Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober XI           Band Oktober XI           Anhang Oktober XI

26. Oktober


DIES VIGESIMA SEXTA.

SANCTI QUI VII KALENDAS COLUNTUR.

S. Demetrius, mart. episc. Vapinci in Galliis.
S. Evaristus, papa et martyr.
S. Lucianus, martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Marcianus martyr Nicomediæ in Bithynia.
Socii, martyres Nicomediæ in Bithynia.
S. Rogatianus, confessor Carthagine in Africa.
S. Felicissimus, confessor Carthagine in Africa.
S. Artemidorus, martyr ecclesiæ Orientalis.
S. Basilius, martyr ecclesiæ Orientalis.
S. Glycon, martyr ecclesiæ Orientalis.
S. Leptina, martyr ecclesiæ Orientalis.
S. Amandus, conf. pont. Argentorati.
S. Quodvultdeus, episc. conf. Carthagine.
S. Aurelius, episc. conf. Carthagine.
S. Rusticus, conf. pont. Narbone in Galliis.
S. Alorus, conf. pont. Corisopiti in Britannia Minori.
S. Aptonius, conf. pont. Encolismæ.
S. Quadragesimus, subdiaconus conf. in Italia.
S. Daria, virgin in Cornacia, Hiberniæ provincia.
S. Derbilia, virgin in Cornacia, Hiberniæ provincia.
S. Nasadius, episc. et conf. in comitatu Dunensi Hiberniæ.
S. Beoanus, episc. et conf. in comitatu Dunensi Hiberniæ.
S. Mellanus, conf. in comitatu Dunensi Hiberniæ.
S. Gwinocus, pont., conf. in Wallia, germanus.
S. Aneurin seu Gildas, conf. in Wallia, germanus.
S. Cennydd, conf. in Wallia, germanus.
S. Madog, conf. in Wallia, germanus.
S. Dolgan conf. in Wallia, germanus.
S. Dolgar, conf. in Wallia, germanus.
S. Tudyr, conf. non pont. in Wallia
S. Arwystli Gloff, conf. non pont. in Wallia
S. Twrnog seu Teyrnog, conf. non pont. in Wallia
S. Dier seu Deifer, conf. non pont. in Wallia
S. Tyfrydog, conf. non pont. in Wallia
S. Marcella, conf. non pont. in Wallia
S. Gwynodl, conf. non pont. in Wallia
S. Merin, conf. non pont. in Wallia
S. Senefyr, conf. non pont. in Wallia
S. Tuglyd, conf. non pont. in Wallia
S. Tudno, conf. non pont. in Wallia
S. Tyneio, conf. non pont. in Wallia
S. Gaudiosus, conf. pont. Salernæ in Italia.
S. Amandus, conf. pont. Wormatiæ et Salisburgi.
S. Ceddus, conf. pont in Northumbria.
S. Eata, conf. pont. Lindisfarnæ et Hagustaldii.
S. Sigebaldus, conf. pont. Metis in Gallia.
S. Meliavus seu Eliavus, martyr in Britannia Armorica.
S. Albinus, conf. pont. Buriburgi in Hassia.
S. Megingaudus, conf. pont. Buriburgi in Hassia.
S. Humbertus, conf. non pont. Fritislariæ.
B. Athanasius, œconomus monasterii Mediciensis.
S. Bernwardus, conf. pont. Hildesiæ.
S. Beanus, conf. pont. Murthlaci in Scotia.
B. Fulcus, conf. pont. in agro Bononiensi.
B. Fulcus, conf. pont. Placentiæ et Papiæ.
S. Bernardus Calvonius, conf. pont. Vici in Hispania.
S. Damianus Finariensis, qui et Furcherius, conf. non pont. Ord. FF. Prædic. Regii Lepidi in Italia.
B. Bonaventura de Potentia, conf. Ord. FF. Min. Conv.

(Fortsetzung: Acta Sanctorum: 26. Oktober - Ergänzungen)

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

S. Andreæ Corsini, episcopi Fesulani ex ordine Carmelitarum, corporis translationem celebrant hodie hi eremitæ. Non est hæc furtiva Fesulis Florentiam corporis asportatio, quam breviter narratam dederunt decessores nostri in ejus Actis ad diem 30 januarii; sed, ut in Breviario Carmelitarum præsenti die fuse explicatur, solemnitas anno 1683 Florentiæ celebrata; quam illic videat lector: Acta autem ad dictam diem XXX Januarii.
S. Amandi, episcopi Trajectensis, ordinatio episcopalis, translatio seu potius elevatio, atque etiam Elnonensis templi dedicatio, agebatur olim præsenti die, ut multis explicat Milo Elnonensis in Sermone de hac celebritate. Quod festum, (quoniam verus natalis, item ac S. Benedicti, in quadragesimam aliquando incidens, celebrari semper non poterat,) multa solemnitate observabatur, atque per Gallias, Belgium, Germaniam aliasque regiones late propagatum est, et multis martyrologiis et kalendariis inscriptum fuit. Sed de eo vide Acta S. Amandi ad diem VI Februarii.
S. Vedastum, episcopum Atrebatensem, conjungunt hac die cum S. Amando Trajectensi Ado, Notkerus et Wandelbertus, quemadmodum eosdem sociant ad diem 6 februarii Florus, Rabanus et Usuardus. Licet ambo illi sancti toto fere sesquisæculo disjuncti sint, quum eadem die obiverint, hinc fere individui comites in fastis sacris facti sunt. Hinc, quum S. Amandi celebritas propter quadragesimæ impedimentum, utut rarissime occurrens, ad diem 26 octobris, ejus ordinationis, elevationis et dedicationis memoria claram, dilata est, secutus est S. Vedastus. Ejus Acta vide ad diem VI Februarii.
BB. Haimonis et Veremundi conversorum, genere et virtute illustrium, memoriam hodie recolit Bucelinus in Menologio Benedictino, quasi natalis ageretur Medæ in territorio Mediolanensi; et sequaces habet Antonium ab Heredia in Vitis hispanicis sanctorum et beatorum ordinis S. Benedicti, et Benedictum Cherle in Martyrologio Benedictino germanico. Sed nulla prorsus est ratio cur ad hanc diem hos beatos viros, quos perperam conversos vocat, (non enim sæculo VIII, quo vixisse traduntur, in usu erat domnorum et conversorum distinctio,) sed nil erat cur eos hodie nuntiaret, quippe qui colantur, ut in Opere nostro videre licet, XIII Februarii.
S. Ermini, episcopi et abbatis Lobiensis in Belgio, elevationis seu translationis memoria, agebatur olim quotannis Lobiis et Binchii, quo aliquando devenerunt, ut in locum tutiorem, ejus reliquiæ; atque hinc recolitur in Molani auctariis ad Usuardi Martyrologium, in Catalogo generali sanctorum Ferrarii, in Martyrologio Saussayi et in Benedictinorum menologiis. Ejus gesta, ab Ansone, abbate Lobiensi, quadraginta annis post illius mortem scripta, edidit cum Commentario prævio in Actis nostris Henschenius ad diem ejus natalem, XXV Aprilis.
S. Odranus de Letrechaibh-Odrain in Muscrige-Tire annuntiatur hac die in Martyrologio hibernico Dungallensi, in aliis vero die 2 hujus mensis. De eo et simul de fratre S. Medrano ex Actis S. Kierani dictum fuit die, quo fratris olim recolebatur memoria, VII Julii
S. Pelagiæ virginis festum annuntiatur hac die in editione Lubeco-Coloniensi. Quæ cum peteretur a quodam nobili adolescente in conjugem, ipsa tonsis crinibus et habitu virili clam aufugit et monasterium probatissimorum monachorum intravit et in eo omnibus incognita usque ad mortem Deo devota servivit et tandem feliciter obiit. Quæ ob oculos habuisse videtur Grevenus; qui in sua Usuardi editione scripsit: Item secundum aliquos hic, Margaritæ virginis; quæ et Pelagia. Alii habent eam idibus octobris; et quidem idem Grevenus ad diem 15 octobris paucis complectitur hanc in vetere historia monastica celeberrimam actionem: Antiochiæ, inquit, sanctæ Margaritæ virginis. Quæ, ut sæculi hujus pelagus evaderet, relicto sponso carnali, monasterium virorum ingressa, Pelagii sibi nomen assumpsit. Implicatissima hæc res est, quam placet paucis expedire. Imprimis hanc sanctam ex monumentis græcis innotuisse latinis planum est; deinde, licet nunc passim in libris græcis Marinus dicatur, quidni primum Thalassius nomine græco appellata fuit? quod alii latine verterint per Marinum, alii per Pelagium: nam latine utroque nomine nuncupatam fuisse continuo demonstrabimus: et demum facile fieri potuit ut eam postmodum græci a latinis receperint, latino Marini nomine vestitam; quamquam fatendum sit a græcis etiam usitata fuisse latina Marini et Pelagii nomina. Quidquid id est, S. Pelagius seu Pelagia illa diversa habenda non est, ut gestorum summa similitudo suadet, a S. Marina, quam græci colunt die 12 februarii et decessores nostri illustrarunt ad diem 17 julii, appendice addita de Reparata seu Margarita, Pelagii nomine dicta; quæ hæc nostra Margarita seu Pelagius est. Quod autem Græcorum Marina a Greveno duobus locis atque etiam a Petro de Natalibus (ad diem 8 octobris propter S. Pelagiam peccatricem, cujus natalis tum agitur,) et in ms. codice reginæ Sueciæ Margarita dicitur, ratio manifesta est. Ut enim ex ipso Greveno liquet, confusa fuit cum S. Marina græcorum Antiochena in Pisidia, quam jam sæculo VII Margaritam a latinis plerumque dictam fuisse ostenderunt decessores nostri ad diem 20 julii, licet hæc martyr fuerit, nequaquam monacha: unde fieri non poterat ut Margaritæ nomen ei non accederet. Quibus declaratis, manifestum est singularia hujus virginis gesta in opere nostro quærenda esse ad diem XVII Julii.
S. Afræ, meretricis Augustanæ, a S. Narcisso ad fidem et meliorem vitam traductæ et dein fortissimæ Christi martyris, conversio celebratur hac die in Greveniano Usuardi Martyrologio: de ea dictum est ad diem, qua festive colitur, V Augusti.
SS. Justum seu Justinum, Maximinum, Valentinum et Solarium, episcopos Argentoratenses, quoniam a quibusdam sancti vocantur, ad hanc diem, qua de S. Amando, Argentoratensi episcopo, dicendum esset, remisit Henschenius ex Prætermissis diei 6 februarii. De SS. Maximino, Valentino et Solari qui olim cum radiis pingebantur in sanctitatis testimonium, paucissima retulimus initio Actorum S. Amandi Argentoratensis, neque plura innotuerunt; de S. Justo aut Justino dictum est in opere nostro ad diem I Septembris.
S. Agiæ, viduæ matrisque B. Lupi, Senonensis archiepiscopi, translationem Aurelianis celebrat hodie Arturus in Gynecæo; de ea, quæ et Austregisilis dicitur, actum est in Actis nostris ad diem, qua ejus filii gesta etiam illustrata fuerunt, 1 Septembris.
S. Mauritii et sociorum revelationem seu inventionem Viennæ Allobrogum commemomorant hodie Castellanus et Saussayus. Joannes Cleus noster explicuit hanc celebritatem § XV Gloriæ posthumæ SS. Mauritii et Thebæorum martyrum ad diem XXII Septembris.
Eodem die, Florentii confessoris natalis totidem his verbis annuntiatur in codice Usuardino reginæ Sueciæ, notato 428; qui codex, ut ex his liquet, quæ ad diem 17 octobris de canonico templi cathedralis Parisiensis dicuntur, (qui illic vocatur Fr. noster Robertus Pisanus,) ad usum capituli Parisiensis fuit. Alibi nuspiam hac die obvius factus est S. Florentius confessor; nisi in uno Wilfordi Martyrologio anglico, ubi episcopus perperam dicitur. Idem enim esse videtur ac qui in aliis codicibus ad diem sequentem prodit, titulo S. Florentii, presbyteri et monachi, in pago Pictaviensi; qui in opere nostro illustratus fuit ad diem XXII Septembris.
S. Ceolfridi, abbatis et confessoris, depositionem in Glasconia, immo Glastonia, celebrat hodie Molanus in auctariis ad Martyrologium Usuardi. Errorem, qui illic cubat, jam pridem castigavit Suyskenus noster in Commentario de S. Ceolfrido, abbate Girwensi et Wiremuthensi, num. 8, 9, 10 et 11, ad diem 25 septembris. Ut ad præsentem diem melius tradit Saussayus, agitur festiva memoria translationis ejus reliquiarum Lingonibus Glastoniam. Sed hæc explicata vide ad dictam diem XXV Septembris.
S. Demetrius, martyr Thessalonicensis, quo vix ullus inter orientales celebrior sit, annuntiatur hodie in codicibus Usuardinis Pulsanensi et Vaticano, desumptus ex libris græcis; in quibus quippe omnibus, ut in Anno ecclesiastico græco-slavico, quem initio hujus tomi habes, ostenditur, præsenti die memoratur. De eo dixerunt decessores nostri ad diem, quo fastis latinis adscriptus est, VIII Octobris.
B. Seraphinum a Montegranario, Capuccinum memorat hac die Arturus in Menologio Franciscano. De eo ad diem, qua ejus festum agitur, dixerunt decessores nostri XII Octobris.
S. Trogeni, immo Trojecii, confessoris depositio civitate Nivernis celebratur hac die in Usuardini codice D. Le Mare, signato A. Ejus Acta in opere nostro vide ad diem XVII Octobris.
S. Frontonem, episcopum Petragoricensem, multis hac die laudat liber Usuardinus Hagenoyensis; ejus Acta, non obscura minus quam incerta, data sunt ad diem præcedentem, seu XXV Octobris.
B. Mineatem, sub Decio civitate Florentia martyrem, sistit hodie codex Usuardinus Centulensis, a Sollerio adhibitus; uno die a veritate aberrans, quum ejus natalis agatur die XXV Octobris.
Coloniæ Agrippinæ, in ecclesia S. Mariæ ad gradus, festum adventus sanctæ Crucis annuntiatur hodie in editione Usuardi Lubeco-Coloniensi et in Martyrologio Germanico Walasseri, vulgo Canisii; contra in Martyrologio Universali Castellani prope Romam apparitio sanctæ Crucis Constantino; de his dici poterit in singulari volumine de festis Christi.
Commemoratio jucundissima serenissimæ dominæ Matris Admirabilis, a filiis suis benedictæ; sive memoria obsequiorum, eidem a sanctissimi et admirabilis patris Benedicti ordinis institutione tanto decursu sæculorum in hanc usque diem præstitorum, celebratur hodie a Bucelino ejusque sequacibus, Antonio ab Heredia et Benedicto Cherlio, in Vitis hispanicis et Martyrologio germanico; de quo festo agere ajunt Gerardum Belgam, cujus libro titulus est Mancipatus Deiparæ. Qui Mancipatus primum prodiit in lucem seorsim anno 1649 typis Pataviensibus, et eodem anno curis illius Gabrielis Bucelini et diligentia Mauri Marchesii in prima parte Opusculorum sacrorum typis Venetis Lenianis; et annis 1721 Frisingæ et 1726 Ingolstadii in Cultu Mariano Schaumbergeri. Sed quis ille sit Gerardus Belga, quo loco, aut qua ætate vixerit nemo hactenus reperire potuit; et quidem hoc ipsum cognomen Belga indicare videtur eum in extraneo monasterio vitam religiosam coluisse, verisimiliter in Italia, ubi ejus liber primum inventus est [Cfr Ziegelbauer et Legipontius, Hist. litter. ordinis S. Benedicti, tom. IV, p. 178 et 179.] . Utut id est, singulare videtur id fuisse festum, nequaquam commune universo S. Benedicti ordini.
Floriaci, dedicatio basilicæ S. Mariæ Virginis et sanctissimi patris Benedicti annuntiatur hoc die juxta Martyrologium Floriacense a Colvenerio in Kalendario sacratissimæ Virginis Mariæ novissimo.
Dedicationis ecclesiæ de Salseda in diœcesi Lusitaniæ Lamensi (vulgo Lamego) anniversarium annuntiatur hodie in Martyrologio Cisterciensi.
Commemoratio terræ motus in multis græcis atque etiam slavicis synaxariis, menæis et menologiis præsenti die celebratur; ut videre licet in Anno ecclesiastico græco-slavico, huic volumini præmisso: unde etiam transiit in Molani editionem Martyrologii Usuardi. Hæc calamitas contigisse in regia urbe Constantinopoli anno 758, Leonis Isauri vigesimo quarto traditur in Horologio slavico Pocajeviensi; sed annus ejus vigesimus quartus concurrit cum anno 740; ad quem in Menæis græcorum infortunium illud refertur: et quidem recte, ut ex Cedreno et Nicephori Breviario, late de hac novæ Romæ ruina dicentibus, manifestum est. In Sirmundi Synaxario additum est anno 649, eadem die 26 octobris, hora tertia noctis, alium terræ motum accidisse, quo Magna Deiparæ ecclesia conciderit. Plura de similibus rebus disserere non solemus.
S. Polycratis, episcopi egregii et nobilissimi viri, apud Ephesum natalis memoratur hodie in codice Usuardino Centulensi, a Sollerio usurpato; et in tribus Adonis Martyrologii codicibus Gallicanis reginæ Sueciæ, nunc in bibliotheca Vaticana signatis numeris 511, 512 et 514; ubi adduntur hæc verba: Floruit autem Severi principis temporibus eadem ætate, qua et Narcissus Hierosolymæ. Quibuscum convenit annuntiatio quæ in Greveniana Usuardi Martyrologii editione hac die occurrit: Apud Ephesum, Polycarpi, episcopi et confessoris: nam Polycarpus, ut nomen magis notum, locum Polycratis occupat; et quidem alibi quoque error ille deprehenditur [Cfr Lequien, Oriens christianus, tom. I, col. 673.] , neque in serie episcoporum Ephesinorum [Ibid., col. 671 et seqq.] ullus inter antiquos occurrit Polycarpus. At Polycrates ille parum modeste se gessit adversus S. Victorem papam et ecclesiam Romanam in controversia de paschate; et cum Asianis, quos in pervicaciæ suæ societatem compulerat, aut excommunicatus fuit, aut (ut aliis placet) excommunicationis minas sustinuit [Cfr Observationes Valesii ad Historiæ Eusebii lib. V, cap. 24, not. d; Pagii Critice ad annum 196, n. 2 et seqq., etc.] . Nolim itaque affirmare eum extra ecclesiæ communionem vixisse, multoque minus mortuum esse: sed nullus dubito quin imprudenter (ut tot aliis locis accidit) ejus nomen, quod in ecclesiastica historia repererit librarius, intruserit in Adonianum codicem, unde transierit in Usuardinos; licet cultus ecclesiastici indicia essent nulla. Certe ipsi græci, qui celebrium nominum amore schismaticos etiam et hæreticos fastis suis intulerunt, numquam in officiis sacris Polycratis Ephesini memoriam honorificam fecerunt.
S. Veranum, episcopum et martyrem, Pisis in Etruria hoc die celebrari perhibet Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, nixus Ordine divini officii Pisano addensque eum hujus ecclesiæ non fuisse episcopum. Et quidem anno adhuc 1842 in Ordine liturgico illius diœcesis fieri jubebatur festivitas S. Verani episcopi et confessoris (non autem martyris) ritu semiduplici, cum Missa statuit et officio de communi. Sed quum anno 1843 septima prodiit editio Officiorum propriorum sanctorum pro ecclesia primatiali, civitate ac diœcesi Pisana, in qua S. Philumenæ, virginis et martyris cœmeterialis, festum ex assignata die 11 augusti in 26 octobris tamquam in sedem fixam transferendum visum est, ad ritum simplicem seu potius ad nudam commemorationem redacta est vetustissima S. Verani solemnitas. Quum itaque cultus extra controversiam positus esset, pro officio nostro rescire cnravimus quis esset. Literas itaque dedit frater meus Victor ad egregium virum Augustinum Morini, ordinis Servorum B. M. V. sodalem Florentinum, qui ab amicis suis Pisanis documenta certa postularet. Neque operam suam desiderari passi sunt Reverendissimus Vir Fanterius, eminentissimi cardinalis Pisani Vicarius, canonicus Sainati, Vitarum sanctorum et beatorum Pisanorum scriptor, canonicus Benassai et Josephus Bardelli, sanscriticæ linguæ in universitate Pisana professor: qui etiam in Peccioli, vicinæ Volterranæ diœcesis locum, cujus patronus est S. Veranus, literas dedit. Atque hinc demum mihi innotuit S. Veranum, Pisis cultum, non alium nunc haberi ac episcopum Cavellicensem, cujus Acta in opere nostro edita sunt ad diem 19 octobris. Et quidem non celebrabatur olim S. Verani festum Pisis die 26 octobris, sed die 19 octobris; ad quam in antiquo ecclesiæ primatialis martyrologio membranaceo legitur: In territorio Aurelianensi [depositio] S. Verani episcopi et confessoris; qui, ut in opere nostro ad diem 19 octobris demonstratum fuit, idem censetur ac Cavellicensis episcopus, cujus corpus Jargaulium in pago Aurelianensi translatum fuisse dicitur; quæ translatio die 19 octobris quotannis potissima festivitate recolebatur; licet alii Albengam corpus delatum fuisse, alii Cavellione adhuc quiescere velint. Neque a Pisanorum traditione diversa est Peccioliensium persuasio. Præpositus enim, Josephus Menciassi Lupi, respondit patronum titularem esse Cavellicensem episcopum, cujus totum officium dicatur de communi confessoris pontificis; unum apud se superesse brevis Vitæ exemplar, in quo tradatur Pecciolium, dum in peregrinatione Romana versaretur, transiisse plebemque a peste liberasse. Hinc ille idem præpositus anno 1863 æri incidendam curavit S. Verani imaginem, circumpositis tabellis quibus exprimuntur beati viri gesta Ravennæ, Albingauni, Taurini, Arelate, Romæ, Valleclausa, Mediolani, Brigantii, Ebreduni et Cavellione. Verum enim vero vehementer dubito utrum unus tantum S. Veranus sit, an tres, cui unius eadem Acta fabulosa, quibus etiam vestitus est S. Florentius Arausicanus, attributa fuerint. Certe corpus S. Verani Aurelianensis aliud esse videtur ac S. Verani Cavellicensis; et in antiquis martyrologiis non translatio, sed depositio S. Verani in agro Aurelianensi celebratur; ita ut illic etiam diem obiisse videatur. S. Veranus Pisanus secundum antiquiores traditiones etiam diversus videtur fuisse habitus; nam colebatur ut martyr et Passionem sibi habebat propriam. Scilicet S. Verani Acta exstabant olim in bibliotheca Strozziana, unde sæculo præterlapso ad bibliothecam Leopoldino-Laurentianam Florentiæ transierunt [Bandinus, Bibliotheca Leopoldina-Laurentiana, Supplementum tom. I et tom. II, col. 281.] : quæ transcripta ad ipso Papebrochio in suo itinere Romano nunc servantur in bibliotheca publica Bruxellensi, num. 8922. Quod autem hæc Acta ad S. Veranum Pisanum pertinent, constat tum ex Papebrochii inscriptione, tum ex Bandini testimonio, qui hæc inde exscripsit: Est ecclesiæ S. Verani Kinsiche de Pisis; cujus rector Nicholaus Berghus Canonicus Pisanus die 27 Febr. 1467. Sed sæculo XV ipse codex est multo antiquior; atque ante, sæculo saltem XIV, in Kinsicha, quæ Pisanæ civitatis vicus seu regio est, a Muratorio [Antiquitates italicæ medii ævi, tom. II, p. 885.] descripta, ecclesia exstabat S. Verano dicata [Matthæjus, Ecclesia Pisana, tom. I, p. 101.] . Passio autem, ut ait Papebrochius in annotatione ad apographum, erat scripta in maximis pergamenis grandulis litteris cum tribus delineationibus pro totidem ut videtur lectionibus ad usum chori. Ad calcem insuper duplo et minimum recentiori charactere hæc erant: Oratio: Deus qui gentes Turonum B. Verani, martyris tui, doctrina illustrasti, concede propitius ut cujus solennia recolimus, ejus apud te intercessione et auxilio æternis gaudiis consolemur. Atqui hæc Acta plane diversa sunt a S. Verani Cabellicensis Vita; ut ex summario (quum enim fabulis nimis mixta sint, nolo ea in lucem dare integra,) lectori, qui ea cum documentis, ad diem 19 octobris editis, compararit, apparebit. “Tempore Neronis Imperatoris Veranus juvenis nobili domo Romæ natus a S. Petro, ad cujus prædicationem inter Christianos adscribi enixe petierat, in baptismatis lavacro ablutus fuit, ac dein inter presbyteros cooptatus. Brevi post idem S. Petrus eum cum socio Apollinari, postquam utrumque eodem die episcopali dignitate auxerat, ad Christiana dogmata propaganda, et idolorum cultum evertendum a se dimisit. Cumque pervenissent, ita legitur in Actis, non longe ab Urbe Ravenna, osculati sunt ad invicem. B. autem Veranus cum peragraret in regnum Francorum … et intraret civitatem Turonum multa patravit miracula, quin et mortuum in nomine Jesu Christi ad vitam redire jussit. Quibus visis, plura millia paganorum religionem Christianam amplexi sunt; quos inter erat vir quidam Geraldus nomine de quodam Castello Airaldo… Cumque cresceret opinio B. Verani deprecatione Jesu Christi per regnum Francorum et multitudo populi crevisset in fide Christi, jam præ multitudine non poterant latere, nuntiatum est de eo cuidam mago nomine Scirpo, discipulo Simonis magi. Qui Scirpus omnem lapidem, ut falsorum deorum cultores in B. Veranum rabie exardescerent, movit, eumque ad genuflectendum coram Jovis primum, dein Apollinis, statuis cogerent. Ast cum introisset in templum, ubi plures ædiculæ cum simulacris erant, et maxime deus Apollo, et deus Solis et Lunæ atque Dianæ, B. Veranus psallebat his verbis dicens: Dii qui non fecerunt cœlum et terram pereant: et ad introeuntes in templum B. Veranus dixit: Confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis: et continuo commotus est deus Apollinis, et comminutus cum aliis in terram cecidit velut pulvis. Tunc territa omnis paganorum turba refugit; et egressus diabolus de statua Apollinis, omnes infideles flagellabat et dicebat magna voce: Per vos dejicimur, quia Christus prævalet; et Scirpus mortuus est et quingenti viri absque parvulis et mulieribus in flagello illo. Quo spectaculo ira commoti Riccus et Astulphus, nefandissimi idolorum cultores, arreptis gladiis eadem hora decollaverunt B. Veranum. Christiani itaque undique circumfluentes manus in Riccum et Astulfum injecerunt et eos cum omni domo sua et familia et progenie pariter exusserunt præter illos qui fidem jam acceperant. Illi autem qui in circuitu corporis Beatissimi Verani stabant crediderunt in Christo. Christiani itaque venerunt et cum omni diligentia corpus ejus condiderunt, et eum honorifice sepelierunt: in eodem namque beneficia ejus ac virtutes florent usque in hodiernum diem ad laudem et gloriam domini N. J. C. Passus est autem B. Veranus in civitate Turonum sub Nerone Imperatore VII kal. novemb. regnante Domino N. J. C.; cui est honor et gloria in sæcula sæculorum.” Hæc acta nequaquam sincera sunt; nam nuspiam vestigium prædicationis S. Verani apud Turonenses reperitur, quamvis, si fides S. Verani biographo adhibetur, fuerit valde præclara: neque verbum de ea miscent Sulpitius Severus et Gregorius Turonensis, originum præsertim Turonensium egregie periti, utpote illius ecclesiæ antistites: adde quod duobus viris, S. Verano maxime infensis, nomen fuit gothicum, nempe Ricci et Astulfi, ac proin tunc temporis apud Romanos et Gallos omnino peregrinum. Quid, quod Riccus non alius esse videtur, quam Rictus seu Rictius Varrus, cujus nomen in Passionibus sanctorum martyrum, qui in Gallia septentrionali ad finem sæculi III sanguinem pro Christo fuderunt, tam celebre est (ut ex dictis in Commentario de SS. Crispino et Crispiniano, hoc ipso tomo, videre fuit)? Similiter Astulfus non alius esse videtur quam exosus ille Langobardorum rex, qui anno 752, capta Ravenna, exarchatum extinxit et bis dein Romam tentavit, a Pippino tandem domitus. Quæ, utut ad diversissima tempora spectent et a S. Petri apostoli ævo plurimum distent, omnia tamen in unum confusa sunt a scriptore, nonnisi odiosorum nominum curioso. Haud minus absonum videtur Simonem magum habuisse discipulos in ipsa Turonensi civitate. Præterea quis non existimabit verba supra allata: Christiani … undique circumfluentes manus in Riccum et Astulfum injecerunt et eos cum omni domo sua et familia et progenie pariter exusserunt præter illos qui fidem jam acceperant, ex Actis S. Apollinaris episcopi Ravennatensis fuisse mutuata, ubi et legitur: Videntes Christiani tantam impietatem (necem S. Apollinaris), commoti sunt, et irruentes super paganos, tanta allisio fuit, ut subito amplius quam ducentos homines impiissimos Christiani interfecerint [Acta SS., tom. V Julii, p. 347.] . “Quæ sane, ut ait Pinius noster [Ibid., p. 343.] , a primorum Christianorum mansuetudine, quam S. Apollinaris, (ac proin etiam S. Veranus) ab apostolorum principe aliisque verbo et exemplo edoctus, suos item neophytos docuerat, nimium quantum abhorrent.” Sed et plura alia cum eisdem S. Apollinaris Actis, quæ laudato Pinio minus sincera visa sunt, habent Acta S. Verani communia. Quibus omnibus rite perpensis, certum est Acta S. Verani nullius esse fidei atque scripta ad normam Vitæ S. Apollinaris, cujus traditur fuisse per aliquod tempus socius sub disciplina S. Petri apostoli, qui eos eodem die, sed nescitur quo anno [Acta SS., tom. V. Junii, p. 329.] , consecrasset episcopos. Nequaquam itaque probo illa Acta; sed ea tantum de causa retuli, ut appareat S. Veranum suum martyrem habitum fuisse Pisanis; quos ei attribuisse alia omnino gesta, quam quæ de S. Verano Cabellicensi circumferuntur. Attamen, quantumvis insincera sint et improbabilia, nemo tamen eis nil veri subesse demonstrabit; et præter adjuncta, quorum falsitatem argui, vix aliquid fide indignum in eis occurrit: forsan etiam, (ut intelligatur unde orta sit illa traditio eum Turonibus in Galliis prædicasse,) non omnino rejicienda est hæc conjectura, S. Veranum nempe in loco Etruriæ, cui nomen erat Turroni, martyrium esse passum, cum plura loca hujus vocabuli, nunc deleta vel in alia mutata, in Etruria extitisse ex Antonio Augustino, Dempstero [Thomæ Dempsteri de Etruria regali libri, tom. II, p. 114. Edit. Florentiæ, 1724.] , Baudrand, Ortelio aliisque certum sit: quin et sæculo XIII in diœcesi Aretina [Acta SS., tom. I Januarii, p. 979.] , ubi et olim ad ripas Tibridis erat urbs nomine Turrena, legitur floruisse monasterium Turonense; atque huic conjecturæ nonnihil forte ponderis addit, quod ille locus non multum distabat a via militari, quæ duxerit Roma Ravennam S. Apollinarem; quocum S. Veranus, (ut supra dictum fuit,) iter fecerat, usquedum pervenissent non longe ab urbe Ravennæ. Quæ omnia me movent ut S. Veranum martyrem ab episcopo Cavellicensi diversum censeam; nil tamen audens de ejus gestis statuere. Et quidem, quum nil satis exploratum sit, atque etiam gravissimæ res nudis conjecturis nitantur, præplacuit hæc omnia inter Prætermissos referre.
S. Quodvultdeus, abbas monasterii in Vaticano, qui anno 586 obierit, annuntiatur hodie a Schindelio in Supplemento Menologii Benedictini. Legitime cultum fuisse nuspiam apparet; neque alia ratio est ut hac die memoretur, quam quod S. Quodvultdeus, episcopus Carthaginensis, hodie celebratur in fastis sacris.
Ernanus Mioluachra de Kill-na-saccart, Rectanus de Eatar Ghabhail et Cruadius Longipes de Balana recensentur hodie in Martyrologio hibernico Dungallensi; sed donec certius nobis constet cultu ecclesiastico eos honestatos fuisse placet eos præterire. De S. Cruadio hæc in illo Martyrologio hibernice addita sunt: Cruadius est ille idem quem Molingus auxilio advocavit simul cum aliis sanctis Hibernis, quum domestici Fionnachtæ, regis Hiberniæ, veniebant ad se occidendum. Ægre enim ferebant quod Fionnachta postulatione Molingi Langeniensibus tradiderat Borumha, ita ut Molingus diceret: O Brigitta, benedic nostræ viæ. Videntur hæc desumpta ex Vita aliqua S. Molingi, episcopi Fernensis, cujus Acta dederunt decessores nostri ad diem 17 junii et qui rebus politicis Lageniensibus plurimum immixtus fuit: sed hæc illic non leguntur.
B. Werdini abbatis, prophetiæ spiritu clari, obitus in monasterio Hydruntino, annuntiatur hodie a Wione in Ligno vitæ; ubi et prophetia, plane incredibilis, legitur. Verum quum Werdinus ille ante extremum sæculum XVI non innotuerit, patet eum ratione cultus immemorabilis in opere nostro locum habere non posse.
Sanctæ memoriæ Sigehardi, primi Abdinkhofensis abbatis, anno 1048 vita functi, laudes prosequitur hac die Robertus Schindelius in Supplemento Menologii Benedictini. Cultus argumenta desiderantur.
B. Bernardum, episcopum Maurianensem atque ordinis Cisterciensis (ut volunt) præclarum decus, pluribus laudant ad hanc diem Henriquezius et Buzelinus, ille in Menologio Cisterciensi, hic in Menologio Benedictino; quod scilicet oves sibi creditas verbo et exemplo sanctissime pavit animique lenitatem et meditandi studium cum episcopali sollicitudine diligentissime conjunxit. Et quidem in Vita coæva S. Petri, archiepiscopi Tarentasiensis, de eo legitur [Ibid., t. II Maii, p. 329.] : Præsidebat vero (sub medium sæculum XII) Maurianensi ecclesiæ magni meriti Bernardus episcopus, sicut in ea potissimum regione fœcunda virorum paupertas plures sibi pene contemporaneos insignes edidit sacerdotes, sanctum videlicet Hugonem Gratianopolitanum etc. Accedens sane prædictus Bernardus, Maurianensis episcopus, ad Bitumen, suæ diœcesis monasterium, confitenti sibi suas offensiones, ut sæpius aditabat, genitrici venerabilis Petri, Tarentasiensis episcopi, (quæ illic abbatissæ titulo aderat,) injunxit hujusmodi pœnitentiæ formam ut supra memoratos B. Augustini (super Psalmos) libros suis donari sororibus (a S. Petro, qui eos diligenter transcribi curaverat,) impetraret. Post breve tempus archiepiscopus affuit; et accedens ad eum mater interrogabat eum an necesse sit peccatoribus sibi injunctam pœnitentiam adimplere. Respondenti: Utique, supplicat ut misereatur animæ matris suæ; cui suus hujusmodi pœnitentiam præsul injunxit. Sic eosdem sibi collatos codices ejusdem cœnobii virgines et memoriam largitoris carius amplectuntur. Quos super Psalmos libros sæculo XVII adhuc servasse et veneratas esse sorores Bituminis (qui parthenon tertius a Cisterciensibus erectus aut admissus fuisse traditur) perhibet Manrique [Annales ord. Cisterciensis, ad an. 1138, cap. XII, n. 8 et 9.] . Barnabas de Montalbo seu Montalvi, qui anno 1602 Matriti Chronicorum ordinis Cisterciensis primam partem edidit, lib. IV, cap. 47, eum nuncupat sanctum Bernardum, episcopum Mauriennæ, monachum Cisterciensem; et dein coævos episcopos, sanctimoniæ laude illustres, recensens: Inter hos, inquit, præclarissimos viros non infimum obtinebat locum Bernardus (quem etiam asserunt fuisse nostri ordinis) episcopus Mauriennæ. Et Philippus Seguinus, Caroliloci in Burgundia prior, vir diligens et veterum rerum scrutator, qui sæculo XVI permulta de Cisterciensium laudibus in mss. codices congessit [Henriquez, Menologium, p. XLI et XLII.] , in libro de episcopis, ex ordine Cisterciensi postulatis, hæc tradit: Beatus Bernardus Cisterciensis monachus, ad episcopatum Maurianensem evocatus, ordinem, quem professus fuit, non deseruit, sed eum multis sanctitatis titulis decoravit. Verum enimvero hæc non sufficere videntur ut constet Bernardum centum annis cultu ecclesiastico ante Urbaniana decreta honestatum fuisse; et quidem ejus memoria penitus obliterata fuisse videtur Mauriennæ. Certe in Catalogo episcoporum Mauriennensium, quem fratres Sammarthani publicum fecerunt [Gallia Christiana, t. III, p. 692.] , nudum ejus nomen apparet post Airardum, qui anno 1167 diem obiisse dicitur; et Franciscus Augustinus ab Ecclesia [Regionis Pedemontanæ historia chronologica, p. 338.] addit id solum quod a S. Petro Tarentasiensi libros super Psalmos accepit. Abstinet Manrique a beati et sancti vocabulis; et ne nomen quidem ejus habet Gaufredus in Historia Alpium maritimarum, in qua plures alii episcopi Mauriennenses veniunt. Quid, quod Gaufredus Casalis, ubi viros illustres Mauriennenses recenset, omittit Bernardum episcopum [Dizionario degli stati del re di Sardegna, t. XVIII, p. 398.] ? Quod vero multo magis singulare est, Petrus Hyacinthus Gallizia, qui non minori facilitate quam studio innumeros viros cum sanctorum et beatorum titulis intulit in septem tomos, quibus conclusit Acta sanctorum, qui in terris domus Sabaudicæ virtutibus et sanctimoniæ fama inclaruerunt, ne attigit quidem Bernardum, Mauriennensem præsulem; licet alios plures Mauriennenses viros fuse prosequatur: quod profecto non fecisset, si vel minimum cultus ecclesiastici vestigium reperisset. Neque videtur Bernardus professione Cisterciensis fuisse; certe a nemine inter veteres id traditur; et Gaufredi, abbatis Altæcumbiæ, silentium plurimum ponderis habet, quippe qui ex ordine illo fuerit et passim Cisterciensium laudes misceat cum S. Petri Tarentasiensis, cujus Vitam duobus libris scripsit. Cæterum non putem plura de S. Bernardo Mauriennensi alibi repertum iri quam quæ hic inter Prætermissos collegimus; nolentes eum ab opere nostro abesse, quoniam magnæ utique sanctitatis vir fuit; neque volentes eum inter sanctos prodire, quum publica auctoritate cælitum honores ei numquam delati fuisse censendi sint.
B. Joannes, abbas Alnensis in territorio Leodiensi; qui, simul cum alio ejusdem instituti et monasterii monacho trucidatus ad æternam patriam transivit, annuntiatur hac die ab Henriquezio in Menologio Cisterciensi, quoniam in tabula Alnensi legebatur: Joannes de Meffia. Hic cum monacho sacellano a nocentibus innocens occisus est anno 1338, VII kal. novembris. Sepultus est cum eodem sacellano in capitulo. Ubi ejus sepulcro hæc inscripta erant:
Alnenses horum probitatem corde dolere
Debetis, quorum virtutum facta fuere
Tanta, quod ipsorum nequivit corda movere
Ensis iniquorum, per quem simul interiere.
Præmia sanctorum valeant hi semper habere,
Qui perfectorum præcepta sequi studuere.
Atque hæc eadem pluribus prosequitur Henriquezius in Fasciculo sanctorum ordinis Cisterciensis [Lib. II, dist. 39, cap. 6, p. 426 et seqq.] . Quæ etiam leguntur in Gallia Christiana nova [Tom. III, col. 1118, immo 1018.] . Hinc transierunt in Martyrologium Benedictinum Menardi, in Menologium Benedictinum Bucelini, in Vitas sanctorum ordinis S. Benedicti hispanicas Antonii de Heredia, et in Martyrologia Benedictina germanica Cherlii et Lechneri. Sed Molanus in Natalibus sanctorum Belgii et Raissius in Auctario ad eosdem dies plane eos omiserunt, quod nulla cultus exstarent vestigia. Et quidem Raissius, qui Alnense monasterium visitavit, refert in Gazophylacio belgico [Pag. 23 et 24.] ævo suo Alnæ ostensa fuisse, præter alias multas reliquias corpora B. Walteri, primi prioris, B. Werrici, etiam prioris, B. Simonis conversi et beati cujusdam novitii anonymi; sed ubi venit ad Joannem de Meffia ejusque socium Ægidium de Binchio (hoc nomen marmoreo sepulcro inscriptum erat) nequaquam sanctos appellat, sed solo designat nomine: ita ut plane certum sit neutrum umquam ecclesiasticos honores nactum esse. Periit Alnensis abbatia cum tot aliis bonis institutis extremo sæculo superiori. Sita erat prope Thudinium, vulgo Thuin, quod tum diœcesi Leodiensi capiebatur, nunc vero Tornacensis pars est.
B. Alexander Macchiavelli, Bononiensis, confessor, eremita ordinis FF. B. M. V. de Monte Carmelo tertiarius, morum innocentia insignis, solitudinis cultor eximius, austeritate vitæ admirandus, divinæ voluntati perfectissime adstrictus, virginitatis custos præclarus, divini amoris æstibus mirabilis, mortis suæ præscius, sancte obiit 26 octobris, 1300, in Palæstina, miraculis clarus, ætatis 81. Hæc ad verbum descripsi ex imagine papyracea beati viri, quam ex sacro numismate æneo antiquissimo apud clarissimum virum Alexandrum Macchiavelli, Bononiensem, ejusdem beati agnatum, Jo. Canossa incidit Bononiæ, 1732. In ea autem exhibetur beatus vir oculis ad cæleste lumen intentis, nimbo glorioso caput circumdatus, manibus junctis, barba cana, baculo peregrinantis jacente ad brachium sinistrum, veste lanea largis brevibusque manicis amictus, scapulari cum assuta antrorsum cruce tcctus, pellemque ovinam, quæ sinistrorsum pendeat, humero dextro gerens. Verum, licet tria singularia opera de sanctis Bononiensibus in Musæo nostro sint, multoque plura de historia ecclesiastica Bononiensi, atque insuper Menologia, Calendaria, Annales et Vitæ sanctorum ordinis Carmelitarum, nuspiam tamen quidquam legere contigit de B. Alexandro Macchiavelli; ita ut cultus beati hujus viri, quem antiquum fuisse libenter concedimus, omnino domesticus fuisse videatur: quæ res non sufficit ut secundum Urbani VIII decreta liceat eum in opus nostrum inferre.
B. Ivo Britannus, socius B. Radulphi, qui in Angliam Carmelitarum conventus plurimum propagavit, laudatur hac die in aliquot Carmelitarum menologiis; sed legitimi cultus indicia apparent nulla.
Vincentius Cangianus, ex ordine FF. Prædicatorum, qui sæculo XVII in regno Neapolitano multis virtutibus effulsit, plenissimo encomio laudatur hac die a Marchesio in Diario Dominicano. Inter sanctos ecclesiastico decreto relatus non est.
Benedictus a S. Torquato ex ordine Minorum, qui Compluti in Castella anno 1519 sanctissimo fine quievit, in vita et post mortem a populo multa veneratione habitus fuit atque hac die ab Huebero et Arturo in Menologiis Franciscanis beati titulo honoratur. Verumtamen hæc veneratio numquam cultus ecclesiastici rationem habuisse videtur; et, licet Waddingus eum in Annalibus ad annum emortualem deprædicet, abstinet tamen a beati nuncupatione.
BB. MM. Francisci et Jacobi, qui anno 1566 ab hæreticis apud Montemregalem in Aquitania occisi sunt; et
B. Emmanuelem Lomadas, qui extremo sæculo XVI Canarias insulas virtutum odore implevit, celebrat hac die Arturus a Monasterio in Menologio Franciscano. Neque centum annis decretis Urbanianis antiquiores sunt, neque hactenus vindicati.
Franciscus a S. Maria, ex ordine Minorum congregationis Alcantarianæ S. Josephi, mense octobri anni 1578 a Mauris in insulis Philippinis occisus, celebratur hac die in egregio libro theotisco seu menologio Franciscano, nomine Palmeto spirituali. Sed de eo vindicando numquam videtur fuisse actum.
Guilielmus Stravus et Christianus Soius, ordinis Minorum, anno 1579 ab hæreticis non procul a Treviris occisi;
Angelus Ostrovizius et Chrysostomus Ponietus, ordinis Minorum, de provinciis Poloniæ et Bohemiæ extremo sæculo XV optime meriti;
Ludovicus de Turra, ordinis Minorum, Veronensis, vir multæ doctrinæ, qui anno 1480 Romæ obiit;
Marianus de Bosco, ordinis Minorum, qui anno 1496 e vivis recessit apud Montem Alverniæ in Thuscia;
Michael laicus, qui in India Occidentali venerabilis viri Francisci Laurerii comes exstitit et circa annum 1570 vita functus est, celebratur hac die ab Huebero; sed perseverantis cultus ecclesiastici testimonia desiderantur.
B. Dulcina seu Dulcelina, hodie in fastis Ordinis Minorum laudata, ad exemplum et cohortationem fratris sui Hugonis de Dina inter virgines sodales tertii Ordinis S. Francisci Massiliæ adscribi petiit et obtinuit. Ejus vestigiis plurimæ adolescentulæ, gravesque matronæ insistentes, ad omnimodam perfectionem ascenderunt. B. Dulcinæ frequentes mentis excessus, et familiaria cum cælitibus colloquia laudant Waddingus [Annales Minorum, an. 1282, t. V, § XI, p. 113.] , Gonzaga [De Origine Seraph. relig. part. I, p. 822.] , Hueberus [Menologium Franciscanum ad 26 Octobris.] , Arturus [Martyrologium Franciscanum ad 29 Octobris. Item sacrum Gynecæum 29 Octobris.] , Fremault [De geestelyke Palmboom, t. II ad 21 Februarri.] , Guesnay [Annales provinciæ Massiliensis an. 1278, 1282.] aliique. Circa annum 1282 vivere desiit, atque Massilliæ juxta fratrem suum Hugonem honorabiliter sepulta miraculis claruit. Cum vero laudati scriptores de cultu publico B. Dulcinæ ejusque fratris Hugonis, prout et antecessores [Acta SS., t. V Augusti, p. 752.] nostri de eo animadverterunt, omnino sileant, B. Dulcinam inter prætermissos reponendam existimamus.
B. Bona, quæ in fastis Franciscanis hodie celebratur, regulam S. Claræ professa est in monasterio S. Annæ Lerigniani prope Narbonam. Agens de hoc cœnobio Gonzaga: Plurimum honorantur, inquit, hoc in loco ossa summo odore fragrantia, beatæ sororis Bonæ ex prosapia de Arminiaco: quæ tanta fuit vitæ austeritate, tantaque prædita elevatione mentis in Deum, ut dono prophetiæ, aliquando fuerit illustrata, potissimum super obitum patris sui, prout legenda ejus testatur. Fertur quoque ad sepulcrum dictæ sororis Bonæ quidem mortuus olim resuscitatus. Neque ex Gonzaga [De Origine Seraphicæ religionis Franciscanæ, tertia pars, p. 842.] , neque ex Waddingo [Annales Minorum ad an. 1431, § XXII. Edit. rec., t. X, p. 184.] , aut Arturo [Martyrologium Franciscanum, 26 Oct. Item sacrum Gynecæum, 26 Oct.] quo tempore floruerit colligere possumus: neque meliori successu genealogiam nobilissimæ familiæ Arminiacensis (Armagnac), ab Anselmo Augustiniano [Histoire généalogique et chronologique de la maison royale de France, t. III, p. 411. Edit. Trois.] textam, adivimus. Barezzi [Pars IV Chronic. Minor., lib. IV, cap. 40.] vero innuit B. Bonam circa annum 1565 floruisse; sed minus absonum videtur, admittere cum Huebero [Menologium S. Francisci, 26 Oct.] eam anno circiter 1431 sub Regula S. Francisci militasse. Verum cum non sufficienter constet ei fuisse cultum publicum delatum, B. Bonam inter prætermissos recensemus.
Agnes a Deo ordinis Minorum, quæ circa annum 1528 mirabiliter Ulyssipone sepulta esse dicitur; laudatur hac die ab Huebero in Menologio Franciscano; sed legitimi cultus indicia adsunt nulla.
Leonardum Kesselium, domo Lovaniensem, professione sodalem Societatis Jesu, die 26 octobris anni 1574 violenta morte Coloniæ e vivis excessisse memorant nostri annales. Is a Petro Fabro inter S. Ignatii sodales cooptatus incredibiles in vinea Domini labores Coloniæ Agrippinæ exantlavit, atque miraculorum gloria et prophetiæ spiritu exstitit illustris. Leonardi Vitam non sine cura scripsit nuper noster Prosper Van der Speeten [Collection des Précis historiques, année 1863, p. 344, 370, 390, 423 et 443.] .
Antonius de Souza, ex Societate Jesu, anno 1633 hac die martyrium fecit Nagazakii. Nondum ab ecclesia inter cælites vindicatus est.
Joasaphum Athonitem, qui cum patriarcha Niphonte ineunte sæculo XVI a Turcis crudeliter occisus est. Licet autem Niphon concilio Florentino faverit neque legatur renovato schismati consensisse, (quæ laus ad mortis suæ socios etiam transferenda videtur,) non tamen audemus Joasapho Athonitæ extra Prætermissos locum dare, quum ecclesia catholica eum nondum inter sanctos martyres vindicaverit: cæterum vide Annum ecclesiasticum græcoslavicum ad præsentem diem.
S. Juliana, insignis femina Constantinopolitana et neptis Justini imperatoris, occurrit hodie in Gynecæo Arturi. Magnæ sane ejus laudes; sed quidni item de ejus cultu constet?
B. Constantia, Friderici imperatoris neptis, atque Petri Aragonum regis uxor. Ita Gonzaga [De Origine Seraphicæ religionis Franciscanæ, pars. I, p. 100.] , ubi enumerat beatas mulieres secundi atque tertii ordinis S. Francisci. Narrat Zurita [Annales de la corona de Aragon, lib V, cap. 55. t. I, p. 406.] Constantiam in habitu Clarissarum, quam post mariti sui obitum assumpserat, sepultam fuisse apud Fratres Minores Barcinone, licet sint qui eam in Sicilia defunctam et tumulatam fuisse dicant. Erat ecclesiæ obsequentissima; adeo usque, ait Waddingus [Annales Minorum ad an. 1302, § VI, t. VI, p. 10.] , ut Fredericum filium, pro Siculo rege se gerentem, nullatenus nomine in suo testamento donarit, nec quidquam ei legaverit, præter jura sua in Cellarum et Ponzari oppidula, idque adhibita cautione, ut prius ad obedientiam summi pontificis reverteretur, Siculis rebus abdicando. Obiisse videtur anno 1302, nescitur quo die. Ejus memoriam facit ad diem 26 octobris, quin aliquid de ejus cultu innuat, Ludovicus Schönlebius [Annus sanctus Habspurgo-Austriacus, p. 685 et 686.] .
B. Hertwinus, episcopus et abbas Laubiensis, laudatur in mss. nostro Martyrologio S. Salvatoris Antverpiensis; sed in rerum natura nemo sanctus Laubiensis præsul hoc nomine exstitit: intelligitur S. Erminus, qui die 25 aprilis colitur, et cujus translationis memoriam præsenti die olim actam fuisse supra monui.
Commemoratio sanctorum et beatorum abbatum et monachorum monasterii S. Bertini seu de Sithiu annuntiatur hodie a Bucelino in Menologio Benedictino; cui accedunt pro more Antonius de Heredia in Vitis benedictinis hispanicis et Benedictus Cherle in Martyrologio benedictino germanico. Porro Joannes Yperius, qui sub annum 1350 Chronicum Sithivense sancti Bertini scripsit, in præfatione monet, quod Deus in hoc sacratissimum beato Petro dicatum ovile congregavit tot, tantos ac tales, ut de viginti duobus sanctis hujus ecclesiæ monachis solemniset ecclesia Dei [Ap. Martene et Durand, Thesaurus novus anecdotorum, tom. III, col. 446.] . Quin etiam viginti quinque inscripti sunt Arbori Bertinianæ, quam Henricus Costerus, ecclesiæ S. Mariæ Antverpiæ parochus, eleganter æneis tabulis sculpi curavit a Julio Golzio et in publicum edi; cujus imaginis exemplar anno 1594 a Michaele Buzelino, Sithivensi monacho, Arnoldus Wion, in monasterio S. Benedicti de Padua consistens, obtinuit: atque inde nomina recitavit idem Wion [Lignum Vitæ, tom. II, p. 730 et 731.] et post eum Bucelinus [Menologium Benedictinum, ad 26 Octobris.] . Similiter Raissius [Gazophylacium Belgicum, p. 98.] , sed omisso S. Bertino, quasi aliorum patre, viginti quatuor recenset. Contra Carolus de Witte, Sithivensis olim bibliothecarius, licet aliquot ex Arbore Bertiniana negligat, viginti septem exhibet; viginti tria numerasse Malbrancus traditur [Van Drival et Parenty, Légendaire de la Morinie, pag. 216 et 386.] ; et demum Ven. Viri Van Drival et Parenty [Ibid., locc. citt.] , antiquo usi catalogo, viginti duo; quibus septem facile addi possunt. Quum autem numquam ea de re in opere nostro actum fuerit, juverit omnia nomina percurrere, ita ut simul indicemus de quibus et qua die in opere nostro dictum sit aut disputandum esse videatur et quinam et quas ob causas prætermissi fuerint. Venit itaque
1° S. Bertinus, monasterii fundator, de quo actum est a decessoribus nostris ad diem V Septembris.
2° S. Bertramnus seu Ebertramnus, qui socius olim fuit S. Bertini in prædicatione, dein filius in Sithivensi asceterio et demum S. Quintini abbas. Ejus cultum ecclesiasticum alibi [Acta SS., tom. VIII Octobris, p. 984.] vindicavimus; gesta autem breviter explicuit Bollandus ad diem XXIV Januarii.
3° S. Walbertus seu Waldebertus, comes Arquensis, quem male confundunt cum S. Walberto abbate Luxoviensi, ut ostendit Henschenius, in Commentario prævio de sanctissimo hoc abbate ad diem 2 maji; sed de ipso S. Walberto Sithivensi in Actis seorsim disputatum non fuit. Verumtamen ejus gesta, immixta Vitis S. Bertini, legi possunt in opere nostro ad diem V Septembris.
4° S. Bertinus minor, S. Walberti et Ragentrudis filius, qui patris exemplo in Sithivensi monasterio cucullum monasticum induit. Eatenus cultum publicum habuit ut ejus ossa condita fuerint in capsa S. Erkenbodonis [Van Drival et Parenty, Légendaire de la Morinie, p. 224.] : de qua consuetudine ex proposito disputavit Ven. Vir Pallu du Parc, dein ad episcopalem dignitatem promotus, in egregia dissertatione de inventis S. Eutropii, episcopi Sanctonensis, reliquiis. Neque de hoc S. Bertino in Actis singulariter dictum fuit.
5° S. Mommolenus, socius SS. Bertini, Bertramni et Audomari, deinde vero Noviomensis et Tornacensis episcopus, a me illustratus fuit ad diem XVI Octobris.
6° S. Winnoci, fundatoris et primi abbatis Wormholtani, gesta declarabuntur in Actis nostris ad diem, qua jam pridem colitur, VI Novembris.
7° 8° et 9° S. Quadanocus seu Quadavocus, S. Ingenocus et S. Madocus, tres S. Winnoci socii, inscriptique Arbori Bertinianæ, Raissii Gazophylacio et Caroli de Witte Catalogo, simul cum S. Winnoco, si tamen demonstretur cultus, celebrari poterunt ad dictam diem VI Novembris.
10° S. Erkenbodo, prius Sithivensis abbas et dein Teruanensis Morinorum episcopus, laudatus fuit in opere nostro ad diem XII Aprilis.
11° S. Hunfridus, prius Prumiæ monachus, dein Sithivi abbas et demum Morinorum Teruanæ episcopus, in opere nostro cum commentario de ejus gestis prodivit ad diem VIII Martii.
12° S. Fulcus, ex canonico S. Audomari Bertinianus abbas, atque inde Remensis archiepiscopus, et demum pro defensione ecclesiasticæ libertatis occisus, licet a Reginone et ab aliis martyr appelletur, quod cultu ecclesiastico aut vindicatione legitima carere sibi videretur, a decessoribus prætermissus est ad diem XVII Junii.
13° S. Grimbaldus, præpositus S. Bertini et eruditionis doctrinæque gratia ab Alfredo Magno, qui se ejus discipulum fecit, in Angliam vocatus, universitatis Oxoniensis quasi fundator, spretoque (ut volunt) Dorovernensi episcopatu, Wintoniensis abbas creatus, in opere nostro Commentarium de suis gestis habet ad diem, qua colitur, IX Julii.
14° et 15° Joannes et Asserus certissime S. Grimbaldi socii in aula Alfredi Magni fuerunt [Cfr Spelmam, Ælfredi Magni Vita, lib. II, num. 53 et 54, p. 101, et lib. III, num. 38, p. 145.] ; et perperam ex illis duobus unum conflare, qui binomen fuerit, conatus est Wion [Lignum Vitæ, tom. II, p. 731.] . Ambos Menevensis cœnobii alumnos fuisse contendit Spelmannus [Loc. supra cit.] ; et quidem Joannem ex antiqua Saxonia seu transrhenana oriundum fuisse, quem Alfredus constituerit abbatem in monasterio suo Ethlingensi, auctor est Guilielmus Malmesburiensis [Regum lib. II, cap. 4, ap. Smith, Flores ecclesiæ Anglicanæ, p. 186.] ; sed vestigium aliquod apparet nuspiam quasi Joannes ille prius inter Sithivenses versatus fuerit quam in Angliam abiverit; neque memoria est ulla quod Asserus, (etiamsi statuatur duos tum vixisse, alterum episcopum Shirburnensem, alterum archiepiscopum Menevensem,) quidquam cum Bertinianis commune habuit, nisi quod novit S. Grimbaldum eumque laudavit. Sed, quod maxime ad nos spectat, neque Joannes, neque Asserus, licet in Arbore Bertiniana atque inde a Wione, Bucelino et Antonio de Heredia beati vocentur, in Angliam cultum ecclesiasticum habuerunt; neque etiam (ut ex Legendario Morinensi constat) inter viginti duos sanctos Sithivenses numerabantur, quos ab ecclesia solemnisatos fuisse scripsit Iperius.
16°, 17°, 18° et 19° SS. Wocardus seu Worardus et Winedbaldus, sacerdotes, et SS. Gerwaldus et Regenardus, diaconi, anno 860 aut 861 a Normannis, cœnobium vastantibus, miserabiliter occisi, recensentur in Arbore Bertiniana atque etiam a Ven. Viris Van Drival et Parenty, antiquiori Catalogo adhærentibus. De eis plura vide in Miraculis S. Bertini ad diem, quo hic colitur et quo simul decessores nostri, cultus ecclesiastici signa desiderantes, quatuor hos martyres inter prætermissos collocarunt, V Septembris.
20° S. Gerardus, abbas Broniensis, et duodecim monasteriorum reformator, vir (siquis alius sæculo X) magnus et æterna dignus memoria, fuse a decessoribus nostris celebratus est ad diem suum natalem III Octobris.
21° B. Lambertus, Sithivensis abbas, suique monasterii et plurium aliarum ecclesiarum reformator, a Menardo, Saussayo, Bucelino aliisque in martyrologiis seu menologiis monasticis inscriptus fuit ad diem, quo anno 1125 obiit et quo decessores, quod cultus indicia deessent, eum inter prætermissos annuntiarunt, XII Junii.
22° B. Simon, magnæ pietatis abbas, qui cælestis otii studio munus abdicavit et anno 1148 vita functus est die, quo decessores nostri consignarunt ejus nomen propter cultus ecclesiastici defectum inter prætermissos, IV Februarii.
23° B. Leo, prius monachus Aquicinctinus, dein abbas Lobiensis et demum Sithivensis, Christi sanguinem Hierosolymis Brugas transtulit et ex hac vita abiit anno 1163 die, quo decessores eum ne memorarunt quidem cum aliis, de quorum cultu non constet, XXVI Februarii.
24° B. Joscio, miræ sanctitatis summusque cultor B. Virginis Mariæ, et miraculo quinque rosarum illustris, obiit anno 1163. Cultum obtinuit ecclesiasticum festumque proprium anno 1619. De eo dicemus ad diem ejus natalem XXX Novembris.
25° S. Bernardinus seu Bernardus Pœnitens, qui anno 1183 ex hac miseriarum valle ad Deum migravit die, quo decessores nostri, quoniam tenue cultus indicium aderat, ejus Vitam ediderunt, XIX Aprilis.
Quos hactenus recensuimus, inscripti erant Arbori Bertinianæ; quibus Carolus de Witte addendos censet alios quatuor, nempe BB. Dodonem, Rigobertum, Erlefridum et Agilonem, et quintum adjeci ipsemet ex Legendario sanctorum pagi Morinensis.
26° Itaque loco prodeat B. Dodo seu Duodo, discipulus amabilis nuncupatus, qui in Vitis S. Bertini, ubi de Waltberto agitur, sæpius prodit; verum, quum cultu ecclesiastico semper caruisse videatur, vide quæ de eo memoriæ servata sunt in Vitis illis S. Bertini ad diem V Septembris.
27° et 28° BB. Rigobertus et Erlefridus, quibus S. Bertinus, senio fractus, cœnobii Sithivensis regimen commisit, laudantur ambo a Folquino et ab Iperio et in Vitis S. Bertini, sed sine cultus ecclesiastici indiciis, ad diem V Septembris
29° B. Agilo, prius monachus S. Apri Tullensis, a S. Gerardo abbate rector, non vero abbas, Sithivensis constitutus est et summa laude reformatum monasterium rexit. Nomen ejus etiam inscriptum repererunt Ven. Viri Van Drival et Parenty [Le Légendaire de la Morinie, p. 228.] antiquiori Catalogo sanctorum Sithivensium; et vocatur ab Iperio [Chronicum S. Bertini, ap. Martene, Thesaurus, tom. III, col. 552 et 553.] venerabilis vir Agilo, beatus Agilo et sanctus Agilo; unde tanto magis appareat eum extremo sæculo XIV, quum scriberet Iperius, publice sanctis annumeratum fuisse, quod studio hos titulos inseruit Iperius, quippe quos apud Folquinum [Guérard, Cartulaire de S. Bertin, p. 145.] , cujus vestigia hoc loco relegit, nequaquam obvios habuit. Sed ne scitur quidem præsenti tempore quid olim in ejus honorem fieret.
30° S. Agilum, abbatem Resbacensem, quem Luxovii socium habuerant SS. Bertinus, Mommolinus et Ebertramnus, singulariter coluerunt Sithivenses; ita ut eum inscriptum invenerint Ven. Viri Van Drival et Parenty [Le Légendaire de la Morinie, p. 222 et seqq.] , antiquiori sanctorum Sithivensium catalogo, quem secuti sunt. Ejus laudes in opere nostro celebratæ fuerunt ad diem XXX Augusti.
Porro viginti duo, quos ab ecclesia solemnisatos fuisse scripsit Iperius, videntur iidem esse qui Arbori Bertinianæ inscripti erant, si tamen demantur S. Erkenbodo, antiquiori catalogo non inscriptus, et Joannes atque Asserus, plane inconsulte intrusi. Qua vero ratione solemnisaret illos ecclesia universos, non liquet. Sane SS. Bertini, Mummolini, Winoci, Erkenbodonis, Hunfridi, Grimbaldi et Gerardi annua festa cum officio chorali et liturgico celebrabantur; sed quid ad colendam reliquorum memoriam fieret nuspiam reperio: nisi quod natali S. Bernardini seu Bernardi Pœnitentis officium fieret anniversarium pro omnibus defunctis, et post missam iretur processionaliter ad ejus monumentum, canendo responsorium: Justorum animæ in manu Dei sunt, cum oratione seu collecta, in qua generatim memorabantur omnes sancti, quorum reliquiæ in ecclesia requiescebunt. Qui cultus modus in Belgio usitatus erat in honorem eorum beatorum quorum causa alibi missa de Trinitate celebrata fuisset [Acta SS., tom. III Aprilis, p. 675.] . Fierentne similia in aliorum natalibus aut pertinerent hæc ad omnes viginti duos dicendo non sum.
SS. Mariadri, Lucii et Vieti, martyrum Romanorum, natalis hodie nuntiatur in Greveniana editione Martyrologii Usuardi. Intelliguntur SS. Marianus seu Marcianus, Lucius et Vietus, qui et Vivetus seu Victus, Hieronymianis fastis inscripti ad proximum diem XXVII Octobris.
SS. Tharsus, Polycarpus, Gajus, Metrobius, Eumenia, Januarius, Terreus et Corminius, qui in Phrygia martyrium fecerunt, laudantur hodie errore unius diei in editione Greveniana Usuardi Martyrologii; quum eadem fere recurrant nomina, in alias tamen turmas distributa, in Hieronymianis laterculis ad proximam, qua de eis dicemus, diem XXVII Octobris.
SS. Marci, Soterichi et Valentinæ martyrum laudes celebrantur in Menologio Basiliano; pertinent ad diem sequentem seu XXVII Octobris.
SS. Vincentium, Sabinum et Christetem, in civitate Alehela, immo Abula, passos, exhibet hac die codex Divionensis, quo in edendis ante tomum II Martii Bedæ et Flori martyrologiis decessores nostri usi sunt; errore unius diei, quum pertineant ad diem XXVII Octobris.
Nestorem, qui in Actis S. Demetrii Lyæum in amphitheatro gladiatorem interfecisse legitur, propter S. Demetrii natalem hodie celebratur in Menologio Basilii et in Synaxariis Sirmundiano et Medicæo. Sed in multo pluribus idem prodit ad proximam diem, qua alium S. Nestorem annuntiari contendit Cornelius Byeus [Ibid., tom. IV Septembris, p. 62.] , sentiens illum S. Demetrii comitem nequaquam cultum fuisse. Disputari itaque poterit an Nestor hic ecclesiasticos honores adeptus sit et an diversus sit ab alio S. Nestore martyre ad diem XXVII Octobris.
S. Florentium, martyrem Hispali in Hispania, nuntiat hac die juxta tabulas seu ordinem divini officii illius ecclesiæ Ferrarius in Catalogo generali sanctorum; monens eumdem esse ac S. Florentium, confessorem, qui sæculo V floruit, et quem decessores nostri ad normam Martyrologii Romani illustrarunt ad diem XXIII februarii. Sed errat martyrologus italus; siquidem, ut ex Hispalensibus martyrologiis et lectionariis [Cfr Florez, España sagrada, tom. IX, p. 301.] constat, agatur de S. Florentio martyre, qui in Martyrologio Romano et in aliis antiquioribus ad castrum Tyle dicitur coli proxima die XXVII Octobris.
S. Frumentium, episcopum in India, errore unius diei hodie annuntiat Galesinius. De eo sermo erit ad diem XXVII Octobris.
S. Odranus, abbas et confessor in Hibernia, venit hodie in supplemento Schendelii ad Menologium Benedictinum. De S. Odrano sermo fiet ad diem sequentem, id est XXVII Octobris.
S. Angelramnus, episcopus Metensis, VII kal. novembris seu die 26 octobris ad superos abiisse traditur in antiquissimis episcoporum Metensium catalogis. Verumtamen de die ejus supremo non convenit; adeoque majori parti ac martyrologio templi cathedralis inscriptus erat ejus natalis ad VI calendas novembris: quare, quum olim inter sanctos coleretur in monasterio S. Naboris, placet de eo dicere ad XXVII Octobris.
S. Marcelli, martyris Tiingitani, qui passus est sub Manilio Fortunato VII kalendas novembris, Passionem repererunt decessores nostri in codice pergameno ecclesiæ cathedralis Toletanæ. Verum III kalendas novembres legendum erat, ut ex ipsa Passione constat atque ex multis martyrologiis. De eo itaque dicemus ad diem XXX Octobris.
B. Benevenutam, virginem tertiariam Dominicanam, commemorat hodie Arturus in Gynecæo. Si indicia cultus legitimi sufficere videantur, poterit de ea dici ad diem, qua in cælos abbit, XXX Octobris.
S. Aniani, episcopi Aurelianensis, secundam translationem commemorat hac die in Martyrologio Gallicano Saussayus; de ea, uti de actis sanctissimi illius episcopi, disseremus ad diem, qua potissime colitur, XVII Novembris.
S. Maurini martyris in territorio Aginnensi natalem celebrat hac die Castellanus in Martyrologio universali; quem dein secuti sunt cardinalis de Noaliis in Martyrologio Parisiensi, Petrus de Rochechouart in Martyrologio Ebroïcensi, de Saint-Allais in Martyrologio universali et Ven. Vir Petin in Dictionario Hagiologico V° Morin. Verum olim agebatur ejus festum in abbatia, quæ eum patronum titularem habebat, VII kal. decembris seu 25 novembris, atque nunc aut saltem, non ita pridem, (ut mihi ex kalendario liturgico Aginnensi anni 1831 constat,) dilatum est in hac diœcesi, quoniam die 25 novembris S. Catharinæ natalis celebrabatur cum ecclesia Romana, ad diem sequentem; et die 26 octobris natalis statutus est plurimorum martyrum Aginnensium: de quibus simul dicemus ad memoratam diem XXVI Novembris.
S. Faræ abrenuntiatio militiæ sæcularis agebatur olim hac die in Faræmonasterio; ut et incapsatio seu translatio die 10 maji et exaltatio per operationem miraculorum die 3 augusti [Chastelain, Martyrologe universel, p. 993.] . Quæ hoc loco memoramus, plura reservantes ad diem, quo ejus natalis Martyrologio Romano insertus est, VII Decembris.
S. Gibitrudis, una ex primis cœnobii Brigensis seu Faræmonasterii in diœcesi Meldensi monialibus, colebatur olim illic hac die. Verum quum omnia, quæ de ea innotuere, contineantur S. Burgundofaræ Vita, præstat de ea dicere (quod etiam de aliquot aliis ejus sodalibus decessoribus nostris visum est) ad diem, quo S. Burgundofaræ gesta explicanda erunt, VII Decembris.
S. Lazari, discipuli Christi Domini, susceptionem Augustoduni breviter ad hanc diem explicat Saussayus in Martyrologio Gallicano. De ea dicemus ad diem, qua ejus dabimus Acta, XVII Decembris.
Jacobi patriarchæ, ex quo duodecim tribus Israel ortæ sunt, natalem celebrat hodie Grevenus in sua Usuardi Martyrologii editione; itemque Walasser in Martyrologio germanico, quod plures Canisii vocant. In prætermissis ad diem 5 februarii monuerunt jam pridem decessores nostri commodius de eo actum iri, ad diem, quo alii ex ejus genere illustrandi erunt, XIX Decembris.

DE S. DEMETRIO, MARTYRE, PRIMO EPISCOPO VAPINCENSI IN GALLIIS,

INITIO FORTE SÆCULI II.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Demetrius, mart. episc. Vapinci in Galliis (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ unicus. S. Demetrii cultus abrogatus et restitutus. Reliquiarum fata. An discipulus Apostolorum, Ejus martyrium. Ædes sacræ. Monumentorum penuria.

Ad diem 25 octobris Martyrologium Parisiense cardinalis de Noaliis, vestigiis insistens Martyrologii universalis Claudii Castellani, [S. Demetrii, primi episcopi Vapincensis, aliquot fastis perperam ad diem 25 octobris inscripti, cultus octoginta annos suppressus fuit Vapinci,] Vapinci, S. Demetrii, primi hujus civitatis episcopi, natalem celebrat: qua in re unius diei errorem cubare monuimus supra in Prætermissis. Ante omnem enim hominum memoriam festum ejus agitur die 26 octobris; non quod hac die vitam pro Christo posuerit, aut depositus seu translatus fuerit, sed quod hæc dies in kalendariis græcis et in paucis aliquot latinis celebris esset S. Demetrii, martyris Thessalonicensis, nomine; cujus Acta dederunt decessores nostri ad diem 8 octobris, qua in Martyrologio Romano ejus festivitas annuntiatur. Nam, licet pronum sit ut aliquando in unum confundantur sancti diversissimi, qui ratione ejusdem nominis eadem recensentur die, nil tamen apud latinos æque ac apud orientales communius deprehenditur quam ut sancti, quorum gesta latent, diebus inscribantur ad quas cognomines sancti inscripti jam sint. Et quidem in Breviario Vapincensi anni 1499, quod in bibliotheca imperiali Parisiensi custoditur, et in Missali ejusdem ævi, quod undeviginti abhinc annis penes cl. v. Amat, jurisconsultum Vapincensem, erat [Dépery, Mandement à l'occasion du rétablissement du culte de S. Démétrius, p. 14.] , et similiter in Ordine divini officii recitandi missæque celebrandæ juxta ritum Breviarii et Missalis Romani, quod pro anno bissextili 1676 Franciscus Hellies ad usum ecclesiarum Delphinatus et Provinciæ collegit conscripsitque, venit ad diem 26 octobris pro diœcesi Vapincensi festum S. Demetrii, episcopi et martyris, ritu duplici, cum novem lectionibus et commemoratione S. Evaristi. Qui ritus deinde auctus est seu in duplicem majorem mutatus, ut apparet in Ordinibus annorum 1761 et 1763; sed anno sequenti, quum jussu Francisci de Narbonne, vix episcopi Vapincensis creati, novum Breviarium Vapincense secundum ritum Parisiensem in lucem prodiit, deletus est S. Demetrius episcopus eique substitutus S. Demetrius martyr, Thessalonicensis scilicet, ritu simplici celebrandus: quæ ratio duravit, donec anno 1823 Vapincensis diœcesis restituta est. Neque tum mutationes inductæ fuerunt: certe in kalendario liturgico anni 1831, quod ob oculos mihi est, legitur ad diem 26 octobris natalis S. Demetrii martyris simplex; sed, quod non intelligas, in eodem feria II Rogationum jubetur statio fieri in ecclesia hospitii ad honorem S. Demetrii, EPISCOPI et martyris, ac hujus ecclesiæ titularis. Sed inferius ad hanc ecclesiam redibit sermo.

[2] [atque ipsæ reliquiæ bellis civilibus sæculi XVI] Neque hic steterant reformatores improvidi; sed ipsarum reliquiarum cultum intermitti voluerant. Quam rem ita explicabo ut deinceps de reliquiis amplius agendum non sit. Catholicorum partes diligenter secuti fuerant Vapincenses, et, ad fœderatorum * partes transgressi, protestantes mœniis expulerant [Le Bas, France, Dictionnaire encyclopédique, tom. VIII.] : ne, latius hac labe serpente, ipsi aliquando (ut alibi passim fiebat) expellerentur. Sed non multo post, anno scilicet 1577 [Depéry, Histoire hagiologique du diocèse de Gap, p. 245.] , protestantium militum turma, capto oppido, civium partem trucidavit, templum cathedrale vastavit, aliasque multas ædes sacras diruit: quas inter S. Joannis Rotundi, exstructa, ubi dein surrexit capella pœnitentium alborum. Eam volunt olim pantheon fuisse et certe formam referebat panthei Romani; et veterum episcoporum sepulcra continebat [Ibid., p. 13, 243 et 245.] . Receperunt tamen brevi post civitatem catholici, ita ut anno 1580, erepto castro Le Mure, universus Delphinatus a protestantibus liber esset [De Thou, Histoire universelle, lib. LXXXII, tom. VI, p. 11 et seqq., edit. 1740.] ; et Vapincum anno 1587 adhuc occuparent fœderati, quum Lesdiguieres, protestantium in Delphinatu et vicinis regionibus militaris dux, ejus mœnia die 17 aprilis frustra tentavit [De Thou, Histoire universelle, lib. LXXXVIII, tom. VII, p. 51 et seqq.] . Sed paulo post, oppido potiti denuo protestantes, omnem auctoritatem nacti fuerunt; adeoque anno 1603 Vapinci celebrarunt famosam synodum, in qua in hoc fere uno convenerunt Romanum pontificem, S. Petri successorem, aperte antichristum esse [Ibid., lib. CXXIX, tom. IX, p. 592 et seqq.] . Verum non multo ante hæc bella civilia in templo S. Joannis Rotundo retectæ fuerant S. Demetrii reliquiæ [Juvénis, ap. Depéry, p. 243.] , eædemque ibidem pie servabantur, quum procella illa ingruit; in qua maxima pars periit; pars autem mature delata fuit simul cum reliquiis S. Arnulfi, episcopi item Vapincensis, in suburbium Sistaricense, vulgo Baume-lez-Sisteron seu Balmam prope Sistaricum; quam anno 1248 Beatrix, comitissa Provinciæ ac Forcalquerii, dederat ordini fratrum Prædicatorum [Gallia Christiana, tom. I, col. 433.] . Eo scilicet etiam se contulit Petrus de Paparin de Calvomonte, episcopus Vapincensis, qui et synodum ibidem celebravit anno 1587, et sexennio post exstruxit sibi ædes, etiam nunc dictas l'evescat [De Laplane, Histoire de Sisteron, tom. II, p. 141.] . Verumtamen sedem suam repetere potuit Paparinus ante mortem, quam obiit Vapinci die 1 augusti 1600 [Depéry, p. 13.] . Aliquanto deinde melior facta est catholicorum in civitate conditio, maxime postquam Carolus Salomon du Serre, ante Paparini coadjutor, jam ejus successor, inivit cum protestantibus pacta, quibus securitas in mœnia reduceretur. Anno itaque 1616 Balma Vapincum referenda curavit SS. Demetrii et Arnulfi ossa; quæ in templo cathedrali veneratione publica habita sunt, feretris argenteis inclusa, usque ad annum 1692, quo simul cum civitate novo affecta sunt dedecore [Ibid., p. 14 et 245.] .

[3] [et vastatione Sabaudica anni 1692 servatæ] Quum enim Victor Amedeus II, dux Sabaudiæ, in Austriacorum partes propendere videretur, ab eo copias efflagitarat Ludovicus XIV, rex Galliæ, quo eum inermem faceret: hinc ortum anno 1690 bellum, quod non nisi sexennio post cessavit; ita pace inita ut Sabaudus socios prodidisse videretur. Dum autem hoc bellum ferveret, anno 1692 Delphinatum intravit Sabaudus per Guillestre, Ebredunum et Vapincum, multos in exercitu habens Germanos et Valdenses, quibus persuasum erat protestantes Gallos sibi auxilio futuros. Qua spe quum se delusos esse cernerent, crudelissime habuerunt loca omnia, quo accesserint [Bertolotti, Storia della R. casa di Savoia, tom. II, p. 150 et seqq.; Muratori, Annali d'Italia, an. 1690, tom. XI, p. 337 et seqq.; Sismondi et Beauchamp, ap. Michaud, Biographie, tom. XLVIII, p. 384 et seqq.] . Horrendam cladem imprimis experta est Vapincensis civitas. Spoliata et nudata sunt omnia; et ab abeuntibus ignis injectus, quo deletum est cathedrale templum, omnesque pene domus; paucis dumtaxat superstitibus [Depéry, p. 245.] . Non tamen perierunt in hac strage S. Demetrii reliquiæ. Opportune extractæ fuerant ex thecis et simul cum SS. Arnulfi, Aregii aliorumque sanctorum in sanctuario post altare summum humo absconditæ fuerant ab Alexandro de Velenes, abbate de Ronseray et vicario generali episcopi, opitulante Joanne Thome, beneficiato; unde anno sequenti, adstantibus decanis, canonicis, beneficiatis reliquoque clero et præcipuis ex civitate laïcis, eductæ fuerunt ab episcopo Carolo Benigno d'Herve [Ibid., p. 14, 245 et 246.] . A Sabaudi militibus sublatum fuerat argenteum feretrum, ut et reliquæ lipsanothecæ ex argento: quare nucea facta est arca, tessellato opere distincta et auratura: in cujus culmine hæc inscripta sunt verba: HIC RECONDUNTUR RELIQUIÆ S. DEMETRII, PONTIFICIS VAPINCENSIS. MCLXXXXII. Atque ea conditione populari venerationi denuo propositæ fuerunt usque ad annum 1764.

[4] [sepositæ fuerunt, donec eas invenit ill. vir Depéry et venerationi publicæ restituit, anno ante ejus festivitate restituta.] Quo anno (quod vix crederes, nisi passim hoc hominum genus similia patrassent) Vapincensis Breviarii reformatores, ut Officium S. Demetrii episcopi amoverant, sic etiam templo interdixerunt sanctissimi viri exuvias, quas in armorio supra sacristiæ portam absconditas esse voluerunt [Ibid., p. 14.] . Latuerunt illic, omnibus ignoratæ, usque ad annum 1845. Tum enim, quum Joannes Irenæus Depéry, nuper ad sedem Vapincensem promotus, totus esset in investigandis rei hagiologicæ Vapincensis monumentis, intellexerat S. Demetrii reliquias olim in templo cathedrali fuisse servatas. Præmissis itaque novendialibus in ejus honorem precibus, inquisitionem instituit cum ven. viro Templier, templi cathedralis vicario: neque frustra: die enim 20 aprilis 1845 cistam reperit, partim putridam, sed sigillis integris, continentem os femoris sinistri, vitta sericea involutum, cum apposita inscriptione: RELIQUIÆ SANCTI DEMETRII. Novæ capsæ in tumbæ formam eos inclusit episcopus, præsentibus vicariis generalibus venn. viris Borel et Chabrand, secretariis James et Lepines, et designato jam vicario Templier: qui omnes una cum episcopo nomina sua inscripserunt instrumento publico [Proces-verbal du recouvrement de la chasse, etc.] . Deinde die 29 subsequentis mensis septembris mandato publico restituit pius antistes ad diem 26 octobris ritu duplici majori S. Demetrii primi episcopi Vapincensis festivitatem [Mandement à l'occasion du rétablissement dn culte de saint Démétrius, etc.] ; quæ illo anno acta est solemni instituta supplicatione, qua pium pignus in templum cathedrale delatum est et in tumba altaris summi depositum [Depéry, p. 15.] : ubi et hodie requiescit. Quæ cultus restitutio die 16 martii anni 1854 S. R. Congregationi probata est, simul cum novo kalendario novisque Officiis Vapincensibus, biennio post ab ill. viro Joanne Irenæo Depéry editis.

[5] [Novæ lectiones S. Demetrii, quibus ejus laudes] Atque ille ipse episcopus hymnos, lectiones aliaque conscripsit; ex quibus solas lectiones secundi Nocturni producendas esse arbitramur, ut inde, quæ de S. Demetrio tradantur, cognoscere liceat. Prodeat itaque primum lectio IV: Demetrius, primus Vapincensis episcopus, hujus regionis incolas ab infidelitatis tenebris ad evangelii lumen, et a vano idolorum cultu ad cultum Dei viventis adduxit. Sanctum præsulem apostolorum Domini fuisse discipulum non constat quidem monumentis historicis, sed antiquissima est ecclesiæ Vapincensis traditio. Imo etiam vulgo traditur eumdem esse Demetrium, cui a S. Joanne in epistola ad Gajum tam illustre et verum testimonium perhibetur. Demetrius, velut operarius inconfusibilis, evangelium regni prædicans, multos ad fidem convertit et Vapinci ecclesiam constituit. Tandem fidem, quam verbo docuerat martyrio signavit; et ecclesiam, sudoribus partam, fuso sanguine fœcundavit: non longe ab urbe, præfecti jussu, capite truncatus est.

[6] [et antiquus novusque cultus declaratur.] Lectio V. Quam præclaram reliquerit laborum memoriam, necnon sanctitatis famam, satis demonstrat subsequentium temporum erga sanctum pontificem veneratio. Illius enim festivitatem, summo honore habitam, præcepto etiam ab omni servili opere cessandi fidelibus imposito, monumenta perantiqua testantur. In veteribus nomini suo dicatis hymnis celebratur ut munditiæ speculum, custos innocentiæ, radix almæ ecclesiæ Vapincensis, stupor dæmonum et languentium medela. Exstant huc usque ædes sacræ in ejus honore consecratæ. Lectio VI. Beati pontificis corpus in ecclesia sancti Joannis Rotunda olim asservabatur. Luctuosis autem prætensæ reformationis perturbationibus, quibus non semel concussa Vapincensium civitas, tam pretiosum pignus majori ex parte periit. Quædam tamen insignes reliquiæ, impiis hæreticorum ausibus subtractæ, honorifice in ecclesia cathedrali servatæ sunt usque medium versus decimi octavi sæculi; quo tempore cœperunt in oblivionem dari. Anno autem 1845 Joannes Irenæus, tunc episcopus Vapincensis, ecclesiasticæ antiquitatis amantissimus, cum audisset sancti Demetrii reliquias, in ecclesiæ cathedralis sacrario posthabitas, remanere, adjunctis sibi viris ecclesiasticis, eas diligentissime examinavit; quarum authenticitate recte probata, illas denuo fidelium venerationi exponi et in altari majori cathedralis ecclesiæ asservari præcepit.

[7] [Traditur S. Demetrius secundum veterem traditionem episcopus fuisse temporibus apostolicis:] Atque in his primo loco asseritur S. Demetrium primum Vapincensem fuisse episcopum et propagatæ in illis partibus fidei auctorem. De qua re ante annum 1764 dubia nulla suscitata fuisse supra vidimus. Re quidem vera Claudius Robertus in Gallia christiana, quam anno 1626 dedit in lucem, omisit S. Demetrium: sed in contexendo catalogo episcoporum Vapincensium tam pauper fuit documentorum, ut nomina dumtaxat quatuordecim comperta habuerit [Gallia christiana, in qua regni Franciæ, etc. p. 502.] . Fratres Sammarthani, qui triginta annis post venerunt multoque copiosiores sunt, in fronte Vapincensium episcoporum recensent S. Demetrium [Gallia christiana, qua series, etc. tom. III, p. 1123.] ; eamdem viam tenuit Dionysius Sammarthanus, quum anno 1715 primum tomum Galliæ christianæ novæ [Gallia christiana in provincias, etc. tom. I, col. 452.] edidit. Quibuscum convenit vetus prosa, quæ olim in ecclesia Vapincensi recitabatur et in qua felix RADIX ecclesiæ Vapincensis dicitur. Est autem hoc ipsum carmen, quod in novis lectionibus laudatur. Audi scilicet [Depéry, Histoire hagiologique du diocèse de Gap, p. 10.] :
Speculum munditiæ,
Custos innocentiæ,
Et sancti flos pudoris,
Stupor dæmonum,
Medela languentium,
Felix sydus aureum,
Jubar mundo lucidum,
Felix radix
Ecclesiæ Vapincensis
Robur ecclesiasticum.
Convenit et vetus oratio, quæ in Missali Vapincensi ms. legitur [Ibid., p. 16.] : Splendor lucis æternæ, exordium et vera salus omnium, Jesu Christe, omnipotens Deus, largire nobis, quæsumus, ut precibus et meritis gloriosi martyris tui Demetrii, apostolorum discipuli et almæ ecclesiæ tuæ Vapincensis primi præsulis, a catena commissorum soluti, hujus vitæ contagia viriliter effugere et eum imitari cujus, corona purpurea triumphante, intercessorem præcipuum habere apud te mereamur in cælis. Qui vivis et regnas etc. Neque quidpiam est cur negetur S. Demetrium primum fuisse episcopum Vapincensem.

[8] [quæ, si cogitetur per Vapincum tum eundum fuisse ex superiori Italia, Lugdunum, Viennam et Arelatem,] Quod vero apostolorum discipulus fuisse traditur, difficilius argumentum est, quoniam communis fere ecclesiarum olim fuit propensio ut apostolicis temporibus natæ crederentur. Equidem asseveranter affirmare nolim ex sanctorum apostolorum discipulis fuisse S. Demetrium; multo tamen minus id negare. Vapincum scilicet, sive Caturigum fuerit oppidum, ut senserunt Samson, d'Anville [Géographie ancienne, tom. I, p. 62 et seqq.] , Millin [Voyages dans les départements du Midi de la France, tom. IV, p. 170.] et Walckenaer [Géographie ancienne des Gaules, tom. I, p. 540.] , sive Vocontiorum, ut placuit Salvangio [Ap. Valesium, Notitia, p. 585; et in Gallia christ. nova, tom. I, col. 452.] , seu demum Tricoriorum, ut sibi ex Livio de itinere Annibalis colligere visus est Valesius [Notitia Galliarum, p. 584 et 585.] , consentiente Ukerto [Geographie der Griechen und Romer, tom. II, part. II, p. 449.] , hoc certum est illac transeundum fuisse ut ex Italia superiori, v. g. Augusta Taurinorum veniretur ad civitates positas super Rhodanum, Valentiam, Arausionem, Avenionem et Arelatem, atque hinc Massiliam aliaque vicina loca; et ex duabus viis, quibus ex Italia ibatur Viennam et Lugdunum, alteram per Vapincum stratam fuisse. Et quidem nunc in mediis Delphinatus Alpibus itinera difficillima sunt: quanto autem magis olim unæ sequendæ stratæ viæ? Vapinci autem duæ sese intersecabant viæ; quod nuspiam alibi inter Italiam et Rhodanum fiebat. Ut itaque ex Itinerariis Antonini et Burdigalensi et ex Tabula Theodosiana seu Peutingeriana liquet [Walckenaer, Analyse géographique des itinéraires anciens des Gaules, p. 42 et 44.] , ibatur

atque hinc Segusionem (Sion) et Augustam Taurinorum (Turïn) etc.

Ex opposita autem parte [Ibid., p. 42 et 43.]

Lugdunum autem pergebatur per duas vias, quæ tamen Luci conjungebantur atque iterum in diversum abibant; scilicet [Walckenaer, Analyse géographique etc., p. 45.]

aut [Ap. Migne, Patrologia græca, tom. XI, col. 862.] :

[9] [ubi antiquis simæ exstiterunt ecclesiæ Galliarum, nequaquam videtur improbabilis, maxime quoniam primis sæculis] Quum itaque per Vapincum iretur ex Italia Lugdunum, Viennam et Arelatem, ubi sine controversia omnium antiquissimæ Galliarum ecclesiæ et episcopales cathedræ erectæ sunt, equidem capere non possum ab apostolicis viris (episcopos intelligo et presbyteros atque etiam laicos), illac transeuntibus, sparsum non fuisse evangelicum semen. Non enim cogitandi sunt primorum temporum christiani quasi se solos curarent suisque tantum rebus animum applicarent: passim, ut ex sacris fontibus exiverant, pleni erant admirabili ardore ut felicitatem suam cum aliis communicarent. Adeoque sæculo IV cælestis ille internusque ardor, qui inter primitias spiritus recensendus est, tam communis adhuc erat ut Hieronymus Græcus seu Hierosolymitanus in Dialogo de effectu baptismi doceat hac nota unumquemque rescire posse utrum baptizatus sit necne: Quotquot, inquit [Ap. Migne, Patrologia græca, tom. XI, col. 862.] , divinum spiritum in ventre acceperunt in sancto baptismate, intus in intimis præcordiis, ex agitationibus, motionibus et punctionibus, exsultationibus et operationibus, atque, ut ita dicam, saltationibus gratiæ Spiritus, certissime noverunt in imo cordis sui quod baptizati sunt; nullus enim homo, non tinctus baptismo in terra, ejusmodi gratia aut effectu abundat, aut plane perfruitur, licet omnia mandata et justitiæ præcepta perficiat. Soli id assequuntur qui per aquam et Spiritum regenerati sunt, et Spiritus sancti gratiam in ventre acceperunt, eamque puram atque impollutam conservant; carent autem infideles et hæretici, quamvis hi fortasse sacrorum participes fiant [Ibid., col. 866.] , et tametsi Scripturas, et ecclesias, et sacrificia, et doctores, et libros, et Dei notitiam ex parte, et quasdam actiones bonas, et festos dies, et permutationes vestimentorum, et preces, et pervigilia, et sacerdotes, et alia quam plurima habeant [Ibid., col. 863.] .

[10] [incredibili ardore fidem christiani propagabant.] Quinam autem spiritualium harum motionum essent effectus passim declarant prisci scriptores ecclesiastici. Audi Origenem redarguentem Celsum quod dixisset Christianos recusaturos, si omnes homines Christi fidem amplecti vellent: Hoc, inquit [Lib. III, contra Celsum, cap. 3, col. 931, edit. Migne.] , verum non esse inde liquet, quod Christiani, quantum in se est, curent ut quo terrarum cumque sua doctrina dispergatur. Quo fit ut quidam id sibi negotium desumpserint, ut non solum urbes, sed etiam vicos et villas obambularent, quo alios ad pium Dei cultum adducerent: quam rem dein explicare pergit. Quid, quod Lucianus, aut quisquis ad finem sæculi I Philopatrida scripsit, irridet christianos, quod opportune importune gentiles ad sua sacra traducere conarentur [Opp. Luciani, edit. Basil., an. 1563, tom. III, p. 466 et 467.] ? Quæ irrisiones in altero dialogo de morte Peregrini etiam recurrunt. Accedunt historica testimonia, quibus constat carceres, ergastula, palatia, villas, officinas, castra, vias, a christianorum evangelizandi ardore non fuisse libera. Quæ quum ita sint, quomodo fieri potuisset ut christiani Lugdunenses, Viennenses et Arelatenses, euntes in Italiam, et vicissim Itali, venientes ad has civitates, toties Vapincum transierint atque in ea mansione commorati fuerint, quin fidem suam cum incolis aliquot communicarint? Quod si parvulus illic grex exstiterit, ferebant horum temporum mores ut, etiamsi exigua fuisset civitas, episcopus illic constitueretur: tanto magis quod in Notitia imperii civitas Vapincensium censeatur quinta civitas provinciæ Narbonensis secundæ, metropoli civitate Aquensium [D. Bouquet, Hist. de France, tom. I, p. 124.] . Quamobrem nil ego video in pristina Vapincensi de S. Demetrio traditione, quod fidem superet.

[11] [Non videtur S. Demetrius idem esse qui laudatur a S, Joanne in epistola ad Gajum. Quæ de ejus referantur martyrio.] Quod vero is idem ille fuerit, de quo S. Joannes evangelista in epistola ad Gajum scripsit: Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est; recentior conjectura est, sola nominum similitudine nixa, quam non magni faciunt ipsi Vapincenses. Quod autem martyr fuisse perhibetur, hac traditur passus occasione: quum in dies Vapinci cresceret christianorum numerus, conati sunt prius dæmones terriculamentis formidinem injicere sancto episcopo; quæ quum inutilia esse sensissent, idolorum sacerdotes commoverunt ut Simoni, civitatis decurioni, suaderent veteri religionem nullam salutem esse, nisi de medio tolleretur Demetrius. Porro, quamvis animi anxius esset Simon, quoniam vehementer a neophytis diligeretur beatus vir, jussit tamen eum in vincula conjici et crudeliter torqueri. Sed nihil his motus Christi athleta in ipso carcere fidem prædicavit. Quapropter jussu decurionis ad solitam carnificinam, ad monticulum scilicet suburbanum, (ubi deinceps S. Andreæ cœmeterium ad septentrionem civitatis fuit,) ductus est et capite truncatus. Quoniam autem olim more martyrum gallicanorum caput manu gestans pictus erat in tabula, quæ in cathedrali templo adhuc cernitur, dictus fuit humo surrexisse et coram mirantibus turbis verticem portasse; sed difficilius nunc huic rerum generi fides additur: de quo cæterum ad diem 16 octobris, ubi multitudinem martyrum cephalophororum indicavimus [Acta SS., tom. VII Octobris, p. 819.] , satis digressi sumus.

