aidanus, suo tempore grande firmamentum fuerat, in tantum, ut a cunctis quasi æquo animo toleraretur, dum eximia in opere Dei morum ipsius conversatio consideraretur. Sed illo defuncto, Finanus vestigia sectæ illius per omnia sequens, in Episcopatum ejus subrogatus est. Quo nihilominus huic vitæ modum faciente, Colmannus in sectam amborum Sedemque successit; cujus temporibus gravior de Paschali observatione atque aliis ecclesiasticæ vitæ disciplinis controversia versata est. Quapropter merito movit hæc quæstio sensus & corda multorum, timentium ne forte accepto Christianitatis vocabulo in vacuum currerent aut cucurrissent. Pervenit & ad ipsas Principum aures, Oswii videlicet Regis filiique ejus Alfridi; quorum primus a Scotis edoctus atque baptismi sacramentis imbutus, nihil melioris propositi existere posse credebat, quam quod a suis doctoribus acceperat: [sub dictis Regibus ferventius resuscitatam,] porro sequens, potioris fidei privilegio primum præcedens, Romanæ & universalis Ecclesiæ ritum omnibus antestare ratum habebat. Siquidem Christianissimus & doctissimus vir Wilfridus, qui & Romæ (ur prædiximus) ecclesiasticæ disciplinæ multa documenta acceperat, & penes Dalfinum Galliarum Pontificem Lugduni nonnullis imbutus extiterat; eum suo magisterio rationabili atque Catholica eruditione informaverat, ac informatum omni scrupulositate sublata in veræ fidei stabilitate firmaverat. Mota ergo (ut præfati sumus) quæstione de Paschali observatione, dispositum est, ut Synodus cogi, & hæc quæstio deberet ventilari terminarique. Veneruntque illo Reges ambo, [in Synodo ad id convocata,] pater scilicet & filius, magnopere deprecantes, ut eis adesse dignaretur Spiritus sanctus. Venit itaque jam dictus Ailbertus Antistes, Alfridi Regis amicus, cum beato Wilfrido & suo f Agathone Presbyteris: contra quos Colmannus cum suis Clericis venit, & g Hildem Abbatissam, sectæ suæ fautricem, cum aliis pluribus secum in Synodum duxit.

[14] Silentio itaque facto, primo Rex Oswius, præfatione præmissa, tali fertur modo locutus: Hactenus, [exponente causam R. Oswio,] Patres venerandi, schisma in Ecclesiis Christi exortum, eo quosdam minus veritatis studentes perduxit, ut bis in anno (quod dictu quoque nefas esse probatur) sanctum Pascha sit celebratum. Cujus tamen rei causam bene considerantibus non adeo mirum videtur: dum enim ipsi arietes iter diversum arripiunt, greges etiam post se diviso tramite rapiunt. Ubi plane miseriam est videre, cum ad regnum [cælorum] via sibimet contraria tendunt, quo communi proposito fidei properare contendunt: & qui viam individuam perveniendi ad vitam solummodo Christum noscuntur habere, absonum valde absurdumque fore dignoscitur, ipsum Christum in suis mysteriis velle dissona observatione dividere. Ea re in hanc me sententiam ipsa rationis necessitas potissimum duxit, quatenus utriusque partis defensores una venire jussio nostra constringeret; quo utrimque ratione audita, quid sequendum, quid fugiendum sit, discusso errore queamus inspicere. Quapropter tu, Colmanne, qui præcipue contra morem universalis Ecclesiæ Pascha celebrare a nonnullis calumniaris, causæ tuæ, in qua & ego tecum similis observationis coarguor, primo propugnator adsiste: quatenus auctoritate qua nititur agnita, si tanta est, fiat amodo nostra sub eadem auctoritate a tantis calumniis observatio libera: quod si ea qua niteris minus firma auctoritate victus extiteris, profecto nec me, nec quemlibet meorum tuæ sectæ ulterius sectatorem habebis.

[15] Tum Colmannus: Pascha, inquit, [Colmanno pro Scottis dicente,] a quartadecima luna usque ad vicesimam celebramus, & celebrandum confirmamus, & ita fieri oportere validæ auctoritatis firmamento comprobamus. Beatissimus etenim Joannes Apostolus & Evangelista, Domini Jesu tam familiaris conviva, ut supra pectus ipsius in cœna recubuerit; eodem quo nos ordine illud celebravit, & in omnibus quibus præfuit Ecclesiis celebrandum fore sua auctoritate præfixit. Hoc per successionem prudentum & æque sanctissimorum virorum ad nos usque perlatum, hoc nostrorum doctrina majorum in nobis stabili firmitate fundatum, hoc a nobis antehac inviolabili observatione servatum, & firmamus nulla ratione non esse servandum.

[16] Quo hæc & hujusmodi nonnulla dicente, [ipse agit pro Romanis,] jussit Rex & Ailbertum suæ morem observationis in medium proferre, ut sciretur, quo principio, cujusve niteretur auctoritatis institutione. Respondit Ailbertus: Loquatur, obsecro, vice mea Wilfridus Presbyter, quia unum ambo sapimus cum ceteris qui hic adsident Ecclesiasticæ traditionis cultoribus; & ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum, quam ego per interpretem, potest explanare quæ sentimus. Tunc Wilfridus ad jussum Regis exorsus, Colmannum non modo auctoritate B. Joannis falso niti aperta ratione monstravit, verum & contra Joannem & contra legem & Euangelium, [cum magna approbatione,] necnon doctrinam Apostolorum, immo & contra universalis Ecclesiæ morem eum sentire in Paschali observatione probavit. Quam probationem idcirco scribere supersedimus, ne in re huic opusculo non necessaria aliquod fastidium legentibus inferremus: si quis autem eam velit, in nostræ, hoc est Anglorum gentis h historia, requisitam inveniet. Hac ergo omissa, vitam beati viri, ut cœpimus, ordine persequamur, prout ipse; de quo loquimur, nos adjuvare dignatur. Finito conflictu contentioneque soluta, Ailbertus domum rediit: Colmannus vero, suæ Sedis Episcopatu dimisso, i Scotiam petiit, quoniam ecclesiasticis traditionibus suas traditiones postponere noluit.

[17] Vir autem Domini Wilfridus ex hoc magnæ apud omnes est venerationi habitus: [Episcopus ordinatus in Gallia,] quippe qui & divinis eruditionibus præclare imbutus, & Dominicis comprobatus erat operibus magnifice fultus. Quapropter a Rege Alfrido, totius plebis acclamatione, ad Pontificatum eligitur: sed ipse gravi reclamationis adnisu, ne id fiat, obsistere nititur. Tandem importunitate omnium victus, id a Rege petivit, ne se inordinate ordinari in Britannia permitteret: verum, ut tanta res secundum instituta canonum expleri valeret, ordinandum se in Galliam mitteret. Venerabilis nempe k Deusdedit, sanctæ Cantuariensis Ecclesiæ Archiepiscopus, jam huic vitæ subtractus fuerat; nec in tota Britannia Episcopus aliquis canonice ordinatus supererat, excepto l Wine Occidentalium Saxonum Episcopo: Ailbertus siquidem, cujus paullo ante meminimus; relicta Britannia Parisiacæ civitatis Episcopatum sortitus erat. Cum igitur ita se res haberet, quod petebatur Rex promptissime annuit, & consilio patris sui Oswii beatum Patrem ad m Regem Galliarum direxit, rogans & obsecrans, quatenus virum honorifice susciperet, atque in gradum Pontificatus sua auctoritate sublimari præciperet. Igitur, prout dignum fuit, a Rege honorifice suscipitur, ad Ailbertum Episcopum cum mandatis dirigitur, quibus ut summa honorificentia servum Domini ad ordinem Episcopatus promoveat jubetur: qui mandatis gratiosus obtemperans, eum, cooperantibus undecim Episcopis, honorifice consecravit. n

[18] Quo post ordinationem suam in transmarinis partibus demorante, [S. Ceadda interim Eboracensibus prælato,] li quorum sectæ pravitas per eum pridem detecta fuerat atque dejecta, rependendarum injuriarum sese jam tempus opportunum accepisse putantes, Regem Oswium fraudulenta calliditate convenientes circumveniunt, circumveniendo in eam sententiam ducunt, quatenus o Ceaddam Eboracæ civitatis Episcopum fieri jubeat, ne Ecclesia diutius carente Pastore, fides Christi quamlibet jacturam incurrat: præsertim cum penitus, inquiunt, ignoretur, quo Wilfridus devenerit, quem ad ipsius Ecclesiæ regimen ordinandum in Galliam Alfridus direxit. Hac ipsorum versutia Rex Oswius incaute præreptus, dato præfato Ceaddæ ipsius Ecclesiæ Pontificatu, misit eum Cantiam in gradum Sacerdotii consecrandum. Quo cum suis veniens, & eamdem Sedem Pastore viduatam inveniens, inde divertit, prædictum Wine Episcopum adiit, ut Episcopus ab eo consecraretur obtinuit. Assumptis ergo duobus de gente Britonum Episcopis, qui contra scripta canonum erant ordinati, eumdem Ceaddam pari modo inordinate ordinavit.

[19] Ordinatus autem Eboracensi Ecclesiæ prælatus est, cum non post multos dies B. Wilfridus, patriam redire instituens, navem ingreditur, [redit & gravi tempestate agitatus,] & aliquamdiu felici cursu navis æquoreos fluctus transvehitur. Jam autem medio mari transito, & beato viro cum suis Clericis in ea quæ Dei sunt corde & ore intento, ventis mutatis validissima tempestas exoritur: qui magna vexatione quassati, tandem in p regionem Australium Saxonum, quam non noverant, projecti sunt. Fluctibus vero in sinus suos ita illuc retractis, [appulsus in Susseciam,] indigenæ adhuc gentili errore devincti advolant, navem & omnia quæ in ea erant in jus suum vindicare volentes; & id propositi obstinato corde tenentes, ut aut captivarent, aut morte sibi resistentes involverent. Quo vir venerabilis agnito, copiosam eis pecuniam obtulit; & quatenus ab intentione sua recederent, humili postulatione admonuit. At illi ferociores ex illius verbis effecti, nil se ab eo pro ipsorum dimissione sumpturos fore proclamant: quin etiam non modo omnia sua, verum & eumdem ipsum in jus proprium se accepturos, nulla causa vetante, confirmant. Quid igitur negotii tenor intenderet socii Pontificis intelligentes, præmissa supplicatione ad Dominum, arma arripiunt, magis volentes more virorum fortiter bello occumbere, quam ignava captivitate longioris vitæ spatia servanda producere. Quod ubi a Paganis cognitum, aciem struere, [invaditur a paganis,] ac in populum Domini tela dirigere festinabant. Stans quoque princeps sacerdotum idololatriæ coram Paganis in tumulo excelso, suis magicis incantationibus suos quasi benedicendo confortare, ac socios famuli Dei maledicendo satagebat enervare. Cui operi cum quantum sua intererat, summo studio, mente, voce, manuque vacasset; juvenculus quidam minister hominis Dei, funda lapidem jecit, & eumdem magum trajecta fronte dejecit, extinxit. [contra quos pugnantibus suis victoriam exorat,] Rediit mox ad memoriam viri Dei antiquum per David factum in Goliam miraculum Dei, cum subito mire Paganorum tumultus exoritur, & in discerptionem Christianæ partis vires omnium exeruntur. Quid plura? insurgunt acies, miles Christi sese prosternit in preces: Domino autem pro suis pugnante, inimica manus confusa & victa discedit, sed post paullulum multiplicior in idipsum & immanior redit, aciem struit, tela in vacuum dirigit, tela non vacua recipit, pars maxima ruit, & pars residua fugit. Et quid morer? jam tertio victi, cum se ad quartum prælium cum Rege suo præpararent, meritis B. Wilfridi multo ante horam mare effluxit, navem extulit, & Sanctum Dei cum omnibus suis, quinque solummodo ex sociis perditis, prospere in q Sandicum portum evexit. Quod inimici videntes, [Sandwicū venit:] maxima confusione in sua remeant, & servum Domini, læta serenitate victorem, abire gemebundi deplorant.

[20] Patrio itaque portu patriaque potitus, [Ripum se recipit:] confestim sibi rumor innotuit, qualiter suæ Sedi Ceadda substitutus Antistes sit. Qua pro re nihil omnino perturbatus, placido vultu & hilari pectore Ripum perrexit: ibique servitiis Dei intentus, magna mentis stabilitate per aliquod tempus in secretiori habitaculo deguit. Sed quia civitas supra montem posita nequit abscondi; a multis & præcipue nobilibus frequentabatur, eximiæ sanctitatis ejus fama permotis. Rex quoque Merciorum, nomine r Wlfarius, vir Deo valde devotus, famulum Christi adiit, [a Wulfhero Rege Merciorum evocatur:] eumque ut loco cederet secumque maneret importuna vix prece deflexit: & compos suæ voluntatis effectus, ingenti beatum Patrem dilectionis affectu coluit, terris & honoribus auxit.

[21] Metropolitana vero Sedes totius Angliæ, dum hæc ita fierent, Pastore carebat, defuncto (ut prædiximus) Archiepiscopo Deusdedit. [Ecclesiam Cantuariensem ad. ministrat, petente Egberto Rege:] Et quoniam tanta Sedes absque Episcopali providentia esse nequibat, Rex Cantuariorum s Egbertus, B. Wilfridi prudentia sanctitateque audita, ad ipsum misit, quam humillima eum supplicatione contestans, ut Ecclesiam viduatam sua dignaretur præsentia visitare, ope consolationis erigere, contra spirituales nequitias clypeo suæ admonitionis protegere, & quæque tenor ecclesiasticæ traditionis expeteret, in ea Pontificali auctoritate statuere. At ille tali in causa reniti fas esse nequaquam existimans, regiæ voluntati assensum præbuit. Ad Ecclesiam igitur venit, & quæ per Spiritum sanctum agenda cognovit, sedulus inibi administravit. Is primus erat, qui, inter Episcopos de Anglorum gente creatos, Catholicum vivendi morem Anglorum Ecclesiis tradere didicerat: unde & perplura Catholicæ observationis moderamina, quaque per easdem Ecclesias sua doctrina diffundebat. Quare factum est, ut crescente per dies institutione Catholica, Scoti omnes, qui tunc morabantur inter Anglos, aut his manus darent, aut ad suam patriam repedarent.

[22] Beatus autem Wilfridus, prout ei facultas inerat, hac illac propter verbum Dei disseminandum, magna populi frequentia comitatus, pergere consueverat. Quod cum tempore quodam faceret, devenit in locum ubi natus fuerat atque nutritus: cujus loci indigenas verbo vitæ cælestis enutriens, multos ab amore terreno avertit, & ad amorem omnipotentis Dei convertit. [monasteria construit.] Unde factum est, ut plures ibidem cellas Domino servire volentibus institueret; & quonam pacto eorum vita componi deberet, unumquemque prudenter instrueret. Sicque per tres continuos annos, modo Cantuariensis Ecclesiæ dispositioni, modo horum exhortationi & illorum correctioni, suæ providentiæ curam impendit. Et licet Episcopalis Cathedræ proprium locum nusquam haberet, tamen Episcopali officio studiose intentus satagebat, qualiter diabolo sua vasa eriperet, & ea Domino Christo conciliaret, atque in sanctæ conversationis proposito corroboraret.

ANNOTATA.

a Succeßit Oswius anno 642, mortuus an. 670.

b Circa annum 651, quando in uxorem ducturus eratCyniburgam, filiam Pendæ Regis Merciorum. Consule dicta ad 6 Martii in Vita SS. Kineburgæ; Kineswithæ & Tibbæ.

c Rippon monasterium postea a S. Wilfrido constructum, & adjunctum oppidum supra Eboracum inter Vrum & Sckeel fluviolos.

d Ailbertus sive Agilbertus, natione Gallus, de Hibernia veniens ad Kenwalchium Regem Occidentalium Saxonum, hujus precibus ordinatus Episcopus circa annum 670.

e Coluntur hi Episcopi Lindisfarnenses, Aidanus 31 Augusti, Finanus 17 Februarii, & Colmanus sequenti 18. ad cujus Vitam late de hac controversia Paschali egimus. Mortuus est S. Aidanus 651, at S. Finnanus an. 661, cum teste Beda lib. 3 cap. 26 Episcopatum annis 10 gessisset: cui succedens S. Colmanus, hanc disputationem anno 664 habuit.

f Beda etiam meminit hujus Agathonis Presbyteri, quem secum habebat Agilbertus.

g S. Hilda Abbatissa Streneshalæ sive Pharensis monasterii, a S. Aidano instructa, colitur 15 Decembris, mortua anno 680.

h Scilicet apud Bedam lib. 3 cap. 25.

i Disceßit S. Colmanus primo in insulam Hu, unde venerat; & anno 667 in insulam Vaccæ-albæ, sitam in Occidentalitractu Connaciæ, ubi monasterium construxit; dein ad aliud Mageo dictum in Connacia, mortuus anno 676. Late hæc in Vita ejus explicamus.

k S. Deusdedit mortuus anno 664, 30 Iunii quo colitur. At S. Theodorus Romæ electus anno 667, a Vitaliano Papa 26 Martii Dominica consecratus est, teste Bedæ lib. 4 cap. 1. Erat autem tunc littera Dominicalis A post intercalationem, & in Angliam venit anno sequenti cum Sedes fere annis quinque vacasset.

l Wini, in Gallia ordinatus, factus erat primus Wintoniensis Episcopus: Unde offensus Agilbertus, quod hoc Rex ipso inconsulto ageret, rediit Galliam; & accepto Episcopatu Parisiacæ civitatis, ibidem senex & plenus dierum obiit. Ita Beda lib. 3 cap. 7.

m Clotarium III, uti alibi probamus, scilicet qui sedit ab anno 662 ad 676.

n In Compendio vico regio ita Beda. lib. 3 cap. 28, annus erat 664, aut initium sequentis.

o Vitam S. Ceaddæ illustravimus ad diem 2 Martii. Fuerat discipulus S. Aidani, ejusque moribus & actibus institutus.

p Etiamnum Sussexia dicitur, ad Oceanum Britannicum, inter Hamptoniam & Cantium.

q Sandicus portus in Cantio celebris, vulgo Sandwich cum oppido satis inhabitato.

r Wlfarius, aliis Wulfherus Rex Merciorum creatus anno 657, mortuus anno 675. Hujus uxor S. Ermenilda colitur 13 Februarii, ad quam Vitam late ipsum defendimus ut vere Christianum, eique falso affictam ostendimus cædem filiorum in odium fidei Christianæ.

s Egbertus Ercomberto patri suo anno 664 mortuo succeßit, & regnavit usque ad annum 675 quo obiit.

CAPUT III.
Episcopatus Eboracensis obtentus. Illustria exercitia virtutum & miraculorum.

[23] [Ceadda discedente.] Emenso autem spatio trium annorum, Theodorus, a Vitaliano Papa Archiepiscopus consecratus & missus, Cantiam a venit: susceptaque Sede Pontificatus in metropoli civitate, mox, secundum quod vigorem Ecclesiasticum decebat, ea quæ circumquaque emendanda erant, summa prudentia & Pontificali auctoritate in melius mutare studebat. Ut vero comperit, Ceaddam contra canonum statuta in Episcopatus gradum fuisse consecratum, publica illum increpatione redarguit, & quod degradari jure deberet paullo districtius minatus est. At ille, ut erat magnæ humilitatis & mansuetudinis vir, Si me, inquit, asseris contra scita canonum ordinatum, libenti animo exordinari concedo; cum profecto numquam tanti apud memetipsum extiterim, qui loco hujusce regiminis vel ad horam præesse debuerim: sed obedientiæ causa jussus subire, hoc licet indignus consensi. Qua responsionis ejus humilitate Theodorus accepta, dixit eum nequaquam gradu Sacerdotii se velle privare: verum quia (ut diximus) inordinate ad tantum ministerium fuerat ordinatus, ipse ordinationem ejus canonica ratione consummavit. Sed ille considerans se non juste Episcopatum alterius Episcopi obtinuisse, pœnitentia ductus, elegit potius tali honore carere, quam alterius Cathedræ ulterius injuste præsidere. Discessit igitur Episcopatu, & ad monasterium suum, quod erat in Lestingesei, privatus secessit.

[24] [Sedem Eboracensem obtinet:] Porro Theodorus B. Wilfridum in Episcopatu Eboracensis Ecclesiæ restituit, necnon & omnium Nordanhumbrorum, sed & Pictorum, quousque Rex Oswius imperium protendere potuerat. Sicque vir sanctissimus & animam suam in patientia possedit, & multiplicatus honore, quod suum fuerat, totius populi exultatione recepit. Eo tempore Regno Merciorum Wlfarius præsidebat, cujus paullo ante meminimus: qui cum, mortuo Jaramanno Episcopo, sibi suisque alium a Theodoro dari peteret; non eis ille novum voluit Episcopum ordinare, sed præfatum venerabilem b Ceaddam eis dedit. Beatus vero Wilfridus, suis redditus, egregia mentis instantia operam dabat, [restaurat vetustate collapsa:] in quatenus & ea quæ longa vetustas aut incuria dissolverat, in ecclesiis restauraret; & quæ in subditorum suorum moribus oculos magni Dei offendere poterant, eliminaret. Quibus operibus quanto magis intendebat, tanto se in majori virtutum exercitio constringebat: ut subjectis in ejus vita esset videre, qua diligentia deberent verborum ipsius documenta suscipere.

[25] Iis autem quæ destructa repererat in integrum restitutis, ecclesiam, c in honorem beati Petri Apostolorum principis, [Ecclesiam Ripensem perficit & consecrat:] a fundamentis consummavit, & eam multo decore, sub immensa Principum ac populorum frequentia, consecravit. Ut autem ventum est ad sui sermonis officium, luce clarius visa sunt Dominica in eo verba compleri: [Matth. 10. 20,] Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris mei qui loquitur in vobis. Quod ea re plane licet considerare, cum & populus in Dominum magna sit dilectione ex illo affectus, & corda Principum tanto timore & amore Dei sint accensa, ut non solum ea quæ prius ad jura ipsius ecclesiæ pertinebant, ad vocem illius testamentis confirmarent, sed & quædam de suis ipsi ecclesiæ condonarent. Triduo post hæc, omni turba secum detenta, pane vitæ tam cælestis quam terrestris eam copiose refecit: ecclesiam præterea magnis muneribus & ornamentis, decori domus Dei competentibus, ditavit. Et cum hæc opera laude dignissima faceret, uti mortiferam pestem laudem fugiebat humanam: ac sic positus in medio populorum, omnibus erat speculum & informatio operum bonorum.

[26] [Puerum in confirmandorum turba suffocatū suscitat.] His ita sese habentibus, omnipotens Deus ut merita famuli sui, quanti penderet mundo demonstraret; quem internarum luce virtutum primo profudit, etiam exteriorem exhibitione miraculorum decorare voluit. Hinc est, quod die quadam, cum venerabilis Pastor oves Dei verbis & fidei sacramentis imbueret, & antiquo humani generis hosti in eis jus dominandi auferret, atque per sacri Chrismatis unctionem septiformis gratiæ Spiritum jam baptizatis traderet; ecce per effusas turmas mulier, nimio dolore afflicta, ministro Dei occurrit, defunctæ funera prolis miserabili deportatione in ulnis ostentans. Quo viso Pater obstupuit, hæsitque loco; paullumque ab incœpti operis ministerio se cohibenti, orbata mulier, acri doloris nimietate turbata, pronior incubuit; gemituque præpedita, vix in hæc verba erupit: En, inquiens, bone Domine, quem ad impositionem manus tuæ confirmandum in Christo portare decreveram, jam non solum ad confirmandum, verum primo ad resuscitandum a mortuis tuæ sanctæ pietari piæque sanctitati apporto. Christum tuum prædicas omnipotentem, quod precor operibus proba, & meum a morte filium unigenitum suscita. Et quanti hoc est omnipotentiæ suæ parvulum suscitare, & mei doloris stimulos effugare? re vera nihil. Quapropter in hoc peto quæ prædicas rata esse potenter ostende, ut ad meam consolationem unicum filium meum restituas vitæ. Ingeminat querulas voces; cujus vehementi gemitu coacti sub uno convolant omnes. En plangor grandis. Tandem compassus venerabilis Domini servus, agit tacitas sancto sub pectore grates, quod turba nondum perfectæ fidei novit rogare clementiam Domini Christi: [cum magna ædificatione neophytorum,] moxque solo fusus & faciem lacrymis perfusus; O Domine Pater, ait, non ad merita mea, sed ad tuæ pietatis opera, precor, placatus attende, & ærumnis hujus mulieris opem tuæ consolationis impende, restituendo incolumem filium suum, per Jesum Christum Dominum nostrum, unigenitum filium tuum. Quo dicto surrexit, & caput defuncti dexteræ manus extensione tetigit: cui, ad ejus tactum caput exagitanti, vir Dei manum porrexit; & erectum, vivum incolumemque cunctis exhibuit. Vulgus in nimios admirationis ac laudis clamores excitatur, & fide plenissima in Christianæ legis observantia consolidatur. Puer redivivus in Christo per manus impositionem confirmatur, matri cum gaudio redonatur eo pacto, ut septem annis materna cura nutritus viro Dei restituatur. Quod, post præfinitum tempus, ne fieret, patre suo interdicente exul ad externos fugit cum prole Britannos, sciens videlicet puerum nequaquam contra viri Dei præceptum in proprio secum posse manere: quod tamen sua fuga ei contulit. Post parvi temporis dies Præfectus quidam, invitis parentibus, puerum in manus Patris reduxit: quem protinus servitio Dei mancipavit, & bene instructum, pluribus imitabilem, in sancta conversatione postmodum fecit. Hinc quique perpendite, quid signi prætulerit super ejus cunabula cȩlitus emissum lumen radiantis flammæ.

[27] Ea tempestate Regnum gentis Angelorum gemino decore nitebat, [Anglicanæ Ecclesia tūc maxime florentis pacem,] cum & Reges Christianitatis amore fervebant, & Pontifices divini operationem mysterii summo studio exercebant. Hinc Regalis providentia hoc potissimum per se gerebat, quosque subditorum magis a pravitate morum abstrahere, quam cupiditate animi res eorum diripiendo distrahere: nec ulla eis cura fuerat quam subditis, sed quam bonis ipsi regnarent. Hinc nihilo minus Sacerdotalis apex sui officii plenissime compos extiterat, eis solummodo sua diligentia operam præbens, ad quæ ipsius ordinis institutor & auctor Deus ipsum instituit. Hæc propter summa quies erat plebi, legalia jura tenenti; terra, frugibus & tranquillitate opima, suis cultoribus non modo egestatem tollebat, sed & operi Dei absque solicitudine secularium rerum curam impendere permittebat. d Classica dira silent, nec latronum incursio formidatur. Quid plura? ut cuncta brevi edicam, promicat Ecclesia pacato fœdere nexa. Quæ ut diabolus vidit, propria sibi malignitate invidit, & tractans secum pacis interruptioni causas invenit. Spiritu namque superbiæ suæ invadit gentem Pictorum in tantum, [turbantibus Pictis,] ut ea gens, quod semper ferre consueverat, bello a se tentaret excutere jugum Anglorum. Præfuit eo tempore Regno Nordanhumbrorum Egfridus, filius Oswii Regis, qui patri suo in regnum e successerat, vit in armis strenuus, & B. Wilfridi amicitiis vehementer adstrictus. [victoriam de iis obtinet Regi Ecfrido:] Hic ergo Pontifici negotium Pictorum, quod incumbebat, exposuit; atque ut rebus opem suæ intercessionis ferret, supplici prece admonuit. Cujus dehinc benedictione vallatus atque sanctissima oratione comitatus, cum parva militum manu Pictis occurrit, Pictosque occursantes catervatim prostravit, & Pictorum tumorem gladii ultione repressit. Et quid morer? Dant stragem late, redeunt in colla catenæ: sicque victoria læta potitus rediit, & eximias propugnatori suo gratias egit. Hoc modo genti Anglorum pax restituta per annos aliquot mansit. [& aliam de Merciis,] At Regno Merciorū post hæc in dissensionem elato, Rex præfatus armis pacem revocare desiderans, obvius eorumdem Regi in bellum processit, pugnam commisit; quam quærebat pacem, duce fugato exercituque prostrato, victor obtinuit. Ea nimirum res huic Regi sic processit, quo Deus ostenderet preces B. Wilfridi ante se penitus cassari non posse. [Marc. 9, 22] Nec mirum: qui enim in Euangelio dixit omnia fore possibilia credenti, merito illi quem & fide Catholicum, & in operibus eidem fidei præcipuum ipsa Domini sapientia vidit, quæ juste petebat, possibilia esse concedere debuit: nam de illius fidei integritate quis dubitare, aut quis de perfectione operum ejus digne valeat disputare? Verumtamen paucis opera ejus quædam describantur, quo & integritati suæ fidei testimonium præbeant, & illius cordis devotionem imitari volentes quod imitentur præ oculis habeant.

[28] [Virtutibus studet:] Ac primo dicendum, quod optimis a puero moribus institutus, nulla quoad vixit eisdem potuit ratione abduci, incommutabilis justitiæ cultor, nec favore remitti, nec detractione diduci, nec laudibus decipi, nec vituperationibus in zelum poterat commoveri. Per noctem divinis insistens obsequiis, corpus suum, quod ab omni contagione ex utero matris suæ mundum custodierat, tam vigiliis quam frigoribus mire afficiebat, singulis illud noctibus aqua frigida tingens, neo prius ab hac consuetudine cessans, quam f Joannes Apostolicæ Sedis Antistes eum, pro ætatis suæ gravitate, huic proposito finem juberet imponere. Non hunc ardor æstatis, non frigus hiemis ab instantia cœpti operis Dei detorquere valebant. Præterea quaquaversum gratia prædicandi gratiam Dei pergens, [eum optima omnium ædificatione.] paratus erat pro ipsa quam prædicabat veritate vitam dare, si occasio competens offerretur, quæ id fieri postularet. Si quando aliquid deliciarum quovis eventu, & hoc summa cum parcitate, in escam sumebat; idipsum in se postmodum gravi inedia vindicabat. Hæc institutio vitæ minimum elationis, & maximum humilitatis studium in ejus pectore comparavit: hæc subditis sibi exemplum sanctæ conversationis indixit: hæc eosdem in arctam continentiæ viam induxit: hæc quoque multos a suo errore conversos ad Christi gratiam duxit. Unde quamplurimi nobilium incitati, filios suos, Dei servitio mancipandos, viro tradebant mirantes, admirando ejus merita dignis laudibus approbantes, atque suos ipsius probitatis imitatores fieri modis omnibus exoptantes. Sed sicut sæpe quod aliquibus provenit ad virtutis profectum, aliquibus procedit ad iniquitatis effectum: sic unde nonnulli in amorem & venerationem famuli Dei profecerunt, inde quidam in odium & contumeliam ejus erumpunt. At athleta Dei cum iis qui oderant pacem erat pacificus, & odio ipsorum suæ rependebat obsequium mansuetudinis.

[29] Præterea in g Augustaldensi oppido h templum mirabili opere fecit: quod ipse in honorem B. Andreæ Apostoli Domino dicavit, ad vicem videlicet beneficii rependendam, [Andreæ Apostolo templum condit Hagustaldi,] quod idem Apostolus jam ei dudum impenderat. In cujus templi constructione non defuit invidia mortiferi serpentis. Nam dum cæmentarii linunt superiora parietis, præcipitante illum adversario humani generis, unus eorum in præceps corruit, sic ut contritis omnibus membris jam defungi putaretur. Qui cum velut in exhalatione sui spiritus laboraret, excurrunt omnes, utpote ad exequias funeris ejus. [cæmentario vitam restituit:] Vir autem Domini Wilfridus, cum corpore absens præsentia spiritus cuncta dignosceret, mox sese in lacrymas dedit; & quosque assidentium, quid evenerit ex ordine docens, pro salute fratris eos intercedere postulavit. Ubi vero ad ægrum ventum est, mox ad Patris tactum pristinam receperunt membra salutem: &, si dicendum, letum erubuit, cum per hominem vitæ se depelli, & homini vitam restitui vidit. Cujus mortis auctor diabolus, videns virum tam internis animi virtutibus, quam exteriorum exhibitione miraculorum suam confusionem augere; in nimiam sui furoris malignitatem accenditur, quibus modis poterat inquirens, qualiter confusionem suam versa vice in eum retorqueret.

[30] Acceperat autem Rex Egfridus conjugem nomine i Adeldridam, quæ in voto virginitatis potius hanc vitam transigere proposuerat, quam aliena libidine violari: [Etheldritā in virginitatis proposito confirmat.] juncta est tamen Regi præfato lege conjugali, non conjunctione carnali. Cujus rei gratia B. Wilfridum tam per se quam & per amicos suos Rex convenit, orans & obsecrans, & maximarum rerum pollicitatione in hoc ipsum allicere tentans, quod negotium Reginæ persuaderet, ut, omisso virginitatis proposito, regiæ voluntati assensum præberet. At Wilfridus, sciens scriptum esse, Vovete & reddite Domino Deo vestro, maluit Ecfrido hac in re non parere, quam suum Domino sacrificium auferre; ne per hoc non modo virginis, verum & suæ animæ mortis æternæ dispendia pararet. [Ps. 75, 12] Ergo virginei voti fautor existens, vigilantis animi sagacitate procurabat, ne qua femineæ mentis inconstantia propositum virgo postponeret, & terrenis illecebris animum devicta supponeret. Egit igitur sua industria, ut virgo potius divortium conjugii a conjuge quæreret, quatenus libertate potita seculum linquere, & thalamis æterni Regis valeret feliciter inhærere: quod quidem factum est. Nam ubi Rex comperit eam nullo pacto a proposito posse mutari, licet invitus, concessit tamen ut relicto seculo, prout volebat, acciperet velamen insigne virginitatis. Qua licentia felix, accepto velamine a B. Wilfrido, quæ mundi sunt cum mundo deseruit, sprevit, atque a sui desiderio cordis procul abjecit.

ANNOTATA.

a Anno 669, 27 Maii, Dominica, littera Dominicali G.

b Tunc factus est Episcopus Merciorum & Lindisfarorum, accepta Sede in urbe Lichfeldensi.

c Ripensem addit Fridegodus.

d

Sunt hæc desumpta ex Fridegodo, ut alia alibi sæpius, qui ita cecinit:

Classica dira silent, nec formidatur egestas:
Promicat Ecclesia pacato fœdere nexa &c.

e Anno 670, mortuus 685. Oswius vero teste Beda lib. 2 cap. 5. Pictorum & Scotorum gentes, maxima ex parte domuerat ac tributarias fecerat, quod jugum post ejus obitum abjecerunt. Consule Vitam S. Trumwini, sub Egfrido Episcopi Pictorum facti, quam dedimus 10 Febr.

f Fuerunt ejus dein tempore tres hujus nominis Pontifices, Joannes V anno 685, Joannes VI anno 701, & hujussuccessor Joannes VII an. 705 creatus. Hic videtur Joannes VI intelligi, cujus tempore fuit Romæ.

g Augustaldum, aliis Hagustaldum, a rivulo Hestild nuncupatum, Eboraco 50 milltaribus distat. Hunc locum cum adjacente regione circa annum 674 S. Wilfrido donavit in perpetuam eleemosynam S. Etheldreda Regina. Ita Ricardus Prior Hagustaldensis.

h Templum hoc accurate a dicto Ricardo describitur, asserante citra Alpes nullum tale tunc temporis reperiri potuisse.

i S. Adeldrida sive Ethelreda annis XII cum Egfrido vixit servata virginitate, dein facta sanctimonialis in cœnobio Ebbæ, ipsius Regis amita, colitur 23 Iunii.

CAPUT IV.
Ab Episcopatu Eboracensi expulsio. Iter Romanum. Acta apud S. Agathonem Papam. Dagoberti II regnum, & cædes.

[31] [Per Ermēburgam insimulatus apud Regē,] Ermemburgis vero regali est copulata conjugio. Per hanc igitur diabolus odium quod contra virum Dei habebat, exerere opportunum existimans; animum illius injectis quibusdam simultatibus adversus eum inflammat, quoque ipsi suarum insidias fraudum tendat, vehementer instigat. Cui suggestioni eo facilius cessit, quo muliebris inconstantia mentis, intemperantia lubricæ ostentationis, oppressio ac rapina violentæ damnationis, quæ in ea magno cum tumore vigebant, servum Domini in redargutionem sui multoties acerba invectione armabant. Quamobrem non parū intus offensa, & insuper dæmoniaco igne succensa, gloriæ dignitatique ipsius magnopere cœpit invidere; & quonam modo eum dignitate sua spoliare ac spoliatum abjicere posset, occasiones quærere. Considerata ergo gloria viri, qualiter eum omni ex parte affluentia dignitatis circumfulsisset; Regem muliebri facundia convenit, quasi de quibusdam suis utilitatibus actura: re autem vera primo, an animum ejus, ad quæ vellet acclinare, posset habere, ex obliquo perquisitura. Quem ubi ad suum votum esse persensit, ut hominem Dei in invidiam adduceret, fraudulentis sermonibus ejus gloriam Regi cœpit admirando enarrare. Nam exposita divitiarum abundantia, cœnobiorum multitudine, ædificiorum magnitudine, subditorum principum turba, [de nimia & regno periculosa potentia,] obsequentium militum copia, regalibus vestibus & armis instructa, intulit; Et quid amplius ipse tibi, quam tu sibi? totum Regnum tuum Episcopatus ipsius est: quin &, si tua potestas ejus potestati comparetur, minor est. Terminus enim Imperii tui suis finibus coarctatur; terminus autem Episcopatus ejus tuos fines auctoritate progreditur. Et, fateor, fidelibus & amicis tuis est timendum, ne si aliquando inimici tui contra te arma susceperint, ipse quam prȩdicat pacem sequendo suos ab armis immunes retineat, tuque tuorum paucitate inimicis inferior victus occumbas. Quapropter de negotio ante negotium tracta; & ne in ipsa gestione negotii tua virtus decidat, quæ obsunt gnarus præordina. Sunt quidem & alia nonnulla quæ tibi honeste possunt persuadere, tui honoris nullatenus esse, non dico superiorem, sed parem quemquam in Regno tuo habere: quæ nec dici quidem opus esse recognosco, quia non modo tuæ prudentiæ, sed & cuivis imprudenti clara esse non nescio.

[32] [pollendus Episcopatu,] Talibus verbis Rex permotus, & quasi suæ utilitati consuleretur, ad ea totus arrectus, melius suis rebus consuli non posse putavit, quam si a vir Dei suis omnibus privaretur, & Episcopatus ipsius in plures Episcopos divideretur. Verum quia id agi præter consensum Cantuariensis Archiepiscopi minime poterat, verba malignæ accusationis contra Episcopum ipsius Sedis Antistiti Theodoro mandant, & ad suæ voluntatis effectum deceptum inclinant. Venit igitur ad regalem curiam Theodorus, sua auctoritate regiam voluntatem super Wilfrido impleturus: quod factum est: nam protinus in locum ejus b tres Episcopos eo absente ordinavit. Res viro celari non potuit: & admiratione quam maxima ductus, hilari corde, alacri vultu, modesto gressu Regis palatium subiit, causam negotii perquisiturus. Cui hoc modo, ut fertur, ad inquisita responsum est: Nec te in præsentiarum alicujus criminis admissione notamus, nec tamen statutum de te judicium hac vice mutabimus. Ille vero talibus verbis non sibi satisfactum esse consentiens, [provocat ad Sedem Apostolicam:] Apostolicam Sedem appellavit: & pro eorum injustitia indignatus, reflexo gressu aulam egredi voluit. Intuens autem quosdam satis fœdo suis casibus insultare cachinno, Et o, inquit, filii, felici prosperitate ducatis tempora longa: sed noveritis, quantocius sors infesta resolvet hæc gaudia vestra: nec prius hunc annum transisse videbitis, quam istas quas super me derisiones habetis, acerbo mœrore luatis. Quæ prophetia veritas facta est: nam post non multum temporis, conserto gravi prælio inter Egfridum & c Ailredum regem Merciorum juxta fluvium Treanta, occisus est d Elfuinus frater Regis Egfridi, juvenis circiter decem & octo annos habens, utrique provinciæ multum amabilis: ex cujus morte magnus & intolerabilis mœror Egfridum ac suos perculit; omnisque lætitia, [irrisoribus suis prædicit cælestem ultionem.] quam de expulsione B. Wilfridi habuerant, justo Dei judicio in tristitiam versa est. Sic ex eo quo a se fortissimum militem Domini repellere non timuerunt, numquam læta victoria potiti sunt: sed qui prius parva manu militum, ejus intercessione muniti, ingentes copias straverant, postmodum cum ingenti copia a raro milite victi cadebant. Nec injuria: repulso etenim eo per quem victores extiterant, nil etat residui, quare passim vinci non debuerunt. Verum ad ordinem instituti operis styli officio redeamus.

[33] [Vale suis dicto Romam discedit:] B. Wilfridus, Episcopalis Cathedræ dignitate privatus, ad sua rediit; filiis & fratribus suis, de ejus infortunio valde contristatis, non pauca disseruit verba consolationis, patientiæ, & veræ caritatis; dicens inter alia, nihili esse pendendum, quod constaret nonnumquam fore perdendum. Ipse vero post hæc Romam iturus, &, ne quod scandalum Ecclesiæ Christi propter eum immineret, causam suam ante Sedem Apostolicam expositurus, ad mare, venerabili monachorum collegio dextra lævaque stipatus, perducitur; navi imponitur, pia illorum imprecatione perfungitur, prospero cursu ventis vela panduntur. At ubi paullulum navis processit, mutato vento pulsus est Fresiam: ubi a barbaris ac Rege illorum e Aldgislo honorifice susceptus, ibidemque honorifice conversatus, ab omnibus summo cum honore, [in Frisia honorifice exceptus,] quoad ibi manere cordi fuit, habitus est, licet adhuc tota provincia idolorum cultui dedita deserviret. Vicem itaque benignitati eorum rependere volens, prædicabat eis verbum Dei, & multa millia verbo veritatis instituit, ac fonte salutari a suorum peccatorum sordibus lavit: sicque susceptores suos & a Domino suscipi, & Dominum in se suscipere fecit. [multos convertit ad fidem:] Erat autem ante adventum beati viri terra ipsa magnæ salsitatis magnæque sterilitatis, & velut in modum rupis nimiæ asperitatis, ac per hoc quibusque animalibus ad incolendum magnæ incommoditatis: verum ad prædicationem viri Dei eadem gente fidem Domini suscipiente, sicut corda eorum supernæ dulcedinis rore ad fertilitatem operum bonorum mollita, & inhabitatione Spiritus sancti sunt accommoda facta; ita & terræ ipsorum salsitas in dulcedinem, sterilitas in fertilitatem, asperitas in mollitiem atque pinguedinem versa, omnibus inhabitantibus eam diversæ commoditatis copias lautissime intulit.

[34] Interea ii, qui sua nequitia victi amicum Christi propria dignitate, possessione, terra proturbaverant, [evadit insidias sibi in Neustria structas;] legatos suos, tam fraudibus iniquissimæ delationis ligatos, quam & diversis exeniis oneratos, in Franciam dirigunt, quo viro Domini, partim fraude, partim munere, laqueos deceptionis & captionis, laqueos deprædationis, perditionis & mortis instituant. Sed ut laqueus eorum, qui muneribus seducti laqueum instituerunt servo Dei, ipsos involveret; quemdam Sacerdotem Domini, nomine f Winfridum, nuper a suo Episcopatu depositum, & tunc in peregrinationem pro Dei amore euntem, occulto judicio Dei suis omnibus spoliaverunt, vicinitate nominis propriaque malignitate decepti. Verum ubi hoc ab illis est intellectum, & quonam vir Domini ea tempestate degeret recognitum; Ebroinus, regalis curiæ & istius nequitiæ princeps, scripta cum magno munere Aldgislo Regi direxit, petens ut Wilfridum, omnibus bonis expoliatum, crudeli morte necaret. Rex autem nec precibus, nec donis sub se cadere tantæ nequitiæ acquiescens, missam chartulam, magna cum indignatione diruptam, ignibus injecit: nequitiæque, ut dignum fuit, exprobrans, legatos, absque honore dimissos, statim remeare præcepit.

