Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April III           Band April III           Anhang April III

27. April


XXVII APRILIS.

SANCTI QVI V KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Antonius, Presbyter & Eremita Lucæ in Italia.
S. Alpinianus, Presbyter in Aquitania.
S. Castor, Martyr, Tarsi in Cilicia.
S. Stephanus, Martyr, Tarsi in Cilicia.
S. Anthimus, Episcopus Nicomediensis, Martyr.
Et multitudo universa gregis, Martyres.
S. Zenon Ep. Martyr in Lydia.
S. Genesius, Martyr in Lydia.
S. Sodalis, Martyr in Lydia.
S. Marinus, Martyr in Lydia.
S. Zoticus, Martyr in Lydia.
S. Elpidius, Martyr in Lydia.
S. Eutychius, Martyr in Lydia.
S. Lupicinus, Martyr in Lydia.
S. Hermes miles, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Eppeus Presb. Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Elpidius, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Hermogenes, Martyr, Melitinæ in Armenia.
S. Caprus seu Cyprus, Martyr, in Castello Aioviæ.
S. Maurus, Martyr, in Castello Aioviæ.
S. Captus seu Castus, Martyr, in Castello Aioviæ.
S. Husandus, Martyr, in Castello Aioviæ.
S. Prianus, Martyr, in Castello Aioviæ.
S. Victor, Martyr, in Ægypto.
S. Maximus, Martyr, in Ægypto.
S. Marcianus, Martyr, in Ægypto.
S. Paulus, Martyr, in Ægypto.
S. Germanus, Martyr, in Ægypto.
Alii sex, Martyres, in Ægypto.
S. Germelina, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Lætissima, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Felicia, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Germana, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Felix, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Euanthia, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Victorinus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Nicephorus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Dioscorus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Papias, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Serapeon, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Ioannes, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Iulius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Timia, Martyr, Antiochiæ.
S. Maurus, Martyr, Antiochiæ.
S. Attus Diac. Martyr, Antiochiæ.
S. Gennosa, Martyr, Antiochiæ.
S. Sodalis, Martyr, Antiochiæ.
S. Lolion junior, Martyr apud Græcos.
S. Liberalis, Altini in Italia.
S. Anastasius Primus, Pontifex Romanus.
S. Eulogius Xenodochus, Constantinopoli.
S. Tertullianus, Episcopus Bononiæ in Italia.
S. Theophilus, Episcopus Brixiæ in Italia.
S. Ioannes, Abbas monasterii Catharrorum.
S. Zita, Virgo, Lucæ in Italia.
B. Iacobus Ordinis Minorum, Bitecti in Apulia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Florentinus, Regis Scotiæ filius, cujus corpus in pago Bonnet diœcesis Tullensis requiescit, & celebri peregrinatione colitur pro recuperando mente captis sanæ rationis usu, notatur hoc die a Davide Camerario, libro 3 de Scotorum pietate, & vita circa templi parietes descripta haberi dicitur. Informationes inde ad nos partim missas partim mittendas, casus varii dißiparunt impediveruntque, nec vacat novas præstolari, ideaque dimittimus ipsum ad Supplementum Ianuarii; cui mensi adscribitur, a Dempstero in Historia Ecclesiastica Scotorum, recensitis XIX capitulis Vitæ ab incerto auctore descriptæ, & in Menologio ejusdem gentis, tamquam in Lingonibus coleretur XIV aut XVI Januarii.
S. Simeon, Episcopus Hierosolymitanus, celebratur a Græcis in Menæis, Menologio, Anthologio: item in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco. Acta ejus dedimus die XVIII Februarii.
S. Walburgis, Virgo, refertur a Wione, Dorganio, Menardo, Dempstero & in Martyrologio Anglicano. Vitam ejus illustravimus XXV Februarii.
B. Stephanus, Abbas Obazinensis, in Gallia, inscriptus Menologiis Henriquez, Bucelini & Chalemoti. Vitam dedimus VIII Martii.
SS. Macedonius, Patricia & Modesta, memorantur in Ms. Casinensi. Sunt hi conjuges cum filia, Martyres Nicomedienses, de quibus egimus XIII Martii.
S. Fredericus, Episcopus Leodiensis, ad hunc diem refertur in Epitaphio. Ab aliis XXVII Martii.
S. Zosimas, piissimus Pater noster, memoratur in duplici Ms. Taurinensi Ducis Sabaudiæ, & aliquo Parisiensi Cardinalis Mazarini. Videtur esse ille, qui S. Mariam Ægyptiacam sepelivit, de quo ad hujus Vitam egimus II Aprilis.
Tutelo, monachus San-Gallensis in Helvetia, in Necrologio ejusdem monasterii & Menologio Benedictino Bucelini refertur cum titulo Beati. Sepultus est in sacello S. Catharinæ cum epitaphio cultum aliquem, aut saltem privatam venerationem, & opem supplicantibus crebro latam, testante. Quæ de ipso haberi possunt, omnia permixta sunt Vitæ S. Notkeri VI Aprilis.
S. Dioclia, Martyr Pompeiopoli in Cilicia, inscripta est Catalogo generali Ferrarii, citato Menologio Græcorum. Verum nusquam apud Græcos eam reperimus. Iterum de ea agit cum Calliopio Martyre & filio: in cujus Actis ejus fit mentio VII Aprilis.
S. Godebertæ Virginis translatio, memoratur in Ms. Atrebatensi, & a Saussajo, Wione, Dorganio, Menardo. Vitam dedimus XI Aprilis.
Lanthildis, Abbatissa in pago Galliæ Sagiensi, ut Sancta, indicatur in Gynæceo Sacro Arturi du Monstier. Laudatur in Vita S. Opportunæ die XXII Aprilis.
S. Publion, Martyr, refertur a Græcis in Menæis. Is est Publius aliis, de quo egimus XXV Aprilis.
S. Valentini et Sociorum, Martyrum, festum agitur in Eremo S. Mariæ, nobili apud Helvetios monasterio, vulgo Einzidlensium dicto, propter illius caput & aliorum partes notabiles cum authenticis instrumentis Roma missas anno 1669, præsenti die ad id prudenter lecto, quo nullus in Martyrologiis Valentinus occurrit, ne hic, cetera ignotus, cum alio aliunde noto confundatur.
S. Felix, Episcopus & Martyr, refertur hoc die a Tamajo his verbis: Carthagine nova Hispaniæ S. Felicis ipsius civitatis Episcopi, qui in Diocletiani Imperatoris persecutione pro fidei confessione vexatus, variisque tormentorum cruciatibus affectus, demum ad martyrii lauream strenuus agonista cucurrit. Nulla ejus mentio apud vetustiores, nisi apud Iulianum Petri in Adversariis. Scribunt de eo historici recentiores Franciscus Cascales in Historia Carthag. discursu II. Vargas in Historia Hortensi § 1; Ægidius Gonzales Davila, tom. 2 Theat. Eccles. Hispan. in Eccles. Carthag. cap. 1.
Stephanus Papa, qui Pippinum una cum conjuge in Regem coronavit, memoratur in MS. Florario: ab aliis dicitur pridie sive XXVI Aprilis, vita functus; sed non traditur in Sanctos relatus.
Assanus, inter Hibernicos Sanctos refertur in Martyrologio Tamlachtensi, & Mariani Gormani. Colganus, suspicatur esse S. Asycum; quem Ecclesiæ Alfinniensi primum Episcopum præfecisse legitur S. Patricius, in Vita per Iocelinum num. 95.
Lugadius, unus ex Clericis in præcitata Vita Patriciana num 80 nominatis, qui in ejusdem Vita Tripartita dicitur filius Erci, & Episcopus de Fordhrum in Media, abest a nostro Martyrologii Tamlachtensis ecgrapho, laudatus a Colgano, Annot. 104, ad Iocelinum, ut in illo, vel saltem in Mariani Gormani ac Maguir Martyrologiis, hodie descriptus.
Romanus, Episcopus & Confessor apud Moguntiam, indicatur in MS. Florario. At nullus apud Moguntiam Episcopus sedit, Romanus nomine.
Ancharius, Confessor in territorio Meldensi, memoratur in MS. Florario. Est nobis hactenus ignotus, neque ejus meminit Saussajus.
Conradus, Episcopus Ultrajectinus, cum titulo Sancti & Martyris, refertur a Ferrario: citato Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, ubi is ejus cædem describit cum aliis gestis, & solum felicis recordationis titulo honorat. Galenius in Fastis Agrippinensibus venerabilem compellat.
Reynaldus, Abbas Fusciniaci in Gallia, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati, memoratur ab Henriquez, Bucelino & Chalamoto. Inter Pios a Saussajo.
B. Hugo de Lacerta, Ordinis Grandimontensis, dicitur a Carolo Fremondo in vita, Canonico Officio coli ad XXVII Aprilis, facultate ad hoc privatim faciendum a Summis Pontificibus eorumque Legatis data; quorum tamen neminem nominat. Vita illa una cum Vita S. Stephani Fundatoris lucem aspexit Gallice anno 1647: anno vero proximo superiore excusum erat Proprium festorum Ordinis Grandimontensis, in quo nulla B. Hugonis mentio. Nos; quod sine præjudicio sancti Ordinis fiat, ejus hic meminimus, donec certius aliquid doceamur & accipiamus Vitam Latinam, quam ex testium coævorum relatu scripsisse dicitur Guilielmus de S. Savino: speramus enim eam adhuc superesse, & pro ea impetranda litteras dedimus ad eum, qui Vitam antiquam ipsius S. Stephani nobis olim descripsit, & alios qui videbantur posse juvare.
Petrus Aureolus, Archiepiscopus Aquensis in Gallia,
Stephanus, Confessarius B. Camillæ Piæ, Carpi in Insubria,
Bartholomæus, Frater laicus devotissimus, Cæsaraugustæ,
Petrus de Scarperia, item laicus, Fesulis in Tuscia.
Joannes a Capistrano, in Aprutio sub an. 1570 clarus, omnes ad hunc diem inserti Martyrologio Franciscano, tamquam Beati, quamvis nulli eorum veneratio aut cultus aliquis publicus impendatur. Qualem etiam non putamus impendi, neque diem obitus certum sciri
Hieronymæ-Seraphinæ, & Angelæ-Catharinæ, Abbatissarum in monasterio de Vedano Provinciæ Mediolanensis, quamvis corpora speciali in sepulcro unoque in loculo condita, scribat Waddingus ad an. 1448.
Saturninus & Socii sex Latrones, a SS. Sosipatro & Jasone ad fidem Christi conversi, memorantur in Menologio Basilii Imperatoris. In Menæis & Martyrologio Romano XXIX Aprilis.
S. Cercyra Virgo & Martyr, illis adjuncta, refertur eodem XXIX Aprilis.
S. Robertus, Abbas Molismensis, colitur hoc die in Ecclesia Abrincensi, Vitam ejus damus XXIX Aprilis.
SS. Eraclius, Justus, Maurus, Vitalis, Fulginii Martyrium sub Deciano Præside passi, indicantur in Ms. Florentino Consiliarii Strozzi, & in Martyrologio Florentiæ anno 1486 excuso. Sunt tres primi Fulginates, quibus forsan Vitalis adjunctus, qui seorsim hoc die memoratur in MSS. Casinensi & Florario; & forsan est S. Vitalis pater SS. Gervassi & Protasii, qui colitur XXVIII Aprilis.
Ast alii tres a Fulginatibus honorantur IV Maji.
S. Evellius, Martyr Romæ, indicatur a Greveno & Canisio, relatus in Martyrol. Rom. & aliis XI Maji.
S. Merwina, Virgo & Abbatissa in Anglia, indicatur a Menardo, Mathew & Bucelino; sed in Anglicano Martyrologio XIII Maji.
S. Paschalis Papa, indicatur in scripto Kalendario Ordinis Benedictini. Colitur is XIV Maji.
S. Torpetis Martyris, veneratio apud Leodienses, indicatur a Saussajo. Colitur potißimum XVII Maji.
SS. Gervasii & Protasii, inventio Suessione, indicatur in Martyrologio Gallicano Saussaji. Dies eorum natalis est XIX Junii.
S. Martinus, Episcopus Tungrensis, proponitur in quodam scripto Carthusiæ Bruxellensis non antiquo. Dies ejus natalis est XXI Junii.
Sosipater & Jason, discipuli S. Pauli, referuntur hoc die in Menologio Basilii Imperatoris, & die XXIX Aprilis, in Menæis Græcorum: in qua relatione nonnulla videntur examine acuratiore indigere. Quod poterit commodius fieri, ad dies, quibus a Latinis referuntur
S. Sosipater XXV Junii.
& S. Jason XII Julii.
S. Christophorus, Martyr, memoratur in Ms. Adone Leodiensi S. Laurentii, ab aliis sequenti die. Dies natalis est XXV Julii.
B. Petrus Armengol, ex Ordine B. Mariæ de Mercede Captivorum, obiit XXVII Aprilis: sed in oppido de la Guardia diœcesis Tarraconensis, colitur die quo de eo erit agendum I Septembris.
SS. Aristarchus, Marcus, & Zeno ex LXX, referuntur hodie in Menologio & Menæis ac variis Mss. Marcus etiam in Hagiologio Lusitanico Cardosi & Martyrologio Hispanico Tamaji, quasi sit Episcopus Atinensis, de quo sequenti die; & corpus Bracaræ translatum fuerit; & idem cognatus Barnabæ ac discipuli Pauli cognomento Ioannes: quæ nobis non probantur. Coluntur a Latinus S. Aristarchus IV Augusti.
S. Marcus Joannes dictus XXVII Septembris.
Quo etiam die iterum a Græcis commemoratur S. Zeno.
Eusebius, S. Reguli socius, refertur a Camerario Scoto: poterit agi de eo, cum de Regulo, (qui Reliquias S. Andreæ dicitur transtulisse) agetur XVII Septemb. aut quando asserit Camerarius ab aliis coli
Eusebium. XXX Septembris.

DE SANCTO ANTONIO,
PRESBYTERO EREMITA, LVCÆ IN ITALIA.

[Praefatio]

Antonius, Presbyter & Eremita Lucæ in Italia (S.)

D. P.

[1] Francisci Mariæ Florentinii, viri supra Medicæ artis experientiam summam eximia quoque eruditione clarißimi, [Acta unde accepta] geminum hoc die proferimus beneficium, ex suppeditatis ab eodem membranis tunc acceptum, cum ejus liberalißimo hospitio fruebamur Roma revertentes: Acta scilicet S. Zitæ, penultimum hujus diei locum obtinentia; & S. Antonii Eremitæ, ipso in limine ponenda. Vtriusque memoriam ad hunc diem extare docet ipse in Annotatis ad suum Martyrologium, [ejus mentio in Kalendariis,] idque in vetusto MS. Kalendario his verbis: V Kal. Antonii Eremitæ & Sitæ de Luca. Aliud minus antiquum habere se dicit, cum memoria solius primi, idque sub nomine Antonini, quo vocitatur a vulgo, quodque usurpaverunt Ado atque Notkerus ad XVI Kalendas Iunii, ubi agunt de S. Torpete per istum Sanctum baptizato, priusquam ad supplicium capitis sub Nerone tolerandum raperetur, prout in Actis utriusque legitur. Et in Actis quidem S. Torpetis, qualia habentur in MS. Trevirensi S. Maximini ac fere etiam apud Mombritium hæc notantur:

[2] [& Actis S. Torpetis Martyris ab eo baptizati.] Exjens S. Torpes de palatio, multū intrase cogitās, dixit: Quid faciam? Idolis serviendo, baptismū non accipio salutis. Et sciens quod sanctus Presbyter, nomine Antonius, absconsus esset in monte, exjens portam quæ appellatur Lucana ad latus amphitheatri, per noctem ambulavit ad eum: ascendit in montem, clamare cœpit dicens: Pater sancte, Antoni Presbyter, ubi es? responde mihi. Tunc Presbyter S. Antonius dixit de loco orationis suæ: Et quis es tu, fili? S. Torpes dixit: Audi me, Pater, & non timeas, quia osculabor manus tuas, & ora pro me: quia jam ego hesterna die Imperatori dixi: Christum adorare desidero; & dubius factus sum quia non sum baptizatus, ideoque requiro te, ut baptismum percipiam salutis. Tunc Presbyter: Nescio si vera sunt quæ hortaris. S. Torpes respondit: Et si mentior, non sum dignus baptismum percipere salutis. S. Antonius dixit: In nomine Domini mei Jesu Christi ego te baptizabo. Et descenderunt ad pedem montis, ubi est aqua viva ad latus storiæ leonum: & benedixit aquam suis manibus, & perfudit eum baptismo salutis, & signaculo Christi facto, dixit ad eum: Vade, fili, quia crescet tibi virtus loquendi & expugnandi adversarios tuos. Tunc osculatus est eum, & plorans dixit ei, Angelus Domini comitetur te, fili. Ait S. Torpes: Ora pro me, Domine Pater. Hæc ex Actis S. Torpetis, quæ in pauciora loco citato Ado & Notkerus contrahunt.

[3] Cum ex his appareat quod S. Antonius Lucensis debeatur Italiæ, [Ejusdem mater an ad S. Antonium Ægyptium traducta ab aliis?] posset aliquis suspicari, Guitam quoque, Italicam origine & Intemelio in finibus Liguriæ oriundam, quam Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi matrem adscribit S. Antonio Ægyptio, persuasus ab Aymaro Falcone & avita Intemeliensium traditione; matrem revera fuisse S. Antonii Lucensis. Huic enim favet soli natalis communio & nominis utrique communis notio facillime potuit ab imperito vulgo traduci ad S. Antonium Ægyptium, vulgo celebriorem. Corpus anno a nato Christo MCCI repertum fuisse, [Corpus repertum an. 1201,] indicat ecgraphum inscriptionis, hactenus in Lucensi templo S. Paulini asservatæ, relatum a Florentinio: quod est hujusmodi. Ecce hic est corpus S. Antonii Presbyteri & Heremitæ, qui sepeliebat corpora sanctorum Martyrum, sub Nerone Imperatore & Anolino, decollati die sanctæ Resurrect. & IIII die Madii. [cum inscriptione,] Sancte require corpora Episcoporum hujus urbis, Presbyterorum, Eremitarum, Militum, Martyrum & Confessorum. S. Dionysius, dedicavit ecclesiam istam in honorem Salvatoris cæli & terræ, & sanctorum Martyrum & Confessorum. X die Octobris, tempore S. Clementis Papæ & Martyris urbis Romæ ✠ III ✠ Anno Domini MCC primo, inventus est B. Antonius, & de monumento extractus mense Februario.

[4] [qua debite interpuncta,] Hactenus inscriptio illa, quæ quantumcumque a Razzio & Franciotto atque infra in Actis diverse relata, quin tamen a Florentinio accuratius quam ab alio quoquam ex ipso lapide descripta sit, dubitari non sinit, summa ejus in hujusmodi rebus solicitudo ac fides. Sed licuit ei pro suo arbitratu interpungere, ut interpungenda censuit, quæ more prisco reperit indistincta. Cum autem citra conjecturam haberi verus sensus nequeat; & hic ab interpunctione pendeat; tentemus etiam nos aliquid conjectando, si forte pronius ad clariorem veritatem poßimus attingere, in titulo alias obscurißimo: quem licet anno MCCI sculptum cognoscamus: exceptis tamen lineis ultimis, fuisse transumptum ex alio antiquiori nullatenus ambigimus. Circa hunc autem primum occurrit dubium, [videtur indicari Martyr obiisse,] utrum intelligi poßit decollatus S. Antonius sub Nerone Imperatore & Anolino (Tusciæ Præside & suum tribunal habente Pisis, ut scribit Vghellus in Episcopis Lucensibus tom. 1 col. 842) an vero id perperā scriptum sit, & corrigendum ex Martyrologio Hieronymiano, ubi aliquis Antonius Presbyter ponitur, post Anthimum Episcopum Nicomediæ passum, hoc modo: In Nicomedia Anthimi Episcopi. Stephani Episcopi. Antonii Presbyteri: quos pariter in Nicomedia passos varia posteriora Martyrologia supposuere.

[5] Acta S. Anthimi infra dabimus, absque ulla mentione Stephani Episcopi & Antonii Presbyteri. [& absque loco relatus in Martyrologio S. Hieronymi,] Proinde nihil est quod nos cogat fateri, primum istius Martyrologii auctorem intendisse, ut hos quoque Nicomediæ passos intelligeremus. Cum autem in hoc ipso Martyrologio non pauci referantur absque notitia loci, sive quia locus ignotus collectori erat, sive quia per socordiam librariorum fuit omissus; nihil est quod efficaciter nos prohibeat suspicari, quod istic relatus, sit decollatus Lucæ. Etenim omnis notitia, quam de Sancto hoc Presbytero habemus, pendet partim ex Actis S. Torpetis, quæ non debuerunt Martyrii, post S. Torpetis agonem ab Antonio obiti, meminisse; partim ex præcitato titulo, cui licet posterius sculpto, non debet absque causa derogari fides. Non igitur cum Florentinio inscitiam librarii Lucensis arguam, [licet Lucenses nunc eum habeant pro Cōfessore.] qui Antonium Nicomediæ Presbyterum ac Martyrem, cum Lucensi Confessore eadem die venerato eumdem putaverit, ac ideo Antonium in Antoninum commutaverit: sed tantum dolebo, non esse distinctius expressum locum, quo S. Antonius passus est; eoque factum, ut dubii hæreamus; Lucensis an alius in Hieronymiano Martyrologio inveniatur. Quod si Lucenses suum Antonium non colunt ut Martyrem, id poterit longo temporis spatio imputari, quo ignotum corpus sub terra latuit; omni veteris cultus extincta memoria: & quod ne tum quidem, cum contigit corpus & antiquum titulum inveniri, concordes inter se essent Lucenses de interpretatione ejusdem tituli; ideoque maluerint certo Eremitæ atque Presbyteri titulo contenti esse, quam incertum Martyris encomium usurpare: quod & nos facimus, lectori liberam conjectandi facultatem relinquentes.

[6] [Decollatus autem fuerit die Paschæ] Sequitur die sanctæ resurrectionis, & IIII die Madii. Si non de simplici Dominica (Resurrectionis enim memoriam quælibet Dominica nobis revocat) sed de Paschali Dominica agitur, certum est hos dies non posse concurrere. Sed, ut dixi, libera est in iis, quæ sine interpunctionibus antiquitus scripta fuisse constat, interpunctionum asciscendarum optio; eaque tum debebit censeri bona, cum, quod alias vitiosum erat, integrum accipit sensum. Sic igitur lego: Ecce hic est corpus S. Antonii… decollati die sanctæ Resurrectionis. Cetera ad sepulturam referens, cum modica correctione, [& 4 Maii sepultus.] sic accipio: & IV die Madii sepulti. Tum pergo ac lego: Requirens corpora… S. Dionysius, dedicavit ecclesiam istam … X die Octobris. Audax, inquies, correctio. Sed volve & revolve has voces Sancte require, cumque ex eis nequibus sensum facere, qui cum præcedentibus sequentibusque cohæreat; fatere opus fuisse correctione aliqua; & imperitos sculptores accusa, quod in hanc neceßitatem compulerint posteros; vel potius etiam ipsos excusa, quod vetustate exesa verba antiquæ membranæ vel lamellæ plumbeæ, simul cum corpore inventæ, minus integre expresserint.

[7] Quis autem ille S. Dionysius? Crediderim ex iis Lucensibus Episcopis fuisse unum, [Dedicatio ecclesiæ perperam attributa S. Dionysio Parisiensi:] quorum ab anno XC usque ad CCCXXV excidisse memoriam queritur Ferdinandus Vghellus tom. 1 Italiæ sacræ. At, qui hæc lapidi incidenda curavit seculo XIII ineunte, cum alium S. Dionysium non cognosceret quam Parisiorum Apostolum, paßim tunc creditum a S. Clemente Papa Apostolatus sui mandatum accepisse, de suo dicendus erit addidisse cetera, Tempore S. Clementis Papæ & Martyris urbis Romæ. Idem videtur hæc signa, ✠ III ✠, solius ornatus gratia aut explendæ lineæ causa apponi permißisse: quorum alias nulla apparet significatio. Si vero ad extremum requirat aliquis cur XXVII Aprilis colatur, qui tali die nec mortuus fuit nec sepultus, pergam conjectando suggerere, quod inventio corporis, tali die contigerit, idque ætate magni Constantini; quando primum potuere Lucenses, de requirendis Sanctorum pridem sepultorum corporibus, & fabricandis supra eorum memorias ecclesiis, cogitare.

[8] Non tantum Pisis, sed etiam Senis colitur hic S. Antonius, dedicata eidem ædicula prius quam S. Antonius Ægyptius moreretur, [item alterius Senis,] ne eum ibi coli putes. Fuit ea quidem postea restaurata & aucta; sed mansit primum S. Antonii nomen, antiquioris dedicationis memoriam servante inscriptione, quæ ibidem extat, & apud Vghellum legitur Tomo 3 col. 620. Has sacras ædes, Divo Antonio dicatas, Blasius Eremita construxit, sanctusque Episcopus Donatus consecravit, Divo Damaso summo Pontifice & Valentiniano Imperatore, anno salutis CCCLXXV. Fuit hic annus insignis morte Valentiniani Senioris, obita die XVII Martii; & initio Iunioris, ad imperium evecti XXII Novembris. Sed cum annos ab Incarnatione numerare instituerit longe recentior usus; non puto scrupulose exigendam esse ab inscriptionis auctore rationem definiti ab eo numeri. Non tamen censeo tam fuisse bardum, ut, quod ei imputat Vghellus, annum scripserit CCCXXXV quando neque Damasus ad Pontificatum neque ullus Valentinianorum ad Imperium pervenerant: sed malo opinari, ei qui ecgraphum Vghello misit, obrepisse ut pro I. scriberet X, ideoque congruum restituto numerum: [malo ad S. Donatum Aretinum traducta.] pariter supponens, Donatum Episcopum, non esse famosum illum Aretinum, qui solum ad Iuliani tempora pervenit, neque præsumi debet ecclesiam consecrasse in aliena diœcesi: nam suos Episcopos proprios Senæ habuerunt cum initio quarti seculi, ex quibus Lucifer & Florianus nominantur. Quid igitur? a Floriano (qui cum S. Donato Aretino vixit) usque ad Dodum (qui integro post seculo obiit) desiderantur Episcoporum Senensium nomina, quorum unus fuerit Donatus, Antonianæ ecclesiæ consecrator. Quod si quis, propter additum titulum Sancti, putet Aretinum intellectum ab auctore inscriptionis: huic consequenter tribuat vitium notati perperam anni CCCXXXV; cum unus error sequatur ex alio. Manet interim, ex communi tunc opinione ecclesiam istam vetustißimam credi, & confirmari cultum ejus cui ipsa fuit dedicata.

ACTA
Ex MSS. Franc. Mariæ Florentinii.

Antonius, Presbyter & Eremita Lucæ in Italia (S.)

BHL Number: 0585

EX MS.

[1] [Brevitas humanæ vitæ,] Ad laudem & gloriam & honorem D. N. Jesu Christi pariterque honorem S. Antonii, Presbyteri & Eremitæ, suique sancti nominis profectum, nostraque semper hilaris prosequatur discretio. Cum nostræ vitæ cursus sit quidem valde pusillus, & caro nostræ mortalitatis paulatim exarescat, tunc tremit effœto corpore laxa cutis. Ait enim Psalmista, Dies mei sicut umbra declinaverunt, & ego sicut fœnum arui, quoniam defecit in dolore vita mea & anni mei in gemitibus. [Ps. 101, 12, Ps. 30, 12] Vapori ergo & stipulæ imaginatur omnis gloria terrenorum, vita hominum pro umbra evanescit, nec non humana conditio protoplasti rubigine maculata subjacet vanitati: cujus rei causa vanitas est omnis homo vivens, qui dictus homo, quando ortus est de humo, imo de limo formatus, compellitur suo generi pro tempore respondere. Quare homo in humum, cinis in cinerem, tamquam ad speciem sui generis, revertitur & addicitur, ut resurgat & renovationis gratia renovetur. Non ita mors hujus seculi est nuncupanda, sed transitus jucundissimus, qui fit de morte ad vitam, quatenus expellatur omne dominium tenebrarum. Audite cæli quæ loquar, audiat terra verba oris mei: vir insipiens non agnoscet & stultus non intelliget hæc: Beatus homo quem tu erudieris Domine & de lege tua docueris eum. [incitamentum est ad cumulandas virtutes & merita.] Exultate itaque justi in Domino; sed cum tremore confidentes in bonæ operationis proposito persistatis, sed cum cautela; ne hostis ille antiquus adversus vos possit in aliquo maligniter prævalere, qui latitat in occultis, quo possit interficere non merentem. Verum potius, per honestæ conversationis & humilitatis viam, studeatis dirigere gressus vestros in viam pacis, ut cum Sanctis suis & Virginibus electis introire ad cælestis sponsi nuptias penitus valeatis.

[2] Cum autem intra divinæ Theologiæ imperia propositum sit nobis, ut intueamur Altissimum, quatenus Sanctorum corpora, quasi semiviva, cum intimo cordis affectu jugiter teneamur venerari ac colere in terris; B. Antonii corpus intendimus & veneratione colere ac colendum proponere universis. Quapropter in cordis gremio nostræ devotionis, circa ejus beatitudinem, in tantum pullulavit & sedit affectus; quod vobis, Christi muneribus refocillari optantibus, Israelitarum deberemus intimare præconia. Verumtamen sub brevi loquendi stylo, quidquid de instantia vitæ pariterque morum compositione, antiqua veridicorum relatione ac rerum experientia didicerimus, nitimur seriatim enuntiare vobis summatenus; ut laus ejus benevolo in ore vestro crescat, & vestræ operationis merces favente Domino non deficiat. [S. Antonius vitæ solitariæ amantior in eremū secedit,] In divinis quidem historiis duos Antonios fuisse legimus, quorum alter beatus iste Antonius, a crepundiis suæ ætatis divinis eloquiis emancipatus, & morum honestate luculentus, ab Neronis tempore & Petri Apostoli, in fide Christi solidatus, verus Israëlita exstitit & prædicator. Nam quia os suum favum propinabat doctrinæ, & lex clementiæ nec non pietatis erat in lingua ipsius; nequaquam inefficacia & vana loquebatur, sed ejus sermo sale conditus sanabat & reficiebat auditores ejus. Cumque hujuscemodi vitam suam eligendo, hujus spinosa gaudia mundi contemneret, in territorio Lucano, stadiorum quinque spatio ab Urbe distante, in a monte nominato Pisano cellulam suam & ecclesiam ædificavit, in Christi obsequiis valituram: quæ utique ecclesia b & locus usque modo B. Antonii singulari nomine nuncupatur. In quo cœlibem diu protelando & deducendo eremiticam vitam, dulcia ejus acta ineffabilis finis & exitus valde collaudant: quoniam a lascivis convitiis suum corpus acriter privabat, parum loquens in hebdomada: obtutibus hominum raro seipsum repræsentabat, verum cælestia dona aspirans, semper devote lugendo, consolationem æternæ vitæ a suo figulo exigebat, & desiderabat ut idem Dominus exaudiret illum.

[3] Nam beatus Vir Antonius, cujus festivitatem hodie colimus, [collecta Martyrum corpora sepelit:] divino spiritu indutus & gratia Christi repletus, ubicumque in Tuscia alibique Sanctorum Martyrum & Confessorum corpora inveniret male & inepte sepulta, accipiebat illa & deportabat in Lucanam civitatem sepelienda ad locum, qui tunc temporis vocabatur Sanctorum cellula: in qua multa & innumerabilia, quæ ipse sepelivit. Specialiter sepelivit in hac ecclesia corpus c B. Paulini, primi Lucani Episcopi, qui fuit discipulus B. Petri Apostoli, qui tot & tanta beneficia a Deo pro Lucana civitate impetravit. In ea namque ecclesia multa sepelivit Sanctorum Martyrum & Confessorum corpora B. Antonius: aliquando enim per totam Tusciam Sanctorum corpora recolligebat, & cum magna devotione & laude ad Lucanam civitatem, in ecclesia, (quæ tunc S. Trinitatis vocabatur & modo d S. Paulini nominatur) ea sepeliebat: aliquando etiam cum B. Paulino prædicabat & baptizabat, [cum S. Paulino prædicat & varios baptizat,] & in omnibus actibus suis valde ordinatus erat, & Deo & hominibus mirabiliter placebat. Quare pro ipsius dignis operibus revelavit coram populo multa miracula Deus. Fuit ergo quodam in tempore, cum Nero Imperator, impiissimus & severus persecutor Christianorum, suum infeliciter prosequeretur imperium, [quod] Pisis Christi fideles, in divinis obsequiis vitam ducentes, propter nimiam Neronis crudelitatem atque sævitiam, corporis cruciarum jugiter pertimescentes, non solum ipsum sed & nomen ipsius undique fugiebant clandestine. Lætamini igitur in Domino & exultate justi & gloriamini omnes recti corde; quoniam qui perire timet & salvari desiderat, ab unitate Ecclesiæ non recedit.

[4] Cum iste Imperator Nero crudelissimus in suo palatio quamplurimos haberet milites, in ejus Imperio strenuos atque fideles, de quorum collegio erat Torpes, nomine, doctrina & sapientia omnino vir magnus & prudens; [interque eos S. Torpetem,] iste Torpes, Neronis consiliarius & totius palatii archimandrita, omnium militum dominabatur auriga; qui nimia sæveritate pollutus, ad Christianos delendos pariter & cruciandos die noctuque nitebatur, prout Saulus, postea nomine Paulus. [Ps. 33, 15] Dictum est enim per Psalmistam: Discede a malo & fac bonum, inquire pacem & prosequere eam. Ascendit tandem in illum Torpetem S. Spiritus ignis, qui illius vitiorum exarsit rubiginem, & suæ pietatis continuam dedit virtutem; qui tyrannica feritate deposita, & Neronis ejusque complicium consortia respuens, nec non perfidum deponendo errorem, a B. Antonio in pede montis in quo morabatur, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti baptismatis unda fuit renatus. Laudabat ergo Patrem, & benedicebat Filium, qui suum lumen sacrum radiavit in illum, cujus solius radiis, non ex suis meritis, sed singularis suæ potentiæ gloria, factus luculentus, laborabat pervenire de bono in melius, quatenus valeret vocem Christi audire, & sedere in dextera Patris in die novissimo ejus, de cujus consortio lætantur Angeli in cælis, fidelium turba gloriatur in terris. Cumque vetustas temporis communem agonem mortis B. Antonio præberet, de hac flebili mundi vita & inope valle atque miseria, ad cælestem gaudii palmitem, felici vocatione cum piis fructibus, migravit ad Dominum. Cujus gloriosum corpus cum hymnis & laudibus in eadem cellula fuit sepultum, quæ e S. Georgii basilica hodie vero nomine nuncupatur, [Sepelitur Lucæ,] in qua B. Antonius consueverat sepelire Sanctorum Martyrum & Confessorum corpora multa. Tandem cum per multum temporis lustrum, odoriferum corpus B. Antonii in gremio terræ moraretur sepultum; ita quod, memoria hominum pene vetustate lapsa post terga, ab hominibus haberetur neglectum, tunc apparuit cuidam civi Lucano, nomine Alberto, in visione, quod corpus B. Antonii Presbyteri & Eremitæ in basilica B. Georgii cum magna acie Sanctorum Martyrum & Confessorum ac Virginum requiescebat. Et cum ista mentem Alberti in nocte sæpe sæpius verberaret visio, a somno expergiscens trepidus & inconsultus, nolebat aliis revelare, quasi verecundia ductus.

[5] Postmodum placuit dexteræ Excelsi, quod iste Albertus, convocatis multis Clericis & multorum sapientum choro habito, accepto ligone, cœpit fodere locum in somno sibi revelatum. [corpus inventum an. 1200,] Cumque incepissent fodere pariter supra sepulcrum S. Antonii Presbyteri & Eremitæ, [invenerunt illud] ante altare f B. Mamiliani situm, in quo taliter continebatur scriptum. Hic est corpus S. Antonii Presbyteri & Eremitæ, qui sepeliebat corpora Sanctorum Martyrum, sub Nerone Imperatore & Anolino. g Pro fide sanctæ Resurrectionis. Require corpora hujus urbis Episcoporum, Presbyterorum, Eremitarum, Militum, Martyrum & Confessorum. S. Dionysius, dedicavit ecclesiam istam in honore Salvatoris cæli & terræ, & sanctorum Martyrum & Confessorum, h nono decimo die Octobris, tempore S. i Clementis Papæ & Martyris urbis Romæ. Peracta & inventa sunt hæc sub Episcopo k Guidone Lucanæ civitatis, Imperatore l Henrico tunc imperante & annorum tempore currente, Imperante MCC m prid. Non. Novembris Indict. IV, regnante D. N. Jesu, cui est honor & gloria per infinita secula. Amen. n De tanti thesauri communis inventione cum suis Clericis Guido Episcopus lætatur, gaudet & civitas, simulque universus populus ejus. Deus omnipotens bonus & justus, qui misericordiam suam humano generi numquam denegavit, nobis quoque istum Confessorem, lege Christi protectum, in Lucana urbe collocavit devotum; [publice colendum proponitur.] ut sicut per corporis aspectum ejus & Sanctorum intuitum bona fide cernitur, ita eorum auxilia corpori & animæ patrocinentur: & spes renovare videtur nobis medelam. Surrexerunt in illo tempore Lucani cives ad corpus S. Antonii colendum, nec non quinque civitatis vici per novem dies cum cereis & lampadibus pernoctantes, vigiliis crebris egregie coluerunt, una voce laudantes & benedicentes Deum & D. N. Jesum Christum, quod per famulum suum, nomine Albertum, illius S. Antonii corpus per totam civitatem & longius coruscavit. Decurrerunt illuc claudi atque cæci, languidi atque sanitate minuti: super quos & alios clemens Deus, per S. Antonii merita, multa miracula fecit.

[6] Inter quæ, toto Lucano populo vidente, unum admirabile fraternitati vestræ innotescat miraculum grande valde. Fuit quidam de illius civitatis vico, [Quidam graviter saucius,] nomine Ugelinus Ballonerius, homo sapiens & eruditus, qui quodam die instigatione divina ignitus, Basilicam; in qua tanti viri corpus fuit cum pompa repertum, visitavit, devote jucundus: cumque diu orasset atque in crebris orationibus insisteret percutiendo pectus, cupiens remeare & tendere ad suum hospitium, in viæ semita acriter fuit vulneratus. Accersitis ergo undique medicis cum ingenti cura magnaque cautela diu noctuque cœperunt fortiter ei mederi: denique illis de sospitate ejus non modice titubantibus medicis, reliquerunt curare illico vulnera ejus. Factum est autem, quod in illo tempore, intra quod omnimode se male & perverse habebat Ugolinus, venit B. Antonius ipsi in somnis dicens: Surge & sequere me. At illi inquit Ugolinus, Quis es tu, qui talia mihi loqueris, ac suades mihi quatenus veniam tecum? Respondit ei S. Antonius: Sum Antonius, servus servorum Dei & famulus Christi licet indignus; cujus corpus cum plenæ dilectionis dulcedine, pusillo labente tempore, humiliter pro Christi intuitu coluisti devote. In illa autem somni visione interrogavit B. Antonium Ugolinus dicens: Anne de hac corporis vulnerum pœnositate, & mei corporis gravitate evadam? [percussori injuriam condonare ab eo jussus sanatur,] Cui S. Antonius dixit: Si inieris pacem & bonam reddideris voluntatem inimico tuo qui te vulneravit, revera ex hac infirmitate protinus liberaberis. Verbis itaque eorum ac sermonibus inter eos, prout audistis, ita ventilatis, duxit eum postea in quamdam vineam, prato undique amœnoso vallatam, in qua multi videbantur Sancti interesse, qui de magnalibus poli inter se loquebantur, dicentes, Monita B. Antonii, Ugoline, perage, & longo tempore vivas, & in tuis delictis parcat tibi in venturo Dominus Deus. Cumque aurora suis spargeret radiis splendorem atque diesceret, parentibus atque amicis, tamquam per præcones undique convocatis, quæ acta & visa sunt per somnium seriatius intimavit, & ita coram eis totoque populo pacem reddidit illi qui eum percussit. Illico rursum venerunt medici ad eum curandum, qui quasi sedulo medicamine vulneribus superimposito, meliori casu vulnera ab eis relicta fore dixerunt. Prælibatus ergo Ugolinus de munimine B. Antonii confidendo convaluit, gratias innumeras agens D. N. Jesu Christo, qui per merita B. Antonii a tam trepidæ mortis sive sortis periculo liberatus, & factus est penitus sanus.

[7] In illo autem eodemque tempore fuit vir quidam de o Portu Veneris, bonus Israëlita & timoratus, nomine Ghirardus, [duo cæci visu donantur,] qui suorum oculorum caligine involutus, per triginta curricula annorum fuit [lumine] privatus. Iste ergo Ghirardus, flebilis & mœstus jugiter existens, cancellatis manibus ad cælum suorum oculorum expectabat consolationem a Domino: fama deinde B. Antonii usquequaque luculenta & laude digna tandem invalescente, cognovit ex relatione veridicorum quod ad almitatem tam inclyti viri populus [concurreret] universus. Gaudens autem Ghirardus & spem in Domino ponendo confortatus, sine temporis dilatione, ad corpus S. Antonii venerandum, ad Lucanam urbem cum gaudio magno pervenit: in jejuniisque & orationibus assiduis cum tota mentis intentione insistendo, per quinque dierum spatium in B. Antonii ecclesia pernoctavit. Factum est autem quod per D. N. Jesum Christum & B. Antonii virtutem, reddito Girardus lumine, palam coram toto populo vidit. In illo tempore quidam diœcesanus ejusdem civitatis, hujusmodi infirmitatis casu per quatuor annorum spatium lacrymabiliter laboravit; qui citius quam potuit tumulum S. Antonii humiliter visitavit; ibique flexis poplitibus per diem unam orando per intercessionem B. Antonii, largiente Domino, a vitio cæcitatis fuit liberatus: gratias Deo nec non B. Antonio agens uberrimas, qui suæ gratiæ manum super famulum suum imposuit dignissimam.

[8] Cum secundum divinæ dispositionis arbitrium universus secularis orbis decurrat, & humana propago velut infortunæ rota disposita sit, sortisque prosperæ vel adversæ gladio in hac valle pusilla singuli videantur jugiter vulnerari a Deo; homo quidam titubans casu, quadam in die spiritu anhelante nervorum, cœpit debilis valde claudicare & dolere. Claudus itaque in stratu jacens, pro membrorum defectu dolebat, [claudus facultate gradiendi.] pene universis domus ejus mediis traditis sub pignoribus. Cumque medicorum medela claudo minime valeret, sed potius videretur obesse, tandem S. Antonii tumuli locum solennizavit, stetitque coram tumulo & altari, habendo cereum per duos dies in manu sua; & flexus in orationibus sine requie vigilavit: in tertia autem die accessit ad eum Sacerdos cum aqua, de qua prædicti Sancti viri brachium fuit lavatum. At ubi a Sacerdote per manus & pedes claudi fuit aqua aspersa, subito pristina sibi fuit reddita sanitas, & coram populo ibidem vigilante ivit, & incolumis factus collaudabat Deum, quia ad B. Antonii laudem, a tanta sui corporis pressura fuit integer factus. Hæc & alia miracula, Domino cooperante, ibidem fuere seduliter diu noctuque ostensa: cui est honor & gloria per infinita seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a Quis hic mons fuerit non satis certum: fuit saltem ex iis unus qui Pisas inter & Lucam interjacent. Opinio estFlorentinii, montem illum esse, qui olim Eremiticus dictus, nunc S. Pantaleonis, ab ecclesia isti Sancto illic ædificata, nuncupatur: juxta quam, olim cum adjuncto asceterio ad Cistercienses pertinentem, rudera etiamnum conspiciuntur ecclesiæ S. Antonii. Alii interim montem Livaliam putant indicari, vulgo Lupo cavo nunc dictum, & ad eremitis diu habitatum.

b Credibile vix est extra suam cellulam sacris operatum Antonium: ideoque putamus quod eam ecclesiam pia posteritas ædificavit, cessantibus persecutionibus idque in honorem hujus Sancti Antonii: nisi forte nominis ambiguitas fecit, ut diu post in honorem Magni Antonii fabricata, ab hoc crederetur habere nomen, velut qui ibi habitaverit, aliis asserentibus, & forte rectius, alibi habitasse.

c S. Paulinus colitur 12 Iulii.

d Auctor est Vghellus tomo 1 Italiæ Sacræ ecclesiam istam ante annum 1261, quo corpus S. Paulini repertum & in eam translatum fuit, de S. Antonio fuisse nuncupatam.

e Est S. Georgius sub Diocletiano & Maximiano martyrio consecratus 23 Aprilis: ad quem diem ejus gesta & varia illi dicata olim templa indicantur; absque mentione hujus Lucensis sacelli, eo quod nobis non constet utrum ante seculum XI, S. Georgii nuncupationem acceperit.

f Mamilianus Martyr, relatus a nobis ad diem 12, ad aliquibus Romæ adscribitur; imo & creditur ab aliis Maximilianus & Maximus dici, & socius in martyrio SS. Valeriani & Tiburtii: de quibus egimus 14 Aprilis, attulimusque § 3 epigraphen in Ecclesia S. Paulini hujusmodi. Corpus S. Maximi P. cum aliis. Sed ibidem agi de Mamiliano non audemus asserere.

g Nisi aliter legendum esse testaretur adhuc superstes lapis; non omnino displiceret hæc interpunctio & correctio: fieret enim satis commodus sensus, & videretur continere adhortationem, ad colendos omnes Sanctos Lucenses communi festo 4 Maii: sed gratis induceretur festum, cujus nullum hodie vestigium vel indicium reperitur.

h Supra in dicta inscriptione 10 die Octobris.

i S. Clemens præfuit Ecclesiæ ab anno 67 usque ad an. 77, ac dein abdicato Episcopatu vixit Episcopus Apostolicus usque ad an. 100. Sed non credimus ad ejus Pontificatum referri posse dedicationes ecclesiarum.

k Guido aliis Wido fuit Episcopus ab an. 1196 usque ad an. 1201.

l Henricus 6 Imperator mortuus erat 28 Septemb. anni 1197, & diu Imperium vacasse dicitur, Philippo Duce Sueciæ & Ottone 4 Duce Saxoniæ de Imperio concertantibus: hinc videtur auctor Henricum adhuc appellare Imperatorem. Sed melius supra in ecgrapho veræ Inscriptionis desunt hæc, quæ Franciottum coegerunt ut suo arbitratu mutaret annum substitueretque 1190.

m Quia lapis præmemoratus post notas, MCC, addebat extense vocem primo, credidit auctor eam vocem non spectare ad notas anni, sed adverbialiter sumi: quasi hæc prima fuisset inventio: sed errasse convincitur, tum a numero Indictionis 4, in annum, non 1200, sed 1201 cadentis; tum quia necesse est ut hanc inventionem olim precesseritalia, post quam in ecclesia ante altare est depositum corpus.

n Hic videtur incipere nova compositio & prima absolvi: fortaßis quia duabus diversis vicibus hæc legebantur populo: vel quia sola prima serviebat pro lectionibus officii proprii, si quod olim Sanctus hic habuit, uti ex initio Actorum colligi videtur.

o Portus-veneris, post Hetruriæ fines primus in ora Ligustica ad sinum Spezzanum, 40 circiter P. M. Luca distat.

DE S. ALPINIANO PRESBYTERO
IN AQVITANIA.

Sec. III

[Praefatio]

Alpinianus, Presbyter in Aquitania (S.)

D. P.

Creditum paßim fuit a plurimis, S. Martialem, primum Christianæ Legis per Aquitaniam præconem, [Quo tempore cum S. Martiale Aquitaniā ad Fidem converterit?] eo ab Apostolorum principe S. Petro destinatum venisse. Verum ostendemus ad XXX Iunii in ejus Vita, hoc fere commentum esse eorum, qui vel in ipsis sacris nescio quam gloriam appetentes, ut vetustate acceptæ Fidei supra alios esse videantur, eam sibi ab ipsis Apostolorum temporibus domesticam volunt. Rectius nobis sentire videntur, quibus Lemovicum Protoapostolus ac Præsul creditur circa annum CCL in Aquitaniam venisse; pro quo tempore faciunt Gregorius Turonensis lib. 1. Historiæ c. 28, eruditißimus Bosquetus Episcopus Monspeliensis lib. 1 Historiæ Ecclesiæ Gallicanæ, & Dissertatio Ioannis Cordesii eidem historiæ inserta, aliaque multa ad dictum diem fusius a nobis disceptanda. Sanctum igitur Alpinianum, quia in prædicanda lege Christiana S. Martiali adjutor & socius fuit, ad annum circiter CCL referimus.

[2] [Officium & synopsis Vitæ in Breviario Lemovicensi.] Cultus ejus, cum Officio in Breviario Lemovincesi ad XXVII Aprilis consignatur: ad quem diem, post Florarium Sanctorum ante annos circiter ducentos scriptum, Saussajus in Martyrologio suo Gallicano ejusque Supplemento de illo agit: quamvis in indice, quem universo operi affigit, eum ad XXVI consignet: [Cultus 26 & 27 Apr.] quo & mortuus dicitur in Ms. Moysiacensi, & eo quod tom. 2. Novæ Bibliothecæ impressum est a Philippo Labbe: Breviario interim Lemovicensi obitum diei XXVII attribuente. In Hagiologio Franco-Galliæ, ex antiquo Martyrologio Abbatiæ S. Laurentii Bituricensis excerpto, quod tom. 2. [item 3 Iunii.] Novæ Bibliothecæ idem Philippus Labbe vulgavit, pridie Kalend. Iulii his verbis memoratur: Lemovicis civitate S. Martialis Episcopi, cum duobus Presbyteris, Alpiniano, Stratodiniano, pro Austricliniano (hic autem colitur XV Octobris) quorum vita miraculis admodum effulsit. A Concilio quoque Lemovicensi anni MXXXI antiquis Martyrologiis cum titulo Apostoli inscriptus fuisse dicitur, sed non additur pro quo die. Synopsis Vitæ ex Breviario Lemovicensi anni MDCXXVI hæc est: Alpinianus, Roma profectus in Gallias, B. Martiali in variis laboribus & periculis, quæ pro fide propaganda subiit, comes hæsit assiduus. A sanctissimi Apostoli excessu, non immemor eorum quæ a tanto magistro acceperat, vitæ quod superfuit pie religioseque traduxit. [Sanctitas miraculis comprobata,] Sanctitatem miracula comprobarunt; quemdam enim, cui altera manus aruerat, pristinæ sanitati restituit, alium a dæmone vexatum liberavit, trium claudorum gressus firmavit, mortuum infantem vitæ reddidit. Denique cum instare mortem, S. Martiale revelante, cognovisset; sodalibus suis fausta omnia precatus, eosdem mœrentes consolatus, oculis ac manibus in cælum intentis, quinto Kalendas Maji ad Beatorum sedes evolavit.

[3] Aliud elogium habemus in Ms. Moisiacensi, quod non est operæ bretium hic dare, [Vita ex Mss eruta a Labbæo.] quoniam est merum compendium ejus Vitæ, quam in pluribus Mss. codicibus post Vitam S. Martialis reperit noster Philippus Labbe, eidem sub hac præfatione conjunctam. Interea quoniam pro possibilitate nostræ capacitatis, obsequium B. Martialis erga Dominum, vel quæ postmodum in ipso, nunc in quo requiescit, loco, miracula fecerit diximus; dignum esse censuimus vel exigua de B. Alpiniano dicere, qui eidem incessanter adhæsit, commemoratione digna. Hanc ille Vitam tomo 2 Novæ suæ Bibliothecæ inseruit, inter Vitas Sanctorum ad Aquitaniam spectantium; unde eamdem huc transferimus. Ms. Moisiacense hæc insuper addit, Sancti viri sepulturam intervallo plurium seculorum secuta: Post longa tempora, anno scilicet ab Incarnatione octingentesimo quinto, Raymundus, Comes Lemovicensis religiosissimus, quoddam construxit cœnobium quod vocatur Rofiacum; rogavitque reverendum Dodonem, [Translatio ad cœnobium Rofiacense,] Abbatem monasterii S. Sabini, ut habitatores monasterii sui in Regularibus observantiis informaret. Quo facto Dodo Abbas, habito tractatu cum prædicto Comite, a Lemovica ad Rofiacum, cum hymnis & Dei laudibus, corpus B. Alpiniani honorifice detulerunt.

[4] Quod ad jam dictæ Translationis tempus attinet, omnino videtur error obrepsisse in numeris, [anno 845.] quorum unus exciderit, ita ut pro anno octingentesimo quinto, legi debeat octingentesimo quadragesimo quinto. Etenim Ademarius, S. Eparchii monachus, in eo chronico quod Philippus Labbe inseruit tomo 2 Novæ Bibliothecæ, dicit quod Ludovicus Pius, post mortem Pippini, sedatis Aquitanorum turbis, anno DCCCXXXIX Lemovicibus Comitem præposuerit Raterium: ac deinde ibidem anno DCCCXLI Comes appellatur Raymundus. Rursus autem dubitari nequit, utrum pro quinto legi debeat quinquagesimo: nam S. Savini Abbas Dodo, ad Rofiacense cœnobium ordinandum evocatus a Raymundo, ante istum annum, videlicet anno DCCCXLVIII, translatus fuit a monasterio S. Savini, quod est in Pictavis supra fluvium Gartempam, ad regendum Lemovicæ monasterium S. Martialis. Porro Roffiacense cœnobium, vulgo Rofec, situm est in Biturigibus ad Crausiam amnem.

[5] Auctor est Saussajus in Supplemento ad V Kalend. Maji, S. Alpiniani corpus dudum ex Lemovicensis Ecclesiæ sinu ad oppidum Castrum-Sarracenum, [& post an. 1176 ad Castrum Sarracenum.] vulgo Cast-Sarrazin dictum, & in Aquitania inter Tarnem & Garumnam situm, translatum fuisse. Quod quo tempore factum fuerit rescire hactenus non potuimus. Translationem hanc Rofiacensi multo posteriorem facere omnino necesse est: constat enim ex Chronico Gaufredi Prioris Vosiensis, tom. 2. Novæ Bibliothecæ Philippi Labbe, S. Alpiniani corpus, quod Lemovicis primum ad cœnobium Rofiacum delatum fuerat, ibi saltem ad annum MCLXXIV aut MCLXXVI perseverasse. Nam circa ista tempora scribitur Isembertus Escoblart, ex dicti cœnobii Priore Abbas postea S. Martialis Lemovicis factus, Rofiacum dirutum a fundamentis construxisse, capsamque S. Alpiniani novo & mirabili opere composuisse. Verba Chronici hæc sunt: Hi filii extiterunt Ramnulphi Escoblart, nobilis viri de castello Rofec, quod est in Biturico. Horum fratres fuere Silvester atque Guiliermus, nec non & Gaudinus ille, qui castrum de Ramafort egregia probitate construxit. Isembertus iste, ab ineunte ætate monachus S. Martialis, monasterium de Rofec, unde Prior erat, a fundamentis construxit sine quæstu per Ecclesias facto, vineam muro calcineo cinxit, capsam S. Alpiniani opere mirabili composuit.

VITA
In variis MS. post vitam S. Martialis inventa.

Alpinianus, Presbyter in Aquitania (S.)

BHL Number: 0308

EX MS.

[1] Sanctus itaque Martialis in omnibus veram compertam habens egregii viri Alpiniani sanctitatem, carissimo diligebat affectu, quem præ ceteris sacra videbat instituta sectari. [S Martialis imitator egregius,] Lætabatur itaque se bonum imitatorem docuisse, multisque profuturum credentibus, si post obitum suum præfecisset doctorem boni verbi: siquidem dignus imitatione sanctus Alpinianus, fallentis mundi calcans desideria, ac juxta Apostoli vocem, quæ sursum sunt quærens, non quæ super terram, bonorum actuum executor assiduus, cælestium meditabatur instituta mandatorum. Mundanarum etenim rerum sibi sufficiens, quotidiani victus seu vestirus in tantum respuebat affluentiam, ut non solum se abstineret ab illicitis, sed etiam a licitis præcaveret. O vere laudabilis abstinentia, quæ se indultis negans, exemplo suæ institutionis, peccatis oberrantes coërcet etiam a licitis.

[2] [claret virtutibus,] Totius ergo ornatibus sanctitatis conspicuam B. Alpinianus agens vitam, nobilium actuum claritudine subnixa, ejus circumquaque divulgabatur virtutis magnificentia. Proinde ineffabilis Sanctæ Trinitatis clementia, quæ ante mundi exordium cuncta præsciverat, ad hujus mundi evacuandam infidelitatem, hujus pectus inter ipsa sacræ Scripturæ primordia veri splendoris illustratione radiavit. Hujus sane luminis David fuerat perfusione indutus, cum largitatem muneris Deifici contemplatus est dicens: [& miraculis:] Mirabilis Deus in Sanctis suis: Omnipotentis enim Domini majestas, perspicui celsitudinem ascendere cupientibus regni, per hunc, de quo loquimur, Beatissimum Alpinianum videlicet, suorum mirabilium præeligens indefessum operatorem, tam animæ quam etiam corporis incommodo laborantes, amissæ sospitati reponere dignatus est.

[3] [mortuum suscitat,] Quodam tempore, cum sextæ diei horæ completo officio, ab ecclesia egrederetur, obviam habuit quamdam mulierculam, quæ mortuum filium suum ante pedes ejus projiciens, precabatur cum lacrymis, ut eum vir sanctus resuscitaret. Cujus vir Dei Alpinianus fletu permotus, projiciens se in oratione, ac post paululum surgens, apprehensa manu dextera infantis, vitæ restitutum matri reddidit. [manum aridam curat,] Iterum alio tempore contigit, ut quidam homo manum aridam habens, ad S. Alpinianum veniret, deposcens se sanari ab illo: qui currens ad solita præsidia, ecclesiam petiit, & sumens ex aqua quam ipse consecraverat, tribus vicibus super manum aridam infudit, statimque sanitati restituit. [energumenum liberat,] Quidam a dæmonio arreptus miserabiliter, a vicinis suis S. Alpiniano deducitur: quem cum terræ prostrati rogarent ut dæmoniacum curare dignaretur; signo Crucis in capite ejus impresso, inimicum humani generis ex obsesso homine abjecit. Nec illud etiam silendum puto, quod Dominos per famulum suum ostendere dignatus est miraculum. [tribus claudis gressum reformat:] Tres claudi eundi officium non habentes, ad B. Alpiniani cellam deferuntur: quos vir sanctus pio intuitu aspiciens, plenus misericordiæ & caritatis dulcedine, ut semper solebat, ab orationem convertitur: in qua tamdiu Domini implorans pietatem jacuit, quoadusque impetrato, quod petierat, unumquemque illorum manu propria apprehendens, sanos & alacres erexit.

[4] Hæc nunc pauca de pluribus sufficiant, quia si vel mediam partem miraculorum ejus dicere voluissemus, nullo modo potuissemus. Quis namque digne valeat persequi illius erga divinorum instituta mandatorum indeficiens studium? aut quis eloquens inveniri potest, ut irrefrigerabilem, quam erga omnes habebat, caritatem, possit eloqui? Erat enim castitate vernans, hospitalitate benignus, eloquio suavis, [excellit caritate.] spe firmus, sobrietate temperatus, bonitate conspicuus, humilitate fundatus, & omnium virtutum honestate præclarus. Delinquentium vero fragilitati in tantum compatiebatur, ut secundum sacræ Scripturæ textum, omnibus se conformans, quod omnes lucraretur Christo optabat; ac lenibus Scripturarum medicamentis saucia peccatis pectora confovens, omni conamine laborabat benevolens, ut mentes vitiorum fœditate sordentes, postposita lubricitatis spurcitia, superni muneris gratia decorarentur puritatis augmento. Tam corporis quam animæ vigore pollebat, quo vas sancti Spiritus vere dici posset. Psalmodia numquam ab ejus ore cessabat, nisi cum cibum caperet, vel paululum indulsisset sopori.

[5] [De proximo exitu a S. Martiali admonitus,] Igitur, ut diximus, B. Alpinianus totius sanctitatis imitator egregius, die quadam, dum humi stratus orationi incumberet, beatissimus Martialis apparuit illi, taliterque illum alloquitur dicens: Quoniam, carissime, cælesti præveniente gratia, contra antiqui hostis insidias instantissime huc usque certasti; jam tandem, pro laborum tuorum exercitatione, summo Datori placuit, quod fragile relinquens corpus, supernorum diteris munere gaudiorum. His beatissimi dictis Martialis venerandus Alpinianus præmonitus, debitas Omnipotenti retulit gratias. At beatus Martialis, cernente B. Alpiniano in ergastulo, cum claritate petiit cælum. Sanctus itaque Alpinianus, evocato consodali suo & religiosis Fratribus, omnia illis per ordinem, quæ viderat & audierat a S. Martiale, exposuit. Quod cum jam dictus Presbyter Austriclinianus a B. Alpiniano audiisset, nimio mœrore affectus, [accersito S. Austricliniano,] nullatenus temperabat a fletu: nolebat enim tam sanctissimum virum a se separari, carissimæque germanitatis dulcem amicitiam amittere. Et quamvis pro certo sciret quod illum Pardisi beatitudo morientem susciperet, tamen tristabatur quod corporaliter eum laxaret, cui numquam spiritu erat defuturus.

[6] Sacra ita per membra B. Alpiniani febre invalescente, prægravatio artuum orsa est subire vitalia præcordia. Sed dum, ut supra diximus, fidelibus vocibus S. Austriclinianum ac reliquos qui aderant, [excedit inter suorum lacrymas,] lacrymari cerneret, benignissima commonitione, ne de suo turbarentur abscessu, exhortabatur; ne quod divina dispositio jusserat, ipsi mœsto viderentur contradicere luctu. Sed quis narrando expediat quantus tunc fidelium mentes invaserit planctus, cum se destitui tanto cernerent patrono? Vix namque ibi quisquam singultantia poterat dicere verba, quæ lacrymabilium gemitu interrumpebantur fletuum. Cumque beati viri [secundū] corpus gloriosa immineret resolutio, ultimo cunctis qui adstabant valefaciens, oculos manusque ad cælum protendit. Denique terrena penitus derelinquens, plaudentibus Angelis æterna in requie, sexto Kal. Maji, gaudens migravit ad Christū.

[7] [& post miracula aliquot] Peracta itaque sicut mos est, sacri corporis emundatione, feretro superponitur. Sed nobis absurdum visum est, [omittere] quæ interim Sanctus miracula gesserit. Nam cœcus quidam, cui hactenus lux minime falserat, lucescentibus oculorum foraminibus, primum visus sui obtinuit diem. Paralytici autem nonnulli sospitatem, claudi gressum, vexati a dæmonibus curationem, leprosi cuncti emundationem, ac diversis infirmitatibus fatigati, ob meritum B. Alpiniani, [apud S. Martialem sepelitur.] antequam corpus ejus tumulatum esset, incolumitatem recipere meruerunt. Sanctissimi ergo membra Alpiniani juxta sui quondam locata sunt sepulcra magistri B. Martialis, regnante D. N. Jesu Christo, cui est honor, virtus, & imperium, & æterna majestas, una cum sancto Spiritu, in secula seculorum. Amen.

DE SS. CASTORE ET STEPHANO,
MARTYRIBVS TARSI IN CILICIA.

[Commentarius]

Castor, Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Stephanus, Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)

G. H.

Qvatuor apographa Martyrologii Hieronymiani, jam continuo a nobis allegata, diem XXVII Aprilis hoc modo auspicantur: Kalendas Maji, in civitate Tarso Ciliciæ, Sancti Castoris, aut natalis S. Castori: adjungitur in apographo Corbeiensi Parisiis excuso, [Memoria S. Castoris,] Germani: sed is infra inter Martyres Ægyptios refertur, forsan inde huc relatus: si quis tamen apponi debere censuerit, per nos licebit. De unico Martyre Tarsensi S. Castore agunt Vsuardus, Notkerus, & Mss. antiqua, Richenoviense in Suevia, Centulense S. Richarii, & quod est apud Reginam Sueciæ ab Holstenio laudatum, ac plura alia. In Ms. Adone ejusdem Reginæ Castori adjungitur Genesius; sed is inter Martyres in Lydia provincia coronatos infra producitur. In Ms. Romano Ducis Altempsit datur socius Castori Ursicinus, hic vero aut ex aliis diebus adjungitur, aut potius est Victorinus, infra inter Martyres Nicomedienses recolendus. De alio socio major controversia potest esse, quod ista legantur in hodierno Martyrologio Romano: Tarsi in Cilicia SS. Castoris & Stephani Martyrum. Et annotat Baronius: [& Stephani a variis adjuncti:] Usuardus de Castore tantum, Maurolycus de utroque: cui adstipulantur vetera manuscripta. Imo ante Maurolycum retulit utrumque Petrus de Natalibus lib. 11 Catalogi cap. 130 & num. 130, & post illum Bellinus in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ excuso anno MCCCCXCVIII, eoque citato est adjunctus a Molano in Auctario Vsuardi. Inter manuscripta sunt Vallicellanum Congregationis Oratorii Romæ, quod habuit Baronius, uti & Pragense Ecclesiæ Cathedralis. Galesinius plures conjungit hoc modo: Tarsis in Cilicia sanctorum Martyrum Castoris, Stephani, Hermetis & Victoris. Sed Hermes sive Hermites infra inter Martyres Melitinenses in Armenia, & Victor inter Ægyptios recensentur: & ita, nullo loco aßignato, inter hos & alios recolitur memoria S. Castoris in Ms. Aquisgranensi, uti & S. Stephani: sed aliis interpositis in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi. Idem S. Castori conjungitur, & quidem cum titulo Episcopi, [an hic Episcopus fuerit?] etiam in Florario Ms. sed cum pluribus aliis, hoc modo: Tarso Ciliciæ S. Castoris. Et S. Stephani Episcopi. Antonii Presbyteri & Vitalis Martyrum. Colitur Vitalis sequenti die: Antonius nobis visus est idem esse, qui Lucæ colitur cum titulo Confessoris, licet epitaphium faciat Martyrem. Verum quidem est quod apographa Hieronymiani Martyrologii Stephanum Episcopum & Antonium Presbyterum, nominent post S. Authimum Nicomediæ passum, quod Florentinio occasionem dedit credendi ipsos quoque ut Martyres Nicomedienses referri; adeoque nihil hinc præsidii haberi ad titulum Martyris Antonio Lucensi confirmandum: sed in hoc judicium ejus nobis non probatur. An tamen dictus Stephanus Episcopus, si non fuerit passus Nicomediæ, credi debeat passus Tarsi, quia ab aliquibus Castori conjungitur, vehementer ambigimus; permittimus tamen sic poni in titulo, ne nihil tribuisse videamur judicio Baronii, eosdem sic conjungentis: ideoque etiam Episcopi dignitatem in eodem titulo silemus, si forte alius Stephanus alibi occisus commemoretur, sicut alibi quam Tarsi aut Nicomediæ occisum existimamus Antonium.

DE S. ANTHIMO EPISCOPO,
ET VNIVERSA GREGIS MVLTITVDINE,
MARTYRIBVS NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

ANNO CCCII

[Praefatio]

Anthimus, Episcopus Nicomediensis, Martyr (S.)
Multitudo universa gregis, Martyres (SS.)

Auctore G, H.

Evsebius Pamphilus, cum septem prioribus Ecclesiasticæ historiæ libris exposuisset Apostolorum succeßiones, libro 8 aggreditur etiam res sua ætate gestas enarrare, & sexto capite ea incipit describere, quæ Nicomediæ gesta sunt; cumque capite 6 egisset de iis Christianis, qui in Palatio Imperatoris versabantur, ista eodem capite interponit: Tunc etiam Anthimus, [Martyrium S. Anthimi & aliorum ex Eusebio narratum:] Ecclesiæ Nicomediensis Episcopus, ob confessionem Christi in eadem urbe capite truncatus est. Huic adjuncta est ingens Martyrum multitudo. Quippe eisdem diebus, nescio quo casu, in palatio excitatum erat incendium: cujus cum nostros auctores fuisse publicus rumor falsa suspicione jactasset; Imperiali jussu, quotquot illic erant Dei cultores, acervatim cum suis familiis, alii gladio, flammis alii consumpti, periere. Tunc divina quadam alacritate, quæ verbis explicari non potest, conciti simul viri ac mulieres in ardentem rogum insiliisse dicuntur. Alios quoque innumerabiles, vinctos ac scaphis impositos, carnifices in profundum mare projecere. Hæc ibi Eusebius, qui dein cap. 13 recenset Præsides Ecclesiarum, qui religionis, quam prædicabant, sinceritatem fuso sanguine declararunt, & ita caput illud auspicatur: Ex Præsidibus autem Ecclesiarum, qui in celeberrimis urbibus martyrium perpessi sunt, primus in tabulis piorum a nobis nominetur Anthimus, Nicomediensis Episcopus, testis regni Jesu Christi, in eadē urbe capite truncatus. Hæc Eusebius, quibus similia narrat Nicephorus Callistus lib. 7 c. 6.

[2] [& Martyrologiis insertum,] Hanc Eusebii narrationem amplexi Martyrologi varii sua ex eo de S. Anthimo aliisque Martyribus formarunt elogia, e quibus tale scripsit ad hunc XXVII Aprilis Vsuardus: Apud Nicomediam natale S. Anthimi, Episcopi & Martyris, qui persecutione Diocletiani, ob consessionem Christi (ut in Ecclesiastica historia scriptum est) martyrii gloriam capitis obtruncatione accepit. Secuta est illum universa pene gregis sui multitudo, per eamdem martyrii viam, quos alios Judex gladio obtruncari, alios igne concremari, alios naviculis impositos pelago immergi fecit. Hæc Vsuardus, quæ fere eadem leguntur in hodierno Martyrologio Romano. Longiora ex Eusebio elogia excerpserunt Ado, Notkerus, Petrus de Natalibus & paßim alii. Horum Antistitem Anthimum cum S. Anastasio Papa his versibus olim honoravit Wandelbertus:

Quinta Anastasium Papam celebramus: eidem
Anthimus Antistes digna virtute cohæret.

