Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober XI           Band Oktober XI           Anhang Oktober XI

25. Oktober


DIE VIGESIMA QUINTA.

SANCTI QUI VIII KALENDAS NOVEMBRIS COLUNTUR.

S. Fronto, episc. Petragoricensis in Galliis.
S. Minias, mart. Florentiæ in Thuscia.
SS. Quadraginta sex martyres, et alii, Romæ.
SS. Martyres centum viginti et unus Romæ.
S. Theodosius, Martyr Romæ.
S. Lucius, Martyr Romæ.
S. Marcus, Martyr Romæ.
S. Petrus, Martyr Romæ.
S. Maximus Millenarius, Martyr Romæ.
S. Chrysanthus, martyr Romæ.
S. Daria, martyr Romæ.
S. Crispinus, mart. Suessionibus in Galliis.
S. Crispinianus, mart. Suessionibus in Galliis.
S. Valerinus, martyr.
S. Sabinus, martyr.
S. Valerius, martyr.
S. Chrysaphus, martyr.
S. Saturninus, M. in Africa.
S. Claudianus, M. in Africa.
S. Primus, M. in Africa.
S. Flavianus, M. in Africa.
S. Zoticus, M. in Africa.
S. Asterius, M. in Africa.
S. Carus, M. in Africa.
S. Saturus, M. in Africa.
S. Gavinus, miles, martyr Turribus in Sardinia.
S. Protus, presbyter, martyr Turribus in Sardinia.
S. Januarius, diaconus, martyr Turribus in Sardinia.
S. Martyrius, martyr Constantinopoli.
S. Marcianus, martyr Constantinopoli.
S. Spanus, pro martyre cultus in agris Turonensi et Bituricensi.
S. Lupus, pro martyre cultus in agris Turonensi et Bituricensi.
S. Benignus, pro martyre cultus in agris Turonensi et Bituricensi.
S. Messapius, pro martyre cultus in agris Turonensi et Bituricensi.
S. Marcellianus, pro martyre culti in agris Turonensi et Bituricensi.
S. Genitor, pro martyre cultus in agris Turonensi et Bituricensi.
S. Principinus pro martyre cultus in agris Turonensi et Bituricensi.
S. Tridorius, pro martyre cultus in agris Turonensi et Bituricensi.
S. Celsinus, presb. et conf. Remis in Gallia.
S. Gaudentius, episc. Brixiensis in Italia.
S. Bonifacius papa I, Romæ.
S. Canna, conf. non pont. in Wallia.
S. Sadwren seu Saturninus, conf. non pont. in Wallia.
S. Crallo, conf. non pont. in Wallia.
S. Elia Geimiad seu Hilarius, conf. non pont. in Wallia.
S Hilarus, episc. Gaballorum in diœcesi Mimatensi in Galliis.
S. Dulcardus, eremita et conf. in agro Bituricensi in Galliis.
S. Lasrius seu Lasrianus in Drum-Liag in Hibernia.
S. Caideus seu Caidocus. conf. in Hibernia.
S. Mernocus, episc. et conf. patronus de Kilmernok in Scotia.
S. Ardovinus seu Arduinus, conf. Ceperani in ditione pontificia.
S. Lasrianus, conf. in Hibernia.
S. Rufinianus, episcopus Bajocenses in Galliis.
S. Lupus, episcopus Bajocenses in Galliis.
S. Maurus, monachus in Burgundia Jurana.
S. Childomara seu Childomarca, abbatissa Fiscanensis in Normannia.
S. Guesnoveus, conf. et episc. Leonensis in Britannia Armoricana.
S. Fructus, conf. martyr in diœcesi Segobiensi in Hispania.
S. Valentinus, martyr in diœcesi Segobiensi in Hispania.
S. Engratia, martyr in diœcesi Segobiensi in Hispania.
S. Nicius, conf. monachus prope Pontemcurvum in Italia.
S. Cletus, conf. Tibure in Latio.
B. Margareta, martyr, Roskildiæ in Dania.
B. Ludovicus de Arnstein, conf. et conversus Ord. Præmonstratensis.
B. Albertus, conf. monachus Saxiferrati in Piceno.
B. Gerardus, conf. monachus Saxiferrati in Piceno.
B. Franciscus de Calderola, conf. Ord. FF. Minorum, Colfani in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

S. Amandi, episcopi Trajectensis, ordinatio, translatio prima ejusque basilicæ dedicatio commemoratur hodie in ms. Martyrologio ecclesiæ S. Lamberti Leodiensis; quæ ab aliis postridie celebratur. Decessores nostri de ea egerunt, quum illustrarunt sanctissimi viri gesta, VI Februarii.
Vasione, S. Theodosii, episcopi, memoriam hodie celebrant cardinalis de Noaliis in Martyrologio Parisiensi et Castellanus in Martyrologio Universali. De eo dixit Bollandus noster ad diem 14 Februarii, qua laudatur a Saussayo. Dubitavit tamen nonnihil decessor noster de cultu beati viri [Acta SS, tom. II Februarii, pag. 782, 783 et 901.] . Nil certius quam ejus festum agi die 25 Octobris, quemadmodum testes sunt Ludovicus Anselmus Boyer in Historia Vasionensi [Hist. de l'égl. cathed. de Vaison, part. 1, pag. 40.] et Fratres Sammarthani [Gallia Christiana, tom. III, pag. 1035.] . Nihilominus Dionysius Sammarthanus [Gallia Christiana nova, tom. I, col. 922 et 923.] sancti titulum ei ademit; sed immerito. Nam in Ordine Vasionensi recitandi divini officii per annum bissextilem 1676 fieri jubetur ejus festum tamquam de confessore pontifice ritu duplici secundæ classis. Josephus Franciscus Gualteri, qui sub initium sæculo XVIII cathedram Vasionensem obtinuit, reperit S. Theodosii reliquiarum partem, panno aureo et serico involutam, cum apposita epigraphe, sub altari marmoreo, quod simul cum veteri odeo diruendum curabat [Boyer. Hist. de l'égl. cath. de Vaison, part. 1, pag. 41.] . Cætera vide in opere nostro ad diem XIV Februarii.
Translatio S. Simeonis, episcopi et confessoris, Metensis ecclesiæ pastoris piissimi, totidem his verbis annuntiatur hac die in auctario Usuardino Luxoviensi. In monasterio Senonensi in Lotharingia, quo delatum fuerat S. Simeonis corpus, fiebat quotannis solemnis hujus rei memoria; quemadmodum pluribus explicuit Bollandus ad diem, qua beatum suum præsulem colunt Metenses, XVI Februarii.
Andegavis, translatio S. Albini memoratur hac die in auctario Usuardi Burdigalensi, et in Martyrologio Benedictino Menardi, qui eam memoriam desumpsit ex Breviario monastico S. Albini Andegavensis. De hac translatione, die 25 Octobris anni 1070 facta, uti etiam de aliis S. Albini rebus vide decessores nostros ad diem, qua S. Albinus potissimum colitur, I Martii.
S. Godebertæ, virginis Noviodunensis, translatio recensetur hodie in Florario ms., passim in opere nostro citato: de hujus virginis rebus consule opus nostrum ad diem XI Aprilis.
In Anglia, translatio S. Joannis Eboracensis et confessoris, memoratur hac die a Greveno in sua Usuardi editione et secundum eum a Walassero in Martyrologio Canisiano seu Germanico. Agitur de S. Joannis Beverlacensis, Eboracensis archiepiscopi, corporis solemnissima translatione, die 25 Octobris anni 1044 peracta; quam cum Actis beatissimi viri illustravit Henschenius noster ad diem VII Maii.
Apud Suricum in Lario translatio B. Miri, eremitæ et confessoris, cujus corpus ex humili sede, in qua dudum jacuerat, ultima die dominica anni 1637 elatum ad nobiliorem tumulum, magna totius regionis celebritate ac pietate Lazarus Carafinus, Novocomensis episcopus, sub ara majori in ecclesia S. Michaelis reposuit. Hæc Tattius sub hac die in Martyrologio Novocomensi. De S. Miro dixere decessores nostri ad diem X Maii.
S. Guiberti, fundatoris monasterii Gemblacensis, memoria hac die celebratur in Kalendario ms. Benedictino, fere desumpto ex Trithemio. De hac ipsa memoria et sancti viri gestis dictum est in opere nostro ad XXIII Maii.
In Italia sancti Petri, abbatis Perusini, magnis vitæ meritis illustris, memoria multis celebratur hac die a Bucelino in Menologio Benedictino, ab Antonio de Heredia in Vitis sanctorum ordinis S. Benedicti et ab aliis ejusdem instituti viris. Dederunt ejus Vitam decessores nostri ad diem, qua ejus festum agitur, X Julii.
S. Radegundis, reginæ Franciæ, memoria et laudes hodie celebrantur in Viola Sanctorum, sæculo XV sine loco et anno edita; de ea egerunt decessores nostri ad diem XIII Augusti.
S. Paulum, confessorem, celebrat hoc die codex Slavicus Joannis Alexandri, Bulgarorum regis, quo passim Assemanus usus est. Indicatur procul dubio unus ex tribus patriarchis seu episcopis Constantinopolitanis, quos Græci honoribus ecclesiasticis colunt. Primus sæculo IV martyr obiit; dicitur Paulus confessor et colitur ab Orientalibus die 2 Septembris et 6 Novembris; quin etiam in Menæis Græcorum, anno 1843 excusis, ejus confessionis beatæque mortis breve texitur encomium; a Latinis vero agitur ejus memoria die, sub qua in opere nostro de eo actum est, VII Junii;
secundus Paulus novus seu Junior, qui, ab anno 641 ad 651 Constantinopoli sedens, Monothelitis favit eaque de causa a Theodoro papa damnatus est; sed nihilominus apud Græcos Fastis ecclesiasticis inscriptus est ad diem II Septembris;
qui probe distinguendus est a S. Paulo Novo, militiæ duce et martyre sub Constantino Copronymo, qui legitimum cultum et locum in opere nostro nactus est ad diem VIII Julii;
alius Paulus Junior, qui sæculo VIII archiepiscopalem Constantinopolitanem cathedram occupavit, Fastis Græcis insertus diebus 20 et 30 Augusti et in opere nostro celebratus est ad diem XX Augusti.
Paulus itaque confessor, qui in illo Slavo-Bulgarico libro laudatur, idem habendus est ac qui in opere nostro illustratus est ad diem VII Junii.
Translatio S. Bartholomæi de insula Lippari in Beneventum recolitur hac die in auctariis Usuardi Vaticano et Bedæ Barberiniano; eamdemque pluribus prosequitur Grevenus in sua Usuardi editione et Walasser in Martyrologio Germanico. De ea dixere decessores nostri sub die, qua ejus nomen in Martyrologio Romano occurrit, XXIV Augusti.
Sanctonis, translatio corporis S. Bibiani, episcopi et confessoris refertur hac die in pluribus codicibus Hieronymianis, justo auctioribus, in quibus passim ejus nomen plane corruptum est. In codice Florentinii Lucensi dicitur Jubianus; in Augustano Sollerii Urbanus; in Labbeano ejusdem Julianus; sed dubitandum non est quin sit S. Bibianus, qui et Vibianus et Vivianus, episcopus Sanctonensis. Ejus corpus dicitur ab aliis Figiacum apud Cadurcos translatum, ab aliis in templum S. Vibiani Rothomagense. Sed de neutra translatione agitur; verum potius de prima solemnitate, quum non multo post mortem in basilica, sub ejus patrocinio extructa, corpus ejus de terra levatum est. Cæterum vide ejus Acta in opere nostro ad diem, qua potissimum colitur, XXVIII Augusti.
S. Stephani regis confessoris, cujus anima evolavit in cælum decimo octavo Kalendas Septembris, ac festum recensetur quarto nonas Septembris. Ita in Martyrologio Carmelitarum Calceatorum. De eo dictum in opere nostro sub die quarto nonas seu II Septembris.
Natalis sancti martyris Anastasii, qui fidei christianæ prædicatione multos convertens, ense obtruncatus, quievit in Domino, annuntiatur hac die in Menologio, quod ex Menæis Græ corum collegit cardinalus Sirletus et Henricus Canisius [Thesaurus monumentorum, edit. Basnage, tom. III, part. 1, pag. 481.] edidit; atque ejus etiam memoria celebratur in Menæis Græcorum, anno 1843 Venetiis editis, et similiter in Prologo Slavico aliisque recentioribus libris Slavicis. De præclaro hoc Salonitano in Dalmatia martyre tractarunt decessores nostri ad diem VII Septembris.
Eporediæ, vulgo Ivrée, Ivoria in Pedemontio, S. Teguli, martyris et patroni, festum nuntiant hac die Ferrarius in Catalogo generali sanctorum et in Catalogo sanctorum Italiæ, Saussayus in Martyrologio Gallicano, Castellanus in Martyrologio Universali et auctor Hagiologii Italici: quibus accedunt Kalendaria liturgica Eporediensia, etiam recentiora. Censetur inter martyres legionis Thebææ seu S. Mauritii comites. Habemus præ manibus antiquas lectiones Eporedienses de S. Tegulo; sed his nil continetur quod accuratius non legatur in Actis S. Mauritii. Ex quo tempore V. V. Braunius dissertationem suam edidit de legionis Thebææ martyrio [Zur Geschichte der Thebaischen Legion, Bonn, 1855.] , cujus epitomen dedimus ex alieno relatu in tomo superiori [Acta SS., tom. IX Octobris, p. 156.] , sed quæ nunc in musæo nostro exstat, operæ pretium esset decessorum dicta confirmare præclaris Braunii inventis; sed quum in multis chartis, quas de S. Tegulo possidemus, nil sit quibus clarius illustrari possint ejus gesta et cultus, melior occasio expectanda est; tantoque magis quanto minus certum est S. Tegulum reapse de S. Mauritii comitatu fuisse. Superest itaque ut amendemus lectorem ad ea, quæ de eo collegerunt decessores nostri [Ibid., tom. VI Septembris, pag. 924 et 925.] sub die, qua S. Mauritius cum multis suis sociis colitur, XXII Septembris.
S. Demetrii, martyris celeberrimi Thessalonicensis, quem non soli Christiani, verum etiam Mahumedani sub nomine Casin-Giuni colunt (non secus ac S. Georgium, quem Hydyrlez nuncupant), festivitas agitur ab Hungaris hac die, qua etiam ejus nomen inscriptum est Martyrologio Whitfordi Anglico, anno 1526 Londini vernacule edito, atque aliis etiam Fastis sacris. Sed multo pluribus ad diem 26 Octobris inserta est ejus memoria. De eo dixere decessores nostri ad diem, qua ejus natalis celebratur in Martyrologio Romano, VIII Octobris.
S. Gereonis martyris translatio memoratur in Florario ms., quod penes decessores nostros erat. De hoc sancto vide opus nostrum ad diem X Octobris.
S. Eduardi, confessoris, de quo tertio idus Octobris memoria recolitur. Ita in Martyrologio Seraphici Ordinis. Vide itaque in opere nostro ad III idus seu diem XIII Octobris.
S. Varum martyrem et septem socios laudat hac die Menologium Basilii; eosque ad hanc quoque diem reperit Assemanus, ut ipsemet in Kalendariis Ecclesiæ universæ tradit, in codice suo Slavico, circa annum 1350 exarato ad usum Joannis Alexandri, Bulgarorum regis [Kalendaria Ecclesiæ Universæ, tom. V,pag. 206.] . Et quidem conveniunt etiam Menologia Græca Mazarinense et Medicæum. De S. Varo ejusque sociis egimus die XIX Octobris.
Viconiæ anno Domini 1236 plurimorum corporum ex societate S. Ursulæ translatio, facta per Nicolaum de Valencenis, loci cœnobitam, annuntiatur hac die a Gelenio in Fastis sacris, quos suæ Magnitudini Coloniæ inseruit. De hac translatione dixi in Gloria posthuma S. Ursulæ et sociarum ad diem XXI Octobris.
S. Syram, virginem, Meldis et Catalauni cultam, nuntiat hac die Adalbertus Müller in Martyrologio suo Universali, errore duorum dierum. De ea diximus ad XXIII Octobris.
S. Octavianum, episcopum Comensem, laudat præsenti die auctor Hagiologii Italici. De eo diximus sub die, qua vere colitur, XXIII Octobris.
SS. Claudiani, Rogati, Papiri, Felicis et Vitalis, martyrum, partim Nicomediensium in Bithynia, partim Hierapolitanorum in Phrygia, memoriam reperit Florentinius in Hieronymianis codicibus Lucensi, Antverpiensi seu Epternacensi et Corbejensi. De iis diximus ad diem, quo in iisdem codicibus et in multis aliis inscripti sunt, XXIV Octobris.
Dedicationes ecclesiæ metropolitanæ Toleti et majoris ecclesiæ Gienæ in Hispania memorantur hac die secundum Kalendaria diœcesana a Tamajo in Martyrologio Hispanico et a Ferrario in Catalogo generali sanctorum; similiter dedicatio ecclesiæ sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniaci, ab Innocentio papa secundo celebratæ, memoratur a Menardo in Martyrologio Benedictino; atque etiam dedicatio ecclesiæ SS. Joannis Baptistæ et Vincentii levitæ et martyris Carnotis annuntiatur a Greveno in sua Usuardi editione et a solito suo sequace Walassero in Martyrologio Canisiano. In hæc inquirere non solemus, sed quæ sponte obvia fiunt in prætermissis obiter indicare.
Lomatii in plebe Fini diœcesis Comensis translatio S. Epiphanii martyris, quæ summo populorum concursu ac religione peracta est hac die (anno 1665), quando veneranda beati athletæ pignora paucis ante annis ex Urbe (ex cœmeterio Cyriacæ) delata, publicam venerationem habere cœperunt. Ita Aloysius de Tattis in Martyrologio Novocomensi. Hoc martyrum genus, de quo nihil præter nudum nomen profertur, et quidem nuspiam inscriptum aliquo in Martyrologio, censemus hic loci ponendum esse.
Treviris, translatio S. Sabani episcopi notata erat in Florario ms., quod passim in opere nostro adductum fuit. Is proculdubio Sabinus est, cujus natalis in eodem Florario nuntiatus fuit sub die 31 Julii. Ut se nil de eo reperisse ad hanc diem decessores nostri fassi sunt, sic quoque nobis, quamvis centum abhinc annis tot egregii libri de rebus ecclesiasticis Trevirensibus in lucem venerint, nil innotuisse dicamus necesse est.
Germanus de Kill-Gorman in Arthir Lageniæ occurrit hac die in Martyrologio Dungallensi et Mariani Gormanni. Videtur esse patronus parœciæ Kilgorman in baronia de Gorey, in comitatu Wexfordiensi, in provincia Lageniæ. Eum illic abbatem fuisse censet Archdallius. Malim cum Colgano, qui ejus meminit (in Triade thaumaturga, pag. 16), non tam doctus videri. Qui conjecturas volet, adeat Colganum.
Duthrucht Lemchaille seu Dutrachta de Lemchoille, Beocus, Conaca virgo, Maeluider, qui et Moelodarius et Mailodarius, annuntiantur hac die in Martyrologiis Tamlactensi, Dungallensi et aliis hibernicis. De aliquibus ex iis dixit Colganus, nil tamen luminis affundens. In Martyrologio Dungallensi, nuperius edito additur: Dutracht videtur esse eadem quæ Durach, filia Ennæ, filii Corbmaci, qui est de familia Colla-dà-Chrioch.
S. Silissam Virginem, in sacris ecclesiæ Tolosanæ tabulis dudum annua commemoratione celebrem, laudat hoc die Saussayus in supplemento ad Martyrologium Gallicanum et secundum eum Arturus a Monasterio in Gynecæo. Nullus dubito quin quæ perhibet Saussayus vera sint, quum præteritis etiam diebus sancti, Tolosæ culti et in reliquo occidente fere incogniti, nobis obvii fuerint. Verum cæterum hæc sancta incognita nobis est. Nihil de ea in Officiis sanctorum propriis ecclesiæ et diœcesis Tolosanæ, quæ anno 1647 archiepiscopus Carolus de Montchal edi jussit; nihil in recentioribus Kalendariis; et demum nihil in Catalogo sanctorum et sanctarum, quod post mortem auctoris Simonis de Peyronnet, parochi B. Mariæ de Tauro Tolosæ, editum est Tolosæ anno 1706. Quare cogimur eam prætermittere.
S. Prosperi martyris memoriam faciebant hac die pristinæ Societatis nostræ patres in collegio Antverpiensi, in cujus templum, non secus ac in templum domus professæ Antverpiensis, illata fuerant plura corpora, eruta ex cœmeteriis romanis; quæ inter S. Prosperi. Sæpe jam innuimus quare satis nobis sit hoc sanctorum genus in prætermissis memorare.
S. Notarius annuntiatur hodie in codice Slavico Ostromirano; quod nomen mutavit Kopitarius in Kutarium; quantum hæc omnia erronea sint explicatur in hoc tomo in Anno Ecclesiastico Græco-Slavico ad præsentem diem.

Memoria sanctæ matris nostræ Tabithæ, Joppensis, quæ et Dorcas appellatur, fit hodie in Menologio ms. Græco Sirmundiano seu Claromontano; atque etiam in Menæis excusis in hunc modum: Memoria sanctæ Tabithæ, quam S. Petrus a mortuis suscitavit. Sequitur hoc distichum:
Ποῦ σοι, Ταβιθὰ, Πέτρος; εἰ γὰρ ἦν πάλιν,
Ἤγειρεν ἄν σε καὶ θανοῦσαν ὡς πάλαι.
Quos versus ita vertit Siberus:
Ubi, Tabitha, Petrus est? Si viveret,
Adhuc (puto) resuscitaret mortuam.
Verum quum id decessorum institutum fuerit ut de viris et mulieribus, qui ex Scripturis sanctis innotuerunt, commentarios non scriberent, nisi eorum cultus alicubi in ecclesia latina vigeret, (orientales enim, ut fastos suos sacros celebribus nominibus onerarent, nimia facilitate usi visi sunt;) Tabithæ autem festivitatem nuspiam sciamus a Latinis agi, cogimur a laudanda hac muliere (de qua cæterum Actus Apostolorum et commentarii legi possunt) abstinere. Ejus jam nomen in Prætermissis ad diem 13 Septembris occurrit.

Stephano, presbytero Bajocensi, qui in Actis SS. Rufiniani et Lupi occurrit, locum dedit in suo Martyrologio universali Castellanus; sed immerito: certe cultus ecclesiastici nulla reperimus vestigia. Cæterum de eo nil novimus, quod in illis Actis non sit.
Romæ depositio beati Offæ orientalium Saxonum regis, monachi et confessoris, recolitur hodie a Bucelino et ab Antonio de Heredia inter sanctos et venerabiles viros ordinis S. Benedicti, quorum hodie memoria fit. Ejus laudes vide lib. V, cap. 19, Historiæ ecclesiasticæ Angliæ Ven. Bedæ: cæterum numquam cultus fuisse videtur.
In monasterio S. Galli apud Helvetios, B. Ratperti monachi, ex regio sanguine et antiquorum Saxonum genere oriundi, qui magna et sanctitatis et eruditionis laude refulsit. Ita Bucelinus ad hanc diem et alii Menologi Benedictini. Primus ejus laudes scripsit Ekkehardus IV, continuans Casus S. Galli, incohatos ab ipso Ratperto et ab Ildephonso ab Arx diligentissime in tomo II Monumentorum Germaniæ Pertzii editos. Joannes Mezlerus, non secus ac Arxius cœnobita San-Gallensis, qui ad finem sæculi XVI duos libros edidit de Viris illustribus San-Gallensibus, editos a Pezio ad finem partis III tomi I Anecdotorum, lib. I, cap. 23, res Ratperti brevibus complexus est. D. Rivetus in tomo V Historiæ literariæ Franciæ easdem fusius prosecutus est; et Ildefonsus ab Arx, tum in fronte editionis Casuum S. Galli, tum in tomo I, cap. 3, Historiæ vernaculæ pagi S. Galli, quantum satis erat, dixit de egregio hoc viro, qui sub medium sæculum IX scholas exteriores S. Galli direxit. Hi omnes nequaquam parci sunt in laudando Ratperto; sed abstinent a nuncupando eo beato, quoniam cultum ecclesiasticum habuit numquam.
Remis sancti Hecmari episcopi, qui Ludovicum Balbum coronavit anno 878 ibique magna celebritate colitur. Sic ad hanc diem Ghinius in Sanctorum canonicorum natalibus, anno 1621 Venetiis prelo excusis; et quidem ad marginem indicat se ea ex Democharis topographia sumpsisse; et, quem Hecmarum appellarat, ab aliis dici Hincmarum et Haymardum. Re vera celeberrimus Hincmarus Remensis, qui anno 877 Compendii Ludovicum Balbum coronavit, et anno 882, die 21 aut 23 Decembris vita functus est, indigitatur: ast ille, licet summus vir et de religione atque imperio plerumque bene meritus, ecclesiasticos honores adeptus est numquam. Flodoardus præcipua ejus gesta complexus est et post eum alii complures; ex quibus alios nominare nolim, nisi Marlotum, tomo I Metropolis Remensis historiæ, Galliæ Christianæ scriptores, tomo IX, et Rivetum, tomo V Historiæ literariæ Galliæ.
Waldpertum, monachum S. Galli, annuntiat hac die Adalbertus Müller in Martyrologio universali, quod Germanico idiomate nuper edidit, secutus elenchum sanctorum, quem nos ipsi adjecimus programmati de prosecutione Actorum Sanctorum. Verum quomodo id nobis nomen obtrusum fuerit non amplius reperio; certe nulla nobis apparent cultus ecclesiastici vestigia. Laudavit pientissimam mortem egregii hujus presbyteri Ekkehardus IV inter syncellitas quos vocat SS. Galli et Othmari carminibus puerilibus [Alp. Pertz, Monumenta Germaniæ, tom. II, pag. 57.] , quæ magistro Notkero pro penso offerebat et annis gravior aliquantisper correxit et explicuit. Laudavit eum etiam Mezlerus [Ap. Pez, Anecdota, tom. I, part. III, pag. 570.] ; sed frustra quæres cultus publici indicia.
In monasterio Hirsaugiensi, depositio sancti Ruthardi monachi, sanctitate conspicui: ita Wion ad hanc diem in Ligno vitæ; et similia habent Menardus in Martyrologio Benedictino et Ferrarius in Catalogo generali sanctorum. Ejus quoque meminit Castellanus in Martyrologio universali, nuncupans eum venerabilem: quæ vox ordinarie apud eum tantum valet quantum apud alios beati titulus. Majorem itaque solita operam posui ut an veneratione ecclesiastica umquam cultus fuerit reperirem. Antonium de Heredia [Vidas de sanctos de la religion de San Benito, tom. III, pag. 143.] offendi affirmantem in monasterio Hirsaugiensi diœcesis Herbipolensis ejus quotannis officium celebratum fuisse. Sed non est dubitandum quin erronea sit hæc assertio. Trithemius tum in Chronico [Pag. 16.] , tum in Annalibus Hirsaugiensibus [Pag. 26 et 29.] Ruthardi laudes explicat; sed neutro loco quidquam tradit quo eximium hunc scholasticum Hirsaugiensem publicis honoribus fuisse honestatum insinuet. Contra, ut retulit eum die 25 Octobris anni 865 vita functum esse, recitat epitaphium, quod ad ejus memoriam Richbodo, qui in regenda florentissima schola Hirsaugiensi successit, versibus qualibuscumque composuit, et quo viator preces rogatur pro mortui requie:
Hoc per iter, rogito, qui pergis rite viator,
Paulisper siste gressum, hunc titulumque lege:
Ipsoque perspecto supplex memorare sepulti,
      Ruthardique pius, dic, miserere, Deus.
Jure merito itaque Mabillonius omisit ejus nomen in Sæculis Benedictinis seu Vitis sanctorum ordinis S. Benedicti; nec venerabilem, nec beatum eum vocavit in Annalibus [Annales Bened. tom. III, pag. 120.] , sed nude Ruthardum; eumque imitatus est Ziegelbauer [Hist. litteraria ordinis S. Benedicti, tom. I, pag. 228 et 229.] . Quod magis mireris, Bucelinus eum præterivit in Menologio Benedictino; in cujus solum supplemento locum invenit cum laude sanctæ memoriæ. D. Rivet [Hist. littéraire de France, tom. V, pag. 317 et 318.] neque venerabilem, neque beatum appellavit Ruthardum; sed religiosas et literarias ejus laudes diligenter illustravit, corrigens etiam nonnulla Trithemii asserta minus vera. Qui itaque plura volet de hoc viro, quem Trithemius jure merito æterna memoria dignum pronuntiavit, quippe qui in omni doctrina monachos plures eruditissimos auditores reliquit, is adeat D. Riveti Historiam literariam Galliarum.
In monasterio S. Lamberti superioris Styriæ memoria Wolfcheri abbatis, qui, abdicato abbatiali pedo, in jejuniis, vigiliis et orationibus reliquam vitam peregit, laudatur hac die in Supplemento ad Menologium Benedictinum Bucelini. Publice numquam fuit cultus.
Vallisoleti, in monasterio S. Benedicti memoria venerabilis patris Laurentii de Ayala, doctrina et sanctimonia præclarissimi viri, qui die 25 Octobris anni 1631 vita functus est, celebratur hodie ab Antonio de Heredia in Vitis sanctorum ordinis S. Benedicti. Cultu ecclesiastico caret.
Martyrium monachorum Setichenbekensium ordinis Cisterciensis, quos memoravimus in prætermissis ad diem 23 Octobris, hodie celebratur in Menologio Benedictino Bucelini et in Menologio Cisterciensi Henriquezii; sed, ut ante biduum monuimus, nondum eos vindicavit Ecclesia.
In Spanheim beatæ Lutgardis, virginis sanctimonialis, memoriam recolit ad hanc diem Menardus in Martyrologio Benedictino: ubi in Observationibus hæc ex Joannis Trithemii Chronico Hirsaugiensi subdit: Hoc ipso anno (1084) Ludgardis, virgo monialis, filia quondam Everhardi militis de Solernheim, octavo kalendas Novembris obiit et in claustro hujus cœnobii sepulta fuit. De qua ferebatur quod etiam visiones et revelationes angelicas sæpe habuerit. Quin volunt eam inclusam fuisse in inclusorio monasterii Spanheimensis. Verum ecclesia Spanheimensis, anno 1047 fundata, monasterialis facta non est (auctore ipsomet Trithemio) ante annum 1101: unde non intelligo quomodo Lutgardis illic regulam benedictinam ante annum 1084 in monasterii inclusorio servaverit. Dein in neutra Chronici Hirsaugiensis editione, quæ in Musæo nostro est, quidquam de Ludgardi ad annum 1084 occurrit. Præterea neque in Actis Sanctorum, neque in Annalibus ordinis S. Benedicti ejus mentionem fecit Mabillonius; ita ut Menardus inopportuna mentis avocatione in devia seductus fuisse videatur: quo etiam traxit Bucelinum, Herediam aliosque qui solent eorum premere vestigia.
In Germania natalis quadraginta sex monachorum Cisterciensium, qui, ponentes pro Christo animas suas, martyrii coronam promeruerunt, legitur hodie in Henriquezii Menologio. Cultus ecclesiastici vestigia nulla apparent.
In Aureavalle commemoratio piæ memoriæ Dionysii Largentier, abbatis Clarævallis, quem Deus in vita egregiis virtutibus, miro fervore, reformationis zelo, post mortem vero signis et miraculis illustravit. Ita in Martyrologio Villariensi in Brabantia; quod, sæculo proxime superiori scriptum et in choro adhibitum, id proprium habet ut contra Urbani VIII decreta multa nomina ei inserta sint virorum, qui legitimum cultum numquam adepti sint. Plura de illo Dionysio vide ad præsentem diem in Menologio Cisterciensi Henriquezii.
Joannam Tolosanam, virginem Carmelitanam, quam multis laudibus efferunt scriptores Carmelitani, commemorat hac die auctor Menologii Carmelitani, cui titulus Acies bene ordinata. Cultu ecclesiastico caret.
Florentiæ B. Petræ, ordinis Servorum B. M. Virginis, religionis ac paupertatis amore conspicuæ, quæ ad annum 1388 claruit, pium obitum signat hac die in Gynecæo sacro Arturus a Monasterio; verum non reperio eam cultu publico honestatam fuisse.
B. Robaldus de Albigania, Mediolanensis, qui vestem fratrum Prædicatorum recepit Bononiæ de manibus S. Dominici, laudatur hac die in Sacro diario Dominicano, anno 1758 edito. Publici cultus certa testimonia desideramus.
S. D. Marcellæ de Anselmis, sororis ordinis fratrum Prædicatorum, quæ anno 1619 ex Bononiensi S. Mariæ de Nova monasterio ad cælum evolavit, laudes hodie celebrant Dominicus Maria Marchesius in Sacro Diario Dominicano et Emmanuel de Lima in Hagiologio Dominicano. Neque publice colitur, neque cogitatur de ea publice colenda.
Ven. matris Catharinæ de Præsentatione, natione Moisiacensis, quæ circa medium sæculum XVII antiquissimum Tolosanum sororum S. Dominici monasterium virtutum suarum odore replevit, laudes vide sub hac die in Hagiologio Dominicano Emmanuelis de Lima, desumptas ex Anno Dominicano gallico.
Ven. P. Emmanuelis de Lambuano, missionarii ordinis S. Dominici in Indiis orientalibus;
Ven. P. Sumiquii Seldii, inquisitoris et ordinis S. Dominici sodalis, anno 1341 ab hæreticis in Bohemia ex odio fidei occisi;
Centumcellis seu Civitate veteri, sororis Beatæ de Urbeveteri, quæ anno 1306 pientissime obdormivit;
In insula S. Irenæ (vulgo Santorin) in Archipelago B. Antonii de Marchis, qui ordinem S. Dominici et illius insulæ cathedram virtutum splendore illustravit et anno 1660 obiit;
Avenione sororis Margaritæ de Castello Renardi, quæ circa annum 1600 ex hac vita recessit;
In provincia Dominicana Poloniæ in conventu Luceorensi pii fratris Caroli Franconii, qui ad annum 1647 in cælum abiit;
Avenione Joannis Gervasii, fratris laïci ordinis S. Dominici, qui anno 1629, pestiferis serviens, caritatis victima occubuit; et
V. P. Thomæ Thomasoni, filii conventus Romani S. Mariæ super Minervam, episcopi Umbriaticensis, qui hoc die anno 1655 non sine veneni propinati suspicione sanctissime obiit, beatam memoriam recolit Antonius de Lima in Hagiologio Dominicano; sed nullus ex his ecclesiasticos honores consecutus est.
Villæ Castinæ in Castella Bartholomæi Anduxari, qui circa annum 1600 ordinem Minorum illustravit;
Agrigenti in Sicilia V. S. D. Matthæi fratris laïci ex ordine Minorum, qui anno 1603 tanta sanctimoniæ fama diem obivit, ut ejus causa beatificationis et canonisationis incohata fuerit; qui probe distinguendus est a B. Matthæo ab Agrigento, episcopo confessore, qui, cultu ejus S. R. Congregationi probato, colitur a fratribus Minoribus die 13 Martii;
Mediolani in Insubria, in monasterio S. Apollinaris Mariæ Ludovicæ Castellæ, ad annum 1471 inter virgines Clarissas conspicuæ; et
Avenione in Gallia, Franciscæ de Claramonte, abbatissæ S. Claræ, natales celebrat hac die Huberus; sed ii omnes non coluntur ab ecclesia.
Goudæ in Hollandia beatorum martyrum Joannis Rixteli et Hadriani Lamberti, qui ab hæreticis anno 1572 crudeliter necati sunt;
In Belgio B. Arnoldi, fratris Minoris laïci, patria Amersfordiensis, cognomine Cnappardi, qui anno 1572 occisus est; laudes memorat præterea hac die Arturus, præeunte Molano in Natalibus sanctorum Belgii; sed cultu ecclesiastico carent.
Diestemii in Brabantia sex fratrum Minorum, qui ab hæreticis ob religionis catholicæ constantiam anno 1578 cæsi sunt;
Apud montem Sinaï B. Adami, confessoris ex ordine Fratrum Minorum, qui martyrii flagrans desiderio aliquandiu inter Saracenos versatus circa annum 1345 obiit:
Apud Campum-Bassum in Apulia, B. Silvestri Guidonii, confessoris ordinis S. Francisci, sanctitate et miraculis creberrimis circa medium sæculum celeberrimi;
In Mechioacano Indiæ Occidentalis regno, B. Hieronymi, confessoris ordinis Minorum, qui, potens verbo et exemplo, sub medium sæculum XVI multos Indos ad evangelium traduxit;
Romæ B. Catharinæ viduæ, Bosnensium reginæ, quæ, tertiariorum ordinis Minorum habitu assumpto, anno 1478 ad Deum abiit, memoriam celebrant hodie consona voce Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano et Huberus in Menologio Franciscano, non quod illi cultum ecclesiasticum nacti sint, sed quod virtutum suarum odorem suavissimum posteritati reliquerunt.
Michaelis de la Parra, fratris laici Minoritæ, qui virtutibus suis multa Hispaniæ loca illustravit et anno 1685 obiit; et
Hieronymi Palantieri, qui ex fratre Minorita factus est episcopus Bituntinus et, anno 1619 vita functus, tantarum virtutum exemplum post se reliquit ut auctoritate apostolica facti sint duo processus, quibus ad ejus canonisationem via sterneretur, egregia merita prosequitur Benignus Fremaut in Spirituali Palmeto seu Legenda flandrica ordinis S. Francisci, præclaro utique libro.
S. Hilwaris in Scotia, legitur in elencho sanctorum, qui subjectus est libello De prosecutione operis Bollandiani; unde jam transiit in secundum tomum Lexici sanctorum germanici, quem ven. vir Joannes Evangelista Stadler, decanus et consultor ecclesiasticus Augsburgensis, anno 1861 typis edidit. Verum id nomen omittendum erat: licet enim ii, qui illum sanctorum catalogum confecerunt, S. Hilwarim in Scotia in decessorum mss. collectaneis repererint, in nullis tamen probatis libris occurrit, sed ex turbatis Scotiæ aquis emersit. Quod vero maxime hoc loco animadverti velim, errant graviterque errant, qui elencho illo tamquam opusculo accurato et absoluto utantur. Re quidem vera incredibilis opera in eo colligendo posita est; sed quis sibi persuadeat fieri potuisse ut intra aliquot mensium spatium infinita nomina efferrentur ex martyrologiis aliisque id genus operibus et rite examinarentur? Judicium quidem aliquod institutum est, sed summarium, eminus magis quam cominus. Neque aliud umquam cogitatum fuisse ibi in antecessum declaratum est.
Nicomediæ, sanctorum Luciani, Martiani, Flori, Heracli, Tuti, Florini, memoriam hoc die vel sequenti recolendam esse tradit Grevenus in sua Usuardi editione. De eis, scilicet de SS. Martiano, Floro, Heraclio et Tito, (nam Tutus Titi locum occupat et Florus et Florinus unus et idem est vir), dicetur ad diem, quo reapse pertinent, XXVI Octobris.
S. Demetrii, primi episcopi Vapincensis in Galliis, natalis celebratur hodierna die in Martyrologio Universali Castellani et in Parisiensi cardinalis de Noaliis; atque ejus nomen reperitur in capite catalogi episcoporum Vapincensium, editi in tomo primo Galliæ Christianæ. Verum in ordine Vapincensi recitandi divini officii per annos bissextiles 1676 et 1832 nullum S. Demetrium reperio sub die 25 Octobris, sed sub die sequenti. In priori episcopus et martyr dicitur et festum habet duplex; in posteriori nudo martyris titulo appellatur et ritu simplici colendus dicitur. Crediderunt scilicet eum non alium esse quam martyrem Thessalonicensem, qui in Kalendariis aliquot eadem die annuntiatur, atque levi hac de causa recesserunt ab antiquissima Vapincensium traditione. Verum qui non ita pridem huic diœcesi præsidebat et cui res hagiographica Belicensis et Vapincensis plurimum debet, ill. D. Joannes Irenæus Depery, quum anno 1856 ritus Romanos postliminio reduxit, restituit S. Demetrio pristinam primi episcopi Vapincensis laudem. Sed de his pluribus dicemus ad diem XXVI Octobris.
S. Rusticum, episcopum Narbonensem, laudant hodie unus alterve; pertinet ad diem proxime sequentem seu XXVI Octobris.
S. Cyrillam, filiam, ut volunt Decii, imperatoris Romani, hodie celebrat auctor Menologii Carmelitani, cui nomen Acies bene instructa. De ea juxta Martyrologium Romanum dicemus sub die XXVII Octobris.
S. Nestor, Thessalonicensis martyr, annuntiatur hac die in codice Slavico, quem in SS. Paulo confessore et Varo, jam prætermissis, memoravimus, atque similiter in codice Slavico Sisastoviensi, in Menæis Slavicis et in Menologio Græco Medicæo. An vero Nestori huic, de quo multa parum probanda ab Orientalibus circumferuntur, locus dandus sit inter sanctos, an vero solum in appendice (ut ad diem 23 Octobris de S. Macario fecimus), an demum plane prætermittendus, definiri poterit post biduum, quandoquidem ejus nomen passim Fastis orientalibus inscriptum est sub die XXVII Octobris.
S. Abraham monachum cum cuculla ad humeros reducta et habitu presbyterali exhibent hac die Ephemerides Græco-Moschæ, quas in in fronte Maji Papebrochius repræsentandas curavit. Verum in nullis aliis Fastis Ruthenicis aut Græcis recensetur hac die Abrahami nomen. Itaque existimo, ait Assemanus [Kalendaria Ecclesiæ Universæ, tom. V, pag. 319.] , pictorem moschum oscitanter hic obtrusisse Abramium illum, quem Græci ac Russi colunt die 29 Octobris… Nec mirari debes, quod moschus pictor in Fastis Papebrochianis sæpe allucinatus sit: nam et in Capponianis tabulis … idem Cosmas bis ponitur. De S. Abraham cum nepte Maria, quorum historia etiam apud Latinos olim celeberrima erat, egerunt decessores notri sub die, qua S. Abraham in Martyrologio Romano locum invenit, XVI Martii.
verum, quum Orientales ejus natalem jam pridem celebrent die 29 Octobris, Russi pro more suo (a Latinis etiam usurpato) inscripsere Fastis sacris hac die duos alios homonymos, quos cælitum consortio dignos habent, scilicet venerabilem Abrahamum reclusum et Abrahamum, thaumaturgum Rostoviensem; quemadmodum videre est in Kalendario, præmisso Bibliis Slavicis, anno 1839 tribus tomis Moscuæ editis. Hinc de Russorum Ahrahamis opportunus dicendi locus erit ad diem XXIX Octobris.
In pago Viromanduensi dedicatio ecclesiæ S. Quintini et translatio corporis ipsius refertur hac die in auctariis Bedæ Atrebatensi et Tornacensi atque etiam in Martyrologio S. Savini de Levitania, quod ad finem Martyrologii sui Gallicani edidit Saussayus. Verum hæc pertinent ad diem, qua S. Quintinus, celeberrimus in Galliis martyr, fuse laudandus erit, XXXI Octobris.
S. Jacobi, eremitæ, quem laudat Theodoretus, cap. XXI Philothei, memoria celebratur hodie in Synaxario Ambrosiano; sed in Menæis excusis et Menologiis ad diem, qua eum illustrare conabimur, XVIII Novembris.
Translatio secunda sancti Othmari, abbatis et confessoris, laudatur hac die a Menardo aliisque Martyrologis et Menologis Benedictinis, atque etiam a Castellano in suo Martyrologio Universali. De hac solemnitate, quantum satis erit, dicetur ad diem, qua beatissimus ille monasterii S. Galli in Allemannia abbas in Martyrologio Romano celebratur, XVI Novembris.
S. Mercurium martyrem, cujus ope Julianus apostata occisus fuisse traditur [Vide tom. X Octobris, pag. 573.] et quem Beneventani patroni loco habent, transmiserunt ad hanc diem decessores nostri [Acta Sanctorum, tom. II Junii, pag. 1012.] ; sed manifesto errore scripserunt XXV Octobris loco XXV Novembris.
S. Diodori presbyteri nomen adjicitur in aliquot Molani Usuardinis editionibus nominibus SS. Chrysanthi et Dariæ. De eo verbum fiet hodie in Actis horum sanctorum et postea sub die, qua Martyrologio Romano inscribitur, I Decembris.

DE S. FRONTONE, EPISCOPO CONFESSORE, PETRAGORICIS IN GALLIA,

PROBABILITER SEC. I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Fronto, episc. Petragoricensis in Galliis (S.)

BHL Number: 3360

AUCTORE J. V. H.

§ I. De missione S. Frontoni data a S. Petro Apostolo, et de initiis Ecclesiæ Petragoricensis.

[Evangelium, per universum orbem propagatum,] De S. Frontone, primo episcopo Ecclesiæ Petragoricensis, acturus, repetere nolumus, quæ generaliter de origine Ecclesiarum Gallicarum ad diem XVII Octobris in Commentario historico de S. Florentino Trevirensi pro modulo nostro exposuimus [Acta SS., t. VIII Octob., p. 16.] . Monstravimus istic incertam et ambiguam esse, qua unice nituntur adversarii, auctoritatem Sulpitii Severi et Gregorii Turonensis: e contrario Scripturas canonicas et Patres scriptoresque antiquissimos uno ore clamare Evangelium regni, adeoque Ecclesiam Christi, propagatam fuisse ad omnes gentes, prout Christus jusserat Apostolos suos, euntes in mundum universum, prædicare Evangelium omni creaturæ (Marc. XVI, 15). Quæ verba Tertullianus, sæculo secundo florens, ita interpretatur, quasi omnibus gentibus Evangelium illuxisset. Enumeratis enim populis, qui Jerosolymis præsentes erant, quando Spiritus sanctus in Apostolos descendit (Act. II, 9), addit libro adversus Judæos, cap. 7 [Migne, Patrol. t. II, col. 610.] : Jam Getulorum varietates et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini et Galliarum diversæ nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca Christo vere subdita; et Sarmatarum et Dacorum, et Germanorum et Scytharum, et abditarum multarum gentium et provinciarum, et insularum multarum nobis ignotarum, et quæ enumerare minus possumus. In quibus omnibus locis Christi nomen, qui jam venit, regnat. Scimus quidem, hæc dicta traduci ab adversariis tamquam exaggerata et rhetoricam magis quam veritatem sapere. Verum quoniam antiquissimi scriptores in unam sententiam conspirant, non video quo jure quis eorum gravissimum testimonium opinatione unius alteriusve recentioris elidere aut eludere possit.

[2] [primo jam sæculo apud Petragoricenses per S. Frontonem innotuit:] Quamvis igitur satis constet, lucem evangelicam primo jam sæculo Galliis affulsisse; non continue aut indiscriminatim admittendæ sunt singularium per Gallias Ecclesiarum origines ad ævum Apostolorum usque pertingere; sed earumdem sinceritas rite est expendenda: ambitiosus est quandoque pro singulis Ecclesiis suis quorumdam amor. Quapropter de primo episcopo seu fundatore Ecclesiæ Petragoricensis acturis investigandum est, quos suæ antiquitatis titulos proferat. Est autem Petragorica civitas (Périgeux) caput agri homonymi (Le Périgord), hodie partitionis Dordoniæ (Département de la Dordogne) ad Ellam fluvium. Olim Vesuna aut Vasona Petrocoriorum dicebatur et ad Aquitaniam secundam, cujus metropolis erat Burdegalensis civitas, spectabat [Guérard, Essai sur les divis. territor. des Gaules, p. 27.] . Porro Petragoricensis episcopatus usque ad præsentem diem ad metropolim ecclesiasticam Burdegalensem semper pertinuit. Quæ igitur de originibus Ecclesiæ Petragoricensis dicturi sumus, ad ipsam aliquatenus Burdegalensem metropolim spectant, cujus initia S. Martiali Lemovicensi tribuuntur [Gallia Christ. t. II, col. 786.] : nam sine controversia coævi sunt SS. Martialis et Fronto. Gregorius Turonensis lib. I, Hist. c. 28, S. Martialem in Gallias missum dicit Decio et Grato coss., id est, anno Christi 250: sed quanti in hac parte facienda sit ejus auctoritas, in Commentario de S. Florentino supra citato late ostendimus. Sed cominus quæstionem de S. Frontone aggrediamur, cujus missionem ab ipso Apostolorum ævo deducit constans traditio late diffusa.

[3] [ut docent Ado et Usuardus in suis Martyrologiis,] Nam id monstrat imprimis Ado, Viennensis episcopus sæculo nono, qui primum, quod novimus, de missione apostolica S. Frontonis (aliquibus etiam Frontus dictus) texuit elogium in suo Martyrologio ad diem XXV Octobris, his verbis: Eodem die, Petragoricas civitates, natalis sancti Frontonis episcopi, qui Romæ a beato Petro ordinatus, cum Georgio presbytero ad prædicandum Evangelium missus est. Quumque tertio die itineris idem Georgius esset mortuus, mœrens Fronto reversus est ad Apostolum; acceptoque ejus baculo et super corpus defuncti posito, socium de morte recepit. Sicque ad prædictam civitatem veniens, magnam illius multitudinem ad Christum convertit, et multis miraculis clarus, in pace quievit. Hæc eadem, sed pro more suo compendiose, repetit ad eumdem diem Usuardus dicens: Eodem die, Petragorica civitate, sancti Frontonis, qui Romæ a beato Petro episcopus ordinatus, cum Georgio presbytero, quem per Apostoli baculum in itinere socium de morte recepit, ad prædictam civitatem veniens, magnam gentis illius multitudinem ad Christum convertit, et multis miraculis clarus, in pace quievit. Utrique Hagiologio accedit Martyrologium Romanum hodiernum: Petragoricis in Gallia, sancti Frontonis, qui a beato Petro Apostolo episcopus ordinatus, cum Georgio presbytero magnam illius gentis multitudinem ad Christum convertit, et miraculis clarus, in pace quievit. De S. Georgio, S. Frontonis socio, qui dein Velaunensem seu Aniciensem aut Podiensem Ecclesiam (Le Puy) fundavit, agetur ad diem X Novembris.

[4] [quorum auctoritas adversus R. D. Audierne] Auctoritatem Adonis et Usuardi, quæ gravissima est, elevare conatus est nuperus scriptor, scilicet R. D. Audierne. Hic enim novæ editioni litho-typographicæ operis Joannis Dupuy, ordinis Minorum stictioris observantiæ, de statu Ecclesiæ Petragoricensi [L'estat de l'Église du Périgord.] , notas quasdam adjecit, quibus traditionem Petragoricensem impugnat. Petit imprimis, undenam Ado, quæ de S. Frontone refert et antecessoribus ignota fuere, deprompserit: respondetque manasse ex Legendis [Ibid., t. I, p. 231.] , nodum quasi uno ictu dissecans. Sed facile concedet nobis D. Audierne, qualemcumque Legendarum compilatorem, quem nemo nostrum novit, esse tamen Adone antiquiorem, adeoque uni alterive antecessori Adonis, quæ referuntur, ignota non fuisse. Restat etiam inquirendum, unde hæ ipsæ Legendæ emerserint: habent scilicet, licet floribus fictis adornatæ, radicem suam in traditione, quæ nisi argumentis contrariis frangatur, solidum præbet historiæ adjumentum. Laudatus dein scriptor censet Adonis Martyrologium interpolationem passum fuisse, quatenus S. Frontonis elogium in solis exemplaribus Petragoricensibus exstat. Sed et in hoc fallitur: nam ut monstrat Adonianum Martyrologium, a Dominico Georgio summis curis anno 1745 Romæ editum, Sancti nostri elogium, prout ex hac ipsa editione retulimus, in omnibus exemplaribus reperitur, ac proinde ab ipso Adone derivatum censendum est.

[5] [vindicatur:] Idem etiam criticus rejicit auctoritatem Usuardi, pro more suo verba Adonis compendio repetentis, quia in ejus Martyrologio, ait, occurrunt nomina sanctorum, ipso Usuardo recentiorum. Verum quidem est, Usuardum in multis Adonem prope sequi, ejusque verba ad amussim citare, ut abunde constat conferenti elogium S. Frontonis ab utroque concinnatum, quod supra attulimus. Sed non novit criticus, Usuardum, licet pro qualitate temporum et locorum auctum, exstare tamen omnino purum, editum a Joanne Baptista Sollerio nostro ad calcem Actorum mensis Junii, et novis curis ex ipso, ut dicitur, apographo recusum Parisiis anno 1718 a Jacobo Bouillard, monacho Mauro-Benedictino. In utraque autem editione legitur S. Fronto a B. Petro ordinatus et in Gallias missus. Animadvertamus tandem, utrumque, Adonem et Usuardum, sæculo IX floruisse, adeoque ante Normannicam vastationem scripsisse; quando nempe exstabant documenta antiquiora, origines Ecclesiarum indicantia. Uterque porro sine ullo dubitationis signo dicit, S. Frontonem a B. Petro ordinatum: alter quidem Parisiis in monasterio Pratensi, alter Viennæ Allobrogum scribebat, locis videlicet Petragorica multum distantibus: quo mea sententia indicatur late propagatam fuisse famam de ordinatione S. Frontonis, a B. Petro Apostolo peractam. In argumentum etiam contra Sanctum nostrum adducit R. Audierne silentium Bedæ et Wandelberti, sæculo VIII et IX scribentium [Ibid, p. 229.] . Quid inde? Numquid silentium monstrabit S. Frontonem non exstitisse, Ecclesiam Petragoricensem non fundasse, ac in ea cultum obtinuisse sæculo jam V sub Chronopio II episcopo? Quod si hæc, nil obstante quorumdam silentio, inconcussa maneant, aerem verberasse dicendus est auctor. Cæterum satis notum est, nos hactenus genuinum Bedæ Martyrologium non habere, plurimisque emendationibus indigere, quod in capite tom. II Actorum Sanctorum mensis Martii editum est. Quod ad Wandelbertum spectat, sanctum antistitem nostrum, licet versibus suis non incluserit, in textu tamen (si ejus sit) stylo prosaico celebrat, dicens [Migne, Patrol., t. CXXI, col. 616.] : Eodem die (XXV Octobris) natale sancti Frontonis, episcopi et confessoris. Tandem admissum etiam Bedæ, Wandelberti aliorumque, si lubet, silentium est argumentum, ut vulgo dicitur, mere negativum; quod contra positivum æqualis auctoritatis prorsus imbelle est: etenim si quidpiam valeret, eliminaret ex Sanctorum Albo omnes fere Sanctos, quum vix ullum reperies, qui ab uno alterove Martyrologio aut Kalendario non exsulet.

[6] [2° Rabanus, præsertim] Consulto omisi hactenus Martyrologium Rabani, Adone et Usuardo antiquioris, quia de missione apostolica S. Frontonis nullam mentionem fecit, et proin ad quæstionem præsentem inutilis est. Nolim tamen lectorem fraudare textu, qui antiquissimum S. Frontonis cultum demonstrat. Scilicet [Ibid. t. CX, col. 1171.] : Eodem die (I Octobris) natale Fronti episcopi et confessoris, terminibus urbis Patracoricæ, ex loco, qui dicitur Linicasio, felicem luminis sumpsit exordium. Sicque devotus in servitio inter monachos habitans, multis virtutibus claruit, et multos ad fidem Christi convertit; ad extremum vero post sacros labores, qui per insignia virtutum ejus claruerunt, a præsenti tribulatione ad æternam migravit requiem. Gauzbertus, qui initio sæculi XII Vitam S. Frontonis conscripsit, ut infra latius explicabimus, duo sibi ex Rabano desumpsit; patria Petragoricensem fuisse ac devotum inter monachos habitasse. Neutrum habent alii biographi. Et quidem, quem edimus, Anonymus dicit num. 1 Sanctum ex finibus Lycaoniæ regionis oriundum, neque ullam de monachatu facit mentionem: sed solum num. 13 in pago Lemovicensi, in loco Nogentio, cum discipulis aliquandiu angelicam vitam duxisse. Non est tamen, quod Rabanus Petragoricensem Frontonem cum homonymo Nitriensi confuderit: nam ad XVIII Kal. Maii (XIV Aprilis) bene longum de Nitriensi texuit elogium [Migne, Patrol., t. CX, col. 1140.] ; quod dein ad res gestas Petragoricensis traductum fuit. Quod autem in ipsis Kalendis Octobris sancti antistitis nostri festivitatem reponit, movere nos non debet. Alibi monstravimus, valde luxatam, mutilam ac vitiosam esse Rabaniani Martyrologii editionem [Act. SS, t. VIII Oct., p. 30.] , quam novis curis et secundum correctiora exemplaria recusam optamus.

[7] [in Vita S. Mariæ Magdalenæ, ipsi tributa.] Istic enim signavimus discrepantiam, quæ est inter textum Martyrologii mox citati et Vitam S. Mariæ Magdalenæ, quam eidem Rabano attribuit reverendus et doctissimus vir D. Faillon in suis Monumentis apostolatus S. Mariæ Magdalenæ in Gallia [Monum. de l'apostol. de Ste M. Madel., t. II, col. 13] . Etenim in Vita exhibetur nobis S. Fronto, quasi unus ex iis qui cum B. Magdalena in Gallias appulerunt [Ibid. col. 540.] , et testes fuerunt mortis et sepulturæ B. Marthæ [Ibid. col. 550.] : quæ nequaquam conveniunt cum iis, quæ Rabanus scribit in suo Martyrologio, eum nempe patria Petragoricensem fuisse et devotum vixisse inter monachos. Propterea dubius est nobis auctor Vitæ S. Mariæ Magdalenæ, licet ad sæculum nonum, ut alibi ostensum est [Act.] , pertineat. Nihilominus demonstrat lucubratio, quis demum cumque scriptor fuerit, sæculo nono vulgatam fuisse traditionem, quæ missionem S. Frontonis ad S. Petrum Apostolum, adeoque ad sæculum primum æræ christianæ refert. Hæc de Martyrologiis dicta sunto: nunc alterum proferimus argumentum, desumptum ex concilio Lemovicensi II, anno 1031 celebrato, in quo acriter de qualitate Apostoli, S. Frontoni tribuenda, disputatum fuit.

[8] [Concilium movicense ni 1031,] Non levis in Gallia fervebat controversia de S. Martiali, primo Lemovicensium episcopo, utrum Apostolis accensendus esset necne, ac proin an eadem solemnitate ejus ac Apostolorum festum esset celebrandum. Ipse Jordanus, Lemovicensis episcopus circiter ab anno 1023 ad 1052 [Gall. Christ., t. II, col. 518.] , ad Benedictum Pp. VIII scripserat, nomine etiam Roberti regis Francorum, archiepiscoporum Bituricensis, Burdegalensis ac Turonensis, et omnium suffraganeorum, ut S. Martialis collegio apostolico neutiquam accenseretur [Ibid. Instrum. col. 161.] . Tota epistola videtur insinuare, Jordanum non tam suo, quam alieno ore loqui: plurimum urget, episcopis multis displicere apostoli dignitatem, S. Martiali collatam; ac tandem totum negotium Pontifici tractandum permittit. Quid in causa egerit Benedictus Papa, ignoratur. Id certum, eo mortuo anno 1024, agitatam denuo anno 1031 fuisse quæstionem de Apostolatu S. Martialis, ejusque fautores causam vicisse, ut videre licet in Actis dicti concilii Lemovicensis [Labbe, t. IX Conc. col. 870.] ; in quo plures oratores late exposuerunt merita S. Martialis, in medium proferentes antiquorum scripta et Ecclesiarum inveteratas consuetudines; ex quibus constabat, S. Martiali Apostoli titulum ab antiquo tributum fuisse. Tunc quidam, aiunt Acta [Ibid. col. 875] , ex clericis Petragoricæ urbis dixit: Eodem modo sanctum Frontum possumus dicere apostolum.

[9] Tunc Geraldus, pater monasterii Solemniacensis, respondit: Tace, frater, melius est, ut sileas: quia quando nos in scholis magistrorum mel et lac bibebamus, tu solam ruminabas fabam. Scripturam de sancto Fronto novam, cujus tu auctoritate niteris, Ganzbertus noster edidit lucri causa, qui sub hujus Lemovicæ sedis episcopo Hildegario chorepiscopus nobis exstitit. Qua autem ratione ille potest esse Apostolus, qui indigena Petrocoricensis fuit? Profecto si ibi a puero psalterium didicit, sicut in ejus gestis legitur, et ibi clericus est factus; jam ibi sacerdotium et christianitas erat, ubi scholæ Scripturarum divinarum, ubi clericatus ordo erat. Legitur enim, potius eremitam vixisse, quam episcopum. Dicere nescis, quæ signa ille operatus est, ut Petrocoricenses converteret. Potius ille eos Deo acquisivit, qui omnem Aquitaniam cum Stephano, principe Galliarum, ad fidem traxit. Neque Fronto, neque Saturninus, neque Dionysius leguntur mortuos suscitasse. Et utique sine suscitatione mortuorum, sine ostensione signorum primi gentiles non potuerunt credere, dicente Domino: “Nisi signa et prodigia videritis, non creditis…” * Ubi autem est locus, ubi Frontus Georgium suscitasse legitur?… Et ne verbo meo longiores faciam vos, o venerabiles patres, qui in hoc interestis concilio, hoc tantum breviter perstringam, quia numquam usque ad hunc hodiernum diem, qui est quinta Sabbati *, factus est liber in toto orbe terrarum, qui in ordine Apostolorum per litanias habeat scripta nomina Fronti, Saturnini, Dionysii, Juliani, Austremonii, Ursini, neque aliorum, qui post Martialem in Galliam venerunt, patrum.

[10] [quod Apostoli titulo abjudicando.] Hunc textum sine annotationibus nobis præterire non licet. Imprimis videmus, Gauzbertum scripsisse Vitam S. Frontonis paucis ante annis: nam Hildegarius, sub quo chorepiscopus fuit, Lemovicensem sedem ab anno circiter 963 ad 983 occupavit [Gall. Christ., t. II, col. 510. SS., t. VIII Oct. p. 29.] : dein sine ullius contradictione asseritur Gauzbertum id lucri causa fecisse. Sed quodcumque fuerit lucubrationis ejus momentum, certum videtur, id non præstitisse, ut confirmaret apostolicam S. Frontonis missionem. Etenim insulse valde diceret, illum Petragoricis psalterium didicisse et clericum factum fuisse, quoniam hæc elementa quædam Ecclesiæ Petragoricensis ante S. Frontonis episcopatum supponunt. Patriam Petragoricensem et monachatum, cui affinis est doctrina psalterii et clericatus, ex Rabani Martyrologio deprompta credo. Dein ex obscura traditione habet Gauzbertus Georgium suscitatum fuisse; neque aliud documentum scriptum cognoscebant Petragoricenses: alioquin clericus istius Ecclesiæ elisisset objectionem allegando Adonem et Usuardum, duobus fere sæculis antiquiores: atque hinc liquet, vagas non raro Ecclesiarum traditiones solidis monumentis, sed tunc quidam ignotis aut destructis, fulciri. Tandem videmus, quid maxime requirerent Lemovicenses patres, ut alicui sancto Apostoli titulum conferendum censerent: nempe non solum gratiam curationum, sed suscitationem mortuorum; quapropter in dubium vocant suscitationem S. Georgii, S. Frontoni tributam.

[11] [nullatenus negavit S. Frontonis] Quamvis porro Lemovicenses patres S. Frontoni Apostoli dignitatem denegarent, minime tamen ejus antiquitatem infirmabant; utpote quem fecere æqualem SS. Saturnini Tolosani, Dionysii Parisiensis, Juliani Cenomanensis, Austremonii Claromontani, et Ursini Bituricensis, qui omnes unanimi sæculi undecimi consensu, et præsertim ipsius Lemovicensis synodi testimonio, ut mox ostendemus, ad sæculum primum æræ christianæ pertinuerunt. Unum synodus volebat, Aquitaniam universam S. Martiali primitias fidei debere; ac proin ante cæteros omnes Apostoli titulum eidem convenire: dum alii, inter quos et S. Fronto noster, in paratam jam messem falcem suam immiserint. Quod nunc particulatim ostendendum est. In sessione secunda ejusdem concilii Aymo, Bituricensis archiepiscopus, totus in eo est, ut monstret, S. Martialem ab ipso Christo, quemadmodum undecim Apostolos, potestatem solvendi atque ligandi accepisse; quando alii missionem mediante sede apostolica obtinuerunt. Nemo, inquit [Labbe, t. IX Conc. col. 894.] , contradicere potest, beatum Martialem a Christo, in terris in carne adhuc degente, potestatem ligandi et solvendi cum reliquis Apostolis accepisse. Sancti etiam doctores et patres nostri antiqui, columnæ Ecclesiæ fortiores, proclamant, omnes, qui Dominum in carne viderunt, eumque postea prædicaverunt, fuisse apostolos appellatos. Hæc, ut satis liquet, non sine judicio accipienda sunt. Nam quum in Actis Apostolorum cap. I ageretur de implendo duodenario numero, ex quo exciderat Judas proditor, præcipuam conditionem posuit Apostolorum princeps, ut eligerent ex his viris, qui cum reliquis Apostolis fuerant congregati in omni tempore, quo intraverat et exiverat inter eos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem, qua assumptus est, testem Resurrectionis ejus fieri unum ex istis. Ex quibus sequitur, non dicendum continuo Apostolum illum, qui cum Christo in carne conversatus et ad prædicandum Evangelium destinatus fuit; alioquin septuaginta duo discipuli essent dicendi Apostoli; sed insuper requiri specialem electionem et vocationem, qualis in S. Mathia exstitit, quando annumeratus fuit cum undecim Apostolis.

[12] [missionem ad sæculum primum pertinere.] Quapropter, ut docet nos eadem synodus Lemovicensis [Labbe, Ib. col. 877.] , aliqui opinabantur, Martialem ipsum esse Mathiam, et similitudine nominis a lingua Aquitanorum ita facile cœpisse vocari: sive propterea quod non facile invenitur, ubi corpus jaceat Mathiæ. (Ignorabat scilicet Aymo, Reliquias Apostoli Mathiæ Treviris servari [Cfr Act. SS., t. III Febr., p. 434.] ). Quamvis autem tanta de S. Martiali suo prædicarent Limovicenses patres, nihilominus primorum Galliæ episcoporum missionem ad apostolica tempora revocabant. Quod, inquit Aymo [Labbe, Ib. col. 894.] , de beatis Dionysio et Saturnino dixi (nempe eorum nomina nuspiam inter Apostolos recenseri), eodem modo dictum de Ursino et Austremonio, de Fronto genere Petracorico, de Juliano Cenomanensi, genere Romano, et de aliis, qui Apostolos viderunt in carne, vel videre potuerunt, qui tam a B. Petro, quam a B. Clemente sive a successoribus ejus in Galliam post B. Martialem, prædicare missi sunt. Illi non specialiter a Christo, sed ab eis, qui illos in episcopatus ordine consecrarunt, potestatem ligandi solvendique acceperunt. Quamvis ita loquerentur Lemovicenses, non ignorabant tamen, ut constat ex Actis [Ibid. col. 880.] , passionem S. Saturnini ad consulatum Decii et Grati, adeoque a martyrio S. Petri Apostoli ad primum annum Decii imperatoris fluxisse annos centum octoginta duos. Non igitur tanti faciebant auctoritatem sive Actorum S. Saturnini sive Gregorii Turonensis (lib. I, cap. 28), ut ab ea discedere non auderent.

[13] [4° laminæ sæculo saltem X in sepulcro inventæ,] Pro missione apostolica S. Frontonis antiquissimum nobis præbent testimonium duæ laminæ, altera plumbea, ænea altera, et quidem peremptorium, si de earum antiquitate certo constaret. Etenim anno 1261 die XXX aprilis Petrus de S. Asterio, Petragoricensis episcopus, grassante in vulgus rumore ablati a Normannis corporis S. Frontonis, decrevit Sancti sepulcrum visitare. Quo aperto, reperit ossa venerabilis Confessoris, et simul duas laminas. In plumbea quidem hæc legebatur inscriptio: HIC JACET CORPUS BEATI FRONTONIS JESU CHRISTI DISCIPULI ET BEATI PETRI IN BAPTISMATE DILECTI FILII. In ænea vero: HIC JACET CORPUS BEATISSIMI FRONTONIS JESU CHRISTI DISCIPULI ET BEATI PETRI APOSTOLI IN BAPTISMATE FILII EX LYCAONIA REGIONE ORTI DE TRIBU JUDA EX SIMONE ET FRONTONIA. OBIIT OCTAVO KALENDAS NOVEMBRIS ANNO QUADRAGESIMO SECUNDO POST PASSIONEM DOMINI [Dupuy, t. II, p. 92.] . Gallia christiana, has inscriptiones referens, quæstionem præcidit, dicens: Quæ recentiora et sequiora tempora redolent [T. II, col. 1475.] . Verum hæc manu tam levi non discutiuntur. Nam si attendimus causam, ob quam Petrus episcopus visitationem sepulcri instituit, nempe rumorem, in vulgus sparsum, ablati corporis a Normannis. Nam sæculo IX Normannos Franciam meridionalem, atque adeo agrum Petragoricensem vastasse, extra dubium est. Legitur enim in Chronico S. Benigni Divionensis, illos, anno Christi 888 per Gallias in Hispaniam irrupisse [D. Bouquet, Rec., t. VIII, p. 241.] .

[14] [testantur sanctum a B. Petro baptizatum:] Sed quid censendum de antiquitate ambarum inscriptionum? Non dicam, utramque ad ætatem Chronopii II, qui, initio sæculi VI florens, primus S. Frontonis corpus a veteri tumulo ad novum sepulcrum transtulit, pertinere. Etenim in lamina ænea consignatum habemus annum S. Frontonis emortualem in annum quadragesimum secundum post Passionem Domini, quæ ratio computandi temporis non quadrat cum more sæculi sexti. Habentur quidem aliqua documenta, in quibus anni a Passione Domini numerantur, ut videre est in Fragmento Chronici sæculi tertii [Migne Patrol., t. III, col. 670.] : tamen in priori medietate sæculi sexti, æra christiana in Galliis usitata non erat, quæ solum sæculo octavo adhiberi cœpit [Nouveau traité de Diplom. t. IV, p. 696. Cfr Dion. De Rom. Pont. infallib., p. 86.] . Videtur itaque lamina cuprea Chronopio recentior et potius referenda ad Froterium, Petragoricensem sedem ab anno 979 ad 991 tenentem; qui, ut docet Philippus Labbe [Nov. Bibl. mss., t. II, p. 737.] , magnum monasterium S. Frontonis ædificare cœpit. Quoniam igitur ecclesia, a Chronopio ædificata, novo opere instaurata fuit, arbitror, tunc quidem inspectas fuisse sacras Reliquias et additam fuisse laminam æneam, in qua pro more istius temporis inscribi potuit æra christiana sive a Nativitate sive a Passione Domini. Utrum porro lamina plumbea, nullo chronogrammate signata, æqualis aut majoris sit antiquitatis, ex ipsis litterarum elementis, quæ periere, dijudicare non licet. Non censeo tamen, utramque laminam ejusdem esse ætatis et simul uno tempore in sepulcro fuisse positam [Dion., p. 85.] : istiusmodi enim cautiones, quatenus nempe pro diversitate metallorum certior sit documenti conservatio, non convenit cum simplicitate istorum temporum. Dein si, ut altera pereunte, altera superstes et intacta maneret, duplex fuisset lamina, debuisset magis in utraque idem scribi. Tandem plumbea simplicior est nec impedimentum chronogrammatis habet. Propterea hanc antiquiorem Froterio, instauratore basilicæ, et Chronopio coævam existimo; nisi ostendi posset translationem aut visitationem Reliquiarum mediam fuisse inter Froterium et Chronopium.

[15] [opinionem nostram non infringit sive Ecclesiarum ambitio,] Hæc fere sunt, quæ pro missione apostolica S. Frontonis dicenda habemus. Sed R. Audierne novam objicit difficultatem, quam apud alios legere non memini: nata nempe fuerit opinio de missione apostolica, S. Frontoni et aliis episcopis a S. Petro collata, quando, Leone Pp. IV sedente ab anno 847 ad 855, sedes episcopales et monasteria satagebant obtinere privilegiorum suorum confirmationem, adeoque titulos sibi antiquissimos effingebant [Dupuy, t. I, p. 232.] . Verum quo fundamento hæc eruditi viri assertio nitatur, plane non perspicio. Etenim consideranti tum res gestas ipsius Pontificis tum Acta istorum temporum nihil simile occurrit, sive in Collectione Conciliorum, sive apud Brecquigny in tabula chronologica diplomatum, chartarum, etc., sive apud Petrum Georgisch in Registris chronologico-diplomaticis, sive apud D. Bouquet in amplissima collectione rerum Gallicarum, sive tandem apud Baronium aut in Actis Sanctorum Bollandianis in Vita Leonis IV, edita ad diem XVII Julii. Quod si tamen adversarius assertionem suam veram ostenderet, non continuo sequeretur, tunc primum natam esse opinionem; sed id solum, tunc primum necessarium fuisse allegationem antiquorum titulorum ad defensionem jurium Ecclesiarum. Pari modo cespitat R. auctor, quando affirmat, sæculo primum duodecimo Lycaoniam patriam S. Frontoni tributam fuisse: vidimus enim sæculo saltem decimo sub Froterio eum Lycaoniæ adscriptum; imo si aliquid valet nostra sententia de utraque inscriptione supra allata, sæculo sexto sub Chronopio opinio ista jam vulgaris erat.

[16] [sive incerta et mutila primorum episcoporum successio.] Antequam hanc claudo dissertationem, non dissimulabo difficultatem, mihi semper gravissimam, provenientem ex manca primorum episcoporum Petragoricensium successione. Nam inter S. Frontonem et Paternum, qui anno 356, teste Sulpitio Severo lib. II, Hist. Sacræ cap. 45 [Migne. Patrol., t, XX, col. 155.] , non detrectans perfidiam Arianam profiteri, sacerdotio pulsus est, duos solum episcopos medios numerat Gallia Christiana, Anianum et Chronopium I [T. II, col, 1448.] . Atqui quatuor episcopi spatium trecentorum fere annorum, quod a medio sæculo primo ad medium quartum excurrit, implere non possunt. Quod si initia Ecclesiæ Petragoricæ ad normam Gregorii Turonensis, id est ad medium sæculum tertium redigantur, quatuor episcopi commode ab anno 251 ad 356 pertingent. Nodus intricatus solutione sua carere non debet. Jam alibi diximus [Act. SS., t. VIII Octob., p. 34.] , primos nationum episcopos regionarios magis, quam certæ sedi affixos fuisse, adeoque eorum jurisdictionem intra angustias unius diœcesis non fuisse circumscriptam, sed extendisse se ad plures provincias et plures civitates ejusdem provinciæ. Sic videmus S. Maternum haberi proprium episcopum a Trevirensibus, Coloniensibus et Tungrensibus: ipsum S. Frontonem nostrum exhibet Vita edenda obambulantem varias Galliarum provincias prædicando Verbum Dei. Quod si in decursu istiusmodi prædicationis morerentur, ea, in qua diem suum claudebant, civitas defunctum in diptycha sua referebat, ut episcopum sibi proprium, omissis aliis civitatibus, in quibus pontificatum gesserant. Atque hinc explicantur jam rara nomina primorum episcoporum qui in diptychis recensentur, ac difficultas constituendi horum successionem, donec in certos episcopatus distributa esset regio. Dein sunt catalogi, qui Aniano et Chronopio duos adjungunt, Leonem seu Leontium, qui colitur Petragoricis XXVIII Junii, et Pagasium, ut ad nos scripsit R. D. Dion, professor historiæ ecclesiasticæ in seminario. Diuturnior adhuc esset singulorum pontificatus, utpote qui ad quinquaginta annos excurreret: sed fieri etiam potuit, ut, furente persecutione gentilium, sedes Petragoricensis vacaverit. Tandem hiulci sæpe sunt episcoporum Catalogi etiam posterioribus temporiribus: quando certo jam constitutæ erant sedes episcopales, tamen lacunæ in successione antistitum reperiuntur. En exempla domestica: inter Saffiarium, qui anno 590, et Bertrandum, qui an. 767 Petragoricensem cathedram occupabant, nullus reperitur episcopus medius [Gall. Christ., t. II, col. 1454.] : et in metropoli Burdigalensi ab anno 589 ad 816 nullus recensetur episcopus [Ibid. col. 795.] . Valeret certe objectio, si pauci et rari episcopi presse sibi subsequerentur, ut supra ad diem XXIII Octobris in episcopis Tullensibus ex tabulis ejusdem Ecclesiæ monstravimus [Act. SS., t. X Octob., p. 908.] , quando S. Amonis tempus ad IV sæculum revocavimus: sed in Petragoricensi catalogo nihil simile occurrit; imo Joannes Dupuy aperte docet, propter persecutiones viduatam aliquandiu permansisse Petragoricensem Ecclesiam [T. I, p. 91.] .

[Annotata]

* Joan. IV, 18.

* Fer. V, die XIV decemb.

§ II. Vita edenda proponitur; inquiritur in Sancti patriam, in præsentiam ultimæ cœnæ et sepulturæ B. Marthæ; in occisionem serpentis, universæ regioni infesti.

[17] [Quam edimus, Vita non videtur] Ut fundationem Ecclesiarum Galliæ a primo ad medium usque tertium sæculum removeant adversarii, passim objiciuntur Vitæ primorum episcoporum, multis, ut aiunt, fabulis refertæ, anachronismis et erroribus scatentes [Dupuy, t. I, p. 233.] . Enimvero Acta antiquiorum Sanctorum, a recentioribus non raro conscripta, multis nævis inspersa esse nemo diffitebitur. Esto igitur Vita S. Frontonis fabulis quibusdam infecta: inde tamen nequaquam consequitur, sancti missionem in Gallias et sedis Petragoricensis fundationem ad sæculum primum æræ christianæ non pertinere. Etenim memoria temporis, quo Ecclesia aliqua incepit, licet fabulosis circumstantiis infarta, in ipsa hac Ecclesia non facile obliteratur: adeoque istiusmodi traditio retinenda est, donec argumentis contrariis elidatur. Sed aliud omnino est adjectio circumstantiarum, quibus honoris causa Vita alicujus Sancti adornatur. Dein hujusmodi additiones quandoque proveniunt ex similitudine nominum: unde fit, ut quod uni homonymo proprium est, alteri etiam tribuatur. Sic S. Gregorius Nazianzenus duos Cyprianos, alterum Carthaginensem episcopum, alterum magum Nicomediensem, in unam conflavit personam, eorumque Acta permiscuit, ut monstrant nostri ad diem XXVI Septembris in Actis SS. Justinæ et Cypriani Martyrum [Act. SS., t. VII Sept., p. 201.] . Eodem modo, ut jam diximus num. 6, S. Fronto, noster cum homonymo Nitriensi confusus fuit, atque hinc variæ fabulæ natæ sunt. Quædam specialia, omissis tamen iis, quæ in Vita elucidabimus, attingimus.

[18] [non videtur valde antiqua:] Quaternas novimus Vitas antiquiores S. Frontonis. Jam indicavimus supra num. 6 Vitam, a Gauzberto lucri causa conscriptam, quam idcirco omittendam censemus, quia patribus Lemovicensibus probata non fuit. Alteram nuper e tenebris alicujus parochiæ ruralis diœcesis Bellovacensis eruit R. D. Pergot, et ipse auctor Vitæ S. Frontonis, anno 1861 editæ. In hac parochia, quæ Domni-Frontonis (Domfront) nomen habet, in partitione Isaræ (Oise), et Sancto nostro antistite patrono gloriatur, hactenus conservatur codex manu exaratus, eximia quidem artis calligraphicæ, sed recentioris ætatis, utpote qui vix ante medium sæculum XVI conscriptus fuerit. Continet autem totum Officium Sancti, musicis signis notatum, ac in eo præter novem picturas, res gestas a S. Frontone referentes, habentur lectiones, quæ vulgo Legendæ dicuntur et Vitam Sancti exhibent [Pergot. Vie de S. Front, p. 280 et seqq. et p. 456 et seqq.] . Tertium quod habemus exemplar, auctorem prodit Sebaldum, Petragoricensem episcopum, quum dicit: Ego Sebaldus episcopus. Sebaldus porro sedem occupavit sæculo decimo ineunte [Gall. Christ. t. II, col. 1456.] ; adeoque ab ætate S. Frontonis sat remotus fuit, ut narrationi suæ fabulas quasdam admiscere potuerit. Sed neque Sebaldum crediderim Vitæ, qualem habemus, auctorem: si enim Sebaldina lucubratio exstitisset, clerici Petragoricenses in synodo Lemovicensi abbatem Solemniacensem facili negotio refutare potuissent, indicando, scriptorem antiquiorem, Sebaldum, ita omnia collegisse, quibus S. Fronto S. Martiali æquiparatur et Apostoli titulum meretur, ut auctore Gauzberto nullatenus indigerent. Unde consequens fit, ut ignota delituerit centum post annis Vita, a Sebaldo composita, quod verisimile non est. Dein codex noster ea affert, quæ apostolatum S. Frontonis potentissime vindicant, quasi scriptor vellet refutare, quæ contra hunc titulum Lemovicis oggesta fuerant. Quapropter malo Vitam edendam anonymo tribuere, qui antecessorum scriptis uti potuit. Porro hujus Vitæ duplex est exemplar, in schedis Bollandianis asservatum, alterum altero prolixius. Brevius edimus: sed in Annotatis prolixiori, quantum opus fuerit, utemur; quæ enim brevius est, plerumque antiquius habetur. Utrumque sicut et illud, quod ex codice Domni-Frontonis editum fuit, eadem eodem fere ordine refert: sed alterum, quemadmodum et Domno-Frontonianum, verbis locupletius, varios locos communes addit, qui desunt in exemplari edendo. Cæterum licet quam edimus, Vita suis non careat fabulis, propterea inutilis non est, tum quia immixtas narrat res vere gestas, tum quia usui esse potest ad elucidanda Sanctorum monumenta, sine talibus Legendis ænigmatum instar habenda. In istiusmodi scriptis gravis est difficultas in discernendo verum a falso; quæ augetur etiam confusione Frontonis Petragoricensis cum homonymo Nitriensi. Sed rem cominus aggrediamur.

[19] [patria probabilius ex Lycaonia] Imprimis inter biographos inquiritur, quæ sit S. Frontonis patria. Gauzbertus eum Petragoricis natum et informatum litteris, etiam christianis, tradit. Certe primo jam sæculo æræ christianæ, subactis Galliis, frequentissimum erat commercium inter Italiam et Gallias. Quapropter si hæc sibi constaret traditio, non esset quod repugnaremus Gauzberto; dum tamen cum eodem non poneretur, S. Fronto psalterium Patragoricis addidicisse et sacris christianis fuisse ibidem initiatus. Sed est alia traditio, ejusdem, quantum novimus, antiquitatis, nempe S. Frontonem ex Lycaonia regione ortum fuisse, ut habet inscriptio supra num. 13 citata. Quoniam autem sustinemus, Sanctum a B. Petro Apostolo in Gallias missum, adeoque ejusdem discipulum fuisse, nihil obstat, quominus ea patria assignatur; nam Lycaonia media fere jacet inter Pontum, Galatiam, Cappadociam, Bithyniam, eas videlicet provincias, quibus Christi Evangelium prædicavit, ut docet nos ejus prima catholica epistola directa electis advenis dispersionis Ponti, Gallaciæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ. Quando dein S. Petrus Romam adiit, ut ibidem summam sedem apostolicam in perpetuum constitueret, aliquos secum discipulos, adjutores apostolatus sui, probabiliter adduxit, quos dein ad varias provincias Europæas misit episcopos ad fundandas Ecclesias; quemadmodum S. Paulus discipulum suum Titum reliquit Cretæ, ut ea quæ deerant, corrigeret, et constitueret per civitates presbyteros, sicut et ipse disposuerat illi (Tit. I, 5).

[20] [Cænæ Dominicæ cum Apostolis,] Sed clientelæ S. Petri novum ornamentum adjecit alter biographus, quem diximus num. 18 explicatiorem Vitam edidisse. Hic vero hisce verbis orditur: B. Fronto, ex tribu Judæ patre Simone, matre vero Frontonia genitus, ex finibus Lyaconiæ regionis, generositate clarus, exstitit oriundus. Hic lingua facundus, moribus honestus, prædicante Domino nostro Jesu Christo Evangelium regni per Judæam, Galilæam et Syriam, venit ad ipsum petens unda sacri baptismatis regenerari; quem B. Petrus, jubente Christo, baptizavit, secumque manere voluit: fuitque virgo electus a Domino et virgo permansit. Hic fuit unus de septuaginta duobus discipulis Christi, qui et cum cæteris sanctæ prædicationis ministerium suscepit. Hic etiam cum aliis a Domino accepit potestatem mortuos suscitandi, infirmos curandi, leprosos mundandi, cæcos illuminandi, dæmones ejiciendi, et virtutes alias et signa in Christi nomine faciendi. Interfuit autem cum Apostolis cœnæ dominicæ, in qua panem in corpus et vinum in sanguinem sua potestate Christus convertit, suisqus discipulis tradidit, et eorum pedes lavit. Dein post passionem Domini, cum aliis discipulis vidit gloriam resurrectionis Christi in carne et potentiam ascendentis in cælum, et in die sancto Pentecostes Spiritum Sanctum in linguis igneis cum cæteris accepit etc.

[21] [ut monstrant Evangelistæ,] Hæc, quæ in collectione hagiographicæ bibliothecæ regiæ Bruxellensi inter codices manuscriptos sub numero 8921 servantur, posteriora censeo concilio Lemovicensi anni 1031, utpote quæ ad amussim respondent objectionibus, in eadem synodo apostolatui oppositis, scilicet S. Frontonem non habuisse resuscitandi mortuos potestatem, et aggregatum non fuisse Apostolis Christi. Sed minus solerter id fecisse videtur, quum ipsa verba Evangeliorum illum præterierint. Nam tres Evangelistæ, qui conceptis verbis de suprema cœna agunt, expresse docent, duodecim cum Jesu fuisse convivas Apostolos. Matthæus XXVI. 19 dicit: Paraverunt pascha: vespere autem facto, discumbebat cum DUODECIM discipulis suis. Marcus autem XIV, 16: Paraverunt pascha. Vespere autem facto, venit cum DUODECIM. Lucas tandem XXII, 13: Paraverunt pascha. Et cum facta esset hora, discubuit et DUODECIM Apostoli cum eo. Joannes, quoniam cœnam non describit, numerum convivarum non refert. In hæc verba Evangelistarum ita commentatur Joan. Maldonatus ad Matth. XXVI, 20: Videtur mihi Evangelista discipulorum numerum expressisse, cum quibus Christus agnum comedit, ut ea etiam in re significaret, eum legis præscriptum observasse. Jubebat enim lex, ut pater familias cum tota familia sua agnum ederet (Exod. XII, 3); Christi autem familia discipuli erant. Chrysostomus ideo hoc ab Evangelista dictum esse judicat, ut ostenderet, Judam etiam cum cæteris Apostolis accubuisse, ejusque impudentiam et ingratitudinem declararet, de quo veteres auctores inter se dissentiunt.

[22] [non interfuit.] Scilicet inter antiquos non convenit, utrum Judas proditor institutioni sacræ Eucharistiæ interfuerit, eaque fuerit refectus: sed id ad rem nostram non attinet, quod Maldonatus exponit; ac dein prosequitur: Quæri etiam potest, et a nonnullis dubitatum video, an alii aliqui præter discipulos cum Christo accubuerint. Euthymius alios etiam nonnullos accubuisse, putat; quamvis eos Evangelistæ non nominaverint, quod multis ego de causis probare non possum: et quia cæteri Judæi non eodem die pascha celebrarunt, et quia ita accurate Evangelistæ discipulorem nomen aut numerum expresserunt, ut duo facere voluisse videantur, et significare omnes discipulos adfuisse, et indicare neminem adfuisse præter ipsos, et quia lex præcipiebat, ut unaquæque familia suum agnum ederet, nec externus ullus admitteretur, nisi familiarium numerus ad edendum integrum agnum satis non esset; hinc enim externos, quotquot ad esum agni necessarii essent, advocari permittebat. Discipulorum autem numerus ad edendum agnum satis magnus erat. Eamdem sententiam amplectitur Lucas Brugensis in suo commentario ad citatum textum Matthæi Ex his satis manifestum est, nullum in cœnaculo S. Frontoni locum fuisse, sed meram esse fabulam, ideo inventam, ut Apostoli titulus Sancto adaptaretur. Hactenus dicta cæterum ostendunt, incertam esse S. Frontonis patriam. Quoniam tamen illum antiquiores e Gallia oriundum faciunt, et quidem ex pago Petragoricensi, probabilior istis opinio est, Martyrologio Rabani confirmata, illum natum esse in loco Linicasio in termino urbis Petragoricæ. Videtur esse hodiernus pagus Lanquais, etiamnum in diœcesi Petragoricensi, in districtu Bergeracensi.

[23] [Ex aliorum historia mutualitia] Ex Adone habemus, S. Frontonem ope baculi S. Petri socium suum resuscitasse: Romæ, inquit, a B. Petro ordinatus, cum Georgio presbytero ad prædicandum Evangelium missus est; cumque die tertio itineris idem Georgius esset mortuus, mœrens Fronto reversus est ad Apostolum, acceptoque ejus baculo et super corpus defuncti posito, socium de morte recepit. Quia idem prodigium cum iisdem prorsus circumstantiis etiam aliis Gallicanis episcopis tribuitur, ansam cepit Jacobus Longueval infirmandæ veteris traditionis, qua fundatio Ecclesiæ Petragoricensis sæculo primo illigatur. In sua enim dissertatione de initiis propagati Evangelii per Gallias, conqueritur, quosdam mendaciorum ope Sanctos glorificare [Hist. de l'Egll. Gall T. I, p. LXIII. Edit. Paris. 1825.] , dicitque talibus fabulis infecta Acta primorum Galliæ apostolorum. Quæ, ait, edita sunt Acta, tam portentosis ornantur adjunctis, ut in iis simplicem veritatem nemo agnoscat, quin etiam alia ab aliis derivata videantur. Sic S. Martialis suscitat S. Austriclinianum socium suum ope baculi, a S. Petro dati: ejusdem baculi ope suscitat S. Maternum socium suum S. Eucharius: S. Clemens Metensis idem miraculum præstat S. Domitiano socio suo virtute ejusdem baculi S. Petri: S. Fronto vitam eodem baculo reddit S. Georgio socio. Quam fides istius modi Actis præberi potest? Ut jam diximus, omnia eadem sunt in hisce Actis: mittuntur singuli cum singulis sociis; tertio itineris die moriuntur socii; revertuntur Romam episcopi, et reduces, acceptum a S. Petro baculum mortuo imponunt, qui statim reviviscit. Itaque unum ab altero scriptore exceptam historiam descripsisse, ne scilicet unus Sanctus altero inferior videretur, omnino manifestum est.

[24] [B. Georgii, socii S. Frontonis] Rev. Dom. Faillon, Sansulpicianus theologus, qui antiquas Galliæ traditiones curiose simul et solerter defendit, ingenue fatetur, ipsam prodigii quater repetiti similitudinem facere, ut narratis omnem fidem abroget; quatenus manifestum fiat, id ad amplificandam gloriam Sancto affictum fuisse. Censet nihilominus, istius generis miraculum alicui viro apostolico, in Gallias misso, contigisse: ut enim quatuor diversis episcopis tribuatur, necesse est, inquit, ut vel uni aliquando acciderit. Fundamentum spuriæ traditionis est plerumque veritas historica, perperam quandoque ab uno ad alium traducta. Censet porro laudatus scriptor, miraculum istud primitus S. Frontoni nostro adscriptum fuisse [Monum. de l'apostol. de S. M. Mad., t. II, col. 393.] . Certe Ado de solo Frontone nostro id refert. Paulus diaconus, sæculi VIII scriptor Historiæ episcoporum Metensium [Calmet, Hist. de Lorr., t. I. Preuv., col. 62.] , dum refert, S. Clementem, Metas a S. Petro missum, plurimis miraculis inclaruisse, nullum tamen istius modi prodigii ingerit mentionem. Gesta Trevirorum, quorum auctor Eberhardus obiit anno 909 [Prolegom., p. 18. Edit. Trevir., 1836.] , id miraculum S. Euchario adscribit, qui mortuo socio suo, S. Materno baculum S. Petri imponens, eumdem ad vitam revocavit [Ibid., p. 32.] . Utra sit antiquior traditio S. Frontoni aut S. Euchario propria, non ausim decidere. Quod vero spectat ad prioritatem inter S. Frontonem nostrum et S. Martialem æque difficilis est quæstio: nam sæculo XI in concilio Lemovicensi, apostolatui S. Frontonis nostri duo præsertim opponebantur, nempe eum Jerosolymis non esse profectum, nec cognosci locum, ubi Georgius a Fronto suscitatus legitur [Labbe, t. IX, conc. col. 875.] . Ex quo quidem consequitur, vagam illa tempestate fuisse traditionem de Georgio suscitato, quando locus indicare non poterat: dum e contrario Lemovicenses Martiali suo prodigium vindicabant, ostendentes locum prodigii Elze, hodie Collem, urbem episcopalem Etruriæ. Videtur igitur resuscitatio Georgii serius efficta, ac proinde omnino expungenda.

[25] [resurrectio dicenda est,] Porro Acta S. Georgii, a Bernardo Guidonis edita, omnium antiquissimum præbent monumentum de rebus gestis S. Frontonis conscriptum [Monum., t. II, col. 391.] . Hæc eadem præ manibus habemus ex collectione Bollandiana Bibliothecæ regiæ sub num. 8930. S. Georgii resurrectionem hisce verbis narrat biographus: Ipsi (Fronto et Georgius) non reluctantes salutaribus monitis, aggressi sunt injunctum sibi iter, licet multis pro caritatis affectu effusis lacrymis. Tertia quoque die devenerunt in quoddam oppidum juxta locum Volsini antiquitus ab ipsa Vultorum gente siti, ibique benigne suscepti, aliquandiu habuere hospitium, prædicantes atque evangelizantes catholicæ religionis verbum salutare. Interea dum ibidem demorantur, Georgius, morbo gravatur, nec plurimo interjecto tempore, morte præoccupatur: et Fronto tristis et mœstus concito gradu ad Apostolum Petrum revertitur: pedibusque ejus prostratus, flebiles voces ingeminat et pro reddenda defuncto vita lacrymabiliter implorat. Cui magister inquit: Depone luctum, carissime, quo frustra affligeris; quia quem mortuum non ignoras, vivere procul dubio gaudebis. Accipe ergo baculum hunc et virgam pastoralem, quam tecum deferens super corpus defuncti pones: tunc invocata virtute Dei, fiducialiter jube, ut a mortuis citius resurgat et sic sanus et incolumis ad prædicandum Evangelium pariter tecum perget. Quibus omnibus sicut Apostolus præceperat jam peractis, surgere videt socium suum defunctum; pro cujus obitu amarissime fleverat. Unde et illa in patria multi crediderunt in Christum. Hactenus biographus.

[26] [quod factum etiam S. Euchario Trevirensi, tribuendum est:] Volsinum, vernacule Bolseno, oppidulum est in delegatione Viterbiensi et diœcesi Urbis Veteris (Orvieto), octoginta fere chiliometris Roma distans septemtrionem versus. Si vero, ut supra dictum est, S. Georgii Acta continent documenta antiquissima de S. Frontone, videntur hæc sæculo XI recentiora; quandoquidem interrogati Petragoricenses, ubi Frontus Georgium suscitasse legeretur [Labbe, t. IX, conc. col. 875.] : mussitarunt, et provocati respondere nescierunt. Quod si supra scripta historia elucubrata tunc fuisset, confidenter Volsinum indicassent et sua responsione oppositionem Lemovicensium fregissent. Id quoque prætereundum non est, vulgatiorem videri traditionem S. Eucharii quam S. Frontonis: nam Innocentius III, in suo opere de Sacro Altaris Mysterio, lib. I, cap. 62 [Migne. Patrol., t. CCXVII, col. 798.] , docet, Romanum Pontificem pastorali virga non uti, pro eo quod B. Petrus Apostolus baculum suum misit Euchario, primo episcopo Treverorum, quem una cum Valerio et Materno ad prædicandum Evangelium genti Teutonicæ destinavit. Cui successit in episcopatu Maternus, qui per baculum S. Petri de morte fuerat suscitatus. Quem baculum usque hodie cum magna veneratione Treverensis servat ecclesia. Non ideo tamen censuerim, resurrectionis miraculum ad S. Eucharium magis quam ad S. Frontonem certo pertinere, quamvis pro Trevirensi traditione stare videatur ipsius baculi conservatio. Unum insinuare volui, resurrectionem istam, siquidem ad unum ex apostolicis viris pertineat, nulli eorum in specie et individuo tribui posse. Quamvis hæc ita sint, diu tum apud Petragoricenses, tum apud Velaunos servata fuerunt fragmenta baculi prodigiosi, qui etiam apud Tungros, quasi instrumentum resuscitationis S. Materni in thesauro repositus est. Frontonianus baculus in duas partes discissus fuit, superior olim Petragoricis exstabat, et verisimiliter tunc amissus fuit, quando ipsum corpus S. Frontonis disperiit [Pergot, Vie de S. Front, p. 178.] . Inferior pars in collegiata ecclesia oppidi S. Pauliani, diœcesis Aniciensis (St-Paulien, dép. Haute-Loire), permansit usque ad annum 1793 [Ibid., p. 177 et 441.] . Tunc enim impiis subductus fuit. Reddita pace Ecclesiæ, restitutus baculus parocho Sampaulianensi, qui illum dedit monialibus, ab Instructione dictis (Dames de l'Instruction) et hactenus Anicii asservatur [Ibid., l. c. et p. 449 et seq.] . Baculus iste viatorius est, flavus auri instar, et tanti ponderis, ut ferreus videatur, nec certo hactenus indicari potuit ad quam speciem arboris, unde excisus est, pertineat.

[27] [prodigiosa præsentia sepulturæ.] In Vita, S. M. Magdalenæ, quam Rev. D. Faillon Rabano adscribit, legimus cap. 49 [Monum. de l'apostol., t. II, col. 555.] : Die dominica, hora diei tertia, congregati aderant omnes ut corpus sanctum B. Marthæ congruo condirent * pridie Kalendas Augusti. Cum ecce eadem hora, apud Petragoricas, Aquitaniæ civitatem, Missas celebraturo pontifici S. Frontoni, populos expectanti et in cathedra dormitanti apparuit Christus et ait illi. Fili, veni, imple, quod promisisti, exsequiis Marthæ hospitæ meæ te affuturum. Dixit: moxque pariter in ictu oculi apparuerunt apud Tharasconam, libellos manu tenentes, in ecclesia: Christus capiti, præsul pedibus adstantes; ipsi soli corpus in mausoleum locantes, mirantibus cunctis, qui aderant. Egrediuntur, completis exsequiis. Sequitur eos unus ex clero, quærens a Domino qui esset vel unde venisset. Cui Dominus nihil respondit, sed codicem, quem tenebat, dedit. Clericus ad sepulcrum rediit, codicem cunctis ostendit, in singulis paginis sic legit: In memoria æterna erit Martha, hospita Christi, ab auditione mala non timebit. Nihil aliud continebatur in codice. Interea apud Petragoricas levita pontificem excitat; horam sacrificii præterire, populum fatigari, suggerens. Cui præsul: Nolite, inquit, turbari, nec tædeat vos diutius exspectasse: ego enim nunc raptus sum in spiritu, sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit, Tharasconam cum Domino Salvatore ministram ejus Martham sanctissimam, ut viventi pollicitus sum, mortuam sepelire. Mittite igitur nunc, qui annulum nostrum et chirothecas criseas referat, [griscas.] quas in manus sacristæ posui, dum corpus sanctum in mausoleo composui. Miratur hæc audiens populus, mittit Tharasconam nuntios tenus. Rescribunt Tharasconenses Petragoricensibus diem et horam sepulturæ ejus, ignotam et venerabilem cum eorum pontifice, quem bene noverant, exsequiis ejus interfuisse personam; et de libello et titulo libelli, ne forte hoc episcopum latuisset; et annulum, quod receperat sacrista, remitti, alteramque chirothecam: altera in testimonium tanti miraculi retenta.

[28] [B. Marthæ, a sepultura S. Martini,] In hac narratione varia occurrunt, quæ cum moribus primorum sæculorum minus conveniunt. Sic annulus et chirothecæ pontificales sapere videntur tardiora sæcula; licet enim annulus apud antiquos in usu fuerit, ut docet Romanorum, Græcorum et Hebræorum historia, nequaquam ostendi potest, fuisse etiam ornamentum pontificale. Quod ad chirothecas spectat, illæ, si fides est Petisco in suo Lexico antiquitatis V. Chirothecæ, apud Romanos solum ex necessitate, nunquam propter ornatum adhibebantur. Erant certe primo sæculo clerici, qui sacram supellectilem custodiebant, tamen non crediderim sacristæ nomen illis inditum fuisse. Ex hisce deduco, biographum supra citatum prodigiosam B. Frontonis in sepultura S. Marthæ præsentiam secundum mores suæ ætatis expressisse [Monum. de l'Apost., t. II, col. 340.] . Non tamen refugerem ab accipienda narratione, si constaret, biographum esse vere Rabanum, id ex antiquiori Vita mutuatum: difficultatem facessunt dicta num. 6, quæ incertum faciunt ejus auctorem. Quiscumque tamen sit scriptor istius Vitæ, id tamen elucet, firmum fixumque stetisse, S. Frontonem fuisse coævum S. Marthæ, hospitæ Christi, adeoque ejus apud Petragoricenses pontificatum ad primum sæculum æræ christianæ pertinuisse. Ad rei memoriam Tarasci in ecclesia S. Marthæ erat altare in honorem S. Frontonis erectum [Monum. sur l'Égl. de S. Marthe, à Tarascon, p. 70.] , et in sarcophago ejusdem Sanctæ S. Fronto sepeliens exhibebatur [Monum. de Mar. Mad., t. I, col. 1221.] .

[29] [cui præsens adfuisse dicitur B. Ambrosius] Animadvertendum quoque est, apparitionem S. Frontonis in exsequiis S. Marthæ ita a biographo narrari, ut suspicari liceat, eum ad verbum fere exscripsisse Gregorium Turonensem, qui idem refert de S. Ambrosio Mediolanensi, sepulturæ B. Martini Turonensis præsenti. En verba ex lib. I de Miraculis S. Martini, cap. 5 [Migne. Patrol., t. LXXI, col. 918.] S. Ambrosio celebrandi festa dominicæ diei ista erat consuetudo, ut veniens lector cum libro suo, non antea legere præsumeret, quam Sanctus nutu jussisset. Factum est autem, ut illa die dominica, prophetica lectione recitata, jam lectore ante altare stante, qui lectionem B. Pauli proferret, beatissimus antistes Ambrosius super sanctum altare obdormiret. Quod videntes multi, quum nullus eum penitus excitare præsumeret, transactis fere duarum aut trium horarum spatiis, excitaverunt eum dicentes: Jam hora præterit: jubeat domnus lectori lectionem legere; exspectat enim populus, valde jam lassus. Respondens autem B. Ambrosius: Nolite, inquit, turbari: multum enim mihi valet sic obdormisse, cui tale miraculum Dominus ostendere dignatus est. Nam noveritis, fratrem meum Martinum sacerdotem egressum fuisse de corpore, me autem ejus funeri obsequium præbuisse, peractoque ex more servitio, capitellum tantum, vobis excitantibus, non explevi. Tunc illi stupefacti, pariterque admirantes, diem et tempus notant, sollicite requirentes. Qui ipsam diem tempusque transitus sancti repererunt, quod beatus Confessor dixerat, se ejus exsequiis deservisse. Fabulosam habet hanc historiam Theodoricus Ruinart Mauro-Benedictinus, editor operum S. Gregorii Turonensis [Ibid., l. c. n. g.] , quia aut differendus est S. Ambrosii, aut anticipandus S. Martini obitus. Sed hæc in alterutrius Actis examinanda erunt: et adiri possunt nostri in Tractatu præliminari ad tomum I Aprilis [Act. SS., t. I, Apr., p. XXXVIII.] .

[30] [traducta videtur:] Hic vero unum ostendendum habemus, similitudinem circumstantiarum in utroque facto, unde nascitur suspicio, rem, prout narratur, a Gregorio Turonensi, scriptore antiquiori, derivatam esse. Nam 1° Martha et Martinus die dominica sepeliuntur. 2° Uterque pontifex, sedens in cathedra, præsente populo, indormit. 3° Nullus Ambrosium aut Frontonem a somno excitare audet. 4° Populus Mediolanensis et Petragoricensis expectans lassatur. 5° Ambo episcopi, præterita jam sacrificii hora, respondent clericis stupefactis: Nolite turbari et quæ alibi acciderant, narrant. 6° Utrobique notatur dies et hora; et facta perquisitione reperitur, vere hæc in longinqua regione contigisse [Monum. de l'ap. de S. Marie M., t. II, col. 337.] . Quamvis autem hæc ita se habeant, non rejicimus tamen prodigiosam præsentiam S. Frontonis in funere S. Marthæ, quatenus scilicet miraculum idoneo testimonio nitatur. Quod si propter difficultates chronologicas dubia est auctoritas Gregorii Turonensis, referentis rem gestam in propria ecclesia; mirari nemo debet, hærere nos incertos in portento, dubiis notitiis involuto. Non est tamen, quod negemus prodigiosas istiusmodi apparitiones, aut, si dicere fas est, bilocationes, quarum multiplicia exempla affert Prosper Lambertini in suo opere de Servorum Dei Canonizatione, lib. IV, part. I, cap. 32, num. 18, et in Vita S. Alphonsi de Liguori, fundatoris meritissimæ Congregationis SSmi Redemptoris egregium affertur hujusmodi apparitionis specimen, quando scilicet sanctus vir obdormire visus est per horas viginti quatuor, et expergefactus declaravit adstitisse se Clementi papæ XIV morienti [Tannoja, Mem. sur la vie de S. Alph. de Liguori, t. II, p. 447.] .