[35] Securus igitur insidiarum Præsul, in ipsa provincia totam cum nova Dei plebe hiemem feliciter exigens, [in Austrasia a Dagoberto Rege benigne tractatur,] deinde pergendi Romam iter repetiit, & Galliam perveniens nota sibi Regis g Dagoberti mœnia subiit. Quem ipse Rex visum mox recognovit, eumque multa cum lætitia hospitio suscepit, & vocatis hominibus suis, hac eos voce alloquitur: Virum hunc, quem ecce coram habetis, magnopere dilectioni vestræ commendo, rogans ut illi, in quocumque negotio vestri opus habuerit assistatis; siquidem me, credere fas est, sincera mente amatis. Hujus etenim probitate & industria vobis redditus, vobisque, ut inpræsentiarum videtis, regia sum dignitate prælatus. Nam dudum, velut ipsi recordamini, cum popularibus infidiis fere perditus essem, exul quaque liberationis meæ gratia oberrassem, pelago quoque jactatus ad ignavos Hibernos perlatus fuissem; [propter beneficia olim exulanti impensa,] hic me inde adductum magna benevolentia secum aliquamdiu tenuit, ab omni periculo protexit, atque nativo solo incolumem ac tutum restitui posse donavit. Quapropter per meam & vestram vos obtestor salutem, ut si qua in vobis est fides, tantum servemus amicum, & vicem exhibitæ mihi dilectionis ac benevolentiæ communiter gratiosi procuremus ei rependere. Ad hæc dicta quique lætantur, suamque lætitiam vehementi acclamatione testantur: neque enim leve judicabatur inter illos, quemquam subjectorum vel mutire contra præceptum aut voluntatem Principis sui. Hinc h Sedes & prædia, dignitates & varia dona Sancto a Rege offeruntur, atque ut sui Regni dignaretur terras incolere, ac incolendo juri proprio vindicare, multis precibus exoratur.

[36] Sanctus autem sui propositi memor, Regiæ voluntati non cessit: [& a Berthero Duce,] sed quibusdam necessariis rebus assumptis, quin etiam sociato sibi quodam Præsule i Deodato nomine, a curia recessit. Inde Campaniæ Ducem vocabulo k Bertherum adiit, & ab eo nobiliter susceptus est. Qui post exhibita veræ caritatis atque humanitatis officia, cum homine Dei residens cœpit ei enarrare, qualiter inimici ejusdem voluerint eum perdere, & se ad intentionem ejus oblatis muneribus inflectere. At ego, inquit, non immemor quid fidelitatis & amicitiæ quondam in Pagano quodam Rege repererim, cum de patria mea pulsus apud eum exularem; nolui minus fidelis inveniri Christianus tibi Christiano, quam homo paganus mihi exstitit homini Christiano. Siquidem Rex Hunnorum Gentilis, [frustra ad necem ejus solicitato.] cum causa tuendæ meæ salutis me secum degentem retineret, iniit mecum fœdus in nomine deorum suorum; quod me numquam inimicis meis quavis occasione proderet. Post aliquot vero dies nuntiis ad se ex parte inimicorum meorum venientibus, & ingentem pecuniam pro interitu meo sibi pollicentibus, Tum, inquit, vitam meam succidant, si ego pro quovis lucro terreno vobis cedens, initum fœdus quoquo modo dissolvero. Si ergo homo infidelis, ut falso deo suo fidus existeret, fœdus rumpere noluit; ego gratia Christi fidelis, fidem quam vero Deo promisi, violabo ullius terreni commodi causa? Absit, absit: immo in mea fide te suscipio, & quoad velle tibi fuerit, ut mecum maneas obsecro: id quoque magnopere desidero a te petere, quatenus si quid in meis affectuosius amas, accipias, utaris, possideas: Hac viri bonitate, simul & benignitate, vir Dei magnifice delectatus, quid potius animo proposuerit, viro aperuit: sicque multiplicatus rebus ac sociis, gratiosus ab eo discessit.

[37] Romam vero usque perveniens, illico fama jam cognita sanctitatis ejus quaque percrebuit, [Romæ in Synodo restituitur,] & ei quamplurimos civium venienti in obviam egit. Aderat: & magno vulgi favore susceptus, in aulam B. Petri veneranter adductus est. Pontificatum Apostolicæ Sedis beatæ memoriæ l Agatho tunc regebat, vir justus & simplex, ac in rebus ecclesiasticis non mediocriter solers: in cujus ac m plurimorum Episcoporum præsentia, cum Beati Wilfridi causa esset prȩsentibus accusatoribus ventilata, universorum judicio absque crimine accusatus fuisse, & Episcopatu dignus esse comprobatus est. Quo in tempore cum idem Papa Romæ Synodum n congregaret centum viginti quinque Episcoporum, adversus eos, qui unam in Domino Salvatore voluntatem atque operationem dogmatizabant; vocari jussit B. Wilfridum, atque inter Episcopos considentem dicere fidem suam, simul & provinciæ de qua venerat. [innocens declaratus:] Cumque Catholicus fide cum suis esset inventus, & ab re Sacerdotali dignitate privatus; placuit ut Romanæ Sedis decreto in Episcopatum restitueretur, & in monumentum suæ catholicæ fidei ejusdem Synodi gestis o hoc scriptum insereretur. Wilfridus, Deo amabilis Episcopus Eboracæ civitatis, Apostolicam Sedem de sua causa appellans, & ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus, & cum aliis centum viginti quinque Coepiscopis in Synodi judiciaria sede constitutus, pro omni aquilonali parte Britanniæ & Hiberniæ, quæ ab Anglorum ac Britonum necnon Scottorum & Pictorum gentibus incoluntur, veram & catholicam fidem confessus est, & cum subscriptione sua corroboravit.

[38] Apostolico igitur & Synodali decreto in Episcopatum restitutus, [Patriam repetens, impetitur a cæsoribus Dagoberti Regis.] acceptisque ab Apostolica Sede litteris, Regi Egfrido & Archiepiscopo Theodoro de sui status redintegratione directis; servus Dei magno servorum Dei Reliquiarum munere ditatus, iter Angliam veniendi repetiit: & quia noverat scriptum, Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter, regia via gradiebatur. [Prov. 10, 9] Ecce autem, extra quam putabatur, latronum manus ad interficiendum parata, viro Domini haud grata processione occurrit: erant etenim qui Regi p Dagoberto insidias tetenderant, eumque gladio in inguine merso necaverant. Hi ergo viro Dei occurrentes, [ibidem interempti.] animique furorem vultus sui ferocitate pandentes, prœlia vibratis intentant cominus hastis: quorum unus, qui quasi loco Principis inter eos habebatur, excusso quod manu tenuerat telo, militi Christi fœdo ore convitiabatur; Delator, inquiens, patriæ, petulans & moribunde viator, tu quidem jampridem Gallica sceptra violasti, tu Gallica rura pessumdedisti, tu Gallicam libertatem in servitutem redegisti, cum tyrannum, a nobis jam olim exiliatum, tua instantia in Regnum constituisti. At ipsius quidem crudelitas justissima morte punita, te quoque, utpote maximum suæ mortis auctorem, te, inquam, eadem morte puniendum esse declamat. Procumbe igitur, pestifer, procumbe, & digna ultione multatus, eidem, quam contra nos fovisti, morti succumbe. Et Pater contra: Si non jure, inquit, feci, cum Regem regno injuste depulsum, quantum in me fuit, hereditariæ dignitati præfeci, & hoc ita penes se esse justissimi Judicis æquitas habet; fateor, pœnas justæ ultionis promptissime pendam. Quod si nequaquam hoc in facto contrarius, sed cum jure feci, velut ipsa mox innocentia mentis mihi testatur; eo libentius, si vultis occidere, mori desidero, quo me pro justitia occisum martyrii gloria coronandum fore considero. Quibus dictis, ubi viderunt virum tanta mentis constantia niti, nimio terrore perculsi, arma projiciunt, terræ procumbunt, viri vestigia osculis petunt, veniam quærunt: qua ad suum votum inventa ejus benedictione ditati, viæ prosperitati Pontificem cum suis omnibus reddunt: ipsi certo itinere pergunt.

ANNOTATA.

a Beda lib. 4 cap. 12 describit cometam mense Augusto anni 678 apparentem, eique subjungit dissensionem inter Regem Egfridum & S. Wilfridum, & hujus a Sede expulsionem. Bedam sequuntur Thomas in Actibus Pontificum Eboracensium, aliique.

b Potius tres diœceses Episcopales ordinavit, ac Bosa factus est Episcopus Eboracensis, Eata Hagustaldensis & Lindisfarnensis, cui post triennium succeßit in Sede Hagustaldensi Tumbertus, ac tunc fuerunt tres Episcopi. De S. Bosa egimus 9 Martii. S. Eata colitur 26 Octobris.

c Ailredus, aliis Ethelredus successit fratri Wulfhero anno 671, colitur 4 Maii.

d Elfuinus anno 679, occisus traditur in Chronologia Anglo-Saxonica.

e Aldgislus, Frisiis scriptoribus Adgillus, statuiturque pater Radbodi, de quo egimus 20 Martii, in Vita S. Vulfranni. Sedes regia erat Vltrajectum.

f Winfridus S. Ceaddæ in Sede Licefeldensi apud Mercios successerat, sed ab Ethelredo Rege pulsus erat, quod Egfrido Regi Northumbriæ favisset.

g Hic est Dagobertus II filius S. Sigeberti, qui tunc Treviris degebat.

h Sedem Episcopalem Strateburgensem sive Argentoratensem oblatam scribit Malmesburiensis lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum.

i Deodatus Episcopus Tullensis, interfuit Concilio Romano sub Agathone, de quo non agetur: quidni is potius datus in comitem, quam Deodatus Episcopus Nivernensis, uti aliquando scripsimus.

k Campaniæ Remensis sæpius meminit Gregorius Turonensis, & Drogo seu Drocus filius Pippini Herstallii fuit Dux Campaniæ; sed post tempora hujus Bertheri. Hinc iter, ex urbe & palatio Trevirensi, per Campaniam Remensem præclare deducitur.

l Acta S. Agathonis Papæ illustravimus ad diem 10 Ianuarii.

m Fuerunt Episcopi 16, Presbyteri 35. Malmesburiensis appellat Concilium quinquaginta tam Episcoporum quam Abbatum: habitum id dicitur mense Octobri, scilicet anno 679, cum S. Wilfridus Romam venisset cum Deodato Episcopo Tullensi, qui ab initio interfuit; & dein admissus S. Wilfridus, causa sua peracta, declaratus est innocens. Missus in Angliam fuerat Ioannes Abbas monasterii S. Martini, qui Theodorum Archiepiscopum Cantuariensem invitaret, ut Concilio Romæ celebrando cum suis interesset. Verum diu expectatus non venit, & legationem tradidit S.Wilfrido, ut nomine totius Ecclesiæ Britannicæ futuro Concilio interesset.

n Est illud Concilium habitum anno 680. Quæ ibi gesta sunt continentur in epistola Agathonis Papæ & 125 Episcoporum, inter quos quadragesimus nonus subscribit Adeodatus Episcopus Leucorum, supra Deodatus Episcopus Tullensis, dein quinquagesimus S. Wilfridus hac formula: Wilfridus humilis Episcopus sanctæ Ecclesiæ Eboracenæ, insulæ Britanniæ, legatus venerabilis Synodi per Britanniam constitutæ, in hanc suggestionem, quam pro Apostolica nostra fide unanimiter construximus, similiter subscripsi. Est hæc epistola inserta Actioni quartæ Concilii Oecumenici Constantinopolitani, in qua tarditas Missorum e Synodo Romana ad dictum Concilium excusatur. Venerunt Missi 10 Novembris, ac dein 18 Dominica discessum est in Blachernas, & cœptum Concilium.

o Idem scriptum est apud Bedam & Malmesburiensem.

p Eadem habet de Dagoberti violenta morte Fridegodus, unde quæ hactenus ignoravimus, tempus, locum & genus discimus, & satis probabile esse arbitramur, hunc esse S. Dagobertum Martyrem, qui Sataniaci colitur, tribus milliaribus inde, a filiolo suo Ioanne 23 Decembris occisus, ergo dicto anno 680.

CAPUT V.
Carceris & exilii miseria tolerata: Conversio Australium Saxonum, & Vectam insulam incolentium.

[39] Perveniens vir Dei Britanniam, Regi litteras, quas ab Apostolica Sede acceperat, detulit; [In Angliam regressus litteras Pontificias Regi exhibet:] & earumdem litterarum auctoritate subnixus, in conventu nobilium suam causam viva voce defendit; seque falso accusatum ac injuria degradatum, libera protestatione ostendit. Rex autem, quanto illum majori veritatis ratione vallatum agnovit, tanto se minori veritatis ratione suffultum indoluit; moremque nequissimorum imitatus, maluit in sua pertinacia contra æquitatem perdurare, quam æquitatis ratione suam pertinaciam mitigare. Hanc vero sui cordis socordiam magnopere confirmabat antiquorum delatorum inveterata discordia, dum ipsi quos ipsa jam repletos possidebat, venena suæ malignitatis Regiis auribus infundebant. Propria itaque Rex ira cæcatus, & seducentium se adulatione a vero distractus, litteras Apostolici Papæ tumido fastu despexit, despiciendo irrisit, irridendo a se procul abjecit, ac in famulum Dei nequissimi delatoris crimen injecit. Tanta Regis indignatione nonnulli clientes, immo & quique nobiles oppido permoti, unanima omnes contra Beatum conspiratione insurgunt, [& cum contumelia rejectus,] ac multis eum contumeliis afficiunt; & quo regiæ majestati se ad plenum fideles existere monstrent, indignationi ejus plene satisfacere cupiunt, & Dei hominem a Regis conspectu avulsum carceris imo detrudendum arripiunt. Ermemburgis autem, bonorum omnium persecutrix, & hujus schismatis indomabilis auctrix, sese in direptionem illius mediam immersit, capsulam Reliquiarum de ipsius collo procaciter abstulit, eumque fœda garrulitate & feminea loquacitate derisum abjecit. Ergo inclytus heros, sociis & opibus omni ex parte privatus, ad suos, prout potuit, inter iniquorum manus sese convertit, atque in his verbis brevi ad eos orationem fecit: Non vos, inquit, domini fratres & filii mei, [cum socios ad tolerantiam animasset,] non vos hæc quæ nobis ingeritur injuria turbet, nec a veritatis tramite quoquo modo proturbet. Præ oculis semper habete, omnes qui volunt in Christo pie vivere, necessario tribulationem pati oportere. Verum licet impii ad tempus piis prævalere videantur, tamen non sic semper erit: erit enim tempus, cum & piorum tribulatio perenni lætitia remunerabitur, & impiorum superba elatio perenni tristitia punietur. Sed ne tribulatio vos in impatientiam agat, animadvertite, quonam modo cana Patrum series, multas perpessa tribulationes, per patientiam meruit Deo juvante vincere multiplices hostes. Nec id vestræ menti ullatenus volo abesse, neminem secundum Apostoli dictum posse coronari, nisi qui contra diabolum studuerit legitime decertare. [2 Tim. 2, 5] Et certe hujus temporis certamina, parvi pendenda, nec multum diutina: per illa tamen æterna felicitas & felix æternitas regni Dei comparatur, quam felicitatem, quæso, fratres, amate, eam desiderate, ad eam tendite, [in carcerem detruditur:] atque ad eam pervenire tota mentis intentione satagite. Quod si feceritis, profecto nihil erit quare istius vitæ adversa formidetis. Vix verba compleverat, cum ecce in quorum manibus stringebatur, acriori furore ex ipsis verbis accensi, eum in tenebroso carcere vinctum detruserunt.

[40] O constantia viri! sic enim tui cordis, sanctissime Pater, hilaritatem in tanta tua adversitate contueor, sic considero hilarem te esse solere, cum omnia prospera tibi videbantur arridere: tamen ne pietatis viscera in tuis filiis aliquatenus perdidisse videreris, eorum potius quam tuis ærumnis pias lacrymas impendebas; & cum te carcer tenebrosus involveret, magis dolebas ab eorum auribus vitæ verba separari, quam te præsentia corporeæ lucis spoliari. Interni etenim luminis fulgore nitebas, quo carcerales tenebras pro nihilo contemnebas. Quare cum divinæ lucis splendorem Deus in te vigere conspexerat, [illustratur luce cælesti:] humanis tenebris te nequaquam diu premi permisit: sed eisdem fugatis, radium suæ lucis domui quam inhabitabas immisit. Ac quidem merito. Nam quia pervigil æternæ luci, tam in noctis quam in carceris horrore, adsistebas; dignum duxit sui luminis effusione signare, operibus tuis & caligini tenebrarum nihil esse commune. Hanc luminis effusionem custodum vigilia protestatur, quæ circa mediæ noctis horam carcerem mire fulgentem, non absque gravi timore, sese vidisse testatur. Sed hoc testimonio te non eguisse perpendit, qui sanctitatis tuæ merita oculo fideli attendit. B. Petri Apostoli carcerem cum tuo potius considero, teque sibi, accepta liberatione Euangelica, in luminis ostensione comparari, vehementer exulto. Quamquam post hæc & Archangelica Michaëlis visitatione sis a mortis periculo liberatus, ut cunctis clarescat, quod gloria regni Dei simul cum ipso Apostolo sis coronatus. a

[41] Inter hæc b uxor Præfecti Offridi, qui B. Wilfridum in custodia habebat, acerrimo languore corripitur, jam jamque ad vitæ extrema perducitur. [& postquā custodis sui uxorem benedicta aqua sanasset,] Jacet siquidem toto corpore debilitata, solutisque compagibus omni membrorum officio destituta: perdito insuper sensu, contractis emortua nervis viscera fluitabant: quæ res viro suo magni doloris & anxietatis stimulos, magnæ defectionis & horroris causas, ingerebat. Quo infortunio motus, virum Dei lacrymosis questibus adiit, vincula quibus gravabatur absolvit, ad pietatis affectum inclinavit, & eductum ergastulo suæ conjugi medicum salutis adduxit. Adfuit vir Dei, & mox turbas quæ ad funus mulieris venerant, jussit amoveri. Hinc precibus ad Dominum præmissis aquam benedixit, & benedictam super jacentis corpus aspersit. Mirabile dictu! non prius aqua infirmantis membra tetigit, quam omni languore depulso mulieri perfecta sanitas rediit. Quo facto ab omnibus qui aderant grates Deo consona voce redduntur, ac merita beati Patris, non carcere, sed omni honore dignissima prædicantur. Ne autem gratia evadendi carceris magis quam pietatis amore ductus hoc virtutis signum ab aliquo fecisse putaretur, extra remanere noluit, sed divinitatis lumine fruiturus, quantocius carceralis custodiæ septa revisit. Conjux vero Præfecti, quæ fuerat sanitate donata, post paucos dies spreto seculo in servitium Christi sacro est velamine designata.

[42] Præfectus autem ex eo tempore servum Domini in magna veneratione habens, [eo injustum ministeria recusante, deportatur alio,] Regi per nuntios adito dixit: Per salutem & regnum tuum te adjuro, quatenus Sacerdotem Domini Wilfridum a me diutius detineri non facias: quia fateor melius mihi esse mori, quam in eo aliquid injuriarum ulterius exercere. Quod si, hac adjuratione despecta, in tua sententia persistere mavis, me simul cum eo tormenta & mortem magis subire velle cognosce, quam eum in tormentis habere. Ad hæc Rex vehementer iratus, jussit Sanctum c duci in urbem suam Thymber, ad Præfectum nomine Tydlin, utpote ferociorem, præcipiens illi ut compedibus & vinculis fortiter adstrictum arctiori custodiȩ manciparet. [inhumanius tractandus:] Qui jussioni contraire non audens, virum suscipit, custodiæ tradit, vincula facit. Verum cum in hoc ut ligaretur ministrorum manus elaborarent, aut rupta ab ipsius corpore eadem vincula dissiliebant, aut certe colligare non valentia diffusa cadebant: & miro moderamine Christi, eo minor in eum ligandi potestas extiterat, quo ad ligandum hostilis feritas immanius sæviebat. Unde illi nimium admirati, sed regio terrore suaque vecordia in barbaricos motus exagitati, alia & alia vincula parant, conatu suo, casso labore funditus consumendi. [sed vinculis ultro solutis constringi numquam potuit:] Eia tibi ligandi potestate sublata quid furis, manus insana? quid tantopere niteris oppugnare, quem numquam poteris expugnare? quid toties & toties ad vinciendum vincula mutas, & a te vincula quibus ex merito tuæ pravitatis es vincta, non potius mutas? Collo Justi lora tua imponi verentur, quod ipsum jugo Christi subjectum esse digna veneratione contuentur. Manicæ tuæ manibus ejus inseri metuunt, quia in fovendis pauperibus eas fuisse exertas attendunt. Trementes catenæ pedes nexare devitant, propterea quod illos ad pacem prædicandum veloces extitisse considerant. Omnes ergo vires tuas frustra dispendis, cum illum, quem nequaquam permitteris, torquere contendis. Beatus autem Wilfridus, licet carceralibus tenebris involutus, quosque tamen adventantium lumine verbi Dei, prout ei licuit, illuminavit, edocuit, ac baptismate ab omni criminum labe mundavit.

[43] Hæc inter, dum Rex suis comitatus, ad expletionem suæ voluptatis, se quaque deduceret, [Regina, totius mali causa, invaditur a dæmone,] atque in magna hilaritate fræna lætitiæ laxaret; ecce repentino turbantur gaudia casu. Dum etenim regia conjux, tumens nimio fastu impietatis, raptis audet abuti Reliquiis, illico vindex ira subit. Siquidem easdem Reliquias ferens, cum sicut perdix alacri mente lasciva garriret, contigit ut mox repleta dæmonio, sicuti vulpecula, perdita mente insana ganniret: quemque sua prius petulantia volens coluit, hunc postmodum in sui corporis habitaculo nolens fovit. Hæc propter quibusque in stuporem arrectis, accessit d mater Regis, furentem increpabat hujusmodi verbis: Anne patent, inquit, soror, anne patent veteris commissa piacli? [quam cum Regis mater merito id pati docuisset,] Wilfridum tuis falsis criminationibus a Sede sui Episcopatus pepulisti; & nunc vice mutata in sedem tui pectoris dæmonem recepisti: ut per hoc intelligas, quid peccati illo in facto commisisti. Wilfrido Sanctorum Reliquias de collo non sancte tulisti; & ecce ut collum tuum suo dominio dæmon subderet meruisti: Wilfridi sanctissima verba, & beati Petri auctoritate suffulta, despexisti, & ob hoc, dæmone cor tuum possidente, verborum tuorum jus perdidisti. Wilfridus, divinitatis lumine plenus, carcerales tenebras, per te in eis positus, non veretur: & tuus animus, dæmoniaco furore repletus, per hoc jam nunc dignissima ultione torquetur. Rex aderat oppido conturbatus, & ingenti furoris igne succensus, ventum naribus quasi fumum emittebat: [ipsique Regi suasisset Wilfridum eximere carceri,] quem etiam mater sua tali voce est allocuta: Jam tandem, fili, jam tandem memor esto tui. Ultio divina tuam, quam nimis diligis, conjugem, ut cernis, affligit: & fateor, crede mihi, quia bene promeruit tali supplicio fatigari, eo quod diabolica indignatione succensa, servum Domini Wilfridum non timuit miris afflictionibus insectari. Quapropter hanc vindictam sibi irrogatam ne dubites, obsecro, [sed credas] propter te esse collatam: quod si hac corrigi sponte contempseris, cave ne tua propria corrigaris invitus. Ergo solve virum a carcere, quem nullius sui criminis causa novimus detineri: & si eum in regno tuo manere nolueris, jube illum regno decedere; ne si diutius fuerit tentus, tunc eum primo dimittere velis, cum fueris majori pœna multatus. Istis Rex ipse admonitus, annuit ut carcerem vir sanctus exiret. Factum est, & e tenebris lux mundo processit. [liberatus hic Reginā sanat,] Malens autem servus Dei bonum pro malo, quam pro malo malum reddere, oravit Dominum, & Reginam confestim, dæmone fugato, sanitati restituit.

[44] Hinc patriam cognataque rura deserit, & velut advena terras Australes petiturus, eo veniendi iter invadit. [A Birtwaldo Regis sororio primū bene,] Et cum Veritatis præconia nulla queant fallacia violari; famulo Dei primo quærenti regnum Dei, nihil eorum quæ vitæ necessitas exigebat, deesse valebat: Unde contigit, ut hunc euntem quidam e Byrtwaldus, regia stirpe progenitus, magno cum honore obvius exciperet, & aliquantisper secum detento quæque opus habebat benigne impenderet. At invidia diabolica, diu impendi, ferre non potuit: prædictum etenim virum veneno suæ perversitatis infecit, quoque militem Christi, sua munificentia exutum, a se suisque omnibus eliminaret, effecit. Erat namque frater Ædelredi Regis Merciorum, qui f sororem Regis Egfridi habebat in conjugium. Timens igitur ne fratris animum offenderet, [deinde propter constantiam in fide Pontificis male acceptus,] si eum qui fratrem conjugis suæ infensum habebat, secum teneret; non veritus injustitiam, Wilfridum abjecit, non tamen absque contumelia, ut per hoc sciamus eum non immunem fuisse in hoc facto a mente maligna. Nam prius tam a se quam ab Ædelredo Rege suisque uxoribus, necnon voluntatis eorum fautoribus multipliciter afflictus, injuriatus, multis quoque terroribus ad violationem fidei suæ atque ad exprobrationem Catholicæ & Apostolicæ traditionis, pro qua maxime impetebatur incitatus, impulsus, nec prostratus; ad ultimum cum dedecore pulsus est.

[45] Omni ergo humano frustratus auxilio, quo tenderet, [ad Kentwinum refugit,] quo se verteretad hospitandum, ignorabat: hoc solum fiduciæ præ se gerens, quod a Deo nequaquam deseri posset. Qua fiducia magnifice fretus, quidquid ei incommoditatis accidebat, summa cordis alacritate perferebat; quoque magis adversitatibus feriebatur, eo amplius in opera Dei toto studio ferebatur. Venit tandem ad curiam Regis cujusdam, qui g Kentwinus vocabatur: [a quo etiam pulsus,] ubi satis humane susceptus, & bene, verum brevi, habitus est: nam quemadmodum alias, sic & ibi dæmonis instinctu femineas passus est iras: siquidem regia uxor soror erat Ermemburgis, malorum fere omnium, quæ contra virum Dei fiebant, auctricis. Hæc igitur a h sua sorore in mentis malignitate non minor, beatum Præsulem, multis contrarietatibus afflictum, a suis omnibus expulit. Quid diaboli furor immanis, quid tantopere adversus famulum Domini sæviendo vagaris? quid ei laqueos tuæ fraudis innectere tentas, & tentando illum variarum calumniarum tempestate fatigas? quid eum ab humani cordis ædificatione flectere niteris, & ob hoc Christianorum societati conjunctum esse non pateris? Ecce cum illum a Christianis depellis, ad paganos liberaliter ibit, velis, nolis: & qui times, ne quorumdam Christianorum mentes tuis deceptionibus, per ipsius conversationem, quoquo modo evacuentur; longe [aliter] quam putas per ista efficis, ut integra provincia penitus tua dominatione privetur.

[46] Namque divertit post hæc ad provinciam Australium Saxonum, [ad Regem Sussexiæ discedit & plurimos convertit:] quæ illo tempore Paganis adhuc cultibus insudabat: ibique verbum fidei prædicabat, & credentibus lavacrum salutis ministrabat. Erat autem Rex gentis illius, i Edilwalh nomine, non multo ante baptizatus in provincia Merciorum, & Regina nomine Eabe baptizata in sua, hoc est provincia k Huicciorum. Itaque B. Wilfridus, concedente, imo multum gaudente Rege, primos provinciæ Duces ac Milites sacro fonte abluebat, Presbyteri vero sui ceteram plebem. Antehac enim tota illa provincia divini nominis & fidei erat ignara, præter Regem atque Reginam. Erat tamen ibi monachus quidam de natione Scottorum, nomine Diculus, habens monasterium permodicum, in loco qui vocatur l Bosanham, silvis marique circumdatum; & in eo Fratres quinque vel sex, in humili ac paupere vita Domino famulantes: sed nullus provincialium vel eorum vitam æmulari, vel prædicationem curabat attendere. Euangelizans autem genti Episcopus, non solum eam ab ærumna perpetuæ damnationis, verum & a clade infanda temporalis interitus eripuit. Siquidem tribus annis ante adventum ejus in provinciam, [iisque pluviam impetrat:] nulla illis in locis pluvia ceciderat: quamobrem fames acerbissima plebem invaserat, ac impia nece prostraverat. Denique ferunt, quia sæpe quadraginta simul aut quinquaginta homines inedia macerati, ad præcipitium aliquod sive mare procedebant, & junctis misere manibus pariter omnes aut ruina perituri, aut fluctibus absorbendi decidebant. Verum ipso die quo baptismum fidei gens suscepit, ad preces eximii Patris pluvia serena, sed copiosa descendit: refloruit terra, rediit viridantibus arvis annus lætus ac frugifer: sicque abjecta superstitione, antiqua exsufflata idololatria, cor omnium & caro exultaverunt in Deum vivum, intelligentes eum qui verus est Deus, & interioribus & exterioribus se bonis gratiæ cælestis ditasse.

[47] Antistes quoque cum in provinciam venisset, [& ipsos piscandi artem docet:] tantamque famis pœnam ibi vidisset; docuit eos piscando victum quærere. Nam mare & flumina eorum piscibus abundabant, sed piscandi peritia genti nulla, nisi ad anguillas tantum inerat. Retibus igitur anguillaribus undequaque collectis & ab hominibus Antistitis in mare missis, meritis sui Patris divina sunt largitate adjuti, ceperuntque diversi generis pisces trecentos: quibus trifariam divisis, centum in opus pauperum dispenderunt, centum eis a quibus retia acceperant contulerunt, centum in suos usus retinuerunt. Quo beneficio multum Antistes cor omniū in sui convertit amorem: & eo prædicante fiducialius cælestia sperare cœperunt, cujus ministerio terrestria bona ceperunt.

[48] Eo tempore Rex Edilwalh donavit servo Domini terram octoginta septem familiarum, vocabulo m Selesei, quod Latine dicitur Insula vituli marini, ubi suos homines qui exules vagabantur, [Selesciense monasteriū ædificat.] recipere posset. Hunc ergo locum cum accepisset Episcopus Wilfridus, fundavit ibi monasterium, ac regulari vita instituit, maxime tamen ex iis quos secum adduxerat Fratribus: quod monasterium usque hodie successores ejus tenere noscuntur, attamen sedes Cathedræ Episcopalis in n Cicestram postea mutata est. Inclytus autem Pater Wilfridus illis in partibus annos o quinque, hoc est usque ad mortem Egfridi, mira sanctitate & prudentia præditus, officium Episcopatus, omnibus valde carus & honorabilis, administrabat: ad quem illi Rex, cum præfata possessione, omnes quæ ibidem repertæ sunt facultates, cum agris & hominibus, donavit. Omnes Fide Christi imbutos unda baptismali lavit: inter quos servos utriusque sexus numero decentos quinquaginta baptizavit, quos ut baptizando a servitute diabolica liberavit, sic etiam libertati donando humanæ jugo servitutis absolvit.

[49] Post hȩc, cum p Cedwalla (qui ab exilio meritis & intervētionibus B. Wilfridi fuerat revocatus) regno potitus esset Gevissorum, [Vectæ insulæ populum Christo lucratur.] Vectam insulam bello capere, ac expulsis indigenis homines suæ provinciæ cogitabat eidem insulæ substituere. Fuerat autem eadem eadem insula eatenus tota idololatriæ dedita. Ubi vero ad certamen ventum est, voto se memoratus Princeps, quamvis nondum in Christo regeneratus, adstrinxit, quoniam si victor insulam cepisset, quartam ejus partem simul & prȩdȩ Christo Domino daret: quod ipse victoria usus taliter solvit, ut hanc B. Wilfrido utendam pro Domino offerret. Et quoniam mensura ejusdem insulæ, juxta æstimationem Anglorum, familiarum est mille ducentarum; data est Antistiti possessio terræ familiarum trecentarum. At ipse partem quam accepit, commendavit cuidam de Clericis suis, cui nomen Bernuinus, qui erat filius sororis ejus, dans illi Presbyterum nomine Hildilam, utrisque præcipiens, quatenus in ipsa insula, quibuscumque valerent, verbum ac lavacrum vitæ ministrarent: qui ministerio prædicationis assumpto, meritis & intercessionibus beati Patris suaque instantia, Christianæ fidei jugo præfatam insulam subjecerunt.

ANNOTATA.

a

Fridegodus interponit S. Wilfridum non passum litteras Pontificias violari, his versibus:

Interea multis vexatus fraudibus, almos
Execrare apices actusque probare feroces;
Vertex si capulo, dixit, cædatur acerbo,
Aut terebrent costas instantia pila tenellas,
Unum jota meo numquam frustrabitur astu,
Quæ sanxere Patres, Petri documenta sequentes.
Sic legit fuscos Primatum offendere vultus,
Non & Apostolicos consensit fallere ritus.

b Ebba appellatur a Fridegodo.

c Malmesburiensis: Jubet crudelioris audientiæ satelliti, Tumber nomine, tradi.

d Fridegodus eadem matri Egfridi Regis tribuit: atMalmesburiensis hujus amitæ Ebbæ Abbatissæ, apud quam, inquit, nocte quadam hospitata, totis medullis diabolo infuso, cœpit aliena sapere, insana dicere.

e Byrthwaldus, Berthwaldus, Berethwaldus, frater Ethelredi Regis, etiam a Fridegodo habetur; a Malmesburiensi fratris ejus filius. S. Wilfridus exul in regionibus Merciorum ordinavit S. Suibertum Episcopum. Ita Beda lib. 5 cap. 12. Consule dicta ad Vitam S. Suiberti I Martii, num. 8.

f Hæc erat Osdrida, quæ in solatium Edwini fratris occisi nupserat Ethelredo, ut ita pacem inter 2 Reges, fratrem & maritum, componeret. Ita Malmesburiensis.

g Kentwinus, mortuo anno 676 Escuino, succeßit apud Saxones Occidentales, filius Cinegilsi, qui ibidem Rex objerat circa an. 643. ipse autem Kentwinus mortuus est anno 685.

h Ita correximus, pro eo quod impressum erat a sua uxore simili etiam licentia antea usi, num. 2 deterere pro deterrere scripsimus; num. 4 nobiliter pro nobilitate, & e domibus pro in domibus, num. 8 nec non constanti maturitate pro constantia necne maturitate num. 27 egestatem tollebat pro colebat & eorumdem Regi pro eidem Regi, num. 35 in nomine Deorum pro Dominorum & mea fide pro sua fide num. 36 in Synodi judiciaria sede, pro in Synodo judicari a sede, num. 42 Hæc interdum Rex pro Hæc interim Rex dum, aliaquepatentioris mendositatis, sed momenti minoris nonnulla correximus, ac porro corrigemus, nec tamen singula suis locis notavimus notabimusque eo liberius, quod cum in manibus sit Parisiensis editio, ipsa quoque sui MS. menda fidelißime exhibens, emendatio nostra ad illam conferri & dijudicari poßit ab eo, quem non pigebit fastidiosi laboris. Sensui quoque supplendo pauca verba adjecta, more nostro distinguunt [] vncinuli, ut poßint ab eo qui redundare putabit, omitti.

i Edilwalh, aliis Edilwachius & Adelwold a Wulfhero Rege victus, ad baptismum incitatus, & de sacro fonte susceptus. Traditur ultimus Rex Sussexiæ seu Australium Saxonum fuisse, quo an. 686 mortuo Occidentalibus Saxonibus ipsa subjecta fuit.

k Huicciorum seu Wicciorum provincia est in Comitatu Wigorniensi, ex qua videtur hæc Regina oriunda, in regno Merciorum.

l Bosanham seu Boseham inter Chicestriam & Thornejam insulam ad lacum versus Hantoniam.

m Selesei & Selsei in peninsula ad mare Britannicum.

n Translata Sedes in Cicestriam est a Stigando Episcopo seculo XI, in qua mortuus est anno 1087: ibidemque sepultus fuit S. Richardus ejusdem Sedis Antistes, cujus Vitam illustravimus 3 Aprilis.

o Ab anno 682, usque ad annum 687, ut infra dicetur.

p Auctor Chronologiæ Anglo-Saxonicæ ad annum 685, Hic Ceadwalla, inquit cœpit denuo regnum occupare, scilicet ab exilio revocatus, & ut Beda ait, amotis Subregulis suscepit imperium Occidentalium Saxonum, quos antiquitus Gevisse vocatos addit. De Ceadwalla egimus XX Aprilis inter Prætermissos. Reliqua eisdem verbis narrat Beda lib. 4 cap. 28.

CAPUT VI.
Restitutio in Sedem Eboracensem, & iterata depulsio. Acta in Concilio Eastrefeld.

[50] Anno incarnati Verbi Dei sexcentesimo octogesimo quinto, [Egfridi interitum videt absens, sub sacrificio Missæ:] cum Egfridus Rex Nordamhumbrorum temere exercitum, ad vastandam Pictorum provinciam, duxisset; hostibus fugam simulantibus, in angustias inaccessorum montium est perductus, atque cum maxima sui exercitus copia, quam secum abduxerat, a extinctus. Et quidem juste, qui cum virum vitæ nullo pacto in amicitiam suam vel in jura potestatis suæ dignatus est admittere; merito debuit, eo despecto, ab eisdem hostibus mori, quos prius, eodem sibi familiariter accepto, meruit feliciter suæ ditioni subjicere. Ipsa autem hora, qua ipse Rex gravi bello in Pictorum provincia premebatur, servus omnipotentis Dei Wilfridus in Suth-Saxonia sacris Missarum celebrationibus intendebat. Cumque dicto, Sursum corda, responderetur. Habemus ad Dominum; raptus in mentis excessum, vidit eodem momento, per spiritum Dei, Egfridum capite cæsum morti procumbere. Qua visione perterritus, majori est per modicum terrore perculsus. [& Presbytero assistenti indicat,] Nam cum sequentia Missæ prosequeretur, & in præfatione, Per Christum Dominum nostrum, diceretur ab ipso; adspexit, & ecce duo maligni spiritus animam Regis ante ipsius oculos miserabiliter attulerunt, sicque horrendo gemitu suspirantem secum ad inferni claustra tulerunt. Illico b Accam Presbyterum suum vocavit, & ei cuncta quæ viderat enarravit. Ad quæ Presbyter vehementi stupore attonitus, vix illius verbis auditum patienter credere potuit. Jussus autem diem & horam Regiæ interfectionis notavit, & eam ipsam fuisse, post aliquot dies, rei gestæ attestatio comprobavit.

[51] [S. Theodoro Archiepis. veniam petenti quod eum affligi permisisset,] Fama igitur circumquaque Regis obitum denuntiante, veloci relatu ad aures Theodori metropolitanæ Sedis Antistitis pervenit: qui delictum, quod jam olim in famulum Dei commiserat, consentiendo videlicet eum tantis perturbationibus, ut præfati sumus, injuste affligi; hoc, inquam, delictum humili satisfactione corrigere volens, misit propter eum, & ad se honorifice perductum taliter est allocutus: Fili, immo virtutum meritis sanctissime Pater, ego qui ad hoc præ ceteris constitutus eram, ut omni injustitiæ, quæ in hoc Regno emergere posset, obviarem; propria fragilitate subactus, plurimis tibi contra jus adversantibus, fateor, multum peccando consensi: sed mihi culpam fatenti & intimo corde pœnitentiam agenti pius, quæso, veniæ largitor assiste. Ultima ergo meæ, sicut tu cernis, nunc instant tempora vitæ: ac per hoc quod deprecor annue, & suppliciter a me postulatus intercede pro me. Territus his verbis Jesu Christi Domini servus, respondit: Et quidem multis me tribulationibus re consentiente afflictum, Pastor venerande, non nescio; absit tamen, absit, ut hoc te quavis malitia inductum fecisse crediderim: verum ut autumo ea potius intentione id fecisti, [potius gratias a se deberi profitetur;] quia volebas me per ipsas tribulationes in patientia exerceri; quatenus anxietatibus actus, per iter patientiæ possem perfectionis culmen attingere. Quapropter multo magis tibi pro tua bona intentione grates agere debeo, quam tu apud me inde veniam quærere: præsertim cum numquam venia rite petatur, nisi unde aliqua offensio contracta esse putatur. Sed quoniam te circumquaque oculatum instar cælestis animalis esse non nescio, perspicaciter atque subtiliter quæ sunt videnda te considerare perpendo: ea propter, si putas, te, Pater dilectissime, aliquid peccati contraxisse in iis, quæ contra me fieri consensisti; quantum mea mente, libens indulgeo, & indulgens etiam super te misericordiam Judicis venire supplici devotione deposco. Ex hoc firmissima sanctissimaque inter ipsos venerabiles viros pace fundata, pastorali auctoritate mutuo sese Christo conciliavere: & lætitia spirituali jucundantes, quæ Dei sunt unanima assertione tractavere.

[52] Præterea Theodorus misit litteras c Alfrido, qui in gente Nordanhumbrorum defuncto Egfrido fungebatur: [ejusque opera in Sedem restitutus] in quibus sibi rhetorica facundia suasit & persuasit, quatenus B. Wilfrido ex corde amicus fieret, eumque in Sede Ecclesiæ suæ, de qua injuste depositus fuerat, honorifice reciperet. d Ailredo etjam regi Merciorum, necnon quibusdam aliis super eodem negotio mandavit, quibus ea de re mandare non incongruum judicavit. Qui omnes, una cum Regibus, mandatis pari consensione faventes, multa cordis alacritate nobilissimum Domini famulum sese in propria recepturos, remandavere. Quin etiam Rex Alfridus nuntiis a latere suo directis, debito venerationis obsequio virum revocare præcepit. Regali ergo invitatione, necnon Pontificali præceptione conventus, e ad suam Ecclesiam rediit. O quam felix ille dies omnibus per id locorum commanentibus extitit, quantamque mentis lætitiam cunctis in circuitum populis habitantibus attulit, qui B. Wilfridum ab exilio revocatum primus videre promeruit! Quis hujus lætitiæ formam plene capiat? quis eam cordibus aliorum per sui oris officium infundat? Crebra monachorum examina obviam Patri procedunt, [cum magna omnium lætitia,] Clericorum agmina cum totius frequentia plebis suo Pastori certatim occursare contendunt, & omnes elata voce Dominum benedicentes eum suscipiunt, ac in ecclesiam ducunt. In qua ille roboratus, & a qua post modicum, eliminatis quæ censura æquitatis auferri debere monstravit, quidquid terrarum aut redituum juri Ecclesiæ competebat, brevi recuperavit. Nihilominus quoque divinitatis verba subditorum cordibus quotidie per illum infunduntur, & in eis fons aquæ salientis in vitam æternam exoritur; Christi fides cum bonorum operum redhibitione recalescit, opus autem perfidiæ & malignitatis ubique frigescit. Quamobrem pax sincera cordium, tranquilla opulentia rerum, alacritas magna in Dei servitium, jucunda delectatio, delectabilis jucunditas processit in Dominum: quæ omnia magnam contra ipsum invidiam diaboli concitavere. Verum miles Christi, jam bene instructus armatura verbi Dei, jamque plurima expertus tentamenta diaboli, quo in bello excitatior, eo ad dejiciendum difficilior erat: moremque fortissimi bellatoris imitatus, non modo se, sed & suos commilitones, hostem cædendo dextra lævaque, protegebat: sicque diabolo impenetrabilis, per f quinquennium in sui status dignitate permansit.

