Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April III           Band April III           Anhang April III

26. April


XXVI APRILIS.

SANCTI QVI VI KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Cletus, Pontifex Romanus & Martyr.
S. Marcellinus, Pontifex Romanus & Martyr.
S. Claudius, Martyr Romæ.
S. Quirinus, Martyr Romæ.
S. Antoninus Martyr Romæ.
S. Cyrillus, Martyr Axiopoli, in Mysia inferiore.
S. Primitivus, Martyr Romæ.
S. Aurelius, Martyr Romæ.
S. Euthymia, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Leonides, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Vindeus, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Marius, Martyr, Antiochiæ in Syria.
S. Iulius, Martyr in Africa.
S. Victurinus, Martyr in Africa.
S. Siricus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Paulus, Martyr in Africa.
S. Maximus, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Simplicius, Martyr in Africa.
S. Pollion, Martyr in Africa.
S. Vitus, Martyr in Africa.
S. Calendinus, Martyr in Africa.
S. Apollonus, Martyr in Africa.
S. Marciana, Martyr in Africa.
S. Felicissima, Martyr in Africa.
S. Cethenica, Martyr in Africa.
S. Marcianus, Martyr in Africa.
S. Lectissimus, Martyr in Africa.
S. Simia, Martyr in Africa.
S. Germianus, Martyr in Africa.
S. Felicia, Martyr in Africa.
S. Euasia, Martyr in Africa.
S. Gemellinus, Martyr in Africa.
S. Silvanus, Martyr in Africa.
Socii, Martyres in Africa.
S. Basileus, Episcopus Amaseæ, Martyr Nicomediæ
S. Exuperantia, Virgo, Trecis in Gallia.
S. Lucidius, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Iusta, apud Græcos.
S. Nestor, Monachus apud Græcos.
S. Petrus, Episcopus & Martyr, Bracaræ in Lusitania.
S. Trudpertus, Eremita in Brisgoia, Germaniæ provincia.
S. Richarius, Fundator & Abbas Centulensis, in Gallia.
S. Paschasius Ratbertus, Abbas Corbeiensis, in Gallia.
S. Guilielmus pater, Antiocheni, Foggiæ in Italia.
S. Peregrinus filius, Antiocheni, Foggiæ in Italia.
B. Alda seu Aldobrandesca, Tertii Ordinis Humiliatorum, Senis in Hetruria.
Vener. Petrus Teutonicus, Eremita Camaldulensis, in Hetruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Amata Virgo, profertur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forsan est S. Amata, quæ & Talida, Abbatissa Antinoi in Thebaide, a nobis relata V Januarii.
S. Severinus, Episcopus Septempedanus, hoc die dicitur obiisse, ut ex Actis patet, nisi vitiata sint: nullum e nostris Martyrologiis ejus hic meminit. Acta dedimus VIII Ianuarii.
S. Glaphyra Virgo, memoratur in Menæis Græcis. De ea egimus XIII Ianuarii.
Vigilius, Papa, Martyr, refertur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De eo egimus inter Prætermissos XXXI Ianuarii.
S. Anscharii, Episcopi Hamburgensis, exceptio Reliquiarum Corbeiæ, indicatur in MS. Martyrologio Corbeiensi. Acta ejus dedimus III Februarii.
Erenæus Eremita, memoratur in Menologio Scotico Camerarii. De eo egimus inter Prætermissos XV Febr.
SS. Modanus & Midanus fratres, Abbates in Scotia, memorantur hoc die in Martyrologio Anglicano primæ editionis & Ferrario. De S. Modano, ubi & mentio alterius facta est, egimus IV Februarii.
S. Vindemialis, Episcopus Romæ, annotatur apud Mosandrum cum asterisco sub finem Martyrologii Adonis, inde a Rosweido rejectus in Appendicem. In MS. Pragensi indicatur, non addita urbe Roma: & forsan est S. Vindemialis Episcopus Veronæ, unde aliquis Romæ formarit. De hoc egimus XXVIII Februarii.
SS. Philemon, Apollonius, Cyprianus & Adrianus Martyres, non adscripta palæstra, indicantur in MS. Casinensi. Sunt SS. Philomon, Apollonius, Arianus hic forsan Adrianus, Theotychus cum tribus sociis Antinoi Martyrio affecti, an loco Theotychi aut alicujus e sociis, fit nomen Cypriani positum, an ab his alii sint judicandi, quis dicet? De Martyribus Antinoitis egimus VIII Martii.
S. Gregorii Papæ natalis, indicatur in Veteri Calendario, seculo IX conscripto, apud Dacherium tomo X Spicilegii, at quotus is fuerit hujus nominis Papa, non indicatur. Forsan est primus, ob aliquas Reliquias in Gallias translatas. Ejus Acta vitæ & translationum dedimus XII Martii.
Joannes, ex Abbate Bonæ-vallis Ordinis Cisterciensis, Episcopus Valentinus in Gallia, cum titulo Beati, refertur ab Henriquez, Chalemoto & Bucelino. Varia de eo habentur in Vita S. Petri Archiepiscopi Tarentasiensis VIII Maii. Peculiaris Vita ejus scripta allegatur a Manrique ad annum 1145 quo obiit, die, quando Vita danda erit in Supplemento, XXI Martii.
B. Elpidia, avia S. Theodori Siceotæ, memoratur in Gynæceo sacro Arturi du Monstier: sed quorsum ad hunc diem referat non divinamus. Omnia quæ de illa dici possent, habentur num. 26 Vitæ S. Theodori XX Aprilis.
SS. Victor & Corona, Martyres, proponuntur in antiqui Missalis & Breviarii Mediolanensis Kalendario. Forsan sunt iidem, de quibus egimus XXIV Aprilis.
S. Clarentius, Episcopus Viennensis, memoratur a Molano, Galesinio, Canisio, & in hodierno Romano Martyrologio, atque diario Reliquiarum Pragensium. De eo egimus XXV Aprilis.
S. Floreberti, Episcopi Leodiensis, solennitas, ad hunc diem translata est in aliquibus Martyrologiis & Breviariis recentioribus. Nos ipso die quo obiit de eo egimus, scilicet XXV Aprilis.
S. Deodatus, refertur in Kalendario MS. Carmelitarum Mechliniæ adservato. De eo egimus inter Prætermissos XXV Aprilis.
S. Franca Abbatissa Ordinis Cisterciensis, renovato postliminium cultu, Officio Ecclesiastico honoratur a Cisterciensibus hoc die, juxta reformationem Breviarii: nos de ipsa agimus die qua obiit, & apud Virgines a se fundatas colitur, XXV Aprilis.
Virgines plurimæ Martyres, cum aliis multis, referuntur in MS. Florario. Forsan de iis agitur inter Martyres Afros, hoc die propositos.
Manennus Martyr, indicatur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forsan ex Martyribus, qui hisce diebus coluntur; sed ob nomen male scriptum, minus notus.
S. Valentina, Virgo & Martyr, colitur Ipris in ecclesia sanctimonialium Carmelitarum, ob sacrum ejus corpus Roma acceptum, & ibidem asservatum. Ejus meminit Willotus in Hagiologio Belgico.
S. Cyrini Martyris, aliquæ Reliquiæ sunt Bononiæ, in Ecclesia Servorum B. Mariæ, Roma anno 1645 transmissæ.
S. Exuperantia, Virgo & Martyr, profertur in Gynæceo sacro Arturi du Monstier: de qua infra ad S. Exuperantiam Trecensem.
S. Vitalis, Episcopus & Martyr, Vesontione in Galliis, memoratur a Ferrario, citante Breviartum Vesontinum, & Saussajo in Supplemento sui Martyrologii, sed hic solum Martyrem scribit, omisso titulo Episcopali. Habemus nos illustre Breviarium Bisuntinum, olim in pergameno exaratum, & aliud anno 1590 excusum, in quibus nulla hoc die mentio fit ullius Vitalis, sed ad XXVIII refertur S. Vitalis Ravennæ passus, uti & in Breviario Romano.
S. Stephanus, habitu Episcopali indutus, in tabulis Kalendarii Muscovitici, quis sit, non audemus divinare, nullo probabilis conjecturæ fundamento apparente.
Raymundus Pastor, in oppido Metellino, ad ripam fluminis Anæ, cum titulo Sancti, memoratur a Tamajo Salazar in Martyrologio suo Hispanico, ad hunc diem; & a Georgio Cardoso, in Hagiologio Lusitano ad diem V Aprilis, citanturque Luitprandus, Iulianus Petri ac similes: quorum fides nutat. Ioannes Solanus, in Historia Medellinensi cap. 4, aliquot paragraphis agit de hoc Raymundo, & Sanctum appellat, atque ex Chronologia sacra Ferdinandi de Camargo tradit, ob vitam sanctam & miracula habitum pro Sancto, & ejus memoriam celebrari die tertia Paschæ: addit non tamen sciri quod alii Scriptores antiqui ejus meminerint. Quare absque præjudicio, dum certiora monumenta nanciscemur, hoc loco ejus meminisse sufficit.
Leofricus, Episcopus Exoniensis in Anglia, inscriptus secundæ editioni Martyrologii Anglicani, anno 1640 a Wilsono editi. Citantur Malmesburiensis & Godwinus, qui dicit a Canonicis monumentum ejus memoriæ erectum: quod nobis non sufficit, ut ideo illi veneratio Ecclesiastica habita fuisse asseratur.
Cassius Benchorensis, Becanus Cluanensis, Dimocus de Cluain-cain, Conanus pulcher, Filiæ Cuani, Domnallus, Senanus, nominantur in Martyrologio Tamlachtensi, & lucem exspectant ab Actis Sanctorū Hibernicis mensis Aprilis, Lovanii paratis ad prælum. Nos de iis nihil alibi invenimus. Domnalus aliquis nominatur in Tripartita Patriciana part. 2. c. 18 & in Annot. 55 dubitat Colganus an ipse sit qui hic nominatur; non dubitat autem quin ipse vel alteruter duorum aliorum synonymorum sit S. Daniel Episcopus Britannus, I Decembris relatus in Martyrologio Anglicano.
Ferdinandus Vaquerius, I Episcopus Goanus, anno 1531 consecratus;
Joachimus a Villalupo, Toleti sepultus, qui floruit sub annum 1530;
Christophorus Bravus, Pici in Castella sancte obiit, anno 1573;
Alphonsus ab Asperilla, Aunonii floruit, sub an. 1590;
Michael Gonzales, Villæ-luini obiit an. 1611;
Franciscus a Polanco, nuper admirandis fulsisse dicitur Methymnæ Rosecæ;
Anna a Cruce Montiliæ, ut ceteri, in Hispania an. 1601 dicitur religiose defuncta; omnes autem cum titulo Beatitudinis in Martyrologio Franciscano laudantur hoc die. Cur eos non liceat nobis absque majori auctoritate Beatos dicere, patet ex annis vitæ mortisve supra notatis.
Blanca, Virgo regia, in monasterio Longi-campi prope Parisios, Pulchrine an Longi Philippi filia fuerit multis discutit Arturus in dicto Martyrologio: magis ad rem fuisset, probare eam cultu Beatarum dignatam ab Ecclesia, quod non arbitramur.
S. Alpinianus, socius S. Martialis, in Actis MSS. traditur hoc die obiisse: ast in Breviario Lemovicensi ponitur XXVII Aprilis.
S. Anastasius Papa, memoratur in MSS. Trevirensi S. Maximini & nonnullis aliis. De eo agimus XXVII Apr.
SS. Victor, Maximus, Martinus, Martyres in Ægypto, recoluntur in MS. Vaticano S. Petri. In aliis (sed ultimus fere Marcianus appellatus) XXVII Apr.
Stephanus II Papa, qui aliis III est, memoratur a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum, ut diximus inter Prætermissos XXVII Aprilis.
S. Baldebertus III Abbas Luxoviensis, item S. Walbertus Episcopus Meldensis primo monachus Luxoviensis, ut duo distincti Sancti referuntur in quodam Kalendario Benedictino non antiquo, & S. Walbertus Episcopus Meldensis, memoratur etiam a Menardo, & in Menologio Bucelini aliqua ejus translatio exigitur. De tota hac controversia agetur ad Vitam S. Waldeberti Abbatis Luxoviensis II Maii.
S. Modoaldi, Archiepiscopi Trevirensis translatio, inscripta est MS. Florario, & MS. Bruxellensi S. Gudilæ, dies ejus natalis est XII Maii.
S. Lucifer, Episcopus Caralitanus in Sardinia, indicatur in Martyrologio Witfordi Anglice olim excuso. In Sanctuario Calaritano collocatur XX Maii.
Fredericus, Episcopus Leodiensis & Martyr, inscriptus est Auctario Greveni ad Vsuardum, & Martyrol. German. Canisii: & festum ejus hoc die esse legitur in MS. Rubeæ-vallis. Ab aliis memoratur XXVII Maii.
SS. Viti Crescentii & Modestæ Translatio Polymnianum, facta an. 801 ibidem hodie celebratur, ut dicitur in Actis Translationis apud Vghellum tom. 7 col. 1019. Dabimus eam XV Junii.
B. Joannes-Angelus de Cingulo alias Clarenus, auctor Reformationis Clarenorum Ord. S. Francisci, hodie nominatur in Martyrologio Franciscano, obiit, quando de eo agemus ejusque miracula dabimus, XV Junii.
SS. Floscelli Martyris, & Hernæi Abbatis, exceptio Corporum in castro Belno, celebratur cum satis longo elogio in MS. Martyrologio S. Mariæ Belnensis. Ex his S. Floscelli vitam Ms. habemus dandā XVII Septemb. Et Hernæus, aliis videtur Hervȩus dici, Abbas & Eremita in Britannia minori, colitur XVII Junii.
Columba Virgo, indicatur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum: at quænam sit non occurrit. Sunt variæ Virgines Columbæ dictæ sed Martyres, ac talis in Anglia colitur, XVI Martii.
Alta est in Hispania, Cordubæ martyrio coronata, die XVII Septembris.
Alia in Pictavensi agro, cum Materna & Pisinna occisa, ad diem XXIV Junii.
Quarta, eaque celeberrima, apud Senonas gladio cæsa, & memoranda XXXI Decembris.
S. Anacletus Papa, occasione S. Cleti, qui hoc die colitur, relatus ab Adone, Notkero, imo & nonnullis codicibus Vsuardi, & contra S. Cletus refertur loco Anacleti, die quo hic colitur, XII & XIII Julii.
Galinardus, sive Alinardus, ex Abbate Divionensi S. Benigni Archiepiscopus Lugdunensis, cum titulo Beati, memoratur a Ferrario. Mortuus est Romæ anno 1052 XXVIII Julii.
SS. Projecti & Jacobi, Martyrum translatio Bergomi, indicatur ex tabulis Bergomensibus a Galesinio & Ferrario. Ex his Iacobus colitur IV Maii,
Projectus aliis Projectivus Diac. XVII Augusti.
Gerardus, Abbas Longi-Pontis, Ordinis Cisterciensis ac Socius S. Bernardi, indicatur cum titulo Beati ab Henriquez & Bucelino. De eo erit occasio agendi ad Vitam S. Bernardi XX Augusti.
Ancharius sive Antharius, & Aliga sive Aiga, parentes S. Audoëni, memorantur in MSS. Bruxellensi S. Gudilæ, Augiensi S. Laurentii, Florentino Consiliarii Strozzii: silent Saussajus & alia Martyrologia Galliarum. De iis cum S. Audoëno poterit agi XXIV Augusti.
Pammachius Confessor, proponitur in scripto Auctario Carthusiæ Bruxellensi ad Grevenum. Forsan est gener S. Paulæ, a S. Hieronymo sæpius memoratus, & Martyrologio Romano inscriptus XXX Augusti.
Nativitas Dominæ Virginis, memoratur in secundo Kalendario Coptitarum apud Seldenum. Est ea Deiparæ Virginis Mariæ, aliis VIII Septembris.
S. Benigni, Presbyteri ac Martyris, translatio Lingonis, celebratur a Saussajo & aliis. Dies natalis est I Novembris.
S. Clemens, Papa Romanus, inscriptus est Kalendario MS. præfixo ante S. Isidorum de Divinis Officiis Romæ in bibliotheca Vallicellana. Dies ejus natalis censetur XXIII Novembris.
S. Leocadiæ, Virginis & Martyris, translatio Toleti, celebratur a Marietta, Tamajo, Ferrario. Dies ejus natalis est IX Decembris.
Richardus, Doctor ac monachus, Ordinis Cisterciensis, in Frisia, relatus in Kalendario Divione excuso, memoratur ab Henriquez XXX Decembris.

DE SANCTO CLETO,
PONTIFICE ROMANO, MARTYRE.

ANNO LXXXIV.

[Commentarius]

Cletus, Pontifex Romanus & Martyr (S.)
Marcellinus, Pontifex Romanus & Martyr (S.)

Auctore G. H.

CAPUT I.
SS. Cletus & Anacletus diversi Pontifices. Prioris veneratio sacra.

[1] Qvam pronum fuerit variis scriptoribus ob nominum similitudinem a vero aberrare, toto hoc opere nostro sæpius inculcamus, dum ostendimus quomodo uni soleant tribui, quæ a diversis peracta sunt; aut contra, uno aliquo oblitterato, quæ ab eo patrata sunt, variis aliis reperiuntur adscripta. [Ob nominum similitudinem, sæpe error committitur,] Prioris generis unicum exemplar (ne pluribus obruatur lector) statui potest in S. Guilielmo Magno eremita, cujus Acta illustravimus ad diem X Februarii. Huic imposita fuerunt multiplicia, nonnullaque valde enormia & inter se pugnantia facinora, quæ a quamplurimis ejusdem nominis viris, licet non omnia, fuerunt commissa. Ita in Catalogo Regum Francorum, non admisso Dagoberto II, filio S. Sigeberti; cuncta ab eo honorifice gesta, fuerunt ad alios Reges, Dagobertum I & Dagobertum III translata, & ipse Dagobertus II fuit quasi continua per mille fere annos oblivione sepultus: cui nos regni annos olim XVII, nunc etiam XIX aßignamus. [uti accidit inter SS. Cletum & Anacletum & SS. Marcellum & Marcellinū Pontifices.] Similem fere errorem SS. Cletus & Marcellinus Pontifices Romani, quorum natalis hoc die celebratur, incurrunt, dum a SS. Anacleto & Marcello itidem Pontificibus Romanis non distinguuntur. Qua controversia in Notis ad Martyrologium Romanum proposita, asserit Baronius in his, quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, majorem esse adhibendam fidem ejus alumnis quam ceteris. Hanc viri prudentißimi regulam nobis tenendam præfigimus.

[2] S. Hieronymus, de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 15, statuit Clementem, quartum post Petrum Romanum Pontificem: tametsi plerique Latinorum, secundum post Petrum Apostolum putent fuisse Clementem. Quinam sint hi plerique Latinorum, [Præter Anacletum agnoscitur S. Cletus in Catalogo seculi 4.] nemine uspiam nominato, per aliquam conjecturam videmur posse assequi, si dicamus fuisse antiquos Catalogos Summorum Pontificum, quorum aliquem S. Hieroronymus petiit a S. Damaso, qui respondit se gesta Pontificum, quæ potuit reperire in Sedis suæ studio, ad eum dirigere. S. Damasi decessor fuit S. Liberius, cujus tempore contextum veterem Indiculum Romanorum Pontificum, testis est Petavius lib. 5 Rationarii temporum cap. 5, qui eum penes se habuit. Hunc eumdem Catalogum appellat Cuspinianus pervetus opusculum, quod in Commentario suo in Caßiodori Consules transtulit. Est autem in plures partes distinguendum: ita ut prior pars finiat cum S. Vrbano Papa, anno Christi CCXXXI martyrium passo, quam ab S. Antero, necdum Pontifice, opinamur collectam, quod is gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivisse tradatur. In hoc Catalogo S. Cletus, quartus Pontifex Romanus, substituitur Clementi his verbis: Cletus annis sex, mensibus duobus, diebus decem. Fuit temporibus Vespasiani & Titi & initio Domitiani, a Consulibus Vespasiano VIII, & Domitiano V, usque Domitiano IX & Rufo. Ac deinde subjungitur Anacletus. Hæc verba, de tempore Sedis S. Cleti & dictis Consulibus, [sub nomine Damasi citato,] refert Onuphrius Panvinius in Commentario suo, in lib. 2 Fastorum ad annum Vrbis conditæ 829 & 836, & adscribit Damaso in Vita S. Cleti. Sed, ut diximus Catalogum nullum scripsit Damasus, huic tamen antiquus iste tribuitur, quia ab aliis digestum misit ad S. Hieronymum.

[3] Alium Catalogum Summorum Pontificum descripsimus ex antiquo Codice membraneo Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, [& in alio seculo 6 concinnato,] in quo elogia texuntur usque ad Bonifacium II, creatum anno DXXX. In hoc Catalogo nomen Cleti inter Linum & Clementem collocatur per inscitiam alicujus descriptoris, cum etiam ibi reipsa substituatur Clementi, & hæc de S. Cleto dicuntur: Cletus natione Romanus, de regione Vico-Patricii, patre Æmiliano, sedit annos XII, mensem unum, dies XI. Fuit autem temporibus Vespasiani & Titi & Domitiani, a Consulatu Vespasiani VII & Domitiani V, usque ad Domitianum IX & Rufum Consules. Martyrio coronatur. Hic ex præcepto B. Petri XXV Presbyteros ordinavit in urbe Roma, mense Decembri: qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, VI Kalendas Majas: Eadem fere habet Anastasius Bibliothecarius, [& apud Anastasiū Bibliothecarium,] addens: Et cessavit Episcopatus dies XX. Presbyteri autem ordinati dicuntur XXXV, & dein post Clementem, male postpositum, agitur de S. Anacleto. Eadem habemus in Gestis Mss. Pontificum deductis ad obitum Martini V sive annum Christi MCCCCXXXI, [& in Gestis MSS. & Breviariis antiquis,] & in antiquis Breviariis Romanis tam manuscriptis quam excusis, de quibus infra agemus.

[4] Tertium Catalogum Summorum Pontificum repererat Lucas Holstenius in antiquißimis membranis Palatinis Vaticanæ bibliothecæ, [& in alio seculo 8 confecto:] quem & nos Romæ descripsimus, perductum usque ad Zachariam & Stephanum Pontifices, qui seculo octavo floruerunt. In eo hoc breve elogium reperitur: Cletus, natione Romanus, de regione Vico-Patricii, patre Æmiliano, sedit annos XII, mensem I, dies XI. Hic ex B. Petri præcepto XXV Presbyteros ordinavit in Roma. At de Anacleto ista habentur: Anacletus, natione Græcus, de Athenis, ex patre Antiocho, sedit annos XIV, menses II, dies X. Hic ordinavit Episcopos VI, Presbyteros V, Diaconos III. Eadem de Anacleti patria & parente habentur in præcedenti Catalogo & apud Anastasium Bibliothecarium: atque in memoratis Gestis Pontificum manuscriptis. De Cleto & Anacleto, ut plane diversis similiter agunt, quotquot deinceps Vitas Pontificum scripserunt, uti seculo X Luitprandus Diaconus Ticinensis, [& apud Scriptores Vitarum Pontificum.] circa annum millesimum; S. Abbo Floriacensis, seculo XV; Bapt. Platina, seculo XVI; Ioannes Stella, Sacerdos Venetus; Onuphrius Panvinius, Alphonsus Ciacontus, aliique quamplurimi ipsos hoc seculo secuti.

[5] Nomen S. Cleti quampluribus antiquis Martyrologiis est inscriptum, [Nomen S. Cleti in Martyrologiis Bedæ & Flori,] uti genuino Bedæ ex variis Mss. a nobis edito his verbis: VI Kalendas Maji, Natale S. Cleti Papæ & Martyris, quibus addit Florus. Qui tertius post Petrum annis duodecim Ecclesiȩ prȩfuit, martyriumque passus est, tempore Vespasiani & Titi. Antiquum illud Bedæ martyrologium, sed suppletum, reperimus etiam in peculiari bibliotheca Ecclesiæ Vaticanæ S. Petri: quod nobis satis certū indicium videtur, hoc ipsum Martyrologium ibidem olim lectum fuisse inter Horas Canonicas: cui deinde succeßit Martyrologium Vsuardi, [Vsuardi,] in quo ista leguntur: Romæ natalis S. Cleti Papæ, qui secundus post Apostolum Petrum, cum rexisset Ecclesiam annis duodecim, persecutione Domitiani martyrio coronatus est. Ita pleraque Vsuardi Martyrologia & manu exarata & typis cusa, atque inter hæc præeminet, [Bellini,] quod Bellinus vulgavit anno MCCCCXCVIII secundum morem Romanæ curiæ, postea sæpius recusum. In Martyrologio Parisiis excuso anno MDXXXV, loco Cleti reperitur Anacleti, uti etiam in paucis Mss. codicibus. In Ms. Hagenoënsi, quondam Nicolai Scheichi, primo Cletus, dein Anacletus referuntur, singuli cum suo elogio. Celebrat hoc die Ado in suo Martyrologio S. Anacletum, sed die XII Iulii S. Cletum cum hoc elogio: [Adonis 12 Iulii,] Item eodem die S. Cleti Papæ, qui Romæ sedit annos duodecim. Hic ex præcepto B. Petri Apostoli viginti quinque Presbyteros in urbe Roma ordinavit, sepultusque est juxta corpus B. Petri. Eodem modo Notkerus, [Notkeri 13 Iulii,] cum suis Fastis ad hunc diem inscripsisset S. Anacletum, ad diem XIII Iulii proponit S. Cletum, quo paßim die aliis Martyrologiis inscriptus est S. Anacletus, & nos cum Martyrologio Romano tunc de hoc acturi sumus. [Rabani 29 Aprilis,] S. Cletum XXIX Aprilis celebrat Rabanus & auctor Bedæ excusi, atque tertium post S. Petrum statuunt. Eumdem hoc etiam die commemorat Wandelbertus in suo Poëtico Martyrologio, [Wandelberti 26 Aprilis,] ante annos octingentos scripto, & hunc versum habet:
Sextaque Pontificis recolit certamina Cleti.

[6] Magnum nobis videtur pondus adferri ex antiquis Missalibus & Breviariis Romanis, quæ a ducentis annis, [& in antiquis Breviariis & Missalibus Romanæ Ecclesiæ.] post artem typographicam repertam & deinceps, sunt excusa: in quibus omnibus præscribitur ad hunc XXVI Aprilis, veneratio SS. Cleti & Marcellini Pontificum; & XIII Iulii S. Anacleti. Idem etiam confirmatur ex Breviario in membranis conscripto, quod penes nos habemus, & consentiunt posteriores in suis Martyrologiis ad utrumque diem, Maurolycus, Felicius, Canisius, Galesinius, Ferrarius cum hodierno Romano: ex cujus notis a Baronio additis, præfiximus nobis hanc regulam: quod in his, quæ sunt Romanæ Ecclesiæ major sit fides adhibenda ejus alumnis, quos hactenus attulimus; quam externis, quos late adducit Petrus Halloix tomo 2 de Scriptoribus antiquis in Notis ad Vitam S. Irenæ cap. 7 pag. 642 & sequentibus, ubi conatur probare unum eumdemque esse S. Cletum & Anacletum. Hoc autem uti & sua omnia sanctæ Matri Ecclesiæ Catholicæ lubens volens submittit, ut bonus filius Ecclesiæ.

[7] [Refelluntur argumenta de unico Pontifice Cleto & Anacleto.] Primum ejus argumentum desumitur ex Epistolis S. Ignatii Antiocheni, quod in una earum, ad Mariam Caßioboliten, dicatur Clemens successisse Anacleto; & in alia ad Trallianos referantur Anacletus & Clemens ministerium exhibuisse S. Petro. Verum ea verba a posteris inserta sunt dictis epistolis, & desunt in genuinis Mss. Græcis, quas nos reperimus Florentiæ in bibliotheca Medicæa, & quas ibidem descriptas edidit Isaacius Voßius collatas cum antiqua versione, quam in tribus codicibus Mss. repertam edidit Oxoniæ Iacobus Vsserius; uti latius deduximus ante Vitam S. Ignatii, ad primum diem Februarii excusam. Secundum argumentum petitur ex S. Irenæo, qui lib. 3 adversus hæreses cap. 3, enumerans undecim primos Pontifices Romanos, Anacletum omisso Cleto recenset: quod hujus exemplo factum est ab Eusebio in Chronico & Historia Ecclesiastica, a Nicephoro Episcopo Constantinopolitano in Catalogo Pontificum, a Photio codice 112, & ab Afris Cypriano epist. 74 Optato Milevitano lib. 2 de Schismate Donatistarum, Augustino epistola 165 de Dißidio Donatistarum, imo & S. Hieronymo de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 15, & denique ab Epiphanio, dum (quod coincidit) hæresi 27 Cletum nominat, omisso Anacleto. Verum, ut diximus, major fides adhibenda est alumnis Ecclesiæ Romanæ, quos supra produximus, quam externis, cū hi veriti fuerint, ne ob similitudinē nominum aberrarent. Vrgetur ulterius quasi Lucii Dextri Chronicon liquido litem decideret, quod dicat S. Anacletum vel Cletū successisse Lino, sed potuit auctori dubiū fuisse quis prius sederit ante Clementem, & quis huic successerit; ut omittam illud Chronicon plane supposititium esse, atq; ex figmentis consartum, uti toto opere nostro sæpius demonstratum est. Deniq; producitur Martyrologium, quod a Rosweydo nostro una cum Adone editum est, & quidem sub nomine Veteris Romani, quod pro tali viri eruditi non admittunt, & quod quia ignorarūt Beda & Vsuardus, non videtur illorum tempore palam innotuisse, a quibus Cletum Martyrologiis inscriptum fuisse jam diximus. Similis farinæ possunt censeri nonnullarum Ecclesiarum Breviaria manuscripta, cum ostenderimus antiqua Breviaria & Missalia Romana, & Cleto & Anacleto, ut Pontificibus distinctis, cultum & venerationem diversis diebus præscribere.

CAPUT II.
Tempus ordinationis in Episcopum, & Pontificatus. Alia ejus gesta. Reliquiæ.

[8] Cardinalis Baronius cum in Annalibus suis ad annum LXIX, [S. Cletus cum SS. Lino & Clemente ordinatus Episcopus a S. Petro,] de Sede & Martyrio S. Petri late egisset, de succeßione Lini, Cleti & Clementis acturus, primo statuit num. 36 exquirendam veritatem temporum per Consules, quod nos accurate facimus, & num. 43 profitetur dictos Episcopos, coadjutores S. Petri extitisse: qui, ut alibi de illo diximus, tres ordinavit Episcopos, Linum, Cletum & Clementem. Anastasius bibliothecarius de Vitis Pontificum in Mss. Regio & Mazarinico, & altero Freheri, & in Mss. Gestis Pontificum ad Martinum deductis, ista habet de S. Petro: Ordinavit Episcopos duos Linum & Cletum, qui prȩsentialiter omne ministerium Sacerdotale in urbe Roma populo vel supervenientibus exhiberent. At postea Petrus, sentiens diem mortis sibi imminere, Clementem Episcopum consecravit, eique Cathedram vel Ecclesiam omnem disponendam commisit, dicens: Sicut mihi ligandi & solvendi tradita est a Domino meo Jesu Christo potestas, ita & ego tibi committo &c. Quæ formula potuit etiam aliis duobus dicta fuisse. [post S. Linum,] Secundum Pontificem fuisse S. Linum statuunt paßim omnes, consecratum anno LVI Consulibus Saturnino & Scipione; fatenturque, tunc saltem Vicarium & Coadjutorem S. Petri factum esse, deinde eidem, anno LXV martyrium passo, subrogatum, Ecclesiæ præfuisse Pontificem verum, annis duobus, mensibus duobus & diebus sex ac viginti; martyrii palmam adeptum, Neronis temporibus, Capitone & Rufo Consulibus, anno Christi LXVII, die XXIII Septembris: uti ea, per Consules & Neronem Imperatorem, designantur in præfatis antiquis Catalogis, in quibus tertius S. Clemens statuitur præfuisse Ecclesiæ temporibus Galbæ & Vespasiani, [& S. Clementem,] a Consulatu Trachali & Italici, usque Vespasiano VII & Tito, ac tunc abdicato Pontificatu Episcopum Apostolicum & privatum pluribus adhuc annis vixisse, ac tandem anno III Trajani, Christi centesimo, Martyrem obiisse: quod alibi accuratius est deducendum. His indicatis ad S. Cletum accedimus, [fuit IV Pontifex,] qui quartus secundum dictos Catalogos est Pontifex censendus. Præfuit autem temporibus Vespasiani, Titi & Domitiani, a Consulibus Vespasiano VII & Domitiano, sive anno LXXVI, usque Domitiano IX & Rufo, [abjan. 76,] quorum Consulatus convenit in annum LXXXIII, qui erat annus secundus Domitiani Imperatoris: & sequentis anni Consules Domitianus X & Sabinus aßignantur pro initio Anacleti Papæ, in quorum Consulatu videtur S. Cletus vixisse usque ad XXVI Aprilis; & sic anno Christi LXXXIV, [usque ad an. 84.] Domitiani III, esset martyrium passus. Hinc ergo Pontificatus anni sunt desumendi, qui sex in priore Catalogo designantur, sed videntur optime addi menses septem in antiquis Breviariis Romanis manuscriptis & excusis. In exemplaribus Anastasii anni XII aut etiam XV reperiuntur, qui cum adjunctis ibidem Consulibus nullo modo conveniunt, & per oscitantiam librariorum sunt intrusi. Quia vero S. Cleto succeßit Anacletus facile potuerunt ambo in unam eamdemque personam constari. Si qui arbitrentur Cletum præponendum esse S. Clementi, nolumus funem contentiosum cum aliis ea de re trahere, satisque habemus indicasse, quid apud antiquiores auctores repererimus.

[9] Rubi vel Rubum, vulgo Ruvo, Straboni forsitan non Rudium, sed Rubium, appellata civitas, [Rubi ut loci Patronus & apostolas colitur.] antiquißima est; Ennii Poëtæ, ut volunt, patria; in ea antiquæ Calabriæ parte, quæ nunc a Bario metropoli nomen habet. Hæc S. Cletum (uti tomo 7 Italiæ sacræ Ferdinandus Vghellus scribit col. 1031) veluti Patronum colit festo solenni: existimatque a S. Petro, qui primus apud se fidem prædicaverit, sibi esse consecratum Episcopum: sed eum confirmatis egregie civibus, successorem assumpsisse, cujus non extet nomen, & Romam ad Petrum abiisse. Non existimo alibi quam Romæ consecratum Cletum; aut alteri urbi quam Romanæ: Apostolicis tamen prædicationibus illius plura alia loca exculta, sive ante sive post mortem Petri, nolim ambigere: ut proinde satis fide digna haberi poßit Rubensium traditio, quoad præcipuam rei substantiam, ut scilicet S. Cletus Rubensem ecclesiam confirmarit in fide. Quod addunt de ecclesia supra cryptam quamdam ædificata extra mœnia, atque a Cleto in honorem D. Petri, consecrata; crediderim equidem primos fideles in illa crypta congregari solitos, ipsamque habuisse pro oratorio: ecclesiolam vero sub nomine S. Petri superstruxisse posteros, primum universalis ecclesiæ post Christum caput in ea veneraturos.

[10] [Aliqua & tributa,] Fertur S. Cletus in epistolis suis primus omnium usus fuisse his verbis: Salutem & Apostolicam benedictionem: quod a Martino Polono in Chronico, & Ioanne Stella de Vitis Pontificum scriptum, in Breviario Romano, jussu Pii V primum edito, hactenus legitur. Sed ea epistolæ neque inter Epistolas Pontificias, neque in Conciliis Generalibus extant. Credibile autem non est institutam a S. Cleto salutandi formulam cum ejus morte abolendam fuisse. Certe qui ea usus fuerit ante S. Leonem IX, nemo invenietur; nam si quæ Pontificum epistolæ cum hac formula prætenduntur, eas facile erit aliunde convincere mera esse figmenta, uti satis indicatum est in Apologia Præliminari ad Tomum 2 cap. 1. Platina scribit eum onus Pontificium invitum suscepisse, licet doctrina, moribus & dignitate plurimum apud suos valeret: nihilque virum optimum ac sanctissimum prætermisisse, quod ad augendam Ecclesiam Dei pertineret. Quæ fere omnia legebantur in Breviario a Cardinale Quignonio concinnato. Solet etiam contra verum Pontificatum SS. Lini & Cleti allegari epistola decretalis, sub nomine Ioannis III Papæ ad Episcopos Galliæ & Germaniæ, quam Boronius ad annum DLXXII, quo Ioannes III vita functus est, [aut falso imposita.] arguit imposturæ & demonstrat non esse Ioannis, sed ex suppositis mercibus Mercatoris. Eadem fere omnia citantur a Mariano Scoto, tamquam continerentur in epistola decretali Leonis II, qui anno DCLXXXIII creatus est & sequenti mortuus.

[11] [Corpus in Ecclesia Vaticana.] Festum SS. Cleti & Marcellini, Pontificum & Martyrum, sub ritu duplici celebratur in ecclesia Vaticana S. Petri, quod etiamnum istic adservetur corpus S. Cleti, uti in Ordine Officii divini, pro anno MDCLXV, a Iosepho de Fide Magistro Ceremontarum dictæ Ecclesia composito, [Reliquiæ in ecclesia S. Pauli,] præscribitur, & dicitur ibidem Credo in Missa. Octavius Pancirolus, in Thesauro abscondito urbis Romanæ, addit aliquas ejus Reliquias esse in ecclesia S. Pauli in platea Columnæ. Masinus in Bononia perlustrata asserit etiam aliquas esse Bononiæ in ecclesia S. Ioannis in Monte & in Ecclesia S. Benedicti: [& Bononiæ.] festum vero ejus celebrari in ecclesia S. Mariæ del Morello extra pontum majorem, & per totum Ordinem Crucigerorum.

DE S. MARCELLINO PONTIFICE, ET SS. CLAVDIO, QVIRINO, ANTONINO,
MARTYRIBVS ROMANIS.

AN. CCCIV

[Commentarius]

Claudius, Martyr Romæ (S.)
Quirinus, Martyr Romæ (S.)
Antoninus Martyr Romæ (S.)

Auctore G. H.

CAPUT I.
S. Marcellinus a S. Marcello diversus: tempus Sedis, alia illius gesta.

[1] Inertißimam Græcorum segnitiem atque oscitantiam castigavimus supra in Actis S. Cleti Pontificis, quod ob nominis similitudinem in fœdißimum errorem abrepti, SS. Cletum & Marcellinum non distinxerint a SS. Anacleto & Marcello, qui ipsis in Pontificatu Romano successerunt. Quia vero de SS. Cleto & Anacleto sufficienter actum est, [S. Marcellinus non distinguitur a S. Marcello apud Eusebium,] jam de S. Marcellino, qui hoc quoque die suam in Ecclesia venerationem habet, & de S. Marcello agemus. Eusebius lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 32 aut aliis 26, de S. Marcellino, ejusque decessoribus ista tradit: Cum Felix quinque annis Romanam gubernasset Ecclesiam, Eutychianus in ejus locum successit: qui vix decem mensibus in Episcopatu transactis, Caio, qui nostra ætate vixit, Sedem suam reliquit. Hic cum annis circiter quindecim Ecclesiæ præfuisset, successorem habuit Marcellinum: quem etiam ipsum oppressit persecutio. Hæc ibi Eusebius, qui in Historia Ecclesiastica non amplius meminit S. Marcellini, aut successorum. Idem in Chronico, indicatis Consulibus Probo Augusto & Victorino, qui Reipublicæ præfuerunt anno Christi CCLXXXII, ista scribit interprete S. Hieronymo, Eutychianus XXVI Romanæ Ecclesiæ Episcopatum suscepit mensibus octo: post quem Cajus annis quindecim. Dein, indicatis Consulibus Diocletiano Augusto VI & Constantio Cæsare II (Est hic annus Christi CCXCVI) ita scribit: Romanæ Ecclesiæ Episcopatum suscepit Marcellinus annis novem. Tum, omisso S. Marcello, ad Consulatum Constantii Augusti VI & Maximiani Cæsaris VI, Christi annum CCCVI, Romæ Episcopus XXIX constituitur Eusebius mensibus VII, post quem XXX Ecclesiam tenet Miltiades annis III, ἔτη γ᾽, Hieronymo annis IV aut secundum Pontacum annis VI. Alii Græci, [& alios Græcos:] Eusebium secuti, Marcellum similiter omiserunt, una etiam cum illo Eutychianum præteriit Georgius Syncellus. At Nicephorus, Episcopus Constantinopolitanus, & Theophanes; duos solum annos tribuunt S. Marcellino.

[2] Quare Eusebio cum reliquis Græcis amandato, in iis, quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, majorem esse adhibendam fidem ejus alumnis quam ceteris, [sed credendum alumnis Ecclesiæ Romanæ.] censemus cum Baronio, in Notis suis ad hunc XXVI Aprilis: & quemadmodum hactenus in reliquis Pontificibus, qui sub Ethnicis Imperatoribus floruerunt, sicuti & in S. Cleto jam fecimus, ita hic quoque primo loco proponimus elogium parvum ex Indiculo seu Catalogo Pontificum usque ad Liberium deducto: cujus secundam partem cum S. Silvestro concludimus, in qua ab auctore coævo ista scribuntur: [Elogium ex antiquo Catalogo Pontificum,] Marcellinus annis octo, mensibus tribus, diebus viginti quinque. Fuit temporibus Diocletiani & Maximini, ex die pridie Kalendas Julias, a Consulibus Discletiano VI & Constantio II, usque in Consulatum Diocletiani IX, & Maximiani VIII. Quo tempore fuit persecutio: & cessavit Episcopatus annis * IIII, mensibus VI, diebus XXV. Ita in dicto Catalogo, ex quo aliisque Catalogis Pontificum diximus XXII Aprilis, S. Eutychianum sedisse annis octo, ab anno Christi CCLXXV usque ad annum CCLXXXIII, & diem VII aut VIII Decembris; cui tunc succeßit S. Cajus, & præfuit usque ad dictum XXII Aprilis anni CCXCVI: [tempus Sedis, ab an. 296,] quando Diocletiano VI & Constantio II Consulibus, S. Caio subrogatus est sanctus Pontifex Marcellinus: qui Martyr deceßit Diocletiano IX & Maximiano VIII Consulibus, sive anno Christi CCCIV, [ad 304.] quo dicti Imperatores purpuram deposuerunt. Iidem Consules, tam in accessu ad Pontificatum quam in ejus obitu, constanter referuntur in omnibus Catalogis & Gestis MSS. Pontificum, & in Libro Pontificali: item apud Anastasium & in antiquis Romanis Breviariis manuscriptis ac prælo cusis. Recte autem a morte S. Caii ad mortem S, Marcellini numerantur anni octo, in hoc & altero Catalogo mox dando relati, nec non ab Anastasio & indicatis Breviariis: sed difficultas oboritur ex mensibus tribus, sive quatuor, sive duobus, aut etiam undecim, & diebus viginti quinque, aut quindecim, qui tali varietate ad annos octo apponuntur; & maxime cum S. Marcellinus dicatur ex die pridie Kalendas Julias, sive ut alii ex die Kalendarum Juliarum, aut etiam Juniarum incepisse. Arbitramur ergo tali die vivente adhuc S. Caio consecratum Episcopum Marcellinum; deinde mensibus tribus, aut certe aliquot, fuisse Vicarium ejusdem S. Caii, capti aut aliter impediti. De tempore, quo post S. Marcellini necem cessavit Episcopatus, infra agemus.

[3] [Thebæos milites Christianos Romam venientes,] Prima omnium actio, quæ in Annalibus Baronii tribuitur S. Marcellino, est robur animusque Martyribus Thebæis inditus. Porro, sicut in Actis eorum tradit Eucherius Episcopus Lugdunensis, hi milites Christianæ religionis ritum Orientali traditione ab Hierosolymitanæ urbis Episcopo susceperant, fidemque sacram virtuti & armis omnibus præponebant. Ad urbem quippe Romam itinere attingentes; eamdem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud B. Marcellinum prædictæ urbis Pontificem confirmaverunt, ut ante gladio interirent, quam sacram Christi fidem, quam acceperant, violarent. Hæc ibi, plenius illustranda ad diem XXII Septembris. Baronius ad an. 297, num. 5 Episcopum Hierosolymitanum censet fuisse Zambdam, de quo egimus XIX Februarii, creatum Episcopum Fausto II & Gallo Consulibus, id est, anno Christi CCXCIX. Verum re tota examinata arbitramur dictos Martyres potius ab Hymenæo Episcopo Hierosolymitano Zambdæ decessore Christianam fidem edoctos fuisse, [num confortarit necdum Pontifex, an S. Caius decessor?] & a S. Marcellino necdum Pontifice aut certe a S. Caio Pontifice in eadem fide fuisse confirmatos, & nomen Pontificis ab auctore Actorum non appositum, postea ex conjectura non satis fundata ijsdem fuisse insertum, B. Marcellini scilicet loco S. Caii. Qui error manifeste convincitur ex eo quod bellum contra Bagaudas, ad quod conficiendum Thebæi mittebantur ultra Alpes, fuerit commotum (teste etiam Eucherio cum aliis Scriptoribus) quando Diocletianus fuit ad Imperium electus, & Maximianum Herculium ad consortium Imperii & laboris Cæsarem fecit, & in Gallias ad compescendos tumultus cum exercitu misit, id est anno CCLXXXV, totis decem annis ante Pontificatum S. Marcellini. Reliqua ad XXII Septembris discutienda erunt.

Cap. 1, cap. 2, cap. 4

[4] [S. Marcello attributa peregit:] Alia ad successorem S. Marcellum translata, sunt necessario ad S. Marcellinum remittenda ex quatuor primis capitibus Vitæ dicti Marcelli relatæ ad XVI Ianuarii: ex qua pauca excerpta reposito nomine S. Marcellini hic repetimus, & sunt ista in ipso principio: Tempore quo Maximianus Augustus, rediens de partibus Africæ ad urbem Romam, volens placere Diocletiano Augusto, ut in ejus nomine thermas a solo ædificaret, cœpit in invidiam Christianorum omnes milites Romanos ad afflictionem laboris compellere, & per varia loca alios ad lapides, [Christianos afflictos adjuvari a S. Thrasone gaudet:] alios ad arenam fodiendam damnavit. In ipso tempore erat vir Christianus, nomine Thrason, vir potens & facultatibus locuples & vita fidelis. Hic cum vidisset affligi Christianos ad fatigationem & laborem, cœpit de sua facultate sanctis Martyribus alimoniam & victum ministrare per viros Christianos Cyriacum, Sisinnium, Smaragdum & Largum. Hoc audiens B. Marcellinus Urbis Episcopus gaudio repletus est magno, de eleemosyna, quam Thrason Sanctis ministrabat. Et rogans ad se venire sanctos viros Christianos & servos Domini nostri Jesu Christi Cyriacum & Sisinnium, Smaragdum & Largum, inquisivit ab eis: & notum fecerunt S. Marcellino Episcopo, [SS. Sisinnium & Cyriacum Diacones creat:] quomodo Thrason Sanctis Dei victualia ministrabat. Tunc gaudio repletus, ducens consilium, consecravit Sisinnium & Cyriacum Diaconos Ecclesiæ Romanæ. Hæc ibi, de S. Thrasone egimus etiam in Vita S. Caii Pontificis, qui eum baptizavit. Martyr obiit XI Decemb. At thermæ Diocletianæ extructæ sunt anno hujus Imperii XV, Christi CCXCVIII & sequenti. Tum S. Sisinnius Diaconus in carcerem conjectus, luce & voce cælesti est corroboratus, qua S. Apronianus Commentariensis conversus est, & a Sisinnio baptizatus: quem elevatum de pelui duxit ad S. Marcellinum Episcopum: [S. Apronianum Chrismate confirmat, eique Eucharistiā præbet:] quem Chrismate consignavit & altare consecravit, & sic participati sunt omnes corpus & sanguinem Domini nostri Jesu Christi … S. Apronianus capite truncatus est sub die IV Novarum Februariarum. Conversi deinde fuere duo milites Papias & Maurus, qui baptizati fuerunt a B. Marcellino Episcopo … & plumbatis cæsi emiserunt spiritum, [baptizat SS. Papiam & Maurum:] sepulti sub die quarto Kalendarum Februariarum … Uno autem tempore, veniens in die processionis Marcellinus Episcopus, obtulit se Maximiano Augusto, dicens ei: Pietati tuæ suggero, servos Dei, qui orant pro regno tuo & pro republica, [Maximianum Augustum in crepans cæditur:] quare trucidas? Tunc iratus Maximianus Augustus præcepit ut fustibus cæderetur & expelleretur Marcellinus Episcopus …Tunc Carpasius Vicarius adduxit in conspectum suum eculeum, & jussit suspendi Crescentianum & fustibus cædi … Et cum attraheretur nervis, [Martyres obeunt S. Crescentianus,] & fustibus cæderetur & ungulis raderetur, & incendio constrictus ureretur, emisit spiritum, sepultus in cœmeterio Priscillæ, in arenario via Salaria veteri, sub dei VIII Kalend. Decembris … Et cum Cyriaco Diacono decollati sunt viginti & unus, via Salaria, [& S. Cyriacus.] juxta thermas Salustii, foras muros, sub die XVII Kalend. Aprilis. Hæc ibi, quæ omnia ante martyrium S. Marcellini peracta fuisse ex sequentibus conflabit: ubi dicitur S. Marcellinus juxta corpus S. Crescentiani sepultus.

[Annotatum]

* aliis perperam annis VII, aut VI,

CAPUT II.
S. Marcellini lapsus, pœnitentia, martyrium: cultus, reliquiæ, tempus successionis S. Marcelli.

[5] Alteram controversiam & lamentabilem in lapsu S. Marcellini, & laudandam in generosa ejus pœnitentia proponimus: quam alter Catalogus Pontificum ad seculum usque sextum deductus ita indicat: Marcellinus, natione Romanus, [Elogium ex alio Catalogo MS.] ex patre Projecto, sedit annos octo, menses quatuor, dies quindecim. Fuit temporibus Diocletiani & Maximiani, ex die Kalend. Junii, a Consulatu Diocletiani V & Constantii II usque Diocletiani VIII & Maximiani VIII. Quo tempore fuit persecutio magna, ita ut infra triginta dies * quindecim millia hominum promiscui sexus per diversas provincias martyrio coronarentur. De qua re ipse Marcellinus ad sacrificium deductus est ut thurificaret, quod & fecit. Et post paucos dies pœnitentia ductus, ab eodem Diocletiano propter fidem Christi, cum Claudio & Quirino & Antonino, capite sunt truncati & martyrio coronantur. Jacuerunt corpora sancta in platea dies * viginti quinque jussu Diocletiani: ubi Marcellus Presbyter noctu collegit corpora Sanctorum, & sepelivit via Salaria in cœmeterio Priscillæ (in cubiculo quod patet usque in hodiernum diem, quod ipse præceperat pœnitens, dum traheretur ad occisionem) in crypta juxta corpus S. Crescentionis VI Kalendas Maji. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decemb. Presbyteros quatuor, Diaconos duos, Episcopos per loca quinque. Et cessavit Episcopatus annos VI, menses VI, dies viginti quinque, persequente Christianos Diocletiano. Hæc ibi, quæ fere eadem, & potißimum quibus indicatur lapsus & pœnitentia S. Marcellini, habentur in Catalogis auctioribus, seculo octavo collectis, item apud Anastasium & in Mss. Gestis Pontificum deductis, nec non antiquis Breviariis Romanis manuscriptis & anno 1479, 1490 aliisque sequente seculo excusis.

[6] Luitprandus de Vitis Pontificum Romanorum ita rem narrat: [Lapsus & pœnitentia.] Tunc & ipse Marcellinus compulsus dæmonibus sacrificavit, sed post paucos dies Synodo congregata in civitate Campaniæ, coram centum & octoginta Episcopis, digne pœnituit. Accuratius exponit ista Platina his verbis: At Marcellinus Pontifex, ad Sacrificia gentium ductus, cum minis instarent carnifices, ut thura diis exhiberet, metu perterritus, Deos alienos adoravit. Habito deinde non multo post Concilio centum & octoginta Episcoporum in Sinuessa urbe Campaniæ, eo & Marcellinus, squallidus & pulverulentus, ac cilicio indutus proficiscitur, petitque ut sibi pro inconstantia debita pœna tribuatur. Qui eum damnaret, in tanto Concilio nemo unus inventus est, cum dicerent omnes, ea ferme ratione Petrum peccasse, ac flendo peccati pœnam luisse. In Breviario Romano jussu Pii V Pontificis edito, ultima latius explicantur hoc modo: Quem tamen damnare ausus est nemo, sed omnes una voce clamarunt: Tuo te ore, non nostro judicio judicanam prima Sedes a nemine judicatur. Petrum quoque propter eamdem animi infirmitatem deliquisse, & a Deo similibus lacrymis veniam impetrasse. Quæ hactenus in Breviario Romano recitantur, solum cum ante ex Platina diceretur Concilium centum & octoginta Episcoporum, post recognitionem Clementis VIII legitur, Concilium plurimorum Episcoporum, quod habitum traditur a ccc Episcopis Diocletiano & Maximiano Augustis X Kalend. Septembris Diocletiano VIII & Maximiano VII Consulibus, id est anno Christi CCCIII, ad quem annum Baronius a num. 88 ad numerum usque 108 late deducit & explicat Acta dicti Concilii, qui ante de lapsu S. Marcellini egit anno Christi CCCII a num. 88 ad numerum 105. Quæ lector benevolus ibidem legere poterit.

[7] [Memoria sacra in Martyrologiis.] In antiquis Martyrologiis frequens mentio est S. Marcellini: ac primo in genuino Bedæ ista leguntur: Ipso die depositio S. Marcellini Papæ, qui cum Ecclesiam annos novem, menses quatuor rexisset, temporibus Diocletiani & Maximiani, ab eodem Diocletiano cum Claudio & Cyrino & Antonino pro fide Christi capite truncatus est, & post dies triginta quinque sepultus via Salaria in cubiculo a Marcello Presbytero & Diaconibus cum hymnis. Eadem leguntur apud Rabanum, Adonem, Notkerum, item in Martyrologiis variis Mss. Vsuardus omittit illa quæ ad sepulturam spectant, & tam apud ipsum quam Adonem & Notkerum ista adduntur: Quo tempore fuit magna persecutio, ita ut intra unum mensem septemdecim millia martyrio coronarentur. Similia aut magis contracta habentur apud Bellinum, Maurolycum, Felicium & alios. Galesinius & Canisius multa de lapsu ac pœnitentia interserunt. In hodierno Romano ista leguntur: Ibidem Romæ S. Marcellini Papæ & Martyris, qui sub Maximiano pro fide Christi una cum Claudio, Cyrino & Antonino capite truncatus est: quo tempore magna fuit persecutio, ita ut intra mensem decem & septem millia Christianorum martyrio consecrarentur. Rabanus ad diem XXVI Maii longo iterum encomio eum exornat.

[8] [an diu ante occisus sub Maximiano, ] Sed quia corpora S. Marcellini & trium sociorum post martyrium dicuntur dies XXV, aut XXXV vel etiam XXXVI jacuisse in platea, quæ Marcellus Presbyter nocte collegit ac sepelivit juxta corpus S. Crescentionis, sive Crescentiani VI Kalendas Maji, merito dubitari potest, an S. Marcellinus fuerit solum hoc XXVI Aprilis sepultus, antea vero, sub initium hujus mensis, aut potius præcedenti Martio, martyrio coronatus: quando necdum purpuram deposuerant Diocletianus & Maximiunus, ille Nicomediæ, iste Mediolani, qui ante potuit Romæ extitisse. Et sic dicitur in die processionis Marcellinus Episcopus, scilicet pœnitens post lapsum, se obtulisse Maximiano Augusto, & de crudelitate objurgasse: quando ejus jussu primum fustibus cæsus & expulsus est, dein capite truncatus. Quæ interim Diocletiano tribuuntur, ut primario Imperatori & persecutori; & quia hæc persecutio a Galerio Maximiano continuata est, Diocletiano etiam tunc Salonis quiescente, ideo huic ipsa paßim adscribitur; adeoque verba relata sub finem elogit, persequente Christianos Diocletiano, exponenda sunt hoc aut simili modo, Perdurante adhuc contra Christianos persecutione a Diocletiano mota. [sepultus sit 26 Aprilis, Marcello Presbytero?] Qui corpora S. Marcellini & sociorum sepelivit Marcellus Presbyter, ille idem postea Pontifex est creatus, in cujus Actis XVI Ianuarii dicitur capite quinto, quod solum ad illum spectat, venisse Marcellus Episcopus, imo, ut hic dicitur, adhuc Presbyter, cum Lucina matrona & condivisse corpora Sanctorum Cyriaci & aliorum Martyrum, cum aromatibus & linteaminibus & imposuisse nocte in pavone seu vehiculo, & sustulisse. Eodem modo dicitur in Libro Pontificali nocte collegisse corpora S. Marcellini & sociorum, cum Presbyteris & Diaconibus, & cum hymnis sepelivisse, secundum quod ipsi S. Petrus præceperat, aut certe, ut supra habetur, quod ipse præceperat pœnitens: apud Anestasium legitur, quod ipse præparaverat pœnitens.

[9] Paulus ab Angelis, in descriptione Basilicæ Romanæ S. Mariæ Majoris lib. 6 cap. 3; tractat de Reliquiis dictæ Ecclesiæ, [Caput & brachium in ecclesia S. Mariæ Majoris.] ac primo loco refert eas, quæ in quodam tabernaculo marmoreo, quatuor columnis purpureis sustentato, prope S. Hieronymi altare includuntur una cum Sanctorum imaginibus, ubi ex antiquis notatis inter alia descripsit ista: Caput S. Marcellini Papæ & Martyris, positum in ære, nunc vero in argento cum Regno Pontificali. In Officiis propriis Sanctorum, pro Ecclesia S. Mariæ Majoris excusis, præcipitur festum duplex SS Cleti & Marcellini XXVI Aprilis, additurque ibidem haberi caput S. Marcellini in Ciborio Reliquiarum, & brachium in capella B. Mariæ Virginis, & in Missa dicitur Credo. [aliæ reliquiæ Romæ,] Addit Octavius Pancirolus in Thesauro abscondito Vrbis Romanæ, aliquas S. Marcellini Papæ reliquias esse in templis S. Mariæ Laurentanæ dictæ, S. Ioannis Baptistæ decollati & S. Viti; ceterum nesciri ubi corpus adservetur. Aliquas ejus reliquias esse Rotomagi in cœnobio S. Audoeni tradit Saussajus in Martyrol. Gallicano: & de Metropolitana Pragensi ecclesia legitur in Diario Reliquiarum ejusdem, esse in ea partem insignem de Capite: sed non additur unde vel quando allata sit.

[10] Georgius Cardoso, in Hagiologio Lusitano, asserit hoc die, in celeberrimo cœnobio S. Crucis Conimbricensi Canonicorum Regularium recitari officium duplex de S. Claudio Martyre, quod anno MDCXLIII caput S. Claudii, cui adhuc aliquot dentes inhærent, [an Caput S. Claudii Conimbricæ] Roma ad dictum monasterium delatum sit, & credi esse socium S. Marcellini Papæ.

[11] Vt porro contra Eusebium aliosque Græcos certius intelligatur alius a S. Marcellino esse S. Marcellus; & tempus, quo inter utrumque racavit Sedes Apostolica, comprehendatur, addimus S. Marcelli ex antiquißimo Catalogo Pontificum breve elogium, quod his verbis profertur: [Sedes S. Marcelli Successoris,] Marcellus anno uno, mensibus septem, diebus viginti. Fuit temporibus Maxentii, a Consulatu Decies & Maximiano VII, usque post Consulatum X & VII. Anni hic signantur CCCVIII, quo mense Maio fere finito videtur S. Marcellus creatus Pontifex, [a Maio anni 308 ad 16 Ianis. anni 310.] & annus sequens CCCIX, ultra quem Pontifex vixit usque ad XVI Ianuarii. Eodem quoque modo duo hi anni notantur in Fragmento Fastorum, ab anno CCV ad annum CCCLIV deducto, & e nostro Ms. per Bucherium ad Canonem Paschalem Victorii edito, videlicet, Decies & Maximiano VII, & Post Consulatum X & VII: sunt enim eodem tempore conscripta & jam indicatus Catalogus Pontificum, & hoc fragmentum Fastorum. Idatius etiam in Fastis Consularibus, a Sirmundo & Labbeo editis, hos annos ita consignat: Item Decies & Maximiano VII. His Consulibus, quod est Maxentio & Romulo, levatus Licinius Carnunto, III Idus Novemb. Dein Post Consulatum Decimum & Septimum. His Consulibus quod est Maxentio II & Romulo II. In Libello de Præfectis Vrbis apud Cuspinianum, Onufrium & Bucherium dicti anni ita exprimuntur: Consules quos jusserint DD. NN. Augusti ex XII Kalend. Maji factum est Maxentio & Romulo, quod est Decies & Maximiano VII, Idus Aprilis, Statius Rufinus Præfectus Urbis: & mox, Maxentio II & Romulo II. III Kalend. Novemb. Aurelius Hermogenes Præfectus Urbis. Hæc de Consulibus, qui dictis duobus annis præfuerunt. At Maxentius filtus Maximiani Herculei tum Romæ dominabatur, anno præcedenti CCCVII a militibus Augustus proclamatus, & annis sequentibus voluit se & filium Romulum Consules designari: qui tandem anno CCCXII devictus a Constantino Magno, fugiens in Tiberi demersus periit: & tunc ut memoria Maxentii tyranni deleretur, ex Fastis expuncti sunt Consulatus ejusdem, & scriptum bis post Consulatum Decimum & Septimum: ad quos annos in Chronico Eusebu legitur, ἀνεὺ ὑπάτων, absque Consulibus: & ante eos annos Consules signantur, Diocletianus Augustus decimum, & Maximianus Augustus VII, pro quibus ab aliis substituuntur Maximianus Herculius X & Galerius Maximianus Armentarius VII; quando diximus Pontificem creatum S. Marcellum anno Christi CCCVIII, mense Maio sere finito: & quia S. Marcellinus Martyr obiit anno CCCIV, hoc XXIV Aprili, aut forsan mense Martio, cessavit Episcopatus annos quatuor, & mense uno aut altero: [utrum cessarit Episcopatus annis 4.] non annis VI aut VII, qui facili errore librariorum pro annis IV irrepserunt. Vacasse autem Sedem aliquot annis habent omnes antiqui Catalogi Pontificum, Liber Pontificalis, Anastasius in omnibus manuscriptis & excusis exemplaribus, Luitprandus etiam & Abbo Floriacensis cum Mss. Gestis Pontificum ad Martinum V deductis; item Vincentius Bellovacensis lib. 12 Speculi Historialis cap. 98, S. Antoninus par. 1 Historiarum, tit. 7 cap. 8 § 16: causa vero tam diuturnæ vacationis conjicitur in crudelem persecutionem. Et hic sensus videtur in Ecclesia constanter duravisse per mille & plures annos, ut si in aliquo casu locum habet dictum Baronii etiam usurpatum a Bosqueto par. 2 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ pag. 6: Quod a recentiore auctore, de rebus adeo antiquis, sine alicujus vetustioris auctoritate profertur, contemnitur: multo magis id valere debeat in casu præsenti, ubi contra quemcumque aliter sentientem pugnat tot antiquorum monumentorum tam consentiens auctoritas.

[Annotata]

* al. septemdecim.

* al. triginta quinque aut sex,

DE SANCTO CYRILLO,
MARTYRE AXIOPOLI IN MYSIA INFERIORE.

[Commentarius]

Cyrillus, Martyr Axiopoli, in Mysia inferiore (S.)

G. H.

[1] Axiopolis, urbs antiqua Mysiæ inferioris seu Bulgariæ, ad Danubii fluminis ripam dexteram sita est; & notatur apud antiquos Danubium ab Axiopoli deinceps Istrum nominari usque ad ostia, quibus in Pontum Euxinum effluit. Apographum Epternacense Martyrologii Hieronymiani, a mille propemodum annis exaratum, quo hactenus toto hoc opere usi sumus, ita auspicatur hunc diem. VI Kalendas Maji. In Axiopoli natalis Cyrilli. Quæ eadem leguntur in Mss. Martyrologiis etiam valde antiquis, scilicet monasterii Richenoviensis sive Augiæ-divitis prope Constantiam in Suevia, & monasterii Rhinoviensis in Heluetia.

[2] In aliis apographis ejusdem Martyrologii Hieronymiani, ob lineolam omissam, apponitur dictæ Axiopoli, Martyr Aurelius; sed is Romæ passus dicitur in præcitato antiquißimo, ubi ista consequenter sic habentur: In Axiopoli natalis Cyrilli. Et in Antiochia Euthymiæ. Et Romæ Primitivi, Aureli. Iterum Antiochiæ Leonidis &c. In recentioribus ergo, ubi verba, sic leguntur In Axiopoli Aureli, In Antiochia Leonidis &c. supplenda est lineola. Nos ne tituli multiplicentur Antiochenos Martyres conjungemus, & S. Cyrillo substituemus duos Martyres Romanos.

