Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April III           Band April III           Anhang April III

29. April


XXIX APRILIS.

SANCTI QVI III KALENDAS MAII COLVNTVR.

Sanctus Tychicus, discipulus S. Pauli Apostoli.
S. Saturninus, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra.
S. Insicholus, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra.
S. Faustianus, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra.
S. Ianuarius, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra.
S. Marsalius, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra.
S. Euphrasius, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra.
S. Mammius, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra.
S. Cercyra Virgo, Martyr in insula Corcyra.
S. Liberius, Episcopus Ravennas.
S. Carus, Episcopus Martyr, Atini in Italia.
S. Germanus Presb. Martyr Alexandriæ.
S. Prosdocus Diac. Martyr Alexandriæ, vel forsan alibi.
S. Valentinus, Martyr Alexandriæ.
S. Prudentius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Martialis, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Sabbatus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Codomanus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Basilius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Germanus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Filocastus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Budentius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Vrbanus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Pagata, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Gratus, Martyr in Africa.
Alii sex, Martyres, in Africa.
S. Valentinus, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Marcianus, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Bononus, seu Bononia, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Vitalis, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Augustus, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Victurinus, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Manilus, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Metrona Virgo, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Maculus, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Meginus, Martyr, Perusii in Hetruria.
S. Pudentius, Mart. Alexandriæ in Ægypto.
S. Marcianus, Mart. Alexandriæ in Ægypto.
S. Filocosus, Mart. Alexandriæ in Ægypto.
S. Theodora Virgo, Mart. Alexandriæ in Ægypto.
S. Pades, Mart. Alexandriæ in Ægypto.
Alii duo. Mart. Alexandriæ in Ægypto.
S. Theognides, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Rufus, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Antipater, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Theostichus sive Eutychetes, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Artemas, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Magnus, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Theodotus, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Thaumasius, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Philemon, Martyr, Cyzici in Hellesponto.
S. Quintianus, Martyr apud Græcos.
S. Atticus, Martyr apud Græcos.
S. Clerius, Thaumaturgus apud Græc.
S. Paulus I, Episc. Brixiensis in Italia.
S. Senanus, Confessor, in Anglia.
S. Gumbertus Francus, Martyr in Hibernia.
S. Leo, Episcopus Methonensis.
S. Wilfridus Iunior, Archiepiscopus Eboracensis in Anglia.
B. Ava, Virgo, Dononii in Hannonia.
S. Hugo, Abbas Cluniacensis in Gallia.
S. Robertus, Abbas Molismensis & Fundator Ordinis Cisterciensis.
S. Petrus Martyr, Ordinis Prædicatorum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Frontasius, Martyr Petragoricis, colitur Officio duplici, & corpus anno 991 a Froterio Episcopo relevatum narrant Sammarthani. Egimus de eo II Januarii.
S. Raimundus de Pennaforti, Ordinis Prædicatorum III Generalis, est hoc die a Clemente VIII anno MDCI Sanctorum Catalogo adscriptus. Bullam Canonizationis cum aliis Actis & Miraculis dedimus VII Januarii.
S. Euphrosynæ, Virginis transitus, indicatur in MSS. Casinensi & Altempsiano, & a Michaële Monacho edito Kalendario in Sanctuario Capuano: Videtur esse illustris Euphrosyna, Virgo Alexandrina: cujus varia Acta dedimus XI Februarii.
S. Auxibius Pater noster, indicatur in MSS. Græcis, Parisiensi collegit Claromontani, Mediolanensi bibliothecæ Ambrosiana, & Taurinensi Ducis Sabaudiæ. Videtur esse Episcopus Soliorum in Cypro: cujus Vitam dedimus XIX Februarii.
S. Vitalis, Abbatis Siculi, translatio corporis in Armento Lucaniæ oppido, inscripta est Martyrologio Siculo Octavii Caietani. Acta dedimus IX Martii.
S. Regulus, Episcopus Arelatensis, memoratur a Galesinio. Vitam illustravimus XXX Martii.
S. Theodosia Virgo, inscripta est MS. Synaxario Græco Parisiensi collegii Claromontano. Inter 4 Martyres Alexandrinos est hoc die S. Theodora Virgo. Sed forsan est hæc S. Theodosia Virgo Cæsareæ passa, de qua egimus II Aprilis.
SS. Galicus, Bithynius, & Dius Martyres, proponuntur in MS. Synaxario Claromontano Societatis Iesu. De his egimus III Aprilis.
B. Stephani, Abbatis Cisterciensis, depositio, indicatur in MS. Florario. Acta dedimus XVII Aprilis.
Theogerus, Episcopus Metensis, Cluniaci sepultus, inscriptus est Catalogo generali Ferrarii. Traditur miraculis claruisse cap. 1 Vitæ B. Herlucæ, quam consule XVIII Aprilis.
S. Elphegus, Abbas & Martyr in Anglia, inscriptus est MS. Kalendario Ordinis S. Benedicti non antiquo. Videtur intelligi S. Elphegus, Episcopus & Martyr, qui colitur non XXIX sed XIX Aprilis.
S. Cletus, Papa Romanus, recolitur apud Rabanum & Bedam supposititium. Acta ejus illustravimus XXVI Apr.
Vitus Confessor, indicatur in Auctario Greveni ad Vsuardum. At quis ille, nobis ignotum. Sunt varii istius nominis Martyres, & aliquis inter Afros colitur XXVI Apr.
S. Zenon, S. Vitalius, S. Eusebius, Martyres, memorantur in Menæis & aliis. De iis egimus XXVIII Aprilis.
S. Apollion, Martyr in Pannonia, memoratur in MS. Vaticano S. Petri, & Neapolitano. De eo, qui pluribus Pollion dicitur, egimus XXVIII Aprilis.
S. Memnon Thaumaturgus, indicatur in Typico S. Sabæ, Menæis Mss. Chifletianis, item in Kalendario Græco a Genebrardo edito, & in Auctario Molani ad Vsuardum. De eo egimus. XXVIII Aprilis.
S. Patricius, Episcopus Prusæ, memoratur in Menæis Mss. Chifletianis, in aliis & Martyrologiis Romanis ad diem XXVIII Aprilis.
S. Christophorus Martyr, memoratur a Galesinio & in Notis Ferrarii; de quo hoc die agimus in priore classe Martyrum Alexandrinorum.
Æthiops, immissus ad S. Cercyram corrumpendam, divinitus impeditus, & Christi fidem amplexus, & pro ea occisus, memoratur infra in Actis S. Cercyræ.
S. Victor, Martyr cum aliis Carali in Sardinia, inscriptus est Catalogo generali Ferrarii. Agit de eo Dionysius Bonfant in Triumphis de Sanctis Sardiniæ & inscriptionem inventam habet pag. 280, quæ incipit, Hic jacet B. M. Victor, & explicat ipse Beatus Martyr Victor; alii Roma monuerunt posse explicari, per Beatæ memoriæ Victorem, & suspectam habent totam inventionem.
Joannes Patriarcha, memoratur apud Seldenum in Kalendario Coptico: at quis ille sit non additur.
Adalgagus, Episcopus Bremensis in Germania, cum titulo Sancti, memoratur a Bucelino in Menologio. Laudatur ab Adamo in Historia Bremensi & aliis. Sed cum ipsis a titulo Sancti abstinet Bucelinus par. 1 Germaniæ sacræ, in Episcopis Bremensibus.
Richarius Abbas Lobiensis, cum titulo Beati & Confessoris, refertur in Annotationibus scriptis Carthusianorum Bruxellensium ad Grevenum. Agit de eo Fulcuinus in Gestis Abbatum Lobiensium cap. 19 & 20, sed absque ullo venerationis titulo.
Lamberti, venerabilis Episcopi Morinorum, memoria Translationis, inscripta est Ms. Adoni Teruanensi, nunc Ipris adservato.
Dichus de Sabhall, Fiarchua, Failbeus, Enanus de insula Ega, Breccanus Episc. Magbilensis, Lucridius de Kill-Lucridhe, Abbas Cluainmacnosensis, Domongenus, Episcopus de Tuaim-Muscraig, Donanus Sacerdos, Coningenia seu Cuacha, in Lagenia. Hiberni, memorantur in MS. Martyrologio Tamlachtensi, de quibus majorem lucem expectamus ab Hibernis Scriptoribus. Dichus nominatur in Vita 2 S. Patricii & Annotatione 47 Colgani, at Fiacha & Domongenus, referuntur in Vita 2 S. Carthagi 14 Maji,
Petrus Faverius, Ordinis Carthusiensis, Prior domus sanctæ Crucis in Urbe, cum titulo beatæ memoriæ, memoratur a Greveno Carthusiano in secundæ editione Auctarii ad Vsuardum, & eam secuto Canisio in Martyrologio Germanico.
Marianus Scotus, & historicus clarissimus Fuldæ, inscriptus est Menologio Scotico Dempsteri, asserentis, reliquias in Scotiam ad Crucem Regalem delatas: de quo certiora requirimus monumenta, ob altum Broweri & aliorum Fuldensium de ejus veneratione silentium.
Rubertus Virgo, Canonicus Vulpeti, inscriptus est a Ioanne de Nigra-valle inter Sanctos Canonici Ordinis, quo citato eum hoc die refert Ghinius.
Franciscus Novariensis, ex Ordine S. Francisci, egregius sub anno 1460 concionator,
Ludovicus Placentinus, ad Campum-bassum in Apulia, mortuus, circa annum 1480,
Joannes Linarius, Boniliæ in Castella devotus læicus, an. 1570 deceßit,
Franciscus a Camerota, Burgii in Sicilia anno 1614 quievit;
Maria a S. Hieronymo, Abbatissa in territorio Cordubensi, circa an. 1590; Hi neque diei præsenti, neque Beatorum numero adscribi a nobis possunt, ex sola nimiumque levi, & sæpe fallaci Martyrologii Franciscani auctoritate.
S. Maximus Martyr, indicatur in Martyrologio, Bedæ adscripto. De eo cum aliis agimus XXX Aprilis.
S. Agapius, S. Secundinus, Episcopi, S. Theodorus Presbyter, S. Æmilianus miles, S. Tertulla, S. Antonia, Virgines, Mater cum a duobus filiis, Martyres Cyrthæ in Numidia, referūtur hoc die ab Vsuardo, Adone, Notkero & aliis. Quia vero Acta martyrii inserta sunt Actis SS. Mariani & Iacobi, qui etiam hoc die referuntur in Beda supposititio: de omnibus simul agimus die sequenti XXX Aprilis.
S. Eutropes, Martyr Sanctonensis, memoratur in supposititio Beda, ab aliis XXX Aprilis.
S. Quirillus, Episcopus Trajectensis superioris, inscriptus est Martyrologio Saussaji, & Catalogo generali Ferrarii. De eo agimus XXX Aprilis.
S. Catharina Senensis, hoc die mortua, inscripta est variis Martyrologiis; sed ob festum S. Petri Martyris, solennitas istius translata est in sequentem diem XXX Aprilis.
S. Brioci, Episcopi festum celebrari in Ecclesia Corisopitensi tradit Albertus le Grand in Vita ejus. Nos cum Ecclesia Briocensi de eo agemus I Maji.
S. Sigismundi, Regis Burgundiæ & Martyris, translatio inscripta est MS. Florario. Natalis celebratur I Maji.
SS. Diodorus & Rhodopianus, Martyres Aphrodisiæ in Caria, sub Diocletiano, indicantur in MS. Synaxario Parisiensi collegii Claromontani: & Mediolanensi bibliothecæ Ambrosianæ: ab aliis Græcis cum Martyrologio Romano III Maji.
S. Euodius, Episcopus Antiochenus, inscriptus est Menæis & Menologio Græcorum, & βίοις ἁγίων Maximi Cytheræi, a Latinis colitur VI Maji.
Robertus de Brugis, primus Abbas Dunensis, & secundus Claravallensis, mortuus hoc die, cum titulo Sancti, refertur a Chrysostomo Henriquez & Bucelino; cū titulo Beati a Menardo & aliis; inter Pios seu Venerabiles recensetur a Saussajo. In libro sepulcrorum Clarævallis vocatur Dominus Robertus de Brugis: ubi dicitur medium locū ceteris eminentiorē habere inter personas ibi sepultas. In Kalendario Ordinis Cisterciensis Divione anno 1617 edito memoratur die XV Maji.
S. Torpes, Pisis in Tuscia martyrium hoc die complevit, in variis Martyrologiis relatus. Sed ob corporis translationem festivitas ejus celebrius, ut dicitur in Martyrologio Romano, recolitur XVII Maji.
Artemius, qui composuit Vitam S. Torpetis; & Audax, qui corpus excepit, cum ipso Torpete memorantur in Hagiologio Lusitano Cordosi, citato chronico Iuliani Petri. Poterit excuti hæc controversia ad Vitam S. Torpetis XVII Maji.
S. Hermæus Martyr, suggeritur in MS. Synaxario Græco Parisiensi Societatis Iesu. Forsan est Hermias Martyr, ab aliis Græcis & Latinis indicatus die XXXI Maji.
Maximus Confessor, indicatur in Auctario Greveni ad Vsuardum. Videtur is esse, qui in pago Pictavensi colitur XXVI Junii.
SS. Jason & Sosipater Apostoli, id est Christi sive Apostolorum discipuli, memorantur cum longo encomio a Græcis in Menæis, Anthologio, Menologio Sirleti, & apud Maximum Cytheræum, & XXVII Aprilis, in Menologio Basilii Imperatoris. Verum celebrantur a Latinis S. Sosipater XXV Junii.
& S. Jason XII Julii.
S. Otto, Episcopus Bambergensis, inscriptus est Kalendario Mariano Balinghemii, quod feratur, hoc die a Clemente III, anno 1189, Catalogo Sanctorum insertus, quod examinabitur, ad ejus Vitam die II Julii.
S. Bonaventura, Cardinalis & Episcopus Albanensis, Doctor Ecclesiæ, Ordinis Minorum, a Sixto Papa IV inscriptus est anno 1482 Catalogo Sanctorum. Dies ejus natalis est XIV Julii.
S. Cucufatis inventio corporis, Barcinone in Hispania apud cœnobium S. Cucufatis, celebratur apud Vincentium Antonium Domeneccum in Historia Sanctorum Catalaniæ fol. 30, & Tamajum Salazar in Martyrologio Hispanico, ubi Historia inventionis ex antiquo Legendario proponitur. Quæ una cum Vita ipsius erit illustranda XXV Julii.
S. Secundus, sive Secundellus, refertur in Indice Alberti le Grand de Sanctis Armoricis, ab aliis cum S. Friardo I Augusti.
S. Laurentii reliquiarum celebratio, apud S. Laurentium juxta Leodium, inscripta est MS. Florario, & Martyrol. Gall. Saussaji. Colitur X Augusti.
S. Onesiphorus, ex septuaginta Christi discipulis, memoratur a Græcis in Menæis, Menologio Sirleti & apud Maximum Cytheræum. Hunc Latini venerantur die VI Septembris.
S. Venerii, monachi insulæ Palmariæ, elevatio inscripta est Menologio Bucelini, ejus dies natalis traditur XIII Septembris.
S. Thyrsus Diaconus, memoratur in MS. Romano Ducis Altempsii. Colitur hic cum S. Andochio Presbytero XXIV Septembris.
SS. Ursionis & Maurilii Translatio, indicatur in Martyrologio Cellensi S. Petri, MS. Carmelitico, & in alio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, in Auctario Greveni, & in margine Florarii MS. Ex his cōlitur Maurilius XXI Maji,
& Ursio XXIX Septembris.
S. Angelinæ, Virginis & Martyris, inventio corporis Valentiæ in Hispania, memoratur a Marietta lib. 4. cap. 62, Ferrario in Catalogo generali, Arturo du Monstier in Gynæceo sacro & aliis. In Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar XXI Octobris.
Simon, magnus Christi Apostolus ex Cana Galilææ, qui post aquam in vinum mutatam Christo adhæsit, ac post ejus Ascensionem Edessæ, cum ibi & per Mesopotamiam sacram fidem promulgasset, in pace quievit, memoratur hoc die cum longiore elogio in Menologio Basilii Imperatoris. De variis circa S. Simonem controversiis agendum erit XXVIII Octob.
S. Huberti, Episcopi Trajectensis, festivitas translationis, in cœnobio de Tribus-fontibus in Campania Gallica; indicatur a Chalemoto. Festum ejus primarium est III Novembris.
SS. Vitalis & Agricola, Martyres Bononienses, memorantur a Notkero: eorum dies natalis est IV Novemb.
Middanus, Abbas monasterii Sacri-Bosci in Niddisfalia provincia, inscriptus est Menologio Scotico Camerarii cum titulo Sancti, & citatur Dempsterus, qui in suo Menologio habet Middanum, sed Episcopum Culdei XIX Novembris.
S. Edmundi, Regis & Martyris, translatio in Britannia, inscripta est MS. Vsuardo Romæ in bibliotheca Ducis Altempsii adservato, sed in Anglia scripto & aucto. Item in MS. Florario, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, Auctario Greveni & Martyrol. Germ. Canisii, additurque in castro Beatricis. Dies ejus natalis celebratur XX Novembris.
S. Annonis, Archiepiscopi Coloniensis, translatio recolitur, & prima ad montem Sibergensem, & altera in splendidiorem capsam, in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, in Auctario Greveni & Fastis Gelenii. Dies natalis est IV Decembris.

DE SANCTO TYCHICO,
DISCIPVLO S. PAVLI APOSTOLI.

SECULO I

[Commentarius]

Tychicus, discipulus Pauli Apostoli (S.)

G. H.

[1] Illustria de S. Tychico extant testimonia S. Pauli Apostoli, in variis ejus epistolis & peregrinatione, a S. Luca in Actibus Apostolorum descripta: a quo capite XX ista traduntur: Paulus Epheso profectus est, ut iret in Macedoniam. Cum autem perambulasset partes illas, & exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam: ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: [S. Tychicus Asianus, in comitatu S. Pauli,] habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam. Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus & Secundus, & Gaius Derbæus, & Timotheus: Asiani vero Tychicus & Trophimus. Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade: nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, & venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. Forsan tunc Apostolus scripsit epistolam ad Titum, sub cujus finem ista habet: Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, [ab eo destinandus in Cretam,] festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. Voluit Apostolus non prius ad se venire Titum, quam in ejus locum Artemam aut Tychicum submisisset, ne Cretensis ecclesia cura pastorali destitueretur.

[2] At Roma S. Paulus Apostolus e carcere suo plures epistolas scripsit, [mittitur ad Ephesios,] & per Tychicum transmisit: & primo idipsum indicat in epistola ad Ephesios sub finem: Ut autem, inquit, & vos sciatis, quæ circa me sunt, quid agam: omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, & fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, & consoletur corda vestra. Erat autem tunc Ephesiorum Episcopus S. Timotheus, ad quem e carcere Romano scripsit secundam epistolam, in qua asserit capite IV se Ephesum misisse Tychicum, ut scilicet Timothei a se Romam evocati vices suppleret. Roma etiam scripta est S. Pauli Apostoli epistola ad Colossenses, & per Tychicum & Onesimum transmissa: in qua capite ultimo ista traduntur: [& Colossenses:] Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater & fidelis minister & conservus in Domino: quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt & consoletur corda vestra: cum Onesimo carissimo & fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia quæ hic aguntur, nota facient vobis. Hæc ibi. De S. Onesimo egimus die XVI Februarii.

[3] Hæc testimonia e sacris litteris assumpta; tam altum de S. Tychico variis ingenuerunt sensum, ut cum variis urbibus videatur præstitisse beneficium fidei propagandæ, plures eum inter primos suos Episcopos crediderint fuisse. In Catalogo Hippolyti Martyris statuitur Episcopos Colophonis. Græci in Menologio Imperatoris Basilii Porphyrogeniti colunt IX Decembris varios Apostolorum discipulos, & in eo ista leguntur: Sosthenes Apostolus, [statuitur ab aliquibus Episcopus aut Colophonis in Ionia,] cujus S. Paulus mentionem facit, Episcopus Colophonis fuit. Tychicus, de quo idem Paulus scriptum reliquit, Sostheni in Episcopatu successit. Eodem modo in Ms. Græco Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani, sed ad VIII Decembris, dicitur S. Tychicus secundus post Sosthenem Episcopus Colophonis fuisse. De S. Sosthene cum Martyrologio Romano agendum erit XXVIII Novembris. Apud Petrum quoque de Natalibus lib. 6 cap. 100, ubi de LXXII discipulis agit & lib. 4 cap. 99 in elogio proprio S. Tychicus Colophoniæ Episcopus statuitur. Est autem Colophon urbs Ioniæ Episcopalis, maritima, sub Metropolita Ephesino, inter Ephesum & Smyrnam. In Synopsi præferente nomen Dorothei Episcopi, de LXX discipulis, dicitur Tychicus primus Episcopus Chalcedonis in Bithynia. [aut Chalcedonis in Bithynia:] Edidimus XIX Februarii ex Ms. Græco Regis Galliæ Vitam S. Auxibii Episcopi Soliorum in Cypro, in qua num. 8 ista leguntur, Cum vero accepisset Paulus Barnabam e vita migrasse, nullumque in Cypro esse Apostolum, qui doceret & Christum annuntiaret; id reputans, Epaphram & Tychicum, [aut Neapoleos in Cypro:] aliosque nonnullos in Cyprum misit ad Heraclidem insulæ Archiepiscopum, eidem scribens, ut Epaphram Paphi, Tychicum Neapoli Episcopum constitueret. Colitur in Martyrologiis Latinis S. Epaphras XIX Iulii, sed Episcopus Colossensis; & contra ad hunc XXIX Aprilis, S. Tychicus Apostolorum discipulus apud Paphum, uti ista leguntur in Martyrologiis Adonis & Notkeri. Diaconum appellant Vsuardus, Bellinus, Maurolycus & alii. [ab aliis Diaconus Paphi in Cypro:] In Martyrologio hodierno Romano ista leguntur: Apud Paphum in Cypro S. Tychici discipuli B. Pauli Apostoli: quem idem Apostolus in suis epistolis, carissimum fratrem, ministrum fidelem, & conservum suum in Domino appellat. De memorata urbe Cypri Neapoli egimus ad dictam Vitam S. Auxibii, qui in nonnullis Mss. Græcis hoc die refertur. Ejusdem urbis Episcopus Leontius scripsit Vitam S. Ioannis eleemosynarii, editam XXIII Ianuarii.

DE SEPTEM LATRONIBVS MARTYRIBVS,
SATVRNINO, INSISCHOLO, FAVSTIANO, IANVARIO, MARSALIO, EVPHRASIO, ET MAMMIO,
IN INSVLA CORCYRA.

CIRCA AN. C.

[Commentarius]

Saturninus, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra (S.)
Insicholus, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra (S.)
Faustianus, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra (S.)
Ianuarius, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra (S.)
Marsalius, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra (S.)
Euphrasius, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra (S.)
Mammius, Latro, conversus, & Martyr in insula Corcyra (S.)

G. H.

[1] Corcyra, insula maris Ionii notißima, ab Epiro vix XII millibus passuum distans, vulgo Corfu, a Republica Veneta contra potentiam Turcicam fortiter hactenus defensa; inter primos fidei Christianæ præcones habuit SS. Jasonem & Sosipatrum, viros Apostolicos, a Christo aut Apostolis instructos. Hos colunt Græci hoc XXIX aliqui XXVII Aprilis. At Latini die XII Iulii & XXV Iunii. Hi ergo uti apud Græcos legitur, cum in dicta insula multos ad Christi fidem attraxissent, fuerunt comprehensi & carceri inclusi: in quo septem latronum Principes detinebantur, quorum hæc nomina prodita sunt, Saturninus, Incischolus, Faustianus, Januarius, Marsalius, Euphrasius, & Mammius: quos Sancti, per ea quæ fecerunt & dixerunt, ad Christi fidem converterunt, atque ex lupis oves effecerunt: qui postea in ahenum, pice, sulphure & cera plenum, conjecti, martyrii coronam a Deo acceperunt. Hæc in elogio SS. Iasonis & Sosipatri; post quod in Magnis Menæis ista sub novo titulo subjunguntur: Eodem die Sanctorum septem latronum, qui a S. Jasone Apostolo conversi, & in aheno pice fervente perfusi & decocti, martyrium subierunt. Hoc autem additur distichon.

Λησταὶ μαθόντες τήν ἐδὲμ ληστοῦ λάχος,
Πίσσῃ λαχεῖν ἔσπευσαν ἀυτὴν ἐμφλόγῳ

Edem latronis esse quia sortem sciunt,
Sortiri eamdem fervida hi pice ambiunt.

Menologium Cardinalis Sirleti eadem ex dictis Menæis exhibet, eoque citato ista leguntur in Martyrologio hodierno Romano: Eodem die sanctorum septem Latronum, qui a S. Jasone ad Christum conversi, martyrio vitam adepti sunt sempiternam. In Menologio Basilii Imperatoris die XXVII Aprilis, referuntur Apostolici viri cum satis longo elogio, ex quo ista, quæ ad hos spectant, excerpimus: Certamen sancti Martyris Saturnini & Sociorum. Hi sancti Christi Martyres septem, fuerunt famosi latronum principes: qui cum in carcere detinerentur, ob ea quæ audierant a sanctis Christi Apostolis Jasone & Sosipatro cælestis doctrinæ præcepta, Christianæ religioni se addixerunt. Educti vero e carcere & extra civitatem abducti, in ferventia ex igne vasa, pice, cera atque oleo repleta, projecti sunt, atque ita martyrium consummarunt. Hæc ibi. Egimus die præcedenti de SS. Zenone, Eusebio, Neone, & Vitalio, in eadem persecutione & insula Corcyra martyrio coronatis.

DE S. CERCYRA VIRGINE,
MARTYRE CORCYRENSI.

CIRCA AN. C.

[Commentarius]

Cercyra Virgo, Martyr in insula Corcyra (S.)

G. H.

Adjungitur in Menæis & apud Maximum Cytheræum, post jam relatos Latrones, S. Cercyra, filia Cercilini Reguli seu Præsidis, quæ Sagittis transfixa vitam finivit. In Menologio Basilii Imperatoris cum præcedentibus Martyribus memoratur die XXVII Aprilis, cum aliquo elogio, ex quo ista decerpimus: Cum S. Cercyra clam ex ostio prospiceret, & sanctos Christi Martyres crudeliter vexari tormentis adverteret, fidem Christi amplexa est, & se libere Christianam professa. Ad patrem adducta, cum nollet Christum deserere, tradita est cuidam Æthiopi, ut ipsam impie pollueret. Dei autem dispositione ferox ursa illico adveniens, ab aggresso scelere Æthiopem impedivit, & Christi Virginem illibatam custodivit. Quo prodigio viso Æthiops Christi fidem amplexus, & ense obtruncatus est. At sancta Christi Martyr Cercyra, suspensa primum, & emisso fumo ex supposito igne cruciata, dein sagittis transfixa, ac demum lapidibus obruta, martyrium consummavit. Menea hoc illi distichon accinunt.

Βελῶν βασιλὶς ταῖς βολαῖς ἐστιγμένη,
Ἐκ στιγμάτων ἔλαμψεν ὡς ἐκ μαργάρων

Jactu telorum vulnerata Regina,
Vulneribus exornatur ut margaritis.

Prælaudatum Basilii Menologium indicat, Latronum martyrium post necem hujus virginis esse peractum; & ejusdem exemplo plures alios credidisse: qui omnes, una cum ceteris Fratribus eorumque Magistris Sosipatro & Iasone, secesserint in parvulam quamdam insulam, unde a Cercilini successore Sebastiano abducti & in fornaces conjecti, cum permanerent illæsi, ipsum Sebastianum Christo adjunxerint. Ista autē elogia ex prolixioribus SS. Sosipatri & Iasonis Actis haud dubie sunt accepta, quæ utrū satis solida fuerint alias melius examinabitur

DE SANCTO LIBERIO,
EPISCOPO RAVENNATE.

CIRCA AN. CC.

[Commentarius]

Liberius, Episcopus Ravennas (S.)

[1] Plures hoc nomine Ravennatis Ecclesiæ Episcopi fuerunt: hic ordine inter cognomines primus est, & alius ab eo, qui ejusdem nominis tertius cultum suum ad III Kalend. Ianuarii obtinet. [Mentio in fastis Sanctorum,] In Catalogo Sanctorum, quem ex instructißima bibliotheca Domini Caroli Strozzii Senatoris Florentini descripsimus, ad XXIX Aprilis ita inscribitur: Apud Ravennam S. Liberii Archiepiscopi. Ad eumdem diem in Kalendario dictæ Ecclesiæ his verbis Officio duplici coli jubetur: [cultus,] S. Liberii Archiepiscopi & Confessoris Ravennatis duplex. Vbi titulus Archiepiscopi, quem diu post usurpavere successores, per prolepsim adhibetur. Meminit quoque illius utroque in Catalogo Ferrarius: in eo autem quem de Sanctis Italiæ conscripsit, hoc de more ex monumentis Ecclesiæ Ravennatis ac Hieronymo Rubeo in Historia Ravennatium elogium ei contexit: Liberius natione Græcus, [patria,] Philosophus Græce Latineque doctissimus, Episcopus Ravennatum octavus, indicio columbæ post S. Datum creatus est, Commodo Imperatore. Hic totus ex Deo pendens, ac munus pastoris studiose executus, [zelus animarum,] multos a veritate aberrantes reduxit, & alios ad veritatis agnitionem traxit: quos, ut in susceptæ religionis observantia perseverarent, assiduis tum publicis tum privatis locutionibus hortabatur. Vixit in Episcopatu annis viginti & uno, usque ad Victoris Papæ & Severi Imperatoris tempora. Denique piis laboribus confectus, III Kal. Maji, ex caduca ad perennem vitam evolavit.

[2] [tempus Episcopatus,] Ab Vghello tom. 2 Italiæ Sacræ & ab Hieronymo Rubeo in Historia Ravennatium, eorumdem dicitur Episcopus ordine nonus fuisse creatus anno Domini CLXXXV, & vita functus anno CCVI, [obitus,] imperante Septimio Severo, & Summum Ecclesiæ Romanæ Pontificatum gerente Zephyrino. Iidem auctores sepultum tradunt in ecclesia S. Probi, in qua & decessor ejus S. Dathus seu Datus conditus fuerat. Corpus a Petro V, qui Archiepiscopatum Ravennatem ab anno DCCCCXXIII usque ad DCCCCLXX geßisse scribitur, inventum in dicto templo, & inde in S. Vrsi ab eodem translatum fuit: quod ita lib. 1 Historiæ suæ prosequitur Rubeus: Quinto ab hinc die, [inventio corporis & translatio,] Urbano Ravennati Patricio per quietem fuit declaratum, quinque præterea Antistitum Ravennatum cadavera eodem in templo occultari. Quo factum est, ut, cum denuo se illuc Petrus recepisset, pervestigassetque diligenter, duo invenerit sepulcra, in quorum altero bina cadavera erant, tria in altero: quæ dubio procul, si antiquitati credimus, Proculi, Dathi, Liberii, Agapiti & Marcellini Ravennatum, uti narrabimus, Antistitum credenda sunt. Ea cum admirabilia complura edidissent, in Ursianam ædem importata sunt. Vghellus addit, Petrum in honorem horum suorum antecessorum majorem aram consecrasse.

[3] [imago antiqua:] Hieronymus Fabri, amicus noster, in sacris antiquæ Ravennæ memoriis, quas an. 1664 Italica vulgavit lingua parte 2 § 2, eadem habet quæ hactenus indicavimus, atque inter auctores quos secutus est, primos laudat Desiderium Spreti & Ioannem Petrum Ferretti: monet etiam sancti hujus Episcopi effigiem musivo adumbratam spectari in abside ecclesiæ Cathedralis; addita ad caput columba, & libro dextræ manui inserto, hoc ad egregiam ejus doctrinam, ista ad divinam electionem testandam; cum epigraphe S.Liberius. Observat denique errorem obrepsisse Romani Martyrologii recognitori Baronio, [error in die notatur.] qui primum hujus nominis Episcopum Ravennatem inscribere volens sacris fastis (ut liquet ex tempore Sedis in Annotationibus definito) id fecit ad diem XXX Decembris: quando Ravennæ S. Liberii Episcopi talis appellationis tertii anniversarium agitur: unde arguit unum cum altero confusum fuisse.

DE S. CARO EPISC. MARTYRE,
ATINI IN ITALIA.

CIRCA AN. CCXLIX.

[Commentarius]

Carus, Episcopus Martyr, Atini in Italia (S.)

D. P.

[1] Chronici Atinensis, a Ferdinando Vghello post tomum 1 Italiæ sacræ ex perantiquo monasterii Fossæ-novæ Ms. codice vulgati, & usque ad annum MCCCLV producti, auctores anonymi, [Ad S. Marci corpus affectus martyrio,] mentionem S. Cari, Episcopi in ea civitate octavi, hisce verbis inducunt. Pontianus ultimo anno Pontificatus sui ordinavit in civitate Atina Carum Episcopum, qui sedit annos XXII, menses III, dies XXII. Qui cum orationi cum quibusdam fidelibus vacaret, juxta corpus B. Marci, pro quodam dæmoniaco; irruentes pagani ipsum interfecerunt. Cujus sanguine in dæmoniacum prosiliente, [energumenum liberat,] illico hic mundatus est. Sepultus est autem ibidem tertio kalendas Maji. Hæc ibi: plura & magis authentica inviderunt nobis homines pravi, a quibus, ut legitur in Historia inventionis ac Translationis S. Marci, edita præcedenti die, vetus S. Marci ecclesia devastata & ad solum est redacta.

[2] Chronici verba in tomum 6 Italiæ sacræ Vghellus prælaudatus transtulit, eademque præ oculis sola habuit Philippus Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, [numeratur inter Protectores urbis,] citatis monumentis Ecclesiæ Atinatis, & libro Petri Pauli Florii Vrbinatis de Sanctis Atinæ Protectoribus: neque plus suggerit libellus Ms. Italicus de iisdem, cujus facta est mentio die I Aprilis cum de S. Prudentio ageremus; tantum additur oratio Infirmitatem nostram, ex Communi Martyris Pontificis desumpta; ex quo aliisque istic dictis suspicamur non admodum antiquum usum Atini esse eumdem Episcopum suum officii ecclesiastici recitatione colendi. Ceterum alienis oculis prænotatum chronicon legisse Ferrarius debuit, quando scripsit quod S. Prudentius post S. Carum ecclesiam Atinatem administravit: in illo enim legitur inter utrumque mediasse Vigilantius. Si temporum characteres in chronico notati forent indubitati, Sedem Atinensem tenuisset Carus ab anno CCXXXVII ad CCLIX: [quamdiu sederis non plane certum:] Verum tunc ejus successor Vigilantius non primo, quod ait chronicon, sed tertio ultimoque Pontificatus anno fuisset a Stephano Papa subrogatus: major autem foret difficultas in Cari decessore Dimitrio, qui juxta idem Chronicon I Calixti anno ordinatus ad XXXI vel XXXVIII annos tenuisset Episcopatum, adeoque non ante annum CCXLII vel CCXLIX locum facere successuro Caro potuisset. Quo animadverso; censet Vghellus in Episcopis Atinensibus (ubi pro Caro scribit Corum) quod eorum series castigari vix possit, scilicet si cum Romanis Pontificatibus perperam adnotatis conferatur.

[3] Si tamen vel denarium annorum prædicto Dimitrio auferas, & annos diuturnæ extrema in ætate cæcitatis ad sedecim restringas, vel Carum solis decem annis præfuisse concipias (facile enim fuit alterutro loco vitiari per librarium numeros unius decadis acceßione) non usque adeo fortaßis difficile erit cum vera chronologia ipsam quoque quam diximus Atinensium Episcoporum seriem comparare: [propter additos annos Rom Pontificum.] modo animadvertas auctores Chronici ex Eusebii chronico Pontificum Romanorum annos supputasse, eosque ac nomina eorumdem Pontificum ad suorum Episcoporum ordinationes transtulisse, prout exigebat annorum numerus, cuique Episcopo in vetustioribus monumentis adscriptus. Ex quo tamen consequens est, de suo illos accepisse per quem Pontificem unusquisque Episcopus fuerit ordinatur: fortaßis etiam gratis sumpsisse id a Romano semper factum. Ferrarius in Catalogo generali eumdem S. Carum refert ad diem XIX hujus mensis Aprilis: citatis tam ibi quam hoc loco in altero Catalogo tabulis Ecclesiæ Atinatis. Ad hunc diem XXIX eumdem Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ hoc disticho honorat:

A summo sacratus Præsule Carus, ad aras
      Pro Christo cæsus corruit instar ovis.

DE SS. GERMANO PRESBYTERO,
PROSDOCO DIACONO, ET VALENTINO,
MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ, ET FORSAN ALIBI.

[Commentarius]

Germanus Presb. Martyr Alexandriæ (S.)
Prosdocus Diac. Martyr Alexandriæ, vel forsan alibi (S.)
Valentinus, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

[1] Vetustißimum apographum Martyrologii Hieronymiani, quod Epternaci modo asservatur, ita hunc diem auspicatur: III Kalendas Maji. Alexandria civitate S. Germani Presbyteri. Et alibi Prosdoci Diaconi & Valentini. Contra in aliis tribus apographis ejusdem Martyrologii Hieronymiani, scilicet Lucensi, Corbeiensi & Blumiano, ultimo omisso, duo priores ita conjunguntur: In Alexandria natalis S. Germani Presbyteri, Prosduci Diaconi. In Ms. Barberino ita habetur. In Alexandria nat. Sanctorum Germani Presbyteri & Prostoci Diaconi. Sed apud Notkerum Prosdoci scribitur. Contra in codice Ms. Reginæ Sueciæ, per Holstenium allegato, hæc traduntur: In Alexandria natalis S. Germani. Et alibi Prosdai Diaconi. Ast omisso loco legitur in Ms. Pragensi; Germani Presbyteri & Prosdocii Diaconi. Solum Germanum Presbyterum memorant & Alexandriæ ascribunt Grevenus & Mss. Vaticanum S. Petri, Tornacense S. Martini, Trevirense etiam S. Martini, Casinense, Altempsianum & S. Cyriaci. Item Aquisgranense, Richenoviense & Rhinoviense, sed in his tribus additur: Et in Nicomedia Prosduci, seu Prosdoci Diaconi. De Martyribus Nicomediensibus mox agemus, inter quos nullus aßignatur Prosducus. In Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbei alius error committitur, dum sic scribitur, Alexandri, Germani. Alibi Prosdoci seu Prostuci: quasi Alexander aliquis Martyr esset adjungendus. In Mss. Bruxellensi S. Gudulæ & Ms. Trevirensi S. Maximini S. Germanus Episcopus indigetatur. In Ms. Atrebatensi celebratur depositio S. Germani Episcopi & Confessoris. In Ms. Adone Leodiensi S. Laurentii & Ms. Florario memoratur S. Germanus seu Germinus Presbyter & Confessor. Verum Martyr in antiquis monumentis censetur, & sic celebratur in Calendario Breviarii in pergameno scripti quod apud nos servatur. Galesinius ex veteribus Mss. ut ait, sed corruptis, plures Martyres conjungit hoc modo. Alexandriæ beatorum Martyrum Vitalis, Christophori, Germani, Prosdocii & Urbani. Ex his Urbanus ad sequentem classem est referendus, Vitalis ad quartam, Christophorus alibi non memoratur, nisi apud Ferrarium, qui in Notis hos Sanctos ex Galesinio describit. Valentinus notatur in Mss. Tornacensi & Lætiensi, sed Nicomediensibus junctus, uti mox constabit. Est etiam Germanus Abbas Martyr inscriptus Auctario Greveni ad Vsuardum die XXIII Aprilis: quem huc remisimus, quia veremur ne erratum sit in titulo Abbatis: alias is qui S. Eudociam I Martii, principia fidei Christianæ docuit monachus fuit, & martyr potuit obiisse: sed non est moris nostri Sanctorum cultum fundare in conjecturis.

ACTA SANCTORUM. DE SS. PRVDENTIO, MARTIALE, SABBATIO, CODOMANO, BASILIO, GERMANO, FILOCASTO, BVDENTIO, VRBANO ET PAGATA,
MARTYRIBVS NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Prudentius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Martialis, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Sabbatus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Codomanus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Basilius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Germanus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Filocastus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Budentius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Vrbanus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Pagata, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)

G. H.

Altera hæc est claßis Martyrum, in pervetustis Martyrologii Hieronymiani apographis relata, & sic exprimitur in codice Epternacensi: In Nicomedia Prudenti, Marcialis, Sabbati, Codomani, Basili; item Germani, Filocasti, Budenti, Urbani, Pacata. Eodem numero referuntur in tribus aliis codicibus ejusdem Martyrologii Hieronymiani, cum nonnulla circa scriptionem diversitate, & sunt, Prudentii, Martialis, Sabatii, Codomoni & Eodomoni, Baseli & Bareli, Filucasi & Filicosi, Pagatæ & Pigatæ. Ex his aliqui in aliis fastis memorantur. Mss. Casinense & Altempsianum: In Nicomedia Prudentii, Martialis: & additur in codice Ms. Reginæ Sueciæ: & aliorum XV. Trevirense S. Martini: In Nicomedia Martialis Martyris, & aliorum XVI. Videntur his tunc adjungendi S. Gratus cum sex aliis, de quibus in sequente classe agimus. Ms. Tornacense: In Nicomedia SS. Urbani, Valentini & Martialis, & depositio S. Prudentii. Lætiense In Nicomedia SS. Prudentii, Martialis, & SS. Urbani & Valentini. Ex his S. Valentinus ad præcedentem classem spectat. At tres alii in Ms. Trevirense S. Maximini etiam Nicomediæ tribuuntur; & urbe omissa memorantur in Ms. Pragensi. Prudentius & Urbanus etiam referuntur in Ms. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbæi: Prudentius solus in Aquisgranensi: Urbanus solus apud Grevenum in Auctario Vsuardi, & apud Galesinium, sed Alexandriæ adscribitur ut supra diximus. Molanus in Auctario Vsuardi, primæ editionis & Canisius in Martyrologio Germanico celebrant depositionem S. Prudentii.

DE S. GRATO ET ALIIS SEX
MARTYRIBVS IN AFRICA.

[Commentarius]

Gratus, Martyr in Africa (S.)
Alii sex, Martyres, in Africa (SS.)

G. H.

Hæc tertia claßis Martyrum est in apographis Martyrologii Hieronymiani, quibus consentiunt Grevenus in Auctario Vsuardi, & Mss. Richenoviense ac Trevirense S. Maximini, his fere verbis: In Africa S. Grati & aliorum sex, in uno additur Martyrum, & Gracti scribitur. Memoratur sine Sociis & loco omisso Gratus in Ms. Aquisgranensi; & Gradus in Mss. Augustano & Labbæano. In Pragensi notatur Gratus cum aliis tribus.

DE SS. VALENTINO, MARCIANO, BONONO SEV BENONIA, VITALE, AVGVSTO, VICTVRINO, MANILO, METRONA VIRGINE, MACVLO ET MEGINO,
MARTYRIBVS PERVSII IN HETRVRIA.

[Commentarius]

Valentinus, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Marcianus, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Bononus, seu Bononia, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Vitalis, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Augustus, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Victurinus, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Manilus, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Metrona Virgo, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Maculus, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)
Meginus, Martyr, Perusii in Hetruria (S.)

G. H.

Qvarta etiam Martyrum claßis, in apographo Martyrologii Hieronymiani Corbeiensi Parisiis excuso sic proponitur: Et Perusio Tusciæ, Valentini, Marciani, Bononi, Vitalis, Augusti, Victurini, Manili, Metronæ Virginis, Maculi, Megini, Deest Meginus in tribus aliis apographis. In Epternacensi legitur Theusi loco Tusciæ, in Lucensi Benoniæ, in aliis Bononiæ, loco Bononi. Notkerus ita in duas turmas dividit: In Perusio Tusciæ Valentini & Marciani. In Bononia Vitalis & Agricolæ. Coluntur hi Martyres Bononienses IV Novembris. Verum cum hic alii jungantur Vitali socii, arbitramur de Bononiensi Martyre non agi. Bononus Martyr refertur in Indice Martyrologii Parisiensis a Luca Dacherio confecto, & Benonia Martyr in Indice Francisci Mariæ Florentinii ad suum Martyrologium Lucense. Imo in aliis apographis scriberetur In Bononia, aut Bononia civitate, si palæstra martyrii indicaretur: ut paßim observare licet.

Mss. Aquisgranense, & Rhinoviense cum Greveno: In Perusio Valentini; & additur in Richenoviensi, Martiani: loco autem omisso indicatur Valentinus in Ms. Augustano, Valentinus & Vitalis in Ms. Labbæano, Vitalis & Victurinus in Ms. Trevirensi S. Maximini, & Martianus in alio Ms. ejusdem monasterii. In Ms. Adone Reginæ Sueciæ ista leguntur ad diem XXX Aprilis, In Parisio (aliis In Perusio) Valentini & Damiani, ubi videtur Damianus loco Marciani positus. Si tamen hi simul & quidem Parisiis cultum aliquem habeant, nolumus in contrarium quidquam præscribere.

DE SS. PVDENTIO, MARCIANO, FILOCOSO, THEODORA VIRGINE, PADE, ET ALIIS DVOBVS.
MARTYRIBVS ALEXANDRINIS.

[Commentarius]

Pudentius, Mart. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Marcianus, Mart. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Filocosus, Mart. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Theodora Virgo, Mart. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Pades, Mart. Alexandriæ in Ægypto (S.)
Alii duo, Mart. Alexandriæ in Ægypto (SS.)

G. H.

Vltima est hæc Martyrum claßis in prædictis apographis relata his verbis: Alexandria civitate Pudenti, Marciani, Filocosi, Theodoræ Virginis, Padis cum aliis duobus. Loco Filocosi, legitur Filocusi & Filocusæ; & pro Theodora, Thodosiæ, in codice Corbeiensi. S.Theodora Virgo memoratur in duplici Ms. Barberiniano, & aliquo Casinensi. Pudentius in Mss. Augustano, & Trevirensi S. Maximini. Nominatur etiam hoc die S. Theodosia Virgo in Ms. Synaxario Græco Parisiensi collegii Societatis Iesu, & subiit cogitatio num forte esset hæc Theodora, an Theodosia Virgo Tyria, quæ secundo die Aprilis solennem habet memoriam.

DE SS. THEOGNIDE, RVFO, ANTIPATRO, THEOSTICHO SIVE EVTYCHETE, ARTEMA, MAGNO, THEODOTO, THAVMASIO ET PHILEMONE,
MARTYRIBVS CYZICI IN HELLESPONTO.

[Commentarius]

Theognides, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)
Rufus, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)
Antipater, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)
Theostichus sive Eutychetes, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)
Artemas, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)
Magnus, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)
Theodotus, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)
Thaumasius, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)
Philemon, Martyr, Cyzici in Hellesponto (S.)

G. H.

Cyzicus, antiquißima ac nobilißima olim atque Episcopalis urbs Mysiæ minoris, ad Hellespontum & Propontidem, hos novem Christi Martyres cælo transmisit: quorum sacra memoria in Menologio Imperatoris Basilii Porphyrogeniti, ita proponitur ad diem hunc XXIX Aprilis: [Elogium ex Menologio Basilii Imperatoris,] Certamen sanctorum Martyrum Theognidis & Sociorum, qui Cyzici martyrium compleverunt. Sancti Christi Martyres Theognides, Rufus, Antipater, Eutyches, Artemas, Magnus, Theodotus, Thaumasius, & Philemon, ex diversis fuerunt prognati regionibus: simul autem eo tempore, quo adversus Christianos excitata fuerat persecutio, in urbe Cyzico convenerunt: ubi cum palam fidem Christi promulgarent, ab idololatris comprehensi sunt, & ad Præsidem urbis adducti. Ibi varia primum interrogatione vexati, dein crudeliter cæsi, in carcerem sunt detrusi. Postea vero e carcere educti, Christum negare jussi sunt & idolis sacrificare. Cum vero assensum non præberent, sed audacter Gentilium errorem & vanum idolorum cultum detestarentur, ipsumque Præsidem contemnerent, sacris capitibus suis abscissis martyrium compleverunt. Ipsorum autem sanctæ Reliquiæ, Cyzici depositæ, multas sanitates ad Christi gloriam perficiunt. Hactenus Menologium Basilii Imperatoris.

[2] [aliud ex Ms. Synaxario,] Eosdem sanctos Martyres celebrat antiquum Ms. Synaxarium Parisiense collegii Claromontani Societatis his verbis: Eadem die XXIX Aprilis Certamen sanctorum novem Christi Martyrum in Cyzico passorum, Theognidos, Rufi, Antipatri, Theostichi, Artimæ, Magni, Theodoti, Thaumasii & Philemonis. Divinissimi hi Martyres, ex diversis regionibus oriundi convenerunt, & Cyzici comprehensi & interrogati, generosa animi magnitudine Præsidem pudefecerunt, vanam idolorum imposturam execrati; neque variis tormentorum machinationibus excruciati, abduci a fide potuerunt: sed multo magis seipsos vivas victimas Deo vivo obtulerunt: & sic capitibus gladio abscissis ablati sunt: ideoque dignati beneficio incurabiles morbos gratuito sanandi. Hæc ibi: quæ fere eadem ad hunc diem XXIX Aprilis leguntur in Menæis Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, signatis littera O & numbero 148, item Parisiensibus Cardinalis Mazarini & Patrum Prædicatorum in platea S. Honorati, & Divionensibus apud Petrum Franciscum Chifletium adservatis. At pridie sive XXVIII Aprilis iidem Sancti novem Martyres celebrantur in Menæis excusis, [Memoria 28 Aprilis.] apud Maximum Cithæreum & in Anthologio Arcudii. In Mæneis autē tali insuper laudantur disticho.

Εἰκὼν ἀυλων ταγμάτων τῶν ἐννέα
Οἱ τὰς κάρας τμιθέντες ἄνδρες ἐννέα.

Caput amputati gladio viri novem,
Novem supernorum ordinum typum gerunt.

Memorantur quoque novem Martyres Cyziceni, tacitis nominibus ad hunc XXIX Aprilis in Typico S. Sabæ, in Kalendario Græcorum a Genebrardo edito, & apud Molanum in Additionibus ad Vsuardum; nec non in tabulis kalendarii Moscovitici apud CL. V. Laurentium vander Hem Amstelodami, ubi omnes pinguntur eodem quo Martyres Romani habitu, cum crucula in manu Martyrii signo: sed medius eorum novem habitum præfert Episcopalem. Si Acta Martyrii, quorum compendium solum habemus alicubi eruantur, licebit cognoscere quis illorum sacratioris tituli prærogativa sit donandus, nunc quod novimus hic proponimus. Possevinus in Apparatu kalendarium Ruthenicum describens, ex sui interpretis imperitia pro Cysico Cilitiam notavit. Vtinam quam exacte idem ubique signatur numerus & locus: sic etiam alicubi notatum inveniretur tempus: neque enim fas esse nobis credimus per conjecturas agere, nullo ad eas fundandas apparente fundamento.

DE SS. QVINTIANO ET ATTICO,
MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Quintianus, Martyr apud Græcos (S.)
Atticus, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Memoria horum Martyrum reperitur in Mss. Parisiensibus Cardinalis Mazarini, & Collegii Claromontani Societatis Iesu, his solum verbis indicata: Et certamen sanctorum Martyrum Quintiani & Attici. Iidem, nominibus aliquanto aliter scriptis referuntur in Mss. Menæis, Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ & Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, quibus inscribitur memoria S. Quantani seu Cantani & Tatici: ubique autem notantur post S. Auxibium, de qua inter prætermissos egimus.

DE SANCTO CLERIO,
THAVMATVRGO APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Clerius, Thaumaturgus apud Græc (S.)

G. H.

Fasti Latini nobis præbent Sanctos complures Cleri nomine appellatos. Ex his VII Ianuarii datur S. Clerus Diaconus Antiochiæ, sed qui capite plexus Martyr occubuit: & ab aliis etiam Licerius, Lucerius & Bilicerius appellatur. Alius S. Clerus item Diaconus Martyr proponitur XIV Ianuarii, sed in mare præcipitatus, & hic ab aliis scribitur Clarus, Clericus, Glicerius. Græci nobis proponunt S. Clerium, non Martyrem, sed Thaumaturgum, qui inter virtutum exercitia sancte mortuus, dein a Deo miraculorum operatione dignatus, meruit nomen Thaumaturgi. Pervetustum Synaxarium Græcum Ms. quod Parisiis in collegio Claromontano Societatis Iesu reperimus, eum ita recolit: Eodem die XXIX Aprilis Sancti Patris nostri Clerii Thaumaturgi. Plura de eo non reperimus, sed hæc benevolo Lector indicamus, forsan alibi plura de ipsius virtutibus & miraculis reperturo: oportet enim Hegumenum vel saltem monachum aut anachoretam fuisse, qui nobis, sub consueto ejuscemodi Sanctis titulo sancti Patris, notatur.

DE SANCTO PAVLO I.
EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

CIRCA AN. CCCCXXVII

[Commentarius]

Paulus I, Episc. Brixiensis in Italia (S.)

Auctore D. P.

Rampertus Brixiensis Episcopus, scribens de Translatione S. Philastrii Episcopi item Brixtensis, XV kalendas Augustas recolendi, & enumerans hujus successores, [Paulini nomen quod in Paulum posteri mutarunt,] decessores suos, qui in altari, nomini B. Philastrii dicato & super caput ejus posito, preces Missarum celebraverunt &c. tres Paulos nominat, quorum unus a Philastrio tertius, & secundus a Gaudentio; alter S. Titianum secutus sit, postremus denique inter SS. Dominatorem & Paterium ecclesiam Brixianam gubernarit. Paulini nomen neque in Episcoporum catalogis, neque in antiquis Missalibus aut Breviariis, uspiam inveniri, testatur nobis in suis Mss. est studiosißimus antiquitatis patriæ indagandæ Faynus; qui tamen quatuor diversa Breviariorum Brixiensium kalendaria se vidisse dicit, vario quidem tempore omnia, sed ante typographiæ inventionem scripta, & Paulos tres, Paulinum nullum, diversis diebus referentia.

[2] [repertum una cum ejus corpore,] Postquam, vero ut habetur in libro Provisionum civitatis Brixiæ, Anno MCCCCXCVII, die XVII Februarii, in concilio speciali captum fuit, nemine discrepante, quod deputati ad statuta, una cum Vicario Reverendissimi Episcopi, videant & inquirant, si in ecclesia S. Eusebii extra mœnia resideat aliquod Corpus sanctum alicujus Episcopi Brixiensis, & quidquid invenerint referant, ut super inde debita provisio fieri possit: non tantum inventum est Corpus aliquod, in imo altaris vetustissimæ illius ecclesiæ, inquit ad III Martii Faynus; sed etiam eadem occasione compertum est nomen ejus proprium esse Paulinum, non Paulum, ut antea tum a Ramperto tum ab aliis vocabatur, Addit in Mss. vehementer displicere quod memoriæ antiquæ, tum istius Paulini, tum aliorum quinque Episcoporum, in ecclesia S. Petri Olivetani quiescentium, non fuerint transcriptæ ab illius ecclesiæ possessoribus Canonicis Congregationis S. Georgii in Alga, vulgo Azzurinis, ab habitus cerulei seu violacei colore dictis, satis habentibus quod originales membranas apposuerint sacris corporibus, pariter cum iis servandas.

[3] [refosso in ecclesia S. Eusebii an. 1497,] Equidem non intelligo, quo fundamento præsumatur, plus aliquid, in membrana sive tabella cum corpore reperta, legi potuisse, quam solum nomen; uti istud fere solum solebat cum ejusmodi corporibus recondi. Porro invento sic deposito sacro, decretum est eodem anno III Junii, quod committatur spectabilibus Dominis Officialibus, ut provideant, quod corpus S. Paulini Episcopi Brixiæ, residentis in ecclesia S. Eusebii extra mœnia, sit in tuto, donec transportabitur ad S. Petrum in Oliveto intra civitatem, sicuti venerabiles Canonici dicti monasterii S. Petri petunt, pro majori veneratione dicti Sancti, securitate atque devotione: itemque quod prædicti Domini Officiales fieri faciant inventariū sanctarum Reliquiarum, existentium in altari capellæ S. Mariæ Magdalenæ, in ecclesia prædicta S. Petri Oliveti.

[4] [& translato ad S. Petri de Oliveto an. 1498:] Post hæc anno MCCCCXCVIII in concilio speciali, audita expositione facta per venerabiles Fratres S. Petri in Oliveto, Congregationis S. Gregorii in Alega, narrantes, quatenus ad beneplacitum hujus civitatis intendunt transferre corpus S. Paulini, olim Brixiæ Episcopi, jam annis nongentis residentis in ecclesia S. Eusebii extra mœnia, eumque reponere & collocare in arca lapidea, in eadem ecclesia S. Petri in Oliveto collocata; & quod statuatur dies, in qua ipsa Translatio fiat; captum est nemine discrepante, quod Translatio ipsarum reliquiarum fiat in prima Dominica Quadragesimæ, & quod interim spectabiles cives, his diebus electi supra monasteria Monialium Brixiæ, videlicet D. Joannes de Sabis, D. Jo: Petrus de Gaudino, & D. Mattheus de Tiberiis, curam habeant, quod dictæ Reliquiæ sanctæ conserventur, donec Translatio ipsa fiat, cum Clero & cum omni solennitate. Denique ad istius solennitatis augmentum decretum est, die ultima Februarii, quod emantur decem cerei ceræ albæ, librarum tres pro quolibet, ex pecuniis communitatis, qui portentur accensi in ipsa Translatione.

[5] [die 4 Martii,] Annus MCCCCXCVIII Pascha habuit die XV Aprilis, atque adeo primam Quadragesimæ Dominicam die IV Martio: qui dies cum proxime succederet illi, quo jam olim Ecclesiæ Brixiensis Tabulæ unum ex tribus Paulis notatum habebant; congruentißime lectus est ad hanc Translationem: maxime si tabellæ sive membranæ, repertæ cum corpore, fuerit annotatus præter nomen etiam dies cultus, ipse III Martii, ut sæpe consuevit, in talibus annotari. Et quidem populus perrexit annuam Translationis memoriam celebrare prima Dominica, Clerus autem, cui dies Dominicæ Quadragesimalis non permittebat Officium de Sancto facere, in hujus Translationis memoriam diem IV assumpsit quem festivum haberet: quoties in eum Dominica non concurreret: itaque nunc inscriptus est S. Paulinus, aliis Paulus, pluribus Catalogis ac Martyrologiis, quæ sigillatim Bernardinus Faynus enumerat; addens, in ara marmorea Sacelli, quod nunc S. Paulini nuncupatur, obversa altari S. Mariæ Magdalenæ, ubi S. Silvini Episcopi corpus requiescit, hosce versus scriptos legi.

Paulini empyreas Antistitis ivit in arces
      Spiritus: hic Divi Brixia corpus habet.

[6] [videtur etiam Ramperto notum fuisse,] Quod attinet ad diversitatem nominis, inter nomen primitivum, quale est Paulus, & diminutivum, quale Paulinus, tam exigua est differentia, ut non raro unum pro altero accipi videamus: ita nescias, utrum Historiarum conditor Archiepiscopus Florentinus, Antonius, vel Antoninus, vocandus sit; etsi posterius ferat communior usus, a corporis pusillitate ductus, ut volunt aliqui. In Ramperti sermone describendo non tantum facile fuit errorem obrepere, unius syllabæ omißione; & hunc deinde in catalogos & kalendaria, seculis aliquot recentiora, transire; sed reipsa sic erratum esse, persuadet ipse Ramperti contextus. Nam cum idem nomen Rampertus secunda vice repetit, utitur particulis nominis repetitionem significantibus. Sic Gaudiosum, Silvini successorem, simpliciter nominat; veniens autem ad eum qui succeßit Episcopo Deus dedit, item, inquit, Gaudiosus iterum: hoc autem non facit in successore S. Titiani, sed tantum in successore S. Dominatoris, dicens, itemque Paulus, ergo hic solus ipsi est, in quo significatum voluit Pauli nomen repeti, ac per consequens alteruter ex duobus prioribus, qui nunc sub Pauli nomine leguntur, Paulinus ipsi scriptus est, non Paulus.

[7] [& restituendum loco Pauli, non post S. Gaudentium,] Vter vero? Faynus existimat, S. Gaudentii successorem, Paulinum vocatum fuisse, & hunc esse qui colitur in Martio: idque ex fide cujusdam fragmenti membranacei, citati ab Octavio Roßio, in quo sic legebatur: Salvatoris nostri aspirante gratia, sanctæ Ecclesiæ Brixianæ, substitutus fuit S. Gaudentio B. Paulinus: qui diu in Africa commoratus, permultum laboravit in vinea Domini: ex quo fundamento idem Octavius deducit, ipsum esse, qui in ecclesia Mediolanensi, sub cura Casti Diaconi, fungebatur officio amanuensis, & Vitam S. Ambrosii scripsit, male attributam S. Paulino Nolano Episcopo: sed cum nullo argumento probetur illius Vitæ auctor ad Episcopalem gradum postea ascendisse, & catalogus cujus fragmentum citatur non sit antiquior inventione Corporis facta sub Canonicis Regularibus, more suo pronis ut quoscumque Sanctos suo S. Augustino conjungant, & sic credibile faciant illius Regulam longe ante Congregationum suarum Canonicalium initia, fuisse inter Clericos Europæos usurpatam; hæc inquam cum ita se habeant, nihil video rationis cur S. Gaudentii successor videri debeat, non Paulus, sed Paulinus vocatus.

[8] [sed post S. Titianum,] Econtra vero, si, quod scribit Faynus, cum Paulini nomine inventus sit dies III Martii, quo etiam a Brixiensibus colitur S. Titianus; verosimile fit, eodem utrumque die coli, quia pariter levati de terra & collocati fuere sub altaribus, hic quidem in veteri æde SS. Cosmæ & Damiani, iste in præmorata S. Eusebii ecclesia. [cum quo communiter olim colebatur 3 Martii.] Causa autem eosdem pariter elevandi nulla congruentior cogitari potest, quam quod contiguas sibi sepulturas habuerint, hinc autem haud inverosimilis præsumptio nascitur, contiguo etiam tempore utrumque floruisse. Verum cum ejusmodi præsumptiones nihil solide probent, satis sit eas simpliciter exposuisse, ad justificandum, quod in Martio, majorem scriptorum Brixianorum partem & Galesinium tabulas ecclesiasticas laudantem secuti, Paulinum fecerimus S. Titiani successorem. Idem suadere posset spatium annorum nongentorum, quo in veteri S. Eusebii ecclesia jacuisse eum dixere Canonici; si probaretur, quod ecclesia illa tam sit antiqua, quodque haud diu post obitum suum sub altare delatum fuerit S. Paulini corpus, puta sub finem seculi VI, cum obiisset circa ejusdem seculi medium.

[9] [Qui 29 Aprilis colitur Paulus, non Paulinus,] Martyrologium quidem Brixiense Ms. eum qui IV Martii colitur Paulum vocat; Paulini vero nomen tribuit alteri, hoc die XXIX Aprilis colendo; sed aliquo calami errore ut opinamur similemque lapsum agnoscimus in Galesinio, quem secutus nimium leviter Baronius est, nec enim duos Paulinos Brixienses Episcopos agnovit aliquis, & eum qui hoc die colitur Paulum dici debere probat Faynus in Mss. ex eo, quod anno MCCCCXXXV inventæ sunt, in Abbatia Leonensi intra fines Brixianos, aliquæ ejus Reliquiæ, cum hoc chirographo III kal. Maji Reliquiæ S. Pauli Episcopi Brixiæ. Et hunc Canonici S. Petri de Oliveto eum esse putant, cujus corpus in sua ecclesia pridem jacuerat cum corporibus SS. Euasii, Cypriani, Deusdedit Episcoporum, quique nunc cum iisdem honestius collocatus requiescit ibidem, juxta decretum anni MCCCCLIII, quod supra protulimus agentes de S. Cypriano. [in eadem ecclesia cū aliis tribus elevatus,] Rursum post annos fere nonaginta ejusdem S. Pauli aperta est arca, sumptumque ab ea caput, & honorifice circumgestatum per urbem, cujus rei historia, ante centum annos ab Alexandro Totto Servita transsumpta ex quodam Ms. Monasterii S. Petri, extat in Mss. Collectaneis Bernardini Fayni hoc tenore.

[10] Anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, pridie Nonas Augusti, ad futuram rei memoriam. Brixiæ in ecclesia S. Petri in Oliveto, assistente R. P. D. Leone de Bugattis de Brixia, Rectore Generali Congregationis S. Georgii in Alga, de mandato dicti Reverendi Patris, aperta fuerunt sarcophaga sanctorum Episcoporum, Euasii Martyris, Cypriani, Pauli & Deusdedit, quorum corpora sunt recondita in altari majori; & sepulcrum S. Silvini Episcopi, qui jacet in altari S. Mariæ Magdalenæ in capella dicta S. Paulini: [capite seorsim ad venerationem posito,] & de ipsis sacris corporibus levatæ fuerunt infrascriptæ Sanctorum suprascriptorum reliquiæ, videlicet caput integrum S. Pauli cum omnibus dentibus; & capita SS. Deusdedit & Silvini fuerunt in pluribus partibus. Quorum quidem Sanctorum capita fuerunt processionaliter reportata in sacrario dictæ ecclesiæ, & ibi reposita, donec & quousque fuerint fabricata locula seu pretiosa tabernacula, in quibus honore debito includentur dictæ Reliquiæ. Ad quarum venerabilem Translationem interfuerunt infrascripti Sacerdotes, videlicet inprimis R. P. D. Leo de Bugattis Rector Generalis, R. P. D. Pacificus Brixiensis Prior monasterii, D. Magnus de Brixia, D. Timotheus de Homis, D. Hadrianus de Brixia, D. Cyprianus Maurus de Gaudino, D. Lucas de Goliono, D. Joannes Petrus de Cignano, D. Chrysanthus de Provaleo, D. Euangelista de Calvazesio, D. Thadæus de Brixia, D. Maximianus de Brixia, D. Albertus de Dello, cum pluribus laicis utriusque sexus: de quibus omnibus constat instrumentum, rogatum per egregium virum D. Franciscum Notarium, nuncupatum il Gambara, die & millesimo suprascripto.

[11] [diversus est ab alio ejusdem nominis in Cathedrali,] Alius Paulus, qui die VII Februarii colitur, & a Ferrario perperam dicitur in hac eadem ecclesia sepultus; requiescit in ecclesia Cathedrali infra altare Corporis Christi; Capite in busto argenteo ad publicam venerationem recondito. Sed hoc serius, anno scilicet MDCXXXIII, quando ipsum, & aliorum trium Sanctorum Episcoporum Capita, Joannes Maria Fenarolus Archipresbyter extraxit ex arca, & ad usum ecclesiæ nobilibus argenteis loculis recondidit, ut habet in Mss. Faynus. Quomodo autem ipsum corpus cum corporibus SS. Dominatoris, Anastasii, & Dominici, primo quidem ex veteri cathedrali S. Andreæ dicata, anno MDLXXXI, per S. Carolum Borromæum in ædem S. Stephani; deinde, cum hoc templum esset destruendum, ad novam Cathedralem S. Mariæ, Rotundam vulgo dictam, anno MDCIV translatum sit, dicemus XX Maji, quando S. Anastasii solennitas recurret.

[12] Vter duorum Paulorum primus fuerit, uter posterior, difficile est discernere. Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ & Faynus ad hunc diem, existimant primum esse qui hodie colitur: [& videtur esse primus,] & huic opinationi favere videtur, tum quod ipsa Civitas, in decretis anni MCCCCLIII, ante Cyppianum & Deusdedit nominet Paulum, velut antiquiorem & S. Euasio Martyri proximiorem ætate; tum quod Episcopi in veteri cathedrali consepulti, Dominator, Anastasius, Dominicus, sub finem sexti & initium septimi seculi vixerint, inter quos inventus Paulus ejusdem temporis potest censeri, credique is esse, quem Rampertus nominat post S. Dominatorem; [iste autem secundus.] omisso Berticano, quem inter eos sedisse plerique volunt, & cujus nomen Rampertus præterit; haud dubie quia non fuerat adscriptum diptychis ecclesiasticis, utpote impii, de quo Gregorius Magnus in dialogis refert, repentina morte disperiisse, propterea quod pecunia corruptus, nequißimi hominis sepultura Sanctorum Faustini & Iovitæ ecclesiam violasset. Atque hæc de tribus Brixiensium Paulis, quorum unus Paulinus dicendus, hic colligere placuit; tum ad supplendum, corrigendum aut confirmandum dicta in Februario & Martio; tum ad testandum clarius quantum Bernardino Fayno debeamus, propter collecta monumenta, aliquam in tantis tenebris lucem adferentia; salva tamen libertate diversū quandoque sentiendi ab eo, quod ipsi ex argumēto minus verosimili visunt fuerit.

DE SANCTO SENANO,
CONFESSORE IN ANGLIA.

Sec. VII

[Commentarius]

Senanus, Confessor, in Anglia (S.)

De S. Senano Inis-cathensi Episcopo & Abbate in Hibernia tomo I Martii ad VIII ejusdem diem egimus. Eum Albertus le Grand, in suo de sanctis Armoricanis opere, [Alius hic a S. Senano Ep. Inis-cathensi,] eumdem cum illo facit, qui in parochia de Plou-sane diœcesis Leonensis Britanniæ Armoricæ VI Martii colitur: quod ibidem in commentario non satis probari diximus; & melius fundata conjectura censuimus, cultum S. Senani, de quo hic agimus, [forte idem cum eo, qui in Armorica 6 Martii colitur:] a Britonibus Cambris ad Britannos Armoricos transiisse, utrique enim communes fere Sanctos colunt. Ceterum nullam hactenus de hoc Senano; in antiquis nostris Martyrologiis, ne quidem ad hunc XXIX Aprilis diem, mentionem fieri reperimus: tantum Martyrologio Anglicano utriusque editionis & Ferrarii Catalogo cum brevi elogio inscriptus legitur, quasi mortuus anno DCLX. Vetustior editio anni 1608 ita habet: [mentio in Martyrologiis Anglicanis,] In Septentrionali Wallia commemoratio S. Senani Confessoris; qui originem ex vetusto ac nobili Britonum sanguine ducens, spretis mundi vanitatibus, solitariam asperamque vitam in Septentrionali plaga Walliæ ac territorio patris S. Wenefridæ duxit. Quem & ipsa S. Wenefrida crebro invisere solita fuit, ac demum post mortem suam multis annis juxta corpus ejus humata jacuit. Notat ejusdem Martyrologii auctor Wilsonus Acta S. Wenefridæ de hoc Sancto meminisse, uti & Lectiones de eadem Sancta in Breviario Sarisburiensi. Sed exemplar excusum anno MCCCCXCIX nullam omnino mentionem offert. In Vita vero S. Wenefridæ, quam circa annum MCXL Rupertus Abbas Salopesberiensis scripsit, ita de illo legitur: [& in Vita S. Wenefridæ scripta circa an. 1140,] Peractis vero omnibus, quæ ad funus sive ad sepulturam pertinebant, in loco quo ipsa [S. Wenefrida] petierat, cum maximo omnium planctu ac gemitu corpus humi est traditum. In eodem quoque cœmeterio multi quidem & magnorum meritorum viri requiescunt. Sed & præclarioris & majoris famæ feruntur sanctissimi Confessores Chebius & Senanus, quorum prior ad caput illius tumulatus est, alter vero in eodem ordine, quo ipsa jacet, requiescit. Qui utique magnarum virtutum viri fuisse apud indigenas memorantur, eumdemque locum ob Sanctorum adisse frequentiam, quos ad exemplum [&] vitæ præsentis agonem illuc convenisse audierant. [in qua templis cultus & miraculis clarus fuisse dicitur,] Extant adhuc in eadem provincia nonnullæ in illorum memoria Basilicæ, in quibus quantorum ante Dominum sint meritorum per crebra mortalibus miracula liquido manifestatur. Hæc ibi. In ejusdem S. Wenefridæ Vita, quam Capgravius & Surtus ediderunt, hæc leguntur: Sepultaque est juxta SS. Chebeum & Senanum. Alfordus in annalibus Angliæ, post mortem cultum fuisse ait a Danmoniis sive Cornubiensibus, [oppidum ab eo nuncupatum in Cornwallia.] apud quos & oppidum ac portum a S. Senano nuncupatum asserit, vulgo Senan dictum. Plura de hoc Sancto in Vita S. Wenefridæ licebit dicere, si de ætate ac rebus gestis aliquid ultra jam dicta inveniatur: interim Alfordi judicium secuti adscribimus eum seculo VII.

DE S. GONDEBERTO MARTYRE,
AVENNACI IN TERRITORIO REMENSI.

Sec. VII

[Commentarius]

Gumbertus Francus, Martyr in Hibernia (S.)

Auctore D. P.

Remensis historiæ auctor Flodoardus, qui X seculo Christiano scripsit ac floruit, brevem & accuratam satis nobis suggerit notitiam eorum, quæ de sancto Martyre Gondeberto, Guntberto sive Gumberto antiquior certiorque memoria ad illius usque ætatem servavit. Docet autem imprimis fratrem germanum fuisse S. Nivardi, Remensium post Landonem Episcopi: qui Lando cum fuerit Sigeberti Regis tempore, [Cum fratre suo S. Nivardo Ep. floret sub Childerico II,] ut dicitur lib. 2 præcitatæ historiæ cap. 6, consequens est, ut ipse Nivardus ante annum DCLVIII quo Sigebertus obiit, inierit Episcopatum, quem utrum ad annum usque DCLXXII superstes tenuerit, ut censet Carolus le Cointe; an decennio citius vita functus sit, ut putant Sammarthani, quæremus ad I Septembris, quo colitur. Satis est ex dictis constare quod tam ipse quam frater suus S. Gondebertus floruerint tempore Childerici II, paulo post S. Sigeberti mortem ab Austrasiis in Regem assumpti, cum esset annorum dumtaxat quatuor aut quinque puerulus. Erravit igitur qui sub Childerico III, Merovingorum Regum ultimo, adeoque post annum DCCXLIII, natos Gumbertum atque Nivardum censuit Stephanus Binetus, in illius Vita Gallice scripta.

[2] [de bonis fraternis contendit cum S. Reolo Ep.] Mortuo Nivardo, Beatus Reolus, in Episcopatu jam positus (uti prosequitur Flodoardus lib. 2 cap. 10) magnam habuit contentionem pro rebus præmissi S. Nivardi Episcopi, cum Gundeberto Regis Optimate, ipsius Domni Nivardi fratre Germano, dicente Gundeberto quod villæ germani sui Nivonis Episcopi, tam de paterna quam de materna hereditate, quas Nivo moriens dereliquerat, ipsi jure legitimo deberentur. At contra Domnus Reolus vel agentes sui dicebant, quod Domnus Nivardus omnem rem suam pro animæ suæ remedio ad loca Sanctorum per sua instrumenta contulisset… sed dum inter utramque partem hæc contentio verteretur, mediantibus pacificis tandem personis, eo tenore ad pacem concordiæ redierunt, ut Gundebertus ea quæ ultra Ligerim fuerant Emmæ genitricis eorum, [eaque cum ecclesiis partitur:] absque repetitione Reoli Episcopi vel agentium suorum, in sua reciperet potestate: reliqua vero quæcumque bonæ memoriæ Domnus Nivo ad loca Sanctorum per sua instrumenta delegavit, ad integrum ea Sanctorum loca perpetualiter, absque repetitione Gundeberti vel heredum suorum, cum Dei adjutorio possiderent. Unde conventiale quoque scriptum digestum apud nos, inquit Flodoardus, tamquam ecclesiæ ipsius Remensis Presbyter, adhuc reservatur, utriusque partis assignatione roboratum: quod utinam extaret adhuc, addito Childericiani regni anno certius dirempturum controversiam, quam diximus esse inter scriptores circa annum obitualem Nivardi, nosque propius deducturum in cognitionem ejus quoque temporis, quo S. Gundebertus martyr occubuit.

[3] Interim satis liquet ex Flodoardo, hanc ipsius cum affine suo Reolo de fraternis possißionibus contentionem, [de suo dotat ecclesiam SS. Timothei & Apollinaris,] non fuisse ex pravo aliquo affectu natam, quasi doluerit eas Deo consecrari: fuit enim ipsemet circa pias largitiones liberalissimus. Nam ut dicitur lib. 1 cap. 4, Basilicæ Domnorum Martyrum Timothei & Apollinaris … Domnus Gondebertus vir clarissimus, cum uxore sua Berta villam in pago * Vontise sitam, Pertas nomine, dedit. Præterea puellare monasterium Remis habetur situm ad portam quæ olim Collaticia, scilicet a conferendis mercibus, nunc Basilicaris vocatur,… [exstruit puellarum cœnobium,] quod monasterium Domnus Guntbertus vir illustris in honore S. Petri construxisse traditur: & Regale vel Fiscale vocatur, eo quod in Regali potestate usque ad moderna tempora fuerit habitum, inquit idem Flodoardus lib. 4 cap. 46. Dumque Hincmarus Remensis Episcopus seculo IX, ut habet prædictus auctor lib. 3 cap. 27, scripsit Teutbergæ Abbatisse Avennacensi, ostendens quod Nivardus Remensis Episcopus de rebus Remensis Ecclesiæ monasterium Altvillarense construxerit: & frater ejus de suis proprietatibus & quæ alii boni homines ad eumdem locum dederunt, Avennacum extruxerit monasterium, quodque ad ecclesiam Remensem tradiderit, unde chartæ habebantur id aperte pandentes.

[4] Est ultimum hoc (ubi corpus ipsius S. Gondeberti una cum corpore S. Berthæ uxoris requiescit & colitur, ut infra dicetur) inter Remos & Spernacum: in quo illa ad Remensem ecclesiam mancipatio, [sola uxor ibi fundatrix agnoscitur,] ab Hincmaro prætensa, non videtur fuisse agnita; ideoque juri illi ambiguo diffidens Hincmari successor Domnus Fulco, (ut est apud Flodoardum lib. 4 cap. 47.) hoc monasterium vel Abbatiam ab Odone Rege concedi ecclesiæ Remensi per paginam præceptionis ipsius Regis obtinuit; & pro confirmando eo huic ecclesiæ a Formoso Papa Privilegium Apostolicæ Sedis impetravit. Quare suspicari posset aliquis, etiam chartas ab Hincmaro allegatas in suspicionem suppositionis vocatas ab Avennacensibus: ex quarum documentis aut opinationibus de hoc ipso monasterio Flodoardus, loco jam citato, cœptam narrationem de S. Guntberto sic prosequitur: Præmissus itaque Domnus Guntbertus, relicta conjuge maritima petens loca, [ipse aliud condidit, ubi occisus a barbaris,] illic etiam monasterium condidisse fertur; ubi & a barbaris decollatus fuisse traditur. Relicta vero ipsius Domna Berta cœnobium puellare apud Avennacum, Domino sibi locum per Angelum demonstrante, construxit.

[5] Quæ maritima loca appellat Flodoardus, in antiquis Actis mox indicandis dicuntur gens habitans circa oras Altissalii. [circa Oceanum apud Morinos,] Quid si error scriptionis irrepserit scribendumque sit circa oras alti salis, id est, Oceani? Ita satis esset ad Morinos aliosque tunc adhuc Barbaros Flandriæ hodiernæ populos ablegare Gundebertum, intervallo leucarum circiter quinquaginta. Neque sane extra Francici imperii limites statuendum est monasterium, cui bona materna trans Ligerim sita, in ipsis scilicet Galliæ penetralibus, attribuit fundator suus, ut dicitur in Actis. Quod si placeat mordicus retinere Altissaliorum nomen, non ideo tamen excusare poteris San-Remigiensem monachum, qui Sanctorum Gumberti ac Bertæ Acta stylo reformans cultiori, circa Scotiam Altissalios collocavit; licet eum secuti sint posteriori scriptores omnes, cum eisque Saussajus in Martyrologio Gallicano.

[6] Scio quod S. Gondeberti ævo Hibernia insula, quæ tunc adhuc sola Scotiæ gaudebat nomine, fuerit Francis, etjam Austrasiis, [aut apud Altisalios ad Isalam.] nota satis; eoque a Grimoaldo tyranno ablegatum Iuniorem Dagobertum S. Sigeberti filium: sed hoc etiam scio totam eam insulam Christianißimam fuisse tunc temporis, ac veluti scholam virtutis & litterarum provinciis exteris. Altissaliorum vero nomen nusquam vel in Hibernia vel in Britannica Albania seu Scotia hodierna, aut in ullis occidui maris insulis prope vel longe a Scotia inveniendum, certus sum. Vbi ergo illud quæremus? Vtique in extimis versus Boream Austrasiæ finibus, ubi Frisones habitabant, barbara natio eademque maritima appellanda, non tantum pro ea parte quæ nunc Frisia dicitur, sed etiam pro tota Vltrajectina diœcesi cis atque trans Isalam, propter sinum maris eidem conterminum. Ibi scilicet etiamnum invenitur civitas, pro dialectorum varietate Altenzel sive Oldenzel dicta, antiqua Francorum Saliorum Sedes; a quibus Saliis etiam hodie tota ad Isalam regiuncula, cujus caput Altisalia est, Zallandia, id est, Saliorum regio nuncupatur. Proxima his etiam finibus Saxonia erat, gentilis adhuc tota etiam ipsa; ut pro alterutro nomine Frisiæ aut Saxoniæ, Scotiæ nomen potuerit obrepsisse imperitis.

[7] [Nepti con sciæ necis suæ apparēt S. Bertha,] Vbicumque occisus & primum humatus Gundebertus fuit, non diu relictum ibi corpus est. Postquam enim etiam illius uxor Bertha trucidata fuit, ut supra dictum est. Nepti Domni Guntberti, nomine * Montiæ, quæ sceleris hujus consentanea fuerat, noctu vigilanti Domna Berta fertur apparuisse, eique præcepisse ut corpus Domni Guntberti ad hunc locum (Avennacensem videlicet) referre satageret, ac juxta suum funus collocaret, sicque ei peccatum consciæ necis suæ Dominus indulgeret. Quæ signum petens quo sibi dimissum id esse sciret, audivit, quod, mox ut jussa complesset, [jubet requiri corpus mariti ac juxta se locari,] ex ejus ore vel naribus erumperet sanguis. Quod & impletum est; dum corpus Domni Guntberti juxta pignus Beatæ Bertæ reconditur… Ad horum denique Sanctorum honorem & meritum demonstrandum, multa postmodum Dominus dignatus est operari miracula, quæ causa negligentiæ non habentur adscripta. De quibuslibet autem tribulationibus eorum congregatio Domini misericordiam per eorum intercessionem expetiit, misericorditer impensam sibi consolationem percipere meruit.

[8] Hactenus Flodoardus lib. 4 cap. 47, prælucentibus SS. Gumberti & Bertæ antiquis Actis, [reseratur post 100 annos sepulcrum,] ex quibus nec hoc omisit capiti præcitato inserere, quod Hujus Domnæ Bertæ corpus, post centum circiter annos inventum integrum; plagæ vero ipsius ita tunc recenti affluere sanguine, acsi eadem hora viventi fuissent ingestæ: fortaßis in argumentum illibatæ virginitatis: nihil enim prohibet suspicari, eamdem persuasisse marito, ut ex priori conjuge jam liberos habens, novos ex se non peteret, sed consensu pari continentiam servaret. Facta sunt hæc circa annum DCCC, ex quo tempore magis publicum cultum habere cœperunt beati conjuges Avennaci: [corpora seculo 9 trās. feruntur Remos & referuntur Avennacū suculo 10:] & tunc crediderim primum scriptam Vitam, quam optaremus extare sinceram, prout eam habuit Flodoardus, tunc scribens cum sacra Divorum pignora, quæ propter Normannorum incursiones nono Christi seculo deportata fuerant Remos, adhuc intra ecclesiam S. Mariæ jacerent, debita veneratione privata. Iacuerunt autem ibi ultra an. DCCCCXLVIII, in quo historiam suam Flodoardus finit, quique Artoldi Episcopi fuit XVII; deinde vero a jam dicto Antistite post ternam Sanctorum revelationem factam Bernardo cuidam, relata sunt Avennacum: & utrique Martyri (sicut dicitur in Vita S. Berthæ per monachum San Remigiensem expolita) Officium peculiare decretum institutumque fuit, & quotannis die festo Aveniaci celebratum, scilicet XXXI Augusti, quando solebant Lectiones de Translatione hac recitari, dandæ a nobis I Maji, quia tunc ipsa solennius cum Octava colitur, de mandato jam dicti Artaldi anno DCCCCLXI vita functi.

[9] Extant ea Officia pro die utriusque festo, proque festorum Octavis & dicta Translatione, cum Antiphonis, responsoriis & orationibus ubique propriis, [Officium proprium utriusque,] sed Hymnis pro B. Gumberto ex communi Martyrum acceptis. Specimen habe ex primis Vesperis, ubi ad Magnificat hæc Antiphona præscribitur cum subsequenti oratione:

Sanctus Gumbertus Francorum schemate clarus,
Connubio junctus Berthæ spe prolis habendæ,
Lubrica terrenæ sprevit commercia vitæ,
Conjuge consocia rapiens sibi regna superna,
Horum participes mereamur adesse perennes.

Oremus.

Propitiare nobis quæsumus, Domine, indignis famulis tuis, per S. Gumberti Martyris tui, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Similes fere sunt pro horis singulis Antiphonæ & orationes aliæ, etiam in Officio de S. Bertha: ex quo (ne gratis videar suspicionem movisse, de servata mutuo consensu continentia) addo Responsorium post Capitulum ad primas Vesperas, ex ritu Breviarii Benedictini sic recitandum,

Resp. Sponsa fuit Sponso conjuncta beata beato,
Par insigne animis, Gumberto Berta sodalis:
Vers. Prole tamen cassa, latet an sit & inviolata.

In Hymno autem mox subsequenti de eadem legitur:

Dehinc contemnens fœtida mortalis ævi gaudia,
Pium convertit conjugem, sectantē vitam cœlibem.

[10] Hæc ex libello dictorum Officiorum, una cum Officio S. Tresani Martyris (cujus corpus etiam Avennaci est & colitur VII Februarii) impresso Remis anno MDLVII, [continet divisa per lectiones Acta,] cura & expensis Ludovicæ de Linange Abbatissæ, non tantum Latine sed etiam Gallice, ad majorem Sanctimonialium devotionem, dum quæ ecclesiastico idiomate cantant ac recitant, eadem in margine viderent materno sermone interpretata. Huicne editioni similis per omnia sit editio altera anni MDC ad S. Tresani Vitam a Bollando citata, nescio dicere, nec magni refert: potius ex prima illa editione observo, dictorum Officiorum auctorem distraxisse in partes duas, quæ primitus indivisa fuerat, conjugum Sanctorum historiam: & quoniam ea quæ solum S. Gumbertum spectabant, nequibant sufficere Lectionibus vigintiquatuor, quot ei opus erat; primum ex Vita S. Nivardi fratris accepisse nonnulla, [sed interpolata,] &, mutato nomine, ejus germano applicuisse, tum quædam ex Flodoardo particularia de monasterio Remis extructo, denique de suo admiscuisse amplificationes: sed stylo tam diverso & connexione tam hiulca, ut non valde difficile fuerit male divulsa rursum connectere: quod hic præsumpsi facere, segmentis illis heterogeneis ad Annotata rejectis, ne fidem nostram habere quisquam suspectam poßit, aut sibi subtractam queratur facultatem de iisdem per seipsum judicandi.

[11] Et hæc quidem usque post seculum nonum ac dimidium pura, deinde sic interpolata legebantur, donec San-Remigiensis monachus aliquis, [eadem postea magis amplificata fuere sec. 12] utramque Vitam mutato stylo denuo rescripsit, non sine mendis; miracula quædam prius non scripta adiiciens, & ubi de morte S. Bertæ agendum erat, crimen istud ab ejus privignis, Gumberti filiis (quos credere nolebat fuisse in rerum natura) transferens in nepotes, quos S. Gumbertus habere potuerat ex duobus Fratribus, Baldino ac Theoderamno, apud Flodoardum lib. 2 cap. 7 nominatis ac verosimiliter senioribus, & ante coniugium Emmæ procreatis. Sed major apud nos Actorum & Flodoardi fides est, privignos expresse nominantium: nec dignas judicamus Vitas istas, seculo forsitan XII scriptas, quibus operis nostri molem augeamus; maxime cum nec ipsas sinceras habeamus a Bellefortio, sed stylo per Guilielmum Duiatium Canonicum Regularem S. Ioannis Sueßionensis mutato. Possunt ipsæ lingua Gallica legi, [& nuper etiam Gallice per Stephanum Binet.] iisdem typis & anno quibus supra, post prædicta Officia impressæ. Quæ eædem tamen cum necdum satis amplæ viderentur, Stephanus Binet, Societatis nostræ Scriptor elegans æque ac pius, rogatu Franciscæ de Beauvillier Abbatissæ Aveniacensis, anno MDCXXV easdem reformavit, & apposito ad mores formandos charactere vehementer dilatavit, panegyrim potius texendo quam historiam, quod satis hic fuerit indicasse. Gemino eoque pretioso ferculo servari corpora hic auctor indicat, nec aliud quidpiam ad historiam faciens, nisi hoc solum, quod novißime anno MDCXII recognita ipsa fuerint, ad instantiam prænominatæ Abbatissæ, & mandatum Ludovici Cardinalis a Lotharingia Remensis Archiepiscopi, per Episcopum Briocensem, quodque ossa inventa sint magno numero sana & integra.

[12] Miracula utrique post mortem communia dabimus Legenda cum Vita S. Berthæ, [miracula quædam non recte narrata,] cui adnexa sunt: ipsum quoque Gumbertum dum adhuc Remis viveret nonnullis claruisse miraculis indicant Acta a nobis danda. In Vita vero per San-Remigiensem monachum dilatata, sigillatim ac prolixe describuntur quædam; imprimis quando S. Gumbertus, Remis in puellarem ecclesiam a se constructam causa orationis ingressus, puellam toto corpore paralyticam & maximis vexatam cruciatibus, quæ septimum ibi diem jacuerat, facta super eam oratione sanavit. Et hoc quidem ita factum fuisse potuit: sed quod præmittitur de ejusdem Sancti ibidem orantis vultu divina luce collustrato, splendorem suum amittit, acceßione alterius prodigii de cereo divinitus ter accenso, quasi illa cerei illuminatio miraculosa, quæ duobus tribusve post Sancti mortem seculis contigit, facta esset per radios ex illius viventis vultu procedentes. Etenim de ea sic loquitur Flodoardus lib. 4 cap. 46. Vidimus hic (in ecclesia scilicet hujus cœnobii) cereum igne cælesti ter quoque accensum: quem cereum collata cera fecerant quidam civis Remenses, qui ad visitanda nuper Apostolorum limina profecti fuerant. Ibidem dicit Flodoardus quod ipsum Regale monasterium Ludovicus Imperator Alpaidi filiæ, uxori Begonis Comitis, dono dedit, eidemque sacro loco immunitatis præceptum delegavit. Vtique juxta frequentem usum illius temporis: ast miraculum in dicto Begone patratum, quo MS. Vita S. Gumberti concluditur, omni verosimilitudine caret. Quis enim credat vicinæ S. Michaelis ecclesiæ tam humile extitisse ostium, ut elato vertice ingrediens Comes caput offendere debuerit; aut adeo furiosum hunc fuisse, ut ob ejusmodi eventum illius ecclesiæ ruinam non tantum optarit iratus; sed etiam mißis postea ad demolitionem ministris, impium votum in opus deduxerit, ideoque meruerit a dæmone poßideri, non liberandus nisi per interceßionem S. Gumberti, ab amicis Comitis invocati.

[13] [propter monasterii a Sancto fundati desolationem.] Talibus ergo prætermißis, ipsaque tota Vita tam male compaginata valere jussa, contenti simus de S. Gumberti miraculis hoc solum scire quod habet Responsorium Lectionis X, Per B. Gumbertum fiunt divina mysteria, per orationes ejus cæci illuminantur, & natali ejus dæmonia effugantur, & infirmi sanantur, peccatorum indulgentia condonatur, & reorum vincula relaxantur. Neque mirum si nihil certi auctor iste recentior colligere potuit, de iis potißimum quæ vivens geßit: horum enim memoria servari maxime debuisset in primo per Sanctum fundato monasterio, hoc autem videtur jam tunc fuisse desolatum cum scribebat ille: certe pridem esse desiit, solumque nunc restat ibi aula, sacellum & capella S. Patricii; uti legitur in Metropolitanæ Remensis Breviario anni MDCXXX. [cultus in Remensibus ecclesiis,] Vnica ibi præscribitur Lectio & Officium simplex S. Gumberti Martyris, pro XXIX Aprilis, auctoritate Ludovici Cardinalis a Lotharingia, tunc Remensis Archiepiscopi. In veteri ejusdem urbis Cathedrali, nunc solum Collegiata SS. Timothei & Apollinaris Basilica, antiquum superest Martyrologium, quod vetustiorem quoque cultum probat per hæc verba: Apud Aveniacum S. Gumberti Regis. Regem dici existima, quod ipsos Franciæ Reges vel consanguinitate vel affinitate attingeret. Melius tamen Philippus Ferrarius, [& apud Benedictinos.] citato Kalendario Remensi, Avennaci in Gallia S. Gundeberti Comitis & Martyris: nam Comites dici aut etiam Duces, quorum insignis fuit opulentia ac nobilitas auctoritasque in Regum veterum aulis atque familiis, ab horum temporum usu minus abhorret; etsi alias non constet geßisse ejusmodi titulos, tunc nequaquam ut nunc hereditarios. Ast quod eodem die a jam dicto Ferrario iterum ponatur, In Scotia S. Gumberti Martyris, crassa est ignorantia, nescientis eumdem qui Avennaci colitur, ipsum esse cujus Vitam Gallice exhibet Renatus Benedicti inter alias Sanctorum Vitas; qui quidem ex jam recepto errore Altissaliam credidit vicinam Scotiæ insulam; nusquam tamen dicit, ex territorio Parisiensi ortum Gumbertum, quod ei in Notis affingit Ferrarius. Hugo Menardus & Gabriel Bucelinus Martyrologio ac Menologio Benedictino eumdem sic inscripserunt: Eodem die passio S. Guntberti Martyris; addit deinde Bucelinus elogium, in quo licet non dicat aperte fuisse monachum, ut talem tamen a se referri haud obscure indicat, quod ipsi comprobandum relinquimus.

[Annotata]

* al. Vontinse,

* alias Monnæ, & Munciæ,

VITA
ex antiquis Officii proprii Lectionibus.

Gumbertus Francus, Martyr in Hibernia (S.)

BHL Number: 3692

Auctore D. P.

LECT. I, L. III, L. IV

[1] Tempore, quo gubernabat Francigena sceptra Rex potentissimus Childericus, [Sub Rege Childeberte] cognoscitur extitisse vir sanctissimus Gumbertus a. Cumque bonæ indolis vir caro nutriretur affectu, magno virtutum crevit augmento, & studiose divitias potavit Scripturæ. Erant autem consanguinei sancti viri nepotesque cuncti, nobilissimi primates, in palatio Regis degentes, aulicis disciplinis illustres, ac dispositione plurimarum rerum ferventes: de quorum prosapia beatus vir duxerat originem b. Generosus quoque animus illi inerat, tantusque decor ingenii in mente: [nobilitate & virtute præcellens,] ut in admirationem ipsius cuncti mirarentur. Sicut enim in florum pictura decor auriformis surgit, sic etiam in lineamentis membrorum surrexerat tota honestas virtutum, donec placens Deo & hominibus communem gratiam transcendens, mereretur inter primos Palatinos principatus honorem c. Qui cum jam de virtute conscendens in virtutem, ad perfectam devenisset ætatem: cœpit affinium turba ad conjugis eum provocare contubernium, [a consanguineis solicitatur ad nuptias,] ne tanti carerent propagine parentis. Quæ vir Dei audiens, Christum in pectore gestans, non facile assensum præbuit: d optabat namque pie, casteque Deo servire, & de illis esse, qui non nubent, neque nubentur: sed sunt sicut Angeli Dei in cælo.

L. V, L. VI, L. VII, L. III

[2] Pulsatus igitur affatibus, egregiorum parentum, multisque opprobriis maceratus, demum nocte quadam, ut fessum corpus dedit quieti, deifico nutu ostenditur ei, quo petentibus affinium turmis daret assensum intrepidus e. Copulatur itaque ei in conjugio inclyta puella, nomine Bertha, ab ipsis pueritiæ annis soli Deo devota: nobilis quidem genere, sed nobilior sanctitate. [uxorem ducit S. Bertham,] Quæ quantis postmodum claruerit virtutibus, quantisque insignita sit divinis operantibus, nequit proferre ariditas imperiti sermonis. Ut vero conjuncti sunt divina dispensante gratia, tanta erga eos vis divini amoris excreverat: ut ultra humanum modum Deo se obsequendo manciparent f. Prædictus vero miles Christi constantissimus, zelo pietatis armatus, positus quoque in terra, menteque habitans in cælo, [pro hereditate fratris contendit cū S. Reolo.] [Christi coheredes] cupiebat heredes facere hoc in mundo possessionibus, paterno maternoque jure ipsi contingentibus; ut dignus quiret capere immarcessibile munus cum supernorum civium cohortibus. Post decessum itaque inclyti Præsulis Nivardi, germani scilicet sui g, optans prædia digne sibi contingentia dividere per Deo servientium contubernia, cœpit exigere a fratrem subsequente municipia diversa amplæ hereditatis. Quo resistente, invitiusque quid largiente, ventum est ad conventicula nobilium, causa consilii quid ex hoc esset agendum. Dominus vero Gumbertus, gratia Dei plenus, dicebat quod germani sui villæ ipsi deberentur jure legitimo h. Econtra Archipræsul Dominus Reolus aiebat, Beatum Nivardum locis Sanctorum cuncta ad se pertinentia tradidisse i. Denique, dum inter partem utramque verteretur hȩc contentio, mediantibus pacatis viris, redierunt ad concordiam pacis: quatenus ut sæpedictus k Gumbertus, ea quæ ultra Ligerim ex parte matris suæ, vocatæ l Emna, fuerant, perpetim absque ulla repetitione possideret m.

L. IX, L. X, L. XI

[3] Cœpit vero mente versare, ingentique studio volvere, quo in loco monasterium construeret, quod possessionibus suis ditaret. [Monasterium extruit,] Qui nutans ubi poneret finem voti, nocte quadam cum se sopori dedisset, ostenditur ei locus habilis Deo militantibus. Qui mox expergefactus, properat ad climata a Deo sibi ostensa, sciens se esse in margine cogitationis magnȩ. nQui locus situs est in porta civitatis Rhemorum, quæ Collectitia olim vocabatur, scilicet a conferendis mercibus: nunc autem Basilicaris dicitur, eo quod circa se Basilicis dudum præ ceteris portis abundasse feratur; sive quod euntibus ab Basilicas in vico almi Remigii consistentes pervia fuerit nn. Quia vero B. Gumbertus in porta, quæ fuerat mortis, struxit sedem omnium Patri, idcirco ab ipso qui dixit: Ego sum ostium: si quis per me introierit, salvabitur, & pascua inveniet, meruit audire: Euge serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui. Mirum autem in modum omnipotens Deus honestavit illum in laboribus suis: [clarescit miraculis] concessitque illi in loco eodem exercere opera miræ virtutis, deformia reformando, & debilium compages refocillando o. Oratorium vero, de quo hæc prælibavimus, inibi construxit, & in honore sancti Petri consecrans, ex Ianitore supernæ aulæ, fecit Patronum ipsius ecclesiæ p. Effectus itaque compos voti non minimis donariis locum ditavit; & ne inanis esset, Deo annuente præparata habitatio, sanctimoniales ibidem quamplurimas Domino servientes ascivit, sub norma sanctæ vitæ vitam agentes devotissimam q.

L. XII, L. II, L. III, L. IV

[4] Tali tenore venerabilis vir sacratissimam vitam ducebat, & mundicia cordis ac manuum pollebat: ut jure mereretur de illis esse, de quibus Dominus dicit: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt r. Inter commilitones namque degens in aula regia, sanctis actionibus operam dabat, obsecrando, instruendo, virtutes innumeras exhibendo s. Cumque jam omnino mundum cum omnibus pompis ejus vellet relinquere, [& cum uxoris assensu,] ac ardore peregrinandi extra patrios fines pedem vellet extendere: ut vere unus ex Dei cultoribus esse mereretur, quibus Dominus dicit: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. Prædictam uxorem, quam duxerat, non ardore explendæ libidinis sed amore posteritatis, cum familia non modica, pari consilio deseruit: namque eadem illa sancta ac Deo devota femina corde gerebat, eodemque desiderio fervebat. Gratia vero Dei habebat suum recubitum in latitudine cordis sancti viri t: qui fretus auctore cælesti, ubi audierat adhuc fervere errorem gentilitatis, illuc se intrepidus contulit. Illo namque tempore u, gens habitans circa oras Altissalii, gentili detinebatur insania. [abit ad convertendos infideles] Itaque sanctus Domini ad illas properans partes, Dei fultus munimine refulgebat magnarum virtutum decore: quia in eo vivebat Christus, dans illi in sancta Ecclesia hereditatem, & in tribubus duodecim ei partem dividens: sicut in numero signatorum, quos liber Apocalypsis commendat x.

L. V, L. VI

[5] Permotus vero inspiratione divina, cum consilio ministrorum sibi obsequentium, inter efferas gentes cœpit construere aliud monasterium, [ac novum ibi manasterium condit,] & de sumptibus, quos secum gloriosus Dei cultor attulerat, ditare eumdem locum: inibique non modicam multitudinem Deo servientium congregavit. Maximam namque partem amplæ possessionis, ex parte matris (ut prædiximus) sibi contingentis, tradidit eidem loco; ut exinde milites Christi alerentur, pauperes recrearentur, captivique pro temporum oportunitate redimerentur. Lætabatur itaque vir Deo plenus in augmentatione gregis; & quasi gemellos fœtus, ex uno latere germana caritate connexos, alebat; cœnobitas videlicet Oratorii quod construxerat in porta Rhemensi, & illos de quibus nunc sermo est. Catervas vero, quas omnipotenti Deo adunaverat, cura pervigili custodiebat; ne lupus invisibilis aditum inveniret, quo ovile Domini ingredi, & aliquam oviū subripere valeret.