[53] [Regi res sacras auferenti resistit & rursus expellitur,] Sed o inexterminabilis invidia diaboli! o violenta damnatio ejus! & quam difficile ad subterfugiendum, ex consuetudine admissum, jus possessionis ejus! Dum enim viro virtutis, quid novi in pacis subversionem objiceret, non inveniret; antiquarum dissensionum persuasores in pristinos motus excitat, & celeriter per eos Regem, pace discussa, in iram contra Pontificem armat. Nam verbis delatorum accensus, in varias & multiplices possessiones ejus cœpit subita cupiditate æstuare, & eas juri Ecclesiarum, quibus datæ fuerant, non jure auferre: cui quoniam Wilfridus episcopali auctoritate contraire non timuit, gravi contra se Regem iracundia inflammavit. Unde factum est, ut Rex illum omnibus suis spoliatum a regno suo pellere proponeret. Ad quod peragendum ut Archiepiscopum Cantuariensem propositi sui executorem haberet, [tamquam Cantuar. Archiepiscopi statutis refractarius:] opposuit illi quod statuta Pontificum ipsius Sedis non servaret, & præcipue venerabilis Theodori, qui nuperrime vita decesserat. Et quoniam nefas erat illum Episcopum Anglici regni in auctoritate haberi, qui statutis Cantuariensis Episcopi vel leviter contraire auderet; Wilfridum, sese hac de calumnia non omnino excusare g valentem, in regno suo Episcopum esse nolebat. Siquidem Wilfridus ea statuta Theodori suscipiebat, eisque debitam obedientiam exhibebat, quæ a canonibus instituta & primis atque postremis Archiepiscopatus temporibus sui in pace constituit: verum ea quæ temporibus interruptæ pacis, ut fertur, pro libitu, non pro ratione statuerat, nullo pacto suscipere nec eis assensum præbere volebat. Quapropter quasi inobedientiæ & contumaciæ macula contra Sedem, totius Britanniæ matrem, in eo reperta, pristina est auctoritate privatus; & apud Birtualdum Archiepiscopum, qui Theodoro h successerat, pro negotio accusatus. Abjectus ergo, [& secedit in Merciā,] ad fidelem amicum suum Regem Merciorum, nomine Ailredum, secessit: a quo gloriose susceptus, sub protectione Dei & illius aliquanto tempore i conversatus est.

[54] Inter hæc, rogatu Regis Alfridi, Birtvaldus Archiepiscopus præcepit generale k Concilium Episcoporum totius Britanniæ congregari in campo qui dicitur l Eastrefeld: [in Synodo accusatus,] cui Concilio ut Wilfridus suam præsentiam exhiberet mandatum est, simulque promissum, omnem se justitiam, de injuria quam sibi querebatur illatam, recepturum, si tamen injuriam sibi factam certa ratione ostendere posset. Quid plura? venit ad Synodum; sed nequaquam invenit jus sibi promissum. Quidam enim Episcopi, regiæ voluntati faventes, mox in consilio virum Dei falsis calumniis exagitare, & quibus poterant contrarietatibus perturbare cœperunt. Cumque ea quæ objecerant, nulla veritate subnixa probare valerent; tandem suis objectionibus id adjecere, illum decretis Cantuariensis Archiepiscopi Theodori minime parere. Quibus ille: Decretis, inquit, [confundit adversarios:] venerandi Patris Theodori, quæ in pace & canonica auctoritate promulgavit, conscientia teste, devota mente subdi, eisque (ut justum est) per omnia obtemperare volo, & secundum ea judicari pro ratione nullatenus abnuo: attamen precor mihi dicatis, quidnam sit, quod jam per plurimos annos litteris ab Apostolica Sede directis inobedientes existitis, & tantopere me accusatis, quod eas institutiones Theodori non recipio, quas ipse non auctoritate canonica, sed discordia dictante composuit, ut vos ipsi optime nostis.

[55] [de causa turbarum a fideli amico monitus,] Ad quæ, cum verba, penitus ratione carentia, turbato murmure jacularentur; juvenis quidam curialis, viro Domini bene familiaris, circumstantium multitudini sese immersit, ac ad illum perveniens, ei totius tumultuantis Concilii causam aperuit, ut sibi provideret suasit, confestim per viam quam venerat clanculo in curiam rediit. Præmonitus igitur & præmunitus relatione fidelis amici, tanto constantius æquitatis sibi defensionem asscivit, quanto & ipsos judices suos scienter contra justitiam agere scivit. Stat igitur inter verborum jacula securus, quoniam suæ libertas conscientiæ fuerat ei dextra lævaque impenetrabilis murus. Quod ubi compertum habuere, quem verbis superare nequibant, injectis minis ad suum velle detorquere quærebant. Quibus cum responsa dare ad illorum vota minime vellet; Scito, inquiunt, quod justa damnationis sententia punieris, [non terretur minis:] nisi cito ea quæ tibi sunt objecta dato responso deleveris. At ille: Ad majus quod mihi a vobis objectum esse intelligo, scilicet me decretis gloriosi Cantuariensis Ecclesiæ Præsulis nolle parere, jam respondi; & hoc ipsum, si vultis, iterum iterumque respondeo, quod ejus canonicis institutionibus per omnia subjici volo. Quæ verba fraudulentia mox calliditate ex ore ejus rapuerunt, & hoc ejus dixerunt canonicum institutum esse, ut superbi & inobedientes deprimantur, humiles vero & obedientes extollantur. Tu autem & contra Dominos tuos in superbiam es elatus, & nihilo minus Archiepiscopo tuo inobediens comprobatus: [Ripum relegatur:] quapropter æqua ratione judicatum & statutum est, ut omnibus tuis spoliatus, elationis & inobedientiæ pœnas exolvas. Quo audito horror & ipsos inimicos ejus invasit, dicentes impium esse, virum quaquaversum nationibus honorabilem sic absque ullo certo crimine omnibus suis spoliari. Unde Rex & Archiepiscopus a nonnullis interpellati, monasterium quod ipse B. Wilfridus in Hripis (ut superius diximus) construxerat, ei cum omnibus quæ ad illud pertinebant concessere, ea conditione proposita, ut illic quietus sederet, & absque licentia Regis septa Monasterii non exiret, nec curam Episcopalis officii ulterius administraret.

[56] Hac igitur mutati judicii clementia coram omnibus accurato sermone exposita, [degradari se non patitur:] ad hoc laboratum est, & Wilfrido quasi utile consilium datum, quatenus ipsemet pro pia subscriptione se degradari ab officio Episcopali eligeret, quo liber a tumultu secularium contemplationi vitæ cælestis intendere posset: præsertim cum ei felicius esset privatim (ut dicebant) in Dei servitio solum conversari, quam insudantem ministerio Pontificali jurgiis hominum quotidie fatigari. Sensit prudentia viri, hujusmodi consilium, quali de fonte manavit: & admiratus fraudem illorum, tali omnes oratione confutavit: Virtus, ait, veri consilii, quæ numeratur in septem donis Spiritus sancti, nihil in se duplicitatis admittit: ac sic quo simpliciori fonte procedit, eo locum in animo famuli Dei, quo suscipiatur, liberius invenit. Vestrum autem consilium, quod simplicitate Spiritus sancti carere quivis intelligere potest, tanto a me longius abjicio, quanto ex iis quæ in me primo congessistis, unde procedat apertius video. Mendacia nempe quæ contra me malitiose composuistis, non potuerunt ex se procreare donum Spiritus veritatis: quare secundum consilium verum, proprii censura judicii, me gradu Sacerdotali non dejiciam; quia fateor quod licet in dignus, opera tamen Pontificatu non mediocriter digna, adjutus Domini gratia, feci. Hinc est, quod ecce per annos quadraginta intemeratæ fidei veritatem quibus potui prædicavi, [labores 40 annorum exponit:] & contradicentes invicta ratione devici, devictos ab omni errore veritatem docendo correxi, correctos lumine verbi Dei perlustravi, ac membris Ecclesiæ Christi copulavi. Hæc tamen non ego, sed Deus ipse per me. Ritum insuper Ecclesiasticæ observationis, multis per Angliam locis Scotica traditione depravatum, Apostolica fultus auctoritate correxi. Hæccine aliaque perplura, quorum in præsenti reminisci piget, hoc meruerunt, ut quasi legum proditor patriæque delator nusquam tutus esse permittar? Præceptis saltem Apostolicæ Sedis, quæ me jam simili injuria accusatum atque damnatum excusavere, & absolutum esse constituere, obtemperetis, si nec pro amore, nec pro timore Dei, quietum esse permittere vultis. Sed, ut puto, illa præcepta aut obliti estis, aut certe scita aut cognita pro nihilo ducitis. Quapropter licet m senio sim confectus, re tamen vera noveritis, me Romæ coram Apostolica Sede probaturum esse calumnias, quas mihi pro Regis indignatione imponitis, [contra injurias illatas appellat ad Sedem Apostolicam.] veras non esse: nec minus vere me prædicaturum esse sciatis, quali studio Sacerdotale ministerium geratis, qui magis vultis injustitiæ hominum favere, quam justitiam Dei tenere. Quod satis est manifestum, dum me contra æquum & verum tanto studio impugnatis, quem veritati & justitiæ studere aperta ratione videtis; & insuper nihil adversi pro iis, quibus me accusatis, conscientia teste meritum, ad hoc tentatis perducere, ut contra jus in me ipsum sententiam damnationis edicam. Sed hac in re noveritis, quod vobis nequaquam consentiam, sed fiducialiter appello Sedem Apostolicam. Verum autem quisquis mecum agere vult, a me hodie invitatus mecum illuc ad judicium pergat. Talibus verbis Rex in iracundiam vehementer accensus, violentia sui exercitus eum opprimere, & ad subeundum judicium suum cogere cogitabat, si Archiepiscopi consensum in hoc potuisset habere.

ANNOTATA.

a Extinctus XIII Kalendas Junii, addit Beda lib. 4 cap. 26, ubi plura habet de bellis ejus injustis.

b S. Acca postmodum Episcopus Hagulstadensis, mortuus est 20 Octobris anno 740.

c Duos fuisse filios Oswii Alfridos, contra Malmesburiensem ejusque sequaces, multis ostendimus 6 Martii, ad Vitam SS. Kinesburgæ, Kineswithæ & Tibbæ § 4. Primus succeßit Oswio, de eoque agitur supra cap. 2. Huic succeßit Egfridus frater, eique occiso, alter Alfridus, filius Oswii nothus.

d Epistola ad Ailredum sive Ethelredum extat apud Malmesburiensem, in qua testatur Wilfridum longo tempore propriis orbatum substantiis, multum inter Paganos in Domino laborasse.

e Anno regni secundo Sedem suam & Episcopatum recepisse, ait Beda libr. 5 cap. 20, ergo circa annum 687. At Malmesburiensis addit primo ei indultum cœnobium Hagestaldum, hinc definitione Episcopi Eboracensem Episcopatum & Ripis monasterium.

f Ab anno 687, usque ad annum 693.

g Scilicet, quod esset Episcopus Eboracensis & simul Hagustaldensis.Verum quod hic Episcopatus post ejus priorem expulsionem esset tantum constitutus, non admittebat Wilfridus hunc titulum, tamquam diœcesis ab Eboracensi diversæ.

h Mortuus anno 690, teste Beda, Theodorus colitur 19 Septembris. At Birtualdus, aliis Brithwaldus sive Berechtwaldus pro eo electus anno 692, ordinatus est anno sequente.

i Gessit Mediterraneorum Anglorum Episcopatum, quod Boselus Episcopus esset corporis infirmitate depressus. Beda.

k Meminerunt hujus Concilii & rerum in eo actarum Fridegodus, Malmesburiensis, & alii cum Spelmanno, qui habitum tradit anno 701, alii anno 702.

l Est parochia Cantii Eastwel, in ditione Scrayce, unde campus vicinus intelligi videtur.

m Malmesb. septuaginta fere annorum, scilicet 68 circiter annorum.

CAPVT VII.
Iter tertium Romanum. Morbus in reditu. Restitutio in Sedem Eboracensem.

[57] [Vexatos propter se monachos,] Post hæc, concione soluta, vir Domini ad Regem Ailredum rediit, & totius negotii summam sibi aperuit: qui tantæ fraudis malignitate stupefactus, injuriam ei illatam vehementer indoluit. Alfridus, quia Wilfridum ad suum velle tractare non potuit; ne tamen in hac parte nihil posse putaretur; disposuit ea quæ ipse servis Christi ad victum paraverat, omnino convellere, dissipare, distrahere, & eum ipsum locum habitationis eorum penitus desertum efficere. At etenim dispositio Judicis, qui humano furori cedere nescit, locum famulorum suorum in manibus peccatorum nequaquam ire permisit. Denique Pater Wilfridus, [confirmat Wilfridus;] priusquam eundi Romam iter arriperet; ad locum venit, Fratres ut se per omnia Deo commendarent admonuit, & ne hominis iram timerent magnopere jussit; dicens, nil penitus eis posse nocere, si Deum protectorem mererentur habere: haberent autem, si eum vere diligerent, eique semper sincero corde servirent. At illi verba sui Patris obediendo susceperunt, & inde contra omnes adversarios Deum protectorem habere meruerunt.

[58] Cum autem beatus Wilfridus Romam venisset, magnifice tam ab a Joanne Apostolicæ Sedis Antistite, quam & a populo Romano susceptus est. Adventus autem sui causa cum coram Apostolico multisque Episcopis ventilari deberet, præsentibus accusatoribus suis locum sese defendendi accepit. Itaque surrexit, [cum Romæ suam causam agit,] causam suam coram omnibus dixit; quod dixit, sic se habere firma veritatis ratione probavit. Unde communis judicii sententia, viri Dei innocentia comprobatur, atque accusantium falsæ calumniæ reprobantur. Super hæc quoque venerandus Papa Joannes a cunctis exoratur, quatenus Apostolica sanctione, & justitia justi debito honore sublevetur, & injustitia ei resistentium congrua damnatione prematur. Juvit autem causam illius lectio Synodi venerabilis Papæ Agathonis, quæ quondam in sui præsentia (sicut diximus) acta est, cum in consilio Episcoporum ipse medius resideret. b Nam cum re exigente Synodus eadem jussu Papæ legeretur, & coram nobilibus plebisque frequentia diebus aliquot recitaretur; ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat: Wilfridus Deo amabilis Episcopus Eboracæ civitatis Apostolicam Sedem de sua causa appellans, & cetera quæ supra posuimus. Quod ubi lectum, stupor apprehendit audientes, & silente lectore cœperunt alterutrum requirere, quis ille Wilfridus Episcopus esset. [eaque alias sub Agathone vicisse cognitus,] Tum Bonifacius Apostolici Papæ Consiliarius & alii perplures, qui eum temporibus Agathonis Papæ ibi viderant, dicebant ipsum esse Episcopum, qui accusatus a suis, atque a Sede Apostolica judicandus nuper Romam advenit: qui jam dudum, inquiunt, æque accusatus huc adveniens, mox audita dijudicataque causa & controversia utriusque partis, a beatæ memoriæ Papa Agathone probatus est, contra fas esse a suo Episcopatu repulsus. Unde etiam tanti apud eum habitus est, ut ipsum in Concilio quod congregarat Episcoporum, utpote virum incorruptæ fidei & animi probi, residere præciperet. [absolutus remittitur,] Quibus auditis, omnes una cum ipso Summo Pontifice dixere, virum tantæ auctoritatis, qui per quadraginta prope annos Episcopatu functus erat, nequaquam damnari debere: sed absolutum ad patriam, utpote immunem ab omni culpa, cum honore redire. c Scriptum est igitur Regibus Anglorum Ailredo & Alfrido, ut si anathemate plecti nollent, illum sui Episcopatus Sede recipi absque retractatione facerent, eo quod ipsum injuria depositum esse omnes ratum haberent.

[59] [Meldis æger ad mortem,] Post hæc famulus Domini, magnis Sanctorum reliquiis locupletatus, & multa multorum veneratione perfunctus & exhilaratus, patriam remeandi viam repetiit. Cumque in partes Galliarum devenisset, subita infirmitate corripitur: qua crescente, tanto dolore vexatur, ut equo minime vehi valeret, sed ministrorum manibus in grabato portaretur. Sicque delatus in d Meldum civitatem Galliæ, quatuor diebus ac noctibus similis mortuo jacebat, halitu solummodo pertenui, vitæ se funditus subtractum non esse, demonstrans. Cum vero ita sine cibo & potu, sine voce & auditu, quatriduo perseveraret; quinta demum die, cum jam jamque moriturus a suis plangeretur, S. Michaël Archangelus a Domino mittitur, [a S. Michaële apparente sanatur,] per quem sanitati pristinæ restituatur. Cui Pater intendens, ac velut optime cognito pro posse suo vultus alacritate adgaudens, tacitus jacebat, quidnam sibi dicere vellet operiens. Stans itaque Angelorum Princeps, hujusmodi verba viro locutus asseritur: Wilfride, concivis dignissime, surge, quid jaces? nam licet inter cives cælorum numereris, tamen propter orationes filiorum tuorum hoc tempore non morieris, præcipue per merita & intercessiones B. Mariæ Genitricis Dei & perpetuæ Virginis. Oravit enim pro te, propterea quod quædam opera sibi placuerint facta per te: scit nempe quid operis Petro feceris, quidque ipsius fratri Andreæ construxeris. [vita ad 4 annos concessa:] Quapropter nunc quidem a morte revocaberis, ac vitæ salutique restitueris: sed paratus esto, quia post quadriennium rediens visitabo te. Patriam vero perveniens, maximam possessionum tuarum, quæ tibi sunt ablatæ, portionem recipies, atque in pace tranquilla vitam terminabis. Quibus dictis, visio Angeli colloquentis ab ejus conspectu elapsa est. At ille protinus, acsi de gravi somno expergefactus, surrexit, sedit, apertisque oculis circa se choros psallentium flentiumque Fratrum aspexit; ac modicum suspirans, ubinam esset Acca Presbyter interrogavit. Qui statim vocatus intravit, & videns eum melius habentem ac loqui valentem, flexis genibus, cum omnibus qui aderant Fratribus, Deo gratias egit. [quod indicat S. Accæ:] Et cum parum consedissent, ac de supernis judiciis trepidi aliqua confabulari cœpissent; jussit Pontifex ceteros ad horam egredi: dehinc ad Accam Presbyterum conversus, quæque viderat ordine retulit, tremenda illum adjuratione constringens, ne dum huic vitæ superesset, cuiquam homini visionem ipsam ediceret.

[60] [in patriam reversus, recipitur a Britwaldo & Ethelredo,] Convaluit igitur Episcopus cunctis gaudentibus, cœptoque itinere Britanniam venit. Epistolis autem, quas a Romanæ Sedis Antistite acceperat in conventu nobilium lectis, Birtvaldus Archiepiscopus & Ailredus quondam Rex, tunc autem e Abbas, eis libentissime faverunt: qui videlicet Ailredus accitum ad se Coenredum, quem post se Regem fecerat, hortatus est, ut servum Domini ex animo semper coleret, eligeret, foveret, & contra omnes adversarios indefessus ei propugnator existeret. Rex annuit. Alfridus vero Rex Nordanhumbrorum, sicut Regni, [rejicitur ab Alfrido,] sic & indignationis fraternæ malens successor esse, quam jussioni Apostolicæ, deposito rancore mentis, assensum præbere; ambagibus quibusdam objectis nitebatur ostendere, sibi penitus non esse possibile quod præcipiebatur explere. [sed breve defuncto,] Verum omnium secreta cordium scrutans sapientia Dei, nequitiam ejus attendit, attendens examinavit, examinans damnavit, ac corpus illius acri doloris invectione sic debilitavit, ut protinus lecto reciperetur, & omni pene membrorum officio destitueretur. Qui cum se mori cognosceret, adhibitis testibus promisit, quod si Deus vitam sibi concederet, & jussis Apostolicis vellet obedire, & Wilfrido omni tempore inclinatus existere. Sed ipse quidem sine retractatione a f vita recessit, & Ædulfus quidam ei in Regnum successit, [item a successore Ædulfo, sed mox expulso:] prædecessorem suum crudelitate & cordis obstinatione præcedens. Nam S. Wilfridus, ad ejus curiam de Ripis veniens, per nuntios, an paci acquiesceret, inquisivit. Quibus ipse pro antiqua & insita sibi nequitia dure respondens; Per meam, inquit, salutem juro, quia nisi infra spatia sex dierum meo regno decesserit; quoscumque de suis invenire potero, vita privabo. Hæc propter, facta conjuratione contra eum, regno, quod duobus mensibus tenuit, depulsus est. Post quem regnante Osredo, filio Alfridi, cum Synodus esset coacta juxta fluvium g Nid, post aliquantum utriusque partis conflictum, [per Osredum in Synodo Niddensi restitutus,] tandem cunctis faventibus B. Wilfridus in Sedem suæ Ecclesiæ receptus est: h cujus familiari amicitia Rex Osredus magno affectu copulatus, per omnes imperii sui terras præcepit, quatenus nemo illi in quolibet negotio contrairet; sed sicut famulo Dei per omnia omnes obedirent: quod factum est. Siquidem quatuor annis, quibus ipse Pater supervixit, nemo qui sibi contradiceret fuit; non quisquam sua dicta spernere, non sinistre vel leviter audebat interpretari: omnis enim invidia quaquaversum, [4 annis regit Ecclesiam suam:] tum amore, tum timore jacebat oppressa. Ipse Pater, quod sui ministerii cura petebat, circumquaque fideliter exequens, quanto magis diem suæ vocationis imminere cognovit, tanto solicitius instabat, ut talentum sibi creditum Domino suo, fœnore multiplicato, reportaret.

ANNOTATA.

a Hic est Ioannes VI, creatus 30 Octobris anni 701, mortuus 10 Ianuarii an. 705. Ad hunc venit S. Wilfridus anno 704 jam septuagenarius, cujus libellum supplicem Papæ tunc oblatum habet Malmesburiensis.

b Eadem narrat Beda lib. 5 cap. 20. Malmesburiensis ait per 4 menses, 70 conciliabula habita, quando Wilfridus, quidquid accusationum objecissent adversarii, nullo excogitato responso, sed Dei & veritatis fultus auxilio, quasi casses aranearum, primo motu labiorum discutiebat.

c Epistolam utrique communem refert Malmesburiensis: qua jubet Synodum convocari, & nisi conveniant, ad Sedem Apostolicam accurrere, ut majori concilio decidatur.

d Meldæ, urbs Episcopalis Briæ provinciæ, supra Parisios ad Matronam fluvium. Anno 705 ibidem ægrotabat S. Wilfridus.

e Abbas factus seu monasticam vitam subierat anno 704. Ethelredus.

f Adhuc anno 705. uti ista indicantur in Chronologia Anglo-Saxonica.

g Lid seu Lidalus fluvius in Escam defluit, cujus Valle Liddedalia, provincia hodiernæ Scotiæ Meridionalis, contigua Cumbriæ appellatur, quæ tum suberat Nordumbrorum Regibus.

h Adnitente potißimum S. Elfleda, sorore Alfridi, tunc Abbatissa Streaneshalensi restitutum Wilfridum, ostendimus ad illius Vitam 8 Februarii § 8. Elfledæ verbis pondus adjecisse virum primarium apud Regem Bertfridem, ibidem ex Malmesburiensi diximus.

CAPUT VIII.
Morbus, obitus, miracula. Translatio corporis Cantuariam, & repositio in loco decentiori.

[61] [Morbo correptus,] Et jam tempus Angelica revelatione promissum instare præsensit; cum ecce gravi corporis languore invaditur, & fatigatus lecto recipitur. Veneranda Fratrum agmina, necnon & plebis cum suis Primatibus pars maxima in unum confluit, lectum jacentis flebiliter ambit; fitque pavor grandis, ne forte recedat ab illis. At ille, se de labore ad requiem, de miseria ad beatitudinem, de tristitia ad perennem lætitiam migrare perpendens; tristia corda circumstantium quibus poterat verbis consolabatur, dicens, eos lugere pro se nullo modo debere, quem non ludibria, sed summe jucunda, post mortem adire, certissimum possent habere. [suos hortatur,] Ipsam vero seriem verborum, quæ in eorum consolationem, simul & in sanctæ vitæ propositum servandum, exhortando locutus est, quis explicet? Nam quanto magis incommutabilitati veræ consolationis & æternæ vitæ appropinquabat, tanto plenius ejus dulcedinem hauriebat, & haustam quorumque assistentium auribus infundebat: & ut ejus sacræ infusionis virtutem audientium corda conciperent, quæ verbis dicebat, mirabili signorum efficacia in ipsorum oculis sic esse comprobabat. Quæ signorum efficacia eo magis virum comitabatur, quo vitæ hujus transitoria fragilitate decedens, summæ Veritati æternaliter copulabatur. Unde fateor, dicere meum non esse, [sanitates operatur:] quot infirmi per eum infirmum sint ab omni infirmitate sanati, quot dæmoniaci liberati, quot paralytici solidati, quot cæci illuminati, quot surdi mutique curati, quot aliis calamitatibus afflicti operante Deo per eum magnifice recreati. His aliisque de causis maxima hominum multitudo de longinquo properabat, eique se ac suos proximos pio studio commendabat: quos ipse sancto mentis affectu Deo commendans, hortabatur Dei mandata sincera caritate amplecti, eisque per omnia debitam obedientiam cum reverentia exhibere.

[62] [suos consolatus,] Instabat igitur tempus & hora, quæ a nullo mortalium potest præteriri; totaque infirmitas quæ famuli Dei corpus premebat; vitalia subit. Agmina diversi ordinis adstant, & vota laudis Deo pro illius obitus expectatione persolvunt: ac licet ob desolationem sui nequaquam lugere non possent, spe tamen maxima consolantur, quia se spirituali ejus præsentia numquam destituendos fore confidunt. Ipse vero Pater, circumstantium filiorum nimia caritate tenuiter respirans, defessum caput paullisper erexit, atque in his verbis eos alloqui cœpit: Gratia divini amoris ut in vobis jugiter maneat, Fratres dulcissimi, tota virtute operam date: quam gratiam ut feliciter mereamini perpetualiter obtinere, fraterni amoris officia studiose invicem exercere studete. Nil, quod vos ab istiusmodi officiosa caritate seducat, attendatis; ne ab ea, quæ in Christo est, sinceritate cadatis. Maligni insidiatoris [invidia] quos fidelibus tendit laqueos nostis, quærentis eorum animas deceptoriis captare figmentis: quæ figmenta, sicut a me sæpe audistis, omni solicitudine cavete, & prout me facere vidistis, a vobis procul abjicite. Hæc facite, & Deus pacis erit vobiscum. Et nunc, Fratres mei dilectissimi, nolite moras inferre migranti. Vos equidem, vos jam olim me ad vitam euntem revocastis: sed modo parcite, quæso: juvat enim me deposito carnis onere Agnum Dei sequi. Ultra vobis in hac carne non apparebo, donec Christus resuscitet me vobiscum in fine seculi hujus. O viscera mea, valete. Urgeor, o jam defungar! & o Fratres, vigilate, ne vos somnus perpetuæ mortis involvat. Hæc ait, & duræ quieti membra prostravit. Fratribus autem psalterium ex ordine decantantibus, & jam usque ad versum Psalmi centesimi tertii pervenientibus, [moritur anno 709,] Emitte spiritum tuum & creabuntur, spiritum suum in manus Creatoris feliciter emisit, & sic Agni Dei convivium perpetuo recreandus adivit. Transiit autem anno Incarnationis Dominicæ DCCVIIII, qui est annus vitæ ejus LXXV, Episcopatus vero XLV. a Sepultus sane est in monasterio suo, [sepelitur Ripi.] quod ipsemet in b Ripum a fundamentis instituit, ac Deo in honorem B. Petri Apostolorum Principis consecravit: ubi ut se nequaquam vitam perdidisse, sed in melius mutasse mortalibus probet; quæ in hac vita positus fecerat, huic vitæ subtractus miracula, cum res exigit, facere non cessat.

[63] [Vestis ejus paralyticam sanat:] Vestes illius, prout ante mortem disposuerat, distributæ sunt. Unde interulam ejus, sanctissimi corporis sudore madentem, cuidam religiosæ Abbatissæ minister deferendam accepit: quam mulier quædam, paralysi dissoluta, ut tangere mereretur, obnixe rogavit. Sed hæc quidem ipsam vestem tangere non meruit, verum aquam, ubi eadem vestis intincta fuit, in potum accepit, illicoque sanata est. Post hæc quidem inimici hominis Dei, propriæ iniquitatis igne succensi, c domum in qua ipse huic vitæ modum fecerat, [domus ab igne illæsa servatur.] injecto igni succendere conati sunt: at virtus defuncti viventem terruit ignem, domum illæsam servavit, hostes fugavit, taliterque illum veraciter vivere demonstravit.

[64] A die vero depositionis ejus jam anno transcurso, convenit undecumque maxima populi multitudo, utpote piæ depositionis illius memoriæ excubias celebratura. [Cultus ejus crescit, luce cælitus demissa:] Cum ergo turba pernox sua Domino vota persolveret, & paternæ consolationis affectum irrecuperabiliter sese in illo perdidisse defleret; aspiciunt, & ecce lux, cælitus ab Oriente demissa, totum locum famuli Dei miro splendore irradiavit, omnemque noctis & tenebrarum horrorem sua præsentia effugavit. Quod videntes magnifice sunt exhilati, fixum animo præ se habentes; non multum de corporali Patris absentia esse dolendum, cum de spirituali ejus præsentia, quam aperta lucis ostensione sibi adesse didicerant, multo maxime scirent esse gaudendum. Ex hoc itaque vehemens omnium circa beatissimum Patrem Wilfridum veneratio crevit, id quoque certum omnino tenentes, quod sicut ipse sanctissimus Pontifex, in hac transitoria vita temporaliter degens, omnibus erat mitis & affabilis; sic & nunc, in illa perenni vita cum Christo æternaliter vivens, omnibus diligentibus se pius sit & exorabilis.

[65] Magnitudo itaque signorum, quæ ad corpus ejus Dominus de die in diem operabatur, [varia patrantur miracula:] merita ipsius longe lateque declarabat, & insigni fama permotos ad memoriam illius innumeros populos aggregabat. Quapropter locus ipse multo tempore summi honoris est habitus, & quibusque infirmitatibus pressis ad recuperandam sanitatem valde salubris. Dominus quoque hostiles incursus omni ex parte sedaverat; quia devotionem populi sui, quam ad venerationem famuli sui habebat, perturbatum iri nolebat. [quæ cessant cultu flaccescente:] Ubi vero, pro assiduitate confluentis turbæ, quidam vicini tædio affici, ac idcirco a loci visitatione paullatim cohiberi cœperunt; contigit ut ipsorum exemplo, alii a fervoris sui devotione deficerent, nec locum ipsum amplius more solito visitarent: sicque factum est, ut qui primi ad studium piæ actionis alios studio suo accenderant, postmodum sua desidia a pietatis opere quamplurimos discedere cogerent.

[66] Hæc inter accidit, ut hostilis incursus ipsam provinciam occuparet, occupans inibi multa hominum millia necaret, ac omnia loca monasterio B. Wilfridi circumjacentia ad instar solitudinis devastaret. [diruti dein monasterii locum,] d Monasterium ipsum pervasum & dirutum, quod prius extiterat hymnis & canticis gloriosum, modo erat ferarum & inimicorum sordibus ignominiosum. Corpus interea ipsius Antistitis Christi, omni honore privatum, inter ipsas sordes primo sepulturæ suæ loco mansit immotum: sed omnipotens Deus, qui sua pietate & justitia nequit privari, quorumdam bene religiosorum mentes in considerationem tantæ rei excitat, atque ad demutationem illius affectum effectumque ministrat. Regebat ea tempestate Christianitatem in Anglia vir bonus & sanctus, e Odo, Cantuariensis Ecclesiæ Archiepiscopus, utpote totius Britanniæ Primas: [visitante Odone Archiepiscopo;] qui cum sua solicitudine dispositionibus omnium Ecclesiarum invigilabat, ipsas Ecclesias, prout ratio postulabat, visitare solebat. Qua solicitudine actus, cum quodam tempore Eboracensem provinciam adisset, & ea pro quibus venerat strenue peregisset; ad Ripum pergit, monasterium B. Wilfridi consideraturus. Aderat; & horrida solitudine visa, lacrymis manat. Quo illis in partibus demorante, ii quorum corda (ut dixi) Deus ad demutationem cælestis thesauri tetigerat, rati se opportunitatem ad expletionem suæ voluntatis accepisse, præmissa supplicatione ad Dominum, quod diu mente tractaverant, opere implere satagebant: sicque factum est. Nam statuto die ad locum veniunt, [traduntur ossa S. Wilfridi,] terram ubi corpus B. Wilfridi sepultum jacebat aperiunt, omnia ossa reverenter cum pulvere levant, & ea venerabili Odoni Cantuariensi Archiepiscopo præsentant: quatenus ipse ea Cantuariam secum deferret, & in Ecclesia Christi, cui præsidebat, pro voto reconderet. Monasterio etenim ipso quo condita fuerant, secundum quod prædictum est, in solitudinem miserandam redacto, nullus inibi locus resederat, in quo locari servarique tuto valerent. Quocirca arbitrati sunt, nusquam tutius aut justius ea servatum iri posse aut debere, quam in Ecclesia Cantuariensi, ea videlicet causa, [Cantuariā deferenda:] quod & illo tempore Cantia magna pace vigebat, & quia ipse beatus vir olim fraude quorumdam supplantatus, cum conversari non posset in Ecclesia Eboracensi, eidem Ecclesiæ Cantuariensi per Sacerdotale officium curam impenderat. Justum siquidem illis visum fuit, ut illic mortuus in pace quiesceret, ubi vivens in pace quievit. Præter hæc quoque, affectus sacri amoris, quem ad venerandum Odonem habebant, maxima causa fuit: nam cum illum talia dona diligere noverant, in hoc se ejus dilectioni morem gerere veraciter intelligebant. Ne tamen locus, [præter particulas ibi servandas.] quem ipse B. Wilfridus, dum in corpore degeret, præ ceteris amavit, ipsis reliquiis penitus privaretur; aliquantula earum pars est ab eis cum pulvere retenta, atque in loco convenienti reposita. Porro venerabilis Odo, tanto munere locupletatus, Cantuariam rediit: ubi magna totius civitatis exultatione susceptus, & in aulam Dei sacra cum laude perductus, sanctissimas B. Wilfridi reliquias, quas advexerat, [Odo translata sub altari condit:] in majori altari, quod in honorem Jesu Christi Domini nostri sacratum erat, collocavit. Qua de re posteritati, ne ulla dubietas nasceretur, ipse Pater qui easdem reliquias suscepit, transtulit, ac (ut diximus) in altari recondidit; in Prologo ipsius operis, quod de vita & conversatione ejus scripsit, hæc quæ diximus f brevi sententia promulgavit.

[67] Nos quoque, qui ossa ipsa de præfato loco accepimus, nulla de his dubietate fluctuare permittimur: [Lanfrancus loco decentiori reponit,] nam in ipso loco, cum multis annis illibata servarentur, & jam ab illo tempore, quo illic primo locata sunt, centenarius annorum numerus nonnullis annis superaretur; æquo Dei omnipotentis occultoque judicio, civitas Cantuariorum fere tota igne g cremata, atque ecclesia Christi inibi constituta eodem est incendio conflagrata. Cujus conflagrationis anno tertio jucundæ simul & gloriosæ memoriæ h Lanfrancus, Cadomensis Cœnobii Abbas, ipsam ecclesiam regendam suscepit: qui postquam est in ipso Patriarchatu primæ Metropolis Anglorum nobiliter usquequaque roboratus, quidquid ipsius ecclesiæ vetusti operis resederat, nova omnia constructurus, evertit. Cum ergo prædictum altare subverteretur, reliquiæ beati Wilfridi repertæ ac levatæ sunt, [12 Octobr.] atque in scrinio collocatæ. Verum cum post aliquot annos Fratrum voluntas in eo consentiret, ut magis fixo loco clauderentur; sepulcrum eis in aquilonari parte altaris factum est, & in eo sunt i quarto Idus Octobris reverenter inclusæ.

[68] [Auctoris epilogus,] Nos quoque his ita de ipso Patre quoquo modo digestis, jam tandem scribendi ordinem concludamus, & Deo ac Domino nostro Jesu Christo gratias de omnibus suis persolventes, finem huic opusculo imponamus. Verumtamen id in fine adjiciendum putavimus, ut si quis hæc legens vel audiens, indignitatem & ingenii mei fatuitatem remota pietate perpenderit, & ea re iis quæ de tanto Patre dicta sunt fidem præbere contempserit; noverit quia omnia, quæ de eo utcumque descripsimus, auctoritate venerabilium virorum, [& fides.] Odonis videlicet Archiepiscopi & Bedæ Presbyteri, roborata probamus, nil in eis ex nostra parte ponentes, nisi quod propriis oculis intuiti sumus. Illud tamen quod dixi de k damnatione Regis Egfridi, fateor nusquam legi: sed tot talesque viri ita se habuisse confirmant, ut eis nolle credere magnæ impudentiæ esse crediderim. Sit itaque laus & gratiarum actio omnipotenri Deo Patri, & Filio, & Spiritui sancto, per omnia secula seculorum. Amen.

Epitaphium ex Beda.

Wilfridus hic, magnus, requiescit corpore Præsul;
Hanc Domino qui aulam, ductus pietatis amore,
Fecit, & eximio sacravit nomine Petri,
Cui claves cæli Christus dedit arbiter orbis;
Atque auro ac Tyrio devotus vestiit ostro.
Quin etiam sublime crucis radiante metallo
Hic posuit tropheum; necnon & quattuor auro
Scribi Euangelii præcepit in ordine libros,
Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro.
Paschalis qui etiam solennia tempora cursus
Catholici ad justum correxit dogma canonis,
Quem statuere Patres: dubioque errore remoto
Certa suæ genti ostendit moderamina ritus.
Inque locis istis monachorum examina crebra
Colligit; ac monitis, cavit, quæ Regula Patrum,
Sedulus instituit: multisque domique forisque
Jactatus nimium per tempora longa periclis,
Quindecies ternos postquam egit Episcopus annos,
Transiiit, & gaudens cælestia regna petivit.
Dona, Jesu, ut grex Pastoris calle sequatur.

ANNOTATA.

a Beda teste defunctus est in monasterio suo, quod habebat in provincia Undalum sub regimine Cudbaldi, & ministerio Fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod dicitur Inrhipum, positusque est in ecclesia S. Petri Apostoli, juxta altare ad Austrum. Est provincia Vndalum in parte Septemtrionali hodierni Comitatus Northamptoniensis, ubi etiamnum oppidum ad Ninnam fluvium appellatur Oundle, in quo fuerat ab eo monasterium erectum, & Cudbaldus Abbas constitutus. Addit Malmesburiensis eum ad colloquium Coelredi Regis Merciorum invitatum, simul ut & monasteriorum suorum, quæ in illa regione plurima per indulgentiam Regum constituerat, quietem procuraret, profectum esse.

b Wilfridus Tutbertum, comitem suum individuum, si ipse forte moreretur, designavit Præfectum Ripensi Ecclesiæ. Ita in monastico Anglicano pag. 172.

c In eodem Monastico Anglicano, ex collectione Lelandi de Vita S. Wilfridi, dicuntur nobiles quidam exules combussisse cœnobium in Undalum, ubi Wilfridus obiit excepta una domo, in qua Wilfridus obiit, quam nullis fomitibus adjectis comburere potuerunt. Monasterium de Undalum erat magna sepe spinea circumdatum, quæ etiam conflagravit, sed Crux lignea ibi posita, ubi Wilfridi corpus ligneo balneo collutum fuit, a trucum labibus intacta permansit. At Bacula Abbas inter ceteros, corpus Wilfridi sindone involuit. Ita ibidem.

d Rogerus de Hoveden, Anno 948, inquit, pro infidelitate Northimbrensium, egregius Rex Anglorum Edredus totam Northimbriam devastat: in qua devastatione monasterium, quod dicitur Inrhipum, a S. Wilfrido Episcopo quondam constructum, igne est combustum.

e S. Odo post hanc devastationem superfuit usque ad 4Iulii anni 961. Hanc autem translationem factam esse anno 957 aut 959 varii tradunt.

f Gervasius Dorovernensis de combustione & reparatione Ecclesiæ Dorobornensis hæc ita scribit: Venerabilis Odo corpus B. Wilfridi Pontificis Eboracensium de Rhipum sublatum Cantuariam transtulerat, & illud in editiore entheca, ut ipsemet scribit, hoc est in majori altari, quod in Orientali presbyterii parte parieti contiguum, de impolitis lapidibus & cæmento extructum erat, digniter collocaverat.

g Anno 1066 Ecclesiam Christi Cantuariensem conflagrasse scribitur sub finem Chronologiæ Anglo-Saxonicæ.

h Anno 1070 consecratus quarto Kalendas Septembris in festo Decollationis S. Ioannis Baptistæ, die Dominica, littera Dominicali C

i Cœpta dein apud Cantuariensis festiva solennitas ad 12 Octobris.

k A Beda injusta illius bella culpari supra monuimus.

DE SANCTO EGBERTO
PRESBYTERO IN INSVLA HYENSI.

ANNO DCCXXIX

[Praefatio]

Egbertus Presbyter, in insula Scotorum Hyensi (S.)

G. H.

Venerabilis Beda res præclare a S. Egberto Presbytero peractas, suæ historiæ Anglicanæ diligenti opera inseruit, quas inde excerptas hic damus. Mortuus is est anno DCCXXIX hoc XXIV Aprilis, [Tempus obitus:] die solenni Paschæ, ut rectißime Beda observavit. Concurrebant siquidem eo anno cyclus Lunæ VIII & Solis X, cum littera Dominicali B, qui characteres optime indicant Pascha tunc celebratum fuisse hoc XXIV Aprilis: ad quem diem ista leguntur in tabulis Martyrologii Romani: [cultus sacer,] In Hibernia S. Egberti Presbyteri & monachi, admirandæ humilitatis & continentiæ viri: & in Notis indicantur varia loca Historiæ Ecclesiasticæ Bedæ. De eodem agitur in antiquo Kalendario Trevirensi S. Maximini, & in Ms. Florario Sanctorum, in Auctario etiam Greveni & Molani, in Martyrologio Anglicano & Kalendariis Hibernicis. Adscribitur etiam Natalibus Sanctorum Belgii a Molano editis, & Fastis Belgicis Miræi, eo quod in Frisiam ipsemet voluerit venire, sed oraculo divino prohibitus alios eo destinarit: & hac ipsa de causa colitur in diœcesi Vltrajectina sub ritu officii semiduplicis, lectionibus secundi Nocturni contractis, [Oratio.] ubi talis præscribitur Oratio. Deus, cujus Spiritu Beatus Egbertus, salutem gentium sitiens, varios fidei præcones in opus Euangelicum destinavit; dirige quæsumus, ejus intercedentibus meritis, ad te tuorum corda servorum, ut spiritus tui fervore concepto, & in fide inveniantur stabiles & in opere efficaces.

[2] Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 130 ista scribit. [An Ordinis S. Benedicti?] Egbertus monachus & Presbyter, & monasteriorum S. Columbani in Hibernia & Britannia rector & Abbas, sanctissimæ conversationis vir, in prædicatione verbi Dei studium habuit & gratiam. Hujus discipulus fuit S. Willebrordus, Trajectensis Episcopus. Claruit anno Domini DCC. Hæc Trithemius, quem sequuntur Wion, Menardus, Bucelinus. At qui supra Columbanus dicitur, a Beda & aliis Columba Abbas appellatur, traditurque suis propriam regulam præscripsisse, quod erit ad diem ejus natalem IX Iunii discutiendum. Ghinius eum adscribit Natalibus Sanctorum Canonicorum. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, alium aliquem Egbertum arbitratus, ista proponit: In insula Huensi S. Egberti Abbatis & Presbyteri: [An idem bis a Ferrario proponatur?] & citatur Molanus in Additionibus & Natalibus Sanctorum; sed is unus ademque est. Iterum Ferrarius ista scribit: Dorni in Sutherlandia S. Egberti Presbyteri. Quæ eadem leguntur in Menologio Scotico Dempsteri, additis litteris B. & W. quibus indicantur Wionis Martyrologium & Breviarium Scoticum maxime Aberdonense. Ex hoc curavimus nobis elogia Sanctorum describi: sed nullam in iis mentionem S. Egberti invenimus: & Wion solum proponit verba Martyrologii Romani, atque in Notis nonnulla ex Trithemio describit. Potuit nihilominus, ob causas nobis ignotas, S. Egbertus aliquam venerationem Dorni habuisse. In quodam Heortologio potius quam Martyrologio, carmine heroico sub nomine Bedæ tomo X Spicilegii per Lucam Dacherium edito, referuntur solum aliqui Sancti, quorum cultus videtur celebrior fuisse in Anglia, ac primo loco habetur S. Georgius, cui subjunguntur Egbertus & uterque Wilfridus, & de Egberto ista traduntur.

Egbertus digna virtutum laude coruscus,
Astriferum Octavis veneranter scandit Olympum.

VITA
Ex Historia Eccles. Vener. Bedæ.