[12] Quod initio dixi feria II Rogationum stationem fieri ad sacellum nosocomii seu hospitii illicque cantari antiphonam in S. Demetrii honorem, [Ædes sacræ ejus titulo dicatæ. Unde proveniat memoriarum penuria.] id fit quoniam hoc sacellum, quæ vetus capuccinorum ædicula est, titulum S. Demetrii habet. Ex quo autem tempore ill. vir Depéry beati episcopi cultum restituit, consecravit ipsemet eodem titulo anno 1846 capellam pœnitentium alborum et altare in venerabili sanctuario B. M. V. de Laus, leucam distante a Vapinco. Dum his autem finem impono, video satis me passim non nisi probabilia afferre potuisse. Verum nemo umquam resarciet historiæ ecclesiasticæ Vapincensis lacunas. In ea enim diœcesi vix una fuit virorum abbatia, scilicet de Closso; quæ celebris numquam fuit aut frequens, et initio sæculi XVIII carebat incolis [Gallia Christiana, t. I, col. 452.] : ita ut Vapincensis diœcesis ea numquam habuerit literaria subsidia, quibus abundarunt aliæ ecclesiæ. Deinde a Saracenis tentatum fuit Vapincum anno 968 [Chorier, Hist. du Dauphiné, p. 740.] et plurima passum damna. Ad finem sæculi XVI (ut supra explicuimus) a protestantibus sæpius capta fuit civitas et a catholicis recepta: quas inter clades quæ supererant monumenta pleraque perierunt. Calamitatis tamen cumulus accessit, quum (ut suo etiam declaravimus loco) Sabaudiæ ducis exercitus civitatem fere delevit. Unde id unum concludere placet momentum nullum inesse argumento, quod negativum vocare solent; quum de Vapincensibus rebus incidit disputatio. Quæ ea maxima de causa moneo, quod S. Demetrii successores usque ad S. Constantinum, qui sæculo V floruit, ignorantur.

[Annotata]

* la ligue

DE S. EVARISTO, PAPA ET MARTYRE,

ANNO CVIII.

SYLLOGE HISTORICA.

Evaristus, papa et martyr (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ unicus. Sancti memoria minus frequens in fastis eeclesiasticis; inquiritur, an S. Anacleto, an S. Clementi successerit; an distinguendus sit Cletus ab Anacleto; tempus et diuturnitas pontificatus; distributio titulorum Urbis; varia ejus decreta; supposititiae ejus Reliquiæ.

Parca valde sunt, quæ nobis servavit antiquitas circa res gestas a S. Evaristo papa et Martyre. [S. Evaristus, omissus in antiquioribus Fastis,] Imprimis de eo silere videtur Martyrologium Hieronymianum: nam qui ad diem XXIII decembris recensetur Martyr romanus Evaristus, alius mihi est, quam pontifex noster. Ista quidem die habetur sequens annuntiatio: Romæ natalis sanctorum Egeni, Eleutheri, Urbani, Corneli, Trajani, Evaristi, Metelli, Victoris, Titiani, Cleti, Siriani, Bassilini, Niceti, Flaviani, Felicis, Pullii, Ancleti, Sopatri, Saturnini, Eufrosini, Castulæ et aliorum DCC. Non facile quis sibi persuadebit, in media hac Martyrum turma delitescere S. Evaristum Papam et Martyrem. Quinimmo ipse Florentinius in suo Commentario ad hunc locum, dicit codices quosdam omittere nomen Evaristi, alios aliam palæstram assignare, tandem jam monuisse Rabanum, codices hoc loco esse mutilos et luxatos. Quapropter Sollerius in suo Usuardo ad diem XXIII decembris sine ambagibus, pronuntiat hunc Evaristum alium esse a Papa et Martyre nostro. Cæterum fasti Hieronymiani, si editionem Florentinii consulas, non recensent Linum, Hyginum, Telesphorum, Pium, Soterem, quamvis nemo dubitet de eorumdem sanctitate et cultu.

[2] [in recentioribus recolitur.] Primus igitur, quem novimus, Martyrologus, qui suis fastis nomen S. Evaristi pontificis inscripsit, est Ado ad diem XXVII octobris his verbis: Romæ, Evaristi Papæ, qui sedit in episcopatu annos novem et sub Trajano martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano. Additur autem in multis codicibus: Hic titulos in Urbe divisit presbyteris: et septem diaconos ordinavit, qui custodirent episcopum prædicantem. Usuardus nomen S. Evaristi omnino præteriit; ejus tamen Auctaria pleraque hoc silentium suppleverunt. Hagenoyense omnium copiosissime ad diem XXVI octobris habet: Romæ natale Sancti Evaristi Papæ et Martyris, qui quartus post beatum Petrum Romanam rexit Ecclesiam annis decem, mensibus septem. Hic natione erat græcus ex patre judæo, nomine Juda, de civitate Bethlehem. Hic titulos in Urbe Roma divisit cardinalibus presbyteris et diaconibus. Hic constituit, ut conjugium publice a præsentibus sponderetur et a sacerdote postmodum benediceretur. Hic martyrio coronatur sub persecutione Trajani imperatoris et sepelitur juxta Sanctum Petrum. Tandem romanum hodiernum laudes Sancti hisce verbis complectitur: Romæ, Sancti Evaristi Papæ et Martyris, qui Dei Ecclesiam sub Hadriano imperatore suo sanguine purpuravit.

[3] [S. Anacleto,] Dicta Martyrologiorum hactenus recitata satis monstrant varias esse quæstiones examinandas circa S. Evaristum. Imprimis videmus illum frequenter vocari quartum pontificem post S. Petrum: quod eatenus verum est, quatenus aut Cletus aut Anacletus ex Catalogo pontificum expungatur. Hac ratione habemus post S. Petrum, primum Linum, secundum Clementem, tertium Cletum seu Anacletum, quartum Evaristum, cui Alexander Papa successit. Quod si Cletus et Anacletus sint distincti pontifices, jam quintum locum occupat S. Evaristus. Nam certum est, hos, si bini fuerint, Evaristum præcessisse, quum omnes catalogi deinceps Alexandrum et posteriores pontifices sine ulla controversia ponunt. Non est hujus loci operosius inquirere in hanc sive distinctionem sive confusionem Cleti et Anacleti. Distinguendos existimarunt majores nostri tum ad diem XXVI aprilis, ubi de S. Cleto [Acta SS., t. III Apr., p. 409.] , tum ad XIII julii, ubi de S. Anacleto tractarunt [Ibid., t. III Jul., p. 479.] . Joannes Bapt. Sollerius, posterioris Commentarii scriptor, quamvis distinctionem inter Cletum et Anacletum defendat, fatetur tamen eam esse vim argumenti contrarii, ut quæstio omnino incerta pendeat. Et profecto S. Irenæus, circa medium sæculum II scribens sub Sotere papa, adeoque ab Anacleto quinquaginta annis divisus, vix ignorare potuit successionem Romanorum Pontificum: ita autem evolvit hanc successionem lib. III Adversus Hæreses cap. 3 [Migne, Patrol. Gr., t. VI, col. 850 et seq.] , ut post S. Petrum primus sedem occupet Linus, secundus Anacletus, tertius Clemens, quartus Evaristus. Sunt quidem alii antiqui, Clementem Anacleto præponentes: sed hæc quæstio examinari poterit ad diem XXIII novembris, quo de S. Clemente fusius agetur. Quartus igitur aut quintus a S. Petro S. Evaristus fuerit, prout Cletus et Anacletus aut distinguantur aut confundatur.

[4] [qui a S. Cleto distinguendus est, succedit,] Scribit Eusebius in suo Chronico [Ibid., t. XIX, col. 552.] : Romanæ Ecclesiæ episcopatum quartus suscepit Evaristus annis novem: in sua autem Historia ecclesiastica lib. IV, cap. 1 [Acta SS., t. I Apr., p. XX.] : Eodem tempore (id est circa annum duodecimum imperii Trajani) quum Evaristus annos octo in pontificatu exegisset, Romæ episcopatum suscepit Alexander, quintum a Petro et Paulo successionis obtinens locum. Hinc videmus, Eusebium, utpote qui sibi non constet, non undequaque tutum esse ducem, in assignandis annis pontificum. Catalogus, ab Henschenio nostro in limine tomi I Actorum Aprilis editus et in Liberio, papa anno 352 desinens, tribuit S. Evaristo annos tredecim, menses VII, dies II [Ibid., t. XX, col. 304.] ; dum alter catalogus usque ad Felicem papam IV, qui anno 427 sedit, excurrens, pontificatum Sancti intra annos novem, menses decem et dies duos limitat, quamvis eum dicat fuisse a consulatu Valentis et Veri seu Veteris, usque Gallo et Bradua [Ibid., l. c.] , id est secundum fastos consulares ab anno Christi 96 ad 108. Sed quoniam ultra annos tredecim sederit S. Evaristus: initium pontificatus in annum præcedentem seu Christi 95, quo vivere desiit S. Anacletus, defunctus nempe Domitiano XVII et Flavio Clemente consulibus potest reponi. Hac ratione habemus pontificatum annorum tredecim et aliquot mensium. Catalogi, qui multi a Benedictinis Solesmensibus referuntur, omnino varii sunt, plerique quidem novem, sed alii decem aut tredecim et quatuordecim annos pontificatui S. Evaristi assignantes [Orig. de l'Egl. Rom., pièces just., p. 111 et seqq.] : adeo ut vix quidpiam lucis ex eorum auctoritate elicere liceat.

[5] [tempus pontificatus] Anastasius Bibliothecarius S. Evaristo assignat annos tredecim, menses sex, dies duos, nempe a consulatu Valentis et Veteris usque ad Gallum et Braduam consules [Migne, Patrol., t. CXXVII, col. 1135.] . Rite animadvertit Joan. Stiltingus noster ad diem XXII septembris in Sylloge de S. Lino [Acta SS., t. VI Sept., p. 539.] , agens de variis annis, pontificatibus assignatis, scribit de diebus et mensibus, qui annis adjiciuntur, minus certos nos esse posse, quam de annis, quum hi ex consulibus innotescant. Neque enim tam facile alios consules aliis substituunt librarii, quam numeros annorum, mensium et dierum corrumpunt. Sed enim hoc argumentum omnino validum est, in casu nostro, quum, ut supra notavimus, Catalogus qui novem solum annos pontificatui tribuit, nihilominus simul signat, S. Evaristum a consulatu Veteris usque ad Braduam, id est ab anno Christi 96 ad 108, Romanam rexisse Ecclesiam seu per annos tredecim et aliquot menses et dies.

[6] [monstratur ex Fastis consularibus;] Omnes antiquiores Catalogi consentiunt, teste Francisco Bianchini [Migne, Patrol., t. CXXVII, col. 286.] , in assignandis iisdem consulibus ætati singulorum pontificum: verum Binius in Notis ad Anastasium, mutata pontificum chronotaxi, consulum nomina annis ab ipso indicatis accomodavit. Sic initium pontificatus Evaristi nostri sub Pisonie et Hasta, anno Christi 111, finem vero sub Aviola et Pansa coss., anno 122 statuit. Nihil dicamus de consulatu Hastæ, qui secundum Fastos consulares ad annum Christi 57 aut 175 pertinet, adeoque nullatenus potest cum temporibus S. Evaristi quadrare: esto error, qui Binio, accuratiores fastos consulares ignoranti; obrepere potuit. Sed præter Fastos chronologia suam texens Binius, a Lino usque ad Alexandrum Papam a Catalogis antiquissimis Liberii et Felicis recessit et consulatus pro arbitrio intervertere coactus fuit. Ut vero pateat, quæ sit diversitas inter antiquos Catalogos et Binium, in duplici columna utramque chronotaxim consularem apponimus.

Unum annotabo, consulatus, Cleto attributos, esse assignandos Clementi, aut Clementem esse anteponendum Cleto. Quæ inquisitio in diem XXIII novembris, quo de Actis S. Clementis agendum erit, proraganda nobis videtur.

[7] [videtur tamen ordinatus episcopus vicarius, vivente S. Anacleto.] Franciscus Bianchini in Notis chronologicis ad Anastasium Bibliothecarium [Migne, Patrol., t. CXXVII, col. 1142.] censet, S. Evaristum episcopum ordinatum fuisse, vivente antecessore, sive is Anacletus sive Clemens fuerit, anno Christi 95 die XXV martii: alioquin tredecim anni cum mensibus septem et duobus diebus difficile reperiuntur. Quod vero ejus ordinatio ad consulatum Valentis et Veteris referatur, inde provenit, ait Bianchinius, quod, qui eum in Catalogo præcedit, Anacletus sub consulatu Domitiani XVII et Clementis, seu anno Christi 95, desiisse dicitur: sed tunc quidem ordinatio S. Evaristi facta XXV martii obitum S. Anacleti, XIII julii defuncti, tribus mensibus et diebus novemdecim præcessit. Quapropter dicendum erit, S. Evaristum, vivente S. Anacleto, fuisse Romæ episcopum vicarium, citra jus tamen successionis, quod studiose semper vitavit Romana Ecclesia. Atque istiusmodi vicariorum institutio initio Ecclesiæ sat frequens Romæ fuit. Nam, teste S. Epiphanio Hær. XXVII, cap. 6 [Ibid. Gr., t. XLI, col. 374.] , poterant viventibus adhuc Apostolis, Petro scilicet et Paulo, episcopi alii subrogari; quod iidem illi prædicandi evangelii gratia in alias urbes regionesque profectionem susciperent, carere autem episcopo Roma non posset: siquidem Paulus in Hispaniam pervenit, Petrus vero Pontum ac Bithyniam sæpenumero peragravit. Ac fieri sane potuit, ut primum Clemente constituto, cum is defugeret (si ita tamen contigit, quod ego opinando potius quam asseverando dixerim) postea Lino Cletoque mortuis, qui XII annorum spatio singulatim episcopatum obtinuerint, post Apostolorum Petri Paulique necem, quæ in annum Neronis XII incurrit, tum demum pontificatum capessere sit coactus. Similis porro ratio esse potuit, ut Anacleto, aut alibi agente aut carceribus detento, Evaristus episcopus sufficeretur. Licet igitur S. Evaristus episcopus factus sit die XXV martii anni vulgaris 95, summum tamen pontificatum adeptus non est ante obitum S. Anacleti: atque ex consulatu Galli et Braduæ scimus illum obiisse anno Christi 108, quem in capite hujus Commentarii signavimus.

[8] [Tempus pontificatus.] Chronographos in hos S. Evaristi annos non conspirare, satis scio. Cardinalis Baronius in suis Annalibus initium pontificatus in annum Christi CXII, finem vero in annum CXXI reponit, adeo ut S. Evaristus annis omnino novem et mensibus aliquot sederit. Quam sententiam etiam amplectitur Joan. Laur. Berti in suis Dissertationibus historicis: vult tamen abrasum biennium ita ut pontificatus incœperit anno CX et anno CXIX desierit [Berti, Dissert. hist., t. II, p. 76.] . Chronologi Benedictini [L'art de vérifier les dates.] statuunt illum Romanam cathedram occupasse ab anno C ad CIX, adeoque etiam annis novem. Istiusmodi diversitatis afferri possunt variæ rationes. Imprimis attribuunt S. Lino pontficatum undecim aut duodecim annorum, qui a martyrio S. Petri apostoli incœperit, quum tamen nonnisi biennio duraverit, nempe S. Petro circa annum Christi 66 martyri, successit S. Linus usque ad consulatum Capitonis et Rufi seu ad annum 67 [Cfr Acta SS., t. VI Sept., p. 539.] . Dein in numero annorum sequentium pontificum varii sunt, quia numerorum signa librariorum oscitantia facile vitiantur. Quum autem per consulatus annos computamus, vix est erroris periculum; duo enim nomina sunt proferenda, proinde si in uno lapsus calami fuerit, corrigetur in altero. Tandem chronataxis consularis est coæva pontificibus, de quibus scribitur. Nulla igitur est ratio ut ab hac recedamus. Unum addam: a card. Baronio consulatum Galli et Braduæ ad annum Christi 110 referri, sed ipse errorem suum agnovit et correxit, ut late explicat Joan. Laur. Berti, nempe chronologiam consularem biennio esse mutilandam [Dissert. hist., t. I, p. 130.] .

[9] [Presbyteris Romanis titulos] Præter Ordinationes, quas S. Evaristus fecit mense decembri, quibus ordinavit presbyteros sex, diaconos duos, episcopos per diversa loca quinque (alii tamen legunt presbyteros XVII, episcopos XV), nihil aliud referunt antiquiores, quam quod titulos in Urbe Roma divisit presbyteris, et septem diaconos constituit, qui custodirent episcopum prædicantem propter stylum veritatis. Tituli isti sunt loca, Deo sacra, quorum curam presbyteris suis commisit S. Evaristus. Vox tamen Titulus varias habet significationes apud scriptores tum sacros tum profanos. In Scriptura sacra sumitur pro monumento, imo et pro altari: Sic Genes. XXVIII, 18, Surgens Jacob mane, tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in TITULUM fundens oleum desuper; quem dein lapidem in altare erexit, ut legitur Genes. XXXV, 7. Ad memoriam fœderis, cum Laban socero suo initi Genes. XXXI, 45, tulit Jacob lapidem et erexit eum in TITULUM appellatusque fuit locus, tumulus testis et acervus testimonii. Eadem vox etiam inscriptionem aliquam significat; sic Joan. XIX, 20: Scripsit autem et TITULUM Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. Hunc ergo TITULUM multi Judæorum legerunt. Jure autem Romano vox hæc sumitur pro ipsa causa possessionis, v. g. l. 24 C. de Rei vindic. (III, 32): Nullo justo titulo præeedente possidentes, ratio juris quærere dominium prohibet. Aliquando etiam titulus dicebatur in prædiis, quando dominorum nomina in fronte scribebantur: hinc prohibebatur falsa inscriptio l. 1 C. de his qui potentiorum (II, 15): Animadvertimus, plurimos injustarum desperatione causarum, potentium titulos et clarissimæ privilegia dignitatis, his, a quibus in jus vocantur, opponere; variæ dein infliguntur pœnæ in abutentes alieno titulo aut nomine.

[10] [quorum origo et significatio explicatur] Hanc consuetudinem indigitat S. Augustinus Enarr. II in Ps. XXI, num. 31 [Migne, Patrol., t. XXXVI, col. 181.] : Nonne, inquit, hoc faciunt nonnulli in domo sua? Ne domum ipsius invadat aliquis potens, ponit ibi titulos potentis, titulos mendaces. Ipse vult esse possessor, et frontem domus suæ vult de titulo alieno muniri; ut cum titulus lectus fuerit, conterritus quis potentia nominis, abstineat se ab invasione… Et videte, fratres, quando potens aliquis invenerit titulos suos, nonne jure rem sibi vindicat, et dicit: Non poneret titulos meos, nisi res mea esset. Titulos meos posuit, res mea est. Atque hoc crediderim sensu loca sacra Romæ Tituli nomine venerunt, quatenus locum, sacro ministerio deputatum, designarent. Baronius ad an. 112, § VI existimat, titulum fuisse vexillum crucis, dum alii potius ipsum altare, seu columnam, aram sustinentem, titulum fuisse malunt. Quam posteriorem sententiam tuetur Joan. Laurentius Berti, ordinis S. Augustini, in Dissertatione speciali de Titulis a S. Evaristo distributis, quam Franc. Antonius Zaccaria in sua Collectione Dissertationum circa Historiam Ecclesiasticam recensuit [Raccolta di Dissert., t. VI, p. 1.] . Imprimis, ait, altaria erant passim in ædibus privatis paganorum, unde nulla christianitatis creabatur suspicio, si ara aliqua in domo christiani reperiretur; ex altera vero parte aram titulum vocari, patet ex sacra scriptura supra citata Gen. XXVIII, 18. Dein periculosum fuisset, grassante persecutione, signum crucis, paganis notissimum, loco alicui præfigere; nisi forsan aut imago piscis aut vox ἰχθυς, in titulum datæ fuissent; tali certe sigla res Ecclesiæ dignosci poterant.

[11] [distribuit.] Utraque porro sententia eatenus conciliari potest, quatenus diversis temporibus diversi fuerint tituli. Tribus prioribus sæculis periculosa erat sanctæ Crucis expositio, sed, firmato christianismo, hoc signum publice et passim usurpari consuevit. Sic l. 25 cod. Theod. de Paganis (XVI, 10) dicuntur templa paganorum conlocatione venerandæ Religionis christianæ signi expiari. Istiusmodi porro tituli jam exsistebant ante S. Evaristum, qui solum dicitur, eosdem presbyteris divisisse. Talis videtur fuisse domestica ecclesia Priscæ et Aquilæ, adjutorum Pauli, ut habet ejus epistola ad Romanos XVI, 3: tales etiam domus, in quibus Jerosolymis congregabantur fideles: nam ut habent Actus Apostolorum II, 41 et seqq. postquam prædicatione S. Petri appositæ fuissent in illa die animæ circiter tria millia, vendebant neophyti possessiones et substantias suas et frangebant circa domos panem, scilicet, ut interpretantur plures apud Corn. a Lapide ad hunc locum, Missæ sacrificio participabant: Simile quid legitur Act. V, 42: Omni autem die non cessabant, in templo et circa domos docentes et evangelizantes Christum Jesum. Atque hinc forsan ratio derivanda est cur solis presbyteris cardinalibus tituli attribuuntur, dum e contrario cardinales diaconi, omissa voce Tituli, simpliciter ab aliqua ecclesia nuncupantur. Sic scribitur: N. presbyter cardinalis tituli S. Cæciliæ et N. sanctæ Mariæ in Via Lata diaconus cardinalis. Merito igitur reprehendit Cajet. Moroni illos scriptores, maxime notarios, qui cardinalibus diaconis aliquem titulum affingunt, quum eorum ecclesiæ simpliciter diaconiæ vocantur [Cfr Dizionn. di Erudiz. Eccles., t. LXXV, p. 207. V° Tituli Cardinal.] . Variorum titulorum origines explicat Florentinius in suo Martyrologio Hieronymiano initio mensis augusti [Pag. 697.] .

[12] [Diaconos testes episcoporum constituit:] Suas quoque partes tribuit S. Evaristus diaconis Ecclesiæ Romanæ, quum constituit septem diaconos, qui custodirent episcopum prædicantem propter stylum veritatis. In Ecclesiis singulis septenos fuisse cum episcopo diaconos, ab ipsa hujus ministerii institutione habemus ex Actibus Apostolorum VI, 3. Duplicari tamen, ait Franc. Bianchini in Notis historicis ad Anastasium [Migne, Patrol., t. CXXVII, col. 1145.] , placuit in hac primaria Novi Fœderis Ecclesia, quando novis accessionibus, et quidem maximis aucta est, tam presbyteros Cardinales ac titulos Romanos, et viginti quinque, qui prius fuerant, amplificatos ad quinquaginta; quam diaconos Cardinales, septenario eorum numero ad bis septem adaucto, qui Ecclesiæ Romanæ sacrum collegium constituit una cum sex episcopis Suburbicariis. Quod vero addit biographus, septem diaconos custodes fuisse episcopi prædicantis propter stylum veritatis variam patitur interpretationem. Altaserra dicit, id constitutum fuisse, ut episcopus custodes habeat adversus insidiantes, et testes veritatis prædicatæ adversus detractores. Bianchini præter causas, ait, decreti expositas ab Altaserra, hanc videtur contextus indicare, ut episcopo prædicanti adesse teneantur diaconi septem, id est, quotquot in Ecclesia tunc temporis numerabantur: et quidem “propter stylum veritatis (interpretor” addiscendum in ministerio prædicationis) in quo scilicet ministerio etiam diaconos exerceri ex officio non semel oportebat. Adducit dein diaconorum prædicantium ex Actibus Apostolorum exempla SS. Stephani Act. VI, 9 et 10 et Philippi VIII, 5.

[13] [epistola ad episcopos] Varii apud Gratianum sunt canones, quæ S. Evaristo tribuuntur, quique maxima ex parte extracti sunt ex binis epistolis, sub ejus nomine celebratis. Prior epistola, directa ad episcopos Africanos, data dicitur IX kal. aprilis, Valente et Vetere viris clarissimis coss. Seu die XXIV martii anni vulgaris 96. Imprimis suspicionem aliquam ingerit titulus clarissimorum virorum nominibus consulum affixus, quum, ut censet Petiscus in Lexico Antiquitatum Roman. V° Clarissimus, tali appellatione uti primum cæperint consules sub Antoninis sæculo secundo jam ad medium inclinato. Dein, quod gravius est, exordium Evaristi ad verbum fere desumptum est ex ex epistola Innocentii I ad Exuperium Tolosanum. En uterque textus: prior Evaristi, posterior columna exordium Innocentii continet.
Consulentibus vobis, fratres carissimi, quid super his, quæ in vestris continebantur scriptis, visum nobis esset, vel quid docilis ratio persuaderet, aut quid a Beatis Apostolis nobis traditum aut custoditum permaneret; optantes ut retulistis, nostris institui documentis, hæc vero rescribimus. Siquidem dilectio vestra, normam secuta prudentium, ad sedem referre maluit, quasi ad caput, quid deberet de rebus dubiis custodire potius, quam usurpatione præsumere [Labbe, t. I, Conc., col. 533.] .
Consulenti tibi, frater carissime, quid de propssita specie unaquaque sentirem pro captu intelligentiæ meæ, quæ sunt visa, respondi, quid sequendum vel docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Et quidem dilectio tua institutum secuta prudentium, ad sedem apostolicam referre maluit, quid deberet de rebus dubiis custodire potius, quam usurpatione præsumpta, quæ sibi viderentur, de singulis obtinere [Ibid., t. II, col. 1254.]

[14] Porro S. Evaristi rescriptum responsionem continet ad triplicem Afrorum interrogationem, [S. Evaristo abjudicatur:] quæ apud Gratianum reperitur sub tribus canonibus, quos ordine, quo inserti fuerunt Decreto, enumerabimus. Primus est de diaconis can. 11, distinct. XCIII; habet autem: Diaconi, qui quasi oculi videntur esse episcopi, in unaquaque civitate, juxta Apostolorum constituta, septem debent esse, qui custodiant episcopum prædicantem, ne aut ipse episcopus ab insidiatoribus quoquo modo infestetur, aut lædatur a suis, aut verba divina detrahendo aut insidiando polluantur vel despiciantur, sed veritas spirituali redoleat fervore, et pax, prædicata labiis, animi cum voluntate concordet. Non temerarie hunc canonem Evaristo abjudicat, post multos alios, Sebast. Berardi [Gratiani, Canones, t. I, p. 41.] . Recte monstrat posteriora verba canonis ad literam desumpta fuisse ex epistola Innocentii papa I ad Victricium Rotomagensem dicentis cap. 14 [Migne, Patrol., t. XX, col. 481.] : Hæc regula, si plena vigilantia fuerit observata … pax prædicata labiis cum voluntate animæ concordabit. Sic quoque quod diaconi sint oculi episcopi jam eadem distinctione can. 6 legitur in epistola pseudo-Clementis. Minus probo, quod laudatus Berardi ideo falsitatis arguat Evaristi decretalem, quia jubet, ut singulis episcopis septenis adstarent diaconi; quod, ait, non quadrat cum Sozomeno Hist. Eccles. lib. VII, cap. 19 [Ibid., Gr., t. LXVII, col. 1475.] testante, in variis Ecclesiis haudquaquam definitum fuisse numerum diaconorum. Quod in aliquibus Ecclesiis, præsertim Orientalibus, lex aliqua ecclesiastica in usu non fuerit, argumentum mihi non videtur, legem istam editam non fuisse. Idem dixerim de alio argumento ejusdem scriptoris, nempe diaconos excubiarum instar ordinatos non fuisse et numquam armis instructos quasi milites ad custodiam episcopi vel ecclesiæ vigilasse. Certe excubiæ, licet inermes, ad custodiam episcopi utiles sunt, diaconorum officium est episcopum suum defendere, licet id in institutione apostolica non legatur.

[15] [similiter ritus nuptialis, licet conformis moribus istius ætatis, S. Evaristo tribuendus non est:] Altera interrogatio, ex qua canon 1, caus. XXX, q. 5 excrevit, agit de nuptiis christianorum, quæ consensu parentum et propinquorum et cum benedictione sacerdotis contrahendæ sunt. Quod porro ritus sacer adhibeatur in conciliandis nuptiis, undequaque convenit cum moribus primorum christianorum. Certe S. Ignatius, Antiochenus episcopus, S. Evaristo coævus, in epistola ad Polycarpum cap. 5 [Ibid., t. V, col. 723.] docet, decere ut sponsi et sponsæ de sententia episcopi conjugium faciant, ut nuptiæ secundum Dominum sint, non secundum cupiditatem. Hæc clarius explicat Tertullianus lib. II, cap. 9 ad Uxorem [Ibid. Lat., t. I, col. 1302.] . Unde, ait, sufficiamus ad enarrandam felicitatem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio, Angeli renuntiant, Pater rato habet? Nam nec in terris filiis sine consensu patrum recte et jure nubunt. Ex hac igitur parte nihil est in S. Evaristi decretali, quod non undequaque conveniat cum moribus primorum sæculorum. Sed aliud est, quod recentiora tempora designat, omissum quidem in Decreto, sed in epistola ad Africanos episcopos recensitum [Labbe, t. I, Conc., col. 534.] , nempe sponsos, secundum ritum ecclesiasticum conjunctos, et Domino placere et filios non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generare. Atqui prioribus sæculis æræ christianæ nullatenus competebat aut competere potuit Ecclesiæ ordinatio hereditatum, quæ sunt res mere civiles, tunc maxime quum omnes christianæ religionis ritus superstitiosi, imo exsecrandi habebantur. Tertia tandem interrogatione quæritur, an solus Pater dicendus sit Deus, an etiam Filius: quæstio magis pertinet ad sæculum quartum, quo Ariani acerrime de divinitate Verbi disceptarunt: et reipsa tota responsio, Evaristo afficta, ad verbum exscripta est ex Vigilio Tapsensi, sæculi quinti scriptore, in opere adversus Varimadum lib. I, cap. 66 [Migne, Patrol., t. LXII, col. 394.] : ex quo patet, epistolam ex fragmentis posterioris ævi coagmentatam fuisse.

[16] [altera quoque epistola ad episcopos Ægypti] Secunda epistola, S. Evaristo adscripta ad episcopos Ægypti, data legitur kalendis novembris Gallo et Bradua viris clarissimis coss. id est anno Christi 108. Si quidem die XXVI octobris depositus fuerit Sanctus, satis liquet epistolam datam non fuisse septimo post obitum die. Dein exordium epistolæ Evaristi desumptum est ex epistola S. Leonis I ad Dioscorum Alexandrinum

EXORDIUM EVARISTI.

Unum nos, fratres, sentire oportet et agere, ut sicut legimus, in nobis unum cor et una anima esse probetur [Labbe, t. I, Conc., col. 536.] .

VERBA LEONIS MAGNI.

Unum enim nos sentire oportet et agere, ut, sicut legimus, in nobis quoque unum esse cor et una anima comprobetur [Ibid., t. III, col. 1374.] . >
Ex hac porro epistola desumptus est canon 11 caus. VII, quæst. 1, quo prohibentur translationes episcoporum, quæque ut adulteria traducuntur, quasi episcopus, repudiata priore sponsa seu Ecclesia, et alteri ditiori aut ampliori conjunctus primam fidem frangeret: imo eo procedit Pseudo-Evaristus, ut textum Matthæi V, 28 alleget, quo adulterii reus habetur, quatenus qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mœchatus est in corde suo. Certe circa initium sæculi secundi nulla esse poterat ambitio, ut ad alteram Ecclesiam transferret se episcopus: nam quo opulentior civitas, eo frequentior erat martyrii faciendi occasio.

[17] [ex Herardo Turonensi desumpta videtur.] Procedit dein eadem epistola reprobando illos, qui episcopos infamant et dilacerant; ut legitur can. 1, caus. III, q. 2. Et certe istiusmodi decretum nequaquam abhorret a moribus istius ævi: nam S. Paulus Timotheum discipulum suum monet 1 Tim., v. 10: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Sunt quidem interpretes dicentes, vocem presbyteri esse nomen ætatis non vero ordinis, ut videre est apud Corn. a Lapide ad hunc textum. Verum plerique de presbytero legitime ordinato agi merito existimant, quoniam paulo ante, nempe V. 17 dixit Apostolus: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime qui laborant in verbo et doctrina. Igitur ab ipso Ecclesiæ initio fuere aliqui, de sacerdotibus et male sentientes et eos calumniose accusantes. Eadem fere præscribuntur can. 1 et 17, caus. II, q. 7 S. Evaristo tributis. Tandem can. 4, caus. XXVI, q. 6 quo sanctitur, ut presbyteri de occultis jussione episcopi pœnitentes reconcilient et infirmantes absolvant et communicent, quæ sunt ipsa verba capituli LIX Herardi, sæculo nono episcopi Turonensis, qui istiusmodi canones deprompsit ex Capitularibus [Migne, Patrol., t. CXXI, col. 768.] . Suspicatur Sebast. Berardi, Burchardum Wormatiensem, a quo canonem mutuatus est Gratianus, pro Herardo Evaristum scripsisse et dein quia Germanis tunc maxime invisi erant Galli, dissimulata origine canonis, Romano Pontifici tribuisse [Gratiani, can. t. I, d. 45.] .

[18] [Locus sepulturæ et Reliquiæ.] Aliud, quod scimus, de S. Evaristo ejusve gestis dicendum non habemus. Unum superest, nempe quæ fuerit sors ejus corporis post mortem. Anastasius Bibliothecarius docet nos, sanctum Pontificem sepultum fuisse juxta corpus beati Petri in Vaticano [Migne, Patrol., t. CXXVII, col. 1138.] , et Ordinarium basilicæ Vaticanæ habet, in ea quiescere corpus Pontificis [Mazzolari, Diario sagr. ad diem XXVI Octob.] . Refert Oldoinus noster in sua Historia Pontificum Romanorum [Tom. I, col. 99.] , S. Evaristi corpus Neapoli in basilica S. Mariæ Majoris asservari maximo cultu; cujus rei testes adducit sacros illius civitatis historicos: sed, inquit, partem tantummodo corporis ejus habere Neapolitanos existimo, quum in basilica Vaticana Romæ, in qua primo conditi sunt hujusce Martyris cineres ad hæc usque tempora fideles venerantur; neque scriptores ullos, qui verbum de hac translatione fecerint, invenire umquam potuerim, et ipsi, qui hoc narrant nec tempus, nec quo duce vel auctore id factum sit indicent. Et revera Franciscus de Magistris, qui anno 1678 justum volumen majoris formæ scripsit de statu Ecclesiæ Neapolitanæ, dum describit omnes regiæ civitatis ædes sacras, de S. Maria Majore agens, dicit [Pag. 279. Cfr Beyerlinck, Theatr., t. VI, p. 303. V° Reliquiæ.] : In ipsa ecclesia inter alias infra scriptæ servantur et venerantur sacræ Reliquiæ videlicet: Spinæ quinque coronæ Domini: frusta Sanctæ Crucis et pars veli Matris Dei. Quod si corpus S. Evaristi aut integrum aut maxima ex parte in dicta ecclesiæ servatum fuisset, procul dubio id, quod pro aliis Neapolitanis ecclesiis præstitit, recensuisset. Esto itaque in ecclesia S. Mariæ Majoris, quæ est aut fuit Clericorum Minorum, aliqua pars cinerum S. Evaristi, dum aut corpus integrum aut ossa præcipua non habeantur, repugnandum non videtur. Idem dixerim de Reliquiis ejusdem Sancti, qui Romæ in ecclesia S. Annæ Restiariorum (S. Anna de' Funari), in qua, teste Octavio Panciroli [Tesori nascosti di Roma. Indice delle Reliquie.] , dicitur asservari quasdam exuvias sancti Pontificis.

DE SS. LUCIANO, MARCIANO ET SOCIIS, MARCIANO ET SOCIIS, MARTYRIBUS NICOMEDIÆ IN BITHYNIA,

ANNO CCLI VEL CCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Lucianus, martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Marcianus martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Socii, martyres Nicomediæ in Bithynia

AUCTORE B. B.

§ I. Acta et Memoria in antiquioribus ecclesiæ Fastis. An et qui fuerint in passione Socii. SS. Lucianus et Marcianus igne consumpti sunt Nicomediæ jussu Sabini, tempore Decianæ persecutionis.

Acta, in quibus solum sermo est de SS. Luciano et Marciano, damus, prout edita sunt a Ruinartio [Acta primorum Martyrum sincera et selecta, pag. 165 et seqq. Amstelædami 1713.] , [Acta.] ex duobus codicibus mss., nempe Colbertinæ bibliothecæ altero, altero insignis monasterii Benedictini Silvæ-Majoris in diœcesi Burdigalensi, collatis cum Mombritio, qui primus publici juris illa fecit. Adhibebimus etiam Tamayi textum, signantes quæ ab eo primigeniæ narrationi addita; item si qua occurrat varia lectio, mentione digna. Acta haud vulgaris esse meriti, vel ex eo patet, quod digna Ruinartio visa sint, ut operi suo insererentur, nec proinde inter Sincera et Selecta prætermittenda. Stylus simplex est, sed satis barbarus, et hinc inde obscurus. Judice Tillemontio [Mémoires, tom. III, pag. 338 et 708.] , non optimæ quidem sunt notæ, sed nihil continent, quo vere suspecta reddantur; quare ipsi mediæ fidei et auctoritatis habentur. Non sunt originalia; his tamen satis propinque accedunt. Cætera, quæ difficultatem pariunt, indicabimus in Annotatis vel discutiemus in decursu hujus Commentarii.

[2] [Memoria in Hieronymianis] Putem non esse serio dubitandum, quin SS. Lucianus et Marcianus hac die colendi veniant, et vere sint martyres passique Nicomediæ in Bithynia, sæviente Deciana persecutione. Non ita liquet de Sociis, ubi plura obscura, nec parum confusa aut intricata. Hæc generatim dicta, priusquam singula et per partes expendamus. Inter martyrologia Hieronymiana, notum est existere tria, quæ propter antiquitatem, præcipua gaudent auctoritate. Primum est Antverpiense seu Epternacense, sub initium sæculi octavi exaratum; hoc exemplari, quod in Carthusia Trevirensi reperit atque in lucem protulit Rosweydus, usu S. Willebrordus, Frisiorum apostolus, est. Alterum edidit Florentinius, præfixo titulo: Vetustius occidentalis ecclesiæ Martyrologium, monetque in hunc modum [Admonitiones præviæ, pag. 33.] : Hoc quidem Antverpiense (quod operi suo universum inseruit idem Florentinius), quoad librarium, esse nostro vetustius non negaverim; nostrum tamen minus a librario corruptum, et uberius, quam illud agnosco, ut ingenue etiam fassus est Henschenius. Tertium denique publici juris fecit Dacherius in Spicilegio, diciturque a loco, ubi repertum et adhibitum, Corbeiense. De hoc ita præfatur laudatus Dacherius [Spicilegium, tom. II in Monito. Edit. 1723.] : Vetustissimum martyrologium, S. Hieronymo tributum reperi in codice monasterii Corbeiensis, scripto abhinc circiter annos 600. (Spicilegium suum concinnavit auctor ante medium sæculum XVII). Porro in tribus istis martyrologiis sequentia ad hunc diem notantur. Antverpiense habet: VII kal. Novembr. Nicomediæ, Luciani, Marciani, Flori et Heraclidæ, Titi, item Flori. Vetustius Florentinii eodem die: In Nicomedia sanctorum Luciani, Mardiani, Florii, Eraclii, Tuti. In Florentiniano itaque desideratur Marcianus, qui in duobus aliis (una mutata littera) jungitur Luciano. Tribus præfatis Hieronymianis pondere suo proxime accedit Gellonense, ineunte sæculo nono, anno circiter 804 conscriptum, ut asserit in Monito Dacherius [Ibidem p. 25.] , illius primus editor. Non in tantam quidem consentit Sollerius antiquitatem; attamen pro indubitato habet, non posse non esse non antiquum [Martyrologg. Hieron. contracta, Præfatio, pag. III.] . In hoc rursus ad diem VII kal. Nov. notatur: Nicomedia, Luciani, Marciani, Florii, Eraclii, Tuti. Similiter, sed paulo copiosius, annuntiat Rhinoviense: In Nicomedia, Luciani, Marciani, Flori. Et Eracliæ, Tuti et Flori, de quo asserit Sollerius, optimæ notæ esse; et, inquit [Præfatio ad Usuardum, pag. IX.] , nisi multum fallar, Gellonensi … longe purius et præstantius. Pariter Augustanum, teste iterum Sollerio [Martyrologg. contracta, pag. V.] , Gellonensi simillimum … sed in multis deformatum, habet: In Nicia, Luciani, Marciani, Flori, Heraclii, Tuti. Amandi, episc. et conf. Sequitur Labbeanum, quod, judice eodem Sollerio [Ibid., p. VI.] , cum Gellonensi non minus quam Augustanum, imo magis integre consonat; in signandis positionibus seu locis martyrii æque deficiens, et signat ad præsentem diem: Nicomediæ, Luciani, Marciani, Flori, Heracli, Tuti. Denique Corbeiense Minus duos solum priores sanctos Martyres recenset: In Nicomedia sanctorum Luciani, Martiani. Justo antiquius habuerat Dacherius martyrologium hoc; ætatem codicis annorum, ut summum septingentorum esse censebat Sollerius [Ibid.] , ac proinde scriptum sæculo decimo fortasse adulto, et integro sæculo post Corbeiense Majus, ab eodem Dacherio vulgatum. Ex isto, Brevius hoc studiose contractum videtur, ad usum chori, opinor; ne longiores nudorum fere nominum quotidianæ recitationes tædium parerent, ait Sollerius. Id ergo ex laudatis Hieronymianis efficitur, sanctos Lucianum et Marcianum, in omnibus, uno excepto vetustiori Florentinii, hac die celebrari. De Sociis infra fiet sermo.

[3] [et aliis sacris fastis] Dicta confirmantur ex martyrologiis aliis, quorum ordine temporis princeps venit Bedanum studio Flori auctum, editumque diligentissimis curis decessorum nostrorum Henschenii et Papebrochii initio tomi II mensis Martii. Scripsit autem Florus circa annum sæculi noni trigesimum [Sollerii præfatio in Usuardum, p. XIX.] ; atque hæc habet VII kalendas Novembris, quo die vacat Beda: Nicomediæ natalis sanctorum martyrum Martiani, Flori, Luciani, qui tempore Decii imperatoris igni traditi sunt sub Sabino proconsule. In auctariis adduntur Socii, fere ut in Hieronymianis. Sequitur Rabanus Maurus, qui probabilius scripsit suum martyrologium circiter anno 845 [Ibid.] , inhæretque generatim vestigiis Bedæ et Flori, et annuntiat præfato die: In Nicomedia natale Luciani, Flori (al. Florii), Heraclidæ et Martiani [Canisius, tom. II, part. II, p. 345.] . Post hunc habemus Notkerum Balbulum, monachum Sangallensem, qui puer oblatus anno 840 defunctus est an. 912 [Ibid., tom. II, part. III, p. 87.] . Hic de sanctis nostris Martyribus omnino silet; sicut etiam Ado Viennensis et Usuardus purus: nam in hujus auctariis plurimis illorum recurrit mentio. Recensentur autem apud Maurolycum in martyrologio secundum morem sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ, edito Venetiis 1576, ubi ad diem 26 octobris, inter alia notatur primum sic: Ipso die: S. Amandi præsulis, Luciani et Flori; dein, paucis interpositis: Nicomediæ sanctorum Luciani, Martiani, Floriani, Heraclii, Flori et Tutii martyrum et Ursæ virginis. Illi itaque absque positione, isti cum indicatione loci, quo passi sunt. Non multum abest a Maurolyco Galesinius in martyrologio S. Romanæ ecclesiæ item Venetiis edito 1578. Hic primo loco annuntiat: In Africa sanctorum martyrum Rogatiani et Felicissimi, qui Decio et Valeriano imperatoribus … ad martyrii coronam pervenerunt. Et subjungit: In Africa item, beatorum martyrum Luciani et Martiani, qui in ipso etiam Decianæ persecutionis impetu, pro fide dimicando, invicta pietatis defensione coronantur; deinde post alia nonnulla, addit: Nicomediæ, sanctorum martyrum Luciani, Marciani, Floriani, Heraclii, Flori et Ursæ virginis. Itaque ambo, Maurolycus et Galesinius, duas distinguunt turmas: in utraque apud hunc tum in Africa tum Nicomediæ signantur Lucianus et Marcianus; ille priori in classe prætermistit Marcianum, nec quo loco celebrentur docet. Baronius ab utroque partim recedit, partim utrique adhæret. In ipso martyrologio Romano unicam signat turmam, locum passionis constituit Nicomediæ, Marcianum omittit ut Maurolycus in priori sua turma, et cum eodem unum tantummodo nominatim dat S. Luciano socium, Florium nempe: Nicomediæ, inquit, sanctorum martyrum Luciani, Florii et Sociorum. Ast notat in ima pagina: Beda (imo Florus) de his agit, qui etiam addit Heraclium et Marcianum. Luciani autem et Marciani Acta exstant apud Mombritium … passique feruntur temporibus Decii imperatoris sub Sabino proconsule. Habemus igitur hac die SS. Lucianum et Marcianum ex vetustioribus pluribus iisque præstantioribus Hieronymianis; item ex Floro et Rabano, sicut et ex Maurolyco et Galesinio, antesignanis Baronii; et illi quidem bina paria Sanctorum cognominum signant. Baronius vero (explicavimus modo qua ratione) Luciani tantum meminit.

[4] [hac die celebratur.] Atque hæc sane sufficiunt ut beatos Martyres ambo non prætermittamus in opere nostro. Consentientem habemus Ruinartium, qui pridem eorum Acta, castigatius quam apud Mombritium leguntur, excudi curavit; in quorum Admonitione, hæc inter alia præfatur [Acta sincera Martyrum, pag. 164 et seq. Amstelædami, 1713.] : Omnia fere martyrologia excusa die 26 Octobris sanctorum Luciani, Marciani …, qui Nicomediæ passi dicuntur, memoriam celebrant… Lucianum et Marcianum, illos esse eosdem existimat cardinalis Baronius in Notis ad ipsum diem, quorum hic Acta a nobis proferuntur, ob id maxime, quod eodem die 26 Octobris in ipsis Actis passi referantur. Favet Baronii sententiæ Flori Lugdunensis ecclesiæ diaconi martyrologium… Hos tamen martyres Nicomedienses a nostris Luciano et Marciano distinguere videtur martyrologium Romanum a Petro Galesinio editum: ibi enim præter illos martyres, quos cum cæteris martyrologiis Nicomediæ passos refert, eadem die post aliquorum martyrum Africanorum commemorationem hæc de aliis subduntur. “In Africa beatorum martyrum Luciani et Marciani, qui in ipso etiam Decianæ persecutionis impetu etc.” Ut supra. Diserte tradit Galesinius in Notationibus [Fol. 176 verso.] : Eorum martyrium Boninius (Mombritius) retulit in volumen II de Sanctis; ac proinde existimavit Martyres nostros duos in Africa mortem obiisse; sed, mea opinione, perperam omnino. Nec sane, ut jam innuebat Tillemontius [Mémoires, tom. III, pag. 708. Paris, 1701.] , potest prævalere auctoritas Galesinii, recentiori ævo scribentis, testimoniis tot antiquiorum martyrologiorum, quæ supra laudavimus. Præterea fieri potuit ut in codicibus pro Nicomedia mendose scriberetur Numidia; hinc forte lapsus Galesinii ortum habuit, idque eo facilius, quod, licet Nicomedia parum absit a Constantinopoli et Acta SS. Luciani et Marciani sat conspicua sint, videret Galesinius beatos illos Athletas Christi Græcis esse ignotos.

[5] [Socii.] Ad Socios quod spectat, omnes simul sumpti, qui a variis memorantur, ad numerum quinarium pertingunt. Solus Maurolycus est, qui omnium et singulorum mentionem faciat, scilicet Floriani, Heraclii, Flori et Tutii martyrum et Ursæ virginis. Antverpiense, Florentinianum et Rhinoviense quatuor recensent, Florum, Heraclium (al. Heraclidam), Titum seu Tutum et alterum Florum. Item Galesinius; ast Titum omittit et ejus loco signat Ursam. Plerique trium meminere: Flori seu Florii, Eraclii et Tuti: ita Corbeïense majus, Gellonense, Labbeanum, Augustanum: nam quod in hoc postremo addatur S. Amandus episcopus et confessor, non putem quemquam esse, qui dubitet hunc aliunde accersitum. Id quoque notandum, apud alios omnes palæstram poni Nicomediæ, in Augustano autem in Nicia, probabiliter vitio amanuensis. Rabanus duorum tantum adscribit nomina, Flori alias Florii, Heraclidæ. Beda seu potius Florus unum recenset Florum. Ad hunc accedit Romanum Baronii, ubi mentio fit Florii et sociorum. Denique Corbeiense minus omnes prætermittit, quod item obtinet in Actis infra excudendis, ubi similiter de solis sermo est Luciano et Marciano, quin ullus eis assignetur socius. Stando itaque pluribus iisque præclarioribus fastis, SS. Luciano et Marciano socii sin in passion, esaltem ab antiquo in martyrii commemoratione fuere Florus, Heraclius, Titus seu Tutus, item alter Florus seu Florius vel Florianus. Apud vetustiores omnes, si Augustanum excipias, desideratur S. Ursa; ejus primum mentio habetur apud Maurolycum et Galesinium; ac proinde non facile est admittenda. Verosimiliter in Augustano aliunde accersita fuit, sicut supra notavimus de S. Amando.

[6] [Locus martyrii.] Ex iisdem sacris monumentis efficitur, sanctos martyres Lucianum et Marcianum Nicomediæ interemptos. Sed rursus Acta, sicut de Sociis, ita et de loco passionis mentionem facere prætermittunt. Putem fidendum Hieronymianis et Floro, qui ex his certaminis palæstram, ex Actis vero encomium desumpsit. Nicomediæ, inquit, natalis sanctorum martyrum Flori et Luciani, qui tempore Decii imperatoris igni traditi sunt sub Sabino proconsule; quæ apprime conveniunt cum Actis, sive quod ad genus pertinet martyrii, sive ad nomina principis et proconsulis. Galesinius illos in Africa vult passos: nec enim dubium est quin de nostris sanctis Pugilibus loquatur, cum de iis agat, quorum martyrium Boninius (Mombritius) retulit in volumen II de Sanctis. Ast quo fundamento innixus ita statuat, non perspicio. Recens, ut jam innui, scriptor Galesinius est, nec propria auctoritate prævalere potest notissimis sacræ antiquitatis fastis. Forte alicubi legit Numidia pro Nicomedia, quæ voces haud ita raro ab amanuensibus ob litterarum similitudinem permutatæ reperiuntur. Fortassis sciens alteram vocem substituit alteri; ratus quod si Nicomediæ morte adeo gloriosa occubuissent, eorum memoriam ecclesia Constantinopolitana servasset imo et celebrasset, cum ambæ urbes parum ab invicem dissitæ sint. Nec tamen ita est: nam Græci SS. Luciani et Marciani non meminere [Conf. Tillemont, Memoires, ibidem.] . Verum ex horum silentio nullatenus efficitur, falsa vel vitiata esse, quæ in præclarioribus Hieronymianis aliisque antiquis martyrologiis annuntiantur, ni argumento, ut dici solet, negativo vis tribuatur, quam profecto eruditorum nemo umquam agnovit nec agnoscet.

[7] [De proconsule Bithyniæ.] Insuper in sententia Galesinii tolleretur alia difficultas, orta ex eo quod in Actis SS. Martyres referuntur passi sub Sabino proconsule. Constat autem Africam perpetuo a proconsule administratam; non item Bithyniam, cujus metropolis erat Nicomedia; id quidem, ut asserit Tillemontius [Ibid.] , primo æræ nostræ sæculo obtinuit, ast sequenti jam provinciam hanc gubernabat proprætor. Audiamus Eckhelium hac de re plane disserentem, nec multum ab assertis recedentem Tillemontianis. Quod, inquit [Doctrina Numorum, tom. II, pag. 399.] , ad regimen politicum Romanorum in hoc tractu attinet, docent … numi, … Pontum et Paphlagoniæ partem jam exeunte sæculo VII Urbis conditæ (fere dimidio sæculo ante Christum, cujus nativitas incidit in annum urbis 754 [Art de vérifier les dates, pag. 325. — Vide Petavium: Rationarum temporum, pag. 175. Lugduni Bat., 1710.] ) Bithyniæ prætori fuisse attributam, fugato nempe a Pompeïo Mithridate, et Pharnace filio intra Bosphorum concluso… Altera pars Paphlagoniæ tum huc non pertinuit, quæ proprios habuit reges. His extinctis Augustus eorum ditionem cum Amasia conjunxit, ac tum vocabatur ἐπαρχια Ποντικη, ut docet Strabo… Idem Augustus partem Ponti Polemoni I cessit qui ob hoc dictus est “Polemiacus.” At Polemo II totum eum tractum Neroni restituit, qui eum cum reliquo Ponto conjunxit U. C. 815 vel 816 (Christi 62 vel 63), ex quo memorabili eventu Ponti urbes Neocæsarea, Trapezus et Zela epocham inchoarunt, ducto principio ab anno U. C. 816. Exinde Pontum subjectum fuisse Bithyniæ proconsulibus, numi affatim comprobant signati Nicomediæ, in quibus ea urbs dicitur Μητροπολις και πρωτη Βιθυνιας και Ποντου, atque istud circum tempora Domitiani et Trajani. Non multo post mutatus provinciæ status. Nam cum ex prima sub Augusto divisione U. C. 727 esset provincia Senatus [Confer Pitisci Lexicon Antiq., verbo: Provincia.] . .., Augustis subinde fuit attributa, ac tum vice proconsulum missi in hanc provinciam legati Augusti pro prætore, marmoribus passim id docentibus. Factum istud sub Trajano vel adhuc antea, putat Norisius, quia in marmore Gruteri, C. Plinius legatus pro prætore consulari potestate huc a Trajano missus dicitur. Verum negat istud Spanheimius, cum propter alias causas, tum etiam quia, teste Dione, Bithynia ab Hadriano (qui Trajano successit anno Christi 117 et obiit anno 138) demum Cæsaris provincia facta est. Ad marmor vero Gruteri quod attinet, ait, Plinium non ordinaria sed extra ordinaria potestate in Bithyniam ad inspiciendum civitatum statum missum. De varia hac Bithyniæ et Ponti conditione lege copiose disserentem Belleyum. Hæc eruditus Eckhel. Cum itaque, ut mox dicemus, passio SS. Luciani et Marciani adscribenda videatur Decianæ persecutioni, consequens est, id contigisse integro et eo amplius sæculo, postquam Bithynia cessasset a Proconsulibus regi. Nihilominus exinde non efficitur, falsitatis arguenda esse Acta, quod statuant SS. Martyres flammis addictos a Sabino proconsule; tum quod vox illa facile adhiberi potuerit a scriptore ad designandum simpliciter magistratum, qui his in locis præerat; tum quod dignitas, quamvis dudum suppressa nec in nummis seu marmoribus et actis publicis signanda, haud raro tamen apud vulgus diu perseveret et hinc a privatis scriptoribus usurpetur. Cæterum laudatus supra Josephus Eckhel, acturus de Proconsulibus, Proprætoribus, Legatis, Præsidibus, in hunc modum exorditur [Tomo IV, p. 229. Confer Acta S. Abercii, tom. IX Octobris, p. 487.] : En tibi amplam disputandi materiem, eamque confusam admodum atque incertam, cum hæc, quæ præfiximus, magistratuum vocabula differre quidem inter se videantur, ut differunt etiam, non tamen sic, ut non sæpe unum pro altero sive arbitrarie sive ex causa incerta poneretur.

[8] [Tempus passionis.] Tempus martyrii habemus tum ex Actis tum ex Floro: Passi sunt autem beatissimi martyres Lucianus et Marcianus VII kalendas Novembris sub Decio imperatore; sic Acta. Et Florus Tempore Decii imperatoris. Unde Ruinartius [Acta sincera, p. 165.] : Porro etsi hos sanctos Martyres sub Decii persecutione consummatos fuisse inficiari non possumus; quo tamen id anno contigerit, incompertum nobis est. Paullo certiores de eorum mortis die essemus, si codex ms. Silvæ majoris cum codice Colbertino et Mombritio concordaret. At iste codex, cum in Actorum capite tum in fine, eosdem Martyres VIII kalendas Novembris passos fuisse diserte refert; quorum tamen martyrium codex Colbertinus et Mombritius cum martyrologiis supra laudatis ad diem sequentem referunt. Codici Silvensi martyrologium Barbarinum supra laudatum suffragari videtur. Barbarinum hoc martyrologium aliud non est quam codex ms. quo usi sunt decessores nostri in edendo ad initium tomi II Martii Martyrologio Bedæ cum Auctario Flori et aliorum. Sed primum codex iste non est eximiæ notæ; dein utroque die meminit SS. Martyrum illorum; scilicet VIII kal. Nov.: Passio SS. Luciani et Marciani martyrum; VII kal. Nov.: In Nicomedia, Luciani, Marciani, Flori, Eraclii, Tutti, Florini, ut potius codex Barberinianus militet pro communi sententia, quæ passionem posteriori hoc die celebrandum statuit cum Actis, Rabano, Floro præstantioribusque Hieronymianis. Subdit Ruinartius loco cit.: Ceterum Græci in Menæis et aliquot martyrologia latina cum Romano, Marcianum martyrem die VIII kalendas Novembris, id est 25 Octobris celebrant; sed hunc a nostro Marciano alium esse nemo dubitat. Ille nempe S. Marcianus est, qui cum S. Martyrio Constantinopoli agonem suum consummarunt; de his, qui passim sancti Notarii dicuntur, egimus die præcedenti, XXV octobris. Num forte hoc ex fonte manavit annuntiatio Baberiniana ad VIII kal. Nov.? Denique cum Decius solium conscenderit mense octobri anni 249, et in pugna contra Gothos una cum Herennio et Trajano filiis suis occubuerit exeunte Novembri anni 251; aliunde vero constet persecutionem ab eo motam, cœpisse anno 250; consequens est, passionem SS. Luciani et Marciani annectendam esse anno Christi 251 vel præcedenti, ut probe dici queant consummati sub Decio imperatore, tempore Decii imperatoris, quemadmodum diserte tradunt Acta et Florus.

§ II Tamayus de Salazar perperam contendit, SS. Lucianum et Marcianum natos passosque in urbe Vicensi seu Ausonensi. De Inventione SS. Corporum, quam factam perhibent in præfata urbe sæculo XI.

[Tamayus SS. MM. in Hispania vult natos et passos,] Atque hæc sunt, quæ de sanctis Martyribus Nicomediensibus colligere et statuere licuit, inhærendo antiquis ecclesiæ monumentis. Alios, pro more suo, Tamayus de Salazar fontes consuluit et adhibuit, nec illos semper limpidos sincerosque. Scilicet asserit, ne vel minimum hæsitans, sanctos Lucianum et Marcianum in Hispania et natos et passos. Annuntiat proinde in prolixo suo Martyrologio hac die: Ausæ in Cathalonia Hispaniæ, SS. Luciani et Martiani martyrum vivida memoria perseverat; qui pro catholica fide coram Sabino, judice Decii imperatoris, oblati, et Christi se esse asseclas confessi, post varia tormenta novissime in ignem injecti, martyrii palmas promeruerunt strenui. Hæc utique ad solum cultum spectare viderentur; sed addit Tamayus in Commentario, constare, SS. Martyres Lucianum et Martianum, quorum corpora possidet S. ecclesia Viccensis (Ausæ celebri quondam urbi, Vicus successit), in eadem urbe natos, alitos et martyrio coronatos fuisse, absque aliqua sacerdotii seu infulæ qualitate. Hinc Philippus Ferrarius in Catalogo generali sequens elogium adnectit: “Vicci in Hispania SS. Martyrum Luciani et Marciani sub Decio.” Ubi in “Notula,” passos in Africa ex Galesinio subscribit, corporaque apud Viccum quiescere. Sed fallitur cum constet, Galesinium bigam horum SS. Martyrum assignare, quorum unam in Africa, alteram in Nicomedia reponit; sed illos a nostris esse diversos, Actorum series manifestat, quam ex Breviario antiquo Viccensi et Vetustissimo Flore Sanctorum Ms., atque Scriptura in archivo illius sanctæ ecclesiæ reperta, extraxit Antonius Vincentius Domenec (histor. SS. Cathalon. hac die lib. 1.) leronymus Pujades (Histor. Cathalon. lib. 4, c. 55). et D. Thomas Tamayo (in Notis ad Luitprandum in Chron. Ann. 902) quam et nos subjungimus. Porro Actorum series, quam subjunxit Tamayus eadem est, quam exhibent Mombritius et Ruinartius, mutata non nihil dictione. Addit autem Tamayus in initio quæ ad originem pertinent, his verbis: Lucianus et Marcianus, origine Hispani, natione Cathalani, apud urbem Vicensem antiquissimam exorti, qui cum errore gentilium etc. In decursu Actorum, Sabinum dicit præsidem urbis Vicensis; et in fine hæc habet: sic complentes venerabiles Martyres agonem suum, passi sunt VII kalendas Novembris anno Domini CCLII, sub Decio imperatore, agente Sabino proconsule. Quorum corpora cæteri fideles inter cineres colligentes, illa in duobus amphoris lateritiis secreto condiderunt ob gentilium insidias, et postmodum data ecclesiis pace, in S. Saturnini urbis Viccensis basilica, sub ara ad hoc composita, et marmoreo sarcophago munita, recondita fuere. Quæ superaddit Tamayus ad cultum et Translationem spectant, de quibus alibi tractandum nobis veniet. Denique concludit: Hæc sunt acta, quæ hispano sermone descripsit Antonius Vincentius Domenec, quæque idiomate Cathalonico Hieronymus Pujades coagulavit et latina refert Mombritius, qui nullatenus situm palæstræ descripsit, nec locum agonis consignavit. At cum immemorialis traditio, et illius ecclesiæ Viccensis a sexcentis retro et amplius annis monumenta testentur, hos SS. Martyres origine et martyrio Viccenses fuisse, non est cur de hac veritate ambigamus. Notior est eruditis Tamayus, quam ut ejus assertis facilem adhibeant fidem.

[10] [nec tamen probat,] Certe Henricus Florez, qui multis de SS. Luciano et Marciano disputat [España Sagrada, tom. XXVIII, pag. 209 – 227.] , quamvis existimet Tamayum Acta eorum correctius et integrius edidisse quam Mombritius (quod equidem non admiserim), diserte tamen affirmat, illum addidisse, quæ ad locum passionis et patriam spectant. Deinde fontes examinat Florezius, ex quibus profitetur Tamayus sua se hausisse; nempe Antiquum Breviarium Vicense et Vetustissimum Florem Sanctorum. Nititur præterea Tamayus Scriptura in Archivo illius S. ecclesiæ (Vicensis) reperta; sed quæ et qualis illa sit non explicat; et aliunde notum est quam frequenter imo et audacter auctor ejusque asseclæ abusi sint hujusmodi documentis manuscriptis latentibusque, ut per fas et nefas patriam historiam adornarent. Quare non dubitavit cardinalis Aguirrius eos omnes et dicere et existimare veteratores [Conf. Acta S. Melloni Tom. IX Octobris p. 554 et seq.] .

[11] [sive ex Breviario antiquo Vicensi,] Porro Breviarium, de quo sermo, membranaceum est, scriptumque videtur sæculo duodecimo, prout, ait Florez [Ubi supra, p. 217] , opinatur notarius seu amanuensis, qui transumptum mihi submisit. Hoc autem ita habet [Ibid.] : VII K. Novembris. Passio SS. Martyrum Lutiani et Martiani. Lectio prima. Martyrium vobis fratres enarrabo Lutiani et Martiani, quod audientes hedificationem accipiatis. Responsorium: Absterget Deus omnem. Lect. secunda. Hii cum errore gentilitatis tenerentur, ita dæmonibus tunc erant dediti, ut pene omnem animam ad suam sectam sacrilegam adducerent. Nam et magicis artibus et malefitiis omnes quoinquinabant in adulteriis. Respons. Viri sancti. Lect. tertia. Erant primi in subversione auctores, in magicis subversores, ita ut omnes quærentes voluptates suas perficere, vel quosdam nocere ad eos concurrerent. Respons. Laverunt stolas suas. In his, quæ de cætero Actis Mombritianis aprime consonant, nihil de patria et loco martyrii. Laudat ibidem Florez Missale ejusdem ecclesiæ, anno 1547 editum, de quo copiosior recurret mentio; hic sufficiat recitasse prima Orationis verba, ex quibus arguit Florez corpora aliunde fuisse allata: Deus qui nobis beatorum martyrum Lutiani et Martiani pretiosa pignora concessisti. Hæc quidem, judice Florezio, indicant urbem Vicensem possidere sacras reliquias SS. Martyrum, minime vero eos ibidem natos et passos; imo potius extraneos, quos voluit Deus Vici honoratos: nam omnis ecclesia, quæ proprios sibi Sanctos colit, non ut singularem cælitus concessum habere favorem solet, quod eorum possideat pignora, bene vero quod illos genuerit cælisque transmiserit; ast recte gloriatur de reliquiis aliunde translatis.

[12] [sive ex ms. Flore Sanctorum.] Ad Florem Sanctorum ecclesiæ Vicensis quod attinet, quem vetustissimum dicit Tamayus; constat non fuisse scriptum ante medium sæculum XIII (imo ineunte sæculo XIV, ut videbitur paulo infra ex Villanueva), utpote qui sanctum nullum recenseat, qui post annum 1243 floruit [Ibidem p. 219.] . Atque hoc primum monumentum est, in quo SS. Martyres feruntur indigenæ urbis Vicensis, in eaque flammis consumpti. Utitur auctor idiomate Catalano vel Occitano (lengua Catalana o Limosina) et folio 497 incipit: De Vita SS. Luciani et Marciani et inventione corporum eorum. Deinde subdit: Lucianus et Marcianus fuere gentiles, et erant ex civitate Vico… Et illos adduxerunt ad prætorem nomine Sabinum, qui locum tenebat imperatoris Decii in civitate Vicensi. Cætera conveniunt cum Mombritio et Ruinartio, nonnullis hinc inde paulisper mutatis, ut Annotata docebunt. Exstat etiam charta Berengarii episcopi Vicensis, data XIII kalendas Martias anni 1326, qua conceduntur indulgentiæ, lucrandæ variis diebus per diœcesim festis, et nominatim die SS. Luciani et Marciani, qui in civitate prædicta fuerunt palma martyrii coronati. Unde sæpius dictus Henricus Florez: Constat itaque tam supralaudatum Floris scriptorem quam illustrissimum antistitem persuasos fuisse, sanctos martyres Vici passos; admittereque debemus, hanc eos traditionem a majoribus accepisse, cum nihil sit quo probetur eam tunc primum ortam.

[13] [Frustra reprehendit Vulanova Florezium,] Atque hæc sane demonstrant, Florezio minime probari sententiam, quæ SS. Lucianum et Marcianum Vico oriundos ibique concrematos statuit. Ut quid ergo Villanueva asserit [Viage literario a las iglesias de Españ tom. VI p. 113.] , hunc eumdem Florezium non contradixisse opinioni communiter Vici receptæ; quin imo pondus aliquod tribuisse momentis, quibus traditio ista inititur. Esto Florezium illa benigniori forma impugnasse; sed multum abest, ut probaverit. Cæterum laudatus Villanueva, nec immerito sane, præfata momenta pronuntiat, levia prorsus esse. Primum, inquit, est Missale anno 1547 excusum, in quo legitur: Deus qui nobis … pignora concessisse, ut supra. Verum, subsumit Villanueva, hæc solum probant reliquias illic servatas; imo et aliunde receptas; quod ipsissimum est Florezii assertum.

[14] [sed solide refutat Tamayum;] Nec dici potest eruditum Hispaniæ sacræ compilatorem, Flori Sanctorum, fidem adhibuisse nedum plenam, sed nec qualemcumque; hoc solum concedit, nempe traditionem de loco martyrii jam obtinuisse, cum opus illud scriberetur. Attamen non est negandum Villanuevam clarius et melius quam Florez demonstrasse exigui meriti hanc esse scriptionem. Compositum, inquit [Ibid. p. 113 et seq.] , opus fuit ineunte sæculo XIV, ut efficitur tum ex forma litterarum, tum ex idiomate. Probatur præterea ex eo quod contineat vitam S. Ludovici episcopi Tolosani, et prætermittat secundam translationem S. Eulaliæ Barcinonensis. Sunt et alia multa hujusmodi indicia. Denique vitæ Sanctorum describuntur absque censura; præcipuus locus datur prodigiis; unde exiguam merentur fidem. Tertium momentum reperitur in litteris seu charta Berengarii (quam in extenso reperies in Appendice ad tomum VI apud Villanueva [Viage, tom. VII, p. 261 et seqq.] ) ubi diserte traduntur SS. Lucianus et Marcianus Vici martyrii palma coronati. Reponit Villanueva: Sed clarum est, antistitem, cum studio duceretur excitandi fideles, ut liberaliter eleemosynas conferrent ad ædificandum claustrum ecclesiæ cathedralis, noluisse in dubium vocare, id quod tunc, quamvis minime probatum, communiter fidem obtinebat; sicut certe probatum, cum manifestus sit error, non erat aliud istud, quod iisdem litteris continetur; scilicet ecclesiam Vicensem per annos 392 jure metropolitico in Taracone fuisse insignitam. Confer Petrum de Marca, qui tradit actum quidem serio fuisse de transferendo jure metropolitico ad Ausonensem; sed rem effectu caruisse [De Marca Hispanica col. 403 et seq.] . Confer item dicenda ad finem hujus commentarii in Notitia sedis Ausonensis. Addit Villanueva, sanctos Martyres pariter vocari cives Vicenses in Breviario circa finem sæculi XV edito. Sed quid, ait, valeant istiusmodi documenta recentioris ævi contra antiqua omnia martyrologia, quæ sanctos Pugiles Nicomediæ vel in Africa passos memorant? Denique consonant libri manuscripti ecclesiæ Vicensis, qui sæculum XIII superant, in quibus omnibus ad marginem posteriori manu notatur: Quorum corpora jacent in villa Vici in capella S. Saturnini. Unus est codex (sed is sæculi XIII), ubi verba illa diserte inserta leguntur; sed simul margini adscribitur: Inventio corporum Sanctorum eorumdem die 1 Aprilis. Nuspiam vero codices præfati docent urbem Vicensem fuisse patriam vel martyrii palæstram. Silent pariter hac de re Missalia, quamvis in istis (idem obtinet in martyrologiis) plures cele brentur Sancti hac ex patria oriundi; ut proinde ante sæculum XII ignorarint Vicenses, sanctos Lucianum et Marcianum in sua civitate natos vel passos. Unde recte conjicit Villanueva, hæc primum invaluisse diu post inventionem corporum, quæ traditur contigisse medio sæculo XI, ut infra videbimus.

[15] [quamvis in nonnullis corrigendus.] Quæ posteriori loco scribit Vilanueva, castigatione indigent, ut liquet ex opella D. Jacobi Ripoll, canonici Vicensis, quam nobis submisit RR. DD. Episcopus ejusdem urbis. Asserit Villanueva (ut vult R. D. Canonicus; de quo equidem dubitem multum) codices mss. Vicenses, sæculo XIII vetustiores ferre, SS. Lucianum et Marcianum in Africa passos. Animadvertit autem laudatus D. Ripoll, qui anno 1828 (quo edita est præfata opella) archivo Vicensi præerat, et anno 1805 (quo Villanueva eo loci morabatur) ejusdem archivi tunc præsidi a secretis erat, quatuor solum ibidem reperiri martyrologia mss.; quorum unum sæculum XI superat; alterum præfati sæculi est; tertium ad annum spectat 1192; quartum denique exaratum fuit ineunte sæculo XIII. In primo, quod cæteris ætate præstat, legitur: VII Kal. novembris. Apud Africam natalis SS. MM. Rogatiani presbyteri et Felicissimi, qui persecutione Decii et Valeriani sunt martyrio coronati. (Additur locus ex S. Cypriani epistola ad confessores [Vide infra in actis SS. Rogatiani et Felicissimi.] ). Commemoratio agitur ipsa die SS. episcoporum Vedasti et Amandi, quorum vita et mors multis existit miraculis gloriosa. Eodem die SS. Luciani et Marciani. Præterea nihil, nec in opere nec in margine. Ecce tibi, exclamat D. Ripoll, unum ex martyrologiis, sæculo XIII antiquioribus, quæ omnia, si fides Villanuevæ, tradunt SS. Lucianum et Marcianum Nicomediæ vel in Africa martyrio coronatos. Profecto recitatis laudati martyrologii verbis locus passionis ne vel minimum indicatur. Porro idem, teste Ripollio, observatur in aliis duobus, quorum unum, ut diximus, sæculi est XI, alterum sæculi XII. Unde recte infert D. canonicus, nec ex his probari placita (si tamen placita sint) Viatoris id est Villanuevæ. Dixi: si tamen placita; nam id unum intendit Villanueva, scilicet ex antiquis illis codicibus, nullatenus probari SS. Martyres Vici vel ortos vel crematos. Notandum insuper, in codice sæculi XI adscripta ad marginem esse caractere multo recentiori (non ejusdem antiquitatis, ut habet Florez tom. XXVIII pag. 318) verba sequentia. Quorum corpora jacent in villa Vici in capella S. Saturnini in caxia quæ est retro altare. Subdit vero D. Ripoll: Quæ nota marginalis in solo codice sæculi XI additur; adeoque non in omnibus sæculo XIII vetustioribus, ut falso affirmat Villanueva. Ex his, quæ latius evoluta reperies in opella Ripolliana, efficitur, utique in nonnullis emendandum esse eruditum Villanuevam; sed questio princeps manet integra; scilicet ex antiquis ecclesiæ Vicensis monumentis nullatenus constare sanctos Martyres, de quibus agimus, in hac civitate passos; imo contrarium potius demonstratur. Atque hæc de natalibus et loco martyrii. Restat præsenti paragrapho dicendum de inventione SS. Corporum.

[16] [Inventionis SS. Corporum factæ sæculo XI Relatio:] Habemus [España sagr., tom. XXVIII p. 220 et seqq.] Relationem de inventione ex Flore Sanctorum, idiomate catalanico scriptam, et in castellanum versam a Domenecco; et hic a nobis latine redditam. Titulus est: Inventio Reliquiarum et ossium dictorum SS. Martyrum, qui fuerunt conbusti in civitate Vicensi, hic prout contigit descripta est. Sequitur narratio hunc in modum:

[17] [Angeli monitu pius sacerdos locum sepulturæ investigat;] Erat Vici bonus clericus, nomine Ramon Ferrer, vir valde sanctus, et sacerdos (cura) seu hebdomadarius (domer) ecclesiæ cathedralis, qui solebat de nocte visitare ecclesiam S. Saturnini. Quadam vice, media jam transacta nocte cum e lecto surgens, dictam ecclesiam ingressus esset ad orandum, et civitas tota alto silentio et quiete premeretur; subito descendit de cælo lux magna, et apparuit vir veste alba indutus, ætate provectus, longo spectandus capilitio et corona, more monachorum; quem non dubitavit angelum esse Dei. Hic accessit ad sacerdotem, apprehensaque ejus manu: Quid, inquit, hic agis? Veni mecum, ut patefaciam tibi secretum magni momenti. Protinus accesserunt simul ad altare, et illico resplenduit ecclesia ingenti fulgore, quo tota illuminabatur. Tum senior veluti in omnes partes se vertens, ut videret an alius quisquam præsens adesset, jussit sacerdotem sollicite circumspicere si a nemine videri possent. Qui cum negasset: Oremus, subdidit angelus; et da mihi digitum pugilarem manus dexteræ, et videbis id quod multoties tibi promisi. Attende; fac sis diligens et vigilans: magnam enim capies lætitiam ex his quæ tibi monstravero; leva lapides istos, et fode terram ad altitudinem unius palmi. His dictis senior cælum versus ascendit. Continuo campanæ cathedralis sonuerunt ad Matutinum, quo se contulit sacerdos, ut, pro more suo, preces illas funderet; stupebat autem super visione, quam et cum altero sacerdote, cui nomen Ramon, communicavit, conveneruntque inter se ut post dictum matutinnm, irent cum religione simul ad locum ab Angelo monstratum; quo cum se contulissent, fusa primum prece, cæperunt fodere terram, inveneruntque parietem vetustam, ad instar cameræ solidissimæ; hac, quo meliore potuere modo, perrupta, et luce magna eos collustrante, invenerunt fossam parvam et quadratam atque per medium divisam in duas partes. Boni sacerdotes recitarunt ibidem plures psalmos et orationes, solliciti valde de futuro successu. Sed videntes diem jam illuscessere, veriti ne ab aliquo conspicerentur, locum effossum cooperuerunt, omnia in statum pristinum restituentes.

[18] [novis dein monitis et prodigiis ejus zelus acuitur;] Elapsis tribus mensibus, accidit ut, cum parata esset parva campana ad usum ecclesiæ S. Saturnini, adessent qui illam idoneo in loco suspenderent; cum vero pedibus offendissent in lapides, quos presbyteri effoderant et viderent illos recens motos, mussitare cœperunt contra clericos; imo suspicati sunt eo loci absconditam jacere rem pretii haud vulgaris. Quod cum pervenisset ad aures dynastæ Vicensis (del Señor de Vique); hic malam fidem subesse ratus, vehementer excanduit. Post hæc voluit Dominus nova visione revelare thesaurum eo loci latentem, alterumque ad præfatum sacerdotem de cælo misit nuntium. Ille vero audiens vocem angeli, multum obstupuit. Sed cælestis spiritus, apprehenso brachio dextero, eum duxit ad ecclesiam S. Saturnini; et: Non recte, inquit, quæsivisti, quod altera vice tibi indicaveram, quando tecum hic fui. Fode duplo altius et vide quid sis reperturus. Continuo experrectus sacerdos, et signo crucis se muniens, atque secum reputans omnia quæ viderat, stabat magno terrore perculsus et Domino se commendans. Cui angelus: Frater mi, ait, noli timere: nec enim malus ego dæmon sum, qui venerim ut te decipiam. His dictis reliquit sacellum S. Saturnini (aviendo medido la capella) atque in cælum rediit. Post tres dies, scilicet in vigilia Cathedræ S. Petri, Deum precatur sacerdos, ut dignaretur plene sibi manifestare, quo præfatæ visiones spectarent; et media nocte petiit ecclesiam S. Saturnini; ubi apparuerunt ei viri numero saltem triginta, venerabiles omnes, candelas candidas et ardentes manibus gestantes; erant illi speciosi valde et coruscantes, binos divisi in ordines, prout assolet in supplicationibus seu litaniis, dulcia præcinentes cantica; locus vero collucebat veluti in meridie. Paulo post (a cabo de un rato) accessit mulier valde devota, et sacerdoti dixit: Secede ab hoc sepulchro, quod non es dignus tangere, quia sanctum Martyrem recondit. Volebat interrogare, quis sanctus ille esset, qui sepultus illic erat; sed luce subito de cælo illapsa, prohibitus fuit: hac namque apparente, viri illi triginta et eo amplius, qui ibidem erant, omnes in cælum ascenderunt. Plures alias visiones habuit dictus sacerdos, quas hic, ne prolixior sim, non attingo.

[19] [denique reperiuntur corpora,] Postmodum die Martis, scilicet festo S. Dionysii, (id est nona Octobris, festo S. Dionysii Parisiensis, quod anno 1050 incidit in diem Martis) ad galli cantum, aderat idem sacerdos Ramon Ferrer in ecclesia S. Saturnini ubi frequens contingebat, fideles habere visiones, et vidit sacerdotem cantantem sacrum multa cum reverentia, alii vero omnes, qui intererant, respondebant voce suavi et amoris plena. Dum hæc sacerdos noster multum miraretur, ecce tibi unus ex numero illorum qui cantabant, indicavit fossam, ubi altius erat fodiendum; arreptoque fuste terram percussit, statimque patuit ex ictibus locum ibidem esse concavum. Post hæc boni sacerdotes nempe Ramon Ferrer et Rev. (Mosen, quæ vox idem fere sonat ac gallice verba: Monsieur vel l'abbe) Ramon fodere aggressi, invenerunt vas marmoreum, inscriptum litteris per circuitum; quod cum sustulissent, patuit caverna (crypta) valde pulchra, in qua stabat parvulum altare, pannis coopertum; erant quoque ex parte quæ meridiem spectat, accensæ candelæ et urnæ tres in quibus videbantur veluti fictiles cadi, subtus rite obserati et sigillati, positique ex ordine juxta invicem, ac similes vitreis ampullis seu lagenis. Tum D. Ramon Ferrer, gaudio exultans, socio dixit: Vera utique sunt quæ tibi narravi, ut et nunc videmus. Denique ambo sacerdotes, quorum uni, ut dictum est, nomen D. Ramon Ferrer, alteri D. Ramon, aperuerunt urnas seu ampullas, in quibus erant Reliquiæ SS. Marciani et Luciani, inscriptasque repererunt sequentes voces: “Marcianus, martyr Jesu Christi crematus fuit et sepultus jacet in hoc loco. Lucianus juxta hunc eodem modo crematus est. Sancti isti mortem subierunt pro fide Jesu Christi tempore Decii imperatoris et Sabini ejus locum tenentis.”

[20] [anno 1050.] Hæc inventio contigit anno Domini millesimo quinquagesimo, ut constat ex episcopilogio, quod exstat in archivo capituli Vicensis, regnante in Catalaunia celebri et fortissimo principe D. Raymondo Berengario (Berenguel) hujus nominis primo, cujus facinora tanta tamque præclara extiterunt, ut Maurorum reges omnino duodecim sibi tributarios fecerit.

[21] [Hæc relatio, summarie a Tamayo reddita,] Narrationem hanc brevibus ita complectitur Tamayus: Sanctorum Luciani et Marciani corpora cæteri fideles inter cineres colligentes, illa in duobus amphoris lateritiis secreto condiderunt, ob gentilium insidias, et postmodum data ecclesiis pace, in S. Saturnini, urbis Viccensis basilica, sub ara ad hoc composita et marmoreo sarcophago munita, recondita fuere. Quæ postmodum ad annum Domini ML, regnante in Cathalonia famigerato et bellicosissimo principe Raymundo Berengario hujus nominis I Barcinonensium comite, per venerabiles presbyteros Raymundo Ferrer et Mosem (Conf. num. 19) Raymundo, præcedentibus angelicis visionibus et assiduis revelationibus, in eadem S. Saturnini ecclesia Viccensi reperta sunt et honorifice collocata, constito de SS. Martyrum reliquiis, una cum eorum nominibus, origine, tempore et loco passionis.

[22] [nititur monumentis non satis probatis.] Certe si omni ex parte fide digna esset recitata narratio, nulla foret ratio dubitandi de loco ubi SS. Lucianus et Marcianus passi sunt. Cum autem ex supradictis non solum disputetur de loco martyrii, sed insuper conveniat fere inter eruditos certaminis palæstram procul ab Hispania quærendam; patet vel ex hoc haud parum convelli narrationis præfatæ fidem. Præterea series tot visionum valentioribus firmanda esset argumentis, quam per se præbet Flos Sanctorum, quod opus, ut docuimus, ineunte sæculo XIV scriptum, proinde trecentis fere annis ab eventu, plurima continet haud facile a cordatis admittenda. Teste Villanova [Viage, tom. VI, d. 117 et seq.] , in ecclesia Pietatis (de la Piedad) olim S. Saturnini, in sacello, quod primum occurrit ad manum dexteram, videre est cavum, unde fertur arca lapidea, cujus meminit Relatio, educta, in qua, secundum traditionem, repertæ non sine miraculo SS. Reliquiæ. At, prosequitur Villanova, si inventio, prout dicitur, contigit anno 1050, arca quæ hodie in præfato cavo asservatur, alia sit oportet ab arca primitus detecta: quæ enim hodie visitur, manifeste præfert formam, ut aiunt, Gothicam, nec sæculo XIV antiquior est; præterea in anaglypho cernitur papa cinctus tiara, triplici insignita corona; quod omnes norunt recentius sæculo XI sapere ævum. Passim tenent, tertiam coronam a Benedicto XII primum adhibitam [Dictionnaire de Trévoux, V°: tiare.] . Sedit autem ille Avenione; electus 20 Decembris 1334, coronatus 8 Januarii 1335, defunctus 25 Aprilis 1342 [Art de vérifier les dates, pag. 303.] . Sed asserit Ripollius hallucinatum hic Villanovam: nam quæ eo loci nunc spectatur, non est arca, de qua in Inventione sermo, sed altera viridi colore depicta, et sæculo XIV posterior, ut dicetur in Translationibus. Cæterum Inventionem qualemcumque olim contigisse, non facile quis negaverit; sed a quo, quando et quibus in adjunctis, non satis constat. Dixi olim. Quia hæc sola vox est, quæ in Instrumento primæ Translationis infra recitando, adhibetur ad designandum tempus: Domeneccus de suo addidit: nempe anno Domini 1050. Vide Florez, tomo XXVIII, pag. 224. Verum alia manet difficultas. Scilicet posito corpora SS. Martyrum aliunde Vicum, quocumque demum tempore, allata; quæritur, quo ex loco, quave ex regione?

[23] [Reliquiæ unde Vicum allatæ?] Ferrarius, inquit Florez [Españ sagr., tom. XXVIII, p. 226.] , existimat ex Africa Vicum venisse quoniam ibi passi sint, teste Galesinio. Sed vidimus n. 6 hanc Galesinii sententiam levi imo nulla ratione probari. In Chronico Luitprandi legitur ad annum Christi 902, æræ Hispanicæ 940: Sancti Luciani, pontificis et martyris, comitis sancti Dionysii Areopagitæ ossa Bellovaco (Galliarum civitate) ad urbem Vicensem translata sunt. Alii putant Leuciani, reguli Carpetanorum, corpus, passi cum Quiteria, cum corpore S. Marci (al. Martiani vel Martiæ) allatum [Luitprandi opera, p. 435. Antverpiæ, 1740.] . Observat Florez: Acta Vici asservata S. Lucianum nec Episcopum nec Regulum dicunt, cum eadem sint quæ Mombritius edidit. Et paulo inferius addit: Quod si aliunde huc translati sunt, Martyres Nicomedienses agnoscamus oportet, a Sabino igni traditos, imperante Decio; tum quod soli illi in martyrologiis antiquis celebrentur, et eorum Acta manifeste respexerit Florus, qui Nicomediæ, Sabini, Decii et concremationis diserte meminit; tum quod ecclesia Vicensis SS. Luciani et Marciani festum agat die Nicomediensibus proprio, 26 Octobris; tum denique quod (ut ex Lectionibus demonstratur) Acta adhibeat Mombritiana, quæ non nisi de Sanctis in præfata urbe passis interpretare fas est. Tandem, judice rursus Florezio, admissa historia Inventionis, supponere debemus Translationem factam ante Maurorum circa initia sæculi VIII invasionem: nam opera illa subterranea, altare et cætera id genus, de quibus mentio in Relatione, ætatem indigitant barbarorum istorum irruptione priorem.

§ III. De reliquiis SS. Luciani et Marciani, earumque translationibus et cultu in ecclesia Ausonensi. Additur ejusdem urbis et sedis notitia.

[1æ Translationis Vicensis an. 1342, Instrumentum;] Plures memorantur translationes. Prima eaque omnium longe celeberrima adscribitur anno 1342, ut diserte notatur in Instrumento, nuper (an. 1826) edito per Ripollium, quodque nos hic subjungimus.

[25] [ex quo discimus per canonicos ad hoc deputatos] Anno Domini MCCCXL secundo, die Veneris intitulata, nono kal. Junii (id est 24 Maii) cum in generali capitulo, quod celebratum extitit in claustro novo sedis Vicensis in sancto festo Pentecostes proxime præterito, (id est 19 Maii, Paschate resurrectionis incidente in diem 31 Martii) fuisset per hon. capitulum ejusdem ordinatum, quod Ven. Petrus de Surigueriis canonicus, et Berengarius de Columbario canonicus et officialis, ac Petrus Joannes de Avencho canonicus et tesaurarius Vicen. ad laudem et honorem Dei et totius cœlestis curiæ, et ob venerationem SS. Luciani et Marciani, qui in civitate Vicensi martirium propter dominum nostrum Jesum Christum suscipere voluerunt et passi fuisse leguntur, et quorum ossa aliqua non combusta, et combustorum cineres aliqui fuerunt divina revelatione inventi et translati ab olim (addit de suo hic Domeneccus: scilicet anno Domini 1050) et posita in quadam theca fustis (ligni) duplicis cooperturæ intus capellam S. Saturnini constructam in platea Montiscateni civitatis Vicensis, cum illa majori reverentia et devotione qua possent, adhibitis secum personis religiosis et aliis devotis clericis et honestis accederent ad dictam capellam S. Saturnini et ossa et cineres translatarent et devote ponerent in quadam pulchra theca facta et operata ad illud, ac deputata et data per ven. Andream Barati, civem Vicensem, ut devotissime et magis honorifice possent.

[26] [sacras reliquias ex antiqua in novam thecam depositas,] Idcirco prænominati canonici die Veneris supra dicta circa auroram, missa S. Spiritus celebrata et emissis ad Deum orationibus, ut qui de indignis dignos facit, talia tractandi et faciendi sua misericordia faceret eos dignos, adhibitisque secum viris religiosis, videlicet Fr. Petro Martino et Fr. Francisco Colltellerii de ordine FF. Minorum, et discretis; G. de Paradiso presbytero rectore anniversariorum sedis Vicensis, et Jacobo Serra beneficiato in capella S. Mariæ Rotundæ Vicensis, et Laurentio de Manso, beneficiato in altari infra scripto, et Bernardo de Columbario, scriptore jurato curiæ officialatus Vicensis, accesserunt ad dictam capellam S. Saturnini, et ibidem constituti, cum illa majori reverentia, devotione et humilitate, quibus potuerunt, aperuerunt thecam prædictam, qua aperta, odore aromatico insurgente invenerunt dicta ossa et pulveres odoriferantes mirifice, et statim genibus flexis, ut magis devote, humiliter ac reverenter potuerunt, mutarunt et translatarunt ossa prædicta in theca deaurata prædicta, (argenteam dicit Villanova [Viage, tom. pag. 116.] , ignoro quo fundamento) ad id, ut præmittitur, deputata cum quadam tavaijola * cirica (serica), quæ cum dictis ossibus et cineribus fuit inventa absque corruptione aliqua, quæ theca mirabili casu fortunæ, ac si ad illud mensurata fuisset, fuit repleta SS. ossibus supradictis, ut neque magis vel minus ibi recipi potuisset, et cum ideo cineres prædicti in dicta theca recipi non possent, fuerunt ipsi cineres positi in quodam sacco sigillato sigillo ven. officialis prædicti et desuper in aliquo alio sacco panni cerei, qui saccus et theca etiam sic clausi miraculose odoriferabant odoribus aromaticis et multum mirabilibus aliis. Deinde dicta theca, ubi ossa prædicta fuerunt recondita, fuit clausa cum clave lautonis, quæ clavis fuit tradita custodienda cum omni diligentia in sacristia sedis Vicensis tesaurario supradicto, qui postea eam posuit pro tunc in quadam theca magna, quæ extitit coram altari B. Mariæ de Choro. Quibus peractis dicta theca, ubi dicta ossa sancta fuerunt recondita et dictus saccus fuerunt positi cum dictis cineribus, et missi in quadam alia theca majori, et intus clausa cum duabus clavaturis, quarum una clavis fuit commissa dicto tesaurario et alia rectori altaris et beneficii, institutorum in dicta capella per dictum ven. Andream Barrati sub invocatione BB. Martyrum prædictorum cum auctoritate et licentia Rev. Dom. Gaucerandi divina providentia Vicensis episcopi, quod beneficium presbiterale idem Andreas in commemorationem et ob honorem et venerationem Martyrum prædictorum instituit in capella S. Saturnini prædicti, ipsumque dotavit ob reverentiam Dei et devotionem SS. Martirum prædictorum.

[27] [ac solemni pompa ad S. Saturnini relatas,] Postea sequenti die dominica intitulata 14 Kal. Junii anno prædicto, fuit dicta theca deaurata, ubi dicta sancta ossa recondita sunt, devote ac reverenter ad sedem B. Petri portata per canonicos et alios superius nominatos, et supra altare B. Petri posita honorifice in aspectum cleri et populi, ibidem ob dictas devotionem et reverentiam congregatorum; et multitudine cleri et populi ibidem congregata, et facto ibi solemni sermone, et expositis vita et passione SS. Martyrum prædictorum, cum solemni processione fuit dicta theca deaurata cum dictis sanctis ossibus ibidem reconditis cum immensibus cantis * reportata ad dictam capellam S. Saturnini, et ibidem cum orationibus debitis posita et inclusa in quadam alia theca magna colore viridi depicta, in qua etiam fuerunt missi cineres supradicti, in dicto sacco, ut præmittitur, sigillato positi, et in alio sacco cineres qui fuerunt tracti de theca, ubi prius dicta ossa fuerant recondita et translata, ne amodo postea ad humanos usus servire possent; quæ theca viridis fuit posita supra altare SS. Martyrum prædictorum. Quibus adimpletis fuit dicta theca major clausa duabus clavaturis, quarum una clavis fuit tradita tesaurario supra dicto et alia rectori Stabilimenti beneficii supra dicti diligenter custodienda; fuit etiam ibidem excommunicationis sententia promulgata per dictum officialem contra quoscumque, qui dictam thecam viridem a modo aperirent absque licentia Reverend. Dom. Vicensis episcopi aut ejus Officialis. Placuit tamen capitulo Vicensi et dicto Officiali Vice Dom. episcopi supradicti tunc in remotis agentis. (Videtur esse formula consensus.)

[28] [deinceps certis diebus exponedas] Et ibidem etiam fuit per eos concorditer ordinatum et constitutum, quod in die Veneris sancta, Paschæ et in die Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi et in die festivitatis BB. Martyrum prædictorum possit ob majorem devotionem et reverentiam eorumdem, et ad laudem omnipotentis Dei, B. Virginis Mariæ et totius cælestis curiæ, dicta theca major aperiri, et inde clausa ostendi, sed non extrahi de theca prædicta deaurata, ubi dicta sancta ossa sunt recondita, ut est dictum; sed quod ipsa nullatenus peraliquem, cujuscumque gradus aut conditionis existat, amodo aperiatur absque deliberate concessa licentia supradicta, et tunc præsente dicto Dom. episcopo aut ejus Officiali. De quibus omnibus ad laudem Dei et ad memoriam in futurum fuit facta et ordinata præsens scriptura, quæ fuit adjuncta et posita in fine vitæ BB. Martyrum prædictorum, qui pro prædictis canonicis et pro aliis Christi fidelibus intercedant apud Dominum Jesum Christum. Amen.

[29] [et etiam per modum supplicationis circumducendas.] Fuit etiam concorditer ordinatum et constitutum, quod si oportebit processiones fieri in civitate Vicensi et extra pro pluvia a Dei misericordia obtinenda tempore siccitatis, possit dicta theca deaurata extrahi reverenter de theca majori viridi supradicta et cum omni devotione et humilitate ad dictas processiones portari honorifice, sicut decet, ut ipsi Martyres sancti, qui pluries intercedendo ad Dominum obtinuerunt nobis concedi et dari pluviam affluentem et bonum tempus, intercedendo pro nobis obtineant illud et salutem animarum et corporum, præcipue habitantium in civitate Vicensi. Amen.