L. VII, L. VIII.

[6] Ipse die noctuque in lege domini meditabatur, & sæpe solus a frequentia hominum semotus in cubili cordis sui, [tandemque occiditur ab infidelibus,] acsi in horto deliciarum, precibus assiduis rogabat cæli & terræ Dominum, ut ad perfectionis culmen dignaretur perducere, quos videbat maligna fraude debacchari. Sed z quidam coloni circumadjacentium locorum, ægreferentes quod vir Dei prædicaret vana esse simulacra quæ colebant, perditosque qui ea adorarent vel munera nefanda offerrent: invidia dictante conati sunt eum a loco, deifico sibi nutu ostenso, amovere aa. Dum igitur quadam die in eodem monasterio summo Patri offerret hostiam laudis, circumseptus a perfidis bb, detrahitur, flagellatur, loris durissimis alligatur, demumque ab uno adstantium gladio percutitur: & sic domino spiritum reddidit inclytus Dei miles Gumbertus, relicto mortalibus magnæ sanctitatis exemplo, virtutumque floribus in æthera evectus, in cælesti senatu triumphat cum Angelis laureatus cc, donante domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat cum Deo patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sequentia ab interpolatore adjecta, & sensum interrumpunt alias bene cohærentem, & certiori veritati regugnant, hoc modo: Idem vero venerabilis Pater educatus in aula prædicti Regis extitit (scilicet nati circa an. 654, adeo ut Gumbertus ejus pater vel avus esse potuerit) ut decebat nobilissimum cum venerando fratre suo Nivardo, postmodum futuro Rhemorum Episcopo. (quod verosimiliter prius fuit, quam Rex Childericus, quinquennis aut sexennis puer, ad regnum ab Austrasiis assumeretur) Beatus vero Reolus, qui post egregium Antistitem, scilicet Nivardum, sanctæ Matris Ecclesiæ Remensis suscepit gubernacula, dum prius Comes erat Campaniensis, habebat uxorem, videlicet Childerici Regis filiam, Beatorum Nivardi atque Gumberti neptem. Perperam ad verba Flodoardi lib. 2 cap. 7, additur hic vox Regis, cum haud dubie S. Reoli socer Childericus, alius quidam ex Palatinis fuerit, multo senior. Etenim ipse Reolus ex illa sua uxore filium habuit Gedeonem, sub S. Nivardo factum monachum, prius quam ipse Childericus gignendis liberis operam dare posset, ut constat ex eodem loco Flodoardi.

b Rursum visum est sequentia eximere, tamquam ab Interpolatore adjecta, cum textus originalis inconcinna distractione. Et ut altius efferret facem tam splendidæ nobilitatis & lampadem clare micantem, non minus spirituali quam carnali fuit prosapia nobilis. Eximia indole se venustavit floridæ vitæ, & curavit exornare incrementa dulcis infantiæ multimodi decoris genere, ac omnem pompam præsentis vitæ transtulit ad nobilitatem cælestis patriæ *. Dulciter excoluit B. Gumbertus scientium edicta, ac legendi sedulitate acquisivit culmen scientiæ. Christi gratia implevit ejus pectoris ima: & dum contendit se illustrare mirabili decore & ornamentis scientiæ, fecit etiam experimenta virtutis in difficilibus rebus, & fluenta vastæ scientiæ extra illam ætatulam ebibit. Omnia autem hæc, inverso ordine ad signum *, excepta sunt verbotenus ex Vita S. Nivardi fratris, danda 1 Septembris, & Gumberto applicata, uti & quedam sequentia.

c Iterum offendimur hac importuna interpolatione, similiter ex S. Nivardi Vita huc tracta. Cum vir inclytus Dei Gumbertus floreret in annis adolescentiæ, fama & gloria nominis illi accrevit. Jamque jure fuerat donis sapientiæ honorandus, nectare virtutum refectus, actibus aptis conspicuus, flore dignitatis decorus, ac sanctæ vitæ propalator egregius. Subnixus namque erat veritatis fide, intentus compunctioni & orationi devotissimæ: continuus in legis scrutatione, nocturnis diurnisque vigiliis deditus, solicitus instantia quotidiana in Deo militantium utilitatibus: in interventu strenuus, in universa morum honestate præclarus.

d Sequentia ejusdem quoque farinæ sunt. Quia audierat Dominum dicentem: Si quis venit ad me & non odit patrem aut matrem aut uxorem & cetera, non potest meus esse discipulus. Studebat autem incessu justitiæ regredi ad summum bonum, quod amiserat paterno scelere, quod quasi in speculo considerabat; & ad principium, a quo digressus fuerat peccante primo parente, quod quasi somniabat in horrore nocturno, ut Deum deorum mereretur videre in Sion. Sciebat enim humanam naturam semper ad malum proclivem redactam esse, quæ æterna Dei præscientia Angelicis spiritibus concivis fuerat deputata: sed quia non tenuerat collatæ dignitatis proprium modum, læsam vulnere suæ iniquitatis tabescere.

e Tum hæc: Ipsi præcipitur quod corde revolvat, Domini verba dicentis, Relinquet homo patrem & matrem, & adhærebit uxori suæ, & erunt duo in carne una. Præveniebat enim judicis iram nuntiando futuros dolores, solo membra sternens, rigansque genas salsis guttis, illud mente revolvens, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua. Fortaßis autem hæc amicorum importunitas fuerit, urgentium ad secundas nuptias, quas auctor hoc loco maluit dißimulare: non potuit autem idem facere cum fuit narranda S. Berthæ cædes, patrata a privignis, filiis videlicet Domini Gumberti, utique ex priori thoro: nisi malis cogitare eos pridem ante nuptias, in primo adolescentiæ lascivioris æstu, genitos fuisse; & hujus peccati pœnitentem Gumbertum, alieniorem postea se geßisse a nuptiis.

f Item. Vita denique eorum erat in exemplum omnibus in circuitu degentibus: quia urbs non poterat abscondi supra montem Domini posita, vallo justitiæ vallata: concursusque populi utriusque sexus ad eos non modicus confluebat: quia in eorum ore semper erat Christus, semperque salutaris vitæ monita resonabant: non quiverant frangi adversis terrenis, sed animabat eos amor vitæ æternæ, quæ Christus est. Lectio vero VII sic incipit: Prædictus vero Pater Gumbertus, miles Christi constantissimus, zelo pietatis armatus, ut illuminaret mentes mortalium & in divinis rebus intelligendis [Note: ] [forte piorum intellectus] priori intellectu altius erigeret, Domini obediens præcepto deserebat semper terrena, appetens cælestia: nam juxta Apostoli vocem ejus conversatio in cælis erat. Sciebat enim scriptum, Homo ad laborem nascitur, & avis ad volandum. Ille nimirum avis erat, sed quasi carnalis homo sub onere [Note: ] [an peccatorum.] peccati laborabat, a quibus per Summi polorum gratiam gratuitam semotus erat, & sicut spiritualis djiudicabat omnia, ipseque a nemine judicabatur.

g Lectionum auctor interpolando sic scripsit, Post decessum namque inclyti Præsulis, Nivardi scilicet, adeptus est Principatum sanctæ Rhemensis Sedis prædictus Domnus Reolus, qui variis honoribus rerum auxit Domum [Dei]. Tum VIII Lectionem sic orditur: Germanus vero antedicti Presulis Dominus Gumbirtus, optans &c.

h Idem inutiliter jam tertium idem inculcat. Non hoc quoque ajebat fastu caducæ pompæ, sed amore cælestis patriæ, ut possit populo qui nascitur & nascetur prodesse & generationi venturæ. Itaque etiam hæc verba eliminamus a contextu.

i Tum hæc, Et ubi ipse tradiderit, legitur in Vita S. Nivardi: utinam vero hæc extaret pura & simplex! Nam prius quam hæc Acta interpolarentur, interpolata quoque ipsa fuit verbis iisdem aut fere iisdem quæ supra ad litt. a rejecimus.

k Hic quoque, ut in toto Officio, additur vox Pater, quam non credo primi auctoris esse.

l Flodoardo Emma, interpres Francus Eime; pro quo Binetus posuit Aymee, id est, Amata.

m Addit Interpolator, O virum per omnia dignissimum, qui in gregis Christi erectione magno se affecerat labore!

n Interpolator hæc eadem sic amplificat, insulse satis more suo; Hæc namque porta quæ quondam utilis fuerat caducis, versa est in portam quæ sancta Ecclesia est: quæ linquentibus inepta deformitatis tenebrositatemque erroris, januam meruit habere filium summi Regis.

nn Ex hinc pro IX lectione tæle additur principium: Ista multaque gessit sanctus Pater Gumbertus, dispensante Rege omnium, sedens cum Rege David in consolatoria porta: erat enim multæ mansuetudinis & pietatis, & cum Job, videns re superiorem in tribunali & judiciali porta, quia erat vir simplex & rectus & timens Deum & recedens a malo: sed & cum Daniele, cernens se esse in porta, quia judicium Dei diligens merebatur audire secreta cælestia.

o Descripserat Flodoardus lib. 4 cap. 46, ex hac vita verba de situ monasterii hujus; deque suo adjecerat, quomodo Ludovicus Pius illud dederit filiæ Alpheidi, & per eam vel ejus filios Lætardum atque Ebrardum ipsum pervenerit ad jus ecclesiæ Remensis; quæ interpolator hic addere voluit & implere Lectionem X, ab his verbis incipiens: Quod monasterium vocatur Regale &c.

p Ejusdem esse videntur sequentia. Omni tempore fundebat preces cum omni sancta caterva ibi congregata ad Dominum, ut quirent spolia callidi hostis a mentibus suis distrahere, officium sanctæ obedientiæ devote adimplere, & ad ipsum qui factus est patri obediens usque ad mortem pervenire. Deinde Lectio XII sic inchoatur. Venerabilis namque pater tali tenore &c.

q Hæc deinde subjiciuntur. Omnem quoque populum ad se confluentem, ad fidem Domini nostri Jesu Christi, ut fidelis plantator & devotus rigator animabat; & ut magnificus prædicator sanctis monitis & divinis eruditionibus instruebat: & ut bonus pastor moribus sacris & magna concordia pacis assidue custodiebat sub protectione Dei. Paterna solicitudine vigilans & custodiens vigilias noctis super gregem Domini, observabat ne in sanctum ovile summi Patris insidiator lupus irrumperet. O quam mira dispensatione sanctus Pater ostendebat in actibus suis utramque vitam, activam scilicet & contemplativam.

r Hactenus Lectiones pro die ipsa festi, pro die autem ejusdem festi octava rursum duodecim Lectiones ordinantur hoc exordio. Igitur vir Deo plenus S. Gumbertus cum jamomnino.

s Lectio II tota Interpolatoris esse videtur, his verbis concepta: Respiciebant ergo utrique mente cælestem Hierusalem gloriosamque civitatem Sion, cujus plateæ sternuntur auro mundo, & cujus mœnia extant pretiosissimis margaritis ornata; & recordabantur supernæ societatis sanctorum Angelorum hominumque beatorum, optantes eorum interesse agminibus beatæ visionis, ideoque dicentes, Quando veniemus & apparebimus antea faciem Domini?

t Hæc verba, quæ ex Lectione II retinemus tamquam auctorisprimi, uti nullam habent connexionem cum verbis interpolatoris jam jam relatis, ita cum fine Lectionis III optime connectuntur, si tollas intermedia, ex Flodoardo lib. 1. cap. 4, quantum conjicimus, accepta. Jam prædia amplæ hereditatis illis contingentia, antequam Dei dispensante gratia a se invicem separarentur, non solum ad cœnobium, quod pariter herile construxerant variisque donariis dotaverant, contulere; verum etiam cœnobio Sanctorum Timothei & Apollinaris, quod situm est in suburbio S. Remigii, ad augmentum victus Fratrum inibi digentium, villam cum appendicibus suis, quæ sita est in pago Vontuensi nomine Villare, ob animarum remedium & celestis patriæ desiderium, dederunt. Abjectis itaque terrenis, soli Deo placere gestiens, peregrinationis aggressus est iter. Flodoardus antiquum villæ nomen expreßit Pertas. Interpolator nomen suo tempore usitatum, estque hodie etiam juxta Mappas Villers vulgo dictum, sub oppido dicto Vertu, ut Vontuensi pro Vertuensi hic scriptum videatur.

u Addit Interpolator, ut scriptum reperimus.

x Rursum Interpolatoris hæc esse videntur: In vigore vero bonitatis sanctus Pater devenit ad locum sibi a Deo destinatum, ut in eo doceret quæ sunt Christi. Non enim frustra locutus est cum suis prædicatoribus Dominus dicens, Ego vos elegi de mundo ut eatis & fructum afferatis & fructus vester maneat. Hæc in fine Lectionis IV, sed & in sequentibus vereor ne nonnulla adjecerit idem Interpolator, quæ non ita facile esset a ceteris secernere, ideoque hic retinenda fuere.

z Turbant adhuc contextum hæc quæ eximimus: ex conditione primæ naturæ, qua mors introivit in orbem terrarum, grassante invidia, & propter quam addicta est stirps humanæ propaginis legibus mortis, quam cum macula invidiæ damnavit nota perfidiæ.

aa Item hæc: Naturalis siquidem providentia est male errantium, auferre de medio probitatis testimonium. Tum Lectio VIII sic inchoatur: Cum jam Dominus sæpe dicto Patri decrevisset mercedem tanti laboris reddere, & ad consortium Sanctorum suorum perducere, dum quadam die &c.

bb Dubitari posset an hic indicetur, quod S. Gumbertus Sacerdos fuerit, & de ipso altari abstractus sit a barbaris. Nihilominus, quia de sacris Ordinibus ab eo susceptis nulla uspiam mentio, per hostiam laudis malim hic solam psalmodiam intelligere: nec tamen vel ex hac consequi dicam monachum fuisse: quia nihil mirum est fundatorem monasterii cum monachis interesse psalmodiæ, iisque convivere, &sua temporalia bona interim pleno jure disponere, sicut hic S. Gumbertus usque ad finem fecisse videtur.

cc Hanc conclusionem haud dubie ordinavit is qui ex communibus SS. Gumberti & Berthæ Actis, hanc partem exemit amplificavitque; ut quæ de solo Gumberto erant, pro diei geminæ Officio sufficerent.

DE S. LEONE EPISCOPO,
EX INSVLA SAMO VENETIAS TRANSLATO.

[Commentarius]

Leo, Episcopus Methonensis (S.)

BHL Number: 4844

Auctore G. H.

Inter vicinas Venetiarum urbes olim Episcopales perierunt duæ: scilicet Methamaucum, & contracte Methaucum, seu Meduacum, vulgo Matamocho, cum floreret Ducis Veneti Sedes, unde portus profundißimus nomen habet. [Corpus S. Leonis Methamauco Venetias delatum.] Hanc urbem vastavit inundatio anni millesimi centesimi primi: ideo Sedes Episcopalis Fossam-Clodiam, vulgo Chiozza fuit translata. At corpus S. Leonis, cum in dicta urbe Methamauco summa cum veneratione ante quievisset, translatum est in urbem Venetam ad monasterium S. Servuli Martyris; in cujus ecclesia, una cum hujus Sancti corpore, quiescit: de quo Servulo latius agetur XXIV Maji. Altera urbs, quæ intercidit, est Æquilium, in Marchia Tarvisana & insula Æquilia, quæ modo Isola destrutta appellatur: cujus loci Episcopus fuit Petrus de Natalibus, [Gesta ejus a Petro de Natalibus scripta,] ante Plebanus Venetiis in Ecclesia sanctorum Apostolorum, cum scriberet Catalogum Sanctorum, quem absolvit anno MCCCLXXI. Hic potuit optime assequi, quæ de S. Leone Episcopo scripsit lib. 4 cap. 101, eaque inde hic damus, & sunt hujusmodi:

[2] Leo Episcopus, in Græciarum partibus natus, omnia in seculo abdicavit pro Christo, crucemque ejus tollens, etsi non corpore, Martyrium passus est animo. [Miraculis claruit,] Qui etiam in vita sua miraculis claruit: nam mulierem a gravi corporeo languore sanavit: & in Samo insula in pace quievit. Cujus corpus dum inde Græci navigio transferre nixi sunt, [in insula Samo,] inde se numquam movere potuerunt: donec corpore, quod amoverant, suo loco reposito, abeundi facultatem obtinuerunt. Post multum vero temporis Venetorum naves in ipsius insulæ portu degentes, corpus Sanctis in ejus solennitate, quæ tunc Venetis ibi existentibus contigit, videlicet III Kalend. Maji, devotius visitarunt: Missaque solenniter celebrata inde discedere curaverunt. [Corpus a Venetis ablatum,] Exeuntes quoque portum, exorta subito tempestate, redire coacti sunt: post morulam vero mari sedato iterum exierunt, iterumque adversantibus ventis retrocedere compelluntur. Tunc communi consilio habito, sanctum corpus inde levantes, ad navem deduxerunt; [Methonem,] & continuo omni tempestate pro pulsa, flante vento prospero, devenerunt Methonem. Ubi vox de cælis insonuit, inquiens: Hoc est corpus Episcopi Leonis. [Zacynthum] Inde venientes Zacynthum, visa est aquila alis extensis super corpus excubare, quæ illos ad ultracedendum signo monstravit alarum. Dumque aliæ naves tempestatem & naufragium ac pene præcipitium paterentur; sola illa, in qua sanctum corpus quiescebat, illibata permansit. Et quoties luminaria circa corpus accensa flante vento extinguebantur, toties per seipsa divinitus accendebantur. Venientes autem ad portum * Vestis, ab Episcopo loci ipsius visitantur. Qui cum aliquid ex sacris reliquiis obtinere precibus aut pretio minime potuisset, aquam tamen lotionis sacrorum membrorum impetravit. Celebrataque Missa, cum corpus aqua diluisset, & ex ipsa cuidam languenti Presbytero in potum dedisset; [Methamaucum & Venetias delatum] mox ille sanatus, qui ab aliis delatus fuerat, incolumis ad ecclesiam suam perrexit. Tandem Venetias nautæ illi applicantes, Leoni Methamaucensi Episcopo corpus concesserunt; qui ipsum cum summo gaudio percipiens honorifice, condidit. Ubi & cæcus illuminatus fuit: & æger manum habens aridam, sanitatem recepit. Processu vero temporis, Methamauco a mari submerso, corpus illud ad monasterium S. Servuli Martyris translatum est: cujus festum agitur III Kalendas Maji.

[3] [Memoria in fastis,] Huc usque Petrus de Natalibus, quem varii descripserunt, ac primo Richardus Witfordus in suo Martyrologio, Anglicana lingua Londini sub annum 1608 excuso, qui ad hunc XXIX Aprilis ista habet: S. Leonis Episcopi in Græcia, qui sanctitate vitæ ac magnitudine miraculorum potissimum a morte excelluit. Antea Grevenus in suis additionibus ad Molanū ista excerpserat: Leonis Episcopi & Confessoris, qui in Samo insula primum quievit, ac dein Veneti illuc applicantes, miraculis admoniti, Sancti corpus secum asportaverunt. [an Episcopus urbis Sami,] Est Samus insula maris Ægæi, haud procul Epheso Ioniæ urbe, & est in ea ejusdem nominis civitas olim Episcopalis, ut ibidem Leo videatur Episcopus fuisse. Claruerunt in eadem insula SS. Gregorius, Theodorus, & Leo sub Constantio Imperatore, e militibus Confessores Christi, de quibus agit idem Petrus de Natalibus lib. 7 cap. 106, & sub finem ista habet: [ubi alius S. Leo floruit,] Processu temporis duo ex ipsis corporibus a Venetis dicuntur fuisse inde levata, scilicet Gregorii & Theodori, & Venetias ad monasterium S. Zachariæ delata. Leonis autem corpus apud Samum adhuc habetur. Coluntur hi Sancti die XXIV Augusti: unde ab hoc ultimo Leone alium hunc Leonem Episcopum arbitramur, licet quo tempore floruerit, non indicetur.

[4] [non fuit Episcopus Methonensis.] Ferrarius eumdem celebrat in suo Catalogo generali, & Episcopum Methonensem facit. Methone autem urbs est maritima Peloponnesi, in ora Messenia, olim sub dominio Venetorum, his a Bajazetho secundo Turcorum Imperatore erepta: ad quam nautæ cum corpore appulerunt, quod ibidem voce cælesti honoratum dicitur: inde navigarunt ad insulam maris Ionii Zacynthum, ac dein ad aliam insulam Vegiam, pro qua excusum Vestis. (Sunt hæc duo loca etiamnum dominio Venetorum subjecta) atque ita tandem Methamaucum & Venetias sacrum corpus delatum fuit.

[Annotatum]/center>

* Vegiam,

DE S. VVILFRIDO SECVNDO,
ARCHIEPISCOPO EBORACENSI IN ANGLIA.

CIRCA AN DCCXLIV.

[Commentarius]

Wilfridus Iunior, Archiepiscopus Eboracensis in Anglia (S.)

Auctore G. H.

Dvo ejusdem familiæ & nominis, doctrinæ & virtutum splendore illustrarunt Angliam, ambo Wilfridi appellati & Archiepiscopi Eboracenses, ambo post vitam sancte peractam sepulti in monasterio Ripponensi, in limitibus Septentrionalis & Occidentalis Ducatus Eboracensis sito. Mortuus videtur senior Wilfridus anno DCCX, die XXIV Aprilis, sub quo junior Wilfridus, de quo hic agimus, videtur sanctis moribus instructus, & dein S. Ioanni Beverlacensi, postmodum Archiepiscopo Eboracensi, commendatus. Porro, ut narrat Thomas Stubs, in Actis Pontificum Eboracensium, cum Joannes adhuc auditorium regeret, multæ sanctitatis & scientiæ plures habuerat discipulos: [Institutus a S Ioanne Beverlacensi,] de ipsis, postmodo ad Pontificatum assumptus, electissimos sacris ordinibus mancipavit, & ad reverendum sacri altaris ministerium dignos Deo cooperatores promovit. Ex quibus enumerantur Anglorum Doctor Beda, Herebaldus, & Brithunus, ac dein additur: Claruit etiam inter eos venerabilis memoriæ Wilfridus junior, [& pro illo vivo Archiepiscopus Eboracensis ordinatus,] qui in tantum merito sanctitatis excrevit, ut eum B. Joannes præ ceteris eligeret, & se vivente Archiepiscopum Eboraci Ecclesiæ pro se ordinaret. Cum enim B. Joannes ad ultimam usque senectutem Ecclesiam Eboraci gloriosissime rexisset, & administrando Episcopatui minus sufficeret, electo & ordinato pro se, cum totius Cleri & populi unanimitate, ad Sedem Eboraci Ecclesiæ Wilfrido Capellano, Presbytero suo; ipse in monasterium suum quod apud Beverlacum fundaverat secessit; ibique quatuor annis in Angelica conversatione degens, miraculorum gloria insignis, Nonis Maji feliciter vitam finivit anno DCCXXI. Hæc Thomas Stubs: quæ apud Venerabilem Bedam, lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum sub finem capitis 7, ita leguntur: Mansit Joannes in Episcopatu annis triginta tribus, & sic cælestia regna conscendens, sepultus est in porticu S. Petri in monasterio suo, quod dicitur in silva Deirorum, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo vicesimo primo. Nam cum præ majore senectute minus Episcopatui administrando sufficeret, ordinato in Episcopum Eboracensis Ecclesiæ Wilfrido Presbytero suo, secessit ad monasterium præfatum, ibique Deo digna conversatione vitam complevit. Postea idem Beda capite ultimo suæ historiæ enumerat Episcopos, qui anno septingesimo tricesimo primo adhuc in vivis erant, & inter cetera scribit ista: At vero provinciæ Northanhymbrorum, cui Rex Ceoluulf præest, [vivebat adhuc anno 731,] quatuor nunc Episcopi Præsulatum tenent: Wilfrid in Eboracensi Ecclesia, Æthilwald in Lindisfarnēsi, Acca in Hagulstadensi, Plechthelm in ea quæ Candida-casa vocatur.

[2] Ioannes Mabillon in Appendice ad partem 2 seculi 3 Benedictini, habet fragmentum de Pontificibus Eboracensibus, carmine heroico scriptum seculo Christi VIII, [Encomium vitæ sec. 8 scriptum,] ex quo de S. Wilfrido ista excerpimus.

Presbyter egregius successit jure Joanni
Wilfridus, heres patri dignissimus almo
Qui prius Euboricȩ fuerat Vice-domnus & Abbas:
Postea sed magno meritorum culmine fretus,
Pontificis summi condignus sumpsit honorem,
Ornavitque gradum meritis & moribus almis.
Plurima nam titulis sanctæ ornamenta venustis
Addidit Ecclesiæ, rutilo qui vasa decore, [templa exornata:]
Apta ministeriis argentea jure sacratis
Fecit, & argenti laminis altare Crucesque
Texerat auratis: nolensque abscondere gazas,
Prudens Præsul eas divino impendit honori.
Hæc pius Euborica faciens Antistes in urbe,
Ecclesias alias donis ornavit opimis.
Nec minus ille pio curam de corde gerebat,
Multiplicare greges, Domini præcepta secutus, [populus instructus,]
Doctrinæ monitis exemplis atque coruscis.
Hos mentis dapibus, illos sed carnis alebat:
Hos fovet æthereis, illos carnalibus auget,
Ore manuque simul donorum largus, utrisque
Rem pietatis agens, duplici moderamine Rector,
Omnibus acceptus, venerandus, honestus, amatus.
At sua facta bonus postquam compleverat ille
Pastor in Ecclesiis, specialia septa petivit,
Quo servire Deo, tota jam mente vacaret:
Contemplativæ seseque per omnia vitæ [vitæ contemplativa assumpta,]
Dans, mundi varias curasque reliquit inanes.
Et quamvis ipso resideret corpore terris,
Attamen ex omni jam mente manebat olympo,
Pervigil expectans cælestis præmia vitæ:
Tempore quæ certo, vita præsente peracta,
Sumpserat Angelicis cælo transvectus in ulnis.
Hic Pastoralis posuit dum pondera curæ, [substitutus Egbertus,]
Tradidit Egberto venerandæ jura Cathedræ,
Quem sibi Pontificem fecit succedere summum…
Rexit hic Ecclesiam triginta & quatuor annis.

[3] Idem hic Egbertus dicitur Simeoni Dunelmensi in Historia de Regibus Anglorum, [anno 734.] & Rogerio Hovedeno par. 1 Annalium, in pace Christi requievisse anno DCCLXVI, XIII Kalend. Decembris, XXXIV anno Episcopatus sui, quem proinde suscepisset anno DCCXXXIV. Iidem tamen Dunelmensis & Hovedenus de suscepto Episcopatu Egberti ista scribunt: Anno DCCXXXV Egbertus Eboraci Antistes primus post Paulinum, accepto ab Apostolica Sede pallio, genti Northanhymbrorum in Archiepiscopatum confirmatus est. Beda Doctor obiit in Gyrvum. Verum potuit S. Wilfridus deposuisse pondera Pastoralis curæ, & jura suæ Cathedræ tradidisse Egberto fratri Regis, anno DCCXXXIV, qui suam Confirmationem solum acceperit anno sequenti DCCXXXV, quo etiam obiit Venerabilis Beda die XXVI Maji, ut ad dictum diem plenius dicetur. Malmesburiensis lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum, asserit Wilfridum tempora Bedæ transcendere. [superfuit post obitum S. Bedæ,] Eodem modo Westmonasteriensis observat post Bedæ obitum, Wilfridum in Eboraco Episcopum superfuisse. Lucas Dacherius tomo X Spicilegii edidit secundo loco sub hoc titulo Martyrologium, quod Beda heroico carmine composuit. Verum quia dictus Wilfridus inter paucos sanctos Patronos Northumbriæ proponitur, potuit Beda similem conceptum habuisse, imo tale Martyrologium inchoasse, quod alius relicto nomine Bedæ perfecerit, [inscriptus ad 29 Aprilis antiquo Martyrologio metrico:] eo modo quo Martyrologium aliud Bedæ a posteris sub ejus nomine editum fuisse alias indicavimus. Sed esto, alius supplerit, plane antiquum est hoc metricum Martyrologium, quod acceptum est ex cœnobii S. Remigii Remensis apographo, exarato manu Bertigarii monachi Ebbone Archiepiscopo, ergo saltem ante annum DCCCXLI, quo fuit Ebbo e Sede sua pulsus. Sunt autem in dicto Martyrologio pro mense Aprili solum quatuor Sancti expreßi, scilicet SS. Georgius, Egbertus & uterque Wilfridus: ex quo licet concludere hunc secundum Wilfridum ab obitu claruisse variis miraculis, ut mox inter Sanctos primarios fuerit habitus. Dies obitus aßignantur III Kalendas Maji sive XXIX Aprilis, & his versibus exprimitur:

Wilfridus Ternis superam penetravit in aulam,
Tempore posterior, non morum flore secundus.

Eumdem diem XXIX Aprilis, aßignat Florentius Wigorniensis ad annum DCCXLIV, quo eum e vivis exivisse tradit, [& aliis auctoribus, quasi obiisset an. 744.] atque ita post Episcopatum depositum tamdiu vitam contemplativam egisset. Simeon etiam Dunelmensis & Rogerius Hovedenus ad annum sequentem DCCXLV & diem XXIX Aprilis, asserunt a quibusdam obitum S. Wilfridi referri, ac videntur Wigorniensem ejusque sequaces indicare. Richardus Witfordiensis, in Martyrologio Londini anno MDVI Anglico idiomate exarato ad eumdem XXIX Aprilis, ista habet: Natalis etiam S. Wilfridi Junioris, qui fuit quoque Archiepiscopus Ecclesiæ Eboracensis. Edowardus Mathew in Fastis Anglo-Benedictinis natalem hujus S. Wilfridi celebrat ad diem IX Maji, nulla sui facti data ratione: quem interim sequitur Ioannes Mabillon in Notis ad prædictum carmen de Archiepiscopis Eboracensibus. Verum ipsemet Eduardus in Indicibus & in Addendis refert eumdem ad hunc XXIX Aprilis, & sic tacite revocat ante a se scripta.

[4] De corporum hujus S. Wilfridi & aliquot Abbatum inventione & translatione, [corpus in monasterio Riponensi a S. Oswaldo inventum,] in Vita S. Oswaldi Archiepiscopi Eboracensis, a nobis illustrata ultimo die Februarii, ista num. 15 traduntur. Diœcesim suam Oswaldus opportunis temporibus peragrans, quidquid elicere poterat in moribus suorum oculos summi Dei offendere, paterna castigatione corripere atque corrigere satagebat. Hæc agentem contigit vice quadam venisse Ripum, ubi Beatus quondam Wilfridus, nobili constructo monasterio, meruit sepeliri. Locus tamen a barbaris olim magna ex parte dirutus, latibulis tunc ferarum fuit accommodus. Illic enim pervigil in orationibus noctu persistens, divina revelatione didicit ipso loco Sanctorum corpora condita esse; quæ investigans cum nominibus singulorum procul dubio inveniret. Facto autem mane cum terram foderent, Sanctorum corpora cum tabula hæc continente reperta sunt. Hic requiescit S. Wilfridus Antistes Eboracensis, [a quo Wigorniam facta Translatio,] & reverendi Abbates Tilbertus, Botwinus, Albertus, Signedus, atque Wildenus. Reliquias autem repertas interim loco apto collocavit. Postmodum vero corpus S. Wilfridi in feretro decenter aptato cum reverentia condidit; utpote quem Magno Wilfrido, illius loci fundatori, consanguinitate junctum noverat. Corpus namque majoris Wilfridi a S. Odone Cantuariensi Archiepiscopo dudum translatum fuerat. Locatis itaque in feretro reliquiis, Wigorniam cum magno honore transmisit. Hæc ibi.

[5] Memoria translationis S. Wilfridi junioris inscripta est Martyrologio Anglicano Wilsoni ad diem X mensis Februarii. [memoratur 10 Febr.] At commemoratio B. Wilfridi secundi hujus nominis Episcopi Eboracensis in Anglia inscripta est ad diem IX Maji, Martyrologiis Benedictinis Menardi & Bucelini. [& 9 Maji.] Quinque Abbates, quorum corpora una inventa fuerunt, videntur præfuisse in ipso Riponensi monasterio: ex quibus Botwinus, Dunelmensi Botuune, [An 5 Abbates censendi Sanctis adscripti?] mortuus est anno DCCLXXXVI, & Albertus anno DCCLXXXVII, cui tunc Signedus Dunelmensi Sigred succeßit. Horum quinque Abbatum nomina Edovardus Maihew Anglo-Benedictinis Fastis ad XIII Maji inscripsit in Addendis, & appellat Beatos Abbates. Menardus & Bucelinus Sanctos Abbates, ac solum supra reverendi Abbates vocantur: quo etiam titulo honorant Botuune Dunelmensis & Hovedenus. Interim divina revelatione didicit S. Oswaldus ipso loco Sanctorum corpora condita esse.

DE B. AVA VIRGINE,
DONONII IN HANNONIA.

SEC. IX.

[Commentarius]

Ava, Virgo, Dononii in Hannonia (B.)

D. P.

De B. Ava ad XXIX Aprilis Ferrarius, Menardus, Molanus, Saussaius, Miræus & Wion agunt: quo die & memoria ejus in vetusto Dononiensis cœnobii Martyrologio consignatur his verbis: [Mentio in Martyrologiis,] Dononii festivitas S. Avæ Virginis. Est vero Dononium, vulgo Denain vel Doneng, pagus ad Scaldim fluvium, secundo milliari a Valencenis urbe Hannoniæ situs: [cultus in cœnobio Dononiensi,] in quo sanctimonialium monasterium est; quod B. Aldebertus Comes Austrobandiæ, ejusque conjux S. Regina, Pippini Regis Galliarum neptis, fundarunt; S. Ragenfrede, eorum filia, prima illic Abbatissa constituta. Vnde Baldericus lib. 2 cap. 28 Chronici Cameracensis, ita scribit: [ubi prima præfuit S. Ragenfredis,] In vico Duneng B. Rainfredis ex sui juris rebus cellam fundavit, & sanctimonialibus constitutis ipsa etiam Abbatissa regimonium duxit. At B. Ava, quia extructum recens monasterium non parum auxit, velut altera Dononii fundatrix habetur. Vitam, ex monumentis Ecclesiæ Dononiensis, breviter hunc in modum, in Natalibus Sanctorum Belgii, Molanus refert: Erat opibus affluens, sed Dei judicio cæca, ad declarandum S. Ragenfredis meritum. Cum enim multa Sanctorum loca, visum expetens, donatione honorasset; tandem ab Angelo monetur, [ad cujus sepulcrum Ava recepto visu se Deo offert,] ut pro visu recipiendo sepulcrum & reliquias S. Ragenfredis non negligat. Obtento autem lumine, prædia sua, servos, ancillas & omnem sui juris supellectilem ad sepulcrum S. Ragenfredis obtulit. Ecclesiam S. Mariæ meliorari, & ad eam beatas medicæ suæ reliquias transferri fecit. Ibi etiam sacro velamine assumpto, usque ad finem vitæ Deo militavit, & locum sepulcri in ecclesia S. Martini, cum Sanctis Dei inibi tumulatis, promeruit. His similia in Sacris Reliquiis Solitudinis Simon Martin habet: & contractiora Saussajus in Martyrologio Gællicano. Fons omnium Lectiones sunt ad II Septembres recitari Dononiæ solitæ, quando recolitur Elevatio S. Ragenfredis, curante B. Ava facta: nos autem de ipsa agemus VIII Octobris, [ejus ætas,] quæ præcipua solennitas est & sanctæ mortis anniversaria. Quia vero dicta elevatio contigit ante irruptionem Normannorum, factam anno DCCCLXXXI; & S. Ragenfredis, ex nepte Pipini Regis nata, post annum DCCC adhuc vixit; omnino ad nonum seculum, & quidem aliquo usque provectum, Beatæ hujus spectat obitus: de qua in Kalendario Breviarii Dononiensis sic notatum Molanus invenit: Sancta Ava. Sicut pro defunctis. [& anniversarium.] Nec peculiare, inquit, aut singulare huic loco est pro ea orare quæ inter Sanctas, quamvis præter canonizationem, honoratur: sed alibi etiam observatur, circa Walbertum, Pipinum, Idubergam; non tamen absque Doctorum quorumdam admiratione & tacita contradictione. Est ea contradictio sane non omnino injusta, non tamen prorsus necessaria: quandoquidem ejusmodi consuetudo, cœpta statim ab obitu, cum necdum sanctitas talium certa esset atque probata, post ejus certitudinem non debuit necessario aboleri: & ejusmodi preces, ex intentione eas persolventium, prosint defunctis reliquis ex eorum familia, quorum beneficiis dotatæ ecclesiæ, hunc veluti annuum censum fundatoribus suis benefactoribusque pergebant exhibere; nam ejusmodi jura etiam ad posteros heredesque pertinere, dubium esse nullum potest. Hinc anniversariorum in perpetuum faciendorum usum retinet Ecclesia Catholica juste & laudabiliter; eorumque observantiam merito exigunt ji qui genus referunt ad eorū auctores, licet ipsimet institutores anniversariorum talium præsumi debeant, precibus per tot secula continuandis nequaquam egere.

DE SANCTO HVGONE,
ABBATE CLVNIACENSI IN GALLIA.

ANNO MCIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS,

Hugo, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

Auctore D. P.

§ 1 Decessores ejus, ætas, discipuli, amici memorabiles.

Primam Ordinis Cluniacensis sedem & incunabula, atque omnium ejusdem instituti cœnobiorum caput, ad XIII Ianuarii in Vita B. Bernonis descripsimus. Fuit is Abbatum Cluniacensium primus, & antequam Cluniacum conderet, Gigniaci & cœnobii Balmensis, sub cujus fundatore S. Euticio tironem vitæ monasticæ egerat, [Abbatum Cluniacensium sextus Hugo,] sanctißimus Archimandrita. Illum anno Domini DCCCCXXVI vitæ functum S. Odo excepit, nobilis Francus, ex Canonico S. Martini Turonensis monachus & Abbas primum Tutellensis factus. Cui Aymardus succeßit, alio eoque vario apud scriptores nomine Eymardus, Ademarus, & Ademardus vocitatus, eximius sanctæ simplicitatis ac innocentiæ cultor, hoc infelix quod anno DCCCCLIV videndi facultatem amisit; quare suapte sponte dignitatem a se abdicans, illam S. Majolo ceßit; qui nobili admodum loco in Provincia natus Valentiolæ, primo Matisconensis Ecclesiæ Archidiaconus fuit, vitamque tandem cum morte commutavit anno Domini DCCCCXCIV. Demortuo suffectus S. Odilo, de Merceur dictus, Beraldi I cognomento Magni, Domini de Mercorio in Aruernis & Gerbergæ filius. Post cujus felicem ad superos transitum, qui in annum MXLIX incidit, S. Hugo, de quo hic agimus, ad Abbatiæ Cluniacensis clavum sedere cœpit: de quo non pauca virorum insignium testimonia Bibliotheca Cluniacensis colligit; ex qua ut delibemus aliqua, primum auctoris vitæ S. Arnulphi Episcopi Sueßionensis hujusmodi esto: [laudatus illustrium virorum testimoniis in Bibliotheca Cluniacen.] Fuit corpore & animo castissimus, eleemosynis & orationi jugiter intentus & addictus: monasticæ disciplinæ custos & promotor instantissimus, perfectorum monachorum & personarum ecclesiastico cultui idonearum nutritor perpetuus, sanctæ Ecclesiæ procurator & propagator mire fervens. Hoc autem Sigeberti Gemblacensis ad annum MLXXXVII: Hugo Abbas Cluniacensis, pietate insignis, discretione præcipuus, sanctitate & religione clarus habetur. Plura his similia, ne omnia repetæmus, ibidem inveniet curiosus lector: addimus tamen elogium, quod nobis Chronologia Abbatum Cluniacensium offert: Hic non solum carnis sed etiam mentis nobilitate conspicuus extitit, ac locum istum (Cluniacum intellige) super omnes antecessores suos ædificiis, ornamentis, possessionibus, monasteriis, cellis, ultra quam credi potest, usquequaque fide & industria sua ampliavit. Qui cum esset omnium virtutum exercitiis decenter ornatus, monasticæ religionis Ordinem laxius diffluentem providentiæ manu restrictius coarctavit, geminasque Missas, unam scilicet pro Fratribus defunctis, aliam vero pro vivis in duobus oratoriis a se constructis quotidie cantari constituit. Eleemosynis vero supra omnes nostri temporis homines ita semper fuit intentus, ut illius ecclesiastici verbi sententia digne sibi congruere judicetur, qua dicitur: Eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia Sanctorum. [Ecli 31, 11] Hic a Deo nobis donatus diu ad profectum hujus loci vivere permissus est; gregemque sibi creditum verbis pariter & exemplis erudiens, multipliciter augmentavit; tandemque senio confectus, III Calend. Maji in hebdomada paschali, sancto fine quievit. Hæc inde.

[2] Annus S. Hugonis natalis, ex anno obitus & acta tunc ætate, [natus an. 1024, obiit 1109,] definiendus est. Obiit scilicet, ut scriptores Vitæ tradunt, annum agens ætatis octogesimum quintum, octavo die postquam e Vita S. Anselmus migravit, quem cum ad XXI Aprilis circa Pascha anni MCIX obiisse ostenderimus, necessum est natalem S. Hugonis in annum Christi MXXIV incidisse. Natum igitur S. Hugonem anno Christi MXXIV dicimus. Anno MXXXIX, ætatis XV, apud Cluniacenses S. Benedicti institutum amplexus, sub S. Odilone tunc Abbate monasticam vitam iniit: decimo post, ætatis scilicet XXV, Christi autem MXLIX, eidem vita functo in Abbatiales infulas successor renuntiatus, eo in munere reliquam vitam posuit, scilicet annos sexaginta, additis octo diebus ac duobus mensibus, ut scribitur in fine vitæ secundæ: longum sanctæ dignitatis tempus, & multis, quos præceptis religiosæ vitæ imbuit, admodum salutare. Nam e schola ejus Episcopi, Cardinales, [discipuli ejus Morandus,] Pontifices, virique ob vitæ sanctimoniam sacro cultu insignes prodiere. Cluniacenses quippe Cælitum choris insertos B. Morandum & S. Vdalricum illi debent; quorum ille III Iunit apud eos, hic vero X Iulii colitur, admissus ab ipso S. Hugone ad monasticum habitum, cum Geraldo Episcopo postea Ostiensi facto: de quibus ista Chronicon Cluniacense: Iste Geraldus fuit Ratisponensis civitatis Scholasticus, [Geraldus,] & rogatus a S. Uldarico adiit Romanam urbem cum prædicto Uldarico: & obtenta absolutione suorum peccatorum, exploratores virtutum venerunt ad S. Hugonem, & sub ipso in Cluniacensi monasterio secundam regenerationem susceperunt. Ipse vero Geraldus erat sapientia, consilio ac morum gravitate insigniter præpollens, non post multos annos major Prior constitutus, ac postmodum, jubente Apostolicæ Sedis Præsule Gregorio scilicet VII, Ostiensis Ecclesiæ Pontificatu sublimatur. Cujus Sedis curam rexit cum summa solicitudine; creditæque sibi negotiationis talentum Domino suo cum duplicata reportans usura, meruit audire: Euge serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui. Sanctum quoque Uldaricum, [Vldaricus,] divinis magnificum exercitiis, S. Hugo Abbas ad Sacerdotale promoveri fecit officium, sibique constituit Capellanum & consiliarium: & quia sciebat eum virtute ac sapientia totum esse compositum, suo etiam gregi apud illum confessionis præparavit aditum. Unde accedebant ad eum tam senes quam juvenes, diversis passionibus laborantes, tanto sincerius quanto securius conscientias suas illi aperientes. Ipse vero cum summa caritate omnes suscipiebat, & more sapientissimi medici congruis quosque pœnitentiæ remediis curabat. Iste vero S. Uldaricus, ex illustri prosapia Bannariorum Ratisponæ civitatis procreatus, velut Lucifer inter cetera poli sidera, sic inter cognationis suæ relucebat nobile stemma. Cetera ejus virtutum merita & miracula in libro gestorum ejus habentur; festivitas seu ipsius solennitas apud nos agitur decima die mensis Julii. Hæc de Geraldo Episcopo Sanctoque Vdalrico. B. Morandi Vitæ brevis, suo tempore danda extat in Bibliotheca Cluniacensi col. 501 & sequentibus. [& alii,] His accensendi sunt illustres quoque ex eadem Schola viri Goderannus Episcopus Xantonensis, Durannus Archiepiscopus Tolosanus, & Hugo Dux Burgundiæ: [Hugo Dux Burgundiæ,] quorum postremus, Roberti II Burgundiæ Ducis, ex Henrico ejus filio, nepos, sanctioris vitæ incensus desiderio, transcripto Odoni fratri Ducatu, ei scilicet, qui Cistercium paulo post fundavit, in Cluniaco sub S. Hugone monachum induit, postque tres ibidem sanctæ ac severæ vitæ annos diem obiit anno Christi MXCVII: cujus apud Cluniacenses sepulcro hoc epitaphium inscriptum legitur: Hic requiescit vir celebrandæ memoriæ, magnus seculi contemptor, Hugo Dux Burgundiæ, monachus Cluniacensis, postea Sacerdos.

[3] Pontifices, qui sub tanto Magistro virtutem compararunt, quæ eos primum ad sacram purpuram deinde ad summum ecclesiasticæ dignitatis apicem evexit, [Vrbanus II,] Vrbanus II & Gregorius VII sunt: ille ex Canonico Regulari Ordinis S. Augustini, quem in Romano Lateranensi monasterio professus fuerat, arctius vivendi institutum quærens, monachum in cœnobio S. Trinitatis Cavensi induit; indeque profectus in Galliam, inter Cluniacenses, sancto primum Odiloni, ac deinde successori ejus S. Hugoni erudiendum se dedit; a Gregorio VII, quicum in Cluniaco, dum uterque monachus adhuc erat, sanctam familiaritatem contraxerat, Cardinalitia purpura donatus; anno tandem MLXXXVIII, universæ Ecclesiæ Rector, S. Petri Pontificiam Cathedram ascendit. Hic vero, id est Gregorius VII, [Gregorius VII,] Hildebrandus ante Pontificatum dictus, ex cœnobii Cluniacensis Priore, a Nicolao II in Cardinalium collegium adlectus, & anno MLXXIII unanimi Patrum consensu cum insigni Ecclesiæ emolumento Pontifex renuntiatus, tanta virtute ac vitæ sanctimonia effulsit, ut nomine exinde Sanctorum fastis inscripto cum iisdem & sacrum cultum obtineat. Multæ ejus ad S. Hugonem tom. 26 Conciliorum epistolæ extant: nam illa in tempestate, quam perpetuo dißidio adversus Gregorium & Ecclesiam Henricus III Imperator concitarat, opportunus Pontifici consiliarius fuit, & arduis in commune rei Christianæ emolumentum tractandis negotiis præfectus: in quibus quantopore Pontifex desideraret ejus operam, quamque necessariam eam haberet, Ep. 62 lib. I exprimit: Proinde, inquiens, [quem petitus per litteras in gravibus Ecclesia negotiis adjuvat,] noscat Religio vestra, quoniam qui denegatam nobis præsentiam vestram hactenus cum admiratione sustinuimus, deinceps sine multa anxietate & mentis perturbatione ferre non possumus. Meminisse enim debetis quot & quanta negotia in vestra manu & confratris nostri Giraldi Ostiensis Episcopi posuerimus, quæ propter absentiam vestram aut neglecta pereunt aut competentem finem habere non possunt. Quoniam cum præfatum Episcopum in servitio S. Petri ultra montes ad Regem misimus, vos venturum æstimabamus. Quapropter, etsi commoti, Dilectionem vestram intimo commonemus affectu, ut nos in multis & magnis angustiis positos quantocius visitare curetis &c. Ita ad eum præter multa ejusmodi alta Pontifex: cujus quæ difficillima erant cum Henrico modo memorato negotia sic tractavit, [& Henrico IV Imperatori conciliat:] ut periculosa ad tempus tempestate liberarit Pontificem; & Henricum, solutum quo tenebatur anathematis vinculo, Ecclesiæ amicum fecerit.

[4] Arcta ei neceßtudo cum B. Petro Damiano intercessit, cujus litteras aliquot ad eum missas Bibliotheca Cluniacensis colligit. Fuit autem S. Petrus Damianus in Cluniaco, [cū S. Petro Damiano,] ibique S. Hugonis relatu terribilia ista exempla didicit, quæ referuntur in epistola 15 lib. 2; & eodem hortatore Vitam B. Odilonis conscripsit; ita enim Damianus loquitur in ejus prologo: Hugo, Cluniacensis monasterii rector & spiritualis militiæ dux ac præcipuus informator, hoc mihi laboris injunxit, ut Vitam B. Odilonis, decessoris videlicet sui, proprio stylo succincte perstringerem; ut ex his, quæ in anterioribus paginis latius reperiebantur esse diffusa, utiliora quæque magisque necessaria brevi compendio deflorarem. Cujus ego compulsus imperio, non luculenti venustatem aucupabor eloquii, [& desiderio Abbate Casinensi amicittam colit:] sed sicut ex oblatis apicibus deprehendere potero, cum Dei Omnipotentis auxilio, meræ veritati deservire tentabo. Desiderio quoque Abbate Casinensi, Summo postea Pontifice & Victor III appellato, familiariter fuit ujus Hugo Sanctus: nam Casinum circa annum MLXXXIII profectus, inter suos ac Casinenses monachos communionem meritorum cum eo instituit, quod ita lib. 3 Chronici Casinensis cap. 50 Leo Ostiensis prodit: His temporibus Hugo venerabilis, Cluniacensis Abbas, vir vitæ ac famæ celebris, ad Patris Benedicti limina devotus advenit. Quem venerabilis Desiderius, ut tantum decebat vitum, magno cum honore suscipiens, & Societatem Cluniacensium Fratrum nostræ Congregationi conjungens, inito fœdere, & nostræ apud illos & illorum apud nos congregationis memoriam perpetuo habendam singulares illi viri decreverunt.

[5] [cum Araldo Carnot.] Quid nunc Galliarum Episcopos dicam, per S. Hugonem monasterio Cluniacensi devinctos? Duos nobis exhibet spicilegii Acheriani tomus 6 in Miscellaneis epistolarum, Araldum & Isembardum, per quos insigniter commendata disciplina, & locupletata quadamtenus ecclesia Cluniacensis est. Araldus, Ecclesiæ Carnotensis Episcopus & ejusdem Ecclesiæ canonica Fraternitas, bona fama virtutum Cluniacensis monasterii, tamquam florentis hortuli, suavissimo liliorum atque rosarum odore perflati, & idcirco habendæ fraternitatis ejusdem monasterii desiderio divinitus inspirati, præbendam quamdam Fratribus prædicti monasterii in perpetuos usus concedunt: ut habetur num. 23: deinde num. 24. Isembardus gratia Dei Aurelianorum Episcopus & tota Congregatio sanctæ Crucis… ab Hugone venerabili Abbate Cluniacensi & sanctissima Congregatione sibi commissa rogati, [& Isembardo Aurelian. eorumque Capitulis,] ut pro anteriori dilectione & societate quam invicem inierant, præbendam cujusdam canonici, ecclesiæ S Petri & Fratribus ibidem servientibus perpetuo habendam concederent,… ea ratione annuerunt, ut & ipsi nos, inquit Episcopus in suo instrumento, in consortium suum reciperent, & unumquemque Canonicorum nostrorum, tamquam unum ex monachis facerent, [Societatem init.] & nobis orationum & eleemosynarum & ceterorum benefactorum suorum participium darent; & uniuscujusque Canonicorum nostrorum obitum & anniversarium obitus diem, tamquam unius monachorum suorum claustrensium, precibus, eleemosynis & ceteris solennitatibus commendarent: si vero alicui Canonicorum placeret monachum fieri, si nihil dare vellet vel posset, gratis reciperent: nostrum vero anniversarium, hoc est Episcopi, tamquam Abbatis sui facerent & successorum meorum quotannis: nos autem illius ecclesiæ Abbatibus & monachis, tamquam nostris Episcopis & Canonicis, & vivis & mortuis faceremus.

§ II Imperatorum ac Regum erga S. Hugonem observantia singularis.

[6] [Ab Henrico II Imp. ad filii baptismum invitatur:] Seculi Princibus impense carus etiam fuit Hugo. Ex his dignitate primus nominandus Henricus, Imperator hujus nominis II, Rex Germanorum III; cui cum ipse anno MLI de reddita sanitate & concessa divinitus filii adoptione esset per litteras gratulatus; denuo eidem scribens Imperator, sic concludit epistolam. Quod autem te pro longinquitate itineris negasti potuisse venire, sicut jussimus, quamquam gratanter tuum suscepissemus adventum, eo ignoscimus tenore, ut in Pascha ad nos Coloniam venias, si est fieri possibile; quatenus, si audemus dicere, eumdem puerum, de quo ita lætatus es, de sacro fonte susciperes, & spiritualis pater tuæ benedictionis munere signares: sicque simul expiati fermento delictorum, Paschali solennitate mereamur perfrui azymis cælestis gloriæ. Ita factum anno sequenti, & paterno nomine Henricus nuncupatus puer, Imperator postea appellationis istius III, Rex IV; cujus, defuncto patre orphani, mater vidua, Dilectissimo Patri & omni acceptione digno Abbati Hugoni, anno MLVI scripsit epistolam, quæ est 14 in Spicilegii Acheriani 2 miscellaneis (ubi præcedens quoque & aliæ mox citandæ referuntur) in hunc sensum. Quia in luctum versa est cithara mea; pro gaudio, gemitum; & pro exultatione, [ab ejus vidua rogatur filiam commendatum habere,] quam litteræ vestræ fecerant, refero lamentabilem planctum. Cor tamen mœrore pavidum refugit ex toto referre. Quapropter & quia velox fama malorum, ut solet, meum vobis dolorem nuntiavit, precor ut Dominum meum, quem diutius in carne servare noluistis, saltem orando cum vestro conventu defunctum Deo commendetis: filiumque vestrum diu sibi heredem fore ac Deo dignum obtineatis: & turbas, si quæ contra-eum in vestris vicinis partibus regni sui oriantur, etiam consilio sedare studeatis. Vale, Pater.

[7] [ab Henrico III exauctorato,] Non defuit partibus suis Hugo: sed peßimorum consiliariorum adulatoriis suggestionibus depravatus paulatim Henricus III, Ecclesiæ libertatem ac jura violando, per manifestam contumaciam inobedientiamque, tandem commeruit a Gregorio Papa VII excommunicari; in Augustano Principum conventu privandus Imperio, nisi intra annum cum Ecclesia redivisset in gratiam. Tunc sese in arcto positum videns, Hugonem, cujus consilia & monitiones paternas forsitan audire neglexerat, cœpit respicere; & in Italiam causa absolutionis petendæ transgressus, eodem interveniente atque pro ipso spondente, consecutus est gratiam, anno MLXXVII. Sed brevi ad ingenium rediit, aut potius pœnitentiæ larvam exuit simulator; eo quoque progressus, ut Antipapa creato schisma perniciosißimum suscitarit, ad multarum animarum ruinam, totiusque Imperii confusionem extremam. Sed qui fidelium omnium communem Patrem de Petri Sede conatus est exturbare, ipse a proprio filio Henrico IV dejectus ab imperio est anno MCV. Tunc consilii inops, carissimo atque dilectissimo Patri Hugoni, [ut pater spiritualis litteras supplices accipit,] & universis sanctis Fratribus Cluniacensis cœnobii, dulcem filii affectum, ac devotum fratris, imo servi obsequium, deferens, scripsit epistolam, quæ in dictis Miscellaneis est decima, hoc exordio: Quia tuam semper pietatem & paternam erga nos solicitudinem benigne experti sumus, ita ut de multis sæpe periculis, tuis sanctis orationibus credamus nos liberatos; idcirco, Pater carissime, ad te post Deum, quasi ad singulare refugium necessitatis nostræ, recurrimus; & ut apud te saltem, miseriarum nostrarum solatium inveniamus, humiliter deprecamur. Et utinam nobis contingeret faciem tuam Angelicam corporaliter videre, ut tuis affusi genibus, caput nostrum, quod de fonte salutari suscepisti, in sinum sanctitatis tuæ familiariter possemus reclinare; ibique peccata nostra deflendo, multitudinem tribulationum nostrarum per ordinem enarrare. [se ejus arbitrio semel] Id vero cum in hac epistola diffuse lamentabiliterque fecisset, tandem sic concludit. Sed jam tempus est tam longæ miseriarum nostrarum tragœdiæ finem imponere: quam idcirco tuæ, Pater amantissime, pietati deflere curavimus, quia in Deo & inte magna & singularis spes est nobis consilii & auxilii, salutis & libertatis nostræ. Unde toto affectu & desiderio animi, totum consilium nostrum tuæ fidei committimus: & quidquid de nostra cum Apostolico reconciliatione, quidquid de pace & unitate sanctæ Romanæ Ecclesiæ, salvo honore nostro faciendum esse decreveris, totum nos facturos sine dubio Deo tibique promittimus. Festina ergo, Pater carissime, nobis consulere; nec te pœniteat quæsumus, etsi non pro filii liberatione, quia peccavimus in cælum & coram te, saltem pro mercenarii tui salute laborare.

[8] Hisce per monachos Cluniacenses directis non contentus, rursus alias, ibidem subsequenter legendas, [iterumque committente,] addidit per alios nuntios, quidquid, licet peccator, tamen spiritualis filius, devotius & humilius poterat; suo desiderantissimo & dilecto Patri apprecans; quibus rursum ejus paternitatis sanctitatem, velut publicanus, peccatorum suorum refugium; & ut naufragus, salutis portum, desiderantissima devotione deposceret, & in illius consilio aliorumque religiosorum virorum, quos ad hoc habere vellet, totam causam se ponere profiteretur, facturus quod ille disposuerit. Denique tertiis litteris, testari volens spem misericordiæ divinæ consequendæ, exemplo populi Israelitici, qui peccans a Domino puniebatur, pœnitens dignus venia judicabatur; Diu est, inquit, quod infirmum vestrum, sicut solebatis, non visitastis; & quod adhortationum & consolationum fomentis contritum vestrum non curastis. Postea vero, per preces ipsius atque Cluniacensium Fratrum commendari Deo optat, ut qui nos, inquit bonæ voluntatis prævenit misericordia, ad fructuosum effectum nostra dirigere dignetur opera; illa utique de quibus in eadem epistola sic erat pollicitus: [& integram emendationem pollicente:] Notum facimus Serenitati vestræ, quod pro reparatione ecclesiarum, quæ nostris temporibus, nostris peccatis, heu! corruerunt, omnibus modis, prout Deus vires dederit, volumus laborare; & sanis consiliis omnium bonorum amodo acquiescere; si quo modo valeamus dispersa colligere, & hiantia cuneo schismatis, unionis glutino coadunare; atque ruinam Ecclesiæ, quæ per nos facta est, pacis & justitiæ instauratione recompensare. Præterea significamus vobis, quod si Deo propitio Regnum & Sacerdotium in unum recolligere poterimus, post confirmatam pacem ire Jerusalem disponimus; & videre sanctam terram, in qua Dominus noster in carne visus est & cum hominibus conversatus est, ipso propitio valde desideramus; ut ibi expressius eum adoremus, ubi eum alapas, sputa, flagella, crucem, mortem, sepulturam passum esse pro nobis cognovimus. Hæc ille, quæ, ut notat Baronius, aliaque possent hominis maxime pii animum insinuare: sed quod sic comparatus esset, ut cum deprimeretur, tunc subdole ad fallendum sibi larvam pietatis induceret; quam mox deponeret, cum quod esset conatus effecerat; jure meritoque eos quos appellavit patronos Sanctos, est expertus ultores, morte repentina multatus anno MCVI, IV Idus Augusti.

[9] [a Philippo Franciæ R. consultus,] Credibile est Philippi I Franciæ Regis pœnitentiam sinceriorem fuisse: qui ab incesto decem annorum pellicatu tandem Parisiis absolutus anno MCIV, non metu terreni Imperii amittendi, sed cælestis certius consequendi desiderio, ad hoc se non dedignatus est inclinare, ut quod restat temporis, nobiscum, inquit S. Hugo (eidem rescribens epistola 8 in præcitatis Miscellaneis) unanimem ac concordem vivere velle fateretur … Et quoniam, pergit idem Hugo, Deus januam nobis dulcis familiaritatis, ad vos de se alloquendum, aperuit; nunc vobis primum aperimus, quod de vobis non nunc primum cogitare cœpimus & optare, ut propensiorem affectum & intentionem majorem amodo habeatis ad bonum. Ad verum, dico, bonum: ad summum bonum, quod Deus est. O magne amice, recordamini quia me aliquando interrogastis, an aliquis unquam de Regibus factus est monachus. Respondi, Etiam. Sed etsi de nullo alio certi essemus, solius S. Guntranni Francorum Regis exemplum sufficeret, qui relictis seculi pompis & vanitatibus & illecebris, factus est monachus … [suadet eidem professionem monasticam,] Moveat etiam vos ac perterreat contemporalium vicinorumque vestrorum, Willelmi dico Anglorum Regis & Henrici Imperatoris lamentabilis casus plangendusque interitus: quorum alter unius sagittæ ictu; non in bello sed in bosco, momento temporis interiit; alter inter multos angores gravesque ærumnas, quas diu sustinuerat, nuper, sicut vos audivisse jam credimus, defecit. Quæ credimus ipso quo Henricus obiit anno scripta. Rex autem Wilelmus (uti XXI Aprilis ad Vitam S. Anselmi plenius describitur in historiæ Eadmeri lib. 2 num. 43) obierat anno MC, mense Octobri. De extrema S. Guntranni ætate pauca quædam ex Fredegario habemus, prolata ad XXVIII Martii, in quibus licet nulla sit mentio monachatus, satis tamen verosimile esse credimus, quod si in monasterio S. Marcelli, in quo sepultus colitur, etiam aliquanto tempore vixit & obiit, saltem in monastico habitu obierit; sicut apud Prumienses Imperator Lotharius; cum hac tamen differentia, quod hunc constet Imperio Regnoque ceßisse per renuntiationem publicam; de Guniramno nihil tale legatur. Vt ut sit, exemplo tali Hugo utitur, [in monasterio Cluniacensi.] hortatusque Regem ad veram pœnitentiam & conversionem perfectam, quæ nec faciliori nec certiori via possit apprehendi quam monachica professione; sic demum concludit: Ecce Principes Apostolorum, judices Imperatorum & Regum & orbis, parati sunt recipere vos in domum suam hanc Cluniacensem, quam patres nostri azylum pœnitentiæ nominaverunt. Et nos parati sumus vos ut Regem habere, ut Regem tractare, ut Regi servire, & pro vobis Regi Regum devotius supplicare; ut vos propter se ex Rege monachum, ex monacho in Regem per se restituat; non jam in brevissimo atque pauperculo terræ angulo dominantem modico tempore, sed in amplissima ac felicissima cæli latitudine secum sine fine regnantem.

[10] Ceterum hæc quoque pia ac sancta Philippi Regis cogitata, ut accidere solet hominibus inter multa ac magna vitia præsertim carnalia inveteratis, vel sera vel parum efficacia fuerunt: ipseque Rex prius quam regnum terrenum sponte dimitteret, e terris sublatus est anno MCVIII; sed quod vivus non potuit vel neglexit, mortuus quadamtenus voluit obtinere, extrema voluntate mandans, ut in Floriacensi Benedictini Ordinis cœnobio tumularetur. [Alfonsus Rex Hisp.] Aldefonsi Hispaniarum Regis hoc nomine VI, ut regiæ infirmitati aptior, sic efficacior voluntas fuit. Hic apud fratrem Sancium diu captivus, B. Hugonis atque Cluniacensium monachorum precibus vitam, libertatem, regnum se debere æstimabat; ergo circa annum MLXX hanc ad eum Epistolam dedit, quæ 19 occurrit in Miscellaneis Spicilegii Ancheriani VI, qua Hugoni venerabili & excellentissimo Abbati Cluniacensium, virtutum floribus claro, fomite virtutum suffulto, atque cunctæ dulcedinis mellifluo seniori, … nec non cunctæ nobilissimæ Congregationi Petri & Pauli, ipse Aldefonsus, gratia Dei Hispaniarum Rex, cum omni devotione mentis & corporis … veræ caritatis custodiam, vitæque æternæ gaudia, atque perpetuam prosperitatem & salutem, nec non quidquid sublimius, ex intimo corde, amplexibili dilectione, in Domino Jesu Christo precatur, [gratias agit de misso sibi Fr. Roberto,] deinde sic loquitur: Quanta te, gloriosissime Pater, devotione diligam, melius, ut deputo, ipse cognoscis, quam aliquis doctor in charta scribere possit: [novit nihilominus &] Robertus, quem super omnes monachos teneo excellentiorem & cariorem, vestrumque ex intimo corde fidelissimum Confratrem; scientem qualiter tuus amor factus est mihi velut ignis, tota die & nocte ardens in corde meo. Unde si omnia mihi dedisses quæ in mundo habere potes, puto nihil esse ad comparationem illius boni, quod causa mei particulam tui gregis, quem spirituali fovisti manu, in nostris partibus misisti. Quapropter, gratia Domini te illuminante, ego servus servorum Dei, omnino tuæ subjectus pietati, magis ac magis tuam deprecor paternitatem, ut in bono quod cœpisti perseveres; quatenus aliquos tuæ sanctissimæ Religionis domesticos mittere digneris, ut illum nostrum & vestrum locum, quem tuo sanctissimo fonte incepisti rigare, repleant tua dulcedine, dum in hoc fragili moveor [corpore]. Ad hoc scito, sanctissime Pater, censum, quem pater meus illi sanctissimo loco Cluniacensi solitus erat dare, ego, annuente Deo, in diebus vitæ meæ duplicabo … [cui erga Cluniacum super omnes benefico,] tum ut idem fiat a successoribus Regibus testamento se cavisse indicat; Robertum, in vita & morte sibi adfuturum, relinqui in suo regno suppliciter deposcit; ac pro stabiliendo ibidem Romani officii usu, ad Hugonis persuasionem suscepto, petit sibi a Papa impetrari D. Geraldum Cardinalem.

[11] Tanto affectui eumque secutis pluribus ac maximis beneficiis aliis, digne & gratanter responsurus Hugo, constitutionem edidit, [constituit Hugo communicationem meritorum,] Omnibus Fratribus in Cluniacensi cœnobio, tam præsentibus quam futuris, sic edicens: Notum sit, nos de Domno Alfonso Hispaniarum Rege, nostro fideli amico, qui tanta ac talia bona nobis fecit, & adhuc indesinenter facit, ut neminem Regum vel Principum, sive priscis seu modernis temporibus, ei comparare possimus; quod scilicet in omnibus bonis, quæ Domino largiente in nostro loco vel in aliis nostro juri subditis acta fuerint, specialem habeat participationem tam in vita quam post mortem. Præterea dedimus ei in vita sua unum Psalmum, id est, Exaudiat te Dominus, ad Horam tertiam sine intermissione canendum; & ad majorem Missam unam Collectam, id est, Quæsumus omnipotens Deus, simili modo quamdiu vixerit. Decrevimus quoque ut in die Cœnæ Domini triginta pauperes pro eo mittantur ad Mandatum, & in die sancto Paschæ centum nihilominus pauperes a Camerario pro eo reficiantur. Et super hæc omnia statuimus, ut præbendam quotidianam habeat in refectorio ad majorem mensam, [preces, missas & eleemosynas,] quasi si nobiscum epulaturus sederet, quæ uni pauperum Christi semper tribuatur pro salute animæ ejus, tam in vita quam in morte. Huic quoque mensuræ bonæ, confertæ simul & coagitatæ, supereffluentiam addere cupientes, dedimus ei in ecclesia beatorum Apostolorum Petri & Pauli nova, quam ipse de propriis facultatibus construxisse videtur, unum altare de præcipuis, quo scilicet divina mysteria ibidem celebrata saluti ejus valeant suffragari: cum vero hujus temporalis vitæ cursum debito fine compleverit, exceptis Officiis, Missis atque eleemosynis, [pro vivo ac mortuo faciendas.] quæ pro illo agenda sunt, uno anno in supradicto altari Missa specialiter pro illo canatur. Omitto quæ in anniversaria die ipsius, sicut pro Domno Henrico Imperatore Augusto, secundo videlicet, agenda præscribit, in omnibus & Reginam ejus conjugem devotissimam volens fieri participem, & anniversarium ejus sicut Imperatricis Agnetis agi. Legi singula possunt in dicti Spicilegii miscellaneus num. 20; hæc enim satis sunt, ut Hugonis erga suos benefactores gratitudo cognoscatur.

[12] Transeo ad Principes secundi ordinis, in quibus Thetbaldus, [Thetbaldi Com. filium de fonte suscipit:] Dei gratia Francorum Comes, & uxor ejus Adelaidis… sanctitatis & religionis, quæ penes Cluniacense Collegium divina gratia largiente potior celebriorque habebatur, fide & devotione permoti, Odonem filium, sacris regenerationis mysteriis renovandum, destinarunt Hugoni venerabili Abbati ejusque conventui; rati, superna dispensante clementia, sibi non inane futurum, religiosiores quam ditiores in Christo habuisse parentes: ad cujus gratiæ & defensionis propensiorem effectum efficacioremque profectum … Cluniaco monasterio concedunt & donant quamdam villam quæ Cossiacus dicitur. Instrumentum integrum habetur in jam citatis miscellaneis num. 22, [& donationes Hugonis Ducis Burgundiæ,] & mox num. 25 sequitur Donatio ecclesiæ in castro de Avilone, facta ab Hugone Duce Burgundiæ ad Cluniacense monasterium, ubi Domnus Hugo Abbas præesse pariter & prodesse videtur, anno Christi MLXXVII, ad imitandum multos potentum ac divitum hujus seculi, qui divina edocti prædicatione, facultates a Domino sibi collatas in meliores usus transtulere, exheredantes se in hoc seculo, ut superni regni efficerentur heredes. [atque Widonis monachi ex Comite Matisconensi.] Mox anno MLXXVIII Wido, aliquando Comes Matisconensis, perpendens quam inutilis est omnis honor hujus seculi, imo quam nocuus & illecebrosus ad æternam damnationem, misericordia Christi se visitante & inspirante, pro ejus amore ex toto renuntiavit seculo in monasterio Cluniacensi ut ibidem regulari disciplinæ subditus, pœnitentiam ageret peccatorum; & multos præterea fundos donavit, quos recenset instrumentum inter jam sæpe dicta Spicilegii 6 miscellanea num. 26 legendum. Atque hæc speciminis causa sufficiunt, plura enim colligere non est instituti nostri.

§. III Fundatio Marciniacenses, cultus S. Hugonis, scriptores Vitæ.

[13] [Cœnobium Marciniacum pro feminis fundat,] Cvra S. Hugoni fuit non modo fundata alias cœnobia in rei cum temporalis tum sacræ vigore conservare, sed & nova insuper etjam pro feminis condere. In iis Marciniacum est, non procul oppido Semuro ac Ligeri amne, in Episcopatu Augustodunensi situm: de cujus fundatione in Cluniacensi Bibliotheca hoc fragmentum tabularum superest: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus Fratribus nostris cunctisque sanctæ Dei Ecclesiæ filiis, quia ego Frater Hugo, Cluniacensis Abbas, præeunte ac cooperante divino auxilio, conciliante atque juvante germano nostro Domino Gaufrido Sinemurensi, locum istum Marciniacum, parvum satis primo, & quasi quoddam asylum a solo fundavi construxique temporibus nostris. Bonum etenim nobis visum est, ut sicut per sanctorum Patrum nostrorum fundationem peccatores homines Cluniacum habebant, si seculo & pompis ejus abrenuntiare vellent; ita & peccatricibus feminis, de mundi laqueis ad locum hunc fugientibus, & pro commissis suis ex corde gementibus, divina clementia regni cælestis non clauderet introitum &c. Eis autem gravius mortis æternæ immineat periculum, qui hanc domum ancillarum Dei ac Beatissimæ Virginis vexare vel impugnare non erubescant &c. Late in laudes hujus cœnobii & vitam in eo religiosam profitentiū lib. 1. Miracul. S. Petrus Venerabilis se effundit, dicitque, cum dictum cœnobium subito forte incendio correptum jam in ipsa penetralia ignem admitteret, Hugoque Lugdunensis Archiepiscopus clausas sanctimoniales ad egressum invitaret, [quod Sanctimonialibus egredi recusantibus] quamdam ex earum numero, Gislam appellatam, respondisse Archipræsuli: Nos, Pater, timor Dei & præceptum Abbatis nostri, ut ignem æternum evadere possemus, intra hos quos cernis limites usque ad mortem permansuras inclusit: unde nullo pacto fieri potest, ut aliqua necessitate præfixos nobis pœnitentiæ terminos, saltem pedis passu, transgrediamur, nisi ab illo, qui in nomine Domini in hoc nos inclusit loco, solvamur. Inde vero tanta in Deum fiducia erectum fuisse Archiepiscopum, ut flammis grassari ultra prohibitis, extincto ad imperium igne, quod reliquum erat religiosæ domus, [mirabiliter ab ulteriore incendio servatur,] clausis etiam tanta in egrediendi neceßitate sanctimonialibus, ab incendio salvum constiterit. Ad quas crebras S. Hugonem litteras dedisse, plenas salutaribus monitis, omnino extra dubium est: in Cluniacensi Bibliotheca non nisi unam reperimus, quæ hujusmodi est:

[14] Dulcissimis filiabus sororibusque amantissimis, seculi pompa exutis, & Marciniaci ad honorem & laudem sanctæ & individuæ Trinitatis, [exhortatur eas per epistolam,] sub patrocinio B. Mariæ semper Virginis & Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, congregatis, Frater Hugo, Abbas Cluniacensis, salutem, gratiam & benedictionem, & nunc & in perpetuum. Non lateat, O filiæ, præcordialem Caritatem vestram, quia ex quo illum locum divina præeunte & cooperante clementia fundavimus, evidentissime Dei Omnipotentis propitiationem piumque respectum ibi adesse sensimus & experti sumus: qui sua gratia locum ipsum & spiritualibus promovit incrementis, & temporalibus beneficiis aliquantisper ampliavit. Cum enim primitus, Deo, sicut credimus, ordinante, paucas inibi posuissemus sorores, & illæ caritatis ac religionis fervore, vitiorumque mortificatione pollere cœpissent; benignus animarum creator & amator alias paulatim atque alias undecumque ibi aggregare, unumque ovile speciosum, & quasi quoddam candidarum columbarum agmen instaurare dignatus est. Quarum nonnullas jam de tentationibus hujus seculi glorioso fine eduxit, & ad beatæ remunerationis gaudia feliciter, ut speramus, evexit: nonnullas vero, vos scilicet quæ nunc superestis, adhuc miseratus exspectat, donec suæ complaceat dignationi, ut ab hujus exilii miserabili ærumna propitius vos eripiat, & ad illarum felix perducat consortium. [ad progressum in virtute,] Ad vos igitur, O filiæ, hic specialiter noster sermo dirigitur, per quem vestram paterno affectu unanimitatem convenimus, obsecrantes in Domino & propter Dominum, ut illuc suspiretis, illuc totam animi intentionem transferatis. Quidquid in seculo cernitur tamquam nihilum & inane & quasi nebulam pertranseuntem reputate. Et quia neque diem neque horam, qua ad vestram vocationem Dominus veniat, nostis; nolite esse securæ; sed die noctuque suspectæ, & de animarum vestrarum salute solicitæ, præparate thalamos cordium vestrorum ad amplexus sponsi vestri, illius scilicet magni Regis, cui fidem promisistis, procurantes attentius ne quid in vobis reperiat, quod suæ displiceat majestati. Cogitate itaque quid fecistis, recogitate quid vovistis: & si aliquam vestrum propria remordet conscientia in aliquo excessisse, cogitando videlicet, loquendo, operando, seu fortassis indebite dando aut accipiendo, vel aliud professioni vestræ contrarium agendo, redeat ad cor, recurrat ad fontem, suoque Priori vice nostra rem humiliter manifestet & veraciter confiteatur, sicque quantum humana permittit fragilitas, cum Dei adjutorio de cetero ab hujusmodi caveat. Quidquid ergo boni, quidquid caritatis, humilitatis, patientiæ, obedientiæ, sanctæ compunctionis, & confessionis veræ vel etiam corporalis exercitii, seu ante Dei solius oculos sive ad vos invicem egeritis, totum vobis ex parte Dei injungimus in remissionem peccatorum vestrorum. Et nunc quia sancta vestra poscit devotio, ut (quoniam & ætatis gravitate & infirmitatis imbecillitate impediente, corporalem præsentiam nostram jam vos visuras non speratis) tradamus vobis aliquod memoriale, in quo & vestram consolationem & nostræ memoriæ habeatis repræsentationem; vestrum approbantes desiderium, per præsentem epistolam, quod optatis, implemus; volentes ut penes vos reservetur, vobisque in quinque præcipuis festivitatibus in Capitulo recitetur. [quam aliquoties per annum deinceps illis recitari præcipit,] Supplex ergo & corde prostratus, Dominum Omnipotentem, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum invoco, ut meritis & precibus B. Mariæ semper Virginis, & sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & S. Benedicti omniumque Sanctorum vos benedicat, & ab omnibus peccatis, quæcumque in anima & corpore commisistis, absolvat; in sancto confirmet proposito, & ad beatum finem deducat: ubi recipiatis de manu ipsius, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Sed & hoc ejusdem Dei petimus clementiam, ut quoties hæc vobis recitabitur epistola, plenissimam benedictionis gratiam & absolutionem vobis largiri dignetur. Amen. Omnes etiam, qui vos secundum Dominum dilexerint & adjuverint, vestramque sustentaverint teneritudinem, adjuvet ipse, & sua gratia dignos efficiat. Amen. Jam nunc quæso, O filiæ, mementote mei peccatoris, & hic & ante Dominum. Amen.

[15] Humatus fuit S. Hugo, ut Chronicon Cluniacense narrat, in majore ecclesia, quam ipse in honorem Apostolorum Petri & Pauli construxit, retro altare matutinale: demum relevatus est, & super majus altare dictæ basilicæ nunc corpus ejus requiescit. Paucis post mortem annis, tempore scilicet Pontii Abbatis successoris ejus, a Callisto 11 in album Cœlitum relatus fuit: [Sanctis adscribitur a Callisto II.] de quo ad dictum Pontium ista in sua epistola Hugo monachus scripsit: Hic, Callistus scilicet II, secundo Cluniacum, rediit, ibique festum Dominicæ Circumcisionis & Apparitionis devote peregit. Qui dum inter cetera sæpius ageret de vita & miraculis B. Hugonis, non quorumlibet chartulas super his profusius exaratas attendit, sed personas authenticas in medio Cluniacensis Capituli præsentatas, de Sancto quæ viderant & audierant validius attestatas, gratanter accepit. Episcopis vero & Cardinalibus pariter assentientibus, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, Natalem tanti Confessoris, tot & tantis virtutibus approbati, festivum fieri Papa decrevit. Etc. Nomen Martyrologio suo Galesinius ad V Iulii inscripsit, [memoratus in Martyrologiis ad 29 Aprilis,] reliqui vero, ut Grevenus, Maurolycus, Molanus, Menardus, Miræus, ad XXIX Aprilis: quo etiam his verbis Martyrologio Romano inscribitur, In cœnobio Cluniacensi S. Hugonis Abbatis. Obiit ille quidem feria IV post Pascha supra notatum, sicut & S. Anselmus: quæ feria cum IV Kalendas Maji seu XXVIII Aprilis cadit: sed obiit die advesperascente, aut ut alii loquuntur, nocte, & ideo tam a Vita auctoribus quam in obituariis notatus fuit dies III Kalendas, quod prædicti Martyrologi secuti sunt.

[16] Vitam primi scripserunt Gilo & Ezelo Cluniacenses monachi, uti testatur Hildebertus, [Auctores Vitæ Exelo & Gilo,] mox commemorandus. Ea an uspiam integre extet! nescimus: compendium aliquod habere nobis videmur, ex MS. Cœnobii Bodecensis anno MDCXL, erutum a P. Ioanne Gamans. Etsi enim istic non legatur id quod solum a se immutatum Hildebertus præfatur: cetera tamen iis verbis concepta sunt, [(ex his epitome datur)] ut pateat ex iis esse desumpta, quæ ipse sola præ oculis habuit; addens quæ vidit, quæ audivit: quædam etiam omittens, ob rationem in prologo expositam: quorum pars cum in dicto MS. appareat, congruum duximus ad majorem satisfactionem lectoris curiosi, & de ipsis omißis judicium sibi liberum esse volentis, non quidem primo, sed tertio loco ipsam illam epitomen dare; præmißis ut dignioribus jam dicti Hildeberti, & Raynaldi æque venerandis lucubrationibus. [tum Hildebertus Ep. Cenoman.] Fuit autem Hildebertus, (a cujus etiam stylo dedimus II Aprilis Vitam S. Mariæ Ægyptiacæ metrica paraphrasi exornatam) ex ipsius S. Hugonis disciplina & monasterio, ad scholarum Cœnomanensium regimen promotus, tum Archidiaconus deinde & Episcopus factus, anno MXCVII, & scripsisse videtur circa annum MCXV, postea anno MCXXV evectus ad Archiepiscopatū Turonensem. Ab hoc scriptam Vitā S. Hugonis ex Sirmondi nostri collectaneis MS. accepimus, & cum editis in Surii collectione ac Bibliotheca Cluniacensi contulimus. Alteram Vitam, quam damus ex MS. Codice Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ & alio nostri Collegii Duaceni, multa explicantem quæ prior non attigit, quædam ab iis dicta reticentem, composuit Rayualdus jam ante nominatus, non frater, [Raynaldus Abbas Sancti nepos,] ut scribunt Sammarthani, sed (uti liquet ex Venerab. Petro Cluniacensi lib. 3, Epist. 2, & propria illius assertione) nepos ipsius S. Hugonis; Vezeliacensis Abbas, in diœcesi Augustodunensi (ubi olim Sanctimoniales fuerant) anno MCVIII constitutus; præfatus, quod si forte altioris alicujus ingenii viri studium in hoc opere antea desudarit (his autem verbis videtur Hildeberti scriptum innuere, quod ad suas manus non pervenerit) illius opus majorum atque sapientium virorum excellentiæ relinquendum, suum vero minorum atque minus capaciū studio attribuendum putet. Nullos autem priores se auctores citat, utpote hoc argumentum tractans sicut partim vidi, inquit in fine, partim relatione probabilium virorū didici: quæ vero prosa scripserat, eadem metro perstringens, sic concludit,

Hæc, Pater Hugo, tui Rainaldi dicta nepotis
      Suscipe, quæso, pie, meque tuere, Pater.

Et quoniam tum alia quædam tum tempus mortis atque regiminis hic expreßius confirmantur, & res brevis est, nec alibi uspiam extat: placuit etiam hanc ex eodem Reginæ MS. addere. Raynaldus autem etiam ipse anno MCXXVIII factus est Archiepiscopus Lugdunensis; atque annum unum in ea dignitate vivens, Cluniaci sepultus est sub hoc epitaphio, Hic requiescit Raynaldus, quondam Abbas & reparator Vizeliacensis, & postea Archiepiscopus Lugdunensis.

[17] Hugo etiam monachus Cluniacensis, post Sancti mortem a Pontio successore susceptus ad Ordinem, [Hugo monachus,] primo ad istum suum Abbatem post annum MCXX epistolam scripsit, cui multa de S. Hugone inseruit, danda ex Bibliotheca Cluniacensi, primo loco inter Analecta, in qua etiam agit de Canonizatione S. Hugonis facta Cluniaci per Calixtum II Papam; supplens quædam ab aliis omissa. Quibus non contenti Cluniacenses, coegerunt eum integram Vitam scribere: quæ etiam ipsa propter antiquitatem scriptoris dari merebatur, nisi satis esset eam in Bibliotheca Cluniacensi, & ex hac in postrema Surii editione extare. Itaque ea tantum utemur ad illustrandam Vitam primam; quæ autem singularia ibidem habentur Analectorum caput 2 constituent. Denique Anonymus quidam notabiliora quædam puncta, [Anonymus quidam,] B. Hugonis regimen sanctitatemque concernentia descripsit, quorum pars in præcitatis Vitis integre descripta extat, nisi hinc in illas translatam malis credire; pars Analectorum caput 3 implebunt. Hymnus quem in laudem S. Hugonis scripsit Venerabilis Petrus, [& Venerab. Petrus.] post Pontium Abbas Cluniacensis, extat inter illius opera in præcitata Bibliotheca col. 135, scriptus per modum Sequentiæ, & summarium Vitæ complectens: testimonia etiam antiquorum de eodem Sancto collecta videbis col. 468 & sequentibus; quæ huc transcribere operæ pretium non videbatur.

VITA
Auctore Hildeberto Episcopo Cenomanensi.

Hugo, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4010

AUCT. HILDEBERTO EX MS.

PROLOGUS.

Dei gratia Venerabili atque Reverendissimo Abbati a Pontio Hildebertus, professione b Sacerdos, vita peccator, spem adipisci communem. Congruum humanis actionibus exitum pollicetur, nihil supra vires profiteri; quas profecto quisquis attendere negligit, aut in vitium labitur, aut omnino deficiens, tristis & confusus audit, Hic homo incepit ædificare, & consummare non potuit. Quorum ego neutrum incurrere veritus sum, dum tuæ petitionis auctoritate compulsus, qualicumque stylo vitam B. Hugonis memoriæ commendare disposui. Cui sane labori licet impar meum senserim ingenium, malui tamen ridiculus scriptor, quam tibi inobediens inveniri. Speravi ex obedientia præmium; ruborem vero ex defectu, credidi tua correctione præveniri: quod adhuc etiam credo, postulo, precor; pro munere suscepturus, si removeas ab oculis quidquid linguas senseris formidare. Officiosa res est, & prudenti grata scriptori, correctio: ea quidem mihi placet, sed cum persona corrigit, non turba: sero enim reprimitur vitium, cum jam populus insultat vitioso. Ex hoc autem prȩcipue veniam confiteor postulandam, quod post amplioris litteraturæ viros, c Ezelonem loquor atque Gilonem, qui de beatissimo Hugone illo vigilanter scripsisse leguntur; [Vita ante ab Ezelone & Gilone conscripta fuit,] ausus sim pertractandam aggredi materiam, quos velut a longe secutus, pro homine simiam pinxisse, & finxisse pro amphora urceum inveniar. Ceterum præsumptionis hujus auctor est Pontius, acumen ingenii sperans in me, cujus ego non sum conscius apud me. Lingua Pontii causam movit, auctoritas egit, religio peroravit. Resistere Pontio, difficile; qui ad impetrandum quadam prærogativa gratiæ vel silens adjuvatur. His itaque victus, retractare conatus sum quæ jam scripta legeram, non de illis tamquam de visis aliquid attestari. Nemo autem miretur, cum in præsenti opere viderit additum aliquid, cum suppressum, tum immutatum, quod non apposuerunt, quod non tacuerunt, quod aliter scripserunt, qui de Hugone scripserunt ante me. Addidi, fateor, sed quod ipse vidi, sed quod audivi, cui testimonium perhibeo, [fides auctoris,] & verum est testimonium meum. Sane quod omnino suppressi, ideo factum est, ne id quod lectum calumnias movere poterat, auctoritati derogaret eorum, quæ sine fidei periculo & scribi potuerunt & credi. Mutatum autem hoc solum opinor, quod Andegavensis Comes Gaufredus, [& quid ab eo emendatum.] cognomine d Martellus, in Abbatem præsumpsisse memoratur Hugonem, cujus quia prȩfatis scriptoribus veridici defuere relatores, falsitatis notam incurrerunt. Quidquid itaque, prout desuper mihi datum est, exaravi; vel in manus ex tuo veniat judicio, vel si supprimendum censueris, omnino delitescat. Minus tamen mihi placet approbatum producere, quam occultare vitiosum: turpior enim jactura est, nomen amittere comparatum, quam minime comparasse. Conservet te Dominus Deus filiis adoptionis suæ, Pater sancte. Noveris autem, quia mihi vicem rependis, si diligis me, & oras pro me.

ANNOTATA.

a Pontius Abbas, ex monasterio S. Pontii Tomeriarum Cluniacum transgressus, monasterium cum laude rexit primis duodecim aut pluribus annis; cum ista omnia, quæ infra daturi sumus, scriberentur. Deinde pertæsus murmurationum adversus se gliscentium, quæ tamen eatenus non proruperant foras, a Calixto II circa annum 1122 absolvi petiti; & licet ægre, impetravit tamen, ac Hierosolymam abiit. Sufficitur ei Hugo Marciacensis Prior, alius ab auctore postremæ Vitæ (hic enim a Pontio ad ordinem admissus fuerat, istïus vero longa in sancta conversatione vita laudatur) quo intra breve tempus extincto, eligitur Petrus Venerabilis, ex quo, lib. 2 miraculorum Pontii Vitam scribente, habemus, Hierosolymis reversum captata occasione invasisse armata manu Cluniacum, itaque egisse, ut tamquam schismaticus excommunicari meruerit cum suis; Romam tamen ad causam dicendam evocatus sit, & post latam sententiam impœnitens, ibidem mox sub Honorio Papa II obierit anno 1125. Indignum proinde est, quod is a Wione Fastis Benedictinis adscribaturad 29 Ianuarii, cum titulo Sancti. Sed in hoc æque temere Wion egit, quam negligenter in eo, quod anno 1122 Cluniaci mortuum dixerit, quem ipse Honorius Papa scribit obiisse Romæ impœnitentem, in litteris a Petro Venerabili dicto loco relatis. Ipse tamen Petrus videri potest ex aliqua paßione locutus, cum totos decem ipsius annos ante depositam dignitatem, turbarum & discordiarum, quamvis foras non erumpentium, nota dedecorat: eos enim satis excusant tot illustria encomia, Pontio tributa ab iis, qui de S. Hugone egerunt, aliisque in Bibliotheca Cluniacensi relatis.

b Quamvis Sacerdos idem hic valeat quod Episcopus; humilitatis tamen fuit istum potius quam hunc titulum usurpasse.

c Hezelo ex Canonico Leodiensi factus monachus a Petro Venerabili lib. 3 p. 2 laudatur, de singulari scientia & eloquentia: de Gilone nihil alibi legimus.

d Infra, nempe num. 33, agitur de iis, quæ inter Hugonem & Gaufridum Andegavensem, non Martellum, sed filium Martelli Barbatum, acta fuerunt: an autem prædicti auctores, ad nominis errorem, aliquem etiam addiderint in reipsa, nescimus divinare.

CAPUT I.
Natales S. Hugonis, susceptio habitus monastici, dignitas Abbatialis & virtutes in ea.

[1] Beatus itaque Hugo, natione a Æduensis, generosis parentibus illustris, [Patria ejus & genus,] prærogativa vitæ pariter & virtutum titulis illustrior fuit. Is cum infirmitatem evasisset infantiæ, b Dalmatius pater ejus vir scilicet Consularis, materque c Aremburgis nomine, circa eruditionem pueri diversum gerebant affectum. Devota siquidem Deo femina, litterarum studiis ideo censebat eum mancipandum, quia nondum nato promissam divinitus asserebat Sacerdotii dignitatem. [præsagium futuræ sanctitatis,] Cum enim ipsa in utero haberet puerperii labores, & periculum formidaret; religiosus quidam sanctæque opinionis Sacerdos, ad altare Domini sacrificium pro ea oblaturus accessit: deinde sacrum celebranti mysterium, velut cujusdam pueri species in calice apparuit, inæstimabilem præferens claritatem. Relata matri visio Sacerdotis auctoritate fidem promeruit; ideo dignum esse ut ministerio dicaretur calicis, qui promissus in calice videbatur. At pater heredem transitoriæ possessionis desiderans, secularis militiæ insignia puero destinabat. Unde cum jam pupillares annos attigisset, [exercitiis militaribus applicitus,] eum cum coævis urgebat equitare juvenibus, equum flectere in gyrum, vibrare hastam, facile clypeum circumferre, &, quod ille altius abhorrebat, spoliis instare & rapinis. Ceterum ille alii natus professioni, corporis incommoditate militem detractabat & mente. Ad arma minus habilis, indocilis ad rapinam, totus jam ad Christum & natura trahebatur & gratia. Unde cum præfati juvenes, die quadam pauperi vaccam auferrent, tiro Christi vehementer indoluit, nulli consors in culpa, [damnum a commilito nibus illatum resarcit:] quia nulli concors in rapina. Ipse tamen recompensatione annua jacturam proximo restituens, ejus querelam suppressit, repressit egestatem. Ita Dei famulus & officiosam pauperi injuriam, & damnum facit esse fructuosum.

[2] In pupillari adhuc ille constitutus ætate, morosam verbis & actu præferebat senectutem. [virtutibus,] Jam tunc inexorabiliter lasciviam persecutus, humilitatem pudicitiæ assumpsit custodem. Jam tunc mollioris cultus & deliciarum contemptor, in illecebris illecebras ignoravit. Cum juvenibus nihil juveni præter ætatem fuit. Magna illi cum raptoribus discordia, super afflictos mira compassio. Verbum Dei tenaci commendabat memoriæ, frequens ecclesiæ visitator, sed furtivus: timebat enim patrem suum, otio & inertiæ virtutum primitias assignantem. Eo tempore Autissiodorensis Episcopus d Hugo nomine, Cabilonensem quoque Consulatum strenue gubernabat. Hujus causa B. Hugo ejus pronepos, vix a patre proficiscendi Cabilonum licentiam extorsit. [& literis excultus, Cluniaci monachum induit:] Prælibata in hac urbe Grammatica, quo introduceretur ad divinarum altitudinem Scripturarum, juveni quoddam velut ostium aperuit. Ibi tandem diruptis secularibus indumentis, elegit abjectus esse in domo Dei sui, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Illud igitur Euangelicum secutus, Qui non bajulat crucem suam & sequitur me, non est me dignus, patre nesciente, qui suspiranti ad patriam, & verbis obsistebat & exemplis, Cluniacum venit; e B. Odiloni, quo tunc temporis Abbate prȩfatum gloriabatur cœnobium, quid animi gereret indicavit. [Luc. 14, 27] Dehinc ex more Capitulum ingressus, cum in Conventu adoptionis suæ f ediceret petitionem, quidam Fratrum Spiritu sancto edoctus, O felicem, inquit, Cluniacum, qui pretiosiorem omni thesauro thesaurum hodie suscepit! Mutata igitur cum habitu vita, monastici ordinis primos gradus devote conscendit, obedientiam loquor & humilitatem, quæ in Christiana religione morum obtinent principatum. His ille ceteris præeminens, sine querela tulit, quidquid difficultatis assumpta gerit professio: ac velut ad perfectionem minus sufficeret monasticarum observantia regularum, Dei servus addidit ad pœnam, [ubi post multa virtutum exempla,] Dominus ad coronam. Cibus enim citra legem monachi sumptus ita jejunium solvit, ut esuriem minime removeret. Sacris præterea insistens vigiliis, continuata oratione noctem sæpe duxit insomnem. Felices aderant comites, uber fletus & jugis cælestium meditatio gaudiorum. De monacho nihil ambitio furata est, nihil sibi voluptas vendicavit. In ore nihil arrogantiæ, nihil in sermone vanitatis, totus sanctimoniam, totus monachum loquebatur. Ex habitu quoque monachi, tanta servo Dei gratia accessit; ut & pater, qui g minus ægre tulerat sacrum filii propositum, eum solito diceret pulchriorem.

[3] Prælucebat jam in eo pastoralis plenitudo solicitudinis, cui non minus suppetebat sensus ad consilium, [Prior constitutus,] quam religio ad exemplum. His celebrem prȩconiis, ex consensu Fratrum B. Odilo Priorem constituit, profuturum pariter & possessioni providentia, & ordini disciplina. Suscepit senum curam juvenis, suscepta sic executus negotia, ut nec administratio religionem minueret, nec religio administrationem impediret. Juveni siquidem ex promotione non subrepsit elatio, non ordinis fervor intepuit: imposita ei dignitas, virtutum materia, non dispendium fuit. Hac enim mansuetudine patrem exhibuit, hac severitate doctorem, ut adversum delinquentes, nec remissa uteretur misericordia, nec excedente disciplina. Diffuso itaque bono odore nominis illius, [Paterniacensi cœnobio Regem conciliat.] plebis & Principum favorem, quem minime quæsivit, acquisivit. Unde & ad Teutonicos directus, h Paterniacensi cœnobio gratiam Regis i, a qua exciderat, reformavit. Cognito ibi transitu B. Odilonis, in amaritudine spiritus ad monasterium revertitur; larga secum deferens munera, quæ præfatus Rex per eum ad decorem domus Domini Cluniacum delegavit. Susceptus ea qua debuit reverentia, plenum lacrymis Conventum invenit. Hortatur ut temperent a fletu, cum nec ipse posset a fletu temperare. Consolatur mœrentes, qui nullius admittebat solatium. Ab omnibus omnium Pater plorabatur, & siccatas revocabat lacrymas paternæ pietatis recordatio. Ipse quidem magister sepultus est, sed in mentibus discipulorum merita magistri in sepulta vivebant. Deficiam necesse est, si tentem virtutes Odilonis explicare, qui doctrina pariter & exemplo, conventum hominum, conventum fecit esse virtutum.

[4] Aderat tempus, quo desolato consuleretur ovili, præmissisque jejuniis & orationibus, [Abbas Cluniacensis factus,] a summo Pastore pastor quæreretur. Conveniunt filii adoptionis, de salute tantum satagentes animarum. Denique dum soliciti secum quærerent, quem Dominus pastorali solicitudine dignaretur; Adalmannus quidam, cui religione simul & ætate major erat auctoritas, Hugonem nominavit Priorem; Conventus assensu consono prosequitur nominantem. Dehinc illum, renitentem, & se proclamantem indignum, quo die B. Petri Cathedram sancta celebrabat Ecclesia, Chrysopolitanus k Archiepiscopus Abbatis benedictione sublimavit. Susceptis itaq; Pastoralibus excubiis, Dei servus ex promotione nullā traxit insolentiā, nullum vitiis accessum indulsit: sub eo quippe animarum custode, nec delicto judicium, [variis in ea prælatura virtutibus fulget:] nec religioni defuit incrementum. Totam ejus vitam vel Maria sibi, vel Martha vendicavit. Lectione insatiabilis, orationibus insistens, omni tempore profuit aut profecit. Prudentiorne esset an simplicior, difficile judicares. Sicut in verbis nihil otiosum, sic in opere nihil suspectum honestati. Irasci, nisi adversus vitia, non novit. Doctrina ejus, quæ congrueret singulis, sufficeret universis: ea plus patris habebat quam judicis, plus misericordiæ quam censuræ. Ipse forma conspicuus, statura eminens, corporis dotes titulis virtutum cumulavit. Silens quidem semper cum Domino, loquens autem semper in Domino, vel de Domino loquebatur. Intentum pluribus, ad singula minorem nullus invenit: totus enim his tenebatur, quæ prius agenda suscepisset. Deum supra se, proximum tamquam se, res infra se, ordinata caritate diligebat. Idem mansuetus & patiens, in suis quidem gratias egit, pauperum vero flevit injurias.

[5] Et quia legerat Christum dicentem, Quod uni ex minimis meis fecistis, [liberalissimus inpauperes,] mihi fecistis, eorum necessitatibus tanta consuluit instantia, ac si ipsam Christi constaret adesse personam. Quapropter maxima eum multitudo constipabat egenorum, quibus dispensator fidelis & prudens cibaria præparabat, comparabat indumenta. Nulla misericordiæ opera, nullam subveniendi speciem declinavit. Omnium votis affuit, dummodo votis tempora concordarent. Iter agenti, pauperum cohortes occurrebant, quocumq; audierant transiturum; eis aureos quoque manu larga dispensabat; illud libentius erogans, quod erogatum merces major sequeretur. Deficientibus autem cibis, quibus in usus egentium l summarios onerare consueverat, huc & illuc nuntii dirigebantur, ea comparaturi, [& officiosissimus,] quæ & multitudini sufficerent, & desiderium explerent infirmorum. Porro quoscumque vel ætas vel gravior affecerat ægritudo, propius jubebat admoveri, blandius eorum scrutabatur angustias; quibus egerent aut quid vellent officiosissime inquirens. Nullius abhorrebat colloquium: nullius incommoda verebatur. Circa senes querulos & sanie defluentes compassione moveri, multiplicare beneficia, plenum mercedis urgere famulatum. Parva loquor, horrendis aspectu leprosis frequenter fastidiosum sine fastidio exhibebat obsequium. Videres circa lectum ejus, immensam diversarum vestium congeriem, quæ paucis familiarium adhibitis, ipse incidere, ipse sarcire consueverat. Videres etiam panes, videres & carnes, [ad infima eorum se dimittit subsidia.] ad manum omnia scilicet prȩparata, ne dilatio muneris, pauperem cruciaret expectantem. Pauperibus quoque cœnobitis, largiores destinabat benedictiones, ne vel a monasterio, vel a monacho penuria rei familiaris eos cogeret evagari. Hac enim Massiliensibus, hac monasteriis pluribus benignitate, subvenit. Præterea tyrannidem Principum, qua incessanter adversus Christi pauperes grassabantur, cum minus exhortatione proficeret, muneribus mitigabat. His animum studiis, his usibus & argentum consecrabat & aurum. Ea melius impensa, quam servata rutilare prædicabat; & juxta Ambrosii testimonium, tunc vere calicem Ecclesiæ, cum calix a fame vel ab hoste redimit, quos sanguis calicis a morte liberavit.

ANNOTATA.

a Augustodunum antiquis Augusta Æduorum: hinc Æduensis & Augustodunensis promiscue usurpantur.

b Dalmatius castri Dominus, quod Sine-murum olim, nunc Semur dicitur, 7 vel 8 leucis Augustoduno dißitum versus septentrionem, media circiter inter Divionem & Avallonam via. Sammarthani aliud in Briennia oppidum aßignant, multo longius dißitum.

c Aremburgis, cui iidem Sammartani addunt cognomentum de Vergy seu Vergiaco; Burgundicis conjugiis posthac sæpius innexum nomen.

d Hugo, Episcopus Autissiodorensis, Lamberti Comitis Cabilonensis filius, qui Concilio Anzano an. 1025 interfuisse legitur, & videtur vixisse ad annum circiter 1040. Sed quomodo ejus Pronepos noster Hugo? Fortaßis ex Sororis filio aut filia natus: nam Autißiodorensis Episcopus, unicus patri fuit filius, & ideo etiam heres Comitatus; qui hic, ut alibi sæpe, Consulatus nominatur.

e B. Odilonis Vitam dedimus 1 Ianuarii.

f Impressa minus recte edisceret.

g Mallem legere, nimis.

h Paterniacense cœnobium, Prioratus in diœcesi Lausanensi.

i Henricus II notatur, qui anno 1046 coronatus Imperator, obiit 1056.

k Fuit hic etiam Hugo dictus, Vesontionensis hujus nominis Episcopus primus, qui ab anno 1031 ad 1070 Sedem tenuit.

l Summarius, Saumarius & somarius, jumentum, ferendis dorso oneribus aptum: Francis vulgari lingua, Sommier.

CAPUT II.
Gratia apud Henricum Secundum Imperatorem, Legatio pro Pontifice in Hungaria obita, Concilium Remense celebratum, Alphonsus Rex Hispaniarum e carcere liberatus, Cœnobium Marciniacense fundatum.

[6] [Filium Henrici Imperatoris de baptismo suscipit,] His igitur aliisque virtutum præconiis, B. Hugo magnus apud magnos habebatur, ex ejus consilio, saluti suarum providentes animarum. Augebatur sub eo de die in diem Cluniacensis religio cœnobii, & erat odor nominis illius, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus. Unde & Imperator Teutonicorum, secundus scilicet Henricus, ejus faciem videre, & familiaritatem adipisci desiderans, ut venire dignaretur ad se supplici voce postulavit. Postulantem pius Pater exaudit, intrat Saxoniam, summo pariter & honore suscipitur & gaudio. Paucis ibi diebus peractis, ex petitione Regis filium ejus sacro de fonte levavit, a puero nomen patris imponens. Celebravit autem Pascha cum Imperatore, in Agrippina Coloniæ; Teutonicis mirantibus in juvenili adhuc ætate caniciem morum, conversationis mansuetudinem, vultus gratiam, verborum lenitatem. Quibus profecto virtutum indiciis, ita cum eo & cum Cluniacensi monasterio Regis est anima colligata, ac si Rex ipse perpetuam cum eis amicitiam pepigisset. Tandem vix impetrata redeundi licentia, Pastor pius ad ovile revertitur, dona deferens ampliora, quæ velut quoddam dilectionis pignus a prȩfato Rege transmissa sunt. Sic regressus Dei famulus, filios in orationibus patrem expectantes, & de vocatione Regis & suo exhilaravit adventu.

[7] Idem postmodum Romani jussu Pontificis in Hungariam profectus, de reformatione pacis b curam gerit, suscepta prudenter insistit & explet negotia, [legatus a Pontifice in Hungariam missus,] ad laudem Dei & gloriam quæ sibi commissa fuerant executus. Unde cum pariter & gratia Regis & multo donatus munere reverteretur, a quodam tyranno regionis illius captus est, his omnibus direptis quæcumque apud suos inventa sunt pretiosa. Qua videlicet injuria turbatur Dei servus; [& captus, intercessione B. Majoli in libertatem restituitur:] ad auxilium recurrit orationum, pro suis malefactoribus intercedit, minus de rerum jactura, quam de periculo solicitus animarum. Et ne velut de suis meritis confisus, vel transgressori veniam, vel sibi substantiæ restitutionem postulare videretur, B. Majolo utrumque committit negotium, Majoli precibus & meritis sibi postulat subveniri. Nec mora: compunctus auctor injuriæ, genubus Abbatis provoluitur, contrito corde & humiliato veniam rogat, omnibus his quæ ablata fuerant in integrum restitutis: & ut offensus obsequio etiam placaretur, Abbati conductum providit, qui fecerat & rapinam. In aliis etiam quampluribus negotiis Romano Pontifici postulata B. Hugonis sedulitas, & ab eo laudem, & a Domino mercedem meruit sempiternam. Ille siquidem, cum Papa Stephanus c in civitate Florentia supremo teneretur incommodo, [adest Stephano Papæ morienti,] ex voto decumbentis illuc accessit, comitantibus eum monachis consummatæ sanctitatis, quibus, juxta Pauli vocem, vivere Christus erat, & mori lucrum. Testatus est autem præfatus Antistes, ad introitum quidem servi Dei malignum discessisse spiritum, ad egressum vero remeasse. [Phil. 1, 21] Beatum profecto virum, cujus & vitam sathanas abhorruit, & præsentiam expavit. Denique cum præfatus Pontifex, ad ultima jam deductus, fessos artus & naturam profitentes cilicio & cineri commendasset: susceptis vitalibus Sacramentis, inter sacras Abbatis manus spiritum exhalavit.

[8] Cum autem nonus Leo translaturus B. Remigii corpus Remis usque pervenisset, & d ibi Synodum celebraret generalem, [in concilio Rhemensi fortiter contra Simoniacos agit,] vir beatus affuit plenus auctoritatis & reverentiæ, suaque præsentia præfati Concilii plurimum conferens institutis. Ubi cum adversus Simoniacos ageretur, & nonnulli Pontifices, quibus vel conscientia confusionem, vel imperitia silentium adduxerat, in præfatam hæresim remissius disceptarent; ipse zelo succensus justitiæ, negotiationem Simonis constanter abolere curavit. Ex adverso enim ascendens, & opponens murum pro domo Israel, nec numero renitentium, nec acceptione motus est personarum. Quo in Concilio, dum ille de sua interrogaretur promotione: Caro, inquit, voluit, spiritus repugnavit. e Sane sana responsio, quia justus inprimis accusator sui, & tentatione carnis pulsatus ut caderet, & ne caderet virtute spiritus restitisse monstratur. Erat autem illi tanta in exhortatione gratia, ut ad expectationem sermonis illius illustrium suspenderentur animi personarum: unde & jussu Papæ sanctam & plenam habuit gratiæ orationem, qua & Simoniaci de male comparatis expulsi sunt dignitatibus, & de sacrario Domini fornicatores inhibiti Sacerdotes.

[9] Aliud quoque sanctitatis ipsius atque meritorum secutum est indicium. [Christum habere assessorem conspicitur:] Hildebrandus etenim Romanæ Diaconus Ecclesiæ, qui postea Sedis ejusdem sortitus est majestatem, directus in Gallias, Cluniacense Capitulum intravit. Ubi cum aliquamdiu sedisset, collateratum B. Hugoni Christum vidit, monastici regulas ordinis ac decreta suggerentem. Egressus inde, nonnullis quæ viderat indicavit. Extunc ille & familiaritatem servi Christi devotius amplexatus est, & sanctitatem prædicavit Hildefonsus Hispaniarum Rex, [Hildephonsum Regem a carcere liberat,] qui a Santulo fratre suo captus f in vinculis tenebatur. Quo audito, misericordiæ Abbas orationi pro Rege præcepit instare, memor dilectionis patris ejus g Fredeleidi, qui Cluniacense monasterium multo sibi astrinxerat beneficio. Cum itaque pro eo placabiles offerrentur hostiæ, cum preces multiplicarentur, per Episcopum quemdam deliberationis suæ diem esse proximum Beatus ei Petrus indicavit, h obtinente Cluniacensis Abbatis & Conventus intercessione, ut liber a vinculis emissus, reciperet imperium. Nec mora idem Apostolus dormienti Santulo apparuit, gravia comminatur nisi fratri educto de carcere, male ablatam restitueret dignitatem. Expergefactus visione Santulus, quidquid Apostolus præceperat festinanter i implevit. Sic Hildefonsus, & sibi pariter & regno restitutus, ut liberatorem suum videre & colloquio ejus donari mereretur, destinatis apicibus imploravit. Impletur votum potestatis, & Pirenæis montibus transcensis, Dei servus solenniter & apparatu festivo suscipitur. Exultat Rex tanti adventu hospitis; nihil in actu, nihil in verbo, nihil in habitu præter doctrinam morum reperiens. Qui ne intercessoribus suis ingratus aliquando videretur, duplicato censu paterno ducentas auri k uncias Cluniacensi cœnobio quotannis disposuit assignari, diem utriusque exitus, & de carcere scilicet & de corpore, [a quo muneribus cumulatus domum revertit:] celebrem habere desiderans. Ita vir Dei cum prædicta remeans pecunia, quemdam secum adducebat Maurum, recens quidem baptizatum, sed adhuc mente nigriorem quam pelle. Cui cum pro Christianæ fidei susceptione, majorem pius Abbas exhibens reverentiam, vestes pretiosas prævidisset, ille dealbato similis sepulcro, sacrilegas manus in perforatas Abbatis manticas injecit, extrahens inde quidquid auri repertum est in eis aut argenti. Quo tamen in fuga capto, atque ad Abbatem cum asportata reducto pecunia, Dei famulo conatus non nocuit fraudulentus. Magna quidem sunt hæc, sed majora quæ sequuntur.