Egbertus Presbyter, in insula Scotorum Hyensi (S.)

EX Beda.

[1] Anno Dominicæ incarnationis sexcentesimo sexagesimo quarto, subita pestilentiæ lues, depopulatis prius Australibus Britanniæ plagis, Nordhumbrorum quoque provinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desæviens, magnam hominum multitudinem stravit. [Lib. 3. c. 27] Qua plaga Domini Sacerdos a Tuda raptus est de mundo, & in monasterio quod vocatur Pegnalech, honorifice sepultus. [Sæviente peste in Northumbria & Hibernia,] Hæc autem b plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul & mediocrium de gente Anglorum, qui tempore c Finani & Colmani Episcoporum, relicta insula patria, vel divinæ lectionis vel continentioris vitæ gratia, illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticæ conversationi fideliter mancipaverunt, [ex Anglia in Hiberniam,] alii magis circumeundo per cellas Magistrorum lectioni operam dare gaudebant. Quos omnes Scoti libentissime suscipientes, victum eis quotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, & magisterium gratuitum præbere curabant. Erant inter hos duo juvenes magnæ indolis de nobilibus Anglorum, d Edelhun & Egbert; quorum prior frater fuit e Æthelwini, viri æque Deo dilecti, [profectus S. Egbertus cum S. Edelhun,] qui & ipse ævo sequente Hiberniam gratia legendi adiit, & bene instructus patriam rediit, atque Episcopus in provincia Lindisse factus, multo Ecclesiam tempore nobilissime rexit.

[2] Hi ergo cum essent in monasterio, quod lingua Scotorum Rathmelsigi f appellatur; & omnes socii ipsorum vel mortalitate de seculo rapti, vel per alia essent loca dispersi; correpti sunt ambo morbo ejusdem mortalitatis, & gravissime afflicti. [peste correptus,] E quibus Egbert (sicut mihi referebat quidam veracissimus & venerandæ canitiei Presbyter, qui se hæc ab ipso audisse perhibebat) cum se æstimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, & residens solus in loco opportuno, cœpit sedulus cogitare de actibus suis; & compunctus memoria peccatorum suorum, faciem lacrymis abluebat; [deplorat peccata adolescentia,] atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam vel præteritas negligentias, quas in pueritia sive infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, vel in bonis se operibus abundantius exerceret. Vovit etiam votum quia adeo peregrinus vivere vellet, ut numquam in insulam, in qua natus est, [varia vota De offert,] id est Britanniam rediret, quod præter solennem canonici temporis psalmodiam (si non valetudo corporis obsisteret) quotidie psalterium totum in memoriam divinæ laudis decantaret, quod in omni septimana diem cum nocte jejunus transiret. Cumque finitis lacrymis & votis domum rediret, invenit sodalem dormientem; & ipse quoque lectulum conscendens, cœpit in quietem membra laxare: & cum paullulum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum, & ait: O frater Egberte, o quid fecisti? Sperabam quia pariter ad vitam æternam intraremus. Verumtamen scito, quia quæ postulasti accipies. Didicerat enim per visionē, [& socio defuncto,] & quid ille petisset, & quia petita impetrasset. Quid multa? Ipse Edilhun proxima nocte defunctus est. At vero Egbert, decussa molestia ægritudinis, convaluit; ac multo post tempore vivens, acceptumque Sacerdotii gradum condignis ornans actibus, [convalescit,] post multa virtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno Dominicæ incarnationis septingentesimo vicesimo nono, [& vivit usque ad annā 729.] cum esset ipse annorum nonaginta, migravit ad regna cælestia.

[3] Duxit autem vitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiæ, simplicitatis & justitiæ perfectione: unde & genti suæ, [magna virtute & zelo animarum excellens,] & illis in quibus exulabat nationibus Scotorum sive Pictorum, & exemplo vivendi, & instantia docendi, & auctoritate corripiendi, & pietate largiendi de his quæ a divitibus acceperat, multum profuit. Addidit autem votis quæ diximus, [stricte jejunat.] ut in Quadragesima semper non plus quam semel in die reficeretur, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, & hoc cum mensura, gustaret. Quod videlicet lac pridie novum in phiala ponere solebat, & post noctem, ablata superficie crassiore, ipse residuum, cum modico (ut diximus) pane, bibebat. Cujus modum continentiæ etiam quadraginta diebus ante Nativitatem Domini, totidem quoque post peracta solennia Pentecostes hoc est Quinquagesimæ, semper observare curabat.

Lib. 4. c. 3

[4] Convenit autem revelationi & relationi fratris Trumberti de obitu Ceaddæ g Antistitis etiam sermo reverendissimi Patris Egberti, de quo supra diximus, qui dudum cum eodem Ceadda adolescente & ipse adolescens in Hibernia monachicam in orationibus, [Vixit diu cum S. Ceadda,] & continentia, & meditatione divinarum Scripturarum, vitam sedulus agebat. Sed illo postmodum patriam reverso, ipse peregrinus pro Domino usque ad finem vitæ permansit. Cum ergo veniret ad eum longo post tempore gratia visitationis de Britannia vir sanctissimus & continentissimus, vocabulo Higbald, h qui erat Abbas in provincia Lindissi; & ut sanctos decebat de vita patrum priorum sermonem facerent, atque hanc æmulari gauderent; intervenit mentio reverendissimi Antistitis Ceadda. [ejus animam a S. Ceddi fratre assumptam scivit,] Dixitque Egbert: Scio hominem in hac insula adhuc in carne manentem, qui cum vir ille de mundo transiret, vidit animam Ceddi fratris ipsius cum agmine Angelorum descendentium de cælo, & assumpta secum anima ejus ad cælestia regna redire. Quod utrum de se, an de alio aliquo diceret, nobis manet incertum: dum tamen hoc tantus vir dixit, quia verum sit, esse non possit incertum.

Lib. 5 c. 10

[5] Eo tempore venerabilis, & cum omni honorificentia nominandus famulus Christi & Sacerdos Egbertus, quem in Hibernia insula peregrinam ducere vitam, pro adipiscenda in cælis patria retulimus; proposuit animo pluribus prodesse, id est, inito opere Apostolico verbum Dei, aliquibus earum, quæ nondum audierant, gentibus euangelizando committere. Quarum in Germania plurimas noverat esse nationes, [In conversionem Frisonum & aliorum abiturus,] a quibus Angli vel Saxones, qui nunc Britanniam incolunt, genus & originem duxisse noscuntur. Unde hactenus a vicina gente Britonum corrupte i Germani nuncupantur. Sunt autem k Fresones, l Rugini, Dani, m Huni, antiqui n Saxones, o Boruchtuarii. Sunt etiam alii perplures iisdem in partibus populi, paganis adhuc ritibus servientes, ad quos venire præfatus Christi miles circum navigata Britannia disposuit, si quos forte ex illis ereptos satanæ ad Christum transferre valeret: vel si hoc fieri non posset, Romam venire ad videnda atque adoranda beatorum Apostolorum ac Martyrum Christi limina cogitavit. Sed ne aliquid horum perficeret, superna illi oracula simul & opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis, & ad prædicandum verbum idoneis, utpote actione simul & eruditione præclaris, præparatisque omnibus quæ navigantibus esse necessaria videbantur, venit die quadam mane primus ad eum unus de Fratribus, discipulus quondam in Britannia & minister Deo dilecti Sacerdotis p Boisili, cum esset idem Boisil Præpositus monasterii Mailrosensis sub Abbate q Eata, referens ei visionem, quæ sibi eadem nocte apparuisset. Cum expletis, inquiens, [impeditur a S. Boisolo apparente alteri,] hymnis matutinalibus in lecto membra deposuissem, ac levis mihi somnus obrepsisset; apparuit magister quondam meus & nutritor amantissimus Boisil, interrogavitque me an eum cognoscere possem. Aio: Etiam: tu es enim Boisil. At ille: Ad hoc, inquit, veni, ut responsum Domini Salvatoris Egberto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum venire. Dic ergo illi, quia non valet iter quod proposuit implere: Dei enim voluntas est, ut ad r Columbæ monasteria magis docenda pergat. [& jubetur ire ad monasterium S. Columbæ:] Erat autem Columba primus Doctor fidei Christianæ transmontanis Pictis ad Aquilonem, primusque fundator monasterii quod in Hy insula multis diu Scotorum Pictorumque populis venerabile mansit. Qui videlicet Columba nunc a nonnullis, composito a cella & Columba nomine, Columkelli vocatur.

[6] Audiens autem verba visionis Egbertus, præcepit fratri qui retulerat, ne cuiquam hæc alteri referret, ne forte illusoria esset visio. [necdum monitioni obsecundans,] Ipse autem tacitus rem considerans, veracem esse timebat. Nec tamen a parando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare volebat. At post paucos dies rursum, Venit ad eum præfatus Frater dicens, quia & ea nocte sibi post expletas matutinas Boisil per visum apparuerit, dicens: [iterum monetur,] Quare tam negligenter ac tepide dixisti Egberto, quæ tibi dicenda præcepi. At nunc vade & dic illi: Quia velit nolit debet ad monasteria Columbæ venire; quia aratra eorum non recte incedunt; oportet autem eum ad rectum hæc tramitem revocare. Qui hæc audiens, denuo præcepit fratri, ne hæc cuiquam patefaceret. Ipse vero tametsi certus est factus de visione, nihilominus tentavit iter dispositum cum Fratribus memoratis incipere. Cumque jam navi imposuissent, [& abitum tentans impeditur tempostate.] quæ tanti itineris necessitas poscebat, atque opportunos aliquot diebus ventos expectarent; facta est nocte quadam tam sæva tempestas, quod perditis nonnulla ex parte his quæ in navi erant rebus, ipsam in latus jacentem inter undas relinqueret: salvata sunt tamen omnia, quæ erant Egberti & sociorum ejus.

[7] Tum ille quasi propheticum illud dicens, Quia propter me est tempestas hæc, subtraxit se illi profectioni, & remanere domi passus est. [Ioan. 1, 12] At vero unus de sociis ejus, vocabulo Witbertus, [abeunte in Frisiam e sociis Witberto,] cum esset & ipse contemptu mundi ac doctrinæ scientia insignis (nam multos annos in Hibernia peregrinus anachoreticam in magna perfectione vitam egerat) ascendit navem; & Fresiam perveniens, duobus annis continuis genti illi ac Regi illius Radbodo verbum salutis prædicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros invenit auditores. Tunc reversus ad dilectæ locum peregrinationis, [& post biennium reverso.] solito in silentio Domino vacare cœpit. Et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex virtutum exemplis prodesse curabat. s

Cap. 11,

[8] Ut autem vidit vir Domini Egbertus, quia nec ipse ad prædicandum gentibus venire permittebatur, retentus ob aliam sanctæ Ecclesiæ utilitatem, de qua oraculo fuerat præmonitus; nec Witbertus illas deveniens in partes, quidquam proficiebat; tentavit adhuc in opus verbi mittere viros sanctos & industrios, in quibus eximius Wilbrordus presbyteri gradu & merito præfulgebat. [at misso S. Willibrordo cum Sociis,] Qui cum illo advenissent (erant autem numero duodecim) divertentes ad Pipinum Ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt: & quia nuper citeriorem Fresiam, expulso inde Radbodo Rege, ceperat, illo eos ad prædicandum misit: [successum optatum habuit:] ipse quoque imperiali auctoritate juvans, ne quis prædicantibus quidquam molestiæ inferret; multisque eos, qui fidem suscipere vellent, beneficiis attollens. Unde factum est, opitulante gratia divina, ut multos in brevi ab idololatria ad fidem converterent Christi.

Cap. 23.

[9] Nec multo t post illi quoque, qui insulam Hy incolebant monachi Scoticæ nationis, cum his quæ sibi erant subdita monasteriis, ad ritum Paschæ ac tonsuræ canonicum, Domino procurante perducti sunt. [anno 716 in insula Hy benigne exceptus,] Siquidem anno ab incarnatione Domini septingentesimo sexto decimo, quo, Osredo occiso, Coënredus gubernacula regni Nordanhumbrorum suscepit, cum venisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, & cum omni honorificentia nominandus, pater ac Sacerdos Egbertus, honorifice ab eis & multo cum gaudio susceptus est. Qui quoniam & Doctor suavissimus, & eorum quæ agenda docebat erat executor devotissimus, libenter auditus ab universis, immutavit piis ac sedulis exhortationibus inveteratam illam traditionem parentum eorum (de quibus Apostolicum illum licet proferre sermonem: Quod æmulationem Dei habebant, sed non secūdum scientiam) Catholicoque illos atque Apostolico more celebrationem (ut diximus) præcipuæ solennitatis, sub figura Coronæ u perpetuæ agere perdocuit. [Rom. 10, 2] Quod mira divinæ constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa, quam noverat scientiam divinæ cognitionis, libenter ac sine invidia populis Anglorum communicare curavit; ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis, quæ minus habuerat, ad perfectam vivendi normam perveniret. Sicut e contra Britones, qui nolebant Anglis eam quam habebant fidei Christianæ notitiam pandere; credentibus jam populis Anglorum & in regula fidei Catholicæ per omnia instructis, ipsi adhuc inveterati & claudicantes a semitis suis, [monachos perduxit ad legitimam celebrationē Paschæ:] & capita fieri sine corona prætendunt, & solennia Christi sine Ecclesiæ Christi societate venerantur. Susceperunt autem Hyenses monachi, docente Egberto, ritus vivendi Catholicos, sub Abbate Duumchado, y post annos circiter octoginta, ex quo ad prædicationem gentis Anglorum z Aidanum miserant Antistitem. Mansit autem vir Domini Egbertus annos tredecim in præfata insula, quam ipse, velut nova quadam relucente gratia ecclesiasticæ societatis & pacis, Christo consecraverat: [moritur anno 729 24 Aprilis die Paschæ.] annoque Incarnationis Dominicæ septingentesimo vicesimo nono, quo Pascha Dominicum octavo kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum Missarum solennia in memoriam ejusdem Dominicæ Resurrectionis celebrasset, eodem die & ipse migravit ad Dominum; ac gaudium summæ festivitatis, quod cum Fratribus, quos ad unitatis gratiam converterat, inchoavit; cum Domino & Apostolis, ceterisque cæli civibus complevit, imo idipsum sine fine celebrare non desinit. Mira autem divinæ dispensatio provisionis erat, quod venerabilis vir non solum in Pascha transivit de hoc mundo ad Patrem; verumetiam cum eo die Pascha celebraretur, quo numquam prius in eis locis celebrari solebat. Gaudebant ergo Fratres de cognitione certa & Catholica temporis Paschalis, lætabantur de patrocinio pergentis ad Dominum Patris, per quem fuerant correcti. Gratulabatur ille, quod eatenus in carne servatus est, donec illum in Pascha diem suos auditores, quem semper antea vitabant, suscipere ac secum agere videret. Sicque certus de illorum correctione reverendissimus Pater, exultavit ut videret diem Domini: vidit, & gavisus est.

Cap. 34

Anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo vicesimo nono, sanctus vir Domini Egbertus, ipso die Paschæ migravit ad Dominum.

ANNOTATA.

a Tuda Episcopus Lindisfarnensis, creatus in locum S. Colmani, relicto Episcopatu in insulam Hy & Hiberniam profecti, cum vix anno præfuisset, mortuus est.

b De hac peste consule dicta 20 Ianuarii ad Vitam & obitum S. Fechini Abbatis.

c Vitam S. Finani Episcopi Lindisfarnensis dedimus 17 Februarii, & successoris S. Colmani 18 ejusdem mensis.

d Edelhum inscriptus est Martyrologio Anglicano & Catalogo Sanctorum Hiberniæ ad diem 21 Septembris.

e Æthelwinus sive Ailwinus, in Chronico Radulfi de Diceto, creatus dicitur Episcopus anno 682, & Sedes Episcopalis ei aßignatur in Lindeseia: at Gervasius in Actis Pontificum Cantuariensium, in Sedena. Successor ÆthelwiniSedem habuit in urbecula Dorcestra, ad confluentiam Tamæ & Isis fluviorum. Consule dicta ad Vitam S. Ceaddæ 2 Martii § I.

f Colganus in Indice Topographico ad Acta Sanctorum Hiberniæ, in Conactia statuit ecclesiam hujus nominis, ubi quidam S. Colmannus colatur.

g Mortuus est S. Ceadda anno 672.

h Quæ de Higbalbo Abbate conficta referuntur, 1 Martii ad Vitam S. Suiberti Episcopi rejecimus, num. 32.

i Ita etiam aliqui opinantur a Romanis Germanos dictos, quasi Gallorum fratres; melius alii ab ipsorummet lingua arbitrantur illos sic dictos, quod essent viri bellicosi vel toti viriles.

k Fresonum metropolis & Sedes regia erat Vltrajectum, & populi ultra Rhenum erant in parte Hollandiæ usque in Germaniam hodiernam.

l Rugini seu Rugii, populi Germaniæ ad oram maris Balthici, in quo adhuc Rugia insula nomen detinet.

m Cum Huni habitarint versus Mæotidem paludem, & inde in Pannoniam irruperint & Hungariam a se nominarint, eorum nomen forsan hic loco alterius gentis intrusum est, Quid si Varini, ibi degentes ubi nunc Ducatus Mechlemburgenses, sint reponendi?

n Saxonum antiquam Sedem Nordalbingiam, & varias eorum migrationes deduximus ad Vitam S. Anscharii Archiepiscopi Hamburgensis 3 Februarii § I.

o Boruchtuarii, creduntur Bructeri minores esse, inter fluvios Rhenum & Visurgim, potißimum ad Lippiam fluvium.

p S. Boisili Vitam dedimus 23 Ianuarii.

q S. Eata sive Eatta colitur 26 Octobris.

r S. Columba Abbas colitur 9 Iunii.

s Hic Wictbertus in Vita S. Suiberti traditur e 12 sociis S. Willibrordi fuisse, & in Foseteslandia necatus a Ratbodo, quæ ad Vitam S. Suiberti num. 17 rejecimus ut minus certa, & erunt ad 13 Augusti ulterius examinanda, quod ad hunc diem a recentioribus referatur.

t Præcedentibus capitibus narraverat Beda quomodo circa annum Ofredi Regis quintum, Christi 710, Picti ad Catholicum Pascha adducti fuerint: deinde sic orditur cap. 23 ubi quæ narrantur spectant ad annum 716.

u Contraria scilicet ei tonsuræ quæ solum de aure ad aurem tendebatur.

y Duunchadus seu Dunchadus mortuus traditur in Annalibus Vltoniensibus apud Vsserium anno 717.

z S. Aidanus Episcopus Lindisfaruensis colitur 31 Augusti. De eo actum est 17 Februarii in Vita S. Finani successoris.

DE S. ANSELMO MÆONENSI,
POLYMARTII IN ITALIA.

[Commentarius]

Anselmus Mæonensis, Polymartii in Italia (S.)

G. H.

Polymartium oppidum est Hetruriæ, in Faliscorum finibus ac hodierno Patrimonio S. Petri; nunc Bomarzo seu Bonmario dicitur, situm in monte inter Viterbum & Hortam, in cujus diœcesi censetur. Polymartio versus Tiberim est proximus pagus Mugnonum, seu Mæone dictus, [Nomen in fastis,] a quo S. Anselmus, de quo hic agimus, ut ab aliis ejusdem nominis Sanctis distinguatur, Mæonensis cognominatur. Meminit illius Ferrarius in Catalogo generali his verbis: Apud Polymartium in Thuscia, S. Anselmi Confessoris. In notis allegat tabulas Polymartiensis & Hortanæ Ecclesiæ, & Landum Leoncinum tomo 2 Historiæ seu Fabricæ Hortanæ par. 1, ex qua idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc elogium profert: [elogium:] Anselmus apud Mæonem pagum Faliscorum (quem vulgus Mugnonum appellat) sanctitate non mediocri præfulsisse traditur: quamvis quo tempore in humanis fuerit, hactenus sciri non contigerit. Corpus illius Polymartii, urbe Faliscorum proxima, in arca marmorea ac in templo augusto religiosissime asservatur. [dies festus,] Cujus festus dies qui in VIII Kalendas Maii incidit, summa celebritate agitur, finitimis populis ex devotione eo confluentibus. Idem Ferrarius mox iterum aliqua de eo profert miracula, ex traditione nuda accepta, quod vita & miracula, quæ vivens & etiam defunctus edidit, injuria temporum exciderint. Ista autem refert: [miracula:] Anselmus Mæone pago apud Polymartium in Hetruria vitam sanctissimam duxit, ac multis miraculis coruscavit: quorum quædam recens patrata feruntur. Nam inter alia cum carpentarius clavum, quo melius infigeretur, oleo lampadis ante aram & tumulum S. Anselmi collucentis (quod doloribus salutare esse solet) unxisset; [ara & oleū lampadis:] illico illi manus intumescere cœpit: nec ante tumor abscessit, quam is ante aram prostratus, veniam orans suppliciter postulavit. Puer infans a matre in ecclesiam, in qua corpus sancti Confessoris conditum est, ductus, quadrantem nummi ex pelvi, [corpus in altari.] quæ oblatam pecuniam obtinebat, manu acceptum in os suum immisit: qui ita linguæ ejus adhæsit, ut nulla vi inde divelli posset. Sed ubi mater ante tumulum genuflexa cum filio, opem Diyi Anselmi implorasset; subito quadrans ex ore pueri sponte prodiit. Ejus dies festus Polymartii VIII Kalendas Maii, non absque magno populi concursu, celebratur. Hactenus Ferrarius. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ, in Martyrologio Poëtico, eumdem hoc disticho celebrat.

Rure Faliscorum latitantem sicut egenum,
      Mors facit Anselmum noscere, qualis erat.

DE SANCTO ROBERTO,
ABBATE CASÆ-DEI ORDINIS BENEDICTINI IN GALLIA.

CIRCA AN. MLXVII.

[Praefatio]

Robertus, Abbas Casæ-Dei, Ordinis Benedictini, in Gallia (S.)

G. H.

Casa-Dei celeberrimum apud Arvernos in diœcesi Claromontana monasterium, est, ab ipsa urbe, trans Elaverim fluvium versus Anicium eundo, distans circiter sedecim leucis quod S. Rotbertus, sive Robertus, & ipse indigena Arvernus, fundavit, ante Ecclesiæ S. Iuliani Brivatensis in eadem ditione Canonicus: de quo dicuntur in antiquo Martyrologio dictæ Ecclesiæ S. Iuliani ista legi: Arvernensi territorio, [Elogium S. Roberti ex Martyrol. S. Iuliani Brivatēsis:] depositio S. Roberti Abbatis: Hic gloriosus Confessor Ecclesiæ B. Juliani Brivatensis Canonicus fuit, ac in ea Thesaurarii officio functus est: ibique virtutum incrementis proficiens, meritorumque gratia celsior effectus, ad montem, qui nunc Casa-Dei dicitur, se transtulit. In quo loco aggregatis discipulis, monasterium construxit tempore Leonis noni Romanæ Sedis Præsulis, & Henrici Regis Francorum, qui regnare cœpit anno Dominicæ Incarnationis MXXXI. Tandem vitæ exemplis & doctrina fulgens, cælestia petiit; terras etiam miraculis illustrans, ibidem sepelitur. Memoratur etiam in secunda editione Molani in auctario ad Vsuardum, & in Martyrologiis monasticis Wionis, Dorganii, Menardi & Bucelini, item in Catalogo generali Ferrarii. Breviarium Biterrense antiquum Ms. eumdem S. Robertum colendum præcipit Officio trium lectionum.

[2] Philippus Labbe in Rerum Aquitanicarum collectione, quæ extat tomo 2 Novæ bibliothecæ manuscriptorum librorum, plurima de hoc Sancto habet, ac primo in Chronico S. Maxentii ista profert: [Cæsa-Dei ab eo constructa:] Anno MXLIII B. Rotbertus cœpit ædificare monasterium suum Casæ-Dei, in honorem SS. Agricolæ & Vitalis, quod ipse primus extruxit & rexit quindecim annis; qui quantæ vitæ quantique meriti fuerit, miracula testantur. Obiit autem in pace plenus sanctitate, VIII Kalendas Maii. In Catalogo Abbatim pag. 659 hæc notantur: S. Robertus, ex parentibus liberis natus, natione Arvernus, fuit primus Abbas & Fundator Casæ-Dei: qui ibi præfuit quindecim annis, obdormivitque in Domino anno Incarnationis Dominicæ MLXVIII & die XXIV Aprilis, sepultus in eodem loco: cujus Translatio celebratur XIX Octobris. Hic divus Confessor claruit vita & miraculis; prout fuse declaratur in descriptione ipsius divinorum operum. Hæc ibi. Verum si anno MXLIII cœptum ædificari monasterium, & solum quindecim annis præfuerit; mortuus esset non anno MLXVIII, sed anno MLVIII, aut certe decem annis serius incœptum monasterium. Ab utroque discrepat liber tripartitus de Vita conversatione ac miraculis B. Roberti infra relatus, ubi distinctione 1 cap. 18 dicitur in Resurrectione post Octavas tertio die sublimia ascendens, [videtur mortuus 17 Aprilis, sepultus 24 an. 1067.] die XV Kalendas Maii, ac sepulturæ traditus die VIII scilicet Kalendas Maii. Hæc ibi, quæ plane conveniunt in annum MLXVII, quo cyclo Lunæ VIII, Solis XII, & littera Dominicali G, Pascha celebratum fuit VIII die Aprilis; Octava Pascha seu Dominica in Albis, die XV Aprilis; ac feria III sequens incidit in XV Kalendas Maii, quando obiisset; & VIII Kalendas Maii seu die XXIV Aprilis, quando colitur, fuisset sepultus. At templum postmodum constructum dedicavit Vrbanus II Papa, anno MXCV, die XVIII Augusti.

[3] Distinctione 2 libri tripartiti cap. 6 ista leguntur: Geraldus de Venna, discipulus & Capellanus B. Rotberti, Vitam & miracula ejusdem descripsit: [Vitam primo scripsit Geraldus,] sicque Romam pergens, Domnum Apostolicum adiit, eique totam rei gestæ sanctitatem singulatim ac diligenter aperuit. Quibus auditis, Dominus Papa & omnis Cardinalium cœtus gratias Deo exolvunt, & etiam de Sede Apostolica surgens, pro sanctitate & reverentia, Gallias, in quibus B. Rotbertus florebat, benedixit: & ut dies ejus transitus festivus & solennis in ordine Sanctorum Confessorum deinceps haberetur, Apostolica auctoritate instituit. Alumnus itaque B. Rotberti Geraldus, [& procuravit ejus Canonizationem:] lætus rediit Casam-Dei; conventuque facto præceptum est, ut per singula loca Casæ-Dei & ubique terrarum festivitas beati Magistri, digne & laudabiliter coram Deo & hominibus, celebraretur. Quod cum omnes gratissime accepissent, rediit ad locum quisque commissum. Hæc ibi.

[4] [eumdem exornavit Marbodus ante annum 1096,] At quam scripsit Geraldus Vitam & miracula, difficili & prolixo stylo, illam emendavit ac simplici & brevi narratione explicavit Marbodus, Archidiaccnus Andegavensis, ergo ante annum MXCVI, quo is creatus est Episcopus Redonensis. Distinxit is suum tractatum in duos libros, quorum alter est, de vita & obitu, alter de miraculis post obitum; cujus secundi libri prologus indicat, & hunc & priorem librum scriptum esse rogatu Stephani, Abbatis Casæ-Dei, cujus decessores successoresque habes in Catalogo apud Labbe pag. 660, ubi hic Stephanus numeratur in ordine Abbatum Sextus. Habemus nos Codicem membranaceum tam antiqui characteris, [datur liber 1 ex 5 MSS.] ut videatur aut tempore dicti Marbodi aut non diu post ejus obitum exaratus: in quo plures Vitæ Sanctorum a Marbodo conscriptæ continentur: atque inter alias Vita S. Rotberti, duobus libris distincta, cum hoc titulo: Incipit Prologus Marbodi in Vitam S. Rotberti Abbatis: quæ Vita Marbodo etiam adscribitur distinctione 2 Libri tripartiti cap. 2. Eamdem Vitam ipsi quoque descripsimus in Archimonasterio Cisterciensi. Eamdem accepimus a Petro Francisco Chifletio submissam, ex MSS. Codicibus Montis S. Mariæ & Accincti monasterii, contulimusque cum insigni codice monasterii Boni-fontis. Aliquod ejus compendium edidit Surius. [lib. 2 ex Ms. & editione Labbeana.] At librum secundum, de Virtutibus & miraculis ejusdem S. Roberti, contulimus cum editione memorati Philippi Labbe pag. 652.

[5] Ast anno MCLX conscriptus est Liber tripartitus, auctore Bertrando monacho, in cujus distinctione prima continentur miranda, [Liber item tripartitus auctore Bertrando monacho.] quæ Deus per beatum virum, dum in corpore viveret, splendescere disposuit. In secunda describuntur miracula, post ejus obitum patrata. In tertia indicantur successores & monachi illustres dicti monasterii. Quæ omnia ex apographo Iacobi Sirmondi edidit dictus Labbe, & nos aliis subjungimus: quia auctor ab aliis omissa refert, quæ, ut in Prologo tradit, ab illis didicit, qui cum eo conversati sunt, vel etiam quæ ipse videndo vel audiendo veraciter comprehendere potuit.

VITA
Auctore Marbodo Archidiacono Audegavensi, postea Episcopo Redonensi in Britannia Armorica.

Robertus, Abbas Casæ-Dei, Ordinis Benedictini, in Gallia (S.)

BHL Number: 7261, 7262

Auctore MARBODO EX MS.

LIBER I.
Acta in vita & obitu,
Ex quinque antiquis MSS.

PROLOGUS.

Vitam B. Rotberti, quam ex discipulis a ejus quidam, veraci quidem, ut credimus, sed difficili ac prolixo stylo narravit, [Auctor studet claritari & brevitati:] simplici & brevi oratione, juvante Deo conabimur explicare: quatenus & brevis narratio tædium pellat, & simplex elocutio facilem intellectum admittat. Non quod illius scriptoris ingenio aliquid derogemus: sed quia illorum, qui nobis hoc imponunt negotii, religioni & auctoritati plurimum prærogamus: quos quidem ad hoc jubendum ratio traxisse videtur. Nam, cum gesta Sanctorum ob hoc litteris mandentur, ut omnium legentium vel audientium ad imitandum accendatur intentio; curandum summopere est scriptori, ut in quantum fieri potest, nullius excedat capacitatem, quod ad omnium spectat utilitatem: alioquin totum negotium debito fine b curtatur, si quos ad audiendum gratia rerum invitat, odiosa litteræ difficultas excludat; aut quos littera utcumque admittit, supervacua prolongatio languidos reddat. Quapropter nec inusitatis aut peregrinis dictionibus operam dari, nec diversis applicationibus convenit c lectionem extendi. Neque enim timendum est, ne paupertas orationis divitias rerum exhauriat; cum potius sit sperandum, linguæ pauperis indigentiam rerum largitate ditandam, in tam scilicet honesto genere causæ, ubi si omne velamen auferatur, materiæ dignitas se tuetur. Lectoris igitur benevolentiam & attentionem pariter invitamus, tanto videlicet majorem adepturi mercedem, quanto pluribus, Deo cooperante, labor noster placuerit. Proderit enim, quibus placebit: sed & nobis valde placebit, quod proderit: sicque labor noster fiet alieni causa profectus, & alienus profectus nostræ causa mercedis. Nos autem curabimus pro viribus omnino ut placeat, brevitati, ut diximus; operam dando: non qua necessaria defraudemus; sed qua superflua recidamus: dando etjam operam lenitati, non qua materiæ dignitas d minuatur, sed qua facultas intelligentiæ conferatur. Quod si etiam parum accurata legentibus displicebit oratio, placeat saltem prompta scribentis devotio, [addicit veritatem relationis.] placeat veritas relationis, placeat recens memoria sanctitatis. Nam licet in quocumque tempore bene gestorum fidelibus sit grata recordatio, vehementius tamen afficit auditorem, quod velut sub oculis positum, præsens probatio suspicione falsitatis absolvit. Nunc quoniam de his satis est, ad narrationem veniamus.

ANNOTATA.

a Geraldus de Venna ut supra dictum.

b Cisterciense, privatur.

c MS. Boni-fontis. Lectorem.

d Alia MSS. destruatur.

CAPVT I.
Ortus, educatio pia: Sacerdotium, desiderium vitæ monasticæ.

[2] Rotbertus, genere Arvenus, conditione liber, natus est de parentibus Christianis, matre Raingarde, patre Giraldo, qui ut creditur, a a B. Giraldi Aureliacensis stirpe priscam duxit originem. [Ex stirpe B. Giraldi,] Hunc a prima infantia Dei servum futurum signis quibusdam ostensum est, quæ non absurdum videtur inserere lectioni. Mater ejus ipso gravida, [in solitudine natus,] cum imminente partus tempore ad quoddam castrum tenderet, non sine Dei nutu urgente necessitate in solitudine partum effudit; nimirum solitudinis erat futurus amator, & vitam hanc in quam nascebatur, viam reputaturus, non patriam. Delatus est inde cum matre ad castrum, &, sicut fieri solet, cuidam mulieri traditus ad lactandum. Quem cum illa mammæ admovisset, gustare noluit, non tam lactis detestatus odorem, [abhorret a lacte impudicæ nutricis:] quam peccati latentis horrorem. Patuit hoc continuo, cum & matris ubera libens suxit, & priorem illam tentandi causa adhibitus, rursum despexit. Mulier enim illa meretrix erat, & ob hoc infans, cum lac respueret, damnabat peccatum: nesciebat utique quid damnaret, sed Dei virtus etiam in nescientibus operatur.

[3] Crevit igitur cum infante divina miseratio: & cum jam puer factus esset, traditus est disciplinæ, apud vicum b Brivatam, in ecclesia Martyris c Juliani: ubi & Clericus factus, & deputatus est inter Canonicos: [in ecclesia Brivatensi S. Iuliani pie adolescit] procedente postea tempore per ordines Ecclesiasticos ad Presbyteratum usque pervenit. Pueritiæ tempora sic peregit, ut ab his malis, quibus tenera ætas, vel proprio vitio vel alieno, plerumque imbuitur, illæsus evaderet: quin potius inter d initia statim meditatus innocentiam, purum vas pectoris recenti sapore virtutum infecit, ita ut a Deo præventus in benedictionibus dulcedinis, amaritudinem vitiorum nullam posset admittere. Jam tunc fide plenus æternorum, [deditus orationi,] temporalia cuncta despiciens, spem suam totam in Domino locaverat, eumque licet parvus non parvo diligebat affectu. Nam in ecclesia totis sæpe noctibus cum lacrymis excubabat, mirantibus qui eum taliter reperiebant, utpote ab ipsis custodibus ignoratum. Orabat frequentius & legebat, ut in altero sibi Deum, in altero se Deo commendaret. Humilitatem sectabatur & obedientiam, quibus sic hominibus occurrebat, [humili obedientiæ,] ut Dei offensam non incurreret. Pauperes & afflictos misericordiæ prosequebatur visceribus: quibus poterat opem, omnibus exhibens compassionem. [operibus misericordiæ:] Ulceribus plena corpora languidorum, abhorrentibus ceteris, ipse non semel manibus contrectavit, manibus lavit, exteriorem immunditiam æquanimiter tolerans, cum interiora lucra potius cogitaret: unde & creditum est, manuum ejus pio attactu fugatam sæpe veletudinem.

[4] Talem pueritiam secuta est adolescentia melior, cum & rerum & virium incrementis ad Dei servitium uteretur. [cor castum servat:] Nam, quod multis contingere solet, in illius ætatis fervente confinio, ut pulsante mentem novæ suggestionis vento, blanda pudoris naufragia patiantur; hoc ille providus anticipaverat, combiberatque jam dudum castitatis amorem, ut pectus virtutibus incoctum, nulla saltem turpis posset vexare cogitatio. Addebat ergo virtutes virtutibus, ædificabatque indesinenter turrim, cujus in pueritia jecerat fundamenta. Crescebant arbores, quas in corde plantaverat, & in vitam fructificabant æternam. Manifestior indies divina gratia refulgebat in illo, & jam non pauci ad bene vivendum ejus incitabantur verbo pariter & exemplo. Jejunabat propensius & orabat, [domum eleemosynariam construit:] & quantum posset larga manu distribuebat pauperibus. Nam & domum eleemosynariam construxit in vico, ut in ea velut sanctitatis palestra, pauperibus ministrans exerceretur assidue. Certum est illum, cum omnia pauperibus erogasset in usus eorum, sæpe chlamydem vel pallium adjecisse. Christum plane in pauperibus attendebat: & suam parvi pendens, illius festinabat tegere nuditatem. Sic quondam Martinus chlamydem suam partitus cum paupere, eadem veste Christum meruit videre contectum: & licet istum non audeam conferre Martino, rem tamen rei non metuam comparare.

[5] [Sacerdos factus multis prodest verbo,] Interea Sacerdotio strenue fungebatur, statutis horis assistens in ecclesia, & offerens Deo frequenter Hostias pro salute populi Christiani, quem totum velut unum hominem amplo caritatis sinu gestabat. Invitabat peccatores ad pœnitentiam, nunc pœnarum terrorem incutiens, nunc proponens gaudia præmiorum, docens nulli de venia desperandum, qui digne conversus ingemuerit: promittebat insuper orationum suffragia, ac per hoc non paucos assidue lucrabatur. Sed & cum voce taceret, vita loquebatur, quamvis, cum voce loqueretur, vitam taceret: nam cum bene vivendi formam ostenderet in seipso, [& virtutū exemplo:] seipsum nullatenus ostentabat. Morum gravitatem præferebat in vultu: modestiam mentis incessu & habitu fatebatur: affabilem se omnibus exhibebat, cum tamen singulis pro conditionis vel ætatis vel etiam morum diversitate proprium præsentaret affectum. Hac siquidem discretione vir prudens omnium providebat saluti, ut quasi vicinius & familiarius omnibus persuaderet, cum singulorum in se transformasset personas. Denique cum omnes vitæ merito præveniret, omnibus se credi volebat inferiorem. Inter hæc contemplationis amore flagrabat, ut qui semper bonis meliora, melioribus optima vellet adjungere. Gustaverat velut in transitu quam suavis est Dominus, & totis medullis cordis desiderabat vacare soli Deo, ut quasi prælibatam dulcedinem pleno gutture mentis hauriret.

[6] Destinavit igitur mutare locum, & relictis omnibus Christum sequi. Elegerat Cluniacense cœnobium, [Cluniacum aditurus clam discedit:] religionis ac disciplinæ loci fama commotus. Adhibito itaque sibi uno tantum itineris, non consilii socio, inopinatus iter arripuit; metuens, quod & accidit, ne si manifestus fieret, detineretur a cœptis. Quis enim omnium tali vellet carere patrono, qui tam multorum persæpe necessitatibus occurrisset? Oculus erat cæco, pes claudo, vestimentum nudis, cibus jejunis, pupillis & viduis vir & pater, apertio clausis, tectum peregrinis, ægris medicina, mortuis sepultura. Comperto ergo, quod latenter discederet (mirata enim familia proficiscentis Domini solitudinem ac taciturnitatem, [invitus reducitur:] rem paulo post divulgaverat) propere omnes, velut pro salute publica soliciti, profugum insequuntur, tenent, reducunt.

[7] Erubuit vir sanctus: & propositum suum non magis impeditum quam manifestatum dolens, ex mentis ægritudine morbum incurrit: unde cum cœpisset convalescere, intelligens se Dei voluntate a loco, quo intenderat, revocatum, quia forte alibi plus posset proficere, [Romam peregrinatur.] tentavit si vel inter suos implere posset optatum. Sed cum domesticorum nemo salutaribus monitis præberet assensum, irrevocabiliter urgens propositum, profectus est Romam, ut Apostolorum intercessione a Deo sibi quod desiderabat consilium impetraret: quod autem desiderabat hoc erat, ut ab hominum frequentia remotus ædificare posset in solitudine monasterium, ubi sub religionis habitu canonicam vitam cum duobus vel tribus duceret, soli Deo professus. Reversus Roma, postulata, in fide nihil hæsitans, expectabat: dilatus est tamen aliquantum, credo ut dilatione cresceret desiderium.

ANNOTATA.

a S. Giraldi, seu Geraldi Comitis Aureliacensis Vitam scripsit S. Odo Abbas Cluniacensis, illustrandam ad diem 3 Octobris. Est vero Aureliacum, vulgo Orillac, in superiori Arvernia urbs ampla & pulchra.

b Brivas seu Brivata, olim vicus, nunc oppidum amplum & præclarum in inferiore Arvernia.

c Colitur S. Julianus, Martyr sub Diocletiano, 28 Augusti.

d Alia MSS. vitia.

CAPUT II.
Socii duo adsciti: discessus in eremum.

[8] Interea miles quidam, Deo inspirante compunctus, ad virum Dei consilium petiturus accessit, [Militem pœnitentem excipit:] qualiter peccatorum suorum magnitudinem, quorum conscientia torquebatur, digna posset satisfactione delere: nihil esse dicens tam arduum, quod propter Dei recuperandam gratiam non subiret. Accepit a Sancto, ut relictis omnibus ad Christi militiam se transferret. Cui cum ille respondisset id quidem se facturum, si fieri posset cum ipso, libentissime; intellexit vir Deo plenus hunc sibi socium ac voluntatis suæ ministrum divinitus destinatum. Gavisus ergo non parum, totum desiderii sui secretum aperuit, socium se pollicetur, [socium solitariæ vitæ adsciscit:] pactum firmat, hominem lætum dimittit, dans illi negotium ut locum huic proposito congruum quærat, & tertium sibi socium si possit adsciscat. Dictat loci congruentiam, ecclesiam scilicet aliquam in eremo, desertam licet ac dirutam, tamen parochialem, ubi de labore manuum vel herbarum radicibus victus qualiscumque posset acquiri: parochialem ut credo, ne si novum in alieno collocarent oratorium, veteribus locis inferre viderentur injuriam; neque enim quod supernæ tantum causa mercedis arripere disponebant, alicujus terrenæ cupiditatis saltem umbra decebat fuscari. Miles itaque jam fide plenus & constantia, ut cœptum suum Dei clementia prosperaret, ad memoriam beatæ Virginis Anicium ire decrevit, sciens nihil sibi ad impetrandum efficacius, quam si Matris apud Filium patrocinio uteretur. [locum aptū ab hoc inventum gaudet,] Quo dum properat, ecce in via nutu Dei paratum invenit quod petebat; ecclesiam scilicet veterem, vasta cinctam solitudine, votis suis in omnibus respondentem. Exauditum erat ante preces pium ejus desiderium, & per Sancti merita petitionem ministri præcurrebat effectus. Tendit tamen ille quo cœperat, ut loco precum grates persolveret: addit & preces, ut Dei misericordia, quod in ejs cœperat, consummaret. Reversus ad Magistrum, nuntiat quod ferebat, exponit loci solitudinem & ceteras ad arcte vivendum opportunas importunitates. Congratulatus vir Dei gratias agit, & ad cetera strenue persequenda diligentiam fratris hortatur. Deerat votis unum, ut tertium, tanti propositi socium, invenirent; nam & inter duos solet esse tertius quasi vinculum caritatis, & sub hoc numero unanimes trino & uni Deo videbantur convenientius servituri. Accessit brevi quod deerat, [imo & alterum socium acquisitum:] divina gratia Militis industriam prosequente; nam dum ille reversus ad suos, de acquirendo, sicut dictum est, socio cogitaret, nec dissimularet vultu mutatæ mentis habitudinem; requisitus a quodam familiari suo, etiam Milite, cur præter solitum cogitabundus appareret: Dicerem, inquit, si te scirem fideliter commissa servaturum. Dat ille continuo fidem quæ petebatur, auditque per ordinem quod petebat: concipit inter audiendum virtutis amorem, & contubernalis sui provocatus exemplo, ad aggrediendum tantæ perfectionis propositum vehementer accenditur. Rogat postremo precibus submissis ut viro Dei se peccatorem insinuet, nec tantæ laudis consortio judicetur indignus: offert se, non socium, sed ministrum; & numquam se ab hujus professionis tenore destiturum sub fidei sponsione promittit.