[3] [huic juncti SS. Stephanus Episc. & Antonius Presb.] Post hunc in quatuor antiquis apographis Martyrologii Hieronymiani duo alii nominantur his verbis: In Nicomedia Anthimi Episcopi, Stephani Episcopi, Antoni Presbyteri. Eadem leguntur in Mss. Richenoviensi, Rhinoviensi & Romano Cardinalis Barberini. Omisso Antonio, duo Episcopi memorantur Nicomediæ paßi in Mss. Romanis Ecclesiæ S. Petri, Ducis Altempsii ac Reginæ Sueciæ & alio Casinensi. At Ms. Leodiense S. Lamberti primo loco proponit memoriam Stephani Episcopi & Antonini Presbyteri in Nicodemia, ac dein S. Anastasii Papæ & tertio ac postremo loco S. Anthimi Episcopi & Martyris. Pro Antonio in variis Antoninus scribitur & pro Anthimo etiam Anchimus & Anchinus: & quasi ab altero esset diversus, in Ms. Augustano S. Vdalrici exprimuntur nomina Anthimi Episcopi, Anchimi, Stephani, Antonini, sed in Ms. Parisiensi Labbæi loco Anchimi legitur Anessimi. Hinc oritur quæstio, utrum SS. Stephanus & Antonius sumi debeant, velut Nicomediæ paßi cum S. Anthimo. Ita sane judicaremus, nisi frequens confusio locorum hominumque & frequentior propriorum locorum defectus, dubitare nos cogeret. [videntur alio attinere.] S. Anthimum in Nicomedia passum nemo est qui poßit ambigere: unicum Lambertinum Martyrologium, ponendo has voces in Nicomedia post ipsa SS. Anthimi, Stephani & Antonii nomina, præter consuetum Martyrologiis stylum, aliud non persuadet quam scriptorem, qui oblitus fuerat nomen loci ante Anthimum ponere, supplevisse defectum ponendo illud post Stephanum & Antonium, quos (quia alius locus non adnotabatur) credebat Anthimo conjungendos. Ast alii Stephanum & Antonium non tantum non conjungunt Anthimo, simpliciter eos nominando post eum, sicut fit in dictis Hieronymiani Martyrologii ecgraphis; sed etiam eos ab illo expresse sejungunt, ac nominatim Leodiense Ms. S. Laurentii sub nomine Adonis, ubi post relata elogia S. Anastasii Papæ & Anthimi Episcopi, ita habetur: Eodem die natalis Christophori, Stephani Episcopi, Antonii Presbyteri, Martyrum. Christophorum a sequenti die huc translatum diximus; Antonium putamus Lucæ passum: Stephanum vidimus etiam Castori conjunctum; adeoque nihil causæ esse cur Nicomediæ potius quam Tyro ascribatur, multum cur neutri loco, sicut neutri loco adscribendus videtur Antonius. Accedit quod scriptores alii, qui post Eusebium agunt de S. Anthimo, nusquam meminerint istorum duorum, tamquam ei in Martyrio conjunctorum. Sane in Ms. Trevirensi S. Martini de illo solo hæc leguntur: In Nicomedia Anthemii Episcopi & Martyris, & aliorum XI, qui persecutione Diocletiani ob confessionem Christi decollati sunt: pro quo numero (qui forsitan ad XI millia, imo ad XX extendi deberet) maluimus nominare in titulo universam gregis multitudinem, cum Eusebio & aliis Martyrologiis. Coxam hujus S. Anthimi asservari Bononiæ in ecclesia SS. Cosmæ & Damiani tradit Masinus in sua Bononia perlustrata; quod ei probandum relinquimus.

[4] [Iustinianus Imp. ecclesiam S. Anthimo construit,] Antiquum S. Anthimi cultum apud Græcos docet nos Procopius lib. 1 de Ædificiis Iustiniani Imperatoris cap. 6, ubi ecclesiam huic Martyri constructam describit his verbis: Trans sinum Ceras novum Imperator martyrium exstruxit, dicavitque Anthimo Martyri, in ipso sinus littore. Templi crepido, leni maris allapsu, visum jucundissime oblectat. Neque enim elata unda positis ibi saxis illiditur; nec fluctus, ut in mari fit, gravi cum murmure fracti exspumant; sed modeste accedunt terramque allambunt taciti, ac placide sese referunt. Deinde planissimum patet atrium, marmoribus undique & columnis renidens; ex quo pulcher est in mare prospectus. Ultra est porticus, tum se templum attollit, [& marmoribus & auro exornat:] intus quadratum & marmoribus scite compositis auroque illito decorum. Longitudo tantum superat latitudinem, quantum in latere Orientali porrigitur locus religione sanctissimus, ubi sacris licet ineffabilibus operari. Hæc Procopius, cujus loci ac templi S. Anthimo constructi meminit Baronius in Notis ad hunc diem Martyrologii.

[5] Acta aliqua martyrii ipso Iustiniani tempore extitisse arbitramur, [Acta antiqua Græca martyrii,] ut ex iis Imperator de ejus glorioso certamine certior factus, voluerit ad ejus honorem tam magnificum templum extruere. Nos aliqua Græca nacti sumus ex antiquo Ms. Codice Medicæo Regis Christianißimi, & contulimus cum Actis ab Aloysio Lipomano tomo 6 Vitarum Sanctorum ex Ms. Græco Vaticano Latine editis, ac postea a Laurentio Surio recusis. Ea postmodum Simeon Metaphrastes suæ collectioni inseruit, sed suo more concinnata: cui ipsa ut fœtum genuinum attribuit Leo Allatius in sua de Simeonum scriptis diatriba pag. 128 citatis primis his verbis: Τίς οὐκ ὀιδε τὴν Νικομήδους ὅπως μὲν θέσεώςε καὶ μεγέθους. [a Metaphraste exornata.] Titulus est Martyrium S. Anthimi Episcopi Nicomediensis. Nos eadem Græca ad calcem hujus tomi subjungamus.

[6] In his autem dicitur martyrium passus die tertia Septembris, qua Græci solennißimo officio utpote qui Constantinopoli habuerit ecclesiam, eum venerantur: & tale ex Actis ipsis habent in Menæis editis & Mss. elogium: [Cultus solennis Constantinopoli 3 Septembris,] Die III Septembris, Sacrosancti Martyris Anthimi, Episcopi Nicomediæ. S. Anthimus ad Maximiani tribunal adductus, cum propositis in publico omnibus tormentorum machinis, nihilominus Christum libere prædicaret, contuso ventre, ignitis ferramentis uslulatus, nudus in testas abjectus & extensus, virgisque cæsus, crepidisque æreis & igne candentibus indutus trahitur, rotæque illigatur; & demum capite plexus comam seu pilos genuit. Eadem leguntur in Novo Anthologio Arcudii. In Ms. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani sub finem ita habetur: Τρίχας ἐκφύει ἐκ ξηροῦ ὀστοῦ crines progignit ex arido osse. [Reliquiæ adservatæ.] In Menologio Basilii Imperatoris aliquanto plura ex Actis leguntur: & sub finem ista adduntur: Tandem damnatus capite fuit: quod positum Nicomediæ cum multa admiranda facit, tum admirabilem capillorum subinde renascentium comam semper promittit. Cum Græcis consentit Martyrologium Arabo-Ægyptiacum, a Gratia Simonio Maronita Latine redditum. Moschi in suo sæpius a nobis citato kalendario, & in eo quod apud Possevinum est, ejusdem Sancti memoriam similiter III Septembris recolunt, quibus persuademur tali saltem die aut corpus aut partem notabilem corporis, a Nicomedia Constantinopolim, translatam esse.

ACTA MARTYRII.
Ex MS. Græco Regis Christianissimi
Collata cum editis a Lipomano.

Anthimus, Episcopus Nicomediensis, Martyr (S.)
Multitudo universa gregis, Martyres (SS.)

EX MS.

[1] Quis nescit, quam pulchre quidem sita sit Nicomedia, & quanta sit ejus magnitudo, quantusque sit ejus splendor, & quanta pulchritudo, & quod ea sit arx omnium civitatum a Bithyniæ. Sed quamvis ea sic se habeat, & ad tantam processerit elegantiam, suo tamen germine magis gloriatur, quam his omnibus: ex ea enim, [Ab adolescentia omni virtutum genere excellit,] tamquam generosus ramus, editus est Anthimus, floruitque & pulchros fructus produxit. Nam modo quidem excesserat ex infantia, & in eo bonorum morum florebat omnis gratia; & jam evaserat adolescens, & erat prudentiæ multis numeris absolutus. Postquam autem in virorum numerum est relatus, & eos fructus percepit, qui sunt in viris, & ventri imperavit, iræque & carni est moderatus, & inanem adumbratamque rerum mundanarum speciem despuit; toto tempore vacabat orationi, & divinarum rerum meditationi, matrem autem virtutum caritatem studiose exercuit. Se autem in hoc præclare gessit, quod semper gravitate, dissolutioni contraria, præditus esset & solicitus. Tanta autem ornatus erat humilitate, ut si vel solum videretur satis esset, ad compungendas animas eorum, qui erant studiosi virtutis, & ad augendam virtutem.

[2] Quoniam ergo qui sic vitam agebat, & vel maxime vocalem præconem propriam habebat virtutem, [ordinatur post alios gradus Sacerdos,] nec celari nec latere poterat, evehitur ad excelsam sedem Sacerdotii, & in Presbyterorum cathedra laudat Dominum: cum tamen non repente ad id pervenisset, neque suæ vitæ proœmium fecisset Sacerdotium; sed cum se prius recte gessisset in multis aliis gradibus, & eis convenientem exercuisset virtutem: & hæc omnia tulissent testimonium, quod dignus esset superioribus, sic ascendit ad magnam dignitatem Sacerdotii, non honorem persequens, nec arripiens: sed ab illo potius apprehensus, etiamsi ipse se procul removebat propter summam humilitatem.

[3] Deinde excedit quidem ex hominibus, qui Nicomediæ tunc erat b Episcopus. Erat autem Pastore vidua Ecclesia, [dein Episcopus:] & se esse desertam deflebat miserabiliter, & deplorabat calamitatem. Nicomediensium itaque Præpositi, & maxime qui erant alumni Ecclesiæ, tristem illam acerbamque orbitatis calamitatem non ferentes, omnes inter se communi suffragio deceruunt, Anthimo mandandum esse Episcopatum. Cum ergo venissent ad ecclesiam, Deum vocabant testem suæ electionis; & vehementer rogabant, ut eis revelaretur, an esset Deo accepta eorum sententia, & an haberent supernum suffragium eis suffragans & adstipulans. Ecce autem circumfulsit lux magna & admirabilis: & vox quædam divina ex alto missa Anthimo tulit testimonium, & eorum confirmavit electionem, & hortata est ut ad effectum deducerent. Atque sic præficitur clavo Ecclesiæ, & Sedes virum dignum suscipit, & suum ornamentum accipit Ecclesia; & deponit tristitiam, ut quæ adeo (ut cum Paulo dicam) irreprehensibilem & adeo sapientem & magnum sit assecuta Præfectum. [1 Tim. 3, 2]

[4] Ille autem, quomodo boni gubernatores, hoc tota mentis acie spectabat, & ad id se parabat, ut sedaret graves fluctus impietatis: & ut animas eorum, qui simul cum eo navigabant, ad portum Dei duceret. Hoc novit Indes & c Domna: Indes ille vir admirabilis & laude dignus, [præclare subditos instruit,] qui, relicto Imperatore & Imperatoris rebus omnibus, cum Domna accessit ad pietatem, & communem Regem ambo sunt assecuti. Neque d Glycerius & e Theophilus fuerunt expertes studii, quo vir hic erga pietatem ferebatur, eique sufficiens præbuere testimonium, nempe mortem pro Christo; neque alia multitudo f viginti millium, qui fuerunt per ignem consummati, g Mardonius quoque & Mygdonius, & h Petrus & fortissimus i Zeno, qui ipsi quoque ostenderunt parem in Christum amorem, quoniam nec a pari quidem sustinuerunt abesse martyrio. Tantū quidem in pietate incrementum tunc multi acceperunt ab Anthimo admirabili.

[5] Repente autem k excitatur tempestas vehementissima; & sævissima procella, irruens in Christianos, omnes perculit. [exorta sub Maximiano persecutione,] Nam imperium quidem obtinebat Maximianus: exorta est autem gravissima persecutio, & pervasit in omnem terram: & ex Christianis alii quidē quærebantur, alii vero exulabantur, alii interficiebantur. At florem pietatis, Anthimum, virtus tunc fecit manifestum. Indicatur ergo etiam ipse illis qui quærebant Christianos, [juvat Christianos.] is qui tunc quidem erat magnus inter Sacerdotes, paulo post autem & inter Martyres. Nam ille quidem versabatur in quodam pago, l seminans verbum veritatis, & talentum fidei multiplicans.

[6] Mittit autem Maximianus circa viginti equites, ut eum comprehenderent, [Missos ad se capiendum convivio excipit & se prodit:] & ad eum adducerent. Illi autem cum Semanam venissent (est enim hoc nomen pago) offendunt Anthimum: & non conjicientes hunc illum esse, quem quærebant, ipsum Anthimum rogabant de Anthimo, & quisnam is esset, & ubinam in pago degeret. Ille vero cum eos quidem interim hospitio accepisset, & eis panem & fabas in cœna apposuisset, & pro viribus convivium exhibuisset, deinde se esse Anthimum renuntiat. Quod quidem cum illi audivissent, propemodum obstupuerunt, & nec ad illius quidem canos poterant omnino intueri, reputantes quidem mensam & cœnam & hospitium; rursus autem cogitantes, quanam de causa & propter quid ducturi essent eum ad Maximianum, ad extrema scilicet mala & certum supplicium; quod quidem & eorum animis majorem afferebat dolorem, & efficiebat, ut apud Anthimum erubescerent. Hac de causa cum os illius veridicum haberent ejus indicem, & ex ejus lingua intelligerent eum esse Anthimum, eum lubenter dimittebant, & ut recederet, suadebant: sciebant enim nihil boni ei esse successurum ex suo adventu ad Maximianum. [cum illis fugam suadentibus ultro iter init,] Nobis autem ad nostram, aiebant, sufficit defensionem, Anthimum quidem multum quæsivisse per universam Nicomediam, non potuisse tamen eum invenire. Sed qui Dei præcepta semper meditabatur Anthimus, eos omnino adhortans & docens, ut veritatem loquantur in corde suo, & nec illos propter ipsum vel solis labris mentiri sustinens, & alioqui propter Christum mortē sitiens, una cum eis illinc est profectus, & iter iniit. [eosque conversos baptizat:] Cum eos autem multum esset exhortatus ad pietatem, & de futuris cum eis disseruisset, & si quid eis durum & asperum ex impietate inerat id levigasset & complanasset; & eis animæ agrum mundum, & ad pietatis semen suscipiendum aptum, reddidisset; divinas prius effundit preces. Deinde cum fluvium offendisset in itinere, eos baptizat, & iter rursus cœptum persequitur, donec venit in civitatem; & ad tribunal tyranni ingreditur, pone quidem manus vinctus (sic enim propter pietatem oportebat, tamquam maleficum, sisti ante Imperatorem) mentem autem ad cælos extendebat, unde ad se sperabat venturum auxilium.

[7] Volens ergo Imperator vel ipso solo aspectu Anthimo ostendere, quam esset grave & acerbum tentamentum subiturus, ut eum statim in principio inveniret molliorem, instrumenta publica, ad torquendum comparata, ei prius producit in conspectum: & cum eum intro vocasset, Tu es, inquit, qui post Christum, qui dicitur, erras, Anthimus? facilemque & simplicem turbam in eumdem adducis errorem, & Deos nostros innumerabilibus contumeliis afficis? [tormentis propositis generosius respondet,] Ille autem ex æquo ridens & tormenta proposita & ea quæ dixerat Tyrannus, Ne ad hæc quidem, inquit, tibi responderem, certo scias, o Imperator; nisi mihi sacer & divinus doctor Paulus persuaderet, docens nos esse paratos cuilibet petenti reddere rationem: pollicitus est enim nobis Deus os & sapientiam, cui non poterunt resistere omnes nostri adversarii. Nam ego quidem prius tui in simulacra erroris, & in eos, quos dicis Deos, damnabam hebetudinem; nunc autem video majorem tuam & apertam ignorantiam, quod me quoque ipsum sperasti abrepturum, & me ab omnium Creatore abducturum, qui te quoque ingratum figmentum sua honoravit imagine. Cur enim me vinctum ad tuum tribunal produxisti, & tormentorum instrumenta meis oculis subjecisti? Numquid clarum est te id fecisse, ut me obstupefaceres, & vel omnino persuaderes, vel vim afferres? Oportet hæc aliis proponere, qui sunt pusilli & abjecti animi, & quibus hæc præsens vita tantæ est voluptati, ut maximum ducant supplicium ea privari. Nam hoc luteum corpus, quovis carcere gravius, prohibet quominus anima possit transire ad dilectum. Minæ autem, supplicia & tormenta, quibusnam deliciis non sint mihi jucundiora, quæ habent mortem e vestigio consequentem? hæc autem cum me a carnis liberarit vinculis, mittet ad ea, quæ desidero.

[8] Hæc cum disseruisset magnus Sacerdotio & decertatione major Anthimus, dixit Imperator, [tunditur lapidibus:] Sunt hæc quidem prolixæ nugæ: videbis autem. Cum vero apud se submurmurasset, jubet ejus cervicem verberari lapidibus. Ille autem tamquam jam suscipiens primitias certaminum propter Christum, & fundamentum accipiens coronarum, placide accepit præsentes plagas; & cupiebat accipere graviores, desiderans consequi præmia præclariora. Et partim quidem irridens ac veluti ludificans tyrannum, partim autem flamma insaniæ animum ejus accendens, & ad majora ac graviora irritans supplicia: Dii, aiebat, qui cælum & terram non fecerunt, [candentibus stimulis transfigitur:] pereant. Quod quidem cum Maximiani cor medium penetrasset, ferreis candentibus stimulis talos transfixit Martyris. Illi autem tormentum erat magnæ voluptati, ut qui ea assequeretur quæ desiderabat propter Christum; & Maximiano propemodum agebat gratias, propter supplicia: adeo desiderabat Anthimus Christo gratificari.

[9] Maximianus ergo, qui libere in tormentis suam exercebat potestatem, [cæditur virgis & testis cruciatur:] & Martyris generosum animum contendebat superare acerbitate suppliciorum; jubet testis solum consterni: deinde ei nudum athletam impositum, virgis cædi vehementius: ut duplex dolor ad ejus permanaret animum, nempe & superne ex virgarum verberibus, & inferne ex testarum duritie. Ille autem ne tunc quidem desperans victoriam, cantabat hæc verba: Ago tibi gratias, Domine & Rex seculorum, quod me cinxisti virtute ex alto, & inimicos meos dedisti mihi dorsum; & eos, qui me oderant, exterminasti; & omnes, qui adversus me insurgebant, [& ignitis tibialibus applicatis,] subter me supplantasti. Sed Maximianus rursus processit ad alia, & ænea candentia tibialia jubet alligari Martyri. Quod quidem cum factum esset, sicut jusserat; & beatis illis pedibus, quod est vehementissimum, & ad doloris rationem maxime intolerandum, ignita tibialia fuissent applicata; divina quædam gratia ad generosum illum virum desuper advolat; & illinc audit vocem eum magis roborantem, & spondentem victoriam, & præmia promittentem, & mox manum præbentem quæ imponat coronam. [cælitus corroboratur:] Vox autem hæc ejus animum convertit ad tranquillitatem, & ejus vultum reddidit alacriorem. Porro autem jucundus etiam risus insidebat ejus labris, significans internam cordis tranquillitatem.

[10] Hæc ergo videns Maximianus, stupebat quidem, ut erat consentaneum (quidni enim stuperet?) rei tamen detrahebat, [admonet Maximianum,] & eam vocabat præstigias & incantationem, & rogabat causam. Justus autem, Sunt, inquit, mihi præsentia, o Imperator, bona præmia & certa promissio futurorum: brevi enim convincam te frustra esse inflatum; & deos, quos nominas, ostendam esse humanis viribus longe imbecilliores, adeo ut te sit subitura pœnitentia, quod mei feceris periculum; & non leve damnum judicaturus sis quod a nobis citius non recesseris. [alligatur rotæ, igne adurendus] His vehementer commotus Maximianus, jubet Martyrem rotæ alligatum, continenter quidem in rota versari, igneis autem lampadibus ejus carnes consumi & eliquari. Et Maximiani quidem mandatum statim ad effectum deductum fuit: & lictores habentes in manu lampades, accesserunt ad Martyrem, qui erat extensus in rota, ignem spirantes, ignem videntes, ignem ferentes; animis flammam spirantibus ferventius, quam ignis, quem habebant in manibus; ac propemodum arbitrantes, se facturos esse athletam totum flammeum.

[11] Postquam autem jam venerunt prope rotam, (o admirabilem tuam, [nisi carnifices vi divina prostrati forent] Christe, virtutem!) illa quidem continuo destitit moveri; illi vero cadunt in terram & fluunt lampades e manibus, quæ eas dimittunt; & jam dimissis sunt vacuæ, veluti quodam sopore torpebant. Propter hæc ira percitus Imperator, tortores insectabatur maledictis, & criminabatur quod jussa exequi negligerent, & præsentium rerum curam omnem abiicerent. Et, Quomodo, dicebat, eo venistis audaciæ, ut vos tanta invaserit socordia, & istum nostro imperio prætuleritis; adeo ut nostra quidem jussa reliqueritis imperfecta, humi autem accubueritis, ut & vobisipsis gratificemini, & labore defessos recreetis? Videbat quemadmodum ne seipsos quidem possint restituere, neque manibus uti ad id quod erat opus: sed ignorabat stolidus, divinam virtutem, non autem socordiam, vires eorum extinxisse. Illi autem: Non ita res se habet, O Imperator, responderunt, neque tardi sumus in tuis jussis exequendis: absit, ut tantum insaniamus: neque cessimus socordiæ, neque manus nostræ magno defessæ sunt labore: sed terribilis quædam visio nos sic affecit, quod nos humi dejecit, & manus nostras dissolvit; & jam sumus membris dissoluti, & effecti omnino imbecilles. Tres enim viri, adspectu quidem candidi, & candidis induti vestibus, specie autem terribiles, [a tribus apparentibus viris territi:] nobis apparentes, torve in nos & ferociter aspexerunt: & ignis, qui erat in manibus, ex lampadibus statim in nos spiravit: deinde cum jussissent abscedere Anthimum (eum autem vocabant Dei famulum) nos dejecerunt, & sic statim, ut vides, afficerunt. Atque ii quidem hæc inter se disserebant.

[12] Interim autem dum rota quiescebat a circumactu, & nihil omnino movebatur, Martyr Deo ferventiorem offerebat gratiarum actionem, [Deo gratias agit:] & illinc ampliorem consequebatur benignitatem. Maximianus itaque volens ostendere, ex lictorum simplicitate, non autem ex martyrica ad Deum fiducia, hanc rem esse profectam; eum deposuit e rota, & ei ense mortem minatur, nisi sacrificarit. Ille autem ex minis sumpsit argumentum majoris gratiarum actionis; & toto corde Deum rogavit, ut perveniret ad chorum viginti millium Martyrum, ut etiam liceret ei & gloriari & dicere, Ecce ego & pueri mei, quos dedit mihi Deus. [insultanti Maximiano respondet:] Imperator vero postquam vidit finem ei maxime esse in votis: Scio, inquit, quam vos Christiani sitis gloriæ cupidi & honoris appetentes; & quod projecta vestra audacia qualecumque nomen assequi cupientes, extremum omnium malorum, mortem violentam eligitis. Sed hac quidem de causa minime lætaberis: nam cum ego te prius multis affecero suppliciis, luce præsenti sic privabo, ut qui sis indignus tantæ rei voluptate. Martyr autem; Non alia, inquit, ratione efficies, ut præmia consequar præclariora.

[13] Quid postea consequitur? Ferreis catenis vincitur, & ad maleficorum carcerem deducitur. Sed ea, quæ consueverat, ejus lingua ad Deum canebat: [vinctus in carcerem ducitur:] & catenas simul dissolvit & vincula, nec eos quidem, qui ipsum ducebant, lictores dimittens expertes miraculi. Nam ii quoque proni humi jacebant, obstupefacti admirabili spectaculo: quædam enim divina gratia desuper Martyrem circumvolans, & in eum lucem immisit clarissimam, & eos, qui ipsum acceperant, lictores, cum ferreis, quibus erat circumdatus, vinculis humi repente dejicit, cum ne connivere quidem sustinuissent. Cum vero Martyr eos fecisset surgere, jubet ut cœptum iter peragant. Cum autem pervenissent in carcerem, ingreditur ille lætus, [captivos covertit & baptizat:] tamquam ad convivium: & cum eis, qui illic erant, fidei panem proposuisset, & eos benigne & comiter esset amplexus, & eis propinasset pietatem ac veram religionem, eos Christo totos conjungit & conciliat, & ejus adoptivos filios efficit per baptismum.

[14] Maximianus autem cum hoc accepisset ab iis qui erant ei subjecti, [recusat oblatum Sacerdotium deorum,] & timuisset ne multorum aliorum faceret jacturam; jubet rursus ad se adduci Martyrem, & rursus adhortatur, ut diis suis sacrificet: quo tempore hujus quoque rei præ mium ei pollicetur sacerdotium. Ille autem libere, At ego, inquit, ante tua verba sum Sacerdos, & Sacerdos primi & magni & præclari Pastoris & Pontificis Christi, qui non solum meæ carnis est particeps, & ad me usque propter me descendit (idque cum sit Deus expers materiæ, & qui non potest comprehendi) sed etiam sacrificavit seipsum pro ovibus, & in crucem actus, mortem suscepit, & die tertio resurrexit; & in cælum rursus ascendit, me quoque simul evehens, qui illinc cecideram propter inobedientiam. Hujus sum ego Sacerdos, & ei meipsum statui offerre hostiam. Res autem vestræ, & vestrorum, ut dicitis, deorum, dignæ sunt nocte & angulis, & quæ lugeantur potius propter interitum & calamitatem, quam appetantur maledictis.

[15] His ira supra modum percitus Imperator, jubet generosum Anthimum duci ad mortem. [capite plectitur:] Ducitur ergo athleta, spe futurorum habens vigentem lætitiam. Et cum pervenisset ad locum, in quo erat per mortem perventurus ad vitam, ad precandum tempore petito & accepto, cum postremo esset precatus, & Deum allocutus, ei beatum illud caput amputatur tertio mensis Septembris. Vespere autem accedentes quidam fideles, cum pretiosum corpus illius sustulissent, sancteque & honorifice composuissent, [a fidelibus sepelitur.] in ipso loco, in quo fuit consummatus, pulchre deponunt, laudantes Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, unam divinitatem & regnum: cui omnis gloria, honor & adoratio, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Lipomanus Nicomediæ, In nostro MS. Græco melius τῆς Βιθυνῶν.

b Hic erat Cyrillus, ad quem S. Domna, instruenda in fide Christiana, venit; ut in hujus & S. Indes Vita dicitur 28 Decembris, eique dicitur ibidem successisse S. Anthimus, & refertur a Baronio ad annum 293.

c S. Domna carceri inclusa simulabat amentiam: sed vocatum ad se S. Anthimum Pontificem intuita, nullam amplius præseferebat amentiam. Præfectus ergo rogavit Episcopum ut assumeret Virginem, & cum ea Indem eunuchum, & ut eos in sacra aliqua æde traderet in custodiam honestam. Simul etiam dedit pecunias, quæ ad alimentum sufficerent, & corporis usus necessarios. Anthimus vero hos quidem valde lubenter suscepit, sed non etiam pecunias. Eos vero misit ad quoddam monasterium, dici non potest quantum lætantes, quod successisset eis cœptum ex sententia. Hæc ex illorum Actis sunt excerpta.

d S. Glycerius ligno affixus, & igne subtus accenso Martyr effectus colitur 21 Decembris: reliqua in Actis dictis SS. Indes & Domnæ indicantur.

e Ita & Græce Γλυκέριος καὶ Θεόφιλος melius forte legeretur καὶ Θεοφίλη, sed & Theophila, cujus post martyrium S. Glycerii narratum, in iisdem Actis SS. Indes & Domnæ describuntur Acta, & cum his colitur 28 Decembris.

f Hi 20000 Martyres fuerunt, Natali Christi Domini die, in ecclesia combusti 25 Decembris.

g Coluntur SS Mardonius & Mygdonius 23 Decemb.

h S. Petrus Martyr, molari lapide ad collum alligato in mare dejectus traditur in dictis Actis. Hinc judicavimus ipsum esse alium a S. Petro, cubiculario Diocletiani a nobis proposito 12 Martii. Poterit igitur hic adjungi dictis SS. Mardonio & Mygdonio, nisi occurrat alius dies ipsi specialiterproprius.

i Zeno, post dentes excussos capite plexus, colitur 22 Decembris.

k Anno 302, circa Pascha, tunc celebratum 5 Aprilis.

l Acta SS. Indes & Domnæ: A sacrosancto Anthimo ad eos Christianos mittebantur litteræ, ipso quidem in vico delitescente, illos autem aperte decertantes, ad suscipienda strenue certamina precibus adjuvante. Hoc postquam evasit manifestum scelerati Imperatoris satellitibus, & ipsas litteras & eum cui erant datæ adducunt ad Imperatorem. Ille autem cum eum vidisset, & legisset quæ scripta erant (scripta vero erant, ut est verisimile, quæ ille quidem nolebat, pulchra autem & salutaria) ira æstuans, jussit eos quamprimum abduci.

DE SS. ZENONE EPISCOPO, GENESIO, SODALE, MARINO, ZOTICO, ELPIDIO, EVTYCHIO ET LVPICINO,
MARTYRIBVS IN LYDIA.

[Commentarius]

Zenon Ep. Martyr in Lydia (S.)
Genesius, Martyr in Lydia (S.)
Sodalis, Martyr in Lydia (S.)
Marinus, Martyr in Lydia (S.)
Zoticus, Martyr in Lydia (S.)
Elpidius, Martyr in Lydia (S.)
Eutychius, Martyr in Lydia (S.)
Lupicinus, Martyr in Lydia (S.)

G. H.

Est hæc tertia claßis Martyrum, in quatuor antiquis ecgraphis Martyrologii Hieronymiani ita relata: In Lydia Genesi, Sodalis, Zotici, Marini, Zenoni, Hilpidi, Eutici, quibus Lupicini additur in codice Corbeiensi Parisiis excuso. Horum tres memorantur in Mss. Romano Cardinalis Barberini, & Trevirensi S. Maximini: & apud Grevenum in Additionibus ad Vsuardum, In Lydia Genesii, Sodalis, Marini. In Ms. Pragensi, non indicato loco, refertur memoria SS. Sodalis & Marini. Est Lydia Asiæ minoris regio, Ioniæ & Phrygiæ contigua, pro qua in apographo Epternacensi legitur Libandia, quod vitio Amanuensium factum arbitramur; cum in aliis septem diversis Mss. legatur Lydia. In eodem Epternacensi referuntur nomina hoc modo; Zenoni Episcopi, Genesi, Maurini, Sodalis, Eutici, Zotici, Hilpidi. Loco Zenoni & Eutici in Ms. Corbeiensi legitur Zetoni & Eutychii. In codice Lucensi additur, Eppedii Presbyteri: sed is ad sequentem classem spectat. Inter Martyrologia excusa antiqua ita ipsos refert Notkerus: In Lydia Genesii, Sodalis, Zotici, Elpidii & Eutychii: & hæc est genuina duorum ultimorum nominum scriptio, ut Græcarum vocum periti norunt: ideoque eam solam adhibuimus in titulo. Zenonem Diospolitanum Episcopum, ex LXX discipulis unum, colunt hodierna die Græci cum Aristacho & Marco: qui & Ioannes, qui licet in Latinis fastis nusquam memoretur, non ausim tamen ipsum hic nominatum asserere, neque a Lydorum Martyrum classe Zenonem Episcopum separare. De Apostolo, ut Græci appellant, commodius agetur XXVII Septemb. quando cum Marco iterum commemoratur.

DE SS. HERMETE MILITE, EPPEO PRESB. HILPIDIO ET HERMOGENE,
MARTYRIBVS MELITINÆ IN ARMENIA.

[Commentarius]

Hermes miles, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Eppeus Presb. Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Elpidius, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)
Hermogenes, Martyr, Melitinæ in Armenia (S.)

G. H.

Ordine servato, ad quartam classem Martyrum, qui in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani indicatur, progredimur hoc modo: In Armenia civitate Militana, Hermetis, Eppei Presbyteri; item Hilpidi, Hermogenis. In Tornacensi S. Martini & Lætiensi Appendicibus ad genuinum Bedam & Florum, quos ex illis & aliis edidimus, ista leguntur: In civitate Militana natalis Hermetis & Eppei Presbyteri. MS. Reginæ Sueciæ: In Armenia Epphei Presbyteri & Hermetis militis. In MS. Richenoviensi, sive Augiæ divitis hæc habentur: In Mileto Elpidii & Hermogenis. Elpidius etiam habetur in Ms. Rhinoviensi, & videtur esse, qui aliis corruptius dicitur Hilpidius. In Ms. Corbeiensi erat præcedenti claßi appositus Eppeus Presbyter, & hic omissus. Apud Galesinium & Grevenum, item in Mss. Augustano, Labbæano & Aquisgranensi fit etiam mentio Hermetis. Est autem palæstra horum Martyrum urbs Armeniæ minoris notißima Melitine, dicta hic Dorica phrasi Militana.

DE SS. CAPRO SIVE CYPRO, MAVRO, CAPTO SEV CASTO DIACONO, HVSANDO ET PRIANO,
MARTYRIBVS CASTELLO IN AIOVIÆ.

[Commentarius]

Caprus seu Cyprus, Martyr, in Castello Aioviæ (S.)
Maurus, Martyr, in Castello Aioviæ (S.)
Captus seu Castus, Martyr, in Castello Aioviæ (S.)
Husandus, Martyr, in Castello Aioviæ (S.)
Prianus, Martyr, in Castello Aioviæ (S.)

G. H.

Damus ecce quintam hanc claßem Martyrum ex quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani: qui in antiquißimo Epternacensi sic indicantur: In castello Aioviæ, Capri, Mauri, & Capti Diaconi, Husandi, Priani. Vbi dictum castellum Aioviæ, quod in Ms. Blumiano Aluviæ scribitur, situm fuerit, hactenus nescivimus assequi. Illud olim in Ms. Corbeiensi Parisiis excuso omissum est, in quo ista leguntur: Et alibi Mauri & Capti Diaconi, Husandi, Priani, Cypri: qui ultimus in priore apographo primus est, sub nomine Capri: pro quo in Lucensi codice in Capria legitur; & loco Capti, scribitur Casti, & sub finem Pañi Priami. Sed Florentinius in Indico, neglecto Pañi, solum nomen Priani constituit, suspicatus vitio amanuensium prius nomen, ex secundo abbreviatum, fuisse insertum. Quid si simili vitio nomen insulæ vel Cypri vel Capreæ, in qua castellum prædictum fuerit, accipiatur tamquam nomen Martyris? Sane non dubitamus quin hic error in Martyrologio Hieronymiano describendo sæpius obrepserit imperitis librariis, vitiose descripta jam antea, transcribentibus adhuc vitiosius: quod facile est cum sola locorum & hominum nomina colliguntur: noluimus tamen ex tali præsumptione mutare vel omittere quidquam.

DE SS. VICTORE, MAXIMO, MARCIANO, PAVLO, GERMANO ET ALIIS SEX,
MARTYRIBVS IN ÆGYPTO.

[Commentarius]

Victor, Martyr, in Ægypto (S.)
Maximus, Martyr, in Ægypto (S.)
Marcianus, Martyr, in Ægypto (S.)
Paulus, Martyr, in Ægypto (S.)
Germanus, Martyr, in Ægypto (S.)
Alii sex, Martyres, in Ægypto (SS.)

G. H.

Hanc sextam Martyrum classem, in apographis Martyrologii Hieronymiani signatam, referunt varia alia Martyrologia; ut quod Reginæ Sueciæ habemus, a Luca Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum excusum, in quo ista leguntur: In Ægypto Victoris, Maximi, Pauli, Martiani, Germani cum aliis sex. Quæ plane eadem sunt (sed Paulo ad unum locum postposito) in Ms. Romano Cardinalis Barberini. In Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi ista leguntur: In Ægypto depositio Victoris, Maximi, Marciani, Paulini & Germani, omißis sex anonymis, & in Tornacensi scribitur Martiniani, aliis Marciani. In Ms. S. Cyriaci, quo usus est Baronius in supplendo Martyrologio Romano, ista leguntur: In Ægypto Victoris, Maximiani. Ms. Trevirense S. Maximini plures addit. In Ægypto Victurini, Neofori (qui ad sequentem classem spectant) Victoris, Maximi, Martiani, Pauli, Germani. His positis transimus ad Martyrologium S. Hieronymi. In Ægypto Nicomediæ (quod nomen urbis ad sequentem classem referimus) Victoris, Maximi, Marciani, Pauli, Germani, cum aliis sex, qui septem scribuntur in codice Lucensi & Ms. Pragensi, cum integro consensu in aliis nominibus. Victor & Germanus memorantur in Mss. Augustano & Labbæano. In duplici Ms. Vsuardo Reginæ Sueciæ, & in Ms. Kalendario ante S. Isidorum de Officiis Ecclesiasticis in bibliotheca Vallicellana, & ad sequentem diem in Ms. Vaticano S. Petri, ista leguntur: In Ægypto Victoris, Maximi & Martini, loco Martiani. Denique Victor recolitur in Mss. Aquisgranensi & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Aliquas Sacras reliquias S. Martini Martyris asservari Bononiæ in ecclesia S. Francisci scribit Masinus in Bononia perlustrata, quas hujus Ægyptii Marciani esse, nihil est quod præsumere suadeat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS,
GERMELINA, LÆTISSIMA, FELICIA, GERMANA, FELICE, EVANTHIA, VICTORINO, NICEPHORO, DIOSCORO, PAPIA, SERAPIONE, ITEM IOANNE ET IVLIO.

[Commentarius]

Germelina, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Lætissima, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Felicia, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Germana, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Felix, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Euanthia, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Victorinus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Nicephorus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Dioscorus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Papias, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Serapeon, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Ioannes, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Iulius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)

G. H.

Martyrologium MS. Trevirense S. Martini adjungit S. Anthimo Episcopo & Martyri undecim in certamine Socios, uti supra diximus. Hos undecim forsan hic nominibus suis exprimimus, exceptos ex quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani, in quibus est hæc septima claßis Martyrum, qui ex illis hoc die proponuntur. Nomen Nicomediæ erat insertum præcedenti claßi Martyrum Ægyptiorum, quod hisce restituimus, & totam classem sic referimus ex dictis apographis: Nicomediæ Germelinæ, Lætissimæ, Feliciæ, Germanæ, Felicis, Evanciæ, Victorini, Nicefori, Dioscori, Papiæ, Serapionis. In duobus primis nominibus est aliqua in scriptione diversitas, scilicet Germelinæ, Gemellinæ, Gemellini, Gemilliani: ita etiam Lætissimæ, Legissimæ & Lactissimæ exaratur: in quibus facile est nomina Germellinæ, Legissimæ & Lactissimæ, tamquam vitiata reiicere, meliori eorum forma alibi apparente. Evanciam quoque corrupte pro Evanthia scribi, quamvis in ea scriptione consentiant dicta apographa omnia, haud difficulter credimus admittendum, & sic correximus; eaque præsumpta licentia, pro Nicoforo scripsimus Nicephorum. Circa hunc & alios quatuor ultimos, scilicet Victorinum, Dioscorum, Papiam, Serapionem scrupulus quidam se nobis obiicit, ne fortasse sint Corinthu, aut certe ii, qui in Ægypto sub Numeriano Imperatore paßi referuntur cum Victore & Claudiano: de quibus late egimus XXV Februarii. Verum cum hic alii jungantur socii, sub hac admonitione relinquimus in tali societate. Nicoforus & Victurinus referuntur in Ms. Trevirensi S. Maximini: & Niceforus cum Germano in Ms. Coloniensi ad Gradus. De Germano egimus in classe præcedenti: hic vero melius videtur Germana dici. In Ms. Corbeiensi Parisiis excuso nomina tredecim indicantur hoc modo: Gemellinæ, Lactissimæ, Feliciæ, Germanæ, Felicis, Evantiæ, Victurini, Nicofori, Dioscori, Papiæ, Serapionis, Joannis, Julii. Desunt duo ultimi in aliis tribus apographis Martyrologii Hieronymiani, quos in dicto codice aliis adjunctos, etiam in titulo proponimur. Si quis omnes arbitretur una cum præcedente classe Ægypto esse adscribendos, nolumus pro ejusmodi funem trahere contentiosum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANTIOCHENIS,
TIMIA, MAVRO, ATTO DIACONO, GENNOSA ET SODALE.

[Commentarius]

Timia, Martyr, Antiochiæ (S.)
Maurus, Martyr, Antiochiæ (S.)
Attus Diac. Martyr, Antiochiæ (S.)
Gennosa, Martyr, Antiochiæ (S.)
Sodalis, Martyr, Antiochiæ (S.)

D. P.

Vltima hæc est claßis, in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani proposita, his verbis: In Antiochia Thimiæ, Mauri, Atti Diaconi, Gennosi, & Sodalis. Ex his duo primi in Ms. Richenoviensi sive Augiæ-divitis prope Constantiam ita indicantur: Antiochiæ Timiæ, Mauri. In Mss. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbæi memorantur Thimia & Sodalis, non indicata palæstra martyrii. In scriptione aliqua reperitur diversitas, nam Thimia, Thymia, Timia & Thunica scribitur, Attus etiam Arrus: Gennosus, Genosus, Genonsus, uti Sodalis, Sotalis & Sodolis. Nobis magis placet, ut Timia legatur femininum a Τίμιος Venerabilis: quoad ceteros inhæremus consonanti ecgraphorum Hieronymiariorum scriptioni, licet vereamur ne Arius in Attum, Generosa in Gennosam transformati sint a librariis. Nec dißimulabo scrupulum alterum, ne scilicet vel ex Martyrum Ajoviensium classe perperam Antiochenis hisce heroidibus adjuncti sint duo, vel his jungendi male ad istos translati & sic geminati in Martyrologiis; videlicet Maurus utrobique idem, & alter utrobique Diaconus; hic Attus, istic Captus, seu Castus appellatus. Antiquitati tamen deferentes plurimum, qualiter invenimus, sic repræsentamus, sub ejusmodi cautela & expreßione ambiguitatis nostræ.

DE S. LOLIONE IVNIORE,
MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Lolion junior, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Dvo hujus nominis celebrantur Martyres apud Græcos, horum alter potest censeri Lolion senior, qui colaphis obrutus & protritus vitam finivit die XX Martii, ut tum dictum est. De altero in Menæis & apud Maximum Cytherorum Episcopum ista leguntur ad hunc XXVII Aprilis, Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Λολίωνος τοῦ νέου, ὃς κατὰ γῆς συρόμενος τελειοῦται. Eadem die sancti Martyris Lolionis junioris, qui tractus per terram exspiravit. Et illud in Menæis adjicitur distichon:

Κονίεται τὸ σῶμα Μάρτυς Λολίων
Κόνει φυρᾶσθαι τὴν ἀπ᾽ ἀυτοῦ δοὺς κόνιν.

Cum pulvere pulverem ipse miscendum præbens,
Albam, Lolion corpori crustam induit.

Lusus est in verbo κονίεω dealbo seu gypso obduco, quod ad plasticen spectat, & a voce κόνις deducitur, indifferenter pulverem atque calcem significante. Memoria illius est in Ms. Græco Divionensi Petri Francisci Chifletii. Illius simul & Publionis seu Publii, quem ad diem XXV Aprilis retulimus, meminit his verbis Galesinius: In Græcia sanctorum Martyrum Publionis & Lolionis. Hic in persecutionum tempestate fœde raptatus; ille gladio percussus martyrio coronatur. Hæc Galesinius, qui paßim omnes Græciæ tribuit, etiamsi in Italia aut Asia paßi fuerunt, modo in Græcorum tabulis sacris referantur. Ceterum quo tempore aut loco martyrii palmam adeptus sit, nusquam exprimitur. Junioris titulus, quo hic distinguitur a Seniore, verosimile facit, sub ethnicis Imperatoribus seniorem, alteram sub hæreticis ac forsan Iconomachis esse passum, sub quibus multi, præsertim monachi, raptati periere. Ne tamen ex sola conjectura id statuentes fallamur, maluimus eum hic, post alios Martyres antiquos referre.

DE SANCTO LIBERALE,
ALTINI IN TERRITORIO TARVISINO.

CIRCA ANNUM CCCC.

[Praefatio]

Liberalis, Altini in Italia (S.)

Altinum, nobilißimis olim Italiæ urbibus annumeratum, cujus antiquum nomen apud Plinium, Strabonem, Ptolomæum, Melam, Tacitum ac Martialem legere est, [Altino, civitate olim florente inditione Veneta,] S. Liberali patria, multorumque cum Arianis certaminum palæstra fuit. Situm est in territorio Tarvisino, pari prope inter Tarvisium ac Venetias intervallo; nunc præter nomen, quod Altino destructa vulgo est, unica tantum turri solisque florentis quondam & amplæ urbis vestigiis spectabile. Crematum fuisse anno CCCCLII, [destructa anno 452 ab Attila,] ab Hunnorum Rege Attila, Ioannes Candidus lib. 3, & Gregorius Amaseus in Historia Aquilejensi produnt: quod & Vita S. Heliodori, Altinensis Episcopi ex Ms. Codice Camaldulensi transcripta, & ad diem III Iulii danda, narrat; insinuans iterum anno DLXVIII, ab Alboino Longobardorum Rege, cum is ex Pannonia Italiam direpturus adveniebat, eadem clade interiisse. Sedes fuit Episcopalis, quæ Vghello teste tom. 5, Italiæ sacræ in Episcopis Torcellanis, [ac Sede quondam Episcopali,] circa annum DCXXXV, translata fuit Torcellum, Venetæ ditionis oppidum, quod ita narrat: Altinates post suæ civitatis excidium, qui e paludibus circa Venetias jacentes insulas occuparunt, Torcellum ædificarunt, illamque civitatem Torcellum quasi Turricellum a sexta parte excisæ civitatis appellarunt. Ea nunc ob aëris gravitatem nullo fere habitatore colitur, nec quidquam fere ædificiorum vicinis ostentat. [sed Torcellum deinde translata, oriundus,] Episcopatus institutus est ante annos fere mille: anno enim Domini DCXXXV cum Rotharis, Rex Longobardorum, octo Romanorum millia ad Scultennam cecidisset, plerique Venetiæ populi ejus metu ad æstuaria se receperunt. Itaque Paulus Episcopus Altinatium Sedem suam episcopalem eo transtulit, Severino Romano Pontifice probante. Hactenus Vghellus.

[2] Altinum itaque S. Liberali patria fuit, quem ut ad certum tempus referamus, [seculo 4 floruit,] S. Heliodorus, ejus videlicet Magister & urbis Altinensis Episcopus, adeundus est. Episcopatum is geßit anno CCCLXXXI, quo cum S. Ambrosio aliisque compluribus Episcopis Concilium celebrans Aquilesense, Palladium & Secundianum Arianismo infectos damnavit; laudatus in pluribus epistolis a S. Hieronymo, qui anno CCCCXX obiit. Vnde conficias S. Liberalem fere in fine seculi quarti aut initio sequentis floruisse, ac vita functum esse ante S. Heliodorum, cum ad eum, positis Episcopalibus infulis in eremo agentem, iter faceret. Nulla est in Vita S. Heliodori supra a nobis citata mentio, quod discipulus ejus fuerit: sed hoc mirum videri non debet, [discipulus S Heliodori Episcopi,] cum auctor multa alia ad Heliodorum spectantia omittat, & a non omnia sed pauca, quæ de illo dedicerat, narrare se asserat. Inscribitur Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum XIII Aprilis: verum ceteris Martyrologiis, [relatus in Martyrologiis:] Witfordi, Canisii, Maurolyci & Molani ad XXVII. Maurolyci verba sunt: Apud Altinum S. Liberalis, ab Heliodoro Episcopo nutriti, abstinentia & caritate conspicui. Molani vero: Civitate Altinensi S. Liberalis Confessoris, ab Heliodoro Episcopo nutriti: qui civitate Altino destructa Tarvisium est translatus. [quo tempore corpus Tarvisiū translatum?] In quod tempus hæc translatio inciderit, compertum non habemus: gemina synopsis Vitæ, quam jam dabimus, sacrum corpus non ob deletam civitatem, verum ut ab Arianorum injuriis immune esset, Tarvisium Altino transportatum indicat, tempore Ioannis Tarvisinam Ecclesiam Episcopali cum dignitate gubernantis. Percurrentibus in Vghello tom. 5, Italiæ sacræ Tarvisinorum Episcoporum catalogum occurret Ioannes Episcopus, & dignitate & nomine primus, ad annum CCCXX consignatus, & ejus successor ad annum CCCL Paulinus; alius deinde Ioannes ad annum MCCCLI: adeo ut incertum nobis maneat, quis iste Ioannes fuerit, quo Tarvisinis præsidente & prævalentibus Altini Arianis; S. Liberalis translatio acciderit: quæ certe anno CCCXX, sub Ioanne primo, utpote S. Liberale tunc forsitan nondum nato facta esse non potuit, nec etiam in annum MCCCLI, ad alterum Ioannem extendenda est. Nisi suspicari liceat Ioannem in utraque Vitæ synopsi perperam positum esse; aut Ioannem 1, qui nullo adducto fundamento cum successore suo Paulino ad dictos annos consignatur, propius admovendum esse Titiano, qui circa annum CCCC Tarvisinam Ecclesiam rexit, aut denique nomen Ioannis, quo Episcopo translatio facta sit, ex chartis vel memoria excidisse. Interim Vghellus in Episcopis Torcellensibus ex Dandulo narrat, [an deinde Torcellum?] S. Liberalis corpus Altino a Deusdedit, circa annum DCLXXXXVII, Torcellensium Episcopo quarto, Torcellum translatum fuisse: quod Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, de aliqua sancti corporis parte intelligi vult, eodem, scilicet Vghello in Episcopis Tarvisinis, corpus S. Liberalis ab Altinis dono fuisse datum Tarvisinis, asserente. [colitur Tarvisii Officio Duplici, en quo synopsii Vitæ datur,] Tarvisium certe, ut singularem suum patronum ad XXVII Aprilis, Officio Duplici illum colit: ex cujus Ecclesiæ lectionibus manuscriptis damus aliquod vitæ ejus compendium, quod Romæ in bibliotheca Congregationis Oratorii, ex Collectione Vitarum ab Augustino Manno facta, accepimus. Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, exhibet aliud Vitæ Compendium: & quia hoc non pauca continet, in Lectionibus jam dictis præterita, opinamur prolixiorem quamdam Vitam extare inter Ecclesiæ Tarvisinæ monumenta, quæ Ferrarius allegat. [aliud ex ampliori Vita que desideratur] Quod si ita est, rogamus eos, qui id noverint, ne graventur ad nos exemplar mittere; ut in futuro huius operis Supplemento, majori cum auctoritate & dignitate, poßimus de hoc sancto viro agere, prolata integra ejus Vita, unde hæc compendia accepta fuerunt.

VITÆ COMPENDIVM
Ex MSS. Tarvisinis Romæ adservatis.

Liberalis, Altini in Italia (S.)

BHL Number: 4905

EX MS.

[I] Liberalis, Altini, honestis sed paganis ortus est parentibus, [Altino natus,] dum Heliodorus ejusdem civitatis erat Episcopus: qui assiduis prædicationibus idololatriam extirpare, & Christianam fidem contra Arianos tueri conabatur. [Heliodori Altinensis Episcopi discipulus] Vix puerilem ætatem excesserat Liberalis, cum Heliodori sacris concionibus interesse cœpit, per quas Deus illum deduxit mirabiliter ad lumen claritatis æternæ. Commotus enim sancti Episcopi sermone publico & peculiaribus adhortationibus; ejus disciplinæ, humanis omnibus illecebris conculcatis, totum se tradidit instituendum. Itaque sacrorum librorum assidua lectione tantum in divinarum rerum cognitione profecit, ut in prædicatione verbi Dei in ætatis progressu Episcopi cooperator effectus, plurimos ad Christi fidem converterit; [& in propagatione fidei adjutor:] hæreticos vero Arianos ita oppugnarit, ut ipsorum rabiem ac feritatem, qui tamquam illius sectæ profligatorem eum interficere quærebant, non fuga, sed præsentia & divini sermonis opera, sæpius mansuefecerit. [variis virtutum exercitiis se excolit,] Ejus in verbo Dei prædicando vis tanta erat, ut sexcenti idolorum cultores, præter uxores & liberos, uno eodemque tempore fidem amplexati fuerint. Huic autem sacræ prædicationis labori summam vitæ asperitatem adjungebat, utpote qui integras noctes in ecclesia psallens & orans transigeret; & assiduis jejuniis & orationibus, ita a sancto Episcopo præceptore suo edoctus, cilicioque & castigationibus corpus affligeret: castitatis perpetuus cultor, & in pauperes Christi suarum opum liberalissimus erogator. Quarum virtutum merita tanti fecit ille, [cæcos & claudos sanat,] qui mirabilis est in Sanctis suis, ut Liberalis & cæcis lumen & claudis membrorum integritatem, aliisque omnibus, qui variis & gravissimis morbis opprimebantur, sanitatem restituerit. Quapropter cum divulgata ejus sanctitate & miraculorum fama, per finitima loca & regiones, ad eum quadam die multitudo non mediocris cæcorum & claudorum confluxisset, & ipsis miraculose visum & gressum Deus per Liberalem suum restituisset; [ab Arianis carceri mācipatus dimittitur,] Ariani sopitam excitarunt rabiem, eumque in ecclesia S. Mauri prope civitatem comprehenderunt, & in carcerem conjecerunt.

[II] In carcere alios centum viginti, languentes & ejus opem implorantes, ægritudinibusque aliis detentos, qui in carcerem comitati ipsum fuerant, fusis ad Deum precibus statim incolumes dimisit: illi vero laudantes Deum, & per vicos & plateas præconia sancti viri efferentes, populum Altini contra Arianos sic incitarunt, ut Ariani sibi metuentes Liberalem statim carcere liberarint. Cum autem sanctus Episcopus Heliodorus episcopale onus deponere constituisset, [Heliodoro eremum petente,] seque in aliqua eremi solitudine toto quod supererat vitæ tempore exercere, neque eum a proposito Liberalis dimovere posset; illum discedentem prosecutus est; & in itinere ecclesiam beatissimæ Virginis ingressus, immensa lacrymarum profusione ante altare in oratione prostratus, Deum, ne gregem suum derelinqui pateretur, deprecatus est. Quo facto cum Heliodoro iter prosequitur, & naviculam ascendentes (nam ad mare pervenerant) ad insulas quasdam traduci cupiebant. Sed illico est magna commota in mari tempestas, ita ut navicula jam jam fluctibus demergeretur. Id autem cum divino consilio succedere videret Liberalis, [tempestatem maris injecto pallio sedat,] stravit pallium fluctibus & mare tranquillum miraculose reddidit, sicque uterque Altinum reversus est. Heliodorus vero sui propositi tenax; Episcopum suo loco sanctum virum Ambrosium constituit; & rursum e civitate discedens in finitimas insulas, quæ Turcellum, Buranum, Majorbium atque Muranum hodie vocantur, pervenit: ibique orationibus, vigiliis & ceteræ carnis castigationi addictus, vitam in divinis laudibus sancte traduxit.

[III] Liberalis tali Magistro, & Pastore orbatus, severiorem etiam quam antea vitæ rationem instituit: [varias ecclesias exstruit,] plures ecclesias construxit in honorem beatissimæ Virginis sanctorum Martyrum. Demum Ecclesiæ Altinensis calamitatem deplorans, quæ ab Arianis indies magis ac magis seducebatur, ad Heliodorum se conferre decrevit. [ad Heliodorum proficiscens in via moritur,] Itaque agressus iter, cum navicula deficeret & mare tumesceret, coactus est commorari in insula quadam, in qua erat ecclesia S. Laurentii extructa: ubi ægritudine correptus, sciens horam suæ dissolutionis imminere, solatus est mirifice, atque hortatus Sacerdotes illius ecclesiæ; & junctis manibus erectisque in cælum oculis, quinto Kalendas Maji, inter manus eorumdem Sacerdotum, sanctissimam animam Creatori suo reddidit. Ejus corpus Christiani in eadem ecclesia S. Laurentii in arca marmorea condiderunt, & ad ejus sepulcrum ejus opem implorantes, cuncti postulata se impetrasse a Deo lætabantur. Longo vero post tempore cum jam omnia occupasset Altini Ariana perfidia atque sævitia, [corpus Tarvisiū transfertur.] & præesset ecclesiæ Tarvisianæ Joannes magnæ sanctitatis Antistes; Catholici Altinenses, ne sacrum Liberalis corpus Arianorum injuriis expositum relinqueretur, illud summa cum reverentia ab ecclesia S. Laurentii in ecclesiam cathedralem Tarvisii, ingenti totius civitatis exultatione, transtulerunt: ubi Deus per servum suum mirabilia operatur.

ALIA VITÆ SYNOPSIS
Auctore Philippo Ferrario.

Liberalis, Altini in Italia (S.)

[1] Liberalis, qui & Liberius, Altinas, nobilibus parentibus ortus, S. Heliodori Episcopi Altinatis discipulus, sanctitate & mira virtutum operatione resplenduit. Is multos ex Arianis ad Catholicam fidem prædicando non absque manifesto vitæ periculo perduxit. Duos fratres Altini, furti & homicidii falso accusatos, [Arianos convertit] falsisque testibus convictos & ad mortem damnatos, illorum innocentia divinitus detecta, apud Antherium urbis Dominum sive Præfectum defendit. Ejusdem Antherii nepotem, manibus pedibusque contractum, [injuste capitis damnatos liberat,] domum ejus cum Lentico & Andrea discipulis ingressus, mirabiliter sanavit. Qui Antherius, relicta vita militari, spretis divitiis, & Liberalis hortatu, castro (quod in Tarvisinorum confinio extruxerat, illorumque fines depopulans odii inimicitiarumque inter Tarvisinos & Altinates causa fuerat) demolito, ad fidem Catholicam conversus, vitam egit laude dignam. [Præfectus Altinensis ipsius hortatu sanctā Vitam ducit,] Liberalis post hæc, cum quadam die in ecclesia S. Mauri extra Altinum preces funderet, ab Arianis captus, in carcerem conjectus est: unde, cum multos variis morbis laborantes curasset (ex quibus una die centum viginti sanitatem divina virtute impertivit) a confluentibus ad eum populis ereptus est.

[2] [vestem pauperi datam a Christo recipit,] Cum vero hiemis tempore ad ecclesiam Cathedralem pergeret, pauperi nudo & ex frigore nimio trementi, facto sibi obvio, vestem sibi detractam tradidit: qui illi sequenti nocte apparens Christum se esse dixit, & vestem restituit, qua ille indutus a periculis non semel servatus est. Nam cum Arianis prævalentibus, S. Heliodorus cum suis discipulis, ut solitarium locum inveniret, in quo Deo deservire posset, navem conscendisset, sævaque orta esset tempestas; illam Liberalis, extremo vestis illius misso in mare, sedavit. Reversus Altinum, [quæ maris tempestatem sedat.] cum mala multiplicari videret, nec Ambrosius a S. Heliodoro substitutus onus, ut ratio postulabat, sustineret, Deum suppliciter oravit, ut se e tantis miseriis eriperet. Cui Angelus in somnis apparens vicinum vitæ terminum denuntiat. Quare Liberalis lætus, cum in proximam insulam secessisset, V Kalendas Maji, animam Deo reddidit: cujus corpus in arca marmorea conditum, a nonnullis Altinatibus, patria ob assiduas Arianorum molestias deserta, Tarvisium, ubi Joannes Episcopus, doctrina & vitæ probitate conspicuus, præerat, delatum est, & in ecclesia Cathedrali religiosissime asservatur.

DE S. ANASTASIO PRIMO,
ROMANO PONTIFICE,

ANNO CCCCII.

[Commentarius]

Anastasius Primus, Pontifex Romanus (S.)

Auctore G. H.

CAPUT I.
Exordium Sedis. Zelus pro fide contra Origenistas.

Siricio Pontifice Romano VIII aut VII Kalendas Martii vita functo, cum Sedes, ut paßim traditur, vacasset dies viginti, circæ Idus Martias substitutus est S. Anastasius, hujus nominis primus, natione Romanus ex patre Maximo. Annus tunc Christi erat CCCXCVIII, quando Indictione XI, Honorio IV & Eutychiano Consulibus (ut habet Marcellinus Comes in Chronico) Romanæ Ecclesiæ Episcopus ordinatus Anastasius, [Creatur Papa anno 598,] vixit annos quatuor. Consentii Prosper etjam in Chronico, his verbis: Romanæ Ecclesiæ Episcopatum tenet Anastasius annis quatuor. In eamdem sententiam eunt paßim reliqui scriptores.

[2] S. Hieronymus, in Vita S. Marcellæ viduæ Romanæ, quam ad diem XXXI Ianuarii illustravimus, indicat, cum S. Anastasius crearetur Summus Pontifex, pacem Ecclesiæ ab Origenistis hæreticis turbatam fuisse, & ab ipso S. Anastasio innovatam. Porro in dicta Vita inter alia cap. 3 sic scribit: Hæretica exorta tempestas, cuncta turbavit,… & navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui: [hæresin Origenistarum in Vrbem illatam,] invenitque protinus patella operculum, & Romanæ fidei purissimum fontem cœno lutosa permiscuere vestigia … Tunc librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus Ὄλβιος, & vere nominis sui, si in talem Magistrum non impegisset. Tunc nostrorum διδακτικῶν contradictio, & Pharisæorum turbata est schola… Cernentes hæretici de parva scintilla maxima incendia concitari, & suppositam dudum flammam jam ad culmina pervenisse, nec posse latere quod multos deceperat; petunt & impetrant Ecclesiasticas epistolas, ut communicantes Ecclesiæ discessisse viderentur. Non multum tempus in medio: [persequitur,] succedit in Pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali Episcopo truncaretur: imo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur… Damnationis hæreticorum Marcella fuit principium, dum adducit testes, [a S. Marcella adjutus:] qui prius ab eis eruditi, & postea ab hæretico fuerant errore correpti: dum ostendit multitudinem deceptorum, dum impia περὶ ἀρχῶν ingerit volumina, quæ emendata manu scorpii monstrabantur: dum acciti frequentibus litteris hæretici, ut se defenderent, venire non sunt ausi: tantaque vis conscientiæ fuit, ut absentes damnari, quam præsentes coargui maluerint. Hæc ibi S. Hieronymus, qui Rufino, præcipuo Origenistarum fautori, in Apologia adversus eum scripta opponit, Siricii, jam in Domino dormientis, objici epistolam; & viventis Anastasii dicta contemni.

[3] Idem epistola 78 ad Pammachium & Marcellam scripta, cum indicasset opera Theophili Alexandrini Origenistas damnatos esse, ita S. Anastasii studium laudat: Orate Dominum, ut quod in Græco placet, in Latino non displiceat: & quod totus Oriens miratur & prædicat, [eamdem condemnat,] læto sinu Roma suscipiat: prædicationem quoque Cathedræ Marci Euangelistæ, cathedra Petri Apostoli sua prædicatione confirmet. Quamquam celebri sermone vnlgatum sit, beatum quoque Papam Anastasium eodem fervore, quia eodem spiritu est, latitantes in foveis suis hæreticos persecutum; ejusque litteræ doceant, damnatum in Occidente, quod in Oriente damnatum est: cui multos imprecamur annos, ut hæreseos rediviva plantaria, per illius studium longo tempore arefacta, moriantur. Demum in epistola 8, ad Demetriadem post obitum S. Anastasii scripta, ita zelum ejus laudat cap. 9. Pene præterii, quod vel præcipuum est. Dum esses parvula, & sanctæ ac beatæ memoriæ Anastasius Episcopus Romanam regeret Ecclesiam, de Orientis partibus hæreticorum sæva tempestas simplicitatem fidei, quæ Apostoli voce laudata est, polluere & labefactare conata est. [& ora hæreticorum obturat:] Sed vir ditissimæ paupertatis & Apostolicæ solicitudinis, statim noxium perculit caput, & sibilantia hydræ ora compescuit. Et quia vereor, imo rumore cognovi, in quibusdam adhuc vivere & pullulare venenata plantaria, illud te pio caritatis affectu præmonendam puto, ut sancti Innocentii, qui Apostolicæ Cathedræ & supradicti viri successor & filius est, teneas fidem; nec peregrinam, quamvis tibi prudens callidaque videaris, doctrinam recipias. Hactenus S. Hieronymus, qui lib. 2, Apologiæ primæ adversus Ruffinum, valde laudat prudentissimam Papæ Anastasii epistolam; quam contra hunc scripsit ad Ioannem, Episcopum Hierosolymitanum, ex qua nonnulla hic damus.

[4] [epistola scripta,] Ruffinus, de quo me consulere dignatus es, conscientiæ suæ habet arbitrum Divinam Majestatem: apud quam se integro devotionis officio, ipse viderit, qualiter debeat approbare. Origenes autem, cujus in linguam nostram composita derivavit, [detestatur translationem Origenis a Ruffino factam,] aut quis fuerit, aut in quæ verba processerit, nostrum propositum nescivit. Quod vero sit animi mei studium cum tua paulisper hoc conferam sanctitate. Hoc igitur mente concepi, quod qui Urbis nostræ populis de translata Origenis lectione patefecit, quamdam puris mentibus velut nebulam excitans injectam, fidem Apostolorum, majorum traditione firmatam, velut deviis anfractibus illum voluisse dissolvere. Discere hoc loco libet, quid agat in Romanam linguam ista translatio. Approbo, si accusat auctorem, & execrandum factum populis prodit: ut justis tandem odiis teneatur, quem jam dudum fama constrinxerat. Si vero interpres tantorum malorum erroribus consensum præstat, & legenda impia dogmata prodit in populos, nihil aliud sui opera laboris extruxit, nisi ut propriæ veluti mentis arbitrio hanc, quæ sola & quæ prima apud Catholicos Christianos vera fides, jam ab Apostolis exinde ad tempus præsens, tenetur, inopinatæ titulo assertionis everteret. Absit hæc ab Ecclesia Romana nequaquam Catholica disciplina. Numquam profecto eveniet, ut aliqua hoc admittamus ratione, quod jure meritoque damnamus. Quapropter in toto orbe Christi Dei nostri diffusa providentia probare dignabitur, accipere nos omnino non posse quæ Ecclesiam maculent, probatos mores evertant, aures circumstantium vulnerent, jurgia, iras dissensionesque disponant. Quare nosce qualem epistolam ad fratrem & Coēpiscopum nostrum Venerium, diligentiori cura perscriptam, parvitas nostra transmiserit; tibique hanc conscientiam fecerim, quod non superflua laborum formidine neque vano timore soliciter. Mihi certe cura non deerit Euangelii fidem circa meos custodire populos, partesque populi mei per quæque spatia diversa terrarum diffusas, quantum possim litteris convenire: ne qua profanæ interpretationis origo subrepat, quæ devotas mentes immissa sui caligine labefactare conetur. Illud quoque, quod evenisse gaudeo, tacere non potui, beatissimorum Principum manasse responsa, quibus unusquisque Deo serviens ab Origenis lectione revocetur: [& ab Imperatoribus damnatam:] damnandumque sententia Principum, quem lectio rerum profana prodiderit. Hactenus sententiæ meæ forma præcesserit. Quod te vero vulgi de Ruffino querela solicitat, ut quosdam malis suspicionibus persequaris; hanc etiam opinionem constringam divinæ Lectionis exemplo, sicut scriptum est: Non sicut videt homo ita & Deus. Nam Deus videt in corde, homo autē in facie. [1 Reg. 16, 7] Itaque, frater carissime, omni suspicione seposita, Ruffinum scito, quod propria mente Origenis dicta in Latinum transtulit ac probavit: nec dissimilis ab eo est, qui alienis vitiis præstat assensum. Illud tamen scire cupio, ita haberi a nostris partibus alienum, ut quid agat, ubi sit, nescire cupiamus. Ipse denique viderit ubi possit absolvi.

[5] Hactenus verba S. Anastasii Papæ ad Joannem Hierosolymorum Episcopum; quem Severinus Binius in Notis ad dictam epistolam asserit, [laudatur ejus fides a S. Augustino.] aliquando Origenis errores sectatum, per S. Hieronymum meliori frugi redditum, fide deinceps Catholica his temporibus, saltem exterius, nituisse. Profecto S. Augustinus contra litteras Petiliani scribens lib. 2 cap. 51, & S. Anastasii Papæ & dicti Ioannis fidem laudat his verbis: Cathedra tibi quid fecit Romanæ Ecclesiæ, in qua Petrus sedit, & in qua Anastasius sedet; vel Ecclesiæ Hierosolymitanæ, in qua Jacobus sedit, & in qua hodie Joannes sedet: quibus nos in Catholica unitate connectimur: & a quibus vos nefario furore separatis. Hæc ibi sanctus Doctor, tamquam de Ioannis fide nihil sinistri suspicans.

CAPUT II.
Afri adjuti, & contra Donatistas excitati. S. Paulinus recreatus. Aliæ res gestæ. Obitus, sepultura, Reliquiæ.