[10] Apud castrum l Bliterium, quidam perversæ mentis homines, [puniuntur a quibus injuriam patitur,] reverendum Patrem illatis exacerbaverunt injuriis: quibus veniam petentibus, licet pius Abbas ad ignoscendum pronus indulsisset, graviter tamen a Domino punita est eorum prȩsumptio: statim namque depopulantibus flammis, castrum combustum est iniquorum. Quod ut divina potius ultione gestum esse, & non casu contigisse crederetur; quibusdam incolis ejusdem castelli, ad aliqua egressis negotia, atque ignaris injuriarum & incendii, duo milites dudum defuncti apparuerunt. Quos cum bene præfati cognovissent incolæ, ac turbati ad eorum stuperent occursum: Redite, inquiunt, quantocius, combustum inventuri Bliterium: quo dum Beatus esset Hugo ingressus, nec ejus religioni delatum est, nec ordini. Stupefacti incolæ ac perterriti, magna cum festinatione redeuntes, rem, sicut didicerant, invenerunt Nemo autem putet virum Dei, tamquam pecuniæ cupidum, vel quæsisse vel oblatas suscepisse divitias. [pecunias piis usibus impendit:] Earum copia non avaritiæ servivit, sed misericordiæ; non ipsi, sed egenis. Ille cum Propheta dicens; Domine dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ, quidquid ei fidelium devotio contulit, totum vel ornamentis ecclesiæ, vel expensis pauperum consecravit. [Ps. 25, 8] Animam ejus nec rerum extulit affluentia, nec dejecit amissio. In omni statu terrena cælestibus, æternis transitoria postposuit.

[11] Idem præterea non solum de salute solicitus virorum, [cœnobium Marciniacum fundat] mulieres etiam de naufragio hujus magni maris & spatiosi ad salutis portum educere curavit, eis viam vitæ & doctrinis insinuans, & sumptibus sternens. In suo namque patrimonio, quod Marciniacus dicitur, quoddam monasterium & idoneas religioni construxit officinas, ubi feminæ provectiores, & maritalem fastidientes licentiam, veteres decoquerent errores, & Christi complexibus astringi mererentur. Hunc locum personæ nobiles elegerunt, quæ cum nuptiis etiam delitias expertæ, tanto patientius utrisque carerent, quanto didicissent in eis & brevem & plenam doloris esse voluptatem. Has profecto sub retulis hujusmodi vivere constituit, [illudque Regulis,] ut earum nulla vel rei necessitate familiaris, vel quolibet negotio, conspectibus virorum offerretur; ne, quibus votum indixerat continentiam, intuitus solicitaret ad culpam. Procuratores earum, procuratores religiosi atque prudentes, sub quorum custodia nec possessio distractionem, nec honestas dispendium formidabat. Nulla ibi vel rara juvencula, ne lascivientis adhuc fervor ætatis, vel loco infamiam contraheret, vel inter Sorores scandalum generaret. m Harum eruditioni senem quemdam deputavit, Renchonem nomine, consummati monachum testimonii, qui noverat & devotionem provocare misericordia, & excessus arcere disciplina. Præterea ne in ancillis Christi, vel victus vel vestimentorum defectu, sacrum deficeret propositum; uberes eis reditus providit, comparavit prædia: sic earum necessitati consulens, ne vel culpam superfluitas induceret, vel egestas querelam extorqueret. Monasterium quoque plurimis decorans ornamentis, [ac SS. Reliquiis ornat,] præter cetera sanctorum pignora beatæ Virginis ac Martyris Agnetis in eo brachium collocavit, argento vestitum & auro.

[12] Alia quoque sub eo & pereum constructa sunt monasteria, cellæ quamplures ædificatæ n; veteres Abbatiæ, [alia cœnobia exstruit & reformat.] quas inhabitantium negligentia penitus attriverat, ad antiquam tam ordinis quam possessionum revocatæ dignitatem. In tantum enim sub prȩfato Patre Cluniacensis Religio effloruit, ut inde Abbates desolatis quærerentur monasteriis, assumerentur pariter & exempla sanctimoniæ, & qualitas disciplinæ. Felix Ecclesia quæ de sancto Conventu illo summum sibi mereretur Sacerdotem. Quantæ autem discretionis & misericordiæ fuerit, junioribus cœnobitis impensa demonstrat benignitas, quibus cum minor libra panis & potus ex consuetudine traderetur, ipse tamen eis parem dari constituit; æquum judicans, ut quos idem diei pondus affligebat & æstus, idem quasi jam denarius solveretur. Sana sane dispositio, quæ præfatam ætatem, & a murmure compescuit, & ad laborem susceptæ roboravit obedientiæ.

ANNOTATA.

a Henricus III, anno 1051, 10 Novembris natus: cujus baptismus, in annum sequentem dilatus, videtur peractus Sabbato sancto, cum Pascha 19 Aprilis agendum esset.

b Videntur indicari dißidia, inter Andream Regem Hungariæ ejusque fratrem Belam, post coronatum Salomonem puerum, sæpe composita, sæpe renovata; de quibus vide Hungaricos scriptores, sub Leone IX & etiam postea.

c Stephanus Papa X, anno 1058, 28 Aprilis obiit, vulgo appellatus IX: opem ei a S. Hugone præstitam pluribus verbisdeducit auctor Anonymus in Bibliotheca col. 451, in re nihil addit.

d De Remensi hoc Concilio & S. Remigii Translatione, factis 1 & 3 Octobris anni 1049, pluribus actum 19 Apr. in Commentario prævio ad Acta S. Leonis. Ibi secundus inter Abbates sedit Hugo, post Herimarum Abbatem S. Remigii.

e Eadem responsio notatur in Actis Concilii, hoc modo: Diaconus Sermonis cursum ad Abbates, qui aderant, vertit; eosque, ne forte & ipsi in ovile Dominicum non per ostium introissent, confiteri admonuit. Primus S. Remigii Abbas Herimarus surrexit, seque ab hujusmodi culpa congrua responsione purgavit. Deinde Dominus Hugo Cluniacensis subsecutus, hanc purgationis suæ rationem subintulit, Pro adipiscendo honore, Deo teste, nihil dedi vel promisi; quod quidem caro voluit, sed mens & ratio repugnavit.

f Hildephonsus seu Alphonsus, Hugoni in Vita Andefonsus, ex testamento patris Ferdinandi Rex Legionis, ab ambitioso fratre Sancio (qui nescio quo exemplo hic Sanctulus nuncupatur) Castellæ Rege, bello petitus captusque anno 1071, Burgos in custodiam abductus fuit.

g Fredeleidus & in Vita per Hugonem Fredeldanus; apud Petrum Venerab. Fredelannus alibi melius Fredelandus amborum pater; pro quo nomine postea Fredenandus, ac demum Ferdinandus invaluit: nomen Gotthicum & pro diversa scriptione significans Pacificatorem terræ aut Manum-pacis. Pro eo autem quod hic legebatur, in vito beneficio, substituendum censuimus, multo beneficio.

h In præcitata Vita dicitur, quod Petrus Apostolus cuidam Fratri in Cluniaco apparuit, & preces Hugonis pro Andephonsi erectione Dominum suscepisse revelavit.

i Impletum est sane quod S. Hugo Alphonso nuntiari jusserat, de libertate & regno: sed non uno eodemque tempore: imo Sanctius ad oblatam sibi visionem aliud non fecit, quam quod e carcere eductum fratrem, ad S. Facundi monasterium dimiserit, ut inter monachos viveret: sed hic inde elapsus, Toletum ad Mauros profugit, nec nisi occiso fratre anno 1073, in regnum rediit; ita Sanctius neglecti mandati forsitan pœnas dedit.

k Auctor est Venerabilis Petrus, quod Alfonsus consueverit præter 200 auri uncias 40 pendere, & duo monasteria Cluniacensibus fundavit.

l Bliterium castrum, in aliis Vitis Briderium dicitur.

m Extat in Bibliotheca Cluniacensi, col. 493 & seqq.scriptum quoddam S. Hugonis, in vitæ finem vergentis, ad successores suos deprecatorium seu comminatorium, sub anathemate sic præcipientis: Locus ea semper permaneat conditione, qua nos eum inchoavimus & tenuimus: ut in ipso numquam ad habitum sanctitatis, puerilis ætas recipiatur; nec alia quam in qua possit probari spiritus si ex Deo sit, & si non ultra, tamen omnino vel usque ad XX annum jam pervenerit. Quod si qua est ætatis lascivioris, & hoc ad certum fuerit compertum, ne huic feminarum collegio debeat coadunari. Et rursum in Deprecatione, quæ sequitur col. 495, seu verius testamento; in quo, post petitam indulgentiam de munere negligenter gesto, quædam post mortem suam Fratribus annuatim præbenda ordinat, demum se ad successurū sibi Abbatem convertit, eique inprimis locum hunc commendat, tamquam eatenus unicum; deinde vero ceteros Fratres. Varia chartarum insignium fragmenta, hoc Marciniacense cœnobium spectantia, profert Quercetanus in Notis ad hunc locum: ubi etiam docet, Priori duos Procuratores, & 10 Religiosos fuisse adjunctos, ad monasterii regimen, ex institutione S. Hugonis.

n

In eadem deprecatione sic loquitur: Sicut in præsentiarum videtis, Deus, non nostris meritis, sed sua immensa clementia, istum satis circumquaque ampliavit locum, & tam Fratribus quam possessionibus ditavit: nec solum in hac nostra regione, verum etjam in Italia, Lotharingia, Anglia, Normandia, Francia, Aquitania, Guasconia, Provincia, atque Hispania ipsum dilatavit. Et in Privilegio Paschalis II, ipso quo Sanctus obiit anno 16 Octobris, ad Pontium dato, numerantur Prioratus 75, qui sub Abbatis Hugonis dispositione manserunt, quorum plures in Abbatias excreverunt, præter Abbatias 12 jam tunc constitutas, ut merito ipse Hugo, inter quinque primos Cluniaci Abbates, dicatur:

Ordine posterior, utilitate prior.

CAPUT III.
Arcana ab eo animorum inspecta & futura prædicta.

[13] [Cognita tentatione novitium confirmat:] Ad declarandum autem, quam gratum Deo in omnibus exhibebat obsequium, B. Hugoni cum spirituum discretione, data esse dicitur gratia prophetiæ. In his enim qui monasticum profitebantur ascensum, quo quisque animo ad eum accederet, libera mente discernebat: intuebatur quis in sagena B. Benedicti bonus piscis futurus esset, quis angelum lucis, quis angelum gereret tenebrarum. Quam profecto gratiam, ne potius ei conferre, quam a Deo collectam referre videamur, ejus testimonio supposita serviunt & suffragantur exempla. [cognita tentatione novitiū confirmat:] Dominus quidam, nomine Maingodus, dilatione susceptionis, quam providus pater probandi gratia aliquamdiu suspenderat, vulneratum gerens animum, egredi ac fugere constituit. Quo spiritu revelante comperto, piissimus Abbas præscriptum Fratrem verbis durioribus increpavit, ei pariter & vulnera mentis indicans, & vulneribus paternæ consolationis adhibens medicinam. Sic ille reversus ad se, susceptionem, quam dilatam doluit, patienter expectavit.

[14] [mortem Regis Angliæ prædicit.] Mortem quoque Guillelmi junioris, qui magno ac triumphatori Anglorum Guillelmi patri suo successerat, evidenti vaticinio indicavit. Erat ille Dei servus Marciniaci, simulque cum eo vir gloriosæ opinionis a Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus Anglorum, magna duo luminaria, quorū devotio vicariis exhortationibus & exemplis in amorē proficiebat præmiorum. Erant ibi & alii tres monachi, Balduinus scilicet & Edmerus atque Eustachius, omnes filii lucis, & incedentes in mandatis & in justificationibus Domini sine querela. Ad quos B. Hugo conversus, Ex abundanti, inquit, est, Archiepiscopo divina reserare judicia, quibus Judex justus deponit potentes de sede & exaltat humiles. Vobis autem dicimus, in Regem Anglorum nocte transacta datam esse proscriptionis sententiam, eumque brevi regnaturum. b Pauci dies fluxerant, & ecce beati viri vaticinium, qui promissus fuerat, secutus est eventus. Præscriptus siquidem Rex, dum venationis insisteret studio, sagitta cujusdam militis in cor percussus est, statimque morte præventus subita, expiravit. Sic igitur vita Regis terminata, & Abbati prophetiæ gratiam inesse claruit, & Cantuariensi Archiepiscopo, qui persequenti se Regi cesserat, redeundi facultas ad Sedem accessit.

[15] [Corpus S. Amandi,] Item Dei servus, dum esset in Aquitania, ad ecclesiam B. Viviani, sanctorum locorum solicitus visitator, accessit. Ubi cum præfati Confessoris diligenter actus & vitam legeret, cujusdam boni viri nomine Amandi c factam in ea reperit mentionem, de quo ipse plenius edoceri desiderans, opinionem ejus & patriam, propositum & finem atque sepulturam a Clericis præsens inquirit. Respondetur sciscitanti B. Amandum Magistrum fuisse S. Viviani, meritis insignem, doctrina conspicuum, exemplis clarum. Corpus ejus, prout fama ferebatur, in Galliis habere sepulturam. Sequenti autem die, Decanus Canonicorum in eodem loco xenodochium constructurus, a B. Hugone suscepti operis postulat fundamentum designari. At ille Spiritu sancto edoctus. Hic, ait, fundamenta jacite, & minime pœnitebit. Ad ejus itaque suggestionem pueri altius fodientes, mausolæum prædicandæ pulchritudinis inveniunt, B. Amandi nomine insignitum: quo reperto, Clerus exultat, populus glorificant Deum, qui mirabilis est in Sanctis suis, nil jam de merito dubitantes Abbatis, quod in inventione claruerat Confessoris.

[16] [& latentem cujusdam nequitiam delegit:] Stupendis stupenda succedunt. Consolationis gratia pius Pater loca visitare consueverat, quæ monasterium Cluniacense contingunt. Ingressus itaque d Cellam B. Mariæ quæ dicitur de Caritate, dum congregatos ibi Fratres susciperet osculo, cujusdam eorum & occursum abhorruit, & osculum declinavit. Nimirum spiritu docente didicerat, os hominis plenum blasphemiæ & spurcitiarum, nec idoneum quod pacis osculo servus Dei dignaretur. Mirantibus his qui aderant & rei novitate suspensis, quam miser ille duxisset vitam, quid gereret devotionis, familiari colloquio, idem Abbas inquirit. Respondentem se mechanicum e esse, & nicromantiæ præstigiis inquinatum, de ovili pastor abegit, utpote nulla in verbis, nulla in habitu conversionis indicia nuntiantem. Sic in una eademque re, & lupi fraus & pastoris providentia innotuit.

[17] Susceptus idem Dei famulus in monasterio f Angeriacensi, sepultis paulisper sensibus carnis, puriore mentis intuitu, vidit quoddam fulgur de sublimi veniens, [absens occultum alicujus peccatum perspicit,] monasterii Cluniacensis auditorium irrumpere, magnamque secum trahere ruinam. Qua ex visione vir Dei collegit, commissam apud Cluniacum offensam, quæ nisi celeberrima correctione purgaretur, superni Judicis indignationem in eumdem provocaret locum. Nec mora, Cluniacum regreditur, instantibus negotiis, quæ agenda susceperat lucrum præferens animarum. g Dehinc ingressus Capitulum, eodem spiritu, quo jam reatum cognoverat, rei quoque personam cognovit. Quem ex nomine conveniens, Erubesce, inquit, Petre, & age pœnitentiam dum licet, ne tunc incipias pœnitere, cum pœnitentia nulli prorsus est fructuosa: totum te Priori pande, redoperi vulnus mentis, ut pro qualitate vulneris curam sentias medicantis. Infelix, excute jugum diaboli, & amplectere jugum Christi, quoniam jugum ejus suave est, & onus ejus leve. [quem ad pœnitentiam serio hortatur:] Quod quia sæpius jam commonitus, detrectare tamen non desinis, reatum quem comitatur pertinacia, districtior puniat disciplina, tuis enim parcere delictis, ad periculum militat aliorum. His verbis verberibus adjectis, Frater contumax & sibi redditus est & ordini, bonumque obedientiæ, quod exhortatio non contulit, censura provocavit.

[18] [idem alibi facit:] Alio quoque tempore, similis ei visio apparuit. Dormientem quippe quædam persona conveniens, oportere dicit eum Cabilonem usque fatigari, commissum esse in cœnobio S. Marcelli, h quod eatenus obductum silentio, monastica succidendum esset disciplina. Excitatus his Dei servus, iter arripit: & ingressus monasterium, quemadmodum per visionem didicerat, rem sic habere cognovit. Adhibita itaque vulneri medicina, inveteratam atque difficilem sanari propulsat corruptelam. Quadam autem nocte, dum fatigatis artubus modico sopore vir Dei consuleret, [latentem sub se Virgilii librum monetur removere,] videre visus est decubantium sub capite suo serpentium multitudinem, ceteraque diversi generis reptilia, quibus ille perturbatus, somnum continuare non poterat. Dehinc amoto pulvinari, librum Maronis reperit, eoque projecto, somnum duxit tranquillum. Apta rei visio, cum nihil aliud quam quædam venena sint fabulæ Poëtarum i.

[19] Operæ pretium est ea relatis apponere, quæ & auditu didicimus & visu. [Episcopatū cuidam,] Antecessor noster Hoellus k prædicandæ Præsul memoriæ Romam proficiscens, gratia videndi sanctum Dei, Cluniacum divertit. Qui postquam loquendi cum eo sortitus est facultatem, cum quodam suo Archidiacono ad eum in parvam deductus est cameram, sacris dicatam colloquiis, & celebrem potius cultore quam cultu. Cum autem convenissent filii adoptionis, & invicem beneficia suarum sibi communicarent orationum, B. Hugo frequentius præfatum intuitus Archidiaconem: Tantum, inquit, ne desis gratiæ Dei, quoniam provisum est, te in eo, in quo nunc administras, ordine, nullatenus remansurum. Parum temporis fluxerat, & eventus est vaticinium subsequutus. Archidiaconus l etenim sequenti anno Pontificalem sortitus est dignitatem. Nos hoc audivimus, nos præsentes vidimus, nos beati illius hominis orationum participes in eo facti sumus colloquio. Nos quidem fama revelante, nonnulla de ejus sanctitate didiceramus, nonnulla de mansuetudine, nonnulla etiam de his quibus & vitio judicium, & virtuti prærogatur incrementum: invenimus autem ampliora, ex gregis conversatione, Pastoris vigilantiam perpendentes.

[20] Supersunt autem & alia, quibus patenter indicatur, illum juris patronum, [& alteri pœnā prædicit ob nimius jocos post mortem incurrendam,] inter insignia sanctimoniæ, gratia claruisse prophetiæ. Quidam namque monachus, nomine Durannus, moventia risum verba proferre consueverat, indocilis præjudicialē deponere levitatem. Idem tamen in ceteris, adversus quæ non est lex, ita sibi consuluerat, ut prius in m Abbatem, dehinc in Episcopum, vita provehi mereretur & doctrina. Qui cum Abbatem minus audiret increpantem, Frater, inquit ei Abbas, nisi dignam egeris pœnitentiam, post transitum spumantibus labiis ad superos rediens apparebis. Factum est autem, ut nec ab otiosis verbis ille desisteret, nec Abbatis vaticinio promissus deesset effectus. Præfatus namque Durannus, naturæ debitum solvens, in promisso sibi habitu cuidam Siguino, Sacerdoti scilicet religioso apparuit, miserabiliter juvamen ejus postulans, cui vivens obedire contempserat. Quod cum pius Pater Siguino referente didicisset, electis septem Fratribus, silentium una indixit septimana, quatenus oris excessus, oris obedientia purgaretur. Obedientibus aliis, unus eorum præcepti violator silentium interrupit. Rursus Pontifex, [qua, indicto suis silentio, eum liberat.] eumdem quem prius habitum gerens, Sacerdoti præscripto apparuit, inobedientiam Fratris accusans, qui dum fregit mandatum, suffragia exclusit aliorum. Quo audito clementissimus Pater, iterato septem dierum silentio defectum violatæ supplevit obedientiæ. Unde factum est, ut ostensus tertio Præsul, sed jam nihil sordidum gerens, Abbati gratias ageret, ejus interventu abstersum oris opprobrium, sententiam judicis immutatam. Hoc relatum, & Patris meritum declaravit, & apud Fratres reverentiam susceptæ juvit obedientiæ. Collata sic viro Dei spirituum discretio efficaci eum magisterio docuit, quid correctione proficeret, quid tolerandum esset misericordia, quid censura puniendum.

ANNOTATA.

a Fuerat S. Anselmus in exilium ejectus anno 1096; anno autem 1100 occisus est Guilielmus, 2 Augusti.

b Dedimus 21 Aprilis S. Anselmi vitam, per Eadmerum, hic nominatum, scriptam; ubi lib. 2 num. 55 dicit S. Hugo, Regem ante thronum Dei accusatum, judicatum, sententiamque damnationis in eum promulgatam: deinde ex num. seq. apparet, tertio post die, extinctum fuisse Regem.

c S. Vivianus, Xantonensis Episcopus, colitur 18 Augusti; in cujus Vitæ nulla mentio S. Amandi: sed Ambrosium, cui succeßit, magistrum habuisse dicitur: de illo igitur (cum oporteat ita solenniter elevatum habere proprium diem cultus, etsi eum Saussayus in Martyrologio Gallicano notare prætermiserit) optamus plenius edoceri.

d S. Mariæ de Caritate, in agro Nivernensi, Prioratus a S. Hugone per Gerardum monachum fundatus, ad Ligerim, vulgo Charité.

e Mechanicus pro laico hic accipitur: alias accipi solet pro illitterato: quod autem ad Vitam per Hugonem num. 6 additur in margine, quasi Manichæum deberet legi, ineptum est glossema.

f Angeliacense, Angeriacense, & in vita S. Genulfi etiam Ingeriacense monasterium, apud Hugonem, S. Joannis de Angeliaco vulgo S. Jean d'Angely, in pago Xantonico ad Vultonam fluvium Abbatia est, constructa a Pipino Aquitaniæ Rege, Ludovici Pii Imp. filio. Plura de hoc cœnobio, nominatim illustria diplomata duo, vide in Notis Quercetani ad Bibliothecam.

g Idem Hugo num. 15 hæc narrans, Cluniacum, inquit, festimus rediit, vocavit Priores & ordinis custodes; de negligentiis Fratrum inquirit, sed nihil ejusmodi per eos invenire potuit. His ita dimissis, ad Dominum solito recurrit: solvit vota precum: Capitulum intrat: Fratres circumspicit. Res mira! Spiritu revelante occultum inter alios reum deprehendit, arguit, convincit. Reus ille Petrus erat, qui de Terdiniaco venerat. Confitentem Judex pius digne flagellat, misericorditer sanat. His visis seipsos circumspiciebant singuli, ne aliquid in eis indebitum spiritualis oculus cognosceret Patris.

h Cabilonense S. Marcelli monasterium, fundatum a S. Guntramno Rege, de quo late ad ejus Vitam 28 Martii, § 2.

i Si hoc de Poëtarum gentilium castißimo Virgilio (quem Virgineum appellant nonnulli, sicut luscus inter cæcos rex dici posset) quid de lascivioribus aliis dicemus?

k Hoellus Episc. Cenomanensis ab anno 1085, hic autem congressus contigit anno 1094.

l Non est quem signare poßit commodior conjectura quam Gaufridus de Meduana, illustri apud Cenomannos genere natus, electus an. 1094 Andegavensis Episcopus, consecratus an. 1096.

m Durannus, primum Abbas Moyßiacensis in Cadurcis, dein circa an. 1060 factus Episcopus Tolosanus, obiitcirca an. 1070, & imago cum titulo sanctitatis habetur in claustro Moyßiacensi, ut asserunt Sammarthani.

CAPUT IV.
Varii morbi ab eo curati.

[21] Nemo autem putet Abbatem propheticis tantum claruisse vaticiniis, cui cum discretione spirituum, collata est etiam gratia sanitatum. [Varios gustatis mensæ suæ reliquiis sanitate donat,] Constat enim nonnullos, variis oppressos languoribus, sumptis ex ejus mensa convaluisse reliquiis. Acardus quidam, vi febrium laborans, restitutam sibi sanitatem præfatæ debuit medicinæ. Tres præterea Fratres, eodem decumbentes incommodo, beati viri meritum in antiquam reformavit sospitatem: eorum duobus quidem destinata eulogiarum gratia, salutis integritatem resignavit; tertius autem, cum a Borboni per sex menses quartana sustinuisset incendia, a sancto Patre, qui illuc ex tempore accesserat, sacris jubetur interesse mysteriis. Adest febricitans, & ex Abbatis jussu epoto post Missam vino, in quo lota fuerant Sanctorum pignora, febris incendium abscessit. O prædicanda Patris humilitas, qui quod ejus posset adscribi meritis, maluit Sanctorum pignoribus assignari! Jarento quoque, felicis monachus testimonii, post diuturnas febrium convaluit injurias, hausto vino, quo sacri ejus digiti perfusi fuerant, post oblatum Deo Sacramentum.

[22] Beatus quoque medicus, qui cum salute corporum, de salute satagebat animarum: beata, inquam, [militem a consuetudine prædandi & febri,] anima, cujus & meritis acquirebatur temporale remedium, & exhortatione sempiternum. Eidem namque Crispeium b proficiscenti, febricitans miles c occurrit, sanctissimo ejus adjuvari deprecans interventu. Dehinc onerosius instanti: Abstine, inquit Abbas, abstine frater a rapinis, amissam sic adepturus sanitatem. Rapinas miles abdicat, eodemque momento ad preces Abbatis, & votum factum est, & extinctum febris incendium. Nemo autem miretur Abbatis merito collatam corporibus salutem, cui etiam id gratiæ accessit, ut exutæ de ergastulo carnis animæ, ipsius interventu judicem placatum invenirent. Fratrum quidam soluto naturæ debito, nec adhuc tamen humatus, personis duabus, quæ sibi nomen religione comparaverant, apparuit dicens, duos solidos præter licentiam sacristæ, sub quo ipse militabat, se sustulisse, ac proprio expendisse arbitrio. Hoc excessu dilatam sibi requiem, quæ tamen posset Abbatis intercessione prærogari. Mane autem facto, cum alter id de altero ignoraret, eodem tamen ordine, sub sancti viri præsentia, præfatam in Capitulo retulere visionem. Discussa itaque diligenter transgressio, & venialis inventa, suffragiis orationum quas devotius fieri clementissimus Pater indixit, & propensiori eleemosynarum largitione, solvi promeruit.

[23] [alium a paralysi liberat:] In civitate Parisiorum vir erat illustris Robertus nomine, professione miles, ita paralysi torpens, ut in eodem homine partem vivere, partem diceres jam sepultam. Diuturna hæc & letalis pernicies dudum spem salutis abstulerat decumbenti. Contigit autem eodem tempore servum Dei Parisios ingredi, atque ad ecclesiam ascendere, quæ beatissimæ Genovefæ Virginis & nomine celebris est & corpore. Quo audito, præscriptus æger illuc alieno defertur auxilio, genibus Abbatis advoluitur, suspiriis interpellat & lacrymis, ut ejus apud Deum mereretur interventum. Movetur Pater anxietate supplicantis, & inter sacra Missarum solennia, flagitatum paralytico procurat subventum. Nil tamen de suis præsumens meritis, totus ad Apostolorum Principem convertitur, cujus & umbra salus infirmis, & oratione vita est defunctis restituta. Sumptam ergo ipsius planetam d, quæ veterum relatione in præfata creditur esse ecclesia, super prostratum elevat ægrum, illud clamans, Petrus Apostolus dixit paralytico, Sanet te Dominus Jesus Christus. Ad hæc verba confestim Robertus ita convaluit, ac si ipse Petrus preces pro eo declamasset. Regreditur incolumis qui semivivus accesserat, his qui aderant attestantibus, beneplacitam esse Deo vitam, cujus apud Deum tam efficacem viderant esse postulationem e.

[24] [leprosum sanat:] Fortassis hæc Apostolicis ascriberentur meritis, & cujus umbra male habentibus restitutam constat esse sanitatem, ejus utique vestimento Robertus convaluisse assereretur. Ceterum non minora meritis acta leguntur Hugonis, quibus Hugoni nullo fidei periculo præstitum possit assignari beneficium. Idem namque dum in Vasconia, sicut de Cluniacensi Cœnobio, subditas visitaret cellulas, haud procul ab itinere parvum conspexit tugurium, cujus inhabitator egenus erat & leprosus. Hic ex divite pauper, abjectus ex splendido, leprosus ex incolumi, vitam morte graviorem ducebat. Lætatur Dei servus adeptum se tempus opportunum, quo Christum in paupere visitaret. Præeuntibus itaque ceteris, ipse uno tantum comite monacho tegetem ingreditur, consolationi totus insistit, laceram demulcet cutem, ingeminat felicem infelicitate sua, cui esset datum flagellis corporalibus & paupertatis igne purgari. Denique dum discessurus homo Dei, quid erogaret pauperi non haberet, agninam, qua indutus erat, exuit vestem, vestit pauperem. Vestimentum gratia comitatur insperata: ex quo enim pauper eo indutus est, cutis deformitas abscessit; & absterso lepræ contagio, membris omnibus incolumitas est & species restituta. Egreditur Christi famulus relicta pauperi benedictione, quæ & amplius spe suscipienti profuit, & amplius voto dantis meritū patefecit. Leguntur & alii, tam ex veste quam ex lympha quæ ex ejus stillaverat manibus, expetitam suscepisse salutem.

[25] [usum vocis cuidam restituit:] Wigo, monachus, vir venerandæ opinionis & utile vas in domo Domini, vocis usum amiserat, admodum tristis, eo quod imminenti Natalitio persolvere non posset debitum cantandi obsequium. Qui dum juxta suppedaneum Abbatis quiesceret, & vocis reformationem ex sacris ejus speraret meritis; corrigiam pilei ejus, latenter assumpti, collo circumdedit; statimque soluto, quod arteriis obstabat incommodo, priscæ modulationis usus est ei in integrum reformatus. Articulum pedis cujusdam Theoderici, magnæ quidem militis potentiæ, sed majoris apud Deum devotionis, cancer (infirmitas letalis) exederat; quod quia studium vicerat medicinæ, auferebat & spem vitæ. Abbatis tamen meritis, [cancrum,] hoc ordine extinctum est horrendæ pestis incendium. Abbas Missam cantaverat, & aquam ex ejus stillatam manibus infirmo, præsenti atque postulanti eam, servientes, Abbate detulerant ignorante. Qua exesis partibus infusa, suus articulo redditus est status, suppletum depastæ carnis dispendium, & agente lympha vices medicinæ, Abbas nesciens restituit sanitatem. Quippe durum erat & intolerabile homini Dei, ex his quæ circa ipsum erant aut ex ejus remanebant mensa, contemplatione salutis acquirendæ aliquid absportari. Homo veræ virtutis, ad virtutum derivabat excidium, linguas affectare alienas: laudis enim nulla omnino cupiditas, nisi cujus & materia est in animo, & testis in cœlo. Quam cum sibi pariter opera compararent & verba, aliam tamen suspiranti mercedem, nulla ex præconio miraculorum subrepsit elatio. Aliis quoque nesciens Dei servus profuit, quos etsi non omnes, aliquos tamen eorum, paginæ duximus imprimendos.

[26] Erat in quadam obedientia Monachus, nomine Guillelmus, qui diuturna cruris infirmitate decumbens, [& tumorem cruris adimit:] injuncta sibi exequi non poterat officia. Hoc enim in tantum tumorem excesserat, ut amissa naturali forma, globus quidam videretur. Cum autem morbus excrescens, nihil aliud quam mortem loqueretur; ille totus ad Abbatis meritum, spe conversus & fide; manibus admotis tumenti cruri, Præcipio, inquit, tibi, passio, in nomine Jesu Christi, & ex parte Patris cujus præceptis huc veni, ut recedens permittas injunctam mihi explere obedientiā. Sequenti nocte, dormienti, duo in albis apparuere monachi, qui dicerent se a B. Hugone directos: dehinc unus quidem cruri manus apposuit, infudit oleū; alter vero leniori, & velut suspenso contactu, partes infirmas perungere visus est. Quo peracto, cum recedentibus monachis ipsa recessit infirmitas, & incolumitatem, quam medicina non potuit, gratia reduxit. Evigilans monachus cum sentiret exterminatas infirmitatis angustias, beato Patri suo restitutam adscripsit sanitatem.

[27] Ex difficultate partus, quædam mulier, amisso linguæ pariter & manus officio, [facilem partum largitur:] ceterarum quoque partium detrimenta formidabat. Hujusmodi angustia decumbenti, suggestum in somnis est, oportere eam Laisiacum f proficisci, ubi meritis B. Hugonis, utroque levaretur incommodo. Paruit mulier, eoque delata, dum præscriptus Pater in Oratorio S. g Sulpicii ipsa præsente divina celebraret mysteria, meritis ejus utriusque morbi plenum meruit obtinere remedium. Credatur in sedandis humanorum corporum passionibus, filio adoptionis collatam desuper fuisse gratiam, quæ illi etiam in perturbato aëre perhibetur extitisse. Ludovicus enim Comes, [tempestatem sedat:] & Sophia uxor sua, prædicandæ scilicet vir & mulier devotionis, eum apud Aldechiarcum h hospitio susceperant. Deinde posita in viridario mensa, commotus aër tempestatis signa præmisit. Turbati discursant ministri, quid fieret ex appositis jam dapibus ignorantes. Ceterum Dei famulus elevans manum, Crucis signum opposuit, & imminentem sic abegit tempestatem. Quæ ne casu potius quam meritis Abbatis abscessisse videretur, circumquaque pluviis desævientibus & tonitruis, locus ille tempestatis expers, & serenus remansisse perhibetur. Paredi i, puerum quemdam, monasticæ consecratum militiæ, [contritum sanat:] decidens ex culmine Campanarii tabula prostravit. Eo tēpore beatus Abbas fratres visitaturus Paredū accesserat. Puer, in quo consultæ pollicibus venæ proximū nuntiabant interitum, semivivus ad eum defertur: fratres velut extinctum deflent puerum, qui vix in castris spiritualis militiæ vivere inchoasset. Denique pius Abbas mente compunctus, contritum contrectat puerum, pro exequiis obsequiis insistit, & ad ostium divinæ pietatis Christi procurrit Christi veteranus, tanta precum instantia, ut & puero salus, & puer conventui redderetur.

[28] [a variis cupide convenitur:] Invitati complures hujusmodi miraculorum præconiis, eum videre præoptabant, ei adhærere, & sanctissimis ejus erudiri documentis. Quippe tota ejus vita, sacris par institutis, tota ejus conversatio beate vivendi magisterium fuit. Nulla vel pauca fuere monasteria, quæ non profecerint ejus circumspectis institutionibus aut exemplis. Convenientes autem ad se monachos vel Abbates, quam paterno complecteretur affectu, quam sufficienter quærentibus responderet, quam pie aperiret pulsantibus, difficile est explicare. Inter quos Suessionensis k Abbas ad primatem monasticæ perfectionis accedens, Presbyterum quemdam Petrum nomine, itineris comitem habuit, dudum B. Hugonis familiaritatem assecutum. Qua ex familiaritate securius eum Presbyter allocutus: Scimus, inquit, te, sanctissime Pater, curam gerere miserorum, & juxta vocem Apostoli, cum infirmantibus infirmari. [2 Cor. 11, 29] Unde & pro quodam fratre meo ad ostium tuæ pulsans misericordiæ, sacris orationibus tuis misero subveniri deploro, quem putridum vulnus, & latius incolumes occupans partes, in desperationis, [vulnus sanat.] discrimen adduxit. Tandem pius Pater miserabilibus cædens obsecrationibus, panem qui de mensa ipsius superfuerat, afferri præcepit; allatum benedixit, dedit benedictum Sacerdoti: dedit ei & partem baculi, quem manu gestare, quo sustentari consueverat. Quibus ille acceptis, in spe simul & fide regreditur, quantum prius de fraterna turbatus angustia, tantum postea de salute gavisurus. Ex quo enim superpositum est ulceri lignum, & panem benedictionis infirmus comedit; ita explosum est putridæ carnis incommodum, ut nullus dolor, nulla illic infirmitatis indicia remanerent.

ANNOTATA.

a Borbonium sub variis cognomentis triplex est, unum Cluniaco vicinius ad Ligerim situm, Bourbon lancy vulgo nuncupatur.

b Crispeium, Valesii oppidum, in quo Prioratus, S. Arnulphi dictus.

c Rotbertum vocat Hugo num. 8.

d Addit Hugo, Antiochia allatam credi; occasionemquemiraculi fuisse asserit, quod S. Hugo post Missam manu capiens ipsam Planetam dixisset, Utinam adesset æger, in quo virtutis Apostolicæ caperemus experimentum: quo audito Rotbertus illuc se deferri fecerit.

e Addit idem, Res ista notissima est: fere tota civitas illa testis est.

f Laisiacum, an oppidum in Cenomannis, vulgo Lassay?

g S. Sulpicii, non Suplicii, (uti perperam excusum) plures sunt tota Gallia ecclesiæ: egimus de eo 17 Ianuarii.

h Aldechiarcum, Hugoni in Vita, antiqua Chirica, locus non procul a Basilea situs: est ergo Altenkirch, quinque milliaribus distans, ad Illam fluvium: kirch autem Germanis ecclesiam significat, a voce Græca Κυριακὸν, Dominicum, ut volunt plerique, quos ad judicium vocare non vacat.

i Paredum Prioratus in Augustodunensi diœcesi, anno 999 annexus Cluniacensi cœnobio ab Hugone Episcopo, eo de quo actum supra.

k Ecgraphum nostrum Suecionensis, melius utique quam Uccionensis, uti impressum in Bibliotheca: quos autem Sueßionensis S. Crispini Abbatia, ante restaurationem anni 1157, Abbates habuerit, ignoratur. Celebrior ibidem est alia S. Medardi, sed extra muros, quæ non solet nomine Suessionensis venire.

CAPUT V.
Tutela Angelorum quædam ab eo mala depulsa; malevoli divinitus puniti: liberalitas ejus compensata.

[29] [Angelum suum custodem videt,] Quadam præterea die, dum paulisper Abbas obdormiret, ex urgente causa, duo eum monachi excitaverunt. Abbas interrogans, Ut quid huc, ait, istum adduxistis puerum? Responderunt monachi se neminem adduxisse. Subdidit Abbas, dicens: Numquid non videtis illum elegantis formæ puerū? Rursus cum monachi mirarentur, attestantes se neminem prorsus videre; animadvertens Abbas ostensum sibi divinum aliquid, sermonem transtulit ad alia, nullam ulterius faciens de puero mentionem. Credo ei apparuisse custodem corporis sui Angelum Dei, cujus excubiis, & aëriarum tentamenta potestatum, & imminentia corporis pericula declinabat. Unde cum apud a Berziacum se sopori dedisset, Angelica protectus custodia, multiplex mortis discrimen evasit. [aliorumque Angelorum tutela ictū fulminis,] Repente namque turbato aëre consurgentes venti, velut conflictum quemdam inire cœperunt; frequentior desævire coruscatio, lapidibus & grandine concuti domus, volare fulmina, quibus nec dormitorium patris, adhærens ecclesiæ, intactum remansit: illud enim vis irrumpens fulminis, tam vaganti discursu præfatum perscrutata est domicilium, ut par miraculum dicam, tres in fornace pueros, & inter flammas sævientes Sanctum Dei conservatum. Augebant discrimen cæmenta simul & lapides undique corruentes, quos fulminis ictu rupta maceria circa dormientem diffundebat Abbatem. Discurrebant famuli, monachi querebantur, vel obrutum ruina & lapidibus, vel igne consumptum Abbatem opinantes. Ille autem divinis protectus excubiis, nec strepitu soporem, nec populantibus flammis sospitatem amisit. Ita Dei servus, horrendo circumseptus incendio, virtute promeruit liberari, & illæsus exivit.

[30] [& mortem,] Legitur idem Pater in aliis etiam conservatus periculis, ejusque sacer transitus, qui gravissima infirmitate videbatur imminere, Conventus intercessione, & sumptuosis eleemosynarum expensis, in sanctam dilatus senectutem. Quodam namque tempore, B. Hugo, tanta corporis afflictus molestia, ut imminens incommodum vitæ desperatio sequeretur; de medio montis, qui Cluniaco adjacet, quasi Fratribus ultimam daturus benedictionem, ad Capitulum delatus est. Flet Conventus, & eget solatio, quisquis alium nititur consolari. Acclamant filii Patrem, Magistrum discipuli circumeunt; retractat grex indefessas Pastoris excubias; & quæ lacrymas provocent, undique pietatis ejus insignia prædicantur. Dehinc ipso innuente, sanctorum imaginibus præsentatur Apostolorum, sperans eorum meritis imploratam se adipisci sanitatem. Quæ confestim impetrata, pupillis tutorem restituit, filiis patrem, pauperibus provisorem. Nec minus stylo commendandum credimus, [ac præcipitium evadit:] quod Romam proficiscenti, vita pariter & incolumitas est in morte conservata. Ille siquidem dum propter civitatem b Vapingum, per abrupta montium & ancipites anfractus incederet, altiori cuidam præcipitio incircumspectis accessibus occurrit. Declinans mula in vallem, cui prima inniterentur vestigia, nihil solidum invenit. c Pallent monachi, diffidentes periculum præsens aliquo posse declinari consilio; Dominus autem, plenum beatæ spei & gloriæ finem servo suo providens, mirabi iter eum de patenti abysso eduxit; mula divinitus in eam innitente partem, in qua solidum iter & obstaculis liberum invenit. Porro de simili periculo Clericus quidā, de Hispaniis cum Abbate regrediens, dum comites ad hospitium præcederet, & improvidus in horrendum delaberetur præcipitium; ad invocatum nomen Abbatis, ramusculo retentus, [quemdam a naufragio liberat:] liberari promeruit. Præterea Geraldo cuidam, per Ligerim temere remiganti, sæpius Abbas invocatus affuisse perhibetur. Submersa quippe navicula, cum res ad vitæ periculum cederet, ipse nomen ejus acclamans, incolumis ad ripam enatavit. Qua in persona, eo amplius Abbatis meritum claruit, quo ille dudum turbatus cerebrum, imperitia quidem naviculam ascendit, sed gratia mortem evasit.

[31] Magna sane hujus viri merita, cujus nec amici apud Deum irremunerati fuerunt, nec impuniti contemptores: non quod ipse vellet mortem peccatoris, aut pro inimicis orare desisteret, qui noverat neminem vere diligere Christum, donec & inimicum diligeret propter Christum. Ceterum vult aliquando Deus in hac etiam vita contemptum puniri Sanctorum, ne justus zelet super iniquos pacem peccatorum videns, & dicat; Ergo sine causa justificavi cor meum, & lavi inter innocentes manus meas? Sunt fortassis & aliæ occultiores causæ, quibus Judex justus hic & benefactorum præmia rependit, & injurias punit. Porro irrogatas huic servo suo contumelias, quam districto percussit judicio, succincte nos non tædebit explicare. Is itaque totus propagandi monasticam religionem studiis occupatus, dum eam in monasterio d Mauziacensi reformare contendit, nonnullorum pertulit invidiam, convitia sustinuit, seductor & hypocrita, tyrannus & invasor acclamatus. Inter quos quidam Clericus in hanc usque prorupit insaniam, [oculos illi minatus effodere, iisdem orbatur:] ut diceret effossurum se oculos Abbati, si in hoc opus exoptata sibi copia donaretur. Arguunt eum puniendæ præsumptionis, illi etiam, qui temperantius Abbati detrahebant; dicentes non exasperandam contumeliis, sed obsequiis colendam potius & ordinis & personæ dignitatem. Ac ne dubitaretur in servo suo dominum graviter offensum, juxta illud Euangelii, Qui vos spernit me spernit; venenosæ linguæ præsumptionem tam digna est ultio subsecuta, ut vix octo diebus evolutis, exigente culpa ei effoderentur oculi, qui in oculos Abbatis, sacrilegam affectaverat facultatem. [Luc. 10, 16]

[32] Pontius de Burgeto, vir accusandæ voluntatis in servum Dei, audiens Abbatem partes Arverniæ, e in quibus ipse morabatur, [alius præsentiam ejus vitans morbo,] aditurum; cum eum nec videre vellet, nec videri declinasse contemptu, morbum simulans in lectum decidit. Factum est autem, ut illuc Abbate profecto, vera fieret quæ fingebatur infirmitas: quæ profecto in tantum excrevit, ut amissa loquendi facultate, deductus ad extrema putaretur. Quem itaque prius videre noluit, coactus postea vidit, per internuntios omnimodis exorans ut ab eo visitari mereretur. Visitatus æger, in lacrymis & gemitu culpam confitetur; cui & contritio cordis veniam, & interventus Abbatis sanitatem acquisivit.

[33] Cœnobium B. Martini, quod Majus-monasterium dicitur, Comitis Andegavensis f, videlicet Gaufridi, cognomine Barbati, tyrannica præsumptio g vehementer affligebat. Rogatus Dei servus a præfati Abbate cœnobii, [alius ad preces ejus inexorabilis carcere & delirio mulctatur,] ut & consilio & orationum interventu oppressæ subveniret Abbatiæ, Turonis usque fatigari non distulit; eo libentius difficultatem viæ assumens, quod idem locus a Cluniacensi disciplina, monasticæ religionis fundamenta susceperit. Veniens autem ad Comitem, cum nihil proficeret verbis, nec amplecti genua, nec advolvi pedibus erubuit. Assumpta est omnis forma supplicandi, qua mansuetudo etiam apud crudeles provocatur potestates: ille tamen animum gerens obduratum, Abbatem aversatus est supplicantem: qui ad hanc quoque prorupit insaniam, ut diceret se B. Martini Conventum, ad obsequium unius asini redacturum. Surgens tandem Dei servus a pulvere, cum assumptum chlamyde tyrannum, salutiferis emollire niteretur eloquiis; ille rupta, qua chlamys astringebatur, fibula, contemptis exhortationibus abscessit. Abscedenti, vir prophetico tactus spiritu, illud Samuelis dixisse memoratur: Scissum est regnum tuum a te hodie. [1 Reg. 15, 28] Quod profecto vaticinium rei exitus declaravit: expulsus etenim a Consulatu, tamdiu contemptor ille a fratre suo Fulcone detentus est in carcere, ut non prius a custodia corpus, quam spiritus a corpore solveretur. Cui ad cumulum ultionis hoc etiam accessit, ut amisso sensu in pueriles ineptias ad mortem usque deliraret.

[34] Berardus quoque de castro Retortorio h, in villam i Cavariacum quæ juris est monasterii Cluniacensis, exactionibus insolitis debacchatus, [injustus Cluniaci vexator tantum non incendio absumitur:] similem pœnæ sustinuit ultionem. Hic aliquamdiu patienter toleratus, deinde per Principes & ecclesiasticas admonitus personas, ut a tyrannicis desisteret injuriis; cum omnes æque sperneret, totum hujus rei negotium B. Hugo Joanni Baptistæ commisit: ad quem ille conversus, adversus præfatum sathanam lacrymis & gemitu, promptissimum ejus postulat auxilium. Nec mora: preces Abbatis exauditas rei eventus ostendit. Ille nimirum, sensu pariter amisso & visu, suorum manibus ad domum defertur, confusa loquens omnia; & suscitatam adversum se justi Judicis indignationem, aliis quoque demonstrans indiciis. Ejus enim lectus in nocte bis accensus illum pene debito consumpsit incendio, qui sanctuarii possessionem exactionibus indebitis consumebat & rapinis. Quibus ille flagellis coactus, ad se tandem revertitur; abjurat exactiones, damna restituit, pollicitus in sanctuarium Domini se nihil deinceps præsumpturum. Unde factum est, ut qui servum Dei contemnendo duplex traxerat incommodum, resipiscendo divina ultione repressa plenam reciperet sanitatem.

[35] [fratris sui sicarium ad asylum & habitū admittit:] Perpende, lector, quo affectu commissarum sibi salutem quæsierit animarum, qui etiam circa interfectores fratris, ac patris sui Davidicam expressit, & æmulatus est lenitatem. Is enim, secundum illud Euangelicum, Dimittite, & dimittemini, collata utrique reo patrati homicidii venia, confugienti ad se fratris interfectori, cui ad declinandos interfecti proximos nullum patebat refugium, sanctæ protectionis suæ sinum aperuit: in quo ille susceptus, & temporalis vitæ discrimen evasit, & viam invenit sempiternæ. [Luc. 6, 37] Ad Abbatis namque suggestionem compunctus homicida, supremum pœnitentiæ habitum sumpsit, in quo ille peracta feliciter causali peregrinatione hujus mundi, dum vivere desiit, vivere inchoavit. Defuncto autem patre suo, [non tantum pro interfecto patre agit:] quem Dux Burgundiæ gener ejus propria manu peremerat, hoc apud Deum interventu subvenire studuit, ut delictorum ejus satisfactionem, quam gladius hostilis prævenerat, in seipsum transferret, continuatis afficeretur jejuniis, frequentiores hostias immolaret. Gestandam quoque suscepit loricam, [sed etiam pro ejus interfectore pœnitentiam agit:] propriis cruciatibus peccata quærens expiare aliena. Sed & pro ejus interfectore, ne de eo antiquus triumpharet inimicus, oblatis Deo victimis & precibus intercessit. Cujus igitur caritas usque ad diligendos excrevit inimicos, non mirum ejus etiam eleemosynas inter manus erogantium, quod nonnulli asserunt, suscepisse incrementum. Contigit hoc Ademaro, [argentum, quod in pauperes eregat, non minuitur,] dispensatori benedictionum servi Dei, qui postmodum in Abbatem & scientia promoveri meruit & vita. Is, quos egenis ex Abbatis præcepto distribueret, seorsim decem solidos ponens, cum per totum mensem potius eos effundere pauperibus quam dare videretur, dispendium tamen in distributo non sensit argento. Ecce Sareptani olei incrementum pariter & statum, gratiam & gratiæ finem. Donec enim viduæ vas affuit, oleum fluxit: stetit autem, postquam defuit vas postulanti. Sic & Ademaro, quod daret pauperibus, dum fides affuit, non defuit: defuit autem, simul & dare gloriam Deo & infirmari fide cœpit.

[36] Idem præterea, cum sibi novem tantum essent denarii, eosque dedisset mulieri pauperculæ, inventos apud se quindecim aureos obtulit Abbati. Quos magnanimus Abbas statim in sinu pauperum reponere festinavit, sciens nullum agrum cultori suo feracius quam sinum pauperum responsurum. [& erogatū aliunde refunditur.] Probavit hoc ejus Camerarius Jarento, Valentiam cum beato Patre proficiscens. Ipse nimirum exhaustis in usus egenorum marsupiis, cum decem solidos (quos in expensas Fratrum reservaverat) Abbatis jussu, tristi & amaro erogaret animo; Noli, inquit Abbas, noli, fili, metuere, non intrabimus portam civitatis, donec ager cui semina commisimus, fructificet, reddens amplius quam receperit. Quod profecto vaticinium statim promissus implevit eventus: prius enim quam portam civitatis intrarent, affuit qui pro paucis denariis auri pondus non modicum ei largiretur. Admiratus dispensator Deo gloriam dedit, tanto circa pauperes factus benignior, quanto de mercede securior.

ANNOTATA.

a Berziacum Prioratus in agro Matisconensi, in ejusdem nominis oppido.

b Vapingum, urbs Episcopalis Galliæ Narbonensis, vulgo Gap.

c Hugo in Vita rem hoc modo describit num. 13. Romam proficiscens aliquando Pater Hugo, arctissimam in dependentis latere rupis viam introivit. Erat inferius terribile profundum præcipitii, quod vix viatorum aliquis unquam audeat intueri. Præcedentibus itaque seriatim præ timore sociis, sequebatur Pater, mente & oculis dextraque pariter ad cælum levatis, sinistra sui habenas subsellii tenebat, oratione suspensus Domino totus inhiabat. Pertranseuntibus autem, quædam paupercula in brevissimo rupis arduæ concavo se receperat: mulaque Sancti baiula, dum latitantem illam subito respicit, misere pavefacta subito resilit, resiliens tota in profundum immane cadit. Ibi Sanctus, ut ante agebat, sic etiam cadendo mentem & oculos dextramque ad cælum levatam tenebat. Cadebat corpore, sed immotus stabat cum Domino mente. Prævaluit itaque stabilitas mentis, suoque sedens subsellio, invisibiliter reportatus ab infimis, viæque redditus est totus incolumis.

d Ecgraphum nostrum & impressa, Maudiacensi, in margine autem notatur Moysiacensi: sed ex Privilegio præcitato Paschalis Papæ Moisiacum primo loco, & Abbatia Mauziaci septimo nominatur: hæc autem in Arvernis est, illa in Cædurcis: & pro Mauziaco major stat vicinia nominis, una dumtaxat littera corrigendi. Extat vero in Bibliotheca col. 534 Charta Duranni Episcopi Arvernensis, concedentis Hugoni Cluniacensi hanc Abbatiam, ex consensu Roberti Comitis Arverni, ejusdemque donationis confirmatio per Philippum Regem an. 1095.

e Hoc exemplum, præcedenti sic consequenter subjunctum, probat ibi de Mauziacensi non Moysiacensi Abbatia actum fuisse: quænam autem aversandi Sanctum causa utrique fuisse potuit, nisi quod indignarentur, dictam Abbatiam Cluniacensium jurisdictioni subjectam, quæ antea fuerat libera?

f Quercetanus in Notis videtur improbare quod hic vocetur Andegavensis Comes, quem constat fuisse Turonensem. Verum ad titulum Andegavensis accesserat titulus Turonensis, quando Henricus Galliæ Rex hunc Comitatum, Thetbaldo & Stephano ablatum, anno 1037 transtulit in dictum Goffridum.

g Nempe Bartholomæum, Majoris monasterii Abbatem, ipsumque monasterium, antiquißimæ & inconcussæ eatenus immunitatis privilegiis gaudens, suæ volebat potestati subjicere, & a se baculum pastoralem sive investituram sumi; ut habetur diffuse in Actis Comitum Andegavensium, inter Notas ad Bibliothecam a Quercetano productis.

h Castrum Retortorium, Hugoni monacho Rehorterium, vulgo Riotier, ad Ararim fluvium, in territorio Lugdunensi.

i Idem Hugo Chavariacus: suspicor, mutato nunc r in l, illud esse quod Chaufailles notatur in mappis, quasi Cavaliacum, Cluniaco distans leucis 8 inter Ararim & Ligerim.

CAPUT VI.
Multi ad meliorem & monasticam vitam ab eo inducti, templum Cluniacense amplificatum.

[37] [Multi ejus exemplo & Sanctitate reformatur,] Talibus tantisque virtutum præconiis, homo Dei maximus inter magnos habebatur, ambulans viam immaculatam, & filiis sanctæ imitationis suæ monastica suscitans & exaltans institura. Extensi sunt palmites hujus vitis usque ad mare, & usque ad flumen propagines ejus. Ex his Abbates nonnulli, exemplo pariter & verbo, collatas extulere dignitates: alii vero virtute tantum conspicui, sic in carne præter carnem vivebant, ut cum necessitate rebus interessent hominum, voluntate rebus Angelorum interessent. Hos enumerare vitamque eorum præsenti negotio prosequi, extra metam currus agere est: nisi quia laus discipuli, gloria est & magistri. Sed & filiorum devotionem prædicare, ut merita patris extollas, nihil aliud est, quam si solis splendorem facibus admotis adjuvare coneris. Supersunt enim adhuc tanta virtutum ejus atque operum insignia, ut ad eorum relationem, assumpta paululum requie, velut anhelantē equum necesse sit respirare. Quapropter ad horam stylum deponimus, Dei servo, cui ille famulatur, adjuvante: fiducialius quæ restant, aggressuri. a

[38] Jam lubricæ juventutis offendicula vir sanctus inoffensis gressibus evaserat, [in senectute nihil de rigore vitæ & abstinentia remittit,] a nativitate quidem sexaginta quinque, a susceptione autem regiminis, annos gerens quadraginta. Calefaciebat eum virgo Sapientia, quam beatus senex velut David amplexatus, cum corpore deficeret, maturitate sensus & consilii prærogativa, sibimet eminebat. Ex incommodis, quibus ætas hujusmodi circumvenitur, nullus apud eum religioni defectus accessit: eadem ille, qua prius devotione, monachi leges & sacra docuit ac servavit instituta. Sed & uberior apparatus, quo filiorum dilectio fatiscentem corpore patrem in divinum reparare quærebat obsequium, nihil aliud ei quam virtutum materia fuit. Nonnulli namque deliciis facile carent, ab appositis autem pauci possent abstinere: quod tamen sic B. Hugo consuevit, ut cum multa pransuro ponerentur, ex his modicum indulgeret naturæ, nihil gulæ. Quidquid ultra necessaria refectioni ejus accessit, turbæ servivit, non personæ; egenis, non Abbati. Qua in refectione, mirum valde fuit, vinum numquam sibi appositum, sed sicca dape soluta sic jejunia, velut si cæmentum facturus, calcem tantum misceas & arenam. Sic ille debilem non debilis ætatem percurrens, religioni quotidie aliquid adjecit: quanto viciniorem sentiebat finem commissæ sibi militiæ, tanto amplius castra Domini & verbis erudiens & exemplis antecedens. Statuit etiam monasterii b Cluniacensis ampliora ponere fundamenta, impatiens, Fratres quotidie & merito crescentes & numero, angustis admodum gravari officinis. Sanum sane Patris propositum, quod pariter & revelatio & felix eventus ostendit. Cuidam namque Fratrum, nomine Gunzoni c, prædicandæ quidem & illustris memoriæ viro, [monitu cujusdam monachi, cui S. Petrus apparuerat,] sed eo tempore corporis molestia decumbenti, Petrus apparuit Apostolus, infulato constipatus d corsortio, & alterius cujusdam conditionis prȩferens majestatem. Qui nomen suum, & adventus causam jacenti declarans; Frater, inquit, ad Abbatem festina Hugonem, relaturus ei gravem mihi esse mearum pressuram ovium, quas intra septa Cluniacensis illius ovilis inclusas, locus urit angustior; tempus esse quo ille materialem eis præpararet, qui in eis jam spiritualem Deo præparaverat mansionem. Huic autem legationi tu præ ceteris es electus, ut ex collata tibi sanitate, fides verbis accedat. Adjecit etiam addendos ei septem annos, si fideliter impositam sibi perageret obedientiam: Beatum vero Hugonem, si parere differret, incommodum, quod relator euaserat, subiturum. His dictis, ipse funiculos tendere visus est, ipse longitudinis atque latitudinis metiri quantitatem: ostendit ei etiam Basilicæ qualitatem fabricandæ, menti ejus & dimensionis & schematis memoriam tenacius hærere præcipiens.

[39] [Cluniacense templum amplificat:] Expergefactus Frater, Abbati se sospes obtulit, cui morbus interitum minabatur. Referuntur ex ordine, quæcumque monacho dicta fuerant vel ostensa. Credidit Abbas, & divinis animatus monitis, habitationi gloriæ Dei tantam ac talem Basilicam e construxit, ut capaciorne sit magnitudine, an arte mirabilior, difficile indicetur. Hæc ejus decoris & gloriæ est, quam, si liceat credi cælestibus incolis in hujusmodi usus humana placere domicilia, quoddam deambulatorium dicas Angelorum. In hac velut eductos de carcere monachos, refovet libera quædam planicies, ita se monasticis accommodans institutis, ut angustia Chori necesse non sit permisceri ordines, non stationes confundi, vel foras quandolibet evagari. Supersunt plurima, quibus dicendis occuparemur, nisi loca divinis adscripta obsequiis, plus laudis ex habitantium merito quam ex manu artificum sortirentur. Quod profecto huic, de qua loquimur, structuræ accessit: quæ cum splendidissima sit ingenio opificis, multo est ex suo habitatore splendidior: utriusque autem gloriæ, gregis scilicet & loci, B. Hugo solicitus institit procurator, coram Deo & ejus Angelis pura dicturus conscientia, Domine dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ. Ejus enim sanctissimo ducatu, egressa de Ægypto multa animarum millia, [multos ad frugem & monasticā vitam inducit;] sacrificium contribulati spiritus, & hostiam laudis Deo exercituum in hoc obtulere deserto, facti sanctificatio Domini, & funiculus hereditatis ejus. Quippe, sicut in captura piscium, piscator diversis utitur instrumentis; sic ad salutem animarum filius prudentiæ diversis incedens viis, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. Ei semper hamus pependit, semper missa in mari retia, semper ad littus quietis & vitæ, parvi pisces & magni educti sunt. Semper enim sub eo, & per eum juxta illud Isaiæ, Lupus habitavit cum agno, & pardus cum hœdo confidenter accubuit. [Is. 11, 6] Cum his nimirum qui de populo accesserant, tam patienter jugum Domini sublimes pertulere potestates; ut eos nec fastu generis, nec insolentia premerent potestatis: quanto quisque major fuerat, tanto in omnibus humilior. His autem qui timore defectus monachum profiteri verebantur, providus pater ita monasticam temperabat disciplinam, ut etiam deliciis assueti eam sine querela sustinerent.

[40] [& mira prudentia Comitem Guigonem:] Hujus rei Guigo Comes testis & exemplum fuit, vir scilicet indulgentius a puero educatus, & frequentatas a cunis delicias indocilis abdicare. Quem cum etiam vestes agninæ ulcerarent, nihilque præter advenarum murium pelliculas, aut sericos cultus ad nudum pateretur, ad tolerandum tamen quorumlibet amictuum asperitates B. Hugo circumspectis eum dispensationibus informavit. Quippe ne calamum quassatum contereret, facto monacho mollium indumentorum usus est permissus, qui desuper habitu regulari tegebatur. Sanum profecto consilium, quo præviderat sapiens Abbas tironem Christi, pudore cultum molliorem positurum, & ægre laturum quandoque solum in spirituali militia inertiæ argui, qui in seculari semper cum melioribus certasse dicebatur. Quod ita contigisse, Comitis conversatio indicavit: repente namque mutatus, abjecto dispensationis indumento, novas carni cruces indixit; certansque bonum certamen, beato fine donativum meruit sempiternum f.

[41] Porro emergere cupientibus ex hoc magno mari & spatioso, quantum esset sub B. Hugone refugium, divina etiam indicia docuerunt. g Quidam namque Romam ex voto profectus, [quidam divinitus ad eum destinatus habitum Cluniaci suscipit:] ante sepulcrum prostratus Apostolorum, qua ad Deum incederet via, lacrymis uberioribus doceri precabatur. Hanc agenti curam, cæli claviger Petrus apparuit, suggerit Cluniacum proficisci: Cluniaci lavacrum esse animarum, illic salutem inveniri, si Abbatem loci illius propitium mereatur. Sic orator edoctus, gaudens revertitur, Cluniacum festinat, Abbatem verbis & voce requirit, invento sacrum pandit desiderium, divinæ visionis historiam aperit, ordine retexens quidquid sibi ab Apostolo fuerat imperatum. Flectitur Abbas, non cunctatus satisfacere postulanti. Hinc ille receptus, eo studiosius ascensiones in corde suo disposuit, quo divina revelatione didicerat ex hoc hominum consortio, ad consortium provehi Angelorum.

[42] Didicerat & hoc monachus ille Goderannus, qui relicto h B. Remigii monasterio, cum arctioris disciplinæ gratia Cluniacum demigrasset, [quantum institutio ejus profuerit cuidam monacho.] meritorum titulis & prærogativa scientiæ a Domino audire meruit, Amice, ascende superius. Prius enim Malliacensis i Abbas effectus, postea Santonensis Ecclesiæ adeptus est dignitatem. Accidit autem ut eo præsente, leproso cuidam per manus B. Hugonis Eucharistia traderetur. Qui dum suscepta sacri panis portione uti non posset, diuque luctatus in vacuum niteretur, Sacramento, cum salivis & screatibus horrendis visu, ex ore lacerato decidenti, Goderannus utramque manum supposuit, & gloriosius de se quam de quolibet hoste triumphans, adhibitum ori totum absorbuit. Quo viso, beatus Abbas obstupuit, craticulam Laurentii hoc animi tormento dicens esse meliorem. His aliisque personis velut quibusdam luminaribus illustratum Cluniacense monasterium, quoddam virtutis gymnasium fuit. In eorum moribus & vita plurimus Pater erat; & cujus esset pastoris, ipsa conversatione sua totus grex loquebatur. De quibus loqui plura supersedimus, ad agnitionem devotionis eorum sufficere judicantes, quod ante nos de eis Ezelo atque Gilo, clarissimi scilicet viri, vigilantius scripsisse traduntur.

ANNOTATA.

a Videtur bipartitum fuisse opus, sic ut finem hic caperet liber primus, & inchoaretur secundus.

b Alii rectius templi, de quo solo agit sequens visio; & cujus solius extat notitia in monumentis Cluniacensibus: nam S. Odilo Cluniacum interius & exterius, præter parietes ecclesiæ, studiose renovaverat: in novissimis etiam suis claustrum construxerat, ut habetur ex ejus Vita.

c Addit Anonymus, de Abbate (Balmensi scilicet, ut ex Vita sequenti habetur) factus claustralis.

d Sanctorum scilicet Pauli & Stephani, de quibus Vita sequens, & ex hac Anonymus.

e Addit idem Anonymus, intra viginti annos, Quercetanus in Notis minus recte numerat annos viginti quinque: certius monet formam fuisse in modum Crucis Patriarchalis: qualem & nos vidimus anno 1662, Vaticanæ S. Petri Basilicæ longitudine æqualem, ut dicebatur.

f Subjungit jam dictus Anonymus primum de Hugone Burgundo. Vidimus & Hugonem, Ducem prius Burgundiæ, & post militiæ spiritualis signiferum, qui solebat calceos ungere Fratrum, seque ita despicere & humiliare, ut omnes viles personæ stuperent: cum sub se viderent Principem talem se sternere. Hic post certamen quod gessit, sustinendo etiam corporalem cæcitatem, tandem obtinuit æternam quam meruit lucem, & suaveolentia nobis exempla reliquit. Postea, de prædicto, ut arbitror, Guidone hæc addit: Porro venerabilis Guido, ex Comite Matisconensi factus a radice pauper Christi, obtulit Deo tam perfectæ conversionis holocaustum, ut uxorem cum filiis traheret post se in odorem cælestium virtutum. Qui cum tenuisset ad tempus regendum cœnobium Silveniacense, ex voluntate Sancti Patris Domni Hugonis absolutus, ad claustrum rediit: ibique post legitimum cursum religiosam vitam mutavit potius quam terminavit; quia in fine bono recedens, summi boni participium adeptus est, sicut vera fide credimus.

g Videtur fuisse Udalricus, de quo actum in Commentario prævio.

h S. Remigii monasterium, simpliciter nominatum, Remense credo intelligi: est alias etiam in Senonensi suburbio alterum ejusdem nominis, famosum & antiquum.

i Cœnobium Malleacense, in territorio Pictaviensi situm est, postea a Ioanne XXII ornatum titulo Episcopali. Huic præfectus est Goderannus anno 1070, factus Episcopus paulo post, & anno 1074 mortuus.

CAPUT VII.
Mors præscita & pie obita, receptio in cælum revelata.

[43] Annus ab ordinatione B. Hugonis undesexagesimus ad exitum trahebatur, [Senex suos exhortari non desinit,] & Nativitatis Dominicæ solennia revolutum tempus adduxerat: quo videlicet die veteranus ille Christi miles a Fratribus in Capitulum deductus, sanctissima exhortatione sua, flentes in divinum confortat obsequium, confirmat labantes animo, qui labante gressu consistere non valebat. Inculcat illis quidem esse colluctationem adversus principes tenebrarum, sed hostes hujusmodi facile cessuros, si constantem invenerint pugnatorem. Propositum monachi, quamdam esse munitionem, nec alibi spem fore refugii, si remissius illis agentibus insidiator irrumpendi locum invenerit. Præsentis quoque occasione diei, aliam, sed non alienam aggressus narrationem, [& apparuisse sibi S. Virginem insinuat,] Novi, inquit, novi quemdam, cui misericordiȩ Mater in oratorio sub hac specie dignata est apparere. In sinu ejus elegans puer, & divinam præferens venustatem: ipsa blando lenis aspectu, ipsa mitis & exorabilils ad impetrandum pro peccatoribus interventum. Cui applaudens divinus infans, Hora ista, inquit, nox, mea nativitate insignis, gloriam Angelis, pacem hominibus advenisse denuntiat: nox ista, meæ conscia gratiæ, legis obscuritates aperuit, vaticinium solvit Prophetarum. In hac ego ex te natus, o Mater præclara, serpentis caput contrivi, qua grassabatur in humanum genus, antiquam ejus evacuans potestatem. Ubi virulenti illius anguis asturia? Ubi spicula, quibus ante nativitatem meam animas in mortem vulnerabat? His dictis, nequam se spiritus immiscuit. Quem cum puer asperius increpasset, prohibitus ne laudes & obsequia, quibus fidelium devotio suam persequebatur nativitatem, [ad promovendam in Christi natali pietatem,] solita perturbaret invidia, tristis & confusus abscessit. Quo longius effugato, Christum cum genitrice sua scitote vestris interesse obsequiis, & ex animorum qualitate vel supplicium dictare vel præmium. Quapropter sincera devotione mentis eum suscipite, in eo quem sibi beneplacentem invenerit, perennem facturum mansionem. Hæc eo cum lacrymis referente, Conventus attendit, non alii nisi ipsi, quam retulerat, ostensam esse visionem. Ceterum idcirco nomen personæ siluisse, ne potius gloriam sibi quærere, quam veritatem referre videretur.

[44] [varia corporis afflictione ad mortem se parat:] Sequenti autem Quadragesima, cum depositionis ejus diem imminere defectus virium testaretur, fatigatus Pater addidit ad laborem, Dominus ad coronam. Multiplicatis enim jejuniis, fessos artus sacra prosecutus est injuria: indictæ carni cruces, & continuatæ gemitibus lacrymæ, desiderio conversationis alterius occupatum loquebantur: vigiliæ ejus, vigiliæ longiores, & quæ naturam debito sopore defraudabant: reliquum tempus oratio sibi vel lectio vendicavit. Parum erat homini Dei spiritum natura urgeri ad egressum, nisi & cruciatibus adhibitis urgeretur. Quippe desiderans anima Creatorem, pro exquisito habebat supplicio, carnis ergastulo diutius immorari. Sub hac igitur observatione, transacta usque ad Ramispalmarum a Quadragesima, ad celebrandam ejusdem diei solennitatem, Cluniacum tam populi quam monachorum turba major convenerat. Hinc assumptis in processionem ecclesiæ ornamentis, Conventus in albis egreditur: cum quibus dum beatus Abbas exire desiderat, ad alium vocatus exitum, quod voluit, non valuit. Optabat candidatis interesse choris, & in laudes Christi milites ejus sua exhortari præsentia: qua in re cum vires sibi deesse sentiret, quos comitari corpore non potuit, orationibus & benedictione prosequitur. Inerat jam vultui ejus quædam futuræ portio gloriæ, cui diceres aliquid collatum de similitudine Angelorum.

[45] Porro dum hæc agerentur, obscuri b quidam nominis ad B. Hugonem festinus irrumpere nititur, [quam instare sibi intelligit ex agricola, cui id revelatum:] clamans se magnam ad eum suscepisse legationem. Hinc ingressus, Ne contemnas me, inquit, Pater sancte, quem rebus exilem, ignotum genere, sola mittentis commendat auctoritas. Novellabam c nuper in agro, cum repente mihi quædam apparuerunt personæ, venerabilis cujusdam dignitatis & ultra temporis hujus nostræque conditionis homines honore & gloria dignissimi: præibat Domina quædam, cujus vultum veloci transitu intueri non potui, visu dorsum tantummodo prosecutus: sequebatur autem senex nivea canitie venerandus, qui reductis in me oculis: Heus tu, inquit, o agricola, cujus est hic ager quem colis? Cui ego: Beati, inquam, Patris est & Domini Hugonis Abbatis. Tunc ille, Meus est, inquit, ager, meus est & possessor. Ego enim Petrus sum Apostolus, quæ autem præcedit, beata Dei Genitrix est Maria, sanctarum consortio constipata animarum. Tu igitur ad Abbatem festines Hugonem, dicturus ei; Dispone domui tuæ, viam universæ carnis ad præsens ingressurus. Jubenti talia parere distuli, metuens ne vaniloquus & interpres falsitatis appellarer. Ceterum denuo commonitus, & quia præfatæ visionis relationem distulerim, gravioribus verbis increpatus, suspensam dudum legationem exequi festinavi. His dictis, alii quidem falsitatis eum arguebant: beatus autem Abbas certum suæ depositionis asserebat indicium. Extunc in lacrymis promissam expectavit vocationem, cum Apostolo dicens, Cupio dissolvi, & esse cum Christo. [Phil. 1, 23]

[46] Aderat sacratissimæ Cœnæ dies, & ecce Dei servus, [ultimam suis benedictionem impertitus,] non tam lege temporis quam caritatis affectu, Capitulum ingreditur: ubi cum pro his quos Cluniacense cœnobium sacra sibi familiaritate astrinxerat, affluentem jussisset fieri eleemosynam, rogatus absolvere Conventum, flevit uberrime. Tandem singultu fatigatum promens responsum, Egone, inquit, vos absolvam, quem propria ligat conscientia? Ego vestram levabo sarcinam, multiplici prostratus & jacens excessu? Quomodo jugum solvet peccatorum, subjugata peccatis oratio? Nos tamen, licet indigni, debitum prosequemur officium: Dominus autem, qui solvit compeditos & elisos erigit, quod suæ pietatis est, in vobis interius dignetur operari. Dehinc elevatis in cælum oculis, perfusus ora fletibus, commissum sibi gregem absolvit. Addidit & solatium benedictionis, Christum secutus magistrum, qui transiturus ad Patrem, discipulos in pressura mundi relictos benedixit, semper eis affuturus gratia, quos corpore deserebat. Dehinc expleto pauperum obsequio, ad imitandum Dominicæ humilitatis exemplum, beatus Senex hora Mandati in Capitulum redit, lavat Fratrum vestigia, de Euangelica lectione sermonem sanctum subnectens, [ac eorum pedes lavat:] rivum provocantem lacrymarum. Sequenti quoque Sabbato sacris interfuit Officiis, columnam d novæ lucis salutans, & crebris exorans suspiriis, ut ad terram promissionis, quam velut e confinio jam intuebatur, inoffenso gressu pervenire mereretur.

[47] Superant adhuc tantulæ vires in fragili corpore, ut in ecclesia Paschalem celebraret solennitatem, [celebrato Officio Paschali,] festivis insignitus ornamentis, quæ pariter & diei gloriam & sanctæ illius animæ puritatem quodammodo nuntiabant. Refectus illic alimentis spiritualibus, ad domum, in qua morari consueverat, divertit. Vespere autem facto, [morbo correptus,] decidit in lectum, nihil aliud quam laborum suorum finem & præmium expectans. Tertia vero feria cum jam caligantes oculi, lingua deficiens, & cetera sensuum officia præsentem transitum acclamarent, interrogatus si vivificatricem Domini carnem cognosceret; Cognosco, inquit, & adoro. Oblatum quoque salutiferæ Crucis signum, Christianissima studuit devotione venerari. Qui ut & moriens ostenderet, quam vigil & solicitus fuerit circa commissarum sibi vigilias ovium, quibus potuit sermonibus Anniversarium Archiepiscopi e Gaufridi, & Guidonis Abbatis adesse nuntiavit, significans oportere defunctis Fratribus debita solvi beneficia. Beata profecto anima, quæ nec eo tempore potuit suorum salutem oblivisci, quo nonnullis de sua etiam salute succedere solet oblivio.

[48] Porro exiturus ex hac Ægypto Dei famulus, B. Marcelli f capsam sibi jubet præsentari, pium lacrymis interpellans Advocatum, [magno omnium luctu moritur:] ut ejus conductu, post exilium, patriæ redderetur. Flent filii assidentes, nec alius alium consolatur, ubi par omnibus & inconsolabilis erat causa lamentandi. Quibus ille suum significans excessum, cum, Benedicite, protulisset; loquendi facultatem amisit. Deinde cum inclinata esset ad vesperam dies, delatus in ecclesiam beatissimæ Dei Genitricis Mariæ, fessos artus & naturam profitentes, cilicio & cineri commendavit. Sole dehinc occumbente, sol occubuit: & exoneratus sarcina carnis spiritus, incolatum patriæ, temporalia sempiternis feliciter commutavit. Exoritur præsentium clamor filiorum, qui percussa exciti tabula, prout mos est, ad commendationem beatæ illius animæ convenerant. Habebat quisque velut specialem, qua doleret, causam; & quot fuerant ora, tot virtutum ejus insignia promebantur. Alii namque pertinax Abbatis odium in vitia referebant, alii circa pœnitentes paternum ejus recensebant affectum. Lamentabantur nonnulli, pauperes amisisse Patrem, viduas advocatum, pupillos defensorem. Memorabant aliqui collatam Patri prophetiæ gratiam, plures spirituum discretione desuper insignitum. Fuerunt etiam qui deplorarent Hugonem timuisse Christum irasci, si iratus solem videret occidentem. Exuberabat unicuique quod in laudes ejus declamaret, & linguæ referendis deerant meritis, non linguis merita quæ referrent. [balsamum ungendo corpori ejus no sufficiens divinitus augetur,] Inter hos lamentantium cuneos & frequentiam decumbentium super artus exanimes, vix vacavit corpus ablui, vix obvolvi sacerdotalibus indumentis. Cui dum a Fratribus præfata solveretur humanitas, modicum balsami (quod minime videbatur ungendo capiti sufficere) tantum dicitur suscepisse incrementum, ut ad liniendas quasdam reliqui partes corporis abundaret.

[49] His rite peractis, populus irruens admittitur, quantum sub suo profecerit patrocinio, [concurritur ad funus,] lacrymis indicans & expensis. Ejus clamore vicini colles resultant, sumptuosis luminaribus exequiæ celebrantur. Recenset quisque, quam vera fuerit sub eo libertas, quantus rerum provectus, quæ morum gloria sub sacris ejus disciplinis. Curritur inter hæc ad amplectenda Patris vestigia, fletu vestes irrigantur; & credit quisque parum sibi provisum, nisi pedes ejus vel osculo vel oblatione veneretur. Sic transacto in lacrymis triduo, procurata, quo debuit honore, sepultura g Sabbato felix depositum suscepit. Transivit autem B. Abbas tertio Calendas Maji, plenus auctoritatis & gratiæ, relinquens filiis gaudium de corona, exemplum de vita, gloriam de corpore, spem de intercessione. Qui profecto quantæ foret apud Deum gratiæ, post transitum quoque ipsius, multis innotuit argumentis.

[50] Erat Cluniaci Bernardus, h quidam vir justus, sanctus & timoratus: [monachus quidam,] cui religio reverentiam comparaverat & nomen. Is dum B. Hugo migraret ad Superos, gravatus sopore, nec strepitu discurrentium, nec immoderatis clamoribus potuit excitari. Nec multo post in lectum decidit, humanæ reipublicæ supremo cessurus incommodo. Quo dum urgererur ad exitum, convocatis quibusdam monachis, Vobis, inquit, Fratres, vobis aperire necessarium duxi, quam mihi Dominus ostenderit visionem. Vos, referentem nolite falsitatis arguere, qui si non amore virtutis, saltem metu judicii, quo dubius vocor, mentiri formidarem. Nostis quidem me nuper obedientiam Nogenti i spontaneum dimisisse; sed qua eam ratione dimiserim, forsitan ignoratis. Dormienti mihi quædam venerabilis persona apparuit, Dionysium k Areopagitam se nominans, & ut Cluniacum reverterer, his urgens verbis. Oportet frater, [Cluniacum divinitus revocatus,] oportet te Cluniacum quantocius redire, & Abbatem salutare Hugonem, communis iter ingressurum peregrinationis. Videbis etiam ejus successorem, cui de Romanis finibus divina missa gratia, Principes Apostolorum pastorales excubias commiserunt. Hac ego suggestione compulsus, regredi Cluniacum festinavi. Væ mihi misero, Pater quidem recessit: sed non merui salutare recedentem. Accusemne soporem qui me tenuit, an gratias agam, incertus sum. Invidit & providit. Tenuit carnis oculos, ne viderem cum recederet; sed quo recesserit, interioribus oculis ostendit. l Vidi, & teste Deo vidi permixtos mortalibus Superos, & beatissimam Dei genitricem Mariam: m astabant eminus sagittarii quidam, qui sacratissima Virgine cognita, velut perterriti abscesserunt & confusi. Visa est illic Martyrum simul & Confessorum multitudo, [conspitit eum a Sanctus in cælis deduci,] quorum quosdam desuper mihi cognoscere datum est, & inter eorum discernere qualitates: Beatum ibi Martialem cognovi, & Martinum, & Abbatum gloriam Benedictum. Visi sunt hi duo spiritum B. Hugonis in fertilissimam deducere vineam, eumque ibi collocare, tamquam pausaturum post laborem. Quo in loco dum pariter & gloriam Sanctorum, & quæ agebantur admirarer, ille reductis blandius in me oculis, Sta, inquit, Frater, & comede nobiscum de candidis qui nobis abundant racemis: ego hic n modicum requiescam, donec pedum tumor subsidat, & pulvis excutiatur, quem multiplici viarum circuitu contraxi o: dehinc ad aliam transibo mansionem, quam mihi Dominus præparavit in æternum. Dices autem Pontio successori meo, p ut ab humilitate nullatenus declinare sustineat, operibus instet misericordiæ, suarum immemor, injuriis moveatur alienis. Super omnia zelo legis ferveat, circa delinquentes nec remissus sit indulgentia, nec immoderatus disciplina. Adhuc ille loquebatur, cum demulcente animum visione somnus abscessit. Vos autem scitote me vera locutum, si cursum vitæ præsens terminet infirmitas: si minus, in caput meum provocavi Judicem, quia commentatus falsitatem. Hæc relata moverunt auditores, ipsius edoctos obitu, Fratrem Bernardum nihil protulisse mendacii. Die siquidem tertio q, hominem egressus, & testimonium gloriæ Abbatis, & spem propriæ salutis Fratribus reliquit.

[51] Ipsa etiam nocte, qua B. Hugo migravit ad superos, Noviomensi Abbati non dissimilem ferunt apparuisse visionem. [idem alteri revelatur.] Visum ei est lectulos duos ab Angelis in cælum deferri, qui molliori cultu, solicitudinis oblivionem, & somnum provocarent. Angeli autem, qui lectulos deferebant, hujusmodi clamabant verbis: Duos illustres viros in his collocabimus lectis, Anselmum scilicet Cantuariensem Archiepiscopum, atque Hugonem Cluniacensis Abbatem Monasterii; qui post terras cælum, post labores requiem, gaudium post lacrymas meruerunt. Post hæc Abbas evigilans, nonnullis quæ viderat, retulit, ad utriusque transitum personæ, præfatam derivans visionem. Nec ejus frustratus est intellectus, cum ambo sub eodem fere tempore, corporis hujus angustias euasisse memorentur. Alia quoque meritorum Beati viri claruerunt insignia, quæ circa detentos variis languoribus post mortem quoque perpetrata leguntur. [Apparens cæco, visum ei restituit:] Hincmaro cuidam superexcrescens albugo pupillas oculorum obtexerat, eumque in miserabilem damnaverat cæcitatem: cui cum recuperandæ salutis spes ex meritis & interventu penderet Abbatis; memoratur Christi famulum ei apparuisse in somnis, & monuisse non illuminationem corporis quærere, sed mentis: tandem tamen super deprecantis lumina signo Crucis impresso, recessisse Dei famulum, & abstersam oculis cæcitatem. [quidam ad sepulcrum ejus mentem recipit.] Quidam quoque Fratrum nomine Guido, cum tranquillitatem mentis simul & corporis nova ei excussisset amentia; deductus ad sepulcrum beati viri, depulso quievit incommodo, sibi pariter & Conventui sacris ejus meritis restitutus: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per infinita secula. Amen.

ANNOTATA.

a Anno 1109 Pascha in 25 Aprilis, atque adeo Dominica Palmarum in 18 diem cadebat.

b Bertinus de Varenis, ut eum vocat Hugo monachus in Vita.

c S. Augustinus adv. Faustum, Homo quidam novellavit vineam & locavit agricolis.

d Cereum paschalem intellige, quem etiam Ecclesia in ejus benedictione appellat Columnam.

e Ex pluribus Gaufredis seu Godifredis, Archiepiscopis, quos recenset Index San-Marthanorum, soli duo iique ambo Burdegalenses adduci huc possunt; primus, nominatus anno 982; & secundus, qui sedit inter annos 1027 & 1047: sed infra demonstrabimus inter Lugdunenses Antistites hujus nominis unum hoc tempore recipiendum esse, quem omnino putamus esse eumdem, de quo hic agitur: obierit ergo 28 Aprilis 1072. Guidonem Abbatem, possumus suspicari eum, quem supra laudavimus Comitem Matisconensem, Cluniaci posita Abbatia defunctum.

f Videtur indicari S. Marcellus Papa Martyr, cujus aliquæ reliquiæ Cluniaci fuerint: nam inter altaria, in majori ecclesia dedicata an. 1131, unum est hujus Sancti, ut notatur in Bibliotheca col. 1639.

g Triduo, cum scilicet obtisset feria 4 vesperi.

h Bernardus Narbonensis, uti eum vocat Hugo in Vita.

i Nongentum, inquit Quercetanus in Notis, Pertici agri oppidum & Prioratus, in honore S. Dionysii constructus.

k Prædictus Hugo titulum Areopagitæ omittit, quem Hildebertus hic, ex propria & tunc communi de Parisiorum Apostolo opinione, censendus est adjecisse.

l Idem addit: Affui in oratorio B. Mariæ Virginis matris Domini, ubi idem Pater delatus a Fratribus ea hora expiravit.

m Qui dum susciperent animam morientis Patris, irruerunt eminus quidam sagittarii; contra quos misericordiæ mater manum suam elevavit, & egredientem protexit: qua cognita, sagittarii illico fugerunt, territi & confusi: ita Hugo memoratus.

n Idem, Per triduum hic requiescam.

o Vsque adeo etiam sanctißimi quique aliquid e vita efferunt, quod si non pœnam mereatur, eos tamen a libera Dei fruitione & gloriæ plenitudine tantillum remoretur, in magna quiete nihilominus ac pace præstolantes.

p Ut servet sibi innocentiam, aliis misericordiam; ita Hugo monachus: sed ab utraque tandem receßisse videtur Pontius, indiscreto disciplinæ zelo abreptus.

q Festo scilicet Sanctorum omnium, ut addit Hugo jam dictus.

ALIA VITA
Auctore Raynaldo Abb. Vezeliacensi, deinde Archiepiscopo Lugdunensi.
Ex MS. Sereniß. Christinæ Reginæ Sueciæ, & alio Collegii nostri Duaceni.

Hugo, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4008

Auctore Raynaldo EX MS.

PROLOGUS.

Vniversis Ecclesiæ Cluniacensis filiis Frater Raynaldus, Vezeliacensis Ecclesiæ non tam Abbas, quam servus, in Domino salutem. Cum multorum Fratrum monitis urgear, ut vitam piissimi Patris Domni Hugonis Cluniacensis Abbatis succincte describam; devotioni, non prȩsumptioni inservire, mihi consilium est. Quod si forte alicuius altioris ingenii viri studium in hoc opere ante nos desudarit; non, ut illum obfuscare, me autem clarum facere velim, hoc agam; sed illius opus majorum atque sapientum virorum excellentiȩ relinquendum; nostrum vero minorum atque minus capacium studio adtribuendum puto: nec sordebit humilitas sermonis inculti, dum ipse stylus pure inserviet veritati.

CAPUT I.
Adolescentia pie transacta: tirocinium vitæ monasticæ, dignitas Abbatialis, liberalitas in pauperes, familiaritus cum Christo, potestas in dæmones.

[1] Igitur vir beatus, ex nobilissimis Burgundionum prosapiæ lineam trahens, [Prosapia nobili ortus,] parre Dalmatio viro Consulari, matre vero Aremburge, religiosa admodum femina, neque viro natalibus impari, procreatus est. Quæ venerabilis matrona, hac de qua agimus felici sobole gravida, cum partus instaret, quemdam venerabilem Sacerdotem, ut pro sui partus angustiis alleviandis Deo sacrificium afferret, censuit exorandum. Cujus devotis precibus vir Dei dum obtemperasset, [cum præsagio futuræ sanctitatis:] videbat; & ecce in ipso sacrosancto Calice, quasi cujusdam infantuli imago apparebat: in qua exprimere poterat, quanti apua Deum foret meriti puer ille, qui nascebatur. Mox peracto Missarum officio, festinat Sacerdos, ut rei probet eventum; & infantem natum reperit, cujus præsagium viderat & agnoverat in tanti speculo Sacramenti. Tunc de illo multa prædicens, magnum illum si adviveret futurum, protestatus est. Quod ab ipsis pueritiæ suæ rudimentis satis jam innotescebat, dum aut ecclesiæ aut scholis frequentius adhæreret; horis tamen furtivis, [exercetur litterariis & militavibus studiis:] quia patrem suum timebat, qui militaribus studiis illum applicare volebat. Et cum ei vestis pretiosior ac colorum varietate decentior aptaretur, ipse eam pro abjectiori & simpliciori respuebat; nec lasciviæ, ut illa ætas assolet, sed innocentiæ & simplicitati operam dabat; frequenter etiam & lectioni, invitis parentibus, incumbebat. Pro quibus omnibus & his similibus, dum a patre & a coævis etiam argueretur, scilicet quod hæc contraria militiæ forent; deliberavit apud se aliam sibi quærendam militiam; cui non essent ista, sine quibus militare nollet, contraria.

[2] Itaque relictis omnibus, a seculo nudus evasit: & B. Odilonis magisterio se submittens, [Cluniaci monachum induit:] Cluniaci monachus efficitur: in cujus susceptione quidam de senioribus, ut fertur, in hæc verba prorumpens, O quantum, inquit, hodie thesaurum Cluniacensis Ecclesia suscepisti. Qui postea, quantæ humilitatis, quantæ puritatis & honestatis, quamque fervens in amore Dei extiterit, non sermo noster, sed B. Odilonis solertia, [adolescens Prioratum gerit:] qui eum infra annos adolescentiæ, Cluniacensem ordinavit Præpositum, declarat. In cujus regiminis officio, qua misericordia & caritate, qua strenuitate & vigilantia institerit, seniorum Cluniacensium devotio manifestat: [Abbas eligitur:] qui ad primum de Abbatis electione verbum, cum eum nominasset qui electioni præerat, & in ceteris nominandis procedere voluisset; statim de sede eum rapuerunt, & cum Dei laudibus in Abbatem levaverunt. Tunc denique quas cruces sibi indixerit, [lorica indutus pro defuncto Patre pœnitentiam agit:] lorica illa, qua indutus ad carnem juventutem suam perdomuit, una præ cæteris ad medium deducta sufficiat; sub qua, & suam, licet innocens, & patris sui, qui de mundo jam excesserat, pœnitentiam agebat. De lectione vero & oratione, quibus pene jugis insistebat, ita paucis censeo definiendum: quia sic in utroque se insatiabilem ostendebat, [lectioni ac orationi addictissimus,] ac si cum legeret, Deus ei visibilis loqueretur; cum vero oraret, facie ad faciem cum Deo sermocinaretur.

[3] Misericordiarum autem ejus explicare numerum non sufficio: scilicet quam pius erga subditos, quam largus circa pauperes fuerit, [profusissimus in pauperes,] quam benevolus tam circa alienos, quam circa domesticos extiterit. Enimvero tantæ caritatis & modestiæ circa filios habebatur, ut indies numerus eorum augeretur; & felicem se quisque arbitraretur, qui sub tanto Patre ad conversionis gratiam perveniret. Nam de eleemosynis ejus, quis digne referat? quibus ita insudabat, ut præter quotidianum victum etiam vestes, tam in hieme quam in æstate pauperibus congruas, compararet, & pene quidquid habere poterat, in eorū necessitatibus insumeret. O fidelem Christi dispensatorem! cui parum erat pane pauperes alere, nisi eos carnibus saginaret: parum, nisi crebro eos vino lætificaret: parum, nisi sæpenumero argenteis, interdum vero & aureis, eos remuneratos haberet. Et quid ei hæc omnia, nisi vestis etiam multiplex sequeretur? Ad algorem depellendum laneæ vestes parabantur: [quibus ipso vestes consuit.] ad æstum reprimendum lineæ coëmebantur: & ne aliquid deesset perfectæ caritati, ipse eas cum Fratribus, qui illi assistebant, plerumque consuebat: tum vero calceamenta, non sine axungia qua ungerentur, distribuebat. Neque illum Joanni, qui ob immensitatem eleemosynarum solus in Ecclesia cognominatur Eleemon, dissimilem fuisse crederes; dum thesauros incomparabiles in eorum profligaret expensis; & quod alicui potentissimo Regi sufficere ad divitias crederetur, hoc ipse multotiens in pauperum miseriis dispergeret relevandis.

[4] Quid de fide ejus memorabili dicam, qua apud Deum tanti meriti claruit, ut & vota ejus exaudiret; & frequenter, vel eo ignorante vel eo absente, per ipsum virtutes operaretur? Nam, ut ad alia suo loco perveniam, primum omnium ipsum de Salvatore miraculum ad medium deducamus; quod, quamvis ipse non viderit, testis tamen fidelis Papa Gregorius septimus, qui Hildebrandus antea vocabatur, hujus rei fuisse cognoscitur. Sic etenim dum quadam die in Cluniacensi Capitulo (utpote monachus & adhuc Romanæ Ecclesiæ Subdiaconus) beato viro assideret, [Christuta sibi assessorem habere, conspicitur a S. Gregorio VII.] conversus Dominum Jesum illi consedere vidit: & quasi in singulis judiciis ejus illi faveret, vultu & habitu hilaris apparebat. Mox ille, cunctis stupentibus, rem siquidem penitus ignorantibus, tanto Judici assurgens, medium volebat constituere Dominum. Tandem a Patre sanctissimo, cur de sede surrexisset, requisitus, visionem (quam quibus oculis vidisset, nescire se fatebatur) ut prælibavimus, exposuit: in quo perpendere possumus, qua puritate & æquitate culpas discutiebat, qui Judicem seculorum assessorem habere merebatur. Hunc itaque, ut fertur, vir iste tantæ auctoritatis & gratiæ, ob disciplinæ severitatem & temperantiæ mansuetudinem, blandum vocabat Judicem, ob id maxime, quia ut mater filiis blandiebatur, & ut pater delicta corrigebat.

[5] Sed dum, quid circa Stephanum Papam per eum sit, considero; non ab re, [Adest Stephano Papas morienti,] huic operi inserendum existimo. Hic etenim apud Florentiam Italiæ urbem in infirmitate decubabat: & non sine Dei gratia a sancto viro visitatus, post multum cum eo habitum colloquium, ut inter manus ejus mori mereretur, Dominum exorabat. Cum ecce humani generis inimicus, horis quibus vir Dei aberat, obtutibus morientis Pontificis se ingerere, [a quo dæmonem adcec:] & horrore fui mentem ejus terrere atque turbare; sed ad viri Dei ingressum fugere, & quamdiu cum eo erat non ultra apparere. Quod ubi compertum est, ab ipso Pontifice summis precibus postea detentus, usque ad exitum ejus cum eo permansit; & corpus ejus, suis manibus lotum & funereis vestibus involutum, in sepulcro locavit.

[6] Nec mirum si ad tanti viri præsentiam diabolus fugabatur, cujus spiritus in tantum Deo adhærebat, ut etiam ipse in persona sua Dominus Jesus Christus ad eum visitandum venire dignaretur. Quod tunc quoque licet dissimili priori, non tamen impari revelatione claruit, quando quidam senior, sicut idem, ut credimus, de se quasi de alio referebat; ipsum Redemptorem cum cithara, [Christum cum Fratribus in choro psallentem videt.] in Cluniacensi choro psallentem coram singulis Fratribus, vidit; cantus autem, qui audiebatur, illa euangelica antiphona erat: Sedere autem mecum, non est meum dare vobis; sed quibus paratum est a Patre meo: tunc etiam tantus odor cælestium aromatum effervescere videbatur, ut cunctorum flagrantiam balsamorum superare crederetur.

CAPUT II.
Defunctus a pœnis, ægri a morbis liberati: templa ac cœnobia exstructa aut reformata.

[7] [Quemdā a je alienum ac propterea morbo correptum sanat:] Nec illud silentio obtegendum censeo, quod quidam Frater, nomine Pontius, divinæ animadversionis judicium in se pene sensisset; nisi ei cælestis pietas, per hunc Dei servum subvenisset. Nam cum apud quamdam cellam, cui Mons a vocabulum est, is de quo agitur Frater moraretur, illucque venisset Pater reverendus; ille, quia eum, utpote adversus Patrem stulte murmurans, videre nolebat; simulato languore ad lectum secessit. Sed quanto se subtrahere viro Dei conabatur, tanto vita de corpore (non jam ex fictione, sed certa valetudine) exire festinabat: ita ut jam voce faucibus hærente loquela deficeret. Curritur ad pium Pastorem, ut ovem pene migrantem summo Pastori commendaret. Mox ille accelerans, absolutionem commendationi præmisit: & sic æger viribus & voce paulisper restitutis, culpam confitetur, temeritatem accusat, veniam implorat & obtinet & sic demum ab incommodo illo convalescit.

[8] [defuncto absolutionem impertit:] Alter vero cum ab hoc seculo migrasset, & ejus corpus in oratorio Cluniacensi inhumatum ex more servaretur, duobus Fratribus ipsa dormitionis suæ nocte apparuit: quibus crimen duorum solidorum, quos sine licentia cuidam homini dedisset, confitebatur: & quia sine confessione hujus reatus obiisset, a sancto Patre absolutionem poscebat, antequam sepulturæ traderetur. Mane autem facto, visionem quasi uno ore ambo coram omni conventu beato viro exposuerunt. Tunc requisita quam defunctus nominaverat persona, secundum præmonstratam visionem reperta res est. Mox indicta cunctis pro fratre pœnitentia, orationibus, psalmis, eleemosynis, atque Missis adjunctis, absolutio secuta est. Sic nimirum, sic non solum in terris; sed etiam in cælis fides ejus virtutem, virtus potestatem, potestas gloriam, gloria hic humilitatem, illic coronam indies pariebat.

[9] [sanat leprosum,] Quodam etiam tempore, dum iter per Wasconiæ partes ageret, comitante secum b Hunaldo, prudentissimo viro atque suo monacho, non procul a via prospexit quamdam cellam, in qua vir quidam, nobilis quidem genere, sed lepra percussus, degebat: cujus mores cum inquisisset & patientiam ejus probatam agnovisset; vir insignis pietate, ad eum visitandum divertit, & per consolationis verbum caritatis officium adimplens, vestem pelliceam exuit, & cum aliquot argenteis infirmo donavit. Quo digresso æger, ubi vestem induit, a plaga lepræ se curatum protinus agnovit.

[10] Rursus idem vir sanctissimus Parisios forte advenerat, [& paralyticum:] & B. Genovesæ ecclesiam, quæ extra muros urbis sita est, tum pro devotione sacratissimi corporis ejus, tum pro veneratione Apostolorum Principis, cujus ibi planeta esse creditur, pio religionis cultu visitaverat: quo tunc quidam miles, nomine Rotbertus, qui ex plaga ictus bellici paralysim incurrerat, clientum manibus advectus, rogabat, ut pro ipsius salute Domino supplicaret. Ille assumpta Apostolica infula, languentibus membris admovit, & imposita illa antiphona, quæ de paralytici Æueæ salvatione in ecclesia cantatur, mutato nomine, dixit: Rotberte, sanet te Dominus Jesus Christus. Statim cunctis videntibus & mirantibus præ gaudio, sanus & incolumis ad propria remeavit. Sed quæ obtentu sanctorum pignorum miracula gesserit, tanto nobis innumerabilia sunt, quanto frequentiora; quibus tamen tam cautum se exhibebat, ut semper Sanctis imputaret, quidquid eo administrante sospitatis a Deo alicui impenderetur.

[11] Item aliquando Valentiam Galliæ intraturus, [omnia in pauperes erogat,] obviam habet pauperum multitudinem, quæ eleemosynam a tam famosa per orbem dispensatore expetebat. Jubet œconomo suo Jarentoni, Fratri per omnia strenuissimo, impertiri more solito per omnem turbam argenteos: at ille post, ferme decem solidos non sibi remansisse, reliquis in opus simile consumptis, & hos fore in majori forsitan necessitate servandos, affirmat. Noli, inquit, trepidare Frater, fidelis est Deus & confide; quia istis distributis, bonus remunerator noster Jesus satis fideliter recompensabit in præsenti; si datores hilares fuerimus. Complentur jussa Patris, & antequam ad civitatem veniretur, ecce quidam de civitate obtulit ei aurum, quod solidorum pretium decies excedebat. Tunc conversus ad prædictum Fratrem: Accipe, [Deo liberalitatem remuniramte:] inquit, & ne ultra de bono fœneratore diffidas. Singularis in Deum fiduciæ vir iste, quotiens ex magna & intolerabili penuria se & domum, cui præerat, fide, qua totus in Deo erat, liberavit, enumerare perlongum est.

[12] Sed quod beatis Apostolis Petro & Paulo scripsit, unum de multis sufficiat breviter retexere. Quadam vice, urgente inopia, missa a fratribus ad eum legatio est (erat enim tunc c Marciniaci) orantibus, ut in tanta necessitate eis consuleret. Convertitur ergo ad singulare præsidium; [missa epistola ad aram SS. Petri & Pauli pro inopia sublevanda, exauditur:] mittit Apostolis epistolam, rogans & obsecrans, ut servorum suorum misererentur; & qui eatenus locum illum rexissent, & de parvo in magnum provexissent, nunc quoque ab his angustiis eum eriperent; nec ad peccata ejus, sed ad miserationes suas multas, respicerent. Defertur itaque ante ipsorum altare legatio fidei. Quid multa? Tanta, non multis evolutis diebus, rerum copia supervenit; ut non solum illius temporis, sed & totius anni levaret inopiam. Et quia occasione se præbente de beatis Apostolis fecimus mentionem; dignum est referre, qualiter per eos de novæ basilicæ fundatione vir beatus commonitus sit.

[13] Quidam Abbas monasterii, cui d Balma vocabulum est, Gunzo nomine, [quibus cælesti monitu augustiorem ecclesiam adificat:] vir magnæ honestatis & simplicitatis, dum aliquando gravi languore paralysis Cluniaci deficeret, ita ut ad extrema jam se devenisse crederet; quadam nocte, vidit sibi assistere ipsos Apostolos Petrum & Paulum cum Protomartyre Stephano: quorum primus atque princeps, videlicet beatus Petrus, postquam ab ipso, qui essent, requiritur, & suum nomen atque sociorum edidisset; sic est exorsus: Surge, Frater, ocius, & Hugo ni Abbati hujus ecclesiæ, hæc nostra defer mandata: Angustias basilicæ nostræ Fratrum multitudo ferre vix potest, & volumus ut ampliorem Abbas ipse ædificet: nec de sumptibus diffidat, nostrum erit providere de omnibus quæ huic operi necessaria fuerint. Cui ille: Legationem, inquit, istam suscipere non audeo, quia neque fides verbis adhiberetur. Et Apostolus, signum, ait, veritatis hoc a me habeas: quia mox, impleto legationis officio, salvum ab omni incommodo te reperies. Dixerat, & ab oculis ejus statim visio disparuit. Illucescente vero diluculo, mandata viro Dei per ordinem retexuit, & ex promisso Apostoli sic factus incolumis est. Et hæc prima causa fuit, quæ animum sancti Patris ad tantum opus inchoandum maxime inclinavit. Cujus fabrica tantæ pulchritudinis & venustatis in se gratiam prætendit, ut in tota Occidentali plaga (nam de aliis mundi partibus mihi minus cognitum est) nulla sit hac conspicabilior basilica.

[14] Sed ne hoc solum hujus viri Dei magnificum opus, [aucto Cluniaco,] aliis prætermissis, edidisse videar, hic Cluniacum renovavit, hic Fratrum numerum tam intus quam foris plus omnibus prædecessoribus suis ampliavit, hic cellas ædificiis reformavit, hic possessiones terminis dilatavit. Quis beatorum Confessorum e Martialis & Ægidii f ecclesias religione restauravit, nisi iste vir beatus? Quis B. Austremonii g Arvernensis, nisi iste vir beatus? [varia templa & cœnobia erigit ac reformat,] Quis B. Mariæ Magdalenæ Vizeliacensem ecclesiam ad ordinis regularis pristinum reduxit statum, nisi iste vir beatus? Hic Pictavis h S. Joannis Euangelistæ cœnobium ab ipsis fundamentis religione fundavit: Sancti quoque Bertini i Confessoris ecclesiam cum pluribus ipsius Flandriæ monasteriis, religione illustravit: locum etiam qui Caritatis obtinet nomen, per virum, mirabilis apud Deum & homines gratiæ, Gerardum monachum suum a principio struxit.

[15] Parisiis ecclesiam S. Martini, quæ de Campis nuncupatur, [præciput in Gallia.] de Canonicali ordine, in monasticam transtulit normam. Sed cur fere totam Galliam peragrem, quam ita monasteriis perornavit, ut, sive in Franciam, sive in Aquitaniam, sive in Burgundiam, immo quocumque per omnes partes ejus te vertas, ubique religionem tanti Patris fulgere videas? Sed numquid in Galliis tantum, an Occidentales provinciæ prætermittendæ sunt? quarum singulas, quanto religionis lumine illustrarit, testantur monasteria, quæ pleraque in eis, vel ipse construxit, vel ad meliorem statum plurima reformavit. In patrimonio quoque suo, fratris sui Gaufredi studio & auxilio, sanctimonialium feminarum Marciniacense fundavit cœnobium; quibus & cœnobitarum & anachoretarum instituit legem; ut & obedientiæ propositum æmulentur, & perpetui claustri solitudine anachoretarum imitentur vitam.