[9] Sic prior Miles sequentem lucratus, lætus cum socio revertitur ad Magistrū Gaudet ille de spirituali proventu, [eis vitæ hujus molestias proponit:] & fructum seminum quæ jecerat precibus Deo commendans, divinæ militiæ tirones alloquitur: Congratulor, o filii, vestræ promptæ devotioni, & propriæ infirmitatis conscius in via Dei, quam ipse arctam nimis & arduam asserit, socios vos ac sustentatores habere desidero. Sed timendum nobis valde intelligo, ne temere nos laboriosissimæ militiæ astringamus, dum sola prima cogitamus: non enim incipere bonum, sed consummare laudabile est; propterea quod illud quandoque per impetum, istud per virtutem semper contingit. Ad hoc, non proponere summa, tolerabile est, propter humanam fragilitatem: cadere autem a proposito, damnabile est, propter diabolicam transgressionem. Videte ergo diligenter, & iterum atque iterum vobiscum versate, ne dum tenditis ad cumulum perfectionis, fiatis vobis causa, quod absit, majoris damnationis. Proponite menti, dum licet, omnia commoda quibus carere disponitis; & e diverso multas & magnas injurias, quibus mundo valedicentes, traditis vosmetipsos. Famem, sitim, algorem, nuditatem, vigilias, laborem, abjectionem, contumelias, postremo quidquid homines fugiunt vos sequimini: cavete ne dum ista sequentur, vos fugiatis. Dicebat talia, non quo eos a cœptis salubribus deterreret, sed ut contra ventura quælibet præmuniret, ac per hoc redderet ad tolerandum robustos, quos nulla tentationis varietas offenderet imparatos. At illi nihil moti a proposito, immo sancti viri sermonibus multo magis animati, nullis se frangendos adversitatibus, [& bene animatos reperiens,] nulla voluptatum recordatione vacillaturos, Christo juvante promittunt: sufficere sibi quod satis experti essent peccati vias difficiles, & se lassatos intelligerent sine causa: velle deinceps militare Christo, cui serviri non potest sine mercede, cum hoc ipsum non servire peccato, magna sit merces. Præterea Deum infirmitati & ignorantiæ suæ penitus providisse, qui talem sibi dedisset Magistrum, cujus & verbo doceri & exemplo possent firmari: nam & insinuare facienda, & facere noverat insinuata: quapropter se illi adhæsuros, ac devote famulaturos in omnibus promittunt. Adhæc, vir sanctus, totum Deo arrogans, nihil sibi, Potens est, inquit, Deus stabilire nutantes, instruere nescientes: neque timendus est in aliquo contrariæ potestatis incursus his, quos summa potestas protexerit. Proteget autem sibi vos procul dubio servientes, qui non servientes ad hoc protegere solet ut sibi serviant. Quapropter si adhærere Deo firmiter decrevistis, habetis me vel comitem vel ministrum, utinam tam necessarium quam devotum. Cavete autem humanæ mentis inconstantiam, & adhuc nisi molestum est, adeuntes ecclesiam, interventu Martyris Juliani, Deum, ut vobis utiliora provideat, implorate. Ingrediuntur ecclesiam, orant prostrati, redeunt firmiores.

[10] [locum a propriis Dominis impetratum adit,] Exploraverat satis eorum fidem, tempus jam venerat demigrandi. Hoc tantum restabat ut locus, sibi a Deo concessus, etiam a terrenis Dominis traderetur. Assumpto ergo secum altero e duobus Anicium tendit. Ibi domini morabantur, duo germani nobiles, ambo Canonici, alter & Abbas; alteri Arbertus, alteri Rostaguus nomen: Abbas Arbertus ipsius beati viri discipulus ac monachus postea fuit. Apud hos facile quod voluit impetravit, quos, pro vicinitate locorum, fama sanctitatis ejus latere non poterat. Omnibus igitur ad votum paratis, die constituta eremum petit cum duobus discipulis, quorum prior Stephanus, sequens Dalmatius vocabatur. Inveniunt spinas & vepres, horrorem simul ac solitudinem, postremo locum bonis omnibus indigentem, nisi quod eis bonum erat, bonis omnibus indigere; nam quanto longe fierent ab hominibus, tanto se Deo propinquiores credebant; & quanto pluribus indigerent temporalibus, tanto plura recepturos æterna.

[11] [a vicinis affectos convitiis consolatur:] Auxit loci, difficultates etiam vicinorum improbitas: qui morum immanitate feris consimiles, servos Dei, quos sustentare deberent, convitiis urgebant ac minis; insanos etiam judicantes, qui locum sterilem, quem, vel si copias attulissent, non essent passuri, nihil habentes cœpissent incolere: nimirum qui contra diabolum certamen inierant, jam nunc impugnabantur ab ejus membris. Quantas ibi molestias senserint ac pertulerint, tacendo magis putamus exprimi quam loquendo: nam plerumque totum innuit taciturnitas, cum vix partem absolvat loquacitas. Sed resistebant adversitatibus patiendo, & vincebant impugnantes non repugnando. Mentes duorum roborabat tertius, velut tirones in acie veteranus, docens si primos hostis impetus superassent, sequentes multo superaturos facilius: nam quantus victo metus accrescat, tantam victori fiduciam adaugeri. Sic eos non solum in præsenti reddebat victores, sed ad futura quoque certamina promptiores. Quod si postea vehementior incubuisset tentatio, jam turpissimum asserebat si cæderent in congressu secundo, [ad quodcumque certamen subeundum fortes & alacres reddit:] qui superassent in primo; quos scilicet experta fecisset & pugna doctiores, & victoria fortiores. Et hoc modo vir spiritualium peritus armorum, rudes ac defecturos commilitonum animos confirmabat: & ita velut quodam artificio propagabat in eis laboris patientiam, utens spe sequentium victoriarum, ad conficiendas priores pugnas; & recordatione confectarum pugnarum, ad acquirendas sequentes victorias. Sed & de sacris eos auctoritatibus instruebat, ut magis eligerent ad modicum affligi cum populo Dei, quam temporalem peccati habere jucunditatem: cum hanc partem sequatur æterna damnatio, illam sempiterna felicitas. Quapropter aspicerent in remunerationem, aspicerent in auctorem fidei & consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta. His & aliis talibus fatigatos quandoque sociorum animos reparabat, cum se nec laboris communitas nec fraternæ solicitudinis proprietas fatigaret: brevique post tempore tam constantes reddidit & perfectos, ut non solum quascumque molestias gaudentes sufferrent, sed etiam pro persequentibus exorarent.

[12] Facta ergo juxta ecclesiam cellula, credo de ramis ac frondibus, [illis corporaliter laborantibus,] partiuntur inter se domesticam curam, ut illi manibus operarentur ad victum, ipse lectioni & orationi incumberet. Laborabant illi manibus operando, laborabat & iste sæpe genu flectendo: illis exercitatio corporis eliciebat sudorem, hunc cordis compunctio lacrymis perfundebat: illorum fatigationem pausatio, illius lassitudinem lectio recreabat. Proderat omnibus, [ipse eis spiritualiter proficit,] quod singuli; plus tamen duobus, quod tertius laborabat: nam & Deum illis insinuabat per lectionis doctrinam, & illos Deo per orationis instantiam: ita cum seminaret eis sua spiritualia, non erat tam magnum si meteret eorum carnalia. In oratorio, quod utcumque refecerant, certis horis & nocte & interdiu communes fundebant preces: cibum parcum & aridum cum gratiarum actione una sumebant, cujus pars maxima pauperibus & peregrinis, si qui forte divertissent ad locum, reservabatur: mos illis erat, si quid haberent, omni petenti tribuere: & sic socios instituerat vir beatus, ut incunctanter totum darent, non cogitantes de crastino.

CAPUT III.
Eleemosyna data & accepta. Plures monachi admissi. Miracula patrata.

[13] [Dato in eleemosynā cibo omni,] Quadam die profectis ad laborem Fratribus, cum solus in ecclesia substitisset, uti illi mos erat quotidianas & continuas lacrymas cum precibus immolare, audit vocem petentis eleemosynam: surgit festinus, ingreditur cellulam, dat totum quod reperit. Totum illud pars erat panis, quæ superfuerat hesternæ cœnæ; suffectura tamen iterum tribus ad mensam, quorum scilicet refectio parum distaret ab inedia. Reversis ab opere cibus defuit: quod cum moleste tulisset Dalmatius, cito vir sanctus querelam compescuit, verbis D. Jesu Christi prolatis in mediū: Nolite, inquit, soliciti esse animæ vestræ, dicentes, quid manducabimus aut quid bibemus? scit enim Pater vester quia his indigetis. [Matt. 6, 31] Quam sententiam sequens evestigio confirmavit eventus, non sine miraculo dubitantis Fratris imperfectione notata. Abbas Arbertus, qui, ut superius dictum est, locum illum illis habendum concesserat, non ignorans affligi sterilitate solitudinis Sanctorum voluntariam paupertatem; tres eis pro benedictione mittebat clitellarios, panibus oneratos ac vino. Duos ergo missi beato viro præsentant, [accipit abundantur panem & vinum:] tertium in via more quodam insolito nuntiant defecisse: nam neque viribus fuisse ceteris inferiorem, neque ulla prius defectionis dedisse vestigia. Ad hæc vir sanctus gratias egit, & ut erat semper simplicis ac promptæ ad ædificationem facundiæ, vultu hilari conversus ad Fratres, Discat, inquit, dilectus noster Dalmatius in fide Christi nihil amplius hæsitare, quando & nobis fiducia nostra præsenti mercede respondit; & se videt pro murmure, parva quidem, sed manifesta & sufficienti ad correctionem pœna multatum: nam partem illam suam esse noverit quæ remansit: non est ablata, sed dilata, ut & fidem sibi non dubitet, quæ defecerat, restaurandam. O quanta est, virtus fidei, cujus defectum sentiunt & jumenta!

[14] [instruit vicinos:] His & talibus frequenter utens sermonibus, non solum socios instruebat; sed & incolarum mitigabat pristinam feritatem: paulatimque eos brutis moribus exuens, tamquam de feris homines faciebat, majori certe miraculo, quam si, ut apud fabulas invenitur, humana corpora transmutaret in feras. Erigebat eorum mentis oculos ad agnoscendum omniū Creatorem; & quod præter ipsum nulla sit animarum quies, enumeratis mundanæ vitæ laboribus ac periculis, facile convincebat. Ita factum, ut nonnulli cingulum militiæ deponentes, & sancto ejus adhærentes contubernio, Christi se servitio ibidem in perpetuum manciparent: [admittit plures novitios,] sed & de Clericali ordine quidam, ejus edocti magisterio, vitam solitariam & egenam domesticis deliciis prætulerunt. Crescente igitur numero discipulorum, crevit & religionis observantia, quam non tantum extorquebat censuræ districtio, quantum offerebat perfectio caritatis. Nam præter illa quæ omnibus erant instituta communiter, aliquid singuli supererogabant ex proprio; eratque in illo pauperculo Christi grege spectabile sanctitatis commercium, cum suis adderet quisque virtutibus quidquid in altero vidisset imitabile. [& exemplo suo ad omnem perfectionem excitat:] Cumque nihil habentibus pro Christo paupertas ipsa sufficeret, sola eos vexabat insufficientia sanctitatis. Nam quod apud avaros efficere solet inhonestus amor pecuniæ, ut acquisita quælibet parvipendant, dum solis inhiant acquirendis; hoc in illis operabatur honestissimus justitiæ amor, & inexplebilis quædam si dici liceat religionis avaritia. Hanc eorum intentionem præcedebat tam magnæ perfectionis signifer ac magister; qui retro acta obliviscens, & in anteriora semetipsum extendens, more Apostoli sequebatur ad destinatum, donec comprehenderet: & ejus exemplo discipulorum fulciebatur sequacitas. [Phil. 3, 14]

[15] Hujus ergo tam sanctæ conversationis opinio, in Dei laudem longe lateque finitimos excitabat. Accessit ad vitæ meritum tanta miraculorum potentia, [claret miraculis:] ut jam illis in locis nullus ambigeret, virum sanctum plane a Deo meruisse gratiam curationum: quam sic ille pro humilitatis custodia fideliter petentibus ministrabat, ut divina beneficia non suis sed sanctorum Martyrum, Agricolȩ scilicet & Vitalis, in quorum serviebat ecclesia, meritis imputaret. Sed & ejus merita dæmones non tacebant, cum ab obsessis corporibus ipsius imperio pellerentur.

[16] Mulierem dæmoniacam, cujusdam rustici uxorem, amicorum fides, ad eum, curandam adduxerat; [obsessam is diabolo insultante,] quæ in ecclesiam ubi vir sanctus orabat, vix introducta, renitente qui eam possederat inimico, ore terrisono cœpit in eum minas & convitia jaculari. Rotberte, inquiens, Rotberte de Casa-Dei, quid a nostris sedibus advena, nos tentas extrudere? Nos te potius brevi cum tuis proturbabimus, [Obsessam a diabolo insultante,] intolerabiles quas sic patiere molestias incendio cumulantes. Nec tibi proderunt Collegæ tui, a Agricola Bononiensis, Symphorianus Æduensis, Marcellus Diensis, Privatus Mimatensis, Julianus Brivatensis, quos tibi paras ad nos impugnandos adjungere. Videbat diabolus hæc futura, scilicet locum ibi fundandum, qui Casa-Dei novo nomine vocaretur. [& futura prædicente] Sanctorum reliquias, quorum nomina recensebat illic inferendas: & cum futura bona vaticinaretur invitus, saltem non profutura, quod vellet, mentiebatur. Hoc solum de futuris liberis prædixit, quod locus esset conflagraturus incendio, sed & in hoc plus profuit prædicendo, quam postea nocuit inferendo: prædicendo Sanctorum patientiam præmunivit, inferendo probavit. Interea mulier, saltu & discursibus per ecclesiam debacchata, repentino impetu convertitur ad altare, tamquam manum sacris spoliis injectura. Vir sanctus, infelicis feminæ miseratus insaniam, dilata interim oratione obvius prodit; & virgula quam tenebat percussam leviter, severius increpavit; deinde conversus ad dæmonem, In nomine, inquit, Domini tibi præcipio, [liberat:] exi, da gloriam Deo, & ne ultra revertaris expulsus. Concidit mulier ad hanc vocem, & inimico recedente confecta, protinus obdormivit. Post modicum experrecta, mente jam sana, sed adhuc corpore fatigato, panem sibi flagitavit afferri: quem a viro Dei benedictum cupide sumpsit, & sic facta incolumis repedavit ad sua: multo quoque postea vixit tempore, vivæ virtutis exemplum circumferens.

[17] Item Rusticus quidam, nomine Constantinus, prope b S. Victorem habitans, cum tanto plenus esset Dæmonio, [& rusticum energumenum,] ut nulli parcens, seipsum dentibus infestaret; solam viri Dei præsentiam palam profitens; formidabat. Quem sui toto corpore vinculis irretitum, & tamquam mortuum in feretro deportantes, eidem Sancto pavidum nimis ac reluctantem repræsentant. Ille super eum facta oratione, & oculis ac mente cælum respiciens, adjurato per Dei nomen inimico, ut discederet imperavit. Nota jam erat adversis spiritibus verborum ejus potentia, & quod jussisset transgredi nefas erat. Ad primam ergo jubentis vocem territus adversarius, & vas captivum compulsus dimittere, quod solum potuit lassum reddidit & vexatum. Homo post paululum recreatus, sumptis quas ibi Sanctus obtulit c Eulogiis, sanus & gaudens ad propria remeavit.

ANNOTATA.

a Coluntur hi Sancti variis diebus Agricola cum Vitale 4 Novembris, Symphorianus 22 Augusti, Marcellus 9 Aprilis, Privatus 2 Augusti, & Julianus 28 Augusti, omnes Martyrologio Romano inscripti.

b S. Victoris vicus a Casa-Dei, vulgo Chaize-Dieu distat una solum leuca, orientem versus: alius ejusdem nominis vicus prope Maßiacum distat longius ad 9 leucas versus occasum.

c Eulogias, cibos esse benedictos, jam sæpe monuimus.

CAPUT IV.
Monasterium constructum. Miracula varia. Pius obitus.

[18] Horum fama discurrens multos sedibus suis exciverat; & visuri novum priscæ virtutis exemplum, [Affluentibus pluribus,] juxta vulgo nobiles undique confluebant: quos suscipiebat ille satis comiter & benigne; & cum dapes corporeas in solitudine, quæ tot turbis sufficerent, non haberet; apponebat omnibus verbum Dei: quo tamquam pane vel piscibus vel diversis deliciarum ferculis credentium animas impinguaret. Mirabantur omnes vultus illius modestiam, & oris ejus accommodatam singulis facundiam spiritualem: quibus ita quorumdam animos immutabat, ut contemptis subito præsentis vitæ voluptatibus, solo futuræ beatitudinis amore flagrarent. Sed cum plerique Christo servire non nisi sub ipsius ducatu proponerent, [ut sub ipso Deo servirent;] & non parva esset competentium multitudo, multorum autem cohabitationem, tam loci vastitas, quam studiorum diversitas excludere videretur; ortum est novum ex necessitate consilium, famulantibus divinæ a dispensationi rerum etiam difficultatibus: ut ibi scilicet construeretur monasterium, in quo velut ovili dominico, [cum matura deliberatione,] sub regulari & monastica disciplina, quos Deus colligeret, unanimiter habitarent. Ad quod construendum viam pandebat fidelium non paucorum devotio, qui certatim in hos usus prædia & pecunias ultronei conferebant. Videns Dei famulus tanti boni præparatam divinitus occasionem, sciensque veraciter ad suæ periculum animæ pertinere, si tam multorum saluti propriæ quietis respectu deesset; habita super hoc cum Fratribus suis deliberatione, assensu etiam & consilio Arvernensis Episcopi bonæ memoriæ b Renconis, laboriosa procuratione se induit, c cœpitque monasterium ædificare cum summa omnium gratulatione ac favore, juxta loculum, in quo prius habitaverat. [monasterium construit:] Optaverat olim vitam, cum paucis solitariam, decreveratque nihil pecuniarum vel possessionis, a quoquam accipere: sed cum & hæc adeptus esset, & ex divinæ largitatis affluentia secundiora succederent; ne supernis beneficiis videretur ingratus, ex fidelium oblationibus, quas vel sponte propria vel ipso adhortante contulissent, cœptum opus prospere consummavit.

[19] Eo tempore Francis imperabat d Henricus, Sedem Apostolicam e Leo Nonus tenebat. Papam itaque supradictus Episcopus adiit, vir sanctus Regem Francorum, utrique super loci novi stabilitate, [confirmationem ab Henrico Rege, & S. Leone Papa 9 impetrat:] auctoritatis robur & congrua privilegia petituri. Utrisque successit ad votum, Rege non solum de collatis vel conferendis eidem monasterio concessionem firmante, sed & domum Dei virumque sanctum Regiis honorante muneribus: Papa vero decretis Apostolicis roborante consilium, insuper etiam hominem Dei, cujus famam sanctitatis audierat, licet invitum ac renitentem, Fratribus præficiendum mandante.

[20] [Abbas constituitur:] Factum est ita, & dedicato cum summa omnium gratulatione monasterio, Vir beatus monasticum habitum regimenque cum benedictione suscepit, tam Fratrum precibus quam Præsulis auctoritate compulsus. Alioquin tutius æstimabat regi quam regere, & de sua solum quam de multorum vita reddere rationem: qui tamen ad utrumque Dei ope suffecit, cum neutrum de suis viribus præsumpsisset. Quanta namque in eo post susceptam regiminis curam circa subditos industriæ vigilantia, erga Deum simplicitas mentis eluxerit, istud signorum frequens ostensio, illud spiritualia laboris ejus incrementa testantur. Nam præter secularium non modicam multitudinem, quorum animas verbo prædicationis suæ vitæque exemplo, orationum etiam suffragiis est lucratus, ex quibus ad trecentos ferme monachos acquisivit (præter ecclesias circiter quinquaginta post diuturnam desolationem ad Dei servitium reparatas) illud constat esse præcipuum, [habet sub se monachos 300,] quod unicæ simplicitatis ac caritatis suæ formam transfudit in discipulos; & eidem loco cujus fundator extitit, egregiæ dotis instar reliquisse cernitur hereditariam sanctitatem. [reparat ecclesias 50,] De miraculis vero pauca perstringimus, hac scilicet fide, qua nobis ea, qui se vidisse asserunt, tradiderunt. [miraculis claret:] Ceterum tota ipsius vita in terris, ingens quoddam miraculum fuit: si qui tamen exterioribus signis facilius capiuntur, non quod illa majora, sed quod ipsi minus sunt capaces, quales plus ducere solet carnalium sensuum admiratio; non deest hac etiam in parte materia, qua talium quoque utilitati serviatur.

[21] Militem de monte f Guasconis, cui Bernardus nomen erat, annis tribus continuis renum injuria, quam nephresim medici nominant, [sanantur laborantes nephritide,] laborantem, cum aquæ sanctæ aspersione super eum devotius orans, non solum corporis incommodo liberavit, verum etiam postea monachum factum Christi militiæ dedicavit. [aqua intercute,] Item alium, per vitiati sanguinis corruptelam aqua intercute laborantem, & naturalis caloris fomite jam demerso, superflui humoris abundantia protinus obruendum, sacræ manus impositione restituit. Puerum quoque dæmoniacum, gressibus ac linguæ privatum officio, rustici cujusdam filium, sub loco qui g Calcis-mons dicitur habitantis, eadem potentia, [dæmoniacus mutus & claudus,] per manus impositionem cum orationis virtute curavit; triplicique miraculo in eadem persona, muto vocem, claudo progressionem, captivo reddidit libertatem. Item præsentato sibi dæmoniaco, cum panem sanctum in ipso ecclesiæ ostio porrexisset; [alius dæmoniacus,] inimicus tantæ fidei virtutem non sustinens, non sine horrisono strepitu & intolerabili fœtore, discessit, hominemque dimisit incolumem. Mulier membris omnibus dissoluta, [paralytica:] quæ ipso Missam celebrante sacris mysteriis assistebat, allata scilicet non suis pedibus sed manibus aliorum; ejus vocem, qua de perpetuæ Virginis laudibus in festo ipsius Annuntiationis ad populum disserebat, fideliter audiens, restituta est protinus sanitati. Nec latuit assistentes tantæ virtutis effectus, cum de nervorum ejus concussione fragor emissus terrorem subitum, tamquam de tecti ruina, præsentibus incussisset.

[22] Hæc pauca de Sancti hujus miraculis breviter memorasse sufficiat, ut nec provectiorum firmitas oneretur, & fides simplicium roboretur. Nam seposita virtutum talium mentione (quarum ut in causis dicitur, [præ reliquis eminet ejus constantia in virtute:] communis est locus, quoniam bonis non semper, malis etiam quandoque contingunt) sola vitæ Sanctorum constantia prudentibus sufficit ad fidem pariter & exemplum, quam nisi bonus nemo potuit adipisci. Quid enim dignius unquam miraculo esse potest, quam in tanta rerum mundanarum varietate immobilem mentis habitum custodire? quem vir iste beatus ita fixum divino munere conservavit, ut nec ætatum, nec locorum, nec temporum, nec fortunarum diversitate a sancto proposito potuerit dimoveri. Unam petierat a Domino, hanc requirebat, æternam scilicet in domo Domini habitationem; cujus intuitu quamlibet vitæ præsentis vel voluptatem vel molestiam pro nihilo reputabat. Ita factum est ut per brevis laboris cursum (omne etenim quod transit breve est) ad æternæ quietis bravium perveniret, felici commercio terrenis lucratus cælestia. [præscit diē obitus:] Obitus quidem sui diem creditur præscivisse: Fratribusque ad se convocatis, post exhortationis verba, quibus eos divinis monitis instruebat, osculatus singulos, vale dixit; sicque conversus ad Deum, seque & illos precibus commendans, plenus dierum dormivit in Christo; sepultusque est VIII Kalendas Maji in Casa Dei nova, quam ipse ædificaverat, regnante Domino Jesu Christo. h

ANNOTATA.

a Alia Mss. dispositioni.

b Renco, Episcopus Claromontanus, sive Arvernorum, adfuit Concilio Lemovicensi anno 1034: memoratur adhuc in tabulis donationum apud Sanmarthanos anno 1052. Infra dicitur avunculus S. Roberti.

c De tempore supra actum.

d Henricus I regnavit ab anno 1031 usque ad annum 1060.

e S. Leonis IX Vitam damus 19 Aprilis. Coronatus is in Papam est an. 1049, mortuus anno 1052.

f Vulgo Mon-gagon, ad occiduam ripam Elaveris, sex circiter leucis a Claromonte; hic Mons-Guasconis, alibi Mons-Gausonis scribitur.

g Calcis-mons, vulgo Chaumont, nomen in Arvernia frequens; proximum esse videtur, quod trans Doram fluvium intra tertiam leucam adjacet.

h Sequebatur in codice nostro in tres partes divisushymnus: quem, ne moles accrescat, omittimus.

LIBER II.
Miracula post mortem
Ex antiquo Ms. codice nostro & editione Labbeana.

PROLOGUS.

[1] Frequenter petis, vir egregie, immo sub assumptæ petitionis figura multo acrius jubes & cogis, ut priori libello quem de vita B. Rotberti simplici sermone, utinam tam efficaciter quam libenter, composui, sequens opus de virtutibus ejus secundum titulos primi scriptoris annectam. Honorat parvitatem meam repetitæ dignationis injunctio, sed onerat infirmitatem gravis laboris assumptio: neque enim, si prius tibi displicuisset, sequens a me opus tam instanter exigeres; nec rursus quod placeat absque labore & industria potest exculpi. Sed neque tam ineptus sum, ut si boni quid ago meis hoc viribus arrogem, & non illi potius a quo bona cuncta procedunt; nec tam infidelis, ut in honestis ac piis laboribus divinum desperem auxilium. Gratulor igitur opusculum illud tibi, Pater, & sanctis Fratribus placuisse; & divinæ gratiæ, per quam placuit, gratias ago. Sed & quod restat eadem ope divina fretus aggredior, quam mihi non meritorum meorum, quæ vel mala sunt vel nulla, presumptio; sed beati Patroni, de quo sermo suscipitur, & vestræ sanctitatis intercessio pollicetur. Mihi ergo, quidquid errati erit, imputabitur, supernæ gratiæ, si quid recti. Nec scriptoris precor indignitas susceptæ causæ præjudicet dignitati, cum vilibus e contra plerumque mancipiis dominorum intuitu deferatur; nec qualiter, sed qualia dicantur fidelis lector attendat: quoniam sæpe pro orationis facultate & vera tenuiter, & copiose falsa disseruntur. Nam & salubres escæ ministrantur fictilibus, & aureis poculis letale miscetur aliquando venenum.

Sequebatur longißima apologia pro S. Roberto, quasi eum arguerent aliqui pervertisse ordinem sanctitatis, qui a summa vitæ contemplativæ perfectione exorsus, descenderit ad laboriosa magisque imperfecta vitæ activæ ministeria: quod pro dilectione fecisse maximos quosque Sanctos ostendit auctor, mediam fere libelli partem huic discursui impendens. Opinamur satis esse quod res tota poßit apud Labbæum legi, eamque studio brevitatis omittimus.

HISTORIA MIRACULORUM.

[2] Ea ipsa die qua beati viri corpus sepulturæ tradendum jacebat, a unus ex antiquioribus ejus discipulis, ceteris circa pias exequias satagentibus, solus in partem secesserat; utpote qui repentinam sui destitutionem, pro diuturna consuetudine, familiarius pateretur. Hic cum nimio luctus angore fessus, & consternatus animo resedisset; ut solet, ex tristitia somnus irrepsit. Et ecce divinitus mentis sibi lumine reserato, igneum globum cælo delapsum, supra ubi sanctum corpus jacebat, conspicit astitisse: cujus splendore lucifluo vicina quæque vehementius irradiarentur. [Videtur a Deipara induci in cælum:] Cumque ad tantæ visionis horrorem stuperet attonitus, adest cælestibus stipata legionibus, inæstimabilis femina venustatis, proprio fulgore prævii luminis æmulans claritatem; quam ex vultus & habitus majestate Reginam esse constaret. Hæc super feretrum igneo globo insistens, manu porrecta jacentis dexteram apprehendit; blandæ vocis alloquio, ut surgeret & secum ascenderet, cohortata. Ita manibus consertis recto in cælum itinere gradientes: comitante se lumine, cum jam ætheris vicina tangere viderentur, emissa desuper ingenti dextera cæloque patente recepti sunt.

[3] Hanc Domini fuisse matrem nulli sit dubium, quæ devotam sibi animam post vitæ præsentis decursos rite labores, cælestibus Christo suscipiente gaudiis introduxit. Ejus quippe se vir sanctus post Christum specialiter obsequio mancipaverat; eamque vivens in carne tam impatienti spiritualiter diligebat affectu, ut ab ejus laudibus, etiam cum de alio ageretur, temperare non posset, & ad ejus memoriam etiam dormiens animo vigilaret. b Christi & Mariæ penitus impressam gestabat imaginem: hoc velut unicum & dulce depositum lætabundo mentis gremio confovebat. [ob singularem ejus in Deiparam devotionē:] Ligaverat in corde suo geminam hanc, disparis quidem, sed inestimabilis utramque pretii margaritam; ad quam singulis horis insatiabili desiderio secretæ caritatis oculos revocaret: semper in ejus ore versabatur Christus & Maria, castitas & misericordia: Mariam cæli portam, maris stellam, miserorum refugium, rosam pudoris, lilium castitatis, gemmam virginitatis, variatis ad delectationem nominibus, vocitabat. Si quis vellet Christi gratiam promereri, ambiendum prius censebat ad matrem, velut alteram Dei mediatricem & hominum; quippe cui filius secundas reconciliationum partes delegaverit, ut eos ipse patri commendet, quos sibi genitrix propria commendarit. Hunc Magistri fervorem adhuc hodie discipulorum probat ac repræsentat devotio: qui per ejus traditionem quotidiani officii laudes in cœnobio Casæ-Dei gloriosæ Virgini communiter & gratanter exolvunt. Quocirca dubitari non debet, beatam animam ab illa potissimum deductam in gaudium, cui salvo Deitatis privilegio studuerat servire potissimum. Nec defuit supradictæ visioni totius divinæ Trinitatis auctoritas; quoniam & in igne Spiritus sancti flagrantia, & in dextera Filii fortitudo, & in cæli specie Patris majestas signanter enituit.

[4] Item vir quidam, c Vellavensis incola territorii, febribus quartanis biennio continuo carpebatur. Hic cum implorandæ sanitatis desiderio multas diu Sanctorum memorias ac sepulcra circuiens pererrasset: consumpto frustra studio, periculosam ægritudinem intempestivi laboris molestia cumularat. Nec vel suæ infidelitatis culpa vel Patronorum impotentia fallebatur: sed B. Rotberti meritis, [curatur febris quartana:] ut postmodum claruit, divinitus servabatur. Nam cum ipsa tumulationis ejus die, ante sacri corporis locum (quo eum pervagata circumquaque venerandi obitus fama, inter promiscuas turbas, properanter adduxerat) humi prostratus, non sine certa impetrandæ fiducia sanitatis, remedium diutius implorasset; inter orandum, somno cælitus illabente, leniter obdormivit. Cum interea secreto divinæ majestatis effectu, per beati viri merita venarum calefactis meatibus, pigri diu frigoris vis noxia cœpit resolvi; & toto corpore patentibus poris febri fluis pariter emanare. Sensit exonerata dormientis natura remedium: & homo, absque medicæ curationis mora vel molestia, omni repente liberatus incommodo, alterum se mirans, resurgere sibi videtur dum evigilat. Quantas tunc Deo pro recepta sanitate grates egerit, quantis Rotbertum vocibus inclamarit, solus ex ejus gaudio poterit æstimare, qui gaudium ex præeunte molestia mensurarit. Sicut enim plus gaudet, qui majus evasit periculum; ita majores agit gratias, qui plus gaudet. Hujus erga tantæ virtutis opinio, tam eorum oribus qui viderant quam & qui crediderant referentibus, per regiones finitimas celeriter divulgata, languidorum debiliumque greges ad sacrum beati viri sepulcrum, velut dispensandarum gratis sanitatum largifluam quamdam ac propalatam nuper cunctis languentibus officinam, diversis pariter itineribus adducebat.

[5] Inter quos miserum quemdam senem (cujus infortunio, ad duplex senectutis scilicet & paupertatis incommodum, gravissimum plane pessimumque cæcitatis onus accesserat) anxia tori consors ad sepulcrum statuit Confessoris. Ubi dum per triduum cæcus ille, indefesso studio mentis oculos figens in Christum, Rotberti nomen, cujus fidebat patrocinio, sæpius iteraret; nec vel momentum sibi relaxaret a precibus; offensa mulier importuna viri, ut videbatur, garrulitate, Desine, inquit, vel tandem præsentibus inferre molestiam, si quiescenti non times facere injuriam. [cæcus illuminatur:] Nam qui te non putas a Sancto, nisi clames improbius, exaudiri; dum lumen imploras amissum, quem sic pulsas infamas auditum: nec mereris impetrare quod oras, dum velut surdo cæcus imperas. Expecta potius cum silentio, & in cordis cubiculo funde preces. Hanc ille vocem sic indignabundus exhorruit, ut eam non tam feminæ simplex eloquium quam fraudulentem serpentis sibilum judicaret. Parce, inquit, parce, mulier, stulte loqui, & impiam blasphemiam imagine fidei palliare. Siccine delicatas aures suspicaris Sanctorum, ut eas putes nimiis clamoribus enecari? Immo divino edocti Christi magisterio, quod non dant amico plerumque roganti, tandem largiuntur improbo pulsatori. Statimque conversus ad Sanctum, pium nomen acclamare cœpit instantius; imitatus Euangelicum cæcum, quem turba magis accendebat in preces, increpans ut taceret. Mota jam dudum pietas Sacerdotis, potestatem a Deo restituendi cæco luminis impetrarat: sed probat petentis fidem, dum differt dare quod petitur; simulque beneficium plus desideratum fit gratius. Dum igitur homo persistit in precibus, occulta virtus manifestum dedit effectum: cœpitque densa caliginis nubes avelli, ut velut distante jam spatio oculis mirantibus, cum lucem nondum viderent, sua cæcitas appareret, velut si lucem videntibus velamen obtendas. Admovit homo festinus palpitantibus oculis manum, & mirum in modum nihil tangens, quidquid officiebat detersit. Illuxit diu sepultis orbibus lux mirabilis, & totam mox reddidit corporis accensi substantiam clariorem. Rupit ergo, seipsam non capiens, gaudii mensura silentium: & novi ipsemet miraculi congruus prædicator, per totam repente basilicam cœpit mixtis laudibus gratias intonare. Quis tunc ibi præsentum, Dei potuit silere præconia? Quis B. Rotberti merita non cantavit? Manifestis siquidem probamentis virtus indubitata constabat, cum oblatas sibi diversas species, cæcus modo, distinctis quamque nominibus, ad visionis indicia designaret, nec colorum vel formæ cujuslibet distantia falleretur.

[6] Inveniat hic, si potest, mordax invidia locum calumniæ; [meritis S. Rotberti invocatis:] & ad depravandum, saltem quod negare non potest, tentet ex odio quodlibet comminisci: sed cum conatus suos omnes prorsus deficere casso labore compererit, credat vel sibi quod nobis credere forsitan dedignatur; & exemplo vesani illius prophetæ, ab asina sua, id est, propria stultitia, redargutus tandem turpius, resipiscat. Numquid enim totum mirandæ virtutis effectum, non sancti viri meritis, sed petentis fidei, contendet potius adscribendum? At enim petentis hæc erat fides, quod lumen posset amissum Rotberti precibus impetrare: inde est quod nomen Rotberti sæpius inclamabat. Aut igitur quod postulabat ejusdem Sancti meritis impetravit, aut sibi ad impetrandum ipsa qua postulabat fides nihil profuit. Nam & antea sæpe, fide utique Christiana, ad aliorum Sanctorum sepulcra amissum lumen imploraverat; & nusquam tamen meruerat exaudiri. Postremo si tota foret beneficiorum largitio fidei postulantium imputanda, nullæ Christo gratiæ referrentur, qui sæpe laborantibus cum diversa beneficiorum remedia contulisset, fidei tamen meritum non tacebat: Fides, inquiens, tua te salvum fecit, hoc est ut salvus fieres impetravit; non dando potentiam, sed a me gratiam promerendo. Fides igitur postulantis nec largientis potentiam nec meritum patrocinantis evacuat.

[7] Ecce & aliud mirandæ sanctitatis evidens documentum. Ex Lemovicensi pago misera quædam mulier, [energumena liberatur,] viginti fere annis maligni spiritus frequentibus incursionibus devastata, tandem ad beati viri sepulcrum a fidelibus personis adducitur. Sane non illam continua, ut solet, fatigatione vexare vis inimica sueverat; sed in morem chronicæ passionis gravius post intervalla torquere. Itaque dum ante sacri corporis locum statuta, velut ante pium judicem reus, absolutionis suæ sententiam, suspensis qui aderant omnibus, expectaret; tantis repente toto corpore convelli cœpit tremoribus, ut mortem potius expectandam horrenda supplicis facies intentaret. Trepidabat nimirum, invisibilis cujusdam majestatis præsentiam ferre non valens, nequitia spiritualis; & dum male invasam substantiam, velut improviso superventu territa, festinat dimittere, occlusis exitibus undique circumcursans carcerem suum concutit tremebunda. Nam retinet ad tempus, ut torqueat censura prædonem; simulque futuræ mox purgationis miraculum, ostensa præ oculis pestis horrendæ magnitudine, commendatur. Dum igitur in hac tam fæda specie miserandum adstantibus aliquamdiu propriæ calamitatis præbuisset spectaculum; subitam femina prorupit in vocem, & iteratis sæpe clamoribus S. Rotberti cœpit adjutorium invocare. Interea d mansionarius, acceptam sacræ conspersionis aquam in os vociferantis roravit, & velut imbre cælitus misso sævæ passionis totum subito restinxit incendium.

[8] O miranda prorsus pii merita Confessoris, qui etiam per humilis ministri officium potentiam effugat inimici. Hoc plane est egregiæ cujusdam virtutis indicium, [ad imperiū æditui:] quæ passim non possit Sanctorum cuilibet provenire. Dedit hoc Christus Apostolis, ut in suo nomine malignis spiritibus imperarent: quod sæpissime per seipsos fecere Apostoli raro autem per alios quos juberent. Præsumpsit hoc olim magnus ille & mirabilis Elisæus, cujus sacrorum ossium contactu cadaver hominis resurrexit; nec tamen puer, præmissus cum baculo, defunctum mulieris magnæ filium ejus imperio potuit suscitare: non quod tantum prophetam fefellerit fiducia meritorum, sed quia non semper etiam perfectis tam exundans gratia conferatur: quibus autem id aliquando confertur, perfectos esse dubitari omnino non potest. Collapsa igitur mulier, pavimento jacuit aliquamdiu sine sensu, ut plane cunctis nihil aliud quam mortua videretur. Nec magnum negotium erat Sancto vivacibus meritis suscitare vel mortuam, si forsitan quod videbatur hoc erat. Redeunte itaque vel anima vel sensu, post spatium apertis oculis cum quiete, in modum antiquæ illius Tabitæ resedit: & de recepta mentis & corporis sanitate, servo Dei Rotberto, quantas poterat, gratias referebat. Tunc præsentes, qui aderant & rei exitum jam dudum stupidi sustinebant, viso tanto tamque patenti miraculo, certatim Dei laudes piis clamoribus intonabant. Sed & mulier, ad patriam reversa incolumis, miræ virtutis exemplum, quod senserat, ipsa circumtulit.

[9] Item vir quidam, e Forensis territorii patriota, filium suum, multo jam tempore contractione nervorum damnatum, ut non gradi sed potius repere videretur, ad sepulcrum beati viri, pro ejusdem suæ sobolis sanitate pias preces fusurus, advexit: [sanatur misere contractus:] ibique per unius hebdomadæ spatium lacrymis insistens & votis, divinæ miserationis opem fideliter expectabat. Interea die quadam, dum Fratres Missarum celebrarent officia, cœpit puer subitis nervorum motibus agitari; & ut torpida diu crura tentaret extendere, reviviscentis quodammodo naturæ pulsibus admoveri. Tentavit, velut hæsitans quid moveret: & ecce quodam impetu, cum fragore cutis, extendebantur nervi; ut jam, vel si conaretur, non posset desistere. Sine dubio vis cælestis, arcta nimis, captivæ diu naturæ vincula disrumpebat; & quod exercebatur, non erat in hominis potestate. Erigitur statim desuetos claudus in pedes, & vacillanti primum ingressu cogitur ambulare. Accurrunt illico lacrymantes præ gaudio qui cernebant, & injectis undique manibus, cum Dei laudibus erectum ad altare perducunt. Fit tale gaudium apud omnes, quale utique supernæ præsentiæ manifesta probatio merebatur. Super omnium tamen præconia, patris vox gratulabunda festivius resultabat, cui causa lætandi propensior majorem dabat materiam declamandi. Sic cum filio solidatis basibus, reversus ad propria, grande miraculum patriis finibus introduxit.

[10] Ex oppido, quod Teresium f nominatur, eques non ignobilis filiam habebat quæ fœdum in modum facie tumefacta, geminis etiam jam dudum capta luminibus, duplicis incommodi gravi sarcina premebatur. Visum est patri post tempus, [cæca illuminatur,] qui puellæ miserias mœstis visceribus indolebat, ut eam ad Sancti viri sepulcrum dirigeret: ubi multos recipere sanitatem celeberrime jam fama vulgaverat. Ducta est cæca ad Sanctum, luridis tumoribus faciem deformata: & post modicum rediit videns, in pristinam decori vultus imaginem reparata. Nam dum precibus assiduis pulsat Deum, quales sibi contriti cordis dictabat afflictio, dum B. Rotberti nomen & merita sæpius contestatur; unus ex Fratribus custos ædis, de vultu gestientis colligens supplicantis affectum, admovit etiam vocibus aurem: statimque pietate permotus ingemuit; & velox affectu, vinum, quo lotum fuerat corpus Sancti, detulit festinanter, eoque totam faciem pavitantis respersit. Verum illa ubi persensit auxiliares sacrati roris guttas, idem sibi fieri sæpius flagitabat. [& fœdo tumore faciei liberatur,] Quod cum per dies aliquot factum esset, integram recepit femina sanitatem. Redit ad suos facie collustrata, quam nec videri jam pudeat, nec videntibus necesse sit invidere. Gavisus Pater filiæ sanitate, gavisa familia cum vicinis, & totum simul oppidum communibus votis in Dei laudibus exultavit: nec B. Rotberti siluere præconia, qui caussam miseræ more suo strenuus interventor susceperit.

[11] Notus est vicus, quem g Monasteriolum vocant indigenæ. Habitabat hic Miles, filiam habens quam miris modis sævus spiritus agitabat: hæc non tantum terrisono fremitu vel gestu horrendo seu verbis spurcissimis significabat insaniam, [alia energumena rabida,] verum quos posset morsibus impetebat; neque parcebat vel sibi, si quando alios invadendi copia non daretur. Nec vero patrem, qui se genuerat agnoscebat: nisi quod latentis inimici suggestu majoribus illum quam ceteros contumeliis infestabat: sed quanto eum gravioribus pulsasset injuriis, tanto magis in miseram paternæ pietatis viscera movebantur. Spectabat infelix in corpore filiæ pœnam suam, & quodammodo tormentis gravioribus angebatur: sentiebat enim iste mente sana quod plangeret, cum apud illam ipsius sensum doloris absorbuisset insania. Illa torvos vultus & perfusorum rabie cruentas acies oculorum secura versabat: mœsti parentis pallidas genas & uberibus lacrymis lumina madefacta, genus spectaculi miserandum dolor effecerat. Rictus terrificos, & spumas ferventes, & rotatæ cervicis tortiles gyros, & inpexi capitis horridas comas, & quidquid aliud in nescientis corpore flebile cernebatur, totum in se transferebat pia compassio genitoris. Inter hæc cum nulla pateret via remedii, sævum dolorem exacerbabat plus ipsa desperatio sanitatis. Sed cum in tantis tristitiæ fluctibus jactaretur, flavit subito ab amicis salutaris aura secunda consilii, ad sancti viri sepulcrum puellam dirigere, quo nullius petentis fides justo desiderio fraudaretur. Statimque in spem certam erectus, hanc esse salutis filiæ velut attingendi littoris unicam viam; parat famulos & ancillam, & quæ necessaria videbantur; impositamque puellam vehiculo duci festinanter jubet ad Sanctum; membris tamen omnibus impeditam, ne more suo prosiliens quoslibet obvios sauciaret.