[31] [de serpente, a S. Frontone] In Actis S. Frontonis edendis frequenter laudatur in sancto antistite virtus expellendi serpentes: quod certe, siquidem ad primos apostolos pertineat, auctoritatem habet ab ipso Evangelio, in quo Marc. XVI, 18 inter signa, quæ eos, qui crediderint, sequentur, ponitur: In nomine Jesu serpentes tollent. Examinandum tamen remanet, an, quod præcipuis Sanctis primorum sæculorum tribuitur, aliquando tales serpentes aut dracones, qui universam aliquam regionem terrefacerent, exstiterint. Istiusmodi narratio ab Actis S. Frontonis vix abesse poterat. Eamdem ex Bruxellensi codice, num 8921 hic consignamus: Suam aliquando diœcesim visitabat, eratque coluber miræ magnitudinis, non solum animalia, sed etiam homines lacrymabili populans vastitate. Quapropter ex vicinis locis ad eum venerunt homines ac mulieres, humiliter deprecantes, ut prædictum colubrum ab eorum finibus expelleret. Quorum petitioni consentiens, Dordoniam fluvium sicco pede transmeavit, et procedenti colubro adversum se crucis signum opponens, præcepit in nomine Jesu Christi, quem Judæi crucifixerunt, ne ulterius remanere præsumeret, ubi hominum esset habitatio, sed sese in altum mare reciperet. Moxque ad viri Dei præceptum se in flumen Dordoniam præcipitavit; indeque maris Oceani, unde venerat, vorticibus abdidit. Paulo aliter narrationem suam adornat Joannes Dupuy, alios scriptores secutus; videlicet draconem precibus sancti antistitis crepuisse, et in Dordoniam præcipitatum fuisse.

[32] [occiso,] Referuntur etiam apud profanos historicos dracones seu serpentes portentosæ magnitudinis et crudelitatis. Valerius Maximus, lib. I, c. 9, Florus, l. II, c. 2, narrant, apud Bagradum fluvium in Africa tantæ magnitudinis anguem fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet; multisque militibus ingenti ore correptis, compluribus caudæ voluminibus elisis, quum telorum jactu perforari nequiret, ad ultimum balistarum tormentis undique petitam, silicum crebris et ponderosis verberibus procubuisse, omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Carthagine visam terribiliorem: atque etiam cruore suo gurgitibus imbutis, corporisque jacentis pestifero afflatu vicina regione polluta, Romana inde summovisse castra. Dicit belluæ etiam corium CXX pedes longum, in urbem missum. Plinius, l. VIII, cap. 14, Hist. Natur. eadem habet de serpentibus miræ magnitudinis, additque: Faciunt his fidem in Italia apellatæ boæ, in tantam amplitudinem exeuntes, ut divo Claudio principe, occisæ in Vaticano solidus in alvo spectatus sit infans. Eadem fere habet Solinus Polyhistor [P. 78. Edit. Paris., 1847.] . De hoc serpente similia habet Vita S. Hilarionis, a B. Hieronymo conscripta, quam ad diem XXI Octobris edidimus [Acta SS., t. IX Oct., p. 56.] . Strabo quoque lib. VI [P. 1073. Edit. Oxon., 1807.] scribit visum fuisse serpentem jugeri longitudinem; crassitudine tanta, ut equites, ex utraque parte adsistantes, alter alterum videre nequiret; rictu eo, qui hominem, equo insidentem, reciperet; exuvii squamam quamlibet clypeo majorem. Qui plura desiderat, consulere potest varios auctores, qui de istiusmodi portentosis brutis tractarunt. In Lexico historico critico occasione Adeodati Gozonis, militis Rhodii, qui enormem draconem interfecisse fertur, Jacobus de Chausepié varia exempla citat monstrorum, simulque ostendit vera esse quæ de Gozone narrantur [Chausepié, Dict. hist. et crit. V. Gozon.] . Anno 1589 Noverogi (Niort) in diœcesi Pictaviensi draco erat allatus, infestus universæ regioni; Gulielmus quidam de Bello Campo, damnatus capitis, monstrum aggreditur, sub cautione vitæ indultæ: draconem interimit, sed evomitum a dracone venenum victorem necat. Exstabat ad annum usque 1792 facti egregii monumentum [Lecanu. Hist. des év. de Constance, p. 431.] . Etiam medio ævo exhibebantur episcopi, serpentem calcantes: sic Stephanus, episcopus Trecoriensis, anno 1222 in sigillo suo draconem conterit [Morice, Mem. de la Bretagne, t. I, tab. X, num. 139.] .

[33] [forsan signo debellatæ idololatriæ.] Hæc eo adduximus, ut constaret, serpentium draconumve historias, etiamsi ut fabulæ traducantur, legendarios medii ævi e penu non sua deprompsisse. Inter fictiones relegat Bertholdus Niebuhr, quod historia Romana narrat de serpente a Regulo occiso [Hist. Rom., t. III, pag. 541.] : enimvero exaggerata esse formam, magnitudinem, vires hujusmodi serpentium, nemo, credo est, qui diffiteatur: dummodo consentiatur, etiam aliquid veri istis, si ita loqui lubet, fabulis subesse. Fieri itaque potuit, ut agrum Petragoricensem vastaret aliquis serpens seu draco, precibus S. Frontonis occisus: rem etiam aliquatenus probabilem facit traditio, quæ nomen cubilis, ubi aliquando latuit, hactenus retinuit: nam juxta Lindam oppidum est mons, Dordoniæ imminens, spelæum habens quatuor pedum altitudinis et duorum latitudinis, serpentis latibulum: in vertice autem montis est, scribit Joannes Dupuy, ecclesia sub titulo S. Frontonis de Colubro, St-Front-Colori [Dupuy, Estat de l'Egl. du Perig., t. I, p. 59.] . Traditio, quæ topographica dici potest, confirmat aliquatenus ipsam draconis historiam. Scrupulum tamen nobis injicit multitudo Sanctorum Ὀφιοκτονῶν, qui aut primi idololatriam insectati sunt, aut ejus reliquias deleverunt, ut de S. Romano Rotomagensi ad XXIII octob. num. 50 dictum fuit. Sic teste Eusebio in Vita Constantini Magni, lib. III, cap. 3 [Migne. Patrol. græc., t. XX, col. 1058 Cfr Baron. ad an. 325, CCCVI. Eckhel. Doctr., num. Vet, t. VIII, p. 88.] , imperator crucem effingi jussit, infra quam exhibetur hostis et inimicus generis humani sub draconis forma in præceps ruens: Scilicet draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus. (Apoc. XII, 9).

[Annotata]

* honore?

§ III. De obitu et sepultura Sancti; de ejus cultu et variis translationibus; Reliquiæ, paucis servatis, a Calvinistis in Dordoniam projiciuntur.

[Post obitum Sanctus extra urbem] Morte naturali, in pace Domini, diem suum clausisse videtur S. Fronto; ac pro more istorum temporum extra civitatem tumulum nactus est. Ejus corpus, ait Breviarium Petrocorense anni 1833, sepultum est prope urbem, in eo, qui postea dictus est Podium sancti Frontonis, loco, qui et ipse in civitatem excrevit. Joannes Dupuy scribit, sancti antistitis corpus conditum fuisse in oratorio B. Mariæ Virginis; dubitari merito potest, an jam tunc publice dedicatus fuerit locus sacris christianis peragendis. Ast id certum ex lege Romana, religiosum locum fieri, dum mortuus intertur in locum suum. Instit. lib. II, tit. I, § 9. Et qui sepulcra violabant, præter alias pœnas, infamiam incurrebant, l. I, ff de sepulc. violato (XLVII, 12): cfr Cod. Theod. lib. IX, tit. XVII de sepulc. violatis. Tales leges quam efficacissime defunctorum non solum memoriam, sed et ossa ab omni injuria vindicabant: ad quod accedit specialis cura, a christianis defunctorum corporibus impensa, ut insinuat Tertullianus in suo Apologetico cap. XXXVII [Migne, Patrol., t. I, col. 461.] , dum gentilibus exprobrat, quod ipsis bacchanalium furiis nec mortuis parcant christianis, quin illos de requie sepulturæ, de asylo quodam mortis, jam alios, jam nec totos avellant, dissecent, distrahant. Quanta porro esset Christianorum pro mortuis suis, præsertim sanctitatis gloria illustribus, cura, bene exponit Ant. Bosius in sua Roma Subterranea lib. I, capp, 9 et sequentibus: inter alia refert ex Martyrologio Romano encomium S. Lucinæ, mores apostolicorum temporum referens, scilicet ad diem XXX Junii habemus: Romæ, sanctæ Lucinæ, Apostolorum discipulæ, quæ de facultatibus suis Sanctorum necessitatibus communicans, Christianos, in carcere detentos, visitabat, et Martyrum sepulturæ inserviebat, juxta quos et ipsa in crypta, a se constructa, sepulta est.

[35] [sepelitur.] Etiamsi itaque non constet, primo jam sæculo oratorium, in quo corpus S. Frontonis componeretur, ædificatum fuisse, certum tamen est, ossa sancti antistitis non periisse, sed ad tempora Chronopii II, episcopi Petragoricensis intacta permansisse. Hic vero episcopus, qui cathedram ab initio sæculi sexti, siquidem concilio Agathensi anni 506, ad annum saltem 533, quo concilio Aurelianensi II interfuit et subscripsit, occupavit, S. Frontonis basilicam erexit, ac ejus Reliquias ex veteri ædicula in ornatiorem locum transtulit. Pridie non. (VI) Octobris hæc translatio celebratur, at quo præcise anno hæc facta fuerit, prorsus incertum [Gall. christ., t. II, col. 1451.] . Cointius censet, anno 530 probabilius illigandam: nam, ait ad hunc annum § XII, hæc translatio celebratur pridie nonas Octobres: si facta fuit die dominica, ut admodum probabile est, anno contigit vel decimo tertio, vel undevicesimo, vel vicesimo quarto, vel tricesimo post quingentesimum. Opus videtur ultimorum ferme temporum, quibus Chronopius episcopatum rexit, ideoque a nobis hoc potius anno (530) quam aliis consignatur.

[36] [Chronopius II ecclesiam ædificevit:] S. Frontonis Reliquias veneratus est S. Gaugericus Cameracensis, initio sæculi VII vita functus, ut legitur in ejus Actis ad XI Augusti; Petragoricas veniens, ut prædia episcopii sui inspiceret, sepulcrum sancti antistitis visitavit, et quum nullus esset, qui baculum episcopalem sustineret, stetit, nemine tenente, erectus [Dion. De Infallibil. summi Pont., p. 79.] . Idem narratur de S. Hilario Pictaviensi, qui cum discipulo et familiari suo Justo Lemovicas profectus, in itinere tumulum S. Frontonis veneraturus adierit [Migne. Patrol., t. IX, col. 183.] : verum ista Hilariana Vita passim rejicitur, utpote quæ fabulam sapiat, v. g. refert, S. Hilarium in Synodo Romana altercatum fuisse cum Leone Papa, solido fere sæculo juniore. Non negamus tamen Pictaviensem episcopum negotiis Petragoricensibus implicatum fuisse, adeoque eam urbem aliquando frequentasse, cum apud Sulpitium lib. II, Historiæ sacræ cap. 45 legamus [Ibid. t. XX, col. 155.] , (Ariangoa) Hilarii opera Paternum a Petrocoriis, vecordem, nec detrectantem perfidiam profiteri, sacerdotio pulsum fuisse. Atque hinc fieri certe potuit, ut Hilarius, qui teste eodem Sulpitio l. c. optimum factu arbitrabatur revocare cunctos ad emendationem et pœnitentiam, etiam Petragoricenses visitaverit, ac in catholica fide conservanda firmaverit; qua occasione etiam non neglexerit S. Frontonis sepulcrum visitare et debitum cultum exhibere. Sed eatenus est mera, licet probabilis, conjectura, qua nihil certi definiri licet.

[37] [quam a Normannis destructam,] Sacram, a Chronopio Ædem erectam, destruxisse videntur Normanni. Etenim in Fragmento de Petragoricensibus episcopis apud Philippum Labbe scribitur [Nov. Biblioth. mss. t. II, p. 737.] : Anno Incarnationis dominicæ noningentesimo septuagesimo sexto, Froterius episcopus ab Hugone Capetio, Francorum rege Petragoras missus est, et rexit Ecclesiam annos XIV, menses VI, dies III. Obiit autem anno Domini DCCCCXCI, VI idus Decembris et sepultus est in basilica S. Frontonis. Hic episcopus magnum monasterium S. Frontonis ædificare cœpit, atque castrum Aganiacum, Craoniacum, Albam Rocham, Rupem S. Christophori, Rupem de Basiliaco, ut essent munimen et refugium contra Normannos, tunc temporis paganis erroribus aberrantes. Tempore hujus corpus S. Frontasii martyris per visionem revelatum est cuidam viro religioso, ejusdem ecclesiæ canonico: locus tamen, in quo jacebat, propter guerrarum frequentes discursus penitus ignorabatur. Ad ultimum iste episcopus a præposito suo jugulatus est in loco, qui dicitur Morcinq, qui est in parochia de Coursiaco. Frontasius Martyr, de quo agit textus confundendus non est cum nostro S. Frontone, cujus discipulus fuit una cum SS. Severino, Severiano et Silano, de quibus agunt nostri ad diem II Januarii [Act. SS., t. I, Januar., p. 79 et 1085.] .

[38] [sæculo X instaurat Froterius, episcopus;] R. D. Audierne in glossematis ad librum Joannis Dupuy opinatur, antiquum templum Chronopianum S. Frontonis non fuisse destructum, sed a Froterio episcopo fuisse ampliatum: veri enim simile non existimat, solido sæculo Sancti tumulum incultum jacuisse [Dupuy, Estat de l'Egl. du Perig., t. I, p. 273.] . Ast conjecturam non facile admittet, qui considerarit vastationem, Normannorum ferocia per universas Gallias propagatam: unde fiebat, ut Sanctorum Reliquiæ aut occultarentur, aut ad aliam transferrentur regionem: quod et in Petragoricensi provincia factitatum insinuat textus, quo docemur, Froterium construxisse Castra munimina et refugia contra Normannos. Malo igitur alteri, quam affert, rationi subscribere: nempe templum Froterianum alio loco, aliquantulum dissito, reædificatum fuisse, dum antiquius seu Chronopianum aliquandiu perstiterit. Etenim Rudolfus de Cohalia seu Cohiaco, quem R. Audierna Radulfum de Scoraille nominat [Ibid. l. c.] , et qui ab anno 1000 ad 1013 Petragoricensem cathedram occupavit, legitur sepultus primum in monasterio Vetulo, ubi altare consecratum est iu honorem S. Thomæ martyris [Labbe, Nov. Bibl. mss., t. II, p. 738.] . Hunc Thomam Cantuariensem interpretor, anno 1170 passum: ac proin, si quidem altare erigeretur in monasterio Vetulo centum sexaginta annis post obitum Rodulfi, manifestum est, monasterium istud diu perstitisse. Quamvis Froterius novum monasterium condidisse dicatur, serius ultima manus ædi imposita fuit, quum anno primum 1047 ab Aimone Borbonio, archiepiscopo Bituricensi, ejus dedicatio celebrata fuerit [Gall. christ., t. II, col. 1459.] : anno dein 1077, ut habet Fragmentum Petragoricense apud Phil. Labbe [Nov. Bibl. mss., t. II, p. 738.] , Guinamandus monachus Casæ Dei sepulcrum S. Frontonis mirabiliter sculpsit. Stephanus Iterius Canonicus S. Frontonis et cellarius omnia necessaria huic operi ministravit.

[39] [Sancti reliquiæ a Petro de S. Asterio episcopo] Vix dein annis quinquaginta stetit ædes S. Frontonis, quando denuo conflagravit. Primo enim quadrante sæculi duodecimi, nempe sub pontificatu Gulielmi de Alba Rocha, qui Petragoricensem episcopatum ab anno 1104 ad 1123 rexit [Gall. christ. t. II, col. 1462.] , burgus S. Frontonis et monasterium cum suis ornamentis repentino incendio, peccatis promerentibus, conflagravit, atque signa in clocario igne soluta sunt. Erat tunc temporis monasterium ligneis tabulis coopertum [Labbe, t. II, p. 738.] . Atque occasione istius incendii censeo obnubilatam aliquandiu fuisse S. Frontonis memoriam. Quamvis enim non ita diu post instauratum utcumque fuerit monasterium, utpote in quo anno 1138 compositus fuit Guilielmus de Nauclar, Gulielmi de Alba Rocha successor [Gall. christ., t. II, col. 1465.] ; nihilominus serpere cœpit opinio de abacto tempore Normannorum et deperdito corpore S. Frontonis. Quapropter Petrus de S. Asterio, Petragoricensis episcopus, sancti sepulcrum visitavit, ut deinceps omnibus constaret, quid veri haberet vulgaris rumor. Instrumentum visitationis exhibemus [Dupuy, Estat de l'Egl. du Perig., t. II, p. 90.] : Petrus, Dei gratia Petrachoricensis episcopus, viris venerabilibus et discretis, abbatibus, prioribus, ecclesiarum rectoribus, clero ac populo universo Petrachoricensis diœcesis, ad quos præsentes litteræ pervenerint, salutem in Domino Jesu Christo. Cum de corpore beatissimi Frontonis, primi pontificis Petrochoricensis longis retro temporibus fuisset a pluribus dubitatum, utrum in ecclesia sua esset in sepulcro. quod tumba S. Frontonis vulgariter appellatur, quibusdam ex ignorantia, aliis ex malitia dicentibus, ipsum a Normannis fuisse ablatum: nos et capitulum et burgenses podii S. Frontonis, volentes de hoc habere certitudinem pleniorem, auditis primitus et plenius intellectis quorumdam proborum virorum revelationibus seu visionibus, ostensis a Domino ad honorem Sancti de hujusmodi veritate; pridie kalendas maii devote prædictum sepulcrum intrantes, assistentibus nobis infra sepulcrum multis fratribus Minoribus et Prædicatoribus, et multis canonicis S. Frontonis et duobus burgensibus; exterius autem circa sepulcrum exsistentibus et assistentibus aliis multis canonicis, presbyteris et clericis et consulibus villæ prædictæ et aliis multis burgensibus cum magnis luminaribus cereis; aperuimus cum magno labore tumulum lapideum, in quo per famam publicam et alias conjecturas dictum sacratissimum corpus requiescere, firmiter credebamus.

[40] [quia dicebantur periisse, recognoscuntur;] Et invenientes in prædicto tumulo magnam capsam ligneam, fortem et bene ferratam, ipsam aperuimus, reperientes in ea magnam aliam capsam plumbeam, in qua invenimus, sicut sperabamus, sanctissima ossa corporis integra, et per Dei gratiam incorrupta, et magna frusta capitis solida atque firma: et antequam de prædictis Reliquiis aliquid tangeremus, ambas capsas cum omnibus contentis in eis de prædicto tumulo extraximus, et ante oculos omnium prædictorum et plurium aliorum, de prædicta capsa plumbea, cum ingenti gaudio et devotione circumstantium, extraximus ossa singula, et universa reposuimus in quodam pulcherrimo novo instrumento ligneo, interius panno serico involuto. Quibus peractis et gratiarum actionibus Domino persolutis, prædictis omnibus videntibus, dictas Reliquias exposuimus in sepulcro et tumulo, de quibus extraxeramus, easdem servandas ibidem, quousque in capsa nobili responantur, quod erit in brevi, Deo concedente. Post istam autem translationem, hora tertia de consilio cleri et populi, festum translationis inchoavimus ad honorem Domini Jesu Christi, de beato Frontone Missarum solemnia solemniter celebrantes innumerabili populo, qui ad ecclesiam istam confluxerat. Finito sermone omnia supradicta fideliter exponendo, ostendentes eidem populo laminam plumbeam, in qua litteræ hujusmodi erant scriptæ: HIC JACET CORPUS BEATI FRONTONIS JESU CHRISTI DISCIPULI ET BEATI PETRI IN BAPTISMATE DILECTI FILII. Item ostendimus eidem populo aliam laminam cupream vel æream, litteras hujusmodi continentem: HIC JACET CORPUS BEATISSIMI FRONTONIS JESU CHRISTI DISCIPULI ET BEATI PETRI APOSTOLI IN BAPTISMATE FILII EX LICAONIA REGIONE ORTI, DE TRIBU JUDA, EX SIMONE ET FRONTONIA. OBIIT OCTAVO KALENDAS NOVEMBRIS, ANNO QUADRAGESIMO SECUNDO POST PASSIONEM DOMINI. Istæ duæ laminæ inventæ fuerunt a nobis in capsa plumbea cum sanctissimo corpore supradicto, et quasdam alias litteras invenimus in ipsa capsa plumbea inscriptas, multos versus ad laudem prædicti Sancti compositos continentes. Cum igitur totus clerus et populus dictæ diœcesis Petrachoricensis de tanto patrono, qui fidem catholicam primus in istis partibus prædicavit, et populum ad Christum convertit, gaudere debeat in immensum, universitatem vestram attente requirimus et rogamus, vobis in virtute sanctæ obedientiæ injungentes, quatenus festum prædictæ translationis in vigilia Philippi et Jacobi ad honorem Dei et beatissimi Frontonis perpetuis temporibus solemniter celebretis; nos enim omnibus, prædictum festum pie et cum devotione celebrantibus, quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum sexto nonas Maii, anno Domini 1261.

[41] [et postea, annuente Eugenio Pp. IV,] Erat certe Petro de S. Asterio episcopo mens reponendi sacra ossa in capsa nobili, idque aiebat in brevi, Deo concedente, facturum se sperabat: nihilominus duo integra sæcula inter spem et rem elapsa sunt. Etenim anno 1441 canonici ecclesiæ S. Frontonis petitionem ad Eugenium IV direxerant, ut tandem exsequi illis liceret, quod tam diu in votis fuerat. Sicut, ait Pontifex [Dupuy, t. II, p. 138.] , ex serie petitionis, pro parte vestra nobis oblatæ, percepimus, licet bonæ memoriæ Petrus, Petrochoricensis episcopus, revolvens et pie considerans, quod Altissimus ipsius Sancti, qui in illis partibus patronus et christicolarum intercessor præcipuus habetur, plurima miracula operari dignatus est, prout in dies operatur, quodque ejusdem sancti corpus in loco minus decenti requiesceret; cupiensque summopere, ut corpus hujusmodi decentius et venerabilius conservaretur ac peramplius exaltaretur, quamdam argenteam satis pulchram et pretiosam thecam, ad hoc, quod corpus ipsius inibi collocaretur, ac de loco, ubi consistit, ad aliquem alium in præfata ecclesia locum pro illius veneratione magis convenientem atque congruum fieri procuraverit, et diem translationis sive exaltationis dicti sancti ultima die mensis aprilis singulis annis solemniter ibidem celebrare instituerit et ordinaverit; pro eo tamen quod dictus episcopus dudum, sicut Domino placuit, debitum naturæ persolvit, præmissa ad effectum nondum deducta fuerunt, nec perduci potuerunt. Quare pro parte vestra nobis fuit humiliter supplicatum, ut vobis corpus hujusmodi in theca prædicta reponendi et etiam tranferendi licentiam concedere de benignitate apostolica dignaremur.

[42] [in capsam pretiosiorem translata fueri;] Nos igitur institutionem et ordinationem hujusmodi aliorumque per eumdem episcopum circa venerationem et exaltationem ipsius corporis factam plurimum in Domino commendantes, ac cupientes, ut illud a Christi fidelibus congrue veneretur et decenter conservetur; ejusmodi quoque supplicationibus inclinati: vobis corpus prædictum juxta intentionem, institutionem et ordinationem episcopi in dicta theca reponendi, nec non de loco, in quo exsistit, ut præfertur, ad aliquem alium decentem et ad id congruentem in ipsa ecclesia locum, de quo melius videatur, transferendi: ac etiam caput dicti Sancti de corpore hujusmodi per aliquem catholicum antistitem separandi et in aliquo condecenti tabernaculo seu vase pretioso, nec non supra majus altare vel alibi, ubi in dicta ecclesia congruentius videbitur, ut populo melius et decentius ostendi possit, quotiescumque vobis videbitur, etiam reponendi licentiam auctoritate apostolica tenore præsentium largimur. Non obstantibus etc. Nulli ergo hominum etc. Datum Florentiæ anno Incarnationis Dominicæ MCCCCXLI, XVII kal. Januarii, pontificatus noctri anno undecimo. Sed post datam bullam hæsit denuo inceptum opus, ac primum sub episcopatu Eliæ de Bourdeilles, qui ab anno 1447 ad 1468 sedem Petragoricensem occupavit [Gall. Christ. Antiq. T. I, p. 783.] , scilicet post annos XXII seu anno Christi 1463 translatio et exaltatio ad effectum deducta fuit. Hic autem antistes, assistentibus episcopis Rivensi et Sarlatensi, Hugone et Bertrando de Rouffignac, translationem solemnem celebravit die, ut habet Joan. Dupuy, XXV aut XXVII maii anni 1463. Equidem putarim celebritatem locum habuisse magis XXVII quam XXV maii, Ascensione Domini incident illo anno in diem XXVI ejusdem; adeoque ejus vigilia, jejunio et supplicatione Rogationum impedita, minus apta solemnitati videtur. Suis porro sumptibus Elias episcopus magnificentissimam arcam, corpori S. Frontonis servando erectam, construxit, et caput seorsim in vase pretioso in medio choro collocavit, ac tandem brachium in ecclesiam cathedralem invexit [Dupuy. T. II p. 150 et Brev. Petrag. ad XXX april.] .

[43] [donec anno 1575 a Calvinistis fuere dispersæ;] Tandem elapso vix sæculo sacra ossa B. Frontonis maxima ex parte periere. Nam quum anno 1575, die VI augusti, Calvinistæ, regi rebelles, astu urbem Petragoricensem occupassent, sacra susdeque verterunt; ac præ cæteris in ædem Sancti nostri debacchati sunt; quum pretiosas lipsanothecas tum corporis tum capitis deprædati, sacra ossa in Dordoniam fluvium projecerunt. Deinceps etiam templo cathedrali undequaque labefactato, ecclesia S. Frontonis instar cathedralis, utroque capitulo in unum coalescente, haberi cœpit, et hactenus est sub titulo SS, Stephani et Frontonis [Ibid. p. 200 et seq.] . Hac occasione carmen, in libro capitulari servatum, compositum fuit, et est sequentis tenoris [Ibid. p. 205.] .

Vidimus hic quondam gemmis radiare sepulcrum
      Frontoni sacrum, nec minus arte potens:
Nam lapidum strues variarum incisa ferarum
      Monstra dabat, nec non tot simulacra virum.
Hoc tamen excisum est, scelus hoc templi ruina
      Direptis opibus, pene sequuta fuit.
Urbs etiam vastata virum crudelibus ausis,
      Quos agitat vetitæ religionis amor.
At veluti gens sacra Deo, Babylone relicta
      Templa per Assyrios diruta restituit;
Sic nos reliquias templi veneramur, ut ante,
      Tristius at solitas fundimus ore preces:
Quas, Pater, exaudi et populi miserere precantis,
      Placatusque tuam protege, Christe, domum.

[44] [servato tamen osse cranii, cujus pars an. 1826 in æde cathedrali deposita fuit:] Non tamen omnia ossa S. Frontonis in vastatione Petragoricensi anni 1575 perierant. Nam in Actis capitularibus ejusdem Ecclesiæ ad diem XXIV Junii 1826 leguntur sequentia, quæ e gallico latina reddimus: Illustrissimus dominus episcopus Petragoricensis (Alexander de Lostanges ab anno 1823 ad 1835) notum fecit capitulo, penes se habere depositas pretiosas Reliquias sanctorum indubitatæ sinceritatis. Imprimis os S. Silani, primi discipuli S. Frontonis, a piis fidelibus furori impiorum, quando hujus sancti ecclesia parochialis destruebatur surreptum, ac dein comiti de S. Asterio, prætori loci de Antonne, servandum commissum, donec in manus illustrissimi Domini deponi potuerit. Dein os cranii S. Frontonis studiose asservatum in parochia Andrivaux, hodie parochiæ Cancellatæ unita. Cura R. D. Ségui, parochi Cancellatæ indicia collecta fuere, quibus constat de sinceritate istius lipsani: jussit itaque particulam dissecari, cathedrali ecclesiæ destinatam. Atque tali modo in antiqua ecclesia S. Frontonis erunt duæ capsæ, juxta altare maximum positæ, portiones pretiotissimas primorum apostolorum hujus provinciæ continentes, in quibus inscribentur litteris aureis, verba: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Ps. CXV, 15 [Monum. de Ste Marie Madel. T. II col. 1647.] .

[45] [Similiter Nulliaci in diœc. Suessionensi] Præter Petragoricenses Reliquias, hactenus servantur aliqua ossa Sancti Nogeliaci, seu Nulliaci-Sancti-Frontonis (Neuilly-Saint-Front) in diœcesi Suessionensi, ubi S. Fronto prædicasse fertur. Et postmodum Joanna, regina Franciæ et Navarræ, uxor Caroli Pulchri, qui regnum Navarræ sibi retinere satagebat, fundat sacellum in honorem Sancti nostri. Fundationem probavit Clemens papa VI, anno pontificatus sui II. En bullam, cujus fragmenta exhibet R. D. Pergot, in Vita S. Frontonis [Vie de S. Front, p. 485.] . Clemens VI, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Immensæ devotionis integritas et reverentia filialis quam carissima in Christo filia nostra Joanna Franciæ et Navarræ regina illustris, ad nos et Romanam gerit Ecclesiam, promerentur ut petitionibus suis, quæ ex internæ devotionis fervore incrementum sumunt, favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis præfatæ reginæ petitio continebat, quod juxta villam Nulliaci-Sancti-Frontonis, Suessionensis diœcesis, videlicet in quodam deserto, quidam locus, qui Ad Lapides S. Frontonis nominabatur, et in quo sicut asseritur, idem S. primus Petragoricensis episcopus longo tempore moram traxit, et … super uno ex dictis lapidibus celebravit, et quod ibi est quædam Amphora quam Deus dicitur misisse cum vino de quo, ut dicitur, Sanctus celebravit ibidem … quod prædicta regina in eodem loco quamdam capellam, canonice fundatam, ad honorem ejusdem Sancti Frontonis dedicatam, de bonis propriis usque ad valorem triginta librarum Turonensium annui et perpetui redditus dotare proponit, ut idem Sanctus in iisdem partibus honoretur a fidelibus, et fervor in prædicto loco fidelium amplietur, et Domini cultus etiam augeatur. Datum Avenione anno pontif. II.

[46] [erigitur sacellum, in quo Reliquiæ] Ipse rev. editor fatetur. se edidisse solum fragmenta quædam bullæ [Ibid., p. 299.] : unde fieri potuit, ut non omnia ad amussim reddiderit. Sic in ipso initio papa non dixerit Clemens VI; non consuevere pontifices suo nomini numerum apponere: hodiernus pontifex Pius IX, simpliciter dicit: Pius episcopus, servus servorum Dei, quin numerus IX addatur. Porro in citata bulla dicitur, quod juxta villam Nulliacum est quidam locus, qui Ad Lapides S. Frontonis nominabatur: videlicet sunt tres lapides seu rupes siliceæ, in quorum prima, tabulæ instar fere plana, Sanctus sacrificasse dicitur: secundæ impositum est loculamentum elegans, statua sancti ornatum: tertia, aliquot centimetris excavata, quibusdam credulis videtur repræsentare ungulam equi, quem Sanctus conscendit, quando draconem, terras illas vastantem, interfecit [Ibid., p. 292 et seqq.] . Amphora etiam seu phiala, in quo vinum sacrificale, cœlitus missum, aliquando confracta fuit, ejus tamen fragmenta, una cum particula serica, vino portentoso olim madidata, hactenus asservantur. Juxta lapides est fons, qui S. Frontonis dicitur. Hæc omnia etiam hodie in veneratione habentur, et aqua fontis salutifera habetur infirmis [Ibid., p. 297 et seqq.] . Anno 1499 Petragoricas missæ fuerunt unciæ septem lapidis, sub quo sanctus pontifex divina mysteria, cum vino cœlitus misso celebrasse credebatur. Simul petebatur, si fieri posset, aliqua pars Reliquiarum, quas concesserunt canonici S. Frontonis: hæc autem omnia referuntur in Officio Translationis S. Frontonis, composito pro ecclesia Nulliacensi [Ibid., p. 490.] . Celebratur hæc translatio feria II post festum S. Joannis Baptistæ, duratque ad dominicam sequentem cum magna frequentia populi, concurrentis non solum ex vicinis, sed ex longinquis etiam villis [Ibid., p. 310.] , invocaturque præcipue ab iis, qui laborant ex pedibus [Ibid., p. 312.] .

[47] [hactenus servantur, ut constat] Reliquiæ Nulliacenses hactenus conservatæ fuerunt vel socordia impiorum vel piorum vigilantia. Anno 1857 novæ et decentiori thecæ inclusæ cura R. D. Couty, parochi Nulliacensis, recognitæ fuerunt jussu reverendissimi episcopi Suessionensis, ut liquet ex instrumento subscripto a vicario ejus generali, cujus tenorem damus ex libro R. D. Pergot [Ibid. p. 304 et 486.] . Paulus Armandus Anacletus Ignatius de Garsignies, miseratione divina et sanctæ sedis apostolicæ gratia episcopus Suessionensis et Laudunensis, provinciæ Remensis decanus et primus suffraganeus, universis et singulis præsentes litteras inspecturis, testamur quod nos, ad majorem Dei omnipotentis gloriam, Sancti Frontonis et omnium Sanctorum honorem, adhibito examine diligentissimo, et auditis testimoniis fide dignissimis, certiores facti sumus, os quoddam ex antiqua Theca extractum a domino Josepho-Prospero Couty, ecclesiæ Negoliacensis diœcesis nostræ parocho, quem ad hoc delegavimus, esse partem minorem unius digitorum Sancti Frontonis, Petragoricensis episcopi, ex ejusdem digiti majore parte quæ prius existebat, et particulam cujusdam panni serici, rubri coloris, e sudario quo beati pontificis corpus venerandum post mortem involutum fuerat, ad os idem recondendum fuisse resectam; has vero sacras Reliquias e civitate Petragoricensi secum detulerant Negoliacum, diœcesis Suessionensis oppidulum, anno 1499 tres honesti cives, inter quos aderat presbyter, a Dnis ecclesiæ rectoribus legati ad dictam urbem Petragoricensem; quas authenticas recognovimus; partem quidem venerabilis digiti recondidimus in theca minima, ovata, ex ære deaurato, adamantinis vacuis, quatuorque smaragdis cincta et ornata, reposuimusque, filis sericis rubri coloris alligatam, super quodam panno serico vetustissimo ejusdem coloris, qui hucusque involvebat membranam, os prædictum includentem; ipsimetque sacro ossi superponitur vitta serica ferens in chartula, fere corrosa tempore, hanc inscriptionem: “Reliques de saint Front.” Hæc vero minima theca clauditur et munitur in quatuor partibus sigillo minori nostro, vittis sericis viridi coloris impresso. Isti thecæ subjacet pulvinar sericum purpureum, quadratum, in anteriori parte inclinatum, majori thecæ, de qua infra, quatuor clavis cochleatis subtus infixam et tegens membranam supradictam ac præsentes testimoniales litteras charta cærulei coloris inclusas. Hæc vero minima theca et omnia adjuncta superius descripta includuntur in prædicta theca majori, nova et forma eleganti, etiam ex ære deaurato conflata, sex angulis totidemque vitris stabilibus, inæqualibus constanti planoque tecta ac parte tantum superiori aperta, quæ duplici operculo quatuor clavis firmiter clausa a partibus anteriori et posteriori, in vittis sericis rubri coloris obsignatur sigillo nostro minori ceræ ejusdem coloris impresso.

[48] [ex instrumento anno 1857 confecto;] Quoad partem sudarii sancti Frontonis, eam recondidivimus in numismate ex cristallo petroso, auro ærique inserto, octo lapidibus nitenti, cui crux eminet, et ornanti parvam Sancti Frontonis statuam, antiquissimam ac feliciter restauratam, quæ creditur donum reginæ Joannæ Ebroicensis, uxoris Caroli Valesii, fundatricis, anno 1343, Capellæ Sancti Frontonis, dictæ ab ericibus, quæ majori thecæ superponitur; simulque in supra dicto numismati, quod minori nostro sigillo obtegitur, inseruimus novem fragmenta vitreæ, quæ fortuito fracta est, ampullæ, in qua, secundum piam et venerabilem traditionem, in Bulla summi pontificis Clementis VI relatam, cœlitus a columba sancto pontifici allatum est vinum ad divina celebranda mysteria, ac etiam quatuor particulas panni serici rosei coloris, quæ dicuntur hoc vino fuisse refertæ. In quorum fidem præsentes expediri jussimus, cum facultate dictas reliquias venerationi fidelium exponendi. His præsentibus litteris nostro majori sigillo munitis subscripsit noster vicarius generalis, archidiaconus Suessionensis. Datum Negoliaci anno Domini 1857, die vero mensis Decembris sexta. Duplicata litterarum testimonialium recognitionis et translationis Reliquiarum Sancti Frontonis novæ thecæ insertarum. Negoliaci die 8 decembris 1857, immaculatæ conceptionis festo. Hurillon, vic. generalis. Atque hæc sunt, quæ de reliquiis S. Frontonis dicenda habuimus. Nam Niciæ in subalpinis servari ejus lipsana, verisimile, ut infra monstrabimus, non est.

[49] [litargia Petragoricensi de S. Frontone.] Ut cultus S. Frontonis latius explicetur, operæ pretium fuerit, hic subnectere liturgiam in Sancti festo abhibitam, quam Franciscus de la Beraudiere, Petragoricensis episcopus ab anno 1614 ad 1624 aut 1625 [Gall. Christ., t. II, col. 1486.] , celebrandam præscripsit [Pergot. Vie de S. Front, p. 434.] : Missa est de Apostolo, Epistola, Fratres jam non estis hospites, etc., Evangelium, Designavit Dominus alios septuaginta duos, etc. Post Graduale habetur Prosa seu Sequentia, quam hic adscribimus:

Petrus petra derivatur,
Petra Christus qua fundatur
      Stabilis Ecclesia.

Petræ nomen ampliatur,
Cum per Petrum dilatatnr
      Trinitatis gloria.

Petra primum piscatorem,
Romam mittit, ut errorem
      Pellat et inania.

Petrum primum correctorem,
Roma tenet et pastorem,
      Servet ut ovilia.

Petrus ad Petragorarum
Terram, gurgitem petrarum
      Ex earum copia,

Fratrem mittit sibi carum,
Molliatur ut illarum
      Gentium duritia.

Hic est Fronto, mordens mortem,
Fortror qui fugat fortem,
      Mortis aufert spolia.

Nam Georgium consortem
Supra consuetam sortem
      Trahit ad sublimia.

Cananeæ comparata
Per Frontonem fit sanata
      Senatoris filia.

Visione duplicata,
Timet cutis vulnerata,
      Congregat consilia.

Videns Squirius turbatur,
Fidem petit, fides datur,
      Sordet idololatria.

Nomen mutat et mutatur,
In baptismo renovatur
      Tota simul patria.

Mira res! dum celebratur
Missa, præsul soporatur
      Hora lucis tertia:

Tarasconum properatur,
Christus illum comitatur,
      Celebrant funebria.

Apud ipsos absens mansit,
Apud illos manens transit,
      Manet in absentia.

Extra corpus præsul an sit,
Chirotheca cum remansit,
      Dei scit scientia.

Tu nobiscum pastor mane,
Tuas oves sero, mane,
      Protegat præsentia.

Esto tuæ dux urbanæ
Plebis, per te christianæ,
      Præsul ac custodia. Amen. Alleluia.

[50] [Falso Nicieuses corpus S. Frontonis sibi rindicant.] Petrus Joffredus in sua Nicia Illustrata Part. I, tit. IV [Thesaur. Antiq. Ital. Part. V, Rom. IX, col. 89.] refert servari corpus S. Frontonis in ecclesia monasterii S. Pontii Niciæ Maritimæ seu ad Varum fluvium. Non tamen censet, licet fama vulgaris aliud ferat, esse corpus Petragoricensis, utpote quod anno 1261, ut diximus supra num. 37, repertum fuerit integrum, quatenus omnia ossa inventa fuerint. Unde quoque deducit Joan. Dupuy, in errore versari San-Pontianos affirmantes, penes se esse Sancti Petragoricensis episcopi corpus [T. II. p. 90.] . Quapropter laudatus Joffredus opinatur, esse magis corpus Frodonii, episcopi Niciensis [Thes. p. 89.] , qui circa initium sæculi XI floruit, et monasterium S. Pontii, adjuvantibus Mirone et Odila conjugibus, instauravit [Ibid. col. 155.] . Periit abbatia olim insignis circa finem sæculi XVIII [Casalis. Dizionn. de Sardegna Va Nizza p. 991.] : exstat tamen hactenus ecclesia, in qua Frontonis seu Frodonii corpus probabiliter conservatur. Ejus curam hodie gerunt PP. Oblati S. Mariæ, ut constat ex Kalendario liturgico anni 1846.

[51] [De moneta, S. Frontoni tributa.] Tandem antiquissimum, si sincerum esset, cultus S. Frontonis monumentum præberet moneta aurea, triens solidi aurei, in cujus parte antica est caput margaritis redimitum cum inscriptione VESONNO VIC, in aversa, cruce anchorata insignita, legit auctor antiquitatum Vesonnensium FRUNTO SILAS. Fuit nempe Silas discipulus S. Frontonis et colitur Petragoricis IV jan. [Antiq. de Vesone T. II, p. 257. Cfr Act. SS. T. I, p. 79 et 1085.] . Si hæc ita se haberent, moneta antiquissimum certissimumque cultus indicium exhiberet; quoniam jam sæculo secundo æræ vulgaris obsoleverant antiqua urbium nomina, ut monstrat D. Belley in Commentariis academiæ Francicæ Inscriptionum et Bonarum litterarum [Mém. de l'Acad. des Inscr. et Belles Lettres. T. XIX, p. 507.] : enimvero Gregorius Turonensis nuspiam de Vesona, antiquo nomine, sed de Petragoricis loquitur. Verum accuratius inspicienti monetam jam non FRUNTO SILAS legere est, sed FRUNISISILUS, nomen scilicet monetarii, quem sibi ignotum fatetur Le Blanc [Traité de Monnoyes p. 58.] . Habetur et alterum exemplar similis monetæ, in qua antica habet VESONNE VICO, postica crucem, duobus gradibus innixam, cum inscriptione FLANISILUS [Revue numismat. franc. année 1839, p. 200.] . Utrumque ligno incisum exhibemus: Vesonno vico interpretatur D. Lelewel locum Besons, qui tribus chiliometris Argentolio distat, in hodierna diœcesi Versaliensi [Numism. du moyen âge, t. I, p. 78.] . Erraverit itaque Claudius Bouteroue, quando monetam civitati Petragoricensi attribuit [Recherches curieuses sur les monn., p. 371.] . Quin et crux anchorata ad monetas Galliæ septemtrionalis mediæ pertinet, ac propterea vulgo crux parisina appellatur [Lelewel, Numism. du moyen-âge, t. I, p. 32 et 56.] , neque in Aquitanicis monetis reperitur. Argumentum itaque pro cultu antiquissimo S. Frontonis omnino ruit: quod eatenus profuisset, quatenus ostenderet, S. Frontonem sæculo secundo, adeoque ante tempus, a Gregorio Turonensi assignatum, in Galliis prædicasse.

VITA S. FRONTONIS, EPISCOPI PETRAGORICENSIS,
Ex ms. Ultrajectino S. Salvatoris, in bibliotheca regia sub num. 8931 transsumpta.

Fronto, episc. Petragoricensis in Galliis (S.)

BHL Number: 3185, 3184
a

AUCTORE ANONYMO.

CAPUT PRIMUM.
Sanctus, in Lycaonia natus, a B. Petro baptizatur; Christo adhæret; in Gallias mittitur ad Petrocorios, quos prædicatione et miraculis ad Christum convertit; per finitimas civitates Euangelium annuntiat.

[B. Fronto, a S. Petro baptizatus,] Beatus Fronto ex tribu Juda, patre Simone matre vero Frontonia genitus, ex finibus Lycaoniæ regionis b, generositate clarus, exstitit oriundus. Hic lingua facundus, moribus honestus, prædicante Domino nostro Jesu Christo Evangelium regni per Judæam, Galilæam et Syriam, venit ad ipsum petens, unda sacri baptismatis regenerari; quem Beatus Petrus, jubente Christo, baptizavit, secumque manere voluit, fuitque virgo electus a Domino et virgo permansit. Hic fuit unus de LXXII discipulis Christi, qui et cum cæteris sanctæ prædicationis ministerium suscepit: hic etiam cum aliis a Domino accepit potestatem mortuos suscitandi, infirmos curandi, leprosos mundandi, cæcos illuminandi, dæmones ejiciendi, et virtutes alias et signa in Christi nomine faciendi c. Interfuit etiam cum Apostolis cœnæ dominicæ, in qua panem in corpus suum et vinum in sanguinem sua potestate Christus convertit, suisque discipulis tradidit, et eorum pedes lavit d. Exinde post passionem Domini cum aliis discipulis vidit gloriam resurrectionis Christi in carne et potentiam ascensionis in cœlum, et in die sancto Pentecostes Spiritum Sanctum in linguis igneis cum cæteris accepit.

[2] [ab eodem in Gallias mittitur cum B. Georgio, quem a morte suscitat;] Anno autem dominicæ Incarnationis XXXV post assumptionem beatissimæ Dei Genitricis Mariæ Apostoli Christi ad prædicandum Evangelium per diversas provincias sunt digressi e. Beatus autem Petrus, postquam in partibus Orientis sacerdotalem cathedram quatuor annis tenuisset, Antiochiam ire disposuit: quem Beatus Fronto cum aliis multis concomitatus est. Peracto autem Antiochiæ septennio in prædicationis officio f, ordinatisque ibi episcopis, presbyteris et diaconibus, Beatus Petrus cum Frontone, Georgio et aliis discipulis suis Romam profectus est. Factum est autem Frontone illic commorante et prædicante, ut puellam, cujusdam senatoris filiam, per XIII annos continuos a dæmonibus vexatam, Fronto, fusis ad Deum precibus, in Christi nomine liberavit, dæmonibus clamantibus et dicentibus: O Jesu Nazarene! Quid tanta et talia nobis immisisti tormenta! Tanta est hominis istius virtus, quod ante conspectum illius assistere non possemus. Inter cætera etiam ejus miracula duos cæcos ibidem illuminavit, leprososque mundavit et alias infirmitates varias in Christi nomine curavit. Qua ex causa Beatus Petrus honoratius eum cœpit habere. Quumque Beatus Petrus plures de LXXII discipulis et aliis, quos ipse Petrus sibi assumpserat, per diversas provincias ad prædicandum verbum Dei destinaret, Frontonem ad Secundam Aquitaniam, scilicet Petragoricis, specialiter destinavit g. Qui benedictione apostolica roboratus, valedicens fratribus cum Sancto Georgio arripuit iter sibi injunctum. In quo itinere Sanctus Georgius migravit ad Dominum: at baculo S. Petri, per B. Frontonem allato, resuscitabatur, ut supra in legenda B. Georgii continetur h.

[3] [Petragoricas pervenit;] Ipsis ergo iter inceptum explentibus ad urbem Valentiam pervenerunt, cui civitati S. Georgius fuerat episcopus destinatus i. Eo autem ibi remanente, Sanctus Fronto cum Aniano, Frontasio aliisque suis discipulis Petragoricam civitatem, cui assignatus fuerat, adire cœpit. Quumque plura loca pertransisset verbum Dei prædicando, ad urbem pervenit Petragoricam. Quam civitatem ingressus, cœpit verbum Dei prædicare, cultumque deorum, in quibus dæmonia habitabant, cultoresque eorum destruens, in brevi multos gentiles ad Christum convertebat, et sacri baptismatis fonte abluebat. Factum est autem dum in theatro prædicaret, ut homo quidam, plenus dæmone, catenis ferreis ligatus, clamare cœpit, dicens: O Fronte, incendunt me orationes tuæ. Cui Beatus Fronto dixit: Obmutesce, immunde Spiritus, et exi ab eo. Statimque homo liberatus est, qui ante multos annos a dæmone vexabatur. Quod videns Maximilla, venerabilis matrona, procidens ad pedes Sancti, ut baptizaretur, postulavit. Baptizata ab eo, duxit eum in palatium suum et honorifice suscepit. Hæc habebat virum, nomine Cilpericum qui per XII annos morbo paralysi laborans, non poterat a lecto surgere. Tunc venerabilis matrona Maximilla deprecata est Sanctum Frontonem, ut, sicut alios curabat infirmos, sic virum suum a morbo paralysis sanare dignaretur. Veniensque Fronto, ubi jacebat Cilpericus, dixit ei: Pax tecum. Cui Cilpericus: Beneadvenisti. Dixit ei Fronto: Vis sanus esse? Cilpericus ait: Volo. Tunc Sanctus Fronto: Crede, inquit, in Dominum Jesum Christum. Cilpericus dixit: Si me salvum fecerit, ipse est Deus. Tunc Sanctus Fronto dixit: Credis, quod Dominus Jesus Christus potest te ab hac infirmitate liberare? Cui Cilpericus: Firmiter, inquit, credo. Tunc Sanctus Fronto, accepta aqua, baptizavit eum, et tenens manum ejus dixit: Dominus Jesus Christus, qui paralyticos sanavit, te ab hac infirmitate curare dignetur: et signo crucis facto, sanavit eum. Quod videntes filii ejus et omnis familia, numero ducenti, procidentes in terram coram eo, baptismum petierunt: qui indicto et peracto triduano jejunio, baptizavit eos.

[4] [variaque miracula operatus,] Quumque fama sanctitatis ejus per totam civitatem divulgaretur, comes civitatis ejusdem k, Aurelius nomine, ulceribus et doloribus plenus, Beatum Frontonem, ut ad se veniret, exoravit. Qui quum ad eum accederet, cæcum, sibi obvium ante januam aulæ, Christi nomine invocato, illuminavit. Quod comes audiens, festinus occurrit, genibus ejus provolvitur. Quem Sanctus Fronto catechizavit et ab ulceribus et doloribus liberavit. Qui in tanto fidei ardore excrevit, ut Beatum Frontonem et ejus successores super se et suos temporales dominos constitueret: et palatium Sancto viro tradidit, in quo ecclesiam, divino cultui aptam, exstrueret. Sanctus autem Fronto ecclesiam ibidem in honorem Salvatoris, Beatæ Mariæ Virginis et Sancti Joannis Baptistæ anno imperii Claudii tertio consecravit l. Post hæc filius cujusdam mulieris, quam antea B. Fronto a vexatione dæmonis liberavit, in puteum corruens et post quatuor horas exanimis extractus, ante pedes Sancti deponitur; quem suo tegens pallio, non cessavit orare, donec vivum puerum matri reddidit.

[5] [plurimos ad fidem Christi convertit,] In eadem civitate erat vir nobilis, fidei christianæ nondum subjectus, cujus filius unicus defunctus erat. Pater autem cucurrit ad beatum virum Dei dicens: O Fronto, redde mihi filium meum unicum et in Christum credam quem confiteris. Tunc B. Fronto jussit corpus pueri sibi deportari: et tenens manum pueri oravit: oratione autem completa, puer quasi de somno incolumis surrexit. Quod ejus parentes videntes, cum eo et tota familia numero CCC baptizati sunt. Post hæc Sancto Frontoni simile quasi accidit miraculum. Nam quum versus portam, quæ Romana nominatur, digrederetur, ut retraheret properantes ad sacriticandum Dianæ, efferebatur adolescens mortuus, cujusdam magnifici viri filius, qui Pascentius dicebatur, turba populi concomitante. Superveniens autem Fronto, manu silentio indicto, patri adolescentis dixit: Si Christum, quem prædico, verum Deum esse credideris, et baptizari te permiseris, de tua salute et filii tui resuscitatione gaudebis. Tunc Pascentius et universus populus adstans Sancti Frontonis genibus advolvuntur, cunctisque promittentibus, deorum suorum figmenta contemnere et fidem Christi suscipere, Beatus ergo Fronto, genibus in terram curvatis et manibus ad cœlum elevatis, ad Deum orabat. Oratione autem finita, adolescens quasi a somno surrexit, clara quoque voce dixit: Vere hucusque erravimus, quia dii, quos colimus, dæmonia sunt; vidi enim eos cum cultoribus suis tormenta sustinere. Tum septem millia hominum illa die sacri baptismatis fonte diluuntur.

[6] [ecclesiam vere Deo,] Vir autem Dei cum turmis, per eum ad fidem conversis, perrexit ad templum majus et Marti consecratum, et idola ibi erecta evertit, et locum illum mundavit, ibique ecclesiam in honore Protomartyris Stephani consecravit, et caput sedis suæ esse voluit, et septuaginta duos clericos ibi constituit, qui laudem Dei die noctuque decantarent m. Videns autem Fronto civitates circumvicinas, idolatriæ errori deditas, discipulos suos undique per vicos et castella destinavit, qui verbum Dei seminantes, aliqui palmam martyrii obtinuerunt, aliqui, pluribus conversis, ad magistrum læti redierunt. Quumque quadam die Beatus Fronto ad evertendum templum, quod erat Veneri dedicatum, properaret, paganorum multitudo eum maleficum acclamans, pro defensione deorum suorum ei restitit; sed Beatus Fronto interius templum ingressus, Christi nomine invocato, simulacrum enorme in pulverem redegit, ex quo draco immanissimus erupit, qui flatu suo sulfureo septem viros peremit, cæterosque cultores suos atroci caudæ urgere cœpit verbere. Tunc illi viri Dei auxilium petunt, qui, crucis signo opposito, draconi imperat, ut amplius nullum locum, nisi desertum petat. Quod videntes cæteri, promittunt, se in Deum credere, rogantes, ut illos, quos draco peremerat, a morte dignaretur suscitare; qui corpora defunctorum extra templum jussit deportari: ibi, oratione facta, velut a somno excitati surrexerunt.

[7] [destructo idolorum fano, ædificat:] Tunc Beatus Fronto, facta cruce, dixit: In nomine Domini Jesu Christi, quem Judæi crucifixerunt, corruat pars istius fani cum reliquis idolis, et reliqua pars stet in recordationem futuris generationibus. Qui statim corruit. Quo viso, illa die quatuor millia hominum baptizantur. Claudius, imperator Romanorum quintus, imperii sui anno quarto, postquam obtinuerat insulam Britannicam et alios adjecit imperio n, misit Squirum *, consanguineum suum, filium Amabili senatoris Romanorum, cum mirabili apparatu Aquitaniam, ut eam Romano imperio subjugaret. Venitque Squirus ad urbem Petragoricam, quæ est civitas prædictæ provinciæ et eam Romano subdidit imperio. Sacerdotes autem, indigne ferentes dilatationem nominis Christi, Beatum Frontonem apud Squirum præsidem unanimiter eum maleficum acclamantes. Audiens hoc præses Squirus, missis apparitoribus suis, jubet aspectibus præsentari. Venitque beatus Fronto cum Frontasio, Severino, Severiano atque Silano: quos præses ita alloquitur: Tu es Fronto, qui tuis vanis eloquiis de quodam Jesu, ante paucos annos a Judæis crucifixo, dicis et sic populum a cultura sanctissimorum deorum revocasti? Cui Fronto: Utique. Squirus dixit: Si hic Deus fuisset, nec mori potuisset, nec contumeliis affligi. Tunc Beatus Fronto cœpit divinitatis suæ potentiam exponere. Dixit ei Squirus: Persuadere non potes, ut deos sequar ignotos. Frontasius cum sociis suis dixit præsidi: Audi verba patris nostri, ut tormenta valeas evadere æterna.

[8] [persecutionem fugiens, Anicium venit.] Tunc præses iratus dixit satellitibus suis: Quamdiu vivent isti, qui nobis æterna tormenta promittunt? Quumque unus e satellitibus, elevato gladio, Beatum Frontonem ferire vellet, suspenso gladio in aere, cervix pontificis permansit illæsa. Tantaque super eum lux apparuit, ut præses cum satellitibus, relicto theatro, fugeret; satelles autem, qui pontificem ferire voluit, dentibus seipsum, donec spiritum emitteret, cœpit laniare. Beatus autem Fronto cum suis perrexit in locum, qui dicitur Podium, ubi ecclesiam in honore beatæ Mariæ construxit o. Audiens autem Squirus præses, turbas fidelium ad beatum Frontonem in prædicta ecclesia convenire, jussit eum duci in exilium. Hoc audito, turbata est omnis civitas contra Squirum præsidem, unanimiter volentes insurgere, quod Sanctus Fronto inhibuit, dicens: Dominus Jesus Christus, mittens nos per diversas regiones, ait nobis: Dum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. [Matth. X, 23.] Quumque omnes contristarentur, dicentes: Heu nobis, qui tantum patrem et pastorem amittimus: consolatus est eos dicens: Habetis Deum patrem super omnia et pastorem, in cujus manibus vos relinquo. In ipsa autem nocte apparuit ei Dominus dicens: Dulcissime frater, ne timeas ire in exilium, quia postquam multis hominibus nomen meum manifestaveris, cum gloria et honore revertens et persecutorem tuum mihi lucraberis. Facto mane, convocatis fidelibus, beatum Calepodium presbyterum ad regendam Ecclesiam eis reliquit; et benedictione data, assumptis paucis, versus septemtrionalem plagam iter suum direxit p.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio num. 18 diximus, quæ nobis suasit ratio, ut hanc ederemus S. Frontonis Vitam, licet variis erroribus infectam: simulque duo nobis esse exemplaria, satis diversa, quorum altero alterum verbis abundantius est. Diximus prolixiore nos usuros ad supplendum quæ desunt; brevitatis causa signabimus exemplar prolixius siglo cod. B.

b De patria S. Frontonis egimus Comment. prævii num. 19.

c Inter septuaginta duos discipulos Christi,de quibus, tamquam a Domino designatis, agit S. Lucas X, 1, recensetur S. Fronto a biographo: abest ab Hippolyti Catalogo [Migne. Patrol. gr. t. X col. 954.] .Hæc Sancti qualitas ignorabatur a patribus Concilii Lemovicensis, anno 1031 celebrati, non prætermissuris id argumentum, ut Apostoli titulum Sancto vindicarent.

d Comment. prævii num. 21 monstravimus, solos duodecim Apostolos adfuisse cœnæ dominicæ, exclusos alios discipulos: hæc dicta sunt, ut apostolatus S. Frontoni confirmaretur.

e Dubia est chronotaxis; incertus est enim annus, quo B. Virgo Maria in cœlum assumpta fuit. Verbis Eusebii in chronico utitur Baroniusad an. 48, § IV, ut annum ab Incarnatione quadragesimum octavum assignet, quamvis fateatur diversas valde esse opiniones, quas enumerat. Cæterum verba Eusebii citata desiderantur in Chronico genuino Eusebii, ab Angelo Mai, S. R. E. cardinali novis curis edito [Script. Vet. nova collectio, t. VIII.] . Sunt tamen alii, a Baronio citati, qui dicunt, B. Mariam post annum elapsum a Passione Christi et totidem dies, quot intercurrunt ab eo tempore usque ad decimam quintam Augusti ex hac vita migrasse. Quæ sententia convenit cum anno XXXIV ab Incarnatione.

f Septennio S. Petrum Antiochiæ versatum, docet Baronius ad an. 39, § XIII, id constare dicit tam traditione quam scriptis. Hanc opinionem examinarunt nostri in Commentario prævio Actis S. Petri Apostoli a diem XXIX Junii [Act. SS., t. V Jun., p. 402.] .

g Qui primis Ecclesiæ sæculis a Romanis Pontificibus mittebantur episcopi ad universam gentem plerumque deputabantur, in qua dein secundum opportunitatem unam vel plures Ecclesias constituebant. Hoc modo S. Fronto ad Aquitaniam Secundam missus cum aliis, serius sedem episcopalem Petragoricis statuit, quin reliquam Aquitaniam negligeret, in qua, ut infra notatur, prædicationis officium Burdegalæ, Engolismæ, Santonis et alibi exercuit. Solebant Ecclesiarum fundatores sedem metropolitanam in ipsa metropoli civili constituere, sedes autem episcopales in urbibus primariis pagorum majorum; ut abunde monstrant Notitiæ provinciarum. Eodem modo mittebantur ad varias gentes primi episcopi, quo S. Paulus discipulum suum Titum reliquit Cretæ, ut constitueret per civitates presbyteros, sicut ipse Paulus disposuerat Tito: Tit. I, 5. Hic autem interpretes omnes sub voce presbyteros etiam episcopos intelligunt [Cfr A Lapide ad hunc locum.] . Sic quum medio sæc. XI inclinata per Normannos in Sicilia dominatione, Sarracenorum res catholica restituenda esset, misit illuc S. Leo Papa IX, Humbertum, Benedictinum monachum, prædicationis causa. Hunc, inquit S. Lanfrancus in libro de Corpore et Sanguine Domini contra Berengarium cap. 2 [Migne. Patrol., t. CL, col. 409.] , virum religiosum, scientia divinarum ac sæcularium litterarum apprime eruditum … de Lotharingia Sanctus Leo Romam traduxit, ad prædicandum Siculis verbum Dei archiepiscopum ordinavit, postea vero sancta Romana Ecclesia præsulem sibi cardinalem constituit. Et reipsa in concilio Romano, a Leone IX celebrato anno 1050, Humbertus subscribit his verbis: Huncbertus Siciliensis archiepiscopus [Mansi. supplem. Conc. Labbe, t. I, col. 1293.] ; quatenus ad universam Siciliam missus, rem ecclesiasticam instaurare debuit.

h De resurrectione S. Georgii egimus Comment. prævii num. 24.

i Valentiam perperam scriptum existimo; melius habet Cod. B urbem Vellaunorum; antiquo nomine Ruessio aut Ruessium appellatam, dein lapsu temporis Anicium et Podium (Le Puy) vocatam: quod aliquando Vetulæ nomen sortita fuerit, ut loquitur Cod. B, nuspiam reperi.

k Vitam scriptam diximus sæculo XI jam provecto: hinc mirari nemo debet agi de comite civitatis, qui sæculo I non cognoscebatur: idem judicium esto de Cilperico, nomine Teutonico, quod tunc vix reperire erat in Gallia occidentali, ubi Petragoricensis urbs jacet.

l Varii varium tempus adventus Petri Romam signarunt. Francisc. Pagius in Breviario historico censet S. Apostolum ante imperium Neronis, quod anno Christi 54 occœpit, Romam non venisse [T. I, p. 3.] : hanc opinionem, quasi ex Lactantio depromptam, refutat Joan. Antonius Bianchi Ordinis Minorum [Ap. Zaccaria. Raccolta di Dissertat. di Stor. eccles., t. III, p. 248.] . Altera est opinio Francisci Bianchini in editione Anastasii Bibliothecarii, ponentis adventum Romanum in anno Christi 40, seu quarto Caji Caligulæ Augusti [T. II. p. 17.] . Baronius et Tillemontius [Mém. pour servir à l'hist. ecclés., t. I, p. 162.] , tandem fulti auctoritate Eusebii in Chronico, statuunt annum II Claudii seu Christi 42 [Ann. 44, § XXV.] . Hæc ideo indicavimus, ut constet incertam esse chronotaxin ab auctore nostro indicatam: annus tertius Claudii Augusti concurrit fere cum anno Christi 43.

m Loca quædam deputata fuisse conventui fidelium primo jam sæculo, non est, quod dubitemus: dummodo absint consecrationes solemnes ecclesiarum, et clerici, qui more capituli canonicorum, diu noctuque laudes Deo decantarent. Hæc ad quietiora Ecclesiæ tempora pertinent.

n Ad annum Christi 44 referenda est victoria Britannica.

o Supra Annotato i varia nomina Urbis Aniciensis signavimus. Quæ de æde B. Mariæ dicuntur, cum moderamine accipiantur.

p Est scilicet Brantomum, quo primum exsul S. Fronto pervenit ad septemtrionalem plagam urbis Petragoricensis, ut inspicienti mappam topographicam manifestum est.

* cod. B. Sequirus

CAPUT II.
Varias civitates prædicationis causa obit; Sigibertum regulum convertit; draconem in Dordoniam præcipitati; sancto fine in pace quiescit.

[Sanctus Brantomum et Burdegalam adit;] Quumque loca aliquot pertransisset, Brantomum pervenit a, ibi paganas gentes convertit, atque idolum Mercurii in cinerem redegit, atque in eo loco ecclesiam in honore Salvatoris construxit. Quumque die quadam populis ibidem prædicaret, mulier quædam corpus exanime unici filii sui ante pedes Sancti detulit, prostrataque solo cum hominum multitudine Beatum Frontonem, ut sibi misereretur, suppliciter exoravit. Qui, facta oratione, tenens manum pueri, dixit: Surge, puer, in nomine Domini Jesu Christi Salvatoris. Qui statim surrexit, et cum matre baptismum suscepit. Inde egressus Engolesmam pervenit b, ubi duos dæmoniacos et unum paralyticum sanavit, et paucos ad fidem convertit. Deinde Sanctonas c pervenit, ubi verbum vitæ prædicans, multos ad fidem convertit, et quatuor dæmoniacos, ad eum perductos, sanavit. Qui quum aliquandiu ibi fuisset, versus urbem Burdegalam d, præ cæteris tunc insignem, iter suum direxit. Quumque staret super ripam Garonnæ, ut eos Deus trans flumen incolumes perduceret, oravit. Oratione facta, navis, quæ ex alia ripa tenebatur, sine humano regimine, recto itinere, ad eum pervenit, quam ingressi ad littus civitatis sine nautis pervenerunt.

[10] [ubi multos convertit;] Civitatem ergo ingressi, idola sic muta facta sunt, ut suis idolatris nulla, sicut consueverant, responsa darent. Templorum pontifices, hoc ægre ferentes et inter se murmurantes, tandem famam Sancti Frontonis cognoverunt, dæmonum etiam spiritus archiflamini revelavit, se eis responsa non posse dare, nisi Christi discipulus e civitate ejiceretur. Qui Sanctum Frontonem inquirentes, apud Sigebertum comitem eum e accusaverunt. Sigebertus iratus, missis satellitibus, injuriose tractatum extra civitatem ejecit. Quumque ante templum Priapi et Veneris transiret, elevata manu, dixit: Destruat te Filius Dei. Et facta oratione, pars templi corruit, et simulacra in favillam sunt redacta. Beatus autem Fronto extra civitatem commorabatur, et multos ad se venientes in fide instruens, ad fidem convertit, ibique signum crucis fixit, et ecclesiam construens in honorem Protomartyris Stephani consecravit. In ipsa autem nocte, qua Sigebertus comes Sanctum Frontonem extra urbem expelli jusserat, morbo paralysis est percussus. Adducta est quædam puella ante præsentiam Sancti Frontonis, dæmonio plena. Beatus autem Fronto dixit dæmoni: In nomine Domini Jesu Christi præcipio tibi, ut exeas. Et ecce cum ululatu magno spumans exivit, statimque puella sanata est.

[11] [Blavium castrum visitat;] Sanctus autem Fronto, data populis benedictione, cum discipulis suis ad Blavium castrum transfretavit f: ibique decem et octo viri, carcerali custodia detenti, quum ejus audierunt adventum, ut eis misereatur, ingenti clamore exorant. At ille, ut benignus erat, præfectum adivit: perfidus autem præfectus continue Sancti præconia spernit. Tunc sanctus Dei misericordiam cœpit invocare, statimque hi, qui in carcere tenebantur inclusi, catenis divinitus confractis, viri sancti conspectibus se obtulerunt. Quod audiens præfectus cum reliquo ejusdem castri populo pedibus Sancti provolvuntur, veniam exorantes. Quos, triduano jujunio indicto, baptizavit, idolaque destruens, ecclesiam in honorem Sancti Salvatoris construxit. Abhinc ad civitatem Sanctonas iter suum direxit. In quo itinere cæcum a nativitate signo crucis illuminavit. Veniensque ad prædictam civitatem a fidelibus honorifice est susceptus. Abhinc recedens, multasque urbes et castella, in quibus verbum Dei seminavit, pertransiens, terram Normannorum, quæ Neustria dicebatur, ingressus est g. Veniensque ad quemdam locum, qui Foresta de Passagio dicebatur h; ibique puer parvulus, ejusdem loci domini filius, grandi vexatus molestia, defunctus est. Quod quum viro Dei nuntiatum fuisset, corpus exanime in locum secretum sibi deferri jubet: cunctisque remotis, tamdiu in oratione se prostravit, donec puer a morte et ipse ab oratione pariter consurgerent. Ob cujus miraculi novitatem pater et mater cum cæteris ejusdem loci incolis fidei christianæ colla supponunt; Fronto autem ecclesiam in eodem loco construi fecit, et paganos ad se venientes ad Christum convertit.

[12] [Suessionibus draconem interficit;] Inde egrediens Suessiones pervenit; ubi plurimos ad fidem Christi signis et prodigiis convertit. Rogatus autem a fidelibus, ad quemdam locum Nogeliacum i accessit: eratque ibi draco miræ magnitudinis. Appropinquante autem Sancto, draco erecto capite obviam ei venit. Cui Sanctus dixit: Præcipio tibi, draco funeste, qui caput tuum erexisti, ut te mihi subdas. Statimque draco, emittens venenum, cum rugitu exspiravit, ibique ecclesiam Sanctus construi fecit. Quumque in die sancto Pentecostes indutus sacra veste ad altare pervenisset pro missarum celebratione, vinum in ampulla defuit: et quia vinum in eodem loco, nisi de remotis partibus afferretur, non poterat inveniri, Sanctus super altare cum lacrymis orare cœpit, et ecce columba, nive candidior, in rostro ampullam vino plenam attulit. Quod ut vidit Christi discipulus, gratias agens Deo, divinum, quod inceperat, officium consummavit. In eodem loco præfata ampulla adhuc hodie conservatur, cujus tamen materiæ fuerit, ab omnibus ignoratur. Dux quidam, Lotharingius nomine, habebat filiam unicam, quæ atrociter a dæmonio vexabatur. Dæmon autem conjuratus dixit: Non exibo, nisi advenerit Christi discipulus Fronto. Missisque nuntiis, ut ad Lotharingium veniret, suppliciter exoratum. Quumque advenisset, statim dæmon, ejus præsentiam ferre non valens, puellam sanam reliquit. Quo viso, dux et cuncti loci illius habitatores, relictis idolis, fonte baptismatis renati sunt.

[13] [Metis et Lemovicis miracula facit] Hoc audito, Clemens, Metensis episcopus k festinus ad Beatum Frontonem accessit, rogans, ut civitatem Metensem adiret. Cujus petitioni annuens, iter carpere cum Clemente cœpit: in quo itinere invenientes juvenem, a dracone valde læsum, omnibusque perterritis, Sanctus Fronto propius accessit, factaque oratione pro juvene ad Deum, serpens medius crepuit, et juvenis sanus evasit. Quumque civitatem ingrederetur, duos energumenos, eum sequentes, invocato Christi nomine, sanavit. Inde digressus, multas pertransiens civitates, prædicando et ad fidem Christi plurimos convertendo ad pagum pervenit Lemovicensem, in locum, qui dicitur Nogentius l. Quumque ibi varia signa fecisset, et multos ad fidem Christi convertisset, rogabant eum fideles, ut draconem fortissimum, qui ibi cum innumerabili multitudine serpentium habitabat, interficere dignaretur. Qui signo crucis se muniens, ad locum ubi draco habitabat, cum populo pervenit: signoque crucis opposito, dixit: In nomine Jesu Christi præcipio tibi, ut ab hac regione discedas, nullum hominem neque creaturam lædens. Ad hanc vocem egressus draco cum innumerosa multitudine serpentium, nusquam postea comparuit; quo facto, ecclesiam ibi construi fecit, et in eodem loco commoratus cum suis discipulis angelicam vitam duxit. Ipse autem tercentis vicibus in nocte et totidem in die exorando Deo genua solo, et oculos cœlo defixit.

[14] [in eremo constitutus, mirabiliter pascitur;] Interea, providente Deo, Squirum persecutorem Sancti Frontonis, superius commemoratum, in stratu suo quiescentem, Angelus Domini talibus allocutus est, dicens: Quid tibi epularis splendide, et carissimus meus Fronto in deserto fame deficit? Surge, festina eis mittere cibaria, alioquin furorem meum erga te excitabis. Mane autem facto, convocatis pluribus, pro habitatione Christi discipulorum in eremo conquisivit; sed nullum, qui se novisse diceret, invenit. Alia vero nocte a prædicto Angelo visitatus, gravi plagarum cæde percussus est. Ille vero mane amicos convocans, flens plagas ostendit, et quid faciendum esset, ab omnibus requisivit. Unus tandem, cæteris prudentior, divino forte spiritu tactus, ait: Audi, præses, sunt tibi cameli plurimi, jube eos onerari escarum largitate, et dimitte eos abire onustos sine ductore: si enim a Deo hæc visitatio est, ipse deducet eos ad famulos suos, et depositis oneribus, illæsos revocabit. Placuit autem hoc consilium præsidi, et oneratis septuaginta camelis, demisit eos sine ductore abire. Qui recto itinere ad Sanctum Frontonem pervenerunt. Videns autem Sanctus Fronto camelos venientes, per spiritum, quæ sunt, agnovit: atque lætus effectus, Deo gratias egit. Convocatisque discipulis dixit: Videtis, quia Deus per gratiam suam sine labore nostro misit nobis camelos onustos. Nequaquam autem licet nobis omnia cibaria retinere; sed mediam partem illi, qui ea nobis misit, remittamus. Divisis itaque cibariis, pabuloque camelis ministrato, ad propria dimissi sunt. Qui via, qua venerant, revertentes, quarta die post eorum emissionem ad præsidem redierunt m.

[15] [Sigebertus, diu reluctans,] Tunc præses et omnes, qui ei assistebant, cum magna admiratione Deum laudare cœperunt, dicentes: Magnus Deus christianorum, quem Fronto prædicat. In crastinum ergo Squirus præses, assumptis aliquibus domesticis, iter aggreditur, ab Angelo sibi revelatum. Veniens ad Beatum Frontonem, pedibus ejus provolutus, veniam postulavit, relictoque paganismi errore, baptismum instanter petiit sibi dari. Beatus autem Fronto eum præsidem cum suis catechizans, post triduanum jejunium baptizavit: et ut de sanguine justorum, qui per eum effusus fuerat, pœniteret, admonuit; nomenque præsidi Georgius imposuit. Post hæc Sanctus Fronto cum discipulis suis ad urbem Petragoricam regreditur. Quum autem tota urbs in occursum sui pastoris properaret, mulier quædam, habens puerum suum parvulum, in lebete ferreo positum super ignem, audiens strepitum occurrentium, quasi attonita, officium balneandi deseruit, oblitaque infantuli, cum cæteris obviam Sancto Frontoni occurrit. Interea ignis calefecit vas ferreum et aqua cœpit ebullire: porro mater, recordata pueri, Sancto Frontoni ipsum commendavit: pavida recurrit æstimans, ipsum ignis caloribus liquefactum. Ingressaque domum, vidit filium, in vase igne succenso ludentem illæsum. Tunc subito terrore concussa, plures convocavit, ut de re gesta secum pariter congauderent.

[16] [ipsis prodigiis, baptismum petit et accipit;] Erat in eadem civitate vir quidam, nomine Sigebertus, qui Sancto Frontoni plurimas injurias ingerebat: quumque prædicationibus ejus Sigebertus nullatenus acquiesceret, dixit ei Fronto: Vade ad urbem Engolismam, ubi moratur Ausonius episcopus n, et si ex ore ejus, quæ tibi prædico, vera non probaveris, mihi de cætero non crede. Sigebertus autem incredulus, sumpto secum proprio servo, ad urbem Engolismam devenit: Sanctum Ausonium orantem invenit. Quummque Ausonius causam Sigeberti adventus cognovisset, multa secum sanctæ prædicationis verbis perorare cœpit; sed a perversa mentis insania eum nullatenus flectere potuit. Tunc cœpit Sigebertus pagum Petragoricum repetere. Ambulante vero eo cum servo suo, ursus fortissimus obviam ei venit: quem quum Sigebertus cum rugitu terribili impetum contra eum facere vidisset, territus cœpit eum per Cruxifixum, quem Fronto prædicat, perjurare, ut eum nullatenus læderet, Qua adjuratione ursus perterritus, ad pedes ejus provolvitur. Quo viso, Sigebertus gratias Deo agens, ursum alloquitur, dicens: In nomine Jesu Christi, quem Fronto prædicat, te adjuro, ut mihi tractabilem præbeas. Ad hanc vocem ursus perstitit, et Sigebertus super dorsum ejus insedit, Beatique Frontonis præsentiæ se obtulit, et cum sua uxore baptismum recepit.

[17] [draconem regioni infestum, in Dordoniam præcipitat:] Erat quoddam fanum juxta fluvium Drone, quod Regula dicebatur o, quod quum Beatus Fronto voluisset evertere, multitudo gentilium ei restitit et cum injuria repulsus est. Tunc Sanctus, in oratione prostratus, post modicum a terra surrexit: statimque fragore tonitrui et terrore coruscationum magna pars fani et simulacra in nihilum sunt redacta. Quod videntes pagani pavefacti, in Christum crediderunt et reliqua pars Petragoricensis pagi Christum recepit. Templa demoliuntur et ecclesiæ undique construuntur; sicque crescebat multitudo fidelium per Sancti Frontonis prædicationem. Coluber quidam miræ magnitudinis super Droniam habitabat, qui homines et animalia devorare solebat. Convenerunt ergo homines ad Sanctum Frontonem, deprecantes, ut dictum colubrum ab ipsorum finibus expelleret: quorum petitioni annuens vir Dei, transito fluvio Dordoniæ sicco vestigio, ad locum, ubi habitabat coluber, pervenit: præcepitque ei in nomine Jesu Christi, ne ulterius, ubi esset humana habitatio, manere præsumeret, sed maris pelago se immergeret. Qui illico ad præceptum viri Dei, cunctis videntibus, in fluvium Dordoniæ præcipitans ad fluctus maris Oceani, unde evenerat, regressus est p. Quumque quadam vice in quodam loco amœno juxta fluvium Garonæ Beatus Fronto prædicaret, ecce juvenis, qui erat ultra aliam ripam, Sanctum Frontonem audire et videre desiderans, carens navigio, trans fluvium natare cœpit. Qui subito veloci cursu fluminis mergitur in profundum. Post triduum autem corpus ejus exanime est inventum, et Sancti Frontonis pedibus proponitur. Qui pietatis visceribus commotus, in terra prostratus, pro suscitatione juvenis orare cœpit. Oratione autem facta, a terra surrexit et apprehensa dextera defuncti, dixit: Surge in nomine Jesu Christi, quem Judæi crucifixerunt. Statimque juvenis surrexit et baptismum Christi petiit et accepit.

[18] [ad cœlestem patriam invitatus,] Quum quadam die Sanctus Fronto populis extra urbem Petragoricensem prædicaret, ostensum est ei, Sanctos Apostolos Petrum cruce, et Paulum ense eadem hora occubuisse. Qui ad se reversus, omnibus, qui aderant, quæ viderat revelavit, et ibidem in honorem Beati Petri Apostoli ecclesiam construi jussit. Hic est ille Fronto, qui beatam Martham cum Salvatore sepelivit, ut supra in Legenda sanctæ Marthæ plenius continetur q. Quumque quadam die dominica in Petragoricensi pago Missam celebraret, lux de cœlo super eum resplenduit, in qua apparuit ei Dominus Jesus Christus cum multitudine Angelorum, in miro odore, dicens: Veni, dulcissime frater, dominica die sequenti venies ad me in convivio fratrum tuorum. Et his dictis, Dominus Jesus cum luce ipsa receptus est in cœlo. Appropinquante autem die dominica, vultus ejus radiabat ut sol. Circa vero horam primam agens sacra mysteria, populo quasi innumerabili adunato, longum fecit de cultu Dei exhortatorium sermonem. Consecrato et consignato Aniano ejus successore r, oculis elevatis in cœlum, gratias agens Deo, oves, quas acquisierat, benedixit et Deo commendavit. Missa vero completa, orante populo, ante Beati Protomartyris Stephani prostratus est, luxque immensa super eum post dimidiam ferme horam resplenduit, quæ omnium mentes exterruit, et aspectus obtexit; et vox cum luce audita est, dicens: Veni dilectissime, veni dilectissime, veni coronaberis. Tunc Beatus Fronto gratias egit Deo, dicens: Tibi Domine Jesu Christe, corde et spiritu gratias ago cum Patre et Spiritu Sancto in sæcula sæculorum. Statimque populus respondit: Amen. Inter omnes orationes et lacrymas lætus et gaudens cœlo reddidit spiritum.

[19] [sancte obit.] Beatus autem Georgius, Vallavensis qui et Aniciensis episcopus s, dum Missarum solemnia celebraret, vidit Beatum Frontonem, inenarrabilibus ornamentis indutum, coronas habentem in capite cum tribus diaconis, rubeis dalmaticis indutis, et duobus clericis, cereos portantibus, cum multa Angelorum comitante caterva. Tunc Sanctus Georgius ait circumstantibus: Videtis gloriam, quam video? Qui nihil se vidisse, testati sunt. Et Sanctus Georgius dixit: Numquid hic vidistis patrem nostrum Frontonem? Cum tribus diaconis et pueris duobus, cereos portantibus, cum multitudine Angelorum advenit, nosque benedicens recessit. Unde certe scio, quia migravit ab hoc sæculo. Surgamus ergo et ad exsequias piissimi patris quantocius properemus. Hæc eo dicente, omnes admirati sunt: pariterque surgentes, ad exsequias sancti patris accedunt et in pondio in ecclesia beatissimæ Dei genitricis Mariæ, ut ipse præceperat, cum hymnis et laudibus sepelierunt. Quumque ad sepeliendum deferretur, cœlum a pluribus visum est aperiri; tantæque suavitatis odor emanavit, ut per triginta fere dies sequentes ab ingredientibus ecclesiam sentiretur. Obiit VIII Kal. Novembris quamvis * ejus festum hoc loco celebratur t, anno XLII post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, Vespasiani imperii anno secundo u. In die obitus sui tribus cæcis visum, quatuor claudis gressum, tribus mutis loquelam, pluribusque debilibus reddidit sanitatem: sex quoque possessos a dæmone suis meritis liberavit. Crescentibus autem miraculis, revelatum est Cronopio episcopo per visionem, quatenus aliam basilicam construi faceret, in qua corpus ejus sanctum transferret v. Episcopus autem referens hoc clero et populo, confestim cœperunt fodere fundamenta ecclesiæ, complentes eam cursim instanti opere: coadunatisque fidelium turbis pridie non. Octobris cum hymnis et canticis eum transtulerunt. Tunc virtus Dei merita Sancti Frontonis declaravit: nam septem contracti solidati sunt et quatuordecim ardentes, ipso igne exstincto, sanati. Conscripserunt autem sancti Frontonis Vitam et Gesta Anianus et Cronopius, ejus successores w, et etiam Sebaldus episcopus quam multa x. Ex quibus omnibus hæc breviter sunt excerpta ad laudem Domini nostri Jesu Christi. Amen.

ANNOTATA.

a Brantomum etiam Brantolmium ut scribitur cod. B oppidulum est in septemtrionali plaga urbis Petragoricensis ad Dronam fluvium; hodie quoque ad episcopatum Petragoricensem et ad partitionem seu præfecturam Dordoniæ spectat (Département de la Dordogne): erat olim ibidem insigne monasterium Ordinis S. Benedicti, cujus initia narrantur ab auctoribus Galliæ christianæ [T. II, col. 1490.] .

b Engolisma, a Græcis Latinisque nuspiam memorata, proprium episcopum habuit ab ipsis incunabilis Religionis in Gallia, si quidem primus ejus episcopus Ausonius a B. Martiale ordinatus traditur: metropoli Burdegalensi perpetuo accensita fuit [Ibid. col. 975.] . Hodierna diœcesis præfecturam Carantoni (Charente) complectitur.

c Santones, quorum urbs olim Mediolanum Santonum dicebatur, primum episcopum habuere S. Eutropium, cum primis Galliarum apostolis huc missum [Ibid. col. 1053.] . Ejus sacrum corpus anno 1843 die XIX Maii inventum, et accurate recognitum ab illustriss. D. Clemente Villecourt, tunc Ruppellensi episcopo, nunc Eminent. S. R. E. Cardinali, die XIV Octobris 1845 solemni ritu in cryptam ecclesiæ olim cathedralis Sanctonensis relatum fuit. De S. Eutropio loquitur Gregorius Tyronensis lib. I, de Glor. Mart. cap. 56 [Migne. Patrol., C. LXXI, col. 756.] .

d Diximus Comment. prævii num. 2 metropolim Burdegalensem participem fuisse laborum, quos S. Martialis ejusque socii in Aquitania Secunda exantlarunt. Episcoporum Burdegalensium Catalogum orditur Gallia christiana ab Orientali, qui sedit circa annum 314 [Gall. christ., t. II, col. 787.] . Sed veri minime simile est, metropolim insignem tanto tempore sine adjutorio episcopi proprii fuisse.

e Denuo occurrit nomen teutonicum et officium comitis civitatis Burdegalensis, quæ recentiorem quamdam lucubrationem indicant. Cod. B habet Seguibertum.

f Blavium Castrum, hodie Blaye, in hodierna, quemadmodum et antiqua diœcesi Burdegalensi. Habebat olim duo monasteria virorum, unum Ordinis S. Benedicti, alterum S. Augustini. Promontorium Santonum antiquitus vocabatur.

g Cod. B habet, S. Frontonem etiam Turonensemurbem adiisse: adeoque provinciam Lugdunensem Tertiam, cujus metropolis est, visitasse. Exstat hujus peregrinationis memoria in fundatione monasterii Frociacensis (Frossay), S. Frontoni tributa, ut testatur charta fundationis his verbis [Morice, Mém. pour servir à l'hist. de Brét., t. I, col. 392.] : Quod monasterium testantur antiqui a beato Frontonio, Petragoricensi episcopo, qui eumdem locum per multos dies heremita incoluit, reædificatum et priscis atque modernis temporibus pro signis, atque virtutibus in magna veneratione habitum. Quamvis autem tanta tribuatur monasterio antiquitas; nihilominus denuo fundatum, sub abbatia Rotonensi (Redon), legimus circa initium sæculi XII ab Urvodio clerico [Ibid. col. 503.] : quin et initio sæculi præcedentis Frociacum cœnobium constitutum testatur charta, qua Droaloius Catwalloni ejusque monachis Rotonensibus donat in eleemosyna sempiterna monasterium sanctæ Mariæ in plebe quæ vocatur Fruszai [Ibid. col. 391.] . Catwalonus autem monasterium Rotonense tenuit ab anno 1019 ad 1040 [Gall. christ. antiq., t. IV, p. 799.] . Ex his recte deducitur, Frociacense monasterium multiplices perpessum calamitates; quæ resarcitæ, instar fundationum habebantur.

h Locus, qui Foresta de Passagio dicitur, mihi omnino incognitus est, neque me juvit additamentum Cod. B juxta fluvium, cui Verona nomen est: sunt quidem hujus nominis varia flumina, sed nullum, quod sciam, terram Normanorum aut Neustriam attingit.

i Est forsan Nogeliacum, Neuilly-Saint-Front, etiamnum in diœcesi Suessionensi, in qua Sancti nostri memoria hac die cum festivitate SS. Crispini et Crispiniani, ut docet nos missale Suessionense, recolitur. Cod. B addit: qui locus Poronæ fluvio conterminus, milliaribus circiter duodecim Suessione distat. Locus iste chiliometris XXIV Suessione versus meridiem distat: adjacet quoque rivulo, in Urcum (Ourcq) influenti, cujus nomen in Atlante Cassiniano non notatur.

k Clementem fundasse Metensem Ecclesiam, eamque sedem primum occupasse, extra controversiamest. Videtur autem cum primis episcopis in Gallias missus: quod quidem ad diem, quo colitur, XXIII Novembris examinandum erit.

l Cod. B. addit aliqua: Cum primum in quodam Brivensis provinciæ loco, qui prope Dordonam fluvium situs, Nogentius dicitur, substitisset. Brivensis provincia est pagus aliquis minor civitatis Lemovicum, in qua tunc versabatur S. Fronto. Verum locus Nogentius in finibus Brivensibus nuspiam occurrit: tandem non videtur locus aliquis provinciæ Brivensis potuisse Dordoniæ adjacere; quum Briva (Brivela-Gaillarde) Curretia (la Corrèze) alluatur, in Dordoniam quidem fluens, sed in regione longe dissita, ut ad pagum minorem Brivensem pertinere non possit.

m Hæc ad verbum fere narrantur in Vita coæva S. Frontonis Nitriensis ad diem XIV Aprilis [Act. SS. t. II April., p. 202.] . Enimvero camelos LXX facilius in Ægypto quam in Galliis reperire erat.

n De S. Ausonio, primo Engolismensi episcopo, actum fuit a nostris a diem XXII Maii [Act. SS., t. V Maii, p. 131.] . Satis convenit, illum a S. Martiale missumEngolismam ad fundandam Ecclesiam: adeoque ejus ætas a missione S. Martialis pendet.

o Cod. B: Interea nuntiatum est ei, fanum esse juxta Doronam fluvium, nomine Rigia. Regula monasterium est, olim Vasatensis (Bazas), hodie Burdegalensis diœcesis (La Réolle), a S. Martiale, ut quidem volunt, fundatum; sed verius sub Ludovico Pio imperatore incepit [Gall. christ., t. II, col. 610.] . Ast monasterium Regula ad dexteram ripam Garumnæ sedet, nec ulla ex parte Drone fluvium attingit. Quod si cum Cod. B. Rigiam locum tenemus, hunc nuspiam invenimus. Drona fluvius (La Dronne) in Ellam influens, dein in Garumnam illabitur: ast in neutra parte fluminis ullum est nomen, cujus elementa litterarum sive Regulæ sive Rigiæ coaptare possint.

p Commentarii prævii num. 31 agimus de dracone, per S. Frontonem occiso.

q Commentarii prævii num. 27 ad trutinam revocavimus, quæ referuntur de S. Frontone, præsente sepulturæ S. Marthæ.

r De S. Aniano tractabitur ad diem, quo colitur, XV Novembris: consuli potest Joan. Dupuy [T. I, p. 88.] .

s Colitur S. Georgius, primus Aniciensium episcopus, die X Novembris, quo ejus Acta dabuntur.

t Textus luxatus videtur: vox quamvis indicat aliquid supplendum: nempe hoc loco, quo scribebat biographus, alia quadam die festivitatem S. Frontonis celebratam fuisse, quamvis VIII Kal. Novembris obierit. Nisi quis malit, supplere, quod in margine posuimus, quando: ita ut sensus sit, sanctum obiisse VIII Kal. Novembris, quando hoc loco celebratur.

u Annus Vespasiani secundus cum anno Christi LXX concurrit. Quin autem curiosius hoc loco scrutemur, quæ sit comparatio æræ vulgaris cum ætate Christi Domini, adeoque cum ejus Passione: constat, esse differentiamannorum aliquot inter utrumque, et Christi nativitatem sexennio æram vulgarem præcedere. Qui plura circa hanc quæstionem scire cupit, adeat Sanclementium in erudito opere de æræ vulgaris Emendatione [P. 491.] .

v De Chronopio II, fundatore ædis Frontonianæ, actum fuii Comment. prævii num. 35.

w De Aniano alibi locuti sumus. Chronopius, hujus nominis Primus, tertius fuit a S. Frontone Petragoricensis episcopus. Is, ut habet antiquum Breviarium Petragoricense, a Joanne Dupuy citatum [T. I, p. 90.] : Elpidii et Benedictæ filius, a morte suscitatus, Beati Frontonis discipulus, ac demum in episcopatu successor, cum numerosa familia ab eo baptizatus, multorum conversionis ad fidem causa exstitit.

x Sebaldus circa initium sæculi X sedit et gesta S. Frontonis collegisse scriptoque mandasse legitur [Gall. chr., t. II, col. 1456.] . Cod. B ipsi Sebaldo episcopo attribuit Vitam, quam edit, his verbis: Quum ego Sebaldus episcopus inter seriem divinarum Scripturarum commorarer, multaque mecum revolverem de vita sancti patris nostri Frontonis, Christi discipuli, edita a beatissimo Aniano, Cronopio et episcopis, ejusdem sancti viri successoribus, inveni plurima, sed nimium prolixa, quæ ut non traderentnr oblivioni, ego ardens valde in hoc negotio, quantum potui, abbreviavi, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Malui Vitam qualem habemus, attribuere anonymo propter rationum momenta, allata num. 18 Commentarii prævii. Sebaldi opus scriptum dicitur, anno gratiæ nongentesimo quarto, indictione septima, principatus Guillelmi, comitis urbis Petragoricæ et Agenni decimo quarto [Ibid. l. c.] . Minus accurate expressus est annus principatus Guillelmi comitis, quippe qui regnare cœperit anno 886: adeoque, currente vulgari anno 904, annus principatus erat decimus octavus [L'art de vérifier les dates, t. II, p. 375.]

* quando?

DE S. MINIATE MARTYRE, FLORENTIÆ IN TUSCIA.

ANNO CCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Minias, mart. Florentiæ in Thuscia (S.)

AUCTORE B. B.

§ I. Acta S. Miniatis non satis fida; eorumdem compendium ex Joanne Lamio. Passus S. Martyr est sub Decio et probabilius sine sociis.

[Acta.] S. Miniatis, quem hodie celebritate maxima colunt Florentini, Acta edidit Surius, hoc præfixo titulo: Martyrium S. Miniatis, militis et martyris Florentini, ab incerto quidem auctore, sed erudite, mutato prioris historiæ, quæ in vetustis mss. libris exstat, stylo conscriptum. Eadem, sed pro more suo contracta, habet Petrus de Natalibus, lib. IX, c. CVIII. Inter mss. nostra hagiographica unum alterumque invenitur apographum Passionis S. Miniatis, quam infra dabimus ex ms. S. Maximini Trevirensis, collato cum ms. Metensi, ut notavit unus ex decessoribus nostris. Binas simimiles Passiones in lucem dedit Joannes Lamius ex mss. codd. Bibliothecæ Laurentianæ [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. III, p. XLI. Florentiæ 1758.] . Habemus præterea Notitias de S. Miniate martyre, Florentia missas a Francisco Cionaccio, ut liquet ex sequentibus verbis, fasciculo junctis: Clarissimis viris theologis sacerdotibus Soc. Jesu, adm. R. P. Danieli Papebrochio ac cæteris ejus adjutoribus Franciscus Cionaccius humilis sacerdos Florentinus S. P. D.; atque quamdam racemationem ex tenuitate suorum studiorum libenter transmittit pinguissimæ eorum sacræ vindemiæ incomparabilis operis de Actis Sanctorum. Florentiæ die secunda mensis Junii currentis anni 1693. Multa Cionaccius operose diligenterque congessit, quorum frequens nobis per decursum hujus commentarii usus erit. Acta Tillemontius [Mémoires, tom. III, p. 331.] , non sine quodam stomacho, rejicit, quia recentiora; quia perpetuis contexta prodigiis, quia exordiuntur supino errore chronologico: cum passos SS. Laurentium et Sixtum asserant sub Decio; quod utique falsum aperte est [Conf. Act. SS., die X Augusti.] . Tillemontio consentit Joannes Lamius in opere de Memorabilibus ecclesiæ Florentinæ, ut plenius dicemus numero tertio. Nec multo majoris fecit Acta Baronius, qui ad annum 254, n. 29, inter martyres in Tuscia sub Decio coronatos recenset S. Miniatem Florentiæ, addens præterea nihil. Prætermittitur quoque a Moronio, nisi quod incidenter pauca quædam traduntur, paragrapho de oppido S. Miniatis, in agro Florentino. Nec ego Actorum fidem tueri velim. Nihilominus cum non adeo recentia sint, nec admodum dissimilia ab aliis, quæ sparsim in opere nostro leguntur, et a scriptoribus Florentinis haud raro memorentur, ac denique non sint valde prolixa, et insuper Acta etiam minoris auctoritatis apud nos quærantur et a viris eruditis a nobis exspectentur: visum est illa commentario prævio subnectere, ut statuat ipse lector quanti valeant. In Annotatis in specie nonnulla expendemus.

[2] [probabiliter conscripta sæc. X.;] Quo sæculo conscripta sint Acta, nemo facile dixerit. De Miniate, inquit Sollerius in Observatione ad diem XXV Octobris [Martyrologium Usuardi.] , nihil apud vetustiores uspiam reperio, nec satis conjicere possum, unde eum Usuardus acceperit; neque enim Acta a Surio vulgata vidisse existimandus est, qui tam jejune de eo loquitur. Cum aliunde scimus Usuardum Martyrologium suum edidisse, ut opinatur Sollerius, circiter annum 875 et 877; imo citius, anno scilicet 859 vel 860 et iterum inter annum 869 et 877, ut dictum a nobis fuit alibi [Tom. VIII Octobris, p. 85 et seqq.] ; sæculo nono posteriora sint oportet Acta illius S. martyris. Laudatus supra Cionaccius ex libello ms., quo documenta continentur spectantia ad ecclesiam S. Miniatis de Monte, refert, hanc una cum monasterio fundatam ab episcopo Florentino, Ildebrando, cujus viri prima occurrit mentio circa initium sæculi XI, anno scilicet 1008. Apud Ughellum [Italia Sacra, tom. III, col. 47 et seq.] recitatur scriptura antiqua, seu diploma, quo probatur Hildebrandus collabentem S. Miniatis martyris basilicam restaurasse, cœnobiumque construxisse. Diploma datum est anno Incarnationis tertio decimo post mille. Indictione undecima. Addit Cionaccius ab Hildebrando primum monasterii abbatem constitutum Drogonem, qui legitur reconcinnasse Vitam S. Miniatis; atque hanc esse existimat Cionaccius, quæ a Surio typis data fuit, ac proinde sæculo XI jam adulto adscribendam. Ast cum, ut infra latius reddam, Sigebertus Gemblacensis plane edicat in Deoderico, hunc Passionem S. Miniatis Metas circa annum 970 attulisse, et præterea moneant decessores nostri se ex urbe illa Acta, quæ cum Trevirensi ms. contulerunt, accepisse; probabile fit sæculo præfato antiquiora esse, atque scripta saltem circa medium sæculum X.

[3] [et horum compendium, a Lamio] Diximus Joannem Lamium, diligentem rerum ecclesiæ Florentinæ indagatorem, eodem fere, quo Tillemontius, loco habere Acta S. Miniatis. Quapropter ejus verba hic adscribo: Cum, inquit [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. I, p. 589.] , luculentissime pateat, martyrem Mineatem vere olim exstitisse, sed ejus martyrium quali certamine consummatum fuerit nos lateat: nam ejus Actis insinceris et apocryphis fides adhiberi ab homine cordato non potest; tentare nunc juvat, an ea defæcare et fabellis, quibus scatent, purgare et ad verisimilem historiam redigere, mihi res ecclesiæ Florentinæ illustrare adgresso fortunate liceat. Dein sequens subjicit compendium: Quum Decius imperator crudelem persequutionem in christianos excitasset, B. Mineas juvenis florentinus genere clarus, christianam legem in patria, non secus ac alii plures, profitebatur, ejusque religio et pietas ipsis gentilibus innotuerat. Quadam autem die ad suburbana civitatis proficiscenti ministri præsidis in silva, quæ dicitur Elisboth, occurrunt, eumque capiunt ac detinent, inquirentes ejus religionem et nomen. Quum vero didicissent quod christianus esset et Mineas vocaretur, præsentaverunt eum præsidi. Cui præses ait: Tu es Mineas, sectator cujusdam religionis christianæ, ineptæ et vanæ, qui conturbas, vana docendo, totam provinciam? Cui Mineas respondit: Ego sum servus Christi. Tu vero, nisi a deorum cultura recesseris, perpetuum incendium sustinebis. Tunc præses dixit: Crede diis nostris. Beatus Mineas respondit: Ego credo in Deum vivum, qui fecit cœlum et terram, et mare et omnia quæ in eis sunt. Tunc iratus præses jussit eum in equuleo suspendi et torqueri, dicens ei: Si fortior me est Deus tuus, liberet te de manibus meis. Sanctus Mineas ait: Non me deseret Deus meus Jesus Christus, qui facit mirabilia. Præses autem ira magis succensus jussit sudes acutas mitti sub ungulis ejus, et omnes digitos ejus pertundi; et ait beatus Mineas: Ista sunt opera patris tui diaboli, quæ tu facis. Audiens autem hæc præses, jussit ministris, ut eum ad terram subspenderent et saxum ingens ad pedes ejus ligarent. Quod quum factum est, sanctus Mineas levavit oculos suos ad cœlum cum fiducia dicens: Domine Deus meus exaudi precem meam. Mox jussit præses ministris, ut ferro acuto aures ejus perforarent; quod et factum est. Quod autem beatus Mineas omnia tormenta patienter et alacriter substineret et nec in minimo superari posset, jussit præses ad templum Martis adduci et adferri aurum et argentum et gemmas, vestesque pretiosas et in conspectu ejus poni, quo sacrificare vellet, et animum ejus, quem non potuerat per ejus inania tormenta a Christi fide revocare, saltem per oblectamenta sæculi posset ad deorum suorum culturam allicere, eo quod ipsum antiqua amicitia plurimum dilexisset. Quæ omnia quum vidisset beatus Mineas, velut stercora reputata sunt ab eo, et immolare recusavit. Cumque hoc vidisset præses, ait: Mineatem rebellem deorum nostrorum jubeo capitalem subire sententiam; statimque ministri accipientes eum duxerunt in montem, qui dicitur Florentinus. Et cum pervenissent ad locum, unus ministrorum evaginato gladio amputavit caput ejus. Passus est autem VIII Kal. Novembris, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

[4] [ex mss. com positum.] Cæterum accurate indicat Lamius fontes ex quibus Passionem S. Miniatis hausit, Ad hæc, ait [Pag. 589, a.] , conflanda usi sumus duobus Passionariis Plut. XX, nn. 1 et 2 aliisque, Lectionario Laurentiano, eodem Pluteo n. 5; Vitis Sanctorum a Blasio scriptis in codice itidem Laurentiano n. 6 eodem Pluteo, Martyrologio Georgii Antonii Vespuccii in codice Laurentiano n. 30 Plut. XXI; Vita Italica B. Mineatis Riccardiana, Plut. O,ord. IV n. 35; Actis a Laurentio Surio interpolatis atque editis; Chronico Joannis Villanii, lib. I, cap. LVII; duobus Passionariis et duobus Lectionariis archivi S. Mariæ Floridæ; Lectionibus Stroctianis ab Orlendio editis et a nobis supra iterum publici juris factis; Passionariis bibliothecæ sanctæ Crucis, Chronico D. Antonini, archiepiscopi Florentini, compendio Vitæ B. Mineatis a Petro de Natalibus scripto, Vitis a Silvanio Ractio (Razi) et Jos. Maria Brocchio scriptis. Speciali mentione dignus est scriptor ultimo hic loco a Lamio laudatus, nempe Josephus Mar. Brocchius, qui ex professo tractavit idiomate Italico de Sanctis et Beatis Florentinis [Vite de sancti et beati Fiorentini. Florentiæ, 1742.] . Opus tribus constat voluminibus in-4°, estque etiam Florentiæ rarissimum aut certe exquisitissimum. Ejus exemplar nacti nuperrime sumus ex munificentia PP. Servorum B. M. V. Florentinorum. Vita S. Miniatis reperitur initio tomi I [Pag. 17 – 30.] . Ex quibus efficitur quam multa apud Florentinos de S. Martyre suo delitescant monumenta, quam multa sint congesta scripta; sed an magis fide digna, quam ipsa acta nostra, quæ Lamius insincera et apocrypha habet?

[5] [Passus est sub Decio,] Passum S. Miniatem sub Decio imperatore, extra controversiam videtur. De anno certant. Teste Lamio [Pag. 592, b.] , Vita Italica Riccardiana, scripta ut videtur sæculo XV, adfirmat B. Mineatem passum esse anno æræ vulgaris CCL; et recte ac probabiliter quidem … fallitur Villanius qui ad annum CCLII eam (decollationem) differt; Georgius Antonius Vespuccius etiam errat in suo Martyrologio, quod in codice 30 Laurentiano Pluteo XXI exstat, dum eam an. CCIIL consignat. En ejus verba. “VIII Kal. Novembris. Civitate Florentia, passio S. Miniatis et Sociorum ejus, qui passi sunt sub Decio imperatore anno Domini CCXLVIII.” Baronius in Annalibus meminit S. Miniatis sub anno 254; Castellanus passum notat anno 251. Quæ quidem discrepantia ex annis, quibus Decius imperium tenuit, quos alii alios dixerunt. Quo de argumento audiendus Petavius [Doctrina temporum tom. II, p. 187.] : Philippis (patri et filio) annos quinque Victor, Eutropius et Onufrius attribuunt; septem Eusebius in Historia et in Chronico, Epiphanius, Orosius, Cassiodorus et Baronius. Priores mortuos esse Philippos volunt Coss. Æmiliano et Aquilino, qui est annus Christi CCXLX; posteriores Deciis duobus coss. qui est annus Christi CCLI. Rursus Decio biennium Eutropius et Victor imputant; hic tamen in Epitome menses XXX numerat. Cassiodorus annos II, menses IV; Eusebius et Epiphanius annum I, menses II… Sane tam horum quam insequentium imperatorum tempora partim scriptorum inopia et ἀνιστορησίᾳ, partim consulatuum perturbatione obscurissima remanserunt… Nos ambobus Philippis non plures annos quinque solidis cum mensibus aliquot assignandos credimus: nam Tribunitiam potestatem VI cum consulatu III Philippo patri numi veteres addicunt (idem habet Eckhel [Doctrina Numorum, tom. VII, pag. 327.] quod et confirmari probat ex numis Alexandrinis); ut appareat cœpto jam anno imperii sexto Coss. Æmiliano et Aquilino, periisse Philippos, anno Christi CCLXL. Denique Petavius paulo inferius de Decio: Cui quidem annos duos cum mensibus aliquot imputamus nempe VI, ut auctor est Aurelius Victor. Etenim anno Christi CCXLX Æmiliano et Aquilino Coss. imperare cœpit, pervenitque saltem ad extremum annum Christi CCLI, quem ipse consulatu III cum Etrusco filio notavit. Nam Trebellius Pollio in Valerianis senatum Decii imperatoris auctoritate coactum refert duobus Deciis Coss. VI Kalend. Novembris, in quo Valerianus absens censor factus est; idque ordinis amplissimi decretum ratum jussit esse Decius. Quare sub illius anni finem Decii ambo perierunt. Unde etiam Pagius (quod jam animadverterat ante eum Norisius) in annum Baronii 251 [Annal., tom. II, pag. 570.] : Quia Baronius annos septem Philippo seniori, qui sextum tantum inchoavit, attribuit, ejus chronologia per decennium et amplius prorsus corrupta. Fisus nempe Baronius est laudatis supra a Petavio scriptoribus, quorum sententiam confirmatam censuit ex vetere quod exstat Veronæ monumento, his verbis conscripto [Ibid., p. 577.] :

ANNO CHRISTI CCLIII IMP. DIVUS PHILIPPUS SENIOR VERONÆ ET ROMÆ JUNIOR A SATELLITIBUS INTERFICIUNTUR.