ANNOTATA.

a Inter Claromontanæ diœcesis Decanatus, unus de Montibus dicitur, Cluniacensi monasterio unitus. Vide Bibliothecam col. 1175.

b Hugo Monachus in Vita, assumptisque secum duobus monachis suis, Duranno scilicet, qui fuit Tolosanus Episcopus; & Hunaldo, qui fuit Abbas Moysiacensis, vir eloquentissimus, Centulli Comitis Bearnensis frater, qui Cluniaci sub S. Hugone anno 1062 monasticam vitam amplexus, eodem Sancto adhuc superstite Moysiacensibus præfuit: de Duranno actum ad superiorem Vitam, præter hos miraculi testem alium, Clericum forte secularem, allegat Hugo: Religioso viro Vincentio referente didici quæ narravi: ipse facto interfuit, vidit, & testimonium perhibuit.

c De hoc Marcinianensi monasterio satis egimus supra.

d Balma vulgo Beaume, diœcesis Vesontinensis, cujus conditor fuit S. Euticius, ut in hujus Vita legitur ad 13 Ianu.

e Ecclesia S. Martialis Lemovicæ an. 848 a Canonicis ad monachos translata, exinde Abbates habuit, quorum duodecimus fuit Adalbertus, sub quo Basilicam S. Martialis recuperatam scribunt Sammarthani. Nunc rursum ibi seculares sunt.

f S. Ægidii, vetustum in Septimania monasterium, etiam nunc celebre.

g S. Austremonius, Arvernorum Apostolus, colitur I Novembris: ejus sepulcrum ac deinde cœnobium, tempore Gregorii Turonensis clarum, in vico Issiodoro vulgo Issoir, nunc inter Abbatias desiit numerari.

h Neque hoc S. Joannis Euang. cœnobium amplius Pictavis superest, nisi forte imminutum dignitate aut in parochialem ecclesiam versum.

i Sithuense S. Bertini monasterium juxta castrum S. Audomari tota Flandria notißimum; cujus Abbas Iperius narrat, quomodo S. Hugo, de licentia Lamberti Episcopi Morinorum, de diversis Cluniacensium monasteriis religiosos viros adduxit an. 1101, quibus stricte & religiose viventibus residui Sithuenses, metu rigidioris disciplinæ, dilapsi sint, & brevi plusquam 120 Fratres accesserint; ut mirum non sit, quod Hugonis successor Pontius tentaverit hanc Abbatiam Cluniaco subjicere.

CAPUT III.
Secreta animorum cognita; futura prædicta, morbi curati.

[16] Inter tot gratiarum dona, prophetiæ quoque spiritu vir sanctissimus non carebat; quo interdum in discernendis voluntatibus & animis fratrum, [Quemdā ob latens peccatum ab osculo prohibet:] tanta pollebat gratia, ut sæpe mores ac affectus eorum prædiceret. Unde accidit, ut quodam tempore, cum cellas suas perlustrando visitaret & ad locum Caritatis venisset; inter alios fratres, unum ab osculo repudiaret. Requisitas de causa, malignum spiritum in eo habitationem habere respondit. Stupefactis qui aderant, interrogatur miser de conscientia, qui mox confitetur se sine Sacerdotali Ordine Missam diu celebrasse; confessionem & pœnitentiam nullam sese suscepisse, & adhuc in scelere ipso se perdurare; sed cum debuisset pœnitere, postea flagitiosus atque pessimus evasit. Sic quoque apud Avenionem urbem, [mendicum flagitiosum redarguit:] dum quadam die ab eo quidam debilis eleemosynam flagitaret; vir Dei miserum intuitus, tali fertur eum convenisse responso: Eleemosynam quidem pro Christo, quem prætendis, tibi impendo; sed tua vita plena ebrietate & luxuria, ipsi displicet; cujus te pauperem esse, mentiris. Protinus omnes qui aderant cives, in admirationem conversi, talem eum esse affirmant, qualem, vir sanctus, qui eum numquam ante viderat, fuisse redarguisset.

[17] Quidam etiam novitius, Maingodus nomine, dum præstolationis suscipiendi habitus tædio afficeretur, & apud se jam deliberasset, [novitiū detecta tentatione in monachatu servat:] non ultra morarum sustinere inducias; per spiritum a viro Dei de cogitatione sua præventus est. Nam & quomodo discedere voluisset, intimavit; & ne regulari examinationi contraire vellet, admonuit. Qui postea laudabilis conversationis extitit, & vitæ cursum, sicut ei in ipso mortis articulo per visionem cælitus dictum est, feliciter consummavit.

[18] Fuit quoque vir quidam miræ simplicitatis & gratiæ, nomine Durannus, Tolosanæ civitatis Episcopus, qui, quamvis religiosus vita fuisset, [cuidam objocandi licentiā pœnas prædicit,] tamen ex animi jucunditate aliquando verba risum moventia proferebat. De qua re, cum sæpius a sancto Patre, cujus & monachus erat, argueretur; quadam die in spiritu prædixit ei, quia postquam ab hac vita migraret, ore spumoso per visum alicui Fratrum appareret: quod ita factum est. Nam cuidam Capellano suo, nomine Higuino, post discessum apparuit, atque ut vir Dei prædixerat, spumosus labra Fratrem edocet de oris deformitate: scilicet quod vaniloquii culpa pœnas lueret: & ut Patri pio causam ejus aperiat, deposcit. Cui postquam revelata visio est, vir plenus Spiritu sancto, septem Fratribus hebdomada una silentium indixit; sed unus ex eis violavit, quod sex illibatum servaverunt. Tunc Episcopus iterum prædicto Fratri, [a quibus cum liberat:] ore quidem jam mundiore, sed a parte quadam adhuc quasi saliva defluente, apparuit; dicens se obedientia Fratrum, qui silentiū servaverant purgatum; sed conqueri, quia neglectu septimi Fratris restabat illa pars nondum curata. Itaque, quæ visa sunt, denuo Patri intimantur, & fractura silentii altera hebdomada solidata, tertio demum se eidem Fratri, sine ulla deformitate, manifestavit.

[19] Illud quoque memoriæ commendandum arbitror, quod quidam Clericus Flandrensis, S. Audomari Confessoris Canonicus, [apparet absenti,] Lambertus nomine, cum seculo renuntiare & beati viri magisterio se subdere decrevisset; ab ipsius oppidi Præposito, vi & sibi & rebus suis illata, detentus est. Quadam ergo nocte, jam dictus Præpositus videt sibi advenisse personam magnæ severitatis, cum pastorali virga; quæ Cluniacensem Abbatem se nominans, multis verberibus Clericum exigebat cum rebus suis. Tandem die terris reddita, qui exactus fuerat Clericus, evocatur; & exposita visione, vultu quoque & habitu sancti Patris insinuato, cum rebus suis absolvitur, & Cluniaci monachus efficitur. Erat quidam, Willelmus nomine, [sanat quēdam a tumore cruris,] qui ad quamdam obedientiam a sancto Patre missus fuerat, quem mox in crure tantus percussit morbus, ut injunctæ obedientiæ succumberet, & tumore evagante ipsum crus ferre nequiret. Tunc concepta fide, Per illum, ait, qui me huc direxit, tibi dico, pestis, ut obedientiam, quæ mihi injuncta est, implere me sinas. Dixit, & nocte insecuta, a duobus viris, qui se missos a sancto viro dicerent, visitari se vidit; & in specie medicorum ab eis medicari & curari. Mane autem expergefactus sanum se ab omni valetudine persensit.

[20] [alterum ab inflammatione pedis,] Alter vero, nomine Theodericus, in pollice pedis quasi quodam igne urebatur, ita ut vix somno, vix alicui corporis quieti indulgere posset. Rogat infirmorum procuratorem, ut aquam, unde manus sancti Patris in hora Missæ abluerentur, caute reciperet ac sibi deferret Captata igitur opportunitate, aqua de manibus suscipitur, & ardenti pedi infunditur: sicque statim ardor penitus cessavit. [& alium vulneratum:] Miles quidam Arvernensis vulneratus in prælio fuerat, & obducta cicatrice minus caute, sanies letaliter inclusa totum corpus occupabat; torquebatur indies doloribus immensis, & ad mortem usque desperans exitum vitæ præstolabatur. Erat ei frater Clericus quidam, desperans quidem & ipse de carnali medicina; sed de Dei misericordia non diffidens: qui beatum virum pro languente fratre censuit expetendum. Veniens igitur ad virum Dei, consilium super tanta incommoditate flagitabat, utque vel fragmenta aliqua ciborum suorum ei mitteret, exposcebat: spinam quoque ligneam rasilem, quam tunc forte manu vir Dei tenebat, petiit & accepit. Tulit itaque fragmenta, & fratri ad edendum tribuit, cicatricem spina in Crucis signaculo consignans; statimque dolor ita fugatus est, ut æger, cunctis qui aderant stupentibus, diuturnum desereret lectum, & ultra nihil molestiæ pristini languoris sentiret.

[21] [obtritum sibi restituit.] Puer quidam monachus apud Paredum monasterium, dum in choro cum Fratribus oraret; una de tabulis cadente, quæ in lacunari turris eminentis jungebatur, contritus a vertice est. Curritur ad venerabilem Patrem, qui tunc forte in altera ecclesia, Dei scilicet Genitricis, divino operi insistebat: & tam gravis collisio pueri, jam pene exanimis, ei nuntiatur. Qui ubi advenit: aqua benedicta faciem ejus rigat, & oratione subsecuta spiritum vix palpitantem & ad exitum properantem retinuit: inde paulatim resumptis viribus sanus effectus, longo tempore supervixit.

[22] [Nobilem ob iniquas prædas mania correptum sanat.] Miles erat in Lugdunensi territorio, Berardus nomine, Dominus Castri Rehoterii, qui locum B. Petri Cavariacum devastabat, & ad pravos usus redigere nitebatur. Pro qua re cum a sancto Patre sæpius corriperetur, & magis magisque malitia ejus grassaretur; quadam die in superbiam elatus, minas intulit & sic ab eo discessit. Ille ad fidei arma se conferens, Christum invocat protectorem, & Joannem Baptistam, in cujus honore loci ejusdem basilica consecrata est, defersorem efflagitat. Mox in ipso itinere inter Cavariacum & castrum suum Lusesium, divino judicio percussus insanivit, & suorum manibus devectus, ad lectum pertrahitur: nocte quoque ipsa vix ab incendio, semel atque secundo lectum ejus occupante, liberatur, vix ad sequentis diei satisfactionem reservatur; qua tamen ex arbitrio sancti viri peracta, ipsius absolutione ab insania illa quievit.

[23] [Puniuntur divinitus prædones, a quibus spoliatus erat.] Quodam etiam tempore dum per Aquitaniam pro quibusdam utilitatibus ecclesiæ suæ vir beatus iter ageret; quidam raptores de castello, cui Briderium nomen est, in eum irruperunt, & mulas ejus cum multa supellectile abduxerunt: quod facinus ultio divina secuta est. Nam eodem anno & ab Aquitano Duce Guidone, qui & Willelmus vocabatur, eorum oppidum subversum est, & divinæ animadversionis igne concrematum. In consilio quoque vir Dei tanta gratia pollebat, ut quicumque tam in divinis quam etiam mundanis rebus consilii causa eum expeteret; ita fonte cælestis doctrinæ inbuebatur, ut crederet se quasi ab Angelo informatum.

[24] [Crebra a cœnobio quodam fulmina arcet.] Quod S. Michaelis ecclesia, quæ in ea parte Cisalpinæ Galliæ, quæ Clusa dicitur, sita est, satis in fulminum depulsione probavit. Nam dum crebris fulminationibus locus ille feriretur, & desolationem cœnobio tempestas horrida, ob quorumdam Fratrum interitum, minaretur; tandem vir beatus de mutanda loci habitatione consulitur. Tunc vir Deo plenus, locum deserendum non esse, respondit: sed B. Laurentii Martyris patrocinium quotidiana commemoratione implorandum. Cujus consilii tanta apparuit efficacia, ut ab illo tempore, meritis sancti Martyris & fide beatissimi Patris, a fulmineis ictibus quiesceret locus. Sed cum aliis in consilio utilis, tum sibi promptus atque providus erat: quod quia in multis negotiis ejus ostendere longum est, pauca tamen pro rei exemplo breviter absolvam.

CAPUT IV.
Concilium Rhemense concelebratum, compositum schisma: Pius obitus.

[25] Quodam tempore Romanæ Sedis Pontifex Leo nonus, [In Concilio Remensi oratorē agit:] ob hæreses Simoniacorum & Nicolaitarum a Galliis extirpandas, Remis synodum celebrabat, & introitus singulorum Patrum discutiebat; qui dum singillatim de suis electionibus responderent, vir Dei de conscientia tale fertur dedisse responsum: Caro quidem consensit, sed spiritus repugnavit. In quo verbo apud omnes tantæ admirationi & gratiæ habitus est, ut inter tot eloquentissimos viros, inter tot seniores ipse adhuc adolescens, ut sermonem ad totam faceret Synodum, eligeretur. Hujus consilium non solum de vicinis, [a Summis quibusque pro dandis consiliis exquiritur:] sed etiam de remotis terrarum partibus petebatur: nec a privatis dumtaxat personis, sed a magnis ordinibus, Regum, Imperatorum, Pontificum, tam Romanæ Sedis quam aliarum multarum Sedium: quibus cum tanta moderatione æquitatis respondebat, ut & Deum in omnibus anteponeret, & benevolum se cunctis exhiberet. Quod in schismate Henrici Imperatoris contra Romanam Ecclesiam evidenter ostensum est.

[26] [& a Pontifice ad componendum schisma evocatus,] Ad cujus reconciliationem cum a summo Pontifice Gregorio septimo evocatus fuisset, & liminibus Apostolorum (quia ibi a Cæsar cum exercitu suo morabatur) transmissis, ad Summum Pontificem divertisset; Rex hoc comperto legationem ad eum misit, reprehensibilem eum judicans, quod pro mortali homine prætergressus fuisset. At vir Dei non ex neglectu, sed ex bona intentione se prætermisisse locum respondit: citius ab Apostolis veniam se impetraturum, si ob reformandam pacem severum Pontificem priorem eis adivisset, quam in ejusdem Pontificis gratiam rediturum; & ad causam minus profuturum, si sub specie orationis, Regium Pontificali videretur prætulisse colloquium. Et licet in concordiam vir Dei eos non potuisset adducere, tamen Imperator paulo mitior factus ex tam rationabili responso, Sutriam, b ne Romæ secundus videret, quem prior videre non potuit, [Henricum Imperatorem adit.] ad ejus colloquium venit: ubi post multum ad invicem habitum verbum, Rex pro quodam Brixiano c Episcopo, qui ipsi viro Dei injuriam d captionis, zelo regio ductus, intulerat, flexis genibus satisfecit.

[27] De discretione vero ejus satis referre tanto minus possum, quanto per singula opera ejus ire, difficillimum est. Ceterum ut de aliis virtutibus ejus breviter disserui; sic & de illa, quæ omnium mater est, & sine qua nulla ejus reperiuntur facta, paucis explicabo. Et quia nullo melius indicio res depromitur, quam exemplo; [Comitem Albionensem suaviter ad monasticam vitam inducit.] idcirco Guigonem Albionensem Comitem, novo genere discretionis per eum salvatum, non ab re duximus commemorandum. Hic nimirum dum quadam die cum sancto Patre sermocinaretur, inter alia monachum se posse fieri denegavit, nisi veste seculari ad votum ut semper indui permitteretur: quod ubi vir Dei audivit, & voluntati ejus acquiescendo satisfecit, & animam ejus Deo lucrifecit. Nam monachus factus, primum mollioribus & pretiosioribus vestibus sub cuculla indutus incedebat: deinde cum videret Fratrum humilitatem, simulque vitæ vel habitus simplicitatem; se inter oves Christi quasi leonem reprehendens, sponte sua secularia & pomposa quæque abjecit: & sic brevi spatio conversionis suæ, circiter viginti dierum curriculum bono fine quievit.

[28] Religionem in eo tunc demum digne & veraciter laudaverimus, [Multis virtutibus clarus,] si ejus habitum, incessum, gestum, eloquium, si denique omnia ejus opera sancta & irreprehensibilia in omni vita sua fuisse dixerimus. Patientiam vero, humilitatem, pudicitiam, sobrietatem, ceterasque virtutes, quas habuit, describere non est necesse: quæ quasi innatæ illi inerant, & ejus actus ab ipsis cunabulis omni modo decorabant. Sed de caritate ejus unum prætermittere indignum arbitror, in quo admirabilem illum fuisse, nemo est qui dissentiat. Nam cum duo milites unum de Fratribus ejus interemissent, [fratris sui sicariis asylum & monasticū habitum impertit:] nullusque refugii locus, ubi se ad salutem reciperent, eis in Galliis pateret; iste vir beatus in asylo Cluniacensi eos recepit, & monachos factos, unum sub Ordinis monastici retinuit norma; alterum, qui caput mali extiterat, fuga lapsum & postea prædis atque rapinis intentum, & ob hoc male interfectum, amisit. Et quoniam tota vita beati viri non aliud quam virtus fuit, neque singula ob enormitatem colligere possumus, idcirco finem hujus operis de tanti Patris fine faciamus.

[29] [Variarum virtutum exercitio ad mortem se parat:] Vir igitur sanctus per gloriosos vitæ labores, cum jam carnis universæ viam ingredi tota mente desideraret, ut præmium ab ipso Rege, cui semper militaverat, in æterna beatitudine reciperet; non cessabat indies magis magisque bona opera exercere, misericordiæ studere, esurientes pascere, nudos vestire, servitio Dei cuncta postponere, rigorem ordinis sui inflexibiliter tenere, religionem tam in se quam insubditis semper observare; virtutes denique omnes æmulari, amplecti & obtinere, & sic vocationis suæ diem jugiter expectare. Interea Dominicæ Resurrectionis Paschalis solennitas advenerat, & sanctus senex de labore ad requiem transiturus, cum in ipso cœnæ Dominicæ die Fratres suos, tam absentes quam præsentes, paterna auctoritate absolvisset; Passione vivifica ac Resurrectione celebrata, quarta feria jam die advesperascente, in Oratorio beatæ Dei Genitricis, beatum Deo spiritum reddidit: cujus corpus aromatibus conditum, in basilica nova, quam ipse construxit, ad Orientalem plagam sepultum est.

[30] [quæ pie obita eodem tempore cuidam revelatur in Anglia,] Cujus exequias, ipsa nocte qua migravit ad Dominum, Frater quidam religiosus, Balduinus nomine, olim Domini Anselmi Cantuariensis Archiepiscopi dispensator, in spiritu, sicut ipse mihi narravit, ab Anglia per ordinem vidit. Nam ubique luctus incomparabilis, ubique ejulatus, ubique planctus personabant: quidquid in sancti patris funere doloris Cluniaci agebatur, totum ipse in Britannia positus videbat; & cujus causa totum fieret, intelligebat. Tunc vocato Rofensi Episcopo Domino Rodulfo, qui tunc Cantuariensem ecclesiam de recenti obitu Domini Archiepiscopi Anselmi consolabatur, visionem exposuit, & sanctum senem de seculo migrasse prædixit. Igitur notata die atque hora, post non multos dies sanctum virum obiisse didicit, & notatum tempus juxta visionem quam viderat invenit. Quidam quoque Abbas de Cameracensi pago duo grabata ad cælum deferri videbat: [& alteri transitus ejus ad cælum.] quorum unum Archiepiscopi Cantuariensis, alterum Cluniacensis Abbatis esse dicebatur: unum ascendebat quarta feria unius hebdomadæ, alterum similiter alterius hebdomadæ eadem feria: quod paucis transcursis diebus, rei probavit eventus: nam Dominus Archiepiscopus quarta feria ante Dominicam Cœnam die illucescente migravit; sanctus vero senex Dominica, ut supra dictum est, peracta Resurrectione eadem feria, octavo scilicet die advesperascente, carne solutus est. Hæc de Vita sancti Patris nostri Hugonis Abbatis Cluniacensis, sicut partim vidi, partim relatione probabilium virorum didici, perstrinxerim, in cujus laude versiculos istos sic decantemus.

Regula virtutum, Pater Hugo decus monachorum,
Spes inopum, contemptor opum, portus miserorū.
Vas templumque Dei, libamen & hostia Christi, [Epitaphiū ejus.]
Carne locatur humi, sed spiritus astra petivit.
O felix currus! felix auriga tuorum!
Fac ut ad astra vehas, quos hic vivendo regebas.
Ultima lux vitæ, penultima luxit Aprilis.
Lux æterna Deus, tibi luceat omne per ævum.

Rexit autem Cluniacensem Ecclesiam annis sexaginta, additis octo diebus ac duobus e mensibus, cujus merita nos apud Deum adjuvent in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Spectant hæc ad annum 1083 & sequentem, quibus urbe potitus sacrilegus Guibertum antipapam inthronizavit, & ipse vicißim ab eo accepit coronam Imperii, seu potius damnationis suæ pignus.

b Distat Sutria ab urbe Romæ ad 25 p. m.

c Odalricus hic fuit, qui ab anno 1063 Sedem Brixiensem tenuit, & ob schisma a suis ipsius civibus pulsus, militavit in castris Henrici, in iisque periit pestilentia an. 1088, ut scribit Bernardinus Faynus in suo Cælo Brixiano.

d Idem variis Prælatis contigit venientibus ad Concilium, a Papa ex ipsius Henrici consensu indictum; iis videlicet a quorum sincero zelo magis sibi schismatici metuebant.

e Ergo consecratus an. 1049 22 Februarii, in festo Cathedræ S. Petri Antischenæ, tunc in feriam 4 cadente, qua feria etiam obiit.

SYNOPSIS VITÆ METRICA
Auctore eodem Raynaldo ex dicto MS.

Hugo, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4009

Auctore Raynaldo EX MS.

Insignem titulis & clarum laude per orbem
      Hugonem canimus, spem Cluniace tuam.
His Deus aspiret cœptis, hæc vota secundet,
      Ut Patre tam sancto, digna loqui merear.
Quos habuit proceres Burgundia nobiliores,
      Germen traxit ab his iste vir egregius. [Nascitur nobili stemmate Burgundiæ]
Nam patre Dalmatio nil clarius edidit unquam,
      Ni quia plus nimio bella sequi volvit.
Mater Aremburgis, non impar stirpe marito,
      Moribus effulsit, se quoque nobilior:
Hæc concussa metu, partus instante periclo,
      Vota Sacerdotum censuit expetere.
Res nova tot seclis: dum sacrificatur ab uno,
      Infantis species cernitur in calice.
Quis foret & quantus, qui nascebatur, habendus,
      In tanto speculo visa figura docet.
Ille sacramentis consueto more peractis,
      Quem reperit natum, prædicat eximium.
Unde suum vatem pueri nec vita fefellit;
      Nec juvenum mores hunc violare queunt.
Hic scholis, hic ecclesiæ jam totus adhærens, [pietati ac litteris deditus,]
      Virtutum studiis ludicra postposuit.
Nobilium vestes, humili pro veste recusat,
      Et cum simplicibus simpliciter graditur.
At pater hinc metuens, ne sic dissuescat ab armis,
      Corripit hunc, tamquam de pietate reum:
Talia militiæ, nisi dediscantur, obesse:
      Vix horrere senem, quæ didicit juvenis. [exercitia militaria abhorret:]
Hunc semel heredem se constituisse bonorum;
      Hunc inter fratres semper amasse magis.
Hinc patrios mores, patrias quoque traditiones
      Hunc debere sequi, ne quasi degeneret.
Hæc pater: at juvenis tandem quæ mente gerebat
      Efficit, & profugus te, Cluniace, petit. [Cluniaci monachus,]
Hunc Odilo vir magnificus, tunc Pastor & Abbas,
      Suscipit inter oves, erudit atque fovet:
Inque brevi spatio sic de virtute probavit,
      Fratribus ut cunctis ordine præficeret.
Quin & Præpositi post sublimavit honore;
      Ut quandoque suas ipse vices gereret.
Sic humilis, blandus, sic fervens, sicque severus,
      Ut Patre defuncto jure Pater fieret.
O concors! o unanimis sententia Fratrum!
      Nam vox una fuit quidquid ibi sonuit.
Fratrem tota phalanx Abbatem flagitat illum: [& deinde Abbas fit:]
      Optio nulla Patrum, sed Pater Hugo fuit.
Quas exinde cruces sibi mox indixerit ipse,
      Dat lorica fidem, qua bene se domuit. [lorica indutus patris crimina expiat:]
Hanc tulit ad carnem dum luget crimina patris:
      Hanc tulit ad carnem dum sua membra domat.
Pene vel orantem vel semper pene legentem,
      Crede fuisse virum, dum regimen tenuit:
Nunc audisse Deum, nunc illum consuluisse:
      Hinc spes, inde fides, utraque nectit amor.
De pietate Patris scribens reus esse videbor,
      Si qui re nulli laude secundus erat,
Si referam, quas fudit opes in paupere Christo, [prodigus in pauperes;]
      Me modus excedit, me numerus superat.
Diffinire tamen breviter, quod sentio, possum;
      Tempore nemo suo distribuit melius.
Ad fidei titulos jam nunc tandem veniamus,
      Primum de Christo signa locum teneant.
Testis adesto rei, tu septime Papa Gregori!
      Hæc secreta Deus cernere quem voluit. [Christum lateri suo assessorem habere conspicitur:]
Dum Pater insignis Fratres aliquando doceret,
      Mores discuteret, noxia destrueret,
Iste vir egregius, tunc Hypodiaconus urbis
      Ildebrannus adhuc, post vir Apostolicus,
Tunc Patris assessor respexit, & ecce Redemptor
      Consedisse Patri cernitur a latere;
Et quasi judiciis habitu vultuque faveret,
      Sic hilaris, placidus, sicque serenus erat.
Cui vir hic assurgens, Fratrum mirante caterva,
      In media voluit sede locare Deum:
Unde requisitus, quænam sibi causa fuisset,
      Patris visa refert ordine commemorans.
Urbs est Italiæ, Florentia nomine dicta, [a Stephano Papa præsentia sua dæmonem abigit:]
      Hic Stephanum Papam fama mori fuerat:
Visitat hunc Sanctus, medicus sapiens animarum,
      Et vitæ verbum sæpe ministrat ei.
At generis nostri crudelis & invidus hostis,
      Cum vir sanctus abest, ipse dolosus adest,
Terret Pontificem, turbans horrore tuentem;
      Cum vir sanctus adest, ipse dolosus abest.
Sicque protracta diu fuit alternatio præsens.
      Tum rogat Antistes semper adesse patrem:
Obsequitur precibus, nec ei se subtrahit ultra,
      Donec obisse videt, donec eum sepelit.
Nec mireris eum veterem pepulisse tyrannum,
      Cujus adhærebat mens animusque Deo:
Et cui fixus erat, cui nocte dieque vacabat, [Christum cum suis psallentem videt:]
      Hunc ab eo visum, dum locus est, referam.
Psallebat Domino Fratrum Chorus, & Pater ipse
      Aspexit Christum psallere cum cythara.
Qui singillatim visus cantare per omnes, [quemdam sui fugitantem,]
      Implet odore locum, balsama qui superat.
Nec te præteream, languor simulate per iram,
      Quem simulat frustra Pontius ille reus.
Hic aliquando Patris ne colloquio frueretur,
      Confugit ad lectum, sicque malum simulat:
Non impune tamen; nam mox ita redditur æger, [ideoq; morbo, quem ante simulaverat, vere correptū,]
      Ut jam deficeret pene loquela sibi:
Et nisi vir sanctus festinans viseret illum,
      Spes etiam vitæ nulla superfuerat.
Ut tamen a culpis absolvitur a Patre sancto,
      Mox redeunt vires, ipsa loquela redit. [sanitati restituit:]
Te quoque, qui solidos injussus habere dedisti,
      Te Patris expertum novimus auxilium:
Nam defunctus eras, sed nondum carne sepultus, [defuncto cuidā violatæ paupertatis reo subvenit:]
      Visio cum Fratres una duos monuit:
Te prius absolvi deposcere quam sepeliri,
      Sin alias, donum posse nocere tibi:
Utque fides dictis adhiberi posset ab illis,
      Vir quoque detegitur, cui solidos dederas.
Hæc ubi sunt comperta Patri, quæ vota sequuntur,
      Tu melius nosti, cui datur hinc venia.
Est reticere nefas curatum veste leprosum, [leprosum sua veste,]
      Quam dederat sanctus compatiens misero.
Nec mentem fugit memorabilis infula Petri, [& ægrum casula S. Petri sanat:]
      Qua per eum languens redditur incolumis.
Unde decem solidos decies auro retributos,
      Vel pro laude tua, Rex inopum, refero.
Te Petre cum Paulo Patris hujus epistola flexit, [SS. Petro & Paulo epistolam scribit,]
      Flexit ægestatem sæpe levare suam.
Vosque novum templum fundare Patrem monuistis:
      Fitque per hos sospes nuntius ipse rei.
Dic, Cluniace, statum, quo te Pater Hugo locavit. [& templum exstruit,]
      Dic numerum Fratrum, quem dedit innumerum.
Dic cellas, dic ecclesias, quas condidit ipse.
      Dic, quæ restituit multa monasteria.
Inter cuncta tamen, foveas, rogo, Marciniacum: [cœnobium Marciniacū fundat:]
      Hunc in jure locum constituit patrio.
Hic statuit servire Deo sanctas mulieres,
      Et Jesu Matri continuare melos.
Tu quoque spirituum discretor Spiritus alme,
      In discernendis non deeras animis.
Hinc est quod Sanctus cuidam negat oscula Fratri, [quibusdam secreta sua peccata indicat:]
      Quem non Presbyterum sacrificasse probat.
Hinc de pauperibus zelatus corripit unum,
      Cui damnabatur luxus & ebrietas.
Tu meditate fugam, quem prævenit ipse beatus,
      Hinc quoque sensisti cor patuisse tuum.
Ille Tolosanæ Durannus Episcopus urbis, [Episcopo ob jocandi licentiam pœnas prædicit,]
      A patre post obitum, quid lueret, didicit.
Spumosum labiis, ob verba moventia risum,
      Se fore cernendum cuilibet, edidicit.
Qui simul ac obiit, cuidam de nocte Siguino,
      Spumeus apparet, dicta Patris memorans.
At pius & sapiens medicusque sagax animarum,
      Fratribus ut sileant, imperat, hebdomadam. [a quibus indicto suis 7 dierum silentio illum liberat:]
Fratribus hoc septem statuit; sed negligit unus
      Quod reliqui servant, nec tamen hoc latuit.
Rursus enim Præsul Fratrem repetivit eumdem,
      Et transgressa Patris jura statuta, refert.
Se satis adjutum, quod sex tacuere fideles,
      Sed quod adhuc restat, septimus impediit.
His Pater acceptis, solidat quæ fracta fuerunt,
      Per totidem Fratres atque per hebdomadam.
Tunc redit Antistes, nec jam deformis, ut ante;
      Sed specie renitens atque decorus erat.
Ne monachus fieres, o Clerice, carcere truse!
      Te Pater Angelico liberat auxilio.
Quem parere Patri cruris dolor impediebat, [quosdam morbos sanat:]
      Ipsius ad nomen propulit ipse malum.
Mensæ relliquiis multos curasse refertur,
      Res ea, quam tetigit, sæpe medela fuit.
Tu contrite puer, qui vix spirare valebas,
      Tu precibus Patris factus es incolumis.
Quem requiem nullam pedis ardor habere sinebat,
      Qua Pater est lotus, convaluit per aquam.
Quam frustra Sancto miles Berarde minaris!
      Orat, & insanis, dum veniam tribuit.
Quid tibi Briderium, quid profuit illa rapina?
      Qua meritis Sancti cælitus igne peris.
Nunc in consilio quantus fuit iste Beatus,
Expediam breviter, namque placet brevitas.
Fulmina crebra diu Clusenses percutiebant, [fulmina a quodam cœnobio arcet:]
      Atque Pater sanctus consulitur super his.
Te bone Laurenti, te propter Cæsaris ignes,
      Quos bene vicisti, te jubet hic recoli:
Te satis hos ignes affirmat posse fugare,
      Nocte dieque tuum si celebrent meritum.
Complentur mandata Patris, mox fulmina cessant,
      Et sic ille locus permanet absque metu.
Quæ vel quanta pio fuerit discretio Patri, [Comitem mira industria ad vitam monasticam inducit:]
      Unus de multis Guigo Comes perhibet:
Hic monachum fieri jurans se posse negabat,
      Ni liceat vestem ferre velut Comitis.
Præbuit assensum Sanctus, Comitemque lucratur:
      Ille brevi spatio sic monachus moritur.
Utque viro sancto perfectio nulla deesset; [sicariis fratris asylum & habitum concedit:]
      Ipse peremptores fertur amasse patris.
Morte cruentatis fraterna factus asylum,
      Credo nec hoc facto Rege David minor est.
De Patris hæc meritis, hæc de virtutibus ejus,
      Edita sufficiant, nunc obitum referam.
Cum celebrarentur Paschalis festa triumphi, [moritur anno 1109.]
      Ex quo Virgo Deum carne satum peperit,
Millenis annis centumque novemque peractis,
      Felix ille senex transiit ad requiem.
Cujus ad exequias vir quidam relligiosus, [Exequiæ ejus revelantur absenti,]
      Mente quidem rapitur, sed procul ipse manens.
Trans mare, Normannos quod dividit atq; Britannos,
      Hic positus vidit, quod Cluniacus agit.
Luctus ubique sonat, nusquam nisi planctus habetur,
      Nil sine singultu cernitur aut gemitu.
Annotat ergo diem, quo Sanctus obisse putatur,
      Huncque brevi spatio comprobat esse diem.
Unde grabata duo, quæ portabantur ad astra, [& alteri transitus ejus ad cælum.]
      Ut senior quidam visa refert, memorem.
Præsulis Anselmi, quo præsule Cantia gaudet,
      Esse ferebatur, qui prior est loculus:
Quique secundus erat, sancti Patris esse futurus
      Insinuabatur, post tamen octo dies.
Visa fides sequitur, nam postquam Præsul obivit,
      Octavo Sanctum constat obisse die.
Hic regimen sacrum lustris tenuit duodenis,
      Adde duos menses, insuper octo dies.
Hæc, Pater Hugo, tui Rainaldi dicta nepotis,
      Suscipe, quæso, pie meque tuere, Pater.

EPITOME VITÆ,
ab Ezelone atque Gilone monachis Cluniacensibus proxime ab obitu Sancti scriptæ, per Anonymum excerpta.
Ex MS. Bodecensi in diœcesi Paderbornensi eruta a Ioanne Gamans S. I.

Hugo, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4015

Auctore Bernardo EX MS.

[1] Beatus Hugo Abbas Cluniacensis, Augustodunensis indigena fuit, nobili genere, [Post sanctitatis futuræ præsagium,] patre Dalmatio consulari, viro bellicis rebus intento. Hujus mater gravida, cum in partu graviter laboraret, quemdam Sacerdotem religiosum, pro sui liberatione & nascituri salute, Missam celebrare exoravit. Qui dum Missarum solennia attentius peroraret, & in contemplatione suspensus, super semetipsum sustolleretur; vidisse in calice fertur, cui ardentius incumbebat, speciem infantilem, super humanum modum radiantem. Digna prorsus visio, & vere præsaga futuri, In calice apparuit nondum natus, qui ab adolescentia sua calicem salutaris accipiens, passionis Dominicæ imitator Euangelicus, Euangelii verba vertit in opera, & usque in senectam nomen Domini invocavit.

[2] In pupillaribus annis constitutus, non ut illa ætas assolet, lasciviæ fræna laxavit, nec inerti luxu emollitus nugales ineptias sectatus est: sed secundum quod scriptum est, de Jacob: innocenter habitabat Domi. [Gen. 25, 27] Deinde Cluniacum adiens, B Odiloni se tradidit; mutansque vitam cum tunica, habitum sacræ religionis devotissime suscepit. [factus monachus & tandem Abbas,] Consequenter de rubigine mundana in camino disciplinæ ad purum excoctus, subito calore longum teporem plurimorum superavit. Post hæc factus Prior, etiam B. Odiloni defuncto Abbati in regimine successit, licet cum lacrymis renitens, bonus utique scientia, melior conscientia; optimus temperantia, forma angelicus, moribus compositus, naturali incessu conspicuus, sermone non affectato suavis, & aliis hujusmodi charismatibus spectabilis. Illo in tempore Henricus secundus Imperator regni apicem strenuissime gubernabat: [carus Henrico II,] cujus pater Augustus a insignia, quæ Romæ gestavit, in regni adeptione Cluniaco delegavit. Quapropter filius dilectionem Cluniaci, quasi jus hereditarium, medullitus retinens, floridum Patrem sibi arctius colligare decrevit. Itaque Sanctum Hugonem, pubescente ætate vernantem, venire ad se invitavit, invitatum gloriose accepit; & ut filium suum Henricum tertium de sacro fonte levaret gratanter obtinuit. Tunc etiam Pascha celebravit, [baptizat Henricum III,] paschalis Agni filius, una cum Imperatore, angelica Cluniacensium seniorum stipatus caterva, in Aprippina colonia. Nec multo post, vix ab Augusto laxatus, Cluniacum rediit, muneribus comitatus & gratia.

[3] Cujus etiam gratia Stephanum Papam non fugit; qui cum in civitate Florentiæ valetudine constrictus decumberet, adveniente sancto Hugone inimicum recedere, [adest morienti Stephano Papa:] exeunte eodem accedere circumstantibus protestatus est: quare ne infœderabilis infestationibus Hostis urgeretur, sedulitatem ejus exorabat, cujus præsentia insidiator confundebatur. Jamque malignos incursus lacrymæ patris longe removerant, cum vir Apostolicus in sinu præsidentis animam exhalavit: cujus manibus digne compositus, traditus est sepulturæ. Sed & reverendissimo Hildebranno, mutato & nomine & gradu postmodum Gregorio nuncupato, [videtur assessore habere Christum,] manifestissime claruit, quod multum gratiæ spiritalis pater Hugo obtineret. Hic sane nondum b Pontificali [apice] insignitus, positus in Cluniacensi Capitulo, ipsum mundi Judicem perhibuit se vidisse S. Hugoni collateralem; qui sedens a dextris regularem disciplinam fovere prosequebatur. Hinc Papa factus, blandum tyrannum eum vocitare solebat; cum sævis leonem, mitibus agnum se exhibuerat, haud ignarum parcere subjectis & castigare superbos.

[4] Tempore Leonis Papæ noni Remis translatum est corpus B. Remigii: [interest Concilio Remensi,] præfuit autem tantæ Translationi Apostolicus, ac generale Concilium, præcipue contra simoniacos, celebravit. Interfuit etiam Pater Hugo fide armatus, ipsumque ingens virorum illustrium sequebatur agmen. At tanta erat perversorum multitudo, ut boni vix auderent reprehendere malos: & etiamsi ausi fuissent, facilius erumperet reclamatio male viventium, quam vox libera eorum qui sanius sentiebant. Mox cujusdam nominatissimi viri exhortatione Synodali causa, jussu Domini Papæ & suasione cujusdam nominatissimi viri Sancti c Constantii Remensis Canonici & aliorum, laudabiliter egit & probabiliter confutavit tergiversationes eorum, qui contra verum mendacio stare consueverant.

[5] Hildefunsus Rex Hispaniarum, patrem Sanctum, scilicet Hugonem, [amatur ab Alphonso Rege:] plus omnibus recolens, votis ardentibus ut eum videre mereretur impetravit: primo quia a captione fratris sui Sancii precibus Sancti Hugonis emersit; deinde quia conjunctionem patris sui Fredelandi & Cluniacensium compaginare fortius disponebat, alioquin B. Petro inobediens & beneficiis ingratus constitueretur. Is d enim cum arctissima teneretur custodia, & Cluniacenses pro eo orationi incumberent, per Episcopum quemdam innotuit, qualiter instantia Hugonis & suorum pulsatus ut brevi ipsum propriæ potestati reconsignaret, e & adsceptrū usque proveheret. Nec mora Claviger cæli, Sancio regnum usurpanti, terribiliter noctu apparens, mortem intentavit, nisi fratrem mox dimitteret. Surrexit ocius exturbatus tyrannus, & eo a vinculis emancipato, cubitum rediit. Itaque factum est ut Rex liberatus, duplicato censu paterno, intercessoribus suis diversas auri uncias annuatim etiam destinaret, diemque liberationis nostris celebrem derelinqueret.

[6] [claret spiritu prophetiæ:] Multa S. Hugo ad usus pauperum conferens, quasi viles sarcinulas reputans, direptionem illarum sæpe pertulit non iratus: quin etiam præceptorum talem habuit mensuram, ne aut nimia remissio, aut severitas excedens haberetur. Spiritu vero prophetiæ discernere in novitiis solebat, qui essent frumenti stabilitate solidandi, & qui tanquam paleæ spiritu maligno ventilandi. Quodam vero tempore cum esset apud Marciniacum, adjuncto sibi præclaro Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo, qui propter justitiam ab Archiepiscopatu semotus jucundabatur ejus solatio, divina revelatione admonitus, mortem Wilhelmi Regis Angliæ momentaneam prænuntiavit: & ut prædixerat accidit. Nam dum ille per saltus fugaces cervos sagittare gestiret, sagittam subito in corde suscepit, qua miles suus cervum impetebat. Alio tempore, cum dormiret idem Pater, vidit in somno sub capite suo cubare serpentium multitudinem & ferarum, qui sub capite excutiens & exquirens supposita, invenit librum Maronis forte ibi collocatum. Mox abjecto seculari codice in pace quievit, cognovitque modum materiæ libri visioni congruæ, quem obscœnitatibus & gentilium ritibus plenum, indignum erat cubiculo sancti viri substerni. Quidam frater nomine Durannus de f Brodon, prius idiota apparens, [Duranno nugacitatis pœnam prædicit,] postmodum Moysensis Abbas non incongruus, dehinc ad Tolosanum Episcopatum sapientiæ prærogativa promotus, inter operarios agriculturæ Dei merito solicitudinis industria claruit. Hic circumspectus per cetera, verba risum moventia sæpe incautius proferebat. Qua de re venerandus Pater Hugo multotiens eum increpans, nec satis proficiens, de futuro interminans prophetice sic inquit: Certe, Frater carissime, nisi ludicra verba, monacho prorsus interdicta, vivens dimiseris, post mortem apparebis enormiter. Quod sane vaticinium eo migrante constat esse completum. Nam Siguino cuidam, Capellano Patris, spumoso ore apparens, postulabat flebiliter ejus juvamen, cui noluit obedire dum viveret. [ab eaque jam mortuum liberat:] Hoc ubi Domino Abbati Siguinus retulit, præcepit ut septem Fratres una hebdomada pro defuncto taciturnitatem proprii oris continuarent, ad hoc Fratribus septem electis: ceteris obedientibus unus eorum voti contemptor silentium interrupit. Rursus Pontifex, eidem denuo revelatus, est valde conquestus super illo fratre perfido, qui dum non siluit, sanitatem ejus interpolavit. Audiens ista piissimus Hugo, præcepit ut fractura silentii, quæ per unum contigerat, aliorum septem dierum silentio sarciretur. Quo facto anima Pontificis tertio apparens, in statu Apostolico se exhibens, g purgatori suo memorato semperque memorando Hugoni gratias integritatis suæ reportavit.

[7] Item in h Silviniaco quidam Frater, nomine Stephanus, hostis antiqui supplantatus insidiis, [juvat Fratrem qui seipsum occiderat,] manus sibi ingerens ad coronam martyrii anticipandam, se ipsum in quadam sylva necavit: erat tamen iracundiæ gravis; qua ejus complectione tentator excitatus, forte prævaluit. Hujus anima ad judicium rapta, accusatorem, i prætendentem cultellum necatorium, infestum habuit. Miser suæ prodigus animæ, exutus a cuculla, Apostolica intercessione obtinuit, quatenus ante introitum claustri Cluniacensis tam diu maneret, cucullam habens in manibus, donec precibus S. Hugonis & Fratrum illam mereretur induere, & ordinem suum recipere. [& auxiliū petebat;] Quæ dicimus Frater quidam in visione conspiciens, Domino Abbati nuntiavit: non tamen statim ut debuit. Quocirca in tempore Rogationum, quoniam quæ viderat nuntiare distulerat, verberibus utique ad propalandum compulsus est, Ceteris ad processionem euntibus solus in choro remansit, utpote claudus. Apparuit S. Odilo eidem vigilanti visibili forma cum duobus viris; & ecce facta oratione, illo vocato Capitulum ingressus est, Fratrisque pigritiam increpavit, magna asperitatis vehementia præcipiens assessoribus suis, acriter illi inferre disciplinam. Post Letanias correptus nuntiavit Abbati tam visionem quam sui afflictionem. Confestim pius Pater eleemosynis, precibus & hostiis tamdiu præcepit insistere, quousque spectrum alia visione cum habitu sacro apparuit, & corpus cœmeterio non judicatur k indignum.

[8] Contigit aliquando S. Hugonem Eucharistiam præbuisse cuidam leproso, communioni hominum corporaliter subtracto, tunc vero communicanti: qui tumentibus labiis & ulceroso ore corpus Domini injuriose masticans, [miratur Goderanni virtutem.] portiunculam importuna screatione rejecit, sequente nimirum nausea & spuma horribili. Tunc Christi miles Goderannus, qui aderat, Domini sui Sacramenta ita indigne conspiciens agitari, quod egerebat celeri colligebat obsequio. Et ecce vir magnanimus, manus utrasque supponens vivificis Sacramentis, in ore suo projecit vomitum nauseantis ægri, letalibus choleris cohærentibus fideliter absorbens. Qua in re pius magister stupefactus, & hærens discipuli perfectione attonitus, Laurentii craticulam tollerabiliorem fuisse indubitanter asseruit. Hic denique Goderannus ad Episcopatum Sanctonicum promotus, quo ascendit altius, eo clarius refulsit.

[9] Mos est Cluniacensis monasterii, ceteris solennitatibus Nativitatem Domini quodam singulari affectu devotius agere, [In nocte nativitatis,] & canticum melodiis, cereorum accensionibus, quodque longe præstantius est, spirituali devotione multaque lacrymarum effusione, cum angelis solennizare. Hac igitur festivitate Fratres se suaque omnia præparaverunt. Venerabilis ille Pater Hugo, qui adhuc senex supererat, Capitulum, ubi Fratres erant, intravit, & hæc ad omnes protulit. Noveritis, Fratres, benignum Jesum vestris solennis interesse; ac contra invidia laborare hostem nequam, ut aliquas tenebrarum suarum nebulas tanto splendori possit intermiscere. Frater enim, ait, quidam (se utique dans intelligi) vidit matrem misericordiæ, ipsum filium, quem præcedenti genuit nocte, dulcissimo gremio continere, eique sanctorum Angelorum multitudinem cum immenso lumine astare. [videt Christum insultantem dæmoni:] Idem Deus puer exultabat, & cordis lætitiam gestu corporis & plausu manuum demonstrabat: & conversus ad matrem aiebat, Cernis mater noctem nativitatis meæ, quæ imminet, gaudiis illustrandam? in qua & Prophetarum oracula & Angelorum præconia renovabuntur, & de meo ex te ortu omnia similiter cælestia & terrestria lætabuntur. Ubi est nunc hostis mei damnata perfidia? Ubi nunc ejus potestas, quæ ante hoc singulare gaudium mundo dominabatur? Quo ille imprudens audito, de latibulo suo egressus, a longe se prodidit; & ignominiose deturpatus, cum multo planctu & ululatu, ut ad mitteretur orabat: &, Si, ait, in nulla parte ecclesiæ admittor, in aliquo saltem reliquarum officinarum loco suscipiar. At filius Virginis, Vade, furcifer, inquit, [qui per officinas circumiens,] ne te mea potentia præjudicatum lamenteris, tenta quod poteris. At ille solutus, aditum Capituli petiit; & intrare conatus, non potuit: in tantum enim & se tumidum, & introitum Capituli angustum invenit, ut nullatenus intrare valeret; vere inflammatus superbiæ apostemate veteris, per humilem aditum non potuit transire. Inde ad dormitorium Fratrum gressum convertit, & phantasiis solitis se eos inquietare posse confidens, [non poterat ad eas penetrare.] introire tentavit: sed eadem grossitudine sua ab ostio repulsus, recessit. Postmodum ad refectorium nocendi spem contulit, ibique, propter aliquantulam corporis curam, majorem suspicatus mentium incuriam, ibi etiam tot obices divinorum ex lectione verborum, tot trabes ex devotione auditorum, tot repagula reperit ex caritate sibi invicem servientium, ut nullo modo ultra valens procedere, cogeretur retrocedere. Sic ab omnibus officinis ecclesiæ rejectus, a conspectu piissimi Redemptoris & gloriosissimæ Virginis matris, cum ea qua dignus est confusione, pestifer ille recessit. Cauti igitur, o fratres, estote, & immensas omnipotenti ac misericordissimo Salvatori gratias agite; quia & nequissimum hostem a vobis pepulit, & ipse nobiscum festum celebraturus remansit. l

[10] Paucis autem diebus antequam moreretur S. Hugo, cuidam rusticano homini, in agro laboranti, apparuit Sanctorum visio, [Mors ei denuntiatur a S. Petro;] quos præcedebat quædam regalis Domina, cujus dorsum transeuntis & faciem videbat. Illud Sanctum agmen quidam senior sequebatur, qui restitit & ait, Cujus est, agricola, ager iste, quem colis? Qui ait, B. Petri & Domini Abbatis Cluniacensis. Et senior ad hæc, Meus est, inquit, ager, & Abbas meus est famulus: tu autem festina nuntiare nostro Abbati, ut disponat domui suæ quam nutrivit, quia, post modicum tempus, hujus vitæ finem sortietur. Dic autem ei Petrum Apostolum hæc tibi nuntiasse: qui vero me præcedunt, Dei Genitricem & Sanctos denuntia famulantes.

[11] [quam pie obit:] Idem Hugo in articulo mortis positus, recolens anniversarium Gaufridi Archiepiscopi & Mendonis Abbatis, obliviosos admonuit: tam tenacis erat memoriæ & tantæ caritatis; quia ibi fraternæ salutis non erat immemor, ubi raro quisque reminiscitur propriæ. In ipsa nocte qua mortuus est, benedictiones Lectionum lectoribus imposuit. Extremum ejus verbum fuit ad circumstantes, Benedicite. Corpus ejus in Capitulo a Fratribus dealbatis, prius aqua, deinde vino ablutum est. Ad ultimum modico balsamo, quod supererat in brevi vasculo, trinis vicibus totum corpus, licet magnum, affluentur perunctum est; quod vix ad solum lepidum caput sufficeret, nisi benedictione cælesti multiplicatum inter manus obsequentium abundaret. Beatus autem Dionysius Ariopagita apparuit cuidam Fratri apud Nongentum, dicens, ut festinaret adire Cluniacum, ut valedicere posset S. Hugoni, statim decessuro… m Veni ego infelix, sed Sanctum migrantem non salutavi: datum tamen est spiritui, quod constat corpori esse negatum: [anima a Sanctis excepta,] vidi enim mixtos mortalibus Superos & cum monachorum collegio Matrem Dei maris stellam clarius coruscare, cujus præsentia sagittarios quosdam apparentes ita exterruit & fugavit, sicut ventus validus autumnales frondes dejicere consuevit: inter quos Martinus gemma Sacerdotum, & Benedictus sol Abbatum, spiritum S. Hugonis deducentes, intra quamdam vineam speciosam & fertilissimam collocarunt, ut ibi jucundaretur & mansitaret in modico; ubi ipse sanctus Hugo me aspicientem taliter invitavit. Comede, carissime, de candidis racemis qui nobis superabundant, & fac mecum solenne contubernium: ego nempe parum hic pausabo, [in locum quietis deducitur,] donec quidam tumor subsidat, quem in pedibus pulverulentis de longo circuitu terrarum contraxi: sed e vestigio, curatis gressibus & excusso cinere mundano, liber ad potiora transibo. Dic autem successori meo Pontio, ut humilitatis & innocentiæ thesauros custodiat, & necessitates omnium suas reputans misericordiæ studeat: zelum monastici ordinis exemplo mei sapienter disponat: sic enim viriliter agens a Deo consequetur auxilium, qui non deserit sperantes in se.

[12] Eadem quoque nocte, qua Pater beatus dormivit in Domino, [& cum S. Anselmo ad cælum ascendit:] vidit Abbas quidam duos Sanctos, in visione decenter ornatos, Angelorum manibus ad astra sustolli, & audivit voces in sublimi dicentium. Hos geminos sui correctores & seculi, stratis auro radiantibus, vitæ merito collocabimus: videlicet Cantuariensem Archiepiscopum & Cluniacensem Abbatem, qui multorum sunt patres filiorum in gloria. Isti quidem duo pene sub uno tempore decesserunt. De Abbatibus Cluniacensibus a primo ad beatum usque Hugonem facti sunt hi versus.

      Ordine Berno, prius stat honore Beatior Odo:
Surgit ab his Sanctus Majolus forma virorum, [ejus decessores.]
      Igneus ardentem vix cohibens animam:
Post fuit Arvernis sacer Odilo missus ab oris,
      Mitior ingenio quam ferus imperio:
Proximus Hugo venis, discretis usus habenis,
      Ordine posterior, utilitate prior.

ANNOTATA.

a Conradus Imperator defunctus an. 1039, coronatus Romæ a Ioanne 20, anno 1027, die Paschatis.

b Ms. Plumali, quod correximus addita voce, apice.

c Præter Cathedralem S. Mariæ, duæ sunt Remis Collegiatæ, S. Symphoriani & S. Timothei: si ostendatur ibidem sub titulo S. Constantii Collegiata alia fuisse, credam hoc loco proprium nomen ecclesiæ, non Canonici, indicari; sin minus, quæram ex Remensibus, num aliquam notitiam habeant cujusdam S. Constantii Canonici: ejus certe alibi nullam mentionem invenimus.

d Is, scilicet S. Petrus, ut clare exprimitur in Vita per Hildebertum.

e Hæc verba videntur occasionem dedisse Hildeberto credendi, coactum fuisse Sancium fratri restituere dignitatem: cum is illum dumtaxat dimiserit e carcere, ad liberiorem in monasterio custodiam; nec, nisi post biennium mortuus, regnum Alphonso recipiendum dimiserit.

f Cognomen hoc ignoravere Sammarthani, alioqui in sibi cognitis annotandis seduli.

g Ecgraphum, Purgatorii sui.

h Silviniacum vulgo Sauvigny, non illud quod in Cenommanniæ finibus a S. Vitali conditum Saviniacus dicitur, & cito ad Cistercienses transiit; sed alibi, forsitan in Burgundiæ oppido, ad confinia Ducatus & Comitatus situm.

i Ecgraphum præcedentem, sed tunc addendum esset & prætendentem.

k Potiut illum, post vulnus letale sibi ipsi inflictum, pœnituisse peccati: quod reipsa factum, præsumere cogit ista auxilium petentis apparitio.

l Deest hic aliquid: neque enim ipse Bernardus, qui inducitur hic loquens in prima persona, dici potest scripsisse hanc vitam; ut apparet ex Hildeberto supra, ubi solum in extremo morbo ab eo dicitur revelata hæc visio, & quidem haud diu post obitum Sancti.

m Petrus Venerabilis lib. 1 miraculorum cap. 15 transcripsit hæc, paucis verbis aliquanto nitidius redditis.

ANALECTA
Ex aliis in Bibliotheca Cluniacensi collectis.

Hugo, Abbas Cluniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4011, 4012, 4013, 4014

Auctore Bernardo EX MS.

CAPUT I.
Ex Epistola Hugonis monachi ad Pontium Abbatem.

[1] [Iussus scribit ab iis omissa,] Patri serenissimo, Cluniacensi Abbati Pontio, Domino suo, servus Hugo. Dum tuam, Pater, excellentiam penso, injussus coram te loqui non audeo. Sed quoniam memoranda quædam de magno Hugone, sancto præcessore tuo, tacita video, si tua jubeat me fari dignatio, pauca de plurimis, parva de maximis, brevi expedio. Ista quidem diffusos Scriptores illos miror obmisisse, qui de eo tanta volumina conscripsere. Quæ refero, præsentibus notissima sunt, sed posterorum memoriæ, ut jubes, mandata sunt.

[2] Beatus Hugo ad Francigenas, eos visitaturus, olim exiverat. Veniens autem Belluacense territorium, intravit a Gornacum super Aronam fluvium. Ibi eum Albertus vir illustris honorifice suscepit. Uxor viri, nomine Ermengardis, & ipsa tanto hospiti reverenter occurrit. [quod sanctus matronæ gravidæ filium monachum prædixerit,] Quam sanctus ut vidit, prophetico afflatus spiritu, dixit: Domina, tu gravida es, filium paries, qui, sicut Deo placuerit, Monachus erit. Audiens mulier quæ de se ante non noverat, mirabatur: præsentes, audita signantes oracula, lætabantur. Postmodum, juxta servi Dei verbum, gravida illa peperit filium. Crevit puer, [qui natus & adultus,] & armatorum deputatus officio, militiam adeptus, ut id hominum genus male consuevit, perniciosus evasit. Interea Sanctus, plenus dierum pariter & virtutum, diem in Domino clausit extremum. Erat tunc in Italia apud Papiam decus Pontificum Godefredus b Ambianensis Episcopus, doctrina præclarus, [post gloriosam sancti mortem S. Godefrido Ep. revelatam,] sanctitate perspicuus. Dum itaque beatus Hugo præsenti vita defungitur, æterna donatur, vidit Episcopus ad procedendum conventus eximios præparari, cum luminaribus & ceteris quæ in processione solenniter solent exhiberi. Episcopo inquirenti quis esset, quem tantæ triumphus gloriæ expectaret; responsum est, quia ad deducendum Dominum Hugonem, Cluniacensem Abbatem, illa Sanctorum devotio festiva procederet. Quod cum Episcopus admirans sociis revelaret, tempusque quo id viderat annotaret, in Galliis reversus; eodem invenit tempore in Cluniaco Sanctum migrasse, quo sibi fuerat monstratum Papiæ.

[3] Postquam vero Sanctus decessit, [sub Pontio Ab. fit monachus:] tu feliciter electus, & in officium tanti Patris digne subrogatus, !Domino ducente ad supradictas Franciæ partes descendisti: ubi pro tua illa nobili consuetudine, quibusque bona prædicans, istum, de quo Sanctus prædixerat, juvenem invenisti, inventum vocasti, vocatum eduxisti. Ipsum in Cluniaco Monachum nomine Landricum plurimis annis vidimus, bonis pollentem moribus c. Sic, Pater benignissime, sic præcessor tuus Abbas Hugo sanctissimus, quem plurimum dilexisti, immo quem diligis, sic inter alias virtutes suas etiam prophetia claruisse probatur: sic in sui dissolutione corporis, Pontifici revelatus, supercælestium concivis esse dignoscitur. Sed mea modo sileat parvitas, tua magis ista, quam alta sint, perpendat caritas. De hac enim altitudine loqui, ego tam infimus timere debui.

[4] Anno denique Verbi de Virgine nati MCXVIII, defuncto Papa Paschali, [sub quo etiā Gelasius Papa Cluniacum veniens,] qui Romanæ sedis apicem X & VIII annis, & eo amplius d gubernavit, assumptus est electione catholica, & consecratus est Gelasius Papa, vir apprime eruditus, eleemosynis largus, consilio providus. Hic Henrico IIII, Romanorum Imperatore, contra Ecclesiam sæviente, declinans, ad mare descendit, navigio Gallias expetivit: tibique primum, cursore a Pisis emisso, suum prænuntiari fecit adventum: te enim, Cluniaci scilicet Abbatem, in partibus Galliarum habet Pontifex Romanus proprium & specialem filium. Huic apud S. Ægidium occurristi, huic & multo comitatui suo equitaturas & alia quam maxima elegantissime ministrasti. [ibi moritur,] Hunc pro maris molestia infirmatum, in tuæ solo nativitatis, quod pater tuus Petrus, potens & nobilis Comes e Merguliensis, juri Apostolorum Petri & Pauli contradidit, & inde accepit, tu Papam officiosissime confovisti. Qui denuo convalescens, & Cluniacum suum pervenire desiderans, Lugdunum Galliæ pertransit, Matisconam f descendit, ubi gravissima ægritudine confectus se Cluniacum perferri instantissime præcepit. Quo deportatus, summaque reverentia susceptus, completo Episcopatus sui anno primo & diebus quatuor g, in medio Fratrum, circumstantibus Episcopis Cardinalibus, in propria domo, proprius Pastor in pace Cluniaco quievit.

[5] [& eodē veniens Papa Calixtus,] Post hunc reverendus Wido Viennensis Archiepiscopus ab Ecclesia Catholica est in Cluniaco electus, sicque in Papam Calixtum ordinatus. h Hic terrenæ nobilitatis celsitudine i præcellit, sed cœlestium nitore charismatum pulchrius elucescit. Hic secundo Cluniacum rediit, k ibique festum Dominicæ Circumcisionis & Apparitionis devote peregit. Qui dum inter cetera sæpius ageret de vita & miraculis B. Hugonis, [Canonizat S. Hugonem.] non quorumlibet chartulas super his profusius exaratas attendit, sed personas authenticas in medio Cluniacensis Capituli præsentatas, de Sancto quæ viderant & audierant validius attestatas, gratanter accepit. Episcopis vero & Cardinalibus pariter assentientibus ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi natalem tanti Confessoris tot & tantis virtutibus approbati festivum fieri Papa decrevit … l Ista me dixisse sufficiat, tuaque mihi gratia veniam tribuat … m

ANNOTATA.

a Gornacum, vulgo Gournay sur Epte, quinqueleucis Bellovaco distat trans Eptam, qui Francos strictißime dictos, id est Parisiensi regimini subditos, disterminat a Normannis: utrum vero Epta fluvius etiam dicatur Arona; an occasione alterius Gornaci, inter Parisios & Melodunum siti, vulgo Gournay sur Marne exerraverit Hugo, & librariorum culpa irrepserit Arona pro Matrona non definio.

b S. Godefridus Episc. Ambian. colitur 8 Novembris, rexit ecclesiam suam ab anno 1104 ad 1118.

c In vita postea scripta idem Hugo, omissa revelatione S. Godefrido facta post nativitatem pueri & deprævationem adulti, continuo subnectit ejus conversionem hoc modo. Interim B. Hugo præsentis vitæ cursum complevit: cui dum ejus Patris pius filius, Domnus Pontius, successit, Cluniacensis Abbas assumptus, & ipse Franciam visitaturus intravit. Ubi pro sua nobili consuetudine errantes revocans, plurimos secum adduxit, inter quos & me peccatorem, & hunc de quo loquimur juvenem invenit, vocavit, & ut Sanctus prædixerat monachum effecit. Præsens est in Cluniaco, Sacerdotali fungitur officio.

d Scilicet mensibus V, diebus IV.

e Mergulium vulgo Melgueil, in Languedocia haud procul a Rodano constitui debet, siquidem eo loci natus est Pontius: saltem nativitatis ejus locus in jam dicta regione erit quærendus; quandoquidem Pontifex ad S. Ægidium se recipiens, inde adverso Rhodano Lugdunum versus ascenderit.

f Descendisse dicit, non respectu fluminis, qui adversus erat; sed respectu itineris, ab Austro in Septentrionem instituti.

g Obiit Gelasius II anno 1119, 29 Ianuarii.

h Coronatus est Calixtus II die 1 Februarii ejusdem anni.

i Vtpote filius Gulielmi II, Burgundiæ Comitis.

k Anno 1120, priusquam rediret in Italiam.

l Cetera, quæ Cluniaci geßit Pontifex, in Bibliothecæ Cluniac. col. 560 legi possunt.

m Reliqua pars epistolæ agit de reliquiis SS. Petri & Pauli Cluniacum allatis, & in monasterio novo per Pontium constructo conservatis, immota ara sub qua repositæ olim fuerant.

CAPUT II.
Ex Vita per eumdem Hugonem scripta.

[6] Patrum Cluniacensium Conventui sancto servus Hugo. Caritas quæ libera servit, piis me jussionibus parere compellit. Præcepto igitur, non præsumptione, suscepi de B. Hugone, licet indignus, aliquid dicere. Nec eis præjudicio qui ante me de Sancto eleganti scripsere calamo: sed nostris servio, dum quædam ab eis omissa colligo, profusius edita contraho, ne occupatos onerem multa prætereo. Hac protestatione præmissa, natales, monachatum, & electionem Sancti paucis perstringit auctor; obiterque indicato quid Florentiæ contigerit, susceptum argumentum sic prosequitur:

[7] Mirandis plus miranda subjungo, quæ referentibus viris authenticis probata cognosco. Hæc sane referunt, Gaufredus de Monte-S. Vincentii & Rainaldus Æduensis. Dux Burgundiæ a Rotbertus Haganonem Æduorum Episcopum nimia infestatione gravabat, [Æduam ad Concilium Episcoporū veniens,] variisque prædonum incursibus passim Burgundia laborabat. Eapropter Episcopi, Gaufredus Lugdunensis, Hugo Bisontinensis, Accardus Cabilonensis, & Drogo Matiscensis, Æduam b convenerunt, magnique Patrem consilii prædictum Hugonem, Cluniacensem Abbatem, venire rogaverunt. Aderat illustrium multitudo copiosa virorum, populus confluebat infinitus, pro pace supplicans indefessis clamoribus. Adveniens ipse Dux, immo tyrannus, Æduam intravit; sed fastu maligno interesse conventui recusavit. At Pater Hugo, fervore caritatis concitus, tyrannum adiit: quem vehementer increpans, cunctis mirantibus tamquam ovem mitissimam secum adduxit. Episcopis autem supplicantibus, ut Pater Hugo pro pace agenda loqueretur, turbis undique conticentibus, & ex ejus ore pendentibus, sic ait: Qui pacem quærunt, qui Deum diligunt, nos audiant, nobiscum agant. Qui vero filius pacis non est, qui non ex Deo sed adversarius est, huic ex parte Omnipotentis præcipio, ut a nobis exeat, & operi divino non noceat. [pulsis ex eo dæmonibus Ducem Burgundiæ Æduensi Episcopo conciliat,] Vix dicta compleverat, cum ecce quidam statura procerus, facie truculentus, multis eum sequentibus egressus, disparuit. Non fuit in tanta multitudine hominum, qui aliquem nosset egredientium. Mirabantur singuli, stupebant universi. Quærentibus invicem super his, non erat aliud respondere, nisi interdicente Sancto, dæmones visibiliter exiisse, egressosque de turbis simul evanuisse. His ita depulsis, tantam mox prædicatio Sancti efficaciam habuit, ut eo jubente, Dux ipse sui mortem c filii, interfectoribus condonaret, & Ecclesia pacem reciperet. O beatum virum, cujus præsentiam satanas ferre non poterat, cujus imperium invitus agebat. Res equidem mira, sed altiori miraculo cumulata. [Spiritu sancto capiti ejus superimminere viso:] Quamdiu enim in conventu illo vir sanctus sancta perdocuit, sicut columba candida super caput ejus præsens apparuit. Quibus id videre datum est, Deum glorificaverunt, non enim omnes hanc videre gloriam meruerunt. Stephanus Archipresbyter de d Parriceio, sub omni assertione itidem se, licet indignum, testabatur vidisse.

[8] Paredum venerat Hugo Pater, [ex muliere quadam serpentem expellit:] ut ibi festum Baptistæ Joannis devotus ageret. Ad quem mulier quædam, cum turba pro ea supplicante, pervenit: quia ejus uterum irruptio violenta virulenti tenebat serpentis. Tum Sanctus, misericordia motus, aquam afferri præcepit, quam precibus sacris & benedictionibus præsignavit, acceptoque cochleari, ter de aqua illa in ore mulieris orando infudit. Quo facto, statim serpens, cunctis qui aderant videntibus, per os mulieris horrendus exivit. Qui cum mœrore venerant, cum gaudio revertentes, Dominum collaudabant. Gaufredus vir fidelis, quo præsente Sanctus apud Æduam dæmones de turba fugavit, & hoc de serpente per eum ejecto se vidisse solet attestari.

[9] Alio quoque tempore pacis agendæ gratia, præfatus Pater cum Episcopis Rocleno e Cabilonensi, & Drogone Matiscensi, in campo venatorio pariter affuit. Turbis vero circumstantibus, quidam pessimo fœdatus crimine, non timuit interesse. Quem Sanctus, [occultum cujusdam flagitium delegit:] sancto edoctus Spiritu, a longe intuens, ait præsentibus; Videtis, inquit, miserum illum? Videtis dæmone plenum? Statimque eum designavit, & ad se venire mandavit. Quo præsentato, Quomodo, ait, huc ad nos intrasti, qui hoc crimine (crimenque exposuit) te sordidare voluisti? Cur miser nobis in te dæmonem præsentasti? Pacem quærimus, dæmonem nolumus Confusus ille negare non potuit. Quod factum videntes plurimi qui aderant, adinvicem summissa voce dicebant: Divertamus ab isto homine, qui novit hominum occulta videre, ne & in nostris nos peccatis, sicut istum in suis, valeat deprehendere Inquirenti denique Sancto, de cujus esset Episcopatu ille homo, invenit quod parochiæ cujusdam esset Cabilonensis. Tunc Sanctus miserum illum pariter & peccatum Episcopo Rocleno proposuit: quem Episcopus seorsum tulit, & pro officio correxit. Testes sunt qui interfuerunt, venerabiles viri Rotbertus Sedunensis, & Gaufredus, quem supraposui. Quanta sint hæc, vestra perpendat caritas, mea interius sileat parvitas.

[10] Erat Sanctus apud f Nanctoacum, venit nuntius qui diceret obiisse Wilencum: [Non eum, qui nuntia batur, sed alium obiisse cognoscit:] Wilencus iste, Prior fuit de Caritate. Pro defuncto pius Pater dum Missam celebraret, more solito vivam seipsum hostiam Domino præsentavit, & sic tenens in manibus Filium Patri obtulit, oblatum ore suscepit: quo edoctus, ad Fratres egreditur, revelat sociis, quod apud Caritatem, non Wilencus, sed Orius obiit. Erat ibi Odo, qui fuit Prior Cluniacensis, post Episcopus Ostiensis, g deinde Apostolicæ sedis Pontifex summus, Urbanus secundus. Qui legatione transmissa, invenit juxta viri Dei verbum, non Wilencum obiisse, sed Orium.

[11] Sabina quoque, sanctimonialis virgo in h Jotrensi monasterio testimonii singularis, [ipsius mortui gloria absenti revelatur.] vidit Matrem misericordiæ cum glorioso Beatorum agmine. Vidit & subsellium candidum decenter ornatum agmini illi interesse, audivitque quia Hugo Abbas Cluniacensis in eo debebat abire. Sabina visionem retulit, nec multo post nuntius venit, dicens migrasse Sanctum, quem visio dicta signaverat abiturum. Sic Sanctus & miraculis approbatus, & revelationum sacramentis præmonstratus, in medio filiorum corpore defunctus, sanctitate perpetuus, mundo decessit, Domino vivit, digne sepultus in Cluniaco jacet: sed institutionum ejus sanctimonia permanet, sed ordinis disciplina quam docuit usquequaque viget, sed in cælestibus meritorum ejus corona refulget. Hugo iste anno vitæ XV monachus factus, XXV Abbas sacratus, LXXXV defunctus, III kalendas Maji quievit in Domino, anno incarnati verbi MCIX. i

ANNOTATA.

a Euit Robertus hic primus ex stirpe Francica Burgundiæ Dux, tertiogenitus Roberti Regis, nepos Hugonis Capeti, & infeliciter obiit anno 1075; anno autem 1045 secundis nuptiis duxerat Ermengardem S. Hugonis sororem.

b Conventum hunc Episcoporum ad annum 1072 referunt Sammarthani in Episcopis Bizontinensibus, quorun LIII Hugo, anno 1071, numerabat sui Presulatus annum 1; & Drogo Matisconensis, qui pariter interfuit, annum penultimum. De Gaufredo Lugdunensi, qui præsedisse debuit, grandis controversia movetur ab iisdem Sammarithanis, qui in Archiepiscopis Lugdunensibus nullum Sedis ejus tempus inveniunt, neque nomen in Catalogis. Negant autem recipiendum, propter auctoritatem Chronici Flaviniacensis, ubi dicitur anno MLXXVII, quia Lugdunensis Sedes, Humberto Simoniaco expulso & in locis Jurensibus monacho facto, vacabat Antistite. Ast prima hujus Humberti memoria, ipsismet indicantibus extat in Chartophylacio S. Petri Matisconensis sub anno 1072; & Philippus, ab Alberico notatus in Chronico ad annum 1051, putatur ab ipsis is esse, qui anno 1055 de simonia fuit per miraculum convictus: quid ni & depositus? saltem largum inter annum 1055 & 1072 est spatium, ut interim Gaufredus sederit, & paulo post Conventum Æduensem celebratum obierit: cum ne hoc quidem constet, quod anno 1072 potius quam 1071 fuerit celebratus. Adde quod, ut notat Quercetanus, etiam Nicolaus Aragonius ejusdem Gaufredi Lugdunensis meminerit, in antiquis Pontificum Romanorum gestu.

c Hugo & Henricus, ante patrem obiere; primus an. 1057, in bello contra Ducem Nivernensium, perut; Henricus filium post se reliquit Hugonem, qui avo suo Roberto succeßit in Ducatu, frustra obnitente Roberto patruo, tamquam Roberti Ducis tertio filio. Si de Henrici cæde haberi posset demonstratio aliqua, haud dubium quin hic deberet nominatus credi: mors Hugonis quomodo contra Haganonem Æduensem causas turbarum dare potuerit, non apparet, nisi hic ex Nivernensi familia fuerit: & ipse Hugo non tam prælio cæsus quam fraude mala fuerit interemptus.

d Parriceium vulgo Parcé, in Cenomannis, trans Sartam fluvium, in confiniis Ducatus Andegavensis.

e Roclenus Concilio Cabilonensi præfuit anno 1073, juxta vetus Chronicon Matisconense apud Sammarthanos; ex quo constat Accardum supra memoratum non diu supervixisse Æduensi Concilio.

f In displomate Paschalis II, an. 1109 col. 569 Bibliothecæ, Nantoacum, inter Prioratus Cluniacensi Abbati subditos, primo loco nominatur: an apud Ruthenos, ubi oppidum Nayac vulgari nomine signant Geographi?

g Odo, Episcopus Ostiensis creatus circa an. 1077, paulo post Papa; Italis Ottho scribitur.

h Jotrum vulgo Jouarre in diœcesi Meldensi, sanctimonialibus sub Regula S. Columbani victuris conditum ab Adone, S. Audo ni fratre, postea Ordinis Benedictini.

i Notabatur quidem in editis annus MCVIII: sed cum certum sit S. Hugonem mortuum esse post S. Anselmum, &quidem in hebdomade Paschali; pascha autem anno 1108 celebratum fuerit 5 Aprilis, evidens apparet hic esse mendum, quod propterea correximus.

CAPUT III.
Ex Collectione Anonymi in prænotata Bibliotheca.

Auctore ANONYMO

[12] Ille Willelmus a Anglorum Princeps, S. Hugonem plurimum diligens, antequam ejus colloquio frui potuisset, cum absentis benedictionem per legatum ejus, Dominum scilicet Warmundum, qui postmodum ex Abbatiæ b Dolensis gradu ad Viennensem c Archiepiscopatum conscendit, audisset, atque suscepisset ab illo donum societatis ejus; pileum regalem deposuit, & caput tanta humilitate submisit, ac si per Angelum divinæ gratiæ investitus munere fuisset. [Wilhelmus Rex oblatam societatem monast. Cluniac.] Cumque Satrapæ ejus stuperent, quia rem cernerent miram, ejusque cervicem alias inflexibilem viderent nimis humiliatam, putarentque inquirendum quæ fuisset causa, cur nihil visibile accipiens, erga personam talem nil tribuentem ita majestatem regiam exinanisset, respondit, dicens: Nolite mirari quod me tam devote inclinaverim, tamque humillime, quia causa tantæ benedictionis & investituræ specialiter exegit, ut facerem quod faciendum judicavi. Non enim tantum munus unquam suscepi, nec ipso die tam grande aliquid me acquisisse putetis, quo hujus regni coronam obtinui, [inclinata cervice suscipit:] quia cunctis quæ habeo terminus erit relinquendis, sicut initium fuit capiendis: cælestis autem gloriæ, cujus arrham quodammodo suscepi, quando sancto collegio me Cluniacensi miscui, finis esse non poterit. Ita prudens Willelmus philosophatus de thesauro cordis sui, stuporem suorum majori admiratione compescuit, & oculos secularium mentium eo direxit, ut cognoscerent quanti habendus esset Hugo sanctus præsens, qui tanti habitus a tanto fuisset absens. Ille nempe Rex attendebat in ejus legatione, quid ponderis esset, quid commodi, quid lucri animæ suæ proveniret, si per conniventiam reverendi capitis posset communionem tanti corporis promereri. Tunc misit Rex Domno Abbati & sacro Conventui cappam pene auream totam, in qua vix nisi aurum apparet, vel electrum vel margaritarum textus, & gemmarum series; inferius autem undique tintinnabula d resonantia, ipsaque aurea pendent; Regina autem planetam, plane dignissimam mittente & accipientibus, quia sic rigidam, ut plicari non posset.

[13] Rex idem Anglorum Willelmus, vir magnificus & in armis strenuus, & infinitis opibus ac viribus potentissimus, cum præfatæ regionis potiri cœpisset, ejusque coronam regni bello obtinuisset; volens digne Episcopatus & Abbatias terræ illius ordinare, misit litteras illustrissimo Abbati S. Hugoni, [petit ex eo monachos pro ecclesiis Angliæ,] & mandavit ei supplicando, ut sex ei personas dirigeret ex Fratribus nostris, quorum consilio agere posset, quidquid illi de Ecclesiis ordinandis foret agendum, eisque Rectoribus constitutis securus esset de ovibus custodiendis atque regendis. Adjecit quoque se daturum pro singulis argenti libras centum quotannis Cluniaco, sub titulo amicitiæ & gratiæ, ne forte esset grave sacro loco carere personis suis, & earum fructum perdere. Sed qui emptor fieri voluit, non potuit, quia monachorum non invenit venditorem. Respondit enim Philosophus Christi, qui animabus Fratrum nil censebat comparandum, Petitio, inquit, vestra, Domine Rex, descendit ex bona voluntate, qui vultis gentem vobis a Deo traditam ad salutem suam ordinare. Verum sicut dignum est vestræ majestati quod poscitis, ita quod injungitis, incongruum est nostræ saluti, ut animas, quas in periculo animæ meæ & capitis mei suscepi, vendam terreni mercimonii cupiditate, & mittam in perditionem, aut generalem aut specialem, videlicet ubi aut omnes aut aliqui eorum pereant, & ego pro illis rationem Deo reddam: apud quem nihil valet aurum, nihilque prodest argentum, [quos S. Hugo recusat mittere qu??? pretio oblato:] aut argumentum vanæ excusationis. Quomodo ergo faciam pro ullo munere, quod si facerem pro toto mundo, mihi parum esset, cum pro uno ex eis perdito perirem? Quid enim proficit homini si universum mundum lucretur, seipsum autem perdat, & detrimentum sui faciat? Igitur, carissime Domine, hoc nolite a me quærere, quod facere nisi cum perditione mea non possum: quia nullo pretio volo animam meam venumdare, quam profecto venalem darem, si unum ex Fratribus mihi commissis mitterem ubi illum perderem: & libentius ego pecuniam darem pro comparandis monachis, quibus valde indigeo per diversa loca a me ordinanda, quam pro eorum venditione acciperem. Quod enim Capitulum nostrum in partibus illis timerent, ubi nullum viderent nostrum monasterium, ad cujus portum applicare valerent vel constringi possent? Aliud itaque jubete, & sustinete hoc patienter, si non potest fieri cum salute amici vestri, quod petistis, Valete. Hoc rescripsit pius Pater Regi illi eximio. Qui primo vehementer indignatus pro eo quod esset repudiatus in prece sua cum tanto munere, post furorem rediit ad mentem, cognovitque hunc hominem Dei vere cunctis præ ferendum: [& ideo pluris a Rege fit.] cui nullus appetitus rerum temporalium dominabatur, quique animarum salutem omni auro incomparabilem censebat: ideoque ipsum nulli omnino potestatis alicujus personæ comparabilem, quia nulla cupiditate a recto calle flexibilem se aut mutabilem præbebat. Convertit ergo se ab indignatione ad admirationem, repulsam videlicet suam majoris faciens, quam susceptionem fecisset, si exauditus fuisset. Repressit igitur iram quæ irruerat, acquievitque rationi, quam cogitavit postquam recessit perturbatio mentis.

[14] Tempore e quodam necesse fuit sancto viro pro tuendis filiis ad Ecclesiam matrem recurrere, [B. Petro Damiano Cluniacum venienti,] & Romanæ Sedis patrocinium advocare. Quapropter urbis illius refugium petens, magno labore & difficultate a latere Papæ avulsum Domnum Petrum, Hostiensem videlicet Episcopum, cognomento Damianum, obtinuit, ut sibi daretur pro magno Petro præliaturus, & adversarios prostraturus mirabili sua prudentia atque facundia. f Erat namque vir ille abstinentiæ singularis usu, & ferreorum vinculorum nexu undique sic attritus, ut vix posset inveniri modus, quo ejus corporis imbecillitas foveretur, ad equitandi onus grave utcumque tolerandum. Et quia levi plerumque scandalo offendi poterat, necesse habebat sæpe aliqua satisfactore placari. Ad quam rem venerabilis Hugo ita se inclinabat, ut ejus animum reformaret ad tranquillitatem, ac si alter Martinus esset, qui nihil putaret indignum, quod humilitas agendum suaderet. Cum ergo venisset Cluniacum alter ille Gregorius, per eloquentiæ ubertatem, non tamen per Apostolicæ vitæ æqualitatem, vidisserque humanitatem & disciplinam, virgamque & baculum contulisset, cœpit hærere ac stupere, qualiter Sancti esse, aut sanctos institutores habere possent, qui tantis abundarent bonis: & rursum quomodo non sancti esse possent aut perire, qui tam devote sustinerent tam grave pondus laboris, & custodiam monasticæ disciplinæ.

[15] Aliquando sane judicabat ciborum copiam, [ ac abstisnentiam magis arctare volenti quid responderit:] aliquando mirabatur hanc jejunantibus deesse gratiam, quam illos habere videbat. Verumtamen si fieri posset, sicut ipse dicebat, ut utraque virtus obedientiæ & abstinentiæ sociaretur in eis, tum profecto nihil Apostolicæ defuturum perfectionis. Qua de re conveniens Domnum Abbatem obsecrabat, ut a sagimine duabus saltim feriis se suspenderent, qui in ceteris tam perfecti essent, ut anachoretis nihil deberent. Cui venerandus Hugo, discretionis custos egregius, Si, inquit, Pater carissime, vultis augere nobis coronam mercedis per additamentum jejunii, tentate prius nobiscum pondus laboris vel per octo dierum spatium, & deinceps æstimabitis quid adjiciendum censere debeatis. Nam quamdiu non gustaveritis pulmentum, nescire poteritis quod exigat condimentum salis; & si non adhibueritis saltem minimum digitum vestrum, nequaquam judicare de onere fraterno discrete ac digne valebitis. Quibus ille auditis, sentiens fascis hujusmodi gravitatem suis viribus importabilem, cessavit a petitione ingravandi ponderis, & semetipsum cœpit repercutere, unde alios ferire voluit, quia sagittam ad eos sine suo vulnere nequivit dirigere: intelligens magnum esse pensum illud, ac debere sufficere quod apprehendere ipse non posset, qui in tanto videbatur stare virtutum culmine. Eruditus itaque, Præsul, multo eruditior rediit quam venit, magnumque thesaurum fugiendæ inanis gloriæ & capessendæ veræ humilitatis secum reporavit. g

[16] Venerabilis Hugo, hujus sancti Cluniacensis cœnobii Abbas, [in festo S. Spiritus hymnum de eodem cantari præcipit,] non modo in monastica religione, verum etiam in divinis officiis, per Dei gratiam ad meliora provehendis, tota animi industria solerter invigilans, decrevit cum communi Fratrum consilio, ut in die sancto Pentecostes, hymnus, Veni Creator Spiritus, h in Hora tertia decantetur, qui videlicet minime antea canebatur, quo scilicet ejusdem Paracliti, id est, consolatoris visitatione compungi, amore inflammari, & gratia mereamur illustrari. Utque huic tam saluberrimæ orationi bonum eleemosynæ suffragetur, constituit, ut ipso die abundans refectio a magistro Ecclesiæ custode pauperibus exhibeatur, [& pauperes convivio excipi,] de pane, vino, & carne: tali ratione ut quantus in festivitate fuerit numerus Fratrum, tot etiam pauperes reficiantur. Sin vero numerum Fratrum per se scire nequiverit, a ministro refectorii, vel a custode infirmorum, eorum numerum discat. Et ut tam boni operis præmium a Domino consequeretur, decretum est, ut ipso die ad majorem Missam, post primam Collectam Missæ familiaris, Omnipotens sempiterne Deus, pro eo sub silentio dicatur a Sacerdote. Hujus itaque præcepti roboratoribus atque observatoribus pax, salus, & gratia a Deo Patre, & Jesu Christo Filio ejus, & Spiritu sancto Paraclito. Contemptoribus vero ac violatoribus, ni cito pœnituerint, ira ejusdem omnipotentis & æterni Judicis, ignis etiam inextinguibilis æeterna damnatio. [ac Officium Defunctorum post Pentecosten fieri pro iis, qui Cluniaci sepulti sunt.] Decretum est etiam ab eodem Patre cum consensu Fratrum, generale officium fieri singulis annis, feria v post octavas Pentecostes, pro cunctis in cœmeterio hujus loci quiescentibus: ita ut sicut in festivitate omnium Sanctorum agitur, dicto vespere omnia signa pulsentur pro vesperis, ac post cœnam pro officio, & in sequenti die pro Missa in qua Tractus, Deprofundis, a duobus Cantoribus canatur, cunctique Sacerdotes qui illo die cantaverint Missam, Deus cujus miseratione, specialiter pro illis cantent, & alii Psalmos septem, ac duodecim pauperes reficiantur, & quidquid eadem die de refectione remanserit, eleemosynæ tribuatur. Sed & per omnia loca huic loco subjecta, hoc idem agi pro cujusque loci cœmeterii defunctis sancitum est: videlicet ut in monasteriis, ubi congregatio Fratrum est, nec minus hoc perficiatur. Sed in cellis ubi non plus quam quinque aut tres commorantur, si tot pauperes reficere nequeunt, saltem vel quot sunt Fratres, tot pascantur.

ANNOTATA.

a Guilielmus I, ob regnum armis occupatum Conquestor dictus, regnavit ab anno 1066, ad 1087, & successorem habuit filium secundogenitum, cognomento Rufum, de cujus morte actum supra in Vita.

b Dolensis seu Burgidolensis Abbatia, in Biturigibus ad fluvium Andriam, seculo superiori fundata fuerat, Abbatem autem hunc Warmundum acceperat circa annum 1074.

c Idem anno 1077 factus Viennensis Archiepiscopus, superfuit usque ad an. 1083.

d Hujusmodi tintinnabula adhuc videre licet in antiquioribus Aquisgranensis ecclesiæ cappis, ob solius vetustatis æstimationem & ostensionem hactenus reservatis.

e Ad annum 1062 hæc refert Baronius, & causammotæ contra Cluniacenses controversiæ fatetur ignorare, conjectat autem Gaufredum Comitem Andegavensem turbarum auctorem fuisse, citans vitam S. Hugonis. Sed huic nihil negotii cum Cluniacensibus fuit: S. Martini Turonensis monasterium petebat. Rem totam explicat Bibliotheca Cluniac col. 509, enarrans controversiam, inter Droconem Matisconensem & Hugonem Cluniacensem coram Petro Damiano agitatam, eo successu, ut Droco, qui Cluniacenses excommunicare præsumpserat, coactus sit se purgare ignorantia priviligiorum Apostolicorum anno 1063, coram concilio Cabilonensi ob eam causam convocato.

f Multa de hac S. Fetri legatione dicenda hic forent, nisi id actum esset ante ipsius Vitam 23 Febr. § 5.

g Quanti deinde fecerit disciplinæ Cluntacensis præstantiam, testari poterunt ejus epistolæ, post reditum in Italiam ad Conventum ipsumque Abbatem ejus Hugonem datæ, quæ propterea etiam in bibliotheca collectæ exhibentur.

h Hunc ritum Romana Ecclesia postmodum suscepit, & apud omnes Romano Breviario utentes perseverat.

DE SANCTO ROBERTO, PRIMO ABBATE MOLISMENSI AC FVNDATORE ORDINIS CISTERCIENSIS,

INITIO SEC. XI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Robertus, Abbas Molismensis & Fundator Ordinis Cisterciensis (S.)

§ I. Reformationes Ordinis Benedictini, Roberti exordia, Fundatio Molismensis.

Cvm celeberrimus Sancti Patriarchæ Benedicti Ordo, ætatem jam agens quatuor seculorum, incertum quo malo, ipsa certe temporum vetustate, [Benedictini Ordinis reformatio in Gallia triplex,] quæ interitum rebus etiam firmißimis afferre solet, aliquam in Gallia avitæ disciplinæ jacturam fecisset; dati fuere divinitus sanctitate ac zelo insignes viri, qui depravatos sensim mores ad primi instituti leges ac rigorem reformarent. Primam in tam sancto ac utili negotto operam anno Domini DCCCCX B. Berno posuit: qui fundato in pago Matisconensi super Graunam fluvium Cluniacensi cœnobio, primus dicti inde novi quasi Ordinis Pater, quam restituendo vetus institutum Benedictino Ordini utilis fuerit, plurima propagatæ a Cluniaco optime constituta cœnobia, [Cluniacensis,] multi inde & Sancti & principes in Ecclesia profecti viri docuerunt. Hunc secutus, sub initium seculi undecimi, B. Bernardus de Tironio fuit; qui felicitate pari, [Tironensis,] progressu tamen minore, reformationem in diœcesin Carnotensem invexit. Sed nulla celebrior ea extitit, quam S. Roberti auspiciis fundatum ab eo Cistercium primo admisit. [& Cisterciensis, auctore S. Roberto celeberrima,] Latißime enim patens, non sola se Gallia conclusit illa, (quamquam Firmitatem in ea, Pontiniacum, Claram vallem & Morimundum amplißima cœnobia, quæ Cistercium filias appellat suas, molita) sed totam brevi Europam pervagata, Italiam, Hispaniam, Germaniam, Poloniam & Angliam innovavit. Auctores Sanmarthani sunt, virorum olim cœnobia supra mille octingenta, mulierum supra mille quadringenta numerasse: percurrenti Bibliothecam Cisterciensem Caroli de Visch, mille circiter hac nostra ætate se offerunt. Adeo ut mirum non sit, complures Summos Pontifices, aliosque spectatos in Ecclesia viros, in Cistercii & propagati ab eo Ordinis laudes tantopere effusos fuisse.

[2] Præclara laudati ab iis instituti encomia Henriquez in Apparatu ad Menologium Cisterciense colligit; unde hoc Clementis I est: Ordo Cisterciensis: inquit ille, est fons hortorum irriguus, ceteras rigans Religiones & Ordines, [Encomia Ordinis Cisterciensis ex viris illustribus,] ac in ipsos exemplis salutaribus scaturicans. Hic est fons amœnus varietate virtutum, præclarus munditiæ puritate, pietate patens, indeficiens sanctitate. Horum merito sic excrescere meruit, ut fontis nomen excedens fluvius censeatur, cujus processus laudabilis de virtute in virtutem, ut Deum deorum in Sion videat, gradientis, universalis Ecclesiæ lætificat unitatem: in qua per meritorum evidentiam claræ lucis splendorem adeptus, quasi stella matutina resplendet in medio nebulæ mundi hujus; & in ea splendidos emittens radios instar solis, velut aquæductus de paradiso proveniens in aquas redundat plurimas, hortum plantationum suarum, cœtus quidem claustralium quos produxit, aquis irrigans gratiarum, & vino spiritualis lætitiæ fructum inebrians partus sui. Hujus siquidem Ordinis sacra religio, a suæ institutionis auspiciis quasi deserta & invia, utpote paucis adhuc initiata cultoribus, tandem honoris & honestatis fructus parturiens, ramos suos quidem honoris & gratiæ quasi terebynthus extendit, germinans generationes & progenies germinavit. Eapropter lætatur & jubilat lætabunda & laudans, exultat jam in multitudine numerosa spectabilis, quæ olim quasi despicabilis in solitudine delitebat. Hæc Pontifex. Quibus non inferius est illud, quamquam brevius, Richardi Archiepiscopi Cantuariensis ac Apostolicæ Sedis Legati Ep. 96. O castra optabilia! O congregatio veneranda! O Cistercium quam magna est domus tua! quam fœcunda in filiis! quam magnifica in linguis! quam gloriosa in populis! Et istud Petri Cellensis, Ep. 14 lib. 7. ita loquentis: Gallina illa Molismensis, plena plumis & bene pennata, quot & quales de utero suo fœtus produxit, dum ex se collegium Cisterciense originario germine pullulavit! Deus meus! de illo uno ovo quam innumerabilis arena monachorum & conversorum faciem terræ operuit! quam lucido splendore cutem mundi, denigratam per infectam vivendi negligentiam, reformavit & illustravit!

[3] [Nascitur Robertus circa an. 1017,] Hujus igitur tam copiosæ spiritualis meßis sator S. Robertus, natione Gallus, patria vel Campanus vel Normanus fuit; natus circa annum Domini MXVII, patre Theodorico, matre Ermegarde, opibus pariter ac genere nobilibus, a seculari vita ad monasticam translatus anno ætatis decimoquinto: [fit monachus in cœnobio Cellensi & Prior,] cujus tirocinium posuit in cœnobio Ordinis S. Benedicti, non procul urbe Tricaßina in Campænia, quod Cella S. Petri Trecensis, & aliis nominibus, Cœnobium insulæ germanicæ, S. Petri de cella, Nova Cella, Vetus Cella, Cella Bobini, & vetustiore Gallorum idiomate Monstier la celle de Troyes nuncupatur: de cujus fundamentis, a S. Frodoberto sub Clodovæo III & Chlotario III jactis, egimus ad Vitam dicti S. Frodoberti die VIII Ianuarii. Post usitatas asceticæ vitæ probationes Ordini adscriptus Robertus, ita deinde virtutem ac sanctimoniam coluit, ut omnium voluntate & assensu cœnobii Prior renuntiatus, magis tunc quam cum privatus degebat, morum exemplar esset. Inde vero ad cœnobium Tornodorense transiit, [Abbas postea Tornodorensis,] quod ejusdem Ordinis in diœcesi Lingonensi situm Divo Michaeli sacrum est, sortitum nomen ab oppido, ad quod pertinet, Tornodoro. Hic a Monachis Abbas creatus (Sanmarthani post Dodonem & Elfredum ordine tertium ponunt) istam aliquamdiu Præfecturam geßit. Cum enim comperisset adeo illic collapsam regularem disciplinam esse, ut quantumcumque niteretur, [tum Prior in S. Atgulphi:] erigere non valeret; dignitatem exuens, privatus ad Cellenses rediit: pro cujus subinde Abbate in S. Atgulphi cœnobio Prior ad tempus præfuit, donec Molismum cœpit moliri.

[4] Hujus cœnobii initia ex Colano olim nemore prodiere: quod Tornodorensi vicinum oppido, quidam Sacerdos, solitariam vitam agens, incolebat. Huic cum duo primum germani fratres, conceptum mutuæ cædis scelus expiaturi; ac quatuor deinde alii, idem amantes institutum, socios se junxissent; [a Colani nemoris eremicolis petitus,] vitam aliquamdiu studio quisque virtutis privato exercuere, nullis in commune legibus devincti. Placuit tamen paulo post vivendi quædam ratio & forma communis; ac ea potißimum, quæ per id tempus erat per Galliam vulgatißima Benedictinorum. Quare ut illius & notitiam & magistrum haberent idoneum, ex vicino Tornodorensi cœnobio S. Robertum, cujus jam clara erat fama sanctitatis, Abbatem petiverunt. Verum a monachis, admodum in hoc invitis, quia corruptis moribus erant, & renascituram idcirco in proximo veterem disciplinam reformidabant, repulsam ad tempus paßi fuere; sic tamen, ut non omnem continuo obtinendi tandem Roberti spem abjicerent. Nam cum relictis ob morum corruptelam Tornodorensibus, S. Robertus ad Cellenses reversus, pro eorum Abbate in S. Aigulphi cœnobio Prior præesset; Romam profecti, precibus institere apud Pontificem, ut potestatem faceret, eum e vicinis Benedictini Ordinis monachis in novæ ac regularis vitæ magistrum sibi assumendi, quem maxime ad hoc idoneum putarent. Quod cum concessum fuisset, petitus iterum S. Robertus; [eos juxta institutum S. Benedicti format,] & quia Pontifex auctoritatem interponebat, facile a Cellensi Abbate impetratus fuit. Quare datus septem in Collano nemore eremicolis præses & magister, mores eorum ad S. Benedicti regulare institutum formare cœpit, & sensim quoque augere discipulorum numerum. In iis B. Albericum fuisse, cujus Vitam ad XXVI Ianuarii dedimus, Manriquez in Annalibus Cisterciensium auctor est: Albericus, inquit, ad habitum susceptus sacravit initia, [& B. Albaericum ad habitum admittit:] sanctior an doctior dubium, collatus sibi; utrumque certum, si aliis conferatur; nec divinis tantum litteris instructus, sed humanis. Virum litterarum in divinis & humanis satis gnarum, amatorem regulæ & Fratrum, Exordium vocat. Spes omnes in seculo conceptas cum paupere illo statu commutavit. Alios discipulos habuit sanctus Pater, dum Colani maneret, sed fere momentum rerum penes hunc fuit.

[5] Quia igitur ortus novæ admodum Regularium congregationis adeo felix & auspicatus erat, majores indies sui progressus & futura cœptorum incrementa pollicebatur: [relicto Colano,] quibus cum S. Robertus Colanum nemus non satis esse aptum provideret, sedem novis monachis commodiorem quæsiturus abiit; silvamque egressus & perlustrans viciniam, in illam incidit quæ Molismus vocabatur. Hanc itaque majoribus rebus quas moliebatur accommodam ratus, sociis ac novo struendo cœnobio sedem delegit. Cœptum est illud fundari anno Domini MLXXV, XX Decembris, & retento silvæ in qua stabat nomine Molismus dici; [Molismum fundat anno 1075;] celebre postæ & multis auctum fundis asceterium. Laudatur a Cæsario lib. 1. Miraculorum in hæc verba: In Episcopatu Lingonensi situm est cœnobium, nomine Molismus, fama celeberrimum, religione perspicuum, viris illustribus nobilitatum, possessionibus amplum, virtutibus clarum. Initiorum vero, lib. 8 Historiæ ita Ordericus meminit: In Burgundia locus est qui Molismus dicitur: ibi tempore Philippi Regis Francorum, venerabilis Robertus Abbas cœnobium condidit; & inspirante gratia Spiritus sancti, discipulos magnæ religionis aggregavit; studioque virtutum in sancta paupertate, juxta usum aliorum cœnobiorum, comiter instruxit. Fundato in hunc modum Molismensi cœnobio, primus, uti par erat, cum potestate Abbatis præfuit S. Robertus. [& Abbas ei præfectus,] Ita testantur publicæ donationum tabulæ apud Sanmarthanos, & diploma Daimberti Senonensis Archiepiscopi apud Camuzatum in Promptuario sacrarum antiquitatum diœcesis Tricaßinæ. Monachum ibi, teste Manriquez, redux ab Apostolorum liminibus B Stephanus induit, postea tertius Cisterciensium Abbas factus, & illustratus a nobis ad XVII Aprilis.

[6] Adeo autem prima Molismensium monachorum vita ac virtus illustris fuit, ut ex iis a Principibus in vicinia viris, ad nova in eorum fundis constituenda cœnobia, petiti sint. Ita scilicet, auctore S. Roberto, asceterium in arce vallis-coloris fundatum fuit. Qua de re hujusmodi apud Sanmarthanos tomo 4 Galliæ Christianæ tabulæ extant: In nomine Sanctæ & individuæ Trinitatis. [cœnobium Vallis-coloris:] Suavissimi odoris fama Molismensis cœnobii longe lateque redolente, multi devotæ religionis viri beneficia contulerunt, monachosque a prædicto loco ad cœnobia ædificanda suis prædiis & possessionibus postulaverunt. Quæ sanctitatis postulatio postquam auribus senis Joffridi, nobilissimi Principis & sanctæ Ecclesiæ fidelissimi, insonuit; monachos a Domno Roberto, primo ejusdem loci Abbate, moribus ornato, conversatione vitæ probato, fulgore virtutum illuminato, humilitate, patientia, justitia, fortitudine, temperantia, prudentia decorato, similiter exinde petivit & impetravit; qui monachi cœnobium in castro quod dicitur Valliscoloris ædificaverunt, ibique sanctæ conversationis vitam duxerunt &c. Hæc tabulæ.

[7] Corrupit tamen brevi tam sancta Molismi initia, remißior facta, [deserit Molismenses primum ipse,] ex nimia rerum temporalium felicitate, disciplina; tanta paulatim subsequente morum corruptela, ut quantumcumque S. Robertus exemplo & monitis anniteretur, revocari non possent ad pristinam integritatem. Desperata igitur medicina, quos fundaverat deserens, Aurum, vicinum Molismo monasterium, adiit: ubi privatus primo monachus, deinde vero Abbas habitus, facem sanctæ vitæ prælucere perrexit. Narrat Manriquez, post S. Roberti discessum, cœnobii curam penes Albericum remansisse, qui illo Abbate Prioratum scilicet antea gesserat, quamquam, absente sancto Patre & depravatis adeo moribus, parum feliciter: mulctatum enim verberibus, quia disciplinam ex: gebat, in carcerem detruserunt. Quam injuriam dum Brito, non post discessum S. Roberti, [tum B. Albericus,] non Alberico, sed Stephano irrogatam fuisse sustinet, ab eodem Manriquez corrigitur in hæc verba: Errat igitur Brito Lusitanus dum tempus mutat, gravius dum personas. Aureolas has Alberico Patri detrahit, ut iisdem Stephanum coronet; & quod mireris sermone facto aut ficto, quo Robertus prævaricatores dicitur increpasse sub tali themate, Curavimus Babylonem & non est sanata, derelinquamus eam. Ego in Exordio parvo Cisterciensi, a primis nostris Patribus conscripto, qui rem ipsam hauserunt propriis oculis, non de Stephano, sed de Alberico scriptum lego: qui pro eo negotio, nempe reformationis Molismensium, multa opprobria, carcerem & verbera perpessus fuerat. [cum B. Stephano.] Hæc ille; addens, Alberici ac Stephani secessum in Vnicensem solitudinem in hoc quoque tempus esse conferendum: Quo, ut loquitur, absente nimirum Roberto Patre effectum est, ut e Molismo sine alicujus alterius licentia egredi & possent & vellent, forte etiam & pene cogerentur, acceptis plagis, numquam alias vel a Patre etiam obtenta vel non petita a loco discessuri. Ado seu quisquis alius Vitam infra dandam scripsit, carcere & verberibus suppressis, imo & durato in malum cædentium corde (suis id Molismensibus indultum) arctioris & solitariæ vitæ desiderio discessum docet. Erant autem, ait, inter illos quatuor viri fortiores, Albericus & Stephanus, atque alii duo, qui post cœnobiticæ exercitationis rudimenta ad singulare eremi certamen suspirabant. Egressi ergo de cœnobio Molismensi, venerunt ad quemdam locum, cui Unicus nomen est, &c.

§ II. Initia cœnobii & Ordinis Cisterciensis, & transitus S. Roberti ad eumdem.

[8] [Ad Molismenses jussu entsficis reversus,] Destituti talibus viris Molismenses, brevi & orbitatis suæ pertæsi, & futuri deinceps meliores filii, Patrem quem amiserant ab ipso summo Pontifice repetiverunt: quo annuente, & negotium dante Lingonensi Episcopo, ut absentibus reditum præciperet; parens primo S. Robertus, deserto Auro, ac duo deinde alii Albericus & Stephanus, Vnicensi relicta sylva, Molismo se reddidere. Revertisse tamen Albericum ac Stephanum dißimulat Ado, deserta Vnicensi sylva fundare statim Cistercium cœpisse asserens. Illud autem multum a vero abesse, ex ea, quam statim subjiciemus, Cisterciensi Historia constabit, potestque colligi ex eo, quod ipse scribat, illos a viro venerabili Joseramno, Lingonensi Episcopo, nisi Molismum reverterentur, excommunicationis sententiam suscepisse. Credi enim non potest, viros sanctos tantum contumaciæ crimen ac pœnam incurrere, quam ad Molismum redire maluisse; præsertim cum illic jam Patrem suum S. Robertum, & Fratrum pronas in correctionem voluntates essent reperturi. Reditus certe eorum admodum salutaris fuit Molismensium rebus occasio quippe Cistercio & Ordini inde dicto fundandis: [cum BB. Alberico & Stephano,] de quibus ista ex Manriquez deprompta sunt: Cunctis ergo Molismo restitutis, atque uno rursus ex omnibus sub Roberto Pastore ovili facto, instaurandæ disciplinæ ferventius institum. Et quibusdam quidem omnimodis adnitentibus, quibusdam vero recenti lapsu territis nec resistere ausis, pellendis vitiis facilior via fuit. Multa in melius mutata visebantur, etiam in his quibus peccandi consuetudo fecerat impatientiam corrigendi, & asperiora per dispensationem indulta, antiquis moribus, pleræque regulæ ad unguem servabantur. Satis superque actum judicaret, qui res præsentes præteritis conferret: sed sanctis viris infimum videbatur, quidquid non summum, & minus afficiebat emensum iter quam quod restabat. Et paucis interjectis, Stephanus, in hac cura præcipuus, indulgentias prævaricationem, dispensationes piacula appellabat. Is Alberico & quibusdam aliis primo, inde Roberto Patri relegandarum dispensationum auctor extitit, si fieri posset Molismi permanentibus, sin minus quocumque alio migraturis. Hæc Manriquez.