[12] Iter illud medium, quo tendebant, Ligeris fluvius dirimebat; cujus utique rapidos fluctus solent etiam sana capita formidare. Hinc vincta cœpit habere jam melius, [ad sepulcrum advecta sanatur:] & vultu tranquillo verbis mitibus comites appellare. Nimirum virtutis hoc erat, non naturæ remedium, ubi plus poterat lymphata natura maxime terreri. Quare, inquit, me pannis velut mortuam involvistis: solvite quæso defessam, nec ultra velitis innoxiam coercere. Sic soluta confestim toto intervallo mente placida conquievit. At ubi ad sacrum tumulum, velut ad locum examinis, est perducta, silere non potuit qui latebat. Dum purgandos remotarum fibrarum sinus violenta rimatur discussio, pestis improba fremere cœpit dentibus, & grassari, & post paulo amittendam substantiam modis omnibus fatigare: nam post triduum fraus expulsa, omnis caussas molestiæ secum tulit. Redit in statum pristinæ sanitatis paulatim recreata natura: & post modicum plusquam sospes, ad patris domum, suas vires admirans, ipsa revertitur. Quid intulerit gaudii, quid votorum, æstimandum lectori relinquimus nam nec extraneos a divinis laudibus crediderim temperasse qui simplici erga miseram communis naturæ movebantur affectu: quanto amplius paterna pietas gestiebat, quam communis & propria cohortabatur affectio. Nec immerito sanctum Domini Confessorem multis omnes laudibus extulerunt, cujus meritis gloriosis tanta divinitus miracula sint concessa: quæ ne forte cuipiam dubia viderentur, quid in hanc partem contigerit placuit in ultimis recitare.

[13] Cum talium fama virtutum apud Alpes maritimas increvisset, & in S. Rotberti præconia corda & linguas accenderet populorum, Archipræsul h illius provinciæ, vir moribus æquiparans dignitatem, indignum ratus, [coram Archiepiscopo Ebredunensi,] si levis vulgi vanis rumoribus Pontificalis gravitas fidem protinus adhiberet; statuit non indiscussum dimittere, quod ad publicum vel errorem vel meritum pertinere constabat. Fuerat sane beato viro dum in carne viveret diu notus, & amore similium studiorum vinctissimus: facto igitur ut res petebat congruo itineris apparatu, profectus est, non voto increduli tentatoris, sed probandæ potius studio veritatis. Venit ergo cum comitatu, exemplo Reginæ Austri, ad locum, probaturus, sicut illa sapientiam, sic iste potentiam Salomonis. Susceptus est hospitaliter, ut docebat; sicque, ubi visum est opportunum, ingrediendi monasterium fieri sibi copiam postulavit. Factum est protinus ut petebat, obseratisque foribus ædis, solus ipse remansit intrinsecus. Ibi totus effusus in preces, S. Rotberti sepulcro advolvitur; & igne fervidæ caritatis liquefactus in lacrymas, ex medullis cordis invocat verum lumen, ut sibi dignetur manifestius revelare, si vere & absque aliquo suspicionis ambiguo, divina potentia tantam beato viro miraculorum gratiam contulisset, præsentibus seculis insuetam. [ad sepulcrum ejus peregrinato,] Dixit etiam multa conversus ad Sanctum, sicut ei parturiens preces anima suggerebat. Nec cessavit Matrem Virginem invocare, nec spiritus Angelicos prætermisit.

[14] Interea dum precibus addit preces, divina protinus manifestatur responsio, non formata elementariis verborum sonis, [sanatur contracta,] sed evidentibus rerum constans indiciis. Contractam diu toto corpore puellam quæ ad sepulcrum Sancti, sicut postulaverat, portabatur, nutu Dei confluens undique communibus votis populus sequebatur. Pulsantibus apertæ sunt fores, & introgressa prosequens multitudo. Vix bene deposita tetigerat pavimentum, cum resolutis nervorum nodis, disrupta cute poplitum, surgit in pedes; & per totam basilicam gressum movens, rudimenta gaudet novi muneris exercere. Tollit populus voces in cælum, & læto tumultu personant universa. Stat in parte stupefactus Episcopus, & de pristinæ dubietatis scrupulo, non tantum consono multorum testimonio, sed oculari etiam fide confunditur. Agnoscit tacitus gratiam quam petebat, & tam cito se exaudiri miratur.

[15] Ne tamen aliqua pravæ suspicionis relinqueretur occasio, duplicato protinus miraculo confirmatur, [& illuminatur cæcus.] ut quasi legitimus testimonii numerus non deesset. Nam vix bene de priori gaudio tumultus resederat, cum ecce, non parva comitatus caterva, cæcus ab ortu puer adducitur, & omnium qui aderant in se mentes & ora convertit. Nec mora: statuitur ad sepulcrum: oratur pro illo a populo; & expulsa statim caligine, mirantes oculos penetrat lux ignota. Exoritur rursum lætitia, rursum gratiæ, rursum voces. Miratur Episcopus repetito, cujus mentis pristinæ cæcitati simul materiæ virtus alludit. Opponitur cæcitas dubitanti, & illuminatio credulitati respondit. Nullus jam locus relictus erat ambiguo, & ultra in tanta nullus Thomas poterat dubitare. Erumpit ergo corroboratæ fidei provectus in vocem, & in aures omnium sonat & resonat verax confessio: Plus, inquit, hic video quam audivi: & est longe inferior opinio veritate. Reversus est ergo lætus Præsul ad propria, reportans pretiosæ confessionis divitias, & dans gloriam Deo cæli, qui vivit & regnat in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Rotbertus, ex mimicæ artis levitate ad Christi tirocinium evocatus. Ita libri tripartiti distinct. 2.

b Hoc numero relata desunt apud Labbæum, ut plura in sequentibus.

c Vellavensis ditio, vulgo le Velay, aliis Velaunium, de quo supra actum.

d Mansionarios dici ædituos, jam sæpe in Actis Sanctorum vidimus.

e Forensis ager, vulgo le Forez ad Ligerim fluvium, inter Arvernos & Lugdunenses. Dividitur in superiorem & inferiorem, nomen habens a Foro oppido supra Ligerim, vulgo Feurs dicto.

f Teresium vulgo Thiers: Papirio Massono Thiernum, forte Labbe Ceresium legit & impreßit, typographico mendo: distat autem a monasterio leucis fere 12 ad Durotiam, Doræ influentem.

g Ex sequentibus apparet, Monasterioli vicum trans Ligerim signari, qui 7 leucis circiter distat versus Orientem: alias, eodem fere intervallo versus Meridiem, abest Monistrol d'Allier, Monasteriolum ad Elaverim.

h Appellatur in libro tripartito Archiepiscopus Ebredunensis: hic autem eo tempore vocabatur Lantelmus & ab anno 1080 usque ad finem seculi præfuisse videtur.

LIBER TRIPARTITUS
DE MIRACVLIS S. ROBERTI,
Auctore Bertrando monacho Casæ-Dei.
Ex autographo Sirmondi a Philippo Labbe S. I. editus.

Robertus, Abbas Casæ-Dei, Ordinis Benedictini, in Gallia (S.)

BHL Number: 7263

AUCT. BERTRANDO.

PROLOGUS.

Magnifica Christi Regis æterni miracula, quibus assidue in Sanctis suis ineffabilem propriæ majestatis gloriam declarare dignatur, memoriter teneri jubentur; [Certa & probata auctor spondet se dicere.] & illi confidendo, ipsumque invocando, universa terra annuntiari. Quocirca cum huc omnis homo niti debeat, non immerito B. Roberti Confessoris, Patris, & alumni mei, quæ Dei gratia non solum in circumjectas Gallicanas, sed & extraneas nationes ubertim diffundi voluit, grata & admiranda miracula, ab ejus gestorum scriptoribus brevitati operam dantibus prætermissa, cum Dei adjutorio, quæ ab illis didici, qui cum eo conversati sunt, vel ab eis qui se vidisse testati sunt, vel etiam quæ ipse videndo vel audiendo veraciter comprehendere potui (postpositis omnibus, quæ in vita Domni a Stephani, & in actibus illustrium Patrum, qui locum b S. Gemmæ in pago Xanctonensi fundavere, tuleram) trina distinctione annotare curavi. In prima siquidem miranda, quæ Deus per beatum virum, dum in corpore viveret, splendescere disposuit: in secunda profecto illa, quibus vitæ præsentis cursu transacto, summus Remunerator testatur eum vivere in cælis: in tertia illorum denique merita & nomina, qui ei in regimine pastorali Cœnobii Casæ-Dei, usque ad præsens tempus, annum videlicet Incarnationis Dominicæ MCLX successerunt, & quorumdam Fratrum, qui sub illis degentes, signis & miraculis claruerunt. Verum quia summi Regis tirocinium cum tribus sociis in ejus trino nomine delegit, & ab ipso trino & uno Deo remuneratus in fine gloriose extitit, hujus opusculi libellum tripartite libuit distinguere, tripartitum nominare. Hactenus de his. Nunc ad propositum veniamus.

[Annotata]

a Stephanus 6 Abbas, cujus sanctitas miraculis effulsit, ut patet in ejus Legenda, obiit 4 Kal. Aprilis: ita Labbe pag. 660, ex MS. Catalogo Abbatum. Vtinam ea Legenda nobis communicetur, ad mensis Martii Supplementum.

b Gemma Virgo & Martyr, colitur 20 Iunii & 16 Augusti, apud Saussajum: Monasterium illud construxit Guido Dux Aquitaniæ, mortuus anno 1086: estque etiam nunc Prioratus Conventualis, ab Abbatia Casæ-Dei dependens.

DISTINCTIO PRIMA.
Miracula in vita patrata.

[1] Vir clarissimus, S. Juliani Brivatensis Thesaurarius, nomine Rotbertus, relictis cunctis mundialibus, peracta Christi nativitate, die sanctorum Innocentum, cum duobus sociis vastam intravit eremum. Cum autem in sancto proposito diutissime persisteret, [Regula S. Benedicti divinitus offertur deliberanti:] & fama ejus religionis longe lateque ad bene vivendum nonnullos invitaret, proponerentque sub ipsius ducatu Christo servire; eorum desideriis annuens, non parva multitudo & Clericorum & militiæ cingulum deponentium, ejus sancto contubernio adhæsit. Crevit itaque & discipulorum numerus, & religionis observantia. Multorum vero cohabitationem tam loci vastitas, quam studiorum diversitas excludere videbatur: alii namque eremiticam, alii cœnobialem, alii canonicam vitam conabantur assumere. Cum vero die quodam tractaretur ab omnibus ut Divina clementia eis ostendere dignaretur, cui supradictarum Religionum locus ille manciparetur: ecce quidam peregrinus, vultu & habitu reverendus, janitori monasterii librum quemdam tradidit, dicens: Codicem istum defer Fratribus in Capitulo constitutis, valde sibi necessarium. Qui cito perrexit, & Fratribus librum detulit. Illi autem codicem aperientes, & regulam S. Benedicti esse videntes, supra quam credi potest admirando, & supernæ dispensationi gratias agendo, monasticum schema gratanter omnes susceperunt, tanto devotius quanto divinitus subrogatum intelligunt. Ianitor denique cum peregrinum irremuneratum abire nollet, quæsivit & non invenit: mittensque nuntios, qui diligenter quærerent, nec eum, nec quemlibet qui se vidisse testaretur, reperire valuerunt. Videtur itaque hoc divinum, non humanum.

[2] Beatus denique Rotbertus monastico habitu, locique regimine suscepto, [eo cum Canonicis prandente,] cum in Assumptione B. Mariæ quadam vice in refectorio Canonicorum Claromontanorum, juxta consuetudinem Ranconis Episcopi auunculi sui, adesset (decreverat enim idem Præsul & omnes Canonici, ut tam ipse quam omnes successores sui Abbates Casæ-Dei, cum sex sociis suis Monachis, & septem famulis, festivitate Assumptionis venerabiliter ab ipso Abbate celebrata, in refectorio cum Canonicis ad mensam principalem procurarentur) frusto carnis non parvo subministrato, cum ab omnibus Canonicis, ut caritate Dei & amore Virginis ex illo comederet obnixius rogaretur; videns se tanto articulo adstrictum, quod absque nota non posset declinare, ut parvum frusticulum in ore misit, leproso ad januam a tartavellanti totum frustum transmisit. Mox, Bene, inquit portitor, tibi, Petre, contingat (sic enim leprosus vocabatur, filius coqui Canonicorum ipsorum) quia Domnus Rotbertus Abbas Casæ-Dei te tanto dono visitavit. [leprosus ejus cibo gustato mundatur:] Unde gaudens & exultans infirmus, ut saturatus fuit, faciem & totum corpus ulcerosum perungens; Deus, inquit, qui per B. Rotbertum me visitare dignatus es reficiendo, per ejusdem merita lepram meam misericorditer respicias sanando. Qui mox mirum in modum totius infirmitatis levamen sentiens, corporisque sui ac cutis formam decoremque conspiciens, in octavis supradictæ festivitatis Assumptionis beatæ & gloriosæ Dominæ nostræ perfecte sanatus, in ecclesiam, cunctis Deum laudantibus, est introductus.

[3] Apud b S. Germanum quoque, Quadragesimali tempore, cum Domini famulus Rotbertus vice quadam adesset, [anguillæ furto sublatæ spiritu prophetico sciuntur:] & Prior loci anguillas, quas in foro invenerat, ad refectionem præparare fecisset; vir Dei a Vespertinali officio exjens, & coquinam adiens, coquo dixit: Anguillas illas in lutum projice, & ne quis ex illis comedat, cave: quo facto, ad Ecclesiam rediit. Divinis itaque laudibus peractis, Procurator domus audito quod acciderat beato viro, dixit: Domine Pater, quid modo faciam, quia nunc anguillas, quas cum gaudio emeram, non habeo; & quid ante vos ponam ad comedendum invenire nequeo? Cui vir Domini respondit: Ob hoc, fili, noli contristari, quia Dei famulos non oportet injusto edulio contaminari. Paucis denique interjectis diebus, mercator quidam, dominus videlicet anguillarum jam dictarum, interfectus inventus est: interfector quoque ejus, anguillarumque raptor & venditor, deprehensus ac furcis est suspensus. O quanta Dei clementia, quæ sanctum virum spiritu prophetiæ illustravit; & quanti meriti esset, futuris seculis demonstravit!

[4] Die autem quodam iter agendo Dei servus Rotbertus, loca campestria longa & spatiosa ingressus, comitatu ejus ab eo longiuscule progresso, [peregrinus, postea non visus, ejus pellicea veste induitur:] peregrinoque veneranda specie obvians, quid ei petenti ex frigore vexato largiretur, nil præter simplex indumentum ad præsens habendo, pelliciam extraxit, inopique tribuit. Qui lætus suscipiendo, ad virum Dei verba hæc intulit: Rotberte, Rotberte, scias quia benedictus & superbenedictus amodo & usque in æternum eris. Sociique ejus eum expectantes, vehementerque boreali algore attritum attendentes, actum rei gestæ non ignorare potuerunt: pauper tamen qui donum accepit, in loco patenti nusquam comparuit: vir vero beatus benedictionibus super benedictionibus in dies singulos a Deo multipliciter benedici perpenditur, nomenque ejus a mari usque ad mare gloriosius prædicatur.

[5] Quibusdam causis exigentibus virum sanctum contigit adire Viennensem c Archiepiscopum. Dum vero ea quæ sibi sociisque suis in itinere necessaria erant, [eleëmosynæ ejus in Deo confidentis magnifice remunerantur,] indigentibus jam pene erogata fuissent, Fratribus non leviter ferentibus ait: Vos Domini præcepti immemores non oportet esse, dicentis, Date, & dabitur vobis. Archiepiscopus itaque hominem Dei comitatumque ejus magnifice procuravit, & peractis pro quibus venerat negotiis, munifica largitione honoravit. Sicque dum vir sanctus rediret ad sua: Nolite, inquit, Fratres, amplius diffidere de Dei bonitate largiflua.

[6] Assumptionem Beatæ Virginis Mariæ vice quadam cum Formolis celebrare decrevisset, præparato juxta altare sibi loco, solus ibi vigilando & orando permanere voluit. Magna autem noctis parte jam transacta, Geraldus ejus Capellanus in angulo ecclesiæ remanserat, qui cum sensu aurium prope altare percepisset duorum voces vicissim loquentium, diu attonitus, admiratus est. Facto itaque sero, d idem Geraldus, utpote familiaris ejus, eum secretius interrogavit, dicens: Domine, si vestræ paternitati placeret, omni modo vellem mihi aperiri, [colloquium cum Deipara Virgine apparente.] quid vel cum quo in nocte sanctæ festivitatis loquebamini. Frater, inquit, Geralde, cur interrogas quod tibi non expedit scire? Scire tamen potes, quoniam Domina nostra, cæli & terræ Regina, mihi dignata fuit apparere: quod autem dignata est demonstrare, nec mihi expedit explanare, nec alicui mortalium ad præsens aure percipere. Ex hoc nimirum potest colligi, quam magna multitudo dulcedinis Dei, quam timentibus se vult abscondi; habentibus vero caritatem perfectam, quæ foras mittit timorem, quorumdam secretorum suorum declarat dulcedinem.

[7] Isdem vir B. Rotbertus ad ecclesiam S. Desiderii, quæ in vicino castri e Bocenellæ constructa est, vice quadam declinans, notum sibi satis juvenem, surdum & mutum, Presbyteri ejusdem ecclesiæ nepotem, [Surdus & mutus sanatur:] obvium habuit, eique dixit: Ubi est Presbyter avunculus tuus? Surdus illico juvenis & mutus respondit: Domine Pater, foris est: sed modo veniet. Sacerdos vero audito Abbatis adventu, quantocius occurrit, gaudentem & gestientem, loquentem & audientem, ut vidit nepotem, ultra quam credi potest gaudens effectus est: Dei autem famulus non sibi, sed B. Desiderio fideique juvenis voluit hoc adscribi.

[8] f Luziacum proinde sanctus vir locum suum ingressus, a creditoribus Fratris ecclesiam illam regentis conventus, [annona per annum non deficit:] importunis ac clamosis vocibus diutius fatigatus, Fratrem vocavit; & ut hos clamores sedaret, præcepit. Ad hæc ille: Non habeo, inquit, Domine, quid eis reddatur, nisi parumper annonæ quod in dolio isto habetur, quod vix nobis per mensem sufficeret. Cui vir Domini dixit: Illud modicum, quod habes, solve, & non diffidas de Domini nostri bonitate. Cœpit itaque Frater debitoribus solvere, & mirum in modum omnibus solutis, vas plenum remansit, sibique ad quæcumque necessaria per annum integrum sufficiens fuit. Dei igitur famulus cuique reddere quod suum erat, voluit: sciens nimirum, quod timentibus Deum nihil deerit.

[9] Castrum vero in Arvernensi territorio quoddam habetur, quod Brosada vocatur, [sanantur duo ægri:] ad quod vir Domini cum frequenter diverteret, sedes, mensa, & lectus a quodam patrefamilias ei paratus est; qui proinde cum gravi incommodo corporeæ valetudinis vexaretur, atque filius cujusdam matronæ non mediocri molestia angeretur, uterque ad Dei hominem gressibus festinavit fidei. Ille namque ut de pulvere sedis & mensæ viri Dei ebibit, & ista filium in lecto servi Christi composuit, ambobus optatæ sospitatis munus continuo successit. Cunctis igitur liquet quantum fides valeat, quæ sic credentibus, quod volunt, suppeditat.

[10] In loco autem, qui Portus-Dei g appellatur, cum in die Dominica olera colligeret quædam muliercula, [visus diabolus assistere operāti die Dominica:] a viro Dei juxta locum prætereunte, dæmonium visum est ei assistere, & ad hoc opus instanter incitare. Unde vir sanctus ingemiscens, ait: O quam teterrimum mulier ista habet socium! Quocirca in publica prædicatione monebat, nihil fieri operis in Dominica celebritate.

[11] Avenione in loco, eo sermonem ad populum faciente, [chirotheca in solis radio pendent:] cum ejus chirothecas duo clericelli in ecclesia inventas, ludendo invicem in ecclesiam projicerent; in solis radio visæ sunt remanere pendendo: qui cum ad hoc attoniti exclamassent, multi confluxerunt, & videntes Christi magnalia, eum glorificaverunt, qui per Sanctos suos tanta facit miracula.

[12] Excellentis denique Regis strenuus Campiductor, emeritæ militiæ donativa [festinans] sumere, cum in sexta feria ante Dominicam diem Ramispalmarum, nonnullis Fratribus sibi adstantibus [loqueretur] in orientali collocutorio Casæ-Dei, vox illi divina, [locus sepulturæ divinitus præmōstratus,] de necessariis loci tractanti, subintulit, dicens: Quantocius ad portam monasterii vade, locum videre, in quo debes in proximo requiescere. Qui cum, illis audientibus qui aderant, Deo gratias reddidisset; & requirentibus quid dicere vellet, hoc ab eo audierunt: Eamus, inquit, Fratres, videre locum a Deo mihi paratum. Sequentes igitur eum, velut sulcum aratri, ad mensuram hominis longum, ibi invenerunt, ubi nunc corpus ejus humatum est. Quod cum vidissent: Ecce, inquit, locum meum: ecce locus sepulturæ a Deo mihi attributæ.

[13] Vigiliis itaque, psalmis & hymnis devotissime more solito sequentem sanctam Septimanam peragens, [Æger sacra divina in Paschate peragit:] ad Sabbatum quod Sanctum dicitur, in gloria Paschalis festivitatis, pervenit. Cum vero sacræ festivitatis officia persolvisset, & infantes nobilium terræ illius virorum, ut mos eorum erat, illi ad baptizandum oblati erant; uno infantum baptizato, febre vir correptus, alius ad hoc opus agendum ei successit, ceterisque sacris ab eo peractis, ad locum defertur. In sero h autem sequenti, resumptis viribus, & sacris Missarum ipso celebrante expletis, a Fratribus imbecilla membra sustentantibus, ad suum stratum est deductus.

[14] Ingravescente denique languore, discipulis sibi cunctis adstantibus dixit: [commendat suis caritatem mutuam:] Scitis, Fratres, quomodo caritas Christi huc vos adduxerit, quomodo caritatem per nos vos habere docuerit, & omnibus notis & ignotis, divitibus & egentibus, nolentibus & petentibus, nostra caritative largiri instituerit. Ob hoc etiam hujus sancti loci majus altare in præcipuo summi Dei nomine, quod est caritas, consecrare disposui, ut istius cœnobii membrorumque ejus, caritas obtineat principatum, nullumque tenacitatis atque avaritiæ malum in eo reperire valeat angulum. Hoc tandem plane prænuntio, quod si hæc quæ denuntiamus vobis, non observaveritis, tribulationem & rerum omnium penuriam inevitabiliter sustinebitis: si autem hæc a vobis & a successoribus vestris diligenter fuerint observata, omni seclusa ambiguitate, & bona a Deo temporalia & affluenter gaudia præparabuntur æterna. Transitus vero e terris meus, i ut spero, Christo annuente, tertia fiet luce apparente post Octavam Resurrectionis Dominicæ.

[15] Inunctus denique in Oratorium portari se fecit; ibique baculum pastoralem in brachiis infantis Christi, [curam pastoralem Christo & S. Mariæ commendat:] imaginaliter in gremio matris residentis, imponens, dixit: Jesu Christe, Domine meus & Deus meus, a te baculum regiminis hujus loci suscepi; tibi tuæque Genitrici eumdem trado: quos perpetuos Rectores istius loci, in quantum ad me pertinet, volendo relinquo, & deprecando substituo.

[16] His igitur ita peractis, transitu suo divinis Sacramentis munito, [pie moritur 17 Aprilis: sepelitur 24] osculatis Fratribus valedicendo, in hora qua dixerat, pueris in choro psallentibus & dicentibus, Omnis spiritus laudet Dominum, ad gaudia transiit Angelorum. Hic vir beatus in Nativitate Christi cum duobus sociis, sub nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, montana conscendens, & in Resurrectione post Octavas, tertio die sublimia ascendens, die XV Kal. Maii existente, ac sepulturæ traditus octavo (ut in visione declaratur Radulfi) a matre Domini deducitur, & in cæleste palatium introducendo, a sancta & ineffabili Trinitate sublimatur: cui est honor & imperium in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Tartavellans dici videtur, quasi in tardam sive in seram usque vesperam vigilans vel expectans, quod ad usum hodiernæ linguæ Francicæ detortum Tarde-veillant diceretur: sed necdum scio tale quid in usu esse apud Arvernos.

b Duo hujus nominis noca norantur in tabulis Arverniæ; quorum alter respectu Casæ-Dei cis Elaverim S. Germain de Lerin; alter trans eumdem fluvium, paulo remotior a monasterio, S. Germain d'Ambrun dicitur. Priorem hic intelligi existimo, quia solus censetur inter Prioratus a monasterio pendentes, etiam nunc satis opulentus. Est etiam tertius locus simpliciter dictas S. Germani, sed a monasterio remotior, & Claromonti propinquior.

c Leodegarius Archiep. Viennen. ab anno 1037 usque ad 1077 juxta Sammarthanos.

d Ita corrigo, mendum suspicatus: alias impressum est secundo.

e Is forsan locus, qui in catalogo Beneficiorum Casæ-Dei vocatur Prioratus de Boiselel.

f Est Lufiacum oppidum in Nivernensi agro, quod huc pertinere non ausim asseverare. In dicto jam catologo nominatur Prioratus S. Stephani de Lionsac, in diœcesi Agathensi, tamquam dependens a Casa-Dei. Est etiam quoddam Luignac prope Clarum-montem.

g In confiniis Lemovicensibus, ad occiduam Dordonæ fluminis ripam, notatur oppidum Portus-Dei.

h In excusis additur sancto, quod expunxi ut superfluū.

i Necessarium fuit huic loco adhibere remedium per conjecturam: quis enim sensus elici posset ex his verbis Transitus vero tertius mensis … tertii fiet luce apparata.

DISTINCTIO SECUNDA.
Miracula post obitum patrata.

[1] Sancti a Deo dilecti Abbatis Rotberti transitus in tantum excivit circumjectas diœceses ac provincias, [Ad exequias sic maximus accursus:] ut multitudo Casam-Dei circumfluentium, nec in vico, nec in latitudine, nec in amplitudine caperetur platearum. Interfuit ei obsequio omnis sexus, omnis ætas, omnisque ordo, & maxima multitudo languentium, aliquid viri sancti reliquiarum expetentium.

[2] Inter hæc de discipulis quidam antiquioribus, Radulfus nomine, cognomento Passeronus, [Deipara Virgo visa ad corpus descendere:] repentina magistri dissolutione, majori angore depressus, in parte secedens, obdormivit, viditque visionem admirabilem matris Domini super corpus suum descendentis. Hanc igitur Archidiaconus Andegavensis Magister Marbodus, postea Redonensis Episcopus in secundo libro retulit, quem de miraculis scripsit B. Rotberti. Hunc B. Rotbertus villulæ S. Silvani, in territorio Arvernico litæ prope municipium a Muratum nomine, oriundum, mimicæ artis levitate occupatum; ad Christi tyrocinium accivit: unde siquidem magistrum suum, magis præ ceteris, ulnis veræ dilectionis amplexatus est. Concessit etiam ei Dominus, ut monasterio suo Casæ-Dei multas possessiones acquireret: ecclesiam videlicet S. Silvani, quam supra diximus; locumque Portus-Dei: in territorio vero Agennensi locum, b qui Caritas appellatur, cum aliis duabus ecclesiis: in Lemovicensi tandem pago Capellam Fulcherii, ubi in senectute bona degens, præsentemque vitam terminans, sepultus est.

[3] Cum vero B. Rotberti corpus in octavo die transitus venerandi esset, [idem eo mandante decentius componitur:] ubi divinitus sibi fuerat præostensum, traditum sepulturæ; apparuit quibusdam Religiosis suis discipulis idem Sanctus, dicens, caput suum a lapide superimposito graviter oppressum. Ablato itaque lapide, ut dixerat, naso cassato repertumest. Exinde, propter c instantiam expetentium infirmorum, abluto corpore vino, & in corio cervino diligenter composito, retentis ejus vestimentis ad beneficium præsentium & futurorum, venerabiliter, ut decebat, rursum est in loco suo repositum.

[4] Divinis siquidem miraculis locus intantum cœpit illustrari, quantum si quilibet, quamvis Maronis vel Tullianæ eloquentiæ flumine rigaretur, utilitati futurorum titulatione litterali tradere curaret, materiei magnitudinis depressus pondere subjaceret, reique magnitudinis exundantia siccaretur. [miracula plurima patrantur:] Tanta nempe erat diversarum incommoditatum magnitudo, energumenorum, surdorum, mutorum, claudorumque, & nonnullis aliis calamitatibus laborantium enormitas, ut se invicem nullatenus sufferre valuissent. Quamvis vero excedere videretur quantitas languoris, qualitasque copiæ laborantis, nullus tamen optata salute, larga Dei gratia, vel cura per B. Rotbertum ministranda cassari videbatur.

[5] Cum igitur tam frequentium miraculorum felix rumor non solum circumjectas, sed etiam exteras & procul positas provincias replendo, longe lateque in dies singulos d exciret, contigit ut civitatis maritimarum Alpium Ebredunensis Archiepiscopus, [coram Archiepiscopo Ebredunensi,] hujus rei famam probaturus, & quia beati viri in vita familiaris fuerat, Casam-Dei veniret. Ecclesiam autem ingressus, orandi spatium expetiit, & solus ante sepulcrum viri sancti remansit. Deum itaque devotissime precabatur, ut rei hujus veritas sibi panderetur. Nec diu pius Deus ejus desiderium differre voluit: [duo miracula facta] sed duobus evidentissimis in ejus præsentia mox peractis miraculis, ultra quam credi potest, se tam cito exauditum admirans, laudando & magnificando Deum, nihil ambiguitatis secum ferens, lætus ad propria rediit.

[6] Geraldus denique cognomento de Venna, qui viculus est in Arvernia, [Vita scripta Romam delata,] non longe a Budilione castro situs, discipulus & Capellanus B. Rotberti, vitam & miracula ejusdem descripsit: sicque Romam pergens, Domnum Apostolicum adiit, eique totam rei gestæ sanctitatem singillatim & diligenter aperuit. Quibus auditis, Dominus Papa & omnis Cardinalium cœtus gratias Deo exolvunt; & etiam de Sede Apostolica surgens pro sanctitate & reverentia, Gallias, in quibus B. Rotbertus florebat, benedixit; & ut dies ejus transitus festivus & solennis in ordine Sanctorum Confessorum deinceps haberetur, auctoritate Apostolica instituit. [& festus dies concessus:] Alumnus itaque B. Rotberti Gerardus lætus redivit Casam-Dei, conventuque facto præceptum est, ut per singula loca Casæ-Dei & ubique terrarum, festivitas beati Magistri digne & laudabiliter coram Deo & hominibus celebraretur: quod cum omnes gratissime accepissent, rediit ad locum quisque sibi commissum.

[7] Prior vero de e Alanchia cum festum festive jam peregisset usque ad Missam, quidam Frater ait ei: Quid hodie, Pater, nobis agendum est, quibus jam solennis adest dies, [Missa de S. Rotberto cantata piscis ab aquila adfertur:] & parum, immo nihil restat ad manducandum? Ad hæc ille: Noli, inquit, Frater, verbis Domini in medio prolatis, solicitus esse dicendo, Quid manducabimus, aut quid bibemus? sed eamus in ecclesiam, & ad honorem B. Rotberti decantemus primam Missam, & hæc omnia per B. Rotbertum adjicientur sufficienter. Hujus profecto assertionis non dilatus est eventus credentibus illis: statim namque ut Missa incipitur, piscis immanis, Lucius vulgariter appellatus, ab aquila super ecclesiam adveniente ante fores ejusdem ecclesiæ projicitur: ad cujus sonitum quidam de ecclesia egressi, videntes mirabilia Dei, intus piscem detulerunt; & ut decebat, omnes pari voto ac gratulatione Deum, qui Sanctos suos semper glorificat, magnificantes & laudantes, festum devotissime læti peregerunt.

[8] Interea vero Casæ-Dei sepulcrum venerandi Confessoris tam crebris illustrabatur miraculis, quod vix aut numquam quis singulari præditus memoria posset verbis referre singula, [impedita quiete ob multitudinem accurrentium,] vel litteris ad memoriam posterorum commendare. Unde tanta erat oblationum abundantia, quod non numerando, quando dividebatur, sed cum pelve mensurando accipiebatur. Clamor equidem ac tumultus talis erat tantusque in monasterio infirmorum advenientium, & recepta sanitate recedentium, virtutemque B. Rotberti acclamando, auresque habitantium f opplendo, ut se nec invicem sine labore audire, nec divina Officia, quod importabile erat, devote possent persolvere. Majores denique natu, ac ferventiores spiritu ad beati viri sepulcrum accedentes, hujuscemodi sermonibus eum convenisse feruntur: Hos, inquiunt, Domine Pater, hujus eremi squallores vestro ducatu optavimus, & ut delictorum veniam & Redemptoris gratiam consequeremur, gaudentes intravimus; præsentium miraculorum abundantia tanta nobis succrescit divinorum Officiorum inopia, [petitur miraculorum cessatio,] ut nec peccata nostra plangere, nec divinas laudes valeamus decenter exolvere: vestra ideo nobis impetrent merita, ut his g diebus, importunitatibus sopitis, cum tranquillitate tantum sic Christo Domino serviamus, & in futuro veniam delictorum invenire valeamus. Proinde interim cautum est, [& valvæ templi non aperiuntur:] ne quis infirmorum ad sepulcrum accederet; quoniam nec ei amodo valvæ aperirentur, nec obsequia præberentur: paulatim exinde conquievit inquietudo, & succrevit sanctæ quietis religio.

[9] Superna denique dispensatione non solum Alpinas Gallicanasque provincias, sed etiam exteras nationes & regiones, B. Rotberti gratia meritorum decrevit illustrare. Præsul namque h Mutinæ civitatis, olim S. Jacobum Galliciæ causa orationis adiens, [attestante Episcopo Mutinensi] ecclesiam quamdam sub regimine Casæ-Dei existentem hospes subintravit, & ibi una nocte mansit. Sacerdos autem ejus ecclesiæ, cum nomen B. Rotberti eundo & redeundo sæpissime iteraret; Quis hic S. Rotbertus, Presbyter, ait Episcopus? Estne ille cujus monasterium est in vicinia Podiensis Ecclesiæ Beatæ Virginis? Ille est, inquit, Domine mi, Presbyter. De hoc, ait Episcopus, bono viro, quid in civitate nostra nuper acciderit, tegere silentio minime convenit. Die quodam festo, [Archidiaconus vidit civem in raptis apud S. Robertū.] residentibus nonnullis Clericis & laicis circa nos in Conventu nostro de Primoribus civitatis, cum de quibusdam eorum negotiis ageretur, contigit ut Archidiaconus noster aliquando somno deprimeretur. Tandem evigilans, quod vidit & audivit, diligenter nobis aperire cœpit. Ego, inquit, modo adductus fui ante fores cujusdam insignis & ultra sensus humanos refulgentis palatii. Residens vultu erat splendidus & habitu, nomine Rotbertus, ad cujus dexteram & sinistram non modicus virorum illustrium per gyrum palatii conventus residebat; quorum gloriam cum studiose & libenter attenderem, ecce i burgensis hujus civitatis (ille enim nominatus, & notus erat in urbe) a viris speciosis adducitur, & in aspectu senioris palatii statuitur. Qui cum ab ipso quid vellet interrogaretur: Domine, ait, vestri monasterii beneficiis volui dudum associari; nunc, si Deo placet, vestro conventui desidero adunari. Et hoc, inquit, nobis gratum est; jussitque eum inter alios residere. Hæc cum audissem, statim evigilavi. His dictis ab Archidiacono, multitudo signorum per civitatem pulsari cœpit. Cum autem quæreremus, quid hoc esset, uxor & filii amicique ejusdem burgensis, cujus visionem nobis Archidiaconus recensuerat, ad nos intraverunt, ejusque obitum cum lacrymis denuntiaverunt. Cujus confessionis modus qualis fuisset, cum a nobis quæreretur, ab eis hujusmodi fuisse refertur. Cum infirmitate, inquiunt, cœpisset gravari: Ego, [eadem hora mortuum in veste ipsius,] ait, monachus volo fieri B. Rotberti Casæ-Dei: ejus namque monasterium ultra montana, cum quadam vice essem in oppido Beatæ k Virginis, libuit adire fama loci bona illectus. Ibi a Fratribus caritative receptus, cum sociis meis fui, meque pro monacho obtuli, & ideo monachus ejus volo fieri. Cum vero de Fratribus illius loci nullus a nobis reperiri potuisset, quemdam Cluniacensem venire fecit, eumque sibi habitum Religionis ad nomen B. Rotberti tradere rogavit. Quod ut factum est, ex hac luce eductus est. Hujus siquidem narrationis atque Archidiaconi visionis concordiam diligentius intuentes, possumus ex hoc colligere, quam magni meriti in conspectu sit B. Rotbertus summi Dei, quamque certa sit laus hominis, ac proinde quam devotissime expetenda familiaritas religiosorum virorum sanctæ opinionis.

[10] Suavissimum notitiæ suæ odorem cum tanti gloria Confessoris per populos passim diffunderet, Raymundum, l prius appellatum S. Ægidii Comitem, omni paterna hæreditate carentem, Casam-Dei scilicet ad limina beati Rotberti, [Raymundus a S. Ægidio hominium faciens S. Roberto sit Comes Tolosanus:] socio uno associatum advexit. Intrans proinde & excubans ante ejus sanctum sepulcrum, causam suæ necessitatis ante certissimum adjutorem & advocatum depromens, summo mane Missa celebrata, hominium B. Rotberto fecit, ensem desuper Altari accepit, & Comitatum Tolosanæ urbis a nullo se habere vel tenere, nisi a B. Rotberto confirmavit, si Deus per illum sibi tradere disposuerit. Cujus desiderium non diu est dilatum: nam ut a loco S. Rotberti discessit, finesque paternos attigit; sine contradictione Proceres cuncti hominium ei fecerunt, & ipsi ex corde adhærentes, urbem Tolosam, ceterasque provincias, quæ paterno jure ei debebantur, uno impetu substituerunt. Quod ut ipse vidit, immensas Christo Domino gratias persolvens, ac toto affectu, quamdiu in præsenti luce perstitit; B. Confessorem Rotbertum devotissime ac venerabilissime excoluit.

[11] m Dispensatori exinde superno placuit urbem suam sanctam Hierosolymitanam, [& in Terram sanctā profectus cum monacho Casæ-Dei,] quæ dudum a nefandissimo Paganorum jugo premebatur, liberare: & corda nonnullorum Procerum Christianorum excitavit, ut sepulcrum Dominicum armis adirent, & pristinæ libertati restituerent. Inter quos Raymundus Comes S. Ægidii, iste de quo loquimur, cum ad hoc negotium ardentius insisteret, sumpta cruce sepulcrum B. Rotberti adivit, & Privazacensem Priorem cujusdam loci Casæ-Dei, Arbertum nomine, secum duxit. In qua expeditione, quantum claruit, historiographi ejusdem expeditionis celebri relatu prosequuntur. Hic Monte-peregrino ædificato, captaque urbe Tripoli, Arbertum, jam præfatum Casæ-Dei monachum, [moriens varia boua legat:] ejusdem loci [Priorem &] urbis Episcopum fecit. Ipso igitur Comite ex hoc mundo educto, ille Tripolitanus Episcopus, n quem Comes ipse, quoad vixit, carum [semper habuerat] ad sepulcrum B. Roberti reliquias Sanctorum, quas habuit, ut jusserat, cum aliis pluribus ornamentis, magnisque divitiis Casam-Dei transmisit. Hic itaque vir illustris ubi sub alis Confessoris Christi substitit, illustrior semper effulsit, donec in regnum suum Christus eum introduxit.

[12] Eodemque modo nobis luce clarius constat, cunctos, [steriles obtinent prolem:] pro quavis angustia ejus subsidia implorantes, optata spe nullatenus exclusos esse: quamplurimi enim sobole destituti, cum ad ejus cucurrissent auxiliū, sine tarditate fœcunditatē prolis habere meruerūt.

[13] Justa igitur Dei dispensatio sicut subditos beato viro disposuit sublimare: ita tumidos ei ac superbos censuit dejiciendo humiliare. Namque o Audebertus Agennensis Episcopus, cum a quodam monacho Casæ-Dei, [Episcopus ob contemptum S. Roberti punitus, emendatur:] viro scientia & religione non mediocriter ornato, in sua Synodo conveniretur, quia ecclesia p S. Liberatæ & ceteræ ecclesiæ B. Rotberti, quæ in Episcopatu suo habentur, injuste a raptoribus tractarentur; ut contumeliosa verba in S. Rotbertum evomuit, mox visibiliter retro cecidit, & pene exanimis effectus, a circumstantibus elevatus est. Quo facto omnis Synodus dedit laudem Deo, & nomen B. Rotberti ad sidera tollens, unusquisque ad sua rediit, gaudens & lætus; ipse denique Episcopus, quoniam vir prudens rationisque capax erat, Casam-Dei veniens, S. Rotbertum, quem prius despectui habuerat, me adstante, geniculando ante ejus sepulcrum, eximium Confessorem pronuntiabat.

[14] Quamvis persona & causa dissimilis fuerit peractæ actionis, vindicta tamen paris contemptus beati Confessoris Rotberti in urbe Claromontis cælitus enituit. Sancti enim q Genesii Presbyter cum vice quadam festivitatem S. Rotberti feminis colere præcepisset; [femina in festo ejus nens punitur:] ejusdem Parochiæ quædam muliercula mandatum contempsit, colum assumpsit, nereque cœpit. Quæ cum a filia reprehensa, nollet corrigere; linteamina capitis ejus continuo ardendo fumigare puella intuens, protinus accurrit, fasciolamque ambæ ejiciunt, ac flammam ignis extinguunt. Rursum mulier accepto colo & fuso, nere ut prius cœpit, quod acciderat reputans fortuitum fore, non divinum. Ultrix vero pœna evigilans, totumque capitis involucrum inflammans, visa est & capillos & cutem concremare. Conclamant igitur mater & filia; occurrit undique turba non modica; rei gestæ veritas nudatur; linteamen pene absumptum igne ad ecclesiam defertur; & virtus Christi in B. Rotberto ab omnibus magnificatur.

[15] Alio quoque tempore cum Armandus, qui nunc superest Vice-Comes r Polunniacensis, militem quemdam, cui cognomen Vulpis, haberet in carcerem s detrusum, & seniores parentes atque amicos de ejus liberatione audire noluisset, etiam Casæ-Dei Abbas, ut sibi pro Dei & B. Rotberti amore solveretur, submissis precibus expetivit, [miles carceri inclusus a S. Roberto apparente liberatur:] nec impetrare potuit. In prima autem Dominica Adventus Christi, illucescente aurora, jam dictus Vice-Comes ad carcerem descendit, & seris ac repagulis atque carcerariis amplioribus appositis locum obfirmans, Casam-Dei ascendit. Beatus vero Rotbertus, virgam manu tenens, militi sæpius sese clamanti in carcere adstitit; & ut surgeret, & Casam-Dei post Vice-Comitem abiret, imperavit. Ad cujus præceptum vincula ceciderunt, & ostia patuerunt; & ipse acceptis compedibus, per medios custodes transiens, Casam-Dei venit, Vice-Comitemque ad gradus descendentem offendit. Qui cum vidisset primum illum diriguit, & vix interrogans, Quid hoc est? ab eo audivit: B. Rotbertus me liberavit; qui tunc ante sancti Confessoris sepulcrum fusis lacrymis prosternitur. Ubique laudes, & immensæ gratiæ summo Regi Christo & B. Rotberto, a nobis quamplurimis qui affuimus, exolvuntur. His itaque peractis, gaudens & lætus miles ad sua rediit.