[30] [Unde desumptum sit præfatum instrumentum,] Monet Ripollius historiam hanc Translationis adscriptam esse margini ad diem 26 Maii in martyrologio ecclesiæ Vicensis proprio, quod asservatur in ejus archivo, et exaratum præsumitur ineunte sæculo XIII; addit, hoc probabiliter esse manuscriptum magis antiquum, quod viderint Vici Domeneccus et Villanova; quorum prior illud in castellanum vertit et publici juris fecit in historia Sanctorum Catalauniæ atque ex hac Florez inseruit Hispaniæ sacræ; et compendiose exhibuit Villanova. Nos autem, subdit Ripollius, curavimus latinam editionem, ante plenam codicis destructionem, adeo jam obliterati, ut vix legi queat; sic enim corrigentur errores, emendabuntur loci minus accurate redditi, et supplebuntur quæ ab illis omissa fuerunt. Quod sane consilium viri diligentis et pii nemo non laudaverit.

[31] [et nonnulla circa illud notanda.] Notandum præterea est primo, Translationis hujus tempore obtinuisse opinionem de loco passionis: qui in civitate Vicensi martyrium … suscipere voluerunt et passi fuisse leguntur; secundo memorari quidem in instrumento nostro Inventionem, sed nec annum nec sæculum, quo contigit signari; quorum ossa et cineres antiqui fuerunt divina revelatione inventi et translati ab olim; præterea nihil; de suo ergo vel ex Flore Sanctorum addidit Domeneccus (et ex eo Florez [Tom. XXVIII, p. 224.] ): Scilicet anno Domini 1050; tertio, ex verbis: quæ theca mirabili casu fortunæ, ac si ad illud mensurata fuisset, fuit repleta SS. ossibus, ut neque magis vel minus ibi recipi potuisset, ortum, ut pie credant Vicenses, SS. Reliquias sub hanc translatione mirabiliter auctas; quarto thecam viridem, illam certissime esse, ut habet Ripollius, quam adhuc videre est in cavo sacelli, quod ad manum dexteram est ecclesiæ Pietatis, olim S. Saturnini, cum etiam nunc remaneant vestigia coloris viridis, quo obducta fuit. Fert quoque inscripta latine verba: Perantiqua urna de novo reparata. Hujus inscriptionis non meminit Villanova. Caracteres sæculo XIV sunt multo recentiores; proinde vocari recte potuit perantiqua, licet dicto sæculo primum fabricata. Nihil itaque mirum, si tiara pontificia triplici insigniatur corona, cum, ut dixi n. 22, communiter tertia addita teneatur a Benedicto XII, defuncto 25 Aprilis anno 1342; et translatio, qua de agimus, spectet ad annum 1340. Quinto patet quam antiqua sit pietas Vicensium in sanctos Martyres, sicut et usus supplicationum eorum nomini institutarum: fuit etiam concorditer ordinatum et constitutum, quod si oportebit processiones fieri in civitate Vicensi et extra pro pluvia obtinenda tempore siccitatis. Observat Ripollius in vocem extra, alludere Instrumentum ad supplicationem, quæ haud ita pridem, scilicet anno 1337, præscripta fuerat ab episcopo Galcerano Çacosta in gratiarum actionem pro obtenta pluvia itumque est usque ad Sanctuarium de Gleba. Quæ deinceps supplicatio singulis annis repetenda fuit, donec anno 1614 episcopus et capitulum aliud statuerunt. Nec hujusmodi supplicationes extra (deducendo nempe sacra Pignora ad loca Vico dissita) fiebant solum tempore siccitatis; verum etiam, aliis impendentibus calamitatibus; prout contigit die 12 Julii 1687, quo processum cum reliquiis est usque ad oratorium S. Laurentii (de S. Lorenzo Çaboada o de Comalada), ad impetrandum liberationem a locustis. Hactenus propriis fere verbis Ripollius. Tamayus hanc translationem sic describit: Denique anno Domini MCCCXLII, regnante in Cathalonia serenissimo Petro hujus nominis IV Aragoniæ rege et Cathaloniæ III, instantibus venerabilibus Petro Surigueres, Berengario Colomer, et Joanne de Avendo thesaurario et canonicis S. E. Viccensis, sacra beatorum Martyrum lipsana ex theca illa vetusta, ad aliam affabre factam et deauratam solemni processionis pompa et circumjacentium oppidanorum frequentia, D. Galcerano ejusdem sedis episcopo facultatem concedente, translata et ad aram majorem condita, adhuc miraculorum continuatione venerantur. Quæ in his minus accurate reddita occurrunt, ex dictis facile erit corrigere.

[32] [Binæ aliæ Translationes:] Binas alias idem scriptor memorat translationes; unam anno 1657, quando SS. ossa deposita fuerunt in thecam argenteam, alteram anno 1664, quando hæc ex antiquo sacello delata est ad altare majus. Utramque translationem confudit Villanova, cum asserat præsentem thecam primum posteriori anno confectam; quod secus est, ut ex dicendis manifestum fiet. Monet quoque Ripollius actum jam fuisse anno 1615 de paranda theca argentea, in quam SS. reliquiæ reponerentur; sed, inquit, res moram traxit. Deinde hoc notat: quamvis acta capitularia loquantur de solo canonico Ramis, patet tamen ex sequenti inscriptione, arcæ præsenti addita, alterum ei adjungendum: Præsentis areæ donum obtulerunt Petrus Ramis canonicus Vicen. et Jacobus Brunells civis 1657. Denique recenset Ripollius Acta, in quibus de priori translatione sermo factus.

[33] [una an. 1657, ut probatur ex actis capitularibus;] Die sabbati 17 mensis Februari annii 1657. Capitulum in quo præses Dou archidiaconus, Codina, Damians, Roca, II. Colldelram, Sala, Sayz, Ramis, Mas, M. Colldelram, Estevanell et Riera (hæc latine, sequentia vernacule quod et infra quoque obtinet). Canonicus Ramis significavit propositum sibi esse, si placeat capitulo, procurare argenteam thecam recondendis SS. Martyrum reliquiis, cum autem sibi deficiat (saltem partim) materia idonea, rogat ut thesaurarii monetam, deinceps recipiendam, seponant in thecæ confectionem, se vero aureis compensaturum, nummos argenteos hac via collectos. Placuit capitulo propositio. — Die Veneris 23 mensis Februarii 1657. Capitulum in quo Dou archidiaconus et præsidens, H. Colldelram, Sala, Saiz, Ramis, Mas, M. Colldelram, Estevanell, Bosch et Riera. Significavit canonicus Ramis cœptum jam esse opus thecæ; artificesque asserere deesse sufficientem copiam argenti; esse vero apud thesaurarium nummos argenteos trecentos; seque paratum, si ita placeat, numerare aureos, quantum satis ad valorem argenteorum. Probavere rem capitulares. — Die Veneris 11 Maii 1657. Capitulum in quo Dou arch. et præsidens, H. Colldelram, Sala, Saiz, Ramis, Mas, M. Colldelram, Estevanell et Riera. Significat canonicus Ramis perfectam esse arcam argenteam, rogatque ut deliberatio fiat de modo translationis faciendæ: scilicet an fieri debeat in cathedrali an in ecclesia Pietatis; et quo die. Proponitur ut dominicia Trinitatis (quæ an. 1657 incidebat in 27 Maii) post Matutinum solemniter deferantur Reliquiæ ab æde Pietatis ad cathedralem, atque per totum officium maneant repositæ in summo altari; ad Vesperas autem Dñus episcopus illas ex una in alteram transferat arcam, et insuper rogentur consiliarii civitatis ut velint in cathedrali præsentes adesse sub translatione; deinde instituatur supplicatio per urbem, comitantibus omnium ordinum regularibus; ac denique reliquiæ, theca argentea clausæ, reportentur ad ædes Pietatis. Missi itaque ad episcopum canonici Ramis et Mas, qui hæc proponerent, et insuper eum rogarent ut dignaretur pontificali in ornatu solemnitatem peragere. Respondit pontifex se paratum ad faciendam translationem, et post hanc se, pontificalibus indutum supplicationi adfuturum. — Die Jovis 24 Maii 1657. Capitulum in quo Dou arch. et præsidens, Damians, Roca, Bronsal, H. Colldelram, Sala, Saiz, Ramis, Mas, M. Colldelram, Estevanell, Bosch, Puig, Riera, Morera et Franciscus Morera. Ante omnia canonicus Ramis retulit se una cum canonico Mas convenisse dominum Episcopum gratiasque ei egisse nomine capituli, quod dignaretur, vestitus pontificalibus facere translationem reliquiarum gloriosorum martyrum SS. Luciani et Marciani in thecam argenteam, dominica Trinitatis in ecclesia cathedrali post Completorium; atque deinde præesse supplicationi generali per civitatem, comitantibus omnibus regularibus sicut et consiliariis civitatis; et hac absoluta, reliquias referre ad ecclesiam Pietatis. Magna cum benevolentia dictos canonicos excepit ac dimisit antistes — Die Veneris 15 mensis Junii 1857. Capitulum in quo Dou arch. et præsidens, Roca, Bronsal, II. Colldelram, Sala, Saiz, Ramis, Mas, M. Colldelram, Bosch, Nadal, Reart, Puig, Riera, Morera et Franciscus Morera. Canonicus Bronsal exposuit, administratores ecclesiæ Pietatis, petere, ut sibi restituantur thecæ, quibus antehac reconditæ servabantur reliquiæ gloriosorum Martyrum; statutumque fuit ut antiquæ thecæ eis restituerentur, in loco convenienti custodiendæ. Atque hæc ex actis capitularibus. Porro episcopo, de quo in prædictis sermo, nomen erat D. Fr. Franciscus Crespi de Valdaura. Cæterum accurate notantur dies et annus, ut primo intuitu perspicipiet quisquis consulere voluerit calendaria vulgo perpetua dicta [Art. de vérifier les dates p. 100 etc.]

[34] [altera an. 1654.] Constat etiam die 24 Augusti 1664, alteram contigisse translationem, qua theca argentea, SS. Reliquias continens, ex sacello et altari pristinis delata fuit ad altare majus ejusdem ecclesiæ Pietatis, quondam S. Saturnini; ubi, addit Ripollius scribens anno 1826, ad hunc usque diem permanserunt; et reprehendit, nec immerito Villanovam, quod is ad posteriorem transtulerit, quæ in priori gesta erant; ait nempe, ossa deposita anno 1664 in recens fabricatam thecam argenteam; quod factum vidimus anno 1657. Ast eodem loco [Viage tom. VI, p. 117.] accurate describit thecam, quam testatur attente a se inspectam. Longa inquit, ulnæ (vara) duas quartas partes cum dimidia (dos cuartas y media) alta paulo plus quam unam; ac proinde duplo fere longior quam altior, continet parvam ossium quantitatem, ferentium vestigia temporis rerum edacis, vel ignis. Habetur simul quoddam veluti mantile seu operculum cervicale (como toallo) albi coloris, partim acu pictum, partim panno serico et versicolore obductum, simile velo humerali quod adhiberi solet pro benedictione SS. Sacramenti (paño de humbros). In altera arcula asservantur carbones et concretiones nonnullæ ex terra et sanguine, nigræ ad instar humi; quæ similiter reperiuntur in alia tela seu mantili, haud absimili prioris, de quo diximus. Ita Villanova loc. cit.

[35] [Cultus.] Manifestum itaque est, cultum SS. Luciani et Marciani a pluribus saltem sæculis apud Vicenses cœpisse, et ad nostra usque tempora perseverasse solemnem. Martyrologia antiqua illius ecclesiæ, per decursum nostri commentarii laudata, id magno consensu testantur. Similiter in Calendario Hispanico, nuperrime composito et edito cura et diligentia Petri Sainz de Baranda, duobus in locis mentio fit de SS. Martyribus. Primum Kalendis Aprilis: Inventio corporum sanctorum Luciani et Marciani martyrum, facta Vici anno 1050; et celebratur in tota diœcesi. Item 26 Octobris: SS. Luciani et Marciani, martyrum, quos ut sibi proprios colit sancta ecclesia Vicensis [Coleccion de documentos ineditos, tom. XXII., Clave de la España Sagrada, p. 315 et 429. Matriti, 1853.] . Prætermitto dicere de ecclesia S. Saturnini nunc Pietatis, ubi reposita et a multis retro sæculis venerata SS. pignora; de supplicationibus etc.; cum de his supra satis prolixa sit facta mentio. Sed haud abs re fuerit adscribere hymnos proprios, quos non ita pridem (an. 1824) excudi curavit sæpius laudatus Jacobus Ripoll, et testatur transsumptos ex antiquo breviario Vicensi, in quibus cæterum desideratur virtus poetica; dictio plerumque barbara est, et vix aliud occurrit indicium ligatæ orationis, quam syllabarum numerus (nec hic accurate ubique servatur), nulla quantitatis vel metri habita ratione.

[36] [Hymni ad Vesperas,] In festo SS. Luciani et Marciani ad Vesperas, Hymnus:

      Fulgent membra gloriosi
Luciani martyris
Intra urbem Vici sacram
Jam Deo placibilem;
Fulgent et miranda
Sancti Marciani pignora.
      Qui Sabini contemnentes
Olim jussa consulis,
Derelictis ydolorum
Demonumque cultibus,
Libros execrandæ legis
Consumpserunt ignibus.
      Claritate perlustrati
Post baptismum nimia,
Confitentes Christi nomen
Tota cum fiduccia,
Ab iniquis in obscurum
Mersi sunt incendium.
      O beati vere Christi
Pretiosi Martyres,
Qui probati velut aurum,
Post datam sententiam,
Passionis partem nostri
Meruistis Domini.
      Salutarem ab excelsis
Delegastis angelum,
Preco quam * ostendit tumbam
Fratribus et titulum,
Quo purgati mereantur
Habere remedium.
      Jam cives ad astra poli
Pervolastis aurea,
Ubi celibes effecti
Postulamus affatim
Nos ut illuc simul vestris
Sublevetis precibus.
      Gloria et honor.

[37] [ad Matutinum,] Super Noct. Hymnus:

Ut quid in Christum truculente, nequam
Sabine, furis dente cruento?
Nam tua ira, noxia pœna,
      Premit insontes.
Adpellens Vicum Lucianus magnus
Et Marcianus, fide confirmati
In igne missi simul sunt combusti,
      Te seviente.
Hi relinquentes publicum errorem
Christum sequuntur nullo deviantes,
Menteque pura mori cupientes
      Corpora parant.
Cum retorqueri nolint a te isti
Sancti Sodales, primus atque nequis;
Sed sunt tormenta tua que his donas
      Despicientes.
Omnium rerum Principis ardore
Jamque relinquunt hominum naturam,
Ipsique Christo, animas commendant,
      Jam inhiantes.
Gloriam prestant summo Conditori,
Ejusque Nato, Flaminique sancto,
Unus qui trinus omnia sub certo
      Fine gubernat. Amen.

[38]

[ad Laudes.] Jam sol olympo aureis quadrigis
Spargere lucem cepit, et illustrat
Hunc tantum diem Martyrum tuorum,
      O alme Christe.
Quo ferox hydra plurimis occisis
Veloci cursu infelix Sabinus
Perscrutans mundum missus est ut mactet
      In te credentes.
Inter quos sanctos teque disponente
Martyres istos in urbe Vicense
Ut eam servent gravibus tormentis,
      Torqueri fecit.
Rabie sua odiis acerbis
Ad te remisit camino purgatos
Quos coronasti ut veros athletas
      Splendido vultu.
Precamur ergo, qui nobis custodes
Illos dedisti, precibus eorum,
Cum sera dies venerit, cum illis
      Tecum regnemus.
Presta hoc sancte Jesu nobis pie,
Qui summo Patre cum Spiritu Sancto
In Trinitate regis et gubernas
      Secula cuncta. Amen.

[39] [De duobus Breviariis Vicensibus.] Monet Ripollius, breviarium, ex quo descripti sunt Hymni, nec annum præ se ferre nec locum, quibus excusum fuit. Desunt insuper nonnulla folia. Servatur autem Vici in archivo ædis prætoriæ. Errat Villanova [Tom. VI, p. 114.] , ubi asserit, in Lectionibus hujus Breviarii, (quod est in archivo ædis prætoriæ) sanctos Martyres dici Cives Vicenses; lapsus exinde, quod aliud viderit breviarium apud Patres Oratorii ejusdem civitatis, impressum anno 1557; cujus Lectiones propriæ incipiunt: Lucianus et Marcianus, cives Vicenses. Novus ritus, quem de licentia sedis apostolicæ introduxit Vicensis episcopus D. Moya de Contreras, adhibetur in hoc breviario, Lugduni Galliarum edito typis Theobaldi Pagani, præfato anno 1557. Hymni, paucis mutatis, eidem sunt qui in priori. Cæterum ambo breviaria festum SS. Martyrum nostrorum notant Dominica prima post octavam S. Michaelis, qui mense Septembri (nempe die XXIX) celebratur.

[40] [Notitia urbis] De Ausetanis eorumque urbe mentio occurrit apud Livium ad annum, ut passim notatur, Urbis conditæ 534 ante Christum 218 (Sigonius annum sequentum habet [In fastos commentarius. Operum tom. I, col. 281 et 82. Mediolani, 1732.] ). Annibal ex Hispania in Italiam progressurus, nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum Iberum traduxit. Ilegertes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quæ subjecta pyrenæis montibus est, subegit; oræque huic omni præfecit Hannonem. Ita Livius [Lib. XXI, cap. 23. Tom. III, p. 32. Paris. Barbou, 1775.] . Cnæus Cornelius Scipio, rebus in Italia vehementer laborantibus, ut hostiles impetus distineret, in Hispaniam cum classe et exercitu missus… Orsus a Lacetanis, omnem oram usque ad Iberum flumen… Romanæ ditionis fecit [Ibid, cap. 60, p. 83.] . Post hæc rediit Emporias. Vix dum digresso eo, Asdrubal (cui Annibal provinciam trans Iberum commiserat), aderat, et Ilergetum populo … ad defectionem impulso …, agros fidelium Romanis vastat. Scipio paucis post diebus Ilergetes denuo compressos in jus ditionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Iberum, socios et ipsos Pœnorum, procedit; atque URBE eorum obsessa, Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte, haud procul jam urbe, quum intrare vellent, excepit insidiis… Postremo quum Amusitus, princeps eorum, profugisset ad Asdrubalem, viginti talentis argenti pacti deduntur [Ibid., cap. 61, p. 86.] . Similiter Plinius Ausetanorum meminit: Post eos (Indigetes), quo dicetur ordine, intus recedentes radice Pyrenæi, Ausetani, Lacetani [Hist. nat., lib. III, cap. 3. Harduin. tom. I, p. 141 infol.] . Expunxit Harduinus (et mea opinione recte, quamvis nonnihil repugnet Florezius [España Sagrada, tom. XXVIII, p. 10 et 11.] ) vocem Itani quæ ante ipsum media legebatur inter Ausetani et Lacetani [Plinius, tom. I, p. 183.] . Notat insuper Harduinus [Ibid., p. 141.] : Harum (Ausetanorum) Livius meminit. Αὐθητανοι Ptolemæo. Oppidum Ausa et Vicus Ausæ “Vic d'Osona” et frequentius “Vich” inter Gerundam et Manresam. Petrus autem de Marca [De Marca Hispanica, col. 190.] , ex eo quod Livius Ausetanos prope Iberum, collocet, autumat Ausetanos apud Livium diversos et longe semotos esse ab Ausetanis Plinii; et alibi asserit [Ibid., col. 132.] , Ausetanos Plinii duorum dierum itinere remotos ab Ibero. Quæ sententia minime placet Florezio, qui contendit [España Sag., tom. XXVIII, p. 3.] , ex verbis Prope Iberum perperam inferri, duos populos cognomines unam eamdemque incoluisse provinciam. Imo, ait, contrarium docet ipse Livius, cum diserte Ausetanos ponat Ilergetes inter et Lacetanos; qui (Ausetani) proinde iidem sunt quos signant Plinius et Ptolomæus. Cæterum auctores solent definire regionum limites, prout sua ætate obtinent; fit autem ut territorium quod olim ad unam spectabat regionem, postea ad alteram pertineat. Et Livius Baragusios memorat, quorum apud posteriores scriptores nulla est mentio, quod jam genti finitimæ cessissent. Atque hæc generatim de Ausetanis et urbe eorum Ausæ *. Ausa, ut habet Petrus de Marca [Marca Hisp., col. 191 et seq.] , dicta deinde est Ausona productione unius syllabæ, (ex Ausa scilicet Ausona). Obtinuisse istud stante Gothorum regno, ostendunt subscriptiones conciliorum Hispaniæ, inter quas reperiuntur nomina plurimorum episcoporum Ausonensium … Eversa civitas a Mauris sive Sarracenis, a Ludovico pio imperatore restaurata, quoniam a pristina amplitudine multum illi decesserat, Vici Ausonensis nomen indepta est. Id fuit eversarum urbium cognomen, ut patet in oppido Illiberi, quod ob eam causam deinde dictum est Vicus Illiberi a Mela et Plinio etc. Hinc, cum Ausa sæpius eversa legatur, nonnulli opinati sunt, nomen Vici jam ei tributum, stante Romanorum republica; perperam tamen: nam, ut recte observat Florez [España Sag., tom. XXVIII, p. 12.] , Plinius et Ptolemæus non numquam loquuntur de Ausa vel Ausetanis; nec etiam Gothi Vicum dixere, quoniam eorum tempore civitas erat spectanda et sede episcopali insignita. Restat ergo, ut post ruinam a Sarracenis illatam Vici nomen invaluerit. Attamen antiqua appellatio permansit in agro suburbano, quem hodie “Osona” vulgo vocant, imo et in se ipso, cum Vicus Ausonensis dicatur in veteribus membranis et hodie quoque vocetur vulgo “Vic de Osona.” Ita Petrus de Marca loc. cit. Deinde addit: Urbs est partim clementi colliculo insidens, partim per devexa pendens in rus suburbanum, tritici ferax etc. Hodie incolarum habet duodecim millia [De Rienzi, Dictionnaire de géographie.] .

[41] [et sedis Ausonensis] Sedes Ausonensis antiqua est. Primus ejus, qui innotuit episcopus, subscriptus legitur concilio Tarraconensi, celebrato 6 Novembris 516 [Florez, ubi supra, p. 53.] . Subscriptionem refert Aguirrius his verbis [Concilia Hispan., tom. III, p. 125.] : Camidius (al. Cinidius) in Christi nomine episcopus Ausonitanitæ (al. Ausonensis) civitatis subscripsi. Notat autem Florez, episcopi nomen, quod diversimode scriptum reperitur, communiter dici Cinidius; sedes vero vocatur Ausonitana, Ausonensis, Ausona, quæ voces indicant ex Ausa jam tum ortam Ausonam, productione seu additione unius syllabæ, ut loquitur Petrus de Marca. Post Cinidium, quem sedisse constat saltem annis 516 et sequenti, laudant Florez [Ubi supra, p. 60.] et Villanova [Viage, tom. VI, p. 120.] Aquilinum, qui annis 589 et 599 præfuisse probatur ex conciliis; Stephanum, annis 614 et 633; Domninum, anno 638; Guericum, annis 643 et 653; Wisefridum, cujus loco asserit Florez subscripsisse Toletano XIII (an, 683) vicarium nomine Ciexam, Cixillam seu Cixam; dissentire videtur Villanova, cum annos tantum signet 688, quo celebratum est Toletanum XV, et 693, quo habitum Toletanum XVI. Utrumque hunc annum memorat pariter Florez. Putem ideo Villanovam expunxisse annum 883, quod nomen Wisefridi desideretur in Toletano XIV, anni 684. Exinde per Hispanias grassata est lues Sarracenica, sub qua urbs Ausonensis, vix non prorsus solo æquata. Itaque diœcesi Narbonensi adjecta diœcesis Ausonensis, quamvis longo intervallo disjuncta, donec proprium episcopum habere posset; cujus instituendi, cum opportunitas eveniret, delegata cura est archiepiscopo Narbonensi. Acta hæc circa annum DCXC [Marca Hisp., col. 343.] . Res eodem in statu fere permansit usque ad annum circiter 886, quo Theodardus Narbonensis archiepiscopus Gotmarum Ausonensem episcopum consecravit [Ibid., col. 344.] . Consentiunt Florez [España Sag., tom. XXVIII, 70.] et Villanova [Viage, tom. VI, p. 121.] ; apud utrumque sedit Gotmarus ab anno 886 ad annum 898. Juverit unum adhuc addidisse: scilicet in litteris hortatoriis Berengarii episcopi, datis anno 1326, asseritur, ecclesiam Ausonensem trescentorum nonaginta annorum spatio … metropolim extitisse, et Terrachonensis ecclesiæ tenuisse principatum [Viage, tom. VII, p. 262.] ; id autem manifesti erroris arguit Villanova, ut vidimus supra n. 14; nec immerito. Audiamus iterum Petrum de Marca: anno, inquit [Marca Hisp., col. 403.] , eodem 970, Borellus comes Barcinonensis … ad apostolorum Petri et Pauli limina profectus cum Hattone episcopo Ausonensi et Gerberto monacho Auriliacensi, a Joanne XIII impetravit, ut quoniam Tarraco provinciæ metropolis in potestate erat Sarracenorum, nullaque spes affulgebat ejus recuperandæ, jus illius metropoliticum transferretur ad Ausonensem, et ut episcopi suffraganei ecclesiæ Tarraconensis Ausonensem colerent ut metropolitanum… Hatto itaque Ausonensis episcopus iisdem litteris pontificiis evectus est ad dignitatem archiepiscopi. Ceterum … ambitio illa sive Borrelli comitis sive Hattonis episcopi caruit effectu. Nam neque Hatto se umquam vocavit archiepiscopum neque Fruianus ejus successor; et Cæsarius abbas sanctæ Cæciliæ, qui se per eas tempestates procuravit ordinari ad titulum Tarraconensis ecclesiæ, ausus non fuisset id tentare, in damnum ejus ecclesiæ, quæ privilegio metropolitico ornata fuisset illius principis commendatione, qui provinciam tenebat. Eadem, sed multo latius evoluta tradit Florez [Ubi sup., p. 92 et seqq.] , diserte etiam asserens, Ausonenses non percepisse fructum concessionis obtentæ [Ibid., p. 98, num. 19.] . Confer Villanovam in Hattone [Ubi sup., p. 152 et seqq.] . Atque hæ sunt præcipuæ vicissitudines antiquæ Sedis illius, quæ in hunc usque diem perseverat, estque suffragenea metropolis Tarraconensis. Anno 1848, episcopus Vicensis creatus est RR. DD. Lucianus Casadevall, natus Vici anno 1785 [Gerarchia della santa Chiesa cattolica apostolica Romana in tutto l'orbe ed in ogni rito. Romæ, 1851.] .

[Annotata]

* hispanice toalla idem quod cervicale operculum, pannus.

* lege immensis cantibus

* qui?

* Ausæ, hodie Vici.

ACTA SANCTORUM LUCIANI ET MARCIANI, MARTYRUM,
Ex 2 Codd. mss. et Mombritio, apud Ruinartium, atque hic collata cum martyrologio Hispano Tamayi.

Lucianus, martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Marcianus martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Socii, martyres Nicomediæ in Bithynia

BHL Number: 5015
a

EX RUINARTIO.

[Lucianus et Marcianus magi,] Martyrium b vobis, fratres, enarrabo Luciani et Marciani, quod audientes, ædificationem accipiatis. Hi enim cum in errore gentilitatis tenerentur, ita dæmonibus tunc erant dediti, ut pœne omnem animam ad suam sectam sacrilegam persuadentes adducerent. Nam et magicis artibus c et maleficiis omnes coinquinabant adulteriis. Erant primi in subversione auctores, in magicis veneficiis subversores; ita ut omnes quærentes voluntates suas perficere, vel quibusdam * nocere, ad eos concurrerent. Sed Deus qui ingratis tribuit gratiam, et non cognoscentes eum ad cognitionem nominis sui perducere dignatus est, in istis ostendit esse conversus d.

[2] [cum frustra tensassent virginem christianam seducere,] Famula quædam erat Dei casta et fidelis, nuptias contemnens, virginitatem custodiens; forma speciosa et anima tamen pulcrior, non aliud nisi Deum diligebat. Patebat autem nullo persuadente, sed perseverante, * ut eam custodire dignaretur e. Lucianus et Marcianus hanc concupierunt; et cum non haberent quo genere cupiditatis suæ impudicitiam obtinerent; conversi f non aliter se nisi magicis dæmonicis superantes hanc judicaverunt et maleficiis obtinere. Cum ergo omnia artibus suis ostendissent, nihilque sibi prodesse viderent; conversi in furias, fremebant quod in nullo poterant prævalere. Illa vero serviens Deo, pernoctabat in vigiliis et oratione. At illi quædam * magica phantasmata facientes affligebant Deos suos, ut eis responderent g. Et dæmones eis responderunt: Quascumque animas non cognoscentes Deum, qui est in cœlo, voluistis subvertere, invocantes nos, facillimum nobis fuit præstare. Sed quia ad hanc castissimam animam certamen nobis est; multa quidem fecimus, sed nihil potuimus proficere adversus eam. Hæc vero virginitatem illibatam servat Jesu Christo, domino suo et Deo omnium; qui h crucifixus est pro salute omnium; ipse eam custodit et nos affligit. Ideo nihil contra eam facere possumus nec in aliquo superare. Cum hæc publice gererentur *, stupore et timore percussi ceciderunt in faciem velut mortui i.

[3] [convertuntur;] Post paululum reversi ad se, facientes alia magica, a se dæmones dimiserunt k. Conquerebantur vero ad invicem dicentes: Quoniam multum potest hic Jesus Christus crucifixus, qui omnium dominatur, et dæmones et omnes artes nostras magicas et veneficia nostra superat. Ad ipsum ergo nos oportet converti, et ipsum timere et colere, quoniam plus nobis poterit præstare, quam illi quos sine causa coluimus. Sed ubi abundavit peccatum superabundavit et gratia. Sic statim codices suos publice in media deferentes civitate, igni combusserunt. Stupebant vero hæc videntes omnes. At illi dicebant ad turbas: Quoniam aperuit Dominus sensum nostrum, ut de tenebris et umbra mortis, quibus nunc usque detinebamur, nos liberatos ad salutem veram perduceret. Hæc autem vana et inania sunt et a dæmonibus inventa quæ gessimus. Nos autem illum cognoscimus verum Deum esse, et in illo spem nostram ponimus. Sic quoque euntes ad ecclesiam confessi sunt omnia quæ gesserant.

[4] [baptizati Christum prædicant.] Cumque facti fuissent Christiani et postea baptizati, perfusi lumine, omnibus derelictis loca secreta petierunt. Qui per omne tempus macerantes se et castigantes corpus suum, confitebantur Domino omnia quæ gesserant. Ita se jejuniis et orationibus affligebant, ut tertio quoque die nihil aliud quam panem et aquam accipiebant. Post hæc autem prædicabant verbum Dei cum fiducia et objurgabant omnes gentes, quod inanibus erroribus detinerentur. Audiens vero eos turba mirabatur dicens: Ecce qui nos docebant et suis artibus desideria nostra implebant, nunc illum Crucifixum prædicant, quem antea expugnabant. At illi dicebant: Credite nobis, fratres; quod si hoc melius non cognovissemus, numquam conversi fuissemus ad eum; unde et vos convertimini ad eum, ut salvemini.

[5] [Sistuntur coram proconsule;] At illi repleti furore, comprohensos adduxerunt eos ad proconsulem Sabinum l: nam in ipso tempore persecutiones Christianorum fuerant datæ a Decio imperatore. Cumque oblati fuissent proconsuli, dixerunt: Ecce quæ ante prædicabant, nunc impugnant; et quæ impugnabant, prædicant.

[6] [interrogantur,] Sabinus proconsul ad Lucianum dixit: Quis diceris? Respondit: Lucianus. At proconsul dixit: Quid genus es? Lucianus dixit: Aliquando persecutor venerandæ legis; nunc autem, licet indignus, ejus tamen sum prædicator. Proconsul dixit: Quo autem officio fungeris, ut sis prædicator? Lucianus dixit: Omni animæ consuetudo est lucrare fratrem suum de errore, quo et sibi conferat gratiam, et illum liberet de laqueis diabolicis. Proconsul Sabinus dixit ad Marcianum: Quis vocaris? Marcianus dixit: Ingenuus et cultor sacramentorum Dei. Proconsul Sabinus dixit ad Marcianum: Quis vobis persuasit, ut relinquentes venerandos et veros deos, a quibus multa estis consecuti, atque amorem in populo habebatis, ad mortuum et crucifixum vos transferretis, qui nec se ipsum salvum facere potuit? Marcianus respondit: Ille nobis donavit, qui et sancto Paulo; qui cum esset ecclesiarum persecutor, postea ejus gratia factus est prædicator.

[7] [viriliter Christum confitentur,] Proconsul Sabinus dixit: Consulite vobis, et redite ad pristina, ut et venerandos deos et invictissimos principes habeatis propitios et vitam lucremini. Lucianus dixit: Loqueris m quasi unus de insipientibus; nos autem insufficienter n Deo gratias agimus, qui nos erutos de tenebris et umbra mortis ad hanc gloriam perducere dignatus est. Proconsul Sabinus dixit: Quomodo vos defendit, ut modo in meas manus traderet vos? Quare vobis non adest ne mortem incurratis? Præterea scio vos, cum recte intelligeretis, multis plurima præstitisse. Sanctus Marcianus dixit: Christianorum gloria hæc est, ut hac, quam putas esse vitam, carentes, veram et perpetuam, perseverantes in finem, consequamur. Nam optamus ut talem gratiam et intellectum tibi dare dignetur, quo cognoscas eum qualis sit vel quantus et quantum præstet credentibus in se. Sabinus proconsul dixit: Sic apparet quantum vobis præstitit, ut nunc, sicut dixi, in manus meas vos traderet. Sanctus Lucianus respondit: Jam diximus quia gloria Christianorum talis est et Domini promissio, ut qui fideliter certaverit cum diabolo *, minas et quæ sunt præsentia caduca contemserit, perpetuam et futuram vitam consequatur. Sabinus proconsul dixit: Anilia sunt quæ loquimini. Audite me et sacrificate diis, implentes regalia præcepta; ne excitatus furore, novis vos et exquisitis pœnis impendam. Sanctus Marcianus respondit: In hoc parati sumus, ut quibus volueris nos impendas tormentis; quam denegantes vivum et verum Deum, in tenebras exteriores et ignem inexstinguibilem, quem paravit Deus diabolo et ejus ministris, ingrediamur.

[8] Tunc videns eorum perseverantiam Sabinus proconsul, [condemnantur ad rogum,] dedit adversus eos sententiam dicens: Quoniam Lucianus et Marcianus, transgressores divinarum nostrarum legum, qui se ad christianam vanissimam legem transtulerunt, hortati a nobis atque conventi, ut implentes invictissimorum principum præcepta, sacrificarent et salvarentur, et contemnentes audire noluerunt; flammis exuri præcipio.

[9] [fortiter mortem obeunt.] Cumque perducti essent ad locum, tamquam ex uno ore gratias Deo agentes, dixerunt: Tibi, Domine Jesu, insufficientes laudes dicimus, qui nos miseros et indignos de errore gentilitatis erutos, ad hanc summam et venerabilem passionem propter nomen tuum perducere dignatus es, atque omnium sanctorum tuorum participes efficere. Tibi laus, tibi gloria; tibi etiam animam et spiritum nostrum commendamus. Et cum complevissent orationem, statim quæstionarii o subposuerunt ignem *. Sic quoque venerabiles Martyres complentes agonem suum, passionis Domini participare meruerunt.

[10] [Tempus martyrii.] Passi sunt autem beatissimi martyres Lucianus et Marcianus VII p kalendas Novembris, sub Decio imperatore et Sabino proconsule q, regnante domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, virtus et potestas in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Existimavit Florez Acta emendatius a Tamayo edita. Sed diximus Comm. præv. n. 10 perperam id ab erudito Hispaniæ Sacræ scriptore asseri. Et re quidem vera, si excipias quæ manifeste spuria imo falsa de patria SS. Martyrum, de loco, ac tempore passionis inseruit Tamayus, nihil habet quod in Actis Mombritii et Ruinartii non reperiatur, nisi quod stylo utatur diffusiori et verba hinc inde mutet. An forte ideo solum Acta Tamayi dixit emendatiora Florez, quod melius sint latina? Si ita, non equidem repugnarem.

b Juverit prologum ut est apud Tamayum, adscribere, ut videat lector hoc exemplo qui et quantum differant acta illius a nostris. Lucianus et Marcianus origine Hispani, natione Cathalani, apud urbem Viccensem antiquissimam exorti (vide Comm. præv. §. II), qui cum errore gentilium tenerentur, et dæmonibus quibus tunc serviebant, fuissent dediti, ut pene omnem animam ad suam sectam perseverantes, magicis artibus et maleficis inquinamentis adducerent, adeo huic se tradiderunt studio, ut omnes quærentes voluptates suas proficere vel aliis nocere, ad eos tamquam ad magistros iniquitatis concurrerent. Sed Deus, qui ingratis tribuit gratiam, et non cognoscentibus eum, ad agnitionem nominis sui perducere dignatur, in istis sic ostendit eos esse conversos. Famula quædam erat Dei in eadem urbe, casta et fidelis, nuptum contemnens, virginitatem custodiens, forma speciosa, animo tamen melior etc. Ita Tamayus.

c Objicit Tillemontius [Mémoires, tom. III, pag. 708.] non esse credibile, fuisse illa tempestate viros, qui tam aperte artem magicam profiterentur. Equidem non video quid obstet, quominus hac de re fidem adhibeamus Actis, cum similia recurrant in plerisque sanctorum vitis. Certe artis magicæ professio antiqua est, teste Simone Mago. Vide infra annot. g.

d Sic codex Colbertinus. In codice Silvæ Majoris “conversos.” At Mombritius: “in istis. Sic ostendit eos esse conversos” Ruinartius. Confer lit. b.

e Petebat autem, nullo persuadente, a Domino, ut ejus integritatem custodire dignaretur. Tamayus.

f Ad magicas dæmonum artes conversi, illam maleficiis vincere judicarunt. Idem.

g Notat Ruinartius: Hunc locum ex codd. inter sese et cum Mombritio collatis sic restituimus. Porro occurrerunt passim apud veteres exempla eorum, qui ejusmodi magicis artibus dæmones evocabant. Celebre est id quod ea occasione a Sozomeno lib. 5. Hist. eccles. cap. 2. et a Theodoreto Hist. etiam eccles. lib. 3 cap. 3 de Juliano apostata refertur. Cum enim ejusmodi incantationibus operam daret, spectris quæ ad magorum voces apparuerant deterritus, quasi in magno discrimine esset, pro christianorum consuetudine, quam didicerat, se ipsum signo crucis consignavit, cujus virtute spectra evanuerunt. Vide et Gregorium Nazianz. invect. in Julianum et Euseb. lib. 7. Hist. cap. 10. — confer Annot. c.

h Hæc verba usque ad “ipse eam” desunt in cod. Silv. Nota Ruinartii.

i Hujusmodi dæmonis confessiones frequenter occurrunt primis ecclesiæ sæculis, nec desunt exempla evangelica. Totum hunc locum habet Tamayus amplificatum (ut frequenter alibi) et tersiore stylo elaboratum, proprio (vix dubitem) marte.

k Pericope hæc, quibus concepta verbis est,vix et ne vix quidem intelligitur. Tamayus eam sic reddit: cum hæc publice faterentur invocati dæmones, protinus Lucianus et Marcianus stupore et timore perculsi, velut mortui in faciem suam ceciderunt; et post paululum reversi ad se, respuentes illas magicas artes, dæmones dimiserunt.

l De Sabino et Decio vide Comm. præv. nn. 7 et 8. Tamayus inserit, pro scopo suo, nonnulla: Comprehensos eos duxerunt ad præsidem urbis Viccensis, nomine Sabinum, Decii imperatoris munificentia. Commentia hæc esse probavimus Comm. præv. § II; cum ex antiquis monumentis efficiatur, SS. Martyres Nicomediæ passos. Conf. n. 6.

m Tillemontio phrasis ista olet stylum Metaphrasticum [Ubi supra] . Esto quid inde? Nec enim proconsularia sunt Acta nostra. Non itaque putandum, singula verba, quæ recitantur, a SS. Martyribus fuisse prolata. Cæterum nihil officit, quominus hæc et similia, Tillemontio minus grata, reapse S. Lucianus dixerit pro tribunali. Nonne jam multis ante sæculis Job uxorem pariter objurgaverat? Quasi una de stultis mulieribus locuta es [Job, II, 10.] .

n Vox hæc reperitur in solo codice Colbertino. Mombritius habet: Nos autem Deo gratias etc. Tamayus: Nos Deo gratias agimus; codex Silviæ Majoris: Suscipiente nos Deo.

o Id est carnifices. Quæstionarius, carnifex, qui reos cruciat, examinat, ut ab eis veritatem extorqueat. Ita Cangius in Glossario. A græcis non numquam dicuntur κουεστιονάριοι.

p In cod. Silv. Maj. signatur VIII. Vide Comm. præv. n. 8 de die et anno martyrii.

q Clausulam Tamayus transposuit. Prius addit quæ ad sepulturam, inventionem et translationem corporum pertinent, et a nobis recitata sunt Comm. præv. n. 9. Addit deinde: Præstante domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Filio vivit et regnat in sæcula. Amen.

* Codd. mss. quosdam; Mombritius: quosquam

* peseveranter?

* Cod. Silv.: quæcumque magica et phantasmata

* Cod. Colb.: gerentur

* Cod. Silv. et Mombrit: contra diaboli minas

* Mombritius: in suppositum ignem eos jactaverunt.

DE SS. ROGATIANO, PRESBYTERO, ET FELICISSIMO, VIRO LAICO, CONFESSORIBUS, CARTHAGINE IN AFRICA,

POST MEDIUM SEC. III.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Rogatianus, confessor Carthagine in Africa (S.)
Felicissimus, confessor Carthagine in Africa (S.)

AUCTORE B. B.

§ unicus. Quæ de SS. Rogatiano et Felicissimo innotuerunt, habemus ex epistolis S. Cypriani, quarum binæ S. Rogatiano inscriptæ. In his non una occurrit difficultas sive explicanda sive solvenda. In aliis item epistolis ejusdem S. præsulis Carthaginensis præclare commendatur S. Rogatianus, quem etiam S. Cypriani vicarium fuisse constat in causa Felicissimi schismatici. A Martyrologis utrique sancti, martyres perperam dicuntur.

SS. Rogatianus et Felicissimus non aliunde nobis innotescunt, quam ex epistolis S. Cypriani, [Memoria] Carthaginensis episcopi, et paucis quibusdam martyrologis, qui manifeste ex S. Doctore hauserunt, additis de suo nonnullis. Quæ vero S. Cyprianus tradit, longe probabilius ad annos pertinent 250 et 251; illum a mense Februario vel Martio, hunc usque ad Aprilem, quo scilicet S. Martyr, post secessum quatuordecim fere mensium, Carthaginem rediit, unde discesserat circa finem Februarii an. 250.

[2] [et vitæ compendium.] Juverit, antequam ad particularia veniamus, res Sanctorum gestas summatim exhibuisse. Rogatianus presbyter erat ecclesiæ Carthaginensis; Felicissimus laicus, de quo paucissima novimus. Cum ineunte anno 250 cœpisset Carthagine persecutio, jussu magistratuum urbanorum (aberat Fortunatianus proconsul), SS. Rogatianus et Felicissimus capti fuere atque in carcerem detrusi. Ambo viriliter confessi sunt Christum, cæteris concaptivis exemplo præeuntes. Quapropter S. Cyprianus Rogatianum gloriosum vocat senem; cui etiam binas nominatim inscriptas habemus illius epistolas. Ex aliis vero ejusdem S. Doctoris litteris discimus ei non semel a S. Episcopo pecunias datas vel missas, in pauperes erogandas; Rogatianum una cum S. Numidico (de quo apud nos IX Augusti) et Virtio, fidelissimo atque integerrimo presbytero invigilasse ne pastoris absentia graviora grex pateretur detrimenta, indesinenter monitis suis confirmantes fideles et prudenti consilio temperantes præpostera pœnitentium et præcipue Lapsorum vota, pacem ecclesiæ petentium, nondum satis probata pro futuro constantia. Eosdem simul cum duobus episcopis constituit Cyprianus adhuc absens suos vicarios, quibus incumbebat pauperum necessitatibus providere, examinare promovendos ad ordines. Nec intermittebant sollicite S. Præsulem monere de omnibus quæ fiebant. Itaque machinationes Felicissimi (longe diversi a Sancto nostro cognomine) viri potentis et inquieti patefecerunt, in quem jussit Cyprianus fulminari excommunicationis sententiam; quod ab eis intrepide executioni mandatum est, antequam sanctus Doctor, relictis latebris ecclesiæ suæ mense Aprili an. 251 redderetur, quo tempore quieverat penitus in Africa persecutio. Probabile valde est, SS. Rogatianum et Felicissimum Decianæ procellæ supervixisse atque in pace diem clausisse; nec proinde proprie Martyres dicendos [Conf. Baillet, Vies des Saints, 26 Oct.] . Hæc generatim dicta sint. Singula discutiamus vel prout opus erit explicatius reddamus.

[3] [An. S. Rogatiamus diversus sit a Sergio, cujus mentio fit apud S. Cyprienum?] S. Rogatianum diximus presbyterum ecclesiæ Carthaginensis; estque proin alius ab ejusdem nominis episcopo Novensi in Mauritania, ad quem exstat epistola S. Cypriani [Migne, Patrologia lat., tom. IV, col. 393 – 397.] . Cum ex Baluzii recensione epistola LXXXI ferat inscriptionem: Cyprianus Sergio et Rogatiano et cæteris confessoribus in Domino perpetuam salutem [Ibid., col. 424.] , ortum est apud plures dubium [Conf. Baillet, ubi supra in margine. Tillemontium, Mémoires, tom. IV, p. 604 et seq.] , an Sergii nomen diversam spectet personam, an vero sit tantum prænomen Rogatiani. Certum est vocem Sergius desiderari pluribus in codicibus haud spernendæ notæ. Non habetur, inquit Baluzius [Migne, col. 425.] , in codice Vaticano 195, neque in Gratianopolitano, neque demum in Lamoniano. Non exstitisse etiam in veteri codice optimo liquet ex annotatione Nicolai Fabri, posita in exemplari editionis Pamelianæ, ubi vir doctissimus monuit in eo codice legi simpliciter “Rogatiano et cæteris confessoribus,” uti etiam habetur in codice sancti Arnulphi. In totius epistolæ decursu nulla prorsus occurrit Sergii mentio, dum Rogatianus præclare commendatur et cæteris confessoribus in eodem carcere detentis exemplo proponitur, ut in agone fortiter perseverent: ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum, etc. Ex his pronum sane est inferre S. Rogatianum cæteris antesisignanum ex mente S. Cypriani exstitisse; quidni et illi primarie suam inscripserit epistolam? Unde haud absurda mihi videtur conjectura, Sergium prænomen esse Rogatiani et delendam copulativam et. Nihilominus, edita accuratioribus studiis S. Episcopi opera, epistolæ initium faciunt: Sergio et Rogatiano etc. Ita, notat Baluzius [Migne, t. IV. col. 424.] , edidit Pamelius et alii post eum; eamque lectionem exhibent tria vetera exemplaria. Alia habent “Seagrio” vel “Seugeio.” In Remigiano vetere: “Cyprianus Sergio et Rogatiano et Victori et Felicissimo et cæteris confessoribus.” Quod autem nonnulli veteres libri et editiones habent “ad Rogatianum juniorem,” id male positum esse recte censuerunt Angli, qui hanc suam sententiam multis rationibus ostenderunt esse veram. Itaque stando editis S. Cypriani scriptis, diversus est Sergius a Rogatiano, quamquam aliis ex rationibus, quas supra notavi, sententia contraria non sit omnino spernenda. Nonne etiam dici posset, vocem Sergii irrepsisse, cum tanta sit lectionum hoc loco varietas? Miratur Tillemontius, difficultatem hanc fuisse prætermissam a Pearsonio, diligentissimo scriptore Annalium Cyprianicorum [Mémoires, t. IV, p. 604.] .

[4] [Duæ epistolæ S. Cypriani inscriptæ S. Rogatiano;] Binas habemus S. Cypriani epistolas S. Rogatiano cæterisque confessoribus inscriptas; nec ulla hac de re controversia; sed quo tempore missæ, disputant. Cæterum nemini non notum est, quantum eruditi inter se discesserint in ordinandis per seriem chronologicam S. Doctoris epistolis. Sic quod attinet ad duas illas, de quibus nobis quæstio, mire discrepant editores. Altera, quæ venit ordine sexta apud Fellum episcopum ecclesiæ Anglicanæ Oxonii, octogesima prima est apud Pamelium et Baluzium; altera rursus apud Fellum, ordine decima tertia, apud Pamelium venit septima, apud Rigaltium et Baluzium sexta, (quod hi expungant omnium primam.) Ita ut quæ prior apud alios est, apud alios posterior sit, idque aliquot annorum intervallo. Hujus loci non est fusius disputare de ordine, quo S. Præsulis litteræ universæ collocandæ sint. Sufficiat indicasse quas ob causas Fello et Pearsonio potius quam Pamelio, hujusque sequaci Baluzio, assentiamur, et ambas epistolas eodem fere tempore, scilicet primis a mota persecutione Deciana mensibus, scriptas opinemur. Cæterum consentientes habemus D. Ceillerium [Auteurs ecclésiastiques, tom. III, p. 66.] , Schœnemannum [Bibliotheca patrum latin., tom. I, p. 81 et seqq.] , et ad priorem quod spectat, etiam Morcellum [Africa Christiana, tom. II, p. 102.] [Ibid., p. 110.] ; qui posteriorem adscribit ineunti anno 251 [Ibid., p. 110.] . Nec omnino dissentit Tillemontius [Mémoires, tom. IV, p. 604.] , statuens epistolam 81 referri posse ad annum Christi 250, dum illam Pamelius rejicit ad tempora Valeriani, sub quo S. Cyprianus anno Domini 258 passus est.

[5] [earum alteram scriptam post reditum S. Præsulis contendunt] Inter omnes convenit epistolam, quæ ex recensione Pearsonii decima tertia est, Pamelio septima, Rigaltio et Baluzio sexta, scriptam fuisse tempore quo, Decii sæviente persecutione, secesserat S. episcopus Carthaginensis. Totus difficultatis cardo vertitur in altera epistola. Audiamus D. Maranum, cui ut loquitur Schœnemannus [Biblioth., tom. I, p. 105.] , contigit inchoata a Baluzio, sed ejus morte intercepta, opera S. Cypriani perficiendi provincia, viro nequaquam Baluzio, sive ingenium sive doctrinam ecclesiasticam spectes, inferiori. Is itaque in vita S. Cypriani, quam operum novæ editioni præfixit, sic disserit [Migne, tom. IV, col. 143.] : Hanc epistolam Pamelius et Baronius inter postremas Cypriani numerant, et in persecutione Valeriani scriptam putant. Hac potissimum ratione ducuntur, quod Rogatianus presbyter et confessor, quem post Decii persecutionem superfuisse constat, in hac epistola LXXXI vitam pro Christo cum Felicissimo dicatur profudisse. Atque id quidem tabulis ecclesiasticis consentaneum est, in quibus, inquit Baronius, Rogatiani et Felicissimi “una die passorum natalis solemnitas consignata est VII cal. Novembris.” Contra Pearsonius hanc epistolam sub Decio scriptam esse contendit, cum lateret Cyprianus, idque probat ex primis epistolæ verbis: “Saluto vos, fratres carissimi, optans ipse quoque conspectu vestro frui, si me ad vos venire loci conditio permitteret.” Sic autem loqui solet Cyprianus e suo secessu, ut in epist. V: “Et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci conditio;” et in epist. XXXVII ad eumdem clerum: “Utinam loci et gradus mei conditio permitteret ut ipse nunc præsens esse possem.” Unde concludit Pearsonius his verbis non exilium Cypriani sub Valeriano, sed illius sub Decio secessum denotari. Locum autem ex quo mortuum Rogatianum fuisse judicatur, in aliam prorsus sententiam accipiendum esse existimat, ac errorem in tabulas ecclesiasticas irrepsisse, dum Bedam, qui has Cypriani litteras laudat, et ex illis docet Rogatianum et Felicissimum martyrio coronatos esse, (id secus omnino: nam nec Beda, nec Florus, nec auctaria ulla Sanctorum illorum meminere [Vide Acta SS., tom. II Martii, p. XXXVI.] ), Usuardus, Ado et alii sine examine sequuntur. Pearsonii sententia arridet Tillemontio; sed tamen multis rebus perspicitur, hanc epistolam non in secessu scriptam esse, sed Carthagine, cum jam obiisset Rogatianus, non tamen sub Valeriano, sed sub Gallo et Volusiano, anno scilicet 252, ut alibi tradit idem Maranus [Migne, t. IV. col. 189 et 190.] . En trina sententia. Prima cum Pearsonio epistolam adscribit inchoato anno 250; secunda, cum Pamelio et Baluzio, anno 257 vel sequenti; tertia post annum 252, cum Marano, quem paucos omnino asseclas nactum putem.

[6] [frustra] Mihi, ut jam monui, præplacet Pearsonii opinio; tum quod longe communior sit, tum quod validioribus nixa reperiatur rationibus. Prima desumitur ex comparatione trium locorum, quos supra laudabat Maranus. Ex his ita infert Pearsonius [Annales Cyprianici pag. 19. Bremæ 1690.] : Eandem certe occasionem sive rationem absentiæ eadem ubique excusandi formula satis indicat; ut eodem fere tempore et sub iisdem circumstantiis tres has epistolas haud immerito scripsisse videatur. Alteram suæ sententiæ rationem explicat ibidem Pearsonius: Fatetur Pamelius, ex ipsis verbis patere hanc epistolam aut in secessu aut in exilio scriptam esse, quæ (verba) etiam per se considerata potius secessum voluntarium quam exilium coactum et violentum indicant. Cum Curubi exul erat (a mense Septembri anni 257), sententia proconsulis ut Carthagine præsens esset non permisit; at in secessu suo nihil præter conditionem loci, hoc est Carthaginis, quo minus illic tunc præsens esset impedivit. Perperam enim Pamelius in istis ad clerum literis “locum” interpretatur secessum, de quo queri non potuit debuitve. Intelligit certe Cyprianus locum in quo præsens esse et iis interesse et conspectu eorum frui maxime concupivit; sed “loci”, hoc est Carthaginis, ubi persecutio jam fervebat, et “gradus”, hoc est episcopatus, qui si ipse adesset gentilium invidiam magis indies provocaret, conditio non permisit… Aliter plane se excusat ad confessores in metallo constitutos, cum Curubi in exilio esset, epistola nempe LXXVI (Pamelio et Baluzio 77): Gloria quidem, inquit, vestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis (Christiani) relegatum præfiniti loci termini coercerent. Subdit Pearsonius: Tertio narratio ipsa de Rogatiano presbytero, quam sententiæ nostræ adversari putant, initio hujus persecutionis optime convenit: nam primus hujusce turbationis impetus a plebe profectus est, quo tempore ipsum Cyprianum clamore violento frequenter flagitavit [Conf. Acta SS., t.IV. Sept., die XIV, p. 212 d.] ; et eodem modo in hac epistola Rogatianus cum Felicissimo “ferocientis populi impetum excepisse” dicitur. His rationibus permotus epistolam hanc ab extremo exilio Cypriani ad initium secessus revocandum putavi.

[7] [Pamelius] Postea progreditur Pearsonius ad diluenda Pamelianæ sententiæ fundamenta, quorum præcipuum (unicum dixerim) consistit in sequentibus Baronii verbis [Ad an. 260 num. LX, t. III, p. 89.] : Cyprianus … dum Rogatiani tunc passi meminit, plane indicat non præteritæ persecutionis tempore, sed præsentis has se a scriptas fuisse litteras. Nam Rogatianum superstitem fuisse aliis persecutionibus, ex aliis tunc datis litteris satis manifeste apparet, sicut et Felicissimum. Vult ergo eruditus Cardinalis, et cum eo Pamelius, ex hac S. Doctoris epistola effici omnino, SS. Rogatianum et Felicissimum martyrio proprie dicto coronatos; et insuper ex aliis S. Cypriani locis probari utrumque persecutionibus tum sub Decio tum sub Gallo superstites vixisse. Reponit Pearsonius: Illud quidem de Felicissimo addidit Baronius gratis, de quo nihil in aliis Cypriani litteris legitur. Aliud est de Rogatiano, quem ex plurimis S. Doctoris testimoniis constat in vivis fuisse, cum sedata jam Carthagine esset Deciana procella, ut ex infra dicendis manifestum fiet. Si itaque, ut contendunt Baronius et Pamelius, ex epistola LXXXI revera probatur martyrio coronatus Rogatianus, consequens est illam non fuisse scriptam inchoato anno 250, ac proinde deserendum Pearsonium. Ast mea opinione res aliter se habet. En verba S. Doctoris, ex quibus et nata et dirimenda controversia est [Migne, t. IV, col. 428.] : Quam fidem, (feminarum et puerorum eodem carcere detentorum, quos summis ob constantiam laudibus extollit numero præcedenti) vos quoque retinentes … futura tantum cogitatis, ut ad fructum regni æterni et ad complexum et osculum Domini et conspectum venire possitis; ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum, gloriosum senem, viam vobis ad gloriam temporis nostri religiosa virtute et divina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum, primum hospitium vobis in carcere præparavit, et metator quodammodo vester, nunc quoque vos antecedit. Quod ut consummetur in vobis, assiduis orationibus Dominum deprecamur, ut, initiis ad summa pergentibus, quos confiteri fecit, faciat et coronari. Fateor nihil me in his reperire quod vel minimum suadeat, S. Cyprianum aliud loqui de Rogatiano, aliud de Felicissimo cæterisque confessoribus eo loci custodiæ mandatis. Ait S. Rogatianum una cum S. Felicissimo cæteris quodammodo metatorem extitisse. Sunt autem, teste Stephano, metatores in castris, qui præcedentes locum eligunt ipsis castris. Carceres, in quibus confessores ad supremum se disponebant agonem, aptissime comparantur sane castris. Ut proinde similitudo, a Cypriano, scriptore terso et accurato, sententiæ nostræ aperte faveat. Cangius in Glossario minus fideliter hunc locum reddit, ubi absque dubitatione et asterisco notat: Cyprianus Epist. 81. Rogatianum metatorem vocat eorum, quos martyrio antecesserat. Utique vox martyrium vel alia ejusdem significationis nuspiam ibidem occurrit. Unde Pearsonius [Annal. Cyp., p. 19.] : Ex quibus verbis nemo certe colligere potest, Felicissimum tunc martyrem fuisse, quem tantum fratrem vocat Cyprianus, laicum fuisse indicans, quietum quidem et sobrium, ac præterea nihil. Quod si martyrium passus tum fuisset Felicissimus, numquam sine laude et insigni titulo eum nominasset. Imo vero neque Rogatianum ipsum tunc martyrem aut defunctum fuisse indicat. Nihil enim aliud dicit, quam Presbyterum illum cum Fratre primum cæteris confessoribus hospitium præparasse, atque adeo metatorem quodammodo eorum fuisse; eundem etiam, eo ipso tempore quo scripsit, “viam eis ad gloriam temporis facere religiosa virtute et divina dignatione” atque iisdem eos adhuc “antecedere.” Clare igitur ostendit eum adhuc vivere optimumque exemplum cæteris confessoribus præbere, adeoque eum in omnibus sequendum docet.

[8] [et Maranus;] Nihilominus Maranus præcitata S. Cypriani verba in sensum prorsus oppositum trahit, idque tanta confidentia, ut pronuntiare non dubitet: Nulla fere vox, hoc in loco, quæ non Rogatianum pro Christo passum indicet [Migne, tom. IV, col. 144.] . Verum, pace eruditi scriptoris dixerim, levia valde sunt, quæ in probationem profert. Vocat, inquit, eum Cyprianus “gloriosum senem,” quod eum argumento est ad gloriam pervenisse. Quasi vero gloria confessionis et constantia in carcere non sufficerent ut ita a S. Doctore vocaretur. Confessores, ait, laudat, quod futura tantum cogitant, ut ad complexum Domini perveniant, ut sequantur in omnibus Rogatianum, quem jam in multis rebus imitati fuerant. Jam ergo pervenerat ad conspectum Domini Rogatianus, siquidem pervenire ad conspectum Domini, idem est ac Rogatianum in omnibus sequi. Quidni idem etiam sit, sequi Rogatianum viam eis ad gloriam facientem religiosa virtute? Scilicet supponit Maranus, quod in quæstione est, nempe Rogatianum victoriæ palmam jam adeptum. Quo supposito, necesse utique est ut et ipsi eamdem adipiscantur, ut vere dici possintillum in omnibus sequi. Addit Maranus: Paraverat illis Rogatianus primum hospitium in carcere. Ubi secundum parabat, nisi in cælo, antecedens eos veluti metator quidam? Opus non est secundo isto hospitio, ut metator habeatur Rogatianus. Recolantur quæ diximus supra. Denique (ita prosequitur Maranus) Deum precatur Cyprianus, ut id in quo eos antecedebat Rogatianus, in ipsis consummetur et ad coronam perveniant. Ergo jam ad hanc coronam Rogatianus pervenerat. Negatur consequentia. Sufficit enim ut illi cum Rogatiano constanter in confessione pergant, atque ita cum eo cælestem rapiant palmam. Præterea ut placita sua tueatur, Maranus asserit [Migne, tom. IV, col. 145.] , ubi dicitur Cyprianus impeditus loci conditione, quominus cum confessoribus præsens agat, vocem loci non Carthaginem nec quamcumque aliam urbem vel terram significare, sed episcopalem auctoritatem, prout in aliis nonnullis vox ista sumitur. Non est opus multis eruditi Benedictini opinionem refellere; cum in istiusmodi interpretatione, quantum mihi compertum, nec ducem nec sequacem habueret. Est itaque multo verisimilius SS. Rogatianum et Felicissimum in carcere una cum cæteris confessoribus vixisse, quando hanc B. Cyprianus scripsit epistolam. Lubens quoque subscribo Pearsonii sententiæ, existimantis has, ex duabus Rogatiano inscriptas, litteras priori loco ponendas: sic enim quæ de sancto Confessore traduntur, aptius meliusque cohærent. Eodem ordine laudantur apud Morcellum [Tom. II, p. 102 et 110.] .

[9] [hujus epistolæ summarium,] Cæterum cum in priori ista epistola, nihil, præter jam dicta, reperiatur, quod non sit omnibus propter Christum ibidem incarceratis, commune; ejus tantum adscribemus summarium. Primum eis gratulatur vir sanctus de gloriosa confessione; deinde hortatur ut generosi pergant via qua cœperunt, futurorum spe gaudiorum præsentia supplicia calcantes; tum magnis extollit laudibus feminarum et puerorum constantiam: Beatas etiam, exclamat, feminas, quæ vobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutæ… Ac ne quid deesset ad gloriam numeri vestri, ut omnis vobiscum sexus et ætas esset in honore, pueros etiam vobis gloriosa confessione sociavit divina dignatio, repræsentans nobis tale aliquid quale Ananias, Azarias, etc. Denique finem imponit verbis supra relatis: quam fidem vos quoque retinentes etc. Notandum, Surium, qui hac die 26 octobris SS. Rogatianum et Felicissimum laudat, hanc S. Doctoris epistolam in extenso recitare; nihilque addit aliud.

[10] [item et alterius] In altera seu posteriori epistola, ad Rogatianum directa, quæ, ut omnes concedunt, a S. antistite Carthaginensi scripta ex secessu suo fuit, et Pearsonio decima tertia, Pamelio septima, Baluzio sexta est, Rogatianum et cæteros confessores exhortatur ad disciplinam observandam, ne qui Christum voce confessi fuerant, operibus abnegare viderentur; obiter increpans quosdam eorum, qui extorres facti ob fidem, in patriam tamen reverti non verebantur; atque hoc est quod Cyprianus infra dicit, Epist. XV (Pearson. XXXVII) extorribus quando oportuit, objurgationem non defuisse: nam in secessu scriptam hanc epistolam patet. Ita Baluzius argumentum exponit, at nonnihil, ut assolet, jejune: nam graves ibidem Cyprianus nonnullorum confessorum reprehendit culpas, imo crimina: Cognovimus, ait, non deesse, qui Dei templa, et post confessionem sanctificata, et illustrata prius membra, turpi et infami concubitu suo maculent, cubilia sua cum feminis promiscua jungentes, quando, et si stuprum conscientiæ eorum desit, hoc ipso grande crimen est, quod illorum scandalo in aliorum ruinas exempla nascuntur. Contentiones quoque et æmulationes inter vos nullas esse oportet etc. Atque hinc mihi nova ratio est, hanc epistolam alteri, ordine temporis, postponendi. Ea enim humanæ infirmitatis conditio est, ut ægre in bene cœptis perseveret; unde qui initio gloriosa confessione adunati caste et sancte fuerant, haud ita multo post a summis ad ima deflectebant. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem *.

[11] [cujus clausula, a Baluzio addita, non videtur genuina.] Est et aliud in hanc epistolam observandum. Apud Baluzium additur clausula, quæ apud alios desideratur, et ex qua sequeretur confessores jam carcere exiisse, cum hæc ad eos scriberet Cyprianus. Et quamquam, inquit, clero nostro, et nuper cum adhuc essetis in carcere constituti, sed nunc quoque denuo, plenissime scripserim, ut si quid vel ad vestitum vestrum vel ad victum necessarium fuerit, suggeratur, tamen etiam ipse de sumpticulis propriis quos mecum ferebam, misi vobis CCL, sed et alia CCL proxime miseram. Victor quoque ex lectore diaconus, qui mecum est, misit vobis CLXXV. Gaudeo autem quando cognosco plurimos fratres nostros pro sua dilectione certatim concurrere et necessitates vestras suis collectionibus adjuvare. Ast primum, quæ præcedunt in epistola, proprio et obvio sensu longe commodius referuntur ad confessores in carcere constitutos; illa præcipue quæ tam graviter reprehendit Cyprianus. Quod si præfatam clausulam sinceram dixeris, nescio qui epistolæ contextu sibi cohæreat; qui initio respondeat finis, ni vis inferatur verbis, ut a naturali sensu detorqueantur. Præterea certum est, clausulam in uno tantum reperiri codice Remensi. In aliis codicibus, quos videre contigit, hæc nusquam occurrunt, ut diserte habet Fellus [S. Cydriaui opera. Epistolæ, p. 31. Bremæ, 1690.] . Et ipse Baluzius monet [Migne, tom. IV, col. 239.] : Tametsi Regaltius, qui primus hoc segmentum reperit in codice sancti Remigii, illud cum ipsa epistola non ediderit, sed retulerit inter observationes; tametsi Angli (Fellus) secuti sint exemplum Rigaltii; ego illud attexui epistolæ, non dubitans quin sit Cypriani, quamvis in uno tantum veteri libro repertum sit. Reinhartius non attexuit epistolæ, sed addidit in calce, admonens Regaltium edidisse ex codice Remensi. Utique fide unius codicis, nemo facile discesserit a communi sententia.

[12] [Dicta breviter recapitulantur.] Itaque, ut paucis hactenus dicta comprehendam, videntur mihi ambæ epistolæ S. Rogatiano nostro scriptæ; ordine prior est, quæ Pamelio et Baluzio posterior; missa vero mense Martio vel Aprili anno 250; alteram dedit Cyprianus sequenti Maio, ut tradit ex Pearsonio Schænemannus; quod si ita sit, probabilius est confessores tunc adhuc in carcere fuisse; aliud foret in sententia Morcelli, rejicientis epistolam ad initium anni 251. Clausulam a Baluzio adjunctam, demonstravimus dubiæ saltem fidei esse. Porro ex priori epistola discimus, SS. Rogatianum presbyterum et Felicissimum principio persecutionis Decianæ circa finem mensis Februarii 250 comprehensos atque ob præclaram confessionem in vincula conjectos. His paullo post alii accesserunt, inter quos et feminæ quædam et pueri aliquot inventi sunt, quos tum Cyprianus per epistolam gratulatus, auctor quoque fuit, ut Rogatianum et Felicissimum in omnibus sequerentur [Morcelli, Africa Christiana, t. II, p. 102.] . In posteriori epistola nihil est quod speciatim ad S. Rogatianum (de S. Felicissimo in priori solum mentio fit, nec uspiam alibi) pertineat, nisi quod ejus nomine inscripta sit: Cyprianus Rogatiano presbytero confessoribus fratribus salutem. Quod sane ex mente S. Doctoris signum est non modo singularis benevolentiæ sed et æstimationis minime vulgaris.

[13] [S. Cyprianus Rogatiano pecunias in pios usus erogandas mittit.] S. Rogatiano pecunias a B. Cypriano datas et missas in pios usus distribuendas patet ex aliis litteris (incipiunt Cyprianus presbyteris et diaconibus, fratribus charissimis salutem) quibus commendat ut curam habeant viduarum, infirmorum et pauperum nec peregrinos negligant: Sumptus, inquit [Migne, t. IV, col. 327.] , suggeratis de quantitate mea propria quam apud Rogatianum compresbyterum nostrum dimisi. Quæ quantitas ne forte jam universa erogata sit, misi eidem per Narcissum acolythum aliam portionem, ut largius et promptius circa laborantes fiat operatio. Videtur hæc epistola eodem fere tempore quo aliæ binæ, de quibus egimus, scripta. Sed hic, quod in aliis plerisque obtinet, disputant eruditi. Alii cum Fello et Pearsonio illam ponunt ordine octavam et referunt ad mensem Martium vel Aprilem anni 250; ac proinde media veniret inter ambas S. Rogatiano nomine proprio missas; alii cum Pamelio et Baluzio, apud quos est ordine trigesima sexta, tardius scriptam censent; forte ideo quod significet sanctus præsul, persecutionem tum deferbuisse; timet enim Carthaginem redire, ne sit auctor rumpendæ pacis; hæc tamen integra non erat, cum addat: Quando ergo vos scripseritis rebus compositis, me venire debere..: tunc ad vos veniam [Ibid., p. 326.] . Sed aliunde nihil mihi obstare videtur, quominus dicamus hujusmodi mitigationem seu intermissionem severitatis primo, postquam secesserat Cyprianus, tempore obvenisse. Morcellus epistolam rejicit ad finem circiter anni 250 [Africa Christiana, t. II, p. 109.] .

[14] [Eumdem alibi præclare commendat.] Præclarum rursus de S. Rogatiano habemus testimonium in Epistola 40a ex Baluzii recensione, Felli 43a. Ita nempe Plebi universæ scribit Cyprianus [Migne, ubi supra, col. 332.] : Quamquam, fratres charissimi, Virtius, fidelissimus atque integerrimus presbyter, item Rogatianus et Numidicus presbyteri confessores et gloria divinæ dignationis illustres, sed et diaconi, boni viri et ecclesiasticæ administrationi per omnia obsequia devoti, cum cæteris ministris plenam vobis præsentiæ suæ diligentiam præbeant, et exhortationibus assiduis singulos corroborare, sed et lapsorum mentes consiliis salubribus regere et reformare non desinant, tamen ego quantum possum admoneo et quomodo possum visito vos litteris meis. Litteris, inquam, fratres charissimi: hoc enim quorumdam presbyterorum malignitas et perfidia perfecit, ne ad vos ante diem paschæ venire licuisset etc. Ex postremis verbis intelligitur epistola scripta haud diu ante festa paschalia (probabiliter circa finem Februarii, vel initio Martii [Vide Schœnemann, tom. I, p. 86.] ) quæ, ut notat Pearsonius [Annales Cyprianici ad an. 251 n. III.] , secundum canonem Hippolyti hoc anno Domini Cyclo Solis VIII litera Dominicali E, in vicesimum tertium Martii inciderunt [Confer. Art de vérifier les dates, p. 6.] . Constat præterea ex contextu datam epistolam paulo post abstentos Felicissimum hujusque asseclas, de quibus agam numero sequenti. Nihilominus præsumere licet, quæ de S. Rogatiano hic prædicantur, non solum spectare ad præsentis temporis adjuncta, sed ad omne fere illud spatium, quo duravit S. Cypriani secessus. Quare in vitæ compendio (supra n. 2.) diximus: S. Rogatianum una cum S. Numidico et Virtio invigilasse ne pastoris absentia graviora grex pateretur detrimenta.

[15] [Epistola ad schisma Felicissimi spectans;] Restat Paulo uberius dicendum de gestis S. Rogatiani in causa Felicissimi, cujus artibus schisma eruperat in ecclesia Carthaginensi. Schismatis initium adscribit Pearsonius anno 250; plerique, quos inter decessores nostri in Actis S. Cypriani [Tom. IV Sept. p. 247.] meliori ut nobis videtur nixi fundamento, ineunti anno sequenti [Confer. Tillemont, tom. IV, pag. 611 et 613.] . Inter epistolas S. Cypriani superstites atque de Felicissimo agentes, tres sunt in quibus expressa fit de S. Rogatiano mentio, quem docent una cum duobus episcopis et altero presbytero Vicarios a S. Doctore constitutos. Ex quo sane liquet quanti Rogatianum faceret beatus præsul Carthaginensis. Laudatæ epistolæ apud Baluzium ordine veniunt 38a, 39a et 40a; apud Oxonienses 40a, 41a et 42a. Prima est responsoria ad litteras nobis deperditas, quibus monebatur a vicariis suis S. Cyprianus de prorumpente Felicissimi schismate. Inscribitur autem Caldonio et Herculano collegis item Rogatiano et Numidico compresbyteris; monetque S. Cyprianus, eos pro se Vicarios missos, cum mandatis ut Felicissimum ejusque insigniores asseclas declararent abstentos, id est communione privatos.

[16] [item altera et tertia;] Per secundam docemur jussa, superioribus litteris contenta, fuisse executioni mandata. Juverit illam, de cætero brevissimam, in extenso adscribere: Caldonio cum Herculano et Victore collegis item Rogatiano cum Numidico presbyteris. Abstinuimus a communicatione Felicissimum et Augendum; item Repostum de extorribus et Irenem Rutilarum et Paulum Sarcinatricem; quod ex annotatione mea scire debuisti. Item abstinuimus Sophronium et ipsum de extorribus, Soliassum budinarium. Notandum est autem primum, duobus supra nominatis episcopis addi tertium, nempe Victorem, quem suspicatur Morcellius proximæ profuisse ecclesiæ, atque propterea advocatum; deinde hisce in litteris haud pauca esse obscura et propter varias lectiones incerta. Sic non facile capimus quo tendat pericope: Quod ex annotatione mea scire debuisti; ubi alii loco mea ponendum volunt nostra; et pro debuisti, Morellius, Pamelius et Fellus legunt plurali numero debuistis: Fellus quoque in titulo addit salutem, quæ vox apud alios desideratur. Nec mihi absurda est conjectura, scriptionem istam ad nos pervenisse mendosam, luxatam imo et mutilam. Nihil itaque mirum non convenire inter eruditos a quo, cui vel quibus hæc missa sit epistola, imo an vocari proprie epistola possit. Ego, ait Baluzius [Migne, tom. IV, col. 331.] , non dubito quin sit Caldonii reddentis Cypriano rationem eorum quæ ab eo et aliis Vicariis collegis suis gesta fuerant adversus Felicissimum et socios ejus. Itaque optima est lectio librorum qui habent “debuisti”: solus enim Caldonius scribit nomine suo et collegarum. Confer Tillemontium [Ubi supra p. 612 nota XXII.] qui non unam movet contra hanc sententiam difficultatem, ac tandem concludit, non esse epistolam, sed potius tabellam seu excommunicatonis sententiam publice affigendam; atque ita existimat tum ob rationes supra tactas, tum ideo præsertim quod non satis dignum videatur, ut de re tanti momenti summatim et jejune rescriberent ad episcopum suum vicarii. Morcellio [Africa Christiana, tom. II, pag. 111 n. IV. Brixiæ, 1817.] edictum est, quod ad Cyprianum et alios episcopos mitteretur. Balluzius Tillemontio assentiri non potest: est enim certo, inquit, epistola Caldonii; quod utique in quæstione manet. Non opus est pluribus prosequi hoc argumentum: sufficit enim pro scopo nostro quod constet ex ista sive epistola sive edicto vel tabella, obtemperatum fuisse a S. Rogatiano aliisque vicariis mandato, prioribus litteris S. Doctoris imposito de abstinendis Felicissimo ejusque sequacibus. Qui plura voluerit, adeat acta S. Cypriani [Tom. IV Sept. p. 250.] . Tertia epistola ad plebem universam directa est, qua nuntiat Cyprianus vitandum Felicissimum cum suæ factionis quinque presbyteris, qui tum lapsis sine discrimine pacem dabant, tum seditionem et schisma adversum se concitabant. Exorditur a præclaro S. Rogatiani et aliorum quorumdam encomio, quod descripsimus supra n. 14.

[17] [ex quibus discimus Rogatianum constitutum S. Cypriani vicarium.] His explicatis brevem subdo ex Morcellii opere narrationem de origine et progressu schismatis, ut clarius et uno veluti conspectu perspiciatur quæ fuerint infausta tempestate illa, S. Rogatiani partes. Dum, inquit Morcelli [Africa Christiana, pag. 110] , his populi, partim a recto tramite declinantis, moribus Cyprianus dolebat, gravius jam malum instabat a Felicissimo, cive Carthaginiensi opulento, eodemque christiano, laico (perperam a Baronio presbyter habetur [Tillemont Mém. tom. IV, pag. 611. Conf. Acta S. Cypriani pag. 247 et seqq.] ), at vitiis notato, et animo in Cyprianum infenso. Nec tamen videtur addendus quinque presbyteris illis qui electioni S. Cypriani obstiterant, quamvis non desint, qui ita sentiunt [Ibid pag. 56.] , inter alios Pearsonius ejusque abbreviator Schænemannus [Tom. I, p. 85.] . Forte anno (251) ineunte Carthaginem Cyprianus cum pecunia miserat episcopos duos Caldonium et Herculanum, cumque his presbyteros suos spectatissimos Rogatianum et Numidicum, qui “necessitates fratrum” sumptibus ipsius “expungerent, simul etiam et ætates eorum et conditiones et merita discernerent” quo de illis certior ipse fieret “et dignos” quosque ac virtutibus maxime commendatos in ecclesiæ usum atque solatium legere posset [Migne t. IV. cl. 329. Cyp. Epist. 38a; apud Fellum 41.] . Jam vero cum illi mandata, quæ receperant, diligenter persequerentur, ecce tibi improborum stipatus manu Felicissimus episcopos atque presbyteros coercere nititur, ausus intercedere “ne quis posset expungi,” neve census ullus institueretur; iis etiam qui ad stipem accipiendam accesserant “secum in monte non communicaturos, qui Cypriano obtemperare voluissent,” comminatur. Hæc in agro Carthaginiensi contigisse videntur, et “Montem” ille appellasse creditur prædium et domum suam in colle sitam, quæ tum fortasse christianis patebat, eo tutius convenientibus, quod in urbe sine periculo conventus tunc haberi non possent. Atque hæc interpretatio multo est communior verisimiliorque. Fellus ait, nec tamen probat, agi de oppido, cui nomen Mons, quod supponit haud procul Carthagine situm. Alii, paucissimi numero legunt in morte [Conf. Acta SS. tom. IV. Sept. p. 249.] . Pergit Morcelli: Ea porro ut Cyprianus rescivit, non ille, audacia hominis deterritus … auctoritatem suam impune contemni et pacem ecclesiæ inulto scelere turbari passus est; verum ad episcopos et presbyteros eosdem, quos illic vicaria potestate fungi jusserat, gravissimas litteras (est epistola 38a apud Baluzium) misit, quibus litteris et Felicissimo sacris interdicebat, et qui ejus adseclæ essent eidem pœnæ obnoxios minitabatur, nisi illum deseruissent… Nec vero mora interposita ulla est. Episcopi (Caldonius et Herculanus) convenere cum presbyteris (S. Rogatiano et Numidico) Victore quoque collega advocato, qui proximæ, ut arbitrior, ecclesiæ præesset, edictumque hujusmodi proposuerunt, cujus exemplum et ad Cyprianum et ad alios episcopos mitteretur. Recitatur edictum seu epistola a nobis supra n. 16. Subdit Morcellius: Hactenus edictum quale ad nos pervenit. Cui plura tum nomina subscripta fuisse, facile admiserim. Eo autem promulgato, statim apparuit, quid Felicissimus moliretur: quinque enim presbyteri Carthaginienses, qui antea pontificatum Cypriano eripere conati fuerant, ii se Felicissimo ejus secessionis antesignanos præbuerunt… Horum suffragiis, ut gratiam referre viderentur, Felicissimus creatus est diaconus. Tradunt Pearsonius [Annales Cyprianici pag. 25.] et Schænemannus [Bibliotheca historico litteraria tom. 1. pag. 85.] Felicissimum ad diaconatum a Novato elevatum fuisse citius, scilicet labente anno 250; auctumque hac dignitate cœpisse plebem a Cypriano avertere, auspicatumque suum esse schisma: ast hæc perperam, ut recte monet Tillemontius [Mémoires, tom. IV, pag. 614.] . Mensibus quatuordecim in secessu transactis rediit sanctus Cyprianus Carthaginem, post pascha anni 251, quod incidit in diem 23 Mart. Cumque ad eum plures convenissent episcopi cum eis habuit concilium Carthaginense I, in quo communi omnium sententia Felicissimus ejusque asseclæ iterato percussus anathemate est.

[18] [Memoria in fastis sacris,] Superest ut referamus, quæ in fastis sacris de SS. Rogatiano et Felicissimo habentur. Notemus primum eorum nomina præteriri in martyrologio ecclesiæ Africanæ, quod concinnavit Morcellius ex veterum tabulis et ad calcem tomi secundi operis sui edidit in lucem, monens se id præcipue spectare, ut eorum in primis, qui olim ecclesiam Africanam sanguine suo nobilitassent nomina … recognosci … facile possent [Africa Christiana, tom. II, p. 357.] . Vacant autem dies XXVI et XXVII octobris. Et observat Sollerius in Usuardum ad hunc diem: Rogatianus et Felicissimus apographis Hieronymianis, Bedæ, Floro, Rabano, Wandelberto præteriti, ab auctore Romani parvi (quod Rosweydus noster edidit) primum consignantur his verbis: “In Africa, Rogatiani presbyteri et Felicissimi martyris. Fusius eosdem annuntiat Ado Viennensis: Apud Africam natalis sanctorum martyrum Rogatiani presbyteri et Felicissimi, qui persecutione Decii et Valeriani, illustri sunt martyrio coronati.” De quibus etiam scribit beatus Cyprianus in epistola ad Confessores his verbis: “Ut sequamini” inquit, “in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum senem, viam vobis ad gloriam, nostri temporis religiosa virtute et divina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum, primum vobis hospitium in carcere præparavit, et metator quodammodo vester nunc quoque vos antecedit.” Usuardus Adonem ad amussim sequitur, nisi quod verba S. Cypriani non adscribat. Ita etiam Notkerus, sed phrasi diversa [Apud Canisium, tom. III, p. 183.] : Apud Africam sanctorum martyrum Rogatiani presbyteri et Felicissimi, qui passi sunt sub Decio et Valeriano. In Romano omittitur Decius cujus loco, ponitur Gallienus: In Africa sanctorum martyrum Rogatiani presbyteri et Felicissimi, qui in persecutione Valeriani et Gallieni illustri martyrio coronati sunt; de quibus etiam scribit sanctus Cyprianus in epistola ad Confessores. Notat vero Baronius in hunc locum: De his item Beda (id perperam: silet namque Beda de Sanctis nostris) Usuardus, Ado et alii… Vixit iisdem temporibus alius ejusdem nominis Felicissimus, sed meritis infelicissimus; qui signifer schismaticæ factionis, cum suis sociis a S. Cypriano abstentus est… Fuit insuper alius Rogatianus, qui cum Donato passus est in Galliis, de quo Gregorius Turonen.

[19] [ubi perperam Martyres dicuntur.] In memoratis hactenus martyrologiis SS. Rogatianus et Felicissimus diserte prædicantur martyres, an autem revera tales sint, non una dubitandi suppetit ratio. Ex Cypriani epistola 81, ait Sollerius, potissimum eruisse videntur martyrologi nostri, quod de “illustri martyrii corona” prædicant; an satis certo, non ausim asserere: nam si vera sunt quæ accurate observat Tillemontius; passos quidem constat Rogatianum et Felicissimum primo ipso “ferocientis populi impetu,” at in tormentis vitam posuisse, non item.., Castellanus contra, nullum ejus rei fundamentum se reperisse rotunde testatur. Quibus ex verbis satis apparet in quam Sollerius inclinet sententiam. Ex dictis per decursum hujus Commentarii constat utique SS. Rogatianum et Felicissimum præclare decertasse pro Christi nomine; ærumnas carceresque passos; non autem mortem obiisse. Nec proinde proprio sensu martyres dicendi sunt, bene vero confessores, prout moris ea tempestate erat vocare illos, qui fidem strenue in persecutione confessi erant, non tamen usque ad internecionem: nam supervixisse sanctos Pugiles nostros Decianæ procellæ, vix non mihi certum est: nec ulla suppetit ratio satis idonea, quæ suadeat sequenti aliquo turbine violenter abreptos. Ubi autem et quando diem clauserint, incompertum prorsus est. Perperam itaque a recensitis supra martyrologis passio adscribitur Decianæ vel Valerianæ et Galenianæ persecutioni. Nec opus est nobis disputare an in una potius quam in alia coronati fuerint; cum valde probabile nobis sit eos ærumnis et carceribus fortiter sub Decio toleratis superstites, in pace postea obiisse.

[Annotata]

* Sap. IX, 15.

DE SS. ARTEMIDORO, BASILIO, GLYCONE ET LEPTINA, MARTYRIBUS ECCLESIÆ ORIENTALIS,

TEMPORE INCERTO.

SYLLOGE.
Ex Menæis græcorum aliisque fastis Constantinopolitanis, Hierosolymitanis et Slavicis.

Artemidorus, martyr ecclesiæ Orientalis (S.)
Basilius, martyr ecclesiæ Orientalis (S.)
Glycon, martyr ecclesiæ Orientalis (S.)
Leptina, martyr ecclesiæ Orientalis (S.)

AUCTORE V. D. B.

[1] In Actis hisce nostris sanctorum breviter ex fastis sacris græcis dictum est ad diem 9 septembris de S. Artemidoro, [SS. Artemidorus et Basilius, simul gladio occisi,] qui igne consummavit martyrium [Acta SS., tom. III Septembris, p. 366.] et ad diem 20 ejusdem mensis de SS. Artemidoro et Thalelæo, seu Thalo, qui, quod Dianam adorare nollent, gladio interfecti sunt [Ibid., tom. VI Septembris, p. 148 et 149.] . Ab his diversus est S. Artemidorus, qui hodie in fastis patriarchatus Constantinopolitani celebratur; quum non ut primus igne, sed ense occisus sit; neque ut secundus socium habuerit S. Thalelæum, sed S. Basilium: quo accedit natales plus integro mense distare ab se invicem. Porro in Menæis græcorum impressis legitur ad hanc diem: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ οἱ ἅγιοι μάρτυρες Ἀρτεμίδωρος καὶ Βασίλειος ξίφει τελειοῦνται.

Στίχ. Ἀρτεμίδωρος, ᾧ τέλους ψῆφος ξίφος
      Σύναθλον εἶχε Βασίλειον πρὸς ξίφος.

Quod est: Eadem die sancti martyres Artemidorus et Basilius ense consummantur. Sequentes autem versiculos ita vertit Siberus [Martyrologium metricum ecclesiæ græcæ, p. 349.] :

Artemidorum sectio ferri necat:
Commilitonem nactus est Basilium.

Iidem ambo referuntur in codice slavico Ostromirano sæculi XI et in Menæis mss. Mazarinianis; sed et in Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, signatis O. n. 148 et T. n. 346, eis sociantur SS. Glycon et Nestor his verbis: Ἄθλησις τῶν ἁγίων μαρτύρων Βασιλείου, Ἀρτεμιδώρου, καὶ Γλύκωνος, καὶ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Νέστορος; quod est: Passio sanctorum martyrum Basilii, Artemidori et Glyconis et sancti martyris Nestoris. Quæ eadem verba in Menæis Sirmundianis leguntur, nisi quod Nestor absit. Præterea in codice Naniano græco CLXVI, quem Mingharellius [Græci codices mss.. apud Nanios Venetiis, p. 369.] recensuit, et in Menologio Hierosolymitano sæculi X, quem edidit Scholzius [De menologiis duorum codicum græcorum, p. 8.] , proxima die, 27 octobris, occurrit memoria τοῦ ἁγίου μάρτυρος Νέστορος καὶ Ἀρτεμιδώρου; qui ambo sancti, sed interpositis SS. Capitolina et Eroteide distincti, occurrunt etiam in Menæis mss. græcis monasterii S. Marci patrum Prædicatorum Florentiæ. De Nestore, quem in prætermissis ad præsentem diem jam memoravi, nil est quod dicam.

[2] Neque S. Glycon ad SS. Artemidori et Basilii societatem spectat, sed singularis est martyr, qui in Menæis græcorum singulari honestatur disticho: [et S. Glycon, copite amputato, sanctaque Leptina, humi tracta, hac die coluntur ob orientalibus.]

Στίχ. Ξίφει προτείνας μάρτυς αὐχένα Γλύκων,
      Σπονδὴν γλυκεῖαν αἶμα σου Χριστῷ γέεις.

Quos versiculos sic latine vertit idem ille Siberus [Martyrologium metricum, p. 349.] :

Ferro caput læte scindendum das, Glycon:
Fusus cruor libamen est gratum Deo.

Qui S. Glycon cum alio nullo confundi potest, siquidem alius nullus in synaxariis aut menæis homonymus occurrat. Quibus addere placet S. Leptinam, quæ in solis Menæis græcorum impressis nobis obvia facta est, cum hac laude quod eadem die sancta martyr Leptina, per terram protracta, vitam finivit: τῇ αὐτῇ ἡμερᾳ ἀγία μάρτυρ Λεπτίνα κατὰ γῆς συρομένη τελειοῦται; cum hoc disticho, latine verso a Sibero [Ibid., p. cit.] :

Στίχ. Ἐν γῇ συρεῖσα χερσὶ δυσσεφρόνων
      Ἀφῆκεν εἰς γῆν Λεπτίνα σάρκος πάχος.

Raptatur in terra lacertis impiis,
Linquens humo Leptina molem corporis.

Quæ quidem, ut alia pleraque, parum salis habent; sed eo tamen valent ut quo mortis genere martyrium suum perfecerit sancta femina cognoscamus: quod de SS. Artemidoro, Basilio et Glycone etiam observandum est. Verum quo loco aut quo tempore singuli Christo victimæ ceciderint, hactenus latet; sed quum quotidie novi prodeant orientales libri, non omnis evanuit spes ut aliquando deveniamus in notitiam gestorum plurium cælitum, qui primitus Constantinopoli non colebantur, sed a sæculo IX paulatim extrinsecus accesserunt, nomen in fastis sacris regiæ urbis obtinentes.

DE. S. AMANDO, CONF. PONT., PRIMO EPISCOPO ARGENTORATENSI,

POST ANNUM CCCXLVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS ET CRITICUS.

Amandus, conf. pont. Argentorati (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. S. Amandus, primus Argentoratensis episcopus, an diversus a S. Amando Trajectensi.

Quum circa annum Christi 980 [Cfr Grandidier, Hist. de l'Église de Strasbourg, tom. I, pag. 140.] anonymus [S. Amandus, qui sæculo X Argentoratensis apostolus habebatur,] Lutrensis monachus S. Deicolæ, Lutrensis haud procul a Luxovio in comitatu Burgundiæ olim abbatis, antea vero S. Columbani discipuli, Vitam a se conscriptam publici juris faciebat, fidei christianæ apud se satores et civitatis suæ patronos reputabant colebantque Argentoratenses SS. Amandum, Justinum, Arbogastum, Florentium et alios nonnullos. Biographus enim ille, recensens capite primo potiores sanctos, qui in variis Galliarum locis honores ecclesiasticos tunc temporis accipiebant, videlicet Parisiis, Turonibus, Pictavis, Lemovicis, Bituricis, Aurelianis, Floriaci, Lugduni, Remis, Suessione, Tulli, Metis et Treviris, priusquam Vesontionem deveniat, hæc de Argentoratensibus apostolis et patronis effatur [Acta SS. tom. II Januarii, pag. 201.] : Nec incuriose prætereundum videtur cis Vosagicas Alsatiæ partes, quarum caput atque decus omne civitas Argentina dignoscitur, quæ vulgarico vocabulo Strazburch vocatur; quæ, exceptis reliquiis principalibus, proprios se gaudet possidere patronos, quos a Domino suscepit veræ fidei fundatores et divini verbi prodigos seminatores, id est Amandum, Justinum, Arbogastum, Florentium et alios nonnullos, quorum nomina in beati ordinis albo superna illa regia sine fine tenet caraxata seu scripta. Planum itaque est illos quatuor beatissimos viros sæculo X inter sanctos recensitos fuisse; eorum corpora in diœcesi Argentoratensi præter alias reliquias principales servata fuisse; eosque demum episcopos Argentoratenses fuisse habitos et quasi apostolos.

[2] [et in capite catalogorum illius sedis antistitum collocabatur,] Conveniunt hæc cum iis, quæ Erckenbaldus, Argentoratensis ab anno 965 ad 991 episcopus, paulo ante mortem de decessoribus suis ligata oratione scripsit, in hæc verba exorsus [Boecler, Kulpis et Schilter, Scriptores rerum germanicarum, part. III, pag. 120; J. F. Boehmer, Fontes rerum Germanicarum, tom. III pag. XIII et 1.] :

Alpha nitet dignus pater hujus sedis Amandus; Justus justitiæ post additur assecla summæ: Hinc Maximinus baculatur in ordine tritus *: Et Valentinus pastori tunc benedictus: Solarius tandem cathedram possedit eamdem.

In Catalogo autem episcoporum Argentoratensium, scripto (ut videtur) sæculo XII, veniunt [Ap. Boehmer, tom. cit. pag. XIII.] hæc prima nomina Argentoratensium episcoporum. Sanctus Amandus. Justus. Maximinus. Valentinus. Solarius. Arbogastus. Florentius. Et in alio, qui desinit ad annum 1299 [Ibid. pag 5.] : Hic incipiunt omnia nomina episcoporum Argentinensium: Sanctus Amandus primus. Sanctus Justus, secundus episcopus. Maximus tertius, et sic per ordinem usque ad finem. Valentinus. Solarius. Sanctus Arbogastus. Sanctus Florentius; atque in tertio [Ibid. pag. XVI.] Maximinus etiam, Valentinus et Solarius sancti appellantur. Convenit itaque S. Amandum primum fuisse Argentoratensem episcopum. Quibus accedit ipsa corporis præsentia: cujus fata inferius explicabimus.