DE SS. PRIMITIVO ET AVRELIO,
MARTYRIBVS ROMÆ.

[Commentarius]

Primitivus, Martyr Romæ (S.)
Aurelius, Martyr Romæ (S.)

G. H.

Horum Martyrum memoria adservata est, ut diximus, in antiquißimo apographo Martyrologii Hieronymiani, & sic exprimitur: Et Romæ Primitivi, Aureli. Quidam Primitivus, aliquibus Primitiva, Martyr in portu Romano, refertur adidiem XXV Februarii, sed Socium habuit Paulum itidem Martyrem. Alius S. Primitivus Martyr Romanus colitur X Iunii, cum SS. Getulio, Cereale & Amantio passus sub Hadriano Imperatore: ab utroque hunc diversum arbitramur. Aurelii Martyris meminerunt hoc die alia tria apographa Martyrologii Hieronymiani, & aliquod Ms. Trevirense S. Maximini, & Axiopoli adscribunt. Verum id accidit, ut supra ostendimus, culpa amanuensium, per quos lineola in transcribendo fuit omissa. Non indicata palæstra fit mentio Aurelii in Mss. Parisiensi Labbæi, & Aquisgranensi: sed in hoc Aurini scribitur: item apud Grevenum in Auctario Vsuardi. In Ms. Augustano S. Vdalrici Africa præponitur: sed id nomen referri debet ad mox dandos Martyres Afros.

DE SS. EVTHYMIA, LEONIDE, VINDEO, MARIO,
MARTYRIBVS ANTIOCHIÆ IN SYRIA.

[Commentarius]

Euthymia, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Leonides, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Vindeus, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)
Marius, Martyr, Antiochiæ in Syria (S.)

G. H.

Iam in præcedentibus memoratum antiquissimum apographum Martyrologii Hieronymiani hos Martyres, sed quasi distinctos proponit hoc modo: In Antiochia Euthymiæ. Dein ista interponuntur: Et Romæ Primitivi, Aurelii, de quibus jam egimus, ac tum subjungitur: Item Antiochiæ Leonidis, Vindei. Quos simul sub eodem titulo referimus. Vltimi duo indicantur in tribus aliis apographis Martyrologii Hieronymiani: item in Mss. Rhinoviensi & Richenoviensi, nec non expressa urbe Syriæ Antiochia, in Mss. Aquisgranensi, Augustano & Labbeano. In antiquo Ms. Kalendario ante opera S. Isidori celebratur memoria S. Leonis in Antiochia, qui melius cum aliis in Ms. Trevirensi S. Maximini, & apud Grevenum in Auctario Vsuardi est Leonides: ita qui in hoc Auctario adjungitur Guideus, aliis est Vindecus. Quartus Marius additur in Ms. Corbeiensi Martyrologii Hieronymiani Parisiis excuso.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS.
JULIO, VICTURINO, SIRICO, FELICE, PAULO, MAXIMO, VICTORE, SIMPLICIO, POLLIONE, VITO, CALENDINO, APOLLONO, MARCIANA, FELICISSIMA, ETHEMIA, MARCIANO, LECTISSIMO, SIMIA, GERMIANO, FELICIA, EVASIA, GEMELLINO. ITEM SILVANO CUM SOCIIS.

[Commentarius]

Iulius, Martyr in Africa (S.)
Victurinus, Martyr in Africa (S.)
Siricus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Paulus, Martyr in Africa (S.)
Maximus, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)
Simplicius, Martyr in Africa (S.)
Pollion, Martyr in Africa (S.)
Vitus, Martyr in Africa (S.)
Calendinus, Martyr in Africa (S.)
Apollonus, Martyr in Africa (S.)
Marciana, Martyr in Africa (S.)
Felicissima, Martyr in Africa (S.)
Cethenica, Martyr in Africa (S.)
Marcianus, Martyr in Africa (S.)
Lectissimus, Martyr in Africa (S.)
Simia, Martyr in Africa (S.)
Germianus, Martyr in Africa (S.)
Felicia, Martyr in Africa (S.)
Euasia, Martyr in Africa (S.)
Gemellinus, Martyr in Africa (S.)
Silvanus, Martyr in Africa (S.)
Socii, Martyres in Africa (SS.)

G. H.

Est hæc illustris claßis Martyrum, ex quibus in antiquis Martyrologiis Casinensi & Romano Ducis Altempsii aliqui his verbis memorantur: In Africa Julii, Victoris, Cyrici, Honorati. Iidem indicantur in Ms. Vaticano numero 5949 signato, & loco Cyrici melius Sirici scribitur. In Mss. Romano Cardinalis Barberini, & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus hi referuntur: In Africa Honorati, Pauli, Maximi, Apollonii. Qui etiam sunt adscripti Auctorio Greveni ad Vsuardum, in quo seorsim (uti etiam in Ms. Aquisgranensi) fit mentio Viri, aliis Viti, & Sirici: Et in Ms. Trevirensi S. Maximini Sirici & Maximi. In Ms. Richenoviensi plures indicantur: In Africa Victoris, Sirici, Honorati, Felicis, Pauli, Maximi, Martiani. In Mss. Augustano ista nomina proponuntur, non addita palæstra: Julii, Sirici, Pauli, Maximi, Marciani, Simplicii, Germani, Gemellini: ubi tamen loco Julii & Marciani legitur, Juri & Martialis. Verum in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani distinctius omnium nomina ita traduntur: In Africa Julii, Victurini, Sirici, Felicis, Pauli, Maximi, Victoris, Simplicii, Pollionis, Viti, Calendini, Apolloni, Marcianæ, Felicissimæ, Ethemiæ, Marciani, Lectissimi, Simiæ, Germiani, Feliciæ, Evasiæ, Gemellini. Quibus in codice Corbeiensi Parisiis excuso additur, cum sociis eorum Silvani. At pro Victurino, Ethemia, Lectissimo & Gemellino legitur etiam Victurus, Timia & Hernia, Litissimus & Gemellina. In Ms. Florario celebrantur, Virgines plurimæ cum aliis multis: an de his Martyribus eorumque, sociis illud sit accipiendum, quis dicet?

DE SANCTO BASILEO
EPISCOPO AMASEÆ IN CAPPADOCIA,
MARTYRE NICOMEDIÆ IN BYTHINIA.

CIRCA AN. CCCXXII

[Praefatio]

Basileus, Episcopus Amaseæ, Martyr Nicomediæ (S.)

G. H.

[1] Sanctus Martyr Basileus, illustris Orientis Episcopus, natus est & educatus Amaseæ, urbe Cappadociæ Episcopali, quæ & Helenoponti provinciæ metropolis censetur; quam ipse difficillimis temporibus, cum persecutio Diocletiani, Maximiani & Maximini vigeret, administravit; ac tandem ultimis annis Licinii captus, [Nicomediæ Martyr occumbit 28 Martii,] Nicomediam abductus, & capite amputato Martyr, anno ætatis suæ septuagesimo, evolavit in cælum die XXVIII Martii. Verum quia corpus ejus in mare projectum, Angelico monitu inventum, & Amaseam delatum ibidem honorifice depositum est hoc XXVI Aprilis; [at depositus Amaseæ 26 Aprilis.] ideo hunc diem ejus venerationi deputaverunt omnes paßim Orientales. Nam Martyrologium Arabico Ægyptium, quod ex Arabica lingua in Latinum nobis transtulit Gratia Simonius Collegii Maronitarum tunc Romæ alumnus, [Memoria in Fastis Arabico-Ægyptiis,] præscribit ad hunc XXVI Aprilis certamen S. Basilei Episcopi Amaseæ: quo etiam modo refertur in Typico S. Sabbæ. Secuti Græci, qui in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris hoc martyrii compendium habent. [Typico S. Sabbæ.] Die XXVI mensis Aprilis, Certamen sacrosancti Martyris Basilei Episcopi Amaseæ. [Menologio Basilii Imp.] Sacrosanctus Christi Martyt Basileus sub Imperio Licinii Episcopus fuit Amaseæ, & hac ratione martyrii cruciatus sustinuit. Ancilla quædam uxoris Licinii, quæ dicebatur Glaphyra, ut pudicitiæ studio damnatum cum ipso Licinio concubitum evitaret, Dominæ ipsius consilio, cum ingenti nummorum copia occulte in Orientales plagas effugit: & cum Amaseam devenisset, ab Episcopo Basileo, tamquam Christiana, humaniter recepta fuit. Cum autem id scivisset Licinius, ambos devinctos coram se adduci mandavit. Verum Glaphyra, cum idcirco se morti proximam dignosceret, ab ipsius manibus effugit. Basileus autem Episcopus vinctus Nicomediam adductus, cum Imperatorem redarguisset, capite plexus est & in mare projectus. Seorsim autem corpus ejus & seorsim caput. Dei vero providentia corpus capiti est annexum, & fluctibus devolutum est usque Sinopem, & deinde Amaseæ depositum. [Menæis,] Hæc dictum Menologium, At Græci in Meneis & Anthologio Officium Ecclesiasticum de eo celebrant addito majori ex Actis martyrii elogio: quod pene idem est in Synaxario Ms. Parisiensi collegii Claromontani, [Synaxario.] in quo sub finem additur ejus solennitatem celebrari in sanctissima magna Ecclesia. Græcos secuti Mosihi eumdem S. Basilcum in habitu ac gestu Episcopali proponunt hoc eodem die in tabulis Kalendarii sui: invenitur etiam inscriptus cum titulo sancti Martyris kalendario Ruthenico apud Possevinum. E Latinis eumdem referunt Molanus, Galesinius, Canisius cum hodierno Martyrologio Romano: in quo ista leguntur: [Rom. Martyrologio.] Amaseæ in Ponto S. Basilei Episcopi & Martyris, qui sub Licinio Imperatore illustre martyrium consummavit: cujus corpus in mare projectum, & ab Elpidiphoro Angeli monitu repertum, honorifice tumulatum fuit.

Acta martyrii damus duplicia, [Acta e Græcis duplicia,] ex Græcis translata: priorum auctor est Ioannes Presbyter Nicomediensis, qu; ipsemet cum S. Basileo egit, martyrium oculis suis aspexit, & ab Elpidiphoro & Diaconis ejusdem Episcopi reliqua intellexit. Hæ Acta in monasterio Cryptæ-Ferratæ duodecim passuum millibus Romæ dißito reperta, [Ioannis Presbyteri,] Latine transtulit Guillelmus Sirletus, & typis edidit Aloysius Lipomanus tomo 7 Vitarum Sanctorum Patrum, atque ex eo ad hunc diem Laurentius Surius. Alia Acta Græca reperimus Romæ in illustri bibliotheca Eminentißimi Federici titulo S. Petri ad Vincula Cardinalis Sfortiæ, & inscribuntur, [& alterius posterioris.] Ἐγκώμιον εἰς τὸν ἅγιον Ἱερομὰρτυρα Βασιλέα, Ἀρχιεπίσκοπον Ἀμασείας. Ex his, quamvis auctoris multo recentioris sint, acceptum Proœmium, quia multa continet ad antiquitatem Amasenam & sacram historiam spectantia, non gravabimur Latinum hic facere, & antiquioribus Actis præponere: reliqua ad calcem libri poterunt in sua originali Græca lingua integre legi.

PARS ENCOMII
Ex Græco MS. Cardinalis Sfortiæ,
velut Prologus ad sequentia Acta.

Basileus, Episcopus Amaseæ, Martyr Nicomediæ (S.)

Auctore Ioanne Coævo EX MS. GR.

[1] Qui terrenam potentiam sortiti sunt, ac regias habenas sceptraque consecuti, si aliunde in aliquam urbem ingrediantur, [Præ victoria terrenorū Regum,] ac potissimum si ob victoriam obtentam peragant triumphum; suo aditu exhilarant atque exornant urbem, eamque splendidiorem effectam demonstrant. Ac talia terreni Reges urbibus sibi subjectis præbent. Quid porro dices de illis, qui in Deo regnarunt, & inconcussum tranquillumque regnum obtinuerunt: [major est triumphus S. Basilei.] qualis est egregius victor & magnus Pontifex Basileus? Nonne majora ac diviniora accepit dona, præ aliqua civitate, quam primum ingressus est ob victoriam obtentam de principibus & potestatibus tenebrarum, ob dejectum totius mali auctorem & conculcatum tyrannum? Præterea victoria plenum distillat sanguinem, [sanguine effuso,] & pretium redemptionis ostentat purpureum: quo communes hostes & malos genios suis jaculis conficiens subegit: atque eo usque conscendit, [& miraculis patratis.] ut supra naturam patret miracula, eaque ejusmodi, quæ non alius in miraculis patrandis clarus apparet fecisse. Omnino igitur hoc confitendum est, præ terrenis Regibus majorem esse hunc theophorum ac divinum Basileum, tali honore decoratum, ut post expletum martyrii certamen mare miro modo ascenderit atque ejusdem portum comprehenderit.

[2] Atque his ita dictis plurimum expedire arbitratus sum, si parum deflectamus, & orationem bene fluentem ad suum principium reducamus. [Gum Apostoli in Pentecoste Spiritū sanctū acciperent,] Post Domini nostri Salvatoris in cælos assumptionem & ad dexteram Patris sessionem, in specie ignitarum linguarum e cælis descendens Paracletus, divinos Apostolos tamquam Reges hujus mundi constituens, alios alio transmisit: quod futurum olim Divinus David & eximius Propheta ita prædixerat: Dum discernit cælestis Reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: ubi cælestis appellatur Spiritus sanctus, Selmon, Hierosolyma; dealbabuntur vero, dum sicut nix & sol splendescunt, & tunc Reges designati sunt Apostoli. [Psal. 67, 15] Atque his ita a Spiritu sancto ordinatis, Petrus sortitus est eos qui erant ex circumcisione; at qui ex præputio Paulus & alia: nam gentes constituebant partem universi orbis. Et quoniam Pontus Euxinus & regio contigua accessit ad clima Hierosolymorum, & magno spectaculo incolæ Ponti & Cappadociæ in adventu Paracleti ipso Pentecostes die interfuerunt Hierosolymis, [incola Ponti & Cappadociæ audiverunt eos loquentes:] haud procul a radiis Petri consedit Amasea Pontica, urbs antiquissima & illustris, quæ multos productura erat fructus, gratia Christi mundum excolente. Illustrarunt igitur radii Petri Amaseam: & primum [quidem obscurius], splendidius vero, [S. Petrus Amaseæ docuit,] quando in Italiam & Romam expeditionem faciebat: iter etenim uti conveniebat per eam dirigebat, & ideo locus in Amasea hactenus Cathedra Apostolorum vocatur. Princeps ergo Apostolorum in Amasea moratus, [& ordinavit eis Nicetium Episcopum.] locum sanctificavit, & primus in ea docuit, populumque illuminavit. Inde vero discedens, sicut ratio exigebat, Nicetium, virum Angelicis moribus & vita, Episcopum ordinavit.

[3] a Interlapsu vero temporis administratio illa ad nihilum redacta est, dum per fraudem & errorem rebus novis studetur, & insanis ac furore agitatis ceditur, & omnia pietatis semina proteruntur. Postea vero succedentibus temporibus b Phædimus Amaseam administravit, [Ibidem Phædimus Episcopus ordinavit S. Gregoriā Thaumaturgum & alios Episcopos:] ejusque incolas Apostolicis charismatibus & quibuscumque virtutibus exornavit: neque c gratiæ is propheticæ expers, ex inspiratione Spiritus, præscientiæ oculo quod futurum erat prævidens, Gregorium, publico nomine Thaumaturgum, d Neocæsareæ Episcopum primum B. constituit cum eam urbem, tempestas procellæ gentilitiæ misere agitaret. Plures quoque alias tam vicinas quam procul dissitas civitates hic vir Apostolicus Phædimus exornavit ordinatione sanctorum Episcoporum, easdemque haud mediocriter communivit prædicatione Apostolorum.

[4] [ne in Ethnicorum persecutione fides periret,] Deinde vero cum impietas dominaretur, & idolorum cultus vesanis furiis agitaretur, regno ad crudeles persecutores delato, qui circa simulacrorum superstitionem insaniebant, tunc regio Ponticæ ditionis & ipsa Amasea inculta permansit. Verum cælestis agricola in divina scientia dignum ex sui similitudine adinvenit agricolam, qui posset incultas & desolatas animas expurgare, & cæleste semen inserere, atque ita excolere, ut fructum adferrent aut trigesimum aut sexagesimum aut centesimum. Quis vero hic est aut qualis? [S. Basileus Episcopus creatus,] E nomine suo fidem operibus præstat. Nominatur etenim Basileus, in sacris mysteriis & certaminibus valde perspicuus. Est hic Amaseæ natus & educatus, hanc sortitus ortus sui obstetricem & nutricem; [Amaseæ natus,] hanc postmodum pastoraliter rexit, ac novum exhibuit paradisum, tum irrigatione spiritus & divinioribus doctrinis adhortationibusque, tum suis martyricis certaminibus ac præclaris ornamentis. In hoc verbo consistit bonorum omnium caput, & oratio nostra coronidem assumpsit. Hic etenim divinus pugil, certamine victor, & pastor cælesti calculo constitutus, [sua doctrina Orientales regiones illustrat:] gubernaculum urbis Amasenæ & regionum Orientalium administravit. Verum rursus quemadmodum vulpes, hyænæ & feræ indomitæ locum aliquem complentes, generoso repente leone apparente & leonino rugitu dictum locum concutiente & commovente, [& instar leonis, dispergit male operantes:] in latebras & antra secedunt; ita & feræ, humano quidem intellectu præditæ, sed dolosæ dæmonum vulpes factæ, in montes & loca deserta & absque divina irrigatione inaquosa aufugiunt, generosam sacratissimi Basilei prudentiam consiliumque non ferentes, & virile animi ejus robur, fortesque ejus & ante non visas aggressiones, felicesque successus evitantes. Divino namque & regio ubique incitatus impetu prudentiaque, domesticos confirmabat, aberrantes reducebat, & errorum munimenta evertebat: & quasi subalatus, nunc e Ancyram, alias Neocæsaream currebat, ut stultam idolorum superstitionem aboleret, & veri Dei notitiam induceret, & pro fide martyrium subituris cooperaretur, [docet Antyræ & Neocæsareæ:] docendo, admonendo, confovendo, & ad certamina excitando: idque tunc temporis, cum instrumenta diabolica, Diocletianus superbus impostor, [Post persecutionem Diocletiani, Maximiani & Maximini,] Maximianus & Maximinus, quoscumque Christianos reperiebant tamquam in laniena contrucidabant, quod nollent Deorum simulacra venerari & nequirent ad impurissima sacrifica attrahi. Verum quia athleta nostro fortissimo certante, & errores Gentilium minuebantur, & pietas Christianorum accrescebat, illud omnis malitiæ auctor & apostata draco infernalis non sustinuit, sed omnem adhibuit conatum, ut e medio tolleret Basileum Episcopum: quem ut celerius apprehenderet, [sub Licinio passus est.] malignarum suarum operationum reperit instrumentum Licinium, ad pessimam hanc machinationem exequendam aptissimum.

ANNOTATA.

a Transilit auctor a primo seculo ad tertium, nulla re ibidem pro Christianis peracta aut certe oblivioni tradita.

b Hujus Phædimi meminit S. Gregorius Nyssenus in Vita S. Gregorii Thaumaturgi ad diem 17 Novembris illustranda.

c S. Gregorius: ᾧ θεόθεν ἑξ ἁγίου Πνεύματος προγνωστικη τις δύναμις ἦν, cui divinitus a Spiritu sancto præscia futurorum vis quædam inerat.

d Neocæsarea in eadem Cappadocia itinere tridui teste S. Gregorio distat Amasea.

e Ancyra, metropolis Galatis, versus Occidentem itinere sex circiter dierum distat Amasea.

ACTA MARTYRII
Auctore Joanne Presbytero Nicomediensi teste in plurimis oculato.
Ex MS. Græco Monasterii Cryptæ-ferratæ, Interprete Guilielmo Sirleto.

Basileus, Episcopus Amaseæ, Martyr Nicomediæ (S.)

Auctore Ioanne Coævo EX MS. GR.

[1] Factum est, ut, postquam Deus percussit impium illum Romanorum Principem, [Occiso Maxentio tyranno,] suæque magnæ & veræ confessionis hostem acerbissimum, Maxentium tyrannum, quem sub Constantino pio Imperatore, & Christianæ religionis observantissimo, ut olim Pharaonem illum, in flumen a demersit, & in Constantini manus Romam tradidit: factum, inquam, fuit, ut benignissimus Imperator omnia Christianis hominibus provideret, & quamprimum suæ sororis virum Licinium mitteret ad expugnandum Maximinum. Qui cum in partibus Orientis regnum sortitus esset, adversus eum, qui verus ac solus Deus est, iniquitatem loquebatur, & sæva tyrannide eorum genus, qui Dei pietatem observabant, affligebat, ut nemo alius fecerat eorum, qui antea fuerunt.

[2] Licinius igitur omnipotente Domini nostri Jesu Christi manu adjutus, quippe qui Christi fidem sincero animo tunc observabat, victoriam de Maximino reportavit, cum in eo regno esset, quod ille in Oriente obtinuerat. Nefarius enim Maximinus de bello ipso parum cogitans, Licinii quidem manum in fuga conversus evasit, sed non omnino effugit illam Dei manum, quæ omnia ita comprehendit, ut ab ea nihil abstrahi possit: quæ manus tunc rationes & pœnas, pessimis illius sceleribus dignas, exegit. Cum enim domi se occultasset, repentino quodam per totum corpus & insanabili morbo percussus est; doloribusque asperis ac vehementibus cum mirum in modum premeretur, pronus in terram cecidit, ejus carnibus occulto quodam igne liquescentibus, omnibusque ipsius membris diffluentibus, [& Maximino divinitus punito,] solis ossibus anima ipsa conclusa: quæ ossa cum carne & sanguine carerent, e proprio loco, in quo posita erant, abrumpi cœperunt. At anima illa miserrima, neque sic a scelesto & spoliato suo tabernaculo discedere potuit, priusquam Domino ipsi supplex confessa est impietatem suam ac tyrannidem, quam adversus Christum, ejus servos affligendo, exercuerat. Tali miser ille turpissimo fine b vitam suam exegit.

[3] Itaque post justam Maximini pœnam, & divinitus invectam iram, Licinius, cum totum Orientem sub se haberet, [Licinius imperat in Oriente,] magno cum apparatu ad nostræ regionis urbem Nicomediam venit una cum conjuge sua, ut in regia domo habitaret & Orientis Imperium gubernaret. Jam vero primum summa quædam pax repente per totum nostræ regionis orbem, post vehementes illas insanientis idololatriæ commotas fluctuationes ac pugnas, Licinii arbitrio atque opera invecta est. [initio pacificus,] At bonarum rerum inimicus diabolus, pie viventium tranquillitatem ac lætitiam non diu ferre potuit. Licinio enim ipsi exemplo non fuit eorum tyrannorum, qui antea fuerunt, eversio ac pœna, ne & ipse talis esset, sed ea quæ justa sunt faceret, atque in illis perseveraret. Nam cum feliciter, quod cupiebat, ei processisset; quæque sperabantur, in ejus potestatem venissent; ostendit non longe postea, qualemnam animum haberet, & cujusmodi revera esset, [simulate Christianus,] quod videlicet per simulationem, & sub quadam simulatæ fidei specie atque integumento cum maximo illo Imperatore Constantino versatus fuerat, quo tempore Constantini res gestas considerans, animum suum occultabat. Tunc igitur, cum totus scelestus esset & nefarius, totusque ad diaboli voluntatem se accommodasset, solius & veri omniumque Creatoris Dei confessionem reprobavit, idque post jusiurandum illud, [deinde idolis servit,] quod Dei amantissimo Imperatori Constantino sæpius exposuit, nullo unquam tempore se a Christianorum fide defecturum, sed illius se fore propugnatorem. Quæ sua promissa pro nihilo faciens, Græcorum cultui se ipse totum diligenter tradidit, ardenti zelo in rebus illis execrabilibus permanens, & ubique idolis ipsis sacrificia offerens. Qui & violenter Senatorias mulieres abripiens, [lotus lascivus.] in conspectu hominum turpe atque intemperatum facinus committebat, non matribus, non filiabus parcens, quo minus intemperanter cum illis coiret. Ad hæc per omnes gentes infinitas calamitates meditari non desistebat.

[4] Hæc cum magni Constantini germana soror videret atque audiret, [Christianos ex aula pellit:] eaque ferre non posset, litteras ad pium virum & Dei amicum Constantinum clam misit, quibus significabat, quæ Licinius facere ausus fuerat. Ille enim superstitiosæ dæmonum culturæ studiosus, & ipsi Deo invisus Licinius, omnes Christianos homines e domo sua procul fugavit: qua re aperte se Christi divino patrocinio nudum ac destitutum ostendit. Cum igitur sine impedimento aliquo talia diutius ab illo fierent, una quædam puella, ex earum numero quæ in Reginæ ministerium ardenti studio affectæ erant, e genere Christianorum exorta, moribusque & temperantia florescens, [insidiatur pudicitiæ S. Glaphyræ.] cum hæc cognosceret, & ad stuprum a Licinio provocata cum eo misceri exhorreret, simulque ne propter zelotypiam ac suspicionem a domina sua affligeretur; arcanum illud Reginæ ipsi aperire ausa est. Hæc, inquit, Imperator constituit mihi facere: Benignus enim, qui ejus cubiculi præfectus est, cum tamquam magnum aliquod donum se mihi collaturum speraret, hoc significavit. Te igitur obtestor per Deum illum, qui cæli & terræ Dominus est, quem & ipsa times, & Imperator Constantinus colit, ne sinas virginitate mea me privari nefario coitu vitiatam.

[5] Hæc cum Regina didicisset, & puellæ ipsius æquam mentem ac propositum libenter amplexata esset, illam primum occultavit eo nomine, [Hæc a Constantia Regina adjuta,] quod delirio correpta, morituta videretur; postea vero opportunum tempus nacta, multum auri & argenti, regiumque ornatum ac omnem supellectilem, necnon pueros illi dedit, eamque misit in Armeniæ regionem; atque illis hominibus, qui eam deducebant, præcepit, ut nullo modo quæ fierent alicui patefacerent, quænam scilicet, aut unde esset illa puella, quoad Dominus ipse providisset. Illi vero virili veste eam ornarunt: cumque Reginæ de puellæ custodia & benignitate in eam servanda fidem certam dedissent, in eum locum, in quem jussi fuerant, proficiscebantur: ac si qui ab illis quæsivissent, quisnam ille esset, Tribunum quemdam esse respondebant. [cum suis Amaseam fugit:] Dei autem providentia factum est, ut illi in urbem Amaseam venirent: erat autem urbs illa Ponticæ provinciæ metropolis. Glaphyra igitur (hoc enim erat puellæ nomen) cum urbem munitissimam vidisset, ejus loci specie delectata est, & pueros suos admonuit, ut si Christianorum genus illic invenissent, in ea urbe permanerent.

[6] Cum vero adolescens quidam, qui ad Quintium urbis illius cumprimis illustrem pertinebat, audivisset viros illos Christianos esse, & quærere, [divertit apud Quintium Christianum,] si qui ejusdem fidei essent in urbe illa, ad Quintium pertulit quod audierat. Qui nihil moratus, eos convenit, ac rogavit, ut in domo ipsius esse vellent, & si gratum eis esset, illic manerent; dicens, se quoque Christianum esse, & eo in loco Christianum Episcopum habere, virum egregium & dignum qui cum Apostolis ipsis conferri posset. Illi ejus verbis obtemperantes, & in ejus domo partem quamdam capientes, apud clarissimum virum Quintium permanserunt: & Episcopum ipsum convenere, qui Basileus appellabatur. Erat vir ille admodum eloquens, omnique virtute & spirituali prudentia refertus. Cum vero a Glaphyra ipsa quæsitum fuisset, quænam & unde esset, [a S. Basileo suadetur ibidem latere:] respondit, se Italam genere & Christianam esse, & ex parentibus Christianis, ancillamque Reginæ illius, quæ Constantini Augusti soror & Licinii Regis uxor erat. Adjunxit etiam deinceps, quænam fuerat causa, ut ad eum locum veniret. Illi cum hæc audivissent, præceperunt, ut neque ipsa, neque quisquam illorum qui ad eam pertinebant, cum aliquibus versaretur, ne aliquo modo urbis Præfecto deferrentur, & calamitatis alicujus causa ea res ipsis foret. Beatus vero Episcopus Basileus dixit, ad Dei gloriam illam discessionis causam pertinere.

[7] Illis ipsis diebus templum Ecclesiæ causa Episcopus construebat: nam usque ad illud tempus non fuerat intra urbem Christianis ipsis locus aliquis sanctus. [hunc juvat in construēdo templo,] Casta igitur illa Virgo Glaphyra multum auri & argenti ad templi ædificationem contulit, & omnes fere suas facultates ad omnia ea suppeditabat, quæ B. Basileus jussisset. Quinetiam & ad Dominam suam scripsit, ubinā esset, & apud quem manere sibi proposuisset; ac de sacro illo ædificio certiorem eam fecit, petens, ut plus pecuniæ ad eam mitteret, qua templum sanctum Christianis compleri posset. Id libentissime fecit magni Constantini soror, quæ & plurimas pecunias & multa dona ad eam misit: scripsit etiam & litteras ad Episcopum, quibus puellam ei commendabat.

[8] Temporis intervallo iniquioris dæmonis arte factum aiunt, ut Glaphyræ litteras Benignus ille, de quo diximus, invenerit. Quibus lectis, cum audisset puellam vivere, & apud quemdam virum Amaseæ esse, Regi Licinio hoc patefecit. Qui cum mirum in modum furore accensus fuisset, illa ipsa hora ad provinciæ Præsidem edictum misit, [abducenda ad Licinium moritur.] quo jubebat Basileum ipsum & famulam Glaphyram ferreis vinculis ligatos ad eum mitti. Prius igitur quam Regis litteræ ad Præsidem venissent, Dei providentia factum est, ut Glaphyra ipsa ex humanis rebus c discederet. Corruptor autem ille & inhumanus Præses cum Regis edictum accepisset, sanctissimum Episcopum Basileum comprehendit, & ferreis vinculis adstrictum ad Regem misit. De Glaphyra autem scripsit, quod mortua esset. Consequebantur beatum Episcopum Basileum duo Clerici Diaconi, quorum alter Parthenius, alter Theotimus vocabatur: omnes autem in via ipsa ab impiis militibus & carnificibus vexati sunt. [Abductus S. Basileus carceri includitur.] Cum vero ad Nicomediam regiam urbem venissent, Dei servus Basileus in carcerem conjectus est: Parthenius vero & Theotimus apud quemdam Elpidephorum Christianum hominem atque hospitalem, qui carceri proximus habitabat, benigne & multa cum misericordia hospitio accepti sunt.

[9] [Elpidephorum & Diaconos 2 evocat nocte,] Fidelissimus igitur Elpidephorus, cum omnia de viro illo cognovisset; & carceris custodi notus esset, auro ab eo impetravit, ut sine impedimento aliquo, & ipse & Diaconi & quoscumque voluisset, ad magnum Dei Pontificem introirent, & una cum illo divinas preces atque psalmos, noctibus præsertim, canere possent. Instante igitur die, quo ante tyrannum Basileus ipse sistendus erat; mediæ noctis tempore, carceris custode accersito, Diaconos suos & admirabilem Elpidephorum quæsivit. Custos igitur ipse celerrime eos omnes ad Basileum duxit. Ille vero psalmos, ut consueverat, etiam tunc canebat, exorsus ab illa psalmorum decade, [psalmos canit.] Memento Domine David, & omnis mansuetudinis ejus. [Psal. 131, 1] Deinde cum in psalmis dicendis ulterius progressus esset, tertio versum hunc, extensis in cælum manibus, & lacrymas fundens, dixit: Si habitavero in extremis maris, manus tua deducet me, & tenebit me dextera tua, Domine. [Psal. 138, 9] Diaconi autem illi, cum Basileum in precibus, tamquam perplexum, vidissent, lapsum fuisse suspicati sunt. Ipse vero sciebat, quid diceret, ut earum rerum finis ostendit, quæ de illo conclusæ sunt.

[10] [Diaconos adhortatur,] Deinde cum hymnos & preces explevisset, die ipso jam lucescente, Diaconos affatus: Tentationes, inquit, adsunt, fratres, a diabolo quidem ipso commotæ, sed ab hominibus in nos illatæ. Ne segnes sitis, neque ob eas ærumnas, quæ futuræ sunt, animo concidatis: sed sustinete, stabiles manentes in fide: neque vos dimoveri patiamini, ut probati, non confusi, in adventu Domini sitis; vigilanter ac firmiter animæ oculos ad eum intentos habentes, qui potest nos servare a morte, & luctum vertere in gaudium, angustias ipsas in jucunditatem, lacrymas in risum, [asserit sibi Christum apparuisse.] labores in requiem. Omnes vitæ hujus voluptates & sensuum illecebras, abjectissima quæque esse propter Dei filium Jesum Christum existimate, ut ejus heredes una cum omnibus sanctis viris efficiamini, ejus regni deliciis fruentes. Scitote enim, filii mei, hac nocte Dominum meum mihi vere apparuisse, & qualis dissolutionis meæ & migrationis ad illum futurus sit finis, quæcumque denique magna & præclara in servum suum faciet, mihi declarasse. Vos igitur tranquillo animo estote, & in Christo, revertentes, fratres ipsos confirmate. d Eutychium vero, [Episcopum successorem indicat:] Callistrati filium, Episcopum vobis assumetis: ita enim mihi Dominus revelavit, qui sua gratia & benignitate motus faciet, ut vile hoc corpus meum vobis reddatur.

[11] Cum ejus Clerici amaros fletus emitterent, ille consuetam suam doctrinam adhibens, ipsos admonuit & hortatus est, ut reverti vellent, manibus Elpidephori eos commendans, cui & hoc dixit: Tu, frater, a Deo ipso electus es, ut caritatis mercedem recipias: una igitur cum illis ærumnas patere, neque ipsos dimittas, quocumque loco Dominus ad eorum ministerium te invitaverit. Cum primum vero eos Basileus dimisisset, [sistitur coram Licinio,] Rex ipse jussit illum ad se duci, ac primum Glaphyræ puellæ crimen objiciebat, quod eam acceperat, neque quidquam de ea re significaverat. Ille ad hæc omnia justam defensionem opposuit. At Rex jussit ab ejus aspectu Episcopum amoveri: cui & per urbis Tribunum significans; Condonabo, inquit, tibi erratum hoc, [& spreto Pontificatu idolorum,] & insuper honores maximos adjiciam, si mihi obtemperaveris, & deis meis sacrificia obtuleris: quin etiam & eorum sacerdotum, qui hic sunt, Pontificem te constituam. Beatus vero ille Dei minister Basileus Tribuno respondit: Hæc dices Regi: Licet totum regnum tuum mihi dare volueris, numquam tantum mihi dabis, quantum auferre vis, cum a Deo vivente me separare studeas, & dæmonibus animarum corruptoribus adjungere, atque ab infinita, sempiterna immortalique gloria abalienare, & ad caducos honores impellere, quorum honestas turpitudo est, & splendor abusio quædam inutilis. Sed si vis me bonum consiliarium audire, tu mihi obtemperes, & redeas illuc unde discessisti: quemque reprobatum contempsisti, ad eum te supplicem abjicias. [eum conatur reducere ad fidē,] Bonus enim est Deus noster, neque quisquam alius est præter ipsum justus, sanctus & salvator. Pœnitentiam igitur agas, & a vanis istis rebus discedas; ne propter insipientiam tuam mala & calamitates in te veniant, illatæ ab illo ipso justo judice, quem tu negans, dixisti Deum non esse.

[12] Hæc Tribunus statim Regi nuntiavit: quem Rex iterum ad Basileum mittens; Rursus, inquit, illum admone, nisi forte cogi velit. [minas mortis contemnit,] Quod si parere mihi noluerit, statim ejus capite obtruncato, in mare præcipitetur, ut videamus, an Galilæus ille ipsum servare possit. Rursus igitur Tribunus ad eum venit, ac dixit: Inter vitam & mortem nunc es constitutus: duorum alterum delige: vel mihi obtemperes, & Regem ipsum colas, diis immolans, quos ipse veneratur: vel teipsum gladio feriendum esse scias, & in mare præcipitandum. Hæc cum sanctus ille vir audivisset, admodum lætus respondit: Ego immortalem Deum meum ac Regem colere, & ejus præceptis obedire studeo: isti autem, quos ipsi Deos vocatis, dæmones sunt, cum quibus & qui eis credunt, a vero & solo Deo meo in omnes imperium tenente, in illo ipso judicii tempore quod definivit, in ignem gehennæ qui numquam extinguitur, detrudentur in tenebras exteriores, ubi erit fletus & stridor dentium. Fac igitur contra me quidquid vis: [paratus pro Christo omnia pati,] ego enim non solum capite privari, & in mare, ut dixisti, projici, sed etiam infinitos cruciatus pro Christo meo sustinere paratus sum. Quamdiu enim spiritus ipse in naribus meis superfuerit, formatorem & Deum meum non negabo, neque ignis illius omnia vorantis reus efficiar.

[13] Cum Tribunus ex iis intellexisset hominis sententiam stabilem esse atque immobilem, jussit mediocriter flagellis verberatum capite privari, & in mare ejus corpus dejici. [flagellis cæditur,] Hoc enim modo quamplurimos ex iis, qui Christi fidem colebant, illos præsertim, qui Dei gregibus præsidebant, obtruncatos piscibus escam projecerat. At ille gravissimus & valde religiosus Christi martyr Basileus, verbera ipsa grato animo excipiens, dicebat: Non tribulatio, non angustia, non plurima pericula, non gladius, non ignis, aut mors separare me poterunt a caritate Christi: potest enim ille ab omnibus me liberare. Cumque duceretur, canebat psalmi versus illos: Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut ovem Joseph: qui sedes super Cherubin, manifestare coram Ephraim, Benjamin & Manasse. Excita potentiam tuam, & veni, ut salvos facias nos. Hæc maxime illi optabilia erant, & spectabant ad ea innuenda, quæ postea Elpidephoro, & iis, qui cum illo erant, evenerunt. [Psal. 79, 2] Elpidephorus autem simul cum Diaconis & quibusdam hominibus Christianis Basileum sequebatur, quem carnifices ipsi vehementer urgebant. Venerunt igitur ad eum locum, in quo illi martyrium obeundum erat. [abductus ad littus maris:] Elpidephorus autem carnifices adiit, quibus & nonnullos argenteos nummos dedit, eosque rogavit, ut Basileo liceret cum domesticis suis ea loqui, quæ voluisset. Id cum carnifices libentissime concessissent, ille divinus Christi athleta & Episcopus Basileus, cum in maris littore genua inclinasset, & manus ipsas in cælum extendisset, Deum oravit theologicis vocibus, & aliis attentionem afferentibus, in hanc sententiam prolatis.

[14] Tu, qui cælestes & incorporeas mentes constituisti; qui cælum tamquam pellem, [orat Deum pro fideli populo,] extendisti, terramque ipsam super aquas fundasti; qui mare & omnia creasti quæ in his ipsis continentur, Domine Deus meus, qui unicuique & quocumque in loco & in omnibus semper præsens es; quique facis voluntatem timentium te & custodientium mandata tua, exaudi preces meas, & fidelem gregem tuum custodi, cui me inutilem servum tuum præficere dignatus es: illum ab omni Gentilium vanitate ac violentia libera, & ab omni magniloquentia & impia hæreticorum lingua, blasphemias contra te loquente, intactum serva. Tu, qui omnia potes, idolorum insaniam extermina, & satanæ opera destrue, Ecclesiæ vero tuæ cœtum amplifica. Omnem hanc civitatem & ei finitimas unum populum efficias, cujus eadem mens idemque animus sit in tua, qui verus Deus es, recta confessione retinenda. Eumdem populum & bonorum operum tibique placentium æmulatorem constitue, ut ab omnibus gloriose celebretur nomen Patris & Filii & Spiritus sancti, nunc & in secula seculorum. Dumque vocem hanc, [amplectitur Elpidephorum & Diaconos,] Amen, addidisset, Elpidephorum & Diaconos ipsos amplexatus cum osculo sancto, quemadmodum maximus ille Paulus Ephesiorum Presbyteros olim amplexatus fuit; Benedictus, inquit, Deus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum hostium qui corporeis oculis non videntur; sed laqueos ipsorum contrivit, & nos liberavit, auxiliumque præbuit ut ex angustiis eriperemur; neque supra quam possumus, nos tentari permisit. Salutate fratres & filios meos, quos genui in Spiritu sancto. Gratia Salvatoris nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. [Martyr obit.] Amen. Tunc ad carnificem conversus: Fac, inquit, tu amice, quod jussus es, & cujus causa hic ades. Cumque genua inclinasset, & collum protendisset, lætus atque exultans, plaga una percussus, bonum illud certamen fortissime confecit.

[15] Tunc Elpidephorus carnificibus aurum offerens, eos rogabat, ne Basilei corpus in mare demergerent, sed illud sibi sepeliendum traderent: verum hoc illi facere noluerunt, suspicati, ne, si forte deprehensi essent, suis etiam capitibus a Rege condemnati obtruncarentur. Cumque ille pretiosum Martyris caput a carnificibus petiisset, nec ipsum impetrare potuit. [In mare corpus & caput projicitur,] Itaque carnifices illi cum piscatorum quorumdam scapham arripuissent, in eam Martyris corpus cum capite conjecerunt; & longius a terra distantes, in altum mare alio caput, alio corpus demerserunt, nobis id videntibus, qui & gemitibus consundebamur. Elpidephorus autem minister Christi fidelissimus, cum Diaconos in domum suam accepisset, eos consolatus recreavit.

[16] Nocte vero illa divina quædam Angeli visio Elpidephoro ter oblata est, eodemque tempore Angelus ipse sic affatus eum fuit: Episcopus Basileus e Sinopem venit, & illic vos expectat. Surge igitur, & ejus Diaconos tecum habens, navigium conscende, & ad ipsum proficiscere. [Angeli monitu,] Elpidephorus cum ter eodem tempore surrexisset, & visionem secum cogitasset, Clericis illam exposuit; ab eis quærens, an re vera locum aliquem vel regionem, Sinopem dictam, alicubi esse audivissent. Parthenius urbem Ponti esse dixit: Et ego, inquit ille, [Elpidephorus & Diaconi] in somnis mihi videbar magno illi viro manum meam porrigere, & una cum ipso in Domini templum introire, qui & hoc mihi dicebat: Ut vides, ita erit tibi. Cum igitur Elpidephorus aurum & viaticum sumpsisset, & omnibus aliis rebus majorem Christi fidem duceret, eamque secum haberet, ac ut viæ ducem quemdam sequeretur, Amaseno navigio invento, una cum Basilei Diaconis in illud conscendit. [Sinopem navigant:] Navigabant igitur in urbem maritimam Sinopem, Deumque precabantur, ut quæ initio facere jussi fuerant, ea manifestius eisdem iterum revelarentur.

[17] [altero Angeli indicio,] Illa igitur nocte, qui antea Elpidephoro apparuerat, præsto fuit, ac dixit: Ad dextrum urbis sinum rete ipsum demittite, & quam cupitis margaritam invenietis: ac repente ostendit illi & locum & signa quædam, ac domum pellucentem, sanctumque virum in ea sedentem cum multitudine militum, dixitque: En ipsum vides, mane igitur veniens, illum capias. Experrectus igitur & valde lætatus, his qui cum illo erant, se hæc vidisse significavit. Qui cum diluculo surrexissent, iverunt, prout visione illa docti fuerant. Cumque & signa & locum iuvenissent, ecce autem & piscatorum navigium, qui retia sua componebant, oblatum est. Eos cum admirabilis Elpidephorus ad se vocasset; Quid vultis, inquit, vobis demus, ut rete nobis jaciatis? Illi autem libentissime cum eis pactionem fecerunt. Qui cum in navigium conscendissent, sortiti sunt inter se de primo jactu, sorsque ipsa Theotimo cecidit. In ipsius igitur nomine retia in mare demissa sunt, quæ extracta, nihil in se captum habebant. [rete ejiciunt:] Deinde Parthenius pro Elpidephoro sortitionem fecit, & secundus sagenæ jactus Parthenio cecidit, Sed neque sic aliquid ab eis captum fuit. Dixit autem Elpidephorus: Ego non in meo, sed in Dei mei nomine vobis committo, ut sagenam in mare jaciatis: fidem enim in Deo ipso habeo, fore, ut quod propositum mihi est, assequi possim.

[18] Hoc igitur facto, gloriosi Episcopi & Martyris Basilei corpus, [corpus S. Basilei extrahunt:] admirabili quodam modo & supra quam dici possit, in sagena illa complicatum fuit. Cum igitur piscatores sagenam extrahentes, multum onus in illa esse præsensissent, arridentes: Felicissimus, inquiunt, istius hominis Deus est. Cum vero retia in terram extracta fuissent, & hominem in mari peremptum vidissent, sententiam mutantes, de fortuna illa conquerebantur. At Elpidephorus cum eum vidisset, & sanctum virum Basileum cognovisset, se continere non poterat, quin multum lacrymaret atque ingemisceret. Parthenius vero in ejus aurem incumbens: Ne demus, inquit, istis suspicionem, sed tamquam communem humani generis naturam misericordia prosequentes, illos rogemus, ut nobis eum dent, quo terræ cadaver ipsum mandare possimus. Consultabant enim piscatores de illo iterum in mare projiciendo. Quamobrem piscatoribus dixerunt: Vos quidem, fratres, laborastis, idque, quod a Deo ipso datum fuit, cepistis: date nobis eum, qui pro piscibus extractus est, ut quæ ad sepulturam pertinent, rite illi adhibeamus, ut terræ id, quod ei cognatum est, adjungatur. Piscatores autem pro cadavete nihil sibi dari patiebantur. At Elpidephorus: Vos, inquit, laborem passi estis, quodque vobis impositum fuit, exolvistis: justum igitur est, vos mercedem recipere. Cum hoc diceret, non antea destitit, quam quod constitutum eis fuerat, acceperunt.

[19] Cum igitur ad ripam quamdam maris navigassent, corpore illo accepto ac reposito, [Caput corpori connexum] a piscatoribus relicti sunt, sole ad vesperum jam vergente. Tum illi honoratum sancti Martyris tabernaculum amplexari cœperunt cum lacrymis atque gemitibus, & ea re multum gavisi sunt. Cum enim Martyris caput sine corpore, corpusque sine capite, utrumque nobis ipsis spectantibus, in altum mare projectum fuisset, admirabile fuit & insigne admodum Divinæ potentiæ opus, illud idem caput cum corpore conjunctum emergere: cum sectionis signum existeret, quam gladio allatam, undique collum Martyris præse se ferebat quidem, sed ita tamen, ut a sacro illo capite disiunctum non esset. Neque ullum omnino damnum, vel tumorem ex aquis ipsis, [suavem odorem emittit:] quibus diu agitatum fuerat, ut alia omnia consueverunt, corpus illud acceperat, neque aliquid male olebat, quin etiam odoris suavitatem quamdam emittebat: prorsus enim ab omni corruptione liberum erat. Non a capite, non a palpebris, non a canitie illa, quæ nuper florere cœperat, pili effluxerant; sed qualis erat, cum adhuc superstes dormiebat, talis & nunc ante illos positus cernebatur, multorumque unguentorum suavitatem redolebat. Nondum autem septuagesimum annum excesserat. Sed nemo his fidem non habeat, quasi Divinæ potentiæ ordine hæc non sint facta, cum sciat, quæ in Erythræo mari, & Iordane fluvio sub Mose, Iosue, Elia & Elisæo olim a Deo effecta sunt, quæque postea in Iona illo divino homine, [miraculo simili atque olim facto.] & tribus adolescentibus, qui in Babylonia illa fornace fortiter se gesserunt, quorum neque crines, neque indumenta ignis ardore aut incendio corrupta sunt. Hæc enim Dei potentia evenerunt omnia facientis, & suo nutu quocumque tempore voluerit, quæ contra omnium opinionem sunt, disponentis: idem enim Deus est, qui & tunc & nunc mirabilia omnia in eos, quos se dignos invenit, vel post mortem eorum efficere solet.

[20] [Corpus defertur Amaseam:] Cum satis igitur collacrymassent, & jam advesperasceret, Elpidephorus ad urbem cucurrit, & velum quoddam emit: cumque multa nox esset, corpus ipsum in velo illo involuit: quod in cujusdam Christiani hominis domo, qui erat unus bonorum civium f & apud quem jam antea diverterant, reponens, una cum iis, qui illic erant, decenter funus ipsum curavit. Quamprimum autem & ex tabulis arcam quamdam Elpidephorus composuit, atque in vehiculum mercede conductum corpore imposito, una cum Diaconis ad illius urbem Amaseam profectus est, ac totos quinque dies in itinere consumpsit. Ad multam vero noctem in templo, nuper constructo, reliquias illas reposuerunt. Diluculo autem tota Christianorum multitudo in eum locum collecta, occulte quidem propter Præsidis metum, ne si hoc ille sciret eis malefaceret, festinavit sancti viri corpus sepulcro dare. Sed quoniam verisimile erat aliquos vel non credere, vel ejus corporis spectandi cupidos esse, cum velum illud revoluissent, omnium virtutum & continentiæ specimen viderunt, eorumque sensus admirabili quadam odorum suavitate oblectatus est. [inter lacrymas suorū sepultum.] Cumque totum illud sancti viri corpus, quod Spiritus sancti templum fuerat, inspexissent, ac re illa omniumque opinionem superante miraculo perculsi fuissent, & spiritualem patrem ac magistrum lacrymis prosecuti essent, ipsi denique miraculorum effectori Deo gloriam reddidissent, cum psalmis & lampadibus & multis aromatibus ante illud templum, quod a Basileo martyre, Dei ope adjuvante, constructum fuerat, in ea parte quæ ad Orientem spectat, ubi & reliquorum sanctorum Martyrum corpora multa reposita esse dicuntur, ejus etiam corpus condiderunt, hucusque Episcopum, Pastorem & sui gregis etiam post mortem custodem vigilantissimum habentes; eumdemque gravissimorum ac ferocium, cujusmodi Arabici sunt, luporum, qui non corporeis oculis, sed mente comprehenduntur, aliarumque ferarum, Græcorum, inquam & hæreticorum persecutorem diligentissimum.

[21] Post insignem igitur hominis illius sancti cædem, Constantinus Imperator, cum hæc didicisset, [Licinius a Constantino Magno victus misere perit,] tum ex sororis suæ litteris, tum ex aliis viris Senatoriis, qui a Licinio vexati fuerant, & ad Constantinum, tamquam ad servatorem & malorum emendatorem confugerant, g Roma discessit maxima ira percitus, vel divino potius consilio, cum Crispo filio, qui & in omnibus Rex bonus erat, eique similis a quo genitus fuerat. Venit igitur Constantinus in Orientem, ut Licinium comprehenderet, qui se ad bellum contra Imperatorem gerendum instruxerat: sed ejus exercitus totus ad Imperatorem illum, maxime gloriosum & nobiles victorias reportantem, se contulit eique adhæsit. Licinium vero, cum fere ad mortem usque Imperator castigasset, regali & quacumque illa principatus potestate privatum, in Galliam demandavit, ut in illa regione habitaret: eo enim quod ejus affinis erat, illum morte punire noluit, qui jure millies mori debebat. Ei autem, toto Senatu audiente, dixit: Luge, & pœnitentiam age ob ea quæ ausus es, bonisque operibus studens, ab illis numquam desiste: fortasse Deus propitius ac benevolus erit tibi, & qui omnis benevolentiæ expers & insidiator fuisti, fortasse sempiternæ pœnæ sententiam aufugies. Nihilominus tamen divina pœna vehementer illum aggressa fuit: in ea enim regione, ad quam missus est, difficilia quædam ulcera, remedia ejus malitiæ congruentia, similem illi, quam Maximinus passus fuerat, plagam attulerunt. Cum igitur graviter ingemisceret, & solum ac verum Deum a se reprobatum fuisse confessus esset, ex hac h vita miser avulsus fuit.

[22] Porro cum magnus & vere Christi electus Imperator Constantinus Imperium invictum atque inexpugnabile adeptus esset, divisiones illas, [& fides Christiani floret.] quas primus ex Romanis Imperatoribus Diocletianus excogitaverat, in veterem statum restitutas, divinis legibus & statutis conjunxit: ac per omnes gentes Græcæ superstitionis ritum ac tyrannidem in nihilum redegit: Christianorum vero res augeri, extolli, & omni cum fiducia rectissimam & veram Christi confessionem prædicari fecit: omniaque illa, quæ ad idolorum templa pertinebant, sive pecuniæ, sive reditus fuissent, Domini Jesu Christi Ecclesiis distribui edicto jussit: Imperium denique ipsum eidem Domino acceptum referens, Byzantium urbem suo nomine appellandam construxit, quam omnium Rex atque Imperator Deus diligit. Obiit autem martyrio functus beatus, & inter Sacerdotes atque illustres Martyres cum primis egregius & fidelis Basileus, mense Martio vigesimo octavo die: sepultus vero fuit in sacri sui gregis urbe mense Aprili vigesimosexto, imperante Constantino, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria & Imperium in secula. Amen.

[23] Posteaquam tale in Christo ministerium amabilis Elpidephorus complevit, [Ioannes Vitæ scriptor,] & in urbe Nicomedia apud me minimum inter Christi Sacerdotes Ioannem fuit, omnes Basilei res gestas, quæ supradictæ sunt, Deo teste, mihi exposuit. Quamobrem ad eorum, qui hæc legent vel audire voluerint, ædificationem atque utilitatem litteris mandare, & scripta relinquere studui, quæcumque vidi, audivi & didici: nam & ipse dignus habitus fui, qui per dilectum Elpidephorum illius beati viri spirituali congressu fruerer, quo tempore in carcere custodiebatur, a quo & maximam utilitatem percepi. Cum enim tempore illo inter Christi fideles homines contentio ac dissidium ortum esset, [circa Incarnationem a S. Basileo instructus est.] ego ab eo viro, qui omni affectione liber & præceptor erat vere magnus, supplex petii, ut diceret, num recte sentirent, qui Filium ipsum simul cum Deo omnium supremo pariter æternum esse & sine principio tenerent, dicentes eum esse ejusdem essentiæ, cujus & Pater est, necnon duo hæc sine principio & pari honore prædita esse affirmantes; an potius hæreticam disputationem sustinerent, cum quodam loco clara voce Filius ipse dicat, Pater major me est: item illud, Vado ad Deum meum. Tunc ille: Si divina, inquit, oracula diligenter & accurate legere volueris, omni affectu & odio liber, invenies rectissime illos sentire, qui confitentur, sic Deum ipsum a se coli, cum Ioannes aperte clamet: [Ioan. 1, 1] In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum , hoc erat in principio apud Deum: [1 Cor. 1, 24] & Paulus testetur, Christum esse Dei potentiam, & Dei sapientiam, imaginem & characterem Dei invisibilis, primogenitum omnis creaturæ, atque creatorem. [Colos 1, 15] In ipso enim creata sunt omnia, sive visibilia sive invisibilia, & omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, quod factum est. Si vero in ipso & per ipsum omnia creata sunt & constiterunt, manifeste tempus & secula creata esse intelligimus.

[24] At si quis ad eam insaniam devenerit, ut Patrem & Deum sine potentia, sapientia & verbo fuisse dicat, [& Filium Patri consubstantiatem esse,] habeat ille & de Filio talem opinionem, quod patibilis fuerit, & paulatim creverit, atque additamentum acceperit, ejusque ipsius divini existentis totam naturam (ut opinatur) ad principium referat: auctio enim & additamentum, quod paullatim fit, principium habet omnino id, quod fit in tempore. Verum non existimo aliquem ex iis, qui recte sentiunt, tale quippiam opinari, neque hoc a veritate puto dissentire, quod Pater sine principio, & Filius cum Deo etiam ipse sine principio sit. Non enim in tempore Pater est, sed supra tempus, supra quod & Filium esse manifestum est. Itaque cum Deus & Pater semper fuerit, æternus etiam est Filius ipse, supra quam cogitari possit, divino modo a Patre genitus. Cum enim confiteamur semper eum fuisse sine principio, semper sapientem & potentem, fateamur igitur necesse est fuisse Verbum, & Verbi genitorem: quod Verbum non in aërem dissolvitur quemadmodum nostra verba dissolvuntur, sed consistit, & est vere indissolubile, semper ab eo qui sine principio est, ab ipso, inquam, genitore secundum veram essentiam principium habens supra principiū. Quod enim Verbum ipsum, hoc est Filius, ejusdem substantiæ sit, cujus & Pater, Filius ipse homo factus clara voce affirmat, cum ait, Ego & Pater unum sumus; &, Qui videt me, videt & Patrem meum. Hæc enim verba aliter intelligi non possunt, quam quod ejusdem substantiæ cognationem iis, qui vere sunt, apte congruere ostendant. [Ioa. 10, 30 & 14, 9] Eamdem sententiam & in verbis illis contineri arbitror: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. [Mat 28, 19] Cum hoc dicit, unum ostendit nomen Patris, & Filii, & sancti Spiritus. Cur nam hoc fecit? Ut ejusdem substantiæ, voluntatis, regni, potestatis ac virtutis, eamdem cognationem esse doceret, diversitatemque personarum, quæ in Trinitate considerantur, ostenderet.

[25] Quod vero dixit: Pater meus major me est: &, Vado ad Deum meum: in eam partem accipiendum est, in quam accipimus, cum audivimus illum esurivisse, sitivisse, dormivisse, defessum, anxium & tristem fuisse, crucem denique & mortem pertulisse. [Ioa. 14, 28 & 20, 17] Hæc enim omnia pii homines humanæ Filii Dei, hoc est unigeniti Verbi, naturæ propter nos susceptæ tribuere debent: quoniam formam hominis suscepit, & sponte sua seipsum exinanivit, & cum esset dives, (ut ait divinus Paulus) propter nos factus est pauper, ut nos illius paupertate divites efficeremur. [2 Cor. 8, 9] Similis enim nobis fuit per omnia, excepto peccato. Tales igitur humiles voces, & patibili naturæ convenientes, cogitandum est illi convenire, qua parte homo fuit: illas vero magnas, & Deo convenientes voces, de eodem cogitabimus, qua parte Verbum erat Dei in principio, & Deus unum cum patre: id quod ex divinis signis ostensum est. Itaque Genitori similem fuisse intelliget, qui animæ oculis non caliginosis eum contemplari voluerit.

[26] Cum his sermonibus a beato illo Martyre adjutus fuissem, & ad rectæ sinceræque fidei firmissimum lapidem conversus, animum meum in eo confirmassem, [Nihil immutari petit auctor.] & eorum, qui Filium a Patris substantia disiungere atque alienare conati sunt, vel seipsos potius ab unigeniti Filii providentia sejungunt, inanem & adulterinam doctrinam execratus fuissem; ad lectissimum eorum, qui Deo recte credunt, numerum meipsum aggregavi, in Patre, Filio, & sancto Spiritu, ejusdem Trinitatis gloriam celebrans, & nunc, & in secula. Amen. Ita completum fuit martyrium S. Basilei, qui fuit Episcopus urbis Amaseæ. Ejus autem memoria celebratur vigesimo sexto die mensis Aprilis. Te vero, qui hæc aut legis aut scribis, obtestor per illum ipsum Deum qui omnia videt & potest, ut propter perversorum hominum, & eorum, qui nobis inimicissimi sunt, hæreticorum malitiam, ab hac narratione nihil subtrahas, neque quidquam illi addas.

ANNOTATA.

a Maxentius, juxta pontem Milvium ad urbem Romam, submersus interiit, anno 312, 28 Octobris.

b Maximinus, in Illyriis ab Licinio victus, fugit in Asiam & apud Tarsum Ciliciæ horrenda morte consumptus est, anno 313.

c Colitur S Glaphyra 13 Ianuarii, Martyrologio Romano inscripta. A Græcis una cum S. Basileo hoc die 26 Aprilis memoratur.

d Eutychius, videtur is esse, qui subscripsit Synodo Nicænæ anno 325, sed ibi Eutychianus scribitur Latine, Græce vero non extant subscriptiones.

e Sinope urbs Episcopalis Paphlagoniæ ad Pontum Euxinum.

f Græce ἐυπολίτων: quod Sirletus Eupolitarum vertit, quasi nomen a patria Eupoli vel a dignitate sumptum: quorum neutrum dici potest, ideoque vox hæc debet sumi appellative.

g Anno 323, quando mense Februario Romæ & dein Thessalonicæ leges condidit: eoque tempore bellum cum Licinio cœptum: ac Constantinus primum victoriam obtinuit in Thracia, 2 Iulii; dein in Bithynia 17 Septembris.

h Licinius, rebus novis studens, Thessalonicæ interemptus ab aliis traditur anno 325.

DE SANCTA EXVPERANTIA,
VIRGINE TRECIS IN GALLIA.

[Commentarius]

Exuperantia, Virgo, Trecis in Gallia (S.)

G. H.

[1] Tricaßinæ urbis loco suburbano, qui olim Insula-Germanica dicebatur, constructum est seculo Christi septimo a S. Frodoberto primo Abbate monasterium Cellense, S. Petro dicatum, [Trecis in monasterio S. Frodoberti] uti latius diximus ad S. Frodoberti Vitam VIII Ianuarii. Ibi inter alias illustres Reliquias variorum Sanctorum, retro post summum altare collocatas, adservatur in forulo secundo versus partem Meridionalem sacrum corpus S. Exuperantiæ Virginis, [adservatur corpus S. Exuperantiæ Virg.] in antiqua hierotheca lignea, sed inaurata & variis imaginibus exornata.

[2] Nicolaus Camuzatus, auctor Promptuarii sacrarum antiquitatum Tricaßinæ diœcesis anno MDCX excusi, in Notis ad Vitam S. Frodoberti, [memoria 25] edidit Excerpta ex Kalendario MS. dicti cœnobii, & folio 39, habet hæc verba: VII Kalendas Maji Trecas, apud monasterium S. Frodoberti, natalis B. Exuperantiæ Virginis. Verum ad dictum diem VII Kalendas Maji, [& potissimum 26 Aprilis,] sive XXV Aprilis, non reperimus ejus memoriam in ullo Martyrologio, unde errorem typographicum apud Camuzatum arbitramur, quem correxit Nicolaus des-Guerrois, in libro quem anno MDCXXXVII, edidit de Historia Ecclesiastica Trecensi, ubi folio 22 ex antiquo Martyrologio monasterii Cellensis ita relata verba allegat: VI Kalendas Maji, Trecas, apud monasterium S. Frodoberti, natalis S. Exuperantiæ Virginis.

[3] Eadem, sed aliquanto contractius, leguntur in MS. Martyrologio Carmelitano, ex Trecensibus & Senonensibus ritibus desumpto; itemque in Mss. Martyrologiis Parisiensi monasterii S. Germani a Pratis, Bruxellensi S. Gudilæ, & alio forsan Brugensi; nec non in Florario Ms. Præterea in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, in Auctario Greveni ad Vsuardum & Martyrologio Germanico Canisii, Italico Felicii, item apud Maurolycum & Molanum: quibus duobus allegatis inscriptum est nomen Martyrologio Romano his verbis: Trecis S. Exuperantiæ Virginis.

[4] [translatio 20 Aprilis.] At Translatio S. Exuperantiæ indicatur ad diem XX Aprilis, in Martyrologiis Parisiensi S. Germani a Pratis, Remensi SS. Timothei & Apollinaris, & Divionensi S. Stephani: sed in hoc male exaratur Exuperia, saltem in nostro apographo. Reliqua circa vitæ & mortis genus prorsus latent, unde conjicit memoratus Des-Guerrois eam seculo Christi primo aut secundo floruisse: & de ea agit ad annum Christi centesimum, quod omnia tunc peracta apud Tricaßinos plane obscura permanserunt. Verum plurima, etiam diu post acta, variis bellis & incendiis perierunt, aut majorum socordia non fuerunt scripta.

[5] Arturus du Monstier in suo Gynæceo sacro hunc diem ita auspicatur: Auximi in Piceno S. Exuperantiæ Virginis & Martyris. Ita, inquit in Notis, [Alia Exuperia] Ferrarius in nova Topographia ad Martyrol. Romanum, verbo Auximum, ex Tabulis Ecclesiæ Auximanæ, cujus sacrum corpus servari in æde Cathedrali Cajetana testatur Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ in Episcopis Cajetanis. Hæc ibi. Verum Vghellus enumerans sacras Reliquias urbis Cajetæ, asserit corpus ibidem esse S. Exuperiæ Virginis & Martyris, non Exuperantiæ. Ferrarius vero dicit Auximi coli Uxuperantiam, cujus interim neque in Catalogo Sanctorum Italiæ, [& Vxuperantia ab aliis profertur.] neque in Catalogo generali, sedecim annis serius edito, meminit. Anno deinde MDCXX Ioannes Baldi, Auximanæ ecclesiæ Canonicus Pœnitentiarius, vulgavit librum de Sanctis Victore ætque Corona Martyribus & S. Leopardo Episcopo aliisque Sanctis in ecclesia jam dicta sepultis, nulla Uxuperantiæ mentione uspiam facta. Cogimur igitur suspicari, in isto qui allegatur Ferrarii loco mendum aliquod latere, aut errorem subesse.