[6] Epistolam S. Anastasii, ad memoratum Venerium diligentiori cura perscriptam, [Rogatur ab Afris ut Clericos & ministros Ecclesiæ submittat:] non scimus extare. S. Venerius Episcopus Mediolanensis (cui dies IV Maji sacer est) succeßit S. Simpliciano, anno CCCL, die XVI Augusti defuncto, & tantæ vir auctoritatis fuit, ut legatio ab Ecclesia Africana fuerit destinata, anno CCCCI, die XVIII Iunii, Quæ venerabili sancto fratri Anastasio, Sedis Apostolicæ; & sancto fratri Venerio, Sacerdoti Mediolanensis Ecclesiæ, necessitatem ipsam ac dolorem atque inopiam valeat intimare … Quia tanta indigentia Clericorum erat, multæque Ecclesiæ ita desertæ, ut ne unum quidem Diaconum vel illitteratum habere reperirentur, multo magis superiorum honorum inveniri non posse certissimum esset, & quotidiani planctus diversarum pene emortuarum plebium jam non sustinerentur: quibus nisi fuerit aliquando subventum, gravis & inexcusabilis innumerabilium animarum pereuntium causa apud Deum mansura esset. Quæ ab Aurelio Episcopo Carthaginensi proposita, latius describuntur in dicto Concilio: cujus petitioni annuisse SS. Anastasium & Venerium non dubitamus. Nam eodem anno CCCCI Idibus Septembris, in Concilio tunc habito, dixit idem Aurelius Episcopus: Recitatis epistolis beatissimi Fratris & Consacerdotis nostri Anastasii, [excitat eos contra Donatistas:] Ecclesiæ Romanæ Episcopi, quibus nos paternæ & fraternæ caritatis solicitudine ac sinceritate adhortatus est, ut de hæreticorum & schismaticorum Donatistarum insidiis & improbitatibus, quibus Africanam Ecclesiam Catholicam graviter vexant, nullo modo dissimulemus. Gratias agimus Domino nostro, quod illi optimo & sancto Antistiti suo tam piam curam pro membris Christi, quamvis in diversitate terrarum, sed in sua compage corporis constitutis, inspirare dignatus est.

[7] Florebat eodem tempore doctrina & sanctitate illustris S. Paulinus, Episcopus Nolanus; qui epistola 16 ad Delphinum Episcopum Burdegalensem, laudat eximiam S. Anastasii humanitatem, his verbis: Sciat veneratio tua, [S. Paulinum Nolanum omni humanitate fovei:] sanctum Fratrem tuum, Papam Urbis Anastasium, amantissimum esse humilitatis nostræ: nam ubi primum potestatem caritatis suæ nobis offerendæ habere cœpit, non solum suscipere eam a nobis, sed ingerere nobis pussima affectione properavit. Nam brevi post ordinationem suam epistolas de nomine nostro, plenas & religionis & pietatis & pacis, ad Episcopos Campaniæ misit: quibus & suum declararet affectum, & aliis benignitatis suæ præberet exemplum. Deinde nos ipsos Romæ, cum solenni consuetudine ad beatorum Apostolorum natalem venissemus, tam blande quam honorifice excepit. Postea quoque interposito tempore, etiam ad natalem suum, quod Consacerdotibus suis tantum deferre solet, invitare dignatus est: nec offensus est excusatione nostra, sed officium sermonis nostri, quod in vicem præsentiæ reddideramus, acceptans, animo nos paterno & absentes recepit. Denique, si Dominus commeatum donaverit, ut ad eum usitato solenniter nobis tempore recurramus, spero me ad sanctitatem tuam ei litteras exacturum, quibus etiam tibi nos incipiat commendare. Hæc S. Paulinus, qui subjungit S. Venerii Mediolanensis Episcopi novi erga se caritatem: ut videatur epistola anno adhuc quadringentesimo aut initio sequentis scripta.

[8] S. Anastasius fecit basilicam, quæ dicitur Crescentiana in regione secunda, [extruit basilicam Crescentianam:] via Mamurtina in Urbe Roma; Ita Anastasius bibliothecarius de Vitis Pontificum, sed via in aliis MSS. dicitur Mamartinia & Mannutina, Baronio Mamurrina, ab ædibus Mamurri in secunda regione locatis. Alexander Donatus lib. 4 de Vrbe Roma cap. 3, in secunda regione Cœlii-monris hanc ædem a S. Anastasio extructam ait. Synodo Romanæ primæ, sub Symmacho Papa, anno CCCCXCIX habitæ, subscripsit Vincomalus Presbyter tituli S. Crescentianæ: & hunc titulum fuisse unum ex viginti octo antiquis titulis S. R. E. Cardinalium, tradit Onuphrius Panvinius de VII Vrbis Ecclesiis cap. 2; [sancit decreta:] sed desiisse cum nonnullis aliis ante tempora S. Gregorii Magni: certe horum loco alii substituuntur in Synodo Romana, anno DC sub eo habita. Alia hujus Pontificis decreta apud Anastasium leguntur: Ut quotiescumque sancta Euangelia recitarentur, Sacerdotes non sederent, sed curvi starent. Constituit etiam, nulla ratione transmarinum hominem in Clericatus honorem suscipi, nisi quinque Episcoporum designaret chirographum, propter Manichæos, sive (ut in Libro Pontificali legitur) quia & eodem tempore Manichæi inventi sunt in Urbe Roma. Demum dicitur fecisse ordinationes duas per mensem Decembrem, [facit ordinationes:] & ordinasse Presbyteros octo, vel novem, Diaconos quinque, Episcopos per diversa loca undecim, aliis decem. Sepultus in cœmeterio suo ad Ursum Pileatum, [moritur anno 402,] V Kalendas Maji, mortuus anno Christi CCCCII, Indictione XV, Arcadio V & Honorio V Consulibus. Suffectum quoque his Consulibus esse S. Innocentium tradunt Marcellinus Comes & Prosper in Chronicis: [præfuit annis 4,] & sic Gesta Mss. Pontificum ad Martinum quintum deducta, recte dicunt S. Anastasium præfuisse annis quatuor.

[9] Celebris est illius memoria in plerisque Martyrologiis ad hanc XXVII Aprilis. Rabanus ista habet: [inscriptus Martyrologiis,] Nativitas Anastasii Papæ, qui post B. Petrum quadragesimus primus sedit. Hic Manichæos in Urbe Roma inveniens damnavit, & constitutum fecit, ut nullus transmarinus in Clericatum susciperetur, nisi quinque Episcoporum designaret chirographum. Vsuardus hoc cum elogio exornat: Romæ B. Anastasii Papæ, de quo S. Hieronymus venerabili testatur eloquio, quod ejus vita diuturna mundus sit immeritus frui. Ado hæc pauca scribit: Romæ S. Anastasii Papæ, qui sedit annos tres, dies decem. Notkerus elogium ex Adone & Rabano formavit. In hodierno Martyrologio Romano ita habetur: Romæ depositio B. Anastasii Papæ, viri ditissimæ pauperratis & Apostolicæ solicitudinis, quem, ut ait S. Hieronymus, diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali Pontifice truncaretur: nam haud paullo post ejus obitum Roma a Gothis capta atque direpta fuit. Scilicet sub S. Innocentio successore, inno Christi CCCCX. Ejusdem S. Anastasii Papæ & Confessoris memoria etiam celebratur in antiquis Missalibus & Breviariis Ecclesiæ Mediolanensis.

[10] [sepultus ad Vrsum Pileatum] Sepultus fuit in cœmeterio suo ad Ursum Pileatum, de quo observat Aringhus, lib. 2 Romæ subterraneæ cap. 19, cœmeterium illud extitisse via quondam Portuensi, longe tamen diversum ab altero ejusdem nominis, [via Portuensi.] quod in Esquiliis ad S. Bibianæ ecclesiam extabat. In pervetusto enim quodam Ms. codice Vaticano Indiculum locorum haberi, ubi quondam Summi Pontifices conditi sunt, & ista legi. Ad Ursu Pileatu Portu, Anastasius, Innocentius. Hic est Anastasii successor, etiam Sanctus, etiam ad Ursum Pileatum sepultus. Willielmus Malmesburiensis lib. 4 de Gestis Anglorum cap. 2 in Guilielmo II, describit numerum portarum Vrbis Romæ, & multitudinem sacrorum cinerum, prout in antiquis Catalogis repererat: & quod huc spectat, ista interserit. Tertia decima, Porta Portuensis dicitur & Via, ibi prope in ecclesia sunt Martyres Felix, Alexander, Abdon & Sennen, Simeon, Anastasius, Pollion, Vincentius, Millex, Candida & Innocentia, sive, ut Aringhus legit, Innocentius, de SS. Anastasio & Innocentio Pontificibus & Confessoribus Malmesburiensem intelligens.

[11] [Ejus Reliquiæ sunt in ecclesia S. Praxedis,] Paschalis Papa, anno DCCCXVII, die XVII Ianuarii creatus, ex Presbytero Cardinale titulo S. Praxedis, præfatam ecclesiam mox restauravit, & multa corpora Sanctorum in cœmeteriis jacentia recolligens in eadem condidit XX Iulii, atque inter alia fuisse corpus S. Anastasii, Pontificis Romani, legitur in tabula marmorea, prope oratorium S. Zenonis appensa: cujus verba exhibet Onuphrius Panvinius lib. de VII Vrbis Ecclesiis, ubi fere sub finem agit de ecclesia S. Praxedis. Octavius Pancirolus in Thesauro abscondito Vrbis, in Indice Reliquiarum, [& in ecclesia SS. Silvestri & Martini.] asserit corporis S. Anastasii partem esse in dicta ecclesia S. Praxedis; partem in ecclesia SS. Silvestri & Martini in Montibus: & ad hanc ecclesiam reliquias S. Anastasii a Sergio II (qui ab anno DCCCXLIV, usque ad annum DCCCXLVII sedit) delatas fuisse, videtur colligi ex Anastasio, qui dictam ecclesiam a Sergio II restauratam & dedicatam ait: & tunc sub altari sacro collocata fuisse corpora Sanctorum, inter quæ recensentur SS. Anastasii & Innocentii Pontificum: quæ verba ibidem etiamnum leguntur in Inscriptione marmorea: quam integram edidit Ioannes Antonius Filippinus in libello de antiquitate & veneratione hujus ecclesiæ. Ejusdem quoque Anastasii Pontificis esse Reliquias, quæ olim Tibure colebantur, [forte etiam Troiæ in Apulia:] cum titulo Anastasii Confessoris die XII Septembris, quæque anno MCV cum Reliquis SS. Pontiani & Eleutherii translatæ fuerunt Troiam Apuliæ civitatem, verosimile nobis videri diximus ad diem XVIII Aprilis, agentes de S. Eleutherio Æcanensis; ipsam Historiam, a Roffredo Præcentore teste oculato scriptam, daturi XIX Novembris ad Acta S. Pontiani Pontificis Romani, de quo, quod suis in reliquiis Troiæ honoretur, firma hactenus persuasione est creditum; cum de aliis, quod Romani Pontifices fuerint, necdum Troiæ fuerit cogitatum. Præterea Ludolphus Dux Saxoniæ a Sergio Papa Reliquias sanctorum Præsulem Anastasii & Innocentii impetratas detulit: [& aliqua in Saxoniā translatæ.] in quorum honore monasterium & cœnobium primo in Brunesteshusen, deinde in Gandesheim construxit. Ita Auctor Vitæ S. Godehardi Episcopi Hisdeshemienses IV Maji danda: & consentit Tangmarus in Vita S. Bernwardi decessoris 20 Novembris. Verum quia Witichindus & alii solum meminerunt Reliquiarum S. Innocentū, arbitramur non adeo magnam partem Reliquiarum S. Anastasii fuisse adjunctam.

[12] [Elevatio 18 Aprilis.] In Ms. Florario Sanctorum ad diem XVIII Aprilis ista leguntur: Elevatio S. Anastasii Papæ, hujus nominis primi. Ad quem etiam diem Hermannus Greven in Auctario Vsuardi meminit S. Anastasii Papæ: sed per errorem appellat Martyrem.

DE S. EVLOGIO XENODOCHO,
CONSTANTINOPOLI IN ECCLESIA S. MOCII.

[Commentarius]

Eulogius Xenodochus, Constantinopoli (S.)

G. H.

Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 37 editionis Lupareæ, alias 79, de Ædificiis hujus urbis agens, ista scribit: Templa SS. Mocii & Menæ dicavit Constantinus Magnus, [Constantinopoli in templo S. Mocii,] cum prius essent fana idolorum. Et quidem S. Menam, ejectis dumtaxat simulacris & novo indito nomine, uti erat reliquit: Templum S. Mocii, duplo tunc majus quam nunc est, media parte contraxit, & altare ibidem erexit. Quoniam vero ibi olim S. Mocius interemptus fuerat, ea re templum hoc ipsius nomini dicavit, ejusque corpus illuc transtulit. S. Mocius seu Mutius colitur a Græcis XI Maji, a Latinis XIII ejusdem mensis. Cum dein templum illud corruisset, tempore Justiniani Magni illud extructum fuit, & huc usque salvum permansit.

[colitur S. Eulogius Xenodochus die 27] Hoc in templo vixit aut certe sepultus sacram venerationem obtinuit S. Eulogius Xenodochus, quem in pace requievisse, asserunt Græci colunt que in Menæis excusis & Mss. Parisiensibus Cardinalis Mazarini & Divionensibus Chifletii, & apud Maximum Cytherorum Episcopum, [& 28 Aprilis.] idque hoc XXVII Aprilis. At sequenti die XXVIII Aprilis locus ei aßignatur in Synaxario Ms. Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu his verbis: Καὶ μνήμη Εὐλογίου τοῦ Ξενοδόχου ἐν τῷ ἁγίῳ Μωκίῳ. Et memoria Eulogii Xenodochi in Sancto Mocio. Officium ejus in adjuncto disticho a Menæis exprimitur: ubi optatur ut Abraham, nomine Christi hospitum in cælis exceptor, hospitio excipiat Eulogium, tamquam eum qui hospitum exceptor in vita fuerit. Græca autem sunt ejusmodi.

Τὸν Εὐλόγιον, ὡς ξενιστὴν τῶν ξενων,
Χριστοῦ ξενιστὴς Ἀβραὰμ ξενιζέτω.

Quo vero tempore ibidem S. Eulogius floruerit non constat. Forsan quando a Iustiniano fuit templum S. Mocii de novo constructum.

DE SANCTO TERTVLLIANO,
EPISCOPO BONONIENSI IN ITALIA.

[Commentarius]

Tertullianus, Episcopus Bononiæ in Italia (S.)

Beatus Tertullianus, quotus post S. Zamā, primum Bononiensium Episcopum, ad Ecclesiæ istius clavum sederit, incertum dictu est; scriptoribus, [Episcopus Bononiensis quotus?] quia idonea desunt monumenta, diverse opinantibus, Ab Vghello, tom. 2. Italia Sacræ, ordine undecimus; a Masino, part. 2. Bononiæ Perlustratæ, decimus tertius; a Celso Faleonio, in Memoriis Historicis Ecclesiæ Bononiensis, octavus; & a Carolo Sigonio, lib. 1 de Episcopis Bononiensibus, septimus refertur. Initia Episcopatus plerique in annum Domini CCCCLXX aut circa conjiciunt. Pauca de illo prodidit vetustas, ideoque & scriptores recentiores materia destituit. Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, hoc ex Carolo Sigonio elogium illi texit: Tertullianus, Episcopus Bononiensis VIII, post S. Paternianum subrogatus, Ecclesiam Bononiensem circa annum salutis CCCCLXX cœpit administrare. Hic monasterium S. Helenæ in agro Bononiensi, [monasteriū condit,] apud Lavinum amnem, a Bononia ad septem millia passuum distans, aut construxisse aut constructum probavisse putatur, quod his temporibus non extat; sola ecclesia, quæ parochialis est, a Fratribus Servorum possessa, cum aliquot ædibus extante. Namatio, Episcopo Aruernensi, aliquot Reliquias SS. Vitalis & Agricolæ Martyrum, in novam ecclesiam a se ædificatam inferendas, postulanti concessit: qua dere S. Gregorius Episcopus Turonensis, lib. 2. Historiæ Francorum & lib. de Gloria Martyrum, verba facit. Idem cum ceteris Æmiliæ Episcopis Joanni Episcopo Ravennati, qui Gregorium quemdam Episcopum Mutinensem contra fas ordinaverat, adversatus esse videtur. Hoc Episcopo Odoacer Herulorum Rex Italiam invasit. Sanctus autem Episcopus, Ecclesia sua aliquot annos rite administrata, V kalend. Maji a seculo migravit, [sepelitur Bononiæ in templo S. Felicis,] & in æde S. Felicis conditus est. Quæ hic de petitis ac impetratis Bononia Sanctorum Reliquiis produntur, narrantur quidem lib. 1 Miraculi. cap. 44 a Gregorio; sed nullo Episcopi Bononiensis, a quo postulibantur, nomine prodito: unde pro S. Tertulliano non aliud hic esse fundamentum credimus, [an SS. Vitalis & Agricolæ Reliquias S. Namatio donarit?] quam conjecturam petitam ex eo, quod utriusque, Tertulliani scilicet & Namatii, Episcopatum in eadem incidisse temporæ quidam autumant. Sigonius, ex quo sua deprompsit Ferrarius, Tertullianum Reliquias S. Namatio anno CCCCLXXVII donasse auctor est, ita quippe rationem postulare temporum. Verum si Sanmarthanis credimus S. Namatius aliquot iam ante annis e vivis excesserat, utpote decessor S. Eparchii, cujus mortem ad annum CCCCLXXII consignant. [inscriptus Martyrologio,] In Martyrologio Romano ad XXVII Aprilis scribitur hoc modo: Bononiæ S. Tertulliani Episcopi & Confessoris.

DE SANCTO THEOPHILO,
EPISCOPO BRIXIÆ IN ITALIA.

Sec. V.

[Commentarius]

Theophilus, Episcopus Brixiæ in Italia (S.)

Auctore D. P.

Tabulæ Ecclesiæ Brixianæ ex iisque Galesinius, ac post Galesinium Baronius in postrema Martyrologii Romani recognitione, memoriam hoc die faciunt S. Theophili Episcopi & Confessoris. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hæc de eo habet: Theophilus Episcopus Brixiensis, [SS Gaudentii & Paulini successor,] inter SS. Gaudentium & Silvinum Ecclesiam Brixiensem digne gubernans, in numero Sanctorum haberi & coli meruit. Quo tempore præcise vixerit, quidve egerit ad posteros non pervenit. Illud ex Annalibus & Episcoporum tabulis habetur, Theophilum Gaudentio, Philastrii discipulo & successori per S. Ambrosium Episcopum Mediolanensem ordinato, subrogatum fuisse. Hæc Ferrarius, qui deinde in suis annotationibus citat sæpe memorandum ac memoratum Sermonem Ramperti Episcopi Brixiensis in Translatione S. Philastrii: sed si attentius cum legisset, invenisset inter SS. Gaudentium atque Theophilum medium poni S. Paulum, aliis Paulinum, de quo ad IV Martii egimus. Hoc tamen recte, quod maluerit tempus Sedis incertum fateri, quam de eodem divinare, uti fecere Io. Franciscus Florentinus in Catalogo Ms. Episcoporum uberiori quam qui impressus prodiit, & Bernardinus Faynus in Cælo & Martyrologio Brixiano: [incertum quo precise tempore,] quorum iste sedisse eum scribit, quo tempore Innocentius summus Pontifex & Arcadius Honoriusque rerum potiebantur; Faynus vero, quievisse circa annum Domini CCCCXLV, sedente Leone Magno, & imperantibus Valentiniano tertio & Theodosio. Simili cōjectura Vghellus in Italia sacra, annum initi Pontificantus scribit fuisse circiter CCCCXXXIX.

[2] Prædictus Florentinus addit: Meminerunt antiquissimi Sanctorum Episcoporum fasti, [quievit in Concilio Sanctorum,] ejus ossa quondam jacuisse ad Concilium Sanctorum, eadem forte Basilica, quam S. Gaudentius, Sanctorum XL Martyrum illatis lipsanis, dedicavit, & Concilium Sanctorum nuncupavit; licet nulla omnino ejus vestigia nec Reliquiarum memoria supersit. Non temere tamen opinari quis possit, diversam ab illa ejusdem nominis ecclesiam ante S. Gaudentium hic extitisse, ubi tot olim Martyrum cædes patratæ; cum præsertim Baronius, in Martyrologio Romano ad XXIII Junii Molanum secutus, affirmet, Concilii Martyrum nomine locum illum intelligi, ubi multorum Martyrum corpora sepulta sunt, qualia loca etiam cœmiteria seu dormitoria sunt appellata, Collegit Molanus, ex eoque Baronius retulit varia loca, unde intelligi poßit, quid Romæ & alibi essent Concilia Martyrum; [per S. Gaudentium dedicato:] sed neutri in mentem venit ea confundere cum cœmeteriis Christianorum aut Basilicis. Quid igitur? Non ecclesiam seu basilicam, sed locum intra eas certum ac peculiari ritu dedicatum intelligimus, ad plurium Sanctorum ossa, ex cœmiteriorum communium cavernis educta, seorsim a vulgo Christianorum aliorum in iisdem cœmeteriis sepultorum, honestius collocanda & commodius veneranda; qualem locum utrum primus dedicaverit Brixiæ Gaudentius, & intra quam ecclesiam, non possumus divinare, antiquorum testimonio destituti.

[3] Vbi ubi istud Sanctorum Concilium fuerit, nunc certe (ut idem Florentinus & ceteri asserunt) sacrum S. Theophili corpus in æde S. Ioannis Euangelistæ servatur. [nunc in ade S. Io. Euāg. servatur:] Est hæc inter Parochiales apud Faynum in Catalogo 4 Cæli Brixiensis ordine nona, a deforis Brixia sive in pomœrio antiquitus dicta; quia ante civitatis extensionem ad plagam occidentalem extabat in suburbio. A ducentis retro annis erat Præpositura sub Presbyterorum administratione: ad quam Canonici Regulares S. Salvatoris, Regulam S. Augustini profitentes, tunc evocari, hactenus demorantur; ecclesiamque eamdem, vetustate fatiscentem, continuo reformant. De corporibus, in hac ecclesia quiescentibus, tale extat in libro Provisionum civitatis decretum, diei XXII Aprilis, anni MDXXV: In ecclesia S. Joannis existunt corpora SS. Gaudentii & Theophili Episcoporum & S. Silviæ Virginis: [hujus & SS. Gaudentii a Silviæ corpora,] a quibus separentur capita, & ponantus in statuis vel vasis argenteis, fabricandis expensis Reverendorum Patrum & Parochianorum, ut honorifice congruis temporibus cum veneratione per civitatem possint deferri.

[4] Ita tunc quidem decretum: sed (nisi in numero error est) res executioni mandata non fuit, aut saltem non fuerunt tunc fabricatæ statuæ vel vasa designata, sed solum post annos LXX, prout infra apparebit, in pleniori Translationis tunc factæ historia, cujus hæc memoria invenitur in dicto Provisionum libro: SS. Theophili, Gaudentii & Silviæ corpora, quæ hactenus fuerant recondita in singulis arcis marmoreis, in capella a monte altaris majoris ecclesiæ S. Joannis, pro illuminanda dicta capella ablatæ fuerunt dictæ arcæ, Corporibus prius ablatis. Quæ deinde Corpora die Dominico IX. Julii, hoc anno MDXCV, cum solenni processione circumcirca parochiam S. Joannis delata, reposita fuerunt in altari nuper reformato in dicta capella, habita prius licentia, per Reverendos Canonicos Regulares dictæ ecclesiæ, a Reverendissimo Episcopo & Deputatis Civitatis. In qua processione affuerunt dicti Canonici & illi de S. Afra, cum eorum Abbatibus, habentibus mitras aureas & pastoralia, & cum baldechinis serico & auro contextis. [anno 1595 e vetustis arcis sublata sunt,] Affuere etiam Religiosi omnes, excepto Clero & monachis SS. Faustini & Jovitæ, S. Euphemiæ & S. Petri de Oliveto. Regulationi processionis præerant ministri Cancellariæ civitatis: & parietes stratarum erant omnes aulicis spaleriis contectæ.

[5] [& per urbem circumlata.] Coluntur S. Gaudentius XXV Octobris. S. Silvia XV Decembris. Spaleriæ quibus ornati dicuntur stratarum parietes, ita dicuntur a spallis, id est humeris; eo quod ad commodiorem humerorum reclinationem ducantur ante parietes quibus aßidetur: unde Tuscanis spalliera dicitur quiscumque ornatus ex asseribus, storeis, coriis aut tapetiis supra scamnorum altitudinem perieti pretextus, quam vocem acclinatorium humerale possemus interpretari. [Translationis historia ex Ms.] Porro totius rei, hoc ultimo solennis translationis actu gestæ ordo, prolixius distinctiusque invenitur descriptus in archivo monasterii S. Ioannis; unde eum nobis sua manu fideliter extraxit ac scripsit, idem qui præallegata alia monumenta curavit, Bernardinus Faynus, Presbyter Brixianus, antiquitatum patriæ pro gloria Dei diligens perquisitor, uti ipse se haud vane subscripsit his aliisque ad Aprilem spectantibus monumentis. Translationis autem, quam dixi, plenior historia talis est.

[6] [Renovato altari inferenda corpora,] Cum Sanctorum Gaudentii XI, & Theophili XIII Episcoporum Brixiæ, ac S. Silviæ Virginis corpora, minori quam par erat dignitate, in tribus obsoletis lapideis arcis hujus sacelli jacerent; R. P. D. Florianus Canalis, Brixiensis, Canonicus Regularis, summa in eos Sanctos pietate motus, suis impensis sacellum hoc expolivit, arcas removit, aramque construxit; in qua conderentur eorumdem Sanctorum corpora, conspicienda quo die uniuscujusque natalis dies celebraretur; quæ interim in sacrarii idoneo loco reposita fuerunt, ac tandem VII Idus Julii, anno post Virginis partum MDXCV, per adm. R. P. Gregorium Masinum, Canonicum Regularem ac D. Joannis Præpositum, translata, & in hujus sacelli ara condita hoc ordine.

[7] [in processione solenni,] Triduo ante campanæ omnes civitatis, ad significandam lætitiam, pulsatæ; templum convestitum aulæis, suffitumque suavissimis odoribus fuit. Tum Sacro solenni ritu symphoniaque magna & grata peracto, processerunt opificum ordines, tum civitatis Sodalitates omnes cum luminibus. Sequebantur Religiosorum singulæ familiæ supplicantes: novissime Canonici Regulares Lateranenses, commixti Canonicis Regularibus S. Salvatoris, omnes candidati: postremo unumquodque Corpus sub serica auroque distincta tenta deferebatur a Diaconibus. Sacro etiam oneri succumbebant adm. R. D. Julius Maurus Brixianus, Canonicus Regularis Lateranensis, Abbas S. Afræ; & ipse d. Gregorius, S. Joannis Euangelistæ Præpositus; Pontificali ornatu pretiosisque mitris fulgentes.

[8] Sanctorum arcæ, eleganti forma constructæ, Damasceno serico auroque textili circumvestitæ & obtectæ erant. Uniuscujusque feretri latera thuribula cingebant: [non sine miraculis, delata sunt,] circumstantes se affundebant quam plurimi, accensas faces præferentes. Pompam claudebant summus civitatis Magistratus, nobiliores quique & innumera utriusque sexus multitudo; obstrepentibus, tum in exitu tum in reditu, a cacodæmone vexatis: a quorum nonnullis vel partim vel omnino fugati dæmones dicuntur. Fuerunt qui impuros spiritus muscarum vel arenearum instar, ex aliquibus exisse confirmarunt. Quocumque pium incedebat agmen, multa passim erant odoramenta, erectæ sacræ aræ, ipsi parietes vario, tum serico, tum laneo peristromate, pictisque tabulis exornati. Statis vero locis bellica tormenta, cum reboatu displosa, obtundebant canoram vocem tubarum.

[9] [& intra navam aram condita,] Hisce magnis honoribus per civitatem perducta Sanctorum corpora sunt: quibus per eam fere totam diem applicata fuerunt rosaria innumera. Postremo, per eumdem D. Masinum Præpositum, in hujus sacelli ara honestissime recondita: ipsorum cranea in suis quæque statuis, auro argentoque superinductis, a vertice ad pectus usque Sanctorum imagines referentibus, & ipsius D. Floriani Canalis sumptu confectis, inclusa fuere. De solenni horum sanctorum Corporum translatione, repositione in ara, & sacris eorum craneis in suis statuis reconditis, rogatus fuit D. Cammillus Guida, Episcopalis Curiæ Cancellarius, totius ecclesiæ clavum tenente Clemente VIII, [capita seorsim reclusa.] Episcopali munere Brixiæ fungente Amplissimo Cardinali Francisco Mauroceno, universam Congregationem Canonicorum Regularium S. Salvatoris regente Reverendissimo Patre D. Peregrino Marchetto Mantuano, principem locum in Veneta Republica tenente Serenissimo Marino Grimano, Illustrissimis viris Silvano Capello Prætore, & Nicolao Donato Præfecto hujus civitatis Brixiæ.

DE S. IOANNE CONFESSORE,
HEGVMENO MONASTERII CATHARORVM.

CIRCA AN DCCCXIII.

[Commentarius]

Ioannes, Abbas monasterii Catharrorum (S.)

Auctore G. H.

Non unam S. Ioannes molestiam, ob assertum sacrarum imaginumm cultum, tulit ab iconomachis: quibus claßicum primus circa annum Christi DCCXXII Hebræus quidam præstigiator, Serant ampicus vel Saramtapechys dictus, præcinuit: Gerido Arabum tyranno diuturnas cum triginta annorum principatu voluptates vaticinatus, [Initia iconomachiæ sub Arabum Principe Gerido,] si per universum regnum omnes e Christianorum templis Divorum imagines sustulisset. Quod quidem ille cum impio jussu fieri mandasset, sublatus anno sequenti præmatura morte e vivis, sacrilegi impostoris vaticinium fuisse vanum ostendit. Simili tamen persuasione Iudæorum abreptus Leo Isauricus, posteaquam decem annos Dei benignitate recte ambulaverat, neque sacrarum imaginum mentionem fecerat, ut ad eum in epistola Gregorius II Pontifex scribit; [ac deinde Leone Isaurico,] anno tandem imperii sui decim, & ipse factus Sanctorum hostis, impio edicto eorum imagines proscripsit; instigatus a quodam, ut ferunt, qui Beser dictus, ex disertore Christianæ fidei & vinculis Satracenorum in audacem libertatem assertus, ob corporis robur & pravæ opinionis consensionem, in magna apud Leonem auctoritate erat. Vulgato edicto ingens statim tempestas in imagines & earum cultores desæviit: aliis, quia obsistebant tam impiis ausis, capite, aliis carcere ac exilio mulctatis. [ad cujus tempora perperam relatus S. Ioannes,] Inter quos S. Ioannem Baronius ad annum Christi DCCXXXIV, Leonis vero XIX recenset, hoc ex Menologio Græcorum ad diem XXVII Aprilis, elogium ejus transcribens:

[2] Eodem die sancti Parris nostri Joannis Confessoris, Abbatis monasterii Catharorum. Hic sub impio Imperatore Leone, pro sanctarum imaginum defensione, cum in exilium mitteretur; convocans multos eosque admonens, Vigilate, inquit, Patres & Fratres, ne a diabolo ad negandam Sanctarum imaginum venerationem subripiamini. Ductus autem ad Imperatorem libera voce impietatem illi exprobrans, jussus est in oculos verberari: ac ferreis caternis vicntus, exul mittitur in castrum Pentadactylum nomine: ibique ligatis pedibus carcere inclusus, decem & octo menses detentus est. Post hæc in urbem ipsam, in conspectum Imperatoris, tamquam ad triumphum duxerunt. Denique post multas ærumnas, cum aliis plurimis relegatus in insulam Aphusiam, exactis illic duobus annis & dimidio, visione quadam admonitus; cum his, qui cum illo erant, obitum suum prædixisset, migravit ad Dominum. Hæc ex Menologio Baronius in quibus sane reperias nihil, [convincentibus Menæis ad tempora Leonis Armens referendus,] quod S. Ioannem ad tempora Leonis Isaurici referendum esse probet. Cœpta certe sub illo iconomachia ultra ivit. Bellum sacris imaginibus indictum Constantinus Copronymus, patre nihilo metior filius, prosecutus est; a quo velut hæreditaria impietate ad nepotem Leonem Porphyrogenilum & inde malo exemplo ad Leonem Armenum transiit. Ad hujus tempora, qui Ortentis imperium anno DCCCXIII capeßivit, consignandam esse illustrem S. Ioannis confeßionem aperte Menæa convineunt, dum eam ita narrant.

[3] Eodem die sancti Patris nostri Joannis, Confessoris & Archimandritæ cœnobii Catharorum. Beatus hic Joannes Rhenopoli, quæ fuit una ex urbibus Decapoleos, Christianis & piis parentibus Theodoro & Gregoria natus, [literis eruditus cum magistro ad 2 Synodum Nicænam proficiscitur,] novennis operam sedulam dedit literis, modestus & obsequens. Quibus nominibus ab suo magistro magnopere dilectus est: cum quo ad secundam Synodum Nicenam profectus est. Inde præceptor ejus Constantinopolim venit, ubi Archimandrita creatus est Dalmatarum. Ipse autem, cum egregia esset corporis dignitate, Presbyter est initiatus: [fit Presbyter & Abbas cœnobii Catharorū,] inde missus ab Imperatore Nicephoro & Præses cœnobii Catharorum renuntiatus, ouile Christi ad nutum Dei, Apostolico more annis paulo amplius decem, rexit, ab omnibus mortalibus dilectus. Tentationes autem, ab omnis boni hoste diabolo in optimum quemque paratæ & cogitatæ, Beato divinitus significatæ sunt: qui suis in cœtum vocatis & admonitis, Vigilate, inquit, Patres & Fratre, ne capiamini a dæmone, [unde confirmatis in cultu Sacrarum imaginum monachis,] & cultum sacris imaginibus negetis; me enim non amplius inter vivos videbitis. Hæc ille cum prædixisset, venere quidam a Leone Iconomacho submissi, feris quam hominibus propiores, qui totum Religiosum gregem dissiparunt, & quæ in cœnobio repererunt tamquam sua sibi quisque usurparunt. Ipsum autem Joannem, Abbatem & Pastorem illorum, catenis vinctum Constantinopolim traxerunt, monasterio ejus proscripto & prædæ omnium relicto. Porro vir Sanctus ubi ad Imperatorem venit, ipsum & impium & apostatam appellitavit, aliaque multa sine rubore ingessit, [Constantinopolim abductus, objurgato Imperatore nervis cæditur,] & quasi tonitrua in illum detorsit. Quibus ille inflammatus, oculos ejus & faciem nervis bubulis atrociter cecidit: at ipse verberibus affectus, sibi gratulabatur, quod pro Christo talia pateretur.

[4] Mox in carcerem domesticum rejectus, tribus ibi mensibus exactis, exilio damnatus, relegatur in castrum quod Pentadactylion appellarunt in regione Lampes: [carcere dein & exilio multatus.] ubi catenis ferreis constrictus & in tenebricosam custodiam datus sesquiannum delituit. Deinde, spoliatum omni amictu, in urbem, spectante Imperatore, protraxerunt. Imperator, post multos sermones ultro citroque habitos, illum Joannis pseudopatriarchæ Constantinopolitanæ magnæ Ecclesiæ tradidit: a quo mille malis afflictus, fameque & inedia longo tempore prope enectus, tandem ad Imperatorem reductus est; qui illum in castrum, quod ab ariete & tauro Criotaurum appellabatur, apud Bucellarios situm amandavit, & in obscurissimam ibi caveam compegit, affligendoque & cædendo prope confecit. Sanctus tamen semper Deum laudavit, omniaque gratissimo animo sustinuit. Impio vero Imperatore mactato, Michael in ejus locum successit, qui exules revocavit. [in eodem pie vitam finit:] Unde Sanctus hic Chalcedonem usque progressus, non est permissus urbem ingredi. Imperante deinde Theophilo relegatur in insulam Aphusiam: ubi expleto biennio cum dimidio oblatum est illi visum cæleste; itaque iis qui cum illo erant, suam e vita emigrationem denuntiavit, & post triduum ad Dominum excessit. Hæc Menæa.

[5] Videtur ergo S. Ioannes, Decapolita fuisse ex loco natali, sicut etiam fuit S. Procopius Decapolita, [locus natalis Decapolis.] insignis Christi Confessor, ob cultum sacrarum imaginum plurima passus, cujus certamen celebravimus ad diem XXVII Februarii. Decapolis autem, hoc medio ævo notior celebriorque ea fuit, quæ ad Isauriam pertinens S. Gregorium Decapolitam ejusque discipulum Ioannem, ab hoc nostro Catharorum Hegumeno diversum, Constantinopolim ex simili causa misit, ut dictum XVIII Aprilis. In hac sicut Irenopolis fuit Gregorii patria, sic & Rhenopolis aliqua potuit fuisse appellata, nisi suspicari malis, verum nomen esse ipsam prædictam trenopolim, a quo primam syllabam abstulerit socordia amanuensium. Hæc de natali solo, [Tempus nativitatis,] in quo circa annum DCCLXXV videtur prognatus fuisse, & novennis studia litterarum arripuisse, & cum suo Magisto ad Synodum Nicenam secundam anno DCCLXXXVII acceßisse, & eidem suo Magistro adhæsisse creato Archimandritæ Dalmatarum in urbe regia Constantinopolitana, ac dein Presbyter creatus, [vitæ monasticæ,] & a Nicephoro Imperatore (qui ab anno secundo, usque ad undecimum post octingentesimum regnavit) Hegumenus monasterii Catharorum constitutus, illud rexit usque ad tempora Leonis Armeni, qui Imperium ab anno DCCCXIII, usque ad annum XX dicti seculi gubernavit. Hujus ergo tempore monasterio vastato, vinctus in urbem Constantinopolitanam abductus, [exilii,] cæsus, carceri inclusus, & postea exul missus ad castrum Pentadactynum in ditione seu territorio Lampis, urbis Asiæ minoru juxta Mæandrum fluvium, & dein ad Buccellarios Bithyniæ populos exul missus. Interim Leoni Armeno anno DCCCXX occiso succeßit Michaël Balbus, sub quo licuit Chalcedone morari. Postmodum sub illius filio Theophilo, ab anno DCCCXXIX imperante, iterum in exilium actus fuit: in quo cum annis duobus cum dimido vixisset, Confessor ex hac vita ad Christum migravit, circa annum DCCCXXXII, aut proxime sequentes. Hinc elogium Martyrologii reformandum esset, ac dicendum: [obitus.] Qui sub Leone Armeno & Theophilo Imperatoribus pro cultu sacrarum imaginum varia certamina & exilia perpessus est. De Aphusia, quam in Ponto Euxino querendam putamus, agi poterit ad Acta SS. Theodori & Theophanis Fratrum; qui XXVI Decembris coluntur & in eadem exularunt.

DE S. ZITA VIRGINE,
LVCÆ IN ITALIA.

ANNO MCCLXXII

[Praefatio]

Zita, Virgo, Lucæ in Italia (S.)

Auctore D. P.

[1] Diem hunc a S. Antonio, Eremita & Presbytero Lucensi, exordientes, vidimus cuidam illius Ecclesiæ kalendario Ms. quod erat vetustioris notæ, [Ex Sanctæ frequentissimis miraculis,] hæc verba inserta, v kal. Maji Antonii Eremitæ, & Sitæ de Luca. Dicitur de Luca, quia in ejus urbis territorio nata, in ipsa vitam finiens, virtutum maximarum excellentiam, non solum miraculosa corporis etiam nunc in corrupti integritate, sed frequentißimis maximisque beneficiis, quæ ad suū patrocinium refugientibus præstitit, ibidem comprobavit. De his coævus Vitæ auctor sic loquitur: [150 notata authentice,] Nos autem omnes in veritate possumus attestari, quod non tantum pluribus quam centum quinquaginta diversis ærumnis funereisque languoribus & periculis fatigatis miraculose subvenit (prout de singulis prædictorum, & sigillatim, & in forma publica, scripsit vir fide dignus Faytinellus Notarius, testibus idoneis & juramentis receptis) sed extitit copia multitudinis personarum, quibus diversis locis & temporibus multifarie exhibuit gratiæ subsidia & salutes corporis, ac exhibere non cessat; qui non solum excederent numerum millenarium, sed pene incredibilis auditoribus quibussibet videretur.

[2] Dolendum est non solum non esse scripto notata multa illa ac pene innumera; sed nec conservata esse authentica illa Faytinelli Notarii instrumenta. [quorum collectio descripta sub an. 1380,] Hanc tamen jacturam utcumque compensat Familiæ Faytinellæ (cui S. Zita diutißime & fidelißime est famulata) codex pergamenus, præter Vitam, continens miracula fere centum, ex ipsis instrumentis fideliter atque verbotenus transcripta, circa annum MCCCLXXX, omnia intra decem menses continuos patrata, quorum ultimum num. 98 præcipuum nobis fundamentum præbet universæ chronologiæ circa hanc Sanctam constituendæ: sic enim inchoatur: Jacobina uxor Bonajunctæ… anno MCCLXXIX die decima mensis Januarii corporaliter ad sancta Dei Euangelia juravit… [probat Sanctis adscriptam an. 1278,] quod hoc proximo præterito anno in æstare, juxta festivitatem Ascensionis Domini, quando B. Zita virgo sanctificaverat, id est Sancta fuerat declarata, in civitate Lucana, ipsa vovit se Deo & supradictæ Virgini.

[3] Nullius erroris suspicioni obnoxium esse anni hic notati numerum, probat pars maxima præcedentium miraculorum, in quibus dies mensis cum numero feriæ sic conjungitur, ut singula debuerint scripta esse anno MCCLXXVIII, habente litteram Dominicalem B, quando Pascha celebratum fuit XVII Aprilis, & festum Ascensionis die XXVI Maji. Similis diei & feriæ concursus notatur in morte ipsius Sanctæ, [mortuam an, 1272,] XXVII Aprilis feria IV; & hunc concursum habuit præcedens annus bissextilis MCCLXXII. Hoc gitur mortuam Sanctam statuimus: quia nulla causa suadet intra sanctificationem ipsius & beatam mortem longius intervallum constituere; constituere autem intervallum annorum aliquot omnino cogit ipsa relatio miraculorum a morte crebrescentium, prout ea attinguntur in vita num. 35. Dicitur enim, quod illis diu incredulus Prior S. Frigidiani aliique, tandem tamen consilio & collatione concordi, in lapideo sarcophago fecerunt concludi venerandum corpus… expectantes rei exitum, ut videlicet, si opus idem foret fictitium & dumtaxat humanum, cito deficeret. Miracula vero, quæ Notarius Faytinellus excepit XXVII & XXX Aprilis, supponunt, corpus in clusum lavello, id est lapideo sarcophago, & Priorem de miraculorum veritate persuasum, ut credi non poßint ipsa die mortis notari cœpisse, sed ejusdem mortis die aliquo anniversario. [non 1279.] Quapropter fatendum est hactenus errasse auctores omnes, qui Vitam mendose transcriptam secuti, S. Zitam obiisse dixerunt anno MCCLXXIX. Etenim talis annus litteram habuit Dominicalem, non B, sed A; ac proinde diem XXVII Aprilis, non cum IV sed cum V Feria concurrentem. Neque suspiceris annum hic notari juxta stylum Pisanorum at reliquorum fere per Etrutiam populorum, pro eo quem nos MCCLXXVIII numeraremus: Lucenses namque iu supputandis annis Romanum & communem stylum secutos, tam multis potest, exemplis doceri, quam multa apud eos conditæ Instrumenta vel citantur vel integre producuntur a mox laudando Florentinio, in libro cui titulus, Memoriæ Matildæ Comitissæ.

[4] Porro anno MCCLXXVIII, [Ea canonizatio legitima & publica fuit,] quo sanctificasse vel sanctificatam Zitam Virginem, indicant notarialia instrumenta, Lucensis Episcopus erat Paganellus, hujus nominis secundus, ante triennium constitutus. Absque hujus consensu factum nihil esse, circa stabilimentum & ordinationem cultus publici, persuadent ut minimum illa verba Vitæ, quibus auctor dicit num. 1 quod avunculus & soror Sanctæ talis & conversationis & vitæ fuerint, ut si juris prohibitio non obesset, dudum pro Sanctis habitæ fuissent ab omnibus. Zitam autem ubique & libere appellat Sanctam, [probata a Cardinalibus & Prælatis variis,] hoc ipso indicans id licuisse expressa juris declaratione. Idem num. 36 incorrupti corporis testes appellat S. R. E. Cardinales ac etiam Archiepiscopos & alios venerabiles viros quamplurimos … qui corporeis oculis conspexerunt, dum pia devotione ad venerationem ejus (citra tamen juris prohibitionem) sæpius occurrerrerunt & occurrere quotidie non desistunt. Hinc sacris Ecclesiæ fastis adscripta fuit, etiam apud exteros: vidimus enim Adonis Martyrologium, ad exemplar ecclesiæ Brixiensis in Italia descriptum, quod Ecclesiæ Telonensi in Gallia aliquando servivit, [licet non solenniter a Pontifice:] & nunc penes Serenißimam Sueciæ Reginam Christinam servatur, his verbis aucturm die XXVII Aprilis: Ipso die Natalis S. Citæ Virginis. Non ausim tamen affirmare Sanctificationis causam ad Romanum Pontificem (erat is Nicolaus III) fuisse deductam: etsi enim primis illis Canonizationum Pontificiarum seculis longe minoris strepitus splendorisque fuerit ejusmodi actio, quæ nunc difficillima & splendidißima est; non potuisset tamen fuisse tam obscura, ut ejus eamque secutæ Pontificiæ Bullæ non debuisset ac voluisset expreßius meminisse auctor coævus Vitæ.

[5] [dantur ex Ms. Vita & miracula 99,] Hanc nos primum invenimus in Ms. collectione Vitarum apud Eremitas Camaldulenses, in ipsa principali eremo, indeque desumptam, sed multa correctione egentem, anno MDCLXII Luca transeuntes, emendandam contulimus cum Ms. membranaceo Familiæ Faytinellæ, cum ipsum ad nos detulisset perillustris adolescens Fattinellus Barthomæi de Fattinellis, hortatu amantißimi nostri & eruditissimi hospitis Francisci Mariæ Florentinii: quem eodem fere tempore, quo hæc parabamus prælo, id est VIII kalendas Februarii anni MDCLXXIII, ex hac ærumnosa mortalitate cum spe felicoris immortalitatis transivisse postea intelligentes ex filii ejus Marii juvenis ornatißimi litteris, gaudemus optimi viri memoriam hoc loco interseri potuisse. Eruditionem ejus testabuntur quæ publico dedit preclara opera: curandorum morborum peritiam laudabit civitas Lucensis universa: nos tenerrimam religiosißimi hominis erga Deum & sacra omnia affectionem, & familiæ exemplis paternis institutæ integerrimos mores, tamquam domestici testes eo libentius memoria conservamus, quod in his consistat virtutum in Christiano patre-familias requisitorum summa, qua ad consortium Sanctorum, de quibus hic agimus, pervenitur. Ex eodem porto, quem supra dixi, codice, in ipsa Florentinii domo, descripsimus prælaudata miracula: quæ nunc accuratius relegentes, deprehendimus eam collectionem, uno forsan alterove ternione aut saltem primo foliculo evulso mutilam atque adeo acephalam fuisse, & compari in eodem ternione foliculo similiter defectuosam: scriptorem autem ultra medietatem progressum (forte quod dissoluta instrumenta complura essent oblata) nullo dierum ordine servato, prout in manus veniebant singula, sic in membranas retulisse post annum MCCCLXXII, quando contigit miraculum ultimo notatum, tamquam Appendix vetustiorum. Sed hæc ordinare nobis facile fuit, quod & facere curavimus: [alia 50 videntur periisse:] amissa vero supplere non tantum impossibile nunc est nobis, sed pene etiam posteris desperandum, quando prædictus Florentinius, omnia ac singula, privata ac publica, scriptorum veterum in urbe Lucensi pittacia accuratißime scrutatus, nihil uspiam reperit, quod magis authenticum atque integrum esset, quam istud Faytinellorum Ms. Ex hoc etiam, [indicantur varia Italice edita.] & non alio, in vulgarem linguam traducta cuncta primum prodierunt e prælo anno MDLXXXII, teste Silvano Razzio, qui sua ab impresso accepit, Vitis Sanctorum Hetruriæ jungenda, anno MDXCIII. Razzii compositionem secutus Cæsar Franciottus, eamdem multo Breviorem reddidit, inter Vitas Sanctorum Lucensium anno MDCXIII; ac denique ipsam priscæ prolixitatis & hodiernæ elegantiæ prærogativis denuo exornavit atque restituit Pompejus Lommorii, anno MDCXXXIV; Italice omnes.

[7] [S. Zita templum Genuæ & Sodalitas,] In monte Di Motrone, qui Luca decem millibus passuum abest, oratorium S. Zitæ sacrum est, ad muros vero Genuenses templum, pietate ac concursu vicinorum populorum celebre, Bisagninorum imprimis, quibus nomen proximum Bisagnus flumen fecit. Hi scilicet S. Zitam in tutelarem Patronam adsciverunt, & illustre quiddam ex ejus lipsanis argenteæ thecæ inclusum, præcipuo anni festo, ad cultum sibi exponunt. Societatem etiam instituere, cui curæ est, ut sexta cujusque hebdomadæ feria & celebrioribus per annum festis, plures in dicto templo Sacerdotes Sacris operentur: in quam si quis adscribi se curat, ex Pauli V Pontificis conceßione, plenaria indulgentia donatur. Hæc Societas, quinta majoris hebdomadæ feria, ad præcipuum Genuæ templum lugubrem supplicationem instituens, [a qua imago ejus circumferri solita,] præter Dominicæ Paßionis instrumenta, Patronæ suæ tutelaris imaginem circumportat, quæ S. Zitam, sinum variis plenum floribus colligentem, repræsentat. Morem ita pingendi ex eo natum ajunt, quod latura quondam pauperibus, quas sinu collegerat, panis micas, hero percunctanti quid portaret, factos repentino miraculo ex micis flores exhibuerit.

[8] [templum Panormi sub ejus nomine,] Panormitana in urbe, Lucensium olim cœnobium fuisse, sub invocatione S. Zitæ, docet Rocchus Pyrrhus in Notitia Panormitanæ ecclesiæ pag. 218, idque ex tabulis donationis a Nicolao Terentino, penes quem jus Patronatus erat, signatis anno MCCCCXXVIII, quibus locus transfertur in Prædicatores reformatos: qui ædificato ibidem sub invocatione S. Vincentii Ferrerii monasterio, non potuerunt aut noluerunt efficere, ut aboleretur vetus S. Zita appellatio: sed ea templo mansit, etiam postquam illud anno MDCIII, adjuncto templo SS. Quadraginta Martyrum, quod olim Pisanorum Xenodochium fuerat, novum longeque augustius assurrexit. Quin & suburbanum eorumdem Fratrum, fortaßis a dicto Lucensium sacello jam olim dependens, nomen idem servat, & villa di S. Zita dicitur. Eidem Sanctæ & urbs Eliensis, in Comitatu Cantabrigiensi sita, circa annum MCCCCLVI oratorium consecravit: ad quod ornandum Balthasar Mannus, Lucensis per id tempus Episcopus, [aliud in Anglia & in Lusitania,] Guilielmo Langstrohir, Equiti ordinis S. Ioannis Hierosolymitani, de S. Zitæ lipsanis minorem dextri pedis digitum dono dedit. Minoritæ Lusitani Conventum ei in diœcesi Olysipponensi sacrum habent: cujus initia Franciscu Gonzaga, parte 3 de Origine Seraphicæ Religionis, in hæc verba tradit: Fuit olim in hoc Portugaliæ regno devotissimus quidam eremita, natione Italus, qui solitariæ vitæ cupidus eremitorium, pœnitentiæ agendæ ergo, in termino oppidi, Aceiceira Lusitanice nuncupati, Olysipponensis diœcesis, in honorem S. Cittæ virginis, ex emendicatis eleemosynis sibi ædificavit. In quo & in maxima vitæ asperitate atque paupertate usque ad ultimum vitæ habitum perseveravit. Cui tamen vita functo aliquot Fratres de tertio beatissimi Patris Francisci Ordine successerunt. Hi, cum sibi tum eleemosynæ, tum quoque cetera ad victum necessaria deficerent, loco cedere decreverunt. Quamobrem venerabilis Pater F. Petrus Aluarez Franciscanus, illud ab iisdem Tertiariis, capitulariter congregatis anno a Christi Nativitate millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, summis precibus impetravit, atque pro modulo juxta loci dispositionem paupertatisque limites adaptavit.

[9] [an corpus ibi?] Hæc de Conventus hujus primordiis Gonzaga, ad quem scriptores quidam palpabili commento S. Zitæ corpus translatum produnt,codicem quemdam Ecclesiæ Toletanæ adducentes: ex quo Ludovicus dos Ancos, in Horto suo Lusitaniæ, ista recitat: Anno MCCLXXXVII V Kalend. Maji in civitate Pisana obiit B. Cyta, pro qua Dominus multa miracula operatur. De qua preces fundebant aliquæ Ecclesiæ, præcipue Cæsaraugustana, quam credo habere sacras Reliquias. Quidam vero eremita attulit corpus hujus virginis ex Italia, & attulit ad oppidum Aceiceira in Lusitania. Cui facta est ædicula tempore Joannis Lusitaniæ Regis. Quid apertius fabulosum esse potest? S. Zita non Pisis sed Lucæ, non anno MCCLXXXVII sed MCCLXXVIII diem clausit. Corpus vero in Lusitaniam numquam allatum fuisse, publicus ejusdem & interruptus nullis annis apud Lucenses cultus manifestum facit. Eremita tamen ille, si eo post S. Zitæ mortem migravit, ei cultum jam apud Lucenses obtinenti tugurium suum consecrare potuit, & reliquiarum aliquid ex Italia ad privatum cultum deferre: unde loco in Conventum postea mutato nomen deinceps hæserit.

[10] [an Sancta quædā Silla admittenda, cui dictus Conventus dicatus sit:] Diversa tamen scriptores quidam Hispani hic opinantur, Cittam, cui memoratus Minoritatum Conventus sacer est, Sillam seu Silam esse volentes: qua juxta vetustum quemdam codicem Seguntinum, citatum ad VI Aprilis in Hagiologio Lusitano a Cardoso, Calsiæ, matri Sanctarum Virginum ac Martyrum Geniveræ, Victoriæ, Euphemiæ &c. obstetricata fuerit: quas etiam cum aversata Calsia, quia uno omnes partu ediderat, demergi jußisset in flumen, Silla morti ereptas Christianis nutricibus educandas dederit. De quo ista Vasconcellus in Descriptione Regni Lusitanici pag. 446: Neque vero Virgines sanctissimæ obstetricem Silam oblitæ sunt, a qua tantum fuerant adeptæ beneficium; sed ab sponso suo eamdem illi martyrii gloriam consecutæ. Neque auctores desunt, qui Nabantio in oppido Lusitaniæ ejus corpus scribant religiose asservatum. De his auctoribus nihil compertum habemus; sensum eorum, si qui fuerunt, secutus est is, qui sub Iuliani Archipresbyter Toletani nomine postea chronicum suum & adversaria protrusit: ex quibus Bivarius in Dextrum ad annum CXXXIV sequentia depromit: Cum dominum Bernardum, Archiepiscopum Toletanum, per Lusitaniam & Gallæciam comitatus sum, veni Tomarium; ubi prope templum erat S. Silæ virginis & Martyris, ubi corpus ejus servatur: quæ creditur esse virgo, quæ creavit & educavit sanctas Virgines & Martyres sorores, scilicet Quiteriam & Liberatam & alias Lusitanas. Colitur anniversarius dies ejus martyrii Kal. Novembris: creditur passa non multo postquam Virgines illæ passæ sunt. Hæc scilicet Pseudo-Iulianus: quæ accuramus ad primum Novembris discutiemus. Narratio certe de Calsia & filiabus ejus figmentis carere non videtur: interim teste Cardoso tantum valuit apud memoratos antea Menores Iuliani testimonium, ut mutato officio, quod de Patrona sua tutelari tamquam Virgine tantum recitare solebant, illud de Virgine simul ac Martyre deinceps recitandum susceperint.

[11] Corpus etiam anno MDLXXX, reserata tunc primum arca discoopertū, [corpus adhuc incorruptum.] imputre vividumque apparuit: de quo fidem fecere, inquit Pompejus Lommorii, qui inspexerunt X Decembris, Alexander Guidiccionius Episcopus Lucensis, cum Vicario suo Francisco Buonavoglia, & postea II Aprilis Cæsar Ferierus Episcopus Eporediensis. Tunc lapidea sua arca exemptum fuisse corpus, atque in alteram ex ligno ornatiorem translatum supra altare, sic ut poßit conspiciendum exhiberi, quemadmodum nunc fit, verosimile nobis est: qui ipsum intuiti consideravimus cum admiratione summa, facie manibusque nudis pene simile dormientis; cetera tegebant vestes ex panno aureo, & caput insignis corona ornabat: ne autem & manibus palparetur prohibebat crystallus, soli visui transitum permittens. Sicut autem ipsum nobis extra ordinem videre tunc licuit: sic ab omnibus promistue videri potest die XXVII Aprilis, ut scribit Franciottus: quo die ut Officinm de ea fieret Ritu duplicis, conceßit Leo X anno MDX, per bullam II Aprilis datam: sed qua privilegium istud ad solam S. Frigidiani ecclesiam & Canonicos in ea Regulares restringitur. Anconitani, nescio quam sacri corporis partem adepti, etiam Officium aliquod de ipsa facere dicuntur, sed die postero XXVIII.

VITA
ab Auctore coævo descripta.
Ex codice Ms. Camaldulensi, collato cum Originali Lucensi.

Zita, Virgo, Lucæ in Italia (S.)

BHL Number: 9019, 9020

Auctore COÆVO EX MSS.

PROLOGUS.

[Scriptura sacra & Vitæ Sanctoris scripta ad nostram utilitatem,] Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, hac ipsa de causa a Spiritu sancto donata, ut veluti ex communi quodam sanctitatis fonte, omnes nobis ex ea remedia propriis passionibus assumamus, propterea dictum est: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam & consolationem Scripturarum spem habeamus. [Rom 15, 4] Inde quoque virorum peritissimorum olim disciplinabilis mos extitit, Sanctorum celebres Vitas exquirere, earumque seriem styli officio solicite ac rationabiliter memoriæ posteritatis assignare: quatenus ob suæ studium doctrinæ, ipsorum in orbe imitatione quilibet potiretur, & eorum quandoque consortio in perennis vitæ gloria frueretur: eorum nimirum, qui fecere virtutes, tantum habetur laus, quantum eas potuere verbis extollere scriptorum præclara ingenia. Multi perinde sapientiæ luce perfusi, Sanctorum odoriferos actus luculento sermone scripserunt: quorum comparatione dum ingenii mei brevitatem mensuro, cui modicæ scientiæ exigua fluenta succedunt, & quod vix stillicidii pauperis attenuata gutta perfunditur; intercidere meæ narrationis deberet anhelitus, ne sermo incultior reprehensione me dignum panderet, qui materiam, disertis merito scriptoribus reservandam, impudens occupassem. Quorum aurea vita quamvis me longe transcenderet; injuriosum tamen non esse ratus sum, si fluenta, usibus hominum profutura, mea plebeia fistula manifestaret. Verens id solum & maxime, ne fluxibilis lapsu temporis memoria deperirent insignis visu vitæ gestus, mores admirabilis feminæ, præclaræ virginis Zitæ: de cujus patratis post obitum mirabilibus & prodigiis, pene innumeris, nil sigillatim exarasse me liqueat in hoc opere: sed ea dumtaxat, quæ gessit vivens in corpore, depromo vel amplius circiter mortem. Quoniam vero in hominibus caritas & humilitas, non autem virtutum signa debent venerari (probatio quippe sanctitatis non est signa facere, [quæna optima signa sanctitatis?] sed unumquemque ut se diligere; de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire: & inde est, quod veritas inquit, In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem) pauca tamen comparatione cunctorum scripto commendavi præsenti: nam si cuncta referrem quæ de hac perfecta probataque femina vel bonis ac fide dignis attestantibus viris novi, vel per memetipsum; dies, ut opinor, antea quam sermo cessabit. [Joan. 13, 35] Scripturus itaque vitam & gesta ipsius, habitatorem ejus invoco spiritum Sanctum, qui est omnium artifex donorumque largitor multiplex & unicus, ac subtilis, disertus & mobilis, certus & suavis, habens omnem in se virtutem, cunctaque prospiciens, & dividens singulis prout vult; ut qui illi virtutes largitus est, mihi ad narrandas eas sermones tribuat, a quo est omne datum optimum & omne donum perfectum.

CAPUT I.
Natales, conditio vitæ, liberalitas in pauperes, conversio aquæ in vinum, annonæ multiplicatio.

[1] [Nascitur in agro Lucensi parentibus rusticans,] Vergente ad occiduum mundo, & in senium prolabente seculi corruptela, divinæ lucis resplenduit claritas, temporibus istis novissimis, in venerabili ancilla Dei B. Zita; provinciæ Tusciæ civitate Lucanæ diœcesis oriunda, in rure videlicet dicto a Monte-Segradi: quam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, quique elegit infirma mundi, & quæ sunt stulta & contemptibilia, ut confundat fortia, tantis gratiarum radiis illustravit; quod licet infimis fuerit orta natalibus, summis tamen fuit virtutibus adornata, & referta copiis meritorum: signorum quoque ac prodigiorum innumeris mirabilibus adeo claruit, ut in omnem terram, in qua Christianum nomen colitur, exiret sonus eorum, & a finibus orbis terræ quam plurimi in ipsius odorem currerent unguentorum. Fide nempe inhærebat primæ veritati, Deo magis quam sibi credendo; spe vero summæ caritati, amplius confidendo de Deo quam de seipsa, caritate vero summæ bonitati adhæsit, Deum super omnia & magis quam seipsam amardo. Patrem quoque habuit nuncupatum Joannem Lombardum, matrem vero Bonissimam, avunculum autem Gratianum laicum, & sororem monialem, nomine Margaritam, in quodam monasterio Ordinis Cisterciensis: quorum uterque, videlicet avunculus & soror, talis & tantæ conversationis & vitæ fuerunt, ut, si juris prohibito b non obstitisset, dudum pro Sanctis habiti fuissent ab omnibus.

[2] [unde anno ætatis 12 Lucam migrans, ] Hæc nimirum a suo virgo rure discedens, ætatis suæ duodecimum circiter annum, intra civitatem Lucanam ad habitandum se contulit. Ut autem juxta Apostolum ad ea, quæ opus erant, sibi suis manibus ministraret; ne forte manducaret panem doloris, aut ut invalidus & egentibus afferret subsidia, tradidit se in domum civum c Lucanorum degentium non longe a reverenda ecclesia S. Fridiana d Lucani, in qua modo ejus corpus venerabile e requiescit. Duxit igitur totum tempus vitæ suæ venerabilis Zita in domo nobilium prædictorum, usque videlicet ad annos ferme sexaginta, serviens dominis & dominabus suis irreprehensibiliter sine querela, [servitio se addicit,] & curam solicitam gerens circa gubernationē domus & familiæ utriusque sexus & ætatis eorū. Et si aliquando rei familiaris obsequia sibi non incumbebant, statim ad laborem manuū assidua recurrebat; devitans summopere, tamquā morsus serpentium ignitorum, omnem otiositatem, & curiositatem hujus volubilis temporis; arma videlicet hostis antiqui ad miseras animas captivandas. Implebat quoque sedula quod in libro scribitur Sapientiæ, [laboris amans,] Quodcumque potest manus tua instanter operare. Devitabat quoque studiosius superstitiones aniles, dedita merendi cupidini. [Eccl 9, 10] Deo quoque exquisite serviendum censebat, eidem exhibendo servitium gloriosum, mundo vero inglorium.

[3] Inhærebat quoque ancillæ Dei præcordiis, divinitus data, [munifica in pauperes,] cum lenitate mansuetudinis, quædam ad pauperes miseratio liberalis: quæ secum ab infantia crescens, tanta cor illius benignitate repleverat, quod numquam, si possibilitas afforet, eleemosynam petentibus pro amore divino denegabat. Et ut se ad hæc paratam facilius reperiret, non tantum decentia ad hoc opus, vel quæ opportuna viderentur, cura pervigili præparabat; sed etiam permodica fragmenta, vel vilia etiam, ex pulmentis & minutis solicite colligebat; observans intente, ne forte vacuum pauperem contingeret ab ea discedere. Dumque hoc propositum usque ad mortem pro posse servaret, ad copiosiora erga Deum gratiæ incrementa pervenit. Adeo quidem, ut dum quadam die peregrinus quispiam, [quorum uni aquam e puteo afferens eam in vinum convertit:] siti graviter æstuans & calore, ab ea eleemosynam postularet; & ipsa non haberet unde pauperi subveniret, anxiabatur plurimum quid ageret: meditando tandem, cælitus inspirata; hortatur pauperem peregrinum, donec sibi aquam recentem de puteo f afferat sustinere. Arrepto vase æreo, juxta loci consuetudinem, haustam recentem aquam a puteo attulit peregrino, extenso desuper signo Crucis. Cumque gustasset ille prædictam aquam divinitus vinum factum, & actualiter persensisset peroptimi vini saporem, hilarius & abundantius bibit; asserens postmodum & contestans, se numquam tale tamque suave vinum bibisse cunctis diebus vitæ suæ.

[4] Pietatis quoque dulcedo in tanta plenitudinis copia in Domini famulam a misericordiæ Fonte manaverat, ut ad miserabilium personarum relevandas miserias viscera videretur gestare materna. [necessaria sibi subtracta ægris distribuit,] Itaque liquescebat gratia ejus ad infirmos & pauperes; extendebat quoque manus studiosius ad eosdem. Quos quidem omnes quadam cordiali & fraterna affectione maximopere amabat; & ut ex hoc suum sacrificium gratius Deo offerret, proprio corpusculo delicata quæque & necessaria substrahebat cibaria, ac personaliter captata opportunitate portabat eis, quos ægritudo vel inopia plus premebat. Quos & sæpius personaliter visitabat, & curabat summopere eis invalidis obsequia exhibere: nam tunc quis placentem abstinentiam offert, si ea, quæ sibi de alimentis subtrahit, indigentibus largitur. Quibus siquidem non poterat manum, saltem exhibebat affectum, exhortationibus ad patientiam aut verbis consolatoriis intersertis: egentis etenim cor doctrinæ sermo non penetrat, si hunc apud ejus animum manus misericordiæ non commendat: & illa vox cor audientis non penetrat, quæ hoc quod sonuerit opere non conservat. [promptitudine singulari:] Si quidem quidquid penuriæ, quidquid defectus cernebat in aliquo, pii cordis dulcedine referebat in Christum: cumque in cunctis pauperibus effigiem Christi prospiceret, si qua necessaria sibi collata fuissent, sive in vestibus, sive pannis, calceis, vel rebus quibusque, egenis occurrentibus non solum liberaliter conferebat, verum etiam perquireb at eosdem; &, ac si propria illorum essent, æstimabat esse reddenda. Nam cum quælibet necessaria indigentibus ministramus, sua velut reddimus, non nostra largimur: & justitiæ g potius debitum solvimus, quam misericordiæ opera implemus. Hujusmodi autem misericordiæ operibus tanto studio erat intenta, ut innumeris vicibus se reperiret, promptiorem ad eleemosynas personis miserabilibus erogandas, quam ad eas accipiendas paratos. Mercedem quoque tenuem, quam a patre-familias obtinebat, aut distribuebat egenis, aut eis solita largiebatur humanitate, quos pene innumeros de sacro baptismi fonte suscipiebat.

[5] Quodam igitur tempore, dum fame ingravescente solito cariora victualia pauperes sibi quererentur, & eorum funera penuria prævalida augerentur; ad Zitam studiosius, tamquam ad matrem & subventricem, in necessitatibus confluebant. Quæ jam impensis omnibus quæ habuerat, & quæ poterat ab aliis obtinere in hujus opere pietatis, nihil sibi amplius supererat, quod posset impendere. [paupercula extrema fame laboranti ex heri arca fabas largitur,] Sed dum advenisset quædam miserabilis paupercula, cum parvulorum puerorum turba, circiter se & super se consistentium, & instanter ab eo eleemosynam postularet, deplorans se una cum illis paupertate pene incredibili laborare, imo nec ultra posse subsistere; continuo benignissima Dei famula compassionis extitit gladio perforata; nec habens unde posset illi manus porrigere adjutrices, edocta divinitus, quod videlicet necessitatis tempore communicanda sunt omnia, & plus esse cælesti Domino quam terreno parendum, constanter accessit ad quamdam arcam domini sui, continentem fabarum multitudinem copiosam, scilicet ad certam h stariorum mensuram; & indigenti feminæ cum liberis partem tribuit, ut famis posset periculum evitare; quoniam incassum se innocentes putant, qui commune Dei munus sibi privatim vendicant: qui tot pene quotidie perimunt, quot morientium pauperum apud se subsidia abscondunt; qui dum recepta non tribuunt, in proximorum nece versantur. Quapropter diebus subsequentibus ex arca præfara largiebatur pauperibus quotquot adveniebant eleemosynam postulantes.

[6] Et quamvis non parum pertimesceret querimonias & objurgationes domini sui, sine cujus notitia vel assensu dispergebat prædicta pauperibus; tamen apud semetipsam aiebat: Perferam quæcumque mihi inferre voluerit, & personaliter luam, & ad verbera & ad supplicia gaudenter parata. [quas ille vendens nihil imminutas cernit.] Arca igitur, quousque Zita manibus & brachiis attingere potuit, fabis pene per eleemosynas vacuata, nemine perpendente, Dominus familiæ hæc ignorans, vendi cuidam fabas, quas in eadem posuerat arca, mandavit; & taxatione valoris præmissa, eas mensurari jussit. Exorabat sane Dominum Deum Zita eum fiducia & timore, ut mitem redderet erga se Deus animum patris-familias, ne inveheretur acriter contra eam propter dispersionem fabarum. Et ecce comperta est arca referta divinitus fabis, & in nullo earum inventa est diminuta mensura: sicque Dominus, in quo confidebat, protexit mirifice ab omni imminente molestia famulam suam, miro & inexcogitato humanitus modo. Zita vero considerans, quod non turbabatur adversus eam pater-familias, apud ejusdem conjugem, dominam scilicet suam, congratulabatur, referendo gratias Deo, ac satis illum de benignitate multiplici commendando. Verumtamen quia valde cavendum est, ne, dum bene vivitur, mens despectis ceteris de gloria singularitatis elevetur; quod circa hoc contigerat, retinebat humiliter; nec miraculo adscribere satagebat; quamvis plures de his conscii divinam potentiam & ejus merita in tanto miraculo collaudarent.