[3] [falso a multis, maxime a Schœpflino, qui diu aliter sensit,] Quæ si sola essent, sufficerent plane ad demonstrandum S. Amandum, Argentoratensem episcopum, diversum esse a S. Amando, antistite Trajectensi. Verumtamen ambo olim confusi fuerunt, donec medio sæculo XVII Henschenius in Vita hujus S. Amandi ad diem 6 februarii ambos a se invicem discrevit, tanta auctoritate ut mirum sit postmodum exstitisse viros graves, qui Trajectensem præsulem episcopatus Argentoratensis auctorem esse voluerint. Fuerunt tamen; quos inter nullus majorem doctrinæ laudem nactus est quam Schœpflinus. Non tamen semper hanc sententiam secutus est eruditus vir. In Illustribus ex Clodovei historia controversiis, quam dissertationem anno 1725 publici juris fecit [Num. XIV, pag. 17.] et in Commentationibus historicis et criticis anno 1741 denuo edidit [Num. XIV, pag. 381.] , aperte docuerat episcopatus Argentoratensis jam in quarto sæculo reperiri vestigia; similiter in Dissertatione de monumento Tribocorum, quam anno 1738, die 21 februarii, Parisiis publice legit, quum memorasset Nolitiam imperii, circa annum 400 conscriptam, addiderat [Mémoires de I'académie des inscriptions, tom. XV, pag. 458.] paulo post Argentoratum, quum ibidem prævaluisset christiana fides, sedem episcopalem inferioris Alsatiæ seu veterum Tribocorum factam esse; et demum, quum anno 1748 rogatu cardinalis de Rohan, Argentoratensium episcoporum catalogum, novo Rituali præfigendum, conscripsit, sæculo IV et cathedræ episcopalis Argentoratensis natalem et S. Amandi, primi præsulis, ordinationem consignavit [Ap. Grandidier, Histoire de I'Église de Strasbourg, t. I, pag. 75 et 76.] .

[4] [confunditur cum S. Amando, episcopo Trajectensi.] Sed triennio post, quum Colmariæ prius Alsatiæ illustratæ volumen in lucem dedit, alia omnino placita tuitus est, scilicet sæculo IV nullum fuisse Amandum, Argentoratensem episcopum, et Erekenbaldum carmine suo non putatitium illum sæculi IV, sed Aquitanicum sæculi VII intellexisse Amandum, qui Trajecto-Mosanus episcopus a Dagoberto in Alsatiam vocatus est. Duabus hoc, inquit [Alsatia illustrata, tom. I, pag. 337.] , ex rationibus statuo: I Nonnisi unum Amandum quum memoret Erckenbaldus, ille sane intelligendus, qui miraculis apud Alsatas claruit, qui in catalogo celebratur sanctorum, quem Alsatici mediæ ætatis annales certatim loquuntur; alter enim sæculi IV nec sanctis adscriptus, nec ulla re gesta celebris est. II Amandum inter et Arbogastum nonnisi quatuor episcopos Erckenbaldus posuit: qui vero possibile est ut tribus integris sæculis nonnisi quatuor antistites episcopale solium Argentoratense occupaverint? Quod posterius argumentum plane ludicrum est, quum omnium fere sedium antiqui episcoporum catalogi, atque etiam Liberianus Romanorum pontificum, hiulci sint, quod veterum præsulum nomina, maxime si cultu ecclesiastico carerent, oblivione et socordia obliterata fuerunt. Quid, quod (ut loco suo dicemus) Argentoratus, quum sæculo V Germanorum incursionibus periit, non potuit suam non amittere episcopalem cathedram? ita ut integer forte sit Argentoratensium præsulum laterculus; licet inter SS Amandum et Arbogastum tria tantum sint nomina, quorum memoria ad nos pervenerit.

[5] [Ut testimonio Erckenbaldi, silentio biographorum S. Amandi Tr., scriptione Vitæ S. Amandi Arg, per Uthonem, duorum corporum exsistentia] Neque prior ratio ullius ponderis est. Primo enim S. Amandus Trajectensis numquam fuit Argentoratensis episcopus; adeoque, quum Erckenbaldus hoc versu:

Alpha nitet dignus pater hujus sedis Amandus, aperte de primo Argentoratensi episcopo loquatur, non temere ei affigendus foret putidus error. Secundo in pluribus S. Amandi Trajectensis Vitis, in quibus res ejus accuratissime explicantur, nedum narretur eum Argentoratum abivisse ibique episcopali munere functus esse, ne vestigio quidem indicatur eum aliquando ad has partes iter deflexisse. Tertio quum S. Amandi Trajectensis exsisterent Vitæ plures, nil erat quod Utho, qui ante Erckenbaldum Argentoratenses infulas gessit, ejus Vitam conscriberet; atqui Guilielmus Eisengrinus, qui medio sæculo XVI bibliothecam quam vocant ecclesiasticam molitus est, meminit ab illo Uthone præter Vitam S. Arbogasti, quam decessores ad diem 21 julii ediderunt [Acta SS. tom. V Julii, pag. 168 et seqq.] , scriptam fuisse Vitam S. Amandi, episcopi utique Argentoratensis. Et licet hæc non obvia sit in appendice ad Historiam Lombardicam seu Legendam auream, quæ annis 1491, 1492 et 1496 Argentorati et anno 1516 Hagenawi [Exemplaria sunt in Musæo nostro.] excusa est, et licet Henschenius noster [Acta SS. tom. I Februarii, pag. 829.] , Galliæ Christianæ scriptores [Tom. V, col. 777 et 789.] , et Philippus Grandidier [Hist. de l'Église de Strasbourg, tom. I, pag. 74 et 75, 126 et 127.] , frustra in hanc Vitam quæsierint, neque melior nostra fuerit fortuna, nemo tamen fidem Eisengrino denegat; quin etiam ejus auctoritate Possevinus [Apparatus sacer, tom. II, pag. 546.] , Vossius [De scriptoribus historicis latinis, edit. alt., pag. 346.] , Fabricius [Biblioth. med. et inf. latinitatis, v° Utho.] , Cangius [Index auctorum, v° Utho.] et Rivetus [Hist. litt. de France, tom. VI, pag. 304.] Uthoni, medio sæculo X Argentoratensi præsuli, adscribunt S. Amandi Vitam; censentes eam nunc esse deperditam. Quarto S. Amandi Trajectensis corpus servabatur Elnone in finibus Belgii, sancti vero Amandi Argentoratensis in hac ipsa sua diœcesi: neque de reliquiis aliquot hic cogitare licet, quæ alibi sæpe corpus dicuntur; sed integrum corpus, ut nil nisi os brachii deesset, apud Argentoratenses fuisse atque etiamnum esse suo loco apparebit.

[6] [et novitate illius opinionis, quæ sæculo XV antiquior non est:] Quinto Alsatici medii ævi annales nequaquam certatim loquuntur de S. Amando Trajectensi; recentior ille error est, neque sæculo XV antiquior. In Kalendario enim, (quod titulo Martyrologii Germanici edidit Beckius, sed quod kalendarium monasterii virilis diœcesis Argentoratensis esse ex una parte nomina presbyterorum et monachorum, inscripta Necrologio, ex altera festa S. Aureliæ, virginis Argentoratensis, SS. Arbogasti et Florentii, episcoporum Argentoratensium, S. Attalæ, abbatissæ S. Stephani Argentoratensis, et S. Othiliæ, abbatissæ Hohenburgensis, in diœcesi Argentoratensi, manifestum faciunt), ad diem 6 februarii occurrit quidem S. Vedasti nomen, sed nequaquam S. Amandi [Martyrologinm Ecclesiæ germanicæ, pag. III et seqq.] ; quod et secundo loco apparet in Rhenaugiensi diœcesis Argentoratensis kalendario [Gerbert, Monumenta veteris liturgiæ allemanicæ, part. I, pag. 457.] ; neque alibi uspiam idem recurrit. Abest quidem etiam S. Amandi Argentoratensis nomen; sed quum illud semper obscurum fuerit, S. Amandi vero Trajectensis memoria semper celebris exstiterit, alia utriusque est conditio. Quod argumentum vel solum sufficeret ad persuadendum S. Amandum Trajectensem Argentorati numquam versatum esse, nedum episcopus illic fuerit. Quod vero error, qui in ambobus in unum confundendis positus est, sæculo XV antiquior non est, testem habemus ipsum Schœpflinum [Alsatia illustrata, tom. I, pag. 337.] ; qui, ubi eos quibus nitatur recenset, primum producit Kœnigshovium, sæculi XV chronographum, qui in Chronico Argentoratensi latino ms. (Germanicum enim edidit Schilterus) ad primum Erckenbaldini carminis versum hoc adjecit scholium: “Hic Amandus erat primus episcopus Argentinensis. Obiit anno Domini DCXX, ut legitur in Lombartica, (immo Lombardica,) historia. Sed in legendis aliis legitur quod fuerit temporibus Dagoberti, regis Francorum, qui incepit regnare anno Domini DCXXXI (immo 622 in Austrasia, et 628 in monarchia) et regnavit annis XXXIV (immo usque ad annum 638); cujus filium Amandus baptizavit (anno 635 Aurelianis), ei nomen Sigeberti imponens. Quem S. Arbogastus postea a morte suscitavit.” Ejusdem sententiæ est, sic pergit Schœpflinus, Jacobus Wimphelingius [Catalogus episcoporum Argentinensium, pag. 7 et seqq.] , centum fere annis post Kœnigshovium vivens. Consentientes denique sunt Gaspar Bruschius [De episcopatibus Germaniæ, p. 55.] , Franciscus Guillimannus [De episcopis Argent., p. 69.] et Gabriel Bucelinus [Germania sacra, part. I, p. 7.] . Quidni addidit Schœpflinus in Breviariis Argentinensibus, annis 1478 et 1489 excusis, ad diem 26 octobris exstare lectiones, desumptas ex Vita S. Amandi Trajectensis, sed translatas ad S. Amandum Argentoratensem [Cfr Acta Sanctorum, tom. I Februarii, p. 829.] ? quasi scilicet Dagobertus Trajecto evocatum novæ Argentoratensi cathedræ imposuerit.

[7] [Sæpius factum est ut unius sancti Vita alteri applicita fuerit.] Sed neque ex hoc loco, neque ex recensitis a Schœpflino scriptoribus quidquam aliud colligi potest, nisi quod sæculo XV ambo sanctissimi viri inter se confunderentur et ut unius Acta alteri attributa fuerint. Quæ res nequaquam rara est: certe ex quo tempore Acta sanctorum illustranda denuo assumpsimus, occurrit nobis ad diem 16 octobris Passio S. Symphoriani, martyris Augustodunensis, mutato nomine, traducta ad S. Silvanum, martyrem Agedunensem [Ibid., tom. VII Octobris, p. 823 et seqq.] , et biduo post ad S. Caprasium, episcopum Agennensem [Ibid., tom. VIII Octobris, p. 816.] . Sed nullum forte splendidius exemplum est quam quod Acta S. Othiliæ Hohenburgensis abbatissæ in Alsatia, afficta sunt S. Adelæ, quæ in Orp-le-Grand, diœcesis Mechliniensis vico, festive colitur die 30 mensis junii [Ibid., tom. V Junii, p. 587.] ; et quidem nunc in illa parochia ostenduntur septem ecclesiarum loca, in Vita S. Othiliæ designata, monasterii sedes et reliqua omnia, quæ numquam extra Alsatiam visa sint. Hinc pronum erat ut ii sancti, quibus eadem adscriberentur gesta, maxime si homonymi essent, in unum conflarentur; sane ad diem 12 februarii hujus rei specimen habes in S. Eulalia Barcinonensi et in S. Eulalia Emeritensi: quarum quum Acta confusa essent, confusæ etiam fuerunt personæ [Ibid., tom. II Februarii, p. 576.] . Sed nil in hac nostra palæstra solemnius est, ut jam pridem animadvertit Henschenius [Ibid., p. 742. Cfr t. VIII Oct., p. 323.] . Ex illis itaque nil prorsus colligi potest ut statuatur S. Amandum Trajectensem auctorem fuisse cathedræ episcopalis Argentoratensis aut eum umquam in ea sedisse; ita ut integra omnino sint argumenta, quibus initio indicavimus Argentoratensem præsulem singularem virum esse, a Trajectensi episcopo plane diversum.

[8] [Distinguuntur maxime ambo SS. Amandi, quod Argentinensis anno 346 concilio Coloniensi interfuit.] Quæ res multo etiam luculentius ostendi potest ex ejus præsentia in Coloniensi synodo, anno 346 adversus Euphratem, Coloniensem antistitem, habita. Sed de Coloniensi concilio tot exstiterunt controversiæ ut sigillatim de eo disserendum videatur; tanto magis quod non ita pridem gravissima emerserunt documenta, quibus difficultas, quæ adversus conventus illius Acta movebatur, de medio plane tollitur.

[Annotata]

* trinus

§ II. Interfuit S. Amandus concilio Agrippinensi, a quo damnatus fuit Euphrates episcopus. Oppositæ de hoc concilio sententiæ.

[Concilio Coloniensi anno 346 interfuit S. Amandus et consensit in depositionem Euphratæ, qui] Post consulatum itaque Amantii et Albini, id est anno 346, IV idus majas, cum consedissent episcopi in Agrippinensium civitate, id est Maximinus Trevirorum, Valentinus ab Arelato, Donatianus Cabillonorum, Severinus Senonum, Optatianus Tricassium, Jesses Nemetum, Victor Vangionum, Valerianus Autisiodorensium, Simplicius Augustodunensium, [Christi divinam naturam coram pluribus et ipso S. Athanasio negarerat.] Amandus Argentinensium, Justinianus Rauracorum, Eulogius Ambianorum, Servatius Tungrorum, Dyscolius Rhemorum: consentientibus et mandantibus Martino, episcopo Moguntiacensium, Victore Mediomatricorum, Desiderio Lingonicæ, Panchario Vesontiensium, Sanctino Articlavorum, Victorino Parisiorum, Superiore Nerviorum, Mercurio Suessionum, Diopeto Aurelianorum, Eusebio Rothomagensium; cumque recitata fuisset epistola plebis Agrippinensium, sed et omnium castrorum Germaniæ secundæ, de nomine Euphratæ, qui Christum Deum negavit [Labbe, Collectio conciliorum, tom. II, col. 615 et seqq.] ; episcopi illi singuli ordine suo sententiam adversus Euphratem dixerunt; quos inter Amandus episcopus dixit: Siquidem in præsenti, quando Euphrata a quinque episcopis sententiam accepit, me inter ipsos fateor esse consentaneum; qui epistolis meis ad eumdem deponendum consensi, secundum falsam doctrinam ipsius, qui Christum Dominum Deum negat, merito in ipsum sententiam collatam esse constat: ad cujus damnationem consentio. Reliqui similia dixerunt. Quædam tamen singularia Jesses, episcopus Nemetum seu Spirensium, protulit. Non solum, inquiens, epistolis omnium ecclesiarum, quæ audierunt Euphratam negare Deum Christum, sed quod ego ipse auribus meis audivi sub præsentia Martini, consenioris nostri, et Metropii presbyteri, et Quintini presbyteri, et Victoris diaconi, ideo consensi illum jure esse depositum. Et Servatius, episcopus Tungrensis, dixit: Quid fecerit, quidve docuerit Euphrata pseudoepiscopus, non opinione, sed veritate cognovi, pro finitimi loci conjuncta civitate: cuique publice et domestice obstiti sæpe, cum ille Christum Deum negaret, audiente (in Vita S. Servatii cognoscente) Athanasio, episcopo Alexandrino, et presbyteris et diaconibus plurimis. Et idcirco censeo christianis episcopum eum esse non posse, quia Deum Christum sacrilega voce negavit: neque illum Christianum esse judicandum, qui ejusdem confinitimus fuerit inventus.

[10] [Acta illius concilii jam pridem nota et merito optimis criticis probata.] Qui voluerunt olim nullam hujus synodi Actis fidem adhibendam esse, non potuerunt tamen eis antiquitatis laudem denegare, quippe quæ lecta fuerint ab antiquo S. Servatii biographo [Ibid. col. 618.] , a biographo S. Severini, Euphratæ successoris, qui biographus sæculo VIII vixit [Grandidier, Hist. de l'Église de Strasbourg, tom. I, p. 66.] , atque etiam ab anonymo, qui sæculo VIII S. Maximini, Acta a Bollandianis edita [Acta SS. tom. VI Maii, p. 873.] , conscripsit; quibus accedunt alii recentiores, illis monumentis usi [Bertharius, Jucundus, Ægidius, scriptor Historiæ Trevirensis etc. ap. Binterim, Geschichte der deutsche Concilien, tom. I, p. 359.] . Quibus manifestum est Acta illius synodi in episcopalibus tabulariis servata esse, priusquam Normanni aliique barbari Rheni et Mosæ ripas vastarunt. Sed et forma ejus talis est ut etiam acerrimi sinceritatis horum Actorum oppugnatores, Hedderichium intelligo et Molkenbuhrium [Ap. eumdem, tom. cit. p. 364.] , consentiant ea sæculo IV ab Arianis scripta et conficta esse, quo Euphratæ, fortissimi eorum adversarii, memoriam perderent; non secus ac Liberii papæ, Hosii Cordubensis, Potamii Ulyssiponensis, Phœbadii atque etiam S. Servatii Tungrensis; a quibus tamen recedit Binterimius [Ibid. p. 376.] , ea sæculo VIII aut IX ficta fuisse volens. Verum qui in colligendis et tractandis conciliorum actis omnium fuerunt diligentissimi, ii unanimi fere ore, licet nodum insolubilem faceret assignatum synodo Sardicensi tempus, receperunt Acta concilii Coloniensis uti pura et sincera, quod eorum forma ita medium sæculum IV sapit atque omnia adeo sint accurata, ut nil simile umquam fecisse censeri possit falsarius. Quos inter recenset Grandidier [Hist. de l'Église de Strasbourg, tom. I, p. 66 et seqq.] Petrum de Marca, Dionysium Petavium, Joannem Launoyum, Petrum Pithœum, Godefridum Henschenium, Ægidium Bucherium, Balthazarem Bebelium, Christophorum Browerum, Hermannum Conringium, Davidem Blondellum, Antonium Pagium, Renatum Franciscum Slusam, Carolum Cointium, Ulricum Obrechtum, Ludovicum Laguille, Jacobum Longuevallium, Augustinum Calmetum et Dominicum Mansium.

[11] [Alii aliter ea conciliare tentarunt cum synodo Sardicensi, quam falso anno 347 habitam putarunt.] Et quidem Actorum forma eorumque antiquitas, monumentis sæculis VIII et IX nixa, tanti sunt ponderis ut nemo umquam de eorum sinceritate plus dubitasset quam de Actis collationis Carthaginensis cum Donatistis; nisi cum synodo Sardicensi, quæ anno 347, non multo post Coloniensem conventum, habita censebatur et a cujus patribus honorifico munere auctus fuerat ille idem Euphrates Coloniensis, pugnare visa essent: quem offensionis lapidem alii tollere studuerunt, statuentes contra Actorum S. Severini fidem in cathedra Coloniensi duos Euphratas, nempe Ephriatam, qui et Euphraxius et Euphrasius, a patribus Coloniensibus damnatum, et Euphratam, maximo honore habitum a synodo Sardicensi; alii errorem esse contendentes in consulibus, præfixis concili Coloniensis Actis; alii legendum arbitrati: Post consulatum Amantii et Albini [anno] quarto, idus majas (idibus majis); Mansius demum, nixus chronico Alexandrino, de quo plura dicemus inferius, synodum Sardicensem alligans extremo anno 344, aliquot mensibus post in hæresim lapsum esse Euphratem et anno 346 in concilio Coloniensi depositum: sed quum hoc Chronicum passim erroribus inspersum sit, minus valebat ad fidem faciendam. Quæ quamvis ita essent, præstantissimi quique scriptores persuadere sibi non poterant concilii Coloniensis Acta spuria esse. Sed postquam Curetonus anno 1848 Londini syriace, et cardinalis Majus [Patrum nova bibliotheca, tom. VI, p. 1 et seqq.] anno 1853 Romæ syriace et latine atque etiam Mignius [Patrologia græca, tom. XXVI, col. 1339 et seqq.] anno 1857 Parisiis latine edidit epistolas Heortasticas seu festivales S. Athanasii viginti septem, cum præmisso Chronico item festivali, in quo S. Athanasii annua gesta accuratissime designantur, plane evanuit illa difficultas; quum nunc certum sit Sardicensem synodum, quæ tantam fiduciam demonstravit Euphratæ Coloniensi, habitam fuisse anno 343, triennio ante Coloniense concilium: quod intervallum amplum satis est ut Euphrates, quemadmodum tot alii, seduci se siverit ab Arianis et in eorum placita consenserit. Quod argumentum jam explicabimus necessaria diligentia: decessoribus scilicet nostris semper persuasum fuerat sincera esse Agrippinensis concilii Acta; sed quum Binterimius eo impetu et rationum pondere illa aggressus esset, quo nil validius excogitari posse videretur, in sententiam suam traxit collegam meum, Josephum Van Hecke; qui pro veritatis amore, quam ab hac parte stare arbitrabatur (nondum enim nova documenta in manus nostras devenerant), a decessorum placitis recessit [Acta SS., auctarium, tomi V Octobris, pag. 47.] .

§ III Præcipuæ res S. Athanasii ab anno 339 ad 347 ex epistolis ejus heortasticis. Ætas synodi Sardicensis.

[Literæ heortasticæ sub Epiphaniam publicabantur, sed multo ante scribi et mitti solebant.] Ut autem ope Chronici et Epistolarum festalium S. Athanasii demonstremus synodum Sardicensem non anno 347, sed quadriennio ante celebratam fuisse, satis non est unum locum excitare quo hæc tradantur; ea enim ratione nil magis perfecerimus quam Mansius, adducto Chronico Alexandrino seu anonymo Maffejano. Integra S. Athanasii gestorum intra septennium series (quoniam, qui eorum chronologiam texuerunt, omnia ita inter se implicuerunt ut singillatim facile solvi nequeant) percurrenda est: et quidem, quum non solum Chronicum heorstaticum, sed etiam Epistolæ nonnulla contineant sanctissimi præsulis acta, ante omnia inquirendum est quo anni tempore Epistolæ illæ, quibus futuri paschatis dies indicabatur, scriberentur et mitterentur. Cassianum si audire placeat, in errorem labemur facile. Hic enim: Intra Ægypti regionem, inquit [Collatio X, cap. 2.] , mos iste antiqua traditione servatur, ut, peracto Epiphaniorum die, epistolæ pontificis Alexandrini per universas dirigantur Ægypti ecclesias, quibus initium quadragesimæ et dies paschæ, non solum per civitates omnes, sed etiam per universa monasteria designentur. Sed quum non ad solum Ægyptum hæc patriarchæ Alexandrini cura spectaret, sed ei delegatum esset, quemadmodum loquitur venerabilis Beda [De ratione temporum, cap. 42.] , ut officiose operam curamque investigationi computi paschalis impenderet, quatenus, pontifici apostolicæ sedis adnuncians, per eum paschæ diem sollemnem ceteros ecclesiarum principes agnoscere faceret, necesse erat ut multo ante literæ scriberentur et quaquaversum destinarentur: adeoque quum cessaverant Alexandrini patriarchæ extra Ægyptum pascha nuntiare, atque hoc annuum officium ad singulos archiepiscopos devenisset, conditus fuit anno 633 in concilio Toletano IV canon, ex quo vetus consuetudo innotescat: Solet in Hispaniis, verba sunt canonis [Collectio canonum ecclesiæ Hispanæ, p. 367.] , de solemnitate paschali varietas exsistere prædicationis: diversa enim observantia laterculorum paschalis festivitatis interdum errorem parturit: proinde placuit, ut ante tres menses Epiphaniorum metropolitani sacerdotes litteris se invicem inquirant, et communi scientia edocti diem resurrectionis Christi et comprovincialibus suis insinuent et uno tempore celebrandum annuntient. Et jam pridem constituerat concilium Africanum ut episcopi de ecclesia semper Carthaginensi de die paschæ instruerentur, non sub angusto temporis spatio, sed quum in unum convenirent et autumnale concilium celebrarent [Cod. can. eccl. Afric., num. 51, ap. Labbe, Conc., tom. II, col. 1073.] . Quare ita interpretanda sunt Cassiani verba, quasi patriarchales literæ, multo tempore ante Epiphaniam quaquaversum missæ, sub Epiphaniæ festum publice legerentur; non secus ac mandata quadragesimalia, quæ nunc in capite jejunii publice proponuntur et ad quæ (si argumenta seu materia spectetur) proxime accedunt epistolæ illæ heortasticæ. Quod tanto magis necesse erat, quod complures christiani jejunium omitterent, nisi tempestive indictum esset. Ipse enim Athanasius ad Serapionem, Thmueos episcopum, extremo anno 339 hæc scripsit [Ap. Mai, Bibliotheca nova, tom. VI, p. 114.] : Scripsi autem singulis fore ut tu quadragesimam indiceres fratribus eisque jejunium suaderes; … ne hac excusatione quisquam utatur, quod epistola [non] sit lecta, quominus jejunii debitum agnoscamus: hunc oportet obtentum de medio auferre, dareque operam ut ante quadragesimam omnino legatur, ne, aliqua ansa capta, jejunium omnino omittatur. Cæterum passim apparent indicia, ex quibus pateat aliquot mensibus, immo integro fere aliquando anno, ante indicendum pascha scriptas fuisse illas literas: adeoque scriptionis tempus plerumque propius definiri potest.

[13] [Anno 339 Alexandriam advenit Gregorius et fugit S. Athanasius Romam; ubi etiam annis sequentibus residet.] Difficultatum exordia in anno fere 339 ponenda sunt: quas ego ita prosequar, ut omnes res præcipuas, de quibus digladiati sunt inter se Mansius [Supplementum conciliorum Labbei, tom. I, p. 203 et seqq.] et Mamachius [De ratione temporum Athanasianorum, p. 380 et seqq.] , ambo tabulam chronologicam conficientes, ad certos annos revocem, Chronico et Epistolis heortasticis usus; quarum auctoritatem aliqui frustra infringere conati sunt. Anno 339. Hoc anno multis concitatis tumultibus, quæsitus fuit [Athanasius] a persecutoribus noctu XXII phamenoth (18 martii); sed crastina die fugit ex Theonæ ecclesia, postquam multos ibi baptizaverat. Exin quarta die Gregorius Cappadox ingressus est urbem tamquam episcopus. Ita Chronicum; in quo quum additur tum Philagrium primo anno Ægypti præfectum fuisse, convenit cum S. Athanasii historia Arianorum ad monachos; ubi num. 10 Philagrius a Constantio imperatore et Gregorius cum militari manu Alexandriam uno fere tempore missi traduntur [Migne, Patrolog. græca, tom. XXV, col. 706.] . Neque literas heortasticas hoc anno dedit S. Athanasius in annum 340; sed e latebris scripsit ad Serapionem, ut supra dixi, ei injungens ut quadragesimam indiceret fratribus [Epist. ad Serapionem, ap. Mai, Bibliotheca nova, tom. VI, p. 114 et seqq.] . Quod tamen non fecit Serapion. Anno 340. Cum Gregorius oppressionis suæ actus augeret, ideo non fuit scripta festivalis epistola. Quamobrem cum Ariani [pascha] in diem XXVII phamenoth (23 martii) indixissent, multo risui ob hunc errorem fuerunt; qui tamen, media in Quadragesima mutata sententia, pascha nobiscum egerunt die XIV pharmuthi (6 aprilis); quem solemnitatis diem significavit Athanasius presbyteris Alexandriæ per brevem epistolam; quia non potuit consueti moris mittere epistolam propter fugam et proditionem; (ex Chronico;) advenerit hæc epistola Alexandriam ad finem februarii anni 340. Atque hæc tam singularia sunt, maxime Arianorum error et ludicra erroris correctio, (licet ipsi catholici integra hebdomade a veritate aberraverint, quum pascha legitime celebrandum esset die 30 martii,) ut ex phantasia chronologi oriri non potuerint; atque ita inter se cohærent ut mutua conjunctione validissima sint. Cave tamen ne anno 339 solum vertisse credas S. Athanasium aut Romam abiisse; anno dumtaxat post mare transmeavit, ut ex dicendis apparebit. Tum quidem civitate excedere coactus fuit: sed, quum populus ei faveret impensissime, latitavit aliquandiu in vicinia, timens proditionem, ut in Chronico ad annum 340 dicitur; quæ proditio timenda non fuisset, nisi tum in Ægypto adhuc versatus esset beatissimus vir. Quæ explicatio (nisi me mea fallat opinio) multo simplicior est et facilior, quam conjecturæ, quibus ex illis salebris expedire se tentarunt præstantissimi sagacissimique viri Carolus Josephus Hefele [Conciliengeschichte, tom. I, p. 568 et seqq.] et Albertus de Broglie [L'Église et l'Empire romain au IVe siècle, tom. III, p. 32 et seqq., edit. 1862.] ; qui soli hactenus historici Chronico et Epistolis festalibus usi sunt. Non multo itaque post mensem februarium anni 340 navim conscendit S. Athanasius et præter Eusebianorum exspectationem Romam advenit [Apologia contra Arianos, num 20, ap. Migne, tom. XXV, col. 279.] . Eodem anno in annum sequentem epistolam festalem scripsit, usus his verbis [Bibliot. Maji, tom. VI, p. 116.] : En ex urbe Roma ad vos scribo; in qua cum fratribus festum exigens, vobiscum etiam spiritu ac voluntate id celebrabo, qui nobis concessit non solum in ipsum credere, sed etiam pro ipso nunc pati.

[14] [Anno 341 celebratur Antiochiæ concilium dedicationis, a quo ordinari non potuit Gregorius; et anno 343 convenit synodus Sardicensis, ut constat ex Chronico festali] Anno 341. Schisma fuit in Augustimnica propter morantem in urbe (Alexandria) Gregorium, quam opprimebat, donec conflictari morbo cœpit; proptereaque papa (Athanasius) festalem epistolam non scripsit. Ex Chronico. Verumtamen ineunte anno sequenti, quum proximum jam esset festum, dedit literas, quas vide apud Majum [Ibid., p. 124.] . Eodem anno 341, coss. Marcellino et Probino, quemadmodum tradidit ipse S. Athanasius [Epistola de synodis, num. 25, ap. Migne, Patrologia græca, tom. XXVI, col. 726,] , celebratum est post mensis maji exordia et quidem circa augustum mensem concilium Antiochenum, dictum dedicationis. Unde liquet fieri non posse ut post ejus finem Gregorius Cappadox creatus fuerit episcopus Alexandrinus, ut Socrates [Histor. eccl., lib. II, cap. 10.] et secundum eum Sozomenus [Hist. eccl., lib. III, cap. 6.] tradiderunt; quippe qui hanc sedem jam pridem occuparet, eo missus ab anteriori Arianorum Antiocheno conventu; quem quidem multi volunt eumdem esse quod concilium Antiochenum dedicationis seu in encæniis; sed in epistola S. Julii papæ [S. Athanasii apologia contra Arianos, num. 29, ap. Migne, Patrologia græca, tom. XXV, p. 298.] , in qua sola ejus memoria servata est, nullum exstat indicium, quo persuadeatur Gregorium in concilio dedicationis potius creatum fuisse pseudoepiscopum Alexandrinum, quam in alio quocumque Arianorum cœtu. Porro eodem fere tempore, quo concilium dedicationis haberetur, celebravit S. Julius papa Romæ concilium in causa S. Athanasii; quippe quod S. Athanasius [Cfr. Mamachi, De ratione temporum Athanasianorum, p. 219 et 225.] habitum fuisse affirmat sesquianno post ejus in urbem adventum. Anno 342. Cum graviter ægrotaret in urbe Gregorius, idcirco papa (Athanasius) mittere [epistolam] non potuit. Anno 343. Hoc anno dominica paschatis erat die I pharmuthi (27 martii), lunæ XV, VI kal. aprilis, epacta XI, deorum V, indictione I, consulibus Placido et Romulo, gubernante eodem Longino Nicæno, Ægypti præfecto. Hoc anno habita fuit synodus Sardicæ: qua re cognita, Ariani Philippopolim se contulerunt. Cumque Philagrius eis auctor esset ut in hac urbe synodum cogerent, ipsi quolibet in loco vituperabantur, excommunicatique fuerunt etiam ab ecclesia Romana. Et cum de sua pœnitentia ad papam Athanasium scripsissent, puduit Arsacium atque Valentem Sardicæ de conventione, circa pascha facta; et decretum ad annos quinquaginta duraturum ediderunt, quemadmodum ubique Romani atque Alexandrini proponere solebant. Athanasius quoque festivalem epistolam scripsit; quæ intercidit. Ex Chronico, cujus omnia verba ad hunc annum describere libuit, ut tum ex consulibus, tum ex paschate manifestum esset annum 343 apertissime designari, quo celebratum fuerit Sardicense concilium. Quod nedum pugnet cum aliis temporis notis plane omnino convenire paucis demonstrabimus.

[15] [et aliis pluribus adjunctis.] S. Athanasius, in Historia Arianorum ad monachos narrans num. 16 quomodo Eusebiani renuerint synodum Sardicensum intrare: Cum absurdiorem, inquit [Migne, Patrologia græca, tom. XXV, col. 711.] , quam dudum Antiochiæ, attulissent excusationem: quod scilicet ipsis imperator literis suis victoriam, de Persis reportatam, significasset, fugam fecerunt; quæ victoria non ea est, quæ anno 345 ad Syngaram, dubiis tamen armis, relata est, sed quam ad annum 343 a Constantio triumpho celebratam fuisse tradidit Theophanes [Editio Bonnensis, t. I, p. 55.] . Idem S. Athanasius in Apologia ad Constantium num. 4 narrat Sardicensem synodum congregatam fuisse quarto anno postquam Alexandria Romam profugus venerat: Alexandria, inquit [Migne, Patrologia græca, tom. XXV, col. 599.] , profectus sum .., ut Romam peterem… Triennio exacto, quarto anno missis literis me accivit Constans, quo tempore ille Mediolani versabatur; … didicique quosdam episcopos, qui eo concesserant, rogasse illum ut tuæ pietati pro synodo cogenda scriberet… Me autem postea in prædicta urbe degentem iterum misit in Gallias: eo enim pater quoque Hosius concesserat: ut una inde Sardicam peteremus. Post peractam vero synodum literas mihi tum Naïssi degenti misit. Atque quum ineunte anno 340 Romam confugerit, annus quartus ab hac fuga cum anno 343 convenit. An Mediolani eodem hoc anno synodus, cujus Acta perierint aut quæ nunc prima dicitur, habita fuerit, non attinet quærere. De Gregorii, pseudoepiscopi Alexandrini, morte et S. Athanasii reditu, ex quibus etiam pendet Sardicensis synodi ætas, dicetur infra.

[16] Anno 344. Quum rediisset [Athanasius] a synodo, [Anno 334 Euphrates venit Antiochiam, missus a synodo Sardicensi.] Naissi habita, ubi et pascha celebraverat *, significavit accurate Alexandriæ presbyteris diem paschatis; cæteris tamen locis non potuit. (Ex Chronico.) Ut autem ad Constantium scripsit ipse S. Athanasius [Apologia ad Constantium, num. 4, Migne, Patrologia græca, tom. XXV, col. 602.] Naïsso profectus, Aquilejæ postea commoratus est, ubi redditæ ei sunt Constantii literæ. Dum autem Naïssi esset sanctus vir, Euphrates, Coloniensis, et Vincentius, episcopus Capuanus, hospitabantur Antiochiæ, eo missi a synodo Sardicensi. Quam rem explicuit iterum S. Athanasius [Historia Arianorum ad monachos, num. 20 et 20, ibid., col. 715 et seqq, et Fragmentum historicum, ibid., tom. XXVI, col. 1293.] et nonnihilo copiosius Theodoretus [Hist. eccles., lib. II, cap. 9.] ; brevius autem et nitidius narravit Mansius [Supplementum conciliorum, tom. I, col. 174.] : Cum scilicet Athanasii innocentia in Sardicensi concilio perspicua apparuisset, visum est Constanti imperatori et patribus legationem ad Constantium, fratrem suum, Orientis imperatorem, decernere, ut reditum Athanasii apud illum suo nomine urgerent. Delectus est in eam rem Euphrates, Coloniensis episcopus, socio Vincentio Capuano, qui se itineri committentes Antiochiam venerunt. Cathedram illam occupabat tunc arianus quidam episcopus Stephanus, qui calumniam hanc legatis struere molitus est per insidias. Meretricem ipso noctis silentio in ædem episcoporum clam submittendam curavit, meditans, simul ac illa cubiculum introiisset, ministros cum satellitibus palam ad ædes illas mittere; a quibus meretrice in ædibus sacerdotalibus noctu deprehensa, episcopi comperti criminis rei tenerentur. Res pro voto non cessit: Euphrates enim, gradientis mulieris sonitu excitatus, edito strepitu domesticos excivit; qui, statim occlusis ædium foribus, mulierem cum aliis nonnullis insidiarum comitibus comprehenderunt; ex quibus totum molitionis arcanum revelatum est. Hæc omnia accidisse notat S. Athanasius “ipsis sanctissimæ paschæ diebus.”

[17] [Anno 345 convenit jam perversus S. Athanasium Treviris,] Anno 345. Quum [Athanasius] Aquilejam profectus esset, pascha illic exegit; significavitque * accurate diem paschatis presbyteris Alexandriæ, cæteris vero locis non potuit. (Ex Chronico.) Superest adhuc epistola illa festivalis; atque alia de paschate anni sequentis, quam non multo post illam ad presbyteros et diaconos Alexandrinos destinavit. Dum autem Aquilejæ versaretur sanctissimus vir, aut potius quum hinc Constantis rogatu perrexisset in Gallias [Apologia ad Constantium, num. 4, ap. Migne. Patrologia græca, tom. XXV, col. 602.] et venisset Treviros, videtur ad eum accessisse Euphrates, ab Arianis jam perversus, atque in ejus et S. Servatii præsentia impia de Christi divinitate protulisse verba. Et quoniam ven. vir Hefele [Conciliengeschichte, tom. I, p. 729 et 730.] ex hoc capite abjicit Coloniensem synodum quod in ea legitur S. Servatius Trajectensis dixisse [Labbe, Collect. concil., tom. II, col. 617.] : Publice et domestice obstiti sæpe, cum ille Christum Deum negaret, audiente Athanasio, episcopo Alexandrino, et presbyteris et diaconibus plurimis; quasi post synodum Sardicensem S. Athanasium videre non potuit Euphrates, placet ipsa S. Athanasii de novo suo itinere Gallicano adducere verba [Apologia ad Constantium, num. 4, loc. sup. cit.] : Post peractam synodum (Sardicensem) literas mihi, tum Naissi degenti, misit (Constans); atque hinc profectus, Aquilejæ postea commoratus sum; ubi redditæ mihi sunt tuæ (Constantii) literæ. Accitus inde rursus a beatæ memoriæ viro, in Gallias iter institui: hincque demum tuam adii pietatem. Quod autem S. Servatius sæpe Euphratæ restitit, longum nequaquam requirunt tempus, quum zelo rectæ fidei arderet S. Servatius et Trajectum Coloniæ pene adjaceat. Euphratæ autem perversio nemini mira accidat, quum tot alii turbatis illis temporibus se in devia abripi siverint; ita ut, testibus S. Athanasio et S. Hilario Pictaviensi, plurimum remittendum fuerit de disciplinæ severitate in recipiendis lapsis episcopis, qui ab errore resipiscerent.

[18] [et anno 346 a concilio Coloniensi damnatur; ipse vero S. Athanasius redit Alexandriam.] Anno 346. Quum itaque blasphemum os non contineret Euphrates, post consulatum Amantii et Albini, IV idus majas convenerunt Coloniæ qui supra designati sunt episcopi et miserum apostatam deposuerunt. Quumque obiisset, Athanasiani seu Heortastici Chronici verbis utor, Gregorius, pseudoepiscopus Alexandrinus, die II epihi, seu 25 aut 26 junii, reversus est Roma ex Italia [Athanasius] et in civitatem ecclesiamque ingressus. Mirabili autem occursu dignus fuit; etenim die XXIV paophi seu 21 septembris populus cunctique magistratus ei obviam iverunt usque ad centesimum lapidem; atque ita honoratus quievit. Festalem vero epistolam hujus anni jam integro anno ante breviter, ut diximus, ad presbyteros et diaconos miserat. Cum illis plane consonat Chronicum acephalum Maffeianum, in quo hæc leguntur [Ap. Mai, Bibliotheca nova, tom. VI, p. 161.] : Et factum est post Gregorii mortem, Athanasius reversus est ex Urbe et partibus Italiæ; et ingressus est Alexandriam paphi XXIV, consulibus Constantio IV et Constante III, quod est anno 346, hoc est post annos VI; et remansit quietus apud Alexandriam annis XVI et mensibus VI. Consonat fere Theodoretus, quippe qui narret [Historia ecclesiastica, lib. II, cap. 4.] Gregorium, cum per sex * annos instar feræ belluæ gregem omni crudelitate vastasset, pœnas tandem improbitatis suæ dedisse, ab ipsis ovibus misere discerptum. Consonat ipse S. Athanasius, qui in epistola heortastica, qua pascha anni proxime venturi significavit, se Alexandriæ versari profitetur: Ego pariter, inquiens [Mai, Bibliotheca nova, tom. VI, p. 143.] , Deo gratias ago ob hæc nova miracula atque adjumenta nobis suppeditata: quamvis enim nos castigavit, neci tamen non tradidit, sed a remotissimis terræ finibus nos revocavit, vobisque festi causa celebrandi copulavit.

[19] [Mamachius non felicius quam contumeliosius Mansium in hac controversia aggressus est:] Anno 347. Residens Alexandriæ [Athanasius] consuetam significationis paschalis epistolam misit, quam antea non potuerat; miserat scilicet post 21 septembris anni superioris, quum Alexandriam redierat; tardius tamen solito. At hic sistere lubet; quum reliqua minus cum concilii Sardicensis temporibus cohæreant. Mansius quidem et Mamachius, de iisdem disputantes, multa alia miscent; sed ita ut non ex his Sardicensis conventus ævum definiatur, sed ut ex hoc ævo quando hæc acta sint deducere conentur. Hoc autem inter Mansium et Mamachium intercedit discrimen, ut ille, licet optimis nostris documentis (quippe quæ in Scetensi Deiparæ monasterio adhuc laterent) destitutus esset, Sardicensis tamen concilii annum probe detexerit, et alibi passim veritatem viderit aut proxime accesserit; hic autem, ubique in Mansium contumeliosus, inconditis clamoribus et incredibili jactantia consilia sua prosequatur, incidens continuo in errores manifestos et nusquam fere christiana sinceritate procedens. Cujus rei specimen, quod ad argumentum nostrum faciat, placet indicare. Quum vidisset Mansius Socratis et, qui eum sequi solet, Sozomeni chronologiam cum inventis suis plane non convenire, elevanda ei fuerat eorum in ordinandis temporibus auctoritas. Scripserat itaque [Supplementum conciliorum Labbei, tom. I, col. 175 et 176.] : Nec sane mihi primo succurrit ut celebres istos scriptores erroris arguerem, cum et sæpe alias offendisse illos doceant scriptores magni nominis, Tillemontius in Vita S. Athanasii, nota 44, Valesius in notis passim, et quoad signandos per consules annos Baronius ad annum 357, num. I, et Sirmondus in Dissertatione de synodo Sirmiensi. Quin et raro contingere quin errent in consulatibus ex iis quæ inferius disseremus facile resultabit; atque alibi [Apologia Joh. D. Mansii, num. 26, post Mamachii Epistolas de ratione temporum Athanasianorum p. 371.] alios producit, quos inter Pagium [Critice in Annales Baronii, ad an. 365, num. 2.] , dicentem: Socrates, dum hujusmodi notas temporarias usurpat, non raro in errorem labitur. Atqui passim Mamachius omnis hujus censuræ invidiam in unum Mansium confert.

[20] [quam recte dixerit Mansius Socratem et Sozomenum errare solitos esse in temporum ordinatione.] Verumtamen ita manifestum est Socratem passim omnia miscere, tempora, loca, homines, aliosque qui post eum venerunt duxisse in devia ut cum S. Athanasii scriptis historicis nequaquam componi possint. Audi quæ in Monito ad Apologiam beatissimi Alexandrini episcopi contra Arianos præfati sint Maurini editores [Migne, Patrologia græca, tom. XXV, col. 246.] : Ex hac igitur Apologia velut ex purissimo fonte vera sæculi quarti historia ecclesiastica ab anno 300 ad 350 est haurienda. Siquidem Athanasius omnibus aliis hujus historiæ scriptoribus longe præcellit; tum quod ipse oculatus plerumque testis fuerit, tum quod accuratissime res gestas enarret, et ipsa monumenta, quibus nil tutius, sæpe afferat. E contra vero alii auctores, Rufinus nempe, Socrates, Sozomenus et Theodoretus, cautissime sunt adhibendi, nisi cum ipsi quoque rerum gestarum monumenta afferunt; quod rarius contingit. Nam præterquam quod interdum historias minus certas enarrant, res sæpissime confundunt, tempora autem præpostere ordinant: exemplum hujus rei luculentissimum suppeditat Socrates, qui res in prima hujus Apologiæ parte comprehensas ita refert. Et dein integrum seriem incredibilium in rebus gravissimis errorum exhibent; quam claudunt his verbis: Neque vero solus Socrates, sed etiam Theodoretus, multoque magis Rufinus et Sozomenus, res frequentissime vel secus quam gestæ sunt, vel præpostere enarrant. Quod tamen absit ut ad horum auctorum contumeliam vergat. Vitium namque ætati potius quam scriptoribus est adscribendum: quippe non solebant illo ævo res tam intricatas tanto studio indagare, ac in primis temporum rationes negligebant. Quæ ea maxime de causa recitavimus, ne quis, quoniam a chronotaxi Socratis et Sozomeni recessimus, anceps hæreat.

[Annotata]

* celebravit

* significaverat

* septem

§ IV. Argumenta Binterimii adversus sinceritatem concilii Coloniensis petita ex silentio historicorum, ex postconsulatu Amantii et Albini et vocabulo Castri confutantur.

[Perperam opponit Binterim actis concilii Coloniensis silentium coævorum,] Ex his itaque, quæ supra secundum certam annorum rationem deduximus, prorsus manifestum est neque ex Sardicensis synodi tempore, neque ex S. Athanasii gestis quidquam colligi posse quod cum concilio Coloniensi anni 346 minus conveniat; contra omnia optime inter se cohærere. Quod autem objicit Binterimius [Geschichte der deutschen Concilien, tom. I, p. 373.] silentium SS. Hilarii, Sulpicii Severi, Gregorii Turonensis et hæresiologorum SS. Epiphanii, Philastrii, Augustini, Joannis Damasceni et Prædestinati, nullum pondus habet; quum S. Hilarius in doctrina potius versatus sit quam in historia, et Sulpicius Severus et Gregorius Turonensis, licet præteritorum temporum res gestas narraverint, jejuniores sint, quam ut videantur sedulam operam posuisse ut integram rerum ecclesiasticarum Galliæ narrationem conficerent. Neque est quod hæresiologi Euphratæ meminissent, quum novæ sectæ auctor non fuerit.

[22] [et postconsulatum Amantii et Albini: quæ nota sinceritatis est:] Urget deinde mense majo anni 346 Coloniæ non potuisse ignorari novos consules Constantium IV et Constantem III augustos; et proinde formam: Post consulatum Amantii et Albini suppositionis indiciam esse. Sed tantum abest, ut hinc appareat falsarii manus, ut manifestissimum sinceritatis argumentum inde deprehendatur. Hoc enim anno 346 proprium fuit, ut in universo Occidente, etiam Romæ, saltem usque ad mensem septembrem, non novis consulibus designaretur, sed Amantii et Albini postconsulatu, dum interea in Ægypto et in toto Oriente in monumentis publicis et fastis novi consules Constantius IV et Constans III inscriberentur. Cujus rei testimonio monumentum profanum lapideum, quod olim in ædibus Porcariorum erat, excitavit Baronius [Annales eccles. ad an. 346, num. I.] , inscriptum POST. AMANTI. ET ALBINI CONS.; alterum, iisdem inscriptum verbis et ex Gruteriana Collectione haustum, Mansius [In Annales Baronii, ad an. 345, num. 1.] ; tertiam Lucensem epigraphen, suppositam L. Turcii Aproniani statuæ, refert Muratorius [Inscriptiones, tom. I, p. CCCLXXIX, num. 1.] , cum hac clausula: DECRETA EST AVTEM POST CONSVLATVM AMANTII ET ALBINI. Christiana exempla, quibus menses adscripti sunt, exhibet meritissimus eques Rossius; scilicet Arinianense, in quo hæc fere verba supersunt [Inscriptiones christianæ, tom. I, p. 59, num. 90.] … [dep.] … IVNIAS QUI VISIT (l. vixit) ANNOS VII [me]N V DIES OCTO [post. cons. a] MANTII ET ALBINI; et hoc aliud mensis julii ex museo Rusconio [Ibid., p. 60, num. 93.] : [eut]RO. PIVS. FLORE. COIVG. I. FEC. ET. SI. BI. QVE. VIX [it annos…] DP. DI. E XIIII KAL. AVG. POS. AMAN. ET ALBINI [consulatum]; et hoc tertium mensis augusti ex bibliotheca Vaticana [Inscriptiones christianæ, tom. I, p. 60, num. 91.] : B. M. IN P CHERETIO QV ANN. V. M V D XV CHERETIUS ET SEVERA PARENTIS DP. VI. KAL. SEPTEMBRES POS. CONSVLATVM AMANTI ET ALBINI; atque hoc demum quartum Veliternum mensis septembris [Ibid., p. cit., num. 92.] : BONOSO BENE. MERENTI IN PACE QVI VIXIT ANNIS. II. M. III. D. XX DEP. PRID. IDVS. SEPT. POST CONSS. AMANTI ET ALBINI . Quibus accedit, ut animadvertit Mansius [Notæ in Annales Baronii, ad an. 346, num. 1.] , quod in fastis Vindobonensibus seu consularibus notatur hic annus: Post Amantio et Albino; in Libello de præfectis urbis et in Paschali laterculo apud Bucherium: Post consulatum Amantii et Albini; ita ut tabulæ Philocalianæ omnes, quemadmodum animadvertit Rossius [Inscriptiones christianæ, tom. I, p. 59.] , ubique inter se consentiant. Quibus adde Cassiodorum, qui in Chronico seu potius consulum elencho in errorem quidem lapsus est, sed non ita ut veritati viam occluserit; scripsit enim [Migne, Patrologia latina, tom. LXIX, col. 1240.] :

Constantius IV et Constans III.
Amantins et Albinus.
P. C. Amantii et Albini.
Rufinus et Eusebius.

Ubi præmittendi non erant Constantius IV et Constans III consules, sed eodem scribendi versu, quo P. C. Amantii et Albini.

[23] [postconsulatus origo.] Quæ autem hujus formulæ origo fuerit, hactenus plane incompertum: prius in provinciis ea ratio aliquando servata est, quod novi consules ignorarentur, ut apparet in Cirtensi concilio, anno 305 pridie idus februarias post consulatum Diocletiani VIIII et Maximiani VIII celebrato; in ipsa urbe anno 307, quo consules processerunt M. A. V. Maximianus Herculeus Aug. IX et Flavius Valerius Constantinus Cæsar et qui breviori formula Novies et Constantino designabatur [Fasti Idatiani, ap. Migne, Patrologia latina, tom. LI, col. 907.] (ut annus 308 decies, id est M. A. Val. Maximiano Herculeo Aug. X et C. Galerio Maximiano Aug. VII conss.), ex mense aprili, ut in Libello præfectorum urbis traditur, dici cœpit: Post sextum consulatum, scilicet Constantii Aug. VI et Galerii Maximiani Aug. VI, sic volente (ut videtur) tyranno Maxentio, qui Italiæ dominabatur. Sed quid anno 346 similis norma usurpata est? Simultatem exstitisse inter Constantium et Constantem dixerunt Onuphrius [Fasti, p. 292.] et Norisius [Cœnotaphia Pisana, p. 433.] ; placitum Constantii, bello Persico detenti, opportune Romam et in reliquum Occidentem non venisse Baronius [Annales, ad an. 346, num. 1.] : sed neutra ratio placet Tillemontio [Empereurs, l'Empereur Constance, art. X, edit. Bruxell.in-fol. tom. IV, p. 140.] et equiti Rossio [Inscriptiones christianæ, tom. I, p. XXVI.] ; conveniebat enim tunc adhuc inter ambos augustos, neque per bellum Persicum cessabat cum Urbe commercium: ignota itaque de causa novorum consulum nomina ante septembrem in Occidente proposita non sunt. Sed quidquid id est, ut Coloniense concilium spuriæ originis crimen incurreret, si inscripti fuissent Constantius IV et Constans III, sic genuinus ortus ex postconsulatu Amantii et Albini elucescit.

[24] [Male culpat Binterim vocabulum castri] Sed in aliis quoque verbis falsarii manum deprehendere sibi visus est Binterimius, nempe in verbis: Cumque recitata fuisset epistola plebis Agrippinensium; sed et omnium castrorum Germaniæ secundæ; [pro Oppido, utpote jam pridem usitatum] et in his aliis: Ex epistola clericorum Agrippinensium, necnon et fratrum per singula castra constitutorum: in quibus duo latere posterioris temporis indicia; scilicet ibidem supponi Germaniæ provinciam tum jam in Germaniam primam et Germaniam secundam divisam fuisse; atque de hac partitione meminisse neminem, ut statuit Pagius [Critice in Annales Baronii, ad an. 374, num. 8.] , ante Festum Rufum, qui Breviarium suum anno 369 Valenti dedicaverit; neque eam multo ante factam esse: deinde, vocabulum castrum, quo oppidum designetur, teste Cangio [Glossarium latinum, V° Castrum.] de media latinitate esse, et primum in Notitia imperii, quæ sub annum 400 conscripta sit, fuisse usurpatum. Ut vero ab hoc posteriori asserto ordiamur, quemadmodum castrum et castellum mediæ latinitatis sunt, sic etiam primæ; ut in Forcellinii Thesauro ad hæc verba videre est, ubi exempla recitantur ex Quinto Curtio, lib. V, cap. 3; ex Cornelio Nepote in Alcibiade, cap. 9; ex Pompejo ad Domitium post epist. 12 libri VIII ad Atticum; ex Virgilii Æneide, lib. VI, v. 776; ex Varrone apud Servium ad Æneidis lib. IX, v. 7; ubi etiam ex Plinio lib. III cap. 1 indicatur Castrum Julium in Hispania, et lib. cit. cap. 5 Castrum Novum in Hetruria: quibus ex Tito Livio, epitome libri XI, adde Castrum in Italia, et lib. XXXI, cap. 2, Castrummutilum, nunc Medolo. Similium deinde nominum plena sunt vetera itineraria et geographi; abundat et Gallia [Cfr Valesius, Notitia Galliæ, p. 132 et seqq. et p. 401 et seqq.] ; quin etiam non ita procul a Colonia Agrippina Castrum Divitensium, nunc Deutz, e regione Coloniæ, habes; dein Castravetera, Castraulpia, Castellum Morinorum seu Menapiorum; antiquissima nomina, quorum origo patet.

[25] [ad designandas stationes militares.] Militaribus scilicet castris oppidorum forma erat atque in ea vicinos colonos deducere amabant Romani; tum quod insueti erant sparsis per rura villis; (in Italia enim passim coloni in oppida contributi erant ut nunc etiam sunt;) tum quod vix alia erat via ut victi latina lingua loquerentur: quæ res summæ curæ erat Romanis: tum demum quod, si sparsim mansissent Galli, facile conspiratione facta, inexspectato in rebellionem erupissent, dum contra in castra recepti contubernales militum fierent, connubiale jus communicarent, atque etiam, si hostis ingrueret, munimentis propugnandis operam conferrent, uxores, liberos, domos suamque libertatem ab injuria vindicaturi. Quare, ut Valesius [Ibid. p. 402.] accurate animadvertit, Augustus Cæsar Cantabros et Astures montibus deduxit et (uti ait Florus) fiduciam montium timens, in quos se recipiebant, castra sua, sed quæ in plano erant, habitare et incolere eos jussit. Memini me in Commentario de S. Bertrando, episcopo Convenarum, hujus urbis originem explicare, latronibus et convenis de Pyrenæi jugis depositis a Pompejo. Passim inde surrexerunt nova oppida, quæ communi nomine castra dicta fuerunt; quod nomen aliquibus proprium factum est. Sed justo longius nos deduci sivimus, quum id unum demonstrandum esset longe ante confectam Notitiam imperii castri nomen pro oppido usurpatum fuisse. Sed Castri nomen non ecclesiasticum est, sed militare. Miror hoc persicum telum; quasi vero aliud plane idioma esset sacerdotum et militum, illis maxime temporibus, quum vix triginta annis libera esset Christi religio et turmatim populi eam amplecterentur; atque illis locis, ubi certe milites et castrorum incolæ primi multoque ante paganos nomina sua Christo dederunt.

§ V. Argumentum, petitum ex vocabulis Germaniæ secundæ, refellitur. An Germania in duas provincias divisa non fuerit nisi medio sæculo IV. An antiqua divisio militaris dumtaxat fuerit. Refelluntur argumenta, hausta ex historia.

[Divisio, qua Germania ab exordiis imperii distributa est in superiorem et inferiorem,] Miror multo magis viros doctos plurimumque eruditos in hanc adhuc ire sententiam ut ante medium sæculum IV Germaniam in duas divisam non fuisse partes statuant; quum iidem, ubi demonstrandum venit non multo post Christi mortem evangelicam doctrinam ad Rhenum usque propagatam fuisse S. Irenæi verba de Germaniis, (non autem de Germania,) afferant; sed redibit is locus inferius. Re quidem vera Sextus Rufus [Ap. D. Bouquet, Recueil des historiens, tom. I, pag. 564.] Germanias duas et Belgicas duas memorat; sed multo ante eum tempore, ut a geographis exordiar, Claudius Ptolemæus, qui sub Hadriano et Marco Aurelio Antonino scripsit: Pars vero regionis, inquit [Ibid. p. 78.] , quæ circa Rhenum est, a mari ad Obringam fluvium inferior Germania apellatur; … quæ vero ab Obringa fluvio versus meridiem extenditur regio, Germania superior appellatur; et utrique suas assignat civitates. In Periplo Marciani Heracleotæ integrum caput est de Belgica cum Germania superiori et inferiori [Ibid. p. 93.] . Dioni, qui sub Alexandro Severo libros suos edidit, non minus nota utraque Germania [Ibid. p. 520.] : superior, quæ a Rheni fontibus incipit; inferior quæ ad Oceanum Britannicum usque porrigitur. Tacitus, qui aliquanto antiquior est, meminit ad annum Christi 69 [Hist. lib. I, cap. 12, ibidem, p. 427.] superioris Germaniæ legiones, rupta sacramenti reverentia, imperatorem alium flagitasse; et inferius [cap. 53, p. cit.] superioris Germaniæ et inferioris Germaniæ; neque Plinio Secundo omnino ignota hæc divisio [Hist. natur. lib. IV, cap. 17, ibid. p. 56.] .

[27] [non tantum pertinebat ad geographiam et rem militarem, sed etiam ad administrationem civilem præsidum et procuratorum;] Sed non multis abhinc annis orta est nova controversia, utrum scilicet ambæ Germaniæ ab initio provinciæ singulares fuerint, an vero diœceses tantum seu tractus militares sub uno præside Belgicæ, quacum unam confecerint provinciam. Quam quidem rem, quantum ad argumentum nostrum pertinet, uno verbo conficere possem, quum ii, qui posteriorem sententiam tueantur, statuant a Diocletiano, a quo (ut Lactantius [De morte persecutorum, cap. VII.] tradit) provinciæ in frusta concisæ, Germanias in duas singulares provincias erectas esse, id est medio sæculo ante concilium Coloniense; verumtamen placet breviter eam rem expedire, quoniam divisiones Galliarum politicæ in rite explicandis sedium episcopalium exordiis multum momentum habent. Licet itaque summi viri in alias partes abiverint, plane manifestum videtur Diocletiani temporibus multo antiquiorem hanc fuisse partitionem. Germanias porro, sive singulares fuerint provinciæ, sive pars Belgicæ, imperatori subfuisse in confesso est, quum omnes Galliarum provinciæ, non senatus, sed cæsaris fuerint. In hoc autem provinciarum genus destinabantur proprætores, militari, juridica et civili potestate muniti; qui et legati appellabantur, et legati augusti seu augustales, et legati proprætores seu prætorii [Eckhel, Doctrinà numorum, tom. IV, p. 234 et seqq.] ; quin etiam, ut diversis temporibus, præfecti provinciæ, præpositi provinciæ, curatores, correctores, rectores, moderatores, præsides, et sequiori ævo juridici, judices, cognitores. Minoribus provinciis procuratores præfuisse testatur Tacitus: Duæ Mauritaniæ, inquiens [Hist. lib. I, cap. 11.] , Rhætia, Noricum, Thracia et quæ aliæ procuratoribus cohibentur. Hoc tamen nomine fiscale officium plerumque indicabatur; quod in provinciis senatus participabant quæstores, in provinciis cæsaris soli exercebant procuratores. Singuli passim in singulis provinciis; aliquando tamen duo; sæpius vero unus procurabat provincias plures: cujus rei exemplis libri pleni sunt. In provinciis cæsaris, quum e vivis recessissent proprætores, penes procuratores fiebat omnis potetas: qui quotiescumque summam in provinciis auctoritatem nanciscebantur, procuratores vice præsidis dicebantur, procuratores cum jure gladii, procuratores et præsides, procuratores et prolegati, et nude nonnumquam procuratores. Proprætorum autem, procuratorum atque aliorum omnium, qui in provinciis administrandis habebant partem, rationes et officia singulari cura post alios bene multos explicuit nobilissimis vir Gottlieb von Ankershoven [Handbuch der Geschichte des Herzogsthumes Kärnten vor und unter der Römerherrschaft, p. 347 et seqq.] . At vero in monumentis, Diocletiano longe vetustioribus, non solum nomine provinciarum donantur ambæ Germaniæ, sed legati et proprætores ad eas mitti, eis præesse aut eas gubernare dicuntur; quibus luculentum sit earum partitionem non in mero imperio militari positam esse. Documenta, quæ ad singulorum cæsarum principatum pertineant, ordine recenseamus.

[28] [ut ostenditur per regna ex historicis] IPSIS porro JULII CÆSARIS TEMPORIBUS aliam fuisse jurisdictionem in Germania, aliam in Belgica, ita ut duæ provinciæ essent, constat testimonio Ammiani Marcellini: Regebantur autem, inquit [Lib. XV, cap. 11, ap. D. Bouquet, tom. I, p. 546.] , Galliæ omnes, jam inde uti crebritate bellorum urgenti cessere Julio dictatori, potestate in partes divisa quatuor: quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem; altera Aquitanis præerat universis; superiorem et inferiorem Germaniam, Belgasque duæ jurisdictiones iisdem rexere temporibus. Quæ quidem verba multis tentata fuerunt modis; sed incassum. Verum paulatim provinciarum numerus crevit, maxime ad septentrionem, ubi hostiles impetus magis reformandi erant. Sub ipso itaque Augusto videtur Germania in duas divisa fuisse provincias, quibus tum primum superioris et inferioris vocabula accesserint. Et quidem AD ANNUM CHRISTI 14, quum vix obierat Augustus et imperii habenas capessivisse Tiberium nondum in Galliis innotuerat: Duo apud ripam Rheni, inquit Tacitus, [Annal. lib. I, cap. 31.] , exercitus erant: cui nomen superiori, sub C. Silio LEGATO; inferiorem A. Cæcina curabat. Regimen summæ rei penes Germanicum, agendo Galliarum censum tum intentum: cujus suprema auctoritate et extraordinaria legatione neque præfecti prætorio Galliarum, neque provinciarum præsidum potestas sublata erat [Cfr Sanclementius, de Æræ christianæ emendatione, p. 444 et seqq.] . Pergens dein Tacitus militum seditionem in finibus Ubiorum seu in Germania inferiore narrare: Nec LEGATUS, inquit, obviam ibat… Septimius cum perfugisset ad tribunal et pedibus Cæcinæ advolveretur etc.; Cæcina itaque legatus inferioris Germaniæ aperte dicitur, ut Silius superioris. AD ANNUM CHRISTI 21, imperatore Tiberio, Turonii, ait Tacitus [Annal. lib. III, cap. 41.] , legionario milite, quem Visellius Varro, INFERIORIS GERMANIÆ LEGATUS, miserat, oppressi. AD ANNUM 28, eodem imperatore: Quod ubi L. Apronio, ait iterum Tacitus [Ibid. lib. IV, cap. 73.] , INFERIORIS GERMANIÆ PROPRÆTORI cognitum. AD ANNUM 47, imperatore Caligula: CHAUCI, inquit ille idem [Ibid. lib. XI, cap. 18.] , … dum Corbulo adventat, INFERIOREM GERMANIAM incursavere… At Corbulo, PROVINCIAM ingressus, triremes alveo Rheni… adegit. AD ANNUM demum 59, Nerone imperatore: Quietæ, ait idem [Ibid. lib. XIII, cap. 53.] , ad id tempus res in Germania fuerant ingenio ducum… Paullinus Pompejus et L. Vetus ea tempestate exercitui præerant. Ne tamen segnem militem adtinerent, ille… aggerem coercendo Rheno absolvit: Vetus Mosellam atque Ararim, facta inter utramque fossa, connectere parabat… Invidit operi Ælius Gracilis Belgicæ legatus… Cæterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum jus LEGATIS DUCENDI IN HOSTEM… Dubius Avitus, accepta a Paullino PROVINCIA, … perpulit Verritum … preces suscipere. En itaque tres legati, Pompejus Paullinus Germaniæ inferioris, Vetus superioris, Gracilis Belgicæ; quin et Avitus, qui in provincia Germaniæ inferioris Paullino successit. Præterea quatuor in Historiis [Hist. lib. I, capp. 12, 50 et 53; lib. IV, cap. 70.] locis superiorem Germaniam Tacitus commemorat, tamquam finibus suis distinctam. AD ANNUM CHRISTI 69, Galba imperante Aulus Vitellius L. filius imperator… a Galba in INFERIOREM GERMANIAM contra opinionem MISSUS est; verba sunt Suetonii [Lib. VII, Vitellius, num. 2 et 7.] . Qui idem SUB ANNUM CHRISTI 69: Domitianus bellum civile, inquit [Lib. VIII, num. 6.] , motum a L. Antonio, SUPERIORIS GERMANIÆ PRÆSIDE, confecit absens. SUB ANNUM CHRISTI 180, imperante Commodo, Didius Julianus, qui non multo post imperium nactus est, teste Ælio Spartiano [In Didio Juliano, cap. I.] , post præturam legioni præfuit in Germania XXII primigeniæ. Inde Belgicam sancte ac diu rexit… Inde Dalmatiam regendam accepit… Post, GERMANIAM INFERIOREM rexit.

[29] [et ex titulis lapideis:] Quibus accedunt complures tituli; quorum primus positus fuit sub Hadriano circa an. 130 A. PLATORIO A. F. NEPOTI consuli AVGVRI LEGATO AVGusti PRO PRÆtore PROVINC BRITANNIÆ LEGato PRO PRætore PROVINciæ GERMAN INFERIORis etc. [Roulez, Magistrats romains de la Belgique, p. 24.] ; secundus eodem fere erectus tempore L. DOMITIO GALLICANO PAPINIANO C. V. LEG. AVG. PR. PR. PROVINCIÆ GERMANIÆ INFERIORIS LEG. AVG. PR. PR. Provinciæ Hispaniæ Citerioris LEG. AVG. PR. PR. DALMATIÆ COnsuli DEsignato [Masdeu, Historia critica de España, t. V, p. 458.] ; tertius, medio sæculo II, imperante Antonio Pio, L. DASVMIO … LEGATO PRætorio PROVINCIARUM GERMANIÆ SVPERioris ET PANNONIÆ [Zell, Delectus inscriptionum romanarum, num. 1599.] ; quartus eodem fere tempore CL. ÆLIO POLLIONI LEG. AVG. PRO PRætore Germaniæ superioris PRÆSIDI INTEGERRIMO [Steiner, Codex inscript. rom. Rheni, num. 446.] ; quintus alteri legato augustali pro prætore GerMANIÆ INFERioris iTEM HISPANIÆ CITER [Ibid. num. 788.] ; sextus L. POPILIO LEGATO IMPeratoris CÆSaris ANTONINI AVGusti PII PROPRÆTori GERMANIÆ SVPERioris ET EXERCITVS IN EA TENDENTIS [Gruterus, inscript. p. CCCCLVII, 6.] . Septimus L. MARIO MAXIMO PERPETVO AURELIANO C. V. PRÆSIDI PROVINciæ GERMANIÆ INFERioris [Muratori, Inscriptiones, p. DCCXIX, 2.] Octavus, quem Æsculapio L. CALVINIANVS LEGatus LEGionis I Minerviæ piæ fidelis LEGatus augusti PRAetorius PROVINC Germaniæ Inferioris Dedicavit [Steiner, Codex inscript. p. 71.] ; nonus, positus C. CÆSONIO C. F. QVIR. MACRO RUFINIANO… COMITI IMP. SEVERI ALEXANDRINI AVG … LEGato AVGustali PRO PRætore GERMAN SVPERIORIS [Masdeu, Historia critica, tom. V, p. 493 et seqq.] ; et decimus tandem, perperam (ut videtur) descriptus: COCIAVIO TIDIO … PRISCO LEGato CONSVLARI PROVINC GERManiæ SVPERIORIS [Muratori, Inscript. p. DCCXCI, 7.] . Quæ adeo manifesta sunt ut bene multa verba ab eo, qui eis alibi semper inest, sensu detorquenda sint et ut uni vocabulo in eadem pericope duplex significatus tribuendus sit, si velis v. g. Plætorium pro prætore provinciæ Britanniæ fuisse et pro prætore exercitus, ne in provincia quidem, sed in tractu militari, perperam vocato provincia, Germaniæ inferioris; et sic deinceps.

[30] [argumenta contraria breviter diluuntur.] Quid autem adversum hæc? Omnibus illis legatis augustalibus, proprætoribus, prætoriis et præsidibus provinciarum Germaniæ superioris et inferioris militare dumtaxat fuisse imperium; exstare fragmentum lapidis, positi AVGVRI. LEGato PRO PRætore EXERcitus GERManiæ INFERioris LEGato PRo PRætore PROVINCIÆ AQVITANICÆ [Ibid., p. DCCLXIII.] ; et superius visum esse L. Popilium, legatum imperatoris et proprætorem Germaniæ superioris et exercitus in ea tendentis. Verum enim vero res hæc nil difficultatis habere videtur. Utrumvis statueris, ex Belgica et ambabus Germaniis unam provinciam constitisse aut tres discretas fuisse provincias, hoc ex primo lapide liquet aliquando proprætorem exercitus Germaniæ inferioris fuisse, qui non esset præses provinciæ; nec quidquam profecto aliud: ex altero autem lapide idem institutum temporibus Antonini Pii obtinuisse, ita tamen ut utrumque officium, proprætoris scilicet Germaniæ superioris et proprætoris exercitus, qui illuc tenderet, penes Popilium esset. Quod plane mirandum non est. Ut enim sæpe turbatis temporibus plurium provinciarum exercitus unius ducis aut præfecti imperio suberant [Cfr Ankershoven, Handbuch, etc. etc. p. 355, et app., p. 108 et 109.] (quod fieri non poterat quin præsidum militare imperium pene cessaret,) sic quoque in finitimis et irrequietis provinciis nonnumquam aderant causæ ut, civilibus et juridicis negotiis proprætore seu præside distento, singularis assignaretur proprætor exercitui. Quæ tamen auctoritatis partitio non prius perennis facta est, quam Constantinus, sublato præfectis prætorio militari imperio, in provinciis alium ducem esse voluit et alium præsidem [Ibid., p. cit.] . Sed Plinius ita scripsit quasi una tantum esset Germania, nequaquam divisa: Cum (Trajanus) Germaniæ præsideret, inquiens [Panegyric., cap. 9.] ; itemque passim Dion Cassius; quippe qui meminit triumphi Γαιου Σεντιου του της Γερμανιας ἀρχοντος [Lib. LV, Cæsar Augustus, p. 567 et 568, edit. 1606.] ; et Quintilii Vari, qui μετα την των Συρων ἀρχην, την τε ἡγεμονειαν την Γερμανιας λαβων και τα παρ᾽ ἐκεινοις ἐκ της ἀρχης διοικων, causa rebellionis fuit [Ibid., lib. LVI, p. 582.] ; et suspicionum Tiberii, metuentis και τον Γερμανικον, τον τοτε Γερμανιας ἀρχοντα [Lib. LVII, Tiberius, p. 603.] ; et vesanæ crudelitatis Caligulæ, qui Γαιτουλικον Λεντουλον, και της Γερμανιας δεκα ἐτεσιν ἀρξαντα, ἀπεκτεινεν [Lib. LIX, Caligula, p. 657.] ; et Rufi, qui, ἀρχων της Γερμανιας, adversus Vindicem, purpura in Galliis post Neronis mortem indutum, movit copias [Lib. LXIII, Nero, p. 725.] ; et Antonii cujusdam, qui, ἐν Γερμανιᾳ ἀρχων, contra Domitianum insurgere ausus est [Lib. LXVII, Domitianus, p. 764.] ; et M. Ulpii Nervæ Trajani, postea imperatoris, de quo scripsit: Ἠρχε δε της Γερμανιας ἐκεινος. Sed quod nude Germaniam, non definientes utrum ambas provincias an alterutram significatam vellent, dixerint Plinius et Dion, causa esse videtur quod aut de extraordinaria legatione, ut de Germanico plane constat, scriberent, aut quod negligentius loquerentur, ut apparet in Rufo; nam paulo ante Dion, alterius Rufi et Procli Scriboniorum miseram enarrans sortem, tradit quod τας Γερμανιας δε ἀμφοτερας ἐπι πολυ ἁμα διῳκησαν [Lib. LXIII, Nero, p. 722.] ; ita certe ut alter inferiorem, alter superiorem gubernaret.

[31] [Sæculo IV loco Germaniæ superioris et inferioris dicebatur prima et secunda.] Restat autem id unum quod in concilio Coloniensi Germania inferior non dicitur, sed Germania secunda; quam vocem hactenus non offendimus. Occurrit in titulo, erecto TIB CL. CANDIDO COS… PROcuratori XXæ HEREDItatum PER GALLIAS LVGDVNENSEM ET BELGICAM ET VTRAMque GERMANIAM PRÆPOSITO COPIARVM EXPEDITIONIS GERMANIÆ SECVNDÆ; quem initio sæculi II vixisse consentiunt [Masdeu, Historia critica, tom. V, p. 449.] . Sed in melioribus exemplaribus [Florez, España Sagrada, tom. XXIV, part, II, p. 448 et seqq. Roulez, Magistrats romains de la Belgique, p. 38.] legitur: Expeditionis germanicæ secundæ; quo sensus plane mutatur. Quidni fatebor verba: Germania prima et Germania secunda sæculo IV non videri antiquiora? Sed hoc ipso sæculo, ut ex Ammiano Marcellino, qui concilio Coloniensi coævus fuit, liquet, dicebatur Germania secunda. Accipe verba [Amm. Marcellinus, lib. XV, cap. 8.] : Indicabat autem, nuntius scilicet, Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam. Mitto titulum libri S. Hilarii de Synodis, in quo Germania I et II item occurrit: controversia enim est an genuinus sit. Sed Notitiam provinciarum et civitatum, editam a Sirmundo, Libellum provinciarum et Notitiam dignitatum, quæ non multo posteriora sunt, nolim præterire: in quibus omnibus Germania secunda legitur [Cfr D. Bouquet, Recueil, tom. I, p. 123, 124 et 128.] . Manifestissimum itaque est Germaniam in duas sectam fuisse partes, aut Augusto aut Tiberio imperatore, alteram dictam superiorem, alteram inferiorem; et medio sæculo IV vocabulum Germaniæ secundæ fuisse in usu.

[32] [Quod concilio Coloniensi interfuisse leguntur Simplicius Augustodunensis, Desiderius Lingonensis, Dyscolius Remensis, Valentinus Arelatensis] Sed cum episcoporum catalogis convenire non possunt quæ concilio Coloniensi adscripta leguntur nomina! Quod argumentum ita adornant: falsario præluxisse exemplar synodi Sardicensis, in quo adhuc legerentur præsentium episcoporum et sedium nomina; ex quo tamen evanuissent aliquot vocabula geographica; hæc a pessimo viro ex ingenio addita fuisse: adeoque Simplicio assignatam ab eo fuisse cathedram Augustodunensem, licet Simplicius Augustodunensis integro sæculo post vixerit; (quasi vero non potuerint duo cognomines in eadem cathedra sedere, centum annorum spatio separati;) neque ei locum esse in serie episcoporum Augustodunensium; (quasi inter S. Cassianum, qui circa annum 340 obiverit, et S. Hegemonium, qui ad annum fere 370 vixerit [Acta SS., tom. II Augusti, p. 63.] , spatium triginta annorum non satis pateat ut Simplicii et Hegemonii episcopatus interponatur;) obstare ætatem S. Desiderii Lingonensis, qui sæculo III aut V obierit; sed nil plane de eo scitur nisi quod episcopus Lingonensis fuit, a barbaris occisus: cætera omnia, ajunt Galliæ Christianæ auctores [Gallia Christ., tom. IV, col. 510 et seqq.] , incerta; Arelate tum episcopum fuisse Saturninum, non autem Valentinum, qui in concilio Coloniensi legatur; sed in Gallia Christiana [Ibid., tom. I, col. 523 et 524.] hoc assertum confutatum vide; Dyscolium, Remorum episcopum, qui in Coloniensis concilii [Acta SS., tom. VI Octobris, p. 491.] Actis legatur; ignotum fuisse Flodoardo et exclusum ab Ebbone, quippe qui dicat S. Donatianum septimum fuisse Remorum episcopum, qui, interposito Dyscolio, octavus fuerit: sed nonne, quod jam monui, Liberianus Romanorum pontificum catalogus hiulcus est, annis ita ordinatis ut v. g. S. Zephyrino locus non sit? Nonne diu unus ex Dagobertis regibus Francorum ignoratus? Nonne quotannis in monumentis lapideis novi reperiuntur consules? Quid hoc argumento, maxime quum desint coævi biographi, debilius?

[33] [et Superior, Nerviorum absentibus episcopis Novempopulanis et Aquitanis, nihil officit.] Sed et Superior, Nerviorum episcopus, difficultatem facessit: in nullis enim antiquis catalogis cathedram Nerviorum venire; eam quidem a Wendelino constitui Bavaci, sed sine vade. Verum quod alii Nerviorum episcopi non memorantur, egregium indicium est nullius falsarii manum hic intervenisse, quippe qui diœceseon nomina, suo tempore nota, induxisset. Et quidem, etiamsi concilii Coloniensis auctoritas abesset, plane verisimile foret sæculo IV, quum in Romanorum terris mirum in modum propagaretur christiana religio, inter Nervios fuisse episcopum: immensum enim extendebatur eorum regio, triplo major hodierna diœcesi Tornacensi; atque a Romanis plurimum habitata erat, quum etiam nunc in illa plaga, licet Franci seu Theutones illic regnum suum multos annos constituerint, lingua gallica sola usurpetur. Quod autem additur concilio Agrippinensi seu Coloniensi nullos interfuisse episcopos provinciarum Novempopulanæ et Aquitanæ I et II, ludicrum est; quidni omnes Hispani adfuerunt, omnes Itali, omnes Africani, etc.? Sed id indicium est confictum fuisse Agrippinense concilium sæculo VIII, quum illis provinciis dux præesset: apage! quis tandem inanium suspicionum et conjecturarum finis?

§ VI. Quod concilium Coloniense celebratum est die dominica, an propterea falsum dicendum sit. Qua hebdomadæ die incoharentur concilia.

[Alii volunt concilia olim de more celebrata fuisse die dominica, alii feria II; sed ambo perperam.] Superest tandem unum argumentum, quod cæteris firmius non est, sed cujus usus latissime patet; quin etiam fatebor me olim eo aliquando nixum esse, quum tamen plerumque ei vis insit nulla. Versatur id autem in die hebdomadæ, qua concilia celebrari solerent: aliis universim affirmantibus concilia indicta fuisse in diem dominicam [Mansi, Notæ in Annales Baronii, ad annum 662, not. 1.] ; aliis in diem lunæ seu feriam II [Garnerius, Dissert. de synodo v, cap. v, § 2, in Theodoreti Opp, tom. V, part. I, p. 543, edit. Hallensis, 1774; Pagius, Critice in Annales Baronii, ad an. 374, num. 9; Binterim, Deutsche Concilien Geschichte, tom. I, p. 190; Van Hecke, Acta SS. tom. V Oct. auctar. p. 47.] ; aliis demum primis sæculis in feriam II, postea autem in dominicam: quo argumento, (quod in ordinationibus episcoporum et presbyterorum certe valet,) passim utuntur critici, in componendis conciliorum, quibus anni certi adscripti non sunt, temporibus aliisque id genus rebus. Sane si de uno sancto Amando Argentoratensi aut Coloniensi concilio disputatio esset, absolvi posset paucis verbis controversia: quum alii concilii hujus sinceritatem tueantur, quoniam die dominica habitum esse legitur; Binterimius eam neget, quoniam tum nonnisi feria II concilia coire solerent: brevissime enim ostendi posset sæculo IV et die dominica ea fuisse congregata, et feria II atque aliis etiam hebdomadæ diebus; neque ullam statam fuisse generali lege hebdomadæ diem. Sed norma hæc chronologica aliquando ex historia ecclesiastica penitus excludenda est.

[35] [Legibus conciliaribus aliisque similibus Orientis.] Quod itaque Binterimius [Geschichte der Deutsche Concilien, tom. I, p. 380.] affirmat in antiquis Ordinibus celebrandi concilium sacros episcoporum conventus juberi fieri feria II, nedum ullis monumentis fulciatur, cum veteribus ecclesiasticis decretis prorsus pugnat. Quæ placet ex canonum collectionibus et liturgicis libris recitare, quippe quæ multo magis in usu fuerint quam singularium conciliorum documenta. In Codice itaque canonum ecclesiasticorum et constitutorum sanctæ sedis apostolicæ, omnium vetustissimo, quem Ballerinii præclaro studio in lucem dederunt, primo capite, quo canones Nicæni concilii I contineri dicuntur, titulus IX de synodo bis in anno per unamquamque provinciam celebranda in hæc desinit verba [Migne, Patrologia latina, tom. LVI, col. 392.] : Fiant autem concilia semel quidem ante dies quadragesimæ; … secundo vero circa tempus autumni; capitulo autem LIX, quo concilium Antiochenum concluditur, num. 20 legitur [Ibid., col. 711 et 712.] : Sufficere visum est bis in anno per singulas provincias episcoporum concilium fieri: primo quidem post tertiam hebdomadam paschalis festivitatis; ut in quarta hebdomada quæ consequitur, id est, mediæ Pentecostes *, concilium compleatur… Secundum vero concilium idibus octobris habeatur; qui dies apud græcos hyperberetæi mensis decimus invenitur: qui dies cum omnibus hebdomadæ feriis concurrere poterat.

[36] [ecclesiæ Romanæ et Carthaginensis,] In Collectione canonum ecclesiæ Hispanæ, quæ anno 1808 primum lucem adspexit, reperiuntur canones iidem, nisi quod posterior semel concilio Antiocheno, semel concilio Regiensi, medio sæculo V celebrato, adscriptus est [Collectio canonum ecclesiæ Hispanæ, col. 47 et 216.] . Ibidem inter Epistolas decretales venit num. LXIII S. Leonis papæ ad episcopos Siciliæ epistola, ubi num. 7 hæc habes verba [Ibid. Epist. decret. p. 100.] : Terni semper ex vobis ad diem tertium kalendarum octobrium Romam fraterno concilio sociandi indissimulanter occurrant. Quum autem propter paupertatem episcoporum et itinerum longitudinem paulatim invaluisset, indulgentibus conciliis, ut episcopales cœtus nonnisi semel quotannis celebrarentur, placuit concilio Carthaginensi V ut dies concilii V calendas novembris servaretur, et scribendum ad singularum quarumque provinciarum primates ut, quando apud se concilium congregarent, istam diem non impedirent [Ibid. col. 156.] ; in concilio autem Hipponensi X kalendas septembris statutus est [Codex canonum Eccl. Afric. num. 73, ap. Labbe, Concilia, tom. II, col. 1093.] .

[37] [itemque Hispanæ certis mensis diebus et incertis hebdomadæ] Contra concilium Toletanum III præcepit ut judices locorum vel actores fiscalium patrimoniorum ex decreto gloriosissimi domini Recaredi simul cum sacerdotali concilio autumnali tempore die calendarum novembrium un unum convenirent [Collectio canonum Eccl. Hispanæ, col. 353.] . Similiter concilio Toletano XII placuit ut juxta priorum canonum instituta episcopi singularum provinciarum annis singulis in quacumque provincia calendis novembribus concilia celebraturi convenirent; quisquis autem in prædictis calendis novembribus pro celebratione synodi venire distulisset, excommunicatione debitæ subjaceret [Ibid. col. 501.] . Quod priorum canonum instituta revocantur in memoriam, ratio est quod ab eis recessum fuerat. Concilium enim Toletanum IV hanc legem tulerat [Ibid. col. 366.] : Quintodecimo autem calendarum juniarum congreganda est in unaquaque provincia synodus propter vernale tempus, quando herbis terra vestitur et pabula germinum inveniuntur; magno enim famulorum et equorum comitatu accedebant ad synodos episcopi et nobiles. Sed neque id diu placuerat, et concilium Toletanum XI statuerat omni anno peragendam celebritatem concilii in metropolitana sede tempore, quo principis vel metropolitani electio definierit [Ibid. col. 484.] ; quæ concilii Arelatensis II disciplina erat [Ibid. col. 201.] . Atque hi omnes canones continentur antiquissima illa canonum collectione, sed sparsim. Ibidem vero uno titulo, qui est de tempore celebrandi concilii comprehenduntur in altera collectione hispana, quam ad S. Isidori Hispalensis ætatem referunt, sed potius Silvester Pueyo, Barbastrensis canonicus, sæculo superiori ad corporis juris canonici normam disposuit [Collectio maxima conciliorum Hispaniæ, part. I, p. 520 et seqq. Cfr p. 518 et 519.] .

[38] [fieri debebant concilia; aut feria III aut in natali consecrationis episcoporum.] Quæ vero recitavi decreta, ex antiquissimis deprompta collectionibus, ea in Gallia, Anglia, Germania et partim etiam in Oriente nota. Atqui quum idus octobres, tertia kal. octobres, quinta kal.novembres, decima kalendas septembris, kalendæ novembres, quintadecima kal. junias certæ anni dies sint, quæ in omnes hebdomadum ferias incidant, manifestum est nullam feriarum rationem habitam fuisse. Quin etiam in Ordine celebrandi concilium VII seu Burdegalensi ad finem hæc addita sunt [De antiquis ecclesiæ ritibus, tom. III, p. 401.] : Synodus hyemalis celebratur et colitur die martis ante festum apostolorum Simonis et Judæ, nisi mutetur. Et synodus paschalis die martis post dominicam in qua cantatur Jubilate. Et hæc facta fuerunt in dicto loco (in monasterio S. Romani seu S. Salvatoris de Blavia, quæ secunda sedes est in diœcesi Burdegalensi), præsentibus supradictis, et multis aliis, anno Domini 1003, in synodo paschali. Quibus adde moris etiam fuisse ut Romanus pontifex atque etiam metropolitæ in die suo natali seu aniversario consecrationis suæ concilia celebrarent. Sic S. Hilarus papa in epistola ad episcopos diversarum provinciæ Galliæ meminit de numeroso concilio et ex diversis provinciis ad diem natalis sui ad honorem beati Petri apostoli per Dei gratiam congregata [Maurini, Conciliorum Galliæ collectio, tom. I, col. 605.] ; et in epistola ad episcopos provinciæ Tarraconensis de conventu fratrum quos natalis sui festivitas congregarat [Ibid. not. 3.] ; quem quidem natalem in proximum diem dominicum relatum fuisse deprehendere sibi visus est Augustius [Handbuch der christlichen Archäologie, tom. I, p. 589.] ex epistola S. Leonius LXXXI, apud Quesnellium XI, nunc autem IX; verum ibi non agitur de natali seu die anniversario consecrationis, sed de ipso consecrationis die. Neque hæc itaque concilia certo hebdomadæ diei annexa erant.

[39] [Quoniam extremo sæculo VII a concilio Toletano introductum est ut tribus primis synodorum diebus jejunaretur seu litaniæ fierent,] Plus momenti in jejuniis et litaniis, quæ etiam pœnitentiæ rationem habebant, positum esse primo conspectu videtur; quum nefas esset diebus dominicis et festis jejunare, quibus idcirco, etiam litaniæ fieri non solebant. Atqui in Ordine II celebrandi concilium, quem ex vetusto Floriacensi codice edidit Martenius [De ant. eccl. ritibus, tom. III, p. 401.] , exordiendum esse præcipitur a tribus diebus litaniarum, quibus nonnisi de rebus divinis episcopi collationem habeant. Quæ nituntur concilii Toletani XVII decreto I, quod ad finem sæculi VII, opportune instituendum credidit in initio totius adunationis ut trium dierum spatiis percurrente jejunio de mysterio sanctæ Trinitatis aliisque spiritualibus inter episcopos haberetur collatio [Collectio canonum ecclesiæ Hispanæ, col. 590.] . Similiter in tertio Ordine, deprompto ex codice S. Martialis Lemovicensis [De antiquis, etc., tom. III, p. 404.] , litaniæ et psalmi jubentur cantari tribus primis diebus; qui in Ordine VI seu Bisuntino tres dies litaniarum dicuntur [Ibid., p. 410.] . Non aliter in vetere formula celebrandi concilii provincialis in ecclesia Rothomagensi, edita a Mabillonio [Analecta, p. 227.] , et in formula habendi concilii generalis inserta in Ordine cardinalis Cajetani [Musæum Italicum, t. II, p. 395.] , in quibus prima die litaniæ recitari jubentur. Item in Constitutionibus ecclesiæ Claromontensis anni 1268 districte præcipitur sacerdotibus ut jejuni intrent synodum; et similiter in Statutis synodalibus Meldensibus, ut rasi coronam et jejuni intrent synodum, sub pœnis a jure statutis [Cfr Benedictus XIV, de Synodo, lib III, cap. 11, num. 1.] . Non aliter legitur in Ordine quomodo initianda sit synodus, in synodo Bajocensi anni 1300 usurpato [Labbe, Concilia, tom. XI, col. 1450.] . Quod jejunium etiam ultra Rhenum notum; nam in Germania [Hartzheim, Concilia Germaniæ, tom. III, p. 15.] hæc occurrunt: Et admonendi sunt ut nullus ad synodum veniat non jejunus vel a cœtu communi secedat, antequam generalis secessio adveniat. Et sic quoque synodus primi diei solvatur.

[40] [et antea aliquando, maxime in Græcia, ante conciliorum initia jejunabatur,] An itaque inde sequitur concilia numquam celebrata fuisse nisi tres primi dies in dominicam non inciderent? Nequaquam. Imprimis triduani illius jejunii origo non ita antiqua est, quum ad extremum sæculum VII referenda sit. Antea alia jejunii ratio aliquando observata fuerat etiam in Occidente, ut patet ex synodo nationali Toletana III, quæ die VIII iduum majarum era 627, id est anno Christi 589, die dominica, habita est. Quum enim Recaredus rex omnes regiminis sui pontifices in unum convenire mandasset, eos admonuit pariteret exhortatus est jejuniis et vigiliis operam dare, ut ordo canonicus divino eis rursus dono patefieret. Ad hæc autem gratias Deo agentes et religiosissimo principi, universo concilio in laudibus acclamante, triduanum est exinde prædicatum jejunium. Sed quum die octava iduum majarum in unum cœtum Dei sacerdotes adessent, … ecce iterum in medio eorum adfuit serenissimus princeps [Collectio canonum ecclesiæ Hispanæ, col. 337.] , atque tunc POST præmissum triduanum jejunium concilium incohatum est. Quod licet sine certa lege, sed pio animi motu susceptum sit, exempli tamen auctoritate non carebat. Quum enim Paulus et Barnabas, ut in Actibus apostolorum, cap. XIII, 1 et seqq., legitur, segregati fuere, celebratum est Antiochiæ qualecumque concilium, a qua jejunii religio non abfuit. Quam primis sæculis diligenter custodierunt Græci. Testis est Tertullianus: Aguntur, inquiens [Adversus Psychicos, edit. Pamelii, p. 1181.] , præcepta per Græcias illas certis in locis concilia ex universis ecclesiis; per quæ et altiora quæque in commune tractantur, et ipsa repræsentatio totius nominis christiani magna veneratione celebratur. Et hoc quam dignum, fide auspicante, congregari undique ad Christum!… Conventus autem illi, stationibus PRIUS et jejunationibus operati, dolere cum dolentibus et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Sed hæc nequaquam valuerunt ut umquam in ecclesia latina firma lege aut præcepto institutum fuerit, ut triduanum ante concilia jejunium observaretur. Quare lubens fateor hæc a me exempla in Commentario de S. Fromundo, episcopo Constantiensi in Normandia, ad diem 24 octobris [Acta SS., tom. X Octobris, p. 844, num. 5.] , justo latius extensa fuisse et perperam a me fuisse traditum hoc triduanum jejunium in Occidente ANTE conciliorum initia servari fuisse solitum: nam, ut patet, licet aliquando præmissum fuerit, mos tamen numquam fuit ut præmitteretur. Valuit autem concilii Toletani III exemplum, ut centum annis post communis lex de triduano jejunio in concilio Toletano XVII ferretur, quæ paulatim ad alias regiones propagata fuit; qua tamen lege præceptum non fuit ut ante conciliorum celebrationem, sed ut initio eorumdem servaretur triduanum jejunium. Nec quidquam ante posterius hoc concilium, quod anno 694 habitum est, uspiam de agendo hoc jejunio præscriptum fuisse reperi: ita ut indictio conciliorum usque ad hunc annum plane libera fuerit ab hac jejunii et litaniarum lege et ecclesiastici conventus incipi potuerint quacumque hebdomadæ die.

[41] [inde tamen nonnisi rare definiri potest qua hebdomadæ die concilia incohata fuerint.] Verum licet in Occidente conciliorum Toletanorum maxima fuerit auctoritas, quum tamen hæc de triduano jejunio lex in Formula seu Ordine celebrandi concilium, in concilio Toletano IV anno 633 confecto passimque recepto, non contineretur, nil mirum si illud jejunium ubique curatum non sit; neque in Oriente videtur umquam hæc jejunii ratio innotuisse.

[42] [In nullis Ordinibus præcipitur ut concilia incipiunt teria II.] Quod autem affirmant synodos feria secunda more majorum, post rem divinam die dominica rite procuratam, incohatas fuisse: equidem quæsivi, an, quemadmodum ordinationum celebritas die sabbato inciperetur et die dominica absolveretur, sic quoque conciliorum initiandorum solemnitas, vespere diei dominicæ exorsa, in crastinum diem protraheretur; sed nil hujusmodi deprehendi uspiam: contra id passim antiquissimis formulis præcipitur ut primo mane, etiam ante solis ortum, a laicis vacua fiant templa et introducantur episcopi aliique legitime vocati, Missæ sacrificio interfuturi: adeo ut neque ex hoc capite quidpiam statui possit. Quod si quando inde recessum sit, id neque ex lege aut more factum fuerit, sed quod ita placuerit episcopis, imperatori aut regi.