[9] Quibus vetustiorem multo & accuratiorem de tota Cistercii molitione narrationem ex lib. 1 Historiæ selectæ propagati inde Ordinis subjicimus, quæ olim manuscripta in collegio nostro urbis Embricensis extabat. Ea vero hujusmodi est: Hi itaque servi Dei pauci numero, sed igne illo, [de reformanda Benedictinæ Regulæ disciplina consultat:] quem Dominus Jesus misit in terram & vult vehementer accendi, fortiter inflammati; dum quotidianas Regulæ lectiones a Capitulo audirent, & aliud Regulam præcipere atque aliud consuetudines Ordinis tenere perpenderent, gravissime contristabantur, videntes se ceterosque monachos Regulam beati Patris Benedicti solenni promissione servaturos fore promisisse, sed secundum instituta ejus nequaquam vivere. Primitus ergo privatim sæpius inter se colloquentes, transgressionem suam conquerebantur; & quonam modo hujus tanti mali remedium invenire possent, solicite tractabant. Cum vero postea verbum effusum esset in publicum, ceteri qui carnales erant, nec poterant dicere cum Propheta, quia de excelso, misit ignem in ossibus meis & erudivit me; servos Dei deridere, modisque omnibus quibus poterant, ut a tam sancto proposito cessarent, infestare cœperunt. [Thren. 1, 13] At illi qui spiritu Dei agebantur, & propterea liberi erant, non curantes eorum malevolas insectationes, toto mentis annisu ad Deum conversi precibus, instantissime postulabant, ut Domini pietas eos ad talem locum dirigere dignaretur, in quo vota labiorum suorum, quæ secundum Regulam firmaverant sed non servaverant, reddere possent. Deinde considerantes quod Apostolus monet, non omni spiritui esse credendum; & quod Regula, quam modis omnibus perfecte servare cupiebant, præcipit corripi eum, qui sine permissione Abbatis quidquam facere præsumpserit; Abbatem suum humiliter adeunt, de transgressione Regulæ querimoniam proponunt, voti sui ferventissimum desiderium pandunt, & ut ejus auxilio pariter & consilio, quod Spiritu sancto aspirante mente conceperant perficere possint, suppliciter precantur. [1 Ioan. 4, 1]Nutu vero Dei, ad horam compunctus Abbas ille, propositum servorum Dei laudat, & non solum consilium auxiliumque se præbiturum, verumetiam seipsum individuum comitem eorum in tam sancto proposito futurum, firmissime pollicetur. Quo audito humiles spiritu Fratres illi magnifice corroborati sunt, tunc primum intelligentes, quod vere a Domino egressus est sermo, nec somnia cordis sui in desiderio tali secuti sunt, sed dexteram Dei vivi, virtutem operantem in eis.

[10] Itaque magnanimi viri, innumerabilium militum Christi duces & signiferi futuri, non tam novarum quam magnarum rerum totique mundo profuturarum cupidi, cum assiduo tractatu quærerent inter se, qualiter id quod cupiebant congruenti modo ad effectum perducerent; consulto rationis judicio prudenter adverterunt, loci vel Ordinis sui mutationem absque Sedis Apostolicæ consensu se præsumere nequaquam debere. [& re cum Pontificio Legato cōmunicata,] Erat tunc in Galliarum partibus Sedis Apostolicæ Legatus venerabilis Hugo, Lugdunensis Archiepiscopus, vir religione, prudentia, & auctoritate venerandus. Hunc prædictus Abbas & Fratres, qui desiderio innovandæ monasticæ Religionis flagrabant, adeunt; æstus & vota cordium suorum humiliter pandunt: consuetudines Ordinis a regula quam erant professi nimium discrepare conqueruntur; propterea manifeste perjurii crimen se scienter incurrisse dolendo fatentur. Addunt præterea se vitam suam ex integro secundum instituta regulæ sancti Patris sui Benedicti ordinare velle, & ut eis ad hoc liberius exequendum idem Legatus sui juvaminis robur Apostolica auctoritate porrigat, instanter flagitant. Dominus autem Legatus, cum esset prudens & discretus, consideratis subtiliter allegationibus eorum, laudabiliter eos moveri pronuntiavit; ipsorumque spiritualibus votis lætis auspiciis favens, tali epistola eos ad perficiendum tota libertate, quod pia mente conceperant, exhortatus est.

[11] Hugo, Lugdunensis Episcopus & Apostolicæ Sedis Legatus, Roberto Molismensi Abbati & Fratribus, cum eo secundum regulam S. Benedicti Deo servire cupientibus. [atque obtenta facultate,] Notum sit omnibus, de sanctæ Matris Ecclesiæ profectu gaudentibus, vos & quosdam filios vestros Molismensis cœnobii Fratres, Lugduni in nostra præsentia astitisse, ac regulæ beatissimi Benedicti, quam illuc usque tepide ac negligenter in eodem monasterio tenueratis, arctius deinde & perfectius inhærere velle professos fuisse. Quod quia in loco prædicto pluribus impedientibus causis constat adimpleri non posse; nos utriusque partis saluti, videlicet inde recedentium atque illic manentium, providentes; in locum alium, quem vobis divina largitas designaverit, vos declinare, ibique salubrius atque quietius Domino famulari, utile duximus fore. Vobis ergo tunc præsentibus, videlicet Roberto Abbati, Fratribus quoque Alberico, Odoni, Joanni, Stephano, Lætaldo, Petro, sed & omnibus quos regulariter & communi consilio vobis sociare decreveritis, hoc sanctum propositum servare & tunc consuluimus, & ut in hoc perseveretis præcipimus, & auctoritate Apostolica per sigilli nostri impressionem in perpetuum confirmamus. Hoc Legati Pontificii diploma, quo potestatem facit S. Roberto ac sociis Cisterciensem Ordinem fundandi, etiam a Miræo in dicti Ordinis chronico refertur, & testatum facit (secus quam narratur in Vita) BB. Albericum ac Stephanum, antequam hæc facultas peteretur commigrarentque simul omnes ad Cistercium, ex Vnicensi solitudine Molismum revertasse; non etiam Cistercium fundasse sine S. Roberto, totius videlicet negotii & administro & directore; quamquam primus rei suasor, in Exordio Magno, S. Stephanus fuisse memoretur his verbis: Postmodum vero cum verbum innovandæ Religionis in eadem domo motum fuisset, ipse Stephanus primus inter primos ferventissimo studio laboravit, ac modis omnibus institit, ut locus & Ordo Cisterciensis institueretur, cujus postmodum ordinante Deo pastor & doctor erat instituendus.

[12] [Cistercium deligit,] Obtenta igitur a Legato Pontificio innovandæ Religionis facultate, Cistercium, densa tunc Burgundiæ silva, opportunum fuit visum: quo antequam a Molismo S. Robertus migraret cum suis, B. Stephanum ad Odonem Burgundiæ Ducem eum litteris ablegasse dicitur, quarum exemplum prolatum, ut scribit Brito, ex Ms. quodam cœnobii Alcobaciensis hujusmodi est: Illustrissimo Duci Odoni Robertus Abbas Molismensis Ecclesiæ, & qui cum eo Domini obsequium concupiscunt, salutem & felicitatem. Pietatem & gratiam donatam vobis a Domino agnoscentes, nolumus absque beneplacito Celsitudinis vestræ aliquid innovare; [missis litteris ad Odonem Ducem Burgundiæ,] quamvis antiquum sit & non novum in virtutis apprehensionem currere. Quapropter noveritis, de aliquorum sociorum nostrorum consensu, quibus data est gratia agnoscendi seipsos, juxta sanctissimæ regulæ præcepta, in vera paupertate & conscientiæ sinceritate vivere statuisse. Et quia reliquos in eamdem sententiam adducere non potuimus, & eosdem & eorum regimen dimittere, & cum his qui vestigia nostra, imo potius sancti Patris Benedicti sequi voluerint, ad eremum migrare decrevimus. Quia vero vestrum in nos animum sæpissime experti sumus, & nunc contra insurgentes procellas experiri oportet; de omnibus vos certiores fecimus, orantes Dominum & patrem gratiarum, quod vos & domum vestram incolumes conservet. Amen. Hujus epistolæ responsoria, scripta ab Odone Duce Burgundiæ, ex eodem memorato Ms. hæc affertur: [eoque annuente,] Odo Burgundiæ Dux &c. venerabili Patri Roberto Abbati Molismensi & reliquis, qui cum eo unum sunt in Domino, pax æterna in æterno Deo. Allatæ sunt nobis litteræ sinceritatis vestræ, per manus modestissimi viri Stephani socii vestri, quibus visis & intentionē probamus & opus. Facite quod spiritus jubet, ego non deero vobis, sed ab Episcopis provincialibus, & si oportuerit a Romana Sede, quidquid volueritis impetrabo. Locum solitudinis vestræ eligite, & pro me assidue Dominum orate. Vestram sinceritatem Dominus conservet, & puram intentionem augeat.

[13] Transitum post hæc fuit, relicto Molismo, ad Cistercium: migrationis seriem ita narrare prosequitur auctor laudatæ jam supra Historiæ Ms. Cisterciensis: Posthæc, inquit, præfatus Abbas & sui, tanta & tali auctoritate freti, Molismum redierunt, [illuc transit cum 21 monachis anno 1098,] & de illo Fratrum collegio socios, remissioris vitæ blanditias respuentes, ad puritatē simplicitatemque sacræ regulæ pure simpliciterque tenendum prompto animo flagrantes, elegerunt: ita ut inter eos, qui Legato Lugduni astiterunt, & inter eos qui de cœnobio vocati sunt, viginti & unus monachus essent; qui perfectioris vitæ & regulæ sancti Patris Benedicti ad litteram tenendæ desiderio, arctam & angustam viam ingressi sunt. Anno igitur Dominica ab Incarnatione millesimo nonagesimo octavo, Dominus Robertus, Molismensis cœnobii in Episcopatu Lingonensi fundati Abbas, & cum eo Fratres, quorum Deus tetigerat corda, malentes cum dilecto Patre suo Benedicto pro Deo laboribus fatigari, quam vitæ hujus commodis resolvi, de Molismo egressi sunt; atque ad locum, quem proposito suo congruum jam ante per gratiam Dei præviderant, id est, ad eremum quæ Cistercium dicebatur, alacriter tetenderunt; qui locus in Episcopatu Cabilonensi situs, & præ nemorum spinarumque densitate tunc temporis accessui hominum insolitus, a solis habitabatur feris. Ad hunc itaque locum horroris & vastæ solitudinis viri Dei venientes, tantoque illum religioni, quam jam dudum mente conceperant, & propter quam illuc advenerant, habiliorem, quanto secularibus despicabiliorem & inaccessibiliorem, intelligentes; nemorum ac spinarum densitate præcisa ac remota, monasterium ibidem, voluntate Cabilonensis Episcopi, & consensu istius cujus ipse locus erat, construere cœperunt. Eodem itaque anno quo prædiximus, XII Kalendas Aprilis, solenni die natalis sanctissimi Benedicti, quem geminata lætitia tunc celebrem reddiderat ob Dominicam Palmarum, quæ in ipsum occurrerat, [ubi Ordinem & monasterium fundat,] lætantibus Angelis, tabescentibus dæmonibus, Cisterciensis domus, ac per hos totius Cisterciensis Ordinis Religio per viros, ad Christianam philosophiam penitus expeditos, exordium sumpsit. Congruunt cum his quæ Cæsarius de Cistercii fundatione in historia sua, seculo proxime sequenti, memoriæ prodidit. Annum quoque fundati Ordinis & primi illius cœnobii loquuntur sequentes versus, in fronte ecclesiæ Cisterciensis descripti:

Anno milleno, centeno, bis minus uno,
Pontifice Urbano, Gallorum Rege Philippo,
Burgundis Odone Duce & fundamina dante,
Sub Patre Roberto cœpit Cistercius Ordo,
Cœnobia in toto producens plurima mundo,
Sic mansura diu per sanctum nomen Jesu.

[14] Abest autem Cistercium a Divione quinque circiter leucis, situm in diœcesi Cabilonensi Ducatus Burgundiæ, amplißimum nunc & multis auctum fundis monasterium. Nomen quidam a Cisternis, [ex munificentia Vice Comitis Belnensis,] quidam a Cistels, voce gallica, palustres juncos significante, deductum volunt. Fundus ad Raynardum Vice-Comitem Belnæ ejusque conjugem Hodiernam pertinuit, quorum & propterea ad inædificandum facultas necessaria fuit. Cesserunt vero illum perquam libenter, suamque in famulos Dei munificentiam perpetuis tabulis posteritati consecrarunt: quæ hujusmodi in Menologio ad XXI Martii ab Henriquez afferuntur: Notum sit omnibus Christianis præsentibus ac futuris, quod Raynaldus Belnensis Vicecomes, & uxor ejus Hodierna nomine, & eorum filii Hugo, Humbertus, Raynardus, eorumque socer Raymundus, pro suorum peccatorum remissione antecessorumque suorum, Domino Roberto & Fratribus, qui cum eo regulam S. Benedicti arctius ac perfectius quam illuc usque tenuerant observare cupiebant, contulerunt de prædio suo, quod antiquitus Cistercium vocabatur, quantumcunque ipsis & eorum successoribus Dei famulis ad monasteriū & monasterii officinas construendas, ad arandum quoque, imo ad omnem usum necessarium fuerit &c.

[15] [& Odonis Ducis Burgundiæ,] Odo quoque Dux Burgundiæ non parum Cistercium auxit; fundos, enim a Belnensi Vice-Comite reservatos exceptosque adjecit, & primam novis habitatoribus domum ædificavit. Prius in descriptis modo tabulis ita narratur: De residuo quoque ipsius terræ, quod dicto Raynardo tunc placuit retinere, fecit Odo Dux Burgundiæ, ad illius concessionem & libitum, talem cum eo commutationem & pactum, ad opus eorumdem monachorum, ut scilicet pro terra illa singulis annis in castro Belnensi solidos viginti susciperet, tam ipse quam & ipsius post eum heredes. Præterea in eadem cambitione concessit ei ac filiis suis ipse Dux, quantumcunque vinearum in territorio Belnensi possent plantare & colere in propria dominicatura. Posterius hunc in modum prosequitur Historia Cisterciensis Ms. Collegii nostri Embricensis: [cui commendatur a Legato Pontificio:] Ceterum Archiepiscopus, Apostolicæ Sedis Legatus, cujus benedictione, præcepto, & auctoritate tantum bonum stabile fundamentum acceperat; considerans paupertatem servorum Dei, & quia in loco sterili quem occupaverant prorsus nec subsistere nec ædificia construere possent, nisi personæ alicujus potentis adminiculo fulcirentur; scripsit ad illustrem Principem Odonem, tunc Burgundiæ Ducem, petens & suadens, quatenus pauperes Christi, zelum gloriæ Dei & monastici ordinis habentes, foveret & manuteneret, eorumque necessitatibus secundum magnificentiam principatus sui subveniret. Cujus petitioni & consilio Dominus Odo Burgundiæ Dux acquiescens, Fratrum etiam illorum fervore & devotione delectatus, monasterium ligneum, quod ipsi in sua paupertate inceperant, de suis impendiis totum consummavit, eosque ibidem in omnibus necessariis diu procuravit, terrisque & pecoribus abunde sublevavit.

[16] [in loco divinitus sibi ostenso;] Auspicaturis novum Ordinem fuisse locum monstratum divinitus, præter omnes auctores illius temporis auctor Manriquez est, colligens id ex his, citatis a nobis paulo ante, Magni Exordii verbis: De Molismo egressi ad locum, quem proposito suo congruum jam ante per gratiam Dei præviderant, id est, eremum quæ Cistercium dicebatur, alacriter tetenderunt. Templum almæ Dei Parenti consecrarunt, [& Deiparæ Virgini consecrato,] more ad omnia reliqua propagati postea Ordinis cœnobia derivato: unde hoc B. Humberti Generalis Ordinis Prædicatorum præclarum in suis sermonibus testimonium est: Ordo iste habet in tanta reverentia B. Virginem, quod omnes ecclesiæ ejus sunt consecratæ in ejus honorem. Inde ipsi monachi in ecclesiis suis, quasi semper sunt ante Beatam Virginem & filium ejus: Similiter a Gregorio X dicitur, Cisterciensis Ordo, divinis mancipatus obsequiis, & inter Religiones ceteras gloriosæ Virgini singularitate devotionis adscriptus ex institutione prima.

[17] Manriquez scribit, S. Robertum, antequam Molismo abiret gravem ad illic remanentes orationem dixisse: illos vero abeuntem lacrymis prosecutos, utensilia ad monasterii novi officinas, præcipue autem quæ ad divinum cultum spectabant, officiose ac peramanter ministrasse. Surrogasse denique amantißimo Patri, Gaufredum, aliis Goffridum dictum; virum utique, ut ipse ait, moribus compositum, sacris etiam imbutum disciplinis, qui partes Abbatis impleret non incongrue, si tales facere alios potens esset, qualem seipsum. Cistercio autem, a Gualtero Episcopo Cabilonensi, auctoritate Legati Pontificii, primus Abbas S. Robertus fuit datus: de quo ista Historia Ms. Cisterciensis: [primus Abbas præficitur.] Eodem tempore Abbas qui advenerat, ab Episcopo Cabilonensi, ad cujus diœcesim locus ipse pertinebat, virgam pastoralem cum cura animarum jussu prædicti Legati suscepit, & monachos qui secum advenerant in eodem loco stabilitatem firmare regulariter fecit, sic quod ecclesia illa, divino pariter & humano favore vallata, Apostolica quoque auctoritate munita, in Abbatiam secundum Regulam S. Benedicti disponendam surrexit. Hæc iisdem fere verbis Exordium Cisterciense parvum narrat, maximæ auctoritatis, utpote a primis Cistercii Patribus scriptum. Idem constat ex epistola Episcopi Cabilonensis ad Lingonensem scripta, quam mox dabimus, & ex Cisterciensi Kalendario edito Divione, in quo B. Albericus secundus Cistercii Abbas memoratur. Ita ut jam extra controversiam sit, S. Robertum primum Cistercio Abbatem præfuisse, quod ad XXVI Ianuarii in B. Alberici Vita indecisum relinquentes, rejeceramus in hunc locum.

§ III. Revocatio & reditus S. Roberti a Cistercio ad Molismum: ejusdem ætas, cultus sacer, scriptores vitæ.

[18] Brevi tamen, abdicato apud Cistercienses magistratu, S. Robertus ad Molismum redire debuit, repetitus iterum a suis Molismensibus apud Vrbanum II. Nam, haud multo post, prosequitur Cisterciensis Ms. Historia, hoc elapso temporis spatio, Molismensis monachi, voluntate Domini Gaufridi Abbatis sui qui Roberto successerat, [Molismenses Roberti reditum a Pontifice petunt:] nuntios ad Romanam Curiam destinarunt, a Domino Papa Urbano importune postulantes, quatenus præfatus Abbas Robertus loco pristino, id est, Molismensi cœnobio ecclesiastice redderetur. Quorum importunitate Dominus Papa devictus, mandavit Legato suo venerabili scilicet Hugoni, ut, si fieri posset, idem Abbas reverteretur, & monachi eremum diligentes in pace consisterent. Eadem, mutata nonnihil phrasi, Exordium parvum refert, in quo & hæc Vrbani, super S. Roberti revocatione, scripta ad Hugonem Archiepiscopum Lugdunensem epistola legitur: Urbanus Episcopus, [hic negotium Legato suo mandat,] servus servorum Dei, venerabili Fratri & Episcopo Hugoni, Apostolicæ Sedis Vicario, salutem & apostolicam benedictionem. Molismensium Fratrum magnum in Concilio clamorem accepimus, Abbatis sui reditum vehementius postulantium. Dicebant enim religionem in suo choro eversam, seque pro Abbatis illius absentia odio apud Principes & ceteros vicinos haberi. Coacti tandem a Fratribus nostris, Dilectioni tuæ per præsentia scripta mandamus, significantes gratum nobis existere, ut, si fieri possit, Abbas ille ab eremo ad monasterium reducatur. Quod si implere nequiveris, curæ tibi sit, ut & qui eremum diligunt conquiescant, & qui in cœnobio sunt regularibus disciplinis inserviant.

[19] Hugoni, lecta hac epistola, nihil fuit antiquius, quam Pontificis mandata exequi: Manriquez scribit Lugduni super hac re ad Petram Incisam ab eo provinciale Concilium fuisse convocatum: sequentes saltem, quæ utroque extant in Exordio, ad Lingonensem Episcopum literas scripsit: Hugo, [& Legatus Episcopis Lingonensi atque Cabilonensi,] Lugdunensis Ecclesiæ servus, carissimo Fratri Roberto, Lingonensium Episcopo, salutem. Quod de negotio Molismensis Ecclesiæ in colloquio nuper habito definivimus, Fraternitati vestræ notificare necessarium duximus. Venerunt ante nos illuc cum litteris vestris Molismenses monachi, loci sui desolationem atque destructionem, quam per remotionem Roberti Abbatis incurrerant, ostendentes, ipsumque sibi reddi in Patrem magnopere postulantes. Nullo modo enim aliter sperabant pacem & quietem Molismensis Ecclesiæ posse restitui, vel monastici ordinis vigorem in pristinum statum illic revocari. Affuit ibi etiam in præsentia nostra Frater Goffredus, quem eidem ecclesiæ in Abbatem ordinavistis, dicens se libenter isti Roberto, velut Patri suo, locum daturum, si nobis placeret, ut eum Molismensi ecclesiæ remitteremus. Audita igitur vestra & ipsorum Molismensium petitione, relictis etiam Domini Papæ litteris super hoc negotio nobis directis, totum dispositioni & arbitrio nostro committentis, tandem multorum virorum religiosorum, tam Episcoporum quam aliorum qui nobiscum aderant, concilio, precibus vestris & eorum acquiescentes, Molismensi ecclesiæ ipsum restituere decrevimus: ita videlicet, ut priusquam illuc redeat, Cabilonem veniens, in manu Fratris nostri Cabilonensis Episcopi, cui secundum consuetudinem ceterorum Abbatum professionem fecit, [ut huic S. Robertus resignet Cisterciū] virgam & curam Abbatiæ reddat; atque monachos Novi-monasterii, qui ei sicut Abbati suo professionem fecerunt, ab ipsa professione liberos & absolutos dimittat; ac sic ab ipso Episcopo professionis, quam & Cabilonensi Ecclesiæ fecit, absolutionem accipiat.

[20] Dedimus etiam licentiam cum eo redeundi Molismum omnibus illis Fratribus Novi-monasterii, qui eum secuti fuerint, tali conditione, ut de cetero neutri neutros solicitare vel recipere præsumant, nisi secundum quod B. Benedictus monachos noti monasterii præcepit recipiendos. Postquam hæc supradicta fecerit, remittimus eum Dilectioni vestræ, ut Molismensi ecclesiæ illum in Abbatem restituatis: ita tamen ut si deinceps eamdem ecclesiam deseruerit, [& ab illo recipiat Molismū:] nullus ei substituatur vivente præfato Gaufredo Abbate, absque nostro & vestro ejusdemque Gaufredi assensu. Quæ omnia Apostolica auctoritate rata esse præcipimus. De capella etiam prædicti Abbatis Roberti, & de ceteris rebus quas a Molisinensi ecclesia recedens secum tulit, & cum eis Cabilonensi Episcopo atque Novo-monasterio se reddidit, id statuimus, ut omnia Fratribus novi monasterii salva permaneant, præter Breviarium quoddam, quod usque ad festivitatem S. Joannis Baptistæ retinebunt, ut transcribant assensu Molismensium. Huic autem definitioni interfuerunt Episcopi Norigandus Æduensis, Galterus Cabilonensis, Berardus Matisconensis, Pontius Bellicensis, & Abbates, Petrus Trenorciensis, Jarentio Divionensis, Gausoeranus Athanacensis, Petrus quoque Domini Papæ Camerarius, multique alii viri honesti bonique testimonii. Hæc Hugo ad Episcopum Lingonensem.

[21] Quemadmodum ea effectum suum sint sortita, ita utrumque Exordium narrat: Hæc omnia Abbas ille laudavit & fecit, absolvendo Cistercienses ab obedientia quam ei in illo vel in Molismensi loco promiserant; & Dominus Gualterus Cabilonensis Episcopus Abbatem a cura illius Ecclesiæ liberum remisit, sicque reversus est, & quidam monachi cum eo. Gualteri autem litteræ ad Lingonensem quoque Episcopum scriptæ in Parvo Exordio hujusmodi sunt: [quo rite facto,] Dilectissimo Fratri & Coëpiscopo Roberto, Lingonensi Episcopo, Gauterus, Cabilonensis Ecclesiæ servus, salutem. Notum sit vobis, Fratrem Robertum, cui Abbatiam illam in nostro Episcopatu sitam, quæ Novum-monasterium dicitur, commiseramus, a professione quam Cabilonensi Ecclesiæ fecit, & ab obedientia quam nobis promisit, secundum Domini Archiepiscopi definitionem, a nobis esse absolutum. Ipse autem monachos illos, qui in præfato Novo-monasterio remanere decreverant, ab obedientia quam sibi promiserant & a professione liberos & absolutos dimisit. Illum ergo amodo suscipere & honorifice tractare ne vereamini. Valete. Ex his prodit se manifestus error auctoris Vitæ, dicentis S. Robertum post suum ad Molismenses reditū, cum potestate Abbatis, & Molismo præfuisse & Cistercio: & Cistercio quidem, quia adesse non poterat, vicarium sibi B. Albericum primo, & hoc biennio post e vivis sublato, B. Stephanum præfecisse: ista enim vero adversari lector ex parvo Exordio colliget, ubi capite decimo ita scribitur: viduata igitur suo pastore Cisterciensis Ecclesia convenit, ac regulari electione quemdam Fratrem, Albericum nomine, in Abbatem sibi promovit.

[22] [Molismum revertit,] Reversus Molismum S. Robertus, cum duobus dumtaxat monachis, Cistercienses tamen ex animo non delevit; crebris eos interpellasse litteris Chrysostomus Henriquez, in Fasciculo Sanctorum Ordinis, auctor est, & earum unam, quæ hujusmodi est, ex Chronico Briti transcribit: Fratribus, qui in montibus Cistercii ad montem perfectionis conscendunt, Robertus, eorum quondam socius, nunc in vallem miseriarum demersus, post ascensum palmam, & sui in ascendendo recordationem. Si lingua calami, lacrymæ atramenti, cor papyri vices subire possent, forte calamus aures, [& retinet cum Cisterciensibus commerciū litterarum:] atramentum oculos, papyrus affectiones, & omnia simul, simul & vos omnes ad affectum commiserationis commovissent. Postquam enim vobis non adhæsi, adhæsit lingua mea faucibus meis: cum vos non viderunt oculi mei, lumen oculorum meorum & ipsum non est mecū. Dum cor a vobis, si a vobis unquam poterit, fuit avulsum; factum est tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Sed a vobis avulso non tamen quemquam ex vobis ista separavit avulsio; quos enim jungit caritas Jesu Christi, frustra dividunt terrarum spatia. Habeat Molismus præsentiam corporis, legibus obedientiæ adstrictam, dummodo Cistercium animæ desiderium possideat. Hoc disposuit Altissimus, cujus inscrutabilia sunt secreta, ut in diversa distractus, nec anima per corporis conversationem distrahatur, nec corpus distractum tam sancta conversatione fruatur: pro anima vobiscum degente orationes fundite; corpus, cujus animam possidetis, tanquam optimæ partis suæ possessores, vos salutat in Domino.

[23] [varia opinio de tempore obitus ejus,] De anno obitus S. Roberti inter scriptores consensio non est; Baronius in notis ad XXIX Aprilis, secutus Chronicum Sigeberti, mortem anno MXCVIII adscribit. Fiteriensis, in notis ad Exordium Parvum, annum unum, duos in Annalibus Manriquez adjicit. Sed erroris convincuntur ex tabulis donationum, quibus apud Camuzatum in Antiquitalibus Ecclesiæ Trecensis S. Robertus anno Domini MCIV, & apud Sanmarthanos in Molismo anno MCV subscripsit. Hi illius vitam anno MCX; [qui saltem annu 1112 præcessit,] ille, cum eoque longhelinus Claudiusque Robertus in Gallia Christiana, anno MCXI terminant. Quidquid sit, ætate ultra annum MCXII non proceßit: hoc quippe anno Molismo Guidonem præfuisse constat ex iis quæ loco citato afferunt San-Marthani. Neque satis de die etiam, quo obiit, convenit: hunc Surius in Vita, & Bernardus Brito in Chronico Cisterciensi, XXIX Aprilis dicunt. Verum translati festi dies illi est: unde Cistercienses, admonitu suarum Rubricarum, dum diem istum S. Roberto festum agunt, ex hymno Jesu corona celsior, quem de Confessoribus canit Ecclesia, hunc versum, Anni recurso tempore, cum tribus proxime sequentibus prætermittere jubentur. Rubricarum ista verba sunt: Sequens versus non dicitur in festivitatibus Sanctorum Remigii, Juliani, Roberti, in translatione S. Benedicti, nec quorumcunque Confessorum, quoties ad aliam diem transferuntur. Consonat versus de hoc ipso confectus antiquo more:

Remi, Rober, Juli, Translatio, non canet ANNI. Festum S. Roberti, [& in 17 Aprilis incipit:] antequam transferretur, XVII diem Aprilis occupabat, nempe juxta illam Capituli Cisterciensis constitutionem: De B. Roberto, primo Cistercii Abbate, fiat festum quintodecimo Kalend. Maji &c. Huic constitutioni inhærentes Canonici Regulares monasterii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi, cum suo insigni Codici fol. 178 inscripturi essent Vitam, quam inde a Ioanne Gamansio transmissam damus, ita exorsi sunt. Incipit Prologus in Vitam B. Roberti, primi Abbatis Molismensis nec non & Cisterciensis: cujus festivitas celebratur XV kal. Maji. Eodem die, juxta Fiteriensem, versus ille, in translatione festi postmodum facta prætermissus, omitti non solebat: unde recte colligimus, festum prius cum die obitus concurrisse, adeoque S. Robertum obiisse die Aprilis XVII, sive XV kal. Maji, uti habet auctor Vitæ in Bodecensi MS.

[24] [Beatificatio autem in annum 1212.] In numerum Beatorum relatus fuit anno MCCXXII ab Honorio III Summo Pontifice, permittente Molismensibus, ut eum tamquam Sanctum in sua ecclesia venerantes, ejus apud Dominum suffragia fideliter implorarent. Manriquez in Annalibus ad nunc annum, non multo post beatificationem aut sub initium anni sequentis, Canoni Sanctorum adscriptum esse sustinet, & missa fuisse in hanc rem a Pontifice diplomata. Hoc certum, decrevisse eodem anno Capitulum Generale Cisterciense, [festi institutio,] Ut de S. Roberto, primo Cistercii Abbate, fiat festum quintodecimo Kalend. Maji cum duodecim Lectionibus, sicut de B. Hieronymo; & una Missa, sicut de B. Benedicto. Nomen variis Ecclesiæ fastis inscriptum legitur; [& memoriata Martyrologus.] Menardi, Wionis, Martyrologio Romano, Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez ad XXIX Aprilis, & apud eundem ad XXI etiam Martii, quo die eum e vita migrasse in Kalendarus Salmanticæ & Divione editis legi ait. In Divionensi ad dictum diem ista vidimus: Ordo Cisterciensis sub Abbate Roberto feliciter incepit anno 1098. Robertus ipse eodem die, qui Sancto etiam P. N. Benedicto sacer est, obdormivit in Domino anno 1108. Vitam, ut San-Marthani ajunt, Guido primus post eum Molismi Abbas conscripsit: [Vitam qui scripserint & unde ea detur.] aliam seculo duodecimo, centum fore post S. Roberti mortem annis, Molismensis quidam anonymus monachus scripsit ex jußione, ut præfatur viri reverendissimi Domini Adonis Molismensis Abbatis, quem San-Marthani docent anno MCXCVII obiisse, & Odonem appellant Nomen meum, inquit, subticat: ne forte apud imperitos opus ipsum vilesceret, si peccatoris nomen in prima fronte operis appareret. Idem veritatis studium unice præ se ferens, non dubito quin ipsum etiam adhibuerit; fatendum est tamen a vero abductum aliquoties fuisse, dum suis Molismensibus, ex æmulatione adversus Cistercienses historiæ veritatem haud parum obscurantibus, nimium credidit. Sensit hoc primus Ioannes Grathusius noster piæ memoriæ, cum Embricæ in colligo nostro reperisset Codicem Cisterciensis historiæ Ms. anno MDCXXXVIII, ipsumque & ea quæ in S. Bernardi Petrique Venerabilis operibus legerat contulisset cum Vita apud Surium edita. Et hic quidem accepto Vltrajectino Ms. ecclesiæ S. Salvatoris ecgrapho, quale etiam nos habemus, non habuit Prologum, utpote istic deficientem; & stylum aliquoties mutavit, verba etiam sæpius contractiora ut invenit sic reddidit. Nos integram invariatamque damus ex sæpe laudato Codice Bodecensi: in qua quidquid minus sincerum, ex alienori a Cisterciensibus animo scriptum, id vel jam correximus in hoc prævio commentario, vel porro in Annotatis cavendum monebimus. Annis post Adonis mortem XXX, sub alio Adone sive Odone, actum pro obtinenda canonizatione est, peractumque ut diximus: qua de re monumenta extant a Philippo Labbe inserta Bibliothecæ Mss. tomo 1 & inde huc transcribenda; in quibus sub finem fit mentio Vitæ a Molismensium Procuratoribus Pontifici exhibendæ; quæ quin ipsa sit quam edimus, vix potest videri dubium. Ex recentioribus vitam scripsere Gallice, Simon Martin Ordinis Minimorū in Floribus solitudinis, Lusitanice Bernardus de Brito in parte prima Chronici Cisterciensis, Latine Manriquez in Annalibus ejusdem Ordinis, & Chrysostomus Henriquez in Fasciculo Sanctorum. Extat etiam in Legenda Sanctorum excusa Lovanit anno MCCCCLXXXV & Mss. Vltrajectinis S. Salvatoris, sed contractior.

VITA
Auctore monacho Molismensi anonymo, sub Adone Abbate seculo XII.
Ex MS. Bodecensi eruta a Io. Gamans. S. I. collata cum MS. Vltrajectino & Surio.

Robertus, Abbas Molismensis & Fundator Ordinis Cisterciensis (S.)

BHL Number: 7265

EX MSS.

PROLOGUS.

Quoniam Jesu Sacerdote magno per proprium sanguinem in sancta semel ingresso, propalata est via Sanctorum; operæ pretium reor vitam illorum moresque describere, qui Salvatorem nostrum, quantum permisit humana fragilitas, imitantes, inter procellas vitæ præsentis, in agone certaminis fortiter perstiterunt, Christum Dominum in suis corporibus glorificantes & portantes, & usque ad finem vitæ constantissime permanentes in proposito sanctitatis. Hi enim sunt, de quibus Scriptura loquitur, Justorum semita, quasi lux splendescens, crescit & proficit usque ad perfectum diem. [Prov. 4, 18] Hi sunt stellæ, quas constituit summus Pontifex in Ecclesiæ firmamento, quarum splendor humanæ ignorantiæ tenebras abigit, & laborantibus in hoc mari magno & spatioso portum salutis ostendit: inter quos specialiter effulsit vir vitæ venerabilis B. Robertus, Molismensis ecclesiæ primus Abbas: cujus sanctitas defæcata tanto jure gloriosior prædicatur, quanto vix aliquis in diebus nostris, qui vel Deum timeat, invenitur. Cujus ego vitam adorsus sum scribere, non de ingenio meo aut scientia præsumens, sed potius in illo spem profectus cœptique operis consummationem constituens, qui linguas infantium facit disertas, & ad corripiendam Prophetæ væsaniam, subjugali muto quondam humanæ linguæ tribuit facultatem. Ad hæc accessit viri Reverendissimi Domini Adonis Molismensis Abbatis, [Iussu Abbatis Molismensis hæc Vita scribitur,] jussio, nec non & Fratrum ejusdem loci instans & devota postulatio: quibus indignum prorsus arbitror aliquid denegari. Ne igitur coram Domino vacuus apparerem, licet non sim tantæ virtutis aut meriti, ut esse possim aliis in exemplum, dedi tamen operam, ne eis penitus lateat, qui merito sanctitatis Ecclesiæ Sacrosanctæ datus est ad ornatum. Quique igitur lector accesseris, nomen quæso scriptoris in hoc non requiras, quia gloriam hominum fugiens, & a Deo solo laudari quærens, in hoc opere nomen meum subticui, [auctore nomen suum tacente.] & ne forte apud imperitos opus ipsum vilesceret, si peccatoris nomen in prima fronte operis appareret. Si quid autem minus eleganter, minusve decenter dixero, veniam precor humiliter a lectore; commonens universos ad quos præsens scriptum venerit, ne verborum phaleras a me requirant: quia veritas per se sibi sufficiens & decora, fuco verborum non appetit colorari, neque meretricis Jezabel stibio depingi. Denique Doctorem gentium, ipsiusque veritatis discipulum audiant dicentem, quia regnum Dei non est in sermone, sed in virtute potius. [1. Cor. 4, 20]

CAPUT I.
S. Roberti natales, tirocinium vitæ religiosæ, & Præfecturæ quædam.

[2] Beatus igitur Robertus, de a Campaniæ partibus oriundus, quasi quidā flos campi speciosus enituit: [Nascitur in Campania] cujus nimirum decor in honestate morum intuentibus gratus erat; & sanctæ opinionis odor, longe lateque diffusus, ad imitationem sui plurimos invitabat. Hunc autem virum sanctum recte flori me ȩstimo comparasse; quia de sanctis dicit Scriptura, quod florebunt de civitate sicut fœnum terræ. [Ps 71, 16.] Porro quia nobilitas est quædam laus procedens ex meritis parentum, a quibus vir beatus originem duxerit, ostendemus. Pater igitur ejus Theodericus, mater vero Ermegardis dicebatur, ambo quidem secundum seculi dignitatem clari, [patre Theodorico, matre Ermegarde;] sed ante Deum morum honestate clarissimi: rerum vero copia, quibus temporaliter abundabant, sic utebantur, ut summi patrisfamilias potius viderentur dispensatores, quam terrenæ substantiæ possessores. Scientes autem, quod fœneratur Domino, qui pauperi miseretur, pulverem terrenæ conversationis piis eleemosynis abstergebant: imo quia in carne positi, non secundum carnem vivebant, cogitatione & aviditate in cælestibus habitantes, coronas suas virtutum operibus, quasi pretiosorum lapidum gloria, decorabant. Hæc idcirco dixerim, ut ostenderem, quam sancta radix extiterit, de qua nobis Sanctus iste, quasi quidam ligni vitæ surculus, pullulavit. Verum quia de parentibus ejus fecimus mentionem, qualiter eumdem virum sanctum Spiritus prævenerit sanctus in benedictione dulcedinis, dum adhuc matris utero clauderetur, [a quaprægnante B. Virgo eum in sponsum sibi postulas:] breviter absolvemus. Prægnanti enim matri ejus gloriosa Dei genitrix Virgo Maria in somnis apparuit, aureum annulum habens in manu sua, dixitque ei: O Ermegardis, volo filium, quem gestas in utero, ex isto mihi annulo desponsari. In hæc verba mulierem dormientem relinquens Beata Virgo, disparuit: illa vero de somno consurgens, animo cœpit revolvere visionem. Adjecit autem beata Dei Genitrix apparere iterum mulieri; sicut olim, ad confirmandam promissionem suam, Dominus legitur apparuisse denuo Samueli.

[3] Expletis igitur diebus mulier peperit filium, b quem ablactatum tradidit litterarum studiis imbuendum; in quibus supra omnes coætaneos suos proficiens, de fontibus Salvatoris puro pectore hauriebat, unde salvationis gratiam postmodum populis eructaret. Qui cum esset annorum quindecim, [monachum induit in cœnobio Cellensi,] mundana vitans contagia, totum se decrevit Domino consecrandum; unde florem gratissimæ juventutis Domino offerens, apud S. Petrum c de Cella suscepit habitum regularem: ubi jejuniis & orationibus vavans nocte & die, gratum Deo exhibebat obsequium, carnem spiritui, spiritum vero subjiciens creatori. Cum vero tempus esset, ut in servo suo glorificaretur Deus; & lucerna, quæ sub modio latuerat, super candelabrum ad illuminandam Ecclesiam poneretur; ille, in cujus manu corda sunt hominum, ejusdem domus Fratribus inspiravit, [in quo Prior eligitur:] ut virum Dei Robertum sibi eligerent in Priorem. Dignum quippe erat, ut, qui duce gratia longo usu didicerat tenere moderamina vitæ suæ, judex & moderator fieret aliorum. Erat tunc temporis in remotis d nemorum latebris eremita quidam, Deo cupiens eo liberius, quo secretius deservire: qui cum assiduitate jejuniorum maceraret carnem, [Sacerdote quodam vicinam eremum tunc incolente,] & orationum instantia spiritum roboraret; respexit Dominus humilitatem ejus, nec sine grandi miraculo per ipsum crevit servientium Domino multitudo.

[4] Duo enim milites, fratres quidem secundum carnem, sed secundum spiritum non eadem sentientes, studio inanis gloriæ dediti, ad ostentationem virium suarum, execrabiles nundinas, quas vulgus torneamenta nominat, expetebant. Qui cum per nemus, in quo præfatus eremita degebat, solitariam vitam ducens, iter agerent; [cui duo fratres matuā cædem meditantes,] cœperunt alterutrum secreta cogitatione de mutua nece tractare. Invidiæ quippe veneno miserabiliter tabescentes, apud se cogitabant, quod altero eorum mortuo, ille qui superesset, in defuncti possessionem succederet. Sed Deus omnipotens, qui sciebat eos vasa misericordiæ mox futuros, non permisit illos tentari supra quam poterant; sed fecit cum tentatione proventum, ne iniquitatem, quam conceperant, effectui manciparent. Ad hoc autem permisit eos Dei providentia tam iniqua tentatione vexari, ut postmodum in profectu virtutum positi sibi superbe non tribuerent, quod haberent; sed magis in illum refunderent, cujus essent misericordia liberati. Cum igitur expleto negotio, ad quod ierant; in quo satis strenue secundum mores gentis illius egerant, in tantum, quod laudis humanæ fructum ab omnibus, qui affuerant, reportarent; ad propria remeantes, ad locum, in quo de nece mutua secreta cogitatione tractaverant, gressu prospero pervenerunt; ibi, veluti ab ipso loco admoniti, quin potius divina inspiratione compuncti, cogitatam cœperunt exhorrere nequitiam, & in seipsis de concepto facinore conturbari. Ad memoriam vero reducentes, quod in proximo erat tugurium eremitæ superius memorati, pari voto iter suum ad illius mansiunculam direxerunt; [expiata cōscientia,] & per confessionem virus pestiferum, quod in cordibus eorum latuerat, evomentes, eliminata spurcitia gratum in semetipsis Deo habitaculum paraverunt. Denique a viro Dei super cogitata nequitia redarguti, ab eodem recesserunt salutaribus monitis informati: cujus nimirum sermo ardens tamquam facula cælestes concupiscentias in illorum mentibus excitabat, terrenæ dignitatis ambitum in eis prorsus exstirpans, & virtutum fomitem non minus suaviter, quam salubriter in eisdem creans.

[5] Cum igitur ad locum, in quo prius alter in alterum cogitarat insurgere, pervenissent; cœperunt dicere inter se; & mutuo loquebantur: Quid hic, inquit alter eorum, frater carissime, nobis hesterna die transeuntibus cogitabas? at illo cordis sui cogitationem reserante fratri suo, Et ego, inquit alter, nihil prorsus dissimile cogitavi. Qui statim compuncti corde ad virum Dei regressi, [solitariæ vitæ socios se adjungunt;] spreta seculi pompa fastuque calcato, cum eodem cœperunt spiritualiter vivere, & ad portandum suave jugum cordis Christi cervicem humiliter inclinare: unde quis eorum conversionem meritis B. Roberti dubitet adscribendam? cujus magisterio, sicut sequens docebit lectio, disciplinis erant regularibus imbuendi. Deus autem, qui consolatur humiles, adjecit multiplicare servos suos, ut intra breve spatium ad septenarium numerum pervenirent: quo videlicet numero septiformis sancti Spiritus gratia figuratur: quem per famulum suum B. Robertum multorum salutem novimus operatum. Idem enim Spiritus hos septem viros, quasi septem columnas spiritalis ædificii præparavit: per hos enim cœpit ordo monasticus reviviscere, & missa radice ad humorem gratiæ fructum facere spiritalem: ut, cum penitus putaretur absumptus, rursum ad odorem gratiæ germinaret, faceretque comam, quasi cum primum plantatus est.

[6] [S. Robertus Abbas Tornodorensis electus,] Interim vero B. Robertus, sanctitate & gratia apud Deum & homines satis clarus, a monachis S. Michaëlis e Tornodorensis electus est in Abbatem. Præfati vero eremitæ cum non haberent, qui eos disciplinis regularibus informarent, audientes famam beati viri, duos e Fratribus suis ad ipsum transmittere curaverunt: qui cum ad locum pervenissent, in quo vir Domini sedulum Deo exhibebat obsequium, Præpositum domus illius in auditorio repererunt. [a prædictis eremicolis magister & superior expetitur.] Qui cum eorum propositum, causamque itineris agnovisset; vix ab eo multis precibus obtinuerunt, ut ad viri Dei secretarium ducerentur. Invidiæ quippe mucrone confossus Præpositus f sibi arbitrabatur perire, si quid laude dignum per servum suum Dominus de aliorum profectibus ordinasset: unde Fratribus ejusdem domus, nec non & Abbatis sociis persuasit, ne petitioni Fratrum, qui ad requirendum, ut vir Dei sibi præesset, venerant, assentirent. Verumtamen B. Robertus eorum petitioni justisque votis aggratulans, ipsorum satisfecisset desiderio, nisi Fratres Tornodorenses unanimiter obstitissent. Salutaribus tamen monitis informatos, comitatos orationibus & firmatos benedictionibus, remisit illos ad propria: & in spe singulariter illos constituit, quod, quam cito facultas ei tribueretur a Domino, ipsos adimpleret lætitia cum vultu suo. Libet autem hic paululum intueri dispensationem Dei: quamvis enim sanctum esset ipsorum propositum justumque desiderium, ad hoc tamen dilatum fuit, ut dilataretur & cresceret; ut cum id, quod quæsierant adepti forent, id haberent carius atque cautius observarent.

ANNOTATA.

a Manrique e Normannia oriundum scripsit, proxima Campaniæ provincia.

b Addit Surius, Vocans eum Robertum.

c De hoc monasterio in suburbio Tricaßino, actum est superius.

d Colanum id nemus dicebatur, juxta Tornodorum, & nominatur infra num. 8.

e Tornodorum vulgo Tonnerre, haud longe ab Armensione fluvio, ubi anno 980 extrui monasterium cœperat.

f Guillericus hic forsitan fuit, cui ipse Sanctus postea cedens, Abbatiam dimiserit: certe Roberti successor eo nomine dictus videtur, quod Sammarthani ex diplomate Galteri Lingonensis Episcopi anno 1171 acceperunt.

CAPUT II.
Cœnobia Molismense & Cisterciense fundata.

[7] Vir autem Domini semper cogitans, non quæ mundi sunt, sed quæ Domini; cum videret Fratres loci illius ab æquitatis tramite declinare, timens ne malignus comes candido & simplici suam rubiginem affricaret, & pulchram animæ illius faciem deformaret; eo quod mores formari soleant a convictu; ad claustrum Cellense, unde digressus fuerat, remeavit. Ubi Lia, quæ laboriosa dicitur, [Ad cœnobium Cellense reversus,] ad tempus postposita, dilectæ diuque desideratæ Rachelis fruebatur amplexibus, hauriens in gaudio de fontibus Salvatoris, quod postea propinaret Fidelibus in salutem. Sed quia latere non potuit civitas supra montem posita, B. Robertus supra montem Christum radicatus firmiter & fundatus, defuncto Priore a S. Aigulfi ad pascendum humilem gregem Christi rursus eligitur, in eadem domo unanimi Fratrum voto parique desiderio Prior effectus. [Prior in monasterio S. Aigulfi fit:] Memorati autem eremitæ, amore vitæ cælestis afflati, cum virum Dei semper viderent in Deum proficere, & seipso effici meliorem, inito consilio duos ex Fratribus suis ad Sedem Apostolicam transmiserunt, quatenus a Summo b Pontifice precibus obtinerent, ut vir Dei B. Robertus pusillo gregi Christi Pater fieret atque Pastor: sciebant enim, quod nefarium esset summo Pontifici contradicere, aut ejus jussionibus ausu temerario contraire. Summus autem Pontifex audiens ipsorum propositum, gavisus est valde, petitionique eorum benigne annuens, Apostolica benedictione fretos remisit ad propria gratulantes; Abbati c de Cella per Apostolica scripta mandans atque præcipiens, quatenus, quemcumque de Fratribus elegissent, ipsis traderet in Abbatem. [præfatis eremicolis auctoritate Pontificia Superior datur,] Abbate autem de Cella cognito, quod Summus Pontifex illi mandaverat, B. Robertum concessit postulantibus: tristis quidem & mœrens, sed mandatis Apostolicis contraire non audens. Videbat enim, quod illorum consolatio sibi suisque esset tribulatio, eo quod de domo illius columna cedrina, firma utique & imputribilis, auferretur. Beatus autem Robertus curam pastoralis officii devotus accepit, videns, quod labor ejus sine fructu non esset, eo quod unanimitas gregis, respuendo terrena & quærendo cælestia, salutaribus ejus monitis obediret: unde iterum Liæ, vitæ scilicet activæ, copulatus est ad filios procreandos spirituales: secundum interiorem quidem hominem in spiritu humilitatis Domino serviens, secundum exteriorem vero satis strenue ministerium suum implens.

[8] [cum magno fructum vitæ regularis:] In loco igitur, qui nunc Colanus dicitur, Domino servientes, in fame & siti, in frigore & nuditate, jejunando & orando, pondus diei & æstus æquanimiter tolerabant: seminantes in lacrymis, ut in exultatione secum ad Dominicum horreum justitiæ manipulos reportarent. Sed quia solatium est laboris, visio collaborantis; qui humilium vota respicit Deus, addidit ut multiplicaret servos suos, ut in brevi tredecim fierent, & Apostolis, quantum in ipsis erat, honestate morum nec non & numero concordarent. Vir autem Domini Robertus congruentiam loci desiderans, relictis ibi custodibus, assumptis Fratribus, in quoddam nemus, [cœnobium Molismense fundat:] cui Molismus nomen est, secessit: ubi propriis manibus laborantes, ramos de arboribus exciderunt, ex eisdem domicilia in quibus possent quiescere, construentes, oratorium quoque simili schemate peregerunt, in quo Domino frequenter salutares hostias & sacrificium contriti spiritus offerebant: qui cum panem non haberent, quo post diuturnum laborem corpora possent reficere, tantummodo leguminibus utebantur. Contigit autem Trecensem d Episcopum per nemus illud, in quo Dei homines in summa paupertate & humilitate Domino serviebant, [ubi invisitur ab Episcopo Trecensi,] iter agere, & ad locum illum refectionis hora cum sociorum frequentia pervenire. Quos viri Dei devore suscipientes, quodammodo confundebantur, quia non habebant, quod refecturis apponerent: in quorum humilitate & paupertate non mediocriter ædificatus Episcopus & compunctus, valefecit & recessit. Procedente vero tempore, [cœnobii inopiam levante,] cum non haberent, unde possent Fratres vel ad modicum sustentari, ad B. Roberti consilium confugerunt. Ipse vero, qui numquam posuit aurum robur suum, nec obrizo dixit, fiducia mea, docuit illos ponere in Domino Deo spem suam, sciens, quia non sineret Deus diutius affligi fame animam justi. Cum igitur pretium non haberent, nihilominus Trecas e transmisit eos ad victualia comparanda, secundum litteram Prophetæ consiliis acquiescens: Et qui non habetis argentum, venite, properate, emite & comedite. [Isa. 55, 1] Cum autem Trecensium civitatem nudis pedibus fuissent ingressi, statim de ipsis ad Episcopum rumor ascendit: quos ad se faciens introduci, devote satis illos suscipiens, amorem, quem habebat erga Deum, in exhibita servis suis humanitate monstravit. Denique novis vestibus regulariter induens eos, cum quadriga pannis & panibus onerata remisit eos ad Fratres suos. Hac autem benedictione non mediocriter confortati Fratres, didicerunt inter adversa patientes esse; quin etiam a die illa & deinceps non defuit, qui eis tam in cibis quam in vestibus necessaria ministraret.

[9] Cum autem in Dei servitio constantissime perdurarent, multi veniebant ad illos seculum fugientes, & rejecta mundi sarcina cervices suas suavi jugo Domini supponebant. Quidam vero de remotis partibus eis necessaria transmittebant, ut mercedem justi reciperent, cum justis præsentis vitæ necessaria ministrarent. [laxata disciplina,] Sed quia plerumque rerum copia, morum ingerit egestatem; cum cœpissent abundare temporalibus, cœperunt spiritualibus vacuari; ut eorum iniquitas prodire quasi ex adipe videretur. Beatus autem Robertus, cor suum divitiis affluentibus non apponens, magis ac magis in Deum proficere conabatur, & secundum instituta S. Benedicti juste & pie & sobrie conversari. Quod videntes filii Belial, in virum Dei atrociter insurgebant, ipsum ad amaritudinem provocantes, & justi animam iniquis operibus cruciantes. Nec te moveat, lector, quod in illa sancta congregatione locum sibi vendicet iniquitas; cum superbia, natione cælesti cælestes mentes, revocans ad proprios ortus, invadat; & in cinere & cilicio lateat, quæ apparere in magno, in bysso & purpura consuevit. Denique Scriptura teste didicimus, quia, cum quadam die filii Dei venissent, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Sathan: sic enim ab initio non defuit in Ecclesia justus, qui proficeret, & impius qui probaret. [Iob 1, 6]

[10] Videns autem vir Dei, quod in corripiendo eos non proficeret, [relictis cœnobris Molismensibus,] & quod disciplinæ regularis observatione postposita unusquisque post pravitatem cordis sui ambularet; statuit illos relinquere, ne dum in eis frustra quæreret spirituale lucrum; ipse animæ suæ faceret detrimentum. Orta igitur inter eos discordia, recessit ab eis: venitque ad locum, qui vocatur f Aurum, in quo audierat habitare Fratres, in spiritu humilitatis Domino servientes. Ad quos cum venisset, devote susceptus est ab eis, vixitque aliquamdiu inter eos laborans propriis manibus, ut haberet, unde tribueret necessitatem patienti. Vigiliis autem & orationibus incessanter insistens, infatigabiliter Domino serviebat: & cum in sanctitate cunctos excelleret; omnibus serviens, omnium se minimum reputabat. [Aureensibus Abbas præficitur:] Unde non multo post ab eis electus est in Abbatem: quibus præesse curavit in omni modestia, infirmis curam impendens, & sanos fovens, non quasi dominans in Clero, sed forma gregis factus ex animo.

[11] Molismenses autem pœnitentia ducti, quod virum Dei offendissent, & a se quodammodo per inobedientiam expulissent; ruinam suam tam in moribus, quam in possessionibus anxie deplorabant: & in casu suo experti sunt, [restituitur Molismensibus:] quod B. Roberti meritis illis Dominus abundantiam etiam temporalium tribuisset. Euito ergo salutis consilio summum Pontificem adierunt, cujus auctoritate freti, virum Dei revocavere Molismum: ubi jejuniis & orationibus incessanter intentus, æmulatione Dei æmulabatur subjectos sibi, ut in brevi observantiam eis disciplinæ monasticæ reformaret. Erant autem inter illos quatuor viri spiritu fortiores, scilicet Albericus g & Stephanus, & alii duo, qui post claustralis exercitii rudimenta ad singulare certamen eremi suspirabant. Egressi igitur de monasterio Molismensi, venerunt ad locum, cui h Vinicus nomen est; quem cum aliquanto tempore incoluissent, ad instantiam Molismensium a viro Venerabili Joceramno i Lingonensi Episcopo, nisi reverterentur, k excommunicationis sententiam susceperunt. Compulsi ergo præfatum locum relinquere, [cœnobium Cisterciense fundat & regit:] venerunt ad quamdam silvam, Cistercium ab incolis nuncupatam: ubi in honorem Beatæ Dei Genitricis Mariæ oratorium construentes, nec minis nec precibus a suo deinceps potuerunt proposito revocari, spiritu ferventes, & infatigabiliter die ac nocte Domino servientes. Audiens autem B. Robertus sanctam ipsorum conversationem, assumptis secum viginti & duobus Fratribus, perrexit ad eos: ut sancti eorum propositi esset particeps & adjutor: a quibus summa cum devotione susceptus, eisdem aliquamdiu paterna solicitudine præfuit, regulariter ipsorum vitam & mores instituens, & semetipsum religionis & honestatis formam exhibens & exemplum.

[12] Molismenses autem, ægre ferentes se a tanto Pastore destitui, Summum Pontificem l adierunt, ut vir Domini B. Robertus ad ecclesiam Molismensem, quam prius fundaverat, regredi cogeretur. Summus vero Pontifex audiens novellam plantationem Cisterciensium in Christo firmiter radicatam, gavisus est valde, comperto quod in omni morum honestate pollerent, & quod B. Roberti exemplo formati S. Benedicti Regulam ferventius observarent. Videns autem, quod Molismensibus immineret excidium, si viri Dei præsentia fraudarentur, scripsit Episcopo m Cabilonensi, quatenus alio Abbate Cisterciensibus ordinato, B. Robertum cogeret reverti Molismum. Quo comperto, B. Robertus, [Molismum redit.] sciens quia melior est obedientia quam victima, & quod quasi scelus est idololatriæ nolle acquiescere; dispositis ibidem, quæ ad novæ institutionis observantiam pertinebant, Abbatem n eis præfecit, virum Deo dignum, nomine Albericum, qui fuit unus de primis monachis ecclesiæ Molismensis: sicque omnibus salubriter ordinatis, ad monasterium Molismense, quod ipse in honorem Beatæ Mariæ fundaverat, reversus est. Defuncto vero post biennium o Alberico, successit Stephanus p a B. Roberto Abbas Cisterciensibus ordinatus: sicque illius novellæ plantationis institutor existens, cum ad ejus arbitrium utriusque monasterii Molismensis videlicet & Cisterciensis ordinatio pertineret, cum duobus monachis Molismum rediit; Cisterciensibus quidem de ipsius discessione mœrentibus, Molismensibus vero e contra exultantibus de regressu. Fueruntque obviam de Barrensi q oppido honoratorum & plebis multitudo maxima, qui eum cum grandi tripudio & divinis laudibus exceperunt. At ille cum suo, imo Christi grege pusillo, scilicet Molismensi collegio, paratum sibi a Deo locum ingressus, divinam, quæ cuncta dispensabat, providentiam tota mentis alacritate magnificans, gregem sibi commissum paterno confovebat affectu, disciplinis regularibus illos instituens: quinimo exemplum regulæ factus est illis, regulariter inter eos vivens.

ANNOTATA.

a Colitur S. Aigulfus, Abbas Lirinensis & Martyr, 3 Sept. sub cujus nomine in vicinta Cellensis cœnobii extabat Prioratus, subjectus Abbati Cellensi.

b Alexander III hic videtur fuisse, sedit enim ab anno 1159 ad 1181.

c Guarinus credo, anno 1050 indicatus a Sammarthanis, decessor Bernardi an. 1071 electi.

d Everardus de Avesnis, Trecensis Episcopus, ab anno 1172 ad 1190.

e Distant Trecæ a Molismo intervallo dumtaxat leucarum 8, ut non mirum sit illuc potius destinatos quam Lingonas, ad quorum diœcesim pertinebant, duplo majori spatio dißitos.

f Aurum, vicinum Molismo monasterium, appellat Manrique: ejus alibi indicium nullum invenimus, ex quo de situ aut præterito subsecutoque loci statu quidquam intelligamus.

g Albericus 26 Ianuarii, Stephanus 17 Aprilis coluntur, quando utriusque Vitam illustravimus: alii duo nominantur ab Orderico Vitali mox citando, Joannes & Hilbodus.

h Manrique Unicum scribit: Codex Vltrajectinus Vivificum. Neutrius appellationis nota ulla uspiam.

i Jocerannus sive Gauceramnus, Episcopus Lingonensis, sedit ab anno circiter 1114 ad annum 1127. Est igitur in nomine, si non etiam in re, error gravis: nec est alius in cujus Episcopatum hæc actio poßit incurrere, quam vel Rainardus, circa annum 1065 consecratus & anno 1080 Concilio Santonensi subscriptus; vel ejus successer Robertus Burgundus, Ioceranni decessor. Cum autem de tali eorum coactione, nihil scribant Cistercienses, & hic qui scribit ita exerret; veremur ne res tota conficta sit, nec nisi cum suo Abbate Roberto illorum quisquam Cistercium habitaturus adiverit.

k Hinc intulimus, quod etiam aliunde probabatur, ex Vinico Molismum redisse prædictos Sanctos, non autem immediate Cistercium abusse.

l Urbanus II hic fuit, qui ab anno 1088 ad 1099 præfuit.

m Gualterus Episcopus Cabilonensis supra memoratus num. 21, a Sammarthanis Walterius nominatur, præfuitque ab anno 1080 ad 1115.

n Econtra ostensum superius est, post S. Roberti discessum, a Fratribus electum fuisse.

o Imo post decennium: sic enim expresse Ordericus Vitalis lib. 8 agens de S. Roberto Molismum reverso, Albericum magnæ religionis virum ad opus Cistercii Vicarium sibi elegit, & Joanni ac Hilbodo Atrebatensibus aliisque duobus viginti Fratribus Abbatem Cistercii constituit: qui in magna egestate per decem annos ibi deguit, & cum suis contubernalibus Deo gloriose militavit. Floruit & scripsit Oldericus circa annum 1120, monachus Vticensis in diœcesi Lexoviensi; ut hæc necessario habuisse debuerit ex ipsis Molismensibus, primis desua institutione scriptoribus; ab iisdem in hoc uno deceptus, quod dicerent S. Robertum superioritatis aliquid in Cistercienses retinuisse cum rediit Molismum, cujus contrarium demonstratum est ex ipsis Legati Apostolici & Gauteri Cabilonensis Episcopi litteris: quin ipse Vitæ hujus auctor paulo ante indicat, Papam Cabilonensi mandasse, ut alium Abbatem Cistercii ordinaret.

p Vixeritne tamdiu Robertus incertum est, hoc constat nihil ipsi juris in Cistercienses fuisse, ejus tamen consilio in utraque electione dirigi ipsos potuisse non negaverim. Obiit autem Albericus & electus est Stephanus Prior, tunc absens, anno 1109: de quo prælaudatus Ordericus scribit quod fuit natione Anglicus, vir magnæ religionis & sapientiæ; & plusquam viginti quatuor annis, doctrina & operatione sancta gloriose pollens, tenuit; seque anno 1133 regimine abdicans, obiit anno sequenti, ut suo loco ostensum est.

q Barrum ad Sequanam (hoc enim addito distinguitur ab altero Barro ad Albam) duarum leucarum intervallo adjacet Molismo, ad ostium fluvioli in Sequanam influentis, cui monasterium incumbit.

CAPUT III.
Mors ac sepultura, S. Roberti quædam miracula ad funus.

[12] Qualiter autem vir sanctus de ergastulo carnis migravit, quibus etiam signis pretiosam in conspectu suo mortem ejus Dominus illustraverit, vestræ libet plenius pandere caritati. [Admonetur a Deo de hora mortis,] Cum igitur B. Robertus multis laborum certaminibus Domino militasset, vitæ præsentis tædio plurimum fatigatus, dissolvi & esse eum Christo ardenti desiderio cupiebat. Cujus desiderium Deus exaudiens, ei sui exitus horam non paucis ante diebus, sicut ipse præoptaverat, revelavit; quam ipse imminere prænoscens, Fratribus indicavit. Aliquamdiu itaque corporis infirmitate detentus, gratiarum merita virtute patientiæ cumulavit, & in infirmitatibus suis glorians, & virtuti Christi gratum habitaculum in se parans. Anno igitur ætatis suæ octogesimo tertio, decimo quinto a Kalendas Maji, corpus terræ reddidit, spiritum vero ad Deum, cujus servitio indefessus adhæserat, terra plorante, cælo gaudente, remisit. Filii autem ejus, scilicet monachi Molismenses, quorum omne gaudium in ipso erat atque solatium, amarissime flentes, reverendi Patris exequiis ardentius insistebant. Qui licet de superna meritorum ejus retributione minime dubitarent, & suffragiis sibi per ejus merita conferendis; de Patris tamen præsentia sibi ab hac luce subtracta vehementius angebantur. Et quia lucis filium se fuisse, dum adhuc esset in terra, justis operibus comprobavit; quanti apud ipsum esset meriti, Deus in ejus transitu declaravit.

[13] Nam super habitaculum, in quo B. Roberti corpus jacebat exanime, [insolita lux supra funus ejus refulget,] primo noctis crepusculo duo lucidissimi & diversi coloris arcus apparuerunt: qui ad amplitudinem magnæ plateæ se dilatantes, in quatuor partes terræ protrahi videbantur: quorum alter ab Aquilone ad Austrum, alter vero a Septentrione ad Occidentem protensus est. In summitate vero, ubi duo arcus jungebantur, clara lux, ad similitudinem lunaris circuli, præfulgebat: quæ se in altum protendens, tenebras noctis a loco illo penitus excludebat. In hac vero luce crux rutilans apparuit, primo quidem modica, sed paulatim excrescendo facta est magna: circa quam innumerabiles varii coloris erant circuli, in quibus singulis singulæ exortæ sunt cruciculæ rutilantes, cum suis circulis mirabiliter excrescentes: qui cum se usquequaque in firmamento dilatassent, totum Molismi locum mirabiliter illustrabant: ut signis evidentibus appareret, quod vir Beatus, qui in eodem loco cum pietate dormitionem acceperat, filius lucis esset. Nec dubitandum, [respersa crucibus:] quin ad declarandum sanctitatis ejus meritum, lumen cum crucibus cælitus sit emissum: ut per hoc daretur intelligi, quod Sanctus Dei fugiens opera tenebrarum, carnem suam crucifixisset cum vitiis & concupiscentiis: quæ idcirco plures apparuerunt, ut manifeste clareret, quod futuri essent imitatores ejus plurimi, sicut & ipse fuit Christi. Quid vero de arcubus dicam, nisi quod signa erant fœderis inter Deum & hominem, inter creaturam & Creatorem: ut enim aliquid de veteri tangam historia, cum de Sancti Noë Patriarchæ oblationibus odoratus esset Dominus odorem suavitatis; Ponam, inquit, arcum meum in nubibus cæli, & recordabor fœderis mei, quod pepigi tecum. [Gen. 91, 13] Quod nimirum Scripturæ sacræ testimonium mihi non incongrue videor assumpsisse, licet magis sit ad mysterium referendum; quia pergens in Deum spiritus viri sancti, quasi quædam fuit delibatio sacrificii, & quasi quidam gustus odoris suavissimi. Et cum nullus dubitet per sanctorum merita stare mundum, credendum est indubitanter, virum sanctum jam carne solutum sibi devotis veniam obtinere peccaminum, & gratiarum munera frequentius impetrare. b

[14] Ad cujus sanctitatem humanis mentibus altius imprimendam, etiam circa languentes operatus est salutem universitatis Conditor, qui devote viri sancti exequiis assistebant, quod adjuvante Domino sequens lectio declarabit. [ad quod & duo ægri sanantur:] Duo æri fide fervidi ad locum, in quo sancti corporis gleba vitali spiritu vacuata jacebat, accedentes; postquam supponi feretro, ejusque sudarium contingere meruerunt, statim receperunt pristinam sanitatem; planctumque Fratrum mœrentium in solenne gaudium pro patrato per servum Dei miraculo converterunt. Sed & sicut quondam per puellam captivam virtus Elisæi Prophetæ innotuit Regi Syriæ, sic etiam per sexum muliebrem apud Francigenas innotescere voluit servum Dei. Nivernensis c enim Comitissa cum in quodam oppido cum puellarum militumque frequentia moraretur; [pretiosum monile deperditum reperitur] cum firmaculum aureum haberet ad collum suum, tam auri materia quam incisione lapidum pretiosum; contigit, ut ad decorem ejus ostendendum & pretium, ipsum ablatum de collo suo teneret in manibus, aliisque traderet bajulandum. Qui cum super firmaculi pulcritudine mirarentur, ipsumque vicissim traderent contuendum; contigit, ut, cum de rebus aliis miscerent colloquia, obliviscerentur firmaculi, quod tenebant. Comitissa vero manum suam mittens ad cellum suum, postea quam illud comperit reseratum, solicite cœpit inquirere, cuinam præfatum firmaculum tradidisset: cumque sigillatim requisiti illud se dicerent non habere, cœpit matrona nobilis magis ac magis animo conturbari. Erat autem multum straminis in loco: quod præcepit eadem mulier ventilari, lucernam accendens, & inquirendo totam domum everrens. Sed cum illud, quod quærebat, invenire non posset; puella quædam, quæ in ejus obsequio erat, accessit ad illam, constantissime asserens, quod si B. Robertum fideliter imploraret, idem Sanctus ei sine dubio redderet firmaculum suum. [accenso ad honorem ejus cereo.] Cujus consilio Comitissa fideliter acquiescens, cereum in honore B. Roberti Abbatis accendi jussit. Quod cum factum fuisset, statim coram magna plebis multitudine firmaculum de gremio ejus inventum est. Convenerunt tam viri quam mulieres, pro tanto miraculo Deum glorificantes, & ipsum de B. Roberto famulo suo mirabilem prædicantes. Hoc autem miraculum tam celebre factum est, ut quicumque in tota regione illa quidquam amiserit, ad viri Dei auxilium confugere non moretur, & sic rem, quam prius amiserat, sine dilatione recipiat. Nec mirum si vir sanctus in restauratione rerum amissarum accepit a Domino gratiam singularem, cum ipse lucerna sit in domo Domini ardens & lucens, ut quique ad illum accesserit, illuminetur, & per illum drachma perdita reparatur.

[15] Expletis autem ex more circa Beati viri corpus exequiis, [sepelitur in ecclesia Molismensi] gleba illa sanctissima a vicinis Abbatibus, aliisque reverendis personis ad hoc ipsum congregatis, venerabiliter est tradita sepulturæ; & in ecclesia B. Virginis, quam ipse in honorem ejus fundaverat, honorifice tumulata. Deus autem omnipotens, ut post carnis depositionem famulum suum B. Robertum vivere comprobaret, multorum eum miraculorum gloria decoravit. Idem quoque vir sanctus, ut se ostenderet curam gerere filiorum, etiam postquam subtracta est ab eorum oculis, ejus visio corporalis; si quando essent in Dei servitio negligentes, aut ad Matutinas tardius surrexissent, multoties consuevit excitare sacristam, arguens negligentes, & hortans ad meliora devotos. Hæc autem de vita & moribus Beati viri stylo rudi sub brevitate transcurrimus, ita curantes devotis satisfacere, ne fastidiosos verborum copia gravaremus. Omnia vero sanctitatis ejus monumenta nullus æstimet potuisse conscribi; sed mihi noverit evenisse, quod Poëtis inertibus accidere consuevit, ut cum materiam vires suas excedentem præsumpserint, ejusdem mole depressi non perficiant, quod cœperunt: sicque non solum Judæi, verum etiam Christiani nostri temporis signa quærunt, cum non sit sanctitas in miraculorum ostensione, sed potius in operatione virtutis. Ad satisfaciendum utrisque pauca de pluribus, quæ per illum operatus est Dominus, breviter attingemus.

[16] Postquam autem vir Sanctus felici transitu migravit ad Christum, cœpit virtutum ejus opinio longe lateque diffundi, & prope erat Dominus invocantibus nomen Sancti. Beata quoque Dei Genitrix, [Ad famam miraculorū S. Roberti] quæ sibi desponsaverat virum Dei, dum adhuc uteri materni clauderetur angustiis, gratiam, quam singulariter accepit a Domino, communicare non destitit servo suo. Nam a die exitus B. Roberti cœperunt miracula creberrime fieri in ecclesia Molismensi, quam idem vir sanctus construxerat, in honorem ejusdem Virginis: cui a primæva ætate totum se dederat, & devotione servierat speciali. Divinæ igitur dispensationis gratia in omnem terram promulgante miracula, quæ Deus omnipotens precibus suæ Matris & B. Roberti meritis operari dignatus est in ecclesia Molismensi, cœpit undequaque gentium confluere multitudo.

[17] Accidit autem quod quædam mulier paupercula, caduco laborans incommodo, [excitæ cujusdam epilepticæ puer.] ad ecclesiam Molismensem venire disponeret, auxilium a Matre Domini & B. Roberto ejus famulo quæsitura. Assumptis igitur secum duobus puerulis, quorum alter ad ejus pendebat ubera, alter vero gressu debili matris vestigia sequebatur, iter prosequitur destinatum. Inclinata autem jam die venit ad monasterium d Quincei hospitium mendicans a monachis: sed quia illorum traditio intra fines suos sexum muliebrem non admittit, compulsa est misera mulier inde recedens in nemore pernoctare. Porro casu fortuituo focum reperit, quem de sopito cinere reaccendens, cum duobus parvulis ibi mansit. Media autem nocte lupus advenit, & cum mulier ex una ignis parte sederet, crudelis bestia in altera recubuit. Quo viso mulier fronti suæ signum Crucis imprimens, se & pueros suos Deo & B. Mariæ Virgini & B. Roberto devotissime commendavit. Interea energumenam suam invasit infirmitas, [puer raptus a lupo] & dum corpus exanime palpitat, lupus, velut de industria exspectasset, minorem puerum prædatus aufugit. Evanescente autem peste morbi, mulier quasi resurgens a mortuis, inter brachia quærit infantulum, quem paulo ante tenuerat, & se non alias dimisisse sciebat. Liberari se gaudet mulier a dolore, sed huic succedit dolor forte crudelior: quod majorem filium consulens, de minore rei eventum miserabilem prorsus agnovit. Quid faceret misera mulier? quo se verteret, nesciebat. Non enim poterit vim tanti doloris exprimere, nisi quis materna viscera induens, experimento didicerit sic dolore. [per eundem restituitur:] Tamen inter ejulationis verba, ista erat verborum repetitio: Redde, redde depositum B. Maria: redde depositum Pater Molismensis. Mira res! dum hæc verba repetit, & B. Mariam Sanctumque Robertum sæpius inclamando vim doloris exaggerat; ecce bellua suæ feritatis oblita (cui proprium est non parcere, sed vorare) de silua prodiens, & ore mansueto puerum deferens, eum incolumen reddidit matri suæ: quæ subsequenti lætitia mœrore consumpto, cœptæ peregrinationis iter perficiens, in multorum præsentia rei seriem enarravit; & in dorso etiam pueri apparebant vestigia dentium, rei gestæ familiarius argumentum.

[18] Quanta ad laudem suæ Matris & B. Roberti merita declaranda Dei filius operetur in ecclesia Molismensi, & patet ex præmissis & ex subsequentibus declaratur. In villa quæ vocatur e Novallavies, homo quidam in exterioribus negotiis occupatus cum uxore sua, [infantulus domi in cunis relictus] domo sua obserata solum reliquerat infantulum in cunabulis dormientem. Interea ignis inveniens suæ consumptionis materiem, paulatim crescendo sese exterius manifestat. Flamma jam in tecti superficiem debacchante, cucurrit [populus] f illi detrimento volens succurrere, sed incassum: nam accessum prohibet flammæ vorago, circumquaque diffusa. Tandem parentes immaturius accurrentes, & pueri nomen sæpius inclamantes, tundunt pectora, rumpunt crines, & domus non sentit incendium parentum dilectio, de periculo pueri sævius acerbata. Siquando autem matrem vis doloris respirare permittit, hæc verba ingeminat: Tibi commendo filium meum, tu esto clypeus ejus a facie ignis devorantis in gyro, fons misericordiæ Domina Molismensis. Ad ultimum parentes accurrunt, orantes, ut de corpore inveniant saltem cinerem & favillas. Quis non miretur? Attendant, qui audiunt, & tanti miraculi novitatem miretur & stupeat totus orbis. Inveniunt infantulum carbonibus arridentem: & cunabulo cum panniculis incinerato, [combustis pannis ab incendio servatur.] in solo puero sævire nescit incendium. Ecce si quis velit exprimere similitudinem, & præsentia æquare præteritis, ad laudem suæ Matris & Sancti Roberti merita declaranda, Filius Dei Patris antiquum renovare dignatus est miraculum Babylonis: nam cum tribus illis pueris iste quartus posset numerari, si flamma tantummodo panniculis pepercisset. Eo vero allato a parentibus & ecclesiæ præsentato, convenerunt plurimi Dominum collaudantes: quorum consilio, ne res a memoria tolleretur, fideli commendatur custodiæ litterarum.

ANNOTATA.

a Surius, ratus errorem obrepsisse in numeros, erravit ipse, dum corrigens scripsit, tertio Kalendas.

b Sequens § totus apud Surium in fine Vitæ invenitur.

c Fuerit hæc uxor Guillelmi III, qui hujus Comitatus inter Burgundiam ac Ligerim siti, & nunc in Ducatum conversi, titulum tenuit ab anno circiter 1100 ad 1148, quo grandævus & apud Carthusianos Conversus obiit: uxoris nomen ignoratur. Nisi forte serius miraculum contigit Comitissæ Idæ, uxori Guillelmi IV, nominatæ in quadam charta Pontiniacensi anno 1156.

d In diœcesi Lingonensi Quinceium monasterium, vulgo Quincy, fundatum anno 1133 Ordinis est Cisterciensis; diversum a Quinciaco, vetusto plane apud Pictavos cœnobio, vulgo Quinçay.

e Surius, Novallames: neutra scriptio placet: sed veram non est facile assequi divinando, dum nullum circumcirca locum exhibent tabulæ, cujus appellatio huc accedat: Ms. Vltrajectinum caret nomine.

f Vocem hanc, in ecgrapho nostro deficientem, supplevimus ex Surio.

CAPUT IV.
Varii morbi curati, cæcus illuminatus, erecta paralytica, energumenæ liberatæ.

[19] Iam vero si universa, quæ per servum suum Dominus operatur, scribere tentavero, non potero labori sufficere, quoniam ante me tempus quam copia derelinquet. Quotidie quippe in ecclesia Molismensi B. Roberti auxilium implorantibus adest misericordia Salvatoris: nam ejus intervientibus meritis ad sepulcrum illuminantur cæci, debiles gressum recipiunt, ægri sanantur, maligni spiritus ejus præsentiam non ferentes ab obsessis corporibus expelluntur. Quod ne forte alicui incredibile videatur, pauca saltem e pluribus transmittere curavimus ad notitiam posterorum. Quamvis enim linguæ in signum sint non fidelibus, sed infidelibus, tamen quia nostris etiam temporibus necesse habet rigari fides marcida, fides ægra, jam ad soluendum, quod promisimus, accingamur. a Vir quidam nobilis de Lotharingiæ partibus, terrenis quidem abundans opibus, sed salutis inops, longo vivendi usu & infirmitatis molestia prægravatus, lumen amiserat oculorum: [cæco ad sepulcrum suā excubanti] qui salutis propriæ cupidus, cum ad imploranda sanitatis remedia multorum circuisset loca Sanctorum, impetrare non potuit, quod quærebat. Quia nimirum Sancti, B. Robertum suo gaudentes collegio sociatum, meritis ejus reservabant tanti miraculi novitatem, ut per virum nobilem etiam apud exteras nationes innotesceret nomen ejus. Idem vero vir cum filiorum & servientium turba ad S. Jacobum iter arripuit, peccatorum suorum veniam quæsiturus: iter autem destinatum prosequens, b famam audivit miraculorum, quibus Dominus servi Roberti declararet Sanctitatem. Viri autem, qui comitabantur cum eo, monebant illum & instantius hortabantur, ut ponens in Domino Deo spem suam, ad sepulcrum viri Dei devotus accederet. Quorum exhortationibus acquiescens ad sepulcrum hominis Dei pervigil excubabat. Audiens autem circum plurimam multitudinem Deum in Sancto suo collaudantem, & pro recepta sanitate per ejus merita gratias referentem, anxiabatur spiritu peccata sua confitens, & præteritæ vitæ maculas fluentis abluens lacrymarum. Qui cum ibidem per hebdomadam cum omni comitatu suo moram fecisset, nec exauditus fuisset, clamans ad Dominum, rursus a liberis & familia sua commonitus parabat inde recedere: trahentes autem illum ad manus, usque ad ecclesiæ januam perduxerunt. Comperto vero quod in foribus esset ecclesiæ, vir devotione plenus & fide fervidus, convertit faciem suam ad sepulcrum flens & ejulans, & nomen Sancti frequenter inclamans. Quid multa? Dum prostratus humi jaceret, [visum restituit] faciem lacrymis rigans, & Deum orans, ut non respiceret peccata sua, sed per B. Roberti merita misericordiam faceret postulanti; subito eruperunt ab oculis ejus pelliculæ in modum membranarum, usque in faciem ejus descendentes. Quod ille sentiens manum apposuit, & detersis oculis lumen sibi redditum admirans gaudebat: unde qui prius luxerat præ dolore, cœpit postmodum flere præ gaudio, ostendens omnibus, qui eum conabantur educere, sibi redditam luminis claritatem: qui pro tanto & inopinato miraculo Dominum collaudantes, ad ecclesiam sunt reversi, Deo gratias referentes, & sepulcrum viri Dei muneribus honorantes. Inde vero digressi cum gaudio, peregrinationem, quam cœperant, alacriter peregerunt.

[20] Ad hoc autem miraculum plenius roborandum, aliud accessit forte non impar. Cum enim ex Dei beneficio non mediocriter confortati per viam suam gaudentes irent, contigit illos ingredi civitatem, cui c Tudella vocabulum est. Porro a viro quodam potente satis honorabiliter hospitio sunt recepti. Cumque simul amicabiliter loquerentur, vir nobilis per B. Roberti merita Dei misericordiam referebat. Audiens autem vir apud quem hospitabantur, quæ facta fuerant, altius ingemiscens ait: Ecce, inquit, uxor mea a renibus & deorsum omni membrorum officio destituta loco moveri non potest, [mulierem paralyticam] nisi servorum aut ancillarum manibus bajuletur: sed nec recens est plaga ista, imo jam lapsi sunt decem & septem anni, ex quo hoc ei accidit: verumtamen si tanti meriti est Sanctus ille, quem dicitis, confido in Domino, quod uxor mea precibus ipsius restituenda sit sanitati. Peregrinus autem referens, non solum quod in se expertus fuerat, sed etiam quæ in aliis viderat meritis B. Roberti; hospitem suum, ad poscenda beneficia Dei, quantum poterat, animabat: cujus dictis idem vir fidem adhibens, hoc ipsum uxori suæ efficaciter persuasit. Postquam vero nocturnæ tenebræ recesserunt, & phœbæa lampas orbem terrarum suis radiis illustrasset; recedentibus peregrinis vir fidelis uxorem suam imponens lecticæ, cum apparatu magno Gallias adiit, labori suo finem non faciens, donec veniret ad locum, in quo erat Beati viri corpus venerabiliter tumulatum.

[21] Cum autem venissent ad locum, in quo erat quædam congeries lapidum, quæ vocatur Mons-Gaudii-Dei, B. Roberti auxilium petitura, statim a servientibus suis deposita, [a vero ad sepulcrum suū vectam] solo prosternitur, & tota effusa in lacrymas salutem sibi restitui devotissime flagitabat. Multitudo autem languentium, cæcorum, surdorum, aridorum, qui per virum Dei cum gaudio remeantes ad propria, cum muliere de lectica deposita substiterunt, preces suas illius orationibus adjungentes, & quæ in semetipsis experti fuerant, in aliis quoque viderant & audierant referendo, mentem ejus ad postulandum instantius inflammabant. Nec mora; nervi femorum ejus, [sanitate donat,] quos ægritudo longa contraxerat, paulatim cœperunt extendi, & proprium robur ossa recipere. Mulier quoque virtutem Dei in se sentiens operantem, pedetentim erigitur, & sine alicujus auxilio in pedes prosilit; Deo & B. Roberto gratias agens, & subito in laudem Dei & S. Roberti omnium, qui aderant, ora laxantur, & vox exultationis diffundebatur procul. Mulier quoque cum a viro suo rogaretur, ut iterum lecticam conscenderet ad ecclesiam profectura; noluit acquiescere, sed ante alios ibat ambulans & exiliens, laudans Deum, ut juxta litteram videretur in ea impletum esse illud Isaiæ vaticinium: tunc claudus saliet sicut cervus, & aperta erit lingua mutorum: quæ enim prius impotens erat, ecce ante alios ibat; & cui prius præ confusione non erat os aperire, tota in Dei laudibus effluebat. [Isa. 53, 6] Veniens autem ad ecclesiam, in qua viri Dei corpus jacebat humatum, quæ fere duobus milliaribus distabat a loco, in quo mulier sanata fuerat; gratias egit Deo & B. Roberto, cujus se non dubitabat meritis, ab illa, qua detenta fuerat, ægritudine liberatam. Humi vero prostrata ante sepulcrum Sancti, terram, in qua jacebat corpus ejus, devotissime deosculans, cunctis qui aderant ministrabat materiam Deum in Sancto suo mirabiliter prædicandi. Oratione vero completa, multisque muneribus honorando viri Dei sepulcro [oblatis], cum gaudio remeant ad propria, lecticam in qua fuerat deportata in testimonium suæ deliberationis derelinquens; quod miraculum, ut etiam posteros non lateret, eadem lectica ante fores basilicæ longo tempore pependit.

[22] Quantum iste Sanctus in effugandis immundis spiritibus acceperit a Domino potestatem, [mulierem energumenā liberat.] ad ipsius invocationem miracula facta declarant. Nam ut cetera sileam, mulier quædam cum ingressa fuisset causa orationis ecclesiam Molismensem, & coram altari assisteret; occulto Dei judicio arrepta a dæmone miserabiliter vexabatur. Ad consilium autem monachi senioris, qui aderat, maritus mulieris, qui cum illa venerat, illam alligavit ad sepulcrum B. Roberti. Misera vero mulier tam crudeliter sæviebat, ut omnes, qui appropinquare vellent, conaretur dentibus attrectare. Tandem a viro suo commonita, B. Roberti nomen inclamat, dicens: S. Roberte, roga Beatam Virginem, ut ipsa mihi a filio suo impetret liberationem. Quo dicto, statim mulier coram omnibus liberata, gratias egit Deo. Altera quoque mulier de vico, cui nomen est d Baignous, cum in cubiculo peperisset, nescio quo Dei judicio in insaniam versa, virum suum Evonga percussit & occidit: quæ constricta funibus & ad ecclesiam Molismensem perducta, quam cito sepulcrum Beati viri contingere potuit, liberata est a dæmone, nihil deinceps tale perpessa. In se vero reversa, cum se videret funibus constrictam, mirari cœpit; & demum, agnito facinore quod patrarat, pro causa duplici flere cœpit: hinc peccatum suum amarissime deflens, hinc vero pro liberatione sua gratias agens Deo. Hæc autem & his similia operari non desinit virtus Christi, per merita B. Roberti, ad laudem & gloriam nominis sui, cui est cum Patre & Spiritu Sancto honor & gloria, in secula seculorum. Amen.

[23] [Deus liberalitatem ejus in pauperes remunerat,] Non abs re arbitror omissa repetere, & quam modestæ severitatis in subditos, quamque liberalis in pauperes B. Robertus extiterit, apicibus annotare. Cum enim quodam die duo Clerici virum Dei pro foribus ecclesiæ reperissent; cœperunt ab eo instanter alimoniam postulare. Vir autem Dei, sicut totus misericordiæ visceribus affluebat, illorum cupiens inopiæ subvenire, statim quemdam e Fratribus, cujus erat officium ministrare mensis, accersiri præcepit. Cui cum præcepisset, ut aliquid daret egenis, responsum accepit ab eo, panes penitus in monasterio non haberi. Unde ergo, ait Sanctus, hodie reficient Fratres? Respondit: Nescio. Nec mora: venit hora, qua Fratres, peractis ex more Missarum solenniis, parabant appropiare mensis. Cum sonitum cymbali, sicut illa hora moris est, vir sanctus audisset, ab Oeconomo requisivit, unde panes haberet, quos Fratribus refecturis apponeret. Ego, inquit, paucos reservavi, procurans, ut refectionis hora Fratribus cibaria non deessent. Tunc vir Dei zelo incensus, fremens & indignans, quod in grege sibi commisso repertum fuisset inobedientiæ lolium & diffidentiæ zizania, ingressus refectorium panes mensis superpositos in sporta suscepit, ipsosque de quodam colliculo vicino ecclesiæ, in aqua, e quæ subterfluebat præcipites dedit; nolens in filiis Dei culpam inobedientiæ reperiri. At vero zelum ipsius Deus ex alto prospiciens, jam quibusdam devotis mulieribus de f Castellione inspiraverat, ut panes deferrent Fratribus refecturis. Vir enim Dei B. Robertus inde regrediens, ad portam monasterii tres quadrigas invenit panibus oneratas, quas de Castellione jam dictæ mulieres ad refectionem Fratrum adduxerant. Tunc vir Dei Fratribus convocatis, diffidentem & inobedientem Fratrem coram cunctis redarguit, cunctosque Fratres, ad præsumendum de Dei misericordia in necessitatibus, monitis salutaribus animavit. g

ANNOTATA.

a Hic sequuntur in Surio quæ jam habuimus Capite superiori num. 14. cetera apud ipsum desunt.

b Vtique via recta ex Lotharingia per Campaniam, Burgundiam & Aquitaniam: quæ autem hic narrantur miracula de cæco & contracta, eorum testes juratos infra videbis num. 27.

c Ita correximus, licet in ecgraphro nostro scriptum esset Cudella: est autem Tutela urbs ad Iberum fluvium nominata, ex Gallia in Galiciam euntibus commoda, haud procul Calagurri

d Vulgo Baigneux les Iuifs, id est. Balniola Judæorum, oppidum Burgundiæ prope Sequanam. Ita notatur in Alphabeto Francico P. Duval, videturque idem esse quod in Tabula Ducatus Burgundici scribitur absque addito Bagnaux, una leuca distans a Molismo, ad eum rivulum qui sese in Sequanam exonerat infra Barrum prædictum.

e Michael Antonius Baudrand, qui Lexicon Geographricum Ferrarii dimidia parte auctius nuper vulgavit, de Molismo agens, situm ait ad amnem Leigne (Latine Leniam seu Lineam dixeris) hic vero supra Barum Sequanæ sese ingerit.

f Castellio oppidum ad Sequanam, tribus ad Orientem leucis Molismo distans.

g Totus hic paragraphus habetur in Surio post numerum nostrum II.

PROCESSVS CANONIZATIONIS.

Robertus, Abbas Molismensis & Fundator Ordinis Cisterciensis (S.)

BHL Number: 7267

[24] Processus hic Canonizationis una cum Originibus Ordinis Cisterciensis extat in tomo I Bibliothecæ Mss. a Philippo Labbe editus. [Cistercienses cum Molismensibus instant apud Pontificem] Convenerunt scilicet anno MCCXXI Cistercienses ad Capitulum generale, in eoque statuerunt, ut interceßiones fierent, libellique supplices offerrentur Honorio III Pontifici, ut is Robertum Catalogo Sanctorum adscriberet. Acceßit Molismensium quoque studium, meritos communis Patris honores quærentium; junctisque sive litteris sive legatis id apud Pontificem effecerunt utrique, ut æquum censens quod petebatur; antequam S. Roberto publicum cultum decerneret; ad explorandam vitæ ejus sanctimoniam ac miracula cognoscenda, ut mos Ecclesiæ est, certos idoneosque viros delegarit. Fuere ii Episcopus Lingonensis Hugo II, & Valentinnus Girondus sive Giraldus, ex Molismensi ac dein Cluniacensi Abbate huc promotus, Abbasque Cluniacensis Rolandus: ad quos Pontifex super faciendo hujusmodi examine sequentes littetas dedit; Honorius Episcopus, servus servorum Dei, Venerabilibus Fratribus Lingonensi & Valentino Episcopis, & dilecto filio Abbati Cluniacensi, [qui examen duobus Episcopis committit] Matisconensis diœcesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Gaudemus in Domino, & in ejus laudibus delectamur, quod sicut dilecti filii universi Abbates Cisterciensis Ordinis in Capitulo generali congregati, nec non & Abbas Conventus Molismensis suis nobis literis insinuarunt, felicis recordationis Robertus (qui primus monasterii Molismensis fuit Abbas, primusque jecit Cisterciensis Ordinis fundamentum, quod divina favente gratia crevit in templum sanctum in Domino) religiose vivens, tanta fulsit gratia meritorum, quod Dominus tunc multa & magna miracula per eum operatus, adhuc post ejus felicem obitum ad sepulcrum ipsius, ad ostensionem sanctitatis ejusdem, dignatur operari majora: ut quem virtus morum honestavit in via, miraculorum gloria nobis insinuet in patria honorari. Quare iidem nobis supplicarunt instanter; ut cum luce clarius pateat, ipsum in ordine Confessorum regnare in Ecclesia triumphante, etiam in militante Sanctorum Catalogo adscribere deberemus. Verum, quia in tanto negotio non est nisi cum gravitate plurima procedendum, nos de fide ac discretione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus tam de vita quam de miraculis Sancti prædicti perquirentes solicite, veritatem, quam inveneritis, per vestras nobis litteras fideliter intimetis: ut ex vestra relatione sufficienter instructi, procedamus exinde, prout secundum Deum viderimus procedendum. Quod si non omnes his exequendis poteritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Laterani octavo Calendas Februarii, Pontificatus nostri anno quinto.

[25] [quod instituunt in Molismo] Hactenus Pontifex de dicto examine (quod uterque Episcopus, Abbate Cluniacensi, aliis negotiis impedito, apud Molismum instituit) Manriquez scribit quod S. Roberto ante centum annos sublato e vivis, cum nulli ex æqualibus superstites essent, qui de miraculis a vivente patratis testimonium dicerent, Examinatores contenti historia, quæ de vita signisque ejus scripta extabat eam ad Honorium destinarint, unaque eam, quam subjungimus, quæque canonizationis processum complectitur, epistolam. Vitæ auctorem ipse, cœptum semel errorem prosequens, Odonem nominat; cum hoc fuerit nomen Abbatis, cujus jussu ea scripta est, non auctoris. Epistola ipsa est hujusmodi: [& mittunt Pontifici] Sanctissimo Patri ac Domino Honorio, Dei gratia Sanctæ & Apostolicæ Sedis summo & universali Pontifici, H. eadem gratia Lingonensis & G. Valentiniensis Episcopi, cum pedum osculo salutem & debitæ reverentiæ famulatum. Mandatum Sanctitatis vestræ accepimus sub hac forma, Honorius Episcopus &c. Hujus igitur auctoritate mandati, ad locū personaliter accedentes (Domino Abbate Cluniacensi collega nostro, nobis Episcopo Valentiniensi committente vices suas) testes recepimus, quorum depositiones de verbo ad verbum scribi fecimus in hunc modum. [testes decæca] Oddo Molismensis Abbas juratus dixit, quod cum esset in habitu seculari in pueritia constitutus, vidit quamdam mulierem cæcam a nativitate, habentem filiam, sicut ipsa mater firmiter asserebat, quam ipse ad venerabilis Patris Roberti, de quo agitur, adduxit sepulcrum; & cum ibi cum matre quadam nocte vigilaret, visum recepit. Huic facto interfuit idem Abbas & vidit. Vidit etiam idem Abbas, tempore dedicationis ecclesiæ Molismensis, postquam habitum monachalem & ordinem sacerdotalem susceperat; quod cum sepulcra, propter reverentiam dedicationis, ab ecclesia tollerentur, & ventum esset ad sepulcrum ejusdem venerabilis Patris; ad motum sepulcri proprios oculos de terra liniens, recepit ibi mulier quædam visum.

[26] [aliaq; muta] Altera de eadem terra comedens, recuperavit loquelam, cum per triennium muta fuisset, sicut maritus ejus & ipsa firmiter asserebant. Accidit postea, nondum a præsenti testium ēxaminatione duobus annis elapsis, quod quædam vacca vulnerata fuit a lupo: quod sentiens mulier, cujus erat, vulnus aqua benedicta respersit, [& quadam tremula sanata] statimque ipsam capitis & brachii tremor continuus & enormis invasit: quæ ipsa die ad memoratum sepulcrum rediens, statim curata & penitus est sanata. Hoc vidit idem Odo temporibus istis, jam Abbas in eadem Ecclesia constitutus. Vidit præterea quemdam monachum Ragnerium nomine, qui factus fuerat furiosus, ad sepulcrum ejusdem Venerabilis Patris ligari, ibidemque recuperare per divinam gratiam sanitatem. [item de contracta & furioso sanatis;] Willelmus Presbyter juratus dixit de muliere, quæ visum receperat tempore dedicationis, idem quod Abbas: de muliere vero, quæ loquelam recuperaverat, audivisse se sæpius, sed non vidisse. De muliere, quæ tremorem capitis & brachii patiebatur, idem quod Abbas. Vidit præterea quamdam mulierem, quæ tempore festivo fuerat operata, propter quod ipsa die, sicut creditur, in manu percussa, & usque adeo orba fuit manu, ut desperaretur ipsam posse sanari; sed per divinam clementiam & Sancti merita, ad sepulcrum ejus accedens, statim sanata est. Vidit etiam ibi quemdam furiosum sanari. Albericus monachus & Presbyter juratus dixit, de miraculis factis in dedicatione, idem quod Abbas: de muliere quȩ recuperavit sanitatem manus, idem quod Willelmus.

[27] [de eruto oculo & restituto,] Jacobus monachus & Presbyter juratus dixit, quod quidam frater ejus carnalis, in ætate puerili constitutus, ita enormiter læsus fuit in capite, quod oculus de proprio erutus loco ab ejus facie dependebat. Qui ad ipsius Jacobi instantiam ad sæpe dictum tumulum deportatus, statim per divinam clementiam sanatus est, & absque omni læsione oculus ad locum debitum est reversus. Hæc enim omnia vidit monachus Jacobus circa fratrem suum. De aliis autem duobus miraculis, factis in dedicatione, idem quod alii. Vidit etiam prædictus Jacobus quamdam mulierem de longinquis partibus deportari, quæ longo tempore fuerat contracta; statimque viso monasterio, [de sanatis contracta,] in quo requiescit Abbas Venerabilis, cui se in spe recuperandæ salutis devoverat, curata est & omnino sanata. Milo laicus juratus dixit, de oculo eruto & restituto, idem quod Jacobus: de miraculis factis in dedicatione, & de muliere, quæ tremorem capitis & brachii patiebatur, idem quod Abbas & alii. Bartholomæus monachus & Presbyter juratus dixit, de duobus miraculis factis in dedicatione & muliere percussa in manu, idem quod alii.

[28] [cæco,] Hugo Presbyter & monachus juratus dixit, quod vidit quemdam civem Metensem cæcum, venientem causa devotionis & spe recuperandi visus ad sæpe dictum sepulcrum: qui veniens ad illud visum recuperavit, & vidit squammas ab ejus oculis visibiliter defluentes. Qui citius inde ad S. Jacobum proficiscens, [contracta,] hospitatus est in itinere, in domo mulieris cujusdam, quæ contracta jacebat in lecto: sed ad consilium illius ad sepulcrum Sancti se portari faciens, sanata est. Hæc est autem illa, de qua superius loquitur Jacobus monachus & Sacerdos, qui Jacobus convenit cum Hugone, sed de auditu. [aliisque] Guillelmus monachus & Presbyter juratus dixit, quod vidit quemdam Clericum, qui longo tempore contractus fuerat, ad idem sepulcrum sanari: &, de duabus mulieribus in dedicatione, idem quod alii. Lice$linus monachus & Presbyter juratus dixit, de duobus miraculis in dedicatione, idem quod alii. Martinus juratus dixit, de miraculis factis in dedicatione, & de muliere quæ sanata fuerat a læsione manus, idem quod alii. [& maniaco:] Haymo monachus & Sacerdos juratus dixit, quod vidit quemdam furiosum ibi sanari. Magister Simon Presbyter juratus dixit, de miraculis factis in dedicatione, idem quod alii; adjiciens, quod quidam laicus apud Molismum illudens convitiis Venerabilem Patrem, & ejus miracula irridens, [ac in sanctū blasphemo repente occiso] inde recedens, sequenti die infra fines ejusdem villæ a duobus militibus est occisus. Hoc etiam dixit Jacobus se vidisse. Vidit præterea quemdam laicum, qui contractus fuerat per undecim annos, ad sæpe dictum sepulcrum Sanari.

[29] Fulco & Jacobus, monachi & Sacerdotes, jurati dixerunt, quod cum quadam die essent juxta tumulum sæpe dictum, & viro Sancto reverentiam exhiberent capita inclinando; quidam monachus adstitit cum eisdem, in hæc verba ipsis præsentibus & audientibus contumeliose prorumpens, Ut quid ei capita inclinatis? Sciatis pro certo, quod numquam Sanctus fuit. Imo quidam rusticus multum deformis, sepulcrum pede percutiens, similia proclamabat. [alioque ex subito tumore pedis mortuo.] statim autem tumor arripuit pedem illum, per totum corpus universaliter ascendendo; ita quod infra quindenam illa infirmitate gravatus spiritum exhalavit. De furiosis & febricitantibus sanatis infinita multitudo clamabat coram nobis, & se esse sanatos firmiter asserebant. Ita quod communis opinio totius regionis in tantum invaluit circa ista, quod plurimum ipsum tenorem attestationum extollit. Hæc nostris temporibus accidisse dicuntur, sicut superius est expressum. A tempore autem obitus ipsius, cujus non extat memoria, infinita miracula referuntur; ita quod tota vicinia nequaquam dubitat, ipsum Sanctorum catalogo miraculis coæquatum. Ceterum vita ipsius Sanctitati vestræ, per nuntios Ecclesiæ Molismensis, porrigetur in scriptis, quæ satis ostendit ipsum multis meritis claruisse. At quæ audivimus, cum summa diligentia fideliter inquirentes, Beatitudini vestræ per scripta præsentia declaramus, ut vestra sancta Paternitas videat, quid talibus sit agendum.

[30] Hactenus litteræ Episcoporum ad Pontificem, & examen de S. Roberti sanctitate ac miraculis, de quibus & testimonium suum plures in vicinia Abbates ad Honorium perscripserunt his verbis: [litteræ testimoniales plurium Abbatū de miraculis.] Sanctissimo Patri & Domino universali Honorio, divina providentia Sanctæ Sedis Apostolicæ Pontifici, S. Benigni Divionensis, & S. Stephani Rhemensis, S. Michaelis Tornodorensis, & S. Martini Melundensis Abbates, Lingonensis diœcesis, cum pedum osculo salutem & debitæ reverentiæ famulatum. Cum Molismensis ecclesia, & illæ ecclesiæ in quibus habemus ministrare, proximæ sint sibi invicem, & adeo vicinæ, ut vix aut nullatenus in aliqua earum aliquid magnum contingat, quod ad alias fama velox cito non deferat; de Sancti Patris nostri Roberti, Molismensis Ecclesiæ primi Abbatis, & Cisterciensis Ordinis fundatoris, vita, quæ innumeris veneranda virtutibus effulsit; & de miraculis, quæ quotidie ad sepulcrum ipsius, divina operante clementia, fiunt, dignum duximus in præsenti articulo veritati testimonium perhibere. Nam incessanter totius regionis ejusdem populi vox clamat in auribus nostris, quod multitudo maxima contractorum, cæcorum, mutorum, & aliorum variis languoribus detentorum, quotidie ad sepulcrum dicti Sancti in ecclesia Molismensi confluentium, facta oratione & Sancti nomine invocato, pristina sanitate recepta, incolumis videtur remeare ad propria. Inde est, quod ipsius Sancti inflammati miraculis, Sanctissimæ Paternitati vestræ, [intercedentlū pro canonizatione:] in quantum possumus, humiliter & devote supplicamus, quatenus sæpe dictum S. Robertum, quem Deus inter electos suos coruscantibus meritis per miracula mirifice magnificavit in partibus nostris, canonizari & Sanctorum Catalogo aggregari decernatis. Ita Abbates.

[31] Honorius his literis atque memoratis testimoniis perlectis, cum ad universalem cultum per totam Ecclesiam S. Roberto, decernendum, Sanctumque eum pronuntiandum quædam alia desideraret; potestatem interim fecit Molismensibus eum venerandi, atque Officium de illo celebrandi, in ea tantum ecclesia, in qua sacra ejus ossa recondebantur, qua de re hujusmodi Pontificis diploma est: Honorius Episcopus, servus servorum Dei, [diploma Pontificis cultum decernentis.] dilectis filiis Abbati & Conventui Molismensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum olim per litteras & nuntios vestros supplicassetis instanter, adjuti testimoniis & intercessionibus plurimorum, ut sanctæ memoriæ B. Robertum, cujus corpus in vestra requiescens ecclesia multis & magnis miraculis coruscabat, Sanctorum catalogo adscribere deberemus; nos, ne in tanto negotio videremur uti aliqua levitate, tam de vita ipsius, quam de miraculis, per venerabiles Fratres nostros Lingonensem & Valentinensem Episcopos, mandavimus inquiri: cum ad id, ut aliquis habeatur ut Sanctus in Ecclesia militanti, necesse sit, ut & veræ fidei, quæ per dilectionem operatur, merita cum perseverantia finali præcedant, & clara etiam miracula subsequantur; neque alia sine aliis plene sufficiant ad indicium sanctitatis; eo quod nonnulli faciunt opera sua, ut videantur ab hominibus; & nonnumquam angelus sathanæ transfigurans se in Angelum lucis, hominibus frequenter illudit, sicut de magis legitur Pharaonis. Cum itaque Inquisitores prædicti nobis super his plene rescripserint veritatem: quia, licet nobis quædam miracula quæ post mortem fecerat intimarunt, de his tamen quæ in vita fecisse dicitur, fidem plenariam non fecerunt: nos ne precibus vestris videremur omnino deesse, concedimus vobis, ut eum tanquam Sanctum in vestra ecclesia venerantes, ejus apud Deum suffragia fiducialiter imploretis. Datum Laterani VI idus Ianuarii, Pontificatus nostri anno sexto. Has literas se ex Vaticano decerptas habuisse Manriquez ait; additque, hoc eodem anno aut initio sequentis, cum id, quod primo processui deerat, suppletum fuisset, S. Robertum absolute Sanctorum canoni adscriptum fuisse, decretumque in generali Capitulo Cisterciensis familiæ, ut festum ejus quintodecimo Kalendas Maji cum Officio duodecim Lectionum per universum orbem solennius celebraretur.

DE S. PETRO MARTYRE
EX ORDINE PRÆDICATORVM.

ANNO MCCLII

COMMENTARIVS PRÆVIUS.

Petrus Martyr, Ordinis Prædicatorum (S.)

§ I. Patria S. Petri, natales, ingressus in Ordinem S. Dominici, hæretici oppugnati & eorum origo.

Insigne hoc Catholicæ fidei propugnaculum, & purpuratum pro ea sanguine suo pugilem, Dominicanus Ordo a Verona, antiqua Lombardorum urbe, [S. Petrus Verona.] habuit: illa enim, ut Sanctißimis clarißimisq; viris compluribus, sic S. Petro natale solum fuit. De Como quidem seu Novo-Como, Lombardiæ item urbe, Verona centum & viginti circiter passuum millibus distante, sentire id posset videri Thomas de Lentino; dum in principio Vitæ, S. Petrum Martyrem de provincia Lombardiæ, civitate Cumana, ex parentibus hæreticis traxisse originem ait; sed explicandus est. Cumanam enim urbem hic commemorat, non quia sedes ei natalium, sed habitationis ac præfecturæ fuerit: ipse enim in decursu Vitæ S. Petrum Veronensem vocat, & Veronæ hodiedum etiam extare natalem ejus domum Ludovicus Zacconi testatur in compendio de Vitis Sanctorum. Augustinus autem Valerius Veronensis Episcopus, in sua Verona, eamdem domum docet monstrari in parochia V. Stephani: utque certius cognoscatur, ait in exteriori domus pariete anno MCCCCLVII depictam esse imaginem Sancti, cum hisce versibus:

Sum Petrus Martyr, nutritus & editus infans
      His domibus: fiat testis imago mea.