At enim, ut habet iterum Petavius ubi supra, adulterina et nugatoria est epigraphe, quam merito neglexit Onufrius [Conf. ipsum Onuphrium Panvinium Fastorum lib. V. Comm. in lib. II, pag. 260 et seq. Heidelbergæ 1588.] . Neque enim annorum Christi putatio ita vetus est, quam demum post Dionysium passim usurpatam constat, nempe ab ipso Dionysio Exiguo sæc. VI, et in Galliis sæc. VII [Art de vérifier les dates, pag. III.] . Denique sic Petavius ordinat annos Decii [Tom. II, pag. 297 et seq.] : 249, cœpto jam imperii sexto, Philippus senior Veronæ, junior Romæ a militibus occisi sunt. Successit Decius… Anno 250 Decius septimam in christianos persecutionem commovet… Fabianus papa in ea persecutione martyrium obiit, Januarii XX, cum sedisset annos XV… Anno 251. Exitu hujus anni ambo Decii perierunt. Et paulo distinctius Benedictini [Art. de vérifier etc., pag. 344.] : Decius Philippo successit medio Octobri an. 249; periit exeunte Novembri an. 251. Quibus vix non ad amussim subscribit Eckhel [Doctrina Numorum, tom. VII, pag. 342 et seq.] : an. 249 Decius, victo Philippo, Angustus agnoscitur, saltem inchoato jam autumno; … anno 251 in prælio adversus Gothos apud Abricium Thraciæ … palude haustus obit … factum istud post mensem Octobrem. Tillemontius quoque initium Deciani imperii figit circa medium vel circa finem an. 249, finem vero paulo post 27 Octobris an. 251 [Mémoires, tom. IV. Ad calcem in Chronologia.] .

[6] [anno probabilius 250;] Atque ut ad S. Miniatem redeamus, non videtur passus anno 249, tum quod circa hujus mensem Octobrem longe probabilius est Decium capessivisse imperium nec proinde tempus fuisse, quo impia ejus in Christi sequaces molimina facile ad effectum perducerentur; tum quia neminem sub hac persecutionc martyrio coronatum novimus ante S. Fabianum papam, qui die XX Januarii 250 mortem pro Christo obiit; nec etiam anno 251, quo jam deferbuerat persecutionis ardor; pronum præterea est præsumere illam primo suo impetu per Italiam vicinasque Urbis regiones grassatam, quod etiam insinuant scriptores ecclesiastici, cum omnes fere martyres, nomine suo notos, anno intermedio scilicet 250, adscribant, quapropter et hoc agonem S. Miniatis ponendum censemus. Nec illud prætermittendum S. Martyris natalem tum in Actis tum alibi celebrari VIII Kal. Nov. id est XXV Octobris; quod si revera is in hunc diem inciderit, novum sententiæ nostræ accedit pondus. Certum namque videtur isto tantum mense Decium purpura donatum, quam primis omnino diebus sanguine eum fœdasse, nec id Romæ sed in urbe dissita, non apparet; nec similiter extremis regiminis et vitæ diebus, quibus in Thracia contra Gothos agebat,

[7] [an cum sociis incertum.] Nonnulli asserunt alios cum S. Miniate passos, et hæc credulitas, ut loquitur Lamius, sæculo IX jam obtinebat. Qua de re audire juvat Orlendium [Orbis sacer et profanus, parte secunda p. 1142.] : Plures alios Martyres cum in eadem qua sanctus Minias, tum in aliis persecutionibus Florentiæ pro Christi nomine passos esse ad locum, ubi nunc ecclesia sanctæ Candidæ ad crucem, vulgo al Gorgo, dictam, fateor cum Joanne Villanio lib. I cap. 57. Quoniam vero latent eorum nomina, ferunt quondam Martyres Candidatos fuisse dictos, indeque nomen loco impositum Santa Candida al Gorgo, ubi olim templum celebre SS. Martyrum. Hos autem seorsim a S. Miniate ac diverso tempore agonem suum ibi complevisse, colligimus ex vetustissimis Actis præfati martyris Miniatis, quæ exstant in perantiquo codice Vallis Umbrosæ, in quibus legimus: “sed et alios martyres ad Gurgi locum passos fuisse credimus.” Pervetus quoque Martyrologium bibliothecæ Medico-Laurentianæ memorat Sanctos Turbolum, Valentem aliosque nonnullos eadem die cum S. Miniate aut paulo post, eo loco Martyrii palmam adeptos. Immo Amici, eruditi ac fide digni, testimonio proditum est, in breviario sancti Joannis Gualberti, die 25 octobris hæc verba extare: “Sancti Miniatis cum sociis suis.” Id etiam constat auctoritate vetustissimi codicis membranacei in celeberrima bibliotheca nobilissimi viri Caroli Thomæ Strozzæ, patricii florentini num. 746, in quo habentur IX lectiones cum oratione in honorem S. Miniatis martyris florentini “et sociorum ejus,” quæ antiquitus recitari solebant in choris florentinarum ecclesiarum. Ast recte notat Sirmius: cum socios tantum adpellant, incertum est, socii agonis an sepulturæ fuerint et memoriæ. Quod posterius mihi longe probabilius. Plura si lubet vide apud eumdem Lamium loc. cit. Confer etiam Brocchium qui, licet alios quam Orlendius non habuerit fontes, tradit tamen S. Miniati septem fuisse socios, quorum nomina interciderunt [Vide tom. I p. 23 et seq.] ; atque testatur in Breviario, quo usum S. Joannem Gualbertum vidimus, quodque sæculo XI Vetustius est, fieri mentionem de S. Miniate et sociis, nec tamen ullius eorum nomen signari. Non itaque putem numerum septenum aliunde Brocchio venisse quam ex vulgari quadam fama et inscriptione recentis ævi, de qua dicam numero sequenti. Certe Orlendius, ubi supra, licet iisdem quibus Brocchius, nixus documentis antiquis, solum socios memorat, nullo addito numero. Denique nec in Petro de Natalibus, nec in antiquis lectionibus ab Orlendio recitatis, nec in Actis, infra a nobis edendis, ullus socius sancto nostro datur Martyri. Unde etiam Baronius in Martyrologio Romano, hac die: Florentiæ Passio beati Miniatis militis, qui sub Decio principe pro fide Christi egregie certans, nobili martyrio coronatur. Pariter de sociis silent Castellanus [Martyrologe universel 25 oct.] et Müller [Algemeines Martyrologium, part. secunda, eodem die.]

§ II. An sacrum S. Miniatis corpus Florentia translatum Metas in Galliis fuerit sæculo x a Theoderico episcopo. Quid censendum de reliquiis in ecclesia S. Bartholomæi seu Montis Olivetani Florentiæ.

[Sacrum S. Miniatis corpus Florentiæ permansisse,] Sacrum S. Miniatis corpus sibi vindicant hinc in Italia Florentini, illinc in Gallia Metenses, acriter inter se certantes. Stat utique præsumptio, SS. martyrum reliquias, iis fere locis primum tumulatas, quibus contigit certamen, atque ibidem quærendas, nisi probentur sive ab initio sive lapsu temporis inde translatæ. Ad S. Miniatem quod attinet, nullum videtur dubium, quin sacrum ejus corpus Florentiæ depositum fuerit et plura per sæcula servatum; imo præfatæ urbis ecclesiæ traditio est, perpetuis firmata testimoniis, illud nullo umquam tempore extra agri Florentini limites deportatum. Unde post SS. Reliquiarum recognitionem (cujus Instrumentum mox subjiciam) factam anno 1667, in crypta ecclesiæ S. Miniatis ad Montem, retro altare majus, apposita sequens inscriptio est:

D. O. M. SANCTORVM MINIATIS ET SOCIORVM SEPTEM EXVVIAS, QVAS TOT SOECVLORVM DECVRSVS OBLITTERARAT MARMOREA SVB ARA PROPRIORE QVIESCENTES IBIQVE OLIM IN VRNIS CONDITAS A. S. MXIII. AB ILDEBRANDO FLORENTINORVM EPISCOPO, MERCATORVM ARS CALISMALÆ * A LATEBRIS ET OBLIVIONE VINDICAVIT, EAS VENERATA EVM OPTIMATVM CVLTV PRÆSENTIAQVE VICARII FLORENTINI VINCENTII BARDII EX COMITIBVS VERNII, POSTERORVM PIÆ RECORDATIONI COLENDAS PRISTINO LOCO RESTITVIT DIE IV * JVLII A. S. MDCLXVII.

Est et altera similis inscriptio, in duabus aris lateralibus, ut Lamii verbis utar, geminata, atque ita habet:

RELIQVIARVM SS. CHRISTI MM. MINIATIS ET SOC. QVÆ EX HOC ALTARI IN ARAM PRINCIPEM HVIC PROXIMAM TRANSLATA FVERVNT FRAGMENTA QUÆ SVPERERANT IN THECA PLVMBEA CLAVSA ET SVB HVIVS ARÆ MENSA RECONDITA VENERABILITER ASSERVANTVR.

Haud abs re fuerit hic adscripsisse, quæ habet Orlendius de his inscriptionibus: Tractu temporis, ait [Orbis sacer et profanus, p. 1250.] , eædem sacræ reliquiæ ex ara maxima confessionis (ecclesiæ subterraneæ) in duo alia hinc inde ad utrumque latus erecta altaria fuerunt translatæ; ac tandem anno 1667 die 4 (imo 6) Julii rursum in aram maximam reportatæ, (id enimvero secus omnino est, ut videbitur ex Instrumento nn. seqq. recitato) paucis tantum earum fragmentis in præfatis altaribus ad majoris latera positis, relictis. Iis autem fidem adstruunt binæ Inscriptiones, quarum altera in choro prope altare majus, altera in anteriori parte altarium collateralium est affixa. Brocchius in Vita S. Miniatis quatuor recenset urnas, quibus promiscue conditæ sunt reliquiæ; ideo forte quod ambas thecas plumbeas addiderit duabus urnis, de quibus sermo in Instrumento visitationis, sub qua apertum fuit tantum altare majus, vel quod his duabus jungat alias duas thecas, quæ sunt, ut infra videbitur, in ecclesia S. Bartholomæi. Cæterum non putem Instrumentum visum fuisse a diligentissimo Lamio, cum illius in Memorabilibus nullam inveniam mentionem, nullam recitatam partem. Mirum utique: nec tamen facile crediderim illud ab eo de industria prætermissum, utpote traditioni Florentinæ non satis favens. Utut est, Instrumentum, forte nunc primum, typis edimus ex schedis Cionaccii, olim, ut monui, ad decessores Florentia missis. Duabus quasi partibus constat: in altera agitur de perpetua super his reliquiis traditione; in altera describitur recognitionis seu visitationis modus. Est autem sequentis tenoris.

[9] [antiqua docet traditio;] Die 4 Julii 1667. Coram Revendissimo Domino Vincentio de Bardis ex comitibus Vernii, archidiacono ac vicario generali, Florentiæ comparuit Illustrissimus Dominus Carolus q D. Thomæ de Strozzis, senator florentinus, provisor artis mercatorum civitatis Florentiæ et breviter exposuit, qualiter magistratus dictæ artis est patronus ecclesiæ S. Miniatis ad Montem, et sub ejus patrocinio regitur et servatur. Et qualiter fuit et est publica traditio, in dicta ecclesia requiescere multa corpora sanctorum et reliquias servari; quæ traditio fundatur optimis argumentis, cum ipse dominus Comparens asserat vidisse antiquissima monumenta apud monasterium Montis Oliveti extra Florentiam, et in archivio Capituli Florentini, hoc idem significantia, et in specie in quadam donatione facta a Lamberto imperatore episcopatui Florentino anno Domini 898, XII Kal. Junii, Indictione prima; ubi in descriptione bonorum dicitur: “Quæ est circumdata ex omni parte terra ejusdem ecclesiæ S. Miniatis, ubi requiescunt sanctorum corpora novem etc.” In alia simili Berengarii regis, sub datis Kal. Maii 899 et regni ejus anno XII Indictione 2 Papiæ, etiam dicitur in descriptione bonorum: “De omni parte terræ B. Miniatis in cujus ecclesia SS. corpora octo quiescunt.” Et in alia scriptura, in qua Ildebrandus episcopus Florentinus, anno Domini 1013 et Enrigi regis Romanorum sub V Kal. Maii monasterinm S. Miniatis (locus paulisper corruptus; non obscurum tamen quid significet: nempe innuit ecclesiam vetustate collabentem una cum monasterio reparatam imo ædificatam) locum olim neglectum et postea decoratum, dicit, “preciosissimas gemmas, auditu tamen antea ex parte cognitas, plenius quam audieramus, visibiliter in prædicta reconditas ecclesia, non tamen ut decuit, invenimus; corpus videlicet memorabile B. Miniatis mart. plurimorumque eadem palma coronatorum.” Et in alia concessione facta ab Atto episcopo Florentino sub 1037, anno XI Curradi imperatoris, Indictione 4, mense Februario eidem monasterio S. Miniatis, ubi inquit: “Quamvis enim præcipuorum Martyrum locus ille exstitisset sacris meritis eximius, et miraculorum laude conspicuus, tam enim usque tempora Ildebrandi fel. mem. episcopi, cui ego tertius successor in cathedra pontificia existo, non ut decebat tales tantosque Martyres ordinationis laude pollebat; prælibatus igitur antistes monasterium ibi fieri decrevit, ordinatisque in eodem loco fratribus sub abbatis custodia etc.” Et in Privilegio Paschalis papæ II, sub 1110, V. Id Jan., Ind. 3, pontificatus anno XI, directo abbati dicti monasterii S. Miniatis dicitur: “In quo nimirum monasterio ipsius S. martyris Miniatis et aliorum multorum Martyrum corpora requiescunt etc.” Arlingus episcopus Florentinus, in ejus Privilegio, directo abbati dicti monasterii S. Miniatis sub data 6 Id. Julii 1246, Ind. 4, dicit: “Meritis hujus eximii martyris B. Miniatis et septem sociorum ejus, quorum ibi corpora requiescunt, unde non solum eadem fulget ecclesia et civitas floret, sed tota patria decoratur, dum illorum fulciuntur auxiliis et patrociniis sustentantur.” Dicit insuper Joannem Villanum in lib. I, Histor. cap. 57 mentionem facere, quod Ildebrandus, episcopus Florentinus anno Domini 1013 reponi fecisset corpus dicti S. Miniatis sub altare marmoreo in parte inferiori dictæ suæ ecclesiæ. Ex quibus et aliis cognoscitur jam in dicta ecclesia fuisse multa corpora SS. et præcipue S. Miniatis, et merito populos magnam ostendisse devotionem in ecclesia prædicta; et ipsum D. Comparentem, in certa visitatione dictarum reliquiarum olim facta, aliquas vidisse reminiscitur, non autem quales et quantas. Verum quia in hac mortali vita vicissitudinem rerum semper continue experimur, et cum e dicta ecclesia et monasterio jam recesserint monachi, ibi Deo servientes et aliam recepit formam ecclesia prædicta, dum ibi fortilitium constructum fuerit et, ut dicitur “sia stato a uso di Lazzareto (concessum adusum Lazzareti id est pestiferorum),” et propterea dubitetur multas dictorum SS. Martyrum reliquias fuisse ablatas, et pro debito sui muneris cupiat ut recognoscantur dictæ reliquiæ, si ibi adsint, et provideatur quoad fieri potest conservationi et cultui hujusmodi reliquiarum; propterea instanter petiit dictum Reverendissimum D. Vicarium accedi ad ecclesiam ipsam, et visitari dictas reliquias et recognosci, adhibitis aliquibus probis viris una cum eodem Comparente, et destinari diem hujusmodi accessus, et statuatur quid congruum videbitur et opportunum. Et dictus Reverendissimus dominus Vicarius generalis Florentinus, visis et auditis præmissis, hujusmodi piæ ac justæ petitioni præstans assensum, destinavit diem sextam hujus mensis, quæ erit feria quarta, de mane pro hujusmodi visitatione et recognitione facienda, ubi vocari mandavit fabrum ferrarium et cœmentarium, qui præsto sint ad omnia ibi facienda omnibus.

[10] [nec tamen ibidem repertum est an. 1667, ut constat ex] Die 6 Julii 1667. Ipse Reverendissimus Dominus Vicarius generalis Florentinus ad effectum visitandi reliquias, quæ dicuntur repositæ in ecclesia S. Miniatis extra Florentiam, accessit ad ecclesiam prædictam, quæ est intra arcem, [Instrumento recognitionis;] hodie inermem et non custoditam a militibus: ubi aderat etiam dictus Illustrissimus Dominus senator Carolus de Strozzis, provisor artis Mercatorum, patronæ ejusdem ecclesiæ, D. Ferdinandus q D. Horatii fulvii della Rena, nobilis Florentinus provisor arcium et D. Camillus … de Paganellis custos arcis prædictæ et affictuarius bonorum ipsius; et procedens ad altare majus partis inferioris dictæ ecclesiæ, ubi creditur fuisse corpora et reliquias Sanctorum, vidit altare prædictum marmoreum et eleganter confectum, cum mensa magna etiam marmorea, quæ quamvis magni ponderis sit et difficilis ad removendam, attamen cognoscitur aliquando fuisse remotam et non optime suo loco insertam; et cum pro certo habeatur, et ex scripturis in dicta arce repositis ac aliquali reminiscentia dicti Domini senatoris Caroli de Strozzis facile percipiatur, sub dicto altare existere sanctorum reliquias, et in media parte faciei frontalis dicti altaris esse quadrata fenestra, quæ clauditur lamina ferrea perforata, per quam interior pars altaris inspicitur; mandavit dictus Reverendissimus Dominus Vicarius aperire et amoveri hujusmodi laminam, ut ex ostiolo ingrederetur magister murorum, et lumine inspiceret, quid ibi sit repositum. Clavicula igitur, quæ servatur in dicta arce, et adduci fecerat dictus Ill. D. Carolus Strozza provisor, aperto ostiolo et remota lamina ipsa, ingressus fuit dictus magister murorum, et videbatur prima facie tabernaculum ligneum depictum intus cæruleo colore cum stellis, et in foribus Angelus et Annunciata Virgo sanctissima exterius, interius duæ figuræ sanctorum, et visum fuit omnibus dictum tabernaculum vetustate contritum, fuisse ibi appositum ex parte superiore, dum mensa marmorea fuerit amota, vel quando fabricatum fuit altare, cum aliter præ magnitudine non potuerit ibi apponi et aptari. In superficie terræ a cornu evangelii erant duæ capsæ sepulcrales, marmorea una, lapidea altera; ambo coopertæ etiam cum marmore et petra respective; quas capsulas sive urnas mandavit dictus Dominus Vicarius extrahi, ut inspicerentur propius, prout executum fuit; et visum fuit marmoream urnam esse altitudinis novem solidorum brachii, latitudinis etiam solidorum novem, et longitudinis solidorum undecim in circa. Altera lapidea erat altitudinis solidorum octo, cum uno solido quatuor pedum quibus sustinetur, latitudinis medietatis brachii, et longitudinis duarum ex tribus partibus brachii. Apertis urnis per amotionem cuique ipsarum partis superioris, in qualibet urna erat capsula sepulcralis ex ligno, exterius infecto colore nuceo cum cristalina lamina in facie, perquam transpiciebantur ossa; capsula quæ erat in lapidea urna, erat longitudinis medietatis brachii; altera vero reposita in urna marmorea erat etiam medietatis paulo minus. Seras non habebant; erant autem clausæ papireis zonis signatis. De mandato dicti Reverendissimi Domini Vicarii sublatis cantis * fuerunt apertæ; et ambo dictæ capsulæ erant quasi plenæ ossium fragmentis absque aliqua inscriptione; et ipsis veneratis, tamquam sanctorum reliquiis, similibus zonis papireis cera rubra hispanica firmatis, fuerunt ut prius clausæ, posito desuper nota brevis hujus visitationis; et mandavit dictus Reverendissimus Dominus Vicarius omnia reponi in statu et locis, prout erant; et fuit observatum in dictis urnis adesse foramina, per quæ aliquando ferris plumbatis essent clausæ, et coopercula cum reliquo urnæ corpore firmata. Intrando denuo dictus cæmentarius altare præfatum, capsulas in urnis, et urnas in locis ut prius collocavit. Insuper dictus Reverendissimus Dominus Vicarius generalis Florentinus, circumstantiis universis pensatis, declaravit hujusmodi sacras reliquias, uti tales esse venerandas, prout temporibus præteritis fuerunt veneratæ, quamvis non adsint inscriptiones, per quas agnoscatur, quorum sanctorum sint; et ulterius pro earumdem sacrarum reliquiarum securitate mandavit, quod urnæ præfatæ firmiter claudantur ferris plumbatis et ut dicitur con spranghe de ferro, et ostiolum ante altare præfatum claudatur lamina firmiori, vel alia solida et eleganti forma, prout dicto Domino senatori Carolo de Strozzis videbitur; et hoc interim mandavit ostiolum obstrui lateribus et calce, prout statim executum fuit a cæmentario præfato, et omnes recesserunt. Quibus omnibus præsentes ultra supra nominatos, Dominus eques Ricoverus q D. Petri Francisci q Benedicti de Uguccionibus nobilis Florentinus, Dominus Philippus q D. Dino q Laurentii de Peris civis Florentinus, et Dominus Marcus q D. Bernardini Vincentii de Duccis J. U. D. et civis Florentinus testes vocati et rogati. (Erat signatum) C. Joês, Ants Vignalius Cancellarius.

[11] [cum igitur testetur Sigebertus] Quo ex Instrumento, sincero utique et fidelissimo, constat quidem antiquam fuisse traditionem, corpus S, Miniatis (de hoc solum nobis sermo) asservari eo loci; nec tamen repertum anno 1667, sed tantum duas capsulas quasi plenas ossium fragmentis absque aliqua inscriptione. Quid ergo? An, ut innuit Baronius in adnotationibus ad XXV Octobris, translatæ in Gallias S. Martyris reliquiæ fuerunt tempore Othonis imperatoris? Nostrum sane est quæstionem hanc, quantum licuerit, delucidare. De Theoderico I (Sigebertus Gemblacensis Deodericum appellat) Metensi episcopo, ab exeunte anno 964 ad diem 7 Septembris anni 984, legitur in nova Gallia christiana [Tom. XIII, col. 726.] : Imperatorem (Ottonem I) consobrinum secutus in Italiam, illic per triennium versatus est. Hac occasione usus, multas hinc inde reliquias collegit et transferri curavit anno 970 in sancti Vincentii monasterium, quod in illius urbis (Metensis) insula ante biennium exstruxerat et præclaris ædificiis exornaverat. Inter has reliquias recensetur corpus S. Miniatis. Disertum est Sigeberti in Chronico ad an. 970 testimonium, hic proinde in extenso adscribendum: Deodericus, inquit [Migne. Patrologia, t. CLX, col. 192.] , Mettensium episcopus, imperatori sanguine, dilectione ac familiaritate cæteris devinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret, multa corpora et pignora sanctorum de diversis Italiæ locis quocumque potuit modo collegit. Primum a Marsia sanctum Elpidium confessorem, cujus socium Euticium ipse imperator jam sustulerat; ab Amiternis Euticetem martyrem cum reliquiis Maronis et Victorini sociorum ejus; a Fulginis Felicianum episcopum et martyrem; a Perusio Asclepiotatum martyrem; a Spoleto Serenam martyrem cum Gregorio Spoletino martyre; a Corduno pignera Vincentii martyris et levitæ, ab Hispania olim a duobus monachis Capuam, a Capua vero illuc deportata; a Mevania alterum Vincentium episcopum et martyrem; a Vincentia Leontinum episcopum et martyrem; A FLORENTIA MINIATEM MARTYREM; ab urbe Tudertina Fortunatum episcopum et martyrem; a Corfinio Luciam Syracusanam virginem et martyrem, a Faraoldo duce Spoletinorum olim a Syracusis illuc translatam; a Sabinis partes corporum Proti et lacincti martyrum. Hæc omnia cum parte catenæ S. Petri apostoli, cum capillis ejusdem, et sanguine sancti Stephani prothomartyris, et parte de craticula sancti Laurentii a papa Johanne sibi donata, cum aliis multis sanctorum pigneribus presul Deodericus in Galliam hoc anno transtulit, et in ecclesia sancti Vincentii martyris, a se in insula urbis constructa, locavit. Unum observo, Sigebertum nempe intelligere corpus S. Miniatis translatum, cum non dicat pignora, reliquias, partem, sed a Florentia S. Miniatem, quo loquendi modo utitur, quoties de corpore integro agit. Præterea exstat Vita S. Theoderici, auctore eodem Sigeberto Gemblacensi, in cujus capite XVI, quod inscribitur: De aviditate ejus (Deoderici) in perquirendis reliquiis sanctorum, eadem sed enucleatius traduntur, additis Translationis Actis: Jamjam ergo, ait [Ibid. col. 709 et seqq.] , pagina illa proferatur in medium, ab his qui interfuerunt plenissime digesta de translatione sanctorum. Deinde de singulis reliquiis supra enumeratis docemur qui in manus Theoderici venerint. Verum prætermittuntur nomina nonnullorum sanctorum et inter hos S. Minias. Subjungit autem Sigebertus [Ibid. col. 715.] : Hanc quidem de translatione sanctorum a majoribus accepimus relationem. Cur vero sancti Fortunati Tudertinæ urbis episcopi, de quo Gregorius in Dialogo suo memorabilem indidit narrationem, nec non et Miniatis martyris nullam fecerunt mentionem, non parvum animis nostris ingerunt commotionem. Et horum quippe corpora ab Italia ad nos ab eo translata, fide vera credimus. Miniatem vero cum Proto et Jacinto et Vincentio episcopo ad nos delatum 6 Nonas Julii legimus. Fidentii etiam et Terentii reliquias cum Vincentio martyre et levita, Feliciano, Eutice, Elpidio, Asclepiotate et cathena sancti Petri, 18 Kal. Maii nobis ab eo missas, ipsa rei indicat veritas. Horum et passiones descripsit (vel describi curavit Deodericus) et diem passionis vel depositionis annotavit; Fortunati scilicet 3 Kal. Julii, Miniatis 8 Kal. Novembris, illorum vero 5 Kalendas Octobris. Pignera quoque Quintiani presbyteri et martyris de Altro, campaniæ civitate et Florentii martyris de Tile castro, sedulus sanctorum amator transtulit, gesta tamen passionis non attulit, diem tantum passionis retulit; Quintiani 3 nonas Julii, alterius 6 Kal. Novembris. Ex his clarius adhuc elucet agi de corpore S. Miniatis; et insuper efficitur historiam passionis sive Acta ejusdem a Deoderico in Gallias quoque perluta; quæ putem eadem esse quæ infra typis daturi sumus. Quod si ita revera sit, sequitur illa saltem paulo post medium sæculum X scripta. Conf. n. 2.

[12] [illud a Theoderico episcopo, an. 970] Cum, teste Sigeberto, S. Minias una cum Proto et Jacinto et Vincentio episcopo Metas delatus fuerit, operæ pretium ducimus adscribere quæ de his tribus in pagina superius laudata leguntur. Ex quibus præterea judicare licebit (sunt enim similia) quid in aliorum seu translatione seu comparatione contigerit. In Sabinis (verba sunt Sigeberti [Migne, Patrol., tom. CLX, col. 714.] ) regione non procul ab urbe Roma milliario fere quadragesimo sancti martyres Protus et Jacintus erant reconditi aliquanto negligentiori custodia. Hos abbas quidam de monasterio Sanctæ Mariæ, quod dicitur Farfara, venerabili pontifici nostro (Deoderico), dum de causa sua eum apud imperatorem sibi fieri intercessorem rogaret, quia nullo tantum munere eum cognoverat delectari, partem primo obtulit; sed postea mira instantia domni præsulis, quidquid inde reperire potuit, adjecit; ipse cum suis monachis dans super sancta Evangelia sacramentum, vere ea ossa sanctorum Proti et Jacinti existere. Hoc post Natale Domini dum Romæ reverteremur, in vicinio Hortæ civitatis est actum. Et de S. Vincentio episcopo, ibidem: Alterum (a S, levita) sanctum Vincentium episcopum ex monasterio quodam in comitatu Urbini a Ravenna milliario fere quinquagesimo, juxta Petram pertusam ab abbate, rebus necessariis nimis attrito, quia aliud quod daret pro relevatione loci non habuerat, partem primo offerente, set Bertrao illuc misso multaque arte strenue agente, percepit. Hujus passionem descripsimus. Hic per Immonem comitem missus est.

[13] [Metas delatum;] Quo vero animo vir ille venerabilis (de quo apud nos aliquoties mentio inter Prætermissos [Acta SS., tom. IV. Jul. p. 348 et tom. III. Sept. p. 2.] , quod de cultu non satis constat) tam avide sanctorum pignora exquireret, declaratur in notatione prævia Sigeberti ad præfatam paginam seu relationem [Patrologia, tom. CLX, col. 709.] : Intelligens Vir Dei (Deodericus) magis expetendam interioris hominis puritatem, quam perfunctoriam exterioris pulchritudinis venustatem, etiam in hoc sategit opus suum perducere ad unguem. Quod facile quivis vel in hoc solo animadvertere poterit, si consideret, quantum ei de coadunandis sanctorum pignoribus in isto loco (Monasterio S. Vincentii Metis) studium fuerit, quorum inibi habitantes et ad bene agendum accenderentur exemplis, et si quibus attererentur malis vel periculis, eorum præsentibus defensarentur patrociniis, Attamen hoc ex capite vapulat non nihil Theodericus apud Muratorium in Dissertatione VII [Antiquitates medii ævi, tom. V, col. 8 et seq.] : Erat ergo ferreis illis sæculis incredibilis sacrarum reliquiarum aviditas; atque inde sæpe ac sæpius manabant furta illa atque rapinæ; sibique arridere fortunam putabat, quisquis aut bello eripere hosti, aut fraude surripere incautis, sacra hujusmodi pignora poterat. Præ cæteris vero certare consueverunt episcopi, ac potissimum Germaniæ in quorum regionem invecta serius Christi religio nullos dederat martyres (quod non omni ex parte verum est), ut quisque suam patriam ac templa ornarent pretiosis ejusmodi spoliis. Quam in rem auctoritate principum, precibus, pecunia, violentia cæterisque artibus utebantur. Celebrem ea de causa se præbuit olim Theodericus Metensis episcopus, ut reliquos omittam. Erat is Ottoni Magno Augusto arcta affinitate conjunctus utpote illius consobrinus, eique inter paucos carus, atque una cum illo “in Italica expeditione per triennium militavit,” uti Sigebertus ad annum DCCCCLXIX scribit. Tantam fortunam suam desidem facere minime ille est passus. Nam teste eodem Sigeberto, “corpora et pignora multa Sanctorum de diversis Italiæ locis, quocumque modo potuit (addit Muratorius: quæ (tria) verba attente animadvertenda) collegit. Primum” etc., ut supra n. 11. Et exclamat Muratorius: En quot sanctorum ossa ex una Italia unus episcopus “quocumque modo potuit,” per triennium corrasit. Qui vero forent isti modi, hinc disce. Dum Romæ in comitiva Ottonis Magni versaretur, atque adesset, quum Catena sancti Petri a Johanne XIII papa ad familiarem imperatoris, sese dentibus discerpentem, adhiberetur, “eam Catenam Theodericus Metensis episcopus arripuit, dicens, nisi manu abscissa se illam non demissurum. Tandem imperator sedato litigio, a papa Johanne obtinuit, ut annulum hujus Catenæ exsectum mereretur.” Postrema verba, hinc inde parumper immutata, habet Sigebertus in Deoderico [Patrol., ubi supra, col. 712.] . Cæterum justo acerbius imo et invidiosius hæc sunt a Muratorio intorta.

[14] [quæ translatio videtur admittenda,] Ut ut est, negari non potest gravissimum esse hac in questione Sigeberti testimonium, ne dicam decretorium. Nam (ut est in Monito apud Pertzium [Monumenta Germaniæ, tom. IV, p. 461.] cujus ex Monumentis editus in Patrologia Migniana est Sigebertus) Vitam Deoderici scribendam suscepit … pietate ductus in conditorem monasterii sancti Vincentii, cui operæ quæcumque conferre possent, monumenta antiqua, chartas et privilegia imperatorum et pontificum, historiam translationis reliquiarum a Deoderico in Italia collectarum a clerico ejus, qui rebus interfuerat conscriptum, congesta in laudem episcopi et civitatis Mettensis concinnavit. Et ipse Sigebertus in libro de scriptoribus ecclesiasticis [Patrol., ibid., col. 587.] : Multa scripsi opuscula Metis positus in prima ætate in ecclesia sancti Vincentii ad instruendos pueros. Scripsi Vitam Theodorici episcopi, conditoris ipsius ecclesiæ et abbatiæ etc. Natus porro Sigebertus est circa annum 1030; Gemblaco Metas transiit paulo post annum 1048, ibique permansit usque ad annum circiter 1071, quo Gemblacum repetiit, ubi octogenario major obiit die V Octobris anno 1112 [Ibid., col. 8 – 11.] . Suppar proinde fuit Theoderico, defuncto, ut monui, anno 984; et certe cum iis conversatus est, qui testes oculati fuerant translationis, quorum forte nonnulli superstites erant. Cum itaque adeo diserte scribat de corpore S. Miniatis, non video quid ejus assertis refragari possit. Præsertim cum ex Instrumento visitationis n. 10 recitato habeamus, anno 1667 nullum repertum corpus, sed duas capsulas quasi plenas ossium fragmentis promiscue congestis, absque aliqua inscriptione. Præterea clare ex eodem Instrumento constat depositionis locum haud inviolatum permansisse, et quidem de mensa magna marmorea, superposita altari, sub quo ferebantur quiescere sancta pignora, quæ quamvis magni ponderis sit et difficilis ad removendum, attamen cognoscitur aliquando fuisse remotam et non optime suo loco insertam; et iterum: Visum fuit omnibus tabernaculum fuisse ibi appositum ex parte superiore, dum mensa marmorea fuerit amota, vel quando fabricatum fuit altare, cum aliter præ magnitudine non potuerit ibi apponi et aptari. Denique: Et fuit observatum in dictis urnis adesse foramina, per quæ aliquando ferris plumbatis essent clausæ, et coopercula cum reliquo urnæ corpore firmata. Quando, per quos quove modo hæc acciderint vel patrata fuerint, nuspiam dicitur. Neque illud prætermittendum, quod in donatione Lamberti imperatoris, de qua sicut et de sequenti mentio est in Instrumenti nostri priore parte, in ecclesia S. Miniatis leguntur requiescere Sanctorum corpora novem, atque id quidem anno 898; in altera vero simili donatione Berengarii anni sequentis, id est 899: SS. corpora octo. Nec utrobique additur inter illa novem vel octo esse corpus S. Miniatis, quamvis ita ex donatorum mente supponendum videatur. Quod autem in Pagina apud Sigebertum recitata, non explicetur quando vel quomodo Theodericus reliquias S. Miniatis adeptus sit, id forte quia clanculum vel saltem paucis consciis fuerat ablatum. Lege Muratorium loc. cit. ubi frequens illi sermo de piis prædonibus, de corporibus Sanctorum clam et furto ex antiquis tumulis sublatis etc. Unde etiam Cionaccius in codice ms. habet ex Silvano Razio de Sanctis et Beatis Tusciæ ad calcem Vitæ S. Miniatis, de translatione in Gallias: Si vera res est (nec difficilis erat) quæ narratur, id furtive et clam factum fuerit; quod quidem non abludit a verbis illis Sigeberti. “Quocumque modo potuit.”

[15] [cum nulla solida ratio illi refragetur.] Sed videamus quid adversæ sententiæ patroni opponant. Laudatus Razius ait se præter Sigebertum novisse neminem qui simile quid protulerit; et in ipso martyrologio Gallico, ubi non solum agitur de Sanctis illius regionis, sed etiam de exteris, quorum reliquiæ ibidem asservantur, nulla fit de S. Miniate mentio. Verum enim vero argumentum hoc mere, ut aiunt, est negativum; et præterea, si recentiores Sigeberto intelligat Razius scriptores, falsum est: ipse inter alios citat Baronium et Reginaldum, et alii superaddi facile possent. Insuper animadvertit Razius, agi tantum in præfata translatione de parte corporis; idque probat primo ex Reginaldo, qui in compendio Baronii scribit Theodericum in Gallias tulisse annulum Catenæ S. Petri et plura corpora SS. id est eorum partes, variis ex locis collectas; Sigebertus diserte tradit corpus Metis repositum; secundo ex antiqua ecclesiæ consuetudine, numquam exhumabantur integra corpora, sed horum tantum partes, quæ corpus dicebantur (mitto inquirere an et quatenus ita consuetum esset; at si etiam hoc Razio concederemus, sane nihil obstaret quominus admittatur Theodericus processisse præter, imo etiam contra morem); verum nullus ego dubito falsum esse Razii assertum, nec talem consuetudinem umquam obtinuisse saltem ubi de primæva questio est exhumatione [Confer. Marchi, Monumenti delle Arti Christiane primitive, p. 255 et seq. Item. p. 259 Romæ. 1844.] . Tertio probat Razius ex traditione clara et constanti ecclesiæ florentinæ, de qua satis superque in Instrumento Visitationis. Atque hac sola ratione impugnant Metensem translationem Brocchius in Vita S. Miniatis, et ex hac cum illo Lamius in Memorabilibus ecclesiæ florentinæ [Tom. I, p. 26 et 584] , nixi testimoniis S. Antomini et Ildeprandi. Quare, concludit Lamius, oportet ut partem tantum aliquam lipsanorum Theodericus abstulerit, non integrum Martyris corpus. At eadem illa traditio perdurabat nec minus constanter medio sæculo XVII, nec tamen repertum Florentiæ est corpus S. Miniatis, ut ex sæpius laudato Instrumento liquet. Hæc cum ita sint, subsistit Sigeberti testimonium, ut mihi videtur, inconcussum, unde et putem firmam perstare possessionem Metensem. Quam etiam memorant et testantur Calmetus in Historia Lotharingiæ [Histoire de Lorraine, tom. II, col. 96. Nancy 1748.] , Benedictini congregationis S. Vitoni in Historia Metarum urbis [Histoire de la ville de Metz, tom. II, p. 75. Metz, 1775.] , ubi addunt isti Acta plurium Sanctorum, inter quos S. Miniatis, conscripta ab ipso Theoderico, idque tradi a Sigeberto in ejus vita. Vide locum, quem ex Sigeberto recitavimus n. 11; vox autem descripsit, nobis potius videtur interpretanda eo sensu quod Actorum apographa sibi Theodericus procuraverit, non vero ipse passionis historiam composuerit. Cæterum in catalogo abbatum S. Vincentii [Gallia Christ. tom. XIII, col. 918 – 925.] , horum nullus legitur vel minimum quid suscepisse in gratiam reliquiarum S. Miniatis; ex quo saltem conjicere licet, illas peculiari cultu seu veneratione caruisse. Idem efficitur ex Calmeto et Benedictinis, qui præter translationem, nihil de S. Martyre memoriæ prodiderunt.

[16] [Num deceptus fuerit Theodericus episcopus, existimans corpus se transferre S Miniatis?] Coronidis loco unum adhuc animadvertemus. Refert Sigebertus in Chronico (vide supra n. 11) Theodericum inter alias plurimas sanctorum reliquias ex Italia Metas apportasse a Sabinis partes corporum Proti et Iacinthi; et explicatius in vita Theoderici (supra n. 11) narrat, sanctos illos in Sabinis, regione non procul ab urbe Roma reconditos jacuisse aliquanto negligentiori custodia; abbatem vero quemdam monasterii sanctæ Mariæ partem ossium Theoderico obtulisse, sed postea mira instantia domni præsulis quidquid inde reperire potuit adjecisse, atque ipsum abbatem cum suis monachis dedisse sacramentum, vere ea ossa sanctorum Proti et Iacinthi existere. Equidem putem viros illos bona fide ita jurasse. Attamen si mens eorum fuit (et quidem ita mihi videtur) præfata ossa spectasse ad celeberrimos fratres martyres Protum et Hiacinthum; certum est eos errasse, atque proinde etiam deceptum Theodericum, dum putavit se horum tenere reliquias; siquidem nuperrime, an. scilicet 1845, P. J. Marchi S. J. integrum reperit sepulcrum S. Hiacinthi, fratris S. Proti [Gallia Christ. tom. XIII, col. 918 – 925.] , proinde prioris (S. Hiacinthi) reliquiæ nullæ uspiam extra cœmiterium subterraneum quo primum depositæ fuere, exstitisse probantur. Ad S. Protum quod attinet, solidis demonstrat laudatus Marchi rationibus, corpus ejus medio sæculo VII adhuc in crypta, via Salaria veteri intactum permansisse [Arti primitive, pag. 253.] ; postea translatum ad basilicam Salvatoris trans Tiberim; deinde caput divulsum a reliquo corpore, cum aliis exuviis depositum a Leone IV (sedit ab anno 847 ad an. 855 [Art de vérifier les dates, p. 271.] ) sub altari SS. quatuor Coronatorum [Ibid, p. 257.] ; exeunte autem sæculo XVI, ossa S. Proti (et, ut falso existimabant, S. Hiacinthi) ex dicta Salvatoris æde delata fuisse ad ecclesiam S. Joannis nationis Florentinæ in ripa sinistra Tiberis [Ibid.] . Non itaque potuit Theodericus a Sabinis Metas retulisse partem, utique magnam imo et maximam, corporis S. Proti quod probatur repositum in ecclesia Salvatoris usque ad finem sæculi XVI [Tom. I, p. 584.] ; multo minus partem corporis S. Hiacinthi, quod nuperrime intactum reperit in primævo suo loculo præfatus Marchi, cujus inventionis ipse luculentam doctamque scripsit historiam, unde pauca hæc nostra desumpsimus. Quid igitur? An quia deceptus hac ex parte fuit Metensis præsul, dicemus ita etiam in reliquis falsum? Latius pateret conclusio. Recole quæ superius disputavimus de translatione S. Miniatis in Lotharingiam ubi plura memoravimus adjuncta, quæ facti fidem haud parum adstruunt; et aliunde nihil equidem video quod in fraudis suspicionem specialiter trahat.

[17] [De reliquiis in ecclesia Montis Olivetani.] Superest ut dicamus de reliquiis asservatis in ecclesia S. Bartholomæi de Castaneo, etiam vocata Montis Olivetani, quod in eam monachi hujus congregationis se receperint anno 1552 vel 1553, quando monasterium S. Miniatis ad Montem, quod incolebant, arci inclusum est. Sunt enim qui scripserunt ipsum corpus B. martyris tunc translatum. Huc imprimis spectat quædam epistola Caroli Strozzi scripta italico idiomate, et cujus apographum, manu Papebrochii exaratum, reperio inter mss. hagiographica decessorum nostrorum, cum hac ejusdem Papebrochii notatione: Epistola illustrissimi senatoris Caroli Strozzi relata in ejus codice NN, f. 1. Necesse existimamus bonam ejus partem hic adscripsisse. Initio paucis verbis refertur S. Minias martyrio coronatus sub Decio an. 252, sepultus vero in Monte prope Florentiam. Tum exponitur traditio florentina de corpore beati Viri ex diplomatibus seu chartis Lamberti et Berengarii, item Ildebrandi et Attonis, quæ in Instrumento supra laudantur. Dein prosequitur Strozzius, cujus verba latine reddo: In adversariis libris artis Mercatorum (cui subdita fuit ecclesia ista anno 1337, quo et facti cancelli quibus altare medium sub fornice, id est in crypta, circumdatur) legitur etiam sub dicto altari corpus S. Miniatis asservari. Ast quemadmodum clarum est, corpus gloriosi Martyris eo loci fuisse reconditum, ita obscurum ubi illud hodie reperiatur. Sigebertus in Chronico tradit, illud anno 969 Florentia in Germaniam delatum ab Othone imp. Monachi Montis Oliveti, quibus quondam ecclesia præfata obtigit, exhibent reliquias nonnullas, quas corpus S. Miniatis esse prætendunt, atque inde translatum a se ad novum monasterium suum anno 1552, quando vetus (nempe S. Miniatis ad Montem) in arcem conversum fuit. In dicta vero ecclesia S. Miniatis, ubi quiescere credebatur sacrum corpus istud, paucis abhinc annis, procurante V. A., * præsente archidiacono et assistente altero canonico capituli metropolitani, repertæ fuerunt binæ capsulæ marmoreæ, ossium plenæ; quas postea intellexi visas quoque fuisse paulo ante a præposito (Capitan) impeperiali Cinuzzi, qui arci præerat; hæ autem reliquiæ non jam creduntur aliorum esse sanctorum, quam S. Miniatis et sociorum (le quali non piu credersi che siena d'altri che di S. Miniato e seu compagni). Equidem sic existimo, fragmenta corporis S. Minïatis exstare in tribus illis locis; eumque simul cum sociis terræ mandatum fuisse, nulla apposita inscriptione qua alii ab aliis discriminarentur, quo modo etiam Romæ et alibi sepultos reperiri est plurimos; denique id paulatim invaluisse, ut qui aliquid ab his pignoribus distraxerant, se corpus S. Miniatis dicerent transtulisse. Opinor itaque ad S. Martyrem posse pertinere, tam reliquias quæ in Germaniam transportatæ, quam alias, quas monachi Olivetani in sua venerantur ecclesia. Hactenus Strozzius, ex cujus mente corpus S. Viri permansit in ecclesia S. Miniatis ad Montes; partes vero Metis et apud Olivetanos asservantur. Satis concordat Cionaccius inquiens: Isti PP. Olivetani secum transtulerunt tum scripturas omnes ad monasterium et ecclesiam spectantes, tum reliquias S. Miniatis, quæ etiam nunc, id est anno 1692 vel 1693 quo schedas suas cum hagiographis communicavit Cionaccius, die XXV Octobris exponuntur in eorum ecclesia Montis Oliveti, nescio quando aut a quibus sublatas ab altari sub quo repositæ erant. Et distinctius Jos. Maria Brocchius in vita S. Mïniatis apud Lamium [Arti primitive, pag. 253.] : Reliquiæ S. Miniatis et sociorum dispersæ sunt per plurimas ecclesias, ejus nomine dicatas tum in Florentina tum in Fesulana diœcesi, speciatim vero plures venerandæ exhibentur (se ne venerano molte) duabus argenteis inclusæ capsulis (quas paucis ante annis ego de mandato reverendissimi P. abbatis, domni Miniatis Scarlatti reconcinavi) in ecclesia Montis Oliveti, quæ sita est extra portam S. Fridiani, quo translata fuerunt a monachis Olivetanis, quando migrarunt isti ex vetere monasterio S. Miniatis, ut locum daret arci, quam extruendam decreverat Cosmas I. Ex hisce Brocchii adeo disertis verbis habemus perspicue quæ sint in ecclesia S. Bartholomæi de Casteneo seu Montis Oliveti reliquiæ (quæ sane dici non possunt corpus); sed non discimus quando, quomodo aut a quibus et an revera extractæ fuerint, nec etiam si ad S. Miniatem potius quam ad ejusdem sepulturæ socios pertineant. Vult quidem, sed an jure merito, Cionaccius apertum fuisse sub migrationem ab Olivetanis altare subterraneum; idque probatum autumat ex laudato Instrumento, ubi memoratur mensa magna marmorea, altari superimposita, aliquando fuisse remota; sed non dicitur quando nec a quo: an ab Olivetanis? quidni potius sub Theoderico? Falendum ex dictis hoc numero haud parum concuti florentinorum traditionem de perpetua S. Corporis asservatione in S. Miniatis ad montem; et ex adverso probabiliorem reddi translationem Metensem.

[Annotata]

* a voce italica Calimala, quod genus panni serici est.

* legendum VI.

* Canto, Italis est latus, augulus; flandrice Kant.

* Vostra Altezza id est vestra celsitudine.

§ III. De celeberrimo cultu S. Miniatis in Etruria. Ecclesiæ ejus nomine dicatæ Florentiæ. Urbs S. Miniatis. Festum et officium S. Martyris, atque hymni duo proprii. Reliquiæ minores in pluribus ecclesiis, et ampullæ ejus sanguine repletæ.

[Cultus. Ecclesiæ, plures quam 40, ejus nomine dicatæ,] Cultus S. Miniatis celeberrimus apud Florentinos et antiquissimus est. Hujus inclyti martyris, inquit Lamius [Tom. I, p. XXIII.] , memoria VIII Kal. Novembres ab ecclesia recolitur; et pervetustus in Etruria ejus cultus est, ut templa illius honori excitata testantur, quorum quædam antiquissima exstant. Hæc quidem sunt: Ecclesia sancti Mineatis in Monte Regis seu Florentino, juxta Florentiam, cujus memoria ab usque Caroli Magni ætate repetitur, et quam Tusci eximia semper religione venerati sunt, et immensis prope reditibus laudabili prodigalitate auxerunt. Hæc pro illorum temporum more adhærens xenodochium habebat (de hac ecclesia peculiariter dicam infra). Ecclesia D. Mineatis inter Turres, quæ Florentiæ est, una cum parœcia, et in ea quidem urbis parte, quæ vetustissima reputatur. Aliæ ecclesiæ hujus martyris nomine insignitæ sunt: Ecclesia cum Parthenone sanctimonialium Florentiæ, in via S. Galli, quæ quum primum monasterium in ipso sancti Mineatis Monte extra urbem situm habuissent, in urbanum deinde xenodochium Cippi, ubi paullo ante puellæ Cippi habitarunt, et tandem in illam ecclesiam, christianorum olim hospitium, translatæ fuerunt. In reliqua vero diœcesi Florentina exstant aut exstabant olim, nostro Martyri sacræ ecclesiæ omnino octodecim, quorum nomina et situm ac originem videre est apud eumdem Lamium in Memorabilibus; in diœcesi Fesulana aliæ decem; in Pistoriensi duæ; sed, inquit Lamius, et in ipsa urbe Pistorii ecclesia sancti Mineatis in Curte fuisset, in qua B. Atto episcopus sepultus fuit, si Ferdinando Ughellio fides habenda est: nam Franc. Forteguerrius in B. Attonis Vita ecclesiam S. Mariæ in Curte vocat. Adhærentia forte Numina fuerunt. In diœcesi Senensi una, sicut etiam in Pisana et Clusina; in Aretina duæ. Addit insuper Lamius: Unam quoque in diœcesi Lucensi, ubi nunc sancti Mineatis urbs (Sanminiato) est in valle Arni inferiore, ecclesiam hujus martyris honori constructam ab antiquis temporibus exstitisse, et oppidum illud nomen ab eo mutuatum esse, non est dubitandum; sicut et aliud Florentinæ diœcesis oppidum, Florentia XIV. M. P. ad occasum distans, sancti Mineatis nomine insignitur, vulgo Sanminiatello, quod ecclesia eidem martyri sacra ibi ædificata fuerit; quæ ecclesia sancti Mineatis in Monte Lupo dicitur… Nisi autem fallor, ecclesia qua de agimus, illa est quæ antiquitus sancti Mineatis in Quarto, in diœcesi Lucensi vocabatur [Confer Ripetti, Dizionario geografico della Toscana. Verbo Sanminiato. Florentiæ, 1843.] . Denique in Placentina diœcesi alia est ecclesia D. Mineati sacra, vel saltem olim fuit; non enim nisi ab hujus Martyris ecclesia, Castellum sancti Mineatis, quod in ea diœcesi est, nomen sibi vindicaverit. Itaque universim ecclesiæ numero saltem quadraginta et una. Unde jure meritissimo subjungit Lamius [P. XXVII.] Tot igitur ecclesiæ S. martyri Mineati erectæ, vetustate censendæ fere omnes, perspicue demonstrant, perillustrem christianæ veritatis Testem a venerabundis populis late in Tuscia et extra Tusciam quoque cultum fuisse. Antequam ulterius progrediamur in recensendis testimoniis de cultu, operæ pretium ducimus latius nonnulla explicare de præstantissima ecclesia S. Miniatis ad Montem, quæ sane monumentum longe præclarissimum est memoriæ sancti Viri consecratum.

[19] [inter quas emi net ecclesia ad Montem, tum antiquitate] Et primum quidem antiquissima est. Monasterium suburbanum S. Mineatis exstat in Monte Regis seu Florentino seu sancti Mineatis (triplici enim hoc nomine occurrit) cum ecclesia, cujus jam meminit Carolus Magnus. Mons autem Regis dictus est, ut videtur, quod ad regem Langobardum tamquam pars sui privati patrimonii pertineret [Lamius, tom. II, pag. 1178.] . Imo nec absurdum fuerit, judice Lamio [Ibid., p. 1180.] , monasterium illud ab aliquo nostrorum regum conditum seu instauratum et ampliatum dicere, et forte a Desiderio, cujus erga sanctum Martyrem venerationem ex eo etiam, quod oppidum sancti Mineatis in valle Arni inferiore aut ædificavit aut ampliavit, arguere est. Monasterii ac proinde ecclesiæ seu basilicæ antiquitas præsertim probatur ex Charta donationis, facta Nonantulano monasterio (in finibus Mutinensium et Bononiensium sito) ejusque abbati Anselmo, a Carolo M., Francorum et Langobardorum rege, atque Morteperto duce, circiter annum 774, (Tiraboschius ponit: circa annum 780 [Storia dell' augusta badia de Nonantola, t. II, p. 27.] ) edita a Muratorio [Antiquitates medii ævi, tom. V. col. 647 et seqq.] . Inter alia plurima donatur monasterium in civitate Fossolana sanctus Michael atque monasterium sancti Miniati in ipsius civitate cum cellis suis in ipsius civitate vel foris ad ipsas pertinentes. Non desunt qui chartam istam dubiæ fidei imo et nullius habuerunt. Hos inter numeratur Tiraboschius, qui illam emendatius recusit, licet ipsi apocrypha sit, tum quod nomine duorum donatorum, nempe Caroli M. atque Norteperti ducis, inscribatur; tum quod in elencho privilegiorum a Carolo M. et Ludovico Pio concessorum, quam composuit monachus Nonantulanus anno 1279, nulla fiat præfatæ chartæ mentio, dum tamen auctor elenchi testatur se instrumenta originalia concessionum hujusmodi sub oculos habuisse: ut quid ergo prætermisit loqui de Charta omnium præcipua? Autumat Tiraboschius ideo, quia illam non vidit, vel si vidit, destitutam comperit debito diplomatum caractere seu forma: deest sigillum; desunt subscriptiones etc. Quare subdit Tiraboschius, diploma, ut diploma, apocryphum; quamvis teneat scripto illo recenseri bona quæ monasterium Nonantulanum revera possidebat in Tuscia [Storia, ubi supra..] . Paulo aliter sentit Muratorius: Quisquis, ait, chartam hanc legerit animoque intento legerit, aut continuo eam ad apocrypha amandet, aut anceps dubiusque in ejus contemplatione consideat oportet. Et ego hæsi atque adhuc hæreo. Fidem pœne excedit tanta bonorum, villarum atque ecclesiarum, uno tenore ac die facta in unum abbatem, unumque monasterium. Deinde nulla est chartæ huic germani diplomatis facies; et quisque novit, quibus verbis et formulis reges atque imperatores donationes ac privilegia concipere consuerunt. Mirari etiam subeat, cur sese cum rege Nortepertus dux immisceat in ejusmodi donatione facienda. Addit nihilominus Muratorius: supposititium fœtum affirmare non ausim, tum quod monachis, si fingere voluissent, facile ad manum fuissent diplomata a regibus emissa, quæ imitari potuissent; tum quod subsequentibus temporibus nulla supererant, uti videtur, vestigia tantarum opum Nonantulano cœnobio in Tuscia collatarum; ac proinde quem quæso in usum imposturæ huic indulsissent monachi? Ad hæc quis Comitatum illum Lucardum …, posterioribus sæculis excogitasset, quando ne unum quidem verbum de illo antiqua historia habet? (De hoc Comitatu egit ex professo Muratorius Dissertatione XXI). Quamobrem justus opinandi locus relinquitur, nihil figmenti in ea charta haberi, ipsamque fuisse privatam veluti scripturam a Carolo rege et Norteperto duce factam. Denique suspicatur Muratorius tantam Caroli magnificentiam in Anselmum Nonantulanum abbatem inde ortam, quod Carolo Anselmus adjutorio fuerit ad arripiendam coronam Langobardici regni, fructumque ceperit operæ bene navatæ magnificam illam tot bonorum donationem. Quam deinde suspicionem pluribus studet probare legitimam [Ubi supra, col 650.] . Nec obest, in Charta mentionem fieri de civitate Fossolana non vero Florentina. Certum namque est intelligi civitatem Florentinam, seu errore ita in Instrumento scriptum fuerit, seu quod Florentia et Fæsulæ ob proximitatem confunderentur [Lamius, tom. I, p. 543.] : nam primum monasteria sancti Michaelis et sancti Mineatis Fæsulis umquam exstitisse ignoratur; plures autem ecclesias iisdem sanctis sacras easque pervetustas Florentiæ fuisse, compertum habemus. Deinde per ea tempora Florentia exigua erat et devastata ruinis, cum Gotthi et Langobardi in eam immaniter sæviissent et prope delevissent. Unde fama illa orta est, Florentiam funditus eversam totamque destructam fuisse, quam nostri historici litteris mandarunt; quare eo magis flocci fiebat; nec forte aliter considerabatur quam suburbium et portio urbis Fæsulanæ, donec sub Carolo magno imperatore resurgere cœpit et brevi ambitu conclusa mœnibus circumdata est. Ex hoc ortum esse videtur, ut etiam posterioribus temporibus Territorium Fæsulanum et Florentinum confunderentur: nam multa vidi Instrumenta ita habentia: “Actum judiciaria Florentina seu Fesulana [Confer Ripetti, Dizion. geogr. voce Fiesole. Item Acta S. Donati Fesul. ep. tom. IX Octob., p. 660.] .” Ex his concludit præfatus Lamius in hunc modum [Tom. II, p. 1182.] : Primi domini igitur et patroni hujus monasterii reges fuere, dein monachi cœnobii Nonantulani, tandem episcopi Florentini sub sæculi IX exitum, ex Berengarii imperatoris donatione. Hoc porro certissimum est, ecclesiam S. Miniatis, initio sæculi XI restauratam fuisse ab Ildebrando episcopo Florentino; Inveni, inquit in suo diplomate an. 1013 apud Ughellum [Italia sacra, tom. III, col. 47.] , ecclesiam non longe ab urbe sitam, in honorem sancti Miniatis martyris dedicatam, antiquitus vocabulo Monasterii insignitam, quam quia nimia vetustate neglectam atque pene destructam inveni, qualiter renovare potuissem, anxie cogitare cœpi etc. Constat vero tum ex hoc tum ex altero diplomate an. 1024, Ildebrandum præter templum vix non a fundamentis renovatum, construxisse etiam cœnobium, eidemque magnam dotem censusque dixisse, ut sarto tecto conservando templo satis forent, iisdemque monachi, qui D. Benedicti regulam profitebantur, alerentur [Ibid. col. 48 et seq.] . Atque hæc de ecclesiæ S. Miniatis ad Montem antiquitate. Qui plura nosse voluerit, adeat Lamium locc. citt.

[20] [tum magnificentia.] Ad magnificentiam quod spectat, sequentia ex eodem scriptore suffecerit recitasse [Lamius tom. II, p. 1192.] qui postquam notavit ecclesiam, qualiter ab Ildebrando refecta renovataque fuerat, adhuc permanere, structura nulla ex parte corrupta, sic pergit: Ecclesia in tres naves dispertita est, quarum muri intermedii marmoreis lapideisque columnis substinentur, novem arcubus hinc inde iis incumbentibus. Nam Presbyterium seu Tribunal supra confessionem assurgit, ad quod per duas scalas marmoreas laterales adscenditur. Hoc autem marmoreum marmoreis et discoloribus quatuor columnis parietes innixos habet; et pone altare princeps in apside quinque fenestræ sunt, lapide speculari et pellucido obductæ. In superiore parte apsidis et cava fornice, Christi Dei imago inter Joannem et Matthæum evangelistas, atque ab hujus sinistris B. Mineatis effigies, mussivo opere artificiose elaboratæ sunt anno MCCXCVII, ut in zoophoro inferiore legitur. Chorus marmoreo septo, tesselis et emblematis mirifice cingitur, atque in extimo sinistroque ejus angulo ambon affabre sculptus e marmore, similibus columnis elevatur. Pavimentum autem marmoreo limite in medio distinctum ante portam primariam Josephus Judex et Remetrius anno MCCVII faciundum curavere. Confessio sive martyrium sub presbyterio jacet, cujus fornices triginta sex columnis marmoreis substentantur. Fenestræ plures, oblongæ et angustæ, quæ olim omnes lapide speculari septæ erant, mediæ navi lucem desuper fœnerantur. Ante confessionem in ampliori pavimento ædicula est, a Petro Cosmæ f. Medice (perperam ipsi Cosmæ seniori tribuitur in subdenda hic Inscriptione) ex marmore constructa, laqueari fictili et tabula exornata exsistit. Quando autem et quem in finem erecta fuerit, docebit sequens Inscriptio, quæ marmori incisa altari subest:

SANCTISSIMÆ JESU DE CRUCE PENDENTIS IMAGINI QUÆ JOANNI GUALBERTO STRENUO MILITI POSTEA VALLIS UMBROSæ MONACHORUM AUCTORI IN HAC ANTIQUISSIMA SANCTI MINIATIS ECCLESIA POST IMPARTITAM SUPPLICI FRATRICIDÆ CUM VITA VENIAM CAPUT INCLINAVIT ORANTI SÆCULI SUB INITIUM UNDECIMI; * COSMAS * MEDICES DECRETO PUBLICO P. P. SACELLUM HOC INSIGNE CONSTRUXIT ET DEDICAVIT EX QUO SATAGENTE APUD SEREN. M. E. D. LEOPOLDO MEDICE AVUNCULO * SANCTÆQUE ROMANÆ ECCLESLE CARD. AMPLISSIMO SOLEMNI QUA DECUIT POMPA TRANSLATAM AN. S. MDCLXXI. IN ARA PRINCIPE ECCLESLE ET MONASTERII SS. TRINITATIS FLOR. QUO CONFLUENTIUM POPULORUM PIETATI COMMODOQUE CONSULERENT LOCARUNT ABBAS ET MONACHI. NE RERUM GESTARUM MEMORIA INTERCIDAT REGIUS COSMI III. E. D. ERGA COELITES AMOR MONUM. PON. CUR. AN. MDCCX.

Notum est S. Joannem Gualbertum primum vitam regularem professum in monasterio S. Miniatis; et dein ex eo digressum congregationis Vallis Umbrosæ posuisse fundamenta. Vide ejus Acta [Acta SS., tom. III, Jul., p. 313.] . Cum scribat Joannes Villani Fesulas a Florentinis anno MX captas et populatas fuisse, et columnas præcipue ac marmora in suam urbem ab iis deducta, paulo ante scilicet quam Ildebrandus ecclesiam S. Miniatis reficeret, haud absonum est autumare eum hujusmodi spoliis usum ad hanc instaurationem. Profecto, inquit Lamius [Tom. I, p. 1149.] , marmora illius ecclesiæ exotica, ut plurimum dignoscuntur, et internarum columnarum capitula, licet Corinthii vel Compositi ordinis omnia, tamen cuncta magnitudine, forma, cælatura inter se differunt, quod ex diversorum ædificiorum ruderibus et ruinis extracta in hujus templi structuram translata et conversa fuerint. Hoc et in aliis antiquis Florentiæ templis observatur. Quæ quidem omnia satis declarant quanta cum magnificentia tum exteriori tum interiori ædes S. Miniatis ad Montem exurgat. Cæterum similia signantur de hac ecclesia in hodiernis Itinerariis Florentinis vulgo Guide de Florence [Conf. Nouveau guide de Florence, par Frédéric Fantozzi, traduit de l'italien par d'Estre, p. 749 et seqq.] .

[21] [cui contiguum erat monasterium.] Juverit addidisse ex sæpius dicto Lamio [P. 1196.] : Quum inter monachos observantiæ regularis disciplina defecisset, et ad quinque tantum redacti essent; Augustinus abbas renuntiavit; et Gregorius papa XI an. 1374 concessit et donavit monasterium et ecclesiam cum omnibus suis bonis et juribus et omni dominio et jurisdictione episcopi liberam, monasterio S. Mariæ Montis Oliveti, ordinis S. Benedicti… Itaque cum per tot sæcula monachi atrati illud tenuissent, tandem monachi candidati eorum loco successere, et illud incolere perrexerunt usque ad annum MDLIII quo locus ille, muris et munimentis circumdatus jussu Cosmæ I magni ducis, arx evasit et monasterium domus militum factum est. Quare monachi inde migrare coacti sunt, licet monasterii dominium usque retinuerint, et ecclesiam unus et simplex sacerdos deinde curavit. Denique notat alio loco idem Lamius [Tom. I, p. 34.] : Monasterium S. Mineatis hodie (circiter annum 1758) Jesuitæ possident, in quo statis temporibus convenientes cives piis contemplationibus et cæremoniis exercent. Haud procul ab ecclesia occurrit urbis porta hodie a S. Miniate dicta (Porta S. Miniato). Alterius ecclesiæ intra urbis Florentinæ mœnia sitæ, memini supra, S. Miniatis inter turres (S. Miniato fra le Torri.) Et hæc antiquissima etiam est et præclara, hodieque superstes, de qua pluribus agit idem Lamius [Pag. 34 et seqq.] .

[22] [De urbe S. Miniatis Teutonis] Exstat in agro Florentino oppidum frequens, S. Miniatis ad thedescum sive Teutonis dictum S. Miniato al tedesco, jam inde a sæculis viris domi militiaque claris nobile atque celebratum, quod Gregorius XV et urbis nomine et sede episcopali insignivit V Decembris anno 1622; nostris autem diebus novo auctum splendore, cum ex illo oriunda sit stirps gentis Bonaparte (sic scribitur), qua inde in Corsicam partim translata, in lucem editus est bellidux, cui parem haud inveneris, nempe Napoleo imperator I [Conf. Ughelli, Italia Sacra, tom. III, col. 269; Moroni, Dizionario di erudizione storico-ecclesiastico verbo: Sanminiato; Ripetti, Dizionario, geographico della Toscana; Guibert, Dictionnaire géograph.] . Oppidi conditorem dicunt alii Othonem I imperatorem sæculo X, alii Desiderium, ultimum Langobardorum regem sæculo VIII; imo non desunt, qui ejus originem ad Romanos referant [Moroni, ubi supra.] . Verum Ughellus istiusmodi nugatoribus, ut loquitur, fidem non adhibet. Crediderit tamen ante Fridericum œnobarbum (qui Occidentis imperium tenuit ab anno 1152 ad annum 1190 [Art de vérifier les dates, p. 444.] fuisse ædificatum, ab eoque deinceps ampliatum, ut illic suorum Theutonum sedes constitueretur, qui cum ibidem absenti imperatori vicariam operam præstituri commorarentur frequenter, ab illis “ad thedescum” oppidum illud traxit cognomen. Hoc præterea notatu dignum, Ughellum in suo de ecclesia Miniatensi tractatu ne verbo quidem meminisse S. Martyris nostri. Aliud sensere recentiores tum historici tum geographi, qui rem penitius inspexerunt. Recitantur enim apud Muratorium [Antiquitates medii ævi, tom. VI, p. 405.] Litteræ Joannis episcopi Lucensis, per quas rectorem ecclesiæ sancti Miniatis in loco quarto (sic forte dicto, quod quatuor milliaribus distaret ab antiquissima ecclesia parœciali S. Genesii [Repetti, tom. V, p. 79.] ) constituit sive confirmat Autchis Clericum anno 783. Incipiunt: In Dei nomine. Regnante domno nostro Carolo rege Francorum et Langobardorum, anno quo Langobardiam cœpit * nono, sicque filio ejus domno nostro Pippino rege, anno regni ejus secundo, XVII Kalendas Februarii, indictione VI [Conf., Art de vérifier les dates, p. 535.] . Deinde sequitur: Manifestum est mihi Johanni in Dei nomine episcopo, qualiter ante hos annos Bonushomo, Aidualdus (nominantur alii quatuordecim) a fundamentis construxerunt ecclesiam in honore Dei et sancti Miniatis in loco Quarto, et in ipsa ecclesia et in omni re ad eam pertinente, una cum licentia consilii bone memorie Balsari, hujus Lucensis ecclesiæ episcopi, Nandolfum custodem et guvernatorem elegerunt. Quidem et quod Bonichis presbyter una cum consensu Walprandi episcopi, in prædicta ecclesia et in omni re pertinente Austripertum Clericum sibi per cartulam adoptivam filium heredem et successorem confirmavit. Postea vero ipse Austripertus Clericus per cartulam in præfata ecclesia et in rebus ad eam pertinentibus, Autchis Clericum filium suum rectorem et guvernatorem ordinavit et confirmavit, sed absque episcopali consensu, pro eo quod bone memorie Peredeus episcopus decessor meus in Francia erat detentus in servitio domni Regis et reliqua quibus confirmatur electio Autchis Clerici.

[23] [et ejus ecclesia primæva.] Mitto inquirere qui sint illi Clerici, pater et filii, sibi succedentes; nec enim ad propositum nostrum spectant. Ast primum notabo episcopos illos Lucenses tres nominatos vixisse Balsarium quidem anno 700, Walprandum anno 742, Peredeum huic successisse, cujus locum ἀμέσως cepit Joannes Litterarum auctor; proinde ecclesia, qua de agitur sæculo VIII antiquiorem esse. Deinde quum aliam, ut observat Lamius [Memorabilia tom. I, p. 335.] , ecclesiam D. Mineati sacram in Lucana diœcesi olim exstitisse, nisi eam, unde nomen accepit oppidum S. Mineatis, minime constet, si excipias ecclesiam D. Mineatis in Faugnana (vulgo Sanminiatello [Ibid. p. XXVI.] , suburbio oppidi Miniatensis; adfirmare probabiliter possumus, ecclesiam D. Mineatis in Quarto, in illa diœcesi, esse hanc eamdem ecclesiam, adeoque ædificatam anno circiter DCC. Et paucis interpositis addit: Itaque sensim et tacito temporis lapsu circa ecclesiam S. Mineatis, in colle ad sinistram Arni ripam sito, in valle Arni inferiori, in Lucana diœcesi et distantia ab urbe Luca et Pisis XXII M. P; a Florentia XXIII M. P. varia ædificia constructa sunt; et tandem domorum frequentia sæculo X adeo excrevit, ut oppidi speciem præ se ferret et ab imperatore Othone I anno DCCCCLXII muro circumductum oppidum munitum sit, ut verosimiliter scribit Laurentius Bonicontrius Miniatensis in Annalibus et in historia Sicula… Vetustam D. Mineatis ecclesiam, quæ huic oppido initium dedit, fama est eam esse, quæ nunc refecta et ampliata D. Francisci vocatur et a Minoritis una cum addito monasterio possidetur … et D. Mineatem unum ex illius oppidi patronis Divis fuisse patet ex eo, quod in sui Communis sigillo etiam D. Mineatis imago cælata erat. Eadem fere tradunt Moroni et Ripetti locc. citt. Quamvis in urbe S. Miniatis præter cathedralem, Deiparæ in cœlum assumptæ et S. Genesio martyri dicatam, plures sint ecclesiæ et oratoria, nulla ex his ædibus hodie S. Miniati sacra habetur. Incolas anno 1840 numerabat 2500 [Ripetti p. 97.] . Si quis plura scire de rebus ad hoc oppidum pertinentibus voluerit, consulat Lamium, qui tot tantaque collegit ut in ejus Memorabilibus solidas capiant paginas fere ducentas [Tom. I, pag. 334 – 521.] . Atque hæc summatim dicta sint de cultu S. Miniatis in Etruria aliisque vicinis regionibus. Restat ut addamus nonnulla ex martyrologiis aliisque id genus fastis sacris.

[24] [Memoria in fastis sacris.] Usuardus ad hunc diem XXV Octobris annuntiat: Civitate Florentia passio beati Miniatis, sub Decio principe. Observat autem Sollerius: De Miniate nihil apud vetustiores usquam reperio, nec satis conjicere possum, unde eum Usuardus acceperit; neque enim Acta a Surio vulgata vidisse existimandus est, qui tam jejune de eo loquitur. Ast cum, ut supra notavimus n. 2, Martyrologium suum ediderit Usuardus primum anno 859 vel sequenti, et iterum inter annum 869 et 877, atque jam diu ante floruisse in Etruria S. Miniatis memoriam ex dictis pateat; nihil obstat quominus Usuardus eum inde acceperit. Kalendaria quoque Florentina, Pisana et Senensia ejus festum ad diem VIII Kal. Novembris signant; die vero præcedenti Breviarium Gallo-sæculum apud Joannem de Joanne celebrat Natale S. Miniatis. Teste Lamio [Tom. IV, p. 61 et seqq.] : In bibliotheca Laurentiana Pluteo XVII codex III. Psalterium continet, et eleganter ac ornate scriptus. Membraneus est et præfixum habet Kalendarium, quod Florentinum dici potest: nam sanctorum Florentinorum et Tuscorum plurium dies festos seu Natales indicat … nec ullus sanctus memoratur qui sæculo XI posterior sit. Addit Lamius: Putaverim codicem exaratum fuisse circa sæculi XI dimidium non autem antea, nec post illius sæculi finem, quod et rationibus haud spernendis ibidem probatur. Hoc autem in Kalendario, typis apud eumdem Lamium edito, habetur: VIII Kal. (Novemb.) S. Miniati Mr., Chrysanti et Dariæ. Cæterum præfatæ ecclesiæ omnes ejus officium agunt; quin et Florentiæ olim in pervigilio jejunabatur. In Kalendario missalis sæc. IX vel X, in archivo ædituorum sanctæ Mariæ Floridæ, hac die mentio fit S. Miniatis, et in ora paginæ, posteriori manu, puta sæc. XII vel XIII, scriptum est, quod in ejus vigilia jejunatur. In Missali seu Sacramentario ad usum ecclesiæ cujusdam Florentinæ, exarato sæculo XV, habetur Kalendarium, in quo signatur hac die 25 Oct.: Florentia S. Miniatis cum suis sociis [Orbis sacer et profanus, ubi supra p. 1142 et seq.] ; et rursus in altero codice sæc. XV exeuntis: SS. MM. Grisanti et Dariæ (additur alia manu) et S. Miniatis M. [Catalogus Bibliothecæ Laurentianæ tom. I, col. 179.] . Extra Etruriam et Italiam haud magnopere cultus S. Miniatis floruisse reperitur; nec, quod magis mireris, in ipsa urbe Metensi nec in cœnobio S. Vincentii venerationis specialis S. Martyri exhibitæ apparent alicujus momenti vestigia, præter ea quæ de translatione protulimus n. 11 etc. Martyrologium Romanum hæc habet: Florentiæ passio beati Miniatis militis, qui sub Decio principe pro fide Christi egregie certans, nobili martyrio coronatur.

[25] [Officium. Hymni.] Orationes et Lectiones, quas ecclesia Florentina olim recitabat, ex Actis conflatæ sunt; illas ab Orlendio [Biblioth. Leopoldina Gaddiana tom. II col. 8 et 9.] et dein a Lamio [Orbis sacer et profanus p. 1142.] editas, nihil opus est hic adscribere. Cæterum subdit Lamius [Tom. I p. 570.] : Non me latet in Passionariis et libris liturgicis Florentinis diversis diversas Orationes et Lectiones haberi, unaquaque ecclesia illas pro arbitrio et lubitu concinnante; secus enim tantum inter eas discrimen intercedere non potuisset. In schedis Cionaccii habemus Officium S. Miniatis descriptum ex libro chorali ms. qui reperitur in ecclesia parochiali S. Miniati inter Turres. Ex quo duos sequentes hymnos desumendos operæ pretium duximus.

Ad Vesperas hymnus.

      In laude sui militis
Adsit festive celeber
Agnus ille purpureus
In quo vicit hic Minias.
      Præsago quippe nomine,
Suo tingendus sanguine
Minias ante prælium
Hoc meruit vocabulum.
      Sub indecenti Decio
Gravi tortus supplicio
Veritatis præconia
Voce fatetur libera.
      Cavantum ungues subdibus,
Carnes liquescunt ignibus;
Sed non sentit incendia
Simplex auri materia.
      Hinc Agonista nobilis
Tot decoratus titulis,
In congressu novissimo
Subdit cervices gladio.
      Videres Christi Puerum
Caput tollentem proprium,
Hinc inde procedentibus
Angelorum conventibus.
      O quam dulci spectaculo
Humano et angelico
Jam immolata victima
Montis scandit cacumina.
      Laus, honor et imperium
Benigno Regi martyrum,
Quos tanto postliminio
Sacro reddit palatio. Amen.

Item alter hymnus ad Matutinum.

      Adest nobis festivitas
Carus qua Deo Minias
Suscepit regni bravium
Post triumphatum stadium.
      Hinc sompni quies fugiat,
Mens vigil se exerceat
In Patris laude ipsius,
Defendat nos ut precibus.
      Hostem repellat improbum,
Pacis donet subsidium,
Excessus mundet noxios,
Mores infundat sobrios.
      O Minias sanctissime,
Cunctis ambientissime
Quod se vellent cum sociis
In suis esse loculis.
      Os obstruatur omnium
Iniqua obloquentium,
Et nos præ natis hominum
Te contemplemur dominum.
      Sit Trinitati gloria,
Laus unitati sedula,
Quorum potestas valida
Regnat per cuncta sæcula. Amen.

Duabus penultimis strophis manifeste alluditur ad prætensionem Metensium, sibi corpus S. Miniatis vindicantium. Nec enim tunc inter alios contentio fuisse noscitur. Monachi namque qui dicuntur S. Corpus secum asportasse, Olivetani, medio tantum sæculo XVI ex primævo cœnobio S. Miniatis migrarunt. Conf. n. 17. Cæterum licet hymni præfati desumpti sint ex libro chorali S. Miniatis inter Turres, probabile fit ex duabus strophis prædictis officium utrique ecclesiæ inter Turres et ad Montem fuisse commune. Nisi dicamus versiculos

Et nos præ natis hominum
Te contemplemur Dominum

id solum innuere, S. corpus Florentiæ quiescere sanctumque Martyrem urbis esse patronum.

[26] [Fragmenta reliquiarum; ampultæ.] Vix dubitandum quin in unaquaque ecclesia S. Miniati dicata (supra vidimus eas numero fuisse circiter quadraginta) pars aliqua ejus sacrarum exuviarum a populo coleretur. In specie hæc signantur in Memorabilibus [Tom, I p. 579.] : Reliquiæ Florentiæ quidem religiose adservantur in ecclesia S. Bartholemæi suburbani monasterii Montis Oliveti, in ecclesia D. Mineatis inter Turres, in ecclesia Parthenonis, qui S. Mineatis titulum præfert et juxta portam S. Galli situs est; ut nihil de perantiqua S. Mineatis ad Montem ecclesia dicam, in quo corpus ipsum gloriosi Martyris quiescere traditur. In ecclesia quoque urbis S. Mineatis os hujus Martyris cognominis, urbis patroni custoditur (conf. n. 23); et sanguinis, ut creditur, ampulla in arcem Lutiani in Mucillo nuper translata est. De hac vero ita refert Jos. Maria Brocchius in vita S. Miniatis, cujus verba ex italico in latinum verto: In ecclesia parochiali S. Miniatis inter Turres, præter alias reliquias servantur ad nostra usque tempora tres ampullæ repletæ S. Martyris sanguine (qui adhuc, nec sine prodigio, fluidus fresco spectatur): quarum una, ex parte rupta, mihi benevole dono data anno 1734, fuit ab Antonio Fani, presbytero rectore illius ecclesiæ, ut illam reponerem cum aliis reliquiis omnium Sanctorum et Beatorum Florentinorum, quas ego asservo in oratorio, meis expensis eorum honore ædificato in Mucillo et in antiqua rupe Lutiani. Unde hodie in ecclesia inter Turres duæ tantum remanent ampullæ.

[Annotata]

* An. 1003.

* Imo Petrus, Cosmæ filius.

* patruo

* cepit

PASSIO SANCTI MINIATIS MARTYRIS.
Ex ms. Trevirensi collato cum ms. Metensi. Item ex Codice Bibliot. Laurentianæ n. I Plut. XX, apud Lamium, tom. III pag. XLI. Surius eamdem habet, mutato stylo.

Minias, mart. Florentiæ in Thuscia (S.)

BHL Number: 5965, 5968

EX MSS.

[S Minias corem Decio imperterritus Christum confitetur;] In illo tempore a imperante impiissimo Decio imperatore, qui imperavit anno uno b Romanæ reipublicæ, sævissima orta est persecutio Christianis. Eo vero tempore beatissimus Sixtus c Romanæ urbis episcopus una cum Laurentio archidiacono suo præcesserant ad martyrium, cœpitque religio christiana turbari. Dumque iste impius Decius imperator in civitatem, quæ vocatur Florentia advenisset, exeuntes ministri foris civitatem, invenerunt virum proficiscentem ad suburbana civitatis; cui et dixerunt: Cujus religionis es tu? Qui ait: Christianus sum ego. Et illi dixerunt: Quo nomine vocaris? Et inquit: Quod de sacro fonte accepi renatus, Minias dicor d. Tunc ministri comprehenderunt eum, et ad palatium trahentes, unus autem ex officio nunciavit cæsari Decio, quod fuerat factum. Tunc imperator jussit eum suis tribunalibus sisti, cui et ait: Tu es Minias, sectator nescio cujus christianæ, ineptæ et vanæ religionis, et conturbas provinciam totam, inania et caduca docendo, et injurias deorum nostrorum et contumelias inferendo. Sanctus Minias dixit: Ego sum servus et vinctus Christi: nam tu es Decius imperator, qui ad injuriam vivi et omnipotentis Dei (ante) surda et muta ydola flectis genua et adoras, qui sibi nec aliis prodesse possunt; et nisi ab istorum cultura discesseritis, pariter vos perpetuum incendium cruciabit. Et imperator dixit: Minias consulere tibi. Et sanctus Minias respondit: An mihi dicis gaudens? Tibi autem æternum gaudium numquam erit. Imperator dixit: Adducatur fera crudelis et pessima, ut eum devoret. Sanctus Minias dixit: Domine Deus esto adjutor meus; et derelinquas me, Domine Deus salutis meæ. Et dum complesset orationem, fera pardus extinctus est e.

[2] [in fornacem ardentem immissus, nil læditur;] Tunc ministri imperatoris ad sanctum Miniatem dixerunt: Tu es, qui maleficiis tuis male agis et diis nostris non credis. Sanctus Minias dixit: Vos credite eis, inimici (Dei) creditores diaboli, quem Deus et Dominus meus Jesus Christus in imo profundi demersit. Unus ex ministris renuntiavit imperatori, et jussit imperator eum sibi præsentari, et dixit ad eum: Tu es etiam qui dudum ante me astitisti et nunc nescio unde occurristi mihi. Sanctus Minias dixit: Dixi jam tibi quia ego sum Minias miles et servus Christi f quando exivi de civitate ministri tui invenerunt me in silva, quæ dicitur Elyzaboth g interrogaverunt me et respondi eis quia Christianus sum et credo in filium Dei et in Jesum Christum. Tunc iratus imperator Decius jussit eum in fornacem ignis ardentis mitti et dixit ei: Credis * diis nostris et sacrifica eis, et quæcumque petieris dabo tibi. Sanctus Minias dixit: Aurum vel argentum tuum, æs vel substantia tua nihil est. Ego credo in Deum vivum, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt; qui liberavit filios Israel de terra Ægypti, et Susannam de falso crimine et Danielem de lacu leonum. Imperator jussit duobus * caris lignorum congeriem fieri et fornacem igne succendi; et jussit eum exspoliari oleoque perungi et mitti in ignem. Angelus autem Domini intravit ad illum, et ignis nihil nocuit eum *. Angelus Domini dixit ei: Visitatione visitavit te Dominus et ipse misit me ad te, ut possis sufferre quæ inferuntur tibi tormenta, et te hodie Dominus suis manibus coronabit. Puer autem Domini Minias flectens genua dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui dignatus es angelum tuum mittere, ut * confortares me servum tuum, quod * possim sufferre quæ inferuntur mihi tormenta. Ananias, Azarias et Misaël te collaudant, Domine; per te ignem non sentiunt, quia in fornace ignis, tu læsus es quartus in numero, qui potens es * liberare de camino ignis ardentis. Et signavit frontem sibi signo sanctæ crucis Domini nostri Jesu Christi. Tunc omnis illico ignis extinctus est, ut nec tepor quidem incendii remaneret. Beatus miles Christi Minias liberatus exiit ab igne.

[3] [leoni objectus et dein in equuleo tortus Christum liberius annuntiat;] Videns autem Decius imperator quod factum est, dixit: Adducatur fera omnium ferarum horribilior, * ut devoret illum, et superabimus eum. Et statim præparatus est leo crudelis. * Et cum vidisset eum beatus Minias, signaculnm * Christi contra eum factum *, in ictu oculi ipsa fera extincta est. Tunc beatus Minias dixit: In nullo timeo feras tuas, inimice Dei, filius diaboli, habitaculum Sathanæ. Dominus meus Jesus Christus liberare potens est me de manibus tuis, quia ipse vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen. Decius imperator dixit: Minias, sacrifica diis, quos colimus nos et liberabis te a tormentis. Sanctus Minias dixit: Tormenta tua non timeo; feras tuas non paveo, ignem tuum non horresco; quoniam tormenta tua, sicut plumæ in aqua, levia mihi videntur, et ipsa tormenta quæ mihi præparas, tu in æternum et in sæculum sæculi sine fine sustinebis. Tunc iratus nimis Decius imperator sævire cœpit, et jussit eum sibi præsentari. Ipse quoque sedens pro tribunali et prorumpens dixit ad Virum Dei. Crede mihi, nisi sacrificaveris diis nostris, horribilia non poteris effugere tormenta. Sanctus Dei dixit: Exerce quod vis. Tunc imperator jussit eum iu eculeo suspendi et torqueri. Et dixit ei: Si Deus tuus fortior me est, liberet te de manibus meis et de his pœnis. Sanctus Minias dixit: Non me deseret Dominus meus Jesus Christus, qui fecit mirabilia magna solus et innumerabilia faciet in sempiternum. Imperator dixit: Et ego non facio mirabilia et quid tibi videtur potestas mea? Sanctus Minias dixit: Ego veritatem possum enarrare; ipse testis est * et sacra Scriptura, Lex et Prophetæ, quibus vos creditis, affirmant. Decius imperator dixit: Ego legi Moysi credo et prophetis; sed de Christo tuo, quem credis, si aliquid verius nosti, enarra. Minias miles Christi respondit: Cæcos illuminavit, paralyticos sanavit, claudos fecit ambulare, leprosos mundavit, dæmonia ejecit, mortuos suscitavit, mulierem de fluxu sanguinis liberavit, ventis imperavit, super aqua maris siccis pedibus ambulavit, de duobus piscibus et quinque panibus quinque millia hominum satiavit absque parvulis et mulieribus, et quæ superaverunt de fragmentis duodecim cophinos colligerunt. Quid enim facilius quam dicere innumerabilia beneficia ejus? Manus et sensus non sufficit explicare, qui in nullo mentitur. Tunc unus ex ministris imperatoris dicit: Puto, victi sumus.

[4] [crudelius excarnificatus,] Imperator vero jussit eum de eculeo deponi et dixit ad eum: Ego quidem non mentior. Sanctus Minias respondit: Dic, imperator, tu qualia mirabilia ostendis? Decius imperator dixit: Adducite eum ante præsentiam meam. Quod cum factum fuisset, jussit sudes acutas de ligno infigi sub ungulis ejus, et omnes digitos ipsius pertundi. Sanctus vero Minias dixit: Non facis tu mirabilia, sed opera diaboli patris tui exerces et facis. Tunc imperator dixit ministris suis: Lassati sumus. Ministri ejus dixerunt: Domine imperator, si cogitas aliquid, jube * ut adhuc adhibeamus alia tormenta. Imperator dixit: Audi me, Minias, sacrifica diis nostris; si non sacrificaveris diversis te interficiam pœnis et dissipabo te. Sanctus Minias dixit: Et qualia sunt ipsa tormenta? Et si aliqua alia vis facere, fac. Et facta est vox angeli ad eum: Ne timeas, Minias, quia in omnibus his tormentis Dominus Jesus Christus confortabit te. Decius imperator dixit: Sacrifica diis nostris. Minias dixit: Audi me, imperator: spes mea in Domino vivo. Imperator dixit: Ipse Dominus tuus, quem tu dicis, non liberabit te de manibus meis; non seducat te vanitas, quæ festinat perdere. Sanctus Minias dixit: Christus Dei filius, qui me docuit, ipse liberabit de manibus tuis. Imperator dixit: Pulchro * aspectu conspicio te; consule tibi ne pereas. Sanctus Minias dixit: Deus meus est defensor animæ meæ. Imperator dixit: Plumbo ollam implete, et in aures ejus fervens mittite, ut quando eum Dominus suus vocaverit, non audiat. Ministri autem fecerunt sicut præceptum fuerat illis, et dixerunt ei: Minias, indolescimus super te, et compatimur tibi. Quare non credis et sacrificas diis nostris? Sanctus Minias dixit: Vos cum eo quem colitis simul in æternum peribitis. Et extendens manus ad cœlum dixit: Tu Domine Deus meus, ne longe facias auxilium tuum a me. Tunc imperator jussit Miniatem suspendi et in pedibus ejus lapidem magnum ligari. Sanctus Minias cum hæc audisset, levabat ad cœlum oculos suos cum fiducia dicens: Domine Deus, exaudi preces meas.

[5] [ab angelo liberatur.] In hoc loco apparuit ei Dominus Jesus in similitudine militis juvenis et dixit ad eum: Ne timeas, Minias, quia sicut plumæ in aqua levia sunt tibi tormenta. Et repletus est gaudio magno valde. Ministri imperatoris viderunt et renuntiaverunt ei: Domine imperator, stabat juxta illum juvenis in veste alba, et facies ejus fulgebat sicut sol in virtute sua. Imperator autem stabat in palatio cogitans intra se qualia tormenta faceret, ut superaret Militem Christi. Ministri vero imperatoris dixerunt: Omnia tormenta, quæ potestas tua imperavit fecimus, at nihil eum moverunt; * jube quid faciamus. Imperator ait: Ferro acuto aures ejus perforate et mox conturbabitur. Unus ex ministris venit ad eum dicens: Minias, in nullo tormento te conturbas. * Sanctus Dei dixit: Licet innumerabilia sustineam tormenta, quod semel vidi, negare non potero. Imperator dixit: Et quid est quod vidisti? Sanctus Minias dixit: Angelum sanctum. Tu fac quod inchoasti facere, fili diaboli, factor sceleris, frater Sathanæ.

[6] [Denique, postquam blandimentis pariter restitit, capite plectitur.] Imperator ministris suis dixit: Congregemus auri multitudinem et argenti * et gemmas et sericum et statuamus in mediis deorum nostrorum templis et veniat (Minias); cum viderit omnia bona, consentiet dictis nostris; et quod non per tormenta potuimus facere, potest (fieri) ut consentiat per blandimenta. Quod cum factum fuisset, adduxerunt eum h et dixit ei imperator: Vides hæc omnia bona; elige tibi unum quod optimum est, et credas diis nostris, et vivas. Sanctus Minias dixit ad eum: Aurum et argentum tuum nihil est mihi, quasi stercus quod jacet in via. Dii tui cæci sunt, sine anima, surdi et muti sunt. Tunc ministri imperatoris dixerunt: Domine imperator, cogita de eo quid faciamus. Imperator dixit: Multa ei præparavi tormenta, et nil ei nocuerunt. Sanctus Minias levans cum fiducia ad cœlum oculos suos dixit: Domine Deus, esto adjutor meus; sitivit in te anima mea quam multipliciter et caro mea, quia inimici tui quærunt animam meam. Cum hæc audisset imperator, jussit eum decollari dicens: Miniatem rebellem deorum nostrorum jubeo capitalem subire sententiam. Ministri autem imperatoris ducebant eum, et angelus Domini antecedebat eos usque dum venissent ad montem, qui vocatur * Florentius i in loco ubi Deo placuit. Ex eis unus evaginato gladio caput amputavit; et angelus Domini absque dubio animam ejus suscepit. Depositus est et a Christianis reconditum corpus k ejus octavo Kalendas Novembris l regnante Domino nostro Jesu Christo cui est honor, laus, virtus et potestas et imperium in sæcula sæculorum. Amen m.

ANNOTATA.

a Juverit adscripsisse speciminis gratia, initium alterius Passionis, auctore quodam presbytero Blasio. Exstat in cod. 6 Plutei XX bibl. Laurentianæ, et edita fuit a Lamio in Memorabilibus [Tom. III, p. XLIII.] : Minias, regis Armeniæ filius, ab infantia fide Christi diligenter instructus, audiens imperatorem Philippum ad prædicationem Origenis conversum (locus, ut continuo demonstrabitur, notatione dignus) apostolorum limina visitare proposuit; et sic usque Florentiam secundum status sui condecentiam venit; ubi dum sentit, imperatorem obviam Decio, qui victoriam contra gentem Gallicanam rebellantem Romano imperio habuerat, usque Mediolanum ivisse, ibi eum expectare ac eum sociare decrevit, ut ei de fide suscepta congauderet et secum eundo sua præsentia honoraret. Hic ut sensit, imperatorem a Decio interemptum, et hunc a Romanis cæsarem factum, et in necem christianorum ineffabiliter avidum, familiam, paucis secum retentis serviciis, decenter renumeratam remisit, et ipse, cunctis distributis pauperibus, in silva quæ dicitur Elisbot, prope Florentiam, cum illis, quos in socios receperat, eremiticam vitam ducens ad sumendum pro Christo martyrium affectione inestimabili se disponit, etc. Codex, ex quo hæc transumpta sunt, dicitur esse sæculi XIV ineuntis [Bandïnius. Codices Latini Bibliothecæ Medicæ Laurentianæ, tom. I, col. 618.] . Elucidemus breviter, quæ hic de Philippo et Origene traduntur. Veteres passim Philippum fuisse christianum aperte dicunt; idque Eusebius Cæsariensis, hac in re præ cæteris fide dignus, diserte habet [Hist. ecclesiast., lib. VI, cap. 34.] ; ita etiam S. Isidorus [Etymolog., lib. V, cap. 39. Patrologia Mign., tom. LXXXII, col. 227. Conf. Art de vérifier les dates, p. 344.] : Philippus… Hic primus christianus imperator fuit. Præterea constat eum ex Arabia oriundum et quidem patre, latronum antesignano [Art de vérif., etc., p. 343.] . Insuper novimus Origenem pluries in Arabia fuisse, quo tempore vivebat Philippus (natus anno 204, imperator anno 244, occisus anno 449 [Ibid., p. 343 et seq.] ). Teste Eusebio [Hist. ecclesiast., lib. VI, cap. 19, versus finem.] , missus eo circa annum 217 fuit Origenes a Demetrio, antistite Alexandrino, ad convertendum ducem Arabiæ, cujus nomen reticetur. Operæ pretium est verba Eusebii describere: Cum Alexandriæ moraretur Origenes, miles quidem adveniens, Demetrio ecclesiæ episcopo, et præfecto Ægypti literas a duce Arabiæ detulit, quibus poscebat ut confestim Origenem ad se mitteret, qui doctrinam suam ipsi communicaret. Missus igitur ab illis Origenes in Arabiam perrexit. Nec multo post, perfecto cujus causa venerat negotio, Alexandriam regressus est. Confer Acta SS. Arethæ et sociorum quæ dedimus tomo præcedenti X Octobris [Pag. 678, n. 57.] . Haud absurda conjectura est ex his ortam sententiam, quæ in Actis profertur, de Philippi conversione, quam non jam Origeni sed S. Miniati tribuit auctor, tanto facilius quod B. Martyrem gente Armenum scribat, dum plerique Florentia ortum volunt. Audiamus Brocchium [Vite de sancti et beati Florentini, tom. I, p. 17.] : Gloriosissimum hunc martyrem S. Miniatem pertinere ad nostram civitatem Florentiæ, non solum quod ibidem moratus et martyrio coronatus, sed etiam quod in ea ortus sit, communis est historicorum nostrorum assertio; proinde, ut habet Borghinius, fabulosa potius quam verisimilis dicenda opinio paucorum, qui cum Vilianio (scriptore ut veridico ubi de rebus sui ævi, ita suspecto ubi de antiquis tractat) S. Miniatem, filium dicunt regis Armenorum, atque in Italiam venisse pœnitentiæ agendæ causa. Addit Brocchius, historiolam hujusmodi primum inventam, judicio multorum, ab antiquis illis monachis Basilianis, qui quondam incoluerunt monasterium et ecclesiam S. Miniatis ad Montem; quod forte putarent, decus aliquodadditum fore suæ patriæ adeoque sibi, si exinde sanctissimus Pugil noster Florentiam appulisset. Utut est, nihil in Actis nostris de natalibus S. Miniatis memoratur. Certe nomen latinum non est; terminatio græcanicam prodit originem. Et eruditus professor Beroliniensis W. Pape in suo vocabulario inter nomina propria græca recenset [Wörterbuch der Griecheschen Eigennamen. Edit. 1842. Voce Μινύας.] Μινύας Minyas, sub quo, inquit, Minyæ Μινύαι, gens de stirpe Æolica, ex Thessalia in borealem migrarunt Bæotiam, et regnum fundarunt Minyarum, cujus metropolis Orchomenus. Nescio cur Lamius licet ei etiam nomen videatur græcum, perpetuo scribat: Mineas, dum alii omnes: Minias. In vocabulario Papiano occurrit, sed cum apposito signo interrogationis, Μινήας (?) nomen viri inscriptum cuidam nummo Ephesino, ast potius legendum putat Papius Μίννος.

b Duobus annis et paulo plus imperavit Decius. Vid. Com. præv., n. 5.

c Diximus Comm. Præv. n. 1 hic lapsum scriptorem. Sub idem tempus, ait Orlendius [Orbis sacer et profanus, part. II, tom. II, p. 1141.] , eadem Decii persecutione sæviente, in amphitheatro martyres occubuisse Fabianum, Cornelium Xistum et Laurentium, tradit Scipio Amiratus; Ughellus vero pro Fabiano Fabritium recenset, in reliquis Amirato consentiens. Verum tres priores Romani pontifices fuerunt; nec Florentiæ, sed Romæ, et quidem diversis temporibus atque sub diversis imperatoribus martyrium consummarunt: Laurentius vero archidiaconus Romanæ ecclesiæ Romæ pariter martyrii coronam est adeptus, non in persecutione Decii, sed Valeriani imperatoris, sicut etiam Xystus secundus, cujus diaconus fuerat Laurentius, etc.

d Minias, Lamio Mineas, Italis Miniato; Latine in lapidibus reperitur Mineus, Minius. Vide Indices Inscriptionum Muratorii. Conf. lit. a ad finem.

e Hujus quoque meminit S. Antoninus: Leopardus ad ipsum occidendum emittitur; sed Leopardus ex se subito moritur. Sane hæc etsimilia quæ sequuntur bene multa, utut non sunt fabulis statim amandanda (haud enim minus prodigiosa in sacris litteris consignata habentur), solidioribus utique fulcienda essent testimoniis, ut facile iis adhiberi posset fides.

f Miles et servus Christi, hæc sane indicare videntur S. Miniatem militiam professum sæcularem, quod et traditione vix non constanti firmatur. Sunt tamen qui existiment verba illa de militia spirituali esse intelligenda, ita ut eodem fere sensu miles quo servus Christi habeatur. In sequentibus S. Minias solum miles Christi appellatur, quod de quovis sive patiente sive certante pro fide deprædicare potest. Verumtamen proprie miles haud consuevit dici similibus locis de militia spirituali. Actis alii alia addidere, quam autem fideliter ipsi viderint. Inter cæteros martyres illustris exstitit, ait Orlendius [Orbis, etc., p. 1140.] , sanctus Minias, professione miles imperatoris, genere nobilis, religione christianus, ætate juvenis sed virtute senior. Sanctus quoque Antoninus: Cum autem, inquit, ei (Decio) insinuatum fuisset de quodam juvene nobili, nomine Miniate, eum coram se fecit adduci.

g Elyzaboth, communius scribitur Elisboth; quandoque Arisbot, Alogoth, Arisgotto. Vide Annotata in Passionem SS. Crescii et sociorum [Tom. X Octobris, p. 590, lit. b.] . Brocchius scribit: Elisbot atque addit [Vite, tom. I, p. 18.] : Nomen quod forte remansit ex antiqua et jam deperdita lingua Etrusca.

h Petrus de Natalibus [Lib. IX, cap. CVIII.] deductum scribit ad templum Martis. In nostris Actis id non legitur. Non tamen ille, judice Lamio [Vite de sancti et beati Florentini, tom. I, p. 17.] , templum Martis peculiariter indicasset, nisi in exemplari Actorum, quo usus est, invenisset. Templum autem Martis Florentiæ seu ad Florentiam exstitisse concors et constans scriptorum rerum Florentinarum traditio est. Citantur Melaspina et Villanius. Deinde subdit Lamius: His autem cæteri omnes consonant. Verum animum inducere nequeo, ut credam ecclesiam D. Joanni Baptistæ sacram, illud Martis templum esse, ad sacrum usum conversum … hanc vero famam ex eo ortam existimo, quod non procul a situ, ubi sæculo VI condita est ecclesia D. Joannis Baptistæ, templum Martis exstitisset, quod a Chrisfianis dirutum fuerit. Et certe locus hic Campus Martis, vulgo Camarti, adpellabatur, in quibus campis mos erat ei numini templa ædificare. Atque hæc quidem Lamii conjectura est. Nec opus est pluribus prosequi in Annotatis nostris ad Acta, quæ exiguæ sunt fidei.

i Qui et Mons Regis dictus fuit et postea Mons S. Miniatis. Vide Comm. Præv. n. 19. Nescio, inquit Lamius [Tom. I, p. 591.] , unde Villanius hauserit, quod B. Mineas obtruncatus est eo loco, ubi jam ecclesia S. Candidæ erat, ad Crucem ad Gurgitem seu Gorgo, ubi plures alii Jesu Christi servi martyrium consummaverunt. Eadem narrat Blasius, vitarum Sanctorum Etruscorum scriptor sæculo XIV et vita Italica Riccardiana; quum aliter habeant vetusta Passionaria Laurentiana superius laudata aliaque, adfirmentque in Monte Florentino sanctum hunc Martyrem capite plexum fuisse. Nihilominus Orlendius adhæret Villanio: ait enim [Orbis sacer et profanus, part. II, tom. II, p. 1141.] : Eo loco passus est, ubi ecclesia S. Candidæ ad Crucem, ad Gorgum dicta. Nonnulli referunt, sanctum Martyrem divulsum a cætero corpore caput suis manibus tulisse, ac tranato flumine in vicinum evasissise collem, ubi D. Petri oratorium erat, quod postea de nomine Martyris “sancti Miniatis” dixerunt. Hinc utique ortum est, ut sanctum Virum alio loco passum alio conditum voluerint. Verum, ut apposite prosequitur Orlendius, de stupendo hoc miraculo nihil prorsus proditum est in ejusdem Martyris Actis apud Surium et Petrum de Natalibus, nihil itidem apud divum Antoninnm; nihil pariter in nostris. Ejus tamen sacrum corpus in præfatum collem delatum fuit ibique reconditum. Equidem admissero reconditum, non vero delatum; nec enim id probat Orlendius nisi ex stupendo illo miraculo, quod ipse suppositium etiam habet. Satius itaque mihi videtur stare antiquioribus Actis, ex quibus efficitur sanctus Minias eodem loco capite plexus et sepultus, nempe in Monte Florentino. Vide litt. l.

k Ubi sanctos Frontinum et Paulinum prima Christianæ religionis fundamenta apud Florentinos posuisse ferunt; ibique a Christi fidelibus sacram ædiculam initio fuisse conditam ac divo Petro dicatam, quæ postmodum in ampliorem formam redacta, sancto Miniati martyri consecrata fuit. Orlendius ibidem. Vidimus Comm. Præv. n. 18 hanc ecclesiam collabentem ab Ildebrando episcopo magnifice restauratam ineunte sæculo XI, atque ita fere perdurasse ad nostram usque ætatem.

l Hic subjungit Blasius: Anno Domini CCLII. Qui confestim surrexit, caput propriis ulnis sumsit, Arni flumen transiit, et sequente eum populo et stupente, montem ascendit, et in loco ubi nunc est, ipsum posuit et se juxta naturali ordine collocavit. Processu temporis Florentini ejus honori ecclesiam mirificam fecerunt; et eum in ipsa honore maximo collocarunt. Conf. Annot. i.

m Coronidis instar adscribo ex Petro de Natalibus [Lib. IX cap. CVIII.] : Sanctus Phridianus episcopus Florentinus (imo Lucensis) ecclesiam Minyatis martyris trans flumen Arni positam sæpius visitabat. Cum autem die quadam inundatione nimia flumen navi transiri non posset, et nautæ quidam ultra flumen existerent, sanctusque episcopus transire curaret; nautæque illi periculo postposito, beati Martyris confisi meritis, ad episcopum transvadandum venire disponerent; subito se citra flumen invenerunt, et episcopum transportantes sine periculo fluvium transierunt. Tunc sanctus episcopus eisdem per spiritum nunciavit: civibus illis hoc a Deo sanctum Minyatem obtinuisse, ut nemo in aqua illius fluminis necari posset. Quod usque hodie ita extitisse refertur; ubi postmodum ecclesia in honorem sancti Phridiani fabricata est. Confer Lamium [Tomo I p. 586.] qui eadem profert sed latius evoluta, ex libro “diversarum vitarum” signato numero 108 f. 21, in bibliotheca archiepiscopatus Senensis extante. Sanctus autem Frigidianus Lucensem cathedram tenuit ab anno 560 ad annum 578. Adeoque, ut infert ibidem Lamius, constat, ecclesiam beati martyri Mineati dicatam in Monte Florentino medio sæculo VI jam exstitisse ad quam beatus Frigidianus quotannis accederet. De S. Frigidiano agendum erit ad diem XVIII Novembris.

