Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April III           Band April III           Anhang April III

28. April


XXVIII APRILIS.

SANCTI QVI IV KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Marcus Episcopus, Martyr Atini in Italia.
Duo ejus Presbyteri, Martyres Atini in Italia.
S. Zeno, Martyr, Corcyræ in Ionio mari.
S. Eusebius, Martyr, Corcyræ in Ionio mari.
S. Neon, Martyr, Corcyræ in Ionio mari.
S. Vitalius, Martyr, Corcyræ in Ionio mari.
S. Vitalis, Conjux Martyr Ravennæ.
S. Valeria, Conjux Martyr Mediolani.
S. Eusebius Episc., Martyr Cibali in Pannonia.
S. Pollio Lector, Martyr Cibali in Pannonia.
S. Tiballus, Martyr Cibali in Pannonia.
S. Victurinus, Mart. Alexand. in Ægyp.
S. Afrodisius, Martyr, Tarsi in Cilicia.
S. Malina, Martyr, Tarsi in Cilicia.
Alii CLXXX, Martyres, Tarsi in Cilicia.
S. Carilippus Presb. Martyr, Tarsi in Cilicia.
S. Agapius Lector, Martyr, Tarsi in Cilicia.
S. Eusebius eunuchus, Martyr, Tarsi in Cilicia.
S. Manilius, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa.
S. Donatus, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa.
S. Maurilius, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa.
S. Lucianus, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa.
S. Victorinus, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa.
S. Nicia Virgo, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa.
Alii LXXII, Martyres, in Numidia, & alibi in Africa.
S. Lucianus, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa.
Alii CCLXX, Martyres, in Numidia, & alibi in Africa.
S. Cyrillus, Martyr.
S. Aquila, Martyr.
S. Petrus, Martyr.
S. Domitiana, Martyr.
S. Rufus, Martyr.
S. Theodora, Martyr Alexandriæ.
S. Didimus, Martyr Alexandriæ.
S. Alexander, Martyr, Lessinæ in Apulia.
S. Firmianus, Martyr, Lessinæ in Apulia.
S. Primianus, Martyr, Lessinæ in Apulia.
S. Tellurius, Martyr, Lessinæ in Apulia.
S. Patricius Episcopus, Martyr Prusæ, in Bithynia.
S. Acacius, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia.
S. Menander, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia.
S. Polyainus, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia.
S. Proba V. & Mart., in Belgio.
Germana Virgo, in Belgio.
S. Memnon Thaumaturgus, Hegumenus monachorum apud Græcos.
S. Arthemius, Episc. Senonensis, in Gall.
S. Cronanus, Abbas Roscrejensis in Hibernia.
S. Pamphilus, Episcopus Sulmonensis & Corfiniensis, in Italia.
S. Prudentius, Episcopus Turiassonensis, in Aragonia.
B. Lucensis seu Luchesius, tertii Ordinis S. Francisci, in Hetruria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Libentii Episcopi memoria, Hamburgi in Saxonia inferiore, inscripta est Catalogo generali Ferrarii. De eo egimus IV Januarii.
S. Euphrosyna, Virgo Alexandriæ, memoratur in duplici Ms. Vsuardo Reginæ Sueciæ, & altero Vaticano S. Petri. Vitam ejus dedimus XI Februarii.
S. Walburgis Virgo indicatur in Ferrarii Catalogo, ab aliis 27 Aprilis & 1 Maji. Vitam dedimus die ejus natali XXV Februarii.
S. Winwaloëi Abbatis translatio, aliis depositio, memoratur in Mss. pluribus. Vitam dedimus III Martii.
S. Guidonis, Abbatis Pomposiani, translatio Spiram, indicatur in variis fastis. Acta vitæ ejus dedimus XXXI Martii.
S. Vitalis Abbatis, Ord. S. Basilii, translatio memoratur a Caietano in Martyrol. Siculo & Ferrario. Acta dedimus IX Aprilis.
S. Justinus Martyr memoratur in Ms. Casinensi. Videtur Philosophus esse, cujus Acta dedimus XIII Aprilis.
SS. Maximus, Dada & Quintilianus, seu Cyntilianus, Martyres Dorostori, memorantur in Ms. Menologio Basilii Imperatoris & Ms. Synaxario. Horum elogia dedimus, quando ab aliis Græcis coluntur, & in Martyrol. Romano referuntur XIII Aprilis.
S. Eleutherius, cum Anthia matre sub Hadriano Imperatore interfectus, memoratur in Ms. Trevirensi S. Maximini, ab aliis XVIII Aprilis.
S. Turibius Episcopus inscribitur hoc die Catalogo Ferrarii ex tabulis Ecclesiæ Taurinensis, qui ait nondum se rescire potuisse cujus urbis Episcopus fuerit. Egimus de Turibio Episcopo Asturicensi & alio Turibio Episcopo Cenomanensi XVI Aprilis.
S. Mellitus Monachus inscriptus est Kalendario Ms. Ordinis Benedictini. Videtur S. Mellitus esse ex monacho Archiepiscopus Cantuariensis: cujus Vitam ex Venerabili Beda dedimus XXIV Aprilis.
S. Richarius Presbyter in monasterio Centula indicatur in Ferrarii Catalogio. Vitam dedimus XXVI April.
S. Anastasii Papæ memoria est inscripta Martyrologio tertio Capuano apud Michaëlem Monachum. Vitam ejus dedimus XXVII Aprilis.
S. Zita virgo colitur hoc die Anconæ, sed Lucæ die quo obiit XXVII Aprilis.
S. Sisinni Martyris passio inserta est Ms. Martyrologio Patriciano, Neapoli apud Clericos Regulares adservato, item in scripto Carthusiæ Bruxellensis, sed nullo addito loco aut tempore paßionis. Varii Martyres Sisinnii sunt in Martyrologio Romano, & plures ex aliis a nobis referuntur, a quibus num diversus sit, nescimus dijudicare.
S. Hermimon Episcopus inscriptus est Martyrologio Trevirensi S. Martini, forsitan Hermon sive Hermonas, ultimus sub gentilibus Hierosolymorum Episcopus, de quo sic scribit Theodoricus Pauli in Chronico universali: Thermon sanctus, Sacerdos Dei, Episcopus Hierosolymitanus effectus post S. Sabdam, gloriose & multum sapienter rexit Ecclesiam suam. Qui etiam adveniente persecutione Ecclesiæ Catholicæ, Apostolicam inibi quam susceperat Cathedram illibatam conservavit. Tandem carne solutus conjunctus est gaudiis supernorum civium, anno (ut docuimus 18 Martii, ubi de S. Cyrillo) 314. De ejus cultu alibi nil invenitur.
S. Luchtigernus filius Huatrati memoratur in Mss. Tamlachtensi, Mariani & Ængußii, & dicitur Abbas Inis-Tomensis in Tuamonia. De eo agitur in Vita S. Idæ Virginis ad XV Ianuarii a nobis edita num. 30, ubi dicitur S. Luchtigernus frequenter visitasse S. Idam. & in Vita S. Mochoemoci sive Pulcherii Abbatis ad XIII Martii, num. 5, ubi S. Luchtigernus dicitur, S. Luchtichernus probatus inventus in Christo Jesu. Plura de ejus Vita aut cultu non reperimus.
S. Caernanus de Cluain-eich indicatur in Ms. Tamlachtensi, item apud Marianum Gormanum & alios, teste Colgano in 4 Appendice ad Vitam S. Columbæ Abbatis cap. 10 num. 14, ubi asserit coli hoc XXVIII Aprilis in Ecclesia de Cluain-eich, idem confirmat IX Februarii in Notis ad Vitam S. Fursæi num. 10, ubi S. Caurannus scribitur.
Subneus Abbas Schelekensis Ecclesiæ & insulæ in Momoniensi provincia, refertur ad hunc diem in Ms. Tamlachtensi, & teste Colgano ad diem XI Ianuarii, ubi de S. Suibhneo Abbate Hiensi agit, etiam in Mss. Mariani Gormani & Ængußii.
Conchendus sive Conchennus, & Copa filia Dimæ indicantur in dicto Ms. Tamlachtensi, de quibus alibi nihil legimus.
Simeonis festum insertum est Kalendario Coptico apud Seldenum, sed quis ille sit, non satis intelligimus.
S. Anscrida Virgo colitur Officio Duplici Nonantulæ in Italia, ubi corpus ejus servatur, forsan ex Cœmeteriis Romanis delatum.
S. Cortillus Episcopus Verdensis in inferiore Saxonia memoratur hoc die a Ferrario: sed in vetustißimo Ms. Ecclesiæ Verdensis cum aliis sex sanctis Ecclesiæ istius Episcopis recensitus (quos & Officium S. Suiberti, citatum a nobis in ejus Vita ad XXX Aprilis, suppreßis nominibus sanctos vocat) S. Cortyla appellatur; ab Alberto Crantzio autem lib. 1 Metropol. c. 29. Rortila. Ex quo Wion lib. 2. ligni vitæ cap. 55. & ex hoc Ferrarius Martyrem eum faciunt, qua de re loco citato verbum nullum Crantzius. A Camerario etiam ad hunc diem Episcopus & Martyr Fastis Scoticis inscribitur, uti & Martyrologio Anglicano.
Stephanus Archiepiscopus Cantuariensis (qui exul in Pontiniaco assumpsisse habitum Cisterciensem dicitur) refertur cum titulo Beati ab Henriquez & Bucelino. Silent Martyrologi Angli.
B. Balto Abbas Wessebrunensis in Bavaria creatus est anno 1129, præfuit annos sex & viginti, qui aquam in vinum vertit facta Cruce, & alia plura miracula fecit. Ita tomo 3 Metropolis Salisburgensis apud Wiguleium Hundium pag. 487. Hunc Menardus & Bucelinus referunt ad hunc diem. Silent de eo Raderus in Bavaria sancta & pia, Canisius in Martyrologio Germanico & alii.
Bernardus Abbas monasterii S. Ioannis de Tarouca in Lusitania Ordinis Cisterciensis cum titulo Beati, memoratur a Chrysostomo Henriquez in Fasciculo Sanctorum Cisterciensium lib. 2 dist. 26 cap. 36 & a Cardoso in Hagiologio Lusitano & aliis.
Ozanna a Cataro, Virgo tertiaria Dominicana, indicatur cum titulo Beatæ ab Arturo in Gynæceo sacro.
Angelus a Civitella & Joannes Riccius Sartiani in Tuscia circa an. 1455 pie mortui;
Stephanus a Renoso in Corsica floruit circa an. 1525 & miraculis clarere dicitur;
Ludovicus Regiensis primus Cappucinorum Provincialis in Calabria, 1537 defunctus; licet cum titulo Beati ponantur in Martyrologio Franciscano, deficiente tamen sufficienti publici cultus notitia, a nobis hoc loco ponendi sunt, uti etiam
Clara Virgo, cujus corpus in monasterio sancti sepulchri Venetiis aliquam habet venerationem, sed, uti opinamur, privatam dumtaxat, nisi magis publicam ei deferri, & certum obitus cultusque diem nos doceat aliquis.
Joannes Berrerius Congregationis Fuliensis institutor & Abbas Romæanno 1600 mortuus indicatur ab Henriquez, Chalemoto & Bucelino cum titulo beatæ memoriæ, & late deducitur institutio dictæ Congregationis: refertur etiam inter Pios a Saussaio.
S. Theognides, S. Rufus, S. Antipater, S. Theostichus, S. Artemas, S. Magnus, S. Theodotus, S. Thaumasius, S. Philemon, Martyres Cyzici in Hellesponto celebrantur a Græcis in Menæis excusis, & in Anthologio, & apud Maximum Cythereum. De iis cum aliis monumentis agimus XXIX Aprilis.
SS. Zenon & Vitalius Martyres inscripti sunt Menæis Chifletianis, in aliis XXIX Aprilis.
S. Petrus Martyr Mediolani ab hæreticis interfectus, memoratur in Ms. Centulensi S. Richarii, ab aliis omnibus recolitur XXIX Aprilis.
Marculphus Abbas Mantuentiæ in Normannia proponitur in Ferrarii Catalogo, ab aliis I Maji.
S. Monicæ matris S. Augustini depositio inscripta est Ms. Martyrologio Bruxellensi S. Gudilæ, aliis IV Maji.
S. Floriani Martyris translatio celebratur in Ms. Florario. Dies natalis agitur IV Maji.
Dedicatio ecclesiæ S. Irenæ, antiquæ & novæ, celebratur in Synaxario Græco Collegii Claromōtani Societatis Iesu Parisiis. Codinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 38 ait Constantinum Magnum ædificasse ecclesiam veterem S. Irenæ, quæ vetus respectu recentioris dicitur. Sunt variæ Martyres Irenæ nomine, ex his mense Aprilis dedimus aliam III Die, aliam XVI. Magna-Martyr Irene sub Numeriano passa colitur V Maji.
B. Joannis Presbyteri & Confessoris, in civitate Beverlacensi apud Angliam, memoria proponitur in Scripto aliquo Carthusiæ Bruxellensis. Videtur S. Joannes Beverlacensis esse, dein Hagulstadensis Episcopus & Archiepiscopus Eboracensis cujus Acta daturi sumus VII Maji.
S. Ursicinus medicus, relatus in Actis S. Vitalis, qui eum ad Martyrum animavit; memoratur in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ, ab aliis recolitur una cum SS. Gervasio & Protasio XIX Junii.
S. Jason & Sosipater Apostoli ex LXX, memorantur in Ms. Græco Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani, item in Menæis Cardinalis Mazarini & aliis Mss. itemque in tabulis Kalendarii Moscovitici: apud Possevinum in Ruthenico perperam Nason scribitur: ambo habentur in Menæis excusis & aliis postridie. Verum celebrantur a Latinis S. Sosipater, apud Berœam, XXV Iunii.
& S. Jason, in Cypro XII Iulii.
S. Jason Martyr inscriptus est Fastis Galesinii & Ferrarii, citatis Græcis, qui eum referunt sequenti die: ac Latini, ut diximus XII Iulii.
S. Liborii Episcopi translatio, Cenomanis Paderbornam, celebratur a Greveno, Canisio, Gelenio, item in Martyrologio Coloniæ & Lubeciæ anno 1490 excuso, & Ms. Florario. Dies natalis est XXIII Iulii.
S. Christophorus Martyr memoratur in genuino Beda, & a Rabano, item in Ms. Casinensi, Trevirensi S. Maximini & S. Martini, ac Ms. Adone Reginæ Sueciæ. In quodam Scripto Carthusiæ Bruxellensis dicitur Translatio S. Christophori. Dies ejus natalis, quando non est in genuino Beda, censetur XXV Iulii.
S. Audoëni Episcopi Redonico natalis indicatur in antiquo Ms. Trevirensi S. Maximini. Est is S. Audoënus Rotomagensis, & colitur XXIV Augusti.
S. Adelphius Ep. Metensis notatur a Molano, tamquam si hodie esset depositionis memoria: Molanum sequitur Diarium Reliquiarum Pragensis ecclesiæ, cui inseritur S. Adelphus Episc. propter partem de crure aut brachio allatam anno 1372. Sed errare Molanum ostendemus, quando ipsum colit Metensis ecclesia, & inscribitur Romano Martyrologio, ipsiusque Molani ad Vsuardum additamentis, die XXIX Augusti.
SS. Euodius & Onesiphorus Apostoli inscripti sunt Menæis Chifletianis: ast aliis sequenti die. Ex his S. Evodius Episcopus Antiochenus colitur VI Maji.
& S. Onesiphorus VI Septembr.
S. Amati, Episcopi Senonensis, elevatio Duaci facta, memoratur a Molano, Saussaio, Canisio, Wione & aliis. Vita ejus erit danda XIII Septembris.
S. Lamberti, Episcopi Trajectensis, translatio solenni cultu celebratur, & indicatur in quamplurimis Martyrologiis Mss. & excusis. Dies vero ejus natalis celebratur XVII Septembris.
S. Matthæi Apostoli translatio corporis Salernum celebratur in Ms. Florario. Dies natalis est XXI Septembr.
S. Paphnutii Ægyptii Martyris Acta referuntur ad hunc diem apud Lipomanum & Surium: sunt ea accepta ex Ms. codice Cryptæ-Ferratæ, quæ perperam Metaphrasti tribuuntur. De iis & S. Paphnutio egimus inter Prætermissos XIX Aprilis.
sed Acta reposuimus cum aliis Græcis & Romano Martyrologio ad diem XXIV aut XXV Septemb.
S. Paphnutii Abbatis, & quingentorum quadraginta sex Martyrum memoria, indicatur a Molano in Auctario Vsuardi. Videntur illi esse qui in Rom. Martyrol. & ab aliis referuntur XXV Septembris.
S. Saturius Eremita, Magister S. Prudentii Episcopi Turiassonensis, memoratur hoc die ex Marietta a Ferrario in catalogo. Tamayus nomen ejus nulli inscriptum esse Martyrologio ait, coli tamen in territorio urbis Numantinæ seu Soriensis, ubi sepulcrum ejus visitur, a vicinis oppidanis, & Vitam ac mortem ipsius consignat ad diem II Octobris.
S. Cyriaci, Romani Papæ, translatio reliquiarum Tuitiam ad monasterium S. Heriberti, inscripta est Fastis Coloniensibus Gelenii. Ab aliis dicitur solū fuisse Vicarius Papæ, & adhæsisse Vrsulanis, & cum iis martyrio affectus. De qua controversia poterit agi XXI Octobr.
SS. Exuperii & Lupi, Episcoporum Baiocensium, susceptio corporum apud Corbolium in diœcesi Parisiensi, memoratur in Supplemento Saussaii, & S. Exuperii etiam a Ferrario. Colitur hic I Augusti.
& S. Lupus XXV Octobris.
S. Eusicius, Presbyter & Confessor Bituriciæ, sive Biturigibus, nonnullis Eusebius, perperam aliquibus Episcopus creditur, & proponitur apographis Martyrologii Hieronymiani, ac Ms. Richenoviensi, necnon apud Florum ex Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi. In Actis apud Labbæum, quo & alii eum referunt, dicitur in Domino deceßisse XXVII Novembris.

DE S. MARCO EPISCOPO, ET DVOBVS PRESBYTERIS,
MARTYRIBVS ATINI IN CAMPANIA.

AN. LXXXII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Marcus Episcopus, Martyr Atini in Italia (S.)
Duo ejus Presbyteri, Martyres Atini in Italia (SS.)

Auctore D. P.

§ I Vita, passio, ac sepultura sancti: corporis inventio post annos fere mille.

[1] Atinum vel Atina, urbs olim Episcopalis, nunc sola veteris celebritatis fama spectabile oppidum, ad radices Apennini in Campania, hinc Soram inde Caßinum respicit, pari fere utrimque milliarium octo intervallo, & in duplo circiter spatio vicinum habet Venafrum. Istud quam vane & falso jactat Deorum antiquißimum Saturnum conditorem, [S. Petri discipulus,] eumque apud se sepultum; tam vere gloriatur, fidei Christianæ lumen, inter primas Italiæ, illatum sibi esse a S. Petro Apostolorum Principe, & accepto deinde Episcopo Marco ejus discipulo sic illud invaluisse, ut numquam deinceps extinctum fuerit, licet urbs ipsa crebra excidia ac desolationes passa, tandem sub Eugenio III amiserit dignitatem Episcopalem. Extat apud Ferdinandum Vghellum, Italiæ sacræ tomo I ad calcem, Chronicon hujus urbis, usque ad annum MCCCLVI haud indiligenter perductum, notatisque dumtaxat præcipuis rebus breve satis; ex quo, priusquam ad cultum Actaque illustranda progrediamur, juvat excerpere rerum ad S. Marcum spectantium summam; omisso tamen Vitæ compendio, de quo infra; post quod, in explicatione historiæ, continentis tempora persecutionis primæ, ita legitur de ejus Martyrio.

[2] Romanæ ecclesiæ præfuit Cletus annis XII, mense uno, [Martyr sub Domitiano factus,] diebus XI. Sub hujus temporibus Marcus Atinensis Episcopus, discipulus B. Petri Apostoli, a Maximo, Præside totius Campaniæ, anno post Passionem Domini LXIII, IV, kal. Maji. Qui annus ex antiquißimus Actis desumptus, juxta chronologiam Pontificiam, ante primum tomum hujus mensis explicatam, esset vulgaris æræ LXXXII: & hujus anni Aprilis, mensem dumtaxat VII referebat Domitiani, Idibus Septembris imperare exorsi, atque post mansuetudinis tenendæ spem de se populis factam cito resuscitantis persecutionem a Nerone inchoatam. Narrato deinde quæstionis & tormentorum ordine, pergit Chronicon: [& a fidelibus raptim sepultus,] demum cum duobus Presbyteris, cum quibus coram judice fuerat præsentatus, ductus est extra urbem in campestri loco, juxta monumentum quod vocatur Imperiale: ibique capita eorum a corporibus recidentes, ea inhumata reliquerunt. Fideles autem, qui intra urbem absconsi degebant, noctu pergentes, corpus B. Marci Martyris seorsim a capite posuerunt, alia vero duo in uno condiderunt sepulcro: & sic ubi posita sunt permanserunt usque ad tempora B. Silvestri Papæ. Ita chronicon ex antiquis Actis, non distinguentibus primam sancti corporis sepulturam, tumultuarie factam; ab altera ordinatiori, quæ mox indicatur facta per S. Marci successorem Fulgentium, qui sedit annis XXXI, [a Fulgentio successore decentius reconditur:] mensibus VII, diebus XXVIII; & sepelivit corpora Sanctorum Nicandri & Marciani, sub eodem Maximo Præside inter Atinam & Venafrum XVII Iunii decollatorum, juxta corpus Christi Martyris Marci, constituens ibi parvum habitaculum. Hujus enim cura fuit studiosius recondere corpus B. Marci Martyris, & separatim caput a corpore ponere, utique post mortem Domitiani, anno XCVI obitam, & post ejus acta a Senatu rescissa: per quod pax aliqua indulta primum plantatis Ecclesiis, res suas sivit liberius atque ordinatius agere.

[3] Mortuo Fulgentio Atinensem Sedem obtinuere Hilarius, Vrbanus, Lucius, usque ad Eleutherium Papam: qui creatus, ut ostendimus, anno vulgariter CLXXI, anno VI pontificatus sui ordinavit in civitate Atina Salomonem Episcopum, [Passionis Acta scribit Salomon Ep. Atin. circa an. 190,] qui sedit annos XXXVI menses X dies XXV. Hic cum esset natione Romanus, facundius ceteris Præsulibus apicem sui Præsulatus tenebat: composuit autem gesta Sanctorum Martyrum Nicandri & Marciani & Marci Præsulis. Ea cum minus docte composita viderentur seculo XI (forte quod transcribentium librariorum incuria solœcismis ac mendis ea opplevisset) rogatus fuit Archiepiscopus Capuanus infra nominandus, cultiori Latinitati reddere Acta S. Marci: quod ita factum, ut antiqua illa perrexerint in ecclesia legi, uti probat sermo Ioannis Ep. de Marco circa annum MXC compositus, in quo ipsa antiquorum Actorum verba allegantur; eademque omnino videtur habuisse auctor Chronici, ex iisque præfatum sumpsisse compendium: quod proinde usui nobis erit, ad Acta recentius digesta non uno loco illustranda. Deinde Sederunt Atinæ Demetrius & S. Carus, de cujus Martyrio sequenti die agemus; tum Vigilantius atque Prudentius, Martyrii titulo ad I diem hujus ejusdem mensis consecratus, uti vidimus.

[4] [templum extruxit Maximus Ep. circa 330 an.] Denique Melchiades Papa anno Christi CCCXIV, ultimo sui Pontificatus, ordinavit in civitate Atina Maximum Episcopum, qui sedit annis XXV, mensibus V, diebus X. In hujus temporibus constructa est ecclesia in honorem B. Mariæ semper Virginis & B. Marci Martyris & Pontificis, in eo loco ubi dicitur Pes-silicis, juxta monumentum quod vocatur imperiale, circa viam quæ dicitur monumentorum, magnis lapidibus, diversis marmoribus & excelsis columnis; in longitudine pedes CLXIII, in latitudine pedes XLII, habens in gyro murum excelsis lapidibus: in qua posuit corpus predicti Martyris Marci, subtus altari majori, in quodam sepulcro marmoreo, cum lapideo titulo, nomen Christi Martyris intimante. Posuit & caput ejus separatim a corpore, in vasculo vitreo, simul cum clavis, [quod ei cathedrale fuit.] in angulo ipsius basilicæ ab occidentali parte. Postea Julius Papa, primo anno sui Pontificatus, qui fuit Christi CCCXXXVII, ordinavit in civitate Atina Eugenium Episcopum, qui sedit annis XXXI mensibus IX diebus XVI. Sub hujus temporibus constructa est arca, ubi requiescunt corpora SS. Nicandri & Marciani juxta Majorem ecclesiam a parte Septentrionali. Hactenus Chronicon: moxque de Eugenii successore Romano agens, loquitur iterum de prædicta ecclesia S. Mariæ sive Majori; & addit, quæ nunc ecclesia S. Bartholomæi Apostoli dicitur, quæ sita est in loco qui dicitur Pes-silicis, ubi & B. Marcus recepit Martyrium & per multa tempora quievit: & hic etiam erat Episcopatus.

[5] [Vrbi circa an. 630 restauratæ.] Pergit postea narrare auctor, quomodo excisa funditus urbs temporibus Arcadii Imperatoris, restaurata sit Pontificatu Leonis I, idest circa medium V seculi; & quomodo munientes eam Atinenses, ædificaverunt in arce ecclesiam S. Mariæ, ac juxta eam Episcopium, priori scilicet loco in suis ruinis manente. Post annos paulo plures quam centum, destructa denuo civitas atque ecclesia, denuo resurrexit circa annum DCXXX; & Episcopus loco est datus. Cumque anno DCCCCLXVIII Episcopatus Capuanus esset in Archiepiscopatum evectus, subjecta ei cum aliis suffraganeis est ecclesia Atinensis, in qua anno MXXXIV Adenulphus Archiepiscopus tertius constituit Episcopum Leonem, qui religiosissimus vir & Deo amabilis, vixit in Episcopatu annis viginti octo, scilicet usque ad annum Christi MLXII. Dixi creatum anno MXXXIV. [anno 1034 datur Episcopus Leo,] Licet enim Historia Inventionis S. Marci videatur ejus initia differre ad decennium: hoc tamen librarii erratum potius esse videtur, quam auctoris. Nam cum dicatur institutus Leo tempore Conradi Imperatoris, qui anno MXXXIX obiit; patet erratum esse iu numero: causam vero errandi præbuit annus MXLVI, quo notabatur inventum corpus S. Marci. Et quia in dictæ inventionis historia, ita res narratur, ut non appareat a consecratione Leonis usque ad ipsam multum fluxisse spatium, ideo præsumpsit ille utrobique numerum XL scribere. Quod esse evidens mendum facile apparebit ex chronico, juxta quod, hujus Leonis tempore constructa est ecclesia S. Mariæ in templo Saturni: hujus etiam tempore inventum est corpus Christi Martyris Marci, quod latuerat in episcopio Atinensi, videlicet veteri & desolato, sub altari majori, jam pariter destructo: [qui restauravit & dedicavit ecclesiam S. Mariæ Cathedralem,] quod altare ob patrata in loco miracula, de quibus historia, Leo ipse postea dedicavit in honorem S. Bartholomæi, juxta corpora SS. Nicandri & Marciani, seu verius antea dedicaverat. Sane quando fuit inventum corpus S. Marci, jam stabat altare; non quidem supra ipsum corpus, de quo nec cogitabatur quidem; sed juxta illud & prope sepulturam Sanctorum dictorum; ipsam tamen fortaßis vacuam, corporibus Venafrum translatis tempore desolationis, quod poterit XVII Iunii examinari: satis est hic animadvertisse, [in eamque intulit corpus S. Marci an. 1046] fabricationem Cathedralis ecclesiæ non debere præsumi ipso statim Episcopatus initio susceptam, & uno anno fuisse absolutam, quod tamen dici deberet, si anno MXLIV ordinatus Leo, anno MXLVI, in dictam ecclesiam, utique jam absolutam, intulisset corpus S. Marci.

[6] Cum autem a Leone condita atque benedicta esset ecclesia & restaurata, ipse de rebus quas tunc habere videbatur, in eadem ecclesia construxit cameras, in quibus ipse & sui successores habitarent, juxta majorem ecclesiam ob Occidentali parte. Interim inventum est anno MXLVI, VI Kal. Augusti, corpus S. Marci & in Episcopium, id est novam Cathedralem, delatum. Deinde animum applicuit Leo ad Canonicam disciplinam eodem in loco ordinandam; [& ibidem instituit Congregationem Canonicorum Regulariū,]atque in mente statuit, ut Atinenses Clerici ad ecclesiam S. Mariæ sponte & voluntarie pariter convenirent, & divinum servitium unanimiter Domino exhiberent, ad honorem sanctæ Dei Genitricis & ob reverentiam corporis beatissimi Martyris Marci, Atinæ civitatis Antistitis… Convocatis igitur universis Clericis, una cum D. Lando illustrissimo Comite & Advocato Bernardo, pariter cum omni populo civitatis, suæ voluntatis arbitrium & propositum in mente conceptum iis omnibus aperire curavit … & justum visum est universis, ne Clerici per diversa vagantes, & seculares curas atque solicitudines semper gerentes, in divino se famulatu exercere, prout condecet, minime possent. Proinde Clerici consilio habito, quidam ex ipsis, non inviti neque coacti, ad ecclesiæ servitium gratuito pectore & sincera voluntate se contulerunt; videlicet Theoto, Angelus, Joannes, Almundus, Albertus, Joannes, Leo, Benedictus, Petrus & Joannes Presbyteri, & Benedictus Archidiaconus, & Gregorius & Marcus Primicerii; Dominicus & Atinus. Hi omnes rationabile obsequium Deo repræsentantes, ut ambularent in domo Domini cum consensu, ad Altare sanctæ Dei Genitricis sese cum omnibus suis rebus humiliter obtulerunt.

[7] His autem & omnibus eorum vestigia secuturis concedit Leo privilegia multa, [privilegiis & fundis eam stabiliens,] fundosque nonnullos per diploma, quod extat in fine Chronici Atinensis vel a scriptore vel ab Vghello additum, datumque (ut præfert titulus) anno ab incarnatione Christi millesimo quinquagesimo sexto, mense Julio, indictione VIII, residente in urbe Roma summo & universali Pontifice Domino Papa Victore, & Imperante D. * Conrado piissimo Imperatore, & Capuanam ecclesiam gubernante Adenulpho Archiepiscopo. Vbi facile condonabis librario, quod mutare vel supplere præsumpserit nomen Imperatoris: suspicari enim quis posset ab aliquo, cui plus zeli quam doctrinæ inerat, existimante eum qui dicto anno imperabat Henricum, ipsum esse qui patri mox defuncto succeßit quinquennis, & propter schisma rebellionemque adversus Ecclesiam pene semper excommunicatus vixit, & indignum judicante tam scelesti hominis nomen in fundatione sui Ordinis legi, extritum illud fuisse; [anno 1055,] & qui ipsum ad calcem Chronici descripsit nomen arripuisse Conradi, quod meminerat in ordinatione Leonis legisse. Intelliges præterea, numerum indictionis considerans, eumque cum anno Christi conferens; etiam Atinen, es anni communis rationem novem mensibus ista ætate prævertere solitos, sicut de Hetruscis & Vmrbis demonstravimus, atque adeo annum hic debere accipi MLV, idemque dicendum esse de annis infra notandis, quoties ultra Marium menses adjuncti processerint: adeo ut hujus institutionis principium Atinæ inciderit in ipsa initia Victoris Papæ II, XIII Aprilis creati, quod etiam confirmans Chronicon Atinense, Tempore, inquit, Victoris Papæ II, facta est Congregatio Atinensis in ecclesia S. Mariæ.

[8] Erant scilicet hæc illa, felicia dicam? an infelicia tempora, quibus, totius pene Italiæ Clero Simoniæ atque concubinatus vitiis implicito, [quæ æque ac aliæ alibi Congregationes ejusmodi,] ex tantis tenebris cœpit emergere lumen indeficiens, Ordo scilicet Canonicorum Regularium; si non tunc primum institutus, certe tunc primū ad eam reductus formam, quæ Ordinem in Ecclesia singularem constituit, ad reformationem universi Cleri. Tunc enim suscitavit Deus spiritum Ioannis Lucensis Episcopi, quo a corrupta Cleri massa segregatos viros, disciplinæ sanctioris cupidos, in unam ecclesiam sub Canonica regula victuros, collegit; & suo exemplo alios quoque Episcopos provocavit ad idem tentandum, in quibus Leo iste unus fuit, ut ex dictis apparet: cœptoque semel operi ad perfectionem adducendo non parcam adhibens manum, fecit & dormitorium Canonicorum, fecit & refectorium ad utilitatem Fratrum, fecit & coquinam cum pistrino. Ipsi vero ambulantes in novitate spiritus, nequaquam cultoris sui defuerunt industriæ: sed eorum novella vinea tam gratum sui odorem tota Campania sparsit, ut prænominatus Adenulphus Capuanus Archiepiscopus, [insigni fama virtutis mox claruit.] ab iisdem rogatus S. Marci Paßionem expolire, non potuerit se explere colligendis ex sacra Scriptura similitudinibus, quibus eximiam ipsorum virtutem illustraret. Id autem laudatißimus Præsul fecit sub vitæ suæ mortalis finem, quem ante annum MLIX, ipsi contigisse affirmat & probat Vghellus.

[Annotatum]/center>

* imo Henrico.

§. II Translatio & cultus S. Marci: quædam de eo figmenta rejecta.

[9] [Dum fabricatur ecclesia propria invenitur Caput,] Inventum anno MXLVI S. Marci corpus, in ecclesia Cathedrali, ut jam vidimus, depositum erat, & ibidem anno MLV honorabatur; usque dum propriam sibi ecclesiam exigens Sanctus, ea de re moneri Antistitem jußit. Hoc autem mandata exequente, & opus cito consummandum urgente, pios Atinensium conatus remuneratus est Sanctus exhibitione sui Capitis, quod pridem a corpore sejunctum desiderabatur. Interim vero urebat agros siccitas exitialis: sed & hanc tollendam copiosæ pluviæ largitione idem Sanctus promisit, quam primum in recentem ædem illatæ essent Reliquiæ suæ. Id ergo propere factum est, simulque dedicata nova ecclesia S. Marci, III Nonas Octobris, [& in illam cum corpore infertur,] incensis populi studiis nullam moram indulgentibus Episcopo, qui longius tempus absolvendo operi destinarat, statueratque dedicationem celebrare anno sequenti, recurrente anniversaria inventi Corporis memoria, XVI Kalendas Augusti. Cum vero dedicationes ecclesiarum soleant Dominicis diebus celebrari juxta ritum Romanæ Ecclesiæ, ex ipso prænotati diei concursu cum Dominica facile erit definire, quod dedicatio ecclesiæ novæ facta fuerit anno MLXIII, cui littera Dominicalis fuit E. At, inquies, si anno Christi MXXXIII, Episcopus Atinensis ordinatus est Leo, hic autem solum annis viginti octo sedit, uti ad longum scribitur in Chronica apud Vghellum; jam profecto oportet mortuum fuisse. Fateor, sed cum Chronica illa annos Episcoporum primorum Atinensium componens cum annis Romanorum Pontificum, horum seriem sic invertat ac turbet, ut vix castigata tolerabilis evadere posse videatur Vghello, non est cur numeris inibi notatis adhæreamus solicite, si quando evidentior ratio cogit alio deflectere; sicut hic coëgit Conradi Imperatoris obitus, & nunc evidens probatio institutæ anno MLV Congregationis Canonicorum Regularium, atque post eam factæ Translationis Dedicationisque III Nonas Octobris, in die Dominica. Licebit igitur errorem manifestum corrigere, & triginta octo legere, pro viginti octo, ac sic usque ad annum MLXXI in vivis retinere Leonem. Nam de successore ejus Palumbo aliud non scimus ex Chronica, quam ordinatum esse tempore Henrici Imperatoris: ubi titulus Imperatoris adhuc indulgentius accipi debet, quandoquidem coronam Imperii sibi non assumpserit Henricus ante annum MLXXXIV.

[10] [Historia inventionis translationisque scripta,] His animadversis venio ad historiam Inventionis Translationisque, quam ex MS. vetustißimo Casinensi, litteris Longobardicis exarato, transcriptam habuit ac nobis Romæ dedit Ferdinandus Vghellus, una cum Vita ab Adenulpho concinnata, cum hymnis officii proprii, versibusq; dictam inventionē describentibus; necnon cum Sermone Bonifacii circa annum CCCCLXX Episcopi Atinensis, in laudem SS. Martyrum Marci, Nicandri & Marciant: aliisque duobus sermonibus ante laudati Leonis pro festo S. Marci, & pro die. Octava; & quarto sermone Ioannis, sub annū MLXXIV æque Episcopi Atinensis: quæ omnia tunc recenter erant ab eo excusa in tomo 6 Italiæ sacræ, ubi de Episcopis Atinensibus agitur. Sed non placet, [nona prædicto Leone Episc.] quod prænotata Inventionis Translationisque historia dicatur edita a Domno Leone venerabili Episcopo Atinensi. Etenim accuratius eam legenti apparet, non tantum alium esse auctorem: sed talem qui post Leonis mortem, & quidem annis non paucis elapsis scripserit, ipso tamen Presbytero, cui caput S. Marci fuerat revelatum, adhuc vivente, & quæ viderat paßim narrante, atque adeo intra annum LXX aut saltem LXXX undecimi seculi. Quia Presbyter ille, cum facta sibi anno MLXII revelatio est, notatur fuisse veteranus; & visio refertur, ut ipse hactenus narrat: de Leone autem dicitur, quidam ibi ordinatus Episcopus, [sed aliquātis annis post ejus obitum,] solicitus restaurandis sui Episcopatus ecclesiis, cum diœcesim obit, venisse in locum; ub dum jussu ejus repurgatur ecclesia S. Bartholomæi, inventum est corpus S. Marci. Cumque explicata esset series dedicationis factæ, negat auctor silentio prætereundum,quid in hac urbe, Clemens Dominus apud venerabilissima pignora operari dignatus est præsenti anno, aliudque in monacho Casinensi patratum cum prius miraculum scriberetur.

[11] Igitur post Vitam ab Adenulpho conscriptam (quam etiam ex MS. Capuano exceptam anno MDCXLIV nobis miserat Silvester Ayozza) omißis officii proprii Antiphonis, [ab alio quopiam Atinensi:] hymnis, responsoriis atque orationibus (hymni autem possunt apud Vghellum legi) damus historiam jam memoratam, sed absque auctoris nomine, quod Leo esse potuit, ac forte is qui inter primos Congregationis Atinensis Canonicos supra memoratur; sed non potuit esse Leo Episcopus Atinensis. Quod si admittendus est Episcopus; auctor Palumbus hic fuerit, qui post Leonem tempore Henrici Imperatoris ordinatus, [deinde disticha, male tributa Adenulfo Capuano.] sedit annis XV, ut scribitur in Chronico. Post historiam ponentur disticha, de inventione composita: neque enim credimus ipsa Adenulphi esse, imo nec Leonis (de quo tamen in Chronico legitur quod in majori ecclesia, constructo ciborio super altari majore, illud versibus curavit ornare in circuitu ipsius laboris) sed alterius etiam junioris, qui vel ex populari traditione, vel ex informatione certiori, adjecerit inventioni circumstantias aliquas, pene contrarias historicæ relationi, & saltem in hac præteritas: quod minime, credo, contigisset, si disticha scripta & probata fuissent priusquam historia componeretur.

[12] Petrus Diaconus, Casinensis Chartularius ac Bibliothecarius, libellum de viris illustribus Casinensibus scripsit, [Qui multa de S. Marco scripsisse dicitur Petrus Diaconus,] ad cujus calcem, nescio quis alius, ipsius Petri elogium pro capite 47 addidit; enumerans ea omnia, quæ idem Petrus sua descripsit manu, partim ab aliis partim a se composita, partim composita ab aliis & a se aucta vel illustrata. Hanc triplicem scriptorum Petri distinctionem non intelligens Baronius, in Notis ad Romanum Martyrologium, citato perperam cap. 44 pro 47, ita loquitur, quasi omnia hactenus commemorata de S. Marco composuisset Petrus, nullum alium allegans qui scripserit de S. Marco. Vghellus de iisdem Vita, Translatione, Miraculis, a Petro Diacono scriptis, loquitur tamquam diversis a Vita quam Adenolphus edidit, & a translatione quam Leoni Episcopo perperam imputat; & quod mirabilius est, expresse addit; quæ omnia MSS. extant apud me hactenus inedita. Interim edens ipse quæ ineditæ eatenus fuerant, nihil adfert sub nomine Petri Diaconi, nec videtur habuisse, quod sub isto referret nomine, quia omnia hujus generis MSS. apud ipsum existentia, ipsomet petente & nobis ea data volente, scrutati, nihil tale invenimus. Sed ea solum quæ partim hic damus partim tomo 1 Italiæ sacræ possunt legi.

[13] Ipsum tamen Petri elogium audiamus. Anno Incarnationis Dominicæ MCXXVII, [solum ab aliis composita transcripsit,] ætatis autem ejus XXI, ad exilium directus est: in ipso autem dum esset exilio… descripsit ad Oderisium Abbatem passionem B. Marci & sociorum ejus… ac multas quæ ibidem subsequenter notantur Sanctorum Vitas: destructionem quoque & restaurationem Atinæ urbis in B. Marci adjunxit historiam… Translationem B. Marci in civitate Atina & ejus miracula exaravit: Cantus B. Marci composuit, & Sanctorum Nicandri & Marciani. Quæ sic videntur intelligenda, ut Capuæ, ubi tunc Adenulphus Comes præsidebat, exulans Petrus, SS. Marci, Nicandri & Marciani Paßiones transcripserit in unum codicem; Marci quidem ab Adenulpho, Marciani vero & Nicandro a nescio quo, forsitan ab eodem Adenulpho, cultiori Latinitati redditam, eisque proprio stylo adjunxerit appendicem de destructione & restauratione Atinæ: ac rursum Translationem & miracula ejusdem S. Marci in alio Codice scripserit; eisque addiderit Cantum, a se de eodem Sancto compositum. [alia aliorū scripta.] Porro ipsius Petri Diaconi ac Bibliothecarii rogatu (ut dicitur cap. 43) Petrus Romanæ Ecclesiæ Subdiaconus, Passionem B. Marci, versibus exornavit, qui hactenus latent aut perierunt. Denique Vgello & Ferrario testibus, Petrus Paulus Florus Urbinas contexuit Vitam & Passionem Marci quæ Romæ anno MDXCIX edita est. Nos eam non vidimus, nec magni videntur æstimasse Vghellus & Ferrarius, unum solum arguendo ostendentes, quod in aßignando anno Martyrii sub Domitiano peracti, numerum, qui cum respectu ad Christi paßionem in Actis antiquis notabatur, ad Incarnationem ejusdem Christi transtulerit palmario mendo.

[14] [Cultus Atinæ,] De cultu & quidem solennißimo S. Marci apud Atinenses dubium esse nullum potest, cum extet Officium proprium, extentque sermones de quibus dictum. Imo festum fuisse duplex, alterum paßionis hoc XXVIII Aprilis, alterum inventionis XVII Iulii, satis ex iisdem cognoscitur. Quod cultus iste ad vicinas ecclesias, puta Venafranam, Soronam atque Casinensem sese extenderit, quis ausit affirmare? quando nec Capuæ quidem (cujus urbis Archiepiscopus Adenulphus ea elaboravit, quæ adhuc ibidem in istius Ecclesiæ monumentis servantur, Vitam scilicet & Officium proprium) quando, inquam nec Capuæ locum invenit in Kalendariis quatuor, quæ ad istius urbis usum conscripta, jam olim Sanctuario suo Capuano inseruit Michael Monachus? Primus externorum Cardinalis Baronius, Martyrologium Romanum recognoscens, S. Marci memoriam ab universa Ecclesia faciendam ordinavit his verbis: Atinæ S. Marci, qui a B. Petro Apostolo Episcopus Ordinatus, [nomen in Romano Martyrol.] Æquicolis (in quibus Sora Baronii patria) primus Euangelium prædicavit, & in persecutione Domitiani sub Maximo Præside martyrii coronam accepit. Baronii seu potius Atinensis Ecclesiæ auctoritatem secutus est Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ quoddam Vitæ compendium texens. Presbyteros duos, Martyrii socios, nos adjunximus, ex fide Chronici Atinensis, tamquam Actorum veterum relationi innixa, quamvis eorum non meminerit Adenulphus in Vita a se expolita. Quod enim eorum nulla jam fiat in sacris mentio, ex eo solum arbitramur factum, quod omnis Atinensium devotio adhæserit S. Marco, & sic in oblivionem venerint socii, eo facilius, quod eorum in quo simul conditi sunt sepulcrum, non fuerit cuiquam revelatum aut requisitum.

[15] [Hispaniis affingitur S. Marcus,] Qui sub Iuliani Petri nomine, commentus est Adversaria, mendaciis apertißimis scatentia, cum in Græcorum Menologio, quod Sirletus compilavit. Canisius edidit, legisset hæc verba ad præcedentem diem XXVII, Eodem die SS. Aristarchi, Marci & Zenonis. Fuerunt hi tres ex LXX … Marcus est quem consueto nomine Joannem vocabant, cujus Lucas meminit in Actibus Apostolorum: fuit autem Episcopus ab Apostolis constitutus in Bibliopoli; hæc inquam cum legisset, & rursum sequenti die in Romano Martyrologio inveniret Marcum Atinensem Episcopum, verbis jam relatis commemoratum; occasione Bibliopolis, non ita longe abeuntis a nomine Bilbilis, occasionem arripuit procreandi monstri, in cujus anatomia facienda, nequidquam desudarent posteri, figmentorum suorum defensores. Omnium sententias discutit refertque Tamajus in Notis adsuum Hispanicum Martyrologium. Pseudo-Iuliani verba num. 2 hæc sunt: Florebat adhuc sancta memoria Marci, cognomento Joannis: qui comitatus Petrum & Paulum, prædicavit Bilbili in Celtiberia, rursus alibi; ac postea Romæ a Petro Apostolo Episcopus ordinatus, missus est Atinam in Æquicolis; [occasione Marci cognati S. Barnabæ,] & ibi prædicans, in persecutione Domitiani sub Maximo passus est. Hæc ille, quæ quantis glossematum interlineationibus laborent ostensurus Tamajus, rem eo adducit, ut probare conetur; hinc quidem arguendos Græcos, quod explosam sæpius a Baronio auctoritatem Dorothei sibi proponentes sequendam, Marcum, qui & Ioannes dicitur, crediderint fuisse Episcopum Bybli (id enim omnino fictitium esse contendit, poteritq; ad XXVII Septembris examinari) inde vero corruptum esse textum Iuliani, quod Marcum, Atini a S. Petro conversum (sicut in Actis propriis legitur) confuderit cum isto S. Pauli socio; tandemque concludit esse legendum, memoria Marci, qui comitatus Petrum, post Paulum ad Hispanias, prædicavit Bilbili &c. Et sic pro merißima veritate omnia habenda esse contendit, neque dubitari posse, inspectis D. Didaci Porto-Carrero & Roderici de Acuña relationibus, qui sine examine totam Juliani ecphrasim suis idiomatibus traduxere.

[16] Vltima hæc Tamaji verba spectant alium Pseudo-Iuliani locum de eodem Marco num. 390, ubi is veritus ne parum eruditus in litteris sacris videretur, [cujus corpus Bracaram translatum volunt,] nisi ostenderet scivisse se, quod Marcus cognomento Ioannes fuerit S. Barnabæ Apostoli consobrinus, quod fuisse multis argumentis Baronius asserit; nec volens prætermittere occasionem gratificandi Bracarensibus, hactenus melius ignorantibus quis S. Marcus apud se coleretur; denuo prædictum locum retexuit, eique primum inseruit istud de consanguinitate cum S. Barnaba: deinde hanc clausulam addidit in gratiam Bracarensinm, Passus est XXVII Aprilis: cujus corpus post translatum est Bracaram in Hispaniam: quod ego vidi coluique cum Domino meo Archiepiscopo Bernardo, ibidem nonnullos menses commorante. Tamajus ex Acuña cap. 23 eamdem fictionem exornat his vebris: S. Marci venerabile corpus exinde Braccaram translatum est, ubi in antiquissima capella suo nomini dicata ad campum dos Remedios in jaspidino sarcophago decentissime jacet. Ibidem plurima Deus beneficia tanti Martyris impetratione hominibus impartitur. Ibidem Interamnensium accolarum concursu sancti Præsulis pignora visitantur, muneribus afficiuntur, & totis visceribus venerantur & coluntur. Humi pulvis ex sarcophago extractus variis medicamen est ægritudinibus. Juxta capellam Xenodochium conspicitur. Via est in urbe, quæ S. Marci vocatur, ideo quod per illam ad oratorium devenitur, a quo nomenclaturam accepit. Quo tempore hæc facta fuerit translatio ignoratur, aut scribentium incuria aut annorum labilitate. Hæc ille.

[17] [ubi corpus alterius S. MarciConfessoris asservatur.] Verum cum hujus translationis non meminerit Chronicum Atinense; ipsique Scriptores Hispani, quantumcumque scrutati, nihil de tempore, quo facta illa fuerit, in suis monumentis reperire se fateantur; credere non possumus, corpus illud, quod Pseudo-Iulianus circa annum MCX, apud Braccarenses cum Archiepiscopo suo Toletano se vidisse fingit, idem esse, quod Atini anno MXLVI inventum, & annis XV post novo ibidem ad hoc exstructo templo illatum fuit. Quis enim sibi persuadeat Atinenses, adhuc Episcopum proprium habentes, carißimo primi Apostoli sui & Episcopi pignore tam lætanter invento, & nova Basilica tam liberaliter honorato, aut privasse ipsos se istud aliis donando, aut per vim fraudemque eo meruisse privari, custodiendo negligenter? Quomodo autem tam insignem eorumdem vel munificentiam vel jacturam auctor Atinensis Chronici ignorare potuit? aut si eam scivit, quomodo hoc quoque notandum sibi esse non credidit, qui omnia de S. Marco conatus est accurate docere, sicut initio hujus Commentarii vidimus? Dicendum est ergo alterius Sancti cujusdam Marci corpus illud esse. Certe Antonius Vasconcellus in descriptione Lusitaniæ, S. Marcum, qui Braccaræ colitur, Confessorem vocat; cum is, qui Atinenensium fuit Episcopus, Martyr obierit. Verba ejus pag. 521 n. 3, hæc sunt: In fano Bracharensi, cui nomen a D. Marco, situs est ejusdem nominis Confessor, qui ibidem claruit, cumque alibi obiisset, in eum locum est translatus: ubi & sanctitatis fama & miraculis enitescit. Denique ignorare potius videntur Scriptores Hispani corpus illud, quod Braccaræ servatur, cujus S. Marci sit: Augustinus enim de Castro Archiepiscopus Braccarensis, in literis, quas anno MDXCIV, ad Clementem VIII dedit, ita scribit: In hoc Xenodochio, dicato D. Marco, sancti cujusdam Marci Reliquias veneramur.

ACTA
Auct. Adenulpho Archiep. Capuano.
Ex MSS. Caßinensi & Capuano, collatis cum editione Vghelli.

Marcus Episcopus, Martyr Atini in Italia (S.)
Duo ejus Presbyteri, Martyres Atini in Italia (SS.)

BHL Number: 5298

PER Adenulphum EX MSS.

EPISTOLA DEDICATORIA.

Æterni Regis disciplinam sequentibus, universis in Christo sanctissimis Fratribus, [Ad Clerum Atinensem] in sanctæ Dei Genitricis ecclesia vitam Angelicam exercentibus, Adenulphus Capuanæ Sedis Archiepiscopus, calculum candidum a Jesu Christo Domino feliciter promereri.

[1] In unitate fidei mirabiliter congregati, formam vobis sumitis sanctitatis; [qui sanctus ipse,] & terram Ægypti caliginem fugientes, spirituali cantico vestris in labiis resonante, ad repromissionis terram sicut alacriter ita etiam & feliciter properatis. In montem Dei Oreb gressu inflexibili conscendentes, posteriora Domini felici oculo intuemini; ubi vos Moyse nobiliter a educente, cum populo via regia gradientes, neque ad sinistram neque ad dextram declinatis; sed cursu indeclinabili eum ad patriam introductum efficaciter edocetis. Antiquorum Patrum sacra vestigia imitantes, [& populum suum recte instruens,] Patriarcharum pariter ac Prophetarum doctrinam, eo quo debetis pio religionis intuitu prosequimini, qui in deserto & in invio & inaquaso Scripturarum puteos fodientes, mirabile vobis exemplum in suis Actibus tradidere; quia in aquarum nimia affluentia, divinæ scientiæ largifluos fontes spiritualiter reseravere. Habetis in cordibus aquam vivam, salientem in vitam, cujus plenitudinis inundantia totam terram irrigatis; & ut fidelium per vos mentes refulgeant, aurum exinde optimum apportatis.

[2] Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, Jesus Christus in domicilio vestro, doctor simul & hospes, inhabitat: cui cum Martha ministrare & cum Maria ejus eloquia casta diligentes audire studetis. [optimisque exemplis præcedens,] Sedentes in speluncæ ostio cum Elia, expectatis sibilum auræ tenuis, qui nimirum ad supernæ patriæ gloriam ineffabili cordis inspiratione vos provocat & invitat. Duplex illius spiritus in vobis remansit, quoniam ascendentem illum cum Helizæo vidistis: unde & Prophetarum filii vos cum Helizæo sequuntur: quia fidelis populus ad honestatis & religionis vestræ doctrinam pio caritatis intuitu invitatur. Circum doctrinas sane murus inexpugnabilis, & protegit vos dextera Christi; qui mentes vestras ab omni sorde vitiosa b elimat, & immensa suæ gratiæ inspiratione illustrat.

[3] Jam denique per plateas Jerusalem, quæ auro mundo sternuntur, [ac Sanctos rite colens,] cum virtutum odore inceditis: & almis sanctorum Patrum vestigiis insistentes, eorum tam vitas quam passiones recolitis solenniter & celebratis. Specialia tria virtutum genera diligentes, medio noctis tempore ad amicum acceditis, & tres panes Euangelicos ab eo cum maxima precum instantia, imo cum importunitate nimia, postulatis. Eos namque qui Jesu Christi sunt præcepta mirabiliter executi, tanta mentis devotione colitis & honoratis, ut & in passione socii, & virtutum splendore in eis videamini semper esse c prospicui. Rutilat inter vos pretiosus Martyrum cruor, quorum beatissima patrocinia civitatis vestræ honorem amplificant & exaltant, & inter adversa vos protegunt & defendunt, & inter prospera lætificant & exornant. Sæva persecutorum rabies, cum plures Sanctorum longe, lateque gladio peremisset, beatissimum Marcum specialem vobis reddidit Martyrem; [S. Marcum imprimis,] eumque in Atinensi nobilissima civitate sanguinis effusione & martyrii palma gloriosum effecit.

[4] Colitis igitur Martyrem vestrum, eumque tanto propensius celebratis, quanto propensius in Christi amore fervescitis. [Passionem ejus rudiori stylo scriptā] Cujus venerandæ passionis historia, quæ minus docte fuit olim a quibusdam composita, meæ simplicitatis imperitia, ut iterata vice componendo edisseram, potestativæ precis auctoritate compellitis: & quod de tanti Martyris constantia, immensa Philosophorum expromere deberet facundia, meæ inscientiæ parvitati, violenti exactione, elegantiori stylo reserare injungitis. Piæ quidem voluntatis est quod imperatis, [cultius scribi petiit:] & ab universis laudabile quod deposcitis: sed nisi vestris orationibus fulciatis, in via prius deficiam, quam ad patriam recto itineris cursu perveniam. Confisus tamen de eo, qui turbam in deserto, ne in via deficeret, suæ ubertatis gratia pavit; & discipulos suos in campestri loco, ut alios docerent, edocuit; opus aggrediar quod jubetis, vestræque petitionis voluntatem supplere in omnibus studebo: & quod recto considerationis intuitu postulatis, secundum mearum virium facultatem, etsi eloquentia sterili, relatione tamen veridica & d animo fertili executioni magnopere mandare curabo.

[5] [quod aggreditur auctor nil allaturus novi.] Universaliter igitur omnes in Domino commonentes rogamus, ut sacratissimi Martyris triumphum atque victoriam, qualiterque ad ætherea regna laureatus ascenderit, illius passionem gestaque legentes, tota mentis intentione percipiant, atque totius postposito dubietatis scrupulo fideliter credant. Nemo siquidem me existimet novellam martyrii plantationem in Jesu Christi Ecclesia introducere: quia antiquus est iste Martyr; non rudis nec novitius, sed ex primitivæ nascentis Ecclesiæ prole fœcunda, beatissimus Marcus, inter primos unus fuit de primis alumnus, sicut in subsequentibus, Domino largiente, gesta narrabit historia. Nunc igitur universos istius Martyris votiva solennia recolentes, ex quo debemus benigno pietatis studio exoramus; quatenus & Christi amor semper in vobis ferveat, & sui militis invictissimi concepta in mente devotione, e fulgescat etiam, prout credimus & speramus, tam ecclesiæ vestræ specialis honor, quam & totius civitatis inexpugnabilis custos.

[Annotata]

Impressa apud Vghellum hæc eadem, nonnullis mendis conspersa, exhibent: ita ut legatur

a Educante.

b Eliminat.

c Conspicuus.

d Omnino.

e Frigescat. quæ omnia, minus commodum sensum reddentia, descriptorum imperitiæ deputantes, ad sensum meliorem levicula mutatione reduximus, in tribus primis locis secuti MS. Capuanū; quod in duobus postremis eosdem cum Vghello errores habet.

PROLOGUS.

[6] Ineffabilis summæ Deitatis clementia sacrosanctam Ecclesiam, [Mira virtus Spiritus sancti in Apostolorū prædicatione,] non habentem maculam aut rugam in suo corpore, mirabiliter dedicavit; eamque sicut gloriosam, ita etiam & fœcundam in omnibus sanctis effectibus, septiformi sancti Spiritus gratia in Apostolos superveniens, suæ benignitatis inundatione replevit; eosque ad euangelizandas omnes nationes direxit. Mira pietatis gratia! Mira & insignis Sanctarum virtutum præpotens efficacia! Nam & in miraculis virtus effulsit, & in potentia virtutum pius Ecclesiæ vigor excrevit. Pretiosa est etenim in conspectu Domini mors Sanctorum ejus: qui nimirum quanto ferventiores pugnant in stadio, tanto feliciores vivunt in regno. Vivunt profecto, qui vitam mortuis reddunt, & per totius orbis circulum signis inenarrabilibus in terris exuberant, & in cælesti gloria velut astra matutina sine fine coruscant.

[7] [& Martyrum suppliciis,] Prosperum iter Deus salutaris noster Martyribus suis ostendit, ut & sanguinem pro ipso funderent, [& cum ipso gloriam æternam obtinerent] imo merito sibi mercando perciperent a præsidente in cælesti solio. Ipse namque, qui est gloriosus in Sanctis & in majestate mirabilis, Martyres suos inter vincula & tormenta gloriosos reddit & patientes: & in sanctis actionibus eos declarat mirabiliter efficaces atque potentes. Refulget nobis tamquam in speculo vita Sanctorum: quos profecto si devotissime veneramur in terris, præcipuos eos habebimus intercessores in cælis. Sacratissimi denique martyrii palma tanto sublimius rubescit in cruoris beata effusione, quanto propensius fervescit in Jesu Christi ampla dilectione. Videtur plane quod inter spiritualia charismata Sanctorum sanguis velut ignis rubescat, & vita eorum sicut liliorum candor in actione clarescat. Æterna & incommutabilis providentia individuæ Trinitatis, lapidibus pretiosis inclusis, aurea eos corona exornat; sanctisque muneribus Rex Regum, [as cælesti eorum mercede,] sua in supernis tribuens donativa, recompensatione illos benignissima ditat. Sancti namque ludibria & verbera experti, insuper & vincula & carceres per fidem tandem regna vicere: nec deficientes in passionibus, de humani generis hoste victoriam obtinendo propter inæstimabilem immensæ spei beatitudinem, passionis calicem feliciter gustavere. Eximiæ vero caritatis in animo retinentes fervorem, spiritualem in suis mentibus conceperunt amorem. Eos nempe, quos mater Ecclesia tamquam parvulos lacte nutrivit, postquam ad ætatis plenitudinem venientes solidum cibum sumpsere, & poculum nihilo minus spirituale bibere, felici demum cruore perfusos divina illos clementia ad regnum decoris provexit & quemadmodum triumphatores, a certamine milites redeuntes, in æternæ gloriæ mansione solenniter & jucunde recepit.

[8] De quorum victorioso lucidoque collegio, unum de primitivis Ecclesiæ filiis, [inter quos clarus S. Marcus,] beatissimum Marcum, Atinæ civitatis invenimus fuisse Pontificem: qui certe eo amplius sublimis fulget in signis, quo felicior inter antiquos Patres, regnum Dei appropinquandum, facundus & promptus, incredulo populo suis declaravit in verbis. Hic etenim gloriosus Martyr & Pontifex, purpureo rutilans diademate, Atinensem Ecclesiam, acsi proprio sanguine Christi mirabiliter acquisitam, summa honoris gratia ditat, eamque virtutum radiis plenius glorificando illustrat. Civitatem sane per omnia reddens insignem, suis patrociniis fovet & protegit; eamque defendendo, clarificat & exaltat. Hujus igitur sacratissimi Martyris passionem, [ad cujus Acta scribenda,] sicut in superiori epistola plenius continetur, rogatus unanimiter a Fratribus blandeque coactus, ea qua convenit alacri satis devotione describendam, Domino annuente, suscepimus. Quapropter maxima precum instantia obsecramus, ut eorum intercessionibus sanctissimi Martyris patrocinium impetrare una cum nostris suspiriis valeamus, qui meam ignorantiam ea scribere coëgere, in quibus labia incircumcisa & lingua omnino polluta balbutiendo succumbunt, & succumbendo deficiunt. Ipsius denique sanctissimi Marci suffragia voto supplici postulamus, [piarum precum auxilium petit auctor.] ut qui excelsus vocatur in nomine, humiles & eloquentes nos reddat in suæ laudis sermone. Justum namque dignumque a Fidelibus creditur, ut cujus præconia devotissime recolimus in terris, illius sanctū auxilium habere, nos scribentes & vos legentes postulemus in cælis. Legat ergo quicnnque voluerit, & omnem a sua mente dubietatem procul abjiciat: quia totius nos ambiguitatis expulso nubilo serenissimam istius Sancti enarramus historiam.

CAPUT I.
Genus S. Marci, religio, baptismus, prædicatio, Episcopatus.

[9] Beatissimus igitur Marcus, Galilæus ex Galilæis parentibus ortus, necdum baptismatis unda renatus, sed sacri Martyrii diademate feliciter purpurandus, [Natione ac religione Iudæus,] ab ipsius primævæ ætatis erumpente crepusculo, in eximiæ simplicitatis confidentia ambulavit, & paternarum traditionum ceremonias observavit. Erat enim felix in institutione Mosaica, felicior futurus Apostolicæ fidei doctrina mirifica. Nam ut omnibus in propatulo claruit, illud apud se fideli voto tractavit in mente, quod postmodum gloriosius ostendit in actione. A Galilæis finibus divina providentia veniens, [Atinum profectus,] post longa marium terrarumque discrimina, in Atinensi tandem civitate sui cursum itineris terminavit, ibique nobile hospitium benignus hospes suscepit. Quæ nimirum civitas, sicut ex antiquitate nobilis, ita etiam & bonis moribus erat flore jucunda: & licet adhuc gentilitatis esset caligine nubila, suæ tamen celsitudinis magnificentia inter ceteras urbes fulgebat eminentissima. In hanc itaque urbem ingressus, insignis agonotheta Christi futurus, beatissimus Marcus; cuidam Palatiano, egregio & nobili viro adhæsit: qui una cum conjuge sua Aureliana benigne satis & officiose in domo sua eum suscepit; atque ut divinæ placuit voluntati apud se retinuit. Erat quidem vir memoratus, sicut nobilitate præclarus, ita etiam & divitiis locupletissimus nihilominus & in hospitalitatis caritate præcipuus, [apud nobilem Paganum divertit:] gentilis tamen & idolis serviens. Sed misericors & miserator Dominus, cujus miserationes nec principio nec termino ullo clauduntur, istius domum suæ benignitatis gratia miro & inæstimabili modo respexit, atque Palatianum cum Aureliana conjuge, quemadmodum quondam centurionem Cornelium, Apostolica prȩsentia visitare decrevit.

