Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April III           Band April III           Anhang April III

25. April


XXV APRILIS.

SANCTI QVI VII KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr.
S. Anianus, Ep. Alexādrinus.
S. Philo, Diaconus Antiochiæ.
S. Agathopodes, Diaconus Antiochiæ.
S. Euodius, Frater, Martyr Syracusis in Sicilia.
S. Hermogenes, Frater, Martyr Syracusis in Sicilia.
S. Callista soror, Martyr Syracusis in Sicilia.
S. Nobilis seu Nubilis, Martyr in Africa.
S. Martia, Martyr in Africa.
S. Hermemphus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Iocundus, Martyr in Africa.
S. Nice, Martyr apud Græcos.
S. Publius, miles, Martyr Nicomediæ.
S. Stephanus, Episcopus Antiochenus, Martyr.
S. Mansuetus, Martyr, Argentanii in Normannia.
S. Phœbadius, seu Fœgadius, Episcopus Aginnensis in Aquitania.
S. Maccalleus, Episcopus Cruachadiæ in Hibernia.
S. Machaldus, Episcopus in Insula Mona.
S. Rusticus, Episcopus Lugdunensis in Gallia.
S. Gramatius, Episcopus Metensis ad Mosellam.
S. Macedonius, Episcopus Constantinopolitanus.
Sancti octo Anachoretæ, Martyres apud Græcos.
S. Clarentius, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Fidelis, Hispelli in Italia.
S. Erminus, Episcopus & Abbas Lobiensis in Belgio.
S. Florebertus, Episcopus Leodiensis ad Mosam.
S. Robertus, Abbas Syracusis in Sicilia.
S. Heribaldus, Episcopus Autissiodorensis in Gallia.
S. Francha, Virgo, Abbatissa Ord. Cisterciensis, Placentiæ in Italia.
B. Philippus seu Philippinus, Ordinis Minorum, Montalcini in Tuscia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sagricius, Episcopus Trevirensis, indicatur in scripto Carthusiæ Bruxellensis non admodum antiquo. Vitam dedimus XIII Januarii.
Adalbero I, Ecclesiæ Metensis Episcopus, hoc die mortuus est; ut diximus inter Prætermissos XXIV Februarii.
B. Rogerius, ex Aurelianensi Lemovicensis Episcopus, ac denique Archiepiscopus Bituricensis, ab aliquibus mortuus creditur festo S. Marci, ex male intellecto Epitaphio, quod interpretandum esse de prima feria mensis Martii, anno 1368, in ipsas Kalendas incidentis ostendimus, ubi Vitam dedimus, quando & anniversarium ejus agi consuevit, I Martii.
S. Droctovei, Abbatis monasterii S. Germani Parisiis, translatio adscripta sub finem primario Martyrologio Vsuardi. Ejus Vitam dedimus X Martii.
B. Bernardus de Tironio, dicitur ab aliquibus mortuus hoc die, ab aliis, quando Vitam dedimus, XIV Aprilis.
S. Alexander Martyr, indicatur in MS. Trevirensi S. Martini, & apud Grevenum: in MS. Altempsiano additur palæstra Lugdunum. De quo egimus XXII Apr.
S. Georgii Martyris, memoria inscripta est duobus apographis Martyrologii Hieronymiani, eoque citato apud Notkerum & in aliis MSS. De eo egimus XXII Apr.
SS. Felix Presbyter, Fortunatus & Achilleus Diaconi, Martyres Sætabi in Hispania, memorantur a Ferrario in Catalogo generali: ab aliis adscribuntur Valentiæ in Gallia, & referuntur, quando de ea controversia egimus, XXIII Apr.
Corona Virgo, memoratur a Maurolyco, ab aliis primæ Martyrum Alexandrinorum statuitur XXIV Apr.
S. Sabas, Dux militum, & LXX milites, Martyres Romæ, memorantur in Menologio Basilii Imperatoris: ab aliis XXIV Aprilis.
Apostolorum XII memoria Cremonæ, celebratur apud Merulam: de singulis agimus suis diebus.
Bonifacius, Atinensis Episcopus, circa finem V seculi in Episcopio a se restaurato obiit: cujus quia obitus hodierno die notatur in Chronico Atinensi, vix distinguente publice Sanctos a non taliter cultis; & quia ipsa diei obitualis memoria in tam antiquis indicium præbet publici cultus olim vigentis, cujus occasione ea, quæ periisset alias, memoria conservata fuerit: ideo hic proponendum censuimus. Ipsum chronicon in tomo 1 Vghelli consuli potest.
Mares, Episcopus civitatis Dolichæ, in Euphratesia provincia, interfuit Concilio Constantinopolitano primo; laudatur libro 9, Historiæ tripartitæ cap. 3, ut vir plurimis virtutibus decoratus. Is inscriptus est Additionibus Molani ad Vsuardum in priore editione; sed postea in aliis omissus. Interim secuti Molanum sunt Canisius in Martyrologio Germanico, & Ferrarius in Catalogo generali.
Cunibertus, relicto Episcopatu eremi incola, indicatur in Menologio Scotico Camerarii, cum titulo Sancti, citato Theatro vitæ humanæ: sed ubi fuerit Episcopus, siletur.
Hermannus Marchio, filius Bertoldi Ducis, relictis uxore & unico filio, Cluniaci vitam Angelicam arripiens, vere monachus migravit ad Dominum, VII Kalendas Maji. Ita Bertoldus Constantiensis ad annum 1074. Hunc cum titulo Beati retulerunt Wion, Dorganius, Menardus, Ferrarius, & Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani.
BB. Beda & Marcus Confessores, memorantur in Martyrologio, Coloniæ & Lubecæ anno 1590 excuso, & adscripti sunt recentiori manu Florario Sanctorum. At Beda & Deodatus, Confessores, inscripti sunt Auctario Greveni ad Vsuardum secundæ editionis. In priore editione, uti & apud Maurolycum, & in MS. Carmeli Coloniensis recensentur Beda, Marcus & Deodatus, Confessores, ac Beati in variis dicuntur. Nomen Deodati est in Kalendario scripto Carmelitarum Mechliniæ: sed die sequenti. Colitur Venerabilis Beda Anglus XXVI Maii; & alius Beda junior, monachus in territorio Rhodigino, Genuæ quiescens, X Aprilis.
At Deodatis, in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anni 1490 omissus, refertur in eo & aliis XXIV Apr.
Quibus potest adjectus esse S. Marcus, quod eorū reliquiæ aliquo in loco sint, & propter S. Marcum Euangelistam sit hic dies electus. Certiora libenter intelligemus.
S. Waldricus, aliis Baldricus, urbis Laudunensis Episcopus, anno Salutis 1112, gladio per cives ejusdem urbis confossus, memoratur cum titulo Sancti & Martyris in MS. Florario. Cædem hanc describunt Guibertus lib. 3 cap. 8, Robertus de Monte in Appendice ad Sigebertum, & alii, qui ad dictum annum 1112, & VII Kalendas Maii factam tradunt. Miramur nullam ejus mentionem fieri a Saussaio in Martyrologio Gallicano. Nihil etiam de veneratione Ecclesiastica ei exhibita addunt Sanmarthani & alii in Episcopis Laudunensibus.
Tarasia filia Veremundi II Regis Castellæ, Abdallæ Saracenorum Regi coacta nubere, sed intacta relicta, Ovieti in monasterio S. Pelagii mortua, cum titulo Sanctæ memoratur a Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, Ferrario, Arturo. Interim silent de ea Tamajus in Martyrol. Hispanico, & Ordo recitandi divinum Officium cum adjunctis Sanctis Ovetensis Ecclesiæ sæpius recusus. Proinde certiora venerationis publicæ documenta exspectamus.
Joannes, Conversus Villariensis in Brabantia, cum titulo Beati memoratur in Menologio Henriquez & Bucelini.
Benedicti XII, sanctissimi Patris depositio, Avenione, memoratur ab Henriquez, quod fuerit ex Ordine Cisterciensi ad Pontificias dignitates evocatus: Item a Menardo & Bucelino cum titulo Beati ob beneficia Ordini Benedictino præstita. A Saussaio & Chalemoto inter Pios censetur.
Petrus a Calmpthout, Canonicus Præmonstratensis Tongerloi, & Pastor in Harensi Campaniæ Brabantorum pago, ab hæreticis occisus, cum titulo Beati profertur a Chrysostomo Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis.
Anna, Vidua, Tertiaria Ordinis Minimorum, Tolosæ cum opinione sanctitatis mortua, anno MDCX, refertur in Chronico Ordinis apud Lanovium, & cum titulo Beatæ inscripta est Gynæceo sacro Arturi du Monstier.
Balthazar a Castro-novo, videtur cultum aliquem habere, in Monte-regali Principatus Pedemontani, tabellis & votis circa corpus in sacrario Franciscanorum appensis; sed quia Arturus in Martyrologio Franciscano diem pro suo arbitrio delegit, malumus ex ipso loco certiora de ejus miraculis & cultu expectare: simili ex causa, aut quia omnino cultū non habent, licet a dicto auctore Beati nuncupentur, referendi huc veniunt
Franciscus Orapassanus, in India Occidentali circa annum 1540 utilis operarius;
Joannes a Coria, Belvisii in territorio Placentino pie defunctus;
Angelus Saonensis, Cappucinus, Æsii in Piceno hoc die mortuus cum opinione sanctitatis, anno 1556; &
Hieremia Clarissa, Firmi in Piceno, omnibus scriptoribus Franciscanis ignota, nisi quod fuse dicatur de ea agere Valerius de sanctis Feminis Ordinis Minorum lib. 2, cap. 28, quem non vidimus.
S. Richarius, Presbyter in pago Pontivo, profertur in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ: Vitam damus XXVI Apr.
S. Maximus, Martyr in Asia, sub Decio Imperatore, cum aliquo elogio profertur in Martyrologio Rabani. Damus Acta paßionis XXX Aprilis.
Marculphus, Abbas Bajocis in Gallia, indicatur a Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, & Ferrario. Verum ab antiquioribus I Maii.
S. Augustinus, discipulus S. Gregorii, Episcopus in Britannia, memoratur in Ms. Martyrologio Carmelitarum, item a Maurolyco, Galesinio, Canisio: ab aliis cum Martyrologio Romano XXVI Maii.
Dedicatio Ecclesiæ S. Petri, Apostolorum Principis, inscripta est Ms. Græco Synaxario, quod Parisiis spectat ad collegium Claromontanum Societatis Jesu: poterit ejus ecclesia describi ad hujus diem natalem XXIX Iunii.
S. Stephanus Papa I, indicatur in Ms. Barberiniano. Colitur II Augusti.
S. Mansueti, Episcopi Tullensis, translatio, inscripta est Ms. Luxoviensi, dies ejus natalis III Septembris.
B. Jacobi Tarvisini ex Ord. Minorum, Magdeburgi anno 1225 defuncti, Translatio hoc die facta anno 1239, recolitur in Martyrologio Franciscano, an publicum cultum, ut Beatus habuerit, & ut talis ab una ad alteram ecclesiam sit translatus, licebit plenius examinare die, quo obiisse scribitur XX Septembris.
Obodius sive Autbodius, eremita Hibernus, patronus Wancursi prope Atrebatum, inscriptus est Martyrologio Anglicano Wilsoni, & Catalogo Ferrarii, ab aliis refertur die, quo mortuus dicitur XXI Novembris.
SS. Macaria, Ammonaria & Dionysia, memorantur in MS. Florario. In Martyrologio Romano & aliis XII Decembris.

DE S. MARCO EVANGELISTA,
EPISCOPO ALEXANDRINO ET MARTYRE,

CIRCA AN. LXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

Auctore G. H.

§ I Veneratio S. Marci apud Latinos, Græcos & Ægyptios. Acta vitæ & martyrii varia.

[1] Celeberrima est memoria S. Marci Euangelistæ in omnibus Ecclesiasticis Fastis, Latinis, Græcis, Copticis, idque variis per annum diebus. Apographa quatuor Martyrologii Hieronymiani, sæpius indicata, ad diem IX Kalendas Octobris, [Veneratio S. Marci 23 Septembris,] seu XXIII Septembris, referunt natalem S. Marci Euangelistæ, in Alexandria. At vox, natalis, deest in antiquiore codice Epternacensi. Eodem die ejus memoria inserta est MSS. Martyrologiis Richenaugiensi in Suevia, & Corbeiensi in Gallia, item Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi a Labbæo nostro nobis communicato. At qua de causa ad dictum diem istis in Fastis recolatur, nobis non liquet.

[2] Alii paßim ad hunc XXV Martii, ejus diem natalem collocant, [& potissimum 25 Aprilis,] cum Martyrologiis Richenaugiensi & Augustano jam indicatis, & Casinensi, & Altempsiano, paucis & supra relatis verbis. Beda in Genuino Martyrologio suo, a nobis ante Tomum secundum Martii excuso, hoc eum elogio exornat. VII Kalendas Maii. Natale S. Marci Euangelistæ in Alexandria: [cum elogio Bedæ,] qui constitutis & confirmatis ecclesiis per Libyam, Marmaricam, Ammoniacam, Pentapolim, Alexandriam, atque Ægyptum universam; ad ultimum tentus est a Paganis, qui remanserant Alexandriæ. Qui videntes eum die sancto Paschæ Missas facientem, miserunt funem in collo ejus, & trahebant eum ad loca Buculi, quæ erant juxta mare sub rupibus, ubi erat ecclesia extructa: & defluebant carnes ejus in terram, ac saxa inficiebantur sanguine. Vespere autem facto, miserunt eum in carcerem: ubi circa mediam noctem primo Angelica visitatione confortatus est, deinde ipso Domino sibi apparente ad cælestia regna vocatus. Et mane dum traheretur ad loca Buculi, gratias agens & dicens, Domine in manus tuas commendo spiritum meum, octavo Neronis anno defunctus est: & a viris religiosis Alexandriæ sepultus, in loco lapidis excisi, cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriæ Episcopum Anianum: aliis quoque longe lateque Ecclesiis Episcopos, Presbyteros & Diaconos dederat. Hactenus Beda, & eum secutus Rabanus. Ast Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus aliique posteriores inde aliqua, & nonnulla ex S. Hieronymi elogio, in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis contento, desumpserunt.

[3] Ex relatis Martyrologiis, Bedæ potißimum & Rabani, devenimus in sinceram notitiam antiquißimorum Actorum, [huic Acta consentiunt in MSS. Latinis reperta:] quæ de vita & martyrio S. Marci fuerunt descripta; quod ex his elogia sua Beda, iisdem etiam verbis retentis, desumpserit; eumque probarit Rabanus, vir suo tempore etiam inter eruditiores habitus. Ea Acta infra damus ex duodecim codicibus antiquis inter se collata: videlicet ex aliquo jam nostro olim Hollandico, ex Romano Cardinalis Baronii & Neapolitano Nicolai Beatelli, ex Vltrajectino S. Martini, Cusano S. Nicolai, Ardennensi S. Huberti, Audomarensi Ecclesiæ Cathedralis, Parisiensi Cardinalis Mazarini: item ex Aquicinctino, Schenckiano, Duacensi collegii Societatis, duobus Serenißimæ Christenæ Reginæ Sueciæ signatis numero 81 & 482. Præterea extant eadem Acta, sed phrasi hinc inde mutata, in Vltrajectino, alio S. Martini, alioque Reginæ Sueciæ signato numero 13. Ex his duobus ultimis præfigimus, [sed præponitur Apostolatus Aquileiensis,] qua de comitatu S. Petri in Italiam & Apostolatu Aquileiensi hactenus ut certiora invenimus. Reperimus etjam in tribus prioribus Prologum, & quidem diversum, sed a posteris appositum: quem ideo omittimus.

[4] Præfata porro Acta in linguam Græcam translata sunt, non a Simeone Metaphraste, sed seculo forsan undecimo aut duodecimo ab aliquo monacho Cryptæ Ferratæ in agro Tusculano, ab ipsa urbe Roma duodecim milliaribus distantu. [Acta ex Latinis Græce reddita,] Vnde similes Vitas plures ad mensem Aprilem spectantes eruit Guilielmus Sirletus, quas ab hoc Latinitate donatas edidit Aloysius Lipomanus parte 2 tomi 7, Vitarum sanctorum Patrum, & ex eo Laurentius Surius. Est apud utrumque primo loco martyrium, SS. Agapes, Chronicæ & Irenes, de quo dignetur Lector legere judicium nostrum ad diem III Aprilis. Ex eoque discere, quam exigua fuerit interpretum & compilatorū, quorum opera codex iste Græcus coaluit, accuratio. Alia Acta, a sua prima origine Græce composita, invenimus in Codice Vaticano 866, & ea, quamvis minoris antiquitatis & auctoritatis sint quam Latina, ideoque non fuerit operæ pretium visum ipsa Latine reddere. Græce tamen exhibemus ad calcem hujus tomi; quia ab iis parum discrepant Menologia & Menæa Græcorum, ex quibus solum hic inserimus, quæ in Menologio Basilii Imperatoris Porphyrogeniti traduntur, & sunt ejusmodi. Eodem die XXV Aprilis Martyrium S. Marci Apostoli & Euangelistæ. Marcus, divinus Christi Apostolus, [elogium ex MS. Menologio Basilis Imperat.] post ascensionem Domini nostri Jesu Christi, in tota Ægypto & Libya & Pentapoli, imperante tunc Tiberio Cæsare, verbum Christi prædicavit. Conscripsit etiam sanctum Christi Euangelium, a S. Petro Apostolorum Principe ipsi dictatum. Ordinatus vero Episcopus Alexandrinus, excitabat ornabatque Christi Ecclesias, constituens per omnes Ægypti Præfecturas Episcopos, & fidem Christianam propogans. Cum autem una dierum juxta mare verbum Dei prædicaret, ab idolorum cultoribus detentus est, & funibus constrictus trahebatur adeo, ut carnes ejus saxis illisæ lacerarentur, & sanguis ejus terram irrigaret. Conjectus dein est in carcerem, ubi Dominus illi apparens addixit regnum cælorum. Sequenti die e carcere eductus, cum per plateas traheretur, spiritum Deo reddidit. Hæc ibi.

[5] Plura habentur in Ms. Synaxario Claromontano Societatis Iesu Parisiis, [veneratio Constantinopoli in propria ecclesia] & in Menæis tam excusis quam manu exaratis: in quibus omnibus sub finem ista adduntur: Celebratur illius dies festus in religiosissimo ipsius Apostolio, seu templo ipsi dicato, quod est juxta Taurum. De eo templo apud Georgium Codinum de Originibus Constantinopolitanis pag. 61, sic legitur: [a Theodosio Magno constructa,] Ecclesiam S. Marci prope Taurum primo Theodosius Magnus, cum trullo ligneo, extruxit: quam postea terræ motu collapsam, reædificavit Romanus senior, cognomine Lecapenus. Fuit hic Romanus, a genero suo Constantino Imperatore primum Cæsar tum Augustus declaratus, anno DCCCCXIX; & cum illo imperavit usque ad annum DCCCCXLIV. [& Alexandriæ:] De ecclesia quæ eidem Euangelistæ erecta fuit Alexandriæ, deque ejus ibidem sepulcro agimus in Appendice, [Appendix ex Vita S. Petri Alexandrini.] extracta ex Vita S. Petri Episcopi Alexandrini & Martyris, seorsum Græce & Latine a Francisco Combesis vulgata. Dein subjungimus Encomion Procopii Diaconi & Chartophylacis, jam ante quidem a Lipomano vulgatum, sed nunc denuo accuratius e Græco versum a prænobili Adolescente Ioanne Francisco Albano Vrbinate Canonico ecclesiæ S. Laurentii in Damaso, [Encomium Procopis Diaconi.] operam suam ad talia promptam offerre dignato, qua etiam Menologii Basiliani partem Latinam fecit. Aliud ejusdem Euangelistæ elogium a Niceta Paphlagone conscriptum legi poterit apud Franciscum Combesis tomo 6 Bibliothecæ Patrum Concionatoriæ, ad hunc XXV Aprilis editum. Vtriusque meminit Leo Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 104 & 115. Floruit autem Nicetas seculo Christi nono, at multo illi senior fuit Procopius, qui vixit cum Alexandria sub Imperatoribus Christianis suum adhuc splendorem obtineret. Aliqua commemoratio sancti Apostoli Marci juxta Taurum inscripta est Menæis Græcorum ad XI diem Ianuarii, quæ plane jam nobis de hoc sancto Euangelista videtur accipienda. Ioannes Seldenus, post librum de Synedriis veterum Hebræorum, edidit Kalendarium de festis Coptitarum & Ægyptiorum, in quo annotatur Festum Marci Euangelistæ die XXX mensis Barmahath, [Veneratio in fastis Copticis] & annotatur incidere in diem XXVI Martii; & iterum die XXX mensis Barmudæ, qui est hic XXV Aprilis: ad quem diem etiam ejus festum celebratur in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco, pro nobis Latine reddito a Gratia Sinionio, [& Arabicis.] tum Romæ collegii Maronicarum alumno.

§ II Tempus vitæ & martyrii. Euangelium scriptum; alia illi tributa.

[6] Abrahamus Ecchellensis, Syrus Maronita e Libano, nobis Romæ optime notus, [Martyr coronatus dicitur ab Alexandrinis an. 67,] edidit in Chronico Orientali historiam Patriarcharum Alexandrinorum, & longum in ea S. Marci Euangelistæ & Ecclesiæ Alexandrinæ Fundatoris encomium: in quo etiam dicitur coronam consecutus martyrii, postrema Barmudæ Ægyptiorum, anno Incarnationis Dominicæ sexagesimo septimo; cum non diu ante Romam profectus, adfuisset martyrio duorum Apostolorum Petri & Pauli, anno a Domini nostri ad cælos ascensione trigesimo quinto. [& adfuisse martyrio SS. Petri & Pauli,] Quia autem Ægypti annum incipere solebant a mense Thoth, quē in ultimos dies Augusti convenit, hæc ad sequentem annum essent referenda. Huic antiquæ traditioni Ecclesiæ Alexandrinæ non multum difformis est antiqua pariter traditio Ecclesiæ Romanæ, [mortuorum anno 65,] secundum quam alibi ostendimus dictos Apostolos martyrio affectos Nerva & Vestino Consulibus, anno Christi LXV, cum post hujus Ascensionem evoluti essent anni XXXVII, eique chronologiæ consentiunt, Clemens Alexandrinus, Origenes aliique a nobis alibi indicati. Infra quoque in Actis martyrii dicitur S. Marcus tradidisse spiritum, anno Neronis imperii quarto decimo: ita codex noster vetustus. [occisus ipse an. 14 Neronis,] Mortuus est autem Nero octavo mense, dicti anni XIV Imperii sui: eique succeßit Galba Cæsar, cusus nomen in tabulis dictæ historiæ Patriarcharum Alexandrinorum apponitur, quasi ejus tempore S. Marcus obiisset. Tribuitur vero illi iam dictus annus, licet proprie tantum regnarit septem mensibus a Iunio usque ad Ianuarium anni sequentis, & sic mortuus fuisset S. Marcus anno Christi LXVIII. Aliter sensit Euthychius Patriarcha Alexandrinus seculo Christi X, [Eutychius an. 1 Neronis, Eusebius anno 8 signant:] qui tam S. Petrum quam S. Marcum ad primum Neronis annum martyrio coronatos tradit. Eusebius in Chronico, ad annum VIII Imperii Neronis, Consulibus Celso & Gallo, scribit ista: Πρῶτος Ἐπίσκοπος Ἀλεξανδρείας, μετὰ τὸν Απόςολον καὶ Εὐαγγελιςὴν Μάρκον, Ἀνιανὸς ἔτη κβ᾽. Primus Episcopus Alexandriæ, post Apostolum & Euangelistam Marcum, Anianus annis XXII. Hæc Eusebius; sed veremur ne, uti de eo diximus in Pontificibus Romanis, ita & hic fuerit hallucinatus, atque ex meris conjecturis dictos annos definiverit. Baronius in Notis ad XXVI Aprilis, ubi de S. Cleto Papa agit, cum magna oscitantia ab Eusebio prætermisso, censet in his, quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, majorem esse adhibendam fidem ejus alumnis quam ceteris. Idem hic dicendum de traditione Ecclesiæ Alexandrinæ. De S. Aniano mox agemus, qui ab Alexandrinis præfuisse dicitur annis solum octodecim; ut videatur Eusebius huic attribuisse annos aliquot, ante S. Marco ereptos. Quia tamen Eusebium secuti sunt SS. Hieronymus, Beda & alii, malumus hæc lectori ulterius discutienda proponere, quam dictæ sententiæ mordicus adhærere.

[7] Annos Marco in Sede Alexandrina solum septem tribuit dicta historia Patriarcharum Alexandrinorum: adeoque tempus sufficiens datur, quo & Romæ cum S. Petro vixerit, [traditur Aquileiæ fuisse annis 2 cum dimidio,] & suum Euangelium conscripserit, & Aquilejam profectus, ibidem fidem Christi primus plantarit. Annos duos cum dimidio eum Aquileiæ prædicasse tradit, ex antiquißimis Marcianæ apud Venetos ecclesiæ monumentis, Ioannes Stringa, in suis de S. Marco elucubrationibus, citatus a Palladio de Olivis libr. 5, Rerum Foro-Iuliensium pag. 86. De Euangelio, a S. Marco Romæ scripto, late agunt Baronius ad annum XLV, & paßim interpretes. Ex his Cornelius a Lapide in suo Argumento in Marcum, [scripseriint Euangeliū Græce,] inquirit de autographo Euangelii Aquileia Venetias delato, & ista addit: Porro vir gravis Canonicus S. Marci Venetiis, qui ejus Reliquias in manu habuit, ideoque oculatus testis, meo rogatu hac de re curiose inquirens, [uti Venetiis dicitur extare;] hisce diebus rescripsit, autographum hoc S. Marci Græca lingua esse conscriptum, & ab Aquileia Venetias delatum fuisse anno Christi MCCCCLXXII. Verum in hoc anno videtur aliquod mendum; cum Ferdinandus Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ & alii tradunt, translatum anno MCCCCXX, sub Duce Thoma Mocenico, qui præfuit ab anno XIII usque ad annum XXIII dicti seculi decimi quinti. An hinc recte colligat Cornelius a Lapide videri Euangelium Græce primitus a S. Marco editum dubitamus, ob testimonium quod subjungimus Caroli IV Imperatoris, cujus iter in Italiam describunt Guilielmus & Albrigetus Cortusii in sua historia lib. 11 cap. 1. his verbis: [an Latine:] Subito de Boëmia equitavit in Utinum. Fuit hoc anno MCCCLIV, Indictione VII, die XIV Octobris. Qui transiens per Sacile, Civie, Feltrum, die primo Novembris intravit Bassanum. In ejus comitiva erant Aquileiensis Patriarcha ejus frater, Jacobinus de Carrarca, Feltrinus de Gonzaga. Hæc ibi. Erat annus regnorum Caroli IX, qui tunc Feltri die ultima mensis Octobris dedit litteras ad Arnestum Archiepiscopum & Capitulum Metropolitanæ Pragensis Ecclesiæ: quas ex autographo, in archivis Ecclesiæ Pragensis adservato, descriptas nobis misit Praga anno MDCLIV Theodorus Moretus, ex nostra Flandro-Belgica provincia in Bohemicam missus, ac tunc ibidem Rector Collegii Glatioviensis, quasque postea anno MDCLXXI cum autographo collatas, & sua manu correctas, remisit Per illustris & Reverendißimus Dominus, D. Thomas Ioannes Peßina de Czechorod, sanctæ Metropolitanæ Pragensis Ecclesiæ Decanus, Archidiœceseos Officialis, & Celsißimi Principis Archiepiscopi Pragensis Vicarius in Spiritualibus Generalis: sunt autem hujusmodi.

[8] Carolus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, & Boëmorum Rex. [uti partem Carolus IV Imper. Aquileia Pragam misit?] Principes & Devoti dilecti. Noverit vestra devotio, quod nuper ad fines Italiæ procedentes, in Ecclesia Aquilegiensi invenerimus librum Euangelii S. Marci Euangelistæ, Latinis litteris in septem quaternis, propria ejusdem sancti Euangelistæ manu conscriptum: cujus duos quaternos ultimos instantia magnarum precum obtinuimus, vobisque pro decore sanctæ Pragensis Ecclesiæ Matris nostræ per nobilem Ludovicum de Hoënlog dirigimus, prout in litteris regiis, Majestatis nostræ sigillo pendenti signatis, evidentius est expressum. Et nihilominus in signum affectionis, qua prȩdictum Librum, quin imo Ecclesiam Pragensem sincere complectimur, jam disposuimus pulcrum & pretiosum ex auro & margaritis pro eodem libro confici apparatum, pretii duorum millium florenorum; mensura quidem ejus asserum accepta. Ita quod dum apparatum ipsum vobis, Deo volente, in breve miserimus; aliud non restabit, nisi prædicto Libro hujusmodi apparatum applicare. Quocirca devotionem vestram attente requirimus & hortamur, volentes, quatenus cum uniuerso Clero civitatum & suburbiorum nostrorum Pragensium, tam exemptorum quam non exemptorum locorum, eidem Libro obviam veniatis; & cum jucunditate spirituali, & gaudio suscipiatis eumdem. Et quoniam Ecclesiastica traditio statuit Euangelium a Diaconis decantari in ecclesiis, quanto majorem potestis in dicta Euangelii susceptione Diaconorum, sacris vestibus Diaconalibus indutorum, numerum congregetis. Consequenter vero concedente Domino caput S. Victoris Martyris dictæ Pragensi Ecclesiæ transmittemus. Datum Feltri die ultimo mensis Octobris, Regnorum nostrorum anno nono. Hæc ibi cum sigillo adjuncto. De reliquo itinere Caroli Imperatoris per Lombardiam, & coronatione facta Mediolani in festo Epiphaniæ anni sequentis MCCCLV, accurate agunt iidem Cortesit & paßim alii. Prædictus autem Pragensis Decanus in Diario Reliquiarum Metropolitanæ ecclesiæ S. Viti, nuper a se vulgato, agens de jam dicto Euangelio testatur, quod ex ipso ornatißimo codice, die festo Paschæ atque iterum Ascensionis Domini, ad Missarum solennia legitur Euangelium. Textus initium est in his verbis Capitis XII versu XXI. Et secundus accepit eam & mortuus est: & hinc ad finem usque pertexitur Scriptura sacra additurque majoribus litteris, Amen.

[9] In MS. Martyrologio Pragensi Ecclesiæ Cathedralis, post relatum ex Vsuardo encomium de S. Marco, [an etiam pars corporis a Carolo IV Pragam delata?] ista ibidem subduntur: Cujus corpus per piissimum Imperatorem Carolum Magnum [est depositum] in monasterio Augæ-majoris Ordinis S. Benedicti diœcesis Basileensis, quod ipse Carolus fundavit, & conditum fuit per multa tempora. Demum veniens ibi Carolus IV Imperator, Bohemiæ Rex, ejusdem sancti Euangelistæ corporis multis precibus obtinuit magnam partem: & facta sibi tumba argentea deaurata, & capite suo cum auro & argento decorato, transtulit ad ecclesiam Pragensem, cum omni honore & solennitate. Prælaudatus Decanus in Diario, non tantum caput adesse asserit, sed insuper haberi ipsum dicit cum mandibula & uno dente, ut videatur integrum cranium significare. Idem Carolus obtinuit multis precibus a Nicolao Patriarcha Aquilegiensi fratre suo duos ultimos sexternos Euangeliorum ejusdem S. Marci, quæ ipse litteris Latinis propria manu fertur scripsisse: & eumdem librum auro & argento decoratum & gemmis pretiosissimis ornatum, dedit ecclesiæ Pragensi, in quo legitur Euangelium in die Paschæ & in die Ascensionis in ecclesia Pragensi. Tumba etiam ipsius defertur solenniter in Letania majore. Hæc ibi. Celebratur Pragæ Allatio prima Reliquiarum II Ianuarii, ad quem diem in Appendice enumeravimus dictas Reliquias, inter quas notatur S. Marci Euangelistæ corporis pars & pars autographi ejus Euangelii. De monasterio citato Augiæ-majoris lacui Brigantino adsito, & alio monasterio Auglæ-divitis prope Constantiam, agit Bucelinus parte 2, Germaniæ Sacræ, absque ulla mentione Reliquiarum S. Marci. Verum in Sacrario Benedictino una cum ejus Menologio edito ista scribit ad hanc XXV Aprilis: S. Marci sacratissimum corpus asservatur religiosissime in celeberrimo monasterio Augiensi, vulgo Divite, prope Constantiam ad Rhenum. In antiquo MS. Richenoviensi Martyrologio ad diem IX Aprilis, ista leguntur: Et translatio corporum S. Marci Euangelistæ & S. Senesii Martyris in Augiam anno DCCCXXX. Sed tum pro Carolo Magno, filius ejus Ludovicus Pius imperabat. Forsan ambo Martyres Romani sunt. Vt aliquid certius sciremus, scripsimus Constantiam ad P. Christophorum Roschman, ibidem collegii nostri Rectorem, olim nobis notum, sed nihil certi potuit de dictis Reliquis intelligere. De corpore S. Marci Euangelistæ Venetias translato mox agemus.

[10] [aliqua S. Marco tributa.] Extat Liturgia ejusdem S. Marci, quæ dicitur ab eo pro sua diœcesi confecta: de qua consuli potest Adamus Conizen in proœmio sui Commentarii in Euangelium S. Marci. Quod aliqui, cum Petro de Natalibus, arbitrentur, S. Marcum sibi pollicem amputasse, ne ad sacerdotium promoveretur, inepta fabula est, nec refutatu digna: id tamen præstitit Petrus Halloix tomo 1, Scriptorum Ecclesiæ Orientalis ad caput 5 Vitæ S. Polycarpi. Quod Henoch Eremitam montis Carmeli habuerit socium itineris & laboris, apud antiquorum neminem legimus, & ideo recentiorum scriptorum figmenta, huic Enocho inædificata, quibus inducitur, velut Carmelitici Ordinis præcipuus propagator, nec refutatione quidem digna putavimus VIII Aprilis, ad Vitam S. Alberti Patriarchæ Hierosolymitani.

APOSTOLATVS AQUILEIENSIS.
Ex duplici codice MS.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

BHL Number: 5281

EX MSS.

Post gloriosam Domini nostri Jesu Christi in cælum a ascensionem ad Patrem, consummatis videlicet omnibus, [Post ascensionem Christi,] quæ de illo in lege Moysi & Prophetis, & Psalmis sacratius scripta retinentur; misso iam mundi principe, id est diabolo (sicut ipse Lux mundi dignatus est proprio ore polliceri) foras; ubi quoque Apostoli, altissima sancti Spiritus prudentia dispensante, per universum dispersi sunt orbem terrarum, [& fidem ab Apostolis cœptam prædicari,] secundum quod unicuique prædicationis funiculus tendebatur, divini luminis radio perlustrati, ad effugandas perfidiæ tenebras: quas nimirum tenebras antiquus hostis callida fraude, inter ipsa, ut ita dicam, nascentis mundi rudimenta, deceptis prorsus protoplastis invexit. [Ioan. 12, 31] Princeps namque Apostolorum, cælestium scilicet clavicularius secretorum, B. Petrus, [cum S. Petro Romam venit S. Marcus:] fundata apud Antiochiam Pontificalis apicis cathedra, super illam videlicet quam ipse ei inviolabile fundamentum Christus Jesus prædocuerat Petram, b secundo nimirum Claudii Cæsaris imperii anno, ad expugnandum Simonem Magum, Marco quoque fideli procul dubio discipulo comite ac de sacræ regenerationis lavacro dilectissimo filio, Romam felici ingressus est die; quatenus Urbs mundi domina, caput utique omnium perfidorum, incurvata superbiæ cervice, levi ac suavi Domini edomita jugo, divinoque quantocius mucrone a collo desecto antiqui serpentis perfido capite, membrum præterea fidele fieret bonorum omnium Creatori; & quæ magistra materque dudum fuerat omnium falsitatum, discipula filiaque nihilominus fieret modis omnibus veritatis.

[2] Cumque jam ibidem per dies aliquot demorarentur, & semen verbi Dei, sincero cordis affectu, [& cum eo magnum fructum facit:] per agrum pectoris audientium, doctrinæ disseminassent manu; impletoque illo quod Veritas in Euangelio, semetipsum significans, priusquam cadens granum frumenti moreretur, solum esse edocuit, Si mortuum, inquit, fuerit multum fructum affert. [Ioa. 12, 24] Tantus igitur ut fas est dicere, segetum fructus post mortem hujus, quod cecidit frumenti, id est Domini nostri Jesu Christi passionem, in universum mundum multiplicatus excrevit, ut nulla unquam quantitatis mensura a quolibet mortalium potuerit æstimari, sed nec antiqua utique ætas talium præconiorum quandoque experta insignia fuerit. Quotquot igitur prædestinati erant ad vitam, prædicante intra Urbis mœnia beato Apostolo Petro, frustratis scilicet versipellis Simonis, Dei virtute, magicis adinventionibus, tantæ dulcedinis sapore corda omnium sunt repleta fidelium; quatenus & semper satiati spiritualibus abirent alimentis, & semper satiandi, refici se avidius, felici infecti fame, a fideli extorquerent dispensatore: ita ut non jam invitati ad dominicam cœnam concurrerent, sed beata importunitate devicti, ipsi se ultro quantocius inferre curarent; quemadmodum c Clemens in sexto disputationis libro secundum subtilis ingenii sui ponit capacitatem. [a conversis per illum] Sermo, inquit, veritatis & lucis, qui per Petrum prædicabatur, universorum mentes placido illustrabat auditu; ita ut quotidie audientium eum nulla umquam satietas fieret. Unde neque auditio eis sola sufficiebat, sed Marcum discipulum ejus omnibus precibus exorant, [rogatus scribere Euangelium,] uti ea quæ ille verbo prædicabat, ad perpetuam eorum commonitionem habendam, scripturæ traderet memoranda, quo domi forisque in hujuscemodi meditationibus permanerent.

[3] His ita se habentibus B. Marcus Euangelista, Apostolatus officio fungens, mittitur d Aquileiam, ad urbem scilicet famosissimam: [Aquileiæ illud facit,] ad quam e perveniens, dum in eadem urbe, divina secum comitante gratia, aliquamdiu prædicationis studio occupatus permaneret; magnam fidelium multitudinem ad Christi Domini cultum convertit, ibique ecclesiam religiosissima sagacitate, inviolabili soliditate fidei fundavit: f Euangelium quoque ibidem Domini, proprio fertur edidisse stylo: quemadmodum veterum scriptorum ad posteros transmissa evidenter monumenta declarant. Adest etiam hujus rei testis, quæ usque in hodiernum diem, ad confirmandam hujus veritatis assertionem in eadem ecclesia perseverat, [in Cathedra eburnea,] ex g ebore utique antiquo cathedra, politis compacta tabulis: in qua quidem sedisse illum, dum Euangelicas paginas exararet, priscorum non reticuit memoria relatorum: [postea in honore habita:] in cujus nimirum cathedræ sedili, nullus est unquam ausus Pontificum deinceps residere; sed in magna veneratione hactenus a cunctis extat Pontificibus humiliter honorata.

[4] Corona quidem martyrii apud Alexandriam, divina præscientia dispensante, [S. Hermagoram instituit,] alio ei servabatur in tempore tribuenda. Porro sanctissimum virum Hermagoram, civem Aquileiensem, ad tantam excellentiæ perfectionem magisterii sui imbutum arte perduxit; quatenus dignum eum fore summi Sacerdotii culmine, idq; in virtute sancti Spiritus, adepturū non dubitaret: unde & socium eum itineris sui, cum Romam repeteret, [curat a S. Petro Episcopum consecrari,] idoneum asciscere rectissime judicavit: ac deinde præsentiæ beati Apostoli Petri eum præsentandum, non est arbitratus indignum: a quo nimirum sancto Apostolo, primo scilicet Pastore Ecclesiæ, idem B. Hermagoras Pontificatus virga suscepta, [Aquileiæ martyrio consecratū.] & summi Sacerdotii indepto officio, Aquileiensem Domino favente gubernandam suscepit Ecclesiam: in qua nimirum urbe martyrii coronam h adeptus, summi quoque Sacerdotis Christi membrum effectus est, cum quo sine fine æterna potitus beatitudine regnat in cælo i.

ANNOTATA.

a Passus est Christus anno ætatis 34, duobus GeminisConsulibus, uti alias ex antiquis Patribus & Scriptoribus probavimus, anno Æræ vulgaris 29.

b Imo anno 3 Caii Caligulæ, & 40 Æræ vulgaris, & aliquot annis ante expugnatum Simonem Magum.

c Hic est Clemens, Alexandrinus Presbyter, & Magister Origenis, qui inter alia opera, teste Hieronymo, scripsit libros octo ὑπο τυπόσεων, qui hic disputationis dicuntur, aliis institutionum. Consentiunt his, quæ Eusebius tradit lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 15.

d Vghellus tomo 5 Italiæ Sacræ, asserit Sedem Aquileiensem, si Romana excipiatur, originis vetustate, Patriarcharum dignitate, priscaque potentia ac claritudine, & diœcesis amplitudine, & Suffraganeorum Episcoporum multitudine longe aliis omnibus esse illustriorem; & ejus primordia ab Apostolicis usque ducta temporibus. Primus enim Marcus Euangelista Petri Apostoli discipulus, Aquileiam, utpote primariam & celeberrimam per id tempus urbem, ab ipso Petro, quod felicitati Aquileiensi adscribi potest, in opus Euangelii missus &c. Similia habent Palladius de Olivis lib. 5, Rerum Foro-Iuliensium, & Thomas Archidiaconus Spalatensis in Historia Salonitarum & Spalatensium cap. 3.

e Andreas Dandulus Dux Venetiarum, lib. 4 Chronicorum cap. 1. asserit locum, in quem S. Marcus primum ingressus est, Muretanam vocari; ubi ecclesia sui nominis postea constructa est, & innumeros sua prædicatione & doctrina subsequentibus signis ad Christi fidem convertit. Nam juvenem quemdam Arnulphum aliis Athaulphum, filium Ulphi, lepræ morbo percussum in suburbanis Aquileiæ sanitati restituit. Hoc miraculum latius deducitur in Vita S. Hermagoræ apud Mombritium & in Mss. sed nomina filii ac patris non patiuntur nos credere, quod hoc miraculum contigerit ante Gothorum aut Longobardorum tempora.

f Idem Dandulus: Supplicantibus neophytis Euangelium suum transcripsit, & observandum dedit: quod usque in hodiernum diem in eadem ecclesia devotissime veneratur.

g Palladius de Olivis lib. 6, asserit hujus Sedis structuram ad nostra tempora pervenisse, quam ebore confectam se Gradi vidisse refert Candidus.

h Die XII Iulii, cum Fortunato suo Diæcono.

i Sequebatur Apostolatus Alexandrinus cum martyrii Actis, quæ ex Mss. aliis subjungimus.

APOSTOLATUS ALEXANDRINUS, MARTYRIUM.
Ex XII MSS. Latinis & Græcis.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

BHL Number: 5276

EX MSS.

Per idem tempus, quo dispersi erant Apostoli toto orbe terrarum, [In Ægyptū & vicinas regiones missus,] contigit beatissimum Marcum ad Ægypti regionem divina voluntate pertingere: ubi eum Euangelistā sancti Canones Catholicȩ & Apostolicȩ Ecclesiȩ decreverūt. Propter quod primus in tota Ægypti regione, in a Lybia, Marmarica, Ammoniaca & Pentapoli prædicavit Euangelium, & adventum Domini nostri & Salvatoris Jesu Christi. Erant enim cuncti, qui in his terris habitabant incircumcisi & idolis servientes, repleti immunditia, suffocata edentes, & diverticula & delubra, & simulacra domestica fabricabant; b execrationes etiam nefandissimæ ac maleficia omnisque contraria virtus apud eos vigebat, quam Dominus noster Jesus Christus adventu suo disperdidit atque destruxit.

[2] Cum ergo venerabilis Euangelista Marcus Cyrenen, quæ apud Pentapolim est, pervenisset; [Cyrenæ miraculū patratis,] erant illic secundum genus ejusdem religionis indigenæ: his Apostolus faciens exordium divini sermonis, pariter infirmos sanabat, leprosos mundabat, spiritus multos nequissimos dæmonum, per gratiam Christi, solo sermone expellebat. Videntes hæc plurimi per eum in Dominum Jesum crediderunt; & destruentes idola sua ac lucos succidentes, [plurimos convertit:] baptizati sunt in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti.

[3] Dehinc etiam revelatum est ei per Spiritum sanctum ad c fanum Alexandriæ pergere, & serere bonum semen divini sermonis. [divino monitu navigat Alexādriam,] Igitur beatissimus Euangelista Marcus, velut Athleta fortissimus, ad certamen prompta mente gradiebatur, valedicensque Fratribus ait: Dominus meus locutus est mihi, ut Alexandriam proficiscam. Qui prosecuti sunt eum usque ad navim, manducantes panem cum eo, & dimiserunt eum dicentes: Dominus Jesus Christus prosperum faciat iter tuum. Venerabilis autem Marcus Alexandriam die secunda pervenit: & egressus de navicula venit ad locum quemdam d: & mox ut ingressus est civitatem, calciamentum ejus disruptum est. Et beatus Apostolus intelligens ait: [S. Aniani sutoris manum læsam sanat:] Vere nunc iter meum expeditum est: & quemdam conspiciens, qui fuere solitus est, ipsi calciamentum tradidit corrigendum. Quod cum faceret, sinistram manum fortiter e vulneravit, & exclamavit dicens: Unus Deus. Beatus autem Marcus audiens quod dicit unus Deus, ait infra semetipsum gaudens: Prosperum fecit Deus iter meum: & expuens in terram unxit manum viri, dicens: In nomine Jesu Christi Fili Dei, recipiat sanitatem manus tua. Et confestim sanata est manus ejus. Sutor autem vetera consuens, considerans tantam viri potentiam & efficaciam verbi ejus vitæque continentiam, dixit ei: Obsecro te homo Dei, ut venias & declines in domum servi tui, & comedas panem, quia fecisti hodie mecum misericordiam. Beatus autem Marcus lætus effectus ait: Dominus det tibi panem vitæ de cælo. Homo autem coëgit Apostolum, & introduxit eum in domum suam gaudens.

[4] Ingressus S. Marcus ait: Benedictio Domini hic: [instruit,] oremus Fratres. Et oraverunt omnes simul. Cumque gratularentur, ait homo: Interrogo te unde es, vel unde sermo iste tam fortis vitæ? Respondit ei Marcus, Ego servus sum Domini Iesu Christi, Filii Dei. Dixit autem homo ille: Vellem videre eum. Respondit S. Marcus: Ego tibi demonstrabo eum. Et cœpit initium facere Euangelii Jesu Christi, & ostendere quæ a Prophetis de eo fuerant prædicta. Dixit autem homo ille: Ego scripturas, quas tu dicis, numquam prorsus audivi, sed Iliada & Odyssea, quibus Ægyptiorum filii pro sapientiæ studio imbuuntur. Tunc cœpit B. Marcus Evangelizare Christum Dominum, declarans quod sapientia istiusmodi stulta est apud Deum. [& baptizat cum tota domo & aliis multis:] Credidit autem homo ille in Deum, docente B. Marco & signa atque prodigia faciente: & baptizatus est ipse totaque domus ejus & magna multitudo loci illius. Vocabatur autem homo ille Anianus.

[5] Cumque plurimi facti essent credentes in Domino, audierunt viri civitatis, quod Galilæus quidam ibi veniret, [constituta ibidem ecclesia,] qui Deorum sacrificia destrueret, & prohiberet ceremonias eorum; & quærebant interficere eum, ponentes ei plurimas insidias. Beatus autem Marcus agnoscens eorum consilia, Anianum ibidem ordinavit Episcopum & tres Presbyteros, id est f Melium, Sabinum & g Cerdonem, & h septem Diaconos, & alios undecim ad ecclesiasticum ministerium pertinentes; & i Pentapolim pergit: commoratusque ibidem duobus annis, [degit biennio in Pentapoli:] confortavit Fratres, qui illic antea crediderant; & ordinans Episcopos per regiones illas & Clericos, iterum Alexandriam venit. [Alexandriam redit:] Et reperit Fratres multiplicatos in gratia & fide Domini, ecclesiamque constructam ab eis in loco qui vocatur Buculi, id est Bubulci, juxta mare sub rupibus: & lætatus est Justus valde, positisque genibus gloriam Deo dedit. [lætus de successu Christianitatis,]

[6] Cum autem impleretur tempus ejus & Christiani multiplicarentur in fide, irridentes simulacra subsannantesque Gentiles; cognoverunt ibidem profani advenisse Sanctum, [claret miraculis:] & repleti sunt livore propter miracula quæ facere eum compererant: infirmos sanabat, reddebat surdis auditum, cæcis visum condonabat. Et quærebant eum apprehendere, & non poterant invenire. Quapropter fremebant dentibus suis, & in spectaculis idolorum suorum & in festivis comessationibus suis clamabant, Magna vis hujus viri.

[7] Factum est autem, ut beatissima festivitas nostra Paschalis, id est, Dominicus dies sanctus occurreret vigesimo die mensis k Parmuti, quod est VIII Kalendas Maii: [Missam in Paschate celebrans comprehenditur:] quo tempore eorum Serapiaca agebatur celebritas. Hac igitur opportunitate adunati insidiatores, protinus dirigunt [ad eum capiendum]: qui repererunt eum orationis oblationem divinæ Majestati sacratissimam celebrantem. Tollentes vero eum miserunt funem in collum ejus, & trahentes dicebant: Trahamus Bubalum ad loca Buculi. Sanctus autem Marcus, cum traheretur, gratias referebat Salvatori Christo, dicens: Gratias tibi ago, Domine meus Iesu Christe, [dire cruciatus carcerē includitur,] quia dignus habitus sum hæc pro nomine tuo pati. Erantque carnes ejus defluentes in terram, & l saxa inficiebantur sanguine ejus. Cumque vespera facta esset, miserunt eum in carcerem, usque dum percunctarentur, quali eum morte disperderent.

[8] Circa mediam noctem clausis ostiis & custodibus ante fores dormientibus, [confortatur ab Angelo apparente,] ecce terræmotus factus est magnus: Angelus enim Domini descendit de cælo, qui tetigit eum, dicens: Famule Dei Marce & Princeps Propagatorum sanctissimorum per Ægyptum decretorum, ecce nomen tuum in libro Vitæ cælestis assumptum est, & memoriale tuum non derelinquetur in seculum: socius enim factus es supernæ virtutis: nam & in cælis spiritum tuum deducent, & æterna requies & indeficiens lux non peribit. Hanc visionem beatissimus Marcus inspiciens, manus suas ad cælum extendeus, dixit: Gratias ago tibi, Domine Iesu Christe, quia non me dereliquisti, sed connunerasti cum Sanctis tuis. Obsecro te, Domine Iesu Christe, suscipe in pace animam meam, & ne patiaris a tua gratia separari. Hæc cum dixisset, [& Christos] venit ad eum Dominus Iesus Christus in ea forma & in habitu, quo fuerat cum discipulis suis, antequam pateretur, & ait ei: Pax tibi, Marce, noster Euangelista. Et ille respondit, Domine mi Iesu Christe. Et abiit.

[9] [eductus e carcere,] Mane autem facto convenit multitudo civitatis: & ejicientes eum de custodia, immiserunt iterum funem in collum ejus, & trahebant eum, dicentes: Trahite Bubalum ad loca Buculi, Sanctus autem Marcus, cum traheretur; gratias agens Deo, simulque ejus piissimam exorans misericordiam, dicebat: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: & hæc dicens beatissimus Marcus, tradidit spiritum. [tradit spiritum:]

[10] Immanis autem multitudo Gentium ignem succedentes, in loco qui vocatur Adangelos m, voluerunt Reliquias sanctas comburere. [ne corpus cōburatur.] Tunc providentia Dei & Salvatoris nostri Iesu Christi valida tempestas exorta est, & procella venti facta est vehemens: sol quoque subtraxit suos radios, [tempestas exorta impedivit;] & tonitrua fuerunt gravia, & imbres plurimi a mane usque ad vesperam, ita ut habitacula multorum corruerent, & plurimi morerentur. Tunc metuentes custodes dimiserunt sanctum corpus & fugerunt. Alii vero deridentes dixerunt, quod beatissimus Serapis noster in sua hodie festivitate hunc virum voluit invisere. Tunc religiosi venientes Justi corpus collegerunt, & detulerunt ubi orationes solitus erat Domino sine cessatione fundere. [defertur in oratorium:]

[11] Forma autem B. Marci hujusmodi fuit. Longo naso, subducto supercilio, pulcher oculis, recalvaster, prolixa barba, [qua fuerit forma corporis:] velox, habitudinis optimæ, ætatis mediæ, canis aspersus, affectione continens, plenus Dei gratia. Factis igitur orationibus sepelierunt eum sicut consuetudo civitatis poscebat: & posuerunt in loculo lapidis excisi, cum gloria venerantes memoriam ejus, [sepelitur.] cum sobrietate & precibus, gratulantes quod primus verum & pretiosissimum meruit Alexandriæ thronum: positus est in parte orientali.

[12] Dormivit autem beatissimus Euangelista primus Domini nostri Jesu Christi Martyr apud Alexandriam Ægypti, die tricesimo, quod est apud Romanos VII kalendas Maii: anno Neronis imperii n quarto decimo, regnante Domino nostro Jesu Christo, cum Deo Patre & sancto Spiritu semper & ubique, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Hæ regiones accurate describuntur a Ptolomæo Alexandrino, lib. 4 Geographiæ cap. 4 & 5, & exhibentur in Tabula 3 Africæ. Porro infra in Vita S. Petri Episcopi Alexandrini, dicitur S. Marcus fidei prædicationem per universam terram Ægypti ac circumvicinas conterminasque regiones annuntiasse.

b Aliqua Mss. Exercitationibus vero nefandissimis & omnibus maleficiis, quæ contraria virtus eos docebat, serviebant, quam Dominus noster Jesus Christus disperdet atque destruet.

c Ms. Græcum, εἰς τὴν φαρίτην Ἀλεξανδρίαν άπελθεῖν. Propter Pharum, coloniam & oppidum adjunctum, ubi ex alta turri lumen per noctem navigantibus lucebat.

d Additur in Ms. Græco, καλούμενον Βεννίδιον, pro quo Sirletus vertit Mendion.

e Entychius, Digitum suum perforavit, adeo ut multum efflueret sanguinis, nec sine dolore ingenti.

f Melius, aliis Milius & Melianus, tertius Episcopus Alexandrinus. Celebratur ejus memoria in Coptico Kalendario 29 Augusti. Verum is est Eusebio Abilius, de quo cum Martyrol. Rom. egimus 22 Februarii.

g Cerdo quartus Episcopus Alexandrinus, traditur constitutus anno primo Trajani, vir continens, humilis ac mansuetus tota vita sua.

h Eutychius: Constituit 12 Presbyteros cum Anania Patriarcha, qui cum eo manerent: ex quibus Patriarcham in locum mortui crearent.

i Eutychius Barcam urbem Pentapolis.

k Parmuti, Parmothi, & melius Barmudæ, eratque hic mensis octavus.

l Ms. nostrum, semitæ.

m Græce, Εἰς τοὺς καλουμένους Ἀγγέλους: appellatione scilicet postea facta: alias suspicari quis posset in originali Græco olim scriptum fuisse, εἱς τὸν ἀιγιαλόν, ad littus matris.

n De anno obitus supra actum.

APPENDIX.
Ex Vita S. Petri Episcopi Alexandrini & Martyris.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

EX MSS.

[S. Petrus Episcopus,] Divinus Petrus volentibus comprehendere, se statim tradidit, atque ab iis quibus cædes imperata, ad locum Buculi, id est Bovis, nuncupatum abducitur: ubi etiam beatus Apostolus ac Euangelista Marcus, longe antea vitæ finem martyrio nactus fuerat. [ad locum martyrii & sepulturæ S. Marci abductus,] Postquam igitur vir beatus ad locum pervenerat, quem diximus, Si visum, inquit, vobis fuerit, pergam vale dicturus mei Christi Euangelistæ, qui hic conditus est. Illi reverenter oculis humi affixis, Ut lubet, aiunt: verumtamen fac cito revertaris: ac priusquam aliquis Christianorum sciat quod geritur. Accedens ergo vir ille mirabilis, ac Apostoli sepulcrum complexus, velut cum vivente ac coram oculis conspicuo colloquebatur: [supplices ad eum preces fundit:] defluentibusque lacrymis, Pater, clamabat, venerabilis, unigenitique filii Dei Euangelista, ac ipsius passionum martyr id est, testis. Te Christus Deus hujusce civitatis primum Antistitem ac Pastorem misit. Tu fidei prædicationem per universam terram Ægypti ac circumpositas conterminasque regiones annuntiasti: concreditoque hocce ministerio pro Apostoli partibus completo, dignam laboribus mercedem martyrii coronam consecutus es. Te autem ad Deum, [aliquot successores indicat:] cujus desiderio tenebaris, profecto, B. Anianus Sedis tuæ succedit: deinde Milius, Demetriusque ac Dionysius, postque illos Maximus atque Heraclas, ac qui me educavit atque instituit B. Theonas. Pervenit vero & ad me peccatorem, ac mihi quoque Christus suam Ecclesiam credidit, quam primo tibi crediderat: tametsi ministerio hoc ac munere concredito indignus eram. Afflatum vero me suæ passionis odore, totum in sui desiderium amoremque alacrem incitavit: meusque adeo animus ad eum festinat atque urgetur: sitioque ut per martyrium ac fuso cruore illius socius efficiar: si tamen præstare dignetur, viresque conatum exequendi indulgeat. [commenda: ei gregem:] Ora igitur pro me, Pater optime, ut ipse quoque immoto sensu nihilque ancipiti animo ac formidoloso stadium hoc aggrediar, ac mortis Christi calicem bibam. Ecce enim vado, ac tuum tibi commendo gregem, [prope ejus ædem capite plectitur:] quem tum mihi tum superioribus Episcopis tradidisti: hunc protege, defende, custodi incolumem tuis ad Pastorum Principem Christum supplicibus precibus … Peractis autem vir beatus precibus, osculatusque Euangelistæ Marci sepulcrum ac illic positorum Antistitum tumulos reversus est ad Tribunos … Igitur tollentes eum, ad Euangelistæ Marci sacræ ædis partem Australem ducunt, in qua sita monumenta erant … ibique divinum illius caput vicesima quinta die Novembris amputatum est … Mansit autem corpus Martyris stans erectum ad longum satis horæ spatium: ac testes sunt, qui rem oculis perspexerunt … Fuit autem corpus in locum altaris illatum, & in Pontificali consessu collocatum. Jam enim diu erat ex quo suam illam sedem non insederat. [solitus in suppedaneo sedere,] Id vero causæ erat, quod sacri altaris gradus ascendens, ac populo daturus pacem, non in sede sed in ejus suppedaneo scabello sederet. Id autem illo ita sæpius præstante, tum qui e Clero tum plebs rem ignorantes, adversus eum murmur intendebat … Qui in cubiculum veniens, solis Presbyteris ac Diaconis accersitis, paterna severitate increpans: Ut quid, inquit, vos etiam cum reliqua plebe animum meum vultis affligere, cogentes me ut in sedem invadam. [cum gloriā S. Marci in ipsa sede conspiceret.] Omnino nescitis qualis animum timor tremorque subeat, cum eam me propius sedem adire contingit? Statim enim lucidam quamdam atque divinam virtutem illi insidentem conspicio: inter hæc gaudio commixtus timor occupat invaditque horror, nec quid faciam habeo. Ne autem cernentibus suspicionem aliquam præbeam, in suppedaneo scabello, ut videtis sedeo: atque hoc ipsum audacius, velut qui plebis offensionem caveam. Cum autem vacantem sedem conspicio, in ea sedere non detrecto.

ENCOMIUM.
Auct. Procopio Diacono & Chartophylace
Interpr. Jo. Francisco Albano Vrbinate,
Ex MS. Græco Vaticano.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

Auctore PROCOPIO EX MS. GR.

[1] aRursus Apostolica effulget panegyris, ac ego denuo Sodalibus meis congaudeo; recurrit iterum Christi Discipuli illustris commemoratio, ego iterum hymnos concinere instituo, [Argumentum laudacienis S. Marcus,] & ad encomium texendum linguam meam ex acuo; humiliter quidem ac exiliter loquentem (non enim illi elegantium verborum copia suppetit, nec venusti sermonis lepores præsto sunt, quin etiam si hisce abundaret insufficiens adhuc esset ad hoc genus laudationis) exultantem tamen ob ingentem Marci gloriam, & rerum ab ipso præclare gestarum copiam summe demirantem. Marci, videlicet, Petri filii, Clavigeri Cælorum socii, arcanorum ineffabilium Euangelistæ & præconis, totius Ægypti luminis, ac ad illius regionis solium primum evecti; neque vero id modicum est pro argumento laudationis; nam difficilius est spinis obsitam tellurem subigere, quam jam expurgatum agrum excolere. Hic nos hodie veluti convivio excipit, & pro ferculis sua nobis exhibet illustria facta; dulci enim vere, hilariorem anni tempestatem reddente, [offertur in ejus verno festo:] festivus ipsius dies illuxit, & sicut splendissimus sol hominum mentes illustravit. Omnes quippe congregavit hic dies, Marci illustribus gestis ita decoratus, sicut nunc terra circumamicta est floribus: unde, & fidelium cœtus beatum Apostolum uno ore prædicant; gentium turbæ uti sacrorum Magistrum ipsum celebrant, uti rerum a Christo gestarum Scriptorem extollunt, ac uti illius adventus testem honore prosequuntur; dicam amplius, mundus universus tot tantaque ab ipso præclare gesta, ut divina suspicit, & plausu comprobat: totus enim terrarum orbis ex illius doctrina fructum, & utilitatem recepit.

[2] Sed nec ullus sermo, nec ulla lingua illum prout conveniret, celebrare valet: quid enim primum, quid postremum commendandum? multiplices enim sunt illius denominationes, & mirabilia plane certamina. Vidit illum, quem oculus videre non potuit, nostræ mortalitatis indutum tegumento; & terram quæ ipsum produxit, deseruit: voce divina advocatus fuit, ac propinquorum amorem generose devicit: pro nihilo enim ipse habuit generis honores, opumque abundantiam, veluti fugacem umbram æstimavit. Unum super omnia Deum amavit; eam unicam felicitatem censuit, [qui fuit unus ex 70,] quam ipse denuntiaverat; illamque unicam disciplinam, cui adscriptus fuerat. Apostolico cœtui septuaginta Discipulorum annumeratus fuit, veluti splendida lux claris fideribus adjuncta ab illo qui eum vocaverat, cui in hac nostræ mortalitatis scena nihil plane est quod apte comparari possit.

[3] Revera Petri filius dicendus est Marcus, & vere illi similis: utrique enim dedit natura eamdem nationem & genus, [Petri filius spiritualis,] ac communes utriusque prærogativas effecit, prout indicat æqualis utriusque suadendi efficacia, communis Creatoris sequela, consimilis plane fervor, & alia plene conformia decora ostendunt. Ut enim est apud Prophetam Amos ex persona divini Spiritus prædicentem; Ecce ego firmans b tonitru, & creans ventum, & annuntians in cælos Christum ejus; ab extremis terræ partibus usque ad ultimos fines perrexit, Deum rerum omnium opificem promulgans, atque uberem plurium bonorum operum messem recolligens. [Amos 4, 13] [fidei Prædicator,] Nam orbem terrarum illustravit, impietatem profligavit, idololatriæ macula fœdatos abstersit, & per baptismum expurgatos (ne alia plura dicam) Deo admovit: habuit enim linguam veluti clypeum & hastam, & ea quæ prædicabat certissima cunctis ostendebat, gentesque ad veram vitam revocabat.