* crede

* duodecim carra … congeri.

* ei

* qui confortaret

* ut

* qui potes

* horribilis

* leocordius

* signo

* facto

* es

* cogitasti aliquid? Jube

* pulchrum

* ei nocuerunt

* conturbant?

* aurum et argentum multum

* Florentinus

DE SS. QUADRAGINTA SEX MILITIBUS MM., ET ALIIS ITEM CENTUM VIGINTI ET UNO, INTER QUOS SS. THEODOSIUS, LUCIUS, MARCUS ET PETRUS, AC PROBABILITER ETIAM MAXIMUS MILLENARIUS.

CIRCA ANNUM CCLXIX.

SYLLOGE.

Quadraginta sex martyres, et alii, Romæ (SS.)
Martyres centum viginti et unus Romæ (SS.)
Theodosius, Martyr Romæ (S.)
Lucius, Martyr Romæ (S.)
Marcus, Martyr Romæ (S.)
Petrus, Martyr Romæ (S.)
Maximus Millenarius, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE B. B.

§ unicus. Memoria in fastis sacris et Passio ex Mombritio. Coronati fuere sub Claudio II, qui dictus est gothicus. De aliis SS. Militibus CXXI MM., inter quos S. Maximus, comes millenarius, eodem loco sepultis.

De sanctis Martyribus quos in titulo hujus sylloges recensuimus, pauca ad nos pervenerunt; ast eorum passio certa est, [Memoria in fastis sacris,] et memoria recolitur in sacris fastis antiquissimis. Usuardus et Martyrologium Romanum (utrobique eadem sunt prorsus verba) annuntiant hac die XXV Octobris: Romæ natalis quadraginta sex Militum, qui simul baptizati a Dionysio papa, mox jubente Claudio imperatore decollati ac via Salaria sepulti, ubi et alii Martyres centum viginti et unus positi sunt: inter quos fuerunt quatuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Observat autem Sollerius [Martyrologium Usuardi 25 Oct.] : Annuntiatio duplex seu composita est, a Beda ex Actis S. Xysti, ut testatur, primitus excerpta. Et re quidem vera sic habet Beda genuinus [Migne Patrologia tom. XCIV, col. 1081.] : Ipso die Romæ via Salaria natale quadraginta sex militum, qui simul baptizati a Dionysio papa, et mox jubente Claudio imperatore decollati sunt. Ubi sunt positi et alii martyres centum viginti unus inter quos fuerunt milites Christi Theodotius (sic), Lucius, Marcus et Petrus. Scriptum in Passione S. Xisti. Alii S. Laurentii, alii S. Hippolyti Acta adducunt, sed de iisdem loquuntur, ut infra declarabitur. Prima pars annuntiationis Usuardinæ reperitur in Romano parvo: Romæ via Salaria, XLVI Milites, qui baptizati a Dionysio papa, jubente Claudio decollati sunt; Hieronymiana majora, non item minora, hos prætermittunt, sed Maximum nominant et milites alios CXX anonymos, quorum nomina Deus scit. Wandelbertus, sed pridie hujus diei, Romæ agit de XLVI Militibus [Migne, Patrolog., tom. CXXI, col. 615.] :

Nono (Kal. Nov.) Quadrageni effulgent sexque triumpho
Romæ, militia et sancto certamine clari.

Ado numerum a Beda, elogium ex actis S. Laurentii sumpsit, quod pro more suo satis longum texit: Ipso die Romæ (etc. ut apud Bedam, dein ita prosequitur) quorum corpora noctu collegerunt beatus Justinus presbyter et Joannes, et sepelierunt in crypta cum multitudine christianorum, in via Salaria in (ad) clivum cucumeris, VIII Kal. Novembris; ubi positi sunt et alii martyres centum viginti unus. Inter quos fuerunt quatuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Hi videntes ad se venire armatos, rogabant ut primi decollarentur. Scriptum in Passione sanctorum martyrum Sixti, Laurentii et Hippolyti [Dominicus Georgius, Martyrol. Adonis pag. 545. Romæ 1745.] . Similiter Rabanus, Usuardus et Notkerus numerum servant a Beda determinatum, probabiliter quod adnumeretur S. Maximus, cujus cum seorsim meminerint Hieronymiana, alios CXX anonymos tantum signant, ut vidimus paulo superius. Sed hac de re infra agemus ex professo. Habentur itaque omnes simul SS. Martyres centum sexaginta septem memorati, atque in duas classes distributi. Prior quadraginta sex complectitur, omnes anonymos, posterior centum viginti et unum, quorum quinque nomine proprio designati: SS. Maximus, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. De utraque classe singillatim dicemus. Prius tamen duplex notandus Philippi Ferrarii, in catalogo SS. Italiæ lapsus: alter quod SS. Theodosium, Lucium, Marcum et Petrum priori turmæ adscribat; alter, quod hos quatuor passos dicat cum aliis 152 Romæ, atque ita quidem in titulo seu rubrica; in textu vero priores quadraginta sex milites una cum aliis 120 christianis trucidari jussos. Hæc enim vero sibi nullo modo constant: si quatuor nomine proprio designati adduntur XLVI anonymis militibus, erunt simul quinquaginta, qui juncti cum aliis CXX martyribus, coalescent universim CLXX numero. Adde SS. XLVI milites coronatos tricenis annis ante alios.

[2] [et passio ex Mombritio,] Prioris turmæ, ut jam dictum, notitiam se hausisse profitetur Beda ex actis S. Xysti, quam alii tribuunt actis S. Laurentii vel S. Hippolyti, sed omnes eodem respiciunt. Surius passionem S. Hippolyti subnectit Gestis præclaris S. Laurentii ad X Augusti, Mombritius separatim illam edidit [Tom. II, fol. XIIII.] . Hujus textum adscribimus. Post narratum S. Hippolyti sociorumque martyrium, addunt acta: Nocte venit Justinus presbyter collegitque corpora et sepelivit in eodem loco. Et paulo post: Corpus Triphoniæ, uxoris quondam Decii, quam cum filia ejus Cyrilla baptizaverat, sepelivit in crypta ubi sanctum Hippolytum sepelierat quintodecimo Calendarum Novembrium. Posthæc ita de SS. Martyribus XLVI militibus: Ab eadem die cæpit beatus Justinus presbyter diligenter quærere, sicubi corpora Sanctorum absconsa essent, * ex quo præmium promisit militibus; qui quidem audientes Triphoniam Decii uxorem filiamque ejus Cyrillam christianas fuisse factas, venerunt cum uxoribus suis numero quadraginta sex ad beatum Justinum præsbyterum, miseruntque se ad ejus pedes, rogantes ut baptismum perciperent. Tunc Justinus collegit omnem clerum, exquisivitque quem in locum beati martyris Sisti papæ episcopum consecraret. Et exinde ordinaverunt venerabilem virum nomine Dionysium. quem consecravit Maximus Ostiensis episcopus. Tunc obtulit beatus Justinus Milites quadraginta sex ad baptismum venerabili viro Dionysio urbis Romæ episcopo, et eos baptizavit in nomine Trinitatis. Ut hoc Claudius rex audivit, indignatione repletus misit et tenuit filiam Decii cæsaris (Cyrillam) et Christi Milites, jussitque duci ad sacrificandum dæmoniis. Qui omnes, contempto regis præcepto, deriserunt eum; illos autem jussit in custodiam recipi; Cyrillam vero sibi præsentari. Cui ita dixit: Sic tibi placuit, ut præceptum nostrum et ritum claritatis parentum non sequaris et deseras nutrimenta regalia? Respondit Cyrilla: Ego christiana sum, ancilla Christi, et desero dæmonia, quæ vos usque ad supplicium æternum deducent, ut cum ipsis pereatis. Cui Claudius: Consenti nobis, et sacrifica diis, et accipe virum secundum natales tuos Et Cyrilla: Ego jam virum accepi, qui me docuit sapientiam, hoc est Dominum nostrum Jesum Christum, cui semel tradita sum. Claudius iracundia repletus jussit eam jugulari; et necatam gladio, jussit corpus ejus in plateam jactari, canibusque derelinqui. Quod noctu collegit beatissimus Justinus præsbyter et sepelivit cum matre sua, ubi posuerat beati Hippolyti corpus quinto Calendas Novembres. Eodem tempore jussit Claudius exercitum armatum in palatio Sallustii includi, sibique præsentari, qui baptismum perceperant. Et præcepit exercitui ut educeret eos foras muros portæ Salariæ in civitate Fidenis; ibidemque eos omnes capite cæderunt. Decollati sunt autem omnes pro Christi nomine numero quinquaginta sex præter uxores eorum. Quorum corpora noctu collegerunt beatissimi præsbyteri Justinus et Johannes, et sepelierunt in crypta cum multitudine Christianorum in via Salaria vetere in clivo cucumeris, octavo Calendas Novembres. Ubi florent orationes eorum usque in hodiernum diem cum aliis centum viginti uno Martyribus, de quibus infra, ubi de posteriore classe.

[3] [justo severius a Pagio aliisque reprehensa.] Suriana S. Laurentii acta, quibus adnexa seu immixta S. Hippolyti et aliorum plurium passio, tanti non fecit Pinius, ut operi nostro inserenda duxerit [Acta SS. ad diem X Augusti, tom. II, p. 512.] ; eorum loco adscripsit elogium ex martyrologio S. Adonis; Baronio quoque castigatione indigent; Norisio scripta sunt a posterioris ævi scriptore, eorum, quæ in litteras mittebat, imperito; Pagio acta S. Laurentii supposititia certum omnino est [Ibid., p. 511.] . Molliori stylo usus est Stiltingus in actis S. Justini, presbyteri et martyris, ad diem XVI Septembris [Acta SS., tom. V Sept., p. 471.] : Cum, ait, de S. Justino multa etiam legantur in actis S. Laurentii, apud Surium editis ad X Augusti, quæ Pinius noster edere noluit, quia fabulis saltem fœdata sunt; ex iis huc traducam spectantia ad S. Justinum; hæc enim pleraque talia sunt, ut credere possimus esse vera, sicut multa alia vera et sanctorum Patrum auctoritate confirmata in iisdem actis leguntur. Deinde sequuntur inter alia, quæ ex Mombritio retulimus, mutato, pro more Surii, stylo. Sententia Stiltingi probatur in recentiori tomo Actorum nostrorum ad XVIII Octobris [Tom. VIII Oct., p. 319.] , in commentario de S. Tryphonia, at simul ea fere omnia quæ ad illam pertinent, habentur apocrypha et plane fabulosa, speciatim vero multis declaratur S. Tryphoniam dici omnino perperam uxorem Decii, imo nec concubinam fuisse [Ib. et p. 20 et 21.] ; proinde nec S. Cyrillam, cujus mater S. Tryphonia, imperatoris illius filiam. Emendandus itaque, saltem hac ex parte, est Mombritius num. præc. citatus et cum eo etiam Surius. Cætera, quæ ad S. Cyrillam pertinent, probanda vel rejicienda erunt XXVIII hujus mensis, quo ejus natalis celebratur. Verum quod attinet ad Milites LXVI Martyres nostros, non video cur fides denegetur actis, quæ vix non omnium Martyrologiorum testimonio confirmantur. Unde et ipse Pagius agnoscit illa martyria vera esse [Ad an. Baronii 269, n. VII. Annales ecclesiast., t. III, p. 165.] ; attamen eorum, inquit, dies incertus, nec ulla imperante Claudio persecutio in christianos vel milites excitata. Neutrum probat Pagius; diem retinendum puto, utpote qui signatur in actis et fastis sacris supra laudatis; de anno dicam numero sequenti.

[4] [oronati fuerunt sub Claudio II,] Si coronati vere fuerunt sub Claudio II, passio adscribenda certo est anno 268 vel duobus sequentibus, cum Augustus dictus sit ille XXIV Martii 268, et peste extinctus circa mensem Maium 270 [Art de vérifier les dates, p. 346.] . At enim, objicit Pagius, nulla Claudio imperante persecutio. Reponit Stiltingus [Tom. V Sept., p. 475.] : id quidem ille rotunde edicit; sed rationes non allegat, quibus evinci possit. Tillemontius vero … agnoscit, aliquos probabilius sub Claudio II esse passos. Confer Acta S. Tryphoniæ [Tom. VIII Oct., p. 319, n. 5.] . Sane si omnimoda censetur auctoritas in testimonio Trebellii Pollionis, nemo facile dixerit Claudium in christianos sæviisse. Quid enim, exclamat [In Claudio, Hist. Augusta ex recognitione Erasmi, p. 292. Coloniæ, 1527.] , in illo non mirabile? quid non conspicuum?… In quo Trajani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio et magnorum principum sic fuerunt, ut non ab aliis exemplum caperet, sed etiam si illi non fuissent, hic cæteris reliquisset exemplum… Quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? Amavit parentes. Quid mirum? Amavit et fratres. Jam potest dignum esse miraculo. Amavit propinquos; res nostris temporibus comparanda miraculo. Invidit nulli, malos persecutus est… Stultis quasi negligeret indulsit. Leges optimas dedit. Post hæc jure sibi præcavet ab adulationis nota: In gratiam me quispiam putet Constantii Cæsaris (sc. Chlori, qui Claudii abnepos erat, et cujus tempore scribebat Trebellius [Tillemont, Hist. des Empereurs, tom. III, p. 197. Biographie universelle, V. Pollion.] ) loqui; sed testis est et tua conscientia et vita mea, nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cujus vita, probitas et omnia quæ in re publica gessit, tantam posteris famam dedere, ut Senatus Populusque Rom. novis eum honoribus post mortem affecerit: illi clypeus aureus, vel ut grammatici loquuntur, clypeum aureum Senatus totius judicio in Romana curia collocatum est, ut etiam nunc videtur. Nihilominus assentatorie multa a Trebellio dicta, non est quod dubitetur. Trebellius laudatorem magis quam historicum agit, ait Eckhel [Doctrina Numorum, tom. VII, p. 471.] . Verum enim vero optimus esto Claudius fuerit, ut paganus princeps, nec impar Trajano et Antonino; sed quum sub his fuerint martyres, quidni et sub illo? Malos persecutus est; nonne tales habebantur passim apud ethnicos christiani? Senatui addictissimus erat, et vicissim illi senatus; sed hic quam sinistre sentiret semperque etiam sub Constantino ejusque successoribus senserit de Christi sequacibus, quis ignorat? Nec adeo mitis erat Claudius ut a sanguine diraque vindicta penitus abhorreret. Conscius imo et consors fuisse necis Gallieno decessori illatæ videtur [Tillemont, ibid.] , cæsoque (ut habet Eckhel [Ubi supra.] ) ducum conspiratione Gallieno, cujus eum (Claudium) saltem fuisse conscium, ne ii quidem, qui ejus res gestas omnes ad cœlum extulere, audent plane inficiari. Amplius innuit Trebellius [In Claudio. Ubi supra.] : Qui (Claudius) Gallienum … etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani a gubernaculis publicis depulit. Et infra, ubi de bello gothico scribit [Ibid., p. 295.] : Claudius omnes qui rebelles animos extulerant, conducto exercitu rapit atque in vincula Romam etiam mittit ludo publico… Nec sola de hoste victoria sed etiam vindicta præsumpta est. Atque hæc ut demonstretur, ne dictis quidem adeo assentatoriis Trebellii Pollionis refragari sententiam, quæ martyres Claudio imperante passos coronatosque statuit.

[5] [circa annum 269.] Cum, inquit Baronius ad annum Christi 269 [Annal., tom. III, p. 164 et seq.] , Claudius creatus imperator Romam se contulisset, audissetque longa pace res christianorum invaluisse, nobilissimosque viros ac clarissimas feminas christianam religionem profiteri, succensuit. Et Tillemontius: Ex martyrologiis, ait [Hist. des Empereurs, tom. III, p. 201.] , discimus Claudium valde infensum Christianis; nec hoc creditu difficile in principe, qui gratus Senatui esse studebat, alioque agere modo quam Gallienus, a quo pax ecclesiæ reddita fuerat. Eadem repetit, sed paulo magis evoluta in Historia ecclesiastica [Mémoires, t. IV, p. 344.] . Unde haud improbabile fit, SS. Milites XLVI martyrii triumphum adeptos sub Claudio II, dicto etiam Gothico, quod barbaris hujus nominis horrendam intulisset stragem, ac proinde circa annum 269, ut margini adscripsi, medio fere imperatoris illius principatu. Eadem habet Paulus Aringhi, lib. IV, cap. 35 [Roma subterranea, tom. II, p. 106.] : Sub eodem item Claudio in hoc ipso cœmiterio quadraginta sex pariter Milites post consummatum nobilis martyrii agonem depositi sunt, ut M. S. * eorumdem acta his verbis enuntiant: Tunc obtulit B. Justinus, etc., ut n. 2. Hæc Aringhius ubi de Cœmiterio ad clivum cucumeris [Roma subt., p. 105.] , sic appellato, vel quod sub clivo quodam situm erat, qui cucumeris formam intuentibus præ se ferret; vel certe quia id genus poma ab agricolis ibidem seri consueverant, vel demum, ut nihil prorsus lectorem lateat, ob pomi ejusdem formam alicui lapidi vel ædificio insculptam, ex quo subinde locus nomen traxerit, quod plerisque aliis in Urbe locis contigit; et his præcipue, qui ab antiquis multipliciter denominati sunt, ut exempli gratia. “Ursus pileatus, Capita bubula, Caput tauri, ad Pyrum, ad Malum punicum, inter duas Lauros” et alia ejuscemodi nomina, quæ ab antiquis derivata ad nostra usque tempora pervenerunt. Atque hæc dicta (nec enim alia uspiam reperi) sint de priore SS. Martyrum classe.

[6] [De aliis martyribus quorum in præfata passione mentio fit,] De altera seu posteriori, nempe aliorum CXXI, brevioribus esse licebit, cum hanc ex iisdem fere fontibus habeamus, et acta illustrata fuerint a decessoribus nostris ad XXIX Januarii. Subdit Mombritius loco supra n. 2 recitato: Ubi florent orationes eorum (SS. Militum XLVI) usque in hodiernum diem cum aliis centum viginti uno * Martyribus, quos inter fuerunt quattuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Quattuor videntes * armatos ad se venire, rogabat * eorum quisque ut primus decollaretur. Adeo enim mori leti pro Christo festinabant regnare (cum) Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Aringhius paulo aliter, citans in margine cod. Vallicellanum [Ibid., tom. II, p. 106.] : Hi videntes ad se armatos venire, dicebant rogantes omnes, ut primus a primo decollaretur, cum intentione ferventes mori læte, quam vivere male. Quæ lectio accedit ad Surianam; non tamen plane. Notandum hoc ideo erat, quod Surius negare videatur eos milites fuisse: adscribit Margini: Milites 46 decollantur; et paulo infra: 120 Martyres. Idem habet Ferrarius in Sanctis Italiæ. At diserte Milites scribuntur in Vetustiori Florentinii et Corbeiensi Acherii, et id recte quidem ut videbitur numero sequenti.

[7] [numero CXXI,] Surius, cum in secunda turma martyres tantum numeret centum viginti, secutus putem est Hieronymiana, quæ, ut notavi ex Sollerio n. 1, Maximum nominant et alios addunt anonymos CXX; classici, ut dici solet, martyrologi universos recensent CXXI. Et re quidem vera ex præclarioribus duobus Hieronymianis, alterum, a Florentinio editum et docto eruditoque commentario illustratum, habet: VIII Kal. Nov. Romæ Maximi et aliorum CCXX Militum, quorum nomina Deus scit; alterum, scilicet Corbeiense ab Acherio publicii juris factum [Spicilegium, tom. II, p. 1 – 23.] , eadem repetit ne vel uno apice mutato. In utroque nihil de prioris classis Pugilibus XLVI; hoc idem obtinet in tertio Hieronymiano minoris molis, quod Florentinus vetustissimum suum vocat, ubi omnes similiter recensentur, sejunctis tamen Anonymis a Maximo, in hunc modum: Romæ natalis Maximi, et in Sardinia in Turribus Gavini. Item Romæ CXX militum. Ex quibus facile intelligitur qui, in classicis, ut vocantur, martyrologiis, unus accreverit numero anonymorum, his nempe additus ob suppressum S. Maximum. Sed sunt et alia plura Hieronymiana, quæ Minora vocantur a Sollerio [Mart. Usuardi Præfatio, p. VIII.] ; hæc autem mire inter se variant, ubi de Sanctis nostris mentionem habent. Juverit præcipua adscripsisse. Prætermisso Rhinoviensi, quod, ut apud nos typis est datum [Tom. VI et VII Junii ad calcem.] , ultimis tribus anni mensibus caret; Richenoviense solius ad VIII Kal. Nov. id est Octobris XXV, meminit Romæ Maximi; Augustanum annuntiat: Romæ XLVI mart. seu mille centum octoginta quatuor. Saturnini, Maximi, etc.; Labbeanum: Romæ natale sanctorum quadraginta trium martyrum seu mil. ducentorum viginti duorum. Saturnini, Maximi, etc.; Corbeiense brevius: Suessionis civitate Crispini et Crispiniani martyrum. Præterea nihil hac die; Martyrologium reginæ Sueciæ truncum est; deficit September a die VIII, et integri menses Octobris, Novembris, Decembris. Atque hæc ex editis (excepto vetustissimo Florentini) in Opere nostro, loc. cit. Nonnulla etiam Hieronymiana reperiuntur in Thesauro P. Martene [T. III, col. 1543 et seqq.] ; ubi in Autissioderensi ad eumdem diem XXV Oct.: Romæ natalis sanctorum XLV (sic) seu militum CXXIV. Crispini et Crispiniani; horum duorum in pervetusto Turonensi solum mentio fit. Denique apud Acherium, in Gellonensi legitur [Spicilegium, t. II, p. 35.] : Romæ natalis sanctorum quadraginta sex seu millia centum viginti quatuor, Saturnini, Maximi, etc. Circa quæ notanda sunt sequentia: primo Augustanum, Gellonense et Labbeanum meminisse utriusque turmæ simul et Maximi, sed interposito Saturnino; Autissiodorense, utriusque turmæ sed omisso Maximo; e contra Richenoviense mentionem facere Maximi, omissis turmis; denique Corbeiense brevius, Morbacense et Turonense omnes præteriisse. Secundo in minoribus hisce Hieronymianis obtinere id, quod notavit ad hunc diem Dominicus Georgius [Martyrologium Adonis. Romæ 1745.] , nihil corruptius esse in veteribus monumentis, quam ubi de numeris agitur: nam immaniter a librariis fœdantur. Corruptio autem hic orta apparet tum ex voce milites primis suis tantum litteris exarata seu mil. et hinc a librariis scriptum mille, millia; tum quod, ut infra planius dicam, in actis S. Maximi cum eo passi legantur alii milites numero circiter mille. Notandum tertio additos primigenio numero CXX alios quatuor in Augustano et Gellonensi, quæ Maximum signant, prætermittunt vero Theodosium, Lucium, Marcum et Petrum, quos proinde adjiciendos censuerint turmæ, perperam utique, cum ea comprehenderentur, inter quos, ut est in actis, Theodosius, etc.; Labbeanum duos tantum addit, nisi agatur ibi de CCLX, vel ut alicubi falso notatur, CCLXII sagittatis Romæ sub eodem Claudio; Autissiodorense CXXIV numerat, quod tamen, ut sibi constaret altero uno augere classem debuisset, cum non magis meminerit Maximi quam aliorum quatuor. Ex his utique pronum est concludere, qua ratione in classicis martyrologiis suppresso Maximo, anonymi recenseantur CXXI. Cæterum aucti in classicis numeri auctor videtur Beda, quem deinde Ado, Usuardus, etc., secuti sunt.

[8] [inter quos S. Maximus, comes millenarius.] Præterea mihi valde probabilis est sententia Florentini, quam l. c. his exponit verbis: De clarissimo Cristi martyre Maximo, duce vel comite millenario hic agi vix dubitarem; qui a puero christianus alios, quos poterat ad Christi fidem suspiciendam inducebat. Addit Florentinius passionem S. Maximi et sociorum haberi ex actis S. Marcelli papæ. Fragmentum certaminis ejus etiam recitat Aringhius [Romæ subterran. lib. IV, c. XXXV. Tom. II, p. 106.] ex codice Vallicellano, quod similiter asserit reperiri in actis S. Marcelli papæ, estque hujusmodi: Maximus, qui comes millenarius erat, ab infantia sua christianus, ex parentibus christianis exortus, centum et viginti ex suis militibus conversos a S. Marcello baptizari fecit. Quod audiens Maximianus, eumdem Maximum comprehensum, una cum dictis centum et viginti militibus damnavit ad arenam fodiendam; et post menses novem, dum Marcus tribunus comperisset, (quod) Maximus comes cæteros suos milites, qui ex millenario residui fuerant, qui ad eum visitandum accesserant, convertisset; fecit Maximum in carcerem mitti; deinde eductum fustibus cædi jussit; et cum cæderetur, tribunus excœcatus est. Quod Maximianus imperator audiens et moleste ferens, Maximum comitem cum centum viginti militibus ad arenam damnatis fecit decollari. Reliquos vero ex mille militibus conversos, in arenario missos flammis jussit incendi. Quorum corpora sanctus Marcellus una cum Joanne presbytero sepelivit in clivo cucumeris, secundo ab. Urbe milliario. Nihil tale occurrit in actis S. Marcelli editis a Mombritio sicut et a Bollando nostro ad XVI Januarii; attamen non est dubium hæc in suis codicibus legisse Bosium, a quo sua deprompsit Aringhius. Atque hæc de S. Maximo et sociis militibus dicta hoc loco sufficiant, cum eorum natalis celebretur die XXIX Januarii, quo Bollandus egit [Tom. II Januarii, p. 946.] de sanctis martyribus Severa Virgine, Maximo et Secunda ejus parentibus, Marco et Calendino, eorum filiis, Severæ fratribus, et aliis circiter mille militibus; ubi passio adscribitur initio sæc. IV, et acta seu martyrium recitantur ex Petro de Natalibus, quibuscum concordant quæ supra retulimus ex Aringhio. Eadem, inquit Bollandus, recenset ex Petro Baronius [Tom. III, p. 289. Ad an. 298.] , mendis expunctis. Itaque idcirco illorum CXXI memoria hac die inscripta legitur plerisque fastis sacris, quod eodem loco cum supradictis XLVI Militibus depositi fuerint, quamvis diverso tempore martyrio coronati; hi quidem sub Claudio II circa an. CCLXIX, illi sub Diocletiano et Maximiano Herculio, ineunte sæculo IV. Forte etiam christiani olim conventus habuerunt hac die ad clivum cucumeris, quibus honor deferebatur omnibus simul SS. Martyribus ibidem quiescentibus, et speciatim utrique classi nostræ SS. Militum, præcipue priori, quod aliquatenus colligi posse videtur ex Hieromynianis minoribus; verum cur in duobus majoribus (vetustiori Florentinii et Corbeiensi Acherii) signentur Maximus ejusque socii, et prætermittantur nostri CLVI, plane incompertum mihi est. Eodem in cœmiterio tumulatos recenset Aringhius alios martyres ducentos sexaginta sagittis confixos jubente Claudio II, de quibus in martyrologio Romano et in opere nostro, Calendis Martii, item alios XXIII capite truncatos, quorum meminit Romanum V Augusti. Reliqua vide apud Aringhium, lib. IV, cap. XXXV.

[9] Corpus S. Lucii translatum fuit sæculo XVII Roma ad ecclesiam Societatis Jesu, Rhegii in Calabria. Id imprimis constat ex imagine, ære incisa, ubi S. Martyr genuflexus exhibetur, jam feriendus. Misit hanc imaginem, cum adjuncta relatione Italica, [De translatione S. Lucii ad collegium Rhegiense S J.] Regio in Calabria per Josephum de Luciis, Neapoli habitantem, ad nos Antverpiam P. Scipio Tazzari 30 Aug. 1694. Ita in notula a decessoribus nostris imagini addita. Ad marginem ejusdem inferiorem legitur, litteris pariter incisis: S. Lucius M. inter prætorianos milites unus e primis, una cum 46 commillitonibus Romæ sub Claudio imp. pro Xto obtruncatus. Cujus corpus Rhegii apud Calabros in Coll. Soc. Jesu colitur, festumque agitur die 25 Octobris. Ex supra dictis patet S. Lucium minime annumerandum illis XLVI, bene vero aliis Martyribus centum viginti et uni, inter quos, ut conceptis verbis habetur in martyrologio Romano, fuerunt quatuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Cæterum ex relatione P. Scipionis Tazzari, discimus S. corpus Roma in Calabriam translatum an. 1680,donatumque Collegio nostro a P. Josepho Fozi, qui illud acceperat ab Ambrosio Sanduccio episcopo Porphyriensi, præfecto sacrarii apostolici et assistente oratorii seu capellæ pontificiæ, ut liquet (verba sunt relationis) ex authenticis litteris quibus continetur mentio prioris donationis sicut et alterius factæ collegio nostro a prædicto P. Fozi, missis simul cum publico instrumento, scripto manu notarii, cancellarii et secretarii reverendissimæ Cameræ apostolicæ. Sacrum corpus ad nos pervenit, septem munitum sigillis, et recognitum fuit in curia archiepiscopali hujus urbis, data etiam venia illud exhibendi fidelium venerationi. Quæsierat Janningus unde constaret esse revera corpus S. Lucii, de quo agitur in martyrologio Romano die XXV Octobris; rogabat præterea an in cœmeterio sit inventum, proprium sibi adscriptum ferens nomen. Ad hæc responsio non est valde liquida, imo satis confusa: sic enim habet ex italico latine fideliter reddita: Hæc relatio et instructio Roma missæ fuere a præfato P. Fozi ad P. Antonium Battaglia, tunc rectorem hujus collegii, ut accepi ex ejus litteris, quibus eadem testatur, nempe corpus inventum in cœmeterio S. Priscillæ, esse S. Lucii, de numero SS. Militum MM. quorum meminit martyrologium Romanum XXV Octobris, et Baronius ad annum 269. Putem priori phrasi innui, Roma responsum ad quæsita Janningi, rem ita se habere; at ex reliquis verbis non efficitur nomen S. Lucii fuisse adscriptum. Notandum quoque est, sanctos Martyres nostros depositos via Salaria ad clivum cucumeris: corpus vero Rhegiense venisse ex cœmiterio Priscillæ. Unde dubium nascitur, an in ecclesia nostra dictæ urbis serventur ossa S. Lucii, quo de agimus, an alterius S. martyris cœmiterialis, cui nomen Lucii addidere. Sequuntur in Relatione sanationes et alia cœlitus obtenta beneficia haud parvo numero sub translationem.

[Annotata]

* essent, promisitque præmium. Surius.

* id est mss.

* centum viginti. Sur.

* qui ut riderunt. Surius.

* rogabat … ut primi … decollarentur. Sur.

DE SS. CHRYSANTHO ET DARIA MARTYRIBUS ROMÆ.

AN. PROBABILIUS 283.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Chrysanthus, martyr Romæ (S.)
Daria, martyr Romæ (S.)

BHL Number: 2164

AUCTORE B. B.

§ I. Dies cultus plures signantur; celeberrima horum SS. Martyrum et antiquissima memoria est in sacris fastis et scriptoribus. Acta, ut videtur primum græce conscripta et dein latine versa, non probantur, quamvis antiqua sint. Passionis tempus.

[Eorum memoria præcipua fit quidem hac die;] SS. Chrysanti et Dariæ festivitati, haud parum in ecclesia jam inde a prioribus sæculis celebri, alios apud alios dicatos esse dies vetera ostendunt calendaria et martyrologia. Vulgarem eorum diem vocat Menardus [Notæ in S. Gregorii Sacramentar. Migne, Patrologia, tom. LXXVIII, col. 412.] VIII Kalendas Novembris, seu XXV Octobris, quem, ut loquitur Sollerius [Usuardi Martyrol, pag. 714.] , eorum festivitati solemni stabiliter consecravit Romanum modernum, cujus his verbis concepta annuntiatio est: Romæ sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ uxoris ejus, qui post multas, quas sub Celerino præfecto pro Christo sustinuerunt passiones, jussi sunt a Numeriano (in margine Valeriano) imperatore via Salaria in arenario deponi, atque illic viventes terra et lapidibus obrui. Eodem item die illorum officium ritu simplici habetur in breviario romano, duabus distinctum lectionibus cum oratione propria. Autumat Sollerius [Ibid.] , diem hunc assumptum, non ex Rabano, quem Baronius non novit, sed ex Belino aliisque codicibus Usuardinis auctioribus. Et re quidem vera Rabani martyrologium, hæc habet [Apud Canisium, tom. II, part. II, p. 344 et seq.] : VIII Calend. Novembris: Passio martyrum Christi Chrysanti et Dariæ, qui sub specie conjugii castitatem servaverunt perpetuam etc. Obiter hic notemus lapsum Florentinii [Vetustius Martyrologium, p. 1013.] asserentis Menardum negasse fieri hac die apud Rabanum de sanctis Martyribus nostris mentionem; imo vero Menardus diserte contrarium scripsit [Migne, t. LXXVIII, col. 412.] . In Calendario, quod Allatius publici juris primum fecit atque descriptum asserit [De Ecclesiæ occidentalis atque orientalis perpetua consensione etc. col. 1487. Coloniæ Agrip. 1648.] ante nongentos annos (floruit Allatius usque ad medium fere sæculum XVII) occurrit VIII Cal. Novembris natalis SS. Chrysanthi et Dariæ, sicut et in kalendario Romano nongentis iterum annis antiquiori, editoque a Frontone ex ms. monasterii S. Genovefæ Parisiensis in monte [Jo. Frontonis epistolæ et dissertationes ecclesiast., Calendarium Romanum etc., pag. 233. Hamburgi 1720.] . Ita quoque in calendario, quod præfigitur Responsoriali et Antiphonario Romanæ ecclesiæ, Romæ 1686 in lucem dato a B. Josepho Thomasio, sub pseudonymo Josephi Cari. Passos quoque SS. Martyres nostros scribit Equilinus [Lib. IX, cap. CV.] VIII Calend. Novembris. Videsis plura Usuardi auctaria apud Sollerium ad hunc diem. Haud supervacaneum fuerit notasse nec hoc nec ullo alio die illos signari in antiquissimis kalendariis Bucheriano, Leoniano, Gregoriano, quæ reperiuntur in egregia Muratorii Dissertatione de rebus Liturgicis [Migne, Patrologia, tom. LXXIV, col. 879 et 880; item col. 886.] . Conf. infra n. 4. Denique ad hunc diem remissi fuerunt a prædecessoribus ex XIX Martii his verbis: S. Chrysanthus et S. Daria uxor, martyres celebrem venerationem habent apud Græcos in magnis Menæis … apud Latinos vero XXV Octobris [Acta SS., tom. III Martii, p. 3 et 4.] .

[2] [licet aliis etiam frequous occurrat: XIX Martii,] Alios dies, quibus fit memoria eorum, recensebo, mensium servato ordine. Græcis præcipua illorum dies est XIX Martii: ita in Menologio Sirleti, et quidem primo loco [Canisius, tom. III, p. 418.] , in Ephemeridibus Græco-Moscis Papebrochii [Acta SS., Propylæum Maii.] et Assemanii [Kalendaria, XIX Martii, t. VI, p. 193.] . Quod ad Græcos attinet, pro hodierna festivitate (XIX Mart.) stant kalendaria bene multa optimæque notæ; qualia sunt Neapolitanum, Hierosolymitanum et Calipolitanum a Scholzio edita; Vindobonense, Cpli exaratum; Mediol-Laurentianum, Taurinense, Claromontanum, Mazarinæum, Coislinianum, Chiffletii et Sirleti. Hæc ita P. Martinof in Anno Græco-Slavico pag. 93 hujus tomi XI Octobris. In Menæis impressis Venetiis 1843, pariter signantur hac die cum sequentibus versiculis:

Ζῶσι, Χρύσανθος καὶ Δαρεία ἑν πόλῳ,
Κἄν ἐκπνέωσι ζῶντεσ εἰσδύντες βότρῳ.

Vivunt Chrysanthus et Daria in cœlo,
Quamvis obierint, viventes immissi in scrobem.

Et additur hexameter:

Χῶσαν συξυγὶην δεκάτῃ ἐνάτῃ ὁμόλεκτρον

Conjugium concors decima nona subhumatur. Et subditur synaxarii epitome. Kalendarium quoque marmoreum Neapolitanum, a Mazochio illustratum [In vetus marmoreum Kalend. Commentarius, tom. I, p. 98. Neapoli, 1734.] , utriusque S. Martyris memoriam facit tum hac die, tum etiam XXV Octobris. Quam in rem notat laudatus Mazochius: Neapolitanorum fastorum auctoribus quum propositum esset kalendarium suum partim ex græcis partim ex latinis officiorum libris consarcinatum edere, utroque die hos ambos Martyres consignarunt… Crediderim de his SS. Neapoli tum Græcos tum Latinos peculiares habuisse ecclesias. Quod autem addat Mazochius, utrique diei inscribi: Passio; id secus est, non quidem in exemplari, quo ille usus, sed in correctiori meliorique, a cardinali Majo in lucem dato; in hoc enim priori loco, seu XIX Martii inscribitur: Natalis [Veterum scriptorum nova collectio, tom. V, p. 60.] ; posteriori seu XXV Octobris: Passio [Ibid. p. 64.] ; ut proinde hic obtineat, quod, teste eodem Mazochio, alibi in eodem calendario, quoties duplici die de aliquo martyre fit mentio. Ad memoriam quod spectat apud Slavos, hæc habet loc. cit. supra laudatus P. Martinof: Utrumque sanctum Martyrem referunt fasti slavici hoc solo die… Et quidem codex Ternobiensis, in Bulgaria anno 1272 exaratus, meminit eorum primo loco … “sancti martyris Chrysanthi et Dariæ;” postpositis “patribus Sabaitis.” Parisiensis I , qui cum Ternobiensi fere per omnia convenit, licet brevior sit, similiter facit mentionem “S. Chrysonti.” in Sisatovacensi, serbico, anno 1324 confecto, inscribitur: “SS. martyrum Chrysanthi et Dariæ,” pari modo in Chilandariensi Typico … quod solo decennio recentius est atque priori satis consentiens. Ex quo fonte Serbico derivata est eadem aut similis lectio in Synaxarium bibliorum Ostrogensium, in Prologum… Horologium Ruthenorum Pochajovense aliaque kalendaria recentiora, quæ longum esset recensere. Dolendum tamen, nihil dici de Martyrum pare in Ostromirano (med. sæc. XI), Mstislavico (sæc. XII), Rumiantsoviano (sæc. XIII) et Suprasliensi (sæc. XI), omnium antiquissimis. Subdit præfatus auctor paulo infra: Utrum in fastis Slavicis alio die quam præsenti (XIX Mart.) memoria occurrat, nec asserere in præsentiarum valeo nec negare… Eadem hac die signatur natalicium S. Chrysanthi in kalendario seu tabula marmorea, quæ erat Romæ in porticu monasterii S. Silvestri, et judice Mazochio adscribenda sæculo IX est contra Muratorii sententiam, cui antiquius videtur hoc monumentum. Vide Cardinalem Majum [Ibid. p. 56.] . In altera tabula ejusdem porticus, sed confracta et mutila, suppletum manu satis recenti fuit hac iterum die nomen S. Dariæ [Ibid. p. 58.] . Utriusque corpora eo translata memorantur a Paulo papa I anno 761 [Conf. Acta SS., tom. VIII Octobris, p. 322 et seq.] . De his tabulis quas reperies editas in citato opere Card. Maji, redibit sermo § II.

[3] [XII Augusti et XVII Octobris,] Rursus in nonnullis Hieronymianis occurunt die XII Augusti SS. Martyres, una cum aliis pluribus. In Vetustiori Florentinii legitur: Romæ natalis sanctorum Crissanti et Dariæ et qui cum eis passi sunt Claudius, Hilaria, Jason, Maurus et milites LXX. De his sociis passionis videsis ad calcem Acta cap. II. Eodem die reperiuntur in quibusdam auctariis Usuardinis apud Sollerium, qui alibi profitetur [Martyrologium Usuardi, p. 714.] se non satis intelligere, quid Wandelbertus velit XIII Octobris. Hic autem ita canit [Dacherius, Spicilegium, tom. II, p. 54.] :

Ternas Marcellus, Faustus, Januarius implent.
Tum quoque Petre tibi, Dionysique sacratum
Templum; et Chrysantho Dariæque corurscat et ara,
Tulpia cum plano, quo præminet æquore castrum.

Videtur agi de dedicatione altaris in honorem illorum sanctorum Martyrum. Notum quippe est Wandelbertum, diaconum et monachum Prumiensis monasterii in diœcesi Trevirensi, claruisse sub Lothario imperatore anno Dni 854. Eo autem tempore cultus illorum in hac Germaniæ parte florebat, ut ex dicendis ubi de Translationibus SS. corporum sermo erit, constabit. Apud Sirletum, qui jam de SS. nostris Martyribus egit primo loco XIX Martii, rursus memoria habetur, sed ultimo loco, XVII Octobris: Eodem die sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ [Canisius, Thesaurus tom. III, p. 480.] . Dies quoque XVII Octobris (perperam apud Montfaucon scribitur Novembris [Bibliotheca Coisliniana, p. 185.] ) notatur in codice Coisliniano, ex quo Acta edimus græce conscripta, item in apographo nostro Vaticano. Num forte istis præluxit Menologium Græcorum, quod jussu Basilii imperatoris sæculo exeunte X vel ineunte XI, compositum, typis prodiit Roma nis anno 1727? In hoc memoratur ad diem XVII Oct. primo loco: Certamen (ἀθλήσις) sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ cum imagine æri incisa et brevi actorum compendio, cujus infra non semel facienda erit mentio.

[4] [XXIX Novembris] In pluribus antiquioribus kalendariis et martyrologiis signantur iidem sancti Martyres ad diem XXIX Novembris. Diximus n. 1, nomina eorum desiderari in Kalendariis Bucheriano, Leoniano et Gregoriano antiquissimis et a Muratorio laudatis; verum annuntiantur ad diem III Kal. Decemb. (29 Nov.) in altero kalendario haud inferioris notæ, nempe Gelasiano, apud eumdem Muratorium [Dissertatio liturg. Migne t. LXXXIV, col. 885.] , his verbis: Sanctorum martyrum Saturnini, Crisanti, Mauri, Dariæ et aliorum. Et in sacramentario itidem Gelasiano ad eumdem diem signatur Missa in Natali SS. martyrum Saturnini, Crisanti, Mauri, Dariæ et aliorum. Propriæ sunt oratio, secreta et postcommunio; sed in unaquaque duorum tantum priorum exprimuntur nomina: Beatorum martyrum, Dne, Saturnini et Crisanti adsit oratio etc. [Ibid. col. 1181.] . Sic etiam habent calendarium S. Maximini Trevirensis, præmissum, inquit Hontheim [Podromus Historiæ Trevirensis, tom. I,p. 373 et seq.] , Psalterio sæc. X, servato in ejusdem abbatiæ archivio (nunc vero in Musæo nostro Bollandiano): SS. Saturnini, Crisanti, Mauri et Dariæ MM; calendarium collegiatæ S. Simeonis, præfixum Psalterio sæc. XI: Crisanti et Dariæ. Vigilia [Ibid. 380 et seqq.] ; calendarium, insertum computui ecclesiastico anni 1128: Saturnini. Crisanti. Mauri. Vigilia [Ibid. 394 et seqq.] ; calendarium sæc. XIII exeuntis: Saturnini et sociorum ejus. Vigilia [Ibid. p. 401 et seqq.] ; qui socii hic utique intelliguntur SS. Chrysanthus, Daria etc., cum in aliis calendariis ejusdem patriæ seu originis diserte nominentur, sicut et in multis vetustioribus Hieronymianis obtinet, quamvis revera S. Sarturnini socii in passione non fuerint. Conjunctim vero in martyrologiis occurrunt, quod Saturnini, non quidem Tolosani episcopi, ut non nemini placuit, sed illius qui cum Sisinio diacono passus est, ac nomen cœmiterio dedit in via Salaria, Thrasonis etiam dicto, celebris memoria, ut prosequitur Sarazanius in notis ad Damasi carmina [Migne, Patrologia tom. XIII, col. 394, not. g.] , agebatur eo loco, ut constat ex Bucheriano kalendario, aliisque veteribus monumentis ad diem 29 Novembris; et eodem loco posita erant cæterorum martyrum sepulcra a Damaso reparata et versibus exornata, Chrisanthi scilicet et Dariæ et Mauri et Hilarii ac forte aliorum. Ordo certe Gelasianus Missam habet pro Saturnino, Chrisantho, Mauro et Daria, uno eodemque loco ct die. Sic etiam omnes simul ponuntur in Appendice ad martyrologium Adonis: Item Romæ, Arasonis (imo in Trasonis) Saturnini, Crysanthi, Mauri et Dariæ et aliorum septuaginta duorum. Qui illi sint LXX, vide in Actis et Annotatis. Concordat Gellonense Martyrologium [Dacherii Spicileg. tom. II. Ab initio.] sicut et Hieronymiana contracta, a Sollerio edita; nempe Labbeanum ac Richenoviense, desiderantur in Corbeiensi breviori. Hæc tria integra; alia Sollerii Hieronymiana mutila sunt, nec finem mensis Novembris exhibent. Vide etiam Martinum Gerbertum [Monumenta veteris liturgiæ Alemanicæ, part. I, p. 198. Edit. 1777.] .

[5] [et 1 Decembris.] Denique veniunt SS. Chrysanthus et Daria kalendis seu die prima Decembris in Usuardo puro: Romæ, natalis sanctorum martyrum Crisanti et Dariæ virginis, qui post multas, quas pro Christo lucrati fuerant passiones, jussi sunt a Numeriano imperatore via Salaria in arenario deponi, atque illic viventes terra ac lapidibus obrui. Et observat Sollerius [Martyr. Usuardi, p. 714.] , male a nonnullis die XXV Octobris, adduci Usuardum, qui hic a consuetis ducibus (Romano parvo et Adone) nec ad latum unguem deflexit. Additque: Cæterum de vero martyrio et prisco in universa Ecclesia cultu, dubitare prorsus non sinunt, relata hic monumenta certissima. Qui autem factum sit ut tot diversis diebus eorum memoria recolatur, pronum est suspicare varietatem hanc ortam ex die passionis, inventionis, translationis, dedicationis etc.

[6] [Memoriæ celebritas: ex S. Damaso,] Id certum SS. Chrysanthi et Dariæ memoriam celeberrimam in Ecclesia Occidentis esse idque ex remotissima antiquitate, ut vel ex solis vetustioribus martyrologiis efficitur. Id quoque extra dubium, eorum sepulcrum versibus fuisse a S. Damaso (qui præfuit ab an. 366 ad annum 384) exornatum. Inter pauca enim hujus pontificis carmina, quæ ab omnibus genuina habentur, recensetur epigramma, ad sanctos Martyres nostros pertinens [Migne, Patrolog., t. LXXI, col. 1149.] :

His votis paribus tumulum duo nomina servant, Chrysanthi, Dariæ nunc venerandus honor, Effera quem * rabies, neglecto jure sepulcri, Sanctorum tumulos * præda furentis erat. Pauperis ex censu melius nunc ista resurgunt, Divite sed voto plus placitura Deo. Plange tuum, gens sæva, nefas; periere furores; Crevit in his templis per tua damna decus.

Testibus Sarazanio et Merenda, S. Damasi præclarioribus editoribus, sunt Damasi versus, ut ille habet conceptis verbis [Ibid., t. XIII, col. 401. Nota 1.] ; hic vero ita in Prolegomenis [Ibid., col. 276 et 277.] : Ex Priscillæ cœmeterio, quamquam multa perierint, plura tamen quam ex aliis, Damasi carmina tulerunt ætatem. Adhuc enim supersunt quæ Marcelli, Prothi, Hyacinthi, Saturnini, Mauri ac Chrysanthi et Dariæ sepulchris inscripta fuerunt. At quod de Chrysantho et Daria inscribitur, cum ex apographo oscitanter exscriptum olim fuerit, medica manu indiget, quam Sarazanius applicuit, ac, ut nunc legitur, ex actis eorumdem Martyrum et ex Gregorio Turonensi illustrari oportet; siquidem ex iis intelligi datur, cur eorum Sanctorum tumulum, idololatriæ “furentis prædam” Damasus fuisse dicat: illo scilicet furiosa ethnicorum manu, qui ad cœmeterium adversus christianos confluxerant, disjecto penitus eversoque, cryptaque insuper occlusa lapidibus terraque aggesta. At post redditam Ecclesiæ pacem, loco eodem pristinæ religioni restituto, Damasus hæc carmina tum inscripsit, tum præterea aliquid novi operis sua impensa addidit, qui ob eam causam, puto sub “pauperis” appellatione se haud immerito designavit. Quæ clariora fient ex ipso textu S. Gregorii Turonensis, quem ideo præterea adscribimus, ut ex illo rursus cultus tum antiquitas tum celebritas demonstretur.

[7] [et Gregorio Turonensi, aliisque nonnullis veteribus.] Is itaque lib. I de Gloria Martyrum, cap. XXXVIII scribit [Ibid., tom. LXXI, col. 739.] : Chrysanthus martyr, ut historia passionis declarat, post acceptam martyrii coronam cum Daria virgine, multa populis sanitatum beneficia tribuebat. Et ob hoc etiam crypta super eos miro opere fabricata est, quæ, in arcuum modo transvoluta, firmissima stabilitate substitit. Denique cum ad ejus festa populorum frequentatio confluxisset, iniquissimus imperator erectum in illius cryptæ introitu parietem, conclusa multitudine, jussit ædem arena ac lapidibus operiri, factusque est desuper mons magnus, idque gestum certissime ipsius manifestant scripta certaminis (vide infra Acta versus finem). Quæ crypta diu suo hoc velamento permansit operta, donec urbs Romana, relictis idolis, Christo Domino subderetur. Jam procedente tempore nulli erat cognitus locus ipsius sepulturæ, donec Domino Jesu revelante patefactus est. Cujus parte in una loci, interposito pariete, sepulchra martyrum Chrysanthi et Dariæ segregata; parte in alia Sanctorum reliquorum cadavera in unum sunt congregata. Verumtamen pariete illo, qui est in medio positus, fenestram structor patefactam reliquit, ut ad contemplanda Sanctorum corpora aditus aspiciendi patesceret. Ferunt etiam quod eo tempore, quo ad sancta solemnia accedentes inclusi sunt, urceos argenteos ex metallo formatos cum vino, quod ad oblationem sacrificii divini offertur, secum homines detulissent, argentumque ibi remansisse manifestum est, idque hodie a conspicientibus cerni. Sed quia jugitur mens humana turpibus erubescendisque cupiditatibus inhiat, subdiaconus quidam, viso per fenestram argento, cogitat intra se quod postero die avaritia impellente complevit. Nocte enim consurgens, ingressus est basilicam Sanctorum, deinde per fenestram ingrediens cellulam, ac per obscuritatem noctis palpans manibus, aliquos de urceis capit: deinde egredi cum præda cupiens per totam noctem circumiens, numquam potuit aditum unde ingressus fuerat reperire. Dato vero die, dum opera sua obtegi conscius sceleris voluit, juxta illud dominici oraculi dictum, quod “omnis qui male agit odit lucem, ut non manifestentur opera ejus *,” occultavit se in angulo cellulæ tota die ne manifestaretur. Sequenti vero nocte quæsivit iterum aditum, sed reperire non potuit. Sic per tria noctium curricula fecit. Tertia vero die cum jam fame cruciaretur, accessit coram populo ad fenestram, et relicto argento confessus est opus suum, egressusque est foras cum magna verecundia, nec latuit scelus quod gesserat populis qui aderant. Post multum vero temporis, cognoscens hoc factum Damasus antistes sanctæ sedis apostolicæ, jussit diligentius operiri fenestram ubi et versibus decoravit locum. Nihil in his occurrit de ampliata per Damasum crypta, quod tamen efficitur luculenter ex hujus recitato supra carmine. Refert præterea Gregorius, lib. I de Gloria Martyrum [Migne, Patrol. col. 779 et seq.] , nonnullas reliquias SS. Chrysanthi et Dariæ diacono cuidam concessas a Pelagio papa II atque in Galliam circa annum 590 delatas. Ex quibus infert Tillemontius [Mémoires, t. IV, p. 567.] , pignora ista ipsi Gregorio missa a præfato pontifice, quod tamen ex verbis Gregorii non omnino clare habetur. Itaque suppetunt præter martyrologia, de cultu SS. Chrysanthi et Dariæ antiquo et celeberrimo testimonia certa sæc. IV, quo floruit Damasus, et labentis sæculi VI, quo scribebat S. Gregorius Turonensis. Sæculo IX habemus Wandelbertum, Usuardum et Adonem. De hoc posteriore redibit fusius sermo paulo infra.

[8] [Martyrium ex actis,] Inter martyres sub Numeriano passos Romæ, celebriores, ait Baronius [Annales tom. III, p. 231.] , habentur Chrysanthus et Daria. Ille Polemii Alexandrini filius Romæ cum legendo sanctum evangelium, tum audiendo Carpophorum, fide christiana imbutus est, et patris in se odium concitavit, cujus arte nihil non molitum est, ut eum ad ritus patrios revocaret, ususque ad hoc Daria virgine. Sed et ipsa Chrysanthi persuasione in Christum credidit, amboque simul ea de causa sub prætore Celere * complura sunt experta tormenta. Horum constantiam et divinum circa eos patrocinium admiratus Claudius tribunus, una cum uxore, et duobus filiis Jasone et Mauro cæterisque domesticis et septuaginta militibus, facti sunt Christiani, atque mox confessione demumque sunt martyrio illustrati. Chrysanthus vero in Tullianum carcerem detrusus est; cum interim Daria ad prostibulum condemnatur; sed divinitus liberata, una cum Chrysantho in foveam altam demissa, occluso aditu (instar Vestalium delinquentium in Campo Scelerato pœnas dantium) extra portam Salariam eo modo ambo mori coguntur. Accidit autem, ut cum ad propinquum specum natalem diem eorum christiani celebraturi frequenti cœtu concurrerent, gentilium invidia factum sit ut obstructo aditu, qui synaxim intus agebant, sic mori coacti, martyrii coronam fuerint consecuti. Ita nempe Baronius compendiose exhibet acta valde prolixa, utinam et fida. Horum cum exemplaria, subdit ibidem Baronius, complura legerimus, illa fideliora reperimus, quæ breviora latine conscripta habentur; quæ vero græce edidit Metaphrastes (imo alius), compluribus additis, multum abest ut (quod putavit qui edidit auctor) fuerint græca eloquentia illustrata, sed potius corrupta et in imposturæ suspicionem adducta appareant eruditis ipsa exactius disquirentibus. Tillemontius acta quævis, tum longiora, tum breviora, nullius habet pretii [Mémoires, tom. IV, p. 762] . Sic etiam Ruinartius: notat enim in præfatum Gregorii Turonensis locum ubi historiæ passionis meminit [Migne, Patrologia tom. LXXI col. 739, nota b.] : Acta Sanctorum Chrysanthi et Dariæ, quæ hodie habentur, et videntur hic a Gregorio laudari, nullius sunt ponderis.

[9] [parum fidis, tum quia Numerianum, crudelem dicunt tyrannum, et Romæ imperantem sub passione,] Et re vera in illis plurima sunt, quibus si non prorsus spuria demonstrantur, saltem vehementer suspecta reddantur. Nam primum S. Daria annumeratur, saltem in Actis plerisque Latinis, Vestalibus, quod falsum demonstrabimus in Annotatis ad vitam, ex virginum illarum disciplina; tum passi scribuntur sub Stephano I papa et Numeriano imperatore; ast ille fere viginti septem annis ante hunc floruit; Stephanus martyr occubuit anno 257, Numerianus patri suo Caro suffectus est anno 284, quo etiam occisus, factione Arrii Apri, soceri sui [L'art de vérifier les dates, p. 347. Vopiscus in Numeriano, historia Augusta, p. 251. Paris, 1622.] . Deinde acta tradunt, passionem contigisse præsente et agente Numeriano; quod nemo admiserit: constat enim imperatorem hunc patri suo morienti in oriente præsto fuisse ibidemque necatum postquam mensibus octo vel novem regnasset [Ibid. ubi supra.] , nec proinde a tempore quo præesse cœperat, Romam umquam venisse. Cum tamen in actis Numerianus imperator non vero Augustus dicitur,forte in mentem alicui venerit, martyrium contigisse ante mortem Cari, nihilque obesse quominus Numerianus imperator Romæ tunc moraretur, cum ex nummis certum sit [Eckhel, Doctrina Numorum, tom. VII, p. 516.] utrumque Cari filium, Carinum scilicet et Numerianum, vivente patre, imperatoris titulo donatos fuisse. Utique istiusmodi lis de verbo speciem cavillationis haberet; sed præterea exinde non efficeretur Numerianum Romæ tunc præfuisse, cum ibidem imperium Cæsarianum, ex patris decreto, Carinus exerceret. Audiamus Clarissimum Eckhelium [Ibid.] : Vopisco teste, Carus in orientem profectus natu majorem Carinum in occidente reliquit, decretis illi Galliis, Italia, Illyrico, Hispaniis, Britannia, Africa, “imperio,” ut ait, “cæsariano, ea lege, ut omnia faceret quæ Augusti faciunt.” Ergo Carus filium, ut olim Gallienus Salominum, imperatoris et nomine et potestate ornavit, ut majore in tanto imperio polleret auctoritate.., Imperatoris titulum a patre delatum quoque Numeriano, non quidem historici sed numi aperte docent [Conf. Vopiscum in Carino, Historia Augusta, p. 253.] . Adde in Actis nostris prolixioribus innui motam ab Numeriano contra Christianos persecutionem, quod in brevioribus nonnullis, quæ præ manibus habeo, diserte asseritur: Temporibus igitur Numeriani impiissimi cæsaris, dum in Romana urbe idolorum cultura a sacrilegis haberetur, in Christi cultores gravis persecutio exarsit, sævissimi Cæsaris jussu. B. igitur Chrysanthus etc. Quæ sane componi hand facile cum optima indole Numeriani queunt. Numerianum, inquit Eckhel [Doctrina Numorum, tom. VII, p. 511.] , egregie moratum et vere dignum imperio … ac denique dissimilem sese plane moribus fratris (Carini) perversis probavisse, tradit Vopiscus, qui addit, eum mortuo patre nimio fletu oculos dolere cœpisse [Hist. Augusta, p. 251.] . Non ergo verisimile est, a tali viro in Christianos sævitum. Hinc quoque Baronius: Unde, ait [Annales, tom. III, p. 231.] , quæso, quod nonnulli martyres sub Numeriano passi legantur in cunctis martyrologiis? Haud res est facilis demonstratu; nec est quod dici possit, nisi ipsum vivente adhuc patre, cum Cæsarem ageret, sæpius in christianos rescripsisse.

[10] [qui illo tempore in Urbe non erat, saltem cum imperio;] Ast primum de istiusmodi rescriptis silent antiqui omnes, si tamen exceperis Chronicon paschale seu Alexandrinum, quod hic nullius esse pretii mox demonstrabo. Deinde Carus imperio potitus est mense Augusto an. 282, quo eodem mense ambos filios suos Cæsares creavit, extinctus vero est labente Decembri, anni sequentis, postquam præfuisset mensibus sexdecim vel septemdecim [Art de vérifier les dates, p. 347.] . Cæterum imperio vix adepto, profectus est Carus adversus Sarmatas, Illyricum turbantes, quos brevi tempore devicit, videturque ex universa Vopisci narratione patrem Numerianus in hac expeditione comitatus, quod etiam suspicatur Tillemontius [Tillemont, Histoire des empereurs, tom. III, p. 237. Bruxellis, 1732.] confirmari ex quodam nummo, quem tamen Eckhelius Cimmeriis imo spissioribus tenebris involutum dicit, ut ex illo nihil certi inferri hactenus liceat [Doctrina Numorum, tom. VII, p. 512 et seq.] . Id porro extra omne dubium, Numerianum post Sarmatas profligatos statim in Orientem cum patre adversus Persas abiisse, nec umquam in Occidentem inde reversum. Est ergo saltem ambiguum an Numerianus Romæ absque patre suo Augusto moratus vel brevissimo tempore sit. Quod si daretur, non exinde legitime flueret fas fuisse Numeriano in Christianos Romæ degentes gravius quid vel rescribere vel moliri: supra enim vidimus Carinum cæsarem, decretis sibi a patre Galliis atque Italia, Illyrico … tenuisse imperium, ea lege ut omnia faceret quæ Augusti faciunt, unde omnino videtur concludendum potestatem Romæ, absente Caro, penes Carinum fuisse. Quod confirmatur ex altero loco ejusdem Vopisci [In Caro, Hist. Augusta, p. 250.] : Ubi primum, ait, accepit Carus imperium … bellum Persicum, quod Probus parabat, aggressus est, liberis Cæsaribus nuncupatis; et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum adolescentem, cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret. Et dicitur quidem sæpe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa ætas esset Numeriani, ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem quærit, crederetur imperium. Confer Aurelium Victorem [Collectio scriptorum de Romanis imperatoribus ex recognitione Erasmi, p. 346. Coloniæ, 1527.] et Eutropium [Ibid. p. 391.] . Quis in animum sibi inducat, Numerianum, adolescentem lectissimum, nullaque instructum auctoritate, in Christianos Romæ sæviisse, quibus pater ejus Carus favebat? Nullum, inquit Baronius [Annales, tom. III, p. 231.] , sub Caro legimus passum, quod, ut dictum est, ipse faveret potius christianis. Aliunde vero Numerianus adeo in patrem pius exstitit, ut ob ejus mortem nimio fletu oculos dolere cœperit. Talia sane facile caperentur in Carino, homine omnium contaminatissimo, cujusque pater audiens quæ ille faciebat, clamabat: Non est meus [Vopiscus, Hist. Augusta, p. 253.] . Attamen, quod mireris, hunc Baronius omnis persecutionis in Christi sequaces exortem vult. Sub Carino, ait [Annales, tom. III, p. 232.] , passus ponitur… Marinus senator, multis acerbissimisque tormentis excruciatus sub Marciano Urbis præfecto. Verum quod, quæ sunt certiora Acta Martyrum, dicant Carinum quosdam ex Christianis habuisse in amicitia, atque persecutionem excitatam magis cessare fecisse; æquius puto Numeriani jussu, quam Carini, martyrio sublatum esse; nam in Tabulis superius citatis, non per Carinum sed sub Carino passus Romæ ponitur, quod mihi secus omnino videtur. Cæterum Baronius res illius ævi confuse et incohærenter exequitur, ut ex hactenus dictis haud obscure apparet.

[11] [nec ullam movisse noscitur contra christianos persecutionem;] An ergo, contra fidem plurium actorum [Ibid., p. 231 et seqq.] , dicemus nullos martyres sub Numeriano exstitisse? Aperte propendet in hanc sententiam Tillemontius [Mémoires, tom. IV, p. 565. Conf Baronium, tom. III, p. 261.] : Numerianus, patre superstite parum auctoritatis habuit, quippe valde adolescens et solum Cæsar; ex quo autem factus est Augustus, in hoc unice intentus fuit, ut exercitum ex Persia reduceret et dirigeret Chalcedonem versus, ubi die 17 Septembris 284 interemptus est. Proinde vix in Oriente potestatem habuit, nullam vero in Occidente. Vereor itaque, ne ei tribuantur, quæ sub aliis imperatoribus patrata sunt a præfectis, Numerianus vel simili nomine dictis. Certe Maximus Numerius (in nonnullis manuscriptis Numerianus) crudelissimus persecutor sub Diocletiano fuit in Cilicia; signatur quidam Numerus in actis S. Isidori sub Decio etc. Ast Pagio multos, Numeriano imperante, præter eos, quorum Baronius meminit, martyrium passos esse certum esse debet [Baronii Annales, tom. III, p. 230.] . Mediam quamdam init Baronius viam, aiens [Ibid., p. 231.] , quamvis nullus sub Caro passus legatur, accidisse tamen interdum, ut invito ipso imperatore, Christianorum complures necarentur, prout dicta superius in Severo demonstrant. Nec ego sane id negavero. Hoc autem posito, acta SS. Chrysanthi et Dariæ in eo saltem falsitatis arguuntur, quod Numerianum Romæ præsentem dicant et sævum persecutorem. Restat ut agamus de Chronico Paschali seu Alexandrino, quod hic nullius pretii dixi. Nec multis opus erit ad hoc demonstrandum: ipse enim textus omnis generis scatet erroribus. Sic habet [Tom. I, p. 510. Corpus scriptorum histor. Byzantinæ. Bonnæ, 1832.] : Carino II et Numeriano Coss. Anno CCLV a Domini in cælos Ascensione (id est anno 284 æræ nostræ: brevior enim æra Ascensionis 29 annis [Art de vérifier les dates, p. XXXV.] ) facta est Christianorum persecutio, in qua multi martyres vitam finierunt, atque in iis S. Georgius et S. Babylas. Hic Antiochiæ magnæ erat episcopus quo Carinus imperator pervenit cum Caro patruo, Persis bellum illaturus: qui quidem Carus in Mesopotamia de cælo tactus interiit. Carinus vero victus Carras profugit, ubi a Persis, castris ad urbem positis, captivus factus, statim ab iis interfectus est: illiusque pelle detracta, ex ea saccum ii confecere, quem unguentis delibutum in victoriæ monumentum deinceps servarunt. Periit autem Carinus cum annorum esset XXXVI. Post ejus mortem Numerianus ejus frater suscepta in Persas expeditione ultum ivit fratrem etc. Quæ omnia vel falsa vel incohærentia sunt: Georgius passus Nicomediæ est initio persecutionis decimæ sub Diocletiano et Maximiano [Acta SS., tom. III April. die XXIII, p. 106.] ; magna vero de S. Babylæ ætate controversia est. Unicum antiqui memorant sub Decio [Ibid. tom. II Januarii, die XXIV, p. 570.] ; Carini pater erat Carus, isque cum Numeriano Persis bellum intulit; Carinus post mortem fratris sui, cum Diocletiano acie congressus et a suis interfectus est [Tillemont, Hist. des empereurs, tom. IV, p. 3.] , anno ætatis fere trigesimo secundo [Art de vérifier les dates, p. 347.] .

[12] [tum quia continuis prodigiis a capite ad calcem contexta sunt.] Passio ex actis contigit sub Celerino præfecto Urbis, cujus nomen nec in fastis Bucherianis nec in aliis reperitur; nec uspiam alibi occurrit nisi in actis SS. Chrysanthi et Dariæ sicut et in actis S. Mauri; et hinc semel iterumque in Martyrologio Romano, nempe 25 Octobris, ubi de SS. nostris Martyribus agitur et 22 Novembris, ubi de S. Mauro; cum vero, ait Orsinius [De Præfectis Urbis, p. 133. Pisis 1766.] , martyrum illorum acta vel apocrypha vel suspecta maxime sint, nihil prorsus præsidii pro Celerini præfecti nomine exsculpi inde potest. Vide Annotata ubi et alia fere id genus asterisco digna, commodius reddentur. Sufficiat generatim monuisse hoc loco, acta SS. Chrysanthi ct Dariæ continuis prodigiis a capite fere ad calcem esse contexta, ut ex hac parte etiam a probe sinceris, et pro talibus apud cordatos habitis, plurimum abludant. Usu proinde venit hic prudens Gelasii papæ animadversio: Gesta sanctorum Martyrum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant, quis ista catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed gratia Dei et adjutorio universa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in S. Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur… Propter quod (ut dictum est) ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Ita Gelasius sæculo V [Migne, Patrologia, tom. LIX, col. 160. Conf. Baronium, tom. III, p. 262.] .

[13] [fide dignius encomium ex Menologio Basiliano.] Longe majorem meretur fidem encomium, quod, ut diximus n. 3, reperitur ad diem XVII Octobris in Menologio Græcorum, jussu Basilii imperatoris conscripto, et propterea hic in extenso recitamus: Certamen sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ. Isti Numeriano imperatore claruerunt et Chrysanthus quidem Romam cum patre, senatorii ordinis viro, profectus, Christi fide ab episcopo quodam in spelunca latente instituitur. Quod ubi rescivit pater, in tenebricosum carcerem eum includit; tum compellit uxorem ducere Dariam, philosophicis imbutam studiis; qua tamen non secus ac sorore usus est, quando id uterque consilii ceperat, ut virginitatem ad mortem usque tuerentur. Quare et ipsa baptizata est; sed cum ambo populum ad caste temperateque vivendum inducerent, infideles ægerrime ferentes, uxores suas facto secum divortio, Christo desponderi, rem deferunt præfecto, qui illos Claudio tribuno tradidit. Ex urbe igitur educti et variis cruciatibus torti, in foveam cœno plenam dejiciuntur, atque obruti et conculcati decedunt. In his nec Daria scribitur Vestalis; nec mentio fit Stephani papæ; sub Numeriano quidem passi indicantur, sed nec imperator ille persecutionis auctor traditur, nec Romæ præsens certamini. Desunt prodigia. Ut vix non omnia, quæ Actis objecimus prorsus cadant, atque obtineat hic quod supra n. 8 notavimus ex Baronio: illa Acta fideliora, quæ breviora.

[14] [Acta primum græce conscripta,] Acta SS. Chrysanthi et Dariæ edimus græce et latine. Græce ex duplici codice Parisino; scilicet Coisliniano, qui, judice Montfalconio, sæculi est circiter XI; et Colbertino, qui sæculo XII exaratus videtur; item ex transumpto, quod nobis reliquerunt decessores nostri, cui manu sua adscripsit Papebrochius: Ex Ms., ut puto, Vaticano. Codex Coislinianus longe melioris est notæ (cujus solius meminit Fabricius); hunc proinde prælo subjicimus, hactenus ineditum. Quæ diversa alicujus momenti occurrunt in aliis duobus Annotata docebunt. Id universim sufficiat hoc loco monuisse, tria nostra manuscripta græca rebus inter se convenire, verbis hinc inde discrepare; ut pateat eodem ex fonte orta.

[15] [et ex his latine versa;] Latina, rursus ex codicibus pluribus manuscriptis, cum Mombritio collatis; prætermitto Surium, qui, ut mox videbimus, longe fideliorem melioremque habet versionem. Vide Annotata ad præfationem Actorum litt. a et b. Non videtur dubium Acta ab origine græce conscripta fuisse quod luculenter efficitur ex perpetua utriusque textus comparatione. Cum tamen Græci adhuc inediti manserint, scriptores consuluisse reperiuntur solas latinas versiones, alias ex aliis transumptas, non sine mendis (ut assolet) multisque adulterationibus sive corruptelis. Excipitur Suriana, ut paulo ante jam innui, cujus auctor certo certius præ manibus habuit exemplar græcum, haud dissimile Coisliniano nostro, cum ejus versio fere semper nec non accurate respondeat præfato codici; unde etiam pluribus in locis non parum abscedit a latinis, ut palam fiet ex Annotatis. Ex eo vero quod staretur Actis Latinis, iisque sat mendosis, factum est, ut nonnulla passim obtinuerint asserta, quæ non spernendas moverunt difficultates, ex textu græco facile sive tollendas sive elucidandas. Exempli causa, asseritur vulgo sancta Daria fuisse Vestalis, cum in tribus nostris Græcis codicibus dicatur Virgo Minervæ Παρθένος τῆς Ἀθηνᾶς, prout habet etiam Surius.

[16] [quamvis de auctore non constet,] Dissentiunt etiam nonnihil de auctore Actorum. In Latinis sic legitur: hæc omnia sicut gesta sunt, scripsimus Varinus et Armenius fratres a sancto Stefano papa Romano in Sede apostolica facti presbyteri. Differt Coislinianus, priorem solum nominans, numeroque utens singulari: Ταῦτα ὡς ἐπράχθη ἀνεγραψάμην ἐγὼ Οὐιρῖνος, προτροπῇ ὑπειξας Στεφάνου τοῦ ἁγιωτάτου πάππα: hæc sicut facta sunt, scripsi ego Virinus, voluntati obtemperans Stephani sanctissimi papæ. In altero codice Parisino, nempe Colbertino, uterque nominantur Verinus et Armenius, numerusque adhibetur pluralis: ἀνεγραψάμεθα Οὐηρῖνος καὶ Ἀρμένιος ἀδελφοὶ παρα etc.; Scripsimus Verinus et Armenius fratres. Posteriorem sequitur Surius: hæc autem omnia, ut gesta sunt, nos Verinus et Armenius fratres conscripsimus. Quod sane indicio est, Surium (quem novimus plerumque ad manus habuisse varios, eosque haud infimi meriti codices) ita reperisse. Si tamen res dijudicanda esset ex duobus Parisinis codicibus, utique standum foret Coisliniano, quippe qui longe præstat Colbertino. In Vaticano prætermittuntur scriptores, totusque numerus apud alios ultimus desideratur, non quidem negligentia amanuensis, sed ipsius codicis defectu, ubi post narratam fidelium, ad sanctorum Chrysanthi et Dariæ sepulcrum confluentium internecionem, finis imponitur doxologia consueta Ἐν Χριστῳ Ἰησοὺ τῷ κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ etc. in Christo Jesu, domino nostro, cui etc. Itaque ex codicibus nostris Græcis, unus de scriptore vel scriptoribus silet; alter unum nominat, tertius duos. Huic Latini omnes consonant, non excepto Surio, ut non videam quomodo factum sit ut in Vaticano desit mentio de Varino et Armenio. In Actis Latinis (exceptis tamen Surianis) Varinus et Armenius dicuntur non solum fratres, sed etiam presbyteri et quidem ordinati a Stephano papa; hujusque jussu scripsisse asseruntur. Similiter græcus codex Colbertinus (Coislinianus, ut diximus, unum tantum signat auctorem Virinum) vocat fratres: ἀδελφοι; uterque docent acta jubente Stephano memoriæ prodita, sed silent de sacerdotio. Græcis inhæret omnimode Surius: fratres conscripsimus, jussu sanctissimi papæ Stephani. Post hæc non capio qua ratione nixus scribat Baronius [Annales tom III, p. 231.] : Celebriores inter alios (Martyres) habentur Chrysanthus et Daria, quorum acta feruntur esse scripta a Verino et Armenio Stephani papæ presbyteris; non tamen (ut habent mendosi codices) jussu Stephani papæ. Imo mandatum Stephani testantur cum Surio ambo codices græci Parisini, et latini omnes; Sacerdotium posteriores solum. Et confirmatur ex Actis translationis [Apud Surium XVII. Januarii.] (conscriptis anno 886) SS. Diodori et Marini. Hi die natali SS. Chrysanthi et Dariæ cum aliis multis convenerant ad eorum sepulcrum, et jussu Numeriani leguntur obruti zabulo. Vide ad calcem hujus Comment. Acta nostra cap. II. Dicitur autem apud Surium, ubi de translatione SS. Diodori et Marini: Stephanus papa cum plurimos quotidie persecutionibus Christianos affici conspiceret, et ipse ad subeundum pro Christi nomine martyrii agonem proximus esset, duos presbyteros testimonio fidei probabiles, Varinum videlicet et Armenium, qui Sanctorum passiones, quos assidue pati videbant, conscriberent. Bollandus SS. Diodorum et Maurinum ex XVII Januarii remisit ad Kalendas Decembres. Quo die erit in opere nostro de illis agendum. Hoc unum addam; si Varinus et Armenius a Stephano papa facti presbyteri ad ætatem usque Numeriani vixissent; communi loquendi modo, dicti fuissent non Stephani, ut a Baronio, sed potuis Caii presbyteri, qui tunc sedi Apostolicæ præerat, ab anno nempe 283 ad annum 296 [Art de vérifier les dates, p. 243. Conf. Tillement, Mém., tom. IV, p. 763.] . Cæterum quam fidem mereantur acta, vidimus supra nn. 10 – 13. Hæc igitur cum vehementer nutet, et in specie, errore manifesto laborent, ubi synchronos ponunt S. Stephanum papam et Numerianum imperatorem; aliunde vero de auctoribus non constet nisi ex actorum eorumdem testimonio et insuper exemplaria græca inter se discordent; aliis unum, aliis duos signantibus scriptores, aliis denique silentio prementibus utrumque; videat eruditus lector quo in hujusmodi rerum adjunctis prudens ratio ducat.

[17] [et immerito tribuerentur Simeoni Metaphrastæ.] Perperam quoque historia passionis tribui a nonnullis videtur Simeoni Metaphrastæ. Ait quidem Surius: SS. Chrysanthi et Dariæ historia, scripta a Verino et Armenio, Stephani papæ presbyteris, teste Baronio, habetur in Metaphraste, consentiuntque antiqui Mss. codices latini; sed, ut scite animadvertit Leo Allatius [De Symeonibus, p. 80.] , male affirmatur, cum quis nobis in manus codex pervenerit, et in eo habeantur vitæ Sanctorum nullo præfixo scriptoris nomine, illas vitas haberi apud Metaphrastem, cum collectio illarum vitarum, Metaphrastis non sit, et consequenter illas Metaphrastem, etsi non scripserit, approbasse vel saltem dignas existimasse, quæ per manus hominum volitarent. Dein subdit triplicem catalogum; primum Vitarum, quæ certum auctorem habere probantur ex ipsis codicibus Mss. vel horum contextu, ut obtinet in Vita SS. Chrysanthi et Dariæ, quorum Martyrium scriptum est a præsentibus et videntibus: ἡκούσθη δὲ τοῦτο πασιν ἡμῖν καὶ ἐλαλαλεῖτο καὶ τις τῶν ἀκουσάντων λέγει τῷ πατρῖ ἀυτοῦ: Id vero a NOBIS omnibus auditum est et cirumferebatur; et unus ex iis qui audierant dicit patri suo [Allatius de Symeonibus, p. 110.] . Non nominat Allatius Varinum et Armenium; quod forte in ejus codicibus deerant versus qui in Coisliniano et Colbertino nostris, ultimi; ut etiam obtinet in apographo nostro Vaticano. Id quoque notandum vocem ἡμῖν in græcis quidem omnibus Mss., quæ mihi videre contigit, adhiberi, sed in latinis versionibus item omnibus, ne Surio quidem excepto, prætermitti. Vide de his latius in Annotatis ad cap. I. et cap. II. In secundo catalogo Allatii veniunt Vitæ Simeoni abjudicatæ [Ibid. p. 119 et seqq.] ; tertius denique recenset Vitas a Metaphraste scriptas [Ibid. p. 124 et seqq.] ; in his autem nulla est quæ de SS. Chrysantho et Daria vel minimum agat.

[18] [Attamen antiqua probantur acta ex Adone;] Utut vero est de actorum sive sinceritate sive scriptoribus, antiquitas in dubium vocare non potest. Et primum quidem Ado Viennensis, ad diem 1 Decembris tale habet in suo martyrologio compendium, ut evidens sit eorum exemplar præ manibus fuisse. Juverit locum ex Adone recitasse: Kalendis Decembris. Natale sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ, qui tempore Numeriani sub judice Celerino Romæ passi sunt. Chrysanthi pater Polemius, vir illustris fuit, Alexandrinus genere. Hic filium suum cuidam virgini elegantis pulchritudinis conjunxit, quam ex nobilissimis Romanis fuisse constat. Hanc Chrysanthus a beato Carpophoro presbytero in divinis litteris satis fideliter eruditus, ad fidem Christi convertens, et prædicatione sua, ut virginitatem suam Deo servaret instituens, et ut pariter nomen conjugii habentes, caste viverent, efficiens, baptizari fecit. Factumque est ut per Chrysanthum multitudo virorum, et per Dariam (sic enim vocabatur) innumerabiles feminæ ad Christi gratiam confluerent. Igitur post aliquod tempus orta est seditio adversus eos, quod essent christiani, Celerino tunc præfecto Urbis. Qui utrosque comprehensos tradidit Claudio tribuno, ut diversis pœnis eos interficeret. Claudius vero tribunus septuaginta militibus ad torquendum Chrysanthum dedit; qui nervis crudis eum adstringunt, sed mox ligamenta omnia resoluta sunt. Deinde in cippo nodosissimo, ita ut in tertio puncto ejus tibiam coarctarent, eum mittunt; moxque totum lignum cippi in cinerem resolvitur. Deinde perfundunt eum lotio humano putentissimo; ut maleficia, inquiunt, tua amittas. Sed fœtor in suavem odorem mutatus est. Deinde in corio recenti vitulino constringunt nudum et ad solem ferventem componunt; sed virtute divina corium, ut erat, molle permansit. Deinde collum, manus ac pedes catenis constringentes ferreis claudunt eum in obscurissimo loco, sed statim catenæ resolutæ sunt, et tanta lux infulsit, ut putarentur illic innumeræ lampades fulgere. Milites ergo hæc omnia nuntiaverunt tribuno, qui jussit eum sibi exhibitum fustibus cædi, sed allatæ virgæ rigidissimæ illico cœperunt in manibus cædentium mollescere. Quod videns Claudius jubet eum erigi et vestimentis indui; et genibus ejus provolutus, cum universis militibus orabat se fieri christianum. Quid mora? Catechisatus baptismi gratiam percepit, cum illo et Hilaria uxor, duo filii ejus Jason et Maurus, amici et familiares ejus, septuaginta milites cum universis suis. Quod factum imperator audiens, Chrysanthum et Dariam jussit in carcere Tulliano includi, unde putor horribilis ascendebat, quia domorum et civitatis stercora pro cloacarum cuniculos jugiter illuc decurrebant. Exinde Daria in publico meretricum lupanari ponitur. Sed Chrysantho lux divina et odoramenta suavia præstantur; Dariæ vero leo de cavea fugiens, Domini virtute ad tutelam donatur; qui ingressus cellulam, in qua Sancta Dei in oratione prostrata jacebat, juxta eam prosternitur, ut venientes et ingredi volentes vi sua repelleret. Cumque plures hoc miraculo perculsi, Christi potentiam venerarentur, Celerinus præfectus jussit ignem copiosum in ingressu cellæ, ubi Daria cum leone erat, accendi. Tunc cum jam leo paveret ac rugitum daret, ait beata Daria: Egredere securus et vale, quia ille, quem in me honorasti, ipse te liberat. Exhibitis iterum, jubente imperatore, Chrysantho et Daria Celerino præfecto, Chrysanthus equuleo ingenti suspenditur; sed statim omnia ligna equulei comminuta ac vincula dirupta sunt, lampades quoque applicatæ lateribus ejus extinctæ. Hoc Celerinus præfectus vehementer expavescens nuntiavit imperatori. Ille hoc maleficiis imputans, jussit eos duci via Salaria in arenario, et vivos dedeponi ac terra et lapidibus obrui. Passi sunt autem die Kalendarum Decembrium. Ad quorum venerandam Memoriam cum multa beneficia Deus præstaret, contigit ut ad diem natalis eorum infinita populi multitudo concurreret. Hoc nuntiatur imperatori, qui jussit ut in introitu cryptæ paries levaretur. Ac sic factum est, ut omnes pariter dum sacramenta Christi perciperent, martyrii gloriam celebrarent, inter quos erat Diodorus, presbyter et diaconus Marinianus et plurimi clericorum. Hactenus Ado. Verisimillimum porro est ejus martyrologium circa annum DCCCLVIII aut forte paulo citius exaratum fuisse [Sollerius, Præfatio in Usuardum, p. XXX, n. 151.] , proinde circa tempora, quibus contigit translatio, facta sub Marcwardo abbate Prumiensi, anno 844, de qua pluribus erit agendum sequenti paragrapho. Et notatu sane dignum est, Adonem sub abbate illo Prumiæ aliquamdiu meruisse. Monachis Ferrariensibus, inquit Sollerius [Ibid.] , in discipulum traditus (Ado), istic a Sigulfo abbate adhuc infantulus aut puer susceptus esse videtur, ubi bene conversatus, teste Lupo, omnes sibi coævos in litterarum studiis præivit. Inde ad Prumiense cœnobium, rogatu Marcwardi abbatis directus, ibi aliquamdiu commoratus est, donec quorumdam invidiosorum insidiis impetitus Romam se contulit.

[19] [forte etiam ex carmine nuper reperto.] Imo multo antiquiora forent habenda acta nostra, si genuinum est carmen, recens inter manuscripta bibliothecæ Sangermanensis repertum, publicique juris factum a DD. Miller et Aubenas anno 1845 [Revue de Bibliographie, Août, 1845.] , in cujus fronte legitur manu recenti scriptum: Horum versuum auctor creditur sanctus Damasus pont. maximus, quos et nos commentario huic subdendos duximus ex Patrologia Migniana [Tom. LXXIV, col. 527 et seqq.] . Certe si constaret (nec tamen ita est) S. Damasum esse illius carminis auctorem, Actis non spernendum accederet pondus; nam exinde sequeretur, sæculo IV (præfuit Damasus ab an. 366 ad annum 384) martyrium SS. Chrysanthi et Dariæ eodem prorsus modo fuisse descriptum, quo exhibetur in Actis nostris, quibus carmen ad amussim concordat, ut perspiciet quivis voluerit utraque inter se conferre. Ast hactenus nihil omnino, licet statuere tum de auctore, tum de ætate carminis. Quoniam de carmine diximus, obiter hic notabo inter opera poetica celeberrimi vatis hispani Petri Calderon de Barca reperiri [Las comedias de P. Calderon de Barca …, por Juan Jorge Keill, t. II, p. 622 et seqq. Leipsique, 1828.] Drama sub titulo: Los dos amantes del cielo, id est duo amantes seu sponsi cœlestes, nempe Chrysanthus et Daria, quorum historia argumentum poematis est. Opus hoc scriptum putem ab auctore, cum jam presbyter esset. Cæterum quanta fiat vir ille apud suos, nemo est qui ignoret. Judice Nicolao Antonio, in multis par est Lupo a Vega, eumque in non una dote superat [Bibliotheca Hispana nova, tom. II, p. 177.] .

[20] [Passio probabilius contigit anno circiter 283, sub Numeriano] Restat ut ad finem hujus paragraphi tempus passionis, si non certo, saltem probabilius indicemus. Sane ex hactenus disputatis manifestum est, densis nos hac in re obvolvi tenebris. Quæstio scilicet est an certamen SS. Chrysanthi et Dariæ adscribendum Valerianæ tempestati sit an Numeriani temporibus. Alterutrius horum imperatorum ætate contigisse, extra controversiam videtur. Si, post mortem Cari, sub Numeriano illius filio Augusto passi teneantur, id factum sit oportet anno Christi 284, cum Numerianus illo anno imperare cœperit et desierit [Art de vérifier les dates, p. 347.] ; si sub Numeriano, cæsare tantum et vivente patre ejus imperatore Caro, coronati martyrio sunt, admittendus erit annus 282 ad finem vergens, vel annus 283; siquidem priori Numerianus cæsar renuntiatus est, et posteriori Carus circa XX Decembris obiit [Art de vérifier les dates, p. 347.] . Favent huic sententiæ acta, quæ diserte Numerianum passionis auctorem imo et actorem faciunt; et confirmatur ex eo quod difficile sit negare sub illius imperio plures christianos martyrio fuisse affectos. Conf. n. 11. Aliunde tamen cum, iisdem testantibus actis, mortem sancti Pugiles nostri pro Christi fide oppetierint sub Stephano papa I, hic autem sederit sub Valeriano, pronum est suspicari huic Numerianum substitui in actis facile potuisse propter utriusque nominis similitudinem: mutatis enim tribus prioribus litteris, ex Valeriano fit Numerianus. Hoc si admittimus incidet passio inter annum 256, quo labente cœpit Valeriani persecutio [Ibid., p. 243,; Tillemont, Mémoires, tom. IV, p. 779.] , et initium mensis Augusti an. 257, quo cœli corona S. Stephanus est potitus [Art de vérif. ibid Tillemont, ibid., p. 780.] . Nec diffitendum quod barbara crudelitas in actis descripta conveniat apprime sævissimæ a Valeriano excitatæ persecutioni; non item imperio Numeriani, qui nuspiam deprehenditur gravius quid contra Christianos statuisse. Attamen cum modus martyrii ex actis tantum prolixioribus habeatur; hæc autem vix ullam mereantur fidem, nec proinde cogamur admittere passionem contigisse sub Stephano papa, cum id aliunde quam ex iisdem actis haud constet; non facile recedendum est a perpetua tum græcorum tum latinorum traditioni, qua certamen SS. Chrysanthi et Dariæ ponitur sub Numeriano; idque tanto minus, quod, sicut supra monui, quamvis nullius iste persecutionis proprie dictæ auctor probetur, multa tamen sint rationum momenta, quæ suadeant, aliquos saltem sub imperatoris illius regimine passos martyres. Omnibus itaque perpensis, rationi magis consentaneum nobis manet, SS. Chrysanthum et Dariam sub Numeriano Claruisse, ut voce utar ex menologio Basilii mutuata; atque palmam adeptos circiter annum 283.

[Annotata]

* quæ rabies! Neglecto

* pro tumulus

* Jois III, 20.

* Celerino

§ II. De Translationibus reliquiarum, quas diversæ diversarum regionum ecclesiæ sibi vindicant. Et primum de trina translatione Romana et reliquiis Lateranensibus. Dein de translatione Eiffliensi.

[Memorantur translationes plures.] Operosa nec mediocriter intricata quæstio est de reliquiis harumque translationibus. Illas etiam hodie plures ecclesiæ sibi vindicant, et plerumque instrumenta haud spernenda exhibent, quibus suam existiment stabiliri possessionem. Omnium prima translatio signatur sæculo VIII, sub Paulo papa I, qui sedit ab anno 757 ad annum 767; altera ineunte sæculo IX, sub Paschali I, qui consecratus in pontificem fuit anno 817, obiit anno 824; tertia eodem sæculo IX ad finem vergente, sub Stephano V, qui præfuit ab anno 885 ad annum usque 892. Atque tres istæ translationes memorantur Romanæ. Aliæ extra Urbem numerantur omnino sex; Eiffliensis, Regiensis, Uritana, Salisburgensis, Neapolitana, Viennensis; adeoque tres in Germania et totidem in Italia. De singulis ex ordine dicemus, id prævie monentes, Eiffliensem translationem cæteris videri melius probatam.

[22] [Prima translatio sub Paulo I, circa annum 761,] Paulum papam I plurima ex cryptis seu cœmeteriis Romanis transtulisse corpora, liquet ex ejusdem pontificis Constituto, dato die 2 Junii anno 761 [Baronius, Annal. eccl. ad ann. 761, numm. III et IV. Item, Acta SS., tom. VIII Octobris, pag. 322 et seq.] : Conspecta, inquit, sanctorum locorum desidiosa incuria, et ex hoc valde ingemiscens; … aptum prospexi, Deo annuente, eosdem sanctos martyres, et confessores Christi, et virgines ex iisdem dirutis auferre locis. Quos et cum hymnis et canticis spiritualibus in hanc Romanam introduximus urbem, et in ecclesiam, quam noviter a fundamentis in eorum honorem construxi … eorum sanctissima collocans condidi corpora, id est in ecclesia S. Silvestri. Nomina sanctorum illorum in Constituto non exprimuntur; sed leguntur in duabus tabulis seu kalendariis marmoreis, quas videre erat in porticu præfatæ ecclesiæ, quasque editas reperies ab Angelo Maio [Scriptorum veterum nova collectio, tom V, p. 56 – 58.] . Prior incipit:

† IN N. DNI. HEC EST NOTITIA NATALICIORUM SCORUM HIC REQUIESCENTIUM.

Et paulo inferius in Martio:

DIE XVIII * M. SS. N. * SCOR CHRYSANTHI ET THRASONIS.

Altera tabula vel si mavis posterior pars prioris (in hac enim nomina tantum occurrunt virorum martyrum et confessorum Christi, ut est in Constituto) rupta et mutila, dein restituta fuit, verosimillime ex vetusto kalendario seu tabula membranacea, de qua Lucas Waddingus in Annalibus Minorum [Ad an. 1283, n. 20. Tom. V, p. 148.] . In posteriore hac parte veniunt nomina sanctarum feminarum seu virginum, quarum corpora transtulit Paulus I. Hanc quoque partem edidit Maius, litteras restitutas uncinis inclusas exhibens. Initium sic habet

MENSE MARTIO. D. XVIIII. N. SCA [E DARLÆ] ET HILARIÆ V. [ET. M.]

Porro Tabulæ istæ videntur Paulo I coævæ. Certe observat cardinalis Maius in priorem, hoc monumentum a Mazochio adjudicari sæculo IX, contra sententiam Muratorii, cui antiquius videtur, quam sententiam et nos secuti sumus in actis S. Tryphoniæ, monstrantes rationum momenta per Mazochium allegata exigui ponderis esse [Acta SS. ubi supra, p. 233.] . Itaque stando hisce monumentis prima ex cœmeteriis translatio S. Crysanthi contigit inter diem 28 Maii anni 757, quo pontificatum adeptus Paulus I est, et diem 2 Junii anni 761, quo suum de hoc argumento edidit Constitutum; quod utique prodiit haud diu post peractas translationes; et ipsæ tabulæ ad idem fere tempus probabilius referendæ. De S. Daria minus constat, cum in posteriori tabula ejus nomen, ut dixi, fuerit supplendum.

[23] Nihilominus sæculo sequenti, anno scilicet 817, [altera translatio Romana sub Paschali I, circa an. 817;] teste Anastasio bibliothecario [Tom. I, p. 320.] , Paschalis I, beatissimus et præclarus pontifex, multa corpora sanctorum diutius in cœmeteriis jacentia pia sollicitudine, ne remanerent neglectui, quærens atque colligens, magno venerationis affectu in jam dictæ Christi martyris Praxedis ecclesiam, quam mirabiliter renovans construxerat … deportans recondidit. Erant autem hæc corpora bis mille trecenta; supersunt tabulæ quas et in nova collectione Card. Maji recusas invenies [Tom. V, p. 38 – 40.] . Rursus adscribimus initium:

† IN N DNI DI SALV. NRI IHU XPI TEMPORIBUS SCISSIMI AC TER BEATISSIMI ET APOSTOLICI DN PASCHALIS PAPÆ INFRADUCTA SUNT VENERANDA SCORUM CORPORA IN HANC SCAM ET VENERABILEM BASILICAM BEATÆ XPI VIRGINIS PRAXEDIS: QUÆ PRÆDICTUS PONTIFEX DIRUTA EX CYMETERIIS SEU CRYPTIS JACENTIA AUFERENS ET SUB HOC SACRO SCO ALTARE SUMMA CUM DILIGENTIA PROPRIIS MANIBUS CONDIDIT IN MENSE JULIO DIE XX INDICTIONE DECIMA.

Sequuntur nomina plurima sanctorum, per turmas summorum pontificum, episcoporum etc. distributorum; post viros sequuntur nomina virginum et viduarum; inter has signatur S. Daria, inter illos S. Chrysantus. Quæ sit memoratæ tabulæ ætas non mihi liquet. Cardinalis Majus testaturillam reperiri Romæ in S. Praxedis, haud procul ara maxima, optimis litteris, quæ dua postrema verba videntur prodere ævum non adeo remotum. Quod si hæc admittatur sacrorum pignorum ad S. Praxedis translatio et quidem ex Cymeteriis seu cryptis facta a Paschali I anno circiter 817; manifeste sequitur, supposititia esse quæ supra ex tabulis Silvestrinis retulimus; nec enim educi ex catacumbis a Paschali potuere corpora, quæ quinquaginta fere ante annis ablata fuerant a Paulo I. Vicissim si genuinæ habeantur Silvestrinæ, spuriæ sint oportet tabulæ S. Praxedis, saltem quod spectat ad corpora SS. Chrysanthi et Dariæ.

[24] [item tertia sub Stephano V. ad ecclesiam Lateranensem, anno circiter 886:] Sed et tertia translatio, duabus prioribus longe celebrior memoratur habita sub Stephano V, qui a nonnullis VI vocatur, sed perperam, ut ex dicendis patefiet. De hac ita scribit Sarazanius in Notis ad carmina S. Damasi [Migne Patrologia, tom. XIII, col. 402.] : Horum Sanctorum corpora a Stephano papa VI (imo V) anno Domini 886, pontificatus anno primo cum aliis reliquiis inventa ex eoque loco translata in Lateranense palatium et ad basilicam SS. XII Apostolorum et alibi condidit ac largitus est, ut habetur in historia inventionis Sanctorum Diodori et aliorum apud Surium tom. I die 17 mensis Januarii, de qua etiam Petrus in Catalogo lib. I, cap. 12. Quorum etiam sanctorum Chrysanthi et Dariæ altare in basilica Lateranensi sub abside fuit, in quo ipsorum corpora recondita olim fuerant; sed cum tempore, quo ecclesia corruit sub Stephano VI (lege V), pollutum et dirutum fuisset, translata sunt in oratorium S. Mariæ et S. Pancratii martyris, quod erat in dextro latere basilicæ ubi nunc sacrarium est, ibique sub altari ipsius oratorii recondita sunt, ut scribit Panvinius de septem ecclesiis, in sancti Joannis templo. Necesse est addidisse ex historia Inventionis SS. Diodori etc. locum, ad quem respexit Sarazanius. Beatus igitur Chrysanthus et Daria virgo (Surii verba recitamus [Tom. I, p. 283.] ) plurimis jam martyriis affecti, gratia Christi cum victoriæ coronam in omnibus consequerentur, ejusdem imperatoris (Numeriani) furia extra portam Romanæ urbis via Salaria in arenario depositi, terra et lapidibus obrui jussi sunt vivi. Cumque omni potens Deus multa fidelibus præstaret eorum interventionibus beneficia in eodem loco, evenit ut die natalis eorum infinita populi multitudo inibi conveniret… Hoc igitur cum fuisset Numeriani auribus intimatum, jussit ut in introitu cryptæ paries levaretur. Quod cum fuisset impletum, montem qui cryptæ imminebat, super eos dejecit; et ita factum est, ut omnes pariter, dum divina perciperent sacramenta et Martyrum gloriam celebrarent, ipsi quoque ad gloriam Martyrii pertingerent; inter quos erant Diodorus presbyter et Marianus diaconus etc. tum interpositis nonnullis ad pietatem facientibus, sequitur: Hic thesaurus in paradiso collocandus, iniquissimi cæsaris perfidia montium ruina absconditus, per plura latuit sæcula, et licet a pluribus sit exquisitus pontificibus, a nullo tamen reperiri potuit. Sed omnipotens Deus … suorum Martyrum gloriam revelare voluit suis fidelibus. Unde sanctum Stephanum (nempe V) suæ sanctæ præfecit apostolicæ ecclesiæ, cujus ad hoc inspiravit animum ardore mirabili, ut tantorum sanctorum quærere aggrederetur thesaurum, ruina obrutum. Hic igitur fossores advocat, et benedictione munitos, ubi et qualiter fodere debeant, instruit. Reliquit fossas, quas prædecessores sui plurimi plures fecerant, et ostendit eum locum ubi fodere debeant, quem ei revelatum divino affamine non ambigimus. Incipiunt fossores terram egerere sed plus omnibus ipse institit Deo digno operi. Nam illi fodiunt manibus, hic Deum dignis orat precibus. Illi quærunt fodiendo, hic orando invenit. Hoc quis ambigat divina factum providentia. Circa primi namque Stephani martyris (passos sub hoc pontifice SS. Chrysanthum et Dariam ferunt acta, conf. supra n. 9) tempora, cum ipse Romanam gubernaret ecclesiam, hæc in Christi martyribus persecutio exorta est, et sexto (imo quinto) Stephano Romanæ præsidente ecclesiæ ipsorum facta est inventio… Invento igitur sacratissimo thesauro, nullis copiis coæquando, ipse prior accinctus cryptam ingreditur, et stipatus diversis venerabilis sacerdotii gradibus ac cœtu populi orthodoxæ fidei, Deo dignas laudes cum exultatione referens, inter ruinas ac lapidum congeriem, propriis cœpit manibus omni mundo venerabiles margaritas legere de sanctorum corporibus, nec cessat suo sancto studio, donec omnia fragmina artuum a ruinæ segregaret congerie. Collectis itaque artubus per dies aliquot, propter maximam ruinæ montium congeriem, tanti odoris nectar inerat loco, ut omnes reficeret qui aderant. Quamobrem fossores magis ac magis labori operam dare exardescebant, lassitudinis et corporei alimenti imemores. Nocturno siquidem tempore angelicæ voces in crypta audiebantur et psalmodiæ hymnizantium, tantusque splendor illam illustrabat, ut nullus auderet nocturno tempore accedere. Peracto autem opere, idem sanctissimus papa litanias indixit, et congregato omni cœtu cleri et populi romanorum civium, discalceatis pedibus, cum lampadibus et crucibus, omnique apparatu ecclesiastico adveniens, in feretris cum psalmis et canticis spiritualibus, Sanctorum corpora introduxit in Urbem, ipseque prior incedens et feretrum propriis gestans humeris, cum exultatione et jubilo, sub die decimo sexto Calendarum Februariarum anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi octingentesimo octogesimo et sexto, pontificatus vero sui anno primo, imperii autem Dni Caroli (crassi) excellentissimi augusti anno quinto (al. sexto). Indictione quarta: quorum in Lateranensi palatio aliquos apud ecclesiam, quam ipse idem jam ruinæ proximam a fundamentis renovaverat, quæ ad Apostolos dicitur; alios per diversos cardinales titulos condidit digna honorificentia: alios etiam circumquaque per diversa largitus est monasteria, ubi plurimis hodieque coruscant miraculis ad laudem et gloriam Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in sæcula. Amen. Ita Surius in historia Inventionis cujus mihi præ manibus apographum est ex tomo 139 ms. bibliothecæ Cassinensis in litteris Iongobardicis.

[25] [quæ sit hujus translationis fides,] Porro si fides adhibenda est huic narrationi, quam cum Surio Baronius adscribit Anastasio bibliothecario, evidens fit binas alias translationes, de quibus diximus, esse fictitias. Ast plura sunt quæ inventionem Stephano V tributam reddunt saltem dubiam. Primum translatio facta ex cœmeteriis seu cryptis ad ecclesiam S. Silvestri sub Paulo I, haud spernendis probatur ex monumentis, scilicet ex Constituto hujus pontificis et tabulis Silvestrinis quæ probabilius ipsi translationi coævæ sunt. Conf. n. 22. Altera ad S. Praxedis nititur itidem tabulis marmoreis hujus ecclesiæ, de quarum tamen antiquitate minus constat. Sufficit autem ut alterutra harum translationum fidem habeat, ut Inventionis historia falsi arguatur, saltem quod spectat ad SS. Chrysanthum et Dariam. Deinde Anastasio, auctori coævo, tribuitur perperam laudata scriptio. Ita quidem censuit Baronius, ideoque illam inseruit maximam partem suis Annalibus [Tom. XV, p. 427 et seqq. Lucæ 1744.] , sed emendatus a Pagio fuit . Audiamus utrumque: Etsi nomen, verba sunt Baronii [Ibid., p. 430.] , non prodatur, non alius mihi videtur, quam Anastasius bibliothecarius, hujus pariter temporis historicus, qui, ut diximus, ejusdem Stephani papæ res gestas conscripsit: sed eædem nobis haud integræ conservatæ, quæ decurtatæ in multis habentur: nam inter alias desideratur mentio de inventione eorumdem SS. Martyrum nempe Diodori, Mariani et aliorum; non nominantur SS. Chrysanthus et Daria. Aliter omnino sentit Pagius in Critica [Ibid., p. 427.] : Horum corpora, ait, cum Stephano V Romanæ ecclesiæ præsidente inventa fuissent, in Urbem delata sunt sub die XVI Kalend. Februar … ut dicitur in eadem Historia, quam Surius conscriptam putat circa tempora Caroli Crassi (regnavit ab anno 880 ad 888 [Art de vérifier les dates, p. 434.] ) vel Arnulphi imperatoris (ab anno 887 ad an. 899 [Ibid., p. 434 et 435.] ), et ex qua Baronius deducit, Stephanum, qui hoc anno ecclesiam Romanam regebat, male appellatum fuisse quintum, ideoque vulgarem illum errorem corrigendum. Verum hujus historiæ scriptor longe post hæc tempora vixit, cum currentem annum, qui sextus fuit Caroli Crassi, quintum vocet, et Stephanum papam, qui quintus ordine tantum erat, sextum nominet. Stephanus enim presbyter, qui mortuo Zacharia papa electus est pontifex, quia subito demortuus (tertio scilicet ab electione die), numquam ordinatus fuit, ideoque nec pontifex Romanus exstitit… Indeque Stephanus alter, qui postea pontificatum adeptus est, vocatur ab Anastasio Stephanus II … et Stephanus qui hoc tempore (an. 886) ecclesiam Romanam regebat, vocatur Stephanus quintus a Frodoardo, qui anno LXII sæculi insequentis mortuus, hoc ignorare non potuit. Denique hæc opinio Baronii … omnes antiquos scriptores contrarios habet, omnesque pontificum Romanorum catalogos, in quorum nullo nomen Stephani presbyteri, quia nempe tantum pontifex electus fuit, legitur. Sed et aliud est quod multo magis Baronium stringit: nam, teste eodem Pagio [Ubi supra p. 409 et seqq.] , male ei (Anastasio) Baronius attribuit vitas Hadriani II et Stephani V, vulgo VI, cum utraque post mortem ejus elucubrata fuerit. Atque hæc Pagii sententia longe communior est probabiliorque; unde utraque vita quæ ad calcem operis Anastasiani poni solent [Vide Migne, Patrologia, tom. CXXVII, col. 1397 et seqq. Item ibid., col. 1377.] a plerisque adscribuntur Guillelmo, qui Anastasium in officio bibliothecarii excepit. Ast quisquis scripserit Stephani vitam, parum refert, cum in illa, ut ipsemet fatetur Baronius, desideretur mentio de inventione eorumdem SS. Martyrum, quæ cum inibi scripta esset (hæc mera conjectura est) excisa pagina, intermissa remansit [Baronii Annal., t. XV, p. 430.] ; nec illius inventionis meminere alter Pagius in Breviario [Tom. II, p. 129 et seqq. Venetiis, 1730.] , nec Novaes in Elementis [Elementi della Storia de sommi Pontefici, tom. II, p. 139 et seqq. Romæ 1821.] . Cæterum eruditi norunt operose diligenterque investigatum de scriptore Vitarum Pontificum fuisse sæculo elapso, atque hanc fere prævaluisse sententiam, neutiquam omnium, sed paucarum quarumdam fortasse a Gregorio IV ad Nicolaum I, quibus vicinus vixit, auctorem posse esse Anastasium [Conf. Fabricium, Bibliotheca latina, voce Anastasius Bibl.] . Qui plene de hac quæstione erudiri voluerit, adeat Franciscum Blanchinum in Prolegomensis ad Anastasium [Migne Patrol., t. CXXVII.] , Oudinum de scriptoribus ecclesiasticis [Tom. II, col. 258 et seqq.] , et Muratorium [Scriptores, t. III.] . Sed etiamsi Anastasio adscriberetur, nondum res omnino confecta esset. Verum quidem est primo intuitu in Narratione, quam descriptam habes numero superiore, agi tam de SS. Chrysantho et Daria, a quorum martyrio et depositione exorditur auctor, quam de SS. Diodoro, Mariano et aliis; attamen ubi de corporum inventione et defossione sermo habetur, soli proprio nomine exprimuntur SS. Diodorus et Marianus, silentio prætermittuntur SS. Chrysanthus et Daria. Num ideo quod horum reliquiæ ibi jam non essent, sive quia sub Paulo I vel Paschali I defossæ, sive quia quadraginta duobus ante annis a Marcwardo (ut infra videbitur) fuerant in Germaniam delatæ? Certe constat ex Gregorio Turonensi, cujus verba recitavi n. 7, corpora SS. Chrysanthi et Dariæ seorsum ab aliis fuisse deposita: Parte, inquit, in una, interposito pariete, sepulcra martyrum Chrysanthi et Dariæ segregata; parte in alia sanctorum reliquorum cadavera in unum sunt congregata. Verumtamen pariete illo, qui est in medio positus, fenestram structor patefactam reliquit … Post multo vero temporis… Damasus, antistes sanctæ Sedis apostolicæ, jussit diligentius operiri fenestram ubi et versibus decoravit locum, in quibus agitur solummodo de SS. Chrysantho et Daria. Conf. n. 6. Subdit Gregorius nonnullas horum duorum reliquias diacono cuidam fuisse circa annum 590 concessas a Pelagio II. Porro cum in Actis inventionis SS. Diodori et Mariani et aliorum innumerabilium martyrum (sic apud Surium inscribuntur [Tom. I, p. 283.] specialis non fiat mentio de inventis pignoribus SS. Chrysanthi et Dariæ, qui tamen omnium erant antesignani et præclarissimi; haud absurdum est arguere de his detegendis vel investigandis non fuisse actum omnemque operam impensam, ut fragmina sanctorum (Diodori et Mariani, qui soli nomine suo designantur, et cæterorum, quorum omnium simul parte in alia cadavera in unum erant congregata) gravi labore legerentur per dies plurimos [Ibid., p. 281.] . Itaque dubiæ ad minus fidei sunt inventio et ex cœmeteriis translatio, quæ factæ perhibentur ad Lateranum sub Stephano V, tum quia, ut ex monumentis haud spernendis efficitur, præcesserunt aliæ duæ, et forte etiam tertia sub Pelagio II, ut conjici aliquomodo potest ex reliquiis, quas concessas cuidam diacono refert Gregorius Turonicus,tum quia Anastasio abjudicanda videtur sæpius dicta historia inventionis, tum quia non clare constat an in hac agatur de translatione SS. Chrysanthi et Dariæ.