[43] [Conciliorum sæculi III, IV, V, VIII et IX elencho demonstratur omnibus hebdomadæ diebus concilia incohata fuisse.] Hæc quum ita sint, facile patet canonem chronologicum, ex conciliorum exordiis repetitum, nil plane valere: quod tamen ut extra omnem controversiam sit, opportunum visum est omnia concilia sæculorum III, IV, V, VIII et IX, recensere, quibus in opere Art de vérifier les dates annus et dies appositi sunt. Novi quidem de cunctis indicatis illic temporum notis non inter omnes convenire atque ipsemet errores aliquot detexi; receptissimæ tamen sunt, et quum tanto sint numero, plane sufficiunt ut intelligatur feriarum rationem in incipiendis conciliis nullam pene fuisse habitam: quæ conclusio ab aliquot sphalmatibus nil pati potest.

Unde etiam cæcis clarum manifestumque esse debet nullam legem de celebrandis certa hebdomadæ die conciliis observatam fuisse; chronologicum canonem, inde petitum, plane nugatorium esse; verbo omnibus hebdomadæ diebus sine ullo fere discrimine conventus episcoporum sacros fuisse habitos; et proinde, quod concilium Coloniense coactum sit die dominica, nil in eo esse positum cur alii id genuinum esse dicant, alii supposititium. Nil itaque inde firmitatis demitur inconcussis fundamentis, quibus nituntur hujus synodi Acta, et S. Amandi, Argentoratensis episcopi, præsentia.

[44] [Subscripsisse videtur S. Amandus concilio Sardicensi.] Porro quum ei adfuerit atque ea proinde ætate vixerit, multum verisimilis est opinio eorum qui tueantur eum etiam concilio Sardicensi subscripsisse. Etenim S. Athanasius, recensens eorum, qui in synodo scripserunt, aliorumque deinde episcoporum nomina secundum regionum ordinem, ubi venit ad Galliam, loco XXVII Ἄμαντον nuncupat [Apologia contra Arianos, num. 50, ap. Migne, Patrologia græca, tom. XXV, col. 337.] ; quo Amandum indicari patet. Verum animadvertendum venit, non omnes, qui illic legantur, synodo Sardicensi interfuisse, adeoque nomina aliorum episcoporum, qui licet interesse non poterant, missa tamen ad eos synodica, ipsi quoque suis suffragiis decreta synodi approbarunt, commemorat S. Athanasius: quos posteriores esse qui a S. Athanasio secundum regionum ordinem recenseantur demonstrarunt Ballerinii fratres [Appendix ad Opp. S. Leonis, part. I, cap. 7, ap. Migne, Patrologia latina, tom. LVI, col. 55 et seqq.] ; quorum in numero quum sit S. Amandus seu Ἄμαντος profecto censendus est Sardicam non perrexisse, sed ei ante aut post, datis literis, assensisse. Plura de ejus gestis non innotuerunt. Per me tamen licet S. Amandum participem facere laudum, quibus S. Hilarius ad finem anni 358 in libro de Synodis [Migne, Patrologia latina, tom. X, col. 479 et seqq. Cfr Grandidier, Histoire de L'Église de Strasbourg, tom. I, p. 136 et seq.] cumulavit ob suam in fide constantiam Galliarum episcopos, quorum in capite posuit dilectissimos et beatissimos fratres et coepiscopos suos Germaniæ primæ.

[45] [An S. Amandus in insula Rheni Honau solitarius vixerit.] Volunt nonnulli, sic loquitur Grandidier [Ibid., p. 138 et seqq.] , nixi scriptis aliquot, in tabulario S. Petri Veteris servatis, multa passum esse S. Amandum, sæviente Juliani apostatæ persecutione; eumque cum presbyteris suis aliquot et clericis secessisse in insulam Honaugiam seu Honoviam et, exstructa S. Michaelis basilica, vitam duxisse solitariam; quin eo referunt quasi illic sancto viro convixisset S. Hieronymus, sequentia hujus in epistola ad Rufinum [Epist. III, num. 5, ap. Migne, Patrologia latina, tom. XXII, col. 334.] verba: Domine Jesu, … scis ipse, … ut ego et ille (Bonosus, monasticen amplexus,) pariter a tenera infantia ad florentem usque adoleverimus ætatem, … et, post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus cœperim velle te colere. Sed his nulla a vetustate patrocinatur auctoritas; sed hæc comminiscendi fuit occasio, quod ejus corpus penes Honovienses canonicos aliquando factum est. Ad annum 359 consignat Grandidier [Histoire de L'Église de Strasbourg, tom. I, p. 139.] S. Amandi mortem; sed et hæc nuda divinatio est. Traditur etiam ad cælum evolasse die 26 octobris, quod hac die ejus festum celebratur; ast minus certum est hoc argumentum, maxime quoniam in antiquis martyrologiis, quæ produxit Henschenius [Acta SS., tom. I Februarii, p. 829; Cfr Usuardi auctaria, Galesinus et Ferrarius ad diem 25 novembris.] , ejus festum die 15 novembris inscriptum est.

[Annotata]

* alii media Pentecoste

§ VII. Antiqua Argentorati conditio sedi episcopali constituendæ opportuna.

[Argentoratus origine celtica statio fuit legionis VIII et plurium viarum militarium caput;] Quum autem S. Amandus primus Argentoratensis episcopus fuerit atque hujus sedis princeps et auctor, de civitatis hujus exordiis pauca monenda videntur. Celtica origine urbem esse ipsum nomen indicare videtur. Ratum enim seu ratus in quo desinit, hibernice rath seu rat, castrum, stationem militarem et custodiam significat [O'Brien, Focaloir, p. 397; O'Reilly, Irish-English dictionary, V° Rat.] ; quis autem sensus sit vocabuli argent, quæ etiam pars nominum est Argentomagi, Argentogili, Argentaci et Argentodupli, olim definire ausi sunt complures [Cfr Schoepflinus, Alsatia illustrata, tom. I, p. 53 et seqq.] : ast nunc, quum veterum linguarum rationes multo melius patent, magis sobrie ea de re philosophantur. Certe Zeussius [Grammatica Celtica, cfr index gallicus, tom. II, p. 1157 et seqq.] , qui multorum gallicorum nominum significationem indicavit, studiose Argentoratum et alias similes formas omisit; et Augustus Fredericus Pott [Die Personennamen … under Berücksichtigung der Ortsnamen, p. 434.] , audacis felicissimique ingenii philologus, fatetur Argentiæ nomini, quod Galliæ Cisalpinæ oppidum est, ignotam significationem inesse. Verum, licet ante Romanorum adventum condita jam esset civitas, quod exigua esset, nemo eam ante Ptolemæum memoravit; qui docuit legionem octavam Augustam ei præsidio fuisse [Geogr., lib. II, cap. 9; cfr Schœpflinus, Alsat. ill., tom. I, p. 206.] : quæ legio, ut ex superstitibus titulis liquet, Rheni ripam in utraque Germania, maxime superiori, diu occupavit. Sæculo IV, quum hostis continuo immineret, valuit ejus situs et positio, ut, quum sedulo custodienda esset, viribus cresceret et ambitu. In Rheni enim sinistra ad Ellum flumen condita, plurium viarum militarium quasi caput erat aut umbilicus. Hinc enim ibatur Augustam Trevirorum per Tabernas, Pontem Saravi, Decempagos, Duodecimum, Metas, Coranuscam et Ricciacum; Augustam Rauracorum atque hinc Mediolanum et Novariam, per Hellelum, Argentovariam, Cambate et Artalbinum; Noviomagum seu Spiras per Saletionem et Tabernas et per Brocomagum et Concordiam; Vesontionem per Hellelum, Montem Brisiacum, Uruncos, Artalbinum, Vindonissam, Cambate et Epamanduadurum, et a Vindonissa Vemaniam per Fines, Arborem Felicem et Bregantiam.

[47] [sæculo IV insigne municipium erat et secunda civitas Germaniæ primæ, fabricam habens omnium armorum;] Municipium nuncupat Ammianus Marcellinus; quo intelliguntur oppida suis usa legibus et magistratibus; et inter præcipuas Rhenenses civitates recenset: Prima Germania, inquit [Lib. XV, cap. 2.] , ubi præter alia municipia Moguntiacus est, Vangiones (Worms), Nemetes (Spire) et Argentoratus, barbaricis cladibus nota. Quin etiam in Galliarum vetere Notitia Sirmundiana, quæ extremi sæculi IV est, venit secundo loco inter civitates Germaniæ primæ seu superioris [Ap. D. Bouquet, Recueil, etc. tom. I, p. 123.] : Metropolis civitas Mogunciacensium. — Civitas Argentoratensium. — Civitas Nemetum. — Civitas Vangionum. Quod vel unum indicium satis esset ut intelligeretur tunc temporis Argentorati jam sedisse episcopum. In Notitia autem Imperii, quam sub annum 400 omnes conscriptam fuisse consentiunt, sub dispositione viri illustris magistri officiorum, inter fabricas in Galliis VIII, legitur Argentoratensis armorum omnium, aliis singulari armorum genere assignato [Ibid., p. 126.] . Caput autem erat provinciæ militaris, cui nomen tractus Argentoratensis, sub dispositione viri spectabilis comitis Argentoratensis [Ibid., p. 127.] .

[48] [non multo post periit, et sedem episcopalem probabiliter amisit:] Sed non multo post, Stiliconis vesania an perfidia Rheni limite præsidiis nudato et mox perrupto a barbaris, Magontiacum, nobilis quondam civitas, capta atque subversa est, et in ecclesia multa hominum millia trucidata. Vangiones longa obsidione deleti. Remorum urbs præpotens, Ambiani, Atrebatæ, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetes, Argentoratus, translati in Germaniam [S. Hieronymus, Epist. XCI ad Ageruchiam, ap. D. Bouquet, tom. I, p. 744.] ; quæ Flori dictio est, significans rura a Germanis occupata fuisse et sola oppida Romanis relicta. Unde, quum Germani intra mœnia considere nollent et gravior in dies fieret oppidanorum, quasi obsessi essent, sors et conditio, quæ Rhenenses civitates deletæ non fuerant, paulatim perierunt: qua ratione, nisi Vandali, rege Gunderico, aut Hunni, duce Attila, Argentoratum everterint, pristinum suum splendorem sæculo V amiserit oportet; eum non recuperatura, nisi in vicinia super stratam publicam, Galliam Germaniamque jungentem, diu Oberstrass dictam, castrum seu burgum exstruxissent Alemanni; ad cujus latera vicus mox crevit, simul cum burgo Strassburgum appellatum: quod nomen S. Gregorio Turonensi jam innotuit [Cfr Schœpflinus, Alsatia illustrata, tom. I, p. 218 et seqq.] . Interea dum Argentoratus jaceret, omnia fere christianæ religionis indicia paulatim evanuisse censet Schœpflinus [Ibid., p. 329.] ; certe ita passa est ut episcopali sedi idoneus non amplius locus videretur. Quum autem deesset episcopus, ferebant illius temporis disciplinares leges ut episcopi vicini in desertam diœcesim auctoritatem suam extenderent. Quo factum esse potuit ut hoc intervallo Metensibus episcopis subfuerit: quamquam argumenta, quæ afferantur [Ibid., p. 346.] , minus certa sint quam prima specie appareant. Sed ordinem nimis invertimus; ad rei christianæ initia prius veniendum est.

[49] [origines Argentoratenses christianæ.] Dum itaque illic dominarentur Romani, christianam doctrinam propagatam fuisse auctor est S. Irenæus [Antiquitates Germaniæ primæ, p. 14.] , memorans ecclesias, quæ in Germania immo in Germaniis sunt fundatæ, τας ἐν Γερμανιαις ἱδρυμενας ἐκκλησιας et quidem tam conspicuas et earum doctrina in apostolicarum traditionum recensione negligenda non esset. Non itaque paucorum annorum spatio divinum semen ea incrementa fecit, quibus medio sæculo IV pulcherrima appareret christianorum seges, non in Germania dumtaxat prima seu superiori, Italiæ magis et Lugduno vicina, sed (ut in concilio Coloniensi legitur) in omnibus castris Germaniæ secundæ seu inferioris. Eo delatam fuisse per milites et colonos religionem christianam senserunt Bebelius [Alsatia illustrata, tom. I, p. 326 et 327.] , Schœpflinus [Histoire de L'Église de Strasbourg, tom. I, p. 42.] , Grandidier [Das Elsass, neue historische topographische beschreibung, tom. I, p. 51.] , Aufschlager [Vaterlandische Geschichte des Elsasses, tom. I, p. 53.] et Strobel [Acta SS. tom. VIII Octobris, p. 31 et seqq.] : quod generale argumentum nonnihil jam pridem expolivit unus ex collegis meis ad diem 17 octobris [Cfr Bebelius, p. 91; Schœpflinus, Alsatia ill. tom. I, p. 507 et seqq.; Strobel, tom. I, p. 53, not. 3.] , atque hoc loco magni roboris esse dicerem, si inter titulos et memorias legionis VIII, quæ Argentorati consistebat (ut superius dixit Ptolemæus et superstites testantur lapides [Cfr Schœpflinus, Alsatia illustrata, tom. I, p. 329.] ,) ullum christianæ professionis indicium occurreret. Sed quidquid id est, ut S. Irenæo sua stet fides, necesse est ut has partes adierint episcopi, in aliis Galliarum civitatibus constituti, ibique presbyteros ordinarint qui rem christianam procurarent, donec Constantini Magni temporibus S. Amandus creatus sit primus Argentoratensis antistes. Quid, quod S. Aurelia, cujus Acta dedimus ad diem 15 octobris, martyrium illic fecisse videtur ante pacem ecclesiæ redditam? Fabula enim certissime est eam de S. Ursulæ comitatu fuisse: sæculo scilicet VI publice jam colebatur, et S. Ursulæ singulares sociæ nonnisi sæculo XII coli cœperunt extra Coloniam. Omitte S. Maternum, qui illic etiam fidem prædicasse legitur; cui et obviam iverit S. Amandus: non sat bonis hæc nituntur documentis. Neque plura dicenda videntur de rei christianæ apud Argentoratenses origine, quæ non potuit non esse obscurissima, quum a sæculo V omnia illic perierint Romani ævi instituta.

§ VIII. Corporis S. Amandi fata et cultus.

[S. Amandi prima sepultura ignorata: ejus corpus, quod penes Honaugienses seu Rhinaugienses canonicos factum est, anno 1371 visitatur;] In æde suburbana sepultum fuisse S. Amandum suadent sæculi IV mores; cujus tamen rei memoria nulla superest. Tradunt nonnulli, ut Gallia christiana [Tom. V, col. 778.] et Grandidier [Hist. de L'Église de Strasbourg, tom. I, p. 140.] mihi testes sunt, eum in valle Brusciæ, quæ sæculo XVIII vallem Schirmeck et balliviatum de Dachstein continuissse habebatur, conditum fuisse; et quidem Haselaci: ubi eum terræ mandatum fuisse ideo censere videntur, quod S. Florentius, priusquam in Argentoratensi cathedra S. Arbogasto successit, Haselacense monasterium fundavit atque ea occasione S. Amandi corpus e terra levasse dicitur et publicæ venerationi reliquias exposuisse. Sed non arridet Grandiderio hæc opinio, magis prono ad æstimandum eum ab initio Rhenaugiæ quietem nactum esse, si satis constaret hanc Rheni insulam et cœnobium sæculo IV jam incolas habuisse: sed hæc quoque infirma sententia est. Id unum constat, sæculo X magnam fuisse S. Amandi famam et venerationem ejusque corpus penes canonicos Honovienses seu Honaugienses fuisse, priusquam anno 1290 ex Rheni insula Honovia seu Honaugia duabus infra Argentoratum leucis ob frequentes fluvii inundationes de consensu Conradi III, Argentoratensis præsulis, Rhinoviam sex supra urbem leucis sedem suam transtulissent: tum enim tot miraculis ejus claruisse reliquias ut die 3 novembris anni 1371 ejus sepulcrum aperiendum visum sit. Caput, repertum illæsum et integrum, seorsim repositum in pyxide, cum brevissimis literis, quibus hæc inventio mandaretur memoriæ simul cum signis et prodigiis, quibus sacra pignora ibidem coruscarant. Propter quam qualemcumque translationem ejus festum notatur in aliquot fastis ad diem 3 novembris.

[51] [solemniter transfertur anno 1398 Argentoratum in templum S. Petri Senioris;] Sed neque illic stabilem mansionem habuerunt S. Amandi exuviæ. Quum enim Rhinaugia non minus incommoda esset quam Honaugia, consensu Guilielmi de Dietsch, Argentoratensis episcopi, die 22 maji anni 1390 in ipsam urbem sedem suam cum omni sua supellectile transtulerunt; S. Amandi ossa in templo S. Catharinæ monialium ordinis Prædicatorum deponentes, donec decorum parassent locum in parochiali S. Petri Senioris templo, quod eis concesserat antistes. Quum autem translationis tempus appropinquavit, voluit episcopus ut primus suus decessor summa honestaretur reverentia. Die itaque 19 octobris publicum proposuit edictum, quo jussit ut omnis clerus sæcularis et hortatus est ut similiter clerus regularis solemnitati interesset et indulgentiarum præmio innumeros fideles ad eamdem allexit, eamque in diem ejus festam 26 octobris anni 1398 indixit: quo mandato dixit episcopus S. Amandi corpus de loco primo quietis suæ ad locum S. Petri prædictum translatum iri, quasi Rheinaugiæ primum fuisset terræ creditum: sed nisi errare studiose velimus, verba premenda non sunt. Ab hoc tempore multa cura servata fuerunt sancti præsulis ossa in cista ex ligno deaurato; cum inscripto hoc disticho:

Accipe sarcophagum, devote viator, Amandi,
      Urbis hujus primi præsulis eximii;

caput vero in pyxide argentca.

[52] [sæpius visitatur, nil passum ab hæreticis sæculo XVI et ab impiis extremo sæculo XIX. Cultus approbatur Romanis pontificibus.] Dum Lutherana hæresis dominaretur Argentorati, reposita fuerunt sacra pignora super altare maximum, pluribus clavibus obserata; quas penes se custodiverunt tres aut quatuor canonici, qui (licet omnia genuinæ religionis indicia interdicta essent) numquam civitatem deseruerunt. Sed quum Ludovicus XIV civitatem occupavit et catholica sacra postliminii jure in templum S. Petri Senioris die 29 septembris anni 1682 reducta sunt, in pristinum loculamentum, quod prope altare maximum supra sacrarii ostium est, relatum fuit S. Amandi feretrum. Annis 1697 et 1700 Franciscus Blouet de Camilly, vicarius generalis Guilielmi Egonis de Furstemberg, Argentoratensis episcopi, recognovit pia pignora; quumque ea sincera reperisset et approbasset, permisit ut populari pietati exponerentur. Circa annum 1736 eadem examinavit medicinæ doctor Le Maire, chirurgus major nosocomii militaris Argentoratensis, invenitque omnia ossa adesse, nisi quod unum brachii os desideraretur. Quum vero die 5 februarii anni 1759 episcopus Arathensis nomine cardinalis Constantini de Rohan S. Petri Senioris ecclesiam visitavit, non omisit S. Amandi feretrum ligneum et pyxidem argenteam inspicere. Non perierunt sacræ reliquiæ tempore conversionis reipublicæ gallicanæ; adeoque, ut in Officio legitur, in S. Petri Senioris templo usque in hodiernam diem publicæ fidelium venerationi exponuntur; caput vero quotannis in die ejus festo solemni loco collocatur. Restaurationi cultus S. Amandi intervenit etiam Romanorum pontificum auctoritas, Benedicti XIII anno 1726, et Benedicti XIV anno 1748 [Cfr de his omnibus Schilterus, Chronicum Alsatiæ Kœnigshovii, p. 1158; La Guille, Hist. de la province d'Alsace, tom. I, p. 318; Grandidier, Hist. de L'Église de Strasbourg, tom. I, p. 140 et seqq.; Hunckler, Hist. des saints d'Alsace, p. 499 et seqq.; Officia propria ecclesiæ Argentinensis anni 1838, p. 281 et 282.] ; atque nunc ritu duplici majore ejus festum agitur in universa diœcesi Argentoratensi, officio a sede apostolica approbato. Orationis hæc est forma: Domine Jesu, qui beatum Amandum confessorem tuum atque pontificem bonum dedisti pastorem; te supplices exoramus, ut illius intercessione omnes oves errantes nunc ad te pastorem et principem animarum suarum convertantur: qui vivis etc. Lectiones l Nocturni: Fidelis, III Nocturni ex Evang. S. Joannis cap. 10: Ego sum bonus pastor, cum homilia S. Augustini, Serm. 138 de Script. Exponit apertius. Integras dabo lectiones II Nocturni, quæ S. Amandi gesta breviter complectuntur.

[53] Lectio IV. Sacra Evangelii luce Alsatiam [Lectiones II Nocturni, confirmatæ] non ita diu * post apostolorum tempora collustratam fuisse vix dubitari potest, Irenæo testante: ecclesias, in Germaniis sitas, eamdem cum aliis ecclesiis credere ac tradere doctrinam. Verum pusillus tunc erat fidelium grex, dispersus, necdum propriis instructus pastoribus. Sacra mysteria clam celebrabantur, et, furentibus idolorum cultoribus, oppressa delitescebat ecclesia. Tandem benigna divinæ providentiæ dispositione, circa finem sæculi tertii, Materno cum sociis in Alsatia prædicante, ad fidem Christi ingens incolarum numerus conversus est, templa exstructa, et prima episcopatus Argentinensis jacta sunt fundamenta; quam ecclesiam paulo post Amandus primus gubernavit episcopus.

[54] [a sacra Rituum congregatione;] Lectio V. Arduum erat Amandi ministerium: gentilium errores dissipare, mentes illuminare, corda allicere, et sic gregem Christi multiplicare diurnis atque nocturnis studebat curis. Nec minor illius erga fideles sollicitudo: debiles in fide firmabat; segnes stimulabat; in cunctis charitatis ac pietatis ardorem accendebat, omnium necessitatibus prospiciebat. Quanto autem zelo fidei custodierit depositum, ex eo elucet quod, cum Euphratas, Coloniensis episcopus, ariana infectus hæresi, Verbi divinitatem negaret, Amandus, impiam exhorrescens doctrinam, cum quatuordecim aliis episcopis, anno 346 in concilio Agrippinensi congregatis, arianam impietatem damnaverit; et anno insequenti (immo anno 343) concilio Sardicensi subscribens consubstantialitati Verbi iteratum reddiderit testimonium: qua vigilantia sanctus antistes fidei veritatem in ecclesia sua servavit incontaminatam.

[55] [recitantur.] Lectio VI. Immarcessibilem gloriæ coronam a principe pastorum recepit Amandus VII kalendas novembres post medium sæculum IV defunctus. Sacrum ejus corpus diu in ecclesia Rhenaviensi quievit prodigiis clarum. Cum autem anno 1398 collegium canonicorum ex Rhenavia Argentoratum ad ecclesiam sancti Petri vulgo Senioris transferretur, jussit Wilhelmus II, episcopus Argentinensis, transferri simul corpus S. Amandi. Translationi assignata est ipsa dies festiva anniversaria beati præsulis, qua a clero tum sæculari, tum regulari, necnon universo populo obviam procedente, summo lætitiæ ac devotionis sensu exceptæ sunt sacræ reliquiæ, et in dictam ecclesiam deductæ in eadem repositæ fuerunt; ubi usque in hodiernam diem publicæ fidelium venerationi exponuntur.

[Annotata]

* multo

DE S. QUODVULTDEO, EPISCOPO CARTHAGINENSI ET CONFESSORE NEAPOLI IN CAMPANIA,

CIRCA MED. SÆC. V.

SYLLOGE HISTORICA.

Quodvultdeus, episc. conf. Carthagine (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Vindicatur auctoritas Historiæ persecutionis Vandalicæ, a S. Victore Vitensi conscriptæ.

Antequam de S. Quodvultdeo agamus, operæ pretium fuerit in auctoritatem, [Varia objiciuntur, quæ fidem historicam Victoris Vitensis elevant:] quam sibi vindicare debet liber de Persecutione Vandalica, a S. Victore, Vitensi episcopo, conscriptus, inquirere, utpote qui paucula, quæ de sancto episcopo Carthaginensi novimus, nobis servavit. Sunt enim, qui dicunt, scriptorem justo iniquiorem fuisse in Vandalos, eorumque sævitiam exaggerasse. Conferantur, inquiunt, Victoris verba lib. I cap. 4 cum Possidio, biographo S. Augustini, capp. 28 et 29; imo quoniam ipse Possidius severior est, adeatur ipse S. Augustinus in epistola CCXXVIII ad Honoratum [Lud. Marcus, Hist. des Wandales. Notes p. 1.] . Jocosius etiam quam verius statuunt, fidem abjudicandam esse historiæ, a solis sacerdotibus orthodoxis concinnatæ, qui Deum inducunt Θαυματουργον, quin umquam catholicos efficaciter adjuvet [Ibid. p. 238 notes p. 44.] . Victorem historicum etiam manifesti erroris arguunt in factis quibusdam specialibus, quatenus eisdem contradicunt alii scriptores, aut de iisdem silent [Ibid. p. 322. Notes p. 65.] . Tandem rigor disciplinæ ecclesiasticæ tamquam maximum obstaculum conciliandis animis indigitant [Ibid. p. 342.] . Hæc omnia ex ordine ad trutinam revocabimus et fidem, S. Victori Vitensi debitam, vindicabimus.

[2] [1° ejus a Posidio,] Quandoquidem imprimis opponitur narrationi Victoris Vitensis auctoritas SS. Possidii et Augustini, potest quidem inquiri, utra opinio alteri prævalere debeat. Etenim utrinque eadem est doctrina, idem in Ecclesia gradus, par sanctitas, ecclesiasticis fastis celebrata, qui recensent memoriam S. Augustini ad diem XXVIII augusti [Acta SS. t. VI, Aug. p. 441; cfr D. Caillius. Hist. des Ant. eccles. t. XI et XII per totum.] , S. Possidii ad diem XVII maii [Act. SS. tom. IV Maii p. 27 et 799. Ceillier. t. XII p. 261.] , S. Victoris Vitensis ad diem XXIII augusti [Act. SS. t. IV Aug. p 628. Ceillier t. XV p. 206.] . Quod si pares sunt isti viri, ejus videtur præferenda auctoritas, qui specialem historiam adornans, accuratius indagare debuit fontes, ex quibus vera narratio scaturit. Verum consulentibus textum tum Possidii tum Augustini, contracte uterque dicit, quod prolixe evolvit Vitus historicus. Possidius hisce verbis Vandalorum vastationem exponit cap. 28 Vitæ S. Augustini [Migne Patrol. t. XXXII col. 57.] : Brevi consequenti tempore divina voluntate et potestate provenit, ut manus ingens diversis telis armata et bellis exercitata, immanium hostium Vandalorum et Alanorum commixtam secum habens Gothorum gentem aliarumque diversarum personas, ex Hispaniæ partibus transmarinis, navibus Africæ influxisset et irruisset; universaque per loca Mauritaniarum etiam ad alias nostras transiens provincias et regiones, omni sæviens crudelitate et atrocitate, cuncta, quæ potuit, exspoliatione, cædibus, diversisque tormentis, incendiis, aliisque innumerabilibus et infandis malis depopulata est: nulli sexui, nulli parcens ætati, nec ipsis ecclesiarum ornamentis seu instrumentis vel ædificiis. Refert dein cap. 29 Possidius epistolam S. Augustini, qui respondens consultationi Honorati, episcopi Thiabensis, non probat, episcopos deserere proprios greges, quatenus tunc maxime indigos solatio et consilio propriorum pastorum.

[3] [et S. Augustini,] In sua epistola paucis verbis supponit magis quam exponit S. Augustinus Africanam calamitatem, utpote utrique notissimam. Nihilominus quum Honoratus fugam excusaret dicens [Migne Patrol. t. XXXII col. 61.] Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi, non video; nisi ut ante oculos nostros viri cadant, fœminæ constuprentur, incendantur ecclesiæ, nos ipsi in tormentis deficiamus. Hanc objectionem exaggerationis non arguit S. Augustinus, sed simpliciter reponit [Ibid. l. c.] : Potens est quidem Deus audire preces familiæ suæ, et haæc, quæ formidantur, avertere: nec ideo tamen propter ista, quæ incerta sunt, debet nostri officii esse certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies non in rebus vitæ hujus, sed alterius incomparabiliter diligentius et sollicitius curandæ. Quod vero S. Augustinus dicat calamitatem hactenus incertam, id ad Africam spectabat: nam Vandalos Hispanias depopulatos fuisse aperte fatetur. Quidam, ait [Ibid. l. c.] , sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis. Hæc abunde commonstrant, quanta fuerit Hispaniarum vastatio, quæ civitates in solitudinem redigebat, propter quas episcopis, ut ait S. Augustinus, manendum non erat [Ibid. l. c.] . Dein videtur epistola eo tempore, quo Vandali necdum pedem in Africam intulerant, scripta fuisse: nam Possidius docet [Ibid. t. XXIII col. 47.] , cum memorati impenderent hostes, id est Vandali, a sancto viro quoque nostro coepiscopo Thiabensis Ecclesiæ Honorato, litteris fuisse consultum (S. Augustinum), utrumnam illis adventantibus, ex Ecclesiis episcopis vel clericis recedendum esset necne; eique rescriptis insinuasse, quid ab illis Romaniæ eversoribus esset metuendum, Scripta igitur epistola ante adventum Vandalorum, adeoque antequam certo definiri posset, quantæ ruinæ Africæ impenderent. Non itaque miretur quis, S. Augustinum easdem non descripsisse.

[4] [qui vix initia persecutionis videre potuit, dissentit.] Quod si quis tamen velit, tunc scripsisse Honoratum episcopum, quando Vandali Africam occupabant, obtendatque, datam epistolam, ut notant editores Maurini [Ibid. t. LXXIV col. 718.] , anno 428 aut 429, respondemus, Vandalos primum mare trajecisse anni 429 mense maio, teste Idatio, omni exceptione majori, utpote qui, dum hæc accidebant, jam annis tribus in episcopatu haberet. Gaësericus, inquit [Ibid. col. 776.] , rex de Bæticæ provinciæ littore cum Vandalis omnibus eorumque familiis mense majo ad Mauritaniam et Africam, relictis transit Hispaniis. Jam vero secundum Idatianam chronotaxin mensis iste maius ad annum vulgarem 429, ut recte animadvertit Joan. Garzonius noster, qui novam Idatii editionem adornavit [Ibid. t. LI col. 594.] pertinet. Plerique initium invasionis Vandalicæ in Africam annum Christi 427 statuunt, decepti Chronico Prosperi, dicentis Hierio et Ardaburio coss., seu anno 427 gentem Vandalorum ab Hispania ad Africam transiisse [Ibid. t. LI col. 594.] . Porro Prosper in suo Chronico frequentibus, ait Garzonius [Ibid. t. LXXIV col. 776.] , scatet chronologicis mendis, et major fides adhibenda Idatio, qui inter Vandalos in Hispania vivens, testis non solum coævus, sed oculatus habendus est. Quæ quum ita sint, scribente S. Augustino ad Honoratum episcopum, vix annus elabi potuit inter migrationem gentis Vandalicæ et epistolæ scriptionem: quapropter datur intelligi, nec potuisse S. Augustinum tanta severitate gesta Vandalorum exponere, si tamen, ut ante diximus, epistola ad Honoratum post irruptionem scripta fuerit, quod minus verisimile est. Ex hactenus dictis liquet, SS. Augustinum et Possidium, dum pauca dicunt de Vandalorum persecutionibus, nullatenus tamen quidpiam fidei, quæ Victori Vitensi debetur, detrahere. Obiter adnotasse juverit, allucinari eruditos, dum scribunt, Victorem absolvisse librum de Persecutione Vandalica anno Christi 487 [Migne Patrol. t. LIV col. 181. Cellier. Hist. des Aut. eccles. t. XV. p. 208 etc.] . Causa erroris in eo est, quod adventum Vandalorum in Africa anno 427 innectunt: atque hinc quoniam Victor dicit [Migne t. LIV, col. 187.] sexagesimum agi annum, ex quo populus ille crudelis ac sævus Vandalicæ gentis Africæ attigit fines, Vandalis anno Christi 429 ingruentibus, consequitur, Victorem librum suum scripsisse anno Christi 488 aut 489.

[5] [2° frequentia miraculorum;] Altera dein allegatur causa abrogandæ fidei Victori Vitensi, nempe frequentia miraculorum. Non est hujus loci monstrare Deum, qui ordinem naturalem creavit, posse eumdem pro sua voluntate intervertere: quod multis potentibusque argumentis ostendunt ii, qui pro veritate Christianæ Religionis scripserunt [Cfr, si lubet, Le Canu, Dict. des Prophet. et des Miracles, t. I, p. 38.] . Dein si vel unum monstretur miraculum certum, non est quod ex hoc capite auctoritatas alicujus scriptoris infringatur. Felicissime autem tale nobis exhibet prodigium Victor Vitensis lib. V, cap. 6 [Migne, Patrol., t. LVIII. col. 215.] . Quum cives Tipasæ, quæ est civitas Mauritaniæ Cæsariensis, metu Arianorum in Hispaniam fugissent, relicti sunt paucissimi, qui aditum non invenerant navigandi. Hos omni arte episcopus Arianus ad partes suas attrahere tentaverat, sed fortes in fide, publice mysteria divina in domo una congregati celebrare cœperunt… Quod quum regi innotuisset, comitem quemdam cum iracundia derigens, præcepit, ut in medio foro, congregata illic omni provincia, linguas eis et manus dexteras radicitus abscidisset. Quod quum factum fuisset, Spiritu Sancto præstante, ita locuti sunt et loquuntur, quomodo antea loquebantur. Sed si quis incredulus esse voluerit, pergat nunc Constantinopolim, et ibi reperiet unum de illis, subdiaconem Reparatum, sermones politos sine ulla offensione loquentem. Ob quam causam venerabilis nimium in palatio Zenonis imperatoris habetur, et præcipue regina mira eum reverentia veneratur.

[6] [qui occasione inquiritur] En factum certissime prodigiosum, quod non in uno aliquo, sed in pluribus accidit (Græci in suis Menæis ad diem VII decembris habent sexaginta ἑξακουστα: supplicium publice inflictum fuit, in medio foro, congregata Tipasæ omni provincia, dein dispersi per varias provincias imperii, undequaque excussi et considerati, miraculum palam testatum fecerunt. Neque solum Victorem Vitensem, summæ sinceritatis virum, vadem prodigii habemus, sed et alios etiam coævos et oculatos testes. Quoniam tamen jam sæpe coram producti fuerunt, iis citandis supersedemus [Cfr Zaccaria, Raccolta di Dissert., t. XVII, p. 171; Terwecoren, Collect. de Précis Hist., année 1853, p. 37.] . Omittimus itaque Æneam Gazæum, in suo Theophrasto, qui miraculum scrutatus est [Migne, Patrol. græc., t. LXXXV, col. 1002.] ; Marcellinum comitem, in Chronico qui religiosissimos viros, præcisis linguis, manibus truncatis, apud Byzantium integra voce conspexit loquentes [Ibid. lat., t. l.l, col. 933.] ; Procopium De Bello Vandalico lib. I, cap. 8, testantem, sua ætate superstites Byzantii viros faucium tenus ἀπ᾽ ἀυτης φαρυγγος lingua truncatos, qui explanate loquebantur ἀκραιφνει τῃ φωμῃ [T. l, p. 345. Edit. Bonn.] : Victorem quoque Tunnonensem in Africa episcopum, dicentem, urbem regiam attestari, confessores linguis abscissis perfecte finem adusque locutos fuisse, eorumque corpora CP jacere [Migne, Patrol., t. LXVIII, col. 946.] . Omittendum quoque censerem legem Justiniani, nisi quædam ibidem occurrerent, quæ explicatione indigent.

[7] [in prodigium Tipasense] Itaque l. 1 C. de Officio præfecti prætorio Africæ (I, 27) sic sonat: Multas quidem et antea a Deo meruimus largitates et innumerabilia circa nos ejus beneficia confitemur, pro quibus nihil dignum nos egisse, cognoscimus. Præ omnibus tamen hoc, quod nunc omnipotens Deus per nos pro sua laude, et pro suo nomine demonstrare dignatus est, excedit omnia mirabilia opera, quæ in sæculo contigerunt, ut Africa per nos tam brevi tempore reciperet libertatem, antea nonaginta quinque annos a Vandalis captivata, qui animarum fuerant simul hostes et corporum: nam animas quidem diversa tormenta atque supplicia non ferentes, rebaptizando ad suam perfidiam transferebant: corpora vero, liberis natalibus clara, jugo barbarico durissime subjugabant: ipsas quoque Dei sacrosanctas ecclesias suis perfidiis maculabant; aliquas vero ex eis stabula fecerunt. Vidimus venerabiles viros, qui, abscissis radicitus linguis, suas pœnas miserabiliter loquebantur. Operæ pretium fuerit, qua ratione hæc postrema verba aliqui miraculorum osores infirmare conati sunt, exponere.

[8] [et refutantur objectiones] In Actis Eruditorum Lipsiensibus anni 1714 recensetur Decas Dissertationum Historico-theologicarum Joan. Andreæ Schmidii, qui Lutheranus titulum tamen abbatis Mariævallensis gerebat. In his est Dissertatio VII, in qua Schmidius defendit veritatem virorum elinguium, adducitque testimonium scriptorum coævorum. Ast, inquit Eruditus Lipsiensis [Act. Erudit., anni 1714, p. 338.] , pace viri celeberrimi addimus, esse viros cordatissimos, quidquid est istius narratiunculæ in fabellarum censum referentes. Ac videntur sane, quæ afferuntur in hanc rem, testimonia labefactari posse, si quis criticam velit adhibere operam. Certe palmarium illud Justiniani imp. testimonium, ut alienum esse appareat, mediocri mentis attentione opus est. Scilicet imperator, acuto sermonis genere usus, significat, eos, linguæ usu privatos, miserabili voce quasi locutos esse miseriam suam. Unde nec dicit, eos de Trinitate locutos esse, sed locutos esse pœnas suas, nec eos diserte clareque locutos, sed miserabiliter. Pari sermonis figura usus Cicero inquit Orat. pro Milone cap. 20. “Res loquitur ipsa.” Idem alio loco, videlicet Divinatione in Verrem: “Cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt.” Sic et Ovidius Trist. II, 453: “Digitis sæpe est nutuque locutus.” Scilicet eumdem in modum illi a Justiniano memorati, nullo miraculo, sed figura rhetorica. Hactenus Criticus Lipsiensis, cui respondemus.

[9] [Actorum Lipsiensium,] Imprimis probitatem suam literariam testatam fecisset criticus, si unum alterumve ex viris cordatissimis, miraculum in fabellarum censum referentibus nominasset: si quidem cordate suam protulerint sententiam, non est, quod taceatur nomen forsan magni momenti in re judicanda. Quapropter ex silentio nominis opinantium vehementer suspicor, ipsum criticum sub larva cordatissimorum virorum proprium velasse judicium, pro casu quo ab eruditis rejiceretur. Dein dato aliquantisper, verba Justiniani talem pati posse interpretationem, qualem suggerit criticus, ea tunc tantum valeret, si verba, rem explicantia, sola essent: ast considerantibus reliquos testes pariter coævos, pariter oculatos, certum est, verba Justiniani ita esse intelligenda, ut elingues clara voce locuti fuerint. Evagrius scholasticus, coævus Justiniano, utpote natus anno Christi 536 [Migne, Patr. gr., tom. LXXXVI, col. 2407.] , in Historia ecclesiastica, lib. IV, cap. 16 [Ibid., col. 2727.] dicit, linguas quidem eis radicitus excisas fuisse, vocem tamen eos articulatam habuisse, ac distincte locutos esse, novo atque inusitato miraculo. Horum mentio fit etiam in Constitutione Justiniani. Igitur Evagrius coævus more cordatissimorum virorum Justinianum interpretatus non est: nec dicit, Confessores, quasi locutos, sed vere locutos, id est distincte et vocem articulatam habuisse.

[10] [quasi Tipasentes nutibus locuti fuissent:] Quæ porro ab antiquis scriptoribus mutuantur exempla, vere ad rem non pertinent. Probarent certe, si Justinianus dixisset, “membra mutila crudelitatem Vandalorum loquuntur”: tunc enim res ipsa seu mutilatio loqueretur; tunc quoque etiamsi tacerent vulnera loquerentur; tunc tandem sine ullo miraculo digitis nutuque loqui potuissent. Verum cognoscenti historiam, verba Justiniani aliud esse non possunt, quam eligues miraculose clare et distincte locutos fuisse. Ex penu quoque sua depromit Lipsiensis cruditus, confessores esse quasi locutos, quia nempe miserabiliter loquebantur: vult quidem Tillemontius legendum esse mirabiliter loquebantur [Mém. pour serv. à l'hist. eccles. T. XVI, p. 579. Cfr Notit. de Ænea Gazæo. Migne Patrol. Gr. T. LXXXV, col. 868.] . Sed omissa hac lectione, nullo documento firmata, sufficiat animadvertisse, voces miserabilis, miserabiliter non significare imperfectionem quamdam, sed quod est commiseratione dignum: Sic T. Livius lib. III, Hist. cap. 52 dicit: Prosequuntur conjuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe, in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset, miserabiliter rogitantes, id est voce flebili et ad commiserationem excitandam composita. Nec scio ullum lexicographum, ne Cangium quidem in Glossario Mediæ et Infimæ Latinitatis, qui has voces aliter interpretatur, quam in sensu commiserationis. Atque in sensu commiserationis excitatæ clare intelligitur, qua ratione Confessores suas pœnas miserabiliter locuti fuerint. Nuspiam enim apud antiquos legi, eos de SSma Trinitate ut vult Schmidius, locutos fuisse. Id tamen verum, doctrinam catholicam de SSma Trinitate miraculo confirmatam fuisse: nempe acerbissimum tormentum passi propter fidem catholicam, dogma catholicum elingues testimonio suo promulgarunt.

[11] [aut soli catholici,] Quæ quum ita sint, habemus miraculum, cujus veritas denegari non potest, quin omnis fides historica penitus destruatur, et scepticismo latissima aperiatur porta. Ex hoc igitur capite nullatenus labefactatur auctoritas Victoris Vitensis; proindeque quando alia refert miracula eidem fides est iis minime abroganda. Quod autem dicitur, ex solis presbyteris catholicis derivari narrationem persecutionis, ex iis scilicet qui inter Vandalos viventes acerbissima tormenta passi fuerant [Marcus. Hist. des Wand. p. 238.] , id etiam minus accuratum est. Nam ii merito testes omnium maxime momentosi habentur, qui miserias coram spectarunt, earumque participes fuerunt: esto talis testis Victor, episcopus Vitensis. Sed præter hunc, clero catholico accensendus non est Marcellinus, comes Illyricianus [Migne, Patrol. t. Ll, col. 914.] , qui scribit [Ibid. col. 933.] : Totam per Africam crudelis Hunerici, Wandalorum regis, in nostros catholicos persecutio importata est. Nam exsulatis diffugatisque plusquam CCCXXXIII Orthodoxorum episcopis, ecclesiisque eorum clausis, plebs fidelium, variis subacta suppliciis, beatum consummavit agonem. Sequitur miraculum elinguium. Certe Marcellinus comes brevibus, sed nervosis verbis adumbrat persecutionem, quam singulatim describit Victor episcopus.

[12] [non etiam ethnici, miraculum testati fuissent.] Idem dicendum est de Procopio, qui, nedum presbyter catholicus fuerit, aliquibus nec Christianus fuisse videtur [Alemanni Dissertatio in capite tomi III; Procopii t. XX. Edit. Bonn.; cfr Papencordt, Geschichte der Vand., p. 424.] . Nihilominus Vandalicam persecutionem talibus coloribus depingit, ut eam exaggerare vix potuerit Victor historicus. Christianos, inquit De Bello Vand. l. I, c. 8 [Procop., t. I, p. 344. Edit. Bonn.] , Africæ tam crudeliter, tamque injuste nemo vexavit, quam Honoricus. Quum enim illos ad sectam Arianam compelleret, quoscumque parum ad obsequendum promptos deprehendebat, igne aliisque suppliciis excruciatos necabat etc. Presbyter aut clericus nequaquam erat Justinianus imperator, qui tamen lege citata supra num. 7 rem affirmat. Falluntur igitur ii, qui in solos catholicos presbyteros omnem atrocitatem Vandalicæ persecutionis refundunt, quum alii sint, ab omni partium studio alieni, qui eadem referunt. Nec tandem fides alicui abroganda est, quia episcopus est, quia aut rem coram inspexit, aut a testibus omni exceptione majoribus didicit, aut demum totam rei seriem enucleatius exponit. Sed scilicet quo tempore hæc scribebantur anno 1836 in more erat positum, ut quidquid colore catholico attinctum, aut a clerico fideli conscriptum erat, flocci fieret.

[13] [Miraculi testimonium tum Afris] Eo etiam nomine miracula, a Victore Vitensi relata, impugnantur, quod nihil emolumenti aut subsidii catholicæ religioni attulerint: etenim ex illo tempore periit in istis Africæ provinciis maxima ex parte res christiana [Marcus, Hist. des Wand., p. 238.] . Sed quis novit consilia Dei, cujus est mirabilia operari. Certe ad utilitatem hominum operatur miracula, quin propterea Afris prodesse debuerint. Nam, inquit S. Augustinus lib. XXII, de Civ. Dei cap. 9 [Migne, Patrol., t. XLI, col. 771.] . Cui, nisi huic fidei attestanturista miracula, in qua prædicatur Christus resurrexisse in carne et in cœlum ascendisse cum carne? Quia et ipsi Martyres hujus fidei Martyres, id est, hujus fidei testes fuerunt, huic fidei testimonium perhibentes, mundum inimicissimum et crudelissimum pertulerunt, eumque non repugnando sed moriendo vicerunt. Pro ista fide mortui sunt, qui hæc a Domino impetrare possunt, propter cujus nomen occisi sunt. Profuerunt autem miracula, a Vitensi relata, ut magnam partem Afrorum catholicorum in vera fide retinerent et ad mortem atrocissimam subeundam animarent: ipsa dein miraculorum relatio, ad alias provincias transvecta, novum populis christianis argumentum fuit, ut tanto arctius vinculo veræ fidei constringerentur. Quod vero in Africa abolita fuerit deinceps christiana religio; id duplici causæ attribui potest. Imprimis enim exsulare coactus fuit clerus catholicus fere universus, ut satis constat ex Victore historico: deleto autem clero, ut pereat ipsa in populo religio, necesse est. Dein gens Africana, si fides est Salviano, omnium gentium corruptissima fuit. Iste quidem lib. VII de Gubern. Dei cap. 13 [Ibid., t. LIII, col. 141.] . In Afris, inquit, pene omnibus nihil horum est, quod ad utrumque pertineat, id est, bonum æque ac malum, quia totum admodum malum. Adeo exclusa naturæ originalis sinceritate, aliam quodam modo in his naturam vitia fecerunt. Nihil igitur miri, tales a religione catholica omnino deflexisse, nempe in Afris isti implentur verba Christi, Matth. XXI, 43 quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur facienti fructus ejus.

[14] [tum reliquis catholicis profuit:] Licet itaque Africæ incolis aut advenis seu Vandalis non profuerint miracula, a Victore relata, suo tamen utilitate non caruerunt. Nam præ cæteris ista miracula in fide confirmarunt non solum fideles, qui et ipsi persecutionem experiebantur, sed illos etiam, per universum imperium dispersos, qui testes erant gloriosæ confessionis. Qui vero in Africa remanserunt indigenæ aut Vandali, libere excusserunt religionis jugum et, Arabibus circa finem sæculi VII Africam universam occupantibus [Morcelli. Afric. Christ., t. I, p. 29 et t. III, p. 393.] , in sectam Mahumetis declinaverunt. Vandali autem, bello cum Romanis et indigenis attriti, quasi omnes, nullo fere sui vestigio relicto, evanuere. Censet tamen Fel. Papencordt in Historia Vandalorum [Geschichte der Vand. p. 322 et seqq.] , reliquias gentis inter Kabailos delitescere, quoniam ad Montes Aurasios (hodie Auress) est aliquod, teste Procopio lib. II, de Bello Vandalico cap. 13 [Procop., t. I, p. 466. Edit. Bonn.] , hominum genus, cui non atra, ut Mauris, sed candida sit cutis ac flava cæsaries. Quæ forma corporis Vandalorum genti, quatenus est Germanica, apprime convenit. Hanc tamen conjecturam non admittit D. Marcus, quia nullum hodie exstat elementum teutonicum in lingua hodierna istius gentis [Hist. des Wand. p. 401.] .

[15] [3° In factis historicis referendis] Quod tertio videtur auctoritatem Victoris Vitensis infringere illud est, quod facta historica minus accurate aut etiam erronee exponat [Marcus. Hist. des Wand. p. 320 et 322, note p. 65.] . Imprimis falsi arguitur Victoris Vitensis narratio, quia martyrium Læti, episcopi Neptitani, ponit paucis diebus ante conventum episcoporum catholicorum, indictum in Kalendas februariae, id enim sanciverat Hunericus rex Vandalorum decreto data XIII Kal. Jun. (XX maj [Migne Patrol., t. LVIII, col. 213.] ). Adeoque Lætus martyrium facere debuit mense Januario. Sed ecce Victor Tunnonensis in suo Chronico docet nos, Lætum episcopum martyrio fuisse coronatum VIII Kal. octobris, XXIV septembris [Ibid., t. LXVIII, col. 946.] . Verum nuspiam dicit Vitensis, Lætum paucis diebus ante conventum concrematum fuisse: imo perpendenti textum Vitensis manifestum fit, passionem accidere potuisse inter XX Maji et I Februarii, ac proinde Tunnonensem et Vitensem nullatenus contrarios esse. En Vitensis verba [Ibid., t. LVIII, col. 217.] : Appropinquabat jam futurus dies ille calumniosus calendarum februariarum, ab eodem statutus: conveniunt non solum universæ Africæ, verum etiam insularum multarum episcopi, afflictione et mœrore confecti. Fit silentium diebus multis, quousque peritos quosque et doctissimos viros interim separaret (al. exinde superaret); calumniis appositis enecandos. Nam unum ex ipso choro doctorum, nomine Lætum, strenuum atque doctissimum virum, post diuturnos carceris squalores incendio concremavit, æstimans tali exemplo timorem incutiens, reliquos se elisurum.

[16] [monstratur Victoris diligentia, in martyrio S. Læti;] Ex hisce verbis nequaquam consequitur, S. Lætum supplicium subiisse paucis diebus ante kalendas februarii seu currente januario; quin potius contrarium insinuatur, quando dicitur, silentium fuisse multis diebus, ut peritos quosque et doctissimos viros aut a reliquis separaret sive superaret. Tunc ad terrorem incutiendum flammis addictus fuit Lætus; quo supplicio, sive inflictum fuerit mense septembris sive januario, sperare poterat Hunericus, reliquos se elisurum. Quod si tamen quis ex verbis Victoris Vitensis, sine ullo idoneo argumento, elicere vellet, Lætum paucis ante kalendas februarias diebus martyrium fecisse, remaneret altera quæstio, nempe utri Victori, Vitensi an Tunnonensi, potior fides adhibenda sit. In alterutro esset certe error, illi probabilius attribuendus, qui, quando aliæ non sunt rationes, remotior fuit a temporibus, de quibus scribit. Vitensis autem Victor verisimiliter circa finem sæculi quinti aut initio sexti carnis debitum solvit; dum Tunnonensis, ut constat ex chronico [Ibid. t. LXVIII, col. 962.] , etiam post annum primum Justini Junioris seu Christi 565 vitam protraxit: adeoque donec melius edocemur, sua staret auctoritas Victori Vitensi.

[17] [in epistola episcoporum catholicorum] Altera quoque ejusdem Victoris narratio in suspicionem falsitatis vocatur, nempe collationis episcoporum catholicorum cum Arianis, indictæ ad diem kalendarum februariarum ab Hunerico rege [Marcus Hist. des Wand. p. 122, note. p. 65.] . Mihi quidem videtur narratio omnium candidissima [Migne Patrol t. LVIII, col. 218.] : etenim quum vidissent episcopi catholici, Cyrilam Arianum in loco excelso occupare superbissimum thronum, dixerunt, gratam esse collationem, ubi superba non dominatur potestatis elatio; quæsieruntque, quis futurus esset cognitor, quis examinator, ut libra justitiæ aut bene prolata confirmaret aut prave assumpta refelleret. Respondit notarius regis, Cyrilam patriarcham futurum cognitorem. Catholici patierunt, quo concedente, istud sibi nomen Cyrila assumpsit: sed Ariani strepitum concitantes eo controversiam deducunt ut universi filii catholicæ Ecclesiæ, qui aderant, centenis fustibus tundantur. Quum autem episcopi catholici rogassent Cyrilam, ut exponeret, quod in mente habebat, reposuit iste: Nescio latine: Sed catholici dixerunt: Semper te latine esse locutum, manifesto novimus; modo excusari non debes, præsertim quia tu hujus rei incendium suscitasti. Noluit tamen Cyrilas præbere audientiam: itaque obtulerunt Hunerico regi professionem fidei catholicæ, quam jam ante kalendas februarias conscripserant. En summarium rei gestæ, cui falsitatis nota inuritur. Verum si quis perpendit fraudes, quas secta Arianorum contestatas habet, exempli gratia in Vita S. Athanasii Alexandrini, in variis conciliis tum catholicorum tum Arianorum, nemo est, qui non videat, easdem artes ab Arianis Vandalis quam ab hæreticis aliarum provinciarum adhibitas fuisse.

[18] [ad' Huncricum regem] Suspiciosum etiam videtur, quod episcopi catholici libellum fidei suæ, ante kalendas februarias conscriptum, ut habet Victor Vitensis lib. II, cap. 18 [Migne, Patrol., tom. LVIII, col. 219.] , primum mense aprili, id est, XVII (al. XII) kalendas majas Hunerico regi obtulerint [Ibid., col. 234. Marcus, Hist. des Wand., p. 322.] . Sed objectio nullius est ponderis: nam etiamsi nulla dari posset ratio, cur non statim post solutum conventum Carthaginensem libellus oblatus fuerit, non video, quid inde auctoritatis decresceret Victori historico. Nimium sæpe ignoratur, cur aliquid citius aut tardius factum sit, quin propterea sinceritatem scriptoris in controversiam vocemus. Attamen si accurate textum Victoris consideramus, is ipse facilem nobis responsionem præbebit. Decreto suo, dato VI Kal. martias seu XXIV februarii (erat annus 484 bissextilis), Hunericus nos docet, episcopis catholicis, ad kalendas februarias Carthagini præsentibus, aliam quoque dilationem aliquantorum dierum dedisse [Migne, Patrol, t. LVIII, col. 235.] : ita ut conventus in minorem majoremve partem mensis februarii excurrerit; nulla tamen emolumento. Nam Ariani volebant catholicos ad suas partes simpliciter traducere.

[19] [cujus tempus determinatur:] Porro verisimile est, catholicos episcopos professionem fidei direxisse ad regem Hunericum currente februario mense, adeoque vitio librariorum in textum Victoris irrepsisse majum pro martio, proinde legendum esse: Explicit libellus, directus sub die XII (al. XVII) kalendarum martiarum pro majarum [Ibid., col. 234.] . Ita censet Felix Papencordt in Historia Vandalorum, lib. II, cap. 2 [Geschichte der Vand., p. 115. Cfr Morcelli, Afric. Christ., tom. III, p. 206.] : et merito quidem, quum ex ipso Victore eluceat, oblatam fidei professionem in causa fuisse, ut edictum suum promulgaret Hunericus. Quum, inquit [Migne, Patrol., tom. LVIII, col. 233.] , noster libellus legeretur, oblatum veritatis lumen nequaquam sufferre cæcis oculis potuerunt insanientes… Statimque mentientes suggerunt regi … qui … festinavit facere, quod volebat. Et jam conscriptum decretum habens … una die universas Africæ ecclesias clausit etc. Itaque professio fidei oblata fuit currentis mensis februarii die XIII aut XVIII, prout quis legerit XVII aut XII kal. Atque hinc caducum fit argumentum, quo objicitur catholicis episcopis tarditas in offerendo libello suo regi Hunerico.

[20] [4° Rigor disciplinæ ecclesiasticæ nullatenus impedit sinceritatem scriptoris.] Non morabor in confutando quarta objectione, qua Victoris auctoritas impetitur, nempe rigorem disciplinæ ecclesiasticæ fuisse maximum obstaculum conciliandis animis [Marcus, Hist. des Wand., p. 342.] . Ea est enim catholicæ Ecclesiæ indoles, ut ab iis, quæ ad doctrinam fidei pertinent, numquam vel latum unguem declinet. Habet scilicet depositum, quod violare non licet, id est, inquit Vincentius Lirinensis in Commonitorio Primo cap. 22 [Migne, Patrol., tom. L, col. 667.] , quod tibi creditum est, non quod a te inventum; quod accepisti, non quod excogitasti; rem non ingenii, sed doctrinæ, non usurpationis privatæ, sed publicæ traditionis; rem ad te perductam, non a te prolatam; in qua non auctor debes esse, sed custos; non institutor, sed sectator; non ducens sed sequens. Talis certe fuit omni tempore ad hanc usque diem agendi ratio Ecclesiæ Catholicæ, quæ circa doctrinam fidei, numquam subire voluit qualemcumque transactionem. Quando e contrario agebatur de disciplina, quæ ex legibus humanis coalescit, nihil fuit benignius matre Ecclesia. Exstat egregium, domesticum, coævum hujus benignitatis monumentum, quando, ut testatur S. Augustinus in libro de Gestis cum Emerito num. 6 [Ibid., tom. XLIII, col. 702.] , episcopi Africanæ Ecclesiæ, ut Schisma Donatistarum aboleretur, paratos se exhibebant, episcopatum pro Christi unitate deponere.

§ II. Tempus Sancti in episcopatu Carthaginensi; exsilium ex Africa; incolatus Neapolitanus; obitus, cultus et sepultura.

[S. Quodvultdeus,] Hactenus dicta satis sunto, ut monstremus auctoritatem S. Victoris Vitensis nullatenus labefactari quorumdam animadversionibus, qui ejus scripta sive cum monumentis historicis sive cum coævis scriptoribus non contulerunt. Nunc ad S. Quodvultdeum accedamus. Martyrologium Romanum hisce verbis Sanctum exornat: Eodem die (scilicet XXVI octobris) Sancti Quodvultdei episcopi Carthaginensis, qui una cum clero a Genserico rego Ariano in navibus fractis absque remigiis et velis impositus, præter spem Neapolim appulit, ibique in exsilio positus, confessor occubuit, Ado die XXVIII novembris, annuntiata crudeli passione sanctorum episcoporum Papinii et Mansueti tempore Wandalicæ persecutionis, subjungit: quo tempore etiam alii sancti episcopi, videlicet Quodvultdeus Carthaginensis, Valerianus, Urbanus, Crescens, et qui vocabatur Habetdeum, et Eustachius, Crescentianus et Cresconius et Felix et Hortolanus et Florentianus propter eamdem prædicationis veritatem, gravissimo damnati exsilio, in confessione pietatis, cursum vitæ suæ consummaverunt. Quodvultdeum omnino omittit Usuardus; sed aliquot ejus Auctaria Sanctum nostrum recensent. Centulense, Greveni et Molani eadem, si substantiam spectas, habent ac Ado.

[22] [cujus depositionis dies ad XI kal. martii referenda est,] Ex hisce verbis Adonis scribentis eodem tempore confessione claros fuisse varios episcopos Africanos, satis liquet diem natalem nequaquam indicatam fuisse. Ast in Kalendario Carthaginensi, edito a Mabillonio [Vet. Analect. p. 167.] , legitur: VI idus januarii, depositio Quodvultdeus episcopi; neque dubium est viro erudito, agi hoc loco de nostro Carthaginensi antistite, qui obiisse dicitur die VIII januarii. Et vero diem natalem esse VIII januarii omnino certam haberem ex auctoritate Kalendarii Carthaginensis, quatenus domestici, si sua in sede obiisset S. Quodvultdeus. Ast exsul, nempe Neapoli, diem suum clausit sanctus antistes: et Kalendaria Neapolitana ejus obitum referunt ad diem XIX februarii seu XI Kalendas martii. Certe Vetus Marmoreum Ecclesiæ Neapolitanæ Kalendarium, quod erudite commentatus est Alexius Mazocchi, quodque sæculo nono, jam ultra medium progresso, concinnatum fuit [Mazocchi, In Vetus marmoreum Kalendar. p. XV et seqq.] , ad diem XI Kal. martias ponit: DP Quodvultdei Epi [Ibid. p. 63. Cfr Mai. Scriptt. Vett. Nov. Collect., t. V, p. 60.] . Habenda est, inquit laudatus Mazocchi [Ibid., l. c.] , huic marmori gratia, cujus ope verus depositionis dies S. Quodvultdei, cum aliis Veteribus Kalendariis Neapolitanis consentiens pro comperto habetur. Cum veteribus, inquam, Kalendariis consentiens: nam in posterioribus id festum aut die uno antevertitur (sicut in quibusdam Otterii membranis, a Tutino excerptis, in quibus pridie in festum signatur) aut uno die postponitur (sicuti legitur in Kalendario ms. Ritualis Neapolitani inter Tutini Schedas) ubi hoc quidem die notatur littera rubra: “Barbati episcopi,” vigesimo autem sic scribitur “Quodvultdei episcopi.” Ex quo vides Barbati festum ejecisse loco suo Quodvultdeum in recentioribus Kalendariis.

[23] [exsul ex Africa, Neapolim appellit;] Pauca, quæ de rebus gestis S. Quodvultdei habemus, refert Victor Vitensis lib. I, cap. 4 et 6 his verbis [Migne. Patrol., t. LVIII col. 186.] : Ipsam urbem maximam Carthaginem Geisericus tenuit et intravit, et antiquam illam ingenuam ac nobilem libertatem in servitutem redegit. Nam et senatorum urbis non parvam multitudinem captivavit. Et inde proposuit decretum, ut unus quisque auri, argenti, gemmarum, vestiment orumque pretiosorum quodcumque haberet, afferret; et ita in brevi avitas atque paternas opes tali industria abstulit rapax… Præterea præcipere nequaquam cunctatus est Vandalis, ut episcopos atque laicos nobiles de suis ecclesiis et sedibus nudos penitus effugarent. Quod si, optione proposita, exire tardarent, servi perpetuo remanerent. Quod etiam in pluribus factum est: multos enim episcopos et laicos, claros atque honoratos viros, servos esse novimus Vandalorum. Tunc vero memoratæ urbis episcopum, id est, Carthaginis, Deo et hominibus manifestum, nomine Quodvultdeum, et maximam turbam clericorum, navibus fractis impositos, nudos atque exspoliatos expelli præcepit. Quos Deus miseratione bonitatis suæ prospera navigatione Neapolim Campaniæ perducere dignatus est civitatem.

[24] [sedem Carthaginensem] Post hæc, quæ certa sunt, superest, ut conjecturis indulgeamus; inquirendo imprimis, quo tempore S. Quodvultdeus in episcopum electus fuerit et quamdiu ecclesiæ gubernacula tenuerit, et dein qualem apud Neapolitanos, ad quos confugerat, obtinuerit cultum. Prima quæstio de tempore episcopatus est implicatissima. Optime nota est successio episcoporum Carthaginensium istius ævi. Aurelio, S. Augustini amico, successit Capreolus, quem excipit Quodvultdeus noster, et ipse successorem nactus episcopum Deogratias. Sed quam certa est horum episcoporum series, tam incertum est, quanto quisque tempore cathedram Carthaginensem occupavit. De Aurelio disputant eruditi, alii annum ejus emortualem, vulgarem 429 [Pagi. Crit. Baron. ad an. 430, § XXVI. Morcelli. Afric. Christ., t. III, p. 129.] , alii annum 426 statuentes [Schelstrate, Eccles. Afric. p. 274.] . Verum hæc omittimus, de iis accuratius locuturi ad calcem hujus Commentarii, ubi Acta S. Aurelii dabimus, a majoribus omissa ad diem XX julii [Act. SS., t. V Jul. p. 3.] , quamvis ejus memoriam celebret antiquissimum Carthaginense Kalendarium a Mabillonio editum [Vet. Analect. p. 164.] . Capreolum vero sedem Carthaginensem occupasse jam anno 431 constat ex ejus epistola, ad Patres Ephesinos directa, in qua absentiam suam excusat propter turbatum per Vandalos universæ Africæ statum [Labbe, t. III, Conc. col. 529.] .

[25] [occupat post Capreolum ante annum 439:] Incertum proinde est, quando pontificatum suum inchoaverit Capreolus, nec minus obscurum, quando eumdem finierit, sedem relinquens vacuam S. Quodvultdeo. Capreoli obitum, adeoque S. Quodvultdei electionem consignat Morcelli sub anno 437, quin ullum suæ chronotaxis alleget vadimonium. Id unum certum est, quod, Genserico XIV Kal. novembris 439 Carthaginem dolo pacis invadente [Migne, Patrol., t. LI, col. 598.] , S. Quodvultdeus sedem jam occupabat: ex qua vel hoc ipso anno aut sequenti pulsus fuit nam, ait Vitensis [Ibid., t. LVIII, col. 186.] , persecutionem episcoporum præcipere nequaquam cunctatus est. Sanctum antistitem nostrum eumdem esse ac Quodvultdeum, diaconum Ecclesiæ Carthaginensis, censet Baronius in suo Indice. Erat nempe diaconus iste tantæ auctoritatis, ut S. Augustino suadere valeret scriptionem libri de Hæresibus, quem etiam Quodvultdeo inscripsit [Ibid., t. XLI, col. 21.] , et alludendo ad ejus nomen dicit: Quoniam fateor nullum mihi, ut te, institisse poscendo; in ipsa tam molesta instantia tua etiam nomen tuum attendi, et dixi: Aggrediar, et faciam quod vult Deus. Mirum proinde non sit, diaconum magnæ auctoritatis, utpote ad quem recurrerent multi obtinendi libri causa, ut ipse Quodvultdeus testatur in epistola CCXXI inter Augustinianas [Ibid., tom. XXXI, col. 999] , mortuo Capreolo successorem substitutum fuisse: frequentissime ista præsertim ætate, episcopis suis succedebant diaconi Ecclesiarum.

[26] [et Neapoli agens, vitam solitariam colit,] Eodem, quo exsulavit S. Quodvultdeus anno, Neapolim Campaniæ appulit, usus nempe, ait Vitensis [Ibid., t. LVIII, col. 187.] , prospera navigatione. Itaque Sanctus noster unus fuit, ut habet Martyrologium Romanum ad diem I Septembris, ex illis sacerdotibus, qui in persecutione Wandalorum ob fidem catholicam varie afflicti et vetustæ navi impositi, ex Africa ad Campaniæ littora pervenerunt, et christianam religionem, in iis locis dispersi, diversisque Ecclesiis præfecti, mirifice propagarunt. Quid porro Neapoli egerit S. Quodvultdeus est nobis omnino ignotum. Id certum est, Sanctum Neapoli dies suos transegisse, sepulturam ibidem nactum, et minime esse accensendum episcopis Neapolitanis, quorum Catalogum, sæculo nono confectum, habemus. In eo autem occurrunt Timasius et Felix, qui toto tempore, quo S. Quodvultdeus Neapolim habitare potuerit, sedem occuparunt [Mazocchi. De SS. Neapolit. cultu. p. 24.] . Dies reliquos videtur impendisse Sanctus solitudini colendæ in monasterio a S. Gaudioso, episcopo pariter Afro, exstructo.

[27] [usque ad medium sæculum quintum:] Quamdiu autem S. Quodvultdeus ibidem vixerit, nos latet. Anno certe quinti sæculi quinquagesimo quarto ordinatus fuit episcopus Carthaginensis Deogratias. Nempe supplicante, inquit Vitensis [Migne Patrol. t. LVIII, col. 191.] , Valentiniano Augusto, Carthaginensi Ecclesiæ post longum silentium desolationis episcopus ordinatus est nomine Deogratias. Porro ordinationem istam ad annum Christi 454 referendam esse, constat ex Romana expeditione Genserici, qui, illo episcopo constitulo … quinto decimo regni sui anno cepit Romam [Ibid. l. c.] , seu, ut inter omnes convenit, anno Christi 455. Tandem Prosper Tiro in suo Chronico dicit [Biblioth. Max. Patt. Lugd. t. VIII p. 200.] : Aetio et Studio Coss. (id est anno 454) Carthagine ordinatur episcopus Deogratias in basilica Fausti, die dominico VIII Kal. novembris. Deest tamen vitio librarii in numero Kalendarum obelus unus: nam anno Christi 455, littera dominicali C signato, incidebat dies dominica in VIIII Kal. novembris, seu XXIV octobris. Ex his verisimiliter deducitur, S. Quodvultdeus circa medium sæculum quintum diem suum obiisse, quod tempus, quoniam certius et propius nancisci non possumus, in capite hujus commentarii assignavimus. Steph. Morcelli annum Sancto emortualem divinando dicit, fuisse 444 [Afric. Christ. t. III, p. 152.] : Ecclesia, inquit, Carthaginensis Quodvultdeum suum, quem sexennio ante (imo quinquennio) abreptum fleverat, nunc fortasse exstinctum lugebat. Nullum autem divinationis suæ affert argumentum.

[28] [post ejus obitum cultum] Cultum porro S. Quodvultdei apud Neapolitanos antiquissimum fuisse, ostendit Kalendarium marmoreum, quod supra num. 22 attulimus: eumdem in Ecclesia perseverasse est verisimillimum ex aliis Kalendariis, ibidem citatis. Certe Decius Carafa, Cardinalis et archiepiscopus Neapolitanus, quum anno 1619 Synodum diœcesanum celebraret, in ea decrevit [Mazocchi. De cultu SS. Neap. p. 51.] , ut pristinus cultus, Sanctis debitus, multis jam annis ob temporum injuriam intermissus, qua decet devotione redderetur; nam ipse dicit [Ibid. l. c.] , nonnullos Sanctos, quorum aut integra corpora aut insignes corporum partes Neapoli, nullo sacri officii cultu, uti par est et antiquitus fieri consueverat, honorari, novum compilavit kalendarium, quod omnes, qui ad recitationem divini officii tenentur, sequi deberent. Et quidem S. Quodvultdeum nostrum, inter illos fuisse, quorum nomina ob temporum injuriam deleta fuerant, verisimile nobis est, quia in Proprio Neapolitano, sub titulo: Officium Sanctorum Januarii et reliquorum patronorum, anno 1425 edito, nulla est mentio sancti antistitis nostri. Quum proinde Decius archiepiscopus kalendarium suum retractavit ad diem XXVI octobris scripsit [Ibid. p. 67.] : Quodvultdeus episcopus Carthaginensis. Semiduplex. Omnia de communi Confess. Pont. Missa de communi sine Credo.

[29] [obtinet in Ecclesia Neapolitana,] Verum Decianum Kalendarium ejus successor Cardinalis Franciscus Buoncompagnus intra certos limites coarctavit anno 1628, ut liquet ex ejus decreto [Ibid. p. 72.] , in quo, quia multi importunis precibus diversorum Sanctorum Officia extra synodum prædictam (Decianam), præter formam Romani Breviarii et bullæ fel. rec. Pii Pp. V recitari obtinuerunt, unde recitatio divini officii de Dominica et psalterii ferialis continuatio multoties interrumpitur propterea omnia Officia, addita antiquo Kalendario Neapolitano ab anno 1619 citra ad antiquam et pristinam formam reduxit. Utrum tunc ex Kalendario Buoncompagni Cardinalis expuncta fuerit Sancti nostri festivitas, non ausim, quoniam mihi desunt kalendaria sequentium annorum, asserere. Verumtamen in directoriis liturgicis præsentis sæculi, nullum universalis per diœcesim Neapolitanam cultus vestigium reperio. Animadvertit autem laudatus Mazocchi [Ibid. p. 73.] , quæ sustulit Buoncompagnus festa, per universam diœcesim præscripta, non fuisse exstirpata, sed ad eas duntaxat ecclesias restricta, in quibus eorum Reliquiæ asservabantur. Atque ita censemus, cultum S. Quodvultdei in ecclesia, ubi ejus corpus reconditum erat, perseverasse.

[30] [et corpus in monasterio S. Gaudiosi conditum fuit.] Nam Sancti corpus in ecclesia S. Gaudiosi Neapoli servabatur, quum prius in suburbiis sepultum fuisset: translationem celebravit Stephanus II, Neapolitanus episcopus, ut refert Mazocchi ex monumentis ecclesiæ S. Gaudiosi [De cultu SS. Neapol. p. 67.] . Erat vero Stephanus episcopus, qui ab anno 764 ad 798 sedit, sanctarum, ait Ughellus [Ital. sacr. t. VI, col. 62 et seqq.] , Reliquiarum amator. De isto cœnobio S. Gaudiosi agit Franciscus de Magistris in libro edito 1678 sub titulo De Statu civitatis Neapolitanæ [Pag. 329.] . Monasterium cui olim præfuit S. Agnellus, cujus Acta ad diem XIV decembris exponentur, lapsu temporis ad moniales Ordinis S. Benedicti, quæ ibidem erant numero octoginta cum octo sacerdotibus, ecclesiæ inservientibus, devenit. De hoc monasterio agendum nobis erit ad diem XXVIII octobris, qua notitiam de S. Gaudioso et monasterio ab ipso fundato dabimus. Hodie conversum est in Collegium chirurgico-medicum.

APPENDIX DE S. AURELIO, EPISCOPO CARTHAGINENSI,

CIRCA ANNUM 429.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Aurelius, episc. conf. Carthagine (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Sanctus a nostris perperam omissus; ejus in Ecclesia Carthaginensis diaconatus et pontificatus; celebratio conciliorum.

Omiserunt olim majores nostri edere Acta S. Aurelii, episcopi Carthaginensis, rati ejusdem memoriam nuspiam celebrari. [S. Aurelius, ad diem XX julii a nostris omissus,] Aurelii, inquiunt ad diem XX julii inter prætermissos [Act. SS. t. V. Jul. p. 3.] , Carthaginensis in Africa episcopi, S. Genethlii successoris, S. Augustini synchroni memoriam totidem verbis hoc die Sanctis attexuit Castellanus, nescio, quo duce, quave auctoritate, quum ejus in sacris Fastis memoriam nullibi expressam repererim. Ast unus e sequentibus Hagiographis, in eo, quo utor, exemplari, notam, manu exaratam, addidit. Aurelius, ait, habetur in antiquissimo Kalendario Carthaginensi apud Mabillonium in Analectis [Vet. Analect. 164.] ex quo plures prætermissi. In Annotatis dein ad Vitam S. Augustini, a S. Possidio editam [Act. SS. t VI Aug. p. 432.] , promittunt, se ejus Acta daturos in supplemento Operis. Nos satius duximus omissorum, prout occurrunt, spicilegium facere. Eumdem Sanctum prætermisit quoque Steph. Morcelli in suo, quod compilavit, Martyrologio Ecclesiæ Africanæ, ad calcem secundi voluminis annexo [Afric. Christ. t. II p. 459.] . Nihilominus non est, quo S. Aurelii cultus in controversiam vocetur, quum ejus nomen in Kalendario Carthaginensi, a Mabillonio edito, reperiatur his verbis sub XIII Kal. augusti (XX julii) [Vet. Analect p. 164.] : Depositio sancti Aurili episcopi. In nota, textui subjecta, addit Mabillonius: Carthaginensis, viri celeberrimi, S. Augustini æqualis, cujus nomen in Martyrologiis, non invenio. Istud autem Martyrologium antiquissimum esse, vel ex eo manifestum fit, quod nullam memoriam referat S. Fulgentii Ruspensis, qui anno 533 obiit, neque aliquod festum Deiparæ occurrat, de qua nullus apud S. Augustinum tractatus seu sermo. Tandem cultum Sanctorum, in Kalendario recensitorum, fuisse vere liturgicum, ostendit titulus eidem præscriptus, nempe hic continentur dies nataliciorum Martyrum et depositiones episcoporum, quos Ecclesia Carthaginensis anniversaria celebrant [Ibid. p. 163.] . Quandoquidem in eo habetur nomen S. Aurelii ad diem XX julii, dubium nullum superesse potest de ejus legitimo cultu, ac silentium reliquorum Martyrologorum interpretari nos oportet, ex parca communicatione, quæ deinceps Africam inter et reliquum Occidentem propter Vandalos et deinceps Saracenos intercessit.

[2] [diaconus primum fuit Ecclesiæ Carthaginensis;] De gestis S. Aurelii ante episcopatum unum scimus, illum fuisse diaconum Ecclesiæ Carthaginensis. Id docet nos S. Augustinus in epistola XXII (al. LXIV) ad illum directa [Migne, Patrol., tom. XXXIII, col. 90.] , in qua ipse adhuc presbyter hortatur episcopum ut comessationes super sepulcris Martyrum auctoritate sua interdicat, quia sicut videtur audaciæ, mutare conari quod Carthaginensis Ecclesia tenet, sic magnæ impudentiæ est, velle servare, quæ Carthaginensis Ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus exsecrabatur. Quamvis autem S. Aurelius diaconus Ecclesiæ Carthaginensis fuerit, non constat tamen eum Carthagine ortum habuisse. Erat enim hujus Ecclesiæ singulare privilegium, ut episcopus Carthaginensis, qui, ajunt patres in Concilio anni 400 [Labbe, tom. II, conc. col., 1647.] , cunctarum Ecclesiarum sollicitudinem sustinebat, clericos unde vellet, sibi assumeret. Dein tanta erat per Africam illa tempestate inopia clericorum, ut in eodem concilio Carthaginensi anni 400 decreta fuerit legatio ad Romanum Pontificem Anastasium et ad Mediolanensium antistitem Venerium, quatenus ipsi de sua abundantia penuriam Afrorum sublevarent; nam multæ Ecclesiæ ita desertæ erant, ut ne unum quidem diaconum vel inliteratum (id est lectorem) habere reperirentur… Quod si ministerium diaconi facile non inveniebatur, multo magis superiorum honorum inveniri non poterant [Ibid., col. 1643.] . Ex his omnino manifestum fit clericos undecumque accersitos fuisse; adeoque patriam S. Aurelii, licet Carthaginensis diaconi, nos latere.

[3] [fit episcopus inter annos Christi 390 et 393;] Non satis constat, quo anno S. Aurelius Carthaginensem cathedram conscenderit. Emman. a Schelstrate indicat annum Christi 390 [Eccles. Afric., p. 274.] ; Steph. Morcelli, annum 391 aut etiam sequentem [Afric. Christ., t. I, p. 53; t. II, p. 307.] . Id certum anno 390 Genethlium, Carthaginensem, XIV Kal. junii celebrasse in sede sua synodum, vulgo Concilium Carthaginense II dictam [Labbe, tom. II, Conc. col. 1159.] ; similiter ejus successorem, Aurelium nostrum, præfuisse Concilio, Hippone Regio anno 393, VIII Id. octobris coacto [Ibid., col. 1641.] : initium itaque episcopatus sancti nostri inter annos 390 et 393 constituendum est; quin propius quidpiam definiri possimus. Erat autem Carthaginensis Ecclesia quasi mater totius Africæ Christianæ. Ego, inquit ipse S. Aurelius canone 55 in Codice canonum Ecclesiæ Africanæ [Ibid, col 1080. Cfr Schelstrate, Eccles. Afric. Dissert. I, cap. 5.] , cunctarum Ecclesiarum dignatione Dei, ut scitis fratres, sollicitudinem sustineo. Quibus verbis, ut ibidem legitur, assensum suum præbuere episcopi. Propterea quoque statuitur canone 52 Concilii Carthaginensis anni 401, ut litteræ dictandæ in concilio a Carthaginensi episcopo omnium nomine subscribantur [Ibid., col. 1654.] . Reliquæ autem provinciæ (nam præter Proconsularem, cui Carthago metropolis erat, aliæ quinque erant, nempe Numidia, Byzacena, Mauritania Cæsariensis, Mauritania Sitifensis et Tripolitana [Morcelli, Afric. Christ., t. I, p. 32 et seqq.] ) licet metropolim haberent, suberant antiquiori provinciæ, qui Primatis titulum gerebat; unde ambulatoria erat primatis jurisdictio. Sic can. 53 Concilii vulgo Africani sancitur [Labbe, tom. II, Conc. col. 1655.] : Placuit omnibus episcopis, qui in hoc concilio subscripserunt, ut matricula et archivus Numidiæ et apud primam sedem sit, et in metropoli, id est, Constantina. De hac re pluribus agit jam sæpe laudatus Emman. a Schelstrate [Eccles. Afric., Dissert. I, cap. 4.] .

[4] [quo tempore Carthagini sedit Parmenianus Donatista:] S. Aurelius episcopus competitorem habebat suæ sedis Parmenianum Donatistam, qui ad an. 394 vixisse videtur, quo electus fuit Primianus, qui et ipse, novo schismate inter schismaticos exorto, competitorem habuit Maximinum; unde deinceps inter Donastistas fuerunt, qui Primianistæ et Maxiministæ dicebantur, prout alterutrius factionis sectatores fuerunt. Hujus Commentarii non est, operosius conscribere historiam Donatistarum, quam passim exhibent Annales ecclesiastici et adumbravit Gulielmus Cuperus noster in Commentario ad Acta S. Augustini, § XIX [Acta SS., tom. VI Aug., p. 262.] . Ast Primiano demortuo, episcopum Carthaginensem habere desierunt Donatistæ; neque enim alius post illum apparet; in Numidia diutius.

[5] [S. Aurelius fundat monasterium;] Videtur autem S. Aurelius, ab initio sui pontificatus, Augustini, quem summopere diligebat, precibus se commendasse et agrum juxta Carthaginem dedisse, ut ibidem discipuli Augustini, adhuc presbyteri, vitam agerent. Id enim aperte dicit sanctus Doctor epistola XXII, aliis LXIV [Migne, Patrol., tom. XXXIII, col. 90.] . Illud, inquit, primum, quod orationibus meis te adjuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim, etsi non meis, sed tuis, me Dominus noster exaudiet… Omnis itaque fratrum cœtus, qui apud nos cœpit coalescere, tanta tibi prærogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disjunctis ita nobis consulueris, tamquam præsentissimus spiritu. Quapropter precibus quantum valemus incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum Dominus sustinere dignetur, nec te uspiam deserere, sed adesse adjutor in opportunitatibus, faciens cum Ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spirituales viri, ut faciat, lacrymis eum gemitibusque interpellant. In fine ejusdem epistolæ addit cupere se videre agrum, quem fratribus suis datum provisione et liberalitate Aurelii didicerat.

[6] [S. Augustino amicissimus,] In eadem epistola S. Doctor Aurelium monuerat de tollendo abusu comessationum, quæ ad sepulcra Martyrum fiebant. Commessationes, ait, et ebrietates ita concessæ et licitæ putantur, ut in honorem etiam beatissimorum Martyrum non solum per dies solemnes (quod ipsum non lugendum videat, qui hæc non carnis oculis inspicit) sed etiam quotidie celebrantur. Proponit dein exemplum Ecclesiarum transmarinarum, in quibus, partim numquam facta sunt, partim vel orta vel inveterata sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia exstincta atque deleta fuerunt. Hortatur dein Aurelium, ut tanta pestilentia sanetur prorsus concilii auctoritate. Aut, pergit, si ab una Ecclesia inchoanda est medecina; sicut videtur audaciæ mutare conari, quod Carthaginensis Ecclesia tenet, sic magnæ impudentiæ est, velle servare, quæ Carthaginensis Ecclesia correxit. Monenti S. Augustino presbytero obsecutus est S. Aurelius episcopus. Nam in Sermone CCCXI de S. Cypriano habet S. Doctor [Ibid., tom. XXXVIII, col. 1415.] : Ante annos non valde multos etiam istum locum invaserat pestilentia et petulantia saltatorum. Istum tam sanctum locum, ubi jacet tam sancti Martyris corpus, sicut meminerunt multi, qui habent ætatem, locum, inquam, tam sanctum invaserat pestilentia et petulentia saltatorum. Per totam noctem cantabantur hic nefaria et cantantibus saltabatur. Quando voluit Dominus per sanctum fratrem nostrum, episcopum vestrum, ex quo hic cœperunt sanctæ vigiliæ celebrari, illa pestis, aliquantulum reluctata, postea cessit diligentiæ, erubuit sapientiæ.

[7] [a quo luculenter laudatur:] Laudat etiam S. Augustinus S. Aurelii miram abstinentiam et rerum contemptorem animum. Quum enim sermone CCCLV dixisset [Ibid., col. 1572.] : Quicumque vult, exheredato filio, heredem facere Ecclesiam, quærat alterum qui suscipiat, non Augustinum: imo Deo propitio neminem inveniat; addit: Quam laudabile factum sancti et venerandi episcopi Aurelii Carthaginensis! quomodo implevit omnibus, qui sciunt, os laudibus Dei? Quidam quum filios non haberet neque speraret, res suas omnes, retento sibi usufructu, donavit Ecclesiæ. Nati sunt illi filii, et reddidit episcopus nec opinanti quæ ille donaverat. In potestate habebat episcopus non reddere; sed jure fori, non jure poli. Aurelii factum egregium citatur in Decreto Gratiani can. 43, caus. XVII, quæst. 4. Sed dubitari potest, an in potestate haberet episcopus non reddere hæreditatem jure fori seu legis civilis. Exstat certe in Codice Theodosiano lex, nempe l. 3 de revocand. donat. (lib. VIII, tit. 13), qua sancitur: Si umquam libertis patronus, filios non habens, bona omnia vel partem aliquam facultatum fuerit donatione largitus, et postea susceperit liberos, totum quidquid largitus fuerit, revertatur in ejusdem donatoris arbitrio ac ditione mansurum.

[8] [maxime propter rerum temporalium abstinentiam:] Jacobus Gothofredus in suo Commentario perpetuo Codicis Theodosiani quærit [T. II, p. 658. Edit. Lips. Joannis Ritter, an. 1737.] , an beneficio hujus legis fruantur quicumque orbi donatores bonorum omnium vel partis eorum, si post donationem liberos susceperint. Aliqui affirmant, eorumque opinio, ait in communem usum et praxim evasit. Ipse tamen Gothofredus in sententiam negativam propendet, ejusque rationes varias affert. 1° Quia supervenientia liberorum nuspiam adducitur, tamquam causa revocationis. 2° Quia personæ, de quibus agitur in lege, arcto necessitudinis nexu conjungebantur, ut liberti patronos suos eorumque liberos de suo alere cogerentur: unde absurdum videbatur, liberos spoliare iis bonis, quæ dein liberti, in quorum gratia donatio facta erat, in liberos expendere deberent. 3° In allata lege non solum agitur de bonis omnibus, sed etiam de parte facultatum: unde si lex extendatur ad omnes donatarios, consequetur qualemcumque donationem esse revocabilem, quod absonum est. Ex his aliisque argumentis concludit Gothofredus, recte dixisse S. Augustinum, quod in potestate haberet episcopus Aurelius non reddere hereditatem jure fori. Quod vero Augustinus negat id fieri posse jure poli, dicunt canonistæ, id non pertinere ad obligationem justitiæ, sed ad honestatem et caritatem [Cfr Lud. Engel. Collegium univ. juris, tit. D. Donat., num. 18.] .

[9] [varia celebrat concilia: Hipponense,] Jam diximus num. 3, S. Aurelium concilio Hipponensi, anno 393 celebrato præfuisse. Fuit autem hoc concilium non solum frequentia patrum ex omnibus totius Africæ Ecclesiis insigne, sed et cæterorum veluti exemplar, cujus canones pleræque dein synodi secutæ sunt: ut dolendum sit, acta ejus integra ad ætatem usque nostram non pervenisse: propterea qui et quo ordine sanciti canones fuerint, minime exploratum est [Morcelli, Afric. Christ., t. II, p. 312.] . Anno sequenti seu Christi 394, concilium Carthagine habuit Aurelius, Arcadio III et Honorio II consulibus, in quo legati directi sunt episcopi proconsulares ad concilium Adrumetinum provinciæ Byzacenæ [Labbe, t. II, Conc. col. 1065.] : quid præterea actum sit, ignoramus. Anno dein 395 Augustinus, recenter episcopus ordinatus, et Alypius Tagastensis S. Aurelio gratulati sunt epistola XLII (al. LXXVII) [Migne, Patrol., t. XXXIII, col. 158.] consilium, quo præter consuetudinem in Africa vigentem presbyteris suis, se præsente verba ad populum in ecclesia facere permisit, consilium istud vocant sanctam cogitationem, quam adjuvante Domino, qui eam inspiravit, ad effectum perduxit. Enimvero varia fuit per varias Ecclesias disciplina circa prædicationem presbyterorum, sic Antiochiæ S. Joannes Chrysostomus, etiam absente episcopo Flaviano, quotidianas fere ad populum conciones habuit, ut constat ex ipsis sermonibus hactenus conservatis.

[10] [Carthaginense, in quo] Causa etiam demandandi istius ministerii fuit forsan frequentia conciliorum, adeoque absentia episcoporum, qui, relictis propriis sedibus, ad urbem, concilio indicatam, conferre se debebant de rebus gravissimis deliberaturi. Anno siquidem 397 idibus augusti celebratum fuit Carthagine concilium, in quo canones concilii Hipponensis breviter exponuntur: subjecta est quoque epistola Aurelii et Musonii ad episcopos Numidiæ, Mauritaniæ utriusque, Tripolis et provinciæ Proconsularis, in qua urgetur exsecutio canonum Hipponensium [Labbe, tom. II, Conc. col. 1179.] . Sed paulo post, id est kalendis septembris ejusdem anni, Aurelio nostro præside, celebrior synodus coacta fuit, quæ vulgo concilium Carthaginensem III appellatur [Ibid, col. 1167.] . In ea multa sancita fuerunt ad mores cleri et populi reformandos. Canone I statuitur observatio paschalis, id est dies, qua pascha quotannis celebranda est, ab Ecclesia Carthaginensi esse accipienda: qua ordinatione monstratur hujus Ecclesiæ principalis auctoritas. Id etiam speciale habet canon XXXVIII, Cresconium, Villæregiensis episcopum, plebe sua derelicta, Tubuniensem invasisse Ecclesiam; sæpius canonice admonitum perseverasse in sua usurpatione. Petunt itaque ut, necessitate ipsa cogente, liberum sit illis rectorem provinciæ secundum statuta gloriosissimorum principum adversus illum adire. Aurelius respondit: Servata forma disciplinæ, non æstimabitur appetitus, si a vestra caritate modeste conventus, recedere detrectaverit, quum fuerit suo contemptu et contumacia faciente, etiam auctoritate judiciarie conventus. Ab universis episcopis dictum fuit: Justum est, placet.

[11] [tractatur de ordinatione episcoporum] Secundum canonem XXXIX querela delata fuerat, quod duo episcopi Numidiæ ordinare pontificem præsumpsissent. Volebant itaque, ut a duodecim censeretur episcoporum celebrari ordinationes. Moderator intercessit denuo Aurelius noster, dixitque: Forma antiqua servabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint destinati ad episcopum ordinandum. Cur autem duodenarium non requirat numerum ad consecrationem episcopi, ipse exponit rationem, nempe difficultatem congregandi duodecim episcopos, tum quia sunt provinciæ, in quibus tantus non est numerus, citatque provinciam Tripolitanam, in qua episcopi sunt quinque tantummodo; tum quia, etiamsi sint plures, difficile tamen erit, numerum duodenarium, episcopis alias occupatis, complere: unde concludit, impedimentum esse ecclesiasticæ utilitati, adeoque hoc ipsum observari non posse. Anno 398 Carthaginem convenere sub Aurelio patres CCXIV et celebrarunt VI id. novembris concilium Carthaginense IV, quod etiam universale appellatur [Ibid., col. 1196.] . Inter canones centum et quatuor, qui omnes collimant ad disciplinam in clero et populo sartam tectam servandam, unus est notatu dignus, quasi germen earum institutionum, quibus sanctimonialibus demandatur educatio fœminea; est nempe canon XII [Ibid., col. 1201.] : Viduæ vel sanctimoniales, quæ ad ministerium baptizandarum mulierum eliguntur, tam instructæ sint ad officium, ut possint apto et sano sermone docere imperitas et rusticas mulieres, tempore quo baptizandæ sunt, qualiter baptizatori interrogatæ respondeant, et qualiter, accepto baptismate vivant.

[12] [et viduarum sanctimonialium.] Viduæ istæ, de quibus in præcedenti canone agitur, quæque diaconissarum officio fungebantur, videntur e numero illarum fuisse, quæ, ut statuunt canones 101, 102 et 103, sumptu Ecclesiæ, cujus viduæ erant, sustentabantur, adeoque ad reatum episcopi pertinebat vel presbyteri, qui parochiæ præerat, si sustentandæ vitæ præsentis causa, adolescentiores viduæ vel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subjicerentur, sed propterea quoque viduæ, quæ stipendio Ecclesiæ sustentabantur, tam assiduæ in Dei opera esse debebant, ut et meritis et orationibus suis Ecclesiam adjuvarent. De Diaconissis specialem tractatum edidit Joannes Pinius in limine tomi I Septembris. Circa idem tempus S. Aurelius, qui totus erat in rebus ecclesiasticis ordinandis, constituit, ut psalmi canerentur in Missæ sacrificio: Sed Hilarus quidam, inquit S. Augustinus [Migne, Patrol., tom. XXXII, col. 634.] , vir tribunitius, laicus catholicus, irritatus, morem, qui tunc esse apud Carthaginem cœerat, ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro sive ante oblationem, sive quum distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione ubicumque poterat, lacerabat, asserens fieri non oportere. Contra hunc, jubentibus fratribus, scripsit S. Augustinus, sed liber hic excidit. Nec dubium est, hunc morem ab Aurelio nostro fuisse introductum, quoniam toto tempore, quo pontificatum gessit S. Augustinus, Carthagine sedit S. Aurelius.

§ II. Templum deæ cœlestis dedicatur in ecclesiam; evertuntur templa idolorum; jus azyli; clerici ex Italia vocantur; causa Donatistarum; S. Joannes Chrysostomus ab episcopis Afris defenditur; Pelagiani damnantur; quæstio de Paschate; Leporius presbyter patribus Gallis commendatur; obitus sancti antistitis.

[Dedicat ædem cælestis;] Auctor libri de Promissionibus et Prædictionibus, qui S. Prospero Aquitano olim tribuebatur, oculatioribus vero criticis Afro cuidam anonymo adscribitur, refert sequentia lib. III, cap. 38 [Ibid., tom. Ll, col. 835.] : Apud Africam Carthagini Cœlestis inesse ferebant templum nimis amplum, omnium deorum suorum ædibus vallatum. Cujus platea lithostrata pavimento ac pretiosis columnis et mœnibus decorata, prope in duobus fere millibus passuum, protendebatur. Quum diutius clausum incuria, spinosa virgulta circumsepta obruerent, velletque populus christianus usui veræ religionis vindicare, dracones aspidesque illic esse ob custodiam templi, gentilis populus clamitabat. Quo magis Christiani fervore succensi, ea facilitate amoverunt illæsi, qua templum suo vero cœlesti regi et domino consecrarent. Nam quum sancti Paschæ solemnis ageretur festivitas, collecta illic et undique omni curiositate etiam adveniens multitudo sacerdotum multorum, pater et dignæ memoriæ nominandus antistes Aurelius, cœlestis jam patriæ civis, cathedram illic loco Cœlestis et habuit et sedit. Ipse tunc aderam cum sociis et amicis; atque (ut se adolescentium ætas impatiens circumquaque vertebat) dum curiosi singula quæque pro magnitudine inspicimus, mirum quoddam et incredibile nostro se ingessit aspectui: titulus æneis grandioribusque litteris in frontispicio templi conscriptus: AURELIUS PONTIFEX DEDICAVIT. Hunc legentes populi mirabantur. Præsago tunc spiritu acta, quæ præscius Dei ordo certo isto fine concluserat. Quumque a quodam pagano falsum vaticinium, velut ejusdem Cœlestis, proferretur, quod rursus et via et templa prisco sacrorum ritui redderentur: Ille, ille, inquam, verus Deus, cujus prophetica vaticinia nesciunt mentiri nec fallere, sub Constantino et Augusta Placidia, quorum nunc filius Valentinianus pius et christianus imperat, Urso insistente tribuno, omnia illa templa ad solum usque perducta, agrum reliquit in sepulturam scilicet mortuorum, ipsamque viam sine memoria sui nunc Vandalica manus subvertit. Destructionem templi deæ Cœlestis refert Morcellius ad annum Christi 420 [Afric. Christ., tom. III, p. 101.] .