[4] Unde multiplicia emanabant prodigia, illinc turbæ ad Dei cognitionem veramque religionem traducebantur: qui pedibus antea læsus erat, [miraculorū effector,] integer postea redditus, bene currentium magister fiebat: qui oculis antea orbatus erat, pupillarum aciem acutissimam postea recuperans, alios ad cognitionis lucem deducebat; ejus contactus exuperantiam caloris, in mediocritatem consuetæ confœderationi pugnantium qualitatum necessariam temperabat, æstu, quo in superstitiones effervescebant refrigerato; unde ignis sacrificiorum, quæ idolis offerebantur, in fumum & caliginem vertebatur, dæmones fraudis auctores in cinerem redigebantur, & vera religio florebat. Tua hæc fuerunt, o Marce, illustria gesta & admirabilia trophæa: his enim artibus captivos duxisti exercituum duces, tu Vir olim idiota; his armis ethnicorum errorem expugnasti, tu pauper & unica indutus tunica; his viribus una cum Petro, tu Petri filius, Italorum c gentem subegisti; a solis ortu discedens, & ad occasum advolans, ac ubique prædicationem spargens, [Italiæ Apostolus,] qua sol ipse extremis terræ finibus suos radios diffundit; non sophisticis argumentationibus usus, non ornatis tractationibus, sed simplici oratione & sola veritate, qua victoria de cunctis frustra reluctantibus reportatur.

[5] Quod enim omnis oratio facile labatur, nisi ea quæ vera sunt pro summa habeat & prædicet, ex hoc ipso facile dignosces. Pythagoras siquidem falsas sententias propugnans, & multas fabulas confingens, illas Italis numquam potuit persuadere. Democritus id ipsum peragens, [ad persuasionem efficax,] neminem Abderitarum habuit auditorem. Orpheus, feras omnes sui sermonis suavitate demulcens, popularibus suis Thracibus fabulas, quas canebat, non persuasit. Namque isti omnes, multis abundantes verbis, & inani sapientia superbientes, veluti quadam ebrietate prorsus perditi sunt, atque alto silentio simul demersi fuerunt; id enim efficit falsa, & imbecilla sapientia: Marcus vero divini Spiritus doctrinas, a jactantia alienas, exponens ac promens, etiam quos habuit adversarios ad sibi obediendum adduxit. Nam superno auxilio muniebatur, puraque fides inferorum portis potentior erat; usque adeo autem celebre nomen habuit, ut veritatis præco ad hanc usque diem appelletur. Unde sicut oportebat Christi incarnationem pro nobis ad salutarem finem perduci, ita simul hujus sancti viri memoriam immortalem laudibus conservari conveniens fuit; nam per ipsum creaturis Deus prædicatus est, per ipsum iis qui aberraverant conversionis gratia comparata fuit, & via ad Creatorem demonstrata.

[6] Postquam vero misericordem Dei adventum promulgavit, ac lingua Deo plena plures quidem nationes, præsertim vero Italos, [Euangelii scriptor,] ad veritatis cognitionem attraxit; pro istis uti sapiens architectus Euangelii vas condidit, in quo novas leges insculpsit, quas antea prænuntiaverat Jeremiæ prædictio dicentis: Et disponam domui Israel & domui Judæ testamentum novum, dans leges meas in cordibus ipsorum: ut ita non modo prædicatione, sed etiam Euangelica scriptura, æterni Verbi Incarnationem ejusque vitam inter homines traductam posteris manifestaret; ante oculos nimirum ponens illius divina miracula, & tormenta quæ pro nobis sustulit, resurrectionem e sepulcro, & ad cælos unde descenderat ascensionem. [Ier. 31, 32] Magnum utique tuum hoc opus fuit, o Marce, & plane divinum; opus universo mundo utile, & auxiliare. Tua enim vox tonitrui sonitum superavit, & Euangelii tui lumen supra solis radios effulsit. Illi siquidem nube non raro teguntur, & parva etiam nebula interposita obumbrantur; at Euangelii tui splendor perpetuus tuæ etiam animæ detegit pulcritudinem. An non enim ex hoc & semper refulget, & iis qui prope sunt instar facis illucet, & eos qui longe absunt ad se revocat, & non affectato decore exornata, brevique ac compendiosa sapientia illustrata, admirabilia Dei facta in omnium aures infundit?

[7] Ita fides Christiana effloruit: ita veritas victrix evasit: ita Trinitas in unitate, & unitas in Trinitate adoratur, [idololatria debellator,] & prædicatur: ita ab omni creatura Pater sine principio, & similiter Filius sine principio, una cum consubstantiali & vivificante Spiritu dicitur & colitur, in tribus nimirum Personis unus Deus, singularis & divina illa natura, una rerum omnium creatrix, & incomprehensibilis potentia: error vero gentium depulsus est, plurium Deorum cultus evanuit, & qui in tres partes, d ut est in fabula, res omnes non suas, eheu amentiam! sibi diviserant, cum sonitu perierunt; dæmones, hominum pernicies, expugnati sunt, nam Deum hominem factum videre non potuerunt; erubuerunt siquidem, sese devictos ab humano corpore cernentes, non enim propriam cladem & dedecus existimassent a superiore, & potentiore vinci. Et nunc Dei laus, ut Prophetæ dixerunt, diffusa est in omnes fines terræ.

[8] Convertit autem Apostolus ad Christi fidem etiam Occidentales plagas, [qui ab Occidēte missus Oriēti,] explicans Dei descensum ac exinanitionem ob humani generis benevolentiam, & docens Deum solum colendum esse atque adorandum. At post multos istos sudores non adhuc quievit, nec ad Apostolicum aratrum trahendum invalidior evasit; nam & Libyæ terram peragravit, ac inde ad Orientales regiones profectus, ibique Euangelii semina diffundens, gentes illas ad Dei, quem ipse prædicabat, cognitionem adduxit. Postea & aliis etiam Ægypti urbibus, multorum hominum copia refertis, cælestia retia extendens, omnes illas prædicatione & miraculis in Christi sagenam attraxit: Dæmonum sculptilia quæ colebantur, exterminavit; atque ut sanctus lapis (quemadmodum prophetia dixit) erroris altaria evertit; [& Ægypto,] & quæ in illis erant vanitatis & insipientiæ simulacra solo æquavit, non tubarum clangores emittens nec Jerichuntina mœnia prosternens; sed communis hominum hostis fraudes, illis mœnibus inexpugnabiliores, suis verbis evellens, ac templa excitans Deo rerum omnium Dominatori; in quibus nigras, & obscuras eorum, qui illic erant, animas dealbans atque purificans, Deo illas reconciliavit & per baptismum conjunxit.

[9] Hic enim Ægypto, quæ illi in divisione obtigit, a divino Spiritu præ aliis magister assignatus est: hic illi regioni primus Pontifex & Pastor a magno Petro præfectus fuit; [magister veritatis,] ærumnis illustrans Apostolicum opus, quod assumpserat; variisque laboribus publicum ministerium exornans; non deliciis utens; non otio & inertiæ deditus; sed tentationibus, tam a majoribus quam a minimis hominibus, undique vexatus, ac multiplicium malorum agmine circumdatus, ut ita, quemadmodum & Paulus, tumorem omnem & fastum comprimeret. O divinum Discipulum, qui totum terrarum Orbem peragravit! O corpus tot tantisque operibus non defatigarum! O salutaris prædicationis semper virentem, & immortalem potentiam! Divina enim opera, & quæ a Deo sunt, corruptionem non patiuntur. Congruum est hoc loco referre Davidis dictum, quo ipse divinorum opificiorum magnificentiam extollit, illudque B. Marco adaptare, nimirum, In omnem terram exivit sonus ejus, & in fines orbis terræ verborum ipsius utilitas. Hæc enim vox tibi summe conveniens est, o Marce divina sapientia pollens: hæc sola tibi supra omnes rhetoricas amplificationes accomodata; bene siquidem explicat tuum cursum, tua certamina, [soli comparatur:] labores, cruciatus, nec non coronam immarcescibilem, quæ non auro ex regione Ophir confecta est, non gemmis & margaritis Indicis distincta; sed illa ipsa est quam immortalis judex & certaminum Præses Deus, amore vere paterno, electis impertitur ac suis cultoribus retribuit. [Psal. 18, 5]

[10] Tui enim pedes speciosi sunt, juxta Propheticam prædictionem, qui terræ ambitum peragrarunt: lingua tua speciosa, quæ pacem illam omnium mentes excedentem feliciter annuntiavit: manus similiter speciosæ, quæ calamo in Euangelio ministrarunt. [Isa. 52, 7.] Sed quid hæc sola sacratissima membra commendo? Totus Apostolicis laboribus consecratus, [& velut a martyr gloriosus,] totus martyrii stigmatibus ornatus fuit, adeo ut Martyrum præmiis omnibus & braviis perfruatur. Qui enim Sacerdos erat & sacrificium offerebat, propter Christum etiam sacrificium effectus fuit, & Pastor ea quæ gregis propria erant una cum ipso grege suscepit. Nam & ipse tamquam ovis una cum alio Apostolico cœtu in medio luporum missus fuit, & hostia vivens Deo oblato est. [Mat. 10, 16] In vincula enim conjectus fuit ab iniquis manibus ille, qui multos a diaboli faucibus eripuit. Vinctus huc atque illuc adductus fuit, contumeliis ac probris affectus, & tamen omnia mansuete, & æquo animo perferebat, Dominum suum imitatus: multo carnis propriæ sanguine perfusus est, qui terram illam dæmonum sordibus expurgaverat. Hæc enim sunt, quæ ingratorum & iniquorum hominum insipientia illis pependit, qui beneficia in eos contulerunt. Demum omnigenis cruciatibus velut aurum probatus, ad inaccessibilem illam lucem evolavit, variorum certaminum multiplices atque uberes fructus percepturus.

[11] Talis fuit Apostoli cursus: tales Euangelistæ conatus miraculo pleni, & supernis plausibus digni. [ad cælos est evectus,] Et quomodo in omnibus magnus Apostolus Marcus summas laudes non sortiatur? Quid enim est Apostolo sublimius? quid Christi scriba honorabilius? quid cum martyrii gloria comparandum? Cum vero, & Pontificius amictus eidem accesserit, athleticarum luctationum gloria decoratus, quidnam aliud ad summum gloriæ pondus reliquum fuit? Non utique aliud, nisi Angelorum comitatus, & cælestis illa Regia, in qua una cum aliis electis Dei servis modo versatur & exultat, sui magistri faciem conspiciens, & divini illius regni pulchritudine & lumine illustratus. Cui enim Dei gloria in hoc mundo curæ fuit, merito hunc cælestis & infinita gloria in cælo consectatur.

[12] At neque celebrationibus hujus mundi destituitur, licet his non indigeat. Nunc enim Alexandria, imo vero tota Ægyptus, [atque laudatur in terris,] Marcum suum primum Præsulem sortita, ac veluti mysticum Nilum nacta, spiritales animarum agros irrigantem (quemadmodum verus Nilus feraces terræ campos irrigare solet) illum, ut Apostolum, ut Euangelistam, ut Martyrem magnifice extollit, atque hymnos canit ejus appellationibus & meritis consonos. [ubi corpus ejus in honore est,] Videt ejus corpus in monumento positum, licet anima in supernis regionibus versetur, ac secum ipsa lætatur illius factorum cinerum thesauro ditata: circa ejus sepulcrum festivis canticis ipsum compellat, & tamquam cum vivente aliquo & in spiritu versante colloquitur, ac gratiis ibidem ab eo receptis perfruitur.

[13] Pro illis vero honoribus, quos Apostolo congruentes offert, majora vicissim beneficia recipit. Cum enim calamitatum flatus adversi spirant, tunc Urbis incolæ Marci sepulcrum circumdant, & illico a malis liberantur: cum barbarorum furor gravissima mala minatur, [propter miracula,] ipsi ad Pastorem supplices confluunt: morborum copia cum eos perturbat, tunc ad ipsum veluti ad medici officinam, e qua emanant remedia, confugiunt; imo vero universa Ægyptus, Magistrum & adjutorem sibi Marcum adscribens, [ac celebre festum ei peragitur.] in adversis omnibus quæ sibi contingunt illius auxilium invocat, & annuo die ejus festo laudum debitum ipsi persolvens, exultat, plaudit, ac celebri panegyri illius merita prosequitur: divinumque ipsius Euangelium, ut tabulas a Deo insculptas amplectitur, vel, ut melius dicam, tamquam ipsum Christi os veneratur, & ab illo divina verba se audire arbitratur.

[14] Quem & nobis, o sanctissime Doctor & Euangelista, [Epilogus.] propitium reddere ne graveris: tristia quæ nos perturbant tollas: aspera quæ in vita accidunt, complanes: rumpas chirographum illud, in quo nostra crimina descripta sunt, & erratorum des veniam; talem enim potestatem ab ipsius Domini lingua accepisti, Si ligaveris, id quod ligatur erit insolubile; si ad commiserationem & veniam inclinaveris, vinculum facile dissolvetur. Ne ergo despicias nos catenis peccatorum constrictos, sed impera vinculis ipsis, & confringentur. Ecclesias in pace & tranquillitate custodias, quas tuæ prædicationis fundamento firmasti: pro illis quippe Domini sanguis effusus est, & bonorum cælestium fac nos esse participes, gratia & benignitate Domini Nostri Jesu Christi, cui gloria & potentia, nunc & in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Eodem modo Nicetas Marcum inter 70 discipulos numerat, quod alii non faciunt: quin etiam duo Marci, ab hoc diversi, referuntur in Catalogis inter hos Christi discipulos: quod monere voluimus.

b Ita LXX. Vulgata legit: Ecce formans montes, & creans ventum, & annuntians homini eloquium suum.

c Hæc indicantur supra in Apostolatu ejus Aquileiensi. In Historia Patriarcharum Alexandriæ, dicitur etiam adfuisse martyrio duorum Apostolorum, & iterum Alexandriam reversus.

d Scilicet, Iupiter, Neptunus & Pluto, filii Saturni, regimen orbis inter se partiti, ut fingitur.

DE CULTU S. MARCI VENETIIS.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

BHL Number: 5283

[1] Venerabilis Beda in libello de locis sanctis, capite XIX describit situm Alexandriæ, [Corpus Alexandriæ tempore Bedæ;] & inter alia ista habet: A parte Ægypti urbem intrantibus ad dexteram occurrit ecclesia, in qua beatus Euangelista Marcus requiescit: cujus corpus in Orientali parte ejusdem ecclesiæ ante altare humatum est, memoria superposita, de quadrato marmore facta. [dein Venetias delatū,] Hæc Beda de antiquo corporis situ; quod inde postmodum ablatum, & ad urbem Venetam delatum, maxima ibidem in veneratione habetur: & S. Marcus, [Veneratio 25 Aprilis,] in primum Vrbis Patronum assumptus, colitur XXV Aprilis sub ritu duplici primæ claßis cum octava: & propter hanc festum S. Athanasii ex die secunda Maii transfertur. Præterea sub ritu duplicis majoris celebratur XXXI Ianuarii festum translationis corporis ad urbem Venetam: [& 31 Ianuarii,] quo die ista leguntur in Martyrologio Romano: Translatio S. Marci Euangelistæ, cum sacrum ejus corpus ex Alexandria Ægypti urbe, a barbaris tunc occupata, Venetias allatum, ibique in majori Ecclesia ejus nomine consecrata honorificentissime conditum fuit. Memoria ejusdem translationis inserta est Martyrologio Bellini secundum morem Romanæ curiæ Ventiis anno 1498 excuso: uti & Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 impresso: item refertur in Ms. Florario Sanctorum & fastis recentiorum auctorum.

[2] [Historia translationis cum prologo,] Historiam translationis reperimus in bibliotheca Vaticana in codice numero 1196 signato cum longa præfatione, cujus hoc est exordium: Post passionem beatissimi Marci Euangelistæ, transactis autem multorum annorum curriculis, cum jam deleta essent nomina idolorum sub cælo, & libere sacrificia Christo Domino libarentur; occupata est regio Ægyptiaca a Paganis filiis Ismahel, qui alio nomine Saraceni vocantur, qui universam terram illam crudeliter devastantes, urbem pariter Alexandriam invaserunt. Unde factum est, ut beatissimi Marci corpus, quod usque ad illud tempus apud ecclesiam in loco Buculi quiescebat, a Venetis mercatoribus Domino largiente sublarum, ad eamdem Venetiam duceretur. Deinde latißime de Vrbis Venetæ origine ea subjunguntur, quæ passim alibi & accuratius habentur, videnturque postmodum præfixa historiæ translationis: proinde reliquam Prologi partem omittimus, uti etiam fecit Baronius in Annalibus ad annum 820 num. 22. ubi eis ex Vaticanis monumentis eamdem historiam inseruit.

[3] Tertium festum, sub titulo Apparitionis S. Marci Euangelistæ, [festum Apparitionis 25 Iunii,] ritu duplicis majoris celebratur Venetiis in ecclesia Ducali S. Marci, cum solenni proceßione die XXV Iunii: ad quē diem memoratur in supra citato Martyrologio Bellini & Vsuardo Molani, & Catalogo generali Ferrarii, itē in Auctario Greveni ad Vsuardum & Martyrologio Germanico Canisii: diciturque Inventio corporis S. Marci: at Revelatio mirabilis in Martyrologio Maurolyci; a Felicio autem Apparitio aut Revelatio. Petrus Iustinianus lib. 1 Historiæ Venetæ, sub Duce Vitale Falerio, qut præfuit annis XII ab anno MLXXXII, usque ad annum MXCIV, rem gestam ita describit: [quo miraculo fuerit inductum:] Henricus Imperator ex Tarvisio Venetias transiisse dicitur, ut Divi Marci templum ex voto inviseret: cujus corpus paucis ante diebus miraculo repertum mœstæ civitati magnum gaudium attulit. Transactis enim pluribus annis, cum in dubio esset, an illud assueto loco sedeque potiori jaceret, credereturque vulgo furtim subtractum asportatumque alio; ad divinam opem civitas est conversa: Supplicatione itaque & jejunio indicto, Antistes Castellanus totus Clerus, Dux, Senatus, populusque mira frequentia ad Euangelistæ templum supplices venere: tum ibi, post multas preces piosque devotionis affectus, superna virtute memorant, Divum altero extra columnam templi, quæ ad Leonardi aram est, exerto brachio se totius populi oculis miraculose ostendisse, tum omnes humi prostratos divinam clementiam adorare cœpisse, ac B. Marcum laudare, qui tam gloriose apparens suum devotum populum consolatus esset: decerniturque ut nova ædes illi dedicata sumptuosiore apparatu construatur: quæ, ut opinor, ea est, quæ hodie tam excellenti ornatu erecta fundataque visitur, ubi Divi corpus ex humiliore sacello secundo sublatum, augustiore loco repositum nunc jacet: solusque Princeps Procuratoresque locum ipsum secretissime norunt. Hæc Iustinianus.

[4] Præerat tunc apud Venetos Episcopus Castellanus Henricus Contarenus, Dominici Ducis prædefuncti filius, ordinatus anno MLXXVIII, mortuus anno MCVIII. Ad hujus elogium refertur apud Vghellum eadem corporis S. Marci inventi historia, ex Chronico Andreæ Danduli, & dicitur contigisse anno MLXXXIV, atque ista adduntur: Dies illa tanti prodigii gloria illustrata, annis decurrentibus, posteris fuit festiva: & generalis processio in memoriam devotissime renovatur. Die octava Octobris sequentis Deo dicata ecclesia, consciisque Duce, Primicerio & Procuratore reverendum corpus in secreto collocatur. Locus igitur omnibus usque in hodiernum diem, præterquam eorum successoribus, extat incognitus. Nec propterea nescientium fides vacillet: cum ego, [veritas corporis istic existeniis asserta:] qui loquor, primo Procuratoris gerens officium, nunc Christi gratia Dux effectus, possim dicere verba Joannis, Et qui vidit testimonium perhibuit, & verum est testimonium ejus, &, Ille scit quia vera dicit, ut & vos credatis. [Ioa 19, 35, Ioa. 20, 31] Et alibi, Ut credentes ejus meritis vitam habentis. Dies enim singulis annis illa celebratur. Hæc Dandulus, Dux creatus anno MCCCXXXVI. [festum dedicationis ecclesiæ.] Quod autem indicat festum Dedicationis ecclesiæ S. Marci, id celebratur ad dictum VIII Octobris apud Bellinum, Molanum, Maurolycum, Galesinium, Canisium; & etiamnum debitus cultus perseverat.

[5] [Historia Apparitionis & miraculorum:] Post hanc Apparitionem, inventionem & revelationem corporis S. Marci, plurima eaque illustria ope ejusdem patrata sunt miracula, quæ cum historia elevati corporis reperimus in bibliotheca Cardinalis Barberini, a Petro Calo suis historiis de Vitis Sanctorum inserta, & continentur par. 1 fol. 251. Plurima ex his miraculis referuntur in Breviario Carmelitano anno 1495 Venetiis excuso, & solebant recitari in Lectionibus ad Matutinum, ad hunc XXV Aprilis.

[6] [Reliquia in Gallia,] Saussaius in Martyrologio Gallicano ad hunc eumdem diem, Natalis, inquit, S. Marci Euangelistæ, cujus corpus Venetiis. Brachium vero cum ossibus aliquot in parœciali ecclesia de Limorio Parisiensis diœcesis, inde allatum religioso cultu asservatur. Cranium Suessionem e Constantinopoli pridem advectum, in summo templo congrua honorificentia repositum est. [& Belgio,] Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico meminit variarum reliquiarum S. Marci Euangelistæ, cujus brachium asserit esse Cameraci in ecclesia Canonicorum Regularium S. Autberti, at magnam partem brachii una cum manu in Lætiensi cœnobio. Item de brachio ejus apud Maricolenses Benedictinos: at Tornaci in ecclesia Cathedrali asservari tria ossa, & de saxo ejus sacro cruore resperso. [Coloniæ] Annotat etiam Gelenius Coloniæ aliquas ejus Reliquias esse in ecclesiis S. Gereonis, S. Severini, S. Cuniberti, S. Mariæ ad Gradus, & S. Pantaleonis. Similia tradi de variis ecclesiis non dubitamus, sed otium deest omnia conquirendi. [& Romæ:] Romæ in templo S. Marci esse aliquam partem & capitis & brachii tradit Pancirolus regione Vrbis 14 ecclesia octavæ. [Litaniæ majores.] Itidem Romæ Litaniæ majores ad S. Petrum ad hunc diem instituuntur, ob quas anno MDCLXI ipsi Romæ existentes, coram adspeximus ex omnibus fere ecclesiis accedentes, & Litanias modulata voce recitantes. Qui ritus etiam, cum jejunio usque ad meridiem, & abstinentia a carnibus per totam diem, cum solenni processione servatur in Belgio nostro, ac paßim in aliis regionibus.

HISTORIA TRANSLATIONIS.
Ex MS. Codice Vaticano.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

BHL Number: 5284

EX MS.

[1] Cum Saraceni universam a Ægyptum & Alexandriam invasissent; b Leo deinde Romanum adeptus Imperium, [Inter dicto cum Saracenis Ægyptiis commercio,] per diversas partes regni sui jussit, ut nullus omnino ad terram Ægypti negotii causa pertingeret. Cujus videlicet jussio dum circumquaque pervolitans, Veneticis quoque delata fuisset; c Justinianus, qui eo tempore Dux Venetiæ erat, Imperatoris statuta confirmans, idipsum omnimodo suis præcepit. Sed cum, ut solitum erat Veneticis loca mercationis frequenter exquirere, [Veneti inviti eo deferuntur,] quidam ex eis, navibus oneratis, trans mare pergere vellent, profundaque pelagi navigantes incederent; divino factum est nutu, ut stante congruo vento, quod sponte agere propter metum Principis non audebant, velut inviti ad Alexandriam ducerentur.

[2] In illis autem diebus Regulus quidam nefandæ gentis Saracenorum, dum ad urbem, quæ ex nomine civitatis antiquæ Babylonia vocitatur, palatium sibi construere vellet; Deo sibi contrario, jussit ut ubicumque in terra Ægypti columnæ marmoreæ sive tabulæ, tam in ecclesiis quam in vulgaribus essent repertæ, [Alexandriæ corpus S. Marci venerantur:] ob pompam fabricæ quam parabat ad eum ducerentur. Unde factum est, ut dato impietatis decreto, etiam de Alexandrinis ecclesiis lapides tollerentur. Cumque Venetici apud eamdem urbem negotiis insudarent, moramque aliquamdiu facerent, consuetudinem sibi fecerunt, ut beatissimi Marci corpus quotidianis orationibus frequentarent, muneribusque sive oblationibus eum pro suis delictis intercessorē expeterent: locus enim ipse in proximo erat.

[3] Porro Veneticorum naves, quæ Deo trahente advenerant, decem erant, in quibus erant pariter omnes nobiles viri, inter quos erant clarissimi, Bonus Tribunus d Metamaucensis & Rusticus e Torcellensis. Isti dum causa quotidianæ orationis apud custodes ecclesiæ B Marci locum familiaritatis sibi adesse inspicerent; quadam die videntes eos tristes, primum quidem compati & condolere eis cœperunt de Saraceni Reguli jussu, [consolantur custodes,] qui marmoreas tabulas vel columnas auferri præceperat. Nam & custodes propterea tristes erant, quia timebant ne ministri illius impii Reguli illud B. Marci ecclesiæ facerent, quod locis ceteris faciebant. Deinde vero inter eadem verba compassionis, Domino inspirante, Bonus & Rusticus dixerunt: Quare in tantum tristamini Christi servi? quare plus solito animus vester affligitur? Ecce videmus quod impii Reguli persecutio, etiam sacratissimis locis infesta est, quæ non solum vobis, sed cunctis in Christo credentibus magni doloris tristitiam generat. Sed quid contra hæc agere possumus; cum Dominus ipse prædixerit suis fidelibus, persecutiones innumeras esse futuras? Unde si secretum possetis custodire, aut placeret vobis consilium nostrum, hortaremur utique illud vos facere, per quod securi a perfida ista gente essetis, & in honoribus maximis viveretis.

[4] Erant sane duo custodes isti, cum quibus loquebantur hæc, quorum unus, Stauratius nomine, monachus erat; [agunt de eodem tollendo:] alter vero Theodorus Sacerdotii fungebatur honore. Porro & alii ejusdem ecclesiæ erant custodes, sed isti plus ceteris eminebant: & quia ambo ex Græcorum gehere erant, Theodorus Presbyter uxorem habebat & filios, quem etiam Bonus Tribunus compatrem fecerat, ob eam maxime causam, ut verba quæ suadebat, in ejus aures facilius intromitteret. Respondentes itaque ambo Stauratius & Theodorus dixerunt: Secretum erit in corde nostro, tantum dicite quod vultis, & si gratissimum esse probaverimus, plane quia faciemus. Qui dixerunt: Tollite corpus B. Marci; & ascendentes occulte navim, venite nobiscum ad terram nostram.

[5] At illi primum dure accipientes, dixerunt: Quid est quod dicitis? numquid super angustiam quam habemus, mortem nobis inducere quæritis? [excusantibus, quod fidem annuntiarit Alexandrinis,] Quis etenim ex nobis vel cogitare audeat, ut faciat rem istam grandem, & illud reverendissimum corpus, quod veneratur in terra Ægypti, alienis hominibus tradat? An forsitan vobis incognitum manet, quod idem B. Marcus Euangelium, quod Petro dictante scripserat, ipso quoque jubente in hac provincia prædicaverit; Alexandrinosque cives, qui idolis serviebant, per fontem baptismi Jesu Christi Domini nostri adoptionis filios fecerit? unde & merito, tamquam revera sanctissimus Pater, ab omnibus veneratur. Et quomodo fieri poterit, ut urbem Alexandriam, quæ propter eum toto in orbe præclara est, tanto quis audeat privare Patrono? Sed etsi faceremus adversus animam nostram audacter, nequaquam hoc plebem latere potuisset: & tunc apprehensi, per multorum generum pœnas occideremur, & essemus in opprobrium omnium.

[6] Bonus & Rusticus dixerunt: Si de prædicatione ejus tractandum est, scimus quia primum Aquileiam civitatem Italiæ duxit ad fidem, quæ sita est in provincia illa, [respondent ante Aquileiæ prædicasse:] quæ ex antiquo Venetia nuncupatur, de qua nos orti sumus. Ergo nos sumus primogeniti filii ejus, qui primum ab eo per Euangelium geniti sumus. Unde & credi potest fore ut filios suos (quos, alios acquisiturus, reliquerat) multa post tempora vel mortuus vides gaudeat; & forsitan, ut speramus, ideo nos Dominus huc velut invitos adduxit, ut nobis eumdem nostrum sanctissimum Patrem restituat, nam certe ad aliam regionem ire voluimus.

[7] Stauratius & Theodorus dixerunt: Sufficiat vobis quod f sedem ejus habetis. Ceterum autem rem difficilem postulatis. [alias difficultates objectas,] Quis enim sciat si placet Domino istud quod dicitis? vel quis dicere poterit, quod suum corpus B. Marcus vel tangere dimittat? Unde cessate jam talia dicere, quæ scimus nullo modo fieri posse. Et tamen dicamus, ut fieri potuisset; de nobis quid ageretur? Si dato corpore hic remaneremus, diversis pœnis a plebe occideremur: sin autem vobiscum in navim ascenderemus, haberemur utique tamquam captivi ad terram quam ignoramus. Quapropter multo magis nobis melius est hic manere, & persecutionem sufferre, quam novis rursum angustiis subjacere: nam & Dominus dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: & iterum, Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. [Matt. 5, 10 & 24, 13]

[8] Bonus & Rusticus dixerunt: Ista, quæ dicitis, vera sunt; sed tamen in alio loco Dominus item dicit: Cum persecuti fuerint vos in civitate una, fugite in aliam. [& 10, 23] Quam admonitionem multi Sanctorum secuti sunt; etiam, sicut audivimus, hic beatissimus Marcus implevit; quando persecutione fervente ab Alexandria exiit, & secessit Pentapolim. Unde quia Deo omnipotenti & ipsi beato Euangelistæ hoc credimus complacere, [conantur tollere:] humanus timor vos non terreat; quia ubi Deus adjutor est, humana temeritas nihil potest. Stauratius & Theodorus dixerunt: Temeritas ista, quamvis nobis angustiosa sit, propter ecclesiæ lapides qui tolluntur, tamen portari potest, quia in nostris membris Pagani isti aliquam læsionem non inferunt.

[9] [consensuris in ablationem] Hæc & his similia illis per aliquot dies occulte loquentibus; tandem divina gratia respirante, Stauratius & Theodorus, quod verbis audierant, animo conceperunt. Cumque ab invicem recessissent, ecce Stauratio nuntiatum est, quod ministri illius Pagani Reguli, cujus memoriam fecimus, unum ex custodibus ejusdem Ecclesiæ crudeliter flagellassent. Siquidem fuerat in eadem ecclesia tabula marmoris nimium pretiosa, & timens custos ne tolleretur a Saracenis, abiit, & confregit eam in loco ubi stabat. Quod cum ministri Reguli comperissent, apprehensum custodem flagellis condemnaverunt. Hæc igitur audientes Stauratius & Theodorus, timore perterriti, miserunt & vocaverunt Bonum Tribunum & Rusticum, dicentes: Pertractavimus inter nos de causa quam expetistis, & licet nesciamus ubi Domino placeat, tamen intravit in cor nostrum, ut illud sanctissimum corpus tollentes, egrediamur vobiscum. Nunc ergo volumus scire, quid erit nobis dum ad vestram provinciam venientes tam magnum thesaurum adduxerimus.

[10] [addicunt prima sacerdotia:] Bonus & Rusticus dixerunt: Cum Deo auxiliante illuc pervenerimus, vita comitante, perducemus vos ad Dominum nostrum Justinianum egregium Ducem, virum illustrem, Sanctorumque amatorem: cui cum fuerit nuntiatum, protinus mente gavisus venerabile corpus suscipiet, & ecclesiam construens cum honore dedicabit, vosque eritis in oculis ejus ultra quam credi potest dilecti, & primi in ordine Sacerdotum, quemadmodum hic fuistis in ordine ministrorum. Custodes dixerunt: Quomodo credere possumus? Bonus & Rusticus dixerunt: Dominus testis sit. Tunc statuerunt diem, in qua advenientes sanctissimum corpus susciperent.

[11] [tollunt corpus S. Marci, supposito corpore S. Claudiæ,] Cumque statuta dies venisset, euntes prædicti custodes, aperuerunt occulte sepulcrum, quod erat ex marmore, habens veluti incastraturas per latera in modum capsellæ, per quas tabula desuper erat inducta. Jacebat autem beatum corpus undique circumdatum chlamyde serica, & positum resupinum, habens a capite usque ad pedes sigilla imposita per ea loca, quibus oræ ejusdem chlamydis desuper jungebantur. Cumque quid agerent ignorarent, tandem præcipuum invenerunt consilium. Vertentes igitur corpus, sciderunt a dorso chlamydem, ut salva signa quæ fuerant remanerent, & adducentes B. Claudiæ g corpus, quod erat in proximo tumulatum, in loco B. Marci reposuerunt simili modo supinum, & chlamyde circumdantes, sigillorum quoque impressiones in pectore statuerunt, ut si fortuito diceret aliquis, quod corpus B. Marci furatum esset; chlamydis signa quæ ibi remanserant, verum non esse ostenderent.

[12] Tanta igitur sublato corpore odoris fragrantia emanavit, ut non solum ecclesia vel circuitus ejus, [sparso per urbem suavi odore;] sed etiam tota civitas Alexandria repleretur. Commoti cives Christiani ac Pagani dicebant: Quid est hoc? Alii dicebant, Nescimus. Alii vero dicebant: Videamus ne forte a nautis illis Veneticis corpus B. Marci furetur. Concurrentes ergo ex urbe, ad eamdem ecclesiam pervenerunt; & aperientes sarcophagum viderunt corpus B. Claudiæ chlamyde involutum, signaque salva. Quod cum vidissent creduli facti quod B. Marci corpus ibi jaceret, sedato tumultu ad propria remearunt.

[13] [deferunt tectum carnibus porcinis: dein pannis velorum:] Porro Venetici, quorum jam sæpe memoriam fecimus, cum ibi laterent, tulerunt corpus, & submittentes in sportam, operuerunt illud ex foliis olerum, ac desuper carnes porcinas imposuerunt. Cumque ad navim pergentes incederent, accedebant Saraceni qui obviabant ut cernerent quod portabant. Sed cum viderunt carnem porcinam, quam ipsi abominantur, clamabant dicentes: Canzir, Canzir, id est, porcus, porcus, & expuentes elongabantur; at vero illi pertranseuntes venerunt ad rupem, quæ proxima mari erat, & deponentes cum funiculis sportam miserunt in scapham, ac perduxerunt ad navim; quam cum intrassent, extrahentes beatum corpus de sporta, absconderunt illud in pannis velorum; timebant enim ne perscrutata navi ab Alexandrinis inveniretur. Cumque venisset dies egressionis eorum, Stauratius monachus occulte abscedit cum illis. Theodorus vero, timens plebem quæ stabat ad littus, remansit ibi, habens jam supellectilem suam navi impositam. Erat etiam quidam monachus ibi, Dominicus nomine, Comaclensis h; qui fultus amore divino, eodem tempore fuerat Hierosolymis, [post discessum reverenter exponunt:] qui & ipse ascendit cum illis. Cum ergo ab Alexandria recessissent, tulerunt Venetici sanctum corpum de velis, in quibus illud absconderant, & sub solario navis dignissime locaverunt, accendentes lucernas, ac thymiama assidue inferentes. Dominicus vero monachus cum Stauratio diuturnis officiis jugiter insudabat. Multa inter hæc signa per S. Marcum Dominus, dum adducitur, operatus est.

[14] [aliqui increduli puniuntur:] Quadam etenim die dum omnes pariter illorum Veneticorum naves velificantes incederent, & causam reliqui ignorarent, dixerunt nautæ B. Marci ad quosdam qui erant in alia navi: Nescitis quod est factum? qui dixerunt: Quid? Aiunt illi: Vere nos corpus B. Marci portamus. At illi dixerunt: Et quomodo istud fieri potuit? Cumque illi exponerent ordinem rei, quidam ex illis irridens ait: Forsitan alicujus Ægyptii corpus vobis datum est, & dicitis, Quia S. Marcum portamus. Quod cum dixisset, protinus navis illa, in qua beatum corpus jacebat, tanta celeritate conversa, quanta nullus hominum vertere potest, insurrexit adversus eam, in qua vir ille erat, partemque lateris ejus confregit, nec prius ab illa recessit, quamdiu omnes confiterentur, Beatum ibidem Marcum jacere.

[15] [S. Marcus apparens liberat a naufragio:] Deinde cum nocte quadam tempestas adesset, navesque illæ cursu velocissimo ducerentur, ac nautæ nescirent quo pergerent, propter tenebras noctis; venit B. Marcus in somnis Dominico monacho dicens: Surge, & dic hominibus istis, ut citius vela deponant, ne patiantur naufragium, quoniam terra non longe est. Quod cum monachus surgens dixisset, illico velis depositis, cum jam auroræ instaret crepusculum, ecce apparuit insula quædam, Stroalia i nomine, quam beatissimus Marcus adesse prædixerat. Tunc omnes pariter fidem dantes, reverentissime ejus corpus solertiori studio venerari cœperunt, creduli facti & congaudentes, quod Marcum Euangelistam habere meruerunt; erat tamen apud illos occultum, atque decreverant, ne ullus omnino cujuslibet regionis rem istam cognosceret. Timebant enim ne illis beatum corpus per vim tolleretur ab aliquo.

[16] [pluribus revelatur corpus, & honoratur:] Sed quia Dominus tantum suæ lucernæ lumen lucere voluit coram hominibus; multis, per proxima maris loca degentibus, qui causam penitus nesciebant, dignatus est revelare, quod sui Martyris intra navim luciflua membra quiescerent. Qui ex diversis locis advenientes, dum navis ad portum vel littora regionum accederet, postulabant dicentes: Revelatum est nobis a Domino, quod B. Marci Euangelistæ corpus habetis: unde divino amore precamur, ut nos ad eum orare sinatis. Qui cum ingrederentur, fusis ad eum orationibus, positisque muneribus, cum timore revertebantur, dantes gloriam Deo, atque dicentes Veneticis: O quam beati estis, qui talem Sanctum habere meruistis!

[17] [incredulus a dæmone arripitur: credens liberatur.] Sed cum (ut plerique stultorum ex tali re dubitare diutius solent) quidam ex nautis nequaquam B. Marci, sed cujuslibet alius corpus portare se diceret; volens omnipotens Deus ipsius duritiam coarguere, eumque illico credulum facere, digna continuo illum damnavit sententia. Nam arreptus vir ille dæmonio, tamdiu vexatus est, quousque ad sanctum corpus deductus, spumans & stridens dentibus, Beatum ibidem Marcum jacere confiteretur, ac munus pro suis delictis offerret. Qui statim a dæmonio liberatus, & Domino gloriam dedit, & nihil se jam de corpore sacro dubitaturum professus est. Verum quia multa sunt, quæ de virtutibus per eum a Domino Deo factis dicuntur, qualiter ad Venetiam venerit, explicemus.

[18] Cum igitur nautæ ad Istriam pervenissent, diverterunt ad urbem quamdam, quæ appellatur k Humacus: timebant enim redire ad sua, [Corpus in Istriam delatum,] quia Justinianus Dux eorum vehementissime contra illos erat iratus, pro eo quod jussionem suam repudiantes, ad Alexandriam ire præsumpserunt. Qui tamen missa ad eum legatione dixerunt: Confitemur peccatum nostrum, & erubescimus, quia sumus tamquam rebelles inventi; sed Dominus testis est, quomodo magis inviti, quam sponte hoc fecimus: ecce enim habemus corpus B. Marci Euangelistæ. Si Dominus noster, gratiam suam nobis reddens, promittat nequaquam inferre molestiam, nec in corporibus nec in rebus nostris; adducimus eum illi. Sin autem aliter, divertemus in aliam regionem. Ad hæc Justinianus Dux, valde gavisus, ait: Si istud quod asserunt verum est, revertantur in pace: quia si talem thesaurum adducunt, non solum illis malum non inferam, sed etiam filios meos vocabo. Accepto igitur nautæ verbo, Venetiam redeunt; cumque ad portum Olivolensem l venissent, egressus Ursus m Episcopus loci illius cum Crucibus, & omnibus ministrorum ordinibus, [inde Venetias, ab Episcopo & Clero defertur ad palatium Ducis:] indutis sacerdotalibus tunicis, reverentissime corpori obviant; suscipientesque illud, duxerunt ad palatium Ducis. Ubi dum per cœnaculi scalam ascenderent, tanta agilitate pallium, quo corpus erat opertum, cum esset tranquillitas, movebatur; quanta vix aura venti movere poterat. Sed & ministris, qui eum portabant, fiebat subito pondus gravissimum & immobile, & iterum subito tantum leve, ut nihil sentire se dicerent. Accepto igitur corpore Dux, reposuit illud in cœnaculi loco, qui apud ejus palatium usque ad præsens tempus monstratur, ordinatis cantoribus ac ministris, qui ibidem Deo laudes referrent, inter quos custos ille Stauratius primus erat. Sed & Theodorus Presbyter anno sequenti cum suis advenit: porro Dominicus ille monachus ad propria remeavit.

[19] At vero Justinianus Dux, cum supra beatum corpus ecclesiam vellet construere, morte præventus est: [ecclesia S. Marci construitur.] cujus germanus Joannes vir Deo dilectus Ducatum suscipiens, vicem ejus explevit. Construxit namque juxta palatium elegantissimæ formæ basilicam, ad eam similitudinem quam supra Domini tumulum Hierosolymis viderat: quam etiam multis ac variis jussit depingi coloribus: ubi & aromatibus venerabile corpus conditum honore dignissimo n posuit. In eo florescunt orationes ipsius, & multa beneficia præstantur Christo credentibus, maxime autem & plurimi a dæmoniis liberantur. Cujus gloriosæ Translatio celebratur pridie Kal. Februarii; regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mortuo Mahomete impio anno Christi 631, succeßit Abubacrus, eique post biennium Homarus, & annis deceni regnavit. Hic cœpit Ægyptum pacifice, & Alexandriam vi expugnavit. Ita historia Imperii Moslaminorum seu de Caliphis ab Abrahamo Eschellensi in Chronico Orientali edita.

b Hic est Leo Armenus, qui regnavit ab anno 813 usque ad annum 820.

c Hic est Justinianus Particiatus, qui cum patre suo Angelo præfuit & solus biennio Rempublicam administravit usque ad annum 828.

d Metamaucum, pars Oriennalis Venetiarum.

e Torcellum urbs Episcopalis in insula, quinto a Venetiis milliario versus Septemtrionem dißita, quæ urbis hujus partibus annumeratur.

f Sedes S. Marci, sub Heraclio Imperatore ablata & donata Venetis, traditur a Baronio ad an. 820 num. 21.

g S. Claudia M. in Æthiopia, colitur 2 Ianuarii: an hæc Alexandriam delata, an alia in Ægypto passa ibidem coleretur, non est facile assequi divinando.

h Comaclum infra Ferrariam, inter duos Padi fluminis ælueos ad mare Adriaticum in stagnis situm. De eo egimus ad Vitam S. Apiani monachi 4 Martii.

i Credibile est non satis integre scriptum nomen. Transeundæ hac navigatione fuerunt Strophades insulæ: quas posterior ætas Stivali nuncupavit, quod nomen prope accedit ad nomen hic expressum.

k Humacus, sive Umacum, vulgo Umage, urbs in media Istria, ac littore maxime extante.

l Olivola, Italis Castello ea pars urbis Venetæ: in quæ Episcopus & basilica Cathedralis est.

m Ursus Episcopus Olivolensis, dicitur filius Ioannis Participatii, adeoque Iustiniani & Ioannis Ducum frater.

n Addit Dandulus: Ordinati sunt Capellani ad diurnum nocturnumque officium peragendum, & Primicerius unus, qui dictam ecclesiam, quæ Ducum capella esse perpetuo instituta est, regat & gubernet, sicut sibi per Ducem injunctum fuerit & ordinatum.

APPARITIO ET MIRACULA.
Ex libro MS. Petri Cælo.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

BHL Number: 5289

EX MSS.

[1] In ipsa ecclesia, pulcro schemate auro & marmoribus pretiosissime redimita, post aliquot tempora contigit, ut in qua parte corpus illud sacratissimum quiesceret nesciretur. Cumque post inquisitionem solertem a nemo hujus rei conscius inveniri valeret; [Post jejunium triduanum & processionē,] toti Venetiæ triduanum est indictum jejunium. Post quod in cordis contritione ab omnibus observatum unanimiter, quarto die ad dictam Ecclesiam Clerus & populus convenerunt: & Litaniis dictis, processione disposita, multiplicibus suspiriis & orationibus ad Deum fusis, profluentibus lacrymis diutius Dei misericordiam implorarunt: ut eis ubi corpus B. Marci jaceret ostendere dignaretur. Quorum preces Deus benigne exaudiens, locum, in quo gloriosum corpus latuerat, [Corpus S. Marci ultro exiliens reperitur:] gloriosissime declaravit: nam scissis marmoribus columnæ circumpositis, arca quæ interius claudebatur concludens corpus erupit, & in conspectu omnium per se ipsam mirifice exilivit.

[2] [energumena a 7 dæmonibus liberatur:] Mulier quædam habens septem dæmonia, ad arcam B. Marci violenter attracta, eadem hora in conspectu omnium liberatur. Collocato autem sacro corpore in ipsa ecclesia reverenter, b vir quidam, in campanilis ejusdem ecclesiæ summitate, quiddam operis exercebat; subito autem cadit improvide, & membris omnibus laniandus. In ipso autem suo casu B. Marci non immemor, [ex alto lapsus manet illæsus:] vovens quod si eum liberaret perpetuo ei serviret, ejus patrocinium imploravit: qui cadens ex insperato cuidam ligno prominenti adhæsit, & dato sibi fune illæsus evasit, & ad opus pristinum consummandum devotus assurgit, & fideliter quod voverat adimplevit.

[3] [Curantur laborantes cancro,] Cum quidam adolescens incurrisset gravissimum morbum cancri, ita ut ejus carnes a verme ipso corroderentur, ductus ad arcam Sancti, & flagitans ejus auxilium, obdormivit. Cui sanctus apparens mamillam tetigit, quasi transiens, & curavit. Et cum ille quæreret, Quo ita velociter festinatis? respondit Sanctus, se properare in auxilium quorumdam famulorum suorum, qui vexabantur a mirabili tempestate. Evigilans juvenis invenit se sanatum, & tempestate sedata navis Venetiæ applicat intrans portum. Cum quædam mulier de c Murano per quadriennium gravissima paralysi laborasset, [& paralysi.] usu membrorum omni destituta, & rogasset B. Marcum; apparuit ei dicens, ut se ad suam ecclesiam faceret apportari: ubi cum Euangelium legeretur in Missa, sensit omnibus stupentibus & mirantibus se curatam.

[4] Quædam navis, plena Saracenorem, ibat ab Alexandria causa orationis, ad locum ubi residet corpus d Mahometis. Sed cum maxima tempestas orta: [in tempestate liberati Veneti,] esset, aliqui Veneti qui erant cum eis euntes mercari, descenderunt in scapham, ut navim citius adjuvarent. His aliquantulum separatis post trinam revolutionem navis submergitur. Quod videns quidam Saracenus, B. Marci auxilium postulavit, promittens se fieri Christianum, [& Saracenus,] si eum contingeret de tanto periculo liberari. Cui apparens B. Marcus eum in scapha cum Venetis posuit: & sic ipse & illi de scapha mirantes quamplurimum liberati, Alexandriam redierunt; & cum Saracenus differret quod promiserat adimplere, a B. Marco frequenter in somnis admonitus, Venetias venit, [in baptismo Marcus nominatus:] & ibi baptizatus Marcus vocatus est, cum prius Stephanus vocaretur. e Quidam nobilis Provincialis, cum longa infirmitate laborasset, omnium membrorum officio destitutus; B. Marco cum lacrymis supplicavit, & ab eo responsum accepit, [sanatur paralyticus;] ut ad suam Ecclesiam faceret se portari: ubi cum una nocte lacrymosis orationibus institisset; mane reperit se totaliter sanatum: & sic gratias agens ad propria rediit.

[5] In eadem f Provincia servus Castellani cujusdam vovit se visitaturum ecclesiam S. Marci: [peregrinato ad S. Marcum,] quod cum suo Domino displiceret, hic volens Deo magis quam hominibus obedire, quod voverat adimplevit: & commendans se B. Marco cum omnibus membris suis, rediit. Quem videns Dominus redivisse, [nequeunt lædi oculi,] dixit eum sibi fregisse fidelitatem, & quod B. Marcus eum non posset de suis manibus liberare: & præcepit ministris ut eruerunt oculos ejus. Qui eum ligantes & ad terram trahentes cum acutissimis paxillis ejus oculos effodere nitebantur. Sed nullam læsionem ejus oculis intulerunt, eo quod constanter dicebat, se B. Marco membra omnia sui corporis commendasse. Quod cum Dominus vidisset, [crura aut dentes.] jussit ejus crura securibus confringi, & pedes a corpore truncari: sed ferri acies obtunditur & tamquam cera liquescit. Tunc Dominus, furore repletus, jussit os ejus, cum quo B. Marci auxilium petiit, cum ferreis malleis frangi & dentes excuti; sed nihil læsionis penitus intulerunt. Quod cernens Dominus pœnituit, & veniam a Sancto & a servo petiit: & corpus S. Marci cum dicto servo Venetias visitavit.

[6] [Curatur manus graviter vulnerata:] In eadem Provincia vir fuit, per palmæ manus medium adeo graviter vulneratus, ut non nisi ab inferiori parte tenuis quædam pellicula remaneret. Et quia manus sic pendebat emortua, suasum est illi ab amicis, ut id quod pendebat abjiceret, ne in suæ salutis periculum verteretur. Et cum respondisset, se velle potius mori quam mancus esse; invocato B. Marco, una die ligatam tenens, restitutus est pristinæ sanitati, cicatrice sola exterius remanente. [energumeni plures liberantur:] Cum quædam mulier, de Episcopatu Paduano, comedendo lac arrepta esset a dæmonio; ducta ad ecclesiam S. Marci, continuo liberatur. Plures dæmoniaci, adducti ad ecclesiam S. Marci, cum clamarent se exuri ad præsentiam dicti Sancti, protinus curati sunt. Quidam de Tuscia, duos habens dæmones, sicut publice est confessus, ductus coram altari B. Marci, post longam venerationem multis astantibus est curatus.

[7] Cum quidam miles de castro, fossatis magnis circumdato, ad explorandas inimicorum insidias exivisset; cum festinantia rediens in castrum, [lapsus in fossam a S. Marco servatur:] de ponte decidit in fossatum, equo, clypeo & lancea remanentibus super monte. Cum igitur existens in medio fossati B. Marci auxilium postulasset; sanctus astitit, & lancea sibi porrecta per eum protinus est eductus. Quidam Apulus, uxorem habens & filium, falso est accusatus apud Imperatorem, quod Lombardos per pecuniam commovisset adversus eum: propter quod Mantuæ incarceratus, cum quadraginta diebus in multa ærumna fuisset conclusus, per triduum præ tristitia non sumpsit cibum: [& incarceratus educitur:] sed cum lacrymis & suspiriis a B. Marco continue auxilium postulavit. Cui B. Marcus in forma leonis apparens, suasit ut exiret. Et cum timeret propter custodes, iterum sibi apparens præcepit ut egredi non tardaret. Qui statim per apertum ostium exiens, & per medium custodum transiens, videbat eos, sed ab illis & etiam ab aliis, per quos transibat, minime videbatur: nec etiam strepitum compedum audiebant, quos tandem, ac si non essent ferrei, a pedibus mira facilitate amovit.

[8] In Cremona puer claudus, ex utero matris contractus ac pedem habens aridum, [sanatur claudus:] sic usque ad decennium stetit; mater vero ejus, confidens de B. Marco, sibi in nomine Sancti baculum obtulit, præcipiens, ut intrepidus ambularet, qui statim hoc fecit: sed cum baculus ille auferebatur & alius ei dabatur non poterat ire. Matre igitur cum puero veniente ad ecclesiam S. Marci, continuo liberatus est, ac si sanus natus fuisset. Cum quidam juvenis g Pergamenus falso accusatus esset, quod villam quamdam incenderat, Mediolani incarceratus est: [liberatur captiuus:] qui cum mortem expectaret, inimicorum calumnias pertimescens, rogavit B. Marcum, ut eum de carcere educere dignaretur. Qui statim illi apparens per arctissimam fenestram, per quam nullus posset egredi, eum eduxit & in terra suaviter collocavit: qui statim visitavit ecclesiam S. Marci, & oblatis ibi compedibus gratias Deo egit.

[9] In Apulia & Terra-laboris, quia festum B. Marci non servabant, [Festum non celebrantes puniuntur sterilitate,] sed ruralibus operibus insistebant, sterilitas mirabilis supervenit, eo quod ibi per quinquennium non pluisset. Cumque homines mirarentur, quod tanta victualium penuria ibi esset; revelatum est quibusdam religiosis, quod hoc erat quia festum. Sancti nullatenus observabant, nec posset pluere nisi ejus diem solennius celebrarent. [at celebrantes liberantur:] Adveniente ejus Festo omnes ad ecclesiam ejus vadunt, ubi solennizantes cum reverentia maxima, precibus impetrarunt beneficia S. Marci: & statim imbrium copia præter spem abundantius inundavit, & tota terræ sterilitas est abjecta, & exinde tamquam Paschalem diem festum Sancti devotius celebrarunt. [in tempestate servati alii:] Cum quidam Veneti, navi mirabili tempestate quassata, ex vicinis rupibus inevitabile periculum expectantes, offerrent B. Marco preces devotas & pretium navis suæ; subito liberati ejus ecclesiam visitarunt & obtulerunt libentius sortem navis. In Tuscia ad preces devotorum suorum B. Marcus fulgura cohibuit, tempestates amovit, terræ sterilitatem abstulit & concessit rerum omnium ubertatem: & hoc est testimonio plurimorum [notum]. Audivi ab illis qui fuerunt in Alexandria, quod annuo die mortis ejus, si tollatur de cardeto h vel herba loci, in quo tractus fuit B. Marcus, emanat sanguinem.

[10] Frater i Julianus Faventinus, Ordinis Prædicatorum, juvenis religiosæ & sanctæ vitæ, infirmitate quasi extremis laborans Papiæ, [devotus S. Marco] cum Priorem domus super statu suo requisivisset, & ille mortem vicinam sibi diceret imminere; statim facie exhilaratus, & manibus ac toto corpore plaudens, clamare cœpit: Date locum Fratres, [in morte ab eo invisitur] quia præ nimia lætitia anima jam prosiliet extra corpus, ex eo quod tam jucundos rumores audivi; & elevatis in cælum manibus dicere cœpit: Educ de carcere Deus animam meam &c. Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis hujus? Inter hæc ille levi somno obdormiens, vidit B. Marcum ad se venisse, & ecce vox ad eum dicens: Quid agis o Marce? Et ille. Ad morientem istum accessi, quia Deo ministerium ejus acceptum est. Et iterum vox ad eum: Quare inter ceteros Sanctos ad eum maxime tu venisti? Et ille: Quia specialem devotionem in me habuit, & locum in quo corpus meum quiescit devotione sedula visitavit, & ideo veni eum hora suæ mortis visitare. Tunc quidam albati totam domum impleverunt, [& lætus moritur.] quibut ait B. Marcus, Quare huc venistis? & illi, ut istius animam in conspectu Domini præsentemus. Evigilans autem prædictus Frater, pro Priore domus, qui ista retulit, continuo misit: & omnia quæ viderat sibi recitans, cum multo gaudio in Domino obdormivit. k

ANNOTATA.

a Baronius relata translationis historiæ addit Venetos, ne a Francis corpus auferretur, illud ita collocasse, ut ubi locorum positum esset, penitus ab aliis fuerit ignoratum.

b Memoratur hoc miraculum in Breviario Carmelitano Venetiis anno 1495 excuso: uti etiam quæ referuntur num. 4, de Saraceno converso, & pleraque alia.

c Muranum, Venetiarum insularum una, & vitriariis officinis famosa.

d Is Mecha dicitur, ad Sinum Arabicum seu Marerubrum Arabiæ felicis urbs.

e Additur in Breviario Carmelitano, & in Christum perfecte credidit, & in bonis operibus vitam finivit.

f Sicut paulo ante Provincialis videtur sumi, pro eo qui in Provincia Galliæ natus est: sic eadem regio credi potest hic proprio nomine appellata.

g Breviar. Carmel. de civitate Mantuæ: credimus autem Pergamenum hic poni pro Bergomensi.

h Cardetum a carduis hic dici videtur: nec mirumforet ibi crescere aliquam herbam, cujus succus rubeat, uti aliæ herbæ album aut flavum succum continent: sed quod hoc solo die festo accidat miraculi habet speciem, sui singularitate haud facile prætereundi ab antiquioribus S. Marci laudatoribus: ideo suspecta falsitatis narratio est.

i Dicitur hoc in prædicto Breviario contigisse circa annum Domini 1241.

k Miraculum de urbe Veneta ab excidio, per tempestatem inferenda, ope S. Marci & aliorum Sanctorum liberata circa an. 1332, narrat Petrus Iustinianus lib. 4 historiæ Venetæ: nos illud ex Felice Astolfio dedimus 23 hujus inter Analecta Georgiana num. 78, ubi legi poterit.

APPENDIX.
Ex Breviario Carmelitano anni MCCCCXCV.

Marcus, Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr (S.)

EX MSS.

[11] Admodum R. P. Daniel a Virgine Maria, Ordinis Carmelitani in Belgio bis Provincialis & nunc Definitor, [Breviarium illud Venetiis excusum,] pro suo in opus hoc affectu singulari, communicavit nobiscum antiquum sui Ordinis Breviarium, cum tali ad calcem notatione. Explicit Breviarium secundum Ordinem Fratrum gloriosissimæ Dei Genitricis, semperque Virginis Mariæ de Monte Carmelo: quod impensa sua & arte Andreas de Torresanis de Asula: in florentissima Venetorum civitate ad finem usque perduxit, atque diligentissime elaboravit. Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto. Die vero prima Februarii. In hoc Breviario ad diem VII Kalendas Maii, per quinque prolixas lectiones recitantur Acta martyrii & translationis S. Marci, qualia fere ex antiquioribus monumentis jam dedimus, magis integra magisque sincera: VI Lectio, VIII & IX (nam VII est de Euangelio Convocatis Jesus duodecim) continent beneficia, [refert nonnulla ex præcedentibus miraculis:] quæ cultoribus suis S. Marcus præstitit, sub hoc exordio: Quidam libri habent etiam subscripta miracula: & primum narratur apparitio Papiæ facta Religioso Dominicacano, suppresso illius nomine, tum Saraceni Alexandriam navi gantis liberatio ex periculo submersionis, cui in baptismo Marci nomen est inditum; utrumque iisdem fere verbis quibus usus est Petrus Calo; tantum de Saraceno hic additur, quod in bonis operibus vitam finivit.

[12] Sequitur deinde de viro lapso ex summitate campanilis, uti supra num. 2, & de mancipio barbari Provincialis ab injuria præservato idem quod num. 5, & de milite læso, quod dictum est num. 6, narratur (cum hac solum differentia quod loco manus, in Breviario brachium nominetur) & concluditur cum sterilitate Apuliæ immissa, de qua actum est num. 9: sed præmittitur de liberato captivo narratio multum diversa, sic ut omnino alius esse videatur ab illo cujus ante jam dictum numerum 9 meminit Petrus: est autem talis: Vir quidam de civitate Mantuæ, falso ab invidis accusatus, [& liberationem civis Mantuani injuste accusati.] in carcerem est reclusus. Qui cum quadraginta dies peregisset ibidem, & nimio afficeretur tædio: tandem triduano jejunio se macerans, B. Marci patrocinium invocavit: qui sibi apparens jubet, ut de carcere securus ascendat. Ille vero dormitans præ tædio neglexit parere jussionibus Sancti, existimans illusionibus se deludi. Deinde secundo & tandem tertio sibi apparuit, & eadem similiter imperavit. Qui ad se rediens, & ostium apertum conspiciens, de carcere securus exiit, & instar stuppæ compedes mox confregit. Ibat igitur die media per medium custodum ceterorumque omnium: ita ut ipse cunctos videns a nemine videretur. Qui veniens ad S. Marci tumulum, exolvit devote debitum gratiarum.

DE SANCTO ANIANO,
EPISCOPO ALEXANDRINO.

CIRCA AN. LXXXVI.

[Commentarius]

Anianus, Ep. Alexādrinus (S.)

G. H.

Adjungitur S. Marco Euangelistæ ad hunc diem S. Anianus in hodierno Martyrologio Romano, his verbis: Alexandriæ S. Aniani Episcopi, qui B. Marci discipulus, ejusque in Episcopatu successor, clarus virtutibus quievit in Domino. Majus aliquanto elogium habet in suo Martyrologio Galesinius hoc modo: [Memoria in sacris fastis 25 Aprilis,] Alexandriæ in Ægypto S. Aniani Episcopi. Is civis Alexandrinus, e nobili familia natus, B. Marci discipulus, in illius locum Episcopus factus, duobus & viginti annis Ecclesiæ sibi commissæ præfuit, quo Episcopali munere divine perfunctus, sancte factorum gloria clarus, Domitiano Imperatore quievit in Domino. Eadem fere Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, addens quievisse circa annum Salutis LXXXV. Sed quomodo familia nobilis affingitur ei, quem Cerdonem fuisse ex Actis S. Marci omnes credunt? Eusebius libr. 2 Histor. Eccles. cap. 24, [& successio ex Eusebio:] de eo ista tradit: Nerone octavum Imperii annum agente, primus post Marcum Euangelistam Alexandrinæ Ecclesiæ administrationem suscepit Anianus, vir Deo acceptus & omni ex parte mirabilis. Dein lib. 3 cap. 14, ista scribit: Domitiani anno quarto, primus Alexandrinorum Ecclesiæ Episcopus Anianus, duobus & viginti annis exactis, abiit e vita: cui secundus ordine successit Abilius. Hic Alexandrinis dicitur Melianus, Melius, & Milius, unde Amilius & Abilius: de quo cum Martyrologio Romano egimus XXII Februarii. Eusebius eadem in Chronico confirmat.

[2] De tempore vitæ & martyrii S. Marci egimus supra pluribus, [Videtur S. Marco substitutus anno 68,] & cum antiquis traditionibus Ecclesiæ Alexandrinæ, imo & Actis vetustis Latinis S. Marci, ostendimus verisimilius videri, ipsum esse coronatum anno Imperii Neronis decimo quarto & ultimo, Christi LXVIII. In antiqua Historia Patriarcharū Alexandriæ, una cum Chronico Orientali ab Abrahamo Ecchellensi edita, ista tradūtur: Secundus Anianus. Hunc ordinavit S. Marcus Euangelista, & est sutor ille, qui aptavit ejus calceamenta. Obiit die Dominica vigesima Hathuri: sedem tenuit post Divum Marcum Apostolum annis octodecim, & ducentis sexdecim diebus. Hæc ibi. Incidit dies vigesima mensis Hathuri in diem XVI Novembris: [sedisse annos 18,] ad quem diem in Kalendario de festis Coptitarum & Ægyptiorum apud Seldenum notatur festum Asasii, an corrupte pro Aniano? quis dicet? Verum tunc a XXV Aprilis, & obitu S. Marci non essent dies ducenti sexdecim, sed sex tantum & ducenti. Quomodo autem aptando calceamenta S. Marci in hujus notitiam venerit, & ab eo in fide Christiana instructus, & cum tota domo baptizatus, ac tandem Episcopus fuerit ordinatus, late deducitur in Actis S. Marci num. 3, 4 & 5. Post hæc Acta dedimus Appendicem de vita S. Petri Alexandrini Episcopi & Martyris, in qua aliquot successores S. Marci enumerantur, & cum singulari titulo Successor ejus traditur Beatus Anianus, [mortuus anno 86.] Græce μακάριος Ἀνιανὸς τὸν θρόνον ἐκδέχεται. Mortuus autem est secundum hanc traditionem anno Christi LXXXVI, Domitiani anno VI.