DE SANCTO LVCIDIO,
EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

[Commentarius]

Lucidius, Episcopus Veronensis in Italia (S.)

G. H.

Inter plurimos Ecclesiæ Veronensis Antistites, Sanctorum catalogo inscriptos, ad hunc diem XXVI Aprilis memoratur S. Lucidius, Episcopus Veronæ. Extant Sanctorum Præsulum Veronensium antiqua monumenta, a Raphaële Bagata & Baptista Peretto collecta, [Cultus sacer,] & ab Augustino Valerio Episcopo Veronensi contexta, Venetiis anno MDLXXVI simul edita: in quibus de S. Lucidio ista cōtinentur: Lucidius Veronæ Episcopus, [elogium,] vir eximia sanctitate fuit. Is contemplationi divinarum rerum inprimis deditus, omnium humanarum rerum curam Presbyteris dedit: lectioni & orationi inprimis se addixit, ut populum posset in lege Dei erudire. Obiit vir sanctus sexto Kalendas Aprilis: ejus corpus conditum est in basilica S. Stephani. Hæc ibi fol. 39. De eodem fol. 8 ista leguntur: [sepultura in æde S. Stephani,] S. Lucidii Episcopi Veronensis corpus requiescit in ecclesia S. Stephani. Uti constat ex Tabula vetusta, ex membranis in sacrario S. Stephani, ex Francisco Corna & ex Tabula Sanctorum die XXVI Aprilis. Onuphrius Panvinius, lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 7, refert Episcopos incerti temporis & ordinis ex antiquo Kalendario, & inter eos S. Lucidus, dicitur obiisse XXVI Aprilis, sepultus ad S. Stephanum: Et cap. 4 agens de Basilica S. Stephani, ait in ea incertis locis jacere corpora Sanctorum Episcoporum Veronensium Lucidii, Dimidriani, Servuli, Vindemialis, [loco incerto.] Saturnini & Lupi.

Ferdinandus Vghellus in Episcopis Veronensibus tomo 5 Italiæ sacræ scribit S. Lucidum interfuisse Sardicensi Concilio, sub Julio Papa anno CCCXLVII. [Num ipse an potius S. Lucillus fuerit in Concilio Sardicensi.] Verum quia apud Athanasium in Apologia secunda, inter Episcopos Italiæ, qui illi Synodo interfuerunt, Lucillus ponitur post Severum Ravennatem, quem cum ceteris in testimonium vocat Athanasius in Apologia ad Constantium; arbitratur Baronius hic in Notis, perperam in Concilio, loco Lucilli subscriptum reperiri Lucidum. Colitur autem S. Lucillus XXXI Octobris.

DE SANCTA IVSTA,
APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Iusta, apud Græcos (S.)

D. P.

Græci præsenti XXVI Aprilis celebrant sanctam quamdam Matronam, nomine Justam, de qua in Menæis excusis & aliquibus manuscriptis & apud Maximum Episcopum Cytherorum ista referunt, Eadem die sancta Justa in pace quievit: additur distichon, quo ejus illustris sanctimonia declaratur:

Τρόπῳ σελήνης, πλησιφαὴς, Ἰούσταν,
Ἐργοις λάμψασαν, μνήματος ἔνδον, κρύπτει.

Instar lunæ splendentem operibus Justam,
Intra sepulcrum condit plenilunii dies.

Ita vocem πλησιφαὴς explicant Lexicographi, & Suidam auctorem citant: ut tamen hic sensus extunderetur e Græco textu, initio primi versus, ubi erat impressum τόπον, quod nullum formare poterat sensum, substituimus τρόπῳ. Et vero, ut sæpe alias, hic quoque agnoscendum est aliquod Menæorum, satis imperite impressorum, mendum. Sic autem intelligetur diei, qua obiit vel sepulta est Iusta, circumstantia quædam, quæ vix aliter quam ex Vita prolixius scripta videtur haberi potuisse: cui si adhuc aliqua alia temporis circumstantia adderetur, non foret difficile etiam annum invenire, ad quem mors ista referretur. Nunc omnia in obscuro latent. Si alius in conjectando audacior primum versum, sic mutandum judicet, Τόπος σελήνης πλησιφαοῦς, ut significetur Locus plene lucentis seu plenæ-lunæ, ita ex proprio nomine appellatus, in quo fuerit S. Iustæ sepulcrum; haud quidem refragabimur: optabimus tamen, ut loci sic appellati vestigium apud auctores aliquod ostendatur, & ubi ille fuerit indicetur.

DE SANCTO NESTORE,
MONACHO APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Nestor, Monachus apud Græcos (S.)

D. P.

Plures hactenus Sanctos, Nestoris nomine appellatos dedimus, sed ab hoc diversos. Inter hos fuit Nestor, Trimetbunte in Cypro Episcopus, relatus ad diem VII Martii. Alius fuit Nestor Magidensis Episcopus, & Martyr Perga in Pamphylia, ad diem XXVII Februarii celebratus. Alius est Martyr in eadem urbe Pergensi ad diem II Martii: alii duo VII ejusdem Martii paßi Antiochiæ & in Thracia: alius denique loco non indicato passus XXVI Februarii. De hoc non Episcopo, non Martyre, sed simpliciter Monacho, in Menæis excusis & manuscriptis & apud Maximum Cytherorum Episcopum referuntur ista: Eadem die XXVI Aprilis, Sanctus Nestor, qui parentibus relictis vitam monasticam amplexus, in pace eam finivit. Additur hoc distichon in Menæis.

Τοὺς οὐρανοὺς ἱδρῶσι Νέστορ ἐπρίω,
Λι᾽ οὓς φύσει τύραννον ἠρνήσω φύσιν.

Sudoribus cælum, Nestor, emisti bene,
Queis naturæ inimicam naturam abnegasti.

Vbi videtur naturæ humanæ opponi natura dæmonum, & vox τύραννος adjective usurpari. Nesterion Abbas magnus, qui erat amicus Abbatis Antonii, sæpius laudatur in Vitis Patrum; & plerique istic laudati, coluntur ut Sancti apud Græcos: sed cum nomina differant, quis ausit dicere Nesterionem coli hoc die sub nomine Nestoris, propterea tantum, quod nusquam alibi in sacris fastis tam laudati Abbatis nomen inveniatur?

DE S. TRVDPERTO MARTYRE,
EREMITA IN BRISGOIA.

POST AN. DCXLII.

[Praefatio]

Trudpertus, Eremita in Brisgoia, Germaniæ provincia (S.)

BHL Number: 8334

Auctore G. H.

[1] Inter illustres magnæ Germaniæ regiones, adjacet Rheno ad dexterum latus, usque ad Herciniam seu Nigram-Silvam extensa, Brisgoia, infra in Actis Brisgaiogia dicta, Austriacorum antiqua posseßio, Alsatiæ superiori contermina, [In Brisgoia occisus,] cui etiam solet annumerari. In hac ditione vixit S. Trudpertus Eremita, a nefariis hominibus occisus, & ideo cum Martyribus Ecclesiasticam venerationem adeptus. Extat inter veteres rerum Germanicarum scriptores, a Ioanne Pistorio editos, Chronicon Episcopatus Constantiensis, a Iacobo Manlio inchoatum; ad quod Appendix quarta subjuncta, exhibet Catalogum Sanctorum diœcesis Constantiensis, in qua est Brisgoia; & inter alios Sanctos ista leguntur: [inter Sanctos Constantiensis diœcesis habitus:] S. Trudpertus, Eremita, Martyr, de partibus Scotorum in monasterium Numaga: quod nunc monasterium, suo nomine, S. Trudperti nominatur in Brisgoia. Primum nomen Numaga a fluviolo acceptum cui adjacet, & in Mappis inscribitur S. Hubrecht, loco S. Trubrecht, inter pagos Oberthal, & Underthal, id est, superiorem & inferiorem vallem, ad pedem Herciniæ montis. Vicinioræ oppida in Actis referuntur Staffena, vulgo Staufen ad dictum Numagam fluvium, & Sultsberga. Gabriel Bucelinus, qui testatur se in hoc monasterio anno MDCXXIV Magistrum Novitiorum egisse, [ubi monasterium S. Trudperti,] asserit in Germania sacra, illud statim a morte S. Trudperti fundatum fuisse, ab Otberto Comite Habspurgi ante mille annos; & se ex ejus vetustissimis monumentis Agilolphingicæ gentis & Habspurgi Comitum origines & deductiones, multo & magno labore, distinctissime tamen & clarissime, deduxisse: quas alii ulterius poterunt examinare, & conferre cum stemmate Austriaco sive Habspurgico elucidato ab Hieronymo Vignerio, & Ioanne Iacobo Chifletio. In Actis infra dicitur de Othperti stirpe magnifica Comitum generosa propago de Habspurg traxisse originem. Reliqua hujus monasterii infra ad Acta illustrantur,

[2] Martyrologium Vsuardi, ad usum Ecclesiarum Alsatiæ auctum, [26 Aprilis, cultus in MS. Martyrologio,] & in pergameno manu Widonis Krentzelin sub Sigismundo Imperatore, vacante Romana Sede, adeoque anno MCCCCXVI, exaratum, quod pertinuit olim ad M. Nicolaum Scheichium Hagenoium, ad diem VI Kalendas Maji, seu XXVI Aprilis ita habet: In Nigra-silva S. Trutperti Martyris. Habemus Breviarium in pergameno conscriptum & Spira ad nos transmissum: [& Breviariis,] in quo præscribitur cultus Ecclesiasticus S. Trudperti ad hunc XXVI Aprilis cum hac Oratione. Deus, qui nos Beati Trudperti Martyris tui concedis natalitio perfrui, ejus nos tribue meritis & precibus adjuvari. In Breviario Ecclesiæ Argentinensis anno MCCCCLXXVIII excuso, ista præscribitur Oratio. Sancti nos, quæsumus Domine, Martyris tui Trudperti natalitia votiva lætificent, & sui intercessione beneficii attollant. Additur ibidem Vitæ compendium, in tres Lectiones ad Matutinum recitandas distributum, quod infra referemus. In proprio Sanctorum Archidiœcesis Salisburgensis, sub annum MDCXLVII excuso, fit Officium ex præscripto Breviarii Romani de SS. Cleto & Marcellino Pontificibus, cum Commemoratione S. Trudperti Martyris. Verum in Ecclesia Constantiensi, ob prædictos sanctos Pontifices Cletum & Marcellinum, officium S. Trudperti Martyris recitatur sequenti die XXVII Aprilis, [27 Aprilis,] & Lectiones secundi Nocturni uberiores desumuntur ex Vita. Gabriel Bucelinus, in Sacrario Benedictino; post ejus Menologium excuso, [1 Maji,] ad Kalendas Maji, ista habet: Natalis S. Trudperti Martyris, regio sanguine oriundi, cujus sacrum corpus in cœnobio S. Trudperti Herciniæ adservatur. Verum potius videtur nobis Elevatio corporis dicenda, cujus infra Acta meminerunt. Translationis festum celebrari XXIX Octobris infra notamus. [29 Octob.]

[3] Acta vitæ, necis & miraculorum S. Trudperti transmisit nobis Aschaffenburgo Ioannes Gamansius noster, ex locuplete thesauro suo a se de rebus Germanicis collecto. [Acta ex MS. monasterii S. Trudperti,] Sunt hæc nitide & cum diversis coloribus exarata, & ab eodem Gamansio collata cum MS. Blaburensi: in Frontispicio autem libelli adscripta sunt ista verba: Spectat hic liber, de S. Trudperti Martyris Vita; ad bibliothecam monasterii prædicti sancti viri, a quo monasterium pervetustum originem duxit. Scriptam esse hanc historiam vel uti auctor prefatur stylo decentiori innovatam esse, [composita an. 1279,] additaque miracula; quæ nondum a tunc viventium memoria recesserant, anno MCCLXXIX, indicatur sub finem hisce versibus.

Tempus si poscas, quo scripsimus hæc, ita noscas:
Millenis decies septem, ter tresque, ducentis
Annos adjicies in carne Dei venientis:
Abbas Wernherus tunc rexit Martyris ædem,
Verna Dei verus, sibi qui det in æthere sedem.

Meminit auctor miraculorum, quæ suo tempore sub dicti Wernheri decessore etiam Wernhero contigerunt: Posteriorem autem Wernherum dicit Bucelinus anno MCCCII obiisse; corrigendus in priore, quem floruisse scribit anno 1288, legendo 1268, ut infra notabimus. Sequebatur Idyllion, ut vocatur, de vita & passione S. Trudperti Martyris secundum Alphabetum: quod subiicimus, & est hujusmodi.

[4]

Auspicio Christi, cujus pia signa tulisti
Belliger, hoc palmam Trudperte statu capis almā. [& Vitæ compendium metricum,]
Cum patrias sedes & avitas deseris ædes,
Deligis auricomam peregrino limite Romam,
Et Proceres cæli cultu lustrare fideli.
Fixus ut ad tumbas illorum flendo recumbas,
Gressibus ante fores positis ut pronus adores.
Hærentem totis ad eorum limina votis
Invisit grate solita Dominus pietate,
Katalogumque viæ docet ac loca philosophiæ,
Lucidus ætheream speculeris ubi theoriam.
Mox inhiando petis monstratæ lustra quietis,
Nimaga convallem legis & rota fervida callem.
Obsequium certus meritorum præstat Othpertus,
Plane vir dignus memorabilis atque benignus.
Raptus ab infidis, ove mitior, hinc homicidis.
Scandis ovans rutuli modulata palatia cæli.
Tecta scit obvolvi, caro nescit humata resolvi,
Vitæ mundiciam testata cadavere summam.
Xenia virtutis, numerosæ dona salutis,
Ymnigeris signis confert tua gloria dignis,
Zodiaci sursum longe super edita cursum.

Et aliquo spatio vacuo interposito additur hoc distichon, cum nota anni. [descriptæ an. 1570,]

Qui me scribebat, Sifridus nomen habebat.
Dextera scriptoris benedicta sit omnibus horis
      Anno Domini 1. 5. 7. 0.

Atque hæc quidem omnia, ipsamet prænominati Siffidi manu ita sunt exarata, ut quamvis abesset anni nota, solo tamen oculorum judicio cognosceres scripturam esse annorum præcise centum, non multo plurium aut pauciorum.

[5] Majorem quæstionis utilioris materiem præbet initium epitaphii vel encomii, recentißima quidem manu, [primus vitam scripserat Erganbaldus Ab.] sed antiquißimorum versuum relatrice, scriptum, extremo in margine libri 1 hoc modo:

Has Erganbaldus Trudperti Martyris almi
Præsul post cineres renovando restruxerat ædes,
Tactus amore Dei: venerandos scribere Sancti
Actus non piguit, sed & id pro posse peregit, &c.

Hujus Ergenbaldi neque nomen neque vestigium invenit Bucelinus, præfatus post Waldericum Abbatem (sub quo anno III Ludovici Regis, adeoq; Christi DCCCCII, restauratum monasterium testantur tabulæ ab eo productæ Tom. 1. part. 3, pag. 29) post Waldericum, inquam non extare Abbatum nomina, usque ad annum Christi MXXX; sed neque ante illum inveniri aliqua, ipso suo silentio comprobavit. Quamvis autem idem Bucelinus, etiam ab hoc tempore usque ad annum MCCCCXXX, desiderari dicat Abbates aliquos, quorum forte nomina inveniri poßint in necrologiis, [ante an. 900,] tempus quo præfuerint non item; certum tamen est Erganbaldum, ex postremo desideratis non esse, multo minus auctorem habendum Vitæ hujus de qua agimus: nam & incendium, cujus damna reparavit attingitur hic num. 26, velut antiquum; & versus prænotati nihil habent ex rythmica poësi (quæ solæ fere, circa annum millesimum atque deinceps per secula aliquot, dictare solebat istiusmodi epigrammata) & sic nobis persuadent, etiam Walderico seniorem fuisse Erganbaldum; qui proinde credi potest, restaurata quæ deflagraverat ecclesia describendam sumpsisse vitam Sancti uno alterove post ejus mortem seculo.

[6] Vtinam hodieque extaret ea Vita: nam in hac, quam damus, seculo XIII composita, multæ sunt digreßiones prolixæ: [postea accessit fabulæ de patria & fratre,] præ omnibus autem displicet caput primum, cujus argumentum ab Hibernico aliquo fabulatore conflatum, & ab auctore nimium credulo receptum esse fatebitur, quisquis legerit dicta antehac de S. Rudperto, cujus & S. Erendrudis frater fingitur fuisse hic S. Trudpertus, cum iisdem in Hibernia natus: quamvis ipsa nomina, Teutonica omnia, aliud omnino cogant de ipsorum patria judicare. Nos istius S. Rudperti, qui primum Wormatiensis, deinde Salisburgensis Episcopus & Apostolus fuit, Acta duplicia dedimus XXVII Martii, alia ex MS. Florentino Conventus S. Marci Ordinis PP. Prædicatorum, collata cum iis, quæ Henricus Canisius ex MS. Ratisponensi edidit, alia ex MS. Rubeævallis: in quibus dicitur S. Rupertus ex regali Francorum prosapia nobili ortus, ut videatur etiam S. Trudpertus esse dicendus de eodem Francorum regali prosapia prognatus, si constaret fratrem fuisse S. Ruperti. Verum quia in aliis compendiis, quæ ideo præponimus, [qui non fuit S. Rupertus] nulla hujus fraternitatis fit mentio, uti neque in præfatis S. Ruperti Actis, arbitramur ea ex vicinitate nominum Trudperti & Ruperti esse temere assumpta: potißimum quia tempora, quibus hi vixerunt, non permittunt res gestas conjungi. Fuit S. Rupertus creatus Episcopus Wormatiensis anno DLXXVII, & mortuus anno DCXXII aut DCXXVIII; cum S. Trudpertus in Brisgoiam venerit circa annum DCXL, in cujus societate non potuit fuisse S. Rupertus, qui ante annos LXX fuerat Episcopus Wormatiensis & ante dictum peregrinationis annū jam pridem mortuus. Alia MSS. compendia habemus, sed ex Actis prænominatis contracta, [Alia Vitæ compendia omissa.] aliud ex MS. Richenaugiensis monasterii, aliud ex MS. Chronico Iacobi Keraslithi a Daniele Feldner Societatis nostræ Constantia transmisso, sed hæc omittimus.

VITÆ EPITOME
Ex antiquo Breviario Argentoratensi.

Trudpertus, Eremita in Brisgoia, Germaniæ provincia (S.)

BHL Number: 0000

[7] Beatissimus Martyr Trudpertus, cujus hodie natalitia colimus, [Roma reversus] … cum fines Italiæ pertransisset, Rheni fluminis cursum sequens, Alemanniæque provinciæ partem maximam pertransiens, in pago Brisichowe haud longe a flumine Rheni, vallem quamdam in saltu vicino, a Deo sibi assignatam, magno conamine cœpit inquirere. Sanctus autem Trudpertus cum pervenisset ad locum a Deo sibi destinatum, [degit in Brisgoia,] prope fluvium qui dicitur Nuwemage, qui ab eadem valle decurrit, juxta ripam se in oratione prostravit, & diutius Dominum fusis lacrymis, ut ejus vitam inter adversa hujus mundi gubernaret, postulavit. Cum jam autem triennio beatus Trudpertus in eremo ibidem mansisset, die quadam meridiano labore fatigatus, [occiditur,] cum in scamno dextero latere jacens, dextraque manu caput excipiens, membra sopori dedisset; unus ex servis, qui ad purgundum saltum ab Othberto missi fuerant, securim arripiens, cerebro viri Dei infixit, & sic infixam securim reliquit fugiens. [Martyr habitus.] Sanctus vero Trudpertus felicissimam animam Sanctorum consortio socians, martyrii gloria coronatus est.

ALIA VITÆ EPITOME
Ex Breviario Constantiensi.

Trudpertus, Eremita in Brisgoia, Germaniæ provincia (S.)

[8] Trudpertusa religionis causa anno post Christum natum sexcentesimo quadragesimo, b Theodoro post Joannem hoc nomine quartum Pontifice Maximo, [Visitatis Romæ locis sacris,] Romam divino amore incensus se contulit, ubi omnia urbis loca sanctitate conspicua circumiens, tanto ardoris affectu ea venerabatur, ut dici vix possit. Inde in patriam rediens, cogitare de sua vita in itinere cœpit, qua ratione nimirum ea sibi deinceps instituenda foret. Itaque magni illius Patriarchæ Abrahæ exempla sequi decernens, [vitam eligit solitariam:] omnibus hujus seculi divitiis, propinquis, patrioque solo, ob Christi amorem relictis, in solitudinem, in locum in Brisgoia situm, quem contemplationi aptissimum c judicarat (ubi in hunc usque diem monasterium ejus nomine instructum invisitur) se recepit, impetrata prius ab Othberto, Habspurgensis familiæ, loci Domino, habitandi licentia. Othberto, a quo prædictum locum dono acceperat, ob ejus singulares virtutes carus mirum in modum fuit; quinimo auxiliis opibusque ejus adjutus, monasterium ibidem construxit. Tanta autem humilitate præditus dicitur, ut iis, qui in ædificio construendo operam dabant, ministrare non erubuerit. Orationi instanter vacabat, castitatem perpetuo coluit, [ædificataq; ecclesia] jejuniis vigiliisque corpus macerare non desistebat, mentem divinis contemplationibus assidue exercuit. Hoc præter cetera habuit, ut Dei amore repleri vehementissime sitiret. Ecclesiam præterea suis manibus ac laboribus magnis ædificare aggressus, opere formaque notabili perfecit, quam sanctorum Apostolorum Petri & Pauli nomine d Martinus Constantiensis Episcopus solenni ritu consecravit. Cum itaque insignis Christi miles evasisset Trudpertus, beatissimum virum humani generis hostis variis tentationibus aggreditur: quas ille jejunio & oratione superabat. Verum timens mendacii Pater, ne si diu viveret, de eo majores quotidie reportaret triumphos, immisit in corda quorumdam hominum iniquorum, ut ei vitam adimerent. Qui diabolo, de quo legitur homicidam fuisse ab initio, obsequentes, innocentissimum virum per insidias interfecerunt sexto Calendas Maji, [occiditur an. 643,] anno post Christum natum sexcentesimo quadragesimo tertio. Ejus corpus Othbertus honorifice (ut sanctum Martyrem decebat) sepeliendum curavit. Anno autem septingentesimo septuagesimo, cum ejus sanctissimam vitam ac miracula, quæ cooperante Domino, & ante & post martyrium multa edidit, [canonizatur an. 770.] diligenter Stephanus e tertius Pontifex cognovisset, solenni ritu illum in beatorum Martyrum numerum retulit.

ANNOTATA.

a Supra addebatur ex Hibernia insula ortus; hic vero dicebatur, genere Scotus regalique stirpe profectus: nam ad id usque tempus, quo auctor scribebat, sola Hibernia, vocabatur Scotia. Vtrumque tamen expunximus, ne ipso in limine offenderet lector.

b Joanne IV, anno 642, mortuo succeßit Theodorus, & sedit usque ad annum 649; ut dicta cum anno 640, non satis conveniant: sed vel sub Ioanne Trudpertusvenerit, vel solum anno 642 Romam appulerit. Deest horum Pontificum mentio in Actis: & pro iis nominatur Bonifacius, qui Pantheon consecravit anno 607, quasi tunc patriam deseruerit Sanctus, vitam peregrinando acturus.

c Acta volunt divinitus fuisse edoctum, quem locum requirere, ubi ducere dies præsentis vitæ deberet.

d Martinus aliis Martianus aut Marianus, quartus hujus Sedis Episcopus; cujus Acta non meminerunt.

e De Stephano Papa ad Acta annotamus aliquid.

ACTA
Seculo XIII sub VVernhero II Abbate collecta, per monachum monasterii Trudpertini.
Ex veteri MS. ipsius monasterii.

Trudpertus, Eremita in Brisgoia, Germaniæ provincia (S.)

BHL Number: 8333

EX MS.

PROLOGUS.

Quemadmodum viatoribus positis in procinctu, non modicum suffragatur antecedentium in prospectu semper habere vestigia: quibus solertius inhærentes, tortuosis anfractibus non oberrent, nec a via declinent in devium; sic nimirum nobis in hujus exilii eremo vasta degentibus, ubi manentem civitatem (juxta vocem Apostoli) non habentes, cælestem & futuram inquirimus, Sanctorum vita & conversatio fructuose proponitur: qui relicto circuitu, [Sancti exemplo trahunt ad cælum.] in quo impii ambulant, gressus suos secundum eloquium Domini direxerunt; ipso eos ad se ducente per se, qui dicit de se, Ego sum via, veritas & vita. [Heb. 13, 14, Ioan. 14, 6] Via videlicet, ducens exemplo; veritas, non decipiens in promisso: vita, perpetuans se sequentes in præmio. Hanc vitam Sancti sequendo, non erraverunt: ad hanc vitam medullitus aspirando, temporalem istam & corruptibilem penitus contempserunt; & intrepide si oportuit morientes, (negotiatorum more sagacium) felici concambio, per mortem in conspectu Domini pretiosam, vitam interminabilem prudentissime mercabantur. [Psal. 115, 15] Horum itaque quotiens intuemur exempla, quid aliud quam præeuntium semitas quasdam attendimus: qui nos antecedentes ad patriam, subsequentibus nobis, etsi non voce, vita tamen loquuntur & actu, quod unus eorum discipulis loquebatur, Imitatores mei estote sicut & ego Christi. [1 Cor. 11, 1] Dux enim ille Sanctorum & pastor, ne pusillo gregi suo, in loco horroris & vastæ solitudinis hujus mundi, propter vias ancipites deviantium compitorum, reditus ad ovile non esset; diverso quidem tempore, diversos ovibus suis providit arietes: qui dum indeclinabiliter consectantur cælestis opilionis itinera; nos oves pascuæ ejus, certo tramite post se trahant, ad caulas & pabula paradisi. Inter quos insignis Christi tiro Trudpertus (cujus licet indigni triumphum laudabilem scripto suscepimus prosequendum) irreflexo tramite Regis sui vestigia subsequens imitando, [inter quos fuit S. Trudpertus,] ad aulam pervenit ætheream, per ascensum purpureum passionis, jam in aureo cæli reclinatorio requiescens. Qui, ut illo nos precibus ducat & meritis, quo totius sanctimoniæ præcessit exemplis: non in nostris, quæ nullæ sunt, viribus confidentes; sed in eo, qui dat lasso virtutem, per quam & infirmi accincti sunt robore, onus grande debilibus humeris bajulandum assumpsimus, in ejus ope ponendo fiduciam, qui & velle & perficere pro bona voluntate in nobis, secundum Pauli sententiam, operatur: cujus animati præsidio, ad electi militis sui Trudperti gesta magnifica cursum styli dirigimus: ut & Dominus in virtutibus famuli sui collaudetur, & ad meliora legentium excitetur affectus; nobisque pro mercede laboris, tanti suffragatoris obtentu, donetur remissio peccatorum. [Phil. 2, 13] Noverint autem ista lecturi, [Cujus Acta nimis simplici stylo scripta exornantur:] nihil nos adjecisse de nostro, vel fuco mendaciter obumbrasse verborum, quod non tradiderit ante fidelis antiquitas: sed ea solummodo quæ reperimus calamo rudiori conscripta, stylo decentiori curavimus innovare; ne sannam super eloquii simplicitate fastidiosus lector more suo rugaret, sed ipso nitore sermonis ad sententiæ fructum alliceretur; nec falerni dulcedo, propter vasculi vilitatem, fieret contemptibilis & despecta. Miracula insuper quibus etiam novissime diebus istis mirificavit Dominus Sanctum suum, quæ fide dignorum certa relatione didicimus, [& miracula adduntur.] piorum ædificationi studentes, decrevimus apponenda: periculosissimum arbitrantes ea silentio tegere, quibus honor Domini promovetur & gloria, & illustris ejus athletæ meritum elucescit, atque legentium pia devotio majoratur.

LIBER I.
De vita & passione S. Trudperti,
ex eo quem calamo rudiori scripserat Erganbaldus Abbas stylo decentiori post aliquot secula innovatus.

SYLLABUS CAPITULORUM.

1 De situ regni Hiberniæ, & quod eam B. Patricius ad fidem Christi convertit.
2 De Romanis Pontificibus & Imperatoribus.
3 Ubi beatus Trudpertus cum fratre & sorore pro Christo peregrinantur.
4 Ubi relictis omnibus divitiis mundi Hiberniam egressi sunt.
5 Qualiter ad visitanda limina Romam pervenere.
6 Quod redeuntes a Roma divinitus jussi sunt separari.
7 Quod B. Rupertus cum sorore Wormatiam pervenit.
8 Quod vocatus per ducem Theodorum Bawariam cum sorore perrexit, ibique in pace quievit.
9 Quod beatus Trudpertus pervenit in Brisgaugiam, requirens vallem sibi divinitus præsignatam.
10 Quod Othpertus venatoribus suis injunxit, ut ad vallem petitam ipsum perducerent.
11 Quod ipsi venatores per aliam viam ipsum ducere volebant.
12 Quod beatus Trudpertus reperta valle remisit ductores suos ad Othpertum.
13 Quod Othpertus personaliter ad ipsum in vallem perrexit.
14 Quod Othpertus tradit ei vallem ipsam suisque successoribus libere possidendam.
15 Quod suscepta valle cœpit eam excolere.
16 Quod Othpertus tradit ei sex servos ad purgandum saltum.
17 Quod B. Trudpertus fecit oratorium in honore Apostolorum.
18 Quod servi traditi cœperunt ei contrarii existere.
19 Quod duo ex ipsis fratres carnales de morte sua tractabant.
20 Qualiter ipsum dormientem occiderunt.
21 De receptione ipsius in æternam gloriam.
22 De commendatione & probatione martyrii sui.
23 Quod Othpertus comperta morte sua pervenit ad ipsum.
24 Miraculum primum de interfectoribus suis.
25 Quod ipsi duo lictores pari morte ut Iudas & Pilatus interierunt.
26 De depositione B. Trudperti.
27 De visione cuidam servo Dei facta.
28 De secunda depositione B. Trudperti.
29 De Ramperto nepote Othperti, secundo fundatore.
30 De Canonizatione B. Trudperti.
31 De tertia depositione ipsius.
32 De Ludfrido Comite, tertio fundatore.
33 De translatione beati Trudperti & quodam contracto curato.

Hæc est originaria libri primi in capita divisio, quam ut aliquatenus servemus, retinebimus & nos eosdem numeros, sed plura capitula more nostro in unum Caput colligabimus. Et quoniam prima octo Capitula, quæ primum caput nobis potuerant constituere, resecamus ab hoc opere, tamquam ad S. Trudpertum non pertinentia, ut qui neque Hibernus neque S. Rudperti frater fuerit; ideo a Capitulo ac numero 9 exordimur. Sit igitur

CAPUT I.
Vita S. Trudperti in Brisgoia. Oratorium constructum.

[9] Tempore illo quo Phocas, Imperii culmen adeptus, Mauricium Cæsarem interfecit; & Bonifacius a Papa templum, Romæ constructum in omnium Deorum seu potius dæmoniorum honorem, [Dimissa patria,] quod ad id temporis Pantheon dicebatur, obtentum a Phoca Principe, Dei genitricis & omnium Martyrum titulo consecravit; B. Trudpertus, patre nobili Duce progenitus, ac stemmate regiæ dignitatis illustris, patriam parentesque dimisit; & propter spem regni cælestis factus peregrinus & exul, peragratis Italiæ finibus, iter suum ad fluvium usque Rheni direxit; & partes aliquas Alemanniæ transiens, vallem quamdam in pago Brisgaugiæ, [venit in Brisgoiam ad Othpertum,] non longe a Rheno cœpit inquirere diligenter, tamquam assignatam sibi a Domino mansionem: tandemque est instructus vallem istam hereditatis titulo pertinere ad nobilem quemdam Dominum Alsatiæ, qui dicebantur b Othpertus, de cujus stirpe magnifica generosa propago Comitum de Habspurg traxit originem. Vir itaque sanctus, jam dictum Othpertum supplex aggrediens, devotissime flagitavit, ut divini amoris intuitu, duces sibi daret itineris, qui ad vallem diu quæsitam ac sibi a Deo præsignatam ipsum perducerent, favoremque insuper adderet & consensum, ut ipsa valle reperta, ejus concessione, sibi liceret Deo in ea perpetuo deservire.

[10] Othpertus itaque sanguine nobilis, virtute non degener, animo sagax, ac satis intelligens, prudenter cœpit advertere, nequaquam sine divino nutu id agi, quod homo videlicet exul & advena, [humanissime excipitur:] non frequentiam civitatum, non hominum contubernia quæritans, eremi tantum & saltus omnino prius incogniti desiderio sic flagrabat. Advertit itaque virum Dei, ad suam suorumque salutem, illo divinitus esse directum: nec Zacheo dissimilis, tamquam in famulo vocem Christi dicentis audiret, Festinans descende, (hoc est, servi mei precibus condescende) quia in valle tua oportet me manere (in eo videlicet qui vere manens in caritate in Deo manet & Deus in eo) hilari placidoque consensu, non de sycomoro, sed de difficultate & omni mora, festinans descendit, & excepit illum gaudens & lætus, Christum se sentiens suscepisse in vero Christicola: in illo etenim Dominus habitavit in finem. [& ad vallem optatam deducendus,] Venatoribus ergo suis (quos, ut nobiles assolent, multos habebat) diligenter injungit, hominem Dei ad vallem perducant optatam: demumque sibi renuntient quid agatur. Parent illi mandatis: assumptoque famulo Dei Trudperto, mox iter aggrediuntur injunctum.

[11] Itaque itur in antiquam silvam, quam variæ nemorum frondes opacant, [advertit ductorum fallaciam:] majoresque altis de montibus umbræ. Porro duces itineris, saltus aliqua parte pertransita, velut jam pertæsi laborum, servum Dei aliorsum quam petiit ducere conabantur: videlicet ignorantes, quia non est leve fallere c Getham, imo Spiritum Domini famuli sui Trudperti ductorem: qui vere, ut de capite suo legitur Christo, cujus ipse membrum fuit insigne, agebatur a spiritu in desertum; non solū ut a diabolo tentaretur, sed ut a membro diaboli necaretur, martyriique laurea coronatus, illius auxilio de tyranni satellite triumpharet, qui per se in suorum exemplum & robur jam primitus triumphaverat de tyranno. Ceterum vir Dei ductorum suorum fraudes advertens, mirum in modum cœpit iter per devexi montis juga dirigere: & quia justum deduxit Dominus per vias rectas, ut scriptum est, cœpit præire secutor; successor præcedere præcessores; ducere deducendus: ut hæc mutatio dexteræ Excelsi manifestissime probaretur. [Sap. 10, 10] [ipse vallem optatam invenit.] Citius itaque locum reperit quem quærebat: vallem videlicet fluvio Numago dicto, altaque d ripa ex quodam monte currente circumfluam; graminibus etiam herbisque virentem, saxosis tectam montium cacuminibus, septam quoque fruticibus & arbustis.

[12] Huc ubi pervenit homo Dei Trudpertus (tamquam jam locum futuræ prænosceret passionis) ut indueret armaturam Dei, juxta Pauli consilium; quasi factus in agonia prolixius orabat, [Actis per ductores gratiis Othperto,] humi se sternens; & intimo cordis affectu agonem suum Domino commendabat. [Eph. 6, 11] Tandemque surgens oratione completa, non tam duces viæ suæ quam Comites exorabat attentius, ut ad dominum suū (qui eos miserat revertentes) primum pro exhibita sibi peregrino benignissima humanitate, gratias dignarentur illi referre multimodas: demumque subjicerent ore suo, quod Deus (cujus providentia in sui dispositione non fallitur, nec fallit in se confidentes) ipsum ad locum quem totis affectibus exquisierat perduxisset: quem nequaquam præsentis vitæ diebus proponeret permutare, continuaturus in eo pro viribus Christi Domini famulatum. [Iob 39, 5] Ecce onagrum Iob, Domini voce laudatum, quem liberum omnino dimiserat, omni servitute corruptionis excussa, & a quo cupiditatum vincula solverat terrenarum: qui jam contempserat multitudinem civitatis, strepitus mundi videlicet, [Deo in solitudine servire cupit.] ut domum haberet in solitudine; quatenus anima illa sanctissima, omnibus mundi penitus desolata solatiis, mereretur audire dicentem Dominum per Prophetam, Lactabo eam, & ducam eam in solitudinem: & ibi loquar ad cor ejus. [Ose. 2, 14] Nam qui revera cum Moysi lac mundi contempsit Ægyptium, quidni in divinis uberibus lactaretur, & quam suavis est Dominus gustaret pariter & videret? & qui dedignabatur confabulari cum eis quorum os locutum est vanitatem, quid ni sibi Dominus loqueretur ad cor, ut posset dicere cum Propheta, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam, & in eos qui convertuntur ad cor? [Ps. 84, 9] Elegit itaque solitudinem, sciens ibi videri Deum in rubo, Dei digito scribi legem, manna descendere, terram promissionis attingi per quadraginta mysticas mansiones. Meminit sanctum Eliam in eremo Angelum meruisse dapiferum & pincernam, meminit filios Prophetarum in eremo mansitasse, meminit postremo Baptistam incoluisse desertum; ut de Paulis, Antoniis & Macariis eorumque sequacibus taceatur, quibus vir desideriorum Sanctus iste in nullo dissimilis, similem illis mansionem elegit. Unde quod optavit Balaam nec obtinuit ut indignus, iste Sanctus & meruit accepitque dignissime; & quia vivere studuit vita & conversatione justorum, ideo mortua est anima sua morte illorum, & facta sunt novissima sua eorum similia. [Num. 23, 10.] Non sic impii non sic: qui cum bene mori desiderent, male vivere non desistunt. Verum nos ad propositum revertamur.

[13] [ab Othperto valde gaviso,] Othpertus vir illustris, per eos de quibus dictum est venatores, hominis Dei voluntate comperta, Dei gratiæ non ingratus, de omni corde laudavit Dominum, qui domum suam ac territorium visitare dignatus est in Trudperto: certissime sciens, quod Dominus ad introitum ejus (sicut olim de Iosepho legitur) sibi benedixisset, quoniam ad ejus ingressum vere salus domui huic facta est; imo valli; eo quod & ipse filius Abrahæ fieri mereretur, qui servum Domini propter Dominum, ac per hoc Dominum ipsum in servo, tam pio affectu suscepit; ut non immerito ab eodem jam Martyre vere susceptus in cælo credatur. [Mat. 10, 41] Etenim qui susceperit justum in nomine justi, mercedem justi juxta promissionem recipit Veritatis. Ab illo ergo die ac deinceps, dictus Othpertus multifarie multisque modis intentus erat & diligens, omnem viro Dei quam poterat humanitatem & benevolentiam exhibere; affectumque pii favoris, effectu etiam operis comprobavit. [invisitur.] Sane nec intercurrentium nuntiorum relatione contentus, licet vallis adhuc horreret inculta, & tam montibus quam arboribus obumbrata, septaque densissimis montibus vix accessibilis haberetur; in eremum tamen illam ad Dei hominem visitandum personaliter ipse perrexit: ut Poëtæ verbis utamur.

Saxa per & rupes, & qua via nulla, secutus.

Perquisito ergo diligentissime viri sancti proposito, ne arundinem vento agitatam in deserto se vidisse putaret, nihil in servo Dei vacillans, nihil fluctuans aut vertibile reperit seu diversum; sed immobilem cordis sui invenit hanc esse sententiam, quod in loco, quem tantis laboribus attigit, Domino deservire disponeret, quamdiu Deus omnipotens incolatum vitæ præsentis sibi duceret prolongandum.

Talia præstabat memorans, fixusque manebat;

vallem, Dei voluntate nutuque petitam, numquam se asserens quoad viveret relicturum. Ascensiones enim in corde suo disposuit jam in valle præsentium lacrymarum; quas ibi, tam nocturnas quam diurnas orationes alternando, perfundens, rugiebat a gemitu cordis sui; & messurus in gaudio, vallis suæ sulcellos in lacrymis seminabat: sciebat etenim vallem Achor, ad operandam spem fideli animæ repromissam.

[14] Othpertus igitur tam immobile viri sancti propositum mente pertractans, in nullo deesse sibi decrevit; locum & vallem requisitam, cum montibus & collibus, silvis, vallibus, aquis aquarumque decursibus, Numagum fluvium influentibus, a monte Samba, ubi præfatum flumen oritur usque e Mezzenbach, ex utraque parte montium in integrum atque per totum, [donatur possessione vallis cum viciniis:] viro Domini in proprietatem contulit sempiternam, ac eidem in ipso loco in Dei servitio successuris: donationemque ipsam cum heredum suorum favore atque consensu, litterarum suarum firmo robore communivit, sicut in instrumentis, super hoc ipso confectis, plenius continetur. Suscepit ista vir sanctus, non sibi, sed posteris profutura, Deoque famulaturis in loco (quem posuit & disposuit instaurare,) ubi regi militaturos æterno, non paucos sub beati ac venerabilis Benedicti ducatu, (eo quo plenus erat, [postmodum profutura monachis,] Spiritu sancto revelante,) providit: nec qui Spiritum veritatis qui a Patre procedit acceperat, decipi poterat spiritu falsitatis. Denique Veritas ipsa Trudperto, discipulo veritatis, non quidem sono verborum vel strepitu vocis extrinsecæ, sed interno susurro post futura prædicens, omnes eidem insinuavit ut verius arbitramur posteriores eventus. Sane quod dixit, etiam fecit: nam famuli sui plantata sudore, cruore rigata, oratione servata successio, annis propemodum sexcentis f instar ligni plantati secus decursus aquarum, ad humorem gratiæ Dei mittendo radices, in religionis sanctæ virore perdurat; nec in hujus etiam tempore siccitatis arescens, fructus facere desinit sanctitatis. Hæc proculdubio Sanctus iste digito Dei docente præsentiens, suscipere acquievit oblata: ut & meritum piæ devotionis Othperti non impediret, & necessaria sustentatio successuræ Dei familiæ pararetur. An aliter aut ista præberet Othpertus, aut Trudpertus acciperet? quorum alter heredibus non carebat, quibus intenta est providere paternitas; alter heres esse contempserat clari Ducis & Principis opulenti, ne in hujus vallis angustia velle ditescere crederetur? Liquido itaque datur intelligi, quod nec alter fuisset in dando tanta tam promptulus, nec alter inductus ad acceptandum; nisi homo tunc seculi, plenius agnovisset viri Dei sanctitatem: Scio, inquiens cum Apostolo, cui credidi, & certus sum quod depositum non amitto: & nisi item vir Dei, secularis hominis pietatem sibimet pro peccati remedio, & non paucis Dei cultoribus successu dierum pro solatio vitæ præscisset in posterum profuturam. [1 Tim. 1, 12] Hoc ergo respectu donavit Othpertus, Trudpertus accepit: ille ut hilarem se datorem Deus diligeret, non parce sed in benedictione jam seminans, in benedictione profecto messurus; iste vero fidi parentis affectu, non sibi sed filiis succedentibus thesaurizans, quod & operum demonstravit effectu.

[15] Susceptis etenim, quæ jam diximus ab Othperto, ut quam ab omni munere pro se prorsus manus excusserit, [vallem excolit continuo labore:] monstraretur; nullo eorum est abusus ad voluptatem, non in molliciem resolutus, non somno deditus aut quieti. Nam vallem prorsus incultam, propriis manibus cœpit excolere, extirpare virgulta, fruteta purgare, coæquare solo tumores, aptare planitiem; ac tamquam non principis, sed agricolæ filius genitus ad labores, populum suum & domum patris oblitus omnino, nihil otii, nihil sibi quietis indulgens; noctibus secus pedes Domini residens cum Maria rigabat illos, fletuum lacrymarumque singultibus; diebus vero cum Martha circa frequens ministerium satagebat. Videres in sericis enutritum & educatum in aulis, & qui olim in croceis vescebatur, nunc in habitu rusticano leguminibus victitantem aut faba, panem rodere furfurosum, in securi & ascia se exercentem, gestantem sarcula vel ligones, duras habentem manus operibus & callosas; hortulanum quoque, si videret, crederet Magdalena.

[16] Videns igitur illustris Othpertus in tam fideli labore sancti viri constantiam & fervorem, ne nimia operum fatigatione deficeret, sed sufficeret ad incepta, [submissis ab Othperto sex operariis.] sex viros exercitatos in opere, fortes & validos ad labores aptosque novalibus excolendis, illius obsequio mancipavit; districte ipsis ac diligenter injungens, ut homini Dei cooperarentur instantius; & ad omne quod duceret inchoandum, paratos se ac benevolos exhiberent. Attende, lector, Othperti sinceritatem, vallem donat & monstrat primo petitam, offert prædia non rogatus, addit postremo ministros. Ne crede deceptum, ne magicis fascinatum præstigiis suspicare, ne reputa delirantem. Gustavit & vidit, quia bona est negotiatio ejus: pretiosam enim reperit margaritam; thesaurum, in agro corpusculi despicabilis, meritorum amplissimorum attendit. Hic vere, hic est ille beatus qui intelligit super egenum & pauperem: novit quod mundo contemptibilis iste Trudpertus, sicut uter factus est in pruina; foris quippe contrahitur, ceterum intus cæli vino redundat. Sub sacci ergo grossitie, virtutum pecuniam contemplatur: hospitem istum & advenam, civem profecto Sanctorum ac domesticum Dei non dubitat. Scio igitur, inquit, scio quid faciam: ut cum amotus fuero a villicatione vitæ præsentis, redditurus de factis propriis rationem; recipiat me in domum ætheream, quam suam esse testantur relicti parentes, patria, domus, frater dulcissimus cum sorore.

[17] Vir itaque Domini, deputatis ab Othperto cooperatoribus, ne grave onus eorum humeris videretur imponere, quod ipse digito non moveret; Pauli exemplo plus omnibus laboravit: primus ad opera, ultimus ad quietem; sibi frugalis, illis abundans; [Construit oratorium SS. Petro & Paulo, & horum Reliquiis ornat.] ipsos sæpe largeque reficiens, una ipse cœnula & ea perparca contentus. [1 Cor. 15, 10] Primo ergo omnino, nemore memorato purgato pro parte, in beatorum Petri ac Pauli honorem g oraculum præparavit: in quo & pretiosissimas collocavit eorum, obtentas in urbe Roma, reliquias; quæ hactenus in ipsa thecella, in qua eas Dei famulus asportavit, habentur: ob ejusque memoriam pia devotio posterorum thecam ipsam statuit non mutari: eam nimirum credens ornatiorem B. Trudperti contactu, quam gemmarum vel auri schemate superducto.

ANNOTATA.

a Addebatur tertius hujus nominis Gregorio Papæ subrogatus: verum S. Gregorio immediate succeßit Sabinianus, & qui Pantheon a Phoca obtinuit non fuit Bonifacius III sed IV, brevitas tamen horum omnium Pontificatuum (nam S. Gregorius obiit an. 606 & Bonifacius IV creatus est an. 607) excusabilem eum errorem facit.

b De Othperto supra actum.

c Fortasse Prophetam olim scriptum.

d Riparia vulgo riviere pro fluvio usurpatum invenitur: & suspicari licet ita olim quoque scriptum fuisse.

e In Ms. Richenaugiense melius Mettenberg.

f Quia hæc Acta esse scripta diximus anno 1279, monasterium construi cœptum circa annum 680, credi potest.

g Adscriptum erat margini diversa sed antiqua (qua etiam juxta vetus originale correcta & suppleta quædam) Ex sumptu & consensu Othperti Comitis anno Domini 642: sed absque solito indicio, quod hoc ad contextum originalem pertineat.

CAPUT II.
Cædes S. Trudperti. Martyrii titulus.

[18] Cum itaque pio labori die noctuque servus Dei Trudpertus instaret; sex illi (quos traditos sibi diximus ab Othperto) primo quidem memores mandatorum ipsius, ad faciendum ea quæ Trudpertus agebat satis fuere benevoli: sed cito defecerunt, obliti sunt operum ejus, nec sustinuerunt consilium ejus, ut jussi erant. Licet enim eos assidue tam exemplo quam verbis, omnique benevolentia, ne ab incepto desisterent hortaretur: tamen quia non bene conveniunt, nec in una sede morantur iniquitas & justitia, virtus & vitium, lumen & tenebræ; verus Israelita fœtere cœpit Ægyptiis; & Christi bonus odor, [Ab operariis odio habetur] qui de palmite in vera vite manente fragrabat, qui piis fuisset in vitam, factus est illis odor mortis in mortem: erant enim, ut scriptum est, vera genimina viperarum, quæ vineæ florentis odorem naturaliter reformidant. [Luc. 3, 7] Princeps igitur tenebrarum, qui regnabat in ipsis, sanctitatis & innocentiæ claritatem, quæ in Christi armigero radiabat, ferre non valens; convertit cor eorum ut odirent famulum ejus, quem pro famulo novit & doluit crucifixum. Quanto igitur miles Christi Regem suum per semitas sanctitatis instantius sequebatur, tanto illum persequebatur ardentius, bonorum omnium æmulus per ministros. Gravis igitur eis esse jam cœpit etiam ad videndum: ardens namque lucensque lucerna, tenebrarum filios perstringebat: qui noctuis ululisque persimiles, magis quam lucem tenebras dilexerunt. [Gen. 37, 4] Sensim itaque viro Dei recalcitrabant (nam quemadmodum scriptum est, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui, videntes & invidentes, quod illi perseverantis justitiæ Deus pater induerat tunicam polymitam) onerare jam eos cœpit plus virtus Sancti, quam opus; plus premebantur ipsius devotione, quam onere; in sanctitate & justitia servi Dei, longe amplius quam laboribus lassabantur. Inter alios vero duo præcipue, carne fratres, & vasa iniquitatis bellantia merito nominandi, quos hostis antiquus pleniori jure possederat; cum per B. Trudperti fervorem, [& morti destinatur:] furorem majoris insaniæ concepissent; stimulante diabolo, acrioris in eum invidiæ facibus urebantur; ardoremque malitiæ jam reprimere non valentes, fixa demum mente captabant in animam justi, & sanguinem innocentem deliberato interficiendi proposito condemnabant. Agnus igitur inter lupos, innocens inter sontes, inter sordidos impollutus mansuete conversans, benignitate vincere malitiam nitebatur. Blandus enim eloquio, mitis affatu, largitate beneficus, ab ipsis etiam necessariis, quantum patiebatur humana fragilitas, temperarabat, ut sibi subtracta, illis uberius ministraret. Cumque eos ad inconvenientia declinare cernebat, non imperiose vel rigide ipsos exasperans, sed corripiens in spiritu lenitatis, magis obsecratione quam jurgiis utebatur.

[19] Verum duo illi, quos diximus more phreneticorum, quo quasi manu medica blandius fovebantur, eo in medicantem vesanius infremebant. [potissimum a 2 malevolis:] Maledictus enim vere furor eorum & pertinax, & indignatio nimis dura, verborum quantumlibet lenium nullo malagmate poterat emoliri; sed dissecabantur cordibus suis, & stridebant dentibus in insontem. Hæc nimirum tironis Christi quædam fuerunt pugnæ præludia, hæc quædam præsagia proximæ passionis, inter eos videlicet quotidie conversari, qui ut de Loth legitur, nefandis operibus quotidie justi animam affligebant. [2 Pet. 2, 9] At ille licet ipsorum multifarie multisque modis insaniam præsentiret; justitiam tamen quam cœpit tenere non deserens, utpote vir simplex & rectus ac timens Deum & adhuc retinens innocentiam, ab operis boni proposito non recessit: quod & illis invidiæ crudelioris odiique majoris fomitem ministrabat.

[20] Jam vero zelus iste quo tendat, quo prosiliat livor, invidia quo feratur, exprimere stylus abhorret, manus tremula refugit, titubans lingua recusat, viscera contremiscunt, balbutit eloquium, cor terretur. Nam illi duo miserrimi, quos effrænis acerbitas jam armabat in facinus, tamquam mare fervens quiescere non valentes, sociorum prætentata primitus voluntate, nec invento consensu, quia cor eorum parturiit injustitiam & concepit dolorem, [a quibus 3 anno sui adventus,] ut iniquitatem parerent homicidii tam crudelis; operibus sanctis Trudperto humiliter insistente, ac in his completo ferme triennio post ipsius adventum, cum pane suo quotidie vescerentur (quia vere post buccellam in eos Satanas introivit) semper exinde quærebant oportunitatem, ut eum traderent, perderent, & trucidarent. Et quia Deus omnipotens jam complevit labores illius, & ejus hora venit ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in loco isto post eum Domino servituri, ut usque in finem eos dilexisse se demonstraret, inceptis operibus irremissibilis insudabat. [dormiens occiditur,] Fatigatus igitur ex labore meridiano, cum portasset pondus diei & æstus, mercedis æternæ denarium recepturus a vero patrefamilias, super scamnum se quoddam, ut somno reficeretur aliquantisper, ex nimia lassitudine reclinavit; tamquam suo diceret occisori, quod facis fac citius. Cum itaque maledicti lictores ipsum obdormisse sensissent, unus ex ipsis, indignus nomine, arrepta securi quam manu portabat, tempus viri Dei temerario ausu perrupit; & in capite a Martyris relicta securi, abiit & recessit, scelere perpetrato; sperans elabi per fugam cum fratre, socio criminis & reatus. Sed jam sanguis Abel de terra clamabat, jam clamor sacri cruoris in aures Domini sabaoth introivit, jam Deus ultionum Dominus gladium suum vibraverat ad vindictam; jam conscientia perturbata reorum, sicut scriptum est, sæva præsumens, tamquam interior accusatrix, illos poposcit ad pœnam, quos livor ad culpam impulerat. [Sap. 17, 10] Cæca illos agitabat b erynnis: & quoniam fuerant Deo contrarii, facti sunt sibimet graves, seque ipsos jam ferre non poterant; odiosioresque sibi quam aliis, alios miseri nitebantur effugere, qui non poterant evitare seipsos. Sane, quid egerant ipsi, videntes, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos & timor: nam turbabantur timore horribili, & sonitus eos folii volantis exterruit, & ad omnem auræ lenis sibilum trepidabant. Talis etenim semper est natura peccati, ut post factum formidolosos efficiat, quos ad factum male reddiderat animosos. Sed de his postmodum: nunc ad propositum revertamur.

[21] Sanctus ergo Dei Trudpertus, etsi morte præoccupatus fuerat ab iniquis; in refrigerio tamen positus æternali, quia bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidemque servavit; [coronatur in cælo:] corona justitiæ jam potitur, inter exercitus Martyrum purpuratus. Prærogativam enim hanc ille promeruit singularem, quod ecclesia jam pacata, sublatisque tortoribus & tyrannis, novo quodam genere confligendi, contra hostis antiqui satellites ipsi concessum est dimicare. Denique postquam fidei hostibus expugnatis, seras portarum suæ Jerusalem Dominus confortavit, & filiis suis benedixit in illa, & posuit fines ipsius pacem; adversarius noster diabolus, tamquam leo rugiens ad vorandum, cum jam Reges & Præsides non haberet, per quos contra Christi milites baccharetur; per plebeias vilesque personas novum Domini servo Trudperto certamen indixit: cumque persecutorum sopito tumultu, pugna in dissuetudinem jam venisset, eo quod Ecclesia, ut Poëtæ verbis utamur, declinavit jam vergentibus annis in senium, longoque togæ tranquilior usu, jam bellare dedidicit; hostis antiqui calliditas tironem Christi Trudpertum imparatum invenire desiderans & imbellem, bello illum subiti Martis aggreditur: ut eo ipsum faciliori lucta dejiceret, quo, ut dictum est, pace concessa fidelibus, Regis æterni militia dearmata dissueverat jam luctari. Sed ut unus de numero fortium veri David, Sanctus iste numquam arma deposuit, numquam spiritu privabatur, numquam galea spei, fideive lorica nudari, caritatisque thorace seu scuto bonæ potuit voluntatis. Hanc igitur armaturam Dei indutus, ictus hostis antiqui constanter excepit, hac extinxit ignea tela nequissimi, quibus ejus innocentiam sauciare per ministros suæ malitiæ conabatur.

[22] Ne quis igitur, de plus sapientibus quam oportet, [merito Martyr habitus:] ipsum Martyrem non debere dici contendat, quia non pro fidei confessione sit interemptus; licet sanctæ Romanæ Sedis solius auctoritas, illius sufficiat refrænare calumniam, quæ non sine maturo discussionis examine, ipsum gloriosum Martyrem censet, scribit & profitetur; ipsa quoque jam antiqua fidelium consuetudo, cujus non est vilis auctoritas nec spernenda; nos tamen etiam ex superfluo, præsumptionis hujusmodi Pharisaico supercilio respondemus. Dic, superbe calumniator; dic, sapiens, sed maculis tuis, quid majus est, labiis fidem Christi profiteri, vel vita & operibus demonstrare? Certe, velis nolis, fides sine operibus mortua est, nisi frater Domini mentiatur. [Iac. 20, 26] Porro secundum eumdem, opera probationes & argumenta fidei sunt viventis. Quid vero Reges & Præsides in Martyribus nitebantur extinguere? Fidem, ut æstimo, respondebis. Sed & illam, dic, mortuam vel viventem? Viventem, puto, respondes. Dic unde vivere dignoscitur? Credo per opera: Jacobus enim hoc definivit. At sancti hujus Martyris occisores, fidem habebant certe, sed mortuam, sed pollutam, sed nihil a fide dæmonum differentem: nam & illi credunt & contremiscunt. Sicut igitur tyranni priores Sanctos cogere nitebantur, ut fide negata idolis immolarent; sic utique satanæ isti satellites, servum Dei, & si non voce, nequam tamen moribus & iniquis moliebantur inducere, ut eorum se perversitati conformans, innocentiam, sanctitatem, justitiam, ceterasque virtutes abjiciendo, fidei vitam peccatis extingueret; & non thura vel tauros vel ejusmodi sacrificare simulacris, in quibus dæmones habitant; sed seipsum consentiret immolare dæmonibus, quos colebant iniquis actibus & affectibus homicidæ. Et quemadmodum ceteri Martyres evasissent supplicia tyrannorum, si nomen Christi voce negando, capita flectere, genua incurvare, inclinare cervices idolis voluissent; sic miles Christi Trudpertus impiorum interfectorum invidiam declinasset & odia, [utpote ideo occisus, quia vitiis non consentiebat:] si Christi vestigia derelinquens, eorum iniquitati conformis, avaritiæ, voluptati, superbiæ deditus, ceterisque præcipitiis vitiorum, diabolo consensisset exhibere culturam. Hoc etenim illi quotidianis ab eo perversitatibus exigebant; hoc recusabat quotidie Christi miles invictus, nullatenus innocentiam, pietatem, sanctimoniam, seu justitiam deserendo. Quotidiana eorum fuit interrogatio, quotidiana vitæ ac morum iniquitas, quotidiana responsio viri Dei, fixus tenor & indeclinabilis rectitudinis & virtutum. Sic viam mandatorum Dei currendo quotidie, pro lege Dei sui certavit usque ad mortem, multo profecto virilius, quam si ore fidem professus & labiis, vita illam & moribus abnegasset: nisi forte Veritas ipsa mentitur conquerens de quibusdam, populus hic labiis me honorat, cor autem ipsorum longe est a me. [Matth 15, 8] Paulus quoque in quo Christus utique loquebatur, Confitentur, inquit se nosse Deum: ceterum factis negant. [Tit. 1, 16] Occiderunt tyranni fideles, quia Christum negare nolebant; occiderunt isti B. c Trudpertum, quia vestigia Christi relinquere non consensit: vicerunt illi Reges & Præsides, fidei veritatem intrepide profitendo; vicit iste satanæ complices, opera fidei & virtutem irreflexibili pietate sectando. Testimonia ergo sua credibilia facta sunt nimis: quibus inexpugnabilis palestrita, pugil interritus, armiger Christi victoriosus & Martyr, evidentissime demonstratur. Alioquin, bone Rabbi, si nullum dignaris donare martyrio, nisi habeat Julianum Decium vel Neronem; da tempore Trudperti, Laurentium, redde Luciam, imo Petrum Paulumque restitue; optabunt certe tyrannos, cupient mundum idolis maculari, fœdari simulacris, blasphemari ab omnibus Christi nomen, ut ipsi tua licentia corona martyrii potiantur, quorum Christus secundum te fidem atque constantiam ignoraret, & relinqueret irrenumeratam, nisi Diocletiani edoceretur insultu: & ut utamur exclamatione Hieronymi contra temporis nostri Philosophellos, qui, ut Persius ait,

Tantum exporrecto trutinantur verba labello.

Audi æmule, detrectator ausculta, aperi precor auriculas asininas, quas juxta fabulam Midæ clausisti; Numquid non de Antistite Christi Martino, quem nulla securis utique cruentavit, propter indubitatam dilectionem ad Deum, tam vere quam & intrepide clamat etiam Ecclesia; quod animam ejus sanctissimam, etsi gladius persecutoris non abstulit, tamen palmam martyrii non amisit; eo quod eum non dubitet mortem sustinuisse pro Christo, si non defuisset illator? Et tu B. Trudperto lauream detrahes triumphalem, cujus ardoris affectum per effectum Christus ipse declarans, cruore illum rosei sanguinis voluit purpurari? Ceterum ne tu te solum credas esse Pithagoram, ratione scientiæ singularis: nos etiam scimus & confitemur, quod ad honorem & nomen Martyris obtinendum, solum occidi non sufficit: nisi & animi patientia & justitiæ causa conveniant. Legimus etenim vocem illam omnium Martyrum Christo dicentium per Psalmistam; Propter te mortificamur tota die. [Rom 8, 36] Propter te inquiunt, ut mortis causa patescat; & ut patientia declaretur adjiciunt, Æstimati sumus ut oves occisionis. Martyrem ergo fateberis, qui pro Christo, & patienter occumbit. Nam Christum solummodo in Martyribus tyranni persequebantur, imo diabolus in tyrannis. Occisi sunt ergo omnes, quia nomen Christi corde & ore confitebantur: occisus est & Trudpertus, quia Christi fidem & nomen, quod pio pectore retinebat, plus vita quam labiis loquebatur. Quis enim valeat æstimare, quoties anima caritate tam fervens, ei propter quem se tota die mundo & mundum sibi jam crucifixerat, [& carnem cum vitiis crucifixerat:] carne cum vitiis & concupiscentiis assidua etiam crucifixione mactata, desiderii ardentissimo clamore locuta sit; Domine Jesu Christe, propter quem abjeci omnes mundi delicias, omnes parentales affectus, ipsa vita mihi dilectior Rex virtutum dilecti; quis mihi det ut ego moriar pro te? nam cupio vere dissolui, & esse cum Christo. Et hæc dicens, & si non voce, voto tamen assiduo & frequenti, cum clamore valido & lacrymis, exauditus est ab eo qui dixit, Petite & accipietis. [Luc. 11, 9] Nam quod petiit & accepit: nam oblatus est quia ipse voluit, Domino persecutoribus ipsa permissione dicente, Solvite templum hoc, quod semper inhabitavi, quod consecravi mei Spiritus unctione; & ego excitabo illud in resurrectione justorum. [Ioan. 2, 19] Numquid non igitur animæ isti sanctissimæ ipso effectu dictum videmus a Domino; Natalem terram, tuos, tua, & te insuper relinquendo, monstrasti jam pridem, quia magna est fides tua, fiat tibi sicut petisti: exaudivi enim te in abscondito tempestatis, in secretæ scilicet passionis occulto. Porro nihil occultum quod non reveletur. Nequam ille clam te occidit: sed venit hora & nunc est, quando revelabunt cæli iniquitates ejus, & terra adversus eum, locum sibi latendi negando, consurget. Quod vere completum plene monstrabimus: sed quia bonum est nos hic esse, paulo plusculum in probatione Martyrii demoremur. Denique miles Christi Trudpertus, fracto sui corporis alabastro, effudit unguentum pretiosi cruoris; [& ut Martyr colitur in Ecclesia.] & tota Ecclesiæ sanctæ domus impleta est ex odore unguenti, ex passionis fama videlicet, cujus fragrantia tacta & tracta fidelium multitudo, ipsum ut vere Martyrem rite celebrat & frequentat: cujus aromate delectata & certificata, beati Petri Apostoli prima Sedes, ipsum vere Martyrem libere profitetur. Igitur quid adhuc egemus testibus? Si Ecclesiæ toti non credis, & adhuc non post dies octo, sed post annos tot Thomatizas; mitte vel adhuc manum tuam, & cognosce tempus securi discussum, & vide guttas sanguinis decurrentis in terram, & noli esse incredulus sed fidelis. Verum si tantam nubem testium interpositam adhuc forte non recipis; recipe quæso vel Papam: & ecce plusquam Papa hic. Nam si testimonium hominum recipimus, testimonium Dei majus est, qui testificatus est de Martyre suo Trudperto, imo & filio suo per gratiam, in quem misit Spiritum filii sui clamantem Abba pater, quod si filius & heres per Deum. Posuit enim eum Deus in filiis, tribuens sibi hereditatem præclaram, cujus amore patrem carnis hereditatemque contempsit, ut heres quidem Dei, coheres autem Christi fieri mereretur. Cum ergo dedit dilecto suo somnum victoriosissimæ passionis, terram sibi promissionis ostendens; Ecce, inquit, hereditas Domini filii merces fructus ventris matris intactæ. Itaque sicut ante jam diximus, si nec fidelium multitudini, si nec Sedi Romanæ, si nec cruori credis effuso; crede vel Christo: nam hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de Martyre. Et hoc est testimonium quod perhibuit, non Joannes, sed Joannis Dominus & magister, quod eum in cælo gloria & honore coronans, non dereliquit animam ejus in inferno, nec dedit Sanctum suum videre corruptionem; nec ingrediebatur putredo in ossibus ejus, nec subter eum fœtor vermesque scatebant, annis plurimis evolutis.