Natus est autem, ut scribit Pius, anno MCCV; Maluenda vero ex Flaminio, [natus circa anno 1206] qui ei anno Domini MCCXXI Prædicatorum institutum amplectenti annos vitæ quindecim circiter tribuit, natum esse conficit anno Domini MCCVI: nos, quia inter hos Scriptores concordia non est, natum pronuntiamus anno aut MCCV aut MCCVI.

Ex qua familia, inquit Flaminius ortum duxerit, & quos majores habuerit, & quibus sit parētibus natus, scriptores nulli quos videre potuerim tradunt. Primus & solus Augustinus Valerius, auctor in rebus Veronensibus accuratus, Rosinam gentem nominavit. Bononiæ, cum liberalium artium studiis operam navaret, & forte S. Dominicum dicentem pro concione audiret, ad amplectendum institutum ab eo Ordinem permotus fuit: [& an 1221 a S Dominico ad habitum admissus.] ad quem & ab eodem admissus est in Conventu S. Nicolai de Vinea, anno Domini (ut loquuntur omnes) MCCXXI; qui S. Dominico ultimus fuit, ipsi vero ætatis suæ decimus quintus aut sextus.

[2] Ex quo, salutem proximi præter suam curaturus, in publico versari cœpit, acre & continuum bellum contra improborum Catholicorum licentiā & hæreticorum errores geßit. Quoto autem Æræ Christianæ anno arenam primo ingressus fuerit, non satis liquet. Corius putat saltem ante MCCXXXIII, id contigisse. [claret contra hæreticos.] Campus certaminis Lombardia, Tuscia, Romandiola, Marchia Anconitana, imo tota pene Italia fuit: sed præcipuos ejus agones & victorias Florentia atque Mediolanum spectaverunt. Hæretici, quorum per ea tempora veneno afflata laborabat Italia, & quibuscum ad Martyrii usque palmam S. Petro invicta pugna fuit, non uno nomine appellabantur. A Ragnerio Zaccono, [Hi sub appellatione varia,] ut auctor est Franciscus Peña in Directorium Inquisitorum Nicolai Eymerici parte 2, qu. 13, comm. 38, Albanenses, Concorrezenses, & Baglanenses nominantur, in totidem sectas subdivisi. Scribit autem Petrus Maria Campi in Historia Placentina ad annum Christi 1250, istum Ragnerium eorum errores prius professum, deinde relictis illis Ecclesiæ Catholicæ se adjunxisse, atque Ordinem S. Dominici ingressum cum S. Petro per totam Lombardiam munere Inquisitoris Generalis functum fuisse. Addit Peña eumdem Zacconum contra dogmata ipsorum, & Leonistarum seu Pauperum de Lugduno anno MCCL Summam scripsisse, visam a se in vetusto codice MS. Bibliothecæ Vaticanæ, ex qua & ipse præcipuos eorum errores enumerat Corius in Historia Mediolanensi Catharos, Gazaros, Concorresios; Fredericus Imperator in rescripto quodam Patavii contra eos dato Patarenos; Vitæ Credentes, & promiscue Catharos atque novos Manichæos appellant.

[3] [incertis initiis,] Laborant quidā, ut certum his ortum & auctorem attribuant. Alios esse ab illis Catharis, quibus circa annum CCLVI nomen ac hæresim Novatus fecit, ex utrorumque quam profeßi fuerunt doctrina, & temporum quibus exorsi distantia, constat. Cathari quidem recentiores, de quibus hic loquimur, in vita S. Petri Manichæi etiam appellantur; non idcirco tamen immediate a Manete deducendi sunt: quod Nicolaus Eymericus 2. part. directorii Inquisitorum qu. 13 facit, originem eorum in hæc verba adstruens: [nec immediate a Manete profecti,] Tertia decima quæstio est: hæreses, & errores Manichæorum, qui insurrexerunt in partibus Italiæ, & ibi sunt per Præla latos & Inquisitores condemnati, qui sunt? Ad hanc respondemus quod tempore Domini Innocentii Papæ III, in partibus Italiæ, videlicet in Archiepiscopatu Mediolanensi, & aliis partibus circumvicinis, insurrexit quidam dictus Manes, a quo & ejus sequaces Manichæi dicti sunt: qui multas hæreses & errores publice divulgarunt, & publice ac imprudenter in Italia prædicarunt; pro quarum extirpatione Frater Petrus, Ordinis Prædicatorum, Inquisitor in partibus ante dictis, ab ipsis Manichæis hæreticis est gladiis interfectus ac martyrizatus &c. Sed errorem hunc esse non parvum vel ille advertat, qui Ecclesiæ historiam tantum a limine, ut dicimus, salutavit. Quis enim nescit Manetem, famosum illum hæresiarcham, ante novem & amplius secula pestem suam, non Europæ primum, sed Asiæ Afflasse? De alio vero huic cognomine in Italia tot postea annis orto, apud scriptores nihil constat, ut suffragatur Peña Eymerici commentator.

[4] [extiterunt Mediolani circa annum 1176] Prædidere potißimum sese novi Cathari ac palam insanivere Mediolani, tempore schismatis, quod contra Alexandrum III Pontificem Fredericus Imperator improbe fovit: illud nobis Vita S. Galdini, Mediolanensium olim Archiepiscopi, testatum fecit: cujus auctor apud Mombritium, Sancto illi tempore satis conjunctus, affirmat dictam hæresim occasione memorati schismatis pullulasse. Contra quam cum & ipse S. Galdinus, anno MCLXXVI, acerrime in templo S. Theclæ dissereret, eodem loco ac tempore vitam Sancte finiit. Huc etiam spectare videtur Dominicus Gravina lib. 4 Catholicarum Præscriptionum contra hæreticos, cum ait: Novi Cathari circa annum Domini millesimum centesimum sexagesimum sub Frederico Imperatore orti sunt, [in diœcesi Coloniænsi circa annum 1166] Apostolorum vitam agere simulantes. Circiter annum MCLXVI in diœcesi Coloniensi eos extitisse habetur manifestum ex operibus Eckberti: qui, teste Trithemio lib. de scriptoribus Ecclesiasticis, ex Canonico Bonnensi, hortatu B. Elisabethæ Abbatissæ Schonaugiensis sororis suæ, monachus factus, ac secundus deinde monasterii S. Florini Abbas, tunc contra eorum errores scripsit Sermones, quos Reinaldo Archiepiscopo Coloniensi dedicavit: [refutati ab Eckberto.] qui insignis schismatis Fredericiani fautor adjutorque, pro Frederico in Lombardia ac contra Mediolanenses bella geßit, mortuus in Italia anno MCLXVIII. Fatetur Eckbertus in præfatione, se, cum Canonicus adhuc Bonnensis esset, sæpe cum his hæreticis disputasse & sermone, in hæc verba eorum originem tradit: Ecce enim quidam latibulosi homines, perversi & perversores, qui per multa tempora latuerunt, & occulte fidem Christianam in multis stultæ simplicitatis hominibus corruperunt; ita per omnes terras multiplicati sunt, ut grande periculum patiatur Ecclesia Dei a veneno pessimo, quod undique adversus eam diffundunt. Nam sermo eorum serpit ut cancer, & quasi lepra volatibus longe lateque discurrit, pretiosa membra Christi contaminans. Hos nostra Germania Catharos, Flandria Piphlers, Gallia Texerants ab usu texendi appellat. [Matr. 24, 26] Sicut de eis prædixit Dominus, dicunt in penetralibus esse Christum: quia veram fidem Christi & verum cultum Christi non alibi esse dicunt, nisi in conventiculis suis; quæ habent in cellariis & in textrinis, & in hujusmodi subterraneis domibus. Apostolorum vitam se agere dicunt &c. Hæc ille.

[5] Vnde Coloniam primo adrepserint, ex Godefrido Panthaleonita, Gretzerus docet in Prolegomenis, [Vnde Colonia] quæ tomo 13 Bibliothecæ. Patrum præmittit operibus contra Albigenses & Waldenses scriptis: De Catharis refert Godefridus, inquit, in annalibus hujusmodi historiam. Hoc etiam anno millesimo centesimo sexagesimo tertio, quidam hæretici, de secta eorum qui Cathari nuncupantur, de Flandriæ partibus Coloniam advenientes, prope civitatem in quodam horreo occulte mansitare cœperunt. &c. [& Mediolanum advenerint?] Vnde verint Mediolanum fere in obscuro est: & qui aliquid hac de re pronuntiant, ex conjecturis magis quam certo testimonio agunt. Petrus Puricellus, lib. 1 de monumentis basilicæ Mediolanensis, credibilius esse arbitratur, Catharos Mediolanum e Germania, & nominatim e diœcesi Coloniensi advenisse. Movet illum præcipue, quod scriptor Vitæ S. Galdini cum Gravina dicat, hanc hæresim Mediolani tempore schismatis Fredericiani pullulare cœpisse, quod eodem tempore diœcesim Coloniensem infectam tenuerit; quod inde Reinaldus Coloniensium Archiepiscopus & Frederici Cancellarius contra Mediolanenses militem eduxerit; inter quos extitisse aliquos his erroribus afflatos, maxime cum bellum contra Pontificem & Pontificios esset gerendum, haud quidem videri dubium debet: quamquam, ut idem Puricellus ex Morena narrat, Reinaldus nonnisi cum quingentis militibus advenerit, ipsemet Catharorum hostis: quod etiam ex Eckberto & Ægidio Gelenio lib. 3. de Colonia sacra manisestum fit.

[6] Forte, tempore etiam ejusdem schismatis aut ante, Cathari isti e vicina Lombardiæ Gallia prodierunt. [an ex Gallia?] Constat enim ex Baronio & S. Bernardo serm. 65 & præcipue 66 in Cant. in Gallia, & maxime circa Albigium & Tolosam, anno MCXLVII hæreticos extitisse, homines viles & populares; quibus eadem dogmata erant quæ juxta Eckbertum profitebantur Cathari Colonienses; & juxta Michaelem Pium lib. 1. de Progenie S. Dominici, Cathari etiam Mediolanenses, a quibus interfectus est S. Petrus. Alexander III anno tertio post mortem S. Galdini, hoc est Christi MCLXXIX eos sub nomine Catharorum ac Publicanorum damnavit in Concilio Lateranensi: in quo cap. 27 sequentia referuntur: Quia in Guasconia, Albegatio (sive Albigesio) & partibus Tolosanis hæreticorum, quos alii Catharos, alii Patrinos (aliter Patarinos aut Patarenos) alii Publicanos, alii aliis nominibus vocant, invaluit damnosa perversitas, ut jam non in occulto, sicut aliqui, nequitiam suam exerceant, sed suum errorem publice manifestent &c. Inter eorum autem deliramenta sunt etiam omnes errores Petri de Bruiz, qui anno MCXXVI in istis partibus hæresim suam disseminavit. Hæres nequitiæ ejus (ut contra utrumque in epistolis suis scribens Petrus Cluniacensis loquitur) Henricus quidam, [an reliquiæ Albigensiū?] ex monacho apostata factus anno MCXLVII, plures adjecit: ambo primi auctores Albigensium. Hinc probabile efficitur id quod Maluenda in Annalibus Dominicanorū ad annum MCCXXI, & Nicolaus Sanderus lib. de visibili monarchia Ecclesiæ ad annum MCLIX, ajunt, Catharos Lombardiæ non propriam hæresim condidisse, sed Henricianorum portionem esse, ac forte eosdem cum Albigensibus; quo facit etiam vel maxime, quod a Zaccono dicti Cathari nominentur Albanenses, ab Albigio nempe, quæ Alba etiam Augusta dicitur. Ab Albigensibus itaq; in Lombardiam prorepsisse Catharos, ab Albigio in interiorem Galliam, e Gallia in Flandriam, e Flandria in diœcesim Coloniensem credibile est: unde autem acceptum videatur ipsum Catharorum nomen, diximus ad Vitam S. Galdini XVIII Apr. litt. n

§ II
Officium Inquisitoris S. Petro demandatum, mors pro fide allata.

[7] [Animatus contra eos a Christo] Cvm his itaque hæreticis acerrimum S. Petro bellum fuit ad illud contra eos gerendum animato, ut traditur, ab loquente ipso ex cruce Christo, & hujus non semel sanctissima matre: a qua audire meruit id quod olim a Salvatore nostro S. Petrus; rogavi pro te Petre, ut non deficiat fides tua. [expellit Florentia:] Florentiæ pro concione tantum in illos odium concitavit; ut cives arreptis e vestigio armis omnes urbe expulerint. In cujus rei memoriam vexillum ibidem extat, & quotannis solenni pompa Sancti festo per urbem circumfertur, quod ipse crucis signo insignitum præferendum tradiderat pugnaturis. Sodalitatem ibidem virorum nobilium instituit, ad simile imposterum bellum si opus foret prosequendum; in cujus sumptum ex hæreticorum bonis fundos fuisse coëmptos, Rechac est auctor in Vita; addens S. Petrum præfuisse suis in Conventibus, Placentino, Genuensi, Estensi, Iesino, & Comensi.

[8] [variis locis apud suos præfecturas obit] Cum vero insignis ejus doctrinæ ac sanctitatis fama percrebresceret magis, nec lateret ipsius aulam Pontificis; ab hoc contra hæreticorum pestem Mediolano Inquisitor datus fuit. Factum id fuisse anno MCCLII asserit Eymericus part. 2 Directorii: sed citius ad eam dignitatem evectum fuisse, & muneris potestatem exercuisse, anno scilicet MCCXXXII aut circiter, [Inquisitor Mediolani anno 1232 constitutus] ex Corio constat: qui ad annum 1233 ita loquitur: Præturam gerente apud Mediolanenses Oldrado Tresseno, multa sancita fuere in hæreticos, quemadmodum authenticæ nobis tabulæ, ex quibus sequentia sunt, testantur: In nomine Domini, anno ab incarnatione ejusdem MCCXXXIII, die veneris, decimo quinto septembris indictione VII, Prætore Mediolanensium Oldrado Tresseno, Frater Petrus Veronensis ex Ordine Prædicatorum (qui postmodum inter Divos relatus fuit, per facultatem ei a Pontifice datam, ut testantur confectæ anno MCCXXXII super hoc litterȩ, quibus Obizo Scazagus urbis Mediolanensis tabellio subscripsit; itemq; ex potestate illi a populo Mediolanensi facta, ut ex aliis eodem anno a Singhimbaldo de la Trore urbis Cancellario subsignatis patet) statuit ac mandavit, ut inter alia Reipublicæ statuta infra scripta capitula referantur, quæ in epistola summi Pontificis ad eumdem Fratrem Veronensem missa continentur: per quam excommunicantur atque anathematizantur omnes hæretici Cathari, Patareni &c. Hæc Corius, corrigendus in numero anni Christiani, quem fuisse MCCXXXIV, non III convincunt characteres diei & indictionis, litteram Dominicalem A exigentes. Interim quia a Thoma de Lentino aliisque Vitæ scriptoribus constanter dicitur, Inquisitor Mediolanensibus ab Innocentio IV datus, qui summum Pontificatum anno MCCXLIII suscepit videtur potestas concessa a Gregorio IX, [a Gregorio IX,] qui in Pontificatu anno Domini MCCXXXII vixit, subinde ab Innocentio IV confirmata fuisse: uti in Raynerio Zaccono factum, [confirmatur ab Innocentio IV.] quem Inquisitorem ab eodem Innocentio institutum, confirmavit Alexander IV, quemadmodum ex ejusdem Alexandri epistola patet, quæ incipit: Cum felicis recordationis.

[6] Odericus Raynaldus munus Inquisitoris S. Petro collatum fuisse asserit ab Innocentio IV, [idem munus Cremona exercet:] anno MCCLI pro ditione Cremonensi: verba, ad annum 1252 chronologiæ, hujusmodi sunt: Pontifex, ad evellendum enascens zizanium ex agro Dominico, censores fidei plerisque in locis instituerat, atque anno præterito inter ceteros Petro Veronensi, Prædicatorum magistro, defendendæ Religionis causa contra hæreticos provinciam, ut vidimus, commiserat. Affert deinde ejusdē Innocentii epistolā, qua S. Petro & Viviano Bergomensi, utriq; ex Ordine Prædicatorum, hanc dignitatem confert: sub cujus medium ita Pontifex loquitur: Olim, enim, dum vivebat perfidus ille tyrannus, non potuit libere contra hujusmodi pestem, præcipue in ipsa Italia, eo impediente, procedi; cum non impugnaret, sed foveret potius pestem ipsam. De qua cum evidenter haberetur suspectus, exigentibus nihilominus aliis multis & enormibus suis excessibus, [potestate accepta per diploma Pontificium:] fuit a nobis in Lugdunensi Concilio condemnatus. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta districte præcipiendo mandamus, in remissionem vestrorum peccatorum injungentes, quatenus hujusmodi fidei negotium, quod principaliter residet cordi nostro, totis assumentes affectibus & ferventibus animis prosequentes, Cremonam personaliter accedatis (cū & per alias civitates & alia loca Lombardiæ discretos alios, ad exequendum idem negotiū, duxerimus deputandos) & ad extirpandā de civitate ipsa & ejus districtu hæreticam pravitatem, solicite & efficaciter, præhabito diœcesano concilio, laborantes; si quos ibidē pravitate ipsa culpabiles inveneritis, vel infectos seu etiā infamatos, nisi examinati velint absolute mādatis Ecclesiȩ obedire, contra ipsos & receptatores, defensores ac fautores eorum, humano timore postposito juxta sanctiones canonicas auctoritate Apostolica procedatis; invocato ad hoc contra eos, si opus fuerit, auxilio brachii secularis &c. Datæ fuerunt hæ literæ Genua, Pontificatus Innocentii anno VIII, idib. Iunii, qui cum anno Domini MCCLI idem erat.

[10] Florentiæ quoque Inquisitoris munere functum, ex Taëgio constat in Vita, [item Florentiæ,] & suffragatur Sancti Martyris in ea urbe factum, de quo supra. Idem munus Comi exercuit, Francisco Bellarino teste in compendio Chronici Comensis; qui cum Seraphino Razzio in Vita, & Petro Maria Campi in Historia Ecclesiastica Placentinorum aliisque, [Comi, totaque Lombardia,] vult S. Petrum Inquisitorem generalem fuisse per totam Lombardiam. Sive autem immediate ab ipso hoc habuerit Pontifice, sive a Generali vel Provinciali sui Ordinis, nobis non constat. Penes Generalem ac Provinciales hæc potestas saltem erat, ut ipsi quos vellent Inquisitores constituerent: uti Michael Pius refert lib. 1 de vitis virorum illustrium S. Dominici part. 2 ex Bulla quadam Innocentii IV, quæ incipit: Odore suavi: in qua habentur sequentia: Quod Generales & Provinciales Ordinis instituere possint Inquisitores, illosque pro arbitrio suo amovere aliosque substituere. Quod privilegium Pius anno MCCXLIV adscribit.

[11] Inquisitoris itaque potestatem cum Mediolani Sanctus Martyr exerceret in obstinatos; [hæretici in necem ejus conjurant] illi vt molestis quæstionibus atque judiciis se liberarent, emptis sicariis necem illi machinati sunt. Quæ quemadmodum, quando, & ubi conjurata & allata ei fuerit, transcribimus ex Tristano Calcho Mediolanensi, profitente Historiæ suæ lib. 15, quod viderit eorum confeßiones; & acta in publicas relata tabulas commemorat, proindeque rem, quæ perstricta ab aliis sit jejune, copiosius se referre. Ita autem ille ad an. 1252. Diximus supra duos Inquisitores, Petrum Veronensem & Raynerium Sacconum Placentinum, in Longobardis versari cœpisse; & Apostolica auctoritate hæreticos, quorum plurimæ sectæ inoleverant, exagitare prædicatio nibus, miraculis terrere; atque alios ad bene sentiendum de Christo convertere; alios, a quibus insana & perversa opinio depelli non poterat, condemnare; damnatos magistratibus ad pœnam luendam tradere: ab iis vel perpetuis carceribus macerabantur, multi ignibus addicebantur. Assidua hæc & acris insectatio plerosque in necem Prædicatorum armavit.

[12] Forte ejus anni Quadragesimam Petrus Comi, Papiæ alter exercuit; & interim Mediolani conjuratio in eos inita est hoc modo. Glussianum oppidum est, medio fere spatio inter Mediolanum & Comum, paululum a recta via distans; hinc non ignobilis familia cognomen in urbe tenet. Eo, paucis ante Resurrectionem Christi diebus, accessit, [præcipue Stephanus Confalonerius, Clironus & Sachella:] Stephanus Confalonerius, Aliato vico oriundus, rei conscius; statimque convenit Manfredum Clironum Glussianensem, in horto, ut fit, sub occasum solis diversantem; & Quid censes, inquit, Credentes de Mediolano (sic factio perversa cognominabatur) tollere e medio Fratrem Petrum Veronensem, cujus eloquentia & vi dicendi indies labefactati imminuuntur, decreverunt: nam nisi ea ratione vitæ suæ prospicere non possunt. Quid tibi videtur? Prudenter, inquit, facturos censeo. Ergo, subjicit Stephanus, ambo Mediolanum eamus, & quæ negotio necessaria sunt transigamus. Profecti, Guidotum Sacchellam conveniunt, & de re appellant. Is quinque & viginti libras nummum promptas se habere dicit. Inde Jacobum, cui nomen a Clusa portæ Jovis erat, allocuti, tantumdem pecuniarum parasse cognoscunt, atque insuper eum Papiam concessurum ad alterum hostem conficiendum.

[13] Ita pacti pretium Stephanus & Manfredus, Glussianum ad parandum percussorem redeunt; [a quibus percussores conducti] moxque Jacobus cum pecunia adfuit, numeratas quadraginta libras, nummis totidem denariis ratione mensæ deductis, sacculo obsignant & Fatio Glussianeo sequestro tradunt, Manfredo repræsentandas, cum impendens facinus patratum foret. Idem Jacobus Papiam maturat. Manfredus autem Petrum Balsamum, qui Charinus vulgo dicebatur, pecuniæ spe proposita & magnorum virorum gratificatione declarata, ad necem invisi hominis invitat. Charinus haud abnuit, sed se solum hanc operam navare non audere dicit, optareque socium. At quem? [Charinus & Albertinus,] Albertinum Porrum, cognomento Migniffum, e Lentate propinquo vico. At hunc minime adhibendum Manfredus repetit, quia ejus exilio mulctandi auctor ipse fuerat. Absiste, inquit Charinus, metu isto; omne periculum, ne tu hujus criminis unquam accuseris, ego præstabo: quia neque Albertino, nec cuipiam alii, te hæc scire, dicam. Age ergo, inquit Manfredus, & ut lubet facito.

[14] Sic dimissi Paschæ solennes dies elabi patiuntur. Tunc Manfredus & Stephanus Comum proficiscuntur, nec ita multo post Charinus affuit, sed solus; ut qui ex composito Albertinum domi reliquerat, ubi commoda occasio peragendi sceleris futura videbatur. Ampla inerant nemora & solitudo latronibus apta. Triduum morati sunt Comi. Subinde Charinus a diversorio ipso Fratris Petri sciscitabatur, quando is foret digressurus, ut Mediolanum peteret. Cumque discessisset ante lucem ejus diei, [ipsum perimunt] qui primus a Pascha Sabbatinus & mensis Aprilis sextus erat; Charinus a Manfredo ut equum suum sibi commodaret, quo celerius abeuntem consequeretur, efflagitavit. Sed eo excusante equum manifesto indicio sui esse posse, pedes abiit; & illum consecutus, eo quo socius expectabat loco, gemino vulnere confecere. Hactenus Calchus: ex cujus sententia obiit S. Petrus palma donatus martyrii sexta Aprilis, sabbato ante Dominicam dictam in albis. Pius, Razzius, [an. 1252, 6 Aprilis] Rehac cæsum ajunt quinto Aprilis, in sextum interim propendet Razzius, propterea quod hic sepulcro sit inscriptus. Sed extra controversiam id imposterum erit, si quæratur in quem diem isto anno, hoc est MCCLII, Pascha inciderit; incidisse autem in XXXI Martii invenietur: a quo si numerando usque ad sabbatum ante Dominicam in Albis processeris, cui diei omnes obitum adscribunt, in sextam Aprilis incides.

[15] Paßim etiam ajunt scriptores Vitæ, S. Petrum, cum jam ex vulnere animam ageret, Symbolum fidei, [symbolum recitantem] quod septennis olim contra hæreticum patruum propugnaverat, qua licuit voce recitasse: cujus rei Tristianus non meminit, sed pergit cædem narrare in hæc verba: Vulnus unum in capite illatum fuit, vasto hiatu, cranio aperto, pondere impactæ falcis, quæ in duo cornua more lunæ ad cuspidem crescens adhuc servatur; alterum in humeris, pugione infixo. Simul Dominicum, Petri socium, lethaliter confossum, [cum socio Dominico] juxta mortuum reliquere. Locus in quo id facinus perpetrarunt Ferona vocabatur, situs inter Barlassinam Boysiumque, ac Medam & Sevisum vicos. Ioannes Garzo, in Vita apud Leandrum Albertum, secundum vulnus, in quo animam exhalavit Sanctus, lancea per latus adacta factum scribit: Thomas de Lentino apud Taëgium solius gladii meminit: sed qui formam gladii coram viderit, mucrone idoneo carentis, cognoscet aut sica aut lancea opus fuisse, ut mors per latus inferretur. Porro cum certum sit, S. Petri mortem in annum Christi MCCLII incidisse, consequens erit ex iis quæ supra de anno nativitatis, itemque de ætate qua religiosum habitum induit, [anno ætatis 46 vel sequenti.] pronuntiavimus; vitam eum finivisse anno ætatis suæ quadragesimo sexto vel septimo, initæ vero Religionis anno trigesimo primo vel secundo.

[16] Quid autem a cæde sit factum ita prosequitur Calchus: Non ita multo post, inquit, supervenientes viatores rem atrocissimam vident: spirantem adhuc Dominicum Medam deferunt, ubi is sexto die penitus defecit. Mox totis finibus fama devolat, virum religiosissimum ejusque comitem obtruncatos in via Comensi fuisse. [corpus ad S. Simpliciani delatum,] Attonita civitas atrocitate sceleris aliquantulum stetit; tum missis qui cadaver curarent, sepeliendum ad urbem retulerunt; & in æde Simpliciani, quæ suburbana est, tantisper reposuerunt. Hoc scilicet sanctus Martyr prædixerat: nam cum illi Comenses iter dissuaderent, propterea quod imminutis e febri viribus eo die perventurum Mediolanum diffiderent, responsum dedit: Si minus appellere Mediolanum hodie poterimus, certe ad S. Simpliciani pernoctabimus. Pergit Tristanus: Postero die, funebri pompa instructa per mediam urbem, [inde Mediolanum, sepelitur in S. Eustorgio.] prosequente omni civium Religiosorumque Ordine, ad Eustorgianum templum, quod sui Ordinis Fratres tenent, translatum est.

[17] Non ita multo post, nescio quo indicio aut suspicione delatus, sicarius Charinus comprehenditur: ad Prætorem Petrum Advocatum, ut causam in vinculis dicat, retrahitur. Producta res fuit in decimum diem, [percussor Charinus a carcere elapsus] quo præter omnium spem & opinionem carcere evasit. Datum in id ingens pretium Prætori custodibusque suspicata statim civitas est, & proinde populari tumultu concursum in palatium est; & direptis opibus, Prætorem ipsum cum tribus judicibus & apparitoribus reos fraudis ad tribunal Archiepiscopi statuunt, ac magistratu omnino abdicant, ægre eis vita concessa. Interim alter carnifex Albertinus, non ausus ipse comparere, Huncelerium patrem submisit, qui depactam pecuniam a sponsore Manfredo Olirino repeteret: nam is statim a Fatio sequestro acceperat. Sed is seu amore argenti, seu indicium contra se metuens, constanti vultu negavit se quidquam earum rerum habere: ita, quam merito debuit, humani sanguinis emptor mercedem retulit.

[18] Deinde unus ex conjuratis, Daniel Glusianeus, pœnitentia sceleris ductus, Ordinem defuncti Religiosi ingreditur, seque totum disciplinæ ejus dedit, atque ex officio conscios nominavit. Hinc capti Manfredus & Fatius rem gestam in vinculis apud Inquisitores Eustorgiani cœnobii enarrarunt. [Ordinem S. Dominici ingressus] Charinus autem ex fuga Forum-Livium se contulit, ubi facti sui partier pertæsus, eamdem Religionem ingreditur; & tanta acerbitate se sponte maceravit, ut cælestis gratiæ emeritæ & reconciliati numinis divini manifesta signa viderit: & propterea memoria ejus consecrata, & marmoreo sepulcro, quod adhuc extat honestata fuit. De Charino tamen accuratius paulo Seraphinus Razzius: Charimus ille, inquit, qui S. Petro Martyri necem attulit; cum audisset late miraculorum ejus famam divulgari, judiciorum atque mortis metu, ex territorio Mediolanensi fuga Forum-Livium se proripuit: ubi morbo correptus, atque ad commune urbis nosocomium delatus, cum a sancto quodam viro sacramento Confessionis expiaretur, pœnitentiam pro sceleribus impositam habuit, ut quoniam sancto ac Religioso viro vitam eripuisset ipse, suam Religioni consecraret: quod perlubenter, ubi valetudinem recuperasset, facturum se promisit. Promissi reus ad nostrum deinde ejusdem urbis Conventum venit: [Sancte obit] in quem admissus, habitum inter Fratres induit quos Conversos vocamus. Ubi pie post sanctam vitam mortuus, & patratis subinde miraculis clarus, humatus fuit in templi sacrario, quamquam ipse terræ alicubi sub gradibus infodi postulaverat. In cœnobium sicam secum intulit, qua ex S. Petro, post primum inflictum securi vulnus adhuc spirante, animam expulerat. Ea ibidem in custodia etiamnum, &, tamquam necis instrumentum, in veneratione est. At qui suis ipsum viderint oculis, negabunt sicam dici, aut punctim inflictum vulnus eo confici potuisse: esse enim omnino acinacis instar recurvum telum, quale infra describitur in loco cædis servari; & in fine quadruplo latius quam est ad capulum, securis dici non absurde potest. Quare cum patrata cæde captus fuerit Carinus; nec credibile videatur, suum ei in carcere relictum gladium; verosimilius dixeris eum quo accinctus Forolivium venit, forma quidem similem fuisse priori, juxta illius temporis consuetum usum, sed non eumdem quo cædes patrata: servatum tamen ad memoriam facti, & sic credi cœpisse quod idem foret.

§ III.
Canonizatio S. Petri, cultus ei per totam Ecclesiam decretus, & quare in Ordine Servorum B. Mariæ.

[19] Elapso nondum post mortem anno, cum multis indies S. Petrus miraculis claresceret, peremptumque fuisse in odium fidei in confesso esset, ab Innocentio IV Perusiæ Sanctis adscriptus fuit; [canonizatur S. Petrus anno 1253,] anno videlicet MCCLIII, XXV Martii; qua super re confectum a Pontifice diploma, Taëgius Vitæ, infra a nobis dandæ, inserit. Corpus quod annum & amplius in S. Eustorgii humili conditum loco jacuerat; [corpore imputri adhuc invento,] anno eodem MCCLIII exhumatum, prorsus imputre apparuit; & posteaquam diebus aliquot publicæ piorum venerationi mansisset expositum in arcam marmoream translatum fuit, capite seorsim recondito. Hanc arcam sanctus Martyr istiusmodi usibus olim destinandam prædixerat; cujus vaticinii memor Abbas S. Simpliciani, lubens eam dono ad hoc dedit. Eodem quo hæc agebantur tempore, Richerius, Senoniensis in Vosago cœnobii monachus, scribebat librum 4 Chronici, editi per Lucam Acherium tomo 3 Spicilegii, cujus libri Caput 35 de S. Petro Mediolanensi novo Martyre, hic addendum videtur, propter testimonii antiquitatem; nec enim nisi unum postea librum addidit auctor, eum finiens cum initiis Vrbani IV, anno MCCLXI electi: sic autem habet.

[20] [& a scriptore Chronici Senoniensis laudatur,] Quia temporibus nostris & novissimis seculi diebus, sicut per Prophetam promisit, Dominus Deus innovat signa & immutat mirabilia; unum de iisdem signis novis mox recitare non pigebit. In Longobadia est quædam civitas, quæ Mediolanum appellatur, in qua Fratres Prædicatores habitare dicuntur. Cum illis vero Prædicator quidam, Petrus nomine, habitabat, vir egregius & ad prædicandum doctissimus. Hic etiam Petrus, ut talentum sibi creditum cum multiplici fœnore Domino suo reportaret, quotidie prædicationis officio insistebat. Enimvero quia apud Mediolanum a priscis temporibus hæretici habitare consueverant, iste Frater Petrus, qui adhuc videbat in eadem civitate quosdam tribulos hæreticorum pullulare, quotidie eosdem hæreticos in prædicatione sua viriliter impugnabat; & ut eos ad viam veritatis reduceret, modo blandimentis vel exhortationibus, modo increpationibus vel vituperiis, corripiebat. Sed quia, dicente Scriptura, in malevolam animam non intrabit sapientia, [tamquam hæreticorum malleus,] cordibus induratis, sicut aspis surda contra incantatorem, ita & isti hæretici contra prædicationis incantationem obturabant aures suas: & sicut Judæi in B. Stephanum, ita & isti in Fr. Petrum dentibus fremebant: & si eum extra civitatem invenire potuissent, non minus quam Judæi Stephanum, isti Petrum lapidarent. Quid plura? arcum suum intenderunt, ut sagittarent in occulto immaculatum, id est insidiabantur ei, ut eum morti traderent si possent. Verumtamen quia in aperto ei nocere non audebant, disposuerunt ei insidias ponere. Erat enim quidam vicus in civitate (imo inter civitatem Mediolanensem & urbem Comum) per quem ire & redire solebat, cum ad prædicationem iret vel rediret. Et cum Deus famulum suum, invictum veritatis pugilem, [verus Martyr,] donativo gloriæ cælestis remunerare vellet, raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut fictio deciperet animam ipsius. Et vere raptus: nam cum quadam die a civitate, Comensi scilicet, Mediolanum reverteretur, & per vicum illum sicut solebat transire vellet; illi miseri, qui arcum insidiarum tetenderant, quasi sagitta de occultis insidiarum prosilientes, sagittaverunt Petrum illum immaculatum, id est armis suis interfecerunt: & ita consummatus in brevi complevit tempora sua, placita enim erat Deo anima illius. Fratres vero Prædicatores, audita morte illius, ultra modum indoluerunt, quia potentior omnibus erat in sermone: & peractis debitis obsequiis, tumulo honesto cum canticis & hymnis spiritualibus eum sepeliverunt. Et ut Deus Martyris sui merita mundo declararet, [ac miraculis clarus] & ut illi infelicissimi hæretici confunderentur, tantam ei gratiam conferre dignatus est, ut quicumque debiles, quicumque infirmitatibus detenti ad tumulum ipsius Martyris accederent, a malis omnibus liberarentur. Et ita Deus temporibus nostris servos suos magnificare non dedignatur.

[21] Post primam corporis Translationem lapsis annis LXXXVII, facta est alia solennior Translatio, penultimo Hugonis Gallici anno, [iterum trāsfertur corpus an. 1340] Christi MCCCXL, coram Generali totius Ordinis conventu, Mediolani coacto: de qua ita scripsit Ambrosius Taëgius: In hujus Capituli celebratione gloriosi B. Petri M. corpus de arca antiqua, in qua in prima translatione fuerat positum, translatum fuit in arcam marmoream novam & solennem, non sine miraculorum coruscatione, præsente D. Joanne Vice-Comite Archiepiscopo Meidolanensi, Magistro Ordinis, ceteris definitoribus Capituli & aliis Fratribus quamplurimis, Principibusque ac multis nobilibus. Multi namque ad hujus arcæ fabricationem de diversis mundi partibus largas transmisere eleemosynas. Nam Dominus Rex Cypri cum Domina Regina miserunt ducatos trecentos auri: Nobilis quidam de præfato regno ducatos centum auri: Dominus Archiepiscopus Mediolanensis præfatus ducatos quinquaginta auri: Dominus Aro Vice-Comes, tunc Mediolanensis Princeps, ducatos quinquaginta auri & currus sexaginta calcis, pro castello in terra fundando, super quod arca posita est; ducatos viginti auri pro ipsa arca deauranda: qui omnes in cooperculo arcæ sculpti sunt: Dominus Erasmus Bogia ducatos triginta auri; multique alii nobiles & devoti ex Francia, Alemannia, Anglia & Italia, & maxime Mediolanenses, pro hoc tam pio opere & devoto, largas contulerunt eleemosynas. Expensi autem sunt pro dictæ arcæ fabrica circa ducatos bis mille auri. Artifex autem prædictæ arcæ fuit quidam magister Ioannes Pisanus, excellentissimus in arte sculpendi illius temporis; quam in tribus annis, postquam eam incepit, ad finem usque perduxit. Hæc ille.

[22] [caput vero seorsim an. 1651] Capitis item anno MDCLI Mediolani solennißime factam Translationem, e societate nostra P. Ioannes Baptista Verax in hæc verba ad nos perscripsit: Reverendi PP. Dominicani in hac civitate, die præteritæ Dominicæ, solennissimam translationem fecerunt capitis S. Petri Martyris, longo celeberrimoque agmine. Apparatus fuit festivissimus. In via septem altaria erecta visebantur, arcus triumphales & palmetum elegantissimum, ubi fuit peremptus. Interfuere octo Inquisitores, qui Biretum gestabant more Presbyterorum; & quæ dicunt Itali la mozzetta. Quatuor ex illis deferebant sustentaculum, in quo eminebat sanctum Caput, inclusum argento egregio eleborato, cum crystallo, varia inter clangores tubarum musica personante. Ad finem diei finita est supplicatio, tota concurrente civitate. Laus Deo sanctoque Martyri. Nos cum anno MDCLXII Italiam peragraremus, experti humanitatem R. P. Prioris Conventus Mediolanensis, corpus in sumptuoso splendidoque tumulo reconditum aspeximus; caput vero seorsim eleganti in sacello, inclusum vasi splendenti ex auro & crystallo, quod Prætoriæ quondam Turcicæ pro laterna fuerat.

[23] Cultum ei per universam Ecclesiam idem Pontifex, qui Sanctis adscripserat, decrevit, dato ad hoc duobus post annis speciali diplomate, etiam relato in Vita per Taëgium: qui cultus ritu modo duplici, ut Ecclesia vocat, modo semiduplici institutus, [cultus ei decretus ritu modo duplici modo semi duplici;] ne si in die obitus recoleretur, in festa paschalia frequenter incurreret, jussu Innocentii, hunc XXIX Aprilis obtinere cœpit. Ritus duplicis Franciscus Peña in commentariis ad directorium Eymerici in hæc verba meminit: Postremo sciendum est, Romæ die XXIX Aprilis hujus B. Petri Martyris festum duplex, & de eo capellam solennem in ecclesia S. Mariæ supra Minervam a Reverendissimis Dominis Cardinalibus Inquisitoribus Generalibus, & aliis sanctæ Inquisitionis Officialibus, singulis annis celebrari: Sixtu vero V Pontifex Maximus, anno Incarnationis Dominicæ MDLXXXVI idibus Aprilis, ejusdem diem natalem sub eodem duplici Officio ab omnibus Ecclesiasticis celebrari & recitari jussit, constitutione quadam incipiente, Sanctorum Christi militum. Scribit tamen Gavantus, in Rubricas Breviarii Romani, festum S. Petri, quod Sixtus V cum officio apud omnes duplex esse voluerat, Clementem VIII jußisse iterum semiduplex esse. Iam vero anno MDCLXX Clemens X per totam Ecclesiam Duplex imposterum esse voluit, [anno 1670 ritu per totā Ecclesiam Duplici,] qua super re sacræ Congregationis Rituum hujusmodi literæ sunt. Urbis & Orbis. Sanctissimus D. N. Clemens X, ad preces sibi porrectas per Eminentissimum Dominum Cardinalem Barberinum Decanum, nomine Congregationis sanctissimæ Inquisitionis, benigne indulsit, ut imposterum Officium S. Petri Martyris Ordinis Prædicatorum, quod hactenus sub ritu semiduplici ab Ecclesia universali recitatum est, sub ritu duplici recitetur, & sub eodem ritu in Breviario apponatur, ab omnibus qui ad horas canonicas tenentur, tum secularibus tum Regularibus utriusque sexus, de præcepto recitandum die XXIX Aprilis, & ita servari mandavit. Die XXVI Julii MDCLXX.

[24] [obseruato antehac in ordine Seruorum B. Mariæ,] Ordo tamen Servorum B. Mariæ S. Petro Officium inter Sanctos suos duplex semper recitavit, eique in triclinio præcipui cœnobii, de Monte-Senario dicti, singularis pietatis causa statuam erexit: cujus facti rationem in Annalibus dicti Ordinis Archangelus Gianius hujusmodi reddit: Jam defuncti, inquit, Cælestini Pontificis testimonio variisque colloquiis in Romana curia, Servorum B. Mariæ Virginis fama diffusa, ad omnium fere Prælatorum aures pervenerat. Cum Sinibaldus Cardinalis de Flisco, post difficilem illam diuturnamque vacationem Sedis, in Summum Pontificem Anagniæ apud Hernicos VIII Kalend. Junii electus, anno MCCXLIII, ut hujus Ordinis sub titulo Beatæ Virginis exordia agnosceret, Petro Veronensi, Apostolicæ Sedis per totam Italiam Inquisitori vigilantissimo, Florentiam adventanti, negotium hoc inter alia demandavit; [quorum Institutum mandato Innocentii 4] ut neotericorum quorumdam ea in urbe Religiosorum, sub titulo Servorum B. Mariæ Virginis nuper excitatorum mores & instituta diligenter inquireret; & an essent tolerandi, an potius, juxta decretum Concilii Lateranensis sub Innocentio III, abolendi, censeret. Cum enim Christiana respublica, non solum insurgentium quotidie hypocritarum & hæreticorum fallaciis sub specie pietatis vexaretur; verum etiam patre & pastore diutius orbata, quasi corpus acephalon in deteriora quotidie cæcutiens eo prolapsa fuisset, ut summa Catholicæ fidei in maximo reperiretur periculo; opus fuit ut Innocentius IV, vix ad apicem Apostolatus evectus, circumspiceret undequaque, & tot ingruentibus malis valida objiceret hujusmodi sanctæ Inquisitionis remedia ad corrigendos errores. Nam ex ea vivendi licentia, quæ Frederico II auctore per totam sere Italiam irrepserat, veluti ex pessima radice tot hæreses (quæ facile ex nimia agendi libertate & libidine frequenter insurgunt) prosilire videbantur, quod sensim depravatis moribus inficeretur Ecclesia. Cumque eo deveniat quandoque versutia diaboli, ut etiam sub ovina pelle luporum malitia contegatur, ab ea Pontificis & Inquisitorum suspicione & vigilantia non eximebantur etiam novi Religiosi. Eo siquidem tempore vigebant etiam inter pseudoreligiosos quædam hæreses Albigensium, Pauperum de Lugduno, Pseudo-apostolorum, Guillelmi de sancto amore, Flagellantium se; & hujusmodi alii: qui dum suas sectas sub specie pietatis & religionis latius disseminare curarent, non verebantur etiam ipsos Religiosos & præcipue mendicantium Ordines perturbare, ac funditus si potuissent evertere.

[25] Petrus igitur Veronensis ex Ordine Prædicatorum, vir non minori sanctitate quam virtutibus & doctrina refertus, per totam Italiam, cum omnimoda potestate arguendi pessimos mores & hæreticas pravitates inquirendi coercendique, a Pontifice destinatus; [examinatum valde probat,] dum Florentiæ munus sibi demandatum persolveret, hujusmodi titulum Servorum, novam institutionem, eorumque consuetudinem & usum vivendi diligenter inquirens, urbis Episcopum convenit; ejusque testimonium & fidem petens, de singulis quæ acciderant, & quomodo sub auspiciis Beatæ Virginis initiati forent, certior factus, hos ut plenius agnosceret, ad se accersiri primum, deinde apud illos diversari voluit: Et Bonfilium allocutus cum ceteris Fratribus, eorum originem, vitam, numerum & pleraque alia ad Religionem fidemque spectantia sciscitatus, didicit. Quorum vita irreprehensibili audita, ac sanctitate non ficta diligenter inspecta; vir Dei lætatur, exultat, gratesque ingentes sanctissimæ Christi Parenti refert; tum quia tales ac tantos viros in Servos sibi delegisset, tum etiam quod sibi multoties oranti per ænigmaticos excessus revelasset, id quod apertissime tunc in eisdem Fratribus Servis completum esse intelligeret.

[26] Ex quo enim Florentiam venerat vir sanctus, affirmabat se in extasim tertio post orationem sublatum vidisse, montem clara luce altissime obductum, ac omnium florum genere ornatum: inter quos septem lilia candidissima ceteris pulchritudine & suavitate longe præstarent: [de eo per cælestes visiones edoctus.] quæ ab Angelis in unum collecta, & ante Beatam Virginem oblata, ab ea hilari vultu suscipiebantur, & Petro simul commendabantur. Non desunt etiam qui referant, quomodo oranti Petro visum fuerit aliquando, Beatam Virginem, Angelis circumseptam, utrisque sub ulnis & chlamyde contegere eosdem Fratres, quos antea Petrus fuerat allocutus: dumque hujuscemodi visione detentus admiraretur, dixerit ei Beata Virgo: Aspice, Petre, hi sunt viri, quos ex aliorum consuetudine mihi in Servos elegi, ut peculiari hoc nomine insigniti mihi perpetuum famulatum impenderent; fac igitur ut nomen meum habitumque eis collatum retineant, ac Regulam S. Augustini observent. Quibus dictis evanuit. In cujus visione plurimum Petrus oblectatus, summo mane Ardingum adiit, enarrans quæ acciderant. Ambo deinde summa lætitia affecti, iterum Fratres convenerunt; quos Petrus incredibili gaudio amplexatus, eis quæ piissima Virgo dignata fuisset sibi ostendere, enarrabat. Quæ quidem omnia, dum publice ad populum Florentinum concionem haberet, summa civium alacritate recensebat; hortabaturque Florentinos, ut hos suos Religiosos venerarentur, quos vere esse Virginis Servos summæque bonitatis viros comperisset. Neque de hujusmodi Ordine Florentiæ tantum, sed etiam ubique plura in suis concionibus publice retulit; & Innocentium Summum Pontificem, ut habebat in mandatis, de eorum optima institutione auspicatissimoque exordio reddidit certiorem: quemadmodum & Episcopo Ardingo, & ipsis Fratribus omnem suam operam ad Apostolicam sedem, pro eo Ordine augendo, pollicitus fuerat. Hic est ille Petrus qui ob Christi fidem Catholicam defendendam martyrio coronari, mox ab eodem Innocentio IV in Sanctorum numerum miraculis clarus referri meruit, maximus Dominicanæ Familiæ splendor, quem & Ordo Servorum, tanti beneficii non immemor, in sacros Fastos retulit, & in suis ecclesiis duplici Officio quotannis ejusdem festum celebrari quarto mandavit. Hæc Gianius.

§ IV Cultus S. Petri in quibusdam urbibus singularis, Reliquiæ, scriptores Vitæ.

[27] Qvamquam S. Petri Martyris cultus, toti communis Christiano orbi est, in iis tamen locis apparet illustrior, quæ portione aliqua lipsanorum ejus consecrata sunt. Nullibi vero magis quam Mediolani: ubi in templo S. Eustorgii sacrum Martyris corpus, [Mediolani sacellum capiti servando exstructum,] & proximo in sacello seorsim caput religiose asservatur. Sacellum illud Pigellus Portinarius, nobilis Florentinus, extruxit: cujus ibidem inscriptum hoc sepulcro epitaphium legimus. Pigellus Portinarius, qui patria Florentinus, nobilitate ac probitate clarissimus, sacellum hoc Divo Petro Martyri dicavit, hic sepultus est die XI Octob. anno MCCCCLXVIII. Sequentes ibidem versus, honori tanti Martyris a S. Thoma Aquinate, anno MCCLXIII Mediolani subsistente, scripti visuntur:

Præco, lucerna, pugil, Christi, populi, fideique,
Hic silet, hic tegitur, jacet hic mactatus inique. [versus sepulcro inscripti a S. Thoma.]
Vox ovibus dulcis, gratissima lux animorum,
Et verbi gladius gladiis cecidit Catharorum.
Christus mirificat, populus devotus adorat,
Martyrioque fides Sanctum servata decorat.
Sed Christus nova signa loqui facit, ac nova turbæ
Lux datur, atque fides vulgata refulget in urbe.

Ipsum vero S. Petri epitaphium hoc est: D. O. M. Divo Petro Ordinis Prædicatorum, tribus coronis doctrinæ, virginitatis & Martyrii, anno MCCLII.

[28] Tredecim circiter a Mediolano passuum millibus templum quoque eidem extructum visitur, [templum S. Petro dicatum in loco cædis,] vulgo S. Petri Martyris de Barlasina nuncupatum, quod quondam subiturus S. Carolus Borromæus Mediolanensium Archiepiscopus, ad limen calceos & tibialia pedibus detrahi jußit, ut nudis ingrederetur. Ita narrat Paulus Morigia in Sanctuario Mediolanensi. Major & præcipua templi hujus ara in eo erecta est loco, in quo pro fide cæsus mortem Sanctus oppetiit. Curva ibi ad falcis formam securis asservatur, instrumentum necis, virtute miraculorum pollens. Videre insuper est terram, sancti Martyris sanguine respersam, cujus non parvam portionem, curandis morbis salutarem, secum pii ejusdem cultores abstulerunt: huic S. Petrus, animam agens, initium Apostolici symboli inscripsisse fertur.

[29] Apud Placentinos etiam insignis S. Petri veneratio est. In templo Conventus qui a S. Ioanne nomen habet, [item Placētiæ, ubi capitium ejus cū articulo digiti,] capitium quoddam servant ex nigro panno pelle suffultum: id quia olim sancto Martyri ad arcendum a capite suo malum servierat, redeunte quotannis ejusdem festo, civium affluentium capitibus imponi solet. Articulum etiam ex uno digitorum venerantur, qui aquis immersus cujusdam putei, quem fodi jusserat, bibentibus illas salutares facit, ad morbos depellendos. Constitutum etiam fuit a populo Placentino, ut dies S. Petro Sacer quotannis ex integro festus esset, atque ad sonum tubæ, comitante urbis Prætore, solenniter aliquod ex cera anathema offerretur. Mos est ibidem sacra benedictione, ad invocationem Sancti, palmarum & olearum ramos consecrare, [& consuetudo ejus festo ramos consecrandi contra tempestates.] quibus prodigiosa virtus contra fulmina ac ceteras cæli tempestates inesse creditur. Ita in Historia Ecclesiastica urbis Placentinæ Petrus Maria Campi. Preces quibus hi rami consecrari solent hujusmodi sunt, Exaudi preces tuorum fidelium, omnipotens Deus, ut sicut Moysi famulo tuo in Helim, ubi erant septuaginta palmæ & duodecim fontes aquarum, propitius affuisti; ita in solennitate S. Petri Martyris tui, quam hodie colimus, adstanti populo tuo devoto adesse tua pietate immensa digneris: & has palmas, quas in honorem tui nominis & pro reverentia ejusdem præfati Martyris tui suscipere anhelat, benedicere digneris: ut in quibuscumque locis, domibus, hortis, vineis, nemoribus vel agris fuerint collocatæ, tuam largam benedictionem benignamque custodiam habitatores possessoresque mereantur; atque omnis adversitas fulgurum & tempestates malignorum spirituum, per intercessionem & merita ejusdem sanctissimi Petri Martyris, diffugiant & ad nihilum redigantur. Quatenus fideles de tua gratuita misericordia confidentes, & palmas devotis manibus suscipientes, & quibusvis locis iis visum fuerit collocantes, tam ipsi quam eorum terra, ab omni incursu & infestatione nequissimorum dæmonum, ineffabili tua clementia, protegantur; & ejusdem beatissimi Petri Martyris assiduo patrocinio salutem mentis & corporis consequi mereantur. Per Dominum nostrum Jesum &c.

[30] [templum Patavii & sodalitas:] Templi Patavini, S. Petro quamvis communi dedicatione aliis etiam Sanctis consecrati, hæc inscriptio est: Anno Domini MCCLXXV, III mensis Augusti hoc opus fieri cœpit per Commune Paduæ, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, & B. Mariæ matris ejusdem, & Beatorum Confessorum Augustini, Dominici, Ioannis Evangelistæ, Apostolorum Petri & Pauli, & Stephani, & Petri Martyris, & aliorum quorum altaria sunt hic. Eadem in urbe, ut Angelus Portenarus in libro de Felicitate Patavina testatur, anno MCCCXXIII, sub nomine ac tutela S. Petri sodalitas instituta fuit, opimo in singulos annos censu & mira in Sanctum suum tutelarem religione celebris; cui & annua decreta supplicatio est a civibus, ob memoriam pacis die sancto Martyri sacro urbi redditæ.

[31] [sacellum Comi inquo digitus,] Comi, ubi Prioratum S. Petrus geßit, sacellum habet pictis ex ordine miraculis conspicuum, & magno suspensorum ex cera & argento anathematum numero venerandum. Vnus hic ex ejus digitis in veneratione est; qui cum per sese, tum per aquam illius contactu consecratam, multis febribus medetur. Cellæ vero ejus, [cella aliæque memoriæ.] in sacellum versæ, hi inscripti versus leguntur:

Cella fui Petri, quam spectas, Martyris almi,
      Cum ferit hæreticos fortiter atque pius.
Ecce truces ictus subiit tunc, vulnera, mortem:
      Ejus nunc meritis me venerare sacram.

In hac urbe sodalitas Cruce-signatorum ab eodem instituta fuit, quam consequentibus annis insigniter auctam multi Summi Pontifices sacris privilegiis decorarunt. Puteus ibidem ab eo fodi jussus, cujus aquæ reverenter & cum fiducia potæ, ad depellendas febres salutares sunt. Plantata item ab eo arbor, extinguendis renum doloribus est perutilis. Ita Franciscus Ballarinus in Chronico Comensi. [digitus Cæsenæ.]

[32] Quid Reliquiarum ejus Cæsenæ, urbe Italiæ Faventiam inter & Ariminum sita, asservetur; ita Bernardinus Manzonius in Chronologia Cæsenatium narrat: S. Petrus Inquisitor Ordinis Prædicatorum, vulgo S. Petrus Martyr, Cæsenam venit, ibique diu moratus est. Sanctum hunc sæpe venientem magno excipiebant honore & honestissimo comitatu abeuntem insequebantur; & magno concursu summaque devotione concionantem audiebant Cæsenates. Qui tandem hujus sancti Martyris digitum (sacram & diu optatam reliquiam) obtinuerunt: cujus solennis translatio facta est Cæsenæ anno MDXIX; repositusque fuit in ecclesia Fratrum ejusdem Ordinis Prædicatorum, in cujus Sancti honorem dicata est. Et quotannis Cæsenates ejus festum die vigesimo nono Aprilis solenniter celebrant. [& Veronæ.] Hæc ille. De Verona Natali urbe, Episcopus ipsius Augustinus Valerius ita scribit. S. Petrus Martyr habet ecclesiam, quæ, ut asserit Franciscus Corna, tempore quo scribebat, anno Domini scilicet MCCCCLXXVII nondum erat perfecta: in qua quidem ecclesia, quæ appellatur etiam S. Anastasia, digitus S. Petri asservatur. Pisauri antiquißimum ac celeberrimum esse S. Petri cultum, novimus ex veteri statutorum istius urbis libro, ubi Rubrica 4 decernitur, [cultus Pisauri,] qualiter celebranda præcipua duo festa B. Mariæ assumptæ Sanctique Terentii, & quomodo utendum oblationibus dierum istorum; ac deinde jubetur idem intelligi de oblationibus debitis & consuetis in festivitatibus corporis Christi, S. Mustiæ, S. Petris Martyris, & S. Michelinæ. Crediderim hæc decreta spectare ad seculum XIV: festi autem tam solenniter instituendi auctorem fuisse Fr. Salvum, quem unicum ex Ordine Prædicatorum Episcopum habuere Pisaurenses anno MCCXCII confirmatum, quamvis brevis ejus Episcopatus fuerit. An autem specialis aliqua causa alia civitatem istam obligaverit Sancto, necdum comperi, & discam libenter.

[33] [Recineti particula ligni sanctæ crucis] Recineti, in PP. Prædicatorum templo, elegantem ipsi erectam aram spectavimus, sacra Crucis Christi particula venerabilem, quam ad confundendos olim hæreticos Fraticellos in ignem, nihil ab eo violatam, injecit: rem gestam in hunc sensum Modestus Benevenutus monachus Sylvestrinus, in Historica Relatione Sanctorum Recinetensium, narrat: Constans majorum traditio est, inquit, venisse olim in urbem nostram S. Petrum Martyrem, eumque cum prædicationibus tum miraculis quæ operabatur, complures civium ab errore ad veritatem Catholicæ fidei reduxisse. Fertur inter alia partem sanctæ Christi crucis secum asportasse, [qua incendia extinxit.] & ea illustre in urbis foro miraculum edidisse, ingens restinguendo incendium, attonitis rei novitate omnibus qui confluxerant ad spectaculum. Quod depictum olim a Lotto quodam, illustri illorum temporum pictore, in templo hodiedum S. Dominici visitur. Lignum vero sanctæ Crucis alteri ex argento elaboratæ inclusum decenter asservatur, turbido & tempestuoso cælo per Sacerdotem extra templum efferri & publicæ venerationi exponi solitæ, dissipatis statim ad conspectum sacri ligni nubibus. Urbs pro istis beneficiis sancto Martyri devinctam se rata, ut grata esset eum in tutelarem Patronum ad legit. Hæc ille.

[34] [Patronus Inquisitionis in Hispania] Hactenus de Italia. In Hispania, ubi (sicut ad hujus Sancti memoriam scribit Tamayus de Salazar) sanctæ Inquisitionis tribunal a multis retro seculis constructum, ad huc in sua viridi observantia felicius perseverat, nullum est Breviarium antiquum in quo tanti Martyris non reperiatur officium; ipsumque Patronum & Tutelarem sibi suisque confraternitatibus elegerunt ministri sancti Officii: qui etiam super hoc & super ampliori ejus cultu (nam quod antea Duplex multis fuerat, ad ritum Semiduplicis semel iterumque retraxit Apostolica sedes) sequens obtinuerunt Breve, quod Tamayus prædictus suggerit, his verbis conceptum. Cum S. Petrus Martyr Ordinis Prædicatorum, a pueritia acerrimus defensor extiterit orthodoxæ fidei, quam etiam moriens cum symbolo hæreticis interficientibus professus est; & ob id magnam devotionem erga dictum sanctum Martyrem regna Hispaniarum gerere glorientur; ad hoc ut dies ejus festus cum majori veneratione celebrari queat, [colitur Officii duplici.] Rex Hispaniarum & ejus nomine Orator apud Sedem Apostolicam enixe supplicavit Sanctissimo, concedi, ut omnes Ministri & Officiales ecclesiastici sancti Officii regnorum Hispaniarum, dictum diem festum S. Petri Martyris, cum Officio sub ritu duplici & Missis cum Credo, celebrare possint: & supplicatione per Sanctissimum ad hanc sacram Rituum Congregationem remissa, eadem sacra Congregatio censuit concedendum, si Sanctissimo placuerit. Sanctissimus annuit die XIX mensis Martii MDCXXXIII. C. Episc. Portuen. Card. Pius. Iulius Rospigliosius Secretarius; is qui deinde Apostolicus in Hispania sub Alexandro VII Legatus, [Reliquiæ Praga.] ac denique summus Pontifex Clemens IX fuit. Pragæ in Bohemia sacrarum Reliquiarum thesaurus, in Metropolitana asservatus, continet ejusdem S. Petri particulas aliquas per Carolum IV Imperatorem donatas, allatasque Mediolano sub annum MCCCLV, sicuti discimus ex ejusdem ecclesiæ Diario sæpius hoc mense citato. Alibi fortaßis hujusmodi quædam inveniuntur, quibus sancti Martyris festivitas iis locis illustrior fit & populis carior: hæc interim nobis notiora collegisse suffecerit.

[35] [Vita scripta paulo post mortem.] Vitam & Paßionem S. Petri paulo post canonizationem ejus scripsit Fr. Thomas de Lentino, sive Leontino, natione Siculus, ante decennium Neapolitanus Prior, & tunc forsitan Provincialis Lombardiæ; certe circa annum MCCLV profectus in Terram-sanctam, verosimiliter cum potestate Provincialis; ubi tandem creatus est Bethleemiticus Episcopus; tum ad Cusentinum Archiepiscopatum assumptus, ac denique rursum remissus in Orientem a Gregorio X, Christi anno MCCLXXII, quod neminem Pontifex inveniret, cui tum alia talenta egregia, tum diutinæ conversationis mora quam iis in partibus traxerat, magis suffragarentur, ad Patriarchatum Hierosolymitanum cum munere Legati a latere administrandum. Hinc in Vita quam scripsit, quæque in Conventu S. Marci Florentiæ MS. invenitur primigenio stylo, apud Surium autem legitur eodem paululum immutato impressa, utrobique additur titulus Hierosolymitani Patriarchæ. Hujus Vitæ illustre compendium habemus servamusque transcriptum ex Paßionali ultrajectino ecclesiæ S. Salvatoris. Eadem Vita usus primum est Gerardus Frachetus Lemovicensis, Provincialis Provinciæ, dum jussu Humberti Generalis (hic vero abiit magistratu anno MCCLXIII) compilaret librum Vitas-Fratrum dictum; [miracula ab aliis successive collecta:] aliunde vero addidit miracula quædam illustria, ex variis Conventibus Hispaniæ, Franciæ, Teutoniæ nuntiata. Plura deinde; de mandato Venerabilis Patris Fr. Berengarii, Magistri Ordinis Prædicatorum XIII, collecta & scripto demandata sunt circa annum MCCCXIV. Alia Fr. Petrus Calo Clugiensis Ordinis Prædicatorum, in suo magno Legendario collegit, circa idem tempus aut paulo ante; quæ cum altero Legendarii istius volumine adhuc latent: nam alterum, quod in Bibliotheca Francisci Cardinalis Barberini servatur, nihil tale nobis exhibuit.

[36] [Vita delibata seculo 15] Vidit priora & quæ notatu digniora judicabat excerpsit S. Antoninus in Historia, circa annum MCCCCL consummata, Titulo 23 cap. 5 S. Antonini Commentariis usus Franciscus Presbyter Castilionensis, [a S. Antonino] novam sancti Martyris Vitam ex iisdem, quam brevi resectaque potuit narratione, collegit Florentiæ, anno MCCCCLXXI; & XXII Aprilis anni ejusdem dedicavit Reverendissimo Domino B. Cardinali Ravennati (Bartholomæus Roverella hic fuit) ita prologum exordiens: [Francisco Castilionēsi,] Veterem, Reverendissime, Pater familiæ nostræ laudem revocare institui, dum Vitam B. Petri Martyris brevissima narratione perstringo. Nam cum memoria hujus gloriosi Martyris in nostra civitate & in templo B. Mariæ, cui Novellæ agnomen est, admodum celebris sit, sacellum in celeberrimo illius ecclesiæ loco, ipsius Sancti Martyris nomini a gentilibus meis conditum dedicatumque reperi; aliaque item ab eisdem ædificia in eodem loco, quod est cœnobium Fratrum Prædicatorum in Italia nobilissimum, non parvis impensis erecta: quam rem tum ipsorum Fratrum perpetua memoria, tum antiqua familiæ nostræ insculpta parietibus columnisque arma testantur. Fuit autem Franciscus, ut post Vitam S. Thomæ Aquinatis ab eo pariter elaboratam legitur, Sacræ Theologiæ Doctor, in litteris Græcis ac Latinis vir sui temporis peritissimus, Canonicus S. Laurentii Florentini & Plebanus S. Appiani.

[37] Leander Albertus, qui anno MDXVII de viris illustribus Ordinis Prædicatorum libros sex vulgavit Bononiæ, quamvis alias Francisci scriptis utatur; in hoc tamen Sancto, qui Martyrum agmen in fronte secundi libri debebat ducere, patriæ suæ deferre honorem voluit, sumendo Vitam, pari brevitate scriptam a Ioanne Garzone Bononiensi, [Ioanne Garzone:] oratore clarissimo, ad Venerandum P. F. Ioannem Torphaninum Bononiensem: de cujus Ioannis ætate nihil mihi compertum est: post alios nonnullos scripsisse se indicat, cum cujusdam opulenti hæretici conversione relata, negat in promptu esse, ut quæ secuta sunt dicat; eo quod nulli sint auctores, qui ea litteris mandaverint; antea autem dixerat ex multis ejus viventis signis, quæ sunt a scriptoribus memoriæ prodita, duo se relaturum. Sed nec consilium sibi fuisse profitetur cunctas Sancti actiones mandare litteris, quod scribendi modum sibi excessurus videretur id faciendo. Cura ei præcipua fuit quædam notatu digniora contexere, eaque ornare flosculis eruditionis profanæ, etiam gentilis. Miracula post mortem nec attigit quidem: Quod siquis, inquit, tam officiosam Provinciam sibi depoposcerit, hunc non mediocri verborum honore prosequar.

[38] [Præstant ceteris MSS. Taegii, quæ damus.] Eum honorem meruisse est visus, qui Mediolani initio seculi XVI floruit & scripsit, Ambrosius Taëgius: ex cujus hactenus ineditis voluminibus, quæ de insigniis Ordinis Prædicatorum in suo conventu S. Mariæ gratiarum manu-scripta reliquit, multas præclarasque Vitas accepimus, huic nostro operi inserendas. Harum una est, quam præ omnibus aliis ac solam dandam judicamus: nam & Vitam a Thoma de Lentino scriptam verbotenus complectitur, & miraculorum syntagmata deperdita, certe necdum producta hactenus, si non iisdem ut Vitā verbis, eodem saltem sensu in optimum ordinem digerit. Ceteri quos nominavi auctores, subservient Annotatis locupletandis. Recentiores scriptores, quales sunt Razzius, Castellus, Rehac, & complures alii, nihil attinet nominare singulos: cum uno verbo dici poßit, ab omnibus, qui vel Historiam Ordinis tractavere, vel Vitas Sanctorum collegere hoc seculo juxta annorum vel dierum seriem, proferri aliquam hujus Sancti vel vitam vel laudationem, adeo ut vulgarium quoque linguarum nulla quæri poßit, S. Petri Martyris notitiam sibi esse negatam.

VITA
Scripta per Thomam de Lentino coævum, Ord. Præd. postea Patriarcham Hierosolymitanum;
Aucta ab Ambrogio Taëgioejusdē Ord.
ex ipsius MSS. Mediolani in Conventu S. Mariæ Gratiarum.

Petrus Martyr, Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 6722, 6723, 0000, 6726

PER AMBR. TAEGIVM EX MS.

PROLOGUS.

[1] Tres sunt, qui testimonium dant in cælo, Pater, Verbum, & Spiritus sanctus; & tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua & sanguis. [1 Ioa, 5, 7] Sanctorum gloriam multis & variis testimoniis astruendam sapientia divina providit, quibus corda fidelium attentius in laudem suæ bonitatis attolleret, & in Sanctorum venerationem vehementius & frequentius excitaret. Felix autem Sanctus, [sanctitas S. Petro a SS. Trinitate collata] cui & cælestia & terrestria testimonia suffragantur; cui nec virtus cælestis desit ad gloriam, nec laus terrestris ad famam, longe lateque diffusam & fidelium testimoniis comprobatam. Quæ quidem in B. Petro Martyre, novo fidei pugile, celerius innotescunt; cujus sanctitati tota Trinitas attestatur; videlicet Patris potentia, in miraculis; Filii sapientia, in doctrinis; Spiritus sancti gratia, in virtutibus & donis, quibus illum affluentius decoravit, & præ participibus suis suorum charismatum unctione perunxit. Ut autem fides in fidei pugile contra impugnatores fidei, hæreticos videlicet, amplius refulgeret, [ipsis ejus operibus comprobata] & suis refulgens radiis invidorum oculos virtuosius excæcaret; non defuerunt terrestria testimonia, dum & aqua innocentiæ baptismalis, quam ex matris utero illibate retinuit; & spiritus sapientiæ salutaris, quam per Italiam illibate diffudit; & sanguis triumphalis passionis, quam pro fide Christi victoriose sustinuit, multiplicis gloriæ suæ præconiis attestantur; ut sanctis virginibus, Doctoribus & Martyribus coæqualis esset in præmio quorum merito se imitatorem præcipuum comprobavit. Quæ ut amplius pateant, a primordiis vitæ ejus narrationis sumentes exordium, usque ad triumphum passionis suæ stylum brevem, sed rudem producendum decrevimus; adjicientes nonnulla cælitus ostensa miracula, prout ad nos seriem veritatis fide dignorum detulit approbata relatio, ad gloriam & honorem illius, qui gloria & honore suum Martyrem coronavit.

ALIUS PROLOGUS.

Qvis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? [gloria S. Petri] iste Formosus in stola sua, gradiens in multitudine virtutis suæ? [Isa. 63, 1] Mirum in modum mirantur Angeli, novum Regem cum novis insigniis regiis penetrantem cælestia, Quis, inquiunt, est iste, tam mirabilis cælo, tam spectabilis mundo, tam terribilis inferno, ut in nomine ejus omne genu flectatur cælestium, terrestrium, & infernorum: qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? &c. Cuncta in admirationem deducunt illius speculatores magnitudinis, nihil de contingentibus omittentes, sive ea quæ ad passionis tincturam vel ad resurrectionis gloriam, vel quæ ad magnificam ascensionis pertinent comitivam: singula namque plena sunt admirationis & laudis, sed omnia simul juncta admirationem adjiciunt, & mirabiliora ipsis intelligentiis supernis occurrunt. Mirentur igitur homines, per modum Angelicum; mirentur auditores & spectatores tantæ virtutis, velut per speculum in ænigmata, novum militem cum triumphalibus indiciis Regis vestigia prosequentem, dum sic cruore tinctus & victoriosus describitur in veste sanguinea, sic fructuosus doctrinæ gratia, per quam magnam comitivam Fidelium, quasi seminis sui manipulos, secum tulit ad Dominum, sive quos de errore ad fidem convertit, sive de culpa in justitiam transtulit, sive de mundo ad Religionem adduxit. [laurea doctoratus, virginitatis & martyrii insignis.] Hæc sunt triumphalia indicia novi pugilis, omnibus seculis admiranda, & ab antiquis seculis inaudita, ut sic triplici laurea laureatus ascendat, Martyrum videlicet, in effusione sanguinis pro fide Christi; Virginum, in illibata munditia mentis & corporis; & Prædicatorum, in disseminatione sapientiæ salutaris, per quam multos convertit in viam salutis. Hæc sunt, quæ miratur cælum, veneratur mundus, & expavescit infernalis dæmonum & hæreticorum exercitus, sicut ex variis & mirandis miraculis innotescit: proinde sicut nova indicia uberioris gloriæ cælo intulit; sic nova gaudia plenioris gratiæ mundo reliquit; & confutatis errorum sequacibus ad ejus sequenda vestigia Fideles cunctos attentius excitavit. Verum ut gestorum ejus principium finis & medium memoriæ commendetur; a primordiis suæ originis, per suæ conversationis decursum, usque ad triumphalem titulum passionis & mortis, seriem narrationis describendam assumpsimus, pro ut ad nos approbata descriptio fide dignorum adduxit, ad honorem ejus, qui est principium & finis, honor & gloria & corona Sanctorum.

Primum Prologum etiam apud Surium legere est: secundus (ejusdem an alterius auctoris non divinaverim) post primum invenitur, in MS. Florentino Conventus S. Marci. Taëgius ex pluribus Legendis compilatam in unum Vitam a se dari prosessus, opus suum tripartum esse voluit, & partes singulas in paragraphos divisit, hac quæ siquitur forma.

SYLLABVS ANTIQVÆ PARTITIONIS.

PARS I. §. 1. De ejus origine.
2 De disputatione fidei & victoria, quam habuit contra partuum suum
3 De missione ejus ad studium Bononiæ, & ingressu in Ordinem.
4 De austeritate vitæ ejus, in jejuniis & abstinentiis in Novitiatu.
5 De puritate mentis & corporis ipsius.
6 De sanctis virginibus patriæ cælestis, quæ ei oranti apparuerunt.
7 De ejus profunda humilitate, & studiositate ad divinas litteras
8 De zelo ejus ad fidem Catholicam defendendam, & hæreseon inpugnationem.
9 De gratia Prædicationis ejus, & devotionis populorum ad ipsum.
10 De fiducia, quam habuit ad Deum.
11 De juvene muto, cui miraculose loquelam restituit.
12 De curatione corporali & spirituali cujusdam mulieris desperatæ.
13 De juvene, quem a malo nattæ liberavit.
14 De oleo, per ejus merita in vase divinitus multiplicato.
15 De quibusdam quæ Cæsenatensibus, futura prædixit.
16 De austeritate vitæ ipsius, & de eo, quod uxori D. Ioannis Scoti reditum viri in patriam, & ex ea nasciturum filium prædixit.
17 De fratre a scorpione percusso, & per B. Petrum sanato.
18 De hæretico, B. Petrum illudere volente, a Deo percusso, & per ipsum in anima & corpore mirabiliter sanato.
19 De hæretico, ab eo confuso & B. Virgine ipsum confortante.
20 De equo, B. Petro Florentiæ prædicante, super populum currente, & per merita ipsius Sancti neminem lædente.
21 De diabolo, qui in specie nigerrimi equi ejus concionem turbare volebat.
22 De hæreticorum expulsione civitate Florentina ad B. Petri instantiam.
23 De juvene, qui ex indiscreto zelo sibi pedem amputavit, & per B. Petrum perfecte sanato.
24 De Crucifixo ei loquente, ipsumque in tribulationibus confirmante.
25 De hæretico, per prudentiam & virtutem ejus ad fidem Catholicam converso.
26 De machina mentis hæreticorum & dæmonum cum Christi corpore, per eum dissipatis.
27 De puero muto per cum ad loquelæ officium restituto.
28 De muliere quadam, per ipsius merita a mortis periculo liberata.
29 De miraculo cerei accensi, per quem sanctitas ejus designata fuit.
30 De officio Inquisitoris hæreticæ pravitatis in Mediolano & ejus comitatu, sibi ab Apostolica sede commisso.
31 De nubecula, quam super populum æstuantem divinitus impetravit.
32 De victoria, quam contra hæreticum loquacem habuit, loquelam auferendo.
33 De duobus, ad tactum cappæ ipsius a gravissimis languoribus liberatis,
34 De duobus contractis, ab eo oratione & signo crucis sanatis.
35 De ejus oratione ad corpus Christi, & quomodo prædixit ruinam castri Gathæ.
PARS II De eius Martyrio, canonizatione, & corporis translatione.
§. 1 De eo quod mortem suam præcognovit, & in publica prædicatione prædixit,
2 De tractatu facto in morte B. Petri, & de his qui ei interfuerunt,
3 De ejus Martyrio.
4 Quomodo corpus ejus, prout vivens prædixerat, apud S. Simplicianum ea nocte quievit.
5 De muliere infirma, ad tactum sui corporis sanata.
6 De conformitate martyrii ejus ad Passionem Domini nostri Iesu Christi.
7 De moniali monasterii de Ripolis prope Florentiam, cui gloria & transitus B. Petri Martyris est demonstrata.
8 De lampadibus ad ejus tumulum dependentibus, cælesti lumine divinitus accensis.
9 De miraculis ad tactum terræ, sanguine ipsius Martyris tinctæ, perpetratis.
10 De solenni canonizatione B. Petri Martyris, per D. Innocentum IV Perusii facta.
11 Litteræ canonizationis.
12 De eo quod summus Pontifex præcepit ejus festum solenniter celebrari.
13 Litteræ summi Pontificis de celebritate festi B. Petri Martyris.
14 De corporis ejus veneranda translatione.
PARS III. De miraculis post mortem B. Petri Mart. ad ejus invocationem divinitus perpetratis, tam ante quam post ipsius canonizationem.
§. 1 De sanguine, qui miraculose in festo ipsius fluxit, & hæretici conversione,
2 De panno tunicæ ipsius Martyris, qui ab igne incombustus resilivit.
3 De quibusdam S. Martyrem blasphemantibus, a Deo punitis.
4 De violantibus vota B. Petro Mart. facta, severe a Deo punitis.
5 De miraculis, factis circa Fratres Ordinis Prædicatorum per B. Petrum Mart.
6 De miraculis erga personas utriusque sexus Ordinis Minorum, ipsius meritis factis.
7 De miraculis circa quasdam alias personas religiosas, S. Martyris meritis perpetratis.
8 De mortuis, meritis B. Petri Martyris divinitus suscitatis.
9 De mulieribus, in periculo partus constitutis, ad invocationem ejus liberatis.
10 De pueris deformibus natis, ad invocationem B. Martyris reformatis.
11 De filiis, ad invocationem B. Petri Martyris, a Domino concessis.
12 De infirmis, in mortis articulo constitutis, Martyris precibus liberatis.
13 De febricitantibus, ad invocationem Martyris sanatis.
14 De hydropicis quibusdam, ad invocationem Martyris liberatis.
15 De quodam a malo calculi, ad invocationem S. Petri Martyris, liberato.
16 De Paralyticis, meritis B. Petri Martyris liberatis.
17 De liberatione matris prædicti pueri a gravi infirmitate mamillarum.
18 De contractis, ad invocationem B, Petri Mart. liberatis.
19 De infirmitatibus apostematum & fistularum, per S. Martyrem curatis.
20 De liberatione præfatæ mulieris a submersionis periculo.
21 De quodam ab infirmitate cancri B. Petri M. meritis liberato.
22 De quodam furioso, ad invocationem B. Petri Mart. liberato.
23 De nonnullis epilepticis, meritis B. Petri Mart. sanatis.
24 De muliere lethargica, ad invocationem Sancti Martyris liberata.
25 De viro, cui pectoris vena fracta est, B. Petri Mart. meritis sanata.
26 De diversis miraculis, ex aqua cum reliquiis S. Petri benedicta, factis.
27 De dæmoniacis per B. Petrum Mart. liberatis.
28 De eo, qui in testimonium sanctitatis B. Petri ferrum candens absque læsione manibus portavit
29 De igne ad præsentiam reliquiarum B. Petri Martyris represso.
30 De sanguine, ex reliquiis B. Petri Martyris prodeunte, & de novitio in fide dubio propter hoc confirmato.
31 De navi periclitante, B. Petro in velo apparente, a naufragio liberata.
32 De navi in littore immobili permanente, & in nomine B. Petri Mart. solo manus tactu velociter se movente.

CAPUT I.
Natales S. Petri, ingressus in Religionem, virtutes in tirocinio, abstinentia, colloquia cum Sanctis & Christo, conciones.

[1] [Veronæ parentibus natus hæreticis,] Beatus Petrus Martyr, de ordine Fr. Prædicatorū, ex Provincia Lombardiæ, Veronensis origine, ex parentibus hæreticis a originem traxit; ut tamquam lux de tenebris, rosa de spinis, flos exortus de sentibus, tanto amplius refulgeret in claustro, rutilaret in cælo; quanto de parentibus per errorem excæcatis, lucidus prædicator exurgit; & de sauciatis mente, corporeque corruptis, decus virginale procedit; ac de spinis æterno incendio deputatis, inclytus Martyr ascendit. Et licet filium eruditionibus parentum informari natura doceat, & puerum necessitudo compellat; tamen sic se mundum servavit ab erroribus & immunem, quod nec blanditiarum dolositate, nec monitionum instantia, nec frequentia verberum ad hæreticorum colloquia vel induci valeret aliquatenus vel compelli. [hæreticorum consortia vitat,] Iā intelligere videbatur, qui tangit picem inquinabitur ab ea, & corrūpunt bonos mores colloquia prava. Quod enim natura hominibus animalibusq, contribuit, ut homo serpentis, & agnus lupi aspectum abhorreat, & inditā inimicitiāsentiat; hoc puerū bonæ indolis unctio cælestis edocuit, ut venenosorū serpentum insultus fugeret, & lupos rapaces, licet contectos ovinis pellibus, inimicos agnosceret, ac eorum consortia devitaret.

[2] Cum autem circa b septennium rediens a scholis, quibus erat traditus litteris imbuendus, [septennis symbolum fidei tuetur.] a patruo c suo hæretico, magno diaboli laqueo, quidnam in scholis didicerat, interrogatus fuisset; respondit, se Symbolum fidei didicisse; Credo in Deum patrem omnipotentem, factorem cæli & terræ, &c. per ordinem prosecutus. A cujus professione cum dictus patruus præfatum puerum, quasi rudem pugilem, avertere niteretur; ut non Deum, [contra patruū] sed diabolum potius fateretur horum visibilium creatorem, auctoritatibus etiam additis ad sui fomentum erroris, cum esset causidicus & infidelitatis patronus; nihil tamen a puero potuit obtinere, affirmante constanter, quod legerat & quod scriptum erat se velle credere & fateri. Quod ille animarum seductor & diaboli laqueus ut perpendit, patri totum quod gestum fuerat retulit; &, ut d Petrinum a scholis removeret, modis omnibus persuasit: Timeo enim, ait, ne cum Petrinus bene fuerit eruditus, ad meretricem se conferat Romanam Ecclesiam, & sic fidem nostram destruat. [præsagientem ejus in hareticos odium:] Hoc autem a semetipso non dixit, sed tamquam alter Caiphas B. Petrum hæreticorum perfidiam destructurum, futurorum nescius, prophetavit. Sed quia non est consilium contra Dominum, pater ejus fratris monitis assensum non præbuit, sperans filium ad sectam suam per hæresiarcham aliquem in posterum attrahendum, cū foret in Grammaticalibus eruditus.

[3] Puer igitur, domi annis puerilibus jam excursis, missus est Bononiam ad studendum: [mittitur Bononiam ad studia,] ubi licet esset ab hæreticorum instantia elongatus, non defuere tamen novæ impugnationis genera, florem pudicitiæ suæ subripere decertantia, adolescentioris ætatis assueta. Quis enim inter carnis illecebras, mundi fallacias, hostis insidias & lubricos sodalium comitatus, integritatem mentis & corporis sufficeret custodire? In carne præter carnem vivere, [Hier. in Assump. B. V.] Angelicum est non humanum, ait Hieronymus. Quapropter ingeniosus puer, sortitus animam bonam, & ad corpus incoinquinatum & cor immaculatum totis anhelans affectibus; bonitatem circa se divinæ dispensationis agnoscens & stupens, suæ puritatis consciis est confessus, quomodo in via tam lubrica lapsum castitatis potuerit evitare. Advertens etiam non esse tutum cum scorpionibus habitare, velut alter Joseph, pallium reliquit in manu Ægyptiæ suo insidiantis pudori, & ad religionis refugium confugiens, mundum cum flore decidenti, parentes cum errore perimenti despiciens, mundus ipse Prædicatorum ordinem sub B. Dominico e (ut in Vitis Fratrum scribitur) est ingressus, futurus prædicator eximius, oppugnator hæresum, [ingreditur Ordinem Prædicatorū,] persecutor sordium, & vitiorum potentissimus objurgator. In quo quidem ordine per paupertatis & humilitatis vestigia beatum Patrem Dominicum ducem, virginem virgo sequens, magnum perfectionis apicem attigit; semper de virtute proficiens in virtutē, & procedens quasi lux splendens usque ad perfectam diem.

[4] [conspicuus austeritate vitæ] In novitiatu suo contra carnem nimio zelo succensus, ne servus delicate nutritus proterviret in dominum sic se jejuniis & abstinentia nimiæ austeritatis afflixit, sic se vigiliis honestatis in orationibus macerabat; quod mensuram propriæ fragilitatis excedens, fere civem perdidit, dum perdere quærit hostem. Nervis namque ipsius ex nimia exinanitione contractis, ita dentes ejus fortiter sunt obstricti, quod vix ad glutiendum aliquid sorbibile quolibet instrumento poterant aperiri. Misertus autem ejus vel potius populi sui Dominus, non passus est os illud beatum diutius obserari, quod in medio Ecclesiæ suæ toties disposuerat aperire. Restitutus vero pristinæ sanitati, modum abstinentiæ mutavit, non propositum vel consuetudinem abstinendi. [abstinentia,] Humanæ autem imbecillitatis experientia, compassionis adjuncta virtuti, ita in eo pietatis & parcitatis ordinavit affectum, quod licet sibi parcus & austerus permanserit, aliorum tamen necessitatibus indulgentior semper fuerit. Cum enim ex uberiori gratia, diffusa in labiis suis, ad devotionem ipsius plurimorum corda Dominus inflammasset, gauderentque vehementius cum sibi mittere poterant aliqua pietatis xenia (sicut Fratres, qui tunc aderant, diligenter notaverunt) de omnibus quæ ob sui gratiam mittebantur abunde cibariis, per totam unam Quadragesimam, aut nihil comedit aut modicum; sicut solitus erat sæpius abstinere, illum sequens a longe, qui venit ministrare & non ministrari.

[5] Porro integritatem mentis & corporis sic semper illibatam conservare studuit, [perpetua virginitate & innocentia,] & in conservando proficere; ut virgo corpore & virgo mente, nullius unquam mortalis criminis contagium senserit, sicut suorum Confessorum fideli testimonio probatū est. Ne vero per otii desidiam hostilibus pateret insidiis, in justificationibus Domini exercebatur assidue; ut eo circa virtuosa totaliter occupato, nil vitiosum in ipso locum aliquatenus obtineret, & a spiritualibus nequitiis tutus esset; Quantum insuper fuerit devotione gratus, [& variis aliis virtutibus.] obedientia placidus, benignitate suavis, patientia constans, caritate præstabilis, & in cunctis morum maturitate compositus; protestantur diffusius seculares & Fratres, qui viderunt, & ejus meruerunt consortium, & sibi familiarius adhæserunt. f

[6] Tantæ etiam puritatis & sanctitatis fuit, quod Virgines sanctȩ ex superna curia eum aliquando visitabant, & cum eo orante familiariter colloquebantur. Unde cum in quadam civitate g moraretur in convētu Ordinis, [cum Sanctis colloqui auditus] accidit, ut eo in cella orante, quidam Fratres levitate ducti juxta cellam ejus transeuntes, plurium collocutionem audientes, firmaverunt se, ut, quinam essent, deprehenderent. Qui mulierum voces audientes, ut minus devoti, feminas esse in cella existimarunt. Unde in Capitulo inductis testibus coram Priore accusaverunt eum: [& perperam ideo accusatus] nam quantacumq; pia causa, etiam confessionis vel necessarii consilii, mulieres in dormitorium introducere, etiam honestissimas, sacrilegium judicatur. Surgens in medium Fr. Petrus vocatus a Priore, interrogatur de re ipsa, nec explicat cum quibus loquebatur, (tum ne se jactare videatur asserendo colloquium cum sanctis Virginibus habuisse, tum etiam considerans sibi soli fidē non adhiberi contra plures) nec tamē fatetur in cella mulieres habuisse, de quibus illi intendebant; sed tacens prostratus in medio veniam petit. Quis, inquiens, dicere potest, Mundus sum a peccato, ut non egeat venia. Dure Prior arguit eum, quomodo ausus sit feminas etiam honestas in cellam inducere, cum ultra periculū infamiæ nota contra conventum oriri possit: arbitrabatur forte magis quadam incautela & simplici puritate, quā lascivia illud fuisse peractum. Florebat tunc Prædicatorum Ordo, & omnis lascivia exulabat ab eis. Iubet igitur Prior a Conventu illo Fr. Petrum discedere, & in conventu h Æsino Ordinis ejusdem, [alio ablegatur,] in Marchia situm, commorari, ibique quasi relegatum permanere, ut discat hujusmodi incautelis non scandalizare conventus. Caput inclinat, pœnitentiam humiliter suscipit innocens, iter assumit & applicans residet ibi. Quadam autem nocte, dum in ecclesia coram imagine Crucifixi devotius oraret, confusio ei illata sine causa & increpatio menti occurrit, sensitivamque excitavit ad tristitiam, & piam querelam faciens ad Crucifixum, dicebat: [consolante eū de cruce Christo.] Mi Domine, tu scis in causa illa innocentiam meam, cur permisisti me sic judicari? Et Crucifixi imago ad eū. Et ego, Petre, quid feci mali, ut cum tātis opprobriis & contumeliis condemnarer ad crucem? disce ergo exemplo meo omnia æquanimiter ferre. Ex quibus verbis mirabiliter confortatus est & consolatus: in processu autem temporis declaratum est, illos errore fuisse deceptos, qui crediderunt Virgines supernæ patriæ, fuisse feminas viæ. Adhuc imago illa Crucifixi in dicto conventu in reverentia habetur & honore.

[7] Quantumcumque autem polleret virtutibus & meritis præfulgeret, [officia humilitatis obit;] ne quasi pulverem jactaret in ventum, si sine humilitate virtutes alias in animo congessisset, sic se humilem & subjectum in congregatione Fratrum exhibuit; ut ad Fratrum obsequia, in quibus sanctus juvenis occupabatur interdum, se facilem & voluntarium exhiberet. Sæpe namque pia sollicitudine serviebat infirmis, frequenter hospites hilari suscipiebat affectu, nonnunquam verborum & gestuum compositione servata discrete peragebat janitoris officium, ad nulla officia quantumcumque humilia & vilia se difficilem exhibebat vel invitum; interdum cum Martha exterioribus ministeriis solicite inserviens, & sedens ad pedes Domini cum Maria, non diebus neque noctibus cessabat a colloquiis divinis & oratione, Euangelium Christi vel aliquem sacrum codicem sub axilla vel in pectore aut in manibus gerens, [lectioni pioris librorum & scripturæ intentus] semper legens cum poterat, vel lecta meditans, vel audita ruminans & memoriæ recommendans. Inerat enim ei ardens desiderium sapientiæ, & tantus amator factus est legis divinæ, ut cum Eunucho Æthiopiæ, etiam in ministerio quotidiano positus, sacras, cum posset, litteras legere non cessaret. Sic enim in ipso sibi grata vicissitudine succedebant ardor discendi & desideriū promerendi; ut mirum in modum interdum non minoratus actu, non minus percipere sapientiam desisteret. Contulerat enim ei divina providentia cor docile & tenacem memoriam ad deposita fideliter custodiendum, & linguam eruditam ad deposita efficaciter dispensandum. Unde sine moræ dispendio factum est cor ejus promptuarium sacræ Legis & sanctarum armarium Scripturarum.

[8] [zelo in hæreticos succenditur:] Per idem tirocinii tempus, hæreticorum opprobriorum, Ecclesiæ Dei exprobrantium, non immemor neque obliviosus zelator effectus, sic animo suo fidem præcipue & ea quæ ad fidei defensionem pertinent & hæreticorum impugnationem impresserat, ut quasi fidei propugnator ardentior, totum in illius & contra hostes ejus se mancipaverat obsequiū; quod quæcumq; ejus & verba & studia veritatem fidei redolerent: ac sic circa defensionem ipsius fidei, pro qua totus ardebat, prævaluit & profecit; quod contra illius diros hostes continuū certamen exercēs, suum tandem agonem diuturnum victrice superante martyrio feliciter consummavit. Pro hac enim a primævis temporibus mortem subire cupiens, hoc principaliter a Domino attentis & crebris supplicationibus postulasse dignoscitur, quod non sineret eum ex hac luce migrare, nisi sumpto pro illo calice passionis. Nec fraudatus est desiderio suo.

[9] Verum disponente Domino lucernam suam, quam taliter concremabat, non occultare sub modio, [concionatur] sed brevi temporis spatio super prædicationis candelabrum altius sublimare; credita est sibi dispensatio eloquiorum divinorum; & cælesti virtute studium comitante, prædicator factus est generalis. Ubi autem velut alter Gedeon tubam prædicationis assumpsit, quam glorioso clangore sonuerit, [per Lombardiam & Italiam,] hostes ac fideles excitans, in multis partibus est auditum. Exivit enim sonus ipsius in omnem terram provinciæ Lombardiæ, apud Urbem etiam, & per non modicam partem Thusciæ, & per Romandiolam totam & Marchiam Anconitanam. Quas enim civitates aut oppida ibi sita devotis aliquando clamoribus non excitavit? quarum gentium per dicta loca morantium non concussit corda, vel pulsavit auditum? Ubique in memoratis partibus sanctæ opinionis diffusus est odor, aliis odor vitæ in vitam, [celebri fama] aliis odor mortis in mortem: ubique reddita est ejus persona spectabilis, ubique celebre factum est nomen ejus. Auris audiens beatificabat eum, & oculus videns ei de sanctis operibus ejus, de exaltatione quoque fidei & victoriosa confutatione erroris, testimonium perhibebat. Quantos autem & quales fructus fecerit in salutem animarum vel in suorum copia meritorum, solus novit qui multitudinem stellarum enumerat, cui nuda sunt omnia & aperta. Si enim beatus est, qui jugum Domini ab adolescentia sua portaverit; quanto beatior, qui tamquam Beniamin adolescentulus in excessu sanctitatis & virginitatis, triginta fere annorum spatio in Prædicatorum collegio commoratus, totum tempus & numerum dierum vitæ suæ studiose in divinis obsequiis expendit, usque ad triumphalem titulum passionis. [diligenti studio,] Et ut dies pleni invenirentur in eo, & ut noctes vacuas non haberet; nocturna silentia, humanæ deputata quieti, post dormitionem brevem decurrebat in studiis lectionum, & somni tempus devotis orationibus occupabat & suspiriis: dies autem impendebat commodis animarum, vel quotidianis & sedulis prædicationibus immorando, vel confessionum audientiæ insistendo, aut hæreticorum dogma pestiferum validis rationibus confutando; inquibus specialis dono gratiæ claruisse certum est. Sic ergo Dominus gratiam gratiæ exæquavit, quod multitudo populi ad prædicationem undique confluentis, gratiæ ejus magnitudinem ostendebat. [maximo concursu,] De civitatibus enim & castris, cum vexillis & tubis sonantibus, erumpebant obviam venienti: recedentem quoque tot aliquando sequebantur, quod vix ab eis poterat separari. Sæpius etiam, ubi statuerat prædicare, innumerus turbarum concursus loca præripiēs ipsum intolerabiliter opprimebat. Propter quod Mediolanensium populus, in insigne devotionis indicium, in carruca ex pictis asseribus fabricata, non collis animalium, & sed humeris vecta fidelium, collocatum Sanctum, a pressura multitudinis importuna servabat illæsum; & prædicationis locum aptum sibi providebat ceteris præeminentiorem. Sic namque deduci debebat agricola, qui semen veritatis contra hæreses, semen pacis contra odia, & adversus scelera justitiæ semen seminabat. Unde multi abjurabant hæreses catholica veritate inspecta, plures injuriis dimissis finem discordiis imponebant, plurimi sua confitendo peccata ad pœnitentiam properabant. Qui enim talia ministrabat semina seminanti, tales fructus abundantius ex talibus seminibus proferebat; propter quod labores ei leves & dies pauci, præ amoris divini magnitudine, videbantur.

[10] Sicut autem, ad labores quoslibet tolerandos, amor Dei & reportata lȩtitia de fructuum abundantia ipsum fortius roborabat; sic ad aggrediendum quæque ardua superna provocabat fiducia, experimentis pluribus comprobata. [ac fiducia in Deum.] Sic enim de superno confidebat auxilio, quod credebat, & vere; ut vix esse possent ita duræ cervicis homines in civitate vel castro, quin eorum corda salubriter subverteret, si tempus adesset prædicationi ejus diutius insistendi: Unde si (quod rarissime contigit) interdum accideret, quod urbem ingressus vel oppidum, in prima vel secunda prædicatione copiosum populum non haberet; revelata fiducia prædicta, in sociorum suorum solamen illud Propheticum inducebat, adhuc quadraginta dies & Ninive subvertetur: quod non solum semel per eum sicut per Jonam, nec in una civitate tantum, sed multoties & in multis locis constat esse impletum. [Ion. 3, 4]

ANNOTATA.

a Vitæ Fratrum, Omnes fere consanguineos hæreticos habuit.

b Ibidem, in ætate quasi octo annorum.

c Ibidem pro patruo, semper nominatur patronus.

d Petrinus, diminutivum a Petrus, juxta Italici sermonis vernaculam proprietatem, sæpe alias indicatam.

e Hæc parenthesis Taëgii est. In Vitis FF. sic paucis dicitur: Cum igitur virgo & acuti ingenii juvenis, Ordinem Prædicatorum sub B. Dominico intrasset, totum prædicationi & hæreticorum impugnationi se dedit. Garzo pluribus hic agit de S. Dominico ejusque &S. Petri colloquium a seipso addit.

f Sequens paragraphus Taëgii est, aliunde acceptus.

g Rehac ait accidisse in civitate Comensi, unde S. Petrus Florentia habitatum venerat; tum scilicet adhuc juvenis scholaris. Garzon idem antea dixerat, indicans cœnobium sub titulo S. Ioannis Bapt. in suburbiis fuisse, & sanctas Virgines nominans, Agnetem, Catharinam, Cæciliam.

h Æsis, vulgo Iesi, ad cognominem sibi rivum, vulgo Fiumesino; composito nomine, quasi dicas, flumen Æsinum.

CAPUT II.
Muto loquela a S. Petro restituta, futura prædicta, oleum multiplicatum, morbum simulanti morbus immissus.

[11] Cum autem sicut pluvia doctrina ejus concresceret, inter ipsos eloquiorum imbres quasi effusos cælitus, Domino cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis, plura cœperunt miracula coruscare. Dum enim die quadam Mediolani præ foribus ecclesiæ S Eustorgii prædicaret; cuidam juveni muto, ad eum ex devotione populi adducto, immisso digito in ore ejus ad corpus Christi conficiendum consecrato, [muto loquelā restituit:] soluto linguæ ejus vinculo loquelæ beneficium restituit: mox interrogatus puer, qui diu tacuerat, id est decem annis, quid in ore habuisset, Digitum, inquit, vestrum: & statim in uberes gratiarum actiones coram omnibus erumpens, apertorum noviter Christo vitulos labiorum reddidit; propter quod iniqua hæreticorum labia præ confusione obstrui debuissent, sed ipsi tamquam canes impudentissimi salutifera confusione non sunt confusi & erubescere nescierunt: unde ad Sancti sui gloriam plura Dominus innovavit signa & mirabilia.

[12] [cuidam sanitatem corporis & animæ.] Meritis etiam servi Dei veniam de peccatis mereri potuit similiter & sperare mulier quædam Mantuana, de qua plurimi desperabant. In mortis enim discrimine constituta, per longum temporis spatium jam linguæ usum perdiderat: ad quam rogatus accedens, ut ad eam vita ingredi valeret per auditum, & mors egredi per loquelam, caputio reverenter extracto, præmisso Dominus vobiscum, primam lectionem Euangelii secundum Joannem primitus audire fecit, & mox, ut loquens peccata sua confiteretur, ei injunxit: qua incipiente uti, obedientia vel gratia potius salutari, stupefacti circumstantes ac læti de domo egressi sunt, ne peccata confitentis audirent: sed postea sic fortiter loqui cœpit, quod generalem confessionem, quam fecit in fine distincte audire & intelligere extra domum etiam potuerunt. Propter quod fama ipsius & gratia non solum in civitate prædicta, sed ubique quotidie per patriam augebatur, & diffusius rutilabat. Nec mirum quod hæc & alia plura dum viveret dignatus est Dominus per eum operari; plures enim energumenos & alios variis vexatos languoribus solo tactu vel signo Crucis liberavit, sicut plurimorum fide dignorum attestationibus est probatum. a

[13] Sæpe etiam Cæsenæ ad predicandum ibat, ubi erat adeo gratiosus, quod, quando ejus a populo sciebatur adventus, multitudo maxima tanta cum alacritate & celeritate ei occurrebat, quod etiam nobiles & honorabiles valde matronæ, præ nimia festinantia & sine chlamydibus occurrebant; sine quibus alias juxta patriæ morem exire in publicum non audebant. Cum excipiebatur a populo, ad plateam ducebatur civitatis illius; ubi in eminentiori loco positus, sedentibus cunctis statim proponere verbum Dei cogebatur. Hoc facto, ad suum ducebatur hospitium, ad ecclesiam S. Joannis b Euangelistæ. Cum igitur præfatus Pater die quadam per Cæsenatensem civitatem transitum faceret, [alium a natta liberat] nobilem juvenem prædictæ civitatis obvium habuit, qui Joannes Blasii dicebatur: qui sanctum rogavit virum, ut ipsum manu sua tangens, eum a c natta, quam decem annis in manu habuerat, curaret, quæ propter temporis prolixitatem jam fuerat ab annis pluribus indurata. Vir autem Dei, dicens hoc suis non competere meritis quod petebant, hoc facere recusabat. Cumque eum postulantis devotio perurgeret, apprehensa manu ejus, super nattam Crucis signum fecit, & dixit: Confide in Domino, fili, quia cito te liberabit. Statimque ambo ab invicem discesserunt: ille vero manum respiciens, nattæ tumore duritiaque evanescente, totaliter se liberatum invenit, Deo gratias agens.

[14] Aliquando vir sanctus in memorata hospitabatur ecclesia, quia Fratres ibidem locum adhuc d non habebant; cumque quadam die olera pro eo pararentur, oleum in domo Sacerdotis contigit omnino non haberi. Tunc B. Petrus puerum ad nobilem quemdam de Cæsena sibi admodum familiarem misit, [oleum multiplicat] qui Bonacursius dicebatur, ut ei oleum pro prandio mitteret: ille autem anno ipso oleum in magna habuerat urna, sed diebus illis omnino defecerat. Doluit ille quod beato viro oleum mittere non valebat: sed ne puer putaret quod ex illiberalitate oleo se carere assereret, ait illi, Fili, erubesco, quod petitioni Patris mei annuere non possim; quia oleum, quod habueram, jam defecit: sed tu ipse ad vas perge, ut veritatem tuis conspicias oculis. Accessit puer ad urnam, & eam oleo plenam reperit, quæ prius vacua erat, ut etiam præ nimia abundantia superflueret. Quo viso vir ille gratias agens, totam viciniam ad hoc contuendum miraculum convocavit, & Beato Patri oleum sibi miraculose missum, quando indiguit, liberaliter ministravit.

[15] Cum autem iturus esset in Lombardiam, & ex Cæsena recedere vellet; die quadam civitatis illius convocato populo, devote eis proposuit verbum Dei; in fine vero sermonis dixit, omni audiente populo, Ego autem, filii, a vobis recedo, numquam ulterius vos visurus; tria igitur vobis prædicere volo, quæ infallibiliter implebuntur: primum est, quod post futuram Domini Resurrectionem proximam pro fide ab hæreticis occidar; quoniam ab eis mors mea ordinata est: secundum, [mortem sua præter alia] quod Romaniolæ provincia, quæ nunc pacefruitur, usque ad breve tempus, multis subjacebit e perturbationibus: tertium, quod propter peccata hominum regionis istius quidam adhuc homines dominabuntur, quorum linguam intelligere f non poteritis, nec familiaritatem habere, quæ omnia, ut prædixerat Sanctus, sunt impleta.

[16] Cum esset B. Petrus Prior g conventus Placentini, tantum corpus suum abstinendo, vigilando, orando, studendo, aliis virtuosis operibus laborando affligebat; quod Fratres eum D. Mathæo de Corigio, tunc Prætori, de hoc accusaverunt; affirmantes quod seipsum ante tempus occideret, sicut idem D. Matthæus postea referebat. Ibi autem a populo in maxima habebatur reverentia: contigit autem ut die quadam veniret ad eum uxor D. Joannis Scoti, quæ ad ipsum specialem habebat devotionem, ut sacris ipsius consiliis super tribulatione sua remedium percipere mereretur. [& prolem cuidam nascituram prædicit.] Quæ cum suas ei exposuisset angustias, & quod vir ejus propter patriæ h turbationes de civitate expulsus fuerat, & ad Montem-Pessulanum i se transtulerat, & quod de pace nulla spes a populo habebatur, & insuper quod prole careret; vir Dei statim divino revelante spiritu ait illi: Confide in Domino, filia, & certa esto quoniam, antequam ab hodierna die annus compleatur, de viro tuo, qui in proximo Placentiæ cum pace reversus erit, concipies & paries filium, qui civitatis istius adhuc Dominus erit. Post dies paucos pax ibi facta est, quæ prius impossibilis videbatur: & illius Dominæ maritus cum lætitia rediit, cui antequam annus compleretur, ut vir Dei prædixerat, natus est filius quem k Albertum vocavit. qui post annorum non paucorum curricula pervenit ad statum, qui per B. Petrum prophetatus fuerat.

[17] Frater Wilhelmus Veronensis de Lavazanis, Ordinis Prædicatorum, vir religiosus & probus, dum esset juvenis; die quadam B. Petrum, qui ad prædicandum iverat, ad quamdam ecclesiam sociavit: & cum præfatus Frater quemdam illius ecclesiæ librum aperuisset, subito scorpio, qui ibi erat, manum ejus pupugit; cui puncturæ dolor statim & tumor successit. Et cum doloris angustia premeretur, B. Petrus audiens quod acciderat, venit ad Fratrem; [a scorpione læsum sanat.] & facto super manum Fratris Crucis signo, dixit, Pone, Frater, pedem super scorpionem, qui in terram decidit, ne quemquam ulterius ledere possit, & conside in Domino quia liberatus es. Cum ad effectum, quod Sanctus jusserat, ille mandasset, subito dolor ille ac tumor decessit, acsi punctura illa læsus non fuisset.