[3] Petrus de Natalibus lib. 9 Catalogi cap. 19, longum elogium de S. Aniano profert, & multa miracula congerit, quæ nobis minime probantur, & apud eum legi possunt. Galesinius ex hoc Catalogo nobilitatem, nobis minime probatam, S. Aniano adscripsit: [Corpus dicitur Venetias translatum.] Petrus enim eum dicit venisse ex Africa nobilissimum & divitem, & sub finem ista habet: Ipse clarus virtutibus in pace quievit V Nonas Octobris, sepultusque est juxta corpus B. Marci in loco Buculi. Cujus corpus processu temporis Venetias inde translatum, in monasterio S. Clementis reconditum servatur. Eadem de corpore Venetias translato tradit Vghellus tomo 5 Italiæ Sacræ columna 1260, ubi corpora Sanctorum & reliquias sacras urbis Venetæ enumerat. Ad citatum diem quartum Octobris referunt S. Anianum Grevenus, Maurolycus, Canisius & alii, [cultus 4 & 1 Octobris,] Petrum de Natalibus secuti. In MS. Florario memoratur ad ipsas Kalendas Octobris. [ecclesia Alexandriæ.] Nomine S. Aniani fuisse Alexandriæ ecclesiam tradit ex Epiphanio Baronius in Notis suis ad hunc diem.

[4] Eutychius Ægyptius, Patriarcha Orthodoxorum Alexandrinus, seculo Christi decimo, scripsit Ecclesiæ suæ Alexandrinæ Origines, [Testimoniū Eutychii Patriarchæ.] a Ioanne Seldeno Arabice & Latine Londini editas: in quibus de S. Aniano, quem Hananiam appellat, ista habet: Marcus Euangelista in urbe versatus est Alexandria, ut inde propagaretur apud homines fides in Christo Domino nostro. Dum autem per urbem incedit, diffringitur calcei ejus corrigia: quem ut reficeret, ad sutorem se contulit, nomine Hananiam: qui subula ad perforandum calceum sumpta, digitum suum perforavit, adeo ut multum efflueret sanguinis, nec sine dolore ingenti. Submurmuranti igitur in Marcum, dixit ei ille, Si credideris in Jesum Christum Filium Dei, digitus tuus sanabitur. Prehenso igitur digito ejus dixit: In nomine Jesu Christi sanus sit digitus tuus: qui eodem momento in sanitatem restitutus est, sanguine amplius non effluente. Et credidit ab eo tempore Hananias in Christum, unde baptizavit eum Marcus, & constituit eum Patriarcham Alexandriæ. Scilicet is primus erat Alexandriæ Patriarcha constitutus. Constituit item Marcus Euangelista duodecim Presbyteros cum Hanania, qui nempe manerent cum Patriarcha; adeo ut cum vacaret Patriarchatus, eligerent unum e duodecim Presbyteri, cujus capiti reliqui omnes manus imponerent, eumq; benedicerent, & Patriarcham eum crearent: & dein virum aliquem insignem eligerent, eumq; Presbyterum secum constituerent loco ejus, qui sic factus est Patriarcha, ut ita semper extarent duodecim. Hæc Eutychius ex versione Seldeni, qui suum adjungit Commentarium, & in eo agit de iis verbis, quod Patriarcham crearint; additque Arabice illud verbum creare, idem significare, quod Græcis καταρτίζειν, absolutum aut completum reddere: scilicet eligendum fuisse a Presbyteris virum perfectum & aptum, creandum autem sive ordinandum ab Episcopis.

DE SS. PHILONE ET AGATHOPODE,
DIACONIS, ANTIOCHIÆ.

SECULO II.

[Commentarius]

Philo, Diaconus Antiochiæ (S.)
Agathopodes, Diaconus Antiochiæ (S.)

G. H.

Sacræ hodierni Martyrologii Romani tabulæ, ad hunc XXV Aprilis, jam nominatos duos Martyres sic commemorant: Ibidem Antiochiæ Sanctorum Philonis & Agathopodis Diaconorum. Ad quem locum ista annotat Baronius: Hi esse videntur, qui ex Syria comitati sunt S. Ignatium Episcopum Antiochenum, [Nomen in Fastis Romanis,] ejusque Reliquias Antiochiam retulerunt, ut constat ex Actis ipsius martyrii. Fuit Philo Tarsensis Ecclesiæ, Agathopus Antiochenæ Diaconus. Meminit eorumdem frequenter S. Ignatius, scribens ad Tarsenses, ad Philippenses & ad Antiochenos. Dedimus ad Kalendas Februarii duplicia Acta S. Ignatii, alia ex Græcis translata, alia ex antiquis MSS. Latinis eruta, cum historia Translationis Reliquiarum Roma Antiochiam, sed absque ulla horum Diaconorum mentione. Petrus Halloix tomo 1 Vitarum, quas de illustribus Ecclesiæ Orientalis scriptoribus edidit, cap. 9 Vitæ S. Ignatii ista inseruit: Nec defuit sua in hisce malis consolatio. Quippe quem nonnulli a Syria Romam usque, viri eximii, comitati sunt: nonnulli in ipso itinere occurrentes, se ultro associarunt. Nam e Syria quidem Philo & Agathopus Diaconi, viri egregia virtute præditi, & postea Sanctorum quoque numero adscripti, aliunde vero alii quoque, fortes ac generosi athletæ, vitam pro eo ponere parati, se comites applicuerunt.

[2] De Epistolis S. Ignatii Episcopi aliquam exercitationem nostram ante ejus Vitam §. VI proposuimus; [& epistolis S. Ignatii ad Philadelphenses,] & quam censuimus genuinam ad Philadelphenses scriptam, in ea de hisce Diaconis ista traduntur: De Philone autem, Diacono a Cilicia, viro testimonium habente, qui & nunc in verbo Dei ministrat mihi, cum Reo Agathopode viro electo, qui a Syria me sequitur abrenuntians seculo: qui & testificantur vobis. Et ego Deo gratias ago pro vobis, quoniam recepistis ipsos, ut & vos Dominus. Qui autem inhonoraverunt ipsos, liberentur in gratia Jesu Christi. Hæc ibi, quæ in eadem epistola, sed forsan interpolata, ita alibi leguntur: De Philone vero Diacono, viro religioso a Cilicia, qui nunc mihi in verbo Dei ministrat, una cum Gaio, & Agathopo viro electo, qui a Syria me sequitur, testificor vobis, quia renuntiaverunt seculo, & martyrium perpetrare assumpserunt. Et ego gratias ago Deo pro vobis, rogans ut suscipiatis eos in Domino, ut & vos suscipiat Jesus Christus. Qui enim eos diffamaverunt, redempti sunt in gratia Jesu Christi, qui non vult mortem peccatoris, sed pœnitentiam. Hæc ibi, in quibus Gajus & Agathopus, ut duo distincti referuntur, cum in priori textu Reus Agathopodes, sine conjunctione copulativa, quasi unicus idemque referatur, quod etiam insinuant ea quæ in utroque textu connectuntur. Desunt autem in aliis epistolis præposita nomina Rheus & Gajus. In epistola ad Tarsenses ista leguntur: [Tarsenses,] Salutat vos Philon Diaconus vester, cui & gratias ago studiose ministranti mihi in omnibus. Salutat vos Diaconus, qui ex Syria sequitur me in Christo. Scilicet Agathopodes, [Antiochenos,] cujus nomen exprimitur in epistola ad Antiochenos. Salutant vos, inquit, Philon & Agathopus Diaconi, consecutores mei. Et ad Philippenses: [& Philippenses.] Salutant vos Philon & Agathopus Diaconi.

[3] Hæc sunt quæ de his relatu digna occurrunt, ac proinde videntur potius omittenda quam addenda, quæ Hispani ex Pseudo-Chronico Iuliani Petri conferunt: [De his apud Hispanos conficta.] ob quæ Tamajus-Salazar in suo Martyrologio Hispanico istud elogium eis formavit: Antiochiæ natalis S. Agatopæi Martyris, Augusti Liberti, & apud Gallæciam Hispaniæ degentis, qui a B. Iacobo Zebedæi filio, & Hispaniarum Apostolo conversus, baptizatus, & Diaconus factus, in Antiochiam devenit; & a S. Ignatio honorifice susceptus, demum gloriosa martyrii laude in cælum coronatus ascendit. Addit dein Acta S. Agathopi, Martyris Antiocheni & Diaconi, ex Juliano & aliis Scriptoribus, & alia figmenta congerit, quæ satis corruunt ex iis, quæ alibi de Pseudo-Iuliano nuper conficto protulimus. Bivarius etiam in Notis ad Pseudo-Dextrum anno 70 comment. 2 num. 3 queritur, quod sciolus aliquis (quis autem nisi Baronius, haud sane dignus ita contemptim vocari?) Romano Martyrologio eum addiderit die XXV Aprilis, cum nullibi nisi in D. Ignatii epistolis ejus mentio fiat. Nicolaus Brautius, Episcopus Sarsinæ, in Martyrologio suo Poëtico, ista habet: De sanctis Martyribus Philone & Agathopode Diaconis Antiochiæ:

Officio Levita sacro perfunctus uterque,
      In fluvium mersus, Martyr uterque migrat.

Vnde illorum Martyrium, & hoc genus martyrii desumptum sit, hactenus ignoramus.

DE SS. EVODIO ET HERMOGENE ET CALLISTA EORVM SORORE,
MARTYRIBVS STRAGVSÆ IN SICILIA.

[Commentarius]

Euodius, Frater, Martyr Syracusis in Sicilia (S.)
Hermogenes, Frater, Martyr Syracusis in Sicilia (S.)
Callista soror, Martyr Syracusis in Sicilia (S.)

Auctore G. H.

Vrbs Syracusa, olim Sicularum, imo & Græcarum urbium censebatur maxima ac celeberrima, quam fide Christiana illustravit S. Martianus, a S. Petro Apostolo primus dictæ urbis Episcopus datus, [Cultus sacer] uti latius XIV Iunii, die ejus natali dicendum. A tribus Martyribus hujus urbis auspicantur quatuor apographa Martyrologii Hieronymiani hunc diem, [in Martyrologiis Latinis 25 Aprilis,] istis verbis: VII Kalendas Maii: In Syracusa civitate Siciliæ, natalis SS. Euodi, Hermogenis & Calistæ: pro qua in unico codice, sed antiquißimo, legitur Calisti. Notkerus prioribus consentit, & Callistæ scribit, quam talem etiam referunt MSS. Pragense & aliud Romæ asservatum apud Cardinalem Barberinum. Vsuardus solum duos priores retulit: Civitate Syracusa SS. Euodii, Hermogenis; quibus, & Calisti Martyrum, additur apud Molanum, sed alio charactere: & sic sunt inserti Martyrologio Romano hodierno. Franciscus Maurolycus, Abbas Siculus, illos isto ordine refert: Syracusis SS. Euodii, Calisti & Hermogenis Martyrum. Octavius Cajetanus, ortu Syracusanus, in Martyrologio Siculo ista habet: Syracusis sanctorum Fratrum Martyrum, Euodii, Hermogenis & Sororis Callistes. In MS. S. Cyriaci referuntur S. Euodus & Callista, sed perperam Cæsareæ tribuuntur.

[2] Græci in magnis Menæis eosdem celebrant Kalendis Septembris hoc encomio: Eodem die 1 Septembris, [in Menæis Græcis 1] sanctorum Martyrum & germanorum fratrum, Euodi, Callistæ & Hermogenis. Erant hi sancti Martyres germani fratres, ex eodem utero prognati, & per divinum lavacrum tempore prædicationis Euangelicæ renati: qui nomine Christianæ fidei ad Præsidem delati sunt, & cum de generoso & invicto illorum animo constaret, ad gladium damnati, recisis cervicibus cursum absolverunt, & ad Dominum emigrarunt. Eadem leguntur apud Maximum Episcopum Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων. In MS. Synaxario Parisiensi collegii Claromontani sine encomio celebratur memoria quatuor Martyrum his verbis: Μνήμη τῶν ἁγίων Μαρτύρων Ἀγαθοκλείας, Καλλίστης, Ἑρμογένους καὶ Ἐυόδου. Memoria sanctorum Martyrum Agathocleiæ, Callistæ, Hermogenis & Euodi. Nulla Agathocleia inter Siculos Sanctos apud Cajetanum reperitur. Colitur a Græcis, & refertur in Martyrologium Romanum S. Agothoclia Martyr XVII Septembris, [& 2 Septēbris,] forsan per errorem, aut aliqua de causa nobis ignota, ad hunc diem etiam relata. In Menologio Cardinalis Sirleti, ad diem II Septembris, celebratur memoria dictorum Euodii, Callistæ & Hermogenis, elogio ex Menæis desumpto. Citato hoc Menologio ista ad dictum secundum Septembris in hodierno Martyrologio Romano leguntur: Eodem die passio SS. Euodii, Hermogenis & Callistæ germanorum.

[3] Memoratus Octavius Cajetanus Syracusanus, tomo 1 de Vitis Sanctorum Siculorum, de hisce Sanctis agit pag. 124 & sequente, [memorantur a Ioanne Damasceno.] & in Animadversionibus pag. 104, aliqua antiquæ venerationis testimonia adfert; ac primo Joannis monachi, qui illi Damascenus est, & ait: Advenit initium anni, invitans ad celebrandos illustres Callisten, Euodium & Hermogenem, germanos fratres athletas. [Philippo, seu Theophane aut Gregorio Tauromenitano:] Secundo adducitur Philippus Tauromeniorum Antistes, qui idem, inquit, forte est ac Theophanes eorumdem Præsul. Est homilia de Novæ Indictione, quam sub titulo Gregorii, cognomento Figuli, seu Ceramei, Tauromenitani in Sicilia Archiepiscopi, edidit Greco-Latinam Dionysius Petavius ad Nicephori Constantinopolitani Breviarium, & pag. 270, de his Sanctis ista habet: Callistæ, Euodi atque Hermogenis, non minus fide quam natura germanorum, anniversarium agimus diem. Et hi cum Menæis Græcorum celebrarunt festum horum Martyrum ad Kalendas Septembris, a quibus Græci auspicantur initium anni & novam Indictionem. Tertium testimonium S. Iosephi Hymnographi, profertur ejusmodi: Fideliter in scamma martyrii Calliste ingressa es, [& S. Iosepho hymnographo.] Fideliter in scamma martyrii Calliste ingressa es, prædicans cum duobus Fratribus Christum Deum nostrum. Quippe divino amore succensa, vere spiritualia Ecclesiæ Christi vasa eos perfecisti: quare cum ipsis Martyr in cælestem vitam coaptata es.

[4] Denique ex MS. Græco Contacario monasterii S. Philippi Fragalatis, [Precatio ex carmine Græco ad eosdem.] profertur ejusmodi precatio: Præclare sane Christo decertavistis, amore coaliti, quasi unus in tribus esset corporibus animus, genere fratres, fide Martyres sanctissimi. Tu vero qui unus es in sanctis viris gloriosus, eorum precationibus nos tueare. Operæ pretium existimo a sacris victoribus impulsum hymnos in medium afferre: quare oro te, o sapientiæ Largitor, ut sancti Spiritus tui splendore mentem linguamque meam emundes, ut ea concinam, quæ jus fasque jubet. Hoc abs te etiam atque etiam peto (ex te enim charismatum fontes emanant) o Verbum Patris, qui fontem luminis in tenebricosos effundis, sapientiamque impertiris indoctis imperitisque: quæ tua bonitas est, solus in Sanctis requiescens. Tota pulchra es, o Martyr Callista, quapropter concupivit Rex speciem tuam. Tu quippe, perinde ac propria veraque mater, germanis fratribus pietatis nutricem te præstitisti; & urgens eos ad certamen, Hermogenem, Euodumque, tamquam dona gratissima, Domino obtulisti; quibuscum una immortalia præmia sortiris: quæ nobis se daturum recepit is, qui solus requiescit in Sanctis suis. Hæc ibi, quæ omnia ut hactenus dicta inter sese cohærent, & eorumdem Sanctorum triumphum confirmant: atque Callistam Sororem, non Callistum dici exigunt, patiuntur autum ut Euodius sive Euodus, ut paßim in similibus fit, pro arbitrio dicatur.

[5] [Quo tempore martyrium illatum.] De tempore, quo hi Sancti martyrium subierint, nihil certi constat. Rocchus Pirrus, tomo 2 Siciliæ sacræ in Notitia Syracusanæ Ecclesiæ pag. 125, tradit anno CCCIX XXV Aprilis, Syracusis martyrium fecisse Callisten, Euodium, & Hermogenem fratres, adstipulantibus Martyrologio Romano, Maurolyco, Usuardo (sed in his nihil de tempore martyrii traditur) Cajetano & Ferrario. Et Ferrarius quidem in immani Diocletiani, ut est conjectura, persecutione ob Christianæ fidei constantiam martyrium perpessos esse tradit. Cajetanus in margine ad Acta horum Martyrum apponit annum Christi CCCIV: sed, ut bene notavit Ferrarius, ex conjectura. Quidni citius paßi sint; quos primo loco recenset Martyrologium S. Hieronymi? Habuit urbs Syracusana primitias Martyrum sub Nerone, de quibus egimus Kalendis Ianuarii: quo etiam seculo Martyres occubuerunt Episcopi Syracusani Marcianus, ejusque successor Chrestus, cui socius datur S. Peregrinus, Martyr sub Domitiano, III Novembris passus.

[6] [Nonnulla conficta apud hodiernos Hispanos.] Hactenus bene constitutis piget addere, quæ de S. Hermogene & sociis circumferuntur ab hodiernis Hispanis ex Additionibus ad Maximi Chronicon, sub nominæ Helecæ Episcopi Cæsar-augustani adjuncta, quasi S. Hermogenes viderit S. Jacobum Apostolum Hierosolymis morientem, & cum aliis discipulis comitatus ejus corpus in navi ad Hispaniam, & post ejus appulsum Iriam-Flaviam Gallæciæ civitatem, ad Italiam se contulerit, & in persecutione Neronis Syracusis prædicans, fuerit cum aliis occisus: prout hæc edidit Rudericus Carus cum Chronicis Dextri & Maximi pag. 224. Ex hoc tamen fundamento aliam Hermogenis Vitam procudit Franciscus Bivarius, in Additionibus ad Chronicon Maximi pag. 24. Eodem fundamento ipsum S. Hermogenem tandem suo Martyrologio Hispanico inseruit Tamajus Salazar ad hunc diem, & Vitam contexuit ex Lectionibus, quæ de S. Iacobo recitantur, eruntque excutiendæ ad diem XXV Iulii. Sed esto tunc aliquis Hermogenes vixerit, etiam diversus ab illo, quem a fide deviasse innuit S. Paulus epistola 2 ad Timotheum cap. I, an hoc satis est ut continuo illustris hic Syracusanus Martyr attrabatur ad dictum comitatum S. Iacobi? Certiora nos requirimus monumenta.

DE SS. NOBILE SEV NVBILE, MARTIA, HERMEMPHO, FORTVNATO, IOCVNDO, MARTYRIBVS AFRIS.

[Commentarius]

Nobilis seu Nubilis, Martyr in Africa (S.)
Martia, Martyr in Africa (S.)
Hermemphus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Iocundus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Dvo priores hujus claßis Martyres inscripti sunt antiquis Martyrologiis Mss. monasteriorum, Rhinoviensis in Helvetia, & Richenoviensis sive Augiæ-divitis prope Constantiam in Suevia, his utrobique verbis: In Africa Nobilis, Martiæ, quæ in altero Ms. Matiæ scribitur. At loco non addito indicatur Fortunatus in Mss. Aquisgranensi, Augustano & Labbæano; item apud Grevenum in Auctario Vsuardi. Iidem cum quarto socio sic referuntur in Martyrologio S. Hieronymi: In Africa Nobilis, Marcæ, Hermemphi, Fortunati. Horum primus etiam Nubilis dicitur, & Marca, Marcia & Maria: Hermemphus, Memphus: quibus additur in apographo Corbeiensi Parisiis excuso Jocundus. Quod nomen sæpius in dicto codice sub finem additum invenitur: & cū tali monitione, hic in titulo collocatur. Nam die VIII Martii S. Jocundus etiam Martyr in Africa, ex dicto apographo Corbeiensi adjungitur aliis XI Martyribus istic nominatim expreßis. Vti XVIII Martii, S. Jocundus Martyr in Mauritania celebratur cum SS. Curento, Timotheo & Salda. Iterum XIV Martii, S. Jocundus Martyr Nicomediæ ex eodem Corbeiensi Ms. refertur cum SS. Felicissimo, Dativo & Frontino. Præterea ex variis Martyrologiis celebratur S. Jocundus Martyr V Ianuarii, cum aliis XIII ibidem designatis: & VII Martii cum SS. Saturnino, Artaxio & Quinto. Item SS. Fortunatus & Iocundus Martyres in Africa, memorantur IX Ianuarii, sed habent adjunctos & suis nominibus distinctos alios quindecim Martyres. Est præterea S. Fortunatus Martyr in Africa relatus, XVII, XIX & XXVII Ianuarii, & XXI Martii, sed ubique alii ab his junguntur Socii. Nobilis seu Nubilis, Martia, Hermemphus aut Memphus in Africa, aut etiam alibi Martyres, hactenus, quantum recordamur, non fuerunt relati.

DE S. NICE MARTYRE, APVD GRÆCOS.

AN. CCCIII.

[Commentarius]

Nice, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Menæa excusa hujus Heroidis ita meminerunt: Eadem die XXV Aprilis sanctæ Martyris Nices, [Celebratur 25 Aprilis,] quæ (uti in Menæis Mss. Chifletianis dicitur) gladio est interempta. Quia autem νίκη victoriam significat, in adjuncto disticho ad significationem hujus vocis alluditur, & huic discissæ, ut Νικεφόρῳ victoriæ latrici, dicitur victoriæ remunerator pulchra victoriæ præmia dare: quæ sic Græce exprimuntur:

Νίκης βραβεῖα φαιδρὰ τῇ τετμημένῃ
Νίκης βραβεὺς δίδωσιν ὡς Νικηφόρῳ.

Hujus sanctæ Nices, quæ & Victoria potest dici, [& 24 Aprilis,] memoria celebratur in Ms. Græco Synaxario Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, & in duplici Ms. Græco Taurinensi Ducis Sabaudiæ, sed præcedenti die XXIV Aprilis, ubi adjuncta est SS. Eusebio, Neoni, Leontio & Longino Martyribus Nicomediensibus, qui a Georgio Megalo-Martyre ad fidem Christi conversi ibidem coronam martyrii adepti sunt sub Diocletiano Imperatore; anno Christi CCCIII, quod etiam de hac S. Nice videtur dicendum. Eadem sub nomine Victoriæ memoratur a Laherio in Menologio Virginum, præfato se illius notitiam ex magnis Menæis Græcorum accepisse.

DE S. PVBLIO MILITE, MARTYRE NICOMEDIÆ.

SUB Licinio.

[Commentarius]

Publius, miles, Martyr Nicomediæ (S.)

G. H.

Basilii Porphyrogeniti Imperatoris cura & mādato, seculo Christi decimo, editum Menologium, nobis proponit hunc Martyrem: quem Nicomediæ passum scimus, quod conversus sit, audita istic S. Basilei Episcopi Amaseæ de Christo prædicatione; cujus Acta martyrii sequenti die XXVI Aprilis proferemus. De hoc vero in dicto Menologio illud habetur elogium. Certamen sancti Martyris Publii. [Encomium ex Menologio Basilii Imper. 25 Aprilis.] Sanctus hic Christi Martyr Publius, miles fuit, Licinii Imperatoris copiis adscriptus, & ab ipso summe dilectus, eo quod in plurimis belli occasionibus se strenue ac fortiter gessisset. Quando autem sacrosanctus Christi Martyr Amaseæ Episcopus vinctus coram ipso Licinio adductus est, ac generose ipsum redarguit; stultumque impurorum dæmonum ac idolorum cultum detestatus, quæ spectant ad veri Dei scientiam & Salvatoris nostri Jesu Christi Incarnationem, plenius enarravit; illico militari baltheo quo cingebatur, atque armis projectis, se Christianum esse professus est, ac se cælestis Dei servum ac militem promulgavit. Proinde in iram grandem excitatus Licinius, facie subito commutatus, primum quidem ipsum toto conatu & blanditiis multis ab illa mentis sententia amovere conatus est. Quod cum nequiret, crudeliter eum excruciari, atque ense demum cervicem ei amputari jussit.

[2] In Menæis colitur XXVII Aprilis, & qui in dicto Menologio Πούβλιος dicitur, ibidem Πουβλίων appellatur, [Memoria in Menæis 27 Aprilis.] & ense vitam finivisse dicitur, addito hoc disticho:

Σφαγεὶς Πουπλίων αἷμα σὸν Χριστῷ χέεις,
Ὡς ἠγορασθεὶς αἵματι Χριστοῦ πάλαι.

Christi cruore fuso redemptus olim,
Christo cruorem, Publion, fundis tuum.

[Alibi 28 Aprilis.]In Synaxario Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, idem S. Publion Martyr colitur XXVIII Aprilis.

DE SANCTO STEPHANO, EPISCOPO ANTIOCHENO, ET MARTYRE.

Anno CCCCLXXIX.

[Commentarius]

Stephanus, Episcopus Antiochenus, Martyr (S.)

Auctore G. H.

Ecclesia Antiochena, quæ primis rei Christianæ temporibus insigni floruerat Episcoporum sanctitate, Euodii imprimis. Ignatii & Babylæ Christi Martyrum; postquam pulso ab Arrianis Episcopo Eustathio, seditionum fluctibus agitari semel cœpit, vix unquam solidam pacem habuit, novis subinde schismatis aut hæresibus subnascentibus. Plenæ de his sunt Ecclesiasticæ historiæ, maxime ubi de S. Meletio Episcopo agitur, cujus ejectjo non solum Arriano Euzoio ingressum aperuit, sed ipsos quoque orthodoxos scidit in partes, propter Flavianum vivente adhuc Meletio subrogatum, ut esset qui Euzoio opponeretur; quæ de re pluribus egimus ad XII Februarii. Gravius iterum recruduerunt turbæ sequenti seculo, adeo ut Martyrius Episcopus, Clero immorigero, & Populo rebelli, & Ecclesiæ contaminatæ renuntiare maluerit, quam diutius cum illis conflictari: atque ita locus datus est Petro Fulloni, homini vafro & perfido: quem licet semel iterumque a collo suo excusserit Ecclesia, hæreseos convictum damnatumque, non tamen excutere potuit omnes ejus fautores: quibus agentibus vexati orthodoxi Episcopi sunt, unus etiam crudeli morte extinctus, Stephanus scilicet, atque ipse demum Petrus per fas nefasque restitutus. [Cultus sacer.] De Stephano sic loquitur Romanum Martyrologium ad hunc XXV Aprilis: Antiochiæ S. Stephani, Episcopi & Martyris, qui ab hæreticis, Synodum Chalcedonensem impugnantibus, multa passus, in Orontem fluvium præcipitatus est, tempore Zenonis Imperatoris.

[2] [E duobus Stephanis apud Theophanem] Fuerunt tunc duo consequenter Episcopi Antiocheni, Stephani nomine appellati, ideoque controversum fuit, uter illorum esset martyr appellandus. Quare primo utriusque Acta ex Theophanis Chronographia colligimus. Hic ergo cum narrasset Zenonem, ante pulsum. Constantinopolim ingressum, [tempus prioris,] & ab eo Basiliscum tyrannum captum atque in exilium ablegatum, quod anno CCCCLXXVII contigit, ista subdit: Ceterum Petrum Fullonem, ut qui Basilisco faverat, ab hoc scilicet in Episcopatum Antiochenum restitutus, Zeno habuit exosum. Orientalis itaque Synodi decreto dignitate motus est, & in ejus locum Joannes ordinatus. Hic quoque post tres menses eiicitur, ac demum successor ejus Stephanus, vir pietate spectabilis, Antiochiæ promovetur Episcopus. Anno vero sequenti In dictione prima, Stephanus, communi Petri Fullonis sequacium suffragio, apud Zenonem quasi Nestorianus accusatur: eum tamen, velut ab imposito crimine alienum, Orientalis Synodus, Imperatoris mandato Laodiceæ congregata, suæ Sedi restituit. Dein ad annum VII Zenonis, Christi CCCCLXXX, saltem post mensem Augustum, [& posterioris, quem is Martyrem statuit.] Stephano Antiochiæ Episcopo fatis functo, Stephanum alterum Zenonis Imperatoris jussu in ejus locum ordinaverunt: quem fidei perduelles, pro sua in Petrum Fullonem propensione, in amentiæ subsidium furorem armantes, in sancti Martyris Barlaam baptisterio acutis calamis perfossum & necatum, in Orontem fluvium projecerunt. Zeno porro facinus attentatum ulturus, Acacio Constantinopolitano Præsuli, ut Antiochiæ crearet Episcopum, mandavit: qui creavit Calandionem. Antiocheni ordinationis factæ nescii, Joannem nomine Codonatum sibi prȩfecerunt Episcopum: quem Calandion postmodum in Tyri Sedem, quæ post Antiochiam prima est, transtulit. Hæc Theophanes, quæ eadem, sed paulo contractius inseruit Historiæ suæ Ecclesiasticæ Anastasius Bibliothecarius.

[3] Euagrius libr. 3 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 10, omissis Ioanne & Stephano altero ista scribit: Petro Ecclesia Antiochena exturbato, Stephanus illius Sedem capessit: [Vnius Stephani & Martyris meminerūt Euagrius.] quem Antiocheni calamis, ad similitudinem hastarum præacutis, uti scribit Joannes Rhetor, confecerunt. Quo extincto, Calandio illius Sedis clavum suscepit: qui omnes, qui ipsum adibant induxit, ut tum Timotheo tum litteris Basilisci generatim ad omnes scriptis anathema indicerent. Nicephorus lib. 15 suæ historiæ capite 28, [& Nicephorus,] fere Euagrium secutus, ista scribit: Petro Fulloni sive Cnaphæo, Stephanus substitutus est, quem Antiocheni pueri, quod scilicet Cnaphæo adhuc addicti essent, acutis calamis veluti cuspidibus jugularunt, & in amnem, qui urbem eam præterfluit, conjecerunt, sicuti Joannes Rhetor tradit. Stephano in Episcopatu Calendion, [ex Ioanne Rhetore:] qui tum Constantinopoli propter certum negotium erat, successit. Hæc ibi. Baronius anno 479 num. 2 cum verbis Euagrii martyrium Ioannis narrasset; addit, De Joanne Rhetore mentionem fieri apud Photium, qui ait ipsum sui temporis esse prosecutum historiam: nimirum a temporibus Theodosii usque ad finem Zenonis. Utinam illam nobis Græcia conservasset, Martyrum sanguine adeo illustratam. … Post hunc divinum Martyrem Stephanum, alium in locum ejus subrogatum Stephanum, sed eumdem tantummodo unum sedisse annum, habet Nicephori Chronicon: postea vero electum esse Calendionem, ibidem notatum, ostenditur.

[4] [S. Nicephorus consentit Theophani,] Verba S. Nicephori Patriarchæ sunt ista: Petrus Fullo, ejectus a Zenone, annis tribus. Joannes, qui trimestri spatio exacto ejectus est. Stephanus annis tribus. Stephanus alter anno uno. Calandion annis quatuor. Quæ plane consentiunt iis, quæ Theophanes habet, qui seniori Stephano etiam annos tres tribuit, & asserit juniorem Stephanum primo anno Sedis suæ fuisse occisum, & huic Calandionem ab Acacio subrogatum; contra quem Antiocheni Ioannem crearunt, sed nescii ordinationis de Calendione factæ, cui postmodum intellectæ acquieverunt. Coluntur præfati Scriptores mense Martii; S. Theophanes, die XII, [sed videntur ambo falli.] mortuus anno DCCCXX; S. Nicephorus, die XIII, vita functus anno DCCCXXVIII; ergo post cædem S. Stephani elapsis circiter annis trecentis & quinquaginta, ut non mirum foret, si cædes & tempus Sedis unius Stephani, alteri Stephano fuissent ab iis tributa.

[5] Temporibus horum Episcoporum Antiochenorum praerat Ecclesiæ universæ S. Simplicius Papa Romanus, [Est primus Stephanus occisus an. 479.] creatus anno CCCCLXVII, mortuus anno CCCCLXXXIII, secunda Martii, ad quem diem ejus Acta dedimus, & in iis martyrium S. Stephani attigimus, reliqua ad hunc diem rejecimus accuratius examinanda. Acceperat hic Pontifex litteras a Zenone Imperatore & Acacio Episcopo Constantinopolitano, de Episcopo Antiocheno occiso; & respondet, X Kalendas Julias post Consulatum Illi V. C., ergo anno CCCCLXXIX, biennio solum aut forte non integro elapso, post expulsum Basiliscum Constantinopoli, & Petrum Fullonem ex Sede Antiochena; cui tunc Ioannes subrogatus, post tres vero menses ejectus est, & in ejus locum Stephanus constitutus, sed intra primum Sedis annum occisus; & Constantinopoli Successor ordinatus, [tunc 22 Iunii S. Simplicius Papa,] non observato Decreto Nicæni Concilii, in quo dispensat S. Simplicius, missa ut diximus epistola XXII Iunii anni CCCCLXXIX, quam hic damus, & est hujusmodi: Simplicius Episcopus Zenoni Augusto.

[6] De Ecclesia Antiochena, venerandos mihi semper vestræ pietatis apices gavisus accepi: quibus ingenito vobis studio Catholicæ religionis, post defensionem fidei, [rescribit ad Zenonem de nece intellecta,] quæ vos servat & custodit, impietatis audaciam & facinora apud Antiochiam perpetrata, coërcita reperimus: exultantes vobis inesse animum fidelissimi Sacerdotis & Principis, ut Imperialis auctoritas juncta Christianæ religioni & acceptabilior Deo fieret, & appareret integrior; cum hi, qui in Episcoporum neces sacrilega cæde versati sunt, dignis jubentur perire suppliciis. In quo & quieti Ecclesiæ & vestro consuletis Imperio; quia vindicata Dei contuinelia, ulciscentis est gratia; & conciliatur his divini favoris auxilium, quorum cura sacrilegium non reliquerit impunitum. Sed, ut loquar fiducialiter Principi Christiano, si præteritarum litterarum (quas de Petri aliorumque nomine jam dudum ad Fratrem & Coëpiscopum meum Acacium scripsisse memini) ordo teneretur, ad hoc non potuit perveniri, quod jure nunc meruit vindicari. Mandaveram namque, ut facta suggestione pietati vestræ, prædictus ut & ceteri, qui per occasionem tyrannicæ dominationis invaserant Ecclesias Dei, extra metas vestri pellerentur Imperii: ne pestiferis sensibus quibusque simplicioribus ore sacrilego virus infunderent, & verbis impiis contra fidem orthodoxam innocentiores animas sauciarent. Quod tum apparet, cum minus ista curantur & levia esse creduntur. Actum est, ut (quemadmodum perhibetis) inter altaria, non tam plebs persuasionibus eorum, sed ipsi quoque Præsules & prædicatores fidei Sacerdotes funestis gladiis perirent. Unde si quæ & aliæ reliquiæ sub vestro reperiuntur Imperio, eas vel nunc in exteriores terras jubete propelli: ne qua deinceps in eo sit necessitas & causa supplicii. Quia melius est aditum obstruxisse, quam pœnam exegisse peccati.

[7] Et quoniam seditiones Antiochenas religiosissimo proposito sedandas non aliter existimastis, [vatam habet electionem successoris Episcopi Antiocheni,] nisi præter præjudicium venerandi illius Concilii Nicæni apud Constantinopolim iisdem petentibus ordinaretur Antistes: quod in ejus tantummodo persona sic memorastis assumptum, ut deinceps secundum definitiones Patrum Orientali Synodo creatio Antiocheni Pontificis servaretur; nec haberi loco vultis injuriæ, quod dissensionis gratia factum est auferendæ: tenet hanc pietatis vestræ B. Petrus Apostolus sponsionem, & Christianissimi fidelissimique Principis mentem in hæc verba jurasse, quod posthac in Antiochena urbe veteri more servato a Comprovincialibus suis Episcopis ordinetur: ne, quod nunc Frater & Coëpiscopus meus Acacius Vobis jubentibus est executus, in usum posteritatis veniat; & statuta Patrum, quæ præcipue præstabis illæsa, confundat. Unde quæ a Vobis amore quietis sancte & religiose sunt ordinata, reprobare non possumus: ne status Antiochenæ Ecclesiæ sub nostra dubitatione videatur ambiguus, præcipue cum is, qui legitur ordinatus, testimonio clementiæ vestræ, & tanta sit prædicatione subnixus, ut in eo, præter horum vulnerum dolorem, posito, possimus & Ecclesiæ, quæ illum meruit gratulari. Hæc repensis sermonibus & venerationis officio respondere curavi, ut tantas hæreticorum fraudes & facinora divinis & secularibus legibus persequenda, quæ sæpius probatis esse tam noxia, de memoria & conversatione hominum jubeatis auferri; quorum impietas nulla, quantum videtis, potest auctoritate compesci. Data X Kalendas Julias post Consulatum Illi V. C.

[8] Hæc S. Simplicius ad Zenonem Imperatorem: ex qua epistola colligit Baronius, [similia scribit ad Acacium Episc. C P:] in Notis ad Martyrologium, non tantum Stephanum, sed & alios orthodoxos Episcopos ab hæreticis tunc Antiochiæ occisos esse. Scripsit tunc aliam S. Simplicius ad Acacium Episcopum epistolam, ex qua priorem partem hic subjungimus. Ita ergo incipit: Simplicius Episcopus Acacio Episcopo Constantinopolitano. Clementissimi Principis litteris tuæque dilectionis, de sacrilega & funestissima cæde, quæ apud Antiochiam facta est, sauciatus & nimium affectus mœrore, respondeo, astruens, si quæ dudum de Petro & aliis complicibus eorum scripseram, & ut pietati ejus cum ceteris qui aderant fratribus suggereretur postularam, ut optaveram ordinatum fuisset; hæreticorum temeritas ad tantum facinus non veniret: nec aliquid necessitatis existeret, ut non aliter prædictæ subveniretur Ecclesiæ, nisi ut aliquid de jure ejus curatio ipsa minueret. Quamvis enim profecerit ad quietem, quod Christianissimi Principis jussione, vel sine præjudicio Canonum, a tua caritate fuerit Antiochenus Episcopus ordinatus; tamen non est sine invidia factum: cujus cavendum deinceps etiam ille testatur qui præcepit exemplum.

[9] [Stephanus 2 triennio præst] Hæc S. Simplicius, a quo quis fuerit substitutus, non indicatur nomine expresso. Et fuit necessario alter Stephanus, cujus Sedi sunt tribuendi tres anni, quos perperam Theophanes & Nicephorus tribuerant Stephano priori. Esto ergo cædes S. Stephani contigerit hoc XXV Aprilis anno CCCCLXXIX, post quem diem delata rei gestæ series Constantinopolim, & jussu Imperatoris ordinatus est Stephanus successor; ejusque ordinatio indicata S. Simplicio Papæ, qui die XXII Iunii respondit. [eo Calendio succedit anno 482.] Qui integro triennio elapso Idibus Juliis, Severino V. C. Consule, id est anno CCCCLXXXII, alias litteras misit Acacio, quibus indicat se intellexisse Calendionem in Episcopum Antiochenum consecratum. cujus electionem confirmat.

[10] Egimus X Martii de S. Melitone & socio Martyribus, quorum sacra ossa Venetiis in templo S. Lazari in Ptochotrophio seu pia domo mendicantium, [Reliquia S. Stephani Venetiis.] sub directione venerabilium Sacerdotum Somaschensis Sodalitatis, adservantur, ex Antiochia, ut Bulla habet, seu Bithynia, Natolia nuncupata, alias translata cum aliis aliorum reliquiis, inter quas, post sacra ossa præfatorum Martyrum, primo loco memorantur pedes S. Stephani Episcopi Antiocheni: quod hic indicare voluimus. Reliqua ad dictum X Martii legi possunt.

DE S. MANSVETO MARTYRE,
ARGENTANII IN NORMANNIA.

[Commentarius]

Mansuetus, Martyr, Argentanii in Normannia (S.)

Auctore D. P.

Mons-Martyrum haud procul a Parisina civitate distans, [Occasione aditi a nobis Montis-Martyrum,] cum aliis multis rebus insignis est, tum nostræ Societatis hominibus eo præsertim nomine venerabilis, quod istic suum veluti natalem Religio hæc habuerit, convenientibus illuc festo Assumptæ Virginis primis Sociis ad vota quædam simplicia nuncupanda, quibus divino sese servitio in futurum mancipaverunt. Superest ibidem, monstraturque sacellum subterraneum cum altari, ad quod res peracta & supra illud insigne sacellum, quod ingredientibus templum occurrit ad dextram, picturis marmoribusque insigniter ornatum sub titulo S. Ignatii, cura P. Iuliani Bonnefons, Scriptoris inter asceticos hoc tempore famosi. Ergo cum Roma per Galliam reverteremur in Belgium, & Parisiis aliquanto tempore commoraremur, indagandis Sanctorum Actis intenti; nefas duximus non etiam devotionis causa locum adire, [oblata notitia S. Mansueti;] & eucharisticum litare sacrificium pro beneficio vocationis nostræ ad Societatem, ibidem fundari cœptam: quo rite peracto, junxit se nobis ex ijs qui aderat Sacerdotibus vir perquam humanus, D. Prouverre dictus; & de operis nostri instituto requirens, auxilium si quod posset benigne addixit: promißi deinde sui nequaquam immemor, anno MDCLXIII, misit Argentanio Antverpiam sequens Instrumentum, quod ex Gallico Latine reddimus, in hunc modum.

[2] [cujus corpus cuidam P. Capucino] Nos Renatus Mahot, Presbyter Curatus oppidi Argentanii, & Decanus dicti loci diœcesis Sagiensis, in provincia Normanniæ, Licentiatus in Iure Canonum & Notarius Apostolicus, fidem facimus omnibus, quorum intererit, quod mense Septembri ultimum præterito a R. P. Ludovico Francisco Argentaniensi Cappucino, primo Definitore Ordinis in provincia Normanniæ, donata fuerit civibus & habitatoribus dicti Argentanii capsa abjegna, duos pedes longa & unum fere lata, in qua continebatur corpus gloriosi Martyris S. Mansueti: videlicet caput integrum solidumque, sex aut septem ossa cubitum unum longa; & magnus numerus aliorum ossium magnitudine & longitudine spectabilium, una cum Bulla tenoris sequentis.

[3] Alexander Victricius, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Aletrinus, [Roma missum anno 1650.] universis, præsentes nostras Litteras lecturis, fidem facimus & attestamur, qualiter, dum Vices-gerentis munere fungeremur, instante apud nos adm. R. P. Fr. Richardo Hibernensi Ordinis Capucinorum, donavimus adm, R. P. Fr. Ludovico Francisco Argentaniensi ejusdem Ordinis, corpus seu ossa corporis S. Mansueti Martyris, inclusum in capsula lignea, cordula ligata & sigilli nostri impressione in cera Hispanica rubra munita, una cum Reliquiis desumptis ex corporibus sanctorum Martyrum Celsi, Magni, Cælestini, Victoris, Justini, Felicis, Pii & Pacifici: nec non in alia capsula minori, sicut supradicta etiam clausa sub nostro sigillo, brachium S. Hippolyti Martyris: quorum sanctorum Martyrum corpora tunc temporis, de mandato S. D. N. Innocentii Papæ X ex cœmeteriis Calisti & Calepodii respective extraximus: [cum aliis Sanctorum Reliquiis,] & prædictas capsulas, ut supra clausas dicto P. Fr. Richardo consignavimus, ad effectum pariter consignandi seu mittendi prædicto P. Fr. Francisco: cui facultatem dedimus prædictum sacrum corpus & Reliquias, & brachium, penes se retinendi, aliis donandi, ab urbe extrahendi, & in quavis ecclesia, oratorio vel pio loco publicæ venerationi fidelium exponendi de Ordinarii licentia. In quorum fidem præsentes, manu nostra firmatas & sigillo nostro munitas, per nostrum Secretarium jussimus expediri, in alma Urbe, die X Junii, MDCL.

Alexander Episcopus Alatrinus.

Bernard. Gasbarra Secretarius.

[4] Prædictum vero sacrum corpus cum adjunctis ei Reliquiis, [anno 1658 recognitum ab Episcopo Sagiensi,] huic nostræ parochiali ecclesiæ S. Germani donatum, depositum fuit a præfato P. Francisco in æde Patrum Capucinorum hujus oppidi, usque dum D. Franciscus de Rouxel de Mondavy, Episcopus Sagiensis translationem fecisset. Qui anno MDCLVIII, die VII Aprilis, nostro & parochianorum omnium rogatu, ad dictam S. Germani ecclesiam personaliter accedens, mandavit Mag. Roberto du Frische, magno Vicario suo & Præposito ecclesiæ cathedralis Sagiensis, aperire coram nobis medicisque & chirurgis quibusdam ad id vocatis præmemoratam capsam: consequenter autem, ego prænominatus Curatus Argentaniensis, indutus superpellicio & stola, eduxi sigillatim caput & ossa S. Mansueti; quæ omnia a medicis chirurgisque fuerunt agnita pro humani corporis membris. [convocata Synodo diœcesana] Ut autem solemnius perageretur Translatio tam pretiosi thesauri, Synodum Curatorum omnium suæ diœcesis convocavit Episcopus, in diem S. Marci, ad templum S. Germani: ubi coram omnibus, viri zelum & eloquentiam mirantibus, insignem habuit panegyricum de laudibus S. Mansueti, quem secuta est Processio generalis ex æde S. Germani ad ecclesiam Capucinorum.

[5] [processione solenni,] Pompam ducebant tubicines quatuor, subsequentibus primum Patribus Capucinis numero triginta, in quibus erant adm. R. P. Provincialis & prænominatus P. Franciscus; tum Cordigeris duodecim, & Prædicatoribus conventus Argentaniensis circiter sedecim. Exinde post Crucem Episcopalem procedebat Clerus secularis tam Curatorum circiter quandringentorum quam aliorum Ecclesiasticorum, qui omnes cereum manu gestabant, agmen claudentibus aliis nonaginta Curatis pluvialia indutis, inter quos Decani quindecim, ac tandem ipso D. Episcopo cum omnibus suis Officialibus. His ita prægressis, ordo populi talis fuit: primum locum tenebant confraternitates Argentaniensium civium duæ a Caritate nuncupatæ, scilicet S. Germani & S. Martini, singulis quoque suum cereum gestantibus: quos sequebatur D. Marchio de Grandsay, D. Episcopi nepos, cum omnibus Magistratibus & Officialibus Argentaniensibus, atque promiscui sexus multitudine tanta, tam ex oppido quam ex circumjectis locis intervallo decem leucarum collecta, ut sint qui dicant supra viginti hominum millia numerata eorum, qui vel suo procedebant ordine, vel procedentium stipabant latus: idque citra confusionem vel minimam, cura & vigilantia Officialium militarium, ad oppidi præsidium constitutorum.

[6] [ab ecclesia Capucinorum] Postquam D. Episcopus cum universo Clero ingressus ecclesiam Capucinorum erat, jussit denuo arcam aperiri, supra altare majus expositam, ex eaque educta S. Mansueti Martyris ossa, transposuit in aliam arcam ligneam rubro Cremesino serico magnifice vestitam: quam deinde duo magni Vicarii in suos sustulere humeros, & prælatum sibi insigne vexillum, in quo sancti Martyris imago erat artificiose depicta, subsequentes, præcedebant Episcopum: atque ita universa pompa, eodem quo venerat modo ab ecclesia Capucinorum ad proximam S. Martini processit, ubi Episcopus, post musicam aliquam symphoniam, orationem de uno Martyre cecinit ad majus altare dictæ ecclesiæ: [ad parochiā S. Germani,] quod idem in ecclesia Divæ Virginis factum; ac denique ventum est ad ecclesiam S. Germani, ubi D. Episcopus Pontificialiter indutus Missam cecinit, assistentibus sibi Vicariis suis aliisque pluribus Ecclesiasticis. Finita autem Missa facta est convocatio Curatorum, eo modo quo in cathedrali consuevit fieri diebus synodalibus: post quam secutæ sunt Vesperæ solennes, ipso Episcopo officiante: & capsa sæpe dicta a duobus Ecclesiasticis posita est eminenti atque conspicuo loco, [translatum est 25 Aprilis,] supra majus altare, ad hoc præparatum.

[7] Ceremoniam hanc augustiorem fecit D. Patricius Plunquet, Achadensis in Hibernia Episcopus, Confirmationis Sacramentum in ecclesia S. Germani conferendo duobus diebus subsequentibus magno numero hominum: quemadmodum Dominica sequenti Diaconatus Ordinem ibidem contulit Mag. Joanni Tirmois. Eadem autem Dominica P. Franciscus Ludovicus prænominatus prædicavit de Sanctorum corporibus, intra Romanas Catacumbas quiescentibus, quas a seipso aditas curioseque lustratas asserebat; de sancto autem Martyre Mansueto illud imprimis memorabile aiebat se didicisse Romæ, quod tumulus ejus inventus sit litteris graudiusculis hoc modo inscriptus, Mansvetvs fidelis Christi. [non sine miraculis,] Porro ipso solennitatis die plures prætensæ Religionis sectatores sexus utriusque, in alterutrius Episcopi manibus ejurarunt hæresim: alii etiam graviter infirmi perfectam recuperavere sanitatem, testantibus quibusdam ab acuta febri subito se liberatos, aut expeditam videndi, audiendi, gradiendi facultatem, qua tempore nonnullo caruerant, sibi esse restitutam. Quæ omnia, ut jam relata sunt esse verissima affirmo tamquam oculatus testis & in singulis præsens: in quorum fidem hunc verbalem processum conscripsi atque signavi, kalendis Maii anni MDCLVIII. [& festum renovatum proxima Dominica,] Decrevit autem præfatus Episcopus, ut annua Translationis hujus memoria, ageretur Dominica post festum S. Marci proxime libera.

[8] Est autem Argentanium, sive, ut Papirius Massonius in descriptione Galliæ appellat, Argenta, non minoris notæ oppidum, Vicecomitatus titulo insigne, & castro firmum, pendetque ex edito colle versus Olenam, præterlabentem fluvium, qui haud procul inde supra Sesuviorum seu Sagiensium urbem, quatuor Leucis Argenta remotam, exoriens, tandemque Baiocaßinam diocœsim ingrediens, [Argentanii apud Sesuvios.] Cadomum interluit; ibique Vdonis accessu auctior paulo post Oceano Britannico se immergit. Quid factam sit aliorum Martyrum Reliquiis, tunc pariter allatis aut brachio S. Hippolyti Martyris, necdum nobis innotuit: nec scire magnopere refert, cum hic jam fere dictum sit, quidquid de iis cognosci potest. Ceterum tam his quam aliis Roma allatis commune est, quod Instrumentum donationis supponat indicia Martyrii in iis eruendis, atque ab aliis qui intra easdem Catacumbas olim sepulti fuere discernendis, tam fuisse evidentia ac certa, ut minime posset dubitari, quin vere Martyres Christi fuerint quorum ista sunt ossa. Quod licet par sit credere; optandum foret tamen etiam hæc indicia ad notitiam posteritatis venire; ut sit quod postea opponatur sub nascituro fortasse dubio, quale hic moveri posset ex verbis tituli sepulcralis, nullam martyrii notam continentibus; præter quæ tamen bonus ille Pater Capucinus nihil discere ab eis curavit, qui plura interrogati docuissent.

DE S. PHOEBADIO, SEV FOEGADIO,
EPISCOPO AGINNENSI IN AQVITANIA.

SUB FINEM SECULI V.

[Commentarius]

Phœbadius, seu Fœgadius, Episcopus Aginnensis in Aquitania (S.)

BHL Number: 0000

Auctore G. H.

Aginnum sive Agennum, ad dextram Garumnæ fluminis versus Burdegalam, olim urbium Aquitaniæ princeps, nunc inter claras ejus regionis civitates adhuc censetur, Sede Episcopali exornata; quam seculo Christi quarto obtinuit S. Phœbadius, magni nominis Præsul & librorum adversus Arianos elucubratione clarus. Interfuit anno CCCLIX Synodo Ariminensi Acta exponit, [Interest anno 359 Concilio Arimiēsi,] cujus Sulpicius Severus lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ, & nos late descripsimus XIII Ianuarii ad Vitam S. Hilarii, hic autem pauca seligimus, quæ ad S. Phœbadium sive Fœgadium potißimum spectant.

[2] Apud Ariminum urbem Italiæ Constantius Imperator Synodum congregari jubet, idque Tauro Præfecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem consentirent; promisso eidem Consulatu si rem effectui tradidisset. Ita missis per Illyricum, [cum 400 Episcopis: annonam Imperatoris recusat, cum aliis Gallis:] Italiam, Africam, Hispanias Galliasque Magistris officialibus, acciti aut coacti quadringenti & aliquanto amplius Occidentales Episcopi Ariminum convenere: quibus omnibus annonas & cellaria dare Imperator præceperat: sed id nostris, id est, Aquitanis, Gallis ac Britannis indecens visum, repudiatis fiscalibus, propriis sumptibus vivere maluerunt … Interea Legatos Ariminensis Concilii ex parte nostrorum compellit Imperator uniri hæreticorum communioni, eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, verbis fallentibus involutam, quæ Catholicam disciplinam, perfidia latente, [variis ad Arianismū pertractis,] loqueretur. Namque Usiæ verbum, tamquam ambiguum, & temere a Patribus usurpatum, neque ex auctoritate Scripturarum profectum, sub specie falsæ rationis abolebat, ne unius cum Patre substantiæ Filius crederetur. Eadem fides similem Patri Filium fatebatur: sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset æqualis. Ita dimissis Legatis, Præfecto mandatum, ut Synodum non ante laxaret, quam conscriptæ fidei consentire se omnes suscriptionibus profiterentur. Ac si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exilium pellerentur. Sed regressis Legatis, licet vim regiam deprecantibus, negata communio. Enimvero compertis quæ decreta erant, major rerum & consiliorum perturbatio: dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim tædio peragrinationis evicti, dedere se adversariis, jam post reditum Legatorum superioribus, & ecclesiam, nostris inde detrusis, obtinentibus. Factaque semel inclinatione animorum, [constantissimus persistit:] catervatim in partem alteram concessum: donec ad viginti usque nostrorum numerus imminutus est. Sed hi quanto pauciores, tanto validiores erant: constantissimusque inter eos habebatur noster Fœgadius, & Servatio Tungrorum Episcopus. Hos, quia minis & terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur, ac lacrymans obtestatur, mitiora uti consulerent: clausos intra unam urbem Episcopos jam septimum mensem agere: injuria hiemis & inopia confectis nullam spem reversionis dari. Quis tandem esset finis? Sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. Et enimvero Fœgadius paratum se exilio, atque ad omne supplicium, in quod deposceretur profiteri, se ab Arianis conceptam fidem non recepturum.

[3] Ita in hoc certamine aliquot dies tracti. Ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim & ipse infractior, ad extremum proposita conditione evincitur. Namque Valens & Ursacius affirmantes, præsentem fidem Catholica ratione conceptam, [tandem fraude Valentis & Vrsacii inductus, cedit:] ab Orientalibus Imperatore auctore prolatam cum piaculo repudiari: & quis discordiarum finis foret, si quæ Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret? Postremo si quid minus plene præsenti fide editum videretur, ipsi adderent quæ addenda putarent, præbituros se in his quæ essent adjecta consensum. Favorabilis professio pronis omnium animis excepta: nec ultra nostri repugnare ausi, jam quoquo modo finem rebus imponere cupientes. Dein concepræ a Fœgadio & Servatione professiones edi cœpere: in queis primum damnatur Arius totaque ejus perfidia: ceterum non etiam Patri æqualis, & sine initio, sine tempore Dei filius pronuntiatur. Tum Valens tamquam nostros adjuvans, subjecit sententiam, cui inerat occultus dolus: Filium Dei non esse creaturam, sicut ceteras creaturas: fefellitque audientes fraus professionis. Etenim his verbis, quibus similis esse ceteris creaturis Filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris pronuntiabatur. Ita neutra pars vicisse se penitus, aut victam putare poterat: quia fides ipsa pro Arianis, professiones vero postea adjectæ pro nostris erant, præter illam quam Valens subjunxerat, quæ tum non intellecta, sero demum animadversa est. Hoc vero modo Concilium dimissum bono initio, fœdo exitu est consummatum …

[4] [reversus condemnat ante gesta,] Tum Hilarius Pictavorum Episcopus redire ad Gallias jussus, optimum factu arbitratus, revocare cunctos ad emendationem & pœnitentiam, frequentibus intra Gallias Conciliis, atque omnibus fere de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnant, & in statum pristinum Ecclesiarum fidem reformant. Hæc ibi, dicunturque duo sanis consiliis restitisse, Saturninus Arelatensium Episcopus & Paternus a Petrocoris: sed uterque ab Ecclesia dejectus est. E Conciliis habitis extat Parisiense I, in quo Formula fidei, ab Arianis suppresso Vsiæ nomine condita & Arimini suscepta, est prorsus condemnata, anno Christi CCCLXI aut sequente: ad quem retulit Iacobus Sirmondus, qui ad aliud Concilium incerti loci, [& librum contra Arianos scribit:] ista habet: Extat porro Phœbadii, Aginnensis in Aquitania Episcopi, adversus Arianos liber: in quo Sirmiensem formulam, ad Gallos missam, per singula capita discutit, firmissimisque rationibus confutat: ita ut Synodicæ Concilii loco, Phœbadii liber esse possit. Extat dictus Phœbadii liber in Bibliotheca veterum Patrum sæpius recusus, ejusque meminit S. Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 108 his verbis: Phœbadius, Agenni Galliarum Episcopus, edidit contra Arianos librum. Dicuntur & ejus alia esse opuscula, quæ necdum legi. Vivit usque hodie decrepita senectute. Scripsit autem Hieronymus dictum librum anno XIV Theodosii Imperatoris, ut capite ultimo testatur, ergo anno Christi CCCXCII. Misit etiam S. Ambrosius epistolam LXX ad hunc Phœbadium, seu Fygadium, & Delphinum Episcopum Burdegalensem. Iidem duo interfuerunt etiam Concilio Cæsaraugustano, anno Christi CCCLXXX habito.

[5] [Colitur 25 Aprilis,] Sammarthani tomo 2 Galliæ Christianæ pag. 70 agunt de S. Phœbadio, cujus elogium & vitæ historiam scripsisse dicunt Ioannem Soldadie Vicarium Generalem Aginnensem, ex quo & Proprio Ecclesiæ Aginnensis asseritur dies festus coincidisse cum anniversario S. Marci; idque confirmat Saussaius, qui ad hunc XXV Aprilis in Supplemento Martyrologii Gallicani ista scribit: Agenni Nitiobrigum natalis S. Phœbadii, illius Sedis Episcopi & Confessoris, qui prædicatione sua plebem sibi commissam ab Ariana pestilentia liberavit. Per ejusdem scripta ab Occidente usque ad Orientem diffusa, Catholici in fidei soliditate longe lateque roborati sunt, sicut testatur S. Hieronymus, qui hunc sanctum Antistitem illustribus ecclesiæ Doctoribus suo in Catalogo annumeravit. Verba S. Hieronymi jam dedimus.

[6] Bernardus Andegavensis apud Sammarthanos libro manuscripto, quem circa annum MCXII Fulberto Carnutensium Episcopo nuncupavit, ista tradit: Urbs Aginnum super omnes urbes Aquitaniæ multis olim Sanctorum patrociniis illustris emicuit: quibus pene omnibus temporum processu ignotis, quo nescio suo peccato viduata remansit, partim vi partim furto sublatis. Invenies Aquitaniæ viator, quod ipse experimento comperi, diversis in locis qui tibi dicant: Hoc est corpus illius Martyris ab Aginno translatum: hic illius Virginis vel Confessoris: [Corpus adservatum olim apud Petrocorios,] vel tanta portio illius Sancti, quorum unus Phœbadius habetur Petragoras allatus. Hac ibi. Fuit S. Phœbadii corpus multo tempore apud Petrocorios cum Reliquiis S. Alvertæ Virginis & Martyris Aginnensis, quæ germana fuit S. Fidis: & cum hac potest referri ad VI Octobris, nisi sit S. Aluera Virgo in Martyrologio Ms. Monasterii S. Sabini in agro Tarbiensi apud Saussaium ad XXV Augusti relata. At corpus S. Phœbadii inde translatum, ut habent Sammarthani, [jam Benerkis in Occitania:] ad locum de Benerkis Tolosanæ diœceseos ad fluvium Aurigeræ, ubi nunc in ecclesia servatur.

[7] Fuit olim intra urbem Agennensem prope basilicam S. Caprasii templum S. Phœbadio sacrum, sed jam dirutum ac deletum. Agennensium piam erga hunc Sanctum hoc tempore devotionem ita describunt præcitati Sammarthani: [templum olim Agenni, ubi contra pestem invocatur:] Cum anno MDCLIII late Aquitaniam lues popularetur, & Nitiobrigas in primis arripuisset illud incendium, civibus persuasum est ut confugerent in S. Phœbadii fidem atque operam: atque si pestis depulsa patrocinio ejus abscederet, accepti beneficii & grati animi monumentum foret, seu capsa condendis sancti Episcopi Reliquiis consecrata, seu quidpiam aliud in ecclesiæ Cathedralis ornamentum: instituereturque anniversaria omnium Ordinum supplicatio ad diem XXVI Aprilis, [supplicatio 26 Aprilis] agmine ad Cathedralem ædem incedente, ubi totius civitatis nomine Consules publica pietate Eucharisticæ mensæ accumberent, quod & voto sancitum est. Hactenus Sammarthani, rei consultæ, decretæ ac gestæ laudem adscribentes prænominato Ioanni Soldadie, qui istud ad sua cetera in diœcesim Aginnensem benefacta addiderit. [Vita edita, optatur.] Vtinam vero etiam noster conatus eidem innotuisset; curavisset profecto ut S. Phœbadii historia a se conscripta ad nos perferretur. Sed & si post hæc edita aliquis eo nos beneficio dignatus fuerit, occasionem nobis dabit in hujus mensis supplemento, quidquid hic minus diximus, maxime circa cultum recentiore, accurate compensandi.

DE SANCTIS EPISCOPIS HIBERNIS
MACALLEO IN CRVACHADIA,
ET MACHALDO IN INSVLA MONA.

Seculo V.

[Commentarius]

Maccalleus, Episcopus Cruachadiæ in Hibernia (S.)
Machaldus, Episcopus in Insula Mona (S.)