ANNOTATA.

a Mons-Segradi distat ab urbe Luca circiter 8 p.m. inter Boream & Occasum.

b Hæc præcautio certos nos facit, per aliquam majorem potestatem, quam sit vulgi consensus, factum fuisse, ut licite diceretur & coleretur ab omnibus S. Zita.

c Fatinellorum videlicet, quæ adhuc domus Lucæ perseverat, & in anniversario Sanctæ festo visitatur a civibus: quam & nos adivimus, & circum atrium vidimus præcipua quædam ipsias miracula, grandibus picturis expressa.

d Is est S. Frigidianus, Lucensis Episcopus, cujus Translatio præcipue colitur 18 Novembris, quod dies obitus, sæpe in tempus Paschale incurrat, unde & a nobis a mense Martio ad Octobrim dilatus est.

e Super aram propriam, in proprio sacello, ad quam etjam venerandi corporis ergo sacrificavimus.

f Is puteus, S. Zitæ nunc dictus, est in platea, ipsi domui contiguus uti vidimus coram: ex quo aquam hauriunt ac bibunt peregrini, atque etiam secum deferunt, non sine multiplici fractu.

g Hoc debitum non esse justitiæ stricte dictæ sanior Theologorum pars consentit, & si qui ab iis verbo dissentiunt, reipsa convenire cum eis debent, ne in absurdßimas consequentias trahantur: nisi cum de casu extremæ neceßitatis agitur.

h Starius, pro Sextario, contractim hic usurpatur, vulgari idiotismo, estque mensura frumentaria pro frugum ponderositate, continens quantitatem 50 aut 60 communium librarium.

CAPUT II.
Cælestes favores varii S. Zitæ impensi, & Vitæ asperitas.

[7] Imitatrix siquidem extitit ancilla Dei Zita Apostolici viri B. Martini Pontificis, [Nocte Nativitatis,] dum, prout legitur, vestire Christum Dominum meruit in ejus persona vel quempiam Angelorum. Nocte siquidem sacratissima Nativitatis Domini Salvatoris, cum ad Vigilias matutinas, quas tunc Ecclesia sancta solennizat, interesse curaret; & frigoris rigor intensi solito gravior inhæreret; dixit ad eam Pater-familias domus: O Zita, quomodo sic properas ad ecclesiam hoc noctis in tempore frigidissimo, quo vix sub tecto & pannis consistentes rigoris gelidi possumus perferre molestiam? cum tu maxime jejunio præcedenti confecta, vilique veste ac tenui cooperta, super humecta & frigida consessura sis marmora pavimenti? Nempe, [eum pellicea herichlamyde ad templum vadens,] aut tibi parcens, hoc in loco vacatura sanctis obsecrationibus dege; aut tuis humeris contra molestiam frigoris chlamydem meam cum pellibus superadde. Cumque Zita recusaret in nocte tantæ solennitatis deesse sanctæ ecclesiæ, & assumpta pelliceata illius chlamyde ad ecclesiam properaret, replicans loqui pater-familias dixit, quodam præsago spiritu, prout sequentia indicant: Adverte, Zita, & diligenter cave, ne chlamydem recommendes alteri cuiquam, aut dimittas ubilibet; ne forte illa deperdita, ego rerum mearum carentia & damno afficiar, & tu a me gravem molestiam patiaris. At illa respondit: Bene tibi, Domine meus, bene tibi erit salva & custodita hæc chlamys.

[8] Dum itaque Zita ingressa esset ecclesiam, statim ejus intuitus se direxit ad quemdam pauperem, seminudum, submurmurantem, & præ asperitate frigoris dentibus constrepentem; [eam pauperi commodat:] in cujus miseria continuo cor Zitæ præ compassione confossum liquefiebat super afflictionem pauperis tremebundi. Et accedens propius, ait: Bene, Frater, quid tibi est? & cur querimoniis te afficis? At ille quodam vultu placido intendens in eam, extendit manum, tetigitque chlamydem memoratam. Tunc Zita, amota ab humeris suis chlamyde, contegit pauperem, dicens ei: Has, frater, teneas super te pelles, donec divina Officia complebuntur, sed resignaturus illas mihi: nec usquam eas, quia te ad domum perducam, & a frigore per ignem protegam. Et his dictis ad partem se traxit, ubi consuetudo sibi erat in oratione & sancta meditatione ac divinorum auditione consistere. Perfectis igitur divinis Officiis, cum universi viri & mulieres qui convenerant remearent, necesse habuit & Zita redire. Exquirens ergo pauperem undique, per ecclesiam & foris, & nusquam reperiens, secum taliter conferebat: Putas quo ille divertit? [qui frustra postea quæsitus,] Vereor ne quisquam sibi chlamydem abstulit, & sic præ verecundia non audet se meis visibus exhibere. Et quidem satis videbatur persona bonæ apparentiæ, unde nec credo quod aut chlamydem fraudarit aut fugerit.

[9] His & his similibus modis excusabat apud se pie pauperem, nec sibi quomodolibet furtum vel rapinam volebat imputare. Cumque satis perquirendo vagasset, [illam reduci] nec potuisset invenire illum, pudibunda revertitur, semper gerens in Domino firmam spem, quod vel patremfamilias sibi redderet pacatum, vel quod inspiraret dicto profugo pauperi, ut ad eam chlamydem resignaturus rediret. Denique dum Zita domum sine chlamyde pervenisset, aggreditur eam paterfamilias verbis asperis & contumeliis, subdens querimonias multas nimis. [& ab hero objurgatæ referens,] Illa vero nulla verba vel signa cujusquam impatientiæ regessit, sed a plane, & cum exhortatione bonæ spei facti seriem prælibatam patrifamilias enarravit. Ipse autem attentius ab ea propositum intellexit, nec tamen usque ad horam prandii a murmuratione cessavit. O immensa divinæ bonitatis clementia! Ecce siquidem hora tertia, adest in scala & domus medio pauper, venusta specie demulcens animum intuentium, & in ulnis deforens ulis deferens chlamydem præfatam: quam & Zitæ restituit, audiente & vidente prædicto patre-familias, gratias referens pro exhibitione tanti beneficii sibi collati. Et subito, [disparet ex oculis.] dum tam Zita quam pater-familias ipsum alloqui inchoassent, disparuit ab eis, velut fulgur coruscationis cujusdam, immisso in eorum corda cælitus quodam novo & inexperto gaudio, ex quo cum admiratione lætabantur, & cum delectatione quadam diutius mirabantur.

[10] Tanta nempe disciplina & rigiditate felix Zita carnem crucifigebat cum vitiis, [a coctis cibis ac vino abstinet:] quod motus sensuales rarissime sentiebat: & tam stricta frænabat modestiæ lege, ut aliqua vix sumeret necessaria sustentationi naturæ. Quinimo cocti cibi particulam, sibi ad mensam reservatam vel deputatam, raro degustabat; sed eamdem infirmo vel pauperi cuicumque delatam servabat, contenta sibi sumere parvissima & vilissima quæque. Tam vero districtam, in potu præcipue, vini parcitatem servabat, ut diebus per circulum anni quamplurimis nullatenus vinum gustaret. Et quia tunc castimonia ad perfectum munditiæ candorem ducitur, cum per abstinentiam caro domatur; jejuniis crebris adeo se macerabat, ut licet videretur facie corpulenta, ossibus vix hæreret. Pallebat os ejus jejuniis, & mens cælestibus desideriis æstuabat; ut plerumque nil minus quam corpus humanum, sed phantasma vel spiritus videretur. Nec tamen, ut plerique faciunt, tunc sibi commodius cœnam copiosiorem vel uberiorem parabat, ne curam carnis in desideriis tegeret: quin imo parare sibi satagentibus cum effectu vetare studebat, ne vel in hoc cuiquam fieret onerosa.

[11] Vestium quoque, quibus tegebat corpusculum, [ornatum vestium abhorret:] nullam omnino pretiositatem vel vilitatem, colorem, vel aliam claritatem, vel aliam qualitatem seu quantitatem attendit, nec de his ad modicum curam gessit; devitando summopere implicationem animi sui, quem semper liberum habere volebat; sapienter asserendo, non in qualitate vestis, sed in amplitudine caritatis, perfectionem consistere christianam. Humana etenim mens, quo altius se elevat & quæ sint æterna considerat, de b factis temporalibus gravius tremefacta formidat. Nudis insuper pedibus omni tempore incedebat, [corpus adstrictum fune, frigore] neque asperæ hyemistempore patiebatur ulla calceamenta deferre. Circa lumbos, quoque super nuda carne, corda vel fune circumcincta degebat: quam tam valide stringebat, quod, sicut post mortem ejus compertum est, caro excreverat super funem, & crebris in locis cutis desuper lacerata ipsam assidue discerpebat. Quamvis præterea lectulum satis convenientem haberet, in eo rarissime decumbebat: magis autem pauperes & peregrinos introducens, ipsos in stratu suo refocillabat. Sæpius etiam meretrices seu alias mulierculas, carnis illecebris & turpitudini servientes, hospitabatur & introducebat ad lectum; ea videlicet simplicitatis consideratione, ut quantum posset vel una nocte a peccati coinquinatione servaret, zelans nimium ardentissima caritate salutem omnium animarum. [& laboribus affligit:] Nuda humus frequenter aut sæpius lignea tabula suberat suo lassato corpusculo, & laboribus & genuflexionibus innumeris fatigato, aut certe itionibus, reditionibus & pietatis circuitionibus tantum fesso, ut, si videres, putares ab ea spiritum exiturum: & tamen, ut continuo in sequentibus liquet, vires tolerantiæ ministrabat eidem, cui amore fragrantissimo serviebat, in fame, siti, frigore & nuditate.

[12] [jejuna devotionis causa peregrinationem instituens,] Siquidem visitationis gratia devotissima Zita quadam die devotissime, agens jejunium, iter arripuit ad eundum ad ecclesiam S. Jacobi de Podio, prope c Pisas, cum quadam sibi familiari comite. Cumque pervenisset ad eamdem ecclesiam, & humiliter orationem suam Domino obtulisset; deliberatione prȩmissa & itinere continuato, proficiscebatur ad ecclesiam Apostoli Petri ad Gradus, quæ est versus mare ultra civitatem Pisanam d milliaribus quinque. Ingressam igitur civitatem præfatam comes illa præfata retrocedens reliquit. Et quoniam quisquis bonum majus subire proponit, bonum minus quod licuit illicitum fecit; Zita stabilitum propositum non omittens, adivit ecclesiam præfatam Apostolorum Principis, cum oratione supplici devoto conjuncta jejunio.

[13] [oblatumque hospitium recusans,] Jam hora quasi vespertina, dum rediret per civitatem Pisanam, invitabatur ad hospitium; sed cum nollet annuere, & devenisset ad balnea montis e Pisani, occidente jam sole; satis rogabatur a quodam sibi noto homine, quatenus hospitari ibi modo dignaretur. Sed nec sic quievit ibi remanere; sed in fervore spiritus sui transcendit intrepida illum asperi itineris montem, qui nuncupatur f S. Juliani: ubi a quodam eremita exhortabatur grandi precum instantia requiescere, ne forte in tantæ solitudinis nocte incideret in manum latronum vel agrestium belluarum. Hunc quoque aure surda transivit, carne spiritu præsidente. Castrum insuper Massæ g, & homines quosdam adhuc inibi vigilantes, modo simili pertransivit, instanter invitantes eam, & nimium debilis feminæ constantiam admirantes. Vergente autem deorsum conditione corporea, præ jejunio & lassitudine viæ, famem perpetiendo, resedit super fontem quemdam circa primum gallorum cantum: & cum pene angustiata jam caro sine ullo renisu deficeret, lassescentibus attibus invictus ille spiritus exsultabat.

[14] [modica aqua sumpta,] Cumque ancilla Dei modica aqua perfunderet ora, apparuit ei subito quædam mulier, ut pie creditur, Genitrix Filii Dei: quæ salutatione præmissa contigit ejus amicabiliter latera, [a B. Virgine Maria,] dicens; Vultisne redire & venire? Ad vocem cujus gratissimam Zita, non solum imperterrita mansit; sed exiliens, pio ac dulci famine, tantam fortitudinem, securitatem & confortationem recepit, quod omnis debilitas omnisque lassitudo famis & sitis evanuit, & respondit continuo: Libenter: volo venire: eamus pariter. Dum igitur pariter commeantes pervenissent ad pontem h tectum circa mediam noctem; ecce janua pontis, quæ more solito clausa & firmata erat, [portis urbis ultro se pandentibus, domum reducitur:] ultro aperta est eis: quibus ingressis, per se iterum clausa fuit & obserata. Demum venientes ad portam civitatis, invenerunt eam similiter diligenter ferreis seris firmatam: quæ modo simili in conspectu illarum seipsam patefecit in ictu oculi, liberum utrique prebens ingressum. Tandem pervenerunt ad portam suæ habitationis: & ad clamorem Zitæ, famula domus, cum murmuratione & objurgatione aperuit ostium; & statim mulier illa disparuit, quæ Zitam comitabatur. Volens autem Zita præfatam suam sociam introducere, manum extendit, & aspectum convertit: sed cum non inveniret vel videret eamdem, admirata & turbata est valde, conferens in corde suo, quo devenisset & quæ fuisset, quæ sibi talem exhibuerat comitivam: cujus dum suavi eundo perfrueretur alloquio, nec viæ pertæsum fuit, & cælesti sibi videbatur pabulo saginari.

[15] [ecclesiam in Lucensi agro adire solita,] Rem præterea satis mirabilem recensemus: quod scilicet famula Dei Zita, omni tempore quoad vixit, consuetudinem habuit ad monasterium & ecclesiam S. Angeli ad montem proficiscendi in hebdomade semel, maxime septima feria. Hæc quidem ecclesia in monte posita super i fluvium, a civitate Lucana distat milliaribus quasi sex: nec ab hoc itinere retrahebat eam, quamvis nutabunda immensitas pluviarum, seu funebris tempestatum procella. Quadam igitur die, dum fuisset pluribus in ministeriis domesticis præposita, advesperascente & inclinante jam die, consuetum iter arripuit. Et ecce quidam, equo veloci residens, a tergo illam e vestigio sequebatur: & hic quidem versus eamdem ecclesiam pro familiaribus negotiis properabat. Qui dum cerneret eam, pedetentim se gressu raro & debili præcedentem, exorsus inquit: Quo, mulier stolida, pergis hac hora tardissima? te noctis jam tenebræ circumdantes in errorem sunt noxium perducturæ. Illa vero acsi nil penderet, respondit humiliter: Itote viam vestram, me Christus perducet incolumem. Idem continuo eques gressu veloci & concito Zitam præcessit, & festinans hora congrua pervenire quo ibat, semi plene currebat: & dum coram dicta ecclesia transitum faceret, cernit veraciter Zitam orantem ante postes ecclesiæ, & ad illam ante se pervenisse, [eo divina virtute transfertur.] perducente Domino, in quo mente maxima & pura & simplici totaliter confidebat. Quam cum admiratione permaxima exquireret idem eques, quomodo tam velociter se præcesserit & eo citius, pervenisset, inquit illud S. Job: Sicut Domino placuit, ita factum est. [Iob 1, 21.]

ANNOTATA

a Plane, id est, aperte, candide.

b Facta, Idiotismo Italico hic ponuntur, pro rebus.

c Distant Luca & Pisa p.m. 10 circiter.

d Eamdem distantiam exhibet mappa Hetruriæ, in qua hæc, non item prior ecclesia exprimitur. Hujusmodi defectus supplere poterit descriptio Hetruriæ in plures divisa partes, picta in parietibus unius ex aulis, quæ in Galeria Ducali Florentiæ spectandæ offeruntur, si ipsa aliquando æri incidatur, quoscumque etiam minimæ notæ vicos exhibitura.

e Mons hic Pisanæ urbi proximus ad Boream imminet, Lucam euntibus transeundus.

f S. Juliani vicus etiam nunc in confiniis Pisani & Lucensis territorii est, ad Lucenses pertinens.

g Massa castrum, solum 3 p.m. Luca distat: nomen alias pluribus locis Italicis commune.

h Hunc pontem Ozzorio flumini instratum fuisse mihi persuadeo, media inter Massam & Lucam viæ, eo forte loco ubi nunc quoque pons invenitur ad vicum S. Mariæ.

i Auser antiquis, vulgo Serchio, fluvius iste dicitur; contra cujus fluxum versus Boream ascendendo, occurrit in jam dicto spatio vicus vulgo dictus, l'Angelo.

CAPUT III.
Fervens atque extatica oratio Zitæ, favores alii eamdem consecuti.

[16] [Continuæ orationi contenta,] Sentiens Zita Jesu Christi ancilla corpore se peregrinari a Domino, ne aliquando foret absque consolatione Sponsi dilecti, sine intermissione orabat & orando spiritum Deo contendebat exhibere præsentem. Et ut ejus animæ intellectus ab irradiatione divinæ lucis purior redderetur, sic continuabat orare, ut etiam manibus operans, corde & ore obsecrationis verba ruminando depromeret; ne quietem funditus deserens, ignem superni amoris in se exstingueret. Propter quod eveniebat aliquando, ut opera manuum ejus resultarent inepta, dum cor non apponeret operationi, sed magis orationi. Nam ambulans & sedens, laborans & vacans, intus & foris, adeo erat orationi mentis intenta, ut Deo videretur non solum quidquid erat cordis & corporis, verum etiam temporis & operis dedicasse. Suspendebatur frequenter sancta in ecstasi, tanto devotionis excessu defixo a synderesis apice in æterna spectacula; ut super semetipsam rapta, [ecstases patitur:] & ultra humanum sensum aliquid sentiens, quæ circa se agerentur omnino nesciret. Sed post multas lacrymas, post cælo oculos inhærentes, sibi nonnumquam videbatur interesse agminibus Angelorum; & carnis claustra cælica contemplatione transibat, hauriens superlucentis splendoris & superardentis amoris suavissimas fragrantias.

[17] Ut autem quietius spiritualium consolationum immissiones exciperet, [in tenebris cælesti luce circumdatur:] divini amoris exuberantia inebriata, loci solitudinem infra septa domus habitaculi sui quærebat, & frequentius inibi pernoctabat. Ubi ab his qui de familia erant tanta claritas sæpe videbatur de nocte, ac si fons luminis sol oriretur ibidem; existimantibus his, quibus mens sanior inerat, eam tunc presentia auctoris luminis vel visitatione Angelica consolari. Omni pene tempore vitæ suæ surgebat ad vigilias Matutinas, & sæpius ad ecclesiam B. Fridiani sibi vicinam accedens, Officio matutinali intentissima permanebat; [assidua in templo,] degensque solitaria in inferiori parte ecclesiæ, admodum spatiosæ, ibi suas orationes formabat, spargebat lacrymas, locum replebat gemitibus, tundebat manu vel lapide pectora, & cogitationis occultæ secreta cuncta cum Deo multifarie conferebat. Præcipue ante quamdam Dominicam crucem, jam pene vetustate consumptam, & ob hoc in diversorio cœmiterii positam, consuevit orare: ibi liquefiebat anima ejus, cum de assati in clibano crucis Agni carnibus perdulciter & persuaviter reficeretur.

[18] Et ideo memoria Passionis Christi visceribus cordis ejus erat impressa medullitus, [meditationi Passionis Christi se applicat,] ut mentem ejus intrinsecus & incendio dilectionis adureret, & absynthio compassionis impleret. In cujus amore fontali eo æstuabat ardentius, quo de passione ejus doluit vehementius: & dum super crucifixo Domino plagas vulnerum oculis mentis interius quasi jugiter cerneret, vix exterius a lacrymosis gemitibus continere valebat; animadvertens videlicet virgineis visceribus, cum suspiriis inæstimabilibus, quomodo sanguinales fluvii ex cælestibus Jesu membris [prorumperent] & cum eis spiritus ille beatissimus ejulabat; nec prius a pectoris cessabat verberibus, donec invisibiliter Domino increpante rediret tranquillitas: & sicut solet homo loqui ad amicum suum, sic gemendo loquebatur ad Dominum, tamquam præsens in carne assisteret. Totam Dominicæ Passionis seriem superamabilem recensendo, [magna cum constantia,] tanta sæpius suavitate fontalis voluptuositatis & super cælestis speculationis detinebatur, cælestibus influxionibus prælibatis, ut plerumque custos ecclesiæ præfatæ, volens eam excludere peractis divinis Officiis vel Missarum solenniis, vix posset eam abstrahere etiam objurgando ab immensa dulcedine suavissimæ contemplationis. Solita enim erat cunctis abire posterior, & ceteris prior introire: nihilominus quoque exclusa sæpe, ante januam ecclesiæ clausam, orationem suam faciebat. Adstruebatque idem prædicta eminentium callorum immensitas, quos in dorsis manuum & genibus suis post mortem comperta est habuisse: & quid ejus spiritus vivens semper egerit caro mortua testabatur. Ut plurimum autem non degebat in ecclesia inter alias mulieres, quæ vacare inani loquacitati sæpius dignoscuntur; sed juxta viros locum ad orandum sibi deligere consuevit. [& mira reverentia,] Tanto quoque silentio & pudore se in ecclesia coarctabat, ut non solum in cujusquam facie minime videre tentaret, sed nil aliud quam orationes ore & mente revolu ret: nam sæpe dum ab otiosis verbis nequaquam lingua compescitur, ad temeritatem quoque stultæ loquacitatis effertur.

[19] [precationi diutius vacani,] Evenit igitur, ut, dum quadam vice prolixius solito post matutinas orationi incumberet, illuxit claritas ipsa diei: quod dum Zita percepisset, oratione finita apud seipsam vehementer est verita, reminiscens videlicet, quod deficiente pane in domo domini sui, sibi eodem mane panum confectio incumbebat; ad quod quidem horam noverat præterisse: rediensque festinantius domum, cœpit velle intendere præstantiori modo operi supradicto. [panes pro se divinitus furno præparatos domi invenit,] Sed accedens ad arcam, invenit panes decentissime factos, quibus delatis ad clibanum, concito gradu rediit, gratias cum timore & pudore suæ dominæ matri-familias relatura, quam existimabat panes confecisse prædictos; qui tamen cælitus facti fuerant, sicut postea signo certo certius est compertum; dum disquisitione præhabita diligenti, nemo mortalium repertus est, qui confecisset eosdem. Sane, sicut prædiximus, licet de nocte in ecclesia vel secretiori parte domus instanter orationi vacaret, de die nihilominus pia & sancta loca pauperum hospitalium, ecclesiarum & monasteriorum personaliter visitabat, & ubicumque noverat festa celebrari Sanctorum seu primævam Missam cujuscumque novelli Presbyteri decantandam, ex devotione fideli & pro obtinenda remissione & indulgentia b consueta, properanter adibat: tanto commodius Dei & Sanctorum suffragia petitura, quanto liberius, ubi esset penitus incognita, sibi liceret obsecrationi vacare.

[20] Quodam igitur tempore, dum adesset B. Mariæ c Magdalenæ devota festivitas, Zita, more solito sibi pridem, accedere studuit ad ejus ecclesiam semotam a civitate Lucæ milliariis pene decem, [ad fanum S. Magdalenæ profectæ,] in solitu dine, quæ d Crebaria nuncupatur; quamvis propter guerrarum discrimina, quæ Lucanos ac e Pisanos graviter affligebant, nemo confideret ad eamdem ecclesiam properare; cum illis in partibus crebro spoliarentur, & aliquando jugularentur homines quilibet adeuntes. At Dei famula, in fervore spiritus constituta, non omisit ob hoc proficisci, summa cum devotione, ad eam deferens in manibus cereum accendendum ad honorem beatissimæ Magdalenæ. Cumque solivaga, per solitudinem constanter transeundo, ad eam circa diei finem & noctis pervenisset [initium]; comperit diligenter ecclesiam clausam & seris firmatam, penitusque nullum adesse: utpote quia propter guerram præfatam [locus] a nemine habitabatur. Prostravit itaque in oratione semetipsam super limina portæ tam diu sub divo curvata perseverans orando, donec præ lassitudine corporis & prolixitate obsecrationis somno devicta dormivit. [cereus divinitus accenditur, & ultro fores patent.] Proinde inundatio densissima pluviarum, ventorum & tempestatum furibunda commotio nocte excrevit eadem. Ita tandem appropinquante aurora, Zita venerabilis, sicut intrepida, sic & illæsa, ab oratione pariter & somno surrexit; cereumque, quem extinctum attulerat, reperit in manibus suis divino igne accensum, quod nec venti nec pluviæ potuerant extinxisse; ac ante suam faciem fores ecclesiæ, nutu patescentes divino, liberum præbuerunt eidem ingressum: quam postmodum ingressam & orantem plures evidentius repererunt, qui cum Presbytero dictæ ecclesiæ advenerunt, post solis ortum, ob hoc admiratione nimia stupefacti.

ANNOTATA.

a Συντὴρησις proprie denotat eam animæ facultatem, quæ dictat quid hic & nunc faciendum cavendumque sit; nomen ab eo habens, quod animam conservet a vitio, & sic Latine diceretur conservatio, seu facultas conservativa. Hic vero generice sumitur, pro intellectu seu facultate speculativa supernaturalium veritatum.

b Videtur iis seculis in usu fuisse ut Neomystæ, ad primum Sacerdotii actum celebriorem reddendum, peterent & impetrarent ab Episcopis aliquas Indulgentias, lucrandas ab iis, qui sua præsentia illum cohonestarent; unde paulatim invaluit opinio, quibuscumque primitiis Sacerdotalibus similem gratiam esse annexam; quæ opinio adhuc in Belgio perseverat apud multos, æstimantes id esse antiqui juris: quamvis rarißime nunc contingat Indulgentias tali casu peti aut concedi, eo quod vel jam pridem datæ credantur, vel amplius necessarium non videatur, tali illicio provocare fideles, satis assuetos actionis illius dignitatem & solennitatem æstimare. Contingit id tamen adhuc aliquando, & sic in primitiis S. Francisci Borgiæ, ex Duce Gandiæ facti Presbyteri, Iulius 3 legitur indulsisse Iubilæum iis, qui peccata rite confeßi interessent.

c Die 22 Iulji.

d Vulgo S. Maria Magd. nelle Cerbaie: ita Franciottus, addens locum esse in ditione Pisanorum: alias vicus quidam ab eadem Sancta nominatus in territorio Lucensi invenitur, pari fere distantia ab urbe versus Boream.

e Continua fere, nec nisi brevibus infidisque fœderibus interrupta, Lucanos inter ac Pisanos bella toto seculo 13, exponit Ptolomæus Lucensis in Annalibus: adeo ut difficile sit annum designare, ad quem actio hæc debeat referri.

CAPUT IV.
Custodia virginitatis, humilitas, mansuetudo, prudentia, animarum zelus.

[21] Reverendam insuper B. Zitam non eventu fatali credimus tale nomen fuisse sortitam, [Virginitatem asperitate vitæ,] sed divino præsagio & dispositione gratiæ supernaturalis, cui sunt futura præsentia: Zita nempe a Romana lingua b Virginem sonat. Hæc siquidem fuit virgo purissima, & ideo rigida in disciplina super custodiam suam invigilabat attentius, curam gerens præcipuam de impretiabilis custoditione, thesauri castitatis & virginitatis, videlicet in fictili vase. Et quoniam nihil tam facile est quam effici malum, etiamsi nemo doceat, nemo compellat; propterea & circa juventutis tempora, & in processu ætatis, nulli mollitiei, sed asperitati austerissimæ insistebat, carnem suam jugiter macerando: pro eo quidem quod experientia certa didicerat, hostes malignos duris & asperis in fugam converti, delicatis autem & mollibus ad tentandum fortius animari. Tanto quippe mens ad attentanda superna componitur, quanto ab illicitis arctius corpus domatur. Tanta quoque per exercitationes hujusmodi fulgere cœpit in sensibus venustate pudoris; ut imperium jam carnis assecutus animus, fœdus cum oculis pepigisse videretur, quod non solum carnalem aspectum horreret, verum etjam curiosum vanitatis intuitum omnino caveret. Nihil revera sibi ad beatam vitam præstantius videbatur, quam velut clausis carnalibus sensibus extra carnem mundumque se fieri, & in semetipsam converti; & sensus suos atque animam conservando alienam a mortalibus curis, sibi soli & Deo vacare. Cordis igitur & corporis puritatem adepta, sic domesticum hostem domuit, & sibi perfecte subegit; [& custodia sensuum tuetur:] ut candidum animæ vestimentum a voluptatis incendio præservaret, & quoddam sanctificationis vas sincerissimum cerneretur. Terribiliter quoque spernebat vel solum audire quæque lasciva colloquia; prospiciens intente puritati suæ conscientiæ inviolatæ servandæ. Sæpe enim verba carnalium, dum se importune nostris auribus ingerunt, in corde bellum tentationis gignunt: & quamvis hæc & ratio respuat & lingua reprehendat; cum labore tamen intus vincitur, quod foris cum necessitate dijudicatur. Unde necesse est, ut nec ad aurem veniat, quod mens a cogitationis aditu vigilans repellat: quia perpetratæ tandem c nostræ nequitiæ cum dehinc memoria tangimur, cogitatione illicita volentes nolentesque pulsamur.

[22] Ceterum quandoque inverecundæ petulantiæ quidam ex famulis domus, [ab impuro juvene se expedit,] tentavit illam scurrilitate verborum flectere ad incestuosos amplexus; addens nihilominus verbis impudicitiæ gestus, extensisque manibus pervicaci audacia irruebat in eam; ut dum blandimenta delectationis mutæ non cerneret, in noctem nequissimæ perpetrationis incideret. Ipsa vero, licet statura parvula & viribus quasi nulla, dum nollet procacis juvenis propalare conatus; [faciem ejus unguibus dilacerans.] zelo tamen accensa pudicitiæ conservandæ, toto a se conamine propulsabat viriliter, & unguibus vultum ejus multum laceravit; solerter invigilans, ut cum blandiri culpa incipit, ad quantum interitum mens trahatur agnoscat: sicque auxiliante Deo, in nihilo Dei famulæ potuit ille impudens prævalere. Aspero tamen famine ad ejus comprimendam lasciviam convenit eumdem, comminationes adjiciens de ipso denuntiando Domino suo, si de cetero audaci procacitate sibi taliter loqueretur, ab eo graviter puniendus; nec non a Deo, si ad lamenta pœnitentiæ mens non accederet. Tanto nempe arctiori manu pœnitentiæ mens a pollutione tergenda est, quanto se per consensum conspicit sordidius inquinatam. Et quamvis, hic conflictus nequisset penitus celari Domino domus, subtiliter perquirente & discente a famulo, cur vel a quo sic foret in facie vulneratus; Zita tamen d curialiter & absque prolatione mendacii vel exilis, canto cum pudore dabat responsa; nolens suas injurias vindicari, nec proximi detegere conatus ad crimen.

[23] [Humilitatem exercet celando dotes suas & gratias,] Omnium virtutum custos & decor humilitas famulam Dei Zitam sic suis viribus affecerat; ut, licet multiplex in ea fulgeret prærogativa virtutum, & jam præ vitæ sanctitate veneraretur a multis, in propria tamen reputatione, qua peccatricem se fatebatur, prorsus nil erat nisi fictile quoddam & sordidum vasculum: cum in veritate vas esset sanctificationis electum, & multiformi virtutum gratia decorum. Et quidem satis difficile erat magna peragendo, apud semetipsam de magnis actibus sanctificationum fiduciam non habere: eo enim ipso, quo contra vitia fortiter vincitur, cogitationum præsumptio in corde generatur; & cum mens foras culpas valenter conterit, plerumque apud semetipsam lætanter intumescit: nam sese magni alicujus meriti existimat, nec se peccasse in cogitatione suæ existimationis putat: [tanto siquidem] ante districti judicis oculos deterius delinquitur, quando culpa, quo occultius, eo pene incorrigibiliter perpetratur; & tanto ad vorandum latius patet fovea, quanto de semetipsa largius gloriatur vita. Ideoque intenta se moderatione regebat, ne augeret meritum culpæ sequentis, præconium gloriæ præcedentis. Studebat quidem summopere in oculis suis aliorumque vilescere, & defectus in se latentes non solum Sacerdoti in sacramentali Confessione, quam maxime frequentabat, aperire, sed etjam publica assertione fari, donaque datoris, revelationes & gratias pectoris arcano celare; ut nequaquam pateret gloriæ, quæ occasio poterat esse ruinæ. Quoniam grande impedimentum est hominibus ad virtutem, falsæ & inanis gloriæ præsumptio: quia plerumque in bono opere peccati pulverem trahit; & unde audientium corda mundantur, inde vestigia loquentium inquinantur. Sane, ut perfectæ humilitatis, quæ ipsam præ cunctis virtutibus reddebat insignem, [ac omnibus se subjiciendo,] omnem impleret justitiam; non solum studuit dominis majoribus & paribus, verum etiam inferioribus subdi, quæ nulli unquam mandatum vel obsequium denegavit, quantumlibet grave seu difficile videretur: sed libera cum hilaritate continuo post suggestum, persuasum vel imperatū, ad persuafæ, suggestæ vel imperatæ rei præsentationem se totam totaliter conferebat: nullam temporis, loci vel difficultatis excusationem verbo aut signo prætendens, sed, ut erat voce mitissima & simplicitate columbina repleta, respondebat continuo, se quod sibi foret possibile impleturam, gerens se quasi vilia purgamenta.

[24] [etiam joci causa abutentibus ejus promptitudine:] In delusione quandoque, a juvenibus dominabus destinata fuit, quibusdam occasionibus frivolis exquisitis, ad loca remota tempore densioris pluviæ; ut vel dum tota rediret aqua perfusa risui pateret earum. Quæ quidem celerius properavit, implens fideliter sibi mandata; & tamen sic immunis rediit a pluvia, obedientiæ & humilitatis merito, quod nec modica stilla aquarum super ipsam cecidisse cerneretur. Constituta quoque in itinere quolibet salutari, cum quibuslibet commeantibus, tamquam subdita se gerebat cum qualibet, ita quod nec pausabat, nec ambulabat, nec comedebat aut bibebat, vel etiam loquebatur utcumque, nisi quantum & quando invitabatur ab aliis; a quibus super talibus requisita quandoque solebat, spectata moderatione, pia voce taliter respondere: Sicut vobis placet, vel Quomodocumque vultis. [mire modesta,] Semperque cancellatis humiliter manibus, humilitatem moribus & gestis præsignabat mentalem, numquam aliter exprimens votum suum: & talis foris movebatur per linguam, qualis intus manebat in conscientia. Humilitatem namque, quæ omnium magistra est materque virtutum, & loquendo dicere & vivendo conabatur ostendere: plus tamen appetebat esse humilis, quam videri. Si quando contigisset audire, [e laudibus suis tristitiam haurit,] quemquam in sui laudem vel commendationem prorumpere, quamvis leviter; verbis & signis ostendebat se graviter percuti & letaliter vulnerari, infelicem se, e tristem & miseram vocitando. Justus quippe percutitur, cum laudatur. O quam perfectissima feminini sexus laica, nedum a quibuslibet secularibus, nec non & viris ecclesiasticis, sed etiam ab ipsis Regularibus & Sanctimonialibus imitanda! quam tantis humilitatis insigniis mansuetudinis decor ornabat, ut dignissime judicaretur a quolibet vera Matris virginis imitatrix.

[25] Quam siquidem Dei matrem tanto Zita venerabatur affectu, quod (ut omittam de multis aliis) quamlibet etiam conditionis infimæ mulierem, [Mariæ nomen in aliis veneratur:] Mariæ nomine nuncupatam, censebat sibi in cunctis merito præferendam, pio intuitu reverentiæ genitricis filii Dei. Ad tantam humilitatis habitudinem & perfectionem mitis Zita conscendit, ut quasi mortua mundo, objurgantibus seu improperantibus, maledicentibus vel injuriantibus sibi gratis, aut contumeliam inferentibus, numquam in passione aut sinistre respondit: sed nec mentem aut faciem, quantumlibet molestiis lacessita, curavit ostendere turbulentam; quin imo exemplo Domini, qui sic omnem dimittit injuriam, ut nec damnet ulciscendo, nec confundat improperando, nec minus diligat imputando, cum serenissima & gratissima vultus modestia atque venustate, Parcatis, aiebat voce gratissima, [mansuete solita respondere convitiantibus] parcatis mihi: vel sic, Indulgeat vobis Deus: vel, Nolite turbari, non enim expedit vos ita loqui vel agere, sed magis patientiæ perfectionem sectari. Ille nimirum perfectus est, qui erga imperfectionem proximi impatiens non est.

[26] Præterea si contingeret, quod pater vel materfamilias vel reliqui, ex causis emergentibus humano more turbati, loquerentur cum indignatione, [injurias quascunque condonat:] vel aliter conquererentur adversus eam vel aliam personam; Zita mitissima procidebat ad pedes taliter indignantium, veniam absque culpa petendo humiliter & lamentabiliter mussitando: O si culpabilis existo in istis! nec facile erat eamdem ab hac humilitatis specie prohibere. Et si quando a quoquam offensam aliquam reciperet, prævenire læsorem in petenda venia satagebat: hoc est enim religionis officium, verbi satisfactione curare, si qui forte sunt qui videntur suspicionum spiculis vulnerati. Humanæ etenim mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit: arbitrantur enim se despici, qui bonorum morum personas despicere consueverunt; tales contra se omnes esse suspicantur, quales ipsi esse contra omnes nituntur. O quis sufficiat enarrare quantis studiis & laboribus aliorum curabat molestias sublevare, [mire officiosa erga omnes,] in laboriosa cura rei familiaris & in educatione præcipue parvulorum? circa quos viscera plusquam materna gestabat, angustias perferens & ærumnas vice nutricis assidue. Revera mens ejus, cum curas dispensare incepit, quid sibi, quid proximo deberet attendit; & nec per alicujus solicitudinis immoderationem studia sua neglexit, nec per suæ utilitatis vigilantiam aliena postposuit. Mirum in modum sic omnia totius perfectionis magisteria perfecit, quod interiorum cura exteriorum occupationem non minuit; & exteriorum providentiam interiorum solicitudine non reliquit. Tanta denique circumspectione regebatur, quod nullo unquam tempore seu loco quemquam hominum studiose læsit, parvique pendit verbo vel facto, cujuscumque foret conditionis vel status.

[27] At mœstis lætitiam, compassionem afflictis, desolatis consilia salutaria, [in dandis salutaribus monitis;] & in doctis monita præstabat salutis : non equidem leporum disserendi acutissima urbanitate, aut in doctis humanæ sapientiæ verbis; sed in ostensione spiritus & vitæ. Plerique nempe esse se doctos & præ omnibus credunt doctiores ostendere, quanto se potuerint loquacitatis multiplicitate aperire. Nimirum autem quamvis Dei famula circa mundi negotia, cujuscumque forent materiæ vel causæ, tantæ simplicitatis existeret, acsi ab his penitus aliena de mundo non esset; tamen in omni mandatorum Dei perfectione & his quæ possunt ad animarum pertinere salutem, [divinitus erudita apparet:] & sacrarum lectionum intelligentiam, suo modulo tantæ videbatur sapientiæ & virtutis, ut doctissimorum quorumlibet studiositatem attingeret, lucis æternæ irradiata fulgoribus: utpote quam inhabitabat Spiritus sanctus, cunctarum Scripturarum magister. Profundæ quoque humilitatis signa Dei ancillæ hujusmodi inerant: amor videlicet personarum humilium, fuga omnium præeminentiarum, desiderium propriorum contemptuum, officiorum appetitio vilium, nullum spernere, meliorum consilium quærere, contumelias sermonum patienter ferre, in omnibus se obedientiæ paratam invenire, & in bonis appetere celatam esse: [variis indiciis humilitatem prodit:] & hoc ultimo omni commendatione major inventa fuit & excellere universos. Servabat nempe cor suum omni custodia, sciens Deum esse cordium inspectorem, cui dignum in mente habitaculum indesinenter parabat: & inde erat, quod juxta illud, Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, [S. Greg.] ubi culpa non reperitur; de quibusvis minutissimis ne dicam actibus sed etiam cogitationibus & levissimis motibus seipsam districte djiudicans, confitebatur lacrymabiliter & humiliter in foro pœnitentiæ Sacerdoti. Quoniam sæpe mens, quæ adversa multa & fortia superat, unum in se & fortasse minimum, quamvis magna intentione invigilet, non expugnat. Mens quoque justorum, etsi libera est a perverso opere, aliquando tamen in perversam cogitationem incurrit.

[28] Ex caritatis firmitate procedens zelus supernæ salutis, [dolet ob altena peccata,] ut gladius acutus & flammeus, adeo venerabilis Zitæ, pertransiit intima, ut tota videretur æmulationis ardore succensa, & compassionis mœrore plagata. Siquidem animas, Jesu Christi sanguine pretioso redemptas, cum in copia cerneret inquinari aliqua sorde vel contaminatione peccati; miro doloris aculeo confossa, tantæ miserationis teneritudine deplorabat; ut eas tamquam mater in Christo quotidie juxta Apostolum parturiret, satis exoptans ne talis inquinatio contingeret studiosa: quia citius culpa dimittitur, quæ nequaquam malitiæ studio perpetratur; & facile culpa corrigitur, quæ erubescitur. [Gal. 4, 19] Sane studiose peccare malum est; bonum, nec facere nec amare peccatum. [eaque facile excusat:] Si quando diceretur eidem, quod quispiam sic vel sic male ageret, vel taliter agendo peccaret, seu quodlibet delictum committeret; protinus excusabat decenter, aut id non esse credendum asserebat constanter: vel si narratio veritatem haberet, nullatenus esse recitandum vel aperiendum, seu quavis narratione pandendum: quoniam proximorum mala, quæ corrigere non possumus, silentio sunt tegenda; & tamen sic toleranda, ne in animo virus doloris occultetur. Vehementer quoque gemebat, comperto penitus fore verum, peccatum esse patratum; quoniam parum prodesset carnem constringere, si mens se per compassionem nesciat in proximi amore dilatare.

[29] Et quia nulla est castitas carnis, quam non commendat suavitas mentis; [zelo alienæ salutis æstuans,] suadebat omnibus, quibus poterat, opera pietatis & caritatis, redemptionem cupiens omnium peccatorum. Sed nec effabat seu pertractabat ut adulatrix de negotiis alienis: quoniam hæc non erat ex his, quorum est, non sua, sed potius aliena loqui & aliena curare; maxime si evenerit vel odio eos vel amore præveniri, quibus affectibus sæpe veritas occultatur & depravatur. Sed & aures suas sepivit a detractionibus & susurris; & silentium posuit ori suo, & ostium circumstantiæ labiis suis tam arduum, ut perraro loqueretur, absque opportuna consultatione vel necessaria utilitate. Verumtamen sæpe solebat redarguere zelo rectitudinis eos qui existebant de familia delinquentes: [peccantes circumspecte redarguit:] quod ut fiducialius ageret, solerti circumspectione, quantum est possibile humanæ naturæ, se præservabat a culpa. Nemo enim fideliter reprehendit aliquem de eo, in quo se esse irreprehensibilem non confidit: humanitatis quippe est, nimirum in quo sibi quisque nimium indulget, aliis non vehementer irasci.

[30] [pro supplicio afficiendis solicite orat:] Dum audiret præterea sonitum campanarum ad publicam judicii sanguinis concionem, prout moris est Rectoribus civitatum, dum quemquam malefactorem habent ad corporis mortem damnare; statim miro exabundabat profluvio lacrymarum, ac dulci benignitatis affectu orando dicebat: Succurre, Domine, animæ miseri pereuntis. Adjuva, Domine, animam peccatoris. Nec cessabat per triduum vel quatriduum, vel usque ad septimum diem exorare Deum suppliciter, pro liberatione animæ talis condemnati. Caritatis igitur perfectæ fervor, quo hæc Sponsi amica ferebatur ad Deum pariter & ad proximum, satis ex præmissis potest adverti: sed ex eo potissimum, quod impendere satagebat & superimpendere semetipsam, dum præ fervido animarum zelo transfixa cum crucifixo Domino salutem sitiret omnium salvandorum. Sciebat nempe, ut dicere solebat, quod diligendus erat proximus, [in Dei & proximi caritate excellit.] quia Dei præceptum est, quia naturæ consors est, & quia imago Dei est, & quia illum diligere est argumentum, nutrimentum & incrementum dilectionis Dei: ad cujus fervidam dilectionem ipsam vehementer accendebat divinarum erga nos exhibitio misericordiarum, quas sæpe considerabat in ejus longanimi exspectatione peccatoris & pravæ voluntatis conversione; in totius iniquitatis remissione, & interna consolatione; in auxilii fragilitatis nostræ exhibitione ad satisfaciendum, sustinendum & resistendum; & tandem in mere gratiosa regni cælestis collatione. Per fervorem ergo caritatis, in exercitio vitæ spiritualis, nova fiebat quotidie creatura; dum sic ageret, ut præsentem mundum despiceret, transitoria non amaret, mentem medullitus in humilitate Deo & proximo sterneret, contra illatas contumelias patientiam servaret, & custodita patientia dolorem a corde repelleret, egenis propria tribueret, aliena minime ambiret, amicos in Deo diligeret & inimicos propter Deum, & de proximi afflictione lugeret: quæ omnia magna fuere in ea signa perfectionis.

ANNOTATA.

a Sicut Græci vulgarem suam linguam, ab ea quæ eruditorumest distinguunt, quando hanc quidem Ἑλληνικὴν, istam Ρωμαικὴν nominant (nam Thraciam, cujus caput Constantinopolis seu Novæ-Roma est, Romaniam appellant) ita hic Romana vulgaris lingua opponitur Latinæ, non tantum apud Italos, sed etiam apud Hispanos, quibus vulgaris suæ dicitur Romance. Eadem vocatur Gallica in Actis B. Ægidii 23 Aprilis, eo quod a Gallis Cisalpinis, postquam Romano Imperto accesserunt, paulatim ad reliquos Italos pervaserit Latinæ linguæ depravatio.

b Zita in usu nunc esse desivit, eique succeßit diminutivum Zittella, Virginem seu Virgunculam significans.

c Itæ legitur: mens tamen auctoris esse videtur, quod memoria nequitiæ, etiam contra voluntatem nostram patratæ ab aliis aut suggestæ, molestas sæpe tentatione, cieat.

d Curialis idem quod Urbanus, facetus, apud istius ævi scriptores: hinc curialiter.

e Tristis, vulgato Italicismo, non tantum mœstum significat; sed etiam improbum & nequam. Idem apud Flandros nostros usu venit circa vocem drouf, quæ aliis Teutonibus mœstum significans, ab ipsis vix aliter sumitur quam in deteriorem partem.

CAPVT V.
Extremus Zitæ morbus, felix obitus, signa & miracula eumdem secuta.

[31] Cum igitur Venerabilis Zita ad summam arcem perfectionemque cunctarum virtutum & ad perfectam venisset ætatem; [In graviori ætate ab heris servitio exempta] nobilium quoque hominum, quibus dudum ministrando servierat, discreta providentia ulterius non ferebat, illam habere ut suam, sed velut Dei summi ancillam: & sic exinde quæcumque vellet agere libere permittentes, eamdem, tam maturitate senilis ætatis, quam contemplatione celebris sanctitatis, congruo venerabantur affectu. Eidem quoque, tamquam uni ex filiabus, ministrabant quæcumque sibi existerent opportuna. Zita vero, [nihil tamen de rigore sanctæ vitæ remittens,] cum fervore spiritus semper in sublimiora conscendens, paupertatem voluntariam, semper sibi dilectam, amplexari non destitit; neque ob gravitatem ætatis (qua videlicet ceteri solent remissius vivere) nec propter sexus fragilitatem seu debilitatem corpoream, passa est austeritatem sui cursus emolliri aut diminui. Sed neque opera pœnalia, neque consuetas vigilias & jejunia, aut reliquas corporis asperitates voluit ex quavis occasione deserere, aut statum servitutis sive subjectionis omittere sive relinquere: sed consideratione solicita, cautela quam amplissima, tunsionibus ac pressuris innumeris expolita, merebatur coaptari cælestibus ædificiis, amplificisque efferri præconiis sanctitatis; & semper seipsa ferventior, rebus fugacibus spretis, in amorem Conditoris, mirabilium operum laboribus ferebatur. Omnis enim ascensus in labore est de intensione, descensus in voluptate: quia per annisum gressus ad superiora tenditur, per remissionem vero ad inferiora declinatur.

[32] Cujus quidem animo labentia omnia subter erant, [ad cælum anhelat.] multumque rebus omnibus, quæ volvuntur, altius eminebat; ut nulla jam nisi cælestia cogitaret. Jam vere sibi terrena cuncta viluerant, & thesauros cælicos sibi cumularat: qui enim ad appetenda æternitatis atria accenditur, dignum profecto est, ut ab omni temporalitatis amore laxetur; sed qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Sitibunda igitur, sicut cervus ad aquas, ad fontem vivum beatæ vitæ & cælestis patriæ anhelabat; exæstuans nihilominus ad Sponsi cælestis thalamum, tota liquescente anima & anxiante spiritu, pervenire, ac perfrui suavissimis dapibus dulcedinis sempiternæ. Mortem quoque, quæ fere cunctis est pœna, ut vitæ ingressum & laboris sui præmium amabat; tanto frigescens studio hujus seculi, quanto surgebat ardentius in amorem Dei, jugiter secundum Apostolum dissolvi cupiens & esse cum Christo. Cum enim mens in Deo forti intentione dirigitur, quidquid sibi in hac vita amarum videtur, dulce existimat; omne quod affligit, requiem putat: transire per mortem appetit, ut obtinere meliorem vitam plenius possit, & ad culmen pertingere felicitatis æternæ. [Phil. 1, 23]

[33] Fidelis & verax Deus omnipotens (qui laborantes in pœnitentiæ vinea diurno denario non defraudat, quin imo clamat euangelica tuba, Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis) jam requiescere & reficere volens dilectam ancillam suam, [Felix ejus obitus,] ad cælestes Agni nuptias dignatus est eam hoc modo perducere. [Matt. 11, 28] Lenibus quidem febribus agitabantur hujus jam vetulæ virginis imbecilla membra, ferme diebus quinque, circa ætatis ejus sexagesimum annum: at morbo paulatim invalescente, lecto decubare compellitur: cum tamen sui non existeret moris pro quavis infirmitate se prosternere lectulo; sed spiritus ille promptior, præ senio, abstinentia, & laboribus solum stare solebat. Anno igitur Nativitatis Dominicæ a MCCLXXII, die XXVII Aprilis, feria IV, hora III, quibusdam devotis mulieribus assistentibus, felicissima Virgo & desiderio Martyr Zita, ecclesiasticorum Sacramentorum susceptione devotissima præmunita, nulla doloris vel mœroris, seu angustiæ vel solicitudinis signa prȩtendens, intentis in cælum oculis & manibus suppliciter cancellatis, ac mentaliter orans & gaudens, migravit ad cælos; & beatissima illius anima, Trinitatis interminæ potitura, carne soluta, in æternæ claritatis & pacis gloriam est absorpta. Venire nempe non poterat ad perfecta gaudia libertatis, nisi debitum solveret humanæ conditionis. Quantæ nimirum granditatis foret & meriti apud Deum, quantumque in cælo meruerit sublimari, quȩ seipsam humilitate profunda ineffabiliter vili pendit; continuo post illius almi spiritus transitum divina bonitas patefecit. Nam stella præfulgida, [stella per diem lucente,] super civitatem Lucanam, cunctis cernentibus evidenter apparuit: cujus aspectum nec ipsa serena solis claritas, sicut solet stellas reliquas, subcelabat: qua quidem, ut piorum consideratio divulgabat & subsequenter miraculorum multiplicitas probavit, evidentius patuit, in Sanctorum cælesti rosario & novellam rosam ortam fuisse apud cælites, & Lucanam civitatem novi sideris lumine illustratam fore.

[34] Ipsa denique sui transitus die, [& Deo per inscios rei pueros loquente, proditur:] is qui linguas infantium facit disertas, ex ore infantium & lactentium laudem perfecit; dum subito post egressum illius animæ felicissimæ, in diversis plateis & vicis publicis civitatis, pueri, nemine nuntiante, sed Domino revelante, indefesse clamabant: Eamus, eamus, & curramus ad ecclesiam S. Fridiani; quia S. Zita decessit. Sicque auctore Domino factum est, ut dum decentes exequiæ a viris nobilibus Faytinellis, pro depositione B. Zitæ familiaris ipsorum, parantur; tanta indigenarum convenit utriusque sexus & ætatis hominum innumera multitudo, ut ecclesiam dicti B. Fridiani, prægrande claustrum, & adjacentes plateas implerent; & cum difficultate prævalida nimis, thesaurus ille pretiosissimus corporis ejus, ejusdem loci præcedente Religiosorum Conventu, [concurritur ad funus:] in ecclesiam inferretur. Contendentibus sane universis & singulis, discordioso certamine, contingere corpus Reverendissimæ famulæ Dei Zitæ; nec Officia funeris potuit Clerus peragere, nec illud per plurima spatia dierum alicui tradere sepulturæ: quoniam die noctuque constipata populi multitudo perseverabat instantius circa corpus; & quisque prout poterat, ob devotionem ingentem, de vestimentis ejus auferre aliquid satagebat: adeo quidem, ut pluribus vicibus, quibus in b tanto induta extitit, remansit seminuda. Verum ne discerperetur corpus Sanctæ. Utque obviaretur irrationabili multitudini per eos qui solidioris sunt disciplinæ; quidam fide & devotione promptiores, diversis ingeniis & simulationibus quæsitis, transferebant illud venerandum corpus, ut erueretur, nunc in chorum conclusum, nunc in claustrum, nunc in capitulum, nunc in refectorium, nunc in hospitariam, & alia monasterii loca; concludentes illud in cassis ligneis, quæ tamen pluries confractæ fuerunt.

[35] Iterum & subsequenter signa coruscant, prodigia nitent, miranda prodeunt; [varia post mortem miracula patrantur:] ac inter ipsas manus & oculos hominum, præ gaudio lacrymantium, mirabilia crebra & manifesta perficiuntur. Hic siquidem cæci vident, surdi audiunt, manci & aridi reviviscunt, claudi & incurvi eriguntur ac muti loquuntur; febricitantes sanantur, doloribus angustiati curantur, immundi spiritus a corporibus effugantur, sanguinis fluxus reprimitur, partu periclitantibus subvenitur, steriles fœcundantur, ponderosi levigantur, ulcerosi mundantur, morsi vel capti a bestiis eripiuntur, naufragis succurritur, carcerati laxantur, equuleo torti dolorem non sentiunt, ignis in pluribus ardorem & aqua liquorem amisisse videntur, ad furcas suspensi de ipsis mortis faucibus eruuntur, a medicis ob validissimas febres desperati per eam evadunt; & breviter omnium periculorum, damnorum, & ægritudinum genera ejus meritis effugantur. Tandem dum nec famescentes, nec sitientes, neque caloribus, sudoribus & pressuris gravibus fatigati populi civitatis abirent, quin saltem successive, nunc hi, nunc illi assisterent; venerandæ memoriæ Jacobus, Prior præfatæ ecclesiæ, suique Fratres, nullam vel modicam sanctitati hujus fidem accommodantes (quamvis magnæ viri religionis existerent) præhabito prudentium & etiam religiosorum virorum, tam Prædicatorum quam Minorum Ordinis Fratrum, consilio & collatione concordi, in lapideo sarcophago fecerunt concludi venerandum ejus corpus, redolens immensi odoris multa fragrantia, exspectantes de concordi prædictorum consilio rei exitum: ut videlicet, si opus idem foret fictitium & dumtaxat humanum, cito deficeret; si vero esset divinum & de providentia divina procederet, nemo mortalium posset illi resistere, sed invito omni contradictore immensum prosperaretur & cresceret: sicut de die in diem publice cernitur adimpletum.

[36] Post dies siquidem paucos, cœpit de tumba, in qua sacrum corpus manebat, liquor emanare salubris, [salutaris ex sarcophago liquor emanat, & corpus incorruptum perseverat,] quo debilium & ægrotorum quorumlibet membra inuncta reddebantur sanitati: & sicut ab omni carnali inquinatione virgineum illud corpus exstitit illibatum, sic huc usque in hodiernum diem a consueta dissolutione & corruptione aliorum cadaverum permanet alienum, ac integrum perseverat; nisi quod aliquantulum apparet corpulentiæ siccioris. Sicut revera testari possunt plures ex S. R. E. Cardinalibus, ac etiam Archiepiscopis, Episcopis & aliis venerabilibus viris quamplurimis, ex diversis partibus advertantibus, qui viderunt; nec non Principum secularium, Baronum ac Militum, & grandis popularium multitudo, occurrentium diversis temporibus: qui corporeis oculis conspexerunt, dum pia devotione ad venerationem ejus, citra tamen juris prohibitionem, sæpius occurrerunt, & occurrere quotidie non desistunt; maxime autem ji, qui in suis necessitatibus ejus subventiones & beneficia persenserunt: quibus in maris terræque periculis ad opitulandum adstitit devotius invocata. Et quod est satis devota admiratione & miranda devotione dignum, licet de suæ præeminentia sanctitatis aut vitæ & miraculorum multiplicitate prænimia, [multorum accursis celebre,] nequaquam fautores, promotores, coadjutores, aut prædicatione promulgatores usquam locorum habuerit, imo contradictores quam plures; tamen non solum annuatim concursus infinitæ gentium multitudinis diversarum regionum, civitatum & diœcesium pene totius Italiæ, occurrentium anniversario die suæ glorificationis & transitus, ejusdem sanctitatis merita protestatur: sed etiam quotidianus visitationis excursus, ad sepulcrum ejus venientium, tam citra [quam ultra] montanorum, quibus præsto adest & affuit, in necessitatibus & periculis contingentibus invocata, eam apud Dominum insignem & exaudibilem, non voce solum, sed opere asserit, indiciis & subventionibus manifestis.

[37] Denique inter reliquos, qui de hac summi Dei ancilla miracula conscripserunt, Ugolinus c Parmensis, Legum Professor disertus, sic inquit: Quinquaginta tres diversarum nationum & sexuum, contractionis seu attractionis languore vexatos, [quos morbos & quot iis laborantes curaverit,] sanavit: quorum quidam in totis suis gravabantur corporibus, quidam in certis suis partibus. Sexdecim vero oculorū aspectibus carentes curavit: quorū quidam amborum, quidam unius visu carebant. Mutos quoque sex, quorum quibusdam morbum natura præstiterat, quibusdā ex accidenti provenerat. Surdos insuper quatuor, dæmoniacos duodecim, plurimos etiam aliarum infirmitatum & angustiarum doloribus laborantes, favente pia Virginis intercessione, Divina clementia sanos effecit. Hæc, inquit ille. Nos autem omnes in veritatis assertione perspicua possumus attestari, quod non tantum pluribus quam CL, diversis ærumnis funereisque languoribus & periculis fatigatis, [præter alia infinita miracula,] miraculose B. Zita subvenit (prout de singulis prædictorum & singillatim & in forma publica d scripsit vir fide dignus, Faytinellus Notarius, testibus idoneis & juramentis receptis) sed extitit copia multitudinis personarum, quibus diversis locis & temporibus multifarie exhibuit gratiæ subsidia & salutes corporis, ac exhibere non cessat: qui non solum excederent numerum millenarium, sed pene incredibilis auditoribus quibuslibet videretur. Ego denique ipse vidi puerum suscitatum & viventem, recte ambulantem & loquentem: cujus pater, sicut convinci poterat, fide dignus, me & aliis pluribus præsentibus, ad sancta Dei Euangelia sponte juravit super altare; quod idem unicus filius vere fuit mortuus reputatus, sed meritis hujus sanctæ Virginis, [inter quæ puer a morte suscitatus:] ad suas intentissimas preces & querulosas devotiones, consistebat a morte suscitatus.

[38] Intra .. e defunctionis hujus ancillæ Dei quidam juvenis, videlicet Petrus de Faytinellis, qui eadem in domo Faytinellorum de Luca fuerat enutritus, dum per provinciam Provinciæ iter faceret, in gravissimam incidit infirmitatem: [cuidam a Medicis deposito,] quæ adeo ipsum affligendo momordit, ut tres famosi medici, qui curationi ejus studiose intendebant, de ipsius tandem convalescentia desperati, concorditer eumdem in crastinum moriturum firmiter ad invicem asseruerunt. Quod dum ille æger intellexisset, tota mente invocavit B. Zitam, dulci & familiari alloquio, veluti facere puerulus consueverat; inter alia conquerendo, quod cum abesset a propriis, nec paternum aut maternum vel aliorum suorum sibi adesset subsidium vel consilium, non permitteret abesse juvamen. Et ecce nocte sequenti, nec dormienti nec plene vigilanti, apparuit coram eo Veneranda Zita, [apparens in Gallia,] in veste serica, quam varia & artificiosa textura opificis admirabilem exhibebat, coronam eminentem in capite gestans, grossis & preciosibus lapidibus decoratam: sed vultum vetustatis suæ, qualem vivens in corpore gerebat, ut a dicto juvene Petro indubitanter agnosceretur, videbatur habere: quam quidem Zitam duo lumina facularum vel cereorum splendida præcedebant. Et licet luminum portitores idem Petrus non videret, eam tamen plenius videns, citius recognovit: ad quam taliter est affatus: O Domina mea Zita, subvenite mihi, qui taliter sum destitutus & afflictus, nec est aliquis ex nostris qui mihi opem valet afferre. At illa inquit: Noli timere. Et iterum inquit ille: Quis est vobiscum? Illa vero respondit: [sanitatem restituit,] Tace noli tantum quærere; constans esto. Extendensque protinus manum apposuit eam fronti juvenis ægrotantis, & ipsum sanavit continuo, statimque ab oculis ejus evanuit. Surrexit igitur sanus, & inquit ad ministram suam: Affer mihi manducare, quia sanus sum. At illa dixit: O fili, requiesce, ut sanus esses: dicito quoque mihi cum quibus modo loquebaris? audivi enim te loquentem & aliam personam respondentem, cum qua sermocinabaris. Juvenis quoque rei seriem totam aperuit, adjecitque, prius ipse videret & sciret illos tres medicos morituros, qui ipsum prognosticabantur ad mortem, quam moreretur ipse. Quod & vere post non multum tempus evenit.

[39] Ecce carissimi Deus pacis, qui suscitat de pulvere egenum & de stercore erigit pauperem; qui dat verbum euangelizantibus virtute multa, exarari voluit gesta Virginis hujus ad utilitatem & eruditionem nostram: ideo enim Sanctorum per litteras traduntur exempla, ut unusquisque, pro qualitate sexus & ætate annorum, modum sui propositi teneat, & vitam bonorum piæ considerationis speculo contempletur. Sed ad gloriam præclaræ Virginis Zitæ superiora recensita tendant: [Invocat eā auctor.] quibus dum monstrarem, qualis ipsa fuerit, & qualis esse quisque debet in vita, pulcrum depinxi hominem pictor fœdus: aliosque ad perfectionis littus dirigo, qui adhuc versor in fluctibus delictorum. Itaque O splendidissima Virgo, Deo & omnibus Angelis grata, in hujus quæso vitæ naufragio orationis tuæ me tabula sustine; ut quia pondus proprium deprimit, tui me meriti manus levet: omnesque simul quibus possumus precibus exoramus, ut nostri meminisse digneris; quatenus ille nobis indulgentiam tribuat peccatorum cum prosperitate pariter & salute, qui tibi omnium laborum tuorum tradidit palmam, Jesus Christus Dominus noster: cui sit laus perennis in gloria, honor, virtus, decus & imperium per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Perperam in Ms. irrepserat nota anni 1279, uti ex feriæ & diei collatione apparet.

b In tanto, idiotismus Italicus est; interea temporis, Latini dicerent.

c Gesnerus in Bibliotheca quemdam Hugolinum de la Fontana glossatorem juris nominat: quem hunc esse S. Zitæ laudatorem, quis ausit affirmare, nisi opera viderit?

d Hæc sunt miracula paulo post annum 1310, quæ ex originalibus membranis collecta infra dabimus.

e Supple, annum, vel mensem, vel hebdomadam: deest enim aliquid.

APPENDIX.
De curato epileptico, & quodam post suspendium liberato per B. Zitam.

[40] Franciscus, de a Groppa S. Petri, Lucensis Diœcesis, [Appendix de epileptico sanato,] de terra Marchionum, filius Pagani de dicto loco: juraverunt ipse Franciscus & Paganus ad sancta Dei Euangelia, super quibus manum posuerunt, quod ipse Franciscus habebat malum guttæ caducæ; & sæpe cadebat quandoque in aquam, quandoque in ignem. Propter quod vovit Deo & B. Zitæ, quod si ipsum a dicto malo ipsa B. Zita liberaret; quod ipse, cum baculis in manibus, veniret ante altare suum. Et facto voto liberatus est. Postmodum, die XIII mensis Julii venit ante altare suum: & coram domino Babilano de Marinis de Janua & Andrea de Ast & pluribus aliis, prædicti pater & filius juraverunt, ita esse, ut dictum est. b

[41] Ad hoc, ut miraculum quod ex parte Dei & S. Zitæ Virginis nuper apparuit in hunc juvenem, qui Checus domini Andreæ de Tesis vocatur, ut in nostris actis apparet, sit potius hominibus manifestum, & credatur maxime per aliam probationem, huic Checo, latori præsentis instrumenti, quam per suum simplex verbum, vobis honestis & discretis Fratribus sive Canonicis Rectoribus ecclesiæ S. Zitæ de Luca c … Tempore sapientis & discreti vir, D. Francisci de Palermo, Iudicis & Capitanei Principatus Capuæ, d per dominum Regem e Carolum, vobis pateat evidenter, quod hic lator præsentium, Checus D. Andreæ, die XXIII mensis Februarii præsentis anni MCCC f captus fuit, cum quodam socio, qui Martinum dixit se vocari, in civitate Capuæ, in platea dictæ civitatis, volentes vendere quamdam asinam; unde essendo in foro, quidam de civitate g Solmona apparuit, dicens dictam asinam fore suam; & quod præfati Checus & Martinus malo & furtivo modo de sua quadam domo ipsam acceperunt & furati fuerunt: [& quodam furti accussato,] & ad curiam dicti domini Capitanei fecit querelam de prædictis: unde Checus & Martinus detenti fuerunt in palatio. Hospes quoque, in cujus domo hospitati fuerant, detulit quoddam par caligarum, simul ligatarum, in quibus erant septem claves: qui hospes dixit, quod dictus Checus dederat sibi dictas caligas: qui Checus & Martinus, habiti pro suspectis, positi fuerunt ad martyrium. Et primo positus est dictus Martinus, qui confessus fuit se furatum fuisse dictam asinam & multa alia furta & maleficia commisisse: & postmodum positus fuit dictus Checus, qui dicebat se non esse culpabilem. Postmodum occasione tormenti confessus fuit se juvisse dictum suum socium in omnibus, quæ confessus fuerat: quapropter eidem condemnati fuerunt, quod deberent simul esse suspensi, ita quod morerentur.

[42] [quem suspensum sustinuit S. Zita,] Quos Checum & Martinum, die ultima mense Februarii præsentis anni MCCC, duci fecimus ad furcas, sententiam executioni mandantes: & ad eos custodiendos dimissi fuerunt duo custodes, scilicet Jacobus Petri & Nicolaus Jacobi, qui juraverunt ad sancta Dei Euangelia, se custodisse dictos suspensos in furcis a mane usque ad vesperas. Et postmodum, dum dicti custodes revertebantur versus domum, viderunt unum de dictis suspensis venire post eos, dicentem: S. Zita adjuva me, habentem manus retro ligatas, cum quodam frusto funis in gula. Timentes cœperunt dictum Checum & reduxerunt eum coram domino Potestate: qui Checus interrogatus, quid poterat hoc esse, & quis detruncaverit ipsum funem; respondit dicens; quod quædam Domina apparuit coram eo, & retinuit sibi pedes, quousque dicti custodes fuerant juxta eum; & postmodum, dum dicti custodes reverterentur, [& præciso fune liberavit,] dicta Domina detruncavit sibi funem, dicendo: Vade, vade. Et dictus Checus nullum malum patiebatur, nisi quod habebat sua crura multum inflata propter sanguinem & nigra. Qui Checus dixit, quod timore Dei & B. Zitæ deberet dimitti, quia venire volebat ad ecclesiam B. Zitæ de Luca. Cui Checo suprascriptus Potestas voluit facere restitui pannos h suos, quos noluit: imo dixit, quod venire volebat sicut ipse venerat de furcis, & descenderat cum fune ad collum, & cum dictis i clavibus. Et dicti custodes juraverunt, ut dictum est, ad sancta Dei Euangelia, se custodisse Checum & Martinum in furcis, coram Notario Matthæo Jacobi de Manfredonia, & coram domino Alenardo Presbytero S. Nicolai de Capua, & coram prædicto domino Francisco Judice. Deinde eisdem anno & indictione, die XXV mensis Martii, [qui cum attestatione magistratus Capuani Lucam venit.] dictus Checus venit Lucam, & dictum instrumentum cum dictis clavibus & fune, coram domino Jacobo Priore dictæ ecclesiæ præfati monasterii, humiliter præsentavit, & dimisit in claustro dictæ ecclesiæ: & coram Ser-Michaele Lupardo & Ser-Bernardo Mustarelli & Ser-Fino Fini, & pluribus aliis testibus, dixit omnia suprascripta coram ipsis vera esse, ut supradictum est & pluries cum juramento affirmavit, & crura sua inflata & nigra pluries eis ostendit. Exponens quoque idem Checus, quod in itinere versus Capuam casu sociaverat se dicto Martino, ignorans ipsum esse furem & asinam esse furtivam; a quo Martino dictas caligas cum dictis clavibus portandas recepit, & de voluntate dicti Martini hospiti, ut præmittitur, commendavit. Denique Martinum sociavit ad vendendum dictam asinam, sub spe recipiendi pecuniam, quam pro se & dicto Martino, precibus & rogatu dicti Martini, in itinere expenderat: deinde sibi accidit per omnia sicut in dicto instrumento plenius continetur. Deo gratias.

ANNOTATA.

a Forte legendum Grotta S. Petri: sed nec ipse locus, nec terra Marchiorum, ad quam is pertinet, invenitur in tabulis.

b Sequuntur verba Epistolæ, a Magistratu Capuano datæ, cum adjuncto publico instrumento.

c Videtur excidisse apprecatio Salutis, & eam apprecantium designatio, notaque anni, Indictionis &c.

d Per Regem, id est pro Rege, Italis familiari idiotismo.

e Hic est Carolus II, ab anno 1285 Neapolitanus Rex, defunctus autem 1309 mense Maio, ut omnes consentiunt & multimodis probari potest: ideoque errorem suspicati, quo annum rei gestæ transcripseramus 1310 judicavimus legi debuisse annum 1300 aut aliquem intermedium. Certius id nos docere potuisset numerus Indictionis (quem pariter a Capuano Notario signatum fuisse, testatur scriptor Lucensis cum infra mox narrat quid Lucæ sit actum eisdem anno & indictione die XXV mensis Martii) nisi hic numerus incuria librariorum excidisset.

f Adde ergo, Indictionis XIII, si vere hæc spectant ad annum 1300.

g Sulmona in Pelignis, nunc Aprutii parte, Ovidii patria, distat a Capua P. M. 60 ut mininum.

h Vestes intelligit, quos suspendendo reo lictor ex more detraxerat, sibique servabat.

i Hæ claves, tamquam instrumentum & argumentum maleficii, eidem suspendendo ad collum appensæ videntur fuisse.