[26] [et quid censendum de reliquiis Lateranensibus.] Quid ergo censendum de reliquiis SS. Chrysanthi et Dariæ, quas ecclesia Lateranensis jam inde a Stephano V possidere ac venerari traditur? Vidimus n. 24 ex Sarazanio, qui testem adhibet Panvinium, illorum ibi corpora sub altari oratorii (S. Mariæ et S. Pancratii) recondita esse. Quod etiam diserte affirmat Mazzolarius, cujus Diarium Sacrum recusum tertiis curis Romæ anno 1820 fuit a Joachimo Marino Fuertez: In capella, inquit [Diario Sagro, tom. VI, p. 96.] , subterranea quiescunt corpora SS. Chrysanthi et Dariæ, et adsunt aliæ reliquiæ insignes. Alio loco dixerat idem Mazzolarius [Ibid., tom. V, p. 394.] : Stephanus VI (ex cœmeterio SS. Chrysanthi et Dariæ) etiam transtulit horum corpora, quorum pars colitur in S. Joannis Lateranensis sub altari papali, pars in S. Pauli, et pars in SS. Apostolorum, quæ sane diversa sunt a priori assertione. Quod autem mireris, Attilius Serranus in opusculo de septem urbis Romæ ecclesiis, Gregorio XIII oblato, ubi recenset reliquias S. Joannis Lateranensis [De Septen eccless … una cum earum reliquiis, stationibus et indulgentiis, p. 120 – 124.] , alto silentio premit SS. Martyres nostros; dum in aliis duabus romanæ urbis ecclesiis scribit aliquas eorum reperiri exuvias. Cæterum liquet (nisi de parte aliqua corporum intelligatur nec adeo magna) possessionem Lateranensem non subsistere nisi supposita Inventione sub Stephano V, anno 886; hanc autem vidimus non satis idoneis probari testimoniis. Insuper tum hæc corporum inventio tum eorumdem asservatio in Lateranensi ecclesia stare non possunt cum altero monumento maximi sane pretii, scilicet Historia Translationis Eiffliensis, de qua continuo agemus enucleate, scripta ab auctore rei gestæ teste oculato. Translatio autem ista contigit anno 844, proinde dimidio fere sæculo ante Stephani V pontificatum. Porro sic habetur in præfata historia: Marcwardus abbas Prumiensis susceptus denique honorifice ab apostolico papa Sergio II, epistolas ei regias Lotharii tradidit. Ille jussis imperialibus ejusque petitionibus favorabiliter annuens, spopondit se cuncta facturum quæ suggesserat. Constituta itaque die ad Lateranensem properat Marcwardus ecclesiam. Cumque jussus ad romanum ingressus fuisset pontificem, positis in locello super altare corporibus (sanctorum Chrysanthi et Dariæ), atque ex utraque parte stantibus clericorum ordinibus et canentibus, tradidit ei cum summa veneratione et honore præfatorum Martyrum corpora etc. Testimonium profecto clarum atque disertum, et, nullus quidem dubitem, omnino fidele, quo utique fides translationis Stephano V adscriptæ vehementer concutitur. Quod autem corpora dicantur Marcuardo tradita in Lateranensi ecclesia, non sequitur illa ibidem quievisse; nihil enim impedit, quominus jussu Sergii pontificis (cupientis et votis Lotharii et petitionibus Marcwardi favorabiliter in omnibus annuere) aliunde eo fuerint delata, puta ex S. Silvestri vel S. Praxedis ædibus vel ex ipsis cœmeteriis. Cætera de hoc argumento vide tum numeris sequentibus ubi Eiffliensem explicamus et stabilimus traditionem, tum in historia Translationis, quam Actis SS. Chrysanthi et Dariæ subjicimus. Denique cum nuper RR. DD. Cardinalis archiepiscopus Coloniensis Romam, quo probaretur, misisset recens suæ diœceseos Proprium, expuncta SS. Rituum congregatio voluit omnia quæ in Lectionibus SS. Chrysanthi et Dariæ spectabant ad Eiffliensem seu translationem seu possessionem (de qua mox fiet a nobis ex professo sermo); hac data ratione, quod ecclesia Lateranensis etiam vindicaret sibi eorumdem SS. Martyrum corpora; nec posset S. Congregatio probare pro Germania, quod recusarat pro ecclesia in Laterano, in cujus Lectionibus nihil dicitur de loco quo corpora illa quiescant; ne secus faciendo videretur voluisse dirimere litem, quod ab ejus mente prorsus alienum. est. Ita rescripsit nobis die 16 Julii anno 1858, R. D. Dr Heuser, lector in Majori Seminario Coloniensi. Videsis ipsa S. Congregationis verba, ad calcem nostri commentarii ubi agitur de officio proprio SS. Chrysanthi et Dariæ. Hactenus de Romanis translationibus, in quibus utique multa occurrunt obscura, incerta, et nonnulla haud parum inter se pugnantia. Ad Eiffliensem transeamus.

[27] [Eiffliensis translatio: corpora primum Roma Prumiam delata fuere a Marcwardo,] Translationis Eiffliensis præclara, ut supra jam monuimus, extat historia, conscripta vel a Wandelberto vel certe ab auctore, rei gestæ coævo. Conditorem, inquit Mabillonius [Acta SS., Ord. S. Benedicti, sæc. IV, part. I, p. 609.] , esse Wandelbertum crederem, nisi aliter suaderent quædam vitia latinitatis in ea occurrentia, quæ in hominem disertum et eruditum, qualis Wandelbertus pro tempore fuit, cadere facile non possunt. Certe Wandelbertus hujus translationis meminit. Vide supra n. 3. Et paulo post iterum Mabillonius [Acta SS. Ord. S. Benedicti, sæc. IV, part. I, p. 610.] : Quæ (narratio Translationis) si non a Wandelberto, certe a quodam Prumiensi monacho, rei gestæ teste oculato, scripta est. Scilicet ineunte anno Christi 844 [Conf. Annal. Bened., tom. II, p. 606.] Marcwardus, abbas Prumiensis, Romanum iter aggressus est, obtentis a Lothario imperatore litteris ad Gregorium papam IV, eo fine, ut alicujus præclarissimi martyris corpus Marcwardo concederetur. Ast vix viæ is se dederat, cum mortno Gregorio suffectus Sergius est. Alteræ itaque ab imperatore petitæ atque obtentæ litteræ ad novum pontificem. Hic votis Lotharii incunctanter obsequens, per Marinum episcopum, librum, sanctorum passiones continentem, Marcwardo misit, ex quo SS. Chrysanthi et Dariæ martyrium transcriberet, quorum pignora ipse Sergius eidem tradidit, in ecclesia Lateranensi, præsente et canente numerosa clericorum corona, conf. n. 26. Quibus acceptis, Marcwardus reditum accelerat, et quinquagesimo die, ex quo Roma discesserat, pervenit ad cellam S. Goaris, ubi biduo commoratus est, dum Prumiæ quæ opus erant pararentur. Porro allatæ Prumiam reliquiæ sunt IV Nonas Julii, et deinde VIII Kalendas Novembris sunt Sanctorum corpora ab episcopo Thegamberto admodum religioso … in cella quæ Novum-Monasterium vocatur … tumulata, id est in Eiffliæ Monasterio, hodie Münstereiffel, ut demonstrabimus contra Mabillonium, postquam nonnulla præfati fuerimus de episcopo Thegamberto, quem quidam confuderunt cum Theutgaudo archiepiscopo Trevirensi. Quæ confusio si admittenda foret, non levis oriretur suspicio contra fidem hujus translationis historicam. Confer Cl. Marx qui translationem eamdem compendiose exhibens, lata primum SS. corpora memorat a Marcwardo Roma ad cellam S. Goaris, dein Prumiam, denique ad Monasterium Eiffliæ, a Marcwardo paucis ante annis ex proventibus abbatialibus aus abteilichen Mitteln constructum et fundatum [Geschichte des Erzstifts Trier, tom. II, part. I, p. 288 et 284. Treviris 1860.] .

[28] [et dein a Thegano chorepiscopo Trevirensi,] Jam pridem mota de Thegamberto difficultas est, ut apparet ex litteris, quas mss. habemus, P. Joannis Gamans S. J. ad decessorem nostrum God. Henschenium, vivente adhuc Bollando: In Translatione SS. Chrysanthi et Dariæ petit Rev. Vestra, quis sit episcopus ille Thegambertus, cum apud vos, ut ex litteris vestris colligere videor, appelletur Thietgaudus; quod an sit sic, quæso disertius rescribat. Vix putem eum potuisse esse, cum novem annis post primum sit factus Trevirensis episcopus Thietgaudus. Nonne potius Theganus seu Degan, scriptor vitæ Ludovici pii, qui chorepiscopus Trevirensis fuit sub Amalario archiepiscopo Trevirensi et probabiliter etiam sub sequenti episcopo Hetti continuavit id officii? Saltem adhuc vixit hoc Translationis tempore, quæ sub initio imperii Lotharii contigit, cujus parentis Ludovici ipse res gestas concinnavit, ni fallor, post Ludovici mortem. Hactenus Joan. Gamans, cujus suspicio vix non in omnimodam postea transivit certitudinem. Episcopus Thegambertus admodum religiosus, inquit Mabillonius [Annal. Ord. S. Ben., tom. II, pag. 606. Conf. Marcx, tom. II, part. I, p. 288.] , qui non alius videtur, quam Thegan tunc chorepiscopus Trevirensis cujus sapientia et religio plurimum commendantur [Histoire litt. de France, tom. VI, p. 45 et 46.] ; et disertius in Actis [Acta SS. Ord. S. Ben., sæc. IV, tom. I, p. 612.] : Is est Thegan seu Tegan chorepiscopus Trevirensis, cujus habetur historia de Gestis Ludovici Augusti, carmine laudatus a Walafrido Strabo. Sic etiam D. Bouquet [Tom, VI, p. 72.] , Scriptores historiæ litterariæ Franciæ [Tom. V, p. 46.] etc. Animadverti quoque potest, Thegambertum constare ex duobus vocabulis Thegan et Brecht; et sæpe primo solum vocabulo designabantur viri et feminæ: sic Conradus dicebatur Cuno, Brunechildis Bruna etc. Quod autem Theganus fuerit chorepiscopus Trevirensis, testem coævum habemus eumdem Walafridum Strabum abbatem Augiensem, qui cum eo diu amicitia conjunctus fuit, et ita præfatur in libellum de Gestis Ludovici pii [D. Bouquet, tom. VI, p. 73. Pertz, Script. t. II, p. 589.] : Hoc opusculum in morem Annalium Thegan, natione francus, Trevirensis ecclesiæ chorepiscopus breviter quidem et vere potius quam lepide composuit. An vero functus hoc officio sit primum sub Amalario et dein sub Hetto, ut tenet Browerus [Annales Trev., tom. I, p, 396.] , vel an solum sub Hetto, ut probabilius contendit Cointius [Annales ecclesiast. Francorum, tom. VIII. p. 382 et seq.] , parum facit ad nostram questionem. Sed num adhuc vixit Thegan Translationis tempore? Post Amalharium, ait Cointius [Ibid. p. 383.] in Trevirensi cathedra sedit Hettus archiepiscopus, qui Thegano chorepiscopo nec non et Ludovico pio supervixit. Porro Hettus infulas tenuit ab anno 814 usque ad annum 847 quo mortem obiit [Gallia Christ. tom. XIII, col. 391. Conf. Marx, Geschichte, tom. I, p. 87 et seq.] . Sane nihil obstat quominus Theganus anno 844, quo facta Translatio, superstes viveret. Non tamen videtur diu post hæc produxisse diem, cum Walafridus Strabus, defunctus anno 849, censendus sit scripsisse Præfationem, de qua supra, post Thegani decessum [Histoire litteraire de France, tom. V, p. 46.] . Cæterum Thietgaudus seu Teutgaudus Hetto successit anno 847 et communior sententia est Theganum scripsisse de Gestis Ludovici pii adhuc viventis, proinde ante annum 840, quo is ereptus vivis est. Sunt itaque nonnulla non satis accurata in litteris P. Joannis Gamans, quæ ipse sane emendasset, si in publicum dandas scripsisset; ast nullum superesse videtur dubium de persona Thegani, qui reliquiarum translationi præfuit.

[29] [non ad monasterium S. Naboris,] Scribit Mabillonius in Annalibus [Tom. II, p. 606.] : Allatæ Prumiam reliquiæ IV nonas Julii, ibidemque in eo, quo delatæ fuerant, feretro ad dexteram altaris servatæ sunt ad undecimum Kalendarum Novembrium, quousque scilicet eisdem monumentum condignum in possessione sancti Salvatoris, nempe in cella quæ Novum-Monasterium vocatur, pararetur. Omnibus demum dispositis, istuc Sanctorum corpora VIII Kalendas Novembris, ipso die festo eorum translata sunt. Et rursus in Actis SS. ord. S. Benedicti [Sæc. IV, part. I, p. 610.] : Depositæ sanctorum Martyrum reliquiæ in Monasterio-Novo seu Cella-Nova sancti Salvatoris, quæ alio nomine sancti Naboris, vulgo Sainct Avoldicitur, ob reliquias scilicet sancti Martyris, quas eo Chrodegangus, Mettensis episcopus, transferre curavit. Porro fundationem illius monasterii refert idem Mabillonius sub anno 734 [Annal., tom. II, p. 89.] ; translationem vero S. Naboris sub anno 765 [Ibid., p. 194] . Ast mihi certum est corpora SS. Chrysanthi et Dariæ delata a Marcwardo ex Prumia fuisse ad Eiffliæ monasterium, non autem ad S. Naboris. Nam primo hoc nimium a Prumiensi distat, utpote situm juxta Divodurum seu Mettas (Metz); secundo valde probabile est, medio sæculo nono, quo nostra contigit translatio, jam non illud Novum-Monasterium, bene vero S. Naboris vulgo dictum fuisse; tertio in hujus cœnobii historia [Vid. Gallia Christ., tom. XIII, col 589 et seqq. Item D. Calmet, Histoire de la Lorraine, tom. I. In Indice verbo Avold.] , nulla prorsus præfatæ Translationis mentio occurrit, sicut nec alterius, qua fuissent hinc sacra illa pignora Eiffliam delata, ubi ab immemorabili noscuntur asservata. Nec prætermittendum, in fastis ejusdem monasterii multis describi solemnitates et cæremonias quibus corpus S. Naboris et receptum et depositum ibidem fuerit atque veneratum; quarto decretorium præbet argumentum Wandelbertus, scriptor coævus, et quem ipse Mabillonius censet [Acta SS. ord. S. Bened., sæc. IV, part. I, p. 609.] , istius historiæ, nempe Translationis SS. Chrysanthi et Dariæ, conditorem esse, et certe hujus translationis in Martyrologio suo meminit VIII Kal. Novembris. Porro ita Wandelbertus habet [Dacherii Spicileg., tom. II, p. 54.] :

Octavum Crispinus habet cum Crispiniano,
Flammas qui passi sævum vicere tyrannum.
Gemmas martyrii geminas veneramur eodem,
Chrysanthum Dariamque, novo quos munere Christi
Roma nunc vectos, tumulis Nova Cella venustat,
Qua Rheni celsis succedunt æquora sylvis.

Qui postremus versiculus nullo sane modo convenit Monasterio S. Naboris, ad Mosellam non ad Rhenum sito; apprime autem Eiffliæ quod haud procul a Rheno dissitum est. Browerus, inquit Valesius [Notitia Galliarum, p. 185.] , “Eiffliam regionem Treviris et Agrippinensibus confinem” esse ait, melius facturus, si inter Treviros et Agrippinenses eam jacere, sed Agrippinæ tamen quam Augustæ Trevirorum propriorem dixisset. Hunc pagum tabulæ collocant circa monasteria Prumiam, Malmundarium et Stabulum. Confer Guibert [Diction. géograph. Paris, 1850. Vocibus Eiffel, Munstereiffel.] , La Martinière, Sprunner [Atlas medii ævi, Tabulæ Germaniæ et Galliæ.] ; quinto dicta confirmantur ex eodem Wandelberto ad diem 13 Octobris, ubi haud minus perspicue designat Eiffliæ monasterium:

      Chrysantho Dariæque coruscat et ara,
Tulpia cum plano quo præeminet æquore castrum.

Quæ utique significant Aram sanctorum Martyrum coruscare in planitie illa, ubi præeminet Tulpia seu Tulbiacum et Tulpiacum, vulgo Zullich vel Zulich, locus victoria Clodovæi regis longe celeberrimus. Confer Valesium [Notitia Gall., p. 556.] ,cui Tulpia Castrum est in ducatus Juliacensis regiuncula Eflia vel Eiflia, die Eifel, non procul a flumine Rura et Marcoduro, Ex his liquet reliquias SS. Chrysanthi et Dariæ non fuisse delatas ad S. Naboris; denique sexto tradit Mabillonius [Annal., tom. II, p. 545.] Marcwardum, sub annum Christi 836, in Eifflia cœnobium extruxisse, a quo ut originem, sic et nomen accepit haud ignobile oppidum agri Juliacensis in diœcesi Coloniensi, vulgo Monasterium Eiffliæ Munster-Eiffel appellatum: quod monasterium monachis Prumia adductis tributum fuit, eisdem annona ex eodem Prumiensi cœnobio assignata. Atque hæc utique Nova-Cella est, quam laudat Wandelbertus.

[30] [sed Eiffliam.] Nullum itaque mihi superest dubium quin eo ab initio SS. Martyrum nostrorum pignora translata [Conf. Marx Geschichte, tom. II, part. I, p. 284 et 288.] atque ibidem ad hunc usque diem perpetuo fuerint asservata; tanto magis quod (ut habet Gallia christiana [Tom. XIII, col. 589.] ) sita sit Prumia decem circiter leucis ab urbe Trevirensi, septentrionem versus, in saltu Arduennæ et in Eiffliæ tractu, ad Promeam vel Prumiam amnem, etc. Proinde emendandus Mabillonius, quem secuti deinceps sunt omnes qui de iisdem reliquiis scripserunt et ipsi pariter emendandi, nominatim Baillet [Vie des Saints, 25 Octobre] , Butler [25 Oct. Lovanii 1832.] . Rem, prout erat, subodoratum D. Calmetum fuisse, patet ex eo, quod prorsus sileat de S. Naboris monasterio, et delata SS. corpora scribat ad prioratum dictum Nova-Cella Neuf-Moutier [Histoire de Lorraine, tom. I, col. 626. Nanceii 1746.] , subjectum, ut paulo ante notaverat [Ibid., col. 617.] , Prumicensi abbati. Non tamen nomine suo designat Eiffliæ monasterium, imo ubi de hujus fundatione tractat [Ibid., col. 625.] , ne verbum quidem habet de translatione reliquiarum. Ast recte habet Notitia de Jubilæo millenario, Monasterii Eiffliæ celebrato an. 1848, ubi hæc ex germanico reddita latine [Jubilaum wegen der tausendjahrigen Aufbewahrung der Reliquien von den HH. MM. Chrysanthus und Daria in der Stiftskirche zu Münstereifel, p. 14 et 15. Coloniæ 1848.] : Marcwardus Prumiam redux fuit die IV Julii an. 844 cum SS. Reliquiis, quæ ibidem manserunt usque ad XXIV Octobris. Erat tum hoc in loco, qui pridem Petri Vallis dicebatur, fundatum cœnobium subjectum abbati Prumiensi, quod Nova-Cella et etiam Novum-Monasterium in Eifflia nuncupatum, deinde in urbem Monasterium-Eiffliæ excrevit. Huic destinatæ erant reliquiæ SS. MM, Chrysanthi et Dariæ; itaque cum die præfata (24 Oct.) Prumiam venisset Thegambertus, episcopus Trevirensis; die XXV an. 844 cum pretiosis illis antiquitatis christianæ pignoribus huc advenit. In memoriam hujus translationis, singulis annis XXV Octobris, vel, secundum præsentem morem, die dominica sequenti, SS. Martyrum nostrorum festum agitur. Infra latius dicam de Jubilæo. Historiam Translationis integram, una cum pluribus miraculis quæ sub hac contigerunt, reperies post Acta Martyrii. Cæterum plura, ex quibus fides Translationis hujus, stabiliatur, dabimus § V, ubi de monumentis, perpetuo sibique singulis fere sæculis succedentibus, agemus ad cultum SS. Chrysanthi et Dariæ in Eifflia pertinentibus.

[Annotata]

* ed est Martis.

* Natalicium.

§ III. De translationibus Regiensi et Uritana, in Italia.

[Sæculo X translatio Regiensis ex Sarazanio aliisque;] Regiensis Translationis meminit Sarazanius in Notis ad carmina S. Damasi. Scilicet post verba (n. 24 a nobis recitata) quibus agitur de inventione sub Stephano V et reliquiis Lateranensibus, subdit laudatus Sarazanius [Migne, Patrologia lat., tom. XIII, col. 402.] : Refert tamen Sigonius in Regno Italiæ lib. VI, sub anno 947, Adelardum episcopum Regiensem sancta martyrum corpora Chrysanthi et Dariæ a Berengario impetrata Regium deportasse, quæ in hanc usque diem Regienses religione præcipua venerantur. Et in officiis sacris civitatis Regii habentur lectiones et in Translatione eorumdem Sanctorum, ubi legitur, anno Domini 915, a Joanne X papa Berengarium horum Sanctorum corpora impetrasse, ipsi vero Adelardi precibus concessa. Et similiter Ferrarius [Cataiogus SS. Italiæ, 25 Octobris.] : Horum corpora Regii in æde majori seu cathedrali asservantur summa religione (sunt enim urbis tutelares) eo ex urbe Ticinensi ab Adelardo episcopo Regiensi, a Berengario rege, qui ea Romæ a Jo. papa X an D. 915 impetraverat, sibi concessa translata. Quamquam eadem Uriæ in Salentinis, cujus urbis iidem Martyres sunt patroni, haberi traduntur, et corpus Dariæ Romæ in S. Sylvestri quiescere nuper in ea translatum marmorea tabella docet. Hic sane intelliguntur tabulæ Silvestrinæ, de quibus diximus supra. Errat autem Ferrarius tradens, corpus S. Dariæ nuper translatum; imo ex præfatis tabulis manifeste constat pluribus ante sæculis id contigisse, si tamen contigit. Vide n. 22. Sunt et alia in recitato Ferrarii loco minus accurate reddita, quæ ex sequentibus facile emendabuntur. Georgius Passi ubi summatim agit de episcopis Regiensibus, hæc breviter habet de Adelardo [Racconto de' santi primi vescovi di Reggio et altri dell' istessa citta, p. 92. Parmæ, 1645.] : Anno 947 transtulit Ticino (Pavia) Regium corpora SS. Chrysanthi et Dariæ. atque in cathedrali (nel Duomo) deposuit.

[32] [et præcipue ex relatione ms.;] Habemus bina documenta Regiensia mss. a decessoribus accepta, quæ ad reliquias SS. Chrysanthi et Dariæ pertinent: altero continetur Relatio ex mss. ecclesiæ Regiensis de Translatione SS. corporum, horumque Recognitione facta anno 1522; altero exhibetur Instrumentum hujus Recognitionis. Utrumque documentum necesse est hic adscribere. Et Relatio quidem sic habet: Cum Berengarius primus serenissimus rex, tempore Joannis papæ decimi, anno Domini 915 (venisset) Romam, ut coronam imperii susciperet, et Apostolorum limina solito more peragrasset; ecclesiam præclaræ magnitudinis, ubi corpus ejus olim requiesceret, divinitus inspiratus ædificare cogitans, corpora SS. Chrisanti et Dariæ, in somnis admonitus, ab eo magna cum supplicatione petivit. Quod idem papa audiens, nimis tristis effectus, obstinatius ei resistere et contradicere cœpit, nolens ut Roma tantorum Martyrum pignore fraudaretur. Tunc rex, Sanctorum desiderio anxius, data illi dextera, promisit in honorem eorum basilicam fabricare et de suis rebus eam ditare et pulcro schemate decorare, suumque corpus quandoque, Deo tamen permittente, ibi sepeliendum promisit; cujus piis precibus romanus pontifex devictus est. Revertente autem rege cum ingenti gaudio factum est, ut postquam Papiam cum reliquiis advenisset, Longobardorum ibi insidiis circumventus, regno vitaque privaretur. Hujus nepos Berengarius secundus cum Italiam occupare tentaret, maximeque illi faveret Adelardus, (hunc) episcopum Regiensem constituit; et post aliquod tempus ab eodem rege corpora sanctorum Chrisanti et Dariæ (Adelardus) impetravit. Itaque episcopus accepto tanti thesauri pretio, cuidam suo fideli, Urso nomine, judice et ecclesiæ advocato, comite quodam religioso presbytero, ea Regium deportanda commendavit; quæ in fide sua suscipiens, et humeris imposita, per mediam ejusdem Papiæ urbem, intempestæ noctis silentio latenter progrediens, per nimiam quoque aquarum inundationem, quasi portans a quo portabatur, ad hospitium siccis pedibus pervenit. Inde statim cum sequenti die arrepto itinere profectus Regium jam appropinquaret, ubi eorum sedes, Dei ordinante providentia, præparanda erat, Regiensium populus cognito Sanctorum adventu, gaudens et exultans cum cereis et lampadibus illis factus est obvius. Tunc multi variis infirmitatibus detenti, eorum meritis tacto feretro liberati sunt. Ad quorum famam plurimi infirmi ex diversis partibus properantes, facto pro salute voto, sospites, sani et alacres in sua revertebantur. Jam dictus episcopus corpora beatorum martyrum Chrisanti et Dariæ infra basilicam sanctæ Dei genitricis Mariæ, quæ hujus urbis est caput, decenter sicuti promiserat recondiderat: deinde arcam laminis argenteis miro opere tectam fieri jussit et ad memoriam ipsorum superimposuit, ubi Dei beneficia meritis eorum præstantur usque in hodiernum diem.

[33] [dein an. 1522 celebris earumdem reliquiarum facta recognitio,] Sed cum per multos annos utrobique summo in honore haberentur, Regiensi Papiensique populo, uter prætiosa corpora teneret dubitantibus, anno Domini 1522 Adriano sexto pontifice maximo, Carolo quinto imperatore, Ugo Rangonus Regiensis episcopus, indicto prius trium dierum jejunio, clero populoque præsentibus, mane die dominico pridie Kalendas Decembris hujusmodi arcam aperire decrevit; id autem omnibus placuit, ut omni tandem dubitatione deposita atque veritate magis comprobata, populus frequentior ad ecclesiam conveniret. Paratis itaque omnibus ad id necessariis, episcopus et clerus (notariis assidue visa conscribentibus) solemniter induuntur, atque ex superiore ecclesia, ubi primum proprii Martyrum officii Nocturnum rite decantaverant, ad hnnc inferiorem chorum ordinate descenderunt, ibique pontifex, postquam satis digne sacrificasset, primus tumulum malleo percutiens, illud ab aliis ad id paratis jussit aperiri. At postquam area mirabili et incredibili celeritate aperta est, prius pixidis ligneæ cum linteaminibus concisis et sanguineis capsella, ubi Beatorum ossa requiescebant, ad latus arcæ apparuit; ea vero reverenter a ministris sublevata et ab antistite aperta, omnibus genuflexis, ossa miro odore redolentia conspicienda concessit. Postea singulis ossibus apte in ferculo collocatis ab episcopo, canticum Te Deum Laudamus intonuit, utroque choro alternatim respondente, necnon omnium ecclesiarum præcedentibus crucibus, clericis singula funalia deferentibus atque concinentibus, tubis, tibiis, campanis ubique lætitia constrepentibus circum plateas ducta est solemnis processio: nam episcopus utraque capita cum brachiis, seniores canonici ferculo capsellam, pixidem in altum elevantes, juniores vero aureum velamen gastii * utrumque deferebant. Postquam vero in ecclesiam reversi sunt, reliquiis intra clathros diligenter reclusis fidissimisque adhibitis custodibus, in sua quisque redierunt. Hora autem competenti primis vesperis cœterisque diurnis nocturnisque officiis usque ad secundas vesperas sequentis diei rite decantatis, custodibus tamen vicissim permutatis et assidue vigilantibus utriusque hominum sexus, ne per totam quidem noctem, accessus recessusque numquam intermissus est. Die vero jam inclinata, medicorum adhibito judicio, maris et feminæ, ætatis vero circa annum vigesimum ossa illa esse compertum est. Ex quibus utraque capita cum totidem brachiis et pixide retenta sunt, veterem autem capsellam cum cæteris ossibus in novam capsam condidit (episcopus) atque undique ferro ligatam, addito desuper titulo, in arca marmorea refixit; ossa vero retenta idem pontifex ad sacrarium detulit, ubi tamdiu summo opere conservanda sunt, quamdiu thecis aureis argenteisque honorifice condantur. Passi sunt beatissimi martyres Chrisantus et Daria anno Domini ducentesimo octuagesimo quinto, Caro. Numeriano et Carino imperatoribus. Hactenus Relatio. Verum quæ in Recognitione gesta sunt, accuratius enucleatiusque disces ex sequenti Instrumento.

[34] [cujus subditur Instrumentum:] Jesus. In Christi nomine. Amen. Anno Cirumcisionis ejusdem millesimo quinquagesimo vigesimo secundo, indictione decima, die ultimo Novembris, tempore pontificatus domini Adriani papæ VI anno primo. Cum per reverendissimum dominum Rangonum divina providentia episcopum Regiensem decretum fuerit, accedente consensu totius cleri et populi civitatis Regii, aperiri arcam, in qua fuerunt posita sacratissima corpora sanctorum martyrum Chrysanti et Dariæ, ut tolleretur omnis dubitatio cleri et populi ejusdem civitatis, an dicta corpora quiescerent in dicta arca nec ne, et ad finem, quod si extare ibidem reperirentur, in futuru m firmiori intentione possent venerari dicta corpora, et etiam extrahi dictorum sanctorum Martyrum capita et brachia et in vasis argenteis collocari, ut secundum exigentiam temporis possent dicta capita et brachia ad conspectum totius cleri et populi dictæ civitatis exhiberi et laudabiliter (prout convenit) venerari.

[35] [res gestæ die 30 Novembris;] Ideo prædictus R. D. Episcopus, convocatis prius toto clero et populo et præcipue deputatis per magnificam communitatem aperitioni prædictæ, et præmisso jejunio trium dierum immediate præcedentium diem dictæ aperitionis, de mandato prædicti R. D. Episcopi, suprascriptis millesimo et die, in festo S. Andreæ apostoli magna cum devotione post horam decimam septimam et celebratum Matutinum per præfatum D. episcopum et totum clerum ad præsentiam populi, immediate ingressus fuit, universo clero et populo insequente, subtus altare magnum ecclesiæ cathedralis dictæ civitatis Regii ad altare dictorum sanctorum Martyrum, in quo exstare dicebantur dicta sanctissima corpora, et ibidem prædictus beatissimus Episcopus Missam devotissimam celebravit. Quo facto, statim de ejus R. D. Episcopi mandato magister Ludovicus de Spanis, alias de Clementibus aurifex et lapidicina et civis civitatis ejusdem aperuit arcam dicti altaris, qua aperta immediate fuit per me notarium infra scriptum visa intus dictam arcam sic apertam, quædam capseta lignea, ligata tribus laminibus ferreis et super dicta capseta super lamine ferreo existente in medio aderat quoddam sigillum magnum in cera rubea, quod videbatur fuisse unius episcopi, et penes dictum sigillum etiam super dicta capseta, aderat quædam carta, in qua erant reconditæ certæ modicæ reliquiæ, quæ esse videbantur sanguinis conglutinati, et juxta dictam capsetam aderat etiam quædam urna lignea, longa ad mensuram medii brachii vel circa, clausa etiam; et dicta capseta simul cum dicta urna erat in cornu dextero dicti altaris, in quo sacerdos solitus in missa legere Epistolam, a parte anteriori dicti altaris. Ex quo præfatus RR. D. Episcopus in primis extraxit dictam urnam ligneam, quam dedit uni ex canonicis ibidem adstantibus; deinde extraxit dictam capsetam, adjuvante D. Jo. Angelo de Meliis, in cujus extractione aliquantulum fracta est dicta capseta propter vetustatem. Quibus factis, ilico dicta capseta simul cum dicta urna fuit posita super quadam tabula parata, et præfatus D. Episcopus existens continue in habitu pontificali aperuit primo dictam urnam ligneam, ex qua extraxit non nulla fragmenta panni linei, in quibus adhuc apparebat sanguis, et dicebatur ibidem per adstantes, quod dicta fragmenta fuerant camisiæ dictorum beatorum Martyrum. Qua ostensione facta, præfatus Reverendissimus Episcopus clausit dictam urnam ligneam, et levato dicto sigillo cereo existenti super capseta et etiam illa cartula in quibus (qua) erant reconditæ dictæ modicæ reliquiæ et levatis etiam laminibus ferreis, aperuit dictam capsetam. Qua aperta visus fuit quidam panniculus lineus albus et in nulla sui parte corrosus, et multum bene filo consutus et clausus, quem dissuit prædictus R. D. Episcopus, et panniculo dissuto, visa fuerunt ibidem ossa dictorum sanctorum Martyrum miro ordine in dicta capseta recondita; et ab uno latere dictæ capsetæ aderat caput beati Chrysanti, ab alio latere erat caput beatissimæ Dariæ. Quæ capita dictorum sanctorum Martyrum fuerunt ex dicta capseta per prædictum R. D. episcopum extracta simul cum duobus brachiis dictorum Martyrum et omnia in bacillo argenteo per eumdem collocata, residuo dictorum corporum in dicta capseta reservato, præfatusque D. episcopus causam dictæ aperitionis ornatissima oratione propalavit et dictos Martyres pro hac civitate humiliter deprecatus est. Quibus factis ilico fuerunt factæ processiones per præfatum D. episcopum, procedente toto clero et subsequente toto populo dictæ civitatis, et dicta capita in dictis processionibus per præfatum D. episcopum universo populo fuerunt ostensa; finitisque dictis processionibus præfatus D. episcopus dicta capita simul cum residuo dictorum corporum penes altare dictorum sanctorum Martyrum intus ferratas (clathros) multum bene clausas super quadam tabula parata posuit discooperta, ad finem ut ibidem starent per diem integrum et per totum populum Regiensem manifeste videri possent; rogans me notarium infrascriptum prædictus R. D. episcopus ut de prædictis publicum conficiam instrumentum.

[36] [attestatio notarii;] Acta et gesta fuerunt omnia et singula supradicta in civitate Regii in ecclesia cathedrali dictæ civitatis et in locis de quibus supra congrue referendo, ad præsentiam præfati domini episcopi et dominorum canonicorum dictæ ecclesiæ et multorum aliorum clericorum et illustrium virorum domini Francisci Guicciardini de Florentia dignissimi gubernatoris dictæ civitatis pro sancta Romana ecclesia, D. Herculis quondam D. Sigismondi Estiensis, domini Ludovici de sancto Laurentio prioris dominorum Antianorum dictæ civitatis, et omnium electorum per magnificam communitatem ad aperitionem hujusmodi et omnium doctorum de collegio dictæ civitatis, et aliarum innumerabilium personarum, quas longum esset hic recensere. Rogantibus etiam se (sic) de prædictis domino Petro de Zamoronibus præside notariorum dictæ civitatis, Thomæ de Cambiatoribus, Jo. Baptista Malvitio, Petronio de Parisetis et Jo. Baptista Martello, omnibus notariis dictæ civitatis. Ego Albertus Pancirolus juris utriusque doctor ac de collegio dominorum judicum et notariorum dictæ civitatis Regii de prædictis omnibus et singulis rogatus fui.

[37] [acta die 1 Decembris.] Die sequenti immediate post prædicta, quæ fuit dies prima mensis Decembris, quo die festum dictorum Martyrum translationis celebratur in civitate Regii, post vesperas præfatus Reverendissimus D. episcopus una cum toto clero et populo dictæ civitatis reposuit dictam capsetam, continentem intus ossa corporum dictorum sanctorum martyrum Crisanti et Dariæ, simul cum dicta urna, continente dicta fragmenta camisiarum, in quadam capsa magna, laminibus ferreis circumdata, exceptis tamen capitibus et duobus brachiis dictorum sanctorum Martyrum, quæ reposuerunt in sacristia ecclesiæ majoris Regiensis in quadam capsa, habente tres clavaturas, quarum una clavis fuit tradita domino priori dominorum Antianorum, qui tunc erat D. Ludovicus de Santo Laurentio, alia (deest nomen) alia (iterum desideratur nomen), et sic dicta capsa, in qua fuerunt recondita dicta ossa, exceptis dictis capitibus et brachiis, fuit posita in arca marmorea intus altare dictorum sanctorum Martyrum, existens in ecclesia prædicta subtus voltam altaris magni dictæ ecclesiæ majoris, et dicta arca lapidea fuit multum fideliter ac bono artificio clausa et murata. Acta et gesta fuerunt omnia et singula suprascripta ad præsentiam personarum de quibus supra congrue referendo et de quibus etiam in præcedenti rogatu et in locis suprascriptis, et ad præsentiam testium, de quibus in præcedenti rogatu, singula singulis congrue referendo. Erat subscriptum: Ego Albertus Pancirolus, notarius Regiensis de prædictis rogatus.

[38] [Quid sit de hac translatione censendum;] Quæ in prædicta Relatione occurrunt de Berengario I et II satis concordant cum Sigonio, qui ad annum 915 ita refert [De regno Italiæ, lib. VI, col. 388. Mediolani, 1732.] : Berengarius I certe hoc anno a Joanne pontifice imperator inunctus est, quod tamen Valesius et Pagius ostendunt contigisse anno sequenti in die Paschatis [Ibid., Nota (75).] ; anno autem 923 vel secundum alios 924 Berengarius romphæa a tergo percussus prosternitur [Ibid., p. 393.] , idque Veronæ, non vero Papiæ, ut habet Relatio. Et rursus Sigonius ad annum 947 [Ibid., p. 411.] : Berengarius II Adelardum episcopum Regiensibus dedit, qui post sancta martyrum corpora Chrysanthi et Dariæ a Berengario (utique II ex mente Sigonii cum de hoc ibidem agat, nec ordinis apponat numerum) impetrata Regium deportavit, quæ in hunc usque diem Regienses religione præcipua venerantur. Idem, sed aliis verbis, de Berengario I, tradit P. Romualdus a sancta Maria [Italia sacra, tom. II, col. 267.] : Berengarius Roma Ticinum detulerat corpora SS. MM. Chrysanthi et Dariæ anno 915, quæ subinde dono dedit Adelardo episcopo Regii Lepidi. Atque hæc primo intuitu videntur confirmari apud Ughellum ex charta Adelardi episcopi, in archivo ecclesiæ cathedralis reperiunda [Flavia Papia sacra, p. 11. Ticini Regii 1699.] , qua plura donantur clericis servientibus in ecclesia SS. Chrysanthi et Dariæ et S. Thomæ apostoli. Subdo verba Adelardi huc spectantia [Ital. sac., tom. II, col. 268.] : Concedimus ecclesiam S. Mustiolæ, etc. in ecclesiam beatorum martyrum Grisantis et Dariæ et B. Thomæ apostoli Christi, ut habeant clerici, id est Adalbertus presbyter et Martinus clericus, qui illic omnipotenti Deo et beatorum martyrum Grisanti et Dariæ quotidianum debitæ veneratiotionis exhibent famulatum, et qui pro tempore loco eorum successerint, teneant, possideant… Quod si quis successorum nostrorum hoc nostræ oblationis onus callida ingenii curiositate ullo tempore fratribus præscriptis subtrahere quæsierit, omnes maledictiones, quas proposuit B. Moyses filiis Israel … veniant super eum …, nisi resipiscendo secundum Deum et nostræ institutionis edictum super dictis martyribus Grisanti et Dariæ et fratribus emendationem omnem fecerit. Actum in civitate Regio. Nec annus nec dies adscriptus est, dum in altera Adelardi charta de alio argumento apud eumdem Ughellum [Ibid. col. 266 et 267.] uterque perspicue notatur. Cæterum in priori charta Adelardi, ut videre est ex recitato textu, nulla fit mentio translationis, quam ipse Ughellus tribuit Gothardo, de quo hæc solum recenset [Ibid., col. 261.] : Gothardus Regiensis episcopus anno 914 Roma Regium asportavit corpora SS. Chrysanthi et Dariæ, eaque sub confessione cathedralis honorificentius collocavit, ubi hactenus summa veneratione fidelium recoluntur. Paulo inferius docet Ughellus quo ex fonte hæc hauserit, nempe documento, anno 1522, ut ait, condito, in quo habetur, quo tempore quave occasione hæc sanctorum pignora Regium translata sunt, ubi ab initio sic legitur: Cum alias de anno D. N. J. C. ab ejus circumcisione 914 et die I mensis Decembris per beatiss. in Christo patrem et olim B. memoriæ D. Gotardum olim episcopum et principem ex civitate Papiæ ex parte et in hac alma civitate Regii translata fuerint cum magno honore corpora et sanctæ reliquiæ plurimorum martyrum divorum Grysanti et Dariæ, et reposita fuerunt in cathedrali ecclesia Regii in altare desubtus, et cui beatiss. D. Gotardo tunc episcopo dicta corpora et reliquiæ hujusmodi fuerunt tunc data et resignata. Et prout latius de prædictis omnibus et aliis constat evidenter … in quodam libro antiquissimo in cartis hædinis et literis antiquis scripto, existente in archivio dominorum canonicorum capituli prædictæ cathedralis ecclesiæ Regii. Et sit verum, quod a dicto tempore et citra, quod dicta corpora et reliquiæ hujusmodi fuerint in dicto altari reposita, etc. Hæc quidem conscripta sunt stylo admodum confuso et barbaro, ex quibus id tamen deduci posse videtur corpora SS. Chrysanthi et Dariæ a Gothardo fuisse Papia (Ughellus supra habet Roma) Regium delata. Quid porro sibi velint voces: ex parte; et corpora et sanctæ reliquiæ plurimorum martyrum divorum Grysanti et Dariæ, non est operæ pretium inquirere, cum ipsum hoc documentum notas evidentis seu suppositionis seu adulterationis præ se ferat. Perspicuum enim cuicumque est legenti, instrumentum recognitionis, a nobis integre recitatum supra, nihil hujusmodi continere; in quo ne verbum quidem nec de Gothardo nec de Adelardo; subindicatur solum nonnullam fuisse contentionem (probabiliter intelligitur ecclesia Papiensis) de possessione SS. corporum: Ut tolleretur omnis dubitatio cleri et populi ejusdem civitatis, an dicta corpora (SS. Chrysanthi et Dariæ) quiescerent in dicta arca nec ne. Porro standum esse Instrumento nostro patet ex sequenti attestatione: Instrumentum per … dominum Albertum (Pancirolum) notarium hujus civitatis rogatum in ejus plicis originatum extraxi et in hanc publicam formam, tamen aliena manu scriptum, redegi, in quorum fidem hic me subscripsi et de more signavi requisitus… Anno circumcisionis Domini, 1767 (forte 1747) die 27 Nov. Erat signatum Stephanus Ghinius. Ita nempe legitur ad calcem Instrumenti, quod in chartis nostris hagiographicis servatur.

[39] [quæ videtur tantum accipienda de parte SS. Corporum.] Nemo non videt ex prædictis haud mediocriter infirmari fidem Relationis. Notandum insuper est, Ughellum in præliminaribus ad catalogum Regiensium episcoporum, nihil omnino, præter morem suum, afferre de reliquiis, quibus ecclesia illa condecoratur; in ipso vero catalogo, non ubique, ut vidimus, sibi constat, nec firmæ fidei documentis nititur, quando de SS. Chrysanthi et Dariæ pignoribus mentionem habet. Cæterum queritur Ughellus de monumentorum ad res Regienses spectantium penuria, ita, post enumerata civitatis multiplicia decora, concludens [Italia sacra, t. II, c. 240.] : Unum illud Regio defuisse videtur, historicus scilicet, qui vetustæ civitatis eventus opesque jaceret in commentarios quorum historiæ et annales publici juris factæ fuerint. Et nos eadem penuria laborare fatemur: nam si qua forte deinceps prodierunt, nobis non sunt ad manus. Moronius, qui anno hujus sæculi LII typis mandavit Dictionarii sui tomum, in quo plurima de urbe Regiensi collegit, aperte negat corpora SS. Martyrum nostrorum ibidem asserservari: sic enim scribit [T. LVII, p. 36.] : Cathedralis ecclesia sub invocatione Assumptionis B. V. Mariæ dedicata est, in qua inter alias insignes reliquias, venerationi est PARS corporum SS. Chrysanthi et Dariæ; alia eorumdem pignora quiescunt in basilicis Lateranensi et XII Apostolorum Romæ. Et rursus [Ibid., p. 45.] : Gothardus episcopus anno 914 Roma transtulit corpora (seu magnam eorum partem, o gran parte) SS. Chrysanthi et Dariæ et honorifice collocavit in confessione cathedralis; quæ manifeste desumpta, excepta parenthesi, sunt ex Ughello. Denique [Ibidem p. 47.] Hugo Rangonus, ad augendum cultum SS. Chrysanthi et Dariæ, eorum ossa solemniter reposuit in locum honoratiorem. Ignoro an viderit Moronius Instrumentum nostrum recognitionis (putem tamen secus, cum ossa non describat), ex quo habetur, de capseta capita extracta simul cum duobus brachiis … residuo dictorum corporum in dicta capseta reservato. Et infra: Episcopus reposuit dictam capsetam continentem intus ossa corporum dictorum, exceptis tamen capitibus et duobus brachiis, quæ si non omnino integra corpora, saltem longe maximam eorum partem designare videntur. Quod utique nullo modo daturi sunt nec Lateranenses nec Eifflienses. Jam de translatione Uritana dicamus.

[40] [Translatio ad civitatem Uriam] Est Uria (Italis nostris Oria, olim etiam Oyra, Oira) antiqua civitas, cujus meminit diserte Plinius [Historia natur., lib. III, cap. XI, p. 353 et 356. Edit. Harduini.] , in regno Neapolitano, in provincia Hydruntina seu Salentina, vulgo Terra Otranti dicta, jacetque fere media Brundisium inter et Tarentum [Conf. Lorenzo Giustiniani, Dizionario geografico ragionato del regno di Napoli, verbo Oria. Neap. 1804.] . A primis sæculis erat sedes episcopalis sub metropoli Brundisina; sed hæc cum sæculo VIII a Saracenis eversa esset, unitæ fuere duæ illæ ecclesiæ, unde archiepiscopus dicebatur Brundisinus et Uritanus vel Uritanus et Brundisinus. Ut vero omnis contestationis ansa tandem tolleretur, Gregorius papa XIV die 8 Maji 1591 separavit diœceses, et relicto sedi Brundisinæ titulo archiepiscopali, de novo erexit episcopatum Uritanum, suffraganeum metropolis Tarentinæ. Ita Moroni [Dizionario di erudizione storico-ecclesiastica, tom. XLIX, p. 107.] . His prælibatis hujus ecclesiæ traditionem de reliquiis SS. Chrysanthi et Dariæ subjungo ex variis mss. Inter archiepiscopos, qui ecclesiæ Uritanæ, antequam cum Brundisiana unita esset præfuerunt, numeratur B. Theodosius, vitæ sanctimonia et integritate morum carissimus pluribus suæ ætatis summis pontificibus, speciatim Stephano P. VI, a quo legatus Constantinopolim missus anno 886 ad imperatores Basilium hujusque filios Leonem et Alexandrum. Qui cum Romam redux esset, quando contigit inventio corporum SS. Chrysanthi et Dariæ, item SS. Diodori presbyteri, Mariniani diaconi atque aliorum, benigne ei a præfato pontifice concessa fuere integra corpora SS. Chrysanthi et Dariæ, cum reliquiis nonnullis aliorum SS. Martyrum. Illo itaque tam pretioso thesauro suam properavit ditare ecclesiam et civitatem Urianam, et sacra pignora reposuit in metropoli, quam paulo ante reædificaverat dedicaveratque sub titulo B. V. Mariæ in cœlum assumptæ. Hæc ita leguntur in antiquo breviario membranaceo, ecclesiæ Urianæ proprio, in Lectionibus offlcii dictorum sanctorum, quod sæculis præterlapsis recitabatur in illa ecclesia. Nostra quoque ætate ibidem fit singulis diebus commemoratio translationis corporum SS. Chrysanthi et Dariæ sicut et S. Barsanuphii, sequenti adhibita oratione “Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctorum martyrum tuorum Chrysanthi et Dariæ et B. Barsanufii confessoris tui atque abbatis corpora Uriam transferri voluisti, concede propitius, ut quorum patrocinio gaudemus in terris, corum suffragiis sublevemur in cœlis.” Sic in ms. sub rubrica Notitia Vitæ et Gestorum aliquot sanctorum quorum corpora servantur in civitate Uria, auctore Dominico Thoma Albanese, cive Uriensi, qui, ut notavit aliquis decessor noster et etiam ex conservatis P. Viterbi S. J. litteris constat, notitiam hanc misit ipsemet P. Jacobo Viterbo rectori Tarentino anno 1683 mense Februario. Et rursus alio loco ejusdem ms. legitur inventio præfata facta 17 Januarii 886 sub pontificatu Stephani VI, imperantibus in Occidente Carolo Crasso, in Oriente Basilio cum suis filiis Leone et Alexandro.

[41] [expenditur] Atque ita quidem habet traditio Uritanorum, quæ tota nititur inventione sub Stephano V facta; hanc autem non satis idoneis probatam vidimus testimoniis. Proinde hoc jam ex capite traditionis illius nutat fides. Aliunde vero, valde obscura sunt, quæ ad Theodosium episcopum Uritanum pertinent. Recensetur hic quidem ab Ughello, ubi de ecclesia Uritana [Italia sacra, tom. IX, col. 167. Venetiis 1721.] , sed nullo adscripto anno vel sæculo. Nec multum luminis accedit, quod vixerit, ut iterum Ughellus ibidem, temporibus quando ossa S. Leucii Benevento dimidiatim Tranum delata sunt. Nam historia illius translationis, edita a Bollando in actis S. Leucii [Acta SS., tom. I, ad diem XI Januarii.] et curante Coleto emendatius recusa in recentiori Italia sacra [Tom. VII, col. 892 et seq.] nullam prorsus notam continet chronologicam; scripta autem fuit ab anonymo et attitulata Joanni Tranensi archiepiscopo, qui vixit post annum nostræ salutis millesimnm [Ibidem.] . Ecce verba ad rem nostram facientia [Ibid. col. 893.] . Interea Theodosius Orietanæ sedis antistes cum Beneventano pontifice charitativam inierat amicitiam. In cujus dilectione confisus petiit ab eo aliquantum partis pretiosi corporis. At ille petitioni ejus satisfaciens, summa cum diligentia concessit quod fraterna devote charitas poscebat; suscipiensque tanti thesauri munus, magna cum exultatione apud Brundisium loco pristino collocavit. Ex quibus sane efficitur id contigisse ante eversam a Saracenis anno 924 Uriam [Lorenzo Giustiniani, Dizionario geografico ragionato del regno di Napoli, tom. VII, p. 83. Neapoli 1804; Papebrochius, tom. II, Aprilis p. 25.] ; secus quidni Uriam non vero Brundisium Theodosius reliquias detulisset? Brundisium delatas suspicatur Papebrochius [Tom. II, April. ibid.] quia jam tum communes utrique urbi episcopi erant, quod si obtineat, perperam asseritur initio numeri præcedentis, Theodosium præfuisse ecclesiæ Uritanæ, antequam hæc cum Brundisina unita foret. Præterea translatio SS. Chrysanthi et Dariæ adscribitur ibidem anno 886 vel paulo tardius, sub pontificatu Stephani VI imo V. Quod utique stare non potest, si floruerit Theodosius post præfatam Uritanam calamitatem. Theodosium episcopum, inquit Papebrochius in actis S. Barsanuphii [Ibidem p. 25.] , existimamus vixisse sub annum 850 vel 860, ut saltem ab ejus morte usque ad Uritanæ urbis calamitatem primam (altera refertur ad annum 978) intercesserint anni 60 vel 70. Nulla additur ratio qua fulciatur hac sententia seu conjectura.

[42] [nec probatur] Est itaque undequaque incerta, densisque involuta tenebris ætas Theodosii. Quod autem dicatur fuisse carissimus pluribus suæ ætatis summis pontificibus, speciatim Stephano VI a quo legatus Constantinopolim missus sit, id enimvero nec simile quid uspiam alibi discimus. Fortassis ortum hoc est ex perperam intellecta epistola Stephani V ad Fulconem Rhemensem archiep. pro Teutboldo Lingonensi episcopo apud Flodoardum recitata [Historia ecclesiæ Remensis, lib. IV, cap. I, Migne, Patrol, tom. CXXXV, col. 216.] qua declarat pontifex se simul et Oirannum Senogalliensem episcopum a suo latere direxisse executorem mandatorum suorum. Hæc quidem epistola integre non reperitur inter editas litteras Stephani [Migne, Patrol., tom. CXXIX, col. 795 et 796.] , sed partim tantum; additur autem in Notis, supplementum ex Frodoardo, qui, ut aliunde constat, haud multum distabat a Stephani ætate. Porro vox Oirannus, si apices spectentur, accedit ad Oiriannum ab Oiria, quomodo sæpe scribitur pro Oria seu Uria, ita ut Oirannus sumi potuerit pro Oirano episcopo, nempe Theodosio Oriensi. Utut est, nec Pagius, nec Novaes, nec Baronius vel unum habent verbum de legatione Theodosii. Cæterum falso prorsus traditur Theodosius ecclesiam suam dedicasse sub titulo B. V. Mariæ in cœlum assumptæ; testibus namque Ughello et aliis [Italia sac., tom. IX, col. 166. Moroni, Dizionario verbo Oria.] , Theodosius cathedralem veterem, SS. Chrysanthi et Dariæ titulo condecoratam, ædificavit in loco ubi nunc arx munita spectatur. In columna marmorea adhuc hi versus leguntur ædificationis testes:

Hanc ædem præsul struxit Theodosius almam;
      Dicito quæso: Deus esto misertus ei.

Nova cathedralis recentioris est structuræ et Mariæ in cœlos assumptæ dicata. Denique docet ibidem Ughellus ecclesiam hanc nobilitari, inter alias reliquias plurimas, ossibus aliquot SS. Chrysanthi et Dariæ, et Moronius solius meminit brachii S. Barsanuphii, cum supra disertis verbis asseratur, integra corpora SS. Chrysanthi et Dariæ concessa a Stephano fuisse Anastasio. Non itaque putem translationem Uritanam probari. Non tamen negaverim insignes aliquas illorum sanctorum Martyrum reliquias eo, quocumque demum tempore fuisse delatas, ut revera obstineat quod notavit Papebrochius in actis S. Barsanuphii ad diem XV Aprilis [Acta SS., tom. II Aprilis, p. 26.] : Agetur de iisdem Martyribus (SS. Chrysantho et Daria) XXV Octobris, ubi indicabitur quam multæ sunt ecclesiæ, quæ partem aliquam sanctarum reliquiarum adeptæ, eorum corpora habere gloriantur, quomodo hic contigit Oretanis. Denique translatio Uritana (nisi intelligatur de aliquot ossibus) prorsus destruitur translatione Regiensi, et Eiffliensi de quibus diximus supra.

[Annotata]

* Vid. Cangii Gloss. verbo: Gastus.

§ IV. De translationibus Salisburgensi, Neapolitana et Viennensi. Item de minoribus reliquiis, quæ pluribus in ecclesiis exhibentur.

[Translatio Salisburgensis,] Mentionem facit Hundius de translatione corporum SS. Chrysanthi et Dariæ ad ecclesiam Salisburgensem in Bavaria. Adalbinus [Metropolis Salisburgensis, tom. I, pag. 4. Ratisponæ, 1719.] , corpora sanctorum Crispini, Crispiniani, Crisanti, Mauri et Dariæ virginis Roma Juvavium (Salisburgum) intulit. Præfuit porro Adalbinus ab anno 859 ad annum 872 vel potius sequentem, quo mortem obiit [Ibid., Conf. Hansizium Germaniæ sacræ, tom. II, p. 135.] ac proinde floruit haud ita multo post allatas a Marcwardo in Eiffliam reliquias. Ejusdem translationis meminit Hansizius his verbis [Germania sacra, ibid., p. 133.] : Anno 860 profectus est Adalbinus Romam ad Nicolaum papam, a quo pallium accepit; præterea reliquias sanctorum Crispini et Crispiniani fratrum, Mauri martyris, item Chrysanthi et Dariæ conjugum. Hundius diem obtenti pallii adnotavit secundo Calendas Octobris (30 Sept.); Mezgerus hanc ipsam diem importatis in urbem Salzburgensem sacris lipsanis tribuit. Incertum utrumque. Itaque, quæ apud Hundium Corpora, vocantur, Hansizio reliquiæ sunt. Denique in Excerptis Altahensibus, valde brevibus, apud Pertz [Monumenta Germaniæ (scriptores), tom. IV, p. 36.] notatur: Anno 859, Adelwinus archiepiscopus corpora sanctorum Chrysanthi et Zoariæ (utique Dariæ) Saltzburch attulit. Monet vero Pertz in Excerpta illa: Hartmannus Schedel, medicus Ambergensis, in monasterio Altahæ inferioris ad oram codicis Ottonis Frisingensis notas historicas allitas repperit, quas ex schedis ejus bibliothecæ regiæ Monacensi illatis ab OEfelio in SS. rerum Boicarum vulgatas hic proponimus. Aliud non inveni de translatione Salisburgensi. Non negarem partem aliquam reliquiarum præfatæ ecclesiæ, forte ab ipso Marcwardo, concessam; sed quominus plus admittam, vetat inopia seu defectus testimoniorum. Sane anonymus, Adelbino coævus, scriptor libelli de conversione Bagoariorum (Bavarorum) et Carantanorum solius accepti meminit pallii; silet de translatis Roma reliquiis. Adalrammo, inquit [Ibid. tom. XI, p. 10 et seq.] , a nexibus corporis absoluto, Liuprammus venerabilis prædictæ sedis pontificatum accepit pastor anno 836; quem Gregorius papa (IV hujus nominis) pallio honoravit. Qui innumerabilibus Deo placitis operibus peractis, sidereas conscendit sedes, anno nativitatis Christi 859. Cui successor, quem ipse nutrivit, Adalwinus venerabilis præsul, pallio honoratus a Nicolao papa [Acta SS., tom. II Aprilis, p. 26.] , ad præsens enitet tempus, cum omni regens diligentia gregem divinitus sibi commissum. Quorum temporibus, Liuprammi videlicet ac Adalwini archiepiscoporum, Osbaldus episcopus Sclavorum regebat gentem, prout jam priscis temporibus jam dicti episcopi fecerunt, subjecti episcopis Juvavensium (Salisburgensium). Et adhuc ipse Adalwinus archiepiscopus per semetipsum regere studet illam gentem in nomine Domini, sicut jam multis in illis regionibus claret locis. Atque hæc ita capite IX in Pertzii editione, quousque tantum pertingebat apographum Canisii secundum. Capite autem XIV seu ultimo apud eumdem Pertzium alia plura ab Adalwino gesta summarie recensentur; at nec ibi translationis ulla mentio.

[44] [de qua nihil in præclaro Libello de episcopis Salisburg.] Juverit paucis indicasse quo tempore conscriptus quantique sit præfatus libellus pretii et quæ ejus fuerint fata: ex his enim emendari poterit locus Papebrochii, qui fisus Canisio, quædam non satis accurata protulit in actis S. Ruperti. Ex supra recitatis verbis efficitur auctorem coævum esse Adalwino. Aliunde vero constat hæc ab illo scripta sub finem vitæ dicti pontificis: obiit namque Adalwinus XIV Maii anno DCCCLXXIII (ut plerisque placet); capite autem ultimo Libelli leguntur sequentia: A tempore igitur quo, dato et præcepto domni Karoli imperatoris, Orientalis Panonniæ populus a Juvavensibus regi cœpit præsulibus usque in præsens tempus, sunt anni 75 [Ibid., p. 14.] . Commissa vero Pannonia Juvavensibus non fuit ante annum 796, ut diserte habetur in Libello cap. XI [Ibid., p. 9.] ; proinde scripsit Anonymus noster vel anno 871, si, ut præfert Wattenbachius [Ibid., p. 1 et 2.] , commissio anno 796 annectatur, vel anno 872, si, ut aliis magis placet, hæc facta sit tantum anno 797; non vero, ut innuit Canisius, anno 1186 aut 1190. Editus primum in lucem, sed ex mutilo turpiterque adulterato apographo ms., Libellus est ab Henrico Canisio, tom. II. Antiquarum Lectionum, et iterum, multo quidem correctior et in quibusdam auctior, sed tamen mutilus, ejusdem operis tom. VI; novisque typis subjectus a Basnagio in Thesauro Monumentorum [T. III, p. 282 – 285, et p. 340 – 344.] , tributusque, subdubitando tamen, cuidam S. Eberhardi archiepiscopi Salisburgensis discipulo; id vero secus omnino esse vel ex eo probatur quod S. Eberhardus naturæ concesserit anno ab incarnatione Domini MCLXIV [Germ. sac., tom. II, p. 276.] . Postea integer atque emendatior prodiit cura Marci Hansizii, S. J., qui textum, non uno tenore, sed sparsim tomo II Germaniæ sacræ inseruit, affirmans se exemplaria Canisiana cum mss. accurate contulisse. Denique nuperrime, anno scilicet hujus sæculi quinquagesimo quarto, opusculum integrum purumque atque ad fidem plurium codicum mss. accepimus ab erudito viro D. W. Wattenbach [Pertz,. tom. XI, p. 1 – 14.] , de quo ipse ita præfatur: Agmen ducit pretiosa illa de adventu S. Rudperti primi episcopi (Salisburgensis) et de Bawarorum et Carantanorum conversione narratio, quæ usque ad annum 871 protenditur. Et paulo infra: Libellus summi pretii, unicus multarum rerum, quæ illa Germanorum et Slavorum confinia attingunt, fons. Nec aliter Hansizius, cui scriptio hæc maximæ semper aucthoritatis habita est, ac veluti sacra linea Actorum Ruperti [Germania sacra, t. II, p. 34.] . Superest ut locum Papebrochii in actis S. Ruperti [Acta SS., tom. III Martii, p. 700.] , de quo supra, adscribam, quem ex hactenus dictis facile erit castigare. Opusculum, ait ille, quod S. Eberhardi discipulus quidam de episcopis Salisburgensibus anno Dominicæ Incarnationis MCLXXXVI [Conf. Thesaurum Monumentorum, t. III, part. II, p. 282. Nota.] composuit; vulgavit autem ex ms. Canisius, tom. II Antiquarum Lectionum pag. 255; iterumque tom. VI, pag. 1138, prout immutavit idem ille auctor, qui S. Rudperti acta interpolando deformavit, ut diximus: qua editione omissa, prima, ut sinceriori, quando opus erit, utemur libentius. Nunc vero constat secundam editionem longe sinceriorem esse prima; ipsumque libellum sæculo nono compositum, et quidem, opinione Wattenbachii [Pertz, ubi supra, p. 1.] , ab anonymo clerico Salisburgensi ad defendendam diœcesis, per erectum noviter Moraviensem archiepiscopatum imminutæ, integritatem.

[45] [Pignora SS. Chrysanthi et Dariæ Neapolim] Neapoli quoque SS. Martyrum nostrorum corpora exhibentur in ecclesia sanctissimi nominis Jesu, (vulgo dicta nunc Gesu Vecchio), quam olim ædificarunt Patres Societatis Jesu et tenuerunt usque ad ordinis sui suppressionem sub Clemente XIV. Restituta autem Societate a Pio VII, Socii reduces Neapolim, templum illud numquam recuperarunt; quod deinceps ad normam oratorii exstitit, habens proprium rectorem, gaudetque frequentissimo populi concursu. Quando et quomodo reliquiæ ad præfatam venerint ecclesiam, docebit Josephus de Magistris: Cum, inquit [Status rerum memorabilium civitatis Neapolitanæ, p. 366. Neapoli 1678.] , Augustinus Caputus, Baro Bagnoli, inter cætera sua thesaura, quæ in ejus vita magna veneratione in chrystallinis capsis, gemmis pretiosis et auro ornatis, habebat, possideret pretiosum thesaurum pulcherrimi SS. MM. reliquiarii, ipsi a fel. record. Clemente VIII et Paulo V sum. pontif. concessi, et per ejus mortem prædictum thesaurum transitum fecisset Joanni Caputo Baroni etiam sancti Manghi … ejus filio …; ipseque Joannes, cum forsan in aliis occupatus non intendebat venerationi et cultui illius tanti thesauri vacare, hortatu illius tanti viri et servi Dei Pat. Julii Cæsaris Recupiti (Soc. Jesu), dictas reliquias modo, quo asservabantur a dicto Augustino ejus patre, pro earum majori veneratione, dono dedit collegio dictæ Societatis; quæ fuerunt quatuor corpora integra, videlicet duo de SS. martyribus Chrysanto et Daria conjugibus … tertium fuit illud S. Hygini P. et M., et quartum S. Lucillæ V. et M. Quæ quatuor corpora SS. simul per dictos Patres collegii collocata fuerunt sub ara majori seu potius, ui infra videbitur, a tergo aræ majoris ipsius ecclesiæ in quodam parvo oratorio, in quo quotidie celebratur …; et Patres grati animo ibi marmoream tabulam sculptam posuerunt cum sequentibus verbis:

Hic asservantur Corpora Sanctorum Martyrum Chrysanti Et Dariæ conjugum Sancti Hygini Pontificis et Martyris et S. Lucillæ Virg. et Mart. Joannes Caputus Carovigna et Sancto Mangi Dominus dono dedit. Societas Jesu Monumentum posuit Anno Dom. MDCXXXIV.

[46] [anno 1634 advecta] Atque hæc ita stylo non valde terso laudatus Josephus de Magistris. Ex quibus discimus sacras reliquias concessas a summis pontificibus Clemente VIII et Paulo V primum Augustino Caputo, dein in manus venisse Joannis, ejus filii, qui illas dono dedit Patribus nostris Neapolitanis. Notat autem Pellinus, de quo mox recurret sermo, ecclesiam SS. nominis Jesu consecratam fuisse anno 1632, et biennio post, scilicet anno 1634, sacra pignora ibidem reposita, quo in loco permanserunt usque ad annum præsentis sæculi trigesimum primum, quando nova contigit translatio, de qua sequenti numero dicendum, ex præfati D. Pellini canonici et lectoris sacræ scripturæ in academia regia Neapolitana, opusculo quod hac super re, ipso translationis anno 1831, edidit lingua italica sub titulo: Tractatus historicus de gestis gloriosis S. Hygini papæ et martyris et SS. conjugum Chrysanthi et Dariæ VV. et MM., nec non de nova translatione ossium eorum ex uno loco in alium in ecclesia Jesu Veteris Neapoli [Trattenimento storico sulle gloriose geste di S. Igino papa e martyre et de santi conjugi Crisanto et Daria VV. et MM., e sul nuovo transferemento delle loro ossa da un luogo all'altro nella chiesa del Gesu Vecchio in Neapoli.] . In priori parte recitantur acta SS. Chrysanthi et Dariæ ex Surio, velatis nonnihil hinc inde verbis, ubi de puellis dicitur, introductis ad labefactandam sanctissimi Juvenis virtutem. Supervacaneum proinde foret quidquam de his adscribere.

[47] [et anno 1831 in alium locum translata,] In altera parte tractat Pellinus de translatione SS. Hygini, atque Chrysanthi et Dariæ; prætermittit vero S. Lucillam, quod ejus reliquiæ alio in loco reconditæ tunc fuerint. Ratio dimovendorum SS. ossium erat, quod ob erectum anno 1826 a R. D. Placido Baccher, rectore ecclesiæ, magnificum B. V. Mariæ, cujus imago ibidem maxima in veneratione est, sive thronum sive monumentum, SS. Martyrum sepulcrum jam vix videri vel adiri posset, nec, ut moris erat, sacrum super eorum corpora dicere fas esset [Ibid., p. 43.] . Nam, ut præfati sumus, erat eorum confessio a tergo majoris altaris, in cujus summitate extructus fuerat modo dictus thronus. Statuit itaque R. D. Placidus, cum omnimodo consensu eminentissimi cardinalis Aloysii Ruffo, archiepiscopi Neapolitani, sacra pignora transferre in partem anteriorem summi altaris. Die sabbato 16 Aprilis anno 1831 [Ibid., p. 45 et seqq.] , apertum sepulchrum est, atque extractæ, una post alteram, capsulæ (cassettine), quibus continebantur, reliquiæ singulorum Sanctorum, patefactisque capsulis ossa fuerunt recognita; primum S. Hygini, tum S. Lucillæ; denique SS. Chrysanthi et Dariæ: In horum urna reperta capsula est lignea, in cujus parte exteriori depictæ cernebantur utriusque imagines, juxta locum quo quiescebant eorum ossa. Hæc autem erant omnino intacta, utpote quæ nullum detrimentum acceperant ex loco circumfuso humore, quod non item contigerat reliquiis SS. Hygini et Lucillæ. His peractis sacra pignora primum deposita ad tempus fuere in æde contigua, atque ibidem diligenter singula suis locis separatim composita et obserata donec opportuna solemnis translationis veniret dies. Interea temporis operi se accinxerunt, cœperuntque partem inferiorem (superior BB. Virginis trono destinata erat) ad novam redigere formam, quæ asservandis sacris exuviis foret accommoda. Quare sub mensa altaris paratus est locus, haud quidem parum spatiosus, nec tamen sufficiens quatuor deponendis corporibus; proinde statutum fuit, ut S. Lucillæ ossa ad separatam deferrentur sedem; aliorum vero trium Sanctorum simulacra justæ magnitudinis conficerentur. Notanda sunt sequentia verba Pinelli [Trattenimento, p. 51.] : Jussu R. D. Placidi, artifex peritissimus sculpsit capita, thoraces, manus et pedes sanctorum Martyrum, quorum facies seu vultus referrebat apprime singulorum ætatem et indolem. Capita erant ex creta durissima, atque ad occipitium valvula instructa, qua in cavum intromitteretur pars aliqua calvarii (qualche ossa del cranio). Cætera ossa SS. Chrysanthi et Dariæ imposuerunt duobus magnis reliquiariis, quæ collocata nunc cernuntur ante pectus utriusque S. Martyris. Quo ad sanctum Hyginum spectat, qui inter Socios eminere debebat, voluit R. D. Placidus, ut pars ejus reliquiarum ita distribueretur, ut singulis membris simulacri convenientia ossa nonnulla applicarentur; unde præter portionem capite inclusam, et costas, quæ magno reliquiario contentæ, ante pectus positæ exhibentur, alia ossa minora manuum pedumque respondentibus in simulacro membris imposita cernerentur. Atque hæc omnia disposita et composita fuere in sepulchro seu tumba pellucida; ac proinde oculis visitantium undequaque patentia. Porro medius recumbit S. Hyginus, ornatu pontificali decorus, capite gestans tiaram, sinistra vero manu crucem, ut vocant, patriarchalem. Ab una parte S. Chrysanthus, ab altera S. Daria positi sunt, habitum nobilium romanorum referentes, atque ipsi etiam suo quisque incumbens pulvinari, facie in S. Pontificem intenta. Denique consecratum altare die XVI Maii 1831, quæ anniversaria erat primæ dedicationis, factæ anno 1634; translatio vero celebrata solemniter est die I Junii præfati anni 1831; innumero præsente populo. Quæ sic peracta ut perpetuæ posterorum memoriæ commendarentur, apposita ex aversa summi altaris parte, sequens inscriptio est, lapidi marmoreo incisa:

Α Ω QUÆ DUDUM HEIC OBSCURO LOCO ABDITA OBRUTA IGNOTA PENE LATITAVERANT SANCTORUM LIPSANA HYGGINI P. M. CHRYSANTHI ET DARLÆ CONJ. VV. MM. UT MAJORI POSTHAC HONORE CUMULARENTUR R. D. PLACIDUS BACCHER ECCLESIÆ RECTOR NON SINE EMI PRÆS. NEAP. ALOYS. I CARDINALIS RUFFO CONSILIO AUCTORITATE PROVIDENTIA EX ARCULIS EDUCTA NOVO ARTIFICIO COMPOSITA ELEGANTIORI FORMA RESTITUTA EXTERIUS SOLEMNI RITU TRANSFERENDA NEC NON SUB ARA MAXIMA COLLOCANDA CURAVIT A. D. MDCCCXXXI.

[48] [partes tantum sunt sacrorum corporum.] Liquet a summis pontificibus Clemente VIII et Paulo V non integra corpora SS. Chrysanthi et Dariæ fuisse Augustino Caputo concessa, cum nuspiam tradatur, ecclesiam Lateranensem reliquiis eorumdem BB. Martyrum exutam (nec enim video unde alias Neapolim fuissent alatæ); imo vero contrarium constat ex dictis, ubi vidimus sacra illa pignora (sic nempe existimant) perpetua veneratione jam inde a pluribus sæculis ad nostra usque tempora coli in prædicta basilica. Conf. nn. 24 – 26. ubi notavimus multa esse quæ saltem dubias faciant ipsas reliquias Lateranenses. Cæterum verba Pinelli supra recitata non reperiri Neapoli integra corpora satis innuunt: Pars Calvarii, inquit, ille, inclusa capite utriusque simulacri; reliqua ossa binis reliquiariis imposita. Quæ sane intelligenda de partibus tantum. Quod insuper confirmatur ex comparatione cum pignoribus S. Hygini, quæ longe abundantiora indicantur. Id unum restat, ut moneamus, nullam fieri mentionem litterarum, quibus sinceritas reliquiarum declaretur; quæ an adfuerint, ignoramus. Utique eadem est istarum reliquiarum conditio, quæ cæterarum variis in locis asservatarum. Cum fieri non possit ut omnes simul genuinæ habeantur (saltem si de integris corporibus vel eorum majori parte agatur); examinandi serio sunt tituli quibus singulæ nitantur ecclesiæ. Hoc autem ex capite haud parum laborant Neapolitani, et cæteris omnibus, mea opinione, prævalent Eifflienses.

[49] [Denique translatio Viennensis memoratur;] Quid quod et Viennam in Austria corpus S. Chrysanthi, sine corpore S. Dariæ, circa medium sæculum XVII asseratur Roma translatum? Qua de re habemus inter mss. nostra hagiographica instrumentum sequentis tenoris: Nos Philippus Fridericus Dei et apostolicæ sedis gratia, episcopus Viennensis, sacri Romani imperii princeps etc. Notum facimus universis, et per hoc publicum donationis instrumentum attestamur, cum nobis de maudato sanctissimi D. N. Urbani, Dei providentia Papæ VIII, tria corpora Sanctorum, nimirum S. Chrysanthi, S. Marcellini, S. Cyriacæ Roma huc Viennam transmissa, et licentia data ea aliis donandi, vel ad fidelium venerationem in ecclesia collocandi, cujus transmissionis et licentiæ tenor est sequens. Nos Joannes Baptista de Alteriis, olim episcopus Camerinus, eminentissimi Urbis Vicarii vicegerens et judex ordinarius etc. Universis ac singulis præsentes litteras inspecturis fidem facimus et attestamur, qualiter nos ad majorem omnipotentis Dei et Sanctorum suorum gloriam tradidimus et consignavimus perillustri et admodum Reverendo domino Joanni Barssottis, protonotario apostolico, præposito Isnensi, coadjutori primicerio cathedralis Lucensis, eminentissimi cardinalis ab Arrach, cameræ præfecto ac Sacræ Cæsareæ Majestatis consiliario, corpora sanctorum martyrum Chrysanthi ex cœmeterio Priscillæ, et Marcellini ac Cyriacæ ex cæmeterio Calistæ, quorum nomina in martyrologio descripta reperiuntur effectum transmittendi illustrissimo et reverendissimo Domino Philippo, episcopo Viennensi et principi sacri Rom. imperii etc., cui illustrissimo et reverendissimo Domino episcopo, ut illa possit aliis donare ac in ecclesiis ad fidelium venerationem collocare, licentiam et facultatem in Domino concedimus et impertimur. In quorum fidem etc. Datum Romæ hac die 30 Martii 1643. J. B. episcopus Cam. Vice Gerens (Locus Sigilli). Quia vero memorata corpora sanctorum S. Chrysanthi, S. Marcellini et S. Cyriacæ die 5 Junii A. 1644 per publicam processionem, cui etiam Sacra Cæs. Majestas Ferdinandus III, Dominus noster elementissimus, et augustissima conjunx Maria et Serenissimus archidux Leopoldus Guilielmus interfuerunt, cum summa totius cleri et populi veneratione, ex templo B. V. de Monte Serato in prourbio ante portam vulgo Scotensem dictam sito, ad cathedralem ecclesiam S. Stephani hic Viennæ introduximus, eaque ibidem ad venerationem fidelium collocavimus et exposuimus; nobisque bene visum fuit et complacuit dicta tria corpora dictæ basilicæ D. Stephani donare et perpetuo applicare et appropriare. Itaque deliberata mente, per hoc publicum donationis instrumentum prædicta tria corpora Sanctorum eidem cathedrali ecclesiæ S. Stephani donamus, applicamus et appropriamus, ita ut hæc corpora perpetuo apud prædictam basilicam permanere et in custodia, ubi aliæ reliquiæ conservantur, conservari debeant, et prout aliæ, sic etiam hæ reliquiæ, ad venerationem fidelium exponi et collocari possint ac valeant; sub pœna excommunicationis, ipso facto incurrenda, inhibentes, ne quisquam successorum nostrorum episcoporum vel alius quiscumque de hisce tribus sanctis corporibus aliquid alienare vel alienis donare attentet vel præsumat. In fidem horum hoc publicum donationis instrumentum propria manu subscripsimus, sigillo nostro majori communiri fecimus, et venerabili capitulo cathedralis ecclesiæ Viennensis tradidimus. Viennæ Austriæ in residentia nostra episcopali, die 6 Sept. anno 1644. Erat signatum: Philippus Episcopus Viennensis.

[50] [sed non probatur.] Utique si verum hoc sit S. Chrysanthi corpus, falsæ sunt reliquiæ ejusdem S. Martyris quæ sive in Lateranensi basilica, sive Uriæ, sive Regii sive Eiffliæ servantur. Ast, attentis hactenus disputatis, quis hoc affirmare auserit? Cæterum in folio verso præcitati Instrumenti addita legitur sequens notatio: Epistola Cardinalis Altieri ad episcopum Viennensem, Roma 27 Febr. 1646, cujus dubiis respondet, asserendo corpora prædicta esse cum nomine proprio a se inventa; non posse se autem pro certo affirmare, an eadem sint eorum SS. cognominum, qui sunt in martyrologio Romano, cum eodem in cœmeterio, etiam nomine proprio, ejusdem nominis Sancti reperiantur. Non itaque putem ullo modo corpus S. Chrysanthi, quod Viennæ asservatur, posse referri ad conjugem S. Dariæ; sed alterius Sancti cognominis esse mihi certo statuendum videtur. Sua proinde hac rursus ex parte remanet Eiffliensi possessioni firmitas.

[51] [Reliquiæ partiales diversis in locis.] Sunt præterea aliæ ecclesiæ quibus pars aliqua reliquiarum SS. Chrysanthi et Dariæ obtigit. Teste Serrano [De septem urbis Romæ ecclesiis, p. 114.] , Romæ in Vaticana S. Petri basilica habentur reliquiæ S. Chrysanthi et brachium S. Dariæ [Ibid., p. 115.] ; in basilica S. Pauli reliquiæ SS. Chrysanthi et Dariæ [Ibid., p. 118.] ; item Papiæ in ecclesia S. Helenæ, sanctimonialium ord. S. Benedicti, ossa SS. Chrysanthi et Dariæ [Flavia Papia sacra, part. tertia, p. 27. Ticini regii 1699.] ; in ecclesia S. Mariæ Rotundæ ad Perticas, ossa eorumdem [Ibid., p. 47.] ; in ecclesia S. Michaelis majoris, ex Ossibus [Ibid., p. 62.] . Anno 1754 Eifflia missæ fuerunt aliquot particulæ de tumba reliquiarii Monasteriensi ad parochialem ecclesiam in Welckerath diœcesis Trevirensis [Katzfey, Geschichte der Stadt Münstereifel und der nachbarlichen Ortschaften, tom. I, p. 93. Coloniæ, 1854.] , ut ex genuinis litteris, constat. Supra n. 25 aliqualis facta est mentio de reliquiis in Gallias Roma delatas, a diacono S. Gregorii Turonensis. Hujus narrationem integre hic adscribimus [Lib. I de Gloria Martyrum, cap. 83. Migne, Patrol., LXXI, col. 779.] : Per confessionem suam Martyres gloriosi ineffabilia semper salutarium munerum beneficia meruerunt, ac petentibus se hoc præstiterunt virtute, quod eisdem a Domino impertitum est Creatore, sicut nobis nuper a diacono nostro relatum, ita gestum esse cognovimus. Hic autem diaconus a papa urbis Romanæ Pelagio, quorumdum martyrum confessorumque assumpta pignora cum grandi psallentio vel clericorum officio ac populi immensi obsequio usque ad portum deductus est. Et ingressus navem, erectis velis, ac per illum antennæ, quæ modulum crucis gestat, apparatum extensis, flante vento, pelagus altum arripuit. Qui dum navigant ut Massiliensis urbis portum attingant, appropinquare cœperunt ad locum quemdam, de quo a littore maris lapideus mons exurgens ac paulatim decedens, summo tenus unda in mari distenditur. Cumque impellente vento carina magno impetu ferretur in præceps, ut scilicet scopulo illisa quassaretur, ac nautæ discrimen intuentes, exitum vociferarent, diaconus, elevata cum sanctis pignoribus capsa, invocare nomina singulorum cum gemitu et voce maxima cœpit, deprecans ut eorum virtute ab hoc periculo perituri liberarentur. Jamjamque appropinquabat navis, ut præfati sumus, ad scopulum; et statim in sanctarum contemplatione reliquiarum, ab ipso loco commotus cum violentia majori ventus huic vento contrarius fluctum elisit ventumque diversum repulit, ac nave in pelagus profundum revocata, cunctos a mortis periculo liberavit. Sicque gyrata mole periculi, portum quem desiderabant cum Domini misericordia et Sanctorum patrocinio contigerunt. Erant enim reliquiæ Sanctorum, quorum sacra vestigia Domini manibus sunt abluta (Apostolos intelligit Gregorius) cum Pauli Laurentiique atque Pancratii, Chrysanthi Dariæque virginis, Joannis atque alterius Pauli fratris ejus, quorum certamina ac palmas victoriarum ipsa caput orbis urbs Roma devote concelebrat.

[52] [Cæteris certior est translatio Eiffliensis.] Antequam finem imponamus longæ laboriosæque disputationi de reliquiis SS. Chrysanthi et Dariæ, unum liceat addere. Cæteris mihi melius probata videtur translatio et possessio Eiffliensis. Constat namque ex coævis, iisque fidissimis documentis, concessa Marcwardo fuisse a Sergio pontifice, anno 844 bina corpora, quæ tunc temporis certo tenebantur esse SS. Chrysanthi et Dariæ pignora; secus enim romani quin et ipse Sergius fraudis (quod dictu nefas) arguendi forent; constat exparibus testimoniis, præfata corpora a Marcwardo Prumiam delata et hinc Eiffliam. conf. nn. 27 – 30. Unde Moronius [Dizionario, tom. XIX, p. 108. Verbo Daria.] : Corpora Sanctorum illorum fuere sepulta via Salaria, et ab iis nuncupata multo tempore est pars ista cœmiterii. Anno 842 (lege 844) reliquiæ sanctorum Chrysanthi et Dariæ translatæ sunt ad abbatiam Prumiensem in diœcesi Trevirensi, et duobus post annis (imo mensibus) ad monasterium S. Naboris juxta Mettas, imo Eiffliense. Nullius alterius translationis meminit ibidem Moronius; sed alibi, ut vidimus supra, scribit, easdem reliquias partim Romæ partim Regii Lepidi inveniendas. Quæ quomodo inter se componi queant, ipse viderit vir eruditus. Mea quidem opinione id unum Eiffliensibus objici posset: nempe, quæ bona fide, dum Romæ Marcwardus agebat, credebantur esse corpora SS. Chrysanthi et Dariæ, postea comperta fuisse supposititia; sive quod probentur anno 886 inventa atque translata ad ecclesiam Lateranensem a Stephano V; sive quod idoneis nitantur testimoniis translationes Regiensis, Uritana, Salisburgensis, Neapolitana vel Viennensis, aut saltem una aliqua ex istis. Secus autem est: vidimus enim illarum exstare nullam (non excepta Lateranensi cui non una ex aliis superstruitur), quæ certæ fidei probetur documentis. Nec tamen negamus in præfatis ecclesiis fragmina plus minusve insignia posse asservari, quæ per synecdochen corpora fuerint dicta; modo id firmum maneat, longe maximam SS. pignorum partem a Marcwardo acceptam atque ad Eiffliæ monasterium delatam, ut recte jureque asseri queat corpora illic quiescere. Cum itaque Eiffliensis translatio cæteris præferenda videatur, censuimus peculiari paragrapho subjicienda documenta, quibus innotescat jam inde a sæculo IX sacra corpora ibi perpetuo servata et summa in veneratione fuisse habita.

§ V. Monumenta Eiffliensia ad reliquias et perpetuum cultum SS. Chrysanthi et Dariæ spectantia.

[Monasterii Eiffliensis notitia] Præmitto brevem regionis et urbis notitiam. Ejus situs, ait Hontheim [Historia Trevirensis diplomatica et practica, t. I, p. 68. Augustæ Vindel. 1750.] , inter Suram die Saur, Uram die Ur, Urtam seu Ourt, Ortam id est Orf, et Erpaham seu Arnapham vel Ervam die Erft, atque Rhenum monstratur, appellaturque adhuc hodie die Eyffel (nunc communiter Eifel) Eifflia. Regio est montosa, habetque hinc inde planities 1200 imo et 1600 pedes maris æquore altiores [Katzfey, Geschichte von Münstereifel. tom. I, p. 1. Coloniæ 1854.] . Monasterium Eiffliæ montibus Eiffliacis incingitur, in quibus Eifflia (sic nonnumquam vocatur Arnapha) fluvius parvus natus [Ibid., p. 6.] . Apud antiquiores scriptores dicitur Eyphalia, Eiphalia, Eiphla, Eifalia, Eifflia [Ibid., p. 3. Confer Eifflia illustrata seu Beschreibung der Eifel von Schannat, edito a Georgio Barsch, tom. I, part. I, p. 3 et seqq. Coloniæ 1824.] . Ædes sacra, quæ origo fuit oppidi dicti Monasterium Eiffliæ Münstereifel, ædificata a Marcwardo est, judice Brosio anno 830 [Katzfey, tom I, p. 88.] ; tardius id factum insinuat Browerus [Annales Trevirenses, tom. I, p. 412. Leodii 1670.] ; qui ad annum 846; sub hoc tempus, ait, conditum est quoque monasterium a Marquardo abbate in Eifalia, quod oppido crescens et canonicorum collegio, sacris quoque beatorum Chrysanthi et Dariæ e Prumia corporibus illatis … præclarum evasit, ditionique abbatis, antequam Juliacensibus cederet, olim paruit. Certe decus hoc martyrum Eiffliæ terræ sub NOVÆ CELLÆ nomine Wandelbertus egregie versibus suis asseruit: “Gemmas martyrii” etc. ut n. 29. Mabillonius toto decennio differt a Browero: Sub idem tempus (ita ad an. 836 [Ann. Benedictini, tom. II, p. 545.] ) aliud in Eifflia cœnobium extruxit Marcwardus vulgo Monasterium Eiffliæ appellatum. Probabilius mihi videtur Novam Cellam fundatam ante Marcwardi romanam profectionem an. 844, qui eodem anno redux postquam Prumiæ menses duos substitisset, reliquias transtulit mense Octobris, proinde parata jam erat earum sedes. Quod mea opinione confirmatur ex sequentibus historiæ translationis verbis: IV Nonas Julii deferunt eas (reliquias) in Prumiam Monasterium; jacueruntque in eo, quo delata fuerant feretro ad dexteram altaris usque XI Kalendarum Novembrium die; scilicet quousque pars quædam antiqui templi complanata in spatium prolixius extenderetur, et locus tumulo dignus extrueretur. Quo expleto tempore … translata (corpora) sunt… VIII Kalendarum Novembrinm. Nullum itaque susceptum justæ molis opus, sed duorum fere mensium spatio paratus locus sacris exuviis recondendis idoneus. Quis porro in mentem sibi inducat, Eiffliam tam eximia pignora deducenda a Marcwardo, nisi adfuissent eo loci qui debitam illis ipsi exhiberent et ab aliis exhiberi curarent venerationem, quorumque custodiæ concredita forent? Hoc autem posito, nonne admittamus necesse est, habitaculum seu cellam, quam monachi incolerent, extitisse? Ex his emendanda censeo, quæ habentur in Lect. V offlcii primæ translationis olim ad usum ecclesiæ Eifflienses: Ex tunc vero (nempe ex quo reliquiæ Prumiam delatæ erant) ad augendam Sanctorum istorum gloriam… Marcwardus totus incubuit …, unde divina inspiratione incidit ei … consilium bonum, ut nempe ad horum sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ novum monasterium ædificari faceret, in quo translata eorum corpora requiescerent ac religiose asservarentur. Hujus monasterii structuræ veluti a Deo præordinatæ electus est locus olim vallis S. Petri vocitatus, quia S. apostolum Petrum Christi vicarium uti patronum venerabantur incolæ fideles, etiamnum compatronus habetur; qui locus deinceps … mutato nomine novum monasterium ob patriam Eiffliacam geminato vocabulo Monasterium Eiffliæ dicitur. In hanc igitur collegiatam ecclesiam ex monasterio Prumiensi postmodum ab episcopo Thegamberto corpora sanctorum Patronorum translata etc. Verosimillimum mihi est, errorem manasse ex eo quod auctor existimaverit, Thegambertum episcopum eumdem esse ac Theutgaudum, qui primum adeptus est infulas Trevirenses anno 847. Vide n. 28.

[53] [Quando ecclesia illius oppidi facta sit collegiata,] Observat Hontheim [Hist. Trev. diplom., tom. I, pag. 238.] : Monasterium Eiffliæ a Marcwardo fundatum, in quod idem abbas collegium religiosorum de Prumia introduxit. Successu vero temporis status regularis et monasticus transiit in canonicum sæcularem, monasterii nomine retento. Quo tamen anno hoc factum sit ignoratur. Regio nostra, ait Günther [Codex diplomaticus Rheno-Mosellanus, tom. I, p. 41. Coblenz 1822.] , ad finem sæculi XII, ut ex originalibus chartis demonstratur, senas numerabat collegiatas inter quas recenset Eiffliensem [Ibid., p. 34.] . At id Eiffliensi citius contigisse ex iisdem monumentis colligitur. Sic in charta Popponis, abbatis Prumiensis, data an. 1110 ad finem sic habetur: Huic restitutioni intererant ejusdem loci prepositus Walterus, decanus Wicelinus, magister Albericus, custos ecclesie Becelinus cum ceteris fratribus [Ibid., p. 165 et 166. Conf. Regulæ S. Chro degangi caput 46, inscriptum: de Præpositis. Migne, Patrol., tom. LXXXIX, col. 1077.] ; et in altera ejusdem Popponis an. 1115: Presentes interfuerunt Canonici ecclesie eorumdem Sanctorum (Chrysanthi et Dariæ) Wicelinus decanus, Reginherus prepositus … cum ceteris fratribus; comes Theodoricus de Ara ejusdem loci advocatus etc. [Günther, p. 184 et 185.] .

[54] [et oppidum villæ nomine cœperit appellari.] Primum mentio fit Villæ in charta Friderici archiepiscopi Coloniensis data an. 1112: In pago Eflia, in villa quæ Monasterium dicitur [Ibid., p. 179 et 180.] ; et an. 1114: Ecclesie sanctorum martyrum Chryanti et Dariæ, quæ est sita in villa novo monasterio in Eifla, quo tempore signatur Rutholfus advocatus ipsius loci [Ibid., p. 181.] seu potius subadvocatus vel secundus advocatus; erat enim comes de Ara advocatus major, seu Obervogt, id est tutor, protector [Ibid., p. 486 et 487.] . Videtur auctor historiæ Monasterii Eiffliæ innuere ex eo quod Arnoldus, prefectus urbis subscriptus legatur chartæ Sigewini archiepiscopi Col. datæ an. 1086, jam tum villam exstitisse; sed primum in ipsa charta agitur de Congregatione sanctorum Crisanti et Darie quod est in novo monasterio in pago Eifle sito; deinde verba: præfectus urbis Arnolt non videntur mihi referenda ad oppidum seu villam monasteriensem. Juverit finem chartæ subdidisse: Cui traditioni testes intererant hi prepositi: Berenger, Luidolf, Hartwic, Arnolt, Bertolf, Hezel; Capellani vero: Gerhart, Heinrich, Ruprecht etc; Palatinus comes Heremann, prefectus urbis Arnolt, Wernere, Hupreht, Heinrich, Hupreht, Hereman, Theodoricus. Quod ut verius credatur etc. [Katzfey, tom. I, p. 24, § 29. Günther, tom. I, p. 151 et 152.] . Nonne urbis Coloniensis præfectus potius intelligendus? Oppidum ab ineunte sæculo XII ad medium usque sæculum XVII incolas numerabat ter mille; anno 1849 erant ibidem fere catholici mille nongenti octodecim, protestantes quatuor tantum, Judæi nonaginta et unus; universi bis mille et tredecim [Katzfey, tom. I, p. 320.] .

[55] [Chartæ ad Reliquias et cultum pertinentes. Sæc. IX XI;] Perpetuo autem SS. Reliquias, ab earum translatione, in ecclesia Eiffliensi fuisse asservatas, probant innumera singulorum sæculorum sibi succedentium documenta. Et quidem IX sæculo, scilicet anno 898, Zwenteboldus, rex superioris Lotharingiæ, testatur, se ad Novum Monasterium in pago Riwerense (id est Ripuariensi) situm venisse et statuisse quatenus in eodem loco mercatum habeatur et publica fiat moneta et de telonio ipsius mercati duas partes ad beatum Chrysantum et Dariam, QUORUM CORPORA IBIDEM QUIESCUNT, perpetualiter concessisse [Hontheim, hist. Treviren. diplom. tom. I, p. 238 et 239. Günther tom. I, p. 55. Katzfey, tom. I, p. 96.] . Disertum sane et evidens testimonium. Hactenus nullæ in rem nostram repertæ sæculi X chartæ. Exeunte sæculo XI habemus Privilegium Sigewini Coloniensis Archiepiscopi super decimatione novalium ecclesie (Eiffliensi) collata 1086, in quo: Decimationem, inquit [Günther, tom. I, p. 151 et 152.] , dedimus congregationi sanctorum Crisanti et Darie, quod est in Novo Monasterio in pago Eifle sito, pro remedio anime nostre parentumque nostrorum ibidem in Christo quiescentium ad utilitatem scilicet fratrum ibi Deo militantium. Cujus privilegii confirmatio et ampliatio facta legitur anno 1105 [Katzfey, tom. I, p. 96 et 97.] . Præcedenti numero facta est Sigewinianæ chartæ sicut et nonnullarum sequentium mentio.

[56] [Sæc. XII.] Sæculum XII plura subministrat documenta valde clara. Anno 1110 Poppo abbas Prumiensis restituit Monasterio telonium: In nomine etc. notum sit … qualiter ego Poppo, gratia Dei Prumiensis ecclesie abbas, thelonium, in Novo Monasterio a rege Luthariensium Zwindebaldo sanctis martyribus Chrysanto et Darie pro anime sue remedio, libere cum censu et dono traditum, ab antecessore meo Wolframo ex parte imminutum, ad piam ibi nostri memoriam et vite eterne desiderio, fratribus ibidem Domino famulantibus perpetualiter ex integro restitui, ea condicione, ut ejusdem ecclesie fratres ad communem utilitatem, omni alia potestate remota, dandi ac disponendi propriam habeant libertatem [Günther, t. I, p. 165.] . Attentione dignum quoque est alterum ejusdem Popponis instrumentum, quod in Historia Monasterii Eiffliæ ex hujus archivo primum editum est una cum prævia hac Notatione [Katzfey, tom. I, p. 98 et seq.] : Justatius et Wicelinus primi decani noti a sæculo undecimo, circa quod tempus Niro abbas Prumiensis cœnobii donavit decimas hujus villæ; a quo tempore reperiuntur privilegia diversa nostra et specialia ab episcopis et abbatibus Prumiensibus concessa esse scilicet super molendino, telonio, municipiis, decimis etc., specialiter vero privilegium Popponis abbatis Prumiensis super molendino, sito in vico Werth super Arlapam (Erft) cum dono silvæ ad ædificandum ex certis curtibus. Hactenus Notatio, sequitur dein Charta Popponis, data ibidem anno 1112: Ego Popo … molendinum … ad altare sanctorum Chrysanthi et Dariæ, quod est in minore crypta in eadem Villa, scilicet Novo Monasterio, ad usum inibi Deo famulantium … tradidi etc. Ad finem additur: Huic traditioni interfuerunt præsentes tam clerici quam laici. Walterus ejusdem loci præpositus, Wezelinus decanus … laici vero liberi: Comes Theodoricus de Areara (al. Ara) ejusdem loci summus advocatus, præterea incolæ ejusdem villæ etc. Videtur fidum instrumentum; qui tamen illud transumpsit, orthographiam mutavit et probabiliter aliquot etiam verba. Dolendum sane est ex archivo Monasteriensi tam pauca superesse. Cæterum id ipsum ex illo instrumento efficitur quod ex tertia ejusdem Popponis charta, supra laudata, nempe anno 1112 adhiberi vocem Villa. Anno 1114 Justina prædium donat ecclesiæ sanctorum martyrum Chrysanti et Dariæ, quæ sita est in Villa Novo Monasterio in Eifle [Günther, tom. I, p. 181.] ; anno 1115 idem Poppo abbas Prumiensis Becelam cum omni prole trium filiarum ejus Sigewine, Acele, Adelheidis tam nata quam nascitura prius ad Notteno (Nöthen) pertinentes ad altare sanctorum martyrum Chrysanti et Dariæ, quod est in Novo Monasterio in minore cripta pro anime mee remedio tradidi. Quibus hanc legem a nullo violandam constitui, ut nemo de hac prædicta progenie nubendi licentiam ab aliquo quereret sive redimeret, neque illud quod vulgo dici solet Ervideila, latine autem hereditaria pars vocatur, nemo de eadem progenie solveret; sed omnis census et justicia in hoc solo penderet, ut in festo eorumdem Sanctorum, quod est III Kl. Decembres, ad altare supradictum sive vir sive femina copulata conjugio denariatam cere pro lumine juxta religionem christianam ibidem comburendam fideliter persolverent [Ibid. 184 et 185. Katzfey, tom. I, p. 100.] . Eodem rursus tendit Privilegium Friderici archiepiscopi Colonien. super Decimis et Thelonio ab abbate Prumiensi ecclesiæ (Eiffliensi) collatis, ubi inter alia hæc occurrunt: Inter quas (ecclesias), congregationem martyrum sanctorum Chrysanti et Dariæ in villa quæ Novum Monasterium dicitur, Deo et ipsis præmemoratis Sanctis cum summa devotione servientem oculis intuitus sum etc. Habetur charta in archivo Eiffliensi [Katzfey, tom. I, p. 100 et seq.] . Sub idem tempus Wolbertus de liberis progenitus predium ecclesiæ SS: martyrum Crisanti et Darie ad usum inibi Deo famulantium pro sepultura fratris sui in eodem loco et pro ejus atque anime suæ remedio atque pro prebenda filii sui Regenoldi in eodem monasterio libere tradidit. Hanc donationem refert Lacomblet ad an. 1182 [Urkundenbuch, tom. I, p. 343 Düsseldorf 1840.] , ast frustra teste auctore historiæ Monasterii Eifflien. [Katzfey, tom. I, p. 101.] . Anno 1140 Gerardus archidiaconus Coloniensis et Bunnensis ecclesiæ præpositus dirimit controversiam, que excitata fuit inter fratres in Monasteriensi ecclesia Deo et sanctis martiribus Crisanto et Darie famulantes, et quendem eorum sacerdotem, qui quandam juris eorum parrochianam ab eis susceptam regebat ecclesiam in villa que dicitur Reinbach [Günther, tom. I, p. 260 et seqq.] . Anno 1182 Philippus Dei gratia Coloniensium humilis minister id est archiepiscopus, notum facit quod Herimannus in majori ecclesia canonicus et cellerarius, et frater suus Arnoldus in Monasterio, quod est in Eifflia, canonicus, frater quoque eorum Rutholfus in nominata villa advocatus ejusque uxor Flandria allodium suum in Schevene cum omni integritate, culta scilicet et inculta, molendinum et pratum, censuale et non censuale, in beneficium concessa et non concessa, ecclesie quæ est in monasterio in Eifflia legitime contulerit [Lacomblet, Urkundenbuch tom. I, p. 342.] . Denique ejusdem sæculi XII anno XCVII data est charta Gerardi, Prumiensis abbatis, in qua dicit Notum esse omnibus in Christo fidelibus, eos, quos vocant advocatos, in annis retroactis ecclesiarum extitisse tutores. Unus autem ex ipsis Lotharius nomine comes de Hostadin … cum major esset advocatus ville Monasteriensis, que est in Eiphlia, annuali exactioni et omni operi, quod dicitur burchwerc, que sui possedisse videbantur antecessores, nutu Dei ductus, accedens ad altare beatorum apostolorum Petri et Pauli, Crysanthi et Darie festucando libere renunciavit… Rudolfus autem secundus advocatus sue renuncians exactioni similiter juravit.