G. H.

Dvos sanctos Episcopos Hiberniæ simul proponimus, ambos ad hunc diem XXV Aprilis relatos, a nonnullis in unum eumdemque virum conflatos, cujus rei veritatem hic inquirimus, & benevolo lectori eam satis liquidam relinquimus. Martyrologium Ms. monasterii Tamlactensis de priore Episcopo ad hunc diem ista habet: [S. Maccalleus Episcopus in Hi-Fialgia:] Maccalleus Episcopus in Cruachadia Brig-ele: in Hi-Fialgia est ejus ecclesia. Quæ autem regio sit Hi-Fialgia, indicat auctor operis tripartiti de Vita S. Patricii lib. 3 apud Colganum num. 56 ita scribens: Post hæc prodigia valedixit vir sanctus & iterato benedixit Mumonios, [provincia Lageniæ,] & contulit se in regionem Lageniæ quæ Hi-Failge appellatur, sita in Comitatu Mediæ, versus Vltoniam, ubi Sedes Midensis, in litteris Apostolicis Cluanarardensis appellata, forsan antiquis Cruachadia. Quomodo autem S. Brigida Virgo velum a S. Maccaleo acceperit, indicatur in Vita 2 ejusdem S. Brigidæ ad Kalendas Februarii a nobis edita, auctore, ut creditur, Cogitoso, ubi num. 5 ista leguntur. Cum Brigidam sui parentes, more humano, [velum imposuit capiti S. Brigidæ:] viro desponsare vellent, illa cælitus inspirata, se virginem castam exhibere Deo volens, ad Episcopum sanctissimum beatæ memoriæ Mackalle perrexit. Qui cæleste intuens desiderium & pudicitiam & tantum castitatis amorem in tali virgine, pallium album & vestem candidam super ipsius venerabile caput imposuit. Quæ coram Deo & Episcopo ac altari genua humiliter flectens, suam virginalem coronam Deo omnipotenti obtulit. Hæc ibi. Hunc autem Mackalle, eumdem esse Maccalium, ex Martyrologio Tamlactensi relatum, confirmat apud Colganum ad dictam S. Brigidæ Vitam num. 11 Kalendarium Casselense, [Martyrologiis Hibernicis inscriptus.] in quo ad hunc XXV Aprilis ista leguntur: S. Maccaleus, qui colitur in Cruachan Brigh-ele in regione de Iffalgia, ipse dedit velum S. Brigidæ. Item Maguir in suo Festilogio ad eumdem hunc diem: S. Maccalleus Episcopus magnus, cujus ecclesia est in Cruachan Brig-eile in regione Ifalgiæ, & qui posuit velum candidum supra caput S. Brigidæ. Quia autem Mac Hibernis filium significat, eadem indicat Vsserius ex Tirenacho, Vitæ S. Patricii hactenus ineditæ scriptore: qui S. Patricium notat ecclesiam ædificasse, in capite Carmeli in campo Teloch: in qua Brigida pallium cœpit sub manibus Filii-Caille (id est Maccaille) in Hujusniuch Midi. Ibi ergo, ut Brogani rhytmus habet, posuit S. Maccalleus velum super caput S. Brigidæ. Consule § IV Commentarii nostri prævii ad Vitam S. Brigidæ cujus vitæ ratio chronologica cum dependeat a tempore vitæ & mortis S. Patricii, & hujus obitum statuerimus contigisse anno CCCCLX, consequenter corrigimus, quæ ante diximus de obitu S. Brigidæ, qui est referendus non ad annum DXXIII, sed ad annum CCCCXC, scilicet triginta annis post obitum S. Patricii. Arbitrati autem S. Brigidam annis septuaginta vixisse, censemus velum ante annum CCCCXL accepisse a S. Maccaleo tunc Episcopo, cujus obitum referunt apud Colganum Annales Dungallenses ad annum Christi CCCCLXXXIX. Verum quia obitum S. Patricii removerunt quatuor annos ultra Maccalei mortem, [videtur mortuus circa an. 456.] videtur potius obitus hujus referendus ad annum CCCCLVI. Hactenus dicta spectant ad S. Maccalei acta, obitum, ecclesiam & diem natalem.

[2] Alter Episcoporum præpositus est S. Machaldus, qui ex latronum Principe a S. Patricio conversus, [S. Machaldi Acta ex Vita S. Patricii.] & postmodum Episcopus in insula Mona, sancte mortuus miraculis claruit: uti late deducit Iocelinus in Vita S. Patricii a nobis illustrata num. 132 & sequentibus: quæ lector ibidem inveniet. Eadem fere habet auctor Vitæ S. Patricii tripartitæ apud Colganum lib. 3 num. 60 & sequentibus, hujusmodi verbis. Fuit tempore S. Patricii in regione Ultoniæ Maginis appellata quidam sceleratus & perditissimæ vitæ latro, [S. Patricio illusurus,] nomine Maccaldus: qui continuis rapinis, latrociniis & cædibus, per se & facinorosam latronum sibi adhærentium catervam, fuit toti patriæ molestissimus. Cum hic quodam die S. Patricium iter agentem, eminus videret, ad socios ait; Ecce advenit ille seductor, & falsæ doctrinæ præco famosus, qui patrum nostrorum dogmata & numina evertit, Deumque novum & inauditum prædicat: occurramus ei, & videamus an Deus ille valeat ipsum e manibus nostris eripere. Sed Dei nutu, sancitum illud in aliud commutarunt consilium. Volentes enim viro Dei prius illudere quam eum interimerent, induxerunt unum e sociis, Garbanum nomine, ut mortuum se simularet; quem & feretro jacentem ad instar mortui collocarunt, [simulatum mortuum resuscitandum offert:] & sic collocatum ad Patricium adduxerunt, petentes ut eum vitæ restituat; ut si vir sanctus eorum petitioni annueret, sic eum tamquam falsum prophetam irriderent, & trucidarent; si vero renueret, ansam etiam haberent ipsum e medio tollendi. Sanctus autem Antistes, spiritu revelante, quod gestum erat cognoscens, ait Deum suum esse & vitæ & mortis auctorem, qui, juxta exigentiam & fidem credentium, unum statum in alterum facile commutare posset. Et cum mox nonnihil secederet, quasi orationi vacaturus; [sed vere mortuum reperiens,] illusores socii frontem detexerunt, ut mox conclamandæ irrisionis & illusionis sancti Antistitis foret socius; & non illusorie, sed veraciter mortuum, & ad instar trunci rigidum repererunt. Unde ex tempore perculsi & tremefacti suum agnoscunt scelus, & Patricium Dei veri verum famulum ac nuntium prædicant, & mox in genua provoluti, erroremque suum confessi satisfactionem promittunt, & veniam postulant; [cum suis convertitur & baptizatur] quam & piissimus pater prompte concessit, omnesque in Deum verum credentes, & pœnitentiam promittentes baptizavit: & ad eorum supplicationem socium defunctum resuscitavit, ac salutari fonte intinctum, in viam salutis associavit.

[3] Machaldus autem, qui fuit in nequitia & vitæ perversitate horum latronum dux & antesignanus; fuit etiam eorumdem jam conversorum, in vera ad Christum conversione & vitæ emendatione, facile Princeps. [pœnitentia forma accepta,] Unde ex prædicatione sancti Antistitis intelligens nihil inquinatum posse intrare in regnum cælorum, neminemque posse frui gaudiis cælestibus sine prævia peccatorum non solum remissione sed & satisfactione; ante Patricium confessis peccatis, postulavit cum lacrymis formam pœnitentialis vitæ sibi perscribi; quam tenendo infinita vitæ prioris scelera dilueret, & vitam æternam possideret. Sanctus a Deo inspiratus, injunxit illi, ut qui in societatis malæ contubernio, patrioque solo Deum multiformiter offenderat; satagat eum in vitæ solitariæ austeritate, & extra natale solum, scilicet Hiberniam, placare: quia bona aliorum diripuit & dilapidavit; omnia sua eroget pauperibus: pro multo aliorum effuso sanguine, carnem suam dire excruciatam, velut exanimem reddat, & in perpetuum cremet Deo holocaustum. Unde præcepit, ut lembum exiguum de uno corio factum intret, & Oceano se committat, moraturus in loco, quo divinæ providentiæ placuerit eum destinare. Verus igitur obediens, & viva veræ pœnitentiæ imago, ex brevi illa & momentanea doctrina, magnum diuturnumque sine spe ulterioris terreni magistri aggreditur studium; eo enim ipso die lembum ingressus, sub divinæ misericordiæ protectione pelago se committit, quo mare & venti Deo disponente appellent, venturus. Venit autem in Manniam sive Euboniam, [appellit in Manniam insulam,] olim Druydum, & gentilium vatum, postea ab adventu Sancti Patricii Christi mystarum & monachorum secessu & sede nobilem, claramque insulam, prædictæ regioni Mag-inisensi ad latus dextrum in Oceano objectam: ibique reperit duos viros sanctos Conderium & Romailum; qui fidem & doctrinam Christi in illa insula disseminarunt & propagarunt. Hi in visceribus misericordiæ peregrinum, ventis & mari jactatum, hospitio collegerunt; ac postea agnito ejus statu ac proposito, [litteris instructus fit Episcopus,] in propositæ austeritatis instituto secum retinuerunt: & ita cum tempore in litteris ac pietate educarunt, donec tandem in sacris litteris egregie eruditus, prædictis Episcopis defunctis, in Pontificatu ejusdem insulæ successerit, & in virum celebratissimæ sanctitatis evaserit. Hic enim Machaldus est Episcopus & Antistes clarus Ardeubhoniensis, [invocatur ab auctore:] cujus nos suffragia adjuvent sancta. Hactenus auctor Vitæ tripartitæ, quibus hæc addimus ex Iocelino, quæ post mortem circa ejus sepulturam contigerunt. Qui postmodum in magna sanctitate excrescens, post decessum sanctorum Episcoporum prædictorum Episcopalem gradum promeruit, signis & virtutibus clarus, ibidem requievit. Habebatur enim in illa insula civitas quondam non exigua, [a morte claret miraculis:] cujus murorum adhuc cernuntur residua, ex ejus nomine cognominata. Habetur etiam in cœmeterio ecclesiæ ejusdem loci sarcophagus cavati lapidis, in quo latex jugiter resudat, imo sufficienter scaturit; qui haustu dulcis, gustu salubris, multis infirmitatibus, & præcipue veneno infectis vel potatis, mederi consuescit: aut enim post aquæ potationem quilibet celerem sanitatem sentiet, aut cita morte vitam finiet. In hoc etiam S. Machaldi ossa sacra requievisse referuntur, in quo nihil nisi aqua limpida invenitur. Plures etiam pluries lapidem illum conati sunt a loco amovere, & etiam Rex Noricorum, qui insulam subjugavit, ut aquam dulcem haberet jugiter in mari: sed tamen affectu suo omnino frustrati sunt. Quo etiam altius, ut lapidem effoderent, nisi sunt suffodere, eo firmius & profundius fixus inventus est in corde terræ.

[4] Probus libro 2 Vitæ S. Patricii num. 11 apud Colganum eum similiter laudat & ita finit: Hic est Macfail, Episcopus clarus & sanctus postmodum effectus in Euoniensium civitate, cujus nos adjuvent sancta suffragia. Hæc ibi. [traditur coli 25 Aprilis,] Et sicut ibidem Macfail appellatur, ita in Vita 3 apud Colganum num. 73 vocatur Maguil, & in 4 Vita num. 81 Demana, & ubique laudatur sancto fine vitam finivisse. Colganus sæpius asserit eum coli hoc XXV Aprilis, ac tum se plenius de ipso acturum. Vsserius, in Indice Chronologico ad sua Britannicarum Ecclesiarum exordia, asserit anno CCCCXCVIII Conindrio & Romulo Maninæ insulæ Episcopis vita functis, [& Episcopus creatus anno 498.] Maguil sive Machaldum successisse. An forsan citius, ex supra dictis dubitari potest.

[5] Ex his colligi posse indicamus cum Colgano, ansam erroris, quo Hector Boëthius lib. 9 historiæ Scotorum fol. 158 & alii recentiores post eum, scribunt S. Brigidam fuisse in Mona insula, [Perperam SS. Maccaleus & Machaldus unus idemque habiti.] a S. Machaldo Episcopo Solodorensi (nam Solodorensis Ecclesiæ erat Sedes Episcoporum Monæ) sacro velamine tectam: cum is nomine a S. Maccalleo Episcopo non multum differat, & eodem die dicatur coli. Ceterum loco & tempore satis distinguuntur, cum S. Maccalleus sit in Lagenia diu ante mortuus, quam S. Machaldus fuerit creatus Episcopus in insula Mona, quæ sita est in mari Hibernico, & potius Angliæ attribui solet.

DE SANCTO RVSTICO,
EPISCOPO LVGDVNENSI.

CIRCA ANN. D.

[Commentarius]

Rusticus, Episcopus Lugdunensis in Gallia (S.)

Auctore G. H.

Maximæ suo tempore fuisse æstimationis virum S. Rusticum, sive Rusticium, colligimus ex Actis S. Epiphanii, Episcopi Ticinensis, ab Ennodio oculato teste conscriptis, quæ nos ad diem XXI Ianuarii illustravimus. Occiso siquidem anno CCCCXCIII Turcilingorum Rege Odoacro, Theodoricus Rex Ostrogothorum imperavit in Italiæ; ac videns Liguriam a Burgundionibus misere vastatam, [S. Epiphanium Episcopum Ticinensem benevole excipit,] S. Epiphanium misit ad Gundobadum Regem pro redemptione captivorum. Qui suscepto ad eum itinere, benigne receptus est a Burgundionibus & Gallis, & potißimum a S. Rustico Episcopo Lugdunensi, quod Ennodius num. 50 exponit his verbis: Hoc ordine mira celeritate Lugdunum ingressus est, ubi Rusticus tunc Episcopalem cathedram possidebat, homo, qui & in secularis tituli præfiguratione Sacerdotem semper exhibuit, & sub prætexta fori, gubernatorem gessit Ecclesiæ: qui trans Rhodanum fluvium adventus ipsius, spiritalis lætitiæ copia repletus, occurrit, causam commeationis inquirit, quæ essent astutiæ Regis edocuit: [& instruit,] quem ne inopinantem objectionum aut responsionis calliditas inveniret, intra penetrale pectoris certaminum se prolusione firmabat. Hæc Ennodius, qui num. 55 se rei peractæ testem esse asserit, postea factus Episcopus Ticinensis: ex cujus verbis colligimus dignitatem S. Rustici, etiam quam ante susceptum Episcopatum habuit laicus; cognoscimus & caritatem, quam aduenæ S. Epiphanio exhibuit. Inter eos qui in lytrum captivorum necessariam pecuniam contulerunt, indicantur ab Ennodio Siagria matrona illustrißima & ditißima, quidni S. Rustici suasu inducta? & S. Avitus Viennensis Episcopus, cujus res gestas illustravimus ad diem V Februarii, ubi plurima de Gundobado Burgundionum Rege memorantur. [anno 494,] Contigit dictus congressus SS. Rustici & Epiphanii anno CCCCXCIV. quamdiu autem postea vixerit S. Rusticus, non liquet. Decessorem habuit S Lupicinum, successorem S. Stephanum; quorum sacram memoriam celebravimus III & XIII Februarii: [mortuus circa an. 500.] omnibus vero perpensis, censemus S. Rusticum circa annum quingentesimum obiisse.

[2] Virum singularis æstimationis fuisse, ob vitam in magna sanctitate peractam, inde nobis constat, quod inscriptus fuerit antiquo Martyrologio Hieronymiano, [inscriptus antiquis Martyrologiis:] in quatuor, quæ hactenus vidimus, apographis, scilicet Epternacensi a mille propemodum annis exarato, Lucensi, & Corbeiensi Lucæ & Parisiis excuso, & Blumiano, his ubique verbis: Lugduno B. Rustici Episcopi. Eadem leguntur in Ms. Barberiniano ad supplementum Martyrologii genuini Bedæ, & Ms. Trevirensi monasterii S. Maximini, quod potest censeri auctarium Rabani, & variis aliis. Longo eum encomio prosequitur Saussaius in Martyrologio Gallicano hoc modo: [laudatus a Saussaio:] Lugduni S. Rustici Episcopi ejusdem urbis & Confessoris. Is ut alter Ambrosius a seculari tribunali ad Pontificalem Cathedram conscendens, miris virtutum fulgoribus Ecclesiam suam implevit. Sapientia, pietate & caritate præcellens, sanctis coævis Episcopis admirationi fuit. Ipsum siquidem S. Epiphanius Ticinensis Episcopus, missus a Leone Imperatore ad Gundibaldum Burgundiæ Regem Legatus, officiose salutans; & ejus in redimendis captivis caritate & in negotiis obeundis consilio atque etiam hospitio potitus, eximio amore coluit. Beatus autem Sidonius Apollinaris, & dum ille adhuc in magistratu esset, in caris habuit, & postquam infulas sacras induit, altis præconiis extulit. Ennodius vero Ticinensis honorifica commendatione prosecutus est; Sacerdotem ante initum Sacerdotium, ob vitæ integritatem, justitiæ zelum & pietatis cultum fuisse, nobili ac insigni encomio deprædicans. Quam laudem si digne ante Præsulatum demeruit, longe ipso in Episcopatu transcendit præclaris sanctimoniæ incrementis: quibus cum semper novos cumulos adderet, salutis ministerio ad Dei gloriam feliciter adimpleto, tandem carne solutus, spiritum ad æthera transmisit. Cujus venerandum corpus ad Apostolorum basilicam, quæ nunc S. Nicetii dicitur delatum conditumque, honorifica inscriptione, quæ sanctitatem ejus testatur, decoratum est: memoria vero Ecclesiæ cui præfuit fastis adscripta, in perpetua benedictione permansit, cultuque sanctis Pontificibus proprio in hunc usque diem celebratur. Hæc largifluo suo stylo Saussaius: quorum singula optassemus magis probari. Porro S. Epiphanius Episcopus ad Gundebadum Regem missus est a Theodorico Rege Ostrogothorum non ante annum CCCCXCIV, [cum aliqua veri difficultate.] cum esset Leo Imperator, jam pridem ab anno CCCCLXXIV Vita functus. Suas etiam patitur difficultates cara amicitia S. Sidonit Apollinaris anno CCCCLXXXII mortui, quo tempore S. Rusticum necdum ad Episcopalem gradum ascendisse arbitramur. Extat libro secundo Epistola undecima Rustico inscripta, sed hic vasti itineris longinquitate discriminabatur, & a doctißimo interprete Savarone ad procul dißita mœnia Liviana amandatur. De ecclesia S. Nicetio apud Lugdunenses dicata egimus ad hujus Vitam die secundo Aprilis.

[3] Alia apparet controversia de S. Rustico, qui XIX Iulii colitur: de quo in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi ista solum habentur: Lugduno Rustici Confessoris. Ast apographum antiquißimum Martyrologii Hieronymiani, quod ab Epternacensibus habuimus, [num colatur 29 Iulii S. Rusticus Episcopus,] item Ms. Barberinianum in auctario genuini Bedæ, Ms. Trevirense S. Maximini, & Ms. Florarium Sanctorum, item Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusum, & Auctarium Greveni ad Vsuardum, ista habent: Lugduno Galliæ, S. Rustici Episcopi & Confessoris. Eumdem Antistitem appellant antiquum Ms. Martyrologium Carmelitarum, & quod est a Maurolyco editur. [an S. Rusticus Presbyter?] At contra hunc S. Rusticum Presbyterum & Confessorem fuisse tradunt alia tria apographa Martyrologii Hieronymiani; scilicet Lucense, Blumianum, & Corbeiense Parisiis excusum: item Vaticanum ecclesiæ S. Petri in auctario genuini Bedæ, Casinense, Altempsianum, Trevirense S. Martini, Vltrajectinum S. Mariæ, aliud Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudatum: Denique Notkerus & Ado, saltem in Appendice: ob cujus solius auctoritatem, tamquam alium a S. Rustico Episcopo, constituit Rainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, cum nesciret ab alio quam a Maurolyco Antistitem sive Episcopum haberi, additque alibi de eo altum silentium esse. Plura si Lugdunenses reperiant, poterunt indicare, ut plenius judicium ad diem XIX Iulii de eo feratur.

DE SANCTO GRAMATIO,
EPISCOPO METENSI.

CIRCA ANNVM DXXXXV

[Commentarius]

Gramatius, Episcopus Metensis ad Mosellam (S.)

G. H.

Illustris Ecclesia Metensis plurimos e suis antiquis Episcopis veneratur, nominibus nudis insertos sacris Fastis Martyrologii sui: & ita ad hunc XXV Aprilis ista commemorat. VII Kalendas Maii Metis depositio S. Gramatii Episcopi. Quæ ita exponit in Martyrologio Gallicano Saussaius: [Memoria in Martyrologiis:] Metis S. Gramatii Episcopi & Confessoris, qui S. Firminum ut ordine sic merito sequens, Ecclesiam illam miro cum sanctitatis splendore annis viginti tribus administravit, diebusque non tam, quam gratiæ fructibus plenus, suavi somno mortis consopitus, æternam evectus est ad requiem. Hæc ille. Historiam Episcoporum Ecclesiæ Metensis conscripsit Meurißius Episcopus Madaurensis & dictæ Ecclesiæ suffraganeus, qui Gramatium Episcopum vicesimum primum statuit præfuisse dictæ Ecclesiæ annis quinque & viginti, [tempus Sedis:] scilicet ob anno CCCCXCVI, usque ad annum DXX, & natalem decessoris Firmini asserit esse diem XVIII mensis Augusti, & Agatimbri successoris diem XI Maii: qui tres Episcopi in Chronico Pauli Warnefridi ita memorantur: Vicesimus Fronimus, post quem Cromatius, deinde Agathander. Tres itaque isti, quos præmisimus, [origo.] sicut in eorum nominibus attenditur, de origine credendi sunt manare Græcorum: Verum potius credendi sunt similia nomina obtinuisse in baptismo, aut postea ultra suscepisse.

DE SANCTO MACEDONIO,
EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

AN. DXVI

[Commentarius]

Macedonius, Episcopus Constantinopolitanus (S.)

Auctore G. H.

CAPUT I.
Minus honesta initia purgat Sanctus insigni confessione.

Qvinto Christi seculo Imperatores præfuerunt Zeno & Anastasius, homines perfidi; quorum prior fidei formulam, ab Acacio Episcopo Constantinopolitano vaferrimo conceptam, promulgavit, Ἑνοτικὸν, id est Conciliatorium seu unitivum dictum, [Zenonis Henotico,] sub quo Oecumenicæ Synodi Chalcedonensis tacita abrogatio latebat. Posterior Zenoni mortuo succeßit anno CCCCXCI secluso Longino Zenonis fratre, qui aliquot annis bellum grave illi movit, cum Isauris suis popularibus, quorum insidias & molitiones imputavit Euphemio tunc Episcopo Constantinopolitano. Quare post Longinum aliosque rebelles cæsos, apud coactos, inquit Theophanes, [ab Anastasio Imp. persuasus subscribit S. Macedonius,] Constantinopoli Episcopos, de Euphemio conquerebatur Imperator: qui in Imperatoris gratiam ipsius interdictum & abdicationem, tum a communione tum a munere, suis suffragiis comprobarunt: in cujus locum Macedonium, (de quo hic agimus) qui jam sacrorum vasorum custos erat, Constantinopoli Episcopum designavit Imperator. Macedonius autem male ab Anastasio persuasus, Zenonis Concordiæ subscripsit. Quæ etiam habet Theodorus Lector lib. 2 Collectaneorum, [Euphemiū decessorem in exilium ducendum juvat:] & addit: Hic Macedonius vir erat religiosus & sacer, utpote a Gennadio educatus, cujus etiam (ut fama habet) nepos erat ex sorore. Euphemium Imperator in exilium duci præcepit. Ille vero per Macedonium cautionem petiit, ut sine insidiis inde abduceretur. Macedonius vero aliquid laude dignum cogitans, ut cautio illi & ratio redderetur, consensit. Et cum Euphemius in baptisterio esset, Episcopalia insignia a Diacono auferri ipsi præcepit, atque ita ad Euphemium accessit; factaque mutatione, pecunias illi ad sustentandos eos, qui cum ipso erant, concessit. Hæc Theodorus & cum ipso Theophanes: quæ contigerunt anno CCCCXCV.

[2] At biennio post tradit, ista idem Theophanes: Hoc anno Macedonius Imperatoris consilio monasteria Urbis, [conatur ecclesiæ pacē adferre,] a præcipuæ Ecclesiæ communione ob Zenonis Henoticum se dirimentia, studuit reconciliare. At cum propositum non posset exequi, de convocandis in unum per urbem peregrinantibus Episcopis, deque scripto firmandis, quæ Chalcedonensis Synodus recte decreverat, Imperatori auctor fuit; quod per actum scripturæ consignatum postea factum est. Adhortabatur subinde ad pacem & concordiam monasteria, Dii maxime & Bassiani & Acœmetorum atque Matronæ, quæ ab iis, qui Concordiæ sanctionem admiserant, [& monachos quietos relinquere:] cœtus Ecclesiasticos separatim agere proposuerant, aut potius etiam exilia quæque sponte & alacriter tolerare. Illis igitur in arrepto semel consilio constanter perseverantibus, illos potius suæ concedere voluntati decrevit Macedonius, quam duriorem in eos ciere persecutionem. Hæc ibi. Erant prædicta monasteria ex illustrioribus, quæ tunc erant Constantinopoli. Nam teste Georgio Codino de Originibus Constantinopolitanis, pag. 61. S. Dius locum a Theodosio Magno petiit, & monasterium in eo extruxit, quod vocatur Dii. Quæ in Menologio Sirleti leguntur copiosius XIX Iulii die ejus natali. At S. Baßianus colitur X Octobris, cujus discipulorum numerus ad trecentos crevit, ex quibus S. Matrona extitit: ipse autem Bassianus tantum virtutibus & miraculis claruit, ut sub ejus nomine templum fuerit extructum, uti legitur in Menæis. De monasterio Acœmetorum egimus XV Ianuarii, ad Vitam S. Alexandri fundatoris & S. Ioannis Calybitæ. At S. Matrona est Menæis inscripta ad IX Novembris.

[3] Postmodum Festus Senator Romanus, ob publica quædam negotia, Constantinopolim ad Anastasium Roma missus; adhortatus est ut memoria sanctorum Petri & Pauli majore solennitate celebraretur. Per hunc Festum Macedonius Synodicam epistolam mittere, [epistolam Synodicam mittere Romano Pontifici prohibetur:] & Anastasio Romano Pontifici rationem reddere voluit: verum ne hoc faceret ab Imperatore est prohibitus. Vti tradunt Theodorus Lector & Theophanes. Ante reditum Festi e vita discesserat Anastasius Papa, mortuus XVI Kalendas Decembris anni CCCCXCVIII: eique S. Symmachus substitutus est.

[4] Quod autem S. Macedonius, ubi dolum subesse sanctioni Henotici accuratius cognovit, omnibus viribus adhæserit Concilio Chalcedonensi, satis ex sequentibus colligemus. Porro Cyrillus monachus, qui seculo sexto floruit, in Vita S. Sabæ Abbatis ad V Decembris, de Euphemio expulso & S. Macedonio substituto ista scribit: [accipitur in communionem a S. Elia Episc. Hierosolym.] Euphemius quidem propter rectam de fide sententiam impie depellitur a Sedis rectione: in ejus locum evehitur Macedonius. Cum in his esset Ecclesia, iis quidem qui Euphemium expulerant, assentiri non sustinuit Elias Episcopus Hierosolymitanus, ut qui eum expulerant præter regulam. Macedonio vero non dubitavit communicare, & cum eo convenire, ut qui ipse quoque rectam fidem amplecteretur: quod quidem non parum ab initio turbavit Imperatorem. Hæc ibi. Colitur IV Iulii S. Helias Patriarcha Hierosolymitanus in Martyrologio Romano, qui ultra obitum Anastasii Imperatoris superfuit, & sub eo actus est in exilium.

[5] Interim, ut Theodorus Lector scribit, Persæ contra Romanos moti multas civitates invaserunt, præsertim Amidenorum. Cum autem Imperator fœdera cum Persis inivisset, Bani Pontum invaserunt. Anastasius vero bellis occupatus, ab infestatione Orthodoxorum destitit. [ab Anastasio Imp. impetitur:] Ut autem modicum quietis a bellicis occupationibus accepit, rursus contra Ecclesiam & contra Macedonium armatus est. Hæc Theodorus. Quæ ad annum XVI Imperii Anastasii, Christi DVII refert his verbis Theophanes: Hoc anno bello liberatus Anastasius, pervertendo Macedonio Patriarchæ a recto fidei sensu studium omne contulit. Dolo ergo eum aggressus est. [benefacit hostibus:] Etenim, inquit Theodorus, inimici Macedonii Eucholium quemdam subornarunt, qui gladio illum impeteret. Macedonius vero, ut mansuetudinem suam ostenderet, munera Eucholio dari præcepit. Tale quid etiam erga sacrilegos quosdam fecit. Hæc ibi, quæ enucleatius narrantur a Theophane hoc modo: Macedonius, neque communione neque alloquii familiaritate dignatus Imperatorem est: quocirca eum clam urbe subduxit Anastasius. Acholium porro quemdam, ex infensorum sibi suggestione gladium in caput educentem, menstruam annonam jussit reportare Macedonius, tanta in hominem clementia laudatus: quam pariter liberalitatem in egenos quosdam, qui ecclesiam compilaverant, exercuit.

[6] Idem ad annum XIX Imperii Anastasii & DX Christi ista scribit: Hoc anno monachi quidam hæretici, numero ducenti, ab Oriente Byzantium cum impio Severo transfretati, insidias Macedonio & Synodo damnationem parabant. Istos Anastasius cum honore suscepit, ceu veritatis adversarios, qui totum conturbarant Orientem, & eadem pariter forent hic molituri. Joannes autem Alexandriæ Episcopus ducentas auri libras Imperatori se daturum pollicitus est, si modo celebratam Chalcedone Synodum funditus abrogaret. [hostes declarat eos qui Chalcedonensem Synodum non admittunt:] Imperator itaque Macedonium cum Joannis Legatis communionem habere cogebat, & Joanni ipsi, qui nec reciperet nec respueret Synodum, pacem dare. In adversum opposuit se Macedonius, dicens, nullam se communionem iis impertiri, nisi matrem & magistram profiterentur Chalcedonensem Synodum … In his Imperator Macedonium reprobare habitam olim Chalcedone Synodum, quemadmodum & Hierosolymorum Episcopus Elias, cogebat. Ad hæc Macedonius: Citra universalem Synodum, cui primus assideret Romanus Episcopus, id se exequi non posse referebat. Quibus Imperator exasperatus, immunitatis quærendæ causa confugientes in ecclesiam, per vim abripi jussit, & libertatis hujusmodi jura hæreticorum fanis concessit. Quilibet autem, tam e Clero quam e populo, Byzantii degentes hæretici, [oppugnatur ab hæreticis:] Severo atque hæreticis istis Orientis in oppugnando Macedonio præstabant operas. Ex quo deiferi Palæstinæ monachi, divino moti affectu, Severum & ejus asseclas monachos confutaturi, Constantinopolim convenerunt. Dorotheus interim Alexandrinus monachus pro Chalcedonensis Synodi defensione volumen ingens a se conscriptum, [habet alios protectores:] Magnæ, quæ erat fratri Anastasii desponsata, & rectum de fide sensum illuc usque servarat, obtulit: quem ipsa dedit Anastasio, claritate doctrinæ virum a perfidia dimovere sperans. Ille libro perlecto, cum præter opinionem opus digestum animadverteret, Dorotheum in Oasim ablegat, & flocci fecit librum, quod gereret inscriptum, Tragœdia, hoc est, Prophetia præsentis rerum status, quemadmodum a Magno etiam Basilio adversus Julianum pronuntiatum narrant. Ceterum Macedonius Flavianum Antiochensem, & quicumque contra Synodum leviter oblatrarent, [condemnat Flavianum Episc. Antiochenum.] anathematum fulmine percellebat, ac Flaviani Legatos, ob quædam negotia se convenientes, execrationibus suppositos amovit. Hæc Theophanes. Verum Flavianus postea pro Synodi Chalcedonensis defensione actus in exilium, colitur IV Iulii; & in locum ejus jam relatus Severus hæreticus, est intrusus.

CAPUT II.
Insidiæ structæ, exilium.

[7] Idem Theophanes ad annum XX Anastasii Imperatoris, id est Christi DXI, ista habet: Hoc anno Imperator struxit Macedonio insidias; [Patitur insidias Imperatoris & aliorum,] & Schismaticorum monachorum Clericorumque virorum & Juliani quondam Cariæ postmodum vero Halicarnassi Episcopi, & impii Severi adhuc monachum agentis, opera, fœdis palam emissis contumeliis, Macedonium oppugnabat. Verum Urbis conferta plebs, cum mulieribus & pueris, [ab aliis defenditur:] nec non orthodoxorum monachorum Præfectis, vociferabatur: Adest martyrii tempus, ne Patrem nostrum deseramus. Et convitia in Imperatorem conjiciebat, ipsum Manichæum & imperio prorsus indignum clamitans. Quibus ille territus, palatii portas obseravit, & ad fugam naves etiam tenuit paratas: quique prius etiam jurejurando Macedonium ad conspectum nusquam admissurum se obstrinxerat, timore correptus, eumdem videre exoptabat fervide: ac tum eo ad Imperatorem proficiscente, plebs cum magnis acclamationibus ad Abbates & monachos conversa dicebat: [evocatus ab Imperatore,] Patrem nostrum apud nos habemus. Sed & militares Scholæ pertranseuntem illum faustis vocibus prosequebantur. Denique ad Anastasium introductus, illum ceu Ecclesiæ hostem objurgavit: ille vero pacem & unum cum Episcopo sensum tenere in præsens simulavit. Hæc Theophanes, quæ fere eadem apud Theodorum Lectorem habentur. Sed prosequamur quæ anno XXI Imperii Anastasii, id est Christi DXII, facta refert idem Theophanes. Hoc anno, inquit, commentario per * Cellorem Magistrum misso, Macedonium Imperator decepit: ac primam quidem & secundam Synodum se probare fatebatur; Ephesinam vero & Chalcedonensem penitus tacebat: [& ejus simulatione deceptus,] qua magnam sibi invidiam conciliavit Macedonius. Per hujusmodi quippe commentarium Concordiæ sanctionem a Zenone editam probavit, cui dum ordinaretur subscripserat. Eapropter Macedonius ad Dalmatii monasterium profectus, [in monasterio Dalmatii veram fidem profitetur:] ad Clericos & monachos ferventiori zelo ductos, & visi facinoris fœditate indignatos, declamatorio sermone defensionem instituit: protestatus se Chalcedonensem Synodum admittere, & qui eam rejiciebant, hæreticos habere. Quibus auditis una cum eo sacra Missarum peregere solennia. Hæc ibi. Meminit dicti monasterii Georgius Codinus pag. 62. Condiderat illud Dalmatius seu Dalmatas Patricius, Constantem Magni nepos.

[8] Quæ deinceps ab Anastasio Imperatore gesta sunt, ita prosequitur Theophanes: [ut dejiciatur e Sede,] Interea Imperator Clericos atque monachos secum sentientes donis impulit, ut alium Episcopum in ejus locum subrogarent: quod Ariadnam Imperatricem & Ordinis Senatorii præcipuos afflixit. Erat quippe cunctis carus Macedonius, tum ob vitæ munditiem, tum ob rectam & sinceram de fide sententiam, quamvis dolum postmodum fuerit passus. [calumniis impetitur:] Ad hæc Imperator duos nequam & profligatæ vitæ comparavit viros, qui Macedonium præposteræ in pueros libidinis & hæreseos criminarentur, & de istis Præfecto atque Magistro scriptam offerrent accusationem: & aliam parem adversus Catholicos Presbyteros & Diaconos instruxit. Hæc Theophanes: quæ ita ab Euagrio lib. 3 Hist. Eccl. cap. 22 explicantur. Anastasius voluit a Macedonio chirographum suæ confessionis recipere. Quippe dedecori, inquit, est imperio, si chirographum illud reservetur. Cui postulationi cum Macedonius strenue resisteret, seque fidem minime proditurum constanter asseveraret; Anastasius Imperator insidias contra eum tendere cœpit, [& liberatur:] ad eum sane finem ut Episcopatu exturbaret. Itaque tandem accedunt adolescentes calumniatores, qui cum se tum Macedonium flagitiosi cujusdam facinoris falso reos arguunt. At vero ubi Macedonius genitalibus carere deprehensus est, ad alias fallacias se convertunt. Hæc ibi. At Nicephorus lib. 16 cap. 26 ista addit: At postquam Macedonius, tunica subducta, virilibus se carere ostendit, illorum confictam calumniam convicit.

[9] Imperator denique (verba sunt Theophanis) mandavit * Cellori Magistro, Macedonium summa vi ex Episcopali æde deturbare, vociferantem se non in Prætorio modo, sed etiam in theatro defensionem suscipere paratum. [mittendus in exilium,] Hinc e Cleri grege plures in carcerem conjecti, alii fugæ beneficium nacti, per Romanam & Phœniciam provinciam sunt dispersi. Impius autem Imperator authenticas rerum apud Chalcedonem gestarum tabulas, Magistri ope, [Acta Concilii Chalcedon. in altari deponit:] a Macedonio recipere & discerpere contendebat. Has vero sigillo notatas in altari Macedonius reposuit: quas demum Calepodius eunuchus, magnæ Ecclesiæ Oeconomus, furtim subreptas ad Imperatorem detulit. Postremo Macedonium, noctu per vim abductum, Chalcedonem primum, inde Euchaitam deportari jussit Imperator; nullam, ob plebis metum, de ipsi objectis inquisitionem facere ausus. [intruso in Sedem Timotheo,] Sequente luce Timotheum quemdam, Presbyterum & Ecclesiæ Sceuophylacem, declarat Episcopum: qui primum Ecclesiam ingressus, Macedonii deposuit imagines, atque ita demum sacris operam dedit. Perpendens porro Anastasius, Macedonium indicta causa nullave depositionis in eum lata sententia, in exilium ejectum, misso Magistro diem ei dixit ultra Claudiopolim Honoriadis provinciæ. [deponitur ab officio,] In eum vero deportatum jam ante judicium judices, testes & accusatores instituti, & absentem muneris obrogatione damnant, & per Episcopos & Presbyterum Cyzicenum depositionis sententiam mittunt. Quos ubi conspexit Macedonius, etiam ante sermonis initium interrogat, num Chalcedonensem Synodum admittant? Respondentibus illis, Tu quis es? dixit ipse: Sabbatiani aut Macedoniani si mihi depositionis deferrent sententiam nonne me admittere oporteret? [& Euchaitam mittitur:] Et ita re infecta reversi sunt: ipse vero Euchaitam profectus est. Hæc ibi. De urbe Euchaitarum pluribus egimus VII Februarii, ad Vitam S. Theodori Ducis & Martyris, Euchaitæ natus & celebri peregrinatione cultus. Distat ab Amasea, Helenoponti metropoli, itinere unius dici; inter quam & Chalcedonem media ferme via est Claudiopolis, Honoriadis provinciæ, inter Bithyniam & Paphlagoniam sitæ, metropolis. At Sabbatiani & Macedoniani, quibus sententiæ adversum se latæ denuntiatores comparat S. Macedonius, fuerunt temporis anterioris celebres hæretici, secuti Sabbathium Episcopum Novatianum (qui Schisma inter Novatianos faciens volebat Pascha more Iudæorum celebrari) & Macedonium primum, Episcopum Constantinopolitanum, Divinitatis Spiritus sancti hostem infestißimum, contra quem Concilium Oecumenicum secundum Constantinopoli sub S. Damaso Papa anno CCCLXXXI habitum fuerat.

[10] [ob eum varia passi multi,] Sed exulem S. Macedonium invisamus, de quo Theophanes ad annum Anastasii Imperatoris XXII, Christi DXIII ista scribit: Anastasius iniquus Imperator, & Timotheus sacrilegus Episcopus Constantinopolitanus, monachis, laicis & Clericis, Macedonii Synodique Chalcedonensis causa, plurima mala intulerunt, adeo ut Oasim Thebaidos ex eis plures in exilium egerint. Synodales vero litteras & Macedonii depositionem cunctis passim per urbes Episcopis ad subscribendum misit Timotheus: ex quibus, qui fortitudine præcelluerunt, utrique iverunt in oppositum: qui animo faciliores Imperatoris metu subscripserunt utrique: qui medium tenuere, Macedonii depositioni nusquam, verum solis Timothei Synodicis, quod tamen idem prorsus fuit, quamvis ipsi discrimen venditarent, nomen & subscriptionem apposuerunt … Pompeium consobrinum suum ejusque conjugem ornatissimam feminam & bonis operibus assuetam, ceu Synodo bene affectos, [& Pompeius consobrinus Imperatoris,] & quæ ad vitæ necessitatem conducunt Macedonio in exilio subministrantes, Imperator multis calamitatibus oppressit.

[11] Ad annum Imperatoris XXIII, Christi DXIV ista suggerit Theophanes. Hoc anno Vitalianus, occupata universa Thracia, Scythia & Mysia, ducens secum ingentem Hunnorum & Bulgarorum numerum, cœpit Anchialum & Odyssopolim (munita loca Thraciæ ad mare Euxinum) ipsumque Thracicæ militiæ Magistrum Cyrillum, prædis quaquaversus ad Byzantium usque abactis, comprehendit. At cum Urbi parceret, ad Sosthenium, prope Bosphorum, castra mecatus est. [ut Sedi restituatur, agit Dux Vitalianus,] Anastasius rebus in desperatis Senatorii Ordinis nonnullos, qui de pace agenda eum rogarent, misit: juravitque una cum universo Senatu Episcopos exules Heracleam Thraciæ se revocaturum. His additum voluit Vitalianus, ut uniuscujusque Scholæ Principes idem jurejurando assererent: atque ut Macedonius & Flavianus, propriis thronis injuste expulsi, eos reciperent, ac reliqui pariter Episcopi suos; & ita demum convocaretur Synodus, ad quam Pontifex Romanus & reliqui accederent Episcopi. Imperatore vero & universo Senatu & Magistratuum populique reliquis jusiurandum interponentibus, & data fide res ex ordine exposito gerendas affirmantibus, pax conciliata: & ipse domum repetiit … Ast impius Imperator pacta violavit.

[Annotata]

* aliis Celerem,

* al. Celeri,

CAPUT III.
Obitus, miracula, cultus sacer.

[12] Anno Imperatoris XXV, Christi DXVI mortem S. Macedonii cum iis quæ præcesserunt, ita describit Theophanes: Hoc anno Hunni, quibus Samen appellatio, Caspiarum portarum limitibus emensis, Armeniam suis incursionibus infestarunt: Cappadociamque & Galatiam & Pontum depopulati, [Ob incursionē Hunnorum,] ad Euchaitarum usque urbem, quam tantum non subegerunt, progressi sunt: unde fugiens sacer Macedonius, & de vita ubique per viam periclitans, salvus tandem Gangram, [fugit Gangram:] Paphlagoniæ metropolim, se recepit. Viri salutem ægre audivit Anastasius, & sub custodia teneri jussit: misso etiam, ut ferunt, qui eum e medio tolleret. [obit, forsan occisus;] Ita consummatus Gangræ, in templo S. Callinici Martyris proxime ad ejus Reliquias reconditus est; ubi morborum sanationes præstat. Macedonium mortuum ac jacentem narrant manu Crueis signum expressisse. Hæc ultima ita Græce exprimuntur: Κατετέθη ἐν τῷ ναῷ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Καλλινίκου, ἔγγιστα τῶν λειψάνων ἀυτοῦ, πολλὰς ἰασεις ἐπιτελῶν. Μακεδονίου νεκροῦ κειμὲνου φασὶ τῇ χειρὶ κατασφραγίσασθαι τῷ σταυρῷ. [claret miraculis:] Quæ in sua historia Latine sic expreßit Anastasius Bibliothecarius: Defunctus autem apud Gangras, positus est in templo sancti Martyris Callinici juxta reliquias ejus, multas sanitares efficiens, qui cum exanimis jaceret, manu fertur se signaculo Crucis signasse. Georgius Cedrenus in Compendio Historiarum, ad annum etiam XXV Anastasii, eadem fere sic scribit: Macedonius, Gangræ mortuus, in templo sancti Martyris Callinici depositus est, multas sanationes perficiens. Cum autem in sepulcro poneretur, elevata manu dextra Crucis signo obsignavit. Græce ἄρας τὴν δεξιὰν χεῖρα κατεσφραγίσατο τῷ σταυρῷ, sed dubium est quid signarit, an more Episcopali populum adstantem, an sepulcrum, an vero seipsum, quod ultimum expreßit Nicephorus lib. 16 Hist. Eccl. cap. 26 his verbis: Τῷ νεῷ Καλλινίκου προσετέθη τοῦ Μάρτυρος, μυρία θαύματα εκτελῶν.. [se signo Crucis consignat:] Ὅν φασι καὶ νεκρὸν κείμενον, ἑαυτὸν τῷ θείῳ τὺπῳ τοῦ σταυροῦ τῇ ἰδίᾳ σφραγίσαι χειρί. Depositus est in templo Callinici Martyris, innumera miracula edens. Quem ferunt, cum jam mortuus jaceret, manu sua seipsum sacro Crucis signaculo consignasse. Colitur Callinicus Martyr XXIX Iulii, inscriptus Martyrologio Romano.

[13] Inter innumera miracula hoc censeri potest paßim ab omnibus descriptum, quod ita narrat Theophanes: Theodorus quidam ex Macedonii familiaribus, [apparens provotat ad Dei judicium Anastasium,] vidit eum a morte per somnium sibi dicentem: Excipe ista & abiens lege coram Anastasio, & dic ei: Ego quidem ad Patres meos, quorum servavi fidem, vado: Dominum autem interpellare non desinam, donec tu quoque adveneris, & ad judicium subeundum una sistamur: Idem dein ad ultimum annum vitæ Anastasii ista habet: [etiam somnio territū,] Hoc anno Anastasius Imperator virum terribilem in visione conspexit, codicem manu gestantem, quem cum aperuisset & comperisset Imperatoris nomen, dixit ei: Ecce ob fidei tuæ perversitatem annos quatuordecim deleo. Totidemque delevit. Experrectus Amantium Præpositum vocat & narrat visionem. Dicit ille: Ego quoque hac nocte cernebam adstare me Majestati tuæ, porcumque magnum irruentem, chlamydemque meam prehendentem, in terram me prostravisse ac devorasse penitus. Advocato ergo Proclo somniorum conjectori res visas enarrant. [ac mortuū fulminis ictis:] Refert ille: Brevi spatio uterque vestrum consummatur. Hoc eodem anno Indictione undecima, mensis Aprilis nono, Anastasius impius Imperator occubuit, fulmine, (ut plerique alii tradunt) exanimatus. Annus id erat DXVIII.

[14] Cultum sacrum a Græcis exhibitum S. Macedonio indicant Ms. Synaxarium Parisiense collegii Claromontani Societatis Iesu, & Mss. Menæa Græca Taurinensia Ducis Sabaudiæ, aliaque Divionensia Petri Francisci Chifletii, [Colitur S. Macedonius apud Græcos:] in quibus ad hunc XXV Aprilis ista leguntur: Memoria sancti Patris nostri Macedonii Archiepiscopi Constantinopolitani. Quæ plane eadem habentur in Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum Episcopum pro ecclesiis Græcis orthodoxis: in Menæis autem hoc distichon additur,

Ἐκστὰς Μακεδόνιε τοῦ φθαρτοῦ θρόνου
Ὑμνεῖς τὸ θεῖον σὸν Σεραφὶμ καὶ Θρόνοις.

Pulsus caduco, Macedoni, de throno,
Divina cantas cum Seraphim & Thronis.

Non fuit Cardinalis Sirletus, in Sanctis suo Menologio inscribendis, [a Sirleto omissus:] diebus aliquot satis diligens, ut qui hesterno die neglexit S. Elisabetham Thaumaturgam, paßim omnibus antiquis Synaxariis, Menæis & Menologio Basilii Imperatoris & Anthologio inscriptam: imo de qua Græci officium Ecclesiasticum habent, uti illo die deduximus. Vt autem istam hesterno præteriit die, sic hodierno unius S. Marci Euangelistæ, & sequenti solius Basilei Martyris relatione fuit contentus. Hujus oscitantia deceptus Baronius, scripsit ad an. § 15 num. 50 apud Græcos memoriam S. Macedonii non extare, & Menologia (quæ scilicet solius Sirleti oculis vidit) nullam vestigium ipsius habere.

[15] Anastasio Imperatori succeßit Iustinus, orthodoxus & religione præstans Princeps, sub quo anno DXVIII habita est Synodus Constantinopolitana, cujus Acta inserta sunt Actis alterius Synodi sub Menna ibidem habitæ: ac primo refertur epistola Synodalis Episcoporum ad Ioannem Patriarcham, in qua prima petitio est, ut sanctæ memoriæ Euphemius & Macedonius, [sub Iustino Imperatore pro Macedonio agunt Episcopi,] expulsi & in exilio mortui, juste & canonice revocentur, & tradantur catalogo prædecessorum Archiepiscoporum, in Domino ibidem quiescentium, omnibus irritis manentibus, quæ contra ipsos quandocumque facta fuerint; ponanturque in sacris diptychis ipsorum vocabula, secundum quod omnis populus & monachicus ordo sedulo & multum exclamavit … Secundum capitulum continebatur, ut qui causam prædictorum Patrum, Euphemii dicimus & Macedonii, banniti fuerunt & fugati, reversi restituantur propriis gradibus. Subscripserunt Episcopi XLIV. Subjungitur libellus monachorum ad congregatam Synodum, petentium, [monachi,] ut sanctæ memoriæ Patres nostri, qui, nescimus quomodo, expulsi fuerunt, videlicet Euphemius & Macedonius, in præsenti juste & canonice revocentur, & tradantur catalogo prædecessorum Archiepiscoporum ibidem in Domino quiescentium, cessantibus omnibus, quæ quandocumque adversus ipsos facta fuerunt: quodque addatur in sacris libris simul cum ipsis & venerabile nomen Leonis Romanorum Archiepiscopi. Subscripserunt Presbyteri Archimandritæ LII. Sequitur deinde titulus, Quomodo prædicatæ sunt Synodi. [Populus, C P.] Quo facto inter voces a populo venerunt etiam istæ; Reliquias Macedonii Ecclesiæ restitue. Eos qui sunt in exilio propter fidem Ecclesiæ restitue. Reliquias Macedonii modo fer. Nomen Macedonii modo ordinetur. Totis vocibus Imperatori supplicamus. Euphemium & Macedonium Ecclesiæ restitue. Reliquias Macedonii Ecclesiæ restitue. In iis semper vinces. Euphemii & Macedonii nomina modo ordinentur ad perfectam festivitatem Ecclesiæ. Falsos testes Macedonii ejice foras …

[16] Tunc sanctissimus Patriarcha Joannes accipiens diptycha, jussit ordinari sanctas quatuor Synodos … ordinarique jussit nomina in sancta memoria defunctorum Archiepiscoporum hujus regiæ urbis, [nomen diptychis in scribitur:] Euphemii & Macedonii, ac etiam Leonis Romani Pontificis. Tunc voce magna omnes de populo, tamquam uno ore, clamaverunt: Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit & fecit redemptionem populo suo. Et cum tempore diptychorum lectæ fuissent appellationes sanctarum quatuor Synodorum & sanctæ memoriæ Archiepiscoporum Euphemii & Macedonii & Leonis, voce magna universi clamaverunt: Gloria tibi Domine. Et post hoc cum omni modestia completa est cum Deo divina Missa. In epistola Epiphania Tyri & eorum, qui sub eo sunt ad Synodum Constantinopolitanam, ista leguntur: De revocatione sanctorum Patrum nostrorum Euphemii & Macedonii, & inscriptione nominum illorum in sacris diptychis, quia jam intelligentiam Deo dilectam habetis, sententiam tulistis, quæ probat ipsos esse revocandos, & appellationes eorum in sacris libris inscribendas: cum nihil omnino eorum, quæ præcedenti tempore contra ipsos injuste facta sunt, ipsorum divinam vitam contaminaverit. Similem deprecationem super his extendimus, ut ex judicio sanctissimi Patriarchæ regiæ urbis ac vestræ Sanctitatis, nec non ex supplicatione facta ad piissimum Imperatorem nostrum, [quod ut de Flaviano Antiocheno fiat, rogant Tyrii.] & in veneratione accipiat & corpus spiritualis Patris nostri Flaviani Patriarchæ Antiocheni, & restitui faciat catalogo Patrum nostrorum in ipsa Apostolica Sede prædormientium, ordinarique ipsius venerabilem appellationem in sacris libris. Justum enim est eum, qui pro Christo Deo nostro & ejus recta fide fatigatus est,… participare his quibus secundum judicium sanctitatis vestræ participarunt, qui ipsius commystæ fuerunt, Euphemius scilicet & Macedonius sanctæ memoriæ. Subscripserunt cum Epiphanio quatuor alii Episcopi. Hæc Acta fuerunt anno DXVIII.

[17] At sequenti mißi fuerunt ab Hormisda Papa Legati Apostolici, quando in libello fidei, a Ioanne Episcopo C. P. ad Hormisdam anathematizantur Nestorius, Eutyches, Dioscorus, Timotheus Ælurus, & Petrus Alexandrinus, similiter & Acacius quondam Constantinopolitanæ urbis Episcopus, complex eorum & sequax factus; nec non & perseverantes eorum communioni & participationi. Hinc in suggestione Dioscori Diaconi ad Hormisdam Papam dicitur: Post factum libellum nomen Acacii de diptychis est deletum, [Videtur, Macedonii nomen ad tempus ablatum a diptychis,] similiter & Phravitæ, Euphemii, Macedonii & Timothei, & non solum hoc in ipsa sola Ecclesia, in qua Episcopus manet, verum etiam per omnes Ecclesias, cum grandi diligentia, Deo adjutore, suggerimus esse factum. Sederunt hi quatuor Episcopi post Acacium, usque ad tempora, quibus Ioannes, de quo hic agitur, dictæ Ecclesiæ prafuit: cujus zelum & obedientiam erga Sedem Apostolicam laudamus, quod decessores istos suos indifferenter omnes amoverit a diptychis usque ad illius judicium, ex quo S. Macedonii nomen restitutum fuisse ipsa antiqua Menæa & alia monumenta supra indicata confirmant. [& postem restitutum] Maneat ergo uti illa testantur μνήμη τοῦ ἐν Ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Μακεδονίου Ἀρχιεπισκόπου Πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως. Non sunt tam illustria testimonia venerationis S. Flaviani Antiocheni & Eliæ Hierosolymitani apud Græcos: forsan quia, cum S. Macedonius in fide orthodoxa constanter persisteret, ipsi videntur vacillasse. Interim veneramur etiam illos, quia si non olim Græcorum fastis saltem nuper Romano Martyrologio fuerunt adscripti, in novißima ejus recognitione ex judicio Cardinalis Baronii.

DE SANCTO CLARENTIO,
EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

ANTE AN. DCXXV.

[Commentarius]

Clarentius, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

Auctore G. H.

[1] Ado Episcopus Viennensis in suo Martyrologio Sanctos varios Episcopos decessores suos celebrat, & ad hunc diem post S. Marcum Euangelistam, & Litanias majores ista habet: [Cultus sacer ex Martyrologus,] Apud Viennam S. Clarentii, Episcopi & Confessoris. Eadem inserta leguntur variis aliarum Ecclesiarum Martyrologiis etiam extra Galliam, utpote Pragensi ecclesiæ Metropolitanæ, Bruxellensi S. Gudilæ, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, MS. Florario, Auctario Greveni ad Vsuardum. In Martyrologio Gallicano Saussaji hoc elogio exornatur: Viennæ Allobrogum S. Clarentii Episcopi & Confessoris: qui tempore Dagoberti Regis hujus Ecclesiæ solio præsedit, B. Ætherio & ordine & merito proximus: quem etiam, digne officio pastorali perfunctus, ad superna gaudia pio excessu secutus est. In Breviario Viennensi Ecclesiæ Archiepiscopalis S. Mauritii, [& Breviario Viennensi,] anno MDXXII Viennæ excuso, præscribitur Officium Ecclesiasticum de S. Marco Euangelista cum commemoratione S. Clarentii Episcopi Viennensis, etjam ad Missam.

[2] Descripsimus ipsi Viennæ anno MDCLXII Ms. Catalogum Sanctorum Episcoporum Ecclesiæ Viennensis, item Martyrologium sacræ Viennensis Ecclesiæ nuper reformatum. In Catalogo ista leguntur: [non floruit sub Constantino seu Constante Imp.] S. Clarentius sub Constantino Imperatore, & Dagoberto Rege. Quæ latius in Martyrologio ita exponuntur: XXV Aprilis, Viennæ S. Clarentii Confessoris Archiepiscopi trigesimi primi, tempore Constantini Magni, qui B. Clarum Abbatem constituit monasterii S. Marcelli, & cum Patribus dormiens miraculis refulsit. Eadem enucleatius explicantur in alio Viennensi Martyrologio, quod Divione obtinuimus, ubi ista habentur: Septimo Kalendas Maii, Natale S. Clarentii Confessoris, trigesimi primi Archiepiscopi Viennensis, qui tempore Constantini Magni, pii Imperatoris, sedente Romæ S. Martino Papa, Ecclesiam Viennensem fideliter administravit. Hic beatissimum Clarum, [neque sub Pontificatis S. Martins Papæ,] e præcipuo Griniacensium monasterio extractum (quod S. Ioannis Vinearum antiquitus ferebatur) propter ejus sanctimoniæ eminentiam, Abbatem monasterii S. Marcelli Viennæ constituit: quievitque in pace cum Patribus, miraculis fulgens. Hæc ibi cum perturbatione temporum, ex ipso Adonis Chronico hausta in illo enim Dagoberti Regis componitur cum imperio Constantini, aliis Constantis, hominis Monothelitarum veneno infecti: sub quo S. Martinus Papa Chersonam relegatus, ibidem vitam finivit: anno scilicet DCLV. Dein subjicit Ado: Clarentius, vir satis eruditus, Viennensis Episcopus claruit. Ac deinde pluribus interpositis legitur apud eumdem Adonem, Justinianus minor, filius Constantini, Imperator factus, scilicet anno DCLXXXV, ac tandem subditur: Dagobertus Rex valida febre ægrotans, mortuus est Spinogilo villa, in pago Parisiensi… ejus loco constituerunt Franci Chlodoveum filium ejus Regem. Regnavit usque ad dictum tempus Dagobertus filius Sigeberti, quem nos primi ad regni solium reduximus, in scripta Diatriba de tribus Francorum Regibus excusa anno MDCLV, ac proinde relicto Imperio Constantini seu Constantis & Pontificatu S. Martini, alia via inquirendum tempus, quo S. Clarentius claruerit Episcopus Viennensis. [sed ante annum 625] Hoc autem videmur posse invenire in ipso Adone, qui Clarentio proximum successorem aßignat Sindulphum, Viennensis Ecclesiæ Episcopum. Etenim Sindulphus Concilio Remensi, [sub Heraclio,] sub Sonnatio circa annum DCXXV, habito, interfuit, necessarium proinde est ut S. Clarentius ante illud tempus e vita decesserit; cum imperaret Heraclius, & Francis dominaretur Chlotarius II, constituto Dagoberto filio Rege Austrasiorum, Ecclesiæ vero præsideret Bonifacius Papa V. Vitam S. Clari Abbatis Viennensis supra memorati dedimus Ipsis Kalendis Ianuarii: sed absque ulla mentione S. Clarentii.

[3] Ad diem sequentem XXVI Aprilis, notatur idem S. Clarentius Episcopus Viennensis, [relatus 26 Aprilis,] in Ms. Adone Parisiensi S. Germani, ab Auctore Martyrologii sub nomine Bedæ excusi, item a Molano, Galesinio, Canisio & hodierno Martyrologio Romano: novißimeque in Diario Metropolitanæ Pragensis ecclesiæ, per ejusdem ecclesiæ Decanum collecto; occasione insignis partis ex Galliis anno MCCCLVIII allatæ: [Reliquiæ Pragæ.] cujus translationis documenta si ante finitam impreßionem nacti fuerimus, non gravabimur, vel in Appendice, ea exhibere; ut certius constet, corpus sancti Episcopi majoribus in honore ac reverentia fuisse; ac fore etiam nunc, nisi ipsum cum pluribus Sanctorum pignoribus Hugonotii per Galliam grassantes dißipassent.

DE SANCTIS OCTO ANACHORETIS,
MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Octo Anachoretæ, Martyres apud Græcos (SS.)

G. H.

Concludunt Græci hunc XXV diem Aprilis in Menæis & apud Maximum Episcopum Cytherorum, martyrio horum Anachoretarum, de quibus ista habent: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τῶν ὁσίων πατέρων ὀκτὼ ἀναχωριτῶν καὶ Μαρτύρων. [Cultus apud Græcos,] Eadem die memoria sanctorum Patrum octo Anachoretarum & Martyrum. Hoc autem distichon additur in Menæis, quo genus martyrii indicatur:

Ὀκτὼ συνεκκόπτουσιν ἀνδρῶν ἀυχένας,
Ὑπὸ ζυγὸν σὸν τοὺς δαμασθέντας, Λὸγε.

Octo virorum colla conscindunt simul,
Tuo perdomita colla sub jugo, o Verbum.

Hactenus Menæa non indicato aut tempore aut loco martyrii, ut difficile sit conjectare qua occasione sint martyrium assecuti. [occasio martyrii latet.] Fuerunt plurimi monachi & anachoretæ pulsi in exilium, aut martyrium paßi sub Iconoclastis Imperatoribus seculo Christi octavo & nono. Sub Anastasio Imperatore anno Imperii XXII Christi DXIII, tradit Theophanes in sua Chronographia, orthodoxos omnes & maxime monachos, aversatos esse hæresim Severi intrusi Episcopi Antiocheni; & plures eorum interfectos. Fuerat tunc anno præcedenti S. Macedonius Episcopus Constantinopolitanus in exilium conjectus, in eoque anno DXVI extinctus. Quid si occasione hujus ad hunc diem relati in Menæis, additi fuerint octo hi Anachoretæ tunc occisi. Verum potuerunt plurimæ aliæ occasiones accidisse, quibus sint, in odium fidei Christianæ propugnatæ, interempti hi Sancti.

DE SANCTO FIDELE,
HISPELLI IN VMBRIA.

[Commentarius]

Fidelis, Hispelli in Italia (S.)

G. H.

Hispellum, urbs Vmbriæ, ut paßim traditur, olim Episcopalis fuit, nunc oppidum amplum est in colle, quod nos anno MDCLX, Fulginio proficiscentes Aßisium, reliquimus ad latus dexterum. Ibi hac die memoriam S. Fidelis celebrari indicat Ferrarius in sua Topographia ad Martyrologium Romanum, [Memoria sacra:] item in Catalogo generali, & in Catalogo Sanctorum Italiæ: in quo ultimo, ex Annalibus Hispellensis urbis, hoc elogium profert.

Fidelis Confessor apud Hispellum, quod est Umbriæ oppidum, [Vitæ & cultus compendium:] Fulginio proximum, non parvam habet venerationem. Dies enim festus illius solenni populi Hispellensis processione celebratur. Habet extra Hispellum propriam ecclesiam sive sacellum. Tumulus ejus apud S. Marium in vico in dicta ecclesia perseverat: in quem infantes ægroti, devotionis ergo immissi, sanitates referre solent. Corpus inde sublatum fuit: quod cum auferretur, ferunt (ita habet antiqua oppidi traditio) emissam cælitus vocem, Licet hinc corpus Fidelis auferatis, non tamen virtutem. Natalis ejus VII Kalendas Maii recolitur. Dein in Annotatione ista addit: Etsi Acta Sancti hujus disperiere; ex antiqua tamen Hispellensium traditione creditur illum Hispelli, ubi ecclesia & tumulus adhuc conspiciuntur, vixisse & diem suum obiisse. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ in suo Martyrologio Poëtico eumdem his versibus celebrat:

Corpore sublato, tumulo vis tota remansit,
      Vox uti de cælo missa locuta refert.