ANNOTATA.

a Occiditur 26 Aprilis ut infra dicitur num. 31. In Ms. Chronico Iacobi Kerasliti dicitur coronatus VI Kalendas Maji anno DCXLIV.

b Scriptum erat Herines, & correctum Hermis cui correctioni respondebat glossa marginalis, quod Ἑρμῆς sit nuntius a verbo Græco ἑρμηνεύομαι interpretor. Sed sciolum correctorem decepit imperita conjectura.

c Ideo veri Sancti, si violenta morte necati, officio Ecclesiastico Martyrum solent celebrari, ut sæpius a nobis dictum.

CAPUT III.
Sepultura, Translationes corporis & Miracula.

[23] Ipso etiam tempore passionis, cum illustris Othpertus, morte Sancti comperta, pio permotus affectu, ardenter anhelans ad illius anxie properaret exequias; collidebantur gemelli in utero suæ devotionis, ex una dilectione concepti. Erat enim valde compatiens, & de hospitis sui sanctissimi amissione mœstissimus; sed lætissimus de triumpho. Hinc fletus, hinc hymnus, fratres videlicet uterini, unius filii caritatis, pie inter se confligebant. Etenim pium erat congaudere Trudperto, [Othpertus ob cædem tristis, ob gloriam concessam lætus,] cæli gloriam certissime possidenti; & pium erat flere Trudpertum, jam ablatum ex oculis & aspectu, & occisum crudeliter ab iniquis. Alternabant igitur in Othperto planctus & jubilus: validus hic & ille; magnus uterlibet; vehemens unus & alter. Sed jubilus & lætitia prævalebat, & major minori; hoc est planctus major in primo, jubilo ante minori servire & cedere cogebatur, & per effectum de seipso dicere; Me oportet minui, illum autem crescere. Quod & factum est evidenter, Deo cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis. Sensim etenim mœstitudo in Othperto deficere, & proficere exultatio cœpit & gaudium: dum pietatem, sanctimoniam, innocentiamque Trudperti sibi jam ante notissimam, mente revolvens indubitata, ipsum fide credere cogeretur, signa cælo jam invexisse victricia, & agonis sui a Christo corona donatum; nec illum jam ut mortuum debere lugeri perpendit, quem vitam constaret adeptum esse perennem, sed suo potius congaudendum esse triumpho. [reperit corpus post dies 4 incorruptum.] Confirmatur Othperti credentis fides, præsentis etiam attestatione miraculi. Nam post dies jam quatuor consummati martyrii, sancti viri corpus adhuc inhumatum, ita penitus incorruptum apparuit, ut tunc primum crederes ipsum suaviter obdormisse. Non facies ejus horrendo pallore decolor, non lurida sanies vel putredo, non tabidus fœtor aut vermis; sed sanguis ostro rubentior, vultus amabilis & benignus, membra vitali tractabilitate vegeta, resurrectionis futuræ jam quoddam pignus & certitudinem præferebant.

[24] Accessit & aliud tam insigne prodigium, ut nullum de Martyris immarcessibili gloria dubitare permitteret. Nam miseri, de quibus supra jam diximus, occisores Christi militis gloriosi, seram intra se pœnitentiam agentes (ut scriptum est) mox perpetrato facinore, proprio eos percellente reatu, fugæ salvari præsidio conabantur, & ire versus Alemanniam laborabant: [Occisores conati fugere,] sed primo die peracti flagitii fugientes, cum tota illa die & nocte sequenti per sylvas, dumos, & montes incederent, ruptis vestibus & conscissis in nemore, ipsis jam viribus lassabantur. [Sap 5, 3] At die sequenti, cum jam se putarent elapsos, divina eos urgente vindicta, quæ sanguinem servorum suorum ulcisci consuevit; [ad locum S. Trudperti ultro redeunt,] ad locum ubi Christi militem trucidaverant, ipsa hora culpæ patratæ, tam inviti quam nescii revertuntur. Visi sunt igitur a quibusdam, quorum acclamatione deterriti, fugam repetunt iterato. Tertia die similiter pluribus jam ad corpus viri Dei collectis, ipsa hora qua prius digna mentis cæcitate percussi, ad locum eumdem redeunt nescientes: & clamore multorum attoniti, tertio fugere moliuntur. Quod cum Othperto certius per quam plures innotuisset; ille, ut erat mente discretus vir, divino id sentiens agi judicio, deputat loco custodes. At scelerati lictores, quibus merito sui facinoris terra negabat, negabant montes & petræ, negabant frondes & silvæ latibulum; ad locum suæ damnationis hora prædicta regyrant, ac detenti faciliter (quippe qui macie inediaque squallentes, [comprehēsi ad Bobonem ducuntur:] & vestium scissione & viarum anfractibus delassati, fugere minime jam valebant) Othperti conspectibus præsentantur. Qui quoniam viri Dei occupabatur exequiis, ut depositionem corporis sacri & pretiosi puriori devotione perageret, reos ipsos a Boboni, provinciali tunc Comiti, præsentari præcepit, ipsius examine puniendos. Cumque vinctis post tergum manibus ad judicium per Othperti satellites ducerentur: unus eos ducentium, cum transtrum b cujusdam ripæ transirent, hastæ suæ, ut cautius posset incedere, innixus est. At miserabilis homicida, qui eum e vestigio sequebatur, repente se dedit super acumen ipsius hastæ præcipitem: [horum alter semet occidit,] seseque transfigens, vitam, qua dudum fuit indignus, suimet interfectione finivit. Porro germanus ejusdem infelix, [alter suspenditur:] Bobone convenientem dictante sententiam, patibulo sine dilatione suspenditur; Domino illi reddente quod meruit.

[25] Ecce, quanti Dux Christus suum Martyrem æstimaverit, interfectorum ipsius ostendit interitu; quorum alter sibi intulit pœnam mortis, alter meruit interire suspendio: ut Judæ proditoris exemplum, ille quidem auctore, hic vero supplicii genere coæquaret, inter cælum occisus & terram, indignus cælo videlicet indignus & terra. In quo claret apertius advertenti, quam insigne Trudpertus Christi sit membrum, cujus nece contaminati carnifices, ea mortis pœna plectuntur, qua ipsius invasores capitis perierunt. [similes facti Pilato & Iudæ Iscariotæ.] Nam & Pilatus Præses, qui licet primo renuerit, postmodum tamen in Dominum, mortis præsumpsit ferre sententiam, proprio se legitur gladio transfodisse; porro qui Agnum Dei osculo lupino tradiderat, testibus Euangelii conditoribus, abiens laqueo se suspendit. Occisorum vero satellitis Christi, alter seipsum perimit cum Pilato, alter cum Juda suspenditur proditore.

[26] Hactenus quidem, ad vesperum mortis viri Dei, demoratus est fletus: nunc vero ut ad matutinum, tunc orientis, sed numquam occasuræ beatitudinis, ejus lætitia demoretur, intermissæ narrationis ordinem resumamus. Sarcophago igitur præparato de petris, [Sepelitur S. Trudpertus in oratorio SS. Petri & Pauli,] Christi Martyr eximius, digna tam Sacerdotum quam innumerabilis populi devotione, deponitur in oratorio, quod in Apostolorum Petri ac Pauli memoriam, sicut supra diximus, inchoaverat, laude Domini multifarie celebrata. Hic itaque, sicut triumphalis palma, effloruit tot miraculorum signorumque frequentia, ut cælestis Libani cedrus, multiplicata per copiam meritorum, omnino non ambigatur. In eodem etiam loco ubi dictus pugil Christi quiescit, tot cæcis, surdis, claudis atque leprosis, ceterisque debilibus, tot beneficia ipsius impensa sunt interventu, quod numerositas eorumdem mensuram styli transgreditur. [claret miraculis,] Quorum plurima nihilominus scripto mandare, quorumdam veterum neglexit inertia: quædam vero per c incendium a memoria recesserunt.

[27] Postmodum autem annis aliquot evolutis, sancto cuidam viro in visione B. Trudpertus apparuit, indicansque quod pars corporis ejus inferior aqua maderet infusa, [visione facta,] injunxit ut daret operam diligentem, ut corpus ipsum altius locaretur. Quod cum pluribus ille religiosis ac Sacerdotibus indicasset, facta hac voce convenit multitudo, & mente devota tractabat, quid super his esset agendum. Tandemque in consilio justorum & congregatione complacuit, ut aperto sarcophago rem diligentius explorarent. Othperto igitur adhuc vivo atque præsente, plurimi Sacerdotes congregati sunt, convenerunt in unum: ipsi videntes sic admirati sunt, ut præ gaudio etiam lacrymæ funderentur. [corpus reperitur integrum:] Nam tumulo patefacto, qui pretiosum thesaurum sacri corporis continebat, corpus Christi satellitis adeo integrum sanumque atque ex omni parte penitus incorruptum apparuit, ut jamjam primo depositum videretur, liquidoque clareret, quam vitiis omnibus anima illa sancta semper intacta permanserit, cujus carnem tot annis traditam sepulturæ, putredinis adhuc nulla tetigit scaturigo. Jam vero quis ibi non exultaret affectus, cujus devotio non ferveret, cujus lingua laudes Christi non eructaret & gloriam: cum in carne Martyris monstraretur extincta, quam immarcessibili & perenni gloria beata illius anima frueretur in cælo; cujus artus occisos; nulla caries, tanto tempore tabefecerat in sepulcro.

[28] Denique ad Christi gloriam ampliorem, sacri gleba corpusculi, more noviter defunctorum, prolata sarcophago, pia sedulitate levatur: [elevatur:] & linteis involuta purissimis, in loco quo ante jacuerat, ministerio Sacerdotali deponitur reverenter, Christi laude cum jubilo decantata. Quid enim aliud Christi dilectus athleta, ipso suæ incorruptionis indicio, rem advertentibus, loquebatur: quam, In Deo speravit cor meum, quoniam reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, sperando & inquirendo domum non manufactam & hereditatem incorruptam & immarcessibilem, conservatam in cælis; & adductus sum triumpho martyrii, quando dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum ipsius, crudeliter auferendam: propter quod & refloruit caro mea, vigorem retinens in exesum, quæ potius marcuisse debuerat per tot annos. Vere anima illa quasi cedrus exaltata fuit in Libano candidationis æternæ, cujus tam diu caro vernabat, quasi plantatio rosæ in Hiericho vallis hujus & sepulturæ. Cum igitur ossa patriarchalia nostri Joseph, filii veri Jacob, filii scilicet accrescentis & benedicti, B. Trudperti videlicet, de loco suo virtutibus tot & miraculis pullularent, ut in odore unguentorum suorum, quem post se ad seque Christus ipse jam traxerat, fideles plurimi, tamquam adolescentulæ ipsius merita diligentes, ad cursum invitarentur; [& novis miraculis claret.] cœpit locus tumuli venerabilis a devotis hominibus amplius & perfectius frequentari, multarumque percipere beneficia sanitatum; Domino Martyris sui triumphum, subventionum signorumque ostensione multiplici, declarante.

[29] Porro post illustris Othperti decessum, cum ab illo jam, ut veraciter creditur, collectus esset in cælis, [Mortuo Othperto,] quem in terris ipse in dilecto sibi Trudperto collegerat; & ab amico in æterna tabernacula esset exceptus, qui per illum in valle jam dicta invenerat locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Post aliquot evolutiones annorum, heredum ipsius Othperti faciente discordia, [ob heredum discordiam locus neglectus,] locus B. Trudperti fere in solitudinem est redactus: ipsorumque in seipsum regno diviso, domus supra domum cadere cogebatur. Ceterum Domino nolente, quod spiritale semen & sancta successio Martyris sui deficeret, cui jam ante juraverat veritatem, non frustraturus eum omnino, Semen inquies ejus in æternum manebit. Post aliquanti temporis intercursum, egrediebatur virga de radice Othperti, & flos de radice ejus ascendit insignis; Nepos scilicet, tam facultatum quam devotionis ipsius possessor & heres, appellatione Rampertus: d qui pietatis avitæ successor, B. Trudperti memoriam accuratius instaurare contendens, diruta reparare, convulsa reducere, ac erigere jam dilapsa, [dein a Ramperto reparatur:] omni attentione satagebat. Basilicam insuper, cum copiosis auri sculpturarumque paratibus, in beatorum Petri ac Pauli memoriam, quibus locum sanctus Martyr ipse dicaverat, sumptuoso construxit impendio.

[30] Hujus etiam e tempore sanctus tunc Stephanus Papa, probatis coram se, [a Stephano Papa dicitur Sanctis adscriptus Trudpertus.] per testes idoneos ac fide dignissimos, tam sanctitatis insigniis, quam passionis & forma & modo, quam etiam varietate miraculorum & veritate; beatum Trudpertum Catalogo sanctorum Martyrum reverenter adscripsit, in eorumque collegio censuit honorandum; Domino id per innumeras declarante virtutes.

[31] Non multo post tempore, quibusdam Fratribus aliisque religiosis sanctus Martyr apparuit iterato, corpus suum in nimis humido loco sepultum insinuans: seque velle altius ac decentius sepeliri. Tunc demum advocato diœcesano f loci ipsius Antistite, confluente innumera multitudine populorum, ex omni natione quæ cis Rhenum ultraque longe lateque moratur, a maximo Cleri religiosorumque conventu, Martyris Christi corpus iterum profertur e tumulo, [corpus elevatur,] iterumque religiosorum abluitur manibus, ut decebat. Hinc pallio novo induitur reverenter, in præsentiaque Ramperti piissimi & illustris, in elatiori parte deponitur, nuper constructæ basilicæ per eumdem, Gloria in excelsis Deo magnis populorum vocibus decantata. Hoc jam tertio manifestavit Jesus, coram fidelibus suis, militem suum gloria & honore cælesti inter inclytas Martyrum purpuras coronasse; nec lædendum a morte secunda, qui primam jam vicerat cum triumpho. Hæc depositio tertia viri sancti peracta est, anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo, g tertiodecimo, Ludewico divi Caroli filio imperante, anno secundo coronationis ejusdem, sexto Kal. Maji, eodem tempore & loco videlicet, quo pugil Christi invictus agonem certaminis sui consummans, belliger ad cælos ampla trophæa tulit.

[32] hPost hæc vero non modici temporis interlabente decursu, Ramperto jam dudum collecto ad patres suos, Ludfridus Comes illustris, & origine creatus eadem, [a Ludfrido Comite monasterium innovatur,] a proavorum nequaquam devotione degenerans, pios patrum mores ostentans in se, eosdem etiam excellebat. Nam monasterium in Beatorum Petri ac Pauli & Beati Trudperti renovavit pariter & melioravit honorem, juxta Martyris prædicti memoriam: ubi sub beati ac venerabilis Benedicti regula militantes, tota die ac nocte laudare nomen Domini non tacerent. Qui etiam ut ejusdem monasterii congregatio, in laude Regis cælorum & ceremoniis, permanere valeret; prædia large tribuens, loco eidem proavorum suorum pias devotasque donationes novis accumulans, amplians & extendens; Fratribus inibi Domino servituris, copiose satis atque abunde providit, [& dotatur.] in his in quibus præsens hæc vita necessario sustentatur. Suscitavit enim Deus Othperto piissimo germen justum, ut quod ille devotus inceperat, Rampertus extenderet foveretque devotius, ac Lutfridus devotissime consummaret: ut & radicis succus in surculo, & utriusque sapor in fructu perpenderetur.

[33] Ceterum non post multos hos dies, cum gloria miraculorum circa tumbam B. Trudperti magis magisque crebresceret, & in omnem Teutoniæ terram exiret sonus eorum; sanctæ memoriæ i Constantiensis Præsul, ad cujus pertinet locus ipse diœcesim, excitatus tantæ famæ præconio: duos adjungens sibi Pontifices, ad corpus beati Martyris transferendum, devotissime properat; gloriæ Christi congaudens, qui, ut semper memoria Justi cum laudibus juxta Scripturæ testimonium celebretur, & nomen ejus requiratur in seculum, [Corpus ab Episcopo Constantiēsi transfertur,] innovans signa, immutare mirabilia non desistit. [Psal. 111, 7] Itaque congregatur undelibet multitudo fidelium, & cum turba plurima conveniret & de civitatibus properarent ad Martyris sepulturam, tam catervatim ruebant populi concurrentes, ut de debilibus & infirmis, ne quos eorum opprimi forte contingeret, maxime timeretur: quia in his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum & aridorum, expectantium Sancti translationem & beneficia pietatis. Et cum tanti essent, Dominus ad dilecti militis sui providit honorem, non sine etiam omnium grandi stupore qui aderant, quod non est inventus, qui se vel oppressum vel læsum etiam quæreretur. Quod proculdubio Christus effecit, ne dilectus sibi Trudpertus, aliquibus esset causa periculi, qui salutis impetrandæ causa confluxerant; evidenterque pateret, quod fidelibus & devotis Deus eum ad vitam creavit, non ad mortem. Igitur qui convenerant Episcopi, Religiosi, Canonici, Sacerdotes, ne sanctum dare canibus viderentur, aut margaritas projicerent ante porcos; vulgo excluso pro foribus, ut decebat, induti Sacerdotalibus, ad sacrum corpus Martyris transferendum k reverenter accedunt. Interim unus ex plebe, curiositatis amplius quam devotionis instinctu, clam latuit; profanis oculis spectare præsumens, ministris etiam nescientibus, quæ fiebant. Quem mox ultio divina consequitur: [aliquis ob curiositatē paralysi punitus,] nam illico membrorum officio destitutus, instar trunci cujusdam, nec se sursum erigere potuit, nec manus quoquam gressusve movere. Caput hunc Medusæum juxta fabulas aspexisse putares. Sed qui ore Mosaico loquitur, Ego percutiam & ego sanabo; percussa præsumptuosi temeritate, humilitatem sanare dignatus est pœnitentis. [Deut. 32, 39] Nam mox ut reatum suum, plaga monstrante correctus, agnovit; tremens stupensque, [sanatur.] dansque gloriam Deo, quid egerit coram omnibus confitetur: & protinus consolidatæ sunt bases ejus & plantæ, & exiliens ambulabat & laudabat Deum, tam Christi virtutem quam sui militis dignitatem ubique prædicans & protestans. Hæc de gestis antiquioribus ac scripto l mandatis, utcumque dicta sufficiant: nunc ad ea quæ nondum ab adhuc viventium memoria recesserunt, eisque sunt acta scientibus, vel a nuper defunctis ac fide dignis certa relatione comperta, oratio dirigatur.

ANNOTATA.

a In citato Chronico Keraslithi, dicitur Babo filius Otgeri, Lādgravius Alsatiæ. Quæ libenter videremus probata.

b Transtrum hic usurpatur pro ponticulo seu assere trans amnem posito.

c Illud scilicet incendium, quo deformatam ædem restauravit Erganbaldus Abbas ante Acta laudatus.

d

In libri frontispicio erat adscriptum hoc distichon.

Othpertus, Rampertque, Comes Ludfridus ab Habspurg,
Trudperti sacram fundarunt Martyris ædem.

De Ludfrido Comite infra agitur. Othperti filius notatur etiam Othpertus dictus: sed per hunc Rampertus illius nepos dici nequit, qui adhuc post annum 815 non modici temporis interlabente decursu vixisse infra dicitur, id est post accessum S. Trudperti ad Othpertum ultra annos 174. In Ms. Richenaugiensi dicitur non nepos sed pronepos appellandus, imo vel trinepos.

e S. Zacharia Papa anno 752 defuncto, cujus Acta illustravimus ad diem XV Martii, succeßit Stephanus II, sed hoc intra paucos dies extincto electus est Stephanus alter, ab aliis II, ab aliis III appellatus, qui anno 753 in Gallias transgressus ad Pippinum Regem, potuit collaudasse virtutes & miracula S. Suiberti, & S. Trudperti, unde solennem S. Suiberti canonizationem tunc factam fuisse crediderunt alii, ob confictam ea de re epistolam sub nomine S. Ludgeri Episcopi Mimigardevordensis, quam fabulis oppletam rejecimus ad hujus Vitam 26 Martii § 7 & 8. Quid si hic auctor nomina Suiberti & Trudperti non distinxerit, similitudine nominum deceptus, aut certe absque ulteriori examine alibi conjunctos protuderit? Glossa Marginalis hic conjungebat Stephani III annum annum 3 cum anno Christi 774, sed tunc intelligitur is qui melius IV nominaretur, & ante biennium, scilicet anno Christi 772 1 Februarii obierat.

f Hic scribitur fuisse Wolfleon 17 Episcopus Constantiensis, apud Manlium, qui dicitur electus anno 813, obiisse anno 831.

g Annus non 813 sed 815 legendus videtur, cum Carolo Magno anno 814 die 28 Ianuarii successerit Ludovicus Pius, qui fuerat tamen autumno præcedente a Carolo patre in successorem admissus & in Augustum coronatus.

h Extant hujus restaurationis dotationisque tabulæ signatæ an. 902. apud Bucelinum, ubi singula prædia eorumque termini describuntur.

i Ab anno 891 usque ad 919 Episcopatum Constantiensem tenuit Salomon III & huic Notingus succedens vixit usque ad an. 935.

k Diem Translationis hujus solenniter agi postridie Apostolorum Simonis & Judæ, habetur in Chronico Keraslithi: ergo die 29 Octobris.

l Triæ posteriora capitula attigiße in Vita a se scripta Erganbaldum vix credimus: potuit alius appendicem addidisse, vel seorsim descripta fuisse hæc postrema Translatio.

LIBER II.
De miraculis auctoris ætate factis,

SYLLABUS CAPITULORUM.


1 Miraculum de Domino Eberhardo Abbate.
2 De Domino Hugone Abbate.
3 De quodam advocato Ottone.
4 De quodam Ottone & fratre suo.
5 De quodam Advocato.
6 De quodam milite in Alsatia.
7 De quodam rustico, dicto Judas, cæcato.
8 De quodam fonte & joculatore.
9 De muliere quadam dolente oculos.
10 De puero claudo curato.
11 De quodam Sacerdote ordinis Prædicatorum.
12 De quodam Clerico curato.
13 De cruce miraculum.
14 De quodam hæretico.
15 De cæco illuminato.
16 De quodam rustico.
17 De leproso mundato.
18 De muliere phrenetica sanata.
19 De quadam muliere obsessa curata.
20 De quodam fure.
21 Item de fure.
22 De quodam Plebano & suis subditis.
23 Exemplum quoddam de undecim millibus Virginum in Colonia.

CAPUT I.
Injurii in S. Trudpertum puniti.

[1] Habuit cœnobium B. Trudperti ante non longum tempus Abbatem, nomine a Eberhardum conversationis laudabilis & probatæ: qui Christi Martyrem, inter cetera quibus Deo famulabatur, speciali dilexit, coluit ac venerabatur affectu. Hujus tempore mineræ argenti in quodam monte vicino repertæ sunt abundantes, [Eberhardū Abbatem,] de sub cujus pede prædictum Abbatem transire frequenter oportuit, pro ecclesiæ suæ necessitatibus ordinandis, cum Fratrum suorum ac familiæ congruo comitatu. Porro montis illius argenti fossores, [fossores argenti,] cum inciperent accrescente metallo ditescere, insolescere quoque cœperunt; &, sicut ejusmodi genus hominum assolet, implicati multis erroribus, suam per religiosorum credebant transitum impediri minuique fortunam. Hæc cogitaverunt & erraverunt: malicia enim eorum illos, ut scriptum est, excæcavit: nam pro Domino famulantes, prospera potius quam adversa debuerant ominari. [Sap 2, 21] Verum non sic impii, non sic æstimabant: unde & quotiescumque jam dictum Abbatem videbant transire vel suos; [sæpius irrident,] pueros imitati, Prophetæ calvitiem irridentes; multis eos jocis atque convitiis inclamare non verebantur; & invalescebant voces eorum, quibus creberrime Dei hominem molestabant. [4 Reg. 2, 23] Uno itaque die, cum occasione necessitatis personaliter ipse transiret, habens in comitatu suo Fratrem conversum, cui erat, ut moris est, barba procerior; filii Belial, famulos Dei videntes, præmissis irrisionibus infinitis, prædictum Fratrem, equam devorasse, procaciter insultando clamabant: nec eo contenti, ad majores vertuntur injurias. Denique quidam ipsorum, turpe quidem dictu, sed actu quiddam turpius præsumentes; abstractis etiam femoralibus, posteriora sua nudata servorum Dei conspectibus ingesserunt. Super quibus opprobriis memoratus Abbas, ut erat homo naturaliter verecundus, vehementer erubuit, ac pudore permotus est pariter & dolore; domumque revertens, B. Trudperti basilicam beneficia petiturus ingreditur: beneficia, inquam, [sed invocato S. Trudpetio,] evasionis irrisionum hujusmodi, quibus tam ipse quam omnis familia sancti Martyris quotidie gravabatur; & fortassis in oratione dicebat, Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum. Mira res admodumque terribilis! nam vix ab oratione surrexit, & ecce adveniunt non mendaciter nuntiantes, obruta mole sua quod corpora dira jacerent. Factumque est ita: nam mons ipse argentifer, in sese subito corruens, [montis parte cadente obruuntur,] innumeram multitudinem irrisorum ipsorum simul oppressit & obruit universos. Dominus etenim juxta dicta Psalmistæ, tunc vere judicavit in nationibus, implevit ruinas, conquassavit capita in terra multorum stultorum omnino, adeoque contrivit, ut usque in hanc diem nulla eorum possint penitus inveniri vestigia, cum in monte tamen ipso assidue fodiatur, annis pluribus quam centum, postquam res eadem contigit, evolutis. [Psal. 109, 6]

[2] Secundum autem simile est huic, quod dicemus. Annis aliquot interjectis Abbas ejusdem cœnobii dictus b Hugo, nobilis quidem genere sed morum virtute nobilior, [Hugo Abbas,] videns locum ipsum Advocatorum angariis subjacere, nimisque gravari; civilitatem c Brisacensium prudenti consilio comparavit, ut (sicut eorum juramenta se habent) modo concivium ipsum etiam monasterium tuerentur. Super quo Advocati dolentes, [insidiis Advocatorum petitus,] arbitrantesque factum hoc in sui contemptum, manifestis inimicitiis insectantes Abbatem, abesse ipsum a monasterio aliquamdiu compulerunt, ut mortis periculum devitaret, quam sibi si valuissent inferre paraverant: cumque venire ipsum forsitan ad ecclesiam necessitas qualiscumque poscebat, circuire illum tutasque requirere vias oportuit, ut mortem evaderet intentatam. Nam cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant insidias quolibet ambulanti. Accidit itaque, ut cœnobium visitare festinato deberet. Viri igitur qui comitabantur cum eo suadebant ut manus hostiles more consueto satageret declinare. At ille ponens in Deo spem suam, Christoque se ac B. Trudperto comittens, ne id quod instabat omitteretur ex mora, intrepidus directum iter aggreditur, ubi quidem inimicos esse non ignorabat. Cognito ejus adventu, continuo destinantur & præmittuntur insidiantes in vallem densam arbustis, quia inde erat transiturus indubitanter, ubi nec ad sinistram alia via patuit nec ad dextram. Stant ergo lictores, lanceis suis ac hastis instructi, quas altrinsecus intentando juxta viam stabant acclives, [evadit ipsis inconspicuus.] ut hominem Dei subito transeuntem, nec valentem aliquo declinare, improvisi transfoderent. Sed Dei ac Martyris sui manu, non clypeo protectus aut galea, percussis cæcitate pariter & aorasia carnificibus, Abbas transiens per medium illorum ibat; nec ab eis coram positus videbatur, donec ad locum monasterii usque devenit, laudes debitas Deo ac militi suo Trudperto decantans.

[3] Quoniam autem Advocatorum mentio cœpit haberi, consequenter insinuemus, quantum quidam ipsorum memoratum cœnobium molestarent, quamque illis Martyr Christi frequenter inflixerit ultionem. Postquam etenim ab Othperti progenie ad extraneos monasterii hujus Advocatia devenit; Advocatus quidam, dictus Otto de Stouphen, sub ejusdem cœnobii venerabili Henrico d Abbate, misit sicut Herodes Rex manus, [sub Henrico Abbate,] ut affligeret quosdam de Ecclesia B. Trudperti. Nam præter vexationes, angarias, ablationesque bonorum, quibus familiam monasterii & colonos incessanter oppressit, in ipsos etiam Fratres Ecclesiæ cœpit existere violentus: ita ut quadam die cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut deteriora præsumeret, cum Fratres hymno dicto exierunt in oratorium, [Otho Advocatus monachum capere conatus:] sicut religiosorum mos est post refectionem, Psalmum quinquagesimum decantantes; dictus Otto unum ex Sacerdotibus, ab ipsa processione fugare, cultro extracto non verebatur; eumdem etiam captivare intendens. Qui ad ecclesiam fugiens, valva se serata salvare compellitur. Super quibus cum Ottonem quidam religiosi constanter arguerent, vindictam sibi divinam interminantes; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta permansit ad feritatem. Contigit eo tempore Curiam principum apud Franckfurt celebrari: ad quam cum tunc Dux de Zeringen ire disponeret; memoratum Ottonem, quia ministerialis erat ipsius & satis ab eo diligebatur, [& quos monasterii violenter abducens,] ut secum pergeret advocavit. Qui positus in procinctu, duos equos abstulit monasterio, qui suppellectilem suam deveherent & suorum. Cumque tam rogaretur quam moneretur a Fratribus, ut loco B. Trudperti vellet esse pacatior, more pariter & furore Nicanoris, [ac pejora minatus,] ad ipsum monasterium manus extendens, superbe juravit non relicturum se ibi lapidem super lapidem cum rediret. Et hoc dicto, cum prædicto Duce profectus est statim, equos ablatos secum abducens. Animum igitur suum in hac malitia confirmando discessit: oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum Beatumque Trudpertum Martyrem ejus, ut Ottonis sævitiam cohiberent. Curia itaque Principum solvitur, Duxque cum Ottone regrediens ad fluvium quemdam constrictum nocturno gelu devenit. Otto igitur (quoniam fortiori equo sedebat) viam Duci suisque facturus, & perrupturus glaciem, quasi præcursor ingreditur. Porro ipsius equi succussione ita collisus introrsus est, [succussione equi collisus expirat.] ut in miseram quamdam casam dolore ingravescente delatus, non post modicum expiraret, conceptam corde malignitatem in cœnobium Martyris, compulsus finire cum vita. Iugum enim oneris ejus ita Deus exuperavit, ut in eisdem equis mortuus ipse reduceretur, quos vivus Ecclesiæ violenter abduxerat: ut ipso facto claresceret, quod per quæ quis peccat, per hæc etiam sicut scriptum est punietur.

[4] [Otho alter, Advocatus] Hoc Ottone sic mortuo, alter Advocatus, ejusdem feritatis & nominis fratruelisque defuncti, prioris se percussione non corrigens, monasterium memoratum multipliciter molestabat. Denique post plures injurias, quas ecclesiæ sancti Martyris irrogavit, trecentorum modiorum mensuram coagitatam atque confertam, [bona monasterii auferens,] cum messis instaret, Fratribus abstulit violenter, unde hoc anno debuerant sustentari. Qui tam civilia quam canonica satis ac sæpe judicia pertentantes, respicientes erant ad adjutorium hominum, & non erat. Videns ergo Conventus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret litium sine fructu; ad orationum suffragia se convertit, Deum beatumque Trudpertum instantius invocans, super oppressionibus Advocati. Breve spatium temporis intercessit, & cum Fratres in oratione perseverarent, Otto jam dictus in castro Stouphen e cœpit ædificare, quod non potuit consumare vetante reatu. Nam dum mirantibus operariis suis instaret, torto quodam fune, qui ad instrumentum ædificii pertinebat, [sed percussus extabescens,] subito casu percussus extabuit; ac dispactione nervorū, viribus corporis cœpit repente destitui: convocatisque Fratribus Minoribus ac germano quem tunc majorem habebat, domui suæ disposuit moriturus. Fratribus ergo Minoribus confitens, monitus ab eisdem, [mandata restitutione moritur,] in eorum Priorisque B. Trudperti, pluriumque præsentia, prædicto germano suo testamentaria ordinatione commisit, ut de bonis sibi relictis ecclesiæ memoratæ integraliter satisfaceret, universa persolvens quæ ille abstulerat eidem injuriose: super quo etiam juramento superstitis Fratris accepto, decessit: & cessavit quassatio suæ vexationis. Frater vero residuus, [quam ejus fratres negligens,] dexteræ Dei vindictam, quæ Fratrem prostraverat, non attendens, tam promissi quam juramenti factus est violator; induransque cervicem, nihil eorum quæ voverat curavit effectui mancipare: quodque anterior violentus abstulerat, fallax iste retinuit & perjurus. Ceterum, quia durum est contra stimulum calcitrare cælestem, spatio quatuordecim vix dierum intercurrente, qui ad vocem Psalmistæ dicentis, vovete & reddite Domino, sponte introrsus obsurduit, invitus exteriori percussus est surditate. [Psal. 75, 12] Nam usque hodie privatus auditu, nullos strepitus aut tinnitus exaudit, quantumvis altisonos & clamorosos, [surditate punitur.] perditisque his quæ temere retinere præsumpsit, habitus quasi ludibrio, vitam inter notos & consanguineos transigit miserabilem & despectam. Medici quoque quamplures, f Montis etiam Pessolani, nullam surditatis hujus causam reperire valentes in illo, divinam id esse ultionem, verissime protestantur.

[5] Quidam Advocatus Ecclesiæ memoratæ, sic abiit in consilio impiorum, ut a quodam inveterato dierum malorum inductus, loco B. Trudperti faceret quidem mala, pejora comminaretur, pessima cogitaret: sicque de die in diem cœnobio cœpit esse molestior, ita ut navicula Martyris operiretur fluctibus læsionum. Jesus vero Fratribus dormiebat: sed interventu sui militis excitatus, surgens imperavit ventis & mari. Nam quadam die, [Advocatus alius desævire satagens,] tempestate sævissima perdurante in animo Advocati, cum esset adhuc spirans minarum & cædis in Fratres, dies Letaniæ majoris quæ in Vigilia S. Trudperti Martyris celebratur, advenit; & Sanctorum reliquiæ Crucisque vexilla more solito portabantur, sequente Conventu. Cumque Fratres per monasterium in processione transirent; Advocatus, unde jam dictum est, stabat in oratorio, proterve ac procaciter illos aspiciens terribilibus oculis, plaga crudeli in ipsos meditans desævire. Sed cui dicitur per Psalmistam, Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas; tempestatem hanc cito serenitate pacavit. [Psal. 88, 10] Denique vix Fratribus B. g Oswaldi capellam ingressis: in medio populi subito corruens Advocatus, ad domum suam usque defertur, [corruit æger,] quam in ecclesiæ læsionem, in villa cœnobii habere jam cœperat; & in toto corpore suo pustulis erumpentibus, dolore mirabili vexabatur. Qui mox Priore loci vocato, Sanctorum reliquiis visitari ac benedici petivit. Et facto hoc ab animi sui sævitia resipiscens, pollicitus est B. Trudperto fideliter, quod sanitate recepta, [sanatusque mansit fidelis:] numquam ipsius ecclesiam deinceps aggravaret: continuoque curatus, quod dixit & fecit. Nam monasterium Martyris memorati benigno postmodum fovit, dilexit semper ac venerabatur affectu, ac si sibimet dixisset in corde suo; Prophetiza, quis est qui te percussit; &, Amodo noli æmulari ut maligneris. Multa quidem & alia fecit Jesus signa in sui tironis honorem, quæ non sunt scripta in libro hoc; ne vel legenti fastidium generetur, vel ne veritas quosdam offendat, quorum conscientiæ vulnera tangi refugiunt: nam

Membra reformidant, mollem quoq; saucia tactu.

[6] Miles etiam quidam Alsatiæ, morsu rabidi canis asperrime sauciatus, [morsucanis læsus,] cum nihil medicorum ope proficeret, quia vana salus hominis sit experiens, B. Trudperto, ut ipsius suffragio salvaretur; quorumdam suasu promisit, quod ad ejus honorem, ab armis per integrum vellet anni spatium abstinere. Dolore protinus mitigato, vulnus occalluit, sanitas integratur. Post non multum, Argentinensis h Episcopus, exercitus colligit, [sanatur,] militemque jam dictum exorat armari cum ceteris. Abnuit ille, votumque prætendit: votum irridet Episcopus, militemque vane meticulosum appellans, ut armetur inducit. Promissi transgressor effectus, [sed votum transgressus,] protinus experitur, quanti sit Sanctos devotare periculi: nam putruerunt & corruptæ sunt cicatrices ejus, a facie insipientiæ quam præsumpsit; [e vulnere obit:] renovatoque dolore, violatæ promissionis pœnam morte persolvit.

[7] Cum sancti Martyris sanctus natalis occurreret, & omnes qui familiæ Martyris attinebant, diem ducerent feriatam, & requiescerent ab operibus suis ut decuit; [infesto S. Trudperti operans,] colonus quidam B. Trudperti, nomine Judas, non Judas qui genuit Phares & Zara de Thamar, nec qui collatione facta Hierosolymam dragmas argenti transmisit; sed semen Chanaan & non Juda; festum contempsit Martyris, non impune. Nam dum quemdam pauperem operarium, ecclesiæ similiter attinentem, ut ostium quoddam ædificaret sibi impelleret, illeque renueret propter festum; Judas Antimachabeus illum vi operari coëgit, invitum ac renitentem. Sumit ergo securim, & opus ad quod angariabatur aggressus est, astante Juda pariter & instante. [amittit oculum:] Opifex itaque materiam aptaturus, ligno dat ictum: & ecce mox hastula una, ligno desecta prosiliens, oculum perculit compulsoris, ipsumque perrupit, visuque privavit eumdem. Numquid non Martyr sanctus ipsa pœna facta dixit ad Judam: Oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum quem contemnis: quia igitur oculus tuus scandalizat te, erue eum, quemadmodum meruist.

[8] Fons quidam in monte monasterii, fons B. Trudperti, [fontem S. Trudperti spurcans,] non satis nota causa vulgo vocatur: quem multi fidelium ob Sancti memoriam pia fide bibentes, sperata sunt sanitatum beneficia, devotionis ipsius merito, consecuti: fontemque ipsum propter nomen Martyris sæpius frequentabant. Videns hoc quidam joculator irrisit; ac verba blasphema præmittens, ad B. Trudperti contemptum, medium fontis ipsius, egestione præsumpsit turpissima maculare. Punitur statim infrunita temeritas: [egestis intestinis moritur.] nam vix a fonte recesserat, & mox impuri ventris est laxatione solutus omnino, & diffusa sunt omnia viscera ejus in continenti, & spurcissimum spiritum cum spurcitiis intestinorum egessit; miserabili morte demonstrans, quam sit incautum illum in terra dehonorare, quem in cælo Dominus honoravit.

[9] Vivit adhuc mulier habitans in i Friburgo: quæ nimio oculorum fatigata dolore, [Laborans ex oculis voto facto sanatur:] B. Trudperto promisit, quod singulis annis ejus ecclesiam cum oblatione aliqua personaliter visitaret. Sanitate recepta, post annos aliquot negligens adimplere quod voverat, dolore repetitur iterato. Iterat ergo promissum, iterumque curatur. Tertio negligit, non correcta; [etiam bis relapsa ob votum neglectum.] tertio nihilominus, & in ipsam, & in cunctos secum in ipsa domo manentes, dolor oculorum gravissimus circumrepsit, serpens ut cancer, donec repetitione promissi, reciperent sæpius jam demeritam sanitatem. Quid hic aliud datur intelligi: nisi quod evidenter clamat Apostolus, Nolite errare: Deus non irridetur. [Galat 6, 7]

ANNOTATA.

a Eberhardum hunc Abbatem cum titulo Beati celebrat Bucelinus in Menologio 12 Augusti, additque mortuum esse anno 1158.

b Inter dictum Eberhardum & hunc Hugonem apud Bucelinum part. 2 Germaniæ sacræ interponitur Rudegerus, & dein B. Hugo dicitur claruisse an. 1189.

c Brisacum, urbs munitißima ad Rhenum, & Brisgoiæ caput.

d Hugonis successor statuitur Henricus apud Bucelinum, & dicitur præfuisse an. 1216.

e Stauffen oppidum distat a monasterio S. Trudperti uno Germanico milliario.

f Hinc colligerem Montem-Pessulanum, qui alias in extima Galliæ Narbonensis ora longißime distat a Brisgoia, tunc præ ceteris claruisse studiis medicinæ. Sed vereor ne affinitas nominum vulgarium errorem scriptionis induxerit, & Montbelliar Alsatiæ vicinum oppidum debeat intelligi, ubi in aula Ducum Wirtenbergicorum medici isti fuerint; non autem Mont-pellier quod proprie est Mons-pessulanus.

g Duo Oswaldi celebriores, coluntur ab Ecclesia, alter Rex 5 Augusti, alter Episcopus Wigorniensis, & postea Archiepiscopus Eboracensis 29 Februarii, & 15 Aprilis: credibile est posteriori, qui monachus Floriacensis fuit, hoc apud Benedictinos sacellum dedicatum fuisse.

h Forte est Bertholdus I, qui ductu Habspurgici Comitis Adelberti, patris Rudolphi Imperatoris, bella geßit circa annum 1228.

i Freiburg distat a monasterio versus Septentrionem duobus circiter Germanicis milliariis.

CAPUT II.
Variæ sanitates obtentæ. Alia miracula.

[10] [Claudus puer.] Alia quoque mulier, adhuc vivens satisque devota, filium habuit ferme quinquennem, qui subito casu genuum pedumque debilitate percussus, multo tempore claudus manens, nusquam omnino valebat incedere, pedum crurumque penitus destitutus officio. Venit mater ad monasterium B. Trudperti suffragium filio petitura, in a festo Translationis ipsius; & accepit eum in ulnas suas, ut sisteret eum Martyris Christi conspectibus. [in festo Translationis gressum recuperat:] Cumque ante altare puerum debilem collocasset, ad tumbam Sancti processit, filii postulatura salutem. Et ecce inter orandum, puer, nullo se adjuvante, surrexit; sanusque venit ad matrem ac usque in hanc diem Christi militis beneficio incolumis perseverat.

[11] Sacerdos quidam de Ordine Prædicatorum, dictus Fr. Cunradus de b Corbeia, claustro regali Westphaliæ, vir sanctæ conversationis, [sanatur Sacerdos Ord. Præd. a 20 annorum occulto morbo,] occulto quodam morbo molestabatur annis pluribus quam viginti: quem etiam indicare suis erubuit. Morbus idem quocumque die illum afflixit, diem ipsum vix se vivere posse sperabat, sicut postmodum verissime fatebatur. Ante Ordinis igitur in quo tunc erat ingressum, multa consumpsit in medicos, nam rerum sibi bene copia suppetebat, nihilque profecit. Ceterum infirmitas hæc non erat ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificaretur Dei miles in illo, cujus etiam tot annis auxilio servabatur: hic etiam venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de Martyre. cMissus etenim secundum consuetudinem sui Ordinis in Fryburgum, in festo Letaniæ majoris, exiit seminare semen suum, scilicet Verbum Dei, non longe a B. Trudperti cœnobio, in loco qui dicitur Sulzberg, ubi dies fori tunc erat populique concursus. Die finita, quando dormitaverunt omnes & dormierunt qui venerant ut audirent eum, & nox fuscis terram complectitur alis; ipse similiter Frater Cunradus quieti se dedit: & responso accepto in somnis, [in somno monitus,] ut B. Trudperti vicinam memoriam visitaret, a morbi sui gravamine liberandus; ipse oraculo corde credidit ad justitiam, sicut postmodum ore confessus est ad salutem. Venit ergo devotus: Completorioque finito, [visitare sepulcrum:] a Sancti sepulcro aliis recedentibus, ille non recedebat, noctem illam ducens insomnem, poscensque salutem sibi speratam. Mane facto quia perseveraverat pulsans, dimisit servum suum Dominus secundum verbum suum in pace; a morbi gravamine tam diutino; sui Martyris interventu, integraliter liberatum. Hæc ille cum gaudio venerabili Domino Wernhero d tunc Abbati confessus S. Trudperti, ad singulas Horas diei, se habiturum cum Antiphona & Collecta memoriam, quo ad viveret, repromisit.

[12] Vir quidam de oppido Sueviæ quod dicitur e Mengen, [clinicus ab apparente S. Trudperto] cum filio suo ad tumbam Sancti cum oblatione devotus accessit; cum exultatione & gratiarum actione protestans, quod plus quam per spatium anni clinicus lecto decumbens, omnino se levare non poterat. Cumque juxta domum ejus quam plures peregrini transirent, B. Nicolaum in Fryburgo visitaturi; votum simile mente concepit, si per beatum Antistitem curaretur. Hæc autem eo cogitante, nox supervenit. Nec dum penitus obdormiverat; & ecce, semivigilanti adhuc vir quidam reverendus apparuit, in vultu & habitu peregrini, veneranda canitie caput aspersus; querens ab ipso, si curari aliquatenus affectaret. Quo respondente, quod toto id desideraret affectu; [jussus ejus tumbam invisere.] Vade, inquit qui apparebat, & ultra Fryburgum castrum quoddam require, quod dicitur Stouphen: quo transito vallem invenies, & in valle cœnobium dictum B. Trudperti: ad cujus tumbam devotus accede, per illum plena tibi sanitas conferetur, jamque collata est. Interrogante igitur viro languenti, quis esset qui sibi talia loqueretur; ipsum se esse dicebat Martyrem Christi Trudpertum. Surgit ille diluculo prorsus incolumis, Beatique Trudperti memoriam, sicut jussus est, illico visitavit; Dominum in famulo suo glorificans, publiceque protestans beneficia Christi tyronis, quæ in se ipso, sicut diximus, est expertus.

[13] Plures adhuc sunt viventes in carne, qui optime meminerunt, quod quidam Advocatorum, nomine Wernherus, in publico quodam victus capti vusque conflictu, cum se pacta quadam summa pecuniæ redemisset, debita redditurus, B. Trudperti magna satis exactione depecuniavit homines & colonos. Nec hoc illi suffecit, [Crucem in pignus litri] sed ad ipsum monasterium convertit angariam; poscens, vel ut verius loquamur, extorquens a Fratribus, ut pignus aliquod sibi concederent, pro viginti marcis videlicet obligandū; redditurū illud primo tempore se promittens. Fratres ergo quid facerent? Durum erat contra stimulum calcitrare, negando Advocato quod petiit; concedere durius, cum nulla redditio speraretur. Ceterum jussio postulantis urgebat. Itaque inito consilio, Crucem quamdam, quæ adhuc in ecclesia cernitur, in qua veræ Crucis illa particula clauditur, quam unus clavorum dulcium penetravit, destinandam pro pignore decreverunt; quod certius citiusque esset hæc redimenda sperantes. Per Fratrem igitur, qui tunc Officium Cantoris agebat, lignum hoc salutare petenti vel potius compellenti transmittitur ab invitis: jamque vere flentibus, tam mittentibus quam portante. Venitur ad villam quæ dicitur f Crozzingen, ubi Ottricus quidam nomine, procurator ipsius quem diximus Advocati, petitum pignus a Fratribus expectabat. [ablaturus,] Hic igitur populi multitudine circumstante, Crux per Fratrem in loco decenti deponitur reverenter; donec accepturus eam videlicet procurator equum ascenderet. Itaque conscenso g runcino perforti, Frater sibi Crucem præsentat, fere cum fletu, & ait: O bona Crux, det Martyr Christi Trudpertus, ut cito nobis cum gaudio reducaris. [invocato S. Trudperto, manet immobilis,] Quo dicto, Crucem ille suscepit deportandam. Sed mirum in modum sonipes cui sedebat, immobilis & quasi clavis affixus, de locis quibus pedes impressit exire non poterat, quantumcumque calcaribus urgebatur. Expavit igitur stupore vehementi, & ultra quam credi potest admirans, ait: Revertere, Crux sancta, revertere, ut intueantur te Fratres tui: nequaquam te ulterius asportare tentabo. Lætus itaque Frater cum Cruce revertitur, qui mœstus exierat: recipiturque gaudentibus universis, eo qui dixit, Tristitia vestra vertetur in gaudium, verbum suum præcatu sui Martyris, quem Frater inuocaverat, adimplente. [Ioa. 16, 20]

[14] Cuidam inveni de Fryburgo, cognati ejus in monasterio B. Trudperti obtinuere præbendam: [Clericus hæresi correptus,] quem Reclusus quidam hipocrita, hæresi detestanda occulte corruperat cum non paucis. Ingressus ille cœnobium simulatione vulpina, quadam specie sanctitatis, Fratrum simplicitatem, diu delusit, ita ut religiosissimus crederetur: nam anticipaverunt vigilias oculi sui, nec Fratrum oratione contentus, singulares quasdam superstitiones, vere singularis ferus exercuit; ut virus suæ perversitatis, ampliori contagione, pietatis fictæ prætextu, diffunderet. Cumque ut juvenis ab hujusmodi specialitatibus arceretur, a viris vere religiosis & senioribus, qui jam seductum & circumventum circumveniri timebant a satana, cujus secundum Apostolum non ignorabant astutias, & servare communia doceretur; ad deceptorem suum, deceptus ipse, Fryburgum usque perfugit; apud amicos, qui eum super hoc arguebant, vitam desiderare se simulans arctiorem. [Ephes. 4, 14] Porro reductus ad monasterium per cognatos, fraudes suæ nequitiæ non deseruit; sed quantum ex Prælatorum licentia sinebatur, speciales ut dictum est, quasdam hypocrises exercebat, lupumque rapacem agnina pellis occuluit inter agnos. At Martyr Christi Trudpertus, ne sui cœnobii scabie illius purulenta macularetur ovile, & ne vinea Domini Sabaoth, quam plantavit dextera ejus sanguisque rigaverat, vulpis perversæ genuino pestifero læderetur, quæ in religione sancta quasi vitis fructificaverat suavitatem odoris; suis benigne consuluit, mirabiliterque vipeream prodidit pravitatem. Nam dum miserrimus simulator inter alios juniores staret in choro, [a dæmone corripitur:] & B. Athanasii symbolum cantaretur, in quo religionis Catholicæ continetur orthodoxa professio; tantæ fidei puritatem, fidei hostis impurus, ferre non valens, vas perfidiæ suæ permovit, seipsum in corpore subdito peccatis torqueri demonstrans. Nam subito juvenis trepidus circumspicere, pallere cœpit & tremere vehementer; obvertere vultum simul & oculos scintillantes; ita quod conturbati sunt omnes qui videbant eum, & timuit omnis homo qui aderat. Fratres pii pro impio turbabantur: & contristati valde cœperunt singuli dicere, Manhu! quid est hoc? Hortantur vero vexatum ut Deum invocet, & confessione purificet conscientiam: introductumque in capellam B. Ioannis Euangelistæ, tenere nituntur, & ad sensum reducere saniorem. Tum vero tenentibus cœpit obniti, caput circumrotare, stridere dentibus, [a S. Trudperto coactus,] emittereque clamores horridos, dicens se compelli a B. Trudperto, tectas diu manifestare nequitias. Cumque jam credebatur aliquid esse dicturus; Dæmones, inquit, me fari prohibent, jacula sua, si aliquid dixero, mihi minaciter intendentes. Rursumque clamabat: Ecce jam dicam, ecce jam dicam: a B. Trudperto compellor. Sicque diu diuque lymphatus, tandem imperio Martyris prævalente, [hæresim detegit,] spurcissimum suæ perversitatis auctorem, hæresisque suæ in utroque sexu consortes compulsus est indicare non paucos. Quibus productis & inventis, magister erroris atque nequitiæ, ultrice flamma in Fryburgo crematur. Quid vero quidam religiosi de complicibus hujus sectæ ac hærelis egerint, ipsi viderint: nos vero quod vidimus hoc testamur, Martyrem scilicet Christi Trudpertum, hortum suæ plantationis a nefariæ pravitatis urtica purgasse; ne Christi rosas & lilia, radix amaritudinem germinans, suffocaret; modicumque fermenti totam massam collegii sui corrumpere sineretur. Denique filio tenebrarum ejecto, filii lucis, ut cœperant, ambulaverunt in lumine Dei nostri.

[15] Cæcus quidam non longo ante hoc tempore, ad monasterium beati Martyris veniens, [cæcus illuminatur,] ad sepulcrum ipsius duci devota fide petivit. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt ad tumbam: juxta quam cum devotus oraret; B. Trudpertus ipso effectu dixit ad eum, Respice, fides tua te salvum fecit, visumque recepit in continenti, hodieque permanet videns & laudans Deum.

[16] Fuit homo quidam non longe a monasterio in villa h Tegrinowe, qui ultro promisit annis singulis sex nummos se Martyri pro suo corpore soluturum. Quod cum tempore aliquanto fecisset, [oblitus voti suæ,] demum suæ obligationis oblitus, tribus id annis omisit. Occurrerunt rogationum dies, in quibus Sanctorum reliquias & imagines moris est circumferri; habetur autem in monasterio parva quædam vetus imago Martyris, Sanctorum reliquias continens aliquorum. Venit debiti violator, voti sui jam immemor, casuque memoratam imaginem suscipit deportandam. Cumque ipsam tollere jam tentaret, tanto pondere eam fixit gravitas quædam occulta, ut hominem onere suo depressum stare vix sineret supra pedes, cogeretque deponere sublevatam. Miratur ille ac stupet, [imaginem S. Trudperti nequit ferre:] imaginemque rursus attentat, rursumque deprimitur, sudans jam ponderis gravitate: & admirati sunt universi. Plebanus ergo qui aderat, compatri suo, quod erat ille, compatiens, monet attentius, ut si conscius sibi alicujus occultæ sit culpæ, confessionis illam studeat abolere remedio. Stabat attonitus, & quid esse posset in causa intra se cogitabat. Tandemque obligationis suæ recordans; Nihil, inquit, mihi conscius sum, nisi quod tribus annis jam sex denarios, quos in quolibet B. Trudperto promiseram, [antequam votum exolverit:] non persolvi. Accipit ergo mutuo ab ipso Plebano decem & octo denarios, offertque B. Trudperto: sicque rursum tentat imaginem sicut prius. Mira res! Qui prius ut Atlas sub axe cæli sudaverat, jam imaginem cœpit portare, facilius quam Sampson aliquando portas Gazæ.

[17] Est quidam fons in latere monasterii, juxta quem Christi miles agonem martyrii consummavit, quem fidelium multitudo pia propter idipsum devotione frequentat. [leprosus in fonte S. Trudperti lotus mundatur,] Leprosus itaque quidam, eleemosynam monasterii consuetus accipere, die uno cum solito acerbius vexaretur, ad fontem jam dictum se refrigeraturus & abluturus manus accessit, cum nullum adesse videret. Cum igitur lavare manus inciperet, quocumque salutaris ille liquor aquæ manavit, caro leprosi mirum in modum curabatur. Stupet ille miraculi novitatem, brachiaque perfudit, & protinus brachia mundabantur. Sentiens igitur beneficium Martyris sibi offerri, undique circumspiciens ne aliquis impeditor adesset, nullumque adesse considerans, rejectis velociter indumentis, nudus in laticem desilivit, auxilio Christi militis invocato. Cumque in unda fontis alter Naaman mergeretur, a corpore toto languentis lepram luridam tactu fugat placido Christi Martyr, Helisæo non imparem se declarans.

[18] Vivit adhuc mulier, circa quam accidit quod narramus. In puerperii dolore laborans, usum rationis amisit, in amentiam incidens nimis gravem. [in amentiam lapsa,] Nam quasi phrenetica, cum proprium filium forte videret, ipsum tenebat, & allidebat parvulum suum ad petram, nisi diligentius caveretur. Et audierunt vicini & cognati ejus, quia magnificavit diabolus insaniam suam cum illa: & compatiebantur ei. Ad arreptitium igitur quemdam adducitur, qui de salute mulieris interrogatus, Si eam, inquit, curari desideratis; ite & interrogate diligenter in monasterio B. Trudperti, ubi reliquiæ B. Helenæ in altari contineantur; [ad reliquias B. Helenæ sanatur:] ibi recipiet sanitatem. Adducitur ergo: sed nullus Fratrum Beatæ scivit reliquias i Helenæ. Tandem in quodam altari repertæ sunt: quo cum infirma venisset, & libram ceræ vovisset ibidem; plene sanata, sana usque hodie perseverat, B. Trudperto Sanctos qui apud eum sunt honorante.

[19] Alia quædam mulier dæmoniaca, cum ante altare beatæ Virginis duceretur, & oraretur pro ea; [energumena liberatur,] dæmonium exclamavit, Manere non possum: exire compellor, per beatam Mariam, & militem filii sui Trudpertum. Et hoc dicto, vexator abscedit, vexata continuo liberatur.

[20] Martyr Christi Trudpertus, multiplicibus signis ostendit, quam specialias furum subtractorumq; [fur cæcitatem simulans,] rerum alienarum sit persecutor. Quorum duo dumtaxat, exempli causa ponemus. Quidam hypocrita, dictus Otto, corpore cæcum esse se simulans, quod erat mente veracius, Romā usque in ipsa simulatione perveniens, curiæ decepit officiatos, & præbendam in monasterio B. Trudperti a deceptis obtinuit. Litteræ ergo bullantur, datur juxta Papale mandatum, non cæco ut cæco præbenda. Ille fraudis suæ non immemor, astu vulpino, dum cæcus esse putatur, plurima subtrahit non sperantibus & furatur. Occurrente festo B. Trudperti, [deprehenditur:] Martyre ulterius non ferente, sed prodente mirabiliter deceptoris astutiam, cum muliere quadam fornicans invenitur, cum multis quæ furto subtraxerat. Sicque per Dominum Wernherum, tunc Abbatem, expulsus est; ejectoque derisore, juxta consilium Salomonis, cum eo jurgia pariter exierunt, quæ, cum cæcus esse æstimaretur, inter insontes suspicionis causa generabantur. [Prov. 32, 10]

[21] Alter quidam, de quo pro simulata simplicitate minime credebatur, furabatur assidue. Cumque plurimi plurima perdidissent, nescireturque subtractor; alieni quidam Abbates adveniunt ad Capitulum quoddam, quod causis urgentibus convocabatur, k Ertsurdiam profecturi. Affuit ille ministris lectosque parantibus, [alius fur simulans simplicitatem,] & quo res hospitum manticæque reponerentur cautus advertit: & cum cubitum veniretur ad thecas præconsideratas accedens, nummos subtraxit alterius grossiorisque monetæ non paucos. Itaque dum de rebus amissis inter hospites fieret murmuratio, ad venerabilem Dominum Wernherum Abbatem, hospitum querela devenit. At ille, ut erat homo admodum verecundus, plus de extraneorum quam de propriis amissionibus erubescens, totus indoluit. Illis autem abeuntibus, diligenter suis de furis inquisitione commisit. Erat autem cor ejus fiduciam habens in Domino, quod Martyr, [deprehensus fugatur & postea suspenditur:] cujus in crastino tunc natalis instabat, nullo modo latere permitteret rerum hujusmodi subtractorem. Sicut speravit evenit: nam B. Trudperti auxilio, fur mirabiliter satis inventus, de valle fugatus est: inventusque secundo cum furtis, iterato fugatur: alibique suspendio periit, a misera consuetudine non desistens: verum hospitibus supra dictis res quas amiserant remittuntur.

[22] Quidam Plebanus, habitans in villa l Wendelingen, sex de plebe sua, successive febrium ardore vexatos, transmisit ad B. Trudperti sepulcrum, sanosque recepit. [sanatur cum sex subditis, febri vexatus,] Primo namque curato per Martyrem, secundus febri corripitur: secundus evadit, incidit febrem tertius post secundum: itaque gradatim usque ad sextum molestia eadem se derivat; deque Plebani consilio, Sancti memoriam visitantes, eodem quo languerant ordine, liberantur. Novissime vero veniunt & febres similiter ad Plebanum, [Plebanus Wendelingensis:] membrorumque vexatio, gradatim ascendit ad caput; ut qui Christi militis beneficia in subditis jam præsenserat, sentiret etiam in seipso. Nam morbum septimus incidit, septimusque curatur a Martyre, quia, ut sanatorum ipse numerus manifestat (qui ut virga de radice Jesse, id est incendii, hoc est incendentis amoris, & tandem roseo sanguine purpuratus, ut flos de radice ejus ascendit) requievit super eum spiritus Domini, septiformi eum munere replens pariter & decorans. Hæc de miraculis Sancti pauca perstrinximus: nam si tentaremus stylo disserere, [& varii ægri:] quot paralyticos, epilepticos, energumenos, aliisque molestiis laborantes Deus meritis ejus absolverit, & adhuc frequenter absolvat; generaremus, ut dictum est, omni legenti fastidium, & innumera numero stringere niteremur. Veneretur igitur tota mater Ecclesia Regem Christum in milite, militemque rursus in Rege suo; præcipue tamen incolæ vallis hujus, quam sibi dum viveret habitationem Dominus deputavit: in qua martyrii consummavit agonem, cui resuscitandum commisit pretiosi corporis sui depositum, quod clarius sole futurum expectat, ventis agilius, ac subtilius aëre corpulento. Non in ejus honoratione sint desides, non segnes in cultu: nam Sancti honore nostro non indigent, gloria & honore perpetuo coronati: ceterum nos eorum honoribus indigemus; proinde se obliviscentes obliviscuntur, se contemnentes ipsi contemnunt; tuentur autem & protegunt se colentes. Quod ut evidentius declaretur, quoddam exempli causa ponemus: quod licet ab aliis sit Sanctis effectum, a simili tamen homines simili doceantur exemplo, qua Sancti attentione pro nostro profectu, a nobis honorari requirant.

[23] Est juxta flumen m Mogum, urbs quædam Aschaffenburg nomine, in ditione pariter & diœcesi Moguntina, [Ob 2 capita Vrsulinarum Martyrum accepta,] & Canonicorum in ea Conventus. Quidam autem ex eis Coloniam Agrippinam peregrinationis gratia descendentes, ne vacua manu redirent, capita duo duarum de undecim millibus Virginum interfectis ibidem, ibidem a Sanctimonialibus earumdem Virginum cum precibus multis obtenta, domum usque reportant. Itaque cum audisset populus Clerusq; de Aschaffenburg, Sanctarum Virginum sibi adduci Reliquias, [Aschaffenburgenses earum festum colebant:] pusillis eum majoribus congregatis, exierunt obviam cum canoro jubilo venientibus ut decebat: excipientes calvarias Martyrum reverenter. Quibus cum exultatione receptis, locatisque cum capsis super altare, statuunt communi consensu, diem Adventus Reliquiarum hujusmodi, singulis annis inter festa præcipua venerandam, & in earum honorem Deum esse concentu parili collaudandum: quod & factum est aliquamdiu. Ceterum, quia filii qui nascuntur & exurgunt, raro ea fervent devotione qua patres, sensim cœpit consuetudo pia deficere, festumque quod annis aliquot actum fuit in summis, ad novem tantummodo lectiones, ad tresque post modicum, tandemque ad solam devenit Antiphonam; paulatimque fervore devotionis extincto, nulla jam mentio Virginum habebatur. Quibus jam in oblivionem omnino deductus, anni reduxit orbita diem festum, in quo reliquiæ virginales advenerant, quarum jam nemo curavit habere memoriam qualemcumque. Venit hora: [quo relicto] & Clerus chorum Matutinas dicturus intravit. Cum jam feriale Invitatorium (ut in profestis diebus est solitum) cantaretur, cum nulla Virginum mentione: mirum dictu, ecce speciosissimæ duæ Virgines de retro altare procedunt, [2 Virgines visæ extræ e Choro,] & inter medios Cleros in oratorii medio subsistentes: altrinsecus contra Chorum & Chorum, una quidem dextro, sinistroque secunda, per modum valedicentis inclinant; deinde pariter sociatæ, Chori fores egrediuntur: nulli ulterius apparentes. Stupent cuncti qui aderant: diuque quæ vel essent hæ virgines aut unde venissent nemo perpendit. Et factum est silentium magnum in choro: respiciunt alter alterum cum stupore. Quidam tandem ex senioribus memores festæ diei, [& reliquiæ non sunt inventæ.] rem prudentius advertentes, cum cunctis qui aderant ad Reliquiarum capsas accedunt: quæ vacantes inventæ, tanti thesauri possessores ingratos, numquam recepturos eumdem, ablationis indicio testabantur. n Sancta ergo & salubris est cogitatio Sanctis honorem in terris impendere: qui se honorantium sunt protectores in cælis. Colite ergo, incolæ Vallis hujus & loci, colite ac diligite quod habetis, ne tanto privari Patrono, sed ab eo mereamini defensari, ac protegi coram eo cui fideliter militavit in terris, a quo in cælis coronam percipere meruit triumphalem, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Die 29 Octobris.

b De Corbeia Westphaliæ late actum 3 Aprilis in Vita S. Anscharii.

c Sultzberg prope Stauffen, Basileam Freiburgo euntibus occurrit.

d Corrigendum igitur in Bucelino mendum, quo scribit, quod Wernherus I floruit anno 1288, & legendum 1269, hic enim loquendi modus satis indicat mortuum fuisse, cum hæc anno 1279 scriberentur.

e Mengen ad dextrum latus Danubii, versus Nellenburgensem Comitatum.

f MS. Richenaugiense, Crottingen.

g Runcinus dicitur Cantherius Teutonice ruyn, & ruynen castrare: huic opponitur Mannus apud Mattheum Parisium, aliis mas, sive integer. Vide Voßium de Vitiis sermonis pag. 268.

h Idem MS. Tergenow.

i Credibile est Helenam, Constantini Magni matrem, intelligi, de cujus variis in Germania tam superiore quam inferiore Reliquiis, agemus 18 Augusti.

k Vulgo Erfurt, sub electore Moguntino, diversa ab Herefordia Westfaliæ.

l Wendling oppidulum Sueviæ in Ducatu Wirtembergensi.

m Mogus, aliis Mœnus fluvius, Aschaffenburgo, defluit Hannoium, & Francofurtum, inde ad Moguntiam Rheno miscetur.

n Simile quid narratur de tribus, quarum corpora in Thuringiam ablata & postea sine cultu relicta, restituta sint ipsarum tumulis, qui adhuc Coloniæ monstrantur. Vide Hermannum Crombach de S. Vrsula lib. 8 cap. 12, & lib. 10 cap. 10.