[10] Æterni Patris unigenitus Filius, postquam ex intemeratæ Virginis utero assumptam nostræ servitutis formam Jesus Christus Dominus noster glorificavit, [eodem advenic S. Petrus Romam iturus,] eamque ad Patris dexteram mirabiliter collocavit; eos quos reliquerat in terris Apostolos sancti Spiritus gratia illustravit, & per totius orbis provincias ad euangelizandum direxit. Apostolorum igitur Princeps & cælestis regni Claviger beatissimus Petrus; ex quo Antiochenam a Cathedram sui Pontificatus immenso munere consecravit, ad eminentiorem omnium urbium b Romam Domino jubente sese conferre proposuit. Ex Antiochia vero Apostolus arrepto itinere, marinis se fluctibus dedit; atq; prosperitatis aura spirante, optatum portum, cum Jesu Christi vexillo, signifer inexpugnabilis petiit. Tandem Romam inter eundum ad Atinensem se contulit civitatem, ut eam prius athleta Christi fortissimus visitaret, in qua Marcum sibi discipulum acquireret: per quem & eamdem civitatem a dæmonum servitute eriperet, & ad veræ fidei cultum vocaret. Venit igitur tamquam a Deo missus cælestis nuntius: domum est ingressus Palatiani, ibique Marcum reperit Galilæum. Quem profecto cum sancto afflatus Spiritu cognovisset Apostolus esse advenam, multis eum cœpit tentare sermonibus: &, quis esset, vel unde, quod etiam nomen haberet, inquisivit attentius. Ad quem ille simplici affatus eloquio hujusmodi dedit responsum: Nomen mihi, venerabilis Pater, Marcus est: a cunabulis ex Galilæa provincia oriundus, [a quo reddita vitæ suæ ac originis ratione,] tamquam exul & advena in istis partibus maneo, & vitam in peregrinationis ærumnosa calamitate consumo. Paternis vero traditionibus die noctuque solerti cura invigilo, sacræ Legis censuram, a Deo per Moysen famulum suum Israëlitico populo cælitus datam, fideli devotione observo: ipsumque cunctarum rerum auctorem, omniumque viventium esse vivificatorem sicut ex cordis æqua ratione confiteor, ita etiam ex oris certa assertione approbo & confirmo.

[11] His & hujusmodi verbis ex ore illius acceptis, sanctus Apostolus gaudio exultavit immenso, & gratias exinde Creatori omnium retulit Jesu Christo. [de Christi adventu ac nova ejus Lege edoctus,] Ex hinc suæ prædicationis sumens exordium Jesu Christi discipulus, ut in Marco veterem hominem renovaret, sacris eum cœpit documentis instruere, atque ad regenerationis lavacrum provocare. Pellem namque vetustate consumptam, purificationis gratia, satagebat suo Domino reddere novitate præclaram; & quȩ cæcitatis erat obducta nigredine, studebat candidam reddere pio virtutum splendore. Et incipiens, ut in Euangelio legitur, a Moyse omnibusque Prophetis interpretabatur illi Scripturas; & totius Veteris Testamenti seriem multipliciter revolvendo, mysticas ei prolatas de Filio Dei sententias ore mellifluo referebat. [Luc. 24, 27] Referebat vir Domini, qualiter primus homo diabolica fraude deceptus justo Dei judicio de paradisi fuerit amœnitate exclusus, & in horrendam maledictionis terram ejectus, universis fuit angustiis & tribulationibus miserrimus & inobediens ille expositus. Nec prætermittebat, quod crescente malitia super terram, ne iniquitas ultra procederet, statuit pius & misericors Dominus, ut humani generis culpa & per aquam diluvii c plecteretur, & per novam regenerationis sacratissimam undam ad veræ fidei gratiam purificatus homo reduceretur. Sic namque omnia disserendo discutiebat, quo modo in Legis doctrina illius verlabantur eloquia: modo sermo faciendus ad Patriarcharum & Prophetarum recurrebat quantocius vaticinia.

[12] Sic demum beatissimus ille, cui nec caro nec sanguis divina mysteria revelavit, sed Pater qui in cælis est, suæ doctrinæ spiritualia charismata promulgavit, & veræ fidei confessionem benignum auditorem instruxit, [baptizatur:] quoad eum ad Jesu Christi lavacrum feliciter provocavit, & in angulari lapide fundator eximius petram incorruptibilem miro documento instituit. Intra domum namque memorati Palatiani eum Apostolico more catechizando erudivit, sicque Dominicis præceptis plenius instruxit, & illum sacra baptismatis unda in sancti Spiritus gratia regeneravit; & universa divinæ Legis mandata benignus magister eum edocuit. Novus itaque discipulus, ad veræ fidei cultum vocatus, magistri cœpit sacris vestigiis inhærere, & immaculatam, quam per aquam & spiritum renovaverat, vitam piis studuit actibus decorare. Apostolus deniq; peragere cœptum cupiens iter, Marcum suæ institutionis alumnum sibi associat, & in universis suis laboribus digna cum experientia probat. Ex Atinensi vero civitate pariter egredientes, & per diversa locorum hospitia verbum veritatis & fidei prædicantes, tandem ad Romanæ urbis mœnia veniunt, & itineris cursum inter gentilium populos statuunt.

[13] [unaque cum eo Romam profectus,] Marcus igitur, in fide promptissimus, ea quæ ex ore Apostoli procedebant, pleno mentis acumine percipere modis omnibus satagebat, & in sui pectoris sacrario strenue recondebat: agebat quoque vir Domini, qualiter & veritatis doctrinam cognosceret, & cognitam sanctis operibus adornaret: fulgebatque idem in signis atque miraculis, qui erat virtutum efficacia præpotens & mirabilis; & quem divina gratia sui muneris fulgore irradiabat, sanctitatis eximiæ operatio laudabilem & perspicuum omnibus exhibebat. Apostolica documenta ita intra se retinere curabat, [socium ibi Euangelicæ prædicationis agit:] quod prædicationis munus aliis fideliter refundebat, eosque ad æternæ felicitatis gloriam continuis exhortationibus incitabat. Proinde carus acceptusq; Apostolo erat, quoniam in sacris actionibus morum honestate fervebat, nec quasi rudis & in fide novitius, sed tamquam miles egregius, optimus certator, adversus sævientis ignita jacula inimici, murum se inexpugnabilem opponebat. Sicut erat totius sanctitatis disciplina nec mediocriter informatus, ita nimirum sancti Spiritus igne videbatur accensus. Cernebat quidem obscœna gentilium sacrificia, eorumque insaniam detestabilem benigno affectu corrigere non desistebat: ad hoc namque increduli populi aures demulcendo inflexit, quod Christianitatis titulo mirabiliter insignitam innumeram eorum multitudinem ad superna polorum gaudia sublimando provexit. Erat sane illius solicitudinis magna solertia, ut credentium multitudini esset cor unum & anima una; nec discreparet a veritate quod concordabat in pura fidei unitate. Eis siquidem rudimentis, quæ a Magistro didicerat, alios etiam instruere nequaquam cessabat; & illius prædicationis sermo de die in diem incrementum virtutis & gratiæ percipiebat.

[14] Hæc & his similia benignus magister in Marco discipulo intuens, [& urbis Atinensis Episcopus consecratur.] & felici consideratione divinam in eo refulgentem gratiam animadvertens, immensa cordis alacritate perfusus, ad potiora eum reservatum esse plenius intellexit: in quibus fraudatus minime extitit. Non immemor vero illius, quam olim reliquerat, Atinæ civitatis Apostolus, ad Pontificatus apicem summa cum honorificentia Marcum provexit, dignisque eum infulis decoravit. Antistitis igitur dignitatem adeptus vir Domini, & in eminentiori gradu feliciter sublimatus, quibus virtutibus emicuerit, quæve quantaque signa per eum sit Dominus operatus, universis luce clarius patet: quippe cum divina cooperante clementia, innumeris virtutum prodigiis usque hodie fulgeat, & celebris illius devotio in suis famulis plenius per omnia elucescat. Sed jam ad narrationis seriem articulum reducamus, & quo ordine Atinensem visitaverit urbem, litteris mandare diligenti solicitudine studeamus. Coruscantibus denique in beatissimo Marco signis atque miraculis, tanta in ipso efficacia curationum refulsit in brevi; quod cælesti eum gratia prosequente, a variis diversisque languoribus nonnulli civium emundati atque curati, saluti pristinæ mirabiliter restituti fuissent; & Omnipotentis Dei magnasia suis confessionibus omnes unanimiter proprio ore resonarent.

ANNOTATA.

a Anno vulgaris Æræ 33, post Christi Paßionem 4 locatam esse Antiochiæ Sedem ostenditur in tractatu de Pontificibus num. 28.

b Ibidem dictum, Romam venisse Petrum, anno communiter 40, post Paßionem II.

c Minus apte forsan videretur S. Petrus de his instruere Iudæum hominem, nisi & ipse S. Stephanus in Actis Apostolorum alta æque nota vulgo in Synagoga explicasset: credo ut a notioribus & gratioribus incipiens, captata sic attentione & benevolentia, transeat commodius ad nova & minus grata, de Christo passo per ipsos, inculcanda.

CAPUT II.
Miracula patrata, oratorium & Sacerdotes consecrati, Gentiles conversi, Martyrium, sepultura.

[15] Interea celebratis in Romana urbe tam innumeris signis, [Patratis miraculis,] ea quæ per Dei famulum divina gratia quotidie declarabat miracula, ad Magistri notitiam perveniebant: quæ videlicet nec surdus auditor satis benigne in sui pectoris secretario recondebat. Ex obsessis namque corporibus dæmones imperii sui verbo ejiciebat, leprosos mundabat, paralyticos curabat, cæcos illuminabat, mortuos suscitabat, ita ut merito illud Euangelicum Salvatoris illi de jure congrueret: Pater meus usque modo operatur, & ego operor. [Ioan. 5, 17 & 14, 12] Et item in alio loco Dominus dicit: Qui credit in me, opera quæ ego facio, & ipse faciet & majora horum faciet. Apostolus igitur, eum quem in Ecclesiæ gremio educandum quondam susceperat, attendens in Fidei disciplina propensius eruditum, & in Sacramentis omnibus vehementer instructum, [& probata fide,] qualiter eum ad civitatem Atinensem deberet remittere, competenti cœpit deliberatione disponere: quod e vestigio nec segnis Magister executioni mandare curavit. Nulla in medium mora, ad se quantocius accersivit, universa ei mandata proposuit, & secundum Apostolicam, quam ei tradiderat, decretalem sanctionem, examine per omnia subtiliori perquirit. Sed cum in sacræ Legis edictis apprime eum imbutum & accuratissime informatum persensit & intellexit; auctori omnium bonorum Deo immensas gratiarum actiones persolvit: dehinc Dominicas illi oves ad regendum committens, potestatem quam a Jesu Christo Domino, fideli videlicet teste, susceperat, sui Apostolatus auctoritate, digna moderatione concessit, sanctique Spiritus ad ligandum solvendumque æqua traditione participem fecit.

[16] Sic demum Apostolica benedictione postulata atque percepta, [Atinum profectus,] securus jam de adipiscenda æternæ felicitatis gratia, profectionem lætus arripuit: egressusque ab Urbe, continuo prædicationis officium inchoavit. Et mira summæ Deitatis clementia, tanta eum comitabatur signorum efficacia, quod per singulas civitates, per finitimas mansiones, vel quocumque se Dei famulus conferebat, crescente in illius ore fidei verbo, [sanatis in via agris,] quot variis detinebantur infirmitatibus, protinus fusis ad Dominum precibus, ad ipsius nutum pristinam incolumitatem recipiebant; resolutisque vocibus, digna Christi præconia per ora omnium resonabant. Tandem appropinquans ad eam, quam olim deseruerat civitatem, quæ nimirum in prædicationis sorte sibi fuerat attributa, nec longiuscule ab ipsius mœniis civitatis, sui itineris stationem in villa,a quæ Septa-Iani dicitur, fixit, ibique ad modicum requievit. Ubi cum idolum aureum pariter & argenteum reperisset, [& idolo everso,] mox illud redactum in pulverem dignis execrationibus delevit & conculcavit: atque prosperum exinde faciens iter vir Domini, totius sanctitatis decore irradiatus, Atinensem ingreditur civitatem.

[17] In hac igitur urbe vir Dei ingressus, eam quam prius deserverat domum [Palatiani] pristina visitatione requisivit: [ad pristinum hospitem divertit:] cui de more salutationis proferens verbum, Apostolicis eam sermonibus benedixit: quem cum de pristinæ caritatis fœdere diligenti examine requisisset, uxorem illius universæ carnis debitum jam persolvisse cognovit. Adhæc vir Domini blandis eum exhortationibus consolatus, exordium prædicationis ei facere cœpit; qualiterque istius seculi status, pariter cum vita simul etiam & cum deliciis omnibus, periturus sit atque casurus, evidentissima satis expressione ostendit. Ajebat plane, quod singula, quæ humanis oculis videntur esse subjecta, vana sunt omnimodo & caduca, & ab universis fidelibus penitus abdicanda. Sane invisibilia Dei vera esse & omnino æterna, [quem prædicatione Euangelii,] nulloque prorsus fine claudenda, nimia instantia affirmabat. Hæc namque, dicebat, intemeratæ fidei credentibus sacra mysteria præstant: hæc nihilo minus arcana vobis judicia manifestant: hæc Angelorum & hominum veræ pacis integritatem reformant; quodque ceteris est excellentius, divinæ celsitudinis majestatem inæstimabili modo nobis ineffabiliter repræsentant, & illius cognitionem perspicua ratione declarant.

[18] His vero attonita mente perceptis Palatianus, & intra semetipsum non modicum stupefactus, quænam esset novæ institutionis regula, [& adhortatione,] quæ talia de sua ratione proferret, tacitis cœpit cogitationibus secum revoluere & pertractare. Quem cum vir Domini diu hæsitantem conspiceret, vultumque illius immutatum cognosceret; Conturbant te, inquit, amice carissime, tuæ mentis cogitationes: movent animi tui secreta ea, quæ divinis sunt inserta codicibus. Constans esto fili in verbis, providus in sermonibus, credulus deinceps in nostris promissionibus: quoniam quem hospitalitatis gratia quondam hospitem suscepisti, illuminatorem tuæ animæ in præsenti recipere meruisti. Ad hoc namque me Dominus Jesus Christus direxit, qui tuæ petitionis vota solita pietate respexit, qui vult omnes homines salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire: qui nos vocavit in admirabile lumen suum, ut relictis omnium idolorum tenebris, in fide probatus atque acceptus, ad æterni luminis claritatem fideli voto purificatus accedas, quatenus sacri Baptismatis unda renatus immarcessibilem coronam digne percipere merearis. Quid plura? Quid Palatianus ageret ad ista? Respondere quidem rationi volebat, sed contradicere loquenti nequaquam audebat: quoniam intra se veritatis verbum concipiebat, & æternæ felicitatis bravio perfrui summopere anhelabat: nam quem superni muneris inspiratio ad fidei cultum vocabat, hunc infestare cruenti hostis sævitia non valebat.

[19] Consentit tandem salutaribus dictis, obtemperat fidelibus monitis; [ab idolorum cultu abductum cum 57 aliis baptizat:] & a languoribus se attentius mederi deposcit, quos in idolorum cultibus diutina temporum vanitate contraxit. Datur deinde fides, credulitas adhibetur, confessionis decretum proponitur, sed & jejunium triduanum indicitur: quibus rite peractis & celebratis, tertio die Episcopus una cum suo illo familiari præcipuo ad fontem procedit, aquam Baptismatis benedicit, hominem sacri Chrismatis liquore perungit, & confitentem cum omni integritate fidei suam credulitatem sacri Baptismatis unda regeneravit, quem etiam de fontis lavacro ipse suscepit. Eodem die sancti Spiritus cooperante gratia baptizati sunt & cum eo, numero hominum promiscui sexus & ætatis, quinquaginta septem. Templum denique idolorum b, quod idem Palatianus juxta domum suam habuerat, congesta in unum simulacrorum omnium multitudine atque contrita, ad honorem sanctissimi sui magistri Apostolorum c videlicet Principis, [& expiaum fanum S. Petro cōsecrat,] templū Jesu Christo Deo sanctus Episcopus venerabiliter consecravit: in qua nimirum ecclesia septem Presbyteros, totidem Diaconos ordinavit: ubi incessanter die noctuq; divina vota persolvens, sacrosancta Dei mysteria devotissime celebrabat. [ordinatis illic Presbyteris & Diaconis:] Sed & plures circumquaque degentes, unanimi voluntate frequenter collectos, sacris fidei documentis erudire curabat; eosque Christianæ institutionis censura diligenter instructos, per aquæ regenerationem illuminabat. Non multis vero evolutis temporibus Palatianus, in sancta fidei confessione persistens, in supradicta B. Petri basilica jejuniis & orationibus continue vacans d, dormitionem accepit in Domino; & signaculum fidei, quod in Christo suscepit, bravium supernæ remunerationis ab eodem recipiens, fideli voto repræsentavit.

[20] Nunc igitur ad narrationis ordinem redeamus. Elapsis namque trium annorum curriculis, [spatio 3 annorū 5000 hominum convertit,] quinque millia fere virorum & mulierum jam ad fidei religionem sanctus Episcopus sua prædicatione perducens, Ecclesiam quotidie in Domino confortabat, & ut emolumentum in actionibus sanctis perciperent, paternis exhortationibus roborabat. Sed ecce iniquorum omnium caput diabolus superveniens, qui aliquando unius felicitati invidens malignis suggestionibus protoplastum de paradisi amœnitate dejecit, Jesu Christi Ecclesiam impugnare callida versutia cœpit, & in suis satellitibus minabatur, quod exercere nequiter proponebat. Quidam namque Maximus nomine, totius Campaniæ Præsidatus officium gerens, [tandemque ad Maximum pro Nerone & Domitiano in Christianos sævientem,] cum esset unus diaboli parasitus, furibundus Atinensem pervenit ad urbem. Hic autem a Nerone crudelissimo Cæsare suæ immanitatis pestilentiæ cathedram sumens, ita Imperatoris sui tyrannidis sævitiam in omnibus est prosecutus, quod ad Sanctorum se necem proterve invexit, multosque ferina crudelitate peremit. Per Imperiales denique fasces e Domitiano Principe succedente, iste suæ impietatis nequitiam exercebat. Eodem vero tempore cum in Atinensi urbe universos ad idolorum culturas vel cerimonias compelleret f & provocaret; beatissimi Marci prædicationis sermo illucescebat: illius etenim tanta erat virtus signorum, quod ejus sacræ doctrinæ opinio ubique diffundebatur & per ora omnium pio rumore divulgabatur. Quod profecto latere minime potuit.

[21] Pervenerat quidem ad aures illius nequissimi Præsidis sanctissimi fama Pontificis, & prædicationis verbum etiam innotuerat: quibus furibundus ille multorum relatione comperta, nimio furoris igne succensus, [adductus ac colapho cæsus,] illico eum ad se accersiri præcepit. Cumque beatissimus Pontifex in conspectu nequissimi judicis oblatus fuisset, nullamque ei, prout assolet, favorabilem reverentiam exhibuisset; protinus vesano judice innuente, unus ex circumstantibus stricto vehementius pugno Pontificis labia graviter percussit: eumque tamquam indisciplinatum & contumacem procaci vultu acerbius reprehendit. Cui Sanctus, eximiæ ut erat simplicitatis, mitissimo affatu respondit: Quid tumoris vel arrogantiæ in senem simplicem reprehendis? Quid contumeliæ meæ tibi mollities irrogavit? Quid in me redarguis, quod in te ipso ex ratione considerare nec nosti? [blando reddito responso,] Hæc siquidem Magistri nostri sunt documenta, hæc sanctarum virtutum præcipua sunt instrumenta, hæc est Christi nostri summa sanctitatis doctrina; ut percutienti maxillam, præbeamus & alteram, & maledictum de ore nostro non procedat, & orare pro persequentibus & calumniantibus nos. Hujusmodi vero Christus Deus noster virtutum nobis exempla reliquit & humilitatis præbuit magisteria. Ad hæc iniquitatis arbiter, nimio furore commotus, torvo eum intuens vultu: Quo, inquit, infelicissime, ausu, qua insania, quave temeritatis audacia nobis coram positus talia proferre verba non erubescis? An fortasse stulta simplicitate, vel, quod certius deprehenditur, nimio confectus senio, immoderata capitis insania fatigaris? Et cunctis circumstantibus ait: Romanæ siquidem auctoritatis jura decernunt, & Imperiales noviter litteræ decrevere; ut, ubicumque hujus viæ sectatores reperti fuissent, mox absque ulla audientia punirentur: hoc profecto plenius nostis, hoc ad aures vestras frequenti relatione pervenit. Et Sanctus paucis ad ista: Romani Principes hoc, Præses, ignorant, quod pro reipublicæ statu Jesu Christi Dei famuli auctorem omnium rerum communem Dominum interpellent: & ut regnum suum quotidie augeat & accrescat, & de die in diem in virtutibus semper proficiat: quod si hoc aliqua ratione perpenderent, nobiscum pariter concordarent, & ab hujusmodi vanis superstitionibus cauti & providi delitescerent.

[22] [ad carcerem ac inediā damnatus divinitus refocillatur:] Tunc judex carcerali eum mandavit custodiæ mancipandum, famisque inedia censuit macerandum. Sed Omnipotens Deus, qui non derelinquit sperantes in se, angelica eum consolatione mirabiliter visitavit, & cælesti eum refectione cibavit. Exactis igitur septem diebus, memoratus tyrannus judicialem sibi sedem jubet parari, & plus solito apparatior residens, Sanctum sibi exhiberi præcepit. Qui cum fuisset ab Officialibus præsentatus, nulla interveniente mora, nullo sermonum auspicio habito, statim minister diaboli, inimicus æternæ salutis, jussit eum exspoliari, & tamdiu fustibus cædi, quousque deficientes fatigarentur. [fustibus deinde contissus,] Qui cum diutissime cæderetur, Omnipotenti Domino gratias persolvebat dicens: Deus ago tibi gratias, qui me indignum & infelicem tui muneris participem facis, & per Apostolum tuum beatissimum Petrum æterni januas regni mihi præcipis reserari.

[23] His ita peractis Præses se ad palatium contulit, & Sanctum denuo in carcerem retrudi præcepit. Illucescente vero sequentis diei crepusculo, malitiæ arbiter in amphitheatro civitatis tribunal sibi parari direxit. [ac flammis ustulatus,] Sed priusquam ad curiam adventaret, hoc in suo prævidit consilio, ut missa continuo apparitione, damnatus ille, qui carcerali tenebatur afflictione captivus & religatus, a sapientibus civitatis conventus fuisset; & siquidem Deo suo, quem Christum appellat, potius quam diis deabusque offerre libamina decrevisset; priusquam in sui præsentia duceretur, diutissime tortus, flammisque lateribus adhibitis graviter adustus, suo dehinc judicio præsentaretur. Quod cum factum fuisset, & Sanctum a sanctimoniæ suæ proposito neque verborum persuasionibus, neque pœnarum minis vel cruciatibus revocare ratione aliqua potuissent; adhibita ei, prout jussum fuerat, terribili tormentorum congerie demum judici exhibetur. Cumque illi, quæ dicta, quæque fuerant facta, seriatim ab apparitoribus relata fuissent; protinus judex iniquitatis atrocem in eum sententiam protulit dicens: Christicolam Marcum, quem deorum nostrorum contemptorem invenimus, & a Romanis cerimoniis simul & sanctionibus irrevocabiliter deviasse cognoscimus, plurimis ei adhibitis, prout dignum est, cruciatibus, acutissimis etiam in cerebro clavis infixis, demum capitalem jubemus eum subire sententiam.

[24] [& flagris denuo cæsus,] Tentus igitur statimque a perfidiæ executoribus alligatus, non longe a civitate in campestrem ductus est locum: ubi dum nimiis flagellis, omni in terram extenso corpore, gravissime perurgeretur, orandi aliquantulum veniam postulavit. Qua maxima precum instantia impetrata, flexis in terram genibus, elevatisque in cælum brachiis, totus perfusus lachrymis, hujusmodi preces fudit ad Dominum: Domine Jesu Christe, qui de sinu Patris ineffabiliter processisti, & sancti Spiritus cooperante virtute in sacratissimæ Virginis uterum misericorditer descendisti, ut seculum perditum restaurares, & hominem sacratissimi tui cruoris effusione ad tuam gratiam & Angelorum concordiam revocares; adesto nunc quæso lacrymis gemitibusque meis, [facta precatione,] attende propitius & placare. Respice clementissime Deus noster me famulum tuum, & super gregem indigno mihi commissum, & per interventum beatissimi discipuli tui magistri mei, pro imminentis mihi articulo passionis, cælestem mihi impartiri digneris recompensationem. Eorum etiam non obliviscaris, piissime Domine, quos sub mei regiminis patrocinio hactenus custodivi; sed meis intercessionibus in conspectu tuæ gloriosissimæ Majestatis adjuti & sublevati æternæ felicitatis beatam per te sortem percipiant. Sed & hoc petitionibus meis adhibeo, ut civitatem istam tua benignissima protectione custodias: omnibus quoque digne mei memoriam celebrantibus hic & in perpetuum sempiterna gaudia largiaris. Conclusitque: g Amen.

[25] Deinde paululum remotus a loco, in manus se hostium reddidit h: qui, ut erant ad scelus peragendum veloces & avidi, continuo eum recipientes, terrarum scopulis i illisere, [capite clavis confixo plectitur:] & ut jussi fuerant cerebrum frontemque illius clavis acutissimis infigentes k, sacratissimum caput a corpore recidentes separavere. Fideles vero, qui intra urbem absconsi degebant, noctu pergentes, Martyris sacratissimum corpus cum maxima veneratione suscipiunt; & cum hymnis & laudibus in loco, ubi fuerat decollatus, sepelivere. Caput vero illius, [& a fidelibus capite seorsim condito sepelitur.] quod longe a corpore positum fuerat, diligentius inquirentes reperiunt, quod separatim a corpore non sine quadam industria posuere. Passus est autem beatissimus Martyr & Pontifex Marcus post sacratissimam Domini passionem anno sexagesimo l tertio, IV Calend. Majas, tempore Domitiani Imperatoris. Christus vero Dominus noster, qui in suis Fidelibus semper gloriosus est & sublimis, in loco ubi Martyr est tumulatus & passionis gloria laureatus, usque in hodiernum diem in nomine suo petentibus beneficia præstare non cessat, ad laudem & gloriam nominis sui; qui est gloriosus in Sanctis, & in Majestate mirabilis, vivens & regnans cum Deo Patre & cum Spiritu sancto per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Chronicon ejusdem Jani idolum fuisse ait, & insufflatione viri sancti fuisse contritum: additurque, Habebat quoque eadem villa portas septem, quia undique muris vallata erat.

b Idem, templum quod Jovis dicebatur, puta domesticum fanum.

c Idem addit, octavo post passionem Apostoli anno, utique sub Vespasiano & Tito, satis quiete agentibus Christianis. Mortuus est autem S. Petrus, ut suo loco dictum, anno vulgaris æræ 65: cui templum Atinense postea dedicatum fuisse non ambigitur: sed an primum quoque oratorium a S. Marco fuerit sub ejus nomine dedicatum, merito dubites: cum ea res postea initium videatur habuisse a corporibus Martyrum, cum aliqua ceremonia conditis, in eo, quod sub ipsorum nomine dedicabatur, oratorio.

d Item: Omnes possessiones & facultates suas eidem ecclesiæ conferens… & sepultus est intra eamdem ecclesiam juxta introitum ejus.

e Succeßit Tito Domitianus Idibus Sept. anno 81, nec diupost videtur instaurasse persecutionem in Christianos.

f Addit Chronicon, quinque millia hominum & amplius a S. Marco ad fidem Christi fuisse conversa, eo spatio quo sedit; hoc autem definit annos 20, menses 5, dies 15.

g Ioannes Episcopus Atinensis, in sermone de S. Marco apud Vghellum, hanc ipsius orationem ex antiquis Actis recitat. Sed libet nunc intueri quid Marcus Beatus subdens adjunxit: Glorifico te, Jesu Christe, qui me indignum non fraudasti a societate Sanctorum tuorum: nunc autem quia te adjuvante pugnavi & vici, idcirco deprecorte, Pastor clementissime, ut me adjuves in hora hac.

h Audistis, Fratres carissimi, cum Sanctorum Passio legeretur, quid beatissimus Marcus lanistis dixerit, cum jam accepturus esset remunerationis bravium, Eia, inquit, milites, facite quod facturi estis: jam enim Dominum meum Jesum Christum video. Ita idem Ioannes Episcopus.

i Impressum erat inhæsere: & ita etiam est in Ms. Capuano.

k Chronicon, Quorum unum in fronte, alterum in ejus corona infixerunt.

l Esset hic ex calculo nostro annus æræ vulgaris 92, postquem adhuc triennio vixit Domitianus: at in sententia communi esset ille mortuus ante S. Marcum.

HISTORIA
Inventi & translati Corporis,
Ex MS. Caßinensi.

Marcus Episcopus, Martyr Atini in Italia (S.)
Duo ejus Presbyteri, Martyres Atini in Italia (SS.)

BHL Number: 5299, 5300

EX MS.

CAPUT I.
Templum Sancti extructum & dirutum: jumenta istic locantes puniti: corpus & caput repertum.

[1] Fratres carissimi, humiliter postulemus gratiam spiritus Sancti, quo ejus repleti dulcedine de beatissimi Marci corporis inventione non incongrue reddamus sermonem. Beatissimus igitur Marcus Domitiano Cæsare imperante Atinensis fuit Antistes: sub cujus temporibus, Maximo jubente Proconsule, [pro Fide interempto templum exstruitur:] clavis capite duris affixus, demum gladii ictu cervice percussus, Martyrii est palmam gloriose adeptus, atque in memoratæ civitatis confinio feliciter est tumulatus. Christiani vero, qui tunc temporis aderant, magno studio in ejus honorem construxerunt basilicam; quæ longo post tempore, ut ejus antiqua mœnia monstrant, a pravis hominibus devastata & ad solum est redacta. [in quo postea diruto,] Multo itaque tempore sic permanente, cœperunt ibi rustici suas bestias, equos, & asinos nocturno tempore collocare. Sed omnipotens Dominus Marci sui dilecti famuli injuriam mirabiliter vindicabat.

[2] [viatores cū jumentis pernoctantes,] Contigit autem, ut pertransirent inde viatores, & in loco eodem juxta sepulcrum, nescientes illic requiescere sanctissimi Marci venerabile corpus, suos equos vellent collocare. Quædam autem sanctimonialis femina clamosis obsistit vocibus, dicens: Nolite Fratres, nolite in hoc sancto hospitari loco, ne forte aliquid vobis mali contingat: vidimus enim Dei magnalia sæpius in hoc fieri sanctissimo loco. At illi pro nihilo ducentes hæc verba, eadem nocte manserunt ibidem, & facto mane insultantes sermonibus ejus cœperunt iter arripere. [ea misero casu postridie amittunt:] Sed antequam longe procederent ad modum sagittæ ictus, cœperunt jam pœnitere de facto: quia unus eorum equus in terram corruit mortuus, alter vero nondum peracto stadio in ipso itinere periit, taliter Domino cunctipotente sui Marci dilecti Martyris injuriam vindicante.

[3] Alio itaque tempore, sicut a quibusdam fidelibus mihi relatum est, [aliis idem audentibus,] cum quidam Calabritæ onustis asellis mercibus ad prædictum locum sero venirent, & divertendi hospitium quærerent; quædam venerabilis mulier dixit illis: Nolite carissimi in hoc loco vestros asinos collocare, quia locus sanctus est: nam si præsumitis, non absque damno hinc transire valebitis. Qui sua inebriati vesania dixerunt ad eam: Ergo & nos mortui sumus, si nostros asinos custodire non possumus. Et cum nox jam plenius advenisset, collocantes se, & in medio asinos eorum ponentes, quamvis audacter fecerint, tamen suspecti ne a lupis vel a latronibus raperentur frustratam custodiam posuerunt, nescientes scripturam, quæ dicit: Quod timet impius, veniet super eum. [Prov. 10, 24] Arreptis itaque a somno & velut mortuis effectis, [asinus a lupo eripitur,] lupus e diverso veniens, in medio eorum ingressus, asellum abstrahens interfecit. Consimile namque miraculum mihi ad memoriam venit, id ipsis referentibus, qui priora. Nam die quadam similiter eodem in loco, sole occidente quidam cum suo asello veniens, hospitium quærens divertit; & dum a femina supradicta repelleretur, ne divertisset; continuo cum suo asino hospitatus est, & pedem aselli cum suo simul ligavit, atque se protinus in terram gratia quiescendi dedit. [& suus alteri a latronibus:] Tunc prætergressi latrones invenerunt eum velut mortuum dormientem, & invicem se in malum concitantes, restim continuo concidentes, ei asinum abstulerunt: qui protinus a somno evigilans damnum invenit, & a loco tristis abscessit.

[4] [instaurato templo,] Cœperunt dicti homines metuere locum & ab injuria reverenter cessare. Quapropter cives peracto concilio nisi sunt eamdem ecclesiam restaurare: & convocato Episcopo, a qui tunc temporis aderat, altare ibi in honorem beatissimi Apostoli Bartholomæi dedicare fecerunt, nescientes illic requiescere venerabilis Marci Martyris corpus: in cujus honore, ut æstimo, prius fuerat benedicta. Igitur tempore quo piissimus Imperator Conradus regnabat, anno Dominicæ Incarnationis millesimo trigesimo b quarto, divina favente gratia, quidam illic ordinatur Episcopus, solicitus pro restaurandis sui Episcopatus ecclesiis, ab iniquis & pravis hominibus desolatis. Et dum de loco in locum visendi gratia affuisset, pervenit tandem ad c Episcopium d antiquissimæ urbis Atinensis: & ingressus prædictam ecclesiam, quæ in suburbano prædictæ civitatis adest; perlustransque, invenit ante Sanctum altare congeriem lapidum, quæ de fractura murorum acervum fecerat, & valde suis alienisque oculis displicebat.

[5] Tunc convocans ad se quemdam Presbyterum, assignans ei locum, præcepit dicens: Hunc accipe locum fili, & diligenter emunda. Presbyter autem sibi delegatum locum accipiens, devote cœpit emundare: & dum per gyrum altaris effoderet, [epitaphium ejus invenitur,] invenit lapideum titulum scriptum, & licet fractum, nomen Christi Martyris Marci intimantem. Quem videns Episcopus exclamavit dicens: O Martyr magne, ostende nobis indignis tua pignora sancta. Deinde conversus Dominum his verbis cœpit toto corde devotissime supplicare: Obsecro, Domine, obsecro, ut digneris nobis peccatoribus dilecti tui Marci Martyris tumulum demonstrare. Spero etenim & fideliter credo, quod hic requiescit Marci Martyris corpus, cujus iste titulus nobis nomen demonstrat. His ita peractis continuo ad propria repedavit, & ardentissimo desiderio noctem eamdem duxit insomnem. Mane itaque facto quasi divinitus præcepit duobus Presbyteris, ut irent & ante altare foderent, quousque ibidem ipse descenderet. Inerat enim sibi non parva dubitatio, eo quod multa corpora hominum inde jacebant, & quod dubietatis rancorem a se auferre non poterat: unde & Dominum pulsare precibus cœpit, ut sibi ostendere dignaretur, quod devote quærebat.

[6] Presbyteri autem pergentes in dexteram partem altaris S. Bartholomæi cœperunt fodere. Secutus autem eos Episcopus, invenit eos incassum laborantes; intuensque eos accepit fossorium, & ipse propria manu cœpit fodere; & dum labore esset fatigatus, reddidit illis. Et factum est dum ipsi foderent, pervenerunt ad tumulum, [& corpus sine capite:] in quo sancti Martyris Marci corpus requiescebat; & nimio repleti odore, exclamaverunt dicentes,

Surge, benigne Pater, quod tu quæris ecce tenetur.
Qui statim de loco surgens, humoque prostratus his
verbis omnipotentem Dominum collaudabat:
Gratia celsa tibi, regis qui mœnia mundi,
Qui quodcumque cupis, cū vis sine mora patratur.

Gaudens quoque & vehementer exultans de tanto sibi concesso patrono, collegit pignora sancta. Sed non tam lætus de toto corpore, quam tristis mansit de capite, eo quod non esset ibidem. Erat enim Sabbatum quasi hora undecima: & quamvis interdiceret, ne alicui panderetur; tamen tota civitas subito de fama repletur.

[7] Cœpit autem sancta pignora suis manibus diligenter abluere, & in scrinio collocare: & eadem nocte deputatis clericis, [quod aqua abluitur:] in hymnis & spiritualibus canticis tota nocte pervigiles jussit manere, ut facto mane ad Episcopium e ejusdem urbis cum laude & gloria deportaret. Presbyter autem, qui prius titulum lapideum scriptum invenit, cujus & superius memoriam fecimus, erat tunc in infirmitate valde afflictus, ita ut de vita desperaret: qui ut hæc audivit, misit continuo ad eum, ut dignaretur sibi aquam mittere, de qua sacra abluerat pignora, quam medelam ab eo accipere mereretur. Mane itaque facto consurgens Antistes admonuit populum, ut pariter cum eo descenderet, & cum omni honorificentia ad supradictam ecclesiam Marci sanctissimum corpus transferret. Indutus autem sacris vestibus simul cum Ministris, qui secum aderant cum f thuribus & ceraptatis, & cum omni apparatu ecclesiastico viris & mulieribus, pueris & puellis, accensis cereis g Impositaque Litania ad locum tetendit, & levato inde corpore & in lectica composito laudem Domini decantando pervenit ad civitatem. [qua epota quidam a lethali morbo liberatur,] Sed antequam Episcopium ingrederetur, Presbyter ille, quem superius pene mortuum memoravimus, incolumis cum accensis cereis obviam sancto advenit corpori, laudans & benedicens omnium conditorem. Episcopus autem grates immensas referens omnium Redemptori Domino Deo, Episcopium ejusdem antiquissimæ ingreditur urbis, & venerabile corpus in confessione Dei Genitricis collocavit, exspectans, ut sibi omnipotens Deus ostendere dignaretur locum, quem sibi aptum placeret [eligere] ad recondendas Reliquias venerandas.

[8] [quædam vero cum parte Reliquiarum abitura divinitus sistitur:] Eodem quoque die, quo sanctum Marci levatum est corpus, accidit ut inde quædam sanctimonialis transiret, & dum longius ire satageret, ut audivit hoc factum, eumdem divertit in locum: & dum se prona prosterneret sanctum adorare sepulcrum, respexit; & ecce particulam Reliquiarum, in medio jacentem, furtim levavit, & gavisa gaudio magno secum portare voluit. Quæ dum non longe ab ecclesia esset, antequam perveniret ad vadum h fluminis, tantus timor invasit eam, ut nec retro nec ante posset aliquando declinare. Recordata autem sancti Martyris Reliquiarum, continuo sericium velum, quo caput tegebatur, tulit; & involvens ibi sancta pignora, remisit ad corpus, & mox quasi a vinculis absoluta cœptum peregit iter. Cœpit dehinc Antistes vehementer hæsitare, quid inde faceret, vel in quo loco eum reponeret, aut si sibi propriam domum construeret. Et dum hæc tractaret, [Sanctus templum sibi exstrui jubet,] affuit dilectus Domini Marcus in somnis cuidam religiosæ feminæ dicens: Vade & dic Episcopo, animadvertat diligenter & nostrum evidenter perpendat honorem: quia domus, de qua nostrum tulit nunc corpus, nostri honoris causa mirifice extitit facta. Quapropter ædem propriam quæro: quod si neglexerit facere, sciat se hoc anno periculo subjacere. Hoc audito Episcopus expavit, & de visione nil dubitabat: quoniam mulier illa timorata nimis, quæ viderat cum juramento terribili affirmabat. Collatione itaque facta cum suis, in loco quo sibi comparuit, statim ad perficiendum opus cœpit fundamenta jactare. Sed non absque divino nutu citius, ut æstimabat, complevit. Nam si sibi Deus, ut optaverat, tribueret facultatem, forsitan hodie membra caput non haberent.

[9] [& caput suum inquiri:] Qualiter autem gloriosissimi Marci Martyris caput inventum est, silentio non est prætereundum. Nam quamdam nocte cuidam veterano Presbytero dormienti, ut ipse hactenus narrat, vox facta est dicens: Surge & noli dormire. At ille expergefactus putabat se a suo socio, qui secum morabatur, in loco i vocari: & dum sciscitaretur, quare? & nemo sibi responderet, iterum obdormivit, & necdum aperte dormiens, denuo vox audita est dicens ad eum: Noli tam piger esse, surge & in angulo hujus basilicæ quære thesaurum. Attonitus autem Presbyter ille & admirans, secum de visione cœpit tractare. Sed antequam de lectulo surgeret, consimilis tertia audita est vox, præcipiens ut continuo surgeret, & ulterius de visione non dubitaret. Tunc Presbyter lætus effectus, putansque pecuniam certius invenire, festinus surrexit, & ferramentum aptum ad vepres scindendas arripiens, quasi divinitus ad locum pervenit; & vepres quibus locus tegebatur abscidit, atque in ipso angulo in modum capsulæ loculum factum invenit: [quod repertum,] quem statim aperuit, & invenit in eo caput gloriosissimi Marci Martyris simul cum clavis affixis, cum quibus impii cruciaverant illum. Et quamvis quod putaverat, minime inveniret; tamen gaudio magno gavisus, lætabundus ad Episcopum venit, & cuncta quæ viderat enarravit. Magno itaque gaudio repletus est Episcopus, ut, si decem millia auri talenta invenisset, non tam lætus efficeretur, quam de hoc capite sancti Martyris. Et licet hæc visio non certius nomen istius Domini Athletæ declarasset; ille tamen affirmabat, quia hoc est sanctissimi Martyris caput, & Dei providentia reservatum, ne corpus absque capite conderetur. Anno itaque completo, consummata ecclesia in ejus honore, & capite juncto corpori, [conditur cum corpore Atini in nova basilica.] summa cum reverentia est III Non. Octobris solenniter dedicata. Scripsit autem & titulum lapideum ut priorem, & juxta locum posuit continentem hoc modo:

Hic Martyr magnus requiescit corpore Marcus,
      Quod, tribuente Deo, condidit ecce Leo,
Præsul Atinensis: lapis hic erit & sibi testis.

Inventum est autem XVI Kal. Augusti anno Dominicæ Incarnationis millesimo quadragesimo sexto.

ANNOTATA.

a Auctor Chronicæ hanc dedicationem videtur tribuere ipsi Leoni, sub quo facta inventio, & hac illam posteriorem facit: potius credimus, quod sub eodem Gaudentio Episcopo, qui semel iterumque destructam civitatem reparavit, tempore Honorii Papæ I, hic quoque locus utcumque repurgatus sit, sacello ibidem condito: aut saltem unum ex iis Episcopis, qui anno DCXL usque ultra annum millesimum latent, altare prædictum dedicasse.

b Obiit Conradus anno 1039, corrigendus itaque librarii error fuit, quo Leo ordinatus legebatur anno 1044.

c Id est locum primæ cathedralis, olim ad Pedem-silicis exstructæ, ut alibi dictum.

d De hac prætensa antiquitate jam diximus conditorem Saturnum fingi.

e Episcopium scilicet novum, id est Cathedralis S. Mariæ, quæ ipsius Leonis tempore extructa a civibus fuisse dicitur in Chronico Atinensi: quo satis probatur notabili annorum spatio prius ordinatum fuisse Leonem, quam fieret hæc inventio: etsi id minus hic appareat.

f Malim legere cum thuribulis: ceraptatas autem, intelligo esse faces ex cera aptatas, donec ex antiquitate melius quid occurrat. Cerostatas pro candelabris, voce Græca legisse apud Anastasium bibliothecarium mihi videor.

g Imponere hic dicitur, quod nunc intonare, cantum scilicet ordiendo, quod est Officiantis, ut loquuntur.

h Fluvius hic Melpis est, vulgo Mele aut Melfa, Atinense pomœrium ex septentrionali & occidentali latere alluens, ac denique in Lirim sese immergens.

i Videbatur scilicet sibi esse inter ipsas veteris ecclesiæ parietinas, juxta sacellum S. Bartholomæi, ibique audire vocem monentis.

CAPUT II.
Miracula quædam invento corpore patrata.

[10] Erat autem tunc immensa siccitas super terram, ita ut plurimi ex populo crederent finem adesse mundi; [Agrum Atinensem magna siccitate liberat:] eo quod incendia & caligo magna totum invaserant orbem: nam herbæ campi defecerant, virentia cuncta ardebant. In ipso autem periculo apparuit dilectus Domini Marcus cuidam sanctimoniali feminæ, præclaro vultu, longo & pulcro corpore, barba & capite candido, dixitque ei: Surge & dic Episcopo, Quare corpus nostrum tam diu retinet super terram? Ecce jam domus mihi parata est, quid moratur? numquid non cernit, quod populus siccitate periclitatur? Sciat profecto quia si corpus meum redditur terris, statim aqua Domini beneficio tota terra rigatur. Facto itaque mane surrexit femina, & quæ viderat intimavit. At ille hæsitare cœpit quid ageret (decreverat enim eo a die quo corpus inventum fuerat, basilicam dedicare) nam fideliter populus irruerat super eum dicens: Nolumus jam tibi amplius credere, si hæc beneficia a Deo nobis promissa retardare volueris. Sanctimonialis autem femina cum juramento affirmabat; Me in custodia retinete, & sanctum corpus reddite sepulturæ, & si tertia die pluviam non habetis, sine mora meum caput detruncate. Convictus autem, tam mulieris assertionibus quam etiam & populi objurgationibus, quarta videlicet feria ipse cum aliquantis de populo jejunavit, & cum sero esset ipsis solis locum scientibus secretius corpus humavit, atque cuncto populo diem sacrationis denuntiavit. Factumque est ut dies ille transiret; & sicut mulier repromisit, alia die tantam omnipotens Deus pro honore sui dilecti Martyris concessit pluviam, ut subito tota terra aqua abundantissime repleretur. Ad hæc tota civitas lætatur, quia id quod optaverat, sine mora tenebat.

[11] Prætermisimus autem magnum & stupendum miraculum, quod omnipotens Deus eodem b die, cum adhuc sanctas Reliquias manibus versaret Pontifex, [aridam manum restituit:] operari dignatus est. Nam dum quidam juvenis aridam manum habens superveniret, & in medio circumstantium populi se objiciens, prospiciens quod Episcopus languentibus aquam, de qua sacræ abluebantur Reliquiæ, ad potandum porrigeret; cœpit & ipse plena fide devotaque mente postulare, quatenus ei pro remedio suæ salutis dignaretur sibi porrigere: qui statim accepto vasculo benedixit, eique ad potandum porrexit. Sed statim ut ad os illius extitit propinatum, divina favente gratia illico manus ejus incolumis reddita haustum vasculum a proprio ore removit. Viso autem tanto miraculo admirati, cœperunt omnes glorificare omnipotentiam Salvatoris, qui tanta in his ultimis diebus ad confirmandum Fidelium mentes miracula operari dignatus est.

[12] Præsenti quoque c anno, quid in hac urbe Clemens Dominus apud illius venerabilissima pignora operari dignatus est, [dæmonem ex energumena,] silentio prætereundum non est. Nam dum cujusdam fabri filia ab antiquo hoste demens efficeretur, ita ut in loco, in quo consisteret, vel suam ipsam genitricem ignoraret: continuo mater ejus, cum cognovisset, festina de agro, in quo ad pascendum boves miserat, ad Episcopium cum ea cucurrit & præsenti Episcopo indicavit. Qui statim ut cognovit eam, ob invidiam antiqui hostis miserabiliter immutatam, dixit ad eam: O mulier quid tibi faciam, ignoro; sed tamquam misericordiam consecutus, consilium recuperandæ filiæ vestræ saluti præbeo. Suscipe ergo; & continuo eam, in nostri Salvatoris Jesu Christi fiducia, ante sacrum ejus gloriosi Martyris tumulum projice. Confido enim & fiducialiter credo, quod per ejus sacrum auxilium, suo interveniente suffragio, ab ista infestatione filia tua sanabitur. Quæ mox ut audivit, confortata illius oraculo, per manum eam apprehendens, & in ecclesiam plena fide devotaque fiducia introduxit, & eam ante sacrum tumulum flebiliter Dominum rogando projecit. Erat autem tunc hora tertia d diei: & permansit in hac oratione fere hora quinta, atque pro ea sacrificio Deo oblato, incolumis auxiliante Domino facta, cum sua simul genitrice, quæ cum gravi angustia & dolore ad Episcopium venerant, cum gaudio & lætitia ad propria sunt reversæ.

[13] [& dolorem capitis depellit:] Denique cum hoc miraculum ad laudem Domini nostri Jesu Christi & præconia sui dilecti Martyris Marci, scriberetur, & de his virtutibus stupenti anima miraretur; quidam Monachus, bonæ e memoriæ S. Benedicti cœnobii, adnotatum miraculum devote de manibus accipiens, sanctissimi hujus Martyris preces deposcens, quo sibi dignaretur subvenire, & dolorem sui capitis, quo sæpius cruciabatur, auferre; atque stylum perlectum in utraque parte sui capitis ponens, suppliciter se sustollens in prece agebat: Eja verende Martyr, mihi succurre precanti, atque pro tuo honore mei capitis tolle dolorem. Et cum hæc devotissime diceret, continuo, Domini largiente clementia, dolor capitis ab eo recessit: & mox lætabundus ad nos continuo repedavit, & quantam sibi Deus fecerit misericordiam meritis sui dilecti famuli enarrabat; humoque prostratus, & erectis in cælum manibus, cœpit magna cum exultatione Dominum & ejus Martyrem collaudare.

[14] Lætemur itaque, Fratres carissimi, & totis viribus jucundemur, exultemus & delectemur in Domino, pro cujus amore hic gloriosissimus Martyr Marcus supplicium pertulit mortis; [invocandus non tantum ob miracula,] & non tam de miraculis quam de ejus dulcissimo patrocinio gloriemur; in quo quando cum amore nostræ devotionis spem & fiduciam ponimus, absque dubio de magnis periculis, ab ejus sancta intercessione protecti, hic & in futuro liberati lætabimur. De signis videlicet atque prodigiis non semper quemque admirari oportet: quandoquidem non tantum sancti, sed etiam & peccatores in nomine Domini ea facere possunt. Unde in Euangelio in die judicii dicturi sunt: Domine nonne in nomine tuo dæmonia ejecimus, & multa signa fecimus? quibus dicturus est Dominus: Discedite a me operatores iniquitatis, quia non novi vos. [Matt. 7, 22] Nam & B. Gregorius in sacro eloquio signa quoque infidelibus data esse refert. Ergo si signa infidelibus conceduntur, cur nos fideles in signis & miraculis miramur, [sed etiam sanctitatē,] & non potius in sanctitate confidimus? Nam ubi desunt signa, adsunt & suffragia sanctitatis.

[15] Ideoque, carissimi omni fiducia totaque mentis devotione solo prostrati, apud hunc sanctum Martyrem a Domino veniam postulemus; quatenus ejus sacris meritis impetrare mereamur, si ex toto corde & fida mente rogamus, quod pro salute nostra deposcimus, dicente Domino: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabitur vobis. [Ioan. 16, 23] Quæramus igitur auxilium ab eo, qui potens est & sanctum nomen ejus, & qui suos Martyres in æternum glorificat; ut pro illorum meritis, nos de periculis imminentibus assidue liberet. [magna cū fiducia.] Scimus enim & indubitanter credimus, quod si quis eum non tepida mente precibus pulsat, quidquid pro sua salute rogitat, absque dubio obtinebit; ut ipse fidelibus suis polliceri est dignatus: dicit enim: Si habueritis fidem ut granum sinapis, diceretis huic monti, transi hinc, & transiret. Et si in fide non hæsitaveritis, quidquid sine dubio petieritis, impetrabitis idipsum. [Luc. 17, 6] Sunt quidem nonnulli qui petunt tepida fide, & ideo non merentur, quod quærunt, accipere: & sunt alii, qui tam ardentissima fide petunt, ac si præsentē Deum habeant, & os ad os loquātur. Hi idcirco exaudiri merentur & effectum precis suæ adipiscuntur. Vos itaque adhortor carissimi, ut hujus sancti Martyris Marci auxilium imploremus, ut una nobiscum in suo patrocinio congratulemur, ut cujus assidue præconia sanctitatis in terris attollimus, illius consortium mereamur habere in cælis, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Die scilicet inventionis anniversario 17 Iulii.

b Non dedicationis, sed feria 4 prænominata, antequam corpus clam, ut dictum est, humaretur; quam etiam feriam intelligi debet secuta fuisse pluvia, & secuturam dedicationem fecisse lætiorem populo.

c Annus ipsius scriptionis notatur, quæ quamdiu dilata sit post hactenus narrata non definimus: hoc scimus scripta hæc cum adhuc viveret Presbyter, cui caput fuerat revelatum: revelatum autem fuit anno dedicationem præcedente 1062. Existimamus etiam mortuum tunc fuisse Leonem, & satis esse si circa annum 1080 scripta hæc fuerint.

d Hæ horæ omnino numerandæ sunt ab ortu solis: nam & tunc, cum venit mulier, Episcopus in ecclesia erat; & postquam duas ibi horas orando transegit, oblatum est pro laborante sacrificium Missæ, ut mox dicitur; expleto scilicet jam toto officio ecclesiastico antemeridiano.

e Hæc appellatio non ad monachum, sed ad S. Benedictum referri debet, cum miraculum in eo factum recentißimum sit, eodem ut supra apparet anno scriptum.

VERSUS
de eadem inventione & translatione.
Ex MS. prædicto.

[16]

Concio læta canens exultet corpore Marci,
      Qualiter ista dies glorificata fuit.
Sedis Atinensis Leo Præsul jura a tenebat,
      Cum sic gleba sacri corporis aucta fuit. [Leo Episcopus Atinensis de quærendo S. Marci corpore admonitus,]
Quidam Romanus urbem devenit Atinam,
      Pontificem quærens: invenit, alloquitur.
Martyr honorandus me misit, nomine Marcus,
      Quæ mihi monstravit, b notificare tibi.
Ante sepulturam, quæ Martyris esse c Nicandri
      Dicitur, invenies ossa beata viri.
Præsul adhæc lætus venit huc, tumulumque requirit:
      Vir monstrat: lapidum magnus acervus erat.
Tolluntur lapides, titulum lapis obtulit unus, [inter templi rudera cum epitaphio ejus,]
      Incipiunt nomen cernere: Marcus erat.
Presbyteris terram jussit Pater inde cavare:
      Cœpit, lassatur: Presbyteri fodiunt.
Dum sic certatur, dum quisque labore gravatur;
      Ad tumulum veniunt: panditur & tumulus. [illud invenit:]
Exit suavis odor: voluit Pater, ista latere:
      Fama replet populum, turbaque tota ruit.
Tunc vero clamor ad sidera tollitur ingens:
      Plebs, Pater, & Clerus glorificant Dominum.
Vesper erat, lavat ossa Pater, capsaque reponit:
      Nox ruit in terris, ad sua quisque redit. [& solenniter Atinum deducit,]
Mane ruit Clerus, Proceres, animæque potentes,
Vir, puer, atque senex, nupta, triennis, anus.
Pontificem digne tegit infula Pontificalis,
      Et Clerus sacris vestibus induitur.
Accipiunt corpus, tota plaudente chorea,
      Imponunt humeris, suscipiuntque viam.
Terra sonat pedibus, ferit aurea sidera clamor:
      Lætitiam, plausum, voxque manusque ferunt.
Sic tendunt omnes Christi Genitricis ad aulam,
      Hic cupiunt corpus ponere, Marce, tuum. [ubi immobile novo exstructo templo honoratur,]
Sed tibi nec placuit, nec quæ cupiere patrarunt,
      Atque domum propriam Martyris ossa volunt.
Ante d Pedem-silicis corpus stetit: inde moveri
      Non potuit, cunctos cœpit habere timor.
Tunc omnes spondent propriā sibi condere sedem e:
      Et sic ossa ferunt ad loca quæ cupiunt.
Unde Patri summo, Nato, cum Flamine sacro,
      Gloria sit perpes, laus, decus, imperium. Amen.

ANNOTATA.

a Hinc colligas, post mortem Leonis versus hos esse compositos: putamus autem, quod etiam post scriptam priorem historiam; & compositos esse eo fine, ut circum arcam, ciborium vel absidem ecclesiæ S. Marci describerentur: sicut de ecclesia S. Mariæ dictum, & Romæ in usu fuit jam inde sub antiquis Pontificibus, uti etiamnunc residua in quarumdam ecclesiarum parietibus vestigia ostendunt.

b Hujus revelationis nulla est mentio in historia, sed veluti casu, dum repurgatur templi solum, inventus titulus fuisse legitur, & de præsentia sacri corporis spem fecisse inexpectatam.

c Auctor Chronicæ videtur supponere, SS. Nicandri & Marciani corpora ibidem adhuc requievisse: sed verosimilius arbitror, in excidio Atinensi avectam fuisse speciosißimam arcam, atque Venafrum delatam: nec aliud Atinæ superfuisse quam locum Sepulturæ.

d Id ipsi suburbio nomen fuisse vidimus, in quo erat S. Bartholomæi ecclesia: quare dicendum videtur in civitatis ingressu hoc miraculum esse factum; cujus quia nullum vestigium est in Historia, penes auctorem sit fides.

e Si ex publico voto debebatur ecclesia propria, quomodo ad eam exstruendam divina visione monendus fuit Episcopus, uti monitus in historia dicitur; & quomodo ibidem inducitur dubius quid agat de sancto corpore? Ob hæc sane ultimum locum his versibus dedimus, nec potuimus eos antiquißimos credere.

MIRACVLVM
Ex MS. Italico Bartholomæi Chioccarelli.

Marcus Episcopus, Martyr Atini in Italia (S.)
Duo ejus Presbyteri, Martyres Atini in Italia (SS.)

[17] [Grassantibus lupis & ingravescente siccitate,] Populi Atinensis devotione erga sanctum suum Patronum cursu temporis elanguescente, placuit divinæ providentiæ eamdem resuscitare stupendo quodam miraculo. Succrevit per Campaniam & Basilicatam universam tanta luporum multitudo, ut itinera ubique infesta redderent: huic autem malo accesserat aliud nihilo levius, ingens scilicet defectus pluviæ; ex qua nata annonæ penuria famem addebat jam siti laborantibus. Tunc gloriosus S. Marcus, suorum misertus civium, pio cuidam Sacerdoti apparuit, denuntians, hoc Dei flagellum propter populi peccata immissum averti possi per pœnitentiam: itaque adiret Episcopum Atinensem, eique diceret, ut ab ecclesiæ ingressu usurarios arceret, donec pœnitentes atque injuste parta restituentes eidem reconciliari mererentur; quoniam fœtor hujus peccati coram tribunal Dei ascendens, vindictam provocabat assidue: Clericos quoque eadem labe infectos excommunicaret: [apparens S. Marcus jubet vigiliā sui festi pie agi,] scandalis autem amotis, exhortaretur populum ad pœnitentiam, & indiceret jejunium in profesto ipsius. Deinde subjunxit: Leva oculos tuos & vide. Vidit autem Sacerdos sanctum Pontificem sublatum in aëra, sic ut pedem unum ponere videretur super unum, alterum super alterum montium, qui urbi imminent; atque post eum audiebat horribilem ululantium luporum fremitum. Quærenti autem Presbytero, quidnam id esset, respondit Sanctus, eam esse importunam luporum rabiem, migrantium ex territorio Atinensi, ad intercessionem B. Mariæ Virginis Atinensium Patronæ. Tandem quæsivit Presbyter: quisnam ipse esset, qui loquebatur sibi, responditque Sanctus: Ego sum Marcus, Episcopus vester, Protector hujus civitatis, a Deo missus ad hæc nuntianda tibi: atque hoc dicto disparuit. [eoque facto cessat calamitas.] Tum Sacerdos cuncta ex ordine narravit Episcopo, hic vero exposuit Clero populoque: omnes autem, actis Protectori suo de tam singulari beneficio gratiis, executioni mandavere præcepta illius; & Vigiliam festivitatis advenientis jejunio, orationibus, atque operibus bonis decreverunt habere exercitam: quod & fecerunt. Igitur nocte ipsa, inter Vigiliam ac festum media, copiosissima pluvia totum Atinensem agrum perfudit, vicinis circum locis in sua ariditate permanentibus. Cujus rei fama cito dispersa, accolas omnes Atinum evocavit: ut & ipsi pro suis quique agris eamdem gratiam impetrarent apud venerandam sepulturam, ad Dei gloriam & famuli sui S. Marci.

[18] Hactenus Vita Italica Ms. cum ceteris ejusdem generis Vitis Patronorum Atinensium, ex Codice Neapolitano Cl. V. D. Bartholomæi Chioccarelli, Iurisconsulti, a cujus erudito calamo habet Neapolis Catalogum sive historiam Episcoporum suorum, in lucem datum anno 1643: quemque hujusmodi sacris libris abundare Beatillus noster testabatur, [circa an: 1100.] Vitas prædictas mittens sua manu transcriptas anno 1638. Quamvis autem nulla huic miraculo adsit nota temporis: quia tamen, post extructam S. Marci ecclesiam & festum ejus in populo jam notum, eaque omnia scripta quæ supra edidimus, res debuit contigisse; contigit autem cum suos adhuc haberet Atina Episcopos proprios, quos habere desiit circa annum MCL, uti dictum est; sequitur non diu ante vel post initium XII seculi factam esse quam narravimus gratiam.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
ZENONE, EVSEBIO, NEONE, VITALIO,
CORCYRÆ IN IONIO MARI.

CIRCA ANNUM C.

[Commentarius]

Zeno, Martyr, Corcyræ in Ionio mari (S.)
Eusebius, Martyr, Corcyræ in Ionio mari (S.)
Neon, Martyr, Corcyræ in Ionio mari (S.)
Vitalius, Martyr, Corcyræ in Ionio mari (S.)

G. H.

Ionii maris insula corcyra est, in eaque ejusdem nominis urbs Archiepiscopalis, sub dominio Reipublicæ Venetæ, vulgo Corfu. Cercyra dicitur etiam Dionysio in Periegesi. Sed observat Eustathius dubiam esse scripturam hujus insulæ, [Corcyræ,] dici nempe Κέρκυραν & Κόρκυραν. Primam Euangelii lucem accepisse a SS. Sosipatro & Iasone, Apostolorum discipulis, tradunt paßim Græci: imo a quodam eorum Rege (verius Regulo aut Prorege aut Præside) ibidem interfectos fuisse. [sub Regulo aut Præside interfecti.] Colitur a Latinis S. Sosipater XXV Iunii & Jason XII Iulii: quando illa erunt accuratius discutienda. Vterque a Græcis in Menæis memoratur XXIX Aprilis, ast in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris XXVII ejusdem mensis Aprilis, & XXVIII referuntur hi quatuor Martyres ab illis conversi cum hoc elogio: [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] Certamen sancti Martyris Zenonis & sociorum. Zeno Christi Martyr ac simul sancti Eusebius, Neon & Vitalius, ex Cercyra insula, instructi a sanctis Apostolis Jasone & Sosipatro, in Christo crediderunt: & proinde apud Cercilinum insulæ Regulum accusati, ipsius jussu comprehensi sunt, & ab idolorum cultoribus gravibus catenis constricti coram ipso adducti fuerunt. Cum vero ab eo interrogati Christum professi essent, vestibus primum denudati ac super humum extensi; tum manibus pedibusque devincti, crudeliter per plures horas virgis e funibus confectis cæsi sunt, ut cogerentur Christum abnegare & idolis sacrificare. Quod cum constanter recusassent, ac ne verbo quidem consensissent dæmones adorare; denuo in carcerem prope mortui detrusi sunt; ac postea ingenti accensa fornace, e carcere educti atque in ignem projecti, martyrium consummarunt.

[& Menæis Mss. ubi refertur S. Neon,] Hactenus Menologium Basilii Imperatoris. Coluntur iidem hoc die in Mss. Menæis Chifletianis, quæ Divione asservantur, & de S. Neone ista traduntur: Eadem die sanctus Martyr Neon igne vitam finivit, & hoc additur distichon:

Θεοῖς λατρεύειν μὴ θέλων Ἑλληνίοις
Καθεῖλε καυθεὶς πίστιν Ἑλλήνων Νέων.