[2] Thadæus Hispellas I. C. monuit Ferrarium, ut hic scribit, Fidelem esse eumdem, qui Felix Episcopus; quo non obstante, ut diversum ipse constituit. [an idem cum S. Felice:] Multa de Felice Episcopo controversa sunt, quæ ad ejus diem natalem XVIII Maii erunt discutienda. Vtrumque omisit Iacobillus in sua historia de Sanctis Vmbriæ.

DE SANCTO ERMINO,
EPISCOPO ET ABBATE LOBIENSI IN BELGIO.

ANNO DCCXXXVII

[Praefatio]

Erminus, Episcopus & Abbas Lobiensis in Belgio (S.)

G. H.

[1] Laubacum, Laubium, seu Lobium, est antiquum ad Sabis fluvii sinistram ripam monasterium, e regione Thuinii oppidi, & cum hoc subjacet regimini Episcopi Leodiensis, licet monasterium in Ecclesiasticis subsit Episcopo Cameracensi. Habuit priores aliquot Abbates simul Episcopos, quorum primus fuit S. Vrsmarus, de quo late egimus XVIII Aprilis, secundus S. Erminus, de quo hic agimus: Fulcuinus postmodum Abbas Lobiensis de Gestis Abbatum Lobiensium cap. 5 ista tradit: S. Ursmarus, antequam decederet, [A S. Vrsmaro dilectus, eidem successit.] fractus longa molestia, se vivo S. Erminum successorem sibi substituerat: in quem familiaritate quadam speciali se totum transfuderat, utpote in dilectum heredem & gratissimum successorem. Substitutus igitur Erminus, Magistrum cœpit æmulari, ut si secundum Pythagoricorum narrationem, migrationem animarum in alternis corporibus fas esset credere, eumdem ipsum crederetur repræsentare. Supersedendum erit si cuncta velimus dicere, quam assiduus in loci augmentatione, quam cautus fuerit in commissa sibi pastoralitate, maxime cum descriptio vitæ ejus dicat de eis satis abunde.

[2] Est autem Vita & S. Ursmari & S. Ermini scripta ab Abbate ejusdem monasterii, Ansone nomine, [Vita utriusque ab Ansone Abbate scripta.] mortuo anno DCCC, viro bono & sancto, quem veritatem historiæ simplici eloquentia descripsisse testatur Fulcuinus cap. 9, quique num. 6 profitetur se quæ narrat cognovisse, referente viro venerabilis vitæ Flaberto, ipsius S. Ermini discipulo, teste valde idoneo. Ipse vero Anzo creatus fuerat Abbas anno DCCLXXVI, vix integris XL annis post mortem S. Ermini elapsis. Nos Vitam ab eo scriptam, damus ex quatuor codicibus Mss. scilicet vetustißimo Audomarensi monasterii S. Bertini, Vltrajectino ecclesiæ S. Salvatoris, Hubergensi Guilielmitarum in districtu Antverpiensi, & Leodiensi monasterii S. Iacobi, cum attestatione Ægidii Lambrech Abbatis, & Ægidii Gryte monachi dicti monasterii, & Ægidii Bavacensis Prædicatoris Capucini, quod copia Vitæ cum originali MS. antiquo conveniat. Eadem Acta retulerunt Dacherius & Mabillon seculo 3 Benedictino.

[3] Mortuus est S. Erminus hoc XXV Aprilis, quo die inscriptus est variis Martyrologiis manu exaratis & prælo cusis cum hodierno Romano, [Cultus sacer 25 Aprilis,] in quo ista leguntur: Laubiis S. Ermini Episcopi & Confessoris. Ita etiam Episcopus & Confessor appellatur in pervetusto Martyrologio Leodiensi S. Lamberti, in Ms. Florario Sanctorum: item a Greveno & Molano in Additionibus Vsuardi, Canisio & aliis. In Martyrologio, quod vetus Romanum appellavit Rosweidus, celebratur absque mentione tituli Episcopalis, Ermino Confessor: ita etiam in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ, Erminus Confessor. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii majus elogium ex Actis habet, additque Lobiis celebrari ejus festum hoc XXV Aprilis, dilato B. Marco in sequentem diem, & Litania in feriam sextam sequentem. [26 Apr. 26 Octol. 2 Aprilis.] Sed apud Lobienses Canonicos Binchii, ubi corpus ejus quiescit, transfertur ejus festum in sequentem diem: at festum translationis agitur XXVI Octobris: & triumphi de Hungaris 11 Aprilis: quæ quia sunt huic & S. Vrsmaro communia, de iis egimus ad Vitam S. Vrsmari, in qua dictæ victoria late describitur, cum hoc titulo in antiquis codicibus præfixo: Quomodo Laubienses ab Hungaris liberati sunt per merita sanctorum Confessorum Ursmari & Ermini. Aliquod ejus elogium habet Trithemius de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3 cap. 160, & lib. 4 cap. 180, ejusque exemplo eum Martyrologiis suis monasticis adscripserunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus. At Ghinius eumdem refert in Natalibus Sanctorum Canonicorum.

VITA
Auctore Ansone Abbate Lobiensi.
Ex tribus codicibus MSS.

Erminus, Episcopus & Abbas Lobiensis in Belgio (S.)

BHL Number: 2614

AUCT. AN. ZONE AB.

[1] Dum Apostolorum præcepta exemplaque Patrum recitantur, & victoriæ Martyrum ac colluctationes Confessorum, adversus spiritualia nequitiæ arma in cælestibus contra Principes tenebrarum rectoresque, [Exempla Sanctorum excitant ad virtutem.] leguntur; corda audientium compunguntur atque ad amorem patriæ cælestis inflammantur: & aliquando, sicut scriptum est, melius per exempla, quam per prædicamenta gradiuntur. Et unusquisque audiens meliora præcedentiū Patrum opera, & quæ sibi [desunt] indicari cognoscens; humiliatur atq; ad eorū beatitudinem pervenire quantocyus festinat. Ego vero hæc ita esse considerans, adjuvante Domino, opto, si possum, breviter succinctus transcurrere, qualiter in hac luce B. Erminus Episcopus, bonorum memoria dignus versatus fuerit.

[2] Igitur S. Erminus oriundus fuit in pago a Laudunensi, non infimis parentibus, sed mediocri genere Francorum: [In Laudunenst agro natus,] & quamvis nobilis esset progenie, nobilior tamen erat mente. Cum autem sacras litteras divinamque Scripturam pleniter didicisset, propter incomparabilem vitam & religionem devotissimam ad Presbyterii honorem sublimatus est: [Sacerdos ordinatur:] seque commendavit cuidam Pontifici, nomine b Madelgario. Cumque quotidie ad meliora proficeret, sub præfato Pontifice, cœpit fama illius ex bona conversatione longe lateque diffundi: ita ut Sanctus Dei Ursmarus (Episcopus atque Abbas de monasterio, quod derivative, ex nomine Fluvioli decurrentis per monasterium in amnem, [familiaris S. Vrsmaro?] qui proprie nuncupatur Sambra, vocatur Laubacus) hæc audiens vocaret ad se, faceretque eum sibi familiarissimum amicum, tactus corde spirituali affectu. Qui cernens illum in bonis versantem operibus, præcepit illi, ut frequenter ad se veniret gratia visendi: qui ita crebro agebat, & mores perfectos conversationemque sanctam, velut apis prudentissima, ab eo hauriebat.

[3] Factum est autem non post multos dies, ut homo magnus in Palatio c Pipini filii Ansegisi, nomine d Hailedaldus, iter ageret per territorium Laudunense. Cum autem audisset prædictus Madelgarius Episcopus transitum tanti viri per suam diœcesim, [procurante Hailedaldo apud Episcopū Laudunensem,] studuit ei præparare prandium locupletissimum donaque multa valde. Cumque pervenisset vir ille e Procerus ad domum Episcopi, audissetque quod multa ei dona dare decrevisset; accersivit eum ad se, & ait illi: Rogo te, ne des mihi quidquam de tuis facultatibus in domo tua, nisi quod petam a te. At ille respondens dixit: Pete quodcumque volueris: & ego tibi gratanter tribuam. Tunc gaudens Hailedaldus de responsione Episcopi, dixit ei: Petitio mea nihil est aliud, quam ut permittas unum de tuis Presbyteris, [mittitur Lobium habitatum apud S. Vrsmarum:] nomine Erminum, ire ad monasterium, quod vocatur Laubacus, atque ibidem stabiliter permanere, ubi S. Ursmarus Pater monachorum cernitur esse: ut illuc cœptum opus ad finem felicem perducat. Audiens autem Madelgarius talem petitionem, quamvis moleste accipiens; tamen nec voluit renuere, nec potuit; sed illico concessit dicens: Pergat quocumque volueris. Qui statim misit illum ad sæpedictum monasterium S. Ursmari. Qui recipiens eum hilariter in suo cœnobio, ac secundum morem ibidem degentium fecit spondere, obtemperare regulam, & obedientium exhibere majoribus, caritatis dilectionem minoribus: quod postea implevit devotus.

[4] [sancte ibi vivit,] Receptus sane secundum ordinem in tanta se humilitate atque obedientia construxit, ut omnes pene antecederet. Qui imitatus vitam S. Ursmari moresque, ad summum apicem Christianæ religionis attigit. Dominus enim tantam illi gratiam contulit, ut nullus esset qui non illum ex affectu diligeret. Nihil siquidem arrogantia, nihil superbia de ejus moribus usurpabat: sed omnibus benevolus, in terra positus, cælestem habitum moribus ostendebat. Senescente vero f S. Ursmaro graviterque infirmante, permiserunt spirituales filii sui ei licentiam deponendi se de culmine regiminis. [& in successorem S. Vrsmari eligitur:] Qui depositus cœpit suadere eis, ut hoc ipsum jugum sancto imponerent Ermino g Episcopo. Protinus vox omnium Clericorum ac Laicorum una efficitur, ita ut nullus in his omnibus inveniretur qui non ejus electionem clamaret.

[5] Sublimatus quoque in fastigio regiminis, statim sic apparuit aptus & devotus officio, [Abbas factus,] tamquam si, quo noviter scanderet, jugiter præfuisset. Fuit itaque in eleëmosynis largus, in vigiliis sedulus, in humilitate profusus, in doctrina præcipuus, [excellit in omni gener virtutis,] in sermone paratus, in conversatione sanctissimus, in hospitalitate lætissimus, venerans in eis Christum verum hospitem, & sinceritatem mentis ostendebat in lenitate sermonis. Quidquid ad salutem pertinere posset æternam, non minus implebat beatissimi operis studio, quam sermonis prædicatione docebat: [maxime orationis:] maximeque ex omnibus enumeratis virtutibus orationi incumbebat. Ita dumtaxat ut fere nullo tempore eum quis posset reperire, quo non oraret vel psalleret.

[6] Nonnulli ferunt eum habuisse spiritum prophetiæ, sicut narrare solet vir vitæ venerabilis, Flabertus nomine, discipulus illius, testis valde idoneus. Porro quæ narro, eo referente cognovi. Nam cum Ragenfredus committeret bellum adversus Carolum, h eodem die, priusquam invicem pugnarent, vir Domini Erminus, [Absens indicat victoriam Caroli Martelli:] post Matutinas Laudes Fratribus quiescentibus, ipse secundum consuetudinem solus in oratorio remanens psallebat. Cumque diu decantaret, sopor irruit in eum intantum ut pene stare non posset. Repugnante autem eo ac reluctante, vox facta est ad eum, dicens: Caroli est victoria. At ille surgentibus Fratribus congregatisque in unum, narravit eis, quod sibi dictum erat. Ac ita probavit postea eventus: quia fugato Ragenfredo exercituque illius vulnerato, fere usque ad internecionem. Carolus universum regnum Francorum redegit in suam potestatem, sicut dictum fuerat S. Ermino.

[7] Nec illud æstimo fore silendum, quod dixit per indaginem sancti Spiritus, quando interiit vir Gentilis, nomine i Ratbodus, princeps Fresonum. Igitur cum completa esset malitia præfati viri Ratbodi, [Ratbodi Regis Frisonum obitum indicat eo momento, quo contigit:] cœpit adunare turbas Gentilium exercitumque valde copiosum, cupiens irrumpere in Francorum terras, ut suam in eis ultionem exerceret. Hæc audientes Franci metuebant eum nimis, reminiscentes quod olim ab eo graviter vulnerati terga vertissent. Tunc misertus Dominus servis suis, non permisit illum intrare in terram Francorum, sed percussit eum & mortuus est. Contigit autem ut ipsa die S. Erminus equitaret de suo monasterio ad villam, quæ vocatur k Fleon, circa horam diei fere nonam, qui paululum pressit gradum; & ait circumstantibus sibi Comitibus, Vere vobis dico, Cecidit modo terrena sublimis altitudo. At illi qui cum eo erant notantes diem, & solicite requirentes, invenetunt, quod percussus ac mortuns esset vir præfatus, eadem hora eodemque die, eo ipso momento, quo S. Ermino fuerat revelatum.

[8] Non multum, ut arbitror, post hoc tempus, dum Carolus iter ageret secus monasterium S. Ermini, fertur dixisse suis famulis: Eamus ad monasterium Laubacum. Statimque perrexerunt coqui & pistores cum reliquis ministris ad monasterium, dicentes: Carolus insequitur iter nostrum. [licet Carolus iter Laubacum indixisset,] Sanctus vero Erminus cantabat Psalmos, orabatque in oratorio: quod sibimet ipsi dedicaverat in honore S. Mariæ semper Virginis, & S. Joannis Euangelistæ, & S. Andreæ. Cum autem pene impleretur omnis locus monasterii de exercitu prædicti Principis; Præpositus monasterii, Martinus nomine, misit unum de monachis ad prædictum oratorium, ut suaderet Episcopo egredi ad eos, ob adventum Principis Caroli. Qui cum introisset, ille decantabat hunc Psalmum: Deus judicium tuum Regi da, & justitiam tuam filio Regis. [Psal. 71] Tunc qui missus fuerat dixit ei humiliter, quod ei fuerat imperatum. At ille respondens præcepit illi, dicens: Egredere hinc. Quo egresso ipse nihilominus psallebat. Martinus autem iterum misit alium, simile illi mandatum dans. Profecto S. Erminus, & hunc jussit similiter egredi, ab oratione tamen non cessans. Denique Martinus, jam felle commotus, ingressus ad eum, [prædicit tamen non venturum:] cum furore, dixit: Mirabile est quod agis. Cur non egrederis ad nos, & dicis quid facere debemus? quoniam senior noster Carolus hic quantocius festinat venire. At ille, completa oratione ac repletus spiritu prophetiæ, dixit illi: Vade ad eos, qui advenerunt foras, & quodcumque habent necesse, impertire illis: simulque dic eis ut exeant post Dominum suum; quia vere dico tibi non est Carolus visurus istud monasterium in hoc anno. Qui parens imperio pii Patris, dedit eis omnia necessaria, ac sit sunt omnes a monasterio regressi, & Carolus iter quod cœperat peregit: ut sermo S. Ermini impleretur, quem Dominus oranti illi revelaverat, in auriculam cordis ejus.

[9] Iterum fore hand arbitror tacendum, quod Dominus revelare dignatus est illi de Pipino filio Caroli cum l nasceretur. Itaque nato puero contigit venisse a Carolo quemdam hominem ad monasterium plurime dictum, [prædicit Pipinum Brevem natum, obtenturum regnum Francorū:] locutumque fuisse cum homine Dei Ermino. Cumque diu loquerentur, subjungens inquit: Natus est filius Caroli. At ille solicitus de nomine pueri ait: Quomodo vocatur nomen ejus? Et ille, Pipinus est, inquit, nomen ejus. Regrediente autem illo S. Erminus ait suis familiaribus: Iste, inquam, puer habiturus est regnum Francorum solide, intantum ut nullus de progenie illius ante eum tam solide tenuisse dignoscatur: & ita demum cernimus nos m sublimatum eum in universum regnum Francorum, sicut S. Erminus prædixit fore fiendum.

[10] Alio igitur tempore cum esset vir sanctus Erminus apud aliud monasterium, quod vocatum est n Elnon, ubi corpus sancti Amandi requiescit, [Elnone existens pro monacho in suo monasterio tunc mortuo curat exequia celebrari,] distans a suo cœnobio fere triginta millia; obiit quidam monachus in suo cœnobio Guinibertus nomine. Qui absens, ut dixi, protinus agnovit: statimque monachis ibidem consistentibus supplicavit, quatenus exequias sui monachi celebrarent, & sacras Hostias Deo pro absolutione illius offerrent: qui ita gratanter fecerunt.

[11] Hoc quoque etiam operæ pretium promere, quod nullius unquam personæ potentis succubuit, timendo vel adulando, [sincerus in omnibus actionibus,] ut minus annuntiaret aut subtraheret verbum prædicationis; sed auctoritas Apostolica & prædicatio inflexibilis in eo permansit. Ad postremum profecto discipulis suis perfecte instructis, traditaque eis cibaria tritici mensura, [moritur anno 737,] provectus ætate & plenus dierum, in senectute bona anno septingentesimo & trigesimo septimo, ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, septimo Kalendas Majas, [25 Aprilis.] perrexit ad Dominum: cui est honor & gloria, potestas & imperium, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Laudunum, urbs Episcopalis in Picardia superiore versus Campaniam.

b Madelgarius, 12 Episcopus Laudunensis, etiam notus ex monumentis monasterii S. Ioannis, in quo S. Salaberga vixit: ex cuius Vita nonnulla de regno Dagoberti II a nobis primo producti dedimus, integram daturi 22 Septembris.

c Hic est Pipinus Herstallius, qui Vulfoaldo mortuosucceßit Major-Domus Austrasiorum anno 687 mense Iunio, mortuus anno 714, 16 Decembris.

d Hailedaldus in omnibus Mss. exaratur hic & parum inferius. Hinc alius a S. Hildulpho Duce videtur debere constitui, quem tamen unum eumdemque facit Ægidius Wauldæus in Vita S. Ermini, una cum vitis aliorum Sanctorū Lobiensium anno 1628 edita.

e Procerus, id est unus ex Magnatibus seu Proceribus.

f Mortuus est S. Vrsmarus anno 713 die 18 Aprilis. At S. Erminum in locum ejus subrogatum fuisse anno 712 aliqui tradunt.

g Titulum Episcopi credimus adhiberi per prolepsim: neque enim verosimile est prius Episcopum consecratum quam Abbas eligeretur.

h Anno 717, 21 Martii, Dominica Paßionis ea victoria obtenta est, Vinciaci in pago Cameracensi, & Carolus Martellus victor Ragenfredum Majorem-Domus, cum Rege Chilperico fugientem, Parisios usque persecutus est: uti legitur in Historia jussu Childebrandi scripta, quam alibi a Chronico Fredegarii distinximus.

i Ratbodus Rex Frisonum, mortuus est anno 719. De eo egimus 20 Martii, ad Vitam S. Vulfranni Episcopi Senonensis.

k Fleon locus nativitatis S. Vrsmari, ad cujus Vitam de eo actum.

l Quo anno natus fuerit Pippinus Rex apud antiquos non legimus: Sanmarthani annum aßignant 714, quo obiit Pippinus Herstallius avus: quod minus probamus. Potius natum post supra memoratam victoriam arbitramur, ut hic ordine temporis omnia recenseantur. Consule dicta de ætate Caroli Martelli lib. 3, de 3 Dagobertis cap. 2 & 3.

m Annum Christi 752, numerari Pipini Regis primum ostendimus ex coævo Scriptori in 2 Exegesi præliminari ad tomum 3 Martii, num. 34 & seq.: sed quod ibidem paulo ante statuerimus aliud ejus initium in anno 750, quasi tunc electus fuerit, moti auctoritate diplomatis cujusdam Epternacensis, quod etiam secuti fueramus in Diatriba de Tribus Dagobertis; id, cognita diplomatis illius falsitate, retractavimus cap. 1 Tractatus prævii ad hujus mensis tomum 2.

n De monasterio Elnonensi, nunc S. Amandi, egimus 6 Februarii ad Vitam S. Amandi.

DE SANCTO FLOREBERTO,
EPISCOPO LEODIENSI IN BELGIO.

ANNO DCCXLVI.

[Commentarius]

Florebertus, Episcopus Leodiensis ad Mosam (S.)

G. H.

Gesta Pontificum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium a variis conscripta evulgavit Ioannes Chapeavillus: horum primus auctor fuit Harigerus Abbas Lobiensis, qui attigit gesta Pontificum septem & viginti, & cum S. Remaclo Episcopo Trajectensi finem suis elucubrationibus imposuit. [Epitome Vitæ ex Anselmo] Huic scriptori succeßit Anselmus Canonicus Leodiensis, & historiam bene cœptam perduxit usque ad Wasonem quinquagesimum & secundum Episcopum. Ex his tricesimus fuit S. Hubertus, qui Sedem Episcopalem Trajecto Leodium transtulit, & anno Christi DCCXXVII vivere desiit: de cujus successore S. Floreberto hic agimus, ac primo proserimus sequentia ab Anselmo Canonico tradita cap. 30, Post hunc, S. Hubertum, trigesimus primus Episcopatum suscepit Florebertus. Dictus quidem, ut vulgatum est, Sancti antecessoris filius, quem, si carnalis idem, ante sanctæ religionis generavit habitum, quod nihil de dignitate derogare potest alterutri: sin vero spiritualis alter alteri patri erat filius, nihil obest, imo vero prodest, spirituales filios si bonis parentibus contigerit succedere. Hujus corpus cum Petro & Andoleto, qui occisi sunt cum B. Lamberto, uno compositum est sepulcro. Hæc Anselmus: ad quem & Harigerum scripsit additiones Ægidius a Leodio, [& Ægidio a Leodio:] Aureæ-vallis religiosus, & ista de S. Floreberto tradit: Hic Pontifex factus, patris vestigia sequens, erat semper Christo subjectus, devotione armatus, Pontificio dignus & doctrina munitus, honorem seculi recusans, humilitate præcipuus, subditus in suscipiendum, in corrigendum vehemens. Qui postquam Leodiensem Ecclesiam decem & octo circiter annis fideliter gubernasset, eamque ampliasset multis bonis, in magna sanctitate requievit in Christo septimo Kalendas Maii… Post multos vero annos levata sunt etiam corpora SS. Petri & Andoleti, qui cum B. Lamberto martyrizati sunt, & cum corpore B. Floreberti in uno collocati sunt feretro: quod feretrum in ciborio juxta corpus B. Lamberti, usque in hodiernum diem collocatum est, cum aliis Sanctorum pignoribus, Hæc Ægidius.

[2] Fuisse S. Florebertum carnalem S. Huberti filium, innuit familiaris ille, qui Vitam S. Huberti ad diem III Novembris elucidandam scripsit, ista cap. 16 secundum divisionem Sarii interserens: [fuit filius S. Huberti], Nos thorum ipsius Huberti circumambientes, unaque nobiscum egregius ejus filius Florebertus, præstolabamur gloriosam ejus migrationem, &c. Et S. Hubertum legitimo matrimonio junctum fuisse, scribit in Vita S. Lamberti Nicolaus Canonicus Leodiensis istis verbis: Ex sanctissimi Lamberti contubernio frequentique colloquio, cor clarissimi Comitis Huberti adeo immutatum penitusque succensum est cælestis patriæ desiderio, ut abjecto militiæ cingulo, calcata mundanæ potentiæ gloria; castris Dominicis in Clericali habitu ascribi voluerit, tamque pium sanctæ devotionis affectum mancipasset effectui, [ex legitimo matrimonio.] si non eum copula legitimi, quo alligatus erat, tenuisset conjugii. Hæc ibi.

[3] Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, ad XXV Aprilis, in encomio S. Floreberti ista addit: [Curavit transferri corpora S. Huberti,] Eximiam ejus in cælites fuisse religionem, primum illius in patrem dedit argumentum, quem majoribus dignum honoribus, affirmabant plerique sibi e cælo nuntiatum fuisse. E sepulcro sacrum corpus protulit ad populi venerationem, quod ab omni putredine invenit intaminatum, innumerisque Deus miraculis celebravit. Latius historia translationis S. Huberti in ejus Actis habetur, sed absque S. Floreberti mentione: qui forsan maluit rem istam per suum Clerum peragi: uti factum est in translatione S. Odæ viduæ, [S. Odæ viduæ,] quæ quiescit Amaniæ super fluvium Mosam, uno ab Hujo oppido milliari: in cujus Vita, ad XXIII Octobris illustranda, ista habentur: Cum igitur in circumpositis terrarum provinciis, crebris virtutum miraculis, fama nominis ejus fieret celebris; placuit Altissimo, ut, pro celebranda nomini ejus Ecclesiastica celebritate, sacrum corpus ejus elevaretur a tellure, & humaretur in facie populi & Ecclesiæ cum debita dignitate… Itaque Floreberto venerabilis Ecclesiæ Pontifice ordinante, congregatis ad ejus tumbam personis Ecclesiasticis totius provinciæ, populus undique confluebat, Patrum sanctorum benedictionem suscipere, & sanctas Reliquias transferendas de tellure digna veneratione & reverentia honorare. Patres itaque dantes populo benedictionem, cum orationibus & psalmis venientes ad sarcophagum, deponunt lapidem superiorem super corpus sanctum positum, subque mausoleo lapideo solido & integro inveniunt sacras & venerandas Reliquias dantes suavitatis odorem dulcissimum. Facta est autem hæc Translatio septimo Idus mensis Julii, ad laudem & honorem Domini nostri Jesu Christi. Hæc aliaque continentur in variis Codicibus Mss.

[4] Edidimus ad diem XIX Martii, S. Landcaldi & sociorum gesta, translationes & miracula, [& SS. Landcaldi & sociorum,] Wintershovii dein Gandavi facta, jussu Nodgeri Leodiensis Episcopi ab Harigero scripta; in quibus, relato singulorum obitu, ista num. 7 libri primi subduntur: Pluribus elapsis annorum curriculis S. Florebertus, tertio loco post S. Lambertum regens Trajectense vel Leodiense Episcopium, audita illic multitudine signorum, monitus pariter responsis visionum, eos illinc cum magna reverentia transtulit, & eorum tumbas pro possibilitate sua decorari mādavit. Facta est autem hæc translatio Kalendis Decembris.

[5] Præfuit Ecclesiæ Leodiensi S. Florebertus ænnis completis octodecim & aliquot mensibus, ab anno DCCXXVII, [mortuui dic 25 Aprilis anni 746.] quo e vivis die XXX Maii excesserat S. Hubertus, usque ad annum DCCXLVI, quo al cæleste regnum migravit XXV Aprilis, die S. Marci: sed in pluribus Fastis refertur ad diem sequentem, fortaßis propter festum Euangelistæ. Habemus Missale insignis Ecclesiæ Leodiensis, anno MDIX excusum; [colitur 25,] uti & varia Breviaria antiqua, in quibus die XXV Aprilis, in Officio S. Marci præscribitur Commemoratio seu Collecta de S. Floreberto. Verum in Breviario, quod anno MDCXXXVI excusum est, [& 26 Aprilis in Breviariis.] celebratur festum S. Floreberti die XXVI Aprilis, sub ritu simplici cum Commemoratione S. Cleti Papæ. In Officiis tamen propriis, in usum eorum qui in illa diœcesi ritu Romano utuntur, ponitur ad XXVI Aprilis, solennitas SS. Cleti & Marcellini, cum Commemoratione S. Floriberti: & eadem hæc ubique præscribitur Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, [cum hac oratione,] cui cuncta famulantur elementa, intercedente B. Floreberto, Confessore tuo atque Pontifice, exaudi propitius orationem nostram, & tribue nobis misericordiam tuam; ut quæcumque præcipis agamus, [item in Martyrologiis 25,] teque adjuvante implere possimus. In Martyrologiis etiam utroque die celebratur, ac XXV Aprilis recolitur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC edito, in Florario Ms. & auctario Greveni ad Vsuardum, in Natalibus Belgii a Molano & Miræo editis, in Floribus Leodiensibus Fiseni, & in Martyrologio Gallicano Saussaji. Verum XXVI Aprilis, [& 26 Apr] memoria ejus collocatur in Ms. Martyrologio Leodiensi Ecclesiæ Cathedralis, S. Lamberto sacræ, his verbis: Eodem die apud Legiam S. Floreberti, Episcopi ejusdem loci, & Confessoris. Secuti sunt Molanus in additionibus ad Vsuardum & Canisius cum Martyrologiis monasticis Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini. Ex his Wion eum statuit fuisse Abbatem Stabulensem: [An fuerit Abbas vel monachus Stabulensis?] sed qua auctoritate nixus, non indicat. Edidit Fisen ad III Septembris accuracum catalogum Abbatum Stabulensium; inter quos non censetur S. Florebertus; aliqui tamen asserunt eum S. Remacli in cœnobio Stabulensi discipulum fuisse. Relicto Episcopatu Trajectensi anno DCLX, migravit Stabulaum S. Remaclus, atque ibi satis diu vixit: sed utrum ipso moriente S. Florebertus eam ætatē nactus fuerit, ut potuerit se ejus disciplinæ subdere, plane non liquet: melius itaque ea de re silent Anselmus, Ægidius, Fisen, Molanus, Miræus & paßim alii. Mabillon etiam eumdem inter Prætermissos rejecit.

DE SANCTO ROBERTO,
ABBATE SYRACVSIS IN SICILIA.

XXIV Aut XXV Apr.

[Commentarius]

Robertus, Abbas Syracusis in Sicilia (S.)

G. H.

Octavius Cajetanus, tomo 2 Vitarum Sanctorum Siculorum pag. 32, proponit titulum de Pluribus in Sicilia Sanctis Confessoribus, Episcopis, Abbatibus, Monachis incerto ævo: atque inter alia ibidem ista habet: Syracusis ad VIII Kalendas Majas, S. Robertus Abbas: ejus quidem meminerunt sacri Fasti Syracusanæ Ecclesiæ, & MS. Chronicon B. Monachi S. Benedicti, quod scriptum est circiter annum MCCCCLXXXIII. Et Buggianus in sua monastica historia sæpe antiquum Chronicon commendat, in quo dicitur: S. Robertus, Abbas monasterii apud civitatem Syracusanam: cujus nativitas ad cælos VIII Kalendas Maii veneratur. Hæc ibi. Dies VIII Kalendas Maii, est XXIV Aprilis. Interim idem Cajetanus, in Martyrologio Siculo, ad diem XXV Aprilis, celebrat memoriam S. Roberti Abbatis Syracusis, Ordinis S. Benedicti, & in Indice chronico collocat eum circiter annum DCCC. Cajetanum sequuntur Ferrarius in Catalogo generali, Menardus & Bucelinus. Item Rocchus Pirrus tomo 2, Siciliæ sacræ in Notitia Ecclesiæ Syracusanæ pag. 204, eumque censet inter Sanctos monasterii antiquißimi, sub titulo S. Luciæ ibidem illustris, temporibus S. Gregorii Magni floruisse.

DE SANCTO HERIBALDO,
EPISCOPO AVTISSIODORENSI IN GALLIA.

ANTE AN. DCCCLIX.

[Commentarius]

Heribaldus, Episcopus Autissiodorensis in Gallia (S.)

Auctore G. H.

In illustri crypta monasterii S. Germani, quam nos anno MDCLXII Autißiodori perlustravimus, inter alia monumenta extat hoc epitaphium, libro 2 Observationum Menardi ad diem hunc XXV Aprilis excusum: Hic jacet corpus Sancti Heribaldi, [Sancti titulus in epitaphio,] qui fuit Abbas hujus domus, deinde Episcopus Autissiodorensis. Sammarthani, tomo 4 Galliæ Christianæ, inter Abbates S. Germani Autißiodorenses septimuū collocant Heribaldum, & Sancti titulo honorant, [apud Sanmarthanos] & Episcopum etiam Autissiodorensem fuisse addunt. De eo in suo Martyrologio Menardus ista habuit: Autissiodori S. Heribaldi, Episcopi & Confessoris. [Menardum,] Saussajus in Martyrologio Gallicano eumdem bis collocat: scilicet in priore contextu, & in Supplemento: [Saussajum, cum duplici elogio,] ex hoc primo damus elogium & est ejusmodi: Autissiodori S. Heribaldi Episcopi, qui ex Abbate S. Germani post S. Angelelmum factus illius Sedis Hierarcha, miris virtutum splendoribus, quos in cella absconderat, emicuit: quibus Gallias irradians, magnorum etiam virorum suæ ætatis, amorem non modo, sed admirationem etiam emeruit: quorum præconiis celebratus, ac magis meritis dives quam laudibus, e palæstra sanctæ exercitationis ad supernæ gloriæ processit donativum. Sepultus fuit in crypta S. Germani, cujus corpus anno DCCCXLI Kalendis Septembris solenniter transtulerat. Idem Saussajus in priore Martyrologii contextu ista habet: Autissiodori S. Herbaldi, Episcopi itidem & Confessoris; qui post S. Angelelmum pedum Episcopale tenuit, moribusque, doctrina ac pietate præstans, cum carus esset Carolo Calvo Francorum Regi, Ecclesiæ suæ magna contulit subsidia & decora: ablatas enim possessiones ad jus Ecclesiasticum revocavit, amplioraque etjam addidit beneficia. Ecclesiam S. Stephani matricem parietibus & laquearibus renovavit, vitreis ac picturis optimis decoravit. Coronas quatuor argenteas in sacrario ejusdem apposuit. Sanctorum Martyrum Alexandri & Chrysanthi pignora, ab urbe Roma advecta, ibidem collocavit, cancellisque circumsepsit speciosis. Insuper ejusdem Regis præcepto, corpus S. Germani, ex loco ubi primum conditum fuerat, incorruptum eoque habitu, quo a Placidia Augusta decenter fuerat compositum, efferens, ad digniorem transtulit, deposuitque cum summa reverentia & decore. Denique vigilantiæ pastoralis sanctæque conversationis ornamentis præclarus, Christo, cui fideliter servierat, beatum spiritum reddidit. Corpus ejus in cœnobitica ecclesia S. Germani, cui ante Episcopatum Abbas præfuerat, sepultum, titulo sanctitatis, cujus emicuit donis, honoratum est. Hæc omnia Saussajus, [& Bucelinum,] cujus verba plurima absque mentione ejus descripsit Bucelinus in Menologio Benedictino, addens præfuisse Ecclesiæ Autissiodorensi annis tribus & triginta, & VII Kalendas Maii obiisse.

[2] Et hi sunt auctores recentiores, qui cum citato epitaphio ei Sancti titulum & honorem attribuunt: quo abstinet Monachus Autißiodorensis, qui in Chronico suo ista habet: Autissiodorensi Ecclesiæ post Angelelmum præfuit Heribaldus. [Elogium Monachi Autissiodorensis,] Hic ecclesiam S. Stephani & parietibus & laquearibus renovavit, vitreis quoque ac picturis optimis decoravit; coronas argenteas quatuor instituit. Hic sanctorum Martyrum Alexandri & Chrysanthi pignora ab urbe Roma detulit, quæ in prædicta Ecclesia recondidit, fredamque cum cancellis benigno studio exornavit. Hic etiam corpus beatissimi Germani, præcepto Regum Caroli & Ludovici, dovici, ex loco, in quo primum tumulatum fuerat, venerabiliter Kalendis Septembris transmutavit anno Domini DCCCXLI, quod ita & soliditate integrum & vestibus reperit incorruptum, ut quondam fuerat a venerabili Augusta Placidia decentissime compositum. Hic etiam Præsul, cum Regi Carolo & carus esset & intimus, ejus munificentia villas quasdam obtinuit, quæ olim juri Ecclesiastico fuerant abdicatæ. Hæc Monachus Autißiodorensis.

[3] Fuit Heriboldo (nam & sic scribitur) satis familiaris Lupus Abbas Ferraeriensis, [ei scribit Lupus Ferrariensis,] qui illi scripsit epistolam XIX his verbis: Excellentissimo Præsuli Heriboldo Lupus. Quidam vestratum monachus, cui Joanni nomen est, nobiscum in monasterio nostro versatur, propter quamdam necessitatem a quodam Fratre nostro vocatus, a me autem postea retentus, quod & nobis prodest & in cœnobio ejus, ut audivimus, indigentia laboratur. Quo congregari undique Fratres, vos præcepisse comperiens, celsitudini vestræ hos direxi apices, postulans & quantū [possum] ante Deum suppliciter implorans, ut & hunc mihi aliquamdiu cōcedatis, & secundum ingenitam vobis benignitatem & impositum Officii diligentiam loco illi consulatis, ne forte Fratrum penuria non solum bona vestra obscuret, [commendans restaurationem cujusdam cœnobrii.] verum etiam Dei nostri, ad cujus judicium properamus, provocet offensam, & irrevocabilem acceleret vindictam. Res Ecclesiasticæ & animarum cura quanta cautela tractanda sint, nec admonita, vestra videt prudentia. Proinde & vobis & illis Fratribus consulite, ut & de vestra indulgentia & illorum sublevatione glorificetur Deus, qui singulis cito retribuet quod merentur. Valeas, Domine carissime, meique præcipue in sacris orationibus meminisse digneris.

[4] Altera est Lupi epistola XXXVII, in qua ita scribit: Codicem annotationum B. Hieronymi in Prophetas, [& studium sacrum,] necdum a me lectum, vobis morem gerens dirigo; quem vestra diligentia cito [perlegat] aut exscribendum procuret, nobisque restitui jubeat. Unde vos monendum judicavi, ne forte vobis in multis assiduisque occupatis negotiis nihil vobis collatura, nobis earumdem rerum obesset dilatio. Atque utinam altissimum divinumque vestrum ingenium, quantum fieri posset, a communibus aversum negotiis, ad indaganda humanæ vel divinæ sapientiæ transferretur secreta: profecto vestra nobilitas officiique clarissimi gradus dignum sua amplitudine cepisset emolumentum. Quod nolim eo dictum a me accipiatis, ut me in hac parte perfectum jactanter existimem, aut vobis in aliquo prorsus conferendum, nedum præferendum opiner: sed sicut convenientibus cumulatos congratulor honoribus, ita etiam ingeniis, maxime quæ excellunt artibus, ornatos nosse desidero.

[5] [adest Concilio anno 849,]Præterea ex epistola Lupi LXXXIV, ad Nomenoium, Britannicæ gentis Ducem, constat Heriboldum, Autißiodori Episcopum, cum aliis quatuor Provinciarum Episcopis adfuisse Concilio Turonensi: in quo Nomenoius arguitur de multis exceßibus, & de rejectis Papæ litteris, & ut resipiscat monetur. Habitum id fuisse anno DCCCXLIX, designant veteres schedæ apud Baronium. Demum Lupus epistolam XCV, ei scribit ex parte Irmtrudis Reginæ, petens Cum soleat ministrare postulata externis, suo Germano indigenti, non sine spe diuinæ retributionis, idem velit præstare, & impendere debitum religioni & necessitudini affectum: ex quo datur locus suspicandi, quod inter ipsum Lupum & S. Heriboldum intercesserit aliquod affinitatis aut consanguinitatis vinculum; [an Lupi consanguineus?] idque etiamsi Germanus non poneretur appellative, pro fratre, & proprium ejus qui commendatur nomen foret: hoc enim indicat dicens Germanum nostrum, & per hoc eam externis opponens. Fuit Irmgardis prima uxor Caroli Calvi, mortua anno DCCCLXIX; eique genuit anno DCCCXLIII Ludovicum Balbum, a morte patris Regem Francorum.

[6] Quo anno Heribaldus vita functus fuerit non liquet. [Mortuus ante annum 859.] Succeß it illi in Episcopatu Abbo ejus frater, qui anno DCCCLIX, interfuit Concilio Metensi & Tullensi apud Saponarias. Habemus varia antiqua Breviaria Ecclesiæ Autißiodorensis, in quibus nulla veneratio huic Episcopo adscribitur: quæ tamen indicatur in Ms. Kalendario ecclesiæ & diœcesis Autißiodorensis nobis submisso.

DE S. FRANCA VIRGINE,
ABBATISSA ORD. CISTERCIENSIS PLACENTIÆ.

ANNO MCCXVIII.

[Praefatio]

Francha, Virgo, Abbatissa Ord. Cisterciensis, Placentiæ in Italia (S.)

Auctore D. P.

Dvas insignes sanctitate & miraculis personas, seculi XIII initio, cælis intulit Placentina Ecclesia; Sanctos scilicet Raymundum & Francam: sub quorum appellationibus gemina superiori seculo XVI ædificata & nuncupata ecclesia, [Eodem pene tempore Placentiæ floruerunt & simili modo coluntur,] servit Officiis Cisterciensium Virginum, duplex in ea urbe cœnobium habentium. S. Raymundus festum suum & Officium Ecclesiasticum habet XXVIII Iulii: S. Franca XXVI Aprilis, aut extra ecclesiam propriam die sequenti, ne S. Marci impediatur festivitas. Vtrumque Officium veteri Placentino Breviario insertum, eoque per Pium V reformato intermissum, novum deinde assumptum est sub ritu Duplicis, approbante sacra rituum Congregatione, anno MDCX. Vtriusque Vitas desiderantibus ipsas ex Mss. monasterii S. Franchæ describendas curavit anno MDCLXXIII, [S. Raymundus & S. Franca:] R. P. Alexander Fiaschi Collegii nostri Placentini Rector, adjuvante P. Camillo Hectoreo Rhetorices ibidem Professore. Sed Raimundi Vita Italica est, præ qua optamus & adhuc expectamus originalem Latinum textum, qualem Ruffinus Canonicus ecclesiæ Sanctorum duodecim Apostolorum (quæ cum corpore etiam nomen Sancti postea servavit) duodecimo post ejus mortem anno conscripsit, tradiditque Pauperibus Hospitalis ab eodem Sancto erecti. Vita S. Franchæ, uti scripta est Latine, sic & transcripta hic datur: sed nostro modo illustrata.

[2] Auctor se nominat Fr. Bertramum Reoldi, profiteturque que se profeßione Cisterciensem, [hujus Vita a Fr. Bertramo scripta Latine] ob zelum religionis Catholicæ Mediolano expulsum, dum sui Morimundensis monasterii causam Parmæ & Placentiæ agit apud Legatum Apostolicum, venisse in notitiam sanctæ istius Abbatissæ, tum adhuc in fundato a se monasterio Plettolensi extra urbem quiescentis, ejusque Vitam descripsisse anno MCCCXXVI, [an. 1326,] ex relatu tam Benedictinarum quam Cisterciensium Virginum, quarum monasteria succeßive rexerat, & ex publicis Instrumentis variis, nec non ex fide ipsarum quæ facta in se aliisve miracula sub juramento testatæ sunt. Ea vita superiori seculo semel iterumque lucem vidit, sed idiomate Italico: præsenti seculo ad annum XVIII provecto & hanc & alteram S. Raimundi de novo composuit, multisque locis illustravit, [abaliis ter Italice vulgata.] & rerum post primam scriptionem gestarum memoriis auxit Petrus-Maria Campi, Cathedralis ecclesiæ Canonicus, idemque historia Placentinæ tribus postmodum tomis editæ accuratißimus compilator; cujus omnia scrutantis industria & diligentia factum est, ut in observationibus notisq; ad Vitam minutißima quæque potuerim elucidare. Itaque non ero in præfatione prolixior, quidquid enim de Sanctæ cultu, erectis ecclesiis sacellisque & altaribus testato, deduci debuisset, id suggerunt duo ultima Vitæ ab eo conscriptæ capita, quæ Latine reddidimus pro Appendice. [Appendix de cultu ex Petro Maria Campi.] Idem operi suo isti proœmium præfixit instar Panegyricæ orationis super illud Eccli. 24. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, ipsum S. Franchæ aptans, quæ paternæ familiæ cognomento de Vite-alta dicebatur.

[3] Nondum in Sanctorum numerum adscriptam, Sanctam tamen ut plurimos utriusque sexus alios appellandam, ex quo Officio Ecclesiastico de Sedis Apostolicæ licentia colitur, [Non fuit, saltem solenniter canonizata:] censuit in Notis ad Catalogum Sanctorum Italiæ Ferrarius. Ast Petrus-Maria, quin fuerit expresse adscripta Sanctis nullus dubitat: sed deficiente talis actionis memoria, quærit canonizationis istius auctorem ac tempus cap. 2 Vitæ: tandemque concludis (nam intra annum MCCLXVI, quo elevatum est corpus; & MCCCXXVI, quo scripta est Vita, statuit omnino id factum esse) verosimillimum esse quod Gregorius X, natione Placentinus, idemque Carentiæ primæ post Sanctam Abbatissa conjunctißimus sanguine, anno MCCLXXIII, in apparatu Lugdunensis Concilii, Placentiæ haud paucos dies mense Octobri commoratus, visis examinatisque documentis de vita & sanctitate atque miraculis S. Franca, permiserit ipsam erectione altarium & festi annui celebratione honorari. Merito tamen censet haud magno cum strepitu rem esse peractam, & verosimiliter vivæ vocis oracula. [sed forte oraculo vivæ vocis per Gregorium X.] Qui enim aliter fieri potuisset, ut Mediolanensis monachus, in Cisterciensi ordine per annos quadraginta duos conversatus, obstupuisset, ut refert ipse, ad conspectum maginis & auditum nominis, tam quam Sanctæ Cisterciensis a Quomodo etiam non totus Ordo colendam statim suscepisset, instituti (ui in Lombardia primam fundatricem ac propagatricem, solennibus ceremoniis per Apostolicum diploma canonizatam? Porro ea Petri-Mariæ deductio, quæ ultra verosimilis conjecturæ auctoritatem assurgere non potest, tam clare demonstrasse rem visa est Lucæ Castellino, ut nihil dubitaverit in tractatu de certitudine gloriæ Sanctorum Canonizatorum pap. 437, S. Francam, velut per Gregorium X canonizatam, annumerare publico ac solenni ritu Divorum Albo adscriptis, quoram numerosum satis Catalogum texit.

[4] [Officium proprium apud Placentinos & Cistercienses,] Fr. Ioannes d' Aßignies, Religiosus Cambronensis, in Vitis Sanctorum ac Beatorum Ordinis sui Cisterciensis, Montibus Hannoniæ lingua Gallica vulgatis anno MDCIII, aliud non habuit quod sequeretur quam Lectiones & Antiphonas Cisterciensis Breviarii, anno, ut præfatur, MDI impreßi; quas una cum Gallica Fr. Ioannis interpretatione ad calcem Italicæ suæ Vitæ recudit Petrus Maria Campi; & apparet, ex Vita per Bertramum scripta fuisse collectas; sicuti ex eadem collectæ prius fuerunt, & nunc sunt, sed breviores multo, Lectiones novi antiquique Breviarii tam Placentini quam Cisterciensis pro die XXVI Aprilis. De quibus cum constet, nec minus quidquam a maximis Sanctis habere & habuisse ostensa sit Franca, quoad argumenta cultus publici apud Placentinos vicinosque populos, & totum Ordinem Cisterciensem; nihil attinet enumerare Fastos, privata monasticorum scriptorum auctoritate vulgatos, [nomen in monasticis fastis:] quibus ejusdem Sanctæ nomen inscribitur ad hunc XXV Aprilis, & sunt Kalendarium Ordinis Cisterciensis anno MDCXVII Divione impressum, Hugo Menardus in Benedictino Martyrologio, Henriquez in Cisterciensi, Bucelinus in Benedictino Menologio, & jam supra citatus Philippus Ferrarius, ut nihil de aliis Cisterciensium rerum scriptoribus dicam qui illius obiter meminerunt, & pariter cum prænotatis nominatim allegantur ab Arturo du Monstier in Gynæcæo sacro. Quibus denique acceßit Claudius Chalemot in Serie Sanctorum ac Beatorum Ordinis.

[5] [festum Translationis 28 Augusti.] Ceterum istis omißis, æque ac elogiis apud eosdem legendis præcipue meretur observari, non solum sanctæ Virginis Natalem diem, hunc in quo versamur aut hoc impedito diem sequentem; sed etiam XXVIII Augusti, annua religione solennem fuisse monialibus S. Francæ; idque ob memoriam elevati atque ad altare translati corporis, anno MCCLXVI; uti constat ex Indulgentiis, quas ante centum annos, novo intra Placentinam urbem S. Francæ templo, Cardinales decem proposuere, ibidem obtinendas. Ea Translatio ab auctore Vitæ accurate describitur, & auctoritate Ordinariorum facta, pro canonizatione temporis illius suffecit; dato etiam quod Romani Pontificis approbatio expressa numquam fuerit requisita.

EPISTOLA PRÆLIMINARIS
Fr. Lanfranci Prioris coævi.
de gloria S. Francæ cujdam monacho revelata.

Francha, Virgo, Abbatissa Ord. Cisterciensis, Placentiæ in Italia (S.)

BHL Number: 3092
a

PER LANFRANCVM EX MS.

CAP. I

[1] Dominæ Carentiæ, Loci-sancti b Abbatissæ, & omnibus virginibus ac viduis in eodem loco cum ea Christo famulantibus, [Protestatur se ex puræ caritatis affectis,] Frater Lanfrancus, humilis Prior de Ponte, Paracliti consolationem. Quanta dulcedinis suavitate in Christi caritate vos diligam, & quanta solicitudine vestris satagam profectibus deservire, petitionibus acquiescere, jussis obtemperare, testis est ipse Christus, cui sive absentes, sive præsentes placere contendimus: nam hujus casti amoris testem alium non habeo, nec alium habere contendo, quod numquam similem potero repetire. Fidelis testis, qui ipsius conscientiæ penetralibus tam dignanter quam dulciter se immergens, & præstat ut amemus, & remunerat quod amamus. Hujus testimonii Sanctorum omnium unanimitas gloriam consecuta, & non satis attendebant, quid increduli de se crederent, & improperia improperantium pro nihilo computabant. [quæ ex oculato teste didicit,] Hæc autem breviter ideo transcurrendo perstrinxerim, quod huic opusculo plurimos noverim detracturos; & miraculis divinis incredulos, Dei circa nos benignitatem ore rabido lacerare. Verum nos de Fratris religiositate puritateque, qui hæc & auribus audivit, & aspectibus comprobavit, fiduciam capientes, surda aure venenata sibila transeundo, vestræ voluntati decrevimus annuendum. Itaque ex hoc initium narrationis adoriar; & hoc simpliciter, ac pure, velut ex ejusdem Fratris ore suscepi, nec sensum mutans, nec verba; nisi hoc dumtaxat, [simplici stylo de scribere.] quod ille mihi vulgariter expressit, ego litteris exaravi; notam malens rusticitatis incurrere, quam crimen admittere falsitatis: nec enim dignum credidi thematis puritatem phaleris obfuscare verborum, aut fuco secularis eloquentiæ simplicem obnubere veritatem.

CAP. II

[2] Frater quidam, honestæ vitæ & admirandæ simplicitatis, nobiscum parvo licet tempore conversatus, in seculo tamen positus, ab ipso pueritiæ suæ tempore, seculi actus a se viriliter abdicavit. Hic itaque cum sexta die post Nativitatis Dominicæ solennitatem ceteri Fratres ad Horam tertiam se solito contulissent, [Quidam in loco Capituli subito obmutescens] Choro extra resedit. Cumque completa Tertia Capitulum intrassent, sicut est nostræ consuetudinis, petiturus veniam exurrexit; sed de terra levatus nihil penitus loquebatur. Porro ego, debilitatem aliquam arbitratus, abire illum & sedere præcepi. Cumque postmodum super hoc ipsum in auditorio convenirem, mutus nihilominus persistebat: & novitatem valde admirans, in infirmitorium intromisi. Verumtamen nec sic desistens, iterum atque iterum illum interrogabam, quatenus causam novæ taciturnitatis ediceret: qui tandem nostra improbitate devictus, Abbatis de c Columba se præstolari scripsit adventum. [post triduū coram toto Conventu,] Cum autem sero factum fuisset, cogitationibus, ut quidem ego æstimo, ac visionis magnitudine stupefactus, usque ad noctis pone tertiam partem insensibilis perdurabat. Cumque dies tertia tandem evoluta fuisset, & Abbas minime jam veniret; quarta die post refectionem innuit mihi, ut totum Conventum facerem convocare. Quo vocato, apertum est illico os ejus, & resolutum vinculum linguæ ejus, & sedens in terra loquebatur ben edicens Deum: Benedictus es Domine Deus meus, qui exaudisti orationem Virginis tuæ Franchæ. Benedictus es Domine Deus meus, qui os meum aperuisti, & vincula linguæ meæ dissolvisti, [recepta loquendi facultate,] ad magnificandam gloriam tuam, & gloriam Virginitatis tuæ Franchæ. Cumque omnes pariter stupefacti, magis ac magis silentium præstaremus; ille, velut in libro legens, luculenter omnia peroravit: & quod mirabilius est, sine verborum mutatione, hoc ipsum, me præcipiente, sæpius iterabat. Nunc igitur ad visionem jam articulum reflectamus.

[3] Sedente itaque eo, ut dictum est in terra, adjecit atque ait: Feria quarta, cum post Missam in orationem ante altare S. Michaelis incumberem, [narrat sibi apparuisse Angelum,] levassemque oculos meos ad altare, ecce nubes lucidissima totum operuerat illud: intra quam splendorem, nimia claritate fulgentem, pavidus contemplabar; & vox ad me de nube processit: Ego, inquit, sum Angelus Domini Jesu Christi, filii Virginis Mariæ, qui missus sum ab eo de cælis cum exercitu Virginum. Nunc igitur diligenter intellige quæ tibi annuntio: euangelizo enim Ecclesiæ sanctæ gaudium magnum, & Virginibus Christi; Soror una, Ordinis Cisterciensis, Abbatissa Franca, Virgo de Locosancto, cum quanta gloria & immenso honore & magna lætitia delata est in cælis a Christi militia, [ut exponeret quod in cælum recepta sit Franca,] ac præsentata Christo Sponso suo fuit in gloriam suam. Volo autem, ut intelligere debeas, quando Virgo Franca a Christi militia deportabatur in cælum, princeps Mundi ex adverso cum sua militia fuit, & Christi sponsæ viam perturbare moliebatur: nihilque in ea de suo reperiens, cum magno rubore & immensa tristitia, confusus cum omni sua societate discessit. Nunc igitur partem tibi volo eorum disserere, pro quibus Virgo Franca cum sanctis Christi Virginibus in cælum sit sociata. [quæ spreto mundo ex amore Christi ingressa cœnobium,] A pueritia sua contempsit magnitudines, altitudines, divitias, vanitates, & gloriam mundi: quandoquidem nobilitas ejus tanta erat, ut si hæc ei placuissent, habere illa, & eis uti potuisset. Ipsa vero, propter amorem Christi, omnia contempsit ac sprevit: amavit Christum, & Christus amavit eam: vere liquit mundum, & monasterium introivit, quod monasterium est in Civitate Placentia. Facta est nunc sponsa Christi, & Christus factus est ejus sponsus, factaque est illius monasterii mater. Quanta humilitas, quanta benignitas, quanta ejus patientia fuit! Quot orationes, quot lacrymas ante Christi majestatem privatim effudit, ob desiderium quod habebat, quatenus cum Christo sponso suo esset in gloria sua.

[4] Illa igitur in monasterio suo remorante, plantatus est grex novellus Virginis Mariæ matris Christi in territorio Civitatis Placentiæ. Porro ubi primo plantatus fuit, non placuit Christo, ut ibi persistere debuisset, perduxitque eum in deserto in d Monlana. Visitata est autem Abbatissa Franca in proprio monasterio, quatenus suum de civitate gregem relinqueret, [indeque ad aliud extra urbem regendum directa fuit] & cum grege Virginis Mariæ Matris Christi in deserto pergeret in Monlana, ad pascendum illum. Illa vero Christi voluntatem explevit. Post hæc illa in deserto in Monlana, cum grege Virginis Mariæ, in operibus pœnitentiæ consistente; placuit Christo, Virginem Francam cum suo grege de deserto reducere in eum locum, quem Christus sanctificavit specialiter propter eam, & pro inhabitantibus ibi. Unde voluntas Christi est, & Virginis Mariæ matris ejus; quatenus locus ille Locus-sanctus nominetur. Custodiente Abbatissa Franca gregem Virginis Mariæ in illo Loco-sancto atque pascente, [ipsam deinde vidisse in gloria,] Christus illam ad se vocavit. Tu autem visurus es illam; quia cum duabus suis Sororibus, cum duabus scilicet Virginibus, ad te exiet, & diligenter quæ tibi loquetur intelliges.

[5] Tunc ergo tres Virgines de nube subito processerunt, vestibus albis inducæ: quarum inæstimabilem pulcritudinem sermo non sufficit ad loquendum. In capitibus earum coronæ splendidissimæ coruscabant, super quas liliorum flores indicium vel potius triumphum immaculatæ pudicitiæ præferebant. Tunc illa de medio locuta est ad me dicens: Frater, ego sum Abbatissa Franca. Dices itaque Abbati de Columba, ut Sorori meæ Carentiæ annuntiet & universis Sororibus meis, quatenus de me debeant gaudere, quia sociata sum, [cum sanctis Virginibus Iphigenia & Cyrilla;] cum his Sororibus meis in cælo, cum Christo sponso meo in gloria sua; quem toto animo & tota mente dilexi in terra. Et his dictis, intra nubem se pariter receperunt, Quibus sublatis, vox, quæ primitus mihi loquebatur, iterum dixit ad me. Nunc volo te nosse, quæ fuerunt illæ duæ Sorores ejus, quæ cum ea pariter exierunt. Una fuit Iphigenia, e filia Regis Agrippæ, quæ fuit velata per manus Apostoli Matthæi: altera fuit f Cyrilla, cujusdam Imperatoris Romani filia, cujus nomen Decius Cæsar, qui multos Sanctorum Christi fecit occidere. Omnia ergo quæ vidisti, & audisti, & auditurus es, Abbati de Columba, [jussumque hæc indicare,] & Priori de Ponte, universoque Conventui nuntiabis, ut ipsi sint ejus gloriæ testes in terris. Iterum dices Abbati de Columbia & Priori g de Ponte, ut hæc omnia faciant scribere. Porro Abbas de Columba aut per se, aut per suos nuntios Papæ h satagat nuntiare, quia voluntas Christi est & matris ejus Virginis Mariæ, [referenda Prælatis ut cultum B. Francæ decernant.] quarenus Virgo Franca cum Virginibus Christi honoretur in terris, quæ cum eis est honorata in cælis: & voluntas Christi est, ut corpus ejus de loco, ubi est auferatur, & in eadem basilica Virginis Matris suæ honorabilius recondatur: dignum est enim ut filia matri suæ pariter societur. Quod si Abbas de Columba præcepto Christi noluerit obedire, Prior de Ponte Episcopo Placentino i studeat intimare.

[6] Hæc igitur omnia cum audissem, infra me tacitus cogitabam: Hæc mihi verba, si dixero, non credent: quia malitia & infidelitas hominum tanta est, ut miraculis Christi & Sanctorum ejus eos credere non permittat. [Ille de hoc se excusans,] Cumque hæc & alia pavida mecum cogitatione revoluerem, vox iterum ad me: Noli, inquit, corde mihi loqui, sed ore quidquid vis loquere; noli timere. Et ego timens ac tremens dixi: Hæc mihi, Domine, verba minime credentur, quia homines incredibiles sunt, & perversi, & ego vilis monachus sum & peccator: Fac, obsecro, Episcopis seu quibuslibet magnis Clericis ista potius nuntiare. Et ille: Audi, inquit, mi Frater, Christus nequaquam nativitatem suam magnis Regibus vel Principibus, seu Sacerdotibus Angelos suos fecit euangelizare; sed Pastoribus, gregem pecorum suorum custodientibus; sed & resurrectionem suam mulieri quæ peccatrix extiterat revelavit, [voce privatur.] & illa suis Discipulis nuntiavit; & vos, quia meæ visioni resistere voluistis, loqui non poteritis, donec ista annuntiaveritis. Hæc autem cum dixisset tacuit, & omnis visio repente disparuit.

CAP. III.

[7] Hinc ergo Domina, hinc, Sancta, perpendite, perpendantque & filiæ vestræ, quanto caritatis glutino in Christi visceribus nos debeamus diligere, quia vestris gaudiis Christus nos donavit esse participes; ut videlicet ejus quam vivam Matrem in terris meruistis habere, [conclusio scriptoris.] in nostro monasterio gloriam dignatus sit revelare. Dignum est igitur, ut ejus imitari vestigia voto parili studeamus; quia si humilitatis ipsius, ac patientiæ studiosi fuerimus sectatores, ejus proculdubio beatitudinis gloriam sublimitatisque fastigia, Christo nos adjuvante, in perpetuum sortiemur. Amen.

ANNOTATA.

a Titulus in Ms. hic erat. Visio quædam mirabilis, cujusdam Cisterciensis Ordinis monachi, de quadam Virgine, ejusdem Ordinis Abbatissa, non minus religiosa quam prosapia generosa. Dividebatur autem Epistola, ut notatur in margine, in tria Capitula: quorum primum dicebatur, Prologus; secundo erat titulus, Quidam monachus, qui visionem hanc vidit, silentium & stuporem incurrit: deinde, incipit visio: tertium capitulum vocabatur Conclusio.

b Auctor vitæ non aliter appellat monasterium quam de Tertio-passu & nominis ratiorem reddit num. 26. Videtur primitus appellatus Locus-sanctus de Tertio-passu: sed brevitatis causa utitur Lanfrancus sola prima appellationis istius parte, uti mox sese appellat Priorem de Ponte, quod alias appellatur monasterium de Ponte-Trebiæ. Est autem Trebia fluvius, supra Bobium exoriens, & intervallo 2 milliarium ad Occidentem Placentiæ influens in Padum. Hic Trebia ponte jungitur circa vicum & monasterium dictum Quartazzola: cui cum anno 1264 unita esset ecclesia S. Iacobi de Ponte Treviæ, cum jure passagii exigendi a transeuntibus per dictum Pontem, ipsummet cœpitappellari de Ponte. Ejus fundatio in antiquißima monasteriorum Ordinis Chronologia, post bibliothecam Cisterciensem edita a Carolo Visch Priore Dunensi, refertur ad annum 1138: sed Petrus-Maria Campi in Hist. Placent. p. 2 ostendit, non Cisterciensis, sed Pulsanensis congregationis monachis fundatum fuisse locum, & ab his desertum, ceßisse illis anno 1217.

c Hoc monasterium, proprio nomine Claravallis dictum, & sic notum tam in dicta Chronologia quam in tabulis topographicis, in loco qui antea dicebatur Carrectum p. m. 12 ab urbe ad Orientem, prope Florentiolam, fundatum fuit anno 1135 ab ipso S. Bernardo; & de columba cognominatum, quod præparatorum ad structuram lignorum assulas rostro arripiens columba candida, inspectantibus omnibus, ipsum monasterii fabricandi situm visa sit designasse.

d Apographum nostrum in Montana: sed ex infra dicendis num. 25 apparebit proprium loci nomen fuisse Montem-lanæ: de triplici autem S. Francæ migratione clarius ibidem res explicabitur.

e Ibidem Epigenia. Colitur autem S. Iphigenia in Romano Martyrologio 21 Septemb. ipso quo sanctus Euangelista die: cujus pater a Petro de Natalibus lib. 8 cap. 101 vocatur Egippus, alibi aliis appellatur nominibus, de quibusagemus ubi de S. Mattheo.

f S. Cyrilla colitur 28 Octobris, decem diebus post matrem suam S. Tryphoniam, uxorem Decii & Martyrem.

g Hinc colligi videtur, monasterium de Ponte necdum ad gradum Abbatiæ fuisse evectum tempore S. Francæ, sed aliquamdiu post.

h Fuit hic Honorius III, ab anno 1216 ad 1227 Romanus Pontifex.

i Erat tunc Episcopus Placentinus Vicedominus de Nobilibus, uno ante mortem S. Francæ anno creatus, magnus Cisterciensium amicus, & apud eos in monasterio de Columba anno 1236 tumulatus. Sed neque apud hunc, neque apud Pontificem quidquam vel actum vel peractum: quæ enim sub Carentia Abbatissa facta est translatio prima, nec publica fuit nec in ordine ad cultum; sed privata in aliam arculam, quæ profundius quam prior humo defossa est. Quod autem hic jubetur fieri, completum est solum anno 1266, ut infra apparebit.