MIRACVLA
a Notario Fatinello coram testibus excepta,
Ex Ms. Perillustris familiæ Fatinellæ.

Zita, Virgo, Lucæ in Italia (S.)

BHL Number: 9021

EX MS. NOTARIALI.

CAPUT I.
Facta & notata post elevationem S. Zitæ reliquo mense Aprili.

[1] Armannectus, nuntius Lucensis, communis civis Lucensis, de a contracta S. Joannis de Capite Burgi S. Frediani, [S. Zita invocata contractam sanat,] filius quondam Martini, dixit; quod Chesina ejus filia steterat continue attracta tribus annis, ita quod nec ire nec se movere poterat: & quod hodie, pro misericordia Dei & S. Zitæ Virginis, ipsa Chesina stante ante corpus & b lavellum Sanctæ virginis, effecta est sana & liberata: & coram me Faytinello Melioris Notario, & domino Jacobo Priore majore ecclesiæ S. Fridiani, & Domino Armannecto c & Puccio, Franchi, Guido Guidotti, & Albertino Calianelli & Jacobo Sartori, illa ipsa Chesina bene & recte undique ibat & ivit.

[2] Gente-donna mulier, uxor Bonacorsi Scroppi, de civitate Lucensi eodem d die dixit; quod jam sint anni octo vel circa, quod ipsa stetit attracta de renibus, [itē aliam,] ita quod recte sine baculo ire non poterat vel se e clinare: & quod hodie, ob reverentiam Dei & S. Zitæ Virginis, confecta est sana & libera. Et coram me Faytinello Melioris Notario & supradicto domino Priore, & Guido Guidotti, & Jacobo Sartori, & Ugolino Senanis, & Federigo quondam Jacobi Notario, recte undique ibat & ivit, & sana est.

[3] Ubaldus Balestrieri, civis Lucensis, de contracta Fontanæ, quondam Joannis, eodem die dixit; quod f Fanuccius ejus filius, jam sunt anni sex, steterat continue attractus de renibus; [aliumque,] ita quod ire non poterat aliquo modo: & quod hodie, ob reverentiam Dei & S. Zitæ virginis, effectus est sanus & liberatus: & coram me Faytinello Melioris Notario, & supradictis domino Priore & D. Gerardo Maurini & aliis supradictis ipse Fanuccius rectus & sanus ivit & ibat undique.

[4] [muto loquelam restituit;] Purpute, uxor Aldobrandini Centhal, de civitate Lucensi eodem die dixit, quod Niccoluccius ejus filius, a duobus mensibus circiter, semper continue fuit mutus, ita quod nullo modo loquebatur: & quod hodie, ob reverentiam Dei & B. Zitæ virginis, effectus est integre sanus & liber: & coram me Faytinello Not. & supradictis & aliis ipse Niccoluccius clare & apte loquebatur, & locutus fuit, & alta voce.

[5] [cæco visum,] Guilielmus Lombardus de comitatu Parmæ, quondam Rolandini della Noce, eodem die dixit, quod Bosus ejus filius, carebat lumine de oculo dextro; & quod ipse Bosus stetit semper continue a quinque annis circiter g avoculus de ipso oculo: ita quod integre nullo modo vidit. Et quod hodie, ob reverentiam & misericordiam Dei & supradictæ B. Zitæ virginis, effectus est integre sanus & liberatus: & bene & clare de ipso oculo vidit & videbat, coram me Faytinello Not. & supradicto domino Priore & aliis supradictis.

[6] [claudo gressum,] Thedaldus, custos de Lucana civitate, quondam Bonajunctæ, de contracta S. Georgii, qui steterat IX annos h sciancatus de pede sinistro; ita quod recte ire non poterat sine baculo: integre ob reverentiam Dei & corporis B. Zitæ, supradictus est sanus & rectus; ita quod clare & recte ibat coram me Notario, & supradictis in alia charta scriptis, die Jovis i vigesima octava mensis Aprilis.

[7] Ducia mulier, de monte-Topoli, qu. Portonai, eodem die dixit, [Contracta usum manus,] quod ipsa steterat attracta de manu sinistra, a quatuor mensibus circiter semper continue: & hodie modo, ob reverentiam Dei & supradicti corporis S. Zitæ, facta est sana, & aperuit & aperiebat bene & sane ipsam suam manum, coram me Faytinello Not. & domino Stephano Canonico supradictæ ecclesiæ S. Fridiani, & Guidiccione Massaio, & Ghibertino Fabro, Vitale Calielli & Tomaso Policciano.

[8] [hernia laborantem sanat,] Aimellina, uxor Pellegrini de Giano dixit, quod Junctorus ejus filius, a tempore nativitatis ejus, semper fuit in k cullea ruptus; & quod habebat grossam culleam, propterea ire non poterat. Et propterea, ob reverentiam Dei & supradictæ Beatæ, effectus est sanus: & ita apparuit & ibat bene coram me Notario, & Domino Homodeo Canonico supradictæ ecclesiæ S. Fridiani, & Presbytero Guido Capellano ipsius ecclesiæ S. Christophori, die Jovis vigesimo octavo mensis Aprilis.

[9] [contracto usum pedum & manuum reddit,] Bartholomæns de Lombardo, de porta S. Donati, Lucensis, dixit, quod Guiduccius ejus filius fuit & stetit semper, a quinque annis citra, attractus pedibus & manibus; ita quod aliquo modo ire non poterat: & modo, ob reverentiam Dei & supradicti beati corporis factus est sanus, & bene ivit & ibat, & manus aperiebat & aperuit coram me Faytinello Not. & Joanne Stumbeka scriniario Lucensi quondam Armanni, & Wilhelmo quondam Gilii Lucensis de Classe, supradicto die Jovis vigesima octava Aprilis.

[10] Mandrianus Battiloro, filius quondam Torselli, civis Lucensis de contracta S. Petri Cigoli, juravit de veritate dicenda & observare mandata domini Prioris majoris ecclesiæ S. Fridiani: die Sabbati die trigesima mensis Aprilis suo juramento dixit; [ridens miracula sua,] heri, quando ipse audiebat & intelligebat quod corpus B. Zitæ virginis fecerat aliquod miraculum, ipse faciebat in derisionem & dicebat, quod ipsum corpus B. Zitæ faciebat suum l petrum; & quandoque dicebat, quod faciebat unum ovum: & etiam dixit, quod quando ipse videbat quod aliquis infirmus foret deportatus ad supradictum corpus, tunc ipse Mandrianus dicebat de portantibus ipsos infirmos, projicite eos in terram. Et quod semper postquam ipsum corpus migravit, quando ipse audiebat aliquod miraculum factum esse per supradictum corpus, vel pulsationem campanarum quæ pulsabantur pro miraculis supradicti corporis, ipse semper inde faciebat derisiones. Item dixit, quod propter supradictas derisiones & propter ejus peccata, Dominus Jesus Christus & supradictum beatum corpus S. Zitæ, heri in sero juxta primum somnum abstulerunt ipsi Mandriano loquelam; [ac propterea loquela privato,] ita quod nullo modo loqui poterat. Et dixit, quod statim habuit intentionem, quod supradicta de causa pro supradictis derisionibus ipsum beatum corpus abstulerat ei loquelam; & quod supradictum sanctum corpus redderet sibi loquelam, si ipse pœniteret: & propterea statim pœnituit de supradictis. Et dixit, quod, veniente statim mane diei Sabbati, ivit, & fuit, & projecit se ad pedes domini supradicti Prioris S. Fridiani: & quod ipse Prior, per ea quæ intellexit a circumstantibus, quod ipse Mandrianus supradicta de causa amiserat loquelam; injunxit eidem Mandriano, quod ipse statim m scalciatus, & cum corrigia ad collum, iret ad ecclesias civitatis Lucensis sediales n & majores. Quod præceptum tunc ipse Mandrianus dixit, quod bene intelligebat & intellexit; & dixit quod ipse ipsa die statim ivit ad ipsas ecclesias, & observavit supradictum præceptum. Et statim dixit, quod ipse fuit reversus ad supradictum dominum Priorem. Et supradictus Prior in choro supradictæ ecclesiæ fecit dici ipsi Mandriano, [pœnitenti illam restituit:] quod cum reverentia & oratione iret ad supradictum corpus supradictæ Virginis, & ei peteret veniam, & devote staret ibi. Qui Mandrianus ibi ivit, & ibi stetit tantum, quamdiu ob reverentiam & donum & misericordiam Dei & supradictæ B. Zitæ Virginis rehabuit loquelam, quam supradicta de causa perdiderat. Et propterea statim fuit reversus ad supradictum dominum Priorem, loquendo clare, & petendo ab eo veniam de prædictis. Et quod ipse dominus Prior præcepit ipsi Mandriano, quod ipse hodie statim pœniteat, & vadat ad supradictas ecclesias Lucensis civitatis, referendo gratias altissimo Redemptori & supradictæ beatæ Virgini Zitæ de prædictis; & quod prædicta faceret scribi per manum meam Faytinelli Not. coram domino Janni & domino Ubaldo Canonico supradictæ ecclesiæ, & domino Lanfredo de Lanfredis, & Benetto Honesti, & dominis Andrea Ricciardi & Philippo Ricciardi, & Guiduccio Forteguerræ Lucensi, & Spalla Ugarelli, & aliis multis.

[11] [hujus miraculi testes,] Bonicuccio Baccelloro qu. Orlanducii, juravit eodem die de veritate dicenda: dixit, quod heri sero fuit locutus cum supradicto Mandriano, & ipse Mandrianus locutus fuit cum ipso Bonicuccio, & quod ipse Mandrianus bene loquebatur heri sero: & hoc mane vidit eum mutum, & postea post nonam vidit eum loquentem, & locutus fuit cum eo apud ecclesiam S. Fridiani, & credit, quod pro misericordia Dei & supradicti beati corporis supradictæ Virginis, prædicta ei obvenerunt. Nam dixit, quod ipse Bonicuccius interfuit, & audivit & vidit in eo loco, ubi supradictus Mandrianus dicebat & dixit supradictas rusticitates, de supradicto beato corpore, supradicta die Veneris & die Jovis. Ingheramuccius, filius domini Aldobrandi de Porcariis, de contracta S. Petri Cigoli, supradicta die juratus de veritate dicenda, dixit, quod ipse heri sero fuit locutus cum supradicto Mandriano, & ipse Mandrianus cum eo. Postea veniente die Sabbati mane, vidit ipsum Mandrianum rursum apud ecclesiam S. Fridiani; ita quod nullo modo loquebatur, & postea ipsa die Sabbati post meridiem apud dictam ecclesiam S. Fridiani vidit ipsum Mandrianum loquentem: & fuit locutus cum eo: & dixit, quod vere credit, quod prædicta obvenerunt ipsi Mandriano pro misericordia Dei & supradicti beati corporis. Minus Benvenuti, aurifex de Luca de Cantonbrocti, eodem die juratus de veritate dicenda, dixit, quod proximo die Jovis fuit & stetit & fuit locutus cum dicto Mandriano, & ipse Mandrianus cum ipso Mino: & dixit, quod ipse Minus proxima die Sabbati supradicto vidit ipsum Mandrianum, & dixit, quod ipse Minus ivit cum ipso Mandriano ad supradictas ecclesias: & ipse pro ipso Mandriano muto dicebat & narrabat rectoribus ipsarum ecclesiarum, qualiter ipse Mandrianus factus erat mutus supradicta de causa: & postea dixit, quod rediit ad supradictam ecclesiam S. Fridiani ad supradictum Priorem, & ipsum Mandrianum jussu supradicti Prioris juvit intrare ad corpus supradictæ Virginis; & ibi tantum stetit cum ipso Mandriano, quamdiu Dominus Jesus Christus & supradictum corpus S. Zitæ Virginis restituit loquelam ipsi Mandriano supradicto die Sabbati. Et tunc & postea semper clare fuit locutus ipse Mandrianus cum ipso Mino; & postea ipse Minus eodem die ivit per ecclesias Lucanæ civitatis, & sic dixit: Deo gratias. Amen.

[12] Contessa, uxor Thedicci de Gualdo, dixit, quod Bene-stante ejus filia est annorum sedecim, [mutæ loquelam:] & quod semper a die ejus nativitatis fuit & stetit mura, & non loquebatur: & quod hodie, ob reverentiam Dei & S. Zitæ Virginis, restituta est ei loquela. Quam Bene-stante ego Faytinellus & testes vidimus & audivimus bene loqui, facta ei & ab ea interrogatione de rebus, de quibus bene respondebat coram dominis Ubaldo & Gerardo & Raynerio Canonico, die Sabbati trigesima o mensis Aprilis, & Presbytero Michaele de Montiliano.

[13] Mercadante; prænominatus Bigollus, de Petra-sancta quondam Guidi Giojæ, [cæcæ visum:] qui fuit de Monte-magno, supradicto die Sabbati dixit, quod ipse fuit & stetit avoculus, & in totum caruit lumine de ambobus oculis (in proxime præterito die veneris p de Lazaro fuit unus annus) & ab ipsis temporibus citra semper; ita quod nullo modo videbat: & quod hodie venit cum reverentia ad corpus sanctæ virginis: & ibi fuit & stetit quamdiu liberatus hodie fuit: & quod ob reverentiam Dei & supradictæ beatæ virginis, in totum videt & adeptus est lumen; ita quod coram me Faytinello Not. & domino Guilhelmotto Baldoini, & domino Philippo Ricciardi & Cæcio Lieti clare vidit. Pretiosa, uxor supradicti Mercadantis, eodem die dixit, quod suprad. Mercadante ejus vir dicto tempore stetit & fuit avoculus de ambobus oculis; ita quod nullo modo videbat.

[14] Benullius de Corellia q Garfagnanæ, qu. Rocchi Sciay supradicta die Sabbati dixit, quod ipse a quatuor mensibus citra semper usque hodie fuit attractus de ambobus cruribus, [contractū.] ita quod sine baculo nullo modo ire poterat: & quod hodie venit super unum asinum ad corpus suprad. S. Zitæ Virginis cum reverentia, & ob reverentiam Dei & ipsius beatæ Virginis factus est rectus & liberatus in totum; ita quod coram me Faytinello Not. & Francisco Malesartis, & Alexandro Cambenes de Luca & Sacello Franchi, & Vanni Tadolini, & aliis pluribus recte & sine baculo ivit. Fredianus qu. Cati de Corellia suprad. avunculus suprad. Benulli eodem die dixit nobis ipse hodie, quod vidit suprad. Benullum attractum & infirmum a dicto tempore citra, & quod hodie vidit eum sanum & liberatum.

ANNOTATA.

a Contracta id est contrata (quod hic pro vico seu urbis regione accipitur) uti & alia multa per simplex t aut tt scribenda, tunc pronuntiabantur per ct: nunc econtra etiam omnia quæ Latine ct efferuntur absque c pronuntiant & scribunt Itali, ut retro, rectus, petto, pectus &c. Nosdeinceps priora absque c scribemus.

b Lavellus, ex articulo lo & avello (quod arcam lapideam sepulcralem significat) in eadem significatione hic accipitur. Sic etiam S. Anselmus Abbas Nonantulanus in Marmoreo lavello conditus dicitur in ejus Vita quæ extat apud Vghellum tom. 2 Italiæ sacræ & finitur col. III: deest autem in nostro Martio ad diem III, dum ibi latet nobis inobservata. Defectum supplebunt posteri, in Supplemento operis.

c Armannettus ab Hermannus; Puccius a Philippus; Chesina, a Luchesia diminutiva sunt; & postrema quidem duo syllabis initialibus trunca, ex familiari totius Hetruriæ usu, sæpe alias notato.

d Hinc constat (quod & indicat insolitum ex abrupto initium) unum fortaßis alterumne folium, aut initium hujus processus deficere, ubi dies notabatur: qui nobis videtur fuisse 28 April. & dies Iovis, sicut is notatur post num. 8, ubi quædam ex hic pretermißis hujus diei miraculis & ad finem translatis restituimus.

e Clinare pro inclinare hic ponitur.

f Fanuccius diminutivum est a Stephanus: sicut infra Duccia a Gerardus aut alio nomine in dus.

g Avocolus id est cæcus: Francis Aveugle, unde adhuc in Tuscia usitætum, Avoculare, excæcare, compositumex oculus & privativa particula af, Lombardis Teutonibusque communi.

h An scribendum Sancatus, quasi Exancatus, ab anca coxendice? In miraculis a Lamori Italice conscriptis, habetur Zoppo, quod est, claudus.

i Hoc fuisse anno 1278, cum Pascha fuisset 17 Aprilis, jam diximus in prævio Commentario.

k Cullea, id est, scrotum, a testibus quos continet sic nominatum, ex Longobardica Lingua.

l Pettum, Francis pet, crepitus ventris, a Latino pedere.

m Scalceatus, id est, excalceatus juxta usum linguæ vernaculæ, privativum ex truncantis in compositis, solumque s retinentis.

n Florentinus notat in antiquis monumentis Sedales vocari & sunt, inquit ex majoribus basilicis prope & extra urbem, ubi Episcopi aliquando cum Clero ecclesiæ Cathedralis per festivitates cujusque illarum reficiebantur & sedes fixas habebant. Eæ quod ego observaverim binæ erant, nempe S. Frigidiani, quæ nunc est intra mœnia, & SS. Donati ac Theodori, quæ anteacto seculo pro urbis securitate demolita est, & ejus loco intra urbem extructa altera dicitur SS. Paulini & Donati. Videntur prater ipsam ecclesiam S. Frigidianiut minimum duæ aliæ significari, quarum forte præcipua ac prima fuerit ipsa Cathedralis.

o Scriptum erat Sabbati XXVIII mensis: cum igitur facilius in numero erretur quam in nomine, istum corrigere maluimus: alias censeri potuisset hoc quoque ad diem Iovis pertinere.

p Est hæc feria VI ante Dominicam Paßionis, qua euangelium de Lazaro legitur, & fortaßis notior vulgo Lucensi, quod uno milliari extra portam esset Leprosorium a S. Lazaro dictum, quod forte eo die solennius visitabatur. Hæc autem feria anno 1278 cadebat in ipsas kalendas Aprilis.

q Carfagnana, regiuncula est, trans Apenninum per mediam Hetruriam usque in Lucensium fines excurrens, sub ditione Ducis Mutinensis.

CAPUT II.
Miracula primo die Maji descripta.

[15] [S. Zita invocata sanat cæcam,] Dicasa, mulier de Luca, de contrata S. Romani, filia qu. Orlandi, die Dominico ipsa die kal. Maji dixit, quod ipsa a viginti annis citra semper fuit avocula de oculo sinistro; ita quod non videbat aliquo modo, & quod hac præterita nocte stetit ad corpus & juxta corpus sanctæ Virginis: & ob reverentiam Dei & suprad. corporis, sana & libera facta est. Et coram me Faytinello Not. & infrascriptis testibus, bene vidit de ipso oculo & altero, coram Como qu. Orlandi Porcelli de Luca, & Gaddo qu. Aldobrandini Talgardi, & Gerardino Granni Freyn̄ de Luca.

[16] Pierus Faber de Petra-sancta-Verciliæ a quondam Bonacorsi, [alium,] dixit die Dominico ipsa die kalend. Maji, quod Bonturus, ejus filius, erat & fuit attractus de toto corpore & persona tota; ita quod nullo modo ibat, nec ire poterat rectus cum baculo, nec sine baculo (circa undecim menses esse possunt) & ab ipso tempore citra semper: & quod hodie, ob reverentiam Dei & suprad. corporis S. Zitæ Virginis, liberatus est & sanus factus, & coram me Faytinello Not. & testibus infra ipse Bonturus ivit & ibat, undique bene sanus & rectus, coram Geraldino Arnaldi Fabro, & Guido Maliosi, & Becto Opithi Lucensi, & Viviano Cassivolo qu. Venturæ, & aliis.

[17] Caruccia mulier, filia qu. Manfredi de Contrata S. Bartholomæi de Peccionis de Pisis, [aliam,] eadem die Dominica, ipsa die kal. Maji dixit, quod ipsa fuit & stetit attracta de brachio dextro, & ejus manus ab introitu proximi præteriti mensis Junii citra: ita quod de ipso brachio nec ejus manu aliquo modo se juvare, vel ipsam extendere non poterat. Modo ob reverentiam Dei & Virginis S. Zitæ, coram me Faytinello Not. & testibus vidi ipsum brachium: & manum extendebat & extendit coram Bartholomæo Jacobi Glandolfini Notario, & Andrea Jacobi Notario de Luca, & Dota Fignario & aliis.

[18] [alium,] Benvenutus, qu. Orlandi Mussæ, de contrata S. Concordii portæ S. Petri, eodem die dixit, quod ipse fuit & stetit attractus de toto suo corpore & persona, a duobus annis citra complentibus ipsis annis isto proxime venturo mense Augusto; ita quod nullo modo ibat nec ire poterat sine crocciis b & cum crocciis. Dixit, quod heri venit ad suprad. corpus: & hodie, ob reverentiam Dei & suprad. corporis sanctæ Virginis, factus est sanus & liberatus. Ita quod coram me Faytinello Not. & testibus, bene & recte ibat & ivit sine aliqua croccia; deinde se liberatum esse in toto a suprad. malo, coram Guido Guidotti, & Andrea Iacobi Notario & Mercato Iunctæ Lucensi, & Bon-oste Alamanni, & Orcello Albertini. Qui Mercatus & Bon-oste & Orcellus dixerunt, quod primo bene viderunt ipsum Benvenutum attractum.

[19] Bertha, uxor Blanchi de S. Januario, suprad. die Dominico, ipsa die kal. Maji dixit, quod a quatuor proxime annis citra, [aliam,] semper fuit & stetit attracta de toto suo corpore; ita quod nullo modo ire poterat sine baculo: & dixit, quod heri ipsa super unum asinum venit ad corpus suprad. B. Virginis Zitæ, quia aliter pedes venire non poterat. Et apud ipsam ecclesiam S. Fridiani de ipso asino descendit, & ad ipsius corpus ivit, & ibi fuit & stetit aliquantulum cum magna reverentia & precibus. Et quod hodie, ob reverentiam Dei & corporis sanctæ Virginis, facta est sana & liberata, ita quod coram me Notario & Jacobo Cenamo & Jacobo Ricardini Notariis, & Domino Rosso de Gallo, & aliis, ipsa Berta sine aliquo baculo ivit & ibat, dicendo se liberatam esse de suprad. ægritudine.

[20] Abbracciata, uxor Aldobrandini de Schiava Varcelliæ, [aliam,] ista die dixit, quod ipsa, ab introitu proximi præteriti mensis Martii citra, fuit & stetit attracta de brachio dextro, ita quod ipsum brachium elevare in altum non poterat, nec se juvare aliquo modo: & quod hodie, ob reverentiam Dei & suprad. Virginis, facta est sana & liberata de ipso brachio. Et coram me Faytinello Not. & testibus ipsum brachium bene elevabat, & faciebat modo quod volebat: & dixit se bene liberatam esse coram suprad. Notariis, & Alone Barberino Lucensi qu. Neri, & Corso Custore Lucensi qu. Bonequestri & aliis.

[21] [alium,] Jacobus qu. Guardaville de Conagna Garfagnanæ suprad. die Dominico, in ipsis kal. mensis Maji dixit, quod ipse, a quatuordecim mensibus citra, semper fuit & stetit attractus de toto corpore; ita quod sine crocciis nullo modo ire poterat: & quod hodie, ob reverentiā Dei & Virginis S. Zitæ factus est sanus & liber. Et dixit se bene in totum liberatum esse; & coram Domino Amadæo Canonico ecclesiæ S. Fridiani, & suprad. Notariis, & Guido Guidotti Lucensi, ipse Jacobus recte sine aliquo baculo ibat.

[22] [aliam,] Francesca uxor Franchi, de Cothile Valledulæ, eodem die dixit, quod a duobus annis citra, ipsa stetit & fuit infirma & attracta de pede sinistro; ita quod nullo modo ire poterat sine baculo. Et quod hodie, ob reverentiam Dei & sanctæ Virginis est sana & liberata, & dixit se bene liberatam esse: & bene & recte ibat coram me Faytinello Not. & suprad. Domino Homodeo, & Domino Jacobo de S. Maria ad montem, & Guido Guidotti.

[23] [& aliam;] Orambile, mulier Lucensis, de contrata S. Martini, & filia Orlandini Dominiscini, suprad kal Maji dixit, quod ipsa, a tribus annis citra, fuit semper & stetit attracta de tota sua persona; eo quod sine crocciis ire non poterat: & quod hodie ob reverentiam Dei & sanctæ Virginis facta est sana & liberata: & dixit se bene liberatam & sanam, & coram me Notario & D. Hondio c supradicto, & D. Jacobo Not. & aliis, recte & sine aliqua crocia ibat undique.

[24] [item mutum,] Bona-mulier, filia qu. Riccardi, de contrata S. Petri Cigoli, quæ moratur cum d Fatio Missii Lucensi de suprad. contrata, suprad. die kal. Maji dixit, quod ipsa stetit & moram contraxit cum suprad. Fatio annis tredecim vel circa: & dixit, quod Giori filius ipsius Fatii est annorum novem vel circa, & quod ipse Giori toto tempore vitæ suæ stetit & fuit mutus, & non loquebatur aliquo modo: & quod hodie, ob reverentiam Dei & corporis suprad. beatæ Virginis ipse Giori liberatus est; & restituta est ei loquela, & loquebatur coram me Notario & supradicto D. Hondio, & Guido Guidotti, & Bonagusta Tignosini, & Ugolino Franceschi, & suprad. Notariis & aliis.

[25] [aliumque contractū,] Fredianus filius Bonifacii de Collibus suprad. die Dominico, ipsa die kal. Maji dixit, quod ipse a quindecim diebus citra, semper fuit & stetit attractus de renibus; ita quod se e rissare vel rectus stare non poterat, nec etiam ire poterat & sine baculo: & quod hodie apud sanctum corpus suprad. Virginis, ob reverentiam Dei, liberatus & sanus factus est. Et dixit se bene liberatum, & coram me Faytinello Not. & D. Homodeo, & Guido Guidotti, & Bonacorso converso S. Leonis, & aliis multis, bene ibat sine baculo.

[26] Magister Benvenutus de Petris, Magistri qu. Gianibelli, qui fuit de Torno f Lombardiæ, & nunc hic moratur, suprad. die dixit, quod ipse semper, [restituit visum cæco uni,] a sex annis citra, fuit avoculus de oculo sinistro, ita quod lumine carebat & de ipso oculo non videbat; & quod hodie apud sanctum corpus S. Zitæ Virginis, ob reverentiam Dei & sanctæ Virginis, liberatus est & sanatus. Et dixit se in totum liberatum esse, & coram me Faytinello Not. & suprascripto Domino Homodeo, & Gualtrocta Faytinelli, & Francisco Cambolani, & Oderetto Tinctore pannario Lucensi, & aliis multis: coram quibus ipse Magister Benvenutus bene & clare vidit & cognovit de ipso oculo sinistro, & etiam de altero.

[27] [& alteri:] Mattheus Guencio de Oretano qu. Civenni, eadem die Dominica, ipsa die kal. Maji dixit, quod Cara ejus filia, a tribus annis citra, fuit ita semper infirma de una fistula in oculo dextro; quod quasi de ipso oculo nihil videbat. Et modo ob reverentiam Dei & suprad. Virginis S. Zitæ sanata effecta est, & optime videt factis ei signis: & ipsa Cara dixit se bene liberatam esse, coram me Notario & Priore Wilhelmo ecclesiæ S. Donati, & suprad. Domino Homodeo & Guido Guidotti & multis aliis.

[28] Massai, uxor Alberti de S. Michaele ad Villorbanum, præsente ipso suo viro, [usum membrorum cōtractæ,] & hoc similiter dicente & confitente, dixit, quod ab undecim annis citra continue fuit attracta, & jacebat, & non poterat bene surgere vel ire sine adjutorio alterius: & quod heri super unum asinum venit apud sanctam ecclesiam S. Fridiani ad suprad. beatam Virginem, & hodie ob reverentiam Dei & sanctæ Virginis effecta est ita sana & liberata, quod vadat: & ibat & ivit cum uno baculo undique quasi bene recta, præsentibus & videntibus me Notario & supradictis, & Priore S. Donati & D. Homodeo & Arrigo Parentis, & Posarello Sabolini Notario & aliis multis.

[29] Germundia, filia qu. Joannis Buonfiglioli, de plebe S. Pauli, dixit, [item alteri,] quod a sex annis citra semper habuit pedem dextrum attractum; ita quod in terram ponere non poterat nisi punctum pedis, & non poterat ire sine magno labore: & quod hodie, ob misericordiam Dei & suprad. Virginis S. Zitæ, integre liberata est & bene sana. Et coram me Notario & supradictis ibat & ivit bene & recte, dicens, se esse liberatam in dicta ecclesia ad suprad. corpus sanctæ Virginis.

[30] Maria, uxor Bonaventuræ Peponis Lucensis, de S. Petro Sommalto eadem die Dominica, [alteri,] ipsa die kal. Maji dixit, quod Margarita ejus filia, a novem annis citra, continue fuit & erat attracta & perdita de toto latere dextro; ita quod pedem habebat travoltum g & attractum, & brachium non poterat elevare nec manum aperire; & hodie ad corpus sanctæ Virginis, ob reverentiam Dei & sanctæ Virginis, facta est libera & bene sana: & dixit se bene sanam esse, coram me Notario & supradictis, & Dominis Jacobo Judice & Vannuccio Pollani & Posarello Notario, qui dixit, quod istam Margaritam multoties sic vidisset attractam.

[31] [alteri,] Contessa, uxor Bonacorsi, qui moratur cum filio qu. Tigrini judice, suprad. die dixit, quod a sex annis citra ipsa semper habuit attractum digitum medium manus sinistræ, taliter, quod ipsum digitum nullo modo extendere poterat: & quod proxime præterito die Jovis apud suprascriptum corpus, misericordia Dei & sanctæ Virginis, facta est integre sana & libera; & coram me Notario & supradictis ipsum digitum aperiebat bene, & dixit se bene liberatam.

[32] Massea h prænominata Baccharella, quæ moratur Pisis cum Domina Chisia del Nichio, [& alteri,] dixit die Dominico, ipsa die kal. Maji, quod a decem annis citra, semper ipsa fuit & stetit attracta de brachio sinistro: & quod multo majus habebat brachium dextrum quam sinistrum: & quod hodie in suprad. ecclesia & ad suprad. corpus sanctæ Virginis, ob reverentiam Dei & suprad. Virginis liberata est, & ipsa bene extendebat ipsum brachium & manum coram me Notario & D. Priore Jacobo & Priore Guilielmo suprad. & suprad. Judicibus & aliis multis. Jacobus Bilanciarini qu. Campoccii, qui moratur Pisis in contrata S. Frassæ. i testatus dixit, quod ipse multoties audivit dici, quod suprad. Massea erat infirma suprad. infirmitate: & modo dixit, quod integre liberata est per suprad. Virginem.

[33] [cæcum visu donat,] Lupardus de Gractanola quondam Guidochi eodem die dixit, quod ab introitu proxime præteritæ Quadragesimæ ipse fuit ita avoculus, quod ipse de ambobus oculis non bene nec clare videbat, nisi in modum nubeculæ; & quod hodie apud suprad. corpus sanctæ Virginis, ob reverentiam Dei & suprad. Virginis, liberatus est de ipsis oculis. Et liberatum se mihi dixit, & coram me & suprad Prioribus & Judicibus, & aliis multis, ipse Lupardus, factis ei signis ante oculos, bene & clare omnia videbat & vidit.

[34] [aliam,] Luparella, uxor Philippi Nuntii de Fossa del Tacco eodem die dixit, quod ipsa semper a viginti annis citra, fuit avocula de oculo sinistro, ita quod in nullo modo vidit in tantum tempus: & hodie apud corpus sanctæ Virginis, ob reverentiam Dei & ipsius Virginis, sana & libera facta est. Et dixit mihi se bene sanam & liberatam esse. Et coram me & Dominis Priore Wilhelmo & Conradino Cajetani, & Philippo de Tasse, & Eustichello Catuola, & Rainerio Mola & Posarello del Bosco & aliis, factis signis ante oculum suprad. bene & omnia clare vidit & cognovit. Fatius qu … de dicta contrata, die suprad. dixit, quod ipse a quindecim annis citra vidit ipsam Luparellam carentem lumine de sinistro oculo.

[35] [energumenam liberat,] Pasquese, filia Junctæ Gualberti, de monte Catini Vallis Nebulæ, suprad. die Dominico, ipsa die kal. Maji dixit, quod ipsa a medio proxime præteriti mensis Septembris citra, fuit k ingomberata & vexata a malis spiritibus: & quod propterea ipsa venit pro misericordia Dei & B. Zitæ Virginis, audiens, quod ipsa S. Zita sanctificaverat Lucæ apud sanctam ecclesiam S. Fridiani: & quod, cum ipsa hodie, sic ingomberata & vexata, fuit ad corpus suprad. Virginis intra ecclesiam, ibidem existens devota, causa liberationis habendæ; & sic ob misericordiam Dei & suprad. Virginis liberata est. Et dixit, quod ipsa tunc, quando vexabatur, habebat in corpore undecim dæmones, qui exierunt de corpore suo in suprad. loco: & dixit, quod ad ipsam liberationem interfuerunt D. Pellegrina mater sua, & D. Berta suprad. loci, & D. Ringratiata suprad. loci, & sic eam vidimus liberatam secundum ejus dictum ego Notarius & D. Jacobus Prior, & D. Thomasius & Petrus Bactitor auri l in Aquina, & Presbyter Rainerus de S. Michaele & alii. D Pellegrina, mater suprad. Pasquesis, dixit, quod recordetur, & vidit, & credit firmiter per ea quæ videbat, quod dicta ejus filia sic a dæmonibus vexabatur & vexata fuit: & vidit eam liberatam & liberari in suprad. ecclesia S Fridiani ad corpus suprad. Virginis.

[36] [& contractam.] Bacciomea, filia Jacobi Cartorari, de S. Petro Ciguli, erat attracta de manibus & pedibus, & liberata fuit a supradicta Virgine Zita die Dominico, ipsa die kal. Maji, ut dixit Fr. Saluio, suprad. ecclesiæ S. Fridiani.

ANNOTATA.

a Hæc Petra-sancta, a priori per agnomen Verciliæ distincta, ubi sit, ignorare fatemur, nec non de variis locis hic nominatis & non explicatis: sed nec operose requisitis.

b Croccias dici, subaxillaria fulcra, jam alibi sæpe monuimus.

c Hunc quoque oportet nominatum fuisse in exordio processus, quod amissum dolemus; nisi forte legendum sit Homodeo, ut supra & infra sæpius.

d Fatius nomen truncatum a Bonifacius: & ab illo sic trunco ducitur diminutivum Fatinellus, quod est nomen notarii & familiæ illius, cui S. Zita famulata est.

e Rissare hic infra num. 35 ressare, significat erigere, Francis voce composita atque contracta dresser: fortaßis a Teutonico Rysen potius, quam ab aliqua corruptela Latina vocis Regere.

f De torno, id est, de vicinia vel de loco circa Lombardiam, Italico idiotismo: dicitur autem Torno pro Intorno: quod etiam Francica lingua suo modo usurpat, cum dicit a l'entour, circa.

g Travoltus, syllabatim Transvolutus scriberetur,clarius & latinius distortus: vox autem Italica est.

h Massea videtur esse femininum a nomine Thomas: supra num. 28 Massai, sed forte scribendum Maffea quod est femininum a Mattheus.

i S. Frassæ nomen alludit ad nomen S. Eupraxiæ vel S. Euphrasiæ: quia tamen anno 845 Narnia Lucam translatum est corpus S. Faustæ Martyris Cyzicenæ, passæ cum Evilasio 20 Sept. quæ Lucæ colitur die 25, non abest scrupulus ne minus recte descriptum sit nomen: quod tamen de scriptore Lucensi, cui nomina notißima erant, non facile debet præsumi.

k Ingombrare Italice est impedire. Erit fortaßis qui ab Umbra id est phantasmate ductum putent: ego magis suspicor esse a Teutonico kommer seu komber quod inquietudinem, ærumnam, afflictionem significat, adhibitæ ad compositionem Latina præpositione in: & sic voci isti syllabatim responderet verbum Teutonicum bekommeren: nam in Teutonica lingua præpositiva particula be, hactenus respondet Latine in, non negationem sed inhæsionem notanti.

l Bactitor aliis malleator diceretur, a Battere percutere, olim batuere.

CAPUT III.
Miracula notata die II & III Maji.

[37] Berthus, qu. Catalani de Fossa de Taccho, eodem a die dixit, quod jam sunt anni septemdecim vel circa, [B. Zita contractum sanat,] quod ipse fuit attractus de crure & pede dextro; ita quod calcaneum pedis ipsius cruris non poterat aliquo modo in terram ponere: & hodie, ob reverentiam Dei & sanctæ Virginis, liberatus est, & ivit bene & recte coram me Notario & suprad. Priore & D. Ubaldo, & suprad. judicibus Dominis Jacobo & Raynuccio.

[38] [cæcæ visum restituit,] Beatrice de Monte-lignoso, uxor Gherardini, quæ fuit de Petra-sancta, die Lunæ supradicto dixit, quod Contessa ejus filia fuit & stetit avocula de ambobus oculis, & ita carebat lumine, quod ipsa nihil videbat: & quod in suprad. ecclesia S. Fridiani apud suprad. corpus sanctæ Virginis, pro misericordia Dei & ipsius Virginis, liberata & sanata est: ita quod factis signis ante ipsius Contessæ oculos, ipsa Contessa bene vidit & videbat, & clare omnia cognovit, coram me Notar. & D. Jacobo Priore, & D. Homodeo, & Bartholomeo Paldocinii, & Turello Bacteldo Lucensi, & Nicolao Mercati Notario & aliis multis. Auricus b de Plebe Vallecchio Verciliæ dixit, quod ipse vidit heri & post heri suprad. Contessam avoculam de ambobus oculis, ita quod inde nullo modo videbat; & hodie, pro misericordia Dei & sanctæ Virginis, videntem & omnia cognoscentem: & clare vidit.

[39] Ursa de Garfagnana de Casatico, relicta qu. Bononii, [surdo simul & muto loquelam & auditum,] eodem die dixit, quod ventura ejus filius, a sex annis citra semper, continuo fuit surdus & auditu privatus; quod nullo modo audiebat; & quod hodie, pro misericordia Dei & suprad. B. Zitæ Virginis liberatus est. Et dixit idem Ventura, se bene sanum & liberatum in totum: & factis ei interrogationibus quam pluribus, ipse Ventura bene omnia audiebat coram D. Tomaso Canonico, & Nicolao Mercante & Joanne qu. Christiani Lucensi, & Gadduccio filio Ranuccii Spadæ, & aliis.

[40] Joanninus Pilicciarius, qui stare consuevit in campo filiorum Anguillæ apud S. Vitum, [contracto usum membrorum,] & nunc moratur in contrata Hospitalis de misericordia, qu. Michaelis, eodem die Lunæ dixit, quod a duodecim annis citra continue, fuit ipse attractus de omnibus cruribus & pedibus, & de brachio sinistro & ejus manu; ita quod postea non ivit nec ire poterat sine crocciis, nec de ipso brachio & manu se juvare poterat, vel extendere aliquo modo: & quod hodie ad corpus ipsius sanctæ Virginis Zitæ, ob misericordiam Dei & ipsius Virginis liberatus est & sanus in integrum factus. Et dixit se bene liberatum, & coram me Notario & D. Tomaso, & Presbytero Michaele de Mutilliano, & Ugolino filio Bartholomæi Anguillæ, ipse Joanninus sine crocciis recte & bene ibat & ivit. Joannes, qu. Benedicti de Via-nova, dixit eodem die, quod ipse vidit hodie dictum Joanninum sic c acciaccum, & infirmum invenit intrare ad corpus & lavellum sanctæ Virginis, sic infirmum & cum crocciis. Et postea statim vidit eum bene fanum, & sine crocciis ire & recte.

[41] [alteri,] Puccius Benedicti de S. Petro ad Marcilliano, eodem die Lunæ secunda mensis Maji dixit, quod ipse, a novem mensibus supra semper, continuo fuit attractus & infirmus de toto d fianco & corpore & pede dextro; quod ipse sine baculo nullo modo ire potuit, nec in terra poterat ponere nisi punctum ipsius pedis: & quod hodie, pro misericordia Dei & beatæ Virginis Zitæ, factus est sanus & liberatus; ita quod coram me Notario & suprad. testibus bene & recte sine crocciis ibat & ivit. Ugolinus Bartholi Anguillæ de Luca dixit, quod ipse hodie juvit suprad. Puccium intrare ad lavellum suprad. Virginis S. Zitæ, nisi quod ipse pro tunc attractus hodie cum baculo intravit. Et Dominus Homodeus Canonicus suprad. ecclesiæ dixit, quod bene vidit eumdem præattractum, & hodie sanum.

[42] [surdæ simul & mutæ auditum & loquelam restituit,] Bona uxor Blanchi de Corellia Garfagnanæ, eodem die Lunæ secunda mensis Maji, præsente ipso suo viro & hæc omnia dicente & confitente, dixit, quod jam sunt anni duo, & tantum plus quantum est a proxime præterita Quadragesima citra, quod ipsa semper stetit & fuit muta & surda; ita quod nec audiebat neque loquebatur. Et quod toto suprad. tempore habuit manum dexteram attractam, ita quod nec aperire nec extendere vel aliquid facere inde minime poterat: & quod hodie, pro misericordia Dei & suprad. Virginis, facta est sana & libera. Et bene & clare audivit, & fuit locuta: & dixit se bene de suprad. ægritudinibus liberatam, coram me Notario, & D. Tomaso, & D. Marco Plebano de Massa Ciuccoli, & D. Bartholomæo, & D. Paulo ecclesiæ S. Pontiani, & aliis. Jacobus Senzabe de Luca qu. Bonanni eodem die dixit, quod ipse hodie juvit suprad. Bonam intrare in locum, ubi est corpus supradictæ Virginis; & quod ipsa tunc non audiebat nec loquebatur. Et vidit postea eam liberatam bene a suprad. ægritudinibus. Blancus suprad. vir suprad. Bonæ dixit, quod suprad. tempore fuit gravata de infirmitate, postea liberata, ut supra dictum.

[43] Turella, quondam Lambertucii de Canneto Vallis-Arni, & quæ modo moratur Lucæ apud Fractam, eodem die Lunæ secunda mensis Maji dixit, quod ipsa, a sex mensibus citra, semper fuit avocula, usque hodie de ambobus oculis; ita quod nihil poterat videre, nec videbat nisi ut in umbra & in e nebbia: & quod hodie, ob misericordiam Dei & sanctæ Virginis Zitæ, liberata & sana est; & nunc videt bene & clare, factis ei signis, coram me Notario & suprascriptis.

[44] [energuminam liberat,] Richa, uxor Schotti Guilielmini, de contrata S. Donati de Luca civitate, eodem die dixit, quod ipsa, ab undecim annis citra, fuit ultra modum ad multa illicita facienda die & nocte eundo & stando gravata, & de ejus stratu extracta, & f travagliata: & dixit, quod ipsa venit & ducta fuit apud ecclesiam S. Fridiani ad corpus B. Zitæ, pro liberatione recipienda de ipsis dæmonibus a dicta Virgine: & quod hodie, per misericordiam Dei & suprad. Virginis, liberata & sanata est ab ipsis dæmonibus. Et dixit se bene liberatam esse a dæmonibus, coram me & Presbytero Nicolao Lucensi, & supradictis Benedicto & Francisco Lucensibus, & Nicolao Guiggia Lucensi, & Ozellio Calthi Lucensi, & Bartholomæo Jordani Lucensi & aliis. Beldie de S. Angelo in Campo, mater suprad. Richæ, relicta quondam Bonaveris, eodem die dixit, quod suprad. Richa ejus filia fuit gravata & vexata dicto tempore a suprad. dæmonibus, & sic eam vidit multotiens, & heri & aliis temporibus dicto tempore: & hodie vidit eam liberatam ab ipsis dæmonibus, ut supra dictum. Joannes de S. Angelo in Campo, qu. suprad. Bonaveris, germanus supradictæ Richæ, eodem die Lunæ secunda die mensis Maji dixit, quod suprad. Richa ejus germana fuit vexata dicto tempore a dictis dæmonibus, & sic eam vidit multoties & heri & aliis temporibus: & hodie vidit eam liberatam a dictis dæmonibus, ut supra est dictū.

[45] Orlandus Chetracciaio, quondam Junctæ de Petra-sancta, qui fuit de Vallecchia, [surdo auditū impertit,] die Martis tertio die mensis Maji, dixit, quod ipse semper fuit continue surdus, a quinque proxime præteritis annis citra, & tantum plus quantum est a proxima præterita festivitate S. Lazari citra, ita quod ipse nullo modo audiebat: & modo dixit, quod hodie, pro misericordia Dei & S. Zitæ Virginis, factus est sanus & liberatus in totum. Et dixit se bene liberatum esse, & omnia bene & clare audire: & interrogatus a suprad. D. Priore, & a D. Orlando Richardo, & Richomo Bolgarini, & multis aliis, pro videndo si intelligeret; qui Orlandus bene & clare omnia intellexit, quæ sibi dicta erant a suis & prædictis & aliis, coram me Notario & Ceccho Spade de Luca, & Pino qu. D. Bonifacii, & Ricardino de Petra-sancta & aliis. Cecchus prænominatus Bianchettus, qu. Rubboli de Petrasancta, qui fuit de Sala, eodem die Martis III g Maji dixit, quod a quinque annis supra ipse agnovit & vidit supradictum Orlandum esse surdum, & eum non audire aliquo modo: & quod ipse Orlandus heri, quando vidit eum cum ipso Ceccho, ipse Orlandus nullo modo intelligebat ipsum Cecchum vel aliam personam. Et dixit, quod ipse Orlandus, pro misericordia Dei & suprad. Virginis B. Zitæ, fuit & est integre liberatus; ita quod omnia bene & clare intelligebat. Pinus, qu. D Bonifacii de Vallecchia, qui nunc moratur Petra-sanctæ, eodem die dixit, quod ipse vidit & cognovit a quinque annis citra suprad. Orlandū suum convicinum surdum; ita quod nullo modo audiebat, & proxime præterito die Dominico similiter eum vidit surdū: & dixit, quod ipse hodie vidit ipsum Orlandum apud suprad. ecclesiam bene & clare omnia audire & intelligere. Benencasa de Petra-sancta, qui fuit de Campilione qu. Deotaiuti, eodem die dixit, quod ipse a quinque annis citra vidit & cognovit suprad. Orlandum surdum; ita quod nullo modo audiebat, & quod proxima præterita die Dominica similiter eum vidit surdum: & dixit, quod hodie vidit eum liberatum esse pro misericordia Dei & suprad. Virginis; ita quod clare omnia & bene intelligebat & intelligit. Raynerius de Petra-sancta, qu. Palermini, eodem die dixit idem, quod suprad. Benincasa in omnibus & per omnia. Richardinus, Notarius de Petra-sancta, qu. Diotiguardi, eodem die dixit idem quod suprad. Benincasa per omnia.

[46] [contractæ usum mēbrorum,] Benvenuta, filia qu. Forlini, qui fuit de Sciappa Vallis-Arni, uxor Michaelis Magistri Buctin, qui moratur in domo quæ fuit Jacobi Greppelungi prope turrim filiorum Passi, de Porta S. Gervagii, eodem Die dixit, quod ipsa semper continue, a quatuor annis citra, fuit attracta de ambobus cruribus & pedibus & tota persona a h cinta; ita quod sine baculo nullo modo ire poterat: & quod ipsa hodie, præsentibus & videntibus Bono qu. Gillii Corregiarii de Luca & Guido filio Olivantis de Luca, qui hodie cum ea semper fuerunt, ad corpus suprad. Virginis beatæ Zitæ, pro misericordia Dei & suprad. Virginis, hodie liberata & sanata est. Et dixit se bene liberatam, & coram me Notario & Ghirardino Lamberti de Luca, & D. Guido Moccidentis, & D. Ghedino Faytinelli & Guilielmo Bicti & aliis bene & recte ivit & ibat. Bonus qu. Gilii Correggiarii i dixit, quod ipse hodie, una cum suprad. Guido, pro misericordia Dei, sociavit suprad. Benvenutam attractam & ire & intrare ad corpus suprad. Virginis: quia ipsa cum baculo non bene ire poterat, quia attracta erat; & tantum hodie ibi cum ea steterunt, quod Jesus Christus & suprad. Virgo liberaverant suprad. Benvenutam ut posset recta & sine baculo bene & recte ire. Guido supradictus eodem die dixit idem, quod suprad. Bonus in omnibus & per omnia.

[47] [item alteri,] Saladinus de Carrara, prænominatus Schacco, quondam Baronis de monte de Carrara Lunischianæ, eodem die Martis, III Maii dixit, quod in proxime venturis kalendis Julii complebuntur duo anni, quod ipse semper fuit attractus de crure dextro & pede; ita quod sine baculo nullo modo ire poterat; & quod heri venit super unum asinum pro liberatione habenda a sancta virgine Zita: & cum eo venit Vivianus filius Corsi de monte de Carrara, & stetit cum eo ad corpus suprad. Virginis & ante ipsam Virginem, quamdiu ipse Saladinus ibi liberatus fuit; & quod hodie ibi ad suprad. Virginem, pro Dei misericordia & suprad. Virginis, liberatus fuit. Et dixit, quod erat liberatus: & bene rectus ibat sine baculo coram suprad. Priore & D. Tomaso, & D. Rainuccio Pollani, & D. Jacobo de S. Marta in monte, & Giaro Tadolini, & Joanne Guardabene, & Accetante Trifecti, & aliis multis. Vivianus suprad. dixit, supradicta sic vera esse per omnia, & quod ipse hodie vidit suprad. Saladinum attractum & bene sanum: & suprad. Nicolaus Ramondini de Luca eodem die dixit, quod hodie vidit suprad. Saladinum attractum, & juvit eum intrare ad suprad. corpus sanctæ Virginis, & postea vidit eum a sancta Virgine liberatum & rectum ire.

[48] Dinga, filia Olivantis Vectanioli de Luca, die suprad. dixit, [& alteri,] quod ipsa, a quatuordecim annis citra, semper fuit attracta continue de crure & pede dextro, quod ipsa sine crocciis nullo modo ire poterat; & quod hodie, pro misericordia Dei & suprad. Virginis B. Zitæ, ante corpus ipsius Virginis, liberata & sana facta est in totum. Et dixit se bene liberatam in totum, coram me Notario & suprad. D. Priore, & D. Tomaso & Acceptante Trisfetti & D. Rainuccio & Jacobo Judicibus, & aliis multis. Don Guido, germanus suprad. Dingæ eodem die dixit, quod ipse vidit attractam suprad. Dingam in supradicto tempore, & ipse Bonus quondam Ghilii Corregiarii juverit eam intrare ad corpus sanctæ Virginis: & quod tam diu ibi cum ea steterit, quod ipsa liberata fuit, & statim hodie vidit eam liberam pro misericordia suprad. Virginis, & recte ire & venire sine crocciis. Bonus Gilii supradictus eodem die dixit idem quod suprad. Guido per omnia. Stephania, soror germana suprad. Dingæ, eodem die dixit, quod ipsa suprad. tempora vidit ipsam Dingam attractam, & hodie vidit eam liberatam exire de suprad. loco, & bene rectam ire sine crocciis. Dominus Rainuccius Pollani Judex eodem die dixit, quod ipse in suprad. tempore vidit suprad. Dingam attractam ire cum crocciis multotiens, & hodie apud suprad. ecclesiam vidit eam liberatam sine crocciis ire & venire recte.

[49] [energumenam liberat,] Lætitia, filia Junctæ de Menabbeo, & uxor Angiorelli de S. Januario, Lucensis districtus & diœcesis, interrogata a Fr. Jacobo de veritate dicenda, retulit & dixit, quod steterat obsessa a tribus dæmonibus triginta annis: quæ accessit ad sepulcrum S. Zitæ Virginis eodem die Martis, tertio Maii; & intercessionibus præfatæ Virginis liberata est, coram me Fr. Jacobo & Fr. Frugerio converso S. Fridiani de Luca. Et hoc confessa est coram D. Tomaso, & Fr. Leonardo & Convidione Banaccio de Luca, & Guidone de dicto loco, & pluribus aliis.

[50] Bonaventura, Rimendator k pannorum, de contrata S. Mariæ curtis-Orlandinghæ, qu. Fiaminghi, [contractum sanat,] die Martis III die Maii dixit, quod Cecchonis filius suus a sexdecim mensibus citra semper continue fuit attractus de manibus & pedibus & cruribus; ita quod nullo modo ire poterat cum crocciis vel baculo, vel sine crocciis vel sine baculo, & quod se volvere vel mutare non poterat aliquo modo, nisi ipsum alius volveret & juvaret: & quod proxime præterita die Veneris, pro misericordia Dei & suprad. B. Zitæ Virginis, ante ipsam Virginem & ejus corpus apud supradictam ecclesiam bene sanus & liberatus factus est in totum; ita quod ipse per se sine juvamine & sine crocciis & baculo ire potest recta. Et dixit, quod ante dictam Virginem fuit secum, & cum dicto suo filio Forticellus qu. Dominici Bartholomæi de contrata S. Georgii.

[51] Joannes Bacteloro, civis Lucensis de contrata S. Petri Sigoli qu. Ottoboni eodem die mensis Maii dixit, [alium,] quod ipse a tribus mensibus citra fuit ita infirmus & attractus de cruribus & pedibus; quod ipse infra ipsum tempus nullo modo ire potuit cum crocciis vel sine crocciis, vel cum baculo, nec de lecto exire nisi alius eum juvaret: & quod proxime præterita nocte proxime præteriti diei Jovis, pro misericordia Dei & supradictæ B. Virginis, apud corpus ipsius Virginis in supradicta ecclesia sanus & liberatus fuit & est. Et dixit se inde in totum bene sanum & liberatum, & coram me Notario & Magistro Jacobo Grammatico & Actolino Targardi Notario & Puccio Benentendis & D. Gherardo Canonico ipsius ecclesiæ & aliis, bene rectus ivit & ibat. Et dixit, quod ad corpus suprad. beatæ Virginis venerunt & steterunt cum eo, & eum reduxerunt Cosciorius l Fonsii, & Federigus Bonsignoris, Ubertus Gerardi, Bectus Albeghi, & alii.

[52] [tumorem gutturis pellit,] Matthæus quondam Thæi de Ripalta de Pistorio, & est filius Dominæ Jacobæ, eodem die Martis dixit, quod jam sunt tres anni elapsi, quod ipse habuit semper inflatam gulam & plenam de m gangulis: & hodie dixit, quod liberatus est inde in totum: & gulam vidi ego Notarius & D. Tomasius & D. Castagnaccius vidit, & multi alii.

[53] Butus qu. Bondici de Piscia eodem die dixit, quod ipse non poterat nec potuit a quinque annis citra claudere manum sinistram, [contractum sanat,] & quod ipse erat ita attractus de cruribus & pedibus, quod nihil facere poterat, nec ire sine baculo: & hodie liberatus est pro misericordia Dei & suprad. Virginis: quem vidimus recte ire undique sine baculo: & dixit se bene liberatum coram me Faytinello Not. & supradictis testibus. N. Pappatavola Notarius dixit, quod ipse hodie vidit Butum infirmum suprad. infirmitatibus, & hodie juvit eum intrare ad suprad. corpus suprad. Virginis, & postea vidit eum sanum esse & liberatū

ANNOTATA.

a Supra quidem & immediate ante nominatur dies Dominica, incidens in diem 1 Maji; sed infra scribitur die lunæ supradicto: ex quo persuademur vel hic excidisse folium quod in ternione respondebat folio primitus desiderato; vel saltem miraculum aliquod solita librariorum socordia omissum, quod exceptum fuerat a notario, 2 Maji, die lunæ.

b Anricus, ut puto, hic idem valet quod Henricus.

c Acciaccus, id est contusus, fractus membris, unde adhuc in lingua Hetrusca usurpatur Acciaccare contundere, frangere.

d Fianco alias Flanco, Francis & Teutonibus Flanc, tatus.

e Neblia, Latine nebula.

f Travaglio, labor, afflictio, ut Francis Travail: hinc Travagliatus afflictus, a Teutonico draven laborare.

g Additum erat imperite kal. quod expungendum fuit tam hic quam infra num. 47, & 50. patet enim de tertio die mensis agi.

h A cincta, id est, a cingulo.

i Corregiarius, id est, Lorarius, a Corigia dictus.

k Remendator, quasi Reemendator, veterum scilicet vestium Latine Sartor: sic cerdones, tamquam abjectius sit proprium nomen profeßi opificii, etiam apud Hispanos & Belgas, nomen sibi arrogant a Latino reparare, & Reparatores dici volunt.

l Fonsius ab Alfonsus; & mox Theus, a Mattheus.

m Gangola, Italis struma dicitur, crescitque sub mento.

CAPUT IV.
Miracula excepta die IV & V Maji.

[54] [B. Zita invocata sanat contractum,] Gerardinus filius qu. Farecti, de Palagarea de Comitatu Mutinensi, qui moratur in Hospitali Burgi de Camaione, die Mercurii, quarto die mensis Maji dixit, quod ipse a viginti annis citra fuit & stetit attractus de crure & pede dextro, & quod a tribus proximis annis supra fuit & stetit semper continue attractus de alio crure & pede sinistro, & de brachio & manibus omnibus ita attractus, quod infra suprascriptum tempus nullo modo ire poterat sine baculo, nec se juvare poterat de manibus vel brachiis, nec extendere: & quod hodie pro misericordia Dei & suprad. B. Zitæ Virginis factus est sanus & liberatus. Et dixit se in totum bene liberatum, & bene ibat sine baculo, & manus & brachia extendebat coram me Notario & Armanno Gerardo Not. & Juncta Ingilgotti Lucensi, & Acceptante Trufetti, & Bonturo Frænario, & Mercato Lucensi qu. Jacobi; & dixit, quod pene de Burgo Camaionis sciunt omnes de prædicta ægritudine.

[55] [item aliū,] Richardus de Vurno, filius Bifolchi, eodem die præsentis mensis dixit, quod Nicolaus ejus nepos, filius qu. Lupardi, toto tempore vitæ suæ fuit attractus de brachio & manu dextra; ita quod nullo modo se juvare poterat, nec brachium extendere, nec manum aperire poterat nec potuit, a die suæ nativitatis citra usque hodie: & quod hodie, pro misericordia Dei & suprad. Virginis B. Zitæ, liberatus & sanatus est inde. Et ipse Nicolaus dixit se bene liberatum & sanatum, & brachium extendebat, & manum aperiebat coram me Faytinello Not. & D. Tomaso & Guido Guidotti Lucensi & Christophano Faytinelli, Rosselino Birri & aliis multis. Bifolcus suprad. eodem die Mercurii quarta die mensis Maji dixit, quod dictus Nicolaus heri attractus & hodie fuit, & toto dicto tempore: & hodie venit cum eo ad prædictam Virginem, & se præsente ibi fuit liberatus, & hodie eum liberatum vidit, ut supra dictum.

[56] [muta loquelam restituit,] Nicri filius D. Bendini Aleotti, de Crute aluccinga Lucensis civitatis, eodem die dixit, quod Vanna soror germana sua ab undecim annis citra fuit & stetit muta, ita quod a tempore suæ nativitatis, cum sit undecim annorum, nullo modo locuta fuit: & dixit, quod proxime præterita die Martis fuit in suprad. ecclesia ad suprad. corpus suprad. Virginis: & modo, ob misericordiam Dei & ipsius Virginis, locuta & liberata in totum fuit & est, & bene & clare loquitur: ut dixit idem Nicri coram Fr. Jacobo suprad. ecclesiæ, & Donato della Nova, Niccoluccio Barletti, & Bonaguida Ciccii, & aliis multis.

[57] [cæcæ visum,] Richadonna, uxor Bona-prece de Vico, eodem die Mercurii, quarta mensis Maji dixit, quod ipsa a tribus annis citra semper fuit avocula de ambobus oculis; ita quod nullo modo videre poterat, nec vidit a dicto tempore citra usque hodie; etsi aliquid videbat, videbat quomodo in umbra & non aliter. Et dixit, quod hodie, pro misericordia Dei & suprad. Virginis B. Zitæ liberata est & sana: & dixit se bene liberatam; & vidit & cognovit omnia, factis etiam signis coram me Not. & suprad. Priore, & D. Archipresbytero Lucensi, & D. Ubaldo Pastorcetta Canonico Lucensi & Plebano plebis S. Stephani, & Christophano Faytinello & aliis. Et dixit, quod convicini ejus de vero sciunt de ejus ægritudine: & ejus levir Lenus de Palmatera, de S. Gimignano Pontis Mariani, eodem die dixit, quod cognovit ab octodecim annis citra suprad. Ricadonnam. Et dixit, quod ipse vidit avoculam suprad. Ricadonnam; ita quod ipsa nihil videbat, & quod non ibat nisi sicut avocula & cæca.

[58] Madonnina, olim venditrix pannorum, quæ morari consuevit & nunc moratur in capite burgi S. Fridiani, qu. Ansaldi, eodem die dixit, [energumenam liberat,] quod a trigintatribus annis citra semper gravata & vexata fuit ab undecim dæmonibus: & hodie dixit, quod liberata est ab ipsis dæmonibus, pro misericordia Dei & suprad. S. Zitæ, ante corpus ipsius Virginis apud ecclesiam S. Fridiani: & sic dixit, se bene in totum ab ipsis dæmonibus liberatam, coram me Notario & D. Priore Jacobo d. ecclesiæ, & Domino Tomaso & præd. Scorcia Lupini, & Rogichiano Fadolini, & Dathone Moriconis & aliis multis. Et dixit, quod Guido Gilii & Vitalis Calthoni fuerunt ante suprad. Virginem ante & post ejus liberationem. Guido qu. Domini Gilii Tediccionis, civitatis Lucensis, eodem die dixit, quod ipse hodie juvit suprad. Madonninam intrare ad lavellum suprad. beatæ Virginis, & quod ipsa Madonnina tunc multum a dæmonibus vexabatur. Propterea quod ipse Guido vidit eam torqueri & vexari, ut consuetudini est de a invasatis: & postea hodie & nunc dixit, quod ab ipsis dæmonibus est bene liberata, per ea quæ videt ab ea. Et dixit Vitalis Calzolarius de Burgo S. Fridiani qu. Saluii, eodem die idem, quod suprad. Guido in omnibus & per omnia, & quod ipsa Madonnina stetit ante ipsum lavellum, quo die fuit, & postea vidit liberatam.

[59] Minus delle Falce, de contrata S. Petri in Vinculis de Pisis, [contractam sanat,] die Jovis quinta mensis Maji dixit, quod Cola ejus filia a die suæ nativitatis citra semper fuit attracta de omnibus cruribus; ita quod non poterat se ressare aliquo modo: & quod hodie pro misericordia Dei & beatæ Virginis Zitæ liberata est. Et dixit ea, se esse bene liberatam coram D. Priore suprad. ecclesiæ S. Fridiani & me Faytinello Not. & D. Guido Moccidentis, & Geraldino filio Gualtrotti Castagnacci, & Lando Ronsini, & Buto Budajuolo qu. Belhomi & aliis.

[60] Richelda mulier, uxor b Gennarii de Pariana, eodem die dixit, [aliam,] quod ipsa semper a tribus mensibus citra fuit attracta de manu dextra; ita quod eam non poterat aperire vel claudere: & quod hodie, pro misericordia Dei & suprad. Virginis liberata & sanata est. Et dixit, se bene in totum liberatam & sanam: & coram D. Priore majore ecclesiæ S. Fridiani, & D. Ugolino Canonico, & Tomaso qu. Bonifacii de monte Giano, & Gentile qu. Bernardonis, & Lerio qu. Uberti Notario & aliis multis, ipsa Richelda bene & clare aperuit & aperiebat ipsam suprad. manum; & dixit quod ejus convicini sciebant ejus ægritudinem.

[61] Contessa, uxor c Telli, de Rena d Vallis-Serechi Farsectari, eodem die dixit, quod e Bacciomeus ejus filius (in proximo præterito mense Januarii fuerunt quatuor anni) fuit avoculus de oculo dextro, [cæco visum restituit,] & de eo lumine carebat; ita quod inde nullo modo videbat aut vidit infra suprad. tempus: & quod hodie, pro misericordia Dei & suprad. beatæ Virginis Zitæ, liberatus est, & clare videt de ipso oculo sicut de alio. Et coram me Faytinello & Bartholomæo Anguillæ, & Guido Guidotti, & Salomone Sfacciatti, & Joanne Formichelle & aliis, bene & clare vidit & videbat, factis signis ante ejus suprad. oculum. Brandinella socrus suprad. Contessæ & mater suprad. Telli eodem die dixit, quod ipsa vidit supradictum Bacciomeum suprad. termino avoculum dextro oculo; ita quod inde nullo modo videbat: & quod ipsa venit cum ipso Bacciomeo, & stitit eum ante corpus suprad. Virginis quamdiu liberatus fuit. Et quod hodie sic eum vidit avoculum & hodie liberatum. Et dixit, quod ipse Bacciomeus est bene liberatus. Franciscus de civitate Florentia, qu. Sinibaldi, eodem dei dixit, quod ipse hodie suprad. Bacciomeum juvit stare ante corpus suprad. Virginis, & quod ibi tantum stetit quamdiu fuit de dicto oculo liberatus: & quod bene videbat. Et vidit de dicto oculo bene & clare.

[62] Ferruccius de Bibliano de Marglia, filius Gerarduccii, eodem die dixit, [contracto usum membrorum,] quod Turchius ejus filius, a quatuor mensibus citra, semper continue fuit attractus de ambobus cruribus; ita quod nullo modo ire poterat sine baculo, & etiam cum baculo male & inepte: & quod hodie, pro misericordia Dei & S. Zitæ Virginis, liberatus & sanus effectus est. Et ipse Turchius dixit, se bene liberatum esse & sanum. Qui Turchius bene & recte ibat sine baculo; coram me Notario & testibus D. Guilielmo Priore S. Donati, & D. Tomaso Canonico S. Fridiani, & Scorzia Lupini, & Gualtratto Castagnacci & Octonello Jacobi. Et dixit, quod ipse suprad. filius non potuit venire ad ipsam Virginem, sed potius ipse Ferruccius eum super collum induxit. Gajus qu. Joannis Bernardini, eodem die dixit, quod ipse hodie vidit suprad. Turchium attractum, ut dictum: & quod ipse juvit suprad. Turchium ad brachia intrare ad corpus suprad. Virginis; quia ipse Turchius per se ire non poterat: & dixit, quod ante ipsam Virginem tantum stetit cum ipsis Turchio & patre, quod ipse Turchius bene & integre liberatus fuit & est: & eum postea vidit statim sanatum, & recte ire & venire sine aliquo baculo.

[63] Bullione Cantonis Notarius eodem die dixit, quod proxima præterita die Veneris, [cæcævisum,] quando D. Mabilia mater sua intellexit, quod suprad. corpus Zitæ f sanctificaverant, statim ipsa D. g Mabilia habuit fidem & devotionem in ipsam Virginem, statim in domo sua faciendo preces Jesu Christo & ipsi Beatæ Virgini, quod liberaret eam de oculo suo dextero, unde ipsa D. Mabilia a quatuor annis citra avocula steterat. Qua oratione & precibus factis ipsa D. Mabilia, pro misericordia Dei & suprad. beatæ Virginis, liberata & sana fuit: & ipsa D. Mabilia eadem Bullioni dixit. Et dixit, quod ipsa D. Mabilia bene & clare omnia videt & cognoscit, & sic dixit idem Bullione coram Fino Not. & Aldebrandino Uberti, & Ottonello Jacobini, & Jacobino Pelliciario & aliis.

[64] Bonuccia, qu. Michaelis, quæ fuit de Calavorna, uxor Gani de Viliana Garsagnanæ, [energumenam a duobus dæmonibus liberat:] quæ moratur Pisis in contrata S. Laurentii ad Papagalli, & filia Veneriæ, quæ fuit de Juliano, die Jovis quinta mensis Maji dixit, quod a proxime præterita die S. Joannis de mense Junji, fuit semper continue diu noctuque gravata & vexata a duobus dæmonibus, unus quorum dixit se nominari Uguiccionem de Calavorna, & alius dixit nominari Lupardum di Laddamare: & quod heri duxerunt eam ad corpus B. Zitæ Virginis, Veneria suprad. mater sua & D. Nova, quæ moratur in contrata S. Laurentii suprad. & quod cum ea steterunt ante corpus S. Zitæ Virginis heri, quamdiu liberata fuit. Et dixit quod herimet ipsa Bonnuccia, pro misericordia Dei & suprad. Virginis, liberata fuit & est a suprad. dæmonibus. Et quod dixit se bene liberatam esse a dæmonibus suprad. & loquebatur bene, sane & recte, ut non vexata; & bene ad omnia respondebat coram me Faytinello Miglioris Not. & Pucchio Jacomini, & Calthero Lucensi & Bonturo Cascirolo, & Braducciolo qu. Ubaldi, & Giore Florentino qui moratur in porta S. Fridiani, & Mollio Calsolario & aliis multis. Veneria suprad. mater suprad. Bonucciæ eodem die dixit, quod intra dictum tempus ipsa vidit suprad. filiam suam gravatam & vexatam a dæmonibus; & quod heri ipsa, & D. Nova duxerunt, & tenuerunt illam Bonam ad suprad. Virginem, & ante eam ipsam tenuerunt quamdiu fuit liberata. Et heri & nunc vidit eam liberatam ab ipsis dæmonibus: & quod ipsa sua filia bene & melius, quam consueverat, loquitur & respondet. Propterea per ea quæ videt, & dicta ejus filia ei dicit, credit, quod sit bene libera. Domina Nova suprad. relicta qu. Arrighi, eodem die dixit idem, quod d. Veneria in omnibus & per omnia, & quod ipsa præsens pariter fuit.