DE SANCTO RICHARIO,
FVNDATORE ET ABBATE CENTVLENSI IN GALLIA.

SECUL. VII.

[Praefatio]

Richarius, Fundator & Abbas Centulensis, in Gallia (S.)

Auctore G. H.

[1] Ponticum sive Pontivensis regio in Picardia est, vulgo le Ponthieu, inter Somonam & Authiam sive Altiliam fluvios, qua a finibus Ambianensium ad Oceanum tenditur. In hac ditione eminet Centula seu Centulum oppidum, [Centulense monasterium,] ad Scarduonem rivulum, nativitate & habitatione S. Richarii, & monasterio ibidem constructo potissimum illustratum: unde Centulæ vocabulo oblitterato, & oppidum & monasterium S. Richarii nomine appellatur. Abest inde Abbatis-villa, urbs ad Somonam duabus leucis, quæ suam Abbatibus Centulensibus debet nomenclationem. Floruit istic S. Richarius seculo Christi septimo, [ibi S. Richarium invisit Dagobertus Rex.] & potißimum tempore Dagoberti primi Regis Francorum; qui magna sanctitatis ejus fama excitatus, Centulam venit, se ejus sanctis orationibus commendavit, & secum ad convivium venire rogavit, censumque ei ad luminaria conceßit. Relicta dein Centula eremum petiit, & in silva Crisciacensi, decem passuum millibus Centula distante, monæsterium construere inchoavit, quod Foreste etiamnum cognominatur, forsan ante Argubium dictum; [Foreste monasterium.] nam teste Hariulfo, in Chronico Centulensi, tomo 4 Spicilegii a Luca Acherio edito, lib. 2 cap. 11, in Hymno ista leguntur de S. Richario:

Tu struxisti cœnobium, loco prope Argubium,
Et aliud in Centulo, ambo perenni merito.

In litteris Guidonis Ambianensium Episcopi, apud dictum Hariulfum lib. 4 cap. 22, altaria villarum Argubii & Montis-Elisii memorantur.

[2] [Vitam olim scriptam,] Cum S. Richarius mox ab obitu ita clareret miraculis, ut eum prisca fama post ipsos Apostolos nulli ferret secundum; conscriptus est de ejus Vita libellus, sive a Sigobardo commilitone, cui S. Richarius suam sepulturam commendavit, & a morte gloriosus apparuit; sive ab alio Centulensi monacho. [expolivit Alcuinus:] Sed quod dictus libellus simpliciori stylo esset digestus, rogatu S. Angilberti Abbatis, eumdem expolivit Albinus sive Alcuinus Flaccus, & Carolo Magno inscripsit. Hanc autem Vitam (nam prior nusquam reperitur) damus ex pluribus codicibus Mss. scilicet Audomarensis ecclesiæ, [his datam ex MSS.] Boni-fontis monasterii & alio nostro Antuerpiensi; item, sed omisso Prologo, ex Ms. Longipontani monasterii prope Sueßionas, & alio Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ numero 1171 signato; quæ contulimus cum editionibus Laurentii Surii, [& editionibus.] Andreæ Quercetani inter opera Alcuini, & Lucæ Acherii tomo 2 Actorum Sanctorum Ordinis Benedictini.

[3] Extitit etiam in monasterio Centulensi codex grandioris quantitatis, [Miracula ex MSS.] in quo miracula legebantur, ab Alcuino intacta, quem dolemus cum priore Vita intercidisse. Horum loco damus miracula, seculo Christi nono a monacho Centulensi duobus libris conscripta, quæ habuimus in Ms. codice nostro Antuerpiensi, & alio indicatæ Reginæ Sueciæ, numero 1171 signato, & contulimus cum iis, quæ extant apud Acherium ex Mss. codicibus Centulensi & Compendiensi. Subjungimus Historiam Ablationis duplicis sub Arnulpho Comite Flandriæ & Relationis ad monasterium Centulense. Quam Historiam habemus ex Ms. codice monasterii Rubeæ-vallis prope Bruxellas Canonicorum Regularium, [Historia relationis corporis seculo 10.] & alio Ms. codice Centulensi, nobis communicato a Ioanne de S. Martino Congregationis Fuliensis: contulimusque cum iis, quæ prorsus eadem extant apud Hariulfum lib. 3 cap. 22 & duobus sequentibus. Denique addimus miracula, quæ subiiciuntur in Ms. Centulensi.

[4] Floruit seculo Christi undecimo Angelrannus, sive Ingelramnus, [Vita metrica ab Angelranno scripta,] primum monachus dein Abbas Centulensis: a cujus præclaris gestis incipit Hariulfus librum quartum Chronici Centulensis, & capite octavo ista habet de scriptis hujus Angelranni: Ingenii ipsius sagacis non facere mentionem, impiissimum duco errorem. Nam præcipiente sibi venerabili suo quondā Magistro, Domno scilicet Fulberto Carnotensi Episcopo, almiflui Confessoris Christi Richarii vitam, ab antiquis compendiose descriptam, versu heroico jucundiorem fecit: nihil pene extrinsecus addens, sed eumdem sensum per omnia repræsentans. Sane miracula, quæ Dominus ac Salvator noster per ejusdem Sancti merita suo tempore exhibuit, in uno libello cōpingens, [hujus liber 4 datur.] antiquis ejus miraculis compaginavit: in quorum capite post ea, quæ supra texuerat, sic exorsus est fari.

Nunc ea complectar, proprius quæ vidit ocellus.

Hæc Hariulfus. Divisit Poema suum Angelrannus in quatuor libros. In primo Vitam ab Alcuino scriptam exhibuit: in secundo & tertio miracula, quæ duobus libris seculo nono exarata diximus: in quarto Relationem S. Richarii ac nonnulla miracula subsecuta tradit. Scripsit autem adhuc Scholasticus ut præfert titulus, & ipsa inscriptio Præfationis; idque ante annum 1029, quo Fulbertus obiit. Nobis hoc poëma ex Ms. Centulensi memoratus ante Ioannes a S. Martino Congregationis Fulliensis Ambiano transmisit, quod contulimus cum ante indicato codice Ms. Reginæ Sueciæ: in hoc deerant prævia disticha cum dedicatione ad Fulbertum Episcopum, sed contra quod pluris æstimamus, sub finem, quæ ultimo capite damus, aderant miracula, quæ deerant in autographo Centulensi, si tamen omnia ad finem fuerint nobis descripta. Omittimus autem tres priores libros, quod eadem omnia proferātur, excepta metri forma; uti, si capita capitibus conferantur, erit perspectum. Edidit librum primum Acherius, libri autem secundi ac tertii sola capitula: quæ ibi videri possunt. At quæ libro quarto Angelrannus se vidisse testatur, ab ipso optime sciri potuerunt, & quæ alibi non integra extant necessario danda arbitramur: cum ea solum summatim adjecta sint ad calcem Historiæ de ultima Corporis relatione.

[5] Præter hæc quæ daturi sumus, habemus aliquem tractatum sive sermonem de S. Richario, [Sermo de S. Richario omissus.] ex Ms. Bodecensi in diœcesi Paderbornensi, a Ioanne Gamansio erutum, cum hoc exordio: Solennis est nobis dies ista, in qua Sacerdos nobilis Richarius conscendere meruit cælestia regna. Et hæc est ibidem clausula: Si quis de beato viro isto & Sacerdote Domini Richario pio corde plura quæsierit, legat librum ad Carolum Regem Francorum de virtutibus ejus plenarie descriptum, sicque desideratum in eo munus inveniet. Nobis vero ista sic dicta sufficiant. Sunt autem ibi dicta ex præfato libro excerpta, & hinc inde nonnullis ad captum vulgi interpositis moralibus sacræque Scripturæ locis elucidata: quæ ad institutum nostrum minus pertinent.

[6] [Alia mala fidei,] Alia Acta habemus ex Ms. codice Centulensi a memorato Ioanne de S. Martino transmissa: quæ etiam descripsimus ex codice Rubeæ-Vallis cum prologo Alcuini: cujus ex parte est fœtus, sed misera interpolatione corruptus. At quæ inserta sunt in dictis codicibus, seorsim exornata ipsi descripsimus in Archimonasterio Cisterciensi ex Ms. codice secundo cum hoc titulo: Præfatio Niconis Diaconi & monachi in relatione nobilitatis & miraculorum S. Richarii, & in Præfatione ista habentur: Præcelsæ nobilitatis fastigia & inclyta signorum prodigia, quibus Deus omnipotens famulum suum olim præelectum Sacerdotem decoravit Richarium, ab his quidem, qui eum in carne positum videre potuerunt, quamvis veracissime, ita tamen inculte ac negligenter perscripta sunt, ut magnus pudor videatur hæc proferre in publicum … Quoniam venerabilis vir vitæ, Domnus Sigobardus, [auctori coævo supposita:] qui eidem in eremo comes extiterat, & a quo omnis gestorum ejus series primitus agnita est, tanta compunctionis & lamentationis profusione tenebatur, ut vix amplius obtinere valuerit vir sanctus & monachus ejus genitor Grimoaldus, quam quæ eodem libello videntur referri. Processu vero temporis jam lenito dolore, multo plura & miranda idem Sigobardus Fratribus innotuit;… vera quidem narratione, sed indocta locutione relata: quæ omnia nos vilitate sermonis exuimus, & verborum venustate fulcimus.

[7] Hæc dictus Nicon Diaconus, in cujus relatione, uti in memoratis Actis interpolatis, primo deducitur Richarii stemma gentilitium ex Raganario, [rejiciuntur.] Chlodovei primi Francorum Regis Christiani fratre (cujus potestas valde magna describitur) per Alquarium, illius filium, Ducem Pontivensem: quamvis Sanctus ab Alcuino dicatur, non tam nobilibus parentibus ortus, quam moribus honestus, ita ut in rustica vita, quædam præsagia futuræ sanctitatis gereret. Quæ sic Angelrannus explicat:

In quo nobilitas generis nec sola refulsit,
Moribus in sanctis permansit denique constans,
Ut laicus vitæ gereret præsagia sanctæ.

Hæc placuit indicare, quod & nos, ob tam varia Acta necdum examinata, aliquid ejus nobilitati ex stirpe Merovingica tribuerimus ad Acta S. Angilberti Abbatis XVIII Februarii. Secundo dicuntur duo monachi Sacerdotes, scilicet SS. Caidocus & Frichorius, ductu S. Columbani ex Hibernia venisse. Verum cum secundum Marianum Scotum & alios S. Columbanus ex Hibernia anno DLXXXIX venerit, procul hæc absunt a temporibus Dagoberti Regis, & melius nomen Columbani abest apud Alcuinum & Ingerrannum. An illi regulam S. Columbani adduxerint Centulam, & ita sit data occasio dicendi eos venisse cum S. Columbano, inquirant alii. Tertio iter Romanum Richarii duplex affingitur; primum susceptum anno DXXXIII, ad Joannem II Papam, cognomento Mercurium, qui sedit ab anno DXXXII, usque ad annum DXXXV; secundum, resumptum anno DXXXVII, ad S. Silverium Papam, qui sedit ab anno DXXXVI, usque ad annum DXL: & medio tempore Sacerdos consecratus dicitur a Flavio Remensi Metropolitano, qui adfuit Concilio Arvernensi anno DXXXV. Quis hos stupidos impostores non rideat, qui in suo computu ad centum annos aberrant, & mox indicant adventum Dagoberti Regis ad S. Richarium. Nihil ergo ex hac relatione dandum arbitramur. Nonnulla indeexcerpta miracula habet Mabillon, quæ apud eum videri possunt. Arbitratur is, S. Benedicti regulam illic a primordiis aut certe non multo post viguisse. S. Angilbertus tempore Caroli Magni tria ibidem construxit templa: primum ac maximum Salvatori Divoque Richario sacrum fuit, alterum Virgini Deiparæ, S. Benedicto tertium, ut vel tum viguisse ibidem regulam ejusdem S. Benedicti, jam pridem ante introductam, non dubitemus.

[8] Celebris est memoria S. Richarii ad hunc XXVI Aprilis, in pluribus sacris fastis: [Memoria in fastis 26 Aprilis,] cujus nomen insertum est apographo Martyrologii Hieronymiani Lucensi & Corbejensi Parisiis excuso his verbis: Centulo, monasterio in Gallia, depositio S. Richarii. Vsuardus ista habet: In pago Pontivo, S. Richarii Presbyteri & Confessoris. Wandelbertus, SS. Cletum & Richarium hoc disticho honorat.

Sextaque Pontificis recolit certamina Cleti,
Richarioque nitet vitæ cultore beatæ.

In perantiquo Martyrologio Centulensi primo loco ista solebant recitari: VI Kalendas Maji. In pago Pontivo, cœnobio Centula, natalis sanctissimi Patris nostri Richarii, Sacerdotis ac Fundatoris loci nostri, qui miræ abstinentiæ & incessabilis prædicationis sectator, longe lateque miraculis claruit; ac tandem Domino sibi revelante, temporalem vitam relinquens, cælestia regna conscendit. Sequuntur paßim alta excusa & manu exarata Martyrologia cum hodierno Romano. Altera solennitas, eaque, ut infra notatur, præcipua, ac triduo durans, cum maximo accolarum undique advenientium confluxu, ita describitur in Ms. Centulensi Martyrologio ad VII Idus Octobris: [9 Octobris,] Cœnobio Centula, optabilis Translatio pretiosi corporis sanctissimi Patris nostri Richarii, de eremo in locum monasterii a se fundati, ut Christi milites sua præsentia roboraret, quos verbo & exemplo antea educavit. Eodem die & sequenti hujus translationis meminerunt varia Mss. cum Greveno, Canisio, Saussaio & aliis. De ea infra agitur in Vita num. 14. Imo & hujus solennitatis Octava indicatur die XVI Octobris. Tertia solennitas indicatur in dicto Martyrologio Centulensi III Nonas Iunii. Cœnobio Centula, [3. Iunii,] gloriosa relatio sancti Patris nostri Richarii, Sacerdotis egregii & pretiosi Confessoris. Facta est ea relatio anno DCCCCLXXXI, per Hugonem Capetum dein Regem Francorum creatum: & hæc infra late describitur, uti fuit peracta. Demum ad diem XIX Octobris hæc indicantur in eodem Centulensi Martyrologio: [& 19 Octobris.] Centula monasterio dedicatio Orientalis cryptæ, in honorem S. Mariæ & S. Richarii Sacerdotis gloriosi.

VITA
Auctore Albino Alcuino Flacco.
Ex V codicibus MSS. collatis cum variis editionibus.

Richarius, Fundator & Abbas Centulensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 7223, 7224

Auctore Alcuino EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Domino semper venerabili, semperque desiderabili, piissimo sanctæ Ecclesiæ Tutori, [Petente Angilberto, imo & Carolo Magno,] gratia Dei semper Augusto Carolo, vestræ Excellentiæ perpes amicus Albinus. Remorante vestræ Excellentiæ pietate in loco sancto & merito venerabili a Centula, cum & ego vestræ gloriæ servus, vestræ pietatis ibidem prosecutus vestigia, aliquantisper commorarer; oraverat meam parvitatem vir magnus in Christo, Domnus & venerabilis Abbas b Angilbertus, quo in laudem Conditoris, qui mirabilis semper apparet in Electis suis, quemdam libellum, stylo simpliciori digestum, de Vita sanctissimi ac vere magnifici Confessoris Richarii, cultius adnotarem. Dumque exauditis continuo precibus ejus, quæ ipsi divinæ Majestati exaudibiles & caræ noscuntur, eumdem mihi exhiberi libellum petissem; non parum miratus sum, cur tanti nominis Confessor, quem tantarum virtutum operatorem esse constabat, quemque prisca fama in miraculorum patratione post ipsos Apostolos nulli ferebat secundum, tam modico gestorum volumine potiretur. Idque mihi stupescenti innotuit jam dictus memorabilis vir Angilbertus ac spirituales Fratres ejusdem sancti loci, haberi apud se, quin & apud diversas Ecclesias, c codicem alium grandioris quantitatis, in quo scilicet illa miracula legebantur, quibus non immerito sanctum Christi Confessorem omnis Gallia attollebat. [Vitam S. Richarii expolit.] Cujus simplex & minus polita locutio, quia Fratribus ad recitandum in populum apertior videbatur, sufficere sibi eamdem descriptionem consenserunt. Dumque in iis quæ rogabant prænotandis jamjamque animos applicarem, repente vestræ pietatis nuntio sum conventus, uti ea quæ tractabam sic notarem, sicut revera vestræ sapientiæ auribus inferenda. Hinc ego vocato Notario & fixo præ oculis jam dicto libello, ea quæ referre videbatur de conversione, de moribus, de continentia & sanctitate vere incomparabili, necnon & glorioso transitu ejus ad Christum, seu de relatione pretiosi corporis in locum priorem, dictatu admodum compendioso, titulo Vitæ beatissimi Patris Richarii, aptavimus: & nisi propria decipior imperitia, veluti pretiosum obrizum vestræ prudentissimæ sapientiæ, ad ornandum diadema Christianæ Philosophiæ, fide humili devotissime commendamus. Et quia in vestri pectoris cubili gloriam Christi, & Sanctorum ejus honorem regnare cognoscimus; hanc nostri tam beati opusculi Præfationem vestræ in Domino beatæ honorificentiæ dedicamus d.

ANNOTATA.

a Accessum Caroli Magni ad manasterium Centulense, ibique ab eo Pascha celebratum anno 800, testantur Annales Eginhardi, & alii ex MS. codice Ioannis Tilii, & alii ex MS. Antonii Loiselii tomo 2 Scriptorum historiæ Francorum ab Andreæ du Chesne editi, item Vita Caroli Magni auctore incerto, & alia per monachum Egolismensem in eodem tomo 2, ac paßim ceteri. Sed potuit postea ibidem fuisse cum esset in Augustum Cæsarem coronatus.

b Illustravimus ad diem 18 Februarii, Vitam S. Angilberti, qui dicto anno 800, in coronatione Caroli Magni in Natalitiis Christi Romæ adfuit.

c Hujus codicis, ut deperditi jam supra meminimus: aliqua ex eo miracula libro priori, de iisdem post scripto, inserta suspicatur Mabillonus.

d

Hoc distichon in aliquibus Mss. & vulgatis additur, sed an Alcuini dubium nobis est:

Gesta Sacerdotis magni tenet ille libellus
      Richarii, cujus Centula corpus habet.

CAPUT I.
Ortus, conversio ad vitam piam, Sacerdotium. Proximi adjuti, etiam Britanni.

[2] Tempore gloriosissimi Regis Francorum Dagoberti, qui & seculari potestate præclarus & Christiana religione nobilis effulsit (nam & Optimates suos dignitatibus exaltavit, [Richarius Pontivensis.] & servos Dei honoribus a sublimavit) in illis, inquam, diebus plurima ubique monasteria a sanctis Patribus cœperunt construi: necnon & multi ex laico habitu viri religiosi inventi sunt. Ex quibus Richarius quidam, natus in villa Centula provinciæ Pontivæ, velut Lucifer inter umbras oriens emicuit, non tam b nobilibus juxta seculum parentibus ortus, quam moribus honestus & omni probitate devotissimus: ita ut in rustica vita quædam præsagia futuræ sanctitatis gereret. [SS. Caidocum & Frichorium excipis,] Contigit autem illo tempore duos Sacerdotes, sanctitate florentes & virtutum meritis fulgentes, quorum prior c Caidocus vocabatur, alter vero Frichorius, de Hiberniæ partibus in Pontivas pervenisse regiones; sed a rusticis & popularibus illius loci, propter insolentiam morum, non sunt suscepti, nec digno eorum sanctitate honore tractati; sed magis injuriis afflictos & opprobriis castigatos, a finibus suis cœperunt eos expellere. Quorum violentiæ & sceleratis præsumptionibus futurus Dei famulus Richarius obviavit, Christique servos de manibus impiorum eripuit, & cum omni benignitate eos deduxit in domum suam; Deo providente, ut isti protegerentur & ipse salvaretur. Nec lucerna gratiæ Dei accensa diutius abscondi potuit; sed, ut patefacta est, lumen sanctitatis & prædicationis longe lateque ad salutem multorum sparsit. Nam introductos hospites suos cum magno caritatis honore curavit, eosque sibi verbum Dei prædicantes, cum tota humilitate & intentione audivit. Nec frustra in terram bonam semen verbum Dei sparsum est: sed quod aure audiebat, hoc radicitus corde retinebat, & centenos in horrea Christi, ut postea luce clarius & sanctitate & miraculorum ostensione claruit, fructus germinavit.

[3] Igitur ex prædicatione famulorum Dei & adspiratione gratiæ Divinæ compunctus, [ad meliorem frugem se convertit,] ad lacrymas conversus, confessionem suorum fecit peccatorum; & in conspectu omnipotentis Dei ardenter veniam petens, lacrymis absolvit, quod ignoranter ab adolescentiæ illecebris peccavit: & qui Dominum suscepit in famulis suis hospitalitatis gratia, susceptus est a Domino d in misericordia & pietate. Nam ex eo tempore e initium sacræ religionis sumpsit, & ad altiora pietatis fastigia gradibus quotidie humilitatis scandere nitebatur: & arreptum semel vitæ iter, fidei passibus peragere conatus est: atque posteriora obliviscens, se in anteriora cum Apostolo extendit; illius versiculi per singulos gradus memor, Ibunt Sancti de virtute in virtutem; quatenus perveniret ad id quod sequitur, Videbitur Deus deorum in Sion. [Phil. 3, 13, Psal. 83. 8] Itaq; mox ab initio conversionis suæ tam dura se castigatione constrinxit, ut post longa & diuturna jejunia, [cum magna vitæ austeritate,] pane hordeaceo cinere commixto, & aqua lacrymis temperata, fessum jejuniis corpusculum refocillaret, f omni deinceps vitæ suæ tempore nihil admittens lautioris edulii: & hujus cibi sustentaculo bis tantum in hebdomada sumpto, die scilicet Dominica & quinta feria, devotus Christi athleta vigiliis & orationibus die noctuque Domino militabat; non aërem verberans, sed corpus suum castigans, ne futurus Christi prædicator in aliquo reprobus inveniretur.

[4] [fit Sacerdos & concionator,] Sed his atque hujusmodi virtutum gradibus & sanctissimæ vitæ moribus Deo acceptabilis, dignis successibus ad Sacerdotalem pervenit honorem: ut cui prædicationis devotio inerat, honoris dignitas non deesset. Quem honorem ut famulus Dei magna humilitate ornavit, & vera caritate excoluit, & verbi Dei prædicatione ampliavit, atque velut bonus agricola spinas peccatorum de agro Domini Euangelico vomere eradicavit, & arida corda superno perpetuæ salutis rore irrigavit. Sed & Divina clementia post ejus irrigationem, in isto populo plurima ridei dedit incrementa. Unde & omnibus prædictus vir Dei Richarius honorabilis factus est & carus: quia quod ore prædicavit, exemplo ostendit; & viam vitæ, quam aliis sermone monstravit, ipse prior actu præcucurrit.

[5] Quidquid vero ei populus in stipendia prædicationis sponte obtulit, [misericors in pauperes,] omnia pauperibus dividere festinavit: indignumq; ei visum fuit de crastino præsentis vitæ cogitare, qui divitias æternæ vitæ accipere anhelabat. Ideo oblata ab hominibus distribuit, ut promissa a Deo acciperet. Felix commercium, ut qui parva ac transitoria hilariter distribuerat, magna & æterna feliciter esset accepturus. Nam studiosissimus fuit pauperum consolator, peregrinorum susceptor, viduarum defensor, pupillorum & orphanorum pater: ita ut verissime de eo sanctissimi Job testimonium dici potuerit: Oculus fui cæco, pes claudo, & pater orphano: & causam quam nesciebam, diligentissime perscrutabar. [Iob 29, 15] Quapropter undique ad eum infirmi confluebant: quos læto suscipiens animo, medelam eis consolationis per sanctas orationes præbebat. Nec leprosos vel elephantiacos exhorruit, [& leprosos:] sed quasi fratres amplexabatur, balneisque eorum membra saucia fovebat: eademq; post ipsos ingressus est, magis ea pietate illos emundans, quam se commaculans; prophetici sermonis non surdus auditor, dicentis: Egenos vagosque induc in domum tuam, & nudum vestimentis tuis cooperi, & carnem tuam ne despexeris. [Isa. 58, 7]

[6] [omnibus verbum vitæ distribuit:] Nec solum carnali refectione ad se venientes fovebat, sed etiam spiritali sanctæ prædicationis solatio reficere eos non cessavit. Et sicut miserorum idoneus ubique fuit consolator, ita superborum durus castigator esse non timuit. Illos pietatis clementia elevabat, hos severæ invectionis censura deprimebat. Nec terrenæ potestatis iram foris metuebat, quem timor interius divinæ potentiæ totum corroborabat; parvipendens divitum minas, ut præco veritatis existeret. Nec fuit arundo vento agitata, ut eum aura humanæ vel laudis, vel detractionis commoveret: sed in arce solidæ veritatis consistens, ab humano die secundum Apostolum judicari contempsit: viamque regiam incedens, nec a dextris propter terrores potentium, nec a sinistris propter blanditias adulantium declinabat. [1 Cor. 4, 3] Quapropter magnam plebem Domino Deo suo in hac præsenti provincia acquisivit, & sibi honorem perpetuum promeruit. Unde populus, [pecunia oblata captivos liberat.] cernens ejus in Christo devotionem religiosam, cœpit eum attentius honorare, & multa ei pro eleemosynarum largitione afferre: quæ ille, ut erat Dei & proximorum dilectione plenus, omnia in pauperum elargitus est solatia, maximeque in captivorum expendit redemptionem. Nam alios, occultis diabolica fraude peccatorum vinculis obligatos, per sedulæ prædicationis hortamenta, solvebat; alios, seculari captivitate oppressos, peeuniæ largitione redemit: ut illi spiritaliter absoluti, jucundarentur in Domino; & isti carnali servitute liberati, converterentur ad Deum.

[7] Et non solum in his regionibus, per pietatis opera vel per prȩdicationis lumina, [Britannos transmarinos adit & excolit:] prȩdictus vir Domini clarus effulsit: sed ut Lucifer æquoreos Oceani campos transiliens, præco diurni luminis nocturnas suo exortu discutit umbras; sic ille in ultramarinas Britanniæ regiones, ad expellendas ignorantiæ tenebras, lumen veritatis suo sparsit adventu: scilicet ut sicut in istis regionibus, sic & in illis alios a servitute diabolica, alios a captivitate carnali liberaret. Illis verbum Dei infudit, istis caritatis pretium impendit, ut pro temporali redemptione æternam reciperent libertatem. Sic ergo bonus Dominicæ pecuniæ negotiator, duo duplicis caritatis Dei & proximi talenta multiplicare studuit, quatenus cum multiplici laboris sui fructu Domino suo obviare posset, & hanc vocem audire jucundissimam: Euge serve bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; [servos suos manumittit,] intra in gaudium Domini tui. [Mat. 25, 21] Fertur vero, dum causa prædicationis in Britannia diutius moraretur, subito illi venisse in mentem, aliquos sui juris sub servitute se reliquisse in Gallia. Itaque dolore percussus, dixit ad suos: Heu! nostros sub servitute dimisimus in patria, dum huc alios liberaturi venimus, maximeque scio eos cito esse morituros. Sed ite festinanter, navemque conscendite, & eos facite ingenuos, priusquam moriantur. Illi haud segniter præceptum secuti paternum, in patriam venerunt; prædictosque servos viri Dei salvos & incolumes invenerunt, eosque, veluti jussi erant, manumittentes, fecerunt ingenuos: qui non post multum temporis, sicuti sanctus vir Dei prædixerat, defuncti sunt. O quanta clementia est Dei Christi, qui famulo suo pietatis affectum inseruit, & servorum ejus mortem futuram ostendit! quatenus illi misericordiæ merces de suis non periret, & illos morientes servitutis jugum non gravaret; qui & ob alienos liberandos tanti itineris periculum subire non timuit, & ex eo tempore neminem sui juris sub servitutis jugo retinere voluit; sed ubique omnes ad se pertinentes libertate propria perdonavit; ne in proprios durior esse videretur, qui in alienos mitissimus apparere gestiebat; & mercedem, quam ex aliis congregavit, de suis accumularet.

ANNOTATA.

a Aliis, excoluit. Auctor Chronici Centulensis cap. 4 exorsus intexere hanc Vitam, mox caput 5 subjicit, ad explicationem primæ hujus periodi, & ut Sanctus non intelligatur sub Dagoberto Rege natus, sed sub eo jam grandævus magna emicuisse sanctitate.

b Hunc locum supra examinavimus: & hinc alia Acta, quæ eum Raganarii Regis & fratris Chlodovei nepotem dixerunt, rejecimus.

c Eorum Acta hinc & aliunde decerpta, dabimus 30 Maji, quo Centulæ coluntur.

d In aliis MS. in misericordia pœnitentiæ, aut misericordiæ pietate.

e Habitum religionis scribit Auctor Chronici Centulensis lib. 1 cap. 6.

f Hæc verba: Omni deinceps vitæ tempore nihil admittens lautioris edulii, habemus in codice MS. nostro, eaque etiam habet Acherius; alibi vero paßim desunt.

CAPUT II.
Gesta cum S. Rictrude & Rege Dagoberto. Secessus in Silvam Crisciacensem.

[8] Igitur prædicationis officio in Britannia peracto, cum multiplici verbi Dei fructu reversus est in patriam; [Reversus sanctis exercitiis vacat:] ne dum in aliena messe quæreret mercedem, in propria perderet: & tanto se ardentius servituti Dei subegit, quanto viciniorem sibi diem remunerationis esse præsensit. Nam seipsum quotidianis jejuniis maceravit, mortificatione carnis constrinxit, vigiliis afflixit, orationibus munivit, caritate confirmavit, spe corroboravit, fide armavit; nulli malum pro malo reddens, nullius adulator, neminem contemnens; ut viam veritatis prior ipse incederet, quam ceteris prædicando monstraverat. Sic vir Dei galea salutis indutus, & gladio verbi Dei accinctus, & lorica justitiæ undique circumdatus, atque scuto fidei armatus, calceatusque in præparationem Euangelii pacis, processit in prælium publicum contra antiquum hostem, omnia tela ejus ignea fortissimo fidei umbone repellens: quotidianisque triumphis spolia multa victo hoste reportavit in Ecclesiam Christi, tam metuendus humani generis inimico, quam humano generi pernecessarius: utpote qui non suam tantum, sed multorum quæsivit salutem. Ideo justum est, ut multorum ore in Christo laudetur, [multos Christo acquirit:] multorum per Christum redemptor: cujus non tanti est miracula narrare, quæ ab eo gesta sunt; quanti miraculorum cognoscere virtutem, qua cælesti Regi in diebus suis multum acquisivit populum. Nam officium prædicationis omniū signorum ostensione majus esse non dubium est; licet non defuerit, pro temporum opportunitate vel rerum convenientia, signorum perpetratio, quæ per eum Divina peregit clementia.

[9] Quodam namque tempore maligni spiritus tentatio ad verecundiam accidit viro Dei, [S. Rictrudem invisit,] quam Dei misericordia ad laudem ei concessit evenire. Visitavit enim equitando quamdam Deo devotam feminam, a Richtrudem nomine: & cum jam, post dulces vitæ epulas & post colloquia salubria, ipse vir Dei adscenso equo ad propria remeare disposuisset; femina prædicta, juxta morem, equitantis vestigia Patris secuta est, habens in ulnis b filiolum suum; ut parvulus quoque benedictione hominis Dei roboraretur, quem ipse ante sacro baptismate Deo regeneraverat. Accipiente itaque infantem equite venerando, seu ad benedicendum, seu ad osculandum, antiquus hostis, omnibus bonis inimicus, immisit equo ferocitatem, qui huc illucque dentibus frendens, pedibusque calcitrans, & toto corpore insaniens, inconsueto impetu per campum discurrere cœpit. Quod pavida cernens mater, oculos avertit; ne morientem videret filium, [ejusque filium in equo periclitantem servat,] quem servus Dei sæviente equo manu tenebat. Familia vero pro morte pueri vel casu viri Dei strepere, plangere, ejulare non destitit. Sed dextera Christi, quæ Petrum trepidantem levavit, ne mergeretur in undis; puerum cadentem sublevabat, ne allideretur in terris. Nam oratione a famulo Dei facta, puer incolumis quasi avicula pervenit ad terram, & equus redditus est mansuetudini suæ. Et mater quidem filium suum, super terram sanum & ridentem, suscepit in ulnas suas: ipse tamen Sacerdos Dei non equo iter agere, sed asello mansuetissimo ex eo tempore voluit. [& deinceps asello uti statuit:] Sic ergo, miserante Deo, tentatio maligni hostis illi versa est in laudis honorem: & superbia equi, facta est humilitatis gratia & magistra. Nam non erat immemor Dominum Christum, dum ad redemptionem properaret humani generis, asello iter egisse, non equo: sic & ipse, dum propter salutiferam prædicationem per multa quotidie festinaret loca, asellum sibi portitorem sufficere judicavit. Quocumque autem iter agebat, aut Psalmi in ore ejus resonabant, aut salutis ex ore ejus prædicatio audiebatur. Nec mirum, si Christum semper prædicaret lingua, quem semper gerebat in corde, per quem pius consolator miseris fuit, & durus invector potentibus; illorum inopiam clementi miseratione relevans, istorum superbiam severa castigatione reprimens.

[10] Nam quodam tempore Rex potentissimus Dagobertus, [Dagoberto salutaria dat monita:] rogante viro illustri Gislemaro, easdem venit in partes, & virum Dei ut se sacrosanctis ejus orationibus commendaret, invisere contigit. Quem ipse famulus Dei & sanctitatis suæ benedictione roboravit, & Sacerdotali auctoritate libera voce castigavit; denuntians ei, ne in seculari superbiret potentia, ne in fugitivis speraret divitiis, ne vanis adulantium extolleretur rumoribus, ne caducis gauderet honoribus; sed magis Dei timeret potentiam, illiusque immensam laudaret gloriam; humanam vero potentiam vel gloriam nullam putaret, quæ subito velut volatilis umbra recedat, & tamquam spuma super aquam, tentationis flante vento, evanescat: atque hoc potius timendo cogitaret, quia potentes potenter tormenta patientur; & cui plus datur, plus exigetur ab eo. Qui autem vix sufficit pro se solo rationem reddere Deo in die judicii, quomodo poterit supportare rationem reddere pro tantis millibus populi sibi commissi? Idcirco quisque magis timere potest præesse, quam subesse: quia qui subest, pro se solo rationem reddet Deo; qui autem præsunt, pro omnibus rationem reddituri sunt, qui sub eorum sunt potestate constituti. Qua castigatione Rex, ut fuit sapientissimus, benigne suscepta, gaudens ejus libera veritatis fiducia, Sacerdotem Christi secum ad convivium venire rogavit. [prandet cum eo:] Qui Christi confortatus exemplo, secularium non respuentis convivia, ut prædicationis sumeret occasionem, venit cum Rege ad mensam ejus, totaque die illa & nocte, inter epulas lætitiæ, verbi Dei dapes salutiferas convivis suis ministravit. Cujus constantia morum & instantia prædicationis præfatus Rex delectatus, cœpit eum ex animo amare & honore prosequi, intantum ut ea ipsa die aliquid de censu suo ad luminaria domus Dei c ei condonaret; ratum æstimans, ut sicut ipse invisibili prædicationis lumine ab eo illuminatus esset, [censum a Rege in luminaria accipit.] sic visibili luce per eum domus Domini illustraretur; & quod intus ei fulgebat in fide, hoc foris fulgesceret in ecclesia; memor præcepti Dominici, quo dicitur, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent patrem vestrum, qui in cælis est: itemque in Psalmo, In lumine tuo videbimus lumen; id est, in lumine fidei quod fulget in mente, lumen foris scintillabit quod splendescit in opere. [Matt. 5, 16, Psal. 35, 10]

[11] [eremum petit:] Exinde autem famulus Dei, quia ab hominibus honorabatur, homines fugere meditabatur; ut honores temporales declinando, honores acciperet perpetuos: eremumque concupivit, quatenus liberius soli Deo vacaret, & contemplativos carperet fructus, qui ad id usque temporis in actualibus haud segniter desudarat; sciens a Domino dictum de Maria, sedente secus pedes ejus, & verbum vitæ attentius audiente, Optimam partem elegit sibi Maria, quæ non auferetur ab ea. Hujusque memor sententiæ, d monasticam vitam petiit, quo secretius sola cælestia mente rimaretur; ecclesiæ regimen e alteri tradens, quam ipse in Centulo vico Christo fundaverat. [Luc. 10, 42] Porro Gislemarus, vir illuster & Christianæ religionis devotus amator; simul & Maurontus, nobilis quidam vir, & terrarum vel siluarum ad Regem pertinentium servator; præbuerunt ei locum manendi in f silva Crisciacensi, qui & ipse Maurontus postea, seculari habitu deposito, monachus factus est in eodem loco: cumque viro Dei mansionem solitariam præparasset, Christo g monasterium construere inchoavit.

[12] Vir igitur Dei habitationem, illam cum uno solo h commilitone, ingressus est; parvo tantum tuguriunculo, vilissimo opere facto, contentus, ut habitatio vitæ conveniret; superfluum æstimans, seculi contemptorem aliquid seculi deliciarum habere velle. At mibi tanta se mortificatione carnis castigavit, [in qua vitam cælesti peragit:] tanta jejuniorum & vigiliarum assiduitate maceravit, ut vix ossa arentia dissipatis juncturis sibi adhærerent, & trementia baculo regente vestigia difficile moveret. Jam mente seculo major, sola cælestia semper cogitabat; quantumque mundo alienus, tantum Deo proximus erat; illum quotidie vincens in eremo, a quo Adam olim victus est in paradiso: super aspidem & basiliscum ambulans, caput quotidie antiqui conterens serpentis, temporalia contemnens, æterna sola suspirans, scalam somniantis Jacob omni hora ascendens, atque per angustam viam quæ ducit ad vitam incedens, iter suum assiduis munivit orationibus. [multos infirmos curat.] Nec clausa tamen eremi angustia lucis columna latere potuit, quin potius sui fulgoris radiis longe lateque magis innotuit. Quapropter undique ad hominem Dei diversis fatigari infirmitatibus confluxerunt, quos sanctarum medicinis orationum sanavit; omnesque ad se quocumque morbo afflictos venientes, vel tristitiæ cujuslibet rancore angustiatos, sanos & hilares domum remeare fecit i; nec in domo salutis diu morbus manere valuit, sed quanto propius accessit, tanto velocius recessit. Mihi vero non singulas virtutum ejus species nominatim enarrare propositum est, sed vitæ sanctitatem paucis perstringere verbis; ne eloquii mei tarditate, multiplex signorum per eum gestorum fama magis obscuretur quam laudetur.

ANNOTATA.

a Colitur S. Rictrudis 12 Maii.

b Hic est S. Maurontus, qui colitur 5 Maii: quem a S. Richario per sacrum baptisma fuisse regeneratum scribit in S. Rictrudis Vita Hucbaldus monachus Elnonensis. Est autem alius a Mauronto silvarum tunc Regis servatore, de quo mox agitur.

c Terram vocabulo Campaniam donasse dicitur Dagobertus lib. 4 Chronici Centulensis cap. 21. Hariulfus autem lib. 1 cap. 18 nominat territorium quoddam in pago Pontivo, quod dicitur Campania, ubi habentur villæ tres, ex illa die sancto viro & post ejus transitum Centulo cœnobio servientes, quarum prima vocatus Altavillaris, secunda Rebellis-mons, tertia Valerias.

d Imo, ut nunc loquimur, eremiticam: ubi solus, sive μόνος ageret.

e Ocialdo, perfectæ ac probatæ sanctitatis viro, Ita Hariulfus lib. 1 cap. 19. De eo infra agitur.

f Decem millibus passuum Centula distat Silva Crisciacensis. Malebrancus de Morinis lib. 3 cap. 39, quia in editis corrupte nominabatur Silva Tristiacensis, Nepiensem silvam ad Lisiam hic imaginatus est sibi.

g Foreste monasterivm etiamnum appellatur, proprium habet Abbatem, & ob censum exiguum monachos paucos Ordinis Benedictini.

h Hariulfus vocat Sygobardum, apice nobilitatis fulgidum: idem nomen mox infra capite seq. exprimitur.

i Dictus jam Hariulfus hæc subjungit: Nec mirum si Deo carus homo ab hominibus frequentabatur, cum ipsa quoque animalia, omni carentia ratione, ad obsequendum Dei servo promptissima essent. Denique siquando, quod infrequens erat, contigisset eum necessitati corporeæ quidpiam comedendo concurrere; illæ aves, quarum multiplicitate nemora replebantur, ita intrepide ante illius ora descendebant, & geniculis ejus vel scapulis insidebant, ut non insensata animalia, sed tamquam filios affectuose patri inhærentes, ipsa rei qualitate putares. Porrigebantur eis sancti viri manibus aliquæ micæ, & quæ pro sui duritia vel austeritate hominum usibus essent inhabiles, ipsis avibus, nunc voce nunc pennis adulantibus, gratissimæ fieri videbantur.

CAPUT III.
Pius obitus. Corporis translatio Centulam: miracula.

[13] Doctioribus ergo illa relinquens, quo fine præsens hoc seculum sancta illa anima deseruerit, solum mihi dicere sufficiat. [Sepulturæ suæ providet.] Nam auctore Spiritu sancto, quo semper vegetatus est, præscius diem advocationis suæ, qua felicitatem diu desideratam accepturus erat; & semper adjungendus Christo, quem semper amaverat; vocavit ad se Sigobardum commilitonem suum, dixitque ei: Scio, fili mi, scio, quod finis meus non tardat; & Regem meum, quem diu concupivi, citius videbo; & utinam tam propitium mihi servo suo, quam desiderabilem Sanctis suis. Sed tu, fili mi, præpara vasculum corpusculo meo quo condatur, non superfluo studio, sed necessario usu: ut illic servetur in illum diem, quo corruptela hæc vertatur in incorruptionem, & mortale hoc induatur immortalitate: & para te cum omni diligentia, dulcissime fili, ut ubi dies illa quæ mihi modo appropinquat, tibi advenerit, te paratum inveniat. Ego vero ingredior viam universæ carnis: tantum mihi misericors sit Salvator mundi; & me modo defendat ab hoste, qui me olim redemit ab hoste; & quem præsentis vitæ habui consolatorem, æternæ vitæ mihi inveniam largitorem. Hæc discipulus a Patre audiens, lacrymis perfusus, tamen præcepta secutus; lignum inveniens fidit, cavavit, & corpori Patris coaptavit, piisque fletibus rigavit quod fecit, pene prius lacrymis implens amaris, quam paternis membris: aptatumque ut potuit sarcophagum in loco præfinito a Patre composuit. [Viatico sumpto moritur 26 April,] Interim vero dum tristia Patri filius pararet obsequia, validior Patrem coquebat infirmitas, & in frigido corpusculo vix halitus remansit extremus, nec tamen ab orationis cessavit officio vel divinæ laudis obsequio: & dum salutifero Corporis & Sanguinis Christi Viatico suum iter munivit, inter gratiarum actiones & verba orationis, VI Kalend. Maji spiritum emisit: positusque est in sepulcro a discipulo, in loco ubi ipse præceperat.

[14] [Sigobardo gloriosus apparet:] Sed mirum dictu: inter exequias paternas subito discipulus sopore oppressus, vidit in visu quasi raptus esset in aulam splendidissimam omnique decore pulcherrimam, immo solis luce clariorem: in quia B. Richarium præclaro & hilari vultu vidit habitantem, sibique loquentem: Ecce, Frater Sigobarde, qualem mansionem præparavit mihi Deus, pro vili quam habui in terra, pulcherrimam in cælo, pro contemptibili gloriosam, pro obscura lucidissimam, & pro fumosa omni suavitate renidentem. Evigilans autem Sigobardus, lætior opus exequiarum perfecit, Deo providente ut filius consolaretur, & Patris ei gloria ostenderetur. Conditus est ergo, [Centulam ejus corpus transfertur.] ut prædixi, Miles Christi, ubi suo Regi militaverat. Sed non multo a post Fratres a Centulo monasterio cum suo Abbate Ocioaldo, viro religioso & Sancti successore, venerunt, & corpus b S. Richarii tulerunt, posueruntque in loco, quo & nunc cum magna meritorum gloria requiescit. Ibi enim præstante Deo, per servi sui Reliquias, nova sæpius audiuntur miracula geri, ut fides precantium patefiat, merita sancti viri ostendantur, & in servo suo Christi laus celebretur, sicuti dictum est, Laudate Dominum in Sanctis ejus. [Psal. 150, 1]

[15] Quidam contractus corpore debilis, sed fide robustus, frequentabat orando sancti Dei sepulcrum: [contractus aliique sanantur:] qui optata sanitate subito recepta, dedit gloriam Deo, quod infirmus venisset & sanus recederet. In cujus miraculi memoriam, usque hodie sustentacula infirmitatis illius pendent in ecclesia S. Richarii. Sed &, multoties dæmoniaci, ad corpus Sancti Dei suorum obsequio deducti, divina concedente clementia a vexatione maligni spiritus liberantur. Quodam tempore vinculis & catenis constricti quidam per publicam ducebantur plateam, [catenati solvuntur:] quæ est juxta B. Richarii ecclesiam: qui cum eminus ad viri Dei propinquarent templum, voce magna clamare cœperunt, sancte Richari salva nos: & statim ruptis vinculis absoluti sunt.

[16] [pestis curatur:] Item clades magna, quam venenosam lacertam vocant, longe lateque morte amara habitatores terræ interfecit; & vix, ab ea tactus, vivus evasit. Percussusque est ea peste quidam e Fratribus S. Richarii: qui licet mortem timeret propter cladem, vitam tamen non desperavit propter Patronum. Ergo, quasi ad certa suffragia, comitantibus Fratribus, cucurrit ad sepulcrum viri Dei: ibique communiter oratione facta, & ipse liberatus est a morte, & omnes defensi sunt a plaga, nec aliquis ex illis Fratribus mortifera cladis ejus vastatione percussus est. Nec solum illi liberati sunt, sed & si quis a longe veniens, plaga tactus pestifera, ad S. Richarii cum fide fugiat solatium, etiam cum clade mortis evadit periculum.

[17] Unde intelligi datur, quantam habeat apud Deum potestatem pro nostris intercedenti peccatis, si cum fide clamemus ad illum, qui tanta est virtute præditus depellendi morbos ab illis qui cum fide veniunt ad eum. Nam patet ex miraculis, qualis sit ex meritis; & anteacta vita fulgescit in opere subsequenti: ita ut non sit opus dubitare de sanctitate, dum tantus est in virtute. Intelligite hinc, [conclusio ad auditores,] Fratres carissimi, qui pauper voluit esse pro Christo, quales modo habeat divitias cum Christo: & qui appetiit esse contemptibilis inter homines, quam gloriosus regnet inter Angelos, honorem quem fugit in terris, nunc possidens felicissime in cælis. Quapropter dignum est ut ab omnibus honorificetur, qui omnium Dominum semper amavit: propensius tamen a c nobis, qui ejus corpori quotidie assistimus: quatenus quos filios genuit in doctrinis, dignos possideat heredes in meritis. Nec illi tantum prodest nostra laudatio, quantum nobis ejus imitatio: magis illa placet imitator devotus, quam laudator otiosus. Unde Fratres carissimi, & sanctissimi Patres, [in festo presentes.] & Filii jucundissimi, totiusque sanctæ Congregationis populus, qui ad tanti Patroni festa convenistis, dignos vos facite, ut Deus omnipotens per ejus intercessiones, vestras exaudiat orationes. Ornate vosmetipsos spiritali pulchritudine, supereminentis caritatis gloria, victrici fidei fortitudine & spe suavissima de Christi bonitate, sequentes semper sanctorum Patrum vestigia: ut per eorum gradientes exempla, illorum societate digni efficiamini; & secundum Apostolum abnegantes impietatem & secularia desideria, sobrie & juste & pie vivamus in hoc seculo, expectantes beatam spem & adventum gloriæ magni Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum: cui est gloria in secula seculorum. Amen. [Tit. 2, 12]

ANNOTATA.

a Spatio V mensium & XII dierum, id est a VI Kalendas Maji, usque ad VII Idus Octobris. Ita in aliis Actis interpolatis.

b Corpus ab omni corruptione liberum, sicut ab omni dilectione seculi cor possederat liberum. Ita ibidem.

c Loquitur auctor, non in persona propria, quasi ipse fuerit monachus Centulensis; sed ejus qui hæc esset in festo S. Richarii, ex more, prælecturus monachis & populo Centulæ collecto.

MIRACVLA
Auctore monacho Centulensi,
Ex Mss codicibus Antuerpiensi, alio Reginæ Sueciæ, & editione Acherii.

Richarius, Fundator & Abbas Centulensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 7230

Auctore Alcuino EX MSS.

LIBER PRIMUS.
Miracula ab anno DCCCXIV patrata.

CAPUT I.
Miracula sub Herico & Elizacaro Abbatibus facta.

[1] Sanctorum sacra miracula, operante divina clementia, Angelico didicimus oraculo esse propalanda, qui inter cetera loquitur ad beatum Tobiam: Sacramentum, inquiens, Regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est. [Tob. 12, 7] [Prologus,] Qua nos admonitione tacti, ea quæ pro meritis beati Richarii miracula divina peregit dignatio, litteris mandare studuimus: & quia incuria antiquorum omnia prætermissa videntur, nisi pauca quæ in vita ipsius attitulata sunt; operæ pretium duximus, quæ fidelium adstipulatione testium collegimus, incipere a moderamine regni piissimi Cæsaris Ludovici; & cetera usque in præsens, quantum facultas memoriæ suppetit illorum, deducere.

[2] Anno sacræ Incarnationis Domini nostri Jesu octingentesimo quartodecimo, Indictione septima, dum felix Francia, sub gloriosissimi Cæsaris a Ludovici moderamine, omni venustate floreret; obtinuit, beneficio ipsius Principis, Hericus Abbas regimen monasterii B. Richarii: quod dum teneret, adeptus est quidam suis precibus ex vassallis ipsius, nomine Heuto, villam Sidrudem, quæ erat in sorte Fratrum deputata ad calceamenta & ad quædam illorum alia vestimenta. [in villa Sidrude,] Ipsa est nimirum, sicut antiqua suis posteris intimavit industria per generationis ordinem, quam venerabilis Pater noster Richarius solebat mansionis hospitium tenere, cum Oceani æquoreos transfretare campos studuerat; partim salutiferæ incumbens prædicationi regionis Britanniæ, partim etiam in captivorum desudans redemptione. Fuit enim prope nemus, quod usque hodie aliquod sui dat indicium, ubi illum accolæ loci ipsius, & in iter carpendo & inde redeundo lassitudinem corporis temperare, & sacras fundere orationes, linea genealogiæ ducente, prodiderunt. Inter quæ erat quædam fagus, juxta quam jugiter ipsum consuetæ insistere orationi iidem coloni tradiderunt, quæ postea ab illis in reverenti honore habita est. Quam animi devotionem sancti viri ut quædam nobilis femina, ad cujus dominatum ipsa possessio pertinebat, aure cordis percepit, quæ vocabatur Sigetrudis (a qua postea ipsum territorium obtinuit b nomen), in tanto caritatis glutino dilexit eum, [fagum oratione S. Richarii celebrem excidens,] ut ei ipsam villam traderet perpetuo habendam. Hanc dum consecutus esset prædictus Heuto, cœpit libera ea uti potestate. Quadam autem die, dum rura illius circuiret, super jam dictam fagum venit: quam dum enormem esse intuitus esset, jussit incidi, & quia apta esset ad ministerium foci judicavit. Cui sui servi professi sunt se minime hoc audere perpeti, eo quod paterna traditione didicissent, illum esse sacratum c fustem, & ibi B. Richarium consuevisse orare, cum transmarinos peteret fines, & ei omne istius rei capitulum texuerunt. Quod ille superba mente contempsit, dicens hanc esse vanam observationem, & ob hoc non debere dimitti ut non incederetur. Qua vi constricti, fecerunt ut a suo domino acceperant mandatum. Sed dum incisa fuisset & per partes truncata, superiores findi potuerunt: & cum ventum esset ad penultimum, d invenerunt ibi capillos, velut Reliquias, & quasdam barbæ incisiones: quos cum ceteri in honore haberent, ille omnes jussit spargere, confirmans dementium opus esse. Cum vero ultimam findere tentassent cum malleis & cuneis & omni hujus generis machinamento, repulit omnia, & indivisibilis permansit: & dum fatigarentur casso labore, ita ut erat integer, jussit carro imponi, & ad domum ubi ipse habitabat deferri: & vocavit quemdam colonum, nomine Herrardum, cui delegata est providentia illius, rogans sibi equum adducere, & ut ipse secum iret gratia leporini venatus imperavit: erat enim ipse Herrardus hujus ludi sciolus. Et ubi vix equitassent spatium, quantum bis aut ter jactus est fundæ, cœpit anxiari & se profiteri graviter infirmitate torqueri. Qui dum hortaretur a prædicto Herrardo, [morbo lethali punitur:] ut si descendisset equo, & paullatim in sinu quievisset illius, sperare se illum levius habere, consensit; & nequaquam illi juvamen præstitit, sed infirmitate crescente, ut potuit, ad villam unde discesserat remeavit.

[3] Servi autem, ut ab illo jussi fuerant, detulerunt partem fagi insectibilem, & ante januam domus illius projecerunt. Quæ dum ibi jaceret, & nulla spes restaret fissuræ; in ipso die quidam ex colonis; Istane est, ait sociis qui aderant, pars fagi quam nostra tot molimina adjuncta findere nequiverunt? Cui cum fidem rei darent; Videtur, inquit, mihi facili patere divisioni. Et accepta securi, quasi tentando, ad primum ictum ferientis illico divisa est, & inventa est quædam Crux, [& in trunco fagi Crux inventa,] quæ inserta erat uni ex illis partibus, & in altera, velut impressa videretur, ostendebat: quam an Sanctus ipse incidisset, dum illic orationi vacaret, & crescente mole arboris circumcreta est; an divinitus pro miraculo tanti viri insita, incertum habetur. Hoc illi qui aderant ut viderunt, nimio terrore perculsi sunt: initoque consilio, ita ut erant partes cum Cruce, intulerunt in apothecam sub custodia cujusdam Heroldi, ad cujus curam ipsum ministerium respiciebat. Qui ostium sera obfirmans, [postea cum trunco evanuit:] non tantum propter hujusmodi rem, sed etiam quia quosdam sui Domini thesauros ibi servabat, recessit: nocteque subsequente, cum se in ipsa apotheca sopori dedisset, & adhuc partes cum Cruce ibi essent, seris & vectibus munivit ostium. Et mane facto, nihil de illis partibus nec de Cruce invenit; atque ingenti metu perterritus, omnibus intimare studuit tam mirabile hujuscemodi factum. Quod illi audientes & omni solicitudine perscrutantes, minime repererunt: quod & usque hodie manet incognitum. Prædictus vero Heuto, quinto fere die in infirmitate positus, spiritum emisit. Hæc autem ita se habere ex multis ipsius villæ incolis, præsertim Herrardi & Heroldi, quos superius posuimus, qui interfuere, testimonio confirmata sunt.

[4] Nec illud silentio tegendum videtur, quod temporibus e Elizacharis Abbatis, successoris Herici, accidit in villa supradicta. Erat quædam tilia, in manso dominico, quæ non parvam molem corporis præstabat. [Tilia vi ventorum secta,] Hæc autem quadam nocte vi ventorum tacta, usque adeo concussa est, ut de summo usque deorsum in quatuor sectiones finderetur, terræ coæquata, radicibus tantum fixa. Hanc dum die illucescente ita esse comperit quidam ex Fratribus monasterii S. Richarii, nomine Egelwinus, cui ipsa f obedientia erat imposita, rogavit suos ut præpararent cuneos & malleos, quatenus in crastino flascones & quæcumque essent necessaria inde fierent. Sed vanus labor eos fefellit: nam ut primo mane expediti ad hoc peragendum opus venerunt, ita incolumem atque in pristino statu erectam conspiciunt arborem, [in integrum restituitur,] excepto quod cicatrices a summo usque ad ima parebant, ac si nullum istius rei damnum perpessa fuisset: quæ multo postea duravit tempore, easdem cicatrices in testimonio conservans.

[5] [fons a B. Richario cælitus impetratur.] Fertur ab antiquis traditum esse, quod B. Richarius, dum adhuc pro cælestis patriæ palma militarem duceret vitam in terris, in prædicto sæpe territorio hospitium haberet apud memoratam Dei ancillam: quæ cum magna familiaritate ei jungeretur, utpote cujus vitam in Dei opere conspiciebat assiduam, petiit eum, ut suis sacris precibus apud omnipotentis Dei clementiam obtineret, qualiter ditari mereretur in aquæ largitione: erat enim ibi valde necessaria. Qua prece ejus coactus, orasse perhibetur: post orationem autem suam in terram fixisse baculum, atque mox erupisse fontem, g qui usque in præsens ibi perdurat, illud exhibens ad quod orationibus sancti viri primitus enituit. Multa hinc dici poterant, sed omittere illa decrevimus, quia ad ea transire festinamus, quæ, ubi præclarum ejus corporis margaritum conditum habetur, omnipotens Deus, ob sui militis gloriam, ad salutem hominum, operari dignatus est.

[6] [Paralytica,] Quidam paterfamilias, divitiis valde inclytus, in Burgundionum regione positus, honorifice degebat: cui liberorum facultas erat sublata, nisi tantum in unius filiæ aspectu (quæ in annis locata virgineis, spes sola remanserat superstitis) quam diræ passio paralysis adeo angebat, ut nec manus ad os valeret porrigere. Cumque eam pater proprius per quæque loca Sanctorum causa hujus circumduceret negotii, & nullum adipisceretur medicamentum, contigit a suis desperari eam posse nancisci incolumitatem. [monito patre ejus per somnum,] Istis autem cor tenebris obvolutum habentibus, accidit una noctium, ut per visionem compellaretur pater illius, a quodam sibi ignoto, talibus affaminibus: Vade, inquit, in Franciam regionem ad plagas Boreales, ducens tecum unicam filiam dilectam, & perquire venerabilis S. Richarii monasterium, quod situm est spatio quindecim leucarum a portu h Quentowic, ibique scito ob ipsius merita illam pristinam consequi sanitatem: & quia tres ibi habentur ecclesiæ, præpara quamplurimos cereos, ut unicuique altari proprium superponas cereum: nec multum differre stude, quia in proximo ipsius Sancti magna aderit festivitas. Ille vero expergefactus congratulans visioni quam celere non distulit jussa implere: [devecta Centulam,] paratisque omnibus itineri necessariis cum multo comitatu & filia lecticæ imposita, utens interrogatorio calle, ad supradictum pervenit cœnobium. Et cum ibi ante fere duorum spatia dierum festivitatis illius advenisset, substitit ejus præstolans adventum: & quia mos in illo tempore, instituente præclaro Abbate jamdicto Elizachar, deerat limina monasterii feminis tetigisse, a meridiei climate bina extendit tentoria. Cum autem præclaræ solennitatis, quæ septimo Idus Octobris colitur, vigilia advenisset, sumptos unicuique altari superposuit cereos, & quædam munuscula obtulit B. Richario, nec non Fratribus largitus est suorum quantitatem aliquam thesaurorum: Fratres vero gratia mutuæ caritatis vicem rependere suæ humanitatis studuerunt. Cum igitur in ipsa venerabili die, post peracta Missarum solennia, ex i vinatico S. Richarii, & ex suarum apothecarum vino mitterent ei benedictionem; illa jamdicta illius filia, [hausto vino ex vinea S. Richarii, sanatur:] quam sæva paralysis possederat, audito ipso vinatico, petiit sibi ex ipso dari potum. Cumque procuratrix illius vellet sua manu vas assumere, & solito ipsius ori porrigere; illa renuit, sed extensa insolito manu, utcumque potum ori attulit, totumque hausit. Illo autem perhausto, surrexit incolumis, & convivas omnes in amore Confessoris Christi deprecata est bibere, pergens in circuitu, & unicuique congruum dans poculum: & pater omnesque sui in gloriam & laudem Dei versi sunt, quod Sancti sui nomen longinquis etiam manifestat regionibus. Quæ intantum sanitatem adepta est, ut equitando ad sua remearet.

[7] Erat quædam meretrix, nomine Olgia, de territorio quod vocatur k Villare, consistens secus muros monasterii ad plagas Boreales, [contracta meretrix sanatur semel,] quæ multorum causa ruinæ fuit. Hæc dum in hujus fæcis luto, multo grassaretur tempore, contigit eam omnium suorum membrorum contractionis damna subire, adeo ut ipsa facie non more hominum, sed retro respiceret. Hæc a suis cum cereis ad suffragia Patris nostri adducta est, quæ ibi meritis illius propriam consecuta est sanitatem. Postquam autem meruit, opitulatione divina, perdita uti commoditate; non se erexit conterere suetæ vitia libidinis, sed magis servire studuit: nam si antea in cœno istius miseriæ insatiabilis fuit, postea multo magis deteriora addidit. Quam Dei clementia duriore virga castigavit: nam quantum majora adjecit superioribus, tantum copiosius secunda vice contracta est, ablata simul facultate loquendi. Quam iterum sui ad consueta præsidia studuerunt deferre, [iterumque & corrigitur:] quæ illuc perducta est tempore vespertini officii Dominici diei. Peracta vero oratione, ut ibi aliquantisper substitit, vidit poma jacentia super altare, quod est ante præclarum mausoleum Patris nostri; & innuit, sicut potuit, ut sibi daretur ex ipsis. Quæ ut ad primum gustum tetigit, donum perditæ recepit loquelæ, ac deinde in ipsa nocte ex integro consecuta est sanitatem; quæ nequaquam ultra apposuit se volutare in istius calamitatis veneno, duobus castigata flagellis.