[16] Dies festus illuxit, & frequentia populi permaxima ante fores monasterii Casæ-Dei assistebat; [militis superbi equus interficitur.] cum ecce miles nobilis, nomine Pontius, cognomento de Clavenaco, in equo optimo a parte Septemtrionis super gradus ascendens, a pluribus ei dicitur, quod nullus illic ausus esset equitare amplius. Ille quod audierat, indigne tulit, superbe respondit, & emendare noluit. Sed supernus Arbiter citissime corrigere disposuit: moxque ad processionem duo majora signa, quæ super locum illum in campanario consistunt, pulsari cœperunt, ac t batillus unius illorum dilapsus, frontem equi vibrando attigit, & cerebrum cum toto corpore in terram allisit. Cernentes qui aderant timuerunt, & mirabilem Deum in operibus suis magnificare cœperunt; & ille qui ad gradus ascenderat superbus equestris, descendit humilis pedestris. Virtus itaque Christi Domini contemnentes se corrigit, superbos dejicit, & humiles tollit ad sidera, cui semper sit honor & gloria. Amen.

ANNOTATA.

a Muratum oppidum notabile ad Alagnonis fluvii initia in Arvernia superiori, plures ejusdem nominis vici in Arvernia & vicinis provinciis notantur.

b Caritatis locus in Agennensis diœcesis Pullario, ut vocant, nullus nominatur; uti nec Capella Fulcherii in Leniovicensi: unde extincta esse hæc beneficia verosimile sit.

c Ita corrigo, pro eo quod erat impressum, Institutionem.

d Hic quoque erat impressum, exerceret.

e Est Alancha, vulgo Alenches, superioris Arverniæ oppidum.

f Impressum erat prolendo.

g Melius forte legeretur, dictis.

h Ab anno 1054 usque ad 1097 Mutinensi ecclesiæ præfuit Herebertus, qui Henrico Imperatori schismatico turpiter obsecutus, consecrando Gibertum Antipapam, facti forsitan pœnitens ante mortem, sacram hanc peregrinationem susceperit, vel propria sponte vel propter beneficium absolutionis eo ire jussus.

i Burgensis a burgo dicitur, sicut econtra civitas a cive: Francis bourgeois.

k Anicium, nunc Podium B. Mariæ, de cujus antiquitate & miraculis scripsit noster Odo Gissæus: multis de eadem urbe egimus 1 Februarii, ubi de SS. Agrippiano & Vrsicino: distat autem a Casa. Dei solum octo leucis.

l Raimundus mortuo fratri Guilielmo succeßit: de quo latißime agit Guilielmus Catellus, lib. 2 Historiæ Comitum Tolosanorum. Profectus in Terram sanctam, post captam urbem Tripolim, mortuus est anno 1105.

m Privasacum in diœcesi Ruthenensi in Aquitania, Prioratum etiam nunc opulentum habet, dependentem a monasterio Casæ-Dei.

n Sensus misere vacillans, juvandus fuit vocibus aliquot appositis, & quibusdam transpositis: sic enim impressum legebatur, Episcopus sepulcrum B. Rotberti, quem Comes ipse quoad vixit carum inter Reliquias Sanctorum &c.

o Audebertus, Sanmarthanis Adelbertus, præfuit circa annum 1120. de quo nihil præter nomen repererunt dicti Sammarthani.

p De S. Liberata Virgine egimus 3 Februarii: sub cujus nomine adhuc superest dives Prioratus.

q Ecclesia S. Genesii olim erat S. Symphoriani, Collegiata & Parochialis nunc est. Colitur is 25 Augusti.

r Polunniacum, vulgo Polignac in Velaunis, ab occidua Elaveris ripa & ab Anicio, quibus interjacet, gemina fere leuca distans.

s Impressa, decursum.

t Batillus, vulgo Batail, lingua seu clava campanaria, deducitur a Batere; vulgo batre, percutere.

DISTINCTIO TERTIA.
Abbates & monachi Casæ-Dei, virtutibus & miraculis clari.

[1] [B. Rotberto succedit Durantus,] Beatus Dei amicus & Sacerdos Rotbertus, cœnobium Casæ-Dei fundavit, Abbatiarum, Ecclesiarum, aliarum rerum possessionibus ditavit, Deique insuper gratia in se operante, ei viam summum ad bonum tendendi perdocuit. Eo autem ad cælos assumpto, & Duranto ejus discipulo in administratione pastorali electo, Rotbertus Comes Arvernorum, item claustralis Prior Rotbertus, in hoc ipso vestigio, quantum desuper eis datum extitit, obnixius elaborare cœperunt. Nam Comes Rotbertus contra hostes Casæ-Dei visibiles opposuit se scutum invincibile; Rotbertus vero Prior in hostes invisibiles omnem fidei armaturam, ut Christi miles, arripuit.

[2] Fertur enim quod, cum cunctas monasterii officinas, ut mos est, [sub quo dæmon in claustro repertus,] post Completorium vice quadam investigasset, ne quid inordinatum ibi remaneret; generis humani inimicum in habitu monachi, statura enormem, facie tenebrosum, naso truncatum, in claustro obviando inveniens, foras extraxit, & quid illic quærere præsumpsisset, quæsivit. Ego, inquit, Cluniaco, & Majori-Monasterio, atque Massilia modo transiens, ad hunc locum diverti, si forte aliquid mei juris hic invenire possim. Hic autem, ait ille, [signo Crucis fugatur:] Christo annuente, nihil unquam tui juris invenire poteris; elevataque manu, & signo Crucis edito, visio illa terribilis per scholam Novitiorum cum ingenti fragore diffugit, quem totus Fratrum conventus tremefactus audivit: insequenti vero die Prior cuncta quærentibus per ordinem exposuit.

[3] Regimine autem Monasterii Casæ-Dei fere per decem annos administrato, a Durantus in Arvernensem Præsulatum est inthronizatus, [ipse, ut sanctus prædixerat, Episcopus creatur:] juxta veridicam Magistri sui Rotberti prophetiam; quia cum ex privato genere hominum urbis Claromontensis eum in suo sancto proposito educasset, quodam tempore cum ei prandenti assisteret, frustum ei panis, ut comederet, vir sanctus porrexit. Ille autem os aperuit, & comedit, & a beato viro statim audivit: Quia hoc fecisti, Episcopatum promeruisti. Effectus quidem hujus Prophetiæ probavit, actum priorem non fuisset actum levitatis.

[4] Siquidem vir Domini Rotbertus, mutato habitu Canonicorum, [& monachi, ut instituerat, officium coguntur more Canonicorum facere,] divinum tamen officium in vigiliis sancti Paschæ & Pentecostes mutare noluit. Illo autem ad æthereas sedes evecto, ejus discipuli: Quia monachi, inquiunt, sumus, in tam excellentibus festivitatibus duodecim Lectiones, monachorum more, non tres, usu Canonicorum exequi debemus. Quod cum ab omnibus statutum fuisset, contigit ut sequenti die sancto Paschæ, non sine nutu divino, ut creditur, nullus e tanta multitudine evigilaret, donec aurora elucesceret. Non valentes itaque duodecim Lectiones, tres more paterno, divinitus correcti, & hinc deinceps gratanter cœperunt exolvere.

[5] In Abbatiali autem cura Casæ-Dei, Siguinus vir illustris, [Signinus 3 Abbas,] Lugdunensi castro Escostaiaco appellato oriundus, Deo & hominibus amabilis, Duranto successit: cujus tempore locus Casæ-Dei, & religionis fama & amplissimis possessionibus, excrevit; & idem signis clarescentibus, mundo clarus apparuit. Carennacensis namque Præpositus, cum eum per terram suam transeuntem reperisset; devote eum deprecatus est, ut Carennacum b veniret, ibique festum Pentecostes in sequenti die futurum celebraret: vidensque Abbas Seguinus ipsius devotionem, ad locum divertit, & diem sacrum peregit ibi. Cum vero multitudo nobilium & privatorum ex circumadjacentibus locis, die festo invitante ac fama Abbatis præsentis eos attrahente, Carennacum afflueret; tyrannum quemdam contigit adesse, qui multa mala loco illi indesinenter videbatur perpetrare. [prædicit cito moriturum tyrannum,] Abbatem ideo Præpositus commonuit, ut hunc deprecando conveniret, quia ob hoc fortasse a sua malitia cessaret. Quod cum Abbas diu fecisset, Miles ille nec amore festivitatis, nec reverentia viri mirabilis, aliquid boni vel pacis promisit, sed magis minando furibundus discessit. Præposito siquidem ob hoc valde exterrito, ait Abbas Seguinus, Ne timeas, Frater, quia iste malitiæ suæ cursum terminavit, nec tibi nec tuo loco nocere poterit. Hanc autem prophetiam summi Judicis c justa sententia declaravit esse verissimam: quoniam ubi tyrannus ab Abbate tumidus discessit, juxta fluvium ad aves accipitrem jactavit; quem dum insequitur, in flumen ruens, mox vita privatur. Quæ res persecutoribus loci illius non modicum incussit timorem, & habitatoribus magnam præbuit tranquillitatem.

[6] Benignus idem vir Seguinus, tempore quodam cum ab oratione surgeret in monasterio S. Illidii, [& Petrum fore Abbatem S. Illidii:] quod in Claromonte civitate situm est, juvenem quemdam Casæ-Dei monachum, Petrum de Ponte Bigaudi cognominatum, obvium habuit, cui illico subridens dixit: Frater, adjutorem Deum implorare debes, quoniam Abbatialem hujus loci anno proximo curam suscepturus es. Nimirum cum sine Dei adjutorio nulla creatura subsistere possit, d huic tamen maxime Dei auxilium necessarium fuit: diu enim. Abbatia suscepta, & imbecillitas eum corporis attrivit, & bellicus turbo Comitis Claromontensis & Canonicorum, monasterium ejus oppressit.

[7] Famulantibus proinde Deo in Casæ-Dei cœnobio, latronum violentia graviter insistebat. Cumque diutius hanc injuriam paterentur, [furem sola excommunicatione pellit:] & nullum remedium ab hac peste inveniretur, Domnus Abbas Seguinus, in die sancto Cœnæ, orarium atque baculum pastoralem afferri præcepit, surgensque ait: Quia filius iniquitatis filios Dei [vexare] non desinit, ex auctoritate Dei Patris, & Filii, & Spiritus sancti inhibemus ei, ne amplius habeat hic locum commorandi. Mox ut hæc verba complevit, Refectorarius, videntibus cunctis de Capitulo egressus, nusquam ultra comparuit. Ingens autem admiratio cum super hoc haberetur; furta ejus quæ in claustro faciebat, a complicibus suis, qui foris erant, reteguntur; sicque veridicum illud impletur; Nihil occultum, quod non reveletur. [Luc. 12, 2]

[8] Amabilis autem Deo & hominibus Abbas Seguinus, fere quindecim annis in cura pastorali Casæ-Dei peractis, [Pontius 4 Abbas:] e Pontio gubernationem ejus loci derelinquens, Avenione sepultus fuit: de cujus transitu in vita viri Dei Stephani, discipuli B. Rotberti, nonnulla edidimus.

[9] Interea vero Avenionis Prior, omni cura pastorali postposita, soli Deo vacare volens, Casam-Dei nuntium misit, quatenus sibi Frater mitteretur, qui idoneus ad totius loci gubernaculum haberetur. Juvenis itaque ei bonæ indolis missus, & in omnibus ei subjectus, hæc ab eo audivit: Ad hoc, Frater, ad nos directus es, quatenus hujus domus dispensationem suscipias, mihique solummodo necessaria præbeas. Ad hoc juvenis: Nullatenus, inquit, Pater, hoc fieri potest, ut ego vobis imperem, vel quoad vixeritis super vos habeam Prioratum. [sub eo Diaconus pius, a morte apparet:] Cum hoc igitur alter non pateretur, in hoc conveniunt, ut quod religiosus monachus Cluniacensis, qui in vicino habitabat, eis laudaret, hoc uterque impleret: ab eo tandem acceperunt, ut omnium [interiorum] senior, exteriorumque juvenis procurationem provideret. Quod & factum est. Senem proinde juvenis rogavit, quatenus Casam-Dei se ire permitteret, & Cœnam Dominicam ibidem celebraret. Peracta itaque ab eo apud Casam-Dei, sicut optaverat, Cœna Dominica; insequenti die Dominicæ Passionis febre correptus, in domum infirmorum est adductus. Ingravescente autem morbo inunctus, Sacramentisque munitus, spiritum Deo reddidit, & in Sabbato sancto sepultus fuit. In sequenti vero die sancto Paschali, cum quidam mansionarius ostium Ecclesiæ aperiret, ad cognoscendum an lux diei illucesceret, ut tunc Hymnus, Aurora lucis, ut mos est, inciperetur; ecce juvenis defunctus, more Diaconi albis vestibus indutus, qui in hesterno Sabbato fuerat sepultus, præsentialiter ante oculos ejus adstitit, eique dixit: Resurrexit Dominus. Ad hæc tremefactus, spiritu recuperato, interrogavit eum qualiter se haberet, & quomodo huc venisset. Respondit, Regina cælorum, cum sanctis Apostolis ac Virtutibus Angelicis, divina Officia hic hodie est celebratura: ad hoc, inquam, mandatus sum venire, & diaconatum meum implere. Audiens hæc ædituus Priorem adduxit, qui & supradicta ab eodem qui vivus apparebat, audivit. Quo facto ab eis discessit, omnibus super hoc admirantibus. Quorumdam equidem Fratrum voluntas fuit, [requirere] an corpus in sepulchro posset inveniri, quod ante oculos eorum tam manifeste visum est haberi: [Pontio facto Episcopo Aniciensi,] quod Domnus Abbas Pontius, ut magnæ discretionis & religionis increpuit fieri, ne præsumptio aliqua notari posset. Propriæ postinde dispositionem Abbatiæ, per annos septem procuratam, Aymerico derelinquens, ad f Aniciensem Cathedram sublimatus est.

[10] [succedit Aymericus.] Aymericus dehinc in cura Pastorali septe annis decursis, Sedem Abbatialem Stephano substituens, g Arvernensis Ecclesiæ apicem regendum suscepit.

[11] Per idem tempus cum quidam Frater magnæ simplicitatis ac puritatis, [Sub Stephano 6 Abbate.] cognomine Bertrandus Baptista, ideo sic vocitatus, quia infantem adhuc puer ad succurrendum gratiæ baptismatis tradidit apud h S. Privatum, ingentem pateretur anxietatem; quia Presbyter Corpus Domini desuper altare perdiderat, [Corpus Domini amissum indigitis simplicis Fratris invenitur] nec quid de eo factum esset rationem reddere poterat; ipse ante sanctum altare flexis genibus fusisque lachrymis cum omni contritione Deum exorans, junctis palmis in summitate digitorum suorum, quod est mirabile dictu, Corpus Dominicum affuisse inspexit. Qui cum præ gaudio voce magna exclamasset, & Presbyter qui perdiderat accurisset & agnosceret; quanto gaudio, quanta exultatione cum omnibus qui aderant tripudiavit, magis intimatur silentio, quam possit exolvi eloquio.

[12] [& araneū in calice innoxie sumitur.] Aliud quoque de hoc Fratre Bertrando satis stupendum refertur, quod dum die quodam Missam celebrasset, in calicem Dominici sanguinis vermis araneus cecidit. Quo viso quid consilii acciperet, quo se verteret, quid ageret nesciens; simul omnia ebibit, & nil triste Deo operante passus inde sensit. Post vero non multis diebus evolutis, cum sanguine minueretur, simul cum cruore, videntibus qui aderant, aranea de brachio egreditur, & quia hic Christum diligendo verbis ejus credidit, si mortiferum bibit, non ei nocere potuit. [Marc. 16, 18]

[13] Juvenis quidam, Petrus nomine, Arvernus genere, crus ac pedem igneo morbo ardente amisit, os vero cruris manu ferens, i subpediendo baculis Casæ-Dei venit: ibique eum vir religiosus Geraldus eleemosynarius per dies multos detinuit, osse cruris in quodam foramine locato. Audiens proinde pauper ille crebra miracula fieri in loco, qui S. k Maria de mari appellatur, ab urbe Arelatensi non longe sito, [Crus pauperis jam pridem amissum,] osse cruris accepto, illuc devenit: & Petrus quidam miles Vivariensis l castri, nomine Wlgarius, ei hospitium præbuit. Nonnullis tandem diebus evolutis, evenit quadam nocte, ut miles quasdam personas circa lectum pauperis audiret colloquentes, & dixit: Quare, inquiens, non dormitis (clientelam suam esse arbitrans) & pauperem inquietatis? Nos inquiunt ei, Domine, neque loquimur, neque loquentes audivimus. Rursum dormivit, & iterum evigilans, sicut prius audivit, & advocans pauperem dixit: Qui tecum loquuntur, Petre? Domine, ait, beata Dei Genitrix, & S. m Hippolytus Martyr crus & pedē mihi componunt & restituunt. [ope Deiparæ & S. Hippolyti restituitur,] Hoc autem miles vanum ac fabulosum æstimans, Dormi, inquit, Petre, dormi. Et ille, Domine ait, venite & videte, quia quod dico verū est. Surrexit miles ille, & uxor ac familia: & crus novum cum pede, aptum & candidum, sibi reformatum, ut dixerat, quod erat mirabile dictu, inveniunt. Os vero cruris ejus, quod in foramine maceriæ locatum fuerat nusquam repererunt. Procedentes itaque omnes qui aderant, istud admirandum opus & simile retro actis seculis n vix aut numquam auditum, osculari, & laudare Deum cœperunt.

[14] In Cœnobio Casæ-Dei, cum in die Sancto Paschæ, [monachus sine morbo & dolore moritur:] omnes Fratres circa divinas laudes satagentes & gaudentes quidam Frater novitius videret, diligenter cœpit inquirere locum, in quo Fratres exeunt a corpore. Qui cum interrogaretur cur hoc quæreret: Cupio, inquit, dissolvi & cum Christo esse. Ostenso autem sibi loco, in eo se extendens, ut Fratres venirent, & juxta consuetudinem morientium facerent sibi, devotissime deprecatus est. Quod cum super hoc mirantes Fratres explessent, præsentibus illis, cum gaudio sine dolore, dormivit in Christo.

[15] Frater quidam Casæ-Dei, Joannes nomine, loci Arvernensis o Deleti Prior existens, in gravem infirmitatem decidit. Cumque ad extrema deductus esse videretur, tres ante eum Fratres adstabant, Andreas nepos ejus, Petrus quoque Rainardi, & ego Bertrandus qui hoc scripsi. Ille vero diu amisso famine, bis dixit p, Bertrandus, Bertrandus. Transacta proinde fere dimidia hora, [alius accepta optione vivendi aut moriendi,] viribusque receptis fari jussi. Interrogatus itaque, cur Bertrandum jam paulo ante nominasset, dixit, Vidi quemdam Pontificem gloriosum, qui mihi B. Nicolaus esse videbatur (illum enim totis visceribus dilexeram) & me [constituit] ante fores cujusdam templi, quod tantæ pulchritudinis, tantæ claritatis & odoris erat, quod vix ullus narrare queat, & dixit mihi: En mansionem tibi hanc a Deo acquisivi, vel si volueris in corpore vivere, poteris: ex his duobus optio tibi datur. Domine, dixi ei, habeo amicum Bertrandum, & quod mihi laudavit ille, hoc eligam. Et ille, Bene, inquit dixisti, quod tibi ipse laudaverit hoc facite. Dicito ergo, ait, mihi quid horum eligam. Quod cum audissem, fateor primum dirigui. Tandem invocans Dominum dixi: Quamvis in multis ex hoc mihi grave incommodum inferatur, [latus moritur:] nolo tamen ut pro me requies vestra differatur, sed ingredimini in locum tabernaculi Domini: qui gaudens effectus dixit, Benedictus sit Deus, quia hoc optabam, aliud timebam. Evoluto posthæc parvo tempore, lætus exivit a corpore.

[16] Presbyter quidam, Murciacensis ecclesiæ, in Sanctonico territorio sitæ, Gaufridus nomine, morbo gravi correptus in lectum decidit. [alius ope S. Roberti se salvum fore intelligit.] Qui audiens Bernardum, S. Gemmæ Priorem, venisse ut ad se intraret, per amicos suos humiliter deprecatus est: infestus enim ei & ceteris Fratribus Casæ-Dei, ex quo in ecclesiam suam Murciacensem eum assumpserant, ultra modum extiterat. Intravit autem tamen ad eum Prior; & dixit ei Presbyter: Domine, gratias ago Deo meo & vobis, quoniam visitare me voluistis: ego enim in Deum & in vos plurima mala commisi, sed ipsi Deo & Beatæ Virgini Mariæ, Sanctoque Rotberto & vobis, & in vita & in morte, me trado ad locum Prioratumque S. Gemmæ. Proinde habitu monachali suscepto, ad exitum cœpit propinquare. Quod cernentes, Te Deum q ac Litaniam circa eum decantare cœpimus. Post paululum ipse qui jam defunctus videbatur, manum movit, & signum fecit, ut tacerent psallentes. Quod cum minus facerent, recuperato spiritu ait: Silete. Tunc accessi ad eum & dixi, quid est hoc? quid vultis? Et ille, Judicium, inquit, factum est, & ego salvus sum. Et aio ad eum, & hoc quomodo? Beatus, inquit, Rotbertus de manu vestra me recepit, & ante Deum judicem constituit: sicque omni causa mea, qualiter me vobis tradideram, diligenter exposita, Judex omnium in sorte electorum perenniter adesse me sine ulla ambiguitate disposuit. Quo dicto ipse, non multo post tempore transacto, lætus vitæ præsentis terminum fecit. r

ANNOTATA.

a Durantus Episcopus mortuus traditur anno 1095, ab Vrbano II Papa sepultus.

b Carennacum, Cadurcensis agri oppidum, trans Dordoniam fluvium, paullo infra eum locum ubi ille confluentes Seram & Bavam excipit.

c Impressum erat, juxta sententiam.

d Sequentia sic vitiose impressa erant: Hinc tamen maxime tibi auxilium necessarium fuit: diu enim Abbatia suscepta, & imbecillitas eum corporis artuum; quæ per conjecturam correximus.

e Pontius Mauritius de Montboissier, germanus Petri Abbatis Cluniacensis.

f Aniciensis seu Podiensis Episcopus, creatus dicitur anno 1102, in Terram-sanctam profectus etiam est.

g Aymericus ultra annum 1130, Episcopus vixit.

h S. Privatus Episcopus Mimatensis colitur 21 Augusti. Ast is de quo supra num. 5 S. Illidius Episcopus Claromontanus, cujus corpus ibidem est in propria ecclesia, colitur 7 Iulii.

i Subpedire, pro Sustentare se, dici videtur.

k Ad Orientale ostium Rhodani, in Camargiarum insularum una vulgo N. Dame dor Mer: cui in altera earumdem insularum, proxima est ecclesia Trium Mariarum: de qua multis actum 9 hujus ubi de S. Maria Cleophæ.

l Super occidua ejusdem Rhodani ripa, media via inter Turnonium & Avenionem, Vivaresii a se dicti caput Vivarium, vulgo Viviers.

m S. Hippolytus M. colitur 13 Augusti, magnaque per totam Galliam in veneratione habetur, ex quo corpus ejus ad monasterium S. Dionysii translatum est: unde etiam in Arvernia unus alterque vicus ab eo nominatus invenitur.

n At nostra ætate hujusmodi miraculum accidit anno 1640, 29 Martii, Cæsar Augustæ in Hispania, &impreßu vario idiomate relationibus toti Christiano orbe pervulgatum est: quo scilicet Ioannes de Pelicer adolescens, abscisso ante biennium crure atque sepulto, ad eleemosynam sedere solitus ante ecclesiam Dominæ nostræ de Pilari, per somnum visus est sibi inungi ex lampade ante sacram Virginis imaginem ardente, & pridem resectum crus recipere: prout illud reipsa restitutum experrectus ipse, tum parentes, vicini ac cives omnes, ac denique ecclesiastici Iudices postridie sunt admirati, miraculo subscribentes attestatione publica & solenni.

o Deleti Prioratus nulla nunc mentio inter beneficia, a Casa-Dei dependentia.

p Impressum erat Bernardus, Bernardus, & sic consequentur: cum ex sequentibus clare pateat, haud alium appellatum, quam eum qui adstabat & hæc scripsit.

q Impressum erat in Deum. Mox etiam posui Et aio, ubi erat, & ait.

r Hic finis, subjungit Labbe: Sed in indice qui tertiam distinctionem præcedebat, caput aliud notabatur, de Jordano Abbate. Si alterum inveniatur MS. facile erit & hunc defectum, & alios supplere, qui nunc partim dißimulandi fuere, partim ex conjectura supplendi.

DE S. GVILIELMO FIRMATO,
MORITONII IN NORMANNIA.

CIRCA AN. MXC

[Praefatio]

Guilielmus Firmatus, Moritonii in Normannia (S.)

G. H.

Moretonium, aliquibus Moritolium, antiqua Normanniæ in Episcopatu Abrincensi civitas, illustrium Comitum sede olim gloriabatur. Ex his fuit Robertus, Guilielmi Conquestoris & Regis Angliæ Frater uterinus: quo istic dominante, non procul inde, [Moritonii corpus & ecclesia jam S. Guilielmi:] in loco Mantileio dicto, vixit & mortuus est S. Guilielmus Firmatus, de quo hic agimus: ejusque corpus Mantileio Moretonium ex illius præcepto translatum est ad ecclesiam Collegiatam S. Ebrulfi, vulgo S. Evrou; quæ, cum ipse Guilielmus ibidem clareret miraculis, cœpta est appellari ecclesia S. Guilielmi. Ibi, (quemadmodum inde ad nos scriptum) in propria capella visitur sepulcrum sancti viri, quatuor columnis impositum, inter quas devotionis ergo transeunt peregrini frequentes, adversus dolores capitis eo potissimum confluentes. Et in hac quidem arca pleraque sacri corporis ossa servantur: sed caput & brachium habentur seorsim in pretiosis thecis argenteis. Est autem caput integrum, sic ut in cute color etiam nunc vividus & pili cernantur non pauci: integrum quoque brachium est, nisi quod uno loco appareat vstulatum, ex ea causa quam Vitæ contextus indicat. Porro Translationis festum die Junii XXI recolitur.

[2] Inter miracula, ibidem ad sepulcrum S. Guilielmi Firmati facta, quod primo loco refertur, contigit in persona Balduini, [mortis tempus unde colligatur.] Comitis Boloniensis, & Fratris Godefridi Bullonii, atque post hunc deinde creati Regis Hierosolymitani. Hic, a dicto Roberto Comite Moretonii captus, ope S. Guilielmi liberatus est, compedibus bis ultro solutis: quod necessario factum est ante annum MXCVI, quo hi duo Fratres Cruce assumpta cum aliis Principibus obstrinxerunt se ad iter in Palæstinam, & ipsum paullo post susceperunt. Mortuus etiam fuit ante hunc Sanctum Michaël Episcopus Abrincensis, qui anno MLXXXVII, uti Ordericus Vitalis lib. 7 historiæ Ecclesiasticæ tradit, interfuit exequiis Guilielmi Conquestoris Regis Angliæ, Rotomagi vita functi: sed quamdiu postea hic Michaël vixerit non liquet. Mortuum ergo eum censemus circa annum MXC aut paulo serius.

[3] Vitam hujus Sancti scriptam fuisse a Stephano Episcopo Redonensi, testatur Robertus de Monte, in Appendice ad Sigeberti Chronicon, ad annum MCLXXVIII, his verbis: Obiit Stephanus, [Vita scripta ab Episc. Redonensi ante an. 1178,] vir honestus & litteratus, Episcopus Redonensis. Huic accidit quædam visio mirabilis, quam ipse Episcopus cuidam monacho familiari nostro ante mortem suam manifestavit. Quædam enim persona ei apparens levi sibilo hos versus ei dixit: Desine ludere temere, nitere surgere propere, de pulvere. Ipse enim multa rhythmico carmine & prosa jucunde & ad plausus hominum scripserat, & quia miserator hominum eum in proximo moriturum sciebat, monuit eum, ut a talibus abstineret, & pœnitentiam ageret. Scripsit etiam Vitam S. Firmati Episcopi, & Vitam S. Vitalis primi Abbatis Savignei. Scripsit etiam mihi quinquaginta versus de Senectute, in quorum ultimo prædictorum versuum unam clausulam posuit: cui etiam Mater misericordiæ apparuit in obitu suo, cui semper devote servierat. Hæc de auctore Robertus.

[4] Extat hæc Vita bis Gallico idiomate edita circa annum MDCXII & sequentes, [editur ex MS. Moritonensi.] in illam linguam translata a Præside La-Barre: at Latine hic damus, ex archivis Moritonensis ecclesiæ descriptam, & nobis submissam, Rotomago quidem a Frederico Floueto, Parisiis vero ab Antonio Verjus utroque Societatis Iesu Sacerdote. Aderant alteri apographo quædam Notationes Domini Pavillon, Eleemosynarii Regii; quibus indicat Episcopum Stephanum, Vitæ scriptorem fuisse ex familia de Fougery, a qua dependet Silva de Savigny; cumque istic habitarit, potuisse SS. Firmati & Vitalis discipulos cognovisse: quia tamen multo junior est, multa ad S. Firmatum spectantia omisisse, nihilque dixisse de ejus familiaritate cum dicto Vitale, Roberto de Abrissellis, aliisque istius temporis viris sanctis. Miratur idem a Stephano tantum Firmatum appellari, qui hodie Moretonii sub nomine Guilielmi solum notus est. Solebat hæc Vita ad Matutinum ibidem legi, & fuit bis in Lectiones novem distributa.

[5] [Adduntur rhythmus & Orationes.] Sub finem addimus rythmum cum Orationibus, a dicto La-Barre cum Vita Gallica editum; in quibus nusquam Episcopus appellatur; quare & nos, sed absque præjudicio, ab ea appellatione abstinemus, in titulo hujus Commentarii.

VITA
Auctore Stephano Episcopo Redonensi.
Ex MS. Moritonensis Ecclesiæ.

Guilielmus Firmatus, Moritonii in Normannia (S.)

BHL Number: 8914

Auctore STEPHANO EP. EX MS.

PROLOGUS.

[1] Paternæ pietatis in filios liberalis affectus, liberalibus filiis, ad pii patris mores imitandos, [Sancti nobis duces ad vitam æternam.] pium præbere debet effectum. In hoc autem divinæ paternitatis in nos diligens & efficax declaratur benignitas, quod in via vitæ præsentis, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis, quosdam quasi duces prævios eligit, electos erudit, eruditos nobis proponit imitandos: quos, ut mira Dei magnificentur magnalia, mirabilis Deus in Sanctis suis miraculis & virtutibus reddit mirabiles: quorum etiam mores & actus litteris assignatos memoriæ posterorum traducere ad Christi laudem, & ad Christianorum eruditionem, mos Christianæ religionis inolevit. Inter quos memorandæ vir memoriæ, sanctissimus Christi Confessor Firmatus, non minimam adeptus est honorificentiam sanctitatis: cujus digna memoriæ gesta caritatis amore suscipiens describere, precor ut apud supernæ dignationis pietatem ipsius obtineat interventus, ut quæ dixerim, divinæ suffragationis opitulante gratia, Regi summo ad laudem, militi provecto ad honorem, nobis peccatoribus proveniant ad salutem.

CAPVT I.
S. Guilielmi initia, secessus in eremum, peregrinatio in Orientem.

[2] [Ortu Turonensis,] Inclytus ergo Domini Confessor Firmatus, in urbe Turonica ex nobilibus natus nobilior, suam potius nobilitavit parentelam: qui ab ineuntis pueritiæ primordiis, puer indolis egregiæ, liberalibus disciplinis traditus est edocendus. [studiis excolitur;] Iam vero in mente puerili divini fomitis elucebat scintilla: quæ deinceps in eo lumen scientiæ geminum erat accensura. Vigebat siquidem in eo clara ingenii facilitas, subtilis intelligentiæ capacitas, memoriæ firmæ tenacitas. Cum vero factus adolescens jam in virilis animi robur evaderet; quanta in eo succrevit morum elegantia verbis nullatenus explicare sufficio. [moribus piis imbuitur:] In cujus affatu suavis jucunditas, in responsione jucunda suavitas; in cujus dictis solers modestia, in factis officiosa temperies; cujus dictis semita rationis, cujus factis via docebatur veritatis. Erat enim satelles justitiæ rigidus, simplex prudentiæ consultus, temperantiæ mediocris librarius, fortitudinis agonista conspicuus.

[3] Istarum itaque ditatus dote virtutum, in a ecclesia B. Venantii, [Canonicus S. Venantii creatur:] Canonicorum petitione & assensu, factus est Canonicus: quibus se in commissis fidelem, in promissis veracem, in negotiis exhibuit officiosum: minoribus condescendens, majoribus assurgens, optimis erat obediens: nulla in eo causa discordiæ, nullum litigii seminarium; nulla in eo prorsus invidiæ tinea, ubi caritatis eximiæ regnabat benevolentia. Evoluto deinceps temporis aliquanti curriculo, secularis militiæ negotiis implicitus, [armis delectatur:] sic militiæ officium explebat, ut Canonici non dimitteret propositum. Præter hæc autem Dei virum, in arte medicinali provectum, [in medicinæ peritus] tanta cælestis scientiæ perfuderat gratia, quæ sibi eum vas electionis futurum providebat, ut innumerabiles ad eum confluentes ægri, pristina salute reparata, cū gaudio remearent ad propria. Trino itaque decoratus munere, studiis litteralibus, armis militaribus, institutis perfulgebat medicinalibus.

[4] Cum autem innumeras congessisset opes, cœpit in ejus mente, diaboli suggerente versutia, aliquantula titillare cupiditas. [divitias colligit:] Sed hostis maligni maliciam Dei benigna subvertit clementia: qui beato viro latentes insidiatoris occulti detegere dignatus est insidias. Quadam etenim nocte cum a Matutinis laudibus eum citius solito rei familiaris cura remeare compelleret, diabolum arcæ suæ, in qua plurima recondebatur pecunia, in simiæ similitudinem invenit assidentem. [quas diabolus suas esse indicat.] Percunctanti viro Dei, quis esset, qui suæ possessioni supersederet; Non tuam, inquit diabolus, sed meam possessionem custodio.

[5] Animadversa igitur callidi seductoris cautela, Crucis se muniens Firmatus signaculo, & suæ reminiscens fragilitatis, [Memor verborum Christi] ad orationis confugit auxilium: pernoxque tota nocte illa, & in principio sui accusator, qui divitias pauperum in suo recondiderat horreo, se legisse meminit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [Luc. 12, 33] Et alibi: Vendite quæ possidetis, & date eleemosynam. [Luc. 12, 33] Et iterum: Vade, & vende quæ habes, & da pauperibus: & veni sequere me. [Mat. 19, 21] Quæ solerti meditatione ruminans, reperto salubri consilio, quod contra voluntatem Christi congesserat, ex voluntate Christi pauperibus resignare disposuit. Jam vero terris die reddita, vir eximiæ mansuetudinis matrem suam, cui filiali famulabatur obsequio (nam pater ejus jam objerat) dulci convenit alloquio. [cum matre agit:] Vides, inquit, mater, quia præterit figura hujus mundi: cui si quis innititur, velut calamus fragilis perforat manum innitentis. Deus autem ad imaginem Dei fecit hominem, ut homo quæ Dei sunt faciens, particeps fieret Deitatis. Quia ergo quamdiu sumus in hoc mundo, peregrinamur a Deo, & tempus breve est; reddamus quæ sunt Dei Deo, felici commercio pro terrenis cælestia, pro perituris commutantes æterna: de bonis, quæ nobis divina commisit bonitas, partem quam volueris accipias; reliqua vero, pauperibus erogata, omnium detur datori bonorum: ego enim religionis habitum, tuo suscipere meditor assensu.

[6] Cui mater, affectu materno, pio lacrymarum imbre perfusa, [impetrato hujus assensu,] Quid, inquit, fili mi? quid matrem tuam deserere meditaris? Quis mihi desertæ mite levamen erit? Quis mihi solamem viduitatis? Quis erit meæ baculus senectutis? Si Regi tuo militare desideras, & me tecum militare decerne: si vitam expetis solitariam, me solam, quam nutricem habuisti devotam, & nunc humilem habeto ministram: ut quæ tibi viam vitæ corruptibilis servivit ingresso, viam vitæ cælestis serviat ingressuro. De rebus vestris, tua, fili mi, quid utile noverit, deliberet provisio. Hæc matre locuta cum filio, gaudet filius de matris proposito, gaudet mater de filii consortio. Venditis ergo omnibus quæ possidebant, & pauperibus erogatis, quem suum dixerat diabolus thesaurum, in cælestes thesauros manus pauperum deportaverunt. Quibus ita gestis, futuram inquirentes civitatem, egressi sunt Turonica civitate mater cum filio; & ad locum, qui vulgo septem b Fratres appellatur, nutu directi divino, in solitudinis eremo quoddam contexere tugurium: [cum ea se recipit in eremum:] ubi mater filio corporalem cibum, matri filius spirituale ministrabat edulium.

[7] Cum autem a concivibus, cognationis vel potius sanctitatis gratia, sæpissime visitatus, multorum frequentaretur confluentia populorum, [illa vero mortua,] matre sua jam in pace defuncta; quæ sola Turonensem incolendi pagum erat illi causa; natalem patriam sua viduavit præsentia. Vigilanti si quidem præmunitus cautela, a popularis aura favoris bonæ thesaurum cōscientiæ cupiebat vendicare. Dehinc Lavallum c usque perveniens, in silva, quæ Concisa vocatur, [in agrum Cenomanensem secedit:] eremi solitudinem penetravit. Ibi vero in cute curanda non intentus, quia intonso crine Missam cantabat Sacerdos hispidus, a quibusdam variis affectus est contumeliis: de quibus illam, quæ discessionis ejus extitit causa, tacendam non arbitror.

[8] Quidam perditæ mentis adolescentes nefarii, quamdam meretricem, suæ fautricem nequitiæ, [ob meretricem submissam,] latenrer ad ejus conduxere tugurium: & muneribus datis impudentem illius persuaserunt audaciam, quatenus exprompta nequam mulieris exerceret acumina: quibus omni modo satageret, ut ad fornicationem committendam Dei Confessorem alliceret. Quæ jam ineunte noctis crepusculo, illis in silva reconditis, ostium Sancti pulsans, lacrymosis orabat gemitibus: Aperi, quæso, Sacerdos sanctissime? aperi cito mulieri miserrimæ? ne solam & imbellem feminam, feralis devoret immanitas, aut bestialis dilaniet ferocitas, aut saltem horror phantasticus exanimet. Suscepit eam vir pietatis perfectæ, & ei quam potuit & debuit piam hospitalitatis gratiam exhibuit: ignem succendit: panem ad vescendum contulit. Sed illa suæ non oblita nequitiæ, quas potuit viro Dei tetendit illecebras. [ne tentatione superaretur,] Intellexit sanctus athleta subdoli tentatoris insidias, & mirum non ducens, mulier impudenter si faxit meretrix, cum diabolo consuetum inivit conflictum: & qui contra Sanctum igne pugnabat libidinis, igne superatus est materiali. [brachium adurit:] Nam Sanctus torrem perustum nudo supposuit brachio: & ne carnalis concupiscentiæ noceret tentatio, durum carni suæ spontaneus intulit supplicium: cujus adustionis in futurum cicatrix, præsens præteritæ passioni, donec vixit, extitit indicium d. Quod videns mulier flebilem tollit ejulatum, & ad pedes Sancti provoluta, lacrymosis gemitibus suæ flagitat veniam vesaniæ: Miserere, inquit, Sacerdos sanctissime, [eamque & qui submiserant pœnitentes dimittit:] miserere peccatricis miserrimæ: quoniam ad te pessimo directa consilio, tuæ missa sum maculare fraudulenter innocentiam sanctitatis. Illi etiam nefarii hæc inspicientes, pœnitentia ducti sunt; & irruentes per posticum, tonsis pectoribus, crine lacero, suæ misericordiam temeritati gemitibus obsecrant & suspiriis. Sed vir mansuetudinis eximiæ, pro illorum pœnitentia Deo gratias agens, illos cum illa dimisit absolutos. Redeunt illi, & quod factum est ubique prædicare non cessant. Concurrunt populi, miro tantum compellare virum amore succensi; sed Dei servus, popularis aura nominis metuens impelli, latenter inde secessit.

[9] Hic mundum sibi & mundo se crucifigens, quæ & quanta Dominus in cruce pro eo passus est frequenti recolens meditatione, loca sancta Ierusalem visitaturus, crucem suam tulit, & cœpit Dominum prosequi vestigio. Sed quia Ierusalem, expulsis Christianæ religionis hominibus, [In Palæstinam profectus,] Paganis ritibus aberrantes incolæ possidebant, quorum potestas circumcirca protendebatur effræna; cum ad Cismarinam devenisset regionem, stratam exiens de via, quædam viarum multis comitatus ingressus est divortia. Cum igitur aridas peragrassent desertorum solitudines; cum æstatis fervore, cum laboris sudore, cum regionis ariditate, sitim collegerunt immensam. Torrebantur introrsus viscera; & aridus arteriarum meatus vitalem intercludebat anhelitum. Discurrit circumquaque per convalles & condensa silvarum sitiens explorator, sicubi quivis exiguus scaturiret fonticulus, aut saltem aliquid humoris venosæ demisissent paludes. Nullus jugis aquæ rivulus, nulla vel glareæ desudans invenitur uligo, [& siti cum suis vexatus,] sed dum malo medicari quærerent, malum augmentabat quærendi curiositas remedii. Quibus humano destitutis auxilio, hæc potior sedit sententia, ut Dei viro mediante divinum implorarent subsidium. Quorum compatiens miseriæ vir mansuetudinis immensæ, lacrymarum imbre perfusus, positis in terra genibus, mente cælestibus inhianti, talem suæ compunctionis effudit querimoniam: Deus omnium Creator elementorum, cujus clementissimæ voluntati mirabiliter omnis obtemperat creatura, [fusis precibus,] qui populo tuo ad terram promissionis per deserta gradienti aquam de petra produxisti; per tuam misericordiam, super hunc populum, sitis ardore confectum, admirabilem tuæ virtutis ostende potentiam, & aperi nobis venam aquæ viventis; ut hic populus siti deficiens, tua refectus alimonia, tua ubique prædicet magnalia. His peroratis sanctissimus Confessor Firmatus, tota Spiritum sanctum mente concipiens, preces suas intellexit exauditas. Impresso itaque telluri Crucis Dominicæ signaculo, baculum, quem ad sustentationem sui itineris sustulerat, [baculo fontem elicit:] arido montis affixit supercilio: ad cujus extractum fons liquoris perspicui, saporis suavissimi, gustus saluberrimi, affluenter ebulliens, convalles cœpit irrigare declives. Sicque admirantes populi undique concurrerunt, & sitis ardore nova fontis dulcedine gratanter refrigerato, lacrymis suffusi gaudentibus, Dei virtutem debitis excolunt præconiis: amplexantur Firmati pedes, & suæ vocant salutis auctorem: lætantur de præsenti salute, sed potius de tanto sibi collato gloriantur consorte, qui & præsentem effugaret pestilentiam, & de futura faceret salute certiores.

[10] Contigit autem in eodem itinere, Dei virum nota regione viarum cum sociis excessisse, [in locis deviis a corvo dirigitur:] & quam viam teneret ignorantem longis an fractibus oberrasse. Cumque solito de more, sui consortes ad ejus, ipse ad Domini confugeret suffragium: ecce corvus quidam, quem sibi jam non longo tempore visum suo nutrierat habitaculo, gutture claro crocitans, cauda vibranti blandiens, penna volitans demissa, cœpit, quasi ductor prævius, viam deviis demonstrare. Intellexit vir Dei sibi divinum esse præsens adjutorium, & qui Eliam, in torrente Carith sedentem, ministrante paverat corvo; Firmatum, per deserta gradientem, corvo dirigebat ductore. Vescebatur autem corvus humanis dapibus; & hominum dirigens gressus, humana suggerente manu, capiebat edulium mansuetus: & ubicumque via ignorabatur, viantibus prævius semper præcedebat corvus.