[14] [templa idolorum evertuntur,] Sed quidem anno 399, quo pascha in IV id. aprilis, diem X mensis incidebat, hunc triumphum celebrasse christianos, testis nobis est S. Augustinus, qui lib. XVIII de Civ. Dei cap. 54 [Migne, Patrol., tom. YLI, col. 620.] docet, consule Manlio Theodoro, id est anno Christi 399, … in civitate notissima et eminentissima Carthagine Africæ Gaudentium et Sorium, comites imperatoris Honorii, quarto decimo kalendas aprilis falsorum deorum templa evertisse et simulacra fregisse. Non omnia templa evertisse Gaudentium patet ex dedicatione templi deæ Cœlestis, facta die X aprilis; summa nempe celeritate locus purgatus fuit, a die enim XIV kal. aprilis ad IV idus, dies solum viginti duo intercurrunt. Cæterum leges imperiales vastationes inhibuerunt: nam III kal. septembris anni 399, Manlio Theodoro consule, Arcadius et Honorius Apollodoro, procuratori Africæ, l. 18, Cod. Theodos. de Paganis (XVI, 10): Ædes, inlicitis rebus vacuas, nostrarum beneficio sanctionum, ne quis conetur evertere: decernimus enim, ut ædificiorum quidem sit integer status. Dein lege 19 ejusdem tituli statuitur, ut ædificia ipsa templorum, quæ in civitatibus vel oppidis vel extra oppida sunt, ad usum publicum vindicentur; aræ locis omnibus destruantur.

[15] [et delentur vestigia paganismi;] Nihilominus can. 58 codicis canonum Ecclesiæ Africanæ statuit [Labbe, tom. II, Conc., col. 1085.] ab imperatoribus postulandum, ut reliquias idolorum per omnem Africam jubeant penitus amputari: nam plerisque in locis maritimis atque possessionibus diversis adhuc erroris istius iniquitas viget; ut præcipiantur et ipsa deleri, et templa eorum, quæ in agris vel in locis abditis constituta nullo ornamento sunt, jubeantur omni modo destrui. Certe ad destruenda templa, quæ in agris erant, tria potissimum inducebant. Imprimis, superstitio vix aliter aboleri poterat; quæ in agris et pagis, unde paganorum nomen, diutius perstitit: dein istiusmodi destructione vix quidpiam detrahebatur: tandem nullus aut exiguus erat in agris timor tumultuantis populi, quum in civitatibus rebellio plebis esset magnopere cavenda. Episcoporum postulationem admisere principes: nam l. 25 ejusdem tituli cuncta idolorum fana, templa, delubra, si qua etiam tunc exstabant integra, præcepto magistratuum destruenda erant, conlocationeque venerandæ christianæ religionis signi expianda. Hanc legem ita interpretor, ut templa vel destruantur, vel signo crucis expiata christiano cultui deputentur.

[16] [jus azyli statuitur;] Occasione dedicationis templi, olim deæ Cœlestis, convenerant Carthaginem multi episcopi, ut habet textus supra citatus libri de Promissionibus. Quæ episcoporum frequentia in causa verisimiliter fuit, ut S. Aurelius ante statum diem mensemque concilium celebrandum decerneret. Idcirco sanctus antistes, quum subinde decem et septem dies supersedisset, dum ii venirent, qui in Ecclesiis suis festum illud peregerant, V kal. majas synodum inchoavit. Ejus Acta amissa sunt: unum scimus, quod in codice canonum Ecclesiæ Africanæ can. 56 legitur, nempe: Post consulatum gloriosissimi imperatoris Honorii Augusti IV et Eutychiani viri clarissimi, V kal majas id est anno Christi 399, Carthagine in secretario basilicæ Restitutæ. In hoc concilio legationem susceperunt Epigonius et Vincentius episcopi, ut pro confugientibus ad ecclesiam, quocumque reatu involutis, legem de gloriosissimis principibus mereantur, ne quis audeat eos abstrahere. Duobus fere post mensibus data fuit lex 24 de episc. et cler. Cod. Theod. (XVI, 2): Si Ecclesiæ venerabilis privilegia cujusquam fuerint vel temeritate violata vel dissimulatione neglecta; commissum quinque librarum auri (sicut etiam prius constitutum est) condemnatione plectatur. Si quid igitur contra Ecclesias vel clericos per obreptionem vel ab hæreticis vel ab hujusmodi hominibus fuerit contra leges impetratum, hujus sanctionis auctoritate damnetur. Datum VII kal. julii Brixiæ, Theodoro V. C. coss. Gothofredus in suo Commentario ad hanc legem censet, eam, licet directam ad Sapidianum vicarium Africæ, minime derivandam ex legatione Africana; quippe quæ vix bimestri spatio Brixiam pervenire potuerit. Verum æstivo tempore sufficiebat certe tempus, ut legati ad Honorium pervenire possent. Honorii legem decreto suo inseruit Gratianus Cons. XXV, quæst. 2, can. 20.

[17] [aliud celebratur Carthaginense concilium.] Disputant autem eruditi, utrum anno Christi 400 celebraverit concilium aliquod S. Aurelius: nam Africanum Primum videtur in annum sequentem 401 prorogandum, siquidem dicatur celebratum post consulatum Flavii Stiliconis viri clarissimi XVI kal. julias [Ibid., col. 1241.] Constat porro concilium Carthaginense, vulgo dictum Africanum Tertium, coactum fuisse idibus septembris eodem anno, nempe Vincentio et Flavita, qui consulatum gesserunt anno Christi 401 [Labbe, col. 1242.] . Censet autem Stephanus Morcelli, duo concilia eodem anno Carthagine celebrata non fuisse, quia gemini Concilii causa episcopi Carthagine ad quatuor menses manere coacti fuissent, relictis Ecclesiis, quibus maxime prodesse vellent et hospitibus longa mora exhaustis, quibus graves non esse, lege jubebantur [Afric, Christ. t. II, p. 350.] . Quod autem notetur synodus habita post; consulatatum Stiliconis, id ex eo provenire dicit citatus Morcelli, quod tunc Stiliconem consul suffectus excepisset, sed hujus rei nullum, quod sciam, est testimonium. Pagius ad 398 § XIII cum Em. Schelstrate in Ecclesia Africana, Dissert. III, cap. 9 censet verba post consulatum etc. esse addititia; adeoque commode concilium XVI kal. julias celebratum in annum Christi 400 reponitur.

[18] [in quo decernitur, ex Italia clericos accersendos;] Cæterum sive anno 400 aut alio quocumque celebratum fuerit istud concilium, ejus Acta omni ex parte genuina nobis non sunt, sed magis ex variis conciliis coagmentata. Nam in Prologo dicitur [Labbe, t. II Conc. col. 1641.] , legatio mittenda ad Anastasium sedis apostolicæ episcopum et ad Venerium sacerdotem Mediolanensis Ecclesiæ: paulo infra can. 14 [Ibid., col. 1644.] consulendi sunt consacerdotes Siricius et Simplicianus, ille quidem apostolicæ sedis, hic Mediolanensis Ecclesiæ episcopi. Siricius autem anno Christi 398, Simplicianus vero anno 400 obierunt [Saxius, Archiep. Mediol., t. I, p. 97.] : dum Anastasius Papa ab anno 398 ad 401 sederit; Venerius, S. Simpliciani successor ab anno 400 ad 408 episcopus Mediolanenses rexerit [Ibid., p. 108.] . Fieri autem non potest, ut in eadem synodo agatur et de legatione mittenda ad Anastasium et Venerium et consultatione habenda cum Siricio et Simpliciano. Nisi itaque error sit in nominibus, qui nullo argumento monstrari potest, necesse est, ut variorum conciliorum canones in unam coaluerint collectionem, quæ deinde Carthaginense concilium vocata fuerit. Cæterum isti canones præside S. Aurelio nostro conditi fuerunt: eorum aliqui ad annum 400 pertinent, nisi dicatur, isto anno nullam fuisse synodum, quod a moribus Ecclesiæ Africanæ istius ævi alienum est. Præter ea autem quæ num. 2 de jurisdictione sedis Carthaginensis attulimus, notatu dignus est canon 11 [Labbe, t. II, Conc., col. 1644.] , quo sancitur, ut virgines sacræ, quum parentibus, a quibus custodiebantur, privatæ fuerint, episcopi providentia vel presbyteri, ubi episcopus absens est, in monasterio virginum vel gravioribus fœminis commendentur, ut simul habitantes invicem custodiant, ne passim vagando Ecclesiæ lædant existimationem. Graviores fœminas interpretor illas, quæ officio diaconissarum fungebantur. Dein canon 14 statuitur [Ibid., l, c.] , ut consultis Siricio et Simpliciano, solis infantibus apud Donatistas baptizatis, quia suo non fecerunt judicio nec parentum illos error impedire debet, aditus ad sacri altaris ministerium patere possit. Nempe jam tum acatholicorum filii a sacris ordinibus arcebantur.

[19] In hac synodo plenaria, quam ex Africanis omnibus provinciis episcopi in ea consedentibus, [anno 401 statuitur benignius agendum cum Donatistis,] coegit, Aurelius Carthagine, Vincentio et Flavita consulibus, seu anno Christi 401, idibus septembris [Labbe, t. II Conc., col. 1651.] , ante omnia recitata est epistola Anastasii Romani Pontificis, qua Afros monet, ut caveant ab hæreticorum et schismaticorum Donatistarum insidiis et improbitatibus [Ibid., l. e.] . Nihilominus patres istius synodi can. 35 Collectionis canonum censuerunt [Ibid., l. c.] , litteras esse mittendas ad coepiscopos et maxime ad sedem apostolicam, ut illis innotescat, habere Africam magnam necessitatem, propter Ecclesiæ pacem et tranquilitatem, ut ex ipsis Donatistis, quicumque clerici, correcto consilio, ad Catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, si hoc prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur. Monstrant autem hanc agendi rationem traditione Ecclesiæ Africanæ niti, quæ prioribus temporibus divisionis seu schismatis ita procedebat. Hinc manifestum est, patres prorogasse indulgentiam, quam, ut numero præcedenti vidimus, impensam volebant pueris, in secta baptizatis, qui non tam suo judicio, quam parentum errore schismati implicati fuerunt.

[20] [et monachos fugitivos ad clerum non promovendos;] Quæ fuerint origines monasticæ in Ecclesia Africana, non est, quod operose inquiramus: id certum est, initio sæculi quinti institutum monasticum maxime floruisse. Erant et tunc monachi, quos austerioris vitæ tædebat, et qui liberioris vitæ causa adscribi clero ambiebant. Quapropter in eodem concilio canone 47 statutum fuerat [Ibid., col. 1654.] , ut episcopus, qui de alterius monasterio monachum vel ad clericatum promoverit vel in suo monasterio majorem constituerit, a communione sejungeretur, et taliter promotus, neque clericus neque præpositus perseveraret. Nihilominus Donatus ejusque frater, monachi Hipponenses, S. Augustino, ut ipse scribit epistola 60 ad Aurelium [Migne, Patrol., t. XXXIII, col. 228.] , quantum potuerat, pro eorum salute, renitente, monasterium sponte deseruerant; et Aurelius noster, arbitratus Augustini voluntate, ut suis corregionalibus utiles essent, illos de monasterio recessisse, Donatum clero Carthaginensi adscripserat, primatem Carthaginensem excusat etiam S. Augustinus, quia nempe Donatum promoverat; antequam, ait, de hac re quidpiam in concilio (anni 401) statueramus.

[21] [collatio instituitur in causa Donatistarum;] Carthaginense concilium anni 401 excepit anno sequenti, sexto kalendas septembris Milevitanum, præside quoque S. Aurelio [Labbe, t. II Conc., col. 1654.] . In eo præcipue actum fuit de ordinandis variis episcopis, quorum nomina hic recensenda non sunt, neque repetendæ eorum controversiæ: alioquin historiam Ecclesiæ Africanæ recoquere nos oporteret. Cæterum S. Aurelius, duce forsan et impulsore S. Augustino, in omnibus negotiis ecclesiasticis semper actuosus fuit. In concilio dein Carthaginensi anni 403, VIII kal. septembris celebrato [Ibid., col. 1656.] , excusata absentia quorumdam episcoporum provincialium, qui saltem per aliquot collegas, quasi legatos adesse debuerant, actum fuit de Donastistis can. 59, qui invitandi erant ad colloquium, in quo quidquid quæstionis erat, quod Donatistas a Catholicorum separabat communione, cum pace discuteretur [Labbe, col. 1658.] . Verum toto octennio laborandum fuit, ut collatio illa celebraretur: nempe, quando urgentibus edictis imperatorum, nuper latis, Donatistæ concertationem evadere non potuerunt. Nam quum anno sequenti seu Christi 404 denuo Carthaginem convenissent episcopi XVI kal. julias [Ibid., l. c.] , statutum fuit, ut, quia impletum est, episcopale et pacificum officium amicabilis collationis, quam Donatistæ non solum spreverunt, sed ad immanes violentias conversi, multos episcopos, multosque clericos (ut de laicis taceatur) insidiis oppresserunt, ecclesias etiam aliquas invaserunt, aliquas invadere par tentaverunt [Ibid., t. II Conc. 1659.] , ad imperatores recurrerent patres pro opportuno remedio. Reliqua gesta in causa Donatistarum latius exponenda non censemus, quum enucleate explicata sint in Actis S. Augustini ad diem XXVIII augusti § § XXX-XXXIII in quibus suas partes agit egregie S. Aurelius, primæ sedis episcopus.

[22] [causa S. Chrysostomi vindicatur,] Neque suis partibus defuit S. Aurelius, quando universi fere episcopi Occidentis tum apud Pontificem Innocentium tum apud imperatorem Honorium institerunt, ut Joannes Chrysostomus ab exsilio revocaretur et restitueretur sedi suæ CPolitanæ [Cfr Baron. ad. an. 405. § 13 et seqq.] . Cujus rei testem habemus epistolam 149, a Chrysostomo ad Aurelium nostrum datam circa annum, ut refert Bern. de Montfaucon. In ea laudat sanctus confessor [Migne, Patrol. gr. t. LII, col. 700.] generosum Aurelii animum, utpote qui tanto itineris intervallo dissitus, tamquam præsens, inquit, ac nobiscum degens, nos ceperis sibique devinxeris. Siquidem caritatis tuæ ardor, eaque odoris suavitas, quæ ex tua loquendi libertate et pietate manat, ad nos usque, qui in extremo orbis recessu collocati sumus, penetravit. Propterea, pergit, te beatum prædicamus, quod quum magnum laborem ac sudorem pro omnibus terræ Ecclesiis susceperis, maximas tibi apud benignum Deum coronas condidisti… Cogites velim, quantum ipse præmium accepturus sis, qui tot Ecclesias perturbatas per egregium hujusmodi studium ac diligentiam tumultibus ac perturbationibus liberes, atque in tranquillum pacis portum appellere studeas.

[23] [præcipue apud S. Innocentium Pp.;] Ex hisce verbis manifestum fit, S. Aurelium egregiam navasse operam, ut Chrysostomo exsulanti opem ferret. Sed dum Ecclesiis alienis diligentiam suam commendabat, minime otiosus erat in avertendis malis, Africæ impendentibus. Furente adhuc Donatistarum tumultu, serpebat gliscebatque novus error, ex ultima Britannia in Africam portatus: scilicet hæresis Pelagiana. Ut virum probum et apprime catholicum Augustinus aliquandiu dilexerat Pelagium, sed ut primum ejus artes malas perspexit, non solum abhorruit hæreticum, sed omni modo voce et scriptis confutare aggressus est. Scribit ad S. Paulinum Nolanum epistola 186, alias 106 [Patrol. lat. t. XXXIII, col. 816.] : Pelagium, quem credimus, ut ab illo distingueretur, qui Pelagius Tarenti dicitur, Britonem fuisse cognominatum, quod ut servum Dei dilexeris, novimus: nunc autem quemadmodum diligas, ignoramus. Nam et nos non solum dileximus, verum etiam diligimus eum: sed aliter nunc diligimus, aliter aliquando dileximus. Tunc enim quia rectæ fidei videbatur: nunc autem, ut ab iis, quæ inimica et adversa gratiæ Dei sentire dicitur, illius misericordia liberetur. In hoc autem pro vera fide certamine, S. Augustino, divinæ gratiæ vindici, intime, integre et constanter tum in conciliis, tum in epistolis conjunctus fuit S. Aurelius. Quod late expositum est in Actis S. Augustini ad diem XXVIII augusti § XXXIV – XXXVI [Act. SS. t. VI, Augusti p. 306 et seqq.] .

[24] [aliquousque a Pelagianis deceptus, S. Aurelius,] Duo tamen animadvertam, quæ propius ad Aurelium nostrum spectant. Imprimis aliquandiu artibus Celestii, Pelagianorum antesignani, eatenus decipi visus est, ut hic ad presbyterii honorem obrepserit. Hæc enim scribit S. Augustinus in epistola CLVII num. 22 ad Hilarium, agens de grassanti Pelagiana hæresi, quam exstirpare conati fuerant patres Africani [Migne, Patrol. t. XXXIII, col. 685.] : Nec tamen hic deesse aliquos arbitror (Pelagianos) maxime apud Carthaginem: sed jam occulte mussitant, timentes Ecclesiæ fundatissimam fidem. Nam unus eorum, nomine Celestius, in ejusdem civitatis Ecclesia jam ad presbyterii honorem subrepere cœperat: sed fidelissima libertate fratrum, propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad judicium episcopale perductus est. Secreto itaque cauteque venenum suum sparserit Celestius, ut vigilantiam antistitis Carthaginensis decipere potuerit. Sed statim ut patuit error, damnatio secuta est. Ut enim scribunt anno 416 patres Africani, inter quos fuit S. Aurelius, ad S. Innocentium Pp. I [Labbe t. II, Conc., col. 1534.] se recensendum petivisse, quod ante ferme quinquennium (adeoque circa annum Christi) 411) super Celestii nomine apud Ecclesiam Carthaginensem fuerat agitatum. Quo recitato (ajunt patres) sicut ex subditis advertere poterit sanctitas tua, quamvis judicatio manifesta constaret, quia illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus constaret, nihilo minus tamen id communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Celestius postea pervenisse dicatur, nisi hæc apertissime anathematizaverint, ipsos anathematizari oportere, ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui decepti sunt vel decipi possunt, cognita sententia, quæ in eos lata est, sanitas procuretur.

[25] [brevi resipuit:]Quamvis autem larvata modestia Celestii Aurelium nostrum deceperit, numquam tamen vel stillulam Pelagiani erroris hausit; quem simul ut cognovit, exhorruit. Certe Innocentius Pp I variis epistolis laudat antistitum Africanorum acta in causa Pelagii, at præcipue peculiaribus epistolis extollit solertiam ac vigilantiam Aurelii, Augustini, Alypii, Evodii et Possidii, quatenus partes præcipuas in isto certamine habuerint. Imo postquam communes ad hos episcopos litteras dedisset Pontifex, specialem eodem tempore, anno nempe 417, sexto kal. februarii direxit ad S. Aurelium epistolam videlicet XXXII [Migne, Patrol. t. XX. col. 597.] : In familiaribus, ait, scriptis dilectio vera consistit. Etenim jus firmius caritatis officia melius seorsum mercantur. Quamobrem per fratrem nostrum Julium epistolæ extrinsecus missæ respondere gestivi, ne apud me forsan remaneret peculiaris negatæ salutationis offensa. Quibus verbis Innocentius Papa abunde manifestat, quanti faceret Carthaginensem episcopum tum propter eminentem vitæ sanctitatem, tum propter egregiam in Catholica fide defendenda constantiam.

[26] [frequentia conciliorum limitatur;] In concilio Hipponensi, cui, ut diximus n. 3, initio pontificatus sui, nempe anno 393, præsedit S. Aurelius, statutum fuerat, singulis annis concilium Africæ plenarium, non tantum hic apud Carthaginem, verum etiam per diversas provincias suo ordine… At hoc laboriosum omnibus fratribus visum est [Labbe t. II, Conc., col. 1113.] . Postrema hæc verba omnino referenda sunt ad annum 407, quando verisimiliter querelæ exortæ sunt de multiplici episcoporum absentia, undique ad annuam synodum concurrentium. Igitur placuit, ajunt patres [Ibid., l. c.] , ut non sit ultra fatigandi fratribus anniversaria necessitas, sed quoties exegerit causa communis, id est totius Africæ, undecumque ad hanc sedem de hac re datæ litteræ fuerint, congregandam esse synodum in ea provincia, ubi opportunitas persuaserit: causæ autem, quæ communes non sunt, in suis provinciis judicentur.

[27] [quæstio paschalis movetur;] Satis notum est, primis post Nicænum concilium sæculis Ecclesiæ Alexandrinæ demandatam fuisse curam indicandi quotannis mensem et diem, quibus celebranda esset paschalis festivitas, ut inter alios nos docet S. Cyrillus Alexandrinus [Cfr Migne. Patrol. gr. t. LXXVII, col. 385.] . Quum vero anno Christi 414 dubia videretur dies celebrandi paschatis, Innocentius, omisso Theophilo Alexandrino, censura apostolica perculso, Aurelium Carthaginensem consuluit. Quum, inquit [Patrol. lat. t. XX, col. 517.] , ante diem undecimum Kalendarum aprilium pene luna XVI colligatur (nam quidpiam minus est), itemque quum in ante diem quartum Kalendarum earumdem veniat vicesima tertia; existimavi XI Kalendarum memoratarum die festa paschalia celebranda; quoniam in vicesima tertia luna nullum pascha umquam antehac factum esse cognoscimus. Sententiæ meæ exposui et edixi tenorem. Jam prudentiæ erit tuæ, consors mihi frater, cum unanimis et consacerdotibus nostris hanc ipsam rem in synodo religiosissima retractare: ut si nihil dispositioni nostræ resultat, nobis plenissime aperteque rescribas, quo deliberatam paschalem diem jam litteris ante, ut moris est, servandam suo tempore præscribamus. Ut paschalis solemnitas in diem XI kal. aprilis seu in XXII martii præscriberetur, oportebat, ut luna XV in præcedentem sabbathinum diem incideret; quo casu non una erat opinio, aliis in die XXII martii retinentibus pascha, aliis in dominicam sequentem transferentibus, prout reipsa isto anno S. Cyrillus Alexandrinus pascha tota septimana retardavit. Causam istiusmodi diversitatis exposuimus in Commentario ad Acta S. Bercharii sub die XVI octobris numm. 86 et seqq. [Act. SS. t. VII Octobris p. 1005.] . Ignoramus porro, quid Aurelius et reliqui episcopi Innocentio Pp. responderint.

[28] [Leporius Gallus monachus, episcopis Afris intercedentibus, cnm suo episcopo reconciliatur,] Anno 427, ut habet Morcellius [Afr. Christ. t. III p. 122.] , in Africam appulerat Leporius presbyter et monachus e Galliis, ubi eum episcopi ob varias hæreses damnaverant. Qui et Augustini scriptis et aliorum episcoporum cohortationibus ad bonam frugem traductus, paratum se S. Aurelio professus fuerat, ea, quæ ante docuerat, damnare omnia et confessione errati sui palam Ecclesiæ indulgentiam atque antistitum misericordiam implorare. Plurimi itaque intererat, momentosæ professioni adesse episcopos doctissimos, qui hanc perpenderent, sententias examinarent, verba omnia moderarentur. Exstat vero libellus Leporii [Labbe t. II, Conc. col. 1678.] , cui ipse manu sua cum duobus asseclis Domnino et Bono subscripsit, et quem episcopi, Aurelius Carthaginensis, Augustinus Hipponensis Regius, Florentius Hipponensis Diarritus et Secundus Aquensis seu Megarmitanus confirmarunt. Adjecerunt insuper dicti episcopi litteras ad consacerdotes suos Proculum (forsan Massiliensem) et Cylinnium seu Quillenium (quibusdam Forojuliensem [Gall. Christ. t. I, col. 420.] ) quibus eorum misericordia imploratur. Per vos, inquiunt [Labbe. t. II, Conc. col 1677.] , percussit (Deus) tumentem, per nos sanavit dolentem… Non itaque nobis, sed ejus misericordiæ demus gloriam, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri. Et sicut in supradicto filio nostro ministerium vestrum humilitas nostra laudavit, sic etiam sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur. Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi severitate correctum. Etsi enim aliud per nos, aliud per vos, utrumque tamen fraternæ saluti necessarium una caritas fecit. Quid emolumenti et solatii acceperit Leporius ex episcoporum Afrorum epistola, nescimus; porro vix dubitamus, quin pacem suam lapso et emendato Leporio reddiderint Proculus et Cylinnius.

[28] [sancte obit S. Aurelius.] Atque hactenus dicta sufficiunt, ut sanctum antistitem Carthaginensem tum propter doctrinam tum propter vitæ sanctitatem inter meritissimos quinti sæculi episcopos recenseamus. Proinde calamum ponere possemus, nisi una superesset quæstio, quo scilicet tempore S. Aurelius diem suum supremum clausit. In Actis S. Quodvultdei num. 24 dictum fuit duas esse sententias, Emmanuelis Schelstrate qui obitum anno 426, et Antonii Pagii ac Stephani Morcelli qui anno 429 illigant. Nobis quidem horum magis probatur sententia. Imprimis negotium Leporii presbyteri, de quo num. præc. connectitur cum anno 427 aut, ut habent alii, anno 426; tunc quidem certo Carthaginensem sedem occupabat Aurelius noster: dein si anno 426 obiisset, ejus successor Capreolus quatuor annis S. Augustini, anno 430 defuncti, collega fuisset, quin ullum reperiretur vestigium actionis alicujus communis Capreoli et Augustini, rerum ecclesiasticarum antesignani et ducis. Ex altera vero parte scimus, anno 430 aut 431 Capreolum vocatum fuisse ad magnum Concilium Ephesinum, ut constat ex ejus epistola, ad Patres Ephesinos directa. Itaque inter annum 427 et 430 ponendus est obitus S. Aurelii: proinde non temere asseritur Sancti mortem circa annum 429 contigisse, quem in capite horum actorum consignavimus. Et certe jam senex erat Aurelius, quum S. Augustinus sermonem suum CXI (al XXXII) ad populum Carthaginensem habuit, in ejus enim fine dicit [Migne. Patrol. t XXXVIII, col. 643.] : Quod novit caritas vestra, suggerimus. Dies anniversarius ordinationis domni senis Aurelii crastinus illucescit; rogat et admonet per humilitatem meam caritatem vestram, ut ad basilicam Fausti devotissime convenire dignemini. Deo Gratias.

DE S. RUSTICO, CONFESSORE, EPISCOPO NARBONENSI IN GALLIIS,

ANNO CHRISTI CCCCLXI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Rusticus, conf. pont. Narbone in Galliis (S.)

AUCTORE B. B.

§ I. De monumentis ad Acta S. Rustici spectantibus. Et primum de insigni inscriptione Narbonensi. Item de altera minori.

Nihil de sancto Rustico notatum reperimus in numerosis codicibus, [Documenta ad S. Rustici vitam spectantia:] quos decessores nostri pro Actorum continuatione diligenter et operose collegerunt. Nec, quod sciam, ulla exstat gloriosi Præsulis Narbonensis vita paulo antiquior. Non tamen desunt monumenta, eaque præclara valde, ad ejus res gestas pertinentia. Primo loco venit Inscriptio, sancto Viro coæva, quæ marmori incisa spectabatur olim Narbonæ in palatio episcopali, nunc vero in horto publico musæi; tum epistola S. Hieronymi, quam ad S. Rusticum scriptam frustra negare nonnulli vel saltem in dubium vocare voluerunt; deinde hujus exstant partim litteræ ad sanctum Leonem magnum, quibus Romanam consulit sedem de pluribus difficultatibus ea tempestate obortis, cum responsoriis ejusdem summi pontificis. Interfuit quoque S. Rusticus concilio Gallicano seu Arelatensi II, ubi episcopi, numero quadraginta quatuor congregati, summo consensu adhæserunt notissimæ S. Leonis epistolæ ad Flarvianum. Denique, vocatus specialibus litteris a Ravennio Arelatensi, præsens fuit alteri concilio eadem in civitate celebrato, in quo sopita est discordia intersanctum Theodorum episcopum Forojuliensem et alios quosdam antistites ex una parte, ac Faustum presbyterum abbatem Lirinensem et monachos ei subjectos ex altera [Gallia Christiana, tom. VI, col. 10.] . Huc etiam spectant nonnullæ epistolæ S. Hilari papæ, quibus improbat Romanus pontifex modum, quo Hermes, antea Biterræ episcopus, cathedram Narbonensem, post S. Rusticum conscenderat. De singulis documentis hisce ex ordine agemus, initium facientes ab Inscriptione, quam celeberrimam vocat vir præclarissimus atque hoc in Commentario non semel a nobis laudandus, J. B. de Rossi; eamdem vero dolebamus non reperiri in volumine hactenus edito operis cui titulus: Inscriptiones christianæ Galliarum [Inscriptions chrétiennes de la Gaule, par M. Edmond Le Blant, membre de la Société Impériale des Antiquaires de France.] , studio c. v. Edm. Le Blant; ast conventus nomine nostro, declaravit eruditus scriptor in altero tomo qui prælo subjectus partimque jam excusus est, Inscriptionem, quam ipse descripsit in musæo Narbonensi, explicandam; quinimo et pagellas suas manuscriptas, brevi typis dandas, nobiscum communicatas voluit; quod sane pignus tam insignis benevolentiæ gratissimis accepimus animis; fatemurque haud exiguum exinde labori nostro accessisse subsidium.

[2] [Inscriptio Narbonensis,] Inscriptionem exhibet Catellus (De Catel) libro V commentariorum de Historia Occitaniæ [Gall. Christ. t. VI, col. 8.] . Eadem reperitur apud Gruterum et Angelum Maium [Veterum Scriptorum nova collectio, t. V, p. 83.] , ex quo item recitatur in Dictionnario epigraphico collectionis Mignianæ [Encyclopédie. Dict. d'épigraphie, col. 966. verbo: Narbonne.] ; laudatur quoque a Benedictinis in Tractatu de diplomatis, qui initium tantum adscribunt [Nouveau traité de diplomatique, t. II, p. 564.] . Integram proferunt et explicant Baluzius in notis ad Salvianum [Salviani et Vincentii Lirinensis Opera, p. 408. Paris, 1663.] et ad Capitularia Regum Francorum [Tom. II, col. 1255.] ; Quesnellus in notis ad epistolam 167ma Leonis magni [Opera S. Leonis, M. t. II, col. 1577. Venetiis 1756, curantibus Balleriniis.] ; item Pagius in Dissertatione hypatica [Apparatus in Annales Baronii, p. 114] et in Critica [Ad annum Christi 445.] ; D. Vaissette in historia Occitaniæ [Histoire de Languedoc, t. I, p. 186 et Probat. p. 4.] ; in Nova Gallia Christiana [Tom. VI, col. 8.] ; quibus addendus Edm. Le Blant, de quo supra. Nec horum ullus est, qui vel minimum super Inscriptionis sinceritate ingerat dubium. Cum tamen non eodem ab omnibus interpretetur modo, quinimo nonnullis in locis scriptores in sententias abeant haud parum diversas necessarium ducimus eam hic adscribere. Sequemur Baluzium, qui testatur se Inscriptionem dare ex ipso lapide emendatiorem [Ubi supra p. 407.] , et singula verba reddit ordine et collocatione, quibus in prototypo leguntur, indicans etiam hiatus hinc inde occurrentes. Eadem, ut jam monui, habetur inter Probationes historiæ Occitaniæ, ubi simul accurate delineatus visitur lapis cui insculpta epigraphe est. Lapis a parte sinistra nonnihil mutilus existit, adeoque voces aliquot desiderantur; aliæ rursus sive tempore, rerum edace, deletæ, sive incuria forte et imperitia opificum, cum loco moveretur, attritæ vel confractæ sunt. Ait autem Edm. Le Blant [Pagellæ mss.] : Ignoratur quo in loco latuerit Inscriptio. “Videtur reperta dum solum effoderetur (labente sæculo XIII) ponendis fundamentis novæ ecclesiæ.” Ita in mss. Baluzii, quæ asservantur Parisiis in Bibl. Imperat. Unde emendanda Gallia Christiana, ubi asserit inventam Minerbæ [Gall. Christ., t. VI, col. 8. Paris, 1739.] . Ortus est error ex eo quod confuderint hanc cum altera inscriptione multo breviori, de qua dicemus §. V. Recte autem addunt: Hodie (anno 1739, quo editus tomus sextus laudati operis) exstat Narbonæ in palatio episcopali. Et iterum [Ibid. col. 123.] : Quæ diu neglecta jacuerat ante fores ædium archiepiscopalium, [quam hic exhibemus,] anno 1681 in ipsis ædibus sublimem in locum reponi jussit Petrus de Bouzi, archiepiscopus ab anno 1673 ad an. 1703. Et mihi rescripsit, die 14 Novembris hujus anni 1862, R. D. Dumay, presbyter et lector in majori seminario Carcassonensi (ad hanc sedem ex concordato an. 1801 spectat Narbona) hodiedum videre esse lapidem in horto Musæi; quod idem efficitur ex pagellis mss. En tibi integram Inscriptionem ex Baluzio, cui paucissimis exceptis, consonat historia Occitaniæ, sicut et Edm. Le Blant, aliique: Id est: Deo et Christo miserante, limen hoc collocatum est anno quarto, consule Valentiniano Augusto sextum, tertio kalendas Decembris, XIX anno episcopatus Rustici — Rusticus episcopus, episcopi Bonosi filius, episcopi Aratoris de sorore nepus (nepos), episcopi Venerii socius in monasterio, compresbyter ecclesiæ Massiliensis, anno XV episcopatus sui, die anni quinta, tertio Idus octobris, cum (al. curantibus) Urso presbytero, Hermete diacono et eorum sequentibus cœpit deponere parietem ecclesiæ dudum exustæ. Trigesima septima die quadratum in fundamento poni cœpit; anno secundo septimo Idus Octobris absidem ponere fecit Montanus subdiaconus. Marcellus Galliarum præfectus, Dei cultor, prece exegit episcopum hoc onus suscipere, impendia necessaria repromittens, quæ per biennium administrationis suæ præbuit artificibus, mercedem solidorum sex centorum, ad operas et cetera solidos mille quingentos. Hinc oblationes sancti episcopi Venerii solidos C… episcopi Dynamii … L … Oresi … CC … Agræcii … mille … et Deconiæ … saluti … Atque ita eruditi omnes; nisi quod pro DECONIÆ legant DECONIA historiographi Occitaniæ et Edm. Le Blant; hic præterea supprimit 1 (mille) post nomen ACROECI; non dubitem ideo, quod notas illas, cum nuper inspiceret lapidem, compererit erasas vel confractas. Mendose scribit card. Maius de conla pro deconia, quod idem reperitur in dictionnario Migniano. Observat præterea Edm. Leblant siglum seu litteram C, quæ habetur in capite lineæ sextæ, columna prima, hactenus ab omnibus redditam præpositione cum; ast mihi, inquit [Pagellæ mss.] , potius legendum videtur “curantibus” quæ vox frequens occurrit in inscriptionibus, quæ ædificiis appositæ cernuntur. Nec enim prævia demolitio, cujus mentio fit in marmore nostro, res habebatur parvi momenti. Certe libri pœnitentiales docent qua cum veneratione tractanda esset materia ecclesiarum destructarum. Existimat itaque vir eruditus vocem curantibus hoc ex capite præferendam. Notas SCI, in fine columnæ tertiæ significare putat scilicet, dum alii quos vidi, omnes legunt Sancti. Denique in litteras singularias C. L. K. T. E., observat, interpretationem collocatum est confirmari ex pluribus ejusdem generis inscriptionibus, adeoque communiter receptam.

[4] [aliter interpretata a Baluzio,] Manet difficultas longe præcipua; quo scilicet anno ad fastigium perduxerit S. Rusticus ecclesiam suam. Fert inscriptio: Limen hoc collocatum est anno quarto consule Valentiniano Augusto sextum. Quæritur quem in annum Christi cadant notæ istæ chronologicæ? Respondet Baluzius, annum esse ab incarnatione 448: Anno enim, ait, CCCCXLV Valentinianus imperator (hujus nominis tertius) iniit sextum consulatum. Annus hic (nempe 445) fuit primus sexti consulatus Valentiniani. Annos namque ab ultimo consulatu primum, secundum, tertium etc., numerabant quousque rursum capesserent consulatum, ut patet ex antiquis inscriptionibus. Cum ergo inter sextum consulatum Valentiniani, qui in annum CCCCXLV incidit, usque ad septimum ejusdem consulatum, quem in anno CCCCL notatum reperimus, intercedant quinque anni continui, cogimur necessario existimare limen hoc collocatum fuisse anno CCCCXLVIII, qui erat quartus annus sexti consulatus illius imperatoris, numerando ab anno 445, qui ex mente Baluzii primus erat. At enim multum abest ut omnes erudito viro consentiant. Ante alios, in quantum ego quidem comperi, obstitit Paschasius Quesnel (idem ille qui tam pervicaciter jansenianos propugnavit errores) in notis ad opera S. Leonis magni, quorum novam, eamque pluribus titulis haud vulgaris meriti, adornaverat editionem, quæ paulo post secundis typis auctior et emendatior recusa eodem curante Quesnello fuit. Atque hæc est quam denuo fratres Ballerinii prælo subjecerunt integram, additis notationibus tum in textum S. Doctoris tum in observationes et notas Quesnelli. Hic autem: Non possum inquit [Opera S. Leonis M., tom. II, col. 1578. Venetiis, 1756. Curantibus Balleriniis.] , mihi persuadere hanc annos numerandi rationem ab uno imperatorum consulatu ad alterum in usu per id temporis fuisse. Addit ibidem Quesnellus rationes, quibus suam probari existimat sententiam, quas, si libet, vide in operibus S. Leonis loc. cit., nosque ideo prætermittimus, quod solidiora ad manum sint, quæ Baluzio opponamus.

[5] [cujus tamen sententia falsa demonstratur;] Post enim Quesnelli ætatem, plures de fastis consularibus luculenter scripserunt, materiam hanc universam penitius indagantes; ex quo factum est, ut et formulas singulis priscorum temporum periodis adhibitas accuratius determinarint, et regulas fixerint longe certiores clarioresque. Inter omnes vero eminet Joannes Baptista de Rossi, vir sane toto orbe notissimus, cui in scientia epigraphica non dico superiorem sed ne parem facile invenias. Hic porro nuper Romanis subjecit typis volumen primum operis præclarissimi molisque haud parvæ, quod multis jam ab annis meditabatur; atque avidissime expectabant non minus historiæ quam archeologiæ periti; prodiit autem anno 1861 sub titulo: Inscriptiones christianæ urbis Romæ sæculo septimo antiquiores. In Prolegomenis parte II, capite III tractat auctor de legibus et formulis quibus consulum nomina christianis sunt titulis adscripta, universam ætatem (ab anno Christi 71 ad exiens sæculum V) in quinque periodos dispertiens, quarum singulæ proprias quasdam hypaticas formulas et regulas habent [Inscriptiones christianæ, tom. I, p. XIX. Romæ, 1861.] . Ait autem in rem nostram [Ibid., p. LIII.] : Postremo loco de numeris annorum formulæ “post consulatum” adjectis regulas ponam. Notatio anni “post consulatum” secundi, anno 310 in fastis primum apparet his verbis: “Anno II post cons. X et septimum.” Sed ea neque urbis Romæ neque Romani imperii propria fuit, verum extra ordinem in ea tantum orbis parte adhibita, in qua Maxentium consulem ciere nefas erat. Inde ad annum usque 411 alterum a cujuspiam consulatu annum ullibi esse numeratum minime reperio. Annum vero 411 in Apulia hac formula esse consignatum: “iterum post cons. Honorii VIII et Theodosii III,” et quænam singularis ejus notationis causa fuerit … declarabo. Ineunte demum anno 478 ea primum formula in Urbem invecta et Januario ac Februario mensibus adhibita: nam præcedens annus consulibus caruerat; ejus vero anni consules primis illis mensibus ignoti Romæ erant… Pro sæculi vero barbarie “post consulatum iterum” scribi placuit, potius quam recta loquendi lege “iterum post consulatum.” Ab hoc igitur tempore quotiescumque idem casus incidit, qui Romæ inciderat anno 478, ea designandi anni ratio usurpata. Cujus rei nonnulli Galliarum tituli luculenta præbent exempla… Tertium a cujuspiam consulatu annum ante Justinianeam ætatem numeratum nuspiam vidi. Cum igitur Narbonensis Inscriptio præfato anno 478 longe antiquior sit, liquet omnino præposteram esse Baluzii interpretationem. Juverit addidisse verba, quibus totam hac de quæstione suam concludit Rossius disputationem [Ibid., p. LIV.] : Ab ea igitur licentia, inquit, qua tempora post cujusvis consulatum ultra biennium nonnulli veterum inscriptionum interpretes pro lubitu supputant, docti homines caveant; neve sibi integrum jam esse existiment in hypaticis quinti et sexti sæculi notis secundos, tertios et deinceps annos a quolibet consule numerare. Ex his satis superque evertuntur Baluzii placita. Alia igitur explicandæ Inscriptionis ineunda via est.

[6] [aliter a Quesnello,] Convenientiorem porro, inquit Quesnellus loc. cit., nullam invenio, quam ut quartum illum annum, de quo agitur, non a consulatu sexto Valentiniani, sed a jactis basilicæ fundamentis numeremus. Familiare enim erat antiquis, ut quo tempore construi ædificium publicum cœptum erat, quove perfectum, hujusmodi inscriptionibus notum posteris vellent: qui ritus semper in usu fuit, et hodie etiam ubique usurpatur (dubitem postremum hoc esse satis accurate dictum). Hocergo voluit Rusticus significare, per quatuor annos ædificatam esse Narbonensem basilicam, seu quarto anno esse absolutam a quadrato saxo posito, id est a jactis fundamentis, usque ad limen collocatum, seu finem operi impositum. Saxum enim quadratum in fundamento poni solebat: unde Livius lib. 6 scribit: “Capitolium saxo quadrato substructum”: exinde absolute “quadratum ponere” idem apud antiquos ac fundamenta jacere, primumque lapidem ædificii ponere, ut in hac Inscriptione. Similiter quoniam non nisi absoluta domo limen poni consuevit, idem antiquis fuit absolutum esse ædificium, ac limen collocatum seu finem operi impositum. Unde Institutionum Justiniani lib. I, tit. 12: “Limina sicut in domo finem quemdam faciunt; sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt. Hinc et limen dictum est, quasi finis quidam et terminus.” Ita Quesnellus. Satis consentit Cangius, cui limen idem est ac ecclesia, quod probatum existimat ex ipsa, qua de agimus Inscriptione. Juverit locum recitasse ex Glossario: Limen. Ecclesia. Vetus inscriptio allata a Catello … et Stephano Baluzio: DŌ ET XPO … LIMEN HOC … Infra, quod hic limen, “ecclesia” appellatur. Quæ notatio doctissimi viri non mihi omnino accurata est. Vox ecclesia, quæ infra legitur, ad antiquam refertur ædem, non ad novam, quam S. Rusticus exstruxit: Cœpit deponere parietem ecclesiæ dudum exustæ. Generatim, ut est apud R. Stephanum [Thesaurus linguæ lat. verbo: Limen.] , limen οὖδος dicitur, quod ex transverso in janua est; et non solum inferiorem, sed etiam superiorem ostii partem significat. Unde Juvenalis:

      Pendentia liquit
Vela domus et adhuc virides in limine ramos.

Frequens occurrit præsertim apud poetas limen superum et inferum. Sic Plautus:

Limen superum inferumque salve.

Et Novius Macco exule:

Limen superum, quod mihi misero sæpe confregit caput;
Inferum autem, ubi ego omneis digitos defregi meos.

Simile quid habet Gregorius Turonensis (Miraculorum lib. I, de Gloria martyrum [Migne, tom. LXXI, col. 761.] ), de viro sacrilego, qui contra monitum sacerdotis, ascenso in atrio basilicæ equo, ubi egredi venit, percusso ad portæ limen superius capite, ad humum testa disrupta corruit et brevi post spiritum exhalavit. Agi in Narbonensi lapide de superiori limine, clare elucet tum ex illius magnitudine tum ex forma; quem vide delineatum, tom. I, Historiæ Occitaniæ [Preuves, p. 4.] . An autem, ut asserit Quesnellus, limen collocatum idem plane sit ac absolutum ædificium, non mihi satis constat; dubitat quoque Edm. Le Blant. Attamen ex universa Inscriptione patet, ecclesiam ad fastigium perductam, quando S. Rusticus collocari limen jussit. Unde rursus Quesnellus, ubi supra: Confirmatur sententia nostra ex eo, quod postquam in ipso Inscriptionis capite, linea oblonga contento, generatim significavit quatuor annos in construenda basilica esse consumptos, consequenter in reliquis, quid quolibet anno, quove progressu præstitum sit, singillatim explicat. Primo scilicet et basilicam veterem depositam et novæ jacta fundamenta. Secundo absidem positam, illudque omne biennii opus Marcelli præfecti impensis esse perfectum; altero denique biennio, residuum operis ex oblationibus sanctorum episcoporum aliorumque esse absolutum. Hactenus Quesnelli observatio.

[7] [quem, frustra renitente Baluzio,] Ast manus victas non dedit Baluzius: in Notis enim ad Capitularia regum Francorum [Tom. II, p. 1252.] novis firmare placita sua argumentis studuit, quibus respondit Quesnellus in altera sua Leonis magni editione [Ubi supra, col. 1581 et seqq.] , contenditque ad rem non pertinere quæ Baluzius operose collegit, ut ostenderet, ante S. Rustici Narbonensis ævum usurpatam fuisse formulam P. C. (post consulatum); cum nemo hoc neget; et frustra molem exemplorum congeri pro eadem formula “Post Consulatum,” cum nihil tale occurrat in Inscriptione, quæ ita habet: Anno IV consule Valentiniano VI non autem: Anno IV post consulatum. Itaque Baluzii interpretatio peccat duplici ex capite: primum quod illa ætate non probentur numerati annus primus, secundus, tertius, quartus consulatus; dein quod formula in Inscriptione adhibita notis seu siglis careat ad annos post consulatum indicandos usitatis. Nam, ut iterum testis est eruditus de Rossi [Inscripp., p. LI.] , si non ipse consulatus, verum annus post consulatum notari debuit, a medio circiter sæculo quarto ad medium quintum (ad quam annorum intercapedinem pertinet Narbonensis Inscriptio) hæ scribi litteræ consueverunt: POST CONS., vel POST CONSS. (quandoque etiam POS); item omnibus litteris POST CONSVLATVM vel POST CONSVLATV; quandoque etiam ipsa vox “consulatum” suppressa et POST vel POS tantum exaratum. Medio vero sæculo quinto notæ PC prodire cœperunt, eoque brevi solemnes habitæ etc. Quod autem solus Valentinianus, tacito collega, nominetur, id ortum ex eo docet Rossius [Pag. 581 et seq. Inter addenda et corrigenda.] , quod Nomi consulatus saltem in plerisque occidentalis imperii provinciis promulgatus omnino non est, et Romæ quoque vel numquam vel exeunte vix anno, ut illius consulis nomen publicis actis inscriberetur, videtur esse præscriptum. Atque ibidem reprehendit Pagium, qui Diss. hyp. III, 1, 4 unum tantum consulem his annis “ex mero” unius cujusque “arbitrio …” monumentis inscriptum contendit; ac Narbonensem potissimum titulum suæ sententiæ vadem citat, in quo unius Valentiniani, omisso Nomo collega, exeunte anno consulatus cietur. Cæterum vide laudati scriptoris, sane diligentissimi atque accuratissimi Prolegomena [P. XXXI – XXXV.] , ubi præclare disserit de hypaticis formulis, quibus dimidiati, ut aiunt, consulatus cientur ab anno 399 ad occidentalis imperii excidium, statuitque [P. XXXV.] , haud merito Pagium aliosque chronologicæ doctrinæ interpretes in hypaticis quinti sæculi notis non minus auctorum arbitrium, quam certas regulas esse quærendas existimasse. Sed, inquit, plurimarum inscriptionum concordem auctoritatem nemo sanus parvi faciet etc.

[8] [secuti sunt Pagius, Ballerinii aliique passim;] Recte itaque concludit Quesnellus: His ita explicatis, clarum evadit ipso sexti consulatus Valentiniani anno, scilicet 445, absolutam esse basilicam Narbonensem, qui genuinus est sensus verborum: “Consule Valentiniano Aug. VI.” Quesnello adhæserunt eruditi passim; quos inter Pagius tum in Dissertatione hypatica [Apparatus in Annal. Baronii. p. 111.] , tum in Critica ad annum Christi 445; Benedictini in historia Occitaniæ [Tom. I, p. 186. In-fol.] et fratres Ballerinii in adnotationibus ad Quesnellum [Opera S. Leonis, tom. II, col. 1577 et seq.] , ubi, cum breviter et dilucide resumant controversiam, eorum verba recitasse juverit. Per hanc, aiunt, Leonis ætatem exempla quidem aliquot inveniuntur computandi primum annum post consulatum hac formula: anno ex gr. 449. “Post consulatum Zenonis et Posthumiani” qui fuerunt consules an. 448, idque etiamsi noti essent consules ordinarii anni currentis… (Confer de Rossi Prolegomena p. XXXVI et seq.) At per hæc quoque tempora signatum quoque fuisse annum secundum, tertium et (ut in nostro documento) quartum post consulatum, nullo exemplo probabitur. Multo autem minus afferetur exemplum, quo probetur adhibitam fuisse formulam ANNO IIII CS. VALENTINIANO AUGUSTO VI id est “anno quarto consule Valentiniano VI.” Si enim hoc ævo usu recepta fuisset laudata formula in notandis annis 2, 3, 5, etc., scriptum legeremus “anno quarto P. C.” id est “post consulatum Valentiniani Augusti VI.” Hinc ergo optime interpretatus est Quesnellus, limen ecclesiæ positum fuisse “anno quarto” post initium fabricæ “Consule Valentiniano Augusto VI.” Interpretatio autem Baluzii, quam dein Quesnellus profert, duplici ex capite corruit, tum quod alienum est a more ejus temporis designare quartum annum post consulatum, tum quod ea formula, “anno quarto Consule” etc. numquam fuit adhibita, ut quartus annus post consulatum designaretur. Hæc pro vindicanda Quesnelli interpretatione sufficiant, ut nihil movere debeant nonnulla, quæ hic in rem suam fusius, sed non admodum accurate prosecutus est: neque enim singula vacat expendere.

[9] [quorum sententia verior est.] Hactenus Fratres Ballerinii quorum asserta egregie confirmantur ex verbis Rossii, quæ supra recitavimus. Gallia Christiana, ubi de S. Rustico agitur, non bene sibi cohæret: dicit, enim primum [Tomo VI col. 7.] : Tandemque ad sedem Narbonensem (S. Rusticus) assumitur, quod factum anno 427 quidam (nempe Quesnellus eique adhærentes) volunt, alii vero anno tantum 430, quo Rusticum consecratum episcopum VII Idus octobris contendit Baluzius … in notis ad Capitularia regum Francorum col. 1254, ubi argumenta Quesnelli adversarii sic refellit, ut nullus sit dubitandi locus, quin vera sit ejus opinio. Discrimen istud ortum est ex diversa interpretatione cujusdam inscriptionis. At infra [Gall. Ch. t. VI, Col. 9.] : Ex prima sententia (scilicet Baluzii) S. Rusticus factus est episcopus 9 Octobris, an. 430; ex altera autem sententia, quam sequitur Antonius Pagi, sedere cœpit an. 427; et annus hic in margine adscribitur, quem proinde censendi sunt veriorem existimasse. Tillemontius hæret dubius inter Baluzii et Quesnelli sententiam, habens quod objiciat utriusque placitis [Mém. t. XV p, 887 et seq.] . Hanc præcipue movet difficultatem, quod ipse fateatur Quesnellus in sua sententia ædificationem templi absolutam fuisse non anno quarto a cæpto opere sed quinto, siquidem quartus ab aliquot diebus esset elapsus, cum limen collocatum est. Reponit Pagius [Ad. an. Christi 445. Annal. Baronii t. VII, p. 593. Lucæ 1741.] : Verum quidem est a die XVIII novembris anni CDXLI ad diem XXVIII ejusdem mensis anni CDXLV fluxisse annos quatuor ac dies undecim; sed Rusticus dies illos undecim, annos quatuor excedentes, ut plurimum fit, neglexit; qui tamen religiosior fuit in annis sui episcopatus numerandis, cum dicat die quinto anni decimi quinti episcopatus sui parietem ecclesiæ dudum exustæ sese destruere cœpisse. Certe mihi objectio hæc Tillemontii tanti non est, ut cogat nos recedere ab interpretatione alias maxime accommodata.

[10] [Multa ex hac Inscriptione discimus de S. Rustico.] Cæterum ex hac Inscriptione discimus plura maximi momenti, quæ alibi frustra quæsieris. Primo innotescit quis fuerit S. Rustico parens; nempe Bonosus episcopus. Ignoramus quidem cui ecclesiæ hic præfuerit, sed dubitandum non est, quin ante suam electionem imo et ante susceptionem SS. ordinum genuerit filium. Nec infrequens est illis temporibus, ut qui matrimonio primum juncti fuerant, dein sacerdotio initiarentur vel etiam episcopali ornarentur dignitate. Exemplo sit S. Hilarius Pictaviensis. Additur in Inscriptione: Episcopi Aratoris de sorore nepos. Hujus æque ac Bonosi latet nos sedes [Tillemont. Mém. t. XV, p. 403 et 887.] . Discimus secundo veteris ecclesiæ (verbis rursus utor Pagii [Annales Baronii ubi supra p. 592.] ) ruinas eversas esse anno Christi CDXLI die decima tertia (III Idus) mensis Octobris, quæ feria secunda erat, ac quinta dies anni XV episcopatus Rustici, et die XVIII mensis Novembris, dedicationi basilicarum Petri et Pauli sacra (quæ ab eversis tricesima septima erat) novæ basilicæ fundamenta jacta esse, annoque secundo cœptæ ædificationis, anno nempe Christi CDXLII absidem positam die scilicet nona (VI Idus) mensis Octobris. Quare Rusticus Narbonensis episcopus ordinatus fuit anno CDXXVII die nona Octobris, in quam dominica cadebat, quibus diebus episcopi consecrari soliti erant. Atque hoc postremum summi utique momenti est ad Acta S. Rustici illustranda. Exinde enim novimus annum et diem ordinationis ejus in præsulem Narbonensem; quod cæteroquim æternis tenebris involutum latuisset. Perspicuum est, in sententia Baluzii, ordinationem differendam esse in annum 430. Discimus tertio, Hilarium episcopum, cujus meminit Prosper in epistola ad divum Augustinum anno CDXXIX data, non posse esse Hilarium Narbonensem, ideoque hunc male suppositum ab aliquibus fuisse in locum Hilarii Arelatensis; cum Hilarius Rusticum in sede Narbonensi exceperit. Discimus quarto, Hilarium, qui præfuit concilio Regiensi anno CDXXXIX habito, fuisse Hilarium Arelatensem, non vero Hilarium Narbonensem, ut perperam existimavit Baronius; cum eo anno non Hilarius sed Rusticus ecclesiam Narbonensem administraret. Discimus quinto, Marcellum, virum pietate insignem, hoc tempore Galliarum præfectum fuisse, qui tamen omissus fuit in catalogo præfectorum prætorio Galliæ. Adde ex sola Inscriptione hac edoceri nos et veterem ecclesiam cathedralem exustam (et probabilius ante S. Rustici præsulatum, quod vox dudum suadet) fuisse, et novam ædificatam a S. Rustico, idque quadriennii fere spatio; nominatis etiam iis qui liberalitate sua ad perficiendum opus contulerant. Dolendum sane est ultimam Inscriptionis partem corruptam et mutilam existere; secus nomina nonnullorum episcoporum ad posteritatis notitiam integrius saltem pervenissent. Ex quibus omnibus sane efficitur Inscriptionem Narbonensem præclarissimis ecclesiasticæ historiæ monumentis jure merito annumerari.

[11] [de altera inscriptione brevior.] Sunt et aliæ tres inscriptiones, ast multo breviores, ad S. Rusticum spectantes. De una hic dicam; de aliis infra § V, ubi de sepultura S. Episcopi. Prior haud parvi momenti, cum ex illa plane confirmentur, quæ disputavimus de annis episcopatus S. Rustici. Sic autem habet:

ANNO XVII EPISCOPI RVSTICI
ANNI DIE CCLXVI KL IVL

et inscripta legitur in basi columnæ, quæ hodiedum reperitur in Musæo Narbonensi. “Discimus,” inquit, “D. Tournal [Description du Musée de Narbonne, p. 85.] , ex documento ms. fratris Ludovici, ordinis Minimorum, columnam præfatam olim exstitisse in ecclesia parœciali Sanctæ Mariæ Majoris (de la Major), eique incubuisse altare SS. Petri et Pauli, quod pertinebat ad familiam De Lastours. Et re quidem vera marmor repertum fuit in horto ejusdem familiæ, huc procul dubio translatum, quando dicta ecclesia execrata est.” Observat autem Edm. Le Blant [Pagellæ, mss.] , ex hac sicut et ex majori Inscriptione innotescere diem et annum quibus S. Rusticus factus episcopus est. Supra vidimus (scil. n. 10) id contigisse die IX octobris anno 427; ab hinc vero si numerentur anni sexdecim et dies biscentum sexaginta sex, incidimus in kalendas (diem 1) julii (an. 244,) prout fert inscriptio brevior [Conf. Louis Piquet, Minime, Manuscrits à la bibliothèque de Narbonne. Ita Edm. Le Blant.] .

§ II. De epistola S. Hieronymi ad Rusticum monachum; in qua reperiuntur plura de adolescentia S. Præsulis Narbonensis.

[Epistola S. Hieronymi ad S. Rusticum,] Exstat egregia epistola S. Hieronymi inscripta ad Rusticum Monachum, venitque apud Vallarsium ordine CXXV, in vetustioribus editionibus IV, in Benedictina Martianæi XCV. Hic idem, inquit Vallarsius [Migne, tom. XXII, col. 1072.] est Rusticus qui postea Narbonensis episcopus fuit, ad quem etiam sanctus Leo papa epistolam scripsit. Consentiunt passim autores: Baluzius [In Salvianum, p. 410.] , Quesnellus cum Ballereniis [Opera S. Leonis Magni, t. II, col. 1572.] , scriptores Galliæ litterariæ [Histoire littéraire de la France, tom. II, p. 362.] , Baillet [Vies des Saints 26 Oct.] , Longueval [Histoire de L'Église Gallicane, t. II, p. 86 et 225. Paris, 1825.] . Id unum objicit Tillemontius [Mémoires, t. XV, p. 887.] , non fieri in epistola mentionem de patre et avunculo S. Rustici episcopis, quos silentio Hieronymus certe non prætermisset. Ast levis, judice ipso Tillemontio, hæc ratio est. Multa enim sunt quæ sanctum Doctorem inducere potuerint, ut de utroque sileret; posito, eum hac de re instructum fuisse. Insuper nonne patris meminit S. Doctor, ubi sic scribit [Migne ubi supra col. 1076.] : Et Joannes Baptista sanctam matrem habuit (qualem etiam testatur Rusticum habere) pontificisque filius erat? Haud absurdum putat Quesnellus [Opera S. Leonis loc. cit.] , existimare Rusticum, cum de vita instituenda Hieronymum vellet consulere, litteras dedisse Sisinnio monacho, quem legavit in Orientem sanctus Exuperius Tolosæ episcopus cum ingenti pecunia, in monachorum Palæstinæ et Ægypti solatium expendenda; atque tum ex litteris illis tum ex Sisinnii colloquiis, de Rustici genere, studiis et ejus matris pietate audire ea quæ refert, facile potuit Hieronymus. Audiisse certum est; id enim ipse testatur: Audio religiosam te habere matrem etc. An ex litteris Rustici didicerit; conjectura est plus minus probabilis, cum id ex epistola S. Hieronymi non constet: in qua nullum reperitur verbum, quo indicet S. Doctor se scripto a S. Rustico conventum. An ex relatione Sisinnii? Majus est dubium, cum, ut numero sequenti videbitur, epistola S. Hieronymi certo scripta sit post annum Christi 410, non autem anno 407, ut vult Quesnellus, addens constare ex ipso Hieronymo, anno Christi 406 Sisinnium cum pecunia in Orientem a S. Exuperio missum. Unde Ballerinii [Ibid.] : Nulli fundamento incumbunt, quæ Quesnellus conjicit de Sisinnio monacho Tolosate, ac si is sub annum 406 in Orientem missus … Rustici litteras ad Hieronymum primum attulerit, et Hieronymi epistolam eodem anno reddiderit Rustico. Non itaque in comperto est, qua via et quorum relatu edoctus Hieronymus fuerit de genere, studiis et vita adolescentis ad quem scribit. Hoc vero extra controversiam, litteras datas ad Rusticum, huncque adolescentem Massiliæ, vel haud procul inde, morantem; epistolam apprime concordare cum inscriptione Narbonensi; nec alium ullum per id tempus in illis Galliarum tractibus reperiundum nomine Rusticum, ad quem epistola directa serio putetur; atque hinc est quod uno fere ore pronuntient eruditi scriptam S. Præsuli nostro Narbonensi, qui tunc in flore juventutis vitam auspicabatur monasticam. D. Ceillier rem in medio relinquit, solum asserens missam ad juvenem monachum Gallum [Auteurs ecclésiastiques, tom. X, p. 348.] .

[13] [data circa an. 411.] Datæ litteræ valde probabiliter sunt circa annum Christi 411. Hunc diserte ponit Vallarsius [Migne, t. XXII, col. 1072.] , cujus auctoritatem maximi hac in materia facit Schœnemannus. Veteres, ait [Bibliotheca Patrum Latinorum, tom. I, p. 433.] , editiones epistolas non ad temporum ordinem, sed materiæ quandam similitudinem et quasi cognationem exhibent… Benedictina igitur editio, huic vitio ut mederetur, novum earum ordinem instituit sic, ut resectis ab ipso corpore, et distributis per singulos tomos compluribus, quas criticas appellat, reliquas ad temporis leges exigeret, successu tamen non pariter felice, ut Vallarsius indicavit et demonstravit. Relicta igitur erat hæc provincia Vallarsio, ut turbatum ordinem Chronologicum reformaret et ex integro institueret, id quod egregie ipsi cessisse nemo abs invidia negaverit. Ita vir acatholicus. Et re quidem vera S. Hieronymus haud obscure declarat, dum S. Rustico scriberet, Ruffinum Aquileiensem fato jam functum, quem sub nomine Grunnii suggillat his verbis: Testudineo Grunnius incedebat (si in vivis adhuc fuisset, præsens adhiberetur sane tempus) ad loquendum gradu, et per intervalla quædam, vix pauca verba carpebat, ut eum putares singultire, non proloqui. Et tamen cum mensa posita, librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata, duobus digitulis concrepabat, hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Tunc nugas meras fundere et adversum singulos declamare: criticum diceres esse Longinum, censoremque Romanæ facundiæ, notare quem vellet et de senatu doctorum excludere [Migne, col. 1083.] . Locum, licet paulo prolixiorem, adscripsi integrum, quo clarius pateat, Hieronymum loqui de defuncto. Recte itaque præcitatis verbis subdit Vallarsius [Ibid., col. 167.] : Quibus tute fatearis, non alium voluisse quam Ruffinum, eumque non ita pridem vita functum perstringere. Confirmatur ex altero loco S. Hieronymi, ubi Ruffinum, certe adhuc vivum, alloquitur: Tu qui in latinis mussitas, et testudineo gradu moveris potius quam incedis [Apologia adversus libros Ruffini, n. 17. Migne, t. XXIII, col. 411.] . Hic itaque præsens tempus, quod viveret Ruffinus; illic præteritum, quod mortuus esset. Notat Baronius de S. Hieronymo agens [Annal. t. VI, p. 397. Ad an. 402, n. XXXIX.] : Cum disserit adversus Ruffinum … deridet interdum … dicteriis deludit, accomodatisque ad mores hominis nominibus appellat, nominans eum sæpe “Grunnium”; alludens nimirum ad illum Grunnium Caracottam, cujus testamentum Porcelli solerent cachinnantes pueri in scholis ludibrio risuque prosequi; idcirco id ipse, quod Ruffinus scriberet res nullius momenti. Itaque Ballerinii contra Quesnellum confidenter [Opera S. Leonis, t. II, col. 1572 et 73.] : Hieronymi epistola certo certius scripta est post Rufini mortem. “Grunius” enim,, qui in ea mortuus memoratur n. 18, non est alius nisi Rufinus Aquileiensis. Is autem obiit anno 410, ac propterea ea epistola commode affigenda est anno 411.

[14] [An illo tempore jam monachus esset Rusticus;] Ad alteram progredimur questionem, scilicet an in monasterio jam esset S. Rusticus, dum suas ad eum exarabat Hieronymus litteras. Affirmat Baluzius in Notis ad Salvianum; negat Quesnellus. Porro, ait ille [In Salvianum, p. 410.] , Rusticus hic ille ipse est monachus ad quem scribit Hieronymus … Morabatur enim Rusticus in monasterio Massiliensi. Postea tamen Baluzius partim mutavit sententiam, opinatusque est S. Rusticum in Lirinensi monasterio aliquandiu vixisse. Quesnellus vero: Patria, inquit [Opera S. Leonis, tom. II, col. 1572.] , Massiliensem eum fuisse elicio ex epistola S. Hieronymi jam laudata, ubi Rustico in materna domo adhuc commorantem ad Proculi Massiliensis episcopi disciplinam remittit. Quesnello contradicunt Ballerinii [Ibid.] duplici ex ratione: scilicet quod Hieronymus eum et in inscriptione (epistolæ) monachum, et in textu apud Massiliam degentem significet. Et re quidem vera inscriptio fert: Ad Rusticum monachum; nec ullam signat Vallarsius variam lectionem. Nescio tamen an hujusmodi titulis, extra contextum præfixis, plane sit fidendum. Quod autem attinet ad textum, in utramque is trahitur partem. Monachum fuisse suadent obvio primum sensu loci sequentes: Jam enim, propitio Domino, stivam tenes [Migne, col. 1073.] . Est autem, teste Roberto Stephano [Thesaurus linguæ latinæ verbo: stiva.] , Stiva aratri manica, nempe quæ tenetur manibus cum aratur; ut videatur indicare S. Hieronymus, Rusticum jam manum ad aratrum misisse. Additur: Jam tectum atque solarium cum Petro apostolo conscendisti. Et alibi [Migne, col. 1075.] : Tu vero si monachus esse vis, non videri, habeto curam non rei familiaris, cui renuntiando hoc esse cœpisti, sed animæ tuæ. Et iterum [Ibid., col. 1082.] : Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis. Iis, qui putant Rusticum de claustrali vita amplectenda cogitasse quidem, non tamen adhuc inter monasterii septa se recepisse, favet præcipue locus, ubi S. Doctor, post vituperatos discolorum quorumdam monachorum solutiores mores, ita discipulum suum alloquitur [Ibid.] : Tibi cum in monasterio fueris, hæc facere non licebit, et inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris (seu coactus, vim tibi inferens) vel (id est, sponte) incipies, et delectabit te labor tuus, oblitusque præteritorum semper priora sectaberis. Futurum adhibetur tempus: itaque facturus hæc erat Rusticus in monasterio, sed nondum faciebat, ideo sane quod extra illud viveret. Nisi dicamus hæc proferri per modum generalis sententiæ, et proinde præsens æque spectare tempus ac futurum; vel conjunctionem cum poni pro quamdiu, ut sensus sit: Tu quamdiu in monasterio fueris. Quam tamen interpretationem fatendum est longe magis recedere a naturali sensu, quam si alia illa, quæ pro priori sententia adduximus, de futuro intellexeris. Sic tenere stivam poterit significare propositum serio conceptum deliberatumque ingrediendi quam primum monasterium, atque ita tectum et solarium esse conscensa. Quod autem monachus esse cœperit, renuntiando rei familiari, verum aliquo sensu est, etiamsi domo materna non exierit. Utique si in monasterio viveret, ut quid moneretur rei familiaris curam non habere; ut quid non cohabitare matri? Volo ergo te, ait [Ibid., col. 1078.] et propter causas quas supra exposui, non habitare cum matre; et præcipue ne aut offerentem delicatos cibos, renuendo contristes; aut si acceperis, oleum igni adjicias; et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod nocte cogites. Ante dixerat [Ibid., col. 1075 et 76.] : Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo hæreant … Ancillas, quæ illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis; quia quanto vilior earum conditio, tanto facilior est ruina. Utique non facile capitur, quo hujusmodi monita et cautiones spectarent, si Rusticus domo sua egressus in religionis portu sedem fixisset. Est ergo ex epistolæ textu probabilior sententia Quesnelli.

[15] [et quo in monasterio vixerit;] Ast quamvis non probetur, sanctum Adolescentem monachum fuisse, cum ad eum scriberet S. Hieronymus, nemo tamen est qui dubitet illum postea vitam professum claustralem. Clare id constat ex Inscriptione Narbonensi. Episcopi Veneri socius in monasterio. Sed ubi? Variant auctores, ut testatur Gallia Christ.: In Massiliensi ex Baluzii Notis in Salvianum pag. 410; Lirinensi vero ex libro de Concordia Sacerdotii et Imperii tom. 2, pag. 680, vel denique Tolosano ex notis Quesnelli in S. Leonem [Gallia Christ, tom. VI, col. 7.] . Et explicatius laudatus Quesnellus [Opera S. Leonis, tom. II, col. 1573.] : In Massiliensi illum constituerat vir eruditus Stephanus Baluzius; sed cum aliquid incommodi in ista opinione occurreret, Lirinensi eum monasterio vindicandum esse postmodum existimavit. Ego nec in hoc nec in illo monachum egisse Rusticum facile probare posse mihi videor; sed Tolosani potius monasterii alumnum fuisse existimo. Potissima Quesnelli ratio est, quod epistolam S. Hieronymi datam censeat anno 407. Nondum autem, inquit [Ibid., col. 1574.] , ea tempestate apud Massiliam sedem constituerat Joannes Cassianus, necdum extruxerat monasterium sub sancti Victoris nomine celeberrimum. Reponunt Ballerinii [lb. col. 1571.] : Præterquam quod haud certum est, quod Quesnellus præsumit, nimirum nullum aliud monasterium apud Massiliam extitisse anterius illo, quod Joannes Cassianus post annum 407 Massiliam sese recipiens extruxit; Hieronymi epistola certo certius scripta est post Rufini mortem… Ac propterea ea epistola commode affigenda est anno 411, cum jam monasterium Massiliense a Joanne Cassiano conditum fuerat. Postremum hoc confidenter nimium asserunt Ballerinii: non enim certo constat, quo anno fundatio illius Massiliensis monasterii contigerit; Gallia Christiana tenet circiter annum 413 [Tom. I, col. 681.] illique satis videtur consentire Longuevallius [Hist. de L'Église Gall., tom. II, p, III.] . Quod si ita se habeat, perperam dicitur conditum jam monasterium, cum anno 411 epistolam suam scriberet S. Hieronymus. In hac opinione, ut Rusticus vitam cœnobiticam Massiliæ profiteri potuerit, oportet ut aliud ibidem Cassiano antiquius nobisque ignotum extiterit monasterium; vel epistola longius removenda est a Ruffini obitu. Alii Cassianum appulisse volunt Massiliam circiter annum 405, idque probabilius censent auctores Franciæ litterariæ [Histoire littéraire de la France, tom. II, p. 217.] . Tillemontius hæret dubius inter utrumque annum [Mémoires, tom. XV, p. 174.] . Causam dubitandi sic breviter exponit Schœnemannus [Bibliotheca Patrum Latinor., tom. II. Apud Migne, tom. XLIX, col. 9.] : Relicto iterum deserto, Cassianus cum sodali suo (Germano) Constantinopolim proficiscitur, Joanni Chrysostomo adhæret ab eoque diaconi munere ornatur. Mox ubi ille a perditorum hominum turba de sede sua esset dejectus, ejus causa (a. 405) cum legatione cleri Constantinopolitani ad Innocentium missus est. Ex illo vero tempore ad annum ferme 415, memoria ejus in obscuro est. Sunt qui in Orientem reversum eum dicant, eumdemque existiment cum Cassiano presbytero, qui anno 414 ab Alexandro, Antiochiæ episcopo, Romam missus fuit ad pacem inter utramque ecclesiam reconciliandam; alii tamen jam tum Massiliam eum concessisse putant, ubi presbyteri dignitate auctus est, et ab eo ferme, quem modo indicavimus, anno tam vitæ quam doctrinæ existimatione fuit conspicuus. Inclaruit imprimis fundatis duobus, altero virorum, altero virginum monasteriis. Cardo itaque difficultatis vertitur in Cassiano presbytero; qui si idem sit ac Collator, initia monasterii S. Victoris collocanda sunt post annum 414: sin diversus (quod Tillemontio magis placere videtur loc. cit.) circa annum 405. In hac vero hypothesi nihil impedit quominus S. Rusticus in illo monachus viveret, sive dum ad eum scribebat S. Hieronymus sive paulo tardius; nec quidquam cogit, ut est apud Ballerinios, Tolosano monasterio illum addicere. Ita sane congrue intelliguntur illa ejusdem epistolæ S. Hieronymi de S. Exuperio Tolosano episcopo: “Hujus tu e vicino sectare vestigia;” et illa de Proculo Massiliensi: “Habes isthinc sanctum doctissimumque pontificem Proculum, qui viva et præsenti voce nostras schedulas superet, quotidianisque tractatibus iter tuum dirigat.” Videsne discrimen formularum? De episcopo Massiliæ Hieronymus loquitur uti de præsenti, eo quod (Rusticus) in Massiliensi monasterio vitam ageret: S. Exuperium vero “vicinum” indicat, propterea quod Tolosa licet distaret a Massilia, præ Palæstina tamen, ubi erat Hieronymus, illi erat vicina.

[16] [probabilius in Massiliensi S. Victoris.] Id porro certum ex epistolæ verbis, S. Rusticum tunc Massiliæ, si non in monasterio, saltem in urbe vel haud procul ab ea moratum: secus vero, qui viva et præsenti voce cum Proculo egisset? Qui quotidianos habuisset tractatus? Restat ut de Lirinensi dicamus, in quo, ex posteriore Baluzii sententia, Rusticus cœnobiticæ disciplinæ se mancipavit. Repugnat Bailletus [Vies de Saints, 26 oct.] , quod tum Lirinense asceterium vix exurgeret, vel, ut addit Quesnellus [Opera S. Leonis, tom. II, col. 1574.] , non ita saltem celebre evasisset, ut e regione satis dissita Rusticum sua fama exciret. Sed hæc ratio parum firma. Nam, ut habet Gallia Christiana [Tom. III, col. 1188.] , monasterium Lirinense, fundatorem agnoscit… S. Honoratum (postmodum Arelatensem episcopum) aliis anno 375, aliis, inter quos Bailletus 391. Consonant Longueval [Histoire de l'Église Gallicane, tom. II, p. 5.] et Tillemont [Mémoires, tom. XV, p. 38.] , asserentes, ille sæculo quarto exeunte, hic non ante annum 400. Rectius tutiusque Baluzio contradicit Quesnellus ex silentio S. Hieronymi et aliorum: Cum, inquit [Opera S. Leonis, tom. II, col. 1574 et seq.] , Rusticum monasticam vitam aggredi meditantem ad Proculi Massiliensis doctrinam et monita, et ad Exuperii exemplum remiserit Hieronymus, nemo crediderit ab istorum episcoporum vicinia longius recedere voluisse. Et iterum paulo inferius: Si Venerius Massiliensis et Rusticus Narbonensis (quos in monasterio socios fuisse docet Inscriptio, de qua § I) episcopi ex insula Lirinensi ad sacerdotalem infulam evocati fuissent, vix fieri posset, quin aliqua hujus rei vestigia in antiquis monumentis extarent, cum celeberrimi fuerint inter Gallicanos episcopos. De his Hilarius Arelatensis episcopus verba fecisset, qui eodem tempore in Lirino vivebat, sub eademque Honorati disciplina, vel Hilarii vitæ auctor alter Honoratus Massiliensis episcopus. De his Eucherius non siluisset, cum ad Salonium filium instructiones scribens eos commemorat, quorum ille conversatione vel monitis in insula profecerat. Sed Apollinaris præsertim Sidonius in suo ad Faustum Rejensem Eucharistico, ubi huic præcipue insulæ illius incolas in memoriam revocat, Caprasium scilicet, Lupum, Honoratum, Maximum, Eucherium, Hilarium, quorum Faustus socius fuerat, numquam aut Venerium aut Rusticum omisisset recensere… Denique Chronologia Lirinensis, cujus auctor nulli pepercit labori ac diligentiæ in conquirendis iis omnibus, quæ celeberrimi monasterii honori conducebant, eosque præsertim numeravit, qui illud pietate sua ornassent aliquando, nihil prorsus de egregio illo episcoporum pari recensuit; de quo proinde ne apicem quidem reperiisse credendus est in antiquis et bene multis, quæ excussit vel repræsentat, monumentis. Hæc quidem negativa, ut dici solet, sunt; pondus tamen suum utique habent. Ut ergo paucis disputationem concludam: non liquido constat, quo anno et cui monasterio se adscripserit S. Rusticus; probabilior mihi est sententia, quæ favet Massiliensi S. Victoris; certamque hanc haberem, ni de anno quo Cassianus in Provinciam advenit, subesset dubitatio. Videat eruditus lector, an talis ista sit, ut Tolosano potius sanctum Rusticum adjudicet cum Quesnello.

[17] [Plura de adolescentia sancti Rustici docent nos litteræ S. Hieronymi.] At si non satis compertum est an, quove in monasterio viveret S. Rusticus, dum egregias illas litteras Hieronymus ad eum perferendas curabat; plura ad ejus infantiam adolescentiamque spectantia ex iisdem patefiunt. Audio, inquit [Migne, tom. XXII, col. 1075.] , religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quæ aluit, quæ erudivit infantem; ac post studia Galliarum, quæ vel florentissima sunt, misit Romam, non parcens sumptibus, et absentiam filii spe sustinens futurorum; ut ubertatem gallici nitoremque sermonis, gravitas Romana condiret; nec calcaribus in te, sed frœnis uteretur; quod et in disertissimis viris Græciæ legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabant sale… Hanc tu suspice ut parentem; ama ut nutricem, venerare ut sanctam. Erat itaque Bonosus, pater ejus, dudum jam mortuus, siquidem mater multorum annorum vidua aluit et erudivit infantem. Pone Rusticum quinquennem sexennemve fuisse, cum moreretur pater: nec enim plus ei dare sinunt verba: aluit et erudivit infantem; proinde exiguo temporis spatio, puta quatuor aut quinque ad summum annis, episcopali gavisus Bonosus est dignitate: qua insignitus utique tantum fuit post susceptum filium. Nefas foret aliter statuere. Aliunde liquet, S. Rusticum adolescentem exstitissse imo nec multum pubertatis prætergressum annos cum epistola scriberetur: ait enim Hieronymus [Migne t. XXII. col 1073.] : Hæc dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus, magna cepisse et excelsa sectari; et adolescentiæ imo pubertatis incentiva calcantem, perfectæ quidem ætatis gradum scandere. Pronum ex his concludere est, illum tunc ætatis annum vigesimum vix attigisse vel certe non multum superasse. Alibi dicitur [Col. ] : Ita ergo age et vive in monasterio ut clericus esse merearis, ut adolescentiam tuam nulla sorde commacules. Qui locus minorem prodet etiamnum ætatem, si, ut monui n. 14, probabilius tunc nondum in monasterio vivebat S. Rusticus. Et iterum [Col. ] : Hæc expressius loquor ut adolescentem meum et linguæ et aurium prurigine liberem.

[18] [Ubi et quo loco natus S. Præsul.] Ex verbis: Volo ergo te … non habitare cum matre [Ibid. col. 1075.] , plures inferunt S. Rusticum patria Massiliensem fuisse. Potuit tamen mater, ordinato vel defuncto Bonoso, ad hanc cum filio (forte unico, cum nulla fratrum aut sororum mentio nec apud Hieronymum nec alibi fiat) accessisse urbem, ibique vel in vicinia sedem fixisse; insuper quoniam, ut diximus, ignota ecelesia sit, cui præfuit Bonosus (sunt qui Trevirensem suspicati sunt, sed perperam omnino [Conf. Tillemont, Mémoires t. XV p. 887.] ,) plane nos latet an ex loco vel regione dissitis aut propinquis migrarint, si aliunde advenerint. Putem tamen et patrem et matrem, Aratoris episcopi sororem, patria gallos; id suadent tum ipsa nomina, tum locorum et rerum gestarum adjuncta. Opulentis parentibus ortum S. Rusticum haud immerito concludunt ex eodem S. Hieronymo: Matrem ait [Migne, tom. XXII col. 1075 et seq.] , ita vide, ne per illam alias videre cogaris… Ancillas quæ illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis. Alibi [Ibid. col. 1078.] fit mentio de delicatis cibis a matre offerendis filio, de frequentia puellarum cum illa agentium. Rursus [Ib. col. 1076.] : Et Joannes Baptista sanctam habuit matrem, pontificisque filius erat; et tamen nec matris affectu, nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Denique constat egregiis ingenii dotibus ornatum, adolescentemque summæ spei fuisse Rusticum utpote qui missus Romam fuerat ut ubertatem gallici nitoremque sermonis, gravitas Romana condiret. Monet discipulum magister: Ita ergo age et vive in monasterio ut clericus esse merearis… Ne ad scribendum cito prosilias et levi ducaris insania etc. Dignus quoque æstimatur qui cum Proculo episcopo Massiliensi doctissimo sanctissimoque quotidianos tractatus habeat. Quæ sane omnia produnt, agi ex mente S. Hieronymi de juvene haud vulgaris loci et meriti. Hactenus de præclarissima illa epistola, cujus summarium adscribimus ex Vallarsio: Docet quemadmodum oporteat instituere vitam, monachi dignam nomine, monetque imprimis vitandam suspectarum feminarum consuetudinem; tutius autem esse juvenem in cœnobio quam in solitudine vitam agere. Tum sero ad docendum et scribendos libros esse veniendum; obtrectatorum familiaritatem modis omnibus fugiendam [Ib. col. 1072.] .

§ III. Epistola S. Leonis magni ad Rusticum Narbonensem. Item epistolæ S. Hilari papæ de Hermete, quem Narbonenses S. Rustici successorem elegerant.

[Epistola S. Rustici ad S. Leonem.] S. Rustici litteræ, quibus respondet S. Leo magnus, quasque Hermes archidiaconus Narbonensis, in Urbem, ut ipse Romanus pontifex testatur, detulit [Opera S. Leonis tom. I, col. 1416.] , desiderantur. Desunt quoque S. Præsulis nostri Inquisitiones in omnibus collectionibus, posterioribus Dionysio Exiguo; qui. ut habent Ballerinii [Ibid. col. 1413 et 14.] , omissis Inquisitionibus, ipsarum loco titulos præfixit, quibus nonnumquam duas Leonis responsiones in unum minus apte copulavit… Inquisitiones vero, sine quibus plerumque Leonis responsa intelligi nequeunt, Sirmondus primus edidit. Hunc deinceps editores S. Leonis secuti sunt. Obiter notemus, præfatas Inquisitiones seu quæstiones, numero novemdecim, esse sola S. Rustici scripta, quæ ad nos pervenerint. Nec enim facile putandum, virum tantis dotibus ornatum, et eloquentiæ haud vulgaris fama celebratum, nihil elucubrasse, præter unam 29 alteramve epistolam, quæ et ipsæ perierunt [France littéraire tom. II, p. 364.] . Postulaverat autem in litteris suis ad S. Leonem, primum, quid agendum sibi esset de duobus presbyteris, qui in accusatione defecerant; deinde manifestaverat mentem suam de abdicando episcopatu; tandem proposuerat quæstiones seu Inquisitiones.

[20] [Responsoriæ S. Leonis: mitius agendum cum duobus presbyteris, qui, in accusatione defecerunt;] Respondet S. Leo ad singula capita ex ordine. Primum itaque agit de causa Leonis et Sabiniani presbyterorum, qui reos dixerant quosdam adulteros; convenerunt episcopi et honorati, a S. Rustico convocati, ut de crimine statuerent; verum accusatores, deficientibus satis idoneis probationibus, comparere ausi non sunt. Rogat igitur R. Rusticus quid faciendum. Rescribit S. Doctor [Opera S. Leonis tom. II, col. 1416 et 17.] : Totius sermonis tui allegatione concepta, et gestis, quæ in in episcoporum honoratorumque examine confecta sunt, recensitis, Sabiniano et Leoni presbyteris, ACTIONIS TUÆ intelleximus fiduciam defuisse, nec eis justam superesse querimoniam, qui se ab inchoatis disceptationibus sponte subtraxerint. Circa quos quam formam, quamve mensuram debeas tenere justitiæ, tuo relinquo moderamini; suadens tamen caritatis hortatu, ut sanandis ægris spiritalem adhibere debeas medicinam, et dicente scriptura: “Noli esse nimium justus,” mitius agas cum eis, qui pudicitiæ zelo videntur modum excessisse vindictæ; ne diabolus, qui decepit adulteros, de adulterii exultet ultoribus. Acta conventus, cujus meminit S. Leo, interciderunt. Est et hoc notandum: ante Quesnellum pro actionis tuæ legebatur actionis suæ; quod præplacet Tillemontio in notatiuncula ad imam paginam [Mémoires, tom. XV, p. 404.] . Et re quidem vera, hæc lectio, ut observant Ballerinii, congruentior videri potest, eo quod de actione judiciali sermo sit, quam non Rusticus, sed Sabinianus ac Leo presbyteri … zelo pudicitiæ intentarant. Nihilominus tenenda est lectio Quesnelliana, [Col. 869B] utpote ad finem plurimorum longeque præstantiorum codicum exacta, quam proinde, ut verbis utar iterum Balleriniorum, tanta auctoritate suffultam haud deserendam credidimus, licet quæ ei subsit sententia, ex ignorantia facti et circumstantiarum lateat. Forte Rustico æque ac Sabiniano et Leoni privatim perspectum erat adulterii crimen; unde hi sperabant fore ut idem Rusticus, quamvis in episcoporum honoratorumque concessu judicis personam gereret, “actionem” quoque “suam” contra adulteros, seu favorem accusatoribus impenderet. Cum vero satis idoneæ probationes istis deessent, ita ut se ab inchoatis disceptationibus sponte subtraxerint; Rusticus nedum ipsis favere non potuit, sed eosdem correctione dignos ex legibus censuit; in quo mitius ei agendum S. Pontifex respondet [Opera S. Leonis tom. I, col. 1416.] . Hisce verosimiliter ex tenebris ortum est, quod in Lectionibus antiqui Breviarii Narbonensis dicatur: Sabinianum et Leonem presbyteros, qui se Rustici judicio subduxerant, ejus reliquit (S. Leo) moderamini; quæ tamen cum universo S. Doctoris textu non putem conciliari posse, ut attentius legenti liquebit.

[21] [permanendum S. Rustico in opere credito episcopatus;] Deinde S. Leo rationes, ob quas nata S. Rustico erat voluntas dimittendæ sedis enumerat simulque refellit [Ibid. 1417.] : Miror autem dilectionem tuam in tantum scandalorum quacumque occasione nascentium adversitate turbari, ut vacationem ab episcopatus laboribus præoptare te dicas, et malle in silentio atque otio vitam degere, quam in his, quæ tibi commissa sunt, permanere. Dicente vero Domino: “Beatus qui perseveraverit usque in finem”: unde erit beata perseverantia, nisi de virtute patientiæ? Nam secundum apostolicam prædicationem “omnes qui voluerint in Christo pie vivere, persecutionem patientur.” Quæ non in eo tantum computanda est, quod contra Christianam pietatem aut ferro aut ignibus agitur, aut quibuscumque suppliciis; cum persecutionum sævitiam suppleant et dissimilitudines morum et contumaciæ inobedientium et malignarum tela linguarum; quibus conflictationibus cum omnia semper membra pulsentur, et nulla piorum portio a tentatione sit libera, ita ut periculis nec otia careant nec labores; quis inter fluctus maris navim diriget, si gubernator abscedat?… Permanendum ergo est in opere credito et in labore suscepto. Constanter tenenda est justitia et benigne præstanda clementia. Odio habeantur peccata, non homines. Corripiantur tumidi, tolerentur infirmi; et quod in peccatis severius castigari necesse est, non sævientis plectatur animo sed medentis. Ac si vehementior tribulatio incubuerit, non ita expavescamus, quasi illi adversitati propriis viribus resistendo, cum et consilium nostrum et fortitudo sit Christus, ac sine quo nihil possumus, per ipsum cuncta possimus. Qui confirmans prædicatores evangelii et sacramentorum ministros; “Ecce ego,” inquit, “vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.” Et iterum: “Hæc,” inquit, “locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo tribulationem habebitis; sed bono animo estote, quia ego vici mundum.” Quæ pollicitationes quia sine dubio manifestæ sunt, nullis debemus scandalis infirmari, ne electioni Dei videamur ingrati, cujus tam potentia sunt adjutoria, quam vera promissa. Atque hæc ita sanctissimus sapientissimusque pontifex Leo; quibus confortatus et confirmatus Rusticus, deinceps non comperitur de deponendo episcopatus onere cogitasse.

[22] [responsiones ad propositas ab eo inquisitiones.] Denique ad Inquisttiones progreditur summus Pontifex: De consultationibus, ait [Ibid., 1419.] , dilectionis tuæ, quas separatim conscriptas archidiaconus tuus detulit, quid sentiendum sit, inter præsentes opportunius quæreretur de singulis, si nobis tui conspectus copia proveniret. Nam cum quædam interrogationes modum diligentiæ videantur excedere, intelligo eas colloquiis esse aptiores quam scriptis. Quia sicut quædam sunt, quæ nulla possunt ratione convelli; ita multa sunt, quæ aut pro consideratione ætatum aut pro necessitate rerum oporteat temperari; illa semper conditione servata, ut in his, quæ vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec præceptis evangelicis contrarium nec decretis sanctorum patrum inveniatur adversum. Sequuntur Inquisitiones numero novemdecim, singulæ cum subjectis S. Leonis responsionibus; quas videsis in operibus S. Doctoris, epistola apud Quesnellum et Ballerinios ordine centesima sexagesima septima, alias secunda. Cæterum pleraque responsa reperiuntur inserta Decreto Gratiani.

[23] [Quo tempore scriptæ litteræ S. Leonis,] Sed controversia est de tempore quo S. Leo laudatam ad Rusticum dederit epistolam. Quesnellus scriptam censet circa annum 442, 443 vel 444; sed rationes profert, Tillemontii judicio, parum firmas [Mémoires, t. XV, p. 405.] Sirmondus et Baluzius annum ponunt 452, nullo, quod allegant, nixi documento. Suspicatur Quesnellus, sic eos statuisse, eo quod existimaverint, in hac epistola, ubi sermo habetur de his, qui ab hostibus in infantia capti fuerant, respici ad eam vastitatem, quam Hunni in Galliis intulerunt anno 451. Hujus autem epistolæ locum non ad Hunnorum irruptionem referri contendit, sed ad Vandalorum persecutionem, qui Africa potiti sub Genserico, catholicos oppugnarunt: nam Inquisit. 18 hæc præferuntur: “De his qui ex Africa vel de Mauritania venerunt et nesciunt in qua secta sint baptizati.” Tum Vandalica persecutione descripta, quæ Christianis illata fuit in Africa post annum 439, hac occasione nonnullos in Gallias sese recipisse existimat, de quibus in eadem epistola sermo sit, et idcirco eam datam credit circa annos indicatos 442, 443 et 444, in quibus ea persecutio grassata est. Sic Ballerinii [Opera S. Leonis, t. I, col. 1409.] . Sed primum Quesnelli sententia convellitur ex Inscriptione Narbonensi, quam cum ipso Quesnello diximus pertinere ad annum Christi 445. In hac autem memoratur Hermes diaconus, qui in epistola S. Leonis dicitur Archidiaconus; scripta proinde hæc fuit post annum 445, cum jam ex diacono factus erat Hermes Archidiaconus. Nec tacendum est, inquit Baluzius [Opera Salviani, p. 411.] , eidem Rustico inscriptam esse celebrem illam Leonis I Papæ epistolam, quæ in omnium manibus versatur, missam per Hermetem Archidiaconum, cujus mentio est in Inscriptione, quique dein Narbonensis episcopus fuit post Rusticum. Nullum reperi scriptorem, qui vel minimum dubitet, Hermetem, qui in Inscriptione nominatur, eumdem esse qui litteras Rustici ad Leonem in Urbem detulit. Addunt Ballerinii contra Quesnellum [Opera S. Leonis, ubi supra.] : Licet Africana Vandalorum persecutio efferbuerit post annum 439, Mauritania tamen in Romanorum potestate perstitit usque ad Valentiniani mortem, quæ incidit in annum 455. Igitur si ii, qui de “Mauritania” in Gallias “venerunt”, persecutionis caussa, ut opinatur Quesnellus, transmisere; id post annum 455 statuendum esset.