[8] Venit quidam homo, nomine Restoldus, de pago Evercino l, ad monasterium Christi Militis, inter alios pedestres sæpedicti Abbatis Elizacharis, utens tali comitatu, gratia victum quæritandi: qui ubi aliquamdiu commoratus ibidem fuisset, accidit ut in vigilia sanctæ Pentecostes, suggestus levitate mentis, piscinam, quæ secus monasterium est sita, [inter famulos fur latitans,] peteret causa piscandi. Quo fere tota nocte cassum complente laborem, nihil adeptus est, sed ingenti frigore torpere cœpit. Sed dum taliter fatigaretur, relicto opere cœpto, perrexit ubi pistoria ars exercebatur, ut ibi residuo noctis tempore requiesceret: erat enim jam imminens diluculum. Et quia ibi opere cæmentario clibanus tali schemate factus fuerat, ut supra in circuitu ferme sex hominum lectus sufficeret, illic se inerti dedit quieti. Circa autem auroræ adventum, Fratribus Deo hymnologiam persolventibus, pistoribusque extersa somni ignavia succendentibus jam dictam fornacem ad humanitatis opus, cœpit ille somnificans cum magno gemitu voces emittere. Quas audientes ministri, primum mirantur soni personam: deinde glomerati adeunt hominem, sciscitantes, quando aut cur illuc advenisset. At ille narravit eis rei gestæ capitulum. Qui tollentes eum ante faciem ignis ponunt: percunctari etiam cœperunt, cur tam diras prius emitteret voces. Quibus ipse; [contractus 2 aut 3 annis,] Videbam me, inquit, suavi tempore somni, a custode apothecarum tam valde manibus genibusque comprimi, cum increpationis assiduitate, quare tantæ audaciæ fuissem deditus, ut illum lacum causa meæ ausus essem petere rapinæ; ita ut (sicut ad præsens cernitis) sit mihi denegatus pedum incessus nervis contractis, & non valeo nisi manibus genibusque volutis repere. Qua imbecillitate mansit biennio aut fere triennio occupatus, non discedens alicubi. Post tot temporum spatia mense Augusto, die apta resurrectionis m Christi mysterio, dum vivifica laus in B. Richarii ecclesia celebraretur tempore nocturnali, contigit illum adesse. Et cum ex more institutionis præclaræ S. Benedicti Regulæ sacra lectio Euangelii calcetenus perduceretur, & vox una omnium adstantium respondisset, Amen, & Sacerdos hymnum adjungeret Ambrosianum, Te decet laus, te decet hymnus; ille prorupit ingenti clamore in vocem. Et quidam ex Fratribus concite currentes, hujus rei gratia perculsi, invenerunt hominem pronum in terra jacentem, toto extenso corpore secus mediam portam, quæ pervia est intrantibus ex parte Occidentis; & suffragines illius madefactas sanguine, guttis adeo decurrentibus, ut in vestigiis apparerent: quæ, [subito sanatur,] ut ipsi postea asseruerunt, multum putredinis fœtorem dabant. At ubi inviolabilis Dei laus expleta est, cum magna jocunditate & concinentibus omnibus hymnidica voce Te Deum laudamus, adjungentes dulcem campanarum melodiam, deferunt illum ante S. Richarii roriferum mausolæum. Et quia nec sedere poterat, nec se vertere in aliud latus, mattulam n ipsi supposuere: & sic post omnia expleta, omnes pariter suo se claustro dederunt. Et postquam primæ diei Horæ divina laus peracta est, Fratres adeunt ipsum, percunctantes curiositate humana, si aliquid ante vidisset dignum dictu, in ipso suæ vocis ictu. Tum ille: Cum vobis almifici officii celebrantibus magnificas laudes, ingressus fuissem hanc venerabilem domum, resedi ubi me postea prostratum invenistis jacere: cumque diu vigilarem ad opus intemerati officii, subito ingens me invasit sopor. Et ecce duo venerabili canitie viri, candidis induti vestibus, his me vocibus alloquuntur: Cur piger dormitas, & non audis ea quæ recitantur? Et cum ego, horum timore perculsus, deponere somni inertiam tentassem, apprehenderunt me unus per pedes, & alter per scapulas, & sic extenderunt, ut me prostratum invenistis. Horum gratia, talem me scitote prorupisse in vocem. Et cum interrogaretur quid illi visum fuit, qui poterant esse tales magnifici viri; respondit se ignorare. Et Fratres omnium Largitori bonorum, qui Sanctum suum mirificat, consona voce cordis obtulerunt laudes, fletibus eas consecrantes. Qui perfectam consecutus est sanitatem, & usque ad supremas finis sui metas permanens circa monasterii limina, pastus est eleemosynis Fratrum.

[9] Femina, nomine Bethania, de villa vocabulo Altiswico, contractis manibus adeo ut ungues infigerentur mediæ palmæ, venit in vigilia sacræ Nativitatis Christi ad monasterium S. Richarii ob sui medelam: ibique, propter ipsius intercessionem, [Item tres contracti curantur:] in Missarum celebratione ipsius diei, propriarum recepit manuum sanitatem. Homo quidam de villa prædicta, cum casu accidisset eum potare cum quibusdam latronibus, ipse tamen dum inscius eorum malitiæ fuisset, comprehensus est cum eis, & in villa o Dulcurio, quæ circiter trium leucarum spatio distat a monasterio, Pastoris nostri nervo mancipatus: qui usque eo illic jacuit, nullum habens fidejussorem, donec omnia sua contraherentur membra. Quod custodes conspicientes, & minime suum in eo lucrum considerantes, custodia relaxarunt: quem sui propinqui tollentes, secum ad prædictum prædium detulerunt. Post aliquod vero temporis spatium visum est illis, ut ad suffragia Patris nostri ferri debuisset, credentes illum inibi ipsius intercessionibus obtinere sanitatem. Nec divina illos credulitas fefellit. Nam ponentes illum in carrucam, illuc perduxerunt: cum autem ibi fere anni revolutionem duxisset, præcipuis meritis B. Richarii meruit congruam nancisci sanitatem. Quædam femina, de possessione nuncupamine p Longo, contractis manibus, in solennitate Christi Confessoris pristinam adepta est sospitatem.

[10] [cæca videt.] Puella cæca a nativitate, trium pene annorum continens metas, cui pater Justinus, mater vero Grimberta vocabatur, de villa Prineres, allata est a suis parentibus ad celebrem B. Richarii festivitatem. Quam cum illic, in ipsius diei vigilia, inter mœnia quæ Paradisi q nomine vocantur, custos ecclesiæ a suis tentam comperisset; cognitos sciscitatur, quid illi accidisset; & ipsi rei ordinem pandunt. Quos ille hortatus est instanti Omnipotentem oratione deposcere, quatenus illorum pignori misericordiam sui præstare dignaretur. Et accenso candelæ lumine, ipsius aspectui dando obtulit: at illa porrecta manu apprehendit candelam. Cui subsequendo obtulit pomum, ipsumque nihilominus eodem ordine sumpsit. Et ita his duobus indiciis perfectissimam consecuta est visionem. At illi nimio timore perculsi, unanimiter ex intimo cordis laudes dederunt Deo.

ANNOTATA.

a Mortuo anno 814, die 28 Ianuarii Carolo Magno, succeßit filius Ludovicus Pius.

b Nomen loco per contractionem Sidrudis vulgo Sorres, prope Monasteriolum oppidum vulgo Montrueil.

c Quid hujus scriptoris ævo significarit fustis, pater ex abstracto fustaye etiam hodie usitato, pro celsis & proceris arboribus.

d In Chronico Hariulfi lib. 3 cap. 1 hæc narrantur & traduntur inventæ reliquiæ, quasi capillorum & barbæ abrasiones.

e Elizachar fertur, teste hariulfo cap. 4, Gemmetici quoque monasterii Rector fuisse. Sed hoc dubium nobis faciunt Sammarthani, qui Gemmeticensem hujus nominus Abbatem coævum faciunt Carolo Magno, an. 800. Fuerunt autem hoc eodem tempore plures alii illustres hujus nominis viri: nam & Freculphus, Episcopus Luxoviensis, gloriatur præceptore Elisacharo, [Varii Elizachar.] dedicans ei priorem tomum sui Chronici; & B. Benedictus Abbas Georgio Anianæ Abbati laudat Helizachar, præ omnibus amicum fidelissimū Canonicorum, jubetque suo loco eum haberi; & in charta Ludovici pii, anno regni nono, nominatur, insignis vir & Abbas Elysachar de monasterio S. Maximini prope Treviros: imo ipsius Ludovici Archicapellanus seu Cancellarius vocabatur Helizachar, ad vicem cujus Durantus Diaconus recognovit eas omnes chartas, de quibus agitur in Apologia præliminari ad Tomum 2. cap. 1 num. 26: qui vel omnes vel plerique distinguendi ab invicem sunt, nec sine fundamento in unam personam constandi, obsistente, saltem verosimiliter profeßionum ac locorum discrimine.

f Forsan deest aliquid: & videtur intelligi Oeconomi vel Cellerarii munus.

g Hoc fontis impetrati miraculum refertur etiam ab Hariulfo, lib. 1 Chronici cap. 12; & præponebatur aliud, quomodo ibidem S. Richarius a nive intactus remanserit.

h In Ms. nostro, Quentowig, aliis Quentawic, nunc portus Stapulæ, vulgo Estaples, ad ostia Quantiæ fluminis.

i Vinaticum his accipitur, vel pro eo quod nunc a Francis dicitur Vendange, vindemia: vel pro eo quod medio ævo etiam vocatur Vinagium, & significat tributum vini causa præstandum, puta decimas, ipsa in specie monasterio debitas, aut quid simile.

k Adhuc appellari les terres de Villers, licet vicus sit destructus, monet Mabillon: quin & alium ejusdem nominis ad Orientem, uno solum milliari distare a Centula.

l Ergnie jam dici annotat idem Mabillon.

m Additum mensis Augusti nomen facit, ut solum hic intelligi poßit dies Dominica, non Paschalis: quod idem proinde dicendum est infra num. 12.

n [Matta an a Græco?] Quod Mattula sit diminutivum a Matta, perspicuum est, nemine monente: sed vocem ab origine Teutonicam, imo & Gallicam esse, moneri debent, qui a Græco μάσσω subigo etymologiam sumunt, quasi eos pudeat agnoscere verbum, quod non sit a Græcis Latinisve emendicatum. Vocem illam veteribus ante Romanos Gallis, cis atque trans Alpes, usitatam fuisse pro storea ex juncis confecta, & ab his deinde admixtam latinæ linguæ, diffundenti se simul ac deficienti, credibile facit vetustas auctorum ea voce utentium: quod autem eadem nunc quoque utantur Teutones, a quibus olim deducti Franci, solum ostendit hanc radicem, communem Gallis Germanisque fuisse, ut aliæ infinitæ. Hodierni Franci malunt dicere natte: sed initialis litteræ integritatem adhuc servant in Matelas, inde ducto vocabulo. Sicut autem insulsum est a Græco μάσσω derivare matta, & peregrinum facere, quod est & semper fuit domesticum; sic ab eodem μάσσω insulse ducitur verbum Francicum Matter lassare; siquidem etiam hodie lassus & viribus exhaustus atque defectus Teutonice dicitur mat.

o Vulgo Donquovit.

p Longuet nunc dici, indicat Mabillon.

q In illis fuisse altaria tria SS. Michaeli, Gabrieli & Raphaeli dicata, habent Acta S. Angilberti 18 Febr. num. 15. Est autem Paradisus, atrium, patenti ante ecclesiam areæ circumductum: cujusmodi adhuc & nominantur & visuntur in pluribus Germaniæ locis. An quia ipsa ecclesia comparanda sit cælo? Crediderim. Non item a Paradiso duci Francicum Parhuis, propylæum: hoc enim componitur a parer, ornare; & huis, ostium.

CAPUT II.
Sub Ludovico Abbate. Corpus alio delatum, & relatum. Varia miracula.

[11] Dum cœnobii Centulensis Abbas a Ludovicus teneret regimina, ob malignorum timotem Danorum, quos Sequana illis alebat temporibus, quorum Princeps fuit b Raginerus, multa monasteria circum jacentia affinitati ipsius littoris, necnon villæ fœcundæ pristinum amisere decorem. [ob irruptionem Normannorū,] Nam supradicto tempore templa ecclesiarum suum deposuerunt ornatum, & una Deo servientium multitudo horum canina turbata rabie, fugam expetivit, universa auferens secum quæ ad venustatem pertinent altaris. Nec iste solum turbo fervorem sui sævi rheumatis propinquis quibusque locis afflavit, sed etiam longinquiora ipsius flatu commota sunt: eo enim pestisero rumore & monasterium hoc concussum est. Quod intantum obtinuit, [corpus S. Richarii alio delatum,] ut non solum facultates ecclesiæ, verum etiam ipsum intemerabilem thesaurum corporis S. Richarii contigit fugam inire. Nam Fratres, qui ibi ad serviendum Deo aderant, tollentes illud discesserunt, paucos loci custodes relinquentes: qua dispersione circiter trium hebdomadarum tempus sustinuerunt.

[12] Postquam autem placuit ei, cui omnia bona substantialiter adsunt, accidens eminus latet, consuetam opem minime linquere, exercuit id quod illi ab æternitate inerat. [& post illorum discessum relatum:] Nam ministros suos, quibus utitur justitia sua ad vindictam nostram, quia in multis offendimus omnes, copiosa sua clementia fecit petere aliarum sedes regionum. Quod postquam gestum est, visum est Dei famulis istius cœnobii, non debere diu abesse tam honorabilem thesaurum a loco unde fuerat sumptus; & in quadam die Dominica, qua a fidelibus Resurrectio Christi celebratur, induti c candidis sericis vestibus, cum d flaminibus & crucibus & omni decore compositi, gaudioque inenarrabili spiritalis lætitiæ repleti, in hymnis & laudibus Dei intulerunt beatissimi Richarii pretiosum corpus, ubi ante noverant fuisse. Quo comitatu non minima pars Pontivæ adfuit regionis, congratulans de tam magni reditu sui Patroni. In quo felici itinere, duo omnipotens Deus præclara miracula ob honorem sui Militis ostendere dignatus est.

[13] [& tunc sanantur paralyticus,] Quidam enim homo, nomine Gotselinus, quem sanguis nobilium genuerat parentum, a sæva erat possessus clade paralysis, ita ut omnium illi usus membrorum denegaretur. Qui postquam comperit Sanctum Dei deferri ad locum pristinum, rogavit suos ut comitem se facerent hujus felicis itineris, credens ibi sui nancisci corporis, per merita ipsius, sospitatem. Quem, quia aliter proprii domestici iter agere non valebant, imposuerunt mitissimo equo, & ex utraque parte tenentes duxerunt. Qui ubi eminus conspexit feretrum, in quo nobile illud margaritum a suis vehebatur Sacerdotibus, cum omni fideli turba prosequente, statim confessus est se levius habere. Cum autem illum sui servi de equo voluissent deponere, minime consensit, sed magis voluit per se descendere: jam enim senserat clementiam Dei in se factam orationibus B. Richarii; & pedibus, sicut valuit, obvius incessit, nullo se sustentante: & ubi appropiavit, quantum est interstitii jactus fundæ, adoravit Deum in Sancti sui gloria, toto corruens in terram extenso corpore, crebro Sanctum Dei invocans, ut suis meritis dignaretur illi conferre sanitatem animæ & corporis. Ut autem surrexit de loco, ita sanus effectus est, ut pedibus sine ullius adminiculo secutus sit tam optabilem thesaurum, usque in locum suæ depositionis: & post Missarum solennia expleta, equitando ad sua reversus est ita incolumis, ut nullam læsionem suorum sentiret membrorum.

[14] [& hydropicus:] Cuidam Landrico nomine erat servus, obtinens vocabulum Magimbertus, quem adeo dira passio angebat hydropica, ut inhabilis haberetur ad omne opus, vixque e loco moveri potuisset, positus in monasterio ubi e tornale opus exercebatur. Postquam vero jamdictus pretiosus thesaurus mœniis monasterii appropinquavit; quidam e famulis qui ibi aderant, hortati sunt eum ut secum procederet obviam corpori B. Richarii, ibique sperare se, pro certo posse illum obtinere congruam sanitatem. Quibus ipse velut excusando; Videtis, ait, quia de loco in quo nunc jaceo, non valeo me in gradus erigere; & quomodo cogitis me ire ubi non possum? Cui professi sunt se inferre juvamen, tantum ut ipse assensum præberet. Qua importunitate illorum convictus, illis sustentantibus, utcumque valuit, illuc suos direxit gressus: sed antequam ad portam perveniret, quæ respicit Aquilonaria signa, obviam habent chorum psallentium ante intemerabilem thesaurum corporis Patris nostri: procidentesque adoraverunt. At ubi Sacerdotes, quibus cura erat delegata ferre jam dictum honorabile margaritum, e regione pervenissent, ille hydropicus exclamavit, dicens se a quodam Sacerdote calcari qui portabat feretrum. Quod aliter constat fuisse. Qui postquam se erexit de loco in quo jacuerat gratia orationis, visum est ei quod perfūderetur, quasi de pleno cacabo atque bulliente, a vertice usque ad pedes, & ita pristinam consecutus est sanitatem. Qui multo postea ibidem mansit tempore, perfectissime sanus.

[15] Miserator & misericors Dominus, qui multiplici radio pietatis genus illustrat humanum, divini medicaminis antidotum corpori atque animo adhibens consecratum, ipse quosdam, a peste ægritudinis curatos, unctione interius alloquitur, ita ut in propatulo consistat, quid interius egerit flamma supernæ accensionis: quosdam vero solo curationis intuitu respicit, unctionis præmio minime concesso; qui cordis sui pravitates sequi videntur, ingrediunturque quo se tentatio ducit. Nec est in his omnipotentia Dei deroganda, sed potius misericordia laudanda, [Puer nobilis Sancto oblatus,] ac justa judicia tremenda. Denique & quod Deum diximus misericorditer quosdam post curationis vulnus unctione alloqui, miraculo subsequente luce clarius patebit: tale est enim hoc cælitus actum, quale nequaquam decet esse litteris prætermissum. Quidam generosi secundum mundi hujus habitudinem parentes, septi non solum obsequiis ac honoribus plurimis, sed etiam divinæ fidei imbuti sacramentis, detulerunt in cunabulis filium unice dilectum, nomine Albricum, ad almifica Patris nostri suffragia: qui puerulus quasi paralyseos passione angebatur, adeo ut incongruus, ad omnia quæ illa ætas suscipit, haberetur: qui etiam in vocis obstaculo laborabat, [liberatur a paralysi,] & nec unius soni verbum percutere linguæ flagello valebat. Quem ante mausolæum Christi Militis ponentes, votis ac promissionibus suppliciter devoventes, ut si pristina incolumitate Dei auxilio ac Sancti sui imploratu fungi mereretur, Domino mancipari atque loci ipsius Patrono sub monachica norma deberet famulari. In cujus devotionis titulo, sumpta forcipe, caput instar coronæ totonderunt, ea conditione vel tenore, ne in reliquo ab hac professione retro pedem vertere valuisset. Denique altaria, quæ in ecclesia B. Richarii fuerant, necnon in S. Mariæ, omnia palliis vestierunt. Jacuit autem inibi tota nocte, in quo parvissimo positus loculo, Christi clementia eum tangente ac misericorditer eum prospiciente, per hujus Sancti suffragium adeptus est omnium artuum sanitatem. [& votum parentum complet monachus factus:] Linguæ vero quædam connexio superstes extitit, qua tamen, veluti sibi adjacet, verba solet proferre. Qui ad horam cujusdam temporis ad domum parentum reductus, ac congruo f seu æquo tempore reductus, dignius ac honorabilius Domini servitio est mancipatus: qui hactenus id votis necnon professionibus exequitur, ad quod suorum assensu primitus traditus fuerat parentum. Nam licet linguæ præpediatur obstaculo, mens tamen sedula gestit habitare in cælis: & quod oris officio ex integro non utitur, cordis penetrale inde auctius cælestibus fruitur. Et hoc est quod superius prælibavimus, quoniam qui unctione tangitur, necesse est ut mente supernis solidetur: hunc autem credimus, si visus non fallit, ea agere quæ divina pietas creditur amare: & ut in his fixo gradu persistat, usque ad finis sui metas misericordia Dei pro illo est imploranda.

[16] [cæcus & debilis pedibus sanatur:] Inops quoque quidam, nomine Bertoldus, duobus orbatus erat muneribus, videlicet visus & gressus. Qui aliquamdiu a g Novæ-villæ accolis, quæ sita est secus muros monasterii, in quodam positus tugurulio, parcimoniam victus consequebatur. Sed postquam deseruit illam stationem, adiit mœnia monasterii, & simili ritu degere cœpit. Cum autem illic ferme anfractum anni duxisset, una dierum, tempore jam imminente vespertinæ synaxis, cœpit circumquaque suis validissime torqueri membris. Cum vero vespertini officii auretenus signum primum nolæ percepisset, velut quivit, illuc suos direxit gressus genuum. Et cum in ecclesiæ sinu aliquantisper subsisteret, & quaternorum h melodia Psalmorum compleretur, ventumque esset ad sacri concentum Euangelii, statim ille exclamavit voce magna, corruens in terram extenso corpore: & ubi laus ipsius ore completa est, delatus est industria Fratrum, concinentium Te Deum laudamus, ex alto cordis suspirio & signis concrepantibus, ad nectareum spiritali flore sepulcrum almifici Richarii. Qui pleniter, gressuum consecutus est dignitatem, oculorum vero munus ex aliquanta parte: nam intantum visum recepit, ut iter suum de proximo valeret intendere, qui usque ad terminum suæ mortis permansit circa monasterii januas, utens eleemosynario pane hospitalis.

[17] [cæca mulier,] Quidam ex Fratribus nostris, cujus industria multa alia ex virtutibus B. Richarii didicimus & relatu, hæc nobis inter cetera intimavit, quod quædam femina dum in conjugali maneret vita, oculorum lumine privata est. Hæc dum diu in hujus calamitatis esset ærumna, & se impotentem in servitio debito i mariti conspiceret, deprecata est virum suum ut eam relinqueret, licentiamque daret velum suo capiti imponere; affirmans se per visionem monitam, ut in monasterio S. Richarii apud S. Mariam acciperet velum capitis more monialium, & ut ab ipso deinceps aleretur victu eleemosynario humiliter postulavit. Quod ut ille audivit, consensit: [cum licentia mariti,] acceptaque congrua suæ manus exenia, a Domino suo, in cujus famulatu degebat, istius rei meruit nancisci licentiam; & sumpto sibi quodam amico comite itineris, ad prædictum pervenit monasterium. Et cum ibi cum eulogiis pro sua possibilitate ante Præpositum monasterii pervenisset; omne ei suum desiderium aperuit, & ut suo imperio velaretur suppliciter suggessit. Cujus ut vidit immobilem affectum Præpositus, aliquamdiu dubitans, hoc suum non esse dixit, tandem nec prohibuit: ipsaque a suis adducta ad basilicam B. Mariæ k, ut ipsa petierat, jamdictum habitum suscepit. [recepta ad habitum,] Cum vero in ipsa die reverteretur, ubi cœpit appropinquare villæ, quæ Mons-Angelorum l vocatur; Videtur mihi, ait, quod ante nos sit mons quidam & super illum ecclesia, cujus a me turricula conspicitur. Quam cum derisorio verbo suus jamdictus familiaris subsannaret, nec illam tantum videre ut pedem de loco in alium posset mittere, confirmaret; Dimitte me, inquit, [illuminatur:] & tunc asserta mea vera apparebunt. Ut autem dimissa est, rectissime per callem incessit, illud assidue ore volvens: Deum laudo, quoniam per merita Dominæ meæ S. Mariæ & B. Richarii, lumen mihi restitutum est meorum oculorum. Intantum vero hoc munere ditata est, ut adinstar prius videret.

[18] Cum quidam vinctus a suis duceretur custodibus, contigit eos per monasterium sancti viri transitum habere. Cumque ibi facta oratione rursus iter carpere tentassent, ille vinctus elevavit vocem his verbis: [vinctus in ecclesia S. Richarii solvitur:] Domine Deus & S. Richari, adjuva me. Quem superba mente quidam custodum compescuit, dicens: Non te hodie adjuvabit S. Richarius, quem tu invocas. Sed antequam atrium monasterii exirent, solutus est vinctus sponte, & cursu rapidissimo aufugit in basilicam Christi Confessoris, ibique salvatus est; atque illico transitoria vox superbiæ corruit, humilitas vero intercessionibus S. Richarii elevata est.

[19] Erat quidam pestifer homo, latrocinii operarius, nomine Dierbertus, qui in villa supradicta Dulcurio vinculis publicis trusus est. [item alius,] Ubi dum prolixo cruciaretur tempore, & nullum suæ relaxationis fide jussorem haberet; nullo de illo curante propter sua crebra mala opera; cœpit relaxari aliquo modo a custode ipsius supplicii, nomine Goifrido. Nam sumpto eo & catenato vinculis ligneis, industria mechanicæ artis ita patratis ut collum & manus implexæ illis essent, ducebat per metentes, per quasque etiam domos, non tantum ob istius sustentationem, sed potius ut ipse inde aleretur. [a suo custode circumduci solitus pro eleemosynæ causa.] Cumque aliquo hoc faceret tempore, contigit eum etiam ad monasterium S. Richarii hujusmodi negotio venire: erat enim illo tempore indictum jejunium, & Fratres cum ceteris fidelibus Cruces sequebantur. Cum vero reverterentur, & in mœnia quæ sunt secus ecclesiam ex parte Occidentis, quæ obtinent vocabulum Paradisi, pervenissent; prædictus Goifridus una secum illum vinctum tenens affuit, sperans in ipsius eleemosyna more consueto sibi furtivum emolumentum acquirere. Sed omnipotentis Dei clementia vertit illud reciproca vice: nam qui antea plurimorum oculos fefellerat, & ea quæ dabantur, non illi, sed sibi temere usurpabat; eo modo ipse delusus est. Cum enim ad interiora iret ecclesiæ, gratia audiendi divinum officium Missarum, & prædictum vinctum ante januas basilicæ reliquisset; intercessionibus sancti Confessoris soluta sunt sponte vincula, & celeri cursu sese in ecclesiam dedit, ibique Dei protectione sui quoque militis imploratu, liberatus est:

[20] Puella de villa, nomine m Durcapto, contractis omnibus membris, delata est in parvis scalis ad Patris nostri solennitatem: [Contractæ 2 sanantur.] quæ, dum mysteria Missarum ipsius celebrantur diei, meruit pristinam adipisci sanitatem. Item puella, simili morbo contractionis possessa, allata est ad B. Richarii festivitatem, quæ inibi propriam consecuta est medelam.

ANNOTATA.

a Elizacharo Abbati subrogatus Ribbodo, & huic Ludovicus anno 844, ex regia prosapia oriundus.

b Raginerus, apud Acherium Ramerus: in Fragmento Chronici Fontanellensis dicitur ad annum 845, Ragnerus Dux Normannorum cum classe sua Parisios venisse: & Aimoinus lib. 1 Miraculorum S. Germani Episcopi Parisiensis appellat Raginarium Ducem Normannorum, auctoremque totius mali.

c Ms. Reginæ Sueciæ, candidiferis vestibus.

d Fortaßis Flanonibus seu Fanonibus: hæc enim sunt vexilla seu labara proceßionalia, veteribus Francis Teutonibus per terminationem augmentativam sic dicta, a primitivo Flan aut fan seu van. Hinc vexillum sacrum, Francorum Regibus contra infideles moturis olim tradi solitum, Oriflanna, Auriflamma, seu Auriflamba dicebatur, ultima consonante, vel integra vel in affinem mutata, ut sæpe usuvenit; prima autem compositi parte vel ab auro sumpta, cujus ornatu a ceteris vexillis distinguebatur, vel aparticula or, primatum in compositis significante, quod patet in Orsake, Orspronk, orboir, orcond, aliisque similibus, primam causam, scaturiginem, id quod utilißinium, quodque notißimum est significantibus vocibus. Neque refert etiam Latinis notum fuisse Flammeum, id est peplum seu velum nuptiale: nam preterquam quod res admodum diversa sit, vexillum & peplum; possumus docere evidenter Latinam linguam, uti nata est in confinio Græconus, Tuscorum & Vmbrorum (qui fuere Gallorum progenies) sic eam a duabus postremis nationibus accepisse parcem bonam vocabulorum, Græcis vocabulis permiscendorum: ut proinde primitus a radice Gallica fluxisse potuerit flammeum: nam & Dionysius Halicarnasseus testatur, Romanos lingua uti nec perfecte Græca nec omnino barbara.

e Tornale opus, a Francico Tourner, vertere; quod hic de aliquo genere molæ sive rotæ intelligendum videtur.

f Impressum erat: suo equo, sed patet hic aliud non indicari, quam quod educationis causa reductus domum, adultior traditus sit monasterio, ex more sic oblatorum.

g Vulgo la Neuf-ville, exigui rivuli interjectu a monasterio sejuncta, ad latus ejus occidentale.

h Benedictini officii ordo in Gallia quatuor Psalmos tantum adhibet ante lectionem Capituli: sed quomodo Capituli lectio hic vocetur sacri concentus Euangelii, non assequimur ex Ordinis istius Breviariis, quæ aliunde quam ex Euangelio desumpta Capitula paßim proponunt.

i Impressum quidem est mansi, quod prædium significare potest: sed mariti esse legendum persuadet Ms. Antuerpiense, ubi dicitur in servitio debito sponso: & hoc ipsum exigunt verba mox sequentia.

k Notat Mabillon non fuisse hic tamen conventum monacharum: adeoque concludit, eam ibi juxta ecclesiam monachorum habitasse velut devotam aut tertiariam.

l Mons-Angelorum, postea Nubis-mons, vulgo Nuemont dictus, ob nubem quæ Centulenses monachos, S. Richarii corpus Monasteriolo referentes, ab illius loci incolis armatis divisit ac protexit.

m Durcaptum, vulgo Drucat in Indice posseßionum, apud Hariulfum.

LIBER SECUNDUS.
Miracula tempore scriptoris facta.

CAPUT I.
Altera irruptio Normannica. Corpus alio delatum & relatum. Varia miracula.

[1] Hactenus, quamquam stylo imperito veritatem harum executi sumus rerum; ea tamen nos constat posuisse miracula, [Auctor ea quæ vidit hic scribit.] quæ fidelium relatione testium nequaquam scrupulum dubietatis cuilibet devote legentium credimus afferre Nunc deinceps ea ponenda sunt, quæ coram positi vidimus; in quibus extrinsecus persona testimonii non quæritur, propria nos conscientia in omnibus instruente. Existunt enim quædam his inserta, quæ diversis in locis exstitere patrata, eo modo vel tenore nobis velociter relata, ut eorum dictis ita animus solidetur, acsi nobis fuissent præsentibus acta.

[2] [Normannis Franciam vastantibus,] Anno Incarnationis Dominicæ DCCCLIX, Indictione octava, depopulata est dira clades non minimam Franciæ partem. Nam mare eo tempore, quamvis sub quibusdam assidue obscuris significationibus illud minime cessat exercere, a nudum suum suis ostendit vicinis affectum: ea enim tempestate alumnos proprios, quos sui tabo nutrierat fellis, velut parturiendo evomuit. Heu quam sæva illius gemina parturitio, id est significativa & detecta! Quarum prior suum constituit esse in rapiendis animabus, & ad infimum sui sævi fluminis mergendo b: sequens autem jura suæ transgressa est naturæ, & pro affectu pio utitur homicidiis cruentis. Nam quæ aliquando suavem solebat suis finitimis deferre pastum, nunc mortis præstat interitum: & unde olim enormis educta fuerat saturitas, inde nunc nigra egreditur fames. Nam tempore supradicto dira c Danorum manus, late maris æquora contexit suis de navibus, adeo ut feræ silvestres putarentur malis sursum porrectis: quorum popularitate monasteria destructa, civitates dissipatæ, villæ radicitus corruerunt: & (quod nequius est) ipsa hominum, nec minus popularium quam servientium Deo multitudo, turpibus traditur canibus: & ipsos partim trucidant, partim prædæ dirigunt suarum navium, partim etiam trucibus necant flammis. Qua pestilentia contigit obvolvi & monasterium S. Richarii. Nam monachi qui ibi theoricæ subtile arripuerant iter, dispersi sunt velut oves præsentia torvi lupi: qui huc illucque diffugiendo, diversas suarum viarum calamitates perpessi sunt: at novissime adepti sunt habitationis locum in territorio cujusdam Deo devotæ feminæ & beneficæ, [monachi Contulenses fugiunt:] nomine Hengilradæ, obtinente vocabulum Podervais; ibique supradictæ feminæ largitione non paucos duxere dies. Et cum fere perageret bis trinos solaris gyrus menses in istius sævæ miseriæ tempore, recordatus est Dominus, per intercessionem sui Militis, suorum in magna angustia positorum servorum: nam quadam nocte Dominica, qua tunc a Fidelibus d Septuagesima colebatur, istiusmodi declaratum est. Erat quædam anus in supradicta villa, quæ eleëmosynis antedictæ seminæ pascebatur, quæ talem se retulit visionem vidisse. Cum enim se, ait, silenti dedisset quieti, [revocantur a B. Richario:] nocte eadem adstitit quidam veneranda canitie senex, vestibus indutus candidis velut nix, ferens in manibus aureum baculum: quam vir sanctus pulsando interrogavit, ubi Centulenses monachi fuissent. At illa, quamvis per visum, ut postea retulit, timebat aliquem speculatorem Danorum fuisse, & omnino se negavit scire. Cui ille secunda vice; Noli timere, ait, sed indica mihi ubi sunt. At illa respondit: Confiteor me nunc minime scire illorum conventum, ob malignorum timorem Danorum, quos hac illac discurrendo fugiunt; sed tamen quam sæpissime huc soliti sunt ad mœnia meæ dominæ convenire, cujus eleëmosynis alor. Cui ille subjungendo, Vade, ait, & dic servis meis: Nolite timere. Ego protegam & custodiam, nec amplius patiemini isto tempore malorum insidias Danorum, & loci mei defensor extiti ab omnibus ingruentibus pressuris: nam ex eo tempore, quo vos illinc existis, ego remansi & custodivi ab omnibus adversis: vosque cito revertemini ad pristinum vestrum locum. Illa autem retulit quibusdam Fratribus illam felicem visionem. Quæ cum ad aures plurimorum pervenisset, repleti sunt inenarrabili jucunditate, gratiarum Deo laudes offerentes, qui suorum semper servorum in angustia positorum recordari dignatus est, per Sancti sui intercessionem. Quam visionem rei exitus probavit. Nam postea nec adeo sævit malitia Danorum, nec Fratres Centulenses pavore eorum diversas mansionum sedes mutaverunt, sed parvo tempore transacto, suo se mari dederunt e discedentes. O quam clemens existit B. Richarius ergo suos, qui dum adversa patiuntur, adesse eis dignatur benignus consolator. Cujus intercessionibus claustra sui monasterii custodita sunt, servi sui famulatus protecti, eminus insidiæ Danorum fugatæ.

[3] Nec illud videtur silentio tegendum, quid etjam in pago Beluacensi divina operata est clementia, [solitus ecclesiæ bona diripere,] ob reverentiam B. Richarii. Est quoddam prædium illic, nomine Civinocortis f, quod subjacet monasterio illius, & in Fratrum sorte situm est. In hoc habetur ecclesia in honore ipsius & mansus dominicus ex una parte ecclesiæ, & ex altera Presbyteri, cui ipsius ecclesiæ gubernacula committuntur. Hanc dum teneret Wariculfus Presbyter, pervius quoque locus haberetur per ecclesiam ex manso Dominico in mansum Presbyteri. Erat illi famulus, qui propter suȩ parvitatis staturam nomine utebatur diminutivo, hoc est Martinellus, qui horas sui furti captabat congruas, hoc domino suo ignorante, nec omnino consentiente, & quæque poterat suæ manui apta ex manso dominico in ipsius mansum deferebat. Quod dum aliquo faceret tempore, [reprehenditur a sene apparente,] & sese vellet ab hac temeritate minime compescere; contigit ut quadam die, cum transiret per præfatam ecclesiam ferens ligna, inveniret ibi senem veneranda canitie, stola indutum candida, cum baculo in manibus, qui eum castigatorio verbo prohibuit ne illud furtum amplius exerceret, nec illam ecclesiam suo incesto opere magis pollueret. Quod ille mandatum pertimescens, ut solent qui noviter imperantur, implere studuit. Cum autem tres vel fere quatuor menses in iis observationibus se strinxisset, & de die in diem paullatim hoc dimittere cœpisset, utpote quia præterita consueverunt oblivisci; cœpit ut prius consuetum repetere opus, & iterum, dum transiret per supradictam ecclesiam, ferens solitum furti emolumentum, ecce senex qui ante prohibuerat ne talia faceret adfuit, his eum vocibus dure compellans: Cur homo, inquit, [& denuo peccans alapa castigatur.] non observasti quæ tibi jusseram, ut non furareris quæ in ista mansione habentur, tuisque fœdis operibus non inquinares hanc basilicam? Et cum hac voce impressit illi manu sua ingentem alapam, ita ut deorsum caderet velut exanimis. Qui usque ad vitæ suæ terminum nulli operi aptus fuit, in egestate permanens, ita ut cutis una cum capillis illi deflueret.

[4] Est etiam quædam villula, nomine g Argovillare, in pago Ambianense, [Festum S. Richarii mulier violans punitur morte:] subjecta monasterio Christi militis. In hac dum annua celebraretur ipsius festivitas, contigit feminam, nomine Awindam, illius h potestatis in servitio textrino desudare. Quam cum sua vicina increpatorio verbo castigaret, quæ non erat ex ipsa familia, cur non celebraret sui Senioris solennitatem, sed extraneis turpe daret exemplum; tale reddidit responsum: Non, inquiens, mihi opus est hanc observare celebritatem, quoniam multi servi sui famulatus eam satagunt custodire. Cui post hanc vocem morbus venenosæ lacertæ sive i panunculæ miserabiliter inolevit, quo morbo tertia die vitæ præsenti terminum posuit.

[5] Puella, nomine Gerheldis, de Villare Gemmeticense, in territorio, quod k Froocortis vocatur, situm a meridiei cardine monasterii Patris nostri, [sanantur, puella contracta,] hospitium tenebat. Quæ cum aliquo tempore ibi commoraretur, incidit in pestiferæ languorem calamitatis, quam usque eo perpessa est, donec omnium membrorum damna contractionis lueret: in quibus mansit ærumnis fere integrum anni tempus. In quo suæ miseriæ tempore, multis vicibus per soporem noctis hortabatur a quodam sibi ignoto, ut basilicam B. Richarii peteret causa orationis, ferens candelam ob sui medelam. Quod illa distulit obedire, maxime cum non haberet solatium l [amicorum, quibus juvantibus posset] hoc peragere: sed quot vicibus jubebatur ire, tot qualemcumque poterat invenire mittebat candelam. Cum vero festivitas sanctissimi Richarii advenisset, nocte præcedente apparuit illi quidam candido vultu, qui illam jussit minime dimittere, ut non veniret ad sacram celebritatem supradictæ diei; ibique se scire absque scrupulo meritis ipsius Sancti congruam consequi sanitatem. Quæ nequaquam jussa contempsit, sed ut valuit implere studuit. Cumque tempus nocturni officii advenit, adfuit inter alios in basilica, qui hujus Sancti amore ex multis convenerant locis. Cum vero jam nocturni officii laus expleretur, & Matutinorum m subsequeretur, cœpit sororcula prædictæ puellæ dormitare. At illa ut sedebat, pulsavit eam baculo, rogans ut se adjuvaret, & quia omnia tremerent sua membra indicavit: & feminæ quæ juxta eam aderant, reclinaverunt eam in gremium cujusdam. Ubi autem cœpit pene exanimari, statim projiciens se in terram, illico extensa est. Post Matutinorum vero consummata solennia, cum ingenti alacritate animi, in hymnidicis melodiis & signis concrepantibus delata est ad honorabile sepulcrum beatissimi Sacerdotis: quæ intantum recepit sanitatem, ut modo nihil appareat si unquam particeps illius fuisset languoris: quæ usque hodie visitat frequenter orationes illius, ferens velum capitis instar Monialium.

[6] [puer cæcus,] Mulier quædam detulit parvulum suum filium cæcum ad suffragia Patroni nostri, in ipsius sacra festivitate: & ubi Missarum illius diei solennia agebantur, intercessionibus Sancti Dei meruit luce frui oculorum. Puer nomine Dodo de villa n Cathorto, fere duodecim ætatis continens curricula, dum quodam die reverteretur sequens boves ab opere arandi, ecce sævissimus turbo adfuit; & illum bovesque intantum concussit, ut in illius turbinis violentia portaretur quasi spatio jactus lapidis. Nam duos boves elisit, [alius contractus.] quorum alter damna mortis sustinuit: at puerum multo tempore extra puritatem suæ mentis fecit esse, & ita contractum, ut se minime posset de loco movere, nisi ab aliquo portaretur. Quod videns mater pueri, studuit eum ferre ad basilicam Christi Confessoris: & ibi secus mansione accepta, id est in villa prædicta Froocortis, quandocumque illi possibilitas aderat, propter sui medelam aliquando mittebat per alium, aliquando vero ipse apportabat candelam. Et ubi trium tempus annorum peractum est, cœpit jam sustentaculo iter suum agere, quod vulgari nomine o Crocia vocatur. Et iterum post expletionem trium annorum, cum in festivitate S. Richarii Missarum solennia celebraremus, præcipuis meritis ipsius meruit perditam invenire sanitatem.

ANNOTATA.

a Fortasse rectius invidum legeretur.

b Videtur indicare, quod mare exundaverit, & prima hæc clades præsagium fuerit gravioris, inferendæ a piratis.

c Gesta Normannorum ante Rollonem Ducem ad annum 859. Northmanni monasterium S. Walerici & Samorabrivam Ambianorum civitatem, aliaque circumquaque loca, rapinis & incendiis vastant.

d Anno 870, Dominica Septuagesimæ cadebat in 22 Ianuarii: proinde Normannica irruptio accidit mense Maio anni præcedentis.

e Gesta præcitata ad annum 860, Northmanni in Somma flumine consistentes, receptis obsidibus, ad Anglos Saxones navigant: a quibus repulsi, alias partes petunt. Hic autem necessario subjungenda videntur, quæ scribit Hariulphus lib. 3 Chronici Centulensis cap. 8, hactenus dicta distinctius explicans, & miraculis relationem S. Richarii secutis illustrans: Cœnobio Centulensi Ludovico præsidente ob malignorum timorem Danorum, quos Sequana illis alebat temporibus, multa monasteria ac villæ fœcundæ pristinum amisere decorem: [Dum refertur corpus S. Richarii,] quo rumore & hoc monasterium concussum est, intantum ut non solum facultates ecclesiæ, verum etiam ipsum intemerabilem thesaurum, sancti scilicet corpus Richarii, contigerit fugam inire. Fratres denique illud tenentes, paucosque loci custodes relinquentes discesserunt, & tribus circiter hebdomadis dispersi monasterio caruerunt. Dei autem voluntate Danis discedentibus aliaque regna petentibus, Fratres retulerunt Sanctum Domini in proprium locum. Revertenti Patrono occurrerunt patrienses, de ejus reddita præsentia indicibiliter exultantes. Omnipotens certe, [sanantur paralyticus,] ut ampliorem sui Sancti cordibus Pontivorum amorem accenderet, duo magna in ipso reditu perfecit miracula. Quidam enim nobilis Gotselmus, paralysi detentus, omnium membrorum officio manebat privatus. Hic revertenti sancto Confessori suorum auxilio gestatus occurrit: & mox ut ejus lecticam conspexit, statim omni malo liberatus optatam sanitatem perfectissime recepit. Alter quidam ignobilis, vocabulo Magimbertus, inutilis ad omne opus, & nisi ab alio moveretur uno semper residebat loco ceu truncus. Hunc quidam alii submonebant, ut Sancto regredienti obviam iret, [& hydropicus,] & salutem suam ab illo reposceret. Negante isto & impossibilitatem ostentante, illi eum accipienter obviam Sancto tulerunt. Cumque processio Fratrum referentium Sanctum illis e contra venisset; infirmus exclamavit a quodam se calcari; & postmodum visum est illi quod aqua calida persunderetur: sicque ex integro sanatus est. Hæc ille, haud dubie spectantia ad annum 860, ac proinde male relata ad tempus Abbatis Ludovici, quem auctor Chronici dicit creatum anno 844 (seu potius 843, si Karoli Regis annum IV, [an tunc Ludovicus Abbas?] Indictionis VI numero priori adjunctos consideret) & quem constat ejusdem Regis anno XVI, Indictione III, id est Christi 855, successorem, & eum quidem interposito Nithardo Abbate forte solum medtatum, habuisse Hruodolfum, ipsius Caroli Regis avunculum. Sed nec hic usque ad annum 860 pervenit: siquidem anno dicti Regis XX Abbas erat Heligandus, ut in margine Chronici ipsius notatur, juxta fidem contractus ibidem ab Hariulfo indicati. Proinde rectius intelligentur prædicta omnia sub Heligando, non Hludovico, facta.

f Civinocurtis, vulgo Chevinceur, vicus diœcesis Belvacensis prope Compendium, Centulensibus etiamnum subjectus. Consule Hariulfum cap. 13 lib. 3.

g Vulgo Argentuillors.

h Potestas pro prædio, vulgo poder, quomodo supra dicitur, Podervais, prædium Vasii vel Gervasii; magis in usu apud Italos est.

i Est quidem Panus tumor pustulosus, sub faucibus, auribus vel inguinibus enascens; suscipor tamen pro, panunculæ, legendum, ranunculæ: sed causam alterutrius appellationis, tribuendæ morbo illi pestilenti, adhuc requiro.

k Vulgo Friaucourt, quod fuisse proximum monasterio infra num. 6 clarius indicatur.

l Supplevinum quod videbatur deesse: si tamen doceat aliquis solatium dici pro coragio, id est animo, aut etiam scribi debere coragium, facile assentiemur nil deficere.

m Matutinorum, nomine videntur hic intelligi solæ Laudes, melius sic nominatæ, quam qui præmittuntur Nocturni, ita dicti quod noctu cantarentur.

n Vulgo Caæurs dici, monet in margine, idem qui superiora quoque loca indicat, Ioannes Mabillon.

o Crocia, subaxillare falcrum, vulgo crosse; Teutonice crucke; utrumque a forma crucis ducitur.

CAPUT II.
Caput S. Richarii thecæ argenteæ impositum. Varia miracula.

[7] Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi, octingentesimo a sexagesimo quarto, [S. Richarii caput in thecam argenteam ferintur,] mense Octobri, die sexta Kalendarum Novembrium, translatum est a Fratribus gloriosum caput S. Richarii de capsa lignea (in qua conditum habebatur propter Normannorum imminentes pressuras) in argenteam, auro gemmisque redimitam, cum honore debito ac reverentia. Ad quod divinum dum fuissemus officium, convenit etiam non minima pars famulorum monasterii, qui in diversis deserviebant officinis, ad tam honorabile spectaculum, simul se ejus sacris orationibus commendantes. Inter quos quidam e famulis, nomine Geroldus, adfuit; qui in officio coquinæ Fratrum usque adhuc deservit: [sanantur laborans oculis,] qui adeo oculorum lumine privatus erat, ut vix quippiam videre valeret, & in illorum doloribus sine cessatione diu noctuque cruciabatur: cui Medicorum peritia nulla proficua erat; jamjamque ab omnibus desperabatur posse illum pristinum consequi visum. Qui cum inter reliquos gratia hujus salutiferi spectaculi advenisset, jam in ea infirmitate positus circiter anno & dimidio, &, ut ipse refert, semper sibi venisset in mentem quod per venerabilis Pastoris nostri vivifica merita deberet ei visus reddi; supplici voce Deum adoravit, &, ut sui meritis B. Richarii dignaretur misereri, ex corde contrito postulavit. Qui antequam suam complevisset orationem, sensit se levius habere; & ante revolutionem circuli septimanæ, ita perfectissime visum recepit, ut numquam se perfectius videre testetur.

[8] Est quædam villa, nomine Valcellas, b circiter duarum spatio leugarum a monasterio B. Richarii, in qua fuit homo, [puer contractus,] nomine Madewinus, ejusque conjunx Biada, quorum filius, vocabulo Hildradus, fere septem continens annos, in gravissimam incidit c egestatem, ita ut nec se valuisset in aliud vertere latus: in qua dum laboraret, incurrit etiam in damna contractionis. Postquam autem quasi circulum anni in hac miseria peregit, visum est suis, ut ad d S. Albini suffragia ferri debuisset, quatenus ipsius meritis illi sanitas Dei clementia donaretur: est enim illius Oratorium non longe distans a prædicta possessione. Quem, secum tollentes cum candelis detulerunt ad prædictam basilicam: sed nihil ibi dignum voti sui adepti sunt. Deinde ut se viderunt hoc munere privatos, ad monasterium nostri Patris illum duxerunt. Qui cum illic pene totam peregisset hebdomadam, & nullum suæ sanitatis nancisceretur remedium, parentes sui in desperationis tenebras versi, rursum ad sua illum reduxerunt. Et ut illic aliquantulos duxisset dies, respexit eum clementia divina, & fecit ei desiderium inesse, ut iterum sacras B. Richarii orationes adire debuisset. [& secunda vice Centulam proreptans.] Moxque ut ipse isto radio divinæ lucis tactus est, cœpit manibus pedibusque veluti repere: quod sui considerantes, minime moram fecerunt ad desiderata patrocinia eum perducere. Et breves illi anticulas e facientes, ut in illis iter velut reptando valuisset habere, illic dimiserunt. Cum autem ibidem fere septem annorum curriculum peregisset, meruit pristinam consequi sanitatem. Nam cum in festivitate Patroni nostri tempore nocturnali ad sacrum fuissemus officium, & secunda Lectio recitaretur, intercessionibus ejusdem priscæ incolumitati redditus est. Quem Fratres quidam tollentes, ad almificum B. Richarii mausolæum deportaverunt: atque post expletionem divinæ laudis, devotam more ecclesiastico hymnologiam pro illo Domino obtulimus, qui modo perfecte sanus est.

[9] Homo nomine Lantfridus, de villa, quæ nuncupatur nomine fluvioli f Scalbacis secus currentis, fere leuga distans a monasterio S. Walarici, [alius quod minus gratus fuisset relapsus,] subjectus fisco Cresiacensi, in gravissimam cecidit ægritudinem. Qui cum se gratia sui remedii plurimis dedisset medicis, & illorum peritia incisus sive coctus fuisset, nihil illi contulit salutis: sed potius unde sibi arbitratus est incolumitatem provenire, inde majus sustinuit detrimentum. Nam tantum medicorum suffragium exquisivit, usquequo contractionis luem incurreret, nec aliter valens callem suæ viæ incedere, nisi in carruca positus; nec se e loco movere, nisi a duobus levaretur hominibus. Qui fero sui reminiscens, rejecto medicorum molimine, meliorem semitam arripuit, tradens se orationibus Sanctorum. Qui cum per multa sacra Sanctorum duceretur patrocinia, contigit per Dei dispensationem, nullam eum suæ salutis nancisci sospitatem. At novissime delatus est suorum sagacitate ad monasterium Centulense, in Patroni nostri sacra solennitate. Qui cum ibi oratione celebrata, ad sua reductus esset, cœperunt venæ suorum artuum aliquamdiu relaxari, & ipse levius habere. Sed cum prædicta festivitas post anni circulum advenisset, non ille (ut dignum erat) gratias referens pro ipso aliquantulo suo remedio, expetivit orationes B. Richarii, sed versus in ignaviæ tenebras, domi remansit; intantumque demum contractus est, ut nequaquam secunda primæ posset comparari contractioni. Quod sui considerantes, [denuo sanatur:] ut iterum advenit ipsa solennitatis feria, in carrucam ponentes, illuc eum detulere; quoddam quoque animal S. Richario pro ipsius medela dantes: ibique oratione exacta ad propria demum reductus est. Qui postea mense g Februario pristinæ sanitati donatus est, ipseque nobis omne istius rei capitulum composuit.

[10] [alius, visione excitatur, ad petendam sanitatem,] Item homo, nomine Hermenteus, de pago Vilcassino de villa Freneicortis, a primæva pueritia contractus & mutus fuit: qui cum fere sexdecim esset annorum, apud S. Sebastianum h Martyrem meruit adipisci munera perditæ loquelæ, & manus dextræ extensionem. Qui deinde Pontivam adiit regionem, & in villa, quæ Longo dicitur, & in circumjacentibus, eleëmosynario vitam inopem pane sustentabat. Cum autem circiter quadraginta esset annorum, cœpit illum quidam sibi ignotus compellare per visionem multis vicibus, ut iret ad monasterium Centulense, ibique se pro certo sciret propriam obtinere sanitatem. Et ut celebritas Patris nostri advenit, impositus asello, quo uti in itinere solebat, illuc delatus est. Cumq; ad nocturnale officium convenissemus, & laus primæ celebraretur Nocturnæ, opitulantibus meritis B. Richarii illico extensus est, simulque manus sinistræ dono solutionis potitus est. Quem tollentes & ante mausolæum Patroni nostri ponentes, post expletos Matutinos, more ecclesiastico pro illo Domino laudes studuimus celebrare.

[11] Puella nomine Angla, de villa i Botiono, ex familia S. Richarii, cum in Purificatione S. Mariæ quiddam lini operaretur, manu sinistra contracta est, ita ut medius pollex inter indicis & k impudici artus infigeretur, ceteris deorsum ad palmæ radicem pendentibus. [mulier die festo lanificio vacans punitur & sanatur:] Quæ cum prope in hac ærumna laboraret mensem integrum, spontanea suæ manus extensione pristinam sanitatem adepta est. Cum vero appropinquaret festivitas sancti viri, fere spatio ante unius mensis, eo quo supra ordine, sed aliquantisper gravius prædicta læva contracta est. Et cum ad solennitatem ob sui medelam, inter alios suos vicinos, qui hujus Sancti amore convenerunt, iter carperet, & jam ex ista esset parte villæ, quæ Hinwalthcortis dicitur; suæ manus meruit recipere sanitatem.

[12] Est vicus in pago Ambianensi, nomine l Incra, pertinens m ad monasterium B. Richarii, in quo dum vigilia sacri festi Paschalis celebraretur, [contracta erigitur,] quoddam miraculum divina peregit clementia. Est enim ibi ecclesia in honore B. Gervasii Martyris consecrata, in quam delatæ sunt Reliquiæ Patris nostri, cum supellectile suæ ecclesiæ dicata, propter imminentem Nortmannorum timorem, quem sine cessatione patimur. Erat quædam femina inibi, multo dextera contracta tempore, ungulis digitorum infixis mediæ palmæ, ut etiam ex altera parte parerent: quæ, ut diximus, cum inter alios ob Christianæ fidei devotionem se auscultatibus divinarum dedisset Lectionum, & sextæ tenor haberetur Lectionis, opitulante gratia divina suæ meruit recipere manus ex integro sanitatem. Quod quamvis miraculum in ecclesia B. Gervasii patratum sit, non tamen credimus Pastorem nostrum illo privari, cujus Reliquiæ & ecclesiastica supellex ibidem tunc fuit.

[13] [item infantulus:] Femina, secundum mundi hujus appetitum paupercula, detulit parvulum filium suum, circiter quatuor annorum metas continentem, nomine Theodericum, ad suffragia Patris nostri; qui (ut ipsa asserit) fere biennio contractus fuit. Quem memorata genitrix cum portiuncula ceræ, quæ denarii pretio appensa est, ad votivas suppetias Patris nostri apportavit. Et ubi triduo ferme illic fuit, pristinam consecutus est sanitatem.

[14] Homo quidam, nomine Odelradus, de pago Vilcassino, & de villa vocabulo Floriaco n, matura jam pressus senectute, [muto lingua solvitur:] ab ineunte ætate mutus fuit. Qui dum in prædicto pago vitam in opere sustentaret, monebatur sæpius per soporem a quodam sibi ignoto, ut Pontivam adiret regionem, ibique munus tacentis linguæ meritis B. Richarii deberet adipisci. Qui ut inter alios ad præfatam venisset solennitatem, demptis linguæ obstaculis loquacitatem meruit obtinere.

[15] Parvulus, nomine Dodigerus, duorū [annorum] & quatuor fere mensiū ȩtatis, [contractus erigitur.] cujus pater vocatur Hildeboldus, de pago Rodomago & de prædio o Durclaro, subjacens monasterio Gemmeticensi, ex utero genitricis contractus extitit. Cujus genitor vivæ fidei facultate succensus, studuit eum ad festivitatem Patris nostri deferre. Cui opitulantibus meritis Patris nostri, inibi officium membrorum redditum est. Quem nos tollentes, more ecclesiastico ad mausolæum Christi Confessoris detulimus, hymnologiam Domino pro illo persolventes.

[16] Cum prædicationis Apostolicæ facundia circum quasque gyrando regiones, plures fidei conciliaverit Christianæ, grexque quotidie propensius Dominicus augeatur; quamvis olim jam in ipsorum Christi Vicariorum tempore Propheticus completus sit versiculus, In omnem terram exivit sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum: [Danus Ansleicus invisit ædem S. Richarii,] tamen auctius ac liberius in processu nostri accumulatur ævi, qui eos etiam, quorum ense sæpe populamur, in multis videmus correctos, ac colla sanguinea jugo Christi, quod leve est, submittere. [Psal. 18, 15] Denique quidam Ansleicus, de propagine Danorum progenitus, Christianitatis sumens insignia, contubernalis palatii Domni p Caroli Regis piissimi munificentia effectus est. Qui dū legationem prædictorum Danorum, quos hactenus vis marina in Anglorum sedibus detinet, pro suis negotiis, Domini Regis orabundos clementiam duceret, ac deinde cum congruis responsis redirent; contigit eos per cœnobium Christi Sacerdotis reverti. Cum autem præfatus Ansleicus orationis gratia basilicæ limina adisset, ac singula supplicando altaria circuisset; unus ex Danis, quos adhuc gentilis error ludificabat, curiositate instinctus humana, [quod irridens gentilis morbo percutitur,] inter alios intravit; qui neque Deum pro se supplicans rigidæ cervicis flexit habenas, neque in aliquo honoris reverentiam Sancto Dei exhibuit. Postquam vero marinos tetigere fines, cœpit ille artuum viribus destitui, ac molestia corporis affatim gravari. Dehinc, ut castra suorum adiit, illico quasi rebus humanis eximi visus est: constipatique sui necessarii hujus sinistræ fortunæ elogio, sciscitaverunt si recolere quivisset, unde ipsis fomes istius angoris contigisset. Qui multa secum conferens, ac hujus incitamenti penitus pestem non retinens, jam ab universis vita privari opinabatur. Cum autem finis adesse putaretur, nullaque spes salutis ulterius crederetur, tandem ipsius subiit memoriæ, eo quod tumide B. Richarii basilicam intrasset, [in extremis pœnitens sanatur.] & neque Deo Christianorum, neque ipsi Sancto cultus honorem dedisset, ideoque sperare sibi hujus cruciatus casus adesse. Quod sortilega indagine vestigantes, ut confessus est deprehenderunt: ac mox pollicitus est, si divinitus ei vita daretur, ac incolumitate uti mereretur, correctioris vitæ semitam ducere, atque ab effusione Christianorum sanguinis quiescere. Jussitque tendere quatuor fila argentea, & unum auream suæ staturæ altitudinis parilia, disponens ea mittere pro suæ devotionis beneficio basilicæ B. Richarii, unicuique etiam aræ candelam cum singulis nummis statuens imponere. Quod, ut deliberavit, mox meruit levaminis sentire subsidium, ita ut post triduum fere ad omne sui operis negotium congruus fieret.

ANNOTATA.

a Ita Mss. Reginæ Sueciæ & Centulense, & Hariulfus lib. 3 cap. 11, addens Indictionem 12, quæ in hunc annum convenit, non in annum 859, qui tamen habetur in Mss.Antuerpiensi & Compendiensi. Erat autem tunc Abbas Guelfo, Regali genere procreatus, idemq; Sanctæ Martyris & Virginis Columbæ apud Senones sitæ Abbas permanens.

b His explicandis addit Hariulfus: Siquidem cum, ut supradictum est, barbarorum impulsu patria vastaretur, [Caput S. Richarii,] Fratresque fugere cogerentur, fecerant capsam ligneam, in qua caput beatum S. Richarii condiderant, ut facile & leviter possent quaquaversum portare. Data vero quiete & hostibus fugatis, Odulfus venerabilis monachus Sancti illius habebatur ædituus. Qui dum ardenti animo sacratissimum Patrem omni honore prosequeretur, ex thesauris ecclesiæ, auro & argento pretiosisque lapidibus abundantissime eam capsam paraverat, ubi cari Patroni caput de lignea transmissum narramus… In ipsam quoque multas Sanctorum reliquias reposuit, de quibus mox agitur, id est lib. 3 cap. 12.

c Supple membrorum aut sensuum: nisi malis suspicari ægritatem pro ægritudinem, scriptam fuisse, idque a sciolo, istam barbariem non ferente, esse mutatum.

d Hic videtur esse S. Albinus Episcopus Andegavensis, cujus Vitam & Miracula edidimus I Martii: est autem vicus, S. Aubin vulgo dictus, juxta Seneræ pontem, solum octo leucis a Valcellis ad meridiem distans, a cultu S. Albini nomenhabens.

e Quæ hic dicuntur Anticulæ alibi forte nominantur scamella.

f Gallice Estrebeuf: ita Mabillon.

g An suspicabimur solennitatē prænotatam fuisse Translationis, quæ 9 Octobris agitur, ne nimis longe fuerit dilata curatio? Ita suadet Ingelrannus, in metris infra dandis num. 9, ubi Octobris mensis celebritas nominatur simpliciter festum Sancti, veluti præcipuum; & indicatur toto triduo agi.

h In cœnobio S. Medardi Sueßionensi, ad quod corpus S. Sebastiani fuerat delatum, uti late dictum est 20 Ianuarii.

i Vulgo Bussu, inquit Mabillon: distat quidem hujus nominis vicus solum una alterave leuca a monasterio: sed hic in sequenti historia vocatur num. 16 Buxude; & propius ad nomen hic scriptum videtur facere Bouchion, triplo longius dißitum.

k Impudicus digitus Isidoro dicitur, qui Persio infamis, aliis verpus & famosus; Martiali, ex situ, medius. Prioris appellationis causam notus illius usus docet.

l Incra, sive Ancora, quo nomine in odium Conchini Itali, qui inde Marchio dicebatur, nunc abolito, Albretum dicitur.

m De hac subjectione, & supellectile istic olim adservatæ agit Hariulfus, lib. 3 cap. 3. Est nunc Prioratus a Cluniaco dependens.

n Floriacum vulgo Fleury.

o Durclarum vulgo Duclair: ita utrumque locum appellari docet Mabillon. Nota autem hæc & sequentia miracula usque ad finem narrari in Chronico lib. 3 cap. 18, velut sub Abbate Guelfone, quem supra nominavimus, gesta.

p Sperare pro Credere, sæpe alias usitatum invenies.

HISTORIA RELATIONIS
Ex IV codicibus MSS.

Richarius, Fundator & Abbas Centulensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 7234, 7236

EX MSS.

CAPUT I.
Corpus S. Richarii ablatum, relatum & iterum ablatum.

[1] Postquam igitur peccatis exigentibus Divinæ justitiæ placuit, ut per manum Paganorum, quorū Princeps fuerat a Guaramundus, Francia vexaretur; & dirutis multis Sanctorum locis, [Francia incursionibus Normannorum, & dissidiis Procerum turbata,] Centulensis quoque ecclesiæ honestas & gloria maxima ex parte deleta est; multa per Galliam admodum confuse gesta sunt: dum deficiente b Principatu regio, ceteri proceres vel populi, tamquam filii Belial, viarum suarum pravitates exercent. Nempe si qui Ducum vel Comitum potentiores erant, circumquaque manus injicere & vicinas sibi provincias vastare, sibiq; subjicere non cessabant, regnum quoq; sibi usurpare moliebantur. Ex his c Arnulphus, Comes Flandrensis, multa inepta agere cœpit, [ab Arnulpho Comite Flandriæ auferuntur corpora SS. Richarii & Walarici Monasteriolum:] captoque Monasteriolo castro regio, Pontivam provinciam propriæ ditioni subegit. Hanc itaque fraude, ut perplura solebat, adeptus; transtulit hinc sanctum Patrem Richarium, cupiens tam nobile lucrum cum quibusdam Sanctis propriæ regionis habere. Eo etiam tempore sanctum corpus d Walarici abstulit, & in castro Monasteriolo, una cum sancto beatissimi Richarii corpore servari præcepit.