[57] [Status collegiatæ Eiffl. ineunte sæc. XVI, ex bulla Julii II.] Sequentibus sæculis diplomata id genus habentur bene multa, quæ recitasse supervacaneum foret, cum indicentur vel in extenso recitentur apud Hontheimium in historia Trevirensi diplomatica practica, Katzfey historia Monasterii Eiffliæ, Günther codex diplomaticus Rheno-Mosellanus, Lacomblet etc. Pauca solum ex recentioris ævi monumentis decerpam. Anno 1508 Julius papa II incorporavit capitulo ecclesiam parochialem in Wichtrig, bulla signata decimo calendas Augusti, ex qua etiam discimus quis tunc temporis esset Collegii status: cum, inquit pontifex [Katzfey, tom. I p. 115. Conf. ibid. p. 125 et 126.] , in dicta ecclesia SS. Chrysanthi et Dariæ triginta canonicatus et præbendæ pro totidem canonicis instituti sint, licet plurium parochialium ecclesiarum dictæ diœcesis (Coloniensis) majores decimæ et alii reditus annui pro sustentatione ipsorum canonicorum et pro dote canonicatuum et præbendarum prædictorum alias assignati fuerint; tamen, cum ad dictum oppidum frequens sit nobilium et aliorum conventus, canonici prædicti non solum ex hujusmodi hospitalitate advenientium, sed etiam in contributione onerum tam ratione dictæ ecclesiæ, tam eorum, quæ in contributionibus per eos venerabili fratri nostro moderno et pro tempore existenti Archiepiscopo Colon., maxime tempore belli, si quando eumdem Archiepiscopum pro tuitione jurium suæ ecclesiæ inire oportet, faciendis, ex fructibus suorum canonicatuum et præbendarum se commode sustentare non possint; imo opus est ad alia loca se transferre, ex quo ministrorum numerus in ipsa ecclesia SS. Chrysanthi et Dariæ minuitur; verum si dicta parochialis ecclesia mensæ capitulari dictæ ecclesiæ SS. Chrysanthi et Dariæ, in augmentum portionum canonicorum prædictorum perpetuo uniretur …, profecto ex hoc plures ex dictis canonicis ad residendum in eadem ecclesia SS. Chrysanthi et Dariæ invitarentur et inducerentur, ex quo in ea debitus ministrorum numeru8 ac etiam divinus cultus conservaretur; pro parte capituli præfatorum, asserentium fructus et proventus dictæ parochialis ecclesiæ quatuor marcorum argenti secundum communem æstimationem valorem annuum non excedere, nobis fuit humiliter supplicatum, ut dictam ecclesiam parochialem ecclesiam eidem mensæ capitulari perpetuo unire, annectere et incorporare … dignaremur etc. Leo quoque papa X anno 1520 confirmavit concordiam initam præpositum, Decanum et Capitulum ecclesiæ sanctorum Crisanti et Darie opidi Monasterii Eyfflie colon. diœc. inter et Abbatem et decanum ac dilectos filios conventum * monasterii sancti Salvatoris in Prumen ord. S. Benedicti, Treviren. diœcesis. Item confirmatur quædam Venditio. Bullam in extenso habet Katzfey ex archivo capituli [Tom. I, p. 117 – 120.] .

[58] [Sæculo XVII una et altera memoratur SS. Reliquiarum transvectio;] Bina etiam memoratur SS. Reliquiarum transvectio in loca tutiora, dum res religionis per Germaniam, ob reformationis turbines, in summum adductæ discrimen erant. De quibus ita in officio proprio secundæ Translationis pro ecclesia collegiata Eiffliensi, Lect. VI: Postmodum vero ob periculosa belli tempora, ab istius collegiatæ decano de consensu venerabilis capituli in munitissimam arcem Arburganam perlata sunt sanctorum Patronorum (Chrysanthi et Dariæ) corpora; ubi turris, pulvere tormentario a summo usque deorsum concepto, fulguris igne accensa, et arci et adjacenti oppido præsentissimam minitabatur ruinam; nihilominus sola turris horrendo fragore concussata fuit, immotis Sanctorum reliquiis et oppido nihil læso; id quod Sanctorum patrocinio anniversaria solemnitate merito refertur acceptum (innuitur festum secundæ Translationis, de quo vide paragrapho seq.). Pari de causa SS. Martyrum corpora Coloniam Agripinnam deducta, pace demum inter belligerantes principes firmata, insigni solemnitate et omnium ordinum pompa circa annum millesimum sexcentesimum nonagesimum octavum Monasterium Eiffliæ ad locum quietis reducta. Utriusque transvectionis meminere scriptores [Katzfey ibid., p 90.] ; prioris sub decano Antonio Gleen, quem verosimillime eumdem esse putat Katzfeyus ac Gelenium, qui reperitur in chartis ab an. 1647 ad an. 1652; nomine vero Gleen venit anno 1639 [Tom I. p. 182.] . Ex his deduci potest quo fere tempore contigerit prior illa transvectio; posterioris exstat documentum ab teste oculato conscriptum, ex quo liquet SS. Reliquias anno 1698 ecclesiæ Monasteriensi restitutas. Quod documentum in historia præfatæ urbis editum, [Ibid. p. 90 et seqq.] hic in extenso recudendum putavi:

[59] [de posteriore insignis recitatur relatio.] Relatio solemnitatis in reditu SS. Monasterii-Eiffliæ patronorum Chrysanthi et Dariæ a venerabili capitulo, clero, urbe et gymnasio institutus (sic) anno 1698, 14 (imo 24) Junii. Festo Joannis Baptistæ circa horam primam pomeridianam, ut promulgatum et in choro collegiatæ ecclesiæ affixum fuerat, egressa est processio e collegiata, comitantibus studiosis nostris, catechismo et sodalitatibus per portam Coloniensem ad crucem molendino et ponti proximam, ubi pro actoribus ex ramis arborum scena stabat erecta. Adolescentes opifices duabus vel tribus horis ante cum 2 vexillis, tibicinibus ad musicam interstrepentibus, Euskirchium versus processerunt. Cives juniores, præcedente capitano equite usque in Iversheim ibant Sanctis obviam. Expectabat pariter processio in Weingarten, quo Sanctos in Iversheim usque deducerent. Stabant in vicino urbis monte, qui orientem respicit, prope ingressum silvæ Monasteriensis, 12 mortariola seu cameræ, ut vocant, quarum una aut altera explosa, erat signum appropinquantium Sanctorum. Sed explosa licet esset una aut altera, expectandum fuit, cœlo modice pluvio et frigido, usque post horam quartam, quando tandem comparuere post processionem ex Iversheim rhedæ duæ. Uni, quam phalerati rubris albisque ligulis ornati trahebant equi, insidebat amplissimus D. decanus Carolus Brewer et adm. R. D. Gherardus Graeff, collegiatæ thesaurarius et plebanus, qui in cista ante se collocata habebant SS. MM. capita. Alteri insidebat perillustris vidua D. de Goldstein, Cancellarii quondam serinissimi Philippi Wilh. Palatini et urbis hujus satrapæ, cujus sumptibus SS. lipsanothecæ huc Colonia deductæ erant. Præcedebat thecas cohors adolescentium ramis pileos ornata. Sequebatur cohors civium armata. Ubi ad crucem lapideam, quæ vias in Wachendorf et Iversheim dividit, ventum est, sacræque in cista reliquiæ extractæ a præfatis DD. choraliter vestitis, assistentibus duobus aliis DD. canonicis pro majore veneratione reponebantur, ecce tibi serenari mox aër et qui frigidus toto die fuerat incalescere. Exonerabantur tum secunda vice cameræ 12. Ubi dicto jam ordine ventum est ad molendinum, sacraque capita in mensa a DD. canonicis reverenter collocata fuerunt, Ceres scenica cum Faunis miseriam et sterilitatem agrorum et rusticorum calamitatem absentibus SS. reliquiis describens, fertilitatem et fœcunditatem faustaque omnia Sanctorum meritis pollicita, applausit reducibus Sanctis. Hinc post novam explosionem camerarum 12, ingressi urbem e regione arcis incineratæ et ædis procuratoris Hörstgen substiterunt; ubi Justitia, absentibus Sanctorum exuviis, Martis furias, incendia, rapinas, civium et urbis flentissimæ olim miserias deplorans, cives bono jubebat esse animo, et gratulari sibi de ortu novæ stellæ et fausti sideris (habet urbs in insigni stellam), subdere fasces hisce geminis, clavesque et civitatem universam Sanctorum reducum tutelæ committentibus, inter tormentorum et sclopetorum majorum boatus, præcedentibus ante clerum studiosis nostris, 4 fidicinibus coronatis actoribusque pluribus (PP. Capucini non invitati emanserunt) longo ordine inter ramos et extentos arcus florum pervenimus ad curiam… Ante hæc ab imo usque frontispicium Rhetoricæ erectus erat Parnassus arboribus, virgultis, floribus decore ingenioseque vestitus… In pede Montis saliebant ad stuporem copiosæ et altæ Heliconis undæ, quæ et sequente die in Theophoria fluxissent, nisi pluvia impediisset; in Parnasso Apollo cum Musis longo pulchroque ordine insidens, latine et germanice, vocali et instrumentali musica excepit Sanctos. Subinde e regione porticus ad erectum sub umbella, artificiose a Carmelitessis concinnata, altare, cui imposita erant Sanctorum capita, nitide illuminatis et a RR. Levitis vic. deportatis insistentia. Hic Religio cum Virtutibus applaudebat, et in figura columbæ cum oliva pacis in arcam regressa adm. Rdos DD. Domicellares, tempore belli non exiguam rei familiaris jacturam passos, consolata non sine motu et lacrymis adstantium, sancta venerata, spondebat post pœnitentiam et patientiam aurea sæcula pacis. Stabat non modo in foro spectatura benevola processio, quam præsentia sua perill. Dna de Goldstein ejusque neptis cum R. Rectore nostro (id est S. J.; ipse nempe hujus Relationis scriptor P. Maximil. Scheiffart vel Scheiffert ex eadem Societate erat, degebatque tunc in collegio nostro Monasterii Eiffliæ, ut ad calcem manifeste elucebit [Conf. Katzfey, t. I, p. 215 et seqq.] ) Henrico Hinterhausen ejusque socio P. Francisco Weisweiler, ministro Coloniensi et P. J. Raquet concionatore templi nostri Coloniensis, et D.D. vice-satrapa, præfectus, consules, senatores honorabant; sed et domus fenestræque repletæ erant peregrinis, inter quos plurimi Colonienses erant. Denique ubi studiosa juventus siluit, D. capitaneus Trips, urbis Commendans, stans ante cohortem suam, in foro circa Carmelitessas collocatam, explosione tormenti et bombardarum ultimum plausum tulit… A foro tandem ad chorum hora 6 processimus, et post Te Deum et Benedictionem datam, dum DD. canonici Vesperas ordirentur, nos cum collegio ad cœnam accessimus. Impensa a gymnasio nostro sanctis Patronis opera usque adeo venerabili capitulo placuit, ut licet post distributas personas amplissimus D. Decanus cum D. Thesaurario in collegio magisterium haustu vini recreasset, et iterum post facta in monte Apollinis in loco veteris arcis, R. P. Rectorem, P. Præfectum cum magisterio liberalissime tractassent; nihilo minus adhuc ex unanimi venerabilis capituli decreto refectorium sit indictum, ad quod R. P. Rector, P. Maximil. Scheiffart (qui hanc Relationem scripsit) templi S. J. (?) concionator, P. J. Kafrad? præfectus schol., P. J. Stoll colleg. procurator invitati fuerunt, et hilares in Domino ad octavam vespertinam comparuerunt… Benedictus Deus in Sanctis suis. Nemo fuit, qui non compositionem P. Præfecti et actionem adolescentum eorumque omnium concordiam in honorandis SS. MM. æstimare et commendare voluerit. Ita testor qui ab ovo ad mala spectator et ex parte actor interfui. Venerabilis capituli collegiat. SS. MM. C. et D. servus etc. Maximil. Scheiffert (sic). M. E. 19 Jul. 1698.

[60] [Sodalitium SS. Chrysanthi et Dariæ olim valde celebre.] Exstabat in eadem urbe Monasteriensi Sodalitium seu confraternitas a SS. Chrysantho et Daria nuncupata; quo tempore cœperit nuspiam comperi, ast antiqua valde dicitur; anno 1679 ditata indulgentiis plenariis fuit a summo pontifice Innocentio papa XI, cujus indultum typis editum est in libello ad usum sodalium. Sed et aliud nobis submisit R. D. Dr Heuser documentum ejusdem fere ætatis et ad hanc rem spectans, quod cum hactenus excusum non fuerit, idcirco integrum adscribam: Joannes Henricus, Dei et apostolicæ Sedis gratia episcopus Hierapolitanns, serenissimi et reverendissimi archiepiscopi ac principis electoris Coloniensis domini nostri D. Maximiliani Henrici, utriusque Bavariæ ducis etc. vicarius in spiritualibus generalis metropolitanæ Coloniensis et imperialis exemptæ SS. Simonis et Judæ Goslariensis ecclesiarum respective præpositus atque canonicus presbyter etc. universis et singulis præsentes nostras litteras visuris, lecturis aut legi audituris salutem in Domino sempiternam. In concrediti nobis in spiritualibus generalis per civitatem et archidiœcesim Coloniensem vicariatus officii debito, ad ea animum sedulo intendimus per quæ Christi fidelium pietas ac devotio cum animarum salute promovetur, atque eosdem Christi fideles, ut piorum operum exercitio confoveantur, specialibus favoribus et gratiis libenter prosequimur, prout conspicimus salubriter in Domino expedire. Nuper siquidem nobis in Christo dilecti Decanus et capitulum collegiatæ ecclesiæ SS. Chrysanthi et Dariæ oppidi Monasteriensis Eiffliæ archidiœcesis Coloniensis devote nobis exponi fecerunt, qualiter ab immemorabili tempore in jam dicta collegiata ecclesia instituta ac erecta viguerit atque etiamnum quidem existat una confraternitas utriusque sexus Christi fidelium, non tamen pro hominibus unius specialis artis, ad honorem et sub invocatione eorumdem SS. Christi martyrum Chrysanthi et Dariæ; illa autem, temporum injuria et refrigescente per grassantes hæreses charitate mutua, quodammodo collapsa plurimorumque oblivioni sepulta, ipsi Decanus et Capitulum præfati ad majorem omnipotentis Dei gloriam ac perpetuum eorumdem SS. Martyrum honorem ac venerationem, excitandamque per frequentiora pietatis ac charitatis exercitia devotionem publicam, confraternitatem a quondam prædecessore nostro vicario generali reverendissimo in Christo P. ac domino Paulo Aussemio, dum viveret, episcopo Arminiensi non ita pridem instaurari atque restitui petierint; quo circa obtentis nunc etiam ad hunc effectum a sanctissimo domino nostro D. Innocentio papa undecimo sub IX mensis Novembris 1679 plenariis indulgentiis, devote nobis supplicari fecerunt, quatenus instaurationem atque restitutionem hujusmodi perpetuæ firmitatis robore munire, desuperque congruas instaurationis ac restitutionis litteras decernere sibique concedere dignaremur. Nos igitur pio eorumdem Decani et Capituli desiderio favorabiliter annuere, publicamque devotionem promovere cupientes, supplicationibus ejusmodi inclinati, prætactam confraternitatem in antefata collegiata ecclesia sub invocatione SS. Chrysanthi et Dariæ Monasteriensis Eifliæ restituendam atque instaurandam, seu etiam de novo, quatenus opus, sine cujusque præjudicio, erigendam atque instituendam duximus, prout restituimus, instauramus seu erigimus atque instituimus authoritate archiepiscopali ordinaria, qua hac in parte fungimur; præsentium per tenorem dantes et concedentes pro tempore existentibus ejusdem confraternitatis confratribus et sororibus in Domino licentiam et facultatem processiones instituendi ac processionaliter incedendi, devotionis ac charitatis opera exercendi, divina officia in uno oratorio seu capella antedictæ ecclesiæ more confratrum recitandi et pro ipsius confraternitatis negotiis tractandis, extra tamen tempus quo divina officia ibidem celebrabuntur, sese congregandi, ac quæcumque statuta, ordinationes et decreta pro salutari eorum ac dictæ confraternitatis regimine et directione necessaria et opportuna, licita tamen et honesta, sacrisque canonibus atque concilii Tridentini decretis atque constitutionibus apostolicis non contraria, per serenissimum et reverendissimum principem ac dominum nostrum D. Maximilianum Henricum archiepiscopum ac principem Electorem Coloniensem ejusve in spiritualibus vicarium generalem examinanda et approbanda, faciendi et edendi, illaque pro tempore, prout eis videbitur, prævia simili examinatione et approbatione, mutandi, corrigendi ac in melius reformandi; insuperque omnia et singula legata, res et bona qualiacumque mobilia et immobilia, quæ a quibusvis Christi fidelibus per viam testamenti, donationis aut quovis alio modo dictæ confraternitati relicta et elargita fuerint, recipiendi, illaque per deputatos suos officiales fideliter et diligenter regendi et administrandi atque in ipsius confraternitatis ejusque piorum operum usus impendendi, ita tamen ut singulis annis dicti officiati omnes omnino teneantur de receptis et expositis atque totius suæ administrationis eidem archiepiscopo seu ejus vicario in spiritualibus generali juxta ordinationem concilii Tridentini rationem reddere. In fidem præsentes per protonotarium in spiritualibus expediri et manu propria subsignatas sigillo nostro consueto jussimus communiri. Coloniæ die trigesima prima mensis januarii anno Domini 1680. J. H. d'Anethan episcopus Hierap. vicarius generalis Coloniensis. Hen. Jansen protonot. in spiritualibus. Rescriptum mihi hisce diebus fuit, Sodalitium SS. Chrysanthi et Dariæ, solemniter instauratum fuisse an. 1859 occasione primæ communionis puerorum. Ab anno 1830 nullus adscriptus fuerat sodalis.

[61] [Jubilæum millenarium, celebratum an. 1848,] Alibi jam incidit mentio jubilæi millenarii, de quo latius hoc loco agendum. Celebrari illud debuisset anno 1844, quo elapsi erant anni mille ab adventu SS. reliquiarum in Eiffliam, sed quadriennio dilatum fuit, nempe usque ad diem Pentecostes seu XI Junii 1848. Cum nullum sit dubium, quin fideles tam ex vicinis quam remotioribus locis participes futuri sint solemnitatis, de licentia RRmi DD. Archiepiscopi Coloniensis, ordinatum fuit a clero Eiffliensi, ut die sacro Pentecostes Reliquiæ cum sua theca exponerentur et per totam octavam remanerent in choro supra altare SS. Patronorum. Tribus diebus festis et dominica sequenti officium habebitur solemne cum expositione Sanctissimi Sacramenti, quod posterius etiam fiet, interpositis feriis, in missa matutina. Per totam octavam aderunt quatuor vel plures sacerdotes qui sacram communionem omni hora distribuant. Denique Dominica post Pentecosten habebitur solemnis supplicatio, comitantibus SS. Reliquiis. Ita clerus Eiffliensis in monitione prævia ad jubilæum [Jubilæum wegen der tausendjahrigen aufbewahrung der Reliquien von den HH. Martyrern Chrysanthus und Daria in der Stiftkirche zu Münstereifel, p. 18. Coloniæ 1848.] , et additur sequens chronogramma:

CHRYSANTHI NOS ATQVE DARIÆ MILLE PER ANNOS PROTEXIT, SERVET LUX ET TVTELA PER ANNOS.

[62] [cum ingenti concursu populi.] Quo autem populi concursu, qua solemnitate, qua devotione peractum fuerit jubilæum, declaratur in eodem libello [Pag. 20 – 22.] : Hebdommada ante Pentecosten in oppido Eiffliensi cessatum fuit ab omni labore, ut fieri solet in majoribus quibusque civitatibus, ubi expectatur adventus principis vel liberatoris patriæ; quando vero in solemnitatis pervigilio insonuit æs campanæ, prodiere illico per totam urbem arbusta aliique id genus ornatus præsertim circa et intra ecclesiam, ubi etiam in summo choro Theca affabre facta cum ossibus SS. Chrysanthi et Dariæ fuit elevata. Id certum, incolarum zelum omni expectatione majorem fulsisse; ingens quoque erat exterorum concursus, qui cum presbyteris suis, per turmas accedebant, præcipue secunda Pentecostes die et festo SS. Trinitatis. Sacerdotes ex circumjacentibus locis, singuli numerosa populi sui stipati corona, præsto adfuerunt solemni per oppidum supplicationi, ultima octavæ die. A tribus clericis præferebantur totidem Capita SS. Patronorum, scil. BB. Chrysanthi et Dariæ ac S. Leonis; alii item octo gestabant hierothecam, cætera ossa continentem. Longo ordine comitabantur fideles fere ter mille numero orantes et canentes. Post absolutam solemnitatem, nihilominus confluebant turbæ ad ecclesiam, nec videbantur posse sibi temperare a conspiciendis colendisque sanctis Pignoribus. Denique circa horam vespertinam decimam accesserunt cives faculas manu gestantes, quo gratias agerent Reverendo D. Weber, primario oppidi presbytero. Atque ita finis jubilæo factus est.

[63] [Reliquiarum præsens status.] Ossa (non tamen omnia; desunt capita et alia nonnulla) sunt involuta panno serico et margaritis exornato, deposita separatim in theca deaurata et affabre facta, sed non ita antiqua: reliquiæ S. Chrysanthi in parte antica, S. Dariæ in postica. In fronte thecæ cernuntur depictæ effigies B. V. Mariæ (hæc in medio), sanctorumque Petri et Pauli; reliquorum vere apostolorum in circuitu. Prior hæc theca includitur altera ex ferro cancellato, imaginibus iisque eximiis utriusque S. Martyris ornata. Porro sacra illa pignora sic obserata servantur in crypta, cui superpositus est chorus ecclesiæ parochialis, reliquam navem altitudine haud parum superans. Ex hac patet in cryptam accessus eleganti porticu ex marmore, in cujus medio habetur janua cancellis ferreis instructa. Dixi SS. Chrysanthi et Dariæ capita non esse in theca, qua cætera, saltem maximam partem, continentur ossa: illa enim deposita sunt ad dextrum latus majoris altaris, clausa in reliquiariis gothicæ, ut aiunt, formæ. Atque hæc de præsenti sacrorum pignorum statu, accepta a R. D. Richters, hodierno oppidi Monasterii Eiffliæ parocho. Paucis diebus ante jubilæi millenarii solemnitatem, visitatæ fuerunt reliquiæ, atque tum sequens confectum instrumentum est, quod coronidis loco, sed ex germanico in latinum subjicio: Infrascripti presbyteri parochiæ Monasterii Eiffliæ testantur se hac die reliquias SS. martyrum Chrysanthi et Dariæ reserasse; atque omnia invenisse rite clausa, thecam vero ipsam sigillo parochiali munitam; in hac reseratione reperta sunt sacra ossa gossipio decenter involuta, appositis quibusdam instrumentis, quorum novissimum datum fuit, anno 1818, a piæ memoriæ Domino Schopp parocho primario qui tunc recognovit reliquias. Monasterii Eiffliæ die 2 Junii 1848. Erat signatum: Weber, paroch. prim. Katzfey, gymnasii præs, Roth catechist. Müller capell. Alia instrumenta desiderantur.

[Annotata]

* conventus?

§ VI. Officium et Missa SS. Chrysanthi et Dariæ ex Propriis Eiffliensi et Coloniensi. Quid Roma rescriptum de Lectionibus, quæ de Translatione SS. reliquiarum mentionem habent.

[Officium proprium festi;] Præ manibus habemus libellum, cui titulus: Officium cum Lectionibus de SS. martyribus Chrysantho et Daria, patronis collegiatæ ecclesiæ Monasterii Eiffliæ, anno 1749 emendatum et renovatum, typis Coloniensibus editum cum approbatione RR. DD. Archiepiscopi Electoris. Libellus pertinet ad præfatam ecclesiam, nobisque ad tempus benevole commodatus fuit. Antiphonæ, Responsoria, Hymni et alia id genus propria sunt atque ex Actis desumpta. Festum principale cum octava celebratur hac die XXV Octobris. Lectiones I Nocturni: fratres, debitores sumus; II Nocturni, initium continent Actorum usque ad victoriam S. Chrysanthi de puellis a patre ad tentandum filium immissis, sed multa omittuntur et stylus mutatur, quod idem obtinet per Octavum in lectionibus ejusdem Nocturni; denique III Noct. homilia S. Ambrosii in Evang.: Descendens Jesus.

[64] [Item translationis primæ] Die vero prima Decembris notatur festum Translationis primæ SS. Patronorum. Officium ut 25 Octobris, exceptis Lectionibus I Noct. quæ sunt de scriptura occurrente. II Nocturni quarta breve compendium est Actorum; quinta sic incipit: Qualiter vero ipsorum Sanctorum corpora postmodum pulsis tota Italia gentilitatis tenebris reperta fuerint ac publicæ in ecclesia venerationi exposita, dignum est, ut quantum ex certissima traditione accepimus, vestris mentibus ad Dei gloriam proponamus. Deinde multis verbis declaratur, cælitus mentibus fidelium injectum, ut SS. corpora perquirerent, nec Deus piæ intentioni superna virtute cooperante fraudari eos permisit a desiderio suo: locum enim martyrii cœlesti odore divinisque replevit unguentis; post cujus suavitatis odorem christiani indefesso labore fodientes arenarium montem super cryptam congestum abigunt, et sacrum thesaurum, corpora nimirum sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ, ac si mutuo se amplexarentur, cum exultatione inveniunt, quæ deinde a Romanæ sedis et universali antistite religiose translata et in ecclesia eorum honori ædificata recondita ab omnibus tum græcæ tum latinæ ecclesiæ venerari cœperunt. Tu autem Domine etc. Hæc sane castiganda sunt ex dictis n. 27 et seqq. Sexta Lectio exponit quomodo SS. corpora Marcwardo in Germaniam deferenda fuerint tradita Romæ, unde docemur ad quid referatur officium primæ Translationis nempe ad acceptas in ipsa Urbe reliquias a Marcwardo. Lectionem vide infra ubi agimus de officio ex Proprio Coloniensi anni 1828.

[65] [et secundæ] Festum Translationis secundæ SS. Patronorum indicitur 26 Junii. Lectiones I Noct. de scriptura occurente; II Noct. docent hac die celebrari Reliquias primum ad S. Goaris basilicam, dein Prumiam et hinc Eiffliam allatas, atque inde una et altera vice, ingravescentibus bellis, alio deductas. In specie quarta Lectio agit de mora ad S. Goaris et altera facta Prumiæ, nihilque habet, quod ex inferius edenda Translationis historia non innotescat. Quintam juverit partim recitasse: Ex tunc vero ad augendam Sanctorum istorum gloriam, ad promovendum eorum cultum et fidelium religionem beatus Marcuardus totus incubuit: unde divina inspiratione incidit ei ac monasterii fratribus consilium bonum, ut nempe ad honorem sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ novum monasterium ædificari facerent, in quo translata eorum corpora requiescerent ac religiose asservarentur. Aliter sane res se habet, cum monasterium illud jam ante Marcwardi reditum esset exstructum. Sequitur Eiffliensis cœnobii et loci in quo id exurgit, descriptio, quæ commodius in Annotatis reddentur. In fine ejusdem Lectionis V notantur sequentia: Anno vero millesimo quingentesimo quinto, hæc sacra corpora in plurimorum prælatorum et abbatum præsentia thecæ argenteæ reverenter inclusa in altari olim S. Severini, nunc SS. Chrysanthi et Dariæ patronorum asservantur. Tu autem Domine etc, Sexta Lectio sic habet: Postmodum vero ob periculosa belli tempora ab istius collegiatæ ecclesiæ decano de consensu venerabilis capituli in munitissimam arcem Arburganam perlata sunt sanctorum Patronorum corpora; ubi turris pulvere tormentario a summo usque deorsum concepto fulguris igne accensa, et arci et adjacenti oppido præsentissimam minitabatur ruinam; nihilominus sola turris horrendo fragore concussata fuit, immotis Sanctorum reliquiis et oppido nihil læso; id quod Sanctorum patrocinio anniversaria solemnitate merito refertur acceptum. Pari de causa SS. Martyrum corpora Coloniam Agrippinam deducta, pacem demum inter belligerantes principes firmata, insigni solemnitate et omnium ordinum pompa circa annum millesimum sexcentesimum nonagesimum octavum Monasterium Eiffliæ ad locum quietis reducta. Sequuntur non nulla miracula, de quibus alibi.

[66] [ac commemorationis.] Denique in eodem Proprio ad calcem ponitur Officium SS. patronorum Chrysanthi et Dariæ, pro fer. 3, votiva per annum. Pro II Nocturno ponitur locus S. Gregorii Turonen, quem videsis n. 7, in ternas Lectiones distributus. Nec prætermittendum tres diversas præscribi Orationes: Unam in ipso die festo XXV Octobris: Deus qui nos annua SS. martyrum Chrysanti et Dariæ solemnia celebrare concedis, præsta quæsumus, ut et devotis eadem mentibus celebremus et eorum patrocinio promerente, plene capiamus securitatis augmentum; alteram infra octavas et in commemoratione: Deus qui sanctos martyres tuos Chrysantum et Dariam cum virginitatis honore martyrii gloria consecrasti, da nobis eorum intercessione vitiorum nostrorum flammas extinguere, ut tibi mundo corde dignum fieri habitaculum mereamur; in secundo festo Patronorum: Beatorum martyrum tuorum Chrysanti et Dariæ nobis adsit oratio, ut quos obsequio veneramur, pio jugiter experiamur auxilio; vel sequentem: Propitiare quæsumus Domine famulis tuis per sanctorum martyrum tuorum Chrysanthi et Dariæ, qui in præsenti ecclesia requiescunt, merita gloriosa, ut eorum pia intercessione ab omnibus ubique liberemur adversis. Alibi, scilicet ubi de officio pro fer. 3 votiva, notatur oratio Propitiare dicenda in Choro; sed extra Chorum, Oratio Deus, qui SS. martyres tuos etc. Atque hæc omnia hactenus ex Officio emendato et renovato recitata, putem perseverasse saltem usque ad suppressam an. 1802 collegiatam.

[67] [Missa propria in primo festo: Introitus etc.] Habemus inter documenta nostra hagiographica Missam propriam, typis editam, quam existimo coævam præfato officio et hanc ferentem rubricam: Missa in primo festo SS. Chrysanti et Dariæ martyrum, virginum et conjugum, patronorum collegiatæ ecclesiæ Monasterii Eiffliæ, quod celebratur 25 Octobris. Introitus: Intret in conspectu, etc. Oratio (in qua notanda memoria duorum aliorum SS.): Deus qui nos annua sanctorum martyrum tuorum Chrysanti et Dariæ, Crispini et Crispiniani solemnia frequentare concedis, præsta etc. ut supra. (Ex memoria SS. Crispini et Crispiani videtur concludendum insignes eorum reliquias præsentes servari). Addit Rubrica: Per octavam loco orationis Deus qui nos annua, etc. dicitur sequens: Deus qui sanctos martyres tuos ut numcro præcedenti. Epistola: Fratres scimus quoniam diligentibus Deum … a charitate quæ est in Christo Domino nostro. Graduale: Gloriosus Deus in sanctis suis, mirabilis in majestate, faciens prodigia. ℣ Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, dextera manus tua confregit inimicum. Alleluia, Alleluia. ℣ Vox exultationis et salutis in tabernaculis justorum. Alleluia. Aliud Alleluia post Octavam: Alleluia, Alleluia. ℣ Martyres sancti Chrysantus et Daria facti sunt in passione sociati, sicut fuerunt mentis virtute copulati, et quasi in uno lectulo, ita in una fovea quieverunt. Alleluia.

[68] [Sequentia.]

Sequentia: In honorem summi Regis, novæ servans jussa legis, jubilet ecclesia,
Cum conjunctis sponso sponsis cæli, quibus in absconsis sponsi patent atria.
Hi sunt vasa retinentes, oleumque deferentes cum quinque Prudentibus;
Hi sunt Agnum qui sequuntur, stolis albis induuntur, nati sed ex gentibus.
Vita patris spreta docti Chrysantus, et, nox quam nocti indicat, scientia,
Dies verbum eructavit; hunc Carpophorus purgavit Sacramenti gratia.
Male agens odit lucem, jubar monstrans vitæ ducem, pater claudit filium.
Carcer locus luci gratus fulgor fulget; hic locatus supra, non sub modium,
Non ut parcat pater parcens visum carne raptum arcens ducit in triclinium;
Qua nec re nec est personis fractus: Dei nam ex donis obdormit conjugium.
Tentat ergo decens vultu, fallax verbis, dispar cultu nec Chrysanthum Daria;
Forma verbis hic fraudatur, casta casto desponsatur, sicut Joseph Maria.
Scorto, clamant, victa detur, per leonem sed tuetur a procante Daria.
Agna lupum agnum Deo reddit et quos cœpit leo præmittens ad gaudia.
Chrysis aurum firmus, sancto isti nomen Chrysantus, res dedit et ratio;
Cum tribuno domum totam, cum cognatis gentem notam, plures adhuc animas,
Una morte sociatas, nunc victrices, tunc truncatas, hic misit ad nuptias.
Sponsos torus, fossa capit vivos ambos nobis rapit victuros per sæcula.
Nos hic Christe morituros cum his tecum fac victuros carnis sine macula.

[69] [Evangelium.] Evangelium: Descendens Jesus de monte. Credo per totam Octavam. Offertorium: Lætamini in Domino et exultate justi, et gloriamini omnes recto corde. Secreta: Sacrificiis præsentibus Domine, quæ tibi in tuorum commemoratione Sanctorum deferimus, intende placatus, ut et devotioni nostræ proficiant et saluti. Communio: Dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui vos persequuntur. Postcommunio: Cœlestis doni benedictione percepta, supplices te Domine deprecamur, ut idem nobis intercedentibus sanctis tuis Chrysanto et Daria, Crispino et Crispiniano, quorum festa agimus, et sacramenti causa sit et salutis.

[70] [In secundo festo et commemoratione.] In secundo festo patronorum SS. Chrysanti et Dariæ, quod celebratur calendis Decembris. Omnia ut supra exceptis collectis. Oratio: Beatorum martyrum tuorum Domine Chrysanti et Dariæ nobis adsit, etc. ut n. 66. Secreta: Populi tui Domine quæsumus tibi grata sit hostia, quæ sanctorum martyrum tuorum Chrysanti et Dariæ solemnitatibus immolatur. Postcommunio: Mysticis Domine repleti sumus votis et gaudiis, præsta quæsumus, ut per intercessionem beatorum martyrum tuorum Chrysanti et Dariæ, quæ corporaliter agimus, spiritualiter consequamur. In commemoratione SS. Patronorum per annum. Introitus: Sapientia sanctorum, etc. Oratio: Propitiare ut n. 66. Epistola: Fratres, sancti per fidem vicerunt, etc. Graduale: Gloriosus Deus, etc.; post Septuagesimam, tractus: Qui seminant in lacrymis, etc. Pars sequentiæ dicitur ab illo versu: Chrysis autem. Offertorium: Lætamini, ut supra. Secreta: Suscipiat clementia tua Deus quæsumus de manibus nostris munus oblatum, et per sanctorum tuorum martyrum Chrysanti et Dariæ orationes ab omnibus nos emunda peccatis. Communio: Dico autem vobis ne terreamini, ut supra. Postcommunio: Divina libantes mysteria Domine, quæ pro sanctorum martyrum tuorum Chrysanti et Dariæ veneratione tuæ obtulimus majestati, præsta quæsumus ut per ea veniam mereamur peccatorum.

[71] [Officium ex Proprio coloniensi an. 1828,] Anno 1804 ecclesia SS. Chrysanthi et Dariæ facta est parochialis et spectat ad archidiœsum Coloniensem, in cujus Proprio anni 1828 reperio sequentia ad diem XXVI Octobris (die præcedenti venit festum dup. maj. S. Raphaelis arch.): In festo SS. Chrysanthi et Dariæ mart. Semiduplex. Omnia de comm. plur. mart. præter Orationem: Deus, qui nos concedis sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ natalitia colere, da nobis in æterna beatitudine de eorum societate gaudere; et Lectiones II Noct., quibus brevi eoque bene castigato compendio, exhibentur martyrium, Inventio et Translatio in hunc modum: Lect. IV. Chrysanthus et Daria virgo, sæculo tertio Romæ pro Christo occisi, martyrii coronam acceperunt. Eodem sæculo crypta super eorum sepulcrum ædificata est: ubi cum ad Sanctorum festum populus frequens conflueret, ethnicus imperator ædificato pariete in cryptæ introitu, multitudinem in ea conclusit et interemit. Sæculo quarto, Christo revelante, sanctorum Chrysanthi et Dariæ detecta corpora, ab aliis segregata sunt, et locum sanctus Damasus papa versibus exornavit. Lect. V. Sæculo sexto sancti Gregorii Turonensis diaconus a Pelagio papa reliquias quasdam sanctorum Chrysanthi et Dariæ cum aliis nonnullis dono obtentas, Massiliam navigio deferebat; sed carina ad scopulum jamjam peritura, diaconus elevata cum sacris pignoribus capsa, sanctorum Chrysanthi et Dariæ aliorumque, quorum reliquiæ illic continebantur, nomina cum gemitu invocavit; cum ventus subito conversus carinam primo in altum mare, dein in portum feliciter detulit. Lect. VI. Sæculo nono venerabilis et beatæ memoriæ Marcwardus, abbas Prumiensis, Romam a rege missus, a Sergio papa horum Sanctorum corpora obtinuit; quæ maxima cum celebritate ad monasterium Prumiense delata, multis miraculis illustrata sunt. Cum autem idem Marcwardus alterum in Eifflia in archidiœcesi Coloniensi monasterium fundasset et illius gubernationem suscepisset, sacra etiam Chrysanthi et Dariæ corpora illuc translata sunt. Zwentiboldus ad honorandos sanctos Martyres locum munifico diplomate donavit; et ob fidelium illuc devotionis causa confluentium multitudinem oppidum non ignobile surrexit, quod a monasterio illic per Marcwardum fundato nomen duxit.

[72] [cujus lectiones non fuere probatæ, et eorum loco substitutæ] Ast hic veniunt nonnulla notanda. Primo ante annum 1857 nullum haberi Proprium Coloniense a sancta Sede probatum, quamvis jam ab anno 1646 separatis typis editum a Ferdinando archiepiscopo, ac deinceps pluries recusum; secundo Maximilianum Fridericum, item archipræsulem, anno 1780 novam breviarii Coloniensis parasse editionem, quæ propius accederet ad breviarium Romanum S. Pii V, simulque prelo submisisse Proprium suæ diœceseos, ad normam illius breviarii, quantum fieri potuit, exactum; tertio desumptas ex hoc Lectiones II Nocturni de SS. Chrysantho et Daria, quæ insertæ leguntur in Proprio anno 1828, ex quo illas recitavi numero præcedenti; quarto aliud novis curis concinnatum posterioribus annis, quod approbatum quidem est a Sacra Rituum Congregatione decreto 27 Novembris 1857; quinto denique eamdem Congregationem expunctas voluisse Lectiones de SS. Chrysantho et Daria, harumque loco adhiberi, quæ in Proprio Lateranensi reperiuntur. Postulaverat Eminentissimus DD. Card. Archiep. Colon., datis Romam litteris 2 Maii 1857, ut fas esset ex tribus Lateranensibus binas conflare priores Lectiones II Nocturni, retenta tertia ex Proprio Colon. quæ incipit Sæculo nono et spectat ad reliquias Eifflienses. Responsum fuit a S. Congregatione die 7 Augusti ejusdem anni 1857 his verbis: Nec minoris momenti ratio est, qua sacra Congregatio abstinere cogitur a tertio postulato (priora duo spectabant alterum ad hymnum quemdam, alterum ad Lectiones de S. Ursula) admittendo, quod Lectiones respicit secundi Nocturni in festo sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ. Etsi enim Sacra Congregatio nullum præjudicium inferre intendat fundamentis traditionis, juxta quam Prumiense (sic) monasterium istorum sanctorum Martyrum corpora se possidere gloriatur, quum nihilominus non ignoret, eorumdem corpora ab antiquissima ætate hic Romæ venerata fuisse, et adhuc a fidelibus venerari sub ara maxima patriarchalis basilicæ Lateranensis, ad criticas quæstiones declinandas, prudens existimat, ut omissa in Lectionibus mentione qualibet de loco, ubi prædictorum sanctorum Martyrum corpora jacent, eædem in diœcesi Coloniensi recitentur Lectiones, quæ a clero Lateranensi adhiberi solent. Erat signatum: Pro E. et R. D. Card. Patrizi S. R. C. præfecto… A. Card. Fieschi. Tandem probatum, ut dixi, Proprium fuit, hac pro officio SS. Chrysanthi et Dariæ apposita ad marginem exemplaris submissi restrictione: Nota. In II et III Nocturno recitabuntur Lectiones a S. R. C. jamdiu probatæ pro ecclesia Lateranensi, quarum exemplar in adnexo folio exhibetur. Juverit lectiones Lateranenses adscripsisse:

[73] [Lectiones ex proprio Lateranensi.] Lect. IV. Chrysanthus Alexandrinus una cum patre Polemio, viro illustri ex ordine Senatorio, Romam venit, ubi divino spiritu ad veri Numinis agnitionem adductus et Dariam sponsam, quam ei pater, ut a fide Christi revocaretur, post durissimum carcerem desponsaverat, feliciter convertit ad fidem. Mirum est quanta prius ab impio patre et a dæmonibus tentamenta pertulerat, sed invictus Christi Athletæ animus adeo se fortiter gessit, omnesque artes et adversariorum vires elusit, ut omnibus esset admirationi et exemplo. Lectio V. Quamobrem Romæ innumerabilem multitudinem, hæc mulierum, ille virorum ad Christum converterunt. Eos igitur Celerinus præfectus comprehensos tradidit Claudio tribuno, qui jussit a militibus Chrysanthum vinctum acerrimis cruciatibus torqueri; sed vincula omnia resoluta sunt, et compedes in quos conjectus fuerat, confracti. Lectio VI. Deinde bovis corio inclusum in ardentissimo sole constituunt: tum pedibus ac manibus catena constrictis, in obscurum carcerem detrudunt; ubi, solutis catenis, clarissima lux locum illustravit. Daria vero in lupanar detrusa, a leone, qui e cavea fugerat, ne quis ad eam accederet divinitus defensa est. Denique in arenaria, quæ est via Salaria, ambo, effossa terra, in foveam conjecti et lapidibus obruti, parem martyrii coronam adepti sunt. Id unum notandum hoc loco est, Lectionem V. vix non ad verbum eamdem esse, quæ habetur II (est enim officium de simplici), in breviario Romano, nisi quod in hac ab initio nonnulla tradantur de genere Sanctorum nostrorum, quæ magis evoluta, sunt materia IVæ in proprio Lateranensi; Lectionem VI paucis tantum vocibus abscedere a III, quæ in præfato breviario Romano reperitur.

ΒΙΟΣ ΚΑΙ ΜΑΡΤΥΡΙΟΝ ΤΩΝ ΑΓΙΩΝ ΜΑΡΤΥΡΩΝ ΧΡΥΣΑΝΘΟΥ ΚΑΙ ΔΑΡΕΙΑΣ.
VITA ET PASSIO SANCTORUM MARTYRUM CHRYSANTHI ET DARIÆ
Ex codice Coisliniano CX, fol. 35 verso et seqq., collato cum codice Colbertino 1540, fol. 65 recto et seq., et cum apographo Vaticano.

Chrysanthus, martyr Romæ (S.)
Daria, martyr Romæ (S.)

BHL Number: 1787
a b

EX MSS.

PRÆFATIO.
Exempla Sanctorum docent nos terrena despicere et anhelare cœlestia.

Τὴν ἱστορίαν τῆς ἀθλήσεως τῶν προγεγονότων ἁγίων πρὸς ἡμετέραν οἰκοδομὴν καὶ ὠφέλειαν Θεός ηὐδόκησε παραστῆσαι, οὐχ ἵνα ἐπαίνοις θνητῶν ἐκείνοις κορέσῃ οὕστινας ἀθανάτου εὐωχίας ἡξίωσεν, ἀλλ᾽ ἳνα ἡμᾶς τῷ ἐκείνων ὑποδεὶγματὶ ἐκδιδάζῃ τῶν ἡδονῶν τοῦ παρόντος βίου περιφρονεῖν καὶ ὑπὲρ πορισμοῦ τῆς αἰωνίου δόξης τὴν πρόσκαιρον καί παράγουσαν θλίψιν μὴ δεδιέναι. Πᾶς γὰρ πόνος σωματικὸς, εἰ μὲν ἔστι κουφότερος, εὐφόρητος ὑπάρχει· εἰ δὲ βαρὺς, σύντομον τὸ τέλος ἐπάγει. Εἰ οὖν τὰ ἀμφότερα φόβον ἔχει, ἀναγκαίον πρὸς τὸ ἐκφυγεὶν ἐκεῖνον τὸν αἰώνιον θάνατον τούτου καταφρονῆσαι. Εἰ γὰρ αὗται αἱ ἀλγηδόνες αἱ σήμερον ἐπιοῦσαι καὶ αὔριον ἀφανιζόμεναι οὕτω χαλεπαὶ ὑπάρχουσι, πόσῳ μᾶλλον ἐκεῖναι αἱ μὴ ἔχουσαι τέλος; Καὶ αὗται μὲν εἰκόνα ἔχουσι τῶν προσφερόντων ἑαυτοὺς ταῖς τῶν ἰατρῶν περιοδείαις ὑγείας χάριν τέμνεσθαι φλέγεσθαι καυτῆρσιν πικροτάτων πομάτων μετέχειν τὴν τοῦ θανάτου δειλίαν ἐπτοημένων ὧν τὸ πικρὸν οὐ παραιτοῦνται, καὶ τὸ πῦρ οὐ δεδοίκασι καὶ σίδηρον οὐκ ἀποστρέφονται. Ἔι δὲ θάνατος τῆς σφαλερᾶς ταύτης ζωῆς καὶ ἀπίστου χρυσίῳ ἐξαγοράζεται τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτὴν, καί ὑποφέρουσι πόνους σιδήρου και πυρὸς καὶ πικρίας μετάληψιν, πόσῳ μᾶλλον ἐπιχειρεῖν δεῖ τοῖς ἑκοντὶ καὶ δωρὲαν περιεχομένοις παθήμασιν; ποιοῦσιν ἡμᾶς πρὸς ὀλίγον ταπεινοῦσθαι, ὅπως εἰς τὸ διηνεκὲς ὑψωθῶμεν, καὶ ποιοῦσιν ἡμῖν πικρὰς βασάνους, ὅπως μετάσχωμεν αἰωνίου γλυκύτητος, ἅπερ ἔχουσιν ἐμπυρισμὸν δραπετεύοντα, ὅπως αἰωνίου ἀναψύζεως μέτοχοι γενώμεθα. Ταῦτα σκοποῦντες οἱ τοῦ Θεοῦ μάρτυρες, ἵνα καὶ τὴν κατὰ τῶν πολεμίων νίκην ἄρωνται, πᾶν γένος παθῶν τε καὶ βασάνων γελῶντες μᾶλλον φοβηθέντες ὑπέμειναν, πιστεύοντες ὅτι αἰωνίαν ζωὴν καὶ δόξαν κερδανοῦσι τῆς προσκαίρου περιφρονήσαντες, καὶ τὸ αἰώνιον πῦρ διαφεύζονται τὸ πρόσκαιρον ὑπομεῖναντες. Τοιγαροῦν καὶ ἡμεῖς τὴν τοιαύτην δόξαν ἐπιποθήσαντες διαπτύσωμεν τὰ τοῦ κόσμου σὺν ταῖς ἐπιθυμίαις αὐτοῦ καὶ τῶν ἁγίων τὰ ὑπομνήματα ἄνευ ζοφερὰς ἀπιστίας καθαρᾷ διανοίᾳ ἐξαγορεύσωμεν, τὴν ἱστορίαν Χρυσάνθου καὶ Δαρείας ἐν τῷδε τῷ μετὰ χεῖρας λόγῳ διαχαράζαντες, οὐ τοσούτῳ ἡμῖν τοῖς πιστεύσασιν, ὅσῳ μᾶλλον τοῖς μέλλουσι πιστεύειν ἐπωφελῆ γινομένην γινώσκοντες.

Historiam * priorum * Sanctorum ad ædificationem * nostram Deus voluit pervenire, non ut laudibus mortalium pasceret eos, quos immortalibus dapibus reficit; sed ut nos exemplo eorum doceat præsentis sæculi blandimenta contemnere, et ad acquisitionem supernæ * gloriæ labentes * momentaneam angustiam non timere c. Omnis enim labor * aut levis est, et sustineri * potest; aut gravis, et finem imponit *. Sed si uterque timendus est, ratio est ut ille qui æternus est, non contemnatur d. Si enim isti dolores, qui hodie minantur et cras vacuantur e … tam diri tam graves sunt; quam graves erunt illi dolores, qui sic inchoant, ut crescant quotidie, sic initium capiunt, ut omnino finire non possint f. Hanc denique imaginem tenent, qui se permittunt secari a medicis aut igniri cauteriis aut amarissimis potionibus sauciari: mortis enim timore perterriti et amaritudines appetunt, et ignes non metuunt et ferrum non perhorrescunt g. Si ergo amore hujus vitæ, quæ fidem servare non novit amantibus se, auro comparantur dolores ignis et amaritudines; gratulandum est gratuitis passionibus, quæ ultro venientes faciunt nos temporaliter humiles, ut in perpetuum exaltemur; faciunt nos amaritudines modo momentaneas incurrere, ut sempiternas dulcedines capiamus; faciunt nobis ardores fugitivi incendii, ut refrigerii nos faciant participes sempiterni. Hoc intuitu Christi martyres, ut triumphum ex hostibus caperent, omnium passionum genera, ridendo potius quam metuendo perpessi sunt; credentes quod et gloriam sempiternam acquirerent, temporalem respuendo, et æternum ignem evaderent, præsens incendium perferendo. Horum itaque gloriis * delectati, respuamus mundum cum omnibus delectamentis suis, et sanctorum gesta absque incredulitatis nubilo, mente serenissima recitemus, historiam videlicet Chrysanthi et Dariæ, tam nobis, qui credimus, quam omnibus, qui credituri sunt, profecturam h.

ANNOTATA.

a Codex Colbertinus habet: Μαρτύριον τῶν ἁγίων Χρυσάνθου καὶ Δαρείας, apographum Vaticanum: ΙΣ ΧΡ μηνὶ Ὀκτωβρίῳ ιζ. Μαρτύριον τῶν ἁγίων μαρτύρων Χρυσάνθου καὶ Δαρείας, μαρτυρισάντων ἐν Ῥώμῃ id est Jesus † Christus. Mense Octobri 17. Martyrium sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ, martyrio coronatorum Romæ. Actis latinis, prout illa edimus ex pluribus codicibus mss., præfixus est titulus: Gesta SS. Chrysanthi et Dariæ martyrum, conscripta a Varino et Armenio. Vide Comment. Præv. § 1, n. 16, ubi diximus nullo modo probari, acta, edita a Mombritio et Surio, fuisse conscripta a Varino et Armenio, qui in codice, a P. Alexandro Wiltheim decessoribus nostris misso, Romanæ ecclesiæ notarii dicuntur, et Romæ sub Numeriano imp. olim scripsisse acta nostra. Wiltheimius vulgarem secutus sententiam est.

b Codex Coislinianus, judice Montfalconio, est circiter XI sæculi, litteris uncialibus exaratus, nec spernendæ notæ; Colbertinus longe inferioris est meriti, et sæculo duodecimo exaratus videtur, ut dicitur in Bibliotheca Regia (Edit. 1740), Codd. mss. tom. II, pag. 356. Quoniam ex mss. quoque codicibus acta latina (quæ ex græco translata sunt) græcis adscribimus, juverit recitasse quæ de variis transsumptis suis decessores nostri hagiographi notata reliquerunt: Ex ms. S. Remigii Remensis, saltem cum eo collatum et cum ms. Boni fontis Suessionensis, studio Nicolai Belfortii; et ex ms. S. Remigii sumptus totus Prologus et translatio cum miraculis. Et iterum: Collatum cum ms. S. Maximini Trevirensis. Manu Bollandi additur: Extat vita hæc et translatio in bibliotheca ecclesiæ collegiatæ Monasterii Eiffliæ, quæ eorum patrocinio et corporibus celebris est. Extat eadem in nostro ms. in-fol. sed sine translatione. Extat eadem cum prologo, miraculis et translatione in codice ms. Trevirensi S. Matthiæ lit. D. Et additur: Vide in bibliotheca libellum Germanicum in pergameno cui titulis Aureola triplex; in tergo “Leben Chrysanthi etc.Et rursus folio verso: Extat hæc vita cum eadem præfatione in ms. D. Bernardi Ruttendorff, ut scripsit D. Stephanus Schencknick. Extat eadem præfatio in ms. reginæ Sueciæ in-4°, quod fuit Goldasti. Extat et Vita quæ hic manu Vlimerii scripta; sed deest translatio. Habemus et nos codicem seu potius volumen majoris formæ in pergameno, quo plura SS. continentur acta et inter alia Passio SS. Chrysanthi et Dariæ. Volumen olim pertinebat ad abbatiam Grimbergensem. Mombritius et præfationem et Passionem typis dedit, sed nihil habet de translatione. Varias lectiones indicabo. Utramque, nempe præfationem ethistoriam passionis habet quoque Surius ad hunc diem XXV Octobris, sed ex græco codice versum. Vide Comm. Præv. 16 et 17 n.

c Et pro etc. Rectius Mombritius: acquisitione sempiternæ gloriæ labentem et momentaneam angustiam non timere.

d Mombritius ita reddit: Ratio est (scilicet rationi consentaneum est), ut ad evadendum illum, qui æternus est, iste contemnatur.

e Additur hoc loco: Qui hodie exardescunt et cras refrigescunt, qui hodie oriuntur et cras finiuntur, tam etc. Desunt hæc in codice Coisliniano: partim habentur in Vaticano et Colbertino: σήμερον ἐξαπτόμεναι καὶ αὔριον σβεννύμεναι.

f Hoc rursus loco adduntur nonnulla, quæ desiderantur in tribus nostris codd. græcis, qui sic habent: Si labores … ita graves sunt, quanto graviores illi, qui finem non habent? Cætera quæ in textu latino leguntur aliunde veniunt.

g Locum hunc sic reddit Surius: Quid, quod exempla non desunt eorum, qui convalescendi causa (ὑγείας χάριν) se suaque medicis dedunt, seque et secari et uri permittunt, et pocula sumunt amarissima, mortisque metu nec amaritudinem sentiunt, nec ignem reformidant nec ferrum recusant.

h Surius magis ad litteram: Hujus nos item veræ gloriæ cupidi, mundum mundique cupiditates contemnamus; et quæ a Sanctis gesta sunt, minime obscura fide celebremus; inprimisque sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ historiam non minus illis, qui credituri sunt, quam nobis qui credimus, profecturam, pura mente conscribamus.

* Al. victoriam.

* In græco: certaminis progenitorum SS.

* Græce: et utilitatem.

* Al. sempiternæ.

* Al. festinantes.

* Græce: labor corporalis.

* Græce: facile.

* Gr. celerem habet finem.

* exemplis.

CAPUT I.
S. Chrysanthus genere ingeniique dotibus clarissimus in Christum credens baptizatur. A patre dirum tentatus, non divellitur ab amore castitatis, sed Dariam adducit, ut agnita deorum vanitate, se voto virginitatis obstringat, simulato tamen cum Chrysantho conjugio.

Πολέμιος τις * ἀνὴρ τῶν συγκλητικῶν, ἐκ πόλεως Ἀλεξανδρείας, ἔντιμος καὶ πρῶτος, εἰς τὴν Ῥωμαίων πόλιν ἅμα Χρυσάνθῳ τῷ υἱῷ αὐτοῦ παρεγένετο. Ὑπεδέξατο δὲ αὐτὸν τῶν Ῥωμαίων σύγκλητος, καὶ μεγίσταις τιμαῖς ὑπὸ τοῦ βασιλέως Νουμεριανοῦ λαμπρύνεται καὶ τὴν καθέδραν ἐν τῇ συγκλήτῳ Ῥωμαίων ἐδέξατο. Οὗτος τὸν μονογενῆ υἱὸν αὐτοῦ Χρύσανθον πᾶσαν τῶν ἐλευθερίων λόγων φιλοπονίαν ἐκπαιδείσας, τῇ τῶν φιλοσόφων σπουδῇ παραδέδοκεν. Ἦν δὲ εὐφυὴς νεανίσκος * πρὸς τὴν μάθησιν. Οἵας * γὰρ συνέσεως καὶ φρονήσεως ὑπῆρχεν, τῶν πραγμάτων ἔκβασις ἀναδιδάξειε· καὶ γὰρ ἐν τῷ αὐτὸν πᾶσαν τὴν τῶν βιβλίων συγγραφὴν διερευνᾷν ἀκριβῶς, ἐπὶ τὰς τῶν Εὐαγγελίων γραφὰς * ἔφθασε· καὶ προσπήζας τοῦ τοῖς τῆς ἰδίας φροντίδος τὸν αὐχένα, ἔλεγε πρὸς ἔαυτόν· Ἐπί τοσουτόν σοι ἔπρεπε, Χρύσανθε, διὰ τῶν βιβλίων τοῦ σκότους ἀνάγνωσις, ἕως οὗ φθάσῃς πρὸς τὸ φῶς τῆς ἀληθείας. Οὐκ ἔστω οὗν συνέσεως οὐδὲ φρονήσεως, ἵνα ἐν τῷ σκότει ἐπανέλθω ἐκ τοῦ φωτός· ἀπόλλυμεν γὰρ εἰς ὅπερ κεκοπιάκαμεν, ἐὰν τὸν καρπὸν τῶν πόνων ἀποβαλωμεν· γὰρ καρπὸς τῶν πόνων μου οὗτος ἐστιν, παρὰ τοῦ Θεοῦ δοθεὶς τοῖς ζητοῦσι· καὶ γὰρ ἀνέγνωμεν τὸν Θεὸν τοῖς ἀνθρώποις προστεταχέναι· &ldquogr;Ζητεῖτε καὶ εὑρήσετε.&rdquogr; οὖν ἐζητήσαμεν καὶ εὕρομεν, ἐὰν καταλίπωμεν, ἐσόμεθα ἄφροσι καὶ μωροῖς ὅμοιοι. Κρατήσωμεν τοίνυν ἀσφαλῶς ὅπερ κρατῆσαι δεῖ ὅλῃ τῇ διανοίᾳ· καὶ πάντα τὰ ἐπαχθῆ καταλείψωμεν. Γενήσεται ζημία μεγάλη τῆς μοχθησᾶς μου ἐρεύνης, ἐὰν μή κρατήσω γενναίως ὅπερ εὗρον. Ἐπὶ πολὺ κέκμηκα ζητῶν. Εὗρον τὸ χρυσίον· εὗρον τὸ ἀργύριον· εὗρον λίθους τιμίους. Τούτου χάριν ἐπεζὴτησα, ἵνα εὕρω καὶ διὰ τοῦτο εὗρον ἵνα κτήσωμαι. Οὐκ ἀνέξομαι διαρπαγῆναι παρ᾽ ἐμοῦ ὅπερ εὗρον. Χρήσομαι, ἀπολαύσω· διότι ταῦτὰ ἐστι τὰ πρωτεὶα τῶν ἐμῶν κόπων· ἅπερ ἐάν ἀποβάλῳ, μανήσομαι μάτην ζητήσας.

[3] Καὶ ταῦτα εἰπὼν, περιῄει ζητῶν τίς ἐστι τῶν θείων Γραφῶν * παιδευτής· καὶ καθὼς ἠκηκόει παρὰ τοῖς ῥήτορσι τῶν γραμματικῶν καὶ ῥητόρων, οὔτως ἐπεπόθει ἰδιώτας διδασκάλους καὶ ἁλιεῖς εὑρεῖν· ἀνέγνω γὰρ τὸν Ἀπόστολον λέγοντα· &ldquogr;Ποῦ σοφὸς, ποῦ γραμματεὺς, ποῦ συζητητὴς τοῦ αἰῶνος τούτου;&rdquogr; Καὶ ὅτι ἐπειδὴ διὰ τῶν σοφῶν κόσμος οὐκ εὐηρέστησεν, ηὐδόκησεν Θεὸς διὰ τῆς μωρίας τοῦ κηρύγματος σῶσαι τοὺς πιστεύοντας. Ταῦτα καθ᾽ ἑκάστην * συλλογιζόμενος, καὶ τοὺς τοῦ Χριστοῦ ἐπιζητῶν θεράποντας, συναντᾷ τινι, ὃς ἔλεγεν ἐγνωκέναι ἄνδρα τινὰ Χριστιανὸν ὀνόματι Καρποφόρον πεπαιδευμένον ἐν ταῖς Γραφαῖς, οἰκοῦντα ἐν τῷ ὄρει ἐν σπηλαίῳ τινὶ διὰ τὴν ἀσέβειαν τοῦ τότε διωγμοῦ καὶ οὐδεὶς ᾔδει τὸν τόπον ἐι μὴ ὀλίγοι τινὲς τῶν πάντων. Ἀκούσας ταῦτα Χρύσανθος, ἐχάρη λίαν, καί κρατήσας τὰ γόνατα τοῦ διηγουμένου, παρεκάλει μετὰ δακρύων ἵνα ὑποδείξῃ αὐτῷ τὸν τόπον ὅπου ἦν ἄνθρωπος τοῦ Θεοῦ. Γίνεται Θεοῦ προνοίᾳ τοῦτο, ὅπερ τῇ πίστει ἐπεζήτησε καί παραγενόμενος πρὸς τὸν ἅγιον Καρποφόρον τὸν πρεσβύτερον, εἴσω ὀλίγων μηνῶν πάσας τὰς θείας Γραφὰς ἐπαιδεύθη· καὶ γέγονεν ἐπεστηριγμένος τῇ πίστει καὶ τέλειος ἐν Χριστῷ, ὡς μετὰ ἑπτὰ ἡμέρας τοῦ βαπτισθῆναι αὐτὸν Χριστὸν Ἰησοῦν τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ δημοσίᾳ κηρύττειν.

[4] Τότε τινὲς τῶν εὐγενῶν * αὐτοῦ ἄνδρες ἐμφανεῖς καὶ δυνατοὶ, ἀκούσαντες αὐτοῦ, προσῆλθον τῷ πατρὶ αὐτοῦ * λέγοντες ὅτι κατὰ τῆς ὑπολήψεώς σου καὶ τῆς σῆς κεφαλῆς ἐτόλμησεν οὗτος νεανίας τοιαῦτα κατὰ τῶν Θεῶν κηρῦξαι. Λέγει γὰρ τινα Ἰησοῦν Χριστὸν ὑπάρχειν ἀληθινὸν Θεὸν· ὅπερ ἐὰν ἀκουσθῇ ἐπὶ τοῦ βασιλέως, οὔτε ἡμῖν οὔτε σοι ἔσται * συγγνωστόν. Τίς γὰρ τολμήσει τοιούτοις ἐπιχειρεῖν εἰ μὴ παρὰ τοὺς νόμους τῶν Ῥωμαίων πράττων ἀκολάστως; Ὀργισθεὶς δὲ πατὴρ αὐτοῦ, ᾧ τὸ ἐπίκλην Πολέμιος, ἐποίησεν αὐτὸν ἐγκλεισθῆναι ἐν σκοτεινῷ καὶ ἀκαθάρτῳ τόπῳ, καὶ ἐν ἑσπεριναῖς ὥραις καὶ μόνον βραχυτάτης μεταλαμβάνειν τροφῆς τοῦτον. δὲ ἄνθρωπος τοῦ Θεοῦ Χρύσανθος πρὸς γυμνασίαν μᾶλλον τιμωρίαν ἑαυτοῦ ἀπεδέχετο τὸ γινόμενον. Ἠκούσθη δὲ τοῦτο πᾶσιν ἡμῖν, καὶ ἐλαλεῖτο· καὶ τις τῶν ἀκουσάντων λέγει τῷ πατρὶ αὐτοῦ· Εἰ βούλει τὸν υἱὸν σου ἐκ ταύτης τῆς ὑποθέσεως ἀποσπᾶσαι, μᾶλλον αὐτὸν ἐν τρυφῇ καὶ ἡδοναῖς διάγειν παρασκεύασον· καὶ τινι εὐειδεστάτῃ κόρῃ καὶ συνετῇ πρὸς συζυγίαν σύναψον, ἵνα, μαθὼν ὅτι ἐστὶν ἀνὴρ, ἐπιλάθηται τοῦ εἶναι Χριστιάνος· καὶ γὰρ ταύτας τὰς σκοτίας καὶ τὰς θλίψεις, ἃς σὺ πρὸς τιμωρίαν αὐτῷ ἐπάγεις, οἱ Χριστιανοὶ πρὸς δόξαν καὶ ἔπαινον ἔχουσιν.

[5] Ἀκούσας δὲ ταῦτα Πολέμιος κελεύει τρίκλινον σηρικοῖς κοσμηθῆναι ἱματίοις καὶ προσαγαγὼν τὸν υἱὸν αὐτοῦ ἐκ τοῦ σκοτεινοῦ οἰκήματος ἐνέδυσε πολύτιμον ἐσθῆτα, καὶ ἔθετο ἐντῷ τρικλίνῳ. Ἐπιλεξάμενος δὴ εὐειδεστάτας παρθένους ἐκ τῆς θεραπείας αὐτοῦ καὶ κατακοσμήσας ἐσθῆτι, καὶ κόσμῳ καλλωπίσας συνέκλεισεν ἅμα τῷ Χρυσάνθῳ κελεύσας ἐν πάσῃ τρυφῇ διάγειν, ἀπειλήσας ταῖς παρθένοις ὅτι, ἐὰν μὴ αὐτὸν ἀποσπάσωσιν ἐκ τοῦ Χριστιανικοῦ σκοποῦ πρὸς τὰς ἡδονὰς αὐτὸν καθελκύσασαι, κακῶς ἀπολέσει αὐτάς. Ἤγετο οὖν ἐν παιγνίοις κορῶν ἄνθρωπος τοῦ Θεοῦ ἀμετάθετον ἔχων τὸν λογισμὸν, τῆς τε ἀπολαύσεως τῶν ἐδεσμάτων καταφρονῶν, ταῖς τε παρθένοις ὡς ἀσπίσι προσέχων *. Ἔκειτο δὲ χαμαὶ εἰς προσευχὴν ἀκίνητος· τὰ δὲ περιλήμματα αὐτῶν, καθάπερ βελῶν τρώσεις, τῷ θυρεῷ τῆς πίστεως ἀπεκρούετο, καὶ ἐβόα πρὸς τὸν Θεὸν λέγων·

[6] Ἀνάστηθι, Κύριε, εἰς τὴν βοήθειάν μου. Εἶπον τῇ ψυχῇ μου· Σωτηρία σου εἰμὶ ἐγώ. Τίς γὰρ τοῦτον τὸν πόλεμον ὃν ἐπήγειρεν διάβολος, καταπαλαῖσαι δυνήσεται, ἐὰν μὴ σὴ ὑπερασπίσειε βραβεύουσα δεξιά; Πλανᾶται δοκῶν ἰδίοις κατορθώμασι κρατεῖν τῆς λαγνείας, ἐὰν μὴ τῷ σῷ ὑετῷ αἱ τῆς σαρκὸς φλόγες ἀποσβεσθῶσιν. Οὐ δυνήσεται ψυχὴ φθάσαι πρὸς τὰς σὰς αὐλὰς, ἐὰν μὴ σὺ ὁδηγήσῃς αὐτήν· ἔστι γὰρ ἡδονὴ θηρίον πονηρὸν ἐν τῇ ὕλῃ του βίου κεκρυμμένον πρὸς τὸ καταπιεῖν ψυχάς. Ἐὰν δέ τις τούτου τὰ δήγματα ἐκφύγη, σοὶ τῷ Θεῷ τὴν εὐχαριστίαν εἰλικρινῶς προσφέρει· ὅτι σὸν ἐστι τὸ ῥύσασθαι *. Οὕτω καὶ μακάριος θεράπων σου Ἰωσὴφ ἐξέφυγε τὰς χεῖρας τῆς μαινάδος, ὡς ἐκ θηρὸς ἀνημέρου, τῇ σῇ * συμμαχίᾳ. Ὅν καὶ θρηνῶν πατὴρ ἔλεγε περὶ αὐτοῦ· Θηρίον πονηρὸν κατέφαγεν * αὐτόν· θηρίον πονηρὸν ἥρπασε· * τὸν Ἰωσὴφ καὶ οὐκ ἤθελε τὸ καθόλου παρακληθῆναι περὶ αὐτοῦ. Ἀληθῶς οὗτος ἦν Ἰακὼβ, Κύριε, ᾧ οὐδὲν ἔκρυβες. Ὅτε δὲ ἔλεγον οἱ υἱοὶ αὐτοῦ· Ἐπίγνωθι εἰ χιτὼν τοῦ υἱοῦ σου ἐστὶν, οὐκ ἐγνώρισας αὐτῷ, ἀλλ᾽ ἔκρυψας ἵνα πατρικοῖς δάκρυσι βοηθηθῆ· καὶ * γὰρ συνήντησεν αὐτῷ θηρίον πονηρὸν γυνὴ Πετεφρῆ και καθάπερ λέαινα, οὕτω τοῖς ὄνυξιν αὐτὸν ἐπεσπάσατο· καὶ τὸ δεινότερον ἐνήδρευσεν ἵνα μόνον αὐτὸν εὕρῃ καταμόνος. Ἀλλ᾽ οὐκ ἦν μόνος διότι πατρικαῖς αὐτοῦ ἱκεσίαις ἐσκέπετο· διὰ τοῦτο * συνεχώρησας θρηνεῖν αὐτὸν ἐκ βάθους καρδίας τὸν πατέρα ἵνα δικαίου βοηθείᾳ * κουφισθῇ τὸ μειράκιον· ἡδονὴ γὰρ ὑπῆρχε τὸ θηρίον τὸ πονηρὸν, δι᾽ ἧς αὐτὸν διάβολος καὶ γυνὴ ἐπολέμει. Ὅπου σάρξ καὶ αἷμα καὶ νεότητος εὐπρεπὴς ἰδέα, ὅπου νεότης, καὶ ἐρεθισμὸς ὀφθαλμῶν· ἐκεῖ καὶ δυναστεία δεσποτικὴ, καὶ προτροπή αἰσχρότητος ἐξουσιαστικῆς· ἐκεῖ κόσμος δελεάζων ὀφθαλμοὺς χρυσίῳ καὶ μαργαρίταις συγκείμενος καὶ λίθῳ τιμίῳ καὶ ἀρωμάτων εὐωδίᾳ· ἐκεῖ περιλήμματα τῆς καταπόσεως τοῦ θανάτου πρόξενα· ἐν τούτοις πᾶσι μόνον εὗρεν ὡς ἀρνίον * καὶ κατέσχεν λέαινα. Ἀλλὰ τοῦτον σὴ χεὶρ, Κύριε, ἐκ στόματος τοῦ θηρίου ἐῤῥύσατο· καὶ γὰρ τοῖς ἀναγγέλλουσι τῷ Ἰακὼβ ὅτι &ldquogr;Ὁ υἱός σου ζῆ&rdquogr; εἶπεν *. &ldquogr;Μέγα μοί ἐστιν εἰ υἱός μου ζῇ&rdquogr; &ldquogr;Θαυμαστόν,&rdquogr; φησί, &ldquogr;τοῦτο· εἰ τὸ θηρίον * ἐκεῖνο το πονηρὸν ἐξέφυγε καὶ ζῇ· διότι Θεὸς ἦν, &ldquogr;φησὶ,&rdquogr; μετὰ Ἰωσήφ, καὶ πάντα ὅσα ἐποίει *, Κύριος εὐώδου ἐν χερσὶν αὐτοῦ.&rdquogr; Καὶ τὰ νῦν κἀγὼ, Κύριε, σοὶ ἐξομολογούμενος ἱκετεύω, καὶ τὴν παρὰ σοῦ βοήθειαν κατὰ τούτων τῶν ὄφεων αἰτοῦμαι, ἵν᾽ ὥσπερ οἱ ὄφεις κοιμίζονται πρὸς τὴν τοῦ ἐπαοιδοῦ ἐπιλαλιὰν, οὕτω καὶ αὗται ἀποκοιμηθῶσιν ἐμοῦ εὐχομένου· ὅπως μηδεμιᾶς ἡδονῆς πόλεμόν μοι ἐπεγείρωσιν· ὅτι σε ἐγνωκα ἀληθινὸν Θεόν ὅς ἐν ἀνθρώποις τοῖς εἰς σὲ πεπιστευκόσιν ἐπισκιάζεις δύναμιν ἀκαταμάχητον.

[7] Καὶ πληρώσαντος τοῦ Χρυσάνθου τὴν εὐχὴν, ἐν τοσούτῳ ὕμνῳ συνέπεσον αἱ παρθένοι, ὡς, ἐὰν μὴ ἐξηνέχθησαν ἐκ τοῦ τρικλίνου ἔξω, οὐδαμῶς διυπνίζοντο. Μετελάμβανον οὖν τροφῆς ἔξω. Ἐν δὲ τῷ εἰσελθεῖν ὅπου ἦν Χρύσανθος προσευχόμενος ὕπνῳ βαρεῖ κατεφέροντο. Μηνύεται ταῦτα τῷ πατρὶ αὐτοῦ ὑπὸ τῶν τὴν φροντίδα ἀναδεξαμένων, καὶ λοιπὸν ἐθρήνει αὐτὸν ὡς νεκρόν. Λέγει αὐτῷ τις τῶν φίλων αὐτοῦ· Οὗτος τὴν μαγικὴν ὑπὸ τῶν Χριστιανῶν μεμάθηκε, καὶ κατὰ ἁπλουστέρων κορῶν εὐχερῶς ἐνίσχυσε ταῖς ἐπῳδαῖς. Ἀλλὰ πεπαιδευμένην τινὰ καὶ συνετὴν ἀπόστειλον πρὸς αὐτὸν, καὶ δυνήσεται αὐτὸν πρὸς τὸ σὸν θέλημα καὶ πρὸς τὰς ἑαυτῆς ἡδονὰς ἑλκυσαι. Λέγει Πολέμιος· Καὶ ποῦ εὑρήσω * τοιαύτην κόρην ἥτις τοῦτο δυνήσεται ποιῆσαι; Ἀπεκρίθη φίλος αὐτοῦ· Ἔστιν ἐν ταῖς παρθένοις τῆς Ἀθηνᾶς μία περικαλλὴς, εὐειδής τε προσώπῳ λίαν, ἀστεία τε καὶ συνετὴ, καὶ πᾶσαν ῥητορικὴν πεπαιδευμένη, καὶ καιρὸς αὐτὴν καλεῖ πρὸς γάμον. Προφθάσωμεν οὖν, καί ἡμεῖς αὐτὴν αἰτησώμεθα· καὶ γνωρίσωμεν αὐτῇ περὶ τοῦ παιδὸς, ἵνα αὐτὸν ἀποστάσῃ τοῦ ἐπιτηδεύματος, καὶ αὐτῷ συναφθῇ. Πληροῦνται ταῦτα· καὶ συντίθεται αὐτοῖς παρθένος τῆς Ἀθηνᾶς ὀνόματι Δαρεία *.

[8] Τότε καλλωπισθεῖσα ἐσθῆτι λαμπρᾷ καὶ κόσμῳ πολυτελεῖ, εἰσῄει πρὸς τὸν Χρύσανθον ἐκλάμπουσα * μετὰ παῤῥησίας καὶ λόγοις παρακλητικοῖς κολακεύουσα καὶ πολλὴν πιθανολογίαν ἀπάτης αὐτῷ προσφθέγγεται, γλυκύτητι ῥημάτων τρέψαι αὐτὸν βουλομένη τῆς προθέσεως. δὲ Χρύσανθος τῇ τοῦ Θεοῦ βοηθείᾳ τοῦ πονηροῦ τὰ βέλη ἐν τῷ ὅπλῳ τῆς πίστεως ἀπεκρούετο, καὶ ἐν τῷ μεταξὺ τὸ ἅγιον ἐπικαλεσάμενος Πνεῦμα ἤρξατο λέγειν πρὸς αὐτὴν· Εἰ ἐμοὶ θνητῷ ἀνθρώπῳ, θαυμασία παρθὲνε, διὰ τὴν πρόσκαιρον συνουσίαν τοσαύτην σου τῆς εὐπρεπείας τὴν κοσμότητα παρέσχες, τοσαύτην γλυκύτητα τῶν μελιῤῥύτων λόγων προσήνεγκας, ὥστε τὴν πρόθεσιν τοῦ σκοποῦ τῆς ἐμῆς ψυχῆς ἀνακόψαι ἑτέρῳ πόθῳ κρατουμένην, καὶ καταναγκάσαι βούλει μου τὸν νοῦν εἰς οὐ βούλεται· πόσῳ μᾶλλον ἐπιποθοῦσα τὸν ἀθάνατον βασιλέα τὸν τοῦ Θεοῦ Υἱὸν δυνήσῃ, εἴ γε βουληθείης, εὑρεῖν; Εἰ γὰρ τὴν ψυχήν σου σὺν τῷ σώματι καθαρὰν καὶ ἄσπιλον αὐτῷ φυλάξεις, καὶ καθάπερ τῷ σώματι, οὕτω καὶ τῇ καρδίᾳ καλλωπισθῇς, καὶ ὥσπερ ἔξωθεν διαλάμπεις, τὸν αὐτὸν τρόπον καὶ ἔνδοθεν διακοσμηθῇς· ἔσονται σοι πρόξενοι ἄγγελοι, νυμφαγωγοὶ ἀπόστολοι, φίλοι μάρτυρες, Χριστὸς νυμφίος, ὅστις σοι παστὸν κατασκευάσει ἐν οὐρανῷ ἀφθάρτοις λίθοις καὶ μαργαρίταις κατηρτισμένον, δώσει σοι κτῆσιν ἐν παραδείσῳ τρυφῆς αἰωνίου, φερνιεῖ σοι φερνὴν ἐν βίβλῳ ζωῆς αἰωνίου· ἀνακαινιεῖ σοι ἄνθος ἀμαράντινον νεότητος.

[9] Πρὸς ταῦτα Δαρεία * κατανυγεῖσα φησίν· Οὐδεμία ἔρωτος αἰτία, νεανία, τούτῳ τῷ σχήματί με κοσμηθεῖσαν ἤγαγεν ἐνθάδε ἀλλὰ τοῦ πατρός σου οἰκτείρασα τὰ δάκρυα τοῦτῳ τῷ σχήματι * πρόσειμί σοι. Ὅθεν ἐπιποθῶ καὶ τῷ πατρί σε ἀποδοῦναι καὶ εἰς τὴν τῶν θεῶν ἀνακαλέσασθαι λατρείαν. Χρύσανθος ἔφη· Εἰ ἐπίστασαι τίνα ἅπερ μοι ἀληθῆ τῷ λόγῳ ἀποδείξειας, θήσω τὸν νοῦν, καὶ μετὰ ἀκριβείας ἀκροάσομαί σου, ὥστε πρὸς τὸ κοινῇ συμφέρον ἡδέως ἀκούσεις καὶ λαλήσεις. Δαρεία εἶπεν· Ὑπὲρ πάντα τὰ συμφέροντα καὶ ἀναγκαῖα τοῖς ἀνθρώποις ἔγνωμεν οὐδὲν οὕτω χρησιμώτερον τὸ θεῖον ὑπερυψοῦν και τὰς μεγίστας δυνάμεις τῶν θεῶν μηδαμῶς δι᾽ ἀπείθειαν εἰς ὀργὴν κινεῖν. Χρύσανθος ἔφη· σοφωτάτη παρθένε, ποίαν ἡμᾶς δοκεῖς τοῖς θεοῖς θεραπείαν παρέχειν; Δαρεία εἶπεν· Ἐκείνην δι᾽ ἦς καὶ αὐτοὶ ἡμῶν γενήσονται φύλακες, Χρύσανθος εἶπεν· Τίνι τρόπῳ δυνήσονται ἡμῶν ὑπάρχειν * φύλακες, οἵτινες ὑπὸ κυνῶν φυλάσσονται ἵνα μὴ διὰ νυκτῶν ὑπὸ κλεπτῶν διαρπαγῶσι, καὶ ἵνα μὴ ὑπό τινων καταβληθῶσι, σιδηρώ καθηλοῦνται, καὶ μολύβδῳ ἀσφαλίζονται; Δαρεία εἶπεν· Εἰ τὸ ἄπειρον πλῆθος τῶν ἀνθρώπων ἠδύνατο ἄνευ τῶν εἰκόνων τούτων ἐκτελέσαι τὴν λατρείαν *, οὐκ ἂν ἦν ταῦτα ἀναγκαίον τὰ ἐκτυπώματα παριστᾷν καταρτίζειν Αὗται δὲ αἱ εἰκόνες ἐν μαρμάρῳ γλύφονται καὶ ἐν χρυσῷ καὶ ἀργύρῳ καὶ χολκῷ χωνεύονται, ὅπως τοῖς ἰδίοις ὀφθαλμοῖς θεραπευτὴς κατανοῇ ἐκεῖνον, ὃν διδάσκεται τῇ διανοίᾳ θρησκεύειν καὶ φοβεῖσθαι. Ἀπεκρίθη Χρύσανθος· Ἐπιζητήσωμεν οὖν τίνος * ὑπάρχουσιν αἱ εἰκόνες αὗται, ὅπως ἴδωμεν εἰ τούτοις ἀξίαν τὴν τιμὴν τῆς θρησκείας ὀφείλομεν ἀπονέμειν. Θέος οὐ δύναται νομισθῆναι οὔτε πιστευθῆναι ὅτι μὴ πάσης ἁγιωσύνης καὶ δικαιοσύνης καὶ πάσης ὑπερέχοι δόξης.

[10] Τί οὖν χρήσιμον Κρόνος δρεπανηφόρος ἔσχεν, ὅς τὰ ἴδια τέκνα τικτόμενα ἀνῄρει, ἵνα μὴ λέγω, κατήσθειν, καθὼς οἱ ἐκείνου θεραπευταὶ συνεγράψαντο; τί ἀγαθὸν ὑπάρχειν ἐκ τοῦ Διός ὑπολαμβάνεις, ὅστις ὅσας ἡμέρας ἔζησε, τοσαύτας παρανομίας, τοσαύτας μοιχείας, τοσαύτας μαιφονίας διεπράξατο, πατρὸς ἐπίβουλος, παίδων φθορεὺς, ὑπάνδρων μοιχὸς, ἀδελφῆς ἀνὴρ, τύραννος βασιλείας, μαγειῶν εὑρετὴς, λεγεὼν δαιμόνων, πολυμορφώσεως ἐργάτης, πρόξενος θανάτου, καὶ τῶν ἐγκλημάτων ὧν καὶ ἀκοῦσαι ἀθέμιτόν ἐστιν ἔνοχος καὶ ἀρχηγός; Τὸν τοιοῦτον Θεὸν ὑπάρχειν μὴ πιστεύσῃς. Παρ᾽ εκείνων τῶν ταῦτα περὶ αὐτῶν συγγραψαμένων λάβε τὴν μαρτυρίαν ὅτι θεοὶ μὲν μνημονεύονται καὶ βασιλεῖς τεχθέντες ἀναγορεύονται καὶ τῷ ἰδίῳ τεθνήκασι καιρῷ ἐν ᾧ οἱ μάταιοι καὶ ἄφρονες ἄνθρωποι θεοὺς ἐνόμισαν δυνατοὺς ἐν παρατάξει πολέμων. Ἐπειδεῖξον τί ἐν τῷ Διὶ ἀληθινὸν ὑπῆρχεν ὅς πάσης σεμνότητος μέχρι θανάτου ἔμεινεν ἐχθρὸς, ὥστε καὶ αὐτὸν τὸν ἀέρα μιᾶναι ἐν τῷ * Φρυγί μειρακίῳ, καὶ τὴν γῆν, καθὼς ἔφημεν, ἐν ταῖς ἰδίαις * ἀδελφαῖς ἐκοίνωσεν· τί ἐν τῷ Ἑρμῆ θεότητος δοξεῖς εὑρεθὲν, οὗ τῆς κεφαλῆς τὸ εἶδος γρύλλωμα ἐμήνυσε τέρας, ἐν δὲ τῇ κορυφῇ αὐτοῦ μόνον εἶχε τρίχας καὶ πτερύγμα. Οὗτος ταῖς μαγείαις τὰ ἀπόκρυφα ἐν γῇ χρήματα διηρεύνα καὶ ταῖς ἐπῳδαῖς ῥάβδῳ τῶν ὄφεων τὸν θυμὸν κατέπαυε.

[11] Τοῦτο δὲ τῇ τῶν δαιμόνων ἐνεργείᾳ ἐπετέλει οἷς ἧπαρ ὑῶν ἐφ᾽ ἑκάστης προσέφερε θυσίαν καὶ ἀλεκτρυόνα. Τίς δὲ ἐν τῷ Ἡρακλεῖ ἁγιωσύνη, ὃς τῇ τῶν γειτόνων ἀναιρέσει κοπωθεὶς, αὐτὸς ἑαυτὸν νεύματι θείῳ ζῶντα πυρὶ παρέδωκε καυθησόμενον; Καὶ κατεκάη τάλας σὺν τῷ Ῥοπάλῳ ᾧ ἐπεφέρετο καὶ τῇ δορᾷ. Τίς δὲ ἐν τῷ Ἀπόλλωνι ἁγιότης μετὰ τῶν διονυσιακῶν κρυφίων καὶ τῶν μεθῶν καὶ τῆς αἰσχύνης καὶ δελφικῶν μαντειῶν καὶ τῆς ἀσωτίας Καὶ λοιπὸν πρὸς τὴν βασίλισσαν Ἥραν καὶ τὴν ἄσεμνον Ἀφροδίτην ἐπανέλθωμεν, καὶ εὑρήσομεν αὐτὰς * διαπληκτιζομένας πρὸς ἀλλήλας *, ἐριζούσας τίς αὐτῶν τὴν πλησίον ὑπερβάλοι ἐν τῷ μίσει *. Βοῶσι πάντων τῶν ποιητῶν καὶ ῥητόρων καὶ ἱστοριογράφων αἱ βίβλοι τὸ κριτήριον τοῦτο δὴ τὸ τοῦ Πάριδος καὶ τῆς ἐξουθενηθείσης μορφῆς τὴν ὕβριν· εἰς τί μὲν ἐκείνη ἠγανάκτησεν, τί δὲ ἐκείνη ἐγαυρία, εἰ μὴ διὰ μίαν ἡδονὴν μιασμοῦ τοῦ Ποιμένος σύγκρισις ταύτην ἐδόξασεν, ἐκείνην δὲ ἔψεξεν; Τούτων οὖν πάντων τῆς τιμῆς τοῦ Θέιου ἐκπεπτωκότων, ποίῳ Θεῷ τὰ πρεσβεῖα ἄπειρος ἐκδικεῖ λαόσ; Περὶ δὲ τῶν ἐλαχιστοτέρων σιωπήσωμεν· μία γὰρ κεφαλή ἐστιν ᾗ ἀκολουθοῦσι πᾶσαι αἱ ἁρμονίαι τῶν μελῶν. Εἴ τις οὖν τῶν ματαίων Θεὸς θεὰ εἶνάι καυχᾶται, τοῦ Κρόνου καὶ τοῦ Διὸς, Ἥρας καὶ Ἀφροδίτης οὐκ ἔστι μείζων. Εἰ οὖν οἱ τὰ πρωτεῖα κατέχοντες οὕτως ἄθλιοι εὑρίσκονται καὶ αἰσχροὶ, πόσῳ ἀθλιώτεροι αὐτῶν ὑπάρχουσιν οἱ σεβόμενοι αὐτούς;

[12] Ἀπεκρίθη Δαρεία· Ἐπειδὴ τὰ τῶν ποιητῶν πλάσματα οὐδεμιᾶς ἀρετῆς * ὑπάρχει, ἐπὶ τοὺς φιλοσόφους μετέλθωμεν, ὧν ἐμπειρία πᾶσαν κακοήθειαν ἐκκόπτει, καὶ τῇ ἀρετῇ τοὺς αὐχένας ὑποτάσσει· οἳ δηλαδὴ διαφόρῳ ἑρμηνεία τὸν τοῦ κόσμου πρύτανιν ἐξηγοῦνται, καὶ τῶν θεῶν τὰς προσηγορίας ἀλληγορικῶς διερμηνεύουσι· τὸν μὲν γὰρ Κρόνον χρόνον λέγουσιν ὑπάρχειν, τὸν δὲ Δία ἐπίτασιν θερμότητος τὴν Ἥραν ἀέρα καὶ καλοῦσι τὴν δὲ Ἀφροδίτην τὸ πῦπ, τὸν Ποσειδῶνα τὴν θάλασσαν, τὴν μεγάλην Δήμητραν τὴν γῆν, καὶ τοὺς λοιποὺς τῶν θεῶν τοιούτῳ τρόπῳ συνιστῶσι, περιβλήμασι καλύπτοντες. Χρύσανθος ἔφη· Ἐκείνων τὰ ἐκτυπώματα εἴωθε καταρτίζεσται τῶν μὴ δυναμένων παρεῖναι ποτέ· τὴν δὲ γὴν ἀδύνατον μὴ παρεῖναι, καὶ τὸ πῦρ πάντοτε ἐνώπιόν ἐστι, καὶ ἀὴρ φανερῶς πᾶσιν ἠνέῳκται. Τίνος οὖν χάριν διά τινῶν ἐκτυπωμάτων ἀνθρωπομόρφων ταῦτα θρησκεύειν ἐψηφίσασθε ἀγνοῶ. Διὰ τί δὲ μᾶλλον εἰκόνες θρησκεύονται καὶ οὐχὶ ἀλήθεια; Μή τις ἐστιν ἐν τοῖς βασιλεῦσιν τοῖς ἄρχουσιν ὃς ἑαυτὸν κελεύει καταφρονηθῆναι καὶ τὴν ἑαυτοῦ εἰκόνα τιμᾶσται; Εἰ οὖν τοῦτο οὐδεὶς προστάσσει, οὐδ᾽ ἀνέχεται λοιπὸν ἀνάγκη λογίσασται ὅτι αὗται αἱ εἰκόνες οὐκ εἰσὶ στοιχείων, ἀλλὰ φθαρτῶν καὶ νεκρῶν ἀνθρώπων, καὶ οὐχὶ τεῶν ἐκτυπώματα.

[13] Δαρεία εἶπε· Τοὺς ἐμοὺς λόγους σὴ ἀπόδειξις ἐβεβαίωσεν. Ἐδίδαξα γὰρ ὅτι οἱ ἀπειρότατοι τὰς εἰκόνας σέβονται· ἡμεῖς δὲ αὐτὰ τὰ πράγματα ὧν ἐκεῖνοι θεραπεύουσι τὰς εἰκόνας, σέβοντες προσκυνοῦμεν. Καλῶς, φησὶν Χρύσαντος· εἰς * σύνεσιν τῆς ἐμῆς ἀποδείξεως φθάνεις. Παρενέγκωμεν οὖν πάντων τῶν στοιχείων τοὺς θεραπευτάς, καὶ σεβέσθω εἶς τὴν γῆν, ἀλλ᾽ ὤς θεὰν μόνον, ἱκεσίας θυσίας τε καὶ πᾶσαν λατρείαν ἀξίαν ἣν αὐτῇ προσῆκε προσάγων, μὴ γεωργῶν αὐτὴν, ἀλλὰ σχολάζων ἀπὸ τοῦ ἀρότρου καὶ τῆς δικέλλης. Ἄλλος δὲ ἀρνούμενος αὐτὴν ὑπάρχειν θεὰν μόνον τὴν γεωργίαν τοῦ ἀρότρου καὶ τῆς δικέλλης τὴν σπουδὴν ἐπιδειξάτω ὤς γεωργὸς, μηδεμίαν δὲ τιμὴν ἀπονέμων ὡς θεραπευτής. Τίνι μᾶλλον εὐθαλεῖς τοὺς καρποὺς ἀποδίδωσιν; Οὐχὶ ἐκείνῳ τῷ ἐκτὸς θρησκείας αὐτὴν γεωργήσαντι; Εἰ γὰρ, ὡς φασὶ, θεὰ ὑπῆρχε, τοῖς θεραπευταῖς ἔδει ἀποδιδόναι πᾶσαν ἀγαθωσύνην. Ὁμοίως τῷ Ποσειδῶνι εἷς * λατρευέτω ὡς Θεῷ, ὅς ἐστι θάλασσα. Ἐν καιρῷ χειμερινῷ πλέων καὶ τὰ ὄψα ὡς εὐλαβὴς θεραπευτὴς προσδοκάτω. Ἄλλος δὲ ὡς ἄψυχον στοιχεῖον πάσης θείας τιμῆς λογιζέσθω ἀνάξιον· καὶ οὗτος, εἰ μὴ τῷ εὐθέτῳ καιρῷ ἑαυτὸν τοῖς κύμασι μὴ καταπιστεύσῃ, καὶ τὰ ὄψα οὐ θρησκεύων, ἀλλὰ ἁλιεύων ζητείτω· τίνα ἐκ τῶν δύο ἀφόβως εὐπαθεῖν τῇ τῶν ἰχθύων ἑστιάσει καὶ περισσεύειν δοκιμάζεις; Οὐχὶ ἀναμφιβόλως ἐκεῖνον μᾶλλον, τὸν ταῦτα εὐλόγως διοικήσαντα; Ἐντεῦθεν λοιπὸν καὶ περὶ τῶν ἄλλων στοιχείων ἐστὶ πιστεῦσαι ὅτι οὐδὲν τοῖς αὐτῶν λατρευταῖς παρέξουσι διότι οὐκ ἰδίᾳ κινήσει, ἀλλὰ θείῳ νεύματι ταῖς τῶν ἀνθρώπων χρείαις ἐξυπηρετοῦνται. Κελεύσματι δὲ Θεοῦ τῇ τοῦ ἡλίου θέρμῃ συλλαμβάνει γῆ, καὶ τῇ τῶν οὐρανίων ποιότητι τὰ βλαστὴματα τρέφονται καὶ τῇ εὐκρασίᾳ τῶν καιρῶν ἁδρύνονται. Ἐκεῖνος μέντοι μόνος ἄξιός ἐστι θεραπείας καὶ προσκυνήσεως, ταῦτα παρέχων, οὐχὶ δι᾽ ὧν παρέχει. Οὐδὲ γὰρ οἱ τὰ γράμματα μανθάνοντες ταῖς δέλτοις ταῖς βίβλοις τὴν εὐχαριστίαν προσφέρουσιν, ἀλλὰ τῷ διδασκάλῳ *. Ὡσαύτως καὶ οἱ ἀσθενοῦντες ῥυσθέντες τῆς ἀνάγκης οὐ τοῖς φαρμάκοις τοῖς σιδήροις τὴν τιμὴν ἀπονέμουσιν, ἀλλὰ τῷ ἰατρῷ.

[14] Ταῦτα τοῦ Χρυσάνθου διαλεγομένου, ἐπίστευσεν Δαρεία, καὶ συνεβουλεύσαντο ἀμφότεροι προσποιήσασθαι τὸ ὄνομα τῆς συζυγίας, διαμένειν δὲ ἐν τῷ φόβῳ τοῦ Κυρίου καὶ ἐν τῇ πολιτείᾳ τῆς παρθενίας. Ὡς οὖν Χρύσανθος τὴν ἐλευθερίαν τῆς τοῦ πατρὸς ἐξουσίας ἔλαβε διὰ τοῦ ὀνόματος τῆς συζυγίας ποιεῖ βαπτισθῆναι τὴν Δαρείαν ἐν τῷ οἴκῳ αὐτοῦ, καὶ γίνεται ἁγιωτάτη παρθένος * Χριστοῦ, τὸ περιβόλαιον εἰληφυῖα τῆς παρθενίας * · ὥστε ἐν ὀλίγῳ καιρῷ πάσας τὰς θείας ἀπαγγέλλειν Γραφάς. Ἦν μέντοι συνοικοῦσα τῷ Χρυσάνθῳ οὐ σωματικῇ συναφείᾳ, ἀλλ᾽ ἁγίου Πνεύματος κοινωνίᾳ. Καὶ ὅσον διὰ Χρυσάνθου πλῆθος ἀνδρῶν, τοσοῦτον διὰ Δαρείας γυναικῶν πλῆθος ἀναριθμήτων πρός τὴν χάριν τοῦ Χριστοῦ συνήρχοντο.

[Chrysanthus humanis litteris eruditus,] Polemius vir illustrissimus Alexandriæ urbis, honoratus et primus, ad urbem Romam cum filio Chrysantho veniens, a Romano senatu susceptus est, et magnis honoribus a Numeriano a imperatore illustratus, cathedram in curia Romana suscepit b. Hic filium suum unicum Chrysanthum, cum omnibus liberalibus studiis imbuisset, etiam philosophorum studiis tradidit. Erat enim ardentis ingenii c. Cujus prudentiæ cujusque fuerit intelligentiæ, rerum exitus docet: nam universa librorum volumina cum animo curioso discuteret, ad Evangelicos apices pervenit, et figens curiositatis suæ cursum, ad semetipsum ait: Tamdiu te decuit, Chrysanthe, per librorum tenebras curarum tuarum frena laxare, quamdiu ad lumen veritatis pertingeres. Non est prudentiæ ut ad tenebras redeam a lumine. Perdidimus quod laboravimus, si fructum laboris amittimus: fructus autem laboris hic est, quem a Deo datum quærentibus legimus: sic enim legimus Deum hominibus præcepisse: “Quærite et invenietis.” Quod quæsivimus, invenimus; si dimiserimus, erimus fatuis et stultissimis comparandi. Teneamus ergo quod tenendum est animo, et omnia quæ respuenda sunt relinquamus. Fit enim jactura laboriosæ inquisitionis mox, si non teneam viriliter quod inveni. Diu laboravi quærendo; inveni aurum et argentum; inveni lapides pretiosos. Si ideo quæsivi, ut invenirem; ideo inveni ut teneam. Jam non patiar eripi mihi quod inveni; tenebo, utar, fruar; quia hæc est summa laboriosæ inquisitionis meæ; quam si amisero, videbor sine causa vixisse, sine causa acquisivisse d.

[3] [divinas edocetur et Christum prædicat.] Et hæc dicens cœpit inquirere quis esset divinarum Scripturarum expositor; et sicut audierat ante grammaticos et oratores magistros, sic desiderabat rusticos et piscatores acquirere doctores: legerat enim dixisse Apostolum: “Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus sæculi?” Et quia per sapientes mundus Deo displicuit, placuit Deo per insipientes salvos facere credentes in se. Hæc secum quotidie revolventi animo et quotidie Christi famulos requirenti, occurrit qui diceret, nosse quemdam Carpophorum nomine, virum per omnia eruditum, Christianum et sanctum, sed persecutionis atrocitate sæviente, in quodam montis spæleo collocatum, vix a paucissimis * fidelibus visitari. Audiens hæc Chrysanthus cœpit esse ferventior, et genibus referentis, fusis precibus, advolutus, etiam cum lacrymis postulabat ut ad ejus notitiam mereretur pervenire, Fit, providente Deo, quod et fidei desiderio flagitabat, et perveniens ad sanctum Carpophorum, quintæ e regionis presbyterum, cum quo mansit paucos menses. Omnibus divinis litteris ita imbutus, cœpit esse diligenter instructus, ut statim post septem dies baptismatis sui Jesum Christum filium Dei voce publica prædicaret.

[4] [Jussu patris in carcerem conjicitur;] Tunc affines ejus, viri nobiles et potentes comprehendentes * patrem ejus Polemium, cœperunt eum arguere dicentes: Periculo patrimonii tui et capitis tui juvenis iste contra deos deasque nostras vociferatur clamoribus vanis, dicitque nescio quem Christum verum Deum esse. Quem si audierit imperator ista prosequentem, nec tibi poterit nec nobis esse consultum. Quis enim audeat ista præsumere, nisi * qui se sine rege aut sine lege Romana agere credat impune? Tunc iratus pater ejus Polemius fecit eum in tenebroso et squalido loco claudi et vespertinis horis parvissimo cibo refici. Hoc autem vir Dei Chrysanthus magis sibi ad exercitationem quam ad supplicium dicebat * inferri. Cumque hoc factum publica confabulatio detexisset, f dicit patri ejus unus ex audientibus: Si filium tuum ab hac usurpatione conaris eripere, magis eum deliciis et voluptatibus occupa et cuicumque elegantissimæ puellæ atque prudentissimæ in conjugium trade; ut cum didicerit esse maritus, obliviscatur esse christianus: nam istas tenebras et afflictiones, quas tu ad supplicium illi te credis inferre, christiani hæc ad laudem et perpetuam gloriam sibi existimant evenire.

[5] [dein mulierculis nonnullis traditus] Audiens hæc Polemius jubet triclinia vestibus sericis strata apparare; ipsum quoque auferens de squallenti illa et tetrica habitatione, induit vestibus pretiosis, et ponens eum in triclinio, elegit quinque g pulcherrimas virgines ex ancillis suis et accuratissimis vestibus et ornamentis composuit, et simul eas cum eo constituens, jussit cottidie convivia affiuentissimis dapibus exhiberi. Puellis autem interminatus est dicens: Nisi cum jocis vestris et amplexibus ab intentione christianitatis separaveritis, diversis vos faciam interire suppliciis h. Aguntur inter hæc ludibria. Vir Dei dilicias tamquam stercora contemnebat; puellas autem virgines quasi viperas perhorrescebat. Jacebat autem in oratione immobilis animo, et amplexus earum et oscula quasi sagittarum ictus, scuto fidei excipiens, clamabit ad Dominum dicens:

[6] [ad Dominum confugit] Exurge, Domine, in adjutorium mihi; dic animæ meæ: Salus tua ego sum. Quis enim istam pugnam a diabolo excitatam vincere prævalet, nisi tua pro eo fuerit dextra dimicata? Errat qui se putat castitatem perfectam suis viribus obtinere *: nisi enim tuo imbre flammæ fuerint hæ corporales extinctæ, non potest animus pervenire quo pergit i. Libido enim est bestia maligna, quæ in sylva hujus sæculi ad devorandas animas (per carnem et diabolum) incitatur *. Qui ejus morsus evaserit, tibi Deo gratias referet, quia tuum est, quod evasit. Sicut beatissimus famulus tuus Joseph, meretricis, tamquam immanis feræ, manus effugit auxilio tuo k, quem plangebat pater suus dicens: Bestia maligna commedit illum; bestia mala rapuit Joseph; et nolebat penitus consolari in eo. Certe hic est Jacob famulus tuus, quem nihil latebat. Quare ergo l cum dixissent ei filii sui: Agnosce si tunica filii tui est, non manifestasti ei, quia fallerent eum? Sed ideo dissimulasti, quod patriarchas prophetico sermone patrem alloqui prævidisti. Denique occurrit ei bestia maligna et quasi leæna, ita eum suis unguibus arpagavit; et quod pejus est, insidiata est ut solum inveniret et unicum *. Sed solus non erat, quia patris ejus lacrymis fuerat jam interpellatus. Ideo permisisti eum lugere et mugitum imi cordis emittere, ut justis eum adjutoriis sublevares. Libido enim erat bestia maligna, per quam contra eum diabolus et mulier luctabantur. Ibi caro et sanguis, ibi juventus et pulcher aspectus, ibi pubertas et irritatio oculorum, ibi potestas dominationis, ibi delectatio obscenitatis, ibi ornamenta suadentis, * oculos; ibi caput auro et gemmis instructum; ibi odoramenta exhalantia; ibi amplexus ipsi devorationi et morti jam proximus. Inter hæc omnia et solum * invenit leæna et tenuit. Nunc (sed) tua manus, Domine, jam ante ora positum * liberavit. Unde et nuntiantibus quod filius viveret, Jacob dixit: Mirum mihi est, si Joseph filius meus vivit. Quasi diceret *: Mirum mihi est, si bestiam illam malignam sic evasit ut viveret. Sed evasit et vixit. Quare? Quoniam Deus, inquit, * erat cum Joseph; et omnia quæcumque faciebat, Deus benedicebat in manibus ejus. Et ego, Domine, te confiteor, et a te auxilium contra istas viperas deprecor, ut, sicut serpentes obdormiscunt ad vocem incantantis, ita istæ obdormiscant in conspectu meo * et nullum in me libidinis excitent bellum, quia te didici verum Deum, qui hominibus in te credentibus operaris virtutem, quæ penitus vinci non potest.

[7] [et mirifice liberatur.] Igitur dum complesset Chrysanthus orationem suam, (tam) gravi somno correptæ sunt virgines, ut nisi foras de triclinio fuissent evectæ, penitus excitari non possent; evigilabant autem foris et cibum capiebant. Statim autem ut ingressæ fuissent, ubi orabat Chrysanthus, sopore nimio arctabantur. Nuntiabantur hæc patri ejus ab his, quorum curæ fuerat commissus, et cœpit eum quasi mortuum flere. Tunc dicit ei quidam ex amicis suis: Hic autem magicam a Christianis didicit; et ideo adversus puellas simplicissimas prævaluit incantando. Sed si eruditam aliquam miseris ad eum, poterit eum et ad tuum et ad suos libitus inclinare. Dicit ei Polemius: Et ego ubi inventurus sum talem feminam, quæ hoc possit implere? Respondit ei (amicus ejus): Est inter virgines, quæ deæ Vestæ inserviunt m quædam virgo supra omnem pulchritudinem elegantior et ita sapiens, ut nec illi ipsi oratores occurrant. Hæc jam ad nubiles annos, quantum ætas ostendit, attingit; et meretur, ut quicumque eam nobilis sortiatur uxorem. Hanc itaque nos, ut consuetudo est, per supplicationem mereamur, et agamus cum ea, quatenus et tibi filium reddat et sibi eum maritum accipiat. Facta sunt omnia, quæ isti consilio erant necessaria, et ad consensum virginis pervenerunt.

[8] [S. Daria convenit S. Chrysanthum.] Tunc virgo nomine Daria, gemmis et auro radians, repente ad Chrysanthum quasi sol radians, constanter ingreditur, et quasi sub specie consolationis, tanta eum elegantia sermonis alloquitur, tantaque ingenii sui arte interserit, ut nisi esset saxo durior, pluma mollior redderetur n. Sed Chrysanthus Domini fretus auxilio sagittas diaboli scuto suæ fidei repellebat, ac medium inter se * atque illam Spiritum sanctum postulans, alloquiis suis hoc initium dedit: Si mihi mortali homini spe temporalis connubii, tantam tuæ pulchritudinis elegantiam exihibes, tantamque dulcedinem melliflui sermonis ostendis, ut etiam ab intentione propositi animum meum revocare credas, aliis amoribus occupatum, et cogas mentem meam velle quod non vult; quanto magis amantem te et desiderantem immortalis regis filium poteris, si volueris obtinere? Nam si ei animam tuam in corporis tui integritate custodias; sicut corpore pulchra es, ita pulchrior eris et mente, et sicut extrinsecus auro et gemmis resplendes, ita intrinsecus in tuis visceribus exornaberis. Erunt o tibi proximi Angeli laudatores, Archangeli paranymfi, Apostoli amici, Martyres cohæredes, Christus sponsus, qui tibi thalamum in cœlo construat æternis margaritis instructum, tradat tibi possessiones paradisi, dotem tibi sempiternam tribuat, constituat tibi incomparabiles redditus et florem in te cotidie gratissimæ renovet juventutis!