[24] [probabiliter circiter annum 458.] Ast eversa Quesnelli sententia, videndum est an certum epistolæ adscribi tempus queat. Juverit hanc in rem tres posteriores S. Rustici Inquisitiones adscripsisse integras. Sic habet Inquisitio XVII: De his, qui parvuli ab hostibus capti sunt, et non se sapiunt baptizatos; sed sciunt se aliquoties ad ecclesiam a parentibus ductos; utrum possint vel debeant, cum ad Romaniam venerint baptizari? Inquisitio XVIII: De his, qui ex Africa vel de Mauritania venerunt et nesciunt in qua secta sint baptizati, quid circa eos debeat observari? Inquisitio XIX: De his, qui parvuli quidem baptizati, a gentilibus capti sunt et cum illis gentiliter convixerunt; cum ad Romaniam adhuc juvenes venerint, si communionem petierint, quid erit observandum? Ex his inferunt Ballerinii loc. cit.: Esto casus Inquisit. 18 ad illos spectet, qui ex Africa in Gallias aliqua de caussa tempore persecutionis Vandalicæ sese receperunt, non tamen eodem pertinere queunt casus Inquisit. 17 et 19. Hic enim indicantur ii, qui “parvuli” ab “hostibus” iisque “gentilibus” capti et extra Romanum imperium adducti, tandem adhuc “juvenes” in “Romaniam” seu in Romanum imperium redierant, ac ex his nonnulli in Narbonensem provinciam, quorum caussa Inquisitiones a Rustico propositæ fuerunt. Non ergo de Africanis persecutionis caussa exulibus vel profugis agitur, nec de Vandalis, qui non gentiles sed ariani erant. Hunnos itaque aliosque barbaros gentiles eosdemque Romanorum hostes intelligere oportet, qui postquam Gallias depopulati sunt, ex iisdem pueros captivos secum asportarunt. Celebris est autem illorum (scilicet barbarorum omnis generis [Conf., Histoire de Languedoc, tom. I, p. 154.] ) irruptio in Gallias et in ipsam Narbonensem provinciam, cujus meminit Hieronymus in epistola ad Ageruchiam disertis verbis [Epist. 123. Vide Migne, tom. XXII, col. 1057 et 58.] an. 407. Si autem de parvulis hoc tempore captis fuisset quæstio, circa annum 442 haud scripsisset, ut videtur, Rusticus Inquisit. 19, quod, “ad Romaniam adhuc juvenes venerint.” Hunni pariter adversus Gothos pugnarunt in Galliis an. 437 et 439; in auxilium ab Aetio acciti [Acta SS., tom. IX Octobris, p. 135. Conf., Historie de Languedoc, tom. I, p. 182 et seq.] . Sed tum auxiliares fuerunt Romanorum, non hostes. De “gentilibus” autem “hostibus” Rusticus loquitor et de captivis, qui adhuc juvenes ex hostibus in Romaniam redierunt. Æquius igitur intelligitur Hunnorum irruptio in Gallias anno 451 [Conf.. Hist. de Languedoc, ibid, p. 189. Item, tom. IX Oct., p. 122 et 955.] ; cum non auxiliares, sed hostes adversus Ætium Romanorum ducem dimicarunt. Si vero de “parvulis” hoc bello captis Inquisitiones Rustici accipiendæ credantur; ut congruum tempus relinquatur, quo iidem parvuli a gentilibus capti, juvenes in patriam remeaverint, hæc epistola affigi nequit anno 452. Quæ sane a Balleriniis haud absurde prolata, probabilitate sua non carent; in mentem tamen revocandum est, toto medio sæculo V, de quo hic agitur, Romaniam barbarorum incursionibus patuisse; ut non facile ex his statui possit, quibus omnino annis S. Rusticus dubia sua S. Leoni proposuerit. Pergunt Ballerinii: Probabilius autem anno circiter 458 collocanda (S. Leonis) epistola videtur. In primis enim in duabus epistolis anni 458, altera 159 ad Nicetam Aquileiensem cap. 5, altera 166 ad Neonem Ravennatem cap. 1. mentio occurrit de Romanis ab infidelium captivitate ad sua redeuntibus, quorum alii dubium injecerant de baptismate, de idolotitis alii, æque ac legitur in epistola ad Rusticum Narbonensem nempe de baptismate; silet Rusticus de idolothytis. Cum porro omnes hæ epistolæ congruunt captivis, qui sub Attila Italiam et Gallias vastante capti fuerant; tum vero non minus epistola ad Rusticum, quam aliæ duæ, circa eumdem annum 458 scripta æquissime agnoscitur. Dein in epistola ad Neonem c. 1. Leo ait: “Nuper in synodo novum et inauditum antea genus consultationis exortum est. Nam quorumdam fratrum suggestione comperimus, aliquot captivorum ad suas sedes libere redeuntes, qui scilicet in captivitatem illa ætate devenerint, quæ nullius rei ferme poterat habere notitiam, remedium quidem implorare basptismatis; sed utrum ejusdem mysterium baptismatis ac sacramenta perceperint, infantiæ inscientia non posse comminisci.” Hæc quæstio eadem est ac illa quam Rusticus Narbonensis proposuit. Quomodo autem Leo anno 458 in epistola 166 ad Neonem hoc “novum et inauditum antea genus consultationis” potuisset affirmare, si eadem quæstio jamdiu a Rustico illi fuisset proposita? Quomodo … addidisset, longiorem in ea solvenda ac diligentiorem discussionem fuisse necessariam, si jamdiu in epistola ad Rusticum illam pari ratione solvisset? Perspicitur itaque prius Neonem … quam Rusticum de hac quæstione ad Leonem scripsisse; ac propterea hæc epistola ad Rusticum exarata cognoscitur post diem IX kal. Nov. an. 458, quo litteræ ad Neonem datæ fuerunt. Aliunde vero apparet S. Leonem Rustico scripsisse ante annum 459. Ut enim apposite disserunt Ballerinii, Hermes, qui in hac epistola appellatnr “archidiaconus,” vivo adhuc Rustico Biterrensibus episcopus datus fuit, a quibus cum non fuerit receptus, Narbonam rediit; et hac de re idem Rusticus et Hermes litteras ad Leonem dedere ut ex Hilari papæ ep. 8 colligere licet. His autem ut congruum tempus tribuatur ante Leonis mortem, quæ contigit anno 461, Hermes ad Bitterensem cathedram promotus videtur sub annum 460. Hæc autem epistola, Hermete adhuc archidiacono Romæ agente, scripta serius dicenda est anno 459. Hactenus de quæstione chronologica. Probabile itaque est litteras tum S. Rustici tum S. Leonis ponendas circiter annum 458.

[25] [Binæ epistolæ S. Hilari, papæ in causa Hermetis;] Quoniam de Hermete incidit sermo, subjungam hoc loco quæ ad ejus causam pertinent. Is circa annum 445 diaconus S. Rustici noscitur ex Inscriptione; ex litteris S. Leonis archidiaconus circa annum 458. Paulo post Biterrensibus (Beziers) ordinatus episcopus (utique a S. Rustico metropolita), a suis excluditur et pellitur. Quapropter Rusticus Hermetem, cujus virtutem noverat, successorem designat, et ad summum pontificem scribit, ut ejus electionem sua auctoritate confirmaret. Rei tam insolitæ, ut ipsi videbatur (nec sane Leo disciplinæ et canonum ignarus erat), acquiescere noluit Leo. Interim Rustico haud ita multo post defuncto anno 461, Hermes, qui se a Biterrensibus susceptum non fuisse querebatur, ad Narbonensem ecclesiam transiit consensu, ut videtur (ex ipsis S. Hilari litteris mox recitandis, in quibus non prætermississet papa mentionem facere de dissentione, si qua fuisset) cleri ac populi, comprovincialium et ipsius Leontii Arelatensis. Res tamen ad Hilarum, qui Leoni papæ successerat, defertur, quasi Narbonensem cathedram invasisset Hermes. Ita Gallia Christiana [Tom. VI, col. 296.] . Multum vero abest, ut quæ de Rustico in hac causa traduntur, comperta sint. Certe alio prorsus modo loquitur Pagius in Breviario [Tom. I, p. 160.] : Cum Hermes quidam Biterrensibus ordinatus antistes, nec ab iis susceptus, intrusisset se in ecclesiam Narbonensem etc. Ex his nemo inferet Hermetem secundum juris regulas cathedram hanc conscendisse. Quid igitur? Quæstio dijudicanda est ex duabus epistolis S. Hilari, qui anno 461 successit Leoni magno; altera ad Leontium Arelatensem, altera ad episcopos diversarum provinciarum Galliæ.

[26] Priorem sic orditur S. pontifex [Migne, tom. LVIII, col. 24.] : Dilectissimo fratri Leontio Hilarus papa. Miramur fraternitatem tuam ita legis catholicæ immemorem esse, [prior epistola,] ut quæque iniqua et contra patrum nostrorum statuta in provincia, quæ ad monarchiam tuam pertinet, si ipse aut non vis aut non potes, etiam nec nos silentii tui taciturnitate permittas corrigere. Siquidem quod et rumore cognovimus, et quantum diligenter a diacono Joanne, qui a magnifico viro filio nostro Friderico (hic frater erat Theodorici Visigothorum regis) litteris suis nobis insinuatus est, requisivimus, quod iniquissima usurpatione quidam Hermes episcopatum civitatis Narbonensis exsecrabili temeritate præsumpserit… Qua de re, frater carissime, monemus, ut si fides adhibeatur assertis, seposita excusatione, ad nos … relationem transmittatis… Data III Nonas id est die tertia Novembris anno 462. Hæc utique favent apprime Pagio.

[27] [posterior] In altera rescribit Hilarus [Migne, ubi supra.] : Dilectissimis fratribus episcopis provinciæ Viennensis, Lugdunensis, Narbonensis primæ et secundæ et Alpium Pœninarum (Penninarum) Hilarus episcopus… Olim igitur urbium præsides prædictarum (Narbonensis et Biterrensis) sanctæ memoriæ decessori meo (Leoni) non minus quam nobis etiam tunc attulerunt doloris, illicitis petitionibus audendo prosequi, quod vix apud patientiam nostram sola necessitatum potuit deploratione leniri. Quibus enim, sicut etiam vos probatis, factum constat exemplis, et qua non objurgatione dignissimum est, quod sanctorum Patrum decretis et ipsis repugnat canonum institutis? Cum ideo se frater jam et coepiscopus noster Hermes a Narbonensi ecclesia credidit jure suscipi, quia indigne a Biterrensibus, quibus ordinatus est, dicebat excludi. Qui si vere hoc in se factum doleret, et legitimo remedio subvenire propriæ scisset injuriæ, vindictam magis debuit sperare perpessis quam veniam perpetratis. (Nonne ex verbis: Si vere hoc in se factum doleret, saltem conjicere licet Hermeti minus dignam apud Biterrenses susceptionem, potius fuisse speciem quam rationem ut ad Narbonenses transiret?) Denique si nunc saltem communi omnium Domini sacerdotum utatur animo, si imitetur exemplum, si ad hæc quæ ecelesiasticæ quietis contemplatione utcumque sopita sunt, oculis cordis intendat, et pro totius ecclesiæ pace vel fide, quæ sunt multipliciter errata consideret: nihil est profecto quod non etiam ipse reprehendat, et erubescat sibi annui quod in altero laudabiliter improbarit. Scimus enim et jamdiu de memorati fratris conversatione nihil habemus ambiguum, cum anteactæ vitæ ipsius cursum et retro antepositum (al. omne propositum) nostro revolventes animo, hos illum, quos in eo arguimus, incurrisse potius quam fecisse æstimamus excessus. De quibus præsidente (forte legendum esset præsente) fratrum numeroso concilio et ex diversis provinciis ad diem natalis nostri (scilicet 19 novembris 462 in primo anniversario ordinationis S. Hilari) in honorem beati Petri apostoli per Dei gratiam congregato, præsidentibus (melius diceretur præsentibus) fratribus et coepiscopis nostris Fausto et Auxanio, atque agentibus plurimis, quæ vigorem respiciunt auctoritatemque judicii, id a nobis pacis est amore constitutum, ut in sententia, quam sub adversione utriusque legationis inde directæ, Christo Domino inspirante, protulimus, neque caritas evangelicæ indulgentiæ neque apostolicæ virga defuerit disciplinæ. Namque in totum nec remittere nos fecit indulgentia nec affectio coercere. Porro indulgentia consistit in eo, quod Hermes in sede confirmatur Narbonensi; coercitio quod privatur jure ordinandorum episcoporum comprovincialium. Ei, inquit S. Hilarus, qui nunc ecclesiæ Narbonensi præsidere permittitur, ordinandorum episcoporum, ob hæc quæ prave facta sunt, sustulimus potestatem, quam ita ad… Constantium Uceticæ ecclesiæ antistitem, quia ævo honoris primas esse dicitur, pertinere censuimus, ut si superstite Herme episcopo defunctus fuerit, illum hæc cura respiciat, quem repererit episcopalis ordo primatem id est ordinatione antiquiorem. Herme autem episcopo deficiente, faciendorum mos antistitum Narbonensi mox reddatur ecclesiæ, quem non civitas sed causa præsumptionis amisit.

[28] [num præpostere faverit S. Rusticus Hermeti?] Ex his patet, judicio S. Hilari, haud levis culpæ reum se fecisse Hermetem, infulas arripiendo Narbonenses. In quo autem culpa constiterit non facile est accurate definire. Mihi Hermes peccasse præcipue videtur sedem Biterrensem dimittendo, debita deficiente auctoritate, Narbonensemque adeundo, dum ex legum ecclesiasticarum præscripto, priori ecclesiæ adhuc esset legitime copulatus. Minuitur culpa si, ut plures opinantur, Biterra redux vel forte profugus, a sancto Rustico benigne susceptus imo et successor est designatus in sede Narbonensi; atque hac de re scriptum ab eodem S. Rustico fuit tum ad S. Leonem tum ad S. Hilarum, Romanos antistites. Qui ita sentiunt, his S. Hilari verbis, supra recitatis nituntur: Olim igitur urbium præsides prædictarum (Narbonensis et Biterrensis, ut ex initio epistolæ evidenter constat) sanctæ memoriæ decessori meo (Leoni) non minus quam nobis etiam tunc attulerunt doloris, illicitis petitionibus audendo prosequi, quod vix apud patientiam nostram sola necessitatum potuit deploratione leniri. Et re quidem vera, qui alii essent præsides illi, nisi Rusticus et Hermes? Dubitant nonnulli; Tillemontius in nostram aperte propendit sententiam [Mémoires, t. XVI, p. 39.] . Ubi etiam plura citat exempla, quibus probari existimat, haud ita alienum fuisse a canonum disciplina, ut quis ab una ad alteram episcopus transiret ecclesiam iisdem, quibus Hermes in adjunctis, multo minus ut præsul suum eligeret vel designaret successorem. Utut est, vel ex eo quod sedem consuluerit Romanam, patet S. Rusticum nec leviter, nec præpostera mente favisse Hermeti. Cæterum ipse Hilarus ordinationem re penitius examinata et discussa, confirmavit. Quæ acrius dicta in litteris reperiuntur, plurimum ipso rei exitu temperantur. Asserunt Benedictini [Art de vérifier les dates, p. 249.] , inter Romanos pontifices primum esse S. Hilarum, qui prohibuerit, ne episcopus eligeret successorem suum; eumdemque pontificem districte servatum voluisse canonem Nicænum, quo transitus ad aliam sedem prohibetur. Quod notasse satis est, cum hujus loci non sit diligentius quæstionem examinare. Confer Tillemontium [Mémoires, t. XVI, p. 41.] .

§ IV. Adfuit S. Rusticus concilio Gallicano, ubi actum de epistola S. Leonis ad Flavianum; item concilio Arelatensi III, ubi compositum est dissidium de jurisdictione Theodoricum, episcopum Forojuliensem, inter et Faustum, abbatem Lirinensem. Alia Monumenta minus certa vel apocrypha, ad res gestas S. Rustici pertinentia.

[Subscribit S. Rustiens synodicæ epistolæ 44 epporum ad S. Leonem M.;] Subscriptus legitur, et quidem primus post Ravennium Arelatensem, S. Rusticus epistolæ synodicæ quadraginta quatuor episcoporum [Opera S. Leonis, t. I, col. 1107.] ad Leonem magnum, qui celeberrimam suam ad Flavianum epistolam de hæresi Eutychiana in Gallias mittendam curaverat: Rusticus episcopus Apostolatum vestrum in Domino venerans saluto et ut digneris pro me orare supplex oro [Ibid., col. 1110.] . Conventus iste celebratus anno 451, passim venit nomine Concilii Gallicani vel Arelatensis II [Tillemont, Memoires, t. XV, p. 406. — Art de vérifier les dates, p. 180.] . Confer tamen Sirmondum [Concilia antiqua Galliæ, t. I, p. 13 et p. 102.] , qui concilium hoc prætermittit et solius meminit Synodicæ [Ibid., p. 93.] . Respondit Leo anno sequenti (452), litteras suas inscribens Episcopis per Gallias constitutis, singulos nominans quo ordine Synodicam subsignaverant: Ravennio, Rustico etc. [Opera S. Leonis, t. I, col. 1136.] . Hanc autem plurimum extollit, dolens tamen sibi redditam post discessum legatorum suorum ad concilium Chalcedonense. Optassemus quidem, ait, fraternitatis vestræ litteras eo tempore, quo promiseratis, accipere, ut profecturis ad Orientem fratribus nostris, quos ad sanctam synodum vice nostra pro catholicæ fidei defensione direximus, etiam vestræ sententiæ professio jungeretur. Sed cum multa obstacula inopinatam vobis intulerint tarditatem, quamlibet seras et diu expectatas epistolas per fratrem et coepiscopum nostrum lngenuum (is sedi præerat metropoliticæ Ebredunensi [Ibid., t. II, col. 1476.] , et Synodicæ quam Romam deferebat subscripserat) gratanter accepimus, easque cum gaudio recensentes probavimus, sicut confidebamus, eruditione Spiritus Sancti cælestem in vobis vigere doctrinam etc. Nuntiat Patres Chalcedonenses epistolæ ad Flavianum consensisse atque proscripsisse Dioscorum. Concludit in hunc modum: Reddita igitur Deo, fratres carissimi, digna gratiarum actione, oret nobiscum vestra dilectio, ut fratres nostros (legatos), quos expectatio nostra desiderat, incolumes quam primum rediisse lætemur et de omnibus, quæ Domino adjuvante sunt gesta, plenius vos possimus instruere. Nam fratrem Ingenuum noluimus hac expectatione tardari; cum ob hoc ipsum properantius remeare deberet, ne diutius vobis esset incognita communium materia gaudiorum, quæ volumus per curam dilectionis vestræ etiam ad fratres nostros Hispaniæ episcopos pervenire; ut quod Deus operatus est, nulli possit esse incognitum. Data VI Kalendas Februarii (27 Januarii) Herculano viro clarissimo consule cum Sporatio, proinde anno 452 [Art de vérifier les dates, p. 334.] . Itaque Synodica scripta sit oportet circa finem anni præcedentis, seu mensem Decembrem, ut opinantur Ballerinii [Opera Leonis, t. I, col. 1107, in margine.] ; nec video cur Benedictini reprehendant Mansium, quod concilium Gallicanum, cujus Synodicæ respondet S. Leo, adscribat exeunti anno 451 [Art de vérifier les dates, p. 180.] . Reversis a synodo Chalcedonensi legatis (Paschasino et Lucentio episcopis atque Bonifacio presbytero) alteras Leo dedit, mense Februario vel Martio ejusdem anni 452, litteras Dilectissimis fratribus Rustico, Ravennio, Venerio (Massiliensi) et ceteris episcopis per Gallias constitutis, quos certiores facit de gestis in synodo œcumenica et de sententia adversus Eutychen et Dioscorum prolata, cujus sententiæ exemplar adjungit [Opera S. Leonis, t. I, col. 1140 – 43.] . Notandum est in alteris hisce Leonis litteris Rusticum præmitti Ravennio, cum in prioribus postponatur. Ratio discriminis, aiunt Ballerinii [Ibid., col. 1140. Nota.] , facilis est. In antecedenti epistola Leo respondet synodicæ episcoporum epistolæ, in qua cum Ravennius Rustico præcederet, eumdem ordinem sequendum credidit. Rustico autem in ea Synodica præcessit Ravennius eo quod scripta fuerit in synodo Arelatensi. In synodis autem Metropolitanus ejusdem provinciæ primum locum obtinere solet, etiamsi alii aliarum provinciarum metropolitæ antiquiores aut celebriores intersint. Unde in subscriptionibus concilii Aquileiensis an. 381 præcedit Valerianus Aquileiensis provinciæ metropolita, tametsi S. Ambrosius Mediolanensis tot nominibus celebris eamdem synodum rexerit et in aliis documentis Valeriano præponatur. In præsenti autem epistola Leo non respondet ulli Gallorum Synodicæ, ac propterea ætatis ratione habita Rusticum Ravennio præmittit.

[30] [adfuit Arelatensi III in causa Fausti Lerinensis.] Adfuit denique concilio Arelatensi III, habito in causa Fausti abbatis Lerinensis circa annum 455 ut vult Sirmondus [Concilia, t. I, p. 120.] aliique communiter, quamvis id unum certo constet, celebratum concilium sub Ravennio, qui sedi Arelatensi præfuit, ab anno 449 ad annum 461 [Tillemont, Mémoires, t. XV, p. 406] . Scilicet mortuo S. Leontio Forojuliensi episcopo successor electus est S. Maximus abbas Lerinensis; ast hic in silvis se abdidit … humilitate duce, sicque … honorem sacerdotii deprecatus est. Itaque electus est, eo abnuente, Theodorus prius abbas insularum Stœchadum (d'Hieres, ut passim putant, aliud tamen sentiente Valesio [Ibid., p. 407.] ) Sancto Maximo successit in Lerino Faustus. Verum Theodorus episcopus decessoris sui Leontii pactis cum Lerinensibus monachis et abbate stare noluit, motus forsan novo concilii Chalcedonensis decreto, quod monachos episcopis omnino subjectos esse jubet. Faustus abbas … ex adverso pro sua suorumque libertate decertabat [Gallia Christiana, t. I, col. 422.] . Hinc gravis orta et mota contentio, non sine populi offensione; quam ut sedaret componeretque, synodum coegit Arelate, sua in metropoli, Ravennius, missa epistola generali, ut loquitur Sirmondus [Concilia, tom. 1, p. 120.] ad episcopos, quibus exponit primum exortum dissidium; deinde ad hoc itaque, inquit, remediandum scandalum orationibus vestris tertio Kalendas Januarias (30 Decembris) audientiæ dies est constitutus. Rogamus ergo, ut sanctitas vestra se usque Arelate fatigare dignetur etc. Additur specialis clausula ad eos qui in ipsa Insula sunt; ita quidem Sirmondus; ast recte observat Tillemontius [Mémoires t. XV, p. 888.] legendum ex ipsa Insula: agitur enim de episcopis, quondam monachis in Lerino, ut ex verbis Ravennii luculenter efficitur: Beatitudinem vero vestram, inquit, præcipue addesse convenit, quos Insula ipsa velut sinu quodam genitricis fovens ad eam gratiam, quæ nunc in vobis est, Domino instigante perduxit. Et denique specialius et nominatim ad S. Rusticum: Ac præcipue Beatitudo vestra ut adsit primum deprecamur, quia gravior iufirmitas necessario medicos peritissimos inquirit. Quæ sane Ravennii verba, quam præclarum de S. Rustico præbeant testimonium sanctitatis et meriti, nemo non videt. Quid in hoc concilio definitum fuerit, novimus ex decreto, quod ad nos pervenit. Ita autem inscribitur: Institutio sanctorum episcoporum Ravennii, Rustici, Nectarii, Flori, Constantii, Asclepii, Maximi, Justi, Salonii, Ingenui, Ynanti, Zotici, Chrysanthi, in causa insulæ Lerinensis. Incipit: Cum Arelate in sacrario ecclesiæ convenissesemus, … resedimus, de remedio scandali, quod in monasterio in insula Lerinense obortum fuerat pertractantes. Placuit ergo nobis sancto, ut credimus, spiritu gubernante ut… Theodorus episcopus primum exoraretur a nobis, ut scandalum, quod ipse sicut et nos graviter dolebat exortum … manere diutius non pateretur… Nec quicquam deinceps ex his, quæ sibi fratrem Faustum arguebat fecisse, aut verbis repeteret aut animo retineret. Adeoque in gratiam cum eo plene rediret, hoc tamen in posterum sibi tantummodo vindicaturus, quod decessor suus… Leontius episcopus vindicarat, id est, ut clerici atque altaris ministri a nullo nisi ab ipso vel cui ipse injunxerit, ordinentur; chrisma non nisi ab ipso speretur; neophyti si fuerint ab eodem confirmentur; peregrini clerici absque ipsius præcepto in communionem vel ad ministerium non admittantur. Monasterii vero omnis laica multitudo (id est monachi sacris ordinibus non initiati) ad curam abbatis pertineat; neque ex ea sibi episcopus quicquam vindicet, aut aliquem ex illa clericum, nisi abbate petente, præsumat. Faustus, de quo hic sermo, idem ille est qui postea factus episcopus Regensis (Riez), scriptis suis satis magnas controversias excitavit. In Fausti scriptis duo potissimum reprehenduntur; quod semipelagianorum erroribus faverit, et quod animam corpoream esse docere videatur, quam opinionem refellit Claudius Mamertus. Quod spectat ad semipelagianismum venia dignus videtur Faustus, qui scripsit ante concilium Arausicanum II, a quo hæc hæresis est damnata. Ipsius tamen scripta inter apocrypha rejecit Gelasius papa … Obiit S. Faustus circa annum 485, coliturque ut sanctus in sua ecclesia; quin etiam sacris ecclesiæ Gallicanæ fastis nomen ejus inscriptum est [Gallia Christ. t. l, col. 393.] . Vide Act. SS. 16 Jan.

[31] [Alia monumenta minus certa:] Atque hæc sunt antiquitatis documenta certa, quæ ad S. Rusticum pertinent; ex quibus proinde ejus acta illustrari possunt et debent. Habentur et alia nonnulla, sed vel minus sincera vel dubia aut levioris momenti; quæ tamen negligenda minime sunt, imo et in subsidium vocanda.

[33] [Arnobius fertur Commentarios dedicasse S. Rustico;] Primo loco veniunt Commentarii in Psalmos, tributi Arnobio juniori, atque ab auctore inscripti Leontio et Rustico episcopis. Caveus, nihil dubitans, asserit et Commentarios Arnobii esse et dedicatos S. Rustico Narbonensi: Arnobius “junior,” vulgo dictus, inquit [Migne, tom. LIII, col. 240.] , ut ab Arnobio “Afro” distinguatur, gente ut videtur Gallus, claruit circa annum 460, ut ex inscriptione Commentarii in Psalmos, Leontio Arelatensi et Rustico Narbonensi nuncucupati, colligitur. Minus confidenter Bellarminus in Scriptoribus ecclesiasticis [Ibid. col. 237.] : Neque est improbabile hujus Arnobii junioris esse Commentarios in Psalmos, qui sub Arnobii nomine circumferuntur. Rem in medio relinquit Miræus [Ibid. col. 238.] : Eo fere tempore quo Hadrianus VI creatus est pontifex (an. 1522) in Francoladensi cœnobio, inter Wormatiam et Spiram, inventi sunt “Commentarii in omnes Psalmos Davidis,” quos Trithemius, Erasmus, Baræus et alii “Arnobio seniori” (de quo Hieronymus in Catalogo c. 79) non recte attribuunt. Bellarminus suspicatur istos Commentarios esse fetum hujus “Arnobii junioris.” Utut sit, sapiunt Pelagianismum. Quod si etiam Arnobio juniori tribuantur, non tamen certo constaret dedicatos S. Rustico Narbonensi. Incipit Prologus: Charissimis fratribus Leontio et Rustico episcopis Arnobius [Ibid. col. 327.] . Neutrius designatur sedes; et nonne vox fratribus indicat auctorem esse quoque episcopum, qualis non erat nec fuisse postea noscitur Arnobius junior [Histoire de la France littér. tom. II, p. 343.] . Præterea scimus quidem Leontium Arelatensem cathedram tenuisse jam anno 462, nec tamen ante annum 461, quo vivere desiit Ravennius, vel, ut vult Gallia Christiana [Tom. I, col. 533.] , hujus successor Augustalis, quem excepit Leontius. Eodem anno 461 jam episcopus Narbonensis erat Hermes, ut n. 25 demonstravimus. Obiit itaque S. Rusticus ipso fere tempore, quo ad infulas Arelatenses pervenit Leontius. Qui igitur Arnobius suos ambobus simul episcopis inscribere potuit Commentarios? Verumtamen, quamvis plures Rustici nomine, viri sub id tempus reperiantur floruisse [France littéraire, ubi supra, p. 482 — Migne, tom. LVIII, col. 488.] , non video quibus facile aliis convenirent nomina Leontii et Rustici coadunata, quam præfatis duobus præsulibus. Nec omnino repugnat, ut ambo aliquo vitæ spatio in episcopatu convixerint; vel ut Arnobius, si hæc ei mens ab initio fuit, librum suum inscripserit S. Rustico, licet nuper defuncto. Manet ergo dubium, an Arnobus (quem Commentariorum auctorem probabilius habeo) respexerit in Prologo ad S. Antistitem, cujus acta illustramus.

[34] [hunc tradunt etiam interfuisse consecrationi Ravennii;] Majus adhuc habetur dubium de Rustico, quem præsentem consecrationi Ravennii Arelatensis commemorat S. Leo [Opera S. Leonis tom. I, col. 890 et seq.] , epistola ad episcopos per Arelatensem Galliæ provinciam constitutos, incipiente: Dilectissimis fratribus Constantino, Audentio, Rustico etc., quibus gratulatur de bona ac pacifica electione Ravennii. Data est IX Kalend. Septemb. (21 Augusti) Asturio et Protogene coss. id est an. 449. Notat Sirmondus in hanc epistolam [Notæ postumæ apud Labbe, Conc. tom. III, col. 1503.] : Scripta est ad duodecim episcopos, qui Ravennium consecrarant, inter quos e vicinis etiam provinciis adsciti fortasse nonnulli. Rusticus enim qui tertio loco nominatur, Narbonensis episcopus videtur; Florus vero Lutevensis, ex eadem prima Narbonensi. Ex adverso vult Quesnellus (nec contradicunt Ballerinii [Opera S. Leonis, tom. II, col. 1442.] ): Rusticum, qui in hujus epistolæ insoriptione numeratur inter cæteros Ravennii ordinatores, alium esse procul dubio ab illo Narbonensi, ad quem alias scripsit S. Leo. Alterius enim provinciæ metropolitanus, qualem se gerebat Rusticus Narbonensis, numquam se ordinationi episcopali in aliena provincia contra canones immiscuisset, multoque minus in Viennensi, cujus metropolitanus etiam Narbonensem provinciam sibi subjectam esse vel tunc adhuc contendebat, vel certe non ita pridem contenderat. Arelatensium enim votis plurimum suffragatus esset Rusticus, si ad Arelatensis episcopi ordinationem convolasset, velut ejusdem provinciæ episcopus. Deinde Rusticus Narbonensis non tertius scriptus reperiretur in hac epistola, qui alibi vel statim post Ravennium, ut in epistola synodica quadraginta quatuor episcoporum Gallorum ad S. Leonem, et in tertio Arelatensi concilio, vel etiam ante Ravennium nominatus reperitur, ut est in S. Leonis altera epistola. (Confer n. 29) Satius est ergo existimare alium a Narbonensi Rusticum huic epistola inscribi; quod eo lubentius credimus, quod et commune admodum est hujusmodi Rustici nomen, et plures revera legimus circa illa tempora in Galliis floruisse, quorum nonnullos commemorat Apollinaris Sidonus Epistolarum lib. 2. ep. 11, lib. 5 ep. 9 et lib. 8 epist. 11. Quesnello accedit Tillemontius [Mémoires, tom. XV, p. 405.] . Cæterum ipse Sirmondus non asserit agi de S. Rustico; in hanc propendet quidem sententiam, sed quas ob rationes, dicere prætermittit. Equidem alias non video, nisi quod nomen et tempora conveniant S. Episcopo Narbonensi.

[35] [perperam S. Rustico tribuitur quædam epistola] Subdit Quesnellus ubi supra: Alius Rusticus ab his omnibus forte distinctus, scripsit ad Eucherium eam epistolam, quam repæsentavit J. Sirmondus in Notis ad epistolam 11 lib, [ad Eucherium Lugdunensem.] 2 Sidonii. Hunc Rusticum lubens Tillemontius diceret Narbonensem; hæret tamen nonnihil, quia Rusticus ille, qui libros S. Eucherii in Scripturam exscribendos petierat, non videtur fuisse episcopus, et quia aliunde non noscitur Eucherius pontificia dignitate ornatus ante S. Rusticum Narbonensem [Mémoires, tom. XV. p. 405.] . Et re quidem vera S. Eucherium, cum libros illos componeret, jam episcopum fuisse, liquet ex epistola VIII Salviani, quæ exorditur: Domino et dulcissimo Eucherio episcopo Salvianus presbyter; finit: Vale mi Dominus et dulcis meus [Baluzius, Opera Salviani, p. 214 et seq.] . Quamvis autem annus, quo in sedem Lugdunensem sublimatus S. Eucherius est, accurate designari non possit, tamen certum apparet hoc non contigisse ante annum 430; forte anno 432, probabilius anno 434 [Histoire littéraire de la France, tom. II, p. 277.] . Constat vero ex Inscriptione Narbonensi, S. Rusticum saltem anno 430 (longe probabilius anno 427) infulas adeptum. Merito igitur dubitavit Tillemontius an Eucherius S. Rusticum in pontificatu præcesserit (res mihi vix non in comperto est). Quod si Eucherius libros præfatos jam episcopus scripserit, et Lugdunensi ecclesiæ præfectus fuerit, postquam Rusticus Narbonensem regere cœpisset; sequitur non hunc sed alterum cognominem esse auctorem epistolæ, quam Sirmondus noster publici juris fecit: hæc enim non ab episcopo eoque metropolita, sed ne forte quidem a presbytero, scripta demonstratur ex ipsa inscriptionis et salutationis forma. Inchoatur: Domino vere sancto papæ Eucherio Rusticus clauditur: Ora pro me, vere sancte atque amice Dei, et mihi in Christo omni cultu suscipiende papa [Migne, tom. LVIII, col. 489.] . Quapropter auctores Franciæ litter. epistolam tribuunt cuidam Rustico, viro litterato illius ævi et copioso, amico Sidonii Apollinaris [Tom. II, p. 428 et 29.] ; et observant, Sammarthanos [Vetus Gallia Ch., tom. I, p. 295.] item et Baronium confudisse hanc Rusticum cum episcopo Lugdunensi ejusdem nominis, qui dimidio fere sæculo post S. Eucherium ordinatus illius ecclesiæ antistes est. Sed hæc emendantur in Nova Gallia Christiana [Tom. IV, p. 28. Conf. France litt, ubi supra.] . Conf. § I. nn. 10 et seq.

§ V. Summarium rerum a S. Rustico gestarum; ejus mors, sepultura, reliquiæ; memoria in fastis sacris, ubi traditur S. Rusticus ordinatus presbyter a S. Venerio Massiliensi; paucis expenditur quo id jure asserant.

[Compendium vitæ S. Rustici,] Ex hactenus allatis et discussis monumentis deducimus et ordinamus hoc modo vitam et res S. Rustici gestas: In Galliis, forte Massiliæ, ortus erat parentibus opulentis et, ut conjicere licet, sat generosis; patre scilicet Bonoso, postmodum episcopo; matre autem, femina religiosa valde, sorore Aratoris itidem episcopi. At tam hujus quam illius ignota nobis est sedes. Egregiis naturæ et gratiæ donis præditus, cura piissimæ matris, quam paucis annis post editum filium viduam fuisse insinuat S. Hieronymus, Rusticus in omni sapientia et doctrina educatus, ita in studio litterarum profecit, ut dignus sit æstimatus, qui Romam mitteretur, ut ubertatem Gallici sermonis gravitate Romana condiret. In Gallias redux et Massiliæ vel in vicinia cum matre degens, accepit circa annum 411 a S. Hieronymo præclaram valde epistolam, in qua plurima habentur ad laudem S. Adolescentis et claustralis vitæ commendationem. Erat tunc annos circiter viginti natus S. Rusticus, ut conjicere licet ex S. Doctoris verbis. Eodem autem tempore vel non multo post, vitam amplexus regularem est, probabilius, ut equidem existimo, in Massiliensi monasterio S. Victoris; atque S. Venerii (postea Massiliensium) episcopi socius in monasterio, ut est in Inscriptione Narbonensi. Obsecundans monitis S. Hieronymi ita ibidem egit et vixit, ut clericus esse meruerit; unde et in præfata Inscriptione dicitur eidem Venerio compresbyter ecclesiæ Massiliensis. Anno Christi 427, ætatis suæ circiter 37 (stando conjectura quam supra n. 17 ex S. Hieronymo fecimus) episcopus ordinatus est ecclesiæ Narbonensis. Volunt nonnulli (mea opinione perperam) S. Rusticum interfuisse anno 439 ordinationi S. Ravennii Arelatensis. Anno Christi 441, ætatis 52, basilicam ædificare cœpit, et circiter quadriennio absolvit, nempe anno Christi 445, ætatis 56. Exeunte anno Christi 451, ætatis 62 interfuit concilio seu conventui Gallicano, ibique primus post Ravennium Arelatensem, subscripsit epistolæ synodicæ quadraginta quatuor episcoporum ad Leonem magnum, qua hujus ad Flavianum litteras de mysterio Incarnationis probare se testantur. Anno sequenti binæ a S. Leone scriptæ epistolæ; altera responsaria ad præfatam Synodicam; altera certiores facit Galliarum sacros antistites de prolata in Chalcedonensi concilio contra Eutychen et Dioscorum sententia. In utriusque litteris nominatur S. Rusticus, et quidem secundo loco in prioribus, primo in posterioribus. Præsens quoque fuit concilio Arelatensi III (probabilius anno 455), et quidem specialibus hisce ac perhonorificis a Ravennio vocatus verbis: Ac præcipue Beatitudo vestra ut adsit primum deprecamur, quia gravior infirmitas necessario medicos peritissimos inquirit. Agebatur de dissidio, quod non sine populi offensione, ortum erat inter Theodorum episcopum Forojuliensem et Faustum abbatem Lerinensem, de jure quod episcopo competeret in monasterium. Circa annum Christi 458, ætatis 69, cum propter temporum iniquitatem, barbarorum hostiles incursiones et natam exinde morum disciplinæque corruptelam serio cogitasset S. Rusticus de deponendo episcopatus onere, ad S. Leonem scripsit tum ut mentem hanc suam aperiret, tum ut disceret quid sibi faciendum esset in causa Leonis et Sabiniani presbyterorum, qui in accusatione adulterii defecerant, tum denique ut plurium aliarum difficultatum a sede Romana expeteret solutionem. Respondit Leo anno 458, permanendum esse in opere (episcopatus) credito et labore suscepto; mitius agendum cum Leone et Sabiniano, qui pudicitiæ zelo videntur modum excessisse vindictæ; ne diabolus qui decepit adulteros, de adulterii exultet ultoribus. Denique solvit ex ordine difficultates seu inquisitiones a S. Rustico propositas. Extremo S. Præsulis vitæ tempore (anno probabiliter 459 vel sequenti) ordinatus ab eo fuit Hermes, quondam ejus diaconus et archidiaconus, Biterrensium episcopus; ast male exceptus ad S. Rusticum rediit, videturque ab eodem successor designatus in cathedra Narbonensi. Hac de re acriores habemus S. Hilari papæ, qui (electus 10 mensis Novembris) anno 461 S. Leonem exceperat, litteras, quibus graviter reprehenditur Hermes, nec omnino inculpatus prætermitti ipse S. Rusticus videtur. Utut vero est, nota S. Viri sinceritas non sinit, ut ejus hoc in negotio agendi modus præposteræ tribuatur menti.

[37] [mors] Ex laudatis S. Hilari litteris probatur S. Rusticus diem obiisse supremum anno Christi 461, et (secundum probabiles a nobis supra positos numeros) ætatis 72. Epistola enim S. Hilari, qua notatur Hermes, episcopatum civitatis Narbonensis execrabili temeritate præsumpsisse data est III Nonas (id est die tertia) Novembris [Sirmondus, Conc. Gall., tom. I, p. 128.] , non indicato consule; altera, qua idem Hermes permittitur, certa sub lege, servare prædictas infulas, data est III Nonas (die tertia) Decembris Cl. P. Severo consule [Ibid., p. 131.] id est anno 462; ex quibus patet utramque scriptam dicto anno 462, cum tertia Novembris anni præcedentis S. Hilarus nondum ad supremum pontificatum fuisset assumptus. Nec est etiam, quod impediat, quominus S. Rustici transitum annectamus 26 Octobris, quo ejus natales a martyrologis celebrantur.

[38] [sepultura] De sepultura S. Rustici tradit Gallia Christiana [Tom. VI, col. 10.] : Visitur haud procul (mille passuum [Le Blant Pagellæ mss.] ) Narbona vetus sacellum sub invocatione sancti Lupi dicatum, in quo unicum est altare, cui impositum est marmor septem pedes longum et quatuor latum, subtusque aram conspicitur lapis antiquus in modum sepulchri concavus, fractus per medium, et alio marmore quadrato quinque pedum coopertus, in cujus antica parte hæc verba exarata sunt:

ORATE PRO ME RUSTICO VESTRO;

In postica vero, licet ibi multa scripta sint, hæc tantum legi potuere: ALTARE HOC MU … AM. HERMETIS PRBI. Inde conjicit Baluzius, quoniam olim defunctorum corpora in urbibus aut in ecclesiis sepelire haud moris erat apud Romanos, Rusticum illic conditum fuisse; quæ conjectura probabilitate non caret; nam cum an, 1404 id sacellum visitatum fuisset, acta illius visitationis sic habent: “Ibidem etiam quam plurimi veniebant infirmi ad tumulum B. Lupi, qui est cum corpore sancto in medio dictæ capellæ et ante introitum portæ in terra asseverantur esse sepulta corpora SS. Rustici et Eleutherii.” Ita rudi sæculo confundebant Rusticum Narbonensem cum Rustico socio S. Dionysii Paris. et Eleutherii diaconi. Eadem sed paulo latius evoluta, tradit eruditus Edm. Le Blant, additque ex communi sententia ibidem esse sepulcrum S. Rustici quærendum [Ibid.] .

[39] [et altare.] Est et aliud altare, antiquissimum sane et ad nostra usque subsistens tempora; de quo peculiari in tractatu disseruit idem scriptor [Memoire sur l'autel de L'église de Minerve, par M. Edmond Le Blant. Paris. 1846. Vide Inscriptions chrétiennes de la Gaule, tom. II, n° 609.] . Scilicet medias inter fauces exurgit editiore loco nec procul ab urbe S. Pontii Tomeriarum, vicus hodie obscurus nomine Minerba seu Minerva, nobile quondam castrum, sæculo ineunte XIII obsessum et expugnatum a Simone Montfortio, rogatu comitis Narbonensis, cujus ditio infestabatur ab excurrente præsidiario arcis milite. Videtur eo loci templum fuisse Palladi seu Minervæ sacrum, atque inde orta appellatio. Castrum Minervæ, ait Valesius [Notitia Galliarum] a cultu et templo Minervæ nomen accepit; quod deinceps territorio quoque inditum est. Certe Carolus Calvus in diplomate an. 843, meminit Pagi Minerbensis in suburbio Narbonense [Hist. de Languedoc, t. I, Probationes, col. 78.] ; et in altero instrumento an. 873: In paco vel territorio Narbonense, suburbio Minerbense [Ibid., col. 124.] . Teste autem Edm. Le Blant [Mémoire, p. 5.] , omnium antiquissimum monumentum, ad Minervam spectans, altare est a S. Rustico dedicatum circiter annum 460 (imo 457) ut efficitur ex inscriptione:

RUSTICUS EPS ANNO XXX EPTS SVI FF

id est Rusticus episcopus anno XXX episcopatus sui fieri fecit; igitur cum demonstraverimus § I sanctum Virum pontificia auctum dignitate anno fuisse 427; sequitur dedicationem incidere ut dixi, in annum ejusdem sæculi quinquagesimum septimum. Fertur autem, ut nobis per hosce dies rescriptum Carcassone est, S. Rusticus ædem Palladis evertisse, ejusque ruderibus superstruxisse ecclesiam vero Deo sacram, in qua posuit præfatum altare ex marmore albo, sex pedes longum, latum tres. Notat insuper Edm. Le Blant [Ibid., p. 6.] altare olim a frequentissimis visitatum peregrinis, qui illius lateribus solebant nomina sua insculpere; quorum haud pauca (tria supra nonaginta) diligenti opere collegit idem scriptor doctoque illustravit commentario [Ibid., p. 8 – 30.] . Hodiedum incolas habet Minerva ad summum quadringentos [Mémoire, p. 5.] , pertinetque ad circumscriptionem cui ab Araurio fluvio nomen (departement de l'Herault).

[40] [Reliquiæ.] Ad reliquias quod spectat S. Præsulis, sequentia invenio in rescriptis Narbona nobiscum communicatis. Olim reliquiæ insignes S. Rustici servabantur in ecclesia metropolitana, eæque die S. Antistitis festo, nempe XXVI Octobris, fidelium venerationi exponebantur. Sæviente turbine Gallico sub finem sæculi præterlapsi, thecæ et reliquiaria sacrilege in ecclesia metropolitana S. Justi confracta et disturbata fuerunt, hodieque sacræ S. Rustici exuviæ promiscue jacent cum aliis sanctorum ossibus, nec alia ab aliis secerni possunt. Addit sacerdos, qui hæc mihi submisit exeunte anno 1862: Asserunt, parochum S. Justi, non ita pridem defunctum, alteri curato, qui præest ecclesiæ rurali, dedisse os brachiale S. Rustici. Cæterum monuit quoque nos R. D. Dumay nullas jam esse S. Viri reliquias de quarum, ut dici solet, authentia constet; nec festum ejus in populo celebrari.

[41] [Officium] Olim ejus dies celebrabatur ritu duplici, ut efficitur ex Breviario Narbonensi III. et RR. DD. Caroli le Goux de la Berchere arch. et princ. Narb. (Parisiis 1709), ubi legitur: Die XXVI Octobris. In festo S. Rustici, Narbonensis episcopi. Duplex. Lectiones II. Nocturni integras subjiciemus Commentario nostro; hic adscribimus Orationem: Da nobis, Domine, beati Rustici pontificis attolli suffragiis; ut qui in ecclesia tua sacerdotalem adeptus est dignitatem, populo tuo, cui præfuit, supernæ lætitiæ jucunditatem obtineat. Per Dominum. Postquam, suppressa per concordatum an. 1801 sede archiepiscopali, Narbona Carcassonensi ecclesiæ subdita fuit, ab initio duplex saltem Ordo divini officii edebatur pro diœcesi Carcassonensi. Præ manibus habeo Ordinem … juxta ritum ecclesiæ Narbonensis pro anno Domini 1821, de mandato… DD. Arnoldi Ferdinandi de Laporte, episcopi Carcassonen. Notatur autem: 26 Oct. fer. 6. Rustici episc. Narb. “dupl.” col. “aur.”. Similiter in Ordine DD. Josephi Juliani de St Rome-Gualy ep. Carcassonen. juxta eumdem ritum pro anno Domini 1826: 26 Oct. fer. 5. Rustici etc. ut supra. Eodem anno atque de mandato ejusdem præsulis editum est Breve Carcassonense, addita in titulo notatione sequenti: Hoc Breve ordinatum juxta Breviarii Carcassonensis ritum, commune tamen erit Breviariis ecclesiarum Mirapicensis, San-Papulensis et Electensis. Quæ in hoc Brevi sine ulla adnotatione adscribuntur, communia erunt; et tunc unusquisque ordinabit officium juxta Breviarii sui ritum. Si quædam sint discrepantia, tunc adnotabuntur prima syllaba cujusque ecclesiæ, hoc modo: MIR. designat Breviarium Mirapicense; S.-P. San-Papulense, EL. Electense. Porro præfatum Breve sic habet ad diem XXVI Octobris: fer. 5. Rustici episc. “Semid.” col. “alb.” oia de cni Pont. — S-P. Rustici episc. “Semid.” col. “vir.” — EL. Rustici “dupl.-min.” col. “vir.” Ex his constat officium S. Rustici celebratum hactenus Narbonæ ritu duplici, alibi ritu semiduplici vel duplici minori. Est mihi pariter ad manum Ordo divini Officii sacrumque faciendi juxta rubricas Breviarii ac Missalis Carcassonensis, editus anno 1844, auctoritate rursus DD. Josephi de St Rome-Gually. In hoc notatur simpliciter: 26 Oct. Sabb. “Virid.” S. Rustici Ep. “Sem.” Ast ante fere decennium RR. DD. Henricus de Bonnechose episcopus Carcassonensis nunc archiepiscopus Rothomagensis et S. R. E. cardinalis assumpsit pro diœcesi sua Ritum Romanum, quocirca de ejusdem antistitis mandato edita fuere anno 1855 Officia propria diœcesis Carcassonensis juxta exemplar a S. R. congregatione revisum et correctum, et a SS. DD. NN. Pio PP. IX approbatum. In capite præmittitur Kalendarium perpetuum ad usum cleri civitatis atque integræ diœcesis Carcassonensis. Die 26 Octobris notatur: S. Evaristi, papæ et Mart. “dupl. commen.” S. Rustici episc. conf. In officio illius diei reperitur nona Lectio sequens:

[42] [Lectio et oratio ex novo Proprio Carcassonensi.] Rusticus in Gallia Narbonensi piissimis parentibus ortus est. Vix ad annos pubertatis pervenit, cum solitudinis amore captus, monachorum vitam amplexus est. Postea presbyter a Venerio Massiliensium episcopo ordinatur, tandemque ad sedem Narbonensem assumitur. Rusticus episcopus factus, plebem suam in fide et bonis moribus erudire quam maxime curavit. Summa etiam erga exsules Afros ejus charitas enituit, quos Wandali, Africa devastata, e patriæ finibus excedere et in Gallias transmigrare compulerant. Hos omnes paternis visceribus complexus est, re et consilio juvit salutique eorum prospexit. Nam cum plures ex illis an ab arianis vel catholicis fuissent baptizati dubitarent, plerique etiam se sacro illo fonte lotos aliquando fuisse penitus ignorarent, hac de re pius Pastor anxius consuluit sanctum Leonem, qui ad ejus consulta respondit litteris per ejusdem archidiaconum Hermetem rescriptis; sicque animum ipse quem desponderat erexit. Rusticus unus est e quadraginta quatuor Galliarum episcopis Arelate congregatis, qui approbarunt epistolam sancti Leonis papæ ad Flavianum; ad quos sanctus Leo rescripsit, gratulatus ipsis orthodoxam fidem, et nuntians Eutychen et Dioscorum fuisse damnatos in concilio Chalcedonensi. Si obitus sancti Rustici contigit eo die quo festum ejus notatur in martyrologiis, hac vigesima sexta die Octobris migravit ad Dominum. Quæ in his, nostra opinione, vel minus accurata vel dubia occurrunt, dicam in Annotatis ad Lectiones antiqui Breviarii Narbonensis, ad calcem hujus commentarii recitandas. Oratio, quæ in hodierno Proprio Carcassonensi reperitur, sic habet: Tribue nobis, quæsumus, Domine, misericordiam tuam, intercedente beato Rustico pontifice; et quæcumque præcipis ut agamus, ipse adjuva ut implere possimus. Per Dominum. Haud parum diversa est ab altera, supra a nobis posita ex Breviario Narbonensi.

[43] [Memoria in martyrologiis Usuardino et Romano;] Observat Sollerius [Martyrologium Usuardi, 26 oct.] : Rusticus Narbonensis mere Usuardinus est, a nullo antiquiori aut æquali hodie (26 oct.) positus quod mirandum utique est, cum agatur de Præsule, qui suo tempore tanta sanctitatis et doctrinæ laude claruit. Num forte inde ortum silentium, quod extremo vitæ spatio, Rusticus nimium faverit Hermeti, cujus transitum a Biterrensi ad Narbonensem cathedram tam atro S. Hilarus papa notavit calculo? Adde Fridericum, quem frater ejus Theodoricus Visigothorum rex civitati Narbonensi, paulo post mortem S. Rustici expugnatæ anno scilicet 462, gubernatorem dederat, haud parum Hermeti fuisse infensum, sicut et universim catholicis episcopis, utpote arianum [Conf. Hist. de Languedoc, tom. I, p. 209.] . Unde facile fieri potuit, ut partim metu tum Friderici tum ipsius Theodorici regis, partim acerrimis S. Hilari papæ litteris ducti vel deterriti, abstinuerint clerus et populus Narbonensis Rusticum continuo post obitum (ut moris illa tempestate erat) sacris fastis inscribere; quod deinde lapsu annorum factum comperimus. Utut est; præter Usuardum, nec Ado nec alius antiquiorum Martyrologorum ullus meminit S. Rustici. Quinimo in numerosissimis Auctariis Usuardi (a Sollerio nostro tam diligenter compulsis et excussis) ne vel semel S. Præsulis nomen signatur, idque non solum die 26 octobris, sed nec in totius anni decursu, rarissimo sane exemplo. Cæterum Usuardus paucis hisce verbis S. Antistitem celebrat: Civitate Narbona, sancti Rustici episcopi et confessoris. Atque ex eo Romanum martyrologium: Narbone sancti Rustici episcopi et confessoris, qui claruit temporibus Valentiniani et Leonis imperatorum. Valentinianus, hujus nominis tertius, imperavit in Occidente ab anno 424 ad annum 455; Leo, in Oriente successit Marciano, S. Pulcheriæ conjugi, anno 457; obiit anno 474. Itaque S. Rusticus maximam vitæ partem exegit vereque claruit sub Valentiniano III; non item sub Leone, cujus sub principatu non ultra quadriennium protraxit diem. Rectius itaque diceretur claruisse sub Valentiniano, Theodosio juniore (hic imperavit ab anno 408 ad an. 450) et Marciano (ab an. 450 ad an. 457 [Art. de Vérifier les Dates, p. 354 et seqq.] ). Notat in martyrologium Romanum Baronius hoc loco: De eodem Usuardus. Ad hunc tunc (conf. n. 14) monachum scripsit S. Hieronymus egregiam epistolam de vivendi forma… Factus autem episcopus pervenit usque ad tempora sancti Leonis papæ, qui ad eum dedit epistolam decretalem … itemque ad ipsum aliosque Galliarum episcopos epistolam alteram. Unde recte Sollerius ubi supra: Notatio Baronii paucis indicat quæcumque circa vitam ejus aut gesta observari debent ex Hieronymi et Leonis epistolis. Nec quidquam ultra memorat Catellus, Inscriptionem adducens, quæ multorum eruditorum ingenia exercuit, alibi a nobis de integro examinandam. Fidem a decessore datam solvimus in præsenti Commentario § I.

[44] [Catalogo Petri de Natalibus, Saussayo etc;] Petrus de Natalibus confirmat dicta Sollerii, quod ad silentium antiquorum spectat de S. Rustico. Sic enim habet libro XI, capite ultimo: Rusticus episcopus eodem die (VII Kal. Novembris) dormivit in civitate Narbona. In fronte præfati capitis ultimi, monet auctor plures sanctos existere, de quorum vita vel gestis nihil penitus potuit invenire, nisi eorum solum nomina et dies festivitatum; et nihil ultra, nisi de paucis, inquit, de quibus etiam loca in quibus passi sunt vel sine martyrio decesserunt conscripta reperi ex martyrologio videlicet Hieronymi, Usuardi vel Adonis. Et idcirco … in fine præsentis operis hoc unico capitulo ea … recolligere curavi. Ita Petrus de Natalibus. More suo Saussaius longum verbosumque texuit encomium [Martyrologium Gallicanum 26 oct.] : Narbonæ S. Rustici episcopi et confessoris. Qui Massiliensis presbyter, ob præclara gratiæ quibus fulgebat testimonia, ad hujus metropoliticæ sedis, orbatæ Hilarii discessu, gubernacula evocatus, præcepta quibus S. Hieronymus ipsum ante sacerdotium, cum monasticen coleret, instruxerat egregia tenens, omni religione et sapientia ecclesiam illam direxit; cujus basilicam exustam antea, insigni fabrica restituit. Nec murorum tantum, sed morum magis sollicitus clerum in disciplina, populum in observantia pietatis et justitiæ continuit. Multoque honore a summo pontifice Leone I salutatus, rescriptis apostolicis ad se directis super consultatione sua, cum congrua responsa recepisset, ipsaque ceu cælestia oracula omni solicitudine usui demandasset, episcopalium virtutum laude nobilis, sancteque actis in omni administratione præclarus, boni pastoris, cujus partes undequaque expleverat, præmium a Domino percepit. Memoratur S. Rusticus hac die in martyrologio Parisiensi cardinalis de Noailles; Autissiodorensi RR. DD. Caroli de Caylus; in Ebroicensi RR. DD. Petri de Rochechouart. Hujus verba, utpote præ cæteris accurata et concisa, adscribimus.: Narbonæ sancti Rustici episcopi, qui ex beati Hieronymi consilio cœnobiticam vitam amplexus et postea ad ecclesiæ Narbonensis regimen assumptus, eximiæ doctrinæ et pietatis argumenta præbuit, cumque de munere abdicando apud Leonem magnum egisset, hoc ab ipso responsum tulit: Permanendum est in opere credito et labore suscepto. Denique Castellanus in martyrologio universali verba Romani recitat sed in gallicum versa. Adalbertus Müllerus in recenti kalendario generali asserit S. Rusticum ordinatum fuisse presbyterum a Proculo Massiliensi episcopo [Allgemeines Martyrologium, oder vollständiger Heiligenkalender der katholischen Kirche 26 oct. Regensburg. 1860.] .

[45] [a quo eppo S. Rusticus fuerit ordinatus presbyter.] De ordinatione S. Rustici non eadem ab omnibus traduntur. Alii alium ponunt episcopum, qui presbyteratum illi contulerit. Müllerus Proculum diserte nominat; in Lectione novi Proprii Carcassonensis Venerius designatur: Presbyter a Venerio, episcopo Massiliensi ordinatur. n. 42. In vetere Breviario Narbonensi (cujus Lectiones mox subdam) nihil de ordinatore episcopo dicitur. Non est verisimile S. Rusticum a Venerio sacerdotii honore fuisse insignitum, sequentes ob rationes: 1° Venerius cathedram Massiliensem probabilius tantum conscendit anno 428 [Gallia Christ., tom. I, col. 631 – 35.] quo tempore, ut ex dictis § I elucet, S. Rusticus jam ad episcopatum Narbonensem promotus erat. 2° In majori Inscriptione S. Rusticus legitur Episcopi Veneri … compresbyter ecclesiæ Massiliensis, quod obvio sensu intelligendum videtur, utrumque in eodem sacerdotii gradu aliquamdiu simul constitisse; nec proinde Venerius Rusticum ordinare potuit. Nihil vero obstat quominus id præstiterit Proculus, qui sedit Massiliæ saltem ab anno 381 ad annum 418 et probabilius ad annum usque 426 [Ibid.] , et laudatur a S. Hieronymo in epistola: Habes istic sanctissimum et doctissimum pontificem Proculum etc. Favet huic sententiæ, quod, nostra opinione, S. Rusticus monasticæ disciplinæ operam dederit Massiliæ in S. Victoris cœnobio; cum tamen hac de re controversia est, aliis Lerinense aliis Tolosanum præferentibus monasterium; sequitur certo statui non posse, an Massiliæ an alibi ad presbyteratus honorem Rusticus fuerit elevatus. Quapropter eruditi passim prætermittunt definire quis episcopus hunc illi ordinem contulerit. Itaque mihi probabile est, fuisse Proculum; vix non certum, esse alium a Venerio.

§ VI. Brevis notitia provinciæ, civitatis et sedis Narbonensis. Lectiones ex antiquo breviario Narbonensi de S. Rustico.

[Notitia provinciæ Narbonensis,] Scribit Hadrianus Valesius [Notitia Galliarum, verbo: Narbo Martius.] : Galliæ Narbonensi nomen dedit “Narbo,” vulgo “Narbonne,” urbs vetus et illustris Volcarum Tectosagum, quo Porcio Marcioque Coss. deducta est colonia Romana … anno Urbis conditæ DCXXXVI; prima omnium in Gallia, post triennium quam Carthago extra Italiam prima deducta fuerat. Quapropter quando Gallias primum partitus Julius Cæsar in provincias est, tres tantum nominantur: Lugdunensis, Belgica et Aquitanica, quæ tunc Galliarum nomine significabantur, exclusa Narbonensi, quia pridem Romanorum erat ac Romanis tributa provinciis [Orlendius. Orbis sacer et profanus, tom. I, p. 405 et 422. Florentiæ, 1728.] ; Gallicis accensita fuit ab Augusto [Ibid., p. 405 et 425.] . Circiter annum 374, certe non ante annum 370, secta bifariam est; scilicet in primam et secundam [Histoire de Languedoc, tom. I, p 147. Walkenaër, Géographie ancienne de la Gaule, tom. II, p. 370. Paris, 1839.] . Primæ Narbonensis metropolis remansit Narbo Martius, secundæ autem Narbonensis metropolitica dignitas transiit ad Aquas Sextias [Orlendius, p. 426.] . Postremo antiqua provincia seu Gallia Narbonensis, quæ usque ad medium circiter sæculum quintum una fuerat, in provincias quinque distracta est: Narbonensem primam, cujus caput Narbo, Narbonensem secundam seu Aquisextiensem, Viennensem, Aquas Graias et Alpes Maritimas [Gallia Christiana, tom. VI, p. 2.] . Ex his apparet extensos antiquitus valde fuisse limites Galliæ Braccatæ seu Narbonensis, quam sic describit Plinius [Hist. nat, lib. III. Apud Harduinum, tom. I, p. 145. In-fol.] ; Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum, quæ interno mari alluitur, Braccata antea dicta, amne Varo ab Italia (Leguria) discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio jugis; a reliqua vero Gallia latere septemtrionali, montibus Gebenna et Jura. Agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum, nulli provinciarum postferenda; breviterque Italia verius quam provincia… Oppida: Illeberis (Colioure…) Narbo Martius, Decummanorum colonia, XII m. pass. a mari distans etc. Et Pomponius Mela, ubi de Gallia Narbonensi agit [Lib. II, cap. V, p. 196. Lugduni Batav., 1782.] : Pars nostro mari apposita (fuit aliquando Braccata, nunc Narbonensis) est magis culta et magis consita ideoque etiam lætior. Urbium quas habet opulentissimæ sunt: Vasio Voconciorum, Vienna Allobrogum. Avenio Cavarum etc. Sed antestat omnes Atacinorum Decumanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit, nunc et nomen et decus est, Narbo Martius. Labentibus sæculis Narbonensis prima vocata est etiam Septimania, Gothia, quæ, ut habet Hadrianus Valesius [Notitia Galliarum, verbo: Septimania.] , et Linguadokium. Et quidem ab Apollinari Sidonio aliisque sequentibus v. g. Gregorio Turonensi, Carolo Magno etc. Septimania dicitur, non a septem provinciis, ut opinatur Scaligerus, sed, inquit laudatus Valesius, quod primus animadverti, a numero civitatum Narboni metropoli attributarum atque subjectarum. Erant autem septem: nimirum Tolosa, Biterræ, Nemausus, Agatha, Magalona, Luteva, Ucecia. Huic sententiæ satis accedunt historiæ Occitaniæ scriptores [Hist. de Languedoc, tom. I, p. 213.] . Prosequitur Valesius: Septimania sæpe et Gothia est appellata, propterea quod jam inde a Theodorico juniore et Eurico principibus, Gothis occiduis per annos circiter CCL seu Visigothorum regibus in Hispania dominantibus paruit. Addit paulo infra: Quoniam (sicut antiquitus Galliæ universæ in Braccatam et Comatam) olim totum Franciæ regnum in provincias linguæ “ouy” et linguæ “oc” dividebatur (de “langue-d'ouy” et de “langue-d'oc.”) provinciæ Narbonensi I sive Septimaniæ aut Gothiæ, quæ una ex linguæ “oc” provinciis erat, nomen “Linguadokii” remansit, “Languedoc…” Hæc autem divisio Franciæ facta est (sæculo XIII exeunte) in duas linguas, quod Vasiones, “Gothi” sive “Septimani,” Provinciales, Delfinates aliique linguæ tortæ populi, sed præcipue “Gothi” pro “ita” vel “utique” oc dicere consueverant id est “hoc;” cæteri Franciæ incolæ OUY. Concordant historiographi Occitaniæ [Ibid., p. 584.] . Gothorum regibus diu paruit Septimania, usque ad initia sæculi VIII. At interempto Roderico (ultimo Visigothorum rege) anno 712, Sarracenorum armis Narbona occupatur sub annum 719 usque ad annum 759, quo, faventibus Gothis, .. urbs (Narbona) tradita est Pipino regi Francorum, et sic tota Septimaniæ provincia cessit Galliæ coronæ [Gallia Christiana, tom. VI, p. 2.] .

[47] [civitatis,] Urbs, provinciæ ab antiquo caput, vario nomine designata legitur. Narbo, Narbo Martius sive a Marte cognomine deducto, ut plures existimant, sive potius a martia decima legione: Narbo enim “Decumanorum colonia” erat; et populi Narbonenses dicti sunt “Decumani” a militibus decimæ legionis, Julii Cæsaris jussu eo deductis; sicut etiam a Julio “Colonia Julia” dicta est Narbona, ut videre est apud Scaligerum et Sirmundum [Ibid., p. l. Item Valesins, Notitia Gall.] . Vocatur quoque Civitas Atacinorum, quod ad Fluvium Atacem (vulgo Aude) sit posita; hodie communiter dicitur Narbona, gallice Narbonne. Atque hæc de variis urbis nominibus. Antiquissimam esse civitatem ex dictis hactenus apparet luculenter. Magnitudinem et opes testantur Plinius et Mela. Straboni et Stephano celebre emporium est. Augusto in tantum devota erat, ut triennio ante ejus mortem, aram imperatori dedicaverit [Expilly, Dictionnaire de géographie.] . Igne consumptam Antoninus Pius suis restituit sumptibus, ut fidem faciunt binæ inscriptiones anni 145. Tanto Romanis fuit in pretio hæc civitas, ut proconsulum sede illam decoraverint, missis etiam prætoribus, qui toti provinciæ jus dicerent; tanta scholarum ejus celebritas, ut in his duo Constantini imperatoris filii ex fratre nepotes Rhetoricæ studuerint etc. [Gallia Christ., tom. VI. p. 2.] . Magnificis extollitur laudibus ab Ausonio, Burdigalis oriundo, sui ævi (floruit toto fere sæculo quarto) poetarum facile principe, Carmine XIII de claris urbibus sic canente [Migne, Patrologia lat. tom. XIX, col. 871.] :

Nec tu, Martie Narbo, silebere: nomine cujus
Fusa per immensum quondam provincia regnum,
Obtinuit multos dominandi jure colonos.
. . . . . . Tu Gallia prima Togati
Nominis attollis latio proconsule fasces.
Quis memoret portusque tuos, montesque lacusque?
Quis populos vario discrimine vestis et oris?…
Te maris Eoi merces et Iberica ditant
Æquora: te classes Lybici Siculique profundi:
Et quidquid vario per flumina perfreta cursu
Advehitur, toto tibi navigat orbe κατάπλους (appulsurum).

Nec minora cecinit sæculo sequenti Sidonius Apollinaris carmine XXIII (hendecasyllabo), quod Narbo inscribitur, ubi inter alia plurima (longum namque est carmen) encomia [Ibidem, tom. LVIII, col. 731.] :

Salve, Narbo, potens salubritate
Urbe et rure simul bonus videri,
Muris civibus, ambitu, tabernis,
Portis, porticibus, foro, theatro,
Delubris, capitoliis, monetis,
Thermis, arcubus, horreis, macellis,
Pratis, fontibus, insulis, salinis,
Stagnis, flumine, merce, ponte, ponto.

Hæc scripta post expugnatam occupatamque a Gothis Narbonam, liquet tum ex ætate Sidonii, qui natus erat Lugduni anno circiter 430, tum ex his quæ paulo infra subjiciuntur:

Sed per semirutas superbus arces
Ostendens veteris decus duelli,
Quassatos geris ictibus molares,
Laudandis pretiosior ruinis.
Sint urbes aliæ situ minaces,
Quas vires humiles per alta condunt,
Et per præcipites locata cristas
Nunquam mœnia cæsa glorientur:
Tu pulsate places, fidemque fortem
Oppugnatio passa publicavit.

Unde merito Cluverius [Introductio in universam geographiam, p. 63. Trajecti ad Rhenum, 1701.] : Martius Narbo … magnifica quondam urbs, nunc munimine maxime clara. Anno 413 ab Ataulpho, Visigothorum rege, capta, sed brevi post imperatori Honorio restituta; a Theodorico, altero Visigothorum principe, anno 436 frustra obsessa, tandem in eorum manus venit anno 462, paulo proinde post obitum S. Rustici. Circa annum 719 a Sarracenis expugnata, erepta eis fuit a Pipino brevi, anno Christi 759, obsidionis septimo [Expilly, Dictionnaire des Gaules et de la France.] . Exinde lapsu temporis Septimaniæ ducibus seu Gothiæ marchionibus Narbona civitas subjacuit, comitibusque Tolosanis eorum successoribus, qui et ducum Narbonæ titulo gloriabantur, sub quibus Vicecomites longo ordine rectores habuit et urbis dynastas, donec Gasto Fuxensis, Johannis Fuxensis ex Maria Aurelianensi conjuge filius, et Ludovici XII Franciæ regis ex sorore nepos, hanc urbem ejusque dominium regi avunculo cessit pro aliis terris, conventione facta 19 novembris an. 1507. Sicque tandem Gallicæ coronæ perpetuo adjuncta est [Gallia Christ., tom. VI, p. 2 et 3.] . Ad nostra propius accedendo tempora, sic describitur Narbona apud Baudrandum [Novum Lexicon Geographicum, p. 509. Isenaci (Eysenach in Thuringia), 1677.] : Urbs est ampla et munita Galliæ, in Occitania provincia, juxta ramum Atacis fluvii, manu ductum alias a Romanis et “la Robine” dictum. Anno 1789 incolas numerabat 8528; nunc præter propter 11,000 [Guibert, Dictionnaire géographique. Paris, 1850.] . Quantum mutatus ab illo Narbone!

[48] [sedis antiquissimæ,] Origo ecclesiæ Narbonensis, ut et plerumque in aliis Galliarum ecclesiis usu venit, vario a variis tempore constituitur. Primus ejus antistes in catalogis signatur S. Paulus. Constans vero, teste Gallia Christiana [Tom. VI, col. 5.] , hujus ecclesiæ traditio est, quam indubitatam vellemus, eum esse Paulum Sergium proconsulem, qui ad fidem conversus Cypro Romam, indeque Narbonam venerit. Sane Usuardus et Ado Viennensis missionem Pauli ab apostolis, ejusque ad urbem Narbonam appulsum, tamquam rem in Galliis Narbonensi ac Viennensi certam et exploratam martyrologiis suis IX sæculo consignarunt; sed eumdem fuisse ac Sergium Paulum ab Apostolo ad fidem conversum id tantum probabile scripserunt. Quæ, utpote non omni ex parte satis accurata, asterisco indigent. Observat ad diem XII Dec. in Usuardum (quo die iste S. Pauli meminit, Ado vero aliique omnes XXII Martii) Sollerius: Licet signatas ab Adone Kalendas deserat, ejus opinionem, quæ IX sæculo obtinebat de primis in Gallia evangelii prædicatoribus ad apostolorum tempora reducendis, omnino amplexus est Usuardus, id prudenter omittens, quo Viennensis (Ado) Paulum Narbonensem indicat “eumdem ipsum fuisse Sergium Paulum proconsulem” [Conf. Henschenium, Act. SS., t. III Martii, p. 372 et seq.] . Quibus ex verbis videtur Sollerius existimasse, Paulum Narbonensem Adoni eumdem absque dubio fuisse ac Sergium proconsulem. Quod si hæc ejus fuerit mens, ipse etiam Sollerius nonnihil est emendandus. Itaque asserunt tum Usuardus, tum Ado, S. Paulum ab apostolis in Gallias missum; additque in libello de festivitatibus Ado: Tradunt (nec proinde asserit) eumdem ipsum fuisse Sergium Paulum etc. Revertor ad Galliam Christianam loc. cit.: Et certe traditio illa, tametsi constans et vetus in ecclesia Narbonensi, conjectura solummodo niti, verisimilitudine autem carere visa est pluribus, Tillemontio maxime, Bailleto aliisque viris eruditis, quorum sententia est, Paulum et alios viros apostolicos in Gallias missos … medio tantum sæculo tertio advenisse, anno scilicet 251 vel 252 sub Decii consulatu etc. Opus non est hæc diligentius hoc loco expendere, cum alias a nobis id præstitum sit [Vide Acta S. Florentini Trevirensis, tom. VIII Octob., item Acta S. Salomæ, t. IX Oct.] .

[49] [et metropoliticæ;] Hoc certum, sedem Narbonensem antiquissimis Galliarum ecclesiis annumerandam, et vix non reliquis omnibus dignitate præcelluisse. Primæ sedis dignitatem in prima Narbonensi merito sibi Narbo vindicavit, donec ab Arelatensi metropolitano, sua urbe titulis sæcularibus aucta, ipsius jura pervasa sunt, ac brevi sunt eidem restituta [Gallia Christ., t. VI, p. 3.] . Additur ibidem: Paruisse vero sub Gothis regibus ecclesiam Narbonnensem Toletanis archiepiscopis, quidam voluerunt. Atque ita diserte statuit Orlendius [Orbis sacer. et profanus, t. I, p. 426.] , asserens usque ad finem septimi sæculi et initium octavi provinciam Narbonensem I a Gallis avulsam, Hispaniis adscriptam fuisse; idque probatum censet ex eo quod metropolitæ Narbonenses conciliis in Hispania celebratis interfuerint, quod utique ex subscriptionibus liquido efficitur. Reponit Gallia Christiana ubi supra: Sed contrarium (scilicet subjectam non fuisse) evincit concilium Toletanum VI anni 638. Huic enim præsedit Selva Narbonensis archiepiscopus jure antiquitatis, supra Braccarensem, Hispalensem, et ipsum Toletanum, qui eidem interfuerunt. Consentiunt scriptores historiæ Occitaniæ [Histoire de Languedoc, t. I, p. 339.] . Confirmatur ex epistola Innocentii III ad Petrum Compostellanum: Nec ex eo probatur, inquit præfatus pontifex, ad Braccarensem metropolim pertinere, quia interfuerunt concilio Braccarensi, cum constet Narbonensem per multa tempora venisse ad concilium Toletanum, nec tamen Toletana metropolis aliquid juris habet in ecclesia Narbonensi: sed mandato regum illa fiebant, quod magis violentum quam justum præsumitur extitisse. Nec amplius probatur ex Urbani II rescripto (an. 1088), quo pontifex Bernardo Toletano primatum totius Hispaniæ et Galliæ Gothicæ seu Occitaniæ concedit: nam continuo reclamarunt metropolitæ Tarraconensis et Narbonensis. Quare idem Urbanus Bernardum constituit suum per Hispaniam et provinciam Narbonensem legatum, ac siquidem paruerunt archiepiscopi, id certe non ratione primatiæ Bernardi fecerunt, sed ratione legationis [Gallia Christiana, tom. VI, p. 3.] . Similiter non putem quemquam adhuc esse, qui admittat Narbonensem ecclesiam Bituricensi sæculo IX subditam fuisse. Infirmæ valde et exiles sunt rationes in hanc sententiam adhibitæ a viro cæteroquin docto et erudito, Petro de Marca [Vide Histoire de Languedoc, tom. I, p. 450 et 731.] . Itaque (verbis denuo utor Galliæ Christianæ) Narbonensis ecclesia ab omni semper alia jurisdictione libera, suam libere in varias pro varietate temporum ecclesias exercuit, non solum in Septimania, verum et in Hispaniæ Marca, quæ diœceses quatuor complectebatur: Barcinonensem, Gerundensem, Urgellensem et Ausonensem (de hac vide supra in actis SS. Luciani Marciani et Socc.). Cum enim post urbem Tarraconam a Sarracenis deletam, pro disciplina eorum temporum, ecclesiæ huic metropoli subjectæ ad metropolitanorum viciniorum transiissent jurisdictionem, Urgellensis cum ceteris in ea parte Tarraconensis provinciæ positis, quam Franci occupaverant, sub potestatem archiepiscopi Narbonensis devenit, permansitque usque ad finem sæculi undecimi. Denique Narbonensi metropoli, cujus antistes præses natus erat comitiorum Occitaniæ, suffraganeæ erant sæculo præterlapso undecim: S. Pontii Tomeriarum, Electensis, Biterrensis, Agathensis, Nemausensis, Alesiensis, Magalonensis seu Monspeliensis, Carcassonensis, Lutevensis, Uceticensis et Helenensis. Ultimus sedem illam, tot tantisque nominibus claram, tenuit Arturus de Dillon, Narbonam Tolosa translatus. Nam anno 1801 per concordatum suppressa a Pio VII fuit cathedra Narbonensis, titulusque unitus Tolosanæ, cujus metropolita proinde Tolosanus et Narbonensis inscribitur. R. D. Arturus ex iis est, qui sedem resignare noluerunt; obiit patria extorris tempore, ut dici solet, emigrationis [Moroni, Dizionario, voce: Narbona. — Notizie (vulgo Cracas) per l'anno MDCCCXLV.] .

[49] [ac demum ecclesiæ.] Ex dictis § I, hujus commentarii efficitur S. Rusticum exustæ dudum novam eodemque in loco substituisse basilicam, cujus hodiedum adhuc dicitur in horto palatii, quondam archiepiscopalis (quod nunc prætorium est) cerni turris et fragmen columnæ (Conf. n. 11.) sicut et pars frontis cum Inscriptione. Ædes a S. Rustico condita perstitit usque ad exiens sæculum XIII. Scilicet jacta fuere fundamenta hodiernæ ecclesiæ S. Justi (olim metropolis) die 13 Aprilis 1275; chorus et sacella ambientia absoluta noscuntur anno 1332; opus præclaræ utique structuræ. RR. DD. archiepiscopus Le Goux de la Berchere anno 1708 quadratum posuit navi ædificandæ; at deficiente pecunia, cœptam fabricam prosequi non licuit; anno 1772 rursus de reassumendo ædificio cogitavit serio archiepiscopus RR. DD. de Boveau, verum eodem fato eamdemque ob causam. Parietes ad altitudinem fenestrarum perducti hærent; cæterum nova hæc fabrica alterius omnino structuræ seu styli est ac chorus. Atque hæc est ecclesia passim S. Justi dicta; de qua Gallia Christiana: Civitatem exornat metropolitanum templum B. M. et SS. martyribus Justo et Pastori dicatum, opus stupendæ magnificentiæ, sacellis elegantibus, variisque picturis decoratum [Tom. VI, p. 4.] . Ad præsentem quod spectat ædificii statum, sic mihi rescriptum Narbona est: Ipsa ecclesiæ metropolicæ navis (quæ cæteroquin rectius vocaretur chorus templi, ut dici solet, Gothici, haud multum dissimilis ab Ambianensi et Rhemensi) per turbinem exeuntis sæculi XVIII intacta permansit; sed omnia fere monumenta destructa, nempe sepulchra episcoporum, et Philippi III cognomento Audacis, francorum regis, egregii singula operis; sanctorum reliquiæ combustæ, raptis auro lapidibusque pretiosis, quibus ornabantur; altaria eversa, excepto majori, cui insedit meretricia dea rationis; organa similiter servata, quod usui forent agendis decadibus (sic dicebantur, ut notum est, festa novi et impii ritus, substituta sanctis Ecclesiæ festivitatibus); servata quoque est insignis statua B. Virginis, donum RR. DD. Francisci de Conzie, archiepiscopi Narbonensis (obiit anno 1432); item fragmenta nonnulla ossium S. Sergii; duo calices antiqui; evangeliarium, quod dono dederat Carolus Magnus; duo missalia, reliquiarium ex ligno cedrino. Acta capitularia S. Justi, S. Pauli, et S. Sebastiani, Carcassum fuere translata, jussu magistratus civilis. Ita R. D. Dumaij, addens se hæc didicisse ab egregio presbytero Narbonensi, quem, ut quæsitis nostris aptius satisfaceret, convenit. Laudat. loc. cit. Gallia Christiana vas sacrum (vulgo ostensorium) pro exponendo SS. Sacramento, quod tanti, inquit, ponderis est, ut a paucioribus nequeat quam ab octo sacerdotibus gestari. Rebus in Gallia turbatis circa finem sæculi præteriti, eadem sors pretiosissimæ huic hierothecæ fuit, quæ aliis innumeris: nempe disparuit, nec hactenus reperta, nec deinceps verosimiliter reperiunda. Contendunt senes, qui illam viderant, tantæ fuisse claritatis, ut ipsum solis jubar obscuraret splendore margaritarum. Altera nunc habetur, sed priori non comparanda. Unde etiam seniores, cum primum novam conspicerent hierothecam, illacrymabantur; ut quondam plurimi de sacerdotibus et levitis et principes patrum et seniores, qui viderant templum prius (Salomonis) cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna *.

[Annotatum]

* I Esd. cap. I, v. 12.

LECTIONES EX BREVIARIO NARBONENSI.

a

In II Nocturno. Lectio IV. Rusticus episcopi Bonosi filius, episcopi Aratoris ex sorore nepos, episcopi Venerii socius in monasterio, compresbyter ecclesiæ Massiliensis, is videtur b esse cui sanctus Hieronymus egregiam rescripsit epistolam, in qua ait eum habere matrem religiosam, multorum annorum viduam, quæ aluit, quæ erudivit infantem, ac post studia Galliarum, misit Romam. Eum sanctus Hieronymus hortatur in eadem epistola, ut exemplo sancti Joannis Baptistæ, qui et sanctam habuit matrem, pontificisque filius erat, in domo parentum cum periculo non maneat; subjiciatque se quotidianis monitis sancti doctissimique Massiliensis episcopi Proculi: et sectetur vestigia sancti Exuperii Tolosæ episcopi, cæterorumque huic similium quos sacerdotium et humiliores facit et pauperes c. Lectio V. Consiliis Hieronymi morem gerens Rusticus, sic vixit in monasterio d, ut clericus esse meruerit, ac postea anno circiter quadringentesimo vigesimo septimo e in Narbonensem episcopum fuerit consecratus. Anno episcopatus sui decimo quinto, instaurationem Narbonensis ecclesiæ, dudum exustæ, suscepit, et in ea ædificanda quatuor consumpsit annos f. Interfuit concilio Arelatensi tertio, in quo compositum est Fausti Lirinensis abbatis cum Theodoro episcopo Forojuliensi de juridictione dissidium g. Epistolæ synodicæ ad sanctum Leonem ab episcopis Gallicanis contra Eutychen rescriptæ subscripsit h. Primus i nominatur inter Gallicanos episcopos ad quos idem summus Pontifex misit exemplar sententiæ adversus Dioscorum et Eutychen in concilio Chalcedonensi prolatæ. Lectio VI. Cum gravia scandala passim emergerent, dubiaque multa ad disciplinam ecclesiæ pertinentia suborta essent, sedem apostolicam consuluit, missis ad sanctum Leonem epistolis k, quibus significavit vacationem ab episcopatus laboribus peroptare se et malle in silentio atque otio vitam degere. Cui sanctus Leo per litteras animos addidit, eumque spe cælestis adjutorii communivit, simulque propositis dubiis respondit: Sabinianum vero et Leonem l presbyteros qui se Rustici judicio subduxerant, ejus reliquit moderamini. Anno episcopatus sui trigesimo Rusticus altare marmoreum ecclesiæ Minervensis m tunc intra Narbonensis, nunc intra San Pontianæ diœcesis fines sitæ, consecravit, ut testatur vetus inscriptio huic altari insculpta. Tandem quadriennio post n, meritis plenus, abiit ad Dominum o. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem, cap. 10. In illo tempore, dixit Jesus quibusdam ex Pharisæis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem et dimittit oves. Et reliqua.

[2] Homilia S. Leonis papæ. Ep. 2, al. 92. Ad Rusticum Narbonensem episcopum. Lect. VII. Dicente Domino: Beatus qui perseveraverit usque in finem: unde beata erit perseverantia nisi de virtute patientiæ? Nam secundum apostolicam prædicationem: omnes qui voluerint in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Quæ non in eo tantum computanda est, quod contra christianam pietatem, aut ferro, aut ignibus agitur, aut quibuscumque suppliciis: cum persecutionum sævitiam suppleant, et morum dissimilitudines, et contumaciæ inobedientium, et malignarum tela linguarum: quibus conflictationibus cum omnia semper membra pulsentur, et nulla piorum portio a tentatione sit libera, ita ut periculis nec otia careant, nec labores: quis inter fluctus maris navim diriget, si gubernator abscedat? Quis ab insidiis luporum oves custodiet, si pastoris cura non vigilet? Quis denique latronibus obsistet et furibus, si speculatorem in prospectu explorationis locatum, ab intentione sollicitudinis amor quietis abducat? Lect. VIII. Permanendum est ergo in opere credito, et in labore suscepto. Constanter tenenda est justitia et benigne præstanda clementia. Odio habeantur peccata, non homines. Corripiantur tumidi; tollerentur infirmi: et quod in peccatis severius castigari necesse est, non sævientis plectatur animo, sed medentis. At si vehementior tribulatio incubuerit, non ita expavescamus, quasi ulli adversitati propriis viribus resistendo, cum et consilium nostrum, et fortitudo sit Christus, ac sine quo nihil possumus, per ipsum cuncta possimus. Qui confirmans prædicatores Evangelii, et sacramentorum ministros: Ecce ego, inquit, vobiscum sum usque ad consummationem sæculi. Et iterum: Hæc, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in hoc tamen mundo tribulationem habebitis: sed bono animo estote, quia ego vici mundum. Quæ pollicitationes quia sine dubio manifestæ sunt, nullis debemus scandalis infirmari, ne electioni Dei videamur ingrati, cujus tam potentia sunt adjutoria, quam vera promissa. Oratio. Da nobis, Domine, beati Rustici pontificis attolli suffragiis: ut qui in Ecclesia tua sacerdotalem adeptus est dignitatem; populo tuo, cui præfuit, supernæ lætitiæ jucunditatem obtineat. Per Dominum.

ANNOTATA.

a Lectiones istæ desumptæ sunt ex Breviario Narbonensi illustrissimi et RR. DD. Caroli le Goux de la Berchere, archiepiscopi et principis Narbonensis. Impressum fuit Parisiis apud J. B. Coignard MDCCIX. Notatur officium: Die XXVI Octobris. In festo S. Rustici, Narbonensis episcopi. Duplex.

b Is videtur. Diximus n. 12 non videri dubium quin epistola S, Hieronymi scripta sit ad S. Rusticum postea episcopum Narbonensem.

c Conf. n. 35, ubi compendiose exhibemus vitam S. Præsulis, ex certis monumentis adornatam.

d De Monasterio, in quo regularem disciplinam professus S. Rusticus est, multis egimus n. 14.

e Hunc eumdem annum consecrationi S. Rustici asseruimus ex Inscriptione Narbonensi contra Baluzium.

f Confer § I ubi enucleate tractamus de annis ædificatæ a S. Rustico basilicæ.

g Vide n. 30.

h Conf. n. 29.

i Consule Comm. n. 29.

k Concordant hæc cum dictis nostris nn. 23 et seq. ubi inquirimus quo tempore S. Rusticus ad S. Leonem scripserit ab eoque responsum tulerit ad inquisitiones suas. In recenti Proprio Carcassonensi (vide n. 41.) aliud habetur; scilicet S. Leonis epistola refertur ad annos, quibus vastata a Wandalis Africa fuit an. 442 – 444. Nos probabilius litteras illas innectimus anno circiter 458.

l Vide n. 20.

m De hoc altari diximus n. 39.

n De anno obitus S. Rustici, vide n. 37.

o Adscribimus has Lectiones quia epistola S. Leonis ad S. Præsulem nostrum data est.

DE S. ALORO SEU ALLORO, EPISCOPO CONFESSORE CORISOPITI IN BRITANNIA MINORI,

AD FINEM SÆCULI V.

SYLLOGE.

Alorus, conf. pont. Corisopiti in Britannia Minori (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ unicus. Cultus. Primi episcopi Corisopitenses. Ætas S. Alori.

Licet in Officiis propriis sanctorum Corisopitensis diœcesis, [Præter S. Alorum memorantur hodie in lectionibus Corisopitensibus SS. Gueneganus, Menulphus et Alanus.] quæ licentia Romani pontificis anno 1852 edidit Reverendissimus Vir Josephus Maria Graveran, hac die unus S. Alorus seu Allorus, Corisopitensis episcopus et confessor, celebrari videatur, reapse tamen memoria fit plurium aliorum præsulum, qui Corisopiti sedisse traduntur, nempe beati Guenegani, cujus proximus successor S. Alorus habetur, deinde S. Menulphi et maxime S. Alani. De S. Menulfo dictum jam est in Actis ad diem 12 julii; ubi lapsum, vix credibilem, Sollerii [Acta SS. tom. III Julii, pag. 306.] corrige: quod enim Oximorum provincia illic legitur eaque repræsentat partem Normandiæ, vulgo Hiemes, negavit bonus scriptor S. Menulfum Corisopitensem episcopum fuisse, non animadvertens Oximos vulgari errore scriptos esse loco Ossismiorum, qui partem occidentalem Britanniæ Armoricæ olim tenuerunt. S. Alani memoria jam in Ordine divini Officii Corisopitensi pro anno 1840 celebrari jubebatur, atque nunc etiam celebratur in universa diœcesi Corisopitensi, ritu simplici hac die, olim vero majori solemnitate die 27 novembris: ad quam ejus gesta illustrabunt successores nostri. De B. Guenegano, quantum satis erit, occurret in hac ipsa sylloge mentio. Primum autem accipe recentiores de S. Aloro Corisopitenses lectiones, quibus quæ nunc illic vulgo tradantur innotescat: Lectio IV. Alorus proximus beati Guenegani vel Litharedi successor habetur secundusque aut tertius Cornubiæ post S. Corentinum episcopus. Festum ejus, quod in tota Cornubia simul et Leonia quotannis olim celebrabatur, testatam facit venerationem, qua omni tempore populi eum prosecuti sunt. Priscis etiam temporibus parœciæ nonnullæ sanctum præsulem in patronum sibi elegerunt. Lectio V. Unde vividior in animis [Ordo div. Officii Corisopit. pro anno 1854, p. 36.] ejus memoria, nec vetustate umquam abolita est. Censent docti quidam scriptores aliquanto post S. Alori mortem ecclesiæ Corisopitensi præpositum fuisse Corentinum secundum, egregiæ pietatis virum; cujus locum postea S. Menulphus, ipsius discipulus, occupavit. At inter proximos S. Alori successores annumerandus etiam videtur sanctus Alanus episcopus, Corisopiti quondam, ubi corpus ejus requiescebat, celeberrimus; cujus et in honorem in antiquo breviario insigne officium habebatur.

[2] [S. Alori cultus in diœcesibus Leonensi et Corisopitensi,] Quum quæ de cultu sunt et publica veneratione, longe minus obscura sint quam reliqua, ab his explicandis esto exordium. Quod imprimis in tota Cornubia olim celebratus fuisse traditur, id ita intellige quod, quum Cornubiæ et diœcesis Corisopitensis iidem fere essent fines, kalendario hujus diœcesis generali inscriptus erat; neque expunctus fuit anno 1642 ex Proprio Corisopitensi [Cfr hoc kalendalendarium ap. Lobineau et Tresvaux, Vies des saints de Bretagne, tom. I, p. XXXIV.] , licet tum multi alii sancti Britanni inde exsulare jussi sint. Quod vero in tota etiam Leonia cultus fuisse similiter proponitur, eadem est ratio, quum Leonia et diœcesis Leonensis, vulgo saint-Pol de Leon, iisdem pene limitibus continerentur. Officium autem erat novem lectionum, sed de communi confessoris pontificis. Quum autem præsens diœcesis Corisopitensis non universas Leoniam et et Cornubiam contineat, sed partes dumtaxat occidentales, hinc factum est ut S. Alori cultus, diœcesi illa circumscriptus, aliquantum minutus sit. Quod demum parœciæ nonnullæ eum sibi in patronum elegisse traduntur, similiter rectum est. Tremeoc enim (dept de Finisterre, arrt de Quimper) ita eum ut patronum colit, ut simul eum fundatorem parœciæ esse dicat [Garaby, Vies des bienbeureux etc. de la Bretagne, p. 273.] ; Plou-Bazlanec (departement des Cotes du Nord, arrondissement de Saint-Brieuc), ubi olim media leuca a burgo distare tradebatur ædes in S. Alori honorem exstructa [Lobineau et Tresvaux, Vies des saints de Bretagne, t. I, p. 201.] , et Treguennec (departement de Finisterre, arrondissement de Quimper) ejus etiam patrocinio frui feruntur [Ibid. p. cit.] . Officium quum Leoniæ, tum Corisopiti, olim duplex erat [Ibid. p. cit.] ; atque anno 1834, ut ex Kalendario liturgico Corisopitensi illius anni colligo, idem adhuc ritus servabatur. Sed anno 1836, quum Rev. Vir Tresvaux Lobinavii Vitas sanctorum iterum edidit, ad ritum semiduplicem jam redactum erat [Ibid., pag. cit.] ; de quo illud adhuc fuisse anno 1840 constat mihi ex Kalendario liturgico ejusdem anni. Verum quum anno 1851 novum Proprium S. R. C. probatum est, reditum fuit ad ritum duplicem. Extra Britanniam eatenus manavit S. Alori nomen ut in Castellani Martyrologio universali inscriptum sit ad diem 27 octobris hoc modo: In Britannia Minori S. Alori, episcopi Corisopitensis et successoris S. Guenegani; simplicius vero in Parisiensi cardinalis de Noaliis et Ebroicensi Petri de Rochechouart ad diem 26 octobris: Corisopiti S. Alori episcopi. Atque hæc de cultu.

[3] [Inter primos Corisopitenses episcopos, de quibus valde variæ sunt sententiæ,] Quod autem de ejus gestis quæritur, intra unam fere de ejus episcopatu controversiam consistit. Ex Historia Britanniæ genealogica Augustini du Pas hunc primorum episcoporum Corisopitensium seriem proposuit anno 1526 Claudius Robertus [Gallia Christiana, p. 316.] : 1° S. Corentinus; 2° S. Guenuchus vel Evenus; 3° S. Alorus; 4° S. Benedictus vel Bindicus; 5° Gurthebedus; 6° Harnietenus; 7e Morguetenus; 8° Tremerinus; 9° Bagianus; 10° Salomon; 11° Aluretus; 12° Gulhoerus; 13° Hugo; 14° Felix, depositus anno 848. Quæ omnia nomina præter secundum, licet forma alicubi nonnihil varietur, legebantur in antiquo tabularii cathedralis catalogo [Tresvaux, L'Église de Bretagne, p. 112.] . Ea retinuit anno 1832 Freminville in Antiquitatibus Britannicis [Antiquités de Bretagne, Finisterre, tom. I, p. 298.] . Galletius [Ap. Tresvaux, L'Église de Bretagne, p. 112, not. 2.] aliam plane seriem texuit, nempe Corentinum, Guennucum, Venerandum, Albinum, Renanum, Corentinum II, Menulfum, Alanum et Davidem. Ven. Vir Tresvaux S. Corentinum admittit et Litharedum, et reliquos omnes ut dubios seponit. Deric [Histoire ecclésiastique de Bretagne, tom. I, p. 260 et 272.] consentit in SS. Corentinum et Venecanum, qui et Gueneganus et Albinus; sed alios præterit omnes, quod de catalogorum auctoritate non constet [Ibid. p. 277.] ; verumtamen Litharedum, qui anno 511 concilio Aurelianensi subscripsit, Corisopitensibus acriter vindicat [Ibid. p. 337 et 338.] . Demum, ut alios inauditos præteream, Haureau [Gallia christiana, tom. XIV, col. 873.] duce Moricio, S. Corentinum dumtaxat nuncupat et S. Geunnocum, ante Felicem, anno 848 depositum; exclusis aliis omnibus, aut quod catalogis certa fides non sit, neque etiam hagiographis. Neque ipsi S. Guennoco omnino parcil: ita ut a S. Corentino ad Felicem usque lacuna sit quadringentorum annorum.