Colere recusans gentium Deos Neon,
Et ustus igne; gentium evertit sacra.

De aliis tribus eadem in dictis Menæis leguntur, quæ ad diem sequentem XXIX Aprilis habentur in Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum, [& 29 Aprilis in aliis SS. Zenon & Vitalius,] & de duobus ista conjunctim habentur: Eadem die sanctorum Martyrum Zenonis & Vitalii, igne consummatorum, uti in suo Menologio Sirletus vertit: sed qui aliis Vitalius est, ipsi Vitalis dicitur, quo eodem nomine usus est Galesinius, hoc addito encomio: In Græcia sanctorum Martyrum Zenonis & Vitalii, qui fidem Christi, quam amplexi erant, testatam præclare fecerunt igne combusti. Adduntur in Menæis hi versus, in quibus S. Vitalius animatur a S. Zenone his verbis:

Μὴ δειλιάσας, Βιτάλιε, πρός φλόγα,
Ἡγήσομαι γὰρ καὶ προσεισέλθω Ζήνων.

Vitalie, ne cor paveat ad rogum tibi,
Ducam ipse in ignes, teque prægredior Zenon.

[& S. Eusebius.] Quartus restat S. Eusebius, de quo in Menæis & apud Maximum Episcopum Cytherorum ista Græci tradunt: Eodem die sanctus Martyr Eusebius igne consummatur. Quæ Sirletus in suo Menologio ita exposuit: Eodem die sanctus Martyr Eusebius, pro Christiana confessione martyrio consummatus: omisso scilicet tormento ignis, in quem conjectus cum reliquis martyrio palmam est consecutus: quod confirmant hi versus in Menæis.

Ἐκ τοῦ τὸ πὗρ ὁποῖον ἐκσμήξει ρὕπον
Εὕρησον, Ἐυσέβιε, Χριστοῦ χρυσίον.

Abstersit omnem flamma quia sordem tibi,
Aurum inveniris Christo probatum, Eusebi.

DE SS. VITALE ET VALERIA,
CONIVGIBVS MARTYRIBVS RAVENNÆ ET MEDIOLANI.

[Praefatio]

Vitalis, Conjux Martyr Ravennæ (S.)
Valeria, Conjux Martyr Mediolani (S.)

Auctore D. P.

Celeberrimum Vitalis Martyris nomen esse per universam Italiam, probant templa præcipuis in urbibus eidem erecta, Romæ, Faventiæ, Arimini, [Varia ejus templa per Italiam,] Comi, Ferrariæ, Venetiis, Veronæ, atque laderæ in Dalmatia, ac pluribus aliis minoris notæ locis, eodem patrocinio gloriantibus. Romanum, præ ceteris extra Ravennam positis, memoria dignißimum, situm in illa pulcherrima valle quæ Viminalem ac Quirinalem montes disterminat, ex testamento Vertinæ nobilißimæ matronæ conditum, a S. Innocentio Papa dedicatum est erectumque in titulum; sub nominibus quidem filiorum SS. Gervasii atque Protasii indicatum ab Anastasio Bibliothecario in Vitis Pontificum; [unum Romæ celebre:] sed nunc solo patris nomine cognitum, & inter Romanas Stationes adiri solitum Feria VII ante Dominicam tertiam Quadragesimæ. Est autem sub cura nostræ Societatis, quæ vicinum S. Andreæ in Quirinali ecclesiam occupans, istam quoque S. Vitalis, anno MCCCC LXXV restauratam, centum ac viginti annis post, dono Clementis VIII obtinuit, cum hortis fundisque adjunctis; & egregia Bisianensis Principis Isabellæ Roboreæ munificentia adjuta, restituit splendori antiquo; qualem, in loco alias a frequenti habitatione remoto, admirati sumus anno MDCLXI; ipso S. Vitalis hodierno festo, quo tota illuc Roma confluit, ibidem sacris operati.

[2] Prius autem quam Romam appelleremus, fueramus Ravennæ; [præcipuum Ravennæ,] & die XIX Novembris, per antiquißimæ illius urbis præcipua circumducti templa, lustraveramus pulcherrimam atque sumptuosißimam ædem S. Vitalis, eo ipso in loco ubi martyrium pertulit Sanctus, & ubi usque ad urbem e Gotthorum potestate receptam parvula stetit ecclesia, primis Christianæ pacis temporibus ædificata. Augustißimæ illius ecclesiæ descriptionem accuratam, quæ ipsam ejus formam ac majestatem oculis pene subjiciat volens legere, Hieronymum Rubeum adeat lib. 3 Historiæ Ravennatis, & Hieronymum Fabrum sacras Ravennæ antiquæ memorias Italice prosecutum, [augustissime extructum,] atque a pag. 355 usque ad 383 distinctius singula explicantem, multaque notantem a Rubeo prætermissa. Antiquam porticus unius inscriptionem hanc ex illis habe. Beati Vitalis Basilicam, mandato Ecclesii Episcopi, Julianus Argentarius ædificavit, ornavit atque dedicavit: consecrante vero Reverentissimo Maximiano sub die XIIII kal. Maji. Sexies P. C. (post Consulatum) Basilii Jun-ioris V. C. (viri clarißimi) Indictione X.

[3] [& an. 547 consecratū:] Annus hic notatur DXLVII; quo anno, tremente tota sub Totilæ armis Italia, Ravennæ adfuisse Iustinianum Imperatorem cum Theodora Augusta, dedicationemque sua atque aulæ totius præsentia cohonestasse, non modo non est verosimile; sed omnino convincitur esse falsum ex eo, quod Constantinopolim a Iustiniano invitatus Vigilius Papa eodem appulerit VIII kal. Februarias, & cum præsente istic Imperatore notabili versatus tempore ea tractavit negotia, quorum gravitas satis indicat, non modo eum tunc cum Ravennæ dedicata ecclesia est, sed toto illo anno ac sequentibus usque ad Constantinopolitanum œcumenicum concilium, [sed non præsente Iustiniano cum suis:] pedem vix extulisse ab urbe Regia, nedum in Italiam trajecisse. Quid igitur sibi vult tessellatum opus, in sacelli majoris testudine ante annos plus quam mille expressum, ubi Imperator & Imperatrix conspiciuntur cum nobiliorum virorum ac feminarum comitatu? Non aliud profecto, quam eorum qui istic exprimuntur muneribus aut opera surrexisse ædificium, quod sub Ecclesio inchoatum fuerat ant annos sex, & sub Maximiano consecratum post fuit; quorum etiam effigies eidem musivo insertæ visuntur. Quod vero Iustinianus Ravennam delatus puer fuerit a nutrice, & apud dictum Iulianum Argentarium latens S. Vitali templum extruendum voverit, si aliquando ad Imperium perveniret, persuasio popularis est, sed forte nihilo solidior priore.

[4] [Fovea S. Vitalis,] In hoc porro templo, eo in loco ubi sanctum cadaver D. Vitalis tumulatum erat, foveam excavarunt, cujus pavimentum pari artificio quo & templum exornatum. Inde ad hæc usque tempora aqua emanat, ut inquit Rubeus: & addit Faber, eam aquam quotidie magna cum devotione hauriri a civibus, potißimum in die Martyris festo: & subtus foveæ pavimentum, in marmorea arca, conditum credi venerabile corpus. Verum dum considero hæc tyranni jussa facientes foveam, quo ad aquam usque perveniatur, ibi eum supinum deponite; & eum terra similiter ac lapidibus obruentes, absque humana cura dimittite; nullatenus possum persuaderi, Christianos, primæ ædiculæ auctores, ossa, quæ ex humido loco efferri conveniebat, voluisse defodere altius, aut id postea faciendum curasse Iulianum Argentarium: [sub altari:] sed potius inde eduxisse, & intra altare ipsa collocavisse; in quo si non supersint amplius, omnino avecta alio & ablata credam. Idem namque Iulianus, ut scribit Rubeus & Faber ex eo, foveæ aram imposuit, testudine, columnis quatuor pretiosissimis suffulta, contectam: quas columnas universamque aram ac testudinem argento bracteato vestiit. Et argentum quidem sublatum nunc est, sed restant marmora, interque ea egregia tabula Sancti martyrium repræsentans, Frederici Barocci Vrbinatis opus. Quæ omnia magna cum animi voluptate lustravimus.

[5] [Monasterium,] Vidimus etiam amplißimum monasterium ædi illi adjunctum: quo ipso in loco, jam antea quam regia ista moles fabricaretur, religiosorum virorum fuisse conventum persuaderet Rubius, cum asserit, ipsius Præfecto Cornelio, viro religiosissimo, traditum esse ab Ecclesio Episcopo fratris filium Severum, litteris bonisque moribus imbuendum: persuaderet, inquam, si tam antiquæ rei vetustiorem haberet auctorem: nunc sicuti videmus Petro de Natalibus nimis facile credidisse, quod unus idemque Severus sit, [an ipse templo antiquius?] cujus Ravennæ nati & in monasterio educati extat memoria aliqua tamquam Sancti, cum eo qui laudatur a S. Gregorio in Dialogis & a nobis proponitur XV Februarii: sic veremur ne & Cornelius iste, & Ecclesii nepos absque solida auctoritate hic nominentur. Interim extra dubium esse videtur, quin una cum novo templo Iustiniani ævo surrexerint ædes pro ipsius templi ministris: qui clericine an monachi fuerint, & si monachi an statim a principio Benedictini, non est facile definire. Rubius ad annum MCXV & MCCXXVI allegat Henrici IV & Frederici II Imperatorum privilegia in istius monasterii favorem concessa. Vghellus tom. 2. Italiæ sacræ col. 353 & seqq. insignem Ravennensis Episcopi epistolam proponit, ad Durantem monachum & ceteros cum eo eremitas, scriptam circa annum millesimum, [Benedictinorum est & diis fuit:] Benedictinæ Regulæ encomiis multis maximisque refertam, & iis conceptam terminis, ex quibus facile poßit colligi, Episcopum tamquam de unica istic nota loqui. Sed difficulter probari poterit ex monasterio S. Vitalis fuisse Durantem. Hoc certum est anno MCCCCXV ex monasterio Romano S. Gregorii missum esse Petrum Silbarium, cum titulo Abbatis, ut restauraret disciplinam Ravennæ ad S. Vitalem: & anno post annum jam dictum sexagesimo, Abbatiam S. Vitalis, cum omnibus suis bonis, associatam fuisse Congregationi S. Iustinæ Patavinæ.

[6] Memoria porro S. Vitalis in multis invenitur Martyrologiis, etiam in genuino Bedæ: cui Florus longum ex Actis encomium attexuit: quibusdam additur uxor Valeria. Rabanus & Wandelbertus S. Vitalis solius: Notkerus utriusque meminit: Leguntur etiam ambo in variis exemplaribus Vsuardi, Adonis, aliorumque recentiorum. Martyrologio Romano sic inscribuntur: Ravennæ natalis S. Vitalis Martyris, patris SS. Gervasii & Protasii. Qui cum B. Ursicini corpus sublatum honestate debita sepelisset, tentus a Paulino Consulari, post equulei tormenta, jussus est deponi in profundam foveam, & terra ac lapidibus obrui, talique Martyrio migravit ad Christum. Mediolani S. Valeriæ Martyris, conjugis S. Vitalis. Incertum tempus paßionis est. Breviarium Warmiense excusum anno MDXVI S. Vitalem tempore Neronis passum fuisse memorat: [incertum tempus passionis,] & ad idem tempus Ms. Bodecense Martyrium S. Vrsicini refert. Omnia Mss. sub Paulino Consulari coronatum ajunt; [an scilicet sub Nerone,] hic vero si C. Suetonius Paullinus est, ut Rubeo placet, qui anno Christi LXVI & Neronis XII Consul fuit; atque, ut ex Tacito constat, in bello quod defuncto Nerone ac Galba, Otho cum Vitellio geßit, multarum copiarum Ductor, S. Vitalis Martyrium non multum ab imperio Neronis esset removendum.

[7] Si vero epistola illa, quæ prima libri septimi inter epistolas S. Ambrosii refertur, vere S. Ambrosii est, qua scilicet Italiæ Episcopis & Christianis divino monitu invenisse se corpora SS. Gervasii & Protasii significat; Martyrium ejus ad annum CLXI referendum erit. Nam in libello, ad caput eorum invento, parentibus decennio superstites fuisse, & bello Marcomannico pro Christo cæsi dicuntur. [an seculo II] Hoc vero bellum anno CLXXI, sub Aurelio ac Vero Imperatoribus, gestum fuit; nullius hoc nomine alterius belli ante hæc tempora uspiam facta mentione. Interim dicta epistola supposititia videri cuipiam fortasse poterit, ex eo quod S. Ambrosius in epistola secunda ejusdem libri, quam super eodem argumento ad Marcellinam sororem scribit, verbum nullum de invento libello, deque apparitione sibi & revelatione a S. Paulo facta commemoret, ubi scilicet dicta Sanctorum corpora invenienda essent: sed hæc præfatur: Quoniam nihil eorum, quæ hic te absente geruntur sanctitatem tuam celare soleo, scias etiam dilectissima soror, sanctos Martyres a nobis esse repertos. Nam cum ego basilicam dedicare vellem, multi tamquam uno ore interpellare cœperunt, dicentes: Sicut in Romana, sic basilicam dedices. Respondi, Faciam, si Martyrum reliquias invenero. Statimque subiit veluti cujusdam ardor præsagii. Quid multa? Dominus gratiam dedit; formidantibus etiam Clericis jussi eruderari terram eo loci, qui est ante cancellos SS: Felicis atque Naboris. Inveni signa convenientia: adhibitis etiam quibus per nos manus imponenda foret, sic sancti Martyres eminere cœperunt, ut adhuc nobis silentibus arriperetur urna &c. Hæc initio dictæ epistolæ S. Ambrosius.

[8] [accuratius examinandum in SS. Gervasio & Protasio.] Accuratius horum temporum examen ad XIX Iunii in Martyrio SS. Gervasii & Protasii dari poterit, quos Rubeus ex testimonio ejusdem D. Ambrosii ac Petri Damiani discipulos S. Pauli Apostoli fuisse scribit: ut vel ex hoc iterum Martyrium parentis in annum CLXI referendum non sit. Baptizati fuere SS. Vitalis & Valeria, ut Ripamontius & Vghellus scribunt, a S Cajo tertio Mediolanensium Episcopo, quem Vghellus S. Barnabæ discipulum, & primo S. Anathalonis decessoris sui adjutorem, deindeque anno Christi LXIV successorem fuisse ait. Præter SS. Gervasium & Protasium altos duos filios habuisse dicuntur, SS. Aurelium & Diogenem: de quibus ita lib. 1. Ripamontius: [Quid de duobus eorum filiis Aurelio & Diogene:] Sed tamen vix capio fidem illius gemini partus, quem maturo nondum utero Valeria dicitur inter ea tormenta & pœnas edidisse. Infantum nomina Diogenes & Aurelius feruntur, atque adeo maternæ veluti consortes palmæ suum in Ecclesia Mediolanensi cultum obtinuere: cum tamen alioqui de hisce Aurelio ac Diogene nulla in veterum annalibus extet memoria. Addit Rubeus lib. 1. Historiæ Ravennatium, hos insantes a dicto S. Cajo fuisse baptizatos, eorumque nativitatem ex veteri pictura his verbis confirmat: Hujus erat rei testis pervetusta in D. Vitalis templo pictura, in qua cum D. Valeriæ ducitur funus, duo secum eodem feretro infantes fasciis involuti efferuntur: ipsique monachi tradita sibi continenti a superioribus monachis disciplina, qui Ordinis sui habitum in hoc cœnobio induunt, eos plerosque Diogenis & Aurelii hac de causa nominibus appellant.

[9] Insignem cultum S. Vitalis, non modo apud Ravennates, sed & apud incolas Montis S. Sabini obtinet, a quibus quomodo in tutelarem Patronum sit ascitus, ita Rubeus narrat: Hunc felicissimum Martyrem Montis S. Sabini incolæ, [S. Vitalis Montem S. Sabini ab expugnatione servat,] quod est oppidum in Tuscia haud procul Aretio, tutelarem sibi & apud Deum Patronum adjunxerunt, inde moti, quod nocte quæ D. Vitalis diem festum proxime antecedit, cum eorum hostes improviso oppidum adorti illud acriter oppugnarent, & scalas ad muros admovissent; statim toto oppido ingens sacri æris campani nullo movente sonitus, armorumque in aëre strepitus, & cives somno excivit, & hostes ab incepto deterruit, quod maximam in armis multitudinem esse putarent. Itaque oppido cives statim egressi, irruptione in hostes facta, eos nullo pene negotio fuderunt & in fugam egerunt. Hinc postridie mane supplicatione habita, [ac propterea a civibus Patronus tutelaris eligitur:] & summas Deo gratias egerunt habueruntque, & communi consensu decreverunt ad DD. Sabinum & Ægidium Patronos suos ut D. Vitalis tertius adjungeretur, ejusque ageretur dies festus, anniversaria celebritate perpetuo solennis. Quo etiam fortasse factum est, ut Antonius Montes Cardinalis, ex hoc oppido oriundus, & Ravennæ ab Julio II Pontifice Maximo in Purpuratorum Patrum collegium cooptatus, [Cardinales aliquot titulum S. Vitalis assumunt,] vetustissimo D. Vitalis Romæ titulo insigniri studeret. Idemque Joannes Maria faceret fratris filius: qui deinde Julius III Pontifex Maximus fuit. Quod & in Petro Donato Cardinale Cæsio nunc videmus, cum intelligat priscos Cæsios Ravenna duxisse originem, & hujus urbis civis senatorque ac pater patriæ habeatur. Hæc Rubeus.

[10] Coli S. Vitalem in Flandria ab Insulensibus Saussajus ad XXVIII Aprilis per hæc verba auctor est: Insulis in agro Tornacensi, [caput ejus Insulis,] sub antiqua Remorum metropoli, veneratio sanctissimi capitis B. Vitalis Martyris, cujus hodie coronati Ravennæ Catholica Ecclesia ubique celebrat gloriosa merita & trophæa. Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico capitis partem dumtaxat ibi asservari scribit, [utriusque Reliquiæ Bononiæ & aliquæ Pragæ:] pereleganti capsæ inclusam, in sacello quod alii castri, alii S. Vitalis nuncupant. In Breviario Insulensi, excuso anno MDLV, S. Vitalis proprium nihil habet. Adeo ut dubitare liceat, dicta capitis portio hujus S. Vitalis an alterius sit, cum plures fuisse hoc nomine Martyris compertum habeatur. Bononiæ quoque servari notabiles utriusque Conjugis Reliquias, auctor est Ioannes Pauli Masini in Bononia illustrata ad XXVIII Aprilis; in templo scilicet S. Blasii integram ejus tibiam esse; alias partes in S. Mariæ ac S. Martini: Reliquias vero S. Valeriæ ibidem in S. Barbatiani apud Monachos Hieronymianos coli. Pragæ denique haberi particulam de cranio S. Valeriæ: frusta autem aliquot majora & minora per Carolum IV Imperatorem allata Ravenna anno MCCCLV legitur in Diario Metropolitanæ ecclesiæ jam sæpius laudato. Paßionem ex Ms. cœnobii Bodecensis Ordinis Regularium S. Augustini damus omißis aliis, [Passio ex Ms. Bodecensi.] quia contractiora sunt & hujus velut compendium. Extat etiam B. Petri Damiani in eorum Martyrium panegyris; ex prædicta Paßione desumpta: cujus Paßionis auctorem putamus fuisse unum ex ipsis monasterii S. Vitalis monachis, diu ante B. Petrum Damiani.

PASSIO
Ex MS. Cœnobii Bodecensis Ordinis Regularium S. Augustini in diœcesi Paderbornensi.

Vitalis, Conjux Martyr Ravennæ & Mediolani (S.)
Valeria, Conjux Martyr Ravennæ & Mediolani (S.)

BHL Number: 8703

EX MS.

[1] [Sub Paulino militās, Christianos in tormentis animat:] Gloriosus Domini palæstrita S. Vitalis, Mediolanensis Christianissimus indigena civitatis, vir magnæ prosapiæ & inter primates non ultimus ordine, cum Paulino, Consulari atque tyranno, nec non & tunc temporis Christianorum infestissimo inimico, militandi gratia familiarius fuisset devinctus; hoc omni industria Catholicæ Fidei sub habitu procuravit militari, ut vinculatorum animos Christianorum euangelicis admonitionibus confortaret, ne pœnarum truculentia fatigati Fide decederent. Cumque tam pio tamque operoso labori impertæsus instare diutius conaretur; die quadam una cum prædicto Paulino Consulari urbem ingressus Ravennam, vidit in examine tyrannico quemdam Christianum, nomine a Ursicinum, arte Medicum, natione Ligurem, post horrifica tormenta capitalem accepisse sententiam. Locus autem, ubi decollabantur Christiani, habebat vocabulum Palma: arbor enim antiquæ palmæ illic erat.

[2] [& S. Vrsicinum fluctuantem ad constantiam adhortatus,] Igitur ut dictum est, cum post nimia & immania supplicia decollandus duceretur ad Palmam Ursicinus, agente humanitate subito expavit. Qui dum vellet extremæ damnationi se tradere, & miserabili deditione præsentariam mortem evadere; Christi miles B. Vitalis, vilipenso tyranno, spreto seculari dominatu, utpote sacrarum fœnerator animarum, hoc modo ab æterno chaos barathro ad superni regni palatium revocavit illum: Noli, inquit, noli, Ursicine Medice, qui alios curare consuevisti, te ipsum æternæ mortis jaculo vulnerare: & qui per passiones nimias venisti ad palmam, noli perdere martyrii coronam a Domino tibi præparatam. Audiens hæc Ursicinus, genu posito spiculatorem, ut præcepta judicis complere maturaret, ultroneus propriique sanguinis prodigus hortatur; agens pœnitentiam quod prius expavisset martyrii pœnam. Cum ergo sancta Domini victima decollationem accepisset; [post martyrium ejus corpus sepelit:] statim athleta Christi Vitalis rapi fecit corpus pretiosi Martyris, & intra urbem Ravennatem devotissime sepeliri: dedicans Martyrium ejus, prout tempus dictavit, ritu celeberrimo b atque solenni.

[3] Peracta vero tumulatione beati & gloriosi triumphatoris Christi Ursicini, B. Vitalis a Paulino judice se alienavit, & in præsentiam ejus ultra venire abnuit. [propter quæ comprehensus,] Quod cum viro diabolico compertum fuisset, dementissima vesania permotus, ab apparitoribus fecit eum sub omni festinantia teneri; non ob hoc tantum quod eum adire contempsit, verum insuper quod Christianus esset adeo signatus, ut etiam volentem sacrificare Ursicinum argueret, ne periret. Ita quippe placuit Divinitati, ut hortatu tanti monitoris Ursicinus rediret ad coronam martyrii, & Deo redderetur gemma pretiosa, [& nequidquam Paulinum ab idolorū cultu avocans:] quam antiquus humani generis inimicus suæ vendicare studebat malignitati. Christi ergo miles cordatissimus Vitalis cum ante conspectum judicis iniquorum ductus manibus consisteret & eum Catholicis lacessere spiculis c pollucibiliter inciperet; ille ut aspis surda, quæ non audit vocem incantantium, incrassato corde, aures suas ab auditu bono continuit, ne sagittæ Domini ad interiora cordis sui pervenire possent. Cumque bellator Domini apud tyrannum inutiliter ageret, nihilque rationis in vacuo vase inveniret; ad tempus conticuit, memorans illud antiquum proverbium, quia proculdubio laborem & impensas perdit, qui boves ad d ceroma mittit.

[4] Tunc vir diabolicus & Deo hominibusque execrabilis Paulinus, more arreptitiorū sine quietudine furens, phreneticos & lethargicos invisa hactenus dementia superans, [in equules distentus,] jussit S. Vitalem levari in equuleum, ut per pavorem tormentorum tanti viri consensum ad sacrificandum dæmoniis commutare posset. Positus autem in equuleo sanctus Martyr, veneranda lumina ad judicem retorquens, his eum verbis compellabat: Infinita tibi dominatur stultitia, Pauline Consularis, ut putes me per tormenta vinci posse, ac mihimet ipsi perditionis velle necem inferre; qui alios fideles a periculo deceptionis, Deo auxiliante, toties totiesque studui liberare. Super his verbis Judex iniquitatis vehementer permotus, ait ad e Officium suum: Ducite hunc rebellem ad Palmam, ut ibi diis libamina offerat; quod si sacrificare contempserit, nolite eum decollare sicut Ursicinum Medicum: sed facientes foveam in terra, quo ad aquam usque perveniatur, ibi eum supinum deponite: & eum terra similiter ac lapidibus obruentes, [in scrobem conjicitur & terra ac lapidibus obruitur:] absque humana cura dimittite. Hoc igitur impiissimi Judicis præceptum cum fuisset impletum, pius atque clemens Rex Martyrum Christus, & militem sibi palmatum consecravit, & Martyrem non qualemcumque in superna polorum curia altiori dignitate collocavit. Ibi namque inter candidatos purpuratorū commilitones emicat: ibi in sempiterni Regis obsequio cum civibus Jerusalem alleluia perrenniter jubilat: ibi cum Psalmista gratulanter proclamat: Repleti sumus mane misericordia tua. [Ps. 89, 14 & 15] Et iterum: Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.

[5] [quod supplicium suadens quidam sacrificulus a dæmone deinde correptus,] Contigit autem posthæc ut Sacerdos Apollinis, qui hoc consilium dederat Paulino Consulari, ab antiquo hoste arreptus, per septem dies clamaret eo loci, ubi obrutus jacuit Christi Martyr S. Vitalis, dicens: Incendis me, Christi Martyr Vitalis, incendis me ac vehementer crucias. Hoc autem ad honorem Christi & egregii Martyris sui credimus esse factum: quatenus Christiani fiducialiter animarentur, cum viderent non impune illi cessisse, vel inultum præterisse, qui hanc speciem tormenti primus adinvenit, per quam Christi Martyrem contra spem votumque suum gloriosiorem reddidit. Peractis dein annis septem præcipitatus est a diabolo idem miser in flumine f, quod urbem Ravennam alluit, [aquis se exstinguit,] in quo miserabiliter, ut meritus fuit, exspiravit. Tunc impletum est in illo Psalmographi vaticinium, quod Ecclesiæ persecutoribus imprecatum est: Vindica Domine sanguinem Sanctorum tuorum qui effusus est. [Psal. 78, 10]

[6] Beatissimus igitur Martyr Christi Vitalis tali modo triumphat in urbe Ravenna, [dispar sors Martyrum & per secutorum,] ostendens ibi mirandam ac prædicabilem victoriam: cujus eminentia, vulgi videtur excellere insipientiam, quia oculis insipientium visus est mori, ille autem est in pace, quo occisoribus ejus nullo modo fas est aspirare. Nam qui videbatur tunc ab insipientibus per mortem momentaneam ad tempus vinci, victor extitit gloriosus: qui autem videbantur victoriam ex animatis cadaveribus reportare, antiqui hostis noscuntur dedititii exsistere, & æternæ mortis legibus absque miserationis alicujus respectu subjacere. Gaude & lætare, felix Ravenna, tanto Martyre suffulta: iterum iterumque rogo gaude, & manibus Domino plaude, quæ B. Vitalis sepulchrali meruisti coëssentia insigniri: qui exceptis ceteris, quos æquipollenter foves, tuæ turritæ celsitudini solus potuit esse honori. Gaude, inquam. Si enim Mediolanenses cives patronum tuum S. Vitalem conceptum haberent, una cum sacratissimis filiis suis Gervasio & Protasio Christi specialibus Martyribus, nequaquam æstimarent se inferiores esse Romanis Senatoribus: qui sanguine beatorum Martyrum circumflui, totum mundum vitali possunt pretio mercari.

[7] Qualiter autem conjux hujus B. Martyris, Valeria nomine, non sine martyriali g certamine semetipsam Deo fecerit hostiam, hoc modo veridicus historiæ istius propalat stylus. Cum, inquit, sancti Martyris conjux B. Valeria h Senioris ejus victoriam, quam inspectante Deo apud Ravennam promeruit, [S. Valeria ad corpus asportandū profecta,] Mediolani comperisset; omni devotione ac spirituali alacritate, cum apparatu non modico, ad sepulcrum ejus venit, quatenus corpus sanctissimum secum asportaret. Sed quia Divinitati placuit, ne Ravenna tali sibi concesso orbaretur Patrono, Christiano fervente zelo, a civibus prohibita est. Deinde ab ipso Beato Martyre in visionibus sæpe est admonita, ne sanctum corpus, ab homine, licet malo, bene positum, ullo modo violaret. Ipsa autem beatissima Valeria, cum reverteretur ad urbem Mediolanensium, incurrit in homines idololatras Silvano sacrificantes. Qui deponentes eam de sagmario i hortabantur, ut cum ipsis epularetur de his quæ Silvano fuerant immolata. [& idolothytis vesci recusans verberibus necatur:] Ad hæc beatissima Valeria, Christiana sum, inquit, & non licet mihi de sacrificiis Silvani vestri manducare: quia Apostolus Paulus non solum edere idolothyta omnes nos prohibet, sed etiam nec tangere debere docet. At illi hæc audientes, nimio furore permoti, tanta eam cæde mactaverunt, ut seminecem sui homines ad urbem Mediolanensium vix eam perducere possent. Sic ergo pro veritate, quæ Christus est, attrita intra triduum migravit ad Dominum; & sepulta est in civitate Mediolanensium cum filiis suis, sacratissimis Christi Martyribus, Gervasio atque Protasio.

[8] Martyrizatus est autem B. Vitalis in civitate Ravenna, sub Paulino Consulari, [Mediolanum & Ravenna utriusque Reliquiis clara.] sub die quarto Kalendas Maji. Ecce qualis paterfamilias B. Vitalis, qui totam sibi suæque celsitudini subjugavit Italiam: nam & k archisterium metropoleos apud Ravennam ipse patrocinando possidet; & Mediolanum, qua nihil habet Latinitas clarius, in prole satis festiva & conjuge coronata obtinens, utrobique triumphat, utrobique dominatur. Ita siquidem optime sese res habet, ut quod Mediolanensibus deesse videtur in patre, totum possideant pro dotis cumulo in filiis similiter & conjuge: e contra si quid Ravennatibus minus videtur se in prole habere & conjuge, totum se gaudeant adipisci in patre. Quapropter oportet utriusque metropoleos cives ita caritativa societate ac sociali caritate inextricab liter convinciri, sicuti noscuntur tantorum Martyrum indisgregabili communione connecti. Laus igitur & gratiarum actio illi, qui beatos Martyres illos elegit, assumpsit, & æternæ Jerusalem municipes fecit: qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Colitur S. Ursicinus 19 Iunii: ubi explicabuntur commodius quæ hic dici deberent de loco ad Palmam.

b Per auxesim hæc dicta accipe: nec enim credibile est Vitalem curare potuisse, ut in illis religionis angustiis advocatus Episcopus locum dedicaret, ritu ab Apostolis instituto. Postea sane id factum fuerit.

c Pollucibiliter, proprie quidem idem est, quod magnifice, opipare, laute, a verbo polluceo: per ironiam vero hic usurpari videtur, quomodo Plautus in Curcul. polluctum virgis servum, dixit.

d S. Hieronymus ad Pammachium, Oleum perdit & impensas, qui bovem mittit ad ceroma: est enim ceroma unguentum athleticum, bos autem ad luctam inutilis. Vide Erasmum chiliade 1. centur. 4 num. 62.

e Officium, pro satellitio & lictorum atque apparitorumturba, usurpatur sæpe sæpius in Actis Martyrum.

f Mentone ad Boream, Bodesio ad Austrum alluitur Ravenna, qui sub ipsa in unum confluunt, portumque constituunt, in Adriaticum sese evolventes.

g Ecgraphum nostrum minus bene, Martiali.

h Senioris ejus, id est, Domini & mariti sui.

i Sagmarius, alias Saumarius & Sommarius, dicitur equus clitellarius.

k Archisterium, notæ præcipuæ monasterium: vox minime nova in hoc opere.

DE SS. EVSEBIO EPISCOPO, POLLIONE LECTORE, ET TIBALLO,
MARTYRIBVS CIBALI IN PANNONIA.

SUB Diocletiano

[Praefatio]

Eusebius Episc., Martyr Cibali in Pannonia (S.)
Pollio Lector, Martyr Cibali in Pannonia (S.)
Tiballus, Martyr Cibali in Pannonia (S.)

Auctore G. H.

Antiquißimum apographum Martyrologii Hieronymiani, ante mille circiter exaratum annos, quo ab initio hujus operis usi fuimus, [Memoria in fastis antiquis,] hunc XXVIII diem Aprilis, ita auspicatur: IV Kalendas Maji, In Pannonia Eusebii Episcopi, Pollionis, Tiballi. Aliud apographum dicti Martyrologii habet Henricus Iulius Blumius, nuper Cæsareæ Majestatis ad Ducem & Electorem Saxoniæ Ablegatus, in quo hoc ordine recensentur: In Pannonia Eusebii Episcopi, Tiballi, Pollionis. Quos eodem ordine recenset in suo Martyrologio Notkerus. His tribus adjungitur quartus S. Vitalis, primo loco in apographo Lucensi, [an jungendus S. Vitalis?] & secundo loco in Corbeiensi Parisiis excuso. Verum, quia opinamur hunc posse esse S. Vitalem Martyrem, patrem SS. Gervasii & Protasii, cujus celeberrimus hoc die cultus est; in titulo omittimus hisce addere S. Vitalem inter Martyres Pannoniæ. Si tamen aliunde constet jungendum esse, per nos licebit.

[2] In Martyrologio MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio excuso, & Romano Cardinalis Barberini, [S. Pollio aliis Apollio:] refertur: in Pannonia S. Eusebius Episcopus. In alio MS. Corbeiensi ista leguntur: In Pannonia Eusebii Episcopi, Tiballi. Ast his omißis ista tradit Vsuardus: In Pannonia S. Pollionis Martyris. Eadem habet Ado, Auctor Bedæ Supposititii, cum antiquis MSS. Richenoviensi, Rhinoviensi, Centulensi & aliis: in quorum al quibus Pallio & Pullio; in aliis Apollio & Appollio scribitur, etiam relatus ad diem XXVII & XXIX Aprilis: cui adjungitur in MS. Trevirensi S. Maximini S. Eusebius Episcopus. Priore die Galesinius illud ex MSS. encomium edidit: In Pannonia S. Pollionis Martyris, qui Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, [passus cum sociis sub Diocletiano] in Christi stadio luctatus, gravibus certaminibus præclare obeundis, egregium fidei testimonium profuso sanguine dedit. Eidem diei attribuitur in Actis & apud Petrum de Natalibus, ut infra dicetur. Maurolycus ista habet ad hunc XXVIII. In Pannonia S. Pollionis Martyris sub Diocletiano Imperatore ac Præfecto Probo, [& Probo Præside,] urbe Cibalitana. Quæ fere eadem leguntur apud Felicium & Canisium, & contractius in hodierno Martyrologio Romano, ad quod ista annotat Baronius: Hujus Acta summatim complexa recitat Petrus in Catalogo lib. 4 cap. 94, licet in mendoso codice pro Pollione Pullio, pro Cibali Civalis, & pro Sirmio Firmus legatur. Quæ sic emendata proferimus, relicto Pullione, quod sic etiam in Actis scribatur; licet omnino putemus scribendum esse Pollionem.

[3] Pullio Martyr, in civitate Cibilitana, Prior Lectorum fuit, [post Martyres Sirmienses,] de qua quidem urbe Valentinianus Imperator oriundus extitit: in qua & ipse Martyr sub persecutione Diocletiani & Maximiani Imperatorum martyrium pertulit, agente Præside Probo. Hic enim Præses, postquam in civitate Sirmiensi S. Hyrenæum ejusdem urbis Episcopum cum S. Montano Presbytero * Smeruleum, in flumine demergi fecerat; Sanctum quoque Demetrium ipsius Ecclesiæ Diaconem decollaverat; venit ad urbem Cibilitanam, in qua pridem S. Eusebius ipsius civitatis Pontifex passus fuerat, fecitque teneri Pullionem Lectorem: quem Christum constantissime confitentem ac sacrificare nolentem, dicentemque se velle Patrum suorum, qui pro Christo passi fuerant, imitari vestigia; flammis jussit exuri, qui passus est V Kalendas Maji. Hactenus Petrus de Natalibus. Aliquanto majora Acta & verbotenus fere ex Actis Proconsularibus transumpta, subjungimus ex vetustißimo MS. Bertiniano.

[4] Egimus XXV Martii, de S. Irenæo, sive Hyrenæo Episcopo & Martyre, [SS. Irenæum,] Sirmii in Pannonia, sub Diocletiano Imperatore & Probo Præside decollato, & in fluvium Savum conjecto. Egimus deinde XXVI Martii, de S. Montano Presbytero, in fluvium præcipitato Sirmii in Pannonia: [Montanū,] cui ad dictum diem jungitur S. Demetrius Diaconus, in Martyrologiis Maurolyci, Felicii, Galesinii & Canisii. [Demetriū:] Ast IX Aprilis, refertur S. Demetrius Diaconus, Martyr Sirmii, in Martyrologiis Richenaugiensi & Rhinoviensi. Imo videtur ita posse explicari Martyrologium S. Hieronymi & alia istic relata. Expletis hisce Martyriis disceßit Probus Præses Cibalim, urbem Pannoniæ inter fluvios Dravum & Savum præcipuam, [in urbe Cibali,] unde ea regio Pannonia Cibaliensis dicta olim fuit. Ibi ergo paßi sunt SS. Eusebius Episcopus, Pollio Lector & Tiballus, quos ad hunc diem XXVIII Aprilis, antiqua Martyrologia conjungunt. Petrus de Natalibus cum Actis tradit S. Eusebium pridem passum: sed eodem die dicitur in Actis; [S. Pollio 29 Maji.] & ita in Petri Indice subjuncto ad hunc diem remittitur. S. Pollionem Lectorem celebrat Ghinius inter Sanctos Canonicos. At die XXIX Maji, in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani interū recolitur Natalis S. Pollionis Lectoris in Cibalis, ut posset dici hic referri occasione S. Eusebii Episcopi, sed tunc martyrium passus.

[Annotatum]/center>

* imo Singidunensi in Actis

ACTA PASSIONIS
Ex codice MS. Bertiniani monasterii.

Eusebius Episc., Martyr Cibali in Pannonia (S.)
Pollio Lector, Martyr Cibali in Pannonia (S.)
Tiballus, Martyr Cibali in Pannonia (S.)

BHL Number: 6869

EX MSS.

[1] [Edicto Diocletiani,] Diocletianus & Maximianus regnantes decreverunt, ut initiis sub persecutione omnes Christianos aut delerent, aut a fide deviare facerent. Quo tempore hæc præcepio cum venisset ad Sirmiensium civitatem; Probus Præses, imperata sibi persecutione, a Clericis sumpsit exordium, & comprehensum S. Montanum Presbyterum ecclesiæ Singidunensis diuque Christianæ fidei virtutibus conversatum, iussit necari. [post occisos Martyres Sirmii,] a Hireneum quoque Episcopum Sirmiensis ecclesiæ, pro fide & commissæ sibi plebis constantia fortiter dimicantem, ad cœlestem palmam simili sententia cogit; renuntiantemq; idolis & impia præcepta contemnentem, vario tormentorum genere confectum, temporali morte tradidit, in æternitate victurum. Sed cum in his ejus satiata crudelitas non fuisset, vicinas peregrandas esse credidit civitates: & cum sub specie publicæ necessitatis ad urbem Cibalitarum pervenisset, [Probus Præses Cibalim profectus,] de qua Valentinianus Christianissimus Imperator oriundus esse cognoscitur, & in qua superiori persecutione Eusebius ejusdem ecclesiæ venerandus Antistes moriendo pro Christi nomine de morte & de diabolo noscitur triumphasse; [ubi occiso S. Eusebio Episcopo,] contigit Domini misericordia providente, ut eodem die comprehensus Pullio, Primicerius Lectorum, fidei ardore notissimus, a ministris crudelitatis ipsius offerretur examini, dicentibus: [capitur S. Pollio:] Hic in tantam prorupit superbiam, ut non cesset deos & Principes blasphemare.

[2] Quo adstante Probus Præses dixit. Quis diceris? Respondit: Pullio. Probus Præses dixit: [examinatus constanter fidem profitetur:] Christianus es? Pullio respondit; Christianus. Probus Præses dixit: Quod officium geris? Pullio respondit: Primicerius Lectorum. Probus Præses dixit: Quorum Lectorum? Pullio respondit: Qui eloquentiam divinam populis legere consueverunt. Probus Præses dixit: Illi qui leves mulierculas dum vetant, ne nubant, pervertere, & ad unam castitatem suadere dicuntur? Pullio respondit: Levitatem & vanitatem nostram hodie poteris comprobare. Probus dixit: Quomodo? Pullio respondit: Leves & vani illi sunt, qui relicto Creatore suo vestris superstitionibus acquiescunt: ceterum devoti & constantes probantur, in fide Regis æterni, qui mandata, quæ legerint, etiam tormentis prohibentibus implere contendunt. Probus Præses dixit: Quæ mandata legendo, vel cujus Regis? Pullio respondit Christi Regis pia & sancta mandata. Probus Præses dixit, Quæ? Pullio respondit: Quæ unum Deum in cælis indicant intonantem, [& fidei præcepta explicat:] quæ non posse dici Deum ex ligno & lapide salutifera admonitione testantur: quæ corrigunt noxas & emendant: quæ innocentes in propositi sui perseverantia & observatione corroborant: quæ virgines integritatis suæ edocent obtinere fastigia: coniugem pudicam in creandis filiis continentiam custodire: qua dominos servis, plus pietate quam furore, persuadent unius conditionis contemplatione dominari: quæ servos plus amore quam timore persolvere quæ docent Regibus justa præcipientibus obedire, sublimioribus potestatibus cum bona obtemperare jusserint: quæ præcipiunt parentibus honorem, amicis vicem, inimicis veniam, affectum civibus, hospitibus humanitatem, pauperibus misericordiam, caritatem cunctis, malum nemini facere; accipere illatas patienter injurias, facere omnino nullas: suis bonis cedere, aliena ne oculorum quidem delectatione concupiscere; in perpetuum esse victurum, qui pro fide momentaneam mortem, quam vos potestis inferre, contempserit. Hæc si displicent, optime cognita tuo judicio poteris derogare.

[3] Probus Præses dixit: Et quid proderit si homo interfectus hac luce careat; & bona corporis sui universa deperdat? [minas spernit:] Pullio respondit: Quia hac brevi melior est lux illa perpetua, & dulciora sunt quæ permanent, quam quæ pereunt bona; nec est prudentiæ caducis postponere sempiterna. Probus Præses dixit: quid ista? Fac quod jusserunt Imperatores. Pullio respondit: [igne exuritur:] quid hoc est? Probus dixit, ut sacrifices. Pullio resondit: Fac quod tibi præceptum est, ego hoc facturus non sum, quia scriptum est: Sacrificans dæmoniis, & non Deo eradicabitur. Probus dixit: Gladio ferieris, si non sacrificaveris. Pullio respondit: Fac quod tibi præceptum est, me autem Episcoporum, Presbyterorum, & omnium Patrum, quorum doctrinis imbutus sum, sequi tota veritate vestigia oportet, unde & omnia, quæ inferre volueris, tota exultatione suscipio. Probus Præses data sententia flammis eum jussit exuri. Moxque raptus a ministris diaboli, & ductus milliario longe a civitate, agonem suum implevit Martyr b intrepidus; laudans, benedicens & glorificans Deum; qui ejus venrabilem passionem, [eodem die quæ S. Eusebius.] sed & sancti Episcopi ejusdem civitatis Eusebii, ante plurimos annos eodem die vita [functi] martyrium prænovit ad cælestem gloriam: quam hodie cum gaudio celebrantes, deprecamur divinam potentiam, ut nos eorum meritis participes esse concedere dignetur. Hæc autem Acta sunt in civitate Cibalitana die c quinto Kalendarum Majarum, jubentibus Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, regnante Domino nostro Jesu Christo in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Locus hic sic corruptus erat, Fidelium quoque Episcopum Hireniensi ecclesiæ: sed facilis fuit restitutio Sanctorum antehac notorum.

b Hæc etiam periodus correctione aliquæ eguit.

c Videntur alii legisse die quarto Kalendarum Majarum.

DE SANCTO VICTVRINO,
MARTYRE ALEXANDRIÆ.

[Commentarius]

Victurinus, Mart. Alexand. in Ægyp. (S.)

G. H.

Plurimi Martyres toto hoc opere nostro occurrunt, Victurini seu Victorini appellati: e quibus hisce quatuor mensibus editi sunt ultra viginti, non annumeratis, qui affinia nomina habent, Victoris, Victricis, Victoriæ, Victoriani, Victorici, Victorinæ, Victorii, Victuri, Victuriæ, Victurianæ, Victuriani, Victurici, Victuri, Victurii, Victurinæ. Hunc autem Victurinum, de quo hic agimus, referunt quatuor apographa Martyrologii Hieronymiani post Martyres tres in Pannonia passos his solum verbis: In Alexandria natalis S. Victurini, sive (ut ex codice Corbejensi Parisiis est excusum) Victorini. Eumdem Alexandriæ passum referunt antiqua MSS. Trevirense S. Maximini, Romanum Gardinalis Barberini in Supplemento genuini Bedæ, item aliud Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudatum, & in Animadversis ad Martyrologium Romanum excusum. Non indicata palæstra memoratur in MSS. Augustano & Parisiensi Labbæi, sed sublata ultima syllaba, Victuri scribitur. De alio S. Victurino, seu Victorino, sed aliquibus Victorina, hoc etiam die inter Martyres Afros in Numidia agimus. Dedimus XXVII Aprilis, Victorinum, cum sociis duodecim Nicomediæ passum: item XXVIII Februarii, S. Victorinum Alexandriæ passum, sed cum quindecim sociis, quorum nomina ibidem expressa legi possunt ex eisdem potißimum apographis Martyrologii Hieronymiani: ut hic Victurinus, de quo agimus, alius prorsus videatur fuisse.

DE SS. AFRODISIO, MALINA ET ALIIS CLXX.
ITEM CARILIPPO PRESBYTERO, AGAPIO LECTORE ET EVSEBIO EVNVCHO.
MARTYRIBVS TARSI IN PHOENICIA.

[Commentarius]

Afrodisius, Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Malina, Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Alii CLXXX, Martyres, Tarsi in Cilicia (SS.)
Carilippus Presb. Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Agapius Lector, Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Eusebius eunuchus, Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)

Auctore G. H.

CAPUT I.
Notitia horum Martyrum ex antiquis Martyrologiis.

loco proponitur claßis Martyrum in duas turmas divisa, sed sub eodem schemate collocanda: ac prima turma ita indicatur in tribus apographis Martyrologii Hieronymiani, scilicet Lucensi, Corbejensi Parisiis excuso & Blumiano: In Tarso Ciliciæ Malinæ cum aliis centum septuaginta. [1 Turma 170 Martyrum cum S. Malina,] Eadem leguntur in MSS. Romano Cardinalis Barberini, Trevirensi monasterii S. Maximini, & apud Notkerum, qui aliqua adiungit: In Tarso Ciliciæ Malinæ cum aliis centum septuaginta & aliorum multorum. Contra Malinas ad sequentem turmam relegatur, & qui ibidem ab aliis Antesignanus prædicatur, hisce adjungitur in antiquißimo apographo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani ante mille fere annos exarato, his verbis: In Tarso Ciliciæ Afrodisii cum aliis centum septuaginta. [aut Afrodisio:] Quæ prorsus eadem leguntur in MS. Martyrologio monasterii Richenoviensis sive Augiæ-Divitis prope Constantiam urbem Sueviæ, item in MS. Rhinoviensi in Helvetta: sed in hoc Afrodisius absque sociis recensetur, uti etiam in MS. Aquisgranensi, sed Afrodis scribitur. Et hæc de prima turma sit proposita potius controversia quam resolutio, ubi contra antiquitatem primarii Martyrologii certat multitudo, prout ex sequentibus patebit.

[2] [2 turma cum aliis 4 sub Afrodisio primario,] Secunda ergo turma, in tribus supra memoratis apographis Martyrologii Hieronymiani, post relatos Malinam & CLXX Martyres, nullo verbo interposito ita indicatur: Afrodisii, Carilippi Presbyteri, Agapii Lectoris, Eusebii Eunuchi; sed aliqua reperitur in scriptione diversitas, scilicet, Afrodis seu Afrosi, Agabi & Eusevi, sive Eusetis, Eunuci. Quæ nomina absque præcedentium mentione in Martyrologiis Adonis, Vsuardi, Bellini & aliorum recentiorum cum plurimis MSS. & Martyrologio Romano ita exprimuntur: Eodem die SS. Afrodisii, Carilippi, Agapii & Eusebii Martyrum: quibus in Martyrologio MS. S. Maximini additur, [in carcere quiescentibus,] in carcere quiescentium. Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 130 num. 131 ista tradit: Aphrodisius, Carilippus, Agapitus & Eusebius Martyres, IV Kalendas Maji, palmas perceperant. Contra in antiquißimo apographo Martyrologii Hieronymiani, quod ab Epternacensibus acceptum citavimus hactenus, [aut sub Malina.] quia Afrodisius præpositus fuit Tarsensis Martyr cum aliis CLXX, ista subnectuntur: Malinæ, Carippi Presbyteri, Agapi Lectoris in carmere quiescent. Eusebi, Eunuchi: ubi in carmere supra melius in carcere quiescentium exprimitur, hic de tribus prioribus, at de omnibus in MS. Trevirensi S. Maximini citato. Memoria Malinæ, & Aphrodisi inscripta est MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi.

[3] Et hæc sunt, quæ de hisce Martyribus ut certiora proferimus, arbitramurque omnes Tarsi in Cilicia martyrio coronatos, [An omnes Tarsi coronati?] & centum septuaginta, quorum Deus nomina novit, fuisse ad terrorem aliorum publice mactatos, cum eorum Duce & Antesignano, [alii publice,] sive is fuerit Malinas, sive Aphrodisius. Alios quatuor, quorum nomina indicantur, existimamus ob singularem eorum nobilitatem aut publicam auctoritatem, ne tumultus in populo excitaretur, fuisse in carcere interfectos, aut certe in illo ex squallore, fœtore, & pestilentiore aëre extinctos: & hac de causa, quia ad eosdem Tarsenses spectant, [alii in carcere extincti:] ubi omnes referuntur, non interponitur & alibi aut similis distinctiva particula. Verum quia apud Vsuardum, Adonem, aliosque recentiores prioribus omißis posteriores solum proponuntur, [ex his 4 in Gallias aut Hispanias an recte translati inquirendum.] additum est Eodem die, scilicet Aphrodisii, Carilippi, Agapii & Eusebii Martyrum: quos, ideo tamquam bona derelicta & primo occupantis, alii in Galliam, alii in Hispaniam transtulerunt: quorum verba ac rationes, ut expendi distinctius poßint, distinctis capitibus hic consequenter proponemus.

CAPUT II.
Qua ratione sint SS. Aphrodisius, Carilippus, Agapius & Eusebius urbi Biterrensi in Gallia Narbonensi adscripti.

[4] [Biterris S. Afrodisius Episcopus,] Biterræ antiqua Galliæ Narbonensis urbs Episcopalis agnoscit S. Afrodisium suum Episcopum, a S. Paulo Narbonensi Episcopo ordinatum: uti ad Acta antiqua S. Pauli ex codicibus MSS. a Francisco Bosqueto tunc Narbonensi Prætore, postea Episcopo primum Lodevensi, dein Monspeliensi, eruta atque a nobis ad diem XXII Martii recusa, late deduximus; quo die & S. Paulus Narbonensis, & S. Afrodisius Biterrensis, in suis singuli ecclesiis, solennißimo cultu honorantur, & quidem S. Afrodisius Episcopus & Martyr hoc die cum Octava in MS. Biterrensi Breviario. Bosquetus vir summi ingenit (qui ideo cum Romam esset profectus, a sanctißimo Papa Alexandro VII est in pretio habitus, & ab eo Sacelli Pontificii Aßistens Episcopus constitutus) fretus auctoritate Severi Sulpitii & Gregorii Turonensis, asserit post obitum Severi Imperatoris, [datus a S. Paulo Narbonensi seculo 3,] qui contigit anno CCXI, respirasse ecclesiam Gallicanam, ac concessum triginta octo pacis Ecclesiasticæ annorum spatium; tunc autem varios variis Galliarum urbibus datos Episcopos, ex quibus S. Saturninus Tolosatibus datus, & alii, sub Decio passi dicuntur. Paulus scriptis pro fide editis & pro Christi nomine inter supplicia confessione celebris, Severi crudelitati in Galliarum decus ereptus, Roma in Gallias missus, Biterris in Narbonensi provincia consedit: unde ad vicinæ metropoleos cives sanctitatis ejus fama perlata, mittitur a Narbonensibus legatio, qua sanctum Episcopum in urbem evocarent. Audit Legatos S. Paulus, & eorum desiderio annuens, substituto in locum suum Afrodisio Episcopo, Narbonam venit. Ita dictus Bosquetus. Ob indicata supplicia, Confessor scribitur S. Paulus; ac dein dicitur clarus miraculis quievisle, & in cælum migrasse. [in pace quievit,] Eodem modo S. Afrodisius Episcopus Biterris, fidei documentis præclarus, virtutumque meritis ornatus, quievit in pace, uti dictis verbis scribit Vsuardus, & assentiuntur omnes Martyrologi, ad diem XXII Martii relati, & cum iis Saussaius, cujus ista verba sub finem elogii sunt: Demum rebus gloriose peractis, Christi indefessus præco ac minister fidelissimus, ad bravium meritis onustus perrexit. [etiam relatus 30 Aprilis,] Descripsimus Romæ aliquam Vitam S. Afrodisii ex Legendario a Petro Calo, Ordinis Prædicatorum circa annum MCCC collecto; in qua etiam absque ulla martyrii mentione, dicitur S. Afrodisius cursum vitæ laudabiliter explevisse. Et hæc Vita in dicto Legendario referebatur ad diem XXX Aprilis, quo die recolitur memoria S. Aphrodisii Presbyteri, sed Martyris Alexandrini.

[5] [idem Martyr fingitur,] Simili de causa videntur aliqui Biterrenses ad se attraxisse SS. Aphrodisium, Carilippum, quem Cyrippium vocarunt, Agapium & Eusebium Martyres, quos jam retulimus, & censuimus Tarsi in Cilicia martyrio coronatos. Rem totam, quam plurimis fabulis onustam, transtulit Saussaius in Supplementum Martyrologii Gallicani, & sunt ejusmodi: Biterræ sub metropoli Narbonensi natalis S. Aphrodisii, primi illius civitatis Episcopi & Martyris; qui natione Ægyptius, patria Hermopolitanus, Christi adventu salutari in Ægyptum bene fortunatus, [quasi Christum infantem in Ægypto aluisset:] ipsum Dominum infantem cum matre beatissima & justo Joseph hospitio exceptos, septem annos apud se benigne habuit. Deinde audita miraculorum ejus gloria, ipsum in Judæa regnum Dei prædicantem, divina afflatus aura convenit, factusque ejus ex ampliori classe discipulus, post ipsius triumphalem Resurrectionem & admirabilem Ascensionem, beatissimæ Virgini & Apostolis indivulse adhærens, [ejus post discipulus,] Spiritum sanctum cum ipsis in die Pentecostes recepit. Petro autem postea suffragatus in disseminatione Euangelii, [profectus cum S. Petro Romam,] nonnullas regiones cum eo peragravit: a quo etiam adductus Romam, illic pri mordia Christianæ religionis, nonnihil ipso duce promovit. Demumque Paulo, in Hispaniam per extremas Galliæ oras proficiscenti, factus comes, [a S. Paulo Biterris relictus,] cum Sergio Paulo aliisque Euangelii promulgatoribus, illum Narbonensem Galliam penetrantem Biterram usque prosecutus est. Ibi autem invaletudine correptus, jussusque ab Apostolo subsistere, viribus receptis opus salutis in ea urbe divino zelo exorsus, primus fidei semen effudit. Utque uberiorem messem excitaret, a Sergio Paulo, quem Narbonensis Galliæ Apostolum Pontificemque vas electionis ac doctor Gentium Paulus constituerat, [a Sergio Paulo Episcopus ordinatus,] proprius Biterræ Episcopus ordinatus: cum divini Verbi incarnati præconium, pleno cælestis ignis pectore oreque civibus annuntiaret, bonique Pastoris sedulo obiret munus: ab irruente impiorum in se exasperatorum turba abreptus obtruncatusque anno ætatis suæ centesimo primo, eodem nimirum anno, quo Pontifex initiatus fuerat, factus ex Sacerdote victima, fidei aram pretioso cruore consecravit. [Martyr cum SS. Cyrippio Agapio & Eusebio,] Cæsus est autem cum tribus sociis Ciryppio, Agapio & Eusebio in vico Ciriaci, cui postea S. Jacobi nomen inditum fuit.

[6] Caput humeris abscissum humo sustulit divinus heros, & manibus suis per mediam urbem, stupente ad prodigium populo, ad ædiculam usque gestavit, quam vero æternoque Deo, trino & uni, [caput manibus detulisset:] sub S. Petri titulo dedicaverat: ubi a Christianis sepultus multis miraculis refulsit. Quibus exciti fideles, postmodum jam, ubique triumphante Christo, orbis servatore & subjugatore, basilicam in ejusdem sancti Martyris honorem ibidem extruxerunt, Sacerdotalique instruxerunt collegio: in quam ecclesiam Reliquias ipsius summo honore transtulerunt die XXII Martii: qui ipsa translatione celebris ibidem factus, anniversariis sacris a majoribus coli cœpit, [honoratus ob Translationem 22,] tanta quidem solennitate, ut ab Usuardo, ceteroquin oculatissimo, creditus fuerit germanus dies natalis ejusdem sancti Pontificis, quem tamen Martyrem fuisse non cognovit: quoniam illo die non ageret Biterrensis Ecclesia Officium passionis, sed solum translationis ipsiusmet S. Aphrodisii. At ipsa deinde translationis commemoratio, a die XXII Martii in sequentem, [& 23 Martii,] quo solenni Officio recolitur, deducta fuit. Porro natalis festum isto die, quo agonem explevit divinus athleta, ibidem ex avito more religiosissime celebratur: [ob natalem 28 Aprilis,] ubi etiam solenni cultu servantur venerandæ ejus Reliquiæ: quæ ut semina sunt futuræ glorificationis, ita & perpetuæ opitulationis ejusdem erga proprium populum, quem Christo acquisivit, sacratissima exstant pignora. Hæc ibi Saussajus, qui in eodem Supplemento, ad diem XXX Aprilis, [& 3 socii seorsim 30 Aprilis:] ista de tribus sociis tradit: Biterræ natalis sanctorum Martyrum Ciryppii, Agapii & Eusebii, qui etiamsi cum S. Aphrodisio duce suo nudiustertius coronati sunt: hodie tamen ad majorem celebritatem ibidem speciali Officio Ecclesiastico honorantur.

[7] Hactenus Saussajus: cujus narratio, si conferatur cum eruditißimi Bosqueti lucubratione, videtur ex variis laciniis consuta, & amplificatis verbis vestita atque exornata. Ex his prima lacinia est inserta Legendario Petri Calo & Catalogo Petri de Natalibus atque aposteris arrepta: sed non legitur in dictis horum narratiunculis, quod Christum cum beatissima Matre & justo Josepho septem annos apud se in Ægypto habuerit, [unde hæ laciniæ videantur desumptæ.] ejus dein discipulus factus, Spiritum sanctum cum Apostolis in die Pentecostes receperit, S. Pauli in Hispanias proficiscentis comes, ab eo, quia invaletudine correptus, Biterris sit jussus subsistere. Altera lacinia, de Martyrio ejus & trium sociorum, cum die martyrii, arrepta est ex Martyrologiis Adonis, Vsuardi & aliis supra relatis: & sunt hi: Afrodisius, Carilippus, in antiquiß mo apographo Martyrologii Hieronymiani Carippus, unde Ciryppius hic dicitur, Agapius & Eusebius. Sed palæstra Afrodisio in dicto apographo aßignatur Tarsus in Cilicia, ubi & alii videntur paßi. Apud Adonem & Vsuardum locus martyrii non aßignatur: unde arripiendi eos facta videtur libertas. Tertia lacinia est desumpta ex traditionibus de S. Dionysio & aliis antiquis Martyribus Galliæ, qui sculpuntur cum capite in manibus ante pectus detento; quo in pluribus indicabatur eos capite plexos: cum in unica statua id optime videretur exprimi. Mirum autem est nusquam ante factum esse vel minimam mentionem, ne quidem apud Catellum, quod S. Aphrodisius Episcopus Biterrensis gladio cæsus, caput detulerit, aut saltem Martyr occubuerit. Hæc causa exercitationis viris eruditis Biterrensibus proposita volumus, ut si aberremus, veritatem nos edoceant.

CAPUT III.
Jidem sancti Martyres Hispaniæ nuper adscripti, & Officio Ecclesiastico honorati.

[8] Qvatuor prædicti Sancti, quia absque ullo loco aut regione inscripti sunt Martyrologiis Vsuardi, Adonis & aliorum, imo etiam hodierno Romano; apud aliquot recentiores Hispanos, dum Chronicon Pseudo-Dextri fabricarent, locum invenerunt, imo & tempus martyrii, dum ad annum Christi LXXVI, ista inseruerunt num. 3. Caparæ in Lusitania, Carilippus & Socii martyrium passi sunt, & mox Rudericus Carus & Franciscus Bivarius, in suis Commentariis, asserunt esse Sanctos hoc die relatos, & ab his in suo Martyrologio Hispanico hunc diem ita auspicatur Tamajus-Salazar: Apud Capparam in Vettonibus Hispaniæ SS. Carilippi, Aphrodisii, Agapii & Eusebii Martyrum: qui ob fidei Christianæ confessionem a Neronis Imperatoris Præside tenti & variis tormentorum generibus excruciati, strenui milites agonis palæstram viriliter complevere. Est autem Capparra hodie oppidum in Cauriensi, & ecclesia in diœcesi Placentina, diciturque las Ventas de Caparra. Similia habet Cardoso in Hagiologio Lusitano. Quia autem eorum Acta perierunt, sequentia texuit Tamajus.

[9] Anno ab Urbe condita DCCCVIII, Claudius Nero, Augustus Quintus Cæsar post Augustum renuntiatus; [Tempore Imperii Neronis,] orbem Romanum tyrannus verbo & opere maculavit: nam cum Caligulæ avunculi scelerum amplexaretur exemplar, petulantiæ, libidinis, luxuriæ, avaritiæ, crudelitatis vitiis cohærens, nullum non quod amplecteretur peccati monstrum, ipse naturæ monstrum, respuere prætermisit. Intra sævitiæ deliria (ut cetera omittamus tamquam communia) quale majus, quam urbis incendium, quod Christianis insontibus tribuens, ejus cupediarum horribilium delicta, sanctorum Martyrum sanguine obnubere destinavit. Hinc primus Romæ ipsos suppliciis & cruciatibus affecit, & ceteros per omnes totius Romani Imperii provincias simili imperavit persecutione damnari. Ad Hispaniam efferi Imperatoris pervenere decreta: & licet jam antea, ab anno LVII, plurimi Christi ascetæ per martyrii in cælum conscendissent agones, illud factum creditur, propter conceptam tyranni adversus Christianos invidiam; sed nunc instante publici jussione decreti, Præsides furibundi fidelium sanguinem sitientes, totum Christi nomen e republica evellere satagebant. Carilippum & socios Lusitanos Christi milites, [finguntur Martyres coronati.] qui apud Capparram Vettoniæ urbem morabantur, seditiosæ inquisitionis rumor invenit: quo cognito in fide constantes, per orationis auxilium, a Domino martyrii gloriam humili propensione petebant. Annuit eorum Deus misericors votis, & tentis Carilippo, Aphrodisio, Agappio, & Eusebio, quos in fidei confessione intrepidos agnovit crudelitas, post varia supplicia, demum ad coronam pervenerunt æternam, IV Kalend. Maji, anno Domini LXXVI.