[18] Cum B. Petrus, zelo fidei & veritatis ignitus, hæreticos in suis disputationibus confutaret, nec non & miraculis evidentibus Christi virtute clareret; quidam hæreticus apud Mediolanum, zelo malignitatis accensus, pluribus hæreticis convocatis, ait: Populus iste stultus, qui F. Petro Veronensi tantam exhibet reverentiam, inter cetera ipsum magnificat, quod miraculis clareat: cogitavi igitur ipsum confundere, ut miracula ejus falsa esse appareat, erubescatque populus, qui ipsum de miraculorum operatione commendat. Ego enim cum per omnia sanus sim, gravem me habere infirmitatem simulabo, ipsumque, ut mihi sanitatem restituat, exorabo; ipse me signabit & tanget, & ego me liberatum ostendam. Cum autem populus miraculum hoc ejus enarrabit, ego e contrario me nullatenus infirmum extitisse asseram, vosque testimonium perhibebitis jurati, & per hunc modum nullus ejus miraculis fidem adhibebit amplius. Placuit illis malignitatis sermo, & B. Petrum in deceptione hac confundere cogitarunt, quem in disputatione fidei superare non poterant. Venit igitur hæreticus ille ad ecclesiam Fratrum Predicatorum de Mediolano, [hæretico morbum simulanti febrim immittit,] baculo se sustentans, quasi super pedes subsistere non valeret; & B. Petro debili ac subdola voce ait: Pater sancte, cum ego periculose & gravissime sim infirmus, & medicorum remedia mihi prodesse nequeant; rogo, ut me manu vestra tangatis, & vestrorum auxilio meritorum sanitatis mihi beneficium impendatis. Tunc sanctus vir, sancti Spiritus illustratus gratia, ait: Rogo Dominum meum Jesum Christum, ut si infirmus es, sanitatem tibi restituat: si autem infirmitatem fraudulenter simulas, corpori tuo ad animæ salutem infirmitatem tribuat. Statim ut hæc complevit verba, gravissima eum arripuit febris, ita ut super pedes suos subsistere non valeret, sed ad domum propriam aliorum obsequio portaretur. Cumque in lecto positus fuisset, & ad eum convocati medici fuissent; deficientibus medicinæ remediis, per illos judicatum fuit, quod in brevi moriturus erat. [sed iterum sanat, etiam quoad animam.] Tunc vexatione auditui intellectum præbente, ille devotione non ficta B. Petrum ad se venire postulavit; cui malignitatis suæ culpam detegens, & se peccasse humiliter confitens, abjurata hæresi fuit statim per B. Petri orationem & merita ab infirmitate mentis & corporis liberatus. Confusi vero fuerunt hæretici, & mentita est eis iniquitas, qui virum Dei confundere nitebantur.

[19] Quadam die cum cuidam ex hæreticorum prioribus, multum malitia & cavillatione acuto, [alterum ex garrulo mutum facit.] obviasset, hæreticus ille ad disputationis certamen eum in loco patenti invitavit; at ille pugnam non renuit, ne adstantes, si reluctaretur, Petrum confusum arbitrarentur & convictum. Congressis igitur in verborum prælio, hæreticus argumenta sua satis subtilia ad suam probandam perfidiam fecit; at B. Petrus, cum esset improvisus, moram aliquam ad respondendum sibi concedi petiit; qua data, cunctis exspectantibus, Sanctus Dei ecclesiam, quia prope erat, intravit, ante B. Virginis altare devotius cum lacrymis oravit, ut defensioni veræ fidei suæ provideret; cumque aliquis titubationis motus in eo insurgeret, propter quod ferventius devotiusque orabat, omni amota ambiguitate in fide solidari se sensit, ab imagine B. Virginis voce audita: Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Inde ergo confortatus, egressus ad hæreticum ab eo postulavit, ut inductas iterum replicaret rationes; ille autem Dei virtute ita mutus effectus est, ut nec unum quidem verbum proferre valeret, sicque confusus abscessit.

ANNOTATA.

a Cetera quæ sequuntur miracula, usque ad num. 30, Taëgius adjecit ad primum contextum Thomæ de Lentino, aliunde accepta.

b Ea tunc Cathedralis erat in Garampæo colle, quam a S. Eleutherio Papa an. 192 consecratam jactant Cæsenates; uno autem post S. Petri martyrium seculo, tempore Vrbani VI, excitata est nova cathedralis sub appellatione S. Ioannis Baptistæ.

c Natta, idem hic quod callus großior.

d Si, uti scribit Pius, sed deficientibus documentis dubitat Vghellus, Episcopum ex Ordine Prædicatorum habuit Cæsena anno 1263, nomine Franciscum; videri poterunt illuc introducti Dominicani haud diu post martyrium Sancti.

e Secutum est nempe Fridericianum schisma, quod plerasque Romandiolæ urbes a Pontifice & Ecclesia distraxit; pace autem composita recruduerunt intestina bella inter civitates, a quibus nec Cæsena libera fuit.

f Imperatorios legatos, natione Germanos, intelligit, multa potestate per Romaniolam usos.

g Priorem Placentiæ fuisse Sanctum an. 1250, scribit Petrus Maria Campi in Historia Placentina.

h Idem asserit, has turbas dicto anno fuisse concitatas a plebe contra patritios; & electo in Potestatem, ut appellant, Vberto de Iniquitate, vehementius incaluisse animos partium.

i Mons-Pessulanus, urbs Galliæ Narbonensis, abest longius; ideo libentius crederem aut Montem Feltranum, aut Politianum, aut (quod scriptura proximum est) Fesulanum intelligi debere.

k Hic Albertus, juxta præcitatum Petrum Mariam, anno 1269 erat annorum 18, & natu maximus inter plures Ioannis Scoti liberos,

CAPUT III.
Dæmon a S. Petro fugatus, hæretici Florentia pulsi, pes cuidam restitutus, solatium a Christo e cruce datum, præstigiæ hæreticorum dissipatæ.

[20] Die quadam B. Petrus apud Florentiam, convocato populo civitatis in platea, quæ Mercatum a novum dicitur, verbum Dei multitudini magnæ prædicabat. Cumque in ipsius prosecutione sermonis vir Dei prædicationi ferventer insisteret, & populus his quæ ab eo dicebantur devote pariter & reverenter intenderent; accidit, ut cujusdam nobilis de Florentia puer, cum b dextrario magno sui Domini, ab locum ubi B. Petrus populo prædicabat appropinquaret. Et ecce subito (forsan generis humani inimico procurante, ut viri Dei prædicatio & populi devotio turbaretur) celerem equus arripuit cursum renitente cursore, ipsumque protinus ad terram proiicens, versus populum in platea sedentem magna cum velocitate currebat. Populus autem equum videns, per plateam transitum facere volentē, perterritus est: propter pressuram vero magnam, quæ ibi aderat, divertere non poterant, nisi hi qui in extrema erant parte constituti. Videns autem B. Petrus populum terrore commotum, [calcatos ab equo illæsos servat.] subito Dei spiritu confortatus, extenso brachio populum Crucis munivit signaculo, & magna exclamans voce dixit: Nullus surgat, nullus timeat, nullusque divertat: quia Christi gratia præstabit auxilium, ut nemo lædatur. Tunc equus cursu rapido prosiluit in populum; & ab uno plateæ capite usque ad aliud transitum faciens, pedes suos super capita, genua, renes & humeros virorum ac mulierum ponēs, hunc in modum magnam populi partem pedibus conculcavit, sicque pertransivit & recessit. Quo facto, diligenti inquisitione facta per populum, repertum est, quod Christi operante gratia nullus omnino læsus extitit, sicut per virum Dei fuerat ante dictum.

[21] [dæmonem fugat.] Alia vice in eadem civitate, prædicante B. Petro in foro veteri, humani generis hostis, fructificationem ejus ex doctrina prædicationis ejus invidens, impedire quæsivit, sed non prevaluit: in forma enim equi nigerrimi apparens, movens se ex strata fabrorum ferrariorum, cursu velocissimo ad plateæ fori ipsius principium advenit, ut ejus aspectu & cursu audientes territi, fugam caperent; at a viro Dei Crucis facto signo contra eum, subito disparuit, neminem lædens: sicque spe sua frustratus est coluber tortuosus & unde ab attentione verbi Dei distrahere procuravit, inde ex miraculo eos fecit magis devotos.

[22] Erat autem Florentiæ haud modicus eorum qui illa Manichæorum hæresi infecti erant numerus, diabolum rerum visibilium creatorem asserentium; c contra quos B. Petrus, pugil egregius & hæreticorum Inquisitor, [hæreticos Florentia pellit:] viriliter dimicavit: quibusdam de Rubeorum familia nobilibus & aliis Catholicis vexillum exhibens Cruce insignitum, ut ipse verbis & illi gladiis contra hæreticos Domini prælium exerceret. Certamen invicem ineuntes Catholici hæreticos superarunt ultra Arni fluvium, in platea d S. Felicitatis; & circa Arnum in loco, qui Puteus ad S. Sixtum dicitur, non multum a conventu Ordinis distans, eosdem de urbe egredi compulerunt; ne carnes putridæ residuum corrumperent corpus, & morbida ovis reliquum corrumperet gregem. Adhuc perseverant in dicta civitate victoriæ signa, signa Crucis in lapide sculpto & super columnam imposito; sed & ipsum crucis vexillum anniversario natalis ejus die defertur a viris societatis cujusdam, quæ S. Petri Martyris nuncupatur, cum ad ecclesiam Fratrum ad offerendum accensos cereos accedunt. Ipsam quoque societatem dicitur B. Petrus Martyr instituisse, cui, cum Fratres possessiones non retinerent, multa immobilia sunt legata per testatores, ut ex eorum redditibus fierent Fratribus dicti Conventus Ordinis Prædicatorum e pitanciæ infra annum.

[23] Tempore quo B. Petrus prædicationis officium per Italiam fructuosissime exercebat, contigit iuvenem quemdam, ad ejus Prædicationem compunctum, ad ipsum accedere pro suorum confessione peccatorum; qui inter cetera confessus est se ex turbatione quadam matrem suam pede percussisse. Sanctus vero Petrus eum de talis præsumptione criminis arguens, inter cetera ad ejus terrorem dixit, quod pes ille, qui matrem percusserat, abscidi mereretur; dataque illi salutari pœnitentia, ipsum absolutum abire permisit. [pedem amputatum restituit:] Juvenis vero, verbum B. Petri de pedis amputatione diu mente pertractans, diabolica persuasione deceptus, accepta clam dolabra, sibi pedem in vindictam sceleris amputavit. Cumque præ dolore nimio clamores emitteret, pater ipsius ac mater ceterique de familia cucurrerunt. Audito autem quod B. Petri verbo sibi occasionem acceperat ad tale procedendi judicium, omni mora post posita, pater ipsius B. Petrum adiit, casumque exposuit dolorosum; rogans, ut dolorosum juvenem videre non abnueret, ipsumque apud Dominum precibus adjuvaret. Pius autem Pater, assumpto socio, ad ipsum accessit: & pia compassione commotus, deque Christi pietate confisus, omnibus qui aderant exclusis, illius parentes sociumque retinuit; & flexis genibus devotissime multis cum lacrymis Dei clementiam invocavit; surgensque cum magna ad Deum fiducia, in manibus pedem accepit, ipsumque cruri applicans & Crucis signaculo consignans, ipsum subito sic sanavit, ac si nullum unquam vulnus habuisset; in signum tamen miraculi, cicatrix tenuis in junctura pedis remansit, omni penitus deformitate carens. f

[24] Cum ob fidei constantiam & devotionem, qua totus ardebat B. Petrus, multas persecutiones & molestias pateretur, contigit eum quadam nocte ad tantam labi cordis tristitiam, ut penitus quid ageret ignoraret. Et quoniam scriptum est, Dum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus refugii, ut oculos nostros dirigamus ad te: quadam die apud Mediolanum ante Crucifixi imaginem toto corde cum lacrymis & gemitu se prostravit, & se ei commendans dixit: Domine Jesu Christe, qui omnia nosti, tu scis me non egisse ea propter quæ tantas sustinere merear angustias. [2 Par. 20, 12] Cui protinus imago Crucifixi respondit: Fr. Petre, & ego, quid egi, ut crucis supplicium sustinerem? verumtamen confide, quia ego tecum sum & ad me cum corona honoris & gloriæ venies. Tunc B. Petrus, omni remota tristitia, cælesti voce confortatus, ait; Deus meus es tu & ego servus tuus, fiat voluntas tua. [in persecutionibus a Christo e cruceloquente solatium accipit:] Et ex tunc nullo pavore perterritus, persecutiones & minas, nec non & mortis pericula constanti animo tolleravit. Ne autem hoc propter B. Petri humilitatem occultaretur, adhibuit Dominus revelationi huic testes fideles. Quidam enim Frater devotus, ad ostium Capituli B Petro astans, hoc vidit, Crucifixique vocem B. Petro respondentis audivit. Alteri quoque Fratri in infirmitorio, orationi devote insistenti in spiritu rapto, totum divinitus eadem hora est ostensum.

[25] Quadam die dum B. Petrus per Mediolanense territorium iter faceret, duos reperit viros, agros suos seminantes, quorum unus Catholicus erat, alter vero hæreticus. Catholicus vero in principio operis Dominum invocabat in sui auxilium; hæreticus autem diabolum, quem tamquam visibilium factorem, terræ ac frugum gubernationem habere credebat. Cumque se invicem audirent, [hæreticum immissa in agrum sterilitate ad fidē convertit.] unusque alium de credulitate mala argueret; supervenit B. Petrus, qui Dei nutu inde transitum faciebat; qui ad illos accedens, & altercationis audita causa, de divina virtute ac misericordia confisus, hæretico dixit: Pro parte Domini nostri Jesu Christi me fide jussorem exhibeo, quod istius Catholici ager, in Christi nomine seminatus, fructum proferet copiosum; ager vero tuus nullum penitus fructum faciet; si mihi promittere vis, quod hoc viso miraculo, ad Romanæ Ecclesiæ fidem veraciter converteris. Quo promittente, quod Beatus ab eo exigebat Petrus, se impleturum, si quod promiserat eveniret; B. Petrus cœptum prosecutus est iter: ager autem viri fidelis, virtute Christi operante, uberes protulit fructus: ager vero hæretici tantæ fuit sterilitatis, ut nec herbam quidem proferret nec folium anno illo: propter quod hæreticus, ut promiserat, ad Christi fidem conversus est.

[26] Eo tempore, quo B. Petrus, pro zelo fidei, per Mediolanensem comitatum, prædicando & disputando infatigabiliter, discurrebat; nobilis quidam & fidelis vir, qui in castro quodam dicti comitatus habitabat, ejus caritate ductus, ipsum in suo sæpe suscipiebat hospitio. Hæretici autem, qui in dicto morabantur castro, B. Petrum, propter zeli ipsius fervorem, exosum habentes, nobilem illum a servi Dei familiaritate, & a fidei rectitudine avertere conabantur. Cumque incassum pluribus laborassent diebus, unus ex hæreticis ipsis qui g nigromanticus erat, diabolica illum machinatione pervertere cogitavit, [amicum, diabolicis præstigiis a fide abductum,] quem falsis verborum persuasionibus immutare non poterat. Dei autem quadam ad hæreticorum ecclesiam, quam in castro habebant, duxit, in qua nefanda sua conventicula faciebant; dixitque sociis præsentibus, viro illi fideli; Ut cognoscas te ab illusore illo Fratre Petro Veronensi deceptum, & quod fides nostra vera est, Romanæque Ecclesiæ fides falsa; rogo Dominum, ut nobis præsentibus miraculose tibi veritatem ostendat. Statim autem ut verba finivit, diabolica affuit illusio: nam splendor quidam quasi cælitus missus apparuit, qui totam illam hæreticorum ecclesiam illustravit; post quem diabolus, in aspectu & forma speciosæ & venerandæ Dominæ transfiguratus, super altare stetit, pulcherrimum, ut videbatur, puerum manibus tenens; fidelemque virum proprio vocans nomine, dixit: Tu quidem mea indignus eras gratia, quia Fratris illius Petri Veronensis, mei, & filii mei quem brachiis teneo inimici, prædicationibus credens, fideles meos, qui hic præsentes sunt, & doctrinam ipsorum piam & veram spernere videbatis: sed quia mater sum misericordiæ, para sum tibi remittere omnia, si Fratrem Petrum vis dimittere, & his fidelibus meis adhærere. His auditis & visis, nesciens vir ille inter machinamenta diaboli & fidei veritatem discernere, ignorans non esse omni spiritui credendum, statim maligni monitis acquiescens, cujus nescivit calliditatem agnoscere, flexis genibus se per ignorantiam errasse confessus est; & veniam petens, ad hæreticorum [fidem] conversus est. Sicque maligni visio disparuit. Post non multos dies contigit B. Petrum, inde transitum facientem, ad solitum hospitium declinare. Nobilis autem ille, tristi eum vultu suscipiens, doluit quidem quod ad eum declinaverat; sed quia sero erat, erubuit ei hospitium denegare. Vir autem Dei hoc prudenter attendens, cognovit eum ab hæreticis immutatum: qui ipsum ad partem alloquens, invenit, ut cogitaverat, ita esse. Cumque cognovisset eum diabolica fraude [deceptum], cogitavit ipsum argumentis & auxilio veritatis ad fidem reducere, qui diabolica illusione fraudulenta fuerat dementatus. Et quoniam qui vult jacentem erigere, debet se ad apprehendendum illum aliqualiter inclinare; imitatus Apostolum dicentem, Factus sum Judæis Judeus, ut Judæos lucrifacerem; prudenti usus consilio, prætendit se, propter ea quæ ab illo audierat, quasi in parte rationabilia viderentur, aliquantulum titubare: dixitque illi, libenter se velle eos audire in eorum ecclesia; & siquid ei verbis rationabilibus aut signis ostenderent, eis fideliter adhærere. [I. Col. 9, 10]

[27] Ille autem gaudens si tantum possit lucrari virum, confestim clam hæreticos adiit, rogavit, ut mane sequenti ad ecclesiam convenirent, orarentque Dominum ut Fr. Petro veritatem ostendat, quam sibi demonstrare dignatus est. Gaudent hæretici, beatos se reputantes, si illum possint habere propitium, quem sic fortissimum habebant impugnatorem. Ille autem nigromanticus hæreticus dixit, [iis per SS. Eucharistiā detectis ac dissipatis,] se nullatenus [dubitare] quin Beata Virgo, quæ illi apparuerat nobili, Fratrem etiam Petrum sui etiam gratia visitaret, & ad bonorum hominum fidem attraheret. Noctem illam fere B. Petrus duxit insomnem, devotioni & obsecrationibus vacans, ut Christi pietas diaboli machinamenta ad honorem detegeret catholicæ veritatis. Primo vero mane consurgens, quasi matutinas dicturus, exivit domum, & ad Catholicorum ecclesiam Missam celebraturus accessit; & antequam adveniret populus Missam celebrans, duas consecravit hostias; quarum unam sumpsit, alteram vero clam sub [cappa] in pyxide portans, ad hospitemque confestim accedens, dixit: Bonum esse, ut sicut dictum fuerat, ad hæreticorum properarent ecclesiam. Cumque omnes, ut præordinaverant, convenissent hæretici: surgens nigromanticus ille hæreticus, ante altare nequiter se prosternens, ait: Oro Domine, ut Fr. Petro, adstanti hic, veritatem fidei tuæ aperire digneris. Tum, ut prius actum fuerat, operatione diabolica non modica apparauit lux, & in forma virginis filium in gremio tenentis super altare stetit [dæmon] & ait: Fr. Petre, qui usque nunc mihi fuisti contrarius, ego pietatis mater parata sum a filio meo tibi misericordiam impetrare, si Romanæ Ecclesiæ errore relicto, horum meorum fidelium volueris adhærere consortio. Tunc B. Petrus pyxidem, in qua Christi posuerat corpus, quam sub cappa detulerat, protulit, & ipsam aperiens, dixit ei: si es vere mater Dei, [cum multis aliis reducit] adora hunc filium tuum. Ad hujus vocem & corporis Christi ostentationē omnis illa phantastica visio disparuit, cum strepitu terribili & fœtore, pariesque ecclesiæ malignantium a summo usq; deorsum scissus est: nobilis autem ille, qui a diabolo seductus fuerat, cum pluribus aliis ad fidei veritatem & ad B. Petri rediit reverentiam: ex quo confusi sunt vehementer hæretici, & sectatores impietatis & pravitatis.

ANNOTATA.

a Mercatum-novum, id est, Forum-novum.

b Dextrarius, equus generosior, sic dictus quod ad, pompam magis quam usum, pretiosis instratus ornatusque ephippiis, famulorum manibus deducatur, in eoque a communi equo seßorio differat. Teutones a manuductione Handpaardt dicunt. Hinc corrige Auctores vocabularii de la Crusca, causam nominis sumentes a dexteritate seu agilitate: nam agilitas quidem equi est, sed ea in hoc nomen non influit; dexteritas enim non est equi, sed sessoris.

c Extat Tomo 3 Italiæ sacræ col. 146 Gregorii Papæ Breve ad Episcopum Florentinum Ardinghum, quo mandat ut decreta contra hæreticos exhibeat nomine suo Potestati & Senatui, eosque faciat in eorum observationem jurare, IV kal. Maji, anno Pontificatus VII, Christi 1234.

d De ecclesia, unde huic plateæ nomen S. Felicitatis est, egimus 24 Martii, ubi de B. Bertha Abbatissa Ord. Vallumbrosani. Arnus autem mediam Florentiam intersecat.

e Pitancia, certum cibi potusque dimensum, in miraculis S. Thomæ Aquinatis 7 Martii num. 31 Pietantia scribitur, quasi a pietate, velut eleemosynæ nomine tributa: verosimilius est vocem a Gallis acceptam, & ex eorumdem Pite, quo dodrans unciæ significatur, esse derivatam, ut propriißime sit idem quod unciatim dimensum vel appensum, uti fieri apud monachos solebat. Nisi malis a Saxonico aut Teutonico pitten aut putten (quod ponere vel haurire significat) etymon petere, ut sit id quod singulis apponitur vel hauritur.

f Eadem historia, plenius & diversimode aliquantum, a S. Antonino narratur his verbis: In illo tempore, cum per Longobardiam & Tusciam ac Romandiolam prædicando discurrit; contigit ei quemdam adolescentem, ad doctrinam ejus compunctum, in confessione audire: [Iuvenis qui matri calcem impegerat] & inter cetera confessus est se matrem calce percussisse. At Sanctus, facinus horrens, cum amaris lacrymis eum redarguit, ostendens gravitatem sceleris. Cujus verbo & exemplo commotus. Quid me, inquit, facere jubes, Pater, in satisfactionem tanti mei flagitii? Ecce ad omnia paratus sum. Certe, ait vir sanctus, ille pes mereretur abscindi, qui instrumentum fuit tantæ impietatis, cum & Christus dicat in Euangelio, si pes tuus scandalizat te, abscinde eum & projice abs te. [Matt. 18, 6] Non tamen hoc tibi dico ut facias: sed cave in futurum: facies autem talem & talem pœnitentiæ satisfactionem. Recedit adolescens, cum non modico zelo ulciscendi patratum excessum, licet non secundum scientiam. Reversus domum accepit non parvum cultellum, & in fervore spiritus pedem abscidit. [pedem sibi abscindit.] Dolor intensus sequitur, quem fervor non tulit nec minuit. Clamat præ dolore, & voces audiuntur sanguisque effluit copiose in terram. Cucurrit mater, cernit pedem abscissum sanguine fluentem: & dolore quasi extra se posita, vocat amicas & vicinas. Accurrunt omnes, stupore replentur, nescientes rei causam, intendunt quam citissime ad sanguinis fluxum restinguendum; & cura quæ potuit esse adhibita, sciscitantur adolescentem, quomodo & qua de causa id actum fuerit. Respondit juvenis se confessum illi Prædicatori Petro, [de quo incusatus, sanctus] & inter cetera de calce matri illato: quod peccatum ostendit ei ita enorme fuisse, ut non videretur adolescenti sufficienter satisfacere posse, nisi pedem puniendo per abscissionem. Querulatur mater, notæ coadiuvant, vicinia impletur murmurationibus, in contumeliam F. Petri & conventum, tenentem Fratres ita indiscretos & fatuos, qui pœnitentiam injungant adolescentibus abscindendi pedes. Pergunt ad Conventum festinanter, vocant Priorem, querelam exponunt contra F. Petrum, explicant casum. [pedem restaurat.] Exponitur hoc sancto viro: excusat se ille non injunxisse tale opus. Verum ad providendum simplicitati adolescentis, jussit adduci cum pede abscisso. Quo facto, oratione præmissa, pedem abscissum junxit & coaptavit tibiæ in loco incisuræ: & subito insita est & incarnata cum pede tibia, ac si nulla ibi fuisset incisura. Et videntes qui aderant, glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus, & simplicem fatuitatem juvenis convertit in gloriam Sancti sui. Hactenus Antoninus, in quibus hoc solum minus placet, quod non ivisse ipsemet Petrus dicatur, sed jußisse ut juvenis adduceretur.

g Nigromanticus pro mago sumitur, Nigromantia pro magia: vocis sic formandæ seu deformandæ occasionem præbuerunt, usus vulgaris magicas artes vocandi nigras artes, ut solent Teutones, & affine nomen Necromantiæ: quæ dicitur ἀπὸ τοῖς νεκροῖς, a mortuis petita devinatio, etiam in sacris litteris nota.

CAPUT IV.
Muto loquela a S. Petro restituta. Sanctitas ejus cælitus prodita. Sereno cælo nubes inducta: officium Inquisitoris collatum & exercitum.

[28] aDum matrona quædam nobilis apud Venetias, in ecclesia Fratrum, ad pedes B. Petri pro confessione sederet; puer quidam qui semper mutus fuerat, per ecclesiam currens ad ipsam sæpe veniebat. Cumque beatus vir interrogasset, an puer ille ad eam pertineret; respondit: Domine, filius meus est de quo haud modicam patior tristitiam, [muto loquelamrestituit:] quia mutus est, & numquam verbum proferre potuit. Tum Sanctus, de Deo concepta fiducia, puerum ad se vocavit; & ore ejus aperto, manu sua linguam ipsius [extraxit, &] Crucis signaculo super eam facto, dixit: In nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti: statimque puer respondit, Amen. Et ex tunc loquelæ usum perfecte recuperavit, qui omni vitæ suæ tempore eam non amisit. Cum FF. Prædicatores Venetiis in ecclesia B. Martini habitarent; contigit B. Petro ibidem adstanti, ut civis quidam uxorem suam innocentem de adulterio suspectam haberet: cumque experimento candentis ferri de sua se vellet suspicione certificari, illaque ad tactum igniti ferri nullatenus læsa fuisset; [mulierem in mortis periculo servat.] unde ille dare gloriam Deo debuit, inde peccatum auxit, putans hoc ex diabolica illusione advenisse: & præ furore uxore ad terram prostrata, arreptoque cultello talos ejus abscidit: & sic eam dimittens, statim abscessit. Cum igitur vicinæ mortis expectaret periculum, B. Petrum, ad quem magnam habebat devotionem, instantibus accessivit precibus, ut ante mortem de suis peccatis ei confessionem faceret, & ab eo absolutionem recipere mereretur, B. Petrus adveniens, ejus confessionem audiens, & pœnitenti animo absolutionis remedium contulit, & morienti corpori beneficium impetravit integerrimæ sanitatis.

[29] Antequam FF. Prædicatores Ravennæ locum haberent, Rector & clerici ecclesiæ B. Ioannis Baptistæ civitatis ejusdem, ipsos, Ravennam ad prædicandum euntes, pro divini verbi reverentia suscipie bat hospitio. Accidit, ut quodam sero hiemis tempore, B. Petrus, prædicationis gratia Ravennam ingrediens, ad præfatan declinaret ecclesiam: qui, quamvis penitus esset ignotus, caritative tamen susceptus est. Cumque cum clericis in devota collatione fuisset; rogavit, ut mane cum campanis pro prædicatione signum facerent quia populo prædicare intendebat. Et cum Clerici, propter temporis malitiam, ut a prædicatione supersederet, persuaderent, quia credebant omnino populum non venire, ait: Omnino fiat signum, ut dixi, quia omnino, si Deo placuerit, prædicabo. [cælestibus ostensis Ravennæ advētus ejus & sanctitas proditur,] Nocte vero sequenti, dum B. Petrus in camera Fratrum quiesceret cum socio, & Clerici, ut quiescerent, lectos intrassent, superque totam civitatem nix magna descenderet; super præfatæ ecclesiæ campanile cereus maximus ardens & lucens apparuit, qui cunctis de civitate ipsum videntibus non modicam præbuit admirationem. Concurrunt quamplures confestim ad ecclesiam, & dormientes Clericos magno cum strepitu excitantes percunctati sunt, cur cereus tam magnus in campanili positus fuerat, & quomodo fieri potuit, quod dum sic fortiter ningeret, flamma a nive non extingueretur Clerici vero viso prodigio stupuerunt, cum nullus hominum nocte illa campanile ascendere potuisset. Et dum rei hujus causam aliam cognoscere non valerent, dixerunt: nullam aliam scimus assignare causam, nisi quia sero ad nos declinavit Frater quidam de Ordine Prædicatorum, qui homo videtur magnæ sanctitatis & gratiæ, qui dixit mane velle prædicare. Præ reverentia autem B. Petrum inquietare nolentes, quia die præcedenti valde fatigatus fuerat, omnes ad propria redierunt, mane autem facto cum populi multitudine redierunt. Tum B. Petrus, secundum collatam sibi a Domino gratiam, sic devote & gratiose prædicavit populo verbum Dei, quod tota civitas ad devotionem & pœnitentiæ fructum commota est; propter quod multis diebus ibidem moratus est, prædicationi & audientiæ confessionum vacans, [multi convertuntur ad pœnitentiam.] & multas Domino acquirens animas, cujus honorem in suis prædicationibus fideliter procurabat; sicque ex fervore & fulgore prædicationis ejus, & animarum copioso fructu, cunctis manifeste patuit, quod in signo ardentis & lucentis cerei fuit congrue designatum.

[30] Cum pestis hæretica in Lombardiæ provincia pullularet, & multas jam civitates contagione pestifera infecisset; summus Pontifex D. Innocentius IV, attendens quantum fieret ovibus luporum periculosa commixtio, ad pestem diabolicam abolendam, diversos Inquisitores de Ordine Prædicatorum (quasi diversos canes qui lupos arcere possent a gregibus) in diversis Lombardiæ partibus providentius delegavit. Sed cum Mediolani hæretici, non solum multi numero, sed etiam magni seculari potentia, acuti fraudulentia, [Inquisitor fides ab Innocentio IV constitutus,] eloquentia garrulosi, & diabolica pleni scientia residerent; idem summus Pontifex sciens & intelligens B. Petrum virum esse magnanimem, qui ab hostium multitudine non paveret; advertens quoque suæ virtutis constantiam, per quam & adversariorum constantiæ nec in modico cederet; cognoscens etiam ejus facundiam, per quam hæreticorum fallacias detegeret; non ignorans insuper ipsum mundana sapientia plene eruditum, per quam frivola hæreticorum argumenta rationabiliter confutaret; utpote inter hæreticos a puero conversatus, & qualiter sensum perverterent Scripturarum, & quibus verbis suam sauciatam conscientiam palliarent, frequentibus pugnis divinisque experimentis edoctus; ipsum, tamquam fidei pugilem strenuum & tam indefessum Domini bellatorem, in Mediolano & ejus comitatu instituit, & Inquisitorem hæreticæ pravitatis auctoritate concessa plenaria ordinavit. Ipse igitur injunctum sibi officium diligenter exercens, Simpsonis vulpeculas perquirebat & dissipabat ubique, nullam eis requiem tribuans, sed mirabiliter omnes confundens, & potenter expellens ita ut non possent resistere sapientiæ & spiritui, qui loquebatur per eum. Ad hoc inerat beato pugili specialis certa di fiducia contra hostes, ex divina revelatione infusa. Nam dum semel, aliquantulum ex futuris & incertis eventibus pavidus, ante altare B. Virginis suos agones Virgini commendaret; per Virginem Virgini dormitanti est responsum, [animatusq; a B. Virgine] quod per filium Virginis imminente passionis tempore fuit alteri Petro dictum: Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua b. Unde nec eum certa fiducia diffisum, nec fervor indefessus tepidum, nec experientia timidum permittebant; sed sicut leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavens occursum, pluries hostibus offerebat sub tali conditione congressum, videlicet quod ipsi secum ducerent quos possent, de toto exercitu Scripturarum, ipse vero contentus esset uno milite contra eos; B. Paulum experimens & eligens, velut invictum pugilem contra omnes fidei perversores. Frequenter etiam hæreticis se in ignem projicere obtulit, [hæreticos lacessit:] pro veritate fidei adstruenda, si ejus in igne comites fieri assentirentur. Insuper pro fide vitam suam, non solum periculis, sed morti exponere avidus, forsitan ex divina revelatione hac fuit, quod tam fidenter quam frequenter prophetico spiritu proferebat in medium: [Martyrium suum] nam de suo felici martyrio & etiam de loco propriæ sepulturæ, utrumque Fratribus per hunc modum repertus est prædixisse: Scitote, me nunquam nisi per manus infidelium moriturum; & non dubitetis, quin Mediolani me oporteat sepeliri. Sed nec de suo metuebat præmio, [& canonizationem prædicit:] qui sic de merito certus erat: sciens enim cui crediderat, nec imprudenter sed confidenter, sicut post bella victoriam, sic coronam sibi post victoriam arrogabat, ut firmiter saperet & crederet, quod adhuc nominaretur in litaniis & quod festum suum in kalendariis scriberetur. O beatum virum, cui ex præsenti vita jam futura inceperat, & cujus pedes jam in cælestis Jerusalem atriis stantes erant! & qui adhuc in carne corruptibili positus, jam gloriæ incorruptibilis & laudis perpetuæ primitias degustabat!

[31] Cum die quadam apud Mediolanum, Episcopum quemdam Catharorum c B. Petrus examinaret, multis Episcopis, Religiosis & maxima copia civitatis ad hoc spectaculum congregatis; & dies tum ex prædicatione, tum ex hæretici examinatione in longum protracta fuisset, maximusque æstus cunctos affligeret; hæresiarcha ille, tempore subsannationis invento, cœpit coram omnibus exclamare: o Petre perverse, si tu es ita Sanctus, sicut hic stultus populus te affirmat, cur permittis ipsum tam graviter æstu affligi, & non rogas Deum, ut interponat nubem aliquam, ut non moriatur hic stultus populus tanto æstu? Cui cum athlera fidei fiducialiter respondisset, quod dixerat se facturum, si promitteret, quod abjurata hæresi protinus converteretur ad fidem; multi ex Catholicis super obligatione B. Petri contristari cœperunt, [sereno cælo nubes inducit:] timentes ne fides Catholica ex hoc confusionem pateretur: & e converso multi ex infidelibus sunt gavisi, confusionem viri cum gaudio exspectantes, præcipue cum in toto aëre nulla vel minima nubecula appareret; proinde, ut promitteret, suum Episcopum cum clamoribus infestabant. Cumque vel isto modo hæretici pertinacia, se obligare nolentis, frangi non posset vel aliquatenus emolliri; B. Petrus, qui vel propter infidelium gaudium vel timorem fidelium non fuerat infirmatus, sperans in Domino, Ut appareat, inquit, quod bonus Deus visibilium omnium & invisibilium sit creator & factor, rogo ipsum, ut ad consolationem fidelium in se credentium & non credentium confusionem, aliquam nobis dignetur nubeculam mittere, quæ inter solem & populum interposita, nos ab hoc æstu defendere valeat. Quod ubi de quodam eminenti pulpito, Crucis præmisso signaculo, explevit; mox Dominus de quadem nube quasi tentorium eis fecit, quæ umbræ suæ per longum d tempus omni populo præbuit velamentum, & causam exultandi auxit fidelibus & contra hæreticos insultandi.

[32] Altera die similiter ad disputandum cum hæreticis constituta, e morantibus Fratribus de vicinis conventibus vocatis, filii tenebrarum prudentiores filiis lucis, cum essent armis veritatis exuti, se multitudine armaverunt; ut quem ratione non poterant, saltem multiloquio superarent. [garrulum hæreticum,] Adfuit insuper eorum stipatus frequentia quidam, quem elegerant suæ perfidiæ defensorem, vir clamosus garrulusque & malitiosis sermonum versutiis eruditus, Is ubi pugilem fidei cum socio suo conspexisset adstantem, statim verborum laqueos ejus pedibus præparavit; & ut incautum corruere faceret, cœpit importune & clamose insistere, ad ea, que proposuerat, responderet. Quo sæpius acclamante, vir Dei attendens, [orātione facta,] vir Dei attendens, quod servum Dei clamoribus litigare non decet; & ubi non erat auditus, verba veritatis & sobrietatis effundere non prodesset; recordatus misericordiæ Domini, totum se ad orationem devote contulit, supplicans ut hostes vel juste erubescerent tamquam impii, & muta fierent labia dolosa, aut super eos sol veræ intelligentiæ oriretur. Nec mora, [elinguem reddit:] mox duorum alterum, quod petiic, impetravit, prout utriusque partis merita exigebant. Cum enim fidei defensor fiducialiter insisteret adversus veritatis adversarium, ut ad huc quæreret quod quærebat, ita divinæ virtuti diabolica verba cesserunt, ut ille paulo ante loquax & garrulus, sic subito mutus quasi effectus est & elinguis, ut nec ad quærendum nec ad respondendū os aperire ad verbum unicum prævaleret: propter quod ejusdem perfidi comites infideles dissipati sunt ab invicem, nec compuncti, eorumdem duritia resistente. f

[33] Semel contigit, eo iter agente cum Episcopo g Placentino, quod ad domum diverteret nobilis viri Domini Gaufredi h Comitis de Lumello, cujus filium, Henricum nomine, ita gulæ tumor compresserat, quod nec loqui nec spirare poterat: propter quod parentes de proxima filii morte anxii, & desperati de vita, audito Fr. Petri Veronensis adventu, [angina applicata veste ejus depellitur:] ambo properant in advenientis occursum, & moriturum puerum dolenter nuntiant & solicite recommendant. Quo accedente, levatis ad cælum manibus & Crucis in eo facto signaculo, puer jam [morti] devotus, suo tam languenti collo, tamquam aliquod salutare remedium, ejus cappam adhibuit; & benedictione recepta, recepit pariter sanitatem. Quod pater diligenter attendens, empta illi nova cappa, tantæ virtutis vetus vestimentum retinuit, quod postmodum nequaquam ad insipientiam ei cessit. Procedente vero tempore idem nobilis, vehementi dolore viscerum gravatus, credens & metuens sibi exinde mortis imminere periculum, cappam ipsam, quam ex tunc conservaverat, reverenter afferri fecit; qua suo apposita pectori, mox vermem, duo capita habentem & pilorum densitate villosum, evomuit; statimque plenæ sanitatis consecutus est effectum.

[34] Dum vero in conspectu magnatum magnificaret Dominus Sanctum suum, non minus pauperibus & religiosis erat affabilis, & amabilis habebatur specialis devotionis affectu: quibus cum frequenter visitationis gratiam impenderet, flammas inter eos divini amoris accendens, confirmans vacillantes sermonibus suis, confortans manus remissas & genua trementia roborans, contigit, ut in quodam burgo Mediolanensis diœcesis, nomine i Carate, ad Humiliatorum k domum, prout consueverat, declinaret; ubi ad quamdam de Sororibus nomine Carasiam, quæ corporis viribus sic destituta jacebat & jacuerat annis septem, [duos contractos sanat.] quod pro qualicumque necessitate nec valuerat surgere nec valebat, a quibusdam, de ipsius suffragio confidentibus, est perductus. Ad quam veniens sic oravit; Domine, qui paralyticum sanasti & Lazarum suscitasti, obsecro, ut digneris huic etiam mulieri sanitatem concedere. Quæ protinus liberata, eodem sero de grabato consurgens, mane redeunti occurrit; quamdiu vixit, sex videlicet annis, perseverans incolumis, ad pristina officia plene restituta. Simile accidisse apud Mediolanum probatur, ubi cum quidam nomine Acerbus per annos quinque sic mansit contractus, ut per terram in sextario l traheretur, ad B. Petrum adductus, & ab eo signatus, continuo sanatus surrexit. m Quidam Frater, [ad martyriū anhelat.] qui solitus erat in prædicatione frequenter cum illo ire, ab eo requisivit, ut eum aliquam doceret orationem: qui dixit, Hæc est oratio mea, in qua magis afficior & delector: cum sacrosanctum Corpus Domini nostri Jesu Christi elevo, vel ab aliis Sacerdotibus elevari conspicio, ipsum oro Dominum, ut numquam me hac [vita] exire permittat, nisi pro ipsius fide catholica decedam, & hanc orationem jugiter feci. [Cum vice quadā cum Fr. Gerardo Tridentino, ante annum passionis suæ, juxta castrum de n Gathe trāsitum faceret, socio dixit. Castrum istud pro fide destruetur, & duo hæreticorum Episcopi Nazarius o & Desiderius, qui ibi sepulti sunt, igni cremabuntur: quod plene ita per ordinem postmodum factum per ministerium Inquisitorum, ut manifeste ostenderetur, quod per ipsum Spiritus sanctus vera prædixit. p

ANNOTATA.

a Hactenus miracula, antiquæ Vitæ contextui addita per Taëgium; hic autem (omißis quæ Surius habet num. 9, 10, 11, 12, quæque hic infra habentur num. 31 & seqq.) resumitur contextus antiquus.

b Vitæ-Fratrum sic prosequuntur cœptam narrationem: Ad cujus vocem assurgens, sensit continuo illum ambiguitatis scrupulum recessisse: nec post, ut ipse retulit, aliquem circa hujusmodi sensit motum.

c Additur in Vitis-Fratrum, qui illis diebus fuerat captus.

d Ibidem, per magnam horam,

e [Disputatio S. Petri cum hæretico.] Ibidem præsens historia sic inchoatur. Cum quadam vice disputaret cum hæretico quodam, acutissimi ingenii & eloquentiæ singularis, attendens astutias ejus voluit diu disputationem protiahere, & de communi consensu assignavit diem ad respondendum super iis, & proponendum de aliis quæ sibi viderentur. Recedens ergo ab eo misit ad Conventus vicinos, ut Fratres exercitati in disputationibus contra hæreticos venirent ad diem assignatum talem: sed omnes neglexerunt. Unde cum die assignato venisset hæreticus cum multitudine hæreticorum, & stetisset in medio, & ad modum Goliæ vocaret ad singulare disputationis certamen; venit Sanctus cum uno socio. Et cum proposuisset hæreticus errores suos acute & subtiliter, & diceret, Respondere mihi, si potestis & scitis; petivit deliberationem ad respondendum. Qua habita, divertit parumper ab eis, & intravit oratorium quod prope erat. Et prosternens se coram altari cum multis lacrymis, rogavit Dominum ut causam suam defenderet &c.

f Additur ibidem: Prædicta autem omnia ipse B. Petrus duobus discretis Fratribus humiliter revelavit. Ad hoc de confundendis convertendisve hæreticis argumentum spectat, quod hisce verbis refert Garzo in Vita apud Leandrum Albertum. [alteri hæretico os obstructum.] Numquam ex prælio discessit inferior: cogebantur miseri terga dare, nec tamen a suis sententiis dimovebantur. Ex his unus, quem nullus pudor a turpitudine, nullus metus a periculo, nulla ratio a furore revocabat (erat enim summis opibus summaque potentia præditus) Nemo, inquit, unquam me a sententia deducet: constabo in ea quoad mihi vita suppetet. Tum Petrus, in cælum suspiciens ac se paululum colligens; Quid est, inquit, causæ, vir bone, quod te in sententia permansurum affirmes? Tibi conducibilius esset, si te eum præstares, qualem Christi religio postulat. Miselle, a recta via deflexisti, ni te tui pœnituerit consilii, æternum ignis cruciatum subibis. Non longe abest Christi effigies: ad ejus genua procide, ut tua tibi crimina condonet postula: tibi veniam tribuet. Hac oratione adeo commotus est, ut ne ullum quidem verbum emittere potuerit. Hanc rem sic diversam a casibus in Vita relatis, ubinam legerit Garzo, fatemur nos ignorare.

g Fuit hic B. Albertus, electus Episcopus Placentinus anno 1244, anno 1261 Ferrariam translatus: qui dicitur obiisse clarus tum in vita tum in morte miraculis anno 1274, 14 Augusti, vel (ut Petrus Maria Campi ex publicis instrumentis colligi ait) 12 aut 13. De ejus præsenti ac publico cultu optamus a Ferrariensibus distinctius edoceri, eaque omnia monumenta nancisci, quibusviri sanctitas & miracula continentur.

h Idem Petrus-Maria hoc miraculum anno 1250 tribuit, & Comitem Leonelli aut Lomelli vocat. Nicolaus Sampson in Tabula alphabetica Italiæ Lumellum adscribit statui Ducatus Mediolanensis, Lumellinæ regiunculæ a se dictæ caput.

i Surio Caracte: in jam nominata Tabula neutrum invenitur, nec ullum Mediolanensis status nominatur oppidum, huc tendentem appellationem habens, præter Caravagium.

k De ordine Humiliatorum, qui seculo superiori sub S. Carolo Borromæo extinctus est, pluribus actum 26 hujus, ante Vitam B. Aldobrandescæ ejusdem Ordinis Tertiariæ.

l Vehiculum vertit Surius: est autem Sextarius hic frumentariæ mensuræ genus, quale huic misero potuit fuisse pro sella. Antoninus vulgari contractione Starium scripsit.

m Sequens § apud Surium totus desideratur: in Vitis-fratrum invenitur pars ultima, a signo [

n In dictis Vitis-Fratrum scribitur quoddam castrum hæreticorum, nomine Gaoche. Priori scriptioni inhærentes, 4 milliario ab urbe Bergomum versus, inveniunt castrum Gattorum dictum.

o Ibidem corruptius scribitur Nosarius.

p Hinc incipit pars 2 Vitæ juxta divisionem Taëgii: nos ordinem numerandorum Paragraphorum prosequimur, antiquam divisionem restituere si volet aliquis, id facere poterit hinc numerando Partis 2, § I.

CAPUT V.
Conspiratio in S. Petri necem, martyrium, gloriæ revelata, miracula ante canonizationem.

[35] Prævidens itaq; propinquam fore suæ terminum passionis, acceptum mandatum summi Pontificis tanto instantius exequi cœpit, quanto de reliquo repositam sibi cernebat coronam justitiæ, in illum diem, ab judice justo reddendam. Verum videntes dolentesque hæretici, negotium fidei per Christi pugilem sic vehementius prosperari, de ipsius morte cum suis fautoribus tractare cœperunt, arbitrantes se posse pacifice vivere, si eorum tam validus persecutor de terra tolleretur. Nec latuit Sanctum tractatus occultus hostium ex certis plurium relationibus; sed ipse, veluti pugil intrepidus, nec metuebat quod dudum ardenti desiderio sitiverat, nec in eo, quod confidenter inceperat, retardabat: sciens quod occidi poterat, sed minime vinceretur occisus. Unde Dominica in Ramis palmarum, diebus quatuordecim felix ejus martyrium præcedente, apud Mediolanum, coram copiosa multitudine a populi prædicavit, se certum fore, quod hæretici mortem suam tractaverunt, & quod pro ipso pecunia erat in deposito constituta. Sed agant, inquit, quid velint, plus quam vivus fecerim, mortuus faciam contra eos. b Assignato autem quibusdam hæreticorum fautoribus usque ad octavas Paschæ peremptorio termino, quo præcise mandatis parerent Ecclesiæ, prædicens se in eodem reversurum, ad Comensem civitatem profectus est, ubi Prioris inter Fratres suos officio fungebatur. c

[36] Interim dum vir sanctus apud Comum moratur, soliciti hæretici opportunitatem quærunt, quomodo eum morti tradant. Imprimis igitur Stephanus Confalonerius, ex pago d Albiate, in negotio sedulus, cum Guidotto Sachella (qui ad peragendum scelus iniquum viginti quinq; libras spoponderat) ad S. Eustorgium pergit, [conspiratur in ejus necē] ut quando ex Como Fr. Petrus rediturus sit, sciscitetur. De hinc ad castrum, quod Glussianum dicitur, Manfredum Clironum convenit, quȩ que Mediolani a complicibus sceleris acta sunt & tractata secrete insinuat, simulq; ad consortium nefandi sceleris invitat. Placet summopere Manfredo consilium; unaque cum Stephano, nulla interposita mora, Mediolanum proficiscitur: ubi Guidottum Sachellam, ut promissas ab eo pecunias exigant, statim inquirunt. Quem cum non invenissent, sine mora ad Jacobum Clusam, in porta Jovis morantem, qui & ipse in perpetrando diabolico maleficio non minimam pecuniarum portionem se daturum obtulerat, propero cursu festinant. Qui facti cupidissimus, cum audisset, viginti tantum Mediolanensis monetæ libras negotio esse necessarias; Nolo, inquit, numismatis defectu tam necessarium nobis opus omitti: nam & mille libræ mihi suppetunt, siquidem opus fuerit, unde & tantumdem Papiam deferre prorsus institui, ut Fr. Raynerium, prefatæ urbis & diœcesis Inquisitorem, pariter occidi faciam: ite ergo Glusianum, & ipse crastina die absque ullo dubio ibi adero, depositurus pretium, quod accepturus sit, qui talem tantamq; operam nobis impenderit. Ergo sine dolo sequenti die Jacobus Glusianum petit festinus, depositaque pecunia apud Fatium, præfati loci incolam, cum negotium Stephano & Manfredo ita summe commendasset ut plus nihil, Papiam ipse contendit.

[37] At illi nil negligentes, ut qui rem maxime curabāt, extemplo Carinum Balsamū, ad se accersitum, & verbis & præmio ad patrandum scelus invitant: quod ille minime quidem renuit, sed dari sibi auxilium Albertinum Porrum ex vico e Lentate postulat: atque hæc sanctis diebus cuncta peracta sunt. Facto autem Paschate, [Sicarii eum observaturi Comum proficiscuntur,] Stephanus & Manfredus, statuta cum Carino die, Comum una petunt, atq; ad Pasinum Græcum hospitio divertunt: quos Carinus eadem die subsecutus nuntiat Albertinum, eo quod exilio damnatus esset, timuisse illo ire; sed in regione sua, quod non longe a f Barlasina, qua Fr. Petro transeundum sit, Lentate distet, peragendi negotii opportunitatē præstolaturum. Interim ergo Carinus singulis diebus domum FF. Prædicatorum adibat, ut ne se inscio Mediolanum forsan sanctus vir repeteret. Ergo contracta ibi tridui mora, quarta die cum cognovisset summo mane hominem Dei carpsisse iter, ad conductores suos cito recurrens, jumentum sibi exhiberi postulat, quo celerius prosequi abeuntem prævaleat. Verum non annuit Manfredus, ne forsan per equum proderetur. Pedes igitur veloci cursu Carinus iter aggreditur, ne tanta patrandi facinoris sibi oblata opportunitate frustretur. Nec fuit illi difficile præeuntem comprehendere; quoniam ex quartana, qua diu laboraverat, debilis plurimum erat, & lento admodum procedebat gradu.

[38] Igitur sabbato, qui est Septuagesimæ finis, quodque Sabbatum in Albis & g annotinum Pascha vocatur, athleta Christi de Conventu suo ad pugnam Mediolani rediens, satagebat datum terminum prævenire. Cumque medium iter caperet, qui locus est juxta Barlasinam, ad sinistrum loci latus, in nemore denso, funestus ille Carinus, hæreticus & crudelis hæreticorum satelles, eorum, ut dictum est, inductus precibus, & pretio librarum quadraginta conductus, in Sanctū virū, iter salutaris propositi prosequentē, in agnū utique lupus, ferus in mitem, in pium impius, furibundus in mansuetum, in modestum effrænis, profanus in justum, præsumit insultum, exercet conatum, mortem intenta; & de Sacerdote faciens victimam, [a quibus Mediolanum redux occiditur in via,] sacrum illius caput impetens scelerato mucrone, & satiato sanguine justi ense, geminans [ictum] diris in ipsum vulneribus impressis, non divertentem ab hoste, sed exhibentem se protinus hostiam, & occisoris sustinentem in patientia truces ictus; in loco passionis prostratum, seminecem dereliquit: & ad Fr. Dominicum, ipsius comitem, aërem miserandis vocibus adimplentem invocando auxilium, mox ille carnifex se convertens, quatuor illum lethalibus vulneribus sauciavit. [Symbolum fidei pronuntians:] Cui dum percussiones ita crudeles inculcaret, vir sanctus ex parte altera suum Domino commendat spiritum, In manus, inquiens, tuas Domine commendo spiritum meum. A fidei præconio etiam in hoc articulo non desistens, Symbolum fidei, quod propter blanditias patrui puer deserere noluerat, propter mortis angustias, velut præco fidei, nequaquam oblitus est confiteri; prout ipse nefandus, fugæ fraudatus præsidio, postmodum a fidelibus captus, ad clamores Fr. Dominici excitatis, & Fr. Dominicus, diebus aliquibus supervivens, postea retulerunt. Sed dum adhuc Martyr Domini palpitaret, cultellum crudelis lictor arripuit, & per latera confitentis transfigens, Beatum ejus martyrium consummavit.

[39] Sic itaq; finita hujus peregrinationis Septuagesima, felix viator celestem venit ad patriam: sic stolam suam Martyr & Virgo dealbavit in Albis: sic ad æternum sabbatum exsabbato tēporali migravit. Pascha enim annotinum suo agno non caruit, quandoquidē in eo tamquā agnus innocens immolatur. In ipsa die sui martyrii Confessor, Propheta, Martyr & Doctor quodā modo esse promeruit: dum enim ipsa die, confessione de more solito facta, sacrificium laudis obtulit; & fidē Christi inter tormenta constanter confessus, verā fidē edocuit, clara voce cum pateretur symbolum fidei profitēdo & pro defensione fidei sanguinē suum fudit; Confessorum, Doctorum & Martyrum se numero sociavit; Prophetarum vero meruit adjungi consortio, spiritu prophetico prædicēs quod contigit. Cum enim tunc tēporis, ut dictum est, quartanam pateretur; dicētibus sociis, quod nō posset illa die Mediolanum applicare respondit: Si ad domum Fratrum pervenire non poterimus, apud S. Simplicianum h poterimus hospitari, quod & factum fuit. [corpus ad S. Simpliciani sistitur,] Nā cum ejus sacrum corpus Mediolanum in plaustro Fratribus deferretur, lictore capto & vincto subsequēte; fama tāti facinoris volās, velocius Mediolanum perveniēs, urbē totam subvertit populorum tumultibus & concursu: cum Prætor Mediolanēsis, metu novæ turbationis attonitus, clausis januis civitatis impedire non potuit, quin tāta foret plebis concurrētis impressio, quod Archiepiscopus i etiā cum suo Clero & Religiosis quā plurimis, S. Martyri processionaliter occurrētes, vix ad corpus pertingere potuerunt. Propter quod Fratres eadē die ad domum illud deducere nō potuerunt, sed apud S. Simplicianum depositum, ibidem assistentibus Fratribus illa nocte remansit.

[40] [cujus contactu ægrota sanatur.] Eodem die passionis & mortis, mulier quædam infirma, nomine Jacoba, ad corpus Sancti accedere avida, sed per longum temporis spatium ex pressura confluentis populi nō permissa, ut suæ infirmitatis reciperet auxilium, quod a medicis destituta nequiverat obtinere; tandem vix in ecclesiam S. Simpliciani, ubi Martyris corpus jacebat, introducta; super caput suum, de quo propter morbum fistulæ jam ossa plura perdiderat, manu Martyris faciens sibi fieri Crucis signaculum, plenum sanitatis beneficium adipisci promeruit. [parallelum mortis S. Petri & Christi] Illud quoque hoc in loco prætermittendum non est, quod martyrium hujus Sancti solennius efficit, & inter aliorum martyria indicat gloriosum: nam ejus passio veneranda passionis Christi propinquam præfert imaginem. Nempe Christus pro veritate fidei, quam docebat, passus est; Petrus pro veritate fidei, quam defendebat, bibit calicē passionis. Christus passus ab infideli populo Judæorum; Petrus ab infideli turba hæreticorum. Christus in paschali tempore crucifigitur, & eodem tempore Petrus occiditur. Christus cum pateretur, In manus tuas Domine cōmendo spiritum meum, dicebat; Petrus eadem verba cum occideretur docebat. Christus pro triginta argēteis ut crucifigeretur traditus fuit, Petrus pro quadraginta libris venditus fuit ut occideretur. Christus per passionem multos ad fidem adduxit, Petrus per mortē multos hæreticorum convertit. [nec non fructus ex passione secuti.] Quamvis autē pugil egregius dogma pestiferum plurimum eradicasset in vita, post mortem tamen, ejus intercedentibus meritis & crebris miraculis coruscantibus, fuit adeo extirpatum, ut quam plurimi errorem suum relinquerent, & ad sanctæ gremium Ecclesiæ convolarent: ita ut Mediolanensis civitas & ejusdem comitatus, ubi tot hæreticorum conventicula residebant, adeo sit purgata, ut expulsis aliis, aliisque ad fidē conversis, nullus auderet ibidem aliquatenus apparere. Plures etiam ex his, hæresiarchæ pessimi & famosi, Ordinem Prædicatorum ingressi, hæreticos & fautores eorum mirabili fervore persecuti sunt. Sic Sampson plures Philisthæos occidit moriens, quam vivens occiderat: sic granum frumenti cadens in terra, infidelium manibus mortificatū, uberem consurgit in spicam: sic botrus, in torculari compressus, liquoris redundat in copiam: sic aromata pilo contusa, odorem plenius circumfundunt: sic granum sinapis attritum, virtutem suam fortius demonstravit.

[41] Eodem die, in monasterio k de Ripolis juxta Florentiam posito, [quædam cælo eum receptū spectans] dum quædam sanctimonialis in oratione persisteret, aliquantulum soporata, vidit B. Virginem in excelso throno in gloria residentem, & duos Fratres Prædicatores in cælum ascendere, hinc & inde juxta eam collocatos esse. Et cum mirās quæreret, quinam essent; vocem sibi respondentē audivit, Hic est Fr. Petrus Veronensis, qui in conspectu Domini tamquam fumus aromatum gloriosus ascendit. Quod a significatione nō vacat, quod Fr. Dominicus, qui cum eo cælos ascendere visus est, non tamen cum eo auditus est nominari. Nā qui secum passus est, cælum creditur secum ascendisse non tamen secum Sanctorum catalogo adscriptus l. Dicta igitur Soror fama postmodum docente cognoscens, quod una eademq; die cum Sancti martyrio [sua visio] concurrebat; [ab inveterato morbo liberatur:] statim sumpta fiducia se Martyri devovit, & devotis meruit precibus a quadā antiqua infirmitate subito relevari, sicque revelationis veritas concordia temporis & adeptione miraculosa sanitatis, tamquam argumento duplici, comprobata est.

[42] [lampades ad sepulcrum ejus ultro accenduntur:] Ut autem fidelium tristitia, ex subtractione tanti propugnatoris exorta, novæ lucis ortu plenum verteretur in gaudium; lāpades, ad venerabile sepulcrum ejus in ecclesia S. Eustorgii dependentes, pluries per seipsas, absq; humano studio & ministerio, divinitus sunt accēsæ. Quia conveniens nimis fuit, ut qui igne ac lumine fidei excellenter claruerat, singulare de ipso ignis & luminis miraculum appareret. Super locum etiam passionis ejus, sæpe luminaria de cælo descendentia & ascendētia ad cælum, plures Religiosi aliiq; quamplures visibiliter conspexerunt: inter quæ luminaria duos fratres, in habitu Prædicatorum, se vidisse testati suum. Sic namq; sanctitati Martyris congruebat, ut frequens lux de cælo descendens, nunc lampades, nunc pro lampadibus aërem inflammās, evidentius appareret, & ubi sacrum corpus conditum est, & ubi sanguis innocens effusus est. Et sicut utrobique lumen multoties exortum est, sic utrobique multa divina miracula claruerunt. m

[42] [Invocatus Petrus collisum puerum vitæ restituit:] Ceterum post Sancti gloriosum triumphum, cæli rosario dudum clauso, per B. Petri martyrium reserato, cælestia miracula crebrius refulserunt, quibus Dominus sanctum suum Martyrem illustravit. Terra enim suo cruore roseo madidata uberiores fructus protulit, quos cælo cum lætitia intulit, præconis fidei & martyris Christi suffulta suffragiis: quæ in diversis mundi partibus pluribusque provinciis, per signorum evidentiam, non desinunt rutilare n. Quidam puer Papiensis, Conradinus nomine, cum inter trabes acutas graviter corruisset impulsus, & ex casu fuisset gravissime sic oppressus, ut motu & sensu penitus destitutus, tamquam mortuus a matre plangeretur; mox apposita terra suo pectori, ejusdem Martyris cruore consecrata, sic vivus & incolumis resurrexit, quod jam matrem reddens jucundam, gaudens abiret protinus cum sociis suis ad ludendum. Mulierem quandam, Sabinam nomine, de Lugano o Comensis diœcesis, [febrim] a medicis ex acumine febris desperatam, terra solummodo, super qua Martyr interfectus est, liberavit; & faciei febricitantis aspersa, ipsam perfectæ restituit sanitati. Sed nec illud minus evidens fuit, quod gestum est in quadam muliere p Mediolanensis diœcesis, cujus carnes cancer edax annis pluribus sedula corrosione vorabat: quæ cum ad locum fuisset delata martyrii, vulnera sua confricans terra sanguine Martyris rubricata, [cancrum,] non solum tunc novo dolore caruit, quem ibi pannorum tactu sustinere antea non poterat, quin potius ab antiquo velocem & integram sanitatem consecuta est; virtute innocentis sanguinis; qui quidem non solum ægros liberabat a morbis, sed etiam a portis mortis morituros.

[44] Quamdam viduam, nomine Miranam, in parochia SS. Gervasii & Protasii Mediolani morantem, super Leoneto filio suo virtuosus sanguis Martyris lætificavit. [arthritim] Cum enim puer quadam gutta tam graviter fuisset afflictus, quod dorsi ejus nodi viderentur præ tumore & doloribus dissolvendi, propter quod futurus gibbosus a medicis credebatur; mater doloris locum terra Martyris cruore perfusa sinivit; & filio protinus liberato extra domum exiliens, vicinas convocat & amicas, ut sibi super salute filii congratularentur. Scholaris quidam cum de q Magdalena ad montem Pessulanum rediret, ex quodam saltu adeo in inguine ruptus est, ut dolore nimio vexaretur & incedere non valeret r. Hic aliquando audiens prædicari, quod quædam mulier terram sanguine B. Petri Mart. respersam super cancri corrosione ponens liberata fuerat; dixit: [& Herniani depellit.] Domine Deus, de terra illa non habeo, sed qui terræ illi meritis B. Petri Mart. tantam dedisti virtutem, & isti dare digneris: Accipiens igitur de terra, cum crucis signo & B. Petri invocatione, loco supposuit, & statim sanatus est. s

ANNOTATA.

a Sequentes duo Paragraphi, a Taëgio ad veterem Vitam adjecti, fere habentur in Commentario prævio ex Tristano Chalco, qui habuit ex Actis judiciariis, quæ ipsa etiam Taëgius vidisse potuit.

b Vitæ Fratrum, Ubi erant congregata fere decem millia personarum, dixit publice alta voce: Ego scio pro certo &c.

c Additur ibidem, Qui infra mensem occisus est ab eis: & verificatum est verbum suum, & quotidie magis ac magis verificatur.

d Albiate ad Lambronem fluvium, tribus circiter passuum millibus distans Glussiano, vulgo Giussano, secus mediam inter Comum & Mediolanum viam sito, intervallo utrimque 12 milliarium.

e Lentate, in tabulis Lenta, 4 p. m. Glußiano distare indicatur versus Luram fluvium.

f Barlassina, juxta Luram jam dictum, aliquanto propior Mediolano quam Como, solis 2 p. m. distat Lentate: iter autem tenendum erat per vallem Luræ, alias Senesii, a Como Mediolanum recta ducentem.

g Annotinum dici videtur quasi consummatum & absolutum, aliis Pascha conclusum. Mirum est tamen illius appellationis, quæ hic ut vulgaris notatur, alibi non inveniri mentionem. Durandus in Rationali divinorum Officiorum Annotinum Pascha vocari dicit, quando aliquis diem baptismatis sui annuatim celebrat. Beda in computi ratione dicit quod computus, in primo circuli decemnovennalis anno, propter rationem saltus lunaris, duodecim diebus annotinum cursum prævertere solet. ubi rursum annotinus pro perfecto sumi videtur. Quomodo idem Sabbatum dicatur finis Septuagesimæ, ex Ordinario Romano explicari potest, ubi dicitur: Dominica in septuagesima videtur dici, propter septuaginta dies, qui sunt ab ipsa die ad sabbatum ante octavam Paschæ: & ibidem consequenter dicitur; Sexagesimam, per respectum ad medium Pascha seu feriam 4 Paschalem; Quinquagesimam, ad diem sanctæ Resurrectionis; Quadragesimam, ad Cœnam Domini respective nominari.

h S. Simplicianus Ep. Mediolan. colitur 16 Augusti, cujus corpus in ecclesia suburbana conditum, ipsi adjunctæque Abbatiæ nomen dedit.

i Leo de Perego, tunc Archiep. Mediolan. ex Ordine Minorum obiit 1257.

k Surius, in monasterio dominarum de Ripolis, nunc ibi Vallumbrosani monachi degunt.

l Quid quod ille Frater necdum obierat?

m Apud Surium hæc adduntur: quorum etsi nonnulla summus Pontifex suis litteris strictius comprehenderit; [Miracula apud Surium deficientia,] & nos tamen quoad possumus miraculorum ordinē consequenter, ad lectorum & auditorum utilitatem latius distribuimus; alia quædā adjicientes, quæ postea fidelium hominum testimoniis verissime sunt approbata: ubi tamen hoc præmissum volumus, plura esse edita miracula quā sint in scripta redacta, multa etiam prolixitatis vitandæ causa prætermissa: pauca autem quæ tacere noluimus jam commemoramus. Hæc esse verba Thomæ de Lentino credimus, proponentis notabilem partem miraculorum ante Canonizationem factorum & post ea comprobatorum, subtexere interim nihil simile invenimus in Surio, sed solum tria jam superius num. 40, 41 & 42 relata: unde conficimus Ms. Surii magna sui parte mutilum, fuisse, an autem Ms. Florentinum circa finem magis integrum sit non est a nobis observatum. Igitur quæ sequuntur deinceps omnia ex Taegio solo habere nos scias.

n Huc spectat quod S. Antoninus narrat his verbis: Cum quædam Comitissa, [miraculum candelæ divinitus accensæ.] devotionem specialem habens ad S. Petrum Mart. in vigilia festi ejus jejunasset, & in die candelam notabilem, ad ecclesiam pergens, ante altare ad honorem B. Petri Mart. accensam posuisset, ut tota consumeretur; recedente Domina, Sacerdos ecclesiæ, avaritia ductus, illam extinxit. Sed statim divina virtus reaccendit. Extinguit Sacerdos secundo & tertio candelam: sed iterum atque iterum divinitus accenditur. Quod cum idem faceret Sacerdos de alia candela, quam Clericus accenderat ante majus altare, in honorem ejusdem B. Petri Mart. vigiliam cujus jejunaverat; lumen rediit ad candelam etiam ipsam extinctam. Tum Clericus iratus Sacerdoti inquit: Diabole, non vides tu miraculum, quia B. Petrus vult quod candela sua ardeat? Territi igitur ex miraculo aliis gesta intimarunt, Hæc ille: idem iisdem fere verbis narrat Flaminius, & locum nominat Cassinum castellum quod in Hipponensi diœcesi est: ubi pro Hipponensi, quæ est in Africa, S. Augustini Episcopatu nobilitata olim, intellige Eporediensem in Pedemontio, quod ævo illo, Hipporedia scribebatur, vulgo Yvrea.

o Luganum oppidum translacum sibi cognominem, a Como urbe p. m. 18, a Mediolano 50 distat.

p Flaminius Belsaveræ nomen fuisse ait.

q Vulgo Sancta balma dictus locus, prope Maßiliam in Provincia, ubi vulgaris opinio est solitariam vixisse Magdalenam.

r In Vitis-Fratrum res plenius narratur hoc modo: qui præ dolore se juxta quamdam viam projecit, tibias sursum & caput deorsum deponendo, ut sic intestina quæ in [Note: ] [οσχεον scrotum] oscheum ceciderant, reduceret in ventrem. Quo facto aliquantulum mitigato dolore, a sociis adjutus ibat: sed dolore iterum invalescente, cecidit quasi impotens & exanguis. Unde socii conturbati quærebant animal, super quod eum reportarent ad domum. Patiens vero recordatus, quod in festo B. Petri Martyris prædicari audierat &c.

s Additur ibidem, Et cum sociis pergens ad altare B. Petri, gratias agens, omnia Fratribus retulit præstito juramento.

CAPUT VI.
S. Petri Martyris Canonizatio.

[45] Crebrescentibus itaque per totam Italiam per merita B. Petri Martyris evidentibus miraculis ad Apostolicamque sedem delatis, [Canonizatur ab Innocentio IV] summus Pontifex Innocentius IV per plures fide dignos intellectis, exaltationi fidei novique Martyris congaudens præconiis, honori quoque Apostolicæ Sedis congratulans, cujus Inquisitorem ac pugilem sic mirificare Dominus dignanter adjecerat, virginalem ejus innocentiam fecit diligenter discuti, & suorum copiam meritorum solerter inquiri: miraculorum quoq; gloriam diligenter examinari, præcedentem & subsequētem suæ triumphalem titulum passionis. Et quia manifeste cognovit super excrescentiam veritatis ad famam, cum sibi minora quā reperit, insinuata fuissent; de communi consilio Cardinalium & Prælatorum omnium, qui tunc apud Sedem Apostolicam residebant, IX a Kal. Aprilis anno Domini MCCLIII, nondum completo anno primo post martyrium ipsum, apud Perusium, in platea ecclesiæ FF. Predicatorum, adstante sibi cleri populique ac religiosorum, nobilium ac magnatum numerosa frequētia, aliis ubertim flentibus prælætitia, aliis pluribus laudātibus & [Sanctum] in sublime tollentibus cunctis vero tripudiantibus & agentibus diem festum, cum solennitate non modica & mirabili cereorum ardentium multitudine, & eximio sacrarum vestium apparatu, sanctorum Martyrum catalogo statuit adscribendum. Et quoniā dies passionis ejus fuit VIII Idus Aprilis, quæ inter paschalia festa frequenter occurrit, ipsius festum ordinavit III kalend. Maji a totius orbis fidelibus devote & solenniter celebrari, sicut expressius apparet in Apostolicis litteris, universis ecclesiarum Prælatis directis, quæ sunt infrascripti tenoris.

[46] Innocentius Episcopus servus servorum Dei, Venerabilibus universis Archiepiscopis & Episcopis, ac dilectis Abbatibus, Prioribus, Archipresbyteris, Decanis, Archidiaconis, & aliis Ecclesiarum Prælatis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem & Apostolicam benedictionem. Magnis & crebris declarata prodigiis Christianæ fidei rectitudo, jam novo novi Sancti decorata merito, signorum recentium fulgore coruscat; in multis hactenus roborata portentis nunc singularium miraculorum insigniis confirmatur. [lætiti Ecclesiæ de Martyrio.] Ecce de instanti & moderno fidei pugile nova & grandia prodeunt, & triumphalia signa notescunt: vox fusi sanguinis intonat, & inclyti Martyrii tuba clangit. Terra non silet sudans aspersione cruoris; resonat regio nobili prædita bellatore, ipseque met parricida gladius proclamat. Hæc sunt certa fidei sacræ indicia, hæc ipsius idonea testimonia, hæc ipsius idonea monumenta; propter quod lætati sunt cæli, terra ingenti perceptione gaudii pariter exultavit. Grandis matri Ecclesiæ causa lætitiæ, multa ei materia jucunditatis advenit; habet unde Domino canticum novum cantet, unde immensæ laudis hymnum deferat Deo: habet plebs Catholica, unde plaudat; & levatis Altissimo manibus, sonoris jubilet vocibus, & lætis animis jucundetur: habet Christiana concio, unde devotas Conditori concinat cantiones. De horto siquidem fidei nuper in mensam Regis æterni dulcis allatus est fructus: de vinea Ecclesiæ in regium calicem affluens noviter liquor influxit; quoniam fœcundus palmes hostili mucrone concisus, habuit plus humoris, quia cohæsit pressius vivæ viti.

[47] bDe Prædicatorum Ordine florido prodiit rosa rubens, quæ regalibus oblata conspectibus intulit suavitatem odoris: de hujus Ecclesiæ fabrica electus est lapis, qui pressura & tunsione politus, decenter supernis ædibus est insertus. In cælesti quoque rosario flos amœnus, rubro colore rutilans, nunc est natus in mundo; [& gloria S. Petri] & candido Sanctorum collegio novum munditiæ lilium est exortum, unde factum est magnum in cælo gaudium, exultantibus Sanctis omnibus & solennitatem agentibus. Tanti festi sane [causa] B. Petrus, de Ordine Prædicatorum, Lombardus origine, prudenter attendens, dolosi mundi fallacias fugit, & devia seculi defluentis, cujus blanditiis quis læditur cum lenitur. Cum ab iis in adolescentiæ annis provide declinasset, vitæ semitam eligens tutiorem, ut a lubricis, caute pede retracto firmis posset incedere gressibus, ad divina obsequia se totaliter transtulit; in Euangelicæ institutionis observantiam cuncta sua convertens studia, & universas dirigens actiones, rectum & lucidum callem sequens, ipsius salubrem videlicet Ordinis regulam, per quam regi valeret & dirigi, duci & induci ad speratam requiem post laborem. In qua triginta fere annorum spatio, fultus caterva virtutum, fide præambula, comite caritate, sic prævaluit & profecit, circa ipsius maxime defensionem fidei, pro qua totus ardebat; quod contra illius diros hostes mente intrepida ferventi spiritu certamen exercens, suum tamen agonem diutinum victrici superante martyrio feliciter consummavit: & sic ipse Petrus firmus, in petra demum passionis allisus, ad petram Christum digne laureandus ascendit.

[48] cPorro ne sacra nos suorum actuum exempla prætereant, aliqua de vita ejus ad instructionem & profectum audientium referamus. Ipse namque veritatis filius & bonitatis alumnus, conversatione conspicuus, spectabilis fama, & opinione mirabilis, miro præfulsisse nitore munditiæ, virginitatem integre custodisse, nec mentis habuisse nec corporis corruptelam & nullius mortalis criminis sensisse contactum, [qui perpetua vitæ innocentia,] firma suorum Confessorum assertione monstratur. Et quia servus delicate nutritus protervit in Dominum, carnem suam assidua cibi & potus parcitate restrinxit. Ne vero per otii desidiam hostilibus pateret insidiis, in justificationibus Domini exercebatur assidue; ut eo circa licita totaliter occupato, locum in ipso illicita non haberent, & a spiritualibus nequitiis tutus esset. Nocturna quidem silentia, humanæ deputata quieti, post dormitionem brevem, decurrebat in studiis lectionum, [zelo animærum] & somnit tempus vigiliis occupabat; diem autem impendebat commodis animarum, vel sedulis imminendo prædicationibus, vel Confessionum audientiæ insistendo, aut hæreticum dogma pestiferum validis rationibus confutando, in quibus speciali gratiæ dono noscitur claruisse. Devotione insuper gratus, humilitate lenis, [aliisque virtutibus insignis,] obedientia placidus, benignitate suavis, pietate compatiens, patientia constans, caritate præstabilis, & in cunctis morum sanctitate compositus, alios profusis virtutum aromatibus attrahebat. Fervens quoque amator fidei, cultor præcipuus, propugnator ardentissimus, sic animo suo illam impresserat, sic se totum in illius manciparat obsequium, quod quæque ipsius verba & opera virtutem fidei redolebant; cujus dulcedinem lingua ejus, velut redundans favus copiose distillans, semper illius documenta suavia propinabat.

[49] Pro hac, inquam, mortem subire cupiens, hoc principaliter a Domino attentis & crebris supplicationibus postulasse probatur, quod non sineret eum ex hac luce migrare, nisi sumpto pro illo calice passionis. Unde quia meruit tantus athleta specialem palmam de pugna tam strenua reportare in d cœlibem patriam, sertis præsignitus roseis victoriæ; [palmam martyrii adeptus,] cum de civitate Comensi, ubi Fratrum sui Ordinis ibi commorantium Prior erat, Mediolanum pergeret, pro exequenda Inquisitione adversus hæreticos sibi ab Apostolica sede commissa; sicut in publica prædicatione prædixerat, quidam de ipsorum hæreticorum credentibus, prece illorum inductus & pretio, in eum, iter salutaris propositi prosequentem, funestus insiluit; in agnum utique lupus, ferus in mitem, in pium impius, furibundus in mansuetum, in modestum effrænis, profanus in Sanctum, sacrilegum præsumit insultum, exercet conatum, mortem intentat. Sacrum autem illius caput gladio crudeliter impetens, diris in ipsum impressis vulneribus, & satiato sanguine justi ense, venerandum illum, non divertentem ab hoste, sed exhibentem se protinus hostiam, cæsoris sustinentem in patientia truces ictus, dimisit, spiritu petente superna, in ipso loco passionis occisum. Ipso sacrilego percussuras in Christi ministrum geminas inculcante, ille non querula voce murmurans, sed sufferens omnia patienter, suum Domino spiritum commendabat, dicens, In manus tuas Domine commendo spiritum meum. Symbolum etiam incepit dicere fidei, cujus nec in hoc articulo desiit esse præco: pro ut ipse nefandus, qui a fidelibus captus fuit, & quondam F. Dominicus, qui comes illius erat, & ab ipso lictore percussus diebus aliquibus supervixit, postea retulerunt. Sic granum frumenti cadens in terram, infidelium manibus compressum & mortuum, uberem consurgit in spicam: sic botrus in torculari calcatus, [cælo recipitur.] liquoris redundat in copiam: sic triticum attritum in area, in dominicum horreum excussa palea deportatur; sic aromata pilo contusa, odorem plenius circumfundunt: sic, inquam, regnum cælorum a violentis præripitur: sic per fidem a Sanctis regna sublimia devincuntur. O quam insigne Martyrium, quod titulus tam gloriosus illustrat! Pro defensione namque & exaltatione Catholicæ Romanæ Ecclesiæ vir ille venerabilis acerrimam mortem tulit. Hic in Ecclesia tamquam sidus radians, & lumine fidei & gratia prædicationis emicuit: hic jam in cælo, quasi luminare conspicuum & splendore gloriæ & multorum coruscatione signorum effulget; quia non vult Dominus ipsius abscondere sanctitatem, nec meritorum suorum virtutem supprimere in occulto, sed inter lucentia Sanctorum candelabra manifestius exaltare, ut omnibus, qui in Ecclesiæ domo habitant, proferat clarum lumen.

[50] [in vita] Nam nec in vita latere sic potuit, quin miraculorum claritate pateret. Cujusdam etenim Nobilis filium, præ nimio & horribili totius gulæ tumore nec loqui nec respirare valentem, levatis ad Deum manibus & Crucis in eum facto signaculo, illoque accipiente ipsius cappam & infirmo superponente loco, sanavit. Idem quoque Nobilis, vehementi postmodum corporis torsione gravatus, credens & metuens exinde sibi mortis imminere discrimen, cappam ipsam, quam conservaverat, reverenter tunc fecit afferri: qua suo apposita pectori, mox vermem quemdam, duo habentem capita & pilorum densitate villosum, evomuit, plena liberatione secuta. Cuidam etiam juveni muto, immisso digito in os ejus, suæque linguæ soluto ligamine, beneficium loquelæ concessit. Hæc & alia plura dum viveret, dignatus est per eumdem Dominus operari. [& post mortem miraculis clarus,] Post mortem vero lampades, ad sepulchrum ejus venerabile dependentes, pluries per seipsas, absque omni humano studio & ministerio, divinitus sunt accensæ; quia conveniens nimis erat, ut qui igne ac lumine fidei excellenter claruerat, singulare de ipso ignis ac luminis miraculum appareret. Quidam autem dum cum aliis & illius sanctitatem & miracula depravaret; sumpto quodam sub hac obtestatione morsello, quod eum non posset, si circa hæc delinqueret, transglutire; sensit mox ipsum suo gutturi sic inhærentem, ut illum educere vel intromittere non valeret. [præcipue sanationibus ægrorum] Quare ille pœnitens, vultus jam mutato colore, quasi sentiens jam vicinæ mortis eventum, facto intra se voto, quod linguam de cetero ad talia non laxaret, fuit protinus illo evomito liberatus. Hydropica quædam ad locum passionis ipsius, auxilio viri, perveniens, fusa ibi oratione sanitatem integram mox recepit. Obsessas a dæmonibus longo tempore mulieres Martyr ipse, ejectis illis cum multo vomitu sanguinis de corporibus, liberavit. Febres expulit, languores curavit plurimos & diversos. Cujusdam sinistræ manus digitum, ex morbo fistulæ plurium foraminum concavitate defossum, mira consolidatione sanavit. [& resuscitatione mortuorum,] Quidam præterea puer, ex casu gravissimo sic oppressus, ut motu & sensu penitus destitutus tamquam mortuus defleretur; mox apposita pectori ejus terra, sacro ejusdem Martyris cruore contacta, incolumis resurrexit. Quædam, cujus carnem cancer edax sedula corrosione vorabat, linitis hujusmodi terra vulneribus est curata. Aliietiā diversis infirmitatibus occupati, qui sepulchrum ejus in vehiculis & aliis sustentaculis adierunt, exinde postmodum plena sanitate recepta, sine aliquibus subsidiis rediere. Ad hæc magna hæreticorum & ipsorum credentium multitudo, cum tantam fidei adverterent efficaciam, & ad eam tot certis & apertis signorum indiciis, tamquam clamantibus quibusdam præconibus, vocarentur, nec possent quasi tam validæ illorum instantiæ non parere; ad ipsius lucem fidei de sui erroris nubilo est conversa. Quid plura? his, inquam, & multis aliis miraculis gloriosis magnificavit Dominus Sanctum suum, & colendum exhibuit universis.

[51] [cum exultatione Ecclesiæ] Lætetur itaque totus fidelium cœtus, & laudum carmina Deo concinat alta voce, quod a suis, tamquam Christi cohæredibus, mansiones cælicæ possidentur. Exultet mater Ecclesia, quod palmes suus, quem in agro fidei plantavit & coluit, ad cæleste plantarium est translatus. Gaudeat & insignis Fratrum Prædicatorum Ordo, quod pro eo prosiluit stella micans, cujus fulgentes radii in lumen hic peregrinantium diffunduntur. Erubescant fallaces hæretici, euangelicæque falsarii veritatis, quod sua mendacia commenta vilescunt, & convalescunt Catholica & Apostolica documenta. Obmutescant dolosa ipsorum labia, & impudentes frontes decidant jam confusæ; cum ille, cujus veraces instructiones & salutaria monita renuebant, cuique mortis intulere supplicium, in cælo jam regnet inter agmina Beatorum. Et mirum, cum aperte conspiciant Dei Ecclesiam talibus fulciri columnis, talibus parietibus circumcingi, talibus consurgere incrementis, talibus propugnaculis communiri, talibus defensari patronis, talibus miraculis illustrari; quod nihilominus in noctis tenebris & mortis caligine gradiuntur, quodque a suis oculis squammas non abjiciunt cæcitatis, ut verum lumen videant & sequantur.

[52] [catalogo sanctorum adscribitur.] Ceterum quia convenit, ut quem Dominus in cælo magnificavit, mundus colat, nos de sanctitate vitæ ac veritate miraculorum ipsius Martyris inquiri fecimus diligenter, & quia post Inquisitionem solertem, studiosam examinationem, & discussionem solennem, plura etiam & majora de ipso comperimus, quam insinuata fuissent; eum de communi Fratrum nostrorum & Prælatorum omnium apud Sedem Apostolicam existentium consilio & assensu, confisi omnipotentis Dei virtute, auctoritate quoque Petri & Pauli Apostolorum ejus ac nostra, Sanctorum Martyrum catalogo duximus adscribendum. Ideoque universitatem vestram monemus & hortamur attente, per Apostolica vobis scripta præcipiendo mandantes, quatenus III Calendas Maji festum ejusdem devote ac solenniter celebretis, & faciatis a vestris subditis veneratione congrua celebrari, ut pia ejus intercessione & hic a noxiis protegi, & in futuro sempiterna gaudia consequi valeatis. Et ut ad venerabile ipsius sepulcrum ardentius & affluentius Christiani populi confluat multitudo, ac celebrius ejusdem Martyris colatur festivitas, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui cum reverentia illuc in eodem festo annuatim accesserint ipsius suffragia petituri, de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, unum & quadraginta dies; accedentibus vero annis singulis ad prædictum sepulcrum infra ejusdem festi quindenam, XL dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Perusii IX Calend. April. Pontificatus nostri anno X. e

ANNOTATA.

a Surius qui hunc § habet, sed contractiorem, pro IX legit VIII, idemque fecit Flaminius.

b Hujus Bullæ tenorem magna ex parte inseruerunt operibus suis Vincentius in speculo historiali lib. 31 cap. 103 & S. Antoninus Tit. 23, cap. 6, § 1 Integrum exhibet Flaminius sub data IX kal. Aprilis, ut mirum sit ipsum antea scripsisse octavo.

c Ita correximus, pro eo quod habebatur, vivæ Voci.

d Mallem legere Cælitum patriam.

e Vita apud Surium, relata paucis Bullæ substantia, addit: Ubi autem per orbem diffusus est Apostolicæ jussionis auditus; mox auditum devotio, devotionem nova miracula sunt subsecuta: quorum tamen nullum ibi additur.

CAPUT VII.
Festum de S. Petro & officium canonicum ab Innocentio IV præscriptum, corpus elevatum.

[53] [Innocentius 4] Verum cum plures tanti Martyris solennitatem celebrare negligerent, aliique contemnerent; summus Pontifex Innocentius IV, hoc moleste ferens, per suas litteras universis Ecclesiarum ac Religiosorum Prælatis directas, præcipiendo mandavit, quatenus festum præfati Martyris, quod Romana celebriter agit Ecclesia, cum devotione & solennitate omnimoda celebrarent; facerentque a suis subditis veneratione congrua celebrari. Matutinale vero Officium cum novem Lectionibus, & diem festi sui, in Kalendariis scribi facerent, cum expressione Ordinis Prædicatorum. (Has siquidem litteras præfati Innocentii successor Alexander IV per omnia a innovavit) quarum talis est tenor:

[54] Innocentius Episcopus servus servorum Dei &c. Vt supra venerabilibus Fratribus. Magna magnalia de B. Petro Martyre, Ordinis Prædicatorum, natione Lombardo, per oras ubilibet innotuere Italiæ, & jam usque ad longinqua terrarum per universalem notitiam effulsere: qui dum in carne viveret, a carnis illecebris & deliciis alienus sic virtuose pro fide Christiana certavit, quod stabili animo susceptum prosecutus agonem, gloriosum tandem de ipsius fidei hostibus reportavit Martyrio prævalente triumphum. Hujus, inquam, triumphi fama in omnem quasi fidelium terram exiliit, & ad extrema fere orbis illius signa lucida radiarunt. Fulget jam inter clara Sanctorum agmina recens Martyr, [variis encomiis S. Petrū exoruat:] & in firmamento Ecclesiæ novum jam rutilat luminare. O mira Martyris victoria, in quo dum caro conteritur, spes roboratur; dum creatura videtur deficere, fortius convalescit; in quo tunc magnus Christi miles prævalet, cum acrius comprimitur; quia revera tunc gloriosius hostem vincit, cum inter passiones atroces constantius mortem suffert. O quam admiranda Catholicæ fidei per certamina Martyrum defensio provenit! Nam in illorum oppressione ac cæde robur ipsa suscipit & vigorem: quia nequaquam ei demitur, cum sui sibi pugiles taliter adimuntur: quinimo tunc status ejus erigitur potius & firmatur, quoniam illi sic moriendo non desunt, sed amplius quam ante vivunt & adsunt ad Dei munimentum; & tunc clarius fidei lampas lucet, cum ardentes lucernæ Martyrum incendiis suppliciorum corporaliter extinguuntur. Quod plane ac liquido patuit in ipsius B. Petri Martyris passione: quia post gloriosum & recolendum ejus martyrium, sic suorum multitudine miraculorū fides resplenduit, quod quamplurimi hæretici eorumque credentes, ipsius fidei tot & tantorum ostensione signorum agnita veritate, ad illius lumen de suorum errorum tenebris propere redirent. O quam laudandus & honorandus Athleta, qui hostiles non pavescens occursus, pro lege Dei sui perseveranter in stadio, usque ad mortem, invicta stabilitate pugnavit! O venerandum virum, & ubique sonoris præconiis decorandum! hic enim religionis norma, munditiæ nitor, morum decus, thesaurus scientiæ, prædicationis fulgor, caritatis ardor, fidei paries, cumulus gratiarum, virtutum speculum, & fragrantis sanctitatis aroma; hic timor hæreticorum & tremor, vivus expugnavit eorum perfidiam; & jam ab ipsis occisus, illos deterret vehementius & confundit hoc cæli sidus fulgidum, dignus cælestis regni cohæres, illustris concivis Martyrum, inclytus mensæ supernæ conviva, & securus patriæ supernæ possessor.

[55] Merito itaque reverendi Martyris plebs Catholica recensere debet memoriam, & tota Christiana Ecclesia ejus festum solenniter celebrare; ne tantum Dei donum recepisse in vacuum videatur, & non recognoscere immensam, quam in hoc ei largitus est, gratiam, magnificando ipsam tam eximio Martyre ac tanti patroni suffragio muniendo. Et certe cum ipsius consortio universi Beatorum chori assidue exultent, inconveniens ac reprehensibile nimis esset, si Christi fideles solennitatem ejus non susciperent & agerent reverenter: quem enim Dominus magnificavit in terris & sublimavit in cælis, debemus & nos & crebris attollere laudibus & festivitate celebri honorare; ut de illius magnificentia & gloria communem gerentes lætitiam, & voto & voce ac opere quasi quodam pariter psallentes tripudio, gaudeamus in hoc cū Sanctorum collegiis, & digne illius patrocinium mereamur. Quapropter nolentes penitus, ut prædicti B. Petri Martyris solennitas aliqualiter negligatur, quem pridem sanctorum Martyrum catalogo de commun. Fratrum nostrorum & Prælatorum omnium tunc apud Sedem Apostolicam existentium consilio & assensu duximus ingenti gaudio adscribendum, [festum eius omnibus Pidelibus præscribit] sicut per alias litteras nostras plenius notificavimus ad diversas provincias destinatas; Universitati vestræ per Apostolica scripta stricte præcipiendo mandamus, quatenus considerantes attente, quod in tanti claritate Martyrii altis titulis fides orthodoxa refulsit, & hæreticorum dogma funestum ad confusionis & ignominiæ ima ruit, ejusdem Martyris festum, quod celebriter agit Romana Ecclesia, quod etiam principaliter & studiose, propter insigne illius martyrium, ab omnibus Catholicis generaliter agi volumus, cum devotione ac solennitate omnimoda celebretis, & faciatis a vestris subditis congrua devotione celebrari, [cum officio 9 lectionum] Matutinale Officium de ipso Martyre omnino cum novem lectionibus, & alia nihilominus Officia solenniter, prout convenit, exequentes. Illi vero, qui non consueverunt paschali tempore, quo ipsius Martyris solennitas agitur, festum aliquod cum novem lectionibus celebrare; juxta mores & modum suum solitum, de Martyre ipso agant. Et ne de ipsius festivitate intervenire unquam possit oblivio, sub simili districtione injungimus, ut diem festi sui, qui videlicet occurrit tertio Calendas Maji, in Calendariis vestris scribendo, ibi ejusdem Sancti nomen, cum specificatione Ordinis Prædicatorum, solicite designetis. Sic autem præmissa omnia efficaciter exequi studeatis, quod ipsum pretiosum Martyrem apud Deum habere possitis sedulum adjutorem. Datum b Anagniæ, VI jdus Augusti, Pontificatus nostri anno XII.

[56] Canonizato itaque B. Petro Martyre, multis eum miraculis Dominus dignatus est illustrare. Nam quam plures diversis infirmitatum incommodis laborantes, ad ejus venerabile sepulcrum accedentes, sanitatis remedia B Petri Martyris meritis sunt consecuti. [corpus elevatur,] Quapropter fidelium duxit devotio sacrum ipsius Martyris corpus, quod ultra annum sub terra humili loco jacuerat, ad altiorem locum transferre. (Propter quod Fratres ad Capitulum provinciale Mediolanum convenerunt: non enim eodem anno generale Capitulum est celebratum, propter Magistri Ordinis videlicet c Fr. Joannis Teutonici decessum, qui post B. Michaelis festum obiit, in quo secundum Ordinis Constitutiones celebrari non debet) levatum est sacrum corpus: quod ita sanum & integrum repertum est, acsi in eadem die sepultum fuisset. Fratres autem præsente D. Mediolanensi Archiepiscopo Fr. Leone de Perego, Mediolanensi Patricio, Ordinis Minorum, viro integerrimo & omnia ordinante, Sancti Martyris corpus super magnum pulpitum, juxta plateam ecclesiæ, magna cum reverentia deduxerunt, & ibidem sic sanum & integrum omni populo est ostensum, & ab eo suppliciter adoratum. Sequenti autem die in arca marmorea simplici, ab d Abbate S. Simpliciani Fratribus dono data, per præfatum D. Archiepiscopum est collocatum, capite alio in loco recondito. Cum enim B. Petrus adhuc in humanis esset, & cum præfato Abbate sermonem haberet, videns prædictam arcam, ipsi Abbati dixit: Arca hæc pro corpore unius Martyris conveniens esset. Cujus verba prædictus Abbas ad memoriam reducens, cognita S. Martyris translatione, prædictam arcam, ut dictum est, Fratribus dono dedit. Communitas autem Mediolani, ob Sancti Martyris reverentiam, circa prænominatam arcam, cortinam ferream valde pulcram, cum aquilis & leonibus, fabricari fecit. e

ANNOTATA.

a Ioannes, Flaminius fol. 114 subjungit litteras Alexandri Papæ datas XII kal. Aug. Pontificatus anno I, quibus toti Ordini Cisterciensium præcipitur, ut Beatorum Dominici ac Petri Martyris festum solenniter agant: nondum enim illud ipsi agere inceperant. Ibidem subnectitur Clementis V Bulla, Archiepiscopo Bracharensi & Episcopis per regnum Portugalliæ constitutis directa, Perusii XIII kal. Aprilis anno Pontificatus II, idest, anno Christi 1266, quibus utrumque festum commendatur.

b Tam in hac quam in præcitata Alexandri 4 Bulla impressum erat apud Flaminium Arragoniæ: sed manifestum mendum correximus. Vtriusque Pontificis diplomata varia, Anagniæ annis hic signatis data, inveniet curiosus Lector in Annalium ecclesiasticorum Continuatione per Odericum Raynaldum.

c Joannes Teutonicus 4 Generalis Ordinis, electus Parisiis anno 1241, obiit Argentorati anno 1253. Leander Albertus pridie Nonas Novembris obiisse scribit, & hunc secuti sunt alii. Sed vereor ne Novembris nomen obrepserit pro Octobris, cujus mensis kalendas biduo precedit festum S. Michaelis, hic indicatum.

d Placidus Puccinellus, in Zodiaco ecclesiæ Mediolanensis, seriem Abbatum hujus monasterii texens, pag. 100 notat Tazzum Mandelli; cujus hoc anno 1253 præsidentis notitiaminvenerit in libris Notarialibus & publicis instrumentis.

e Vita apud Surium, post breve Paragraphi hujus compendium, sic concluditur: De miraculis, quæ plurima, post ejus in sanctos relationem, facta memorantur, nihil in præsentiarum scripturus sunt Flaminius, priusquam ad miracula veniat post primam Translationem explicatam, ita loquitur de secunda, facta (ut habetur in margine) anno MCCCXL Nonis Maji: Crescente vero indies magis tanti Martyris splendore ac miraculorum numero & magnitudine ac populorum cultu; aliud multo etiam magnificentius illi sepulcrum a Patribus decretum fuit, in quo venerabile illius quiescit corpus, in quod translatum fuit anno MCCCXL, in maxima Patrum totius Ordinis frequentia & concursu, dum Mediolani generalis haberetur Synodus. Translatum autem fuit a Joanne Vice-comite, Mediolani Archiepiscopo & Domino, & ab Ugone Ordinis Magistro generali, & ab iis qui Definitores Synodi appellantur, in maxima Principum virorum nobiliumque ac civium multitudine, cum ingenti veneratione ac omnium plausu atque lætitia. Hæc ille: plura vide in Commentario prævio.

CAPUT VIII.
Festum & vota S. Petro facta violantes puniuntur.

[57] Porro de miraculis ejus canonizationem præcedentibus & sequentibus licet plurima referantur in diversis mundi partibus coruscasse, ea tamen breviter perstringenda sunt quæ in ejus a Legenda & in libro qui vitas Fratrum b intitulatur, conscripta sunt; nec non & quæ de mandato Venerabilis Patris Fr. Berengarii c Magistri Ordinis FF. Prædicatorum XIII sunt collecta & scripto demandata, ac etiam quæ Venerabilis P. Fr. Petrus d Calo Clugiensis Ordinis Prædicatorum in suo magno Legendario collegit. Illū in hoc opere narrationis ordinem sequemur e quem in libro secundo, in descriptione miraculorum B. Dominici servavimus. Nec puto me omnia, quæ per eum Dominus operatus est, miracula collegisse: quia alia quoque ejus meritis perpetrata fuisse non dubito, & quotidie fiunt, quæ ad mei notitiā non venerunt, nec veniunt, quia forte ex Fratrum negligentia scripto non sunt demandata. f Dum post B. Petri Mart. canonizationem, festum apud Mediolanum solenniter celebraretur, [Arbor a lignatore festo ejus cæsa sanguinem fundit:] credens quidam hæreticorum puerum suum in die præfati festi misit ad silvam, ut ligna incideret. Et dum ille diceret, malum esse in tanti Martyris festo a tali opere non vacare; infidelis vir iste exasperans eum, in contemptum festivitatis ipsum ire coëgit. Qui Dominum suum metuens, perrexit; rogans Dominum Jesum Christū, ut in honorem Sancti, cujus Dominus suus injuriam procuraret, miraculum aliquod dignaretur ostendere. Cum igitur accepta securi quærcum incidere vellet, ad ictum primum de quercu tam copiosus exivit sanguis, quod ferrum manubriumque ac manus illius & terra magno spatio sunt sanguine rubricata. Tunc ille clamans statim rediit, & quod factum fuerat fideliter enarravit. Currunt multi cum domino suo, & miraculi veritate perspecta B. Petrum Mart. in majori habuerunt devotione, & incredulus ille ad Sancti devotionē & fidei catholicæ veritatem est conversus.

[58] Quidam juvenis de civitate Comensi, Gaufredus nomine, dum pannum tunicæ B. Petri Mart. habitum reverentius custodiret, & quidam hæreticus ei deridendo diceret, quod si Sanctū eum crederet, pannum ipsum in ignem projiceret; &, si non comburi eum contingeret, absq; dubio Sanctum crederet, & suæ fidei adhæreret. Mox super carbones accensos pannū tunicæ B. Petri Mart. projecit: [hæreticus vestem ejus in igne illæsam videns convertitur:] sed ab ipso igne incōbustus longius resilivit: deinde per se super carbones rediens ipsos accensos & ardentes penitus extinxit. Tūc adhuc dicente incredulo. Sic per omnia faciet tunicæ meæ pannus: positus super carbones allatos ex una parte pannus hæretici, & ex alia sancti Martyris pannus; mox hæretici pannus, ut ignis calorem sensit, penitus est combustus; sancti vero Petri pannus in ignē prævaluit, & ipsum ignem omnino extinxit, ita quod nec pilus aliquis combustus est. Quod vidēs hȩreticus ad viā rediit veritatis, & miraculū omnibus propalavit.

[59] Cum quidam Mediolanenses cives in commune comedentes de Beato Martyre invicem litigarent, unusq; [quidam in S. Potrum blasphemus tantum non suffocatur:] eorum sanctitatē Martyris & miracula protinus depravaret, sumpto quodam sub attestatione morsello, quod eum deglutire non posset, si circa hoc falsum diceret; sensit mox ipsum suo gutturi sic hærentem. ut illum educere vel inducere non valeret. Quare illico pœnitens, & jam vultus mutato colore quasi sentiens vicinæ mortis eventum; facto intra se voto, quod linguam de cetero ad talia non relaxaret, fuit protinus eo evomito liberatus. Alium quoq; nobilem Mediolanensem Sanctus a detractione correxit: digitos obrigescere faciens, ut omnis homo timeret & omnis lingua confiteretur Catholicæ fidei veritatē & sui propugnatoris virtutem, & signorum nequaquam magnalia depravarent. Apud Florentiam juvenis quidam, hæretica pravitate deceptus, cum in ecclesia Fratrum de Florentia cum quibusdam juvenibus antë quamdam tabulam staret, in qua S. Petri depictum erat martyrium; lictorem evaginato gladio Martyrem percutientem prospiciens, in hæc verba prorupit: Utinā ego ibi fuissem, [alius mutus fit:] quia validius percussissem. Quo dicto statim mutus effectus est. Cum, quid haberet, requisitus a sociis nihil respondere valeret, dum ab ipsis domum duceretur, videns in via ecclesiam quamdam S. Michaelis, de manibus sociorum elapsus, eā intravit: & flexis genibus corde sanctum rogavit Martyrem, ut sibi indulgeret: voto, sicut potuit, se obligans, quod, si liberaretur, sua confiteretur peccata & omnem hæresim abjuraret. Tunc subito ad domum Fratrum veniens, peccata sua abjurata hæresi confessus est; data licentia Confessori, quod hoc ipsum in populo prædicaret. Ipse vero in publica prædicatione exurgens, coram omni multitudine cuncta confessus est. Vir quidam Obizo nomine, credens hæreticorum, cum occasione cujusdam hæreticæ consanguineæ suæ ad ecclesiam Fratrum Mediolani & ad tumbam B. Petri pergens, duos ibi denarios conspexisset, [alius pecuniam a sepulchro ejus auferre volens obrigescit.] ipsos accipiens dixit: Bonum est, ut istos bibamus. Statimque totus tremere cœpit, nec de loco eodem aliquatenus se movere potuit. Qui territus prædictos denarios in loco suo restituit: & inde abscedens, attendens B. Petri virtutem, hæresim deseruit, & ad catholicam fidem se convertit.

[60] In provincia Teutoniæ apud Trajectum, mulieres quædam videntes ad ecclesiam FF. Predicatorum in honorem B. Petri Mart. magnum fieri populorum concursum, [mulieribus in S. Petrum dicacibus] dum ipsæ in platea consisterent & filarent, adstantibus sic dicebant: Ecce isti Prædicatores omnes lucrandi modum invenerunt; nam ut magnam possent pecuniam cumulare, & lata ædificare palatia, novum nunc invenerunt Martyrem. Quibus hæc & his similia dicentibus, ecce subito filum totum sanguine cruentatur, & digiti, quibus filum torquebatur, [pertentosus sanguis fluit per digitos:] sanguine mox replentur. Quod illæ videntes & admirantes digitos diligenter abstergunt, ne forte eis ex incisura provenisset. Sed dum digitos omnino sanos conspicerent, & filum sic sanguinolentum viderent, trementes ac pœnitentes dicere cœperunt: Vere, quia pretiosi Martyris sanguini detraximus, nobis hoc prodigium sanguinis tam stupendum evenit. Currentes igitur ad domum Fratrum omnia Priori exposuerunt, filum sanguine cruentatum præsentantes. Prior autem ad multorum instantiam solenni prædicatione indicta, quidquid prædictis acciderat mulieribus coram omnibus retulit, filumque cruentatum ostendit. Verum quidam artis Grammaticæ magister, in eadem consistens prædicatione, factum illud cœpit malitiose pervertere, adstantibusque dicere: Videte, quomodo & qualiter isti Fratres simplicium corda decipiunt: [quod quadam alius non credens in febrim subito incidit.] nam cum aliquibus mulierculis de suis familiaribus condixerunt, ut filum ipsum in aliquo tingerent sanguine, & sic quod miraculose accidiffet, narrarent. Dum hæc ille diceret, plagam protinus divinæ ultionis excepit, & in ipsum validissimarum febrium impetus irruens multis conspicientibus sic vexavit, ut de prædicatione ipsa inter amicorum manus ad domum deferretur propriam. Sed dum vehementer febris excresceret, prædictum Priorem accersiri fecit; & reatum suum confitens, Deo & B. Petro coram dicto Priore votum vovit, quod, si ejus meritis sanitatem reciperet, eum in speciali devotione haberet, & de cetero linguam ad talia non laxaret: Mira res. Mox ut prædictum votum emisit [sanitatem] integram recepit.

[61] Dum Fratres Prædicatores Eugubini Cōventus in Tuscia, in ecclesiæ suæ facie, pingi fecissent B. Petri martyrium, qualiter ab hæretico occisus fuit ob fidei defensionem & Catholicæ veritatis, contigit viros quosdam de Eugubio quadam die inde transitum facere: quorum unus, a quibusdam male sentientibus informatus, videns picturam dixit: Fratres isti pingere faciunt figuram istius Fr. Petri, quomodo mortuus fuerit, quasi subierit pro fide Christiana martyrium: sed ego pro certo habeo, quod ipse non pro fide, sed propter mulierem quamdam malam occisus fuit. Cum autem a sociis pro hac argueretur blasphemia, ait: Rogo Deum, quod ego ita occidar gladio, [alius Martyrem negans occiditur:] sicut iste occisus fuit, si ipse pro fide sustinuit passionem. Ante vero unius mensis terminum divina ultio subsecuta est; nam in manus quorumdam inimicorū incidit, qui, quia ab eo verbis & factis offensi fuerant, linguam ei amputare voluerunt; sed quia ipsam eis exhibere noluit incidendam, evaginatis gladiis ipsum omni auxilio destitutum multis impetentes vulneribus occiderunt, & sic pro sua blasphemia mortem talem pertulit, qualem B. Petro Mart. detrahendo, justo Dei judicio, ore proprio sibi imprecatus fuerat.