[65] Bonturus Dominici coriarius, eodem die Jovis quinta mensis Maji, juravit de veritate dicenda ante præd. D. Jacobum Priorem ecclesiæ S. Fridiani, & etiam per me Faytinellum Not. dixit, quod heri cum ipse & Guido Coriarius de coriaria jvisset ad campum ipsius Turi, quem habet in Ronco ad videndum suas h blavas & laboratores ipsius terræ; & ipse Bonturus habuisset penes se & portasset sericum unum pecium de i binda, quæ fuit suprad. quondam B. Zitæ Virginis; tunc ipse Bonturus delaceravit aliquantulum de ipso pecio bindæ, [cæcum a cæcitate,] & ipsum aliquantulum cepit & subterravit in suprad. suam terram, videlicet in quodam sulco medio inter granum & fabas in ipsa terra seminata, pro fugandis tempestatibus & k macconibus, quod non apparerent, & damnum non facerent in suprad terra & blavis: & quod statim cum ipse subterraverat ipsum aliquantulum ipsius bindæ, ipse Bonturus factus fuit avoculus, & caruit lumine de ambobus oculis; ita quod ipse aliquo modo de ipsis oculis non videbat, nec videre poterat nisi in umbra. Et ipse Bonturus statim pœnituit, quod subterraverat de ipsa binda, & propterea hæc acciderant ei. Et fricabat sibi manus ad oculos, & dictus Guido perquisivit ab ipso Bonturo, Quid habes? noli timere: quid videtur tibi habere? Et tunc ipse Bonturus dixit ei: O mi! mihi obvenit, quod non video lumen. Et ibat ipse Bonturus dolendo per terram & fricando sibi manus ad oculos: Et tunc dixit ipse Bonturus in semetipsum pœnitendo: Ego volo rehabere bindam, quam subterravi; quia propterea credo quod hoc mihi accidit. Ita statim ivit, ita quod quasi nihil videbat; ivit ad locum ubi ipsam bindam subterraverat; & ipsam evulsit & rehabuit. Et ipse Bonturus statim, pro misericordia Dei & suprad. Virginis, rehabuit lumen, quod propterea amiserat. Et tunc ipse Bonturus dixit supradicto Guido, Deo gratias; ego rehabeo lumen, quia ego feceram nimis magnum l fallum, quod subterraveram bindam S. Zitæ in ista terra, & propterea perpdideram lumen. Et tunc ipse Guido dixit ipsi Bonturo: Referamus gratias Jesu Christo & beatæ Virgini, quia tu non feceras pro malo, sed pro bono. Coram D. Ugolino & D. Homodeo Canonico suprad. ecclesiæ S. Fridiani, & Aldobrandino qu. D. Huberti Rossi, & Fino Not. & Albicello de Luca & aliis multis.

[66] Monacha de Sirico Garfagnanæ, a populo de supra, [aliam energumenam a duobus dæmonibus,] uxor Bonamici, quæ moratur in Ariana, quæ est prope Siserana, eodem die dixit, quod ipsa a quinque annis citra semper fuit gravata & vexata a duobus dæmonibus. Unus quorum nominatus Nappoleone, & alius Soldanus, qui fuerat de suprad. loco Sirico dicens, quod infra ipsum tempus ipsa diu noctuque gravabatur & vexabatur plurimum & inhoneste. Et quod ipsa ad motum & postulationem & societatem Bonaventuræ Pectinarii de Pisis, de Capella S. Christinæ, filii qu. Acursii, qui fuit de dicto loco Ariana, hodie venit ad ecclesiam S. Fridiani ad suprad. beatam Virginem, pro recipienda & habenda, misericordia Dei & suprad. Virginis, liberatione de suprad. dæmonibus. Quæ Monacha dixit se in totum liberatam esse a suprad. dæmonibus, & coram me Faytinello Not. & Joanne Camillo Not. & Guido Malofi, & Pruianni de Ciaria & Bonturo Bacteloro quondam Junctæ de Luca, & Jacobo Ricardini Not. & Actolino Talgardi Not. & aliis plenarie, & clare & absolute loquebatur. Bonaventura suprad. eodem die quinto mensis Maji dixit, quod ipse hodie venit & sociavit suprad. Monacham usque ad lavellum suprad. S. Zitæ Virginis, ibi tamdiu cum ea stetit quamdiu fuit liberata a suprad. dæmonibus; & quod hodie vidit eam gravatam & vexatam, & postea nunc vidit eam liberatam & sanam pro misericordia Dei, & suprad. beatæ Virginis m.

[67] Juncta filius Bonaprece de S. Januario, qui morari consuevit in contrata S. Quirici de Oliva supradicta die Jovis, [cōtractum,] quinta die mensis Maji dixit, quod Gratia-Dei filius suus ab octo annis citra semper cōtinue fuit attractus de crure & pede dextro: ita pedem ipsius cruris semper trahebat & n herpicabat sibi retro per terram. Et quod heri sero pro misericordia Dei & supradictæ beatæ Virginis ante conspectum ipsius Virginis liberatus fuit & est: qui Gratia-Dei dixit se bene liberatum de ipso crure & pede. Et bene & recte ibat & ivit coram me Notario & Domino Garcia Canonico supradictæ ecclesiæ, & Domino Guido Moccindentis, & Arrigo Bonelli Notario, & Gerardino Arnaldi, & aliis multis. Et dixit, quod sui vicini de supradicto loco sciunt de ægritudine supradicti sui filii.

[68] Arrighus, qu. Bonagustæ de Fiano, eodem die dixit, quod ipse ab octo annis citra semper continue fuit ita attractus de ambobus cruribus & pedibus, quod ipse aliquo modo ire non poterat sine baculo: & quod hodie pro misericordia Dei & suprad. beatæ Virginis liberatus & sanus est. Et dixit se bene liberatum esse, & bene & recte sine baculo ivit & ibat, coram me Notario & Domino Guido Moccindentis, & Arrigho Bonelli Notario, & Orlando Sartorii & aliis. Et dixit, quod Turchius Nutius & Puccius Nonilens invenerunt eum ponere hodie super lavellum supradictæ Virginis attractum: & postea eum vidit liberatum, & dixit, quod sui vicini supradicti loci sciunt de supradicta ejus ægritudine. Turchius quondam Juliani de Burghicciolo, dixit eodem die, quod ipse & supradictus Puccius hodie amore Dei juverunt & posuerunt supradictum Arrigum attractum super lavellum supradictæ Virginis, & tantum cum eo ibi steterunt quamdiu fuit ibi hodie liberatus, & quod hodie vidit eum bene recte ire & liberatum in totum. Puccius supradictus eodem die dixit idem quod Turchius in omnibus & per omnia.

ANNOTATA.

a invasare, a Latino participio invasus, idem est Tusce quod invadere: hinc invasatus, invasus seu possessus a dæmone.

b Ghennarius, id est, Januarius.

c Tellus, diminutivum a Guibertus, Hubertus vel alio nomine in tus.

d Fortasse legendum aut intelligendum Vallis-Serchii: qui fluvius Serchius, antiquitus Auser, totam Lucanam ditionem perluit.

e Bacciomeus, & per aphæresim Meus, idem quod Bartholomæus.

f De publici cultus conceßione id intelligimus.

g Mabilia, integre & Latine Amabilis scriberetur: & mox Finus, integre Ruffinus: plura hujus generis alia deinceps omittimus annotare.

h Biava, in usitatum, nunc Biada, Latino-barbare Bladum, Francis Bled, quasvis ad usum panis fruges significat: sed apud Lucenses præcipue notat nunc Milium.

i Binda, crinale aut frontalis velamen lincum esse videtur, a Teutonico Binden religare, hodie benda diceretur.

k Maccones, proprie videntur esse vermes fabis infesti: nam Auctores vocabularii della Crusca docent, quod Macco, cibus fit grossus ex decorticatis maceratisque fabis apparatus:requisitus de significatione Florentinius, exolevisse respondit, neque jam intelligi quid sit.

l Fallum Italis, Teutonibus fal, a verbo falen errare delinquere.

m Sequens miraculum extra ordinem positum erat post miraculum dici 17, quod hic corrigimus.

n Herpicare, idem fere debet esse quod trahere. Dubito an recte scriptum: sed nihil in vicino occurrit quod suspicer debere substitui: nam Erpicare, quod Italis occare significat nihil facit ad sensum hic requisitum.

CAPUT V.
Miracula descripta reliquo mense Majo.

a

[69] Ioannes qu. Joannis del Mare, de Comitatu Tholosano, dicens se peregrinum & peregrinando venire ab ecclesia S. Mariæ de b Calmino de Tholosa, & ab ecclesia S. Mariæ de Valversa, [B. Zita cæco visum restituit,] & ab ecclesia S. Gilii in Provincia, & ab aliis ecclesiis & venerabilibus locis, & pro habendo & recipiendo lumine oculi sinistri, unde & de quo avoculum se stetisse a septem annis citra dixit, & privatum lumine; ita quod de ipso oculo nullo modo videbat: & quod cum fuit apud c Sarezanam, eundo versus ecclesiam B. Petri Apostoli de Roma peregrinando, ex causa audivit & intellexit sanctificatam esse in civitate Lucensi unam Virginem, nomine B. Zitam: & ipse habuit fidem & devotionem in ipsa beata Virgine, & cœpit versus Lucam venire ad ipsam beatam Virginem in oratione, & pro precando & preces ipsi Virgini faciendo, ut ipsum Joannem sanaret & liberaret a suprad. malo & avoculatione suprad. oculi. Veniente in societate ipsius Joannis quadam muliere, nomine Joanna, de suprad. loco Tolosa, qu. Don Bernardi, venit versus Lucam: & veniendo, cum heri fuit prope locum de d Colle Bertrandi, ipse vidit turres Lucæ civitatis. Et statim projiciendo se in terra oravit & laudes intulit, & se commendavit B. Zitæ Virgini suprad. Et statim dixit, se clare vidisse stantes turres in civitate, & dixit se liberarum fuisse a suprad. malo suprad. oculi: & statim dixit suprad. sociæ suæ: Gratias facio Christo & sanctæ Virgini, quod ego bene video de ambobus oculis, & sum liberatus, & video bene. Et statim heri gratias agendo Jesu Christo & suprad. Virgini, venit ad ipsam Virginem & intulit ei laudes, & gratias. Et sic hodie, qui est dies Veneris, sexto die mensis Maji, dixit & juravit corporaliter, prædicta sic fuisse & se bene liberatum, & supradictis & signis omnibus exhibitis ante oculum bene vidit & cognovit coram me Notario & D. Homodeo & D. Jacobo Canonico suprad. ecclesiæ, & Jacobo Bonacorsi Not. & Franco Guerrigii, & Guido qu. Gilii & aliis multis. D. Johanna suprad. dixit, suo juramento ab ea corporaliter præstito, suprad. omnia sic vera fuisse, & vidisse a suprad. tempore citra suprad. Joannem avoculum de suprad. oculo multis vicibus: & quod heri eum vidit avoculum, & liberatum hodie. Et dixit, quod ipse Joannes est bene liberatus de suprad. oculo, eodem die & loco & coram supradictis pro misericordia Dei & suprad. Virginis.

[70] Bonaventura de Valli de supra, Vicariatus a populo supra, [alteri,] qu. Bonamichi, die Dominico octavo die mensis, dixit, quod Gratianus ejus nepos, filius Bonamichi, filii ipsius Bonaventuræ, stetit & fuit continue avoculatus de ambobus oculis; ita quod infra ipsum tempus nihil inde vidit nec videbat usque hodie. Et sic dixit, quod eum vidit avoculum infra ipsum tempus, & quod hodie pro misericordia Dei & suprad. beatæ Zitæ Virginis liberatus & sanus factus est. Qui Gratianus factis signis ante ejus oculos per suprad. D. Priorem & alios, pro videndo si videbat & videret; ipse bene & clare omnia videbat & vidit, & cognoscebat & cognovit, coram me Notario & suprad. D. Priore & D. Tomaso Canonico suprad. ecclesiæ, & Arrigho Boccello, & Andrea qu. Bonacorsi de plebe S. Pauli, & aliis multis. Et dixit, quod ipse juvit ipsum Gratianum mittere, & tenere, & stare ante suprad. Virginem, quamdiu ibi fuit liberatus & sanus. Bonadonna, uxor Baronis, de suprad. loco de Valle de supra, eodem die dixit, quod ipsa vidit suprad. Gratianum infra suprad. terminum avoculum; ita quod non videbat, nec vidit infra ipsum suprad tempus: & quod ipsa una cum Bonaventura venit & duxit ipsum Gratianum ad suprad. beatam Virginem, & quod ipsum misit & tenuit ante ipsam Virginem quamdiu ipse pro misericordia Dei liberatus fuit, & bene & clare vidit. Et ipsum bene videre & cognoscere hodie vidit, & dixit, quod Benevenuta filia Manchi, & Ulisenda filia Inghilbertæ, & Vita Bonajunctæ, & Armanus filius Vitæ, viderunt & cognoverunt suprad. Gratianum avoculum: & viderunt & juverunt eum stare ante suprad. Virginem quamdiu fuit ibi liberatus: & hodie ipsum liberatum & sanum & bene videre viderunt.

[71] Jacobina, uxor Bonacorsi de Corellia Garfagnanæ, & filia Homedei Deodati de S. Rentio, die Martis decimo die mensis Maji dixit, [energumenam liberat,] quod ipsa fuit gravata & vexata a dæmone, quem ipsa dixit & nominavit, nomine Sanna de Corellia, secundum dictum ipsius dæmonis, a proxime præterito mense Februarii citra, diu noctuque semper continuo: & quod ipsa heri una cum d. Homodeo patre suo venit ad suprad. beatam Virginem Zitam, pro misericordia Dei & suprad. Virginis, pro habenda & recipienda liberatione suprad. dæmonis: & quod ipsa una cum d. suo patre intravit ad locum & lavellum suprad. Virginis heri. Et de die & heri sero stetit ibi cum d. suo patre, quamdiu ipsa liberata fuit ab ipsa Virgine de ipso dæmone hoc mane. Et quod hoc mane tempestive, pro misericordia Dei & suprad. Virginis, liberata & sanata est. Et dixit se inde bene liberatam & sanam esse, & bene & clare & sane loquebatur coram me Faytinello Not. & D. Gerardo Canonico d. ecclesiæ, & Fr. Jacobo suprad. ecclesiæ, & Francesco Gregorii Lucensi, & D. Tomaso, & aliis multis. Suprad. Homodeus eodem die dixit, quod ipse multotiens infra suprad. tempus vidit gravatam & vexatam suprad. suam filiam a dæmone: & quod ipse venit & stetit cum ea, ut supra dictum: & quod heri eam vidit gravatam & vexatam, ut supra continetur, & hodie vidit eam liberatam a Deo & suprad. Virgine, in suprad. loco apud ecclesiam S. Fridiani.

[72] Palmeria, uxor Ubaldi de Casciana, de Pleberio de Caddiponte, de terra de Bianchis, [item aliam] die undecima mensis Maji dixit, quod ipsa a septem mensibus citra semper continue diu noctuque fuit gravata & vexata a viginti tribus dæmonibus: quos dixit, quod bene sciebat nominare quando vexabatur; & modo dixit, quod non recordabatur de eorum nominibus. Et ipsa heri una cum dicto suo viro & cum Contro de Ulliano, qui eam sociaverunt heri venientem ante suprad. Virginem pro petenda & recipienda exinde liberatione: & quod ipsa cum præd. hac proxima præterita nocte stetit ante d. Virginem quamdiu suprad. Virgo liberavit eam. Et quod ipsa Palmeria pro misericordia Dei & suprad. Virginis hoc mane in totum liberata est a suprad. dæmonibus. Et dixit se bene liberatam in totum coram me Notario & Domino Benvenuto Priore Carrariense, & D. Gerardino Maurinii, & D. Homodeo Canonico suprad. ecclesiæ, & Guido Guarungia, & Pamphilia Chisalberti, & Amanetto Caltheri qu. Conradi Martini, & aliis multis. Ubaldus qu. Alberti, suprad. vir suprad. Palmeriæ, eodem die dixit, quod suprad. sua uxor infra suprad. tempus fuit gravata & vexata a dæmonibus, & sæpe sæpius diu noctuque ultra modum videbat eam e malinquinari & vexari. Et quod ipse & d. Contrus heri eam duxerunt ad suprad. Virginem, & quod hodie in mane ipsa liberata fuit per suprad. Virginem, pro misericordia Dei; & eam hodie liberatam & modo vidit. Contrus, qu Guidi de Villiana supradictus de terra de Bianchis, eodem die dixit idem quod suprad. Ubaldus, in omnibus & per omnia.

[73] Bonparente Notarius, qu. Bonparentis de Luca, dixit, [arthritide simul & contractione membrorum laborantem sanat,] quod Margarita filia sua (jam sunt multa tempora) & specialiter a septem mensibus supra continuo ita fuit guttis gravata in cruribus & tibiis & attracta; quod nullo modo ire poterat, nisi fricando nates per terram & solarium: & quod pro reverentia & fide, quam ipse Bonparente & filia habuerunt & habent in Deo & in suprad. Virgine, ipse Bonparente duxit & duci fecit ipsam suam filiam apud ecclesiam S. Fridiani, ante conspectum & lavellum suprad. Virginis; & ipsam tamdiu ibi tenuit, quamdiu ipsa ejus filia liberata & sanata fuit in totum, pro misericordia Dei & suprad. B. Zitæ Virginis. Ita quod ipsa sua filia per se recte, in suis & super suis cruribus & pedibus, per ipsam ecclesiam & ad domum suam, ivit & stetit: & ita est modo secundum dictum D. Jacobi Canonici suprad. ecclesiæ, dicentis, se prædicta habuisse & intellexisse a suprad. Bonparente.

[74] Riccomannus Cerini, de contrata S. Mariæ in palatio, [alium,] dixit, quod ipse per multum tempus steterat ita gravatus gutta arthritica & attractus, quod ipse ire non poterat. Et pro reverentia & misericordia suprad. Virginis liberatus est, coram Riccomanno Jacobini Tebaldi, & Bonacorsi qu. Rocchigiani, & Bonacorsi Marchiani de suprad. contrata, secundum dictum suprad. Canonici.

[75] [& alium,] Adcurso de Deccio de Branchalo, gravatus in natibus de gutta & attractus; ita quod sine baculo ire non poterat, pro misericordia Dei & suprad. Virginis, liberatus est coram me & D. Tomaso, secundum dictum suprad. Canonici.

[76] [energumenam liberat unam] Migliore, mulier N. de Mothano, de Montale de comitatu Pistoriæ, die Veneris, decimatertia die mensis Maji, dixit, quod ipsa fuit gravata & vexata a tredecim annis citra (in proximo præterito mense Julii, complentur ipsi anni) a viginti quatuor dæmonibus; scilicet usque ad proxime præteritum festum S. Mariæ f liberarum a viginti tribus dæmonibus, & ab ipso festo citra ab uno ex eis nomine Gentiano de Corsica usque hodie: & quod hodie pro misericordia Dei & B. Zitæ Virginis liberata est & sana ab ipsis dæmonibus. Et ipsa se dixit liberatam esse coram me Notario, & Berto Alberghi, & Joanne Tuttobuoni, & Silvestro Bonaventuræ Lucensi, & Jacobo Paganelli de Novale de Branchali, & aliis: dicens ipsa Migliore, quod omnes sui vicini & vicinæ de suprad. loco sciunt, qualiter ipsa erat a dæmonibus gravata & vexata.

[77] Migliorata, uxor Bonacursi de Valle de subtus, Vicariatus Garfagnanæ a suprad. populo eodem die dixit, [& alteram,] quod ipsa fuit semper continue die noctuque gravata a septem dæmonibus (in isto proximo præterito mense Januarii compleverunt anni sedecim) & quod ipsa hodie, pro misericordia Dei & suprad. beatæ Virginis, liberata & sana est. Et dixit se ab ipsis dæmonibus bene liberatam & sanam, & coram me Notario. Et suprad. Luchese ejus filia eodem die dixit, quod ipsa est annorum septemdecim, & quod toto tempore postquam ipsa aliqua cognovit, vidit statim suam matrem gravatam & vexatam a dæmonibus. Et dixit, quod proxime præterita die Mercurii ipsa venit ad suprad. Virginem cum suprad. sua matre, & cum ea stetit ante suprad. Virginem pariter quasi semper; & quod hodie pro misericordia Dei & sanctæ Virginis liberata & sana est in totum. Deo gratias. Coram me & supradictis.

[78] Ciardus Pilliciarius, qui moratur Lucæ in contrata S. Romani, [cæcæ visum restituit,] qui fuit de Burgo S. Floræ de S. Miniate, eodem die dixit, quod Nuta filia Dati de suprad. Burgo, qui moratur apud Motorosi, a novem annis citra semper fuit continue avocula de oculo sinistro; ita quod inde nullo modo videbat: & quod hodie, ipso Ciardo præsente & vidente, ipsa Nuta, pro misericordia Dei & suprad. beatæ Virginis, liberata & sana facta est de suprad. oculo. Et videt & videbat clare ipsa Nuta de suprad. oculo. Suprad. signis ante ipsum oculum exhibitis, omnia videbat & clare cognoscebat coram me Notario & Arrigho Bonelli Not. & Lamberto Horadini Lucensi, & Guilielmo Jacobi Barberii, & Bonacurso Bonaventuræ, & Pagno Cusore Lucensi qu. Viviani, & Robentio filio Bonajunctæ Bonai, & aliis g.

[79] Bertha, uxor Puccii de Corbo, filia Benaducis de h Luscigniano, die Lunæ, decimasexta die mensis Maji, dixit, [contractum sanat,] quod Fiore ejus filia (in isto proxime præterito carnis-privio compleverunt tres anni) & ab ipso & in ipso tempore semper continue fuit attracta de renibus & persona tota a cincta infra, & de coxia & crure, & pede sinistro; ita quod ire non poterat: & quod crus dexterum habebat majus sinistro bene quinque digitis. Et hodie pro misericordia Dei & supradictæ beatæ Zitæ Virginis liberata est: & sana. Quæ Fiore dixit, quod ipsa bene liberata est: & bene & recte ivit & ibat coram me Notario & Domno Benvenuto Plebano de Buellio, & Opito Cenami, & Petro Marciadro de Corcena de Sacello Franchi, & aliis multis.

[80] Baldovinus, qu. Michaelis Thadæi, de vicinia capellæ S. Michaelis ad Vilorbanam de Moriano, [item alium.] die Martis decimoseptimo die Maji dixit, quod ipse, a septem annis citra continue die noctuque, infirmus fuit & attractus de gutta in renibus tam nequiter; quod ipse per se non poterat se flectere, vel laborare sine maxima angustia & dolore: & quod secunda die post i migrationem suprad. B. Zitæ Virginis, cum ipse Baldovinus esset in quadam sua vinea de suprad. loco, & vellet laborare, & laborare omnino non posset propter suprad. infirmitatem, ipse Baldovinus audivit, suprad. beatam Zitam sanctificatam esse apud ecclesiam S. Fridiani de Luca. Tunc ipse Baldovinus bona fide & contritione pura flectens se & in terram projiciens, orationem & deprecationem intulit & fecit Sanctæ Virgini, quod ipsa pro misericordia Dei & sua liberaret ipsum Baldovinum a supradicta ægritudine; promittendo & vovendo se tunc ipse Baldovinus Deo & supradictæ Virgini, quod si Deus & ipsa beata Virgo ipsum Baldovinum liberaret a suprad. infirmitate, annuatim donec ipse viveret de bonis suis daret & conferret ipsi beatæ Virgini pro ejus k luminaria, die Vigiliæ festivitatis suprad. Virginis, mediam libram olei cum media libra l ceræ, ad ipsam luminariam. Et quod statim & incontinenti, suprad. die in suprad. vinea, factis per ipsum Baldovinum dictis oratione & deprecatione Deo & suprad. Virgini, ipse Baldovinus liberatus est a dicta infirmitate meritis B. Zitæ Virginis.

ANNOTATA.

a Hujus Capitis ordo totus invertendus nobis fuit: nam primo notabantur tria miracula die 3 excepta, tum unum die 6, alterumque diei 13, ac denique miracula diei 8, quæ nos in integrum restituimus & scriptori iunoscimus, quod oblata sibi instrumenta non curaverit ordinare.

b Secunda ab urbe Tolosana trans Garumnam leuca notatur vicus Calomiers, quem hic indicari arbitror: an ibi adhuc vigeat Derparæ cultus & ad eam peregrinatio frequens, alius nos doceat; sicut & de sequenti ecclesia in Valvers, quam oportet concipere in Languedocia, in cujus finibus; ad occiduum Rhodani ostium, est antiquißimum & celeberrimum S. Ægidii (S. Gilles Franci dicunt) monasterium & oppidum.

c Vulgo Sarzana libera civitas sub Genuensium protectione, ex Lunensis civitatis ruinis nata, in confinio Liguriæ & Hetruriæ: de qua, vulgari rythmo dicitur si ipsam & Lucam poßideret Magnus Dux Florentiæ, dicendus esset Rex Tuscanæ totius.

d In ipsa via & decem dumtaxat p. m. ab urbe notatur S. Maria a Colle, locus forsitan hic signatur cognomento diverso.

e Malinquinari, forte Malinconari scribendum: dicunt autem Italice Malinconicus & Malinconia pro Melancolicus & Melancolia.

f Ita scriptum erat libarum: quod an liberarum an libellarum legi debeat non divino: nec succurrere se posse rescripsere Lucenses apud quos exolevit hujusmodi appellatio. Florentinius suspicatur S. Mariam-Liberationis a Scriptore dictam, quæ vulgo appellatur la Madonna del Soccorso in templo S. Frigidiani, cui prima Dominica Maji, quotannis instituitur solennis proceßio. Agit de miraculosa Iudæi pueri liberatione, quæ huic religioni exordium dedit, Cæsar Franciottus pag. 540, additque ignorari tempus quo ea primum cœpit, credit etiam referri posse ad annū 1480, quando sub eodem titulo invenitur constituta Fraternitas: sed tunc ea nil faceret ad rem nostram.

g Sequens caput auspicamur a die 16 Maji: desunt ergo nobis hoc quinto Capite dies septimus, Veneris; nonus & decimus, Dominica & Lunaæ; duodecimus Mercurii, decimus quartus ac quintus, Veneris & Sabbathi, de quibus idem dicendum quod supra de penultimo aut forte etiam ultimo Aprilis, aut nihil scriptum esse, aut quæ scripta fuerant excidisse.

h Lucinianum duplex est, alterum in Florentino, alterumin Senensi Statu.

i Id est, post anniversarium migrationis.

k Luminaria abstractum a luminare, sicut a Secretarius, secretaria.

l Addebatur per compendium, Luc. ven. mes. tracta & parata Luc. in quibus explicandis torqueri operæ pretium non fui.

CAPUT VI.
Quædam miracula mensibus Iunii & Iulii excepta.

[81] [S. Zita energumenam liberat:] Lætitia, filia Giunctæ de Menabbio Vallislimæ, & uxor Angiorelli de S. Joanne Lucani districtus, quæ nunc moratur in contrata S. Vivianæ de Pisis, die Jovis, nono die mensis Julii, dixit quod ipsa fuit continuo vexata a tribus dæmonibus a triginta annis supra: & quod hodie a civitate Pisana suprad. cum reverentia venit Lucam apud ecclesiam S. Fridiani ad B. Zitam Virginem, pro petendo & recipiendo ab ea liberationem de suprad. dæmonibus; & quod hodie stetit multum ante conspectum beatæ Virginis Zitæ, & eam humiliter deprecata fuit propterea. Et quod hodie, pro misericordia Dei & supradictæ beatæ Zitæ Virginis, ante ipsam Virginem liberata & sanata fuit a suprad. dæmonibus: & dixit se bene in totum liberatam esse, coram me Faytinello Not. & Fr. Jacobo suprad. ecclesiæ, & Guido Bonacci, & D. Tomaso Canonico suprad. ecclesiæ, & Fr. Leonardo suprad. ecclesiæ, & aliis multis. Genovese Faber, de contrata S. Viviani de Pisis, qu. Africantis, eodem die Jovis suo juramento dixit, quod ipse est convicinus suprad. Lætitiæ in suprad. contrata, & fuit; jam est unus annus & ab isto supra, semper eam cognovit & vidit eam multotiens, tamquam convicinam, infirmam & vexatam a dæmonibus: & sic dicebatur per totam viciniam, quod vexabatur a dæmonibus. Et dixit, quod ipse multoties videbat eam a grollantem capite, tamquam insanientem feminam, & plurimum vexatam & indæmoniatam: & sic dixit, quod hodie in supradicta ecclesia apud locum supradictæ Virginis eamdem Lætitiam vidit sanam hodie, eodem die & loco, & coram supradictis testibus.

[82] Molanes, filius Rencii de Aramo Vallis Arni, die Martis, [cæco visum,] festivitate SS. Viti & Modesti, b decimaquarta die mensis Junii, dixit, quod ipse a duobus annis citra semper continue fuit avoculus de oculo sinistro; ita quod inde nullo modo videbat nec videre poterat: & quod ipso stante & laborante in quodam ejus campo, in campo de Pescia, audivit, quod Lucæ sanctificata erat una Sancta: & statim contritione motus venit Lucam, apud ecclesiam S. Fridiani ad ipsam Virginem, pro petenda & recipienda liberatione dicti oculi: & quod ipse fuit & stetit ante ipsam Virginem cum oratione & devotione maxima, quamdiu ipse liberatus fuit de ipso oculo. Et dixit, quod ipse est inde bene liberatus, & bene clare inde vidit coram me Notario, & coram Jacobo Cenami Not. & Orlando Darde Lucensi, & Cecio Spade, & Matthæo Viviani Not. Lucensi & multis aliis.

[83] Benvenuta de Janua, die Mercurii mensis c Julii dixit, quod ipsa a proxima præterita Quadragesima, [contractæ usum membrorum restituit,] hebdomada de Lazaro, ante ipsam hebdomadam per quindecim dies, semper continuo fuit & stetit ita infirma & attracta, quod nullo modo poterat surgere vel ire, seu venire aliquomodo: & quod ipsa (die crastina erunt quindecim dies) audiendo in civitate Janua, quod supradicta S. Zita sanctificaverat in civitate Lucana, contritione mota venire Lucam ad ipsam Virginem, vovit se Deo & ipsi Virgini: intravitque in mare in quodam ligno, pro veniendo Lucam, pro petenda & recipienda liberatione suprad. infirmitatis a suprad. Virgine: & quod per mare in quodam ligno veniendo versus Pisas, ipsa in ipso ligno sensit se liberatam de suprad. ægritudine, pro misericordia Dei & suprad. Virginis. Et dixit quod proxima præterita die Sabbati, ipsa venit in civitatem Lucam ad suprad. Virginem, pro referendo gratias Deo & suprad. Virgini de supradicta liberatione, quam receperat. Et postea dixit, quod ipsa stetit & stat modo in civitate Lucana, & hæc dixit coram me Notario & D. Janne, & Franco Guerrigii, & Vita magistro petrarum Lucensi, & Bonacurso Lucensi qu. Bonaventuræ, & Ugolino Faytinelli & aliis. Et coram me & supradictis bene & recte ivit & ibat.

[84] [alium a solutione pecuniæ non debitæ] Bulcione de Massa, Marchionis de Lunigiana, qui fuit de Montrapoli de contrata Floræ, filius qu. Bonaventuræ, [die Martis] decimaquarta die mensis Julii dixit, quod a duobus annis & mensibus octo habuit quamdam magnam litem & quæstionem cum Guelso Pandolfino de Chinzia de Pisis, & Guillielmuccio Leali de suprad. Massa, de libris MCCLXX, in una parte, & de libris LXXVII, in alia parte: quas ipse Guilelmuccius pro se & pro suprad. Guelso petebat, & exigere volebat ab eo coram Potestate de Massa suprad. Et pro tanta injuria idem Bolcione, & pro ira quam inde habebat, nesciebat se consulere, & nesciebat aliquid facere: quia ipse Bolcione non debebat eis dare nisi libras tres de supradictis denariis; quia alias de iis solverat & restituerat. Quapropter ipse Bolcione in illis quindecim diebus, d quos suprad. B. Zita sanctificaverat, intelligendo a pluribus personis, quod supradicta Virgo faciebat multa miracula, mota contritione intus quodam sero, vovit se Deo & suprad. B. Zitæ Virgini, quod si ipsa Virgo ipsum Bolcione juvaret, & extraheret sine ira & periculo de prædictis, ipse perpetuo esset subditus suprad. Virgini, & annuatim in vita sua jejunaret vigiliā ipsius Virginis in pane & aqua. Et quod statim mane proximo veniente, suprad. Guelfus una cum dicto Guilelmuccio, eorum sponte venerunt e & fuerunt ad ipsum Bolcionem, & dixerunt ei: Quid vis quod nos faciamus tibi? Et ipse respondit & dixit eis: Volo quod f cancelletis cartam & scripturas, quas habetis contra me, & faciatis mihi finem in manu Notarii, & ego volo vobis dare libras tres, quas vobis dare debeo. Et tunc statim ipsi Guelfus & Guilelmuccius cassaverunt ipsi Bolcioni omnes scripturas, quas habebant contra eum, & fecerunt ei finem ad dictum viri sapientis: & non receperunt nec petiverunt ab eo supradictas libras tres, & hæc ei fecerunt, secundum suam veram g credentiam, pro misericordia Dei & supradict. beatæ Virginis & pro supradicto voto…Et sic dixit coram me Noratio & D. Tamaso, & Fr. Jacobo, & Gerardino frænario Lucensi, & Jacobo Cenami Not. & Bartholomæo Anguillæ & aliis: coram quibus dixit, quod ipse hodie venit Lucam ad ipsam Virginem, & dedit statim h advinctam, & gratias egit magnas Deo & suprad. Virgini.

[85] Maria, uxor Boncepti qu. Bonfilii de Corsena, & filia Rainerii ipsius loci, die Mercurii, festivitate S. Margaritæ, die i vigesima mensis Julii dixit, quod ipsa continuo die noctuque fuit gravata & vexata ab uno dæmone, [energumenam a dæmone,] nomine Pintello de Controne: & quod ipsa hodie cum suprad. viro & patre, & ducatu ipsorum suprad. suorum viri & patris, habentium reverentiam & fidem in Deo & suprad. beata Virgine, & cum eorum oratione, venit ad suprad. B. Zitam Virginem. Et quod tantum ibi coram ipsa Virgine cum prædictis stetit, quamdiu pro misericordia Dei & suprad. Virginis liberata fuit a suprad. dæmone. Et dixit se liberatam esse coram me Notario & Frugherio Converso suprad. ecclesiæ, & Tomaso Converso, & Brunetto Brunicardi Calthei, & Jacobo de Janua qu. Simonis, & magistro Joanne Physico ejus genero de Janua, & Thedaldo Rustichelli, & aliis.

[86] Massaja, uxor Bartholomæi Matignonis de Capannoli, die Veneris vigesimasecunda mensis k Julii dixit, [aliam a morsuus lupi:] quod die crastina erunt & complebuntur quindecim dies, quod cum ipsa die Magese ejus neptis, filia Jacobi Miccialli suprad. loci, & Guida filia ipsius Massaiæ, essent in quodam campo ipsius Bartholomæi, & ipsa Massaia l recalciret milium; & cum ipsa Massaia surgeret recta cum sartorio in manu; & stante ipsa Guida ad latus ipsius; Magese vidit lupum venientem contra ipsas. Et tunc ipsa Magese vocavit B. Zitam Virginem, & eam deprecavit, ut eas juvaret: & ipse lupus ipsam cepit [suprad. Guidam] ad collum, & aliquantulum m trasinanit per terram: & stetit ipsa Magese cum sartorio in manu tirando n ipsam Guidam ex una parte, & lupus tirando ipsam Guidam ex altera. Et ipsa Magese semper de ipso sartorio percutiebat ipsum lupum, & vocabat semper suprad. B. Zitam Virginem, ut eas juvaret. Et statim ipse lupus dimisit ipsam Guidam, & aliquantulum se separavit ab eis, & cœpit ipse lupus multum clamare & vociferari, & percutiebat sibi coram eis ipse lupus de sua & cum sua o branca. Et tunc ipsa Magese cum sua Guida in collo ad domum recessit, & ipse lupus remansit & recessit. Et sic ipsa Massaia & Magese supradictæ præsentes dixerunt, quod pro misericordia Dei & suprad. B. Zitæ Virginis, suprad. Guida liberata fuit ab ipso lupo. Quam Guidam ego Faytinellus Notarius, & D. Garcia Canonicus, & Gerardinus Arnaldi faber & Guidus Cinnami Not. & alii multi vidimus in collo morsam a lupo suprad. & in pluribus partibus.

[87] Althone qu. Vitalis, de capella S. Andreæ ad Saltochium de Ponte ad Morianum, [sanat contractum.] die Lunæ festo S. Jacobi, die vigesimo quinto mensis Julii, dixit, quod Vivianus ejus filius, a proxima præterita hebdomada sancta proxime præteriti Paschatis Resurrectionis Domini, fuit & stetit ita contractus de ambobus cruribus & genibus; quod ipse Vivianus fere non poterat surgere de lecto vel a sedendo, & quod non poterat quasi ire sine periculo maximo; & crura vel genua non poterat plicare, sed tensa tenebat, & unum crus vel genu cum alio non poterat p accostare aliquo modo: & quod ipse Althone, bona voluntate & contritione motus, una die istius hebdomadæ, vovit se & d. suum filium Deo & suprad. Virgini, & vovit dare ad ejus altare unam advinctam de cera & unam imaginem ceræ; & omni anno, donec ipse Althone vixisset, ad luminariam ipsius Virginis unam q quarterolam de bono oleo. Et quod hodie venit cum ipso suo filio ad lavellum & corpus & altare suprad. beatæ Virginis cum reverentia maxima, & ibi ipsum suum filium tamdiu hodie tenuit, quamdiu ipse suus filius, pro misericordia Dei & supradictæ beatæ Virginis, liberatus fuit a suprad. ægritudine. Et quod Vivianus dixit se inde bene liberatum esse: & coram me Notario & D. Garcia Canonico suprad. ecclesiæ S. Fridiani, & D. Aldobrando Canonico suprad. ecclesiæ, & Bonajuncta Inghegoto Lucensis r Communis, & Raspolini Nuntio Lucensis Communis, & Mollio frænario Lucensi filio Bonacalthi & aliis, ipse Vivianus bene & recte & expedite ivit & ibat undique, ut postea, bene sanus.

ANNOTATA.

a Grollare, Teutonibus Grollen, Francis Grouler, submurmurare, & inconditum quid voce ac gestu præferre: a Grol quod Teutonibus semifatuum significat.

b Conveniunt nomen feriæ & diei numerus, ut errorem suspicari non poßimus. Cur autem tunc Lucenses 14, colerent qui paßim 15 coluntur, & an id etiam nunc servetur viderint et notitiæ propiores.

c Non additur dies, ideoque hoc miraculum primo hujus mensis loco ponimus: alias Mercurii dies occupavit jam dicto anno diem 6, 13, 20, & 27 Iulii.

d Id est, durante quindena dierum a sanctificatione B. Zitæ.

e Fuerunt, Italica phrasi, pro jverunt.

f Cancellare scripturam dicimur, cum inductis cancellatim lineis eam obliteramus.

g Credentia hic usurpatur pro opinione aut fide.

h Infra num. 87, clarius dicitur advincta de cera alias intortitium seu funale ex cera.

i Perperam notatum erat die XI.

k Vti etiam hic Junii loco Julii.

l Recalcire hic poni pro sarrire, docemur ex Sartorio instrumento, mox nominando, sarculum Latini dicerent.

m Traccinare est raptare hac illac.

n Tirare, Francis Tirer, trahere.

o Branca est pes ferinus cum suis unguibus, ut sunt luporum, ursorum leonum.

p Accostare est conjungere applicare: ducitur a costa, quod vulgo significat latus, Francis costée, quasi costata, quia ex costis latus contexitur.

q Quarterulam scripsimus ubi abbreviate habebatur quaram: est autem Italis Quarteruola, pars quarta sextarii.

r Commune, vulgo dicitur pro Republica: sed quod officium notet Inghegoto, & an recte scriptum non divinamus.

CAPUT VII.
Miracula mense Augusto notata.

[88] Pina mulier, uxor Guilielmi Jolarii de Brancalo, & filia qu. Scalsagialli Jolarii, [S. Zita quandam a noxio tumore liberat] die Veneris, quinta die mensis Augusti, dixit, quod Belluccia ejus filia & suprad. Guilielmi, a proxime præterito Paschate Resurrectionis Domini, semper continue fuit & stetit attracta & infirma de crure sinistro; ita quod recte ire vel venire, nec surgere vel se flectere non poterat: & quod in nodatione suprad. cruris juxta nates habebat unum tumorem grossum & durum & inflatum valde, tamquam lapidem; & quod ab ipso tempore citra ipsa Belluccia continue se inde lamentabat & plorabat fortiter. Et quod hodie cum venisset somnus & voluntas dormiendi ipsi Bellucciæ, ipsa Belluccia recommendavit se Deo & B. Zitæ Virgini, ut ei redderet sanitatem. Et statim ipsa Belluccia ivit ad dormiendum, & dormivit in domo ipsius Pinæ in contrata S. Michaelis, in qua Pina habitat. Et paulo post ipsa Belluccia surrexit de lecto, & surgens posuit sibi manum ad supradictum durum & inflatum tumorem, & ipsa invenit ipsum durum & inflatum mollificatum esse & molle tamquam aquam: Et ipsa Belluccia statim sensit se sanam & liberatam de suprad. malo & crure suprad. & jvit recta per solarium; & intulit & fecit inde gratias Deo & suprad. B. Zitæ Virgini: & sic ipsa Belluccia de ipsa liberatione statim narravit, & dixit ipsi Pinæ se bene liberatam esse. Et statim venerunt ipsæ ambæ ad suprad. Virginem ad ecclesiam S. Fridiani, ad referendum gratias Deo & suprad. Virgini: & etiam ipsa Belluccia sic dixit, & narravit, & monstravit se bene liberatam; & recte ivit & ibat coram me Faytinello Not. & Fr. Stephano de Ordine FF. Prædicatorum, & D. Tomaso Canonico suprad. ecclesiæ S. Fridiani, & Frugerio Converso ipsius ecclesiæ, & Jacobo Bonaviti Lucensi, & Bonavito qu. Simonis de S. Qui rico ad Lusignanum, & aliis multis.

[89] Tanus, filius qu. Bonaventuræ Uulturani, qui moratur apud plebem de Computo, [læsum a cane servat,] die duodecima mensis Augusti dixit, quod proxima præterita die Martis, sero proximi præteriti Paschatis Resurrectionis Domini post ipsum Pascha, unus canis momordit sibi nequiter crus sinistrum, in dorso ipsius cruris subtus genu; ita quod ipse pro ipsa morsura perdiderat nervum ipsius cruris, in quantum ipsa morsura comprehendit: & quod propterea ipse jacuit & stetit in lecto circa quinque hebdomadas, & propterea non poterat se juvare nec se levare, ita inde erat infirmus. Et quod Presbyter Guido medicavit eum, & eum habuit pro derelicto; quia non poterat eum inde juvare vel curare. Unde ipse Tanus valde iratus erat, quia non inveniebat medicum, qui eū juvaret. Sic infirmus stando in lecto, vovit se Deo & B. Zitæ Virgini, & preces ei intulit, ut ipsum juvaret: & si eum juvaret, promisit ei dare ad ejus honorem unam candelam libræ ceræ, & unam gambam ceræ plenam ceræ, & donec juvetur jejunare semper ejus vigiliam. Quo facto, quadam nocte circa primum somnum, & statim veniente mane sequenti proximo, ipse Tanus sensit se multum melioratum, & cum baculo incepit ire per solarium: & primo ire non poterat aliquo modo, & postea semper quotidie venit meliorando; ita quod hodie, ostenso nobis Notario & testibus crure præd. quod sanitatem habebat, dixit, pro misericordia Dei & suprad. Virginis, inde se bene liberatum esse: & bene ibat & recte. Et dixit, se hodie venisse & reduxisse ad sanctam Virginem suprad. candelam & crus ceræ, coram Læto Pannochini Lucensi, Bonhoste de Vallechia Lucensi, & Fatio Benfacosti pistore de Borghiccivolo, & Presbytero Petro, qui moratur in supradicta plebe, & aliis multis: Presbyter Petrus, qui moratur in plebe de Compito, eodem die dixit, quod ipse vidit suprad. Tanum infirmum de supradicta ægritudine infra supradictum tempus & in lecto jacentem, & vidit eum liberatum & sanum, ut supra dictum.

[90] Janna, mulier de Asti a Lombardiæ, filia qu. Opithi Torsarelli de ponte Isolæ, die Sabbati decimatertia b mensis Augusti dixit, quod in proximo medio mense Augusti, in quo modo sumus, [contractæ usum membrorum restituit,] complebuntur circiter duo anni, quod ipsa, ab ipso tempore citra, fuit & stetit infirma & attracta de renibus & genibus & persona tota; ita quod nullo modo surgere poterat de lecto, vel se juvare: salvo quod a proxima præterita festivitate omnium Sanctorum, usque ad proximum præteritum festum de Pascha & Pentecoste c de mense Maji, ipsa intempestive surgeret de lecto, & iret cum duabus crocciis. Post quod Pascha & festum de Pentecoste; per octo dies ipsa Janna intelligens in supradicta terra de Asti, quod B. Zita Virgo d sanctificaverat in civitate Luca, intulit preces Deo & B. Mariæ, & suprad. B. Zitæ Virgini; quod sibi darent & redderent sanitatem, ita quod ad ipsam B. Zitam veniret in civitate Luca. Quo voto & precibus factis per ipsam Jannam, in tertio die proximo post ipsum votum, ipsa Janna sensit se ita melioratam & ab ipsa ægritudine derelictam; quod ipsa statim dimisit unam de crocciis quas deferebat. Et postea infra quatuor alios dies, ipsa Janna magis sensit se melioratam & ab ipsa ægritudine derelictam, quod adhuc dimisit aliam crocciam. Et cepit unam e massiolam, & cum ipsa massiola cœpit iter & viam pro veniendo Lucam, ad suprad. S. Zitam Virginem. Et hodie hæc dicens, dixit, quod die crastina erunt sex septimanæ, quod ipsa movit de Asti: & tantum posuit ad veniendum, nullo intervallo præterito in itinere veniendo, nisi una vice per tres dies, in quibus in ipso itinere infirma stetit: & hodie apud ecclesiam S. Fridiani Lucæ comparuit in claustro suprad. ecclesiæ ipsa Janna, dicendo se pro misericordia Dei & suprad. B. Zitæ Virginis a suprad. ægritudine bene liberatam esse, coram me Faytinello Not. & D. Ugolino Priore claustrale suprad. ecclesiæ, & Augustino Diacono suprad. ecclesiæ, & Presbytero Jacobo de S. Fridiano de Branchalo, & Rosso quondam Bernardi Calzolarii Lucensi, & Joanne filio Disfacciati Sciattæ Lucensi, & aliis, & Joanne Guidi Converso suprad. ecclesiæ.

[91] Blancha, uxor Venturæ Vitalis de f Mutiliano, plebatus S. Stephani, die Martis decimosexto mensis Augusti dixit, [cuidam amissam annonam,] quod die crastina complebuntur quindecim dies; quod sibi fuerunt furata & ablata, de uno suo & dicti viri scrinio, quod est in quadam eorum g cappanna, quæ est juxta pontem del Folle subtus Mutiliano, h staria quatuor de grano & plura, & libræ tres de carnibus porcinis. Et statim ipsa Blanca cœpit i gridare & plangere, & vovit se Deo & B. Zitæ Virgini, quod sibi daret unum candellum libræ ceræ, si ipsa rehaberet supradictum granum & carnes. Et statim voto facto, sibi venit voluntas ire ad unam cappannam, in qua credebat invenire prædicta. Et ipsa ivit ad ipsam cappannam, quæ est cujusdam sui vicini, & perquisivit pro prædictis in dicta cappanna, & ea ibi non invenit: & ibi prope ipsam cappannam vidit unum palearium, in quo paleario perpendit ipsa esse posse. Et ivit statim suprad. die ad ipsum palearium, & ibi in ipso paleario invenit supradictum granum & carnes in duobus saccis, unus quorum saccorum fuerat ipsius Blanchæ. Et ipsa Blancha statim ipsum granum & carnes rehabuit, & portavit ad cappannam suam, pro misericordia Dei & suprad. Virginis. Et sic dixit coram me Notario, & D. Tomaso & D. Garcia Canonico, & Fr. Jacobo suprad. ecclesiæ, & Bonamico Converso suprad. ecclesiæ, & Rassalino nuntio & famulo cameræ Lucensis communis.

[92] [morsam a serpente sanat,] Lucia, uxor Jacobi de Guilliano plebatus Turris, die Sabbati vigesimo die mensis Augusti, dixit, quod proximo præterito die Jovis complebuntur octo dies, quod una serpens morsit sibi in calcaneo & k garetto cruris dextri, & ipsa statim tota fuit inflata. Et recordata fuit de B. Zita Virgine, & ejus potentia & misericordia: & invocavit statim adjutorium & misericordiam ipsius Virginis, quod ipsam adjuvaret. Et dixit, quod pro ipsa inflatione, ipsa in terra ceciderat & loquelam perdiderat, quare venit vir ejus & ejus amici in silva, ubi puncta & inflata jacebat, pro ipsa Lucia; & eam in quodam l lenziolo ad domum deportaverunt: & quod sequenti die Veneris pro misericordia Dei & suprad. Virginis ejus inflatio & pœna decrevit, pro maxima parte recessit; excepto quod inflatio suprad. crucis non decrevit in totum. Et quod veniente proximo die Mercurii ipsa Lucia vovit se Deo & suprad. Virgini, quod, si redderet ei sanitatem & liberaret a suprad. morsura & inflatione, veniret & reduceret ad ipsam Virginem cum reverentia unam gambam de cera. m Et ipsa propterea venit hodie ad ipsam Virginem, cum ipsa gamba ceræ, & hodie pro misericordia Dei & suprad. Virginis dixit, se in totum liberatam esse. Jacobus supradictus eodem die dixit, quod ipse cum suis amicis ipsam suam uxorem de suprad. silva apud suam domum inflatam & punctam vidit, ut supra dixit ipsa Lucia.

[93] [& morsam a lupo,] Moltocara de Monte-Falcone, filia qu. Guidalotti, die Lunæ vigesimanona mensis Augusti dixit, quod cum ipsa heri sero esset apud Capanorem hospitata, cum Bonanno & Contessa ejus matre, occasione quia debebat eos juvare & n trebbiare milium, & alios eorum laboratus facere; heri sero juxta primum somnum, cum ipsa esset o prope scalare juxta introitum curtis prædictorum Bonanni & Contessæ; tunc venit ad ipsam Moltocaram unus lupus grandissimus, & rectus se projecit ad dorsum Moltocaræ ipsius, & cum dentibus momordit eam ad gulam ex parte dextra, & in ipsa gula ipse lupus ipsi mulieri dedit sex p dentatas: quas dentatas ego Notarius & infrascripti testes vidimus. Et statim ipsa mulier habuit in mente Deum & B. Zitam Virginem, & eorum adjutorium vocavit: & statim ipse lupus dimisit ipsam mulierem, pro misericordia Dei & beatæ Virginis Zitæ: & gentes post eam statim concurrebant, pro capiendo ipso lupo, & ipse lupus aufugit. Et sic dixit & monstravit ipsa mulier coram me Notario & D. Tomaso & D. Garcia, & D. Leonardo Canonicis supradictæ ecclesiæ, & Jacobo Pilliciario qu. Alberti, & Berullo & aliis, Fr. Salvio suprad. ecclesiæ, & Fr. Jacobo Domino Hospitalis de Prato-Vescovo.

ANNOTATA.

a Asta Pompeia, vulgo Asti, urbs Episcopalis inter Taurinum & Alexandriam.

b Quadrant optime pro anno 1278 littera Dominicali B. diei numerus & feriæ nomen, sicuti in prægreßis & subsequentibus omnibus. Cum autem vacui dies plures præcesserint atque sequantur; credibile est ad hos aliosque spectasse miracula illa 6 quæ desiderari alibi indicavimus.

c Eodem scilicet anno Pascha 17 Aprilis, Pentecoste celebratum est 5 Iunii; inter quæ duo festa decurrit totus mensis Majus hic notatus.

d Sanctificare paßive hic sumitur, ut sit idem, quod declarari sancta.

e Massiola, bacillus, hodie Mazzetta diminutivum a Massia, quod infra num. 96 invenitur, hodie Mazza, & significat fustem, baculum. Francis, Massue, clava est; & amassare, ad mortem verberare, atque Massacre cædes, hinc sumpta videntur.

f Mutilianum, vulgo Modigliana, in statu Florentino.

g Cappanna, Francis Cabbane, tuguriolum.

h Starium, pro Sextario, abbreviate pronuntiari jam alibi monuimus.

i Gridare clamare, Francis crier, Teutonibus kryten, quod his etiam plorare significat.

k Garrettum poples, Francis jarret, unde crurale vinculum nomen jartier traxit, quod nobili in Anglia Garteriano ordini appellationem dedit.

l Latine linteum, seu lodex, Lenzuolo Italis dicitur, Francis Linceul.

m Gamba pro crure, Francis jambe, ubique obvium est in hujus ævi scriptis.

n Trebbiare, tribulis excutere, flagellare seu triturare millium: nam Trebbia Italis Tribula est.

o Scalare sunt scalæ, Francis Escalier.

p Dentata est morsus dentibus factus, sicut palmata ictus palma incussus, & alia similia apud Italos plurima: qui derivationis modus etiam in Francica lingua obtinet: quæ libenter insinuo, ut corruptionem Latinæ linguæ apud utrusque doceam ortum habuisse, ab eadem barbarie seu veteris Gallicæ, seu postea Francicæ Lombardicæque, communes radices habentium, cum Teutonica lingua: cui & vetus Gallica multum fuit affinis: atque ita nemini videatur insulsum quod sæpe pro explicatione vocum barbaricarū in lingua Latina recurramus ad Teutonicam; quandoque etiam ad illustrationem Latinarum, quæ illam in Græca non reperiunt.

CAPUT VIII.
Reliqua illius anni cum appendice anni MCCCLXXII.

[94] Passavante, qu. Luchesis de S. Justo, de Massa Macinaria de Compito, præsente & confitente hæc omnia Cara uxore sua, [S. Zita invocata duos pueros lupo eripit,] die Jovis octavo die mensis Septembris dixit, quod die festivitatis S. Laurentii proxime præterita, quidam lupus venit ad domum ipsorum jugalium, & tunc cum brancha in capite percussit Bonaventuram eorum filiam, & eam in terram projecit & cadere fecit: & quod statim ipsa Bonaventura dimissa & relicta per ipsum lupum, ipse lupus ivit statim ad Rolentium filium parvulum ipsorum jugalium; & cepit ore & dentibus ipse lupus ipsum Rolentium. Et statim ad rumorem ipsius lupi a traxerunt & cucurrerunt multæ gentes, & Contrus Ranuccii frater primus consobrinus & cognatus ipsius Passavantis. Et tunc ipse Contrus secutus eum, rogavit Deum & B. Virginem, ut ipsi Rolentio gratiam daret, quod a lupo suprad. dimitteretur. Et quod statim ipse lupus ipsum puerum dimisit. Et sic dixit præsente suprad. D. Priore & D. Tomaso & D. Garcia Canonicis, & Francesco Gregorii, & me Faytinello Not. & aliis multis.

[95] [energumenam liberat,] Hermellina, filia Reinerii del Tedesco de Laiano, de Pleberio S. Cassiani Vallis-Arni, die Dominica undecima mensis Septembris, dixit, quod a tertio die ante introitum hujus proxime præteriti mensis Augusti citra, semper continue fuit gravata & vexata a duobus dæmonibus: unus quorum recessit ab ea ad ecclesiam S. Mariæ del Carmine de foris Pisis, & unus alius dæmon introivit in eam apud Plagias S. Marci de Pisis: & quod hodie cum reverentia venit ad suprad. B. Zitam Virginem cum dicto patre suo & Contessa matre sua, præsentibus, & hæc confitentibus & dicentibus. Et quod, pro misericordia Dei & suprad. B. Zitæ Virginis, liberata & sana facta est: & dixit se bene liberatam a prædictis dæmonibus ante suprad. Virginem hodie. Et sic dixit coram me Notario & Piero Bacteloro in Aquina Lucensi qu. Venturæ, & Becto quondam Jacobi Alberghi, & Rustichello Bacteloro qu. Martini, & Rachiero Barberio Lucensi, & aliis.

[96] Maria de Senso, filia qu. Guilielmi de Grie de Bourgogna, die Lunæ b decimaseptima die mensis Octobris, [cæcæ visum restituit,] dixit, quod jam sunt quatuor menses, quod stando ipsa avocula de ambobus oculis, ita quod carebat lumine omnino, attracta de crure & pede cum coxia sinistra; (de quibus oculis avocula steterat tribus annis & dimidio, & attracta sex annis) ipsa cum magna devotione B. Zitæ Virginis, quam in dicta sua terra intellexerat sanctificasse in civitate Luca, assumpsit iter cum quadam muliere, quæ ducatum præstabat: inveniendo ipsam cum una croccia, & una massia in manibus appodiata: quia sine ipsis croccia & massia aliquo modo ire non poterat. Et cum ipsa muliere, nomine Dama Gilia c Lavandaria, veniendo ad ipsam Virginem apud Lucam (hodie sunt novemdecim dies) ob misericordiam Dei & suprad. beatæ Virginis ipsa rehabuit & adepta est, in veniendo Lucam, lumen de ambobus oculis: & clare vidit in ipso d viagio, & dictis novemdecim diebus citra: & clare bene videt modo, & omnia bene cognoscit & videt. Et dixit etiam, quod (proxima die præterita Sabbati fuerunt octo dies) venit ad civitatem Lucam, & quasi ab ipsis decem diebus citra quotidie fuit & stetit in ecclesia S. Fridiani ante suprad. beatam Virginem Zitam benedictam, cum suprad. croccia & massia, attracta de dicto crure & pede & coxia, cum oratione & devotione deprecando Deum & ipsam beatam Virginem, quod daret & redderet sibi sanitatem in ipso pede & crure & coxia. Et quod hodie stando sic coram suprad. Virgine, coram etiam multis personis præsentibus sibi assistentibus, ob misericordiam Dei & suprad. beatæ Virginis Zitæ, liberata est & sana effecta de ipso crure & pede & coxia. Et dixit ipsa Maria, quod ipsa bene & in totum liberata & sana facta est de dictis oculis & dicto crure, & coram me Faytinello Not. & infrascriptis testibus, scilicet D. Tomaso Canonico suprad. ecclesiæ, & Bacciomeo qu. Flaminii tabernarii de Luca, qui dixit hodie vidisse suprad. Mariam sic attractam ad ipsam Virginem cum croccia & massia, & quod aliter ire non poterat, & quod hodie eam vidit sanam & liberatam de suprad. crure. Et coram Salnuccio quondam Glandolfini de Luca, & Bartholomæo Anguillæ, & Spalla Ugharelli, & Jacobo Glandofini & aliis. Quæ suprad. Maria præterea sequente die Mercurii decimanona mensis suprad. Octobris coram Becto quondam Salomonis Malpillii & aliis jurata corporaliter est, prædicta omnia sic vera esse & fuisse.

[97] Vavasinus qu. Bonafedis incisor & e talliator pannorum de Janua, [item alteri,] de contrata & platea S. Georgii, die Mercurii decimanona mensis Octobris, corporaliter juravit & dixit, quod Tomasinus filius suus stetit & fuit avoculus, & caruit lumine de ambobus oculis a sedecim mensibus citra, salvo pro quatuor mensibus citra ut indicatur. Et quod intelligens ipse Vavasinus & Dalfina ejus uxor, quod in civitate Luca sanctificaverat quædam beata Virgo, nomine S. Zita, statim ipsa ejus uxor habens fidem & devotionem in ipsa Virgine, vovit se & ipsum Tomasinum filium suum Deo & suprad. beatæ Virgini, quod, si ipse suus filius rehaberet & recuperaret lumen, & liberaretur de ipsa ægritudine, ipsa per totum ipsum annum jejunaret qualibet die Mercurii, & quod ipsa mitteret filium suum Lucam ante ipsam Virginem, ad referendum laudem & gratias ipsi Virgini. Quo voto sic facto per suprad. suam uxorem, statim sequenti die dictus Tomasinus filius suus, ob misericordiam Dei & suprad. beatæ Virginis, liberatus fuit, & vidit clare de ambobus oculis. Et sic modo liberatus est, & omnia clare videt. Et dixit & juravit idem Vavasinus, quod ipse suus filius a dicto voto facto, ut dictum est, semper bene vidit & liberatus fuit: & quod propterea ipsum suum filium Lucam ante ipsam beatam Virginem duxit. Quem Tomasinum ego & infrascripti testes vidimus bene liberatum in totum, coram me Notario & D. Tomasio Canonico suprad. ecclesiæ, & Lombardo qu. Jacobi de Luca, & Philippo filio Aldobrandi Guicciardi Lucensis, & Tingo Bactelorio Lucensi qu. Dati Continghi. Et dixit idem Vavasinus, quod Sangutus Stactiarius de porta S. Donati & frater ejus sciunt de ægritudine suprad. Tomasini & ejus liberatione, & multi alii.

[98] Jacobina, uxor Bonajunctæ Pellicciarii, [arthritidæ laborantem sanat,] de S. Martino in Guasso longo civitatis Pisanæ, & filia qu. Rodolphini Bursarii anno MCCLXXIX; decima die mensis Januarii, corporaliter ad sancta Dei Euangelia juravit & suo juramento dixit, quod circa viginti quatuor anni esse possunt, quod ipsa continue gravata fuit multis infirmitatibus guttarum in tota sua persona; ita quod multoties habebat tam magnam f sollectionem per multa tempora; quod ipsa quasi moriebatur: in tantum ipsa sollectio eam tenebat & gravabat, quod omnes gentes eam videntes, judicabant eam pro mortua. Et dixit, quod hoc proximo præterito anno in æstate, juxta festivitatem Ascensionis Domini, quando suprad. B. Zita Virgo sanctificaverat in civitate Lucana, ipsa vovit se Deo & supradictæ, venire Lucam ad ejus corpus ad ejus laudem, & referre ei laudes & gratias, si ipsa sibi redderet sanitatem. Et tunc etiam cum magna reverentia fecit preces multas ipsi Virgini, quod sibi redderet sanitatem: & postea statim Dominus & suprad. B. Zita Virgo reddidit ipsi Jacobinæ sanitatem. Et ipsa propterea hodie venit Lucam apud suprad. ecclesiam S. Fridiani ad referendum gratias, & refert ipsa Virgini de tanto miraculo & beneficio, quod ipsa Virgo in eam fecit. Quæ Jacobina dixit a suprad. infirmitatibus se liberatam ob misericordiam Dei & suprad. beatæ Virginis Zitæ, coram suprad. D. Priore suprad. ecclesiæ, & D. Garcia & D. Tomasio Canonicis ipsius ecclesiæ, & D. Jacobo, & D. Gerardino Maurini, & Rainuccio Bernardi & aliis. Bartholomæa, Conversa ecclesiæ & monasterii S. Quirini in Casale, soror germana suprad. Jacobinæ, eodem die suo juramento dixit super suam fidem, quod ipsa vidit multoties suprad. Jacobinam infirmam de suprad. infirmitatibus & guttis intra tempus vigintiquatuor annorum, & usque a proxima præterita æstate, & quod ab ipsa æstate citra ipsa Jacobina fuit liberata exinde, pro misericordia Dei & suprad. Virginis: & sic dixit, quod eam vidit infirmam, & postea & modo videt eam liberatam.

[99] In nomine Domini: amen. Anno Domini MCCCLXXII g Indictione X, die vigesima Aprilis, Perilus Barbatacci de h Bonifacio, Antonius Massa dicti loci, Antoninus dictus di Fra Pasquale, [navigantes tempestati eripit,] Antoninus quondam Confortini dicti loci, Opisinus del Taglia dicti loci, & Franciscus qu. Frustani dicti loci, navigantes a Corsica versus Pisas, tempestate maris valida incumbente, ita ut quasi periclitarentur, die vigesimasecunda Martii anni præsentis, invocatis nominibus Dei & Virginis ejus Matris & etiam gloriosæ & beatæ Zitæ, cujus corpus in ecclesia S. Fridiani de Luca requiescit, obtinuerunt portum salutis ipso præstante, qui vivit & regnat in secula seculorum. Qui juraverunt ad sancta Dei Euangelia tactis scripturis sic fuisse verum. Actum Lucæ in claustro S. Fridiani prædicto, præsentibus Presbytero Francisco filio Dominici de Luca, Jacobello qu. D. Poccibonsi, Jacobo Michaelis de Luca, & omnibus aliis Canonicis dicti monasterii S. Fridiani, & me Notario infrascripto testibus ad prædicta vocatis. Amen.

ANNOTATA.

a Trahere pro egredi, proficisci, quomodo in eadem significatione usurpant Franci suum Tirer, & Teutones suum Trecken.

b Perperam scriptum erat XXVII, quæ tunc fuit dies Martis; & correctionem adhibitam probat finis, ubi agiturde die Mercurii & XIX mensis post secuto: idem probat num. precedens diem Dominicam cum XI Septembris conjungens.

c Lavandaria id est, lotrix, Francis Lavandiere.

d Viagium Francis Voyage, iter, via.

e Talliator Francis Talieur, sartor, quomodo Belgæ quoque ex lingua sua dicunt Snyder, a snyden incidere, cui respondet apud Italos & Francos Tagliare & Tailler.

f Sollectio pro syncope seu deliquio usurpari videtur an veluti si dicas sublectio, quod, in ea affectione, quasi sublegantur subducanturve spiritus ab organis sensuum, ne hæc suo officio fungi poßint? Florentinius respondit vocem eam nunc prorsus esse inusitatam.

g Quod supra diximus a Lucensibus non anticipari annum ad novem menses, uti Pisani aliique Etrusci faciebant, etiam ex hujus Indictionis numero probatur, alias dicenda fuisset Indictio 9.

h Est Bonifacium castrum in ipsa insula Corsica.

DE BEATO IACOBO, ORDINIS MINORUM OBSERVANTIUM S. FRANCISCI,
BITECTI IN APVLIA.

AN. MCCCCLXXXV.

[Praefatio]

Iacobus Ordinis Minorum, Bitecti in Apulia (B.)

D. P.

Bitectum, patva, sed jam inde ab Alexandri Papæ III temporibus episcopalis civitas, in Apulia sub Metropoli Bariensi, & novem passuum millibus ab ea distans, nulla re magis meretur in hoc opere de Sanctis celebrari, quam incorrupto corpore B. Jacobi, Illyrici sive Dalmatæ, vulgo de Sclavonia, & usitatiori nunc agnomine de Bitecto dicti. De eo sic scripsit Franciscus Gonzaga fol. 401 ubi ad IX conventum in provincia S. Nicolai erectum pervenit: Viam universæ carnis ingressus, [Miraculis pridem claruit Beatus,] honestam hoc in loco sepulturam nactus est Beatus Frater Jacobus: qui proculdubio vivens sanctissimis moribus omnique virtutum genere præditus extitit, & mortuus innumeris claruit çlaretque miraculis: cujus venerabile corpus, licet a centum annis exanime, integrum adhuc, imputre atque incorruptum omnino perseverat, prout omnibus ad ipsum venerationis gratia accedentibus in confesso est. Ita Gonzaga in opere de origine Seraphicæ Franciscanæ Religionis, vulgato sub annum MDLXXXVII, utique multo prius quam anno MDCXXIX, [de quibus an. 1629 formatus processus:] coram Michaele Episcopo Bitectensi, antea Mægistro Generali Franciscanorum Conventualium, publicus institueretur processus de miraculis, fama sanctitatis, & perpetuo cultu.

[2] Hujus Processus primum indicium fecit nobis libellus de hoc argumento vulgatus Italice, Lupiisque impressus anno MDCXLII, auctore Francisco da Secli Ministro Provinciali Minorum observantium reformatorum: qui totus fere ex dicto processu desumptus, ac nobis missus a Bariensis Collegii nostri diu Rectore P. Ignatio Zaccaria: qui deinde, intellecto desiderio nostro ipsum Processum habendi, non prius conquievit, quam ab Illustrißimo loci istius Antistite Gaspare Toralto expediretur mandatum ad R. D. Vitum Franciscum Vitarellum, [ex hoc nobis sub publica fide descripto,] ecclesiæ Cathedralis Canonicum, ut ipse se conferens in conventum Fratrum, tergiversatione varia justam nostram petitionem frustrantium, ex arca sacri corporis extraheret originales chartas, in ipsoque conventu transcriberet exemplum, fide publica transmittendum: nobis, prout factum est. Adeo quandoque operosum est, viros, alias bonos ac pios, permovere, ut quam facere ultro nec rogati debuerant, eam vel requisiti concedant suorum monumentorum describendorum facultatem, quibus in lucem proferendis non tam res nostra quam ipsorum agitur.

[3] [colliguntur Acta authentica,] Est autem Processus prolixus, utpote continens instrumenta Notarialia plura quam sexaginta, & novemdecim testium juratorum responsa, ad novem interrogatorii propositi capita sigillatim singula, Italica plerumque lingua, Latinis Notariorum formulis permixta. Ex his fideliter translatis & apte coordinatis, conflavimus Acta, quam maxime authentica & capitibus sex divisa: quibus cum perspicue explicetur cultus titulusque Beati, Iacobo legitime confirmatus; non est longa præfatione opus ad probandum alterutrum. Iuvat tamen proferre partem Epistolæ, quam P. Ignatius prælaudatus, Rectoratu Bariensi discedens, scripsit VIII Maji Neapoli, anno MDCLXVII, Priusquam ex Apulia discederem, [Incorrupti corpus testimonium recens,] Bitectum adire volui, ut oculis meis viderem, & palparem manibus venerabile B. Jacobi corpus, quod honorificentissime servatur in arca lignea eleganter laborata, argenteisque lamellis ornata, & crystallis apte dispositis pellucida: quæ intra capellam ipsius supra aram consistit, ad quam ego sacrificavi: deinde ipsam conscendi, apertaque arca idem sacrum depositum reverenter attigi & osculatus sum. Jacet illud in sericeo cinerei coloris habitu: oculi & nares aruerunt: at brachia, pectus, crura non solum integra sed vegetiora manent: aures extant, sed siccæ: manus pedesque integri, cum digitis & articulis, tractabiles adhuc. Certe non sine maxima animi consolatione & vidi & attrectavi & deosculatus sum illud beatum depositum.