[10] Jam ex hujus ecphrasis periodis, & locum deprehendes agonis, & annum quo martyrio fuere coronati cognosces, quæ omnia a Baronio prætermissa, [Edictum Placentini Episcopi,] silentium aliis Scriptoribus posuere. Quo vero martyrii genere occubuissent sancti Martyres, nec aperit Dexter, nec alia Martyrologia conscribunt: ergo sinamus Deo, quod investigare non possumus. Hoc unum hic addendum est, quatenus D. Didacus de Arze-Reynoso Episcopus Placentinus, & Consilii Supremi Sanctæ & Generalis Inquisitionis Hispaniæ Mystarcha, cognito horum & aliorum Sanctorum, in Martyrologio Romano descriptorum, intra suæ diœceseos Placentinæ circulum, martyrio & exitu glorioso; tamquam ejusdem Episcopatus Ordinarius, virtute Privilegiorum a Romanis Pontificibus, Hispanis Præsulibus, circa naturalitatem suorum Sanctorum declarandam ipsisque Officia consignanda, concessorum, nostros & alios suæ diœcesis Sanctos naturales declaravit, & duplicibus cohonestavit Officiis; ut ex edicto, ab ipso publicari mandato, patescit hujusmodi:

[11] D. Didacus de Arze Reynoso, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Placentinus, Consiliarius Regis, & in omnibus ejus Regnis & Dominiis generalis Inquisitor, dilectis & venerabilibus Fratribus nostris Decano & Capitulo nostræ Placentinæ Cathedralis Ecclesiæ, necnon Vicariis, Archipresbyteris, Parochis, Beneficiariis, Clericis, Religiosis Ordinum, & omnibus tam ecclesiasticis quam secularibus personis, intra præfatæ urbis & diœcesis terminos commorantibus, salutem in Domino Nostro Jesu Christo. Admirabilis in Sanctis suis & liberalis est Dominus, qui in cælo, ejus Ecclesia triumphanti, non solum præmia inenarrabilia concedit eisdem; sed etiam in hac militante decernit, quod eorum ab omnibus sanctimonia laudetur, quod propter eorum gloriam & in eorum honorem altaria construantur & templa; quod ipsorum Acta puro calamo conscribantur; quod eorum effigies depictæ venerentur, & demum quod eorum festivitates solenniter celebrentur; ut his omnibus divina glorificetur Majestas, fideles ut ad hæc singularia exempla imitanda feliciter excitentur, & in eorum nominibus invocandis faciliter exardescant. Horum enim omnium pensitatione protracti, discussis variis pervetustis ecclesiasticis historiis, & recentioribus, [de cultu Ecclesiastico S. Epitatii,] & visis aliis tam editis quam manuscriptis autographis & ecphrasibus, quibus liquido constabat S. Epitatium fuisse ex antiqua urbe Ambracia ortum, cujus situs, post ejus ruinam, adhuc perseverat in ea parte, qua Plasencia, nostræ Sedis caput, hodie conspicitur; & similiter agnoscentes, qualiter fuerit ex discipulis S. Jacobi, Hispaniarum Patroni, & S. Petri Ratensis ejus Vicarii, in sede Tudensi Episcopus I constitutus, & post Ambratianus (in quarum Sedium onere, licet indigni, Deo miserante successimus) Præsul: qui fidei semina per earum diœcesium circulos spargens, insigniū patratione mirabilium prævia, tandem apud Ambraciam urbem ab ejus Præfecto tentus, post varia & gravissima tormenta, imperante Nerone, una cum S. Basileo I Episcopo Portucalensi & II Braccarensi, S. Jacobi Discipulo, martyrium consummavit. Attendentes igitur quanto tenemur amoris filialis affectu Sanctorum Natales solenniter honorare, maxime illorum, quorum Ecclesiȩ fuere ab origine cōstructȩ cruore & qui earum Apostoli constituti, coram Domino incessanter pro naturalibus, civibus & accolis urbium, quibus moram traxere, seu quibus summum bonum, agonis gloria, fuere feliciter consecuti, preces paterna caritate diffundunt; omnia hæc cum prælibatis venerabilibus, & dilectis Fratribus, Decano & Capitulo prædictæ nostræ Cathedralis Ecclesiæ Placentinæ communicantes, de communi omnium assensu & deliberatione præcedente, ad S.D. N.D. Innocentium Papam X, supplicia vota direximus, quatenus proprium Officium in die Natalis prædictorum Sanctorum, nobis concedere dignaretur. Qui causam Sacræ Congregationis Rituum Judicibus emittens, illa cognita, die VIII Mensis Octobris, anno proxime præterito MDCL, decretum de Officii recitatione cum propria Lectione Duplicis expedivit; ut ex testimonii autographo satis liquet.

[12] Item postmodum ex prædictis historiis similiter cognoscentes, quod in nostrȩ diœcesis ambitu plurimi extitere sancti Martyres & Confessores, [& aliorum Sanctorum naturalium,] quorū nomina in Albo Romanæ Ecclesiæ publico conscripta visuntur, qui Naturales ipsius fuere Episcopatus; ut Deus & Sancti ejus glorificentur assidue, & eorum Ecclesia nostra & diœcesis veneretur agones; & ubique ipsorum memoria, quæ tantopere illis seculis florebat, in ipsa copiosius celebretur, & Christi fideles eorum auxilia & protectionem expostulent, cupientes, ne tantum spirituale solatium nostris deficiat clientibus, post maturam cum dictis nostris venerabilibus Fratribus consultationem, & adhibitis aliis personarum gravium & Ecclesiasticorum virorum, tam secularium quam Regularium Doctorum, qui provide materiam discusserunt, placitis & suffragiis, quibus omnes & singuli hujusmodi Doctores conveniunt, Sanctos infra referendos fuisse Naturales urbiū inferius consignandarum hujus diœcesis, aut spirituali aut temporali nativitate, prout ex Scriptorum apparet sufficienti comprobatione; in illisque concurrere qualitates a Brevibus & Apostolicis diplomatibus requisitas, ut hisce Sanctis Officia & Missæ de Communi, secundum regulas Breviarii Romani planissime cōcedantur: gratiis actis Deo, cujus altissima providentia, in his temporibus tantorum beatorum Martyrum & Confessorum memoria elucescit, hucusque ignorata & occulta; nostra Ordinaria, qua in hac parte fungimur auctoritate, & virtute Privilegiorum a Pio V & Gregorio XIII, Hispaniæ Ecclesiis concessorum, necnon ex antiqua possessione, qua hæc Hispaniæ regna nituntur, circa celebrationem Natalium suorum Naturalium Divorum cum Officiis communibus, per præsentes litteras declaramus, fuisse & esse Sanctos Naturales, infra suis Mensibus referendos. Quapropter exhortamur & mandamus dictis nostris venerabilibus Fratribus, Decano & Capitulo nostræ sanctæ Ecclesiæ Placentinæ Vicariis, Archipresbyteris, Parochis, Beneficiariis, Clericis secularibus & regularibus, & quib svis ejus diœcesis personis, cujuscumque qualitatis & conditionis, quæ ad canendum seu recitandum Officium Canonicum sint adstrictæ, quatenus deinceps post harum nostrarum litterarum publicationem, recitare Officia Sanctorum in hoc Edicto contentorū, tamquā de Sanctis propriis & naturalibus hujus diœcesis, eorum festivitates suis diebus, Officiis Duplicibus, secundū Regulas Breviarii Romani de Communi, sequenti serie teneantur.

[13] Die V Martii, de SS. Eusebio & Sociis, Martyribus Metellinensibns prædictæ diœcesis, [hic indicatorum:] de Communi plurimorum Martyrum Officium Duplex, cum Commemoratione Quadragesimæ. Die XX Aprilis, de S. Theodoro, Metellinensi Anachoreta Confessore, de Communi Confessorum, Officium Duplex. Die XXVIII Aprilis, de SS. Carilippo & Sociis, Martyribus Capparrensibus, ejusdem diœcesis, de Communi Martyrum, Officium Duplex. Die XXIII Maji, de SS. Epitatio & Basileo Episcopis & Martyribus Placentinis, de Communi Pontificum Martyrum, Officium Duplex I Classis, cum IV Lectione propria a Sacra Rituum congregatione concessa. Die III Iulii, de SS. Marco & Sociis, Martyribus Capparrensibus, de Communi Martyrum, Officium Duplex. Die XII Decembris, de SS. Hermogene & Sociis, Martyribus Turre-juliensibus præfatæ diœcesis, de Communi Martyrum, Officium Duplex. Quorum omnium Sanctorum Officia, prout supra sunt consignata, propriis diebus infallibiliter recitentur, observatis in primis occurrentiis & concurrentiis, secundum Regulas breviarii & Missalis Romani. Et quia omnibus innotescat, præsentes litteras, manu nostra signatas, & per nostrum infrascriptum Secretarium referendatas, jussimus expedire.

[14] Hinc in Domino monemus omnes & singulos, tam Ecclesiasticos quam seculares, nostræ diœcesis, [adduntur Indulgentiæ] cives utriusque sexus & accolas, ut tantorum Sanctorum protectione confisi, a Deo misericordiam humiliter efflagitent; spectantes magna ipsorum interventu spiritualia & temporalia, ab immensa pietate, miseratione, liberalitate & magnificentia divinæ Majestatis beneficia sese miseericorditer cōsecuturos. Quinimo omnibus, qui in diebus consignatis, horum Sanctorum Officia recitaverint, quadraginta dies Indulgentiæ & peccatorū remissionis, tam ipsis quam aliis secularibus, qui in relatis diebus Sanctorum hujusmodi intercessione, pro fidei augmento, hæresum extirpatione, pace & concordia inter Principes Christianos, & præsentium necessitatum auxilio, ad Deum preces effuderint, elargimur. Datis Madridii, die XII mensis Junii, anno MDCLI, Episcopus Placentinus, Inquisitor Generalis. De Mandato Illustrissimi Domini mei Episcopi,Inquisitoris Generalis. Lic. D. Joannes Tamayo Salazar Secretarius.

[15] Hactenus Edicti series, ab Illustrissimo Domino meo Episcopo Placentino expedita, cujus consignatio, ne temporum volubilitate penitus deperiret, illam in Kalendariis Annualibus, quæ Madridii pro consignatione Officiorū uno quoque anno cuduntur, imprimi procuravit, prout nunc effective cuduntur.

[16] Hactenus Tamajus, qui decreto, verosimiliter a se concepto, [quam exiquo cum fundamento,] tamquam Secretarius subscripti: ad cujus decreti lectionem obstupescet merito orbis universus, mirabiturque tam ex futili imo nullo fundamento, tam facile in ecclesiam Placentinam assumptos fuisse Sanctos istos, veluti naturales, quorum nomina ante annos centum necdum audiri Placentiæ cœperant. Nec mirum: Eusebium & socios Hieronymiani Martyrologii ecgrapha omnia adscribunt Africæ, uti dictum est V die Martii: Theodorus anachoreta, Trichinas dictus Constantinopolitanæ urbis germen fuit. Epitaciū & Basileum Martyres suos pridem agnovit Hispania, ex fide anti-quorum Martyrologiorū: sed quia turpe videbatur martyrii stadium ignorari tot seculis, nunc primum cœptum audiri Placentinos fuisse, & quidem Episcopos. Marcus & socii ex Græcorum fastis primum Baronio & per hunc Hispanis innotuere, verosimiliter in Phœnicia paßi. Hermogenem & Donatum absque loco notant Martyrologia antiqua. Nunc cumji aliique plurimi certis Hispaniæ urbibus adscribendi offerrentur, numquid non oportebat annorum compluriū moram interponi, ut intelligeretur quid interim eruditi toto orbe viri judicaturi essent de Chronico Dextri nomen ferente, & unico tot novitatum fundamento?

DE SS. MANILIO, DONATO, MAVRILIO, LVCIANO, VICTORINO, NICIA VIRGINE, ET ALIIS SEPTVAGINTA DVOBVS. LVCIANO ET ALIIS DVCENTIS SEPTVAGINTA.
MARTYRIBVS IN NVMIDIA, ET ALIBI IN AFRICA.

[Commentarius]

Manilius, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa (S.)
Donatus, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa (S.)
Maurilius, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa (S.)
Lucianus, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa (S.)
Victorinus, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa (S.)
Nicia Virgo, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa (S.)
Alii LXXII, Martyres, in Numidia, & alibi in Africa (SS.)
Lucianus, Martyr, in Numidia, & alibi in Africa (S.)
Alii CCLXX, Martyres, in Numidia, & alibi in Africa (SS.)

G. H.

[1] Loco quarto exhibetur hæc claßis Martyrum, in duas forsan easque copiosas turmas dividenda: quarum altera in provincia Africæ Numidia, altera forsan in alia Africæ regione sit coronata. Viramque Africæ adscribit vetustißimum Martyrologii Hieronymiani apographum, [Memoria in Fastis antiquis] quod ut nostrum ab initio operis habuimus: in eo ista leguntur: In Africa SS. Mannili, Donati, Mauroli, Lucani, Victorinæ, Nicæ & aliorum LXX. Lucani & aliorum CCLXX. In Martyrologio Barberiniano, pro Supplemento genuini Bedæ, hæc ita referuntur: In Africa natale SS. Malinii, Maurilii, Lucani, Donati, Victorini, Niceæ Virginis & aliorum LXXII. Lucani cum aliis CCLXX. Quæ dempto Victorino, eodem modo reperiuntur in MS. codice S. Maximini. In Martyrologii Hieronymiani Lucensi apographo ista indicantur: In Africa provincia Numidia natalis SS. Manili, Luciani, Victurini, Niciæ Virginis, & aliorum LXXII. Luciani cum aliis CLX. Ea a Notkero videntur perfectius proferri his verbis: In Africa provincia Numidia, SS. Manilii, Donati, Maurilii, Luciani, Victorini, Niciæ Virginis & aliorum septuaginta duorum. Item Luciani cum aliis ducentis & septuaginta. In apographo Blumiano ejusdem Martyrologii Hieronymiani, cum aliqua diversitate, ita memorantur: In Africa, provincia Dummediæ, natalis SS. Manili, Donati, Maurini, Lucati, Victurini, Niciæ Virginis & aliorum LXXII. Luciani cum aliis CCLXX. In apographo Corbetensi Parisiis excuso ita scribuntur: In Africa provinciæ Diomediæ natalis SS. Manilii, Donati, Maurili, Luciani, Victorini, Niciæ Virginis & aliorum ducentorum octoginta trium: Quæ ultima ita ex aliis videntur supplenda. Niciæ Virginis & aliorum LXXII. Luciani cum aliis CCLXX. In utroque hoc apographo Dummedia & Diomedia, pro Numidia, vitio amanuensium videtur collocata, cum altera provincia non sit in Africa nota. Hinc MS. codex Reginæ Sueciæ, ab Holstenio editus, ita nostram sententiam confirmat: In Africa, provincia Numidiæ, Manilii, Donati, & aliorum multorum. In MS. Aquisgranensi celebratur memoria Victoris, Luciani cum aliis quadringentis triginta. In MS. Augustano S. Vdalrici, Monilitiæ, Luciani cum aliis CCCX. In MS. Parisiensi Labbei, Manili, Niciæ, Luciani, cum aliis quadrigentis & decem Martyribus. Apud Grevenum sunt nomina Victorini, Victoris, Luciani & aliorum. De alio Victorino supra est actum.

[2] Et hæc sunt hactenus de hisce Martyribus nobis nota, quæ placuit distincte Lectori proponere. Sunt ergo Martyres, [collectio nominum.] Manilius seu Manilus, etiā Mannilus & Malinius scriptus: Donatus ubique idem, in codice Lucensi omissus. Lucianus, etiam Lucanus & Lucatus exaratur. Victorinus seu Victurinus, & Victor ac Victorina in antiquißimo apographo. Nicia, & Nicea Virgo, & Nica absque adjuncto titulo Virginis: & alii septuaginta duo, qui etiam soli septuaginta numerantur. In secunda turma Lucianus, etiam Lucanus scriptus & alii ducenti septuaginta, qui in codice Lucensi adjunguntur solum sexaginta. Quorum omnium collectio non est accurata in MSS. Aquisgranensi, Augustano & Labbæano: uti & in MS. Trevirensi S. Martini, ubi ista leguntur: In Nicomedia (imo Numidia) Martyrum ducentorum septuaginta sex. In Ms. Kalendario S. Maximini referuntur Vitalis, centum & septuaginta Martyres. De S. Vitale seorsim agimus: at numerus Martyrum licet imperfectus huc referendus est.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
CYRILLO, AQVILA, PETRO, DOMITIANA ET RVFO.

[Commentarius]

Cyrillus, Martyr (S.)
Aquila, Martyr (S.)
Petrus, Martyr (S.)
Domitiana, Martyr (S.)
Rufus, Martyr (S.)

G. H.

Hos quinque Martyres damus ex pervetusto Martyrologio, quod nos Casini charactere Longobardico exaratum reperimus, & curavimus describi: in quo ista habentur: Quarto Kalendas Maji, Natale sanctorum Martyrum Cyrilli, Aquilæ, Petri, Domitianæ, Rufi. Non reperimus hactenus in ullis fastis S. Domitianam Martyrem, nec similem aliorum conjunctionem. Hinc eos ob antiquitatem Martyrologii proponimus. Erit forsan qui lucem afferet, aut certe hinc accipiet.

DE SS. DIDYMO ET THEODORA,
MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ IN ÆGYTPO.

AN. CCCIII.

[Praefatio]

Theodora, Martyr Alexandriæ (S.)
Didimus, Martyr Alexandriæ (S.)

D. P.

[1] Alexandrinorum Martyrum turmam gloriosam, ex Hieronymiani Martyrologii consentientibus ecgraphis, die V Aprilis dedimus, [Colantur apud Græcos 5 Apr.] sub antesignano ac duce omnium S. Didymo Presbytero: cujus occasione factum puto, ut Græci in suis Menæis excusis ac variis MSS. Synaxariis, eaque secutus in Menologio Sirletus, ac Maximus Cytherorum Episcopus ἐν βίοις Ἁγίων, retulerint alium Didymum, S. Theodoræ liberatorem, cujus Latina Martyrologia ad hunc diem meminerunt. Potuerunt etjam utriusque Reliquiæ, tali die ad aliquam Constantinopolitanarum ecclesiarum delatæ, causam præbuisse eorum elogium tunc proponendi. Nam eum qui cum Theodora laudatur Didymum, [cum alio S. Didymo Presbyt.] fuisse Presbyterum, ne per umbram quidem colligi potest ex accuratißimis Actis, quæ a Proconsularibus monumentis pene verbotenus sumpta, sed ex Græco in Latinam linguam olim versa, in quadam Angliæ Bibliotheca reperit MSS. Iacobus Vsserius, & ante annos triginta submisit nobis. Sed neque in Actis, quæ male tribui Metaphrasti censet Allatius, [Acta antiqua,] licet sub ejus nomine extent apud Lipomanum & Surium, quidquam reperias, in quo suspicio Presbyteratus fundetur: solum dicitur quidam religiosissimus Frater: additur tamen, quod Latina antiquiora tacent, hunc Martyrio esse functum Nonis Aprilis. Ast parum eo movemur, edocti experientia minus veterum ejusmodi Actorum, sæpe diem cultus usurpari pro die paßionis: infra autem ostendemus, non posse anticipari notabiliter diem passionis quem Latini observant.

[2] Beda in suo genuino Martyrologio nullam facit alterutrius mentionem, [quibus usus Florus:] credo quia necdum acceperat Acta: sed habuit ea ante Adonem & Vsuardum aliquis, cujus verba fusius suo more Ado, Vsuardus contracte transcripsit. Quis autem alius quam Florus, quem uterque post Bedam sequendum sibi proposuit? esto id non invenerimus nos in iis MSS. ex quibus ejusdem Flori ad Bedam supplementum dedimus. Adonis verba, quem more suo Notkerus transcripsit, ista sunt: Alexandriæ S. Theodoræ Virginis: [hunc autem transcripsere Ado,] quæ sacrificare contemnens, in lupanar tradita, miro Dei favore erepta est. Adstante quippe jam ad ostium cellæ multitudine juvenum impudicorum, repente quidam e Fratribus, Didymus nomine, plenus fide, divinitus inspiratus, sumpto militari habitu, primus lupanar irrupit; & sanctæ Virgini cur venisset exponens, illi militares imposuit exuvias, ipse virginali veste induitur. Sic Virgo egressa & a nullo agnita, ad civitatem fugiens evasit. Didymus Præsidi exhibitus, & omne factum constanter exponens, Christianum se esse confessus, abscisso capite igni traditus est. Beata quoque Virgo, quæ pro tuenda virginitate ex lupanari fugerat, amore coronæ continuo ad stadium regressa, simul cum Didymo percussa & simul est coronata.

[3] [& Vsuardus,] Vsuardus paucioribus utitur verbis in hunc modum? Alexandriæ S. Theodoræ Virginis, quæ sacrificare contemnens, cum esset in lupanar tradita, repente quidam ex Fratribus nomine Didymus, miro Dei favore illam eripuit, ac postea cum eadem percussus & simul coronatus est. Quæ patet non immediate ex Actis, sed ex eodē sumpta esse auctore quo usus est Ado: nam de hujus Martyrologio nihil videtur scivisse Vsuardus, quando suum contexuit, ut alibi est observatum. Cur autem ad hunc diem, nec enim dies aliquis in Actis exprimitur? An dies expressus erat in titulo Actorum? [ubi simul eum Didymo capite plexa; dicitur Theodora,] Ita credimus: quia scimus hunc morem frequentem fuisse, idque in Paßionalibus antiquis paßim vidimus observatum. Sed nec de martyrio S. Theodoræ quidquam habetur, aut in Latinis nostris aut in Græcis. Solum Synaxarium Claromontani collegii Parisiis, quo MS. utimur, ad XXVII Maji, quo die alius nemo, elogium utriusque sic concludit: Adductus S. Didymus ad gladium atque ignem damnatur, cœsusque & combustus adscribitur cœtibus Martyrum. Post hæc & S. Theodora comprehensa ac gladio cæsa, in vicinum flumen injecta fuit: atque ita ambo martyrium suum consummarunt. Sane non est ulla ratione credibile, quod vel Virgo ultra se dedisset in manus Iudicis, quem experta erat velle ereptam non vitam sed pudicitiam; vel tam nobilem prioris martyrii appendicem omisisset auctor primus Actorum, si vere Theodora, interiori spiritus instinctu edocta nihil contumeliæ suo inferendum corpori, festinavit cum Didymo particeps fieri coronæ, eamque vel eodem vel sequenti mox die suscepit.

[4] [quod alii sequuntur:] Vsuardum Maurolycus & Bellinus ac fere etiam Molanus transcripsere: Galesinius phrasim mutavit, non rem. Alexandriæ S. Theodoræ Virginis. Hæc spreto idolorum cultu, ob id in lupanar tradita inde Didymi opera juvante Deo erepta, sicque servata virginali castitate, una cum eo percussa gladio, ad duplicatam virginitatis & martyrii cælestem palmam abiit. At Romanum Martyrologium & sensum & verba Vsuardi sic mutavit & auxit, qui postea in persecutione Diocletiani, sub Eustratio Præside, simul cum ea percussus & coronatus est. [sed melius interponitur integer mensis.] Persecutionem Diocletiani & Eustratium Præsidem hausit Martyrologii recognitor ex Actis quæ diximus apud Surium extare: neuter notatur in antiquis nostris Latinis, imo in his statim in principio Iudex vocatur Proculus (hoc tamen suspectum esse potest ne pro voce Proconsul irrepserit vitio amanuensium) quod autem simul cum ea sit passus nemo ex Græcis dixit; & qui de Martyrio Theodoræ meminit Synaxarii collector, intervallum aliquod statuit, inter mortem utriusque: & sic putamus posse teneri dicto die XXVII Maji, comprehensam Virginem & gladio cæsam esse: corpus autem ejus ab aquis ereptum, contumulatum fuisse corpori S. Didymi, atque ideo utriusque cultum conjunctum servari.

[5] Martyrologium, quod majore sui parte ex Adone transcriptum, diu sub Bedæ nomine imposuit mundo; [Male autem dicitur agere de bis Ambrosius,] in errorem abduxit Molanum, Surium atque Baronium; dum verba Adonis inepto glossemate interpolata sic profert: Alexandriæ S. Theodoræ Virginis, de qua B. Ambrosius scribit: quæ verba, ab aliis etiam Vsuardo adjecta, Molanus in aliquo exemplari reperit: sed melius absunt ab antiquioribus exemplaribus. Etenim illa Virgo, de qua, tacito ejus & liberatoris nomine, scribit sanctus Doctor lib. 2 de Virginibus, [sed corrigendus esse in nomine civitatis.] Antiochena fuit: & licet prænominati auctores suspicentur Antiochiam pro Alexandria librariorum vitio scriptam fuisse: non persuadent, quia videtur Ambrosius ætati suæ propinquiorem historiam, ac forte sub Iuliano gestam narrare, cum sic orditur, Antiochiæ nuper Virgo quædam fuit: & illa quam describit, Militem inter ac Virginem, de subeunda capitis sententia concertatio, tam illustris est, ut non potuerit ab auctoribus Actorum præteriri. Fateor tamen existimare me, quod Florus, aut quiscumque alius Adoni atque Vsuardo persuasit simul passos esse SS. Theodoram & Didymum, dictum Ambrosii locum de ipsis intellexerit.

[6] Ceterum constat hujusmodi petulantiam Iudicum profanorum adversus Christianas Virgines usitatißimam fuisse: [pluries enim similis historia cōtigit:] quid igitur cunctabimur credere, simili eam fraude a Christianis adolescentibus elusam fuisse sæpius; cum vix alius esset modus promptior certiorque, quam vestium commutatio, ad earum pudorem, etsi cum ipsius liberatoris periculo, collocandam in tuto? Quidni etiam Antiochia spectaculum viderit Alexandrino simile, dißimile in eo, quod passa non sit Antiochena illa sua vice mori juvenem, quin saltem eidem commoreretur. Similem pene historiam dabimus III Maji, acturi de SS. Alexandro & Antonina: qui suum Constantinopoli festum habent X Iunii, & sub Maximino haud procul inde paßi videntur, [temporibus & locis variis,] quippe ex Cardanio oppido oriundi, quod circa Thraciam constituit Ortelius, Historiæ miscellæ auctorem secutus: sed hi post pulchri doli successum felicem, non ultro ad certamen progreßi, verum conquisiti deprehensique dicuntur. Palladius quoque in Lausiacis cap. 148 & 9 similem cujusdam Magistriani astum narrat, qui Corinthi sic liberaverit castißimam aliam virginem, & facti præmium retulit coronam martyrii, verosimiliter sub Domitiano: citatur enim auctor Hippolytus antiquißimus scriptor & Apostolorum familiaris.

[7] Ad tempus certaminis hujus quod attinet, videmur constituere posse annum CCCIII, quando ipso die Paschæ, qui tunc fuit XVIII Aprilis, [hæc anno 303 post Pascha facta est.] affixa sunt contra Christianos edicta. Recentiora enim Acta apud Lipomanum & Surium (quæ satis est apud eos excusa haberi Latine, & ad finem hujus tomi Græce dari ex MS. Vaticano) expresse meminerunt decreti a Diocletiano & Maximiano promulgati, quo Christiani jubebantur, θύειν τιμωρεῖσθαι, aut sacrificare aut mulctari: non quidem morte (per gradus enim proceßit trium succeßive edictorum impietas) sed ignominia si nobiles, servitute si plebei; adeo ut ex vi primi decreti, licet nondum crudelißimi in lupanar missa Theodora ad servitutem turpißimam dici poßit decimo post decretum promulgatum die, nec tamen videatur potuisse puniri morte nisi ad secundum tertiumve decretum exeunte Majo. De Didymo, sicut & de Georgio, alia ratio fuit: cum in his non tam fidei Christianæ profeßio, quam legis impiæ contemptus plecteretur.

PASSIO
Iam olim ex Actis Proconsularibus de Græco versa, & ex MS. Codice subministrata a Iacobo Vsserio.

Theodora, Martyr Alexandriæ (S.)
Didimus, Martyr Alexandriæ (S.)

BHL Number: 8072

EX MS.

[1] In Civitate Alexandria a Proculus cum sedisset pro tribunali, dixit, Vocate Theodoram virginem. Ex officio dictum est, Adsistit Theodora. Judex dixit, Cujus conditionis es? Theodora respondit, Christiana sum. [Ad judicem vocata,] Judex dixit, Ingenua es an ancilla? Theodora respondit, Jam tibi dixi: Christiana sum, Christus autem adveniens liberavit me: nam in seculo hoc ex ingenuis parentibus genita sum. Judex dixit, Vocate Curatorem civitatis. Cumque adesset; dixit ei, Mihi dic inquit, quid scis de Theodora virgine? [constanter profitetur fidem,] Lucius Curator dixit, Per claritatem tuam, ingenua est & honesta, & de optimo genere. Judex dixit, Quia si ingenua, quare nubere non voluisti? Theodora respondit, Propter Christum. Adveniens autem in carne [in] hoc mundo abstraxit nos a corruptione, & vitam nobis æternam promisit. Unde me permanente in fide ipsius, credo intacta permanere.

[2] Judex dixit, Jusserunt Imperatores vos quæ estis virgines, aut diis sacrificare aut injuria meritorii b provocari. Theodora respondit, Puto non ignorare te quoniam Dominus voluntatis inspector est: [& virginitatis propositum,] nam voluntatem castitatis Deus aspicit. Quod si autem hoc facere cogis, non est meritorium, sed violentia. Judex dixit, Cognoscens te ingenuam esse, & parcens speciei tuæ, misereor tui: moneo te, ne contemnas me; [stuprum minanti,] nihil enim proficis per Deos omnes. Imperatores statuerunt, vos quæ estis virgines, aut diis sacrificare aut injuria meritorii provocari. Theodora respondit, Jam ante dixi tibi quoniam Deus voluntatis est inspector. Præscius enim est & inspector cogitationum: unde si cogor hoc facere, non arbitror esse fornicationem. Quod si autem volueris caput meum abscindere, aut manum, aut pedem, aut totum corpus dissipare, hæc violentiæ opera sunt, [respondet vim sibi pro corona fore:] & non voluntatis. Nam & ego in Deo volo manere: Dei enim est promissio quantum ad meum votum pertinet; ipsi enim adjacet virginitas & confessio. Ipse est autem Dominus, & quemadmodum vult, salvat munus suum.

[3] [sperare tamen quod ab ea sit servanda a Christo.] Judex dixit, Ne velis genus tuum contumeliare & in opprobrium esse semper: sicut testimonium tibi detulit curator, ingenua es & honore digna, & genere prima. Theodora respondit, Confiteor primum Christum Dominum, qui ingenuitatem & honorem dedit mihi, & ipse novit quemadmodum columbam suam custodiat. Judex dixit, Quid erras credens homini crucifixo? Ne putes te, cum tradita fueris in meritorio, sine macula custodiri. Propterea ab omnibus insanieris. Theodora respondit, Christo credo, qui passus est sub Pontio Pilato, quoniam liberabit me de manibus inimicorum horum, & sine macula custodiet perseverantem in fide sua, & ego non nego.

[4] [itaque spernit minantem lupanar & alapas,] Judex dixit, sustineo te verbosantem, & tormentis nondum subjeci: quod si permanseris contradicens, supplantari te tamquam ancillam [&] jussionem dominorum nostrorum Imperatorum adimpleri facio ad exemplar ceterarum mulierum. Cui Theodora respondit, Parata sum corpus meum præstare cujus habes potestatem, animæ vero Deus habet potestatem. Judex dixit, c Ex-palmate eam arctius, & dicite ei, Noli esse stulta, sed accede & sacrifica Diis. Theodora respondit, Per Dominum non sacrifico, nec adoro dæmonia, cum habeam Dominum adjutorem. Judex dixit, Stulta, coëgisti me injuriam tibi facere mulieri ingenuæ, ut incideres in tantam turbam, quæ tuam expectat sententiam. Theodora respondit, Non sum stulta Dominum confitendo. Quam etiam injuriam dicis fecisse, honor & gloria mihi erit in seculum.

[5] Judex dixit, Jam te non patiar, sed faciam præcepta dominorum nostrorum Imperatorum. [inducias tridui oblatas recusat,] Existimans enim te persuaderi, patiebar: quod si autem nunc tibi amplius parco, inveniar contrarius jussioni Imperiali. Theodora respondit, Quemadmodum tu times & festinas perficere quod tibi præceptum est, sic & ego festino non negare Dominum meum: timeo enim contemnere Regem verum. Judex dixit, Resistens contemnis jussionem sempiternorum Regum, & me quasi ineptum putas. Vide, inquit, ne incipias sentire. Do itaque ad hoc tibi tridui spatium; & per deos nisi consenseris in meritorium te statuam; ut videant omnes mulieres, & videntes arguantur per tuam injuriam. Theodora respondit, Et nunc ipse est Deus, qui semper fuit, [Iisdem transactis,] qui non patietur me derelinquere eum: quapropter comparata sum corpus præstare tibi, nam mihi & tres hi dies jam transierunt; fac itaque quodvis. Rogo autem te immaculatam me custodiri jube donec des sententiam. Judex dixit, Theodoram sub idonea custodia usque tres dies jubeo custodiri, si forte d pœnitentia ducta se ipsam a tanta contradictione recedere persuadeat: nullam sane ei violentiam ingerite, eo quod optimo sit genere.

[6] [iterum sistitur ludici,] Post tres itaque dies cum sedisset Judex, jussit vocari Theodoram. Judex dixit, Si te jam emendasti, sacrifica & vade. Dico autem tibi, quod si in hoc permaneas proposito, non eris pudica. Theodora respondit, Jam tibi dixi, & ea iterum me dicere non excuso; quoniam promissio castitatis per Christum est; præconium incorruptibilitatis & confessio per Christum Dominum: & ipse scit quomodo e agnam ancillam suam custodiat. Judex dixit, Per Deos timens jussionem Imperatorum intendo sententiam: ne si non fecero, ipse crimen inveniar. [suamque fiduciam in Christum collocans damnatur ad lupanar.] Quoniam autem ipsa in meritorium te tradidisti, jam nunc didiceris, eo quod idolis immolare noluisti. Sine videamus, si custodiet te Christus, propter quem ita perstitisti contra dicens. Theodora respondit: Deus, qui cognitor est absconsorum, qui scit omnia antequam fiant, qui usque hodie sine macula me custodivit propter promissionem suam; ipse & custodiet me de immundis & iniquis hominibus, qui parati sunt ancillam Dei f contumeliare.

[7] Perducta est itaque ancilla Dei in meritorium. Ingressa vero elevavit oculos in cælum & dixit: Pater Domini nostri Jesu Christi, [quo inducta orat Deum ut se servet:] adjuva me, & libera me de meritorio hoc, qui adjuvisti Petrum cum esset in carcere, qui eduxisti eum sine contumelia, educ me sine macula hinc: ut omnes videant, quoniam tua sum ancilla. Turbæ vero circumspiciebant sicut lupi, quis prior intraret ad agnam Dei, aut certe sicut accipiter circa columbam. Dominus autem Jesus Christus nec tunc defuit, sed confestim misit qui eam liberavit. [post eam ingrediens S. Didymus habitu militari,] Nam de timentibus Dominum Fratribus unus, doctus viam quæ ducit ad cælum, induit se militari habitu & duplex in se complevit martyrium. Intravit ad eam, prior utpote unus de sceleratis. At illa cum vidisset, habitu peregrino turbata, circumfugiebat per angulos.

[8] Cui Frater cœpit dicere: Non sum quem vides; de foris, inquit, sum lupus, intrinsecus sum autem agnus. [eamdem suo aspectu turbatam solatur,] Noli inspicere vestimenta mea adversa: Frater enim voluntate cum sim tuus, in diabolicis vestimentis ingressus sum, ut te hinc possem liberare. Intravi autem explorare & salvare Dei mei peculium, quoniam Dei mei tu es ancilla & columba. Veni itaque mutemus vestem, te enim traducit natura, me g autem indignavit condignatio. Egredere tu ad Deum, [& veste mutata,] hæc ipsa quæ timuisti vestimenta induta, & complemus Apostolicum dictum: Estote sicut ego. Et cum hæc ille dixisset, consensit ei Theodora: cognovit enim, quoniam qui misit Angelum suum ad obturandum ora leonum, & nunc misit in habitu militis agnam eliberare suam. [Gal. 4, 12]

[9] Accipiens itaque virgo habitum militis, capiti imposuit depresso pileum. Hoc enim antea providerat, ut quasi vereretur populum, [emittit,] quia prior ausus fuerat introire. Et præcepit ei ut deorsum respiceret, & nulli loqueretur ad portam: [sed cum silentio] tenderet ad eum qui vere porta est & janua. At illa cum exisset, elevavit alas suas ad cælum ab ore accipitris liberata, & ab ore leonis abstracta. Frater autem sedebat, habens caritatem pro sorore, coopertus capite, & accinctus, jam h coronatus.

[10] Cumque hora transiret, quidam ingressus est ex istis, [ipse vero pro ea manens,] & invenit pro virgine virum; & stupefactus intrare, dixit, Putas & virgines in viros demutat Jesus? Qui enim intraverat exivit & dixit, Quis est qui sedet? ubi est quæ inclusa est virgo? Audiebam quoniam demutavit aquam in vinum, & fabulam existimabam id quod facilius erat: nunc autem quod majus est video, quonsam in virum demutavit virginem, & timeo ne me demutet in mulierem. i At ille qui cum gratia dimiserat sororem non abscondit factionem suam, sed magna voce ait, Non mutavit me Dominus, sed coronavit me quoque & illam: nam quam habebatis non habetis, quem autem habetis accipite: duplex est mihi bona palma, virgo & miles athleta Christi.

[11] Exivit itaque is qui intraverat, & quod erat factum audiens judex, [atque ad judicem adductus,] jussit illum adduci. Cum introductus fuisset; interrogavit eum, quid diceris? at ille dixit, Didymus. Proconsul dixit, Quis te submisit ut hoc faceres? Didymus respondit; Deus me misit ut hoc facerem. Judex dixit, Confitere ante tormenta, ubi est Theodora? Didymus respondit, Per Christum Jesum filium Dei, nescio ubi est. Scio autem & certus sum, quoniam est ancilla Dei, & confessa Christum semper illæsa permansit, & Deus eam custodivit immaculatam: unde quod factum est non mihi adscribo sed Domino. Secundum enim fidem suam fecit ei Deus: [frustraque de Theodora interrogatus,] quemadmodum & ipse scis si volueris confiteri. Judex dixit, Didyme cujus conditionis es? Didymus respondit, Christianus sum, liberatus a Christo. Judex dixit, Torquete illum dupliciter propter propositum suum. Didymus respondit, Deprecor te facere cito quod jussum est tibi a tuis Imperatoribus. Judex dixit, Per Deos quia repositi sunt tibi duplices cruciatus nisi sacrificaveris diis, ut & indulgeatur tibi quod temere usurpasti.

[12] Didymus respondit, Ego enim per ipsam rem tibi ostendo, quoniam Dei mei sum athleta, [hilariter excipit mortis sententiam.] propter fidem, quæ reposita est mihi. Et ideo hæc arripui facere, ut & virgo permaneat, & ego confessionem meam ad Deum manifestam faciam. Permanens autem in fide Dei mei non moriar a tuis tormentis. Unde quod tibi placuerit celerius facito: non enim sacrifico dæmoniis, etiamsi igni me tradi jubeas. Judex dixit, propter audaciam tuam tantam caput tuum excidetur, & eo quod non obedisti jussionibus Dominorum nostrorum Imperatorum, reliquum corpus tuum igni tradetur. Didymus respondit, Benedictus es Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui cogitatum meum non despexisti, qui & ancillam tuam Theodoram salvasti, & me per duas sententias coronasti. k Accepta itaque sententia capite abscisso, reliquum corpus ejus igne cremaverunt. Et consummavit martyrium per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor & gloria & potentia in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Exordium abruptum satis, indicat deesse aliquod principium: suspicamur autem quod Proculus, irrepserit, pro Proconsul. Recentiora Græca sic incipiunt. Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, Præside Alexandrinæ civitatis Eustratio, edictum quoddam adversus Christianos missum fuit ut vel sacrificarent vel mulctarentur. Cum vero Præses ille pro tribunali sedisset, in magna Alexandrinorum civitate, jussit cohortem accersire Theodoram Virginem, quæ nuper capta fuit & in carcere servabatur.

b A merendo prostitutionis pretio sive stipendio, meretrix, meretricium & meritorium dicuntur locus, profeßio & persona.

c Expalmare pro palmis cædere etiam usurpavit Augustinus in Psalmum 56.

d Correxi pœnitentia, quamvis in ecgrapho haberetur, patientia.

e Agna, id est, casta: quam vocem, velut si substantivum foret, videtur ex Græco retinuisse interpres: ubi alias non ἄγνη sed ἄμνας scribi debuisset, & minus commodus sensus fuisset, qui adjectivum requirit.

f Contumeliare, pro, afficere contumelia, dixerunt etiam Christianus Grammaticus in Mattheum, & Ado in Breviario Chronicorum.

g Obscurus omnino sensus, quo indicari videtur, præstare ut ipse Didymus in lupanari maneat quam Theodora: hæc enim ibi manendo famæ suæ incurrebat periculum, ratione sexus: ipse vero solam Iudicis indignationem timere poterat.

h Nescio an vitiatum hic aliquid suspicer; an vero hæc referam ad vestis & coronæ modum, prostitutis proprium.

i Eadem ipsa, sed multo elegantius expressa tribuuntur alteri illi Antiocheno ganeoni, qui simili spe lupanar ingressus delusum se mirabatur: ut omnino videatur Ambrosius hæc Acta legisse, & forte duas historias in unam confudisse.

k Idem S. Ambrosius de sua Antiochena virgine sic loquitur: Fertur puella ad locum supplicii cucurrisse, certasse ambos de nece: cum ille diceret, Ego sum jussus occidi: te absolvit sententia, quando me tenuit. At illa clamare: Non ego te mortis vadem elegi, sed prædem pudoris: si pudor quæritur, manet nexus: si sanguis exposcitur, fidejussorem non desidero, habeo unde dissolvam. Et post multa in hanc sententiam argute atque affectuose, Quid expectatis? duo concurrerunt, & ambo vicerunt: nec divisa est corona, sed addita. Ita sancti Martyres, invicem sibi beneficia conferentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum. Denique horum factum comparat cum decantata Poëtis & laudata Philosophis Damonis ac Pythiæ amicitia. Sed ut dixi hæc omnia probant, hanc saltem partem ultimam non convenire Alexandrinæ Theodoræ.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
ALEXANDRO, FIRMIANO, PRIMIANO, TELLVRIO,
LESINÆ IN APVLIA.

[Commentarius]

Alexander, Martyr, Lessinæ in Apulia (S.)
Firmianus, Martyr, Lessinæ in Apulia (S.)
Primianus, Martyr, Lessinæ in Apulia (S.)
Tellurius, Martyr, Lessinæ in Apulia (S.)

Lesina vetus & florens quondam Apuliæ urbs nunc autem diruta, ex Leandro Alberto ad IX diem Februarii in SS. Sabino & Eunomio a nobis descripta fuit. Condita hic jacuere Sanctorum Martyrum Alexandri, Firmiani, Primiani & Tellurii corpora ad annum usque MDXCVII in cathedrali ecclesia, [Corpora Lesinæ in templo S. Primiani condita,] quam uni eorum, sancto videlicet Primiano, dicatam, elegantis formæ vetustique operis crypta, marmoreis columnis fulta, sustentabat. Exornabatur illa aris suis & Sanctorum singulorum sculptis imaginibus; ad quarum latera contractæ in compendium litteræ Martyrum nomina exprimebant: ex denigrato autem a fumo fornice uncus ferreus sustinendæ lampadi dependebat, superiore templo in parietinas ac rudera jam diu collapso, & nihil fere præter sui vestigium referente. Templum hoc cum alio, quod Annuntiatæ vocant, dono Margaritæ Dyrrachinæ, Caroli III Neapolitani Regis viduæ, posseßionibus domus Annuntiatæ Neapolitanæ acceßit: cujus moderatores anno MDXCVII Aurelium Marram Sacerdotem, virum nobilem, Lesinam, ad sarta tecta ruinosi templi aliaque illic curanda Neapoli ablegarunt. Cui cum ædificii vitium seu strages potius major fuisset visa quam ut interpolationem innovationemque aliquam admitteret; ad vestiganda Sanctorum recondita illic corpora se convertit, Neapolim mox ad debitum cultum deportanda.

[2] Mense Igitur Novembri istius anni memoratam cryptam ingressus, [refodiuntur partim anno 1597,] quæ amoto ostio aperta suavißimum foris adstanti odorem afflabat; ligneam in ara media capsam primum reperit; in qua visebatur imago ex eadem materia S. Primianum, longa amictum veste manuque ramum palmæ gestantem, referens. Refodiens deinde humum, posteaquam ad aram ibi fecerat, vigesimo quarto ejusdem mensis, corpus S. Paschasii; & vigesimo quinto, SS. Sabini ac Eunomii invenit: molitusque iterum terram, ea sub ara sub qua Reliquiæ S. Paschasii repertæ fuerant, vigesimo sexto incidit in capsam marmoream, ossa SS. Alexandri & Ursulæ continentem, cujus amoto operculo, hæc in inferiore ejus parte insculpta verba vidit: S. Alex. et S. Urs. Virg. et Mart. quæ verba & in lamina plumbea, sacris oßibus superimposita, incisa legebantur. Vigesimo septimo ejusdem mensis, versus cornu dextrum sub eodem altari fodiens, in marmorea itidem capsa corpus S. Tellurii reperit: operculo, veteri charactere, incisum erat, S. Tellurius. Atque hæc ex ipsa Aurelii Marræ narratione, quam ad IX Februarii in SS. Sabino & Eunomio vulgavimus, deprompta sunt.

[3] SS. Primiani & Firmiani corpora, anno MDXCVIII, inventa sunt, [partim 1598,] tandemque cum aliis solenni pompa Neapolim ad ecclesiam Annuntiatæ devecta: cujus rei gestæ seriem narrat loco citato in hæc verba idem Marra: Die secundo Martii MDXCVIII sub horam decimam sextam, appulit Lesinam unus e gubernatoribus dictæ Neapolitanæ domus, cum Nuntii Apostolici, quæ eum meque exequi oporteret, mandatis. Cum ei Reliquias supra scriptas, eodem plane, quo inventæ fuerant modo reconditas, coram multis testibus atque iis ipsis, qui primæ inventioni interfuerant, ostendissem; reliquum medii altaris, ut a me cœptum erat, dirutum: atque effossa ad quatuor palmos humo, inventa capsa marmorea, tres longa palmos, lata duos, diversa a ceteris forma, scrinio similis; [deseruntur Neapolim,] in qua SS. Primiani & Firmiani ossa inventa, inque ima operculi parte insculpta hæc verba: S. Primianus, S. Firmianus; itemque in plumbea tabella SS. Primianus et Firmianus. Editis religiosæ alacritatis & lætitiæ indiciis, uti ceteræ Reliquiæ, eadem quoque ex causa, opertæ etiam hæ sunt & reconditæ.

[4] [ubi in ecclesia Annuntiatæ reposita,] Die IV Martii exemptæ Reliquiæ omnes, relicta tamen in eadem confessione seu crypta parte singularum aliqua: & multis e Capucinorum familia, aliisque concinentibus, cereosque accensos manu gestantibus, quanta eo in loco fieri potuit solennitate, impositæ tribus thecis operculo arcuato insignibus, bysso candida intus munitis, ad eam rem Neapoli allatis; & Neapolim devectæ, in ecclesia Pietatis, ad gradus S. Joannis de Carbonaria, depositæ sunt; donec majori apparatu supplicatio institueretur, ut ad ecclesiam Annuntiatæ, Romano Pontifice annuente, transferrentur: sunt quoque, in publicum narratæ jam rei testimonium, Neapolim advectæ ipsæ marmoreæ capsæ, in quibus repertæ Reliquiæ fuerant. Hæc ille.

[5] [coluntur ritu semiduplici.] Coluntur Neapoli Officio semiduplici: ita Catalogus Sanctorum, in Ecclesia ac diœcesi Neapolitana celebrandorum, editus anno 1619 jussu Illustrißimi & Reverendißimi D. Decii S. R. E. Cardinalis Carafa Archiepiscopi Neapolitani, in quo mense Aprili hæc leguntur: XXVIII Aprilis SS. Martyres Alexander, Firmianus, Primianus & Tellurius. Semiduplex. omnia de Communi plur. Martyr. tempore Paschali. Missa de Communi sine Credo. Oratio: Deus qui nos concedis SS. Martyrum tuorum Alexandri, Firmiani, Primiani & Tellurii natalitia colere, da nobis in æterna beatitudine de eorum societate gaudere. Per Dominum nostrum &c. His minore charactere sequentia subduntur: Acta & natalis dies horum SS. Martyrum non habentur: itaque die translationis celebrandi sunt. Servantur sacræ eorum Reliquiæ in ecclesia sanctissimæ Annuntiatæ, illuc hac die translatæ diruta civitate Lesina, permissu Apostolicæ Sedis; extantque Acta inventionis & translationis eorumdem.

DE SS. PATRICIO EPISCOPO, ACACIO, MENANDRO, ET POLYÆNO, PRESBYTERIS,
MARTYRIBVS PRVSÆ IN BITHYNIA.

[Praefatio]

Patricius Episcopus, Martyr Prusæ, in Bithynia (S.)
Acacius, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia (S.)
Menander, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia (S.)
Polyainus, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia (S.)

D. P.

Sanctum Patricium Martyrem & Episcopum Prusæ in Bithynia Sanctorum fasti ad geminum diem inscriptum habent: nam in Menæis Menologio Græcorum, [Mentio gemina in Martyrologiis hoc die,] Martyrologio Galesinii, Canisii, Romano ad XXVIII Aprilis relatus; in iisdem, si Martyrologium Canisii & Romanum excipias, cum Acacio, Menandro & Polyæno, palmæ sociis, ad XIX Maji repetitur; ubi hoc eorum elogium ponitur. [& 19 Maji.] Sanctus Pater noster Patricius Episcopus fuit urbis Prusæ, ac cum fidem Christi edoceret eos qui ad ipsum accedebant, comprehensus ab idolorum cultoribus, [Epitome ex Menologio Basilii Imperatoris,] adductus fuit ad Præsidem Bithyniæ: atque interrogatus summa animi fiducia professus est Christum. Asserente autem Præside Deos esse colendos, Jovem nimirum, Apollinem, Bacchum ac reliquos, quorum providentia calidæ aquæ erumpunt in hominum beneficium. Respondit sanctus ir, calidas aquas Christi virtute scatere, non autem idolorum, que ligna inanima sunt lapidesque sensus expertes. Projectus deinde in ipsa calida lavacra vehementer ebullientia incolumis inde evasit, satellitibus omnibus ab igne concrematis. Ac multiplicibus primum subjectus cruciatibus, postea ense caput abscissus martyrii coronam suscepit, una cum Acacio, Menandro ac Polyæno ipsius discipulis. Synaxarium Claromontanum Presbyteros appellat, & addit, Agitur vero eorum synaxis in æde sanctissimæ Dominæ nostræ quæ est in Cyri, ædibus scilicet aut palatio, ab ipsomet tunc Patricio atque Præfecto Vrbis condita, ut auctor est Georgius Codinus in Originibus Constantinopolitanis num. 113. editionis Lupareæ: qui quidem Cyrus adeo ut ipse addit dilectus fuit populo, ut cum hic aliquando exclamasset, ad majorem dignitatem promovendum; Theodosius Iunior eum Smyrnensem Metropolitam creandum curarit. Acta S. Patricii, nullam sociorum mentionem facientia, invenimus atque transcripsimus in Bibliotheca Medicea S. Laurentii Florentiæ, unde ea hic Latine damus.

ACTA
Ex MS. Græco Bibliothecæ Florentinæ.
Interprete P. Ioanne Ravestenio S. I.

Patricius Episcopus, Martyr Prusæ, in Bithynia (S.)
Acacius, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia (S.)
Menander, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia (S.)
Polyainus, Presb. Martyr Prusæ, in Bithynia (S.)

EX MS GR.

[1] Iulius Proconsul, qui provinciam per ea tempora administrabat, cum furore insaniens idololatriæ, ingressus thermas sacra Asclepio & Saluti peregisset; atque recreatus ex iis egrediens, tribunal constitui & Sanctum sibi Patricium sisti jussisset; [Thermarum virtutem diis suis adscribenti Præsidi,] Quanta, inquit, diis nostris potentia sit vide, tu, qui ad vanas adhærescens fabulas Christum insanus invocas: vide quam ultro dii nostri thermarum concessa virtute salutares sint nobis, quæ Patris imprimis Asclepii virtus, quæ gratia: eumque, si vis cruciatus effugere & vincula, si vitam in patria tranquillam agere, supplici prece veneratus adora. Patricius vero, in quam multa, inquit, Proconsul mala perbrevi oratione linguam laxasti? Et Proconsul, In quæ autem mala, miser, linguam ego laxo, quod ita me coarguis? fateri certe debes abesse a fuco, quæ oculis usurpamus. At Patricius, Illustrissime Proconsul, inquit, quod quidem ortum & scaturigines harum thermarum spectat, edocebo te, si patienter audire me volueris. Cui Proconsul, Quamquam nil præter speciosam hic a te fabulam exspecto, age, [contradicit Patricius,] edissere tamen, ut quid allaturus sis audiam. Nullam, inquit Patricius, fabulam afferam. Et Proconsul, Ecquam ergo de thermarum origine dissertationem aliam?

[2] Christianus sum, inquit Patricius; & quisquis hæc sacra professus verum & unicum universi Numen adorat, animum divinorum atque hujusmodi mysteriorum intelligentia imbutum habet: quapropter & ego, qui quamvis peccator Christi tamen me famulum profiteor, veritatem explanare super his scio. Sed quis, inquit Proconsul, tam sit fidens & [& de earū ortu veriora se dicturum pollicitus,] temerarius, qui sapere supra Philosophos videri velit. Sapientia, inquit Patricius, hujus mundi, stultitia coram Deo est: scriptum est enim: Comprehendens sapientes in astutia sua. Et iterum gratias agens Patri suo Christus ait: Gratias tibi ago Pater, quoniam abscondisti hæc a sapientibus & intelligentibus & revelasti ea parvulis: ita Pater quoniam sic placitum fuit ante te. [1 Cor. 3, 19, Matt. 11. 25] Iterumque Apostolus: Non cognoverunt veritatem; si enim cognovissent, Dominum gloriæ non crucifixissent. [1 Cor. 2,] Hic vero, Magna quædam sed perplexe loqueris, inquit Proconsul: age tamen, edissere, quo auctore hæ thermæ scaturiant, & fervens hæc aqua cujus virtute adeo ebulliat. Ego certe id providentiæ Deorum acceptum refero, hominum saluti munere hujusmodi consulere cupientium.

[3] [explicat quomodo universi Conditor,] Ad quæ Patricius, Antequam dicere, inquit, aggredior, jube Proconsul hæc septa tolli, ut audiri ab omnibus queam. Et Proconsule tolli ea jubente, locumque implente hominum corona, vocem in hujusmodi verba attollens, ita est orsus. Ignem & aquam idem, qui humani generis est auctor, ex nihilo per suum unigenitum filium omnipotens & æternus Deus condidit: & ex igne quidem verbo lucem solemque & reliqua luminaria molitus, nocti partim, partim diei prælucere ea jussit, eo enim se ejus extendit efficiendi potentia quo volendi facultas. Ex aquis vero & cæli firmamentum compegit, & supra easdem tellurem solidavit, effecitque in ipsis provida & præscia virtute omnia ea, quibus formandum mox a se hominem carere non posse sciebat.

[4] [cælum piis, impiis infernum cōdiderit,] Prænoscens autem quod homines conditorem se ac Dominum suum offensuri essent, & abjecto vero Numine cultum fictis simulacris adhibituri, geminas præter hæc sedes apparavit: earumque alteram sempiterna illustrem luce faciens, omnibus iisque exquisitissimis bonis cumulavit; alteram vero perpetuis tenebris & numquam finiendæ castigationis igne, velut sempiterno supplicio, implevit: ut qui placuissent illi dictoque audientes fuissent, post reditum ad vitam sedem bonorum nacti, in luce perpetua degerent; qui vero vivendi licentia ejus iras commeruissent, in tenebras ad omne supplicium & sempiternos cruciatus deturbarentur. Ignem vero ab aqua & lucem a tenebris separans, ea, quemadmodum singula condidit, ita suis sedibus discrevit.

[5] [& subterranea aquarum ac ignium receptacula.] Est autem & supra firmamentum cæli & subter terram ignis atque aqua; & quæ supra terram est aqua, coacta in unum, appellationem marium, quæ vero infra, abyssorum suscepit: ex quibus ad generis humani usus in terram velut siphones quidam emittuntur & scaturiunt. Ex iisdem quoque & thermæ existunt, quarum quæ ab igne absunt longius, provida boni Dei erga nos mente frigidiores; quæ vero propius, admodum ferventes fluunt. In quibusdam etiam locis & tepidæ aquæ reperiuntur, prout majore ab igne intervallo sunt disjunctæ. Subterraneus autem ignis animabus impiorum excruciandis destinatus est: aquaque omnium infima atque gelidissima, concrescens in glaciem, tartarus vocatur; in quo de diis vestris & cultoribus eorum numquam finiendum supplicium sumitur. Quemadmodum & quidam vestrorum poëtarum cecinit dicens, Fines terræ ac maris nihil sunt quam eorum extremi termini, in quibus sedentes Japetus & Saturnus (hæc enim Deorum vestrorum sunt nomina) nec fulgore sereni solis nec ventis demulcentur; Tartarus vero tanto aliis inferior est, quanto cælum supra attollitur. Hæc autem ita se habere persuade tibi vel ex eo qui in Sicilia exæstuat igne.

[6] Ad hæc Proconsul, Christus ergo horum auctor & non dii sunt? Christus, inquit Patricius: scriptum est enim: quia omnia per ipsum facta sunt. Et: Dii gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit. [Ioan. 1, 3] Proconsul denuo: Ain tu Christum cælos molitum esse? Aio enimvero, inquit Patricius, juxta id quod scriptum est: Quia videbo cælos, opera digitorum tuorum, lunam & stellas quæ tu fundasti. [Psal. 95, 5] Ad quæ Proconsul, ubi igitur, inquit, in has te thermas ego præcipitem dari jussero, quia spretis diis Christum earum auctorem facis, [Mortem in ipsis thermis minanti se paratum offert:] uri ille nequaquam te sinet. [Psal. 8, 4] Deos quidem, inquit Patricius, non existentes non sperno, cum nemo id quod non est vituperare soleat: at penes Christum (potest enim cum vult) servandi me potestatem esse scito: potestatem item, ubi voluerit, hoc quo mortali adstringor vitæ vinculum per has thermas dissolvendi. Scito quicquid me spectat & manet, perspectum ei atque exploratum esse: imo ita illum rebus interesse universis, ut absque voluntate ejus ac decreto ne pilus quidem unus ex capite cujusquam hominis defluat, aut avis se in laqueum induat. Idque quod dico persuasum habeant omnes, ipsius veritatis oraculum esse; & illos qui saxa adorant tecum, perpetuo tartaro mancipatos, ad sempiternum in eo supplicium dedi.

[7] His vero auditis Julius, supra quam dici potest commotus, nudatum veste in ferventes aquas abjici jussit: qui dum præcipitaretur, Domine Jesu Christe, [indeque incolumis eductus capite truncatur.] ades mihi servo tuo, precabatur; stillæque absistentes e thermis inevitabili exitio circumstantes milites urebant; ipse vero S. Patricius in balneum velut in refrigerium ingressus, cum diu in eo innoxius jacuisset, ab irato Proconsule per milites educi & securi percuti est jussus. Quapropter tensis in cælum manibus, Deus omnium Rex, orabat, & Domine, qui propria virtute visibilem atque invisibilem simul creaturam contines, exauditor invocantium te in veritate; qui hasce thermas in salutem quidem justorum, supplicium vero improborum condidisti; assiste oppetenti mihi mortem in confessione fidei tuæ. Quæ cum finisset, positis genibus, capite cæsus fuit: & Christiani qui aderant, curato sancti Martyris funere, exuvias ejus in publica via condiderunt. Cæsus vero est S. Patricius die decima nona mensis Maji, per gratiam Jesu Christi, cui gloria & imperium cum Patre & Sancto Spiritu nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

DE SS. PROBA VIRGINE MARTYRE, ET GERMANA VIRGINE.
HENNIACI IN BELGIO PROPE DVACVM.

[Commentarius]

Proba V. & Mart., in Belgio (S.)
Germana Virgo, in Belgio (S.)

G. H.

[1] Arnoldus Rayßius, in suo Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, hærum Sanctarum notitiam profert, ex iis, inquit, quæ per humaniter communicavit Georgius Coluenerius, sacræ Theologiæ Doctor & Professor, nec non Universitatis Duacenæ Cancellarius & ex Historia Belgica Gazæi: sub hac præfatione rem acceptam ita narrans:

[2] [Harum corpora,] In Gallia natale Sanctarum Probæ Virginis & Martyris & Germanæ Virginis. Harum Sanctarum corpora, Gallicorum bellorum tempore, ex vico, qui Sale nominatur, inter Guisiam & Laudunum sito, ad Henniacense S. Augustini cœnobium, tertio fere milliari a Duaco, [translata Henniacū anno 1540,] translata fuere anno millesimo quingentesimo quadragesimo; dono ac liberalitate illustris Herois Domini Adriani de Croy, Comitis de Rœux, Gubernatoris Flandriæ & Artesiæ. Ut constat ex antiquis instrumentis repertis cum ipsarum corporibus, anno hujus seculi sexcentesimo tertio supra millesimum: in quibus tempus elevationis per Anselmum Laudunensem Episcopum factæ significabatur, quorum tenorem subnectemus.

[3] [S. Probæ corpus Scalis in ditione Laudunensi anno 1231 levatum:] Corpus beatissimæ Probæ Virginis & Martyris, levatum ab Anselmo Laudunensi anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo primo, mense Septembri, ostensum fuit præsentibus Reverendissimo in Christo Patre Domino Balduino de Mol, Abbate monasterii B. Mariæ de Boheriis, sacræ Theologiæ Professore; honorabili viro Domino Nicolao de Cervay, Ballivo nemorum Ducatus de Guyse; & scientifico viro Domino Antonio Despinay, in jure civili Baccalaureo, Procuratore fiscali ejusdem Ducatus; Domino Claudio Fricquet, Scutifero; Joanne de Bossu, Majore de Scalis; & Joanne de Queulx, Guilielmo Guyo, Scabinis de Scalis. Anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo tertio, decima octava mensis Maji. Signato infra Le Febre.

[4] [& an. 1389 inspectum.] Alia Virginum inspectio anno millesimo trecentesimo octogesimo nono, virorum illustrium adstante turba, facta fuit: cui addam aliud inter utriusque corpus insutum instrumentum. Feria tertia post Pentecosten, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo nono, corpora S. Germanæ & S. Probæ, in ecclesia de Scalis demonstrata, præsentibus Decano Christianitatis de Guyse, qui vocabatur Dominus Philippus Grumelli, Curatus de Scalis, Domino Wyardo de Humblemus, & pluribus aliis; videlicet Domino Priore de Scalis, Magistro in facultate dist. & Magistro Joanne de Gavet; & Domino Griberto, Capellano de Leprosaria de Guyse & Scalis; & pluribus aliis fide dignis.

[5] De earum vita nihil sciunt Religiosi Henniacenses, neque de eis officium peragunt. [Cultus 5 Septemb.] Hactenus Rayßius, qui eadem reperit in Hierogazophylacio Belgico pag. 244. Guilielmus Gazet in Historia Ecclesiastica Belgii eadem sub compendio describit pag. 166: additque hujus Sanctæ Probæ mentionem facere Molanum in Additionibus ad Usuardum die XXV Aprilis & V Septembris: qui dicto V Septembris ista habet: Lauduno Clavato S. Genebaldi Episcopi & Confessoris, & S. Probæ Virginis: forsan quia dicto festo S. Genebaldi, primi Laudunensis Episcopi, fuerat facta ostensio supra indicata anno MCCXXXI mense Septembri sub Anselmo Episcopo. [& potissemum 28 Aprilis,] At die XXXVIII Aprilis ista habet Molanus: Lauduno clavato translatio S. Probæ Virginis. Molanum descripserunt utroque die Canisius, Ferrarius, & cum aliquo verborum additamento Saussajus. Habemus Missale Ecclesiæ Laudunensis anno MDVI excusum: in quo V Septembris præscribitur totum Officium de S. Genebaldo, & XXVIII Aprilis de S. Proba Virgine, cum Commemoratione S. Vitalis Martyris. Vbi in titulo dicitur Virgo & Martyr, Missæ Introitus, Loquebar de testimoniis: & Oratio, Exaudi nos Deus salutaris noster, ut sicut de Beatæ Probæ Virginis tuæ festivitate gaudemus &c. non addita Martyris dignitate. Interim de una eademque Proba intelligendos putamus auctores hactenus relatos.