[9] Ad hæc Daria compuncta * respondet: Nulla me, [et ab eo instruitur de deorum,] o juvenis, petulantis animi cum his vestibus ad te signa perduxerunt; sed patris tui lacrymas miserata, cupio te et patri reddere et deorum revocare culturæ. Chrysanthus respondit: Si nosti aliqua, quæ vera mihi ratio manifestet, ponam animum ut diligenter auscultem, ita ut ex alterna disputatione libenter et audias et loquaris p. Daria respondit: Inter omnia quæ humanis commodis necessaria novimus, nihil tam utile tamque primum agnovi quam divinitatem excolere et supernas vires deorum nequaquam per contemptum ad iracundiam concitare. Chrysanthus ad hæc: O virgo prudentissima, quam putas nos debere idolis * exhibere culturam? Respondit Daria: Hanc, quæ nobis eos faciat esse custodes. Et Chrysanthus: Quomodo, inquit, quomodo possunt nobis esse custodes, qui nisi custoditi fuerint a canibus, nocte rapiuntur a furibus, et ne ab aliquo dejiciantur impulsu, et vinculis ferreis et plumbo coarctantur? Daria respondit: Si vulgus ignobile posset absque his imaginibus virtutem deorum nostrorum credere (et eorum sanctitatem ex celeberrima cultura agnoscere *) nulla esset necessitas similitudinis exhibendæ. Hæ autem imagines aut in ære aut in marmore et in auro atque argento funduntur et finguntur, ut oculis cultor attendat eum, quem doceatur mente excolere et timere q. Respondit Chrysanthus: Inquiramus ergo quorum sunt istæ ipsæ imagines, et videamus si his merito honorem debeamus exhibere culturæ: Deus enim non potest nec æstimari nec credi nisi qui omnem sanctitatem omnemque supergreditur majestatem.

[10] [Saturni, Jovis etc.] Quæ ergo bona Saturnus falcifer * habuit, qui proprios filios, quoties nascebantur, occidit, ut non dicam commedit, sicut ejus cultores scribunt? Quæ bona in Jove fuisse existimas, qui quot dies vixit, tot inaudita incesta, tot adulteria, tot homicidia perpetravit; enervator * patris, puerorum incestator, maritatarum adulter, sororum maritus, usurpator imperii, magorum adinventor, transfigurationis arbiter *, massa * dæmonum, metator (conciliator) mortis et omnium inauditorum criminum perpetrator? Hunc tu talem esse non credas, si de eo ista scripta sunt, quorum testimonio dii memorantur, et reges tamen nati leguntur et mortui, tempore quo rudes homines deos putabant, quoscumque fortes in prælio comprobassent r. Nam quid in Jove divinum esse potuit, qui omni castitati ita usque ad mortem extitit contrarius, ut aerem ipsum in Ganymedis * sanguine pollueret, et terram, ut dixi, in suis sororibus inquinaret? Quid etiam in Mercurio divinitatis inventum putas s, cujus capitalis aspectus Sycofanticum indicat monstrum, cum in ejus vertice simul cernimus et capillos et pennas? Hic maleficiis suis absconditas terræ pecunias reperiebat et incantationibus suis serpentum iras mitigabat ad virgam.

[11] [sceleribus,] Hæc autem omnia dæmonum patrocinio perpetrabat, quibus porcinum ficatum cottidie sacrificabat et gallum. Quæ autem in Hercule sanctitas, qui vicinorum suorum omnium interfectione fatigatus, etiam ipse vivum se nutu dei ignibus tradidit cremandum, et arsit miser cum machæra, quam gestabat et pelle… t Quæ in Apolline sanctitas cum misteriis Dyonisii, * in ebrietatibus, confusionibus et divinationibus Delficis et luxuriis poculorum? Jam si ad reginam Junonem et ad castissimam * Venerem veniamus, inveniemus eas idcirco inter se acriter litigantes, quod ad usus turpes una alteram præcedebat. Clamant omnium poetarum et oratorum et historiograforum scripta judicium Paridis spretæque injuriam formæ. Quid enim illa indignata est, quid illa lætata, nisi quod una impudicitiæ usibus aptior Pastoris judicio eligitur, altera denegatur? His itaque divinitatis honoribus supplosis, quibus divinitatis privilegium imperitum vindicat vulgus? u De cœteris minoribus sileamus: unum enim est caput, quod universa sequitur compago membrorum. Quicumque enim deus, quæcumque dea esse jactatur, Saturno, Junoni, Jovi et Veneri non erit præponendus. Si enim (igitur) privilegia * tenentes tam miseri probantur et turpes; quanto miseriores sunt, quos inferiores eorum adnuntiant esse cultores.

[12] [et simulacrorum] Ad hæc Daria respondit: Quoniam poetarum figmenta nulla sunt virtute subnixa, ad philosophos eamus quorum ingenia universa vitia desecant et virtutibus colla submittunt. Qui licet varia interpretatione de mundi machina * disputare videantur, deorum tamen ista nomina allegorica interpretatione distinguunt: Saturno denique (enim) tempus ostendunt… v Jovem vero substantiam fervidam, Junonem aerem vocant, Vestam * ignem, Neptunum mare, Matrem Magnam terram, et cœteras deorum dearumque personas his et hujusmodi asserunt velaminibus coopertas. Chrysanthus ad hæc respondit: Illorum, inquit, effigies per simulacrum aliquod repræsentari solet, qui possunt aliquando non esse præsentes; x terra vero, quia absens esse numquam potest, et ignis qui in præsenti tempore est, et aër quo aperte omnia oculis patent, cur per has effigies coli juste putentur, ignoro. Nec omnino considero (capio) quare magis imago illorum colenda quam veritas. Nam quis est in regibus aut judicibus *, qui se ipsum jubeat derelinqui et suam imaginem venerari? Quod si nulla hoc ratio patitur, restat ut istæ effigies non sint elementorum, sed potius defunctorum * et mortuorum magis hominum quam deorum imagines comprobentur.

[13] [vanitate,] Ad hæc Daria respondit: Dictis meis assertio tua probamentum exhibuit. Docuisti enim, si imperiti imagines colunt, nos ipsas res, quarum ipsi imagines colunt, adoremus y. Optime, ait Chrysanthus, ad clausulam definitionis attingis. Adducam ergo ante oculos elementorum omnium diversa voluntate cultores; et (igitur) colat unus terram ut deam, sed ut deam tantum, sacrificiis et oblationibus atque omni cultu, quo deam convenit venerari; cesset vero ab aratri et rastri cultura (usu). Alter e contra negans esse deam, solum vomeris in eam culturam ostendat et rastri, nec ut sacerdos eam venerando excolat, sed ut rusticus operando. Cui magis fructum proferre credendum est? Illi sine dubio qui eam ut terram tantum excoluerit; non ei, qui eam quasi deam vanissima fuit superstitione veneratus. Si enim (tamen) vera dea esset, illi potius uberes fructus, qui eam religionis titulo honorabat, afferret. Similiter et alius, si Neptunum, id (qui) est mare, divino cultu veneretur, et aut intempestivo tempore naviget aut (et) copias * ejus ac si religiosus cultor expectet; alius vero quasi exanime elementum omni divinitatis reverentia arbitretur indignum, et hic non nisi certo et opportuno tempore se fluctibus credat, ut maximas copias non adorando sed piscando perquirat; quem ex his duobus aut felicius navigare aut piscium dapibus habundare existimas? Illum procul dubio, qui hæc rationabiliter procuraverit z. Hoc etiam de cæteris elementis credendum est, quod nihil se colentibus præstent, quia non suo motu sed divino jussu hominum usibus famulantur. Jussu vero Dei, calore solis terræ concipiunt, aeris temperie pariunt, cœli clementia et imbribus * nutriuntur, qualitate temporum calescunt * aa. Ille tamen digna ratione dignus est honorari, qui præstat ea, non quæ præstantur. Neque enim qui litteras discunt, tabulis potius et codicibus gratias referunt quam magistro; et ægrotantes liberati a medico, potius ferramentis et medicamentis honorem, quam ipsi medico æstimant rependendum.

[14] [atque in Christum credens baptizatur et Chrysantho jungitur.] Hæc et similia prosequente Chrysantho, credidit Daria; et quasi simulata voluntate, inter se et Chrysanthum habens consilium, nomen conjugii assumpserunt, ita ut ambo in Dei timore et castitatis gloria perdurarent. Et ubi Chrysanthus * libertatem pristinæ voluntatis accepit *, fecit baptizari Dariam intra domum suam, et ita facta est sacratissima virgo Christi, ut intra paucos dies omnes divinas scripturas arriperet et sanctæ virginitati velamen sanctitatis aptaret bb. Erat tamen juncta Chrysantho non calore corporeo, sed Spiritus sancti fervore sociata. Et tam per Chrysanthum multitudo virorum, quam per Dariam feminæ innumerabiles ad Christi gratiam confluebant.

ANNOTATA.

a Vide comm. præv. § 1, n. 20.

b

An ex eorum numero qui honorarii dicebantur, quales extitisse, labente seu fatiscente jam imperio, certum est. Senatores honorarii, ait Pitiscus [Lexicon Antiquitatum Romanarum. Voce Senatus.] , erant non officio sed nomine. Talem nonnulli vocant Cassiodorum (qui floruit medio sæculi VI). De patre utriusque Romæ Senatore honorario canit labente sæculo IV, Ausonius:

Curia me duplex et uterque senatus habebat
      Muneris exsortem, nomine participem.

c Additur in ms. lat,: Et tam memoriæ capax, ut omnia, quæcumque ei ab oratoribus et a philosophis fuissent tradita, capaci animo fortiter retineret. Quæ desunt in codicibus Græcis. Unde Surius: Erat autem adolescens ingeniosus et ad discendum aptissimus. Quantæ autem prudentiæ etc.

d Surius: Idcirco quæsisti ut reperires; et ideo reperisti ut possideres. Cave sinas a te ipso diripi quod invenisti. Utere, fruere primitiis laborum tuorum, et vide, ne si eas rejeceris, frustra conquisivisse aut expetiisse videare.

e Quintæ, vel mendum vel error est. Mombritius habet: divinæ religionis. In Græco solum presbyter dicitur. Cæterum totus hic locus multo fidelius meliusque redditur apud Surium: His auditis, Chrysanthus valde gavisus est; et narrantis genua complexus, cum lacrymis supplicabat, ut locum sibi, in quo vir ille Dei moraretur, indicaret. Dei autem providentia factum est, ut qui cum fide quærebat, ad ejus notitiam mereretur pervenire. Cum igitur sanctum Carpophorum presbyterum convenisset, paucis mensibus omnes divinas scripturas didicit, et in fide confirmatus, perfectus evasit in Christo, adeo ut septimo post susceptum baptismum die, Jesum Christum filium Dei publice prædicaret.

f Locus iste nonnullius momenti est. Ex illo enim concludit Leo Allatius, acta conscripta fuisse a testibus oculatis; perperam proinde tribui Simeoni Metaphrastæ. Et re quidem vera vox ἡμῖν nobis, in textu græco adhibita, demonstrat auctorem vel auctores rei gestæ coævos fuisse. Ἠκούσθη δὲ τοῦτο πάσιν ἡμῖν καὶ ἐλαλεῖτο, καὶ τις τῶν ἀκουσάντων λέγει τῷ πατρὶ αὐτοῦ: auditum hoc fuit a nobis omnibus, atque in vulgus sparsum est, et quidam ex audientibus nuntiavit patri ejus. Ita in Coisliniano, cui apprime concordat Vaticanus; et verba prorsus eadem citantur ab Allatio. Unde effici videtur lectionem hanc in Codicibus græcis universis occurrere. Nihilominus versiones latinæ, quotquot vidimus, vocem ἡμῖν prætermittunt: Cumque hoc factum publica confabulatio detexisset, dicit patri ejus unus ex audientibus. Sic nostra; et, quod magis mireris, idem habet Surius, quem tamen constat græco textui fideliter inhæsisse: Idque (sic vertit Surius) vulgatum et omnibus notum fuit. Quidam igitur patri ejus etc.

g In græco nullus scribitur numerus. Unde Surius: E numeroque suarum ancillarum formosissimas deligit, ornatasque atque eleganter comptas.

h Pressius inhærens græco textui, Surius ita: Minitansque virginibus, nisi Chrysanthum a christianæ religionis studio ad voluptates pellexerint. Degebat inter puellarum lusus Vir Dei; sed in proposito ita perstabat, ut et ciborum dilicias contemneret, et virginum tamquam aspidum contactus evitaret. Humi cubabat; assidue precationibus incumbebat; puellarum blanditias, tamquam sagittas, fidei clypeo repellebat etc.

i Non poterit animus ad aulas tuas appropinquare nisi te ducem præbueris. Surius.

k Pericope, diverso caractere impressa, desideratur in nostris actis latinis; habetur in græco codice utroque Parisiensi, sicut et in apographo Vaticano.

l In his rursus nonnulla, quæ in græco non sunt. Præterea versio non est accurata. Surius ita habet: Verum enim nihil eum celabas. Sed tamen cum dicerent filii ejus: Vide, utrum hæc sit tunica filii tui: non indicasti ei, sed rem abscondisti, ut paternis lacrymis subvenires. Uxor enim Putiphar tamquam fera crudelis etc.

m

Ἔστιν ἐν ταῖς παρθένοις τῆς Ἀθηνᾶς μία est inter virgines Minervæ una. Et paulo inferius: παρθένος τῆς Ἀθηνᾶς ὀνόματι Δαρεία virgo Minervæ nomine Daria. Versiones latinæ antiquiores, sicut et nostra reddunt: Quæ deæ Vestæ inserviunt. Num recte? Surius græco inhærens non Vestam sed ponit Minervam. Id certum, utrumque nomen non eidem proprie convenire numini, imo distinctas referri ad divas. Duæ, inquit Robertus Stephanus in Thesauro linguæ latinæ, a veteribus memorantur Vestæ; altera Saturni mater, (Laurentio Guazzeso uxor) altera ejusdem deæ filia… Confundunt tamen has poetæ, alteram pro altera ponentes. Quando eam Terram esse dicunt, de matre Saturni intelligendum est; quando vero Virginem nominant, de filia ejus, quam ignem esse voluere, Et brevius supra dictus Laurentius Guazzesus, ubi de Vesta Etruscorum: Duas Vestas, ait [Raccolta d'opuscoli scientifici et Filologici, tom. XVIII p. 252. Venetiis 1738] , nobis ostendunt mythologi; Matrem ac Filiam; pro altera coluere terram, pro altera ignem. Ops, quæ Vesta senior, Saturni uxor fuit etc. Ex his utique claret Vestam non confundendam cum Minerva, Jovis ex cerebro orta. Baronius qui acta græca si vidit, certe non consuluit; latinis, quæ sola hactenus typis excusa fuere, inhæret sicut et Lipsius, Moronius aliique passim. Quocirca conantur explicare qui fieri potuerit ut Daria virgo Vestalis nuptui tradita sit S. Chrysantho. Et primum observat Baronius [Martyrologium Romanum, 25 Octobris, nota a.] , Vestales, post emerita castitatis stipendia nubere consuevisse, quod omnes ethnici scriptores profitentur. Unde concludit non mirandum, si Dariam, tempore nubendi impleto, traditam audias in uxorem Chrysantho, ut ejus acta significant. Confirmatur ex S. Ambrosio, qui lib. I de Virginibus cap. IV [Patrologia Mignian., tom. XVI col. 193.] : Quis, inquit, mihi prætendit Vestæ virgines et Palladis sacerdotes? Qualis ista est non morum pudicitia sed annorum, quæ non perpetuitate sed ætate præscribitur? Petulantior est talis integritas cujus corruptela seniori servatur ætati? Dein ex hoc loco solvi putat Baronius difficultatem ex nomine Minervæ ortam. Quod autem, ait, in aliquibus actis Daria Minervæ virgo dicatur, non est novum: nam cum Vestales penes se Palladium haberent, eædem et Palladis seu Minervæ virgines dictæ reperiuntur. Palladis sacerdotes eas appellat S. Ambrosius. Lipsius quoque in hunc Propertii versiculum:

Palladis extinctos si quis mirabitur ignes

notat: Ubi et ipsum cultum ignium Palladi adscribit poeta. Sicut in martyrologiis quibusdam nostris “Daria scribitur Minervæ sacerdos” fuisse, quæ aliis simpliciter est Vestalis. Quibus ex posterioribus verbis apparet Lipsio etiam acta græca non fuisse perspecta. Denique quod Daria una cum Chrysantho jussa est terra obrui, symbolum quoddam Baronio habere videtur cum illo supplicio, quod Vestalibus irrogari consuevit idque tanto magis quod dicantur passi via Salaria; et esset extra portam Salariam, quæ et Collina dicta reperitur, locus ille infamis, dictus Campus Sceleratus, quod illic Vestales delinquentes defoderentur. De loco martyrii redibit sermo in Annotatis ad Caput II. Itaque tria hæc Baronio videntur sufficere ad actorum latinorum vindicationem; scilicet licitum fuisse Vestalibus, post certum lapsum annorum, nubere; virgines Vestæ quandoque dictas Minervæ sacerdotes; S. Dariam cum Chrysantho vivos terra obrutos idque via Salaria. Ast ex toto Actorum nostrorum contextu haud obscure innuitur Daria in primo juvenilis ætatis flore, imo et pubertatis annos haud multum prætergressa, ad Chrysanthum accessisse. Atque id stare non potest cum Vestalium disciplina seu conditione. Illæ enim (sex erant numero) admittebantur, seu ut verbo solemni utar, capiebantur, nec minores quam sex annos, nec majores quam annos decem natæ; atque tempus tricennale manere eas oportebat castas et a nuptiis vacuas, sacra ex more facientes; quo tempore decem annos discere debebant, decem sacris operari, decem docere [Vide Pitisci Lexicon Antiqq. Voce Vestales. Item Lipsii De Vesta et Vestalibus Syntagma. Operum tom. III, p. 606 et seqq. Antverp. 1637.] . Ex his infert Lipsius [Ubi supra, p. 608.] : Itaque non nisi XXX annos obligabantur, et post id tempus licitum nubere, haud pessima adhuc ætate. Nam pone ab anno VII (id licebat) ingressam; ergo anno XXXVII fas virum quærere et ætate frui … etsi antiquitus observatum, infaustas fere et parum lætabiles eas nuptias fuisse. Proinde S. Daria, ubi S. Chrysanthum convenit saltem annos habuisset triginta septem, quod sane nemo unus legendo acta suspicatus fuerit. Sed fortassis sacrilega seu corrupta vel saltem corrumpenda accessit Daria? Non equidem putem, inhærendo actorum contextui. Fixa nempe et ab antiquo statuta in delinquentes Vestales erat pœna. Gravis autem, ait Dionysius Halicarnassensis [Antiquitatum Roman., lib. II, § LXVII. Opera tom. I, p. 122. Oxoniæ 1704.] , pœnæ statutæ sunt in earum delicta, quorum quæsitores et vindices ex legibus sunt ipsi pontifices; alias quidem, quæ leviter peccarent (ut si earum culpa ignis sacer extinctus) flagris cædentes; eas vero, quæ stuprum passæ fuerint, fœdissimo et miserrimo mortis genere necantes. Vivæ enim in lecto, non aliter quam mortuæ, funebri pompa efferuntur, eas deflentibus et prosequentibus amicis et cognatis. Delatæ autem usque ad portam Collinam, intra mœnia, in cella subterranea (ad id) parata, cum omnibus funereis ornamentis sepeliuntur; sine ullis monumentis, sine parentatione, denique sine iis omnibus rebus, quæ defunctorum manibus dari solent. Similia habent Plutarchus aliique. Confer Lipsium et Pitiscum locis citt. item Moronium, qui plures recentiores laudat scriptores, quos adhibuit ad suum de Vestalibus componendum tractatum [Dizionario. Voce Vestali.] . Stupratorum pœnam Joannes Zonaras Annalium lib. VII describit his verbis [Tom. II, p. 29. Bonnæ 1844.] : Qui vero illas violaverint, collo furcæ in foro inserto, nudi flagris cæduntur donec expirarint. Nihil simile in actis nostris. S. Daria, fidem edocta a Chrysantho, baptizatur, nomen conjugii assumit, per eam feminæ innumerabiles ad Christi gratiam confluunt; in carcerem una cum putatitio viro suo conjicitur; dein in prostibulo publico posita juvenem procacem aliosque plurimos convertit; posthæc in equuleo torqueri jubetur, sed divinitus obrigescunt tortorum nervi; denique ambo deponuntur vivi in arenario lapidibusque obruuntur. In his nihil sane quod pœnam in Vestales pollutas statutam sapiat; imo nec in toto passionis decursu vel uno insinuatur verbo S. Daria violatæ in Vestam fidei ream fuisse dictam, vel saltem hoc de crimine a judicibus reprehensam. Unicum, quod aliqualem cum Vestalium supplicio præ se fert similitudinem, est hoc, scilicet, S. Virginem vivam una cum S. Chrysantho in arenario, via Salaria depositam fuisse, atque ibidem utrumque simul terra et lapidibus obrutos. Quod mortis genus illatum in actis Martyrum reperitur multis aliis fidei christianæ pugilibus, quibus nihil commune erat cum Vesta. Cæterum quis ex hac qualicumque similitudine inferat, cætera omnia quæ de disciplina Vestalium supra notavimus, flocci pendenda esse? Vidimus paulo ante quid sentiat Baronius, a quo non longe discedit Lipsius. Legimus, inquit iste [De Vesalibus syntagma. Opera tom. III, p. 618.] , in Martyrum actis de Daria, quæ Chrysantho nupserat, olim Vestalis, jussam cum marito “a Numeriano imperatore, via Salaria, in arenario deponi, atque illic viventes terra et lapidibus obrui” In quo videntur, quasi Vestalem, cum Stupratore suo punire voluisse; certe ad veterem pœnam respexisse. Non omnino repugnarem, respexisse, si certo constaret S. Dariam a primigenio actorum scriptore Vestalem fuisse dictam et habitam. Aliter autem rem se habere apparet tum ex supra dictis tum ex græcis codicibus, ubi Daria παρθένος τῆς Ἀθηνᾶς scribitur; tum ex Adone (cui hic consonat menologium Basilii) ad diem I Decembris, qui nulla seu Vestæ seu Minervæ facta mentione, ita refert: Hic (Polemius) filium suum cuidam virgini elegantis pulchritudinis conjunxit, quam ex nobilissimis Romanis fuisse constat; tum ex Menæis impressis, ubi ad diem XIX Martii, (quo die diximus Comm. Præv. apud Græcos memoriam agi de SS. Martyribus nostris), dicitur Daria Atheniensis δὲ Δαρεία ἐξ Ἀθηνῶν. Et infra: Polemius ei (Chrysantho) junxit puellam formosam et in ætatis flore constitutam ὡραίαν, quam Athenis accerserat ἐξ Ἀθηνῶν μεταπεμψάμενος, Dariam nomine, etc. Vide infra locum in ipsis Menæis, quæ integra damus. Non nemo utique suspicabitur, Δαρεία ἐξ Ἀθηνῶν, Παρθένος τῆς Ἀθηνᾶς varias esse lectiones atque unam ex altera ortam. Denique in Menæis nullo modo supponitur Daria Vestalis; imo cum Athenis accersita dicatur, eo fine ut desponsaretur S. Chrysantho, liquet eam saltem a decimo ætatis suæ anno non fuisse sacris Vestæ initiatam, quo tamen anno si non citius id fieri debebat. Adde non alienigenas sed Romanas virgines ministerio Vestæ addictas. Necesse erat, ut quæ Vestalibus accenserentur, ingenuæ essent, nulloque corporis laborantes defectu, natæ ex parentibus adhuc viventibus, Romanis et Italiam incolentibus [Moroni Dizionario. Voce Vestali, tom. XCVI, p. 131.] . Restat altera Baronii et Lipsii notatio. Hic insinuat, ille asserit Vestales etiam dictas Minervæ sacerdotes. Utriusque verba supra habes recitata, una cum loco ex lib. I. S. Ambrosii de Virginibus. Non putem hanc sententiam ex scriptoribus profanis posse probari. Id certum penes Vestales fuisse asservatum Arcanum, ut Livius loquitur, imperii pignus. Quid autem illud sit non convenit inter eruditos. Varia, inquit Lipsius [Ubi supra, p. 610.] , interpretatione venit; etsi plerique ad Palladium trahant. Erat vero generatim palladium, teste eodem Lipsio, Palladis minuta effigies: hoc autem de quo agitur habebatur, a cælo delapsum et Ilo traditum. Erat autem magnitudine tricubitali, habitu quasi ingredientis; dextra hastam præferebat, sinistra fusum et colum; et dicebatur ab Ænea ex incensa Troja servatum et in Italiam delatum. Plura si lubet vide apud Lipsium loc. cit. Non itaque negaverim aliquo sensu Vestales dici potuisse, ob asservatum palladium, sacerdotes Minervæ; an vero id obtineat in Actis SS. Chrysanthi et Dariæ, equidem non putem. Repugnat enim vix non universa virginum Vestalium disciplina, ut sancta Daria, si Vestæ dicata erat, potuerit accedere ad Chrysanthum, atque cum eo agere et mori, prout in actis legitur. Certe genus martyrii a S. Daria perpessum quam longissime abest a probro seu supplicio Vestalium, quod supra ex probatissimis auctoribus descripsimus; genus autem mortis a S. Chrysantho toleratum, nihil commuue habet cum pœnis in stupratores Vestalium statutis.

n Locus iste: est inter virgines-mollior redderetur: prout jacet in mss. latinis, haud parum recedit a textu nostro græco. Sensus quidem fere idem, sed stylus multo laxior et diffusior. Surius, qui utique usus est codice, nostro omni ex parte consono, fere ad verbum reddit: Est inter virgines Minervæ una, respondit amicus ejus, ornatissima, quæ vultu est admodum venusto, ingenii acumine, et prudentia atque eloquentia singulari, et jam nubilis ætate. Antevertamus igitur et petamus eam, indicemusque illi, quomodo sese habeat adolescens, ut eam ab instituto removeat, atque ipsi conjungatur. Perficiuntur hæc atque ipsa Minervæ virgo, Daria nomine, componitur: quæ veste splendida atque ornatu pretioso fulgens ad Chrysanthum audacter ingreditur, blandisque sermonibus, dulci atque ornata oratione conatur adolescentem a proposito removere. Verum Chrysanthus, etc.

o In græco: Erunt tibi proximi angeli, paranymphi apostoli, amici martyres, sponsus Christus, qui … inscribet dotem in libro vitæ sempiternæ, etc.

p Surius: Itaque pro communi utilitate de his disseramus.

q Mombritius: Ut oculis suis cultor attendat, quem doceatur mente excolere et timere. Surius: Ut cultores propriis oculis discant, quos cogitatione complecti, venerari timereque debeant.

r Hunc tu — comprobassent. Locus obscurus et hinc varia in latinis codicibus lectio. In textu græco omnia perspicua. Ita reddit Surius: Qui igitur talis extiterit, eum tu credideris esse Deum? Quod autem talis fuerit, scriptores ipsi testantur. Qui, quos stulti ac dementes homines deos appellant, eos et reges fuisse, et in bellis gerendis fortes ac strenuos, et suo tempore interiisse memorant.

s Cujus (Mercurii) forma capitis porcum et monstrum imitatur, in vertice autem solum capillos habet et alas. Hic magicis artibus absconditas in terra pecunias indagabat, et incantationibus et virga serpentum virus extinguebat, idque dæmonum auxilio, quibus quotidie vel suem vel gallum mactabat. Surius. Cæterum vox ficatum seu ficotum, quæ in textu nostro latino habetur, idem est ac jecur.

t Additur in ms. latino: Et licet leonem necaverit, idram truncaverit, canem insernalem ligaverit, ipse tamen redactus in cinerem, nusquam omnino comparuit, sed periit. In græco desiderantur.

u Græcus textus habet: Hi ergo omnes, cum honore divinitatis exciderint, cui cæterum Deo imperitum vulgus illum adscribet honorem?

v Addit de suo latinus noster interpres: Siquidem Χρόνος, quod est ejus in græco vocabulum, non aliud possimus quam tempus intelligere.

x Nemo non vidiet, sumenda hæc esse, tamquam argumentum, ut dici solet, ad hominem. Cæterum Chrysanthus cum Daria disputans, nondum penitus christianam poterat perspexisse theologiam.

y Et unicuique honorem majestati sapientius quam alii exhibent præbeamus. Hæc rursus adduntur in latinis actis. Cæterum locus male respondet græco; Surius ita reddit: Argumenta tua, inquit Daria, rationem meam confirmant. Docui enim rerum imagines ab hominibus imperitissimis coli, nos autem res ipsas adorare. Scite, inquit Chrysanthus, sententiam tuam conaris argumentis nostris confirmare, etc.

z Addit interpres noster: Non illum, qui vanissimo ritu hæc speranda crediderit.

aa Ex græco sic: Jussu Dei terra concipit solis calore; imbrium beneficio plantæ nutriuntur, et temporum sibi succedentium efficientia maturescunt.

bb Surius: Quæ suscepto virginitatis velo, virgo sanctissima fuit; et exiguo temporis spatio scripturas divinas omnes didicit.

* Vat. Ανὴρ τὶς Πολέμιος ὀνοματι τῶν συγκλητικῶν ἐκ πόλεως etc.

* Al. νεανίας.

* Vat. ὀίαστε συνέσεως και

* Vat. φωνὰς

* Vat. τῶν θείων τούτων γραφῶν

* Vat. καθ᾽ ἑαυτόν

* Vat. συγγενῶν

* Vat. καὶ ἐνεκάλουν αὐτῳ

* Vat. τυγχωρησις οὔτε σύγγνωσις.

* Vat. προσειχεν

* Vat. ῥύεσθαι.

* Vat. δυνάμει και.

* Vat. τὸν Ἰωσηφ.

* Vat. αὐτον.

* Vat. οὕτως.

* Vat. καὶ συνεχώρησας ἐκ βάθους καρδίας θρηνῆσαι τὸν πατερα.

* Vat. ἰκεσία.

* Vat. ἄκακον τὸν Ἰωσηφ.

* Vat. αυτου.

* Vat. θαυμαστόν, φησι, εἰ τὸ θηρίον

* Vat. ἀυτὸς ὡς.

* Vat. εὐρητώμεν.

* Vat. Δαρια.

* Vat. φαιδρῶς splendide, hilariter καὶ λόγοις.

* Vat. σοφωτάτη.

* Vat. τρόπῳ.

* Vat. ὑπερμαχειν και εῖναι φύλακες.

* Vat. ἐκτελεῖν τὰς λατρείας.

* Vat. ἔχουσιν αὖται αἱ εἰκονες μόρφας.

* Vat. Γανυμιδι

* Vat. οἰκείαις

* Vat. μαχομένας καὶ.

* Vat. καὶ.

* Vat. recte μυσει in scelere.

* Vat. ἄξια.

* Vat. πρὸς.

* Vat. τὶς.

* Vat. μαγίστωρι.

* Vat. καὶ νύμφη.

* Vat. ἀφθαρσίας.

* ac fidelissimis M.

* audientes eum accesserunt ad patrem ejus dicentes

* nisi qui legibus imperatorum impudenter adversetur. Sur.

* existimabat.

* libidinem superare.

* latitat.

* ut solus cum sola dormiret. Sur.

* Al. suadentia.

* velut agnum.

* ex ore bestiæ

* Gen. XLV.

* Gen. XXXIX.

* me deprecante.

* ἐν τῳ μεταζυ interim.

* commota.

* θεοῖς diis.

* hæc desunt in græco.

* δρεπανηφόρος alibi minus bene vertitur: furcifer.

* ἐπίβουλος; rectius apud Sur.: insidiator.

* multiplicium formarum opifex. Sur.

* λεγεών legio, tiem, dux, satelles.

* Gr. aerem conspurcaverit in adolescentulo Phrygio.

* Al. dionysialibus.

* ἀσεμνον impudicam.

* primas.

* πρύτανιν gubernationem.

* Ἀφροδίτην Venerem.

* άρχουσιν principibus.

* φθαρτῶν corruptibilium.

* ὄψα pisces.

* τὰ οὐράνια imbres.

* ἁδρύνονται maturescunt.

* propter conjugii nomen.

* a patre.

CAPUT II.
SS. Chrysanthus et Daria traduntur Claudio tribuno; hic autem divinitus motus, in Christum credit cum omni familia sua et subit martyrium. Posthæc S. Chrysanthus in carcerem et S. Daria in lupanar ducitur; denique post nova tormenta ambo in foveam conjiciuntur et vivi terra lapidibusque obruti palma cœlesti donantur.

Πολλαὶ δὲ παρθένοι καταλείψασαι τοὺς μνηστῆρας ἑαυτὰς ἀνέθεντο τῷ Χριστῷ ὡσαύτως καὶ νεανίσκοι, διαπτύσαντες τοῦ βίου τὰς ἡδονὰς καὶ ἀγαπήσαντες τὴν ἁγνείαν ἑαυτοὺς ἀφιέρωσαν τῇ ἐν Χριστῷ σωφροσύνῃ. Ἀθρόως δὲ ἀναφύεται τις στάσις ἐν τῇ πόλει, καὶ κρατοῦσιν οἱ δῆμοι Κελερῖνον τὸν ὕπαρχον δημοσίᾳ. Καὶ οἱ νέοι ἐβόων· Τὰς μνηστευομένας ἡμῖν διὰ Δαρείας ἀπωλέσαμεν οἱ ἄνδρες τὰς γυναῖκας. Αἱ γυναῖκες ἐβόων· Τοὺς ἄνδρας ἀπόλλυμεν διὰ Χρυσάνθου, καὶ τέκνα οὐκ ἑτι ἕξομεν. Καὶ ἦν διάφορα τὰ ἐγκλήματα, καὶ ταραχώδης σύγχυσις. Καὶ κελεύει ἔπαρχος εὐθέως συλληφθῆναι αὐτοὺς καὶ διαφόροις βασάνοις τιμωρηθῆναι, ἐὰν μὴ τὰς προσηκούσας θυσίας τοῖς θεοῖς προσενέγκωσι. Τὸτε παραδίδοται Χρύσανθος τριβούνῳ τινὶ Κλαυδίῳ. δὲ Κλαύδιος παρέδωκεν αὐτὸν ἑβδομήκοντα στρατιώταις λέγων· Ἀπαγάγετε αὐτὸν ἔξω τῆς πόλεως εἰς τὸν ναὸν τοῦ * ἀηττήτου Ἡρακλέους, ἔνθα, εἰ μὴ βούλοιτο θύειν *, ποικίλοις βασάνοις αὐτὸν τιμωρήσασθε ἄχρις οὗ πεισθῇ *.

[16] Τότε οἱ στρατιῶται ὑγροῖς αὐτὸν νεύροις δεσμοῦσιν, ὅπως ταῦτα ξηραινόμενα * διαδύνωσιν ἄχρι * τῶν ὀστέων αὐτοῦ σφιγγόμενα. Παραχρῆμα οὖν ὡς ἐδέθη, καὶ συνεσφίγγη πάντα τὰ δεσμὰ διελύετο, ὡς μὴ φθάνειν ὀφθαλμοὺς κατανοῆσαι τὴν ὀξύτητα τῆς διαλύσεως τῶν νεύρων. Ἀντιμηχανώμενοι * δὲ οἱ στρατιῶται τὰ νεῦρα συέσφιγγον διαφόροις τρόποις δεσμεύοντες αὐτὸν καὶ ξένοις ἐφευρήμασιν. Ὡς δὲ ἐπαύοντο αἱ χεῖρες τῶν δεσμοῦντων, ταχύτερον λόγου τὰ δεσμὰ διελύετο. Τότε θυμωθέντες οἱ στρατιῶται ἐμβάλλουσιν αὐτὸν εἰς ποδοκάκην * καινὴν κάτοζον καὶ τρίτῳ κεντήματι τὰς κνήμας αὐτοῦ ἠσφαλίσαντο. Ἑστηκότων δὲ τῶν στρατιωτῶν εὐώπιον αὐτοῦ καὶ ὀνειδιζόντων αὐτὸν, συνεσάπη τὸ ξύλον τῆς πέδης, καὶ εἰς κόνιν μετεβλήθη. Ἄραντες δὲ οἱ στρατιῶται κατέχεον αὐτοῦ * οὖρον λέγοντες· Τὰ φάρμακά σου ἄρτι ἀπώλεσας. Ἀντὶ δὲ δυσωδίας εὐωδία διεδόθη ὥς τινος τῶν εὐόδμων περιχυθέντος. Καὶ ἄραντες αὐτὸν ἐκεῖθεν, δέρουσι μόσχον, καὶ περιβάλλουσιν αὐτὸν γυμνὸν, καὶ περισφίξαντες, ἔστησαν ἐν τῷ ἡλίῳ. Δι᾽ ὅλης δὲ τῆς ἡμέρας ἐν τῷ σφοδρῷ καύματι καὶ ἐν τῷ ἐκκαίοντι ἡλίῳ οὐδ᾽ ὅλως ἐξηράνθη δορὰ, οὐδὲ ἐλυμήνατο τὸν τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπον. Καὶ περιθέντες αὐτῷ κλοὶα καὶ ἁλύσεσι δεσμεύσαντες, ἐνέκλεισαν ἐν σκοτεινῷ τόπῳ παραχρῆμα δὲ διελύθησαν αὐτοῦ τὰ δεσμὰ, καὶ φῶς ἔλαμψεν ἐν τῷ οἰκήματι, ὥς λαμπάδων τινῶν ἔνδοθεν καιομένων.

[17] Τότε μηνύουσι οἱ στρατιῶται τῷ τριβούνῳ Κλαυδίῳ πάντα τὰ γενόμενα, καὶ παραγενόμενος ἐπὶ τὸν τόπον καὶ θεασάμενος τὸ φῶς, ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐξελθεῖν πρὸς αὐτὸν, καὶ λέγει αὐτῷ· Τίς τοσαύτη βία τῆς σῆς γοητείας ὑπάρχει ὥστε σε τοιαῦτα διαπράττεσθαι; Χρύσανθος ἔφη· Εἰ ὑπῆρχεν ἐν σοὶ κἂν σπινθὴρ φρονήσεως, συνῆκας ἂν ὅτι οὐ μαγειῶν περιεργίᾳ, ἀλλὰ θείᾳ δυνάμει βοηθοῦμαι. Ἀλλ᾽ οὕτως εἰς ἐμὲ ὁρᾷς ὥσπερ εἰς τοὺς θεούς σου, οὓς θρησκεύεις ἀδίκως. Εἰ γὰρ οἱ ὀφθαλμοί σου ὀρθῶς ἔβλεπον, ἔγνως ἂν ὅτι οἱ θεοί σου οὐ βλέπουσι· καὶ τὰ ὦτά σου εἰ ἀλήθειαν ἤκουον συνῆκας ἂν ὅτι φωνὴν κραυγαζόντων οὐκ ἀκούουσιν· εἰ ἐν τοῖς ἐγκάτοις σου αἴσθησις φρονήσεως ὑπῆρχεν, ἔγνως ἄν τούτους μηδὲν ἔχειν ἔνδον πλὴν χοὸς καὶ μολύβδου. Τότε κελεύει αὐτὸν Κλαύδιος τριβοῦνος ῥαβδοις τύπτεσθαι· καὶ παραχρῆμα ἐκομίσθησαν ῥάβδοι τραχεῖαι σὺν τοῖς σκόλοψιν αὐτῶν. Ὡς οὖν ἔτυπτον οἱ στρατιῶται, ἐν μὲν ταῖς χερσὶν αὐτῶν τραχεῖαι ὑπῆρχον αἱ ῥάβδοι· κατενεχθεῖσαι δὲ εἰς τὸ σῶμα τοῦ ἁγίου ὡς πάπυρος ἐγίνοντο ἁπαλαί.

[18] Ἰδὼν δὲ τριβοῦνος κελεύει ἀνεθῆναι αὐτὸν, καὶ ἀνορθωθῆναι, καὶ ἐνδύσασθαι καὶ στραφεὶς πρὸς τοὺς στρατιώτας εἶπεν· Αὐτὸι ἀκριβῶς γινώσκετε ὅπως πάσας τὰς τῶν μάγων καὶ ἐπκοιδῶν κατελαβόμην κακουργίας νῦν δὲ ἐξ ὧν ὁρῶ, οὐδὲ μία * ἀνθρωπίνη κακαουργία ὑπάρχει ἐν τούτῳ, ἀλλὰ θείας ἀρετῆς δύναμις· καὶ γὰρ τὰ δεσμὰ τῶν νεύρων ἑκοντὶ διαλυθέντα ἐσχόλασαν· τοῦ ξύλου ἀγριότης αἰφνιδίῳ διαλύσει, διεσάπη· τῆς δορᾶς ὑγρότης ἐν τῷ καύσωνι τοῦ ἡλίου δι᾽ ὅλης τῆς ἡμέρας διέμεινε νεαρὰ ὡς ἀπεδάρή· τῶν ἁλύσεων τὰ δεσμὰ ἀόρατος δύναμις ἔλυσε· τῆς σκοτίας τόπος φωτὶ κατηυγάζετο· αἱ ῥάβδοι ἐν ταῖς τῶν κρατούντων χερσὶ τὴν οἰκείαν ἐπιδείκνυνται στεῤῥότητα, ἐν δὲ τῷ τύπτειν ὡς πάπυρος ἁπαλύνονται. Ὡς δὲ ἁγνεία φαίνεται ἐν τῷ πράγματι, καὶ δικαιοσύνη ἀληθεία δοκιμάζεται, τοῦτο λοιπὸν περιλείπεται, ἵνα πάντες ἡμεῖς τοῖς γόνασι τοῦ ἀνθρώπου τούτου προσπεσόντες συγγνώμην αἰτήσωμεν τῶν προγεγονότων ἀνομιῶν, καὶ παρακαλέσωμεν, ἵνα ποιήσῃ ἡμᾶς τοιοῦτον Θεὸν σέβεσται ὅστις τοὺς σεβομένους αὐτὸν ἐν παντὶ πολέμῳ νικηφόρους ποιεῖ. Καὶ γὰρ πάντας τοὺς ἄρχοντας ἡμῶν καὶ τοὺς βασιλεῖς καὶ ὅσοι ἐπαναστῶσιν αὐτῷ, οὐχὶ οὕτω νικήσει καθάπερ καὶ ἡμᾶς; Ταῦτα εἰπὼν Κλαύδιος σὺν κᾶσι τοῖς στρατιώταις τοῖς γόνασι τοῦ ἁγίου Χρυσάνθου προσπεσὼν παρεκάλει λέγων· Ἐπ ἀληθείας ἔγνωμεν ὅτι Θεός σου Θεός έστιν ἀληθινός. Ὅθεν παρακαλοῦμεν, ποίησον ἡμᾶς ἐπιγνῶναι αὐτὸν, καὶ πρὸς τὴν αὐτοῦ γνῶσιν οἵῳ βούλει τρὸπῳ προσάγαγε. Χρύσανθος ἔφη· Πρὸς Θεοῦ ἐπίγνωσιν εἰ προσελθεῖν ἐπιποθεῖτε, μὴ τοῖς ποσὶν, ἀλλὰ τῇ καρδίᾳ ποσεύθητε πρὸς αὐτόν. Καὶ γὰρ ἑνὸς ἑκάστου ἡμῶν πλησίον γίνεται Θεὸς, ἐὰν αὐτὸν * ὅλῃ τῇ καρδίᾳ καὶ τῇ πίστει ἐπιζητῶμεν.

[19] Πολλῷ δὲ λόγῳ κατηχήσας αὐτοὺς, πρὸς τὴν τοῦ Χριστοῦ πίστιν ἐχειραγώγησεν· ἐπίστευσε γὰρ τε Κλαύδιος τριβοῦνος καὶ Ἱλαρία αὐτοῦ γυνὴ, καὶ οἱ δύο υἱοὶ αὐτοῦ Ἰάσων καὶ Μαῦρος, καὶ πάντες οἱ φίλοι αὐτοῦ, καὶ πᾶσα θεραπεία αὐτοῦ· ἐπίστευσαν δὲ καὶ οἱ αὐτοῦ στρατιῶται μετὰ πάντων τῶν οἰκείων. Καὶ ὀμοθυμαδόν ἅπαντες ἐφωτίσθησαν τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, καὶ ἦσαν προσκαρτεροῦντες τῇ διδασκαλίᾳ τοῦ Χρυσάνθου μετὰ πόθου, καὶ ἀκούοντες τοῦ λόγου τῆς πίστεως τῆς εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰσουν Χριστὸν * μετὰ φόβου. Ἐδέοντο δὲ καὶ ηὔχοντο ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος τοῦ Χριστοῦ πάντα παθεῖν.

[20] Ὡς οὖν οὗτοι πάντες ἐπίστευσαν τῷ Κυρίῳ, ἦλθεν εἰς τὰ ὦτα Νουμεριανοῦ τοῦ βασιλέως· καὶ κελεύει Κλαύδιον τὸν τριβοῦνον προσδεθέντος λίθου τῷ τραχήλῳ αὐτοῦ ῥιφῆναι εἰς τὸ μέσον τῆς θαλάσσης πάντας δὲ τοὺς στρατίωτας ἐξεταστθῆναι, καὶ τὸν μὴ βουλόμενον ἀρνήσασθαι ἀποκεφαλισθῆναι. Τοσαύτην δὲ χάριν παρέσχεν Κύριος τοῖς πιστεύσασιν, ὥστε τοὺς δύο υἱοὺς Κλαυδίου ἄνευ ἐπερωτήσεως ὁμολογῆσαι τὸν Χριστὸν, καὶ ὐπὲρ τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ ἥδιστα ἀποθανεῖν ἐτοίμως ἔχειν. Τούτους ζηλώσαντες πάντες ὁμοψύχως οἱ πιστεύσαντες, ἐν μιᾷ ὥρᾳ ἐν τῇ ὁμολογιᾳ τοῦ μαρτυρίου ἐτελειώθησαν. Ἦν δὲ ἐν * ᾧ τόπῳ τὰς κεφαλὰς ἀπετμήθησαν, τύμβος ἀρχαῖος· τοῦτον ἐκκαθάραντες διὰ νυκτὸς οἱ Χριστιανοὶ ἅπαντα τὰ σώματα τῶν ἁγίων κοινῇ κατέθεντο, οὐ μακρὸν τῆς πόλεως, ἐν ὁδῷ τῇ καλουμένῃ Σαλαρία * Ἦν δὲ Ἱλαρία γυνὴ τοῦ τριβούνου συναγαγοῦσα τὰ σώματα τῶν δύο υἱῶν αὐτῆς Ἰάσωνος καὶ Μαύρου, καὶ ἐν δυσὶ σοροῖς ἕκαστον καταθεμέμη.

[21] Ἐν δὲ τῷ πυκνότερον αὐτὴν ἔρχεσθαι καὶ θυμιᾷν καὶ προσεύχεσται ἐν τῷ τοπῳ κατεσχέθη ὑπό τινων, καὶ ἑλκομένη, παρεκάλεσεν ἐνδοῦναι αὐτῇ τοῦ εὔξασθαι. Ὡς οὖν ἔκαμψε τὰ γόνατα ἐκπετάσασα τὰς χεῖρας εἶπε· Δέσποτα Ἰησοῦ Χριστὲ, ὃν ἐξ ὅλης καρδίας ὁμολογῶ, νῦν με τοῖς ἐμοῖς τέκνοις *, συναρίθμιον ποίησον, οὓς ἐκ τῆς ἐμῆς γαστρὸς εἰς τὸ σὸν προσεκαλέσω μαρτύριον. Ταῦτα εἰποῦσα, καὶ ἐγχρονίσασα ἔτι τῇ προσευχῇ ἐν τῷ ἐξιλεοῦσθαι τὸ θεῖον, ἀπέδωκε τὸ πνεῦμα. Οἱ δὲ κρατήσαντες αὐτὴν συμπαθήσαντες ἐπὶ τῷ αἰφνιδίῳ θανάτῳ αὐτῆς, καταλιπόντες τὰς δύο παιδίσκας τὰς σὺν αὑτῇ ἐπορεύθησαν. Καὶ ἐκεῖναι ἔθαψαν αὐτὴν ἐπιμελῶς, καὶ ὑπεράνω ᾠκοδόμησαν μαρτύριον βραχύτατον· αὐτῆς γὰρ ὑπῆρχεν τόπος· καὶ ἔξω αὐτοῦ οἱ ἅγιοι κατετέθησαν ἐκεῖ· τὸ γὰρ οἰκητήριον αὐτῆς ἐκεῖ ἦν.

[22] δὲ Νουμεριανὸς ἐκέλευσε τὸν Χρύσανθον φυλάσσεσθαι ἐν φρουρᾷ βαθυτάτῃ * ὅπως αὐτὸν σὺν τῇ Δαρείᾳ διαφόρως κολάσεται. Καὶ ἐνέβαλον αὐτὸν ἐν τῇ τοῦ Τουλιανοῦ φυλακῇ. Ἦν δὲ αὕτη βαθυτάτη καὶ βορβορώδης καὶ πλήρης δυσωδίας, ἐπειδὴ τὰ κανάλια ἐκεῖθεν διήρχοντο, καὶ ζοφώδης δὲ λίαν, ἔνθα ἦν Χρύσανθος διδηροδέσμίος γυμνός. δὲ Δαρεία παραδίδοται ἐν ἑταιρείῳ. Ἀλλὰ τοῖς διαφόροις αὐτῶν παθήμασι διαφόρῳ χάριτι Κύριος ἐβοήθει. Καὶ γὰρ τῷ Χρυσάνθῳ ἡδύσματα καὶ φῶς θεῖον ἐχορηγεῖτο· τῇ δὲ Δαρείᾳ λέων ἐκπεφευγὼς ἐκ τοῦ σταδίου, εἰσελθὼν εἰσ τὸ οἴκημα ἔνθα ἦν ἐπὶ πρόσωπον προσευχομένη, ἥπλωσεν ἑαυτὸν ἐν τῷ μέσῳ.

[23] Ἁγνοοῦντες δὲ τὸν λέοντα εἶναι ἔνδον οἱ τῆς πόλεως ἀπέστειλαν πρὸς αὐτὴν ἄσωτόν τινα ὃς ἐν τῷ * μύσει περιβόητος ἐτύγχανεν. Ὡς δὲ εἰσῆλθεν, ἐπιπηδᾷ αὐτῷ λέων, καὶ ὑποστρώσας αὐτὸν ἐπάτει τοῖς ποσὶν ἐπάνω αὐτοῦ. Ἦν δὲ ἀτένιζων τῇ παρθένῳ τοῦ Χριστοῦ ὡς τὶ κελεύσειε ποιῆσαι. Γνοῦσα δὲ ἁγία Δαρεία εἶπε τῷ λέοντι· Ὁρκῶ σε κατὰ τοῦ Υἱοῦ τοῦ Θεοῦ, ἄνες αὐτῷ ἀκοῦσαι παρ᾽ ἐμοῦ λόγον.

[24] δὲ λέων, καταλιπὼν αὐτὸν, ἀνελθὼν ἀνέπεσεν ἐν τῇ εἰσόδῳ, ἵνα μὴ ἕτερὸς τις δυνηθῇ εἰσελθεῖν. Καὶ λέγει Δαρεία· Ἰδοὺ τοῦ λέοντος ἀγριότης ἀκούσασα τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ εὐλαβήθη τὸν Θεὸν, καὶ σὺ ἄνθρωπος λογικὸς ἐν τοσαύταις αἰτίαις διάγεις, ἄθλιε, καὶ ἐν οἱς πενθεῖν σε ἔδει, ἐν τούτοις καυχᾶσαι. Ἐκεῖνος δὲ προσπεσὼν αὐτῇ, ἤρξατο βοᾷν καὶ λέγειν· Κέλευσόν με ἐξελθεῖν ἀβλαβῆ, κἀγὼ κηρύξω πᾶσι τὸν Χριστὸν Θεὸν ὑπάρχειν ἀληθινὸν, ᾧ σὺ λατρεύεις, καὶ ούκ ἔστι παρὲξ αὐτοῦ Θεός. Καὶ ἐκέλευσεν Δαρεία τῷ λέοντι συγχωρῆσαι αὐτῷ ἐξελθεῖν. Καὶ μεταστάντος τῆς εἰσόδου τοῦ λέοντος, ἐξῆλθε καὶ περιέτρεχεν εἰς τὴν πόλιν, καὶ ἐβόα λέγων· Γνῶτε πάντες Ῥωμαῖοι Δαρείαν θεὰν ὑπάρχειν. Παραγενομένων δὲ τῶν ἀπὸ τοῦ σταδίου συλλαβεῆ τὸν λέοντα, θείᾳ δυνάμει ἐκεῖνος ἕνα ἕκαστον αὐτῶν ἁρπάζων πάντας αὐτοὺς ἔστρωσε χαμαὶ ἀβλαβῶς συνέχων πρὸ ποδῶν τῆς Ἁγίας.

[25] δὲ εἶπε πρὸς αὐτοὺς· Ἐὰν πιστεύσητε εἰς τὸν Χριστὸν, δυνὴσεσθε ἀβλαβεῖς ἀναχωρῆσαι· εἰδ᾽ οὺ, οἱ θεοὶ ὑμῶν ἀντιλάβοιιτο ὑμῶν. Ἐκεῖνοι δὲ μιᾷ φωνῇ ἐβόων· μὴ πιστεύων τὸν Χριστὸν ἀληθινὸν εἶναι Θεὸν καὶ ζῶντα, μὴ ἐξέλθοι ζῶν. Καὶ ταῦτα εἰπόντες, ἐξεπορεύοντο βοῶντες· Πιστεύσατε, δῆμοι Ῥωμαίων μὴ εἶναι ἄλλον Θεὸν εἰ μὴ τὸν Χριστὸν, ὃν Δαρεία κηρύσσει. δὲ ἔπαρχος Κελερῖνος ἐκέλευσε πῦρ ἀναφθῆναι πρὸς τὴν θύραν τοῦ οἰκήματος ὅπου ἦν Δαρεία σὺν τῷ λέοντι. Ἰδὼν δὲ λέων τὸ πῦρ ἐφοβήθη, καὶ ἤρξατο ὠρύεσται. Πρὸς ὃν ἔφη Δαρεία· Μὴ φοβοῦ· οὐ μὴ κατακακῇς, οὐδὲ συλληφθήσῃ πώποτε, οὔτε ἀναιρεθήσῃ, ἀλλὰ ἰδίῳ θανάτῳ ἀποθανῇ. Ἔξελθε οὖν ἀφόβως, καὶ πορεύου ἐν εἰρήνῃ· ὅτι ὁν ἐτίμησας ἐν ἐμοὶ, αὐτὸς ῥύσεταί σε. Καὶ κλίνας τὴν κεραλὴν λέων ἐξῆλθε, καὶ διελθὼν τὴν πόλιν ἐπορεύθη μηδένα ἀδικήσας. Οἱ δὲ ἐκ τοῦ στόματος αὐτοῦ ῥυσθέντες ἐβαπτίσθησαν πάντες.

[26] Ἐμηνύθη ταῦτα Νουμεριανῷ τῷ βασιλεῖ, καὶ ἐκέλευσε τῷ ἐπάρχῳ ὅπως τὸν Χρύσανθον καὶ τὴν Δαρείαν, εἰ μὴ βουληθῶσι θύειν, διαφόροις βασάνων αἰκισμοῖς πικρῶς ἀναλώσῃ. Ὡς οὖν κατηνάγκαζεν αὐτοὺς Κελερῖνος πρὸς τὸ θύειν πολλὰ λέγων καὶ ἀκούων παρ᾽ αὐτῶν, ἐκέλευσε τὸν Χρύσανθον κρεμασθῆναι ἐν τῷ ἑρμηταρίῳ. Κρεμασθέντος δὲ αὐτοῦ, τὸ ξύλον ἐφθάρη, καὶ τὰ δεσμὰ διεῤῥάγη, καὶ αἱ λαμπάδες ἐσβέσθησαν. Ὅσοι δὲ ἥπτοντο τῆς ἁγίας Δαρείας, συνεσπῶντο τὰ νεῦρα τῶν χειρῶν αὐτῶν, καὶ ὠρύοντο ἐκ τῶν πόνων. Θεασάμενος δὲ ταῦτα ἔπαρχος Κελερῖνος ἐφοβήθη, καὶ πορευθεὶς δρομαίως πρὸς τὸυ βασιλέα ἀπήγγειλεν αὐτῷ τὸ γεγονός. δὲ Νουμεριανὸς, ταῦτα ἀκούσας οὐ θείαν δύναμιν *, ἀλλὰ περιεργίαν τινὰ λογισάμενος ἐκέλευσεν αὐτοὺς ἔξω τῆς πόλεως ἀπαχθῆναι * τῇ ὁδῷ τῇ καλουμένῃ Σαλαρία, καὶ ὀρυγῆναι βόθρον, καὶ ἐμβληθῆναι ἐκεῖ ἀμφοτέρους, καὶ λίθοις καὶ γῇ καταχωσθῆναι. Ἀπαχθέντες δὲ οἱ ἅγιοι Χρύσανθος καὶ Δαρεία κατήχθησαν ἐν τῷ βόθρῳ, καὶ ψαλλόντων αὐτῶν καὶ προσευχομένων τῷ Θεῷ κατεχώσθησαν. * Καὶ γέγονεν αὐτοῖς τὲ κοινωνία τοῦ μαρτυρίου καὶ ταφὴ καὶ κόλασις ἀδιάζευκτος, καὶ καθὼς γεγόνασιν ἐν τῷ παρόντι βίῳ, σύζυγοι πνευματικοὶ, οὕτω καὶ τὴν μετάστασιν τοῦ βίου ἔσχον ἐν ὁμονοίᾳ. Καὶ προσεδέξατο αὐτοὺς Θεὸς θυσίαν ζῶσαν, καὶ ὁμοθυμαδὸν ἀπειλήφασι τοὺς στεφάνους.

[27] Ὡς οὖν χάριτι Θεοῦ πολλαὶ δυνάμεις καὶ ἰάσεις ἐν τῷ τόπῳ ἐγίνοντο, κατήντησεν ἐνιαύσιος ἡμέρα τοῦ πάθους αὐτῶν, καὶ ἀνείκαστον πλῆθος ἀνδρῶν τε καὶ γυναικῶν καὶ παιδίων *, συνήχθη εἰς τὸ μνημόσυνον αὐτῶν. Ἦσαν δὲ ἅπαντες ὁμοθυμαδὸν συνηγμένοι * ἐν ἑνί σπηλαίῳ· καὶ (γὰρ) ἡν τὸ σπήλαιον πλησίον αὐτῶν. Τοῦτο οὖν ἀκούσας Νουμεριανὸς ἐκέλευσεν ἀνοικοδομηθῆναι καὶ ἐμφραγῆναι τὴν εἴσοδον τοῦ σπηλαίου *. Παραχρῆμα δὲ γέγονε τοῦτο· καὶ * λαξεύσαντες κύκλῳ ἄνωθεν τὸν τόπον, ἐπαφῆκαν κατ᾽ αὐτῶν γῆν, καὶ μετασχόντες πάντες τῶν θείων μυστηρίων τῆς κοινωνίας ὁμοθυμαδὸν τὸν στέφανον τοῦ μαρτυρίου ἀπειλήφασι μετὰ πάντων τῶν ἁγίων· ἐν οἷς ὑπῆρχε Διόδωρος πρεσβύτερος, Μαριανὸς διάκονος καὶ πλεῖστοι κληρικοὶ. Πλῆθος δὲ ἀναρίθμητον λαοῦ, * ὧν τὰ ὀνόματα τὸν ἀριθμὸν ἐκζητῆσαι περιττὸν * ἡγησάμεθὰ · ἀδύνατον γὰρ ἦν.

[28] Ταῦτα ὡς ἐπράχθη * ἀνεγραψάμην ἐγὼ Οὐιρῖνος προτροπῇ ὑπείξας Στεφάνου τοῦ ἁγιωτάτου πάππα, καὶ ταῖς πέριξ πόλεσιν ἐξαπέστειλα, ὡς ἂν τὰ περὶ τῶν ἁγίων τῶν δε μαρτύρων ἐπιγνῶσιν ἅπαντες, καὶ δοξάσωσι τὸν ἐν τῇ καλῇ τούτους καὶ σεπτῇ τοῦ μαρτυρίου ὁμολογίᾳ Χριστὸν στεφανώσαντα, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνον. Ἀμήν.

[Comprehensus S. Chrysanthus] Igitur cum multæ virgines, relicto amore sponsorum, Christo se traderent; ac juvenes relicto voluptatum studio et carnali commercio sese castimoniæ * manciparent; excitata * est in Urbe seditio, et Celerino a præturam Urbis administranti interpellatio publica exhibetur. Juvenes clamabant: Sponsas nostras per Dariam amittimus; viri clamabant: Conjugia perdimus; mulieres clamabant: Maritos amisimus per Chrysanthum et jam filios non habemus. Et erat interpellantium varia et seditiosa confusio. Jubentur itaque a præfecto ambo constringi et diversis pœnis interfici, si sacrificiorum ceremonias contempsissent. Traditur itaque tribuno Claudio Chrysanthus, qui tradit eum septuaginta militibus dicens: Ducite eum extra civitatem ad fanum invicti Herculis, ubi si sacrificare noluerit, diversis pœnis agite, quoad usque consentiat.

[16] [cruciatur.] Tunc milites crudis eum nervis adstringunt, ut sensim siccantibus nervis ad ossa usque vis pertingeret ligamenti; statim autem ut constrictus est, ita omnia sunt in manibus ejus ligamina resoluta, ut non occurrerent oculi ejus * videre celeritatem resolutionis eorum *. Et quasi luctantibus contra se ligaturis, diverso modo diversi eum milites constringebant novis et exquisitis ingeniis. Mox autem ut manus ligantis cessasset a vinculo, dicto citius quidquid ligaverat solvebatur. Tunc irati milites mittunt eum in cippum b novum, nodosissimnm, ita ut in tertio puncto ejus tibias coarctarent. Igitur cum starent ante eum et insultarent ei, ita putrefactum est lignum totius cippi, ut in cinerem converteretur. Tollentes autem milites Chrysanthum, perfundunt eum lotio humano, dicentes: Maleficia tua modo amittes. Statim autem ut perfusus est lotio putentissimo, ipsa aqua putens ita est in nectareum odorem conversa, ut putares eum non lotio humano sed rosato esse perfusum c. Auferentes autem eum ex eodem loco, excoriaverunt vitulum, et corio recenti cingunt eum nudum, et posuerunt eum ad solem; sed per totum diem in æstu nimio et flagrantissimo sole, nulla omnino potuit calefactione siccari, sed eadem, qua fuerat viriditate perdurans, corium in nullo potuit Dei famulum violare d. Item posuerunt in collo ejus catenas ferreas, et simul manus et pedes constringentes, clauserunt eum in obscurissimo loco. Statim autem ex manibus ejus soluta sunt vincula, et tanta lux refulsit in loco, ut putarentur illic lampades multæ fulgentes.

[17] [Claudius tribunus eum hortatur, ut Christo renuntiet;] Nuntiantur omnia hæc a septuaginta militibus Claudio tribuno suo. Et ipse veniens ad locum vidit lumen immensum, et jubens eum egredi ad se, dixit: Quæ ista tanta vis maleficiorum tuorum est, ut ista perficias … e? Cui respondens Chrysanthus ait: Si esset in te vel scintilla prudentiæ, cognosceres me non maleficiorum argumentis, sed divinis adminiculis adjuvari; sed sic ad me respicis sicut ad deos, quos colere injusto judicio comprobaris: si enim oculi tui sapienter aspicerent, viderent quia dii tui non vident; si aures tuæ reciperent veritatem, adverteres illos voces clamantium audire non posse; si interiora tua intellectum alicujus prudentiæ caperent, considerares istos in interioribus suis nihil habere aliud præter argillam et plumbum. Tunc tribunus Claudius jussit eum fustibus cædi. Statim autem ut allatæ sunt virgæ durissimæ *, cœperunt in manibus cædentium quasi pluma mollescere f. Denique dum tenerentur virgæ, quasi ferreæ essent ita erant solidæ, dum vero percuterent, quasi ex papyro essent, ita mollisssimæ reddebantur et leves g.

[18] [sed frustra; quare et ipse aliique multi] Tunc Claudius tribunus, jussit eum * erigi et indui vestibus suis, et conversus ad milites suos, omnes hac voce alloquitur dicens: Bene nostis me et incantationem et magorum deprehendisse præstigia. Hic humanæ artes penitus non sunt, ubi virtutum divinarum potestas apparet: nam vincula nervorum sponte soluta cesserunt, ligni fortitudo repentina defectione computruit; corii viriditas in solis ardore nimio in eadem, qua de vitulo ablata est novitate permansit; catenarum quoque nexus invincibilis probitas exolvit, tenebrarum locus nimia illustratione perfulsit, fustes in manu tenentis rigescunt, in ferientis ictu mollescunt. In aspectu patientis h ipsa sinceritas atque in verbo etiam rationabilis veritas comprobatur. Quid superest, nisi omnes hujus Hominis genibus advoluti, veniam postulemus sceleris et rogemus ut nos quoque talem faciat Deum colere, qui cultores suos facit in omni pugna vincentes? Ecce etenim et nos et judices et omnes qui contra eum venerunt, numquam non ita superat, ut probastis. Igitur cum hæc et alia fuisset prolocutus, cum universis militibus ipse Claudius genibus (S. Chrysanthi) advolutus orabat dicens: In veritate probavi, quia Deus tuus, Deus verus est. Peto itaque, ut facias me cognoscere eum, et ad notitiam culturæ ejus aliqua ratione pertingere. Cui Chrysanthus dixit: Ad notitiam Dei si pervenire desideras, non pedibus tibi sed corde pergendum est: tantum enim unicuique præsens efficitur Deus, quantum cum fide mentis et cordis integritate quæsierit.

[19] [baptizantur] Hæc et similia prosequente Chrysantho i credidit Claudius tribunus, credidit Hilaria, uxor ejus; crediderunt et duo filii ejus Jason et Maurus; crediderunt omnes amici et familiares ejus; crediderunt omnes illi septuaginta milites cum suis, et universi eodem die baptizati sunt; per singulos dies a sancto Chrysantho eruditionem veritatis desiderantissime audiebant, et verbum Christi cum omni reverentia et timore capientes, optabant pro Dei nomine etiam adversa (omnia) perferre k.

[20] [et martyrio coronantur;] Cum omnes credidissent Deo, et (hoc) Numerianus l imperator audiisset, jussit Claudium tribunum ingenti saxo (in collo) constrictum in medio mari præcipitari; omnes autem milites singillatim audiri, et quicumque que se negasset christianum, dimitti; qui verum negare noluisset, caput amputari m. Tantam autem gratiam Dominus credentibus concessit, ut primum Jason et Maurus, filii Claudii, etiam non interrogati Christum se colere dicerent et pro ejus nominis confessione mortem libenter obirent. Hos imitantes omnes unanimiter intra unam horam martyrium Domino consecrarunt. Erat autem in loco ubi decollati sunt, tumulus n antiquus; hunc emundantes per noctem Christiani simul in unum omnia corpora sepelierunt non longe ab Urbe, via quæ Salaria o nuncupatur. Corpora autem filiorum suorum collegit sancta Hilaria, relicta * martyris Claudii, et singillatim condiens id est Mauri et Jasonis in sarcofagis singulis collocavit p.

[21] Quæ dum assiduis obsequiis circa Sanctorum confessionem oraret, tenta est. Quæ dum trahitur, [item moritur Hilaria, Claudii tribuni uxor] rogavit eos qui se trahebant, dicens: obsecro vos, permittite prius orationem complere, et veniam quocumque volueritis. Igitur dum fixisset gradum, accepit Sacramentum Domini q et expandens manus suas dixit: Domine Jesu Christe,quia toto corde te confiteor, modo me associa cum filiis meis, quos ex utero meo ad tuum martyrium convocasti. Et hæc dicens projecit se in orationem, et dum oraret emisit spiritum. Tunc illi ipsi qui eam tenuerant dolentes super repentino obitu ejus, reliquerunt duas ancillas ejus, quæ cum ea erant. Illæ autem sepelierunt eam diligentissime, et super eam brevissimam ecclesiam fabricaverunt; quia locus in quo defuncta fuerat, ejusdem erat hortus Hilariæ, et ex quo passi fuerant Sancti, ibidem sibi mansiunculam collocaverat r.

[22] [S. Chrysanthus in carcerem] Interea (Numerianus) Chrysanthum jussit infernali retineri custodia in carcere Tulliano s unde putor horribilis ascendebat, quia cloacarum cuniculis digesta domorum stercora illic jugiter decurrebant t. Et in hoc decursorio, ut diximus, erat ima et lutea, et ita tenebrosa custodia, ut penitus lucifluus aer nec signum ibidem diei nec vestigium aliquod lucis ostenderet u. In hanc ergo habitationem ferro vinctus Chrysanthus mittitur; Daria vero mittitur in publico contubernio meretricum; sed diversis his Sanctorum passionibus, diverso genere (auxilio) Christus occurrit: nam Chrysantho lux divina et odoramenta sancta præstantur. Dariæ * vero leo v fugiens de cavea amfitheatri dirigitur, qui ingressus cellulam illam in qua Daria prostrata in oratione jacebat, ipse quoque leo prostravit se juxta eam pronus, ut videretur ipse etiam adorare illum, qui suam præsentiam deprecanti Virgini exhibebat.

[23] [S. Daria ad lupanar ducitur;] Nescientes itaque leonem intus esse, miserunt ad eam quemdam turpissimum, qui in scelere corruptionis opinatissimus habebatur. Qui ut ingressus est, insilivit in eum leo, et prosternens eum sub pedibus suis, cœpit ad faciem virginis Christi Dariæ respicere quasi interrogans quid de eo juberet. Quod intelligens beata Daria, leoni dixit: adjuro te per filium Dei, pro quo martyrii passionem libenter amplector, ut non eum in aliquo lædas; sed permitte eum sermonem meum absque terrore suscipere x.

[24] [ubi a leone defensa, juvenem prosacem] Tunc leo reliquens eum posuit se in ipso introitu, ut nec ille remissus copiam fugiendi arriperet, nec alius posset intrare y. Tunc dixit ad eum Daria: Ecce ferocitas leonis audito Christi nomine dat reverentiam Deo; et tu homo rationabilis in tantis criminibus te exerces, ut etiam in hoc, quo miser lugendus es, glorieris. Tunc ille prosternens se ante eam, cœpit clamare dicens: Jube me hinc egredi sanum, ut ego clamem omnibus, Dei filium Christum, quem colis, ipsum solum esse verum Deum. Tunc Daria jussit leoni, * ut amoveret se ab ingressu. Qui cum esset egressus clamare cœpit et per totam civitatem currere dicens: Sciatis omnes (vos Romani) Dariam esse deam. Igitur diversi venatores et diversi populi, dum ad leonem capiendum pergerent, hanc Deus leoni virtutem concessit, ut omnes caperet, et quasi manu tenens ita comprehensos sine aliqua læsione ante pedes sanctæ Dariæ poneret z.

[25] [aliosque p'urimos convertit.] Tunc Daria omnes alloquitur dicens: Si promiseritis vos Christo credituros, illæsi poteritis adscedere, sin alias, * nescio si dii vestri auxilientur vobis. Tunc illi omnes una voce clamabant: Qui non credit Christum verum esse Deum *, vivus hinc non exeat. Et hæc dicentes cœperunt egredi omnes una voce clamantes: Credite populi Romani non esse alterum Deum præter Christum *. Tunc præfectus, Celerinus nomine, jussit ignem copiosum accendi in ingressu cellulæ in qua erat Daria cum leone. Quod cum fieri videret, cœpit leo expavescere et rugitum dare. Cui beata Daria ait: Noli timere; nec incendio cremaberis, neque capieris *, neque interfici poteris; sed morte tua morieris. Egredere securus et vade * quia ille, quem in me honorasti, ipse te liberat. Tunc inclinato capite, leo egreditur per medias turbas populorum. Nullus eum cepit, et ipse neminem læsit aa. Hi autem qui ex ejus ore incolumes evaserant, universi baptizati sunt.

[26] [Tandem ambo palma triumphi potiuntur;] Nuntiata sunt omnia hæc Numeriano imperatori, et jussit Celerino præfecto ut ambos id est Chrysanthum et Dariam, si non consensissent sacrificiis, diversis tormentorum suppliciis puniret. Igitur cum cogeret eos ad sacrificandum et diversa diceret et audiret, jussit sanctum Chrysanthum eculeo ingenti suspendi et torqueri. Cumque imponeretur eculeo Chrysanthus, ligna omnia eculei comminuta sunt, vincula vero universa disrupta sunt; lampades vero quæ erant ejus lateribus applicandæ extinctæ sunt. Quicumque ergo (autem) misissent manum ad sanctam Dariam, stupebant nervi eorum et præ dolore mugitum cordis gemitumque reddebant. Videns itaque hæc Celerinus præfectus vehementer expavit, et cursu rapidissimo ad imperatorem properans, cuncta quæ gesta fuerant enarravit. Tunc Numerianus imperator non virtutibus divinis sed maleficiis (hæc) imputans, jussit eos duci in viam Salariam bb atque in arenario deponi, illic utrosque simul id est Chrysanthum et Dariam vivos terra et lapidibus obrui cc. Tunc beatissimus Chrysanthus cum beata virgine Daria deponuntur in fovea, psalmis et orationibus insistentes * facti sunt in passione sociati sanguine, sicut fuerant etiam mente conjuges; quasi in uno lectulo, ita in una fovea durantes. Talis fuit passio, quæ magis sepulturam Dei famulis ingessit quam pœnam. Accepit autem Deus hostiam viventem, cujus gratia hoc factum est, ut qui simul juvenes in virginitate durantes, simul pertingerent ad coronam sine fine viventes dd.

[27] [post modum alii multi, qui ad eorum sepulchrum venerant, coronantur.] Igitur cum multa beneficia Deus venientibus ad eorum sepulturam præstaret, evenit ut die natali eorum, infinita populi multitudo concurreret; viri simul ac mulieres pariter et infantes et innuptæ puellæ et juvenes. Hoc cum fuisset Numeriani auribus intimatum, jussit ut in introitu, per quem introierant in cryptam, paries levaretur. Quod cum fuisset adimpletum, de zabulo ee super eos montem dejecit. Omnes ergo pariter dum communionis Sacramenta perciperent et Martyrum gloriam celebrarent, ipsi quoque ad martyrium pertigerunt ff; inter quos erat Diodorus presbyter et diaconus Maurinus * et plurimi clericorum gg ac populi multitudo, quorum nec numerus nec nomina collecta sunt hh.

[28] Hæc omnia sicut gesta sunt, scripsimus Varinus et Armenius fratres ii a sancto Stephano papa Romano in sede apostolica facti presbyteri kk et direximus * ad omnes ecclesias ad Orientem et Occidentem, [Passio a quibus scripta.] ut sciat omnis mundus, quia martyres suos Dominus Chrysanthum et Dariam cum multis filiis in triumpho martyrii et gloriæ perpetuæ corona suscepit ll.

ANNOTATA.

a Vide Comm. Præv., n. 12, ubi diximus Celerinum hunc probabilius esse fictitium. Certe Eduardus Corsinus in erudita sua scriptione de præfectis Urbis, testatur Celerini nomen in serie præfectorum apud probatos auctores nuspiam occurrere. Juverit integrum fere Corsini locum recitasse [Pag. 133.] : Celerinus circa an. Urbis conditæ 1005. Christi 252. Celerini præfecti nomen semel iterumque in martyrologio Romano nobis occurrit. Nam 25 Octobris die ubi de S. Chrysantho et Daria martyribus agitur, habetur: “ Qui post multas, quas sub Celerino præfecto … sustinuerunt passiones, jussi sunt a Numeriano … lapidibus obrui.” Ita quoque 22 Novembris die dicitur: “Romæ S. Mauri martyris, qui sub Numeriano imperatore et Celerino Urbis præfecto agonizavit.” Baronius quidem in primo martyrologii loco pro “Numeriano” rescribendum esse putavit “Valeriano,” quod historiæ magis congrueret, cum Numerianus numquam Romæ fuerit aut imperaverit (conf. Comm. Præv., n. 10); sed eadem prorsus emendatio in posteriori quoque loco adhibenda foret, ne Celerini nomen ac præfectura dissitis adeo temporibus adscirbatur. Certe Tillemontius quoque pluribus ostendit quod eorum Martyrum triumphus ad Valeriani potius aut Decii quam Numeriani tempora revocandus esset. Cum verum Martyrum illorum acta vel apocrypha vel suspecta maxime sint, nihil prorsus præsidii pro Celerini præfecti nomine exsculpi inde potest; cum præsertim Usuardus S. Mauri elogium exscribens “Numeriani” nomen omiserit. Ad tempus martyrii quod attinet vide Comm. Præv., n. 20. Rectius passi SS. Chrysanthus et Daria sub Numeriano ponuntur, ut est in Actis.

b

Cippus instrumentum ad instar annuli, quo pedes damnatorum constringebantur et servorum:

Nervo torqueris, in Cippo quando teneris;
Membraque firmaturnervis, quibus ossa ligantur.

In glossis: ποδοκάκκη, ξύλινος δεσμός, cippus; ligneum vinculum. Unde Suidas: ποδοκακκη. Sic cippus in carcere vocabantur, vel inserto altero κ, quod esset quasi ποδῶν κακωσις, vel per syncopem, ut Didymus ait, quasi ποδοκατέχη. Vide Pitisci lexicon antiquitatum. Significat etiam ipsum carcerem: Cives namque meliores et ditiores contumelia et injuriis afficiebat: alios indemnatos et injudicatos in cippo vilissimo concludens, etc. Balderius. Vide Cangii Glossarium. Locum hunc Surius, præter morem suum, minus fideliter reddit: Confestim igitur vinctus ita premebatur, ut nervorum tormentum oculus videre non posset: milites enim nervos miro artificio novisque rationibus connectebant: verum cum vincientium manus quievissent, dicto citius vincula sunt dissoluta. Quapropter milites indignati eum in carcerem conjecerunt et triplici compede constrinxere.

c Vim igitur credebant antiqui inesse urinæ hominis ad dissolvenda maleficia. Saltem ita conjiciendum ex Actis nostris. Cæterum locus iste longe metius redditur apud Surium: Tunc milites sublatum lotio conspergebant, dicentes: Maleticia tua nunc tibi non prosunt. Sed fœtoris loco, odoris suavitas est consecuta, non aliter quam si roseus liquor diffusus esset.

d Brevius meliusque Surius ex græco: Vitulo igitur excoriato, ipsum in ejus pelle nudum incluserunt et in sole collocarunt. Verum cutis ejus nihil est læsa, nec ullum Vir Dei sensit incommodum, quamvis totum diem in vehementiori calore ardentique sole permansisset.

e Multa hic inseruntur actis latinis, quæ in Codd. Parisinis desunt. Pergit scilicet Claudius ad Chrysanthum loquens: Nam omnes magos et hierofantas, et Chaldæos et ariolos et incantatores ego domui, et adhuc istam potentiam in maleficiis non inveni. Omnibus tamen imperans quod volui, eorum ad meos libitus inclinavi. Hunc te virum nobilem et sapientem ad hanc solam partem accepi, ut contempta superstitione christianæ temeritatis, de qua murmur romani populi et seditio excitata est, reddam te generi tuo, et diis omnipotentibus debita sacrificia clementer exhibeas. Reperiuntur in apographo Vaticano: Καὶ πάντας δὲ τούς μάγους, καὶ τοὺς φαρμάκους, καὶ ἐπαοιδούς ἐγὼ κατεδάμασα καὶ τοσαύτην δύναμιν ἐν μαγέιαις οὐχ᾽ ἑυρον, καὶ πάντων μὲν ἐκείνων κατεκράτησα, καὶ τὴν εκείνων πανουργιάν πρὸς τὸ εμόν ὑπεταζα θελήμα. Νυνι δὲ σε οἶδα ἄνδρα ἐμφᾳνῆ καὶ σοφρὸν πρὸς τοῦτο δὲ μόνον τὸ πραγμα συνέλαβον, ἵνα ἀπολείπῃς τὸ τῶν χριστιανῶν τολμηρόν ἐπιτήδευμα δι᾽ οὗ θρυλλος Ῥωμαίων καὶ στάσις γεγένηται, καὶ προσκυρώσεις ἑαυτόν τῳ γένει σου καὶ τοὺς παντοδυναμοῖς θεοῖς τὰς ὁφολομένας ἐκτελέσῃς θυσίας quæ apud Surium redduntur his verbis: Omnes ego magos incantatoresque domui; nec ullam magiæ tantam potentiam inveni. Omnes a me victi sunt; omnis eorum malitia meæ cessit voluntati. Cæterum cum te videam virum præclarum et sapientem; non aliud abs te requiro, nisi ut audax deseras christianorum institutum, quo tumultus atque seditio in populo Romano excitantur, teque genere tuo dignum præbeas, et omnipotentibus diis debita facias sacrificia. Qui fiat ut verba hæc in Coisliniano desiderentur, dicendo non sum.

f Pericope hæc non est in græco. Locus cæterum rectius vertitur a Surio: Allatæ igitur sunt virgæ, quæ quidem in manibus militum erant admodum duræ, sed Viri sancti corpori admotæ, instar papyri molles factæ sunt.

g Hoc loco, litteris paulo majoribus et ad normam tituli inseruntur in Vaticano sequentia: Κλαυδίου τριβούνου ἐπιστροφὴ καὶ πασής τῆς ὁικίας αὐτοῦ καὶ στρατιωτῶν Claudii tribuni conversio, totiusque domus ejus et militum.

h Verte potius cum Surio: Quamobrem cum sinceritas in re et justitia et veritas appareat, etc.

i In græco sic habetur: Cum multis verbis eos instituisset, perduxit ad Christi fidem: nam credidit Claudius, etc.

k Additur in actis nostris latinis sequens pericope, quæ deest in græcis nostris codicibus: Verum quia longum est mirabilia quæ Deus per eos fecerit enarrare, rerum exitum intimemus. Prætermittitur etiam a Surio. Hoc iterum loco inserit Vaticanus majusculis litteris: Κλαυδίου τριβοῦνου μαρτύριον καὶ τῶν μετ᾽ αὐτοῦ Claudii tribuni et sociorum ejus martyrium.

l Vide Comm. Præv., § I, n. 20.

m Brevius ex græco apud Surium: Et de omnibus militibus haberi quæstionem, ut qui abnegare Christum recusarent, capite plecterentur.

n Alibi legitur cuniculus, colliculus, conculus; Surius habet: Vetus monumentum.

o Sic dicta a sale. Sal, inquit Plinius [Hist. Nat., lib. XXI, cap. VII, tom. II, p. 561. Paris, 1741.] , magna apud antiquos auctoritate; sic apparet ex nomine Salariæ Viæ, quoniam illa salem in Sabinos portari convenerat. Et notat Harduinus [Ibidem.] ex Festo, Salariam Viam incipere a porta quæ Collina, a Colle Quirinali, dicitur. Postea, ut latius evolvam infra An. bb, hæc porta Salaria nuncupata est. Cæterum nostris etiam diebus habetur Romæ et porta et via quæ Salaria seu Salara vocantur.

p Ex his et sequentibus intelligitur, qui hi omnes simul commemorentur nonnullis in martyrologiis.Conf. Comm. Præv., § I, n. 4.

q Tria hæc verba accepit sacramentum Domini desunt in græco; et melior est versio Suriana: Cum autem frequentius eum in locum ingrederetur Hilaria, Claudii uxor, a quibusdam comprehensa est. Quæ cum abstraheretur: Sinite me, inquit, precationem meam absolvere… Cum igitur flexis genibus expansisque manibus oculos in cælum sustulisset, etc.

r Paulo brevius accuratiusque apud Surium: Illæ vero diligenter sepelierunt, et super eam parvum monumentum ædificaverunt: erat enim locus ipsius (Hilariæ); et quia prope ipsum Sancti positi fuerant, ex eo tempore illic sibi domicilium constituerat.

s Tullianum, pars erat carceris inferior, quæ etiam Robur vocata legitur. Hanc partem, a Tullio rege additam et hinc nomen suum sortitam, sic describit Sallustius [Bellum Catilinarium.] : Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad lævam, circiter viginti (Pitiscus, in Lexico antiquitatum Romanarum verbo Robur, legit duodecim) pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapideis fornicibus juncta, sed inculta tenebris et odore fœda atque terribilis ejus facies. In actis S. Petri agitur de custodia vel carcere Mamertini, ubi nunc invenitur ædes seu ecclesia S. Petri in carcere, atque teste Baronio [Martyrol. Roman., XIV Martii.] subterraneos habens descensus, a christianis, statutis diebus præsertim IV Julii, religionis ergo, frequenti cœtu invisitur. Desuper anno 1539 erecta a sodalitio Fabrorum lignariorum ecclesia in honorem S. Josephi, patroni sui, fuit. Addit Baronius, locum hunc præ se ferre carceris illius speciem, qui a Sallustio, Varrone et in actis sanctorum Chrisanthi et Dariæ describitur, unde multi, inquit, in eam sententiam ducti sunt, ut opinati sint Tullianum carcerem illum ipsum esse, quem dicimus Mamertinum. Ast certe, prosequitur, sunt complura quæ me a prædictorum sententia distrahunt coguntque, ut existimem Tullianum carcerem in alia parte Capitolii (id enim extra controversiam est, in Capitolina arce quærendum) fuisse positum, juxta locum quem et majores nostri carcerem Tullianum dixisse reperiuntur, ubi et est ecclesia, antiquus titulus, dictus sancti Nicolai in carcere Tulliano, quod nomen hactenus perseverat. Ad hæc reponit Alexander Donatus [De urbe Roma, lib. II, cap. XIX. Apud Grævium, tom. III, col. 623.] , in romanis quidem antiquitatibus multa multos peccare, assumentes appellationes, quæ, cum apud imperitum vulgus invaluissent, a scribis etiam et scriptoribus, quin rem accuratius excuterent, fuere adhibitæ. Et plura citat exempla: sic Neronis turris et hodie apud populum confunditur cum turri Mæcenatis; et statuam equestrem M. Antonini vulgus ad hæc usque tempora Constantini esse voluit. Deinde veterem refert Ugonius inscriptionem ex templo S. Nicolai, ubi titulus tantum carceris apponitur, dempta voce Tullianus. Hujus propositi non est pluribus hæc prosequi. Sufficiat notasse ex Pitisci Lexico Antiquitatum: Acris inter antiquarios orta controversia est, utrum Tullianum ille ipse carcer (Mamertini) sit, an vero alter ad aream Montanariam, ubi ædes D. Nicolai in carcere est. Blondus, Volaterranus, Fulvius, Marlianus, Faunus, Panvinius aliique absque ulla hæsitatione carcerem affirmant Tullianum, a Servio Tullio auctore sic appellatum … eumdem esse qui in actis martyrum Carcer Mamertini vocatur, sub Capitolio situs; quam sententiam Hugonius de stationibus urbis Romæ, et eo recentior Donatus defendunt. Nihilominus quidam non magni nominis et auctoritatis contrarium statuit; et illum Baronius ad Martyrol. Romanum ad diem XIV Martii, et in Apologia (quam alteri ejusdem Martyrologii editioni inseruit) contra Hugonium multis adductis defendit. Attamen, ut ex Itinerariis Romanis facile conjicitur, hodie prævalet etiamnum in Urbe sententia Baronio adversa. Imo Platner et Bunsen, qui nuper præclaram urbis Romæ descriptionem, Germanico idiomate ediderunt, absque ulla dubitatione sic statuunt [Beschreibung der Stadt Rom., tom. III, sect. I, p. 259. Stuttgarten und Türingen 1837.] : Carcer antiquæ Romæ, Carcer Mamertinus seu Tullianus dictus, adhuc visitur ad pedes Capitolini montis, in ingressu Viæ Marforii (Vicus Mamertinus). Mutatus in ecclesiam, cui nomen S. Petrus in Carcere, est. Sequitur dein minuta carceris Tulliani descriptio; additurque [Beschreibung der Stadt Rom., tom. III, sect. I, p. 261 et seq.] , præfatæ ædis S. Petri certam mentionem inveniri primum ante medium sæc. XV. Rursus de ecclesia S. Nicolai in Carcere [Ibid., tom. III, sect. III, p. 474.] : Antiquis Romanis diaconiis annumeratur. Ejus tamen mentio nulla est in Libro Pontificali. In quantum nobis constat, prima ejus notitia refertur ad annum 1100, quo, sub pontificatu Paschalis II, invenitur cardinalis Diaconus illius ecclesiæ. Nomen habet S. Nicolai in Carcere, ex vicina custodia, olim ab Appio Claudio decemviro ædificata, quam medio ævo confuderunt cum Mamertino seu Tulliano, et hinc dicta est S. Nicolai in carcere Tulliano. Qui plura scire voluerit de hac quæstione adeat auctores citatos præsertim Platner et Bunsen.

t Causa hæc fætoris in Tulliano nuspiam apud probatiores auctores invenitur. Nec opus est ad talia recurrere: sufficiunt enim et ipse locus depressus, et sordes in eo congestæ et interclusus aer, ut fætor intolerabilis nasceretur.

u Tota carceris descriptio accuratius reddita est apud Surium: At Numerianus imperator jussit Chrysanthum in carcere profundissimo custodiri, ut simul cum Daria variis (potius sed diversimode διαφόρως) cruciatibus afficeretur. Conjectus igitur est in carcerem Tulliauum, profundissimum (addimus nos reliqua ad verbum) cœnosum, plenum fœtoris, quod ibidem cloacæ decurrerent, et valde tenebrosum; hic detinebatur Chrysanthus, vinculis constrictus et nudus.

v Ex græco brevius verte cum Surio: Dariæ vero leo, qui e stadio fugerat, auxilio fuit. Domum enim, ubi illa erat et supplex precabatur, ingressus sese in medio extendit.

x Legitur in græco: Adjuro te, ait sancta Daria, per Filium Dei, ut permittas illi audire sermonem meum.

y Surius: Leo autem, ipso relicto, fores observabat, ne quispiam alius introiret.

z Multum hæc absunt a textu græco. Cum autem audaces e stadio homines accessissent, ut leonem corriperent; divina virtute leo singulos humi dejecit, detinebatque eos ante pedes sanctæ Dariæ, nihil eis mali faciens. Ita Surius.

aa In græco: Caput inclinans discessit leo, et per mediam transiens civitatem, neminem læsit.

bb Antiquis unica erat via hujus nominis; postea bina fuit; distincta in veterem et novam; quæ distinctio occurrit in documentis christianis post ætatem persecutionum editis. Vide Boldetti [Osservazioni sopra i cimiteri, lib. II, cap. XVII.] . In Via Salaria Veteri, ut habet Mazzolari [Vie Sagre. Diario, tom. V, p. 409. Romæ 1820.] , quæ exit a porta Pinciana, et ad sinistram procurrens radit villam collegii germanici, cernuntur cœmiteria ad clivum cucumeris, item SS. martyrum Hermetis, Basillæ, Proti et Hyacinthi, etc. Via Salaria nova, ait rursus Mazzolari [Ibid. pag. 385.] , antiquum retinuit nomen, exitque a porta similiter nominata et protenditur versus pontem Salarium. Teste Boldetti [Ubi supra.] , novæ adjacent cœmiteria S. Antonii abbatis, SS. Saturnini et Trasonis; item cœmiterium SS. Felicitatis, Alexandri, Vitalis et Martialis, quod et Jordanorum appellatur vel septem Virginum vel denique SS. Chrysanthi et Dariæ, nobilissimorum Romanorum (id quidem secus: vidimus enim S. Chrysanthum certo Alexandria, S. Dariam potius Athenis oriundam) eo loci martyrio coronatorum; denique cœmiterium S. Priscillæ, quod cæteris magnitudine præstat, ut illa non raro ad hoc referantur. Paulo aliter laudatus Mazzolari l. c.: Novæ adjacent cœmiteria Priscillæ, S. Sylvestri papæ, S. Felicitatis et SS. Alexandri, etc.; SS. Chrysanthi et Dariæ, Novellæ, Ostriani, S. Hilariæ, SS. Trasonis et Saturnini. Ex his intelligitur qui fieri potuerit ut S. Saturninus una cum SS. Chrysantho et Daria alicubi celebrentur. Sic in breviario Ratisbonensi, quod mihi ad manus est, typis excusum anno 1496, legitur die XXX Octobris: In festivitate sanctorum Saturnini, Crisanti, Mauri et Dariæ. Officium est de Communi præter Orationem et Evangelium, desumptum ex Joannis, cap. I: Stabat Joannes et ex discipulis ejus duo, etc., cum homilia venerabilis Bedæ: Ecce enim, narrante Evangelio, fratres charissimi, audivimus, quia stabat Johannes, etc. Oratio hæc est: Beatorum martyrum tuorum, Domine, Saturnini, Crisanti, Mauri et Dariæ, nobis assit oratio, ut quos digno veneramur obsequio, pio (pios) jugiter experiamur auxilio. Per. Cæterum in martyrologio Romano occurrit præfato die: Caralis in Sardinia sancti Saturnini martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Barbaro præside capite truncatus est. Sed et alii plures Saturnini eodem in martyrologio signantur diversis diebus, diversisque in locis. Ut autem ad Viam Salariam redeamus, dictum supra est illam incepisse a porta, quæ primum Agonensis sive a ludis Agonensibus sive a montibus quos Agones dicebant; dein Quirinalis, quod ea in collem Quirinalem iretur, sive quod proximum esset Quirini sacellum; postea Collina a Collibus Quirinali, Esquilino et Viminali; denique posterioribus temporibus Salaria, a via cui imposita erat, dici cœpit. Confer Panvinium apud Grævium [Antiquitt. Romm. tom. III, col. 243.] . Ad portam Collinam erat Campus Sceleratus [Ibid., col. 291.] , de quo supra aliquid innui. Annot. ad cap. I, lit. m. Addo ex Bartholomæo Marliano [Ibid., col. 162.] : Campus Sceleratus, in quo vestales incesti reæ vivæ defodiebantur, totum id spatii obtinuit, quod a Sallustii hortis ad portam Collinam fere usque protenditur; de quo Livius sic inquit: “Minucia vestalis, facto judicio, viva sub terra, ad portam Collinam, dextera via strata defossa Scelerato Campo.” Locus proinde ubi passi sunt SS. Chrysanthus et Daria potuit spectare ad Campum Sceleratum vel esse ejus partem. Non tamen putem ex eo vel minimum probari probari S. Dariam de numero virginum vestalium fuisse. Confer Annotata ad cap. I, lit. m.

cc Ex græco sic vertendum: Et foveam fodi, et utrumque eo dejici, atque lapidibus et terra obrui.

dd Facti sunt in passione — sine fine viventes. Ex græco ad litteram: Et fuit eis societas martyrii et sepulturæ et supplicium indivisum; et quemadmodum fuerant in præsenti vita conjuges spirituales, sic et transmigrationem nacti concorditer sunt. Suscepit autem eos Deus hostiam viventem, et unanimiter ipsi coronas acceperunt.

ee Zabulum vel sabulo idem quod arena.

ff Τὸν Στέφανον τοῦ μαρτυρίου ἀπειλήφασι, his verbis explicit apographum nostrum Vaticanum, nisi quod addatur clausula doxologica, quam partim tantum legere licuit, cum folia transumpti versus finem corrosa et lacera sint et lineæ pleræque exinde dimidiatæ.

gg Vide Comm. Præv., n. 12 et 24.

hh Conf. Comm. Præv. § II, n. 24. Solum paragraphum adscribo ex Surio, qui multo propius, ut solet, accedit ad textum græcum: Porro cum Dei gratia multæ virtutes et curationes eo in loco fierent, et solemnis martyrii ipsorum dies ab incredibili virorum et feminarum et puerorum multitudine celebraretur in specu quodam propinquo; Numerianus, audita re, speluncæ os atque aditum obstrui jussit. Quod quidem celeriter factum est. Cumque undique terra demitteretur, omnes divinorum mysteriorum communionem suscipientes, martyrii coronam summo cum gaudio perceperunt; inter quos erat presbyter Diodorus, Marianus diaconus et clerici, atque alii quam plurimi fideles, quorum (numerum et) nomina conquirere supervacaneum ducimus, cum reperiri nequeant.

ii In codice Coisliniano solus Varinus nominatur, et verbum singulari numero ponitur: ἀνεγραψάμην ἐγὼ Ουιρῖνος scripsi ego Virinus. Ast ambo nominantur in codice Colbertino: ἀνεγραψάμεθα Οὐηρῖνος καὶ Ἀρμενίος ἀδελφοὶ scripsimus Verinus et Armenius fratres; hanc lectionem sequitur Surius: Hæc autem omnia, ut gesta sunt, nos Verinus et Armenius fratres conscripsimus. Quod sane indicio est, Surium ita reperisse. Si tamen res dijudicanda esset ex nostris duobus codicibus, utique standum foret Coisliniano, qui longe præstat Colbertino.

kk Hic enimvero locus vel plane corruptus vel prorsus vitiosus est. In græco Coislin. habetur: Scripsi ego Virinus desiderio (voluntati) obtemperans Stephani, papæ sanctissimi. Consonat Surius: Conscripsimus, jussu sanctissimi papæ Stephani. Conf. supra lit. ii. Unde sua (eadem habet etiam Mombritius) deprompserit latinorum auctor actorum, non facile dixerim. Vestigia quædam reperio in codice Colbertino, cujus hæc lectio est: Ταῦτα καθὼς ἐπράχθησαν ανεγραψάμεθα Οὐηρῖνος καὶ Ἀρμένιος ἀδελφοὶ παρὰ τοῦ ἁγιωτάτου Στεφὰνου πάππα Ῥώμης ἐπὶ τῆς καθέδρας αὐτοῦ καὶ τοῦ πρεσβυτερίου, καὶ ἀπεστείλαμεν, etc. Hæc prout facta sunt scripsimus Verinus et Armenius fratres, mandato sanctissimi Stephani papæ urbis Romæ sedentis in cathedra sua, et (item mandato) presbyterii, et misimus, etc. Sic locus verti potest; quamvis non clare videam quid sibi velint: ἐπὶ τῆς καθέδρας αὐτοῦ. Utut tamen est, numquam ex græco textu etiam isto, poterit quis extundere viros illos factos presbyteros a Stephano Romano pontifice.

ll In græco: Et circumjacentibus (Ταῖς πέριξ) civitatibus misi, ut possint omnes cognoscere quæ ad sanctos hosce Martyres spectant, et glorificent Christum qui eos in præclara et veneranda confessione coronavit; cui gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. Codex Colbertinus ita habet: καὶ ἀπεστείλαμεν εἰς τὰς πέριξ πόλεις, ὅπως γνῶσιν ἃπαντες ὅτι τοὺς ἑαυτοῦ μάρτυρας ὑησιν (sic) Χρυσάνθου καὶ Δαρείας σὺν πολλοῖς τέκνοις διὰ τῆς ἀθλήσεως καὶ στεφάνων τοῦ μαρτυρὶου προεδέξατο εἴς τὴν αὐτοῦ βασιλείαν, δοξα κ. τ. λ. Hanc lectionem secutus est noster interpres, sicut etiam Surius: Et in omnes civitates misimus, ut omnes intelligerent sanctos martyres Chrysanthum et Dariam (cum multis filiis) a Domino martyrii præmium in cœlesti regno percepisse: cui gloria et imperium, nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen.

* Vat. Διες.

* Vat. τῷ αηττήτῳ Ἠράκλεῖ.

* Vat. καὶ θύσει.

* Vat. τῶν νευρων ξηραινομένων.

* Vat. μεχρι.

* Vat. μαχομενοι.

* Vat. κουπον?

* Vat. περιεκεον αυτῳ.

* Vat. οὐδε οὐδεμία

* Vat. ὅσον αὐτον ἐν

* Vat. ἔχαιρον, καὶ μετὰ ποθου ἐδεοντο

* Vat. ἐν τῷ τόπῳ ἐν ᾧ ἐτιαχηλοκοπηθησαν

* Vat. σαλαβαρεια

* Vat. ὑιοίς μου

* Vat. ἀσφαλεστάτη.

* τῃ

* Al. περιεργείαν

* Al. ἀπενεχθῆναι

* Al. ψάλλοντες αὐτοὶ και προσευχόμενοι

* Al. παιδισκῶν

* Al. ἅωαντες συνηγμένοι ἕν

* Al. τὴν θύραν τοῦ

* λαζευω lapides polio, incido

* Al. omitt. λαοῦ

* Al. περισσὸν

* Al. καθώς ἐπράχθησαν ἀνεγραψάμεθα κ. τ. λ.

* et Christi disciplinæ.

* ἀθρόως subito.

* Al. videntium.

* Al. aspicere.

* cum surculis etc.

* solvi et.

* γυνη τοῦ τριβοῦνου uxor tribuni (Claudii)

* ad Dariam

* ut eum exire sineret

* dii vestri vos liberent. Sur.

* et viventem.

* Gr. quem prædicat Daria.

* umquam

* in pace

* obruuntur

* Marianus

* καὶ ἐξαπέστειλα et misi

ALTERA ACTA BREVIORA. CRISANTI ET DARIE MARTYRIUM
Ex. Cod. R. Vatic., n. 529 (589?), p. 99.

Chrysanthus, martyr Romæ (S.)
Daria, martyr Romæ (S.)

BHL Number: 1788
a

EX VARIIS.

Eo tempore Numerianus imperator jussit Celerino præfecto, ut Chrisantum et Dariam virginem, si non consenserint sacrificiis, diversis tormentorum cruciatibus puniret. Set cum cogeret eos Celerinus ad sacrificandum, et diversa diceret et audiret; jussit sanctum Chrisantum equuleo ingenti suspendi; cumque imponeretur equuleo Chrisantus ligna omnia equulei comminuta sunt, vincula vero universa disrupta sunt; lampades quoque, que erant lateribus ejus applicande extincte sunt. Tunc beatissimus Chrisantus cum beata Virgine deponuntur in foveam psalmis et orationibus insistentes. Et facta est in passione societas sanguinis sicut fuerat mentis; et quasi conjuges in uno lectulo, ita in una fovea cum una voluntate durantes defuncti sunt. Talis fuit passio, que magis sepulturam Dei famulis intulit, quam penam ingessit. Accepit autem Deus hostiam viventem, cujus gratia hoc factum est, ut qui simul erant in virginitate durantes, simul contingerent ad coronam. Set cum multa beneficia Deus venientibus ad eorum sepulcra prestaret, venit *, ut die natalis eorum infinita populi multitudo concurreret; viri simul et mulieres, pariter et infantes et innupte puelle et juvenes. Hoc cum fuisset Numeriani auribus intimatum, jussit ut in ipso introitu, quo criptam ingressi fuerant, paries levaretur. Quod cum fuisset impletum desuper ad Sablonem super eos montem dejecit. Omnes ergo pariter dum communionis Sacramenta perciperent et Martyrum gloriam celebrarent, ipsi quoque ad coronam martyrii pervenerunt.

ANNOTATUM.

a Sunt eadem verba ac in Actis prolixioribus; ut evidens sit altera ex alteris fuisse concinnata. Actorum cum exemplaria, inquit Baronius [Annal., tom. III, p. 232. Ad an. 284. Lucæ, 1738.] , complura legerimus, illa fideliora reperimus, quæ breviora latine conscripta habentur. Num nostra hæc vidit et respicit? Minus dubitarem si in his mentio fieret Diodori et Mariani, quorum meminit Baronius: ast nullum de duobus istis Martyribus verbum. Lectiones breviarii romani nostri ex prolixioribus Actis contractæ sunt.

* evenit.

SYNAXARION (EX MENÆIS IMPRESSIS XIX MARTII) SS. CHRYSANTHUS ET DARIA.

Chrysanthus, martyr Romæ (S.)
Daria, martyr Romæ (S.)
a

Hi vivebant sub Numeriano rege (βασιλέως). Erat autem Chrysanthus filius viri illustris, nomine Polemonis b, Alexandrini; Daria vero Athenis oriunda. Postquam Chrysanthus a quodam Christiano divina edoctus fuisset, et baptismo accepto, libere Christum prædicaret, a patre in custodiam datus est. Cum autem non cederet, sed firmus et inconcussus permaneret, ei junxit pater puellam formosam in flore ætatis constitutam, quam Athenis arcesserat, Dariam nomine, ut hujus amore a fide Christianorum abduceretur. At illa non modo eum non persuasit, sed ipsa persuasa fuit, atque, abjurata impietate, sanctum suscepit baptismum, et ab utroque servata virginitas est illæsa. Quare accusati apud Celerinum præfectum, traduntur Claudio tribuno examinandi. Qui variis cruciatibus eos affecit: quibus cum eos superstites atque animo quibusvis supliciis superiores videret, mutatus ipse in Christum credidit una cum uxore sua Hilaria et duobus filiis Jasone et Mauro et militibus, qui sub ipso erant, qui omnes postea martyrii coronam acceperunt die XIX Martii. Et Claudius quidem saxo alligatus in profundum dejectus atque mersus est; ejus vero filii cum militibus capite plexi vitam finierunt; sanctus vero Chrysanthus et Daria in foveam c projecti, et desuper congesta terra sepulti sunt, ubi et martyrii palmam acceperunt.

ANNOTATA.

a Vide Comm. Præv. § I, n. 2.

b Alibi dicitur constanter Polemius; solum hic appellatur Polemon ὀνόματι Πολέμωνος.

c Βόθρον.

CARMEN DE SS. CHRYSANTHO ET DARIA
(Ex Patrologia Mign, tom. LXXIV, col. 527 et seqq.).

Chrysanthus, martyr Romæ (S.)
Daria, martyr Romæ (S.)

BHL Number: 1789
a

EX PATROLOGIA MIGN.