[2] Post aliquot annorum curricula, Fulchericus monachus (qui post Gerbertum Clericum Clericorumque Abbatem Centuli monasterii e Rector erat) adiit memoratum castrum; locutusque cum ædituo, qui Sanctorum corpora asservabat, [Fulchericus Abbas] clanculo impetravit, cum maximis, exeniis & infinitis precibus, ut sibi carus patronus redderetur. Designata itaque nocte Fulchericus equum conscendit, & toto quiescente populo foribus ecclesiæ astabat expectans. Custos autem ille valde formidans Dominorum animositatem populique furorem (nam incredibiliter ab omnibus hic noster Sanctus venerabatur & amabatur) egressus ecclesia his Fulchericum affatus est verbis: Ego quidem tuis precibus & Domini victus timore, sanctum tibi Richarium reddam: sed si rescitum fuerit me illum distraxisse, procul dubio periculū vitæ meæ incurram: unde necesse est ut te cum Sancto recedente, ego quasi ad furtum debeam reclamare, [a custode recipit corpus S. Richarii,] ut tali arte ignorantiam possim simulare. Tu vero cum Sancto Dei fugam celeriter inibis: sicque Sanctum suo loco restituens, temetipsum quoque servabis. His ita compositis ecclesiam intravit, gloriosum sancti corporis lectum accepit. [cui se inclinat equus:] Cumque Fulcherici manibus illud voluisset tradere; equus cui sedebat, illico poplitibus in terram dimissis capiteque inclinato usque ad solum, Domini Confessorem qua potuit veneratione adoravit. f Fulchericus tali miraculo exhilaratus, beatissimum Patrem cum ineffabili gaudio recepit; protinusq; retrocedens, quam citius poterat veniebat. At ubi Custos ille intellexit illum jam leucæ spatio elongatum, quasi pro aliqua necessitate exurgens, accensis luminaribus exclamat, perstrepit, & multis vociferationibus S. Richarium sibi furtim ablatum conqueritur. Protinus ergo ecclesia turbatur, populus accenditur, Principes tali nuntio percelluntur. Continuo milites, populiq; fugientem sequuntur, & quia equus cui Fulchericus insidebat erat candidissimus, ob hoc per totam noctem fugiens facilius agnoscitur. Verum cum huic jam pene lassescenti adhuc grandis via restaret, [cumque sequentes nebula impediuntur,] illique proximarent; placuit Creatori Domino mirum quiddā operari, quo agnosceretur hujus Sancti favere relationi. Nam dum Fulchericus pervenisset ad villam, quæ antiquitus g Mons-Angelorum, sed hac occasione Nubili-mons vocatur, tanta aëris densitudo, tantaque nebulæ caligo insequentes circumsepsit, ut non modo fugientem, sed nec se alterutrum videre possent. Erat etiam iis mira itineris difficultas; ut patule cognoverint, veraciter Dei nutu sese præpeditos. Videntes vero se nihil proficere (nam & Centulæ populus jam obviam currebat) cum ineffabili mœstitia recesserunt.

[3] [Arnulfua iterum ablatum] Hæc vero Sancti relatio parum valuit, cum eum Centulenses diu habere non licuit. Nam Arnulphus idem qui primo, iterum sibi Sanctum vendicavit; & tamquam cautior factus, non jam in Pontiva patria, quam quandoq, perdere metuebat; [deponit in monast. S. Bertini.] sed in fidentiori loco sibique vicino, hoc est in monasterio S. Bertini h reposuit, simulque S. Walaricum, ubi longiori tempore quam Monasteriolo fuit. Longo itaq; tempore hoc monasterium Centulense tanti Patris caruit præsentia, agente jam dicti Comitis Arnulphi potentia. i

ANNOTATA.

a Hariulfus cap. 21 Guaramindum, a Ludovico Rege cum suis interemptum scribit: quod ex Annalibus Bertinianis constat factum anno 881.

b Objerant Rex Ludovicus, 4 Augusti anno 882, & Rex Carolomannus, frater ejus 6 Decemb. anni 884, & in horum locum subrogatus Carolus Crassus, mortuus est 12 aut 13 Ianuarii anno 888, & fuit assumptus Odo, mortuus anno 898, & interim fuit Carolus Simplex, sub quo, post longum dominatum Normannorū, Rollo factus anno 912 Christianus, obtinuit Normanniam, sic tunc appellatam.

c Arnulphus succeßit Balduino Calvo patri, anno 918, cum Adolpho fratre, qui Bononiam & vicinas ditiones obtinuit; quo sine herede anno 933 mortuo, Arnulphus etiam easdem obtinuit, ac postea Pontivam provinciam adjunxit.

d Ad Vitam S. Walarici I Aprilis nonnulla attigimus.

e Fulchericus, notatur apud Sanmarthanos circa annum 940 præfuisse.

f Hoc factum esse circa annum 950, conjectat Ignatius Iosephus de Iesu Maria, in Historia Abbavillana cap. 81: recte, si usque ad ipsum annum 950 non accedat.

g Ejus mentio facta est supra lib. 1 Miraculorum num. 17.

h Ioannes Iperius in Chronico cap. 26 part. 1, tradit corpus S. Richarii delatum ad monasterium S. Bereini, IV Kalendas Septembris, anno secundo Abbatis Hildebrandi, consecrati anno 950.

i Totum hoc caput inseritur Chronico Hariulfi, estq; libri 3 Caput 22; item sequentia usque ad num. 9 & sunt Caput 23 & 24.

CAPUT II.
Corpus S. Richarii denuo relatum anno DCCCCLXXXI.

[4] Tandem placata divinitas, & suorum precibus inclinata, [Mortuo Arnulpho,] decrevit glorioso reditu Patrum pectora filiorum relevare: qui diuturnis gemitibus gravabantur pro eorum sublatione. Verum Flandrensi a Arnulpho dudum morte prærepto, & ejus potestatis herede b nati filio substituto, dicto similiter c Arnulfo, hierarchiam Francorum absque titulo regii nominis disponebat filius d Hugonis Magni, Dux inclytus e Hugo. Qui cum graviter ferret patriam hostili acerbitate demolitam, nec minus indignaretur; [Hugo Capetus,] quod & Sanctorum corpora, & cetera quæ ecclesias venustant fraude factiosorum sublata forent propriis locis, & ad hæc in melius commutanda animum sedulo præpararet; quadam nocte quiescenti ei affuit visio, ex præcepto cælesti, quæ illum repulsis dubietatis obstaculis animavit perficere, quod pio quamquam, sed tamen timido corde facere disponebat. Beatus igitur Walaricus per visum ei assistens, ex Dei mandato talia verba prosudit. [jubetur a S. Walarico suum & S. Richarii corpora referre,] Quid hic, inquit, facis? Et ille hoc percepto sermone, quisnam esset, cœpit interrogare. Et Sanctus: Ego sum, inquit, Walaricus, Legonaci quondam monasterii Abbas, & Dei præcepto hæc tuis sensibus veni inferre. Venerabilis Confessor, & coram Deo clarus Sacerdos Richarius una mecum ante hos annos extat captivus, & dolo Arnulfi longe a nostris diu manemus sedibus pulsi. Jam Deo placet, ut te ministro obtineatur, teque jubente noster regressus; [regnum Franciæ addicente:] ut de nostrorum corporum visu præsentiaque nostrorum mœsta refocillentur corda servorum; & ut hi nostra lætificentur relatione, qui nos post Deum gaudent habere pios Patronos. Id celer age, locaque nostra Clericis aufer, atque in ea, ut prius erant, monachos stude sub regulari norma unire. Quod si hæc imples, promitto tibi ex Dei jussu, per Sancti pia merita Richarii & meas preces, te prolemque tuam fore Regem Francigenarum, stirpemque tuam regnum tenere usque ad septem successiones.

[5] Inclytus igitur Dux, volens ocius perficere Dei præceptum, [constituto Abbate Ingelardo,] per Sancti vocem sic intimatum, accitis Consiliariis, inquirit, quonam modo posset invenire idoneum hominem, cui cœnobium Centulense posset committi ad relevandum. Huic inquisitioni intererant quidam, qui noverant satis hujus provinciæ habitatores, quique Hugoni tale feruntur dedisse solamen: En, inquiunt, Corbeia retinet virum, nobilitate valde insignem, cui putamus quod digne satis possit committi opus quod dicis: nam parentibus nobilibus & militia inclytis valde fulcitur: qui cum in ejusdem loci vicino & in ipsa provincia maneant, propinquo suo in Dei opere laboranti auxilium ferre non denegabunt. Audiens hæc inclytus Dux, tamquam salubri consilio congratulans, misit e vestigio viros honestos, qui ab Abbate Corbeiensi super jam dicto monacho factam deprecarentur non retardari electionem. Illo annuente vocatur elegans juvenis Ingelardus, quem adhuc eo tempore ferunt scholis inesse, quique ea ipsa die vel hora Subdiaconatus perficiebat ministerium. Deductus ergo in præsentiam Ducis, accepit curam atque laborem, quo se instante repararetur, quantum valeret, hæc Abbatia. Inde ex more Abbas sacratur, atque accepta Fratrum ac militum caterva Centulam venit. Sane Domnus ille, S. Richarii relator, Fulchericus Abbas, sub die octavo Iduum Novembrium, [restauratur monasteriā Centulense:] e seculo transierat; cujus suggestu & hortatu aliqui Clericorum monachalem ordinem susceperant. Abbas igitur Ingelardus Centulam veniens cuncta proposse melioravit, claustra reparavit: non tamen ut antiquitus fuerant, sed eo modo quo adhuc stare videntur. Deinde diebus ac noctibus religioni insistens, & congregationem monachorum augmentans, agebat sobrie sibi commissi loci provectum. Velle enim habenti difficultas nulla inesse poterat: quia magnis villis oppidisque & reditibus locus abundans, facilem cœpti dabat provectionem.

[6] Monasterio igitur ex parte restaurato, & habitaculis religioni congruis; [missis Legatis repetuntur corpora,] cœpit pæfatus Dux perquirere, quomodo quod adhuc restabat perfici posset, ut sanctus Dei Confessor Richarius proprio loco restitueretur. Sapienti vero consilio usus dirigit Legatos in Flandriam, mandens Arnulfo Comiti, ut sancta Sanctorum corpora propriis sedibus reddat. Quod ille audiens, & tantis carere ægre ferens, primo abnuit dicens: Non a se reddi debere Sanctos, quos ipse non abstulisset. Reversi nuntii obedire nolle Comitem Duci insinuant. Tunc ille, coacta in unum militum manu fortissima, illo ire decrevit, quo Sancti erant; volens persemet sublatos ad loca propria reportare. Arnulfus animadvertens non prospere sibi cessurum, si contra Francos justos injustus agat conflictum; lacrymis humectus misit Legatos Duci Hugoni, orans ut nullam patria ferat vastationem: dirigat tantum optimos viros, qui Sanctos Dei recipientes vadant cum pace. [& collecto milite adducuntur:] Fecerat Arnulfus Comes beatissimis Confessoribus lecticas argenteas, ubi cum honore eorum corpora sancta condiderat. In lectica vero gloriosissimi Patroni nostri Richarii tales ab eo versiculi exarari jussi sunt.

Arnulfi Comitis quaquaversum facta sclatis,
      Quæ solitus Domino fecerat ipse pio:
Istum Richario lectum qui condidit almo,
      Collocavit ei membra pudica sui.

[7] Mittuntur ergo viri insignes: recipiuntur Sancti a nostris gaudentibus, [& magno referuntur gaudio,] & piis lacrymis atque laudibus Deum magnificantibus; subsequuntur ab illis dolentibus, & præ nimia tristitia voce in altum elevata ejulantibus. Cumque jam ab Hugone Duce & omnibus qui longiuscule expectabant videri potuerunt, quis voces emissas præ gaudio, quis dulcium profusionem lacrymarum affatim queat explicare? Magnitudo quippe gaudii clamoribus modum abstulerat, dum lætitia, pro Sanctorum reditu concepta, in singulorum cordibus fervens, seipsam vix caperet. Acceptis ergo beatorum corporum amantissimis capsis, nostri parumper subsistunt. Post hoc primores populi & qui bonæ mentis habebantur jurare a Duce rogantur, quod de sanctis corporibus nihil subtractum, nihilq; mutatum esset. Quod cum illi mente libera & animo hilari perfecissent, sumptis Sanctorum corporibus ad propria festinare cū modestia cœperunt. Fama autem tam felicis regressus ut provincialium corda concussit; extemplo prosilierunt omnes, uterq; sexus, communis conditio, juvenes cum grandævis, monachi cum Clericis, omnisque professio obviam ruunt, seque putabat criminis reum qui non occurrisset. Mense Junio die secunda, B. Walaricus suo loco consignatur; [S. Walarici 2 Iunii, S. Richarii humeris Hugonis illatum] nostratis autem Patris regressus in sequentem lucem procrastinatur. Mense jam dicto seculis ternum diem fundente, inclytus Hugo accepit Sanctum, per unam leucam scapulis suis, nostrum apportans Patrem beatum; pedibusque nudis, madidusque fletu, venit ad templum; Christi amicum sui altaris sedi imposuit. [3 Iunii anno 981] Interim choris populoque cuncto gratias Deo, laudesq; Christo vociferante. Anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi nongentesimo octogesimo primo, nona Indictione, tertio nonas Julii, hæc beatissimi Patris Richarii facta est relatio.

[8] Verumtamen in ipso relationis itinere quid miraculi contigerit, operæ pretium tenemur narrare. [Seges attrita fæcundā messem profert:] Hujus enim tempore mensis, campi flavescentes genitæque spicæ largam annonam spondent colonis. Beato quoque Walarico restituto propriæ sedi, cum S. Richarii, ut dictum est, redditio in crastinum ordinata fuisset, ipsa nocte moratus est Dux Hugo cum exercitu & populo mediis in agris, qui scilicet segete læta jamque fœcunda erant onusti. Itaque, dum hic coquina agitur, illic convivia celebrantur, dum & humanis corporibus quies ibibem & jumentis stabula coaptantur, dum diutina stantium vel jacentium impressione dejicitur, dum pecude pasta & pedibus calcata atteritur, spes omnis fructuum messori denegatur. Tanta vero conculcatione attrita & perdita messe, cultor non tristatur, quia Patroni obtentu pro nihilo computatur. Postmodum igitur veniente metendi tempore, fruges diruta & desperata, tam læta & fœcunda desecatur, ut in illius comparatione defensæ messes & sepibus munitæ, ubertati grani, parvi penderentur. Divulgatur hoc usque hodie miraculum per ora plurimorum, quod fecit Dominus per meritum sui militis, ad laudem & gloriam sui nominis.

[9] Spe factus præterea Dux tali obsequio, Deo & Sancto ejus exhibito; [Hugo Capetus fit Rex Franciæ,] prospero pollens successu, natalem reversus est in Franciam. Nec multo post, sicuti ei in visione memorata prædictum fuerat, auctore Deo, qui sibi servientes sublimare consuevit, meritis sanctissimi Patroni nostri, quem propriæ sedi restituerat, ut credi fas est, f Francorum adeptus est regnum: quod dum advixit miro moderamine rexit, [& post eum heredes ejus.] decedente vero eo ad ipsum, & heredes ejus (sicut hactenus cernuntur) successionis serie consecuti sunt; annuente eo, cujus regnum semper est æternum, per omnia secula seculorum.

ANNOTATA.

a Mortuus est Comes Arnulphus, anno 964.

b Is est Balduinus III, ante patrem anno 961 vitt functus.

c Hic est Arnulphus II seu Iunior, qui vixit usque ad annum 1003.

d Hugo Magnus, Dux Franciæ & Burgundiæ, mortuus est anno 956.

e Hic est Hugo Capetus, postea Rex Francia.

f Anno 997.

CAPUT III.
Quædam miracula post relationem S. Richarii.

[10] Tempore quo Flandrensium Comitatum agebat a Balduinus, Barbati Balduini filius; erat vir in regione Tornacensi nomine Ofridus, Sacerdos probatæ vitæ, qui adjutorio Dominæ b Adelæ Comitissæ, uxoris Balduini, ecclesiam in pago c Mempisco restaurabat in honore d S. Richarii; sed cum non potuerit habere aliquam reliquiarum partem S. Richarii, [Ecclesia in honorem S. Richarii apud Flandros struitur,] jussit cæmentariis, ut omnia facerent in nomen S. Nicolai. Dum id illi observare tentarent, nihil prospere eis succedebat. Itaque coactus est perficere opus in laudem S. Richarii. Qui quidem Ofridus post mortem cuidam Virgini apparuit; cui narravit maximum auxilium, quod recepit etiam post mortem a B. Richario.

[11] In villa Merimont e prope Leggiam, quidam volens terram suam augere, [furtum punitur cæcitate,] & minuere terram S. Richarii proximam, lumine privatur.

[12] Navis plena hominibus diversarum nationum, in mari naufragium faciens, & omnibus Sanctis invocatis, ab iis nihil obtinuerunt. [sedatur tempestas,] Invocato autem S. Richario solo, subito tempestas cessat.

[13] Vir & mulier, lapsi in profundum putei sicci, existentis prope monasterium S. Richarii, [juvantur varii,] ex eo sani & incolumes educti sunt. Clericus in monasterio edens, piscis glutivit f aristam; & cum pene expiraret, invocato S. Richario sanitatem recepit. Engelvinus artifex lignarius, ex campanili ruens in terram, invocato S. Richario, sanus remansit super lapides.

[14] In Cinino-curte, villa S. Richarii, duo homines vincti & catenati, [liberantur vincti,] invocato S. Richario, vinculis solvuntur. Idem miraculum [accidit] circa unum hominem, quem Hucbertus vinculis ligatum tenebat in carcere, ex quo evasit solutus. In vico g Berdena extitit una ecclesia S. Richarii…

[15] Radulphus Cinino-curtis colonos opprimebat, ac per milites curtem S. Richarii violenter frangere fecit, [injurii in S Richariū male pereunt;] omniaque accipere, quæ pertinebant monacho custodi loci illius, & omnibus colonis. Qua die ipse Radulphus; a gutture usque ad virilia, intestina omnia, etiam cor suum, in latrinam dejecit, & obiit horribiliter. Hugo, filius Radulfi, eadem de causa periit horrenda morte: non ut homo, sed ut diabolus, moritur, ore patenti & lingua usque ad pectus protensa. Quo mortuo & non sepulto, uxor alium duxit virum pessimum, qui eadem de causa male obiit.

[16] Hugo, monachus hujus cœnobii, noctu existens in ecclesia, audivit musicam cælestem, & fusam lucem eam implere vidit. Idem expertus est venerabilis Balduinus h Abbas & alii. Ignis existens in omnibus partibus monasterii, extinguitur: [alia quadam miracula,] & monachus ex alto loco ruens non læditur, sine humano auxilio, sed mediante S. Richario. Quidam Tornacensis pagi cæcus, visum recepit. Item alter cæcus bis visum recuperavit. Puer, ægrotans a tribus annis, sanitatem adeptus est. Quodam tempore corpus S. Richarii ferebatur ad villam i Asliacum, transitum habuit per Buxudem, ubi mulier moribunda jacebat: dumque contra jacentis venisset grabatum, illico mulier exiliens sanata est.

Hæc sufficiat nos dixisse, quia omnia litterarum ingenio a nobis circumcludi non poterunt.

ANNOTATA.

a Balduinus Barbatus, filius Arnulphi junioris, rexit ab anno 1003, usque ad annum 1036, quo succeßit filius ejus, Balduinus Pius & Insulensis dictus.

b Adela Roberti Francorum Regis filia, nupta an. 1027.

c Pagus Mempiscus seu Menapiscus, accurate describitur ante Acta S. Amandi § 3, die 6 Februarii: antiqui autem nominis vestigium adhuc superest in oppido Menena, inter Insulas & Cortracum.

d Suspicor esse in vico qui media inter Tornacum & Cortracum via notatur, & dicitur S. Ligier, corrupto vocabulo pro S. Richier.

e Et hunc locum, Merimont Gallis dictum, crediderim esse qui Flandris Flandrice nominatur Merghem, inter Aërias & Armenteriam ad Leggiam, alias Lisam, fluvium Flandriæ celeberrimum.

f Spinæ piscium Francis nominantur Arestes: quod nomen, ob similitudinem cum aristis spicarum, optime quadrat minoribus fluvialium piscium.

g In margine adscriptum erat Bredenay: quid si hodie Bernay, oppidum Normanniæ inter Lisieux & Evreux ? sed hic solum dicitur victis, qui forte nunc ab ecclesia nomen habet amisso veteri. Porro evulso folio deest hic bona pare miraculorum, quam utinam suppleat aliquis.

h In catalogo Abbatum apud Sanmarthanos nullus nominatur Balduinus ante annum 1318; unde sequeretur hoc caput, cujus est diversus a prioribus stylus, admodum sero fuisse collectum: sed forte legendum fuit Galduinus vel Gelduinus, qui præfuit anno 1138.

i Asliacum, vulgo Ailly, ut notatur in margines: media autem via occurrit vicus vulgo Buchu.

EADEM HISTORIA
Auctore Angelranno metrice descripta.
Ex duplici MSS.

Richarius, Fundator & Abbas Centulensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 7231
a

AUCT. ANGELRANO EX MSS.

[1]

Hactenus antiqui retinet quæ pagina libri
Carmine, prout valui, cecini miracula Sancti: [Corpus S. Richarii ablatum,]
Hinc ea complectar, proprius quæ vidit ocellus.
Ingenio validus, magnis opibus quoque fultus,
Arnulfus patriam possedit Marchio nostram;
Hanc & fraude, ut perplura solebat, adeptus,
Transtulit hinc Sanctum, cupiens tam nobile lucrum
Cum queisdam Sanctis propriæ regionis habere.
Hic jam longævus deponens tegmina carnis,
Filius ut nati, jussit, fieret suus heres,
Præsentabat avum proprio qui nomine tantum.
Post Regem primus regni tunc jura regebat,
Vir humilis cunctis, cunctis pius atque benignus,
Filius Hugonis magni, Dux inclytus Hugo; [Hugo Capetus,]
Postea regali qui sublimatus honore,
Rexit Francorum miro moderamine regnum.
Hic graviter tolerans fraudem, supra memoratæ
Restituit patriæ quæcumque erepta fuere,
Utque magis celebris fieret regressio Sancti,
Præcipit immensam populi glomerare catervam.
Nec solum nostræ convenit concio terræ,
Quin etiam ex multis facta est collectio Francis. [collectis copiis,]
Reliquias Sancti post hæc mandat sibi reddi.
Accipiens cujus præcepta puer memoratus,
Efflicitur mœstus, tanto pretio cariturus.
Sed reputans, si despiciat, non esse salubre;
Reddidit invitus, veritus ne forte coactus.
Jam tandem præclara dies illuxerat orbi,
Qua debet fieri tam grata receptio Sancti; [recipit,]
Procedunt partes gaudentes & lacrymantes:
Namque illi tradunt, quod semper habere volebant;
Isti suscipiunt, sine quo nec vivere curant.
Postea Primores populi jurare rogantur,
Quidquam ut ne desit penitus de corpore Sancti:
Quo facto, nostri festinavere reverti.
O memoranda dies! o lux votive colenda,
Fines dignatur patrios qua visere Sanctus! [magno omnium gaudio:]
Hujus lætitiam vix enarrare diei
Sufficiet quisquam, quisquam vix gaudia tanta,
Adventus Sancti quæ concutiebat ubique.
Ad quascumque etenim venit processio villas,
Obvia cunctorum procedit turba colonum:
Ac præ lætitia gemitus ad sidera jactant.
Ante sed ad templum, quantū est spatiū prope leugæ,
Quam pervenissent; Dux jam præfatus, equino
Descendens dorso, nudis incedere plantis [& portat humeris suis.]
Incipit, & propriis scapulis portare feretrum,
Et secum plebis qui visi nobiliores:
Illud tamque diu portat, lacrymis madefactus,
Altari donec gaudens proprio imposuisset.

[2]

Sed jam divina quid sit virtute peractum
Perpendant lector, Sancti meritis sociatis.
Hæc quam prædixi facta est regressio Sancti,
Tempore quo plenis campus flavescit aristis:
Sed tot militibus quæ sufficerent quia tecta
Non fuerant, cultos sese sparsere per agros. [Seges attrita fæcundam messem profert:]
Dicere quis poterit, fuerit quam diruta messis
Pene omnis, pedibus dum conculcatur equorum
Pars quædam, quædam dum pars depascitur ore?
Usta est pars etiam stabilita ardente culina,
Partibus in multis cocta radicitus herba.
Tandem discedunt, nuda tellure relicta.
Mira loquar; paucis transactis ferme diebus
Ecce incredibilis cœpit succrescere messis
Fructifera, ac demum cum tempus & hora metendi
Instaret, totos videas flavescere campos,
Ac si nil damni regio perpessa fuisset.
Hæc cernens meritis patrata fuisse Richari,
Ad laudes Domini populus se contulit omnis.

Quod lapsi in puteum vixerunt vir mulierque.

[3]

In sancti meritum fuit & virtutibus illud.
Ipsius festum quia plebs dum multa adiisset,
Forte secus templi introitum puteus fuit, ex quo [illæsi manent in puteū illapsi:]
Jam dudum laticis penitus defecerat unda:
Os cujus veteri fuerat ibi vimine clausum.
Ignari super hunc dum vadunt vir mulierque,
Ipsius in magnum lapsi cecidere profundum.
Quis dubitaret eos mortis discrimen obisse?
Cernuntur tamen a putei convalle reducti,
Non solum vivi, toto sed corpore sani.

Quod vescens quidam piscu glutivit aristam.

[4]

Exercebat ovans ex consuetudine b Palmas
Plebs Domini: quidam sumens cum Clericus escam [ob spinam piscis deglutitam,]
Cum monachis, ortus non vili stirpe parentum,
Unius incautus piscis glutivit aristam:
Angorem cujus sentiscens vespere facto,
Tentans rejicere hanc valeat si forte vomendo,
Sed quia non potuit gravior fit luce sequenti.
Tertia jamque dies prætendit deteriora
Ac demum in quarta tractat, sibi morte futura
Disponens etiam, fuerant quæ congrua visa.
Abbas & Fratres veniant se visere mandat,
Queis ad se ingressis tantum de morte locutus, [ad mortis periculum deductus,]
Poscit cum monachis sepeliri quo mereatur.
Pro Domini cœna quinta sed luce verenda
Hunc Sancti ad templum deducit turba parentum,
Tempore quo Fratres celebrant solennia Missæ:
Suffultusque venit dextra lævaque duobus:
Jam ferme expirans sanctam conscendit ad aram.
Cui postquam imposuit quosdam pro munere libras,
Nititur, ut valuit, retro deflectere gressum:
Sed vix conversus, nutu tangente superno,
Sensit aqua tepida perfundi corpore toto
Semet, & exclamat, quia nil angoris habebat. [sanatur:]
Ex hoc nos etiam tamquam de morte reducto,
Lætamur, Domino porrectis laudibus alto.

De fabro, templi tecto qui corruit alto.

[5]

Ingeluinus c erat lignorum cæsor apud nos,
Qui templi solitus sarcire ruentia tecta,
Ardua præsumens etiam conscendere plura.
Hic Paschæ in feriis templi campanal adivit,
Signi disruptum funem religare rogatus.
Injuncto officio sibimet sed rite peracto,
Conatur tecti quoddam obturare foramen.
Sed deceptus spe, qua se bene posse tenere [ex culmins templi lapsus,]
Credidit; a celso dilapsus culmine templi
Concidit, ac penitus horrendam mortem obiisset,
Parietis in partem, nisi vis divina tulisset;
Cujus porrecti lapides sic forte fuere
Ut per circuitum d posses incedere templi;
Tutius utque per hos valuisset figere gressus,
Desuper adjunctum munimen erat podiorum.
e Simplicis agnosci poterit miseratio Christi
f Qualiter hoc duplex casu patefacta fuisset.
Uni etenim monacho mors pene oblata fuisset [servatur illæsus tam ipse,]
Ni meritis Sancti, Domini custodia adesset.
Denique prædictus dum vir cecidisset ab alto,
Ad lapides foris extensos deflectitur, ac sic
Corruit, ut podii munimen velleret omne
Atque super lapides porrectos ipse maneret.
Ex illo atque loco, podii quo ligna ruere,
E monachis unus paulo surrexerat ante: [quam alius ejus casis periclitans:]
De quo quis dubitet mortis quia damna tulisset,
Respectu Domini nisi discessisset ab inde.
Ast qui lapsus erat, plures obiisse verentes
Vadunt, extinctam quem credunt, cernere vivum.

Quod vixit templum scandens insana puella.

[6]

Unius in rabiem fuerat mens versa puellæ,
Quæ sensu pravo stimulante errabat ubique.
Hæc villæ triviis peragratis tempore noctis,
Cum matutinos vigiles essemus ad hymnos,
Ut mos est, portas templi aspiciens patefactas,
Intrat vociferans ac frendens horrida verba; [puella demens per invias summitates templi illæsa discurrit.]
Ad vocisque sonum torquens vestigia nostræ,
Offendit scalam quæ transmittebat ad alta,
Ejus perque gradus conscendere nescia cœpit.
Sed postquam ipsius cœpit contingere summum;
Per porrectarum sibi discurrendo petrarum
Fracturas, sicut mos est, incessit, amentum.
Cui dubium est illam mortis subiisse ruinam?
Quod tamen & fecit, mortis nec damna subivit:
Quin etiam vadens ac discurrendo pererrans,
Venit ad introitum cochleæ, qua culmina templi
Alta petebantur: quam longa est, scandit & ipsa.
Post hæc quod fecit, cujusquam dicere lingua
Vixdum sufficiet: non cessat denique voces,
Addere terrificas, per gyrum & currere templi.
Nullus & a quanto fuerit servata periclo,
Cognoscet penitus, nisi qui loca viderit ipsa.
Nos vero stupidi & formidine sollicitati,
Ipsius casu ne templum g pollueretur,
Sed nondum fuerat quia tempus & hora loquendi,
Astanti turbæ certatim h significare
Cœpimus, ascendant, rapiant, secumque reducant.
Nemo sed insanam præsumpsit tangere sanus:
Sponte sua tandem gressus rediit per eosdem. i

[7]

Belluacensis adest iterum pagus memorandus,
In quo Richario sunt quædam prædia sancto,
Civino-cortis inter quæ villa vocatur;
Ecclesia est cujus Sancti sub honore dicata.
Hanc sæpe ipsius visit præsentia sancta,
Carminis istius sicut narrare libellus
Noscitur, a primo positus qui tertius extat:
Ac Martinelli k loquitur damnabile furtum.
Villæ hujus semper nobis mansere fideles,
Nostro plus cunctis positi sub jure, coloni.
Hanc sed prædones quondam petiere furentes,
Atque duos homines secum rapuere abeuntes. [A prædonibus vincti liberantur:]
Interea multis ferro custode diebus
Dum retinent, festum cœpit Sancti esse propinquum.
Jamque dies aderat, fuerant cum gaudia tanta
Successura, refert socio cum talia verba
Ex ipsis unus: Mihi pes sub compede laxus
Plus solito nunc est, illumque educere fas est.
Dixerat, atque pedem facili conamine traxit.
Jamque diem Lunæ, cursus removebat ab orbe:
Cum nimio potu somni gravitate tenentur
Cuncti, queis fuerat servandi credita cura.
Oblati nostri, sic libertate potiti,
Contemnunt læti fuerant quæ vincula passi.

A sancto Frater sanatur, Fratre rogante.

[8]

Comperiet, vatum legerit qui scripta priorum,
Egregium quiddam; quia dum resonare volebant,
Auxilium a Musis rogitabant id faciendi.
At nos censemur qui nomine Christicolarum,
Quo desiderio, ipsius pietate rogata,
Promere debemus miracula Cunctipotentis?
Sufficiunt digne quem nec laudare catervæ
Æthereæ, ac cujus nutum mundana tremiscit
Fabrica, cælestis, terrestris & infernalis.
Ipsius ut fautrix mihi sit clementia posco,
Dicere dum nitor quid gessit tempore nostro, [e duobus fratribus germanis & monachis,]
Noster Richarius, pie suffragando patronus.
Carne duos Fratres noster Conventus habebat
Germanos, quorum nobis industria multum
Proderat, atque bonis in rebus solicitudo.
Contigit ex ipsis ut major præficeretur
Cellæ, quam Sanctus, carnali pondere pressus,
Condidit in silva cæsa sibi Chrisciacense.
Hanc regeret norma dum sacræ religionis;
Accidit, infirmus, sparso languore per artus,
Ut fieret; fabricam l qui tam pervaserat omnem
Nullis officiis essent ut congrua membra.
Arida sub vacuis pendebant pellibus ossa, [alter periculose æger,]
Atque ex corruptis stillabat gutta pupillis:
Et quod pejus erat patitur phantasma malignum
Tam graviter, somni ut cepit si quando pusillum,
Evigilans secum non conspiceretur haberi.
Ut quid multa loquar? per plures hoc referebant,
Talia quod passus vitavit funera nullus;
Quamvis & affectus tantis angoribus esset,
Prudenti ut solito semper ratione vigebat.
Excepto ut retuli quando gustasse parumper
Somnum contigerat, pro veris falsa tenebat.
Hunc infirmatum postquam vicina colentes,
Accipiunt Fratres, Domini pietatis ad aures,
Clamores faciunt, affectu commiserantum.
Credo sed ejus ob hoc non obtimuere salutem, [petit alterius preces:]
Ut Sancti virtus & in hoc fieret manifesta.
Quo in languore dies fecit triginta novemque.
Istis elapsis, fuerat solemne futurum,
Richarii festum; quod cum cognovit adesse,
Qui fuerat præsens, injunxit talia fratri.
En sicut dignum est Sancti solennia adibis.
Dic illi, Memor esse mei, memor esse clientis
Dignetur: recolat pietas fuerit mihi quanta
Erga illum semper, cum quanto ardore peculi,
Tractavi ipsius pro posse meo utilitatem.
Oret & ad Dominum, suspendat ut ipse flagellum, [quo in festo S. Richarii orante,]
Infert ipsius mihi quod sententia justa.
Hæc mandata ferens frater discessit ab illo,
Et veniens Sanctum prosternitur ante sepulcrum,
Orans cum fletu Domini auxilium pietatis.
At postquam veniunt secreta silentia noctis,
Prædictus Frater, Sancti residens apud antrum,
Quasdam nocturnas transegit pervigil horas,
Assidue psallens, causa fratrisque laborans.
Ast ubi reddita lux transacta nocte fuisset,
Solicite sacræ celebrat solennia Missæ,
Inter quæ implorat jugiter fratris medicinam. [& Missam celebrante]
Commodet auditum jam nobis quisque fidelis,
Noverit ut, Sancto salvandi quanta facultas
Adsit apud Dominum, si quis pie clamet ad illum:
Credere dicturus quod sum nec differat ullus.
Ex hac nocte quidem speciem phantasmatis ullam,
Qui infirmus fuerat, non sensit: corporis ac sic
Expulso morbo cœpit sentire salutem; [sanatur:]
Escam carnalem ut qui pridem spreverat omnem,
Indignaretur si tunc sibi parva daretur.
Vidimus insuper hunc modico post tempore sanum,
Ad grates, Sancti, solvendas, limen adisse.

Quod Sancti in Festo pluviæ cessaverit unda.

[9]

In pluviis hiemis conversum tempore quodam
Vidimus Autumnum, mensis quo tempore festum
October Sancti monstrabat adesse propinquum:
De quo dum Fratres quasi compatiendo loquuntur,
Imber quod nimium multos prohiberet inundans,
Nec Sancto obsequium valeant prestare suëtum:
In Domino fidens ex ipsis intulit unus;
A Domino legitur Sanctis collata potestas, [pluvia nimia in triduo festi cessat:]
Claudere quod cæli possunt aperireque portas:
Expertem cujus virtutis non fore credo
Sanctum Richarium, cujus modo festa propinquant.
Sed nisi præclaræ fidei quis crederet istud,
Cum pluvias nullum posset defendere tectum?
Ast medium cursum cum jam lux ingrederetur
Quæ præcedebat, cælum omni parte serenum
Conspiceres, nubes solis fulgore fugante.
Sicque dies festus transivit, & alter ab illo,
Nulla ut nimbosæ stillaret gutta procellæ.
Divino nutu sic temperiem sibi gratam
Nactus ut est populus, sancti solenne Patroni
Lætus adit, celebrat, lætus remeat celebrato.
Quod Sancti meritis ne quis m putet esse peractum,
Ad proprias populus vix dum remeaverat ædes,
Incubuit terris cum tam subitaneus imber,
Nullus ut omnino posset dubitare fidelis;
Quin quasi suspensam molem tenuisset aquarum,
Hoc triduo, Sanctus, sua quo solennia durant.

Prædonenes Sancti nequeunt accendere lignum.

[10]

Carminis istius primi narratio libri
Hoc retinet, patria quod postquam Sanctus in ista
Enituit, Dominoque ferocia colla subegit;
Oceani expromptus studuit transire fluenta,
Alterius gentis cupidus prodesse colonis,
More Euangelici miserantis Samaritani:
Huic simile aggreditur quiddam narrare Camena.
Est quoddam Castrum in pago Ambianense, vocatus
n Mons desiderii; vicus cui subjacet unus,
Ecclesia est cujus Sancti sub honore dicata:
Contra hoc castellum, bellum cepere o Royenses;
Pluribus & villis populatis, vicus aditur,
Qui, sicut dixi, templum Sancti retinebat.
Hunc furia accensi prædones aggrediuntur,
Non dubitaturi templum violare profani. [cereus a templo S. Richarii ablatus nequit accendi.]
Forte secus templi sed stabat cereus aram:
Hunc præsumentes rapere, asportant abeuntes.
Sed postquam ad proprias sedes potuere reverti,
Quam secum tulerant tentant accendere ceram:
Appositum sibi sed prorsus sic reppulit ignem,
Ac si in materiem lapidum conversa fuisset.
Quod rursum tentant, rursum frustraque laborant.
Pœnitet hoc pacto Sancti violasse secreta
Illos, ac celeres templo sublata remittunt.
Hæc a nonnullis sic gesta fuisse feruntur,
Externus quamvis nobis locus ille fuisset.

ANNOTATA.

a

Acherius Ingelramnum, Sammarthani Ingerrannum appellans; & addunt, Centulæ natum fuisse: potuit ergo etiam ipsam Corporis sacri relationem, a qua liber hic quartus incipit, vidisse an. 981, etiam si tunc necdum monachus fuisset. Titulus hoc hexametro præmittebatur

Metrice Richarii descripta relatio Sancti.

b Indicat fuisse Dominicam Palmarum: cui mox respondet quinta luce Domini cœna.

c MS. Reginæ Engelwinus.

d Coronidem, vulgo la Cornice, intelligit quæ supra zophorum longius solet procurrere, quandoque ad senos vel octonos pedes, pro fabricæ magnitudine.

e Alia lectio Simpliciter nosci: sed retinenda est prior: quia mox apparet indicari quod unius Christi duplex miseratio fuerit.

f Ita Ms. Reginæ: aliter legitur, quæ licet: sed minus commode.

g Effusione humani sanguinis templa sic pollui, ut nisi fuerint reconciliata, nefas sit in iis divina peragere, notum est; sed hactenus non reperimus exemplum, quod ad fortuitum casum, cui nullius peccatum intervenit, intelligeretur extendi; uti hic videtur indicari.

h Nutibus scilicet: & vero lex servandi certis locis temporibusque strictißime silentii, legitur edocuisse monachos artem quidlibet absque verbis tractandi, cum opus esset.

i Sequentia habentur ex solo Ms. Reginæ.

k Vide illud supra in lib. 2 Miraculorum num. 3.

l Id est, totum corpus.

m Id est, dubitet.

n Mons-Desiderii, vulgo Mondidier, oppidum cultißimum.

o Roia oppidum, & nonnullis Sancteriensis agri caput, vix plus quam trium leucarum intervallo distat a Monte-desiderii, versus occidentem respectu Royæ sito. De illo egimus 23 Apr. in Analectis de S. Georgio.

DE S. PASCHASIO RATBERTO,
ABBATE CORBEIENSI IN GALLIA.

ANNO DCCCLI

[Praefatio]

Paschasius Ratbertus, Abbas Corbeiensis, in Gallia (S.)

G. H.

Carolus du Fresne, Dominus Cangæus, Consiliarius Regis Christianißimi, vir eruditus & libris editis notißimus, pro suo erga studia nostra affectu varia nobis transmisit, atque inter alia ex Ms. Martyrologio Corbeiensi excerpta in quibus ista habentur ad diem VI Kalendas Maii. [Cultus sacer 26 Aprilis,] Natale S. Richarii. Corbeia monasterio depositio S. Ratberti, Abbatis & Confessoris. Hæc ita auxit Hugo Menardus in suo Martyrologio Benedictino: Corbeiæ in Gallia, depositio S. Radberti Paschasii Abbatis, magnæ sanctitatis & doctrinæ viri. Dein in Notis edidit Menardus, ex Mss. monumentis Corbeiensibus, quam damus Vitam ejusdem Sancti; ex quibus majus elogium formavit Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino. Andreas Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani ista habet: In monasterio Corbeiensi fit hodie celebritas depositionis S. Ratberti Paschasii Abbatis, cujus epinicia in hoc Martyrologio exarata sunt quarto Nonas Januarii.

[2] [2 Ianuarii,] Colitur dicto secundo Ianuarii S. Adalardus Abbas Corbeiensis, post cujus elogium (quod forte tunc ignoraret diem natalem) dixerat Saussajus: Item Corbeiæ in Ambianis, depositio S. Paschasii, Abbatis illius cœnobii & Confessoris, qui prælibati S. Adalardi Vitam descripsit, ejusque locum sortitus, sanctitatem quoque eximiis virtutum ornamentis ac piorum operum meritis proxime imitatus est. Is enim celebris illius asceterii Abbas effectus, verbo non minus quam exemplo, gregi cui præfuit profuit, nec commisso tantum cœtui doctrinæ ac pietatis splendore præluxit, sed universam Christi Ecclesiam mirabiliter utriusque dotis gloria illustravit. Cælesti siquidem sapientia decoratus, Græcoque ac Latino sermone nobiliter instructus, errorem Bertrami pseudomonachi confutavit, adversus quem de Sacramento altaris adorando librum edidit insignem, in quo clare & dilucide Corporis & Sanguinis Domini in Eucharistiæ mysterio veritatem demonstravit, & tanti Sacramenti majestatem & dignitatem etiam adversus futuras hæreses fideliter tutatus est. Quamobrem & tamquam propheticus scriptor habitus est a posteris, quod ducentis fere annis hæresim Berengarianam, antequam nasceretur, extinxerit. Quibus religiosis trophæis, aliisque gloriosis meritorum cumulis insignis, decurso mortalitatis stadio, ad Sanctorum consortium evocatus, felici exitu beatitatis æternæ adeptus est bravium.

[3] Idem Saussajus in Supplemento ad diem XII Iulii ita scribit: Eodem die, Corbeiæ in Ambianis, elevatio & translatio S. Ratberti Paschasii, Abbatis illius monasterii, [& 12 Iulii ob translationem factā sec. XI.] ut propugnatoris mysterii Eucharistiæ insignis. Ad dictum diem in ante indicato Ms. Martyrologio Corbeiensi ista leguntur: IV Idus Julii, Apud antiquam Corbeiam elevatio corporis S. Ratberti Paschasii Confessoris. Facta est ea Translatio seculo Christi undecimo ab Episcopo Ambianensi Widone, & Abbate Corbeiensi Fulcone: qui apud Sanmarthanos traditur præfuisse ab anno MXLVIII usque ad annum MXCVII. At Wido Episcopus fuit saltem ab anno MLIX, usque ad annum MLXXIV.

[4] [laus ejus apud S. Gerardum Abbatem Silvæ-majoris,] S. Gerardus Abbas Silvæ-majoris, in Prologo ad Vitam S. Adelardi a nobis ad diem II Ianuarii editam, enumerat num. 2 illustres hujus discipulos, & inter alia sic scribit. Ratbertus quoque Paschasius, ejusdem Abbas loci, qui luculentum edidit librum de Corpore & Sanguine Domini, ejus meruit paternitatem digna filiatione sui: cujus etiam corpore cum reliquis illustratur Corbeia: qui diversi diversa diversæ sanctitatis in Christo adepti sunt merita. Hic autem qualis fuerit & quantus, in quadam epistola testatur Abbas Lobiensis Herigerus, qui eo tempore inter sapientes habebatur sapientissimus. Verum dolemus, nos eam epistolam non potuisse nancisci. Floruit Herigerus seculo Christi undecimo, mortuus anno MCVII.

[5] Edidit omnia opera S. Paschasii Ratberti Iacobus Sirmondus typis Cramosianis anno MDCXVIII, eisque præfixit Vitam ejus a se compositam, quam primo loco damus. In cujus exordio plane discrepat a Menardo, [an fuerit instructus in monasterio Suessionensi.] dum ille vult instructum apud sacras Virgines Sueßionenses, sub Theodrada Abbatissa: quam Menardus tradit tantum se recepisse ad monasterium, cum frater ejus S. Adelradus exularet in Herio insula, jussu Ludovici Pii Imperatoris. Quo tempore S. Paschasius fuisset monachus Corbeiensis, & quidem maturæ ætatis, & compofuisset librum de Corpore & Sanguine Christi, in quo sub nomine Arsenii intelligere dicitur S. Adelardum. Idem Menardus arbitratur a Ratberto compositam esse Vitam S. Richarii, primi Centulensis Abbatis, quam addit se habere manuscriptam ex cœnobio Centulensi, in eaque tradit cap. 10 hæc verba haberi. [Vita S. Richarii non est ab eo scripta:] Quanta itaque ex tunc & deinceps austeritate B. Richarius vitam duxerit, quamque fortiter sua membra mortificaverit, præsentis opusculi testatur narratio, a reverendis viris Ratberto Abbate nec non Alcuino Albino studiose conscripta. Hæc ibi: habemus & nos eamdem Vitam ex Ms. Centulensi & variis aliis, sed valde ineptam & a stupido impostore collectam: qui non satis suorum mendaciorum memor, res gestas duorum seculorum, quasi cohærentes, commiscet, uti latius supra, ad Acta S. Richarii diximus.

[6] Engelmodus aliis Agelmodus, ei de quo agimus Sancto familiaris, [mentio ejus apud alios.] & ad annos circiter viginti superstes, ante Hildeboldum (qui anno DCCCLXXVI interfuit synodo Pontigonensi) Episcopus Sueßionensis, poëma panegyricum conscripsit in laudem S. Radberti, sed admodum obscurum; quod benevolus lector reperiet apud memoratum Sirmondum post Vitam ejus editum. Ad S. Radbertum tres epistolas Lupus Abbas Ferrariensis scripsit, scilicet quinquagesimam quartam & duas sequentes. Ludovicus Cellotius, in Historia Gottescalci Prædestinatiani, plurima habet ad vitam & doctrinam S. Paschasii Ratberti spectantia, potißimum opusculo 7 Appendicis Miscellaneæ a pagina 548, quæ Lector, veritatis amans sinceræque adversus impuros Sacramentariorum errores doctrinæ, non sine fructu evolvet; uti bene monet Philippus Labbe tomo 2 dissertationis historicæ de Scriptoribus Ecclesiasticis, ubi plurima colligit de Paschasio Ratberto pag. 155 & sequentibus.

[7] Ipse, vir humillimus, ne quid de sua vitæ a discipulis scriberetur extremo cavit mandato: [Compendia Vitæ.] quod tanta religione fuit observatum, ut nec posteri quidem post annos ducentos, ad quos ejusmodi prohibitio non pertinebat, ausi fuerint vel de ejus Vita, juxta majorum relationem; vel de miraculis, sua ætate crebrescentibus, quidquam tradere litteris: ideoque cogimur esse contenti duplici synopsi vitæ, recentißime a Sirmondo & Menardo composita, de quæ supra facta mentio est.

VITA
Auctore Iacobo Sirmondo S. I.

Paschasius Ratbertus, Abbas Corbeiensis, in Gallia (S.)

AUCTORE SIRMUNDO

[1] Paschasio Radberto prima Christianæ institutionis tirocinia fuerunt apud sacras virgines Suessionenses; quarum cura & studio puerulus educatus est, cum earum cœnobio præesset Theodrada, regiæ stirpis Antistita, consanguinea Caroli Magni. [Monachus sub Abbatibus S. Adalardo & Wala,] Monasticam inde vitam aggressus in monasterio Corbeiensi, sanctioris disciplinæ magistrum & ducem habuit S. Adalardum Abbatem, Theodradæ ejusdem fratrem & Walæ Comitis, qui & ipse post monachus & Abbas Adalardo successit. Ibi ergo florentem & idoneam studiis suis palæstram nactus, cum ingenio atque indole esset eximia, mirificos in litteris, & in omni virtutum genere progressus fecit: [sacram Scripturam exponit,] quorum alterum testantur publicæ dissertationes, quibus in Fratrum consessu Scripturas sacras exponebat; & libri complures varia eruditione referti, quos scripsit: alterum declarant suffragia, quibus Abbas tandem a suis, post Walam tertius, summa cum approbatione renuntiatus est.

[2] In hac autem præfectura quam feliciter gubernarit, quam æquabilem se in omnes præbuerit, [Abbas factus amatur ab omnibus,] quam carus vicissim omnibus fuerit, non facile est explicare. Nam cum in eo plurimæ & maximæ virtutes lucerent, tum præcipua quædam morum lenitas & mansuetudo, cum singulari prudentia & pietate conjunctæ, amabilem illum summis æque ac infimis reddebant; ut non abs re, bonis omnibus amplectendus Abbas, ab æquali quodam suo dictus videatur. Oris ad hæc dignitas inerat & venustas: vividi oculi, roseus in vultu color, qui virgineum pudorem & modestiam deceret; canities etiam in cæsarie venerabilis. Nec domi solum aut apud suos erat in pretio; sed foris apud omnium ordinum homines par gratia & existimatio, tum maxime apud Reges & Principes; [ejus rara humilitas.] a quibus propter insignem doctrinam & sanctitatem expetebatur, studioque non vulgari & honore colebatur. Sed inter tot Radberti laudes & ornamenta nihil illustrius fuit summa ejus animi modestia & humilitate, qua de se ipse cum maximi ab omnibus fieret, modice omnino sentiebat. Itaque monachorum se omnium peripsema, Levitarumque ultimum appellare solebat: & Diaconi gradu contentus, ad Presbyterii honorem numquam aspiravit. Quam sui despicientiam ut post mortem quoque singulari exemplo testaretur, convocatis sub vitæ finem discipulis edixisse fertur, ne quis de ipsius vita quidquam litteris consignaret.

[3] Monasterium Corbeiense multis rebus auxit & ornavit; [auget bona monasterii:] decretumque a Synodo Parisiensi amplissimum impetravit, quo illius jura omnia & privilegia, jam olim & tum proxime a diversis Principibus concessa, Episcopi comprobarunt, assensuque suo confirmarunt. Synodis quoque aliis, quæ per ea tempora crebrius agebantur, interfuit; eique nominatim, in qua Goteschalci apud Carisiacum causa iterum discussa atque damnata est.

[4] Ingenii vero & doctrinæ monumenta libris scriptis, ut dictum est, plurima reliquit: [scribit de Corpore & Sanguine Christi,] in quibus notissimus est liber de Corpore & Sanguine Domini, quem Ludovico Pio regnante, cum temere a nonnullis de sanctissimo Sacramento jactata quæstio esset, composuit; in eoque genuinum Ecclesiæ Catholicæ sensum ita primus explicuit, ut viam ceteris aperuerit, qui de eodem argumento multi postea scripsere. [in Mattheis] Matthæi Euangelium duodecim libris exposuit: quorum quatuor primos adhuc monachus inchoarat; reliquos jam Abbas adjecit: ac priores quidem illos Guntlando, S. Richarii apud Centulam monacho, reliquos universis ejusdem Cœnobii sodalibus nuncupavit. [& Psal. 44.] In Psalmum etiam XLIV insignem tractatum tribus libris contexuit, ad Sanctimoniales B. Mariæ Suessionensis, gratiam illis rependens primævæ, quam ab illis hauserat, educationis suæ. Vitam præterea institutoris sui Adalardi, [Vitas S. Adalardi & alias:] & Walæ item fratris ejus, agonemque SS. Martyrum Rufini & Valerii, cum apud eorum Basilicas corruptum & depravatum offendisset, Clericorum ejus loci rogatu, comptiore stylo edidit ac perpolivit. Alia itē, præter epistolas diversas, non pauca scripsit. Tum denique in Threnos Hieremiæ multiplicis expositionis libros quinque, [in Threnos Hieremiæ,] quod postremum Radberti opus fuisse creditur, a sene seni Odilmanno, ut ex epistola constat, oblatum.

[5] Senex ergo, cœloque jam maturus, felici exitu vitam clausit, die, [obit 26 Aprilis an. 851.] S. Richarii (quem præcipuo semper amore coluerat) memoriæ sacro, VI Kalendas Majas, anni a Christo nato DCCCLI. Conditus primum in ecclesia S. Joannis Euangelistæ, in aditu sacrarii, perdiu ibidem jacuit annis fere ducentis. Postea cum ad ejus tumulum crebra mirandorum operum curationumque prodigia fierent, translatus inde, [claret miraculis:] Sedis Apostolicæ auctoritate, in majorem S. Petri Basilicam a Widone Episcopo Ambianensi, atque inter Adalardi, Præcordii, aliorumque Sanctorum reliquias, [transfertur 12 Iulii.] ut congrua deinceps in veneratione omnibus esset, collocatus est IV Idus Julias. Extat de S. Radberti laudibus Carmen Engelmodi Episcopi Suessionensis.

ALIA VITA
Ex veteribus monumentis Corbeiæ Gallicæ ab Hugone Menardo collecta.

Paschasius Ratbertus, Abbas Corbeiensis, in Gallia (S.)

[1] [Natione Romanus, ordine Levita,] Sanctus Ratbertus Paschasius fuit natione Romanus, dignitate Levita, septimus in ordine Diaconorum, tantæque humilitatis, ut numquam ad Sacerdotii fastigium ascendere voluerit. Ejus sanctitatem prædicavit Herigerus Abbas Laubiensis in quadam epistola. [S. Adalardo adhæret:] Cum autem S. Adalardus Abbas Corbeiensis a Leone Papa Romæ honorifice fuisset acceptus, S. Ratbertus ejus sanctimoniam admiratus, ei deinceps adhæsit: & in Galliam redeuntem secutus, se ejus magisterio regularibus disciplinis tradidit erudiendum. Sumpto in monasterio Corbeiensi habitu, Magistri sui virtutes omni studio imitari conatus est: ad quas admirabilis prorsus accessit eruditio, [ejus Vitam scribit,] ut ejus opera testantur. Scripsit enim Vitam S. Adalardi Magistri sui, & Walæ Abbatis, fratris & successoris ejusdem Adalardi: scripsit & Commentarium in Psalmum quadragesimum quartum, in tres libros divisum, ad venerabilem Thetradam apud S. Mariam Suessionis Abbatissam, sororem prædictorum Patrum Adalardi & Wallæ, & ad ejus sanctimoniales, qualiter ipsi Dilecto adhærere deberent exponendo. [& in Psalmum 44,] Cum aliquando iter faciens venisset ad basilicas sanctorum Martyrum Rufini & Valerii, [& Vitam SS. Rufini & Valerii.] ei a Clericis ejusdem ecclesiæ oblatus est codex Passionis; & de correctione rogatus, novum edidit. In conventu Fratrum sæpe de Scripturis divinis disserebat. Quocirca Fratres doctrinæ illius Ienocinio deliniti, eum deprecati sunt, [& in Mattheum,] ut Matthæum Euangelistam exponeret; quod libenter fecit, totumque opus duodecim libris absolvit. Ex iis quatuor, adhuc monachus, dedicavit Guntulando monacho S. Richarii apud Centulam, viro admodum religioso: ceteros vero, jam Abbas factus, dedicavit ejusdem loci monachis sibi familiarissimis. [librum de Eucharistia:] Librum de Corpore & Sanguine Domini scripsit, cum S. Adalardus (quem in præfatione ejusdem libri Arsenium vocat) in Herio insula exularet; illumque Placido, qui postea Abbas fuit, dedicavit. Novissimum opus illudque egregium admodum est, quod in Lamentationes Hieremiæ, jam senex, composuit, [& in Threnos Hieremia,] ad senem Odilmannum, triplici interpretatione & quinque voluminibus absolutum. Ob tantam igitur eruditionem vitæque sanctimoniam, Isaac Abbate defuncto, omnium Fratrum votis & suffragiis Abbas Corbeiensis renuntiatus est. Quo in munere, [Abbas addictus studiis & humilitati:] quamvis in regendis monachis sedulam navaret operam, numquam tamen litterarum studium intermisit: & humilitatem, quam ab initio conversionis coluerat, usque ad vitæ exitum mordicus tenuit. Nam senio gravis, obitum sibi imminere præsentiens, coactis Fratribus supremum valedicturus, interdixit, [a morte nihil vult de se scribi:] ne a quoquam vita sua scriberetur; tandemque in Christo obdormivit sexto Kalendas Maii, die S. Richarii, quem plurimum dilexerat; [obit 26 Aprilis,] cujusque monachos, multa religione præditos, summa observantia coluerat. Sepultus est a suis in ecclesia S. Joannis Euangelistæ, medio loco ante introitum Presbyterii. [sepultus in ecclesia S. Ioannis Euangelista,] Postea, pluribus annorum curriculis jam emensis, sub Fulcone Abbate, qui octavus decimus ab eo Corbeiæ præfuit, plurima ad ejus sepulcrum miracula facta sunt. Quocirca auctoritate Sedis Apostolicæ, a Widone, [translatus ad ecclesiam S. Petri 12 Iulii.] Ambianorum Præsule, sacrum ejus corpus, quarto Idus Julii, de terra levatum, ad majorem ecclesiam S. Petri honorifice translatum est, ut cum aliis Sanctis, Adalardo & Præcordio, populo venerabundum exponeretur.

DE S. GVILLELMO, PATRE; ET S. PEREGRINO, FILIO;
ANTIOCHENIS, FOGGIÆ IN ITALIA.

Seculo XII

[Praefatio]

Guilielmus pater, Antiocheni, Foggiæ in Italia (S.)
Peregrinus filius, Antiocheni, Foggiæ in Italia (S.)

G. H.

[1] In ea hodierni regni Neapolitani parte, quæ antiquis Apulia Daunia, nunc Capitantata appellatur, visitur oppidum Foggia, in agro, [Foggiæ in Apulia coluntur ut Patroni.] teste Leandro Alberto, tritici, hordei, ceterorumque frumenti generum fertilissimo, situm inter urbes Episcopales, Troiam & Manfredoniam. Colit hæc & ut Patronos suos veneratur duos Sanctos, Antiochenos patria, sed apud se vita functos, Guilielmum patrem & Peregrinum filium. Horum Acta, sed mutila, [Acta ex MSS.] solebant hoc XXVI Aprilis ad Matutinum recitari, in novem ideo distributa Lectiones; quorum alteram partem forsan per Octavam, aut certe mense Octobri (quando etiam cultum habuisse indicatur) solitam fuisse in officio recitari arbitramur. Supplemus aliquo modo partem illam deperditam ex hymnis, responsoriis & antiphonis, ex quibus eam, nullo verbo addito, collegimus, prout lectori commodius fore judicavimus; omißis iis quæ ad priorem partem vitæ spectabant, aut quæ sæpius repetebantur.

[2] Omnia hæc ad P. Antonium Beatillum miserat Ioannes Iacobus Beluedere, Archipresbyter Foggiensis, cum epistola, qua de Reliquiis, anno MDCXXX se præsente recognitis, ita scribit: Illustrissimus Joannes Baptista Astallus, Episcopus noster, (Fuerat hic anno MDCXXVIII factus ab Vrbano VIII Trojanus Episcopus, & ad ejus diœcesim Foggia pertinet) ab hujus loci communitate requisitus, ut sineret ampliari ecclesiam, [Corpora illorum anno 1630 elevata:] & dictorum Sanctorum Reliquias in locum magis conspicuum transferri; illuc se quodam vespere transtulit, comitantibus, præter me loci Archipresbyterum, Domino Auditore Joanne Baptista Muscettola & Canonicis atque Nobilibus nonnullis. Destructo autem altari, invenit sacra lipsana, reposita intra arcam lapideam: quibus subtrata erat tela quædam coloribus picta, instrata autem cerata rubea, utraque tam integra, ac si primum illuc illata fuisset. Octiduo post inventa sunt inserta eidem altari duo vasa testea, quorum unum continebat viscera; exsucca illa quidem & arida, sed tamen colorem naturalem adeo vivum servantia, ut omnibus admirationi essent; alterum plenum erat terra, parvis ossiculis & dissolutis in eam carnibus atque adipibus mista, intra quam scilicet jacuerant ossa, usque dum ex primæ sepulturæ loco tollerentur honorabilius collocanda. Omnia autem spirabant jucundissimum suavitatis cujusdam cælestis odorem. Conservantur nunc sacra hæc pignora in quodam scrinio, serica veste cremesina obtecto, & inter reliquam ecclesiæ gazam reposito; usque dum altare majus, iisdem excipiendis destinatum, plene perfecteque ornatum fuerit. Servatur ibidem in vase crystallino palma illa, qua mirabiliter reflorescente invicem sese agnovere Sancti, uti narratur in eorum officio proprio; sicca illa quidem, flexilis tamen, non minus quam si ab arbore recens decerpta vireret: quod ipsum miraculo imputandum videtur. Hactenus ille, anno MDCXXXVIII scribens. Addit vero hanc fuisse ibidem inscriptionem repertam:

Hic pater almus filius atque [antiqua Inscriptio reperta.]
Antiocheni membra deponunt:
Quique vagati climata mundi,
Fronde virenti, mente serena.
Nunc, Frederico condita Rufo
Imperatore, Foggia servat.

[3] Est hic Fredericus Barbarossa sive Ænobarbus; quo anno MCXC mortuo Henricus filius imperavit, & anno MCXCIV Rogerio Tancredi filio extincto, Rex utriusque Siciliæ factus est; cujus tempore dictam inscriptionem fuisse factam opinamur, [Tempus vitæ.] propterea quod tempus conditæ Foggiæ maluerit auctor notare Friderici nomine, licet nihil tunc juris in eam habentis, quam Tancredi aut Rogerii Regum, quorum alias nomine notari illud debuisset. Quamdiu ante obierint hi Sancti non constat. Nomen Guillelmi Gallicum & Germanicum est, ut videntur natus, post Antiochiam a Latinis anno MC occupatam. Additur in Officio duplex de his Sanctis collecta sive Oratio, quarum una sic attingit aliqua illorum gesta.

[Oratio.] Deus qui mirabiliter mundum creasti, & in Sanctis tuis mirabilius quotidie operaris, quique palmam gloriæ tuæ, aridam & sine radice, nasci & fructificare fecisti, meritis sanctorum Confessorum Patrum nostrorum, Guilelmi & Peregrini filii ejus, quorum corpora in nostra requiescunt ecclesia; propitiare nobis famulis tuis, ut eorum pia intercessione, ab omnibus semper protegamur adversis.

VITA
Ex MSS. Ecclesiæ Foggiensis.

Guilielmus pater, Antiocheni, Foggiæ in Italia (S.)
Peregrinus filius, Antiocheni, Foggiæ in Italia (S.)

BHL Number: 8915

EX MS.

PARS I.
Ex Lectionibus ad Matutinum recitatis.

[1] Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis per Sanctos, Guilielmum patrem & Peregrinum filium: quos constituit heredes cælestis patriæ: ad quam nos verbo & exemplo invitare non desinunt, dicentes: Venite filii, audite nos, timorem Domini docebimus vos. [S. Guilielmus Antiochenus,] Guilielmus enim ex clarissima Syriæ urbe Antiochia, & antiqua illustrique prosapia nativitatis suæ duxit originem. Qui postquam ætatem attigit, quæ moribus informari posset, mirum in modum puerulus, sub parentum ac præceptoris diligenti solertia, omnium virtutum caterva se studuit exornare. Pubertatis deinde annos attingens, piis parentibus orbatus, quammaximis divitiis affluens, ex conjuge illustrissima seque tanto viro dignissima, [gignit S. Peregrinū:] Peregrinum unicum filium, tantarum virtutum ac divitiarum futurum heredem, habere promeruit. Quem suo tempore moribus & litteris informandum quamvis pædagogo, sancto & litterato viro, dedisset; ipse tamen pius pater, perinde ac alter Tobias, sedulo illum oblectamenta seculi verbo & exemplo spernere & floccifacere docebat. [piis moribus & litteris instruit:] Pius autem puer, haud surdus patris auditor, utpote bonis imbutus moribus, adeo mundum hunc contemptui habebat, adeo exhorrebat fugiebatque, uti solent alii nostra tempestate magni facere ac quæritare. Idcirco litteris non segniter cœpit intendere, tanta cura tantoque studio, ut brevi tempore, non solum coætaneos suos, verum etiam qui longe ante eisdem operam dederant, facile anteiret.

[2] Cum autem in his evasisset doctissimus, nossetque scientiam sine sapientia & bonitate nihil aut parum profuturam sibi; virtutibus cœpit intendere, [filius contemplationi deditus,] deinde contemplationi vacare: ut totius sanctitatis formam & exemplar omnibus se posset exhibere. Quare parentem inprimis, qui sanctior ac religiosior aliis Antiochenis habebatur civibus, [patrem & bonos viros imitatur:] æmulari cœpit, deinde ceteros, qui aliqua virtute clarebant, imitari: & veluti apis prudentissima hinc inde diversos virtutum flores colligere, unde posset in futuro tempore dulcissima mella conficere, sibi ac aliis profutura. Quid tantis? Puer equidem sanctus ad omnimodam sanctitatis perfectionem in brevi pervenit, ut posses eum non hominem & quidem mortalem, sed quamdam virtutem cælestem non abs re existimare.