[6] Rursum Saussajus iterato studio in Supplemento sui Martyrologii ad hunc XXVIII Aprilis ista habet: Hoc ipso die celebriter colitur Heruordiæ in Westphalia S. Proba Virgo, cujus inde corpus in Galliam translatum, [an Heruordiæ olim fuerit corpus S. Probæ?] apud Laudunum Clavatum requiescit. Saussajum secutus Gelenius in Fastis Aprippinensibus ita scribit: S. Probæ Virginis translatæ Heruordia ex Westphalia in Gallias apud Laudunum Clavatum. Vnde ista hauserit Saussajus, more suo non indicat, neque nos vel conjectando assequimur. Est Heruordia urbs libera Imperialis, Ravensbergensi Comitatui inserta: quo corpus S. Pusinnæ Virginis ex Gallia seculo Christi nono delatum fuisse constat ex Vita & Actis Translationis XXIII Aprilis elucidatis.

DE S. MEMNONE THAVMATVRGO,
HEGVMENO MONACHORVM APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Memnon Thaumaturgus, Hegumenus monachorum apud Græcos (S.)

G. H.

Felebris est apud Græcos memoria S. Memnonis Thaumaturgi hoc XXVIII Aprilis, de quo in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris ista leguntur: [Elogium ex Menologio Basilii Imperat,] Memnon sanctus Pater noster, Thaumaturgus cognomento seu Miraculorum patrator, auditis sancti Euangelii verbis, Quicumque non reliquerit patrem vel matrem vel fratres vel sorores vel domos vel agros, non potest meus esse discipulus, illico abnegavit animam, & relictis omnibus secutus est Christum; atque adeo se in virtutum omnium genere exercuit, ut dignissimum plane domicilium ac purissimum Spiritus sancti evaserit sanctuarium. [Mar. 10, 29] Cum etenim carnem spiritui oblectantem per humilitatem & temperantiam ipsi subjecisset; & in omnes tum mentis tum corporis affectus ac cupiditates imperium obtinuisset; monachorum Præses ac moderator electus est: vitam autem quasi Angelicam in terra agens, miraculorum dono a Deo ditatus est. Morbos etenim prorsus immedicabiles curavit: & qui animam lacrymarum flumine expiarat, ex arido & sicco loco profluentes aquas precibus elicuit, aliisque plurimis miraculis clarus, in pace decessit. Hactenus Menologium Basilii Imperatoris. Aliud elogium annectimus ex ipsis Menæis excusis & manu exaratis, quod est hujusmodi.

[2] Sanctus Pater noster Memnon, mundo valere propter Deum jusso, justam & optimam vitam præclare peregit in obedientia & submissione, [& Menæis,] ac postea reliquorum monachorum Præpositus factus. Cum autem in mansuetudinis, humilitatis & caritatis exercitiis emineret, etiam miracula patravit, dictus Thaumaturgus. Nam ingruente locustarum examine, & arva monasterii depascente, egressus S. Memnon, precibus locustas velut igne insectatus, omnes in flumine submersit. Alias e loco arido & sicco, itidem precibus fontem elicuit, qui ad illius laudem & memoriam hodieque salit. Jam & nautis in gravi maris tempestate versantibus, atque hunc Sanctum invocantibus apparuit, & cum ipsis gubernaculum navis rexit, & alacriter simul remigavit, verbo uno navigium salvum intra breve spatium in portum deduxit. Ita per plures annos miraculis clarus, opem ejus implorantibus salutem impertivit: & sic vita sancte peracta, cum virtutum manipulis & viatico ad Dominum migravit. Hæc Menæa, quæ etiam referuntur apud Maximum Episcopum Cytherorum: & paulo contractius in Ms. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani Societatis Iesu, [& Ms. Synaxario,] in quo dicitur ab ipsis incunabulis semet Deo consecrasse purissimum hospitium Spiritus sancti. Eumdem S. Memnonem Thaumaturgum die proxime sequenti inscripsit Molanus suo Auctario ad Vsuardum. Ceterum dolemus non indicari palæstram monasticam in qua præfuit, neque tempus quo floruit.

DE SANCTO ARTHEMIO,
EPISCOPO SENONENSI IN GALLIA.

SUB FINEM SECUL. VI.

[Commentarius]

Arthemius, Episc. Senonensis, in Gall (S.)

Refertur in Ms. Florario Sanctorum, ante annos ducentos exarato, ad VI Ianuarii memoria. Arthemii Senonensis Episcopi & Confessoris: ad quem diem, uti & XXIII Aprilis illum apposuimus prætermißis: [Alibi prætermissus colitur XXVIII April.] nam dies ejusdem mensis XXVIII illi in Ecclesia sacer est, quo Saussajus hæc de eo consignat: Ipso die Senonis depositio S. Arthemii Episcopi & Confessoris, qui S. Lupi decessor, eidem mira morum sanctimonia præluxit: Ecclesiamque suam decorans cælestis conversationis insigniis, per egregias virtutes viam sibi ad cælum munivit. Cujus nomen inter Patres Gallicanæ Ecclesiæ, qui in I Matisconensi Synodo consederunt, claret consignatum. Memoria vero ob præcelsa sanctæ vitæ merita hodie apud suos Senonenses sacris colitur Officiis. In Breviario Senonensi excuso, anno MDCXXV Officium de illo præscribitur trium Lectionum de Communi. [gemino Concilio Matisconensi interest,] Nomen Concilio Matisconensi I & II subscriptum legitur: in illo loco tertio, in hoc quarto positum. Prius celebratum fuit anno Christi DLXXXII, posterius anno DLXXXV sub S. Guntramno Rege Francorum, cujus Acta ad XXVIII Martii dedimus. Addunt San-Marthani tom. 1 Galliæ Christianæ, citari eum cap. 73 Synodi Meldensis: memorari etiam in Chronico Ms. ad annum DCIX, quo Demochares in Catalogo Archiepiscoporum Senonensium vitam illius terminat. Ex quibus hoc certum, seculo VI floruisse. Legationem quoque obivit a Guntramno Rege ad Clotharium missus, querelas super sacrilega & iniqua cæde S. Prætextati Episcopi Rothomagensis depositurus, quem ante aram procumbentem Fredegundis Regina immisso sicario sustulit. Quod narrans lib. 8 c. 31 Gregorius Turonensis, sequentia subdit: [legatione fungitur pro Guntramno Rege.] Itaque cum hæc ad Guntheramnum Regem perlata fuissent, & crimen super mulierem jaceretur, misit tres Episcopos ad filium (qui esse dicitur Chilperici, quem superius Clotharium scripsimus vocitatum) id est, Arthemium Senonicum, Veranum Cabilonensem, & Agrecium Tricassinum: ut scilicet cum his, qui parvulum nutriebant, perquirerent hujus sceleris personam, & in conspectu ejus exhiberent.

DE SANCTO CRONANO,
ABBATE ROSCREENSI IN HIBERNIA.

CIRCA AN. DCXL.

[Praefatio]

Cronanus, Abbas Roscrejensis in Hibernia (S.)

Auctore D. P.

In Orientali plaga Mumoniæ regio est, quæ dicitur Eile, contra occidentalem terram Laginensium, quæ Ossraigi nominatur; ut habet S. Mochemoci seu Pulcherii Vita, data 13 Martii num. 17. Heliam latine vertunt aliqui. [In Helia Hiberniæ regiuncula,] Ioannes Spedus, in Theatro Geographico Monarchiæ Britannicæ, Haly vocat, Synanno, Bristnogo ac Nura fluminibus inclusam regiunculam, & eam attribuit Provinciæ atque in hac Lageniæ sito Comitatui Regis. Iacobus Vsserius, rerum Hibernicarum peritißimus, & Archiepiscopus (si sic nominare eum fas est) Armacanus atque Hiberniæ Primas, Typeranensi in Momonia Comitatui ipsam innectit: varii varie, pro varia provinciarum divisione, cui nihil opus hic immorari. Satis est nosse regionem in Conactiæ, Lageniæ, ac Mommoniæ confiniis sitam, in eaque Roscream, urbem olim, teste Vsserio, Episcopalem, nunc Laonensi Episcopatui annexam.

[2] [a S. Cronano ædificatur Roscrea,] Hæc initium suum habuit a S. Cronano, de quo nunc agere instituimus: qui, ut ex ejus Vita recitat Vsserius libro de Britannicarum ecclesiarum primordiis pag. 969, ad Orientalem Mumeniæ plagam veniens, in propria sua patria, id est Ele, venit, & stetit juxta gronnam Lurgan contra terram Osraigi, quæ Occidentalis Laginensium plaga est. Cellam itaque prope stagnum Cree (in quo est insula modica, in qua est monasterium monachorum semper religiosissimorum) ædificavit, quæ cella Sean-ross nominatur: a quo postea loco, ut deserto & avio, ad regalem viam habitationem suam transferens, magnum monasterium ædificavit, & ibi crevit clara civitas, in qua post multa miracula sanctus senex Cronanus requievit.

[3] [urbs aliquando episcopalis,] Fuit ea deinde civitas (ut ex domesticis Annalibus scribit Colganus Cap. ult. Appendicis 5 ad Acta S. Brigidæ fol. 634) ab hostibus internis externisve, vel etiam fortuito casu, flammis incensa plus vice simplici, uno seculo XII, videlicet anno MCXXXIII, XXXV, XLVII & LIV: ut mirum non sit, si in Notitiis ecclesiarum geminis, medio ævo descriptis, & ad vetustiorem Geographiæ sacræ Notitiam, ex Conciliis ac Patribus collectam, velut parergon adjectis, inter Archiepiscopi Casselensis Suffraganeos non inveniatur nominatus Episcopus Roscreensis. Sed si Episcopalem amisit dignitatem, non amisit sancti sui Fundatoris venerationem atque memoriam inter tot adversa; [in qua ipse ut Patronus colitur.] istaque in eo colendo perseverantia effecit, ut non tantum omnibus Hibernicis, quæ sæpe citavimus, Hagiologiis inveniatur inscriptus; sed etiam ad exteras nationes ejus notitia penetraverit, quemadmodum colligere est ex Ms. Florario nostro, in quo ad hunc diem (ipso scilicet quo mortuus est, quoque in Hibernicis fastis nominatur) ita legimus. Item S. Cronani Episcopi.

[4] [Hunc non solum Abbatem,] Abbatem quidem dumtaxat appellant Vitæ, tam Vsserio citata, nobis autem necdum visa, quam altera hic ex nostro Ms. Salmanticensi danda, istius vel fusius descriptæ compendium, vel (quod potius arbitramur) fusius describendæ principium: nec ulla in iis fit mentio Ordinationis Episcopalis. Verum Abbatibus Hibernis antiquis frequenter accidisse, ut iidem etiam Episcopi essent, sive ad Euangelii prædicationem ordinati, [sed etiam Episcopum fuisse,] sive ad commodiorem plurium diversis in locis monasteriorum gubernationem, ista potestate aucti, variis toto hoc opere exemplis suademur: nam (ut S. Berachium XV Februarii productum taceam, propterea quod soli externi eum Episcopum vocent) SS. Kieranus & Carthagus V Martii, S. Senanus VIII ejusdem, primario quidem titulo Abbates, secundario dumtaxat fuere Episcopi; & plures deinceps nobis occurrent. Ex hoc igitur capite, quod S. Cronanus, de quo nunc agimus, solum vocetur Abbas, nihil obest, quominus hic credi posset idem esse, de quo in S. Columbæ vita per S. Adamnanum descripta lib. 1 cap. 44 apud Colganum hæc leguntur.

[5] [& quidem in S. Columbæ Vita laudatum,] Alio tempore quidam de Momonensium provincia Episcopus, nomine Cronanus, proselytus ad sanctum venit Columbam: qui se in quantum potuit occultabat humiliter, ut nullus sciret quod esset Episcopus. Sed tamen Sanctum hoc non poterat latere: nam alia die Dominica a Sancto jussus Christi Corpus conficere, Sanctum advocat, ut simul quasi duo Presbyteri Dominicum panem frangerent. Sanctus proinde ad Altarium accedens, repente intuitus faciem ejus, sic eum compellat: Benedicat te Christus, Frater: hunc solus Episcopali ritu frange panem: nunc scimus quod sis Episcopus. Quare huc usque te occultare conatus es, ut tibi a nobis debita non redderetur veneratio? Quo audito Sancti verbo, humilis peregrinus valde suspectus, Christum in Sancto veneratus est. Ast, inquit Colganus IX Februarii, [non quidem illius ætas prohibet.] alteri cuidem ignotiori Cronano hæc applicans, S. Cronanus Roscreensis fuit tempore posterior S. Columba: nam ille anno DCXXV interfuit morti S. Moliani filii Hua-Alto, ut in ejus vita habetur, ex qua etiam constat ipsum postea multis annis vixisse. Esto id sane, & ultra annum etiam DCXL vixerit Cronanus Roscreensis; an non debuit is, quem constat præ nimia senecta visu caruisse in extrema ætate, annum attigisse quinquagesimum & amplius antequam e vivit excederet S. Columba sub finem seculi VI, & sic cum eo circa an. DXC in Iona insula egisse potuit?

[6] Miramur Colgano, tam studioso enormis inter Hibernos longævitatis propugnatori, nimium videri si ætatis annum nonagesimum centesimumve S. Cronanus attigerit. [utpote circa annum 540 nati;] Miramur etiam non longe majorem ætatem eidem fuisse ab ipso attributam: quippe qui primis spiritualis sui magisterii annis, quando saltem tricenario propinquum fuisse oportuit, legitur num. 4 Vitæ ad S. Kieranum Cluanensem hospes divertisse. Atqui juxta opinionem Colgani, ab Vsserio acceptam & pluribus locis indicatam, obiit Kieranus an. DXLVIII; quomodo ergo non potuisset una cum S. Columba floruisse, nato secundum ipsum Colganum anno DXIX, ipsi ætate par aut etiam major? Sed qui Colgano nodus esset perquam difficilis solutu, eumque cogeret Vitam Cronani ultra CXX annos prorogare; apud nos promptam habet solutionem. Ostendemus enim die IX Septembris, fieri non posse ut Kieranus anno XXXIII ætatis Cluanmicnosiam fundarit & sequenti obierit; nihilque obstare quominus ultra annum DLXX vixerit, etiam si primarium illud suum ac postremum monasterium fundans sub annum DXX, fuisset quadragenario major. [sed quod extra Ordinem Episcoporum numeretur inter Presbyteros,] Igitur neque quantum est ex usu Hibernorum, eosdem Episcopos & Abbates habentium, neque quantum est ex ratione temporum, cogimur istū S. Columbæ hospitem a nostro S. Cronano diversum facere.

[7] Est tamen aliud ob quod cunctemur eum Episcopis adscribere: videlicet quod extet antiquißimus Sanctorum Hiberniæ Catalogus, per tres ordines, secundum diversa tempora, conscriptus, & ab Vsserio pag. 913 vulgatus; in quo tertius ordo Sanctorum, ab initio seculi VII usque ad annum DCLXIV se extendens, sic recensetur; Petranus Episcopus, Ultanus Ep. Colmanus Ep. Murgeus Ep. Ædanus Ep. Lomanus Ep. Senachus Ep. Hi sunt Episcopi & alii plures: hi vero Presbyteri: Fechinus Presb. Airendanus, Failanus, Comanus Commianus, Colmanus, Ernanus, Cronanus, & alii plurimi Presbyteri. De singulis quærit agitque Vsserius: unum hic ad rem nostram noto, Cronanum scilicet, eumque Presbyterum dumtaxat. Cum autem hic nominentur solum illustriores & tota Hibernia notiores Sancti; difficulter possumus persuaderi S. Cronanum, locorum quinquaginta (ut habet nota marginalis ad Vitam) vel saltem plurimorum fundatorem; Roscreæ, celeberrimæ postmodum & Episcopalis urbis, honoratißimum Patronum; cujus Vita paßim erat in manibus, & miracula ubique celebrabantur, in eo catalogo fuisse præteritum; [in catalogo antiquo præcipuorum Sanctorum:] & pro eo nominatum aliquem sanctitatis & famæ obscurioris. Quod si id factum non est, sequitur S. Cronanum Roscreensem Abbatem, semper constitisse intra Presbyterorum ordinem; esto Episcopum nuncupaverint posteriores aliqui, quia ejus aliqui successores hunc tandem titulum sibi suisque posteris impetrarunt: prout alias sæpe factum putamus.

[8] Fieri autem in præsenti casu potuit facilius, quia floruit eodem ipso tempore in Hibernia aliquis Cronanus Episcopus; uti apparet ex inscriptione Epistolæ Cleri Romani quæ est nona in Sylloge Vsseriana, [ut talis & senior Presbyterorum primus nominatur an. 639,] anno DCXXXIX directa, Doctissimis & Sanctissimis Tomiano, Columbano, Cronano, Diniano, & Baithano, Episcopis; Cronano, Ernianoque, Laisreano, Scellano & Segeno, Presbyteris; Sarano ceterisque Doctoribus seu Abbatibus Scotis. Existimamus enim S. Cronano jam pene centenario, propter ætatis prerogativam, primum inter Presbyteros locum, & in scribendo Romam & in responso inde accipiendo, obtigisse: alterum vero Cronanum Episcopum, ideo post Tomianum Primatem Ardmachanum, inter quatuor subscriptos, nominari secundum, quia fuerit Episcoporum Mumoniæ, inter Provincias secundæ, caput, & fortaßis etiam ceteris ex eadem provincia senior; siquidem ipse is fuerit, cujus apud se hospitis Episcopalem gradum S. Columba cognoscere meruit.

[9] Vt ut sit, laudatur S. Cronanus Roscreensis in Vita S. Moluæ sive Lugidii Cluanfertensis IV Augusti danda, [ut talis S. Lugidio Viaticum dederat circa an. 600.] tamquam Presbyter: in ea enim expresse legitur, quod S. Lugidius, de imminenti sibi morte admonitus, venit ad S. Cronanum de Ruis-cree, sedentem tunc in cella Senruis, & postulavit ab eo sacrificium, quod secum portaret: & dedit ei Cronanus. Cui Lugidius ait: Tecum relinquo locum meum, ut eum a persecutoribus defendas. Obiit autem Lugidius plane circa annum DC, utpote qui Gregorii Magni electionem cognoverit, & sub Brandubio Lageniæ Rege vivere desierit. Quod si tunc nondum erat Roscreensi monasterio datum initium, sed adhuc in cella Senruis residebat Cronanus; nemini nimium videri potest, si dicamus eum, qui necdum stabilem locum occuparat, adhuc ætate vegetum fuisse cum SS. Lugidius & Columba morerentur, atque ideo ultra annum datæ a Romano Clero ad Hibernos Epistolæ vixisse credamus.

[10] Ad Vitam quod attinet, ea est ad usum ecclesiæ Roscreensis, quatuor aut quinque seculis post Sancti mortem, uti pleræque aliæ, ex antiquioribus monumentis ac forsan Hibernicis, conscripta ab aliquo, [Vita simplici stylo scripta,] vel monacho, vel Clerico Roscreensi: ita enim ipsam concludit auctor: Hæc pauca dicta de virtutibus sanctissimi senis Cronani … dignitati vestræ, Fratres, scripsi… qui ad decrepitam ætatem … mente validus … in senectute venerabilissima, IV kalendas Maji in pace dormivit, & in ipsa sua civitate Roscree, ubi miracula a Deo omni tempore a Reliquiis ejus patrantur, cum honore sepultus est. Ipse scilicet sanctus noster Cronanus inter choros Angelorum migravit ad Christum. Ita ille, scriptor quidem Anonymus, [testatur ad decrepitam ætatem vixisse.] sed qui stylo omnis fuci atque exaggerationis experte sit usus; nec tamen, ut multi Vitarum Hibernicarum compilatores simpliciores, aut imponi sibi sivit miracula, fidem ac modum communem miraculorum per se vel per adjectas circumstantias vehementer excedentia; aut in parachronismos tales impingit, quales incurrere solent Hiberni, præsertim ii, qui Vitas scripsere ex solis popularibus & per manum traditis narratiunculis. Hanc autem Vitam cum nobis Codex noster Salmantinus fine mutilam exhiberet, R. P. Thomas Sirinus, Colgani successor diligentißimus, duos ultimos numeros ex suo Ms. supplevit: quod hic cum grata beneficii accepti commemoratione agnoscimus.

VITA
ex nostro MS. Salmanticensi.

Cronanus, Abbas Roscrejensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 1995

EX MSS.

CAPUT I.
In Conactia Vitam religiosam cum discipulis ducens claret miraculis.

Cap. I.

[1] Gloriosus Abbas Cronanus de provincia Momoniensium oriundus fuit: [Natus in Momonia,] cujus pater Hodranus vocabatur, qui est de gente a Hely genitus: qui habuit uxorem de gente b Corcobaschin, nomine Cœmri: quæ viro suo tres filios genuit, quorum unus & præcipuus fuit S. Cronanus: qui Dei timorem & amorem a cunabulis in suo gerebat pectore, parvoque tempore transacto, [cum Mobai consobrino,] relictis parentibus spretisque mundi vanitatibus, sanctos Patres adivit, ut mores eorum ac doctrinam addisceret. Qui itineris comitem suæque conversationis testem virum pudicum & sanctum, c Mobai nomine, consobrinum suum duxit: horum enim duorum & d S. Mochonna matres, tres erant sorores.

[2] Perrexit itaque S. Cronanus in provinciam e Connactorum, & ibi habitavit juxta gurgitem Puayd: cujus vita & sanctitate ibidem audita, [abit in Conactiam,] mox multi viri sancti ei adhæserunt, & vitam monasticam sunt professi. Quodam igitur die ibi existente S. Cronano vidit quemdam virum vinctum duci ad mortem ex Regis imperio: quem videns Sanctus, pietate motus, [ibique jussu Regis submersum hominem,] Regi supplicavit ut eum dimitteret. Sed Rex superbus, virum sanctum non audiens, captivum in profundum laci Feas-ruayd submergi præcepit. Cumque magna parte diei sub aquis teneretur, viderunt eum velociter currentem ad portum, Rege cum suis spectante. Cui Rex, Quomodo liberatus es? & ille: Quamdiu sub aquis fui, [in vivis servat:] S. Cronanus me in sinu suo tenuit, & deinde sanum ad portum perduxit. Quod audiens Rex pœnitentia ductus, genibus flexis coram viro Dei, veniam petiit, virumque libertate donavit, & virtutem Dei in servo suo magnificavit.

[3] Alio etiam tempore ambulans sanctus Cronacum discipulis suis in partibus illis, [& gentilem pridem sepultum,] vidit ingens sepulcrum juxta viam. Cui discipuli: Abba pater, si hic nobiscum loqui posset, multa nobis incognita narrare sciret. Quibus vir sanctus, Deo esset hoc facile, Quo dicto accessit ad sepulcrum, & illud benedicens, jussit ei in Christi nomine ut surgeret, statimque surrexit vir miræ magnitudinis, [suscitat ac baptizat:] qui sua facta gentilia, & locum in quo erat in inferno, narravit, atque ut baptizaretur suppliciter rogavit. Qui mox renatus, Deo & Sancto ejus gratias agens, in Christo obdormivit f.

[4] Quodam tempore [erant] S. Cronanus & S. Mobay in cœnobio S. Kierani g apud Cluoin-micnois; sanctus autem Cronanus reliquias sui prandii secum tollens, consuetudinarie pauperibus erogabat: [prandii reliquias pauperibus erogat:] Sanctus vero Mobai suas in communitate relinquebat. Quod audiens Abbas ait: Inter loca horum Sanctorum hæc erit differentia, quod locus S. Cronani, divitiis & caritate affluet, alterius aliter se habente. h Alio etiam tempore, cum in eadem civitate esset solus S. Cronanus, orans in quadam domo, venerunt ad eum leprosi, qui videntes eum orare, [leprosos duos mundat.] nec volentes ab oratione perturbare, steterunt foris. Quod intelligens vir sanctus, pro eis Deum exoravit: erat autem tunc pluvia magna. Leprosi igitur confidentes de S. Cronani virtute, lavaverunt se in aqua stillante de tecto ejus: qui mox ab omni lepra mundati sunt, & Deo & Sancto ejus gratias magnifice retulerunt.

[5] Deinde S. Cronanus illum locum relinquens, cœpit alia loca quamplurima, [locum suum aliis cedit,] ad honorem Dei & Matris ejus ædificare. Sed vir pius tanta erga omnes caritate æstuabat, quod non solum locum suum alteri indigenti, sed etiam omnia existentia in illo loco relinquebat, & sibi novum locum quærebat. i Vir iste quodam tempore venit ad locum, nomine Lusmag, k id est Herbosus campus, ubi multo tempore habitavit, & multa mirabilia ibi per eum Deus operatus fuit. Ubi cum quodam die esset in silva, vidit quemdam cervum transeuntem, [cervum in silva visum cicurat.] qui a viro Dei vocatus mox mansuete accessit, poma etiam de sinu viri Dei comedit, & tamdiu cum eo familiariter mansit, donec accepta licentia ad nemora remeavit.

ANNOTATA.

a In Desmonia seu Australi Momonia fuisse videtur regiuncula Hely.

b Corcohaschin in comitatu Tuamoniæ sive Clarensi, ad Borealem Synnani fluminis ripam, uti scribit Colganus in Supplemento ad Vitam S. Sennani 8 Martii, num. 2.

c Mobai infra Sanctus appellatur: sed quando referatur in Hibernicis fastis necdum comperi.

d Colganus 8 Martii Mochonnam refert, tamquam Abbatem monasterii Buellensis a S. Columba institutum, qui proinde floruerit circa seculi 6 medium.

e Synnano potißimum fluvio a Mumonia Lageniaque dividitur Conactia, pars occidua Hiberniæ.

f Huic simile miraculum, propter circumstantias manifeste fabulosas, expunximus ex Vita S. Patricii 17 Martii, & caussas dedimus in Append. num. 21: tales cum hic non inveniantur, ipsum lectoris arbitrio æstimandum relinquimus.

g Colitur S. Kieranus hic 9 Sept. ubi probabimus Cluanense monasterium fundatum fuisse circa annum 519, in eoque Sanctum vixisse usque ad annum 579, aut ultra.

h Addebatur in margine ex alio MS. quia ejus locus semper terram tenebit.

i Similiter in eodem MS. alia manu hic addebatur: In multis locis S. Cronanus fuit: nam quinquaginta loca ædificavit, & ista loca cum suis omnibus rebus, Anachoretis locum quȩrentibus Sanctus propter Dei caritatem reliquit.

k Oportet locum Lusmag fuisse prope Synnanum flumen, siquidem ad hunc spectabat navis de qua infra num 8.

CAPUT II.
Alia in alio loco miracula, Monasterii Roscreensis fundatio.

Cap. 8.

[6] Quodam etiam tempore Sanctus iste quemdam scriptorem, nomine Dima a, rogavit ut sibi textum Euangeliorum scriberet, qui nisi scripturam unius diei concedere noluit. Cui Vir sanctus, Scribe igitur incessanter donec tibi solis lumen defecerit. [scriptori suo facit 40 dies pro uno transire:] Annuo, inquit. Mirum certe! Sancti Dei puritas a Domino impetravit, quod radius solaris quadraginta diebus ac noctibus, fenestræ scriptoris indesinenter illuxit. Sed quod non est minus mirabile, scriptor tanto tempore & tam continuo labore, nec lassitudinem habuit nec tædium, nec cibi vel potus vel somni desiderium sensit: sed quadraginta dierum spatium, unum diem putavit; tantamque velocitatem scriptori Deus contulit, ut quatuor Euangelia, non tam bona quam veraci littera scripsit. Quibus auditis quamplurimi Deum & Sanctum ejus immensis præconiis extulerunt.

[7] [dæmones loco pellit,] In loco autem prædicto tanta multitudo dæmonum apparebat, ut nullus ante ejus adventum ibi habitare posset: sed vir Dei, tamquam athleta Domini invictus, cum illis fortiter dimicavit, & sic eos ab illo loco Dei virtute fugavit, ut ex tunc nulla ibidem infestatio dæmonum sentiatur. [auditū surdo donat:] Alio quodam tempore quidam surdus venit ad S. Cronanum, ut audiendi beneficium reportaret: pro quo viro Dei orante, continuo apertæ sunt ei aures, & gratias agens ad propria repedavit. Quodam tempore cum monachi S. Cronani non haberent contra Paschalem solennitatem vitæ necessaria, dixerunt Abbati: Pater, [refectionem Paschalem suis impetrat,] postula nobis a Domino refectionem in sua sancta festivitate. Quibus ille: Dominus noster dives, misericors est: ipse nobis alimenta ministrabit. Quod & factum est: nam amici S. Cronani cum multis victualibus ad eum venerunt, quæ eis usque ad Pentecosten suffecerunt.

[8] [inofficiosos erga se ipso die trucidatos intelligit,] Alio etiam tempore hic Sanctus rogavit novem satellites, stantes super ripam fluminis Synain, ut elevarent cymbam ejus, quæ in flumine dicto erat submersa. At illi, uno excepto, vocem Sancti neglexerunt. Sed vindicta Dei super superbientes mox adfuit: nam octo illorum ipso die ab inimicis trucidati sunt, sibi autem obedientem viri Dei sanctitas, illæsum inter gladios inimicorum custodivit: qui postmodum seculum relinquens, eidem habitu & professione cohæsit.

[9] Post hæc quidam monachi, requirentes locum manendi, venerunt ad S. Cronanum: qui ex nimia caritate Dei & proximi accensus, [iterum alii locum cedit,] locum cum contentis continuo eis concessit, & ne aliquid de omnibus auferrent firmiter præcepit. [nec patitur suos quidquam offerre secum.] A quo discedens sequentibus se dixit; Quis nostrum de loco nostro aliquid furatus est? At quidam e Fratribus confessus est, se sacculum b quemdam asportasse. Cui pater Sanctus revertere ad locum cum sacculo, & pœniteas in eo usque in diem mortis tuæ, sicque factum est. Pergens S. Cronanus pervenit ad terram suam nativam, scilicet Hely, c ubi prope stagnum Cre cellam ædificavit, quæ tunc Senruys nominabatur, [Monasteriū Roscreenso exorsus,] ubi multa miracula Deo operante peregit, & postmodum ibidem feliciter requievit.

[10] Quodam autem tempore venerunt quidam honesti viri ad S. Cronanum, hospitari quærentes, [inde migrasset,] sed locum non invenientes, quia aliquantulum a via publica propter tumultum seculi vitandum distabat; totaque noctesine cibo & tecto remanserunt. Quod audiens Sanctus crastino die, non modicum errori illorum & penuriæ condoluit, puerumque qui se clam duceret ad viam regiam vocavit. Quo cum pervenit, dixit puero; Revertere ad locum tuum; ego autem hic manebo. Quod audientes monachi ejus rogaverunt eum instanter, ut ad suum locum rediret. Quibus ille: Ad locum desertum, ubi non possunt me pauperes & hospites invenire, non ibo: sed in publica via manebo. Sed monachi ejus reditum ferventius desiderantes, suaserunt d Fursæo Episcopo, rogare eum in proprio loco residere. Quibus Episcopus, [nisi Fursæus Ep. prohibuisset,] locum quem elegit vester Abbas, meo consilio non mutabit: nam sicut apes in die æstivo circa aluearia sua circumvolant, sic circa illum locum janua cæli est aperta, & Angelorum visitatio venire non cessat. Revertentes igitur ad vestrum Abbatem obedite eidem: sicque factum est. Ædificavit ergo egregium monasterium, ubi multas animas Christo lucrifaciens, multas virtutes Deo adjuvante peregit.

[11] Quodam tempore gens e Ofsargy venit devastare plebem de Hely: [Elienses ab Osragiorum invasione liberat.] quo viso populus terræ unanimiter & confidenter confugerunt ad S. Cronanum, ut eum ab hostibus defenderet. Monachi etiam sui, hostiles incursus non modicum formidabant. Quibus ipse ait, Filii, nolite timere, quia iste exercitus inimicorum nihil mali hic faciet, quamvis sibi facere videatur: quod sequens probavit eventus. Nam ille exercitus putabat se multos homines occidisse, plebem devastasse, villas combussisse, & cum ingenti triumpho ad propria revenisse. Sed mira res viri sancti meritis est effecta. Nam post illorum recessum, plebs de Hely reperta est illæsa, excepto uno homine qui ad Sanctum non confugit: nullaque devastatio, nulla combustio facta reperitur: sed tantum oculi inimicorum illudebantur. Hujus miraculi fama diffusa, plebes e diversis partibus Hiberniæ, ad Dei & Sancti ejus reverentiam excitabantur.

ANNOTATA.

a Colganus 6 Ianuarii in Vita S. Dimani Episcopi Connerensis annot. 9, conatur adstruere conjecturam suam, quod ipse sit hic laudatus scriptor.

b Sarculum legit quidam.

c Hanc descripsimus in prævio Commentario.

d Est hic Furseus Episc. integro circiter seculo senior alio ejusdem nominis, cujus Vitam dedimus 16 Ian.

e Alias Osragy & Osrigy aut etiam Ossory, nunc Ossere, quod Spedo perperam Offere scribitur, Nura fluvio irrigua regiuncula.

CAPUT III.
Reliqua S. Cronani vita Roscreæ acta.

[12] Alio quoque tempore S. a Mochemoc cum multis venit ad S. Cronanum: quod videns Cellarius, [In adventu S. Mochemoci,] cucurrit ad Patrem, dicens se non habere nisi parum farinæ, & mediocre vas butyri, & minimum cerevisiæ. Sed Pater pius, de Christi largitate confisus, illa benedixit, pararique & ministrari hospitibus & familiæ jussit: quæ viri Dei benedictione, gratia Dei annuente, tantum creverunt, quod ex illis centum viginti viri copiose sunt refecti. [modicam farinam & butyrum multiplicat,] Epulantes itaque & gaudentes in Domino usque ad magnam partem noctis, quidam Conversus alta voce dixit: Jam video quod hac nocte laus matutina non persolvetur. Cui S. Cronanus ait: Frater, in hospite recipitur Christus, ideo debemus in adventu Christi epulari, & gaudere. Sed si hoc non dixisses, Angeli Dei pro nobis hic nocte hac orassent. Finierunt tunc convivium, & gratias Deo persolverunt.

[13] Alio etiam tempore quidam vir sanctus, nomine Colmannus, [S. Colmanum mortuum resuscitat,] laboravit in extremis: qui rogavit sanctum Cronanum per nuntium, ut ad eum veniret antequam spiritum redderet. Sed ecce, antequam S. Cronanus advenerat, vir ille per diem naturalem obiit. Adveniens autem S. Cronanus ad corpus exanime, omnibus foras expulsis, Deum pro mortuo exoravit: & statim qui mortuus erat, sanus & lætus surrexit: qui suo benefactori gratias agens, se & suos in perpetuum [S. Cronani] famulatum mancipavit. Quod videns populus, Dei & Sancti ejus magnalia extollebat. Alium etiam virum, consimili nomine nuncupatum, [item alium ejusdem nominis;] ab inimicis interfectum, S. Cronanus suis precibus coram multis meruit revocare ad vitam: qui postea septem annis vivens, devote Dei electo se commisit.

[14] Alio etiam tempore, transeunte S. Cronano in curru per viam quamdam, auriga ejus vidit lignum magnum trans viam, & ait sancto: Quid faciemus? quia non possumus currum trans lignum ducere, nec est ubi possit currus divertere. Cui sanctus; Fili, pone caput tuum in sinum meum. Quod cum posuisset, lignum repente in altum surrexit, nec iterum cecidit, donec post multos annos putrefactum defecit. Quod miraculum aspicientes novem viri juxta viam, viro sancto vita & professione monastica adhæserunt.

[15] Alio quoque tempore, b Fingenus Rex Momoniæ perrexit ad patres Hely, & castra metatus est in villa quæ dicitur c Raith-becain, & veniens quidam fur de Midia furatus est duos equos Regis: quapropter Rex valde iratus, [Regem ob amissos equos Eliensibus iratum,] plaga magna habitatores loci illius percuti decrevit, quia equos suos per illos furatos existimavit. Quod audiens S. Cronanus, innocentibus compassus & ab aliis rogatus, Regem adiit, ut ejus iram mitigaret. Factum est autem ut Præfectus Regis, [placat Præfecto ejus sanato,] apprehensus magno dolore & magno cruciatu affectus, nequiensque ullo modo dormire, semper ululabat: venter enim ejus vehementer intumescebat. Quod videntes ejus amici, S. Cronanum pro eo rogaverunt: qui ei zonam suam transmisit. Qua circa lumbos suos posita, tumor ventris ejus mox evanuit, & sic sanus effectus Præfectus, se Regi præsentavit. Quod intelligens Rex, omnem iram animi sui erga incolas deposuit, & omne debitum illorum, ob S. Cronani reverentiam, dimisit. Volens tamen sanctus Regi satisfacere, [equis aliis datis,] ecce duo equi cærulei, cum frænis aureis, ex stagno Cre, recto tramite venerunt ad S. Cronanum, & steterunt domiti ante eum. Quibus Regis præsentatis gavisus est valde.

[16] Idem Rex Fingenus habebat filium mutum & surdum, [& muto filio loquela donato:] qui ex imperio Regis adducitur ad S. Cronanum ut ab eo benediceretur: a quo puer benedictus, mox beneficium loquendi & audiendi suscepit, & gratias devote egit. Alio etiam tempore Euangelium apertum a S. Cronano in stagnum Credelapsum est, fuitque in profundo lacus, quadraginta diebus & noctibus: [servat illæsum ab aquis Euangelium,] de cujus submersione vir Deo devotus plurimum fuit perturbatus, sed Dei misericordia factum est, ut non multum post temporis, euangelium illud esset inventum, & in nulla littera violatum.

[17] Malum aureum aliquando cum duabus catenis ex se pendentibus, in Villa quæ dicitur d Cluainferta, inventum est: & habitatores illius loci scientes quia donum esset regale, fecerunt aliud malum æreum simile illi cum duabus catenis, & deauratum est deforis diligenter, timebant enim illi Regem e Cassel, si ipse jure suo illud ab eis auferret. [malum ex ære inaurato oblatum Regi pro aureo indicat:] Hoc autem audiens Rex misit Præfectum suum ad illos, & ipse ait illis: Ubi est donum regale quod est inventum apud vos? Date illud Regi, ut inde habeat rationem suam. Tunc illi dederunt ei illud æreum, quod ipsi fecerunt, traditumque est Regi. Illis quoque diebus sanctus Senex Cronanus in civitate Cassel cum Rege erat. Oculi jam beatissimi Patris Cronani tunc præ senectute nihil videbant. Et cum isset illud æreum per palatium Regis de manu ad manum, videntes id homines, datum est in manu sancti senis Cronani, palpansque illud sanctus senex Cronanus, prophetice ait coram omnibus; Hoc jam non est, quod jam inventum est Villa Cluainferta, hoc enim est æs: inventores scilicet æreum deauratum pro auro dolose fecerunt. Tunc probans Rex illam prophetiam, sicut dixit Sanctus, ita inventum est. Fracto enim æreo, misit Rex iterum ad habitatores villæ prædictæ, & coacti illi nuntiis tradiderunt regale donum. Rex hoc jam sciens & ceteri omnes admirabantur gratiam Christi in suo sancto sene Cronano. Postea cum honore a Rege & ab omni populo ab urbe Cassel ad suam civitatem Roscree senex decrepitus, plenus pietate, Cronanus reversus est.

[18] [pie moritur,] Hæc pauca dicta de virtutibus sanctissimi senis Cronani, & de miraculis quæ per eum Christus egit, dignitati vestræ, Fratres carissimi, scripsi: ipse enim Christi famulus incredibiliter nobis tepidis, misericordia, patientia, modestia, jejuniis, orationibus, humilitate, & quod majus ceteris caritate, servans divina mandata, plenius a nativitate usque ad decrepitam ætatem fruebatur. Cum igitur dies ejus extremus appropinquasset, sanctus Pater Cronanus infirmus corpore, mente validus, vocavit ad se populum suum; docensque eum exhortabatur, ut ipsi unitatem & pacem semper habentes, usque in finem in bono quod cœperant proposito stabiles permanerent: [& Roscreæ sepelitur,] elevataque manu benedixit eos & locum suum. Et accipiens divinum Sacrificium in senectute venerabilissima, quarto Kal. Maji, in pace dormivit; & in ipsa sua civitate Roscree, ubi miracula a Deo omni tempore a Reliquiis ejus patrantur, cum honore debito sepultus est. Ipse scilicet sanctus noster Cronanus inter choros Angelorum cum gaudio inenarrabili & suavissimis carminibus migravit ad Christum: Cui est honor & gloria cum Deo Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a S. Mochemoci Vitam dedimus 13 Martii; & Colgano annos ætatis, versu hibernico mendoso expressos sic corrigenti, ut velit quatuordecim supra centum legi, pro quatuordecim supra quadringentos, indulsimus pariter, ejusdem Sancti (qui moriente anno 569, S. Itha amita erat vicenarius) vitam prorogare usque ad an. 655, nunc autem tota illa Vita attentius considerata, cum nihil in ea occurrat seculo sexto posterius; judicamus verosimiliorem fore illam conjecturam, qua mendosus ille versus restituatur, legendo annos quatuordecim supra quadraginta, ut solum 55 annis Mochemocus vixerit, & obierit initio seculi septimi circa an. 605.

b Figenus Rex Momoniæ debuit floruisse post annum 600, siquidem filius ejus & successor Mœlmachus (de quo ad Vitam S. Fechini Colganus 20 Ianuarii) usque ad an. 660 vivendo pervenisset.

c Raith-becain, id est, Atrium Becani, inquit, auctor Vitæ S. Abbani 16 Martii, apud Colganum num. 21, dubitat autem in Annotat. 27, cui ex tribus SS. Becanis nomen suum locus hic debeat.

d Vrbs Episcopalis Conactiæ in Galowidia, nunc Clonefort, contermina Mumoniæ, ad Sinannum flumen, inter lacus Dergh & Ree.

e Cassel Regia civitas Mumoniæ, cujus ditio tunc etiam trans Senanum in Conactiam se extenderit.

DE SANCTO PAMPHILO,
EPISCOPO SVLMONENSI ET CORFINIENSI IN APRVTIO.

Sec. VII.

[Praefatio]

Pamphilus, Episcopus Sulmonensis & Corfiniensis, in Italia (S.)

Sancto Pamphilo cultum sacrum esse non solum in Italia, ubi fuit Episcopus, sed etiam in Germania Breviarium Caminense, [Mentio in Martyrologiis,] anno MDXXI Basileæ excusum, docet: in cujus Kalendario quia quidem ad hunc XXVIII Aprilis, S. Vitali sociatur, & nihil tamen in alterius Officio tamquam ad eum non pertinens præter Orationem proprium habet, eumdem censemus esse cum eo, quem Italiæ & Pelignis hic tribuimus. Vetusto Martyrologio Vltrajectensi in hæc verba inscribitur: Item Pamphili Episcopi & Confessoris: Additionibus Greveni: Pamphili Episcopi Corfinii. Martyrologio Romano: Corfinii in Pelignis S. Pamphili Episcopi Valvensis, caritate in pauperes & gratia miraculorum illustris: cujus corpus Sulmonæ conditum est. MS. Florario Sanctorum, Eodem die S. Pamphili Episcopi & Confessoris, tempore Arianæ perfidiæ. Floruit anno salutis DCLXXVII, sub Eugenio Papa, apud provinciam Balbonensem in civitate Salomensi. Eugenii nomen etjam in Vita MS. cœnobii Bodecensis extat. Econtra Officium & Vita Italice recens scripta, non alterius Pontificis quam Sergii I meminerunt, a quo ab anno DCLXXXVII usque ad DCCI, Ecclesiam regente admotus Episcopatui, apud quem accusatus, & sub quo mortuus fuerit. Sane Eugenius I anno DCLXXVII non vixit, sed viginti amplius annis ante jam obierat. Verum annus perperam notatus in Florario & cum indicato Pontificatu non conveniens, minus nos movet, ut propterea ab antiquiori auctoritate recedamus. Efficacius est, quod Eugenius iste solis sex mensibus Ecclesiæ præsederit. Vellem equidem scire quid Sulmonenses moverit ad Sergii Papæ nomen: nam si sola conjectura id factum absque certiori indicio temporis, manebit pro Eugenii Pontificatu, licet brevi, præsumptio; aut si mutandus Pontifex erit, malim Honorium substituere, cujus anno III, Christi DCXXXVII si Pamphilus floruisset & Romæ accusatus claruisset, unica sola littera corrigenda esset in Florario, L in X convertendo.

[2] [non Valvensis Episcopus in Hispania,] Contendunt Hispani popularem esse suum, & antequam in Italiam profectus fuit, in Valvensi Veteris Castiliæ oppido Episcopatum geßisse. Quam in rem Tamajus ad hunc diem ex recenti quodam MS. Martyrologio sequentia refert: In oppido Valvensi in Vaccæis S. Pamphilus ejusdem loci Episcopus, vir vita celebris & maxime in pauperes caritate conspicuus. Quibus similia habent Rodericus Carus & Bivarius, omnes Chronico Maximi nixi. In quo ad annum Christi CCCCLIX ista leguntur: Sub idem fere tempus S. Pamphilus, Valvensis in Vaccæis Hispaniæ citerioris populis Episcopus, profectus in Italiam, Corfinii & in Pelignis populis prædicat, largitate in pauperes & gloria præclarorum miraculorum illustris. Verum quam parum illud Chronicum genuinum sit, sæpe alibi ostendimus. Quisquis hæc illi inseruit, non aliud forte extra Hispaniam Valvense oppidum aut hujus nominis regionem noverat. Qua ignorantia & Bivarius lapsus fuit, recte idpropter correctus a Tamajo.

[3] [sed in Pelignis,] Illa Italiæ regio, in qua Sulmo & vestigia veteris Corfinii sunt, a Pelignis olim inhabitabatur: anno vero DCC sub dominatu Regum Longobardorum, ut in Italia illustrata Blondus auctor est, antiquato Pelignorum nomine in Comitatum erecta, Valva dici cœpta fuit. Cujus nominis ratio a Leandro Alberto in descriptione Italiæ hæc affertur: Tractus omnis Valva propterea dictus est, quod per paucissimas tantum angustias aditum præbeat, tamquam per ostia, quæ Latinis etiam Valvæ dicuntur: ideoque deperdito nomine Pelignorum, ager hic Valva, ex conditione situque suo, vocatur. Placuit itaque Romanæ Ecclesiæ ab hac regionis appellatione Episcopatum Ecclesiæ Sulmonensis & Corsiniensis Valvensem dicere, cujus in sanctis Conciliis frequentem esse mentionem Vghellus tom. 1. Italiæ Sacræ testatur: qui de Valvensi Episcopo sequentia addit: Episcopus duas habet Cathedrales ecclesias una in ipsa Sulmonensi civitate S. Pamphilo dicata; altera in silvis, ubi veteris Corfinii vestigia ingentesque ædificiorum ruinæ passim cernuntur, S. Pelino sacra: qui ibidem sub Juliano apostata, cum ejus oratione Marres templum corruisset, a templorum pontificibus durissime cæsus, atque octoginta & quinque vulneribus confossus, martyrii coronam promeruit die V Decembris, anno CCCLXII. Juncta deinde Sulmonensi Valvensis Ecclesia Episcopali dignitate condecorata est, aut paulo ante, aut Sergio I Pontifice sedente ad clavum. Constat autem ante annum DCC nostræ salutis harum Ecclesiarum simul junctarum Præsulem ad posteritatis memoriam non transiisse. Hæc Vghellus, a seipso tamen corrigendus quoad annum DCCVI circæ quem scribit Pamphilum a Sergio primo factum Episcopum: isto enim anno non modo non amplius vivebat Sergius, sed nec successor ejus Ioannes VI. Præponit ille quidem Pamphilo Clarentium anno DCLXXIX subscriptum Concilio sub Agathone Papa. Verum cum præter solum Palladium, anno CCCCXCIX in simili concilio sub Symmacho nominatum, nullos Sulmonenses aut Valvenses sciat nominare: imo usque ad seculum IX hiulca sit Episcoporum istorum succeßio; gratis videtur præsumi Pamphilum posteriorem fuisse Clarentio.

[4] Vt ut sit, Valvæ nomen, Hispanico oppido in Vaccæis atque in Italia Pelignorum regioni commune, Hispanis occasio fuit S. Pamphilum sibi & Hispaniæ vindicandi. [Officium de eo proprium.] Extat interim Officium proprium S. Pamphili approbatum a sacra Rituum Congregatione, & impressum Romæ anno MDCXXX; in quo nulla facta Hispanici Episcopatus mentione, S. Pamphilus Sulmone in Pelignis narus dicitur; cumque deinceps sacris litteris egregie instructus, divini verbi prædicatione ac vitæ exemplo Arianos expugnaret, Sulmonis & Corfinii Episcopus renuntiatus fuisse. Vghellus de anno Episcopatus ejus ita loquitur: S. Pamphilus Valvensis Episcopus, quem Sergius I Pontifex Maximus eidem præfecit Ecclesiæ, circa annum Domini DCCVI, ibidem caritate in pauperes & gratia miraculorum illustris obdormivit in Domino, XXVIII Aprilis. Cujus sacrum corpus in Cathedrali Sulmonensi quiescit, eidem Sancto dicata: cujus solenni ritu, tamquam ejusdem civitatis tutelaris Divi, festus dies celebratur. Vita ex supradicto Officio hæc est:

VITA
Ex Lectionibus officii proprii & MS. Italico.

Pamphilus, Episcopus Sulmonensis & Corfiniensis, in Italia (S.)

[1] [Natus Sulmone:] Pamphilus, Sulmone in Pelignis Catholicis parentibus natus, pueritiam per virtutum & doctrinæ rudimenta laudabili institutione traduxit. [ubi & Corfinii Episcopus constituitur,] Cumque deinceps sacris litteris egregie instructus, divini verbi prædicatione ac vitæ exemplo Arianos expugnaret; Sulmonis & Corfinii renuntiatus Episcopus, par habuit cum dignitate vitæ sanctitatis incrementum: quam assiduo orandi studio ac perenni corporis afflictatione constantissime retinens, præstanti in pauperes caritate cumulavit. Ex more namque ad mensam quotidie adhibitis sua bona plenissime erogabat. Cum vero solenne haberet Dominicis diebus singulis largiorem iis refectionem primo mane instruere; consueverat a media nocte divinis officiis vacare, ac Sacra facere non ultra ipsum diei exortum. Quapropter plerique civium rem inique æstimantes, illum Ariani ritus apud Pontificem Sergium criminantur. Eo nuntio permotus Pontifex, [accusatus apud Pontificem, Romam proficiscitur,] Deo eximiam sanctitatem sic probante, delectos viros mittit, qui Pamphilum conveniant, ac delati criminis reum inventum Romam deducant. Hos, ubi aderant, neque in eum quidquam præ summa veneratione auderent, rogat ultra Pamphilus se Pontifici sistant: apud quem Deo judicium suæ causæ addixerat.

[2] Quare una iter aggressis, divino consilio factum est, [in itinere lacte cervino sociorum sitim levat:] ut qui ineunte die, peractis de more Sacris, cum Pamphilo cibum capere detrectaverant, nullo postea suppetente commeatu, siti ac fame gravissime premerentur. Veniam igitur ab eo exposcentes, impense obsecrant, opem sibi in summo vitæ discrimine ferat. Qui vixdum preces effuderat, cum repente cervam, e propinqui montis vertice adventantem, videt: eaque vocata, tamquam arcano humanitatis sensu, ante ipsum procumbens, distenta lacte ubera demittit; quo ille expresso fatiscentium comitum & famem sedat & fidem uberrime alit. Urbem cum introissent, objectus forte est frequens populi conventus, ream adulterii feminam ad judices pertrahentis: quæ puerulum ex se natum gestans, Severi Presbyteri filium flagitiose fatebatur. Occurrit interim Pamphilus, atque hominis innocentia divinitus perspecta, infantem ipsum manibus exceptum, fide plenus, rem edicere jubet. [infantem adulteræ patrem suū prodere jubet:] Tum ille, quamquam vix triduo major, vocem explicat, & patrem sibi Clarium Præfectum non obscure pronuntiat.

[3] Facti tam insignis fama per urbem evulgata, uni sibi ignotus Pamphilus Pontificem humillime adit: [cælesti visione apud Pontificem se purgat.] ab eoque de intempestiva Sacrorum operatione interrogatus, defendendi spatium exorat usque ad ipsum Dominicum diem: quo, ut instituerat, ad preces diluculo exsurgens, canentium in cælo Angelorum choros, tamquam ad rei Divinæ solennia, una cum adstante Pontifice audit. Quamobrem miratus Sergius exploratam Pamphili sanctimoniam summis laudibus cumulat, eumque ad sacrum cultum ac pauperum opem muneribus auctum peramanter dimittit. Interea dum redit, obvium virum a dæmone correptum, manu imposita, incolumitati reddit. [energumenum liberat,] Mox Corfinium adveniens ipsos sui calumniatores, quos jam facti pœnituerat, maxima semper caritate prosecutus est. Tandem cum creditum sibi gregem ad omne Christianæ Religionis ac pietatis studium informasset; meritis plenus, e vita migravit IV Kalend. Majas. Et splendissima nube invectus, magno beatorum spirituum comitatu, [mortuus in cælum conscendere cōspicitur:] cælum conscendere palam ab omnibus visus est. Ejus corpus Sulmonem subinde deportatum in primarium templum, tum Deiparæ Virginis nomine, postea & ipsius Pamphili Deo dicatum, honorifice infertur. Idemque post centum ferme annos recens atque integrum inventum, sanguineis guttis miro spectaculo manavit. Piis vero populis eo confluentibus præclara semper divina virtute affulsere miracula, liberandis præcipue energumenis, ac serpentum noxis mirabiliter arcendis.

[4] Similem Vitam materiaque eamdem, verbis tamen fusiorem, & Italice scriptam, anno MDCXLI Neapoli P. Antonius Beatillus ad nos misit. In qua ad corpus ejus, [fons divinitus exoritur ad corpus,] cum prope Sulmonem consisteret, fons divinitus excitatus fuisse scribitur: annusque obitus ejus a Nativitate Christi DCC sub Sergio I Pontifice & Imperatore Flavio Iustiniano II consignatur; ac miracula post mortem, quæ in Officio tanguntur generatim, explicatius narrantur hoc modo: Sacrum S. Pamphili corpus, anno ab ejus obitu circiter centesimo, honestiore collocandum loco cum exhumaretur, integrum prorsus ac velut adhuc spirans repertum fuit: utque refossum apparuit, [quod 100 annis post mortem integrum reperitur,] odoris fragrantia totam diœcesim implevit. Inventum vero fuit alba casula indutum, opere antiquo & intertexto auro elaborata. In quam, cum ad publicam venerationem Episcopali sellæ fuisset impositum, tres e naribus guttas sanguinis misit. Quæ in hunc usque diem una cum dicta casula ac sandaliis, quibus in vita utebatur, servatæ, in mira veneratione & a corruptela integræ sunt. Ossa & sacra ejus lipsana, argenteæ partim statuæ, partim eleganti capsæ inclusa, die illi festo & quandocumque rebus civium expedit, publice exponuntur circumferunturque.

[5] [diœcesim Sulmonensem a siccitate liberat,] In vetusto quoque Ecclesiæ Sulmonensis codice memoriæ proditur, diœcesim illam non diu post, cum diuturna ac noxia herbis radicibusque arborum siccitate laborasset, hincque ingens annonæ caritas ac pestilentia oriretur; postulato S. Pamphili auxilio, repentinis ad satietatem imbribus rigatam fuisse. Fuisse etiam feminam Sulmonensem, [feminam a serpente,] quæ miserandum in modum a serpente, qui in consopitæ viscera se insinuaverat, vexata; nihil satius habuerit quam sepulcrum S. Pamphili visere, ibique postulata ejus ope malo remedium quærere. Quod & invenit: dormienti quippe apparens Sanctus serpentem e corpore retraxit, pretiosoque unguento delibutam, monens ut tantobeneficio gratiam referret, a somno ac ægritudine sanam consurgere jussit. Fuit ex eadem diœcesi mulier, Olorosa nomine, ex castello delle Cancri, quod dirutum modo est, oriunda. Hæc a malignis geniis insessa, [energumenam a dæmone.] per crebros exorcismos libertatem quærens, ab uno ceteris obstinatiore liberari omnino nequiit. Qui pertinaciæ causam rogatus, ab alio nemine præterquam S. Pamphilo expelli se posse respondit. Quare ad ejus sepulcrum adductam deserere jussus, ilico paruit, ac intolerabili cum fœtore foras per templi fenestras se proripuit.

ALIA VITA
Ex MSS. cœnobii Bodecensis.

Pamphilus, Episcopus Sulmonensis & Corfiniensis, in Italia (S.)

BHL Number: 6418

EX MS.

[1] Si actus & gesta Sanctorum memoriæ commendamus nostræ, non modicum utilitati nostræ prodesse credimus: nam qualiter ipsi pro Deo certarint, lectio nos utilis ædificat; & ne a via Dei desipiscamus, exemplis eorum castigat: sicque Deus in Sanctis suis mirabiliter glorificatur, & nostra infirmitas ne deficiat, [Episcopus constitutus,] sustentatur. Tempore Arianæ perfidiæ fuit in civitate Sulmonensis, Corfinii in provincia Balbensi, B. Pamphilus, Episcopus summæ sanctitatis, & fidei Catholicæ sublimitate præcipuus: qui diebus & noctibus Dei laudibus indesinenter intentus, numquam a bono opere inventus est otiosus; sed in jejuniis & orationibus, [piis operibus & liberalitati in pauperes vacat:] in hymnis & confessionibus, lectionibus & meditationibus Deum jugiter implorabat assiduus. Omnibus etiam supervenientibus pauperibus & peregrinis, si qua illi fuerant, caritatis officio fideliter ministrabat: ipse vero quotidianis diebus non nisi ad vesperam post refectionem omnium reficiebat. Die Dominica maturius aliquid circa mediam noctem exurgens, nocturnos hymnos explebat: sicque solenni sibi consuetudine, subsequenter ante lucanum tempus Missarum officia celebrabat. Primo vero diluculo consuetis eleemosynarum beneficiis insistens, ipse secum pauperes & indigentes caritatis refectione recreabat.

[2] Quibus operibus hostis antiquus invidens, quosdam ei ex suo Clero Presbyteros & Diaconos æmulos excitavit: [propter quæ perperam a Clero suo apud Pontificem accusatus,] qui & hæc non sana tantum intentione sufferent, sed etiam ad inimica & injusta murmurationis facta declinarent. Dicebant enim: Quomodo noster Episcopus agit talia? certe nec Catholicis, nec Arianis in hoc consentit: sed & omnibus aliarum civitatum Episcopis ubique constitutis in hac sua consuetudine multum contrarius existit. Nam omnes alii Episcopi tertia vel quarta hora Missas faciunt, nos vero cum hoc nostro Episcopo qualiter a canonica auctoritate discessimus? Hæc & alia inter se malignis cordibus ac labiis mussitabant, & beatum virum, cur hoc ageret, interrogare non præsumebant: sed conspirantes contra eum, Romanum Pontificem adierunt, & quasi novarum præsumptionum auctorem accusaverunt. Audiens hoc Romanus Pontifex, ignarus intentionis B. Pamphili, graviter ferebat; vocatisque pueris suis cubiculariis dicebat: Ite in civitatem Corfinium provinciæ Balbensis, & de Pamphilo Episcopo, si vera sint quæ dicuntur, inquirite: & ligatis manibus ejus ac nudatis pedibus huc ad sanctam Romanam Sedem adducite. [ab ejus ministris, quos liberaliter excipit,] At illi jussa complentes, præfatam civitatem adibant, & vesperascente jam sabbato, ad hospitium Episcopi velut hospites declinabant. Quos vir Domini Pamphilus benigne & mansuete suscipiens, in cellulam suam introduxit: & cum omni caritate refectionem eis parans, monastico more pedes illorum lavit: sed & exhortatoriis eos sermonibus ad exhibenda caritatis officia & divinæ legis mandata tenenda diligenter instruxit. Media autem nocte Dominica solito more consurgens, expletis Matutinarum solenniis, Missarum officia celebravit: & mane diluculo, hora fere prima, cum pauperibus & peregrinis, ut solitus erat, cibi vel potus refectionem percipiens, hospites qui vespere venerant, ut similiter agerent, invitavit. Cujus caritativæ benevolentiæ nolentes illi obedire, manifeste retulerunt omnia, propter quæ a Romano Pontifice fuerant missi. Respondit ad hæc B. Pamphilus Episcopus & dixit: Licet negligenter vivamus, Deo tamen significante causam adventus vestri præscivimus. Vos igitur quæ jussi estis perficite: vanamque & inanem lætitiam detractoribus meis, quamquam non diu duraturam, exhibete.

[3] [Romam ducitur,] Tunc legati Pontificis viri Dei intelligentes prudentiam, non ut jussum illis fuerat, sed commodius & absque molestia beatum virum secum duxerunt. Circa horam autem tertiam, B. Pamphilo psalmodiis & orationibus iter agente, cœperunt tædere & anxiari præ intolerabili sitis ardore. Accedentes vero ad eum dixerunt: Pater Episcope, miserere nostri, quia siti jam morimur: omnia enim ad cibum vel potum pertinentia, quæ in vasculis nostris reposuimus, evanuerunt; & necessitate coacti nihil penitus invenimus. Inobedientia nostra, qua tua jussa contempsimus, in tantum nos affligit, ut mortem potius imminentem timeamus, quam vitæ solatia speremus. Quibus auditis vir beatus, miseratione commotus, [quibus in via ad levandam sitim ex cerva lac exprimit,] ad solita orationis subsidia se convertit, & Dominum ut illorum misereretur oravit. Completa oratione videns cervam cum hinnulo suo velocissime campos transilientem, conversus ad eam dixit: Præcipio tibi, cerva, in nomine Domini, ut stes, & ab hoc loco non discedas. Mox ad viri Dei jussionem cerva substitit, & quasi domesticum animal ejus ad se accessu minime expavit. Tunc vir beatus, etiam in hoc facto benedicens Deum, accessit, & de ubere ejus lac tantum expressit, ut comitibus suis, præ sitis ariditate laborantibus, singulis singulos calices offerret; & ab imminenti necessitate, usque ad satietatem refectos, in nomine Domini liberaret. Illi vero super hoc viri Dei miraculo stupentes, mirabantur ad invicem, dicentes: Numquam nos vino aut aliquo cibo tam jucunde satiati sumus, quantum nunc de lactis hujus poculo, per servum Dei, sumus refecti. Vere parvissimus ille haustus plus nobis virium attulit, quam plena convivantium mensa potuerit.

[4] Beatus autem Pamphilus progressus cum eis itinere quo cœperant, [& Romam veniens adulteræ infantem prodere patrem jubet,] docebat eos viam veritatis & caritatis non deserere: sed ad ea, quæ pacis & justitiæ sunt, obedientes esse. Cumque pervenisset ad Romanæ urbis mœnia; ecce in platea civitatis mulier adultera trahebatur ad prætorium, puerum præ se ferens in ulnis, quarto die jam natum, cogenda fateri quo patre genuerit eum. Quæ dum violenter traheretur, clamavit dicens: Severus Presbyter me imprægnavit. Ad hanc ejus vocem quidam prona in malum cogitatione, ita esse, ut mulier dixerat, crediderunt. Quidam vero servum Dei criminis hujus reum esse contradixerunt. Tunc B. Pamphilus, audita populi contentione, dixit: Date mihi infantulum, & ego ab eo quæram, in nomine Christi, nomen patris sui. Quo statim allato, dixit ad eum: Adjuro te, infantule, per nomen Domini nostri Jesu Christi crucifixi, ut dicas mihi nomen patris tui. Respondit infans & coram omnibus dixit: Per nomen Domini nostri Jesu Christi crucifixi dico tibi, quia Severus Presbyter non est pater meus, sed Clarus hujus Romanæ urbis Præfectus. Ad hoc viri Dei miraculum omnis frequentia popularis obstupuit, & qualiter ad ejus jussionem tenerrimus ille infantulus locutus fuisset per totam urbem divulgatum est.