[4] Cum processus conderetur, fluxerant ab obitu Sancti anni circiter centum quadraginta quinque, adeoque ille ad cælos hinc abiit sub annum MCCCCLXXXV. Fuit certe adhuc in vivis quando Ferdinandus Arragoniæ Rex defectionem Procerum Neapolitanorum insigni perfidia ultus est, [Obiit circa an. 1485.] sæviendo in singulos, qui universos videbatur recepisse in gratiam: hoc autem anno MCCCCLXXXV adscribit Odoricus Raynaudus in Annalibus Ecclesiasticis: potest tamen præcedenti anno pars hujus tragœdiæ acta fuisse & tunc obiisse Beatus. Quo die, nullus meminit productorum ad examen testium: sed nec ex libello quidem Italico habetur indicium ullum determinatæ alicujus diei, quæ specialius dicata sit cultui ipsius Beati. Arturus, in suo Martyrologio Franciscano diem XXVII Aprilis signans, suspectus nobis tamen est, ne hunc non invenerit definitum a Bitectensibus, [quo die ignoratur.] sed arbitrio suo & auctoritate propria legerit; quia tamen longiorem indagandi moram non permittit procædens celerrime impressio, retinemus diem quomodocumque notatum, eo libentius quod opinemur, eumdem non commutandum a sacræ Rituum Congregatione, etiamsi aliquando contingeret ab eadem proprium festum officiumque decerni, huic de quo agimus Iacobo, cetera omnia Beatorum insignia absque contradictione imo & cum approbatione habenti.

[5] Est porro operæ pretium explicare, quam suaviter subinde inde promovendo huic operi subveniat Sanctorum ipsorum, uti credimus, benevolentia. Aliquia circa Sanctos Eugubinos quærenti, [Similis de B. Benvenuto processus expectatur pro 27 Iunii,] oblata ex Arturi Martyrologio ad XXVII Iunii fuerat notitia B. Benvenuti, apud Cornetum in Apulia, cujus miracula (ut in Annotationibus dicitur) per Bullam Apostolicam, a Gregorio Papa IX anno MCCXXXVI directam, ab Episcopis Melphitano & Venusino sunt collecta, examinata & authenticata, & interim concessum a Pontifice, ut in tribus vicinis Episcopatibus ejus celebraretur festum, de eoque divinum recitaretur officium. Hæc ego ut nanciscerer Barium scripseram jam nominato Patri: dedit hic operam multam ut inveniret, sed frustra. Ast de B. Iacobo, sibi notiori & viciniori, de quo nihildum cogitabamus, suggeßit quæ noverat, & quidquid insuper circa eumdem rogatus fuit, præstitit cumulate; neque aliud nobis optandum reliquit, quam ut his visis ex Melphitanis aut Venusinis aliquis simili successu laboret nunc circa prius desiderata S. Benvenuti miracula, eaque transcribi atque transmitit curet: tam propinquo edoctus exemplo, quantopere ad stabiliendum Sanctorum & Beatorum istiusmodi cultum faciat corumdem magnalia, sub ea quam nos servamus forma & originalium ipsorum fide, legenda exhiberi.

PROCESSVS
de sanctitate & miraculis,
ex autographo in arca corporis asservato.

Iacobus Ordinis Minorum, Bitecti in Apulia (B.)

EX MS. ORIGINALI.

CAPUT I.
Acta præliminaria anni 1628 & sequentis.

[1] [Coram Notariis ac testibus,] Die XI mensis Octobris, XI Indictionis MDCXXVIII, Bitecti. Nos Joseph Rossettus Bitectensis, Regius ad contractus Iudex; Joannes Gregorius Citula de eodem Bitecto, publicus Regia & Apostolica auctoritatibus Notarius; & infra scripti testes, videlicet Illustris & admodum Reverendus Donnus Joannes Baptista Vulpis, Canonicus & Vicarius generalis prædictæ civitatis; Ill. & adm. Rev. Donnus Jacobus Antonius Ressa, Primicerius Cathedralis ejusdem civitatis Bitecti; Ill. & adm. Rev. Donnus Joannes Franciscus de Joanninis, Primicerius & Protonotarius Apostolicus præd. Cathedralis; & Rev. Donnus Mattheus Potenserius, Canonicus similiter præd. Cathedralis. Præsenti publico electionis & deputationis instrumento, omnibus notum facimus atque testamur, [comparens Episcopus Bitecten.] qualiter constitutus hodie præd. die personaliter coram nobis & in nostra præsentia adm. Illustris & Reverendissimus Dominus, Frater Michael Messerottus a Bononia, Ordinis Minorum Conventualium sacræ Theologiæ Doctor, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Bitecti, agens ad infrascripta omnia & singula uti Episcopus pro se, sponte non vi sed libere dixit, diebus non longe decursis, scilicet XXIV Septembris, comparuisse in ejus præsentia adm. Rev. Patrem Fr. Joannem a Coriliano, Ordinis Minorum strictioris observantiæ, in provincia & riforma S. Nicolai Ministrum Provincialem; & exposuisse, qualiter diu annis elapsis ex hac vita migravit Fr. Jacobus Dalmaticus sive de Sclavonia, laicus Minorum observantiæ in conventu Divi Francisci Bitectensis, vulgariter dictus il Beato Jacomo di Bitetto, per tot miracula & multas gratias: [ad informationem de B. Iacobi miraculis sumendam,] & ne forte memoria rerum gestarum pereat, eidem Reverendissimo institisse, ut de prædictis & tot miraculis ac gratiis diligentem caperet informationem, ac etiam de antiqua veneratione ac reverentia in qua habitus fuit, & de præsenti ab omnibus tam civibus Bitecti quam convicinis habetur; & uti suum corpus sanum & incorruptibile conservetur in dicta ecclesia & cœnobio D. Francisci, ut in supplicatione d. adm. Rev. Patris apparet, quæ in posse dicti Reverendissimi detinetur & conservatur, iisdem fere Italicis verbis quæ hic Latine exprimuntur.

[2] Hodie præd. die ipse Reverendissimus decrevit, pro gloria Omnipotentis, ad capturam d. informanis procedere. In qua quoniam opus est Notario publico, ad recipiendum approbationes, & rogandum de omnibus actis & agendis in hac causa, intendit eligere & deputare prædictum Notarium. Unde volens d. suam deliberationem ad effectum ducere, ipsumque publicare ut decet, ne in posterum aliquid sortiatur dubii; ipse Reverendissimus libere, sponte, omni meliori modo & via, prout sibi de jure permittitur & uti Episcopus, in nostri præsentia Regii Judicis, Notarii & testium præscriptorum, [Notarium eligit D. Bartholomæum Russum:] auctoritate sibi concessa a sacris Canonibus & Conciliis, eligit, deputat & creat, pro Notario publico Rev. D. Bartholomæum Russum, Canonicum Cathedralis ejusdem civitatis, Notarium Apostolicum præsentem, cum facultate recipiendi & scribendi omnes approbationes & testium depositiones, producendas in præmentionata causa, concedens prout concessit d. Rev. Bartholomæo Notario præsenti (cum omni humilitate & reverentia ut decet acceptante d. electionem & deputationē in ejus persona factam) omnem illam facultatem, quæ de jure sibi concedi possit, ad effectum & causam prædictam procedendi cum omni veritate & rectitudine, semoto omni dolo, vitio & cavillatione; quibus scripturis & actis per ipsum agendis præstanda sit illa fides, quæ de jure & dispositione sacrorum Canonum & Conciliorum ac Rituum Apostolicorum præstari possit.

[3] Qui Rev. Donnus Bartholomæus, in nostri præsentia & coram d. Reverendissimo, [hic juratus fidem suam obligat;] tactis sacrosanctis Euangeliis, tacto pectore more Sacerdotum, ac in manibus & posse ipsius Reverendissimi, juravit & promisit, prout se obtulit, fideliter libere & sincere cum omni cordis puritate, remotis omni vitio fraude & dolo, exercere electionem & deputationem de seipso factam; & suum officium in causa actitanda, pro qua fuit electus, creatus & deputatus bene exercere, & nullam committere nec committi facere falsitatem, nec addere nec diminuere, sed integre cum omni veritate & justitia in scriptis redigere, ad gloriam Dei omnipotentis, omnia miracula B. Fr. Jacobi Dalmatici. Et ut in futurum nemini sit dubium, prædictus Reverendissimus D. Fr. Michael Episcopus, ut supra, requisivit nos, ut de prædictis præsens publicum conficeremus instrumentum, prout confecimus & stipulavimus. Unde Nos &c.

[4] [comparent ad eamdem rem commendandā,] Mox autem per adm. Rev. Donnos Jacobum Antonium Ressam, & Joannem Franciscum de Joanninis, Primicerios Cathedralis ecclesiæ prænominatos, oblata est supplicatio Reverendi Capituli, idem quod supra postulantis a Reverendißimo, juxta conclusionem factam die IV mensis Octobris, intus sacristiam dictæ Cathedralis ad sonum campanæ more consueto, ubi interfuerunt infrascriptæ dignitates & Canonici & coram Rev. D. Generali Vicario Ioanne Bapt. Vulpis Rev. Donnus Ioannes Bapt. de Alessio Archidiaconus, R. D. Ioannes Bapt. Ioanninis Archipresbyter, R. D. Iacobus Ressa Primicerius, R. D. Ioannes Franciscus de Ioanninis Primicerius. R. D. Marcellus Giorgio, R. D. Bartholomæus Russus, R. D. Dominicus Arboreta, R. D. Franciscus Antonius Basile, R. D. Ioannes Bapt. Sanctis, R. D. Franciscus de Sanctis, R. D. Antonius Andreas Cerendonus, R. D. Antonius de Quirico, R. D. Ioseph Arboreta, R. D. Flavius Antonius Salassia: quorum omnium vota, in præd. supplicationem & deputationem Primiceriorum ad causam præd. consentientia, [deputati a Capitulo & Magistratu.] legere est in libro Conclusionum Capitularium. Similiter supplicatum fuit, eadem XI mensis Octobris, per Magnificum Leonardum Antonium Fumai, Generalem Syndicum; Antonium de Sanctis & Thomasium de Nicolao, Electos Universitatis: supplicationi autem, iisdem pene Italicis verbis conceptæ, quibus continentur supplicationes Ministri Provincialis & Capituli, subscripsere præter præd. Syndicum Artis Medicinæ Doctorem, & jam dictos duos deputatos, Alexander Prior Electus, & Joannes Donatus Arboreta Electus.

[5] [Constituitur causæ Procurator ex parte Ordinis N. A. Tauri sanus,] Die XIV mensis Octobris XI Indictionis MDCXXVIII, Bitecti coram nobis Camillo Pansitano Barensi, Notario Bitecti degente, & opportunis testibus, R. Fr. Joannes a Coriolano Ordinis Minorum strictioris observantiæ Minister Provincialis in Provincia S. Nicolai, ad præsens Bitecti commorans, sponte constituit, ordinavit & fecit ejus Procuratorem, nomine ipsius Provinciæ, cum omni qua convenit ad infrascripta plenitudine potestatis, Nicolaum Antonium Taurisanum, Nobilem Barensem, Bitecti degentem, absentem tamquam præsentem, ad procuratorio nomine … interveniendum, procurandum & agendum in causa informationis capiendæ per Reverendissimum Episcopum civitatis Bitecti, super vita, morte & miraculis quondam Fr. Jacobi Dalmatici, cujus corpus extat in conventu S. Francisci dictæ civitatis Bitecti, & super prædictis quascumque scripturas necessarias & opportunas præsentandi, omnesque actus in prædictis necessarios & incumbentes faciendi, omniaque alia & singula faciendum & fieri rogandum, usque ad finem hujus causæ inclusive. Hic dum causam instructurus comparat omnia eo necessaria, elapsus est annus: cumque jam agenda res esset, [postea alio Notario constituto,] anno MDCXXIX mensis Julii die X, prædictus R. D. Bartholomæus Russus, Notarius ad prædicta electus, quia prædictis incumbere non valebat ab aliis detentus negotiis, & quia quam sæpe multis laborabat indispositionibus, prædictum officium in manibus ipsius Reverendissimi D. Episcopi repudiavit & relaxavit. Propterea volens ipse Reverendissimus ad prædicta consulte providere, ut ad ulteriora procedatur in ipsa causa… elegit, creavit & deputavit ac substituit in Actuarium, Joannem Gregorium Citulam præsentem, Notarium Apostolicum, cum eadem auctoritate concessa præd. R. D. Bartholomæo. Qui Notarius in manus dicti Reverendissimi &c. juravit &c. uti supra prædictus Bartholomæus. … Et quoniam opus erat Jurato & Serviente pro capienda dicta informatione, [& apparitore nominato,] qui vere, realiter, bona fide posset quascumque scripturas, personas & omnia alia citare, notificare & informare … ipse Reverendissimus elegit, creavit & deputavit, in Juratum & Servientem in dicta causa Dominicum de Jacobello sive de Cola Russo, Clericum selvaticum Bitectensis diœcesis, præsentem, & dictum officium recipientem: … qui juravit &c.

[6] [Procurator sua producit instrumenta,] Sic ordinatis omnibus coram præd. Reverendißimo, die XVIII mensis Iulii MDCXXIX, comparuit Nicolaus Antonius, Procurator ut supra constitutus, produxitque complura Instrumenta notarialia, fidem facientia de variis gratiis, & miraculis obtentis per B. Iacobum Dalmatam; supplicans ut porro ad informationem de similibus procederetur; & produxit articulos interrogatorii, testibus citandis proponendi. Est ergo bipartitum opus reliquum hujus processus, ita ut primo loco describantur, tamquam ipso XVIII Iulii exhibita & præsentata, Instrumenta Notarialia fere sexaginta: [& citantur testes,] quæ nos differre maluimus, integre producenda, postquam relatæ fuerint depositiones testium novemdecim, super novem Interrogatorii capita respondentium. Hos autem novemdecim numero, die XXIV Iulii Episcopus citandos præcepit, per Iuratum & Servientem prænominatum, sub pœna ducatorum centum per quemlibet in casu contrarii … infra terminum dierum trium præcise. Quos omnes eodem die repertos & citatos, retulit Dominicus de Iacobello sive de Cola Russo, Clericus Salvaticus Bitectensis, Serviens & Iuratus in prædicta causa deputatus & electus.

CAPUT II.
Syllabus testium citatorum & auditorum.

[7] [Comparent coram Episcopo testes examinandi,] Testes intimati & examinati ad instantiam R. P. Fr. Ioannis de Coriliano Reformati, sive Nicolai Antonii de Taurisano ejus Procuratoris, in causa probationis & verificationis narratorum in eorum supplicatione in Actis porrecta, & super articulis in Actis productis, super verificatione & probatione gratiarum & miraculorum operatorum per B. Iacobum Dalmaticum Bitectensem, ad laudem & gloriam Dei omnipotentis, B. Mariæ Virginis & S. Francisci &c.

I Die VI mensis Augusti MDCXXIX, in civitate Bitecti & coram adm. Illustri & Reverendissimo D. Fr. Michaele Messerotti … præsens & personaliter existens adm. R. D. Ioannes Bapt. de Alessio, [quorū primus Archidiaconus Bitectensis,] Sacerdos & Archidiaconus Cathedralis ecclesiæ, ætatis suæ annorum LXVI vel circa, ut dixit & ex aspectu ejus apparet, testis citatus & juratus, prout tactis Scripturis juravit de veritate dicenda, super quibus fuerit interrogatus, & super articulis productis per R. Fr. Ioannem a Coriliano Reformatum sive per Nicolaum Antonium de Taurisano ejus procuratorem. Qui interrogatus, quomodo idem testis reperiatur in præsentia Reverendissimi Domini Episcopi & ad quid agendum, Respondit sum hic, citatus diebus præteritis: & veni facturus obedientiam, & de eo quod scivero dicturus veritatem. Quod idem fuit responsum omnium sequentium ad hanc præliminarem interrogationem. Interrogatus idem testis an sit practicus in ecclesia S. Francisci hujus civitatis extra mœnia, respondit: Quantum ullus de civitate, tum quia sæpius illuc ivi propter meam particularem devotionem, tum quia habeo chordulam S. Francisci, tum denique quia in dicto monasterio possideo capellam sub titulo Gloriosæ Virginis præsentatæ in templo.

II Die II mensis Octobris, Adm. R. D. Ioannes Bapt. de Ioanninis Archipresbyter, [secundus Archipresbyter,] ætatis suæ annorum LXI vel circa … interrogatus, an ipse scit supra quo facto poterit deponere, & an ipsi fuerit aliquid suggestum, respondit: Non sum is qui mihi patiar aliquid suggeri: sed absolute veni ad dicendam veritatem. Hæc secunda præliminaris interrogatio deinceps omnibus quoque facta est; & omnes similiter responderunt, vel nescire se ad quid specialiter essent accersiti, vel id solum intellexisse cum Palatium Episcopale ingrederentur. Idem porro interrogatus, an ipse sit practicus in ecclesia S. Francisci, respondit; Imo vero practicissimus sum in ea ecclesia, quæ distat a muris urbis tertia parte milliarii circiter: & ab aliquot centenis a annis, quantum quidem ego scio, fuerunt ibidem Fratres Minores Observantes S. Francisci modo autem ab annis quatuor b istic habitant Patres Reformati ejusdem Religionis. In causa scientiæ dixit, quia scit, vidit & audivit a multis senibus & interfuit. Quod idem plurium aliorum ad hanc tertiam præliminarem interrogationem responsum fuit.

III Eodem die, Clericus Hieronymus Ferrus, Bitectensis, ætatis suæ annorum LXXXVI vel circa … Interrogatus an sciat in dicta ecclesia adesse aliquod corpus, quod ibidem veneretur a populo Christiano, & quomodo sciat; respondit, Optime id scio, [qui aque ac ceteri omnes primum ad 4 interrogata responderunt:] ex quo discernere potui inter bonum & malum: atque illud corpus semper audivi nominari corpus B. Jacobi de Sclavonia; claudebatur vero intra capsam crystallinam seu ligneam: & idem corpus semper fuit habitum ac tractatum, quomodo etiam hodie habetur ac tractatur, cum magna veneratione & devotione, utpote hominis sancti, qualis fuit B. Jacobus prædictus. Hanc porro venerationem & devotionem semper audivi antehac fuisse, sicut est hodie, non solum in hac civitate, sed & in tota circum vicinia, concurrente ad ipsum honorandum multitudine civium & rusticorum: itaque audivi ex senioribus majoribus meis. Hæc est quarta interrogatio præliminaris proposita cunctis, qui similiter & in eumdem sensum omnes, aliqui prolixius, preßius aliqui, responderunt: nonnulli etiam in causa scientiæ allegarunt partim ea quæ anno MDLXXXV acta sunt sub Episcopo Cæsare Arenio, juxta Instrumentum proponendum num. 12, quibus agendis ipsi tamquam Secretarii Episcopales interfuerant, uti testes duo primi; partim addiderunt gratiam aliquam, sibi suisve ad invocationem Beati obtentam, eamdemque vel votiva ad sepulcrum tabella, vel publico instrumento a se rogato restatam.

IV Eodem die, adm. R. D. Joannes Bapt. de Vulpis, [testati suā devotionem specialem erga Beatum,] Sacerdos & Canonicus Cathedralis, ejusdem civitatis Bitecti, ætatis suæ annorum XXXIV vel circa, solitus frequenter ire ad ecclesiam S. Francisci pro sua devotione (quod plerisque etiam aliis causa fuit scientiæ, quam circa dictam ecclesiam habere profitebantur) circa corpus autem quod ibi erat interrogatus, respondit; sæpius illud vidi pro mea devotione, quia habeo B. Jacobum pro meo totiusque meæ familiæ protectore, & omni vita mea devotissime erga eumdem affectus fui: quod huic etiam testi cum multis aliis commune fuit, ac nominatim cum testibus X, XI, XIV. Hic porro est qui de miraculo in sui sanatione facto anno MDCXXI testatus est per instrumentum, quod repertum fuit insertum originali processui fol. 37, quodque infra ponetur num. 44.

[& receptas ab eo gratias,] V Die VIII mensis Octobris, R. D. Alexander Panecottus, Sacerdos & Canonicus Cathedralis Ecclesiæ Bitecti, ætatis suæ annorum XXX vel circa; de corpore interrogatus addidit, arcam ejus crystallinam prostare in capella vicina capellæ S. Antonii Patavini. Professusque etiam se annis præteritis a gravi infirmitate sanatum, publicum ea de re instrumentum, insertum fol. 33 recognovit, quale infra dabitur num. 34.

VI Eodem die, Hieronymus Contessa Bitectensis, ætatis suæ annorum LXXVI: qui etiam se retulit ad fidem publicam, quam recognovit fol. 56 registratam, in testimonium de antiquo & continuo cultu B. Iacobi, Bitecti XVI Iulii MDCXXVII coram testibus & Notario.

VII Eodem die, Joannes Romanus de Christosaro, Clericus Selvaticus & Magister vestiarius, ætatis suæ annorum LXIII, recognovit etiam ipse sanitatem sibi beneficio B. Iacobi restitutam, prout inventum est fol. 29 & infra invenietur num. 29.

VIII Die IX Octobris, Don Donatus Antonius de Ioanninis, Sacerdos Cathedralis ecclesiæ Bitecti, ætatis suæ annorum XXVI, agnovit gratiam sibi factam descriptamque fol. 50 nobis infra num. 55.

IX Eodem die, Donnus Bernardinus dello Melone, Sacerdos Cathedralis ecclesiæ, ætatis suæ annorum XXX … cum ecclesiam S. Francisci adhuc tenerent Fratres Zoccolantes minoris observantiæ, [item reliquias distribui solitas,] ipsorum procurator adjutorque ad recipiendos census aliosque reditus; deposuit quod solerent dicti Fratres distribuere particulas ejus habitus, quo corpus B. Iacobi indutum fuit, pro devotione fidelium: unde etiam ipse accipiens præteritis annis retulerit sanitatem, juxta instrumentum descriptum fol. 28 & infra num. 40.

X Die XII mensis Octobris, Nobilis Eleonora c Calo, vidua relicta qu. Francisci Antonii de Vulpis, nobilis Bitectensis, ætatis suæ annorum LV, testata ad suam, id est mariti sui familiam pertinere capellam, in qua corpus B. Iacobi honoratur, quam ipsa frequenter adire soleat in societate aliarum matronarum. Narravit autem, inquiebat illa, quædam avia d mea, pridem defuncta, quæ a senioribus audivisse aiebat, [prædictiones Beato familiares,] B. Iacobum non solum sanctum æstimatum post mortem, sed etiam in vita: quippe qui in d. conventu officio fungens Fratris laici, quoties domo egressus eleemosynam conquirebat per urbem, si ægrotum vidisset aliquem, eique dixisset restituendum sanitati, restituebatur; si vero moriturum, complebatur prædictio: unde & ego, cum meus maritus graviter infirmaretur ad mortem, B. Iacobo me devovi, & gratiam retuli: quam mox sibi in scriptis exhibitam fol. 31 & infra num. 24 recognovit.

XI Eodem die Iacoba de Mastro, alias de Buccarino, vidua relicta qu. Ioannis Bapt. de Notario Angelillo, ætatis suæ annorum LIV, inter alia ad interrogationes præliminares respondit. Dicebat quædam nanna mea, ipsum ex ore matris quæ Beatum viventem cognoverat narrans, quod cum civitatem obiret eleemosynæ causa, accedebant ad eum mulieres cum filiis suis ægris, dicentes, Vide, Fr. Iacobe, quomodo se habeat filius meus infirmus: & respondebat Beatus, Vade Domina, convalescet: [maxime circa ægros morituros aut convalituros,] itaque convalescebat subito, quando ipsis solum tangebat faciem. Et similiter mulieres aliæ offerebant filios suos infirmos, requirentes an essent convalituri; ipse vero reponebat, Vade Domina mea, quia cito ibit in paradisum: quod fiebat infallibiliter, & plerumque die proximo moriebantur infirmi. Narrabatque eadem nannæ meæ mater quod d. B. Iacobus sæpius fuerit visus elevatus a terra, quando faciebat orationem in capellula vicina monasterio, quæ hodie vocatur capella B. Iacobi: eodemque tempore sonum dabant campanæ monasterii, nemine illas trahente. [aliaque nonnulla sanctitatem probantia:] Quæ eadem testatus invenitur, respondendo ad primum articulum ex infra proponendis, Testis 1; & ad articulum septimum, plures alii. Addebat vero prædicta testis XI, Ego ex devotione erga Beatum appellor Iacoba, & nomen ejus imposui filio Donno Iacobo Antonio Sacerdoti: & frater meus quidam vocatur Iacobus, & quædam mea neptis similiter Iacoba: & quoties ex consanguineis meis nascuntur liberi, exhortor ut eis nomen ponant Iacobi. Cum autem prædictus filius meus incidisset in morbum, obtinui per ipsum ejus sanitatem, juxta instrumentum desuper confectum, quod agnovit scriptum fol. 34 infra num. 60.

XII Die XX mensis Octobris, Laura de Castore, uxor Angeli de Leone, Bitectensis, ætatis suæ annorum L, de filio suo similiter sanato, confirmavit fidem de eo publice factam scriptamque fol. 51, nobis num. 28.

[& instrumenta desuper confecta:] XIII Eodem die, Ioannes Antonius de Rosa Bitectensis, ætatis suæ annorum XLV, testis gratiæ sibi a medicis deposito factæ, scriptæ fol. 48 & num. 65.

XIV Eodem die Ioannella de Malderis, vidua relicta qu. Nicolai Antonii Azuoli ejus viri, ætatis suæ annorum L, confirmavit gratiosam liberationem mariti ac filii sui ex captivitate Maurica, scriptam fol. 46 & num. 49.

XV Die XXII ejusdem mensis Octobris, Margherita de Scaraggio, uxor Marzulli de Rizzo, ætatis suæ annorum XL, cujus infirmæ sanatio extat fol. 61 & num. 68.

XVI Eodem die Angela Donati Antonii Capani, uxor Francisci Antonii de Pietro-grande, ætatis suæ annorum XXVIII, quæ, juxta instrumentum notatum fol. 47 num. 55, marito suo sanitatem impetrarat prioribus annis.

XVII Eodem die Angela de Rutiliano, uxor Iacobi de Meduneo, ætatis suæ annorum XXXVIII, quæ marito, a militibus occidendo, per votum Beato factum vitam servasse professa est, prout scriptum fol. 26 num. 39.

XVIII Die XXIV mensis Octobris, Nobilis Catharina Cornaro Bitectensis, ætatis suæ annorum L, attestando confirmavit gratiam cognato suo agro factam, [uti etiam fecit festis ultima,] prout inventum est fol. 49 & infra invenietur num. 51.

XIX Eodem die Nobilis Isabella de Julianis, relicta quondam doctoris in Chirurgia, Joannis Donati Donellæ, ætatis suæ annorum LXXII retulit etiam ipsa beneficium B. Iacobi invocatione obtentum, de quo conditum instrumentum publicum & fol. 24 Processus descriptum, recognovit: quod beneficium quoniam omnibus post referendis est antiquius, ipsum hic proponere placet, ut consulatur fastidio, ex nuda tot nominum recitatione facile capiendo. [professa quod B. Iacobus a se invocatus,] Instrumentum autem tale est: Facio fidem cuicumque has visuro, intra vel extra judicium, quod cum ego Isabella de Julianis, ante annos circiter triginta tres, in virginitate constituta essem sub potestate patris mei Antonini de Iulianis; tractatum fuit & conclusum matrimonium inter me & quondam Doctorem Vitum Coce ex familia Maxima. Pactis autem sponsalitiis conclusis, natæ sunt difficultates aliquæ inter patrem meum dictumque Doctorem, adeo ut in nihilum abiisse viderentur omnia. Rebus eo adductis, in eoque statu per biennium manentibus, mœrebam ego spe conjugii destituta, nec alibi solatium quam apud Deum Sanctosque ejus per frequentes orationes quærebam. Accidit tandem ut quædam nunc defuncta Livia Calo, mihi colloquens, diceret, quod si a Deo vellem gratiam aliquam obtinere, essem devota B. Iacobo Bitectensi; atque per dies viginti quinque eidem recitarem vigesies quinies orationem Dominicam cum Angelica salutatione: nam ejus invocatione factum miraculum ipsam se vidisse. Parui consilio: [desperatas pridē nuptias suas,] dumque id ago, visum est mihi nocte quadam, quod orarem in Beati sacello, cum altero quodam Fratre, diceremque, B. Iacobe mi, fac mihi gratiam quam desidero: ipse autem videbatur respondere, quod eam jam recepissem. Inter hæc expergefacta & pavefacta, matri meæ, tum adhuc viventi, omnia retuli: quæ respondit Confide in Deo, filia, quod ita erit. Eodem ipso die venit tabellarius missus a prænominato Doctore, epistolam ad patrem meum ferens, qua significabat is, quod omnino me sponsam habere vellet, itaque apparatentur nuptiæ, intra viginti dies celebrandæ. [reconciliarit.] Nihil tunc minus sperabatur a familia nostra. Ego vero ex isto matrimonio etiam filios genui, & cum meo quondam marito totum hunc successum acceptum retuli B. Jacobo, idque domesticis omnibus feci manifestum. Ex illo autem tempore B. Jacobus meus ac familiæ meæ fuit Patronus specialis, in quorum fidem hisce subnotavi signum Crucis, scribere ipsa nesciens, Bitecti, X Februarii anni MDCXXVI idque coram Antonio Leonis Notario attestante, scriptum esse de ordine, & voluntate, & in præsentia retroscriptæ Isabellæ de Julianis.

ANNOTATA.

a Waddingus in Registro ad an. 1432, exhibet Breve Eugenii IV, ad Carolum Episcopum & Vniversitatem atque homines civitatis Bitectensis, quo permittit, ut cum nulla Bitecti sit domus Fratrum Minorum aut alterius ordinis Regularis, poßint construere Observantibus conventum, in loco Gallicello nuncupato.

b Bonaventura a Terzano, de quo in Append. scribit locum anno 1626, ex ordine Reverendiss. P. Benigni a Genua, ad Reformatos transiisse.

c Pro nomine Eleonora, vulgo scribitur Dionora.

d Nanna vulgariter scribitur: ea autem voce significari aviam, didici ex miraculis S. Angeli Carmelitæ scriptis Leocatæ in Sicilia & 5 Maji dandis.

CAPUT III.
Responsiones testium ad novem articulos sibi propositos.

[8] [Affirmant testes,] Hos articulos dat & exhibet Nicolaus Antonius Taurisanus Barensis, Procurator R. Fr. Ioannis de Corigliano Minoris observantiæ reformati, in provincia & riforma nuncupata di S. Nicolao Ministri, ad finem & effectum verificandi narrata in sua supplicatione, porrecta sub die XXIV Septembris MDCXXVIII, coram adm. Illustri & Reverendissimo Domino Episcopo Messerotto, pro habenda veritate miraculorum & gratiarum operatorum ac factorum ab omnipotenti Deo optimo maximo, ad intercessionem Fr. Iacobi Dalmatini, olim Laici Minoris Observantiæ, defuncti in monasterio S. Francisci Bitectensis, ad futuram rei memoriam, super quibus petit testes recipi & diligenter examinari. Sunt articuli hi universim novem, propositi omnibus & singulis pranominatis, post quatuor præliminares interrogationes, similiter omnibus & singulis factas: quos articulos ita proponimus, ut ad singulos singulorum responsa colligantur, unius alteriusve verbis sententiam ceterorum, nihil in substantia discrepantium, complectendo, nisi ubi quidpiam peculiariter notandum occurrit.

[9] Inprimis ponitur & probandum assumitur, quod ab annis circiter centum quadraginta quinque personaliter præsens d. Fr. Iacobus Dalmatinus, a Laicus Minorum Observantium, [B. Iacobum Bitecti vixisse & obiisse,] in monasterio S. Francisci Bitectensi habitavit, & quidem annis multis, una cum aliis Fratribus d. monasterii: in quo monasterio postea obiit, & corpus ejus sepultum fuit in uno sepulcrorum ipsius ecclesiæ, in quo solebant Fratres laici sepeliri: quod fuit & est verum publica voce & fama. Super quo primo articulo, per ipsum bene audito de verbo ad verbum ut jacet, interrogatus Testis I respondit affirmative, prout ex senioribus majoribus suis audivit; qui & ipsi a senioribus audivisse dicebant: addens eadem de raptibus Beati & campanis ultro sonantibus, quæ supra dedimus ex ore lacobæ de Mastro, Testis XI.

[10] Testis III super eodem primo articulo interrogatus respondit affirmative & addidit Recordor optime, quod cum essem juvenculus, dicebat mihi Frater quidam prædictæ Religionis, qui habitabat in præd. monasterio, Fr. Hieronymus de Bitecto nuncupatus, annos natus nonaginta, quod ibidem habitaverit cum ipso Fr. Iacobo: quem dicebat professione laicum, [ibique magna virtute,] virtute magnum Dei servum extitisse, seque eum in sacellulo vicino orantem conspexisse a terra elevatum, ac sæpius audivisse campanas orante illo sonantes ultro. Eo autem tempore quo Dominus hujus urbis erat Ioannes Hieronymus Freccia, (anni sunt circiter sexaginta) sæpius mihi dixit quemdam suum avunculum, qui morabatur in aula Ducis b Atriensis, quando mota fuit rebellio Baronum in hoc regno, præsentem adfuisse cum Dux prædictus, persequente ipsum Rege Neapolitano, venit c ut se commendaret precibus B. Iacobi ne juberet eum Rex capite plecti, [& spiritu prophetico claruisse:] quemadmodum aliis Baronibus rebellibus fieri jusserat. Respondisse autem Iacobum; Iret libere: quia non modo nihil nociturus ei erat Rex, sed etiam cum maximo honore ipsum recepturus: ipse vero cum rediret Neapoli inventurus Ducissam uxorem suam prolis masculæ partu d solutam: quod utrumque contigit: quia venientem ad se Ducem Rex amplexu quoque dignatus, restituit in omnia sua bona; & domum revertens Dux natum sibi filium invenit. Idem dixit ad aliquem e sequentibus articulis respondendo Testis I.

[11] [corpus post annos 2 incorru] Ponitur & probandum assumitur secundo quod corpus B. Iacobi sepultū in sepultura primo articulo nominata, ibi remanserit per viginti continuos annos; & postea cum occasione alterius fratris laici ibidem sepeliendi aperta esset sepultura, inventum esse corpus, omnesque præsentes vidisse ipsum incorruptum uti revera erat; ideoque sublatum exinde, translatum esse supra altare in quo dicebatur Missa, [ad altare translatum fuisse;] & sic remansisse usque ad annum MDLXXXV, e prout testatur publica vox & fama. Hunc articulum testes omnes affirmarunt, tamquam a senioribus civibus passim auditum. Testis autem VI nominatim allegavit quemdam Antonium Lupi de Grumo, qui elevando corpori præsentem se adfuisse dixerit. III Ponitur quod d. corpus fuerit habitum in maxima veneratione & devotione ab omni populo Bitectensi & ab omnibus accolis: [& maxima veneratione habitum,] anno tamen MDLXXXV scriptum fuisse Romam ab eo qui tunc erat Episcopus, Cæsare Arenio nobili Lucensi, quid eo corpore agendum esset: respondisse autem Dominos Cardinales sacræ Congregationis Rituum; ut curaret ipsum amovendum ab eo altari super quod Missa celebrabatur, & ad locum remotiorem transferretur, sed in eadem nihilominus veneratione conservaretur: quod ab Episcopo & Fratribus executioni mandatum esse, & translationem factam in locum contiguum sacello S. Antonii Patavini, intra eamdem ecclesiam, ubi ipsum corpus in præsentiarum requiescit: quod fuit & est verum.

[12] fTertius hic articulus non tantum confirmatur a ceteris, qui audierant ab aliis vel translationi interfuerant, ac nominatim a Teste I & II, qui in hac causa litteras Romam scripserant, tamquam Secretarii Episcopales: sed etiam exhibitum fuit instrumentum speciale a dicto primo teste rogatum XVI Iulii MDCXXVII, [quod novus Episcopus an. 1587,] & nunc repertum fol. 58 atque ab ipso recognitum, a nobis autem brevitatis causa omittendum. Imo repertum & productum est ipsius Episcopi executoriale mandatum sub hac forma: Cæsar Arenius Lucensis, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Bitectensis & in præsenti negotio specialiter delegatus, virtute litterarum Illustrissimi & Reverendissimi D. Cardinalis g de Sans, sacræ Congregationis Præfecti, cursoribus, nuntiis & servientibus nobis, seu aliarum quarumvis curiarum ad infra scripta in solidum requirendis, significamus, committimus & mandamus; ideo quod mensibus & diebus non longe decursis, sub die X proxime præteriti mensis Iunii MDLXXXVI ab Ill. & Rev. D. Cardinale præfato litteras accepimus, [ex mandato Congregationis Rituum,] de corpore B. Iacobi suo loco reponendo, & ex altari capellæ S. Ioannis Bapt. in ecclesia monasterii S. Francisci extra mœnia Bitecti Ordinis Minorum Observantium, in quo nunc est, auferendo: ipsasque litteras venerabilibus P. Antonio de la Forenza ad præsens Guardiano, Vicario, & aliis Fratribus d. monasterii ostendimus, eorumque exemplar dedimus, atque illos sæpe sæpius oretenus monuimus, ut illud beatum Corpus, cum omni qua decet reverentia & veneratione suo loco reponerent, quod hactenus facere detrectant, nostrisque mandatis ut supra oretenus factis parere recusant.

[13] Quapropter nos virtute dictarum litterarum, (quarum tenor, Episcopali mandato insertus Italica lingua hic omittitur, indicando, mandati rationem allegari, quod præsupponatur d. Corpus in altari locatum fuisse, absque aliqua scriptura authentica, ex simplici traditione de fama bonæ vitæ a viro isto sancto actæ, quod absque expressa canonizatione hodie h non sufficit.)… vobis … dicimus committimus ac mandamus, [ab altari jussit removeri,] qui vestrum fuerit requisitus, quatenus se personaliter conferat ad præsentiam supradictorum P. Antonii de la Forenza &c. eisque & unicuique ipsorum injungat & mandet; prout tenore præsentium mandatur & injungitur, quatenus in virtute sanctæ obedientiæ & sub pœna excommunicationis latæ sententiæ & aliarum censurarum ecclesiasticarum, infra spatium dierum triginta a notificatione præsentium decurrendorum & numerandorum, (quorum decem pro primo, decem pro secundo, & reliquos decem pro tertio & ultimo termino eis & unicuique eorum in solidum assignamus) ut cum effectu, omni mora & cavillatione postposita, idem Corpus beatum reducere & reponere habeant ac debeant ad locum, in quo prius repositum erat, antequam ab ipsis & aliis monasterii Patribus auferretur, omni qua decet veneratione & reverentia, servata forma introscripti ordinis. Datum Bitecti ex nostro Episcopali palatio nostræ solitæ residentiæ, sub die XXIX Decembris MDLXXXVII.

Cæsar Episcopus.

[14] [in locum primæ sepulturæ,] Ex vi hujus mandati reponendum erat sacrum corpus intra communis sepulturæ locum, unde arguebatur fuisse extractum absque competenti facultate, tali saltem quæ vel per scripturam vel per fidem testium posset probari. Sed quia Beatus ipse circa annum MCCCCLXXXIV objerat, & e communi sepultura extractum erat illius corpus anno circiter MDLV, justam ad non parendum excusationem habere videbantur Fratres a spatio annorum LXXXIV continuorum, quibus absque ulla cujusquam contradictione expositum stererat in altari corpus, cum licentia, ut illi merito præsumebant, ejus qui tunc erat Episcopi Vincentii Pistachii, quamvis de ea propter diuturnit item temporis neque per scripturam neque per testes constaret. Itaque licet Iulius Bernardini de Minervino die XXIX Decembris, ut habetur in Actis, accedens ad dictum monasterium Guardiano & Fratribus ibidem commorantibus (nominantur hi universim novem) intimasset Episcopale mandatum coram adhibitis testibus; [aut saltem in sacristiam,] nihil tamen effectum est, ideoque die IX Ianuarii sequentis comparuit R. D. Philippus de Insella Procurator Fiscalis, & incusavit primam contumaciam contra supradictos venerabilem Patrem Antonium della Forenza ejusque i Fratres.

[15] Parendum igitur tandem fuit, & in Sacristiam deportatum est sacrum corpus: ubi non diu inhonorum mansit, Fratrum innocentiam, congruo testimonio destitutam, suscipiente Deo & Beati sui honorem tuente adversus Episcopum, præcipiti nimis zelo commotum, uti apparet ex instrumento authentico, Fr. Stephani Bituntini, circa annum MDCXIII in conventu Bitectensi Guardiani, cujus pars infra num. 31 dabitur, altera pars talis est: [sed Episcopo divinitus punito,] Audivi dici publica voce & fama, quod cum venisset in civitatem Bitectensem novus Episcopus, paucos post dies veniens ad conventum inveniensque d. Corpus supra altare positum, requisivit ex Fratribus an ad id haberent licentiam; his autem respondentibus absque alia quam probare possent licentia id fieri, propter maximam devotionem & concursum populorum, mandavit ut auferretur inde ad sacristiam. Verum post tempus aliquod accidit ut venienti Bitectum fratri suo Episcopus obviam miserit amicos, ipseque ascenderit in solarium quoddam ut videret cavalcatam: dicitur autem traditione antiqua, estque publica vox & fama, quod miraculose ceciderit petra supra caput Episcopi (quamvis non appareret unde in talem locū, [& per Beatum sanato,] quo nullus erat superior, cadere is potuerit) cum gravi percussione & vulnere; unde cum diebus aliquot jacuisset infirmus, ipsius fratri per visionem dictum fuerit sanandum Episcopum, si B. Iacobo se devovisset: hoc autem facto gratiaque obtenta, scripsisse Episcopum Romam ad sacram Congregationem, & obtinuisse licentiam, ut d. corpus teneretur in crystallina arca cum publica veneratione, [rursum publico cultui exponitur.] quatuor palmos elatum a terra; quemadmodum nunc tenetur, ubi inter alia anathemata etiam ipsa petra appensa cernitur k. Hæc ille: cui consonat & quædam huc spectantia declarat instrumentum Bituntini Episcopi circa finens præsentis processus annotatum, cujus tenor ex Italico Latinus hic est.

[16] [uti testatur Episcopus Bituntinus,] Nos Fabritius Carafa, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Bituntinus, fidem facimus plenam & indubitatam omnibus, quibus hæ fuerint extra vel intra judicium præsentatæ, quod cum viverent Don Franciscus Carafa & Donna Joanna de Cardines, conjuges legitimi, pater meus ac mater Bitectensis civitatis Marchionissa, sæpius mihi dixerint, quod dominium dictæ civitatis adepti, in ecclesia S. Francisci ibidem apud Patres Zoccolantes invenerint corpus B. Jacobi, intra capsam Veneticam male habitum. Quare d. mater nostra, pro sua devotione, voluit ornare prædictum corpus in alio eminentiori loco, ubi cum majori veneratione, sicut hodie l conspicitur, servaretur. Id agentem impedivit temporis illius Episcopus, D. Arenius nuncupatus. Sed cum eodem tempore supra caput ipsius cecidisset petra, magnumque ei vitæ discrimen attulisset; ipsemet Episcopus invocavit nomen B. Jacobi, [cujus mater capsam novam fabricandam curarat.] seque mox liberatum sentiens, continuo mandavit Dominæ matri prædictæ; ut quidquid pro sua devotione & exaltatione Sancti designaverat animo, libere exequeretur. Itaque facta est capsa inaurata & crystallina; in qua cum maxima omnium veneratione nunc jacet. Dicebat etiam mea mater, quod simili in veneratione fuerit apud omnes ante ipsam dictæ civitatis Dominos, neque apud Bitectenses tantum, sed apud omnes fere provinciæ Bariensis incolas, undecumque accurrentes, sanitatis sibi suisq; impetrandæ causa, propter crebras gratias d. Beatum invocantibus a Deo factas. Et hæc mihi dicebant Domini mei pater ac mater ab annis circiter XXXV, prout tum ipsi viderant tum ab aliis senioribus audierant. In quorum fidem & ad instantiam devotorum ipsius Beati, præsens Instrumentum manus nostræ subscriptione & sigilli impressione firmavimus, Bitunti XIV Martii MDCXXX.

Nos Fr. Carafa m Episcopus Bituntinus ✠.

[17] [Item corpus hactenus incorruptū perseverasse,] Ponitur IV & probandum assumitur, quod d. Corpus Fr. Jacobi Dalmatini, non solum ab anno MDLXXXV, usque ad præsentem MDCXXIX, semper & continuo fuerit incorruptum, quemadmodum in præsentiarum videre est, absque ullo defectu; sed etiam ab anno MDL & ab antea usque hodie: quod servatur intra arcam crystallinam. Quin etiam maxime senes semper dixerunt, quod viderint corpus ipsius B. Jacobi semper incorruptum absque aliquo defectu, positum ut supra: quod omnibus videre cupientibus ostendebatur a Patribus d. conventus: ipsique illi senes dixerunt, ita etiam ab aliis ante se senioribus audivisse: quod fuit & est verum, de eoque est publica vox & fama. [& tamquam corpus Beati habitum,] Ponitur V quod per annos octoginta usque hodie ipsum corpus B. Jacobi fuit ab omni populo Bitectensi, aliisq; locorum vicinorū populis habitum in veneratione & devotione maxima: ipse autem Jacobus fuit cultus & habitus pro Beato ac Sancto universim ab omnibus Christianis, qui venerunt ad videndum ipsius corpus: quemadmodum etiam hodie indifferenter æstimatur & honoratur ab omnibus viris & feminis, senibus & juvenibus, ecclesiasticis & secularibus: quod fuit & est verum. Duos hosce articulos sic confirmarunt testes omnes & singuli, ut nihil in particulari addendum suggesserit quispiam.

[18] [ad quod obtinuerint fideles multas gratias,] Ponitur VI quod multi viri & mulieres per intercessionem d. Fr. Jacobi, ad eumdem in suis necessitatibus & periculis recurrendo, quidquid desiderarunt obtinuerint a Deo, quamplurima miracula operando, multasque & varias gratias largiendo pluribus atque diversis Christianis per intercessionem d. Beati: quemadmodum ipsa experientia visum auditumque est, & adhuc quotidie videre atque audire licet: idque ab annis circiter octoginta, prout de omni anteriori tempore fidem facit attestatio omnium, ita a senioribus audivisse asseverantium. Estque publica vox & fama, quod fuit & est verum. Ad quem articulum sibi prælectum testis I in hæc verba respondit: Audivi publice & generaliter, quod omnes ji qui se devoverunt aut commendarunt d. B. Jacobo, [anathemata obtulerint,] obtinuerint a Deo omnes eas gratias quas juste petiverunt: de quibus etiam audivi publica esse condita Instrumenta, ad quos me refero. Testis II alitque plures referunt etiam se ad tabellas, ante capellam Beati appensas in monumentum beneficii divinitus obtenti: quidam etiam testantur de miraculis patralis circa se & suos, quos supra dixi recognovisse instrumentorum desuper confectorum veritatem: alii similem attestationem ad sequentes articulos reculerunt.

[19] Ponitur VII, quod non solum post mortem & ad intercessionem d. B. Jacobi Deus fecerit Christianis multas gratias & miracula: sed etiam in vita: [Ipsum quoque dum viveret fecisse miracula,] quemadmodum evidenter probatur ex tabellis antiquissimæ picturæ, quæ videntur appensæ ante d. beatum Corpus in ipsius capella: ex quibus constat ipsum Beatum dum viveret spiritu prophetico donatum fuisse, virtute & caritate plenum, inter orandum miraculose suspensum in aëre. Ad hunc articulum alii sic responderunt breviter, ut ad ipsas tabellas vetustas atque recentiores provocarent; alii prolixioribus verbis assererent singula in articulo contenta, addentes etiam de capellula nunc B. Iacobi dicta, & campanis ultro sonantibus. Verum his omißis præstat ex publico Notario aliquid magis particulare de prædictis tabellis audire; ita enim in una scripturarum, a Procuratore causæ oblatarum, continetur. Fidem facio ego Donatus Antonius Rossanus, [quorum fidem faciūt antiquæ tabellæ,] civitatis Bitecti publicus Regius ac generalis Notarius, in judicio & extra omnibus has visuris, quod personaliter accedens ad conventum Fratrum Minorum observantium extra muros urbis hoc ipso die, inter tabellas palam affixas pendentesque ante capellam, in qua requiescit corpus B. Jacobi Dalmatini, propter miracula & vota eidem a Christianis facta, ad memoriam gratiarum & olim & recentius impetratarum, & in dictis tabellis descriptarum, duas tabellas oblongas invenerim, in quarum una hæc tria miracula notabantur; videlicet quomodo B. Jacobus responderit Duci Atriensi, quod Rex eum honorifice suscepturus esset, quomodo prædixerit Ducissam parituram filium, quomodo illuminaverit cæcum, qui ipsum volebat percutere. In altera vero tabella inveni alia tria sequentia, quomodo B. Jacobus liberaverit Fr. Bernardum de Gallipoli, quando volebat habitum dimittere propter dolorem brachiorum; quomodo Modugni prædixerit puerum quemdam postridie moriturum, prout factum est; quomodo visus sit inter orandum sublimis in aëre. In quorum fide hasce subscripsi & signavi, Bitecti III die Februarii MDXXIX.

[20] [& admortui invocationem multos esse sanatos,] Ponitur VIII, quod Deus per intercessionem d. B. Jacobi sanaverit multos Christianos infirmos, a pluribus & diversis infirmitatibus, doloribus gravibus, & morbis medicorum judicio desperatis: qui agnoverunt, absque ullo humano remedio sanitatem sibi restitutam, postquam B. Jacobum devote invocassent. Ponitur IX, quod propter venerationem & devotionem erga d. Corpus, quotidie, semper, & continuo, ab annis præteritis decem, viginti, triginta, [ideoque undique concursum esse ad ejus corpus,] quadraginta, quinquaginta, sexaginta, septuaginta, octoginta, nonaginta, centum & amplius, fuerit, uti & nunc est, maximus concursus fidelium Christianorum, ad locum & monasterium S. Francisci de Bitecto, tam ex populo Bitectensi quam ex populis circumjectis indifferenter, cum summa devotione honorantium prædictum corpus: & quod multi eorum attulerint tabellam testem receptæ gratiæ, multi postulaverint sibi dari particulam ex habitu quo d. corpus operitur; quia passim fidelibus requirentibus ex eo distribuitur: denique quod ordinarie servetur accensa lampas ante crystallinam arcam in d. capella; adeo ut ab omnibus communiter & generaliter habitus sit tamquam Beatus in cælo, quemadmodum etiam hodie habetur, ac reputatur. Ad quos duos ultimos articulos cum singuli testium simili fere tenore respondissent, aut ipsa interrogationum verba repetentes, aut se ad superiora responsa referentes: singulis denique fuit injunctum ut suum singuli examen legerent vel legi audirent, & postea pro facti veritate subscriberent nomen suum manu propria, siquidem id possent; sin minus, signum Crucis notarent, subsignante post utrosque sigillatim Fr. Michaele Episcopo Bitecti.

[21] [etiam publice pro obtinenda pluvia.] Porro ad hos ultimos articulos proprie spectat, quod ad tertium articulum respondens Testis I his verbis adjecit: Adhuc recordor, quod cum essem annorum tredecim vel quatuordecim, viderim extrahi corpus B. Jacobi extra capsam, in qua servabatur, & a Patribus conventus in sede una collocatum, poni intra quoddam confessionale coram omnibus, ad impetrandum a divina Majestate gratiam unius bonæ pluviæ, tunc temporis vehementer desideratæ & necessariæ. Erat autem in dicto loco non tantum collectus omnis populus civitatis Bitecti, sed etiam multitudo ingens ex vicinis populis ita impleverat ecclesiam, quod nec granum quidem sinapis (ut sic loquar) amplius capere potuisset: qui dum pariter orationi insistunt, exorta est subito vox clamantium, Gratia, gratia: Miraculum, miraculum. Ego vero cum scire cuperem quodnam hoc esset miraculum, responsum accepi, quod civis quidam Bitectensis, nomine Constantinus Aprutinus, qui nunc obiit, emisisset per virgam tres grandes lapillos, qui fluxum urinæ impediebant, adeo ut de vita sua actum credens coram Beato assisteret. In causa scientiæ dixit, quia scit, vidit, audivit, & interfuit.

ANNOTATA.

a Franciscus Xiclensis asserit putare aliquos, eum Zaræ, id est, Jaderæ natum; qui vel occasione Mercatorum, inde in Apultam migrantium, huc transierit; vel in patria admissus ad Ordinem, pro stabilienda hic Observantia, translatus sit; eo quod Gonzaga scribat, Provinciam S. Nicolai Provinciæ Bosnæ Argentinæ olim Custodiam fuisse.

b Bonaventura a Terzana Ducem hunc Hadriensium (est autem Hadria vulgo Atri civitas in Aprutio, proximamari Hadriatico, cui nomen creditur dedisse, ampla olim & Episcopalis, nunc desolata & Pennensi unita Episcopatui) Ducem, inquam appellat Bonaventura, Andream Mattheum Aquavivam Arragonium, Iulii Antonii filium primogenitum, & Cupersanensium Comitem.

c Nempe in Cupersanensi, seu Conversanensi conventu antea habitarat Beatus, ibique Duci notus ea fecerat quæ infra in Appendice scribemus ex Bonaventura.

d Hinc postea prodiit Claudius Aquaviva, Ducis Adriæ filius & Societatis nostræ Generalis quintus; ejusdemque ex fratre Duce nepos Rudolfus, insignis in Salsetano Indiæ agro Martyr, cum duobus fratribus suis Cardinalibus Iulio & Octavio Aquavivis.

e Imo usque ad 1587, ut mox apparebit ex publicis Actis.

f Ita nempe simpliciter subscribere solebat, proprio nomine Nicolaus de Pelleve, ex Archiepiscopo Senonensi (Francice Sans) creatus a Pio V anno 1570, Cardinalis tit. SS. Ioannis & Pauli, de quo plura vide apud Ciacconium, & in Gallia Purpurata Petri Frison. pag. 635.

g Parum æqua Fratribus videtur fuisse informatio Episcopi ad Congregationem directa: uti ex rescripti verbis colligitur, dicendo simpliciter quod præteritis annis corpus illud fuerit in altari positum, ideoque id de non diu præteritis Cardinales intellexere; ac præsumpsere contra Canones factum, id pro quo non poterat scriptura authentica proferri: aliter verosimiliter rescripturi, si eam translationem factam scivissent ante annos plures quam 80.

h Nominantur illi Fr. Seraphinus de Ruvo, Fr. Paulus de la Forenza, Fr. Joannes de Cassano, Fr. Michael Angelus de Gravina, Fr. Augustinus de Ruvo, Fr. Antonius de S. Nicandro, Fr. Antonius de Bitecto, Fr. Laurentius dela Forenza, Fr. Angelus dela Forenza.

i Quandonam impetratum sit ut ipsa arca super altare reponi poßit, uti modo repositam esse & ante eam Missas fieri testatus est P. Ignatius Zaccaria, quia non explicat Franciscus Xiclensis; ideo credimus, post editum anno 1642, illius libellum obtentam licentiam esse.

k Hæc verba, sicut hodie, malim de arca quam de loco intelligere; vix enim dubito quin intenderit Marchionissa supra idem in quo steterat altare elevare arcam: & indulgentiam suam ita restrinxerit Episcopus, ut in loco eminenti intra ecclesiam, non tamen supra altare, corpus collocaretur.

l Creatus fuerat Fabritius anno 1622, obiitque anno 1651, ut testatur Vghellus. Distat autem Bituntum a Bitecto p. m. 5 aut 6.

m Modugno distat tribus milliaribus Bitecto, versus Barium.

CAPUT IV.
Miracula circa initium seculi hujus facta usque ad annum MDCXIX.

[22] Ego Fr. Dominicus de Terlizzo Sacerdos Ordinis Minorum Observantium S. Francisci, ad præsens Vicarius venerabilis Conventus S. Mariæ de nova oppidi a Terliziensis prædicti Ordinis, annos natus quinquaginta quatuor, [Miles ex veneno in manum derivato moriturus,] religionis annos habens triginta quatuor, plenam & indubitatam fidem facio has lecturis, quod cum anno MDXCVII, habitarem in nostro conventu S. Francisci extra muros urbis Bitectensis, cujus tunc Guardianus erat Fr. Bonaventura Bariensis, & in quo requiescit corpus venerabilis Patris Fr. Jacobi de Dalmatia, ex eodem Ordine laici professi; transivit illac miles in equo, suæ cohortis ultimus; & venit ad conventum cum lancea in manu dextera, cum qua lancea haud procul a conventu, ad duo circiter milliaria in loco lacus b Binetti dicto, occiderat serpentem adeo venenatum, ut virus, a ferro per lanceam in manum brachiumque transiens, non tantum ipsum enormiter tumefecerat lividumque reddiderat, sed ipsum quoque cor videretur petere. Huic malo cum remedium a Fratribus peteret suasum ei fuit ut se devoveret d. B. Fratri Jacobo: pro cujus meritis ipsum adjuturus esset Deus. [facto voto sanatur, an. 1597.] Ipse autem mox sese ad Beatum convertens cum devotione & lacrymis dixit: O Beatissime Jacobe, libera me ab hoc malo. Et continuo recepit a Domino gratiam, adeo ut ego aliiq; Fratres de conventu mox viderimus brachium, remisso tumore vividoque colore recepto, restitutum sanitati. Cumque miles ille tunc aliud nihil haberet ad manum, in signum gratitudinis dedit aliquam pecuniam pro faciendis Missis: & prædictus Pater Guardianus continuo curavit rem ut gesta erat in publicas tabulas referendam: ego vero in testimonium veritatis jussi confici præsentem scripturam per manum Fr. Cataldi de Tarento Sacerdotis, eamque manus propriæ subscriptione confirmavi & signavi sigillo hujus nostri conventus Terliziensis, die IV Februarii, MDCXXVI. Sequebatur attestatio Notarii Iosephi de Antonellis coram quo scriptura hæc signata fuerat, quam aliasque similes attestationes in originali processu inveniendas, brevitatis studio resecamus, imo etiam nonnullas formulas identidem recurrentes, quas satis erit semel iterumque extendisse.

[23] Omnibus præsentes visuris, in judicio & extra, fit plena & indubitata fides per me Olympiam Vincentii [uxorem] Petri Martiræ, [an. 1603 curatur septennio ægra decumbens,] civitatis Bituntinæ, quod cum anno MDCIII gravi tenerer infirmitate, quæ toto septennio præcedenti duraverat, adeo ut proptet maximum totius corporis cruciatum a lecto movere me ipsa non possem; & ex aliis audirem, quam grandia miracula operaretur Deus per B. Jacobum Ordinis Minorum Observantium, juxta civitatem Bitecti; convertens me cum magna devotione meque commendans d. Beato, ut sanitatem mihi impetraret a Deo benedicto; promisi quod ipsamet irem ad visitandum ejus corpus & curarem Missam in ejus ecclesia decantandam. Res mira! Intercedente ipso Beato brevi recuperavi pristinam sanitatem, surgens de lecto cum admiratione totius urbis; & quia scribere ipsa nescio, præsentes dictavi scribendas per Hieronymum filium Thomæ Campanilis & duorum testium c subscriptione firmandas, Bitunti IV Februarii MDCXXVI, coram Joanne Laurentio Manzari Notario Bituntino.

[24] Fides fit … per me Beatricem Farella, uxorem Joannis Rochi Leonis, [1604 sanatur consractatibia,] quod cum prædictus meus maritus anno MDCIV, currui subjungere voluisset bovem, necdum trahendo currui assuetum, d. bos cum socio bove conversus in fugam, tibiam unam mariti diffregit per medium: quare omnes ad auxilium B. Jacobi respeximus: & ego mox sanum conjugem videns, anathema ad ejus capellam appendi; & litterarum ignara, hoc testimonium scribi jussi per manum D. Felicis Leonis, Binetti VI Februarii MDCXXVI.

✠ Signum crucis formatum a Beatrice Farella de Bitecto. Ego Donnus Felix Leo scripsi præsentem ex voluntate prædictæ & testis sum. Ego Donnus Josephus Lucas fui præsens. Ego Notarius Franciscus Frangione sum testis. Hactenus Italice, tum verbis Latinis Supradictam fidem in mei præsentia fuisse scriptam, de Ordine voluntate & consensu supradictæ Beatricis de Farella, ejusque propriæ manus signo crucis signatam, nec non subscriptam & firmatam propriis manibus supradictorum testium, fateor ego Donnus Joannes Angelus Christina, Primicerius terræ Binecti, Barensis diœcesis publicus auctoritate Apostolica Notarius, & in fidem signavi requisitus & meum quo in talibus utor signum apposui ✠. Idem eodem aut simili modo in sequentibus omnibus factum lector intelligat: nos satis habemus Notarii nomen ipsi instrumento sub finem inserere, & testium in genere meminisse.

[25] [& homo moribundus,] Fides fit… per me Dionoram Calo Bitectensem, testem X ex supra nominatis, quod ab annis circiter XXV Franciscus Antonius de Uulpis maritus meus, gravissimo correptus morbo, extra spem vitæ depositus sit a medicis, nullum humanum remedium invenientibus, quo minus cito moreretur. Ego vero recordata a gloriosi illius B. Jacobi, qui apud Observantes quiescit, vovi Patribus conventus ipsius dare eleemosynam, ea conditione ut ipsi orarent pro conjugis mei salute: sequentique mox nocte recepi desideratam gratiam, cujus testimonium subsignavi, crucem propria manu formans, Bitecti X Februarii MDCXXVI, coram Donno Donato Antonio Citula Canonico & Notario Apostolico.

[26] Fides fit… per me Flaminiam Donati Antonii de Servillo ex oppido d Pali, quod anno MDCV, cum duo mei filii ex quartana decumberent, [an. 1605 convalescit mulier quartana laborans,] nullumque eis remedium inveniretur, a Fratre quodam conventus Bitectensis per nos transeunte habuerim particulam ex habitu B. Jacobi, Bitecti quiescentis & miraculis famosi: quam statim ac posui supra decumbentes, subito sanitas eis reddita est: & ego scribendi imperita per manum Clerici Ludovici Valcarel præsertim scribi, & a publico Notario Petro Leonis subsignandam curavi, V Februarii MDCXXVI, in Terra Pali, Barensis diœcesis.

[27] Fides fit… per me Dominicam Signorile, quod anno MDCVI, [an. 1606 alia extremis munita,] infirma ad mortem & extrema Unctione munita; cum audivissem famam miraculorum per B. Jacobum patratorum, nomen ejus cum vera fide invocaverim, & subito receperim gratiam sanitatis, faciendo cantari Missam ad honorem d. Beati. Præterea anno MDCX, videns me sterilem esse, [quæ etiam prolem ex voto obtinet,] invocavi d. Beatum, & continuo concepi filium masculum, vovens quod ipsum deferrem ad corpus Beati, ibique relinquerem vestes quibus esset indutus, quæ ibidem adhuc appensæ cernuntur. In quorum fidem ipsa, scribere nesciens, has scribendas rogavi per manum Don Josephi Luca, coram testibus & Notario Francisco Frangiono, Binetti VI Februarii MDCXXVI.

[28] [Sacrista ex curiositate corpus denudans,] Ego Fr. Jacobus de Atella, Sacerdos Ordinis Minorum Observantium, quia obligor revelare & notificare gratias receptas a Deo per intercessionem B. Jacobi de Bitecto, assero, quod cum anno MDCVI exercerem officium Sacristæ in nostro conventu Bitectensi, volui curiositatis causa videre si revera corpus integrum esset, ideoque elevatum exuerim suo habitu: videns autem quod integrum esset, iterum eodem habitu indui, & collocavi ut antea. Statim autē ut, arcam & ferratum ostiū; sensi primo unum clausi deinde alterum brachium inutile redditum, adeo ut manibus propriis cibum capere non possem. Præsumens vero infirmitatem esse ab aliquo accidenti provenientem, in eo statu per tres menses remansi, variis nequidquam medicinis utens. Tandem inspirante Domino, in vigilia S. P. N. Francisci, omnia aperui Confessario meo, promittens nihil simile tentaturum me alias. Hic mihi pro pœnitentia injunxit, ut intra capellam Beati facerem disciplinam coram ejus arca. Respondi ego, [usuque brachiorum privatus, cogitur pœnitere.] libenter id facturum me si pateretur infirmitas, per quam id nunc redditum mihi erat impossibile. Iussit nihilominus ille, irem atque obedirem simpliciter. Ivi ergo, & coram arca, quamvis brachia ad percutiendum movere non possem, cœpi recitare Miserere, genu flexus in capella: quo finito ut sensi brachio motum restitui, cœpi meipsum percutere, & sic integra ambobus brachiis sanitas rediit: neque ejusmodi infirmitatem unquam postea sensi, per Dei & B. Jacobi gratiam. Data e Melfis manu propria XVII Octobris, coram testibus & Notario Joanne Camillo Caglia Melfiensi.

[29] Fides fit … per me Lauram Castoris Bitectensem, testem XII ex supranotatis, [Servantis puer ex febri moriturus.] quod ab annis circiter viginti uno, gravissima febri correptus filius meus fuerit, ita ut nullum ei remedium inveniretur, & medici de ejus vita omnino desperarent. Ego vero, utpote devota erga B. Jacobum de Bitecto, eidem ipsum devovi, ut oraret Dominum nostrum, ut per ejus intercessionem iste meus filius sanaretur; promittens quod sanatum appendi facerem pari quantitate panum: quod reipsa, eodem brevi sanato, feci, gratias agens divinæ Majestati; & nunc in testimonium veritatis huic scripturæ, rogatu meo factæ a Don Francisco de Sanctis, signum crucis appinxi coram Notario Antonio Leonis, Bitecti, XVI Februarii MDCXXVI.

[30] Fides fit … per me Magistrum Joannem Romanum Christophori Bitectensem, quod anno MDCVIII, [& an. 1608 septimestres æger,] depositus a medicis, post gravem septem mensium morbum, qui me continuo lecto affixum tenuerat, devoverim me B. Jacobo, statimque post votum nuncupatum, receperim sanitatem. Ob quod beneficium cum d. Beatum assumpsissem in patronum meæ familiæ, anno MDCXXI pro filio meo Joanne, similiter desperato, votum faciens eleemosynæ Fratribus præstandæ, subita illius sanitate recreatus mox fui; [ac postea ejus filius & uxor,] & pro accepta gratia tres frumenti tumulos obtuli: ac rursum uxore mea etiam infirmata, novo me voto obligans pro hac quoque obtinui gratiam concupitam, & labarum cruci affigendum obtuli; & hasce litteras, manu propria subsignatas, scribendas rogavi per D. Hyacinthum Contessam, coram testibus & Notario Donno Donato Antonio Citula, die VIII Februarii MDCXXVI.

[31] [an. 1612 mulier ex sanguinis fluxu periclitans,] Fit fides per me Catharinam de Scirocco, legitimam conjugem Antonii della Badesca civis Bituntini … quod annis proxime præteritis ac nominatim MDCXII, cum ex fluxu sanguinis, per tres menses durante, lecto decumberem, ita graviter infirma, ut medicis nullum remedium invenientibus morti me propinquam crederem; devovi me B. Jacobo Bitectensi & subito sanata fui: in cujus fidem præsentibus manu mea signum crucis adscripsi, coram Notario qui has scripsit Joanne Laurentio Manzani & testibus, Bitunti XIV Martii MDCXXX. Quod Instrumentum non ante examen testium, ut priora & sequentia cetera, sed eodem finito, coram Episcopo præsentatum fuit anno jam notato, & die XV ejusdem Martii.

[32] Fit fides … per me Fr. Stephanum Bituntinum, Sacerdotem Ordinis Minorum Observantium, [an. 1613 Guardianus Bitect.] quod circa annum MDCXIII fuerim Guardianus constitutus conventus nostri Bitectensis; ubi in quodam ecclesiæ angulo ad dexteram consignatum mihi fuit corpus, quod dicebatur esse B. Jacobi, intra arcam crystallinam quatuor palmis elevatam a terra, cum multis miraculis circumcirca appensis. Habitavi istic ultra annum, quo tempore vidi multum concursum tam civium quam vicinorum ad d. corpus: inter alios autem venit D. Antonius del Tufo, filius Marii del Tufo Marchionis f Minerbinensis: venit autem cum multo comitatu suorum vassallorum, [excipit Marchionem Minerbinensem miraculo sanatum,] ad reddendas gratias d. Beato, pro reddita sibi sanitate ex letali morbo, & conventui propterea donavit ducatos decem. Eodem tempore venit quidam ex Mondugno, nomine Joannes Antonius Chimento, cum uxore & liberis, adferens vas olei ex voto, eo quod cum uxor parere non valeret, ipse ad B. Jacobnm recurrens, hæc verba dixisset; Ex hoc cognoscam impetraturum me desideratam gratiam, si manum immittens loculis præcise extraham pretium unius vasis oleacii. Idque sic publice professus est. Item cum eodem tempore corruisset coquina, nec haberent amplius Fratres, [& auxiliū Beati pro reparanda coquina experitur,] propter summā pauperiem loci, ubi vel se calefacere vel ad alios necessarios usus struere ignem possent, ego tamquam Guardianus Barium me contuli, & ad usuram sumpsi a Iosepho Sala mercatore aliquam pecuniæ summam, ad restaurandam ruinam: cumque jam fornicem reposuissemus, & ad extinguendum debitum paratam jam haberem pecuniam; contigit d. mercatorem incidere in gravissimam infirmitatem & voto ad B. Iacobum facto convalescere; quare Bitectum veniens, & ad conventum pro reddendis gratiis accedens, non solum remisit usuram usque ad id tempus debitam, sed alias etiam eleemosynas attulit… In quorum fidem præsentes propria manu scriptas subsignavi XXVIII Ianuarii, MDCXXVI, subscribente & attestante Notario Apostolico D. Laurentio Rogerio Rubeo, absque expreßione loci: quæ autem hic omisimus ea habentur supra num. 15.