[62] Alius quidam in eadem Eugubii civitate, dum a quibusdam audisset B. Petri Mart. sanctitatem & miracula commendari, mentis tenebrositate cæcatus ait: si Fr. Petrus Sanctus est, rogo Deum, ut mala morte me mori faciat. [alius non credens Sanctum ab equo proteritur:] Infra mensem ab ejus prolatione sententiæ in seipsum, dum vir quidam in equo per viam curreret, & ab omnibus, ut quilibet ab equi impetu sibi præcaveret, clamaretur; ceteris divertentibus a loco periculi, qui in via erant, sancti ille detractor Martyris, qui extra viam erat, subito Dei judicio eum perurgente ad viam cucurrit, & quasi auditu careret & visu, currenti equo in medio viæ se objecit. Equus autem tanto impetu ipsum ad terram allisit, quod statim in suæ vindictam blasphemiæ expiravit. Cum Fratres Prædicatores præfaræ civitatis Eugubii in vigilia festivitatis B. Petri Mart. juxta patriæ consuetudinem, sero signum campana facerent, propter festum quod in crastinum erat celebrandum; quidam magnæ sanctitatis vir, Fr. Richardus nomine, qui cum fratre suo in monte civitatis ejusdem, qui loco Prædicatorum imminet, in cella consistebat, moleste ferens pulsationem hujusmodi, timens ne Fratres vana moti intentione hoc agerent, dixit fratri suo: Satis deberet Fratribus illis sufficere, cras in festo suo campanam pulsare, & sero hanc suæ festivitatis ostentationem non facere. Nocte vero dum orationi incumberet, [alius contra feltum mumurans ab ipso Sancto corripitur,] apparuit illi B. Petrus Martyr in aspectu pulcherrimo, in habitu sui Ordinis, cappam habens colore nigram, sed rosis aureis coruscantibus undique coopertam, qui ipsum pro hujusmodi murmure corripuit, dicens: Fr. Richarde, ego sum ille S. Petrus, contra cujus reverentiam sero indebite murmurasti: quo dicto disparuit. Ille autem culpam suam humiliter recognovit, & B. Petrum Christi Martyrem in maxima deinceps reverentia habuit.

[63] In civitate Nicosiæ apud Cyprum, Domina quædam valde nobilis fuit, uxor principis Galilææ, quæ annis fere quatuordecim sterilis fuerat, [proles voto S Petro facta impetrata,] cum non modica cordis tristitia; quæ audiēs die quadā miracula nonnulla B. Petri Mart. recitari, oratione fusa ad ipsum, vovit, quod, si filiū ei impetraret a Domino, nomē illi ejus imponeret, & debito tēpore vita comite eū Ordini Fratrum ipsius Martyris daret. Infra vero decē menses ab emisso voto filium peperit, cui Petrus nomen imposuit. Cum autem post sex menses præfatum filium parvulum ad se deferri jussisset, ipsumq; in gremio teneret, conspiciēs filium pulcherrimū esse, vano mota affectu in eum intuens, [eo retractato moritur:] dixit: Non habeat B. Petrus pro malo, tu numquā ejus eris Frater. Mira res! statim ut verba revocationis voti protulit, puer qui usque ad illam horam sanus extiterat, protinus infirmatus est, atq; eo die ex hac luce migravit: sicq; ingratitudo amittere digna fuit, quem devotio accipere meruerat. In civitate Esculana in Marchia Anconitana, Domina quædā uxor cujusdā nobilis militis, D. Jacobus Bonhominis dicebatur; cum per annos plures filium nō haberet, B. Petro Mart. se devovit, promittens de consensu viri sui, quod, si ei a Domino filium impetraret, eum habitu alio numquā indueret nisi habitu Fr. Prædicatorum; & vita comite pro posse laboraret, ut filius ille ætate debita eumdē Ordinē introiret. Post tēpus modicum a promissione prædicta concepit & peperit masculum. [alius simili ex causa mortuus] Cum autē puerulus annū & dimidium jam complesset, & jam ei vestimēta fieri deberent; cernens mater puerum fore pulcherrimum, de promissione facta doluit; incongruum reputans, quod tam decorus puer religionis habitum deferre deberet: unde quod voverat revocans, secularibus & delicatis eum induit vestimentis. Dei autem justo operante judicio, ut ex pœna filii mater ingratitudinis suæ culpam cognosceret, post paucos dies graviter infirmatus est. Omni vero medicorum deficiente auxilio, in extremis laborare cœpit. Mater vero culpa recognita, cūmulta precum instantia pro liberatione filii ad B. Petri Mart. auxilium se convertit, promittens se quod voverat impleturam, si eum pristinæ restitueret sanitati. Perrexit statim ad locum FF. Prædicatorum parvulo assumpto, & cum magna dominarum caterva: quem super B. Petri Mart. altare reponens, ei multis cum lacrymis commendavit. Oratione finita puer continuo expiravit: mater vero tristitia plena corpusculum filii in gremio tenuit, ut veraciter comprobaret si vere mortuus esset. Convenerunt autem ad spectaculum istud Fratres & cives multi: qui omnes, una cum dominabus quæ cum matre venerant, judicaverunt & cognoverunt ipsum vere mortuum esse.

[64] Mater vero Fratribus dixit, ex quo B. Petrus non vult eum vivum, [matre pœnitentiam agente, reviviscit.] mortuum ipsum suscipite Dum igitur fovea pararetur, adstantes dominæ pueri matrē induxerunt, ut B. Petrum pro suscitatione pueri precaretur, Quæ mentis assumptis viribus, corpusculum pueri super altare Martyris reposuit, & ab ipsa adstantibusque omnibus oratio fidelis facta est & devota. Oratione finita statim revixit puer, integra sanitate recepta, & videntibus omnibus risit, lacque suscepit, & prout consueverat & sciebat loqui cœpit. Hoc autem insigne miraculū in tota civitate Esculana notum fuit. Cum vero prædicti pueri parētes post multum temporis in quodam suo prædio comederēt, & de recenti caseo, quem habebant, puero in vigilia B. Petri Mart. porrigerent, qui recentē caseum libēter comedere consueverat; ille quasi fastidiens renuebat, & prout poterat, balbutiendo dicebat: Nolo caseum comedere, quia hodie B. Petri Mart. vigilia est. Parentes autem illius illa die hanc fore vigiliam ignorabant; qui ad proximam statim mittentes ecclesiam, ita ut puerulus affirmabat invenerunt. Inquirentes autem ab omnibus de familia, invenerunt, quod nullus de familia coram puero de hac vigilia mentionem fecerat, nec de festo; carnes vero & ova contra suam consuetudinem renuit dicens, sibi talia propter B. Petri Mart. vigiliam non licere.

[65] In eadem Esculana civitate erat matrona quædam, Romana nomine, quæ ex marito suo quatuor peperit filios, [Tertius similiter impetratus,] qui omnes adeo brevi vixerunt tempore, quod nullus ex eis quartum compleverit mensem: ipsa vero tristitiam haud modicam sustinebat, tum propter filiorum mortem, tum quia ex hoc viro suo odiosa reddebatur. Audiens autem a quibusdam Fratribus recitari, quod B. Petrus Mart. cuidā Dominæ in g Flādria, quæ quatuor mortuos pepererat filios, mirabiliter subvenisset, de ipsius meritis spe concepta, ipsum pro sua tristitia instantibus precibus exoravit. Cum post modicum concepisset, casus præteritos metuēs, votum vovit B. Petro Mart. quod si filiū haberet masculum & viveret, ante septenniū vita comite eū indueret habitum Ordinis sui, & suo tempore pro posse laboraret, ut prædictū intraret Ordinē; cui voto vir suus consensum præbuit. Natum igitur puerum Petrum vocavit; cumque ætatis suæ menses quatuor implevisset, parentes ipsius firmiter ad invicē statuerunt, mutato proposito, filium tenere pro se, & alium B. Petro Mart. secundum formā ante promissam tradere: ipsa autē die fuit puer graviter infirmatus, & invalescēte morbo per dies multos hydropicus effectus est. [retractato a patentibus voto] Cum medicinæ auxilio ei subveniri nō posset, judicatum fuit per medicos ipsum aut cito moriturum, aut gibbosum fieri oportere: fuit autē infirmus viginti duobus mensibus, infra quos nec ambulare nec per se subsistere potuit, sed semper in lecto decūbebat. Post hæc adveniente B. Petri Mart. festo, matrona quædā matri pueri consilium dedit, ut B. Petrum pro morte filii, qui tanto languerat tempore, precaretur: dicebat enim, [hydrope.] melius semel mortuum filium flere quā quotidie moriturum. Mater autē ejus ait: Credo B. Petrum Mart. tantæ benignitatis esse,quod libentius sanitatē puero impetrabit, quam mortem. Recognoscens autē cum lacrymis culpam suam, ad altare B. Petri Mart. detulit eū, ipsumq; humilibus ei precibus commendavit. Ipsa autē die tumor omnis de pueri corpore penitus evanuit, & infra octo dies perfecte sanatus firmiter & libere ambulavit Completis vero a nativitate annis quinq; ejus pater defunctus est; mater autē filii solatio carere nolens, quod B. Petro Mart. promiserat, non servare deliberavit. Ipsa vero die qua sic firmavit, pes filii ita periculose intumuit,quod de ipsius cura medici dubitabant. Avia autem pueri filiam suam de propositi mutatione redarguens, una cum ipsa, [tumore pedis] voto iterum emisso & firmato, puerum ad altare B. Petri Mart. detulit; & cum Fratres pyxidem reliquiarum B. Petri Mart. super pedem posuissent pueri, statim omnis dolor & tumor recessit, & liberatus puer coram omnibus adstantibus ambulavit.

[66] Post prædictum autem miraculum anno dimidio revoluto, mater puerum Ordinis habitu induit in domo propria, ut B. Petro Mart. promiserat: quo facto quidam ejus consanguineus ipsam dure redarguit, quod filium unicum Fratribus dare vellet, & apprehendens scapulare pueri, laceravit illud; in tantumque matrem induxit, quod ipsa consensum præbuit, ut filius seculari vestiretur habitu. Tunc ipsa die puer mutato habitu sanus ad scholas perrexit, [& gutturis successive afflictus, sanacur,] sed vespere maximo cum gutturis tumore rediit pariter & dolore, collumq; sic retortum habebat, quod maxillā nisi super humerum tenere non valebat. Mater vero hoc videns, cognovit hoc in pœnā suam sibi ideo evenisse, quia promissionem non servare disposuerat. Contigit autē die quadā, dum emplastrum super guttur ejus apponi deberet, Fratres Prædicatores visitationis gratia advenisse; qui mulierē de tanta cordis instabilitate corripientes, eam hortati sunt, ut contrito corde & fideli proposito rursus auxilium B. Petri Mart. invocaret. Facto ab ea iterum voto cum fide & reverentia magna, Fratres in nomine B. Petri Mart. super puer guttur [emplastrum] posuerunt. Mane facto medicus affuit, & ligaminibus dissolutis inventus est puer dolore & tumore plenissime liberatus; judicante medico, quod emplastrum illud, naturali virtute, in tam brevi tempore, illi infirmitati conferre non poterat sanitatem. Agentibus autem omnibus Deo & Beato Martyri gratias, mater pueri in promissione semper fuit.

Annotata

a Hinc rursum patet Legendam, ut est a Thoma de Lentino scripta, non haberi integram apud Surium.

b Quæ ibi habentur, ea cum hic positis conferemus, & siqua notabilis occurrat differentia, indicabimus ut supra factum est.

c Berengarius de Salomedio, XIII Magister Generalis, electus Carcassone 1312. Hic quinto magisterii anno constitutus Archiepiscopus Compostellanus, obiit anno 1325. Collectionem miraculorum jussu ejus descriptam si quis exhibuerit stylo primigenio, gratiam apud nos inibit, & per nos ab Ordine Prædicatorum universo.

d De Petri Calo Legendario egimus in Præsatione generali ante Ianuarium Cap. 1, § 4. utrum uspiam integre extet nescimus: tomum ejus unum (duo videntur fuisse) invenimusRomæ apud Emin. Franciscum Card. Barberinum: sed in hoc nihil de S. Petro reperisse meminimus, haud negligenter notaturi, si quid singulare ibidem occurrisset.

e Nempe ea quæ unius ejusdemque sunt generis sub eumdem titulum referendo; utinam non etiam abbreviando narrationes ipsas, quod alias in miraculis factum a Taëgio notavimus doluimusque.

f Hactenus Partis 3 velut proœmium, deinde sequuntur Paragræphi superius post Prologos indicati: quorum ordinem sequi volens, oportet a primo qui sequitur initium faciat numerandi.

g Miraculum hoc infra refertur num. 73.

CAPUT IX.
Febri, hydropisi aliisque morbis & defectibus laborantes per S. Petri merita sanati.

[67] [sanantur apostema] Duo Fratres Ordinis Prædicatorum, devote ad ipsius suffragia recurrentes, beneficia miraculosæ sanitatis sunt consecuti. Nam cum unus a quodam vehementi apostemate, quod patiebatur in costis, judicio medicorum non posset absque incisione cutari, nec fine mortis periculo incidi; cum esset multum pavefactus, ad Martyris tumulum confugit: dumque suū discrimen Beato committeret Martyri, prius quam postulare præsumeret, est beneficio donatus: protinus enim omni tumore & apostemate toto fuit absque periculo & incisione, curatus. Alius vero cum esset hydropicus, [hydrops,] & medicinis non posset aliquibus se juvare, nec naturalem stomachis restaurare calorem; in Conventu Astensi, ante altare B. Petri Mart. orans obtinuit ptotinus totius corporis sanitatem. In conventu Bononiensi Fr. Joannes Polonus quartana laborabat. Cum autem in festo B. Petri Mart, sermonē ad Clerum facere deberet, [quartana,] & accessionem eadem nocte juxta cursum febris exspectaret, vehementer extimuit, ne in injuncto sibi sermone deficeret. Conversus itaque ad sancti Petri Mart. suffragia, ad altare ipsius magna cum devotione accessit, orans, ut ejus meritis juvaretur, cujus debebat gloriā prædicare: sicque factum est, ut febris illa nocte cessarit; & postmodum eum numquā invasit. [apostema,] Frater quidam in conventu Lugdunensi cum quasi ad mortē infirmus jaceret, in colloque apostema haberet, de quo non modicum dubitabant; petiit multa cum devotione a Magistro Ordinis, qui tunc præsens erat, ut B. Petri reliquias sibi adferri faceret, eo quod ejus meritis sanitatem se recepturum firmiter speraret. Cum autem cum eis signatus fuisset, statim se convalescere sensit plene liberatus.

[68] Quidam Coloniensis Conventus in gutture strumam annis duobus habebat adeo magnam, quod eum plurimum deformabat, & plurimorum judicio periculosa erat. Hic in tanto periculo constitutus B. Petro Mart. promisit, si strumam illam evanescere faceret, eumque a tanto periculo liberaret, quotidie ad ipsius honorem unum Pater noster diceret. [struma] Statim igitur emisso voto struma illa detumescere cœpit, subitoque evanuit. Omnes illius domus Fratres Deo & B. Martyri gratias egerunt, quod prædicto Fratri, cui medicorum suffragia prodesse non poterant, plene restituit sanitatem. Frater quidam de Ordine Prædicatorum cum alterum ex genibus ita læsum haberet, quod sine baculi adminiculo ambulare non posset, emisso voto se convertens ad martyrem, quod de ipso in Vesperis & Laudibus de cetero memoriam faceret, si eum meritis ipsius Dominus liberasset, confestim non sensibiliter perpendit effectum. [genu & pedis vitium,] Qui postmodum perfecte sanatus illius memor esse non desiit, postmodum virtutum ipsius testis effectus. Frater quidam Esculanus Ordinis Prædicatorum, Petrus nomine, dolorem magnum & tumorē habebat in pede; & plurimis adhibitis remediis medicorum, nec melius habere nec per se subsistere vel ambulare valebat: nocte autem festi B. Petri Mart. cum Fratrum auxilio ad ipsius Martyris altare visitaturus accessit, & Martyris deosculans reliquias orationeque fusa, ad cellam deductus est: post primam autem dormitionem evigilans, reperit se totaliter liberatum.

[69] Religiosus ac Reverendus Vir Fr. Philippus Brixiensis, Ordinis FF. Minorum, [immodico æstuante] in publica prædicatione retulit; quod cum ipse de Roma in Lombardiā rediret, & in montibus Thusciæ præ calore nimio æstuaret, socio dixit: si B. Petrus Martyr, de Ordine Prædicatorum, qui dum Mediolani in calore maximo prædicaret æstuanti populo nubis refrigerium impetravit, nobis in tanto ardore gratiam similem impetraret; hoc ego miraculum & alia quæ scirem ejus laudibus cedere, in prædicatione publica ad ejus enarrarem gloriam. Finitis verbis, quod petivit, habuit: nam cum prius nullius nubeculæ in aëre vestigium appareret, subito Dei nutu, pro Martyris sui gloria, super ipsos Fratres nubes apparuit, quæ ipsis æstuantibus refrigerium præbuit. Frater vero præfatus, de miraculo dubius, ait: [nube submittitur.] Jucundior & delectabilior mihi esset hæc nubes, si ex miraculo provenisset; ego tamen magis puto a casu quam ex miraculi operatione provenisse. His finitis verbis nubes confestim ex toto disparuit, & in vehementiori quam fuerant prius ardore fuerunt. Tunc Fr. Philippus, viso super se Dei judicio, culpam suam humiliter recognoscens, ad pedes socii, qui Sacerdos erat, humiliter se prostravit, & de sua incredulitate & ingratitudine confessionem fecit; promittēs firmiter quod si B. Petrus Mart. gratiā ei rursum impetraret, & quā interveniēte culpa perdiderat nubē, ad ipsius gloriā revocaret; miraculū quod evenerat venerabiliter crederet, & honorē ipsius & culpā propriā in prædicatione publica, ad Dei & Martyris ipsius gloriā, prædicaret. Confessione igitur & oratione facta & absolutione recepta, nubes continue B. Petri gratia rediit, quȩ ipsos tota die prosequēs, magno cum refrigerio in suo itinere obumbravit.

[70] In monasterio S. Angeli magni de Esculo, [Curantur cordis oppressio,] quod est sub cura FF. Minorum, Soror quædam, Margarita nomine, gravissimum cordis defectum sæpe patiebatur; qui tanto eam frequenter dolore premebat, quod nec loqui nec movere se poterat; sicque fortiter tremebat, quod a sex Sororibus sic firma teneri non poterat, quin cum ea fortiter tremerent, ac si eamdem & ipsæ paterentur infirmitatem. Cum autem nullis posset medicorum remediis liberari; die quadam dum gravamen illud pateretur actualiter, & præ angustia loqui non posset, B. Petri auxilium invocavit. [fistula,] Oratione brevi completa, statim fuit ab infirmitate liberata, nec eam ulterius passa est. Alio tempore dicta soror; horribilem fistulam in pollice manus dexteræ passa est; nam cum tria foramina juxta unguem haberet, & per mensem unum sub medicorum cura nihil proficeret; timentes medici totius manus corrosionem, deliberaverunt omnino pollicem amputare. Quodam autem sero de humano desperās auxilio, B. Petrum Mart. devote invocavit & fideliter, ut digitum ei amputari non permitteret. Mane facto adfuit medicus, & digiti ligaturas dissolvens, eam plenissime liberatam invenit & foramina solidata: quæ B. Petro Mart. immensas referens gratias, infirmitatem illam ultra non sensit.

[71] [os humeri distortum,] In eodem monasterio Soror quædam, Marina nomine, pœnam hujuscemodi multo tempore passa est: nam os humeri ejus in tantum super omnia ossa excreverat, quod quando brachium quātumcumque leviter elevabat, tanto cruciabatur dolore, quod rugitus magnos quasi semper emittere cogebatur, unde ejus vita sibi aliisq; inutilis erat & pœnosa. Dum igitur quadam die brachium elevaset & dolores pateretur gravissimos, memorans qualiter B. Petrus Mart. Sororem Margaritam præfatam ab infirmitatibus liberavit gravissimis, ipsū in corde suo, quia præ dolore loqui non poterat, devotissime invocavit: & dum intra se de ipsius virtute & meritis cogitaret devota & fideli mēte, in animo suo hujuscemodi imaginationem volvere cœpit, quod si tabulam vel scedulam aliquā haberet, in qua B. Petri Mart. imago depicta foret, si ipsam super infirmitatis locum apponeret, B. Petrus ei sanitatem a Domino impetraret. Mira res! Statim cum imaginem ipsam cum deliberatione & devotione firmavit habere, os illud, quod illam sic gravissime affligebat, ad modum & locum debitum protinus est reductum; & omni dolore cessante, pristinam recepit sanitatem; ita quod deinceps ab omni gravamine hujusmodi libera, brachium illud absque omni dolore, sicut & reliquum, exercebat libere & levabat.

[72] [calculus,] Cum Religiosus quidam de Esculo, Fr. Transmundus nomine, præfati monasterii Capellanus, passione arenularum creberrime & gravissime turbaretur; quadam die dum passione ipsa gravaretur magis solito, ad B. Petri Mart. recurrit auxilium, & facto intra se voto (nam tunc quidem loqui non poterat præ dolore) quod si eum liberaret, ejus imaginem pingi faceret, & annuatim in ipsius festo ecclesiam FF. Prædicatorum cum oblatione cerei, quamdiu viveret, visitaret; statim omni dolore cessante, fuit perfecte ab ipsa infirmitate & integre sanatus. [febris,] Quemdam Abbatem Pictaviensis diœcesis, cum graviter febribus laboraret, ita quod ex ipsis mori timebat, visitavit Frater quidam Ordinis Prædicatorum ejus cognatus, dixitque ei, quod, si voveretse Deo & B. Petro, qui noviter in Lombardia pro fide Christi occisus fuerat, sed nondum canonizatus, a febribus liberaretur. Qui statim exhortationem Fratris complens, candelam suæ longitudinis accendi fecit, coram altari quodam in ecclesia, in honore B. Petri; & ex tunc omnino a febribus & ab omni infirmitate integram recepit sanitatem. In provincia Teutoniæ sanctimonialis quædam in claustro a Eccebach, Constantiensis diœcesis, [genagra,] Ordinis b S. Sixti, existens, per annum & amplius gravem guttam in genu perpessa est, ita quod nullo remedio liberari poterat; & quia sepulcrum B. Petri visitare corporaliter non poterat (quia non licebat propter obedientiam nec valebat propter infirmitatem) audiens quod in c quatuordecim diætis a loco illo Mediolanum adiri possit; cogitavit saltem sepulcrum prædictum mentali gressu ac devotione sedula visitare, pro qualibet diæta centum Pater-noster quotidie dicere proponens, in honorem S. Petri Mart. Mirum in modum! Cum tales diætas facere cœpisset, successive semper & paulatim melius habere cœpit. At ubi ultimam diætam fecit, ad tumbam mentali progressu pervenit flexis genibus, ac si coram tumba foret, psalterium maxima cum devotione totum legit: quo expleto, ab omni infirmitate adeo liberatam se sensit, ita ut jam modicum quid sentiret; rediens vero eo modo quo iverat, antequam omnes diætas exolvisset, penitus sanata est.

Annotata

a Eccebach etiam vocat Flaminius: an recte sic scriptum, & ubi situm, Constantienses diiudicabunt.

b Notum est Romæ S. Sixti monasterium, ad quod S. Dominicus anno 1218 jussu Honorii 3 transtulit & collegit omnes, quotquot tunc Romæ sparsim & citra disciplinam degebant, monachas; unde factum videtur, ut quæ alibi quoque simili sub institutione & directione FFr. Predicatorum erecta aut reformata sunt sanctimonialium cœnobia, Ordinis S. Sixti dicerentur.

c Taëgii Ms. solum habet, quatuor diætas: sed correxi ex Flaminio: quis enim nescit, Constantiam a Mediolano distare p. m. circiter 200, horis plus quam 60: quibus conficiendis facile 14 diebus opus est viatori non expedito.

CAPUT X.
Varii per S. Petri merita ad vitam revocati.

[73] In Flandria mulier quædam, cum jam tres filios mortuos peperisset, & ex hoc a viro suo odio haberetur; B. Petri Mart. auxilium invocavit. a Cumque quartum similiter mortuum peperisset, mater filium defunctum accipiens, [suscitantur, infans natus mortuus,] ad rogandum S. Petrum totam se contulit, devotis orans precibus, ut ejus filium suscitaret. Vix autem orationem compleverat; & ecce puer, qui mortuus fuerat, vivus apparuit: quem ad baptisma deportatnm, cum definitum fuisset, ut Joannes vocaretur, Sacerdos dum Joannes dicere voluit, Petrus dixit: unde hoc nomen deinceps ob B. Petri devotionem retinuit. In Provincia Franciæ civitate Senonis, puella quædam cum in aqua b fluminis, in quam ceciderat, per longum temporis spatium c latuisset, tandem de flumine mortua extracta est: cujus mortis quatuor erant indicia certitudinis, videlicet magnum temporis spatium, rigiditas corporis, frigiditas, & nigredo. Quam cum ad FF. Prædicatorum portassent ecclesiam, [puella submersa,] eamque novo Martyri Petro devovissent, statim vitæ restituta est pristinæ & sanitati. d In Provincia Thusciæ apud Narniam matrona quædam erat, quæ ad B. Petrum Mart. magnam habebat devotionem: hæc filium suum, annorum circiter trium, quodam mane in lecto mortuum reperit: metuens autem viro suo, quod acciderat indicare, ne forte contra eam excandesceret, ejus negligentiæ hoc imputando; misit ancillam suam cum corpore pueri ad ecclesiam FF. Prædicatorum, [puer suffocetus.] adjurans ipsam ne alicui casum panderet, sed discedente de ecclesia populo ipsum sub altari B. Petri Mart. poneret, sic occulte tamen ut videri a nemine posset. Sperabat autem orabatque fideliter, quod B. Petrus Martyr, infra cujus octavas hoc evenerat, filium suum ei vivum & incolumem redderet. Cum autem vir ejus, ubinam esset puer, inquireret, simulavit quod ad domum cujusdam consanguineæ suæ puerum transmisisset pro medicina quadam. Tertia vero die, dum Fratres Conventus illius in refectorio sederent ad cœnam, puer ille per B. Petri Mart. merita suscitatus, refectorium introivit lætus ac jucundus. Fratres vero mirati quomodo puerulus ille, quem multi ex eis noverant, sic solus esset, putaverunt quod ex oblivione post Vesperas relictus fuisset. Miserunt autem nuntium ad matrem, ut ancillam pro puero mitteret, quem in ecclesia ex oblivione dimiserat. Quæ cum aliis multis ad domum Fratrum currens, & filium lætanter suscepit, & miraculum fideliter enarravit.

[74] Mulier quædam apud Genuam, instigante diabolo, præ desperatione quadam, in domo propria, clauso ostio, manibus propriis se suspendit, & per magnam horam ut mortua ad trabem pependit. Dum autem a quibusdam de vicinia quæreretur, [mulier quæ se suspenderat,] & ad ostium pulsantibus nullum daretur responsum; per rimulas respicientes, viderunt eam in trabe suspensam. Per violentiam igitur irrumpentes, fune abscisso eam omnino mortuam repererunt. Tunc matrona quædam antiqua, quæ ad B. Petrum Mart. magnam habebat devotionem, quæ etiam, quando juvencula erat, tunc ipsi aliquando confessa erat, adstantibus dixit: sicut B. Petrus Martyr hominem, qui ferrum ignitum e pro testimonio sanctitatis ejus accepit in manibus, conservavit illæsum, sic potest hanc miseram mortuam, si vult, suscitare. Et ad domum pergens, quamdam particulam cappæ B. Petri Mart. attulit, quamdiu ex devotione servaverat; & in ipsius nomine super ejus guttur posuit, omnibus qui aderant, B. Petrum Mart. devote & fideliter invocantibus. Statim igitur oratione completa, & panno cappæ apposito super defunctæ guttur; quæ ex propria malignitate mortua fuerat, ex B. Petri virtute ac benignitate surrexit, dans gloriam Deo & B. Petro Martyri suo, dicens se toto vitæ suæ tempore nunquam tantam sensisse dulcedinem in gutture, sicut quando revixit, in loco ubi prædictæ reliquiæ applicatæ fuerunt.

[74] In monte Pessulano nobilis quidam uxorem habens, per annos plurimos, filios de uxore habere non poterat. Cum ipse & uxor ejus B. Petro Mart. se humiliter devovissent, filium B. Petri meritis impetrarunt: qui, cum ad ætatem circiter annorum quinque venisset, gravi oppressus languore mortuus est. Pater vero, quamvis tristitia plenus, civium, Religiosorum & Clericorum copiosa multitudine convocata, corpus defuncti pueri ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum deferri fecit, ubi fuerat tumulandum. [puer quinquennis,] Cumque defuncti corpus in feretro jaceret, & Clerus funeris prosequeretur officium, ecce mater defuncti, matronarum comitata caterva, contra patriæ morem, nimia devicta tristitia & grandi de B. Petro Mart. spe concepta, intravit ecclesiam; & ad B. Petri Mart. accedens altare, lacrymosis precibus ipsum interpellare cœpit, clamans & obsecrans, ut aut ei filium, quem a Deo impetraverat, redderet, aut eam ex hac luce revocaret, ne calamitatis, quæ virum suum opprimere cœpit, amplius testis esset. Ad clamorem igitur ejus Fratrum omnium Ordinum ibidem existentium multitudo convenit, & ejus superabundanti compassi tristitiæ, genua flexerunt omnes, rogantes B. Petrum Mart. ut tanto dignaretur succurrere dolori. Brevi oratione facta, puer qui mortuus jacebat, vidente magna multitudine revixit; statim surgens incolumis, cucurrit ad matrem, dicens: B Petrus Martyr, vestris pulsatus precibus, me suscitari impetravit.

[76] Juvenculus quidam eodem in loco cum pueris ludebat in strata, contigit autem virum quemdam cum equo, cui insidebat, per viam illam currendo transire, cumque alii pueri fugerent, solus ille fugam nescivit aut arripere nequivit. [alius ab equo obtritus] Et cum ille qui in equo erat, equum retinere non posset, cursu veloci impegit in puerum, & anterioribus pedibus pueri caput elisit atque confregit, pedes etiam posteriores super caput posuit: propter quod os capitis in pluribus partibus confractum fuit, & puer protinus expiravit. Delato autem filii corpusculo multa cum tristitia ad domum matris, & facto super eum planctu magno, tandem matri persuasum est, ut eum sepeliri faceret. Ipsa autem de B. Petri Mart. miraculis recordata, quæ multa ibi in circumstantibus partibus Dominus per eum fuerat operatus, ait: Nolo, ut hoc corpusculum sepulturæ tradatur quia spero quod B. Petrus Martyr, ad quem multa afficior devotione, ipsum vitæ & sanitati restituet. Tunc corpus illud ad ecclesiam FF. Prædicatorum deferri fecit, & ipsa magna cum caterva illuc festinavit, & ante altare B. Petri Mart. collocavit, & per eam aliosque qui aderant devota oratione facta, Fr. Priorem ad se vocari fecit; quem instanter rogavit, ut reliquias B. Petri Mart. adferret & super defuncti corpus poneret; quia in Domino confidebat, quod ipsum B. Petri meritis suscitaret. Prior autem matris precibus victus & lacrymis, sacristiam intravit, & sacris indutus vestibus, multa cum reverentia reliquias Sancti attulit, quibus confractum pueri caput tetigit: & statim ut fracturam ossis tetigit, tactum vulnus consolidatum est. Quo viso, per fracturas singulas caput tetigit, & sic fuit caput cunctis videntibus consolidatum, ac si numquā confractū fuisset: puer autē adhuc vita carebat. Tunc mater reliquias super corpus defuncti apponi fecit; quo facto, Christi operante virtute, puer qui mortuus fuerat, vitæ & sanitati fuit integre restitutus.

[77] In Castro-novo ad sex milliaria a Monte-Pessulano distante, quidam scutifer ad extrema vitæ usque devenit, & a circumstantibus mortuus iudicatus est; quia omnia mortis signa tam in oculis, quā in aliis membris apparebant. Uxor autem ejus & parentes amicique eum tamquam mortuum flentes, ipsum finaliter B. Petro Mart. commendaverunt, [miles defunctus,] voventes si eum vitæ & sanitati pristinæ restitueret, ipsi una cum eo altare suum & reliquias, debitis cum oblationibus, in festo ipsius proximo visitarent. Mirum in modum! Subito facto voto, qui mortuus fuerat, revixit sanus & incolumis. Quod miraculum ipse & omnes prædicti, qui hoc viderunt, in dicto festo Fratribus & omnibus præsentibus sunt professi, ad Dei laudem & Martyris sui. Cujusdam Dominæ in monte Pessulano f filius lactens, mortuus est, per dies aliquot ante festum B. Petri Mart. de cujus morte consolari non poterat. [& infans:] Audiens igitur a circumstantibus, qui ad eam consolandum advenerant, quod festum B. Petri in proximo futurum erat, qui super mortuos non modica operabatur miracula; cum lacrymis & gemitu, quibus plena erat, eumdem Martyrem invocavit, vovens ei quod si filium suscitaret, eum cum sudario & imagine cerea ad suum altare portaret. Mira res !mox facto voto, infans resuscitatus & hilaris ac manibus plaudens, matri suæ arridere cœpit: quæ infra ejus Octavas votum perficiens, & miraculum omnibus narrans, ante ejus altare filium devote præsentavit.

[78] Anno MCCCVII g fuit eodem in loco quidam febre continua usque ad mortem infirmus, qui finaliter morbo invalescente fuit a circumstantibus mortuus reputatus: unde per multum spatium fuit ejus velata facies, [vir febri extinctus,] & interim parentes de sudario & cereis cogitabant. Uxor autem ejus continue B. Petrum cum lacrymis & suspiriis invocabat. Cumque parentes & amici eum in sudario ponere vellent, & uxor nollet de loco se movere (quæ juxta ipsum erat, semper dictum Sanctum invocans) qui mortuus fuerat, revixit sanus & hilaris; & sudarium, quo involvi debebat, ad B. Petri Mart. altare devote portavit; & ejus reliquias multis præsentibus adorans, ad propria lætus est reversus. Eodem anno mulieris cujusdam filius graviter infirmatus mortuus est, circa noctis crepusculum. Quo viso mater tota nocte B. invocavit Mart. Petrum, ut Deus per ejus merita filium restitueret, Et ecce circa auroram puer oculos aperuit, & ad comedendum cibum requisivit. Quem mater, præsentibus omnibus, qui eum mortuum viderant & resuscitatum, cum voto quod fecerat & sudario, ad altare B. Petri detulit, Fratribus miraculum narrans, Deo gratias agens.

[79] hAnno MCCCXII circa festū Pentecostes mulier quædam, filium usque ad mortem habens infirmum, cum in eo infirmitas invaluisset, finaliter eo mortuo cum viro suo desolata est, & quasi diro vulnere sauciata. Cœpit tunc B. Petrum Mart. invocare, multis cum lacrymis validisque clamoribus ac suspiriis, [& puer morco.] ut per ipsius merita Deus filium suum suscitaret. Et cum ab assistentibus nullam vellet vel posset consolationem accipere, sed magis ac magis talia precaretur; facto ab eis voto, subito, qui mortuus fuerat, totusque per longum temporis spatium frigidus fuerat, revixit; & cum parentibus & amicis ad ejus reliquias venit, & Fratribus miraculum fideliter enarravit. Eodem tempore in castro de Melgoris, [item vir alius] a monte Pessulano ad sex milliaria distante, mulier quædam filium habuit uxoratum, infirmitate gravi laborantem, de qua finaliter mortuus est. Cum post multa vota, quæ pro filio fecerat, eum ut unicum diligens, non convalesceret; commotis maternis visceribus, flexis genibus & complexis manibus gemitus fundens & lamenta, tamquam omni solatio filii destituta, invocabat B. Petrum Martyrem & clamabat, ut sibi filium restitueret; cum ipsa nullatenus de sua misericordia dubitaret, & sciret eum multis in simili casu subvenisse. Mira res! Facto voto de sudario portando & candelis eorum qui traduntur sepulturæ, ut moris est, ad ejus reliquias; subito qui mortuus fuerat revixit. Mater vero gaudens & mirans de tanto beneficio sibi dato, cum prædicto filio suo venit ad reliquias B. Petri Mart. offerens ibidem quæ voverat, gratias agens Deo & sancto Martyri. i

[80] [& infantes duo:] Anno MCCCXIV, infans filius Petri de Galbato mercatoris infirmatus est ægritudine mortali, de qua finaliter mortuus est. Pater igitur & mater propter festum B. Petri Mart. quod viderant a Confratribus & Confratissis fieri; & miracula magna & infinita, quæ viderant & audierant per eum fieri; ejus suffragia magnis cum lacrymis invocare cœperunt, voventes ei sudarium, imaginem & candelas. Et cum statim filium non suscitasset, parentes patris & matris de tanta mora extædiati, cœperunt patri & matri dicere. Quare non expedimus nos? quare ad sepeliendum non defertur? quid vultis facere? Tunc pater & mater, adhuc lacrymantes pro filii suscitatione, & orantes B. Petrum Mart. dixerunt: Nos vere credimus & confidimus, quod Deus eum nobis per merita B. Petri Mart. restituet. Et cum in istis versarentur verbis, cum parentibus & amicis lacrymari non cessantes, & B. Petrum Mart. deprecantes, subito prædictus infans revixit. Et pater & mater in vigilia sanctæ Crucis, sicut voverant, ad ipsius Martyris reliquias filium detulerunt, quæ voverant ad ejus tumulum offerentes, Deoque & beato Martyri gratias agentes.

[81] Anno MCCCXIX prid. kal. Martii, quidam infans mortuus natus est, secundum obstetricis & patris, aviæque ac ceterarum matronarum, quæ aderant dictum. Unde eum ad partem posuerunt. [quorum unus mortuus natus,] Avia dolorem patris cernens, Deo & B. Petro Mart. votum fecit, quod si a Deo impetraret, ut filius reviviscat, in tantum, quod baptizari possit, ipsum baptizatum ad ejus altare portaret. Pater igitur, cum flexis genibus, manibus complosis, cum lacrymis maximaque devotione B. Petrum Mart. orare non cessabat. Et ecce infans dextrum pedem movere cœpit aliquantulum: quo viso pater & avia vociferantes B. Petrum exorabant, ut miraculum quod inceperat consummaret, vitam infanti restituendo. Et cum in oratione persisterent, movit dexteram manum, & post oculos aperuit, totumque corpus movit; ipsoque baptizato, cum mater de puerperio surrexisset, infantem sanum & incolumem, cum avia aliisque parentibus ac amicis, ad altare B. Petri Mart. deduxerunt, Deo & Sancto gratias referentes.

ANNOTATA.

a Vitæ-Fratrum distinctius sic narrant: cum vir ejus odiret eam in tantam, ut cogitaret vel dimittere eam vel non amplius jacere cum ea, quarto concepit: & in B. Petro totam ponens fiduciam, votum emisit, ut si meritis ejus partus ipsius viveret, laboraret pro posse suo eum ponere in Ordine suo, si esset masculus; si vero femina, in monasterio feminarum. Sed adveniente partu cum peperisset mortuum sicut prius, & quæ astabant vellent ei celare, ex levi cognito earum murmure quod mortuus esset (licet vix posset credere, propter conceptam de meritis B. Petri fiduciam) portato demandato ad se puero &c.

b Icauna fluvius, Senonas præterlabens.

c Vitæ-Fratrum, per spatium temporis, quo potuissent duæ Missæ privatim celebrari.

d Ibidem additur: super quo multæ paratæ fuerunt jurare, quæ aderant ibi.

e Hujus miraculi plena relatio habetur infra num. 113

f Flaminius filiam & puellam vocat.

g Idem impreßit, MCCCVI.

h In tabula Dominii Senensis, pari intervallo versus Senas, notatur Vergoli; ut suspicer hic aut ibi vitium obrepsisse scriptori.

i Addit Flaminius: Anno qui secutus est in eodem oppido, filius Joannis Galzetti, parentibus ad eamdem opem confugientibus, ad vitam revocatus est.

CAPUT XI.
Puerperis per S. Petri merita facilitas partus indulta, proles oculis & manu donatæ, quidam in periculo mortis servati.

[82] [Invocatus Sanctus puerperæ facilem partum concedit] Anno MCCCVII uxor Joannis de Cabanis de monte Pessulano, juvencula delicata, dolores partus habere cœpit, ita quod infans brachium totum ejecit. Et cum dolores invalescerent ipsamque usque ad mortem cruciarent, quia infans mortuus erat; vocatis medicis & aliis personis, nullum consilium & auxilium ab eis habens, quasi mortua ab omnibus est judicata. Media nocte pro aqua reliquiarum B. Petri Mart. parentes festinanter miserunt; eumque cum lacrymis invocantes, aquam illam in ejus ore posuerunt, & cum violentia non modica transglutire fecerunt; quia quasi mortua videbatur. Quo facto statim infans mortuus sine læsione matris exivit, & mater revixit, quæ mortua videbatur. Sequenti die mater ejus discalceatis pedibus & lutosis, quia pluerat & pluebat, cum voto quod promiserat venit ad Sancti reliquias, & suo Confessori Fratribusque miraculum enarravit: postmodum venit filia cum voto Sancti Martyris reliquias visitatura, Deoque ac Sancto gratias actura. Eodem tempore & anno quædam Domina partus dolores habere cœpit fœtus mortui, quem in ventre habebat, vocatisque obstetricibus & aliis feminis, medicisque ac chirurgicis, & aliis pluribus, a quibus sperabat auxilium, cum a nullo habere potuisset, Dominæ assistentes dictæ dominæ parentibus, eam quasi mortuam cernentes, [item alteri:] dixerunt. Quare ad B. Petrum Mart. non accurritis, qui nudius tertius, sicut scitis, quamdam a simili periculo liberavit. Quod illi audientes, illa quasi mortua existente, S. Petrum cum lacrymis & suspiriis invocaverunt, nocte profunda ei voventes, quod, si eam a mortis periculo liberaret, discalceatis pedibus omnibusque posthabitis, statim cum voto quod fecerant, ad ejus venirent reliquias. Mira res! statim infans mortuus, qui putridus erat, exivit mane excoriatis brachiis; in cujus exitu tantus fœtor fuit, quod nulla persona cum matre remanere potuit, quantumcumque illi familiaris, amicabilis & propinqua esset. Et sic infante edito a mortis est periculo liberata: Dominæ vero, statim post Mislam, votum, quod fecerant, perfecerunt, ad reliquias B. Petri Mart. venientes, miraculumque ad Dei & Sancti laudem enarrantes.

[83] [& alteri, cujus prolem primam, manu] Mulier quædam de Monte-Pessulano, per quatuor annos sic fuit infirmata paralysi, & contracta ab umbilico superius, quod de lecto surgere non poterat, nec exire sine magno adjutorio: in quo tempore tres filios habuit; & quando primum parere debuit filium, facta fuit nigra, sicut pannus niger, ita quod a circumstantibus mortua fuit judicata, Cum ipsa in corde & circumstantes B. Petrum Mart. invocarent, filium peperit una manu carentem. Quæ cum convaluisset, infantem videre voluit, & videns eum unam solam manum habentem, denuo B. Petrum Mart. invocavit, ejus suffragia maximis cum lacrymis implorans. Mira res ! Subito alia manus infanti data est, ita sana & pulchra sicut alia. Eadem cum alium concepisset & pariendi appropinquasset tempus, in eodem statu fuerat sicut prius. [aliam donat oculis,] Cumque infantem sine oculis peperisset, & eum sic vidisset orbatum, invocato B. Petro Mart. eique emisso voto, subito infanti pulcherrimi dati sunt oculi. Tertio concepit, & accidit sicut prius, & filiam peperit cum omnibus membris, sed macilentam, deformemque ac scabiosam, & quasi a natura totaliter alienam, ut etiam leprosa horribile monstrum videretur. [tertiam a scabie mundat:] Quæ B. Petrum Mart. cum lacrymis invocavit, & devotio maxima fecit, quod mater ab infirmitate sua totaliter liberata, & filia ejus pulcherrima effecta est, & in novam mutata creaturam. Hæc retulit dicta mulier, anno MCCCV veniens ad reliquias B Petri Mart. cum tribus insantibus prædictis & cum suis parentibus & amicis, ut eas adorarent. Quod audientes Fratres, qui eis reliquias ostendebant, [alterius proli occiput instaurat:] Deum & Martyrem sanctum glorificaverunt. In eodem loco mulier quædam filium peperit, sed deformem, habentem solam capitis anteriorem partem usque ad aures inclusive, de posteriore parte nihil habentem: quo viso mater, recordata miraculorum, quæ ibi B. Petrus Martyr operatus est, eum cœpit maximis cum lacrymis invocare. Cum puerum juxta se teneret in lecto, janua cameræ clausa existente, intravit ejus cameram Frater unus Prædicator, in aspectu pulcher et in incessu gravis magnæque reverentiæ; & filium quem illa juxta se tenebat, benedixit, statimque disparuit. Mox vidit mater filium capite integrum, colore flavum & aspectu pulchrum quem mater Priori & Fratribus dicti Conventus Montis-Pessulani præsentavit, ut hoc miraculum populo prædicaret. Mulier quædam cum ad partum pervenisset, frustum carnis peperit, nullius animalis vel hominis similitudinem habens. Quo viso tristis vehementer effecta, ad B. Petri Mart. auxilium se contulit, [fœtum informem reformat:] quem in speciali habebat devo tione. Oratione autem & voto ad ipsum emisso, statim Dei virtute ex carne illa corpus pueri formatum est integraliter & perfecte.

[84] Mulier quædam, Maria nomine, in civitate Metensi, septem pepererat filios, quosdam in partu mortuos, alios semivivos, qui non multum vixerunt post susceptum baptismum. Accidit, ut Frater quidam Ordinis Prædicatorum, cognatus ejus, [difficultatem partusadimis] de Captulo provinciali missus, Conventui illi assignatus fuerit. Et cum Fratris reditu cognati & amici gauderent, dicta mulier amarissime flebat. Cum autem quæreret ab ea Frater tanti fletus causam, illa spiritu reassumpto, ait: Ego misera prægnans sum, & miserabilem expecto partum. Cui Frater, Ne timeas, inquit, sed de Dei bonitate & meritis novi Martyris Petri de Ordine nostro confide, eique te ipsam in partu tuo cum devotione recommitte; promittasque quod si masculum pepereris, ipsum Petrum denominari facies, & annis singulis ipsum cum honestis oblationibus ad B. Petri Mart. altare præsentabis; festumque ejus observabis, ac officium de eo audies & sermonem: sicque secura esto, quod te a periculo liberabit; & filio, quem in utero gestas, vitam dabit, conservabitque. Ipsa his auditis exhilarata, verbisque Fratris firmiter adhærens nihilque hæsitans mœrore deposito & in gaudium mutato, ait: Omnia quæ dixistis me facturam voveo. Cum autem tempus pariendi advenit, facillimum edidit partum, masculumque vivum peperit, & in baptismi susceptione Petrum a B. Petro nominari fecit: fuit autem puer ille admodum gratiosus. Miraculum autem istud tam celebre per civitatem Metensem fuit divulgatum, adeo quod mulieres ex tunc in partu laborantes B. Petrum de Ordine Prædicatorum invocare cœperunt,

[85] [prolem sterili concessam] Alia quædam Domina, quæ filium a multo tempore habere non poterat, pro hac gratia B. Petrum Mart. votis multis & devotis precibus invocavit. Post non multum vero temporis peperit fisium, habentem in capite & in humeris cicatrices, in locis videlicet illis, in quibus B Petrus vulneratus est, quando ab hæreticis pro defensione fidei Catholicæ fuit interfectus: ut ex hujusmodi cicatricibus monstraretur, quod filius ille meritis Beati Martyris fuerat impetratus. Quadam vero die præfata Domina pro culpa quadam nutricem, quam in domo habebat, dure increpavit; propter quod mulier illa fortissime fuit provocata, & volens Dominæ magnam inferre displicentiam, puerum occidere voluit in vindictam, ut mater summa tristitia repleretur. Ne autem videre posset ipsam esse culpabilem, in aurem pueri aristam frumenti posuit, quam sic interius infixit in aure, quod nullatenus apparebat. Cœpit autem puer indesinenter lamentari & ægrotare fortissime, [sanat] sed quia loqui non poterat nec sciebat, cognosci non poterat per alios, quid haberet; sicque factum est, ut ad extrema post paucos dies deductus putaretur in brevi moriturus. Interim mater pueri B. Petrum Mart. invocare non cessabat:nocte vero quadam, dum mori videretur omnino, & super ejus lectulum mater cum aliquibus aliis vigilaret; subito adfuit B. Petrus Martyr, habitu Ordinis Prædicatorum & in apparentia reverenda: qui duos digitos in aure pueri posuit, & videntibus illis de aure aristam eduxit & super pueri maxillam posuit & abscessit, statimque puer perfecte sanatus est & misera illa, viso hoc miraculo, culpam suam multis cum lacrymis recognovit, & veniam humiliter postulavit, quam sine difficultate obtinuit.

[86] Cum quidam de Esculo, nomine Jacobus Ravonis, [infœcundæ puerum promittit] cum per plures annos filium habere non posset, una cum uxore sua, multa tamen precum instantia, a B. Petro Mart. pro obtinendo filio gratiam humiliter & fideliter postulavit. Quadam igitur nocte B. Petrus Martyr, in habitu Ordinis Prædicatorum, uxori prædicti viri in somnis apparuit, manibus tenens puerum & dicens: Ego sum ille S. Petrus, quem quotidie pro puero habendo deprecati estis: & quia apud me tantum precibus institistis, ego quod postulastis, a Domino impetravi: & porrigens illi puerulum, ait: Accipe filium, quod petisti. Post spatium autem novem mensium prædicta mulier peperit filium masculum; & diebus conceptionis diligenter computatis, reperit, quod a nocte visionis usque ad diem partus spatium novem mensium, nulla die superabundante vel deficiente, concurrit.

[87] Quidam puer febre gravissima sic ad extrema deductus est, ut vix perpendi posset utrum quid caloris in ejus præcordiis & in ore aliquid remansisset, & jā a parentibus quasi mortuus plangeretur: voto per matrē Martyri sancto recommendatus, [sanat puerum] devote secundum consuetudinem patriæ mensuratus, mox calorem recuperavit & halitum, & paulo post integram sanitatem. Nobilis quidam de Engubio in provincia Tusciæ, Raynerius nomine, infirmatus graviter, post longam ægritudinem mori credebat omnino. Cum autem in vigilia B. Petri Mart. post Nonam, [& virum morti proximos:] fuisset a medicis de communi consilio iudicatum, quod ipsa die moriturus erat; mater infirmi Fratres rogavit obnixe, ut filium suum a medicis desperatum, B. Petro, cujus instabat solennitas, commendarent. Prior vero convocatis Fratribus, deliberavit cum illis communi concordia, in pane & aqua omnes Fratres generaliter abstinerent in cœna, & devotis orationibus pro liberatione illius B. Petrum Mart. invocarent. Nocte vero sequenti, devoto cuidam Fratri oranti B. Petrus apparuit, dicens: Ecce, Frater, impetravi vobis omnibus, quod petistis. Mane facto iverunt Fratres ad domum illius nobilis, & ipsum extra lectum sanum & incolumem invenerunt.

[88] Puer quidam Bergomensis, Guilielmus nomine, annorum circiter septem, in solario turris cujusdam ludens cum pueris aliis, ab uno ex illis impulsus incaute, de eminenti solario cecidit: cujus caput sic fortiter est illisum, quod os capitis in magna parte confractum, recurvatum est interius, & retortum: ita quod, ubi antea eminentia ossis erat, nunc facta per oppositum magna concavitas. [item puerum collisum,] Positus autem in lecto fuit cum planctu magno, eo quod filius erat honorabilis viri, qui tunc temporis magnus Romanæ Curiæ advocatus erat. Medici autem meliores civitatis Bergomi, convocati fuerunt numero duodecim; quorum omnium una fuit sententia, ut nullum ei posset valere medicinæ remedium. Perditis autem in ipso omnibus corporis sensibus & loquela, in brevi putabatur moriturus, & idcirco nullo prorsus apposito remedio medicinæ, recesserunt. Matrona autem quædam honorabilis & devota, Oremplasia nomine, ad quam pueri cura pertinebat, videns corporalis medicinæ deesse remedia, ad B. Petrum Mart. cum devotione recurrit fideli, factoque voto, quod, si puerum liberaret, sepulcrum ejus cum ipso puero apud Mediolanum devote & honorabiliter visitaret; puer, qui a vespertina usque ad sequens mane sic desperatus a medicis fuerat, sanus & incolumis a lecto surrexit, cibum petiit & comedit, nullum omnino læsionis aut cicatricis cujusquam habens judiciū. Hujus autem miraculi testis extitit magna populi multitudo. Adveniente autē festo primo ipsius sancti Martyris, quod fuit anno Domini MCCCXII, præfata Domina cuncta, quæ promiserat, adimplevit, quæ Dominus fecerat fideliter enarrans. [& virum.] In provincia Provinciæ Arnaldus de Marast de Alto-villari, laborans in extremis votum emisit, ut potuit, quod sepulcrum Martyris visitaret, si meritis sancti Martyris sibi sanitas præstaretur. Cumque prius voti senserit manifesta suffragia, quam vovens verba complere valuerit, ac paulo post plenam salutem sit consecutus; quod voverat, non sine multa fatigatione humiliter & devote persolvit.

CAPUT XII.
Febris, hydropisis, paralysis per S. Petrum depulsæ.

[89] Vir quidam, Henricus nomine, Hungarus natione fuit, qui cum crebrescentibus miraculis Martyris multorumque relatione longe lateque diffusis, longa perigrinatione Mediolanum, de a Pessiensi civitate Hungariæ, pervenisset: [Quendam voto facto a febri liberat:] quoniam sic affligebatur febribus, ut nihil penitus paroxysmo durante videret, emisso voto, quod iret ad locū in quo sancti Martyris corpus requiescit, si per eum Dominus beneficium concederet sanitatis; continuo liberatus, quod voverat, fideliter & devote adimplevit. Quidam puer, febres habens annum & dimidium, [itempugrum,] die quadam dum cum æstu febres istas fortissime pateretur, eum B. Petro Mart. parentes ejus voverunt. Puer autem, statim voto a parentibus emisso, surrexit liberatum se sentiens, statimque petiit, ut ad B. Petri memoriam ejus ecclesiam adiret, quod & fecit. Clericus quidam Trevirensis indicibili capitis dolore ad insaniam usque vexatus B. Petro Mart. se devovit: statimque mirabiliter sanatus est. [& Clericum;] In civitate Esculana miles quidam, qui D. Jacobus Bonhominis dicebatur, de quo superius b mētio facta est, pluribus diebus febre continua laboravit. [militem qui a continua] Cum autem quotidie febris invalesceret, quodam fero medicus solennior civitatis, signis diligenter consideratis & conditionibus ipsius, dixit, familiaribus ejus, quod de salute ejus penitus desperabat, cum videret in ipso mortis indicia manifesta, quibus per medicinæ auxilium obviari non poterat. Videns autem sibi omnia medicinæ deesse remedia, ad B. Petrum habuit multa cum devotione recursum. Nocte vero eadem, dum esset inter soporem & vigiliam constitutus, vidit tres in habitu Prædicatorum in cameram ejus intrantes; quorum unus, qui inter illos majoris ætatis & reverentiæ videbatur, salutavit eum dicens: Pax tibi, confide in Domino, quia cito liberaberis. Hoc dicto manu sua faciem ejus tetigit, deinde pectus & totum corpus ad pedes: quo facto disparuit, & ille continuo surgens sanus factus, Deo & Martyri suo gratias non indevotas egit.

[90] Juvenis quidam in eadem civitate, Gandulphus nomine, diebus pluribus febre continua sic gravissime laboravit, quod judicio medicorum fuit de vita penitus desperatus. Parentes vero ipsius, cum eum omnino mori crederent, funeralia omnia parari fecerunt. Cum autem ad extrema deductus visum, auditum, [& juvenem jam morti proximum] loquelam omnemque corporis sensum & fortitudinem amisisset; mater ipsius & uxor, multa cum devotione & lacrymis, nudatis & dissolutis crinibus, discalceatis pedibus & manibus post tergum ligatis, adjuncta sibi multa Dominarum caterva, accedentes ad domum FFr. Prædicatorum, altare B. Petri Mart. visitaverunt, ipsius fideliter auxilium imploraturæ. Dum hæc sic fierent, infirmus ille, qui domi sic gravatus manserat, aperiens oculos resedit in lecto, & videns circumstantes flere, dixit: Nullus ploret pro me, quia ego liberatus sum; nam B. Petrus Martyr apparuit mihi in habitu FF. Prædicatorum, cum lætissima facie & reverentia, dixitque mihi ponens manum suam super faciem, securus esto quia ægritudine hac non morieris. Quo dicto cibum petiit & accepit, cibo autem sumpto fuit a febribus liberatus. Facta autem diligenti inquisitione & æstimatione, repertum est, ipsum verba dixisse prædicta, quando mater ejus & uxor erant in oratione devota ante altare B. Petri Martyris.

[91] Alius quidam juvenis de civitate eadem, Philippus de Polegia nomine, [atque alium fabricitantē] febri continua vehementer gravatus, quodam sero B. Petro Mart. quem in devotione multa habebat, humiliter se devovit, promittens cereum offerre ad altare ejus si eū a febribus liberaret. Cum autem nocte ipsa in ipsis febribus obdormivisset, visum ei fuit in somnis, quod B. Petrus Martyr vocaret eum de lecto, dicens: Surge, veni ad ecclesiam meam mecū, & recipies sanitatem: & apprehensa manu ejus elevavit eum, & ad altare suum duxit, mandavitq; uni Fratri, qui ibi aderat, ut de vino, quod ibidem in ampulla erat pro sacrificio præparatū, infirmo daret. Cumq, ille aliquantulum de vino bibisset, reduxit eum ad lectum dicens: Confide fili, quia cito sanitatem recipies. Statim ille evigilans multum se alleviatum sensit: facto autem mane fecit cereum ad altare ipsius offerri, qui statim ab ægritudine illa liberatus est. Idem juvenis alio tempore similem patiebatur infirmitatem: oratione autem facta ad B. Petrum Mart. pro sua liberatione, nocte vidit in somnis ipsum B. Petrum, in vultu adeo splendidum, quod præ claritate nimia vultus ejus in ejus faciem intendere non poterat: B. Petrus vero pyxidem, quam manu tenebat, aperiens, unguentumque quod in ipsa erat accipiens, unxit eum per totum corpus; statimque disparuit, & ille perfecte se sanatum invenit.

[92] Quædam mulier, Cara nomine, de c Lignano Mediolanensis diœcesis, [mulierem hydropisi laborantē sanat.] sic gravata & tumefacta morbo erat hydropico, quod ad S. Petri tumulum vix portari potuit aut duci. Fusa autem ibidem oratione, gravitate omni & tumore deposito sic protinus est curata, ut levis ac gracilis facta, per se libere & expedite ire poterat, quæ prius alterius adminiculo portabatur. In civitate Majoricarum, juvenis d quidā Dominicus nomine, quartanam fere per annum unū patiebatur, qui similiter in hydropisim cecidit, propter quod totum corpus habebat inflative, ita quod per domum sine baculi sustentaculo ire non poterat: tandem invalescente morbo & gutture jam inflato, [item alium Majoricæ] sic loquelæ usum amiserat, ut aliquid cibi vel potus sumere non valeret; propter quod medicus eum tamquam mortuum iudicabat. Cujus judicium uxor ægroti metuens dixit: B. Petro novo Martyri te commenda, vovens quod totum vitæ tuæ tempus ejus vigiliam jejunabis. Quod infirmus audiens, uxori innuit, ut candelam suæ magnitudinis ad altare Martyris deportaret. Quod cum factum esset, infirmus os aperuit, putredinemque sanguinolentam ac spissam in multa quantitate ejiciens, loqui cœpit, sicque curatus est; scilicet a gutturis infirmitate hydropisique ac quartana, Deo gratias non indevotas & S. Petro Martyri ejus agens.

[93] [& alium Compostellæ:] Fuit in civitate Compostellæ, ubi B. Jacobi Apostoli venerabile corpus requiescit, juvenis quidam Benedictus nomine, qui ad tantam devenit infirmitatem, ut omnino morti propinquus a videntibus crederetur, erant siquidem tibiæ ejus inflatæ in modum utrium, venterejus ut prægnans; facies autem tanti horroris erat, quod sicut monstrum timorem aspicientibus inferret; præsertim cum oculi emergentes exire de corpore viderentur, & cum totum corpus inflatum esset quasi fistula, & vix jam posset vel super baculum moveri. Hic igitur tali modo gravatus, e vespere quodam se utcumque sustentans, ad domum cujusdam devoti, qui Fratres radere solebat, venit, & ab uxore illius multis præsentibus eleemosynam petivit. Mulier vero pietate & admiratione commota, Magis, inquit, tibi fossa, quam cibus opus esset: nihilominus meo acquiesce consilio, & ad domum FF. Prædicatorum perge, ibique peccata tua confitens B. Petrum novum Martyrem devote depreceris: certa enim sum, quod, si bene oraveris, sanitati pristinæ continuo restitutus eris. Hæc autem devota mulier asseruit plena fide, B. Petri Mart. virtutem in se pluries jam experta: infirmus vero accepto pane ac butyro a muliere, quod dixerat se facturum promisit. Illa autem die qua promiserat non implevit: mane vero sequentis diei ad domum Fratrum veniens, cum adhuc ostium exterius clausum esset, secus portam se posuit ac dormivit. Dum autem dormiret, quidam venerandus Frater Prædicator eidem in somnis apparuit, cappa cooperuit, & per dexteram manum ipsum tenens in ecclesiam introduxit: invenit autem se evigilans ad ecclesiæ ostium interius, super gradus, perfecte sanum & corde alacrem. Mira res! Inflatus & immobilis, sanus factus & velox, ad dictam feminam statim cucurrit: in vicoque illo, coram eis qui die præcedenti pene mortuū viderant, dixit: Ecce quod mihi dixisti adimplevi, vide quid B. Petrus suis meritis circa me operatus est. Mulier vero juvenis tibiam apprehendens, jam quidem perfecte sanatā, sed in tanti miraculi testimonium adhuc lividam, viro suo vicinisq; præsentibus, qui eū die præcedenti infirmum in vico viderant, coram omnibus juxta B. Jacobi ecclesiā exclamavit: Ecce Dei nostri miracula, ecce mirabilia: heri inflatus, sensu, verbo, gressu deficiens, pene mortuus, sine tumore incolumis laudat Deum. Hunc juvenem multi ex Fratribus nostris sanum viderunt, & infirmum similiter plusquam quingenti ex eadem civitate homines.

[94] [aliam gibbosam simul,]Matrona quædā de S. Anatolia, Esculi habitans, Beatrix nomine, quȩhydropica effecta adeo intumuerat, quod nec ambulare, nec subsistere poterat, nec etiā in lecto se vertere, nisi ab alio verteretur: ossa quoque pectoris ejus maximo cum dolore in tantum exterius prominebant, quod gibbosa videbatur effecta, virtutem etiam brachii dextri sic omnino perdiderat, quasi aridum esset. Per spatium igitur trium mensiū immensis doloribus cruciata, & totius corporis membris destituta, cum de salute sua medici desperarent, viciniorem se morti quam sanitati putabat: quod etiā ab aliis, qui eam noverant, putabatur. Die autem quadam dum divinum auxilium devotis precibus invocasset, B. Petro Mart. se specialiter commendavit. Nocte vero sequenti obdormiens vidit in somnis, quod ad quoddam ducebatur palatium, quod visu pulcherrimum erat, ubi ei multa mirabilia sunt ostensa: invenit autem altare pulcherrimum, juxta quod sedebat vir quidam speciosissimus, candidis indutus vestibus, qui in adventu ipsius se ad Missam præparabat, & ipsa præsente celebravit; qua finita tradidit matronæ vestem pulcherrimam dicens: Indue vestem hanc, & statim recipies sanitatem. Quæ evigilans, invenit se integraliter liberatam, fuit autem hoc circa festum Nativitatis Dominicæ: [cui apparet:] non modicum tamen mente turbabatur, quia liberatoris sui nomen ignorabat. Appropinquante autem festo B. Petri Mart. & matronis dicentibus se velle B. Petri Mart. vigiliam jejunare, illa respondit: Ego tot jejunia facere habeo, quod vigiliā illam jejunare non possum, nam bis in hebdomada jejunabat. Nocte vero vidit in somnis B. Petrum Mart. in habitu Prædicatorum sibi dicentem: Scias me esse S. Petrum Mart. qui apparui tibi in vestibus albis, dedique tibi vestem & sanitatis tibi beneficium impetravi: cum sic a me tantum receperis sanitatis beneficium, non tibi difficile esse debet aut pœnosum, meam jejunare vigiliam. Quo dicto disparuit, & illa quamdiu vixit B. Petri Mart. vigiliam jejunavit.

[95] Puer quidam Parmensis annorum quatuor, calculum habebat, qui eum tormentis maximis affligebat, a quo, sicut per medicos judicatum fuerat, nisi per incisionem liberari non poterat. [puetum a calculo liberat,] Cum autem esset in crastino incidendus, mater ējus B. Petrum Mart. rogavit instanter, ut in tanto ei subveniret periculo; promittens, quod si eum a mortis periculo liberaret, altare ipsius apud Mediolanum decenti mappa operiri faceret. Nocte sequenti dum puer dormiret; B. Petrus ei habitu Ordinis sui adstitit & aperiens ei manum dedit ei calculum, dicens: Claude fili manum & serva lapillum, quia sanus es: quo facto disparuit. Manefacto adfuit medicus, ut puerum incideret, sicut ordinatum fuerat; cumque excitatus a somno fuisset, vidit medicum & ait: Non expedit, ut erga me amplius laboretis, quia nocte Frater quidam de Ordine Prædicatorum mihi apparuit, qui calculū de corpore meo sine aliqua læsione extraxit, & in manu mea clausit dicens, me totaliter esse liberatum; & aperiens manum, quam dormiens clauserat & usque ad horam illam clausam tenuerat, obtulit matri & medico calculum, quem veraciter in manu habebat. Videntes autē mater & medicus cunctique qui aderant, quod puer integraliter sanatus erat, Deo & B. Petro Mart. gratias retulerunt. Cognoverunt enim, quod B. Petrus Mart. liberavit eum; quando mater ejus in die præcedenti, multa cum fide & devotione, eidem Martyri se devoverat. Ipsa vero Mediolanum calculum & mappam ut voverat misit, miraculumque ad Dei & martyris ejus gloriam enarravit.

[96] Mulier quædam, Agatha nomine, paralytica Venetiis fuit, [mulierum a paralysi,] quæ uno latere perdito, dum in quodā domicilio cujusdam matronæ, in parochia S. Joannis in Bragola, duobus annis cum dimidio sustentata decumberet; metuens ne hospitæ suæ & aliis, quæ sibi misericordiæ manū porrigebant, nimis onerosa esset, & verteretur in tædium (eo quod ad sedendum se accingere, dum comederet, non valebat) ut ad quoddā hospitale deferretur precibus multis impetravit. Ubi hospitalarium non reperiens, ad priorem locum necessario deportata, desolata nimium & afflicta, tribus diebus adjutorium novi Martyris, cui se devoverat, expectavit. Quarta vero feria diescente quemdam Fratrem Prædicatorem soporata conspexit, qui se medicum asserens, ipsius manum, quæ juxta lectulum arida dependebat, accepit, plenariæ sanitatis beneficium ei promittens. At illa excitata præ gaudio, & quod sibi promissum fuerat sentiens adimpletum, tunicellam sibi porrigi a quadam muliere petivit. Dum autem velut sana se libere indueret, & læta se diceret miraculose sanatam; altera mulier hæc videns & audiens, præstolari, donec induta foret, stupore miraculi stimulata non potuit, quin statim ad dominam domus properans, ei sanatam fore Agatham nuntiavit. Dum illa stupefacta currit, ut videat, & hæc jam induta concurrit ut obviet: concurrit tota vicinia, a prædicta muliere circumquaque commota, & sic avide Deo & Martyri gratiæ multiplices referuntur. Quæ autem sanitatis beneficium acceperat, verborum solummodo gratias referre non contenta, manum suam misit ad fortia; & digitis nuper sanatis fusum apprehendens, duas purpuras processu temporis acquisivit, unam Venetiis ad altare S. Martyris offerens, alteram Mediolani ad ejus tumulum mittens.

[97] Quædam mulier Esculana, Aurelia nomine, filium habuit parvulum, qui completis decem & octo mensibus paralyticus effectus est. [& pueros duos similiter paralyticos:] Omni autem medicorum deficiente auxilio, puer semper deterius habebat & tremorem omniū membrorum; vertebat horribiliter oculos, agitabat caput, torquebat os fere usque ad aurem, & quotidie mortis indicia prætendebat. Hoc autem multo tempore perdurante, omnes puerum videntes ad mirabilem movebantur compassionem. Mater vero pueri ad B. Petri Mart. recurrens auxilium, filium ad altare ejus multa cum fiducia portavit. Appositis autem per quemdam Fratrem B. Petri Mart. reliquiis super pueri faciem & corpusculum, fuit continuo Dei gratia ab omni ægritudine liberatus. Puer quidam, nomine Soldus, de Esculo, filius cujusdam nobilis viri, qui Joannes Guillelmi dicebatur, paralyticus ab infantia effectus, nec ambulare, nec per se stare rectus poterat, quamquam ad illam pervenisset ætatem, in qua pueri ambulare consueverunt. Quadam igitur die mater pueri, de consilio medici, balneum faciebat cum herbis quibusdam medicinalibus: sed antequam in balneo eum poneret, B. Petro Mart. devote commendavit; audiente viro, qui præsens erat rogans, ut talem a Domino impetraret sanitatem, ut saltem usque ad annum ambulare posset. Quod audiens vir ejus, increpavit eam dicens: Infideliter oras, quæ tantum terminum tam pretioso Martyri assignasti; an non credis eum tanti esse meriti apud Deum, ut statim eum liberare possit? Vocemus ad nos puerum, & in nomine B. Petri Mart. surgat & veniat ad nos. Sedebat autem ex opposito parentum juxta alium parietem domus. Cumque mater eum in nomine B. Petri martyris vocasset, confestim puer paralyticus, qui numquam ambulaverat, surrexit, & lætus sine adminiculo porrexit ad matrem, expedite & libere acsi diu solitus fuisset ambulare; & ex tunc, nullum paralysis habens vestigium, sanus deinceps & incolumis ambulavit. Balneum vero, quod pro carne ejus parabatur, de consilio medici, visa pueri sanitate, est effusum.

[98] Post non multum temporis a miraculo prædicto, mater pueri antedicti periculosam incurrit infirmitatem: nam in ipsius mamilla dextera ex humoribus pessimis generati sunt duo durissimi lapides, rotundi & magni sicut duo ova gallinæ, qui eam multis diebus cruciabant. [glandulas ab uberibus depellit.] Cum auxilio medicinæ aliter subveniri non posset nisi per remedium incisuræ, ut sic evelli possent lapides illi a mamilla; vir ejus considerans eam mortis periculo exponi, quodam sero multa cum devotione B. Petrum Mart. invocavit, ut eam ab infirmitate prædicta per modum alium liberaret. Mane facto, subito durissimæ illæ glandulæ evanuerunt, & domina illa curationis perfectæ beneficium B. Petri meritis est adepta, Deo & Martyri gratias referens non indevotas.

ANNOTATA.

a Pessium, vulgo Pesser, in Hungaria Trans-danubiana ad Tibiscum. Flaminius: In Pannonia, quam posteri Hungariam dixerunt, civitas est quæ Post dicitur: erravit scriptio, dubium tamen facit an Posonium vulgo Presburg in citeriori Hungaria non intelligatur.

b Vide supra num. 63.

c Lignarum. vulgo Legnano. Flaminius Claræ nomen mulieri fuisse scribit.

d Addunt Vitæ-Fratrum, Portugalensis, est autem Majorica urbs, insulæ ex Balearibus unius, a se dictæ, caput.

e Ibidem additur. Anno Domini 1259, in mense Majo, ante Vesperas.

CAPUT XIII..
Contracti, cancro, mania, epilepsia laborantes sanati per merita S. Petri.

[99] In diœcesi Comensi apud a Suricam villam super lacum Larium, cum quidam Lemasius nomine, de domo Episcopi Comensis, de alto corruens, sic confractus fuisset, quod nullis sibi medicinæ adminiculis suffragantibus, per sex annos sine duobus sustentaculis ambulare nequiret; emisso voto ad Martyrem sanctum, ad ipsius tumulum sine aliquo sustentaculo liberatus accessit. [sanat tres contractos] Ubi persolvēs quod voverat, cum quatuor sociis, cum juramento testatus est miraculi veritatem. Mulier quædam, nomine Vindis, de b valle Lentina diœcesis Mediolanensis; cū totius sinistri lateris longo tempore usu carēs surgere de lecto nequiret, facto voto Deo & ejus martyri se ad ejus ituram tumulum, & pedem cereum oblaturam, si sibi liberationis remedium contulisset; protinus liberata, illius patriæ gentem flere præ gaudio & admiratione coegit. Ad honorem Martyris in loco martyrii ecclesia quædam constructa est, in qua juxta ejusdem ecclesiæ altare cuidam Marliano c de Burgo duplex gratia est miraculose collata. Nam cum per tres menses nec de lecto surgere potuisset, nec se commode movere, nec se in lecto vertere, & per quindecim annos fuisset Catharorum erroribus irretitus; illuc spe salutis portatus, & corporis sanitatem sortitus est, & mente superno lumine illustrata, conversus est ad fidei veritatem.

[100] Puer quidam de Terzano Mediolanensis diœcesis, Aligisetus nomine, cum ad B. Petri tumulum a matre delatus fuisset, effusis precibus ad Martyrem, ut sciebat, salutem manus & pedis ac totius dexteri lateris, [cuidā usum lateris, manus & pedis restituit] quod amiserat, impetravit. Alius quidam dpuer de valle Leventina, nomine Soldaninus, ad eumdem locum non delatus, sed oblatus a matre; qui primo totus contractus & gibbosus fuerat, postea sanus & incolumis factus & rectus pedibus suis venit, ductus a matre, & sicut Sancto Martyri voverat, est oblatus. Ad eamdem ecclesiam puella quædam, nomine Sabina, Novariensis, a matre ducta, cum manū haberet ita contractam, ut præ digitorum constrictione palmam sibi unguibus perforaret, super Martyris sepulcrum apposita, extendit manum sanitati pristinæ restitutam. [puelle usum manus,] Filio cujusdam militis ad ecclesiam FFr. Prædicatorum in civitate e Limericensi portato, ut Martyris reliquias visitaret, ipsis visis illico est reddita ambulandi potentia, [puero usum pedum.] quam perdiderat: & sic matri, cui fuerat prius onus & tædium, factus est postea itineris socius & solamen. Mulier quædā in civitate Esculana, [alteri brachium.] Illuminata nomine, filiam habebat annorum quinque, quæ brachii virtutem ex debilitate nervorū sic omnino perdiderat, quod cum brachio illo multorum dierum spatio se juvare non poterat; si autem elevabatur ab altero aut extendebatur, eo dimisso, statim cadebat acsi nervos incisos haberet, puella toto suo conatu ad sustinendum brachium cooperante. Videns autem mater cuncta medicamina, quæ experta fuerat, in nullo valere, duxit eam ad altare B. Petri Mart. Ubi autem per Fratres reliquiæ Martyris super infirmum brachium appositæ fuerunt, statim ad earum contactum elevavit puella per se manum & brachium libere, sanitati integræ restituta.

[101] Laborantes apostematum morbo & fistularum B. Petrus Martyr invocatus pristinæ restituit sanitati. Ex quibus illud evidens & mirificum taceri non debet, quod in quodam paupere Mediolanensi, [morbum fistulæ tollit,] qui Jacobus de Cornaredo dicebatur, aperte monstratum est. Nā cum haberet sinistræ manus digitum ex morbo fistulæ in septem locis plurimorum foraminum concavitate defossum, alterum etiam pedem vehementi tumore deformem, & ejusdem pedis tibiam carnibus defluentibus putrefactam, ita quod vix ad aliquem locum, in quo a transeuntibus eleemosynam peteret, proficisci poterat, nisi sub axillis duobus baculis sustentatus: audito quod per novum Martyrem tot beneficia prȩstarentur, spe consequendæ sanitatis ad Sancti sepulcrum qualitercumque venit; ubi oratione fusa cum lacrymis, sensit se liberatum. Digiti namque sui foramina sunt obstructa & mira consolidatione sanata; pes tumorem deposuit; & tibia, projecta putredine, cicatrice salutifera est obducta: & sic, qui prius ambulare non poterat, ad utrumq; potens factus est & idoneus membrorum suorum officiis restitutus. In persona cujusdam Æmiliæ Papiensis simile miraculum manifeste resplenduit: nam postquam osculata est Martyris monumentum, statim curata est a quodam apostemate fistuloso, clausis undique foraminibus, per quæ sanies ejusdem apostematis dudum effluere non cessabat.

[102] [item scrofulas,] Puella quædam de Lugano Comensis diœcesis, Jacobetta nomine, cum propter quamdam scrofulam, nucis magnitudinem excedentem, alterum brachiorum haberet non modicum deformatum; auditis beneficiis per Martyrem suum a Christo exhibitis, prostrata in terram, obsecrans quod sicut eum vere Sanctum fore credebat, sic eam dignaretur Dominus liberare; ita fuit miraculose sanata, ut infra triduum scrofulis [liberata] quas per, decennium gestaverat, nec ullius inveniret vestigium, laudans Deum in sancto Martyre suo. Fuit in Esculo mulier quædam, Sermita nomine, cujus sinistræ manus digitum cum dolore maximo fistula corrodebat: quæ cum frustra medicamina adhiberet, ad B. Petri auxilium se reduxit. [& fistulam:] Oratione completa ita fuit integraliter & mirabiliter beneficium sanitatis exhibitum, quod omni dolore, tumore ac vulnere excluso, a mente ejus omnis infirmitatis pristinæ memoria est exclusa. Die vero tertia ad memoriam ejus rediit, quod infirmitatem illam passa fuerat: & videns se sic plene curatam, Deo & Martyri suo gratias egit; reverentiamque, quam ad ipsum Martyrem habuerat, deinceps quantum potuit augmentavit.

[103] Mulier supradicta balneum quoddam, quod Aqua-sancta dicitur, cum aliis ingressa est. Cumque intus balneum sola ultra alios processisset, [mulierem a submersione liberat:] nullum ibi credens esse periculum; pedes ambos in quadam posuit fovea: & subito in ipsam descendens, usque ad os in gurgite submersa est. Igitur ex periculo territa, velut mortua effecta, cum circa se tantam conspiceret aquæ profunditatem, submergi sine dubio credebat: sic etiam ex horrore mortis alienata subito fuit quod nullius Sancti auxilium scivit invocare. Erat autem non longe in eodem balneo quædam ejus socia, quæ cernens eam in mortis periculo constitutam, valde tristari cœpit: sed timore femineo perterrita, ad adjuvandum eam accedere non præsumpsit, metuens ne & ipsa necaretur. Sed quam manibus juvare non potuit, oratione juvit: nam sciens illam ad B. Petrum Mart. magnam habere devotionem, fideli exclamavit voce dicens: Sancte Petre, tuam adjuva devotam. Statim autem ut illa verba complevit, mulier quæ in fovea erat, sensit manifeste duas hominis manus suis supponi pedibus, quæ a terra ipsam elevantes, & per balneum deferentes, ad locum, ubi aquæ erant minus profundæ, deduxerunt. Quo facto manus prædictæ numquam comparuerunt: unde nulli dubium fuit, quin B. Petrus fuerit, quæ sibi devotam a mortis periculo liberavit.

[104] [Alios sanat a Cancro,] Ferrariæ nepos D. Herigeri de Beltramis Filacampi, de contrata S. Nicolai, juxta cavillam f pedis cancri infirmitate longo tempore laboravit, non valens aliquod salutis remedium per medicinam vel medicum habere. Finaliter de consilio medicorum statutum est, quod pes amputari deberet, alias crus putresceret. Nocte superveniente ante diem, qua hoc fieri deberet, apparuerunt ei vigilanti duo Fratres Prædicatores, quorum unus crus manu accepit & fascias dissolvit, quibus ligatum erat, & Crucis signaculo facto dixit: Scias fili te plenarie sanatum. Tunc puer dixit: Domine qui estis vos, qui tantum mihi beneficium contulistis? Cui Frater, Ego sum, inquit, Fr. Petrus de Ordine Prædicatorum, qui pro defensione fidei mortuus sum. Et cum regratiaretur Fratri, dixit ei Frater, Debes, fili miraculum recitare, & scias quod hoc mane pes tibi amputari debuit. Mane facto venit medicus cum propinquis, ad pedem amputandum ferramenta deferens. Tunc medicus, accepto pueri crure in manibus, sanatum de infirmitate vidit. At puer dixit, Quid vultis facere? Responderunt illi: Pedem tibi amputare volumus. Qui respondit: Non est necesse, quia sanctus Martyr Petrus de Ordine FF. Prædicatorum me sanavit. Et hoc miraculum in tota contrata notum factum est, & magister Joannes de Ferraria vidit puerum illum, crus cereum portantem cum suis ad ecclesiam FF. Prædicatorum ad altare B. Petri Mart. perfecte sanatum.

[105] Civis quidam Esculanus, Joannes Grassus nomine, per annos plures sic fuit omni sensu & discretione privatus omnino, quod omnes de domo ejus cum ipso habitare de nocte timebant, [a mania,] propter ipsius insolentias. Nā utensilia omnia domus frangebat, & adhibitis per medicos remediis semper deterius faciebat. Cumque furor ille quotidie per annos plures auctus fuisset, in vigilia B. Petri Mart. sero ad ecclesiam, per consanguineos ejus & vicinos, multa cum molestia deductus est; & violenter ante altare B. Petri per noctem ipsam detentus est, & Beato Martyri multa cum precum instantia ab amicis commendatus. Deo autem per B. Petri merita operante, nocte illa sensus sic est ei restitutus integraliter, quod de cetero ab illa fatuitatis ægritudine liberatus, sana mente cum familia & ceteris omnibus discrete fuit conversatus.

[106] Accidit in Catalaunēsi g civitate Franciæ, quod quædam religiosa mulier caduco morbo adeo graviter vexaretur, [ab epilepsia] ut in die quandoque quinquies, quandoque septies & aliquando octies prædictum morbum horribili modo sustineret. Contigit autem cum de B. Petro Mart. prædicari audisset, & quomodo Deus per ipsum multa miracula operari dignatus est, ad ecclesiam FF. Prædicatorum accessit, & coram altari B. Petri Mart. prostrata humiliter, se totam orationi contulit, in hunc modum: O B. Petre, Martyr gloriose, preces pro me ad Dominum effundere digneris, pro cujus fide acerbissimam mortem pertulisti, ut ipse ab infirmitate hac tuis meritis me liberare dignetur, si utilitati animæ meæ expedit. Vix orationem hujusmodi complevit, bonam quamdam dispositionem, alias inexpertam, in suo sensit corpore, integræ sanitatis indicium: unde cum ingenti gaudio cuidam de astantibus dixit: Credo quod ab infirmitate mea meritis B. Petri Martyris gloriosi, plene liberata sim. Quod & factum est. Unde nec ipsam nec reliquas ejus aliquias vel modicum aliquando sensit: sicut Priori Catalaunensi, qui longis temporibus ejus Confessor fuerat, de tam subita curatione miranti, devote & humiliter retulit. Plures etiam personæ aliæ a morbo consimili, in civitate prædicta, B. Petri meritis ad plenum liberatæ sunt. Quidam puer, morbo caduco laborans, ad altare B. Petri Mart. a parentibus deportatus, factoque pro ipso voto, plenissime liberatus est. Domicella quædā Montis-Pessulani, anno MCCCVI, patiebatur cardiacam passionem vel epilepsiam, secundum diversorum medicorum diversa judicia, propter quam mortua aliquando videbatur, nec parentes eam nubere valebant, nec eam aliquis uxorem ducere volebat. [a cardiaca passione,] Facto autem a parentibus & amicis voto Deo & B. Petro Mart. in festo ipsius in nocte profunda ducta est ad ejus altare, timentibus, ne de die infirmitas eam arriperet, & sic confunderet ipsos. Cum igitur ante altare B. Petri esset, subito horrenda eam invasit infirmitas: quæ cum cecidisset in terram, & fuisset a parentibus elevata ut mortua, Sacrista currens B. Petri detulit reliquias, & apponens ori ejus & cordi, pectorique ac ventri, hæc omnia illis tetigit: & subito Fratribus ceterisque qui adstabant, ait: Noveritis quod B. Petrus me curavit, & ex nunc infirmitatem hanc non patiar. Et sic fuit: quia nupta plures filios habuit, & numquam amplius illam passa est.

[107] [a lethargo] In regno Bohemiæ mulier quædam lethargica fuit, ita quod nullo modo excitari poterat. Cumque ab amicis B. Petro Mart. votum factum fuisset, in presentia Prioris & quatuor FFr. Prædicatorum; statim quasi ex somno evigilans, dicto Priori confessa est, dixitque, teterrimam personam, quæ eam jugulabat, se vidisse; sed quidam in habitu FF. Prædicatorum eam expulit, & mulierem liberam pristinæ restituit sanitati. [a vomitu sanguinis.] Vir quidam de Campitio, Rufinus nomine, graviter infirmabatur: nam vena pectoris fracta indesinenter sanguinem emittebat. Per sex dies & noctes continuo fluente vena, B. Petrum Mart. devote in suum invocavit auxilium: qui tam subito sanatus est, ut inter effusam orationem & receptam liberationem nullum penitus fuit intervallum h. Cum autem se sopori dedisset, vidit quemdam Fratrem in habitu Prædicatorum, grossum facie atque i brunum, quem socium B. Petri Mart. Fratrem Dominicum existimabat (sicut vere formæ talis exstiterat) qui ex passione palmas plenas sanguine, cum unguento quodam suavi offerebat eidem, dicens: Sanguis adhuc recens est, veni ergo ad recentem sanguinem S. Petri: qui evigilans sepulcrum B. Petri Mart. in gratiarum laude statuit visitare.

ANNOTATA.

a Suricum vulgo Sorigo, ad extremitatem lacus, tantum distans Como in altera extremitate sito, quantum Mediolano distat ipsum Comum.

b An eadem quæ Vallis Leventina nominatur infra? Ita credidit scripsitque Flaminius.

c Marlianum Biragensem appellat Flaminius.

d Idem, Tessinensis puer.

e Limericum, urbs Hiberniæ Episcopalis, ad Sineum flumen, in umbilico Momoniæ provinciæ sita

f Cavilla pedis, Latinis malleolus, Francis cheville.

g Catalaunum, vulgo Chalons, urbs Campaniæ ad Matronam fluvium.

h Flaminius hactenus rem eamdem narrat, quoad circumstantias, nominis, morbi & temporis, ac modo collatæ sanitatis: eo solo variat quod patria Mazarensem facit uter rectius, ipse an Taëgius, eo discernitur a nobis difficilius, quod Campitium & Magaza, sint nomina ambo æque ignota chorographis status Mediolanensis.

i Italis, Francis, Hispanis, Teutonibus communis vox, Latini Fuscum dicerent.

CAPUT XIV.
morbi & difficultas partus per aquam S. Petri Reliquiis sacratam sublati in Hibernia: energumeni liberati.

[108] [Aquam istā bibens aletali morbo convalescit,] In provincia Hiberniæ in a Laoniensi diœcesi mulier quædam nobilis, Illicia nomine, ita usum linguæ omniumque membrorum perdiderat, & personæ viventis calorem, ut jam mortua videretur. Quæ cum per duos dies in tali mortificatione stetisset, omnia in se fere mortis signa prætendens, & ei cilicium & ea quæ funeri necessaria sunt, pararentur; postquam de aqua virtuosa, quæ reliquiarum Martyris contactu fuerat consecrata, gustavit, mox loquelam sensusque omnes recuperavit amissos, vividusque calor restitutus & perfecta demum liberatio est secuta. [quidam a tumore tibiæ] In quadam villa præfatæ provinciæ b Eloriensis diœcesis, quidam Elias nomine, ex vehementi tumore pedis ac tibiæ, sic graviter dolore intolerabili cruciatus est, ut vel quiescere vel ire aut cibum sumere non valeret. Cum autem in tali angustia biduo jejunasset, tribus tandem diebus de aqua gustans, quæ reliquiarum Martyris fuerat contactu consecrata, primo quidem multum, secundum magis, tertio sensit & exclamavit se fore penitus liberatum: & eadem aqua loco doloris abluto, protinus ab omni dolore quievit, ambulavit fortiter, & cibum sumpsit cum lætitia. Quapropter villæ illius incolæ, ingenti admiratione commoti, cum Clericis intraverunt ecclesiam, & campanis pulsatis, Te Deum laudamus devote cantaverunt, ad Sancti Martyris Petri, & Dei gloriam qui facit mirabilia magna solus. In eadem provincia, in diœcesi Limericensi uxor cujusdam Joannis Donevola, cum amissa jam loquela videretur mortem singultibus prævenire, potu ejusdem salutaris aquæ, loquendi officio & saluti fuit pariter restituta.

[109] [multi a variis morbis,] Altera mulier in eadem civitate, post potum aquæ præfatȩ vomens spurcitiæ non modicam quantitatem, a mortis quodam periculo repentino liberatur. Altera vero simili nomine, scilicet Lætitia, vocatur, ut vir quoque lætitia de sua lætificaretur salute, per similem potum & vomitum a quadam antiqua ægritudine, de qua jam desperaverat, plenam consecuta est sanitatem. c Non minoris admirationis liberatio cujusdam pueri, de villa quadam d Imlacensis diœcesis in præfata provincia fuit: nam cum tanta esset per totum corpus inflatione deformis, ut ad videndum esset horribile, & mors ejus potius quam vita a parentibus optaretur, qui jam de salute sperare desierant, aqua salutifera, quæ reliquiarum Sancti Martyris fuerat contactu consecrata, lotus a matre, & aliquibus stillis de ipsa gustatis, illico subito detumuit & insperatæ restitutus est sanitati meritis gloriosi Martyris. Puer quidam in præfata provincia & diœcesi nominata, Henricus e nomine, cum ante mensam cujusdam nobilis luderet in domo & villa ejusdem, a quadam ægritudine subito arreptus & in terram prostratus, linguam extra os in longum ejiciens ita acriter illam mordebat intrinsecus ex dolore tumescens, ut post modicum non lingua hominis, sed equi præ magnitudine videretur. Cumque circumstantes timerent eam sibimet in brevi dentium constrictione secandam, nec ipsam intus aliquatenus reponere valerent; vix tandem in os ejus, impediente tumore, aliquantulum de aqua Martyris immiserunt. Quod cum instante jam nocte fecissent, eodem sero linguam suam retraxit, omni prorsus inflatione carentem, expediteque locutus est, & plena sanitate recepta cum gaudio cibum sumpsit. Quod videntes qui aderant, stupore circumdati, reservare aquam talem & tam mirabilem non inutiliter crediderunt. f

[110] Mulier quædam, uxor cujusdam Roberti Palmiferi, in Hibernia, cum de aqua B. Petri Mart. supradicta bibisset, in partus difficultate potata, visa est ei omnem mellis dulcedinem superare: & eidem contulit quod excessit utriusque virtutem, scilicet faciliter & continuo pariendi. In eadem provincia Hiberniæ tres g mulieres, quæ multis doloribus & angustiis gravibus cruciabantur in partu, [per eamdē aquam facilis partus obtingit:] faciliter le viterque postmodum pepererunt, per similem aquæ potum meritisque Martyris sancti. In Laoniensi quoque diœcesi præfatæ provinciæ, quædam nomine Christina, uxor Gilberti Anglici, a simili periculo per simile miraculum fuit subito liberata. Quædam Basilia, uxor Joannis cognomento Epoes, cum remansisset ita vehementer post partum tumefacta, quod credebat se iterum parituram; aqua supradicta cum devotione & fide suscepta, continuo tumor prædictus ac mortis timor ab ea pariter discesserunt. Puer quidam inflaturam habens in collo & gurture valde magnam, cum de aqua quæ de lotione vasis, ubi B. Petri Mart. reliquiæ repositæ fuerant, bibisset, illico totam illam saniem evomere cœpit, ita quod infra tres dies fuit plenissime ac perfecte liberatus. Quædam Domina, nomine h Everborga, in præfata provincia Hiberniæ, non oblita, quod supradicta aqua, B. Petri Mart. reliquiis consecrata, primogenitum suum, nomine Petrum, a mortis discrimine liberaverat; cum eam similiter reservasset, mirabilius fuit a Domino conservata. Nam cum casu ignis egressus, [& vas ab igne illæsum servatur] domos, quas Petrus maritus ejus habebat in Limericensi diœcesi, consumpsisset; inter ipsos incendii cineres vas ligneum, in quo supradicta aqua reposita fuerat, quodam mirabili modo integrum & incorruptum repertum est: cumque fuisset in aliud vas translata, primum protinus in cineres est redactum. Quod evidenter edocuit, ob cujus gratiam vas pristinum in sua integritate conservatum fuit.

[111] Matrona quædam, nomine Girolda, uxor Jacobi de Valesina, cum annis quatuordecim ab immundis spiritibus fuisset obsessa, [energumena liberatur,] ad quemdam veniens Sacerdotem dixit: Ego sum dæmoniaca & spiritus malignus vexat me. Mox Sacerdos territus fugiens sacristiam intravit, & librum quemdam in quo conjurationes dæmonum erant & stolam latenter sub cappa deferens, cum bona societate ad mulierem rediit. Quæ mox ut eum vidit, ait: Latro pessime, quo ivisti? Cum autem Sacerdos adjurationes faceret & nihil curationis afferret, venit illa ad B. Petrum, dum adhuc viveret, ab eo adjuvari postulans. Cui ille prophetica voce respondit: Confide filia, ne desperes: quia etsi, quod postulas, perficere ad præsens non valeo, tempus tamen adveniet, quo a me quod petis plenarie obtinebis. Quod & factum est: [sicut S. Petru vivens prædixerat:] nam post passionem ejus ad Martyris sepulcrum veniens, liberationem a dæmonum infestatione promissam a vivo, licet cum multa sanguinis effusione, perfecte obtinuit a defuncto. Alia quoque Herbona i de Bethegno, a dæmonibus annis sex possessa, renitentibus possessoribus, velut armatis fortibus custodientibus atrium suum, ad sacri corporis tumulum lum vix est tracta. Qua ibidem cum multa difficultate detenta de uno tenentium, qui hæreticorum credens erat, colloquebantur dæmones & dicebant: Tu qui noster es, quid nos detines? Et ut eum confundendo repellerent, ipsius occulta crimina publicabant dicentes: Nonne te ad illum locum & illum duximus, ubi peccata talia & talia commisisti? Denique obsidentes obsessam, ut eam desererent coacti, meritis Martyris adjurati, mulierem quasi mortuam, multum eam discerpentes, reliquerunt. Prædictus vero incredulus, Conradus de Landriano vocatus, qui ad hoc venerat, ut Sancti miracula derideret; attendens, quod vere dæmones erant, sic suorum conscii secreto rum; & ille verus Sanctus, qui tales taliter expellebat; per viam mirabilis misericordiæ Dei, ad lumen conversus est Catholicæ veritatis.

[112] Vir quidam nomine Roba de Meda, cum usque ad vestes in ludo taxillorum omnia perdidisset, domum in sero rediens, cum lucerna accensa lectum suum adiret; videns se tam vilibus pannis involutum & se tot amissise considerans, [Lusor qui se dæmonibus voverat,] prænimia desperatione dæmones invocare cœpit, ac se eisdem ore nefando committere. Statimque tres dæmones adfuerunt, qui lucernam in solario projicientes, ipsum per collum arreptum tam fortiter adstrinxerunt, ut nullatenus loqui posset. Quem cum plurimum agitarent, qui in inferiori domo erant ad eum ascendentes, dixerunt: Quid est, quid agis o Roba. Quibus dæmones responderunt: Ite in pace vestra, & lectos vestros intrate. Illi autem prædicti viri vocem esse credentes, protinus redierunt. Quibus recedentibus cœpit a dæmonibus multo fortius agitari. Quod illi cognoscentes, Sacerdotem protinus vocaverunt. Qui cum per B. Petrum Mart. dæmones adjurasset, [eorum potestati eximitur.] duo protinus exierunt. Sequenti autem die ad B. Petri Mart. sepulcrum ductus est. Ad quem Fr. Wilhelmus de Vercellis accedens, dum dæmonem increpare cœpisset, eum quem nunquam viderat ex nomine vocans, ait: Fr. Wilhelme, pro te nunquam exibo, quia hic noster est, & opera nostra facit. Quem cum interrogasset, quo nomine vocaretur; respondit Belcephas: cum vero per B. Petrum Mart. adjuratus fuisset, infirmum in terram projiciens, mox exivit. Ipse autem perfecte sanatus de commissis peccatis salutarem pœnitentiam suscepit. [item mulier.] Mulier quædam Euphemia nomine, de loco k Cortinago Mediolanensis diœcesis, annis septem a dæmonibus vexata est. Sed cum ad B. Petri sepulcrum deducta fuisset, dæmones eam amplius vexare cœperunt, & per os ejus cunctis audientibus clamare: Mariola, Mariola: Petrine, Petrine. Tunc dæmones exeuntes eam quasi mortuam dimiserunt. Sed postmodum plene sanata surrexit. Asserebant autem, quod diebus dominicis & festivis & præcipue quando celebrabatur, eam amplius dæmones vexabant.

ANNOTATA.

a Laoniensis diœcesis juxta Cambdenum sub Archiepiscopo Caßiliensi: sed vocabulo illo jam abolito difficile est hodiernū nomen proprium indicare. Notitia Episcopatuum antiqua ad calcem Geographiæ sacræ Caroli a S. Paulo, Episcopum de Cendalvan vel Laoniense nominat: sed nec istud nomē indicatur a Ioanne Spedo, Geographiam & Alphabetum Hiberniæ proponente.

b Eloriensis in Hibernia Episcopatus nullus fuit: suspicor Lismoriensem, vel Ossoriensem scribi debuisse.

c Duo hæc miracula a Flaminio clarius & brevius sic explicantur: Mulieres duæ, quarum utrique nomen Lætitia fuit, altera evomitis multis sordibus, repentino quodam mortis periculo; altera, in ægritudine longa, nulla medicorum ope sanabilis, haustu ejusdem aquæ, liberatæ sunt.

d Imlacensis Episcopatus, sub Casseliensi Archiepiscopo est; Taëgius perperam scripserat Imalacensis.

e Flaminius Tobiam videtur nominare.

f Addit idem Flaminius: Aqua vero illa post triennium inventa est incorrupta, ac si de purissimo fonte tunc hausta fuisset.

g Idem solum duas habet.

h Eidem Enetborga est.

i S. Antoninus Verbonam, Flaminius Nerbonam appellat.

k Idem Flaminius Cortivago scribit, locum non exprimunt chorographi.

CAPUT XV.
Candens ferrum innoxie per S. Petri merita tractatum, incendium restinctum, tempestas sedata &c.

[113] Ad pleniorem scientiam ejus, quod superius a dictum est, de homine qui ferrum candens, in sanctitatis B. Petri Mart. testimonium, manibus propriis absque læsione accepit, est sciendum, quod anno MCCCXVI, apud Genuensem urbem vir quidam fuit Placentinus, fidelis & innocens, qui ad B. Petrum Mart. magnam habebat devotionem, erat autem ibidem in cujusdam mercatoris obsequio. Appropinquante igitur B. Petri Mart. festo, [Intestimoniū sanctitatis S. Petri,] ille devotus vir Domino suo prædixit magna cum lætitia, quod festum gloriosi Martyris in proximo futurum erat: Dominus autem ejus, quamvis B. Petrum Mart. in magna haberet devotione, volens ex ludo eum tentare, dixit: Vide quid dicas, quia forte non fuit ita Sanctus sicut tu asseris. Cui ille respondit: Ego sic indubitanter teneo ipsum Sanctum esse, quod non est ita magnum in mundo periculum, cui, quando expediret, non me exponerem pro ipsius testimonio sanctitatis. Tunc ait Dominus ejus, [candens ferrum manu illæsa tenetur] si vis ferrum ignitum manu contingere, apparebit tunc illum Sanctum fuisse. Cumque ille lætanti animo assensum præberet, accipiens ille virgam unam de chalybe in ignem posuit; & cum ignita totaliter fuit, volens ejus experiri devotionem, ante eum posuit. Qui ipsum ignitum ferrum lætanter manibus accipiens, in platea publica multis coram adstantibus, diu sine aliqua læsione tenuit. Iterum posuerunt ferrum coram multis, qui ad spectaculum convenerant, & obtulerunt ei cum perfecte ignitum fuit: qui fideliter illud manu capiens, in testimonium sanctitatis B. Petri Mart. tam diu tenuit donec quasi refriguit: sic omnino illæsus permansit, ut nec vestigium quidem adustionis in ejus manibus appareret. Videntes autem, qui aderant hoc miraculum, ad domum FF. Prædicatorum euntes, ad Dei & beati Martyris reverentiam honorem & gloriam, quod acciderat, Fratribus & populo narraverunt.

[114] In civitate b Atrebatensi juxta domum FF. Prædicatorum, mercatores & venditores lignorum venalium morabantur; ubi cum lignorum maxima esset congeries pretii librarum mille Parisiensium, [incendium per ejus Reliquias restinguitur] ignis dictis lignis appositus est, ex ipsis vehemens exivit flamma, ventus etiam in ecclesiam & domum Fratrum flammas impellebat in tantum, ut crucem quæ in capite ecclesiæ posita erat, accenderet. Iamque Fratres eorum domum ab incendio posse liberare desperabant: Frater autem quidam conversus B. Petri Mart. reliquias ad fenestram quamdam Dormitorii pro salutis clypeo flammis opposuit: in ipsa appositione ventus contrarius flammas flās in latus aliud ita fortiter depulit, quod domus illa penitus illæsa permansit, Crucis illius accensione excepta, quæ ante appositionem reliquiarum facta fuerat. Hæc omnia Frater ille sub multorum testimonio Fratrum, qui hoc viderunt enarravit.

[115] In conventu Bisontino Provinciæ Franciæ, cum novitius quidam de fide multipliciter tentaretur, et a Priore suo multimodis confirmaretur; ab eoque monitus orationi insisteret; quadam nocte ei ostensum est, ut orationem hanc sæpius diceret: Deus, qui justificas impium & non vis mortem peccatorum, [& quidam in fidedubius] famulum tuum, de tua misericordia confidentem, tuo protegas benignus auxilio & assidua protectione conserves, ut tibi jugiter famuletur, & nullis tentationibus a te separetur, per Christum &c. Quam tamen orationem nūquam viderat, vel audierat, vel alicubi scriptam credebat, quam in dicta visione tantum ruminavit, quod eam ex corde didicit. Cumque hoc Priori narrasset, didicit ipsam esse in Missali scriptam pro tentatis dicendam. Ex hoc quam plurimum confortatus est: sed non ad plenum omnis illa tentatio recessit. Dicebat ergo illam orationem sæpius & devote. In diebus illis attulerat Frater quidam Reliquias de panno intincto in sanguine B. Petri Mart. qui miraculose exierat de quadam particula tunicæ, in qua idem Sanctus pro fide Christi excepit martyrium, unde plures de civibus Bizontii venientes cum multa devotione petebant, ut ampulla cristallina, in qua dictæ erant reliquiæ, perfunderetur vino: & bibentes multi ab infirmitatibus suis curati sunt. Cum autem quadam die dictus novitius Missam juvaret, essetque his miraculis incredulus; [fluente ex iis sanguine confirmatur] venit mulier quædam petens sibi dictum vinagium fieri Dum ergo Frater vasculum inclinasset, in quo dictæ erant repositæ reliquiæ, versus vas quod mulier attulerat, ut vinum reciperet; subito de vasculo illo guttæ multæ, super pannum sericum quod in altari erat, ceciderunt: una autem gutta tam fortiter vasculo adhæsit, quod cum panno frequenter superinducto exsiccari non potuit. Quo viso, Frater ille, Dei misericordia, ad sui & aliorum confirmationem, existimans factum fuisse miraculum, gratias agens Deo, a pristina tentatione liberatus est. Miraculum autem prædictum in tota illa civitate notum factum est.

[116] Quædam navis dum in mari medio pene naufragium pateretur, [Invocatus Sanctus tempestatem sedat:] sævitia ventorum & fluctuum inundatione quassata, & omnes qui in navi erant tenebrosa caligo noctis opprimeret, diversi diversorum Sanctorum suffragia postulabant. Sed cum nullum suæ liberationis videretur indicium, seque periclitari plurimum formidarent; quidam natione Genuensis silentio facto, sic eos alloquitur, dicens: Viri Fratres, numquid non audistis, quod quidam de Ordine Prædicatorum, nomine Fr. Petrus, ob Catholicæ fidei defensionem sit nuper ab hæreticis interfectus, multaque per eum Dominus signa ostenderit? Nunc igitur devote suum imploremus auxilium, quia spero, quod nequaquam a nostra fraudemur postulatione. Assentiunt universi, B. Petrum in sui auxilium devotis precibus invocantes. Quibus sic orantibus, mox antenna navis, in qua velum appenditur, cereis accensis plena tota conspicitur, ita quod illorum cereorum mirabili fulgore obscuritate omni fugata, nox illatam caliginosa in diem clarissimum commutaretur: respicientesque quemdam viderunt in habitu Prædicatorum, stantem super velum, de quo nulli dubium fuit quin B. Petrus extiterit. Statimque cessavit ventus, mare quievit, magnaque tranquillitas facta est. Cum ergo nautæ prædicti Genuam incolumes advenissent, domum FF. Prædicatorum adierunt: Deoque & B. Petro Mart. gratias referentes, eisdem Fratribus miraculi seriem fideliter narraverunt. Quadam vice cum supprior Conventus c Trajectensis in Teutonia, quosdam pulcherrimos lapides & magnos in navi quadam duceret; [navem in naufragio servat.] ex improviso cuidam littori sic inhæsit, ut nullatenus moveri posset. Discedentes vero nautæ, quod ipsam unanimiter impellentes nullatenus movere possent, & navem se amisisse putarent; Supprior omnibus amotis manum ad navem apposuit, & leviter eam impellens, dixit: In nomine S. Petri Mart. in cujus honore lapides istos deferimus, vade. Statim navis velocissime mota, de littore integra & illæsa recessit; supra quam nautæ ascendentes, salvi & hilares ad propria redierunt.

ANNOTATA.

a Scilicet num. 74.

b Atrebatensis civitas Arthesiæ est munitißima: ecgraphum nostrum Arelatensem habebat, totius Galliæ interjectu remotam a priori: sed correximus ut scriptum erat in Vitis-Fratrum, quia mentio mox illata librarum Parisiensium, illam non hanc designari monstrat.

c Duplex in Belgio Trajectum est, alterum ad Mosam, aliquibus Superius dictum, vulgo Maastricht, alterum inferius sive ad Rhenum, paßim Ultra-jectum, vulgo Uyt-tricht, utrobique locum habuere Prædicatores. Solet tamen in medii ævi scriptis Trajecti nomen simpliciter positum pro ultimo accipi, utpote tunc longe famosiori, & Archiepiscopos Principes potentes habente, valdeque populoso. Idem dictum intellige de miraculo num. 60

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April III: 30. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 29. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 29. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!