ACTA
Auctore Fr. Bertramo Reoldo.
Ex Ms. Codice Placentino.

Francha, Virgo, Abbatissa Ord. Cisterciensis, Placentiæ in Italia (S.)

BHL Number: 3093

Auctore BERTRAMO EX MS.

PRÆFATIO.

Super actibus, moribus, miraculis, & vita Dominæ Franchæ, Virginis sacræ: quæ Præfatio, & si quibusdam in aliquibus merito videri possit odiosa, in futuris tamen temporibus considerata, esse posse præsumitur in quam pluribus fructuosa, quemadmodum de rizio a castanea.

CAP. IV

[8] Franchæ sacræ Virginis, & Abbatissæ Cisterciensis Ordinis, mores, vitam, ac miracula descripturo, adinstar plurimorum, qui Sanctorum Acta conscripserunt, visum est & mihi volunti conscriptionis hujus causam clarius aperire, auctoritatis Divinæ primitus assumere testimonia; quæ tam illi de qua scripta sunt subsequenda, quam & mihi præsumenti esse posse videantur coaptanda. Sicut enim Isaias scripsit, Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, & quasi Gomorra similes essemus; cumque, secundum David, exurgerent homines in vos, & cum irasceretur furor eorum in nos, forsitan ut aquam absorbuissent nos; sed benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum; quoniam adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. [Is. 1, 9., Ps. 123, 4., Ibid. 6]

[9] Nempe cum tempore Domini Joannis Papæ b vigesimi secundi gravissimus error involueret Mediolanum c & plurimas illi cohærentes civitates, [scriptor Mediolano pulsus,] accidit mihi Fratri Bertramo Reoldo, monachorum vilissimo & peccatori, Sacerdoti indigno, ut intuitu fidei Christianæ simul & ecclesiastici juris zelo fragranti, die ultima mensis Maji, anno gratiæ Christi millesimo trecentesimo & vigesimo quarto se opponerent quidam de principalibus hæreticis & fautoribus [hæreticorum] hujusmodi. Qui cum me protinus de monasterio d Morimundi, in quo per quadraginta duos annos jam vixeram, recedere præcepissent, nec assentirem; statim deputatus fui sex e malandrinis, qui me graviter verberando, expoliando, & injuriando tam extra monasteriam quam extra claustrum vi pertraxerunt, [propterzelū religionis,] & ne redirem ulterius atrociter comminati fuerunt, ac ne redire possem plures in eodem monasterio malandrinos constituerunt: & sic extraneus factus sum fratribus meis, & peregrinus filiis matris meæ, quoniam zelus domus Domini comedit me. Reliqui igitur non solum locum illum, sed & patriam dolens reliqui, quia secus facere non valui. Sed cum beneplacito, commendatitiisque litteris Officialium ac Seniorum Domus meæ, ad monasterium translatus sum de Ponte Trebbiæ, ut ad Dominum Bertrandum, f Tituli S. Marcelli Presbyterum Cardinalem & Legatum, qui Placentiæ tunc erat, [& cum Card. Legato,] possem liberius habere recursum, & eidem dicti mei monasterii declarare statum; quod & feci, quamdiu Placentiæ stetit.

[10] At postquam Parmam Dominus ille se g transtulit, Prior & Cellerarius mei me duxerunt illuc, ut ab ipso Domino super cura nostri monasterii peteremus consilium & auxilium. [Parmam digressus,] Persistentibusque nobis ibidem aliquamdiu, cum orationis causa conveniremus sæpe in ecclesia h S. Quintini; consideranti mihi Sanctorum figuras affixas, occurrit imago cujusdam Sanctæ, in habitu albo, velo nigro, ferulam Pastoralem præ manibus tenentis; quod quasi porrentum novum i apparuit in oculis meis, quia nec unquam tale quid vidi, nec ab aliquo simile quid audivi. [conspicit imaginem S. Francæ,] Cogitans igitur per plures dies quid hoc significaret, per me perpendere nequivi, quia noc nomen aliquod figuræ constabat affixum illi; æstuansque cogitationibus, scire desiderans quid significaret, ecclesiæ Sacerdotes interrogavi: qui dixerunt S. Francam Abbatissam k esse, sed unde fuerit, vel qualis extiterit ignorare. Super quo responso dolui, & Deo quod id mihi manifestare dignaretur, satis desiderabiliter supplicavi.

[11] Desiderium igitur pauperum exaudiens Dominus, [inde reversus Placentiam,] talibus modis mihi, & jam jam quidem oblito, & non inde loquenti, nec cogitanti, reseravit. Cum enim parvo post tempore Placentiam reversus fuissem, quidam venerabilis vir, Clericus magnus & potens, Doctor Ecclesiastici juris, Capellanusque summi Pontificis, & Advocatus Cisterciensis Ordinis; qui propter Ecclesiæ fidem Mediolanum reliquerat, & Dominum Legatum secutus fuerat, loquens mecum de nostri conditionibus Ordinis, inter cetera dixit, desiderare se videre monasterium de Ponte, quia ex quo Placentiæ fuit, non vidit aliquod Ordinis Monasterium, præter illud de Plectolis, in quo S. Franca jacet, [intelligit ubi sepulta sit:] & cujus intuitu solo visitaverat illud. Quo audito, continuo ignis desiderii mei, qui jam intepuerat, recalere cœpit ac requirere, cujusmodi Sancta esset illa. Cumque multa bona retulisset de illa, mirari se dixit, quod non cognoscerem illam, quia fuit de Ordine Cisterciensi, & Abbatissa Domus in qua jacet, Ordinis ejusdem.

[12] Anxiatus est ergo spiritus meus præ solito, itaut vix quandoque tantum conceperim desiderium aliquod temporale commodum consequendi, quantum hoc profundius cognoscendi. Sed quia hospes eram, [eoque profectus,] & timidus ad feminarum præcipue habitaculum subeundum, tardatus nimium, tandem pergendi licentiam illuc vix percepi. Et cum ibi sperarem debere minus quam una die consistere, eorum quæ mihi relata sunt verbis, ac præostensa scriptis, delectatus amplitudine; necesse fuit me diebus sex, circa Beati Joannis Baptistæ Nativitatem, totaliter occupare. Et ibi, sed & alias in monasterio S. Syri, licet humiliori quam expediret testimonio, quia tamen ætate jam senior, tempore quoque gravabar modico, [& plurima edoctus de ipsius vita,] femineo pro majori parte edoctus eloquio, didici quæ scribere propono; non tam soli meo, quam & ipsius Conventus satisfaciens voto, & desiderantium hæc ipsa scripta fuisse a principio. Sed quoniam numquam sic hæc ambiens illis apparuit ut ego; idcirco scribere illa rogatus sum a toto Conventu illo: qui Conventus erat Monialium l sexaginta quinque, de quibus plures plus annis quinquaginta perstiterant in domo illa, & viderant de conversatis cum B. Franca.

[13] Revolvens igitur in animo dictum: Qui facile credit levis est corde, tardabar, Scriptura dicente, Qui crediderit, non festinet: Isaia vero suggerente, Qui incredulus est, non est recta anima illius in eo: sed & Christo terribiliter in mei cordis auribus insonante, Qui non credit jam judicatus est; animabar ad scribendum. [Ecl. 19, 4., Hab. 2, 4., Is. 28, 16., Ioa. 3, 18] Sed non præsumebam, donec qui tertium conscendit cælum Paulus accessit dicens, Caritas omnia credit & cetera. [1 Cor. 13, 7] Neminem igitur ad credendum auctoritate compellens, qua careo; sed veritate suadens, qua ferveo; [eam scripto mandare decernit,] hortor ad legendum, non tam ad auctoritatem Ecclesiæ confirmandam, quam ad tempus in spiritualibus occupandum; & si quam inde quis potuerit, ædificationem spiritus consequendam. Ego enim inde refectus gaudeo, & cum Psalmista decanto; In voce exultationis & confessionis sonus epulantis. [Ps. 41, 5] Quomodo enim non gauderem, & exultarem, Deumque in Sanctis suis non laudarem? qui videns perire mundum, & quasi securim ad radicem fidei positam, errorum diluvio sic replente totum, ut damnari digni videamur undecumque tam in seculo, quam & in religione; reperi arcam de novo in Cisterciensi Ordine fabricatam simul & repositam esse, [ratus ad hoc se illuc adductum a Deo,] propter quam contuendam & declarandam, credo quod Deus exaudierit me in abscondito tempestatis.

[14] Et licet me probaverit ad aquas contradictionis, adduxit tamen mirabiliter ad portum desideratæ quietis; prius quidem per dictum D. Legatum, providens mihi durius expoliato de cura fontis vivi per menses duos, in quo refocillatus sum vestibus ultra meum cogitatum. Ante hoc, & quando sustulit me Deus, & collocavit quasi in Paradiso voluptatis, monasterio de Ponte, quod de Quartizzola dicitur: ubi quam caritative tractatus sim & tracter, novit ille solus, qui caritas est vera, Deus; pax idem vera, [& in loci quietis collocatum:] pax summa, quæ exuperat omnem sensum; qua continue perfrui supplico illud idem, quantumcumque parvum sit sed divinum, monasterium. Hinc cognovi, hinc persensi, nobis Cisterciensibus præcipue semen esse fidei, spei, & caritatis relictum; & ne forte quarta tabula defuisse videatur, inde sum adductus ad contuendam & complectendam, simul & exponendam novæ speciem sanctitatis; quibus repletus, & ultra quam credi possit mirabiliter ipse refectus, manus extendo ad exponendas voces intimæ voluptatis; suggerens universis, [alias nullo humano affectu ad scribendum inductus.] ne me credant moveri ad hoc carne vel sanguine stimulante, cum longe penitus sim ab eis. Quia & illa, de qua scripturus sum, Placentina fuit, in generationibus retro præteritis, mihi penitus incognitis; & ego Mediolanensis, procul & incognitus illis. Nec pro temporali quoquo me facere suspicentur commodo: quia qui sexagenarius & monachus æstimatus, nil ultra victum & vestitum, præter quam meam & aliorum, si daretur, animas salvare concupisco. Quod ipse mihi concedere dignetur, qui scit me idcirco libenter in spiritualibus laborare, ut præterita damna possim subsequentibus aliquibus bonis, etsi minus idoneis, aliqualiter compensare; ipso præstante, cujus est omnis virtus, honor, & gloria, in secula seculorum. Amen. m

ANNOTATA.

a Placuit hunc titulum, ut erat in Ms. retinere. Rizium autem seu Rizius, hic intelligitur, calyx castaneam includens; qui undeque aculeis asper, convoluti in globum Ericii formam habet; unde nomen translatum est, prima syllaba mutilum, ex usu vulgari.

b Obiit Joannes XXII anno 1334, cum 18 annis Ecclesiam gubernasset.

c Mattheus Vicecomes, anno 1322 ab Aycardo Archiepiscopo, tamquam schismaticus & hæreticus, excommunicatus, successorem habuit Galeatium filium, mali corvi peius ovum: qui Mediolano, unde ejectus a Pontificiis fuerat, per proditionem potitus, omnia pro arbitrio cum tribus suis fratribus agebat: hæreses autem tunc gliscentes enumerat, in sua adversus Mattheum sententia, Aycardus: cujus verba vide apud Baronii continuatorem Raynaldum.

d Monasterium Morimundi, sic dictum a Morimundo Francico, unde anno 1133 primi Cistercienses venere, & in vicina Grancia Coronatæ per biennium habitavere, (unde & Morimundus Coronatus ab aliquibus appellatur) distat Medialano p. m. 14 circiter, cis Ticinum, cujus ripæ adjacet, inter Novariam & Papiam.

e Malandrini homines facinorosi, sic dicti a malandare, male incedere, id est, vivere.

f Bertrandus Card. Legatus, anno 1317 in Italiam missus, in subsidium Guelforum, bellum adversus Mediolanenses, Gibellinorum receptores, precipue Vicecomites instauravit, cum Raymundo Cardonio Hispano, novo exercitus Pontificii duce anno 1322. Mortuo autem Matthæo, Virgilius Landus, primarius civis, tantum effecit Placentiæ, ut Vicocomitum præsidiariis urbe pulsis, & ipsa & deinde Dertona atque Alexandria, ad Pontificios redirent: quapropter Placentiæ tunc residebat Legatus, tamquam in arce belli contra Vicecomites gerendi; uti pluribus narrat Ciacconius, in elogio dicti Cardinalis.

g Abiit Parmam Legatus anno 1325 die 21 Novembris, ut notat Petrus Maria Campi Historiæ Placentinæ lib. 11.

h Ecclesia S. Quintini erat monialium S. Benedicti, de quarum Abbatissa factæ mentio in Vita B. Vrsulina Parmensis 7 Aprilis, cujus in eadem ecclesia corpus habetur.

i Quia scilicet Cisterciensis Ordo nullamdum habebat Sanctam canonizatam: Cisterciensem autem habitum præferebat pictura.

k Ioannes de Castro-arcuato, monachus de Columba, factus Parmensis Episcopus anno 1295, potuit fuisse auctor collocandæ ibidem imaginis; quandoquidem Benedictina primum fuerat Franca, & Cisterciensibus sanctimonialibusnullus Parmæ locus erat: nisi malis credere specialem quamdam conjunctionem fuisse inter monachas S. Syri Placentina, quarum illa fuerat Abbatissa, & has Parmenses S. Quintini.

l Hujus Abbatissæ nomen exprimitur num. 58 D. Francisca de Rizzolo.

m Dabimus nunc Vitam more nostro partitam: ne tamen originales capitulorum titulos expunctos a nobis queratur zelator aliquis servandæ antiquitatis, ecce tibi syllabum eorum, quæ in margine notabimus.

DIVISIO CAPITUM.

Cap. V. Incipit Vita Dominæ Franchæ, venerabilis monialis, Virginis & Abbatissæ Cisterciensis Ordinis, de Placentia.
VI Miraculum factum pro leguminibus de vino.
VII Ut afflictiones & persecutiones facilius toleraret, mortui caput in mensa tenebat.
VIII Quod Carentia Vicecomes monialis effecta est, & quomodo.
IX Domina Franca qualiter fuit ad Ordinem Cisterciensem translata.
X Quando fuit ecclesia constituta: ubi, quo nomine vocata, & qua ex causa.
XI Quale jus in S. Franca habent Dominæ de S. Syro.
XII Meritis S. Franchæ Carentiæque crevit locus.
XIII Quod non in lecto, sed in oratorio, pernoctabat post Completorium.
XIV Monachus Capellanus probavit & vidit quæ noctibus illa faciebat.
XV Cognatus Franchæ revelavit se defunctum in errore, & a diabolo portari in infernum.
XVI Calcaneum S. Franchæ diabolus vulneravit.
XVII Diabolus elisit eam in ore ac dentibus, cum sanguine.
XVIII De tribus radicibus tres guttæ sanguinis exierūt.
XIX Mortua fuit hic S. Franca prophetando, & sepulta primo.
XX Translatio Sanctæ prima, quando & quare facta.
XXI Translatio S. Franchæ secunda, quando, pro quo, quare, quomodoque sit facta.
XXII Carceribus quidam eductus est per S. Francam.
XXIII Contractus per medicos relictus, per S. Francam liberatus fuit.
XXIV Claudus lassatis crocis per S. Francam est liberatus.
XXV Mediolanensis semina, per duos annos cæca, per S. Francam est illuminata.
XXVI Malandrinus [visu] orbatus, ter per S. Francam curatus.
XXVII Femina, malis spiritibus agitata, per S. Francam liberata.
XXVIII Cæcus qui extiterat annis duobus, sed per S. Francam illuminatus.
XXIX Parvulus cæcatus per S. Francā est illuminatus.
XXX Signum de oculo lactentis puellæ sublatum meritis Sanctæ.
XXXI Brachium tumidum ac pendulum sanitati restituitur.
XXXII Rheumatis gutta per Sanctam curata.
XXXIII De naufragio fluminis Presbyter per Sanctam liberatus.
XXXIV De cæcato propter casum riziorum, uxoris fide liberato.
XXXV Scalia blavarum [quidam visu] orbatus fuit & liberatus.
XXXVI Cazam unam & situlam obtulit cæcus factus & liberatus.
XXXVII Capsam reliquiarum Sanctæ non potuit quis extra monasterium portare.
XXXVIII Femoris gutta per S. Francam est curata.
XXXIX Puella cæcata & per S. Francam liberata, monialis est effecta.
XL Dolor auris & maxillæ curatus meritis S. Franchæ.
XLI Quod aqua medicinalis de ossibus ejus est effluere reperta, quotiescumque sunt visitata.
XLII Os carnium de ore periclitantis monialis rejectum est, S. Franchæ meritis.
XLIII Mediolanensis per annos duos cæcus, per S. Francam illuminatur.
XLIV Mamilla monialis infirmæ per S. Francam liberata.
XLV De lampade, quæ ardet continue.
XLVI Cæcitas, occasione vayrorarum exorta, per S. Francam est curata.
XLVII De contracta manibus pluribusque cæcis per S. Francam liberatis.
XLVIII Os carnium eductum est de gutture meritis S. Franchæ.
XLIX De veneno sumpto morboque secuto quis liberatur.
L Contracta paralytica curata.
LI Cæca Januensis illuminata.
LII De oculorum infirmitatibus monialis curata.
LIII Quod de molendino fuit extinctus ignis, præ Reliquiis oppositis.
LIV Fures repulsati & extinctum incendium oppositione Reliquiarum.
LV Homo senex & cæcus per S. Francam videns est effectus.
LVI Mulier, quæ perdiderat visum, recuperavit eum.
LVII Parvus, a nativitate cæcus, est illuminatus.
LVIII Squenanziam patiens monacha per S. Francam curata.
LIX Miracula multa facta, quæ non sunt scripta.

CAPUT I.
Natales Sanctæ, vita religiosa, Prælatura S. Syri, dispositio ad fundationem Cisterciensem.

CAP. V.

[15] Domina Franca sacra, orta fuisse dicitur de nobili parentela Comitum a de Vidalta, Placentinæ Civitatis, de quibus adhuc supersunt plures Nobiles & potentes, [Matri gravidæ præostensa in forma catulæ,] tam in seculo quam & in Religione: matri ejus apparuit, pluribus vicibus in visu, habere se catulam in ventre, quæ latratus magnos dabat. Quo territæ Confessor b discretus, cum quo consilium iniit, suadendo respondit: Paries filiam fidelem & sagacem, quæ linguam habens medicinalem latratibus suis peccata fugabit, & fideles in Dei servitio conservabit. Conceptam igitur de legitimo Domino suo Francam, natam, & baptizatam, quam cito ætatis aptæ fuit, fecerunt eam parentes imbui scripturis ac moribus divinis; adimplere gestientes quæ sibi fuerant ante significata. [septennis indicat se velle fieri religiosam,] Spiritus autem sanctus sic eam provexit mirabiliter, ut ante septennium perfectum proferret parentibus seculo se renuntiare, & in Religione Deo servire totaliter opportere. Quam instanter infestantem nobili Monasterio S. Syri c Placentino Parentes obtulerunt, ubi & recepta fuit hilariter ac devote, cum summa cunctorum alacritate. Quæ conversans ibidem in habitu puellari, consueto iiii Religioni, usque ad ætatis ejus annum quartum decimum, [an. 14 professa in S. Syri monasterio,] ita gratiose se gerebat, ut cunctis videntibus mirabilis appareret: nam in scientia, moribus, & abstinentia, ceterisque regularibus observatiis præcellebat omnes.

[16] In quibus omnibus optime comprobata, dum eodem anno, professione regulari facta, velum sacrum ab Episcopo d suscipere deberet, cuidam amiræ suæ de Confanoneriis apparuit Angelus quidam, qui velabat illam; ut daretur intelligi, quod ejus consecratio divinitus fiebat, quæ non solum caput ornabat, sed mentem illius, & corpus a cunctis vitiis abscondebat, ac Dei servitio mancipabat. Quod inde magis apparuit, [egregie proficit in virtute,] quia ex tunc, quasi transmutata in virum, affectum sumpsit & animum virilem; itaut deinceps foret in orationibus pervigilans diebus ac noctibus, vitans & abhorrens cuncta puerilia, lasciva, & vana; & semper erat officiis divinis, vel orationibus, aut laboribus sui e conventus & servitiis infirmarum sine cessatione occupata; ad obedientiam prompta semper & parata, & in operibus caritatis numquam reperta fuit esse fessa. Cunctis hebdomadibus jejunans tribus diebus in pane & aqua, communibus & regularibus jejuniis non erat contenta: omni Quadragesima sui monachatus continue jejunabat, ita quod nullam rem coctam comedebat præter panem; [& abstinentissime victitat:] cujus panis f bricias edebat sæpissime cum herbis vel leguminibus crudis, absque sale cum aqua; frusta panis reservans pauperibus distribuenda, pro quibus fovendis erat pie solicita. Nam cum in omnes esset illa misericors & blanda, dulcis & benigna, in se tamen crudelis & aspera, præmissam abstinentiæ formam non modo servavit subjecta, sed multo valentius & prælata; excepto quod propter infirmitatem stomachi, qua gravabatur pro nimia abstinentia, præcepto Abbatissæ hortatuque sociarum, tale fiebat ei remedium, omni recusata frequentia medicorum. Coquebatur quippe Vezzolus, qui & artemisia g proprie dicitur, vel illius semen in vino, quod bibebat tunc omni rejecta substantia; & sic ad modicum refocillabatur ipsa.

[17] [In Abbatissam electa,] Cum autem placuit Deo candelam accensam super candelabrum statuere, Abbatia S. Syri vacante per obitum h prædecessoris suæ, moniales omnes, quæ quinquaginta fuerant vel circa, sancti Spiritus inspiratæ gratia, concorditer ipsam Francam, gratiosam & sanctam, in suam Abbatissam & Rectricem elegerunt. Quarum electio per Episcopum i gratiose satis acceptata, confirmata fuit & approbata simul, & ad officium illud promota & benedicta, ut deinceps propter honorem Christi, ac ob honorem illius monasterii, baculo fungeretur Pastorali; atque per annuli visibilis subarrhationem, peramplius & perfectius cælesti sponso jungeretur, per fidei merita & virtutum. [disciplinam regularem restaurat:] Sic igitur jam ut catula Christi libera cœpit clamare, vitiaque simul & cuncta nociva ab animabus propulsare: ita quod nulli subjectarum aliquod licebat illicitum, nihil in eis distortum remanebat inultum. Tam solicite Christo conservabat ab omnibus malis & periculis illæsum, corporaliter & spiritualiter, illum sacrum gregem suum, in se non minus aspera quam ante, blanda & dulcis in alienis necessitatibus & indigentiis sufferendis & amovendis: sui damna corporis, vel pericula non verita, dum sui Conventus posset efficere commoda. Unde accidit Conventum illarum Dominarum, tam in spiritualibus quam in temporalibus bonis, illius tempore multiplicari, & ab omni civitate devotius amari & honorari.

CAP. VI

[18] Cum autem consuevissent Moniales illæ legumina, quæ coquebant, post primam aquam bullitam, in vinum propter suas delicias conventui præparanda commutare; [Vinum ad coquenda legumina adhiberi solitum,] quadam vice Abbatissa venerabili consistente in oratione, Sorores recurrentes ad vegetem, quam quasi plenam pridie reliquerant, pro vino recipiendo, occasione talis commutationis faciendæ; vacuam vegetem repererunt, ita quod inde vini nil extrahere potuerunt. Cujus causa quæstione mota contra Officiales & k cantinarias, quomodo sic esset expensum vel magis perditum tantum vinum; [orāte Franca deficit,] turbulenter nimis cucurrerunt omnes ad Abbatissam, durissime conquerentes. Super quo ipsarum prodigalitatem redarguens, dixit, hoc non propter Officialium culpam, sed propter superfluitatem deliciarum accidisse. Verumtamen confido, ait, in Domino Jesu, quod si pœnitentiam agentes de præteritis in posterum emendare proponitis, & a Domino gratiam devote postulatis, vinum necessarium cito restituet nobis. [& sororibus emendationem pollicitis restauratur.] Pœnitentibus igitur illis, ac sic emendare promittentibus, & ad orationem se cum eadem Abbatissa Venerabili devote convertentibus; illico vas vino plenum apparuit.

[19] Quod cum gaudio percipientes (prout plures asserunt) parvo post elapso tempore, quod acciderat oblitæ Sorores, pristinos redierunt ad mores; Matris sanctæ, quasi vilis ac dissimulantis personæ, monita parvi pendentes. Quod quidem advertens, qui non dormit neque dormitat Dominus, iterum alia vice vas aliud similiter vacuum fecit reperire Sorores. Super quo non minus quam ante turbatæ, post duriorem increpationem per earum Abbatissam subsecutam; iterum ad orationem cum eadem conversæ, sub promissione certa vitium illud relinquendi, [itaque abasus ille corrigitur,] Dominum postulantes, vegetem iterato plenam repererunt, & vitium illud funditus deseruerunt. Sicut autem hoc prodigalitatis vitium, sic & alia sæpe vitia Christus per eam admonentem, castigantem, & orantem de illo monasterio potenter ac miraculose correxit ac propulsavit. Verumtamen processu temporis, caro, quæ dominabatur in aliquibus, non valens tolerare tantum in nova muliere fervoris zelum ac spiritum, instigante maligno spiritu, qui felicibus ejus actibus invidebat, ad suggestionem cujusdam conclaustralis, ejus quæ secundum seculum ut vere soror l Episcopi nobilis & potens atque industria præfulgens erat, [Episcopi soror Prælaturam ambiens,] cujus diabolus animum succenderat in officii illius ambitionem, commotæ sunt ejus Moniales contra Francam sacram, variis ac duris responsionibus & moribus lacessentes eam.

CAP. VII

[20] O ambitio quam cæca semper! quæ Sacerdotium sustulit, profanavit templum Dei sanctum, confudit ordinem, temeravit regnum, corrupit quidquid erat religionis; quod legis, quod vitæ, quod morum, quod fidei, quod disciplinæ. Postquam enim vidit draco, quod de cælesti conversatione mulieris sanctæ, quasi de cælo, projectus est in terram; [per Sorores laxitatem] amantes & quærentes persecutus est mulierem, quæ pepererat masculum, virilem scilicet affectum & propositum, ut præmissum est. Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, commovens contra illam non tantum civitatis Episcopum, sed & populum atque Clerum: quia qualis Rector civitatis, tales & inhabitantes in ea. O quantis injuriis, molestiis, ac offensionibus est appetita! quantis afflictionibus angustiata! [sororum factiosarum caput contra Francam,] Et quæ sedere quieta decreverat ab infantia sua; modo maturior facta, discurrere cogitur non solum extra propria, sed etiam per extraneas civitates & loca. Mira diceremus, si expedire crederemus; causas plurimas, personarumque nomina simul & cognomina non ignorantes. Sed licet mirabilem Deum in Sanctis suis laudare jubeamur; non tamen alienos servos, qui suo Domino stant vel cadunt, culpabiles indicare permittimur; & ideo hæc illis sufficere credidimus, qui de paucis sciunt pensare majora.

[21] Nempe talia diabolus procurabat, ut eam trahi faceret a flumine, quam ad peccatum ipse trahere nequibat per se. [ipsam vehementer exagitat:] Nil tamen propterea potuit, quia illa de bono semper in melius profecit: quæ ut se ostenderet omnia contemnere, mortem ante mentis oculos suspectam semper studuit habere. Quia, ut dicunt Dominæ de S. Syro, caput defuncti coram se tenebat in disco. Et iratus draco in mulierem, quia contra illam prævalere non potuit; abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus. Diviso quippe contra se Ruben, magnanimorum reperta contentio est; effusa est enim contentio super principes, utriusque videlicet mulieris, possidentis & ambientis, parentes m & affines; & errare fecit eos non in modico, sed in magno. Quæ quidem corporum, rerum, & animarum immensa pericula non ad aliud quam ad Christi refugium propellebant Francam. Nam quo plus turbabatur, [sed eamdem varie solatur Deus.] non tam propter despectionem suam, quam propter caritatem socialem & fraternam quam in talibus periclitari cernebat, eo valentius psalmis & orationibus, privatim & publice, diebus ac noctibus incubabat; & continuam lacrymarum legationem dirigens, ea quæ pacis essent exorabat; quibus incredibiliter assuefacta, dolens esse se Prælatam & aliorum curis alligatam, quotidie aspirabat quomodo quietam posset agere vitam, & a curis libera vitam exercere solitariam. Cujus desiderio non defuit, qui desideria pauperum exaudire consuevit Deus: sed revelationibus eam sæpissime instruebat, ac refovebat dicens: Forti animo esto; in proximo est, ut cureris ab eo, qui voluntatem timentium se faciet Deus & deprecationem eorum exaudiet.

CAP. VIII

[22] Ut ergo exauditas esse orationes ejus ostenderet Deus, [præcipue per Carentiam,] circa Incarnationis Christi annum millesimum n & ducentesimum, exsurrexit quædam puella, nomine Carentia, filia quorumdam o Vicecomitum de Placentia. Ista præsagium exercens futurorum, usque ad annum ætatis quartum decimum scholas intravit, & omnem philosophicam scientiam ac moralem copiosissime didicit. Unde accidit, quod sicuti verbo Domini cæli firmati sunt, & spiritu oris ejus omnis virtus eorum; ita & ista corde conciperet, secumque quotidie tractaret, quomodo melius posset seculi pompam & vitam, ad quam verbis & exemplis per parentes & affines incitabatur, contemnere suamque virginitatem Christo & ejus matri Virgini consecrare. [quæ ex ipsius consilio,] Super quo, fama comperta Virginis & Abbatissæ Franchæ, sæpius ad illam recurrebat; & eidem suum propositum intimans, consilium ab eadem solicite requirebat. Illa vero perpendens hoc donum esse a Deo, qui per hoc videbatur satisfacere velle desiderio suo, quoniam de Cisterciensibus Monialibus, quarum Religio reboabat ubique, nulla tunc erat Placentiæ; suasit Carentiæ ut januam pergeret, & apud unum monasteriorum Cisterciensis Ordinis, quorum ibi copia magna est & erat, se collocaret; atque desiderium suum aliquibus Sanctis feminis manifestans, [Cisterciensem Ordinem exploratura,] ab eisdem monasticam vitam disceret & approbaret. Reputans vero Franca beata, quod tantum illi Carentiæ sancta Religionis forma Cisterciensium complacebit, quod inde moveri non poterit, ex condicto cum illa convenit, ut si vita illa sibi placuerit, redeat ad se; sibique priusquam profiteatur, debeat intimare; Quia tecum, inquit, cogito, si perseveraveris in illo sancto proposito, conversari, & effectum percipere desiderii mei: scio enim quod si perseveraveris, Deus erit tecum, & per te parentes tui conficient monasterium Deo placitum, in quo simul conversabimur, animasque Christo Salvatori nostro multas congregabimus & lucrabimur, juxta pium sanctumque desiderium nostrum.

[23] [habitum Rapalli suscipit,] Hujusmodi consiliis & admonitionibus assuefacta & quasi divinitus edocta Carentia, cum negotiatoribus Fratribusque duobus p Prædicatoribus assectata, januam perrexit & juxta præmissa consilia recursum habuit ad q Rapallum, Cisterciensis Ordinis monasterium feminarum: in quo quasi divinitus complexata, per annum laudabiliter nimis est conversata; & omnem regularem disciplinam cum omni dulcedine spiritus edocta; & sic per internuntios parentibus mandavit, ut de societate congrua sibi providerent, quia domi redire volebat. Super quo læti facti parentes perficere non distulerunt, honorabiliter ipsam domi reducentes: putantes eam religionis propositum, pro eo quod inde tam cito redibat, commutasse.

[24] [indeque reversa Placentiam,] Reversa vero Carentia post paucos dies videre voluit Dominam venerabilem Francam, quam affectuosissime diligebat, utpote matrem in Christo reverentissimam. Qua visa, collationeque simul diutissime atque dulcissime facta, retulit quomodo mores didicit & ordinem, quæ ut Angelica vita sibi devotissime complacebant; requirens & ab ea consilia, quomodo se deinceps habere deberet. Per illam igitur, & plus per Spiritum sanctum edocta, cum a parentibus solicitaretur, ut viro nobili jungeretur matrimonio, ad quod a quampluribus nobilibus requirebatur; non semel sed semper constantissime respondit, virginitatem suam Deo vovisse, [ex sua dote monasterium fundandum persuadet.] ac propterea nulli viro se posse matrimonio consentire. Sed si vultis, ait, vos ac me honorare & conservare, quæ mihi daretis in conjugium, date ut Cisterciensis Ordinis construam monasterium, in quo perficere disposui propositum meum. Quamvis igitur dolentes & admirantes, tamen nolentes resistere spiritui qui loquebatur, decreverunt eidem consentire. Et cum illa simul & cum S. Franca collaborantes per plures annos, unam Gariziam r de Tuna, aliasque plures nobiles Dominas de Placentia collegerunt; quæ cum Carentia, annorum jam decem & octo effecta, vitam illam monasticam, exemplo ipsius S. Franchæ, perficere proposuerunt.

ANNOTATA.

a Petrus-Maria Campi In illa Placentini districtus parte, quæ versus Apenninum se porrigit, sexto supra Castellum-arcuatum milliario, locus antiquissimus est, circum se habens Podium-Lanzonis, & Vallem-Christinorum oppida, Minianum & Macomeram viculos. Nihil horum neque ipsam Vitaltam exprimunt Mappæ, solum Castellum-arcuatum notant p. m. 15 dißitum Placentia ad Euronotum, unde colligas quam imperfecta habeatur regionis istius tabula.

b Venerandus Attalus, inquit idem, citato Breviario Placentino anni 1530. Amœnum est autem anagramma quod suggerit ex his verbis, Francha de Vite-alta Comitissa, sic Latine eductum, cum allusione ad maternum somnium, Catula ista contra hostem fidei: & expendit similitudinem somnii, cum iis quæ oblata fuere matribus SS. Bernardi & Dominici, quorum hic ante quinquennium natus erat, iste solum 22 annis prius obierat quam Francæ nasceretur anno 1175.

c De erectione votiva monasterii S. Syri (sic dicto ab antiquißima illius ecclesia, qui Episcopus Ticinensis fuit & colitur 9 Decembris) extat in Registro Privilegiorum post tomum 1 Hist. Placent. Petri-Mariæ diploma Dionysii Episcopi Placentini, sub anno 1056, Canonicis S. Antonini pro jure dictæ ecclesiæ aliam in territorio Plettulæ ecclesiam tradentis.

d Theodaldus hic fuit, electus anno 1167, & vixit ad 1192, aliquando etiam Theobaldus dictus.

e In Ms. Placentino sic corrupte legebatur, aut laboribus & servitiis infirmarum sive sui seu etiam conventus occupatione: quibus levi correctione sensum dedimus commodiorem.

f Briciæ, id est micæ, vox Longobardica, ejusdem originis unde Francis Briser, Teutonibus Bryselen dicitur, id est comminuere.

g Artemisia dicitur quasi Diania, a Diana seu Artemide parturientium præside, Hetruscis ab effectu Matricalis nominatur: laudatur etiam a calore, quo stomachum juvat; & Vezzulus Longobardis dici videtur, quasi delicatulus.

h Petrus-Maria Britiam vocat, & circa annum 1198 obiisse scribit.

i Ardicius, a Petro Diano Placentino Cardinali & Legato Apostolico confirmatus, fato functus anno 1199.

k Cantina est cella vinaria, Francis & Italis: auctores Vocabularii della Crusca, generice pro loco subterraneo accipi docent. Origo vocis videtur esse Teutonicum kant angulus.

l Infra num. 27 appellatur Binia: Petrus-Maria, de familia Porta fuisse ait, Sororem Grumerii Episcopi, post Ardicium assumpti, ex Ord. Cisterciensi & Abbate monasterii de Columba, ut scribit Vghellus; qui eam Sedem tenuit usque ad an. 1210.

m Petrus-Maria capita factionum nominat Ubertum de Vitalta & Ruffinum de Porta, homines potentes & gesto pluries Consulatu Placentino spectabiles. Idem notat civitatem de commißis contra Francam fuisse punitam, gravi illo dißidio, quo contra Episcopum & Clerum, Ecclesiasticam tuentes immunitatem, insolescentes Magistratus, per illicitamsacrarum facultatum invasionem, meruerunt ut urbs sua, interdicto supposita, etiam Episcopali dignitate privaretur ab Innocentio III, anno 1206 die 9 Octobris; & ipsius Sanctæ precibus tribuit, quod pulsis factiosis (hæreticos appellat Vghellus) soluta censuris civitas; & Episcopus cum Clero, Cremona, quo recesserat, Placentiam sit reductus.

n Imo decimum supra millesimum & ducentesimum: tunc enim precise 14 annum explerat Carentia, quæ mox infra dicitur, anno 1214, cum novum monasterium est auspicata, annorum fuisse 18.

o Idem Petrus-Maria suspicatur, quod Carentia fuerit filia aut neptis Vberti Vicecomitis, ejus qui sæpius in sua patria Consul, etiam Mediolani & Bononiæ Præturam geßit: nihil autem dubitat, quin cognata aut etiam soror fuerit Thedaldi, ejus qui postea in Pontificatu dictus est Gregorius X: cujus, ut Sancti, Actis speramus augendum X diem Ianuarii, cum fiet illius mensis supplementum.

p Rursus veretur Petrus-Maria ne ne sphalma sit aliquod, eo quod Prædicatorum Ordo solum fuerit anno 1216 confirmatus; dubitatque utrum eligat hos vel ecclesiasticos fuisse, Prædicatores officio; vel tunc necdum religiosos, sed anticipate sic nominari ab Ordine quem postea susceperunt. Mihi placet magis prior conjecturæ, quia socii primi S. Dominici, quos sedecim habuit cum Regulam S. Augustini elegit, exHispania fuerunt aut Narbonensi Gallia: & existimo Prædicatores istos Cistercienses fuisse, a Pontifice ad Cruce signatorum exercitum commeantes. Fieri tamen facile potuit, ut postquam Prædicatorum nomen, commune omnibus Crucem contra Albigenses prædicantibus, quorum major pars erant Cistercienses, transiit specialiter ad Ordinem a S. Dominico institutum; ipse Vitæ hujus auctor distinguere nesciverit, & exerrarit illud referendo ad significatum, suo tempore notum præ alio.

q Rapallum, distans a Genua Orientem versus p.m. 18, & nomen suum commodans ei cui imminet maris sinui.

r Galitiam appellat Petrus-Maria.

CAPUT II.
Cisterciensis parthenonis institutio: & in ejusdem regimine reliqua vita Beatæ ac felix obitus.

CAP. IX

[25] Collatione igitur facta, & de suis bonis temporalibus conferentes una, consilio & auxilio Dei omnipotentis, & Christianorum fidelium donatione pariter & oblatione pia, locum illum acquisiverunt, qui dicitur a Mons-lana. Ad quem accedens Carentia cum sociabus decem, [Monasterio constituto in Montelana,] cum consilio & auxilio Domini Baiamontis Vicecomitis Abbatis; atque monachorum de Columba, quorum consiliis ac regimini se supposuerant, anno Domini millesimo ducentesimo * quarto decimo, pro sua Matre spirituali unanimiter elegerunt Dominam Francam supradictam; quam & Abbatissam, prout jam erat, vocantes, & earum Rectricem constituentes, consensu etiam Episcopi b Placentini, translata fuit de monasterio S. Syri, in quo per triginta annos jam vixerat & plus, ad prædictum Locum de Monte-Lana, [Franca eligitur Abbatissa:] anno eodem de mense Octobris. Et hinc mulieri datæ sunt alæ duæ magnæ, Carentia præcipue, & illa Domina de Tuna, super quas requievit, ut arca Noe super montes Armeniæ, ut volaret in desertum in locum suum, & pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. Fugit itaque mulier hoc justo modo in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, longe ante per Prophetam promittente, Ducam inquiens illam in solitudine, & ibi loquar ad cor ejus: & ibi alitur per tempus, & tempora & dimidium temporis a facie serpentis.

CAP. X

[26] Nam in hoc loco viventes in grandi paupertate gravique asperitate per annos duos vel circa; [& cum novello grege migrans,] quoniam adjuvit terra mulierem, placuit parentibus, ac vicinis reducere illas apud civitatem: & reduxerunt eas ad S. Gabrielem c de Vallera; ubi tempore modico d commanentes, non placuit Capitulo Cisterciensi quod ibidem starent, quia nimis erant vicinæ monasterio monachorum de Ponte-Trebbiæ. Quocirca fuerunt compulsæ reducere se ad locum de e Plectolis, ubi modo monasterium situm est. Ibi seminaverunt agros, plantaverunt, vineas, [tandem Plectolis residet:] & fecerunt fructum nativitatis; & benedixit illis Dominus, & multiplicatæ sunt nimis. Nam anno Domini millesimo ducentesimo septimo decimo, f die veneris, decimo Kalendarum Aprilis, indictione sexta, per Dominum Vicedominum g Episcopum Placentinum & Comitem, [abi anno 1218 ecclesia erigitur.] constituta h fuit primo ecclesia in curia quæ dicebatur Opizonis de Tuna, in honorem Dei & B. Mariæ Virginis, ad instantiam & petitionem personarum Cisterciensis Ordinis, nomine loco illi tunc imposito S. Mariæ de Tertio-passu, videlicet ad tres passus, pro eo quod ante quasi conventus ille quiesceret, suos ad prædicta tria loca direxerunt gressus.

CAP. XI

[27] O Dominæ de S. Syro, notate, notate, inquam, & perpendite, quod translationi Dominæ Franchæ, Abbatissæ vestræ, consensit Episcopus Placentinus; quoniam hoc præmisso die præsentialiter ipsa vivebat, quando ipsius Ecclesiam ipsa fundabat. Cum enim nunc esset quasi tricesimus i mensis quod vos illa Franca reliquerat, k cui & in vestro Monasterio statim Binia vestra ipsi viventi substituta fuerat, nulli dubium est, [Binia Sanctæ æmula regimen ad S. Syri tenente:] quod ea quæ de sibi subditis ovibus facta fuerant, Episcopus ignorare non poterat. Dum ergo illam tolerat, & huic novam fundat ecclesiam; patet quod ea, quæ facta sunt, acceptat. Cessent igitur jam vestræ l querelæ, quoniam quod auctoritate juris est concessum, sic est provisione divina firmatum, ut præscriptione prætergressa centum & plus annorum, nullus ultra vobis pateat aditus movendi querelam contra personas juste possidentium. [& Benedictinis queri non habentibus,] Congaudete magis nobiscum & congratulamini, quoniam tales, ut sancti Robertus m & Franca, de vobis Nigris prodierunt, qui nos Albos honorabiliter ornaverunt. Si enim bonæ non fuissent plantæ illa vestra Monasteria, de ipsis ad nos non potuissent pervenisse tam fructuosa germina. [sed potius gratulari,] Honor igitur vester cum sit ortus talium & datus, quia dare quam accipere magis est beatius; fructus vero noster sit finis illorum & processus laudabilis; gaudeamus oportet concorditer, & exultemus in Domino, qui cara vestra nobis communicando, cor unum & animam unam esse in nos voluit in Christo, tam in Unitate, quam in Trinitate, cum Patre Spirituque sancto, perenniter per infinita seculorum secula magnificando. Amen.

CAP. XII, CAP. XIII

[28] In tribus igitur locis prænominatis Franca sacra devote conversabatur, non minus aspere & religiose quam supradictum est in S. Syro, [ob profectum novi monasterii,] sed multo plus & plus; ita quod vita illius Deo complacens multas personas ad admirationem sui provocabat, & imitationem. Sed & vita dictæ Carentiæ, quæ Priorissa fuerat constituta, ad æmulationem sanctitatis vicinos, ac vicinas incitabat; cujus Carentiæ, sociarumque solicitudine locus iste ultimo locatus crevit in amplitudine possessionum, ac multitudine monialium & religiosarum, B. Franchæ sanctam vitam imitantium. Et merito. Nam ipsa Beata, mirabilis in vita sua, præter ea quæ scripta sunt supra, licet post Completorium intraret cum aliis Sororibus Dormitorium, [sub Beata Franca solita post Completorium in ecclesia pernoctare:] numquam tamen visa fuit intrare lectum; sed sicut divulgatum est per totum conventum, postquam sentiebat obdormire Sorores, prius de manibus Sacristæ clavibus acceptis ecclesiæ, intrabat oratorium, ibique pernoctabat, donec ipsamet ad Matutinalem horam socias tempestive satis excitaret. Cum hæc & similia gravia nimis & grandia gereret, propter stomachi dolores quos incurrerat, ut præmissum est, Priorissa & aliæ Sorores curaverunt solicite, ne denuo claves ecclesiæ illi Sacrista permitteret. Quod Sacrista diligenter observante, nihilominus oratorium intrabat illa solito, portas illi aperiente Christo, qui est clavis, quæ aperit & nemo claudit.

CAP. XIV

[29] Divulgatis talibus in Conventu illo, quidam monachus de Columba, pro Capellano commanens in illo monasterio, dicebat, nolle se credere, nisi contingat hoc ipsum oculis approbare. [quod explorans incredulus Capellanus,] Præsumpsit igitur ille aviditate nimia quadam vice post completorium oculte remorari in Oratorio; ubi tempore modico transacto, sensit ac vidit Francam sanctam advenire, atque coram altari conventuali de sinu suo producere caput defuncti. Quo posito super Altari, libellum unum, quem dicunt fuisse Psalterium, alligavit ad brachium suum sinistrum pendentem; ad hoc ut si quando soporaretur, [vidit corā altari insomnem,] excitante illo libello suscitaretur & ipsa de somno: & sic tota nocte illa coram altari sacro, grandibus ac mirabilibus fletibus, lacrymis & fervoribus, deplorabat nunc Christi passionem, modo paradisi gloriam, ad quam suspirabat; nunc sua populique peccata declarabat; nunc defunctos, modo vivos Domino commendabat; interdum Sanctorum suffragia requirebat; nunc pœnas peccatoribus paratas replicabat; modo præcipue iis de purgatorio refrigeria gemitibus implorabat. [indulgere piis actibus.] Quæ cum sic continue tota nocte replicasset, & monachum illum talia, tantaque simul respicere & expectare tæderet; tandem illa Sorores ad vigilias excitante, januis apertis sicut ille clam intravit, sic & clandestino prodivit; post Missas referens quibus poterat, quod medietatem afflictionis & sanctitatis illius non cognoverant nec sibi retulerant; referens quæ viderat enucleatius ipse per singula.

CAP. XV

[30] Conversante ipsa in hoc eodem ultimo monasterio, & in vigiliis, ut dictum est, pernoctante, quadam nocte apparuit sibi quidam suus cognatus, [Cognatum in hæresi mortuum & damnatum intelligit:] quem illa valde diligebat, cujus nomen, & cognomen licet bene sciatur, tamen propter parentelæ reverentiam conticetur. Hic itaque clamare cœpit, & dicere: O Beata Franca, ego sum talis cognatus tuus, qui ultra mare, quo perrexeram propter negotiationem, defunctus sum in hæresi & in errore, & ideo cum me plus gravent orationes tuæ, ne fatigeris ultra propter me, quia diabolus asportat me in infernum, ubi divino judicio damnatus sum. Elevans autem oculos ista, cum gemitu cordis & dolore, vidit & cognovit diabolum, cognatum suum illum in humeris enormiter transvehentem. Quo disparente, statim ipsa die conventu suo convocato, nuntiavit illis, cognatum suum ultra mare defunctum in errore, quo damnatus est, ideoque non oportere illas orare frustra pro eo, ne, quod absit, repugnare reperiantur Deo. Probatum est, & sic evenisse manifestatum est.

CAP. XVI, CAP. XVII

[31] In eodem monasterio multoties auditum fuit per moniales, quod illa Beata noctibus contendebat cum diabolo. Quod cum ipsa pro posse suo celaret, [a diabolo vulneratur,] tandem permissione divina, nocte quadam in oratione solito more consistentis, coram altare S. Michaelis, diabolus calcaneum tam graviter vulneravit, quod præ angustiis & dolore celare non potuit; quinimo necesse fuit calcaneum illud ostendere, tribusque punctis artificialibus consui oportere. Propter quæ multipliciter interrogata, non potuit ulterius ocultare, quod hostis humani generis, qui sæpe percusserat eam turbareque studuerat, ipsam modo sic vulneravit. Alia quoque vice coram eodem altari S. Michaelis taliter eam debilem & lassam diabolus projecit in terram, [& terræaffligitur:] quod ex ore illius multus sanguis visibiliter exivit, dentesque ipsius multis diebus moti fuerunt, sed non ejecti; & os etiam intumuit valde; quod quamdiu commode valuit, ocultavit, sed instante necessitate, oportuit eam idipsum caute quibusdam revelare.

CAP. XVIII

[32] Quadam Dominica Quadragesimæ; propter stomachi dolores, quibus Franca Venerabilis torquebatur, Domina Carentia Priorissa cum monialibus induxerunt illam Abbatissam afflictam, [abstinentiam suam a delicatiori cibo,] ut sibi concederet coqui de radicibus petrosilli, & comederet eas. Qua diutius renitente, tandem illarum precibus & instantia devicta, consensit ut fieret. Sicque moniales, Abbatissæ servientes, hortatu dictarum Priorissæ & aliarum, coxerunt radices tres petrosilli n in aqua satis artificiali, & eas ante illam præsentaverunt in refectorio communi. Quas illa diutius intuens, in silentio supplicavit Deo, ut ostendere dignaretur quid sibi plus placeret; utrum videlicet quod solitam abstinentiam sequeretur, [facit miraculo comprobari.] seu quod condescenderet ad hoc refrigerium recipiendum, quod sibi per suas consorores consulebatur, parata illius voluntati cognitæ citius atque libentius obedire. Quibus dictis, silenter cum dolore cordis taliavit radices. Et ecce statim de singulis radicibus illis singulæ guttæ sanguinis prodierunt: quas Sororibus ostendens, & manifestans non esse Dei voluntatem, ut talibus deliciis consentiat; rejectis illis rediit ad asperitatem ciborum solitam jam supra longe ante supradictam, & Sorores hinc admirantes cessaverunt infestare eam.

CAP. XIX.

[33] Anno vero Domini millesimo ducentesimo octavo decimo, de mense Aprilis, cœpit gravius infirmari; & affirmans se mori, [extremum infirmata,] quotidie verbis & operibus moniales admonebat, ut honeste viverent & sancte, reddentes gloriam & honorem sponso cælesti Christo, & ejus beatæ matri virgini, totique sancto Cisterciensi Ordini, pro cujus observatione non dubitabat se reverenter amantes perenni debere coronari. His, ac similibus verbis addebat persæpe: Locus iste sanctus est ac Deo placitus, sepelite me in eo; [disponit de sua sepultura;] nec permittatis corpus meum ullatenus inde transportari: excepto dumtaxat, si vobis vel huic monasterio daretur aliquando Prioratus o S. Victoriæ: tunc enim & in eo casu concedo, quod meum illuc possit corpus transferri, & cum illa Sancta, mea sorore, sepeliri. Alioquin adjuro vos quo plus possum, ne de consortio Sororum mearum, in hoc sancto loco jacentium, permittatis ullatenus transferri corpus meum. Prædico nempe vobis, quod si in hoc sancto loco subsequentes & vos honeste vixeritis, sic vos conservet Dominus, [& Sacramentis munita,] quod a nullo gravari poterius intolerabiliter. Tandem infirmitate gravescente, convocatus fuit Dominus Joannes p Vicecomes, Venerabilis Abbas de Columba. Quo præsente cum pluribus monachis suis, confessione devotissime cum eodem Abbate protracta, cunctisque divinis super eam Sacramentis rite celebratis, sancta illa anima carne soluta fuit die S. Marci Euangelistæ, cum Abbatiam Cisterciensis Ordinis tenuisset laudabiliter per annos tres, [moritur 25 Aprilis.] & menses sex; & eodem die per ipsum Dominum Abbatem sepulta fuit in capsula lignea, coram altari S. Michaelis, quod est in oratorio ipsius monasterii, ut præmissum est, parum scilicet a sinistra parte ipsius altaris.

ANNOTATA.

a Petrus-Maria locum describit 18 p.m. supra Castrum- arcuatum in montanis, cui ad occidentale latus proximum sit Groppodugarium: cui credimus, licet neque hoc nomen,neque Montis-lanæ exhibeant tabulæ, nimis imperfectæ.

b Seu potius Electi, inquit Petrus-Maria: obierat enim Grumerius anno 1210; & S. Fulcus, eidem subrogatus, non ante annum 1216 confirmationem obtinuit ab Innocentio III, cavente, ne prius ordinari Episcopum permitteret, quam res ecclesiæ Placentinæ essent plene compositæ, & Episcopi dignitas atque libertas extra discrimen collocata.

c Solum tribus milliaribus Placentia distabat locus Valeriæ, inquit idem, haud procul ab ecclesia S. Michaëlis, & ut mox infra indicatur vicinus monasterio Pontis Trebiæ, quod necdum erat Cisterciensium, ut supra notatum est. Ibi, ipso quo in Monte-lana habitari cœptum erat anno, locum fundando virginum Cisterciensium monasterio Abbati de Columba tradiderat pia matrona, nomine Syca, vidua qu. Alberti Gnacchi, & tamquam Fundatrix investita fuerat XVI Kal. Iulii, per Instrumentum quod habet Petrus-Maria, post part. 2 Hist. Placentinæ in Registro fol. 384. Sed malebat Carentia locum ab urbana concursatione remotiorem.

d Allegat Petrus-Maria testamentum cujusdam Bajamontis Vberti de Vice-comitibus, conditum anno 1217, 30 Iulii; quo is, Carentiæ ipsius cognatus aut frater, ad Cistercienses sese adjungens, uxore Berta accedente ad Sorores in Monte-lana, iisdem, sive istic permanserint, sive alio transierint,legat omnia sua bona mobilia & immobilia, modo institutum Cisterciense retineant. Item aliud Abbatis Bajamontis, eodem anno mense Septembri signatum, de quadam iisdem facta donatione. Ex quibus apparet vix in Autumno migratum esse in Valeriam, atque ibi moram fuisse mensium aut etiam hebdomadarum paucarum.

e Vulgo nunc Pittoli, locus pari fere duorum milliarium intervallo distans ab urbe & monasterio Pontis, si tabulis fidimus.

f More scilicet Gallicano, quem & Longobardi tenebant: alias a Ianuario numerare incipientibus, numerandus est annus 1218, quando currebat Indictio VI cum littera Dominicali G, Pascha autem celebratum est XVII Kalendas Maii: adeo ut peracta hæc fuerint feria 6 ante Dominicam quartam Quadragesimæ.

g Vghello, Vicedominus de nobilibus de Cassadochiis, S. Fulco ad Papiensem Episcopatum translato, suffectus an. 1217, & per annos omnino 19 Placentinus Episcopus, in cœnobio de Columba sepulius an. 1236.

h De positione primi lapidis hæc esse intelligenda colligitur ex eo, quod auctori præluxit, Instrumento, cujusque verba ex archivio accepta exhibet in Hist. Placentina Petrus-Maria hoc tenore: Instrumentum factum per Suzanum de Suzano Notarium MCCXVII, Indictione sexta die Veneris, decimo Kalendas Aprilis, sicut D. Vicedominus Episcopus Placentinus & Comes ædificarit ecclesiam in campanea Placentina inter Placentiam & locum qui dicitur Plectulæ, in curia Opizonis de Tuna, crucem præfigendo ad honorem Dei & B. Mariæ Virginis, & congregationem monacharum Montis-lanæ, quæ debent ibi habitare secundum Cisterciensem Ordinem: & debet vocari Tertius-passus. Ita Petrus-Maria in libr. 16. Cum autem uno post hunc diem mense mortua fuerit Franca; apparet structuram operis necdum fuisse absolutam, sed inchoatam dumtaxat, quando in solo jam benedicto sepulta est, coram altari, non jam tunc existente, sed postea facto & consecrato.

i Imo quadragesimus secundus: sed hallucinatus est auctor in numero anni 1217, non attendens, quod annus finiens notaretur: quod eum potuerant adjuncta temporis notæ aliæ docuisse, si examine usus fuisset.

k Ast Petrus-Maria allegat contractum anni 1216, 20 Maii signatum per Gandulfum Muti de Canzelasco Notarium, quo Franca in monasterio S. Syri, tamquam Abbatissa, quemdam Mal-pedem de Villa-nova investivit posseßione quarumdam terrarum dicti monasterii. Adeo ut Binia tunc necdum absolute agnita fuerit Abbatissa, ad quoscumque legales actus firmandos; licet quoad regimen aliarumhaberetur pro tali.

l Cessasse putat Petrus-Maria, quia nullum resuscitatæ postea controversiæ indicium reperit: putat etiam allegasse monachas S. Syri, quod contradicentibus quibusdam ex eis, quæ sanctæ Abbatissæ fideliter adhæserant, numquam ipsa potuerat ad solennem abdicationem procedere; atque adeo vere vixerit & obierit Abbatissa S. Syri: quod ipsum actus supra indicatus confirmat.

m S. Robertus, Abbas Molismensis & Fundator Cisterciensis, colitur 29 Aprilis, quando Vitam dabimus: sed ex hac constabit, ipsum ad suos Molismenses Benedictinos, ex mandato Pontificio, revertisse.

n Petrosillum, Francis Persil, integre Petroselinum.

o Prioratum S. Victoriæ inter Vrbanas ecclesias numerat Petrus-Maria, post quemlibet suæ Historiæ tomum; & sæpe illius meminit, ac nominatim an. 1341 tamquam tum adhuc desolati, & ab unico Priore habitati: adeo ut, si hæc admonitio aliquam futuri prædictionem contineat, ea adhuc sit expectanda. Colitur autem ista S. Victoria V. M. 23 Decembris.

p Petrus-Maria semper nominat Bajamontem: sed aliud prænomen ei fuisse apparet ex num. 74 ecgraphi nostri, ubi scribendo primo nomini locus relictus est vacuus.

* imoquinto,

CAPUT III.
Translatio corporis duplex & miracula defunctæ varia.

CAP. XX

[34] Vertente post aliquanto tempore, cum Domina Carentia, [Tumulus ejus subito depressior fit, ne conculcetur:] prima post Francam sanctam in Abbatissam electa, in eadem deberet ecclesia, ut moris est per Episcopum benedici; terra sepulturæ prædictæ a vallata fuit circumquaque, ita quod nullus inde poterat commode transire; nisi quod plures b assides fuerunt suppositæ, ne pergentes inde ad majus altare præpedirentur. Accidit hoc ob defectum dictæ capsæ, quæ jam viluerat, prout dicitur; vel potius ordinatione divina, quæ non tam per c istud, quam per revelationem in diebus illis d Monacho de Ponte factam, ostendit se velle corpus illud reverentius honorari debere. [ossa in arcam æneā translata,] Quocirca cum consilio Domini Abbatis de Columba fecerunt Sorores fieri capsellam de ære, & ita cum reverentia colligentes ossa, pulveremque corporis jam consumpti, posuerunt ea in decentiori quantulumcumque loco, parum a priori remoto juxta murum, per quem tantus esse non poterat transitus personarum. Et quia timebant istæ, ne vi vel furto ab aliquibus comminantibus, ad instantiam præcipue Dominarum de S. Syro, dolentium se talem thesaurum perdidisse, [altius defodiuntur:] tollerentur Reliquiæ ipsæ, multo profundius ac secretius quam antea, tumulaverunt sub terra per brachia plura. Ubi cum per plures annos quiete jacuisset, cœpit ipsa S. Franca, Sororibus apparere in visionibus & dicere, Deo placere ut inde moveretur, & adhuc venerabilius reconderetur. Quod cum invicem sibi moniales sæpissime reserarent, non audebant hæc extraneis revelare, nec novitatem aliquam efficere; præstolantes quod Deus aliter melius dignaretur providere.

CAP. XII

[35] Anno igitur Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto, in festo sancti Bernardi Abbatis, quod fit die vigesimo Augusti, [odore de sepultura effuso,] odor tam mirabilis effloruit in ecclesia illa tempore vigiliarum nocturnarum, quod vix sufferri posset a Sororibus. Et sic animatæ transmiserunt ad Dominum Gulielmum de Quadrogis, Abbatem de Columba, rogantes, ut venire dignaretur ad videnda mirabilia Dei, & quid faciendum sit inde, providendum. Qui Dominus Abbas cum vidisset nuntium adhuc tacentem, [accersitur Abbas de Columba, ipsius Francæ visu præmonitus,] Scio, inquit, quare veneris; causa per eundem, affirmante nuntio, illius exposita itineris. Nam ut ipse postea retulit, Franca ipsa comparuerat sibi, monens corpus suum inde moveri, & decentius debere tumulari. Venit igitur Abbas ille Gulielmus, cum duobus monachis venerabilibus, ad monasterium de Tertio-passu, cognitoque ubi capsella præmissa cum ossibus ac reliquiis fuerat posita, senserunt odorem & ipsi. Et indutis illis tribus vestibus sacris, longe præstolantibus monialibus, cœpit Abbas cum ligone terram sodere: & statim terra sonuit, acsi capsam tutudisset. Mira res! Cum enim profundissime, ut dictum est supra, [elevata per se ossa,] fuerit subterrata, quasi penna in aëra, sic apparuit subito capsa illa inopinatius elevata; ita quod Abbati competat dicere; Modicum laboravi, & inveni multam requiem, non modo mihi, sed & toti meo Ordini.