[5] [accusatione audita,] Collecta denique non modica multitudine populi, B. Pamphilus ob insolitam signi novitatem religiose rapitur, & usque in Lateranense palatium deductus, a Pontifice Romanæ Sedis cum honore suscipitur. Deo videlicet ita modificante, ut qui ad calumniam vocabatur, laudem & gloriam invenire mereretur. Romanus etenim Pontifex B. Pamphilum fraterna caritate salutavit, & mutuæ ejus allocutioni se participem lætus præbuit. Et cum sedissent, dixit ad eum: Frater & Coëpiscope Pamphile, Clerus Ecclesiæ tuæ apud nostram te auctoritatem accusat: & contra statuta nostra Dominicis diebus ante lucanum te Missas celebrare, sed & primo diluculo cibis ac potibus operam dare submurmurant. [silentio primum,] Ad quam Pontificis sententiam beatus vir Pamphilus modeste conticuit, nihilque turbidum, nihil jurgiosum respondit: ita ut Pontifex miraretur, cur ei ab Episcopo non responderetur. Postmodum vero B. Pamphilus dixit: Peccatorem me non excuso, nec statutis ecclesiasticis in tantum, ut debueram, hactenus me studuisse cognosco: intentionem tamen meam ille solus novit, ad quem omnis hominum conscientia recurrit. Unde quæso in proximam hanc Dominicam diem da mihi spatium, & ostendam tibi non falsum intentionis meæ indicium.

[6] Adveniente igitur nocte Dominicæ diei, primo gallorum cantu, [cælesti deinde visione se purgat.] B. Pamphilus more solito surrexit, & psallentium choros Angelorum cum eo Missas in cælo celebrantium audivit, vocatoque ad se Romano Pontifice dixit: Surge & exulta in Domino, ut consolari merearis ab eo, & cum Propheta dicas: Auditui meo dabis gaudium & lætitiam, & exultabunt ossa humiliata. [Ps. 50, 10] Ego enim solitum ordinem explevi jam, & psallentium choros Angelorum ac Missas in cælo celebrantium audivi. Jam ergo tempus est a nobis eas celebrari in terris, quoniam Angelicos Spiritus inchoasse cognovimus in cælis. Surrexit itaque Romanus Pontifex festinus, & arrectis auribus nihil eorum, quæ B. Pamphilus dixerat, audivit. Cui beatus Episcopus dixit: Erige te in digitos pedum tuorum & sta super pedes meos. At ille verbis ejus obediens, palmas & oculos in cælum extendit, & choros Angelorum Missas in cælestibus celebrantium audivit. Quibus auditis, prosternens se pedibus sancti Episcopi, dixit: Benedictus es, Frater & Coëpiscope Pamphile, qui meruisti voces Angelicas audire, & cælestibus hymnis ac mysteriis interesse: sed parce quæso & indulge mihi, quia contra te insipienter egi, & falsas adversum te accusationes audivi. Modo equidem te soli Deo vacasse cognovi, & apud eum intentionis tuæ oculum mundum esse percipio. B. Pamphilus respondit dicens: Tu positus es in Pontificio ad prædicandum & docendum verbum veritatis: in sapientia tua urbs munitur, & triticum Domini familiæ distribuitur. Quod igitur vanitati fallentium semel aurem adhibuisti non est mirum, si etiam ad tempus vanitati credidisti: sed ne in hoc scandalo permaneres, Deus te liberavit, & ea quæ sunt veritatis & justitiæ tibi revelavit. Tunc Pontifex, prosternens se ad pedes ejus, dixit: Veniam a te peto, Frater & Coëpiscope Pamphile. S. Pamphilus respōdit: Deus qui indulgentia vera est, indulgeat tibi peccata tua.

[7] [accepta a Pontifice munera in pauperes distribuit:] Cum ergo cogitaret ad propria remeare S. Pamphilus Episcopus, dixit ad eum Romanus Pontifex: Quæso te Frater, tolle aurum & argentum a me ad ministerium tuum, & regrediens ad civitatem tuam eos qui te acculaverunt trade tortoribus. Sanctus vero Pamphilus, rememorans sermonem nostri Domini Jesu Christi, dixit: Ego gloriam meam non quæro, est qui quærat & judicet: argentum & aurum non est mihi necessarium; sed fides, justitia, mansuetudo & eleemosyna, patientia, humilitas & oratio. [Ioan. 8, 50] Ne tamen oblationem caritatis tuæ despicere videar; quinque talenta a te accipiam, pro quibus tibi decem in conspectu Domini restituam. Acceptis itaque quinque talentis in auro & argento, rediit B. Pamphilus in civitatem suam: & quæ a Pontifice acceperat pauperibus, viduis, & orphanis ut fidelis minister distribuit: in tribulatione oppressis subveniendo, esurientes & sitientes reficiendo. Unde & Pontifici dixerat, reddam tibi decem talenta in conspectu Domini.

[8] Statim autem ut ad civitatem suam pervenit servus Dei Pamphilus; ecce homo dæmoniosus, [ad suos reversus energumenum liberat:] stridens dentibus occurrit ei: quem ille jussit comprehendi & sibi adduci, positisque manibus super eum, facto signaculo Crucis, oravit dicens: Domine Jesu Christe, qui ejecisti legionem spirituum immundorum ab homine, & mittens in porcos projecisti eos per præceps in mare; exaudi me servum tuum orantem ad te, & expelle de homine isto spiritum immundum, & projice illum in mare: ut non habeat potestatem in creatura, quæ ad imaginem tuam facta est. Ad hanc vocem viri Dei dæmon exivit, & sanæ mentis hominem reliquit. Post hæc B. Pamphilus Episcopus resedit in Sella sua, prudens sicut serpens, & simplex sicut columba: prudens ad omne bonum, simplex ad omne malum.

[9] Presbyteri vero ac Diacones, omnisque Clerus & judices civitatis illius, [& roganti Clero injuriam condonat:] qui adversus hominem Dei mala cogitaverant, audientes omnia, quæ de eo a Pontifice Romanæ urbis * Eugenio facta fuerant, exhorruerunt. Et convenientes in unum prostraverunt se ad pedes ejus atque dixerunt: Domine & Pater beatissime, parce nobis, veniam petentibus a te. Respondit S. Pamphilus dicens: Euangelica nos sententia roborat, quæ dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. [Matt. 5, 10, Ibid. 11, 1] Et beati estis cum maledixerint vobis homines & persecuti vos fuerint, & dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me: gaudete in illa die & exultate, ecce enim merces vestra multa est in cælis. Ego utinam dignus fuissem ad martyrium pervenire sicut Martyres Christi; qui tradiderunt corpora sua propter Deum ad supplicia & meruerunt habere coronas perpetuas. Vos me ad supplicia tradere voluistis, sed non potuistis; quia Dominus Deus pro me restitit vobis. At illi omnes cum clamore & fletu dixerunt: Pater Sancte, veniam petimus a te: indulge quod inique egimus contra te. Dicit eis B. Pamphilus Episcopus: Dominus noster Jesus Christus, pro salute hominum in cruce moriturus, etiam pro Judæis se persequentibus exoravit, nobisque ut pro inimicis nostris oremus exemplum reliquit: in Oratione etiam Dominica admonuit, ut dimittamus nostris debitoribus, sicut nobis debita nostra dimitti rogamus. Ergo hoc præcepto divino commoniti, Fratres carissimi, rogamus Deum pro vobis; ut dimittat vobis hoc, quod in me male egistis, & insuper omnia vestra peccata, & perducat vos cum gaudio ad vitam æternam. Cumque dixissent omnes, Amen, reversi sunt mox cum gaudio ad domos suas, admirantes super patientia & doctrina beatissimi viri.

[10] Sanctus vero Pamphilus, more prudentissimæ apis virtutum favos colligens, in Episcopatu suo bono senio consenuit, plebique sibi commissæ miraculis & documentis excellentissimus effulsit, nihil omnino de ante consuetis bonis operibus prætermittens; sed plura prioribus addens, in jejuniis & orationibus corpus macerabat, finemque vitæ suæ felici cum gaudio ac vitæ æternæ desiderio expectabat. Appropinquante ergo tempore migrationis suæ de hoc seculo ad Deum, [moriturus, suos Sanctis monitis instruit,] fecit ad se venire Sacerdotes & omnem Ordinem Clericorum ac turbam laicorum; docuitque eos viam veritatis, ita incipiens: Audite filii verba mea & auribus percipite sermones meos: agite opera justitiæ, & a via caritatis & pacis non declinate: si enim permanseritis in fide & pace, veritate atque caritate; sine dubio poteritis ad regna cælorum pervenire. Si autem schismata & errores hæreticorum vos dilaceraverint, & ingruentia vitiorum mala corruperint; ferocis lupi, id est diaboli, faucibus patebitis, & inferni tenebras non evadetis. Tunc interrogatus ab eis sermonibus multis, ostendit eis viam veritatis: sed & de secretis eorum & futuris rebus multa propalavit ad correctionem & instructionem tam futurorum quam præsentium. [arcana & futura indicat:] His auditis prostraverunt se omnes ad terram, petentes ab eo gratiam & absolutionis veniam: at ille, oculis & manibus in cælum extensis, omnes eos benedixit, omnibusque veniam a Christo expetiit. Quo facto omnes a terra surrexerunt cum lacrymis, & osculati sunt eum genibus flexis. Stantibus autem omnibus filiis Ecclesiæ coram eo, iterum oravit ad Dominum & dixit: Deus qui dispersa congregas & congregata conservas, auge fidem & intellectum fidelium tuorum; & disperge a nobis insidiatorem angelum, & aggrega nos cum sanctis Angelis in regno tuo. Mitte mihi nunc Domine sanctum Angelum tuum, qui suscipiat animam meam, & perducat in paradisum: ubi cum Sanctis tuis requiem æternam cum gaudio percipiat. [dum moritur, domus mira nube involuta cælesti odore fragrat:] Finita hac oratione, superiora domus illius, in qua Sanctus Domini jacebat, nubes candida obruit & claritas magna circumfulsit: atque omnes qui aderant odor inæstimabilis fragrantiæ perfudit: sicque beatissimus Pontifex & Deo dilectus Pamphilus, glorioso fine beatam animam emittens, expiravit. Omnibus itaque, qui aderant, & qui postea adveniebant, tanta in ejus obitu jucunditas & lætitia facta est, ut ad suscipiendam ejus animam multitudinem Angelorum nullus adesse dubitaret. Tunc Sacerdotes cum Clero totius civitatis, nec non aliarum urbium viri Religiosi convenientes, Sanctum corpus dignis exequiarum obsequiis curaverunt, & ad custodiendum illud divisis inter se noctis excubiis vigilaverunt. Ita ut Clerus civitatis Corfinii vigiliam primam, & Clerus Sulmonensis urbis servaret secundam vigiliam. [Sulmonenses corpus ad Vrbem suam avehunt,] In qua vicissitudine nutu Dei, ut credimus, Corfinienses somno gravi obdormierunt, & Sulmonenses cum suis qui aderant sancti viri corpus rapuerunt, & in civitatem suam perduxerunt. Dum vero in via paululum lassi subsisterent, & aquam sitibundi quærerent; ecce subito fons limpidissimus emanavit, & servitores beatissimi viri exequiis recreavit. Cumque in progressu itineris ad locum quemdam, qui Busci nominatur, propinquum portæ civitatis Sulmonensis pervenirent; tanti ponderis effectum est corpus Sanctum, ut portantes illud de loco nequaquam efferre potuerint. [apud quam immobile factum extructo templo honoratur.] Facta autem oratione ab omnibus qui aderant, accesserunt, & nequaquam illud movere potuerunt. Deo igitur ita prædestinante corpus S. Pamphili Episcopi in eodem loco sepelierunt: & templum ornatum ac spatiosum, in honorem Domini nostri Jesu Christi & B. Pamphili Episcopi & Confessoris, supra corpus ipsius struxerunt: ubi in ejus natalitio ad laudem & gloriam nominis Christi multitudo populi accurrit, & crebra beneficia sanitatum ibi percipit. Nam ad tumbam sancti corporis ægri veniunt & sanantur, & a dæmonibus obsessi liberantur. Celebratur vero natalis B. Pamphili Episcopi IV Kalend. Maji, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[Annotatum]/center>

* al. Sergio

DE SANCTO PRVDENTIO,
EPISCOPO TVRIASONENSI IN ARRAGONIA.

[Commentarius]

Prudentius, Episcopus Turiassonensis, in Aragonia (S.)

BHL Number: 6983, 6981

EX MSS.

CAPUT I.
Ætas S. Prudentii discussa, & certamen Cisterciensium montis Laturci ac Nagerensium de ejus corpore.

Turiaso, vulgo Taraçona, urbs est Aragoniæ, qua Castellam ac Navarram terminat, septem Calagurri & undecim passuum millibus Cæsaraugusta dißita; antiqua Episcopali Sede nobilis, [S. Prudentius Episcopus Turiasonensis,] quam insedisse S. Prudentium, quem hic damus, testantur ejus Acta & Breviarium Cæsaraugustanum excusum anno MDXLI in Officio. Ab aliis interim ejusdem nominis non satis distinctus, in varia multumque discrepantia tempora a scriptoribus conjicitur. [cum aliis ejusdem nominis idem putatus;] Eumdem cum illo Prudentio, qui S. Encratidis Cæsaraugustanæ Virginis ac Martyris corpus tumulavit, Alphonsus Venerus, Vasæus, Baronius, Mariana & quidam eos secuti recentiores faciunt: cum illo, qui hymnos & sacra poëmata scripsit, Bernardus Lucensis, [a quibusdam ad an. 300 & 390,] Taraffa, Ferrarius, Trugillo: ideoque ut tempora rebus respondeant,illi eum ad annum CCC ac imperium Diocletiani, hi ad CCCXC referunt: Sanctorus & Marietta ad annum MCXXVI: Tamayus cum Bivario ex Chronico Maximi ad DLXX. [ab aliis ad an. 570 & 1120 refertur,] Yepez denique inter annum DCC & DCCCC collocat. In tanta aßignandæ ætatis varietate hoc saltem est certum, S. Prudentium vivendo annum Domini DCCCXLVIanteceßisse. Constat id ex facto Ramiri Castellæ Regis; qui parta circa istum annum, ut Marianæ ac aliis placet, de Saracenis victoria, Deo pro accepto beneficio gratum se probaturus, fusa ad S. Prudentii corpus prece, cœnobium, [vixit saltem ante annū 846:] in quo conditum illud jacet,fundis quibusdam auxit. Rem vetus admodum ejusdem cœnobii Ms. ita narrat: Conserto prælio Saraceni gladiis terga dederunt, & ex eis fere septuaginta millia ceciderunt. In quo bello B. Jacobus in equo albo vexillum album bajulans fertur apparuisse: & ex tunc inolevit dici in bellis, Deus adjuva me & B. Jacobe. Ex tunc etiam vota & donaria ei in aliquibus locis persolvuntur. Tunc Rex Ramirus in ecclesiam B. Vincentii intravit, ubi corpus B. Prudentii quiescit: ibi Domini crucem oravit; & lætus effectus de victoria, B. Prudentio adjacentes terras tribuit & concessit. Hæc ibi. In eadem circiter tempora & illa conspirant, quæ ex afferendis mox tabulis referemus: ex quibus hoc iterum constabit S. Prudentium migrasse e vita ante annum DCCCCL.

[2] Demortui corpus in spelunca ad radicem montis Laturci, secundo a Iuliobriga lapide, [corpus ad montem Laturci humatum,] ad fines Castellæ Veteris conditum fuit: ubi deinde ecclesia S. Vincentio ædificata, titulum postea S. Prudentii assumpsit; migraruntque eo in vetus cœnobium, quod Canonicorum antea erat, Cistercienses anno MCLXXXI, ex monasterio de Sacra-mœnia filiationis Morimundensis. Iuliobriga Burgos versus euntibus quinque circiter passuum millibus distans inde Nagera vulgo Najara occurrit: cujus loci incolis cum vicinis Laturcensibus vetus & acre admodum, de S. Prudentii corpore, certamen est: & quia rationum momenta utrisque fere paria sunt, [inde ad se delatum probant Nagarenses,] eas ad Lectoris judicium apponere hic visum fuit. Nagerenses corpus ad se translatum probant ex veteri epitaphio, in S. Prudentii tumulo invento, quod inauratæ ex ære laminæ insculptum hujusmodi est:

Inclytus Antistes Prudentius hic requiescit:
Quo Calagurra viget, per quem Trasona nitescit. [ex veteri epitaphio,]
Ecclesiæ fidei morumque dedit documenta,
Per quem perpetuæ vitæ capit emolumenta.
Hunc Rex Garsias huc attulit atque locavit;
Hanc quia basilicam sumptu proprio fabricavit.

Hanc autem translationem ad annum circiter MLII referunt, idque ex ipsius Garsiæ Regis Navarræ tabulis, quibus apud Yepez tom. 6. Annalium Benedictinorum, de fundatione Nagerensis cœnobii loquentibus, iste annus subscriptus est.

[3] Tuentur se præterea Episcoporum quorumdam diplomatis, in quibus apertißima corporis apud Nagerenses quiescentis mentio est: primum Cerebruni Archiepiscopi Toletani, exaratum anno MCLXXV, [ex diplomate Cerebruni Archiepiscopi Toletani,] hujusmodi est: Hinc est quod Fraternitatem vestram attentius commonemus in Domino, atque in peccatorum vestrorum remissionem vobis injungimus: quatenus de facultatibus, a Deo vobis collatis, ecclesiæ S. Mariæ de Naxara libenti animo largiamini; in qua, sicut multorum relatione audivimus, Omnipotens Deus per intercessionem Beatissimæ Matris suæ & B. Prudentii Episcopi & Confessoris, cujus corpus in præfata requiescit ecclesia, multa miracula quotidie operatur &c. Huic alterum Asnari Episcopi Calagurritani, anno MCCXLVI in hæc verba conscriptum, [item Asnari,] addunt: Cum igitur arca argentea, in qua corpus beatissimi Prudentii Confessoris reconditum veneratur, in ecclesia S. Mariæ de Naxara, sit vetustate consumpta, ut videatur reparatione non modica indigere; & ad hoc & ad alia, quæ ad venerationem dicti pretiosissimi corporis competunt, propriæ non suppetant facultates; universitatem vestram monemus &c. Tertium denique est huic proximi Bibiani, [& Bibiani Episcoporū-Calagurræ:] Episcopi item Calagurritani, diploma, in quo, venientibus quotannis ad S. Prudentii translationem celebrandam quadraginta dierum indulgentiam largiens, in hæc verba loquitur: Audiendo anno MCCLXVII miracula & gratias, quæ Deus operatur ad corpus S. Prudentii, quod quiescit in monasterio S. Mariæ de Naxara &c. Yepez in Appendice ad tom. 6. [ex tabulis ann. 1533 & 1602,] Annalium tabulas affert, a publicis Nagerensium scribis signatas; in quibus Ioannes Gutierez dicti cœnobii Abbas, coram Abbatibus pluribus aliisque spectantißimis viris, anno MDCII S. Prudentii corpus, mutilum capite, ex veteri arca in novam transtulisse argenteam dicitur, una cum dicta lamina, complectente sepulcrales versus, testes translationis a Garsia factæ. Idem factum fuisse anno MDXXXIII, [quando sine capite spectatū fuit,] XX die Aprilis Yepez ex publicis item tabulis, centuria 6 cap. 8 auctor est, & spectasse tunc laminam cum non integro, ut alias, corpore Ducem Nagerensem Antonium Manriquez, Ioannam de Cardona ejus conjugem, Abbatem Didacum de Liziniana & totum Conventum. His, ad propugnandos Nagerenses, vetus dicti cœnobii Breviarium ab Yepez adjicitur, quod etiam translati eo corporis fidem sic facit: [& ex Nagerensis cœnobii Breviario.] Post multum vero temporis ejusdem sanctissimi Prudentii corpus, cum aliorum Sanctorum plurimorum Reliquiis, translatum est, videlicet Pelagii ejusdem discipuli, gloriosissimi Vincentii Martyris. Digno honore translati sunt a Rege Garçia, qui hoc regale monasterium Najarense ædificavit, in honore Domini nostri Jesu Christi & Beatissimæ Virginis Mariæ atque sanctissimi Prudentii.

[4] [Laturcenses contra corpus apud se mansisse sustinent,] Atque hæc sunt ex quibus S. Prudentium sibi Nagerenses vindicant: addenda jam sunt ea quæ Cisterciensibus montis Laturci patrocinantur. Illa autem nihilo inferioris fidei testimonia sunt, partim ex Regum collecta diplomatis, partim aliunde asserta. Fuisse apud Laturcenses S. Prudentii corpus anno DCCCCL ex sequentibus Abdicæ Abbatis tabulis anno eodem in hæc verba scriptis constat: [ex tabulis Abdioæ Abbatis an. 950,] Abdica Abba obtulit monasterium S. Prudentii Abbati Albeldæ timore Saracenorum. Sub nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, ego Abdica Abba, cum Fratribus meis Christophoro, Fortunio, Sarracino, Dato, Stephano, Rapinato, prompta mente & toto corde, tibi Patri spirituali Dulquito & Fratribus, tecum in amore Christi Albeldæ in cœnobio S. Martini morantibus, contradimus animas nostras, simulque corpora, ut adipiscamur præmia poli. Nos enim supra nominati ecclesiam S. Vincentii & Domini Prudentii, ubi quiescit corpus ejus venerabile, quæ sita est ad radicem montis Laturcii, nutu Dei omnipotentis collatam habuimus & sancitam cum suis adjacentiis, terris, vineis, hortis: ita & hæreditatem Petri Presbyteri, qui fuit collega nostrum vivens demumque obiit. Votum hoc nostrum firmitatem obtineat in ævo. Facta charta ad Hibericum fluvium, æra DCCCCLXXXVIII. Hæc ibi.

[5] Idem corpus apud Laturcenses anno MLXV & sequenti etiam quievisse geminum annorum istorum diploma testatum facit. In priore Sanctius Navarræ Rex ita loquitur: [& diplomatis Sanctii Regis an. 1065,] In nomine sanctæ Trinitatis. Hæc est charta donationis, quam ego Sanctius Dei gratia Rex facio, pro remedio animæ meæ & parentum meorum. Dono Deo & Ecclesiæ S. Prudentii, ubi corpus ejus requiescit, monasterium S. Augustini juxta Naldam cum suis terris, & monasterium S. Saturnini de Pavia cum sua villa &c. ut serviant inde Deo & B. Prudentio per cuncta secula. Facta charta donationis in Nagera æra MCIII, regnante Domino nostro Jesu Christo, & sub ejus imperio ego Sanctius Dei gratia Rex in Nagera & Pampilona &c. In altero vero idem in hæc verba: Ego Sanctius, gratia Dei Rex, jussi fieri hanc chartulam. Denique placuit mihi, ut concederem donum aliquod illi cœnobio S. Prudentii, in loco qui vocatur Laturce, eo quod ibi requiescit corpus Beatissimi viri Prudentii Pontificis: & concedo sibi decimas de valle Arnedo &c.

[6] [aliisque an. 1145,] De anno MCXLV tabulæ Alphonsi permutantis quædam cum S. Prudentii cœnobio idem probant: Cambio, inquit, vobiscum Abbate Martino & Conventu S. Prudentii, existente prope Clavigium, ubi corpus prænominati S. Prudentii quiescit, illam villam quæ dicitur Langunilla &c. Facta charta Toleti æra MCLXXXIII. De anno item MCLXXXI, ex privilegio quodam Didaci Ximenii, Domini de los Cameros, æra MCCXIX exarato, [atque 1181,] constat: in quo De cetero, inquit, volumus quod Abbatia & Conventus (sub Ordine scilicet Cisterciensi) constituatur, ubi corpus S. Prudentii quiescere creditur &c. Visitur in dicto templo ejusdem Didaci epitaphium, anno illic MCLXXXVI tumulati. [denique ex solutione obsidionis Lucroniensium an. 1521,] De anno tandem MDXXI vicini Lucronienses testantur; qui per id tempus, invocato S. Prudentii auxilio, obsidione Gallorum soluti, quotannis XI Iunii ad memoratum cœnobium cum recordatione accepti beneficii solenniter supplicatum veniunt. Quo tempore & hoc mirabile accidit: quod cum metu Gallorum corpus jumento impositum alio avehendum esset, moveri illud loco non potuerit. Rem gestam Manriquez in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1181 ita narrat: Gallis eo anno obsidentibus Juliobrigam & per circuitum agros devastantibus, Prudentianis monachis res in arcto fuit. Abbas, qui tunc Bernardus dicebatur de Valle-Oleti, pretioso corpori quam sibi & suis præcavens, ad ulteriora statuit deportare, eo securius a Gallorum incursibus servandum quo remotius. Imponi jubet equo sacrum pignus, ut quo vectore venerat exiret. Tum comitantibus monachis, [quando alio devehenda capsa immobilis perstitit:] progressum ventumque ad fines sacræ domus. Res mira & stupenda, licet non nova! Vixdum equus eos terminos attigerat, & ecce tumens ac sudore madens totis artubus, stetit immobilis ictibus ferientium, nec nisi reduci gressus nec motus fuit. Restitutum est corpus suo antro. Unde Juliobrigam cominus custodiens, nullius sibi custodiæ agens obsidionem dissolvit, atque ipsa die XXVIII Aprilis sibi sacra fugavit Gallos, copiis imminutos & duce orphanos. Id Locronienses acceptum a sancto Præsule recolere quotannis promiserunt, ad sacrum corpus excubias peracturi. A cujus voti devota redditione, non loci intercapedine, ad octo millia fere passuum protensa, non intemperie aëris, non ullis aliis obstantiis retardantur. His Bivarius in Commentariis ad Chronicon Dextri addit, Adrianum VI, in diplomate eodem anno XXIII Iulii exarato, dicere, se pro ossiculo S. Prudentii, quod a monachis monasterii Laturcensis acceperat, ubi corpus ejus sanctum requiescit, mittere ad eos S. Joannis Baptistæ articulum manus.

[7] [verosimiliter apud utrosque pars est.] Manriquez tom. 3. Annalium Cisterciensium, utrorumque a nobis allatorum testimoniorum expendens momenta, S. Prudentii corpus partim Nagerensibus partim Laturcensibus attribuit; his tamen portionem potißimam, osse dumtaxat aliquo Nagerensibus concesso. Idem supra citatus Yepez facit, sed Nagerensibus toto pene corpore attributo, solum cum paucis oßiculis caput Laturcensibus relinquens. Et ita forte res se habet, ut inter utrosque divisum sit sacrum corpus: dumque testimonia corpus esse utrobique ajunt, corpus non pro toto corpore sed pro parte accipiendum sit: idque usitatum fuisse alias, Baronius, ad an. 761 de translatione corporis S. Stephani Papæ agens, his verbis asserit: Quod autem in cœmeterio Calixti æque corpus S. Stephani Papæ & Martyris positum adhuc dicatur, inde id provenire putatur, quod sicut in aliis fieri consuevit, cum transferri solerent sacra Sanctorum corpora, pars aliqua in loco priori relinqui soleret.

CAPUT II.
Acta S. Prudentii fabulosa, ex quibus recentior quidam ejusdem nominis Episcopus Turiasonensis producitur.

[8] [Bivarius cum Tamayo alterum admittit,] Vltra tamen cum Tamayo Bivarius progreditur, cui citata testimonia tantum in Commentariis suis pondus faciunt, ut duos propterea hoc nomine Turiasonensis Ecclesiæ Sanctos fuisse Episcopos sustineat. Dum enim testimonia illa omnino irrefragabilia esse credit, ut nec in partem alterutram iis contradicere, nec quocumque alio modo conciliare se posse confidat, præcipuum in iis ita sentiendi robur ac patrocintum ponit: quamquam nec ad tuendam opinionem rationibus aliis destitui se putet. Statuens enim primo, id quod extra controversiam est, S. Prudentium, de quo hic agimus, vivendo annum Christi octingentesimum anteceßisse; Actis ejus ait immisceri quædam, quæ perperam illi attributa, [ob quædam Actis admixta ad tempora Alphonsi 8 spectantia,] annos ætate ejus multo posteriores respiciant; adeoque & Prudentium quemdam alium, Episcopum item Turiasonensem. Ea vero quæ dictis Actis permiscentur sunt, primum Alphonsus Rex Aragoniæ, ille, ut ait, qui longis felicibusque bellis Saracenorum domitor, plurimas Hispaniæ urbes ab eorum jugo recepit, & e vivis exceßit anno MCXXXIV: deinde fatalis imprecatio, ipso demortuo, a S. Prudentio facta Garrayensi urbi, quæ diœcesis erat Turiasonensis. Quæ ut studiosus veri Lector recte dijudicet, integram fabulam hic apponere fuit visum; ita habet:

[9] Memoriæ traditum est miraculum quod Dominus fecerit sub signaculo a S. Prudentio Episcopo. Tempore namque ipsius, Aragonēsis Rex Ildephonsus, volens equitare supra Saracenos, [in quibus narratur civibus Garrayensibus ad bellum cum Alphonso profectis,] regali edicto præcepit, ut singuli viri de singulis domibus eum contra hostes fidei sequerentur; & qui ab exercitu remaneret aliqua occasione, nisi amore Regis, ipsius offensam vehementer incurreret. Instante die assignato omnes secuti sunt exercitum, tam milites quam rustica gens, propter jusjurandum & timorem Regis. In provincia B. Prudentii, infra regnum præfati Regis, erat quoddam castellum, super ripam Dorii, habens nomen Garraya: oppidum, inquam, amœnis locis situm, pratis virentibus septum, aquis salubribus, locis fœcundis. Ex una parte alveus Dorii, ex alia parte flumina Terus & Terregronius, & ex parte Orientis aqua rivi Nebularum: isti quatuor amnes supradicti abundanter pisces educant. Ut præfati sumus fere omnes viri istius castelli secuti sunt exercitum Regis, mulieres & filii in domibus remanserunt. [oppidi Sacerdotes cū eorum conjugibus maritali more consuevisse,] In ipso castro erant Sacerdotes non pauci, qui plus diligebant mundum & lubrica mundi quam servare fidem Catholicam & mandata Dei. Aragonensis Rex tam longo tempore cum exercitu suo in Saracenos exercitando extitit, quod filii, relicti a patribus lactantes ad matrum ubera, juvenes crescendo adulti, in finibus Saracenorum genitores suos scrutarentur. Interea antiquissimus hostis, qui semper conatur decipere hominem mortalem, sic decepit Sacerdotes istius castri, quod turpi & illicito amore succensi, virorum illorum conjuges in propriis domibus reciperent; ipsique legis transgressores digni odio, indigni Sacerdotio, cum eis impudenter & publice conversarentur. Quid plura? contigit multis mulieribus illis, quod de viris non suis & de nefandis Presbyteris filios procrearent.

[10] Transacto tempore Rex Aragoniæ, [& revertentes a victoria maritos civitate prohibuisse,] cum magna victoria & gloria, cum Saracenis vinculatis, cum equitibus & spoliis gratanter reversus est ad propria. Viri ergo Garrayenses, revertentes ad propria, viatoribus obviaverunt: Salvete, obviantibus dixerunt; interrogantes eos de continentia & statu Garrayæ, quomodo se haberent uxores & filii eorum. Qui eos pacifice atque castigando monentes nuntiaverunt; quomodo Garrayenses Sacerdotes & laici filii Sacerdotum muniverant castellum Garrayæ, & quomodo Sacerdotes dormiebant cum mulieribus eorum. Qui dolentes cum magna amaritudine consilium inierunt, quomodo agerent & qualiter alloquerentur. Unus ex iis, qui honorabilior aliis erat, coram omnibus consilium dedit, ut pacifice venirent ad portas castri. At illi qui intus erant, omnes communiter cum armis bellicis eos refugarunt, plagas imponendo atque occidendo, usque ad unum montem Moncayo nuncupatum, qui in latere montis Tygnos adjacet. Inde Garrayenses ad castrum revertentes, die ac nocte se & oppidum curiose custodierunt. Supradicti viri electi, in monte Moncayo manentes, murum atque castellum excisis lapidibus construxerunt; & omnibus diebus armata manu ad castellum de Garraya equitantes, vicissimque præliantes, multi ruere ex utraque parte.

[11] Inter hæc mortuus est Rex Aragoniæ, & dissensio in regno auctore diabolo plures annos perduravit: [mortuo interea Rege Prudentiū frustra de pace laborasse,] & nemo, neque Episcopus nec Abbas, concordiam immittere potuit inter eos, pessime per partes diversas dissidentes. Dissensio ista erat in provincia & Episcopatu B. Prudentii; qui multoties voluit pacem firmare, sed eorum sævitiam non potuit revocare. Et evenit ut Apostolica jussione omnes ad Concilium Bituricense Archiepiscopi atque Episcopi devenirent. Archiepiscopus Toletanus atque Episcopi suæ provinciæ paraverunt iter: [& Episcopos sequestros adhibuisse,] & de die hospitando apud Prudentium Tyrasonensem Episcopum, ut præsciret fecerunt. Qui nimio gaudio prægaudens, paravit domos suas honorifice, & eos cum magna devotione & piissimis amplexibus admisit. [Matt. 4, 4] Et quia sæpius legerat verba Domini in Euangelio dicentis: Non in solo pane vivit homo, post ciborum refectiones animas etiam reficere cupiens sermonibus, prælibatis Archiepiscopo & Episcopis narravit, quomodo hostis fallax & perfidus maleficum spiritum Garrayensibus inspirasset. Quo dicto exortis fletibus eos rogavit, illuc simul proficisci, ut suis monitionibus præfatæ plebis discordiæ finem imponerent. Ipsi vero libenti animo consentientes, se obedire ad hoc, hilari voluntate promiserunt.

[12] Altera autem die Archiepiscopus Toletanus & septem Episcopi ad castellum Garrayæ devenerunt, volentes inter viros exules, & eos qui habitabant in terra Garrayæ pacem immittere. Assidue itaque & propensius quatuor dies sancti Patres, pacem & concordiam eis precantes, nihil efficere potuerunt. Sacerdotes namque pleni iniquitate & simul alii habitantes in castello, optantes ut Episcopi absque honore recessissent, consiliantes inter se, præceperunt carnificibus, [quibus impit pro ferina felium carnes ven di fecerint;] ut in abscondito occiderent pingues catulos & catos, & quasi ad vendendum aptarent, capita eorum & pedes in foveis absconderent, & ubi consueverant tenere carnes ad vendendū in foro, ibi aperte in quinta feria ostenderent. Aliæ nullæ carnes suillæ & bovinæ nec ullarum avium nec bestiarum isto die in castello apparent, ut cum mancipia Episcoporum carnes venirent emere, alias non invenirent. Qui interrogaverunt carnifices, quæ essent illæ carnes; lanistæ vero asseruerunt cum juramento quod carnes illæ essent e montanis, utiliores, pinguiores suavioresque carnibus aliarum bestiarum ad vescendum, assasque tantum igni eas & pipere conditas oportebat comedere. Emerunt autem ministri carnes, & præparaverunt illas ignari, dominisque suis apposuerunt super mensam. Toletano Archiepiscopo Benedicite incipiente, [hæ vero in mensam illatæcum voces edidissent,] aliis simul inchoantibus, B. Prudentio deferentes sancti Patres ei innuerunt ut manum levaret & apposita benediceret. Post benedictionem continuo catuli & cati assati per totam mensam voce propria grunnierunt. Archiepiscopus itaque & Episcopi nimio terrore perterriti equos petierunt & cum festinatione fugerunt. Ita vero recedentes Serram-Albam ascenderunt, quæ supereminens est & altior aliis montibus. Itaque B. Prudentius rogavit Archiepiscopum & Episcopos, ut specialia vestimenta quasi ad celebrandum sacrificium induerent, [diris devotos Garrayenses a pediculis consumptos esse.] & cum eo simul maledicerent nefandos habitatores Garrayæ. Ipse vero auctoritate Dei fultus maledixit Garrayam cum universis habitatoribus suis, simulque Archiepiscopus & alii septem Patres cum ipso. Illico facta maledictione, cecidit super sceleratos Garrayenses quoddam genus pediculorum, qui apud Hispanos Garrapatæ nuncupantur, & canes & catos mordere solent; ut vel in eo cælestis vindicta sui sceleris eniteret, atque omnes a majore ad minorem laceratione & percussione pediculorum mortui sunt. Ex tunc castellum istud inhabitabile est usque in hodiernum diem. Hæc miracula & multa alia fecit Deus per B. Prudentium Episcopum.

[13] His, quæ sola totam recentius asserti Prudentii Vitam & Acta absolvunt, [Aliæ Bivarit rationes,] alia quædam addit Bivarius, distinctum ab eo quem hic damus Prudentium item probatura. In illis est discrepantia festi, & alius apud Laturcenses Sancto, de quo certant, dies sacer, alius apud Nagerenses; apud hos Dominicus ultimus Maji, apud illos vigesimus nonus Aprilis: duorum deinde, in eamdem ante se sententiam quodammodo euntium testimonium: primum Floriani Ocampo, qui lib. 1. c. 6 Garrayam inter alias urbes describens: Garraya, inquit, locus ad Soriæ fines, [Ocampi præcipue,] vel eo imprimis nobilis, quod superioribus temporibus Sedes Episcopalis fuit: inter complures vero ejus Episcopos nemo, ut suo postea dicemus loco, perinde illustris ac S. Prudentius fuit. Alterum Iuliani Petri, quem recentiori a se excogitato Prudentio æqualem vivendo ad annum pervenisse MCLX asserit: ex ejus vero Adversariis hæc depromit: Probabile est duos fuisse Prudentios Episcopos Tarazonenses; alterum sub Diocletiano, [& Iuliani Petri testimonium.] qui translatus Cæsaraugustam sepelivit S. Encratidem, translatus postremo Tarazonam; alterum longo decursu temporis inferiorem: uterque prædicavit Calagurritanis; hic gentilibus, ille vero Mahometanis, magno cum fructu. S. Prudentius prior floruit anno Domini CCXCVII; posterior vero anno MCX: prior dicitur Calagurritanus & Cæsaraugustanus. Favere ad hæc ait opinioni suæ, quod S. Prudentii Acta vocum quarumdam, ut puta Canonicorum, Tertiæque Canonicæ horæ ante Missam decantatæ meminerint, & corpus cum responso & oratione tumulatum prodant. Quæ cum usum ante annum Christi millesimum in Ecclesiæ, ut ait, non obtinuerint, spectare idcirco contendit ad Prudentium quemdam recentiorem illo, quem ipse ex Pseudo-Chronico Dextri ad annum DLXX refert. Favere item, quod in iisdem Actis Mahometis & cultorum ejus Saracenorum mentio est: qui dicto anno quingentesimo septuagesimo noti nondum erant.

CAPUT III.
Expenduntur argumenta Bivarii, excutitur fabula. Acta antiqua partim indicantur, partim requiruntur.

[14] Hæc sunt Bivarii argumenta, quæ nobis non videntur habere robur, [Quibus respondetur,] ut prudenter expensa inclinare quemquam poßint in consensionem cum ipso, duos Ecclesiæ Turiasonensis Sanctos Prudentios admittente. Testimonia, corpus Nagerensibus æque ac Laturcensibus tribuentia, conciliari commode possunt, si voci corpus, non corpus integrum, sed partem dumtaxat subjicimus. Et sane unius ejusdemque S. Prudentii corpus inter utrosque divisum esse, non obscure inde colligas, quod Nagerenses corpus quidem, sed ut supra vidimus, capite carens servant. Memorati in Actis Mahomet & cultores ejus, favere quidem possent Prudentio recentiori cuipiam, si alterum de quo hic agimus vixisse ante annum sexcentesimum esset certum: id quidem Chronicum Maximo attributum ass rit, sed gnari rerum historicarum merito illud contemnunt ut supposititium. Vestigantes quæ certa hac de re sunt, [de S. Prudentio solū constare quod ante an. 846 vixerit,] S. Prudentium ante annum saltem DCCCXLVI vixisse antea deprehendimus: de ætate temporum anteriorum, si quæ illutribuenda, nulla uspiam certitudine inventa. Potuit igitur æqualis fuisse S. Prudentius iis temporibus, quibus vocati ex Africa sectatores Mahometis, objectam oræ suæ Hispaniam insederunt, hoc est, paulo post annum septingentesimum. Ipsa adhæc Acta eo loco, quo de Mahometanis meminerunt, quam imbecillæ fidei sint vel inde apparet, quod dicant eos Mahometis idolum coluisse: certe nec idololatræ Mahometani sunt, nec pseudoprophetam suum in idolo unquam venerantur.

[15] Nomina Canonicorum, Horæ Tertiæ canonicæ, Responsorii, [Iuliani scripta supposititia esse] Orationis nihilo magis recentiori Prudentio favent: usum enim, contra quam inscite dixit Bivarius, ante annum millesimum in Ecclesia habuerunt, imo ante annum DCCCXLVI. Sed esto & hæc recentiora sint, sicut certo recentiora sunt nomina Ximeni pro Simone, Ebri pro Ibero &c. nihil aliud hinc consequitur quam Acta non haberi stylo primogenio auctoris coævi; si auctor coævus fuit. Iuliani testimonium se quodammodo ipsum perimit: si enim recentiori cuipiam Prudentio æqualis fuit, cur de eo velut ab ætate sua remoto loquitur? cur duos fuisse probabile & non certum potius dicit? Certe in flore ætatis & in eodem solo cum recentiore vivens, de illo pronuntiare certo poterat; de priore autem ne per suspicionem quidem aliquam dubitare. Florianus Ocampus apte de Prudentio, quem hic damus, [Ocampum de uno Prudentio nec ita recente posse intelligi,] unico, quique ante annum DCCCXLVI vixit, intelligitur. Nihil enim vetat credere, insidentibus ante istum annum Aragoniæ oppida Africanis barbaris, & Turiasonensem Episcopalem S. Prudentii sedem occupatam ab iis fuisse; salva interim Garraya, quam ipse tantisper & ejus posteri, nam plures fuisse Garrayensium Episcopos ait Ocampus, velut Episcopalem sibi Sedem tenuerint. Quo facit, quod illi, qui Garrayensem Prudentium velut ab eo quem hic damus distinctum tuentur, Episcopos istius oppidi nec priores illo nec posteriores ullos proferre poßint. Morales prosecutus Ocampi annales, & annos, ad quos fusius ille de Prudentio Garrayensi locuturum se pollicebatur; nulla ne monumentorum quidem minimorum vestigia adducit: addens se de recentiore isto Prudentio, si quidem de illo loquatur Ocampus, in nullo præterquam hoc scriptore reperisse. Discrepantia festi apud Laturcenses atque Nagerenses imbelle telum est: pervulgatum enim in Ecclesia eosdem etiam Sanctos diverso die coli: maxime quorum translatæ sunt Reliquiæ, uti contigisse S. Prudentio vix potest dubitari.

[16] Reliquum igitur supra narratum Garrayensium civium facinus erat, & dictæ in eos diræ a suo sub Alphonso Bellatore Episcopo. [narrationem de Garrayensibus admixtam Actis fabis am videri,] Narratio illa, præterquam quod a multis aliis, vel ipso Bivario teste ad confictißimas fabulas relegatur, nobis rem totam accurate expendentibus, merito eodem & non alio amandanda esse videtur. Quid enim? Prudentio erepta a barbaris Turiasone, præcipua Episcopalium curarum Sede, uni jam Garrayensi oppido & angustæ forsan præterea viciniæ impendenti sese, tam parva Pastori in pascendo afflicto grege suo industria fuit, ut Sacerdotes ejus, ipsomet inspectante, adulterari impune auderent? Si ausi, cur malo adhuc in suis principiis hærenti sanctus Præsul non occurrit? [ex circumstantiis,] Tot autem in uno oppido Sacerdotes habuit, quot ad bellum profecti fuerant cives? Cur autem prosecti omnino patres, & non potius adulti eorum filii fuerunt? Tam grave vero tamque sine intermißione diuturnum id bellum fuit, ut ex quietis quodam intervallo nulli domum, viduas uxores & liberos salutaturi, repeterent? Hæc qui considerat, merito dictæ narrationis fidem suspectam sibi facit. Iam vero quis credat Regem Alphonsum, si tunc adhuc vixit, hanc tam insignem adulterorum Sacerdotum audaciam impunitam voluisse relinquere, caros sibi milites & post longa secum bella victores patriis ac propriis sedibus prohibentium? Vixisse adhuc autem id temporis Alphonsum vel ex ipsa dicta narratione colliget is, qui observabit ibidem dici, posteaquam cives oppido suo per vim exclusi jam fuerant, & vicino in monte communientes sese Sedes jam fixerant, tum denique Alphonsum e vivis exceßisse. [ex falsa assertione Concilii Bituricensis,] Nihil autem apertius rem totam in suspicionem fabulæ vocat, quam concilium inter alia Bituricense ibi commemoratum, cujusmodi nullum ne toto quidem isto seculo fuit: quod videns Bivarius, ne Concilio se destitutum relinqueret, ad quod per ista tempora profecti fuisse Hispani Episcopi possent dici, cum execranti Garrayenses S. Prudentio adstitere, Pisanum anno MCXXXIV celebratum gratis arripit, illudque scripto illic mendose Bituricensi substituendum dicit. Omitto dicere, ipsum Garrayensium factum, Episcopis felium carnes pro ferina vendentium, quam ridiculum videatur.

[17] Denique si, quod volunt assertores Prudentii recentioris, ille sub Alphonso Rege Turiasonensis Episcopus fuit, quamquam Sedem non Turiasone utpote in potestate tunc Maurorum adhuc detenta, [ex facto Alphonsi Turiason. Episcopatum anno 1119 Michaeli concedentis,] sed in Garrayensi oppido fixerat: si, inquam, hoc ita se habet, Alphonsus certe receptæ anno MCXIX, Turiasoni Episcopum suum restituisset; illum præsertim, quem hominem sanctum, quem a sua & præcipua Sede exulem, in angusta dumtaxat illius parte versari hactenus sciret. At qui cum Turiasonem deditione recepit Alphonsus, Episcopum ei nomine Michaelem præfici curavit. Ita lib. 1 Annalium Regni Aragoniæ ad dictum annum in hæc verba Surita testatur: Turiaso, inquit, quam Chalybs amnis, ex Cauni montis radicibus ortus, interluit, opima & fertili regione & amœnitate, ubertateque agrorum dives, ab hostium dominatu eripitur. Ædes sacra, Ecclesiæque Sedes, Gothicis temporibus clara, instauratur. Michael Episcopus præficitur, ejusque diœcesis magna Celtiberiæ parte effunditur. Michaelem autem istum Episcopatum suum usque ad annum MCL, [qui illum ad annum usque 1150 tenuit.] extendisse partim ex dicto Surita, partim ex Brizio in Historia S. Ioannis de la Pen̄a constat; ex Geographis autem habemus Garrayam, Turiasone quinque circiter passuum millibus dißitam, in parte etiam Celtiberiæ numerari. His tamen non obstantibus, Directorium, pro recitandis Officiis Sanctorum Ecclesiæ Turiasonensis anno MDCLXIV excusum, sacrum cultum gemino Prudentio mandat: priori ad XXVIII Aprilis, posteriori Episcopo item Turiasonensi ad XIV Novembris. Quid tum si Didacus Escolanus, Episcopus Turiasonensis, cujus auctoritate Directorium istud prodiit, ita ex sententiæ Bivarii statuit? Non ille primus nec solus est, qui præsenti seculo Pseudo dextrinis similibusq; figmentis temere creduli, Ecclesiarum suarum Fastos conturbavere, & cordatis atque eruditis Hispanis occasionem dedere justaruni querelarum.

[18] Inscripsere S. Prudentium ad XXVIII Aprilis Martyrologiis suis Ghinius, Molanus, Ferrarius; & Martyrologiū Romanum ita habet: [mentio S. Prudentii in Martyrologiis, reliquiæ.] Turiasone in Hispania S. Prudentii Episcopi & Confessoris. Quid ex Reliquiis in varia sparsum loca fuerit, ita paucis Manriquez in Annalibus Cisterciensium memoriæ prodit: Turiasona antiqua Sancti Sedes a trecentis fere annis brachium habet, a Prudentianis transmissum, ingenti dono. Victoria, quæ natale solum viro, duobus ossibus ab iisdem acceptis gaudet. Horta, regium cœnobium, parvis tribus: denique Hadrianus VI Pontifex duo fragmenta, non magna, secum tulit, Romæ in proprio sacrario recondenda.

[19] Vitam S. Prudentii, velut a Pelagio ejus nepote & Archidiacono editam, [Acta ex 4 MSS. edita a Bivario,] primus in lucem protulit Bivarius fol. 549. Commentariorum in Pseudo-Maximi chronicon, extractam ex quatuor codicibus Ferrariensi, & S. Prudentii, & Buxetensi, qui, inquit, est apud me, & Lectionario Cisterciensi, sed iis quæ de Garraytano Prudentio ab imperito suffarcinatore admixta erant, velut a Pelagio alienis, longe eliminatis & auctori suo restitutis. Verum quid si hæc eodem omnino stylo sint conscripta quo cetera? an etiam tunc credendus erit horum potius quam illorum scriptor Pelagius? Vereor profecto ne idem qui fabulam istam attexuit, veteris MS. stylum universum reformarit: & eadem fide qua istud addidit, addiderit clausulam de scriptore Pelagio, a se forsitan excogitato ad fidem ineptißimo figmento conciliandam. Cur autem folio 552, daturus Acta Prudentii Garrayensis, profitetur Bivarius ea se dare ex duobus dumtaxat MSS. codicibus decerpta, ex Laturcensi scilicet S. Prudentii, & Ferrariensi, ubi fuerant permixta Actis S. Prudentii? An a Buxetensi & Cisterciensi MS. ea fabula aberat? Tunc utique ea majoris apud nos fidei forent & sola citari mererentur, maxime Buxetensia, quæ stylo ab aliis nonnihil diverso scripta esse, a Bivario indicatur.

[20] Suspenso igitur de auctoris nomine, ætate & sinceritate judicio; dabimus Vitam in fide Bivarii, [sinceriora frusta expetita,] donec Buxetensis MS. ecgraphum aut aliud simile nobis suggerat aliquis, quod hactenus non potuimus obtinere; licet Turiasonensis civitatis Justitiarius ac Judex ordinarius D. Petrus Perez, ejusdemque urbis Consules ac Senatores D. Ludovicus de Casavade y Blasco, D. Antonius de Rama y Aziona, D. Antonius Navarro, D. Franciscus del Corral, D. Laurentius Bonel, intellecto P. Bollandi obitu, ad ejus successores anno MDCLXVI XX Septembris, per suum secretarium Joannem Franciscum de Arnedo scribendas mandaverint litteras, & propria oujusque eorum subscriptione firmarint, quibus suæ urbis Sanctos tutelares enumerabant, & ad suggerenda quæcumque opus esset monumenta promptam testabantur voluntatem. Sed idem qui prædictos Illustres Dominos ad eam spem nobis faciendam impulerat, Hieronymus Xaray de Morales, eamdem fecit esse irritam. Cum enim ex responso didicisset, de secundo Prudentio dubitari hic, an unquam in rerum natura fuisset; neque recipi chronica sub nomine Dextri, Maximi & sequacium vulgata, quibus ille ut sacerrimis omnem volebat fidem dari; subtraxit ab opere cœpto manum, & quæ sibi fuerant a Senatu mandata exequi dißimulavit. Profitemur interim Senatui Turiasonensi gratias a nobis deberi, pro eo quod pie voluit; optamusque ut alium nanciscatur voluntatis suæ executorem fideliorem.

[21] Libentius quoque profitemur ex Bivario quam ex Tamajo dari a nobis Vitam S. Prudentii; [Tamaji suspecta in his fides,] non tantum quia hic ab illo sumpsisse præfatur, sed vel maxime quia convictus est apud nos Tamajus multiplici experimento, pro sinceris antiquorum scriptorum ecgraphis, venditare Vitas arbitrio suo interpolatas. Atque ut ne longius abeamus, vide quæso ad XIV Novembris secundi, aut verius fictitii Prudentii Acta, qua sinceritate transcripserit ex Bivario. Aliud hic nihil in suis qualibuscumque Mss. invenerat quam quæ §. 2 exposita a nobis sunt; Tamayus capite & cauda mutilam censens narrationem, utpote extractam ex alterius Prudentii Actis, præmisit exordium de genere & patria secundi: deinde addidit conclusionem de vita extrema atque obitu illius; & antequam veniat ad Translationem corporis Naxeram sub Rege Garzia, ita scribit: Ejus corpus in ejus ecclesia conditum est, ad cujus sarcophagum hoc epigramma fuit incisum.

Iste Tyrasonæ fuit (his si credimus Actis
      Quæ vidimus) Præsul castus, humanus, acer. [& epitaphiorum ab eo propositorum,]
Castus: nam plebis studuit componere turpes
      Incestus: prudens, sed ruda turba nequit.
Tunc & humanus erat: quia dum præponere vitā
      Ob pacem cuperet, nil nisi blanda valent.
Hinc acer, hinc rigidus maledicit civibus urbis
      Omnibus: & tandem Sanctus ad astra volat.
Obiit in pace Antistes, cum sæpe kalendas
      Decembrisque novem bis agit orta dies.

ERA MC LXXII.

[22] Si quæras Vnde hæc? respondet hoc XXVIII Aprilis, ex meo Codice MS, [impostura arguitur.] unde scilicet tam multa toto Hispanico Martyrologio sparsa epitaphia sub nomine, modo Iuliani Petri, modo Auli Haly, modo nullius; sed (quo ipsa se prodit impostura) unius ejusdemque venæ ac styli omnia, quamvis diversißimis locis, temporibus & auctoribus tribuenda essent singula, si vere antiquitus composita fuissent. Ad quod persuadendum frustra styli barbaries affectatur, quando ipsa est talis, ut suæ novitatis ipsamet indicia præferat, dum solœcismis utitur ab antiqui ævi solœcismis omnino dißimilibus. Adeo ut de illo Codice Tamaji omnino debeat judicari, post ea quæ sæpe refutavimus Pseudo-chronica, confictum esse Carminum librum, & Tamajo obtrusum ad tot caduca commenta fulcienda: nisi quis suspicari malit ipsummet Tamajum auctorem esse istorum carminum; quæ junior, & in Dextri, Maximi, Iuliani nominibus admirandis tota contemplatione defixus, compegit, nihilo tunc Poëta melior, quam postea historicus accuratus & fidelis.

CAPUT IV.
Acta S. Prudentii ex antiquis MSS. edita a Bivario.
In Commentariis ad Chronicon M. Maximi fol. 537.

[23] Prudentius, Episcopus Tyrassonensis, in Hispania ortus fuit, [Pueritia pie acta,] parentibus secundum seculi dignitatem locupletibus, in fide Christi claris, & in bonis actibus optime devotis: qui susceptam prolem, ab ipsa pene infantia, cœperunt fide sancta ac litteris erudire. Ille vero, divina inspirante clementia quamvis puer esset ætate, tamen virtutibus cingebatur: ut & cunctos coævos superaret sapientia, & Scripturas sanctas, quas legebat, pene omnes memoriter retineret. Erat enim tam sacro ingenio & mansuetudine pollens, ut discordes coævos suos velociter ad concordiam pacis revocaret, & ipse jejunans cibo proprio pauperes aleret. Meditabatur adhuc infans Dei verbum, & fidem quam postea Pastor docuit. a Igitur, ut diximus, Prudentius e patre nobili ac religioso, nomine b Ximeno, extitit procreatus, & ex villa, quæ vocatur c Armentia, fuit oriundus: cujus generis linea semper floruit, nobilitatis religiositatisque norma generosissima claruit.

[24] Cum autem puer Prudentius ad quintum decimum pervenisset annum, & totus integerrime in Dei amore flagraret; [transit Iberum,] patria parentibusque relictis transivit alveum, qui nuncupatur d Ebrus: atque in ipsa nocte cum Pastoribus quibusdam quiescens, totam noctem in Dei laudibus transegit: psalmodiam corde perfecto retexit; pastoresque incredulos fidem Catholicam ac verbum Dei docens, erraticam & immundam bestialemque eorum vitam, sancte, & religiose corrigens, eosdem in pluribus emendavit. Mane facto valedicens pastoribus recessit: itinere aggresso usque in Serram-Albam pervenit: capere iter non desistens in virentibus locis super torrentem, qui e Dorus dicitur, descendit; atque ipsa nocte in quodam molendino cum paucis hospitatus est. In eadem nocte famam audivit, quod in concavo lapide super ipsum fluvium quidam Eremita maneret. Quo audito gratulatus corde, orto sole arripiens iter circa locum illum pervenit; ex alia parte fluminis introitum speluncæ in arduo loco prospexit. Sanctissimus vero puer Prudentius, intra se considerans, qua arte torrentem transiret; huc & illuc cœpit gyrovagans ambulare, a Deo postulans consilium perfecto corde. Sic deambulans frequenter contra foramen speluncæ aspiciebat, [& circa Durium,] septemque Psalmos Pœnitentiales canebat. Exiens autem de oratorio suo Eremita, ad ostium speluncæ prodiit, vidensque puerum miratus est, quomodo sic incaute ambularet. Qui voce multa insonuit, puerque audiens illum respexit; hominemque Dei super lapidem stare videns, gaudio est repletus; & in Deo perfecte confidens, super undas Dorii sicco vestigio transiit, & rupem ubi spelunca erat ascendit, pedesque hominis Dei amplexatus est.

[25] f Saturius vero (sic enim vocabatur Eremita) videns tantum miraculum, quod aqua sicco vestigio transituro se præbuit puero ad calcandum, [invento S. Saturio se jungit:] tremens ad terram cum lachrymis juxta puerum se prostravit. Ibi fere una hora ambo lacrymantes jacuerunt, unus ab altero petens benedictionem. Eremita vero cum non posset puerum vincere; porrecta manu elevavit eum a terra: signansque illum signaculo sanctæ Crucis, & per manum trahens in oratorium intromisit. Post orationem multa eum interrogavit: in primis, ut discipulum ad erudiendum suscepit, quem postea eruditum in bonis velut magistrum dilexit; quia tantam in eo gratiam Deus collocaverat, ut venerabilis & mirabilis esset ceteris, non solum a mediocribus verumtamen a senioribus honore præventus. Mansit autem sanctus puer in eadem spelunca cum prædicto viro Dei fere septem annis: & ambo velut animalia duo, diu noctuque ruminantia pascua divina, una in vita laudabili perstiterunt: quousque felix anima Saturii Domino invitante, de hujus valle inediæ ad mensam Domini pergeret saturari.

[26] [adultior Calagurri prædicat,] Disponente itaque Deo actus præfati juvenis, idem jam optime eruditus speluncam quam prædiximus reliquit, & clausit ostium. Qui semper Deum præ oculis habens, ad civitatem g Calagurriensem, non longe a flumine Ebro sitam, ubi multi a fide defecerant, accessit. Cum autem cives Calagurritani essent ad saniorem mentem monitis & prædicatione Prudentii, & ad tramitem veritatis reducti; ejus urbis Episcopus h, revelatione Angelica præmonitus, elegit B. Prudentium in i Ecclesiæ suæ Canonicum. Itaque vir Dei Prudentius, præcepta Dei fideliter & operose custodiens, superni Regis obsequio se totum jugiter impendebat. Cumque non possit abscondi civitas supra montem posita; pervenit ejus fama, quæ diutius latere non potuit, ad omnes vicinas urbes & castella: infirmique variis languoribus afflicti ad pedes ejusdem Beati afferebantur, atque sanitatem ipsius meritis recipiebant.

[27] Enimvero cum populi favorem sibi applaudere nollet; [Turiasonem migrat,] divino instructus spiritu certo tempore ex eadem urbe occulte abiit, urbemque Tyrassonam humilis adiit. Ingressus urbem frequens in ecclesia Sacristis sociatus est, & officium sibi injunctum humili solicitudine exercens ut ovis, Pastor futurus, in ecclesia sine querela permansit. Tempore peracto mortuus est Sacrista, & in loco ejus B. Prudentium constitui judicaverunt idoneum. Sub quo degens officio ad sacros Ordines promotus est. Procedente tempore ejusdem Ecclesiæ Archidiaconus obiit in Domino: & quia Prudentius in rebus ecclesiasticis prudens inventus est, Dei nutu, qui eum gradatim ad majora trahebat, Archidiaconus favore omnium substitutus est. [ubi Archidiaconus,] Qui quasi bonus dispensator Archidiaconatum viriliter rexit, & præcepta Christi corde devotus implevit; orphanos recreando, pauperes visitando, omni clero Ecclesiæ consulendo, sua largiter pauperibus erogando, discordantes in bonam partem reformando. Tantis etiam in eo loco refulgebat virtutibus, ut ægroti de locis adjacentibus & remotis ad eum affluerent: quibus Deus beati viri precibus & sanctæ signaculo Crucis sanitatem pristinam annuebat.

[28] Dehinc Tyrassonensis Episcopus, gravatus infirmitate, [& tandem Episcopus eligitur,] cum sanctis Patribus obdormivit in pace. Post obitum ipsius Episcopi, multis Cleric s & laicis & mulieribus per Spiritum sanctum in jussione Angeli manifestatum atque revelatum est, ut electio super B. Prudentium Archidiaconum firmaretur. Septimo die post sepulturam Præsulis, Clerici omnes civitatis, simulque cives, orphani & pauperes, a majori usque ad minimum, congregati sunt, & una voce electionem super eumdem præsentem Prudentium Archidiaconum clamaverunt, aientes: Curam Episcopalem B. Prudentius suscipiat & Cathedram: quia est pater omnium nostrum, & consolatio infirmorum & refectio pauperum. Domino itaque concedente electione solenniter facta, post sexdecim dies consecratus est Episcopus, in ipsa ecclesia Tyrassonensi.

[29] Vixit longo tempore B. Prudentius, cum magna dilectione & humilitate, [pacis causa profectus Oxamam,] in Episcopatu suo: & ubi dissensio & schisma erat vicinis urbibus, idem beatus vir tam Clerum quam populum diligenter in pace reformabat. In diebus illis k cum ad pacem componendam inter Oxamensem Episcopum & Clerum ejus Ecclesiæ advocatus venisset, & prope Oxamam esset; duo tintinnabula, quæ in festivis diebus ad Tertiam pulsari solita erant, Deo præcipiente in adventu B. Prudentii sine tactu hominis sonuerunt, usque dum ante Altare in oratione se prostraret. Episcopus & Clerus Ecclesiæ cum magna reverentia eum admisernnt, cognoscentes proculdubio ipsum esse Sanctum Domini. Mansit autem idem Pontifex Tyrassonensis per triduum in Oxama civitate; & dissensum, quem inimicus pacis seminaverat inter Episcopum & Clerum eiusdem urbis, Deo volente penitus diluit: & ipsius meritis exigentibus Dominus pacem reddidit Ecclesiæ Oxamensi. Iam vero die advesperascente omnibus dicens, [in morbum incidit,] Valete, ad cœnam cum Clericis resedit. Post horam Completorii oratione facta lectum petiit; & ut consuetus erat septem Psalmos pœnitentiales cecinit, & signo sanctæ Crucis se munivit, & illico obdormivit. Transacta hora gallicinii, somno evigilans, tanta infirmitate gravatus est, quod Clericos suos vix vocare potuit. Qui audientes vocem sanctissimi Patris sui cito surrexerunt, omnesque ante eum venerunt. Qui videntes, quod tanta gravaretur infirmitate, monuerunt eum, ut Corpus Christi acciperet. Viatico vero ineffabili devotione accepto, revelatione Spiritus sancti omnibus aperte prædixit diem & horam suæ dissolutionis.

[30] Pelagius igitur Archidiaconus suus, post tertium diem videns & cognoscens, [& puer moritur:] quod jam Dominus eum de via ad patriam vocaret, sic ipsum adlocutus est: Pater, dies obitus tui appropinquat: post obitum tuum ubi vis sepeliri? Beatissimus Prudentius respondit: O Pelagi, scit Dominus meus Jesus Christus ubi corpus meum sepelietur. Sed precor vestram benevolentiam & præcipio, ut corpus meum imponatis super mulum, cui insidere consuevi; & ubi requieverit ibi sepulchrum mihi parate. Itaque venerandus l heros die & hora, qua prædixit, migravit ad Christum, fide plenus, sanctitate illustris, amator pacis, & doctor mirabilis. Facta est ergo dissensio inter Clericos S. Prudentii & Clerum Oxamensem, volentem ad hoc intendere, ut Beatum Corpus apud Oxamam retinerent. Pelagius vero Archidiaconus, [Vxamensibus immobile corpus,] volens sedare discordiam, Clericos Oxamenses sic affatus est: Fratres carissimi, jurgia inter nos deleantur; a quibus se permiserit a loco moveri, ipsi corpus accipiant. Quæ res omnibus placuit. Illico Oxamensis Episcopus & omnis Clerus suus cum ornata processione ad feretrum accesserunt, & movere illud non potuerunt ullo modo, in labore totum diem ac noctem frustra expendentes.