Nec meminisse moror præconia clara Chrysanthi,
Quem merito mundus famosa laude frequentat.
Hunc igitur genitor florentem tempore proto b
Tradidit in vestem c rhetorum sub sorte magistris,
Ut puer indolis d librorum disceret artes,
Quas mundana colit stolido sapientia sensu.
Qui fuit, ut fertur, donatus mente sagaci,
Ardens ingenio et prudens, ac pectore pubes.
Posthac inlustris cum sacra volumina lector
Auribus hausisset cœlesti grammate scripta,
Protinus antiquæ contemnens dogmata sectæ,
Falso * vetustarum calcavit frivola legum,
Et dicto citius nactus rudimenta fidei e,
Flagitium sceleris baptismi deluit unda.
Mox publice Christum paganis prædicat ultro,
Dira superbarum spernens tormenta minarum.
Tum genitor sobolem, naturæ jura resolvens,
Truserat in tenebras conclusi carceris atras,
Magnopere metuens fisci decreta nefandi;
Insuper et capital f tremulus formidat acerbum.
Sed cum mens juvenis ferret tormenta libenter,
Mox aliter genitor concinnans machina g scenam,
Lubrica mundanis admovit gaudia pompis,
Serica purpureis præbens velamina peplis,
Quæ moritura facit festo viscere bombix,
Induit egregium pretiosa et veste nitente.
Tunc jussu patris convivia larga puellæ
Deliciasque ferunt epulis luxusque culinæ,
Vestibus ornatæ variis et fronte venusta,
Talibus ut pompis miles mollesceret audax,
Ferrea quis * crebro cedunt præcordia virum.
Sed tamen armatus Christi testudine tyro
Oscula virgineis despexit lubrica labris,
Nec penetrare sinit stuprorum spicula pectus,
Sed procul excussit jaculatas fraude sagittas.
Non secus ut cecinit sponsali carmine vates h.
Dulcia sed Christi leniscunt labra labellis,
Mellea tunc roseis nigrescunt labra labellis.
Venit ad extremum virgo certamen adulta,
Daria Vestalis formosa fronte rubescens,
Aurea cum glaucis quam comit lunula gemmis.
Nititur hæc juvenem muneris i constringere nexu,
Quatinus ad thalami flectat connubia mentem.
Hæc falerata k fuit facundis freta loquelis;
Denique diserti stupuerunt forte magistri
Virginis ingenium biblorum l famine fultum:
Nempe tenax scripti fuerat veloxque legendi.
Sed secus evenit fortunæ casus opacæ.
Dum pius obposuit fatis contraria fata,
Daria quæ dudum servabat numina Vestæ m,
Credidit Altithrono, cœli qui sceptra gubernat,
Facundi Virgo verbis conversa Chrysanti.
Tunc simulata thori fingunt consortia fata,
Moribus et castis vivunt concorditer ambo,
Ut spurcum penitus vitarent pectore nævum,
Et maculam ventris pullam de corde fugassent.
Post hæc baptismi sacris tingitur undis,
Quatinus exuvias spoliaret mente vetustas,
Et nova de liquido sumatur gurgite lodix n.
Tum Virgo veterum sprevit documenta librorum,
Et sequitur Christi quadratis dogmata biblis.
Quis poterit vulgi tantas numerare catervas,
Quantas exemplis egerunt credere Christo?
Traditur idcirco pœnis torquendus acerbis,
Septuaginta viris quem denso milite servant o
Herculis in fano, ni forsan thura litaret.
Tunc miles cœpit dirus vexare negantem
Athletam Domini, fretum virtute superna,
Udis et crudis nervorum nexibus angens,
Torrida flammantis laturum caumata p solis.
Sed puncto citius laxantur lora lacertis,
Omnipotente Deo restes solvente nefandos.
Ecce sudes iterum cipporum vincula cludunt,
Cruraque cum rigidis nectebant turgida lignis.
Ex templo cippum fundit Regnator Olympi,
Quamvis hunc stolidi cecata mente ligarent.
Lotia tunc lictor crudelis spargere jussit,
Sacros humectans artus fœtore putenti:
Qui liquor, ut dicunt, atrum fantasma fugabat
Dum vernam Domini sperat nicromantia fretum,
Sed putor ambrosiam flagrabat nectare suavi.
Exin tortores bucula de globo rebyrsa q
Mandant ut crudo stringantur tergore membra
Marthyris, ardentem passuri lumine solem.
Torrida sed Titan compressit fulmina fervens,
Ut nulla insontis ferant * incendia membra.
Tum reciproca concludunt ergastula Sanctum;
Arta catenarum constringunt vincla lacertos,
Nec non et collum nectunt cum crure gemello.
Ecce repente pius nodatos Arbiter artus
Eripit et chalibis mox stricta ligamina rumpit.
Porro cum Sanctum nodoso vimine miles
Cederet infaustus rubro qui sanguine gaudet,
Sed mirum dictu, sceptrorum flagra beatus
Ictibus argutis Martyr non sensit acerba.
Quin immo ut plumæ mollescunt vimina Sancto,
Ceu viridis lentescit lene papyrus in amne:
Claudius insignis compunctus credidit ultro,
Septuaginta viros convertens dogmate claro
Fecit baptismo purgari gurgite mersos;
Quapropter rubro perfusos sanguinis ostro
Miles Ada * ethereum faustus perduxit Olympum,
Quos simul obstrinxit felix spelunca sepultos,
Lucida perpetuæ visuros præmia vitæ.
His convexa poli merito lustrantibus alto
Daria cum duro patitur tormenta Chrysanto.
Impiger ast ille strictus molimine ferri,
Truditur in tenebras laturus r carceris atras,
Lurida quo putidis fluxerunt stercora cryptis;
Nectare sed fœtor cedit ceu luce latebræ.
Traditur interea et sceleratis Daria scortis,
Prostibulum mechæ penetrans sine crimine sevo;
Sed leo de claustris rugibundus mittitur arctis
Virgineos artus tutos servare puellæ.
Si quisquam cuperet sacrum temerare pudorem,
Gestibus obscœnis contractans corpus honestum,
Arcam ceu quondam probrosus contigit Oza s,
Protinus oppeteret confusus fronte petulcus,
Rictibus et rabidi conrosus dente leonis
Ultricem pœnam sentiret morte ferina.
Tum demum Augusti, qui Romæ regna regebat,
Decreto rubras sumpserunt morte coronas,
Et simul in cripta pausant sabulone sepulti,
Quos simul in vita vexavit pœna cruenta.
Credimus ut faustis glomeratos jure catervis
De gremio tumuli, cum tellus sponte dehiscet,
Et genus humanum tumbis emerserit atris
Suscitet ad requiem mundum hunc qui laxat habenis.

ANNOTATA.

a Vide Comm. Præv. n. 19.

b Id est primo a græco πρῶτος.

c Non mirarer vestem hic adhiberi sensu, quo apud Du Cange in Glossario legitur: de vestibus et familia alicujus reputari.

d Puer indolis forte pro indolus ἄδολος sine dolo, sincerus. Nisi velit auctor dicere puerum indole præclara præditum; quod non esset quidem valde latinum, sed a more scriptoris nostri non ita alienum, ut in sequentibus satis elucebit.

e Fidei, versus peccat, cum media syllaba sit brevis.

f Capital, proprie dicitur crimen quod capitis meretur supplicium.

g Machina, cum sit in casu ablativo syllaba ultima fit longa.

h Quis vates ille sit, non mihi constat, forte Catullus.

i Muneris sui aliquem facere idem est ac bene mereri de aliquo. Putem hoc sensu sumenda verba juvenem muneris constringere nexu: erat enim Daria jam inde a principio in Chrysanthum benevola. Rursus peccatur in prosodiam: mūnērīs.

k Phalerata (puella) id est ornata phaleris: Sunt autem Phaleræ proprie ornamenta equorum, item et equitum nobilium; hinc etiam muliebres ornatus. Vide Stephani Thesaumum.

l Proprie Biblus, Βιβλός juncum significat et codicem quibus veteres in scribendo uti consueverant. Vide Stephanum.

m Vestæ. Vide Comm. Præv. n. 9 et Annotata, c. I, lit. m.

n Lodix proprie est operimentum lecti. Hic sumitur pro veste candida, quo baptizati induebantur.

o Confer Acta prolixiora nostra, cap. II, n. 13 et seqq.

p Caumata a græco καῦμα, æstus, ardor.

q Versus iste manifeste refertur ad genus supplicii, de quo in Actis n. 16: Excoriaverunt vitulum et corio recenti cingunt eum (Chrysanthum) et posuerunt eum ud solem etc. Voces proinde: Bucula, rebyrsa (quarum prior probe latina est, posterior barbara) significant: Bucula seu vitulo excoriata, in casu nempe ablativo. Deducitur autem rebyrsa a βύρσα, latine corium detractum, pellis. Nisi rebyrsa nomen dicatur, et Bucula adjectivum (sed hoc sensu utraque vox barbara). Denique Globo, idem est ac Grege. Versus iterum claudicat.

r Laturus subauditur vox pœnas vel simile quid.

s Oza, de quo lib. II Regum: Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei et tenuit eam; quoniam calcitrabant boves et declinaverunt eam; iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. Cap. VI, ℣ 6 et 7. Non magna intercedit similitudo inter Ozam temerarium et sceleratum turpemque stupratorem.

* falsa?

* quibus.

* feriant?

* ad

HISTORIA TRANSLATIONIS RELIQUIARUM MARTYRUM SANCTORUM CHRYSANTI ET DARIÆ EX URBE ROMA IN GALLIAM
(Ex Actis SS. Ord. S. Benedicti, Sæc. IV, Part. I, pag. 611 et seqq. et pluribus mss. nostris.)

Chrysanthus, martyr Romæ (S.)
Daria, martyr Romæ (S.)

BHL Number: 1793
a b

EX MABILLONIO ET MSS.

CAPUT I.
SS. Reliquiarum translatio.

[Marcwardus abbas Romam advectus] Expleta sanctorum Martyrum passione, non absurdum videtur cupientibus scire, quemadmodum vel quibus auctoribus ab urbe Romana in Galliam translata sunt corpora, certaminis eorum adnectendum libello. Igitur anno Dominicæ Incarnationis DCCCXLIIII, imperante Hlotario Augusto, filio serenissimi imperatoris Hludovici c, Marcwardus d Abba Prumiæ monasterii Romam ire disponens, memorati principis impetravit licentiam et epistolas ad pontificem sedis apostolicæ Gregorium e, in quibus regia conveniebatur auctoritate, ut alicujus præclarissimi martyris corpus ei dari deberet famæ celebrioris, de cujus passione ac veneratione nullus fidelium posset ambigere. Arrepto namque jam itinere, cum comperisset antedictum Papam obisse Gregorium, aliumque pro eo constitutum nomine Sergium f; missa ad imperatorem relatione, receptisque mox ad nuper creatum antistitem mandatis, tandem post longa itineris spatia Romam ingreditur.

[2] [accipit corpora SS. Chrysanthi et Dariæ,] Susceptus denique honorifice ab apostolico Papa, epistolas ei regias tradidit. Ille jussis imperialibus ejusque petitionibus favorabiliter in omnibus annuens, spopondit se cuncta facturum quæ suggesserat. Post hæc misit ei per Marinum episcopum librum sanctorum continentem passiones, jussitque passionem sancti Chrysanti et Dariæ litteris tradere, pollicitus eorum corpora se ei daturum. Constituta itaque die ad Lateranensem properat ecclesiam g. Cumque jussus ad Romanum ingressus fuisset Pontificem, positis in locello super altare corporibus, atque ex utraque parte stantibus clericorum ordinibus et canentibus, tradidit ei cum summa veneratione et honore præfatorum Martyrum corpora, sub invocatione nominis Domini præcipiens eum circa venerationem eorum intendere, quo uterque Dei omnipotentis offensam possit effugere: ipse quidem quod dederit, ille vero quod datis debitam non providerit venerationem. Tradidit ei quoque reliquias XLVI sanctorum Martyrum, ac præcepit in tumulo eas memoratorum recondi Sanctorum. Susceptis itaque cum summa veneratione corporibus, omnes præcipitans moras maturavit profectionem.

[3] [quæ Prumiam transfert] Omnibus igitur incolumibus, quinquagesimo die postquam ab Urbe gressum extulerant, in possessionem veniunt monasterii, videlicet in cellam sancti Goaris h: ubi per biduum commoratus, ordinatis fratribus cum venerandis corporibus præmittit eos ad Prumiam monasterium, quorum fratres adventu comperto, cum maxima gratulatione sacris induti festinant occurrere cum candelabris et crucibus. Quæ vero in hoc spatio itineris miracula Deus ad ostendenda Sanctorum suorum merita declaraverit, translatione eorum peracta, expediam. Cum ingenti itaque devotione et gaudio susceptis Sanctorum reliquiis, omnibusque quæ tempori congruebant canentibus, IIII Nonas i Julii deferunt eas in Prumiam monasterium; jacueruntque in eo quo delata fuerant feretro ad dexteram altaris usque XI Kalendarum k Novembrium die, scilicet quousque pars quædam antiqui templi complanata in spatium prolixius extenderetur, tumulo dignus conderetur.

[4] [atgue hinc ad Eiffliæ monasterium.] Quo expleto tempore memorata die translata sunt Sanctorum corpora et ab episcopo Theganberto l admodum religioso VIII Kalendarum Novembrium m, videlicet passionis eorum die, in loco quo nunc venerantur, scilicet in possessione sancti Salvatoris, in cella quæ Novum-Monasterium n vocatur, cum summo honore omniumque gratulatione tumulata, ubi nunc eorum intercessionibus ad laudem sui nominis orantes Christus exaudit, sicut ex subjectis comprobatur miraculis. Sed antequam illa quæ post eorum tumulationem acta sunt miracula proferantur, ea quæ paullo superius promisimus, reddenda prius in initio videntur.

ANNOTATA.

a In nostro codice ms. titulus est, sed aliena manu exaratus: Liber secundus translationem eorum (SS. Corporum) continens; scriptus, ni fallor, ab aliquo Prumiensi monacho, qui ipsi Translationi præsens interfuit. Vide Comm. Præv. § I, ubi de auctore hujus historiæ diximus. Incipit: Expleta sanctorum martyrum passione (quæ libro primo continetur), non omittenda sensuimus, quæ de eisdem in libro beati Gregorii Turonensis, qui Miraculorum inscribitur, reperimus. Et recitatur locus ex Gregorio, quem vide supra Comm. Præv., § I, n. 7. Atque hæc capite I. Secundum orditur auctor historiæ his verbis: Nunc quoque absurdum non est consequenter scribere, quemadmodum vel quibus auctoribus, ab urbe Romana in Galliam translata sint eorum corpora, ac certaminis illorum libello annectere. Igitur anno Dominicæ, etc.

b Circumscripta erat Gallia Transalpina, Oceanum inter et Rhenum, Alpes, mare Mediterraneum et Pyrenæos montes.

c Qui dictus est Pius et Caroli Magni filius erat.

d Vide Comm. Præv., § II, n. 27 et seqq.

e Hujus nominis IV, cujus mortem Pagius, contra quosdam alios præcedenti anno illam innectentes, contendit ponendam die XXV Januarii 844, quod et ex historia hujus Translationis apprime confirmatur.

f Sergium II, quem alii die XXVII Januarii, alii die X Februar. præfati anni 844, cathedram S. Petri conscendisse volunt.

g Confer Comm. Præv. n. 26.

h Cella S. Goaris ad Rhenum sita, in diœcesi Trevirensi, abbatiæ Prumiensi subdita erat. Vide Acta SS. Ord. S. Benedicti, ubi vita S. Goaris reperitur auctore Wandelberto.

i Id est die IV Julii.

k Id est XXII Octobris.

l Imo Thegano, chorepiscopo Trevirensi, ut diximus Comm. Præv., § II, n. 28.

m Die XXV Octobris.

n Quod originem dedit oppido, dicto Monasterium Eiffliæ Münstereiffel, hodie in archidiœcesi Coloniensi. Vide Comm. Præv., § II, n. 30, ubi emendandum demonstravimus Mabillonium, qui Novum-Monasterium confudit cum monasterio sancti Naboris in agro Divodurensi seu Mettensi. Huc spectat Lectio VI. Proprii Coloniensis anni 1828, quam reperies Comm. Præv., § VI, n. 71.

CAPUT II.
Miracula quæ in translatione et post eam contigerunt.

Igitur cum ab Italia digressi ab basilicam beati Goaris gressum dirigerent, [Mulier renum dolore vexata sanatur;] femina quædam non ignota civibus suis, cum nimio renium (sic) teneretur dolore, audito Sanctorum adventu petiit se eorum obviam duci. Cumque hinc inde a duobus sustentata, vix ad locum pervenisset; mox ut tetigit feretrum quo sancta vehebantur membra, omnis ita fugatus est dolor, ut omnibus inspicientibus libero ante gestatorium gressu curreret. Hæc prima nobis Sanctorum enituit virtus: licet fidelis post viri relatione comperissem, adhuc nobis in Italia positis, simili modo eorum orationibus quamdam feminam contractam fuisse erectam.

[6] Femina quædam erat non ignobilis, uxor cujusdam Waningi nomine, [altera mulier cum ancilla liberatur,] cujus pedes et crura ita intumuerant, ut pæne lecto detineretur. Hæc audita opinione Sanctorum, subvectione equi obsequentiumque adminiculo obviam ducta, vix tacto feretro ita sana effecta est, ut per totum montem, cujus in illis locis nimia asperitas et altitudo est, una esset ex gestantibus feretrum. Postero autem die, cum Missarum sollemnia celebrarentur, ancillula memoratæ feminæ inter Missarum celebrationem ita contracta est, ut quæ pedibus venerat, alterius manibus tolleretur, ignoramus tamen quid causæ fuerit. Opinio vero fuit, quod servitium recusaverit Sanctorum, volens eam domina sua illis delegare. Postea denique cum triduum in eadem ecclesia ubi contracta est faceret, atque pro ea oratum esset; orationibus Sanctorum restituta est sanitati, itemque cum domum reverteretur, contracta est, iterumque virtute sanctorum Martyrum priorem recepit valitudinem.

[7] [item tertia;] Item femina quædam, cum ita membrorum debilitate contracta teneretur, ut vehiculo duceretur, rogavit se obviam duci Sanctorum. Hæc orationibus eorum ita salva surrexit, ut propriis firmata gressibus incederet.

[8] [vir a morte ereptus;] Cum vero jam decerneremus in locum, ubi nunc adorantur, Sanctorum deduci corpora; multitudo innumerabilis processit mundare vias, per quas reliquiæ deducendæ erant Martyrum. Cum igitur quædam succideretur arbor, quidam non præcavens casum, cecidit super eum. Cum itaque putaretur mortuus, amota arbore, ut credimus orationibus Sanctorum, ita incolumis repertus est, ac si nil pertulisset læsionis.

[9] [surdo restituitur auditus,] Jam vero tumulatis beatis Martyribus, quidam illuc veniens, cujus aures perpetuæ surditatis tumor obtinuerat, cum Sanctorum ibidem præstolaretur devotus suffragium; sanctissimis eorum meritis auditum diu sibi denegatum recipere meruit.

[10] [alteri brachium,] Item quidam debilis brachio, ita ut ab humero deorsum penderet aridum, præterea surditate damnatus; cum ad Sanctorum sepulcrum cum fide accederet, et bracchium pristinum recognovit offlcium, et obstructæ aures auditum recepere.

[11] [et rursus alteri brachium et manus.] Alius quidam fuit qui ita manum cum brachio debilem habebat, ut semper deorsum pendens omnibus corporis officiis redderetur inutilis. Hic fasciculum lini manui innexum aridæ cum ad memoriam (ut oportebat) venisset Martyrum, atque super altare poneret, protinus a rigiditate sua resolutum prior rediit virtus.

[12] [Mulier irreverentiæ suæ pœnas luit;] Quædam item femina cupiens Deo et sanctis Martyribus illic servientibus, subsidiis corporalibus subvenire, onustum plaustrum cum pane et potu, aliisque necessariis secum ducens, ad locum properabat. Verum cum jam in proximo esset, præcessit plaustrum. Cumque sepulcrum minime auro vel argento cerneret fulgere; ut stolidæ et inreligiosæ solent mentes, despexit et inrisit locum: atque suorum obviam concito reversa gradu, jussit eos qua venerant redire, dicens nihil ibi sanctitatis contineri. Tunc multione * Sanctorum carum *confractum est, potusque diffusus, atque omnia superposita ita dispersa sunt, ut nullo usui apta redderentur. Ipsa denique tertia die ob vindictam contemtus mortis pœna multata est.

[13] [alia a scabie sanatur,] Alia item femina cum valida scabie omni premeretur corpore, adeo ut lepra putaretur, sed etiam diutino morbo lecto teneretur, præterea neque medicorum ulla potuisset arte curari, hæc cum audisset a vicinis cereum in honore Martyrum fieri, accensa fide particulam ceræ coemtam, fecit in eodem misceri cereo. Cum itaque cereus ad sepulcrum delatus fuisset Martyrum, mirum in modum, mox ut igni accensus est, sensit ægra longe posita virtutem, atque e strato surgens pristinam recepit corporis sanitatem.

[14] [altera a digitorum debilitate,] Item alia inclusos digitos atque rigidos habens, admonita divinitus ut ad memoriam properaret Sanctorum, fide ducta, ad locum ita sana reversa est, ac si nihil umquam læsionis pertulisset.

[15] [uxor viri cujusdam nobilis plexa.] Quidam nobilis vir amore ductus Sanctorum volebat locum adire. Hic conjugem suam hortatus ut secum pergeret; illa e contra aspernata dixit, se potius ad opera sua pergere: nam non esse verum quod fama vulgaverat. Ille quidem cœptam perficiens voluntatem, illa vero in sua manens perfidia, cum ad locum properaret destinatum, equo dejecta brachium fregit, ut hactenus ita manens nulla possit medicina curari.

[16] [Puerulus sanatus;] Quidam puerulus ita claudus ab utero exstitit matris, ut nativitas gressum negaret. Hic cum humeris matris fide ad tumulum tolleretur Sanctorum, ita sanctissimis Martyrum meritis sanatus est, ut qui alterius gestatus venerat gressibus, propriis revectus matrem subsequeretur.

[17] [item mulier,] Quædam item cum manum atque brachium ita incurvum ac debile haberet, ut neque ad os quidquam eo potuisset deducere, cum ante sepulcrum Martyrum diu prostrata jaceret, tandem orationibus eorum pridie Palmarum die pristinæ reddita est sanitati.

[18] Redeunte tempore quo beatissimorum Martyrum corpora in locum, ubi nunc adorantur, delata sunt, cum celebritas anniversarii inmineret diei, inter frequentiam multitudinis quæ pæne illuc innumerabilis tunc accurrebat, contigit quamdam feminam a pago Tulpaciense * a ex beneficio Odrici advenire. Hæc unicam filiam jam quinquennem, nomine Ermenradam, cujus oculos cæcitatis obduxerat caligo, habens, doloris acta stimulis, secum meritis illuminandam Sanctorum devote attulit, quæ cum a custodibus peteret, ut in aliquo ecclesiæ loco suffragium præstolatura Sanctorum, poneretur, permissa est in angulo cryptæ, ubi ad pedes adoratur Sanctorum, eam deponere. Deposita itaque cum tota die illa et nocte ac si rigida immobilis jaceret, ac matutinum celebraretur officium, et nox diei sequentis daret initium; subito virtus divina per orationes adfuit Sanctorum, et luminis recepto vigore quod per triennium sibi denegatum omnes cognoverant, cœpit respicere clare. Hoc itaque miraculum cum per omnium curreret ora, et Domino sanctisque ejus Martyribus laudes clamarent; voluit etiam Dominus fidelibus populis geminato miraculo lætitiam geminare spiritalem, quantique essent sancti Martyres apud eum meriti ostendere.

[19] [altera] Nam quædam femina nomine Bertrada, ex familia beati Maximini b, de villa nuncupante c Ocgisesheim *, cum nimia premeretur imbecillitate, ita ut nervis siccatis contracta et debilis omnibus redderetur membris; audiens Sanctorum virtutem, ad hanc et eamdem celebritatem spe sanitatis se se contulit; quæ cum devota Martyrum imploraret auxilium, obtentu eorum meruit sanitatem. Igitur cum Missarum celebratio perageretur, Sanctorum ei advenit virtus: et quæ contracta et debilis aliorum venit adminiculo, propriis firmata gressibus rediit ad propria.

[20] [atque tertia.] Fuit item in vico, qui * Sinciacus d nuncupatur, quædam femina, nomine Gaminildis, ex familia sancti Petri e, cujus facies in tantum erat deformata, ut intuentibus non parvum horrorem incuteret. Ore siquidem ad aurem prope contorto oculisque transversa, tuentibus monstrum quoddam exstiterat. Hæc dominam suam, nomine Heritrudem, deprecatur ad Sanctorum ecclesiam properantem, ut candelam quam ad modum capitis sui ut pauper effecerat, secum deferret: quatinus per intercessionem Sanctorum omnipotentis miseratio subveniret ejus difformitati. Annuens domina precibus famulæ, secum detulit quod fuerat postulata. Cumque pervenisset ad locum sacratum, candelam inter sacras vigilias accendit ex more. Continuo miserabilem longe positam virtus divina respiciens, omnem deformitatem ab ejus abstulit facie: nam rediens domina ita sanam reperit omni deformitate carentem, ut nec signum in facie præteritæ remanserit infirmitatis. Gestum est et hoc miraculum die natalis eorum.

[21] [Mercator convalescit;] Alius quidam, Freosbaldus nomine, de Bunna, pluribus inter suos auctus pecuniis, (nam instituendis mercibus operam dabat) valida opprimebatur debilitate membrorum, ita ut nihil aliud nisi paralyticus crederetur: quippe totius corporis bona destitutus valitudine, ministrorum potius quam propriis utebatur gressibus. Hic audita virtute Sanctorum quam orationibus suis infirmantibus conferebant, rogavit se ad eorum deportari memoriam, quo ut aliis, ita sibi sanitatis impenderent opem. Itaque eo vehiculo deportatur: nam, sicut dixi, aliter venire nequibat. Cum igitur votis expletis minime petitum sensisset in se redire vigorem, fecit se unde venerat referri, nil tamen de virtute desperans Sanctorum, congruo iterum reversurus tempore. Verum sancti Martyres fidem non obliti recedentis, ut ostenderent se non modo præsentes, verum etiam absentes orationibus suis posse juvare, huic quoque virtute solita adesse dignati sunt. Nam dum famuli cum eo agerent iter, sensit æger meritis Sanctorum virtutem sensim sibi advenire. Cum igitur prævenisset * domum, atque gestatorio deponeretur, ita firmatis gressibus omnibusque corporis membris cœpit incedere, ut qui quondam diutino tabefactus morbo inutilis jacuerat, ad omnia prorsus suffragio Martyrum utilis redderetur. Itaque laudans et benedicens Deum, qui per Sanctos suos sanitatem sibi divine gratam contulit, hactenus virtute potita fruitur.

[22] [contractus erigitur] Fuit quidam homo item ex familia sancti Petri, nomine Daguinus, in villa quæ vocatur Albiniaca f, quem eodem anno quo sancta sunt corpora tumulata, ita contigit tibiis contrahi, ut penitus ambulare non posset, sed genibus et manibus reperet claudus toto permanens anno. Hic ad locum sanctum carro devectus, per triduum se se reptando per ecclesiam traxit, in crypta sæpe residens apud Sanctorum memoriam. Cumque nocte quarta nocturnis pulsatis solitus adforet, finitis eis, a custode jubetur ad horam ecclesia secedere. Ille jussionibus ejus obtemperans traxit se in vestibulum ecclesiæ. Verum nimio vento ibi sedere prohibitus, in aliam se contulit porticum, ducentem per ecclesiam ad pauperum hospitale, et in ipso se projecit introitu ecclesiæ; ubi cum aliquamdiu jacuisset, vidit, ut ipse referebat, duos albatos pueros nimium decoros per idem ostium egressos versus domum hospitum pergere. Ubi parum commorati per eamdem porticum redierunt, et ecclesiam intrantes unus eorum ejus humerum tetigit, eique dixit: Surge, quia sanatus es, et vade ad mansionem. Ille continuo sanus evigilans, laudes et gratias egit Deo, qui eum per Sanctos suos ita curaverit, ut vehiculo veniens pedibus propriis ad suam domum perrexerit.

[23] [puerulus risum recuperat;] Erat quidam puerulus ex familia beati Petri, Novi scilicet Monasterii, Berefridus nomine, cujus oculos ita cæcitatis repleverat caligo, ut omnino negato lumine ductu regeretur alterius. Adveniente itaque dominicæ nativitatis die, visum est patri ejus, qui, ut filius, Berefridus vocabatur, quatinus ad memoriam clarissimorum deduceretur Sanctorum. Cum igitur adveniret tempus, quo de more vigiliæ celebrabantur nocturnæ, depositus est in crypta ad pedes Martyrum, præstolaturus ibidem per orationes Sanctorum Domini Salvatoris virtutem. Expletis ibidem vigiliis idem puer ad hospitale relatus est pauperum, iterum mane facto ad tumulum bona spe reversurus. Sed misericordia Domini Redemptoris suffragiis sanctorum Martyrum inopinanti in loco adfuit quietis. Nam cum die facto e lecto exsurgeret, ita cœpit omnia clare inspicere, ut inoffenso gressu omnibus inspicientibus ad basilicam properaret Sanctorum, gratias illi agens, qui ea die exortus est in tenebris rectis corde, qui etiam meritis eorumdem Sanctorum visum meruerat recipere oculorum.

[24] [vir a paralysi sanatus;] Non longe a possessione præstructi Monasterii est villa quædam,quam antiquitas Tabernam voluit appellare. In ea quidam erat homo, nomine Alvoldus. Hujus itaque ægritudo paralysis ita totum sibi vindicaverat corpus, ut pæne omnibus dissolutus membris vix tactum pateretur aliorum. Ad similitudinem igitur illius evangelici paralytici, inter manus deductus famulantium, ad memoriam devehitur Sanctorum; quem in brevi tempore suffragio Martyrum ita divina reparavit pietas, ut solidatis membris ad propria exsultans et benedicens Deum suis reportaretur, qui aliorum venerat gressibus.

[25] [cæcus visu donatur,] Alius item de eadem villa, nomine Hibaldus, privatione communis damnatus luminis, audiens virtute Martyrum concivis sui paralysi dissolutis membris priorem recepisse virtutem; spe roboratus petiit a suo germano eo se deduci. Germanus itaque ejus cum fratris miseratus cæcitatem, tum etiam Sanctorum non diffidens meritis, cœpit cum eo iter agens ad locum properare, ac futuræ salutis indicio, ut alterius gestatus officio, mira tendere agilitate. Qui cum haud longe abfuissent a loco, ita ut culmen potuisset ecclesiæ conspici, paullulum represso subsequentis gradu: Frater, inquit, si tibi virtus suffragaretur luminis, potuisses utique tecta et parietes ecclesiæ conspicere Sanctorum. Hic tacito mentis nutu cæcus orationibus Martyrum divinum sibi adesse implorans auxilium, cœpit mirum in modum fugatis tenebris parum videre, et menti injecta digito notare loca. Ad tumulum igitur perveniens Sanctorum, ita infra paucos dies pristinam recepit sanitatem, ut non integritatem modo reciperet visus, verum etiam oculorum magnitudinem, qui caliginis diutina cæcitate ita parvi effecti fuerant, ut vix pupilla in eis cerneretur.

[26] [item mulier.] Aliud huic haud multum dissimile subjungam miraculum. Quædam namque femina similiter per continuum annum cæca, cum desperationis nimiæ torqueretur angore, funem factum accedens ad locum Deo ac sanctis obtulit Martyribus. Hæc, si ille non competeret, formam sibi a custode petiit dari, quo, revertens domum, aptum præparare potuisset. Inter ea dum custos necteret moras, illa regenti sibi gressus imperat illo se duci, ubi signorum dependebant funes: nam ad idem opus suum intexere cupiebat. Factumque est. Cumque grossitudinem pertentaret manu, magnifica circa miseram Dei claruit virtus, ac mira celeritate objecta deseruit cæcitas oculos: ut uno eodemque momento et funem arriperet, et luminis reciperet claritatem Gaudens igitur et exsultans, ad memoriam recurrit Martyrum, atque, prout competebat, gratiarum eis persolvit laudes, quod misericordia divina interventu eorum eam respicere dignata sit.

[27] [Duo conjuges ab infirmitate liberati;] Tempore quo Sanctorum reconditæ sunt reliquiæ in memorato sæpius loco, erant in villa nuncupante Crupta g, duo carnis conjuncti copula, quorum alter nuncupabatur Wilhelmus, altera Engilsuindis, qui a conjunctionis suæ tempore usque in id tempus bona semper roborati vixerant valitudine. Accidit autem prædicto tempore indissimili, utrosque fatigari infirmitate. A renibus namque ita omne inferius corpus feritas attrivit morbi, ut nisi obsequentium portarentur manibus, nulla urgente necessitate loco moverentur. Cum itaque frequens Sanctorum virtutem et miracula opinio circumquaque diffunderet, habitatores etiam præfatæ replevit villæ. Hac excitati fama, facta conventione ad locum omnes pariter oratum disponebant ire. Duo igitur jam nominati vicinorum religiositatis cognoscentes voluntatem, tametsi corpore nequirent, animo tamen ire gestiebant. Accepta namque cera, factisque candelis, instituerunt propinquos et affines ad memoriam eas beatorum mittere Martyrum, quatinus miseratio Redemtoris interventu Sanctorum eorum subvenire dignaretur imbecillitati. Parantibus autem eis, mira circa eos divina effulsit pietas. Nam loco nondum motis, dicto citius ita virtus adfuit Dei, ut uno tempore et sanissimi exsurgerent, iterque cum aliis arriperent: quique petituri sanitatem aliorum ibant ore, ipsi intercedentibus Sanctorum clarissimis meritis per se vota mererentur deferre.

[28] [sanatio mulieris surdæ et mutæ,] Femina quædam exprovincia Arduennæ, nomine Immina, ex villa quæ Binuzfelt h dicitur, cum jam diu esset surda et muta, manibusque debilis, cum ad locum sanctum comitantibus vicinis et permittente domina sua, Teotburga nomine, oratum venisset; diem integrum commorata, mox ut regredi cœpit, primo unius manus et loquelæ auditusque facultatem; mox deinde alterius quoque manus et totius corporis est sanitatem adepta: ita ut hodieque vicini et affines ejus testentur, numquam eam in multo retro spatio, ita ut nunc, sanam exstitisse.

[29] [item alterius multopere infirmæ.] Item alia quæ priorem in supra dicta infirmitate vidisset, et ad sanctum locum comitata testis sanitatis ejus exsisteret, nomine Grimilt, cum a viro suo narrata prioris feminæ sanitate, quam sub oculis viderat, ut sibi denuo oratum liceret venire, petisset, nec ad id temporis obtinuisset; qua hora, ut post compertum est, in Monasterio beatorum Martyrum Missæ dominici diei, quibus illa se interfuturam esse voverat, celebrari cœperunt, ipsa manuum est debilitate et totius corporis multata gravedine, adeo ut quia incessum non poterat, carrucæ superposita ad Monasterium denuo veheretur. Cumque venisset, et apud memoriam Martyrum aliquamdiu perorasset; primo in ecclesia una ei manus est absoluta, deinde inter prandendum alterius manus et totius corporis commoditas restituta. Ita factum est, ut quæ prius alienæ sanitatis narratrix exstiterat, suæ deinceps et compos esset et testis.

[30] [Planetæ seu casulæ macula abstersa;] Est consuetudo loci, ut die solemnitatis paschalis clerici vespertinum celebrantes officium ita sacris induantur, ut in Missarum agitur celebratione. Factum est igitur, ut custos de more cum aliis indutus, lampades accensurus ecclesiæ procederet. Sed dum incaute progrederetur, positus sub lampadibus oleum lampadis cecidit, atque partem planetæ, qua forte indutus erat, non absque deformitate infecit. Custos exterritus, mox ad secretarium gradum retorsit, atque ea exutus congruo, non absque fide, deposuit loco. Hanc, inquit, sancta Daria, si vales tuis reforma precibus. Postridie ejus diei accessit custos, ut depositam gnaris eam mitteret feminis, quæ hujusmodi potuissent emendare vitium, quam diligentius intuens, nec levem in ea reperire potuit maculam, quæ aut honestati aut damno esse potuisset.

[31] [cervisia repudiata, quia die dominica fuerat facta.] Villa quædam est non longe a Monasterii possessione, quæ Wisa i vocatur. Hujus igitur habitatores condixerant sibi omnes pariter ad locum contendere, et ut non vacua viderentur venire manu, conlatione facta vas quod cupa dicitur, cervisia impleverant, ut etiam dono muneris Deo et sanctis Martyribus vota persolverent. Cum igitur jam properare disponerent, consilio habito qualitatem prius tentare voluerunt potus, antequam iter arriperent. Cuniculo k itaque facto, nec parva quidem eo digeri potuit gutta. Verum a ministro segniter hoc putantes peractum, alio delecto succedere fecerunt, ut terebrato cupæ fundo potum educeret. Huic aliis succedentibus, cum omnis eorum penitus frustraretur labor, ad semet reversi cognoverunt, eumdem potum ea nocte, quæ Dominica dicitur, confectum. Agnoscentes itaque reatum, pœnitudinem piaculi gerentes, votum Deo ac beatis vovere Martyribus, se nil ulterius tale in ea pertentaturos nocte, ipsumque potum egenis ac pauperibus erogaturos. Mox voto peracto, omnibus egressus foraminibus potus largissime cœpit effluere. Hoc pro voto egenis distributo, alioque confecto, sicut disposuerant, ad memoriam venientes Sanctorum, ibique proprii reatus confitentes culpam, votisque persolutis ad propria sunt reversi.

ANNOTATA.

a Vide Comm. Præv., § II, n. 29.

b Putem monasterii S. Maximini Trevirensis. Familia dicebantur servi vel coloni spectantes ad dominos, monasteria, etc. Vide Cangii Glossarium.

c In libro Valoris ecclesiarum Coloniensis diœcesis, a Binterim edito et illustrato, sub Decania Eiflii occurrit Ochisheim, ubi pastor et vicarius notantur residere [Alte und neue Erzdiöcese Köln, tom. I, p. 151.] . Non dubitem de hoc loco agi in nostra historia. Teste eodem Binterim in diplomate anni 898, signatur Ockisheim in pago Eifla, quod eruditus vir refert ad Uxheim [Ib., p. 153 et 156.] . Confer Eifflia illustrata Joannis Schannat, editore Georgio Bärsch [Tom. I, p. 95. Coloniæ 1824.] . In altero manuscripto, ut notavi in margine legitur Orgesesheim, an idem ac Ogersheim in Palatinatu, quod, teste Frehero [Origines Palatinæ, part. II, p. 64. Edit. 1613.] , erat oppidum satis munitum et elegans. Olim Agridesheim dicebatur. Ab Hispanis vix non destructum fuit. Confer La Martinière [Dictionnaire géogr. Verbo Ogersheim.] qui falso adscribit hanc calamitatem anno 1644. Vicus Ogersheim hodie ad Bavariam spectat, et anno 1840 incolas numerabat mille sexentos quadraginta quinque [Guibert, Diction. de Géographie. Paris, 1850.] .

d Sinciacus, germanis Sinsich, teste Ortelio, pagus Germaniæ inferioris, ad Rhenum, supra Bonnam, 2 milliaribus germanicis. Conf. Baudrand. Hodie Sinzich [Vide Binterim. Die alte und neue Erzdiöcese Köln, tom. I, p. 139. Mainz 1828.] .

e Ex familia sancti Petri. Infra legitur: Ex familia beati Petri, novi scilicet monasterii. Vidimus Comm. Præv., § II, n. 30 et 53, Novum Monasterium a Marcwardo fundatum in loco Vallis S. Petri vocato, qui postea Monasterium Eiffliæ dictus est.

f Villa Albiniaca. Meminere geographi vici quem Albiniana Castra vocant; nunc Alphen dicitur, situsque inter Lugdunum Batavorum et Trajectum ad Rhenum. An forte idem quod hic Villa Albiniaca? Conf. Baudrand, La Martiniere,etc. Obstat tamen quod Villa Albaniaca non videatur procul abfuisse a Monasterio, cum dicatur Danguinus ex familia S. Petri. Cæterum Villæ Albaniaca, Taberna et Wisa (de his duabus infra fit mentio) quæ in historia Translationis diserte traduntur. Monasterio satis vicinæ, nuspiam alibi in notitiis bene multis, quas consului, signantur; nec illarum ulla quoque occurrit mentio in Prologo ad sæculum VII [Historia Trevirensis diplomatica, tom. I, p. 53 – 73.] , quamvis ibidem recensio fiat pagorum et locorum quæ in antiquis documentis sive indicantur sive describuntur. Unde efficitur historiam nostram forte non fuisse Hontheimio ad manum.

g Crupta opinor esse Crufft vel Krufft prope Lacum. In diplomate Zwentiboldi an. 898 (de quo Comm. Præv., § II, n. 54) legimus: Quia nos ad Novum Monasterium in pago Riwerense (i. e. Ripuariensi) situm venientes, etc. Itaque Eiffliæ monasterium illa ætate in finibus Ripuariorum erat; ibidem erat etiam Lacus, celebris abbatia S. Benedicti [Hist. Trevir. diplomatica, tom. I p. 69.] , fundata primum ab Henrico comite Palatino circa annum 1093 [Ibid., p. 441.] , qui inter alia concesserat abbatiæ Krufft cum ecclesia, ut constat tum ex primis tum ex secundis litteris fundationis Monasterii ad Lacum, datis an. 1112, et quas recitat Hontheim [Ibid., p. 242 et 493.] .

h Binuzfelt. Affert Hontheimius [Ibid., tom. I, p. 130.] diploma Karolomanni, datum anno 770, quo justitia redditur monasterio Prumiensi de loco Benutfeld, ubi inter alia hæc habentur: Silva aliqua in loco, qui dicitur Benutfelt, infra centina Belslango, infra vasta Ardenna. Et notat præfatus scriptor [Ibid.] : Sicuti pagi in Comitatus, ita hi in Centenas dividebantur: erat itaque Centena Belslango pars majoris pagi Arduennæ. Et infra in diplomate additur: Justitiam ei reddimus de loco qui dicitur Benezfelt, de illa fontana, quæ in ipsa villa est, etc.

i Vespertinum. In hunc locum, duo, inquit Mabillonius [Acta SS. Ord. S. Ben., ubi supra p. 617.] , notanda: primum, monachos, ut sæpius jam observatum, hic clericos appellari; secundum, etiam tum in more fuisse apud monachos, ut diebus sollemnibus non tantum albis vestibus, ut fit apud nos, sed etiam aliis ornamentis induerentur.

k Cuniculo i. e. foramine.

* multatione

* id est carrum seu planstrum.

* Tulpiacense

* Ocgisesceym Orgesesheim

* Syntziacus

* pervenisset

DE SS. CRISPINO ET CRISPINIANO MM. SUESSIONE IN GALLIIS.

ANNO 285 VEL SEQUENTI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Crispinus, mart. Suessionibus in Galliis (S.)
Crispinianus, mart. Suessionibus in Galliis (S.)

BHL Number: 1991, 1994

AUCTORE B. B.

§ I. Memoria SS. Martyrum in fastis sacris cum compendio passionis. Quo anno palmam sint adepti. De eorum adventu in Gallias. Actorum ætas et meritum.

Haud minus celebris est in fastis sacris Occidentis SS. Crispini et Crispiniani memoria, [Memoria in Martyrologiis.] quam SS. Chrysanthi et Dariæ, de quibus egimus supra. Vix ullum reperias apud latinos martyrologium, quod illorum non meminerit, idque hac die XXV Octobris [Conf. Baillet, Vies des Saints, 25 Oct.] . Coluntur, inquit Georgius [Martyrol. Adonis, 25 Oct. Romæ 1745.] , hac die ab Hieronymianis, Beda, Gellonensi, Rabano, Floro, Adone, Usuardo, Wandelberto, Notkero, Hagiologio Franco-Gallico, martyrologio Fuldensi, Ottoboniano, Richenoviensi, Augustano, Labbeano, Corbeiensi breviori, Kalendario Palat. Vat, 485 et Vat. 3806. Operæ itaque pretium non est singulorum adscribere elogia; suffecerit recitasse quæ apud Usuardum, addita Observatione Sollerii, et in martyrologio Romano annuntiantur. Ille sic habet: Apud urbem Suessionem, sanctorum Crispini et Crispiniani, qui persecutione Diocletiani, post immania tormenta sibi illata, gladio trucidati, coronam martyrii consecuti sunt. In quam annuntiationem observat Sollerius [Martyrol. Usuardi.] : Illustres illi gemini Suessionenses Martyres sic a Beda consignantur: “Suessione, natale sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani.” Florus elogium addidit; Rabanus longiorem historiam ex eodem, opinor, fonte; ex quo etiam sua sed diversa et breviori phrasi accepit Ado; eam ex hoc magis contraxit noster (Usuardus); Notkerus verosimilius ex Rabano. Celeberrimorum Pugilum memoria antiquior est in codicibus Hieronymianis: “Galliis, Sessionis vel Sessonis, Crispini et Crispiniani,” additis sociis qui aliunde divulsi videntur. Concordat Florentinius [Vetustius Occidentalis Ecclesiæ martyrologium, p. 934.] : Sessonis pro Suessonis urbem librarius nostrorum codicum reposuit. In hac celebris est omnibus fere latinorum Martyrologiis (excipe Vetus Romanum Rosweidi, quod de his silet) SS. Crispini et Crispiniani memoria. Et infra: Martyres, qui tam in libris nostris quam Corbeiensi et Antverpiensi sub Claudiano duce, Crispino et Crispiniano succenturiantur, horum certe socios fuisse in eorum actis non dicitur, neque ab his, qui SS. Crispini et Crispiniani memoriam recolunt indicatos video. Qua propter vel incerti loci martyres sunt, vel ab Africanis illorum interpositione divulsi; quod illius regionis uberrima sanctorum Pugilum messis mihi facile suaderet. In Romano hæc leguntur: Suessione in Gallia sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani, nobilium Romanorum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro præside, post immania tormenta gladio trucidati sunt: quorum corpora postea Romam delata fuerunt, atque in ecclesia sancti Laurentii in pane et perna honorifice tumulata. Ast, ut recte observat Florentinius [Ubi supra, p. 934.] , id (translationem Romanam) sane Rabanus, Usuardus, Ado, Notkerus et Hagiologium Vetus Franco-Galliæ non docent, dum eorum certamen attingunt; imo negat Saussayus. Qua de re infra redibit ex professo sermo. Præter festum principale, quod, ut diximus, hodie celebratur, apud præfatum Saussayum signatur VI Martii: Suessione Inventio corporum sanctorum Crispini et Crispiniani martyrum facta ex revelatione divina; in qua ipsa sacratissima corpora suavissimos odores efflaverunt, gloriæque, quam apud Christum nobilissimo agone promeriti sunt, perspicua prodidere magnificaque indicia; et rursus VIII ejusdem mensis: Suessione Triumphus sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani, quando e loco certaminis, ubi aliquamdiu condita latuerant, illorum corpora divina manifestatione reperta, atque micantibus miraculis solemni cum fidelium ovatione et jubilo in basilicam eorum in honorem exstructam, hierothecis pretiosis inclusa, ad perpetuam venerationem delata sunt. Utriusque, nempe Inventionis et Triumphi (hic in Saussayi Indice vocatur Repositio) meminere decessores in Prætermissis. Diem XV Maii assignat quoque Baillet [Baillet, ubi supra.] præfatæ Inventioni; quod nuspiam alibi reperio; asseritque ibidem festum principale, quod agitur hac die XXV Oct., adhuc signari in Calendario Liturgiæ Anglicanæ, quamvis schismaticæ et hæreticæ. Habet autem ex Polydoro Laurentius Beyerlinck sequentia [Theatrum vita humanæ, litt. D., p. 105.] : Henricus V, Anglorum rex, nobili illa ad Dadingurtum pugna, victis Gallis, flexis genibus multis oravit precibus, Deoque immortales egit gratias, et eam diem, quæ divis Crispino et Crispiniano sacra est, solemnem perpetuo habuit. Inde per totum regnum supplicationes multorum dierum ad omnia templa decretæ. Osnabrugi in Westphalia colitur altera, eaque celeberrima, translatio ad diem XX Junii [Acta SS., tom. IV, Junii, p. 3.] ; de qua pluribus agemus in hoc Commentario.

[2] [Passionis compendium ex Mombritio.] Subdimus actorum seu passionis compendium ex Mombritio [Tom. I, fol. verso 198.] ut facilius cætera deinde expediamus. Est sequentis tenoris: Sanctus Crispinus et Crispinianus, qui cum beato Quintio (Quintino) et cæteris de Roma in Gallias venerant, Suessionensi civitate peregrinationis hospitium elegerunt; ubi sequentes Doctoris gentium magisterium, ut necessaria vitæ labore manuum sibi providerent, artem sutoriam, quæ quiete exerceri potest, didicerunt. Et cum omnibus pœne artificibus operarentur elegantius, a nullo mercedem operis coacte exigebant. Unde etiam pro hoc gentiles eorum amore devicti, non tam necessitate artificii quam amore verbi Dei ad eos frequenter veniebant, et relicto errore Deum verum credebant. Denique hi sancti Viri a Rictio — varo exquisiti, calciamenta pauperum sarcientes reperti sunt; quos post multas interrogationes extensos ad trochleam jussit fustibus cædi; deinde sudes eorum ungulis immitti, et corrigias singulas de dorso tolli. Quibus inter acerrimos dolores orantibus, sudes de ungulis eorum exilierunt, et ministros percutientes, quosdam interfecerunt, quosdam vulneratos cruciaverunt. Deinde jussit Rictiovarus molas ad singulorum colla suspendi, et hyemis tempore in fluvio Axona velut sub glatie demergi. Sed eos nec aqua mergere, nec petra premere, nec frigus stringere potuit; quinimo quasi æstivis lavacris delectati, projecto molari onere, ad alteram fluminis ripam devenerunt. Postea jussi sunt in plumbo liquefacto demergi. Omnibus in plumbo orantibus, exiliens gutta plumbi serventis oculum Rictiovari, gravi illum dolore crucians excæcavit. Picem deinde et oleum et adipem simul bullire jussit, et sanctos Martyres ibi præcipitari. Sed mox eos orantes angelus ab igne illæsos eduxit. Tunc videns Rictiovarus se adversus Martyres Christi nihil illatis prævaluisse suppliciis, sese concite furens in ignem præcipitavit; sicque morte pessima consumptus est, justo Dei judicio agente, ut qui multos martyres igne interemerat, ipse ad ignem æternum descenderet, igne temporali consumptus. Hic subsistit Mombritius, ex quo videmus eum codice usum mutilo; nec etiam docet quo ex fonte hauserit. Cæterum quæ habet, congruunt Passioni a nobis infra excudendæ, tum rebus tum verbis, his tamen multo brevioribus apud Mombritium. Finem Passionis adscribo ex Petro de Natalibus [Libro IX, cap. CVI. Vicentiæ 1493.] , qui correctori stylo acta contraxit: Maximianus autem audita morte præsidis, die sequenti Sanctos gladio puniri mandavit; qui decollati sunt octavo Calendas Novembris (25 Octobris). Quorum corpora bestiis et avibus devoranda relicta, divina providentia permanserunt intacta. Senex autem quidam cum germana sua vetula, ab angelo monitus, corpora inde tulerunt; venientesque ad fluvium Axona in navicula, divinitus ibidem præparata, ea posuerunt, et contra ictum fluminis sine remo vel remige, Deo duce ad locum sibi ostensum pervenerunt; et Sanctorum corpora sine ullo pondere portantes, ita ut magis ipsi a corporibus portari viderentur, in quodam tugurio secreto sepelierunt; ubi, persecutione cessante, honor eis a Christianis condebitus impensus est, et basilica eorum nomine fabricata. Atque hæc passionis summa est, in qua utique non nulla sunt, haud ita facile admittenda, quamvis ipsum martyrium extra omne dubium, ut videbimus, sit positum. His præmissis, ad questionem præcipuam accedimus: quo nempe tempore seu anno ad palmam pervenerint.

[3] [Passisunt ante generalem Diocletiani persecutionem,] Ne tota historiæ ecclesiasticæ series perturbetur, admittamus oportet, plures non solum in Galliis sed nonnullos etiam in aliis regionibus exeunte sæculo III martyres passos sub Diocletiano, quamvis hujus imperatoris generale contra Christianos edictum promulgatum fuerit tantum primis annis sequentis sæculi, id est circiter an. 303, quo præterea tempore constat paucos in Galliarum provinciis ob fidem morti addictos, quod in his partibus imperaret Constantius Chlorus, qui Ecclesiæ favebat; Maximianus vero Herculius, Christi sequacibus tam atrociter infensus, Italiæ præesset [Confer. Tillemontium, Mémoires, tom. V, p. 3. Item, p. 587 et 608. — Histoire des Empereurs, tom. IV, p. 4 et seqq. Bruxellis, 1732. — Longueval, tom. I, p. 113 et seqq. — Baillet, Vies des Saints, 21 Sept., 25 Oct etc. — Acta SS. Belgii, tom. I, p. 111 etc. — Smet, Heylige en roemweerdige persoonen in Nederland, tom. I, cap. III. — Bucherius, Belgium Romanum, p. 220 et seq. — Butler, 25 Sept. etc. — Dr Braun, Zur Geschichte der Thebaischen Legion, p. 16. Bonnæ, 1855. — Schmitt, die Kirche des H. Paulinus, p. 21. Trier, 1853.] . Unde non intelligeretur qua ratione coram Maximiano (ut diserte in actis habetur) comparuissent SS. Crispinus et Crispinianus, si ineunte sæculo IV sanguinem suum fudissent, cum ille tunc temporis longe abesset a Galliis. Atque hæc sunt quæ jam pridem impulerunt eruditos ut discederent a sententia illorum qui opinabantur SS. Martyres nostros sicut et alios plures sub idem tempus excarnificatos, puta SS. Macram, Ruffinum et Valerium, Quintinum, Fuscianum, Chrysolium, Lucianum, Firminum, Piatum, Justum puerum, et totam Legionem Thebæam [Conf. Schmitt, ib. et p. 31 et seq.] , palmam triumphi adeptos, circiter anno, quo prodiit Diocletiani generale edictum. Dubius jam hæsit Bollandus in actis SS. Luciani, Maximiani et Juliani, tempus passionis in medio relinquens, atque his verbis § IIum Commentarii sui concludens [Acta SS. tom. I Januarii, p. 460.] : Interea quia sic expedit, dum certius quid reperiamur, sequemur ecclesiarum Gallicanarum traditionem, qua, inter alia, S. Dionysius Parisiensis confundebatur cum Areopagita. Similiter censuisse videtur Henschenius dum martyrium SS. Ruffini et Valerii, sub Rictiovaro coronatorum, posuit sub. Diocletiano, absque certa anni designatione. Et re quidem vera imperabat tunc ille, siquidem purpuram induit anno 284. Postea ab eruditis bina admissa diserte fuit persecutio: altera particularis, generalis altera: Existimo, ait Pagius [Annales, Baronii, tom. III, p. 347.] , scriptores persecutiones peculiares in quibusdam provinciis et urbibus, primis Diocletiani et Maximiani Herculii annis excitatas, cum persecutione generali, quæ hoc anno (303) contigit, confudisse, ut ante me Baronius observavit. Quæ opinio communiter deinceps invaluit, nonnullis tamen dissentientibus, quos inter P. Joannes Cleus decessor noster, cum palmam SS. Mauritii et sociorum ponat sub Maximiano Herculio inter annum 285 et 305; ast desertus fuit a successoribus hagiographis Bueo, Periero, Ghesquerio etc., ut ex dicendis constabit.

[4] [eo fere tempore quo legio Thebæa] Celebris est in annalibus ecclesiasticis cædes legionis Thebææ, quam jussu Maximiani Herculii factam consentiunt omnes. Id pariter generatim assumitur passionem SS. Crispini et Crispiniani sub idem tempus, id est eodem furente persecutionis turbine, contigisse. Quapropter censuimus hoc loco nonnihil inquirendum de anno quo in præclarissimos Agaunenses pugiles sævitum est, tanto magis quod non ita pridem novam huic quæstioni lucem attulerit Franciscus Zaccaria, qui exeunte sæculo XVIII de tempore illius Martyrii erudite disputavit. Haud parum discedit is a laudato Joanne Cleo, qui, ut jam innuimus, ad diem XXII Septembris acta SS. Mauritii et sociorum illustravit typisque mandavit anno 1757; quamvis conjicere liceat Zaccariam illa non vidisse vel saltem non consuluisse, cum nuspiam eorum mentionem faciat. Porro Zaccariæ sententiæ hæc summa est. Asserit imprimis Herculium in Gallias quater venisse [Dissertazioni varie Italiane a storia ecclesiastica appartenenti, tom. I, p. 270. Romæ, 1780.] , et primum quidem cum adversus Bagaudas progressus ets, deinde aliis tribus vicibus, ut ex Lactantio docet Pagius [Ad an. Baronii, 307, n. 6.] ; ad priorem referendam esse cædem Thebæorum militum, siquidem tres aliæ moræ, quas in Galliis traxit Herculius, contigerunt post annum 306, quando imperium, quod paulo ante abdicaverat, recuperare tentabat. Sufficiat obiter hic animadvertisse, scriptores (nec immerito) plures, quam Zaccariam saltem hoc loco, signare Herculii moras in Galliis. Sed parum vel nihil hoc ad rem nostram refert, ut infra videbimus.

[5] [sub Maximiano Herculio cæsare;] Ut sententiam suam probet Zaccaria, assumit ex Pagio [Dissertazioni varie italiane a storia eccleslastica appartenenti, tom. I, p. 270 et seqq.] , Herculium prius Cæsarem quam Augustum fuisse nuncupatum; Cæsarem quidem die XX Novembris anno 284; deinde pro certo habet eumdem Herculium creatum esse Augustum Kalendis Aprilis anno 286; Cæsarem adversus Bagaudas movisse; sub hujus expeditionis initio factam stragem Thebæorum; proinde ante mensem Aprilem anni 286, nec tamen anno 284; cujus die XX Novembris renuntiatus Cæsar est Herculius; nec etiam tribus prioribus mensibus anni 286, retrocedendo a Kalendis Aprilis ad Kalendas Januarii; cum tunc saltem maximam partem finitum jam esset bellum rusticanum et die I Aprilis Nicomediæ, ubi Augustus nuncupatus est, Herculius moraretur; consequenter Thebææ Legionis cædem incidere in annum 285. Quod confirmari censet Zaccaria ex antiquis calendariis et martyrologiis omnibus, cum passionis illius meminerint XXII Septembris, quo die Herculius anno 284, ex mente Zaccariæ, nondum erat Cæsar, anno vero 286 jam Augustus fuerat renuntiatus. Si quæ assumuntur hic, ita revera se habent, non erit dubium SS. Mauritii et sociorum martyrium alligandum præfato diei Septembris currente anno 285. Ast nonnulla ex placitis Zaccariæ difficultatem faciunt haud levem, quæ propterea accuratius a nobis examinanda sunt.

[6] [quam cæsaream dignitatem censet Pagius probari, primum ex Eutropii et Orosii testimoniis,] Imprimis quæritur an reapse Herculius, priusquam Augustus diceretur, Cæsar fuerit nuncupatus? Baronius, ut est apud Pagium [Ad ann. Baronii 284, n. X. Tom. III, p. 231.] , hujus nuncupationis nullam mentionem fecit; imo Card. Norisius … ait se vix in communem sententiam trahi posse, quæ docet eumdem Maximianum, antequam Augustus crearetur, cæsaream dignitatem obtinuisse. Ast rem delucidavit pleneque, judice Zaccaria [Zaccaria, p. 271.] , demonstravit Pagius tribus præcipue his argumentis. Primum est [Pagius, Dissertatio hypatica, parte II, cap. VII, n. VII. Apparatus ad ann. Baronii, p. 58.] , disertum Eutropii et Orosii testimonium. Prior sic habet [Eutropius, Breviarium lib. IX, c. XIII. Historiæ Rom. scriptores minores, p. 318. Biponti, 1789.] : Cum tumultum rusticani in Gallia concitassent et factioni suæ Bagaudarum nomen imponerent; duces autem haberent Amandum et Ælianum, ad subigendos eos Maximianum Cæsarem misit (Diocletianus), qui levibus præliis agrestes domuit et pacem Galliæ reformavit. Et paulo infra [Ibid., p. 319.] : Diocletianus Maximianum Herculeum ex Cæsare fecit Augustum; Constantium (Chlorum) et Maximianum (Galerium) Cæsares. Similiter Orosius, vestigiis Eutropii manifeste insistens: Cum, inquit [Historiarum, lib. VII, c. XXV. Migne, Patrologia, tom. XXXI, col. 1125.] , Amandus et Ælianus, collecta rusticanorum manu, quos Vagaudas vocabant, perniciosos tumultus excitassent, Maximianum, cognomento Herculeum cæsarem fecit (Diocletianus), misitque in Gallias; qui facile agrestium hominum imperitam et confusam manum militari virtute compescuit. Et iterum [Ibid., col. 1126.] : Hoc periculo Diocletianus permotus, Maximianum Herculeum ex Cæsare fecit Augustum, Constantium vero et Maximianum Galerium Cæsares legit. Plana hæc utique et aperta dixeris.

[7] [quæ tamen non omnibus æque clara videntur.] Est tamen quod opponas, Scilicet Aurelius Victor, Eutropio coævus (ambo enim floruere circa medium sæculum IV), eadem narrans, Herculium imperatorem appellat: Ubi, inquit [De Cæsaribus, c. XXXIX. Hist. Rom. scriptores minores, p. 138.] , comperit (Diocletianus) Carini discessu, Ælianum Amandumque per Galliam, excita manu agrestium ac latronum, quos Bagaudas incolæ vocant, populatis late agris, plerasque urbium tentare, Maximianum statim, fidum amicitia quamquam semiagrestem, militiæ tamen atque ingenio bonum, imperatorem jubet. Huic postea… Herculei cognomentum accessit… Sed Herculeus in Galliam profectus, fusis hostibus aut acceptis, quieta omnia brevi patraverat. Et paucis interpositis: His de causis Julium Constantium, Galerium, Maximinianum, cui cognomen Armentario erat, creatos cæsares, in affinitatem vocant Diocletianus nempe et Herculius. Dissentiunt itaque Eutropius et Aurelius, quem ille cæsarem, hic imperatorem dicit. Vult Zaccaria l. c. vocem imperatorem hic non significare Augustum sed administratorem belli gerendi, quo sensu, inquit, Dio Cassius testatur illam adhibitam quoque fuisse post Julii Cæsaris ætatem. Proderit recitasse verba Cassii [Hist. Rom., lib. XLIII, p. 235. Hanovriæ, 1606.] : Id vero nomen Imperatoris a Julio, quemadmodum etiam Cæsaris nomen, tamquam peculiare summi imperii cognomentum, ad omnes deinceps imperatores dimanavit; non tamen sublata antiqua hujus nominis ratione, sed utraque integra. Est vero notanda triplex vocis significatio. Romanis, ait Eckhel ubi de nomine imperatoris prolixe disputat [Doctrina Numorum, tom. VIII, p. 343 et seqq.] , dictus est imperator stante republica, qui imperium militare habuit… Alia imperatoris significatio, sed honoris tantum, fuit, cum quis dux relata victoria in acie a militibus imperator est acclamatus. Etiam a Senatu nonnumquam hunc titulum fuisse decretum constat… Tertia nominis imperatorii significatio est, qua summum in imperii R. provincias jus indicabatur. Et alio loco, sed in eodem tractatu, restringit Eckhelius laudata Cassii verba ad posteriores duas vocis imperatoris significationes, quatenus nempe propria sit summi imperii appellatio, et honoris titulus ob victoriam: sed utraque integra (sc. IMP ob victorias [Ib., p. 352.] ). Ita quoque Spanheimius [De præstantia et usu numismatum antiquorum, tom. II, p. 392. Amstelædami, 1717.] : Imperatoris vero nomen … duplici respectu Augustis ac interdum Cæsaribus, seu primi et secundi fastigii principibus, tribui norunt … uno nempe, quo vice, ut plurimum prænominis, summi in orbe Romano imperii potestas; altero, quo cognominis instar, et quidem crebro subinde iteratum, partæ de hostibus victoriæ decus … designabatur. Videtur itaque ex mente Eckhelii et Spanheimii, non admittenda Zaccariæ interpretatio. Cæterum de nomine imperatoris intricata valde quæstio, ut videre est apud præfatos scriptores. Non putem vel unicum proferre posse exemplum clarum, qua demonstretur Augusto vel Cæsari nomen imperatoris tributum fuisse sensu quo vult Zaccaria. Ex quibus effici videtur, non ita facile inter se conciliandos Eutropium et Aurelium. Ast utri potius fidendum? Non ausim equidem statuere. Eutropium sequitur Orosius; hujus tamen cum levis sit auctoritas, haud magnum exinde accedit Eutropio pondus. Præterea, si ejus verba obvio sensu sumuntur, manifeste labitur Eutropius docens Herculium ex Cæsare factum Augustum, quando Cæsares nuncupati sunt Constantius et Galerius, scilicet circiter an. 292: constat enim multo ante Augusti dignitatem Herculio collatam, nempe Kalendis Aprilis an. 286, ut habet Idatius. Posthæc non ita mirum videbitur hæsisse Norisium, Tillemontium [Histoire des Empereurs, not. V in Diocletianum.] aliosque, atque hisce annis etiam Eckhelium, cujus hæc sunt verba [Doctrina Numorum, tom. VIII, p. 15 et seq.] : Maximianum non statim Augustum, sed Cæsarem principio fuisse, diserte adserunt Eutropius et Orosius… Cujus causa proferendus hoc loco numus sequens: VAL. MAXIMIANVS. NOB. CAES… Si numus hic hujus est Maximiani, Eutropii et Orosii sententiam insigniter confirmat. Eum Bandurius ex museo Magni Ducis recitat. At vero turbat non parum, quod inter numos max. mod. musei Florentini non memoratur, deinde quod forte est Galerii Maximiani, qui et Cæsar fuit et Valerii etiam nomen habuit.

[8] [dein ex annis quibus imperavit Herculius,] Secundum Pagii argumentum desumitur ex iis scriptoribus omnibus qui Herculium annis viginti imperasse testantur, ut Aurelius, Lactantius etc. [Pagius, Dissert. hypatica, p. 58.] . Opus non est horum textus diligentius expendere, cum parum his Pagius juvetur: Herculius namque factus Augustus est Kalendis Aprilis anno 286 [Tillemont, Hist. des Empereurs, tom. IV, pag. 300. — Art de vérifier les dates, p. 348.] , quod etiam ex Idatio docet Pagius; abdicavit autem imperium Kalendis Maii anno 305 [Ibid., p. 302.] , proinde anno imperii sui vigesimo inchoato. Consequenter et in sententia illorum, qui negant eum Cæsarem umquam fuisse, Herculius viginti annis recte dicitur imperasse; si cum Pagio eum cæsarem fuisse admittimus ab XX Nov. anni 284, Herculium imperasse comperiemus annos iterum viginti et menses præter propter quinque. At dubitare omnino licet an auctores qui illum annis viginti imperasse tradunt, respexerint ad cæsaream dignitatem, et non potius ad solam augusteam, et ab hac cœperint numerare annos imperii Herculiani. Cæterum priusquam in lucem a Baluzio daretur libellus Lactantii de mortibus persecutorum, variabant scriptores de anno assumpti et primum depositi imperii ab Herculio, ut videre est apud Petavium [Dissert. hypatica, p. 285.] , qui illius imperatoriam dignitatem (non meminit cæsareæ) annectit anno 285; sed post editum libellum vix non omnes eruditi consentiunt in præfatos terminos; nempe initium Herculii Augusti ponentes anno 286, abdicationem primam, de qua sola hic agitur, anno 305. Atque hæc sufficiant de altero Pagii argumento.

[9] [tandem quod, teste Ammiano, moris esset, ut qui ab Augustis augustea dignitate ornabantur, prius cæsares nuncuparentur.] Tertium suum argumentum sic exponit Pagius: Non tantum Maximianus Herculius prius Cæsar quam Augustus nuncupatus est, sed ii etiam omnes, qui a Marco Aurelio ad Valentinianum seniorem ab aliis Augustis Augustea dignitate donati sunt; subditque in probationem locum Ammiani: In hoc tamen negotio Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus, non Cæsares, sed Augustos Germanicum nuncupavit et filium; benevole satis. Nec enim quisquam ante hac adscivit sibi pari potestate collegam, præter principem Marcum, qui Verum adoptivum fratrem absque diminutione aliqua, majestatis imperatorum socium fecit [Ammianus Marcellinus, lib. XXVII, c. VII, p. 535. Lugduni Bat. 1693.] . Notat Valesius in hunc Ammiani textum [Ibid.] : Atqui nonne etiam Severus Bassianum et Getam filios Augustos nuncupavit, teste Herodiano, lib. III? Quod si quis ab exercitu, non autem a Severo appellatos esse Augustos cavillabitur, ut scribit Spartianus in Severo; tum Diocletiani exemplum opponam, qui Maximianum Herculeum collegam Augusti imperii sibi adjunxit. Sed responderi potest, nec Diocletianum nec Severum collegas sibi Augustos statim adscivisse, sed initio Cæsares tantum, ut de Bassiano quidem et Geta scribit Spartianus, de Maximiano autem Eutropius. Subdubius itaque hæret Valesius. Nec decretorium est Herodiani testimonium, utpote qui generali tantum phrasi et veluti incidenter asserit Bassianum (nempe Caracallam nec confundendum cum Bassiano Heliogabalo) et Getam supremæ potestatis participes a patre suo Severo factos: τούς τε ὑιεῖς αὑτοῦ κοινωνοὺς τῆς βασιλείας καὶ αὐτοκράτορας ἀποδείξαι. Proinde per Herodianum licet ut pridem jam Cæsares fuerit nuncupati; quod et communiter tenent eruditi. Confer Eckhel, qui plures profert nummos in confirmationem hujus sententiæ, quam ipse certam habet [Doctrina Numorum, tom. VII, p. 227 et seqq.] . Favet igitur igitur Pagio Ammianus, consentitque cum Eutropio et Orosio, qui asserunt Herculium ex Cæsare factum Augustum. Fateor ob triplex hoc testimonium sententiam hanc mihi longe probabiliorem videri.

[10] [Cum ergo probabilius anno 285 Herculius sit cæsar nuncupatus,] Sed quo anno Herculius nuncupatus Cæsar est? Respondit Pagius [Ad annum Baronii 284. Tom. III, p. 232 et seq.] id contigisse die vicesima mensis Novembris seu XII Kal. Decembris an. 284, quod sic probat: Certum est ex Lactantio Diocletianum Vicennalia sua celebrasse anno 303 ad duodecimum Kalendas Decembres; porro id genus festa solebant agi die natali imperii, qui Diocletiano erat XV Kal. Octobris; ideo autem hic anno CCCIII ad duodecimum Kalendas Decembres Vicennalia distulit, quia anno 284 eodem die Maximianum Herculium imperio Cæsareo exornarat. Hæc ita statuit Pagius ex Canone seu Regula IV, quam in sua Dissertatione hypatica posuerat [Apparatus ad Bar. ann., p. 33.] , nempe quinquennalia et id genus solemnia a Cæsaribus vel Augustis die imperii natali .., vel etiam die natali collegarum … de more celebrata, sed aliquando in similem alterius mensis diem translata, adeo ut exempli causa, qui quinto Kalendas Novembris imperium obtinuerat, si ea die ac mense ea solennia repræsentare non posset, non nisi quinto Kalendas alterius mensis ejusdem anni eadem celebraret, unde, ut paulo infra habet [Ibid., p. 34.] , sequitur omnino ideo Diocletianum duodecimo Kalendas Decembris Vicennalia celebrasse, quia eo die Maximianum Herculium anno 284 Cæsarem nuncuparat. Sane res ita se haberet, si canones Pagiani firmi consisterent; ast multum abest, ut ita sit. Ut alios amittam, audiamus Eckhelium: Possum, inquit [Doctrina Numorum, tom. VIII, p. 326.] , meam confidentius profiteri sententiam, quæ est, nihil his Pagii regulis magis esse fluctuans, incertum, arbitrarium, et quaquaversum a viro erudito ad confirmandam suam opinionem facta historica ac monumenta eorum ipsorum ingratiis adferri. Et iterum ubi in specie agit de octo illis canonibus, quorum quartum supra recitavi: Pagii, inquit [Ibid., p. 486.] , doctrinam in eruditis commentis habendam omnino mihi persuadeo. Qua de veritate si quis statim volet convinci, is quæso vel solos titulos octo canonum, in quibus universa ejus doctrina nititur, obiter inspiciat, ac tum experietur continuo, quam is pro libidine quinquennalium decennaliumve justa spatia laxet contrahatve, etc. Et infra [Ibid., p. 488.] : Credamus ergo numis aut scriptoribus Eusebio, Marcellino, Idacio aliisque, cum nobis certum nuncupatorum votorum annum memorant; at non credamus Norisio, Pagio, Mazzoleno, cum certam nobis rationem ex tanta rerum et caligine et confusione præscripturos quantacumque eruditionis mole et redundantia spondent. Nihil itaque ex Pagii regulis inferri legitime potest; ac proinde hac ex parte incerti manent dies et annus quibus Herculius renuntiatus Cæsar est. Plerique statuunt id factum anno 285; tum quia diserte docet Aurelius [Hist. Rom. scriptores. minores, p. 142.] Herculio tantum uno anno minus potentiam fuisse quam Diocletiano, qui imperator salutatus secundum communem sententiam est die XVII Septembr. an. 284 [Art de vérifier les dates, p. 348. Tillemont, Hist. des Empereurs, tom. IV, p. 2 et 241.] ; tum quod, teste eodem Aurelio, cum, occiso Gallo Cæsare, Constantius solus potitus rerum est, septuaginta fere effluxerant anni, ex quo id jam non obtinuerat: Ita, inquit, [Ubi supra, p. 150.] , longo intervallo, annum fere post septuagesimum, relata ad unum cura reipublicæ. Nex Gallo illata est exeunte anno 354 [Till. ib., p. 164.] ; ergo annus abhinc septuagesimus incidit in annum Christi 284, quo proinde solus imperabat Diocletianus. Quod si non admittatur, retrocedendum foret usque ad Probum, anno 282 a militibus interfectum; sed ab hoc ad Constantium, absque socio tenentem imperii gubernacula, annus curret septuagesimus secundus. Igitur probabilius differtur nuncupatio Herculii Cæsaris in annum 285.

[11] [probabilius hoc quoque anno facta est strages Thebæorum,] Quo admisso, hunc in modum ordinari commode potest series rerum gestarum de quibus hic quæstio. Salutatur Diocletianus imperator ab exercitu die XVII Septembris anno 284, hoc eodem currente anno, imo sequenti Herculius Cæsar copias parat, cum exercitu Gallias versus movet; Alpes transcendit contra Bagaudas acturus; Septembris die XXII ejusdem anni 285 mactatur Legio Thebæa; mense Octobri pervenit ad fines Parisiorum, Remorum, Veromanduorum, Suessionum, etc.; exinde Bagaudas ubique levibus præliis domat, ut loquitur Eutropius et, ut alii dicunt, facile, brevi; ac denique in Orientem redux ad Diocletianum, Augustus nuncupatur die I Aprilis 286, haud procul a Nicomedia. Nihil est in his quod cum reliqua chronotaxi et historia imperii Diocletiani vel minimum pugnet; imo quod non apprime conveniat. Ita enim Herculio uno anno minus potentia quam Diocletiano reperitur; et annus FERE septuagesimus ab eodem Aurelio notatus obtinetur. Cæterum, mea opinione, haud magni interest, sive labente anno 284, sive inchoato anno 285 ponatur Cæsarea Herculii nuncupatio. Quinimo, etiamsi quis cum Norisio negaverit, Herculium Cæsarem umquam fuisse, series rerum gestarum supra stabilita, manebit firma, hac tamen lege ut bellum rusticanum Herculius susceperit ante acceptam Kalendis Martii an. 286 purpuram; secus enim et ejus in Gallias adventus et Thebæorum passio integro saltem anno retardanda forent, atque præfato anno 286 illiganda, quod equidem non facile admiserim: videtur enim extra dubium, Herculium contra Bagaudas movisse, paulo post discessum Carini ex Galliis, qui contigit labente anno 284. Etenim Numerianus imperator occisus haud procul Perintho est dicto anno 284 ante XVII Septembris, quo die Diocletianus ei suffectus fuit [Tillemont, Hist. des Empereurs, tom. III, p. 320 et 309. Item, tom. IV, p. 3.] . Carinus vero, cum XII Septembris ejusdem Romæ ludos magnificos habuisset, audita nece fratris sui Numeriani et electione Diocletiani, adversus hunc processit [Ibid., tom. IV, p. 2 et 3. Conf. Art de vérifier les dates, p. 347 et seq.] . Ex quibus utique patet Carinum ante mensem Septembrem anni 284 e Galliis discessisse. Paulo autem post movisse Herculium contra Bagaudas, efficitur ex Aurelii verbis jam supra n. 7 recitatis: Ubi, inquit, comperit Diocletianus, Carini discessu, Ælianum Amandumque per Galliam, excita manu agrestium quos Bagaudas incolæ vocant… Maximianum statim imperatorem jubet etc.

[12] [nempe sub initium expeditionis Herculii contra Bagaudas;] Sed an strages Legionis Thebææ connectitur cum expeditione Herculii contra Bagaudas? Id in dubium vocat Cleus in actis SS. Mauritii et sociorum. Tillemontius et Bailletus, inquit [Tom. VI Sept., p. 336, n. 174.] , statuunt passos esse thebæos martyres primo anno, quo Maximianus Herculius purpuram gessit et ad sedandos in Galliis tumultus a Bagaudis excitatos profectus est, quod tamen cum S. Eucherii verbis non videtur componi posse. Hauserunt fundamentum opinioni suæ ex interpolata Surii passione. Alibi tamen multis contendit idem Cleus, futilia esse argumenta, quibus evictum cupit Dubordæus, martyrium sanctorum Agaunensium illigari non posse expeditioni contra Bagaudas; ita scilicet in notis marginalibus legitur [Ibid., p. 334, n. 162 et seqq.] . Sane fatentur præfati scriptores et cum ipsis etiam Zaccaria, ex genuino S. Eucherii textu martyrium Agaunensium ad generalem sub Diocletiano persecutionem referendum esse, ac proinde non contigisse ante annum 303; ast contendunt in eo S. Eucherium errasse sicut et scriptores nonnullos alios, qui similiter, quæ ante sub Maximiano contigerant, huc pertraxerunt. Verum, subdit Cleus [Ibid., p. 337, n. 177.] , nescio an hæc illius censura non sit paulo iniquior. Et paulo ante [Ibid., p. 336, n. 174.] : Cum pro sinceris habeant, quæcumque Eucherius narrat alia, et tempus martyrii ex iisdem percepisse sanctus scriptor censeri debeat, ex quibus martyrium cum suis adjunctis intellexit, illique non hoc magis ignorare, quam cætera debuerint, credo parem S. Eucherio fidem hic habendam, quam illi alibi non negamus, nisi aliquid absolute suadeat illum deserere, quod nunc inquiro. Qua ex inquisitione dedicit sane eruditus decessor, S. scriptoris hac in re decretoriam non esse auctoritatem, cum cætera omnia puta martyrium cum aliis adjunctis strenue et præclare contra Dubordæum P. Cleus tueatur, tempus vero passionis in medio relinquat, ab initio has ponens notas marginales: Sub Maximiano Herculio inter an. CCLXXXV et CCCV.

[13] [non vero ut nonnullis placuit anno 303;] Cæterum si Agaunensis carnificina innectenda foret generali persecutioni, quæ suppeteret ratio, ut non similiter et cætera in Galliis eadem tempestate martyria? Proinde contra S. Eucherii assertum militant illa omnia, quæ, ut supra explicavimus, suadent omnino admittere plures in illa regione passos ante edictum contra christianos anno 303 promulgatum. Zaccaria ex professo contendit contra P. Graziolum, stragem Thebæorum referendam ad expeditionem contra Bagaudas, hujusque sub initio factam: nam diserte docet S. Eucherius, Maximianum tunc in Gallias venisse ad negotium grave et difficile peragendum, atque propterea accessisse Thebæos, auxilio futuros: Erat, inquit S. Eucherius [Tom. VI Sept., p. 342, n. 3.] , eodem tempore in exercitu Legio militum, qui Thebæi appellabantur… Hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti venerant, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed nobiliores fide, erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Atqui, subsumit Zaccaria, nullum reperies negotium, præter bellum rusticanum, ab Herculio in Galliis susceptum, cui perficiendo tali opus erat auxilio. Et deinde perstringens Graziolum, subdit: Ostendat iste, Herculium anno 303 mense Septembri in Gallias venisse cum exercitu. Et re quidem vera nulla uspiam apud scriptores mentio hujusmodi susceptæ expeditionis illa tempestate reperitur. Nec sane leve hoc judicandum est, quod nec panegyristæ tum Herculii tum Constantii Chlori, nec tot historici coævi, qui prolixe res tunc gestas prosequuntur et diligenter cæteras Maximiani expeditiones enumerant, prorsus sileant de hac, si qua fuisset anno 303, quæ tamen momento non caruisset, cum ab Orientis partibus suppetias latura accessisset integra legio. Cæterum ipse Graziolus id fatetur: Herculium, inquit [Apud Zaccariam, p. 260.] sæviente persecutione sive in Galliis sive in eorum (earum) finibus fuisse, historiæ non docent. Reponit vero: Sed istæ non negant tamen. Quod responsum judicat Zaccaria dignum Bailleto et Launoyo cæterisque id genus hypercriticis. Adde Gallias jam inde ab anno 292 paruisse Constantio Chloro, in christianos admodum benevolo, nec proinde sub tali principe facile locum fuisse tam atroci carnificinæ. Similiter rejicit Zaccaria sententiam Pingonii, martyrium Thebæorum adscribentis anno 306; tum quod dicto anno, teste Eusebio, nulla est vis contra Christi sequaces exercita; tum quod tunc temporis Herculius, qui anno præcedenti 305 purpuram una cum Diocletiano deposuerat, in Galliis non esset, cui proinde Thebæi auxilio venire non potuerunt. Haud abs re fuerit hic brevem summam rerum ad Herculium, deposita purpura, pertinentium oculis subjicere: abdicat Herculius imperium Mediolani 1 Maii 305 [Tillemont, Hist. des Empereurs, tom. 4, p. 22. Bruxellis 1732, in-fol.] . Restituitur Herculio purpura a Maxentio anno 306, idque Romæ contigit post mensem Octobris [Ibid., p. 255.] . Anno 307 convenit Herculius in Galliis Constantinum triumphantem, eique uxorem dat filiam suam Faustam, atque Augustum nuncupat [Ibid., p. 41 et seq.] ; eodem anno ex Galliis Romam redit, atque hinc rursus in Gallias, unde iterum discedens in Illyricum transit conventurus Diocletianum [Ubi supra, et p. 302.] . Anno 308 ex Illyrico pulsus Gallias repetit, contra Constantinum insurgit, a quo captus cogitur altera vice deponere purpuram [Ibid., p. 45 et seq. Item, p. 302.] . Denique anno 310 tentat Herculius Constantino eripere vitam et imperium; convictus de perversa hac voluntate, strangulatur; forsitan Massiliæ vita exutus fuit [Ibid.] . Non itaque post annum 306 locus videtur martyrio Thebæorum, imperante Herculio.

[14] [nec etiam anno, ut tenet Baronius, 297 vel præcedenti,] Baronius, quem et alii nonnulli secuti sunt, sanctos Agaunenses milites passos existimavit anno 297 [Annales, tom. III, p. 277.] , Ast, ut recte notat Pagius [Ibid., n. II.] , acta martyrum Agaunensium, quæ Baronius ex Surio mutuatus est, quæque ab Eucherio Lugdunensi episcopo in litteras relata credidit, spuria sunt. In iis enim Pseudo-Eucherius Thebæorum militum mortem ad Marcellini pontificatum et ad Maximiani Herculii profectionem in Galliam adversus Bagaudas refert. Et tamen ea profectio initio imperii Diocletiani contigit, Caio Ecclesiam Romanam administrante, cui Marcellinus anno tantum præcedenti (id est anno 296) successit. Petrus Franciscus Chiffletius in Paulino Illustrato (et post eum iterum Ruinartius et Cleus noster) genuinam Eucherii lucubrationem in lucem dedit, in qua nulla neque Bagaudarum, neque Marcellini papæ, nec denique Æliani et Amandi mentio, sed tantum Maximiani cum Diocletiano collega imperium tenentis. Præterea ut, inquit Zaccaria [Pag. 269.] , alia omittam, contra hanc (Baronii) sententiam pugnat … quod certum omnino sit, ab anno 292, quo creatus Cæsar fuit, cuncta, quæ trans Alpes Galliæ sunt, Constantio commissa fuisse; ac proinde christianos pace gavisos; nec tantam earum stragem tunc editam. Attamen negari non potest Herculium anno 296 Rheno copias admovisse, ut, proficiscente in Angliam Chloro, barbaros contineret, quando, ut loquitur Eumenius in Panegyrico, omnem illum limitem, non equestribus neque pedestribus copiis, sed præsentiæ suæ terrore tutatus est; quæ verba innuere satis videntur Herculium in interiora Galliæ non penetrasse, sed ad Rhenum se continuisse, imperiique administrationem his in partibus penes Chlorum mansisse, qui, ut jam dictum, in Christianos valde benevolum se exhibebat. Haud igitur credibile est, tunc Herculium in eos sæviise, variisque in urbibus, prout in actis plurimis legitur, pro tribunali sedisse. Fatetur quoque Cleus [Tom. VI Sept., p. 334, n. 160.] , historiam non satis explicare, quid tunc ibidem speciatim fecerit Maximianus, quamdiuque moratus sit. Et addit contra Dubordæum: Id interim certum est, patere rursum tempus locando sanctorum Agaumensium martyrio. Quæ verba, ex mente scriptoris, id solum indicant, potuisse illa tempestate martyrium contingere, quod et nos concedimus; sed simul existimamus, illud decennio ante locandum, sub bellum nempe rusticanum, et quidem probabilius, ut jam diximus, anno 285.

[15] [nec denique anno 286.] Verum quidem est, plerosquc scriptores stare pro anno 286; sed ideo quod non respexerint vel non admiserint cæsaream Herculii dignitatem, proinde expeditionem contra Bagaudas susceptam censuerint, cum jam Augustus nuncupatus Herculius esset. Hoc autem posito, clarum est cædem Thebæorum edi non potuisse ante dictum annum. Anno 286, inquit Bueus [Acta SS. tom. II Octob. p. 356.] , ad reprimendos Bagaudarum motus arma arripuit (Herculius), et Gallias Romanis legibus reddidit. Anno 287 Alemannos, Burgundiones. Herulos, Francos et Saxones habuit hostes; sequenti arma ultra Rhenum barbaris intulit. Biennio circiter post e Galliis Mediolanum abiit, sed tempore hiemis, et paucis comitatus; rediit inde in Gallias, contracto fortasse in Italia majori militum numero. Anno 293 vel 297 in Africam copias duxit. Anno denique 296, proficiscente in Angliam Constantio (Chloro), Rheno copias admovit, ut ab invadendis Galliis, absente Constantio, barbaros deterreret. Quæ omnia fusius explicata tum apud Tillemontium tomo IV Historiæ imperatorum, tum præcipue tomo VI Septembris pag. 332 et seqq. (scilicet in actis SS. Mauritii et sociorum) lector inveniet. Addit Bueus, eo fere temporis spatio, quod ab anno 286 ad annum 297 effluxit, martyrum Agaunensium cædem contigisse; plerisque priorem arridere; quod etiam Bueo probabilius videtur. Aliud vero est, si Herculius cæsar vel saltem ante acceptam purpuram movit contra factionem rusticanam, idque, ut supra declaravimus, nobis longe probabilius est, tum quod cæsarea Maximiani dignitas haud spernendis probetur testimoniis, tum quod ipse Aurelius, cæteroquin nostræ sententiæ non nihil adversus, diserte tradat Diocletianum, Augustum XVII Septembris anno 284 salutatum, statim Maximianum imperatorem jusisse in Gallias transire. Quod si is mandatum hoc tantum accepisset post Kalendas Aprilis anno 286, quo Augustus factus est, non omnino verum, obvio saltem vocis sensu, esset, eum statim contra Bugaudas processisse, quos novimus ab eo levibus præliis, facile, brevi domitos. Ad annos intermedios, a Bueo notatos, quod attinet, sane potuit illis edi strages Agaunensis, sed an probabile est tunc editam? Non equidem putem. Diximus supra de annis 296 et sequenti. Certum præterea est Gallias ab anno 292 Constantio Chloro obtigisse, huncque ibidem præsto fuisse usque ad annum 296, quo in Britanniam transfretavit, et cujus sub finem redux in Gallias erat, cum tunc ei in urbe Augustodunensi panegyricus ab Eumenio dictus legatur [Tillemont, Histoire des Empereurs, tom. IV, p. 13 et 301.] . Quid anno 289 Herculius, et ubi plerumque egerit, ait Cleus [Tom. VI Sept p. 333.] , fere incompertum, Et iterum, paucis interpositis: Reliqua Herculii gesta obscura sunt usque ad iter in Italiam, quod anno 290 vel 291 suscepit. Certe illis annis nulli noscuntur in Galliis motus quibus compescendis, opus fuisset ab Orientis partibus milites accersere. Ad posteriorem hunc annum refert Tillemontius [Hist. des Empereurs, tom. IV, pag. 8. Conf. Bucherium, Belgium Roman. p. 225.] translationem multorum millium Francorum intra fines Romani imperii factam jussu Maximiani Herculii. Denique, ut est apud R. D. Philippum Schmitt [Die Kirche des H. Paulinus, p. 25.] , hæc opinio communiter obtinuit, fundaturque in actis omnium illius temporis martyrum, Herculii sævitiam præcipue prodiisse, primis, quibus in Galliis fuit, annis. Adque hinc est, quod probabilius critici nobiliores coronam Thebææ legionis adscripserint anno 286, quo primum Alpes Herculium transcendisse existimabant. Verum, cum nostra quidem opinione, probabile valde sit illum anno præcedenti contra Bagaudas movisse, pariter probabilius putamus Agaunenses martyres anno eodem 285 passos.

[16] [Eodem probabilius anno 285, passi quoque sunt SS. Crispinus et Crispinianus.] Cum itaque ex communi scriptorum sententia martyrum SS. Crispini et Crispiniani aliorumque in Galliis ejusdem ætatis Sanctorum sub eadem a Maximiano Herculio excitata persecutione ponatur, nec diu post mactatos milites Thebæos; et prædictorum amborum Pugilum certamen ab omni retro antiquitate signetur die XXV Octobris, pronum satis est ex his inferre eos eodem anno 285 coronatos. Nec video quid magnopere obstet, quominus ita statuatur. Certe supponamus oportet, Herculium, edita strage Agaunensi, continuo iter suum in Gallias prosecutum, quo Bagaudarum (quos forte christianos saltem partim, credebat) factionem dissiparet destrueretque. Hos autem scimus ex Aurelio Victore, plerasque urbium tentasse. Speciatim Augustodunum ab iis obsessum et gravissima clade perculsum tradit in panegyrico Eumenius. Castrum quoque Bagaudarum memoratur in S. Babileni vita, situmque refertur ad Matronam, Parisios inter et Meldos, ubi postea Fossatense S. Mauri monasterium cernebatur [Bucherius, p. 221. Confer Art de vérifier les dates, p. 347.] . Porro nihil etiam serio videtur obstare, quominus, intra unius mensis spatium, potuerit Romanus exercitus cum duce suo fines Parisiorum, Meldorum et Suessionum attingere. Quod si ita se habeat, ipsa rerum adjuncta suadebunt mensi Octobri anni 285 SS. Crispini et Crispiniani passionem adscribere, sive quia Maximianus, sanguine Thebæorum recens inescatus, promptior ad illius effusionem fuerit, sive quia mortale, quo in christianos ferebatur, odium ardentius ferociusque flagrarit, ex quo integra legio ejus imperio ad internecionem usque restiterat. Fatemur aliam esse sententiam, quæ hactenus invaluit: unanimes fere sunt critici, ut martyrium SS. Crispini et Crispiniani adscribant anno 287 vel sequenti. Si, inquit Tillemontius [Mémoires, tom. IV, p. 461.] , prout in actis legitur, mors violenta Rictiivari acciderit ante consummatum illorum martyrium, narrationis series suadet, hoc ponendum anno 288. Similiter Baillet [Vies des Saints, 25 Octob.] : Palma refertur ad annum 287 aut sequentem, quibus Maximianus et Rictiusvarus præcipue fuderunt christianorum sanguinem in utraque Belgica. Et Longuevallius [Histoire de l'Église gallicane, tom. I, p. 131. Paris. 1825 in-12.] : Potuit contingere martyrium illud anno 288, quo Maximianus adhuc in Galliis morabatur. Castellanus [Martyrologe universel, 25 Oct.] margini apposuit: circa annum 287. Denique in actis Sanctorum Belgii [Tom. I, p. 47.] : Passio SS. Crispini et Crispiniani, inquit Ghesquierus ex commentario Joannis Perieri, annectitur anno 287 vel 288; quia in eorum actis… Rictius Varus, qui eis sub imperio Diocletiani et Maximiani mortem intulit, etiam sub idem tempus e vivis ereptus scribitur. Certe haud diu ante dictos annos eam contigisse, patet ex nominatis imperatoribus, qui nominantur etiam eum Rictio Varo in actis SS. Sixti et Sinicii ac alibi semper. Quæ tamen non omni ex parte accurata sunt: nam stando actis nostris, Rictius Varus mortem quidem sibi adscivit sub passione, sed ante coronam SS. Crispini et Crispiniani. Sed leve hoc est, nec aliquid confert ad elucidandam quæstionem, quam hic tractamus. Id autem rite notandum est, laudatos scriptores inductos ut ad annum 278 vel 288 removerent SS. Pugilum martyrium, fere unica hac ratione quod sub eorum passione Rictius Varus violenta morte interierit. Sed an acta tum SS. Crispini et Crispiniani tum aliorum SS. martyrum tanta sinceritatis nota præfulgent, ut eis sine mora aut dubio præstanda sit fides? Nemo sane sic statuerit. Adde Rictiovarum ex solis hujusmodi innotuisse martyrum actis, non ante sæculum VI conscriptis, ex quibus ejus deinde nomen in fastos ecclesiasticos illatum est. Certe Rictiovari nulla est mentio apud antiquiores coævosque scriptores sive sacros sive profanos. Nihil itaque certi de ortu vel obitu statui potest. Quinimo sunt qui dubitarunt an umquam exstiterit, existimantes vocem Rictiovarus deducendam a Rix Var quod celtice significat virum potentem nec nomen esse viri, sed officii vel dignitatis, etc. Confer Schmitt [Die Kirche des H. Paulinus, p. 404 et seqq.] et Annotata nostra, litt, h et i. Insuper illi omnes scriptores laudati hos annos martyrio assignant, qui censebant passionem Legionis Thebææ contigisse anno 286, non attendentes ad Cæsaream Herculii dignitatem, sed assumentes hunc in Gallias tantum venisse post acceptam Kalendis Aprilis an. 286 purpuram; et præterea opinantes non ita exiguo temporis spatio opus fuisse, quo Herculius, Agauno contra Bagaudas movens, Parisios, Meldos, Veromanduos, Suessiones usque pertingeret. Nec ego multopere repugnaverim, si quis ob rationem ultimo loco redditam, martyrium SS. Crispini et Crispiniani censuerit in annum 286 differendum, quod non facile admittendum videatur unius mensis decursu ab Alpium radicibus seu ex Veragris Romanas turmas ad præfatorum populorum limites pervenisse. Dixi anno 286, quia in nostra sententia profectio Herculii in annum incidit 285.

[17] [Recapitulatio,]Itaque, ut paucis contrahamus hactenus disputata, probabilius nostra opinione est, Herculium, priusquam Augustus Kalendis Aprilis an. 286 nuncuparetur, Cæsarem fuisse dictum, idque vel exeunte anno 284 vel inchoato sequenti; Cæsarem contra Bagaudas movisse, atque mense Septembri anni 285 Agaunum pervenisse, ibique circa XXII ejusdem mensis et anni mactasse legionem Thebæam; exinde Gallias ingressum, inclinante Octobri attigisse Parisios, Meldos, Suessiones aliasque vicinas civitates; pluresque christianos tunc in his tractibus martyrio coronatos, quos inter SS. Crispinus et Crispinianus numerandi, die 25 Octobris Suessione passi.

[18] [Quo tempore in Gallias venerint SS. Martyres nostri.] In actis SS. Fusciani et Victorici primum a Bosqueto deinde a Ghesquiero nostro editis, ita habetur [Acta SS. Belgii, tom. I, p. 158.] : Sancti ergo viri Dei Fuscianus et Victoricus cum duodenario numero sociorum (ex quo numero ipsi duo erant) per ordinem glomerati, una cum venerabili Dionysio præsule, comitibus cæteris Piatone, Ruffino, Crispino, Crispiniano, Valerio, Luciano, Marcello, Quintino et Regulo (Eugenio) ab urbe Roma progredientes … intra Galliæ fines urbe Parisiis, duce Christo itineris pervenerunt. Similia leguntur in actis S. Piatonis [Ibid., p. 127.] , S. Chrysolii [Ibid., p. 145.] etc. Existimat Ghesquierus [Ibid., p. 158 et seq.] , missionis eorum epocham citra errorem statui quidem posse circa medium sæculi tertii; annum autem ipsum indubie assignari non posse … attamen satis probabile esse Sanctos illos a Fabiano papa (qui pontifex fuit ab anno 236 ad annum 250 [Art de vérifier les dates, p. 242.] ) in Gallias missos fuisse et quidem mense Junio Juliove anni 249. Quæ tam accurata temporis definitio si admittenda censeatur, sancti Martyres nostri annos circiter triginta sex vel septem in Galliis exegissent, passique fuissent sexagenarii, posito eos vigesimum suæ ætatis prætergressos cum Roma excesserint. Nec equidem video cur retardandus eorum in Gallias adventus esset, ob id solum, quod sub Maximiano Herculio palmam consecuti sint. Nihil enim repugnat ut sexagenarius imo septuagenarius eoque major pro Christo fortiter decertet [Conf. Acta SS. Belgii, tom. I, p. 159, n. 13.] . Ast aliunde gravior occurrit difficultas. Scilicet Bueus noster qui in commentario prævio de SS. Dionysio, Rustico etc. quæstionem hanc ex professo tractavit; nec certum est, inquit [Acta SS., tom. IV Octobris, p. 897.] , an Dionysius, cum Roma in Gallias perrexit, Socios sibi in via, præter aliquot e superioris ordinis sacerdotibus seu episcopis, quos cum eo missos Gregorius Turonensis … scribit, adjunctos habuerit SS. Rusticum et Eleutherium, aliosque insuper Sanctos … quos SS. Fusciani et Victorici acta commemorant. Verba Gregorii, cujus auctoritatem vindicat contra Franciscum Pagiumet Petrum de Marca idem Bueus [Ibid., p. 892.] , hæc sunt [Gregorius Tur., Historia Francorum, l. I, c. 28.] : hujus (Decii) tempore septem viri episcopi ordinati ad prædicandum in Gallias missi sunt, sicut historia Passionis sancti martyris Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio et Grato consulibus (seu anno Christis 250 [Art de vérifier les dates, p. 330.] ), sicut fideli recordatione tenetur … Hi ergo missi sunt: Turonicis Gratianus episcopus, Arelatensibus Trophimus episcopus, Narbonæ Paulus episcopus, Tolosæ Saturninus episcopus, Parisiacis Dionysius episcopus, Arvernis Stremonius episcopus, Lemovicinis Martialis destinatus est episcopus. Verum non video quam ex hoc loco eruere Bueus queat probationem. Loquitur quidem Gregorius de episcopis, de aliis autem tacet; quos tamen nullo modo negat venisse. Addit Bueus [Acta SS., tom. IV Oct., p. 897.] , reperiri actorum exemplaria, quæ vel socios, quos Dionysio adjungunt … sub Domitiano passos memorant, vel nullam plane Dionysii faciunt mentionem; ac denique propendet in hanc sententiam, quam etiam tenet Tillemontius [Mémoires, tom. IV, p. 443.] , nempe voces comites, socios latiori sensu accipiendas, ut illi cum Dionysio venisse dicantur, quod eodem circiter tempore eamdemque ob causam in Gallias appullerint. Ghesquierus nititur, necomnino perperam, actis SS. Fusciani et Victorici, quæ conscripta existimat sæculo VI, quibusque pondus tribuit et meritum haud vulgare [Acta SS. Belgii, tom. I, p. 157.] . Nolim quæstionem ego nec ausim dirimere: deficiunt argumenta ad hoc idonea. Rationes a Bueo allatæ, si singillatim sumuntur, haud difficulter divelluntur; aliunde vero contraria sententia certis destituitur momentis. Quo circa non facile admiserim omnes illos socios eodem prorsus tempore seu anno Roma simul profectos. Quod autem spectat ad SS. Crispinum et Crispinianum, eorum Passio, edenda infra, favet Bueo. Sic enim orditur: Sub Diocletiano et Maximiano … Quintianus (Quintinus), Lucius (Lucianus), Valerius et Eugenius, Romæ claris natalibus orti in Gallias prædicare venerunt, quique sancti laboris cursum martyrio consummantes, triumphatores insignes migrarunt ad Dominum. Quos secuti eadem fidei devotione parique natalium habilitate Crispinus et Crispinianus, Suessionis civitatem hospitam suæ peregrinationis elegerunt. Verumtamen socii S. Dionysii habentur a Patribus concilii Suessionensis secundi anno 866, in Privilegio a Synodo concesso monasterio Sollemniacensi. Sic enim scribunt [Sirmondus, Concilia antiqua Galliæ, tom. III, p. 301.] : Innotuit synodo qualiter vir venerabilis atque beatissimus Elegius, Viromandensis ecclesiæ episcopus … cœnobium ipsum in Limovicino rure, quod Sollemniacus vocatur, in honore omnipotentis Dei et veneratione beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac martyrum Dionysii et sociorum ejus Crispini et Crispiniani, etc. Confer chartam S. Eligii de fundatione Sollemniaci [Gallia christ., tom. II. Instrumenta, col. 185.] .

[19] [Actorum ætas et meritum.] Autumat Baillet [Vie des Saints, Octob. Tabula critica, p. XXVII.] scripta fuisse acta SS. Crispini et Crispiniani ad finem sæculi VIII. Id certum lecta fuisse a Floro, quod ex hujus verbis manifeste liquet. Sic habet Beda ad hunc diem XXV Octobris [Acta SS., tom. II Martii, p. 35 et seq.] : Suessiones natale sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani; addidit vero Florus: Quos Rictiovarus præfectus jussu Maximiani imperatoris comprehendens, cum idolis sacrificare nollent, fecit a trochleis extendi et fustibus cædi; deinde in ungulis eorum sudes mitti, et de dorso singulorum singulis corrigiis ablatis, eorum colla molis suspensis in fluvium demergi; ac plumbo ignito et pice ferventi et oleo concremari. Qui in cunctis dextera Christi protecti, et Rictiovaro præfecto in his ultione divina interempto, præcipiente Maximiano imperatore gladio sunt trucidati. Quorum corpora angelo monente quidam senex nocte in navicula contra undam fluminis leviter vehens, clam sepelivit. Hæc qui contulerit cum actis ad calcem commentarii nostri excusis, nullum habebit dubium illa a Floro in compendium fuisse redacta. Videntur itaque sæculo nono antiquiora: scripsit enim Florus contra Joannem Scotum anno 852. Fatetur autem Caveus ignorare se quamdiu post scriptum in Erigenam superfuerit auctor noster. Matthæus Westmonasteriensis de eo mentionem adhuc facit ad an. 883. Ita Gallandus [Migne, Patrol., tom. CXIX, col. 9.] . Inferre utique ex his licet acta fuisse medio sæculo nono et nota et adhibita. Unde Bailletus ratus conscripta exeunte sæculo VIII, non videtur nimium præsumere; alii forte multo antiquiora censebunt, cum iis fidat Florus, vir gravis et eruditus; quod sane non fecisset si recentiori ævo judicasset scripta. Ad pondus et meritum quod attinet, more suo Tillemontius flocci illa facit [Mémoires, tom. IV, p. 461.] propter immixta, ut ait, prodigia et alia nonnulla adjuncta, quæ verisimilia non sunt. Longuevallius [Histoire de l'Église gall, tom. I, p. 130.] dubitat an artem sutoriam exercuerint, et an quæ de nece Rictiovari traduntur possint admitti, quia, inquit, acta non videntur satis sincera. Utut tamen est, ipsum martyrium omnibus certum. Vide Annotata, ubi in specie de nonnullis hujusmodi dicam. Edita primum fuere acta a Petro de Natalibus, lib. IX, cap. CVI, sed contracta, omissis sententiis et verbis, quibus facta commendantur seu legentium animi ad pietatem excitantur. Idem præstitit Mombritius [Tom. I, fol. 198.] , non tamen iisdem plane verbis; prætermittit præterea nonnulla a Petro servata. Mombritii compendium dedimus supra n. 2. Integra sunt apud Surium, qui, ut consuevit, stylum mutavit et insuper nonnihil historiam contraxit, salva rerum fide et integritate. Nos primigeniam phrasim exhibemus ex pluribus mss. quorum apographa decessoribus nostris submissa: unum ex ms. Accincti monasterii et Caritatis a P. Chiffletio procuratum; alterum ex ms. Marchianensi membranaceo satis vetusto; tertium denique sicut habetur et exstat in antiquissimis mss. codicibus. Atque hoc quod prælo subjecimus collatum est cum ms. sancti Maximini Trevirensis et etiam cum altero Sanctaudomarensi. Continetur etiam in magno codice nostro ms. membranaceo, olim ad abbatiam Grimbergensem prope Bruxellas, spectante, quo plurimæ SS. vitæ exhibentur; estque majoris formæ et splendide exaratus. Parum ab invicem discedunt. Variantes lectiones alicujus