[36] Nam die S. Augustini Episcopi, qui erat dies vigesimus octavus mensis Augusti anni præmissi, vocatis prius atque præsentibus Dominis, Valentino e Episcopo Placentiæ, sed & Bernardo de Valle-Tarii, Abbate f de Ponte, cum pluribus sociis devotis; dictus Abbas Guilielmus, ejus associatus monachis, cum qua potuerunt reverentia, capsellam æream sustulerunt; loco toto, & inhabitantibus atque præsentibus odore mirabiliter divinitus refertis. Quam capsam cum aperuissent, [& oleo innatare reperta,] viderunt & invenerunt eam aqua, quasi oleo colorata, plenam; & ossa S. Franchæ superenatantia. Super quo mirabiliter obstupescentes, fecerunt apportari vasa plura vitrea & vacua, in quibus aquam ipsam collegerunt, ac in sacrario devote reposuerunt: & sic altari parvo condito, capsellam, ossa reliquiasque continentem, [sub altari collocat.] cum reverentia reposuerunt in altari illo, quod est in oratorio dicto prope altare S. Michaelis, cujus devota tam hic quam & in S. Syro fuit. Cumque fons iste parvus, ut Hester olim abscondita & elevata, in fluvium crevisse & in aquas plurimas redundasse sit reperta, per Placentiam ejusque diœcesim divulgata fuerunt hæc omnia & publicata; taliter quod civitas tota currere cœpit ad visendum locum illum sanctum, & mirabilia cognoscenda. Adducebantur infirmi, cæci, claudi, ac debiles undecumque, [multis sanitas redditur:] qui credentes apparuerunt, & fideliter accesserunt, aqua præmissa tangebantur; & aut statim, ut dicitur, aut brevi post tempore curabantur quacumque tenerentur ægritudine. Et sic est impletum illud Psalmistæ dictum, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei, sanctificat tabernaculum suum Altissimus. [Ps. 45, 5]

CAP. XXII

[37] Gabriolus Pallestellus affinis S. Franchæ fuit, qui & in ejus monasterio plures adhuc consanguineas habet, [Captivus se commendans Sanctæ] & maxime Dominas Franciscam de Rigolo, nunc Abbatissam, & Ermelinam de Arcellis, quæ cum Abbatissa monasterii de Castro-Arquato fuerat per annos tres & dimidium, & in Ordine per annos quinquaginta & octo elapsos devote perseveravit. Istæ duæ Dominæ una cum toto conventu suo protestantur aperte, signa portendentes inde, quod cum tempore guerræ de g Zavatarolo, in illo castro dictus Gabriolus teneretur in carceribus duris & obscuris, ligatus & catenatus, nec aliam spem evadendi conspiceret; recursum habuit, ut postea retulit, ad S. Francam, & cum devotione votique obligatione rogavit, ut eum inde liberaret. Quod cum fecisset per dies octo vel incirca, nemine succurrente, mirabiliter vincula illius paulatim soluta fuerunt, & ostia carceris aperta, ita quod egrediens, etiam videntibus hostibus carcerisque custodibus, nec sibi contradicentibus in aliquo, [solutis vinculis, liber abit.] domi propriæ cum suis boiis properavit; annuntians suis, qualiter sit per suam S. Francam consanguineam liberatus. Cujus parentes, antequam cibum aliquem sumeret, ipsum ad altare S. Franchæ conduxerunt; ubi cum diutius orasset, & de suis bonis obtulisset, boias insuper ibidem h lassavit, quæ adhuc ibi sunt. Convocatisque consanguineis suis, & illius loci conventu toto, publicavit, qualiter meritis suæ S. Franchæ fuerit liberatus. Et hæc ipsa testificatus fuit postea Dominus Philippus de Lando; qui carceris custos erat, ut asseruit & valde miratus fuit, quia sic illæsus, ipso & aliis videntibus, evasit.

CAP. XXIII

[38] Quidam furnarius i Placentinus longo tempore extiterat infirmus, contractisque membris & ossibus tantum granatus, [contractus erigitur,] quod tolerare nequibat ut eum tangeret aliquis, propter dolores nimios quibus angebatur. Hic a Medicis desperate relictus, per unam suam consanguineam, dicti Loci sancti monialem, admonitus Franchæ sanctæ se devovit: & super asside uno positus, portari se fecit, & apponi coram altari præmisso: ubi per cuncta membra fuit unctus aqua S. Franchæ supradicta. Et cum esset æstus longusque dies, per mediam diem stetit ibi, plorans & ejulans, meritaque d. sanctæ Virginis & auxilium implorans. Qui tandem visibiliter, ipsa eadem die resumptis viribus, per se ipsum exurrexit: & oblatione facta, pedibus propriis domum remeavit, quod

CAP. XXIV

Ut magnum, ita nec ocultum, sed publicum fuit. Alio tempore quidam perambulare non poterat, nisi duobus baculis, qui crocæ dicuntur, sustentantibus. Ante altare S. Franchæ fuit adductus: [curatur claudus,] quo cum venisset & orasset, visibiliter & publice liberatus fuit ibidem, cum summa lætitia & admiratione cunctorum. Ille vero lassatis illic suis crocis, gratias agens Deo sanctæque Virgini Franchæ, gaudens recessit & exultans. Qui conscribi fecerunt, oculis se vidisse narraverunt.

CAP. XXV

[39] k Mulier una Mediolanensis, annorum jam quadraginta vel circa, [illuminatur cæca,] S. Franchæ virginis audito nomine, de Mediolano Placentiam veniens, adduci se fecit ad illius altare: quo cum pluribus visitato, semel postea, cum una filia annorum septem vel circa, se ducente, visitavit locum & altare sæpissime, plorans, orans, & offerens, ut sibi visus restitueretur, quem per duos annos elapsos perdidisse lamentabatur. Ut autem ejus fides plus probaretur, per sex menses & plus Placentiæ cæca stetit. Quæ visitans Sanctam sæpissime, simul & ibidem permanens, & pernoctans quandoque per plures dies, a Dominabus loci consolabatur & reficiebatur. Persistente autem illa diutius in sua spe, tandem finaliter visum recepit. Quod beneficium Deo sanctæque deputans Franchæ, de cujus aqua sæpe fuerat peruncta, gratias retulit: & adhuc per annum & plus Placentiæ persistens propter devotionem, locum liberata sæpe visitavit, gratias referens immensas. Sicque post longum tempus, liberata Mediolanum rediit, hilaris & læta. Quæ conscribi fecerunt, vidisse, audisse, & aquam Sanctæ porrexisse, atque eidem necessaria ministrasse, clarissime sunt potestate.

CAP. XXVI

[40] Tempore quodam, consistente guerra in diœcesi Placentina, [item malefactor quidam,] simul collecti circa triginta malefactores, qui & malandrini vocantur, una nocte condixerunt locum sanctum de Tertio-passu intrare, & illum derobare. Quibus in quodam prato illius monasterii congregatis, & tractantibus de spoliatione facienda, astiterunt quidam inter eos dissuadentes hoc ibidem facere, propter reverentiam religionis loci. Sed unus magis improbus & pertinacius persistens arguebat contradicentes, asserens quod secure poterant hoc facere, quia feminæ tantum intus sunt, quæ nos non cognoscunt, [socios ad spoliandum monasteriū incitans,] & a nobis tueri se non poterunt. Quo dicto, statim sic loquenti comparuerunt luminaria multa & innumerabilia, quasi cornuzulæ l vel panigarolæ; pro quibus cum territus miraretur, conquestus est ad socios dicens, O quantæ cornuzulæ! unde potuerunt hæ tantæ convenire? negantibus sociis se videre, subito visum perdidit ille, & disparuerunt cornuzulæ. Super quo turbatis omnibus & conterritis, dixit quidam eorum illi: Hoc propter peccatum, quod nos in hoc sancto loco perficere compellebat. [& ideo cæcitate percussus ac pœnitens,] Nempe jacet in eo S. Franca, faciens mirabilia: quam si tu invocaveris, credo quod te liberabit ipsa, dum tamen non velimus infestare bona monasterii, quod conservat illa. Hoc audito devovit ille S. Franchæ, si se liberaret, quod nunquam robariam aliquam faceret, liberatus est illico meritis S. Franchæ; [semel,] & reversi sunt, nullo damno illius monasterio dato.

[41] Processu vero temporis oblitus ille voti sui, & delectatus malorum consortio sociorum; abiit cum eis ad aliquam illicitam aliunde robariam faciendam. Quo facto Deus, ultionum Dominus, cæcitate percussit illum: unde coactus ad conscientiam redire, reputans hoc infidelitati suæ, qua votum confregerat promissum, pœnitentiam egit, & iterum S. Francam invocavit; promittens, quod si modo sibi succurreret, numquam amplius fidem jam promissam violaret. [iterum,] Ad hanc vocem liberatus convaluit, & locum altareque S. Franchæ devote, sed silenter & nil reserans, visitavit. Sed ut manifestetur quantum sit ingratitudinis malum, parvo post tempore, quamvis robarias deseruisset, humoribus tamen superexcrescentibus, quædam infirmitas circa oculos ejus orta fuit, qua perterritus & compunctus, ad suam liberatricem Francam recurrens, non jam silenter, ut prius, sed publice coram omnibus, protestari cœpit & confiteri Deo, sanctæque Franchæ ac sanctimonialibus ejus, [tertio sanatur.] quia tanta & talia beneficia consecutus fuerat immeritus, & si ab hoc iterato liberetur incommodo, perpetuus erit servus Dei, sanctæque Franchæ, atque totius illius loci sancti. Narravit etiam nomen suum, quod pro temporis diuturnitate deletum est, & cognomen; asserens esse se de parentela illorum m de Ecclesia. Volo, inquit, ut hæc sciatis, & in laudem vestræ S. Franchæ virginis conscribi faciatis. Iis dictis, aqua Sanctæ deliniti sunt oculi ejus, & convaluit liberatus; hæc ipsa, qui viderunt, affirmantibus.

CA. XXVII, CA. XXVIII

[42] Quædam femina, malis spiritibus exagitata, de n Valle Tidone, per plures homines ad altare S. Franchæ vi conducta fuit. Quæ cum ibi vix teneretur, [sanæ menti restituitur furiosa:] injurias referebat circumstantibus, & pro liberanda illa laborantibus. Cumque in os illius de aqua S. Franchæ fuisset injecta; non retinuit eam, sed enormiter projecit, quousque cum uno o sbadagio compulsum fuit os ejus apertum stare. Tunc aqua prædicta in os ejus injecta, quia rejicere nequivit; mox ut guttur tetigit, & ad interiora descendit, ad sanam est mentem reversa; & sana rediit, quæ venerat ægra. De Valle Tidone fuit alia vice adductus homo, qui cæcus erat, & extiterat annis duobus & plus. [item illuminantur, cæci vir,] !Iste visitavit altare S. Franchæ, & per duos dies orando perstitit ibi; & qui cæcus venerat, videns inde recessit; promittens & vovens, quod propter hanc gratiam, per septimanam unam gratis laboraret ad ecclesiam illam. Gratias ergo relaturus, votumque suum expleturus, anno sequenti rediit; sed quia nullum fiebat opus in ecclesia, sine labore recessit.

CAP. XXIX, CAP. XXX

[43] Placentina mulier tempore quodam adduxit lactentem filium ad altare S. Franchæ. Parvulus iste, [puer,] prout mater ipsa dolens referebat, oculum unum sibi proprium de p fuso uno vulneraverat; ob cujus angustias & dolores ambo illius oculi fuerunt conclusi, ita ut per nullam personam toleraret illos aut eorum aliquem aperiri. Ad preces igitur matris & instantiam, tanta vi fuerunt illius oculi plorantis aperti, quod oculorum lumina tetigit aqua Sanctæ prȩdicta. Femina vero recedente cum filio, sub spe refugii consecuti; antequam illius monasterii territorium transiret, infantulus ille oculos ambos aperuit & vidit: prout post modicum tempus mater, ad S. Francam reversa, cum gratiarum actione, gaudens retulit & exultans. Alia Placentina, parvo post tempore, portavit ac præsentavit lactentem filiam ad altare S. Franchæ. Cumque filia illa signum quoddam grande haberet primitus in oculo, [& puella.] propter quod exorando & supplicando adduxerat eam; aqua Sanctæ delinita, prius antequam discederet ab altare, signum illud sublatum fuit, oculo illo claro sanoque permanente.

ANNOTATA.

a Vallata, melius forte Avallata (hoc enim etiam nunc in usu est apud Placentinos) id est, in modum vallis seu foveæ depressa.

b Assis tabula, pro genitivo format Assis & Asseris; tertius genitivus Assidis barbarus est.

c Imo & per istud, dum cavit ne pedibus conculcaretur tam sanctæ Virginis tumulus: nam quod dicebatur ab aliquibus de defectu capsæ, speciem veri habere poterat, si depressum pressum fuisset solum ipsi incumbens; at nunc circumcirca depressa cum apparuit terra, sepulturæ solo sic manente ut erat, quid aliud quam quod diximus cavere voluit Deus?

d Hac facta est pridie Kalendas Ianuarii anni secundum nos 1219. Videtur autem dilata fuisse novæ Abbatissæ benedictio usque post consecrationem ejus, quæ moriente sancta primum cœperat ædificari, ecclesiæ: quamvis ea ne tunc quidem fuerit plene consummata, & ipsum forte adhuc deesset pavimentum.

e Valentinus, Episcopus Placentinus nullus alibi uspiam nominatus invenitur, ideoque Petrus-Maria Philippum Fulgosum substituit, qui ab anno 1258 ad 1294, Sedem istam tenuerit; conjectatque vel Vicesgerentem ejus aliquem hic notari, vel ipsummet. Philippum cognominatum fuisse a vulgo Valentinum, propter generose gestum supremum urbis Magistratum anno 1260, & pulsum ab ca cum suis complicibus Albertum Fontana.

f Hæc prima est notitia Abbatum de Ponte, fortaßis haud ita pridem institutorum: quam confirmat epistola Philippi Archiepiscopi Ravennatis & Legati Apostolici, data anno 1267, occasione querela apud se factæ per Abbatem de Ponte, quem Placentini prohibebant exigere a forensibus passagium Pontis-Trebiæ.

g Zavatarolum oppidum circa Tidonem fluvium, incapite vallis a dicto fluvio nominatæ, distat Bobio ad 10 p. m. Placentia vero duplo pluribus & amplius. Quod illud a Bobiensibus anno 1168, recuperaverint Placentini narrat in Historia Petrus-Maria: quomodo vero aut quando illud iterum amiserint, pro eoque recuperando frustra bellarint, non reperi ab eo indicatum: ex quodam tamen actu Bobiensis Episcopi Vberti, celebrato sub annum 1230, cum Bobienses Placentinis præstitissent fidelitatis juramentum, clare colligitur ipsum jam tum fuisse jurisdictionis Bobiensis: ipsumque Placentinis datum fuisse in feudum anno 1290, scribit idem Petrus-Maria.

h Lassare pro dimittere, idiotismo Longobardico, a Germanico Lassen, Belgis laten, unde Francis Laisser, Tuscanis Lasciare, in eadem significatione manserunt.

i Furnarius, Italice fornaio, id est, pistor.

k Roba, dicitur Italis quæcumque res mobilis, hinc derobare, Francis derober, expoliare.

l Petrus-Maria, has voces dißimulans, solum meminit maximæ lucis: existimo significari Cicindelas sive Lampyrides dictas, vermes noctu lucentes.

m Idem nomina Placentinarum familiarum post singulos historiæ suæ tomos colligens, nullum habet ab ecclesia ductum: ut suspicari quis poßit hic simpliciter notari insignioresaliquos e Clero.

n Fluvius hic circa Bobium exoriens, tandemque Naretæ fluviolo conjunctus, in Padum illabitur 7 milliaribus supra Placentiam: sed Vallis nomine hic potißimum intelligitur angusta planities intra montana, a Zavatorello usque ad Zenerettam.

o Sbadagium, quid sit explicare non satis valens Petrus-Maria, generice scripsit quoddam instrumentum: invenio apud Italos in usu esse verbum Sbadigliare pro oscitare: necdum tamen video quomodo ad hujus vel illius vocis originem explicandam perveniam.

p Fusum, pro ferrea virgula, semel iterumque habuimus tomo 3 Martii, potißimum ad miracula S. Ambrosii Senensis num. 58.

CAPUT IV.
Alia miracula, ad invocationem S. Francæ.

CAP XXXI

[44] Domina Ermelina de Arcellis suprascripta pro Testamento, [Brachium e consilio medicorum rescindendum,] dixit infrascripta, per suum etiam Conventum approbata. In primis quod circa Dominicum Annum millesimum ducentesimum & octnagesimum, tempore Dominæ Sibiliæ de Mancastolis Abbatissæ, Bonadonna, filia Domini Oddonis de Mancastolis, fratris Abbatissæ ipsius, cum esset annorum circa novem, infirmata fuit in brachio dextero, ita quod intumuerat, & grossum ut una domus a cavriola parebat decoloratum, pendulum & nigrum, ardoribus ac doloribus plenum. Hanc cum per multos medicos pater multo tempore sanari procurasset, ad tantum devenit malum, ut chirurgici simul & physici convenerint non posse liberari, sed totum corpus ejus periclitari, nisi brachium illud penitus detruncetur. Et sic finaliter, malentes vitam illius quam mortem quoquomodo sustinere, consensu parentum statuerunt diem & horam, quibus illud brachium truncaretur. Appropinquante vero die illo, Domina Sibilia mater puellæ, præcedenti die mandavit dictȩ Dominæ Abbatissæ, dicens: Cras, inquit, [S. Francæ commendatur,] medici debent abscindere brachium neptis vestræ; quæ ne pereat, rogate Deum rogarique facite. Cui protinus Abbatissa remandavit concite, ne permitteret aliqualiter hoc fieri, sed filiam suam commendaret ac voveret S. Franchæ, & liberabitur vere. Qua voce percepta cum gaudio patientis, S. Franchæ statim devote recommendaverunt atque devoverunt sese. Nec mora, sequenti nocte, circa noctis medium, clamare cœpit puella matrem, & dicere: O Domina mater, sentio brachium meum alleviatum, & doleres cessare; jamque possum illud bene movere. Sicque lucernis accensis, [& subito sanatur.] viderunt tumorem brachii cessasse, & nigredinem recessisse: redieruntque lætantes ad lectum, & dormierunt. Mane facto cum secaturi venissent medici, & vidissent brachium nullum debilitatis retinere signum, sed simile carni reliquæ, stupuerunt, nolentes eam secare ulterius; sed audito quod fecerant nomine S. Franchæ, suaserunt ut ad illam Sanctam cum gratiarum actionibus ducerent, votaque debita solverent. Velociter igitur illam ad monasterium & ad altare S. Franchæ duxerunt: & cum per dies quatuor vel quinque stetisset illic cum Domina Abbatissa amita sua, ex toto convaluit, tam a doloribus quam & a coloribus pravis: & sic oblata forma puellæ unius de cera, domi rediit sana, quæ postmodum Nobilis Domini Alberti Radini matrimonio fuit copulata.

CAP. XXXII

[45] Item dixit: Sunt modo anni septem vel circa, quod Mabilina Brachium-forte, soror unius cognatæ Dominæ Sibilinæ de Arcellis, venit cum quatuor monialibus de S. Syro ad altare S. Franchæ, portans & offerens ibidem plantam, cum pede se tenentem, de cera, publice referens ita. Cum quodam tempore turbatus esset mecum vir meus, cum quo gravem vitam tolero, sȩpissime ad monasterium S. Syri processi, consolationem aliquam receptura cum Helena Molliana, moniali sororeque mea: [arthriticus morbus curatur,] & ibidem satis longo tempore consistenti, supervenit infirmitas arteticæ b guttæ vel rheumatis, sic tenens quasi perdita plantam & femur cum pede, ut vix possem me juvare. Quod cum diutius angustians tolerassem, quadam nocte imago cujusdam Dominæ, mihi penitus incognitæ, apprehendens pedem meum, cœpit extendere, quasi me de lecto extrahere vellet. Propter quod, tam dolore gravata quam timore perterrita, exclamans fortiter auxilium imploravi. Ita quod conventus monialium audiens, quid haberem & quid vellem, protinus conclamavit, addendo ut me S. Franchæ recommendarem. Quo clamore cessato, mihi dictum fuit in silentio: Noli timere; Dominus Jesus misit me ad te curandam; [per ipsam Beatam apparentem] ut scias me Francam esse, quæ prius Abbatissa fui præsentis hujus monasterii, cujus corpus nunc jacet in Ordine Cisterciensi; & hæc dicens tetigit leviter femur meum, & plantam cum pede, subjungens: Liberaberis cito. Vade ad altare meum, gratias referens Deo; & in signum tuæ liberationis aliquid ibi præsentabis. Propter hoc, inquit illa, huc ego veni, gratias agens Deo Virginique S. Franchæ, quoniam a prædicta nocte, qua dolores cœperunt cessare, citra paulatim usque modo, supervenit sanitas, & cessavit infirmitas, & sanata sum penitus; & hic est, ait, dies septimus, quo hæc primo facta fuerunt. Quod & præmissæ quatuor Dominæ de S. Syro protestantes, [mulieri a viro afflictæ.] aperte dixerunt, vere hæc ita se habere. Erat autem istas inter præcipua, prout mihi scribenti retulit ipsa; sola nunc ex illis viva, Domina c Omnia-bene de Rolando, per annos quinquaginta unum & plus Monaca de S. Syro. Hæc etiam refert, quod dicta Mabilina, quam principaliter ipsa perduxit ad S. Francam, postmodum defuncta apparuit sibi, dicens, propter suam patientiam per Christum in cælis esse coronatam. De S. quoque Franca dixit Omnia-bene prædicta, per suas antiquas prædecessores audivisse dici quamplurima bona de S. Franca, propterea est ipsius devota.

C. XXXIII

[46] [Capellanus monasterii S. Syri submergendus,] Addidit dicta Domina, modo quo supra, dicens: Quidam Presbyter Jacobus Placentinus, per Quadragesimam anni millesimi trecentesimi & vigesimi secundi, noster extitit Capellanus. Iste tunc post d Pascha, pro suis alicubi necessitatibus transeundo associavit se quibusdam peregrinis: qui cum simul pervenissent ad quoddam fluvium necessario transeundum, timentibus illud ingredi peregrinis, Presbyter ille magis audax, & securus aquam intravit transiturus. Sed prævalens aqua statim submersit illum, ita ut peregrini videre non possent eum. Quibus dolentibus & Deum exorantibus, Sacerdos, dum involveretur fluctibus, S. Franchæ recordatus, illi se recommendavit; vovens quod, si se liberaret, locum ejus & altare, quam citius posset, visitaret, ac super illud Missam unam celebraret. Voto pertracto, statim illum ad ripam unda projecit; & ipse se juvans manibus & pedibus, ripam siccam ex altera parte fluminis ascendit; & alta voce peregrinis protinus inclamavit, ut transirent, quia S. Franca, quæ se juvit, & illos similiter adjuvabit. [invocata B. Franca liberatur,] Licet igitur inviti, necessitate tamen compulsi, quia navilium e habere non poterant nec pontem, Presbytero orante Sanctæque Franchæ devotius illos recommendante, flumen illud absque incommodo transierunt. Sacerdos vero domi reversus, cum ad monasterium S. Franchæ venisset, [& aliis tutū transitum præstat.] votum suum perficere volens; oratorium intrare non potuit, quia per Abbatem de Columba sub pœnis excommunicationis & interdicti fuerat prohibitum, ne cuiquam, qui non esset de Ordine, illius aperiretur ostium. Publicato igitur beneficio sibi collato, recessit, dolens quod votum suum perficere nequivit.

CA. XXXIV

[47] Modo præmisso Domina Ermelina della Rocca, monialis ibi per annos circa quinquaginta, dicit infrascripta contigisse tempore f sacristiæ suæ: in primis quod quidam Bergamensis, [oculsis graviter læsus,] qui uxorem duxerat Placentinam, stabat in villa diœcesis Placentinæ, in qua fiunt castaneæ in quantitate. Hic cum arborem quamdam conscendisset, & eam g deramaret, subito eo caput elevante, globus h riziorum super illius oculos descendit; qui tantos dolores & angustias contulit, ut mori se crederet; nec respirare, doloribus & angustiis attritus, aliqualiter posset; Nam illius oculi tam cito caligaverunt, & tantum sanguinem & aquam emiserunt, ut vix credi possit, quantum ipse dixit. Ad hæc cucurrit familia & præcipue dicta uxor sua: quæ volens remedia quæ posset adhibere, [uni alterique viro] inter cetera dixit vehementer angustianti: Ego, inquit, audivi a quodam furnario Placentino, qui cum una scalia i blavarum oculum unum sibi perforasset, ita quod quasi exorbitasset, ac lamentaretur; recordatus de his quæ audierat, invocavit devote S. Francam, & mirabiliter statim fuit liberatus, ac si nil mali fuisset ante perpessus. Rogo ergo, ait, ut vos similiter faciatis, sperantes, quod & vos similiter adjuvabit. [restituitur:] At ille nil perpendit de his quæ sibi dicebantur, doloribus nimiis angustiatus. Uxor igitur eadem se devote projecit in terram, lacrymabiliter clamans & invocans S. Francam, ut viro suo succurreret ita graviter patienti. Ob cujus fidem statim sensit ille mirabiliter divinam virtutem, ita ut non surgeret prius illa ab oratione, quam ipse cœpisset clamare: O O O gratias Deo; liberatus sum ego. Hoc Sanctæ Franchæ meritis deputans uxor, induxit virum, ut illius altare visitaret; quod & fecit, portans & altari offerens candelam, ad staturæ suæ formam longam, & oculos duos de cæra; publicans Sanctæ Conventui quod contigerat sibi.

CA. XXXVI

[48] Polzagallo k calderario Placentiæ, facienti l cazam unam pro fundenda manibus aqua, contigit ut ardore perustus artificii sui, [Ærario sabro excæcato,] perderet visum; ita quod per dies quindecim nihil videre potuerit, quocumque medico procurante, vel aliqua medicina succurrente. Unde recordatus tantæ novitatis eorum quæ dicebantur de S. Franca, ad ejus se fecit altare conduci; ubi cum orasset diutius, visum recuperavit integraliter, ibidem aqua Sanctæ perfusus. [visus redditur.] Et videntibus monialibus cum Abbatissa hæc viva voce referens, cazam illam æris altari contulit; & cum domi reversus fuisset, primum opus quod post hoc beneficium fecit, æris situla fuit: quam etiam situlam paucis diebus interpositis ad altare prædictum portavit & obtulit, ibique lassavit: & jussu Dominarum loci, caza situlaque longis temporibus perstiterunt.

C. XXXVII

[49] Guilielmus de Burro Placentinus protestatur aperte, quia tempore guerræ m Papiensium, cum præcepto Dominæ Isabellæ Comitum de Bardis Abbatissæ, [capsa Reliquiarum efferri nequit:] & ordinamento monialium, quæ remanserant domi, debuisset atque voluisset capsam unam, in qua reliquiæ S. Franchæ dicebantur esse & erant, portare ad locum civitatis, quo conventus de Tertio-passu se reduxerat; suscepit illam in brachiis suis leviter, & portavit extra ecclesiam. Sed antequam posset exire curiam ipsius monasterii, tam grave pondus visum fuit illi, quod nullatenus potuit tolerare: & ideo coactus fuit illam capsam citius in ecclesiam reportare, illicque lassare. De quo miratur adhuc hodie, quia, cum esset tunc temporis annorum citra triginta, stansque cum illis Dominabus fortis ad furnum, multo majora consuevisset onera portare, vidit & audivit dictam Dominam Ermelinam della Rocca, tunc Sacristam, illam capsam inde leviter asportasse, reposuisse, & gubernasse, seque derisisse.

C. XXXVIII

[50] Hæc eadem Domina protestatur ut supra, quod cum anno Domini millesimo trecentesimo quarto fieri deberet festum velationis monialium in ipso suo monasterio, Domina Richelda, [ad ejus festum abatæ,] uxor Cavazolis & consanguinea S. Franchæ, super equum ducta fuit infirma ad monasterium, occasione festi & plus ex devotione Sanctæ, quia, ut ipsa retulit postea, die Veneris præcedente, cum se præpararet ad illud festum, dolor ac tumor gravissimus appræhendit femur ejus, ut per se pergere non posset nec se sustinere: quapropter affectuosius proposuit S. Francam visitare, & illi se recommendare. Prohibente familia, quæ volebat ut prius a medicis curaretur; renuit ipsa, dicens a nullo se medico, nisi a Deo sanctaque Franca velle medicari. Familia ergo consentiente, [auferiur dolor femoris.] venit, ut dictum est, super equum; & facto festo, post altare Conventus collocata fuit jacens. Ubi tactis Reliquiis, & aqua Sanctæ perfusa, parvo post tempore surrexit, ac recessit sana, gratias agens Deo sanctæque Franchæ, cujus altare, pernoctando ibi, postea sæpius visitavit.

CA. XXXIX, CAP. XL

[51] Soror Axina della Porta, monialis S. Franchæ per annos circa triginta sex, ore proprio refert; quia cum esset ætatis annorum circa septem, perrexit n Lusignanum, [puellæ subito excæcatæ,] ubi possessiones patris erant, in æstate. Ubi consistens, aviditate puellari, cum Caracossa o massaria sua perrexit ad hauriendam aquam de puteo, qui erat in p costa illius Villæ. Hausta aqua, cum Caracossa vellet Axinam domi reducere, respondit illa non posse venire, quia sic se subito cæcatam sentiebat, quod nihil videbat. Pro qua re mirata illa & turbata, respexit in oculis illius, & vidit eos turbatos ac plenos signis. Manum igitur illi dans, & ad domum adducens, volens eam liberari, sic cæcam permanentem consilio vicinarum duxit ad q Mamelianum, ac præsentavit cuidam incantatrici, quæ quo plus potuit, [frustra quesitum ab incantationibus remedium,] cum pluribus herbis illam incantavit: sed nil sibi profuisse sensit. Quapropter pater ejus, Dominus Rofinus della Porta, dolens mandavit eam Placentiam, per multas personas annulis pretiosisque lapidibus consignari. Et cum nec sic proficeret, amita illius Domina Garizia Poëxia, Monialis de Tertiopassu, mandavit ut ad se puella duceretur. Quam ductam quolibet die præsentabat altari S. Franchæ cæcam; & in oculis ejus de aqua Sanctæ poni faciebat, sperans & deprecans ut illius meritis curaretur. [obtingit ad aram Beatæ.] Cumque per plurimos dies hoc fecisset, antequam de monasterio discederet, curata fuit dicta r Axina, & ei visus est restitutus; cum per mensem, & plus cæcata perstitisset: & propter hoc beneficium, amicorum suasu & consensu, devota nunc usque Deo fuit in illius monasterio, sub proposito perseverandi. Hæc ipsa, cum anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo & sexto, [eadem liberatur a dolore auris & maxillæ.] de mense Madii, per Dominum Rolandum Masgium Abbatem de Columba, corpus S. Franchæ, ut moris est, de novo moveretur; dolores & angustias sentiens immensas in maxilla sua & aure sinistra, visitavit devote reliquias illas; & ille Abbas tetigit de ossibus Sanctæ maxillam illam & aurem, & statim illa convaluit, & dolor ejus totaliter abscessit.

ANNOTATA.

a Cavriola diminutivum, Latine caprea, sumitur etjam in masculino, & significat tectorum tigna superne coeuntia, hoc modo; unde eadem vox transiit ad rem tesserariam: eodemque sensu eadem tigna & quidquid ejusmodi formam habet, a Belgis dicuntur kepers. Ast qui simili voce uteretur pro camino, a cujus nigerrima fuligine desumi solet comparatio, quoties aliquid valde nigrum volumus indicare, hæctenus non reperi: nec Petrus-Maria aliud dicit, quam brachium enormiter ac monstrose nigrum apparuisse. Suspicamur tamen Lombardorum propria tunc dialecto, etiam ad caminum significandum, & quidem in feminino translatam esse vocem, ob nonnullam formæ, a latiori principio in angustum denique spatium coeuntis, similitudinem cum prædictis tignis: hæc vero tigna sic dicuntur, quia speciemquamdam præferunt subsilientium & frontes collidentium capreolorum.

b Artetica gutta, dicitur Arthritis seu morbus articularis.

c Petrus-Maria hoc nomen Italice reddit, Ogni-bene, id est, Omne-bonum.

d Anno 1322 celebratum est Pascha II Aprilis.

e Navilium ab Italis dicitur contracte, quasi Navigiolum; 5 & tamen ab iisdem accipitur, non tantum generice, etiam pro navi majori, sed & pro integra navium classe, ut docent auctores Vocabularii della Crusca.

f Id est, eo tempore quo ipsa sacristiæ præfecturam gerebat.

g Deramare arborem, est castaneas, nuces, similesque fructus ex arbore decutere.

h Iam indicavimus rizios dici castaneæ calicem arbori adhærentem: adhærent autem conglobatim plures simul, cumque castaneæ maturuerunt, fißi erycii (sic enim vocantur a forma) ipsas effundunt: aliter quam fit in juglandibus cum putamine suo cadentibus.

i Scalia Italis, Francis escaille, proprie squamma piscis aut serpentis est; translate vero significat assulas quascumque ex marmore, ligno aut lapide, tenues ac latas, ac nominatimscandulas sive tegulas domorum. Quid blavæ sint nusquam invenio explicatum: suspicor tegulas, ex fißili ceruleo lapide (quas ardesias vocant Franci, ab eo unde præcipue eruuntur loco) Lombardis dictas Blavas a colore: nam Blaw, ceruleum Teutonibus est, Francis Bleu.

k Caldaria sæpe occurrit in medii ævi scriptis, a calefaciendo sumptum nomen, pro aheno seu vase, fabricato ex ære, non fuso, sed ductuli: & hinc opisicio toti nomen nunc est, apud omnes fere nationes Europæ; in sua cujusque lingua.

l Caza videtur hic scribi pro cassa, & significare pelvim.

m Anno 1313, in vigilia S. Andreæ accerrime pugnatum est inter Papienses & Placentinos, uti narrat Petrus-Maria lib. 21 Historiæ: hic tamen agi de anno 1326, indicat ipse in Vita Italica: quamvis nihil hoc anno memorabile gestum in Historia indicet, ac ne belli quidem ullius meminerit.

n Lusignanum, inter Nuretam & Trebiam fluvios, fere 12 p. m. distans Placentia.

o Massa villa; hinc Massarius, Massaria; villicus, villica.

p Costa, idiotismo pluribus linguis vernaculis communi, idem valet quod latus.

q Mamilianum notatur in tabulis ad tria milliaria ultra Lusignanum.

r Petrus-Maria Agnesinam semper scribit: utrumque autem est diminutivum ab Agnes.

CAPUT V.
Aqua ex oßibus scaturiente pluribus cæcis visus, infirmis sanitas redditur.

CAP. XLI

[52] Notandum est, quod non solum in illis diebus & temporibus, [Aqua medicinalis de ossibus fluit:]in quibus reliquiæ S. Franchæ fuerant in altari, prout superius est expressum, reconditæ; sed etiam aliis vicibus; quotiescumque visum est Abbatibus de Columba præmissum altare aperire, illasque sanctas reliquias invisere; semper, præterquam semel, de ossibus illius aqua exire reperta est; & collecta, atque pro reliquiis conservata, licet aliquando plus & aliquando minus. Et quamvis aqua prima fuerit plus ad instar olei colorata, tamen postea subsequens apparuit magis clara, & de tempore in tempus clarior effecta. Hoc idem, prout dicitur, anno & mense suprascriptis contigit inveniri, & effici per venerabilem virum Dominum Rolandum Abbatem supradictum, [quoties illa revelantur,] ore proprio sic attestantem, contestantibus cum eo duobus Monachis de Columba, & cernentibus monialibus domus.

[53] In hoc videtur Christum ad litteram perfecisse quod spiritualiter in Euangelio legitur promisisse: Qui credit, ait, in me flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ; ecce enim flumen Dei repletum est aquis, parasti Domine cibum illorum, fidelium scilicet; ostendens per vitam istius & merita, quasi per aquam, velle te sordes peccatorum abluere, æstus tentationum refrigerando temperare, & nostra desideria quemadmodum sitim tollendo satiare: & hoc, quoniā ita est præparatio eorum, prout ut Crucifixo proposse corformis occurreret cruciata est, aqua vivens usa, non tantum in potu, sed etiam in lacrymis absque mensura. [Ioa. 7, 38, Ps. 64, 1] [eaque clara & salsa instar lacrymæ:]Nam & lacrymarum similitudinem exhibet aqua descripta, quod, ut dicitur, eam gustantibus & videntibus clara est reperta & salsa, forsitan & amara.

[54] O altitudo divitiarum sapientiæ, & scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, & investigabiles viæ ejus! Quæ, ut ostendatur privilegium, in loco sancto B. Mariæ de Tertio-passu concessum, sic accedentibus fidelibus aquam sancte ministrari facit salubriter, ut tamen fontem proprium illi loco servet, sic singulariter, ut alienus non bibat ex eo. Nam cum per Dei gratiam ibidem scaturiat quam jugiter, [nec esserenda e loco:] nullus tamen reperitur, ut dicitur, qui de aqua illa portare potuerit extra locum ipsum. Quod, etsi plures conati sint visibiliter efferre, quorum nomina judicamus utilius occultare, non tamen cum alibi fuerunt, de scripta aqua postmodum apud se potuerunt aliquid invenire.

CAP. XLII

[55] Soror Elena de Furno, monialis per annos circa triginta quinque, protestatur aperte, quod anno primo novitiatus sui, cum esset ætatis annorum novem, comedente ipsa cum Sociabus a mangiarinum & carnes salsas, [hac epota ejicitur os hærens in gutture.] circa horam diei sextam, inter prandendum intravit gulam suam os carnium: quod illic sic transversatum fuit, ut nec os illud, nec aliud quid glutire posset, nec etiam fari. Quasi igitur consistentem emortuam duxerunt consodales ad altare S. Franchæ. Cujus aqua cum ibidem foris perfunderetur per gulam, non convalescebat; donec circa nonam cogitaverunt intus in os injicere, & injecerunt. Quam cum devote deglutisset illa, statim os carnium quod intraverat rejecit, & erat acutum, quasique per medium digitum longum. Quo rejecto, fuit illico S. Franchæ meritis liberara, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo.

CAP. XLIII

[56] Domina Caracossa de Vigustino, monialis jam antiqua, dixit, quod cum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono, Sacrista consisteret, [juvenis eadem a spersus visum vecipit.] inter cetera plura quodam die supervenit juvenis unus, qui videbatur esse ætatis annorum citra triginta. Iste cæcus & nil videns intravit cellam, seque duci fecit ad altare S. Franchæ, rogans ut illius remedia sibi deberent exhiberi. Ego, inquit Sacrista dicta, juxta nostram consuetudinem tuli de aqua S. Franchæ, & posui in oculis ejus, ad ipsius perorantis altare. Quod cum effecissem, illico sine mora visum recepit ille, clamans & dicens: Gratias Deo, quia ostia video, & jam qui me ducat non indigeo. Quo facto requisitus fuit quisnam esset, & qualiter huc advenisset; Et respondit: Quodam die cum in uno campo Mediolanensi tempore messium plorans & ejulans consisterem, ac flebilibus vocibus inclamarem; transeuntes inde mercatores nobiles, requisiverunt me, quare sic turbarer, & cur non laborabam, cum tempus laborandi consisteret & acquirendi. Ego vero, ut eram dolens & mœstus, respondi: Hic est dolor meus, quem vos augetis, quia juvenis cum sim & indigeam, laborare nequeo nec lucrari, cum sim cæcus, jam sunt anni duo, nec lumen cæli video. Prædixerunt igitur ac prædicaverunt facta S. Franchæ, suadentes ut Placentiam venirem & hanc Sanctam visitarem: & ideo veni conductus, nunc vero gaudens redire valeo videns & sanus; gratiasq; Deo & huic sanctæ Virgini refero, totis viribus devotus.

CAP. XLIV

[57] Soror Sibillina de Arcellis, per annos triginta & tres monialis, [Mamilla, tumesacta,] & nunc hujusmodi monasterii Suppriorissa, refert aperte, quod anno Domini millesimo trecentesimo de mense Septembris, mamilla sua dextera pessimis humoribus aggravata intumuit vehementer & obscurata fuit, ut extinctus carbo ignis; ita quod præ doloribus nimiis angustiabatur per dies octo, nec tamen publicare volebat. Hæc ad altare S. Franchæ, prout dicit, accessit, & cum magnis lacrymis ac gemitibus implorabat, ut in hac infirmitate sua sibi succurreret, nec permitteret se ad tantam devenire miseriam, ad quantam paucis ante diebus pervenerat altera socia quædam; & ne se ponere cogeretur in manibus medicorū vel hominum aliquorum, quorum attactum penitus abborrebat; suspirans cum omni desiderio carnem, corpus, & animam cælesti sponso Christo a contactu quorumlibet hominum conservare. [supra aram curatur.] Hæc & similia plura dicendo posuit mamillam illam super altare S. Franchæ, offerens eam suis solis meritis curandam; & sic agendo paululum obdormivit ibidem. Exsoporata vero statim dolores leniri sensit, & paulatim tumorem ac nigredinem evacuari: ita quod in brevi liberata, gratias agit quotidie Deo sacræque virgini Franchæ, quorum est obsequiis mancipata.

CAP. XLV

[58] Domina Francisca de Rizolo, nunc Abbatissa monasterii de Tertio-passu, protestatur publice, [coram ea extincta lampas per se aecenditur.] quod inter miranda plura, quæ contigerunt temporibus, quibus extitit Domus ejusdem Sacrista, prȩcipue fuerunt infrascripta. In primis, cum anno Domini millesimo trecentesimo sexto, quadam die propter suam solicitudinem Conventu præsente lampadem extinxisset, quæ coram altari S. Franchæ solet ardere, pariter ibidem consistens cum Sociabus pluribus; viderunt eamdem lampadem per seipsam reaccensam. Quod quidem factum non tantum tunc & semel, sed multoties accidisse clamatur per Conventum, ita quod etiam divulgatum sit apud seculares. Ex quibus cum plures viderint id ipsum, sæpe de oleo dictæ lampadis requisiverunt, devoteque quandoque perceperunt, quasi pro reliquiis perfruendo. Propter quod statutum est, ut numquam extinguatur, & sic ardet continue diebus noctibusque, mirantibus plurimis; quia in ea vix vix oleum consumatur.

CAP. XLVI

[59] Præterea quadam die venerunt plures feminæ Placentinæ, diversas oculorum insirmitates patientes, [cæcapost alias curatas illuminatur.] locum & altare S. Franchæ visitantes, summaque cum reverentia & supplicatione sibi subveniri deprecantes, & inter istas una junior annorum quindecim, quæ cæca fuerat jam annis septem. Cum autem seniores aqua Sanctæ se perfunderent, statim se curari dicebant ab infirmitatibus, quas patiebantur: illa vero juvenis non sic cito convaluit, sed cum per tres dies vel quatuor S. Francham visitasset, & illius aqua perlota fuisset, convaluit & ipsa: ita quod quæ cæca primo venerat, tandem videns & illuminata, Deum glorificans, gaudens rediret & exultans. Hanc autem cæcitatem tam ista quam & aliæ plures incurrerunt propter multitudinem b vayrorarum, quæ tunc prævalebant; præterquam quod cum in oculis haberet ista prius multa signa, post orationem nulla signa penitus illorum apparuerunt in ea.

CAP. XLVII

[60] Alio quodam die supervenerunt plures mulieres, occasione præmissæ passionis, oculorum infirmitates patientes, quæ, cum aqua S. Franchæ perungebantur, mox liberari se clamabant, & gratias referebant. Erat autem cum istis alia quædam, [Manus contracta:] annorum viginti quinque; quæ verecundior ceteris, non requisivit aquam, nec usa fuit: habebat enim hæc manus ambas contractas, ut digitorum omnium summitas palmis jungeretur, nec divelli poterant: adeo quod non per se, sed per alios in omnibus juvaretur. Discedentibus illis, mox ut portas monasterii transierunt, clamare cœpit illa, dicens, mirabiliter se in digitis ac manibus præ solito contorqueri; subjungensque dicebat, Credo quod hoc accidat mihi pro peccato meo, [Pallis altaris involutæ,] quia cum vos ungebamini, ego præsumpsi tangere pallas altaris, atque manus meas in eis involvere, sperans quod sic me melius deberet curare. Usquequo igitur domum propriam remeavit, præ doloribus & angustiis contorqueri non cessavit: ubi vero domus propriæ limitem intravit, manus mox & digitos, quos per septem habuit annos alligatos, extendit, ac pro suo libitu libere traxit & retraxit, seque liberatam ex toto persensit. Propter quod sequenti die gratias relatura, [sanantur,] cum eisdem sociabus revisitavit S. Francam, & beneficium quod consecuta fuerat publice enarravit, dicens, propter verecundiam suam hesterna die manus abscondisse; reputans etiam, quod Sancta illa sic sibi posset per altaris attactum & pallarum succurrere, quemadmodum & per aquæ unguentum, qua se perungi clamitabat indignam. c

ANNOTATA.

a Mangiarinum, diminutivum a Mangiare, comedere; quod substantive etiam accipitur, & significat quodvis edulium: quale autem hic singulariter indicetur, explicare non curavit Petrus-Maria, solas carnes salitas nominans.

b Variolas appellant alii (unde detortum nomen Vayrorarum hic) alii morbillos, infestum puerili ætati morbum, cum tota cutis per pustulas ebullit.

c Petrus-Maria; in antiquo MS. Laudensi, quod ipsius Bertrandi autographum fuisse suspicatur, insuper hæc tria miracula reperit postmodum ab alio adjuncta prioribus, quæ ex Italico Latine hic damus. Floramonte, uxor Jacobi Summa-ripa, anno MCCCCLV, filium habens altero oculo cæcum, & de alterius jactura periclitantem, tanta cum fiducia gloriosam Francam invocavit, [Variis cæcis visus restituitur.] ut utriusque oculi sanitatem puero impetrarit. Anno deinde sequenti MCCCCLVI, die XXVIII Aprilis, Francischina, filia Joannis Comasini, facto voto visitandi sepulcri, similiter alterius oculi lumen, alterius periclitantis sanitatem accepit. Item sorores duæ, filiæ Vincentii Bonati, eamdem ambæ patientes oculorum insirmitatem; adeo ut ab hora vigesima secunda diei, usque proximi diei auroram viderent nihil; cum variis medicorum consiliis diu essent inutiliter usæ, revocarunt sibi in memoriam stupenda miracula S. Franchæ, votoque se obstrinxerunt visitandi sepulcrum, & annuo jejunio peragendi pervigilium ejus festi, si ipsa iis opitularetur. Vix triduum a votiva sepulcri visitatione effluxerat, quando simul ambæ sanitatis gratiam consecutas se affirmaverunt, quovis tempore claris deinceps utentes oculis, & Deum ejusque Sanctam glorificantes.

CAPUT VI.
Reliqua S. Francæ miracula.

CA. XLVIII

[61] Benigna de Quadrogis, in loco suprascripto per annos circa quadraginta monialis, protestatur hoc aperte dicens. [Os gutturi desperate inhærens,] Anno Domini millesimo trecentesimo octavo, in die S. Michaelis, D. Commanda matre mea cœnante cum familia Placentiæ, carnesque comedente, subito & improvise os unum de ala turturis gulam illius & guttur intravit, adeo præpediens, quod nec illud os nec aliud quid per dies quatuor glutire potuit: loquebatur tamen, sed cum angustiis. Unde mori se credens, vocatis Sacerdotibus ac Religiosis, confessa fuit ceteraque Sacramenta cum instantia requisivit, atque testamentum, consentiente sibi filio quem habebat, instituit, & ad se D. Benignam ejus filiam convocari fecit. Quæ cum vocata decrevisset ad eam pergere tristis, Soror Cavazola Conversa, pro Socia deputata, dixit: Videtur mihi bonum aliquid de reliquiis S. Franchæ portare nobiscum. Acceptoque cendati a rubei modico, cum consensu Sacristæ, intinxit illud in aqua d. Sanctæ; [applicito panno aquæ Sanctæ tincto ejicitur.] & abjerunt, secum occulte portantes illud. Et cum ad infirmam, quasi jam in extremis laborantem, pervenissent die Mercurii quodam in mane, considerantes diutius si qua remedia medicinalia juvarent eam, nec proficerent; sero propinquante, post cœnam d. Conversa, invocata S. Francha, cendatum illud gulæ gutturique patientis apposuit. Quod cum infirma manu propria devote superteneret, mox quasi sine mora os illud rejecit ipsa; quod erat durum, acutum, & quasi per medium digitum longum; rejectoque eo convaluit. Ita quod libere comedere poterat, bibereque, & glutire; licet adhuc per plures dies cogeretur ipsa sentire dolores. Retulit vero postea, nocte S. Michaelis præterita se somniasse, quod cum in aqua videretur perire, suggestum illi fuit, quod liberari non poterat, nisi per B. Mariam meritis S. Franchæ. Quod effectum gavisa fuit se taliter percepisse; os illud ac cendatum pro Reliquiis honorifice conservans, usque ad diem mortis suæ, pro eo quod potest provocans ad gloriam S. Franchæ.

CAP. XLIX

[62] Conventus de Tertio-passu totus pro infrascriptis, quomodo plus possunt clarius, protestantur. [veneno pastus visum amittit,] Nam anno Domini millesimo trecentesimo quinto decimo, cum per malitiam cujusdam pessimæ mulieris, datum fuisset ad comedendum venenum quod b Resegale nominatur cuidam Joanni Placentino, qui Cerrutus-faber dicitur, atque illius familiæ; mortui fuerunt plures: de domo illa, propter pestilentem cibum illum. Cerutus tamen, sicut Deo placuit, mortem euasit; sed in capite ejus oculi sic transversi fuerunt, ut esset horribile in illius faciem conspicere: & nec videre postea quid potuit, donec ad altare S. Franchæ venit; ubi cum illius oculi fuissent aqua Sanctæ perloti, videntibus multis qui aderant, mora postposita, fuerunt oculi statui debito restituti, [& recipit oculis aqua illa lotis.] visusque redditus ei in tantum quod poterat necessaria videre, quolibetque per se pergere. Sed infirmitate præpediente, quam annis duobus incurrerat occasione cibationis præmissæ; sicut prius clare numquam potuit ad laborandum videre: hoc tamen remedio suscepto, figuram & formam S. Franchæ pingi fecit ad ipsum altare: sed & sui ipsius figuram ad pedes Sanctæ, portans ac offerens altari illi cereum unum, quod & c brandonum vocatur. Qui vivens adhuc hoc donum se percepisse gratulatur, & libenter narrat cunctis audire volentibus.

CAP. L

[63] Axina, Uxor Jacobini Zuchelini de Placentia, teste dicto Conventu dicit, quod anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo secundo, consistente se cum pluribus personis in sua domo, [Contracta & paralytica,] satis ut sibi videbatur sana, die quadam subito & improvise comprehenderunt eam dolores immensi; quibus angustiata clamare cœpit, & d garrire tam fortiter, ut mirarentur præsentes. Qui intuentes in eam cur sic clamasset; & diligentius considerantes, repererunt illam contractam, & paralyticam effectam totam, capite, corpore, pedibus, ac manibus contremiscentibus; cumque quasi amens effecta fuisset, perdidit etiam & loquelam, ut quid diceret ipsa nesciret, nec ab aliis intelligi posset: & sic permansit per hebdomadas plures. Tandem recordata quadam die commendavit se S. Franchæ, sicque velociter fuit relaxatum ad modicum illius linguæ vinculum. [ad aram deportata curatur.] Quod ipsa sentiens, vocavit continuo D. Castellanam de Bellinis, amitam suam, dicens: Ego per virtutem Dei, S. Franchæ meritis, cui me recommendavi, sentio me modicum relevatam, & laxatam linguam meam; ideo rogo, ut me portari faciatis ad altare ipsius, sperans quod ibi penitus liberabor. Hoc audito d. sua amita super carrum illam adduci fecit, ac præfentari præmisso altari. Ubi dum fuisset præsentata, oransque fuisset aqua Sanctæ perfusa; statim absque mora penitus fuit ab omnibus quæ patiebatur malis liberata: quæ cum gratiarum actionibus reversa, postmodum sæpius visitavit, & adhuc vivens ac sana locum sæpe visitat ipsum devota.

CAP. LI

[64] Tempore quo D. Bertrandus, tituli S. Marcelli Presbyter Cardinalis & Legatus, Placentiæ consistebat, [Septennio cæca illuminatur.] quædam femina Januensis, cæca per septem annos, cum sorore & ambarum nepte, propter devotionem S. Franchæ, de Janua Placentiam venit, locumque illius sanctum & altare visitavit. Cumque hoc faceret crebro ibidem etiam pernoctando, ungebantur quotidie Sanctæ aqua; & a dominabus loci reficiebantur persæpe decenter cum comitiva sua. Persistenti autem aliquandiu in fide cum perseverantia, redditus fuit illi tantus visus, quod per se pergere sibique poterat necessaria præparare, quæ quidem facere nequibat ante. Et sic testantibus plurimis, qui viderunt, eique congrua ministraverunt, gaudens & gratias referens, Januam rediit videns.

CAP. LII

[65] Soror Jacoba de e Pegorera, suprascripti loci monialis per annos viginti, infrascripta voce propria mihi retulit conscribenti, [alia cæcutiens,] In primis, inquit, anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo, volente Deo, tam gravis infirmitas oculorum occurrit mihi, quod nec videre quid poteram, nec vix die noctuve quiescere, sic patiebar: & conspicientibus, ut dicebant, oculi mei videbantur tumidi, turbati, & inflati. Quam infirmitatem cum tollerassem per duos circa menses, multo magis gravissimam sustinui per duodecim dies. Dolens igitur nimium & conturbata, quadam die messis tempore post prandium, projeci me in oratione coram altari S. Franchæ; [audita cælesti musica,] ubi diutius commorata, visum fuit mihi de ipso altari quasi organum insonare dulcissime, melodias & dulces ultra quam credi possit sonos reddens. Super quo vehementer admirans, surgebam, altare contingebam, & amplexabar dicens, Ubi sum ego? Sum ego amens effecta? Quid est quod audio? Ego certe scio quod organum non est in altari, sed nec in monasterio isto: unde igitur audio istud? nam nec sic bene sonans organum unquam audivi. Et hæc, inquit, me quæritante, visum est mihi, quod quasi sanguinis undæ profluerent ab oculis meis, ardentissimæ nimis, ita quod amarissime plangerem, tum præ dolore nimio, tum pro melodia tam insolita. Et ecce circa horam nonam aliæ moniales oratorium intraverunt, & me sicut amentem effectam invenerunt. Cumque me sublevassent, meum gremium apparuit sanguine plenum, & adhuc visibiliter effluere sanguinis undas ab oculis meis. Quod cum omnes mirarentur, [& multo per oculos sanguine fluente sanatur.] & quærerent, unde sanguis tantus evenisset; dicebam ego, non sanguinem sed lacrymas esse. Affirmantibus autem & oculis videntibus sanguinem esse, dixi; Ergo dirupti sunt oculi mei: & credo vere quod eos perdiderim nunquamque videbo. Itaque cum per dies duodecim fluxus non cessaret sanguinis ab oculis meis, duodecimo tandem die cessavit; & oculi clari comparuerunt & plani, numquam ulterius turgentes vel inflati: clare quippe vidi & video, dans gloriam Deo, in hoc S. Franchæ Virginis sacro Monasterio, addens & hæc.

CAP. LIII

[66] Cum Sacrista consisterem domus hujus, quadam nocte malefactores posuerunt ignem in molendinum, illius monasterii domibus etiam satis propinquum: [incendium exhibitis reliquiis restinguitur.] propter quod clamantibus illud inhabitantibus, excitatus fuit etiam totus conventus Dominarum, & surrexerunt trementes, & quid agerent ignorantes. Ego vero Sacrista, de beneficiis sanctæ nostræ Franchæ confisa, tuli Reliquias, quas foris extra illius altare conservabam; & cum devotione qua poteram contra ignem opponebam & ostendebam, rogans & supplicans una cum ceteris Dominabus, ut meritis B. Franchæ nobis, nullum aliud auxilium habentibus, Dominus Deus dignaretur succurrere. Quo facto, cum jam dicti molendini medietas esset combusta, miraculo visibili cessavit ignis; & malandrini recesserunt inde confusi.

CAP. LIV

[67] Alia quoque nocte, cum latrones niterentur intrare Monasterium loci suprascripti, ut derobarent; resistentibus monialibus & personis domus illius, [Et prædonescoguntur inanes recedere.] plus precibus, quam armis vel viribus aliis, juxta promissa B. Franchæ, numquam potuerunt aditum intrandi reperire. Et licet ostia scirent & invenirent, atque confringere viriliter satagerent; nullum effectum suæ malitiæ consequentes, turbati & quasi desperati, turpia & enormia de Sanctis translatis & de adhuc viventibus in carne, dicebant; sæpiusque maledicentes & blasphemantes referebant dicentes, Ex quo intrare non possumus, cuncta quæ foris sunt incendamus. Apponentes igitur ignem in exterioribus domibus, præstolabant, ut qui intus erant aperirent & exirent, sicque intrare possent & derobare. Sed ad solitum orationum refugium graviter gemendo intrinsecis Dominabus, Sacrista præmissas Reliquias opposuit malefactoribus & igni: statimque malandrinimet commutati ignem extinxerunt, & recesserunt.

CAP. LV

[68] Columba de Columbis Mangniani, Conversa Domus, testatur quod anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo & primo, [cæcus senex visum recipit,] Sacrista consistente D. Joanna de Roncarola, quidam homo senex, non videns, cum uxore quæ regebat illum, venit af Castro-Unardo de Panicis ad altare S. Franchæ, sero circa horam Ave-Maria; ibique lotis oculis aqua dictæ Sanctæ, cum stetisset immobilis & orans vigilanter illa nocte; mane facto vidit clare. Pro quo monialibus omnibus hoc factum cognoscentibus gratias referens, Deum laudans & magnificans, recessit gaudens.

CAP. LVI

[69] Benigna Bregognona monialis testatur, quod cum esset ipsa Sacrista domus, anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo tertio in quadragesima, [item mulier,] quædam femina de Castro g S. Joannis, nomine Viridis, venit ad altare S. Franchæ non videns, petens illius suffragia, ut videret. Cujus oculi cum fuissent aqua Sanctæ peruncti, antequam ab altari discederet, vidit, gratias agens: & ibidem sequenti nocte pernoctans, retulit dicens, Dies octo sunt, quod doloribus capitis nimiis & angustiis aggravata perdidi visum; propter quod dolens, hortatu vicinarum, proposui visitare altare istud: cumque a Petro marito meo licentiam quæsivissem, non obtinui, sed prohibuit mihi. [per Deiparam ad altare deducta.] Unde dolenti & quasi nocte dormienti, apparuit S. Maria, porrigens mihi manum, & dicens; Vade quo proposuisti. Conquerente mihi de viro meo, & quia qui me duceret non habebam; respondit illa, Vade, ne timeas, quia non te deseram in aliquo. Referenti mihi hæc eadem, credere noluit vir meus, nec concedere. Sed illo quoquam abeunte, per memetipsam iter h a Castro prædicto arripui: nulloque ducente usque ad altare istud nil videns veni; & nunc hic stans aperte video, Deumque glorificans redeo.

CAP. LVII

[70] Eodem anno, tempore messis, venit ad altare dictum quædam femina Januensis, ducens secum i abiaticum unum, [& puer a nativitate cæcus:] octo annorum a nativitate cæcum, & nihil omnino videntem; hujus oculi cum fuissent aqua S. Franchæ peruncti, recesserunt a monasterio quasi per milliare. Sed antequam intrarent civitatem Placentiæ, clamare cœpit puer, & dicere. O Avia mea, est ædificium, quod ante me video, domus? Et admirans illa respondit; Quomodo istud, o fili, quomodo vides tu? Et ille digito demonstravit molendinum de k Braida, quod est satis vicinum loci suprascripti monasterio. Avia igitur congaudente, puer cum illa similiter gaudens ac videns, civitatem ingressus est: ob cujus gratiam referendam sequenti die puero præcedente videnteque, mulier reversa est ad altare gratias agens, & hæc eadem referens atque renuntians, devotissime flens & jubilans.

CAP. LVIII

[71] Cerdina Guazarona, monialis est loci suprascripti per annos triginta sex & plus, quæ viva voce retulit hæc. [angina periculosa] Anno, inquit, Domini millesimo tercentesimo vigesimo sexto, diebus Christi nativitati proximis, apprehendit me infirmitas gulæ, quæ squenanzia dicitur: quam licet aliis vicibus habuissem, modo habui valde duriorem, ita ut nimis angustiata, non putarem posse in crastinum durare quin suffocarer. Unde perterrita valde, post Completorium plorans perrexi ad altare S. Franchæ, supplicans abundantissime, ut in casu tam necessario mihi subveniret, ne sine pœnitentia decederem. Quod cum longo tempore fecissem, tandem fessa perrexi ad lectum. [dissipatur.] Et ecce, circa mediam noctem in gula mea sensi quasi l grandiolum unum decurrere, & ad partem gulæ declinare: atque tam nocte, quam mane gargarizans, grossum phlegma rejeci, ac me sanatam esse per Dei gratiam sensi, ita quod deinceps in meo corpore tale quid non inveni. Deo gratias. Amen.

CAP. LIX

[72] Multa & alia miracula S. Franchæ sunt, a singulis præmissarum Dominarum visa pariter & enarrata, de quibus, ne præ nimietate fastidiant, præsentia sunt notabiliter exceptata: quæ quia per multas personas testificata sunt & publicata, ideo sunt & hic præter cetera scripta.

ANNOTATA.

a Cendatum vulgo Zendado, usurpatur a Bocacio & aliis pro Sindone sive pretioso & subtili panno lieno.

b Arsenicum vulgo Realgarum & Risagallum dici, inquit kilianus in suo Etymologico Teutonico; præsentißimum venenum, Belgis Regal, sive Rattenkruyd, id est, herba soricaria, quod soricibus interficiendis soleat adhiberi.

c Brandonum, a Teutonico Branden ardere, Francis Brandon, fax, aliis Italis in tali significatione minus nota vox.

d Idiotismo Italis proprio, Garrire significat, vociferari, altercari, obiurgare.

e Petro-Mariæ Pecoraria, quod magis Latinum, & eodem redit.

f Castrum Unardi, vulgo Gastel Inardo, Placentia distans p. m. 14 circiter ad Meridiem, trans fluvium Nuram.

g Castrum S. Joannis, inter Placentiam & Papiam via Æmilia, propinquius Placentiæ, irans Tidonem fluvium.

h Appendit Petrus-Maria, quod non solum rivulos varios & pedibus permeabiles, sed etiam fluvios Tidonem & Trebiam, navigio transeundos, formidare debuerit.

i Abiaticus dicitur hic nepos, respectu avi aut aviæ.

k Suggerit Petrus-Maria ipsum esse supra viam publicam, quæ a monasterio in urbem ducit, & ab illo distare solum mille passus.

l Idem Petrus-Maria, nescio quid rotundi, vertit: existimo grandiolum pro glandula dici.

SERMO
Super monasteriis Cisterciensis Ordinis, qui de loco & monasterio S. Franchæ prodiverunt.

a

[73] In Exodi libro scriptum est, Sumpsit Maria Prophetissa tympanum in manu sua, egressæque sunt post eam mulieres cum tympanis & choris. [Ex. 15, 20] [Vti post Mariam veterem mulieres,] Quoniam autem illis omnia contingebant in figuris, quæ nobis apparente Christi veritate cælestibus sunt denudata mysteriis; licet hæc historialiter vera fuerint de Maria, sorore Moysi & Aaron; tamen allegorico sensu congruunt sanctissimæ Matri Christi, de qua prophetice dicitur per Psalmistam, Adducentur Regi virgines post eam. [Ps. 44, 15] Ex quibus cum una de numero prudentum extiterit S. Franca, [post Deiparam Virgines,] etiam illi tropologice, non immerito coaptari possunt prædicta. Franca enim, etsi non nomine, re tamen Maria fuit; videlicet amara, illuminatrix, & illuminata (Quæ quidem apertius cognosci possunt ex ipsius vita principaliter suprascripta) nam & hæc sumpsit tympanum in manu, corpus cum operibus bonis mortificando; egressæque sunt, extra civitatem simul & extra vitam secularem, post eam innumerabiles mulieres, [sic multæ post Francam egressæ,] atque subsequuntur, vitam ipsius imitantes pariter & exempla, cum tympanis pœnitentiæ & afflictionis; sed & cum choris, canentibus videlicet Religiosis. Et ne quis dubitet, consideret quisque, quod ista Beata fuit in diœcesi Placentina, &, ut creditur, in tota Lombardia, prima Cisterciensis ordinis Abbatissa, pro suo primatu merito veneranda, quam subsecutæ sunt mulieres, Monasteriorum, scilicet Castri-arcuati, Nazareth, Cælestiæ Venetiarum, Pipiæ de Cremona, & Galileæ, Dei largæ cultrices.