[31] [& a Turiasonensibus facile sublatum,] Alia die post celebratam Missam, Clerici Tyrassonenses, qui beati Viri obsequentes erant discipuli, straverunt mulum; & corpus venerandum leviter ab ecclesia trahentes, illud super mulum imposuerunt. Valete omnibus dicentes & gratias reddentes, mulum in via absque ductore miserunt, & post eum perrexerunt. Mulo autem sic tota die subsequentibus Clericis præeunte, idem animal beatam ferens sarcinam, vbi dies occasum petiit, metam fecit itineris & quievit. Supradictus igitur Pelagius & alii putaverunt, quod Sanctus elegisset illic speluncam: volentesque deponere corpus minime potuerunt. Alia die ante solis ortum mulus se cum corpore erigens, iter incœpit, atque illa die multorum arduitate locorum magnis conatibus superata, declives valles descendit: & transacto torrente, qui m Lecia nuncupatur, ascendere rupem terribilem & deformem cœpit. Præibat animal, Archidiaconus & alii Clerici vestigia ejus sequebantur fatigati, lassi, cruciati, [miraculose in proprio loco deponitur.] paventes atque mirantes; quomodo mulus cum tali impetu illum terribilem locum ascendere posset. Circa horam nonam pervenit jam prope summitatem, & se flexit in dexteram partem ubi erat spelunca. Ibi introivit mulus cum corpore S. Prudentii, & genu flexo ibidem pausavit. Pelagius vero Archidiaconus & qui cum eo erant, feretrum sanctum in terra deponentes, cereos & candelas accenderunt, & post orationem cibum sumpserunt, & per totam noctem orationibus institerunt. [Sepultus est B. Prudentius, Pridie Idus * Aprilis, a filiis cum magna devotione] n Pelagius humilis ejus in vita & obitu Archidiaconus, plus humili & veraci stylo, quam sublimi sermone & composito, hæc de vita ejus breviter descripsit: [Vita fertur a Pelagio scripta.] & in loco sepulturæ ecclesiam magno ædificio fundavit: in quo omnipotens Deus multa & magna miracula, pro amore sui Confessoris, operatus est ipse, cui est honor & gloria, potestas & imperium, per immortalia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic videtur incipere alterius MS. contextus, ut ex duobus exodiis unum conflatum sit.

b Ximeni, nomen recentioris notæ est, quam ut alicui poßit in Hispania aptari qui ante Gotthorum tempora vixerit: adeoque vel hinc (si hoc verum patris nomen est) poterit argui non admodum antiquum esse filium, & ad seculum 7 vel 8 spectare.

c Armentia, in Breviario Benedictino, sub annum 1607 Conimbricæ excuso, perperam Armenia Cantabrorum dicta, urbs olim Episcopalis, nunc vicus, collegio Canonico in Victoriam proximam urbem translato, uti docet Ferrarius in Lexico.

d Ebrus, antiquis Iberus, Hispaniæ fluvius nominatissimus, quod alterum styli recentioris indicium est.

e Dorus, vulgo Duoro, antiquis Durius, Castellam veterem interluit: spatium inter utrumque fluvium a Victoria ad Vxamam (circa hanc enim videtur requirenda esse Serra-alba) intervallum est 20 milliarium Hispanicorum: Uxama autem, de qua infra, vulgo Osma dicitur.

f S. Saturii corpus, inquit Bivarius, debito cum honore servat ecclesia Soriensis, inter Vxamam & Turiasonem: Vitam ejus Tamajus dat 2 Octobr. quando a vicinis oppidanis eum annuo cultu scribit honorari, licet nulli Martyrologio inscriptum nomen inveniatur.

g Calagurris vulgo Calahorra, media fere inter Iuliobrigam & Turiasonem via, ad Australem Iberi ripam, unde proximam Vxamam ad Durium sitam respicit.

h Morales hunc Episcopum Sanctium vocat.

i Notarat Bivarius in margine, quod mallet Clericum quam Canonicum dici, offensus vocis, ut putabat, novitate. Tamajus, familiari sibi in antiquis scriptis interpolandisusus licentia, vocem Clericum e margine in textū transtulit.

k Fusius Buxetensis codex, sed in eamdem sententiam, hæc prosequitur, inquit Bivarius in margine: cum autem ab eodem codice etiam absit Garrayensis fabella, puriorem textum in eo contineri judicamus.

l Quis dubitet, quin vox heros in sacris scriptis notabilem quoque styli novitatem prætendat?

m Lexia torrens, is esse videtur, qui novello adhuc & parvulo Durio ad Soriam urbem se conjungit, ubi veteris Numantiæ monstrantur reliquiæ, & Garraya notatur in tabulis, satis sæpe jam nominata.

n Hæc verba desunt in Codice Buxetensi, inquit ad Marginem Bivarius. Vitio sane non carent, si S. Prudentius 28 Aprilis obiit: ideo pro Aprili legendum Majum omnino existimo. Quæ autem hic sequitur conclusio, cum non videatur esse ipsiusmet Pelagii, satis clare innuit stylum a recentiori auctore mutatum hic haberi.

* imo Maji.

DE B. LVCENSI SEV LVCHESIO,
IVXTA PODIVM-BONITII IN HETRVRIA.

AN. MCCLX

[Praefatio]

Lucensis seu Luchesius, tertii Ordinis Francisci, in Hetruria (B.)

Auctore D. P.

Locum, qui a Montano situ Podii, a conditore seu possessore Bonitii nomen habet, vulgo Poggi-Bonzi, circa annum MCLVI, sui juris Senenses fecerunt, solis passuum XV millibus dißiti: [Fundato Podii Minorum conventu,] errat enim Gonzaga, cum ipsum ait media fere inter Senas & Florentiam via occurrere, a qua duplo pene intervallo distat. Ex illo eosdem cum Senensibus hostes, eamdem fortunam experti incolæ, circa annum Dominicæ Incarnationis MCCXX B. Francisco, fama sanctitatis clarescenti, obtulere in vico Camulduli ædiculam B. Mariæ sacram, per publicum instrumentum, quod adhuc in tabulario communi dicitur asservari. Hic autem & Fratrum Minorum conventum ibi constituit, & piis quibusdam secularibus conjugatis Ordinis sui habitum impertiens, [ibidem instituitur Ordo Tertiariorum,] Tertiariorum Institutum est exorsus, quibus paulo post conscripsit Regulam, a summis Pontificibus approbatam. Primus omnium fuit is de quo agere instituimus, Lucensis Latino nomine, vulgari & usitatiore Luchesius appellatus; a S. Antonino etiā Lucius, ita loquente de eo 3 parte tit. 24 cap. 7 §. 3, Anno Domini MCCXXI Beatus Franciscus instituit tertium Ordinē, qui dicitur Pœnitentium, propter illos qui matrimonio juncti facere pœnitentiā flagitabant, quorum primus fuit quidam sanctus homo, dictus Lucius. Idem prædictū locum sui corporis deposito celeberrimū postea reddidit. [quorum primus B. Luchesius,] Idem dico, eo quod nullo idoneo fundamento diversum faciant aliqui, quos sequens Arturus in Martyrol. Franciscano Lucio attribuit XXVIII Augusti, & præsentem Luchesio.

[2] Quamdiu ille sub tali instituto vixerit, ignorare se fatetur Waddinghus; nec enim in ea quam solam habuit Vita annus mortis exprimitur, ideoque obitum ejus refert ad annum MCCLXI; [obiit anno 1260,] sed alia quam primo loco dabimus annum MCCLX nobis suggerit. Neque vero multo citius potuit obiisse. Qui enim in castro Barberino, conventui Minorum circa annum MCCC fabricato præfuit Guardianus, quando miraculum contigit relatum num. 50, sancti viri tumulo & funeralibus interfuerat. Secuta mox ad defuncti corpus miracula testimonium dedere sanctitati; & priusquam ipsum tumulo inferretur, accurrenti ad venerationem populo biduum dandum fuit. Humatum illud deinde est, sic ut a communi ædiculæ illius pavimento nihil emineret sepulcrum; [cujus miraculis mox clarescentis,] quod occasionem dedit sanandi pueri, super ipsum ignoranter stantis. Secutum paulo post bellum est inter Podienses & San-Geminianenses, quorum hi Florentinis Guelfis, isti Pisanis & Senensibus Gibellinis adhærebant; & victoria ex parte Geminianensium stetisse videtur: nam & captivi ex Podiensibus abducti sunt aliqui, quorum unus S. Luchesii miraculo libertatem recuperavit, & in Pisano illius temporis chronico apud Vghellum tomo 3 col. 892 leguntur Pisani, anno MCCLXII, donavisse libras quingentas pro reædificatione eorum murorum: quod notabilem eorum labem eo tempore factam indicat, aut grandem ad nova bella apparatum.

[3] Paulo post oportet scriptam fuisse antiquam beati viri Legendam, cujus meminit posterior vita; ex qua etiam colligimus, [Vita paulo post scripta,] miracula aliqua publicis instrumentis signata fuisse, in fide testium juratorum, quos inter Fr. Ildebrandinus fuit, conventus totius ipsiusque Beati Confessarius, uti apparet num. 35. Ea legenda utinam adhuc extaret! vicem ejus supplebit epitome inventa in Compilatione cujusdam Legendæ Florentinæ, quæ in Bibliotheca Laurentiana pluteo XX asservatur, ubi post Vitam S. Zenobii, novo stylo a collectore expolitam, sequuntur vitæ aliorum tum Florentinorum tum Fesulanorum Sanctorum, additis etiam aliquibus extravagantibus, a compilatione tam nova quam antiqua Legendarii, in ecclesia Florentina tunc usitati, omißis, visa eorum inæstimabili in Christi nomine probitate, [hic in compendio datur,] videlicet de S. Benigno Abbate Vallumbrosano XVII Iulii, de S. Verdiana Eremita ceu Cellaria in Castro Florentino I Februarii, De S. Lucensi de quo hic agimus, ac denique de S. Fina cujus vitam dedimus XII Martii: quod opus præfatur compilator esse a se ex diversis libris collectum anxie, & levi stylo narratum lucide, ad vitationem laboris ex his prædicare volentium. Vbi quoniam de B. Lucensi postremum est miraculum, factum tempore guerræ inter illos de Podio-Bonzi & S. Geminiani, cetera vero omnia anteriora videntur; merito judicamus hanc esse antiquioris Legendæ epitomen.

[4] Miraculis porro sic coruscantibus, elevatum est a terra sepulcrum; seorsimque posito, quod cum marito fuerat tumulatum, [secuta deinde elevatio corporis,] uxoris Bonæ-donnæ cadavere, sanctique Luchesii capite ad publicam venerationem extracto; reliqua ossa ornatius collocata sunt. Cum vero anno MCCLVIII Carolus Andegavensis, Neapolitanus Rex, Podium-Bonitii, occupatum armis, in potestatem Florentinorum transtulisset & hi, Senensium partiumque Ghibellinarum odio, ipsum; funditus everterent, habitatoribus ad plana deductis, ubi hodie Podium-Bonitii nominatur & cernitur, [& Podii superioris destructio an. 1268] ad quingentos passus a loco priori; tanta fuit B. Luchesii veneratio, ut concesso Alemanis corpore Bonæ-donnæ, in Germaniam auferendo, ipsum nemo ausus sit loco movere. Ita ex omnibus publicis privatisque ædificiis, illæsæ steterunt domus & ecclesia Fratrum Minorum, ipso ubi nunc quoque persistunt loco: qui anno MCCCXIII (cum novum Podii-Bonitii Burgum Gelfi combußissent, ne Imperialibus adversus Florentiā receptum daret) cœpit restaurari mandato Henrici Imperatoris, [& aliqua restauratio anno 1313,] inchoata muri quæ adhuc superest parte, & Podium-Bonitii Imperiale vocari. Sed irritus fuit hic conatus, digreßisque Imperialibus cessatū ab opere est, & prohibiti cives a Florentinis amissas domos alibi restaurare quam in plano, ubi hodieq; supersunt: sic burgum in plano resurrexit, arx aut potius arcis initium mansit in monte, eodem utrobique nomine.

[5] Prius autem quam hæc contingerent, accidit Gregorium X, Pontificem maximum, anno MCCLXXIII, qui ad Lugdunense Concilium proficiscebatur, [interim Gregorius X an. 1273 cultum probavit,] transitis Senis etiam ad Podium Bonitii accedere, eaque occasione pristino B. Luchesii cultui addi Pontificiæ auctoritatis robur. Rem audi ex Gonzaga: Exornatur hujus monasterii ecclesia quibusdam Sanctorum corporibus; inter quæ præcipuum est corpus B. Luchesii, cujus caput cum in sacristia a Fratribus honorifice servaretur, ad Gregorii decimi Pontificis Max. fortuito inde transeuntis, prȩceptum, in ignem projectum est: quo tamen seipso inde exiliente, præcepit Pontifex, ut ipsum Fratres processionaliter gestare possent. A quo tempore singulis armis, eo die Dominico qui Passioni Salvatoris dicatur, convenientibus populo & Clero, cum maxima veneratione a conventu ad oppidum usque defertur, [& nova sub ejus nomine ecclesia struitur:] indeque ad proprium locum reducitur. Addit Waddinghus, quod huc usque observatur: & per multos annos in solenni ejus die, qui celebratur in die S. Vitalis Martyris XXVIII Aprilis, fiebat de eodem ecclesiastica commemoratio, donec Fratrum incuria desuevit. Deinde succedentibus annis, ut scribit prælaudatus Gonzaga, cum plurimæ eleemosynæ ad B. Luchesii sepulcrum, ibidem erectum, a fidelibus offerrentur (coruscabat siquidem maximis miraculis) pulchra satis ecclesia, demolito antiquiori sacello, in honorem Sanctorum Francisci & Luchesii ex eis constructa, atque ipsum monasterium ampliatum resarcitumque est; quod quomodo circa annum MCCCCXX, sub beato Patre Bernardino de Senis a conventualibus ad Observantes translatum sit, memorabili ad posteros exemplo, fuse narrat Gonzaga.

[6] [transcribitur anno 1477 nitidius Vita,] Ex his Observantibus unus fuit is, cujus manu extat transcripta recentior ampliorque Vita, sub hoc titulo, In nomine Domini. Incipit Prologus in Legenda B. Luchesii, tertii Ordinis B. Francisci de Podio-Bonitii, scripta per me Fr. Bartholomæum de Colle, exiguum Ordinis Minorum Prædicatorem, ad laudem Dei & animarum salutem, MCCCCLXXVII. Ad calcem hæc leguntur: Explicit Vita & Legenda B. Luchesii, Tertii Ordinis S. Francisci, cui idem gloriosus Franciscus, ut supra in Legenda prædicta declaratum est, propriis manibus Religionis habitum contulit. Spectat autem & pertinet hæc Legenda ad usum Fratrum Minorū loci seu Conventus Podii-Bonitii; in quo dictus S. Luchesius primum a B. Francisco indutus est, & in sui nominis titulo eorum postea ecclesia dedicata. Compilata vero fuit hæc Legenda prius a Venerabili in Christo P. Fratre Bartholomæo de Tolomæis de Senis, [a Bartholo mæo de Tolomeis com posita,] Ordinis Minorum in Conventu Senensi, anno ab Incarnatione Domini * MCCCLXX, tempore Urbani V. Quoniam vero vetustate jam consumpta, in aliquibus etiam partibus caduca, undique insuper, credo scriptorum vitio, corrupta, & certe satis inculta erat; absque alicuius sententiæ aut sensus mutatione, reformata fuit & propria manu descripta per Fr. Bartholomæum Lippum de Colle Vallis Elsæ, ejusdem Ordinis Prædicatorem exiguum atque indignum, anno ab Incarnatione ejusdem Domini Jesu Christi MCCCCLXXVII, tempore Sixti IV, Pontificatus ejus anno VI.

[7] [per Bartholomæum a Colle virū sanctum:] Hic est ille Bartholomæus, de quo, sancti hujus laboris præmium intra annum assecuto, & sui corporis deposito una cum corporibus B. Luchesii, Marchionis a Cortonio, & Franciscia S. Stephano ecclesiam istam ditante, scribit Gonzaga, quod a beato Patre Capistrano, Perussi in publica platea, cum aliis pluribus Scholaribus atque Doctoribus, Seraphicæ Religionis Franciscanæ habitu indutus fuit, & in sacro monasterio Montis-Sion Guardianum aliquando egit, ac tandem anno Domini MCCCCLXXVIII, hoc in loco bonis operibus plenus migravit ad Dominum. Pluribus opus non fuit Franciscani Martyrologii compilatori Arturo, ut ipso sociisq; arbitrio suo definiret annuum commemorationis diem: & Bartholomæum quidem diei XV Martii; Marchionem vero sive Marcum & Franciscum, hunc VI Februarii, istum XVI eiusdem mensis attribueret, addito singulis titulo Beati: quod & nos libenter faceremus, si aliquod publici cultus eisdem delati argumentum proferretur. Nunc ea tantum causa hæc proferimus, ut sciatur, quam de se opinionem reliquerit Bartholomæus, reconcinnator Vitæ, cujus nobis notitia primum ex Silvano Razzio & scriptoribus Franciscanis facta est; [quæ etiam datur,] exemplar vero humanißime curatum nuper a Serenißimi Principis Hetruriæ instructore Bernardo Benvenuti, cui grave non fuit hac sola de causa venire Florentiam, ut ipsum traderet eruditißimo atque hujus operis studiosißimo Antonio Magliabechio, ipsius Magni Ducis, & patrui Leopoldi Cardinalis familiari intimo, Antuerpiam transmittendum, prout anno MDCLXXI factum est.

[8] Ceterum non sub istius Bartholomæi nomine, sed alterius senioris Vita datur: [edita primum anno, non 1370,] quoniam secundus scriptor adeo religiose tenuit prioris sensum, nihil addens aut detrahens, ut nec ea quidem verba mutaverit, quæ prior in sua ipsius persona loquens scripsit, tam in Prologo quam in contextu num. 49. Quod sane felicius ei ceßit, quam conjectura de ætate auctoris; in qua eum decepit ambiguitas cyfræ 2, antiquo more formatæ, ita ut a 7 vix distingueretur. Hinc annum signavit 1370, & explicationis causa addidit, tempore Urbani V, illo anno exeunte defuncti; cum scribendum esset 1320, quando Pontifex erat Ioannes, [sed 1320,] vulgo dictus XXII. Patet hoc ex ipso Prologo, ubi Bartholomæus de Tolomæis, sive de Bartolomæis (quæ antiqua & nobilis apud Senenses familia est) præfatur colligere se de B. Luchesio, veluti fragmenta quædam, partim neglecta partimque dispersa, ne morientibus eis, qui viro Dei convixerant, & jam tum octogenarii vel nonagenarii esse debebant, tam pretiosa commercia deperirent. [post vitam auctori servatam,] Cum enim a Capitulo Generali Ordinis, Maßiliæ celebrato ad annum MCCCXIX, invocatione B. Luchesii esset a præsenti naufragio liberatus, sicut narrat num. 49; nihil prius videtur habuisse, quam grati animi causa accedere ad sui liberatoris sepulcrum, ubi, ut vitæ ipsius veritas ad posteros transmittenda certius sibi constaret, sæpenumero ac pluribus & diversis temporibus collationem super his cum Fratribus ibidem cōmorantibus & hominibus patriæ illius diligentem habuisse profitetur: nam propter viciniam loci tre & redire die uno poterat, ipse Senis habitans; & absoluta compositione, obiisse Podii aut hospes aut parvi temporis inquilinus.

[9] Magna igitur est Legendæ hujus auctoritas, maxime quoad miracula, tum quæ in antiqua ejus Legenda, [recenti adhuc memoria miraculorum.] ut scribit num. 35, reperit a fide dignis antecessoribus suis posita, tum quæ suis patrata temporibus inferius annotanda promittit. Quoad Vitæ hostoriam, carior nobis est ipsa antiquior Legenda sive epitome ejus, tum quia brevior atque simplicior, tum quia intra proximos a Beati morte annos conscripta non paucas circumstantias attingit, quas Bartholomæus, diffusiori eloquio historiam involvens, ut minoris momenti prætermisit. Quod tamen factum ab eo minime miramur, quia idem sæpe notamus in vitis cultiori stylo expolitis: magis dolemus, quod ea quæ ad honorem sacri corporis pertinent, sunt que facta post scriptam antiquam Legendam, quomodo scilicet elevatum corpus, eique a Florentinis parcitum sit, quo anno fabricata nova ecclesia, quid a Gregorio X imperatum, non curaverit historiæ reformatæ adiungere, contentus quædam de multis post mortē miraculis addidisse: inter quæ certe minime omitti merebatur istud de capite, ultro resiliente, ab eo in quem fuerat conjectum igne.

[Annotatum]/center>

* imo 1320 tempore Joannis XXII.

EPITOME
VITÆ ANTIQUIORIS.
Ex MS. Florentino Bibliothecæ Laurentianæ.

Lucensis seu Luchesius, tertii Ordinis Francisci, in Hetruria (B.)

BHL Number: 4983

[1] Lucensis in villa a Cagiani, vicina b Redde, Florentini comitatus c Vallis-Elsæ, secundum contratæ consuetudinem honorabili genere duxit originem. [Matrimonio junctus æmulo cedit] In juventutis suæ flore uxorem, nomine d Buonadonnam, duxit; & ex ea filio procreavit. Processu temporis quidam eum gravare verbis & factis plurimum cœpit: qui non valens ei resistere, furori cessit; & ad castrum Podiboinzi, tunc suo statu renitens plurimum, per duo quasi milliaria distans a loco quo sic gravabatur, cum uxore & filiis totaque sua supellectile accessit, & ibi quoad vixit feliciter habitavit. Erat enim ætate juvenis, aspectu delectabilis, [& Podium migrat,] affatu placabilis, conversatione humilis & ultra quam credi possit conversandi cum nobilibus amator horribilis. Ut autem ex hoc in cœptis non deficeret & contemprui haberetur, quia ruralis & forensis existebat, temporalibus ditari supra modum optabat, & in quantum quibat posse satisfacere affectui procurabat. Nam quodam tempore suorum bonorum magnam partem victualibus misit; & quantum in eo fuit, quod esset e caristia, non magna sed maxima, procura vit.

[2] His igitur actibus implicatus, una dierum solitudini vacans, [meliore a Deo mente injecta,] cogitare cœpit Dei summam potentiam, sapientiam & clementiam in creatione, gubernatione & benigna peccatorum tolerantia & receptione: qui ad se reversus optime, labentis hujus & miseræ vitæ proposuit cuncta deserere, ac Christo Jesu perpetuo deservire. Et ne vita filiorum ullum ei foret impedimentum, contra naturam ipsorum mortem, a Christo totus abstractus, multis perfusus lacrymis, dirisque suspiriis ac crebris orationibus, flagitare cœpit: quod ut uxori exposuit, Deo laudes multas dedit, & eum de his plurimum confortavit, & se paratam esse ipsum sequi ejus provoluta pedibus, irremediabilibus lacrymis & singultibus, ut sequeretur inspiratum divinitus, postulare omni instantia procuravit. [cum uxore habitum 3 Ordinis induit:] Tunc vir Dei omnia conjugis assensu vendidit, habitum Fratrum Tertii Ordinis Seraphici Francisci una cum uxore sua sumpsit, ex aliqua parte pecuniæ, quam ex suis bonis accepit, unum hortulum quatuor jugerum emit, & totum superfluum omni mora deposita pauperibus erogavit: & sic imposterum observavit, quod præter victum & vestitum in extremitate nihil habuit; sed omnia more summi magistri, non cogitans de crastino, manu pauperum cæli horreo collocavit.

[3] Quærebat enim Vir sanctus per vias, villas, castella circumadjacentia & domos, egenos, infirmos & debiles, [caritate in pauperes & ægrotos insignis,] quos secum si poterat, ducebat; si non, super asellum: & sæpe sæpius unum supra collum, immisso capite suo infra tibias infirmi, & unum manu qualibet ad domum deducebat, eisque necessaria ministrabat: & quando ei unde tribueret deficiebat, sumpta sporta per domos petendo eleemosynas propriis deferre humeris non horrebat. Et adeo ad paupertatis amorem piis verbis & affabilibus ipsos inducebat, quod eos non solum in paupertare contentos faciebat, sed etiam velle ipsos sic sistere ipsorum quilibet verbis & factis evidentibus demonstrabat. Erat enim vir Dei habitu vilis & abjectus, abstinentia maximus, altus oratione & assiduus, officia divina & prædicationes audire solicitus, avidus & attentus. In cura infirmorum incredibiliter operator continuus, & ultra quam dici potest cunctis inæstimabiliter gratiosus.

[4] Erat etiam consuetudinis viro Dei, onusto asello medicinalibus, per maritimam, [abstinentia & oratione] ubi propter aëris intemperiem sciebat ipsos esse, infirmos quærere, & eis prout unicuique opus erat, juxta suam & infirmitatis condecentiam [providere]; suadendo ante omnia laborantibus circa statum animæ salutiferum, prout exigit suus status. Bis ad minus confitebatur qualibet septimana, sumendo sæpe sacrosanctum Sacramentum corporis Jesu Christi, & tanta copia lacrymarum, [frequenti communione.] ceu in præsentiarum illum haberet mortuum, quem sumpsit sub aliis speciebus dominum Jesum Christum, & confestim fugiens se abscondebat. Orationi tanto ardore vacabat, quod a Fratribus & aliis pluribus dignis eum sequentibus per spatium trium brachiorum a terra elevatus, oculis in cælum apertis, flexis genibus & clausis manibus, totus incordatus inveniebatur, hominis penitus sine sensu. Cœpit interea vir sanctus clarere miraculis: nam die quodam Sacerdos quidam Raynuccius nomine, ad ipsum accessit, unam procam f ceparum sui hortuli, ad g ponendum, ab ipso emit, [fructus Cruce signans multiplicat,] collegit si quid fuit bonum, super remanentibus ut signum crucis apponeret Presbyter præfatus, eum rogavit; coactus facit: sequenti mane rediit, & velut nihil inde collectum fuisset adinvenit: ut sileat humiliter petit h.

[5] Cum uxor sua infirmitate, de qua mortua est, gravissima teneretur, & ipse infirmus non tamen sic esset; ad ipsam perrexit, ut omnia Sacramenta perciperet ei persuasit, devotissime ipso adstante fecit: ipsam confortans ad exitum inter alia ista dixit: [uxori morienti ager & ipse assistens,] Socia mea devota, ut plene nosti, Deo simul affectuose servivimus, & nunc est licitum, ut ad gaudia illa ineffabilia conjuncti pergamus: expecta me; volo equidem quæ sumpsisti suscipere, & tecum ad cæli gaudia properare. Factoque super ea signo crucis ad lectulum rediit, & Sacerdote clamato devotione per maxima sumpsit. In tanto i ad suam conjugem laborantem in extremis ivit, & suis eam tenendo manibus coram astantibusipsam confortando, anima illa sancta cælica penetravit k. Ad stratulum suum per adstantes deducitur, quo locatus se signo Crucis munivit, oculos fixit; Jesum, eus Matrem, Patremque suum Franciscum suavi advocans eloquio, adstantibus multis Religiosis, Clericis, devotis laicis, maribus & feminis; [paulo post moritur.] ad superos cives anima illa devotissima evolavit, die tertio exeunte l Aprilis mense, anno Domini MCCLX. Quorum corpora Podiboincenses cum maximo honore sumpserunt, insimul in feretrum tulerunt, & in ecclesia Fratrum Minorum ibi situatam devotione maxima tumularunt.

[6] Quidam ad ejus corpus inhumatum accedens, ob devotionem pollicem pedis amputavit, [Sanguis ex mortui corpore fluit,] & continuo ex eo magna sanguinis vivissimi copia emanavit. Tebalduccius ejusdem castri habens incurabilem infirmitatem tumefactionis in umbilico, ad corpus ejus accessit, manum suam super ipsam posuit, & continuo liberatus fuit. Tres dum capti essent Florentiæ & suis exigentibus culpis occidi deberent, Sanctum mirifice vocaverunt, & continuo nocte illa carcere clauso in Podiboinci, unde erant, [reos ex carcere,] incolumes positi extiterunt. Cum filius m Segnæ octo mensium mortuus sepeliri deberet, mater ad se rediens B. Lucensem advocavit, & continuo eum incolumem resuscitavit: qui ad decennium veniens a pectore usque ad caput tumefactione sic horribilis factus est, [infantem vitæ restitutum,] quod mori potius quam vivere (quia monstrum quoddam apparebat) mater ejus totis viribus affectaret: tamen non diffidens de Sancti meritis ipsum invocavit, & continuo infirmitate omni fugata, [a morbo liberat,] Dominum & Sanctum magnificans, quod acciderat scientibus & nescientibus, quod evenerat & quomodo, nuntiavit.

[7] Quidam cœcus de Castro Florentino illuc accessit, ante ipsius tumulum genuflexit, [cœcum visu donat,] & continuo effusa multis lacrymis oratione lumen recepit, & multo gaudio laudibus Deo & sibi redditis ad propria redire curavit. Quidam, nomine Bartolus, cum de dorso pedis plantam fecisset, [claudum gressu,] annis decem more puerorum, & super ejus tumbam nesciens staret, subito, velut si lignum siccum præcideretur, pes ejus insonuit: quod ipse ad sonum respiciens, sanum se reperit, & clamore valido ad domum sanissimus rediit. Cum cuidam Pistoriensi ob incurabilem infirmitatem manus amputari deberet, ejus mater, audita fama viri Sancti, ipsum sibi recommendavit, & continuo sine ulla incisione optime curatus fuit.

[8] [ægrotum valetuaine,] Cum quidam puerulus de Podiobonzi, in fine laborans pluribus diebus stetisset; mater ipsius particulam quamdam de veste, quam apud se devotionis causa tenebat, super ipsum, ejus auxilium invocando, posuit, & continuo promptissime lectulo surgens liberatus fuit. Cum tempore guerræ, inter illos de Podiobonzi & S. Geminiani, quidam in castro S. Geminiani arcta custodia tentus esset, B. Lucensem devotione maxima vocavit: [captivum libertate.] confestim affuit nocte, de medio custodum ipsum eripuit, de muro castri ex latere S. Joannis ipsum trahens, ipsumque sociando in castrū Podibonzi suæ familiæ incolumem assignavit.

ANNOTATA.

a In tabulis Cacchiano, in sequenti Vita Gaggianum scribitur, estque in confiniis territorii Senensis, ab ipsa urbe Sena solis 7 vel 8 p.m. distans, a Podio utroque p. m. circiter 20. Errat Waddinghus quando huic loco attribuit primum B. Luchesii & S. Francisci congressum: quippe qui jam inde migraverat Podium ut mox dicetur: errant etiam qui B. Luchesium de S. Cassano cognominant: nam si intelligatur oppidum S. Casciani, id omnino Florentinæ diœcesis & Guelficæ partis erat.

b In ecgrapho alterius vitæ minus recte Cedde, in tabulis Radda: quod cum ipso Caggiano atque urbe Senarum pene triangulum constituit.

c Elsa fluvius, a finibus Senensium exortus, intra oppida S. Miniatis atque Empolis sese immergit Arno.

d Bene auspicatum nomen, Latine Bona-femina.

e Caristia Italis dicitur, caritas annonæ.

f Id est, cepas omnes unius areolæ.

g Ponere videtur hic accipi pro servare.

h Addebatur: sed credidit quibus nequit dicere internuntiis denudavit, qui sensus mutilus, quomodo supplendus sit, non satis assequimur.

i In tanto, ut alibi monuimus, est idem quod interea.

k Addit Waddingus ad an. 1242 num. 13 ex Mariano Sepulta est in plebe castri Podii-Bonitii: miraculis claruit: ejus reliquiæ inde sublatæ sunt, occupato per Florentinos castro, quod suspectum habebant: solum remansit in Fratrum monasterio brachium, quod servatur. Arturus sub nomine B. Bonæ cum titulo Viduæ (licet marito præmortuam vel ex Waddingo poßet discere) inscripsit Martyrologio Franciscano, & quidem ad 5 Augusti; eum vero diem suo arbitratu eligi declarat, dum fatetur, eodem die mortuam quo & maritus. Denique affirmat prædicta occasione Reliquias per quosdam Alemannos inde sublatas in Germaniam esse asportatas. Certe apud Florentinos nulla earumdem memoria superest.

l Secundum ea quæ deduximus 23 Aprilis de B. Ægidio, hac loquendi formula notaretur dies tertius Maji. Sed vel hinc monemur non recte sic intelligi hanc formulam die tertio exeunte mense Aprili: verum potius retrograde numerari debere dies, ut intelligatur dies 28 qui est tertius a fine. Quare istic dicta, hic corrigo; plenius id facturus in Appendice ad 23.

m Scriptum erat Seg. integre scribendum Boninsegnæ.

VITA
Auctore Bartholomæo de Tolomæis.
Ex Veteri MS. Bartholomæi de Colle.

Lucensis seu Luchesius, tertii Ordinis Francisci, in Hetruria (B.)

BHL Number: 4984

Auctore Bart. de Tolomeis EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Laudemus Deum nostrum in glorioso viro, Patrono nostro, Deo & hominibus valde dilecto, almo Christi Confessore, B. Luchesio: cui procul dubio multam contulit gloriam, & ipsius memoriam in benedictione constituit sempiterna. In ipsum namque, utpote vere humilem & contritum, [breve B. Luchesii elogium.] tanta Deus benignitate respexit; ut singulariter eum gratiæ suæ donis ex alto prævenerit per mundi cordis puritatem, veritatem locutionis, nec non & virtuosi operis multiplicitatem. Etenim velut Lucifer apparens diluculo in mundi hujus caligine, claris vitæ atque doctrinæ micans fulgoribus, sedentes in tenebris & umbra mortis direxit in lucem. Qui crebro etiam prophetiæ spiritu replebatur, & contemplationis usu fruebatur angelico. Præsentis insuper vitæ apostolico more fastum despiciens, ferventissimæ caritatis incendio, fide ferebatur in Deum, & per misericordiæ opera totus fervebat in proximum. Qui tamen sibimet austerus & rigidus, castigabat corpus proprium & in servitutem spiritus redigebat. Eapropter similem illum fecit Dominus in gloria Sanctorum suorum, & magnificavit eum in timore inimicorum, & mirificavit coram populo suo, auditam faciens vocem ipsius in multorum ostensione miraculorum. Ad hujus igitur viri, Christo amabilis, nobis imitabilis, & mundo admirabilis, describendam vitam, ego Frater Bartholomæus de Tolomeis de Senis, Ordinis Minorum minimus, indignum & insufficientem omnino me sentiens; id nullatenus attentassem, nisi me quorumdam Senensis Custodiæ Fratrum, multorumque nobilium virorum ac mulierum de Podiobonitii ejusque confinibus, nec non & Sancti hujus fervens incitasset affectus. [Vita ejus cur ab auctore & quomodo scripta.] Cum per ipsius invocationem & merita singularem a Christo gratiam recepisse me noverim: si præconia laudis ejus tacuero sceleris proculdubio arguerer, ut ingratus. Et hæc penes me causa præcipua fuit hunc assumpsisse laborem, ut vitæ ipsius virtutes, actus & verba, quamquam non valuerim ad plenum usque colligere, juxta tamen posse describerem; veluti fragmenta quædam partim neglecta, partimque dispersa, ne morientibus eis qui viro Dei convixerunt, tam pretiosa commercia deperirent. Et ut Vitæ ipsius veritas ad posteros transmittenda certius mihi constaret & clarius, existens in Conventu nostro de Podio-Bonitii, ubi sanctum ejus corpus honorifice conquiescit, sæpe numero ac pluribus & diversis temporibus collationem super his cum Fratribus nostris ibidem commorantibus, & hominibus patriæ illius habui diligentem: quibus & in quibus fides est indubitabilis adhibenda. Nec semper historiam secundum ordinem temporis texui, ad evitandam confusionem; sed ordinem rerum potius servans, studui magis aptare juncturam, secundum quam peracta tempora diversis materiis, atque diversis peracta temporibus eidem materiæ congruere videbantur. Initium autem vitæ B. Luchesii, processus & consummatio, octo quidem distincta capitulis describuntur inferius annotatis: videlicet.
I CAPITE Agitur de origine & vita ipsius in habitu seculari, & de aliquali ejus conversione ad Deum.
II De perfecta ejusdem conversione & voto tertii Ordinis S. Francisci, & vero mundi contemptu atque sui.
III De immensa ejus pietate, misericordia, & caritate erga pauperes Christi.
IV De oratione ejus devota, contemplatione sublimi, & spiritu prophetiæ.
V De digna ipsius pœnitentia, abstinentia singulari, & carnis maceratione.
VI De honestate ipsius præcipua, paupertate laudabili, & profunda humilitate.
VII De perfecta ejus patientia ac sancto transitu mortis.
VIII De miraculis post ejus felicem transitum undecumque ostensis.

Hæc est antiqua auctoris partitio: quam, ut in autographo præmittitur, hic proponentes, ipsam vitæ historiam in longiora capita more nostro partiemur. Interim observa caput ultimum in MS. subdividi in plures Rubricas, & harum singulas in plura miracula, hoc modo.


Rubr. I De mortuis suscitatis, & his qui ab evidentibus & patentibus mortis faucibus eruti sunt & mirabiliter liberati. Miracula 6.
II De cæcis illuminatis, & alia oculorum passione mirabiliter liberatis. Miracula 4.
III De liberatis a carceribus, captivitate, vinculis & compedibus quam plurimis. Miracula 4.
IV De liberatis a naufragio & enarrabilibus periculis pelagi seu fluminum. Miracula 3.
V De liberatis a periculo puerperii, ablactationis, morbo regio & diversis infirmitatibus atque doloribus. Miracula 14.

CAPUT I.
Ratio vitæ ante & post conversionem a B. Luchesio ductæ, caritatis officia proximis impensa.

[1] Egregius Christi Confessor Luchesius, a villa Gaggiani prope Reddam, [B. Luchesius Podio-Bonitii oriundus,] non longe a nobili & famoso castro Podii-Bonitii, quod Imperiale dicebatur, traxit originem. Hoc siquidem castrum, in medio Tusciæ collocatum, copiosorum olim populorum ac nobilium virorum multitudine refertum, nec non forti murorum munitione vallatum, ut amicis & incolis præberet habitandi securitatem, inimicis vero & extraneis minacem incuteret terrorem, heu! nunc, tam peccatorum multiplicatione, quam divisione partialitatum, quam etiam bellorum inundatione, dirutum & conquassatum est, & penitus ad solum redactum. Beatus igitur Luchesius, [cum conjuge studiis seculi deditus,] una cum Bonadonna (ita enim nuncupabatur) conjuge sua, mundane conversans, non quæ Christi sunt sed propria quæritans, lucris secularium totus intentus, nec non aliis præesse potius quam subesse desiderans, in sua villa Gaggiani caput a unius partis seu partium, Guelphæ videlicet & Ghibellinæ, habebatur. Invidia tamen adversariorum lacessitus, ut odium declinare posset & casum, in quem hujusmodi partiales solent incidere, ad prædictum Imperiale Podii-Bonitii castrum habitandum se contulit. Ubi terrena inhians & cælestia non advertens, [pinguiariū agit,] illorum artem exercebat, quos b pizzicarios, ut vulgo dicitur, appellare solemus, vel c collybistas.

[2] Utcumque tamen incipiens divinam aspirare dulcedinem, ac cælestium degustare amorem, conscientia tactus intrinsecus, [deinde frumentariū,] cum in hujusmodi emptionibus & venditionibus minutorum laqueum diaboli paratum sibi conspiceret, alium lucrandi modum assumpsit. Frumenta enim & blada singula observabat, d endicas, ut vulgo dicitur, faciens; quo tempore vilius emeret, ut illa postmodum alio tempore majori pretio seu carius distrahere posset. Sic omni alio lucro a se penitus abdicato, & hoc dumtaxat ut vivere posset admisso, sola tamen omnium malorum radix cupiditas sibi remanserat, ut miserorum miserias non attendens, & frumentum abscondens in populo, tempus quo carius illud venderet expectabat. Has tamen viles mercimonias & perniciosas fore negotiationes longo tempore perlustrans, facta manu Domini super eum, non jam amplius cor suum clausit, sed se multipliciter evocanti aperuit. Spretis namque mundi commerciis & soli Deo servire desiderans, in virum alterum jam mirifice mutatus, ecclesiam devotius frequentabat, & quæ de sacris Scripturis patulo advertebat auditu minime tradens oblivioni, sui pectoris armariolo secretius recondebat.

[3] [frumentis divino instinctu venditis agrum ad alendos pauperes emit:] Jamque pauperum Christi sectator effectus, jamque ad id quod perfecte facturus erat evidentia spirans indicia, statim compassiva teneritudine super necessitatibus pupillorum, orphanorum ac viduarum cœpit aspicere. Atque illico frumenta & blada distribuens, venditis omnibus quæ possidebat, agrum emit: quem propria manu excolens, tam ad sui quam pauperum usum, ad fovenda illorum viscera pleno mentis intuitu corporisque conamine se convertit. O altitudo divitiarum sapientiæ & scientiæ Dei! quam incomprehensibilia judicia & investigabiles ejus viæ! qui convertens petram in flumina, & rupem in fontes aquarum, rivos facit tam mirabiles, ad extinguendam sitim suorum fidelium, de duris silicibus scaturire. O sanguis Agni immaculati! qui ex visceribus Jesu Christi jugiter fluens, adamantina frangit, & durissima pectora peccatorum quasi in pulverem tenuissimum redigit. Clementissimus vere, omni posthabita diffidentia, & misericors Deus in electos suos, & in quos ab æterno prædestinatos sibi voluntas est & immensa caritas complacendi: sicut in conversione B. Luchesii luculenter apparet, qui inter mundiales tenebras, cujus quidem primo solum nomen tenuit, exinde vero lux de perenni luce factus, rem tanti nominis non amisit.

CAP. II.

[4] Procedens dehinc Christi famulus quotidie magis ac magis de virtute in virtutem, [meliorem vitam a fundamento humilitatis incipiens,] & juxta normam Euangelicam cui jugiter incumbebat jam terrena despiciens & celestia toto corde desiderans, sui verus mundique contemptor effectus est; adeo ut non amplius hominibus vulgaris homo, sed Euangelicus & inter Christi discipulos annumerandus videretur. Etenim priusquam vestimenta decentia & colorata deponeret, spiritu suggerente cognovit, quod omnis Euangelicæ conversationis perfectio & spiritualis ædificii culmen, nec non & decora virtutum varietas a vero sui mundique contemptu sumit exordium. Induit igitur per mentis elevationem in Deum, miro quodam modo novellus homo, voluntariæ paupertatis spiritum, profundæ humilitatis assensum, nec non & erga Deum & proximum caritatis intimæ & viscerosæ pietatis affectum. Ut enim seipsum perfecte contemneret atque despiceret Christi sectator præcipuus, propter eumdem qui pro nobis in stabulo nasci, inter nos pauperem vitam gerere, pro nobis denique nudus in cruce mori voluit, pauperibus, infimis, ceterisque miserabilibus personis sedula pietate subvenire contendit.

[5] Visitare igitur cœpit hospitale S. Mariæ, quod tunc in dicto castro situm erat: [ægris in nosocomio deservit,] ubi infirmantibus & ægrotis quæ poterat beneficia conferebat: invitabat singulos, postulata pro posse complebat, lavabat pedes, religabat vulnera, educebat putredinem, saniem velut alter Franciscus magna teneritudine abstergebat. Sic cœpit uni Deo devotus seipsum contemnere, sic pauperum Christi servitio jugiter mancipare; ut se sibi subacto, cetera etiam sibi adversantia potestative subjiceret, & seipsum tamquam vile mancipium ad pretium Christi participandum venumdaret. Sic quanto vilius erat obsequium, tanto se illi libentius submittebat; ut & per activam prius vitam Christum velut Martha lucrifaceret, & per contemplationis postmodum apicem eumdem sicut altera Maria possideret. Sic personam cujuslibet pauperis & ægroti, velut Christi personam olim indigentis & infirmi, sumebat: & euangelicum illud verbum, Amen dico vobis, quamdiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, pretioso sui pectoris scrinio non perfunctorie abscondebat. [Matt. 25, 40.] Quoniam igitur tam perfecte in activa vita præclarisque operibus misericordiæ se jam Christo funditus mancipasset; [& agriculturam in usum pauperum exercet,] Christus idem, quem nosse vivere, & cui servire regnare est, in tanta eum dulcedinis suæ benedictione prævenit; ut præter ipsius amorem omnia mundi pretiosa vilescerent, omniaque delectabilia ipsius in amaritudinem sibi conversa forent. Considerans nihilominus quod otium carnis ejus concupiscentiis alimenta præberet, cupiens illud a se viriliter amovere, & prudenter, licet indoctus, poëticum illud intelligens,

Otia si spernas periere Cupidinis arcus. [Ovid. rem. 139,]

Ut etiam juxta Domini præceptum in sudore vultus sui corporeo sustentaretur alimento, agellum prædictum propriis manibus, quo viscera refocillaret pauperum, non segniter excolebat.

[6] Cum vero admirandæ ipsius vitæ hujuscemodi jam seculo nequam præludia contulisset, ecce ad ipsius aures rumor volitat non inanis, qualiter ille Christo conformis, [a S. Francisco habitum tertii Ordinis petit,] Euangelicæ perfectionis exemplar præfulgidum, æmulator charismatum meliorum, patriarcha pauperum Franciscus, omni virtute perspicuus, ardoris caritate Seraphicus, ad Podium-Bonitii e venerat trium salutarium Ordinum vexillum exportans, Dominique talentum promittens, si quis eligeret in aliqua dictorum trium Ordinum acie militare. Qui ut hoc intellexit, properus ac festinus, (nescit enim tarda molimina sancti Spiritus gratia) ad Magistrum militum Franciscum, antiqui serpentis elidentem astutiam suaque multiplicia cornua confringentem, magnum attendens tantæ militiæ donativum, sine cunctatione pervenit. Sic ad pauperem quidem rebus, divinis tamen charismatibus completum Franciscum, pauperum nutritor Luchesius, velut ad divinæ magnum miserationis asylum, confugit; ejusque genibus provolutus, arcanum sui pectoris reserans, magno coram populo tertii Ordinis habitum (nam conjugio ligatus erat) humiliter ac devote postulavit.

[7] [& accipit.] Cernens igitur in eo gloriosus Franciscus personæ elegantiam, fragrantiam morum, compassivam pietatem ad pauperes, ad Christum devotionem præcipuam, obedientiam promptam ad ipsius Ecclesiam, verum mundi contemptum, ardens in via desiderium supernorum, in concupiscendo veritatem, in flagitando humilitatem, in perseverando firmitatem, ei benigne condescendens, una cum conjuge sua Bonadonna, quæ ejusdem voti erat, sacro tertii Ordinis habitu consignivit; nec non & secum viros humiles & devotos Brunum f & Maretolensem, nonnullosque alios convicinorum locorum & Vallis-Elsæ incolas (jam enim in eorum cordibus perennis vitæ desiderium & Christianæ fervor religionis excreverat) non sine magno astantium fletu, lacrymosis gemitibus, & mira cordis compunctione, ejusdem Fraternitatis glutino copulavit. Incepit illico novus Christi miles Luchesius, armatura Dei circumdatus, fidei scuto munitus, superinsigni trabea, veste scilicet Francisci, illustratus, quibus tela cuncta nequissimi hostis ignea valeret extinguere, ita viriliter agere, sic ad meliora proficere, taliter ad altiora conscendere; ut carnis adhuc mole depressus, non jam quæ mundi sunt quæreret, sed humanam potius videretur vitam in Angelicam commutasse. O vere felix negotiator Luchesius, & pauco temporis momento exiguoque labentis vitæ spatio nimium locupletatus, qui nundinas mundi vilissimas respuens, celestia sub Francisci disciplina es mercatus! & sub tanto duce militans, subactis viriliter mundi, diaboli, carnisque illecebris propellentibus ad ruinam, incorruptibilia, solida, & æterna gaudia non parvo triumpho adeptus es!

CAP. III

[8] Caritatem vero, qua Dei filius a diabolica servitute per mortem crucis humanum dignatus est genus eripere, ita Luchesius, divina favente gratia habitum virtutis studiosum, induerat, [corporali misericordia erga pauperes effulget,] ut Deo ex ipsa fecerit hostiam vivam; de pietate delectabile holocaustum, & de misericordia sacrificium vespertinum. Tanta siquidem cordis teneritudine & compassione afficiebatur intrinsecus ad pauperes Christi, tantisque jaculis vulnerabatur medullitus super inedia, calamitate, miseriis quibuslibet afflictorum; ut magis ipse pateretur in mente, quam ipsi inopes sentirent in corpore: ita Luchesii viscera igneus gladius sancti Spiritus penetraverat sic emanabat extrinsecus oleum ferventissimæ caritatis. Inter ceteras igitur divinitus sibi collatas virtutes & charismatum dona, misericordiam tenuit potiorem, sciens quoniam secundum Apostolum, pietas ad omnia valet; & Euangelicum illud semper tenens in pectore, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. [Tim. 4, 8, Matth. 5, 7] Cuncta siquidem quæ de agello sive g hortalitio advenire poterant, quasi manu perforata, peregrinis & advenis universisque Christi pauperibus erogabat: tantaque circa illos solicitudo remanserat, ut de se vel de suorum necessitatibus nihil omnino aut paululum admodum curare videretur. Tanta in eo ad pauperes singulos vis compassionis excreverat, & exuberaverat affluentia pietatis mirificæ; ut ad omnem necessitatem se & suos arctaret inedia, antequam vellet vacuum a se dimittere pauperem, aut illi manum non porrigeret adjutricem. Tanta cor illius repleverat caritas ac penetraverat medullas & viscera funditus, totumque videbatur in sui dominium vindicasse; ut per devotionem sursum ageretur in Deum, per compassionem transformaretur in Christum, per condescensionem inclinaretur ad proximum, per conciliationem denique ad singulos refiguraret innocentiæ statum.

[9] Cumque pie, clementer, & caritative moveretur ad omnia; peculiariter tamen animas, [& spirituali,] Christi Jesu sanguine pretioso redemptas, cum qualibet sorde peccati cerneret inquinari, tanta miserationis teneritudine deplorabat, ut eas tamquam mater in Christo doloris gemitibus quotidie parturiret. Istiusmodi miserationis officium Patri eum misericordiarum omni sacrificio conformabat acceptius; maxime cum studio foret ab eo perfectæ caritatis impensum, siquidem id laboraret magis exemplo quam verbo, lacrymosa pietate quam loquaci sermone complere. Hæc est misericordia vera, Patris æterni filia, quæ crimina diluit, expurgat sordes vitiorum, peccatores emundat, gehennæ flammas extinguit: quam vir iste mirificus usque ad mortem custodiens, quidquid sibi & conjugi ex moderato victu supererat, sine alicujus cogitatione de crastino, totum pauperibus dividebat. Liquet igitur ex præmissis apertius & luce clarius constat, quod providus hic negotiator & felix, miro quodam modo mercationem mundanam in euangelicam permutavit, altivido sensu prænoscens, quod tali permutatione lucraturus foret pro paucis magna, pro terrenis cælestia, pro temporalibus sempiterna. Non solum autem, uti prædictum est, superflua pauperibus erogabat, verum & sibi frequentius, pro Christi amore, suoque corpusculo necessaria subtrahebat: quibusque interdum eleemosynam temporalem præbere non poterat, [sibi detrahere solitus quo eis subveniret,] thesaurum cordis aperiens, compassionis internæ viscera impendebat. Quid plura? quamvis cibi parcissimus esset & abstinens valde, volvens tamen animo & sæpius repetens dixisse Christum; Quamdiu uni ex minimis meis fecistis, frequenter sine corporali cibo remanebat esuriens, ut indigenti alicui portione sua quotidiana, licet minima, subvenire valeret.

[10] [reprehendentem se idcirco uxorem,] Attendens autem, velut alter Tobias, quod uxor ejus, quæ necdum plene superna sapiebat, propter hujusmodi molesta nimium sibi foret; timensque ad inopiam vergere, morderet eum sermonibus duris, exasperaret vituperiis, indignata lacesseret injuriis, variis denique afficeret contumeliis; cupiens eam prius exemplo lucrifacere quam verbo compescere, dignum relatu mirandum opus a Deo meruit obtinere. Cum enim quadam die ad ostium domus multitudo peregrinorum pauperum confluxisset, & ipse conaretur uti solitus erat pro virili sua singulis singula panis fragmenta dividere; contigit ut totum panem qui tunc in arca erat (tantus erat peregrinorum numerus) paulatim exhauriret, & in sacculis non veterascentibus collocaret. Ecce autem cum nova peregrinorum turba ad ejus ostium propinquaret, placideque rogasset uxorem, ut his & qui supervenerant esurientibus panem frangeret; illa indignata atque animo perturbata, respondit: O sine mente caput, vigiliis & inedia multa exhaustum! O nimium, nimiumque oblite tuorum! ubi est panis in hac domo quem frangam? Cui verus pauperum pater, & afflictorum mater, atque indigentium sedula nutrix, Luchesius gloriosus: Accelera, inquit placido vultu, ad arcam, bona mulier, nomine, sed non re (etenim Bonadonna sicut præmissum est vocabatur) & fiduciam habe in illo, qui ex quinque panibus hordeaceis & duobus pisciculis, [multiplicatis miraculo panibus ad eamdem virtutem commovet:] collectis exinde duodecim cophynis quæ supererant fragmentorum, tot virorum ac mulierum, demptis pueris, millia satiavit. O celebrandum miraculum, Prophetæ magni Eliæ & viduæ illius Sareptanæ vestigia consequens! Accessit illa mariti sui verba non despiciens, animo tamen incredula, & arcam divino munere panibus exuberantem, mente consternata plurimumque expavescente, conspexit. Terretur & tremit ad tantum miraculum, vocem extollit & clamat, miratur & gaudet, laudes ingeminat & Deo gratias refert; compungitur & contrita deplorat, frangit panem & pauperibus dividit: viri genibus provoluta culpam suam humiliter recognoscit. Una denique cum illo solicita deinceps & ad pauperes liberalis, in omnibus operibus misericordiæ devota consentit.

[11] [stipem pro egentibus colligit,] Et quoniam similia similibus natura convalescunt, & dulce dulci permixtum dulcius redditur; incalescebat in dies fervor mulieris ex operibus viri, ejusdemque viri animus ex operibus uxoris invalescebat; & exæstuans dulci flamma, quicquid habere poterat & seipsum totum Christi pauperibus impendebat. Circuibat villas, civitates & castra, omnique rubore deposito propter eum, qui pro nobis sustinuit crucem confusione contempta, humilis & devotus zelator pauperum apud cognatos & notos, quorum consueverat esse primus, non verecundabatur pro Christi pauperibus ostiatim quærere, & alimenta eis corporea propriis etiam manibus præparare. Agnoscens præterea æstivis temporibus in Maritima h infirmari quamplurimos; cum asello electuariis, saccharo, cassia, syrupis, communibusque pillulis, potionibus & antidotis onerato, ad subventionem ægrotantium & infirmorum illuc usque personaliter accedebat: [ægros longe dissitos conquirit & medicamētis fovet,] & tanto caritatis fervore mœstis solamen conferebat, ut sola præsentia languescentibus medelam porrigeret. Per villas, civitates & castra transferebat infirmos, illum vectabat asello, alium portabat humeris, nonnullos consolando verbotenus conducebat. Qui cum viderent tantam in viro Dei caritatem, in illum transferri seu transformari dilectionis incendio sentiebant.

[12] Contigit autem quadam vice, ut dum graviter infirmantem quemdam super humeros asportaret, alios vero duos paululum convalescentes unum a dextris & alium a sinistris conduceret, obviaret cuidam juveni lubrico: qui opus illud misericordiæ tam efficaciter exprobravit, ut in hæc verba sacrilega pariter & insana prorumperet: O Frater Luchesi, quæ i salma diabolica est ista, quam defers? sed cum Sanctus illacrymans responderet: [quemdam ob convicia sibi dicta mutum factum,] O miser & miserabilis nimium! quia non diabolum, sed Christum in hoc paupere veraciter porto, qui nobis ex Euangelio intonat, Amen dico vobis, quamdiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Inter hæc Sancti verba, divina illico assistente justitia, blasphemus ille non immerito factus est mutus. Qui in se recognoscens Dei virtutem, condignamque sui reatus sententiam, patientiam B. Luchesii & ipsius humiles lacrymas, pro recuperandæ sanitatis gratia, quod sermone explicare nequibat, manantibus ex cordis compunctione lacrymis, inani labiorum motu, confuso vocis strepitu, & vario atque incerto membrorum omnium signo, miserabiliter indicavit.

[13] Intellexit vir Deo devotus, quod miser ille quibus eum poterat indiciis & nutibus deprecabatur, quatenus pro ipso preces ad Deum porrigeret, ut pro restitutione sermonis & linguæ vipereæ, cujus usuram, Domino miserante potius quam puniente, perdiderat, sua intercessione tanti reatus indulgentiam mereretur accipere: statimque, pietatis divinæ non immemor & misericordiæ Salvatoris, qui quærere venerat in mundum & salvum facere quod perierat; quique præcepit omnibus dicens: Orate pro persequentibus & calumniantibus vos; propter eum quem suis humeris asportabat genuflectere non valens poplitesque in terram defigere, corde tamen & oculis ingemiscens, hujusmodi preces fudit ad Dominum: Domine Jesu Christe, quem, non alterius sed tui ipsius testimonio, in languidi hujus persona, cui humeros tui amore subjeci, gestare me credo; quique pro nobis pendens in cruce, pro tuis etiam crucifixoribus exorasti; suppliciter deprecor, ut miseri hujus miserias miserans, [loquela donat:] qui quod diceret non advertens ore tibi sacrilego blasphemiam intulit, ejus linguā clementer absolvas; ut quam prius movit in maledictione, eam de cetero relaxet in laudem. [Matt. 5, 44] Vix Sanctus verba compleverat [cum ille] flexis ad terram poplitibus palmasque ad sidera tollens, Gratias, inquit clara voce, mecum una feras Domino, Frater Luchesi: quoniam, ut verum fatear, meritis tuis & intercessione salvifica linguam potenter absolvit, quam superba in pauperem suum contumelia, vero ejus judicio, insolubili apud homines nexu paulo ante ligaverat. [Ioan. 5, 14] Vade, subjunxit, in pace, B. Luchesius, fili carissime; & ne deterius aliquid tibi contingat juxta Domini Salvatoris sententiam, non solum linguam in dedecus majestatis suæ laxare, sed jam non corde, non verbo, non opere, non denique cujuslibet boni operis omissione Deum, proximum aut teipsum velis offendere; quoniam sicut bonorum omnium remuneratorem, ita & ultorem malorum inflexibilem & inevitabilem Deum esse constat.

[14] Ob pietatem denique viri hujus stupendam atque mirificam, cum quidam de Podio-Bonitii pauper sibi familiaris admodum & devotus, cujusque familiolam quotidianis eleemosynis sustentabat, publicis exactionibus Florentiæ vinculis mancipatus esset; nocte quadam, solicitus super filiolos quos habebat & nimis anxius, cœpit intra se mœrens sic conqueri, [quidam cui B. Luchesius benefacere solebat in carcerem conjectus,] dicens: Me miserum, infelicissimum & afflictum nimis, ecce in carceribus periclitor; Frater Luchesius, oculos cæcorum, manus debilium, pes claudorum, baculus pauperum, solamen omnium afflictorum, vita fortasse functus est; & familiola mea, cujus viscera nutriebat & suis refocillabat alimentis, heu! nunc fame moritur. O B. Luchesi, si vita functus es hac nostra mortali, firmissime tamen credo & nullatenus dubito in cælorum cælo te vivere, & cum beatissimis Spiritibus gloriæ Conditoris assistere: rogo igitur te, per incircumscriptum illud & admirabile divinum lumen, quod non jam per speculum in ænigmate, ut nos, sed facie ad faciem contemplaris; adjuva me & filiolos meos, quos tibi in visceribus solitæ caritatis commendo.

[15] Mirabile dictu! mirabilius auditu! mirabilissimum vero effectu! non in eo qui dixit & facta sunt omnia, qui potuit clauso Christus prodire sepulcro, qui clausis januis ad discipulos suos intravit, [tamquam jam eum defunctum invocans, solutis vinculis domi suæ se reperit.] qui moriturus veniens non aperto utero Virginis exiit: sed in eo qui similia passus est, & nobis adhuc viatoribus, qui si divinæ operationis intelligeremus modum, jam non stuperemus miraculum. Statim namque paratum est illi remedium ex alto, B. Luchesio adhuc inter mortales superstite: nam clauso carceris ostio, compedibusque sine fractione solutis, cum sacculo ceterisque sarcinulis suis, eadem nocte, exiguo temporis intervallo, invenit se in Podio-Bonitii in domo propria, in qua dormientem invenit uxorem suam totamque familiam; ita ut tam sibi quam uxori, quæ per eum a somno excitata est, visum videre per plures horas videretur. O stupenda mortalibus & admiranda apud omnes nationes Dei virtus! O præclara S. Luchesii merita! ut sui nominis adhuc inter mortales degentis invocatio solum tantum valuerit apud Deum, ut corpus corruptibile & mortale sic ostia clausa evaserit, sic vincula solverit, sic domicilium obseratum intraverit, ut in naturam ac statum gloriosi jam corporis mutatum videretur.

ANNOTATA.

a De Guelsis & Gibellinis adeo plenæ sunt Italicæ historiæ,ut frustra sim si explicare velim: idque hic eo minus opus, quod per exaggerationem nimiam videatur auctor Luchesium facere caput factionis, qui tantum alienus a contentionibus fuit, ut vel unius adversarii causa alio migrarit, ut habet præcedens epitome.

b Pizzicare Italis est carpere, rodere, Teutonice pitzen: hinc apud auctores Vocabularii della Crusca Pizzicagnoli dicuntur salsarum aut pinguium mercium minutim vendendarum propolæ; idque plebeo joco, quasi abrodere semper aliquid soliti, nec cuiquam justum pondus dare.

c Collybistæ proprie vocantur campsores pecuniarii: quod parum convenit cum vilitate nominis Italici, & minutiis mox nominandis.

d Endica in nominato Vocabulario explicatur comparatio mercium, tempore caritatis vendendarum: videtur etiam vox illa sumi pro cumulo, metaphora fortaßis sumpta a Teutonibus, quibus agger dicitur en-dyck: ut enim agger opponitur aquis, ne in agros influant; sic isti coëmpti & asservati cumuli, impediunt affluentiam rerum commodarum ad vitam.

e Waddinghus ad annum 1213 refert initia Podiensis conventus, Tertiariorum vero, quorum primus Luchesius cum uxore fuerit, institutionem atque Regulam a S. Francisco scriptam ad annum 1221 aut sequentem; anno autem1289 eadem Regula a Nicolao IV confirmata & in nonnullis correcta fuit.

f Ex his Brunum Arturus cognominat a Colle, & Beatis adscribit ad 22 Decembris: est autem Collis oppidum Podio proximum.

g Hortalitium, id est, horti cultura seu proventus.

h Maritima, vulgo la Maremma, agri Senensis portio, inter fines Dominiorum Florentini atque Castrensis, bifariam dividitur ab Vmbrone fluvio, appellaturque Maremma di qua, & Maremma di la.

i Salma, alias Soma, onus, sarcina: hinc equus salmarius & sommarius: quæ & in Francica lingua obtinent:

CAPUT II.
Orationes a B. Luchesio frequentatæ, extases habitæ, mortificationis & paupertatis studium.