[3] [discedit Hierosolymam:] Cum autem adolescentiam excessisset, divino afflatus munere, cepit eum visendæ Jerusalem urbis ac locorum ibidem sacrorum visitandorum inaudita cupiditas. Quare adiens patrem suum, primum ejusdem benedictione percepta, & non sine maxima difficultate illuc eundi obtenta licentia, pro sericis vili veste contentus, & pro aurea zona funiculo cinctus, pedes & in voluntaria paupertate iter arripiens, Hierosolymam devenit: in cujus sacratissimis locis visitandis tanta afficiebatur devotione, tanta lacrymarum emissione, ut posset cum Psalmista dicere: Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. [Psal. 41, 4] Quoties autem vir sanctus sanctissimum Domini sepulcrum intrabat, tanta in contemplando divina mysteria dulcedine replebatur mens ejus, ut omnino absorberetur spiritu, & omnium terrenarum rerum omnimoda eum caperet oblivio. Quare nihil eum delectabat nisi contemplari, orare, Deo vacare & saluti proximorum insistere. [ministrat in hospitali:] Unde in quoddam pauperum ac multorum infirmorum hospitale se recipiens, ibidem eorum sanctis ac piis obsequiis se omnino mancipavit: ubi afflictos consolabatur, miseros levabat, & inter mundi hujus adversa deficientes verbo pariter & exemplo fovebat. Quippe sic omnes Christi pauperes diligebat, quasi caritatis visceribus omnes concepisset; sic omnibus ultro libentissime inserviebat; sic lubens sanie fluentes & lepra affectos contrectabat, lingebat, osculabatur, ac si Christū Dominum nostrum in illis tangere & osculari videretur.

[4] Pater autem iterum videndi filium nimio angebatur affectu. [a patre inquiritur:] Cumque singulis diebus ejus præstolaretur reditum, nec rediret; spe sua frustratus, missis Hierosolymam pro filii inquisitione diligentissimis nuntiis, ac eo nusquam comperto vacuis redeuntibus, decrevit & ipse Hierosolymam petere: quod in brevi perfecit. Ubi sacro Domini nostri sepulcro visitato, ac aliis ejusdem piis locis devotissime lustratis, dum amantissime ubilibet quæritat & nullibi invenire valet, [eum ægrum suscipit incognitus,] magis ac magis animo torquebatur. Sinistra exinde valetudine incursa ad hospitale casu declinat: in quo pius filius pauperum obsequiis se dedicaverat: a quo cum fuisset ille cognitus, utpote quod habitu non mutato illuc recesserat, filiū tamen ipse nequaquā agnovit, licet quotidie haberet præsentem, servientem, blandientem & multoties ægritudinis suæ causa comperta, filii reditum propediem promittentem. Cumque languor ejus omnino dietim incresceret, [indicat se filium esse, & sanum reddit:] imminentemque patris crudelissimam mortem filius recognosceret; amplius filius sibi non esse differendum existimans, patri se manifestavit, & cuncta quæ gesserat per ordinem enarravit. Pater autem ex invento filio, repentino affectus gaudio, in ejus amplexus ruens, illico lecto, in quo jacebat, surrexit incolumis, omni languore sublato.

[5] Aperit patri filius pius, quidquid animo jam pridem conceperat, [ambo Antiochiam redeunt.] & quod nihil aliud erat sibi cordi, quam Deo in habitu peregrinorum & pauperum ministrare. De communi consensu ambo in patriam redeunt, ut distracto patrimonio, quod illis erat amplissimum, ejus omne pretium in pios usus converterent. In paucis diebus cum id fecissent, [patrimonium distrahunt;] & partem Christi pauperibus & sanctis pariter ecclesiis & hospitalibus ædificandis ultro dedissent, partem secum Hierosolymam detulerunt, ut inde possent in pauperum hospitio, quo primum declinarent, Christi pauperes alere. [Hierosolymis pia opera exercent.] Itaque eo venientes cuncta indigentibus necessaria abundantissime subministrabant. Nam ære alieno obnoxios absolvebant, infirmos quosque & pauperes eleemosynis fovebant, nudos vestiebant, famelicos & esurientes pascebant, & sitientes potabant: mortuorum corpora sua impensa sepulturæ, quoties opus erat, libentissime tradebant: declinantes ad se peregrinos, ouantes, veluti si Christum reciperent, suscipiebant: sicque per talia & tanta pietatis opera, sidereas sibi & in æternum duraturas mansiones præparabant.

PARS II.
Ex hymnis, responsortis & antiphonis collecta.

[6] Guilielmus Antiochenus genere, Peregrinum nomine filium, divino profecto munere, Foggiæ edidit auxilium. Gaude Felix Apulia, sed tu magis, o Foggia: cum tibi ex Antiochia transmissa sint magnalia. Guillelmus pater inclitus cum Peregrino filio, inspirati divinitus, tibi fiunt auxilio. Post multa diverticula regionum & spatia peragrata, miracula ad te declinant grandia. Quanta sit Sanctorum gloria, palma viridis testatur: [Post preegrinationes varias Foggiam veniunt,] quæ cum esset arida, Sanctorum tactu humectatur. Admirabilis, o bone Jesu, fuisti propter servos tuos Antiochenos, quos ad nos direxisti sanctæ misericordiæ plenos. Exemplo pater & natus prædicant, mortales omnes ad cælestia clamitant, qui dum caducis se bonis abdicant, æternis ac veris se cumulant. [instruunt cives,] Neminem viri sancti despiciunt, nec quovis modo proximum contemnunt: dumque se præ omnibus minimos faciunt, cælestia regna lucrifaciunt. Signo Crucis edito lumen cæcus habuit Ambrosius, [miraculis clarent:] qui Sanctorum meritis illud rapuit. Riccardus, qui diu in grabato fuerat tentus, per Sanctorum merita mox sanus fuit & extentus. Maria quædam, per biduum a dæmonio vexata, per Sanctorum patrocinium illico fuit liberata. Ægros curant Sancti dum visitant, & compeditos sæpe redimunt, mortuos quandoque humi collocant, & famelicos ultro reficiunt: tali modo hanc vitam inhabitant.

[7] [eodem tempore moriuntur:] Eodem loco & tempore Sancti Dei hinc evolant, & in supremo & puro æthere cælestem vitam nunc inhabitant, ubi claro & mundo pectore cum Sanctis omnibus tripudiant. Sanctos suos Dominus mirificavit, dum multiplici miraculo illos decoravit. Jubilent fideles cives Foggiani, quod multi languentes a sepulcro redeunt sani. Magnus Dominus noster & laudabilis nimis in civitate Foggia nuper apparuit; quando in locis ejusdem, nimis ejus magna virtus, in Sanctis Guilielmo & Peregrino, claruit. Lætare mater Apulia: sed tu magis o Foggia: quia toti das mundo gaudia. Alma siquidem mater Ecclesia tecum agit festa solennia. [festum celebratur.] Beatam omnes te prædicant, quod catervatim visitant tua gentes tabernacula. Deum gentes collaudate, Sanctorum ossa honorate, quorum vota ne deficiant.

DE B. ALDA SEV ALDOBRANDESCA,
VIDVA SENENSI TERTII ORD. HVMILIATORVM.

ANNO MCCCIX

[Praefatio]

Alda seu Aldobrandesca, Tertii Ordinis Humiliatorum, Senis in Hetruria (B.)

Auctore D. P.

[1] Ordo Humiliatorum in Mediolanensi Ducatu effloruit, lætasque & fœcundas propagines sparsit per Italiam universam, approbatus a Lucio Papa III, [Ordo Humiliatorū,] erectis utriusque sexus monasteriis. De his agens Iacobus de Vitriaco Historiæ Occidentalis cap. 28, proximus illorum initiis auctor, eorumdem prædicationibus factum ait, quod multi nobiles & potentes cives, matronæ etiam & virgines ad Dominum converterentur: quorum quidam seculo renuntiantes, ad eorum religionem transierunt: alii autem in seculo corporaliter remanentes, licet cum filiis & uxoribus remanserint, humiliati & a mundi negotiationibus abstracti, in habitu religioso & sobrietate victus & operibus misericordiæ permanentes, utuntur hoc seculo, secundum Apostoli consilium, velut non utentes. Ex his posterioribus fuit B. Alda sive Aldobrandesca, Seuensis vidua, quæ post mariti obitum suscepto habitu prædicto, in suum quoddam prædiolum se recipiens, virtutum exemplis & miraculorum signis claruit, cælestium visionum gratiis vitam austerißimam condientibus.

[2] [Senis habuit ecclesiam S. Thomæ,] Defunctæ corpus Senis in ecclesia S. Thomæ Apostoli, quæ olim Humiliatorum fuit, nunc extinctis sub Pio V virorum conventibus transiit ad Sanctimoniales ex Ordine S. Francisci, postquam earum monasterium (quod fuerat extra portam Camuliam) reductum in urbem est, servato S. Petronillæ titulo, juxta prædictam ecclesiam. Hujus monasterii Abbatissa Mathildis Petrucci, rogata submittere, si quid extaret uspiam eorum monumentorum, ex quibus Vitam scripsit ediditque Italice Fr. Gregorius Lombardelli, [ubi solum corpus Beatæ est super,] & Ludovico Cardinali Estensi dedicavit anno MDLXXXIII; respondit anno MDCLXXI, nihil ejusmodi nunc reperiri. Profecto de Sanctis patriis optime meritus est Gregorius Lombardelli, eruendo latentia in archivis acta, eaque materna lingua exornando: sed quod eadem iisdem archivis non sint reddita; non tam ipsi imputandum venit, quam iis qui commodata ipsi originalia antiqua non curaverunt recipere: quod autem eadem nullibi nunc inveniantur, culpa est eorum qui ejusmodi scripta, in defuncti scriniis reperta nesciverunt æstimare. Quod si ea adhuc apud aliquem sunt, [deperditis originalibus de Vita.] hunc rogamus ut prædictum Gregorium ipsiusque Fratres velit a nota infidelitatis & negligentiæ absolvere, ipsa scripta exhibendo, ut poßint huic operi vel ejus supplemento inseri. Loquor autem non de sola B. Aldobrandesca: sed etiam de plerisque eorum, quorum Vitas Italice Gregorius scripsit, & originalia monumenta ipsi tradita periisse queruntur, penes quos Sanctorum, de quibus egit, corpora sunt. Porro quia nobis nec lubet nec vacat Lombardelli contextum, rhetoricis amplificationibus ad pompam suffartum, Latinum ex integro facere; ejus sententiæ non verbis inhærentes totam vitæ seriem periodo complectemur breviori; titulos vero capitum, ab auctore propositos, dabimus ad calcem hujus commentarii, eorumque numeros aptabimus nostræ succinctiori versioni.

[3] Obiisse scribitur Beata die XXVI Aprilis anno MCCCX: [Videtur obiisse illa an. 1309.] sed annos more Senensi (quem ad diem XVII de B. Clara Gambacurtia agentes explicuimus) esse numerandos, & qui ibi est decimus, ex usu nunc recepto numerandum nonum, tum ipsa ratione temporum persuademur, tum confirmari potest ex eo, quod in narranda Beatæ morte nulla uspiam fiat mentio Paschalis temporis; quæ non videtur fuisse omittendæ, si revera mortua esset Beata anno X istius seculi, quando Pascha celebratum fuit XIX Aprilis, & ejusdem mensis dies XXVI concurrebat cum Octava Paschæ seu Dominica in Albis. At vero præcedentis anni Pascha actum erat XXX Martii: & sic prædictus obitus, cadens in Sabbatum ante Dominicam a Paschate quartam, longe a Paschali festivitate removebatur.

[4] [Cultus apud Humiliatos olim,] Porro non tantum Senis, sed & per totum Humiliatorum Ordinem celebris fuit sanctæ hujus Viduæ fama, & nomen ejus ubique cum titulo Beatæ receptum, atque in imaginibus repræsentatum: quarum etiam aliquas hoc ipso seculo æri incisas vidimus Mediolani, cum omnibus Dominicæ Paßionis instrumentis, aliisque characteristicis notis, fidem facientibus ipsam esse cujus Vitam hic dabimus. Ibidem Mediolani apud heredes Ioannis Petri Puricelli, Laurentianæ ecclesiæ Archipresbyteri, invenimus Historiam Humiliatorum, hactenus ineditam & magno studio ab illo collectam: ex qua transcripsimus varia, die XXVI Septembris danda ad Vitam S. Ioannis, primi in Ordine dicto Presbyteri. Ibi de Beata Alda notavimus, [sub nomine B. Aldæ,] Rondinari (suburbium hoc urbis Comensis est, in quo præcipuum olim Ordinis monasterium & templum cum corpore S. Ioannis) inter aliorum Sanctorum Humiliatorum effigies, antiquo opere expressas, cerni feminam in habitu religioso, cum tribus in manu clavis & hac epigraphe, B. Alda, quæ aquam mutavit in vinum, quod in Vita Aldobrandescæ legitur. Similes imagines cum titulo & insignibus Beatæ depictas, in pluribus conventibus Sanctimonialum Humiliatarum (nam hæ in hodiernum usque diem Mediolani & alibi sub Episcoporum directione vigent) testatur idem Puricellus & nominatim Mediolani in antiquo templo monasterii S. Erasmi, vulgo dicti San-Novo, (quod nunc aliis usibus applicatum squallet) & supra columnas in porticu claustri S. Mariæ de circulo. Idem ait, quod postremo loco, consequenter expreßis duabus feminis in habitu Sanctimonialium, una in actu sustinentis manu positum supra caput molarem lapidem rotundum & grandem, quo videtur ejus aliquod miraculum ex obedientia patratum repræsentari; & altera cum tribus in manu clavis; ait inquam, sub hac quidem scriptum esse, [& B. Blancæ, una cum B. Bruna:] B. Bruna de Vercellis; sub ista, B. Alda de Senis; verum addit haud quaquam sibi dubium videri, quin, errore plastarum & incuria præfectorum operi, permutatæ fuerint epigraphæ; & sicuti signum trium clavorum convenit B. Aldæ, ita signum gestati lapidis B. Brunæ conveniat; de qua eo libentius hic meminimus, quod de ea deque mortis ejus die aliunde nihil cognoverimus. Habuit idem Puricellus antiquum Humiliatorum Missale, excusum Mediolani anno MDIV, in eoque reperit (in pagina fortaßis ante vel retro vacua) scriptum vel impressum catalogum Sanctorum aut Beatorum Ordinis, in quo duæ solum Beatæ nominantur, B. Blanca Senensis, & B. Bruna Vercellensis. Suspicamur nos prolixius nomen Aldobrandescæ in duas sectum partes sic vulgo solitū usurpari, ut modo pars prior nominis, modo posterior, & quidem contracta, adhibeatur: & hinc factum ut modo Alda, modo Branca inveniatur, & corruptius Blāca; fortaßis cum aliquo Iusu, in vocibus significationis oppositæ, Blanca & Bruna.

[5] [nunc apud Dominicanas fere nullus.] Et hæc quidem, dum res Humiliatorum stetere, notam celebremque fuisse sanctitatem Beatæ satis declarant; nosque convincunt, eidem locum deberi in hoc opere. Alias, ex quo ad alterius instituti Religiosas ecclesia S. Thomæ transivit, adeo neglectus jacet dictæ Beatæ cultus, ut pigeat pudeatque fateri. Ossa enim in exterioris ecclesiæ pariete dextro (ut scilicet pateret civibus illud adoraturis accessus liber) anno MCCCCLXXXIX deposita & anno MDLXXXIII præsente ipso Gregorio Lombardelli (uti testatur in Appendice) in novam arculam translata, eumdem etiam nunc locellum occupant, ulnam unam latum altumque; qui ostiolo clauditur ligneo satis vili, ac viliori pessulo ferreo; sub quo depicta cernitur Beata, in habitu jacentis ac moribundæ, absque ullo lampadum vel cereorum honore, aliove sacri cultus indicio, vel annui festi qualicumque religione; quemadmodum nobis perscriptum Senis est ab eo, qui rogatus singula inspexit consideravitque, & se continere non potuit, quo minus in sua ad nos epistola quereretur de tanto rei olim tam sacræ neglectu.

[6] [Vitæ compendia varia recentiora,] Vitam B. Aldobrandescæ, a Gregorio Lombardelli compositam, editamque anno MDLXXXIV Silvanus Razzius Abbas Camaldulensis breviorem in formam redegit, primumque anno MDXCIII inter Vitas Sanctorum Hetruscorum vulgavit, deinde anno MDCVI in Vitis feminarum sanctitate illustrium. Arnoldus Wion lib. 3. Ligni Vitæ, citato Razzio, inscripsit illam Martyrologio monastico, cum hoc encomio: Senis depositio B. Aldobrandescæ, sanctimonialis tertii Ordinis Humiliatorum, admirandæ sanctitatis & patientiæ feminæ. Hæc ex nobili Ponziorum genere nata, & Bindoni Bellanti juveni nobilissimo matrimonio copulata, exemplo Annæ prophetissæ in perpetua virginitate cum viro suo permansit: quo mortuo, habitum sanctæ Religionis assumens, de manibus R. P. Fr. Accursii Tolomei, tanta religione vixit, ut & in vita & post mortem multis miraculis claruerit. Hæc Arnoldus. [non sine mendis.] Scripserat Gregorius & Raizzius ex illo, pios conjuges a complexu maritali abstinuisse in reverentiam suscepti Sacramenti, ad dies pauculos exemplo Tobiæ junioris. Ecce nunc (ut scias quanti referat e primis fontibus historias peti) Arnoldus perpetuam continentiam fingit, eumque sequitur Gabriel Bucelinus vitæ compendium prolixius texens: & utrique credulus Arturus a Monstier in sacro Gynæceo, proponit Depositionem B. Aldobrandescæ Virginis. Illis cautior Hugo Menardus, solas duas primas lineas ex Arnoldo transcripsit, & Philippus Ferrarius in Catalogo Generali paucioribus etiam verbis est usus: itaque declinaverunt a lapsu, in quem ceteros Arnoldus traxerat, tam in hoc errans, quam in Annæ prophetissæ exemplo, de qua præcise contrarium asserit Lucas Euangelista, testando, quod vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, id est, post. Eadem levitate in Annotationibus dicitur, quod Silvanus Razzius Vitam, a Gregorio Latine conscriptam, adferat in libro de Vitis sanctorum Etruriæ: nam neque Vitæ Latinæ scriptæ uspiam meminit Razzius, ut solet semper quoties ex Latinis transfert aliquid; neque Gregorius quidquam Latine scripsit, ac ne Latinam quidem Vitam allegavit uspiam. Et nobis indignantur adhuc ex Benedictino Ordine aliqui, quod Arnoldum Wion, fidei & diligentiæ tam vacillantis auctorem, sequi cunctemur, tum in aliis rebus, tum in Sanctis Ordini Benedictino adscribendis? Aliud vitæ compendium invenietur in Fastis Senensibus, a Patribus Ioanne Ferrario atque Sebastiano Conti compositis.

SYLLABUS CAPITUM.

I De parentibus & patria B. Aldobrandescæ.
II De nativitate Aldobrandescæ, & visione matri ante partum oblata.
III Quam bene educata fuerit infantili ætate.
IV Quomodo fuerit a parentibus in honestum matrimonium elocata.
V Quanta ejus fuerit in statu conjugali discretio, quæ eam & marito amabilem, & cunctis admirabilem fecit.
VI Quanta patientia pertulerit infortunia, morbos & mortem mariti.
VII Quomodo statuerit Deo sanctius servire sub habitu religioso.
VIII Quod ad secūdas nuptias frustra fuerit expetita & stimulata.
IX Quomodo assumpserit habitum tertii Ordinis Humiliatorū.
X De continuis Aldobrandescæ ieiuniis, & cibis quibus vescebatur.
XI Quomodo hac occasione graviter fuerit tentata a demoniis.
XII Quomodo ad superandam tentationem cœperit cilicio indui, fune cingi, humi cubare, discalceata incedere, spineam coronam gestare.
XIII De vita solitaria, quam in quodam suo oratorio agebat.
XIV Quomodo Christus ei istic apparuerit & collocutus sit.
XV Quomodo unius oculi lumē amiserit & denuo recuperarit.
XVI Quomodo aquam in vinum Crucis signo converterit.
XVII Qualiter Deum precata ut sibi monstraretur forma clavorum, quibus crucifixus est Dominus, similem curarit fabricari, qui etiamnunc superest.
XVIII Quam devota fuerit Christo & Deiparæ Virgini.
XIX Quomodo exhibitum ei sit mysterium nativitatis Christi.
XX Quomodo corporeis oculis viderit totam historiam passionis Christi.
XXI Quomodo concessum ei sit gustare de sanguine lateris Crucifixi.
XXII Quomodo contemplata sit mysterium gloriosæ Resurrectionis
XXIII Quomodo viderit mysterium Ascensionis in cælum.
XXIV Quam humilis coram Deo & hominibus extiterit.
XXV Quomodo elegerit servaveritque paupertatem voluntariam, spreta omni terrena substantia.
XXVI Quanta ejus fuerit caritas erga proximum.
XXVII Quomodo se addixerit obsequio pauperum in hospitali S. Andreæ.
XXVIII Quomodo visæ sint candelæ duæ, ambulantem præcedere.
XXIX Quomodo viderit Reginam cælorum Mariam in magna gloria & majestate.
XXX Quomodo rapta in paradisum viderit sanctos Angelos throno Dei assistentes.
XXXI Quomodo cognoverit & prædixerit futura.
XXXII Quam varie affligeretur in extasim rapta.
XXXIII Quomodo mortem suam prædixerit, & litem intra duas ecclesias de suo corpore nascituram.
XXXIV Quomodo varios infirmos signo Crucis sanaverit.
XXXV De felici eius transitu, eis qui in Hospitali erant nec exspectato nec viso.
XXXVI Quomodo fuerit honorifice sepulta in ecclesia S. Thomæ, pendente lite inter ipsam & ecclesiam S. Andreæ.
XXXVII De translatione sacri corporis.
XXXVIII Appendix auctoris.

VITA
Ex Italico Gregorii Lombardelli.

Alda seu Aldobrandesca, Tertii Ordinis Humiliatorum, Senis in Hetruria (B.)

EX ITAL. GREGOR. LOMBARDELLI.

CAPUT I.
Natales, matrimonium, & viduitas Beatæ.

[1] [Senis nobiliter nascitura,] In civitate Senarum anno Christi MCCXLV, die XXVIII Februarii, nata Aldobrandesca, patrem habuit Petrum-Franciscum, ex nobili Ponziorum familia, honestis moribus & vita inculpata hominem; qui ita exercuit mercaturam, ut neque sibi neque proximis damnosus esset, ut faciunt qui pro temporali lucro famam maculant, animamque damnationi æternæ exponunt. Mater ex clarissima Bulgarinorum stirpe, Domna Agnes nuncupabatur, probitate par viro: quicum aliud spectabat nihil, liberis gignendis dans operam, quam ut prolem crearent divinæ aptam voluntati.

[2] Hujus voti compotem futuram, ipsi prægnanti manifestatum est hujuscemodi somnio. [præmonstratur matri electa a Deo,] Videbatur parturientis cubiculum admirabili luce collustratum, natamque mox puellam circumdari magno numero personarum, eidem obsequium & reverentiam plurimam deferentium: ac vocem de cælis allapsam audire se putabat quæ diceret: Vide, Agnes, ut infantis hujus solicitam geras curam, quia eam sibi elegit Deus. Illa experrecta, posthac plus solito cogitabunda apparuit, causam tamen ejusmodi mutationis ne quidem viro revelatam voluit; [& solicite educatur:] sed eamdem interrogata, excusabat graviditatem, quæ ita morosam efficeret. Partu deinde levata ad priorem rediit alacritatem; & post filiæ baptismum celebratum, marito suo revelavit, quidquid in somno viderat audieratque; exhortans eum, ut secum pariter ad divinam voluntatem implendam incumberet. Quod ille, cum gratiarum actione, se facturum recepit.

[3] [bonis artibus & moribus instructa:] Progrediente ætate iis artibus moribusque informata fuit, quæ sexum conditionemque decebant: sed multo libentius studiis sacris occupabatur quam profanis, iis potissimum quæ plus oblectationis momentaneæ quam solidæ utilitatis habebant; quamvis hæc quoque amplecteretur, intuitu obedientiæ & reverentiæ parentibus debitæ. In utrisque autem sic profecit, ut passim laudata & æstimata, in matrimonium expeteretur a juventute Senensi.

[4] [nuptui tradita,] Inter omnes qui puellam ambiebant, placuit parentibus D. Bindus Bellanti, nobilitate non magis quam virtutibus ornatissimus, modestus, religiosus, superiorum reverens, humanis divinisque instructus litteris: in quem sibi propositum consentiens pudicissima virgo, protestata est, sibi quidem magis in voto esse, ut in aliquo monasterio divinis mancipata obsequiis vitam liceret traducere; parentum tamen voluntati omnem affectum proprium posteriorem ducere, quandoquidem persuasa erat, hanc cum divina eamdem esse.

[5] [continentiam dierum aliquot marito persuadet:] Nuptiis ex more Ecclesiæ Catholicæ celebratis, quam primum in domum mariti advenit, memor eorum quæ de juniore Tobia & Sara ejus uxore legerat, persuasit viro, ut respectu Sacramenti quod susceperant, a consummando matrimonio per sex aut octo dies abstinere vellet, secum interim jejuniis atque orationibus vacans. Deinde intelligens virum mulieris esse caput, neque se sui corporis habere potestatem, primum quidem studuit ei morem gerere, deinde declinare omnia per quæ alienis forsitan oculis placere posset, ultra quam vellet ipsa, aut proximi expediret saluti. Ergo in cultu corporis modestissima, [ex quo nullam dein de prolem gignens,] in plateis aut ad fenestras rara, domi & in exercitiis familiaribus assidua, intenta operibus caritatis, supra familiarium actiones vigilans, addicta jejuniis & orationibus, non minus Deo quam marito utilem gratamque ducebat vitam; annisque nonnullis in conjugio vixit, nullam interim prolem suscipiens.

[6] [eodem post exercitium multæ patiētiæ mortuo,] Quia autem placita erat Deo anima illius, necesse quoque fuit ut adversis probaretur ejus virtus, quæ nec pauca nec levia piis conjugibus obvenere. Nam primum centena aliquot scuta, quæ mercatoriæ negotiationi impenderat Bindus, periere: deinde gravi nervorum percussus infirmitate cœpit etiam acutis torqueri febribus; ac demum purulentis ulceribus totus diffluere; constantiam Christianam adhæc omnia tenente uxore, & damna, morbos atque ulcera viri consolando, serviendo, mundandoque patientiam exercente. Tandem tot ærumnis finem imposuit religiosissime suscepta mors; in qua illa nihil magis doluit, quam præreptum sibi tolerantiæ exemplum simul & materiam. Quare mox atque animum efflavit ille, coram crucifixo Domino prosternens ipsa se, gratias eidem egit, quod ea sese liberasset servitute. Deinde curavit ut corpus, suis compositum manibus, in ecclesia S. Dominici congruo cum honore tumularetur.

[7, 8, 9] [a secundis nuptiis abhorrens,] Marito viduata, laudatarum in Scripturis matronarum, Judithæ & Annæ sequenda sibi exempla proposuit; hanc quidem, frequentando ecclesias & sacris officiis assistendo; istam, jejunando & carnem macerando. Expetita nihilominus fuit ad secundas nuptias, propter notam cunctis probitatem: sed virum secundum suadentibus parentibus pudice libereque semper restitit; omnino professa, nolle se prioris viri memoriam novis amoribus obliterare. Tandem præscindere laqueos mundi volens & spem omnem proposito suo contrariam, [suscipit habitum Humiliatorū] ad ecclesiam S. Thomæ, quæ Fratrum Humiliatorum erat, se contulit: & accersito Fr. Accursio, eo qui secundus habitum. Ordinis induit, & ejusdem postea fuit Generalis, magnæ sanctitatis & zeli ardentissimi viro, declaravit sibi esse constitutum, abdicato seculo, vitam posthac reliquam agere sub habitu religioso. Quam suscipiens ille, convocatis quæ per urbem sparsæ degebant Sororibus ejusdem instituti, coram illis receptam sacro habitu induit.

CAPUT II.
B. Aldobrandescæ pœnitens vita in suburbana solitudine, cælestibus favoribus cumulata.

[10] Ex hinc ipsa corpori suo bellum indicens, legem abstinentiæ arctissimæ sibi fixit, [vitam instituit perquam austeram,] & usque ad finem vitæ tenuit. Nam præter aquam nihil unquam adhibuit ad potum, nisi aliquando acetum & fel, & diebus Veneris etiam myrrham, ut Jesu suo sic potato assimilaretur: cibis autem utebatur omnino vilibus, herbis scilicet & leguminibus: quod si nimium debilem se sentiret, ad paucos dies vescebatur pane, eodem rursus abstinens statim atque sibi videbatur valentior. Porro semel dumtaxat vescebatur in die, idque hora jam tarda, videlicet nona.

[11] [vincit objectas tentationes,] Non propterea tamen inimicus omnis boni diabolus desperavit eamdem posse prosternere, sed primum frequenti conjugalium deliciarum recordatione turbabat ejus castissimam mentem: ipsamque mariti speciem oggerebat per somnum, velut matrimoniale debitum exigentis. Sed etiam tunc in proposito firma, quodammodo nitebatur ei conspuere faciem: experrecta autem in genua provolvebat sese, totumque corpus catena diverberans, copioso perfundebat sanguine, usque dum victus inimicus discederet. Sed is mox rediens, miseram insanamque appellabat, quæ speraret ejusmodi pœnitentia placare Deum, tot tantisque illius peccatis offensum. Cui ipsa respondit, nullam sibi spem esse nisi in sola Dei clementissimi misericordia: atque ita coegit discedere confusum, spernens excitatum ab eo fragorem fœtoremque, quibus ipsam conturbare nitebatur.

[12] [cilicio induta,] Ut vero adversus ejusmodi insultus foret armatior, dimisso indusio lineo, carnem cilicio aspero induit, confecto ex setis, ipsumque cinxit cingulo frequentissimis nodis inæquali, dicens: Præcinge, Domine, lumbos meos, ne in iis carnem rebellionem sentiam. Atque hæc dicens, exauditam se sensit, cum ineffabili cordis jubilo, nullos deinceps illius stimulos passa. [aliisque pœnitentiæ instrumentis armata,] Utebatur etiam, ad macerandum nocturna diurnaque flagellatione corpus, catena ferrea, & somnum capiebat in pavimento, cui vilem instraverat saccum; idque ut summum ad horas quaternas, reliquam noctis partem orationi meditationique & cædendo impendens corpori. Denique ne quod ejus membrum absque cruciatu haberet, calceos deposuit, ad pedum nuditatem tegendam prolixiori utens vestitu: caput quoque suum cinxit coronula, spinis acutissimis illud punctura, ad expressiorem Christi similitudinem in se exprimendam.

[13] [secedit in prædiolum suum,] Deinde intelligens quam difficulter conservaretur ab humanæ conversationis inquinationibus anima inter urbanos strepitus; & non solum convenire ut eleemosyna in abscondito fiat, sed etiam quodcumque aliud bonum; recepit se ad quoddam suum prædiolum, duobus milliariis remotum ab urbe, quod villa ad Quartum dicebatur; ibique parvum sibi excitavit oratorium, in quo sibi aliquando Missam dicendam curabat, & sacro Christi corpore reficiebatur, ut plurimum illic intendens orationi, & rerum omnium terrenarum obliviscens.

[14] [ubi Iesu conspectu & alloquio dignata,] Accersierat aliquando Sacerdotem coram se celebraturum; quem dum expectat ipsa in oratione posita, cœpit vehementer optare visibilem Jesu sui præsentiam, qualis in hoc mundo olim fuerat conversatus. Qui autem prope est omnibus invocantibus eum desiderium sponsæ suæ adimplens, apparuit eidem in forma humana, sed coopertus candidissima veste, eademque multis pretiosis monilibus adornata, ad significandum quod animam ipsius ab omni sorde perpurgare volebat, & vario virtutum decore adornare. Disparuit autem Christus ad Sacerdotis adventum: qui cum ipsi Eucharistiam præbuisset, vidit mox alienatam a sensibus & loquentem audivit, sed quid loqueretur intelligere non potuit: ipsa vero in se reversa, quanto debiliorem corpore, tanto sensit se caritate ardentiorem.

[15] [unius oculi visu privatur:] Porro ut patientia quoque illius probaretur, tentavit eam Deus oculi dexteri inflatione tam noxia, ut computrescentibus illius humoribus, post ingentes cruciatus, cæcum eum effecerit. Ferebat incommodum æquanimiter Dei serva, eique gratias agens complures sic exegerat septimanas: quando per Angelum suum indicavit ei Deus, suæ esse voluntatis ut majorem curam sanitatis gereret. Bonine an mali spiritus ea esset suggestio dubitans Aldobrandesca, in orationem se dedit. Postmodum dormienti audita vox est hujusmodi: Senas abi istic illuminanda, quoniam ita jubet Deus. [eumdem miraculose recipit:] Expectavit illa donec sic tertium moneretur, ac tum demum in viam se dedit; perveniensque ad ecclesiam Monticellensium, quam nunc Capucini Patres tenent; & eam pro sua consuetudine ingressa, invenit stantem ad aram Sacerdotem, cui sumpturo sacrum Christi Sanguinem, gutta una supra patenam exciderat, & cum ea pene ipsa mens, nescienti quid sibi esset tali casu agendum. Id divinitus intelligens Aldobrandesca, exclamavit: Sume, sume, Pater sancte, lingua lambendo quod cecidit; & confide quia misericors Deus condonabit tibi negligentiam commissam. His dictis exiliit de patena splendor ingens, qui cum stupore præsentium totam subito ecclesiam implens, statim in faciem Aldobrandescæ reflexus est, omnemque ab oculo dolorem sustulit: quem deinde ab oratione consurgens, persanatum eadem retulit ad oratorium suum.

[16] Conduxerat aliquando ad hortus sui culturam rusticum; qui cum sitiret, [aquam in vinum convertit,] & apud ipsam soli aquæ assuetam vinum non inveniret; plenum ex fonte poculum hausit, dixitque: Eia mater, quando vinum deest, huic saltem aquæ benedicito, ut melior mihi ac salubrior sit. Fecit illa quod rogabatur, oculisque in cælum sublatis, signum Crucis super calicem protulit; ex quo bibens rusticus vinum agnovit, quo nullum sapidius biberat; prodigiosamque mutationem non cessavit prædicare quoad vixit. Alias, cœnante cum ea Berta quadam, ipsa hospiti suæ, vino assuetæ, compatiens, elevato ad Deum animo signum Crucis similiter expressit: & Berta optimum vinum in manibus habuit: de quo admirans & requirens quomodo id ipsa fecisset: Non ego, respondit, sed ille, qui de petra olim aquam eduxit.

[17] [clavos crucifixi contemplata,] Passioni Dominicæ contemplandæ & jugiter recogitandæ pie affectam, subiit quandoque vehemens desiderium, conspiciendi eos clavos, e quibus salus nostra pependit in cruce. Mox Angelus adfuit, tres ei clavos sanguineos exhibens; quorum unus ceteris grandior, forte quia utrique pedi configendo servire debuerat, memoriæ ejus inhæsit tam tenaciter, ut accipiens ex horto oleaginum ramum, ejusdem similitudinem sibi cultello expresserit, tam perfectam; ut qui vidit clavum in sacrario Christianissimi Regis servatum, affirmet omnibus suis partibus ei esse æqualem. Custoditur etiamnum ligneus iste clavus in ecclesia S. Thomæ, [unius ex iis similitudinem exprimit.] & post trecentorum annorum fluxum perseverat quasi recenter excisus: quapropter ipsa in variis dictæ ecclesiæ sacellis depicta cernitur cum clavo in manu.

[18, 19, 20] [Post Iesu & Mariæ conspectum,] Amabat multis titulis Beatissimam virginem Mariam ejusque benedictum filium mundi Redemptorem: dumque amorem eum piis considerationibus magis quotidie inflammare niteretur, ausa est petere, ut ambos videre sibi daretur corporeis oculis: neque frustrata est desiderio suo. Nam in sanctissimo Christi natali datum est eidem videre totum mysteriorum eo die ac nocte gestarum ordinem, cum adoratione Magorum & fuga in Ægyptum. Sed dum in spiritu accurrere nititur, ut divinum infantem stringeret brachiorum amplexu, evanuit visio, [videt mysteria Nativitatis] & cælesti consolatione plenam reliquit; quam Aldobrandesca cupiens frequenti memoria acceptæ gratiæ conservare, conata est illius expressam similitudinem imaginando retinere: nec potuit. Quare rursum feria una sexta intendens recogitandæ Christi passioni; [& Passionis:] hujus etiam seriem universam conspectui suo objici petiit & impetravit: cui dum inhæret, seque omnium & in omnibus ream plangens, aggreditur corpus catena cedere, disparuit lacrymabilis scena ab oculis

[21] Hujus apparitionis recordatione dum identidem pascit animum, [sanguine lateris Christi reficitur:] sensit desiderium ingens degustandi sanguinis divini, quem viderat e dextro latere scaturire. Dumque in eo atque in imagine Crucifixi hæret defixa, gratiam istam a Jesu & Maria flagitans, guttam unam sanguinis e latere imaginis suæ conspexit prorumpere: quam labiis colligens, ineffabilem suavitatem in ore suo sensit: atque in hujus beneficii memoriam pingi fecit Virginem Matrem, depositi e cruce filii corpus inter brachia tenentem, ipsique lateris vulnere applicantem os suum. Alias vero redeunte simili desiderio, similiter prorumpentē sanguinis guttam collegit strophiolo, verita ne deflueret priusquam posset os suum admovere; ipsamque sugendo excipiens, parem rursus dulcedinem experta est.

[22, 23, 24] Singula quoque Dominicæ Resurrectionis & gloriosæ Ascensionis mysteria per ordinem in ipsis earum festivitatibus contemplans Aldobrandesca, [videt mysteria Resurrectionis & Ascensionis,] ipsa quandoque per corpoream speciem oculis suis objecta habuit, & in iis mirabiliter gavisa fuit. Cumque tot tantisque favoribus cumularetur divinitus, non modo non efferebatur in superbiam, sed profundius humiliabatur coram Deo, illis se indignissimam reputans: sed & respectu hominum eamdem animi præferebat dimissionem, [semper humilis] laudari impatiens, contemni appetens, seque cunctis postponens: quod si culpari aliquem ipsa audiret, dicebat cum gemitu; Si ita arguitur qui tanto est melior quam ego, quid de me dici conveniret?

[25] Paupertatem suam eo usque provexit, ut venditis atque in usus pauperum distributis quibuscumque suis in urbe Senensi bonis, contenta esset usu unius sui prædioli; [& paupertatis extremæ tenax.] cujus etiam fructus dispensabat in pauperes; aliud nihil reservans, quam vilem sacculum & scamellum, ad quietem pauperum supravenientium sibi; fundum cucurbitæ, ad potum; & paucula vasa testea, ad ministrandum cibum iisdem pauperibus: nec unquam induci potuit, ut reponeret aliquid præpararetque in futurum.

CAPUT III.
Extrema vita in Hospitali Senensi acta, miracula, sepultura.

[26, 27] Ita vivens ad provectam ætatem attigerat, quando cœpit considerare vitam Salvatoris nostri, [Senas regressa,] in commodum proximi occupatissimam, ipsamque suimet pudere, quæ domi quieta divinis frueretur solatiis. Proposuit igitur dimissa solitudine impendere sese viduarum, orphanorum, infirmorum & aliorum derelictorum solatio, conversioni prostitutarū muliercularum, exhortandis ad regulæ observationem sanctimonialibus, & quibuscumque operibus piis. Denique ad Hospitale S. Andreæ nunc S. Onuphrii dictum se transtulit, [addicit se ministerio Hospitalis;] ibique nacta locum secretum, quo se reciperet oratura aut brevem captura somnum, totam se tradidit infirmorum & peregrinorum ministerio, promptam eis operam præstans, non interdiu tantum sed etiam noctu, cum maxima ædificatione tam civium quam externorum.

[28] [prodigioso lumine collustratur:] Talibus studiis intentam glorificare volens Deus, fecit ut ipsa per aulam Hospitalis transeunte, quædam ejusdem Hospitalis ancilla, nomine Jacomina, videret ante ipsam candidissimos duos cereos albos, quacumque se moveret, accensor præferri, nemine qui portaret apparente: quo spectaculo commota exclamare cœpit, & quid hoc rei esset altis vocibus quærere. Neque cohiberi potuit ullis aut nutibus aut precibus, quo minus omnibus, tum forte ad audiendam Missam convenientibus, propalaret rem tam admirabilem. Quare Aldobrandesca, humanæ laudis fugientissima, protinus in suum se cubiculum abdidit, corpus duriter flagellavit, & per aliquantos dies delituit, priusquam rursum ad consueta ministeria & conspectus humanos reverteretur.

[29, 30] [fruitur conspectu Deiparæ] Dominicis diebus solebat specialius honorare cæli Reginam Mariam. Quare, cum supernis visionibus quanto fruebatur sæpius, tanto cupidius inhiaret, postulavit aliquando ut ipsa Domina nostra ei se visendam daret: quod & obtinuit. Recurrente enim Dominica die, Deiparam vidit, splendentissima bysso & monilibus pretiosissimis indutam & ornatam, cum aurea miræ pulchritudinis corona; ac rursum alia Dominica, eamdem conspexit in veste aurea, habentem in capite coronam stellarum duodecim, & lunam sub pedibus, ac tabulam in manu, sic inscriptam: Matris legem observate filiæ. [& Angelicæ hierarchiæ:] Similiter cum tertias quasque ferias honori sanctorum Angelorum specialiter haberet dedicatas, eorumque Ordines divinæ Majestatis throno circumfusos optavisset conspicere; voti sui compos effecta est tertia Paschali feria: indeque in rerum mundanarum contemptum versa, dum animam suam alloquens sese excitat illa in cælestium amorem, disparuit visio, plenam solatio & robore spirituali relinquens.

[31] [futura prædicit:] Prophetico etiam spiritu donatam eam aliquoties patuit, circa casus sibi aut aliis obventuros. Ita per somnum visa est sibi videre suum quemdam nepotem, inter medios milites vulneratum, & ex vulneribus acceptis morientem. Quare non contenta monuisse parentes, ne filium suum militare paterentur; ipsum quoque ad se accersitum conata est dimovere a castris sequendis. Sed frustra fuere omnia: exivit ad bellum juvenis gloriæ cupidus, & somnia Beatæ atque prædictiones irridens: nec diu post rediit nuntius de cæde ipsius. Mulier quædam, præcipuæ inter Senenses notȩ, post gravem quam passa fuerat infirmitatem, amens remansit, sic tamen ut lucidis quandoque inter vallis videretur compos rationis. Aliis remediis diu frustra tentatis, obtulerunt eam Aldobrandescæ consanguinei sui: quæ facto super eam Crucis signo, Vade, inquit, filia, neque post hac de medicinis adhibendis cogita; sed scito quod in proximo Purificationis festo (aberat autem illud tribus integris mensibus) perfectæ sanitati restituenda sis, quia tuas tuorumque preces exaudivit Dominus; neque aliter quam prædixerat accidit.

[32] [in extasim rapta & irrisorie cruciata,] Ad hæc dum cælestibus contemplationibus intenderet, sæpe rapiebatur in extasim: quo in statu cum eam semel deprehendisset prædicta Jacomina, hospitalis famula, conterrita exclamavit, omnesq; accivit ad videndam eam quam credebat mortuam. Quod in admirationē alii, alii vertentes in risum, cœperunt ipsam pungere & vellicare, aciculis etiam confodere, & igne adhibito manus adurere, usque dum illa ad sensus suos rediens, [bonum pro malo retribuit.] totoque corpore excruciatam se sentiens, dixit, Ignoscat vobis Deus. Illi vero steterunt omnes immobiles in loco, donec eorum miserta Aldobrandesca pro iisdem oravit: finita autem oratione, non tantum illi restituti sunt sibi, sed ipsa quoque liberatam se sensit omni dolore. Atque ex hoc tempore quiscumque eidem sic raptæ superveniebat, summa cum devotione ut Sanctam venerans, ejus osculabatur vestimenta, aut aliter religiosum testabatur affectum.

[33] Denique cupiens mortis suæ tempus nosse, per nocturnam in somno visionem ipsum intellexit; [mortis sua tempus cognoscens,] nec id tantum, sed etiam litem de suo corpore futuram inter Parochum S. Andreæ & Præpositum Humiliatorum. Cum autem designatus dies appropinquaret, convocatos ministros Hospitalis exhortari cœpit ad colendam vitæ honestatem, caritatemque erga peregrinos & pauperes exercendam; eosdemque obtestata ne funem quo præcincta erat a mortuo suo corpore auferrent; [extrema dat mandata:] significavit etiam quid sibi circa obitum suum fuerit divinitus revelatum. Sed prius quam ad hæc accedamus narrandæ sunt miraculosæ quædam curationes, quibus famulam suam cohonestavit Dominus.

[34] Puer quidam toto corpore dolores magnos patiens, [multos infirmos signo Crucis sanat:] quibus remedium nullum fieri potuit; sanus fuit, mox atque Aldobrandesca oblatum sibi Cruce signavit. Simili modo ab inflatione fauces præcludente liberatus est ejusdem pueri frater bimulus. Nec alia medicina opus fuit puellæ, tota facie tumidæ, & unius oculi jam visu privatæ; cui postero die incidendæ ferrum adhibere statuerant chirurgi; uti nec mulieri, graviter ex mamilla tumente cruciatæ. Alteri mulieri, simili tumore dolenti, incisionem decreverat medicus: sed prævertit miseræ compatiens Aldobrandesca, & unctione olei ex lucerna ac signo Crucis tumorem dissipavit. Idem malum patiens femina alia, folium ex vite sumpsit, atque sub invocatione nominis ejus cum signo Crucis imposuit infirmo uberi, & se mox sanam gavisa est. Conrado cuidam malignus tumor fauces præcludens abstulerat edendi facultatem: reddidit illam Aldobrandesca, salutari signo adhibito: quo etiam cæcæ mulieri oculos aperuit, & juvenem a morbo epileptico liberavit. Harum aliarumque curationum fama excitata mulier, varias easque incurabiles infirmitates pridem patiens, orationum ipsius imploravit auxilium, & efficaciam est experta, cum esset per ipsam Cruce signata. Alteri mulieri, a malignis spiritibus diu vexatæ, similis fiducia adeundæ Beatæ ad liberationem valuit, cum nollet Hospitali exire, priusquam se dimissam ab infestis illis hospitibus cognovisset. Cerreti etiam vir quidam decumbebat ad mortem: cujus filius festinavit Senas ut pannum nigrum ornando funeri compararet: sed cum feliciter in Aldobrandescam incidisset, ipsa lacrymanti juveni compatiens, benedixit panem, eumque infirmo ut daret jussit: qui mox convaluit, quasi numquam ægrotasset.

[35] Tandem appropinquante exitus sui tempore, febriles ardores pati cœpit Aldobrandesca, [ad orationem composita expirat:] nec tamen ab assuetis ministeriis cessabat, quamvis consumi sentiebat sese, nisi modicissimo tempore per diem, quo deficienti corpori quietem aliquam indulgeret. Ipso autem mortis suæ die, ingressa cubiculum, clausit ostium fenestramque, & se ad orationem composuit genuflexa: atque inter eos quos tali in articulo adhibitos par est credere extremæ pœnitentiæ ardentissimæque caritatis affectus, expiravit vigesima sexta Aprilis, anno Domini MCCCX. Nuspiam illam comparere mirabantur Hospitalis inquilini, quibus consuetudo illius atque sedulitas cognita erat. Accedunt ad cameram; clausam reperiunt; præstolantur foris aliquamdiu; [concurritur ad corpus visendum,] cumque nec pulsantibus responderetur, per altiorem quamdam fenestrā introgressi, mirantur in loco suavissimum odorem lucemque clarissimam: quare, licet tota corporis compositione viventis orantisque præferret speciem, suspicari cœperunt non jam a sensibus, sed a corpore exivisse beatam animam. Idem confirmavit B. Joannes Baptista Tolomei a Dominicanus, ipsa superveniens hora, palamque edicens, ostensam sibi fuisse illius animam, multa cum gloria in specie columbæ in cælum subvolantem. Mox ingens toto Hospitali personuit planctus omnium; ipsique infirmi, e suis progressi lectulis, accurrere cœperunt ad spectandum sacrum corpus, ac plerique a suis infirmitatibus curati fuere. Tum rei fama pervolavit civitatem, variosque animorum motus ciens, fecit ut maxima ætatis omnis atque conditionis multitudo ad Hospitale conflueret.

[36] [quod post aliquam de eo contentionem,] Inter hæc familiæ nobiles Ponziorum, Bellantium & Bulgarinorum, de sepultura corpori sacro danda consultantes, in partes distractæ sunt. Etenim Patres Humiliati contendebant illam sibi deberi, quæ habitu Ordinis ipsorum vestita ipsorumque fuerat spiritualis Soror: econtra vero S. Andreæ Parochus jus suum sustinebat, tamquam in subditam. Ea contentio uti moram injecit negotio; sic commoditatem multis præbuit adeundi corporis & infirmitatum suarum curationem referendi. Delata demum causa est ad Reverendissimum Dominum Rogerium de Casulis, ex Ordine S. Dominici & conventu Senensi Episcopum urbis, magnæ doctrinæ ac sanctitatis virum; qui perpensis hinc inde juribus & argumentis allatis, adjudicavit Patribus Humiliatis causam. Itaque apud hos die vigesima nona Aprilis, cum maximo cereorum apparatu & solennissimo Magistratus nobilitatisque totius officio, [29 April. sepelitur apud Humiliatos:] sepultum est corpus, ad latus ecclesiæ dextrum, sub altari Deiparæ, octodecim circiter passibus ab ara Principe; eodemque die multis miraculosis curationibus famulæ suæ sanctitatem Deus omnipotens declaravit.

[37] Neque cum sepulturæ die finis miraculis factus est, sed accurrentibus identidem populis, [ubi miraculis clarescens,] sæpius iterata illa fuere. Quapropter Præposito ecclesiæ, Fr. Salvatori quondam Lazari de Senis, visum est, tantum thesaurum non esse sub terra retinendum diutius: sed efferendum altius in locum magis congruum, quem ad hoc delegerat, excavato pariete inter sacellum Nativitatis Dominicæ & monumentum Bonsignoriorum. [elevatur an. 1489,] Translationi faciendæ consensum præbuit Reverendissimus D. Franciscus, ex illustri Piccolomineorum familia, tunc Senensis Episcopus, postea Pontifex Romanus Pius III; refossaque terra, intra arcam lapideam inventa sunt sola corporis sancti ossa, & arculæ idoneæ imposita, riteque translata mense Novembri anni MCCCCLXXXIX. Postea ornatus est locus a pictoribus: qui etiam in ipso pariete expressere memoriam quorumdam miraculorum, per ipsam divinitus patratorum. Deinceps quoque plura accidere, uti testantur tabellæ donariaque votiva nonnulla istic appensa, ad laudem Beatæ & gloriam Dei, qui sit in secula benedictus. Amen. b

[38] [Appendix auctoris de miraculo recentior:] Nec debeo præterire silentio quod cum præteritis hisce annis quædam personæ, ipsius nomini pie devotæ, persuasissent Reverendis matribus c S. Pretronillæ, ut parietem, intra quem collocatæ erant Reliquiæ sanctæ, ex parte monasterii pertundendum curarent; eaque occasione aperta fuisset arca coram toto conventu sanctimonialium, earum una cui molestus catarrhus caput oculosque gravi afficiebat dolore, magna cum fiducia acceptum ossiculum partibus infirmis reverenter admovit, seque mox liberam sentiens in hanc usque diem vivit sana, [& translatione anno 1583.] sicut attestati mihi sunt admodum Reverendus & Excellens D. Abbas & Canonicus, D. Julius Tuti olim Confessarius ipsius venerandi monasterii; nec non admodum Reverendus Magister Daniel Francus Rector ecclesiæ S. Thomæ Apostoli, uterque conscius prædicti miraculi. Nihilo magis tacere volo, quod cum ipse præterito d anno sacras illas Reliquias videre cuperem, idque impetrassem a prædicto Domino Rectore, contuli me cum Patre Mag. Simone Cannucciario de Senis, ex nostro S. Dominici conventu, ad memoratam ecclesiam, eo tempore quo perfringi debebat paries, capsam venerabilem continens: apertaque coram nobis dictoque Rectore & fabro cœmentario arca, tantus tamque suavis odor totum replevit locum, ut vehementer fuissemus admiraturi, nisi ejusmodi divinis effectibus legendis audiendisque assuevissemus. Tunc Deum collaudantes, sacra ossa reposuimus in capsam meliorem ornatioremque, & hanc in eodem loco sic collocavimus, ut deinceps conspici ab omnibus & honorari possit. Quod dum fit, inventa est intra priorem capsam scheda, testis antea narratæ translationis.

ANNOTATA.

a B. Joannis Bapt. Tolomæi, Vitam collegit & vulgavit Italice idem hic Gregorius Lombardelli, eodem quo hanc Vitam anno 1587, ex qua scimus Avenione apud suos Prædicatores mortuum & sepultum esse, anno 1320, 24 Iunii: ad quem libenter etiam ipsi Latine dabimus ejusdem Vitæ summarium, si interim de aliquo illius publico cultu sufficienter instructi fuerimus: daturi etiam antiquiora de eodem monumenta, qualia videtur habuisse auctor noster, si ipsa nobis communicentur.

b Hic concludendi modus, & quod reliqua sub titulo Appendicis sequantur, verosimiliter indicat antiquiorem Vitam, uti principio diximus præluxisse scriptori, qui eamdem stylo elegantiori explicuerit.

c Ita, ut diximus vocantur Religiosæ Dominicanæ, quæ Humiliatis extinctis successere.

d Id est, anno 1583: nam vita impressa est 1584.

DE VENER. PETRO TEVTONICO,
EREMITA CAMALDVLENSI IN HETRVRIA.

ANNO MCCCCLXXII.

[Commentarius]

Vener. Petrus Teutonicus, Eremita Camaldulensis, in Hetruria (S.)

Auctore D. P.

Avgustinus Florentinus, Camaldulensis monachus, & conditor historiarum sui Ordinis, quarum libros tres, anno MDLXXV publicavit; libro II, agens de privilegiis, Calisti III & Pii II, summorum Pontificum favore impetratis a Marioto, sacræ Eremi Priore totiusque Ordinis Generali XLIII, caput LXXI, ejusdem secundi libri sic deducit: [Reclusus vivens,] Tulerunt hæc tempora Venerabilem Petrum Zelandrinum, Teutonicum, clarissimum Eremitam. Is intra Domini Papæ primum, & postea S. Bartholomæi cellæ secreta, ad triginta annos, squallidus incultusque corpore, moram traxit; dum nitidissimus in anima, pro incolumitate sanctæ Matris Ecclesiæ, in abscondito cælestem Patrem perpetua prece fatigare non cessaret. Quapropter sicut erat divinæ bonitati acceptissimus, factum est ut Pii II Pontificis Maximi animam, [Pii II animam in cælum ferri videt:] ad cælos per Angelorum manus deferri viderit; perinde ac S. P. Benedicto, in excessu Germani Capuani Episcopi, contigisse, memoriæ proditum est; collecto ante ipsius oculos omni mundo, sub quodam rutilante splendore. Ferunt adhuc, ex traditione, eum in hæc tunc cum clamore verba, ineffabili cordis jubilo præ mysterio, prorupisse: Respicite, Fratres, respicite: ecce summi Sacerdotis animam, ab Angelis in cælum evectam, gloriosa assumptione æthera penetrantem: quod ipsum nec qui gesta ipsius Pii litteris mandavere intactum reliquerunt.

[2] [prædoni militi Crucis signum objiciens,] Fama est præterea in transitu cujusdam exercitus, quamdam militum phalangem ad depopulandam sacram eremum venire decrevisse, quod illuc magnam frumenti & utensilium copiam a Casentinatibus, ob timorem belli, asportatam fuisse percepissent. Eam ob rem eremitæ maximo affecti sunt mœrore, adeo ut non defuerint pavidi, qui per alta juga fugiendo salutem sibi comparare statuerint. Verum venerabili Petro incluso, familiam in Domino Jesu sperare enixe hortante, solennemque supplicationem haberi; ubi eremitæ bini & bini, præcedente sanctæ Crucis vexillo, ad ejus cellam appropinquant; vir Dei ab oratione exilit, dextraque signum sanctæ Crucis contra milites, [densa caligine eremū cingit,] qui jam silvam ingressi fuerant, vix formaverat; quando Deus magno miraculo, muro inexpugnabili densissimæ ac frigidissimæ caliginis, eremum in ictu oculi circumcinxit, ut dies, antea clarissima, in atras quasi noctis tenebras sit conversa; tantusque horror omnes invasit, algor & confusio, ut non absque magna difficultate in castra demum sit reditum.

[3] Supervixit venerabilis Petrus usque ad annum MCCCCLXXIII: [mortuus juxta B. Peregrinum conditur,] reliquit vero has fragiles umbras VI Kal. Maji, nonagesimum & octavum agens annum. Corpore vero apud B. Peregrinum condito, divini ei æque a Patribus sunt tributi honores. Egerat de B. Peregrino Augustinus libr. 2 cap. 50, & nos de eodem agemus ad diem III mensis Iunii. Neuirius Vitam describere curaverunt illi priscæ simplicitatis Eremitæ, contenti virtutum memoriam posteris suis per manus tradere; qua paulatim euanescente, præter unius alteriusque illustrioris actionis vestigia & religiosam sacrorum corporum venerationem, nihil remansit, unde sciretur, quo jure paßim Beati vocarentur. Quare Beato etiam Petro (sic enim & Augustinus in titulo capitis 43, & alii auctores incunctanter scribunt, & adhuc usurpatur in sacra Eremo) Beato, inquam, Petro tribui poterit finis epigrammatis, affixi a Gabriele monacho ad arcam B. Peregrini: [& votivis tabellis honoratur:]

Si tamen & vitam cupis & cognoscere mores:
Hoc tibi suppositæ referent, pia vota, tabellæ.

[4] Tabellis enim votivis pluribus etiam B. Petri arcam ornatam fuisse, relatum mihi est, anno MDCLXI, die XX Ianuarii, ad sacram eremum iterato ascendenti: [corpus cum aliis Beatorum corporibus seorsim habetur,] sed restaurato tunc recenter exornatoque magnifice templo, amotæ erant locis suis, quæ post altare majus locum habuerant arcæ una cum corporibus, atque in sacristiam delatæ, donec aptaretur locus alius, eorum sanctitate dignus, quod modo factum est, & præsumi potest non esse factum absque translatione corporum in arcas decentiores, cum veteres admodum simpliciter compactæ ex tabulis & interius vix tectæ panno serico ætate marcido, omnino indignæ fuerint, quæ tanto tempore talem thesaurum continerent. Nec enim dissoluta sunt corpora, quamvis diu humido loco jacentia, sed solida compage consistunt; arentia tamen rigidaque, & lineamentis confusis ac cinereo seu saxeo colore inducto, rudem dumtaxat hominis formam referentia; eademque pondere levia & nullum gravem odorem sperantia, prout ipse testis oculatus sum. Ceterum nihil inter divina Officia de iis, nihil anniversario eorum die fiebat a piis illis eremicolis, [absque speciali cultu in eremo Camaldulensi,] omnem ostentationem fugitantibus. Qui ne secularium hominum accessu impediantur ab otio contemplationis quietæ, ne sacrorum quidem causa apertas habent portas muri, eremum suam ambientis; sed ad unam earum sacellum parvum, & hebdomadatim deputant e suis aliquem istic sacrificaturum. Hospitibus autem & Peregrinis, devotionis ergo eremum prædictam videre cupientibus, præter ducem ad templum & cellam Papæ supra memoratam, nihil præbetur; ne quid eos ibi moretur ultra quam opus est, itaque cogantur, saltē refectionis corporalis causa, descendere ad inferius monasteriū. Hospitium boni-fontis in S. Romualdi Actis dictum, ubi magna cum caritate & liberalitate ministratur omnibus adventantibus.

[5] Cœnobium istud, unde per unum & amplius milliare arduo calle ad eremum scanditur, [in qua, orientalibus lauris simili,] succincte descriptum est VIII Februarii, ad S. Romualdi Acta num. 10. Eremus ipsa formam habet Laurarum, toties in hoc opere & nominatim ad SS. Theodosii Sabæque Acta memoratarum; cellis non contiguis, ut sunt Carthusianorum, sed discretis habitata; sic ut præter templum, toti eremo commune, singulis cellis suum adhæreat sacellum, poßintque eremitæ ad hebdomadas mensesve conclusi degere, extra omne cujuscumque alloquium conspectumque; nisi quod certis horis accedat aliquis Conversorum, qui reclusionis tempore sacrificantibus assistat, & tenuem victum subministret. Extrema omnium & ceteris aliquanto amplior est Cella Papæ, sic dicta, quod anno MCCXX, Vgolinus Cardinalis Velletrensis, postea Gregorius Papa nonus, per sex omnino menses ibidem inclusus vixerit, S. Francisco ipsum illuc comitato, & alteram cellam (quæ S. Francisci nunc dicitur, & reverentiæ causa a Majore sive Priore incolitur) tantisper etiam inhabitante. [est oratorium Papæ,] Ibi sacrificanti Cardinali, in oratorio quod ipsemet consecraverat, ipso consecrationis articulo adstitit supra caput columba cælitus missa, quo indicio futurum Pontificem cognovit predixitque eidem tunc ministrans Conversus, in eadem cella postea reclusus; cujus etiam ossa intra parietem oratorii sublimius condita, cum hoc elogio. B. Leonardi, eremitæ reclusi, ossa hic sita sunt: cujus anima post longam carnis macerationem, visa est in sphæra ignea cæli secreta penetrare; atque eremi campana absque mortalium ope pulsari audita est. Hic quoque prophetico spiritu Reverendissimum Ugolinum Cardinalem, in hac tunc cella reclusum, futurum Papam prædixit: quod ita factum est, & Gregorius nonus nuncupatus. Concessæ sunt etiam a Gregorio Indulgentiæ centum dierum, cellæ istius oratorium visitantibus; quam ut lucrari liberius tum eremitæ ipsi tum peregrini poßint, vacuus nunc fere locus servatur; olim autem ibi sinebantur habitare, qui reclusionem diuturniorem optabant.

[6] Sic ibidem habitavit is, cujus occasione hæc dicere cœpimus Petrus, a Zelandia patria Zelandrinus, a natione seu idiomate etiam Belgis communi dictus Teutonicus. Quænam sit altera cella, S. Bartholomæi dicta, non memini istic audivisse: tantum scio, ex eminenti supra eremum rupe pendentem cellam, nobis eminus ostensam; [ex quo ad S Bartholomæi cellam migravit Petrus.] in qua reclusus quidam habitaret, perpetuum tenens silentium, nec nisi in Cœna Domini ad ceteros in ecclesium descendens, ad quem quot hebdomadis semel ascenderet Sacerdos Confessarius. Cum igitur etiam Petrus decrevisset perpetuum reclusus vivere, & propter Indulgentias in Oratorio S. Mariæ lucrandas non posset omnino liber ab interpellatoribus esse; credibile est remotiorem istam impetrasse. Quod ad Pium II Pontificem attinet, is paratus classem contra Turcos conscendere, dum Venetorum Ducem operitur, Anconæ obiit, anno MCCCCLXIV, XVII Kalendas Septembris. Pientißimā ejus mortem laudaverunt varii: sed qui visionem Venerabili Petro factā attigerit (quod hic innuit Augustinus) necdum nobis lectus est: nec opus est externorum, qui a Camaldulensibus eremitis audita narraverint, testimonio; cū rei veritas ex ipsorummet tradita per manus narratione securius recipiatur.

[7] Porro quæ de Petro ex Augustino Latine dedimus, eadem Silvanus Razzius in Sanctorum ac Beatorum Camaldulensium vitis Italice reddidit. [alia de eodem minus fundate scripta.] Ejusdem Petri meminit Thomas de Minis, in Catalogo Sanctorum ac Beatorum sui Ordinis, Florentiæ edito sub annum MDCVI. Arnoldus Wion in ligno Vitæ loquitur hoc modo, Camalduli S. Petri, cognomento Teutonici, qui Pii II Papæ animam, tribus diadematibus redimitam, longe ipso positus, per Angelorum manus ad cælum deferri vidit: citat autem in Annotationibus Tabulas Camaldulenses: quarum nulla memoria Camalduli est; uti nec Vallumbrosanarum, sæpius ab eo citatarum, Vallumbrosæ: unde discas, has aliud nihil fuisse quam Catalogum ab aliquo monachorum, Arnoldo id petenti, privata auctoritate contextum. Citat deinde Augustinum, apud quem nec Sancti titulum, nec de tribus diadematibus verbum ullum legisse potuit. Interim Hugo Menardus & Gabriel Bucelinus, nescientes hujusmodi scriptoris fidem usquam habere suspectam, licet Augustini textum haberent præ oculis, transcribere tamen maluerunt Arnoldi verba. Neque iis contentus Bucelinus, dū longius ex Augustino elogium petiit, nec posset non aliquid addere de suo, periculum a manu prædonum paratū & a Petro depulsum descripturus, extremum ab imminente exercitu excidium Camaldulo imminens, audaci exaggeratione commentus est.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April III: 27. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 26. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 26. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!