[74] Nempe vivente b … Baiamonte Vicecomite, Abbate Monasterii de Columba, [fundarunt monasteria Castri-arcuati.] parentes illius construxerunt monasterium unum Dominarum in Castro-arcuato, c supponentes illud eisdem Abbati & monasterio, quorum ministerio de conventu S. Franchæ datæ fuerunt tres moniales Rectrices & Magistræ illi monasterio, cujus Abbatissa prima fuit. Domina Euritia d de Tuna.

[75] Post hæc e per certos Nobiles Placentiæ, prope fossas illius civitatis fundato monasterio S. Mariæ de Nazareth; [Nazareth, juxta Placentiam,] ac supposito curæ conventus & Abbatis monasterii de Ponte-Trebiæ Cisterciensis ordinis, voluntate Dominorum de Columba, de conventu S. Franchæ datæ sunt plures moniales illis de Nazareth, doctrices & rectrices.

[76] Parvo post tempore f succedente, duo Venetiani inspiratione divina commoti, venerunt Placentiam, [Cælestiæ Venetiis,] & inde ad Columbam; referentes illis de Columba, quod construere proposuerant Venetiis monasterium Dominarum, & illud eis supponebant. Petentibusque præ ceteris, ut de conventu S. Franchæ, de quibus audierant multa bona, sibi darentur primæ Dominæ, quæ domum illam novam construerent, docerent recipiendas & informarent; annuentes illi de Columba, venerunt cum eis ad locum sanctum, in quo tunc erat Abbatissa Domina Carentia Vicecomes; & pari consensu duodecim elegerunt moniales illius monasterii, quarum sex decreverunt debere Venetiis remanere, sexque alias monasterio constructo & conventu ordinato domum debere redire. Sicque cum illis nobilibus, comitantibus eis duobus monachis de Columba, duobusque Fratribus Prædicatoribus, quorum unus carnalis frater erat D. Carentiæ Abbatissæ, Moniales electæ duodecim perrexerunt, & Venetiis velocissime monasterium nobilissimum S. Mariæ de g Cælestia construxerunt, atque conventum Dominarum per maximum ibidem constituerunt, & postea sex de dictis monialibus domum propriam redierunt, sex vero reliquæ remanentes illic vitam suam ibidem laudabiliter finierunt.

[77] [Cremonæ,] De Conventu autem Nazareth processerunt quinque moniales de Cremona, quæ construxerunt Cremonæ Monasterium S. Mariæ h de Pipia, quod quamvis fuerit primo suppositum illis de Ponte etiam per privilegia D. Papæ, tamen nunc regitur per illos de Columba, nescio qua causa.

[78] [& iterum juxta Placentiam Galilææ.] Processu temporis cum D. Joannes de Lourago Placentinus cum aliis nobilibus decrevisset constituere monasterium unum Dominarum vicinum S. Benedicti monasterio, i Dominorum de Ponte consensu & consilio, primas doctrices ac rectrices assumpserunt de præmisso Castri-arcuati monasterio. Quæ venientes construxerunt monasterium S. Mariæ de Galilea, suppositum illis de Ponte: cujus Abbatissæ primæ nomen fuit D. Agnexia Bonarda.

[79] Omnia igitur hæc monasteria de fonte S. Franchæ, illo videlicet loco sancto de Tertio-passu, aut principaliter aut secundario, velut rivuli purissimi, processerunt; de quarum numero solus dicere prævalet Deus: Dinumerabo eas, quia mortalibus super arenam multiplicatæ multiplicabuntur. Superaddat ergo securior ipsa Beata, dicatque læta: Domine, quinque talenta, donum scilicet quinque sensuum, tradidisti: ecce alia quinque superlucrata sum monasteria, in quibus cum tympanis & choris cantatur quotidie canticum Domino, gloriose enim honorificatus est, equum & ascensorem projecit in mare.

ANNOTATA.

a Titulum, ut in Ms. reperitur, sic relinquimus.

b Hic relictum erat spatium vacuum, quasi nomini priori scribendo.

c Castrum-arcuatum, oppidum honestum inter Parmam & Placentiam, a media via Æmilia per 4 aut 5 p. m. deflectendo in Austrum. Erectum est autem monasterium sub titulo S. Mariæ de Monte-Oliveto, prope capellam S. Domnini ad ripam fluminis Ardæ, inquit Petrus Maria; & suggerit ab eorumdem Vicecomitum majoribus Placentiæ fundatum olim esse templum insigne sub titulo S. Fidei Virg. & Mart. haud procul ab æde S. Silvestri: annum vero fundationis ex authentico instrumento notat 1223.

d An eadem quæ supra Garitia? an vero soror aut cognata ejusdem? Petrus Maria addit, ipsam quæ designata est Abbatissa, assumpsisse nomen Francæ, ex devotione erga sanctam matrem suam: & cum hoc nomine subscripsisse cuidam actui Notariali anno 1226.

e Anno, ut idem docet, 1228, ex parte urbis meridionali.

f Sansovinus in Chronico Veneto hanc fundationem refert ad annum 1238.

g Reliquarum primam dictam fuisse nomine Cælestiam asserit Petrus-Maria: sed hodie ait vocari a vulgo S. Mariam Cælestem, prope eum locum ubi deinde extructum est Armamentarium.

h Idem appellat S. Joannis de Pipia, & addit progressu temporis translatum esse monasterium intra civitatem, in locum qui Cistellus dicitur.

i Ad Occidentem, inquit idem, extra portam, quæ a Strata-levata nomen habet.

APPENDIX I.
Ex Vita Italica per Petrum-Mariam Campi.
De postrema translatione, cultu, sacellis & miraculis posterioribus.

Francha, Virgo, Abbatissa Ord. Cisterciensis, Placentiæ in Italia (S.)

EX ITAL.

[80] [Cistercienses virgines,] Habebant monachæ, non solum ex monasterio de Tertio-passu, sed ex Nazarethano quoque & Galilæano, domos quasdam, refugiorum instar, intra Placentinam urbem, quo sese recipiebant, nunc seorsim aliquæ, nunc simul omnes, maxime bellorum tempore aut hostilium incursionum. In hunc modum cum aliquando Nazarethanæ, a sua quiete & clausura exturbatæ, longiorem in urbe moram trahere cogerentur, providit eis superna clementia de ecclesiola & habitatione ad S. Mariam duodecim Apostolorum; quæ postea mutato nomine dici cœpit monasterium S. Raimundi. [refugia urbana acquirunt pro tempore belli;] Anno deinde MCCCLXII, Petrus Episcopus Placentinus, videns Virgines Galilæanas simili egere perfugio, nec tamen præ paupertate sua habere unde idoneum locum compararent; donavit eis hospitale S. Matthei (Maffei vulgo dicti) quod in eodem vico ad Occidentem erat ex adverso principalis portæ, ducentis in basilicam sancto isti Apostolo & Euangelistæ sacram. Denique sanctimoniales Plettolenses, quæ etiam ipsæ habebant Placentiæ, in vicinia S. Domnini pone molendinum S. Syri, diversorium suum; illuc identidem se recipiebant, prout signanter fecerunt anno MCCCXXVI, tempore præmemorati belli Papiensis; eo solicitius, quod recordarentur quam indigna perpessæ essent sorores suæ Olivetani monasterii prope Castrum-arcuatum, ante annos octo, sub armis Galeatii Vicecomitis.

[81] Ibi illæ parvulum habebant oratorium sive sacellum cum altari ad divina Officia; ad actus vero Capitulares congregabantur, [& in iis quandoque commorantur diutius;] modo in locutorio modo in ambulacro propinquo, quemadmodum patet ex variis instrumentis ibidem confectis, maxime post annum MCCCCXLVI, excidiumque a Francisco Sforza impie patratum. Porro cum publicæ istæ calamitates bellicique tumultus identidem recrudescerent, & tandem anno MDXXVIII Dux Borbonius urbem obsidione cinxisset; solo æquatæ sunt nonnullæ extra civitatem ecclesiæ ac monasteria; & quæ ad Tertium-passum numquam quietas se futuras præsagiebant, locumpenitus dimittentes, [ac tandem an. 1528 omnino loca priora dimittunt,] se ipsas cum caro S. Francæ corpore receperunt intra urbanum suum refugium, ipsa die S. Fidei, sexta scilicet Octobris. Similiter etiam Monachæ Galileanæ ad S. Matthei receperunt sese, ac deinde ex mandato Vice-legati aut Gubernatoris Placentini, aggregarunt se ad eas, quæ locum S. Raimundi postea dictum obtinebant, ac rursum secedentes, haud procul inde junxerunt se Virginibus ex Castro-arcuato reductis & a S. Elisabetha nuncupatis: & unicum e duobus formavere conventum, construentes templum S. Bernardi; sed tam exiguum, ut posteris necessarium fuerit ædificare aliud, quod nunc videmus eidem sancto Abbati sacrū.

[82] Sic igitur reductæ in urbem Plectulenses Sorores prope S. Syrum, coemptis nonnullis ædibus locisque exordiendo monasterio idoneis, [ita fundata est nova S. Francæ ecclesia 1549,] paulatim dilataverunt sese, usque adeo, ut sub Abbatissa D. Franca-Lucia de Tudescis facultatibus auctæ cœperint fabricare ecclesiam, quæ etiam nunc visu digna superest, ad honorem Dominæ nostræ sanctissimæ & S. Francæ, XIII Februarii MDXLIX, cum pridie Crucem ibidem plantavisset D. Leonardus Lana, Episcopus Biduanensis & tunc Suffraganeus Reverendissimi Catalani Trivultii, Placentini Antistitis. Itaque solenni ritu positus tunc est fundamentalis lapis, super quem assurgeret murus, anticam templi partem a sanctimonialium choro divisurus: & completo ædificio, a predicto Chorepiscopo consecratum templum est, [& sub altare repositum corpus an. 1557.] die V Maji, anni MDLV. Postea curæ fuit piis Virginibus ut ossa sanctæ Matris collocarentur sub altari majori, ubi etiamnunc jacent: idque factum est pridie natalis ipsius sanctæ Virginis anno MDLVII. Caput tamen, quod jam antea seorsim servatum fuerat in Plettolensi monasterio, nunc quoque ad augendam Placentini populi devotionem seorsim mansit in monstrantia argentea: soletque bis in anno, festis scilicet depositionis & translationis, palam exhiberi, cum integra serie dentium superiorum. Servatur etiam seorsim Sanctæ annulus & dens unus: atque ambo serviunt infirmis aliisque devotis, eorum attactu consignari petentibus.

[83] [ejusdem memoriæ in Plectulis reliquæ.] Non tamen propterea existimet aliquis, priorem illum in Plectulis locum, tot miraculis Sanctæ illustratum, sic mansisse desolatum, ut nulla remanserint veteris religionis monumenta, quæ piorum animos sæpe ad se revocant. Dicuntur adhuc S. Francæ nomine, non tantum prædia & rusticanæ domus, ad jus Sororum pertinentia, sed etiam vicini circum aliorum fundi. Superest præterea veteris dormitorii pars bene magna, discurrentibus per medium columnis sic compositi, ut secundum lectos ex una parte seriatim locatos ductæ cortinæ, ex altera parte relinquerent paris spatii curritorium. Supra portam quoque monasterii, qua per levatilem pontem ingressus olim erat, conspicitur antiquissima S. Francæ statua, sub sua cuculla alba Cistercienses filias genuflexas colligentis. Denique testantur agricolæ, quod supra eum locum, ubi altare fuit, sub quo sacrum istud corpus tot annis quievit, nulla ratione consistat aqua pluvialis, quantumcumque copiosi imbres de cælo cadant.

[84] Quod autem ad venerationem & cultum S. Francæ attinet, [& continuus ab an. 1326 ad 1527 cultus:] fuit ille ab anno MCCCXXVI usque ad MDXXVII floridus semper atque continuus. Etenim non cessantibus gratiis, quibus ipsa suos imprimis Placentinos cumulabat, Plectulis altare & templum, votis & anathematis plenum semper, conspiciebatur; & in districtu Placentino locis pluribus erecta eidem sunt sacella, oratoria & altaria. Inprimis, inter Bacedascum & S. Laurentii vicum, sub Castro arcuato ædificata est capella, ante quam rivus decurrit, & fons manat ex latere, uterque una cum ipsa sua valle nomen a S. Franca habens, [erecta in Placentino sacella duo:] in monumentum antiquæ pietatis fundatorum, qui ex familia Vicecomitum, sanctæ devotissima & multos eo tractu fundos possidente, fuisse creduntur. Constat autem ex inscriptione quadam ibidem superstite, Francum Patelotti, similitudine nominis & religionis affectu motum, anno MCCCCLXXII restaurandum locum curavisse. Erecta quoque Viavini est capella similis sub titulo S. Francæ, cujus capellanus anno MDXII legitur fuisse Leonardus de Molinariis Presbyter.

[85] [alia Papiæ,] Atque hæc intra Placentinam diœcesim, venio ad foris posita loca. Primum in his occurrit templum S. Francæ erectum Ticini: quod non dubitamus quin ex ejusdem Sanctæ alumnis Cisterciensis regulæ doctrices acceperit; licet earum posteritas se reduxerit ad monasterium S. Christophori, ejusdem instituti, & locum Capucinis Matribus cesserit. De imagine ejusdem, in templo S. Quintini Parmæ posita, prius quam Vita scriberetur, dictum est ante eamdem. [& Bobii,] Bobienses in sua Cathedrali excitarunt speciale sacellum S. Francæ, ad quod anno MCCCCXV die XXVII Octobris Capellaniam dotavit Bartholomæus Buella, vir nobilis, ex consensu D. Lancilotti Fontana, Episcopi & Comitis dictæ civitatis; cum obligatione residentiæ perpetuæ, Missarumque pluries in hebdomade dicendarum, quarum una sit de Deipara & S. Franca, & lampadis fovendæ ante altare.

[86] [Officiū proprium Placentiæ & in Ordine Cistero.] In aliis quoque civitatibus & regionibus credibile est altaria aut imagines locatas, quandoquidem non solum in diœcesi Placentina, sed universaliter per Ordinem Cisterciensem receptum fuerit officium S. Francæ, non quidem ad diem XXV, S. Marci officio impeditum, sed ad XXVI, cum propriis orationibus, antiphonis & lectionibus; quemadmodum probatur ex Breviariis recusis Venetiæ anno MCCCCXCIV per Franciscum Gherardengum, anno MD per Franciscum Torresanum de Asola, & anno MDIX per Lucam Antonium Juntam, in quibus Antiphonæ ad Magnificat & Benedictus eædem assignantur, quæ in Breviario veteri Placentino: sed additur Invitatorium etiam proprium, cum Antiphonis octodecim & majori numero Lectionum & Responsoriorum, Missaque particularis. [Vita vulgariter reddita:] Porro anno MDXI Maurus Corbetta, Cisterciensis monachus, rogatus a Fratribus atque Sororibus Ordinis, nominatim ab Abbatissis S. Francæ Papiensis & S. Elisabethæ Placentinæ, Latine descriptam a Bertrando Vitam, vulgari lingua reddidit aptiorem omnibus, & Mediolanensi prælo Leonardi Pachelli subjecit imprimendam.

[87] [Indulgentiæ pro Natali & Translatione:] Continuatum exinde Sanctæ nostræ cultum egregie confirmat & probat Bulla Indulgentiarum, a decem Illustrissimis S. R. E. Cardinalibus signata die VI Julii anno MDLXI, quibus cum expositum fuisset novum S. Franchæ templum Placentiæ ædificatum a fundamentis esse, singuli eorum cupientes istud frequentari & sanctæ Virginis venerationem augeri, omnibus adjutrices manus exhibituris relaxarunt dies centum de injunctis pœnitentiis, siquidem illuc accesserint contriti, Feria IV majoris hebdomodæ, & in ipsius Sanctæ festivitatibus, id est Natalis XXV Aprilis & Translationis XXVIII Augusti; nec non in solennitate Sanctorum omnium & die S. Catharinæ Virginis ac Martyris. Harum Indulgentiarum usu paulatim cessante, & tepescente Placentinorum religione, per reformationem Breviarii sub Pio V introductam, cessavit penitus in ecclesia Placentina S. Francæ officium, æque ac aliorum plurium propriorum hujus diœcesis Sanctorum officia propria, ne communi quidem substituto. Itaque loci sæpedicti Monachæ, a Gregorio Papa XV aliisque successoribus Pontificibus, curaverunt novas Indulgentias impetrandas: & recudendam anno MDXCVII Legendam vulgarem, stylo aliquantum nitidiori. [Officium novum an. 1610,] Denique vigilantissimus ac pientissimus Pastor noster Claudius Rangonius, anno MDCX impetravit denuo Officium proprium, sub ritu duplicis in ecclesia Placentina celebrandum: quod ritui ac usui suo paulo post aptantes Benedictinæ monachæ S. Syri, quarum olim fuerat Abbatissa; præivere aliis ecclesiis Placentinis, tam regularium quam secularium, ut renovatum S. Francæ cultum pariter omnes susciperent.

[88] [altaria variis locio varia:] Ut vero ad templa altariaque, unde digressa est, oratio revertatur, præteriri non debet sub silentio egregia pietas eorum qui Polesinum habitant, oppidum Pado adsitum sub dominatu Marchionum Palavicinorum & districtu Burgi S. Domnini: qui non uno jam seculo sub patrocinio S. Francæ vixerunt (erigentes eidem ecclesiam, quæ flumine exundante destructa, nunc cernitur nova & singulari concursu frequentata) suorumque fundorum partem sub ejusdem nomine appellandam instituerunt. Papiæ quoque ad S. Christophori commorantes virgines sacræ, quæ ad se receperant inquilinas monasterii S. Francæ, ejusdem quoque recepere cultum. Ast Placentinæ monachæ, non contentæ altari eo quo sacrum Beatæ corpus continetur, aliud eidem simul & S. Luciæ in peculiari sacello curaverunt dedicandum. Civium quoque multi, tam intra quam extra urbem, suam hoc in genere monstrarunt frequenter pietatem: per quam & in ecclesia Eremitarum. Augustinianorum S. Laurentii conspicitur altare S. Francæ ingrediendibus ad sinistrum latus; & supra muros ejus templi, quod S. Nicolao extruxere Catanei, statua Sanctæ eminet: & in Gropallo, prope Montemlana, a familia Cavanensi hisce nuperis diebus erecta est nova capella, sub nomine ejusdem S. Francæ.

[89] Annecti hoc loco possunt miraculosæ gratiæ complures, [miracula recentiora multa:] quibus etiam hoc nostro seculo sui patrocinii efficaciam indigenis alienisque commendavit S. Franca. Anno MDCXI Serenissima Princeps D. Maura Lucenia Farnesia, Parmæ in cœnobio S. Alexandri Monacha, ad Abbatissam S. Francæ hoc tenore scripsit XXIV Junii: Cum diebus præteritis singularem aliquam gratiam obtinuerim meritis Protectricis vestræ S. Francæ, obligationi meæ facere volens satis, mitto Aurelium monasterii nostri famulum, qui Te roget pro me, ut per Sanctimoniales tuas Missam cantari facias eucharisticam de Sancta, ad eumque finem tradat inclusos hisce Zecchinos. Similia Placentiæ fatentur & testantur multi contestantibus sibi medicis & monasterii Sororibus. Puta de D. Clara Beatrice Vice-Domini, ipsius conventus monacha, quæ anno MDCVIII intolerabili anxiata fuit dolore per totam superiorem corporis partem, & duro quodam circa genu ac subtus pedem tumore; quibus malis nulla potuerat ars succurrere: iterumque haud diu post, desperatum in pectore malum circa guttur patiens, per duos annos incanceratum; utraque vice acceptam sanitatem retulit meritis S. Francæ. Item de D. Angela Livia Anguisola, similiter ejusdem loci monacha, quæ mense Februario anni MDCXVII, [de quibus formatus Processus.] crudelissimis herniæ doloribus pene ad extremam vitæ desperationem adducta, celerem obtinuit sospitatem, per ipsius S. Francæ merita. Ac denique de multis aliis, qui, a quo malo, quibus votis factis, & quo modo fuerint liberati, nolo distinctius explicare, donec Vicarius Episcopalis, qui de omnibus legitimam quæstionem instituit, sententiam tulerit de iisdem.

[90] [Anno 1617 monialis juvencula,] Specimen tamen recentiorum favorum, idque publicis actis in curia consignatum, lubet hic attexere. Anno MDCXVII die I Augusti, D. Angelam Lucretiam Scottam, filiam Marchionis Horatii, subtilis catarrhus a capite ad fauces sic oppressit, ut amissa loquendi facultate, nullum sumere cibum nisi glutiendo posset, non absque frequenti suffocationis periculo. Accedebat lateris dolor acutissimus, qui nullam miseræ relinquebat requiem, sed cogebat erectam sedere, atque per violentissimam tussim expellere phlegmata sanguinolenta ac purulenta: unde ad continuatas vigilias jungebatur febris, modo intensior modo remissior, sed molesta semper. Denique supervenit eidem profluvium urinæ tam copiosum, per dies quinque aut sex, ut intra viginti quatuor horas observata fuerit a medicis viginti quinque libras urinæ, non minus quam aqua putealis claræ, excrevisse. [miris symptomatis ad mortem adducta,] Huic necessitati dum satisfacit aliquando, tam intolerabilis ab inferiori ventre dolor ascendit ad cor, ut ipsi ab immodica jactatione continendæ plures simul Sorores non sufficerent: mediaque nocte advocatus medicus, cum videret ita bacchanti nulla adhiberi utiliter remedia posse, auctor fieret S. Francæ in auxilium rebus desperatis advocandæ. Cruciatuum acerbitas oblivisci pene omnium misellam fecerat: quare iteratis frequentius Sororum suggestionibus opus fuit, ut se meminisset ex numero filiarum S. Francæ esse. Cujus ut potuit recordari, [invocata S. Franca relevatur;] jussit sibi ossiculum adferri, quod unum de corpore Sanctæ habebat: eoque supra pectus posito, repente quiescere cœpit, abstersis doloribus, sed debilitate extrema succedente, quæ fecit proximam morti videri.

[91] Sequenti mane sic debilem invenientes medici, ut nec idonea quidem videretur cui humana applicarentur remedia; vix aliquid ausi sunt, & hoc ipsum vanum fuit. Inde post biduum, ingravescente semper malo, ipsa quæ vix nisi violenter induci eatenus potuerat ut medicinas præparatas sumeret, ultro eas requirere cœpit. [& nihilominus dic sequenti moritura,] Sed jam lingua intumuerat, atque instar plumbi ponderosa gravabat infirmam; & inflammatæ fauces, ignem spirare videbantur: præterea deficiebat cerebrum, & stomachus aqua implebatur. Quid agerent, absentibus medicis, eo in statu infirmam suam circumstantes monachæ? Recurrunt ad vota orationesque, & ipsam ut idem faciat adhortantur qua possunt: quod ore non prævalens facere, fecit affectu, postulans ut saltem facultas sibi daretur commendandi animam Creatori. Mox tantum virium sibi reddi sensit, ut potuerit aquam attactu Reliquiarum consecratam postulare: quam ore sumptam necdum deglutierat, cum alleviatam sese atque in somnum propensam sensit: [sumpta illius aqua,] sed quia eodem tempore totam faciem livor letalis obscurabat, credebant sociæ animam agere. Cum ecce ipsa sese erigit, & quæ a die I Augusti usque ad XIII Septembris vocis usu caruerat, oravit circumstantes ut sibi vestimenta ferrent, atque in templum agendis Deo gratiis comitarentur. Istic dum ante venerandum caput S. Francæ Missa peragitur, genuflexa perstitit in oratione; [subito & integre convalescit:] tum erecta in pedes, adeo robustam firmamque se sensit ac si nullo unquam morbo laborasset. Quapropter ab omnibus pariter decantatus est hymnus Ambrosianus; post quem ipsa accedens ad crates, Domino parenti jussit nuntiari subitam suam convalescentiam, eamque tam perfectam, ut etiam vestigia cantharidum applicitarum evanuisse cernerentur. Quin cum toto præcedenti triennio ita affectum habuisset latus, ut nec ipsamet propriæ manus contactum ferret; etiam hoc incommodo liberam se esse asseruit. Proxima igitur die, exaltatæ Cruci sacra, in ipso S. Francæ templo, per musicos ecclesiæ Cathedralis, cantatum est solenne sacrum, sub quo de manibus celebrantis D. Alexandri Carissimi Vicarii Episcopalis communicavit puella, & liberatrici suæ S. Francæ debitas reddidit gratiarum actiones.

[92] Hactenus Petrus-Maria in Vitæ anno MDCXVIII impressa: idem de Reliquiis recentius Bononiam translatis hoc documentum exhibet parte 2 Histor. Eccles. Placentinæ edita anno MDCLI pag. 708 & 209. [officula duo Bononiam translata an. 1651,] Alexander Schappius, Dei & Apostolicæ Sedis gratia sanctæ Placentinæ Ecclesiæ Episcopus. Universis & singulis, præsentes litteras inspecturis, fidem facimus & attestamur, quemadmodum Reverendæ Abbatissa & moniales monasterii S. Franchæ, hujus civitatis Placentiæ, Ordinis Cisterciensis, quantum in Domino possunt respondere volentes pio devotionis affectui, quo reverendæ moniales monasterii S. Ursulæ civitatis Bononiæ ejusdem Ordinis Cisterciensis eamdem S. Francham Virginem Placentinam prosequuntur, ex eo maxime quia ipsam olim fuisse asserunt dicti earum monasterii fundatricem, duas parvas sacri ejusdem S. Franchæ corporis, nempe ex ossibus, reliquias, quæ una cum aliis seorsim asservabantur in quadam cruce argentea, occasione solennitatum in earum ecclesia exteriori publicæ venerationi exponi consueta (harum præsentium tenore) prædictis S. Ursulæ monialibus elargitæ fuerunt, insimul cum globulis duobus precatoriis, [cum duobus globulis ex precatoria corolla.] altero majori & altero minori, qui vulgo un Paternostro & un Ave-Maria nuncupantur, Coronæ ipsiusmet S. Franchæ, penes easdem S. Franchæ moniales, ad hæc usque tempora reverenter custoditæ: memoratasque particulas nos ipsos ex dicta venerabili Cruce, ad ipsarum reverendarum monialium præsentiam & de illarum expresso consensu, desumpsisse; & cum eisdem globulis, ab eisdem monialibus nobis consignatis, in capsula quadam lignea successive reposuisse, nostro, quo etiam inferius, sigillo magno munita, ad ipsas reverendas moniales S. Ursulæ Bononiæ deferenda… Datum Placentiæ, ex nostro Episcopali Palatio die XXX Decembris anni MDCXLVIII. Sciendum est autem quod istæ etiam Bononienses, traduces quædam fuerint Placentinæ vineæ, primumque anno MCCXXXVIII sint plantatæ extra portam Castilionensem ad ecclesiam S. Mariæ de Misericordia; ac deinde intra urbem receptæ.

APPENDIX II.
Gratiæ recentiores ex MS. Italico.

Francha, Virgo, Abbatissa Ord. Cisterciensis, Placentiæ in Italia (S.)

EX ITAL.

[93] [Requisito frustra Processu præcitato,] Cvm Petrum-Mariam Campi, secundum dicta num. 89, invenissemus mentionem Processus, coram Vicario Episcopali instituti, circa recentiores favores, B. Francæ meritis attributos; hunc quoque requirendum existimavimus. Sed respondit Camillus Hectoreus prælaudatus, nihil illius inveniri potuisse quantavis adhibita diligentia: & eum qui nunc est Vicarium pro certo asseruisse; ejusmodi Processum aut non continuatum, aut certe non absolutum fuisse. Inventus nihilominus est apud Monachas S. Francæ libellus Ms. hunc titulum præferens, Liber gratiarum per S. Francam obtentarum: in quo quidquid continebatur, transcripsit nobis idem Camillus, & nos Latine jam reddemus. Prius observo, librum hunc, cui succeßive inscriberentur notabiliores atque testatiores gratiæ, [datur ex Ms. collectio recentior.] cœptum videri circa annum MDCL, in eoque nullum referri ex istis quorum Petrus-Maria meminit præter primum: erant igitur jam tum deperditæ aut saltem oblivioni datæ delitescebant chartæ, Processum prædictum & reliqua a Petro-Mariæ indicata beneficia continentes: quod esse posteris documento debeat, ut nulla unquam causarum sacrarum monumenta in judicium adducant, quorum sibi non reservent exempla: ne causa inter manus hærente, ut contingit sæpißime, etiam ipsa hæreant & tandem irrecuperabiliter pereant. Idem ne postremo scriptis fiat ipsa hic damus absque præjudicio ecclesiasticæ potestatis, cujus est de gratiarum sic relatarum veritate & qualitate judicare.

[94] [An. 1606 Sanctimonialis incurabiliter infirma,] Anno MDCVI in vigilia S. Mariæ Magdalenæ, una monacharum nostrarum, nomine D. Clara Beatrix de Vicedominis, infirmitatem incurrit, qua superioris corporis pars a cingulo sursum gravibus angustiabatur doloribus, inferior autem cruciabatur inflatione quadam supra genu sinistrum atque infra pedes. Huic cum diligenter medicinas quas poterant medici applicuissent, nihilque levaminis attulissent, eo usque incruduit malum, ut ipsa amplius se movere non posset, nisi per cruciatum maximum & auxilium infirmariarum. Tandem supra modum anxiata, oblita quoque est consuetudinis prioris, qua solebat quotidie seipsam commendare protectioni sanctæ Matris suæ Franchæ. Jamque tertius dies Octobris illuxerat, quando ipsam suæ cœpit pudere negligentiæ, quod eo in casu, in quo debuerat Sanctam invocasse solicitius, ne quidem consuetum commendandi sui usum tenuisset; natoque ex hac cogitatione tædio victa, potius quam alio ullo respectu, decrevit solitarie jacere aliquantum, & infirmarias sibi ministrantes dimisit.

[95] [apparente per somnū B. Franca recreata,] Sola existens resumpsit animum, & beatam matrem ferventissime invocavit: mox somno corripitur, & dormienti visum est quod aliquis ipsam tangeret, quodque seipsa converteret, visura quis esset. Vidit autem monacham, habitu Cisterciensi indutam, quæ rogavit, quomodo se haberet. Quæsivit infirma, quænam ipsa esset, id interrogans. Nonne ergo me agnoscis? inquit altera: Patrona tua sum. Subjungit illa: Tune es S. Franca? At Franca, Sum equidem: & mox infirmæ, pene ad desperationem adductæ, grandem consolationem attulit dicens, se a Deo missam, ad ipsam sanandam. Tum manu per ordinem tangens partes offensas, interrogabat, ubi doleret: dixitque: Eia, filiam, jube te portari ad ecclesiam meam, ut gratias agas Deo & Beatæ Virgini, qui miserunt me causa sanitatis tibi reddendæ. Evigilans illa, die sequenti, quæ fuit quarta Octobris & illius mensis Dominica prima, [inter audiendam Missam subito convalescit:] deportari se in ecclesiam jussit ad audiendum Missæ sacrificium: & ante altare collocata, quas jussa erat egit gratias. Tum inchoato sacrificio in pedes sese erexit ipsa per se, nemine adjuvante, stetitque sic usque ad Euangelii finem. Interim advenit P. Confessarius ad audiendas Sorores ceteras: quo viso ipsa, sacræ Communionis cupida, ad eumdem, aliquanto spatio distantem ab ecclesia, decrevit accedere; accessitque, narrans ei quidquid acciderat: peracta vero Confessione & Communione, ad cellam rediit. Post meridiem adfuerunt medici, obstupueruntque quod pene ex integro sanatam invenirent & Vespertinis assistentem precibus, quam pridie in tantis angustiis dimiserant.

[96] [eidem cancrum patienti,] Eidem ipsi monachæ altera obvenit infirmitas in pectore circa guttur, quæ cum principio levis & nullius omnino momenti esse videretur, neglecta fuit, & paulatim crescens dolores quoque vehementer augebat; adeo ut ad medicos rem coacta sit referre. His vero remedia congrua applicantibus nihilque proficientibus, tandem post duos annos visum est opus incisione, ac denique patuit manifesta & incurabilis gangræna, qua ipsum os jam pene computruerat. Derelicta igitur a medicis est tamquam incurabilis, nisi quod solatii potius quam auxilii causa subinde reverterentur, aliquid remedii saltem in speciem adhibituri. [& extra spem curationis positæ,] Eo se redactam videns, audiensque in urbe esse circumforaneum quemdam, qui etiam tales morbos se curaturum promitteret; decrevit huic sese committere, quantumvis repugnantibus medicis, superioribus & amicis, rogantibusque ne per ejusmodi insipientiam gratis de se risum faceret, quando nemo non judicaret extra spe curationis esse malum. Perstitit nihilominus in proposito illa, & advocato homini plagam exhibuit: sed etiam hic audito curationis prægressæ ordine, incurabilem esse morbum judicavit, eique se noluit immiscere.

[97] Ergo spe omni humana destituta misella, videbat dolebatque nulli amplius se usui in religione futuram. [opeque B. Francæ rursum sanatæ,] Cum autem una dierum Superiores pluribus ei suadere voluissent, ut sese intra cellam contineret, supra modum mœstificata est, statuitque iterum ad S. Francam recurrere, a qua jam semel sanata fuerat. Itaque in ecclesiam veniens ante altare, ferventer se commendavit Deo, ut per intercessionem S. Francæ, aut mereretur corporis sanitatem recipere, siquidem ad animæ salutem expediret; aut morbum eo usque intenderet, ut necesse esset in valetudinario remanere. Oratione finita ad cellam rediit, & remedia quæ solebat applicuit plagæ: ac subito sanatam se sentiens, rogare cœpit S. Francam indicaret sibi cuinam deberet acceptam ferre gratiam tam singularem. In nocte igitur festum S. Agathæ præcedente, [apparet ipsa denuo, & gratiam publicari jubet.] anno MDX, apparuit dormienti S. Franca cum maximo splendore: ad quem conversæ moniali, dixit: Ecce, filia, veni ut revelem tibi, fuisse me quæ tibi reddidi sanitatem: scias autem non parum indignatam me, quod priori vice qua sanavi te, non fuerit ea quam oportebat data Deo gloria. Dicas igitur Patri tuo spirituali, opus esse, ut omnino quantum in se est satagat ad hoc, ut hæc gratia publice prædicetur, ne in populo deficiat prorsus devotio mea, quæ jam nunc multum relanguit. Itaque disparens, quantum antea consolationis attulerat, tantum nunc relinquebat mœroris terrorisque, adeo ut parum abesse crederet trepida virgo, quin nova infirmitate correpta moreretur, nisi ad idem auxilium recurrisset.

[98] Ego D. Carolus Sforsa, secundus Capellanus monacharum S. Francæ, [Capellanus monasterii an. 1647,] cum anno MDCXLVII mane quodam sub ortum solis vestibus me induerem, sensi principium chiragræ in una mearum manuum: quod ego simplicem spasmum esse credens, abii ad ecclesiam S. Francæ, Missæ sacrificium oblaturus de more. Cumque ad hæc verba, Et incarnatus est de Spiritu sancto, genuflecterem; os meum in sinistram partem retractum est, cum maxima verecundia mea. Sed eodem mox ad statum suam reducto, absque eo quod aliquis casum observarit, prosecutus sum Missam usque ad Euangelium S. Joannis; quando pronuntianti, Verbum caro factum est, iterum sic distortum est os, ut intra dies aliquot celebrare Missam non potuerim: quin & brachio & manu mancus, etiam loquelam amisi. Ergo æstimans desperatum esse malum, cœpi ferventissimas orationes facere ad S. Francam: [paralysi sub Missa correptus curatur.] & die XXX Januarii, in nocte diem Mercurii præcedente & puncto horæ XII, visus mihi sum genuflexus ante imaginem ipsius Sanctæ, quam ad lectuli latus in ære depictam habeo; ab eaque solatium & benedictionem accipere, dicente quod placuisset Deo mihi reddere sanitatem. Revera autem sanatus integerrime mane sacrificavi, quod propter brachii ac linguæ fœde balbutientis impedimentum facere antea non potueram.

[99] [Abbatissa S. Syri infirma,] Nos S. Syri monachæ certiores facimus Reverentias vestras, quod Sabbati vespere descenderit catarrhus in crura Matris nostræ D. Annæ Mariæ Coppolati, adeo ut sequenti mane nequiverit se movere, absque auxilio duarum Sororum ipsam ducentium aut verius trahentium. Advocatus continuo Doctor Medicus remedia adhibuit, sed fructu cassa. Post meridiem multo etiam pejus habere se sensit atque omni prorsus motu destitutam. Ergo ad patrocinium S. Franchæ recurrens, jussit se oleo illius inungi: hoc autem facto tantum convaluit, ut una sola manum prebente potuerit surgere, [notabiliter juvatur;] ad ecclesiam veterem ire, & coram imagine Sanctæ ibi posita gratias agere: atque in hoc statu perseverat, nusquam nisi in parte læsa dolorem sentiens. Quapropter hic finimus, rogantes, ut ipsam cum omnibus nostris infirmis commendetis protectioni prædictæ Sanctæ; quatenus cognoscamus, quod nobis velit bene, licet noluerit manere nobiscum. Interim suprascripti eventus veritati attestatur D. Jacobus Tedaldi, qui infirmam curandam susceperat.

[100] [An. 1655 turbidum vinum restauratur,] Anno MDCLV die VIII Novembris, cum nos D. Claudia Maria Tedeschi & D. Brigida Maria Copalati, Cantinæ officio præessemus, opusque esset ad usum Monacharum novam vegetem aperire, ego D. Claudia Maria ad cantinam me contuli, libatura vinum quod esset optimum: sed dum ipsum haurio, totum turbidum spissumque invenio, adeo ut nullam vini similitudinem referret. Igitur ad Dominam Abbatissam, D. Angelam Franciscam Aymi, quæ se in suam receperat cellam, consternata accurri: quæsivi etiam sociam meam, & hæc vinum hauriens similiter turbidum reperit. Tum D. Abbatissa mandavit ut nobiscum iret Christophorus Bertolla, hortulanus noster: qui eodem in statu vinum miratus est. Tandem D. Abbatissa dixit: Eamus, [infusaaqua B. Francæ.] filiæ, ad corpus B. Franchæ & ipsi commendemus negotium. Ivimus ergo tres simul, recitavimusque hymnum, antiphonam & orationem de S. Franca: deinde accepimus ex sacristia de aqua ejusdem benedicta: transeuntesque ad cellarium ipsam transfudimus in vegetem. Rursum autem post unius horæ spatium eodem regressæ, invenimus vinum instar carbunculi clarum rubeumque, & miratæ sumus, ac Deo gloriam dedimus, præsente ad omnia prædicto hortulano nostro.

[101] [Thesaurarius Ducis moribūdus,] Illustrissimus D. Fredericus Coppalati, Thesaurarius suæ Serenissimæ Celsitudinis, a gravi quodam morbo oppressus, atque ad extrema deductus fuit. Cumque una noctium omnino crederetur moriturus, artulit Parochus extremam Unctionem, cum eadem remansurus apud ægrum, ut ipsi illam conferret. Interim placuit Deo ut somni aliquid caperet infirmus: sub quo apparuit ei gloriosa S. Franca, suas ipsius Reliquias manu præferens, dentem scilicet annulumque, comitante eam S. Antonio Patavino: quas Reliquias præcedenti die reipsa tulerat ad ægrum Capellanus noster, D. Vincentius Rivalta, & cum iis ipsum signaverat. [Reliquia ejusdem signatus resurgit:] Circumstabant lectum ex domesticis aliqui, observantes expergiscentem, ut quam primum motu aliquo solutum se a somno æger monstraret, inungi posset. Motum igitur aliquem percipiens Parochus, accessit & dixit, cujus causa ibi præstolaretur. Verum respondit ille, nihil opus esse ea cura, quandoquidem visis Sanctis Franca & Antonio jam haberet melius. Nec vana fiducia fuit: quia intra dies paucos omnino & integre sanus fuit, laus Deo.

[102] [an. 1671 Soror laica toto corpore impedita,] Anno MDCLXXI, XVI Augusti, die Mercurii mane, juvenis quædam Conversa, catarrho invasa, toto illo die non potuit se absque difficultate movere: sub vesperam autem ita aggravatum est malum, ut omni facultate motiva destitutam debuerint aliæ exuere vestibus ac lecto collocare; nec minus sequenti die rursum levare atque induere, graviter deinceps die toto cruciatam. Ergo similiter ut pridie reposuerunt vesperi ipsam in lecto, nullo quantovis conatu adhibito quidquam se movere valentem. Ipsa vero eadem nocte ferventissime se commendavit nostræ gloriosæ S. Franchæ, cujus Inventio postridie celebranda recurrebat; magnumque desiderium sensit curandi festo illo solenne sacrum, [dum in die Inventionis Sanctæ reliquia effertur referturque,] & lampadem unam in Sanctæ honorem accendendi. Mane sequenti immobilem toto corpore præterquam capite sese sentiens ægre, dixit assistenti sibi Sorori, tandem placuisse Deo ipsius vitam in Religione concludere, ideoque vehementer desideravit ipso die sacram Communionem accipere: verum quia ad descensum scalarum genua inflectere non poterat, negabatque ita cito velle se portari manibus alienis, abstinuit sacro epulo. Jamque aderat hora, qua secundum morem ad excitandam fidelium devotionem exponenda publico erat Sanctæ Reliquia. Dum ergo cum eadem exiret ab ecclesia Pater Confessarius, & transiturus esset portam claustri, prorepsit infirma ad fenestellam e regione sitam, multaque cum fide se commendavit Sanctæ. [eam adorans sui movendi recipit facultatem:] Mox aliquanto melius habere sentiens, pedetentim ad commodum locum accessit, unde absque descensu scalarum poterat Missam audire: ibi autem etiam ad genua flectenda valuit, mansitque donec in monasterium prædicta Reliquia referretur. Dicit autem quod ad primum cereorum prælatorum conspectum, toto corpore commoveri se senserit, grandique repleri lætitia. Quapropter ardentius etiam Sanctæ se commendans, conata est iterum genua flectere: idque fecit cum magna facilitate. Quod ut experiretur certius, surrexit iterum, iterumque genuflexit, semper commodius commodiusque; ac demum per seipsam descendit in ecclesiam; actisque Deo & Beatæ gratiis, pulsavit eodem die campanas cum Sororibus aliis, Dei Sanctæque factam in se gratiam admirans, pristinæque reddita sanitati, in qua hodieque perseverat.

[103] [& diu optata pluvia Placentinis conceditur.] Eodem anno & die vehementer a cunctis desiderabatur pluvia, qua nimium diu caruisse terra videbatur: itaque ipso vespere, priusquam in locum consuetum referretur Reliquia, jussi eam circumferri per claustrum, eodem prorsus modo quo fieri assolet in die festo ipsius Sanctæ, comitantibus omnibus sanctimonialibus meis: & eadem nocte meum quamvis indignissimæ desiderium exauditum esse monstravit pluvia copiosa. Auxerat autem petendi fiduciam recordatio similis beneficii, quod memineram ante annos multos B. Francæ acceptum retulisse Placentinos, cum pro delapsa in ipso ejus festo pluvia, diu multumque desiderata, omnes sub vesperam convenere ad publicas gratias eo titulo agendas. Hactenus Ms. illud, cujus partem saltem extremam, de gestis anno MDCLXXI, ipsa hujus temporis Abbatissa dictavit; quæ eadem forsitan etiam priores partes, sicut reperit ita describi jußit, nec anno quidem aut die addito ad num. 99 & 101, quod alias, ut in recenti facto non difficile fuisset.

DE B. PHILIPPO SEV PHILIPPINO
ORD. MINORVM MONTALCINI IN TVSCIA.

SVB FINEM SEC. XIII.

[Commentarius]

Philippus seu Philippinus, Ordinis Minorum, Montalcini in Tuscia (B.)

Auctore D. P.

[1] Abbas monasterii S. Anthimi Vallisstratiæ, ad Romanam ecclesiam medio nullo pertinentis, Ordinis S. Benedicti diœcesis Aretinæ, attendens quod ecclesia S. Angeli Castri-veteris de Monte-Alcino, ad monasterium ipsum in spiritualibus & temporalibus pertinens pleno jure, [In Monte-Alcino fundatus conventus circa 1286,] adeo habebat tenues redditus & proventus, quod unus ex eis nec sustentari commode nec ei de facultatibus dicti monasterii poterat provideri, & quod ex dicta ecclesia modicus fructus proveniebat monasterio supradicto; eam de consensu Conventus ejusdem monasterii cum domo, cœmeterio & horto ac aliis pertinentiis existentibus circa ipsam, (possessionibus aliis dictæ ecclesiæ præfato monasterio reservatis) Moro quodam Morandi, Judici Ecclesiæ Romanæ, procuratori pro ipsa quoad proprietatem, quoad usum vero Guardiani & Fratrum Ordinis Minorum, deliberatione pia & provida duxit perpetuo concedendam. Ita Honorius Papa IV, anno Pontificatus sui II, Christi MCCLXXXVI, III Idus Decembris Romæ, scribens Episcopo Senensi, qui tunc erat Raynaldus Vguccionis Malavoltæ, mandansque ei, quatenus super præmissis inquirat solicite veritatem, & si concessionem hujusmodi rite invenerit absque alterius præjudicio esse factam, eam Apostolica auctoritate confirmare procuret.

[2] [non diu post accepit corpus B. Philippi,] Hæc prima Conventus illius, si non fundamenta, certe firmamenta fuere: cui ante seculi illius exitum nobilius aliud additum est, illato in S. Angeli, postea novo nomine S. Francisci, ecclesiam B. Philippi seu Philippini corpore: quem in Castella Hispaniæ natum; profeßione laicum, S. Antonius, anno MCCXXI ex Sicilia secum in Germaniam duxit ad Comitia Ordinis Generalia; & una secum tradidit in potestatem Fr. Gratiani, Ministri Romandiolæ constituti: qui ipsum Antonium secum in Æmiliam duxit, [qui fuit socius S. Antonii de Padua,] misso Fratre Philippino ejus socio, decimum octavum annum agente, ad Civitatem-castelli, olim Tybertinam seu Tifertinam dictam, ubi, usque ad capitulum proxime post mortem S. Francisci celebratum, in sancta conversatione permansit, id est usque ad annum MCCXXVII, uti ad præmemoratum annum MCCXXI scribit Lucas Waddingus. Idem deinde ad annum MCCXC narrat, quomodo jam dictus B. Philippus, ex humilitate & vili de se concepta opinione Philippinus dictus, [& Columbarii defunctus,] e Civitate-castelli vocatus adstitit S. Francisco morienti, ejusque sacra vulnera flens ac dolens palpavit; & celebratis sancti Fundatoris exequiis, abierit Columbarium; ibique felici exitu consummatus, translatus in Montem-Alcinum sit, miraculis clarus. Arturus in Martyrologio Franciscano ipsis kalendis Maii mortuum dicit, nescio quo auctore, & iisdem ipsius memoriam renovandam statuit.

[3] Consultius videtur nobis ipsum hoc die ponere, quo celebrem ejus fuisse cultum discimus ex Petro Rodulphio Tossianensi, libro 1 Historiarum Seraphicæ Religionis fol. 127 & sequ. talia scribente. B. Philippus laicus, [ubi miraculis vivus claruerat,] a Monte-Ilcino provinciæ Tusciæ, vivus & mortuus miraculis divulgatus: qui in oratione ita vehemens fuit, ut supra arbores elevari visus sit. Plures signo Crucis a diversis morbis & ægritudinibus liberavit. Amnem Oricam, ut alter Moyses, suis precibus divisit, ut suos liberaret ab imminenti discrimine: ad quem omnes infirmi tamquam ad sacram anchoram confugiebant & curabantur. Obiit miraculis factis in loco Columbarii, non longe a Monte Ilcino: post cujus obitum cives armati detulerunt sacrum illud corpus in urbem; sicut populus Israel detulit arcam cum jubilo, & in æde D. Francisci honorifice condiderunt, & hodie quoque (id est anno MDLXXXVI quo opus suum vulgavit Rodulphius) quotannis eo confluit civitas in die S. Marci, [cultus Mōtalcini 25 Aprilis.] qui fuit depositionis ejus, cum cereis & luminibus. Asservatur in sacrario ecclesiæ tunica ejus cum qua obiit: & ab incolis habetur in magna veneratione. Magister Hieronymus Tinellus a Monte-Ilcino, Rector majoris ecclesiæ Finalis agri Mutinensis, retulit mihi se vidisse librum publica manu annotatum, ubi sunt ingentia miracula, quæ Deus per merita Sancti hujus operatus est.

[4] [Miracula olim notarialiter scripta,] Tinelli de miraculis scriptis testimonium confirmat Waddinghus, ex iis precipua se dare professus: qui si ipsa originalia scripta aliquando habuit (uti habuit infinita alia ad Ordinis historiam spectantia documenta) ipsa postquam usus fuerat remisit, nihil solicitus de servando saltem ecgrapho, quod sane non parum contulisset, sive ad probandam Annalium fidem, sive ad futuri temporis cautelam, quo ipsa autographa male custodita aut obscurarentur aut deperderentur omnino. Id sane circa B. Philippum factum vereri cœpimus, postquam Patres nostri Senenses in Montem-Alcini meo rogatu progreßi, [frustra petita,] prædictorum scriptorum quærendorum causa, renuntiarunt, nihil ejusmodi amplius reperiri apud Fratres: postea autem ipse Vicarius Episcopalis scripsit, majorum memoria inter manus rusticorum versatum fuisse libellum de Vita & Miraculis sancti Philippini (ita enim in omnibus loci monumentis appellari) quem putat a Toßigniano indicari: sed hunc libellum lingua vulgari conscriptum aut impressum crediderim, pro magno habiturus si adhuc inveniretur; ipsum vero Notariale scriptum lingua Latina conceptum fuisse. Interim non omittimus ex jam dicti D. Vicarii epistola monere cultum hujus Sancti vigere in proprio sacello, ubi illius imago supra altare conspicitur radiis cincta jam inde ab anno MCCCLXII: & adhuc in die S. Marci, ex Decreto publico, conveniente cum suis Magistratibus populo, exponi supra aram arcas crystallinas duas, quarum altera contineatur sancti viri habitus complicatus, altera corporis ossa in cineres redacta.

[5] Vtinam ad hanc Mont-Alcinensium pietatem magis magisque excitandam inveniantur aliquando tum libellus prædictus, [adhuc sperantur:] tum antiquiora & pridem desiderata miraculorum monumenta: quorum inveniendorum spes licet nulla inventa sit apud Fratres, superest tamen aliqua apud Vicarium, virum grandævum, qui & vidisse se meminit & inquisiturum promisit. Quod si tam bonæ voluntati respondeat eventus, & res cadat ex voto, promittimus nos eadem accuratione, qua similes alios Notarialis fidei actus in hoc opere proferimus, ordinamus & illustramus, istos quoque de B. Philippo ordinaturos illustraturosque, vel ad hujus tomi calcem, si ante finitam impreßionem reperti fuerint, vel in futuro totius operis Supplemento; non absque grata commemoratione eorum, quorum beneficio thesaurus iste fuerit ex tenebris erutus. Nunc, quod possumus, Miraculorum in Vita atque post mortem patratorum epitomen damus ex Waddingo.

[6] Celebratis S. Francisci exequiis, Philippus abiit Columbarium, [datur ex Waddingo epitome, ubi virtute excelluisse,] ubi tamquam columba, in continuo gemitu & fletu, vitam duxit sanctissimam. Admirandam hic accepit sacræ Scripturæ notitiam, cujus loca difficiliora aliis interpretabatur, & perfectum in animalia irrationabilia obtinuit principatum. Sobrius in verbis arctam posuit ori suo custodiam, ne delinqueret aut offenderet in loquela. Lacrymarum ibidem donum accepit, a quibus non abstinebat die vel nocte, ut si quæ hæserant in juventute maculæ terrenæ; hac aqua abunde diluerentur. Divinis gratiis adauctus ad consortia rapiebatur Angelorum, supra altissimas quasque arbores elevatus. [& per aerē ad B. Ægidium delatus dicitur,] Viderunt eum aliquando Fr. Bonaventura de Podio & socius ejus, qui ex alio Conventu eum visum venerant, junctis manibus, facie in cælum erecta, immobiliter in aëre hærentem supra ilices proceras. Dum rem mirandam longo aspicientes tempore stupent, vident in ictu oculi, Angelico ministerio, ad montem Cetonii XVIII P. M. distantem efferri, ut cum B. Ægidio de quibusdam rebus divinis colloqueretur. Veluti alter Elias & Moyses, frequenter ad invicem tractabant de excessu, quem Christus in passione complevit; de ardore caritatis, qua mundum voluit redimere sui sanguinis pretio; de ejusdem benignitate & longanimitate in sufferendis peccatoribus ; atque his similibus.

[7] Tandem post vitam sancte & miraculose transactam, in senectute bona, [obiisse æt. anno 87,] plenus dierum, annorum octuaginta septem, in eodem Columbarii loco ad Dominum migravit. Non longe distat oppidum hoc a Monte-Alcinoi, vulgo Mont-Ilcino, olim Plebs Lucina; cujus populus turmatim confluxit Columbarium, & vi ac arte, quem summe in vita dilexerunt, post mortem voluerunt possidere. Ita Deo & sancto viro placuisse manifestis patuit indiciis. Etenim ubi resciverunt Columbarienses, pretiosum sibi surripi thesaurum, insecuti portitores corporis, [juvisse ablationem sui corporis sui corporis subita pluvia,] quod suum erat volebant reposcere, eosque expostulare factæ sibi injuriæ. Immisit tamen Dominus repente tantam de cælo pluviam, ut insequentes ab itinere revocaverit, nulla attingente gutta sanctum feretrum aut feretri portitores.

[8] Majus adhuc evenit in hac translatione portentum: cessante namque copioso imbre, [& fluvio in partes diviso ad transitum portantiū] cucurrerunt plurimi post cari pignoris raptores: & in conspectum illorum venerant, quando ad fluminis Umbronis, inter utrumque oppidum dilabentis & tunc ex inundantia aquarum alvei profundi, ripam perstiterunt, cogitantes quomodo possent transvadare, & sanctum corpus transferre. Dum vero absque consilio hæsitant, periculumque insequentium prope esse conspiciunt, vident magno stupore renovari miraculum fluminis Jordanis, Umbronemque fluvium conversum esse retrorsum, atque ab inferiori parte dilapsis aquis apparuisse aridam, per quam læti festinanter transiverunt ad oppositam ripam. Pervenientibus vero qui insequebantur & obstupescentibus rei novitatem, permissæ sunt aquæ suo cursu diffluere; & quæ prius veluti fortissimis murorum obstaculis detineri videbantur, novo impetu cœperunt dilabi. Clauso itaque transitu, quem aliis aperiri conspexerunt, ita Deum voluisse compererunt uti ipsi vivum, alii haberent defunctum. Nescio an hoc ipsum vel aliud simile ejusdem sancti viri miraculum voluerit indicare Rodulphius, dum scripsit, Amnem Oricam suis precibus divisit, ut suos liberaret ab imminenti discrimine. Diversa fluviorum nomina, distincta esse confirmant. Ita scilicet diversa, ut ex diverso quidem & opposito latere Montem-Alcini præterlabantur ambo, duodecimo tamen infra ipsum milliario conjungantur, & nomen suum amittat Orica grandiori Vmbroni sese immergens; & sic facile nomina alternari potuerunt ab aliquo non curiosißimo relatore. Certum est autem ex situ Columbariæ, quæ Seggiano proxima est, vententibus cum corpore, Oricam, non Vmbronem fuisse transeundum. Vt ut sit pergamus dare ex Waddingo reliqua.

[9] Multa signa & illustria patravit miracula, publica fide a Notariis Imperialibus exscripta, [enumerantur summatim miracula quodam,] & multorum testium subscriptione confirmata: ex quibus hic damus potiora, quæ a depositionis die usque ad vigesimum Maji perpetrarit. Ipso die quo allatum est corpus, quidam acutissima laborans febre, emisso voto de honorando ejus sepulcro & cerea statua pro sui corporis mensura apponenda, statim convaluit. Alter, vehementissimos passus stomachi dolores, similiter vovit & liberatus est. Tertius, magno laborans in gutture apostemate, per biduum nihil potuit deglutire, donec se totum cum reverentia & devotione B. Philippo devovit, statimque malum omne recessit. Combustam cujusdam feminæ manum, puerulum morbo caduco laborantem, surdam alteram, juvenculum mutum, Marcellum Notarium renes dolentem, Joannem a Monte-Alcino messorem brachii sinistri officio destitutum, mirabiliter sanavit.

[10] Sacerdotem incontinentem, amicæ domum ingressum, parentes circumdatis ædibus armato milite, [intra primum mensē a Translatione,] trucidare proposuerunt. Ille, in summo vitæ discrimine, commendavit agonem suum Domino, eique promisit vitam in meliorem se commutaturum si præsens evaderet periculum: deinde summis votis invocavit B. Philippum, ut in tanto periculo præsens afferret auxilium, promittens se ad ejus sepulcrum grati animi & beneficii accepti signum appensurum. His dictis, aperto ostio exivit, transivitque per medium illorum qui animam ejus quærebant; neque fuit ex omnibus unus qui eam videret aut quidquam objiceret. Mingarda, relicta Neri de Vigili, Joanninum filiolum, octo dies oculo uno læsum, portavit die XIX Maji ad sancti viri tumulum, & statim sanum reduxit. Altera Mingarda, olim conjux Maffæi de Monte-Alcino, die XX ejusdem mensis, postquam per septem dies idem visitavit sepulcrum, sana effecta est ab apostemate, quo sub ubere laborabat.

[11] Hactenus Waddingus, plura discendi appetitum provocans, non satians desiderium: quem crediderim ex anni nota, [facta anno secundum nos 1279,] qualem Notarialibus scripsis invenit appositam, definivisse annum mortis: atque in hoc ipso non advertisse ad usum Senensium (in quorum districtu Mons-Alcini est) alibi & probatum & indicatum hoc mense, præventendi scilicet novem mensibus anni communis initium; ut proinde quæ ibi dicuntur anno MCCXC gesta mense Maji, debeant ad annum MCCLXXXIX referri. Paucisne a morte Beati elapsis diebus facta sit translatio, quam mox secuta sunt jam indicata miracula, an vero longiori unius aut plurium annorum tempore post mortem præterito de rapiendo corpore Montalcinenses cogitaverint, [an immediate a morte Beati,] non est facile ex auctoribus definire. Rationi forte congruentius videbitur alicui, ut corpus, antequam sepeliretur in templo prostans, abstulerint isti, Columbariensibus nocturnam quietem capientibus, quam ut idem fecerint ipso jam sepulto: posset tamen objicere alius, incongrue credi quod Colombrienses, in illo novæ erga Beatū devotionis æstu, commoditatē dederint vicinis incustoditum thesaurum absportandi.

[12] [an felius uno saltem anno post] Priori sententiæ favere videtur Toßinianensis verbis supra allegatis; ipseque Waddinghus, eum quo apud Montilcinenses exceptus est diem, depositionis, id est, sepulturæ appellans, quasi eatenus sepultus non fuisset. Econtra Franciscus Gonzaga parte 2 Originum Seraphicarum, agens de Conventu Columbarii, qui fuit Provinciæ Tusciæ III, cum inter eos qui locum illū sua sanctitate illustrarunt nominasset hunc Philippum a Castella Hispanum, virum omni virtutum genere ornatissimum; qui beatum Patrem Antonium de Padua ex Hispania in Italiam usque comitatus, hanc sibi domum elegerit, in eaque ad mortem usque perseverarit; tandem concludens dicit, quod corpus clanculo exhumatum ad Montem Ilcinium translatum fuit. Meminit ejusdem Bartholomæus Pisanus lib. 1, Conformitatum pag. 154 anno MCCCLXXXV scribens: sed ita, ut neutram in partem commode trahi poßit, dum sub custodia Clusina, post descriptum locum Columbariæ, simpliciter nominat locum Montis Ilcini, ubi sanctus Fr. Philippinus miraculis coruscando, conversionem gentium ad Christum prædicat continue. Quod si constaret, 1 Maji, uti scribit Arturus obiisse Beatum, minime dubium esse posset, quin unus saltem annus inter mortem translationemque intercesserit. [Columbariæ situs.] Porro quæcumque hic de Columbariensibus diximus, armata manu prosequentibus sacri corporis latores, ea nunc dicuntur de Seggianensibus, tamquam Columbariensi conventui proximis & ipsam Columbarium sub se habentibus: distat autem Castrum Seggianum sive Sedianum a Monte-Alcino haud multo plus quam passuum millia decem, medium iter inter secante Orcia fluviolo.

[13] Claudat hæc specimen unum indulgentiarum, loco concessarum cum expresso indicio festi S. Philippino annue celebrari soliti, cujusmodi bullas a variis Prælatis datas ibidein extare docuit nos Episcopalis Vicarius: ipsum est tale. [Indulgentiæ datæ Confraternitati D. V.] Nos Fr. Augustinus Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, Dei gratia Episcopus Salubriensis, Vicarius Generalis Rev. in Christo Patris D. Jacopi ejusdem gratia Episcopi Aretini, in fungendo Pontificaliter in civitate ac diœcesi Aretina, dilectis filiis Confratribus Fraternitatis Virginis Mariæ Capellæ Annuntiatæ apud locum Fr. Minorum de Monte-Alcino, salutem in Domino sempiternam. Rogati a vobis, ut Capellam vestram, quam ad honorem Dei Matris apud locum prȩdictū ædificastis, aliquibus spiritualibus gratiis insigniremus, quatenus fideles Dei tanto devotius & ferventius illuc conveniant, quanto ex hoc cognoverint se posse consequi aliquam gratiam spiritualem; ea propter auctoritate & assensu D. Jacopi supradicti, cujus auctoritate fungimur Pontificaliter in civitare ac diœcesi Aretina, [pro variis festis,] concedimus vobis omnibus convenientibus, de gratia speciali, ob causam devotionis in præsentibus festivitatibus, videlicet, Nativitatis Domini, Epiphaniæ, Resurrectionis, omnibus diebus Paschalibus Dominicalibus, in omnibus festivitatibus S. Mariæ, ad cujus laudem dicta Capella extitit ordinata, in omnibus festivitatibus Apostolorum & Euangelistarum, S. Francisci, S. Ludovicici, S. Philippini, S. Laurentii, [etiam S. Philippini,] S. Stephani, qualibus omnibus diebus, tunc quandocumque officium aliquod in dicta Capella celebrabitur in ecclesia dictorum Fratrum,… dies quadraginta de Indulgentiis de commissis, ex parte præd. D. Jacopi Episcopi Aretini, & alios quadragitna ex parte nostra concedimus & misericorditer relaxamus. In quorum testimonium præsentes facimus nostri consueti sigilli appensione muniri ad plenam fidem devotorum fidelium. Datum in ecclesia Plebis S. Salvatoris de Monte-Alcino, sub Incarnationis D. N. Jesu Christi anno MCCCLXX, Ind… [an. 1370.] die XXVI mensis Junii, tempore summi Pontificis D. Urbani divina permissione Papæ V, qui ipso eodem anno (saltem juxta nostrum numerandi modum sumpto) vivere desiit æque ac Iacopus Episcopus, fuissetque indictionis VIII (etsi in ecgrapho nobis misso legi non potuit) vel VII, si more Senensi prævertebatur novem mensibus anni communis initium. Salubriensem Episcopatum nusquam legimus, sed bene Sicilibrensem in provincia Carthaginis, cujus pridem extinctæ nudum titulum, inter Curialium ministrorum vices nonnihil a vera scriptione distortum usurpari, eo miramur minus quo sæpius idem nobis licuit observare.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April III: 26. April




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 25. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 25. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.