CAP. IV

[16] Sentiens autem Christi servus Luchesius corpore se peregrinum a Domino, [Totum studio orandi se dedit:] a quo jam vile carnis tentorium & sola eum ruitura membrorum a paries disjungebat; toto mentis conamine quoad vixit, ei per studium devotæ orationis firmiter hæsit. Intelligebat nempe quod oratio sancta inter Deum & homines posita est quasi sedula advocatrix, per quam furor quidem ejus & tremenda ira suspenditur, delictorum venia procuratur, gehennalis & æterna, interdum autem & temporalis pœna refugitur, præmiorum largitas & multiplex divinæ bonitatis gratia impetratur. Cognoscebat, inquam, vir Deo devotus, quod oratio cum cælorum Imperatore loquitur, cum dilectissimo animæ Sponso fabulatur, cum tremendo Judice causatur, [ejus rei prerogativas intelligens:] & præsentem sibi facit, quem videre non prævalet, ad penetralia summi Regis tamquam referendarius secretus admittitur, apud quem nullus respuitur nisi qui in ea tepidus invenitur. Ex his orationis gratiam ardenti animo concupiscens, nullumque credens sine orationis studio in Dei servitio posse proficere, in cujus itinere quotidie non progredi regredi est; modis quibus poterat, exemplo tamen efficacius quam verbo, tam seipsum quam ceteros ad frequens ejus exercitium excitabat. Nam velut alter Franciscus, cujus vexillum miles fortissimus sequebatur, ambulans & sedens, intus & foris, laborans & vacans, orationis spiritum non relaxabat: cui tanto devotionis studio erat intentus, aliquando etiam meditationi, nonnumquam etiam altividæ supernorum contemplationi, ut videretur non solum quicquid erat in eo mentis & corporis, verum etiam operis & temporis, in hujusmodi dedicasse.

[17] [in exstasim raptus,] Unde cum quodam sero, in loco Fratrum Minorum prope Podibonitium, cujus reparationi seu ædificio, B. Francisci & Fratrum suorum amore, multum invigilaverat, orationi incumberet; solusque dum ostia clauderentur in ecclesia remansisset; ostiarius, qui custodiendis rebus ecclesiæ præerat, solicitus animadvertit. Cumque submissa voce (silentii enim tempus aderat) O Frater, dixisset, Luchesi, abeas, nam Completorii Laudes solutæ sunt, & ad campanæ signum Ave Maria jam dictum: vir Dei (utpote qui cælestis nectar dulcedinis abundantissime degustabat) nihil ei respondit. Cum enim Completorii psalmos ac cetera Horæ illius dulcissima, quasi superni dramatis cantica, patulo mentis & corporis advertisset auditu; & dulcedinem spiritus, quæ superat omnem sensum, semotis temporalium curis, suavitate indicibili degustasset; anima ejus per contemplationis apicem, licet corpus esset in terra, in cælorum sublimitate Deo præsens erat. Accessit igitur propius ostiarius; cumque aperta jam voce, O Frater, clamasset, Luchesi, recedas, inquam, quia dormitionis tempus non orationis advenit; & ille similiter nihil omnino respondebat. Tertio ac quarto intonans, O Frater Luchesi, manu ipsum apprehendit, & hinc inde velut somnescentem discutere satagens, immobilem velut truncum arboris reperit. Recessit igitur stupens & pavidus, mortemque in illo seu alium quemlibet naturæ flexibilis casum (nam proni sumus in illos) non abs re suspicatus; [sublimis ab humo tollitur:] ut certior de casu fieret, rursus rediit; eumque corporeis oculis (sic namque divina clementia, ut virtutem ejus transferret ad posteros, disposuerat) corpore sublevatum suspexit, veluti mortuum mundo, sublimi autem vivacem cælo.

[18] [iterum in extasi deprehensus rubore suffunditur:] Similiter autem quadam nocte (nam solennibus festis Matutinalibus horis adesse consueverat) cum quidam, familiaris sibi admodum atque devotus Frater Minor, semel ipsum orationi instantem, secundo quoque ac tertio evocasset, respondissetque nihil sibi; ad se tandem reverso, Frater, inquit, Luchesi, cur toties roganti amico tuo non respondisti? Tunc ille, gaudio pariter & rubore suffusus, O Pater, inquit, & amice carissime, cum me rogares tunc alibi eram. Alio quoque tempore, cum in Paschali solennitate Laudes matutinas in eadem ecclesia Fratres persolverent, triumque Puerorum hymnum dulci voce cantarent, quo creaturæ omnes ad Creatoris laudem pariter invitantur; exhilaratus mente, gemibundus & fervidus, eructare aliquod verbum bonum ipse quoque flagranti animo gestiebat. Fratrem igitur quemdam laicum dicti Ordinis, qui & ipse in eadem ecclesia non longe a se oratiunculas suas Domino commendabat, familiarem sibi pariter & devotum, quasi nesciens & ignarus, quid tunc Fratres in choro tam dulciter canerent, dulci eloquio moduloque suavi ut causam daret dicendis, interrogavit. At Frater, ut erat simplex, innocuus & devotus, Frater, inquit, Luchesi, in choro nunc cantatur hymnus ille dulcissimus trium Puerorum, qui in ardentissimæ fornacis medio sacrilegi Regis imperio constituti, flammam ignis nullatenus sentientes, sed velut in amœno rosarum ac diversi generis florum & deliciarum viridario collocati, tripudiantes atque psallentes, in unum creaturas singulas ad sui laudem Creatoris concorditer invitabant.

[19] [aliam exstasim in concentu FF. Minorum patitur:] Tali occasione præmissa, Vir Dei Luchesius ardore spiritus æstuans, & amplius se continere non valens, de bono thesauro cordis sui proferens bona, sic adjecit: Si creaturæ irrationales, Frater carissime, ut pisces & jumenta, reptilia & volucres, & insensibiles pariter, ut cælestia corpora, elementa omnia, metalla, ligna & lapides, ad laudem sui sunt obnoxiæ Creatoris; quanto magis nos obligatos esse constat, qui participes rationis, insigniti ejus imagine, post innumerabilia dona ab eo suscepta, ad cælorum regna multipliciter evocamur? Nec plura his, non enim amplius exegit, verba reddidit; & statim in lucis illius inaccessibilis lumen absorptus, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, venientem certe sed non diligentem, non pauco temporis intervallo, antequam ad se reverteretur plenarie, corporeis sensibus undecumque ligatis, etsi poplitibus flexis in terra, immobilis tamen omnino permansit.

[20] [aliam dum quemdam a dæmone delusum ad orationem reducit,] Eo quoque tempore quo in loco eodem Fratrum Minorum prope Podi-Bonitium moram traheret, & loci illius reparationi, amore B. Francisci Patris sui, sedulo esset intentus; nocte quadam orationis causa ad ecclesiam properans, dum per claustrum primum pergeret, cuidam Fratri laico dicti Ordinis, qui de ecclesia fugiebat, non lentis passibus obviavit. Cui vir Dei Luchesius (familiaris enim sibi erat, & non parvo Christi glutino copulatus) cur, inquit, Frater carissime, fugis? quare ecclesiam, in qua Christi pretiosissimum Corpus est, deseris? quamobrem, quæ nos Deo conjungit, orationis instantiam derelinquis? At Frater ille, cum terrefactus & pavidus, respondisset, Quoniam rumorem magnum ac strepitum & terræ motum, veluti si tota simul ecclesiæ structura corrueret, o me miserum! sensi. Vir Deo plenus, antiqui hoc fore serpentis astutiam non ignorans, cum vultus eum alacritate perspiciens, placidus & subridens adjecit: Carissime Frater, ne plenam de te hodie subsannationem & victoriam adversarius noster cum ceteris apostaticis spiritibus reportasse congaudeat, jam enim partem de te obtinuit quem totum possidere satagebat; redi mecum, ut clara luce cognoscas, quoniam illusio dæmonum fuit, qui te a studio quietis & orationis perturbare cupiebant. Credidit Frater viro Dei, cui non parvam fidem & reverentiam semper exhibuerat, & cum eo securus ad ecclesiam rediit. Ubi perseverans in oratione, & B. Luchesium in exstasim factum elevatum a terra videre meruit, & nocte eadem, a quo congressu primo delusus & territus fuerat, de sævissimo humani generis hoste triumphum portavit.

[21] Alio etiam tempore, quo per maritimam visitando infirmos ac debiles iter agebat, contigit eum, non longe a Massetana b urbe, sex obviare juvenibus lubricis: qui procul eum aspicientes, ita pauperculum, despectum, & vilibus pannis involutum, cum suo asello solitarium, [arcana cordium cognoscit & aperit:] nec non & oratiunculas suas persolventem incedere, secreto fabulantes ita dixerunt: Si probare volumus & ad plenum cognoscere, utrum iste Fraterculus Luchesius bonus sit & sanctus, ut fama est, & vulgo & extrinsecus paret; tentemus eum non mediocriter: & siquidem variis a nobis lacessitus injuriis, spoliatus, actus verberibus, patiens fuerit, vere tunc perfectus prædicandus ubique credatur. Quæ omnia vir Dei prophetico spiritu & divino quodam nutu præsentiens, antequam pervenisset ad eos, lætabundus & hilaris, Bene, inquit, veneritis, filii; scio quod quantum in vobis est, spoliare me tunica, vexare contumeliis, propulsare verberibus, nec non asello privare contenditis: sed in veritate dico vobis, quoniam Deus protector meus est, & amore illius nihil in mundo possideo; sed quæcumque vitæ necessaria sunt, ad usum potius Christi pauperum & mei, quam jure aliquo dominii seu proprietatis detento, nihil eorum quæ composuistis ad invicem effectui mancipare poteritis. Tunc illi pariter admirantes, & alter in alterius jactantes lumina vultum, contriti tandem cordeque compuncti, ante pedes ejus humiliter procidentes, veniam suppliciter petierunt: & culpam suam rubore professi, ejus se orationibus commendantes, reverentiam de cetero semper ad ipsum præcipuam habuerunt. O virum ineffabilem! qui in oratione semper sedulus, in meditatione devotus, in contemplatione perspicuus, in divino Officio sollicitus, in prædicationibus denique & verbo Dei attentus, Ecclesiasticum illud observabat: Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut & intelligas & cum sapientia responsum proferas. [Ecli. 5, 13] Ordinis Minorum Sacerdoti frequenter confitebatur, & cum magna reverentia & devotione sæpe corpus sumebat Dominicum.

CAP. V

[22] Rigidus insuper & austerus in disciplina, velut alter Franciscus, & sub ipso strenue militans Christo, super custodiam sui ipsius vigilabat attentius, [longa variaque abstinentia,] curam gerens præcipuam de inæstimabilis possessione thesauri, castitatis videlicet & continentiæ: quem velut in vase fictili collocatum custodire diligentius satagebat, in sanctificationis honore, per utriusque hominis illibatam atque integerrimam puritatem. Nam abstinentia cibi & potus fuit in eo non modica, vulgo tamen abscondita & discreta: ita ut etsi a quantitate ciborum superflua simul & potabilium prudenter abstineret; qualitates tamen eorum (quoniam secundum Euangelii sanctionem quæ illi apponebantur comedebat cum gratiarum actione) secundum loca & tempora & personas, non vitabat. [Luc. 10, 8] Semper in majori Quadragesima, & illa Pentecostes, S. Francisci & B. Martini, jejunabat: & unica tantum per singulos dies refectione contentus, de cibo & potu tam modeste sumebat, ut vix sufficere ad sui corpusculi sustentationem valeret. Quarta insuper feria, in qua Christus pro nobis triginta denariorum numero a discipulo est venditus; & sexta, in qua sacrum effundens sanguinem ad delictorum nostrorum emundationem in vera crucis ara est mortuus, una tantum vice, panem dumtaxat & aquam gustando, jejunium solvebat.

[23] c Stamineam duram pro camissa portabat ad carnem: [& corporis castigatione in se animadvertit:] desuper vero vilibus & despectis vestibus tegebatur, quas ut plurimum ad majorem sui ipsius contemptum, discoloribus petiis resarcitas in publicum deferebat. Vili cubiculo utebatur: interdum vero strato fessus incumbebat durissimo: nonnunquam etiam, ut corpus suum juxta Apostolum castigaret & in spiritus servitutum redigeret, pro cervicali, ut moris erat B. Francisco, lignum vel lapidem tenens, nuda humo vix membra ipsius hærentia collidebat. [1 Cor. 9, 27] Postremo feria secunda, quarta & sexta, ter videlicet qualibet hebdomada, illius amore, qui pro nobis ad columnam ligatus, nudus & innocens, sacrum undique sanguinem fundens, a planta pedis usque ad verticem extitit durissime flagellatus; sublata veste nudatus, se ipsum aptatis ad hoc funiculis asperioribus, interdum vero catenulis ferreis, flagellabat. O mirandam viri austeritatem! qui vili contectus tegmine, quo tamen sancto Flamine calescebat; modico refectus cibo, quo tamen interiorem hominem satiabat; aspero pausatus cubiculo, quo tamen dulcius in oratione quiescebat; duro castigatus flagello, quo tamen sævientis in se hostis vulnera fugiebat; corpus suum asinum solitus nuncupare, velut jumentum & asinum edomabat: quique Francisci Patris sui æmulus, & in mundi hujus certamine, qua poterat post eum virtutis armatura concertans, pauper & modicus, carnem, mundum & diabolum conterens, more Apostolico, vita & moribus incedebat.

CAP. VI

[24] Ad hæc vir Dei Luchesius, ex quo Tertii Ordinis habitum manibus B. Francisci gloriosis, [consortia & colloquia feminarum vitat,] & nunc sacris Christi Stigmatibus insignibus, assumpsit; suspecta consortia & colloquia mulierum vitabat omnino: prudenter intelligens, quod earum conversatio multis præcipitii magni causa præcipua extitit & ruina. Audierat enim, verbo Dei eruditus, & Sanctorum Patrum sententiis præmunitus, quoniam gravem inimicum exitialemque adversarium habet castitas mulierem; cujus non solum impudicis actibus vipereisque sermonibus resistendum est, verum etiam demissis sensuum omnium habenis longius fugiendum. Memoriæ etiam ex auditis commendaverat, quod non eo minus fugiendæ sunt, quia forte sanctimoniales vel aliter religiosæ: quia quanto religiosores & sanctiores videntur, tanto magis alliciunt homines, quoniam libidinosa voluptas plus honestas mulieres quam impudicas persequitur, & sub prætextu sanctitatis latet sæpenumero viscus libidinis. Condiderat insuper armariolo pectoris sui, & sæpius animo supputabat, quoniam secundum Job sanctissimi viri sententiam, omnis adversus viros diaboli virtus atque potentia in lumbo consistit, omnis in umbilico contra feminas invalescit fortitudo. [Iob. 40, 11]

[25] Considerabat enim quod Sampson fortis & validus, saxo durior, & qui unus & nudus mille est persecutus armatos, in Dalilæ mollescit amplexibus: [malo sapiens eorum qui per ea ceciderunt:] leonem suffocavit, sed amorem feminæ suffocare non potuit: vincula solvit Philistinorum, sed suarum non rupit vincula cupiditatum: messes denique eorum incendit, sed unius mulierculæ succensus igniculo messem suæ virtutis amisit. Animadvertebat, quod propheta magnus David & secundum cor Domini inventus, & qui nasciturum Salvatorem nostrum ex Virgine mellifluo pluries ore cantaverat; postquam deambulans super solarium aulæ suæ, Bersabeæ conjugis alienæ captus est nuditate, adulterio d prodimentum junxit & homicidium. Meditabatur quod Salomon, per quem se cecinit ipsa Sapientia, qui de seipso Magnus, inquit, effectus sum & præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem, & mens mea contemplata est multa sapienter; & didici dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam; quique sapientissime disputavit a cedro Libani usque ad hyssopum, quæ exivit per parietem; tandem recessit a Domino, quia amator mulierum fuit. [Eccl. 1, 16] Quid plura? intuebatur pavens, quod in periculoso atque omnibus metuendo mulierum colloquio longeque vitando consortio, ne forte aliquis sibi de consanguinitatis seu affinitatis propinquitate confideret, in nefarium atque illicitum Thamar sororis suæ Ammon frater exarsit incendium.

[26] Non solum autem mulierum sed etiam secularium omnium consortia evitabat, [prava item cōsortia virorum & detractatores,] cavens propheticum illud: [Psal. 17, 26] cum Sancto Sanctus eris, & cum perverso perverteris; & poëticum sensu tenens:

--- Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures: sicut grex totus in agris,
Unius scabie cadit & porrigine porci;
Uvaque conspecta livorem ducit ab uva. [Iuven. Sat. 2, 78]

Si quando tamen caritate exigente ad aliquos divertisset, non verba otiosa aut aliter inania, sed utilia semper & spiritualia, & quæ illos ædificare possent & ad Deum convertere, cum modestia & maturitate, dulci eloquio proferebat; ita ut plurimos ad compunctionem & divinæ laudis confessionem induceret. Non linguam, non aures prurientes habebat; quia nec ipse videlicet aliquando detrahebat aliis, nec alios audire volebat detrahentes: quibus semper tristem & aratam rugis frontem torto naso prætendebat, sciens Ecclesiasticum illud: Ventus Aquilo dissipat pluvias, & facies tristis linguam detrahentem. [Prov. 25, 23]

[27] Non solum autem detractores & maledicos, verumetiam scurriles aut quomodolibet vaniloquos omnes aut vitabat, omnino declinans ab eis; [vanos etiā sermones non ferens,] aut adversans eorum sermonibus & mansuete corripiens, stultiloquia & scurrilitatem eorum in Dei laudem & doctrinam Euangelicam convertebat; cavens illud Apostoli: corrumpunt bonos mores colloquia mala. [1 Cor. 15, 33] Morum insuper omnium gravitatem & laudabilis vitæ honestatem tantam omnibus prætendebat, ut verbo pariter & exemplo omnes ad Christum trahere niteretur; & in carne præter carnem vivens, homo videretur Angelicus, & cum Apostolo dicere videretur: Nostra conversatio in cælis est: quia corpus & animam semper ad cælestia elevabat. [Phil. 3, 20] Quid moror in singulis? Duos habebat ex prædicta uxore filiolos, quos unice desiderabat ex hoc mundo transire ad Christum, ne aut malitia seculi hujus eorum immutaret ætatem, aut sibi ex naturali filiorum affectu aliquod in via Dei offendiculum poneretur. Qua de causa, quia eam minime latere poterat, conjux innata compassione plurimum tristabatur.

[28] Paupertatem quoque sanctissimam, & omnibus fere (quia pauci vera dignoscunt bona) terris expulsam, [paupertatem amat & colit.] summe amplexabatur: & præter hortolitium seu agellum prædictum, quod ad subventionem pauperum magis quam ad sui sustentationem detentabat, nihil aliud possidere cupiebat in terra. Et quidem paupertatis tres species fore præsenserat: unam scilicet illorum, qui temporalibus egent, sed inviti, quam egestatem dicere possumus; egent enim rebus & bona voluntate, qua nihil ditius esse potest in mundo: secundam illorum, qui abundant rebus, sed spiritu pauperes sunt, quæ vere aurea paupertas nuncupatur; quia divitiæ si affluant, corda nolunt apponere: tertiam, quam Philosophi frugalitatem, nos mediocritatem dicimus, quæ paupertas voluntaria est, vir sanctus elegit. Hanc sibi, quoad vixit in mundo, caritate studuit desponsare perpetua, non solum amore B. Francisci, qui a principio Religionis usque ad mortem, tunica, corda & femoralibus dives, in sola videbatur rerum penuria gloriari & egestate gaudere; verum etiam quoniam Christi paupertatem & matris ejus jugi meditatione, frequenter etiam cum lacrymis, per singulos dies revocabat ad mentem. Ex hoc ipsam paupertatem virtutum omnium asserebat reginam: quia non solum, inquiebat, in doctissimis viris & philosophis claruit, non modo in Christi servis & electis egregie splenduit; verum etiam in ipso Rege Regum, & Regina cælorum matre ipsius tam præstanter effulsit. Ob hoc etiam dicere solebat, in vanitate sensus & obscuritate mentis ingredi, hoc est, stultos effici, qui perituras quandoque divitias diebus ac noctibus quærunt; qui ut labentes captent divitias potentibus adulantur, qui hæreditates insectantur alienas, qui negotiationibus variis opes congregant, quas denique in momento quibus sint relicturi ignorant.

ANNOTATA.

a Italis, la parete, feminini generis est.

b Vulgo Massa, in Maritima citeriori ad confinia Dominii Florentini,

c Staminea, tela seu pannus ex caprarum pilis, vox Italis, Hispanis, Francis, pro sua cujusque dialecto communis.

d Prodimentum, Italis communius tradimentum, proditio.

CAPUT III.
Humilitas & patientia B. Luchesii, mors pie obita, & miraculis eam secutis honorata.

[29] Omnium insuper virtutum custos & decor humilitas, copiosa virum Dei divinorum charismatum ubertate & perfecta caritate repleverat. Nihil enim est in veritate, [humilitatem exercet,] si Scripturas inspicimus, quod nos ita Deo & hominibus gratos faciat & vinculo dilectionis conjungat, quam si vitæ merito magni, jure vero humilitatis, infimi simus. In propria siquidem reputatione, qua se Christi servum inutilem & inter Confratres tertii Ordinis minimum fatebatur, nil penitus erat nisi in summi Regis aula fictile quoddam & contumeliæ sordidum vasculum; cum in veritate vas esset honoris præcipuum, multiformi virtute præfulgidum, & sanctificationis merito regiis usibus dedicatum. Super hanc igitur virtutem, veluti sapiens architectus, quod a Christo & sibi conformi Francisco didicerat fundamentum præjacens, studuit ædificare seipsum; & copiosa virtutum & gratiarum, veluti pretiosorum lapidum congerie, usque ad cælorum sublimitatem ædificii sui culmen attollere. Conabatur pro posse & summopere satagebat in oculis propriis aliorumque vilescere, veræque virtutis essentiam non imaginem possidere. Aliud siquidem est virtutem, aliud virtutis habere similitudinem: aliud rerum umbram sectari, aliud veritatem; multoque deformior atque perniciosior est illa mentis elatio, quæ sub humilibus signis aut phantasmatibus latet. Asserebat enim, prout a S. Francisco didicerat, propter humilitatem filium Dei de sublimitate paterni sinus ad nostra despicabilia descendisse, ut tam exemplo quam verbo cunctorum Conditor & Redemptor, verus humilitatis magister, humilitatem suis astrueret & doceret.

[30] Confirmabat ob hoc proposuisse parabolam in Euangelio, in qua Pharisæus arrogans spernitur, humilis vero publicanus auditur. Ob hoc, [ejus pretiū sibi proponens ex variis argumentis,] disceptantibus de dignitate discipulis, unum apprehendisse de parvulis, & in medio eorum collocato dixisse, Nisi conversi fueritis & efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum cælorum. Prædicabat ex hoc solitarie locutum cum Samaritana, ad pedes ipsius sedente Maria disputasse de cælorum regno, lavisse discipulorum pedes, proditorem suum osculo excepisse, dum denique triumphatis hostibus gloriosus ab inferis resurrexisset, primum mulierculis apparuisse. [Matt. 18, 3] Concludebat postremo, quod sathanas ex Archangelo & sublimi cælorum fastigio ruit, non ob aliam causam nisi ob contrariam humilitati superbiam, quæ adversarium habet supernorum spirituum Regem. Cujus rei causa Scriptura commemorat: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. [Iac. 4, 6] Dicere etiam solitus erat & sæpius replicare illud B. Francisci verbum: Quantum quisque est in oculis Dei, tantum est & non plus. Et a summo dictum Magistro commemorabat: Quod altum est apud homines, abominabile est apud Deum. Malebat insuper vir Deo dignus & humilis de se vituperium audire quam laudem; intelligens quod hoc ad se emendandum induceret, illa vero ad cadendum vehementer impelleret: sed & hoc exhilaratus, illa non modice contristabatur, prænoscens superbos in Euangelio deprimi, humiles vero usque ad cælum exaltari. O visum admirabilem! qui tanta morum honestate conspicuus, exiguo vasculo virtutes maximas reposuerat: qui tanta rerum egestate contentus, ut præoccuparet divitias gloriæ, ad securum paupertatis nidulum sua sponte confugerat: qui denique tantis onustus meritis, ut magnifice exaltaretur, ad verum humilitatis statum descenderat.

CAP. VII

[31] Tanta postremo virum Dei Luchesium patientiæ virtus decoraverat, ut in omnibus tentationibus & adversitatibus, [patientiæ in tolerandis injuriis,] quas sibi humani generis inimicus prætendebat, solitus esset dicere: Benedictus Dominus meus Jesus Christus, qui pro me longe majora sustinuit; & mater ejus sanctissima, nec non & gloriosus Franciscus, quorum amore durissima omnia perpeti sum paratus. In omnibus injuriis, verbotenus ei aut facto illatis, absque mora Dominicam ex corde promens orationem; Pater, dicebat, cælestis, omnipotens, quomodo aut qua fronte rogare te possum, ut dimittas mihi peccata mea, nisi irrogatas mihi quaslibet injurias ex corde dimisero. Didicerat profecto, verbo Dei semper intentus, quod facile sibi erat, vilem tunicam & contemptam habere, demisso inter homines capite incedere, caputium super oculos operta fronte demittere; [& adversis exempla dat:] sed verum humilem patientia ostendebat injuriæ. Menti mandaverat, quod patientiæ virtus sola hostes conterit, triumphum portat ex ipsis, virtutes ceteras regit, tam magnum denique Dei donum est, ut etiam ipse qui eam nobis largitus est patientia prædicetur. A B. Francisco audierat, quod militiæ convenit Christianæ adversitatibus excuti, calamitatibus probari, sub pressuris adolescere, sub infelicitatibus & angustiis cum gaudio ampliari, pressuras denique mundi omnes, angustias, calamitates, discrimina proficiendo calcare. O vere felix Luchesius, qui non in carnis voluptatibus, non in perituris divitiis, non in sapientia, non in potentia seculari vel eloquentia, sed in tentationibus & Christi passionibus gloriabatur.

[32] Postquam vero per diuturnos & graves labores, carnis macerationes, [ægrotare incipiens, ad cælum uxorem præmittit,] crebras vigilias, continuata jejunia, devotas orationes, mentis elevationes, quibus in divinam similitudinem transformatus rapiebatur in cælum; continuas exercitationes, quibus proprium nutriebat munimen & cum periculis habebat certamen, a Deo probatus, dignus illo repertus est; per furentia tandem discrimina mundi, sub ictibus disciplinæ militaris, ad portum perpetuæ felicitatis gloriose pervenit. Cum enim sanus mente, languens corpore, diuturna ægritudine in extremis propemodum laboraret, rogavit eum uxor sua, ut paululum ipsam præstolaretur; ut sicut fuerat socia passionum ejus in mundo, ita simul cum ipso particeps consolationum fieri mereretur in cælo. Annuit Vir sanctus deprecationibus conjugis, quæ eadem die corporali oppressa ægritudine, pauco temporis intervallo febribus agitata, manibus signata comparis sui, & in Crucifixi nomine benedicta, Ecclesiasticis quoque munita Sacramentis, migravit ad Dominum.

[33] Tunc & ipse corporis sui resolutionem non longe abesse prænoscens, accito fideli nuntio, tertii videlicet Ordinis confratre suo, [& pie moritur:] misit pro Fratre Ildebrandino, Ordinis Minorum Confessore, veræ necessitudinis glutino sibi copulato. Qui & ipse perpendens, quod invalescentibus angustiis jam in ultimis fatiscebat, dixit ei: Carissime Frater Luchesi, præpara animam tuam cum omni devotione ante adventum Salvatoris tui, viriliter age contra insidias diaboli, & confortetur cor tuum in Domino: quoniam in proximo crede mihi est, ut veniat salus & corona gloriæ tuæ. Ad quem ille, sublata parumper facie, aliquantisper subridens: Pater, inquit, amabilis Ildebrandine, si præparationem animæ meæ ad hanc usque horam distulisse animadverterem, non utique diffiderem de bonitate & misericordia Dei; sed ut verum fatear, propter mortis pericula, non securus ex hac vita discederem. Levatisque manibus, atque oculis in cælum intentus, Gratias, inquit, ago excellentissimæ Trinitati, Patri, Filio & Spiritui sancto, B. Mariæ semper Virgini, Beato Patri meo Francisco & omnibus Sanctis, quia non meis meritis, sed passionis ejusdem Domini nostri Jesu Christi paratum, liberum, & expeditum a laqueis diaboli fore me sentio. Hora denique transitus sui jam instante, circumstantibus eum Minoribus Fratribus de Podi-Bonitio & orantibus pro eo, quem jam solus a Deo carnis paries disiungebat, cunctis in eo completis mysteriis & Ecclesiæ Sacramentis, anima ejus carne soluta in abyssum supernæ lucis absorpta est.

[34] Cum vero corpus ejus ad ecclesiam Fratrum Minorum, quæ postea exigentibus meritis atque miraculis sub ejus titulo dicata est, [funus portantes in pluvia non madefiunt,] honorifice deferretur, universam Cleri & populi multitudinem copiosa aquarum inundatio cælitus missa inevitanda celeritate profudit. Mirum certe & futurorum miraculorum præsagium! cum Clerus & populus una cum pretioso illo pignore ad Minorum Fratrum basilicam pervenissent, in nihilo eis obstante tanta & tam subita aquarum inundatione, nullius omnino vestis fuit in aliquo superfusa; prout omnibus super eo admirantibus manifeste tunc patuit, & qui personaliter tunc aderant fide dignissimi aliis retulerunt. Hoc illis sanctitatis indicio & futurorum miraculorum præludio insinuante & feliciter demonstrante, cui sub Francisci vexillo strenue militaverat Luchesius noster, Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto per infinita regnat secula seculorum.

CAP. VIII

[35] Quantus vero in oculis Dei vir iste sanctus & gloriosus extiterit, multis & variis miraculorum indiciis divinæ largitatis ipsius immensitas, [e corpore jam biduo defuncti sanguis mandi;] post ipsius felicem transitum, per diversas orbis partes dignanter ostendit. Quia igitur miracula Sanctum, ut dicitur, non faciunt sed prætendunt; ad omnipotentis Dei laudem & gloriam, qui mirabilis est in Sanctis suis, miracula quædam ex multis, quæ in antiqua ejus Legenda reperi a fide dignis antecessoribus meis posita, quædam & nostris patrata temporibus, inferius annotabo: quæ viri sanctitatis & excellentiæ evidens testimonium perhibent. Frater enim Ildebrandinus prædictus, religiosus admodum vir & per omnia fide dignissimus, tactis sacrosanctis Scripturis asseruit, quod ipso præsente atque cernente, cum quidam extremitatem pollicis B. Luchesii, adhuc jacentis in feretro (sic enim biduo publice in ecclesia steterat) devotionis causa subito amputasset; illico sanguis, sicut de viventis hominis pollice, emanavit, quod profecto in mortuis non solet corporibus evenire.

Rubr. I, Mirac. I

Vir quidam de Podi-Bonitio, Boninfegna nomine, dixit & juramento firmavit, quod cum corpus B. Luchesii adhuc insepultum jaceret in feretro, & mater ejus quæ ad visitandum Sancti corpus advenerat domum gradu concito repetisset, [infans ejus meritis in incendio illæsus persistit,] filium infantem quem dimiserat in cunabulis, in igne non pauco (juxta ignem enim eum locaverat) reperit: quem omnino mortuum existimans, &, o Sancte Luchesi, perterrita clamitans, fascias quidem & petias omnes, quibus involutus fuerat infantulus, exustas conspexit; puerulum vero meritis B. Luchesii, sine ulla penitus læsione, arridentem blandientemque sibi, manibus & ulnis excepit.

II, III

[36] Idem etiam Boninsegna jurejurando asseruit, quod cum prædictus infantulus annum jam decimū attigisset, [& gravi tumore corporis liberatur:] & a planta pedis usque ad verticem acri humore turgescens, non rationale animal, sed monstrum potius aut naturæ portentum videretur; omni humana fiducia & spe salutis ejus post habita, voto emisso a matre S. Luchesii nomine, statim juxta oculum pueri, aquei fluxus humoris erupit tanta in copia, ut pauco temporis intervallo totaliter liberatus, in miraculi testimonium parva juxta oculum sola cicatrix remanserit. Idem insuper tactis sacrosanctis Scripturis publice dixit, quod habebat filium quemdam infantulum, [alius vitæ restituitur:] qui cum octavum jam mensem pulcherrimus attigisset, suffocatus in lecto & omnino mortuus, voto a matre emisso S. Luchesii invocata intercessione, sanus atque incolumis mirabiliter respiravit.

IV

[37] Adolescentulus quidam incola a Pontis-Eræ Pisanæ diœcesis, cum pro metendis herbis, cum quibusdam coævis suis, ad campestria pervenisset; in vetus puteum, herbis in summo ejus ore virentibus occupatum, incautus cecidit, [quidam in puteum lapsus supra aquas ab eo sustinetur,] qui trium passuum aquarum altitudinem continebat. Absorbente igitur eum aquarum profunditate, & sola mente superstite, qua sine labiorum motu S. Luchesium jugiter invocabat; socii hoc perpendentes, concito cursu ad ejus parentes properaverunt, ut sine mora consurgerent, & naufraganti filio subvenirent. Currunt parentes ad puteum, convicinorum stipati multitudine, ejulantes, & B. Luchesii patrocinium altis vocibus postulantes: qui filium omnino credentes fore submersum, vivum & intrepidum in aquarum superficie, velut solido terræ pavimento, quiescentem invenerunt. Qui eductus de puteo, & rogatus quonam modo in tanta aquarum profunditate superstes remansisset: Cum me, inquit, aquarum vorago usque ad fundum putei occupasset, S. Luchesii auxilium mente proposci: qui statim mihi præsentialiter affuit, & dexteram porrigens in aquarum superficie ad hanc usque horam leviter me suspendit.

V

[38] Cum puer quidam de Papaiano, annorum octo, [puer mortuus ad vitam revocatur,] graviter infirmatus per plures dies loquelam amisisset, & mortuus ab omnibus putaretur; mater ejus, quæ funerali eum veste contexerat (nam sepultura pueri solicite curabatur) voto ad Sanctum emisso, qui tunc temporis ad cælum migraverat, gratiam mirifice impetravit. Illico enim puer membra agitare jam frigida, brachia cœpit elevare præmortua, respirare vehementius, genitricis collo blandiri, postulare corporis alimenta, pauco temporis intervallo plurimum refici; ita ut in paucis diebus sanum, rubescentem & vividum, non solum parentes & domestici, sed tota simul vicinia mirarentur.

VI

[39] Frater Bonifacius de Senis, Ordinis Minorum Visitator ex latere Generalis Ministri in provincia Marchiæ Anconitanæ, vir apprime eruditus & morum honestate conspicuus, dum eamdem provinciam una cum Fratre Francisco de Squaccialupis & Fratre Francisco de Casinis, ejusdem urbis & Ordinis, sociis suis, visitationis gratia peragraret; audivit a pluribus, tam Religiosis quam secularibus fide dignis, mirandum opus & dignissimum nota quod narro. In b Racaneto, ejusdem provinciæ urbe notissima, quidam tunc dominus fuerat, qui ad compescendam humani sanguinis effusionem, [quidam vivus fratri a se occiso consepultus,] cujus dira libido subditorum ejus mentes invaserat, publica sanctione statuerat; ut quicumque hominem voluntarie interfecisset, vivus membris ad membra trucidati hominis colligatus, si intercipi posset, tumularetur. Accidit igitur ut quidam in eadem civitate fratrem suum carnalem sive uterinum, verbis asperioribus irritatus, & super communi dividendo, quæ radix omnium malorum est, cupiditate succensus, in maxilla insuper ab eo percussus, sica vulneratum in ilibus interficeret: quorum avia materna de Podi-Bonitio fuerat. Interceptus eadem die ab apparitoribus fratricida, est ejus germano juxta legis edictum mortuo consepultus in cœmeterio ecclesiæ Fratrum Minorum dictæ urbis. Mane sequenti parvuli quidam in eodem cæmeterio colludentes, & terram sub eorum pedibus tremescentem nunc elevari nunc deprimi concernentes, clamoribus Fratres qui psallebant in ecclesia compellaverunt. Qui & ipsi illud idem quod pueri contuentes, exterriti primum, inde vero alter alterius exhortatione securi, [mortem evadit,] nec non & prædictorum fratrum tumulum agnoscentes, & terram desuper amovere satagentes, confusæ vocis tenorem, velut ab inferis ascendentem, elapsam tumulo pariter audierunt.

[40] Cum vero magis ac magis leviter fodientes eorum corporibus propinquassent, audissentque liquido, Misericorditer nobiscum agite, quoniam vivimus; ligatos quidem invicem invenerunt, sed unum vivum, vivificatum alterum, ab invicem absolventes, superstites ambos a fovea eduxerunt. Vagatur passim tantæ admirationis fama per urbem: conveniunt undique viri ac mulieres, inter quas & mater eorum nomine Joanna (nam non supererat pater) lacrymis madefacta solantibus, [ipso mortuo vitæ restituto,] venit. Properavit Magistratus & Officiales, comparet ipse Dominus urbis, præsens adest cum Clero Episcopus: qui diversimode factum hoc tam mirabile a diversis inquirendo investigans, hoc tandem nota dignum inter multa delegit. Qui enim fuerat sica percussus unus ex duobus fratribus, Reverende, inquit, Pater & Domine, cum me sauciatum lethali vulnere sensi, fratri meo, quam mihi mortem intulerat, ex corde dimittens, Deo & B. Luchesio, cujus amorem & devotionem a cunabulis matre docente retinui, tota mente moriens commendavi. Qui vero eumdem vulneraverat reliquus frater, Et ego, subjunxit, dum fratri huic meo, tumulandus cum eo vivus, funiculis adstringebar; toto corde contritus & de fratricidio pœnitens, B. Luchesio votum emisi, quod si de tam crudeli morte suis meritis me servaret superstitem, amore suo Minorum Fratrum Religionem assumerem. Quæ vero præsens erat amborum genitrix, lacrymis madefacta dulcissimis, Et ego, subintulit, felix nimium mater istorum, quos ab ineunte ætate eorum, sub cura & patrocinio & peculiari devotione Sancti mei Luchesii, ad hanc usque horam fortunata perduxi; audito amborum flebili nimium mihi casu, alterius animam, alterius vero corpoream vitam multis lachrymis Deo & eidem B. Luchesio, tota contriti cordis intentione, commisi. Stupentibus adhæc cunctis qui aderant, & præ devotione illacrymantibus, qui mortuus fuerat & revixit, ad propria cum matre revertitur: qui vero a morte præservatus fuerat, propria omnia respuens, quam Deo voverat & B. Luchesio Fratrum Minorum Religionem ingreditur. Quem prædicti Frater Bonifacius, Frater Franciscus Squaccialupis & Frater Franciscus de Casinis de Senis, corporeis oculis conspexerunt, & prædicta narrantem propriis auribus audierunt.

Rubr. II.

I

[41] Cum juvenis quidam de Podi-Bonitio, filius Francisci cognomine Lupi, [cæcus visu donatur,] qui c postemam habebat in oculo dextero non parvam, qua nihil eodem oculo intuebatur, & nihil remedii a d cerursicis medicis inveniret; ad S. Luchesium priusquam tumulo clauderetur confugiens, & cum devotione manus ejus deosculans, fricansque oculos super eas cum lacrymis; statim ab eadem infirmitate, quam per tres annos habuerat, perfecte videns extitit liberatus. Hoc exinde parens ejus prædictus, & qui ei medelas tribus annis contulerat Medicus Magister Meus nomine, de Colle-vallis-Elsæ, non credentibus quibusdam, [item alius,] tactis sacrosanctis litteris affirmabat. Quidam alius, Guidonis de Castro Linarii e, de seipso asseruit, quod dum quadam die sarmentorum fascem in hortulo alligans in acutum palmitem graviter oculum impegisset, & pluribus diebus nihil omnino videns, ex eo futurus opinione sua & aliorum cæcus esset; ad S. Luchesium tota mente se convertens, emisso voto sanitatem protinus recuperavit.

III, IV

[42] Presbyter quidam f Ranuccius de Podi-Bonitio, honestæ conversationis & famæ, quotquot audire cupiebant certitudinaliter asserebat, [& alius,] quod quidam totaliter cæcus de g Castro Florentino, veniens ad tumulum B. Luchesii, & flexis genibus astante populo, lacrymosis gemitibus clamans & ejulans, & Sancti auxilium suppliciter invocans, in sui & totius illius populi præsentia, non sine ingenti gratiarum actione visum recuperavit. Mulier quædam de Castro Linarii, nomine Gemma, [ac mulier una.] quinque mensibus corporeis omnino privata & totaliter orbata luminibus, omni mundano auxilio destituta, ad S. Luchesium, cui præcipuam gerebat devotionem, tota se mentis intentione convertit. Apparuit ei sequenti nocte B. Luchesius, indicibili luce & claritate circumdatus, eique benedicens & imprimens salutiferæ Crucis signaculum; Confide, inquit, filia, & noli timere, quia in proximo est ut sanitatem recipias. Mane consurgens mulier videre lucis cœpit alborem, ex hinc illud & illud discernere, & ad ecclesiam lætabunda confugere: gratias Altissimo referens, non solum quia lucis corporeæ meritis B. Luchesii recepisset aspectum, verum etiam quia sacramentum illud salvificum Corporis Christi, quod verum lumen est animarum, tali beneficio meruerat intueri.

ANNOTATA.

a Distat a Pisa p. m. circiter 15, eo fere loco ubi fluvius Era in Arnum influit, vulgo Pontadera.

b Vulgo Reccanati, proxima Lauretanæ domui urbs.

c Postema feminine, pro græco Apostema, usurpat Italica lingua.

d Cerurgicus nomen corruptum a Chirurgus.

e In valle Elsæ oppidum, Linari dictum in tabulis, distat Podio p. m. 8 aut circiter.

f Huic eidem miraculum contigisse videtur, quod narratur in prima Vita num. 4.

g Castellum Florentinum, in eadem valle & eadem ejusdem fluminis ripa, longius abest, ad p. m. circiter 25.

CAPUT IV.
Reliqua B. Luchesii miracula.

Rubr. III

I

[43] Tempore cujusdam guerræ exitialis quidam de Podi-Bonitio, nomine Buondapescia, captivus ductus est ad castrum a S. Geminiani a quodam cognomine Tempus, qui eum in domo propria arctissimis vinculis mancipavit. [Captivus e carcere liberatur:] Cumque eumdem manibus, collo, alvo & pedibus, ligno cuidam, in similitudinem Crucifixi olim cum Christo latronis, colligasset, & tres custodes, unum ad dexteram, alium ad sinistram, alium ad pedes, ejus fugæ periculo designasset; dixissetque captivus, Numquam audivi hominem tam crudeliter mancipari; respondissetque Tempus cum indignatione, Viderit Deus: Et Deus, subjecit captivus, adjuvet me & Sanctus meus Luchesius. Mirabile dictu! obdormivit parumper, circa medium noctis evigilans soluta vincula sentit, & custodes dormitantes evadit, domum nullo penitus advertente egreditur, sine ulla læsione de mœnibus ejusdem Castri se præcipitem dedit; & cum graviter pateretur in cruribus, modico temporis intervallo liber & incolumis domum pervenit.

II

[44] Dominicus quidam Bindi de Volaterris, eodem bello captivus & ductus ad idem Castrum S. Geminiani, [alius item,] publicæque custodiæ cum multis aliis arctissime mancipatus, cum horridæ famis cruciaretur inedia, qua plures ex sociis in eodem carcere perierunt; timens tali morte vitam finire, Deo & B. Luchesio tota se mentis intentione commisit. O mirabilis Deus in Sanctis suis! Emisso vix voto, spiritali alimento roboratus intrinsecus, corporis etiam valetudinem non amisit. Pluribus diebus ac noctibus sine cibo & potu ibidem permansit: ad extremum perseverans in voto, compeditus, e carceribus, a quo nesciebat, reseratis evasit; portam Castri nocte patentem invenit; & domum securus perveniens, Sancti tumulum personaliter adiit: ubi vota persolvens, compedes ad perpetuam rei memoriam appendit.

III

[45] Viri tres de Podio-Bonitii, ob maleficium quoddam eis falso impositum, [& alii tres,] in acerbissimo carcere Florentinæ civitatis detenti, diversis tormentis diutissime laniati, quo tandem crudelissimum necis genus evadere possent, quocumque mundano auxilio desperati, votum communi concordia emittentes, ad S. Luchesii patrocinium confugerunt. O stupendam divinæ condescensionis bonitatem, in eos qui fideliter convertuntur ad Sanctos suos! Ecce sub noctis intempestæ silentio, quidam vir lucida veste præfulgens, quem Sanctum fuisse Luchesium minime suspicati sunt, reserato carceris ostio, apertis compedibus, ferreis vinculis dissolutis, per medium civitatis eos deducens; extra portam ejusdem urbis, quæ ultro patuit, securos liberosque abire permisit.

IV

[46] Quidam insuper alius, de comitatu ejusdem Castri, captivatus a multitudine hostium, quæ Societas dicebatur; & cum multis aliis penes Abbatiam b de Turri Senensis diœcesis, redemptionis occasione perductus, copioso igne circumdatus, & hostium numerositate vallatus, in cujusdam areæ medio, [item alius.] prope dictam Abbatiam, ad stipitem ligatus est. Qui, uti pauperculus erat, cum quo se redimeret ut ceteri non haberet, voto emisso Deo & B. Luchesio, in quo peculiarem semper a puero devotionem habuerat, nomen ejus crebro ingeminans, deridentibus eum hostibus se commisit. O semper in Deo & Sanctis ejus habendam fiduciam! Custodes inter hæc verba, veluti soporiferam omnes sumpsissent potionem, somno ebrii pariter corruerunt. Miser ille, sed tanto felix patrocinio, inevidenter solutus a stipite, illæsus ignem transiliit, hostium cuneos securus penetravit: liber tandem, & animo lætus & gaudens, proprios c perventus ad lares, vota persolvit.

Rubr. IV.

I

[47] Frater Bartholomæus de Pontremulo Ordinis Minorum, cum in parva navicula Arni fluenta, juxta Pisas prope monasterium S. Sabini, sociis multis in ripa fluminis expectantibus, [quidam in flumen lapsus morti eripitur,] primus transmissurus intrasset; parva illa cymba casu revoluta, rectore enatante, profunda gurgitis submersus petiit. Invocabant Fratres de ripa clamosis vocibus S. Luchesium, qui tunc temporis ad cælum migraverat: submersus etiam Frater ex imo fluvii, corde quidem, nam voce non poterat, ejus auxilium implorabat. Mirabile dictu! demersam manibus retentans naviculam per cœnum profundi gurgitis pervenit ad littus, conservata eatenus vestimentorum qualitate præambula, ut non lutum, non aqueus humor, non denique gutta unica proximasset ad tunicam.

II

[48] dFrater Antonius de Oria, Ordinis Minorum, provinciæ Apuliæ, rediens Parisiis transiensque per locum Fratrum Minorum de Podio-Bonitii, in quo pluribus diebus moram fecit, audiens mirabilia quæ per Sanctum suum Luchesium Altissimus quotidie operabatur, in patria sua publice prædicans, ea reversus populo nuntiavit. [quidam a naufragio præservatur,] Quæ audiens compatriota quidam suus, nomine Angelus, cum paucis elapsis diebus de portu Brundusii in Epirum transfretaret, & inenarrabilibus pelagi fluctibus, post multas etiam Dei & Sanctorum ejus invocationes, magis ac magis sæviente procella, navis fracto malo revulsoque gubernaculo sine rectore fluitans omnino periclitaretur; mente resumpsit quæ prædicator jamdictus euangelizaverat. Desperato itaque remedio quolibet nautico, cum tandem socios ad hujus Sancti invocationem unanimiter provocasset (o dignum monumento miraculum!) ponto nocte teterrima incubante, lux illico diem similans in rate apparuit, & tanta cum lumine pelago divinitus est concessa tranquillitas, ac si in exemplum capitis sui vento Luchesius imperasset & mari. Epiro salvi omnes applicuerunt, & tanta ex hoc Sancti hujus in partibus illis cœpit fama crebrescere, & in fidelium mentibus devotio excitari; ut sæpenumero invocatus innumeris terra pelagoque succurreret.

III

[49] Ego Frater Bartholomæus de Tholomeis de Senis, Ordinis Minorum exiguus, [item auctor ipse cum multis aliis.] cum de Capitulo nostro Generali tunc Massiliæ celebrato in quadam navi domini Francischini de Portu-Veneris, in patriam reversurus, intrassem, una cum decem & octo Fratribus nostris & aliis quamplurimis peregrinis, qui de S. Jacobo regrediebantur mari, prope e Savonam valida & insperata tempestas incubuit: spirituque procellarum pelago ferventius tumescente, & impetuoso nobis Africo adversante, qui desperato salutis remedio ratem propellebat in cautes, evulso malo, scissis velis, fractis remis, laxatis rudentibus, ad extremum demissis fatalitate anchoris, navis undique agitata, incerto & inæquali cursu per æquora vagabatur. Erumpunt omnium lacrymæ, omnes vota persolvunt, tollunt voces ad sidera, Sanctorum suorum patrocinium quilibet invocabat: ego Deo cum lacrymis & B. Francisco causam committebam. Ratis inter hæc, omni gubernaculo destituta, paulatim mergebatur in ima. Aderat peregrinus quidam, de Papajano oriundus, f sed Figlinæ incola, districtus Florentiæ: qui surgens in medio: Ecce, inquit ad nos, nullo exaudiente Sanctorum omnium auxilium invocatis: imploremus quæso unanimiter Sancti mei Luchesii patrocinium, qui licet apud vos sit ignotus, notissimus tamen in patria mea, non irrita reddit sibi supplicantium vota. Invocavimus concorditer omnes ejus persuasione clamorosis vocibus & gemitibus S. Luchesium: cum subito (o mirabilis omnipotentia Dei in electis suis!) peregrinus ille flexis genibus, sublato bireto, junctis manibus, Consurgite, inquit ad nos, consurgite omnes, flexisque poplitibus venientem ad nos læti suscipite. Vix verba finierat, diffugiunt illico venti, sedantur fluctus, pacatum momento efficitur mare: Savonam Deo dante applicuimus; & vota solventes omnes processionaliter, singuli cum singulis cereis unius libræ in manibus, ob S. Luchesii honorem & reverentiam, ad ecclesiam Fratrum Minorum ejusdem urbis accessimus.

Rubr. V.

I

[50] Matrona quædam nobilis Florentina, in villa sua non longe a Castro g Barberini, quoniam vicina jam partui quatuor jam diebus fœtum utero portasset extinctum, [puerpera in partu mortui fœtus adjuvatur,] multis infelix agitabatur doloribus, & exitialibus urgebatur angustiis. Quoniam igitur præmortuus fœtus matrem quoque cogebat ad mortem, & nondum in lucem proditum abortivum, publicum genitricis periculum pariebat; frustra tentabat medicorum auxilium, & omne muliercularum & obstetricum remedium postulabat in vanum. Fratribus tandem Minoribus, in Conventu tunc h Barberini commorantibus, per internuntios accersitis, tota se devotione committens, suppliciter aliquid tangere de Reliquiis B. Luchesii vel minimum plena fide poscebat. Contigit apud Guardianum dicti loci, qui sancti viri tumulo & funeralibus exequiis interfuerat, parum quid de tunica ejusdem Sancti reperiri: qua super periclitantem posita, omnis statim abscessit dolor; quique mortis causam prætendebat, extinctus fœtus facile emissus est, & integra sanitas matronæ restituta.

II

[51] Mulier quædam de villa i Talcionis, nomine Gemma, cum partui propinqua, sed morti propinquior [esset]; [& alia æque periclitans:] naturæ jam succumbente virtute, & omni muliercularum remedio atque artificio cessante, ad S. Luchesii patrocinium, inter exitiales viscerum dolores, tota se mentis intentione convertit; invocatoque ejus auxilio, confestim solutis doloribus filium peperit: quem exactis quadraginta diebus ad ecclesiam Fratrum Minorum de Podio-Bonitii, sancto eum offerens Luchesio, jucunda portavit. Qui postea ætate adveniente eorum habitum & vitam devotus assumpsit.

III

[52] Quædam alia mulier sexagenaria, de k Monte-Morli, nomine Francisca, cui filia moriens lactentem infantulum dereliquit, [vetula ad nutriendū filiæ suæ infantem lacte impletur,] cum paupercula esset, & nullam inveniret mulierem, quæ sitienti parvulo juxta quod necessitas exigebat lac tribueret, quo se verteret vetula penitus ignorabat. Occurrit igitur ei in mentem, quod B. Luchesius potens esset apud Deum in mirabilibus suis. Et cum inter querulosos gemitus crebrosque singultus vagientem infantulum teneret in gremio, &, O sancte Luchesi, quid tantæ meæ calamitati non subvenis? ingeminaret; apparuit illi visibiliter innocentis amator ætatis & indeficiens afflictorum solamen, qui stupidæ mulieri plurimumque admiranti, Ego sum, inquit, Luchesius, quem tantis lacrymis toties invocasti: pone mammillas tuas in ore pueruli, quoniam abundanter lac tibi divina clementia propinabit, qui sitienti populo exuberantem aquam de petra eduxit. Credidit longæva anus, & perfecta sunt in ea verba S. Luchesii. Quod mirandum opus omnibus incolis patriæ illius tanta fama intonuit, ut certatim utriusque sexus homines, ex adjacentibus villis & oppidis, non sine magna admiratione & Dei laude, lactantem sexagenariam puerum convenerint ad videndum l.

IV

[53] Nobilis quædam domina de Castro m Certaldi, cum mentis alienationem per biennium passa, [quædam mania, surditate & cæcitate laborans sanatur,] visu & auditu privata, indumenta dentibus laniaret, ignis & aquæ ceterorumque pericula non vitaret, caduci insuper morbi, qui regius dicitur antonomastice, ad culmen horrendam incurrerat passionem; nocte quadam, cum meritis S. Luchesii ab æterno disposuisset ejus tantæ calamitati divina bonitas misereri, in se reversa, & supernæ lucis fulgore superillustrata divinitus, vidit in somnis B. Luchesium, qui tunc temporis migraverat in cælum, ante quem genuflexa salutem devotius postulavit. Illo vero tacente & necdum annuente ipsius precibus, firmavit mulier votum, quod, si ejus meritis gratiam consequeretur, petentibus omnibus, juxta facultatem suam, Dei pariter & sui dilectione, nullo unquam tempore eleemosynam denegaret. O immensa divinæ largitatis beneficia! Visus est illi, emisso voto, S. Luchesius crucis ipsam munire signaculo; quæ a somno evigilans, & integerrimæ sospitati restitutam se sentiens, mane sequenti, non sine magno omnium qui eam agnoscebant stupore, ad tumulum Sancti visitandum perrexit.

V, VI, VII

[54] Ad eculeum quidam suspensus, cum magno lapidum pondere & loricarum, cum nollet, [quidam sensu doloris inter tormenta liberatur,] in præjudicium utriusque hominis sui & mortem, quod falso sibi impositum fuerat, maleficium confiteri; post diutinas vexationes & tormentorum genera liberatus, asseruit, quod meritis B. Luchesii, quem crebro invocaverat, nullius torturæ sensisset dolorem. Asserebat etiam præfatus Frater Ildibrandinus, quod quidam frater ejus uterinus, qui postea tali occasione Frater factus est Minor, cum umbilicum haberet ultra modum ac deformiter tumidum, & super corporis superficiem elevatum; manum S. Luchesii, adhuc jacentis in feretro, sine alia voti emissione deosculans, illico extitit liberatus. Bartholomæus quidam de Podio-Bonitii, cum esset annorum decem, & haberet transversam tibiam, & reversam pedis illius plantā desuper monstruose prætenderet, [pes distortus restituitur,] stans super tumulum B. Luchesii, non ductus devotione, cum puerulus esset; timore perterritus, quia tibia ipsius veluti cum sicca manibus ligna vi frangerentur, insonuit; erectus, sanus & liber, non sine cunctorum admiratione, paternos lares intravit.

IX

[55] Puerulus quidam Pistoriensis, cum teneret n carrucam ex osse in manibus, &, ut moris est puerorum, ferro illam perforare niteretur; ferrum illud desiliens, manum ejus, [curatur manus præscindenda,] non sine magno dolore & sanguinis effusione penetravit. Cum vero post multa medicamina, apostematis superventione manus tota putresceret, & medicorum consilio præscindenda judicaretur, ne quotidie crescens infirmitas totum corpus inficeret; audiens mater, tale remedium ultra pueri necem abhorruit: ad sanctum autem conversa Luchesium, cujus miraculorum fama jam undique personabat, voto ad eum emisso, infra paucos dies puer ita extitit liberatus, ut nulla cicatrix, nullum omnino vestigium, [item strumæ,] aut principalis vulneris aut ex illo secuti apostematis, remaneret. Quidam adolescens de o Monte-Voltraio cum paralysi percussus gravissima p varicas multas, quæ vulgo q gangulæ nuncupantur per totum insuper corpus haberet; voto a parentibus emisso, ab utraque pariter infirmitate, S. Luchesii meritis, perfecte extitit liberatus.

X, XI, XII

[56] Mulier quædam nomine Divitia Orlandi de Senis, quæ guttam patiebatur in sinistro crure quæ sciatica appellatur, [& sciatica;] ita ut tribus annis continuis immobilis illo latere permaneret, voto ad S. Luchesium facto, pauco dierum numero omni dolore soluta remansit. Bartholomæus Joannis de Podio-Bonitii, a diabolo arreptus, & per triginta dies ita obsessus, horrenda loquens, [liberatur energumenus,] enormia faciens, cum seipsum dentibus & alios, quos attingere poterat, laniaret, ad S. Luchesii sepulcrum deductus, mox ut illud contigit mirifice extitit liberatus. Nobilis quædam mulier Florentina, [& fluxum sanguinis patiens.] Lenotia nomine, per quatuor annos fluxu sanguinis fatigata, ita ut quandoque nimia cruoris effusione semianimis efficeretur; & si quandoque fluxus extinguebatur, corpus ejus totum tumesceret; a medicis omnibus desperata, & ad S. Luchesii patrocinium conversa, perfecte sanata est.

XIII

[57] Quidam de Podio-Bonitii, qui ob Sancti hujus reverentiam & devotionem, a sacro baptismatis fonte levatus, Luchesii nomen a parentibus impositum servaverat; dum in civitate Bononiæ carnes publice venderet (erat enim macellarius seu r beccarius, ut vulgo dicitur) Bononiensis unius manum, quam properus inter multos ad insinuandas carnes, [Manus cuidam incisa restituitur:] quas habere cupiebat, incaute prætenderat; improvidus & ipse plurimumque festinus, cultro ad incidendas carnes sublato, a brachio penitus s amputavit. Consurgit rumor astantium: semivivus unus, ex dolore & magna sanguinis effusione, medicis illico offerendus domum portatur: semianimis alter, ex timore casus fortuiti & cordis afflictione, ecclesiam quamdam t S. Bartholomæi secus turrim u Asinellorum fugitivus ingreditur. Quæritur miser a Magistratibus, a consanguineis & affinibus vulnerati nimium indignatis insequitur; ipse vero tristis & mœrens, clamans & ejulans, suspirans & pectus contundens, Deum, ut meritis B. Luchesii dignaretur liberare quem incaute percusserat, in eadem ecclesia supplici voto deprecabatur. Ligatur interea Bononiensis manus a Medicis, & desperata licet ab illis, supernaturale remedium tali curæ necessarium asserentibus, brachio tamen diligentissime coaptatur. O mutatio dexteræ Excelsi admirabilis! Abscessit uno temporis momento dolor vulneris, & liberatum se non intelligens, dulci pressus somno illico dormitavit. Mane revertuntur cerursici & quem febre gravatum reperire se credunt, vividum & alacrem contuentes, manum ejus stupidi dissolventes, cicatrice tantum excepta, quæ remansit in signum miraculi, absque ulla penitus læsione conspexerunt.

XIV

[58] Sacerdos quidam, nomine Ser-Dominicus de Vulterris seu Volaterris, [Festum B. Luchesii profanans vulneratur & sanatur.] B. Luchesio valde devotus, ipsius festum in ecclesia Castilionis, apud oppidum Collis Vallis Elsæ, populo suo indixerat solenniter celebrandum. Obediunt ceteri, uno tantum excepto, qui victus cupiditate, Sacerdotis mandatum parvipendens, velut divinum aut universalis Ecclesiæ minime foret, egressus illo die in agrum ut ligna evulsæ vi ventorum succideret arboris, vocem audivit clarissime exprimentem: Festum hodie est, operari tibi non licet. Verum cum nec Sacerdotis imperio nec supernæ vocis oraculo servilis ejus temeritas frænaretur; ab incepto opere non desistens, primo ictu in altum levatæ securis, sinistrum sibimet pedem gravi vulnere sauciavit. O divina vexatio, quæ ficto dat intellectum auditui! recolit Sacerdotis præceptum, corde compungitur, vulnus pro posse stringit & alligat, jumento residens quod secum duxerat; & ad S. Luchesii tumulum properans, voto emisso in eadem ecclesia sic vulnus sanatū una cum ceteris qui aderant mirabatur, ut visum fuisse, quod in veritate factū fuerat, præ gaudio & lætitia reputarent. Multa quidem & alia signa fecit Dominus Jesus in conspectu fidelium suorum, ut mirificaret Sanctum suū Luchesium, quæ non sunt scripta in libro hoc: hæc autem pauca scripsi, ut credatis, quia Confessor idem egregius, eidem Christo conregnans, cæli potitur gaudiis.

ANNOTATA.

a S. Geminiani castrum, inter Volateras & Podium: sed Podio propius adjacet, intervallo milliarium circiter octo.

b Crediderim esse locum qui simpliciter Torri notatur in mappis, & Senis distat p. m. 8, a Podio autem p. m. 18 circiter.

c Perventus, idiotismo Italico dicitur, qui Francis, Hispanis, Teutonibus communis quoque est.

d Duo Capitula Generalia Maßiliæ celebrata invenio, alterum an. 1319, alterum an. 1343: de priori hic agi patet ex prologo.

e Savona, urbs & portus oræ Ligusticæ, p. m. 20 circiter Genua distans.

f Papaianum nusquam exprimit tabula Florentini Dominii. Figlina haud procul ab Arno notatur, inter Senas Florentiamque tenendo iter.

g Barberinum duplex est, alterum cis, alterum trans Florentiam; & utrumque pari 17 milliarium intervallo distat ab urbe: utrum Pontificiæ postea Barberinorum familiæ nomen dederit, non divino: primum autem indicari hic puto: quod abest Podio ad 7 vel 8 p. m. Florentiam versus.

h Fuerat hic Conventus circa annum 1300 a Republicæ Florentina constructus, & in catalogo secundo apud Haroldum numeratur octavus custodiæ Florentinæ, sub annum 1400; sed deest in catalogo ultimo an. 1516. Hinc colligas particulam tunc additam esse, non ab auctore primo, sed a secundo, qui scripsit an. 1477.

i In tabulis Calcioni scribitur, forsitan minus recte; estque media fere inter Podium & Perusiam via situs locus, spatio 30 fere milliarium utrimque distans.

k Hic quoque locus, Monte-murlo scribitur, estque ditionis Florentinæ.

l Simile prorsus est quod de alia vetula narravimus 2 Aprilis, in Supplemento historico ad Acta S. Francisci de Paula num. 93 factum in Sicilia anno 1597, aliud simile & quam maxime authenticum dabimus inter miracula S. Angeli Carmelitæ num. 15 ad diem 5 Maji.

m Certaldum, in dextera fluminis Elsæ ripa, distat Podio circiter 8 p. m. & cognomen dedit B. Iacobo, cujus Vitam dedimus 13 Aprilis.

n Carrucola trochleam significat, cujus primitivum Carruca videtur in eadem significatione hic poni: nisi malis intelligere radium textrinum: nam in hoc quoque opere vocis hujus usum esse colligitur ex Vocabulario della Crusca.

o Mons-Voltrajus prope Volaterras, videtur dici contractim, quasi Volaterranus, distat Podio p. m. fere 12.

p Varuca pro Verruca scribi videtur.

q Gangola Italis glandula, tonsilla, struma dicitur.

r Beccarius dicitur a becco ore; sicut Francis idem appellatur, Bouchier, a bouche, similiter os significante: quod scilicet carnes ori servituras vendat.

s Toto scilicet osse discisso: non tamen & carne: nam ex hac pendulam hæsisse manum, atque ita rursum brachio applicatam a chirurgis esse, mox apparebit.

t Ea ecclesia nunc Patrum Theatinorum est in foro minori ad portam Ravennatem.

u Asinellorum turris Bononiæ est totius Italiæ altißima ac mire gracilis, pedum 376, privati Equitis, a cujus familia nomen retinet, magnificentia extructa: huic adjungituraltera, a Garisendis æmulis ad simulatam ruinam sic inclinata, ut fastigium præpendeat fundamento ad pedes 9, arte stupenda, & quæsitam studio operis deformitatem plus commendante, quam alterum commendet insolens altitudo.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April III: 29. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 28. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 28. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!