[11] [gravibus torquetur suppliciis & carceribus,] Verumtamen tamquam in fornace probans electos Dominus, quatenus igne tribulationis decoqueretur, si qua forsitan incuria viro Dei quælibet tenuis adhæsisset macula rubiginis; eum ab inimicis Crucis Christi permisit in partibus Hierosolymitanis teneri, ligari, fustigari, ad ultimum carcerali custodiæ mancipari: impositis etiam illius dorso gravibus aliquoties oneribus, illimatis confossus aculeis, quadrupes incedere cogebatur. Sed Dei fortissimus athleta Firmatus, alacri vultu cuncta percurrens supplicia, patienter sustinuit: & quamvis martyrium mors non sequeretur optata, non defuit martyrii tormentum aut causa. Sed Dei benigna dispositio, quando & quomodo voluit, eum de talibus emancipavit ergastulis. Unde quia tot & tantas in carcere pro Christo passus erat angustias, [ideo incarceratos postea invocatus liberavit.] hoc ei gratiæ contulit Dominus, ut deinceps in vita sua & post vitam, multi carceralibus detenti compedibus, invocato Firmati nomine, divino de ergastulis solverentur auxilio: de quibus aliqua singulatim in sequentibus referentur miracula.

ANNOTATA.

a S. Venantii ecclesia, etiamnum Collegium decem Canonicorum habet, estque parochialis.

b An ab iis septem, quos Turonenses colunt 4 Novembris, sub nomine Dormientium? Vestigium septem Fratrum nullum invenio in tabula chorographica Turonensi, nisi sit Locus Eremitarum, vulgo les Hermites, intra quintam ab urbe leucam versus Boream, silvestri situ.

c Lavallum, oppidum Cenomanensis agri, ad Meduanam fluvium: nec procul inde est silva versus Occidentem, dicta Concisa etiam nunc.

d Imo etiam post mortem, ut supra dictum, brachio adhuc integro.

CAPUT II.
Reversus in Galliam Guilielmus sanctam in solitudine vitam agit, potißimum Mantilei. Miraculis & Prophetiis claret.

[12] [Visitatis locis sacris rediens,] Adepto denique suæ peregrinationis proposito, sanctam ingressus Jerusalem, & sancta visitans loca, mens non sufficit humana disserere, quas suæ compunctionis & lætitiæ fuderit lacrymas per singula: ibique paucis perendinans diebus, a redire disposuit per Apostolorum limina, quorum corpora miro honore sepulta, dulci desiderio visitare cupiebat. Porro Dei providentia gressus dirigente, Britanniam usque perveniens, in pago b Vitreiensi aliquanto commoratus est tempore: ubi in parochia c Dordenensi, baculo suo terram aperiens, [fontem in Armoricis elicit:] aquam de Jordanis flumine secum delatam infudit; & invocato Christi nomine, fons inde perpetuus liquoris emanavit perspicui: qui in tanti memoriam miraculi, usque hodie ab accolis illius viculi, Fons S. Firmati nominatur. Debita igitur sibi condigna, pro novitate miraculi, reverentia ab hominibus fugiens honorari, ad locum, qui vulgo d Fons-Gihardi nuncupatur, solus devenit, deinde e Savigneum: in quibus locis duobus duo prima fundavit habitacula: nec ibi longo conversatus tempore, pervenit f Mantileum. Ibi autem optimum & sibi competens habitaculum reperiens, diutius immorari sibi complacuit. [Mantilei degit:]

[13] Fecit ergo suæ voluntati complacens habitaculum, ubi mira præditus abstinentia, jejuniis, vigiliis, [addictus jejuniis & vigiliis,] orationibus, cum diabolo mirificum inivit conflictum. Tanto siquidem virtus ejus parcimoniæ accreverat desiderio, ut multoties facto vespere solis solveret jejunia radicibus. Lectulus autem ejus pauco junci stramine stratus, quatuor truncis in quadrū connexis ambiebatur; in cujus quadraturæ medio, [Modice somno utitur:] sella ponebatur tripes, cui residens Firmatus nocturnos decantabat Hymnos: & cum aliquoties somno vacillaret cogente; sella in hunc modum facta decidebat, & suum subruebat sessorem. Evigilans somno illico Firmatus, psalmis insistebat & canticis, & quantum humana permittebat fragilitas, ingravescenti repugnabat sopori. Victus denique somno, qua impetus sellæ decidentis eum dirigebat, brevem capiebat somnum: & sic numquam noctibus vestimentum, numquam cingulum, numquam detraxit calceamentum.

[14] Illi diabolus, sanctitatis inimicus, invidens, tetra & horribili visibiliter apparens specie, [a diabolo apparente affligitur:] noctibus multis miserabiliter eum affligebat. Sed miles fortitudinis invictæ, mirabilis athleta patientiæ, humilitatis minister benignæ, vir erat caritatis vulneratæ. Tanto siquidem ardore cor ejus Christi vulneraverat caritas, ut a die qua suum erogaverat pauperibus, quem suum mentitus erat diabolus, thesaurum; nullum omnino reciperet denarium. Cum autem, [pecuniam non aspicit:] Pontifex vel eremita factus, Missam cantaret, si quis ei argentum obtulisset vel aurum, super altare positum, omnis numismatis abhorrebat aspectum: panem vero & mel & quædam alia suscipiebat cibaria. [cibos oblatos dat pauperibus.] Sed quidquid sibi vel in Missa vel in cella fuisset oblatum: si præsens esset eleemosynam petens, totum tribuebat petenti, & nihil sibi vel suis retinens. Quid manducaret vel biberet non erat solicitus: multoties etiam se cibum non sumpsisse corporalem oblitus, vesperi cubile petebat jejunus.

[15] Quadam vero die faber quidam, Dei amore & beati Præsulis precibus, [In penuria cibi fabro suo apponendi,] ejus fabrefaciebat habitaculum: & quia dignus erat cibo, nullum sibi faber providebat cibarium: credens se a viro tantæ caritatis sufficienter reficiendum. Jam autem diei mediante discursu, accessit Aubertus minister ejus ad ipsum. Provideat, inquit, mi Domine, caritas vestra vestro cibum operario, quoniam in vestro habitaculo, nihil cibarii vestra reliquit largitio. Providebit, fili me, respondit eremita sanctus, servis suis victualia Deus. Jam autem sole ad versperam vergente, [4 panes oblatos dat pauperi,] ecce puer quidam quatuor panes deferens, quos quædam sibi familiatrix matrona delegaverat, viro Dei præsentavit. Acceptis cum gratia panibus, astitit alimoniam petens quidam pauperculus. Cui Sacerdos sanctus quatuor illos largitus est panes, & eum de suo lætum remisit habitaculo. Aubertus itaque stomachatus, sanctum Dei increpat verbis: Operarius vir, ad undecimam horam, diei pondus portavit & æstus; & ecce jejunus esurit, & panibus quemdam onustum emisistis extraneum, nec saltem solam particulam vestro reservastis operario. Quid igitur faciemus illi, quia non habeo quid ponam ante illum? Prædicare quidam soletis, quia scriptum est, Non maneat merces apud te operarii tui usque mane. [Leu. 19, 13] Quæ ergo merces sequetur? si faber æstu solutus, labore fatigatus, fame deficiens jejunus [dimittatur]? Cui sanctus homo, Modicæ fidei, non deserit Deus sperantes in se, qui dicit; Nolite soliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus? [Matt. 6, 31] scit enim Pater vester quibus indigetis. Vade; pone mensam, voca operarium: si justus fueris; non affliget fame Deus animam justi. [sed mensa strata alios mox accipit ab Angelo,] Posita itaque mensa, cum penitus quid apponerent non haberent, ecce sonitus pulsantis auditur ad portam habitaculi. Processit Aubertus, ut solito de more suo quis esset renuntiaret Domino suo. Et ecce adolescens, vultus nitore serenus, odore fragrans æthereo, vestium candore perfulgidus, tres panes in mantili ferebat mundissimo. Admiratus ejus pulchritudinem Aubertus, ad Dominum recurrit renuntiaturus. Vade, inquit Sacerdos sanctus, & accipe quod [attulit] juvenis: ipse enim qui detulit, jam abscessit. Egreditur minister bonus, & panes invenit tres; adolescentis autem nullum penitus invenit vestigium: & gaudens sibi panes apponit & operario. Qui primo gustu sic mera refecti sunt satietate, ut omnibus Angelicos esse panes liqueret edentibus. Beatus autem Sacerdos Dei & Pontifex Firmatus, in conclavi suo solus, ut ejus erat moris omnibus semotis epulari, cum lacrymis modicam accipiens panis particulam, Deo condignas reddidit gratias.

[16] Arturus de Campellis, silvæ illius custos impositus, dulci viro Dei familiaritate jungebatur: qui sæpius visitandi gratia solus consuetus erat venire ad B. Firmatum. [Tunicam furto ablatam,] Contigit autem ut die quadam iter ad Sanctum accelerans Arturus, per silvæ deserta viam caperet pedes expeditus: sed quoniam æstatis calore & laboris æstuabat sudore, extractam qua induebatur tunicam baculo superposuit, & collo baculum imposuit: & ecce per silvæ latibula latenter obrepens, tunicam arripuit quidam latrunculus: & ad sui discursus latebras cursu diffugit velocissimo. Arturus autem ad sanctum Dei retrocurrens compendio, ut tunicam reciperet, parvi morulam temporis maximam putavit dispendium: hoc enim diaboli credidit obtigisse versutia, eum a viri sancti volentis retardare colloquio. Cœptum igitur persequens iter, beatum invenit Firmatum, in suo legentem habitaculo. [& sicut prædixerat mox relatam,] Cui Sanctus subridens, Modo ad nos, inquit, veniens amice, tunicam amisisti: sed nihil proficiet callidi seductoris fallacia, quia tibi tuum restituet vestimentum. Tuo, inquit Arturus, festinans refici colloquio, frivolum hujusmodi damnum parvi pendo. Sedit Arturus, & eumdem multa loquendo detinuit sermone diem. Tunc subito latrunculus, veste nudatus propria, sinistra tunicam & dextera tenens g vertibulum, ad pedes Firmati provolvitur; Sume, inquit, Pater, sume condignum de peccatore supplicium, qui nefarium in tuum familiarem commisit latrocinium. Satis, inquit Sanctus, durum ad præsens passus es tormentum: misereatur tibi Dominus in futurum. Resigna isti suam, tu vero te tua reindue tunica. Propriis indutus vestimentis latrunculus, [restitui jubet Domino suo:] qualiter alienum auferens vestimentum longius habere nequiverit, & ad Sancti cellulam incoactus multoties redierit, & qualiter etiam rejecta, quam male cœperat tunica, nec sic licentiam habuerit eundi, sed solam ad Sanctum veniam veniendi, sancto Confessori confessus est. Benedixit Firmatus Dominum & utrumque dimisit; lætum de venia latrunculum, Arturum de miraculo.

[17] Mulier quædam paupercula, viro Dei tria dedit oua, & ea ipso præsente altari superposuit. Quod videns Sanctus, [ova furtiva offerri cognoscit,] dulci susurro tacite mulieris immurmurat auri: Tolle filia, quia male nobis obtulisti dona, quia nec mei nec tui juris sunt hæc ova. Credens mulier Dei virum nescire quod sciebat, De mea, inquit, paupertate, quod potui sanctitati vestræ detuli munusculum. Depone illud, Sanctus dixit; & telluri superperpone. Quod cum factum fuisset, duo ex illis facti sunt ranunculi: & qui de virga, ut Pharaonis retunderetur incredulitas, serpentem fecerat; de ovis, [& reddi jubet:] ut redargueretur mulieris infidelitas, fecit ranunculos. Expavit mulier; & ad pedes sancti Præsulis procidens, quod commiserat confitetur. Vade, inquit Sanctus, & tuæ, quod suum est, redde vicinæ. Abiit mulier, & ova in pristinam reformata naturam reddidit ex præcepto.

[18] In diebus illis Grimoardus de h Landevico, multis ditatus copiis, & Laudeviensi viciniæ præpositus, habebat uxorem, Delicatam nomine, inhumanitatis amarissimæ; quæ quia conjugis erat uxor clementissimi, Præsuli sancto visa est digna, ut eam arguens & obsecrans increparet. Qui ut animam ejus Christo lucrifaceret, ad domum suam profectus est; & quo debuit honore susceptus, ad eam habuit hujusmodi sermonem: Quare filia i decuras transitoria? quare res quæris retinere volatiles? Auri nitor æruginat: [feminam divitem & avaram, arguens,] gemmarum obtenebrescit claritas: vestium candor obducitur. Nec mirum si pereant corpori debita, cum ipsius corporis depereat pulchritudo: juventus tenera præterit, senectus succedit incurva. Tu vero, quæ pauperum miserias relevare contemnis, & surda miseros averteris aure, modo multis affluens divitiis, in vita tenuem victum k vendicabis. Sed lætare, quoniam sic tibi Dominus irrogabit temporalem severitatem, [per calamitates salvandam prædicit:] ne æternam juste inferat ultionem. Terretur mulier de vaticinio, sed compuncta gaudet de promisso: quæ a die illo & deinceps Dei viro tantam exhibuit caritatem, ut illi victum vellet ministrare quotidianum. Quæ deinceps sancto Sacerdoti quemdam direxit puerum, pisces ejus commendans fidei, S. Firmato cum diligentia deferendos. Qui stimulante pellacis inimici versutia, [eleemosynæ partem a latore abditam detegit:] duos qui sibi meliores videbantur pisces, in trunci concavo recondidit: ceteros viro Dei detulit præsentandos. Quos cum offerens protulisset, Neque hos, inquit Firmatus, fili, neque de diaboli residuis mihi partem accipiam: tolle, tolle quæso tecum, & istos, & quos diaboli suggerente malicia recondidisti. Videns puer, quoniam Sanctus, sancto revelante Spiritu, & factum & intentionem facti cognoverat; procidens ad pedes ejus, rem prout gesserat aperuit: & multis comitatus de trunci concavo pisces protulit reconditos.

[19] Sacerdos quidam, dum nocte quadam in cubili suo vigilans quiesceret, [aliam sibi ex Dei monitu mittendam prænoscit:] & de vita & de miraculis S. Firmati admirans cogitaret gratanter; ecce vox quædam ad eum facta est dicens: Surge & quære pisces & quæsitos sancto defer Pontifici Firmato. Surrexit Sacerdos lætissimus, & nocte tota pisces quæsivit: quæsitos invenit, & inventos emit lætus: emptos detulit lætissimus. Quos suscipiens in crastinum Pater Sanctus, risu subridens sancto, Tibi, ait gratias non refero, sed præmonitori tuo, qui hanc tibi faciendam intimavit eleemosynam. Collætantur Sacerdotes, & invicem se sancto osculantes osculo, alter alterius se commendaverunt orationibus.

[20] Quidam perditæ puer avaritiæ, audita Firmati caritate perfecta, ad Sanctum Dei profectus est eleemosynam petiturus: sed inter eundum, multum; ut ejus moris erat, [indicat panes inter vepres reconditos.] collegerat panem. Qui dum appropinquaret cellulæ, metuens ne aliquid habenti [nihil] daretur, saccellum panibus distentum inter veprium densitates recondidit: de hinc stans ante Sanctum Dei, eleemosynam postulat caritatis. Vade, inquit Sanctus, vade fili, & de panibus quos recondidisti comede, & residuum egenis erogare festina: & cum egueris, eleemosynam competenter abundantes postulabis egenus. Qui videns quoniam non latuit virum Dei quod fecerat, currens attulit saccellum, & ad pedes Sancti procidens veniam postulavit.

ANNOTATA.

a

Ignosce Lector, quod contextum, nobis ex Ms. transmissum, mutare ac mutilare præsumpserimus; [An credibile quod Sanctus aderit CP.] offensionem eorum caventes, qui Vitas in hoc opere propositas subinde absque Annotationibus legunt. Textus in Ms. hic erat, & quidem satis hiulcus: Per Constantinopolim redire disposuit. Apostolorum limina, quorum corpora miro tenebantur honore sepulta, dulci desiderio visitare cupiebat. Erat quidem Constantinopoliecclesia Apostolorum, & in hac aliquorum corpora: sed neque alias Hierosolymam peregrinantes Constantinopoli divertebant, insolenti ac longa excursione; neque tunc credi potest id præter morem factum ab aliquo, cum totus Constantinopolitanus Patriarchatus fœdo schismate erat a Romana ecclesia divulsus. Quin potius Romam ad Apostolica limina ire voluerit Sanctus, quo eum ipsa viæ ratio, & primæ Sedis reverentia poterant ac debebant invitare? Sed tolerantiam omnem superant, quæ sequuntur, quæque hic seorsim exhibemus, ne fidem nostram in eo requirat aliquis, in quo prudentiam tenere intendimus. Res sic componitur: Cum autem Constantinopolim nutu pervenisset directus divino, defuncto cujusdam ecclesiæ civitatis illius Episcopo, alium subrogare cogitantes Episcopum, vicini convenerant Coëpiscopi: qui triduanum indicentes jejunium, cum precibus & lacrymis a Domino suæ condignum Ecclesiæ postulant Pastorem. [ubi fingitur creatus Episcopus,] Et cum, electionis die præfixo, in eadem consedissent ecclesia; & Dei solum expectantes indicium, nullum penitus eligere præsumerent; ecce Firmatus orandi gratia prædictam subintrat ecclesiam. Tunc divina revelatione commoniti, ei manus immittunt Episcopi: & renuentem & se indignum clamitantem, sine dilatione cum laudibus & canticis ordinant Episcopum. Factus ergo Pontifex, quam vigilanti custodia super gregem suum vigilabat Pastor sollicitus, non est facile dictu. Brevi autem divulgato sanctitatis ejus præconio, maxima sibi referebatur honorificentia. Sed quia popularem semper exhorruerat famam, & coactus tanti susceperat onus honoris, & quia promptiorem ad vitæ gaudia viam, vitam judicabat solitariam, in Gallias remeare cogitabat, si qua sibi competens obtigisset occasio. Cum igitur dies quidam immineret solennis, suæ convenerunt ad eum optimates Ecclesiæ: Pater, inquiunt, Firmate: die crastina nobis est sequenda processio; & cum ante palatium Principis, [sed cū nollet Principi indebite obsequi,] cujus ex eleemosyna nostra pendet ecclesia, transibimus; inibi facienda statio in nostri reverentiam Principis & honorem. Hæc stationis superstitio de more solito, hoc hujus diei redeunte solennio, a nobis semper exigitur ex debito; quod tibi monstrare curamus, ut consuetudini nostræ consentiens, Principem nostrum non præsumas offendere. Nequaquam, inquit, Firmatus, filii, nequaquam honorem Creatori debitum impendam creaturæ: scio enim qui dicit, Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies: dum ergo Regi placeam summo, parvipendendum judico Principi vel Regi displicere terreno. Hæc dicens eorum noluit acquiescere suadelis; & crastinam sequens processionem, dum cujusdam insanæ mentis Principis pertransiit palatium, ceteris stationem facientibus, superastans Princeps & videns ereptum sibi suæ stationis honorem, Clericis exilium, ecclesiæ subversionem, mortem minatur Episcopo. Persuadentibus postea Clericis, quatenus consentaneus consuetudini pacem reformaret cum Principe, Providete, inquit Firmatus, providete, filii quæso, vestræ Præsulem ecclesiæ: ego enim onus quod suscepi coactus, depono spontaneus: sit Dominus vobiscum, & bene disponat meas vias Deus. [nocturna fuga sibi consuluisse.] Hæc dicens virgam in eorum præsentia deposuit pastoralem. Existimaverunt Clerici quia stomachatus hoc faceret, & in crastinum melius putaverunt ejus posse iracundiam mitigari: sed intempestivo subsecutæ noctis silentio Firmatus, soli Deo vacare cupiens, solitarius portas civitatis clanculo solus egreditur: & corvo iterum gressus regente, per quædam diverticula, ne quæsitus inveniretur, iter arripuit. Lucescente vero diei crastinæ diluculo, discessu Præsulis animadverso, immensum Clerici tollunt clamorem, tumultus exoritur lacrymabilis, & ad domum Episcopi multi concurrerunt tumultuarii. Turbatur civitas, plangit populus, Clerici lamentantur; & a Deo sibi datum se suis exigentibus culpis amisisse confitentur Episcopum. Ducitur Princeps pœnitentia; & missis circumcirca legatis, jubet quæri & inventum cum honore debito reduci Pontificem. Quidam vero Clericorum usque in Gallias iter ejus persecuti, ejus ubique cum precibus & lacrymis inquirebant sibi manifestari præsentiam. Sed Dei Confessor Firmatus, obtemperante suo Dei gratia desiderio; dum a multis per multa quæritur, a nullis voluit inveniri quærentibus.

Hæccine ut credamus scripsisse Stephanum, necdum integro elapso seculo? [unde fabula nata videatur.] Difficulter sane. Quisquis tamen ita scripsit, haud dubie insulsam fabellam descripsit. Necdum Latini, uti factum postea, Episcopatus Orientales tenebant, ut pro his in aliqua Græcæ urbe credatur Episcopus electus Sanctus: linguæ, ritus, doctrinæ discrimen Græcis eum ineptum omnimodis faciebat. Quid igitur? Si quod fundamentum fabulæ oporteat quærere (nec enim raro fit ut fundamentum subsit aliquod) dicamus per conjecturam, iter Guilielmo per Italiam, Helvetiam, Burgundiam fuisse in Britanniam Armoricam,pene rectum: tunc transeundum ei fueris Constantia (facile in Constantinopolim mutanda) ibi electus in Episcopum, audiensque ab Imperatore ejusve ministris accipiendam investituram (ex more improbato quidem diu, sed tunc adhuc vigente quam maxime) per susceptionem annuli & baculi, fugam inierit necdum consecratus. Cur autem non idem suspicemur de Constantia urbe Episcopali & maritima Normanniæ? Sane etiam Normanniæ Duces in vestituræ jus arrogabant sibi: hic autem non nominatur Imperator sed Princeps. Est quidem tanto gravior error, quanto proprior locus aßignatur; si cui tamen posterior præplacet conjectura, nihil etiam hanc moramur.

b Vitriacum, vulgo Vitrei seu Vitray, in Episcopatu Redonensi versus Cenomanicam ditionem.

c Dourdin, Vitriaco versus Occidentem appellatus locus, notatur in mappis.

d Non notatur in tabulis Fons-Gihardi, sed simpliciter Gahard, oppidum silvis adsitum eodem in tractu.

e Savigneium vulgo Savigny in diœcesi Abrincensi in confinio Britanniæ, Normanniæ & Cenomaniæ, ubi B. Vitalis dein monasterium construxit, mortuus circa annum 1120, uti ad hujus Acta 7 Ianuarii dictum.

f Mantileium aliis, vulgo Mantille, in eodem confinio.

g Vertibulum videtur hic poni pro virga aut flagello.

h Landevicus vulgo Landevi, propter Errenciam, 10 circiter leucis Mantileio versus Occidentem distans.

i Decurare velut deamare hic dicitur intensiori quam ipsum simplex sit significato, neque negationem sed vehementiam actus notante.

k Melius forte mendicabis.

CAPVT III.
Habitatio ad Rhodanum. Reditus Mantileium, & Obitus.

[21] Arturus de Campellis & Willermus Espechellus vir illius viciniæ, bonitate & divitiis notissimus, quadam die sanctum convenerunt Firmatum. Pater, inquiunt, sancte, permitte nobis ut ad loci hujus decorem & habitantium utilitatem quoddam præparemus stagnulum. [Ob illatam ministro suo injutiam,] Futuram, inquit Sanctus, inquirentibus civitatem nullæ sunt hic ædificationes necessariæ. Mihi vero solus sufficit mei fonticuli rivulus. Existimaverunt Barones prædicti aliter viro Dei placere quam diceret: & convocatis hominibus suis, stabili cœperunt aggerem erigere cumulo. Et dum die quadam operarii cœpto insisterent operi, Aubertus Sancti minister, accepto quodam instrumento operari cœpit. [discedit ad Rhodanū:] Tunc unus ex operariis, cujus illud erat, arrepto cum impetu imprudenter instrumento, Aubertum in terram suo inspiciente Firmato dejecit. Doluit Sanctus hanc injuriam suo esse factam ministro; & nocte subsecuta clanculo discessit, & per Gallias iter accelerans pervenit locum, qui dicitur Eona super Rhodanum. Ibi autem in insula quadam, quam circumcirca Rhodanus allustrabat, in rupe quadam sibi complacens invenit habitaculum; & multo ibi conversatus tempore, magni nominis homo, veneranda senex canitie, Jerusalem iterum, lorica indutus gravi, petens, nudis pedibus abiit: pervenit: & ad locum prædictum reversus est.

[22] A die autem discessionis suæ de Mantileio; Arturus de Campellis & Willermus Espechellus in luctu & lacrymis vitam trahebant: & guerram & famem in partibus illis a discessu Firmati continuam pro ejus discessu asserebant obtigisse. Reperto igitur salubri consilio, nudipedes, laneis induti, peregre profecti sunt: [diu a suis quæsitus,] & non reverti nisi reducto Pontifice sancto constituunt, tota Mantileiensi vicinia in oratione & jejunio interim perseverante. Illi duo iter agentes, cum precibus & lacrymis sancti Præsulis exposcunt sibi manifestari præsentiam. Acceptam habuit eorum devotionem Dominus, & eos ad locum quem Sanctus incolebat Firmatus, prospero duxit itinere. Cum autem secus ripam Rhodani gradientes orationibus insisterent; ecce quidam piscator, qui a Deo missus, parvam advertebat ripæ phaselum; quem percunctantes peregrini de B. Firmato, ab eo de loco ejus mansionis edocti, ad locum ab eo sunt delati. Qui cellulam ingressi, [invenitur,] & desideratum videntes virum, tanto repleti sunt gaudio, ut in terram procidentes, & illius provoluti pedibus, in extasi diutius tenerentur: & cum deinceps mentis intentio vocis haberet iter, talem habuerunt querimoniam: Quare, Pater optime, filios tuos, quos affectu consolabaris paterno, tua dimisisti desolatos absentia? Quare gentem quam tuo nutriebas adjutorio, tuo discessu projecisti, guerræ, fami, morti & exilio? Vide, quæsumus Pater, [& post multas preces,] tuorum afflictionem filiorum, & ut solitum eis impendas solatium redire festina. Vivit Dominus, quoniam aut hic mœsti moriemur, aut de tuo certi reditu læti redibimus. Non potuit lacrymas retinere vir mansuetudinis eximiæ; & eos manibus erectos elevavit ad oscula: Desinite, inquit, filii, desinite vos vestris incendere meque querelis: voluntatis fuit divinæ meus a vobis discessus: ejusdem erit voluntatis ad vos regressus. Revertimini, & hortulum meum plantate: & die ptæfixa, qua ad eos reverti deberet, læti repatriare cœperunt peregrini: qui regressi prædixerunt ubique S. Firmati adventum. Et ecce hora diei præfixa per silvam Mantilei solus se agebat Firmatus. [Mantileum redit:] Concurrit gaudens populus & Patrem sanctum filiali susceperunt obsequio; lætantur de recepto Pastore & de propulsa sterilitate gloriantur.

[23] Contigit autem, ut quædam civis Turonica, beato viro cognatione propinqua, filium haberet unicum, carceralibus vinculis mancipatum: quæ ad Dei virum nocte dieque festinans, [incarceratum,] iter acceleravit mater miseranda, filium suum precibus Firmati sibi postulans reddi, non incredula. [a matro rogatus,] Quæ cum ad portam pulsaret habitaculi, processit minister, & quamdam suam renuntiavit advenisse cognatam. Vade, inquit Sanctus, & dic ei: Hoc dicit Firmatus, Vade secura: quia solutum & quietum recipies filium: ipsa enim non videbit faciem meam. Processit minister: & quod jussus erat retulit. Abscessit mulier: quia Sanctum non viderat tristis, [liberat absens:] sed læta de promissa. Et cum Turonum propinquaret, ecce catenas & compedes deferens ei suus occurrit filius, & se precibus Sancti confitetur evasisse pericula.

[24] In tempore illo Delicata de Landevico, jam in pace defuncto conjuge suo Grimoardo, [a Delicata jam paupere invisitur:] juxta Sancti vaticinium ad magnam devenerat inopiam: quæ amici sui cognito regressu, gratulabunda cucurrit ad eum festine, & de præsenti anxietate & de futura colloquens beatitudine, multum lacrymas fudit per singula. Cui Sanctus verbum exhortationis faciens, eam ad cælestes invitavit delicias. Quæ remeare disponens, Estne, inquit, Pater aliquid, quod tibi tuam velles deferre ancillam? & quod de manu mea caperes edulium? Mel, inquit Sanctus, cum redieris affer. [mel sibi offerri petit:] Abivit Delicata, & circum pagos & compita mel quæritans, non invenit. Tandem quosdam venales favos quidam sibi non notus produxit agricola: quæ quid aliud daret cum non haberes; vaccam, quam ad suæ sustentamentum vitæ solam possidebat, pro melle mellis vendidit venditori: quod in vase ponens mundissimo, ad Dei virum gressu venit citissimo. Suscipiens vero Firmatus mel cum gratia, dixit: Pro melle, filia, vaccam vendidisti: det tibi Deus pro melle isto, mellifluam cælestis vitæ dulcedinem. Quantum, [acceptum dat leproso:] inquit illa, Pater jucundum habeo gaudium, si de manu mea capias edulium. Et ecce quidam leprosus astitit, alimoniam petens: cui vir perfectæ caritatis totum mel cum gaudio dedit. Hoc ægre ferens Delicata, Quare, inquit, Pater vel minimam tibi non retinuisti particulam? Ego, inquit Sanctus, mellitam mentis tuæ quæsivi caritatem, qua refectus tuo leprosum melle volui reficere. Revertenti postea Delicatæ mellis occurrit venditor. Peccavi, inquit, pro melle modico vaccam suscipiens: sed fac quæso me tuæ participem eleemosynæ, & tuam suscipe juvencam. Sic igitur factum est, ut quatuor illis mel illud proficeret, quod Delicata & rusticus suæ caritatis indicium, Firmatus eleemosynæ suavium, & leprosus habuit satietatis edulium.

[25] Tantæ autem vir erat mansuetudinis Firmatus, ut aves, hominum fugientes aspectum, illius suggerente manu caperent cibum, [habet sibi familiares aves, pisces,] & sub veste illius latitantes frigus temperarent hiemale. Cum autem stagnuli supersederet ripæ, & panem aspergeret imminutum; currebat ad eum piscium multitudo, qui manu hominis delicati ab aquis educebantur immoti: sed eos deinceps illæsus sanctus remittebat gurgiti. Quadam vero die accurrens Aubertus ad S. Firmatum, Pater, inquit, sancte, setiger immanis, adunco dente fodiens hortulos, caules evellicat explantatos. Venit Sanctus ad setigerum: [animalia:] & ejus apprehensa molliter auricula, mansuetum reclusit in cellula: & comminans ei jejunium, nocte illa tenuit inclusum, & mane facto dimisit abire, ne amplius hortulos suos foderet comminatus. Similiter & capreolos & lepores ad se compellebat venire; & eos molli percutiens ictu, ingressum sui interdicebat hortuli. Ceterorum vero perhorrescens ingressus oppidorum, orandi gratia sæpius veniebat Moretonium. Volens denique Dominus jam emeritum remunerare militem, & labore incessanter confectum gravi, requie perenniter reficere cælesti; ei suæ dissolutionis diem intimavit: quem suis confessus ministris, etiam multa prædixit spiritu prophetico. [moritur 24 Aprilis.] Et discedens in lectulum, alacri mente, vultu sereno, voce dulci, fratribus vale dicto, octavo Kalendas Maji migravit ad Dominum, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

CAPUT IV.
Historia translationis & miraculorum.

[26] Duo ex Canonicis S. Ebrulfi, Jocellinus & Hubertus, audito B. Firmati transitu, de Goronnio a venientes, ut ejus interessent exequiis iter accelerabant: & cum impetuoso festinarent cursu, [In exequiis res amissa invenitur.] Jocellinus suam, qua suus sternebatur equus, amisit b sudariam. Qui ut cœptum expleret iter, bonæ voluntatis Canonicus, frivolum reputavit hujusce damnum. Et cum S. Firmato condignum funeris obsequium exhibuisset, suam repente sub pedibus suis invenit sudariam: & lætus de miraculo, quod factum fuerat signum astanti revelavit populo.

[27] Undecima vero die populus c Donifrontensis in partibus suis & d Meduanensis exercitus in suis, convenerant ut cum violentia S. Firmati corpus ad sua raperent castella. Sed B. Ebrulfi Moretoniensis dignior electa est ecclesia, quam juxta sancti viri vaticinium ejus devotaret sepultura. Ex præcepto namque e Roberti Comitis Moretoniensis, Clerus collectus cum innumerabili populo, post undecimum obitus sui diem, venerandum corpus extraxerunt de trunco; & cum laudibus & hymnis detulerunt Moretonium. Donifrontenses vero & Meduanenses pervenientes Mantileum, vacuum repererunt truncum, [Corpus Moretonium defertur:] & iter eorum persequentes incassum lacrymosi redierunt. Cum autem de suæ condigno sepulturæ disceptaretur vasculo: Est inquiunt f Mesoncellis sarcophagus, quem nulla vis hominum movere potuit, in eo Michaelem g Episcopum Abrincensem tumulare volentium. Deinde vero cum Gillebertus Vicecomes obiisset, & ejus corpus in eo vellent reponere sarcophago; etiam tunc mansit immotus; [in sarcophago divinitus ipsi servato,] forsan divina providentia, illum Sancto reservarat Firmato.

[28] Abeuntes igitur homines quatuor, sine labore, levaverunt in rhedam sarcophagum, & ductu facili devexerunt Moretonium. Et cum in quo ecclesiæ loco poni deberet [inquireretur,] astiterunt qui dicerent S. Firmatum, cum in ecclesiam illam ingressurus ad Sancta Sanctorum, manus ablueret, dixisse, locum illum ad quem defluebat aqua de manibus Sacerdotis, condignum fore sepulturæ Clericorum. Posito igitur ibi sarcophago & in eo Sancti corpore reposito, tanta populos astantes suavissimi perfudit odoris fragrantia, quamvis post mortem ejus dies agebatur tridecima, ut jam appareret sancti Confessoris gloria. Deinceps vero, [claret miraculis,] ad ejus sepulcrum ipsius patrocinio surdis auditus, cæcis visus, claudis agilitas, obsessis a dæmonibus curatio: infirmis sanitas, leprosis adhibita est mundatio. Multi etiam invocato illius nomine, Dei auxilio, de carceribus & vinculis solvuntur emancipati.

[29] In diebus illis Baldoinus, vir magni nominis, moribus & armis præclarus, Boloniæ Comes, erat præsens, Jerusalem Rex futurus: [Balduini Comitis captivi,] qui tentus a nobilissimo Comite Moretoniensi Roberto, compedibus & catenis vinctus carcerali reclusus est ergastulo h. Qui B. Firmati precibus assiduis implorans auxilium, cura confectus vigili, tenui membra dedit in somno. Et ecce vir quidam aspectu roseo decorus, canitie veneranda reverendus, voce mellica dulcifluus, ei tale visus est dedisse consilium. Die crastina, Frater, in ecclesia S. Ebrulsi, pro anima Firmati & pro cunctis fidelium animabus Missam celebrare faciens, [compedes semel,] Deum tuis precibus invoca propitium. Accepta igitur in crastino ecclesiam subintrandi licentia, Balduinus Comes Missam, ut admonitus fuerat, juxta sepulcrum B. Firmati precatus est: & ecce qua hora sacra representatur fractio, fracti de compedibus claviculi longe cum sonitu resilierunt. Lætatus est Clerus de miraculo, & Comiti Roberto visionis somnum & fractionis retulit miraculum: Si est, inquit Comes Robertus, [iterumque solvuntur,] hæc divinæ fractio virtutis, quæ semel confregit, iterum confringere poterit: nolo enim tantam viri tanti redemptionem fallaci disperdere præludio. Afferantur graviores & nexus strictioris compedes: & redeat Baldoinus Comes ad carcerem, ut promisit. Lacrymante igitur Cleri & plebis multitudine egressus ecclesiam Baldoinus, gravissimis astrictus est compedibus. Nocte igitur insecuta ei vir idem eadem insinuans visus est astitisse: & die crastina, eodem in loco, eadem hora, rei eventum expectante Clero cum Comite & populo, omnibus videntibus, fracti sunt cum sonitu compedum nexus. Lætus Comes Robertus de miraculo Comitem Baldoinum ad propria remisit lætum, [ipse liber dimittitur:] cum maxima honorificentia. Compedes autem in tanti memoriam miraculi usque hodie in eadem reservantur ecclesia.

[30] Quædam illis temporibus, mulier paupercula ad S. i Michaelem cum sociis iter accelerans, audito S. Firmati præconio, ejus visitare sepulcrum ardenti flagrabat desiderio. Quæ ut suo satisfaceret affectui, comitatu prætergresso, [ianua templi ultro aperitur:] gressu tremulo, corde propenso, pectore properabat anhelo. Quæ cum Moretoniensem introisset ecclesiam, claviger, qui sanctum deputatus erat custodire sepulcrum, multum quæsitus nequaquam est inventus. Illa autem impatiens moræ, flexo genu, tunso pectore, corde cum manibus ad cælum elevato, gemitibus ac suspiriis ostium tabernaculi sibi flagitat aperiri. Et ecce, multis astantibus, sera cum claviculis & pessulo dissolvitur; & quasi manu projiciente contorta, maceriæ, quæ stabat ex adverso, colliditur: aperitur per se janua, & mulier ingressa, de ingressu læta regreditur.

[31] Erat in k Barnevilla senex quidam prædives, sed diu morbo vexatus calculeo, [laborans calculo liberatur:] is cum effæta senio nulli medicorum auderet committere membra, divinam sibi precibus flagitabat adesse medicinam. Nocte igitur quadam in somnis admonitus est, quatenus S. Firmati sepulcrum adiret, ejus inibi petiturus auxilium. Qui nondum perfectæ fidei timuit credere visioni: sed secunda & tertia visione firmatus, quo visum expleret iter deliberans, obdormivit. Expergefactus denuo, calculum, suæ causam infirmitatis, juxta se sanus invenit. Mane igitur facto, negotiis omnibus posthabitis, Sancti sepulcrum adiit; & illum Canonicis calculum, Deo gratias agens, dereliquit.

[32] Duo, de curia Moretoniensium Comitis, armigeri, orandi gratia S. Ebrulfi basilicam ingressi, per singula preces effuderunt altaria: quorum alter alteri, Veniamus, [incredulus, paralysi percussus] inquit, & ad S. Firmati sepulcrum, ejus rogaturi subsidium. Nequaquam, inquit alter, Firmati, plusquam cujuslibet mortuorum, invocabo præsidium. Cum igitur alter objurgans illum, ante Sancti sepulcrum genu flecteret; alter subita paralysis dissolutus ægritudine, præceps in terram provolvitur. Accurrit alius clamans, clamore motus infirmi, & infirmum ante Firmati sepulcrum deportavit. [sanatur:] Sed Sanctus Sanctorum Deus, ostensa sui Sancti sanctitate, infirmum Firmati precibus pristinæ reddidit sanitati.

[33] Quidam in urbe l Bajocasina Diaconus, per septem annos gravi languore detentus, [affixus 7 annis lecto subito convalescit:] suis omnibus frustra medicis erogando distractis, tandem se sepulcrum S. Firmati visitaturum promisit: & ut votum compleret, præcepit sibi vehiculum præparari: & qui septem annis adhæserat lecto, brevi factus sospes momento, parentum comitatus utroque multaque parentela, Sancti sepulcrum pedes adivit.

[33] Apud m Cadomum, quædam cujusdam piscis n arista cujusdam boni patrisfamilias gutturi stabat affixa: quam sibi gravissimum inferentem supplicium diutius laboravit expellere: [spina piscis gutturi inhærens evellitur.] & cum pluribus hoc efficere nequisset diebus; tandem ad B. Firmati confugit suffragium, sibi eum efflagitans adesse propitium. Statim arista evellitur: & ille sanus sine mora devenit Moretonium, & ante Sancti sepulcrum suæ salutis gratias reddidit auctori. [Miraculum in candela.] Quædam Matrona quamdam altari, super quod Sanctus divinum multoties celebrarat officium, candelam superposuit: quæ a nullo sufflata, lucere non destitit, nocte illa super altare combusta: mane autem facto favillam reperientes, & inusta videntes linteamina, Deo gratias Clerici reddidere.

ANNOTATA.

a Goronnium oppidum in Cœnomannis distat Mantileio quatuor dumtaxat leucis.

b Sudaria equina, vulgo la housse, quod ephippio substrata equi corpus obtegat sudoremque excipiat: alibi inhoc significatu aut genere nusquam reperi, sed neutraliter Sudarium ad usum sepeliendorum cadaverum aut faciei tergendæ.

c Donofrontium, vulgo Domfront, oppidum & Vice-Comitatus in Normannia inferiore versus Cenomaniā, quatuor leucis Mantileio distans.

d Meduana urbs Cenomaniæ, vulgo Mayenne, distat indidem leucis octo.

e Robertus, frater Guilielmi Conquestoris, mortuus est circa 1104 annum.

f Videtur esse vicus inter Moritonium & Abrincas, Abrincis proprior, in tabulis minus recte scriptus, nunc Mesvilosans, nunc Menosane.

g Interfuit hic Episcopus exequiis dicti Guilielmi Regis anno 1087.

h Id necessario contigit ante annum 1096, ut supra dictum.

i Est S. Michaëlis ecclesia de Periculo maris in insula Vicina.

k Barnevilla agri Constantini vicus ad mare in Normannia.

l Bajocassina, urbs ibidem Episcopalis prope Oceanum, vulgo Bajeux.

m Cadomum præcipua inferioris Normanniæ urbs, vulgo Caën dicta.

n Arista, id est spina piscis, vulgo Areste: ob eam quam habet cum aristis triticearum spicarum similitudinem.

RHYTHMUS SEU SEQUENTIA.

O beate Guillelme, Redemptoris miles alme,
Qui regnas in cȩlestibus, adesto nostris precibus.
Veris bonis jam frueris, & cum Christo collætaris,
Fac nos boni participes, quo frueris & consortes.
Tu qui pure Deum vides, & ab eo mira potes:
Non est tibi negaturus, quod fueris petiturus.
Eia ergo preces audi, & precantes nos custodi:
Ut in terris mereamur, quod in cælis coronemur.
Dum vivebas inferius, cogitabas superius:
Cælestia suspiciens, & terrena despiciens.
Cumq; Deum præ ceteris, sancte semper amaveris:
NIhil tibi curæ fuit, quam quod illi complacuit.
Ita bona pauperibus pie dabas languentibus,
Utque Deo liberius, & servires securius.
Pervigil incumbebas, jejuniis & orabas,
Incessanter Christum Deum, multis propitians eum.
Tam devotus atque clemens eras cunctos suspiciens;
Ut exemplo commoneres, & ad pia dirigeres.
Terræ sanctæ visitasti loca sacra, & orasti,
Christum Deum, ubi prius tunc steterunt pedes ejus.
Nec putabas satis esse in eremo Deum nosce,
Nisi ubi conversatus, hunc coleres humi stratus.
Feras habes obsequentes, aves quoque famulantes:
Corvus paret, lupus cessit, & uterque morem gessit.
Mira refulget pietas tua, fides & charitas;
Dum quod agas vel facias, fit ut semper proficias.
Ægros sanas & languores, ignis restinguis ardores:
Blandus captivos liberas, cunctisque bona procuras.
Ergo pro hac veritate, qua tu polles & virtute;
Suppliciter deprecamur, ut a malis liberemur. Amen.

ORATIONES.

[1] Deus, qui Beatum Guillelmum, Confessorem tuum, sacro tui amoris ardore inflammasti, ut præ te vilia omnia duceret, & præter te nihil amaret aut cogitaret; tribue quæsumus, ut illius imitatione terrena valeamus despicere, & te fontem vitæ ex tota mente semper amare.

[2] Deus qui potenti virtute ministeria hominum dispensas, & eorum aliquos voluisti salutis aliorum administros; fac ut nos, qui B. Guillelmi Confessoris tui memoriam agimus, illius gratia pro nobis a te postulet & impetret, quæ tu noveris saluti & incolumitati nostræ congruere.

[3] Deus, qui Beatum Guillelmum Confessorem tuum innumeris decorasti miraculis, ut eum tibi gratissimum & mundo utilem demonstrares; præsta ut ejus qua nunc apud te gratia & virtute pollet & fruitur, nos quoque pro tua bonitate digneris esse particeps.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April III: 25. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 24. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 24. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.