[33] Fides fit per me Sororem Iacobam de Altobella Bituntinam; [an. 1614 sanatur ægra septimestris,] quod cum anno Domini MDCXIV mater mea ex incurabili infirmitate septimum jam mensem decumberet, voverim B. Jacobo Bitectensi quod ad eum cum vera fide accedens, & a porta ecclesiæ usque ad ejus corpus linguam g trahens per terram, curarem ibi dicendum sacrum: eo que voto facto,subito recepi petitam gratiam: & quia litteras non didici, hasce a Michaele Angelo Ambrosii scribendas rogavi in civitate Gravina h, VII Februarii MDCXXVII, coram quatuor testibus & Donno Francisco Antonio Iacono Bituntino Notario Apostolico subscribentibus.

[34] [an 1616 Bitecti Dominus tertianis laborans,] Fidem facio ego Bartholomæus de Amatis, artis Medicæ Doctor, quod annis elapsis & proprie anno Domini MDCXVI, in mense Decembris, Illustrissimus quondam Alfonsus Caracciolus, utilis Dominus civitatis Bitecti, laborabat tempore prædicto duabus continuis i terzanis absque aliquo intervallo febris. Huic in somnis apparuit B. Jacobus, cui votum fecit, in prima die qua bene valebat confiteri peccata sua in templo d. B. Jacobi: unde matutino tempore invenimus d. Dominum absque febre. Votum fuit argenteum, & reliquit in d. Templo B. Jacobi, & hoc me præsente; & observante, quod per quadraginta dies numquam febris cessavit nisi tempore votionis: & in fidem veri hic me subscripsi. Datum Bitecti die XXX mensis Augusti MDCXXVII. Ego qui supra de Amatis manu propria, coram Notario Donato Antonio Russano Bitectensi.

[35] Fides fit per me Don Alexandrum Panecotto, Sacerdotem & Canonicum Cathedralis ecclesiæ Bitectensis, ex supra nominatis testem V, [an. 1617 Canonicus Bitect. graviter ægrotans,] quod anno MDCXVII mense Martio, lecto decumbens cum gravi infirmitate & periculo vitæ, absque spe humani auxilii, cum dies aliquam multos pessime habuissem, tandem accersiverim Patrem Guardianum Fratrum Minorū Observantium S. Francisci patroni mei, ad hoc ut ex caritate oraret pro mea salute ad Dominum & ad B. Jacobum: quod ille libenter se facturum addixit: deinde post dies nonnullos cum aliis quibusdam Fratribus accessit ad me, ferens k pileolum B. Jacobi, eumque capiti meo devote imposuit. Hunc autem cum ita retinuissem in capite duobus diebus, adeo celeriter recuperavi sanitatem, ut intra dies quindecim de lecto surgens, accesserim ad locum beati corporis, gratias Deo ipsique Beato acturus: & in horum fidem præsentes mea manu scripsi atque subscripsi, Bitecti XX Februarii MDCXXVI, coram testibus quatuor, & D. Donato Antonio Citola ut Notario.

[36] [puer moribundus,] fit fides… per me Lauram Paschalis Bitectensem, nunc Bitunti commorantem, quod cum anno MDCXVII, filius meus ægrotaret ad mortem, audiverim narrari miracula facta per B. Jacobum Bitectensem; & voverim me, si filius convalesceret, discalceatam ituram, a portis Bituntinæ urbis usque ad portam conventus in quo illius corpus requiescit. Quod & præstiti, voti compos effecta; & litterarum rudis hasce scribendas dictavi, per Doctorem Ferrantem Filioli Molfettensem, Bitunti, IV Februarii MDCXXVI, coram testibus & Notario Francisco Antonio Jacono.

[37] [mulier usu manuum privata,] Fides fit per me Sororem Agnetem Bisantis, Bituntinam … quod anno l MDCXVII, infirmata frigidis quibusdam defluxibus, usum membrorum amiserim, adeo ut per annum integrum non potuerim manus ori admovere: cum autem ex vera devotione & fide vovissem B. Jacobo quod nudis pedibus ad corpus ejus accessura & Missam cantandam curatura essem, subito recepi sanitatem, Deum & B. Jacobum laudans: qua de re hasce dictavi Michaeli Angelo Ambrosii, & per testium publicique Notarii Francisci Antonii Jaconi subscriptionem firmandam curavi, uti iidem subscripti inveniuntur, omisso die & loco subscriptionis.

[38] [& trimestris infirmus,] Fides fit … per me Dominicum Bizantii Bitectensem, quod anno MDCXVII per trimestrem infirmitatem eo adductus, ut tandem ipse me vix possem in lecto commovere, auditis B. Jacobi mirabilibus, eidem me devoverim, promittens cum tota familia mea septem sabbatinis diebus continuis accedere ad ejus corpus, ibique Missam decantandam curare. Mox autem gratiam consecutus, & votum implevi, & tabellam beneficii testem appendi; nunc autem, quia scribere nescio, per Joannem Hieronymum Stellaccium præsentes scribendas, & per Notarium Franciscum Antonium Jaconum, coram testibus pariter subscribentibus authenticandas curavi, Bitunti IV Februarii MDCXXVI.

ANNOTATA.

a Terlizzi, medio fere inter Bitectum & Barlettam itinere, 5 p. m. a littore Adriatico, ubi fundatum conventum anno 1500, asserit Waddinghus.

b Vix tribus ab invicem milliaribus distant Binettum & Bitectum: ab hoc igitur longius quam ab illo distat locus qui dicitur lacus Binetti.

c Non fuit visum operæ pretium aut hic aut in sequentibus describere ipsorum testium nomina: quippe qui nontestentur de ipso miraculo, tamquam a se viso, sed solum quod viderint ista scribi & notari. Multo etiam magis omittendas duximus ipsas, Testium & Notariorum subscriptiones; ut autem id faceremus commodius eorumdem fecimus mentionem in fine cujusque instrumenti, licet ipsa ejus clausula paulo aliter ordinetur in autographo, eo scilicet modo quo in sequenti instrumento exempli causa additur.

d Palum oppidum, vix tribus p. m. Bitecto dißitum, ad Orientem.

e Melfi, Episcopalis civitas in confiniis Lucaniæ & Apuliæ, Romanæ Sedi immediate subjecta, distat Bitecto circiter 50 p. m. ad montium radices.

f Minerbinum, Episcopalis civitas inter Canosam & Venosam, haud procul ab Aufido fluvio, Bitecto autem distans p. m. circiter 34.

g Ita intelligo, quod phrasi vernacula hic dicitur, andar lingua rogoni: si fallit conjectura, corrigat peritior alius.

h Gravina, Episcopalis Sedes sub Bariensi Metropoli, Ducali insignis titulo, Bitecto 20, Bario 30 p. m. distans.

i Quia hoc instrumentum, unum ex omnibus, non Italice,sed Latine scriptum erat, nolui quidquam mutare, quamvis terzana pro tertiana Italicum sit.

k Italice, Berretta seu Coppolino, quod ideo notare visum, quia postrema vox minus alibi per Italiam nota est: ubi copola in aliam significationem usurpatur, scilicet pro tholo templorum rotundo, sic dicto a forma pileum referente; nam quod copola pileum significarit, patet ex hoc illius diminutivo: & sic etiam in sequentibus aliquot instrumentis ipsum primitivum usurpatur. Radix videtur esse Teutonicum kop, vertex, caput.

l Ita Latine reddo, quod hic & supra num. 27, scribitur vernacule Cionco, unde cioncare truncare, & spada cionca gladius sine cuspide: alias Cionco significat communius temulentum, & cioncare inebriare.

CAPUT V.
Miracula ab anno MDCXIX usque ad MDCXXIII, inclusive.

[39] Ego Fr. Bernardinus de Gravina, Sacerdos Ordinis S. Francisci Minorum Observantium Provinciæ S. Nicolai, ætatis annorum LXX, in religione annorum LIII, nunc Guardianus venerabilis Conventus S. Mariæ della Nova in terra Terlizzi fidem facio… qualiter anno MDCXIX, cum essem Guardianus Conventus S. Francisci in civitate Bitecti… accidit ut Illustrissimus D. Alfonsus Caracciolus, [An. 1619 Guardianus cunctatus novo habitu corpus induere,] filius D. Balthasari Caraccioli Marchionis Bitectensis, febri gravatus pro recuperanda sanitate votum voveret B. Jacobo; votum autem erat curare novum habitum sancto corpori faciendum. Cum ergo sanitate recepta eumdem habitum ex voto confectum mihi tradidisset, & ego vererer, ne corpus eatenus integrum fortassis inter manus meas dissolveretur, dum vestes mutare tentarem; distuli mandatum exequi, donec sententiam Patris mei Provincialis, tunc non longe absentis, inquisivissem: verum hic mihi rescripsit, quod ad me divertere non posset, sed recta Hydruntum peteret istic concionaturus: si tamen res aliqua momenti majoris esset, ob quam colloquium ejus expetebam venirem ipse Barium, qua erat transiturus. Ivi illuc & de multis quidem negotiis locutus sum; de mutatione autem habitus, quæ præcipua erat expetiti colloquii causa, nec verbum quidem. Cum igitur ad tria milliaria Bario recessissem, meam ipse recognoscens & incusans oblivionem, decrevi tandem nihil mutare usque dum Provincialis ad conventum ex more visitandum adesset. [a Beato per visum apparente increpatur:] Verum sequenti nocte per visum mihi apparuit B. Jacobus, increpans ac dicens, Quare non fecisti; ac jubens ne quid formidarem. Distuli nihilominus obedire, ideoque & secunda & tertia nocte rediit eadem visio mandantis, idque aspectu severo, ne cunctarer diutius. Ergo mense Februarii, quodam die Martis mane, vocavi ad me Fr. Paulum Bituntinum, Sacerdotem annosum, & quæ vidissem audivissemque eidem communicavi. Suasit hic ne differrem mandata exequi: nihil me facturum absque exemplo prædecessorum meorum, qui idem antehac fecerant. Tunc accersito insuper Fr. Jacobo Bituntino, Sacerdote annorum triginta, clausimus ecclesiam, ablatoque veteri habitu induximus novum: [hic mandatum clam exequitur:] veterem autem in sacristia recondens, mandavi dictis jam Fratribus ne quidquam eorum, quæ egeramus, revelarent. Abierunt illi, me solo in sacristia remanente; cum ecce pulsari ad portam conventus audio, ad eamque reserandam ipsemet accedens inveni virum secularem, qui rogatus quid vellet, rogavit sibi pro Dei amore darem aliquid de veteri habitu, quem ipsa hora sumpseram de sancto corpore. Quæsivi, quis ei talis mutationis dedisset indicium. Respondit ille, Nihil id mea referre, se scire quid peteret. Dedi ergo eidem particulam aliquam, [sed res miraculose & subito vulgatur.] abeuntemque visu prosecutus urbem versus, neque cognoscere hominem potui, neque interrogando alios quemquam inveni qui ipsum a se visum sciret. Res interim ipsa sive miraculum tota civitate vulgatum fuit. Addo, intellexisse me a senioribus, quod D. Felix San-Severina, Gravinæ Ducissa, febri quartana male laborans, [Gravinæ Ducissa digitum mordicus auferens,] cum apud corpus B. Jacobi triduo perseverasset orans, obtinuerit gratiam sanitatis; revertens autem ad propria petierit ab eo, qui tunc erat Conventus Guardiano, liceret sibi proprio ore sanctum corpus exosculari. Id autem dicebant fecisse tam industrie, ut inter osculandum digitum e manu mordicus abstulerit, nemine factum observante. Verum ubi muros conventus esset egressa, tantam subito extitisse tempestatem, tonitruis, fulminibus, imbribus fœtam; ut quæ lecticam portabant jumenta, nec unū quidem passum progredi valerent. [eum restituit tempestate compellente:] Jussisse ergo ipsam verti lecticam, indeque egressam, confestim ad sacram arcam rediisse; & restituisse cum lacrymis digitum, sequente mox aëris serenitate: atque ita in suam civitatem salva rediit: digitus autem ille servatur intra arcam ipsam crystallinam una cum corpore, seorsim inclusus vasculo argenteo inaurato a. In quorum fidem hasce scriptas manu Fr. Cataldi Tarentini, manus meæ subscriptione & conventus nostri sigillo munivi, coram Josepho de Antonellis Terliciensi, Apostolica & Regia auctoritatibus Notario, Terlicii, III Februarii MDCXXVI.

[40] [ictus sclopi evadit innoxius voto facto:] Fides fit… per me Angelam Rutilianam Bitectensem, Testem XVII ex prænominatis, quod cum anno MDCXIX Bitecti in statione esset cohors una militum, quibus stipendia & subsidia consueta prompte dabantur a civitate, duo eorum venerint in domum meam, sclopis instructi, exigentes a meo marito Jacobo de Modugno aliquid recocti b lactis, quod quia hic excusabat penes se esse; sclopū in maritum meum solvit unus: ego vero id conspiciens ad B. Iacobum me converti, ut illæsum mihi maritum servaret. Res mira! Ictus absque vulnere fuit: & ego in gratiarum actionem vovi, quod integro uno mense pedibus nudis quotidie irem ad corpus ejus visitandum, propter gratiam obtentam: atque in testimonium veritatis præsentes signo Crucis signavi ipsa, Bitecti VIII Februarii MDCXXVI, coram testibus & Antonio Leonis Notario.

[41] Fides fit… per me Rebeccam Cortese, uxorem Bonaventuræ Naturalis Bitontini, [& fluxus sanguinis sistitur.] quod reducta ad mortis articulum ex fluxu sanguinis incurabili; subito eumdem reprimi senserim meque sanatam, ut me puro corde devovi B. Iacobo. In cujus rei fidem, coram marito meo testibusque duobus, ac Notario Angelo Antonio Morea Bituntino, has scribi jussi signarique, Bitunti XII Martii MDCXXVII.

[42] Fides fit… per me P. Fr. Bonaventuram de Altamura, [An. 1220 Sacerdos Minorita moribundus resurgit,] Sacerdotem Ordinis Minorum Observantium, quod cum anno Domini MDCXX, depositus a medicis & jam jam spiritum Deo redditurus, mortuo similis per triduum jacuissem; patruus meus P. Fr. Angelus de Altamura, magna cum fide ivit ad conventum nostrum Bitectensem, indeque attulit quemdam B. Iacobi pileolum, variis ægrorum curationibus notum: qui statim ac capiti meo impositus est, cum admiratione circumstantium convalui ego, & gratias Deo reddidi: nunc vero hanc propria manu scripsi atque subscripsi, VI Februarii MDCXXVII, subscribentibus pariter Fr. Cherubino de Altamura Guardiano Grumensi, Fr. Gratiano de Altamura, & Fr. Bernardino de S. Bono, atque Notario D. Joanne Angelo Christina Primicerio terræ Binetti.

[43] Fides fit … per me Clorindam Calo, uxorem legitimam Petri Ludovici Fontonellæ, [mulier a diuturno dolore pectoris,] Bitectensem, quod anno MDCXX, oppressa gravi dolore pectoris, qui totis duobus annis nullam mihi requiem noctu diuque permiserat; post varios medicos & medicinas frustra consultos adhibitasque, recordata fuerim B. Jacobi, eumque cum gemitu & lacrymis orare cœpi, ut apud Dominum pro me intercedens, finem cruciatui tam diuturno daret. Et hac oratione facta, subito me sensi relevatam, neque amplius tale quid passa sum. Testor insuper quod circa annum MDCXXIII, prole gravida viderim in somnis B. Jacobum: qui mihi dixit, quod intra duos menses moritura essem. Ego vero me gravidam recordata totoque consternata animo, [& puerperio periculoso liberatur;] Ergo, inquam in puerperio extinguar? Respondit Beatus, quod filiam parerem. Ast ego: Nullus igitur Sanctorum intercedet pro me, ut mortem evadam? Intercedet aliquis, reposuit ille, atque disparuit. Experrecta a somno, optimeque agnoscens notum mihi Beati vultum (quippe quem Patronum proprium habeo) quæ videram audieramque narravi pluribus, & antequam elaberetur secundus a visione mensis, qui erat graviditatis octavus, in morbum medicis desperatum incidens, enixa sum filiam & vitam servavi, orationibus ut credo B. Jacobi eam gratiam mihi impetrantibus: ideoque has Cruce expressa signavi, Bitecti VII Februarii, coram testibus & Notario Antonio Leonis.

[44] Ego Franciscus Nicolai, Canonicus Cathedralis Bitectensis, fidem facio… [item Canonicus Bitectensis a febri,] quod anno MDCXX mense Augusti, in oppido Binetti graviter infirmatus, cum diebus jam pluribus pessime habuissem, devovi me toto corde B. Jacobo Bitectensi, ut Deus & B. Virgo Maria ejus precibus exorati mihi succurrerent; atque rogavi P. Guardianum Conventus S. Francisci, qui mihi infirmo assistebat, ut dignaretur ferre ad me pileolum, quo Beatus utebatur cum viveret, quique in ejus conventu pro Reliquia servabatur. Qui eumdem allatum manibus propriis capiti meo imposuit; & ego intra duos dies liber a febri denique per gratiam Dei convalui: nunc autem testimonium veritati reddere postulatus, præsentes manu propria scripsi atque subscripsi, coram testibus de Capitulo nostro & D. Donato Antonio Citula, ut Notario. Vtique Bitecti, quod tamen non exprimitur; uti neque dies mensis neque anni numerus.

[45] [An. 1621 juvatur morbo trimestri laborans,] Fides fit… per me Diaconum Joannem Bapt. Vulpis, eumdem qui supra Testis IV prodiit, quod anno MDCXXI mense Octobris, adeo ægrotarim, postquam trimestri integro decubuissem; ut tandem medici renuntiarent actum esse de vita. Igitur reminiscens miraculorum per B. Jacobum quotidie coruscantium, postulavi P. Guardianum, ut accederet ad me cum pileolo Beati: quod cum ille fecisset, & ipsum capiti meo imposuisset, intra paucos dies liber a febri fui & ab omni infirmitate. [& a variis periculis eruitur:] Deinde in pluribus aliis periculosis casibus constitutus, ex omnibus salvus evasi, invocato B. Jacobi patrocinio: in quorum fidem hasce manu propria scripsi atque subscripsi, Bitecti X Febr. MDCXXVI, coram testibus & Notario D. Donato Antonio Citula.

[46] [item alterius uxor & filius ægri.] Fit fides… per me Doctorem Josephum Mele, quod cum anno MDCXXI graviter infirmarer, Lucretia Regna, uxor mea, posuerit supra me particulam ex habitu B. Jacobi; & per Dei gratiam atque intercessionem Sancti recepi sanitatem. Testor insuper, quod annis præteritis filius meus Franciscus Carolus, ex variolis tam graviter laborans, ut judicarent medici brachium ejus unum inutile remansurum; simili particula adhibita convaluerit. Ita affirmo manu propria, coram testibus & Notario Antonio Leonis, Bitunti, X Februarii MDCXXVI.

[47] Fides fit per me Dominicum Paganum Gefuni, commorantem in terra c Grumi… quod anno MDCXXII mense Februario, [An. 1622 oculus a læsione salvus præstatur,] nocte quadam iter equo faciens, impegerim cum oculo dextro in truncum d amygdali ramum, quæ percussio sonum dedit qualem vesica vento turgida in parietem impacta ederet; simulque superiorem palpebram mihi diffidit, oculo ipso intacto & illæso, eo quod nomen gloriosi B. Iacobi invocassem: ideoque ad honorem Dei Omnipotentis atque ipsius Beati, hasce mea manu scripsi atque subscripsi, Grumi XVI Februarii MDCXXVI, coram testibus & D. Nicolao Antonio Mancinello Notario Apostolico.

[48] [an. 1613 curatur mamilla exulcerata,] Fidem facio ego Laurentia Ioannis Petri de Treglia, Bituntina … quod anno MDCXXIII in una e mamillarum patiens incurabile malum, cum duabus aperturis; quia medici illud incurabile esse asserebant, recurri tamquam bona Christiana ad B. Iacobum Bitectensem, orans devote atque promittens quod ad ipsius ecclesiam pedibus nudis accederem: atque ita intra paucos dies, nulla adhibita medicina, redintegrata mihi mamilla est, per solam Dei & beati viri misericordiam: ideoque, scribere ipsa non valens, præsentibus per manum Hieronymi Santermi Notarii scriptis, manu mea Crucis signum appinxi, Bitunti, IV Februarii MDCXXVI, coram prænominato Notario & testibus.

[49] [febris insanabilis,] Fides fit … per me Olympiam Frezzam Bitectensem, quod anno MDCXXIII febri laborans incurabili, meque B. Jacobo commendans, statim atque accepi in capite pileolum Beati ad me delatum, subitam senserim sanitatem a morbo tam gravi, cum vovissem habitum ipsorum Fratrum suscipere & gestare usque ad mortem, meque in ipso templo, ubi corpus illius jacet, sepeliendam: cui voto filia mea addiderat, se quoque per unum continuum mensem illuc accessuram nudis pedibus. Nunc vero præsentes scribi jussi, manu D. Alexandri Panecotti, & signum Crucis manu mea subjunxi, coram testibus & Notario D. Donato Antonio Citula, Bitecti, IX Februarii MDCXXVI.

[50] [biennalis infirmitas,] Fides fit … per me D. Claricem della Nos de Galignano, quod cum anno MDCXXIII gravi duorum annorum infirmitate laborarem, & dominus ac maritus meus D. Hieronymus Valcarcel Bitectum ivisset ad corpus B. Jacobi istic, pro mea sanitate deprecaturus; statim atque hic domum rediit, sanam me reperererit. Nunc autem in testimonium veritatis, cum d. maritus meus domo absit, præsentes dictavi, scribendas manu Ludovici Valcarcel Clerici, meaque propria manu subscripsi, coram testibus & Notario Apostolico Don. Petro Germino, in oppido Pali, V Februarii MDCXXVI.

[51] Fides fit … per me Ioannellam de Malderis, Testem XIV supra, [Captivi a Mauris liberantur,] Bitectensem, quod cum anno MDCXVI, maritus meus Nicolaus Antonius Azzuolo & filius Ioannes Bapt. Azzuolo per mare Adriaticum navigantes in Cretam, transita Corcyra insula capti essent a piratis Mauris, & Bisertam f abducti in servitutem, ibique ad octo continuos annos detenti; ego, audito ipsorum ac meo infortunio, recurri ad B. Iacobum; & sæpius illius corpus visitans, ut per intercessionem ejus ipsorum liberationem impetrarem a Deo, tandem vovi, quod si gratiam petitam obtinerem, continuo uno mense discalceata illuc venirem. Res mira! modico post votum nuncupatum elapso tempore, maritus meus mihi rediit; eoque ferventius preces & supplicationes continuanti, intra biennium allatus est etiam de filio nuntius, quod e captivitate feliciter effugisset. Quem deinde post paucos dies salvum atque incolumen domi meæ vidi gratias agens Deo & Beato, qui preces meas exaudierant; & præsentes per manum filii mei prædicti g scriptas, Cruce appicta signavi ipsamet, coram testibus & Antonio Leonis Notario, qui oblitus fuit diem & annum addere, ac nomen civitatis Bitectensis in qua hæc acta sunt.

[52] [& ab inimico pluribus vulneribus sauciatus.] Fides fit … per me Catarinam Cornaro, Bitectensem, qualiter præteritis annis quidam meus cognatus, gravissimæ inimicitiæ implicitus Conversani, per plures menses sustinuerit adversarii sui insultus; a quo demum variis letalibus ictibus percussus in capite, extra spem vitæ habebatur. Tam funesto casu intellecto converti me ad B. Iacobum, vovens argenteam lampadem, si vulnerato vita servaretur: quod me obtinuisse intra paucos dies apparuit, & ego præsentes curavi scribendas per manum D. Francisci de Sanctis, coram Antonio Leonis testibusque rogatis, Bitecti, XIII Februarii MDCXXVI. Est autem Catharina Testis XVIII inter prænominatos.

ANNOTATA.

a Hujus digiti, in tali capsula a se visi, meminit etiam Notarius Antonius Leonis, in eo quod de perpetuo Beati cultu condidit instrumento sub die 2 Martii 1626: quod inter alia præsentatum, quia aliud nil continet, taciti præteribimus.

b Italice Ricotta. intelligitur autem de crema seu cremore lactis.

c Grumum oppidum, Bitecto vicinum, intra tertium milliare versus meridiem.

d Vernacule scribitur Stroppone, in eodem significato, quo alii Itali dicunt stroncone augmentativum a Teutonico stronck, arbor trunca: prior dictio deduci videtur a Latino Stirps quasi stirpone, ac per metatesim strippone, factaque vocalis alteratione stroppone. Sed & Stropen Teutonibus spoliare denotat, ut foliis virgisque tenutoribus exutus ramus hinc quoque potuerit nomen sumpsisse, uti a radicibus-Teutonicis sumpserunt originem plurimæ aliæ voces in Italica lingua.

e Pro voce mamilla, in originali instrumento ponitur Zizza, alibi rarius usitata vox.

f Bizerta, regni Tunetani urbs, Afris Bensert dicta, portu capaci commoda, sed piratarum statione infamis, ex veteris Vticæ ruinis natam plerique volunt.

g Hanc liberationem mariti ac filii in suis depositionibus narrans Ioannella prædicta, de filio suo addit, qui nunc est Capucinus.

CAPUT VI.
Reliqua miracula authentica in judicio exhibita.

[53] [An. 1624 curatur latifera febris,] Fides fit… per me Donnum Bernardinum dello Melone, Bitectensem, qualiter anno MDCXXIV mense Augusti, per vehementissimam eamdemque judicio medicorum incurabilem febrim, ad mortis deductus discrimen præsentissimum, commendaverim me B. Jacobo: quem recordor sequenti mane mihi apparuisse, ac sanitatem subito reddidisse. Actis igitur Deo omnipotenti beatæque Virgini gratiis, quod me per intercessionem B. Jacobi liberassent a morte, promisi quod per annos quinque procurationem conventus susciperem: in quo munere etiam nunc versor, & hasce propria manu scripsi subscripsique, coram testibus & Notario D. Donato Antonio Citula Bitecti X Februarii MDCXXVI. Est autem hic Bernardus testis IX supra.

[54] Fides fit … per me Rosam Raphaelis de Grumo, commorantem Bitecti, [& alius desperatus morbus,] quod desperata a medicis ob morbi quem patiebar gravitatem, petierim mihi portari pileolum B. Iacobi; eoque mihi imposito, senserim me positam extra periculum: deque hac & aliis pluribus gratiis receptis divinæ Majestati ipsique B. Iacobo me obligatam agnoscens, præsentem, manu Mag. Francisci Duda mariti mei scriptam, subnotata Cruce firmavi, coram testibus & Notario, D. Donato Antonio Citula, Bitecti, XII Februarii MDCXXVI.

[55] [juvatur parturiens ad tres filios simul edendos,] Facio fidem ego Lucretia Lombarda … quod anno MDCXXIV mense Decembri, in partu periclitans, imo desperata ab obstetricibus, cum ex animo ad B. Jacobum devote me convertissem, venit ad me P. Guardianus, istius Beati pileolum ferens; eumque meo capiti imposuit, recitans Letanias Beatissimæ Virginis cum antiphona Regina cæli: & subito recepi gratiam pariendo tres filios masculos: qui omnes beneficio Beati baptismum perceperunt, & proximo triduo evolarunt in cælum. Et quia scribere nescio, præsentes scribi curavi per manum Francisci Spataro, qui præsens adfuit receptæ gratiæ: scripsit autem, & ego signum Crucis apposui, coram testibus & D. Donato Antonio Citula, Bitecti XII Februarii MDCXXVI.

[56] [sanatur septem annis membrorum usu privatus,] Fides fit … per me Angelam de Capana Bitectensem, quod cum anno MDCXXIV maritus meus Antonius Petri-grandis, septem continuis mensibus jaceret frigore quodam dolorifico impeditus ab omni membrorum usu, neque die noctuque requiem capiens præ cruciatu; vovi illum B. Jacobo, promittens me in ejus ecclesia curaturam sacrificium Missæ: deinde a Patribus petii modicum bombacis & olei ex lampade ipsius Beati: quibus inunctus maritus meus, subito melius habuit: prout hisce attestor, per me notatis signo Crucis, coram testibus & Notario Antonio Leonis, Bitecti, XI Februarii MDCXXVI.

[57] Fides fit … per me Clericum Donatum Antonium Giannini, [item æger unus,] superius Testem VIII, quod anno MDCXXIV mense Septembri, graviter infirmatus ex febribus mortique vicinus, voverim me B. Jacobo, & pileolo ejus supra caput accepto statim receperim sanitatem; in cujus rei testimonium hasce propria manu scriptas & subscriptas dedi, Bitecti, XVI Februarii MDCXXVI, coram testibus & Antonio Leonis Notario.

[58] Fides fit per me Ambrosium Marcianum, ex oppido a Tramunti, habitantem Bitunti… quod anno MDCXXV correptus febribus & desperatus a medicis ac morti vicinus, [alterque morti proximus.] cum audivissem miracula per B Jacobum facta, ad eumdem me ex animo converterim, vovens personaliter accedere ad illius ecclesiam, ibique offerre intorticium unum, & Missam cantandam curare: eoque voto facto mox fui restitutus sanitati: quod ita accidisse propria manu subscribendo affirmo, coram testibus & Notario Hieronymo Santermo. Dies, annus & locus non additur, sed facile est ex præcedentibus intelligere, Bitunti saltem rem scriptam esse.

[59] Fides fit … per me Nardam Nicolai Misurielli, quod anno proxime præcedenti b MDCXXV graviter patiens in mamillis, [An. 1625 post sanatam mulieri mamillam,] quarum una jam septem ulceribus hiabat, cum magno vitæ meæ periculo; postquam me devote commendavi B. Jacobo Bitectensi, eamdem mamillam habuerim tam sanam nitidamque atque unquam antehac. De quo beneficio gratias referens Deo atque B. Jacobo, curavi in ejus ecclesia cantandam Missam; & in fidem prædictorum curavi hasce scribendas Bitecti IV Februarii MDCXXVI. [curatur ejusdem filia fluxu sanguinis,] Deinde profiteor, quod cum filia mea quædam septennis, ob fluxum sanguinis deposita esset a medicis, facto pro eadem voto in honorem B. Jacobi, subito eamdem habuerim sanam; & prout voveram ante corpus ipsius Beati stiterim. Quæ me sic esse testatam, scribente D. Josepho Agera, affirmant qui præsentes fuere testes, cum Notario Joanne Laurentio Manzari.

[60] Fides fit … per me Mag. Andream Nicolai Arbero Bituntinum, [item quartana exhaustus,] quod anno MDCXXV quartana laborans, itaque exhaustus ab eadem, ut victum mihi lucrari c non possem; cum devote accepissem aliquid ex habitu B. Jacobi Bitectensis, subito receperim sanitatem; & quia ipse litteras ignoro, præsentes scribi jussi a D. Josepho Fortunio, coram testibus & Notario Hieronymo Santermo subscribente, die IV Februarii MDCXXVI.

[61] Fides fit… per me Jacobam de Mastro Bitectensem (quæ supra est Testis XI) quod anno MDCXXV mense Augusto, [& alius letali febri,] quia filius meus gravi morbo & febri vehementissima laborabat, nullis remediis proficientibus, votum B. Jacobo nuncupavi quod essem totum unum mensem continuatura: quod etiam complevi sanitate filio meo reddita: prout hisce, per Jacobum Franciscum Rizzo scriptis, & a me Cruce signatis, protestor XV Februarii MDCXXVI, coram testibus & D. Donato Antonio Citula Notario.

[62] [item tertianam patiens,] Fit fides per me Gesimunnum della Batessa … quod anno MDCXXV febri implicitus tertianæ, ab eaque pene adductus ad mortem, voverim pedibus nudis Bitectum ire, eoque ferre stipem pro Missa dicenda: & mox sanitati redditus votum compleverim, & scribendi ignarus præsentes dictaverim Josepho Vacca Notario, Bitonti VII Februarii MDCXXVI, coram testibus & Notario Francisco Antonio Jacono.

[63] Fit fides per me D. Victoriam de Grisullo Bituntinam quod anno MDCXXV pessima febre fuerim lecto affixa: sed me convertens ad B. Jacobum, [& mulier febricitans,] cum voto eundi Bitectum & Missam ibidem curandi, subito fuerim persanata: quare hasce volui scribi a Notario Iosepho Vacca, Bitunti, VII Februarii MDCXXVI, coram testibus & Notario Francisco Antonio Iacono.

[64] Ego Francischina Sferza Bituntina per præsentes confiteor… quod anno MDCXXV soror mea fuerit ægrota & deposita a medicis: [alia ad mortem ægra,] quam cum B. Iacobo fidenter devoteque commendassem, vovens ad ejus ecclesiam nudis pedibus accedere & Missam ibi dicendam curare; subito ipsa soror mea plenam recepit sanitatem, cum maxima consolatione nostra: de quo sit laus Deo & Beato. Amen. Deinde in testimonium dictorum hasce scribi jussi, per D. Iosephum Agera, quia scribere ipsa nescio, coram testibus & Notario Ioanne Donato Raputo, Bitunti V mensis Februarii MDCXXVI.

[65] [& prægnans cum periculo fœtus,] Fides fit… per me D. Fulviam del Tufo, Ducissam Grumi, quod anno MDCXXV puerperio appropinquans inciderim in morbum cum periculo fœtus: quare jussi mihi imponi capucium B. Jacobi Bitectensis, vovens ducatos decem, ad ejus corpus ferendos, si feliciter parerem. Eo facto subito sanata, peperi filiam sanam & salvam; Deoque & Beato gratias agens manu mea subsignavi præsentes, scriptas a Notario D. Nicolao Antonio Mancinelli, qui idem cum rogatis testibus subsignationi attestatur, Grumi, XVI Februarii MDCXXVI.

[66] [tum puer infirmus,] Fides fit … per me Joannem Antonium de Rosa, quod cum anno MDCXXV filio meo infirmo nullum invenirem remedium, pluribus frustra tentatis, voverim quod eum, si mihi salvus daretur, in Dei & B. Jacobi honorem induerem habitu S. Francisci: & petitam gratiam consecutus, signum Crucis adnotavi huic testimonio, scripto per Franciscum Jacobum Rizzo Clericum, coram Antonio Leonis Notario & testibus, Bitecti, XV Febr. MDCXXVI.

[67] Fides fit … per me Roccam de Flore d Molfettanam, Bitecti commorantem: quod a mensibus circiter quatuor, [& alius herniosus,] filius meus gravi ruptus hernia nullam potuerit capere requiem: cum igitur una noctium audirem pulsari campanā conventus S. Francisci, invocare cœpi B. Franciscum, ut orationibus suis finem impetraret cruciatui: mane autem facto d. filius meus surrexit sanus: quamobrem huic scripturæ, factæ per D. Franciscum de Sanctis, subnotavi Crucem, coram testibus & Notario Antonio Leonis, Bitecti XIV Februarii MDCXXVI.

[68] [aliusque moribundus,] Fides fit per me Bonaventuram Naturalem Bituntinum, quod anno MDCXXV filius meus Franciscus, adductus fuerit ad mortis articulum: cui cum funebrem pannum parassem ad sepulturam; ipsa vespera uxor mea, Rebecca Cortese Bitectensis, vertens se ad B. Jacobum, vovit quod filium habitu ejus indueret si is in vita relinqueretur: cumque eidem noctu visus esset Frater quidam puerum manu ducens, salvum eum reperit. Unde rogatus a me Angelus Antonius Morea Bituntinus Notarius præsentem scripsit & signavit, coram testibus, Bitunti, XII mensis Martii anno MDCXXVI.

[69] [Anno 1626 sanatur moribunda mulier,] Ego Margarita Scarascio fidem facio, quod a medicis deposita & extremis Sacramentis munita, votum fecerim dicens: O B. Iacobe, libera me ab hac infirmitate, & portabo habitum tuum per tres annos, fidemque hanc auream quam manibus teneo ad corpus tuum offeram Itaque hac ipsa nocte comparuit mihi per visum Beatus, meoque me appellans nomine, inquit, Margarita, feci tibi gratiam. Quod quia verum est, per manum D. Flavii Antonii Salaffia hasce scribi jussi, Bitecti XII Aprilis MDCXXVI, coram testibus & Antonio Leonis Notario. Est autem hæc Margarita inter testes XV, cujus cognomen ibi scribitur Scaraggio.

[70] [vir a medicis depositus,] Fides fit per me Don Ioannem Angelum Christina, Primicerium in oppido Binetto, quod frater meus Petrus Antonius Christina, mense Februario anni MDCXXVI maligna febri eaque continua infirmatus & a medicis depositus, devote se converterit ad B. Iacobum, promittens quod prima vice qua domo egrederetur Bitectum iret, ibique se appendi faciens parem grani quantitatem offerret in gratiarum actionem. Fuisse autem exauditum ejus votum monstravit sanitas mox restitui cœpta, adeo ut nunc sit extra periculum lectumque dimiserit. Quare mea manu præsentes scripsi subscripsique, Binetti, die II Martii MDCXXVI: quibus sua manu ipse Petrus Antonius signum Crucis appinxit, attestante rursum prænominato Ioanne Angelo, tamquam Notario Apostolico.

[71] [alius punctura letali correptus liberatur,] Ego Ioannes Bapt. Mandini, Iuris utriusque Doctor, civitatis Melfiensis, quia obligor testari gratias receptas a Domino Deo per intercessionem B. Iacobi Bitectensis; affirmo, quod Bitecti existens, tamquam commissarius suæ e Excellentiæ, mense Novembri MDCXXVI, correptus fuerim tanto lateris f dolore ut per quinque horas fuerim quasi mortuus. Cum autem in ista agonia jacerem, collega meus Iosephus Germinalis, habens in phiala oleum de lampade, ante corpus B. Iacobi ardere solita, eodem oleo mihi latus unxit, simulque dolorem omnem sustulit, [& iterum an. 1627.] nullo alio remedio adhibito. Anno deinde MDCXXVII mense Martio idem ego Ioannes Bapt. Mandini oppressus punctura molestissima, cui medici remedium nullum inveniebant, cum una noctium recordarer prædictæ gratiæ a B. Iacobo obtentæ, & quanta incommoda familiæ meæ essent ex morte mea obventura, d. Beatum oravi pro recipienda sanitate. Media autem nocte ipse mihi apparuit dicens: Ne timeas: quia sanus es. Et revera sequenti mane invenerunt me mei, quem credebant ipsa nocte obiturum, miraculose certificatum de vita. Ego Ioannes Baptista Mandinus manu propria; Ego Josephus Germinalis Melfiensis confirmo miraculum, in persona Doctoris Joannis Bapt. Mandini Bitecti. Ego Notarius Antonius Priosus Melfiensis fidem facio subscribendo & subsignando, Melfis XV Octobris MDCXXVIII.

[72] Hactenus instrumenta ante examen testium per Nicolaum Antonium Taurisanum Procuratorem, ut in Actis, uno eodemque die XVIII Iulii MDCXXIX præsentata. [Post examen testiū alia quædam præsentantur an. 1630,] Post citationem & interrogationem testium, finitam die XXIV Octobris anni MDCXXIX, ut patet ex Syllabo eorumdem supra producto, nihil in causa actum est usque ad XV mensis Martii MDCXXX, quando præsentata est attestatio Fabritii Carafa Episcopi Bituntini, relata num. 16; quando etiam præsentata fides facta per Catharinam de Scirocco, de beneficio sanitatis, quam anno MDCXII post trimestrem sanguinis fluxum se recepisse fatebatur, prout sequentes ordinem temporum retulimus num. 30 supra. Præsentatum est denique instrumentum sequens, quod quia est de re, uno alterove dumtaxat anno ante prædictum examen gesta, & post illud descriptum reperitur, ad hoc ultimum caput referimus & est tale.

[73] Fides fit per me Camillam g Cateriam, uxorem Joannis Vincentii Citolæ Bituntini… quod ante duos annos oppressa gravi infirmitate quam medici malum h matronæ appellant, [& unum de cohibito matronali malo.] neque post varia adhibita remedia quidquam levaminis reperiens, ac denique a medicis desperata, ferventissime commendavi me B. Iacobo Bitectensi, ad cujus ecclesiam ex voto accedens, die XXII Iulii anni MDCXXVII, preces meas ibidem devotissime fudi; ac subito per Dei misericordiam, sanitatem recepi adeo integram & constantem, ut ab ea die usque nunc nihil simile umquam perpessa fuerim: quapropter per manum Ioannis Laurentii Notarii Bituntini infrascripti has scribi jussi, easque signo Crucis notavi Bitunti XIV Martii MDCXXX. His omnibus sic descriptis & in judicio præsentatis; causæ totius Notarius publicus, ut supra num. 5 dictum est, electus & juratus; officii suvesse putavit descriptis a se actis addere quæ suam personam propius concernebant, & sunt hujusmodi.

[74] [Ipse totius causæ Notarius,] Facio plenam & indubitatam fidem ego Subdiaconus Ioannes Gregorius Citola, civitatis Bitecti, quomodo electus & substitutus fui tamquam Notarius Apostolicus in locum R. D. Bartholomæi Russi Canonici Cathedralis ecclesiæ in dicta civitate, per Dominum meum Reverendissimum, Fr. Michaelem Messerotti Episcopum d. civitatis, sub die X Iulii anni proxime præteriti MDCXXIX, ad sumendam informationem de vita & miraculis factis per B. Jacobum, existentem in Conventu Patrum Reformatorum Zoccolantium S. Francisci hujus civitatis Bitectensis. Prius autem quam ad hoc deputarer, [postquam in hoc munus consenserat,] actum fuerat mecum ab aliquibus Sacerdotibus ut tale officium acceptarem: sed quia tum adhuc eram laicus, neque unquam Bitecti fueram sed Barii commorabar, recusavi iis acquiescere. Quapropter Reverendi illi Presbyteri vehementius institerunt, meam exinde conscientiam onerantes, & ex aggerantes meritum quod essem habiturus apud d. Beatum; tandemque persuaserunt suscipere oblatum munus, prout feci, facturus ut possem optime: atque ita electus & substitutus fui, prout dictum est supra.

[75] Post dies autem quinque a d. electione, cum ita male affectum me sentirem, [cum ob morbum rediisset Barium,] ut ægre possem pedibus meis insistere, decrevi, derelicto Bitecto, ubi infirmari cœperam, Barium me revehendum curare, ubi meliores medicos & medicinas habiturus essem, mihique commodius ministraretur, utpote ibidem domum habenti & consanguineos meos. Barium advectus ex malo in pejus vergere me sensi, quamvis enim adhuc ad duos dies supra pedes me retinuissem tandem tamen lecto decumbere coactus sum circa vesperam diei sabbati. [ibi in extremo vitæ periculo positus,] Eadem vespera patruus quidam meus Bario discessit ob negotia, & amita mea infirmari cœpit: ego autem sub horam fere quintam noctis, insolito capitis totiusque corporis dolore pressus, nesciebam unde auxilium peterem. Cum igitur eodem tempore inciperem pati fluxus corporis continuos, adeoque vehementes ut intra quatuor horas sentirem me omni robore destitutum, & propinquum periculum indicarent i convulsiones pedum, brachiorum ac manuum; mori me existimans, & quia dies illucescebat, accersivi amicos, medicos & notos alios in subsidium: sed nemo venire voluit, ac ne audire quidem quid vellem.

[76] Quid agerem a consanguineis, medicis, & amicis destitutus, viribus autem defectus quam maxime? Humanum auxilium nullum inveniens, converti me ad partem lecti; & imaginem Mariæ Virginis aspiciens, [B. Iacobo invocato,] cogitare intra me cœpi, stultum esse me, qui morti propinquus necdum de divino subsidio advocando essem solicitus. Simulque B. Iacobi recordatus & electionis de me factæ, dixi; Oro vos, o B. Maria & B. Iacobe, dignum me facite ut susceptum munus expleam, & sumam informationem de tua sancta vita. Ecce morior absque humano auxilio, & spiritum jamjam exiturum sentio. O gloriose Sancte, [subito convaluit;] o B. Iacobe mi! Scio equidem indignum me qui tale opus exequar, deprecor tamen ut me adjuves donesque sanitatem, non tam ut ego tibi serviam, quam propter gloriam tuam & ut ferventior deinceps sim in obsequio tuo. Tali oratione finita, non plus temporis intercessit quam quo recitaretur Ave-Maria, quin cessaverint fluxus & mox obdormiverim.

[77] [& præter omnium spem surgit sanus,] Facto die venerunt qui me viserent, & quare circa auroram ipsos accersissem interrogarent. Exposui eis quidquid contigerat, & quod per virtutem atque miraculum mei B. Iacobi sanus essem effectus. Cumque illi dicerent, quod spectando externam compositionem vultus mei impossibile videretur ut e lecto surgerem nisi post multos dies; subito die postero exurrexi, admirantibus omnibus, quod pedibus consistere & ambulare possem: quibus ego affirmabam id fieri per gratiam B. Iacobi. Quinimo die posthinc decimo Beneventum & ad alia loca profectus sum, per diem iter faciens, & noctu ruri dormiens, duobus continuis mensibus Augusti atque Septembris, semperque in animo habens devotionem atque protectionem B. Iacobi. Denique Bitectum veni cum magna admiratione amicorum meorum, [etiam ad itinera difficilia.] qui non speraverant me vivum videre: quibus cum narrassem gratiam & auxilium quod mihi B. Iacobus attulerat, accinxi me ad sumendam informationem, ad laudem ipsius & gloriam: ad quam etiam & prædictorum fidem hæc ipsa, tamquam Notarius Apostolicus, scripsi, subscripsi & solito meo sigillo signavi, Bitecti XX Martii MDCXXX.

ANNOTATA.

a Tramuntum Principatus Citerioris oppidum.

b In ecgrapho nostro notabatur annus 1623, sed facilem unius cyfræ errorem corrigendum monuit annus scriptiinstrumenti 1626, proxime sequens annum rei gestæ.

c Ita reddo, quod in textu dicitur non mi potevo ajutar con la vita; cum scrupulo tamen; quia scio, quod Vita Italis quandoque sumatur pro toto corpore: & sic significaretur, fuisse æger omnium membrorum usu destitutus.

d Molfetta civitas Episcopalis in Adriatici maru littore, Bitecto distans circiter 12 p. m.

e Credo Proregem Neapolitanum intelligi.

f Originale Italicum punctura, quod in margine retinemus, si forte ex vulgi usu hic alius quam pleuriticus dolor intelligatur.

g Franciscus Xiclensis vocat Camillam Cetera: atque ita in aliis quibusdam nominibus paulo aliter collegit litteras, ac nos invenimus in ecgrapho nostro: sed non fuit operæ pretium tam levia notare scrupulosius.

h Malum matronæ intelligo, quod Aureliano strangulatus vulvæ, Plinio dicitur recursus uteri ad superiora, respirationis defectum invehens.

i Ita reddidi ex verosimili conjectura, quod vernacule scribebatur ranchi, voce nondum alibi a me lecta.

CAPUT VII.
Mira quædam post conclusionem Processus successive descripta.

[78] [Per Episcopi obitum intermissio negotio,] Qvot hebdomadis mensibusve posthac vixerit Episcopus Michael necdum comperi; nec enim diem obitus notat Ferdinandus Vghellus tomo 7 Italiæ sacræ, solum indicat, succissorem ejus Sigismundum Thadæum, VIII Ianuarii anni MDCXXXI fuisse consecratum. Apparet autem cum morte jam dicti Præsulis, qui ante Episcopatum fuerat Generalis Magister Ordinis Conventualium S. Francisci, eoque propensius ferebatur ad promovendum honorem Sancti hujus Minoritæ, intermissum fuisse negotium tam ferventer cœptum; successoribus Episcopis vel minus eam curam sibi assumentibus, vel sumptus Romæ faciendos formidantibus, vel non satis in se gratiæ auctoritatisque invenientibus ad causam efficaciter promovendum. Itaque in eodem omniæ mansere statu, in quo fuerant ante Processum formatum; ipsiusque autographum repositum est intra arcam sancti corporis, uti principio diximus: quod tamen priusquam fieret, idem qui supra Notarius tale addidit instrumentum, ad memoriam ejus quod sibi post Episcopi Michaelis obitum & Sigismundi creationem contingerat, in hunc modum.

[79] Facio fidem ego Don Joannes Gregorius Citola, cuicumque præsentes quomodocumque visuro, [an 1631 Notarius prædictus,] qualiter anno MDCXXXI die Sabbati sancti mane, qui dies isto anno incidit in XIX Aprilis, una fere hora ante solis ortum, quod proprie dicitur aurora, apparuerit mihi in somnis B. Iacobus in comitatu trium aliorum Sanctorum, quorum nullam habui distinctam notitiam: sed in dignoscendo B. Iacobo videbar mihi ægre posse falli. Hic, dum a quadam sorore mea peterem par forficum, ipsas apprehendisse videbatur, cum iisque grande malum in fronte & pectore mihi faciendum minari: jamque reipsa dolorem, licet levem, in dictis partibus sentiebam. [apparente in somnis Beato ac comminante,] Videns autem ipsum sic minacem, & dolorem in corpore meo sentiens, dixi: Nescio, o gloriose Sancte, quare mihi velis nocere, nulla in re a me læsus. At ille, Nihil refert, inquit, occidere te volo. Ego vero recordatus quod haberem aliquam ejus Reliquiam, fingebam nullius mihi conscius esse, atque dicebam: Si mihi velis male facere, quod non credo, adjuvabit me divina majestas, quoniam Dei minister sum, neque permittet ut mihi fiat damnum aliquod. Nihilominus comminabatur ille mihi, videbaturque velle manifestare omnibus in familia mea quod ego habebam istam Reliquiam: [propter reliquiam quam tenebat,] qua de causa verecundabar & erubescebam vehementer, quia nolebam hoc sciri. Dixi ergo, O gloriose Sancte, si confundere me vis, recordari debes me esse Sacerdotem: Deus autem non permittit ut Sacerdotes in confusionem adducantur. Quin potius edic quam satisfactionem a me exigas; quamlibet enim dare paratus sum.

[80] Tunc lecto meo approximans dixit, Da mihi quod retines. Ast ego: Iam dixi, quod in nullo te læserim, neque tui quidquam habeo: quod si me lædere velis, adjuvabit me Deus: [volens id clam haberi,] modo tamen is sis qui es, non poteris facere mihi male. Econtra ipse, Volo ipsum recipere: ideoque vana est omnis tergiversatio. Ego rursum negavi me habere quidquam, faceret quod vellet: & tamen bene recordabar me habere ipsius Reliquiam. Reposuit ille, frustra tergiversari me, quando bene scirem quid ipse vellet. Huic tertiæ redargutioni visus sum nihil amplius replicare posse, & dixi, Nequeo amplius negare: verum est quod habeam Reliquiam tuam: sed nosti optime quomodo ea in meam venerit potestatem, neque in eo me culpam habere ullam. Verumtamen paratus sum eam restituere: tantum permitte, ut inde particulam resecem pro mea devotione. Negante autem illo etiam id permissurum se; [cogitur ejus restitutionem promittere,] Saltem, inquam, da mihi pileolum tuum qui fertur ad infirmos, ut habeam aliquod meæ erga te devotionis fomentum. Dixit ille permittere se, ut quando reliquiam suo restituerem loco, inde pileolum mihi auferrem. Ast ego, Non patientur id Fratres. Nihil refert, respondit ille: erit tamen aliquid: atque hoc dicens disparuit.

[81] [eidem an tea visus fuerat Beatus,] Ego subito experrectus sub ipsum solis ortum, eo altius in animum dimisi visa auditaque, quod in ipso eodem somnio, priusquam ista paterer, visus mihi fuerim versari in Cathedrali Bitectensi, cum quodam meo amico, cui inculcabam sæpius, eum Fratrem qui esset in ista capella assistens ac ministrans illi Missæ esse B. Jacobum: quod videbatur mihi tam certum, ut nulla ratione posset negari quin esset ipse. Imo videbatur mihi finita Missa intrare in quamdam cellam post altare, meque amico dicere, Præstolare tantisper hic, quia omnino volo ad eum ire atque alloqui; intrans autem in locum in quem ipse ingredi visus fueram, clamabam dicens, O Beate Jacobe, o Frater Jacobe, o Sancte Jacobe: nescio enim quo te appellem titulo, cum servus Dei sis & sciam quantum ames humilitatem. Hoc autem dicebam, quia recordabar ipsum nondum esse Beatum declaratum a sacra Congregatione, quandoquidem formaveram illius processum.

[82] [crucem manu tenens,] Apparebat autem ille mihi Crucem manu præferens; ideo dixi: Subsiste, nolo enim ut sub specie sanctitatis & cum ista Cruce me decipias, cum sis forte diabolus aliquis: fac igitur ipse signum Crucis. Cumque statim se signaret, replicavi dicens: Adora ipsam Crucem: & prompte adoravit. Rursum jussi ut diceret: Peccavi, Domine, miserere mei: & continuo verba eadem repetiit. Insuper mandavi pronuntiaret hæc verba, Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis: & ipse singula pronuntiavit distincte, addens formulas & precationes jaculatorias quibus certus reddebar ipsum esse. Ita confirmatus dixi, [ipsumque in suam tutelam recipiens;] Fac mihi unam gratiam. Scis quod tibi devotus sim & vitam tuam scripserim, sis ergo protector vitæ meæ, tanto magis quanto oportet me sæpius foras progredi. Respondit beatus, ne dubitarem quin ipse haberet curam mei; itaque disparuit: & ego visus sum ab illo loco me recipere in domum meam, ubi quæ dixi supra somniavi mihi accidisse; adeo ut unum continuum somnium visio utraque fuerit.

[83] Utriusque ergo somnii continuatam seriem accuratius considerans, [dubitans tamen an deberet restituere reliquiam,] cœpi dubitare utrum non esset diabolica illusio, & ne dæmon propter istam Reliquiam mihi parasset fraudem aliquam; convertique me devote ad ipsum Beatum divinamque majestatem dicens: O gloriose Sancte, non ego a te furatus sum Reliquiam istam: scis modum quo ea pervenit ad me: quapropter rogo digneris mihi aliud signum dare aut altera vice apparere, sic ut magis certus sim de tua voluntate: faciam enim quidquid volueris, sed hoc somnium vereor ne illusio sit. O Deus meus, miserere mei, & ab hac perplexitate erue me: addens protestationes alias orationesque pias & invocationes Spiritus sancti, ut in præsenti casu possem verum secernere a falso.

[84] [& sub vesperam foras progressus,] Postmodum vespere illius Sabbati sancti condiximus ego & nobiles duo exire venatum; & nostram singuli mulam conscendentes, cum ad unum pariter locum venissemus, narravi præteritæ noctis somnia: qui ea demirati dixerunt, attenderem ipse mihi: & sic unusquisque in suam divertit viam: ego autem recessi ad locum qui nuncupatur Cotino ante Turrim; qui locus mihi notissimus erat. Ibi tamen ita mihi omnis memoria excidit; ut circum agellum trium a jugerum oberrarem, semper eodem rediens neque valens viam reperire. Hic ergo recordabar iterum somniorum meorum: sicque stupenti supervenit civium Bitectensium aliquis; qui viam interrogatus, [omnem amittit viarum memoriam:] ipsam mihi ostendit: vix autem eam ingressus eram, cum rursum me in priori loco esse deprehendi. Quare consilii inops, mulæ fræna laxavi, dicens: Quandoquidem regere ipse me nequeo, sinam me ferri quo mula duxerit; & hæc Bitectum me deduxit trans varia prædia, cum jam esset hora diei prima. Equidem rem memoria teneo, ut expertus dicere possim, quid rei sit amentia.

[85] Contigit postmodum ut irem in oppidum, delle Noci b dictum, diœcesis Conversanensis: ibi nocte quadam apparuit mihi Beatus Jacobus rursum dicens; Volo habere meam Reliquiam. [& nova monitus apparitione,] Promisi me redditurum eam quamprimum rediissem Bitectum: & fidem postulanti, dedi: postquam autem redii, ad Patrem Vicarium ipsius loci, in quo beatum corpus requiescit, eam retuli, narrans quæcumque occasione tali mihi acciderant. Acceperam autem d. Reliquiam per mortem Domini mei Fr. Michaelis Messerotti bonæ memoriæ Episcopi Bitectensis: [tandem obedit.] eamque mihi dederat nepos ejus Archidiaconus Messerotti; cui affixa erat schedula, scripta ipsius Episcopi manu mihi notissima, cum his verbis, de B. Jacobo. In quorum fidem præsentes manu mea scripsi, subscripsi & sigillo firmavi. Mirum est non addi diem, mensem & annum; modus enim notandi superius diem Sabbati sancti, qui isto anno incidit in XIX Aprilis, denotat annum aliquanto posteriorem. Sed transeamus ad alia per alios Notarios succeßive descripta, ipsique Processui prænotato adjuncta.

[86] Fit fides per me Donatam Antoniam dello Noce, ex oppido c Franca-villa provinciæ Hydruntinæ, quomodo mihi ante annos quinque continua febri correptæ, cum excessivo capitis cruciatu, [Anno 1643 sanatur febris continua,] adeo ut cito expiraturam me crederem, suasum fuit, ut ex intimo cordis affectu converterem me ad B. Jacobum Bitectensem. Quod cum fecissem, & supra caput accepissem pileolum, qui attigerat ipsius Beati corpus; subito depulso dolore omni ipsaque febri, ex integro convalui: ideoque hasce curavi scribendas per manum subscribentis se Notarii, & manu mea notavi crucem coram dicto Notario Josepho Salinario & testibus. Datum Franca-villæ, die prima mensis Julii primæ Indictionis, MDCXLVIII.

[87] Fit fides per me Canonicum D. Nicolaum del Giodice de terra d Rutiliani provinciæ Bariensis … etiam cum juramento quatenus opus est, quod mense Augusto proxime præterito anno MDCLX, [an. 1660 alia letifera,] in morbum incidi & malignam febrem, adeo ut desperarer a medicis. Die autem quadam, inspirante B. Jacobo Dalmata, cujus corpus hodie Bitecti requiescit (occasione cujusdam pileoli, qui capiti ejus admotus mihique allatus erat per quemdam meum amicum Rutiglianensem, dicentem quod si in B. Jacobo firmiter sperarem, gratiam consequerer sanitatis) vovi quod iturus essem Bitectum ad visitandū ipsius corpus ibique Missam curaturus: & subito recepi exoptatam gratiam, ab eoque tempore devotus eidem permanens, præsentes scripsi & subscripsi manu propria, coram Vito Antonio de Soria teste, & Vito Antonio de Frisantiis Notario, Bitecti XVIII Maji MDCLXI.

[88] Fides fit per me Julium Cæsarem Umbrianum, olim Regium Judicem civitatis Bituntinæ… qualiter anno MDCLIX, eo tempore quo prædicto fungebar officio, ivi ad visitandum Illustrissimum Gaëtam e Episcopum Bitectensem, amicum meum & patronum specialem: [quidam ex voto prolem obtinet,] quem rogavi ut gratiose me faceret videre corpus B. Jacobi Dalmatæ. Dictus autem Illustrissimus adjunxit mihi Archidiaconum primæ dignitatis personam in sua ecclesia Cathedrali; eique mandavit ut mihi juberet arcam recludi, qua aperta beatoque corpore adorato, supplicavi ex intimo corde ut mihi liberos indulgeret Beatus: addidique non ingratum me futurum pro beneficio, sed lampadem argenteam ducatorum vigintiquinque oblaturum. Porro paucis post hæc diebus imprægnatam se sensit D. Anna Mazzei, uxor mea, suoque tempore peperit filiam, quæ Dei gratia est formosissima, anno sterilis matrimonii duodecimo. Itaque ad voti mei complementum, curante Illustrissimo Episcopo Bitectensi, fabricata est argentea lampas: & præsentem scribi jussi atque firmavi subscriptione mei nominis, coram testibus & Notario D. Francisco Serpe, Primicerio Capuano, Capuæ, X Martii MDCLXI.

[89] Fides fit per me Notarium Vitum Antonium Grisantium, de terra f Turi provinciæ Bariensis… qualiter anno MDCLIX mense Septembri, [sanatur mulier ob neglectum a marito votum relapsa,] Theodora Parisii uxor mea, maligna febri infirmata & a medicis deposita fuerit. Duravit ea febris decem continuos dies: mox autem ut votum feci B. Jacobo Dalmatæ cum promissione eundi Bitectum & ibi Missam solennem curandi, ita cito convaluit, ut intra paucos dies surrexerit de lecto. Verum intervenientibus quibusdam impedimentis cum voto isto me exolvere distulissem, hoc ipso anno mense Aprilis denuo in malignam febrim eadem uxor mea recidit, cum punctura occulta & defluxu in gulam; adeo ut nihil omnino cibi deglutire posset, & die morbi septimo jam jam expiratura crederetur. Recitatis igitur pro ea commendationibus animæ, recordatus sum voti necdum persoluti, quod denuo confirmavi; & mox iteratam recepi gratiam, uxore mea intra breve tempus sana, libera, omnisque maculæ experte remanente: quare has propriis manu & sigillo, quibus ad scripturas publicas utor, subscripsi & signavi coram duobus testibus Bitecti XVIII Maji MDCLXI.

[90] [& an. 1663 alia a dolore renum.] Fides fit per me Beatricem Ludovici Saraceni Bituntinam,… quod annis sedecim gravi in renibus dolore cruciata, & nullum inveniens remedium apud medicos sæpe ad consultationem convocatos; tandem anno MDCLXIII mense Majo, a quibusdam hominibus hac transeuntibus, qui se asserebant venire Bitecto, suasum mihi fuit ut votum facerem B. Jacobo Bitectensi, cum spe certa subito recipiendæ sanitatis. Parui, vovi, & ab illa hora nihil molestiæ passa sum: quare per manum R. D. Matthei Fumai has scribi petii & subjecta cruce signavi, coram Petro Josepho de Rossa Notario, Bitecti, V Junii MDCLXIV.

[91] [Fides ecgraphi,] Hactenus Mss. originalia, quorum qui nobis descripsit ecgraphum, hoc eidem subjecit testimonium: Extractam esse præsentem copiam a suo proprio originali processu, existente in hoc venerabili conventu RR. Fratrum Minorum strictioris Observantiæ Reformatorum S. Francisci, extra mœnia hujus civitatis Bitecti, cum quo facta collatione bene concordat, salva semper meliori, testor ego Donnus Vitus Franciscus Vitarello, Canonicus Cathedralis ecclesiæ Bitectensis, ad hoc specialiter deputatus ab Illustrissimo & Reverendissimo Episcopo hujus civitatis: & in fidem mea propria manu firmavi & subscripsi, datum Bitecti, in dicto Conventu, die VII mensis Augusti MDCLXXIII. [subsignatione Cancellarii & Episcopi firmata.] Quo eodem anno & die de fidelitate transcriptionis & collationis fidem fecit, consueta forma, subsignatione & sigillo Cæsar Francischinus ex Monte-fortino Firmanæ diœcesis, modo in civitate Bitecti degens, ordinarius Cancellarius Curiæ Episcopalis, & per totum orbem terrarum publicus Apostolica auctoritate Notarius, & in Collegio Scriptorum almæ Urbis descriptus. Quem ipsum fuisse & esse qualem se facit, & ejus attestationibus publicis in judicio & extra semper adhibitam fuisse modoque adhiberi plenam fidem, eodem tempore attestatus est, Gaspar Toralto, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Bitectensis; ac denique Episcopale sigillum addidit, Don Joseph Riccius Secretarius.

ANNOTATA.

a In Italico est trium aratrorum.

b In mappis Geographicis Le nuci scribitur, distans Conversano Tarentum versus p. m. 10.

c Franca-villa inter Hydruntum & Gallipolim, pari fere utrimque milliarium 12 spatio distans.

d Rutilianum, via fere media inter Barium & Conversanum notatur.

e In Episcopatu Bitectensi, præmemorato Sigismundo Thadeo, sub annum 1641 ad Caiacensem ecclesiam transeunte, & Marco Antonio Thomasio cedente electioni de se factæ, suffectus fuit Franciscus Caieta, in quo finitur Bitectensium Episcoporum catalogus apud Vghellum. Huic forsitan immediate succeßit is, cujus mandato Processus iste nobis fuit transcriptus Gaspar Toralto.

f Eam esse suspicor, quæ in mappis appellatur due Torri, medio itinere inter Barium & Bitectum.

APPENDIX.
ex Scriptoribus recentioribus impressis.

Iacobus Ordinis Minorum, Bitecti in Apulia (B.)

[92] De hoc beato Dei servo per traditionem habetur, quod dum viveret, [Cassani habitans Beatus,] etiam in Conventu S. Mariæ Angelorum Cassani habitaverit aliquanto tempore, ibique propter solitarii loci commoditatem, spirituali exercitationi convenientissimam, multum profecerit in virture. Testatur id recēs hodieque illius ibidem memoria: est enim in eo loco ubi tunc silva erat, nunc Fratrum hortus est, sepulcrum antiquum, intra quod solebat se orationis causa recipere Beatus; & saxeum reclinatorium, supra quod collocabat defatigata membra: quæ duo monumenta non tantum Fratribus sed etiam secularibus, quotquot hortum intrant, in veneratione sunt. [sui memoriam reliquit:] Traditur etiam quod crucem illam ferream, quæ trunco querno ita infixa cernitur, ad pedem scalarum versus ecclesiam ducentium, ut cum ipsius arboris substantia videatur esse concreta; idem Beatus virenti tum adhuc plantæ infixerit: quapropter omnium, orationis causa istac ascendentium, osculis reverenter atteritur.

[93] [ejusdem variis locis imagines,] Imago ejusdem ante portam conventualis ecclesiæ prope Bitectum ex latere sinistro ipsius portæ depicta cernitur, coronata splendoribus, & crucem manibus præferens. Similiter in fenestella horti, per quam foras prospicitur, postquam cœmeterium loci transieris, picturam ejusmodi, sed antiquiorem videbis: genuflexus autem & Crucem brachiis stringens exprimitur in textura Turcica, ante arcam appensa. In extremo quoque choro Fratrum vetusto opere pendet tabula, & semicirculi implet spatium: in quo idem & radiatus & genuflexus repræsentatur, dextra crucem, rosarium sinistra tenens. Denique in eo qui post ecclesiam est horto, [& juniperus ab eo plantata.] assurgit juniperus, annosam cupressum celsitudine sua æquans; quam quia Beatus vir plantasse creditur, B. Jacobi juniperum appellari mos est, & multi de fructibus ejus devote accipiunt, contra varias infirmitates remidium efficax experti sæpius.

[94] In Bariensi conventu S. Petri Patrum Observantium, depingitur Jacobus cum lepore in brachio: eo quod traditione feratur, ejusmodi animalculum, dum aliud non inveniret a canibus persequentibus effugium, intra ejus sinum quæsivisse asylum. Denique in conventu Lupiensi exprimitur sic ut a genuflexo ante ipsum energumeno, exire videantur dæmonia. Hactenus Fr. Franciscus Xiclensis in suo Italico libello: tenuia illa quidem, sed quæ auctoris diligentiam notant, cultumque Beati ad plures Conventus extensi: quare hic etiam annectendum videtur, [Idem Conversani degens,] quod Paulus Antonius de Tarsia in Historia B. Virginis de Peninsula sive Cupersanensi lib. 3 scripsit, ex eoque transcripsit Fr. Bonaventura a Ferzano in suo libro, qui dicitur memorabilia Minoritica Provinciæ S. Nicolai Ordinis Minorum Regularis observantiæ, parte 2. cap. 5 num. 10, prout hujus verba (librum enim ipsum necdum ridimus) transcripsit nobis P. Ignatius Zaccaria; docens Cupersanum vulgo Conversano civitatem esse Episcopalem etiam ipsam, eamdemque populosam, opulentam ac nobilem, passuum millibus octodecim Bario remotam; parique ab eadem Metropoli intervallo distare Cassanum supranominatum. Fr. Bonaventuræ verba hæc sunt.

[95] Cum in conventu Conversanensi moraretur Jacobus, singulis quibusque noctibus in illud B. Virginis antrum descendebat, ubi primum corporis sensum verberibus conflictabat, mox orationi intentus in extasim rapiebatur, [& coquinam exercens,] divinisque contemplationibus solidas noctes transigebat. Incumbebat coquinariæ libenter Jacobus, ac singulis quibusque diebus temporario ex igne vel in æterni ignis meditationem descendebat, vel ad æternæ caritatis incendium subvolabat: unde & sensibus sæpe suis destitutum, inter ollas immobilem consistere contingebat. Mane quodam fabas cœnobitis dum pararet, in extasim raptus, manus ollæ, cælo animus hærebat; & lacrymæ ultro ex oculis effluentes, dignæ quæ cælo reciperentur, in futilem fabarum ollam cadebant. Interim Adriensis Dux, per coquinæ januam pertransiens, [invenitur a Duce Adriensi raptus in extasim.] Sanctum vidit ollam manibus tenentem, & a sensibus alienatum, effluentibusque lacrymis & ollam madentem & fabas. Demiratus tunc Dux stetit paulisper, Vos felices Religiosos, inquiens, & iterum felices, quos Jacobus suis pascit lacrymis. Mox abiit: sed ut ad sensus rediit suos Jacobus, Ducem adiit, & ab eo quid edere cuperet sciscitatur. Ad quem Dux non nisi fabas tuis coctas lacrymis edere cupio. Quo & Jacobo rubor advenit, & Ducis in Jacobum crevit affectus. Hactenus Fr. Bonaventura, facta hæc scribens circa annum MCCCCLXXX, cum Atriensis Dux Cupersanum se subduxisset, necem a Ferdinando Rege sibi inferendam formidans. Sed dupliciter erravit: nam sævitia Ferdinandi contra Proceres quinquennio post accidit, & fidelior Bitectensium memoriæ tenet multis annis Bitecti vixisse Beatum, ut credibile sit multo etiam citius hæc acta esse. Nec longe querenda est causa quæ Ducem adduxerit Conversanum, cum sub ejus dominio ea civitas fuerit, & quoties ab aula aberat, ibi potius quam in deserta prorsus Adria credendus sit resedisse.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April III: 28. April




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 27. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 27. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.