[4] [referendi videntur SS. Corentinus, Guennecanus et Alorus, qui floruerit ad finem sæculi V.] Profecto hujus loci non est universam hanc controversiam examinare et dirimere. De solis primis episcopis pauca delibabo. Mihi itaque perquam probabile videtur S. Corentinum, qui legitur in diptychis et hagiographicis libris, eumdem esse ac qui in actis provincialibus Turonensibus circa medium sæculum V nomine Charatonis seu Chariatonis venit, ut sentiunt Castellanus in Martyrologio suo universali, Galletius in Catalogo episcoporum Corisopitensium et Ven. Vir Tresvaux [L'Église de Bretagne, p. 112.] , consentiente Lobinavio [Lobineau et Tresvaux, Vies des saints de Bretagne, t. I, p. 36.] : quam rem argumento satis bono mihi confirmasse videtur Deric [Histoire ecclésiastique de Bretagne, t. I, p. 245 et 246.] . Neque S. Gueneganus mihi displicet. Concilio enim, quod anno 461 paulo post S. Corentini mortem Perpetuus, Turonensis antistes, Turonibus celebravit, affuit Venerandus episcopus, cujus sedes non indicatur et cujus loco, quod oculis laboraret, subscripsit Jucundinus presbyter. Atqui Venerandi nomen videtur corruptum esse, ita ut pro eo legendus sit Venecanus; quod idem est ac Gueneganus, Conoganus, et nova distorsione Guenuchus, et Guennucus: ubi Gwen, Guen, Ven album [Aurélien de Courson, Histoire des peuples bretons, t. I, p. 443.] et can similiter album significat [Ibid., p. 432.] ; uch autem seu uc idem est ac hibernicum diminutivum oc, sanctorum nominibus venerationis et amoris causa addi solitum. Atqui in concilio Venetensi seu Britannico, quod inter annum 461 et 465 celebratum est [Ibid., p. 266.] , occurrit Albinus sine indicata sede, qui idem habendus sit ac Venecanus concilii Turonensis [Ibid., p. 272.] : nec quidquam admirationis habet quod barbara nomina in actis ecclesiasticis latine efferantur. S. Alorus seu Allorus successisse traditur in Catalogis; a quibus cur recedatur plane nihil est, maxime quod ante hominum memoriam ut confessor pontifex a Corisopitensibus cultus fuit atque nunc coli pergit; deinde quod (quemadmodum ad præcedentem diem in S. Guesnoveo monuimus) certum est tum episcopos Corisopiti fuisse: quid itaque ii ablegentur, quorum nomina et memoriam servavit perennis cultus et ecclesiastica traditio? Utique his non imperatur fides; sed prudenter assentitur. Quæ si probes, necesse est ut S. Alori ætatem ad finem sæculi V referas. Quod Freminville [Antiquités de Bretagne, Finisterre, t. I, p. 298.] eum sedisse tradit ab anno 456 ad 462, aliena conjectura est, facilitate nimia admissa. Reliqua S. Alori merita Deus novit.

DE S. APTONIO, EPISCOPO ET CONFESSORE ENGOLISMENSI,

SÆCULO VI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Aptonius, conf. pont. Encolismæ (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ unicus. Engolismæ colitur S. Aptonius, hujus urbis episcopus. Subscribit Concilio Aurelianensi V. Tempus obitus. Unus tantum fuit Aptonius Engolismensis.

Engolisma, vulgo Angouleme, jacens inter Pictones, [Engolismæ, quæ antiqua Galliæ civitas est,] Santones, Lemovicenses et Petrocorios fertur antiquitus recensita fuisse in illustriorum Galliæ urbium numero. Occurrit enim tertio loco post Burdigalam metropolim et Agennam ante Santones, Pictavos et Petrocorios inter civitates Aquitaniæ secundæ in pluribus notitiis Galliæ [Sirmundns, Concilia Galliæ, tom. I; Bouquet, Recueil, etc. tom. I, p. 123; Schelstraete, Antiquitates ecclesiæ, tom. I, p. 640 et 645; Guérard, Essai sur la division territoriale de la Gaule, p. 27.] vel Imperii [Schelstraete, op. cit., tom. I, p. 641.] , quarum unam eruditi plerique censent scriptam fuisse Honorio Imperatore: vel etiam inter civitates provinciæ Burdigalensis in chronico Roberti [Apud Adrianum Valesium in Notitia Galliarum, p. 250.] . Accedit quod Gervasius Tilberiensis [Otia imperialia, ap. Leibnitzium, Rer. Brunswicensium tom. I, p. 915.] et recentiores Notitiæ episcopatuum Galliæ [Gallia Christiana, tom. I, in initio; Description historique et géographique de la France. Paris, 1719, part. I, liv. II, p. 164.] ejus episcopo tertium assignant locum post Pictaviensem et Santonensem. Cujus oppidi primus ex veteribus scriptoribus Ausonius sæculo quarto meminit, vocatque Iculismam [Epist. XV, Patrologia Migne, tom. XIX, col. 924.] : cui appellationi plures aliæ accesserunt, Ecolisma scilicet, Iculisna, Ecolisna, Ecolesma, Ecolesima, Aquelina, Aquilina, Aquilisma, Aqualisina, Ecolisina, Ecolesina, Ecolesena, Egolisma, Ecolesina civitas, Equolisina, Ecolosina, Egolesina Aquitaniæ civitas, Engolisma, Inculisma; quas formas et alias collegerunt Adrianus Valesius [Notitia Galliarum, l. c.] et B. Guerard [Essai sur la division territoriale, l. c.] . Erat Visigothis subjecta, quando Clodoveus ad eam obsidendam venit: sed facilis fuit expugnatio regi Francorum; cui, ut narrat S. Gregorius Turonensis, Dominus tantam gratiam tribuit ut in ejus contemplatione muri sponte corruerent.

[2] [colitur S. Aptonius;] In his nostris Actis sæpius jam sermo fuit de sanctis civitatis illius inquilinis. Etenim decessores nostri, Papebrochius et Sollerius Acta duorum sanctorum Engolismensium, S. Ausonii episcopi [Acta SS., tom. V Maii, p. 131.] , S. Eparchii inclusi [Ibid., tom. I Julii, p. 109.] , atque etiam S. Salvii [Ibid., tom. V Junii, p. 196.] , qui et ipse, juxta non paucos, episcopus Engolismensium fuit, commentariis auxerunt: quorum vestigiis collega meus Josephus Van Hecke [Ibid., tom. VIII Oct., p. 59.] , illustrans gesta utriusque Roricii, episcoporum Lemovicensium, institit. Quibus nunc subjungendus est S. Aptonius, sæculo VI illic episcopus, licet Papebrochius [Ibid., tom. V Maii, p. 132.] , nescio qua mentis avocatione, scripserit beatum hunc virum cælitibus numquam fuisse annumeratum, seu veneratione ecclesiastica nuspiam cultum fuisse. Ut enim a martyrologiis exordiar, legitur ejus nomen, recentiori manu additum, in codice Martyrologii Adonis, scripto sæculo XII [Martyrologium Adonis, edit. Georgii, p. IX et 546.] , empto dein a regina Sueciæ et in bibliothecam Vaticanam delato; ubi num. 512 signatus est. Hæc illic ad præsentem diem venerabilis viri annuntiatio: Eodem die sancti Abtonii episcopi et confessoris; similiter in supplemento Martyrologii universalis Castellani: Engolismæ, S. Aptonus Episcopus; non secus in Catalogo sanctorum ac sanctarum Simonis de Peyronnet: Apto, Aptonus, episcopus Engolismensis, Angouleme, in Gallia, 26 octobris; in Martyrologio autem Parisiensi anni 1752: Encolismæ sancti Aptonii episcopi, qui quinto concilio Aurelianensi subscripsit; atque uno anno ante in Antidissidorensi, edito ab episcopo hujus urbis Carolo de Caylus: Ecolismæ, sancti Aptonii episcopi, qui concilio Aurelianensi cum beato Eleutherio Antissidorensi interfuit; quibus præivit Saussayus in Martyrologii Gallicani supplemento: Ipso die, inquiens, inventio sancti Aptoni, episcopi Engolismensis, fratris et successoris sancti Ausonii, primi illius sedis antistitis. Post quem novo splendore huic populo effulgens, inter infidelitatis tenebras et persecutionis turbines, fidei lumen multorum in cordibus accendit, accensumque admodum dilatavit: ac demum dire ab impiis agitatus præclara concertatione ascendit ad gloriam. Hujus natalis a majoribus digno honore observatus, dudum agebatur solemnis die 22 junii. Verumtamen in monasterio S. Eparchii Engolismensi, sive quod illic servabantur lipsana S. Aptonii, sive propter duorum sanctorum dum viverent commercium et societatem, jam pridem agebatur S. Aptonii natalis die 26 octobris cum officio duodecim lectionum, ut Simon Peyronnet, qui Eparchianum breviarium ob oculos habuit et quem paulo supra citabam, testis est. Quæ pristina religio non omnino cessavit; constat enim mihi ex pluribus Ordinibus divini recitandi Officii Missæque celebrandæ in diœcesi Engolismensi etiam nostris diebus ibi fieri festum ritu duplici die 26 octobris S. Aptonii episcopi et confessoris. Ex quibus monumentis historicis facile evincitur Papebrochii assertum imprudenti calamo excidisse.

[3] [cujus nominis multiplex est forma.] Ex his, quæ aliud agentes hactenus contulimus, intelligere lector potuit non una forma ad nos pervenisse S. Aptonii nomen; et quidem alii [Vita S. Eparchii, in Actis SS., tom. I Julii, p. 112.] scripserunt Aphtonium vel Abtonium [Cfr Auctarium Martyrologii Adonis, p. 547.] ; alii Aptonium [Historia comitum et episcoporum Engolismensium, ap. Labbe, Bibl. mss., t. II, p. 249.] vel etiam Aptonum [Saussayus, Martyrologii Gallicani supplem.] ; neque [Collectio Conciliorum, tom. V, col. 400.] defuerunt qui dixerint Antonium; quod insolitum plane eis esset Aptonii seu Aphthonii nomen, seu quasi duplex esset unius nominis species. Ast quantum hi a vero aberrent, ex hoc patet quod Aphthonius est nomen græcum, Antonius vero latinum: dein quod Aphthonii appellatio non fuit adeo rara apud Græcos; a quibus ad Syros et Latinos transiit. Ita Aphthonium sophistam græcum pluribus ante Christum sæculis scripsisse libros referunt ex Suida [Lexicon Græce et Latine, Halis et Brunsvigæ, edit. 1852, tom. I, ad verbum Ἀρθόνιος.] , Fabricius [Bibliotheca Græca, Hamburgi, 1798, p. 94.] et Pape [Wörterbuch der Griechischen Eigennamen. Braunschweig, 1842.] ; postmodum Aphthonii nomen fuit episcopo Heracleæ Cariæ [Labbe, Collectio Conciliorum, tom. III, col. 480, 537, 691.] , qui interfuit concilio Ephesino; et lectori, qui a Patribus concilii Constantinopolitani sub Menna in actione V auditus fuit contra Petrum Apameensem episcopum [Ibid., tom. V, col. 242.] ; necnon et abbati monasterii S. Publii in Syria [Acta SS., tom. IV Maii, p. 642 et 649.] . Fuerunt et duo Aptonii [Ibid., tom. V Maii, p. 148.] martyres in Hispania. Quod vero Aptonius, non Aphthonius a me scriptus est, hæc est ratio. Re quidem vera genuina nominis forma Aphthonius est, id est vir sine invidia; eaque servanda foret, si græce scriberetur. Sed quum consonantium aspirationem lingua latina refugiat adeoque majores, teste Cicerone [In Orat. cap. XLVIII.] , ita locuti sint, ut nusquam, nisi in vocali aspiratione uterentur, præplacuit mihi latine scribenti a communi usu latinorum non recedere.

[4] [Engolismensium creatus episcopus circa annum 542,] Acta S. Aptonii, si umquam fuere scripta, quantum scio, deperdita sunt, vel saltem hucusque non venerunt in publicam lucem; quamobrem nil mirum, si officium S. Aptonii sit ex integro de communi confessorum Pontificum. Verumtamen melior ejus est conditio quam multorum aliorum cælitum, quorum vita a coævis scriptoribus ad nos usque propagata non est; quin etiam plura ejus gesta nequaquam in dubium revocari possunt, quippe quæ aliunde prorsus manifesta sint. Ex Vita scilicet S. Eparchii constat S. Aptonium episcopatum auspicatum non esse ante annum 441, quum hocce anno ejus decessor Lupicinus per alium concilio Aurelianensi interfuerit [Labbe, Collectio Concil., t. V, col. 389.] ; neque post annum 542, cum eo anno jam episcopus præfuerit S. Eparchii inclusioni, quemadmodum post Ruinartium probat decessor noster Sollerius [Acta SS. t. I Jul., p. 111.] . Atque Deus usus est S. Aptonio, tum quo præclariores triumphos referret S. Eparchius in palæstra virtutis, tum quo facilius in diœcesim Engolismensem introduceretur vita monastica, quæ ad hæc usque tempora ibi videtur parum fuisse usurpata. Quanta itaque per Dei misericordiam debuerit venerabili episcopo sanctissimus monachus, jam exponamus. Legitur hic in suis Actis sæculi fugisse illecebras et honores, vitamque monasticam amplexus esse in monasterio Sedaciano in tractu Lemovicensi, unde erat oriundus: postea, ut magis soli Deo viveret, venisse Engolismam.

[5] [includit S. Eparchium,] Quibus declaratis, pergit dein biographus in hæc verba: Cum igitur (S. Eparchius) loca singula peragraret, secretius voluit pertransire; agnitus a civibus, indicatus est Aphtonio, ipsius urbis antistiti; de quo jam inter auras fama volitaverat: at ipse, per semetipsum plenius recognoscens, gavisus factus, eum cum magna exultatione suscepit, et cum causam ejus devotionis sollicitus intellexit, ire eum longius non permisit; sed cum magno cordis amore secum adstrinxit atque locum, quem desiderabat, tamquam eremi solitudinem, desertum ostendit: quo viso, vir beatus non tantum loquebatur ex ore, quantum ex corde gaudebat, eo quod remotus locus esset, et civitas procul, et desuper latere montis fons aquæ fluens manaret, et Carantonis fluvius ab alio excluderet latere. Postquam vero exul cœpit esse a solo proprio et valde nimium fuit in civitate detentus, noluit absque nutu sui pontificis vel abbatis debere recludi: sicque vir Domini Apthonius episcopus cum missis suis, id est Frontonium archipresbyterum, qui postea episcopatus meruit dignitatem, Arthemium diaconum, virum per omnia Christi famulum, at item Arthemium defensorem ad Sebaudem * episcopum vel ad suum abbatem ad pacem percipiendam vel obtinendum quod voverat, destinavit: qui regressi vix tandem optime cuncta nunciant benigne permissa… Quum ipse S. Aptonius inclusus non fuerit, non est hujus loci id institutum describere; de quo cæterum dixerunt complures, ex quibus Holstenius [Regula Grimlacii in Codice Regularum, t. II, p. 291.] et Raderus [Bavaria sacra, vol. III, p. 117. — Viridarium sanctorum, pars III.] maxime antiqua monumenta publico communicarunt. Id unum monebimus, inclusionis solemnitatem multis precibus, sacris ritibus et religione peragi fuisse solitam; quæ partim postea in leprosorum inclusione etiam fuerunt adhibita. Neque hoc unum beneficium S. Eparchio contulit S. Aptonius, ab hoc enim, ut etiam biographus testis est [Acta SS., t. I Julii, p. 112.] , gradum presbyterii accepit.

[6] [subscribit concilio Aurelianensi V, cui interfuerunt multi episcopi, deinceps inter cælites relati;] Non multo postquam hæc facta sunt, celebratum fuit in Gallia concilium Aurelianense V; qui locus electus fuerat, quia, cum hæc urbs in medio triplici regno esset sita, facilior erat ad eam ex variis provinciis accessus. Concilium autem illud convocaverat Childebertus, rex Parisiensis regni, (cujus ex tempore mortis Clodomeri Aurelia pars erat,) ut Marci antistitis Aurelianensis, a viris iniquis gravissimorum criminum accusati et in exilium missi, causam cognoscerent patres [Gregorius Turon., Vitæ Patrum, c. 6, n. 5, apud Migne, Patrol., t. LXXI, col. 1032.] , ac etiam de rebus ad fidem et disciplinam spectantibus statuerent [Labbe, Collectio Conc., t. V, col. 391.] . Pronunciata de innocentia Marci sententia, patres Aurelianenses damnarunt errores Eutychetis et Nestorii, qui in Galliam irrepsisse videntur, siquidem non ita pridem S. Avitus eos, Gondebaldo rege rogante, in pluribus epistolis refutaverat [Gregorius Turon., Historia Francorum, l. II, c. XXXIV, ap. D. Bouquet, t. II, p. 197.] ; dein plures canones disciplinares ediderunt. Quibus S. Aptonius subscripsit hisce verbis: Aphtonius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Ecolismensis subscripsi. Cum S. Aptonio subscripserunt quinquaginta episcopi, atque nomine suorum episcoporum absentium presbyteri decem, archidiaconi sex, diaconi tres, et abbates duo [Labbe, Collectio Conc., t. V, col. 397, 398, 399.] . Verum hæc hominum Deum timentium pia erat congregatio, ut, præter S. Aptonium, plures ex eis deinceps inter sanctos relati fuerint. Quorum hæc sunt nomina: S. Sacerdos Lugdunensis [Acta SS., t. IV Sept., p. 31.] , S. Aurelianus Arelatensis [Ibid., t. III Junii, p. 108.] , S. Hesychius Viennensis [Saussayus, Martyrologium Gallicanum, 12 Nov. p. 867.] , S. Nicetus Trevirensis [Acta SS. Ord. S. B. Sec. I, p. 191.] , S. Desideratus Bituricensis [Acta SS., t. II Maii, p. 303.] , S. Aspasius Elusanus [Ibid, t. I Januarii, p. 90.] , S. Firminus Usetiensis [Ibid., t. V Oct., p. 635.] , S. Agricola Cabillonensis [Ibid., t. I Mart., p. 514.] , S. Gallus Arvernensis [Ibid., t. I Julii, p. 103.] , S. Eleutherius Antissiodorensis [Ibid., t. IV Aug., p. 299.] , S. Nectarius Augustodunensis [Ibid., t. IV Sept., p. 59.] , S. Auregius Nivernensis [Ibid., t. IV Aug., p. 295.] , S. Domitianus Tungrensis [Ibid., t. II Maii, p. 146; vel Acta SS. Belgii, t. I, p. 249, et t. II, p. 162.] , S. Leubinus Carnotensis [Acta SS., t. II Martii, p. 319.] , S. Lauto Constantiensis [Ibid., t. VI Sept., p. 438.] S. Tetricus Lingonensis [Ibid., t. II Martii, p. 633.] ; dein qui per deputatos concilio interfuerunt S. Genebaudus Laudunensis [Ibid., t. II Sept., p. 537.] , S. Leontius Burdigalensis [Ibid., t. IV Aug., p. 442.] , et S. Gallicanus Ebredunensis [Gallia Christiana, t. III, col. 1061. — Migne, Dictionnaire hagiologique, col. 1154.] .

[7] [quod nationale fuit] Licet hæc nomina minima dumtaxat sint pars, quum tamen ad diversissimus regiones pertineant, non potest lector non suspicari concilium illud nationale fuisse: et quidem hæc ejus erat indoles et natura. Nam Aureliam venerant episcopi ex provinciis Lugdunensibus prima et secunda; ex Belgica prima; ex Sequanica maxima; ex Aquitanicis prima et secunda; ex Alpibus Grajis et Maritimis; ex Novempopulana, Viennensi et Narbonensi secunda; id est, ex omnibus provinciis regnorum Austrasiæ, Parisiensis et Suessionensis; quæ tunc omnes comprehendebant ditiones, Rhenum inter, Alpes, Pyrenæos, Oceanum et mare Mediterraneum jacentes; modo excipias Septimaniam, Visigothis subjectam, et tractum Armoricæ, occupatum a Brittonibus.

[8] [atque anno 549 celebratum est.] Hujus autem loci non est immorari inquisitioni anni celebrationis concilii illius, cui primus, qua præses, subscripsit S. Sacerdos, episcopus Lugdunensis, hacce formula: In Christi nomine Sacerdos episcopus Lugdunensis constitutionem nostram relegi et subscripsi. Notavi sub die V kalendas novembris, anno XXXVIII regni domni nostri Childeberti regis, indictione XIII [Labbe, Collectio Concil., t. V, col. 399.] . Sufficit sibi in memoriam revocare omnes codices, quos manibus versatus est Sirmundus [Ibid., col. 397.] , eamdem habere indictionem, quamvis alii ferant annum trigesimum septimum regni Childeberti, alii annum trigesimum octavum; ac diem V kalendas novembris, indictione Constantinopolitana XIII, incidere in diem 28 mensis octobris anni 549, uti videre est apud Victorium Aquitanum in Cyclo Paschali [Bucherius, de doctrina Temporum, p. 68, 69.] , et apud Maurinos de arte Chronologica [Art de vérifier les dates, t. I, p. 11.] . Plura ad nos non pertinent; nisi vellemus nos duci in labyrinthum chronologicum de morte S. Martini et de parte stirpis Merovingicæ.

[9] [Moritur beatus Aptonius circa annum 574.] Quoniam rebus aliis S. Aptonii nomen immixtum non invenitur, nil superest nisi ut inquiratur quo anno beatissimus vir e vivis excesserit. Non eadem est omnium sententia: Papebrochius enim in Actis S. Ausonii [Acta SS., t. V Maii, p. 132.] opinatur eum vita functum esse circa annum 574; Castellanus in Martyrologio Universali circa annum 573, cum contra in Martyrologiis Antissiodorensi et Parisiensi legatur obiisse circa annum 567. Verum arridet mihi magis Papebrochii sententia, utpote magis conformis narrationi scriptorum rerum Francicarum, qui nuspiam innuunt fuisse S. Aptonio alium successorem immediatum quam Maracharium seu Mererium; præterquam quod Adhemarus Cabannensis (cujus tamen, ut modo dicam, suffragium in referendis factis Carolo Martello anterioribus non est magni æstimandum) asserit apertis verbis S. Aptonium successorem nactum esse Mererium: at ille episcopatum auspicatus sit oportet anno 575, siquidem referat S. Gregorius Turonensis eum fuisse dire trucidatum sui sacerdotii anno septimo, qui cum anno quinto Childeberti concurrit et cum anno 581 æræ vulgaris [Historia Francorum, lib. V, c. 37, ap. D. Bouquet, t. II, p. 254.] .

[10] [Non duo fuere Aptonii Engolismenses,] Verum, quæ hucusque disputavimus, non omnium probantur calculo. Et quidem primo offendimus Dionysium Sammarthanum [Gallia Christiana, tom. II, col. 978.] et Richardum Ordinis Fratrum Prædicatorum [Bibliothèque sacrée, tom. XXVIII. Paris, 1827.] , qui existimant contra Fratres Sammarthanos [Gallia Christiana secunda, tom. II, p. 378.] , duos extitisse Aptonios, episcopos Engolismenses, alterum tempore Clodovei, alterum tempore Childeberti, ac incertum esse uter fuerit sanctus. Innituntur vero his historiæ Comitum et Episcoporum Engolismensium verbis [Labbe, Bibliotheca Manuscriptorum, tom. II, p. 249.] : Aptonius episcopus, qui capellanus Clodovei fuerat, assensu quoque ipsius regis episcopus consecratur. Prædictus siquidem rex, Engolismam obsidens, quam nefandissima gens Gothorum occupaverat, [atque] etiam pontificatum ipsius urbis sibi usurpaverat a tempore B. Ausonii, consilio prædicti capellani sacrosanctas reliquias sanguinis et aquæ contra muros extollere fecit, et statim muri corruerunt, captaque civitate, interfectisque Gothis et expulso ariano Gothorum episcopo, venerabilem capellanum suum Aptonium consecrare fecit, et in prædicta civitate constituit episcopum; et sacerdos sacras reliquias sanguinis et aquæ cathedrali ecclesiæ obtulit, in qua usque in præsens continentur, et maximo honore venerantur. Atque dein cap. III subjungit: Ab isto S. Eparchius, Engolismensis patronus, ordinatur. Sepultus est autem in confinio urbis, in occidentali parte [Ibid.] . Atque hinc deducit Dionysius Sammarthanus [Gallia Christiana, l. c.] tempore Clodovei Aptonium quemdam fuisse episcopum; qui non possit non esse diversus ab Aptonio qui anno 549 concilio Aurelianensi subscripsit: certum nempe esse Clodoveum mortuum esse vel anno 509 vel anno 511 [Acta SS., tom. I Febr., p. 217. — Acta SS. Belgii, tom. I, p. 273 et seqq. — Sulpicii Severi Opera studio Hieronymi de Prato Veronensis, tom. I, dissert. II.] , ac etiam Eparchium non ante annum 542 [Labbe, Collectio Conc., tom. IV, col. 1410, tom. V, col. 398.] ad presbyteratum a S. Aptonio fuisse promotum [Acta SS., tom. I Julii, p. 111.] ; unde evidens esse duos fuisse Aptonios, ab se invicem divisos, interposito Lupicino: accedere auctoritatem Adhemari Cabannensis, scriptoris sæculi XI, ex quo locus ille Historiæ comitum et episcoporum Engolismensium desumptus sit. Et quidem Adhemarus in libris suis historicis hæc scripsit: “In ipsa civitate (Engolisma) consecrare fecit (Clodoveus) in episcopatu venerabilem virum Aptonium, capellanum suum, expulso primo episcopo ariano Gothorum de eadem civitate.”

[11] [ut ex Adhemaro Cabannensi, ex historico comitum et episcoporum Engolismensium aliisque argumentis nonnulli ostendere conati sunt.] Sed neque Adhemarus Cabannensis, neque historicus comitum et episcoporum Engolismensium satis auctoritatis habent, ut id evincant. Imprimis inter antiquiores nemo unus, neque etiam Adhemarus et socius ejus Engolismensis duos noverunt Aptonios; dein miraculum, quale Aptonio tribuitur ab historico Comitumet Episcoporum Engolismensium, non narratur a S. Gregorio Turonensi, neque ab ipso Adhemaro dicitur ad ejus preces, vel in talibus adjunctis patratum: demum una est omnium sententia historicum comitum Engolismensium et Adhemarum Cabannensem, qui illi passim præluxit, in rebus antiquis continuo vacillare. Et quidem conqueritur Waitz, editor Historiæ Francorum Adhemari Cabannensis apud Pertz [Monumenta Germaniæ historica, tom. IV, p. 106.] , hujus scriptoris opera multoties fuisse interpolata, atque aliquando eum ipsum, cum deessent monumenta historica, adjecisse quæ a parentibus vel a senioribus monachis audiverat: atque hac ratione explicatur v. g., quomodo ille scripserit S. Germanum Parisiensem ex mandato regis Cariberti consecrasse, præsente S. Gregorio Turonensi, basilicam S. Eparchii Engolismensis, non attendens Caribertum [Gebhardi, Reges Francorum Merovingici, p. 58.] diem obiisse pluribus annis antequam S. Gregorius [Acta SS., tom. I Aug., p. 573. — Loebell, Gregor von Tours, p. 9.] ad regimen ecclesiæ Turonensis eveheretur. Propter hæc aliaque sphalmata graves viri [Rivet, Histoire littéraire de la France, tom VII, p. 303. — Waitz, l. c.] non ita magni faciunt hanc partem historiæ Adhemari, quæ tempora Caroli Martelli antecedit.

[12] [S. Aptonius non fuit martyr, neque frater et successor S. Ausonii.] Affirmat Saussayus in Martyrologio Gallicano S. Aptonium fuisse martyrem atque fratrem et successorem sancti Ausonii, primi episcopi Engolismensis: ast immerito: obstat ecclesiæ Engolismensis ad hos usque dies continuata traditio, uti testis est Ordo divini recitandi Officii Missæque celebrandæ, ubi S. Aptonius inter confessores adscribitur; dein non novi ullum historicum monumentum antiquum, præter Historiam comitum et episcoporum Engolismensium, (cui de hoc ævo fides anhibenda non est,) in quo legatur S. Aptonius sanguinem pro veritate christiana fudisse, vel quidquam pro ea in corpore esse passum. Eamdem ob causam rejiciendum est S. Aptonium fuisse fratrem et successorem sancti Ausonii, quod videtur desumptum ex legenda apocrypha hujus sancti [Acta SS., tom. V Maii, p. 132.] atque caret probabilitate; præterquam quod S. Aptonius non ante annum 541 episcopus creatus fuit, inter eum et sanctum Ausonium sederunt Dynamius, coætaneus S. Exsuperii Tolosani [Historia Francorum, lib. II, cap. XIII, p. 168.] , qui floruit sæculo IV, et Lupicinus, qui saltem ab anno 511 ad annum 541, rexit ecclesiam Engolismensem, uti constat ex conciliis Aurelianensibus I et V. Ex quibus quoque liquet dici non posse S. Aptonium fuisse fratrem S. Ausonii, etiamsi apud Clodoveum capellani munere functus esset. Atque hæc de S. Aptonio.

[Annotata]

* alias Sabaudem

DE S. QUADRAGESIMO, SUBDIACONO, CONFESSORE IN ITALIA,

INCLINANTE SÆC VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Quadragesimus, subdiaconus conf. in Italia (S.)

AUCTORE B. B.

§ unicus. Non reperitur nomen S. Quadragesimi in fastis sacris ante Baronium. Num ejus corpus asservetur et festum celebretur Papiæ, prout affirmat P. Romualdus a sancta Maria. Tempus quo floruit Vir sanctus.

Ante correctum, circa finem sæculi XVI, Romanum martyrologium, nulla in fastis sacris occurrebat S. Quadragesimi memoria nec hac die nec quavis altera; [S. Quadragesimus martyrologio primum insertus a Baronio.] ut apparet ex Galesinio et Maurolyco, qui non ita pridem sua concinnaverant martyrologia. Uterque de S. Quadragesimo silent; similiter Petrus de Natalibus; sicut et antiquiores: Beda, Florus, Ado, Usuardus non solum purus, sed nec innumeris apud Sollerium auctariis locupletatus; item Rhabanus Maurus. Silent pariter Hieronymiana. Unde autem et qua de causa sanctus Subdiaconus Romano inscriptus fuerit, paucis explicandum. Notum est, jussu Gregorii papæ XIII, octo viros commissos fuisse (passim vocantur correctores Romani) ut martyrologium ad novam kalendarii rationem et ecclesiasticæ historiæ veritatem restituerent. Monet vero Castellanus [Martyrologe universel. Paris, 1709. Avertissement.] , eos, suadente Baronio, plures adoptasse sanctos, quibus nullus umquam nec uspiam cultus fuerat, quales sunt multi solitarii Italiæ, quorum meminit S. Gregorius in libris Dialogorum; quibus censuerunt se pro arbitrio posse assignare diem, prout nomina solent affigi sanctorum reliquiis, quæ in Romanis cœmeteriis seu catacumbis reperiuntur. Horum de numero S. Quadragesimus est, ejusque nomen legitur in editione anni 1583, cujus exemplar mihi præ manibus; quam deinde suppressam nos docet Baronius in Prolegomenis [Martyrologium Romanum, p. XX. Antverpiæ, 1613.] : Monendum, ait, putamus Romani martyrologii triplicem hactenus (ita scribebat eruditus cardinalis circa annum 1586) in Urbe esse factam editionem; ejusque primam et secundam esse mendosam, nec satis dignam, quæ iterum prælo tradatur; quod cujus culpa acciderit, libentius silentio præterimus. Tertia editio purior est atque sincerior, facta anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo quarto. Hanc paulo post notationibus illustratam recudendam curavit idem Baronius. Atque tum in hac tum in illa, recurrit XXVI Octobris S. Quadragesimus. Et ne dubium sit, unde assumptus fuerit, subdidit Baronius in Notis: De ejus sanctitate et miraculis scribit S. Gregorius papa Dialog. lib. 3, c. 17. Nec alium ullum signat auctorem seu fontem. Quod utique indicium, beatum Subdiaconum ex solis sancti pontificis innotuisse dialogis; non vero ex tabulis cujusvis ecclesiæ, aut alio monumento quocumque. His porro verbis annuntiatio concepta est: Item sancti Quadragesimi subdiaconi, qui et mortuum resuscitavit. Cum vero ante S. Quadragesimum signetur: Papiæ S. Fulcus episcopus, utique videtur voce item eadem indicari civitas. Iisdem utitur verbis (sed gallice redditis) Castellanus, addens in margine et pastoris ovium, monensque nullum ex traditione haberi indicium cultus. Atque hæc fortassis ratio est, cur Ferrarius in catalogo sanctorum Italiæ, sanctum Subdiaconum prætermiserit. Putem mendum irrepsisse in catalogum Simonis de Peyronet, ubi S. Quadragesimus adscribitur diei 27 octobris [Catalogus Sanctorum et Sanctarum. Tolosæ, 1706.] .

[2] [Traditur ejus corpus quiescere Papiæ;] Dixi S. Quadragesimum annuntiare videri Papiæ a Baronio. Quo ex fonte, non mihi liquet: an ex fama seu rumore vulgari? Fortassis, sed dicendo non sum. An ex scriptis monumentis? Non equidem putem: recentioris enim ævi est liber P. Romualdi, in quo traditur et corpus S. Viri Papiæ quiescere et nomen ejus inscriptum tabulis ecclesiæ Ticinensis; nec proinde potuit Baronius præfato ex libro assertum suum, si tamen assertum, depromere. Sed juverit ipsum audire P. Romualdum a S. Maria, de familia Excalceatorum S. Augustini, qui in opere, Flavia Papia sacra inscripto et quatuor in partes discriminato multis agit de S. Quadragesimo. Parte prima continetur Agiologium Ticinense (Papia antiquitus Ticinum vocabatur), sanctorum scilicet, sacra quorum corpora in ecclesiis urbis Papiæ asservantur [Papia Sacra, part. I, p. 23. Ticini Regii, 1699.] ; et signantur per singulos menses natalitia occurentia Sanctorum Ticini quiescentium, sub suo quoque die … ubi et ecclesiæ in quibus conduntur, enumerantur [Ibid., p. 10.] . Itaque sub die XXVI Octobris annuntiatur: In ecclesia cathedrali natalis … S. Quadragesimi subdiaconi, qui et mortuum suscitavit. Additur infra: De eo Baronius in martyrologio et annotatione hac die. Div. Gregorius PP. lib. 3. Dialog., c. 17. Rursus Parte secunda, cui titulus: Breves sanctorum Ticini quiescentium historiæ, digestæ, sicut in parte prima, per menses et dies. In hac primum, mutatis hinc inde verbis, recitatur locus ex S. Gregorio, quem nos Commentario subjiciemus integrum et accuratum; dein de suo addit P. Romualdus: Tanti igitur meriti cum esset Quadragesimus, divinis tandem charismatibus cumulatus supremum diem mortalitatis suæ clausit, ad superos evocatus septimo Kal. Novembris (26 Octobris), cujus natalis in tabulis ecclesiasticis hac ipsa die Ticini celebrandus adnotatur. Non dicit P. Romualdus unde diem emortualem, tam distincte assertum, noverit; nec etiam quo ex tempore sit S. Quadragesimus in laudatis tabulis adnotatus.

[3] [sed, ut videtur, perperam.] Non dubitem id factum post editum annotatumque a Baronio martyrologium Romanum: nam ipse, ut vidimus numero præc., nullatenus invocat tabulas Ticinenses, sed solum S. Gregorium; cum tamen diserte illas laudet, ubi agit, de S. Fulco, cui proximum subjungit S. Quadragesimum; hoc modo: Papiæ S. Fulci episcopi. Item sancti Quadragesimi etc. Insuper Jacobus Gualla in Sanctuario nullam prorsus mentionem habet de sancto Subdiacono, cum tamen propositum illi esset, sicut postea P. Romualdo fuit, de Sanctis Papiæ quiescentibus et invocatis, accurate tractare… Guallæ Sanctuarium in lucem prodiit Papiæ, prioribus typis magistri Jacob de Burgofrancho anno 1505; recusum deinde alteris fuit eadem in urbe anno 1587, ac proinde paulo post editum a Baronio Romanum. Utriusque editionis exemplar habemus; in utroque altum de S. Quadragesimo silentium. Ex quibus, mea opinione, liquido efficitur, Baronium nihil a Ticinensibus mutuatum; sed hos potius ab illo accepisse festum S. Quadragesimi. Insuper ex dictis nostris sequitur valde infirma esse, quæ P. Romualdus tradit præter illa, quæ ex S. Gregorii Dialogis una cum Baronio deprompsit. Quod autem P. Romualdus asserat, S. Quadragesimum tabulis ecelesiasticis (utique recentioris ævi) inscriptum reperiri; fides penes illum rursus sit; cum hujusmodi tabulæ mihi ad manum non sint; imo nunc saltem suppressum sancti Subdiaconi nomen (si umquam inscriptum) demonstratur, ex Kalendario sive ordine divini officii recitandi ad usum civitatis et diœcesis Ticinensis … pro anno MDCCCXLVII ubi die XXVI Octobris legimus: S. Fulci Ep. Papiæ dup …,. 9 lect. et com. S. Evaristi in L et M. “Sacerdotes” in cathedrali “Credo” quia asservatur corpus. Ast S. Quadragesimi nulla memoria nec hoc nec alio anni die. Solet in hoc Kalendario diligenter annotari, si quæ corpora Sanctorum vcl insignes reliquiæ in civitatis una vel alia ecclesia reperiantur. Cum nec de festo nec de reliquiis imo nec de nomine S. Quadragesimi in præfato ordine ne vel minimum habeatur verbum; haud parum ex hoc silentio labefactantur placita vel asserta P. Romualdi. Cæterum non putem aliud reperiri in Kalendariis Papiensiensibus, ante vel post annum 1847 editis, quod solum apud nos existit.

[4] [Tempus quo vixit Vir sanctus.] Cum scribat S. Gregorius suis modo temporibus contigisse quæ de S. Quadragesimo narrat et ab ipso sancto Subdiacono audierat, concludere licet sanctum Virum floruisse sæculo sexto: natus enim Gregorius circa annum 540 [Acta SS., tom. III Martii, p. 123.] , obiit anno 604 [Art de vérifier les Dates, p. 257 – 59.] . Scriptos Dialogorum libros existimant editores Benedictini anno 593 vel 594 [Migne, Patrologia lat., t. LXXVII, col. 143.] . Castellanus margini aponit sæc. VI. In exemplari martyrologii Romani, quod penes nos est, manuque decessoris nostri Heriberti Rosweydi annotatum, signatur annus 570, quem unde vir eruditus habuerit ignoramus.

[5] [Acta ex Dialogis S. Gregorii Magni.] Aliud non occurrit quod addamus de S. Quadragesimo, nisi ut narrationem S. Gregorii integram subjiciamus. Nec enim alius, quem sciam inter antiquos, imo ante Baronium, auctor est, ex quo sanctus Subdiaconus innotuerit posteritati. Utimur textu Benedictinorum, qui Opera sancti Pontificis ediderunt, et novis typis excusa in Patrologia Migniana. Observant editores Dialogos, statim ac in lucem venerunt, toto orbe christiano summa gratulatione exceptos, atque ex latino plures in linguas conversos. Celebrior inter alias est græca versio, quam propterea primævo textui junxerunt; nos autem prætermittimus, soliti a Græcis abstinere, nisi hactenus inedita sint, vel saltem non facile reperiunda. Cæterum pauca sunt, quæ Gregorius de S. Quadragesimo narrat; plura habet de monacho, qui apud sanctum Subdiaconum divertebat, cui etiam longe potiores partes defert in prodigio. Unde, ut in Annotatis fusius reddam, Baronius perperam annuntiat S. Quadragesimum qui et mortuum resuscitavit, cum suscitationem hanc S. Gregorius præfato monacho diserte adscribat. Quin imo non deerunt qui dubitent, an vere mortuus vir ille esset, qui cum diutius fricaretur, animam recepit, oscitavit etc. Utut est, in memoriam revocemus, quæ Petrus Gussanvillæus in Vindiciis generatim proposuit. De historiis, inquit [Ibid., col. 133 et 134.] , quæ in Dialogis continentur, nihil est quod dicam, nisi quod Gregorius eas referendo prout ab aliis didicerat, fidem suam liberavit. Paucæ enim sunt, quas ipse se vidisse aut quibus interfuisse dixerit. Fecit quod plurimi sanctorum patrum fecerunt in multis historiis, quæ utique incredibiles videbuntur, si ad rationis humanæ trutinam expendantur, … standum putavit rumoribus publicis etc.

ACTA S. QUADRAGESIMI, SUBDIACONI,
Ex S. Gregorio Magno, Dialogorum, libro III, cap. 17.
Opera S. Gregorii, edit. Benedictin. Paris. tom. II, col. 319 – 21. Item Patrol. Migniana, tom. LXXVII, col. 261 – 65.

Quadragesimus, subdiaconus conf. in Italia (S.)

BHL Number: 0000

AUCTORE B. B.

De monacho ex Monte Argentario, qui mortuum suscitavit a. Nostris modo temporibus b quidam vir, Quadragesimus nomine Buxentinæ c ecclesiæ subdiaconus fuit, qui ovium suarum gregem pascere d in ejusdem Aureliæ e partibus solebat. Cujus valde veracis Viri f narratione res mira innotuit, quæ secreto fuerat gesta. Is namque, ut prædiximus, dum gregis sui in Aurelia curam gereret, in diebus ejusdem vir fuit e Monte, qui Argentarius g vocatur, venerabilis vitæ, qui habitum monachi, quem prætendebat specie, moribus explebat. Hic itaque ad ecclesiam beati Petri apostolorum principis ab eodem Monte Argentario annis singulis venire consueverat, atque ad hunc, quem prædixi, Quadragesimum subdiaconum, sicut ipse narravit h, hospitalitatis gratia declinabat. Quadam vero die dum ejus hospitium, quod non longe ab ecclesia aberat, intrasset, cujusdam pauperculæ mulieris maritus juxta defunctus est. Quem ex more lotum, vestimentis indutum et sabano i constrictum, superveniente vespere sepelire nequiverunt. Igitur juxta defuncti corpus viduata mulier sedit, quæ in magnis fletibus noctem ducens, continuis lamentorum vocibus satisfaciebat dolori. Cumque hoc diutius fieret et flere mulier nullo modo cessaret, vir Dei qui receptus hospitio fuerat, Quadragesimo subdiacono compunctus ait: Dolori hujus mulieris anima mea compatitur; rogo, surge et oremus. Perrexerunt ergo utrique ad vicinam ecclesiam, seseque pariter in orationem dederunt. Cumque diutius orassent, complere orationem Quadragesimum subdiaconum servus Dei petiit k. Qua completa ab altaris crepidine pulverem collegit, atque cum eodem Quadragesimo ad defuncti corpus accessit, seseque ibidem in orationem dedit statimque surrexit. Et quia manu dextera collectum pulverem gestabat, sinistra pallium quo facies defuncti velabatur, abstulit. Quod cum mulier fieri cerneret, contradicere vehementer cœpit et mirari quid vellet facere. Ablato itaque pallio, diu eo quem collegerat pulvere, defuncti faciem fricavit. Qui cum diutius fricaretur l, recepit animam, oscitavit, oculos aperuit, seseque elevans resedit, quid erga se ageretur miratus est ac si de gravissimo somno fuisset excitatus. Quod cum mulier lamentis fatigata conspiceret, cœpit ex gaudio magis flere et voces amplius edere. Quam vir Domini modesta prohibitione compescuit dicens: Tace, tace: sed si quis vos requisiverit qualiter factum sit, hoc solummodo dicite: Quia Dominus Jesus Christus opera sua fecit. Dixit hoc, atque ab ejus hospitio exivit. Quadragesimum subdiaconum protinus reliquit et in loco eodem ultra non apparuit. Temporalem namque honorem fugiens, egit ut ab his a quibus visus in tanta virtute fuerat, numquam jam in hac vita videretur.

ANNOTATA.

a Ex hoc titulo, patet miraculum suscitati mortui, tribuendum, non S. Quadragesimo, sed hospiti suo monacho. Editores Benedictini titulos ipsi S. Gregorio adscribendos censent: Argumenta, inquiunt [Migne, tom. LXXVII, col. 143.] , seu capitum titulos retinuimus, quod in mss. fere omnibus legantur, atque ab ipsomet Gregorio prodiisse jure credantur. Cæterum idem luculenter efficitur ex narrationis totius serie. Concordat græca versio, a Zacharia papa adornata: Περὶ τοῦ ἐλθόντος μοναχοῦ ἀπὸ τοῦ ὄρους τοῦ Ἀργενταρίου καὶ νεκρὸν ἐγείραντος. Idcirco monuimus Comm. præv. n. 5. perperam S. Quadragesimo tribui prodigium a Baronio aliisque post eum.

b Vide Comment. præv., n. 4, ubi diximus ex verbis: Nostris modo temporibus, probabile esse S. Quadragesimum sæculo VI inclinante floruisse.

c Observant in hunc locum Benedictini: Mss. (codices) fere omnes “Baxentinæ.” Legendum tamen “Buxentinæ.” Apud Plinium leguntur Buxentini populi. Buxentum olim urbs episcopalis: nunc castrum in Lucania, vulgo “Pisciota”. Aliis tamen est “Polycastrum”. A “Buxo”, cujus hic magna copia, nomen habuisse creditur. Inter omnes convenit, Buxentum, a multis jam sæculis excisum, fuisse oppidum Lucaniæ, cui nostro ævo respondent in regno Neapolitano, Basilicata, pars maxima Principatus citerioris et pars Calabriæ item citerioris. Id quoque certum urbem haud procul a Palinuro promontorio sitam: Proximum autem huic (Palinuro), flumen Melpes: oppidum Buxentum, græce Pyxus, Laiis amnis. Verba sunt Plinii [Hist. Nat., tom. I, p. 158. Edit. Harduini, in fol.] , quæ mihi aptius convenire videntur cum situ urbis Policastri, ruderibus proinde antiqui Buxenti impositæ. Unde etiam Orlendius [Orbis sacer et profanus, tom. IV, p. 1733.] : Baudrand satius putat, Buxentum … esse Policastrum, quindecim milliaribus Italicis a “capo Pisciota” in ortum distans: quæ nunc recepta magis videtur sententia. Et paulo superius: Policastrum vulgo “Policastro,” quæ nonnullis etiam Palæocastrum, urbecula est Lucaniæ, nunc Principatus citerioris, in ora sinus Lai hodie “Golfo de Policastro” ab ea dicti, sita, a Salerno metropoli 55 mil. pas. in eurum; 17 a promontorio Palinuri in ortum recedens; 8 circiter Basilicatæ confinia versus. Ejus ruinæ amplissimam quondam fuisse civitatem indicant. Communior itaque sententia est, Policastrum substitutum Buxento, nec solum eo sensu, quod cathedra Buxentina a multis jam sæculis Policastri constituta sit, sed etiam quod ex prioris ruinis posterior civitas emerserit. Hanc diserte tenet opinionem Cellarius [Notitia Orbis, tom. I, p, 722. Edit. Schwarz, Lipsiæ, 1773.] ; et Justinianus vix non absurdam dicit sententiameorum, qui Pisciotæ quærunt vestigia antiqui Buxenti [Dizionario geografico del regno di Napoli, t. VII. Edit. 1804.] . Nec tamen prætermittendum ex Sprunneri tabulis aliud effici [Sprunner's Hand-Atlas.] ; inter quas quatuor sunt ad Italiam præsertim medii ævi spectantes. Prima regionem illam exhibet sub regibus Langobardorum, seu a sæculo IX ad sæculum XI. In hac signantur Buxentum circa summum promontorium Palinurum, et juxta, paulisper occiduum versus, Piscinula; in imo autem sinu ponitur Policastrum, in orientem sexdecim præter propter milliaribus Italicis Buxento dissitum. In secunda tabula, qua Italia delineatur sub imperatoribus Saxonicis et Francicis, loco Buxenti reperitur Melpi; suppressa Piscinula est; servatur Policastrum, eodem quo primum situ. In tertia (ubi status Italiæ ab anno 1270 ad annum 1450) solum recurrit Policastrum; sicut et in quarta (ab anno 1450 ad annum 1792.) Itaque ex Sprunneri mappis evidens est Policastrum procul esse ab exciso Buxento; et insuper utramque civitatem aliquamdiu simul exstitisse. Unde Cellarius, adversæ sententiæ patronus, in tabula Italiæ sub Augusto, Buxentum collocat, non circa summum Palinuri promontorium, sed in imo fere sinu, ubi nunc, omnibus consentientibus, cernitur Policastrum. Cæterum Buxenti sedem fuisse episcopalem tempore S. Gregorii Magni, constat ex subscriptionibus concilii Romani V sub Symmacho papa anno circiter 503, et concilii Lateranensis sub Martino I anno 649; priori subscripsit Rusticus Buxentinus [Labbe, t. IV, col. 1368.] ; posteriori Sabbatius episcopus sanctæ Buxensis ecclesiæ [Ibid., tom. VI, col. 363.] . Confer Ughellum in episcopatibus antiquitatis [Italia Sacra, tom. X, col. 32 et seq.] et de episcopis Policastrensibus [Ibid., tom. VII, col. 542 et seqq.] ; item Orlendium loco supra citato.

d Hinc apud Castellanum annuntiatur subdiaconus et pastor ovium.

e Ejusdem Aureliæ. Vox ejusdem naturali sensu refertur ad præcedens nomen. Ast nec in antecedenti capite nec in alio quovis Dialogorum loco mentio fit Aureliæ. Pronum itaque estinferre, Buxentum S. Gregorio in Aurelia situm. Verum nuspiam apud Geographos sive antiquos sive recentes, quos magno numero consului, reperio partem aliquam Lucaniæ appellatam Aureliam. Teste Baudrando, Aurelia porta et via urbis Romæ et locus est in Etruria. Lamius in sanctæ ecclesiæ Florentinæ monumentis, de via agit, de loco silet. Tres enim, ait [Tom. l, p. 22.] , præ reliquis celebres erant in Etruria viæ stratæ: “Aurelia” quæ per maritima Etruriæ Pisas versus, vel ad illas; et ab Urbe per Lorium, Alsium, Pyrgos, Castrum novum, et centum cellas (nunc Civita Vecchia) transibat. Ripetti [Dizionario geog. della Toscana, tom. V, p. 709 – 713.] prolixe tractat de Via Aurelia, citatque ex Rutilii Itinerario versum 39m: Postquam Tuscus ager, postquamque Aurelius agger; id est via publica et militaris. Quod si admittatur locus præsertim a Baudrando signatus, huncque a S. Gregorio laudari, sequeretur S. Quadragesimum procul ab ecclesia Buxentina recessisse, ut oves suas pasceret. Nam extrema Etruria seu Thusciæ ora, duobus fere gradibus in austrum ab urbe Buxento remota erat. Vide infra lit. g.

f Viri scilicet ipsius S. Quadragesimi, ut infra apertius significatur.

g

Notant Benedictini: Mons in Thuscia inter portum Herculis et Telamonis excurrens. Unde Rutelius:

“Funditur in medias Mons Argentarius
      undas.”

Hinc “Aureliam” in Thuscia fuisse conjicimus. Conf. supra litt. e. Subdit Rutilius laudato hexametro pentametrum sequens:

Ancipitique jugo cærula curva premit [Poetæ Latini minores, tom. IV, p. 123. Edit. Lemaire. Paris, 1825.] .

Additur in notis [Ibid.] : Mons Argentarius, chersonesus in mare excurrens. Promontorium Argenteum Strabo vocat, angusta cervice continenti adhærens, peninsulæ instar. Cervicis sive isthmi latera tangunt, hinc ab ortu solis Portus Herculis, illinc ab occasu stagnum marinum, λιμνοθαλαττα Straboni. Confer Cellarium [Notitia Orbis antiqui, tom. I, p. 576.] , item Ripetti [Dizionario geogratico della Toscana, voce Talamone, tom. V, p. 496 et seqq. Florentiæ, 1843.] . Confer lit. e.

h Ex his liquido constat S. Gregorium ab ipso S. Quadragesimo accepisse quæ narrat, ut jam monuimus lit. f.

i Sabanum idem est ac linteum. Vid. Glossarium Cangii. Conf. notam 326 Hugonis Menardi in S. Gregorii Librum Sacramentorum [Migne, Patrologia lat., tom. LXXVIII, col. 346.] .

k Petiit-accessit etc. Quæ verba singulari numero posita, demonstrant primas potioresque partes in prodigio Monacho tribuendas; ut etiam tribuuntur ex titulo. Vide lit. a.

l Qui cum diutius fricaretur ac si de gravissimo somno fuisset excitatus. Hæc utique talia sunt, quæ non nemini ubium injiciant, an vir ille vere mortuus esset. (Conf. Comm. præv., n. 5.)

DE SS. DARIA ET DERBILIA, VIRGINIBUS IN CONNACIA, HIBERNIÆ PROVINCIA,

SECULO VI AUT VII.

SYLLOGE.

Daria, virgo in Cornacia, Hiberniæ provincia (S.)
Derbilia, virgo in Cornacia, Hiberniæ provincia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ unicus. Genus regale Fiachrii; commercium cum SS. Corbmaco et Columba; loca cultus, S. Derbilia de Irros.

Sæculo V atque etiam deinceps floruit in Hibernia, provincia Connacia (Connaught), [Ex genere Fiachriorum sunt S. Daria et S. Derbilia;] familia nobilissima Hy Fiachriorum, olim potentior etiam et clarior; cujus historiam ex libris hibernicis collegit et in breve redegit compendium Philippus Mac Dermott [Owen Connellan et Mac Dermott, The annals of Ireland translated, p. 98 et seqq.] . Ex stirpe enim Fiachrii, qui fuit Eochadii Moimedonii regis Hiberniæ filius et hujus familiæ pater et conditor, duo universæ Hiberniæ et multi Connaciæ reges, et permulti viri sanctitatis laude conspicui prodierunt [Colganus, Acta SS. Hiberniæ, p. 244.] ; quorum sedecim recensentur in Menologio genealogico et duo alii adduntur ex aliis documentis a Colgano [Ibid., p. 248.] . Veniunt hos inter S. Daria, quæ et Soidhealbh, id est Pulcra, filia Cathiri, filii Lugadhii, filii Sednæ, filii Amalgadii, filii Fiachrii, et S. Derbhilia, filia Cormaci, filii Brecchii, filii Eochadii, filii Davidis, filii Fiachrii; quæ ambæ præsenti die annuntiantur in fastis Hibernicis.

[2] [quarum prior visitata et benedicta fuit a S. Corbmaco] S. Dariæ nempe nomen hac die signatum esse in Martyrologio Tamlactensi auctor est Colganus [Ibid., p. 248 et 755.] ; sed neque in apographis nostris, neque in Matthæi Kelly editione [Cfr Martyrology of Tallagh, p. XXXVIII.] , hodie occurrit; ita ut quæ in Mariani Gormani Martyrologio legerat immortalis hagiographus hibernus, errore ad Tamlactenses etiam laterculos transtulisse videatur. Neque reperio unde idem noverit S. Dariam, quæ hac die colatur, fuisse viduam [Trias thaumaturga, p. 545, num. 67.] . Egregie autem laudatur beata virgo in Vita hibernica S. Corbmaci abbatis, quam ille idem Colganus ex codice Leccanensi latinam fecit. Sanctus itaque ille abbas, clarissima Mumoniæ domo ortus, vitæ severioris studio ad remotiores Connaciæ fines se contulerat, visitans ibidem multos sanctos viros et spiritu prophetiæ passim effulgens. Postquam itaque in regione Kera S. Finanum, abbatem Rathensem, adierat, inde recedens vir sanctus venit ad locum, postea Magh-gamnach nuncupatum: ubi convenit virginem quandam Deo devotam, illiusque cœnobii matrem, nomine Dariam; quæ fuit ex Catheiro filio neptis Lugadii, viri in istis partibus principis: quæ, et virum sanctum hospitio colligens, in visceribus charitatis humanissime excepit. Unde vir sanctus, beneficio gratus, inde recedens, virgini sanctæ ejusque loco benedixit, apprecans et apprecando prædicens locum illum, verum caritatis domicilium, vaccis, armentis et lacticiniis abundaturum. Quod oraculum, verum postea probatum, loco isti nomen reliquit. Nam Magh-gamnach, quod campum fœtarum sive lactescentium vaccarum interpretatur, exinde appellatur [Ap. Colganum, Vitæ SS. Hiberniæ, p. 752.] . Magh enim, in quod tot civitatum celticarum nomina (ut Neomagus, Caturigomagus etc.) terminantur, campum significat; et Gamhnach vaccam enixam vitulum seu lactariam, aut (ut O'Brien [Focaloir etc., p. 271.] et O'Reilly [Irish-English Dictionary, V° Gamhnach.] hoc vocabulum vertunt) stripper seu unbulled cow.

[3] [in Magaunagh, cujus situs indicatur;] Horum locorum situs bene perspectus nunc est. In Connacia scilicet, quæ occidentalis pars Hiberniæ est, ad occasum brumalem protenditur montuosus comitatus de Mayo, ubi ad orientem æstivum baronia de Tyrawly, olim regio de Tir-Amhalgaigh [Colganus, Acta SS. Hiberniæ, p. 248.] , exstat. Illic itaque super viam quæ strata est inter Crossmolina et Dunfeeny, prius habes vicum seu parœciam Moygaunagh seu Magaunagh et dein Kilfian [Cfr Carlisle et Lewis, Topographical dictionary of Ireland, verbis Killfyan seu Kilfyan et Magaunagh seu Moygawna.] ; quæ posterior est Kill-Finain, in regione Kera, ubi S. Corbmacus visitavit S. Finanum, et Magaunagh et Magh-gamnach, ubi invenit S. Dariam. Sed, ut ex monumentis, quæ ad me dedit Ven. V. Joannes O'Hanlon, constat, nulla illic amplius beatæ virginis memoria superest, neque veteris templi vestigia; licet catholica et protestantica ædes illic sint, plura vetera cœmeteria, atque etiam druidicæ ætatis reliquiæ. S. Dariæ tempora non nisi ex ejus cum S. Corbmaco commercio innotescere possunt; verum in S. Corbmaci Vita nodi difficillimi sunt, quoniam ibidem dicitur vixisse sanctus vir ævo filiorum Amalgadii, qui S. Patricio contemporanei fuerunt, et SS. Geraldi et Adamnani, qui nonnisi post medium sæculum VII in Hibernia versati sunt [Cfr Colganus, Acta SS. Hiberniæ, p. 755, num. 1.] : quam posteriorem temporis notam negligendam esse duxit Colganus. Equidem beatam abbatissam ad sæculum VI aut VII retulerim.

[4] [et posterior honorifice habita est ab Amalgadii posteris,] Memoratur etiam in S. Corbmaci Vita S. Derbilia virgo his verbis [Ibid., p. 753.] : Sedem fixit vir sanctus inter filios et posteros Amalgadii; qui cum sua cognata gente et posteris nempe Dathiæ, filii Fiachrii, (fuit enim hic Dathias Amalgadii frater,) suum piissimum advenam ejusque successores magna animi propensione coluerunt, multisque auxerunt honoribus; donec temporis successu eorum erga ipsum devotio paulatim intepuerit; in alios nempe viros derivata et distracta, et præsertim in S. Cumineum, cognomento Longum, S. Monennocum, S. Mutedacium episcopum, S. Ectaciam virginem, S. Mecharium et S. Derbiliam virginem; quæ fuit filia Corbmaci, filii Breci, ex præfati Dathiæ semine oriunda. Et ab eo tempore, quo eorum devotio erga hunc sanctissimum virum decreverit, fertur et potentia decrevisse. Hinc etiam liquet S. Derbilian ex Connacia septentrionali, Fiachriorum sede, oriundam esse.

[5] Porro O'Clery in Martyrologio Dungallensi, non ita pridem hibernice et anglice edito ab eruditissimis viris Todd et Reeves, [et distinguenda est a S. Derbilia de Irros, quæ comitata est S. Columbam.] ubi annuntiat ad hanc diem S. Darbiliam, quæ fuit de genere Fiachrii, filii Eochadii, eam designat apposito loci nomine Achadh Chuilinn, scilicet Darbile, Achadh Chuilinn [Martyrologium Dungallense, p. 284 et 285.] ; quo distinguatur a S. Derbilia de Irros fastis hibernicis ad diem 3 augusti inscripta: quæ posterior ex Irros seu Eirros, nunc Erris, baronia de Erris, comitatu de Mayo, extrema provincia Connacia septentrionali fuerit oportet; quandoquidem, quum S. Columba ad finem sæculi VI in Druimchliabh, nunc Drumcliff [Carlisle, Topogr. diction. of Ireland, V° Drumcliff; Reeves, Life of St Columba, p. 279 et 289.] , baronia de Carbury, comitatu de Sligo, provincia Connacia, monasterium fundavit, ea fuerit (ut in Vita hibernica S. Faranni [Colganus, Acta SS. Hiberniæ, t. I, p. 337, num VII.] atque illinc in secunda appendice ad Vitam S. Columbæ [Trias thaumaturga, p. 463, num. LV.] legitur) inter vicinarum regionum antistites, aliosque quam plurimos viros et feminas sanctitate spectabiles, qui beatum virum convenerint, in osculo pacis et jubilo cordis excipientes, et qui eum comitati sint ultra littus, quod Traigh-Eochuile appellatur, et inde ad regionem de Tyr-Fiachrach. Verum ubi locorum Achadh Chuilinn situm sit quis dixerit? Certe in Connacia septentrionali; sed accuratiora expectanda sunt ab eruditis Hibernis. Quum autem S. Columbæ temporibus floruerit S. Derbilia de Irros, restat ut ad finem sæculi VI aut initia sequentis ejus mors signetur; sed nonnisi divinando ad sæculum VI aut VII referri potest S. Derbilia de Achad Chuilinn.

DE SS. NASADIO, BEOANO, EP., ET MELLANO, IN COMITATU DUNENSI HIBERNIÆ,

TEMPORE INCERTO.

SYLLOGE.

Nasadius, episc. et conf. in comitatu Dunensi Hiberniæ (S.)
Beoanus, episc. et conf. in comitatu Dunensi Hiberniæ (S.)
Mellanus, conf. in comitatu Dunensi Hiberniæ (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ unicus. De pluribus sanctis Beoanis et Mellanis, deque situ ecclesiæ Tamlachta-Humail seu Tamlachta-Menand in Ultonia.

In Martyrologio hibernico Tamlactensi legitur ad hanc diem [Matt. Kelly, Calendar of Irish Saints, p. XXXVIII.] : Nasadi, Beoani et Mellain, tres sancti de Britannia et in una ecclesia sunt in h. [Memoria sanctorum Nasadii, Beoani et Mellani in martyrologiis hibernicis ad diem 26 octobris.] Echad Uladh i Tamlachtainhumail ic Loch Briccrenn; quem locum sic vertit Colganus [Acta SS. Hiberniæ, p. 90, n. 19.] : Festum sanctorum Nassadii, Beoani et Meldani: tres sancti de Britannia et in una ecclesia, nempe in Tamlachtaumhail, in regione Ivechiæ in Ultonia juxta lacum Bricreann; in Dungallensi autem, prout illud olim vertit demortuus meus collega P. Antonius Tinnebrock hæc habes: Beoanus episcopus et Mellanus de Tamlacta-menaind ad lacum Bricrend in Ubechach-Uladh. Eosdem ad hanc diem laudat S. Aengussius in Martyrologio hibernico metrico, ex quo memorias aliquot, anglice versas, misit ad me Rev. Vir Guilielmus Reeves, egregie versatus in elucidandis sanctorum Hiberniæ gestis, licet aliena sacra sequatur. S. Aengussius quidem satis habet duobus versibus de eorum laudibus testimonium dare; verum in annotatis hæc partim hibernice, partim latine illic addita sunt, ex martyrologiis prosaicis desumpta: Tres sancti ex Britannis in una ecclesia sunt, videlicet in Tamlacht-Menand ad lacum Bricrend in Ui Echach Ultoniæ. Quibus demum adde in Casselensi etiam Martyrologio hibernico eorum nomina ad hanc diem reperiri, ut testis est Colganus [Ibid., loc. cit.] . Hinc certum est tres hos sanctos natione Britannos fuisse; S. Beoanum episcopali dignitate fulsisse; eosque omnes sepultos et singulariter cultos fuisse in una ecclesia Ultoniæ; quæ probe ante oculos habenda sunt ut ab homonymis eos discernamus. Sed prius accuratius inquirendum in designata illic loca, non una verborum forma significata.

[2] [Ubi quærendum sit Tamlachta-humail seu Tamlachta-menand ad lacum Bricrend in Ubechach-Uladh locus sepulturæ trium illorum sanctorum.] Imprimis non est ambigendum quin Uladh, quod ubique reperitur, sit Ultonia *, quæ inter quatuor provincias, in quas universa Hibernia ante hominum memoriam divisa est, maxime ad septentrionem vergit et Ardmacham metropolim habet; aut, si præplacet, pars comitatus Dunensis *. Aliquando enim intra angustiores fines conclusa est Uladh, ita ut hujus comitatus terminis fere contineretur. Explicat hanc rem Colganus ad propositum nostrum aptissime. Tota provincia, inquit [Joannes Colganus, Trias thaumaturga, p. 109, n. 31. Cfr Vallancey's Collectanea de rebus Hibernicis, The ancient topography of Ireland by W. Beauford, t. III, p. 424 et 425.] , quæ hodie Ultonia appellatur, priscis scriptoribus sermone patrio nunc Ulta, nunc Ulaidh dicebatur, et latine Ultonia, Ulidia, vel rectius Uladia; sed postquam primo Dalfiaticii, postea stirps Colleana, ac deinde filii Neill potenti manu eandem provinciam invaserunt et in suam potestatem majori ex parte redegerunt, priscis habitatoribus ad angustiores terminos repulsis; ea ejusdem provinciæ regio, quæ hodie terminis comitatus Dunensis pæne concluditur, cœpit temporis successu Ulidia et incolæ Ulidii appellari. Et quidem h. Echad, Ui-Echach, Ubechia, Ivechia, quatuor formis ejusdem nominis Ibh-Each [Cfr Mappa veteris Hiberniæ Guilielmi Beauford, ap. Vallancey.] (quibus significatur regio prope lacum Each, nunc Lough-Neagh), repræsentatur hodierno comitatus Dunensis pago Iveagh, qui in superiorem et inferiorem dividitur, vulgaribus vocabulis Lower Iveagh et Upper Iveagh. Vult Archdallius [Monasticum Hibernicum, p. 129.] et cum eo Carlislius [Topographical dictionnary of Ireland, V° Tamlachta Umhail.] in baronia superioris Ivechiæ sitam fuisse ecclesiam de Tamlacta-umhail seu humail; verum, quum simul confiteantur se nescire quo hujus regionis loco, non tanti forte faciendum est horum testimonium. Ad lacum Bricreann, qui et Bricrenn seu Bricrend, id fuisse positum ex recitatis martyrologorum verbis constat; sed quis sit ille lacus nemo hactenus reperisse videtur. Quæ res in dies difficilior fit, quum, aquis dilapsis aut arte exhaustis, lacus paulatim commutentur in agros; ita ut in veteribus mappis Blavianis multo plures in comitatu Dunensi indicentur lacus quam in recentioribus. Haud scio an aliquid luminis percepturi sint Hiberni ex ipsius templi nomine, quod Tamlachtain-humail, Tamlachta-humail, Tamlachta-menaind et Tamlacht-menand scriptum est. Tamlacht, quod et Tavelagh, Tauelagh, Tamlact et Taimlacht scribitur [Sam. Lewis, Topogr. dictionary of Ireland, V° Tallaght.] , cœmeterium significat; humail, latine umalia, vertitur a Guilielmo Beauford [Ap. Vallancey, Collectanea, t. III, p. 425.] quasi veniret ab hy mal gae et idem esset ac pagus prope magnum mare; atque ipsius lacus nomen Bricreann, immo Bri-grian videtur prope fundum maris significare; ita ut, si illa recta sint, videatur Tamlachta in humail in paræcia Kilmegan situm fuisse, siquidem pars sinus Dundrum illic terras incurrat. Verum hæc tam incerta sunt ut satius forte fuerit id unum dixisse id templum in alterutra baronia Iveagh fuisse constitutum. Cæterum sufficiunt, quibus duo ex ternis illis sanctis (Nasadius scilicet cognominem habere non videtur, nisi id nomen idem sit quod Nessanus, a pluribus Hiberniæ sanctis, ut Colganus [Acta SS. Hiberniæ, p. 629.] ostendit gestum), ab homonymis discernantur.

[3] [Plurimisancti Beoani seu Beani recensentur et distinguuntur;] Quoniam autem SS. Beoanus et Mellanus hic conjunguntur atque eadem nomina simul occurrunt in Vitis S. Fursei, quas decessores nostri ad diem 6 januarii ediderunt, arbitratus est celeberrimus hagiographus Hibernus [Ibid., p. 21, num. 1, et p. 90, num. 19, et p. 271, num. 1.] eosdem ac nostros esse; verum qui S. Furseo convixerunt, ex Hibernia, non autem ex Britannia oriundi erant, neque servabantur eorum corpora in Ui Echach Ultoniæ, sed Perronæ in Galliis, ut jam pridem animadvertit Henschenius in S. Medani seu Meldani Perronensis Vita [Acta SS. t. II Februarii, p. 67.] . Distinguendus idem S. Beanus noster a S. Beano, filio Nassani cultoque in Feigh-Cullen in Kildaria, ut ad diem 8 augusti in Tamlactensi Martyrologio legitur; alius enim omnino est non solum venerationis seu depositionis dies, verum etiam, quod majoris ponderis est, locus. Neque confundi potest cum S. Beano Ultoniæ ulterioris, de quo hæc mira prædicat Giraldus Cambrensis [Tractatus de miraculis Hiberniæ, ap. Messingham, Florilegium insulæ sanctorum, p. 426; Topographia Hiberniæ, dist. II, cap. 40, ap. Camden, Anglica, Normannica etc. scripta, p. 730. Francofurti, 1603.] : In ulteriore Ultoniæ partesunt montana quædam in quibus grues et grutæ, avesque variæ suo in tempore abunde nidificant propter refugium et pacem, non tantum hominibus, verum etiam pecoribus et avibus ibidem ab incolis exhibitam ob reverentiam scilicet S. Beani, cujus locum illustrat. Sanctus iste miro et inaudito more non tantum aves, sed et avium suarum ova tuetur. Si enim, ut ova capias, manum admoveas, videas protinus pullos marcidos et rubros et tamquam eadem hora jam exclusos. Sin autem manum retrahas cum voluntate, videas iterum, seu miraculose, seu fantastice, contra naturæ cursum, pullos in ova vel conversos vel reversos. Accedant duo, inspector et raptor; hic pullos, ille ova videbit. Ex qua fabula apparet sæculo XII alterum S. Beanum in summa veneratione a populo habitum fuisse; (aliunde enim non oritur singulare id commentorum genus;) verum quum Giraldus hunc sanctum ad ulteriorem Ultoniam expressis verbis referat; noster vero in citeriore Ultonia jaceret, (comitatus enim Dunensis ad orientem jacet et Cambriæ Angliæve proprior est,) cogimur et inter hos distinguere. Censet Colganus [Acta SS. Hiberniæ, p. 503, n. 46.] S. Beanum ulterioris Ultoniæ eumdem esse qui S. Cadroe, sæculo X abbatis Metensis in Lotharingia, ad diem 6 martii ab hagiographo Hiberno et a decessoribus nostris illustrati, patruelis fuisse legitur; verum, ut a nostris [Acta SS., t. I Martii, p. 476.] illic ostensum est, nullo fundamento nisi nominum similitudine hæc conjectura nititur, et ne constat, quidem, Beanum, S. Cadroes consanguineum, umquam inter sanctos relatum fuisse; multo minus tanta veneratione, quantam ex Giraldo diximus, duobus post mortem sæculis fruitum esse. Recensetur etiam in septima S. Patricii Vita inter beati hujus viri discipulos Beoanus [Trias thaumaturga, p. 156, cap. 32.] , quem Colganus [Ibid., p. 186, n. 62.] eumdem arbitratur ac S. Beanum, ex stirpe Lugadii Macconii, in australi Mumonia olim præpotente, oriundum, cujus meminit Sanctilogium genealogicum et qui idem sit ac S. Beodus de Ard-charnia qui die 8 martii colitur; sed hæc improbabilis sententia: nomina enim non convenire videntur; et quidem, quum ad hanc diem venit ipse hagiographus hibernus, omisit eum S. Patricii discipulum dicere [Acta SS. Hiberniæ, p. 562 et 563.] : adde non constare S. Patricii discipulum ecclesiastico cultu umquam fuisse honestatum. Alium S. Beoanum, fratrem SS. Assani, qui et Massanus, Cassani et Richellis virginis, reperio in poemate Hibernico de sanctis de Cinel Laeghaire, cujus particulam ex libro de Ballymote non ita pridem edidit eruditissimus Jacobus Hentorn Todd [The irish version of the Historia Britonum of Nennius, p. CXVI.] ; verum nil iterum suadet hunc eumdem esse ac sanctum nostrum Beoanum. Præter eos quos hactenus attigi, veniunt alii cognomines ad dies 3, 16 et 23 decembris; de quorum secundo aliquid attigi in sylloge de S. Beano, episcopo Murthlacensi in Scotia, quam ad hanc diem hic habes. Verum hi tres hoc loco omittendi, quoniam suo tempore de eis dicetur, et sane melius quam nunc, quum nondum editi sunt multi hagiographici libri hibernici, qui jam pedetentim in lucem prodeunt mirabili accuratione et doctrina.

[4] [item complures SS. Mellani.] Complures etiam sancti Mellani seu Meldani recensentur inter Hiberniæ cælites. Venit imprimis S. Mellanus seu Meldanus, S. Fursei confessarius, qui in hibernicis fastis ad dies 16 januarii et 7 februarii annuntiari videtur et ab Henschenio nostro ad posteriorem hanc diem in Actis nostris illustratus fuit. Accedit S. Mellanus, Darii filius, qui cum fratribus et aliis sat multis sanctis sepultus est in monasterio S. Luani, quod Cluain-ferta-Mo-lua appellatur et die 7 februarii cultus fuisse traditur [Colganus, Acta SS. Hiberniæ, p. 58, n. 8.] . Tertius est S. Meldanus seu Mellanus de Kill-rois, cujus memoria die 28 januarii celebrata fuisse a Colgano [Ibid., p. 271, n. 1.] dicitur; quartus S. Mellanus de Cluain-aoi seu de Cluana-hi, ad diem 19 martii Tamlachtensi martyrologio inscriptus [M. Kelly, Calendar of irish saints, p. XIX.] ; quintus S. Mellanus, episcopus de Cluain-chremha, et S. Patricii discipulus, qui in regione Delbhnaassuil quietis locum accepit [Colganus, Vitæ SS. Hiberniæ, p. 780, cap. 2; Trias thaumaturga, p. 86, cap. 93; p. 113, n. 104; p. 130, cap. 9; p. 266, col. 1.] et quem Colganus [Ibid., locc. citt.] vult martyrologiis inscriptum esse diebus 28 januarii et 26 octobris; manifesto tamen errore, quum qui hac die colitur in Tamlachtahumail sepultus fuerit. Ad quos adde Meldanum episcopum, S. Cuthberti avunculum, de quo nonnulla disputavit Colganus [Vitæ SS., p. 679, cap. 5; p. 691, nn. 7 et 8.] , nil certi habens quod afferret, arbitratus tamen eumdem esse ac qui in martyrologiis hibernicis ad diem 7 februarii dicitur S. Meldanus de insula filiorum Hua Coinn in lacu Oirbsen in regione de Hi-Oirbsen in occidentali Connacia. Quæ de S. Nasadio addam non habeo: nam quæ in antiquo Glossario ad Festilogium seu Calendarium metricum S. Aengussii, quod non ita pridem cl. v. W. S. Dublinii prelo paravit et Londinii edidit [Three irish glossaries, p. 137.] , ad nominis ejus significationem (aliunde constat Nasad idem valere ac celebrem, nobilem) pertinent; scilicet Nassad seu Nasad veterem formam esse Gnathugud: quod utrum daturi sint eruditi philologi Hiberni vehementer dubito. Ab his cæterum plura et meliora de ternis illis sanctis exspectentur.

[Annotata]

* Ulster

* Down

DE S. GWINOCO, CULTO UT EPISCOPO, EJUS PATRE S. ANEURIN SEU GILDA, EJUS FRATRIBUS SS. CENNYDD, MADOG, DOLGAN ET NWYTHON, SORORE S. DOLGAR ET PATRUELI S. GARCI, IN WALLIA,

SÆCULO VI.

SYLLOGE.

Gwinocus, pont., conf. in Wallia, germanus (S.)
Aneurin seu Gildas, conf. in Wallia, germanus (S.)
Cennydd, conf. in Wallia, germanus (S.)
Madog, conf. in Wallia, germanus (S.)
Dolgan conf. in Wallia, germanus (S.)
Dolgar, conf. in Wallia, germanus (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ unicus. An S. Aneurinus seu Gildas, S. Gwinoci pater, idem sit ac S. Gildas Sapiens. Illius gesta militaria, carmina, religiosa vita et cruenta mors. Filiorum vita religiosa et cultus.

[1] Gwinocus, qui et Gwynnoc [Ap. Rice Rees, Essay on Welsh saints, p. 257.] , Gwynog, Gwynawc, [Stemma S. Gwinoci genealogicum.] Guynnauc, Gwnnog, Gwynnawg et Gwyngawr [Bonedd y saint, in Myvyrian archaiology, tom. II, p. 44.] , hac die coli traditur in Martyrologio anglico [Memorial of ancient british piety, supp., p. 27.] secundum Willisium et in Conatu de sanctis Walliæ Reesii [Essay, etc. p. 258.] . Pertinet pro Wallensium sanctorum more ad genus electum, ex sanctis fere constans; cujus accipe schema, ex Reesio [Essay, etc., p. 224 et seqq, 257 et 258.] collectum:

Præter S. Aneurinum multo plures adscribuntur Cawo filii, plerosque sanctorum numero accensitos, aut certe quorum nomina pro titulis sunt sacrarum ædium et parœciarum in Wallia. Sed aut plures viri nomine Caw inter Wallenses præcipui fuerint oportet, aut monumentis genealogicis, quibus hæc nituntur, fidendum non est: quis enim agmen triginta et plurium liberorum uni patri non melioribus auctoribus adscribat? Verum non facile a genealogiis Wallensibus recedendum esse alibi [Acta SS., tom. X Octobris, p. 763.] jam docuimus; restat itaque ut plures Cawi admittantur.

[2] [Avum habuit Cawum, ex partibus septentrionalibus in insulam Monam transgressum;] Caw, S. Gwinoci avus, in Bonedd y Saint seu Genealogia sanctorum Britannniæ [Myvyrian archaiology, tom. II, p. 31 et 44.] princeps de Cwm Cawlwyd seu Cowllwg, regiuncula septentrionali, appellatur: quæ eadem dicenda esset ac Arecluta, nunc Strath Clyde, in Scotia, si satis constaret hunc Cawum eumdem esse ac Caunum, patrem celebratissimi S. Gildæ Sapientis, abbatis Ruyensis in Britannia minori; sed ea de re inferius. Juxta genealogiam, cui nomen Achau y Saint, dominio suo expulsus est a Gwyddyl Ffichti; quos Pictos et Scotos fuisse interpretatus est Reesius [Essay, etc. p. 224.] . Quare cum familia sua appulit ad insulam Monam, vulgo Anglesea; ubi, collatis a Maelgwn Gwynedd certis terris, sedem suam fixit in Twrcelyn; unde aliquot ejus filii dicuntur terras in Siluria accepisse ab Arthure. Ejus nomen uni codici catalogi sanctorum, scilicet Bonedd y Saint [Llyfr Bodeulwyn, in Myvyrian archaiology, tom. II, p. 31.] , inscriptus est; liberi autem ejus constituisse dicuntur tertiam familiam sanctam inter Britones [Ibid., p. 29.] ; qui tamen honor in Triadibus Brano, filio Llyri, tribuitur [Cfr R. Rees, Essay, p. 224 et 225.] .

[3] [patrem S. Aneurinum, qui et Gildas; quem aliqui volunt esse S. Gildam Sapientem:] De S. Gwinoci patre multo major difficultas. Ille in variis mss. codicibus Bonedd y Saint Gildas dicitur; verum duo eruditi Cambrenses, Eduardus Williams et Owen Pughe, quibus consentit Reesius [Ibid., p. 225 et 226.] , in Biographia Cambrensi docuerunt eumdem hunc Gildam esse, qui abbas Ruyensis, et alio nomine dici Aneurinum; Gildam scilicet esse vocabulum saxonicum quod idem significet quod wallice Aneurin et morem vertendi nomina ex una in aliam linguam, maxime inter ecclesiasticos, a pluribus fuisse observatum; præterea in antiquis libris jam Aneurinum, jam Gildam inter Cawi liberos venire, sed ambos numquam simul; legi insuper aliquando Gildam y Coed Aur, aliquando Aneurin y Coed Aur; et demum Cennydd filium et Ufelwyn nepotem Aneurini. Quod autem ille Gildas alius non est ac S. Gildas Sapiens inde conficiunt, quod hujus pater a Capgravio dicitur Cau seu Can; Caunus vero in filii Vita tum juxta codicem Floriacensem, editum a Joanne a Bosco in Bibliotheca Floriacensi, tum juxta Ruyensem, qui Mabillonio in primo sæculo sanctorum ordinis S. Benedicti præluxit; et Nau a Caradoco Lancarbanensi; præterea S. Gildæ Ruyensis patrem etiam in partibus septentrionalibus prius vixisse [Ibid., loc. cit.] . Ad quæ hæc pauca observabimus: negari non posse Aneurinum et Gildam idem esse nomen, et reapse mirabile esse ut duo aut plures cognomines viri, ex partibus septentrionalibus ad meridionales transeuntes, patrem habeant Cawum dictum; manifestum enim est id etiam nomen fuisse patri S. Gildæ Ruyensis. Verumtamen id genus rerum contingere aliquando nemo non novit; ita ut ex illa conformitate, maxime quod plura obstent, firmum argumentum confici non possit.

[4] [sed ostenditur plures fuisse Gildas, præclaros viros, et similiter Cawos; neque ambos illos Gildas in unum conflari posse.] Et quidem plures fuisse inter Britones Gildas seu Gildasios perquam illustres ostenderunt plerique omnes, qui de S. Gilda Ruyensi dixerunt [Cfr Colganus, Acta SS. Hiberniæ, p. 176; Bollandus, Acta SS., tom. II Januarii, p. 953; Mabillonius, Acta SS. Ordinis S. Benedicti, sæc. I, p. 138.] ; neque de hac re, licet in secernendis iis viris non omnino conveniatur, dubitatio excitari potest; sed hoc animadvertendum venit id non videri nomen fuisse, sed cognomen seu titulum, tanta facilitate religiosis et eruditis viris in Hibernia et Wallia concessa, ut millenos saltem eo donatos fuisse tradat cl. v. O'Conor [Script. rerum Hibern., tom. I, p. 198. Cfr Algernon Herbert, Irish version of Nennius, p. 1.] . Cawos item fuisse complures vel inde ostenditur quod in Vita S. Gildæ Ruyensis, quæ in Britannia minori conscripta est, quatuor tantum fratres ei assignantur, Cuillus scilicet, qui et Hywel seu Hoëlus, Mailocus, Allaecus et Egreas, cum una sorore Pereona; contra, si Cawus ille, qui in Genealogiis sanctorum legitur, unus sit vir, consentiendum est Caradoco Lancarbanensi [Ap. Colganum, Acta SS. Hiberniæ, p. 179.] et Capgravio [Ibid., p. 177 seu 178.] , qui, Genealogias de uno patre interpretati, scripserunt Canum seu Cauum viginti quatuor filios ex regina sua genuisse; quibus addendæ sorores quinque, nempe Cwyllog, Cain, Gwenafwy, Peillan et Peithien, omissa Pereona. Sane Vita S. Gildæ, quæ ex Ruyensi monasterio prodiit, non ante iniens sæculum XI scripta est; verum ex veteribus monumentis collectam fuisse legenti patet; et certe in sex liberis tribuendis Cawo fide dignior est quam Capgravius et Caradocus: neque cogitandum est Genealogias minoris fuisse factas aut negligentius servatas in Britannia Armoricana quam in Wallia. Adde demum Reesium [Essay on Welsh saints, p. 225 et seq.] totis manibus concedere, quæ de S. Gilda Ruyensi feruntur sive in Vita Ruyensi secundum documenta Armoricana, sive in Capgravii et Caradoci scriptis juxta Wallenses libros, plane non convenire cum gestis S. Aneurini seu Gildæ, filii Cawi de Cowllwg. Superest itaque ut Gildas duos, filios Cawi, diversis patribus natos, admittamus. Non enim placet, (quod vult cl. v. Hersart de la Villemarque [Poèmes des Bardes bretons du VIe siècle, p. LIII.] ), S. Gildam et S. Aneurinum fratres fuisse, filios unius Cawi, quoniam eo adduceremur ut Cawo præter quinque aut sex filias, filios adscriberemus viginti quatuor; quæ licet coævi bardi seu vatis Liwarci Senis sors fuerit [Ibid., p. LXIII et LXIX.] , non tamen sine certissimis testimoniis ad alios extendenda est.

[5] [S. Aneurimus seu Gildas, prius miles et insignis poeta Wallensis, post pugnam de Caltraeth, quam cecinit,] S. Aneurinus itaque seu Gildas, filius Cawi de Cowllwg, pugnæ de Cattraeth, immo Caltraeth, adversus Saxones, Pictos, Scotosque pugnatæ, interfuit eamque cladem carmine Wallico, quod Godolin a regione Clydiæ, cui auctor dominabatur, dictum est et in Wallensi Archæologia primo fuit editum, illustravit [Myvyrian archaiology, tom. I, p. 1 – 14; 581 – 584.] . Convenerant scilicet omnes reguli a sinu maritimo Solway usque ad lacum Lomond et ab ostiis Forth usque ad ostia Clydæ (quibus terminis universa fere Scotia meridionalis seu inferior continetur), ut patriam ab adventante exercitu Pictorum, Scotorum, Logriensium atque Anglosaxonum Deiræ seu Dairadiæ et Berniciæ tutarentur: a septentrione enim secundum utriusque maris littora progrediebantur, vallum, inter Dumbarton et Edimburgum a Romanis olim adversus Caledonios erectum, transituri. Erant autem illic castella octodecim, quatuor turmarum equitum et quatuordecim cohortum, universim decem millium hominum, capacia. Ea occuparunt fœderati principes Brittones, torquibus aureis ornati, numero trecenti sexaginta tres, Menezoko rege Edimburgensi imperatore. Dies septem duravit oppugnatio et defensio, maxime ad castellum Caltraeth. Prius favit belli fortuna Brittonibus, cæsusque est Scotorum rex atque Ida, regis Anglosaxonum vidua. Verum qui interdiu strenuissime pugnabant, iidem gentis vitio noctem traducebant vinum et cervisiam ex poculis aureis compotantes. Quod eis cessit quam pessime. Quum enim, iterum crapula domiti, humi sterterent, irruit in eos hostis. Arma continuo rapuerunt et processerunt obviam. Sed frustra; quippe qui sui ita compotes non essent ut se disciplina militari cohiberi sinerent. Nil itaque valuit eorum virtus et audacia; cæsique fuerunt omnes et tres dumtaxat gladiorum furorem evaserunt, Aeron et Cynon Dayorawd, ambo bellici canes, atque ego, inquit S. Aneurinus [Ibid., p. 4.] , qui hanc mercedem benedictæ musæ meæ debeo, sanguinis fluctibus ereptus; captus tamen et in castelli carcerem conjectus, vinculisque ferreis onustus [Ibid., p. 7.] : a quibus aliquando absolutus opera Ceneu, filii Llywarch Hen, seu Liwarci Senis; quem jam diximus celeberrimum tum fuisse vatem seu bardum. De tempore et loco hujus pugnæ inter eruditos non convenit; voluere aliqui eam factam esse anno 472, Hengisto adhuc vivo: verum hujus sententiæ auctor, Eduardus Davies [Mythology and Rites of the british Druids, p. 317.] , concedere coactus fuit poema Godolin non ante annum 510 conscriptum fuisse; in alias insuper incurrens innumeras difficultates. Plerique itaque censent certamen id referendum ad medium circiter sæculum VI et Caltraeth in partibus septentrionalibus fuisse positum, quum Dairadii et Bernicii milites prælio interfuisse legantur [Cfr Sharon Turner, History of the Anglo-Saxons, tom. I, p. 182 et seqq.] . Verumtamen demonstrasse mihi videtur cl. v. Hersart de la Villemarque [Poèmes des Bardes bretons du VIe siècle, p. 238 et seqq.] cædem hanc patratam esse inter annos 572 et 580, in ripa rivi Calder, non procul a Dumbarton, prope pristinum Vallum Romanum; et consentit Ferdinandus Walter [Das alte Wales, p. 302.] . Quod hanc cladem gentis suæ carmine prosecutus est S. Aneurinus, mirum videri potest; ast id sibi proposuisse videtur ut doceret virtutem Brittonibus non defuisse; sed inopinatam fuisse pugnam, et tot heroes ea de causa cecidisse quod propter ebrietatem ordinem et disciplinam servaverant nullam.

[6] [aliisque poematibus et viri inspirati laude clarus,] Militari itaque laudi poeticam adjunxit S. Aneurinus; qui et alterius poematis auctor est, scilicet Englynion y Misoedd seu Mensium odarum [Myvyrian archaiology, t. I, p. 14 – 17.] , quibus præcepta et considerationes de moribus continentur. Atque horum scriptorum tanta fuit olim laus, ut inter præcipuos poetas Britannos recenseretur, teste Nennio, sæculi XI scriptore [Algernon Herbert, Irish version of the Historia Britonum of Nennius, p. 2 et 3.] : Tunc, inquit [Hist. Britonum, cap. 32; Cfr Walter, das alte Wales, p. 301.] , Talhaern Cataguen in poemate claruit et Neirin (Aneurinus), et Taliessin et Bluchhard et Cian, qui vocatur Guenith Guaut, simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt. Quibuscum convenit ipsius Taliessini testimonium, dicentis [Villemarqué, Poèmes des Bardes bretons, p. LIII.] : Eadem nobis celebritas est Aneurino panegyrico atque inspirato, atque mihi Taliessino a lacu de Keirionez; atque inter hos erat sincera amicitia, ita ut vicissim S. Aneurinus scripserit [Ibid., p. c.] : Ego Aneurinus scio quod scit Taliessin, qui mecum unus est spiritus. Quod autem S. Aneurinus inspiratus dicitur, explicari posse videtur capite XVI Cambriæ descriptionis; quod opus Giraldi Cambrensis est, sæculi XII scriptoris: Sunt, ait [Edit. Camdeni Francofurti, p. 892 et 893.] , et in hoc Cambriæ populo, quod alibi non reperies, viri nonnulli, quos Awenydhyon vocant, quasi mente ductos. Hi, super aliquo consulti ambiguo, statim frementes spiritu quasi extra se rapiuntur, et tamquam arreptitii fiunt. Nec in continenti tamen, quod desideratur, edisserunt: sed per ambages multas inter varios, quibus effluunt, sermones nugatorios magis et vanos quam sibi cohærentes, sed omnes tamen ornatos, in aliquo demum verbi diverticulo, qui responsum solerter observat, quod petit accipiet enucleatum: et sic denique de hac extasi tamquam a somno gravi ab aliis excitantur, et quasi per violentiam quandam ad se reverti compelluntur. Ubi et duo notanda reperies, quia post responsum nisi violenter excitati et revocati ab ejusmodi quasi furore reverti non solent, et quod in se reversi nihil horum omnium, quæ ab eis interdum prolata sunt, ad memoriam revocabunt. Unde et si forte super hoc iterum vel ab alio consulti dicere debeant, aliis omnino verbis et alienis enuntiabunt, forsan sicut et per phanaticos et energumenos spiritus interdum loquuntur tamquam ignaros. Solent autem eis hæc dona plerumque in somnis per visiones infundi. Quibusdam enim videtur, quod eis vel lac dulce, vel mel ori infundatur; aliis etiam quod eis schedula inscripta ori imponatur; et statim erecti se gratiam hanc suscepisse publice profitentur… Faciunt autem inter vaticinia invocationes ad Deum vivum et verum et ad sanctam Trinitatem, ut peccatorum meritis a veri inventione non impediantur. In quibus quid rerum veritati, quid phantasiæ deberetur hujus loci non est expendere.

[7] [secessit in Llancarfanense S. Cadoci, ipsius poetæ, monasterium;] Ut autem liber recessit ex carcere, videtur in Walliam meridionalem transgressus; ubi reperitur vitam monasticam professus in comitatu Glamorganensi, in parœcia de Llancarfan seu potius in Llanfeithin; quæ nomina ut continens pro contento indiscriminatim usurpantur. Utrum S. Germanus Antissiodorensis an S. Dubricius episcopus Landaviensis hoc asceterium fundaverit non convenit [R. Rees, Essay, etc. p. 176.] ; sed primus ejus abbas fuit S. Cadocus, qui et Cattwg, filius Gwynllgw Filwr, a decessoribus nostris omissus tum ad 24 januarii, tum ad 24 februarii, quibus eum calendariis inscriptum reperio. Non poterat non amare S. Aneurinus societatem hujus viri, quippe qui etiam Wallensem poesin, cujus Archæologia Wallensis [Myvyrian archaiology, t. III, p. 1 – 99.] insignia de præceptis moralibus continet specimina, coluit et prudentia sua tantopere excelluit ut Sapientis cognomen, Ddoeth, adeptus sit. Ejus vitam delibavit Reesius [Essay, etc. p. 176 et seqq.] ; paulo plura habet præfatio tomi III Archæologiæ Wallensis et Biographia Cambrica. Alii etiam bardi versabantur tum in Llancarfan; quod præcipuum tum erat doctrinæ sacræ et profanæ seminarium. Sanctam illic vitam duxit Aneurinus; vitamque finivit, impacta ab homicida nomine Edino securi trucidatus [Ibid., p. 225. Cfr Villemarqué, Poèmes des bardes bretons, p. LXII.] .

[8] [quo eum secutus est S. Gwinocus, ejus filius: quæ huic dicata templa; imago picta adhuc exstans.] Ut autem aliquando ad S. Aneurini seu Gildæ liberos veniamus, primo loco illustrandus est S. Gwinocus, cujus causa in illas salebras delapsi sumus. Patrem suum secutus est in Llancarfanense S. Cadoci collegium [Ibid., p. 257.] ; ibique tam sancte vixit ut ejus nomen pluribus parœciis datus sit. De prima tamen non omnino constat. Sunt scilicet in Wallia tres parœciæ, quibus nomen est Llan Trisaint, seu Templum trium sanctorum; prima, quæ in insula Mona, vulgo Anglesea, posita est, patronos habere dicitur [Carlisle, Topogr. diction. of Wales, V° Llantrisaint; R. Rees, Essay, etc. p. 324.] SS. Sanan, cultum die 1 martii [Ibid., p. 240.] aut 13 junii [Memorial, etc. supp., p. 18.] , Afran et Jeuan; secundæ in comitatu Glamorganensi patroni assignantur a Carlislio [Topogr. dict. of Wales, V° Llantrisaint.] SS. Iddog, Dyfaenog et Menw, a Reesio [Essay, etc. p. 337.] SS. Illtyd, Tyfodwg et Gwynno; et tertiæ, quam omisit Carlislius, in Monmuthia SS. Petrus, Paulus et Joannes [Ibid., p. 344.] : res inter Wallenses, quibus omne trinum perfectum, plurimum laudata. Sed, ut id mittam, liquet ex his inter Carlislium et Reesium non convenire de patronis Llan Trisaint Glamorganiæ: nisi forte diversæ sint solæ nominum formæ. Verum olim inter quinque capellas, quibus ea parœcia ornabatur, una a S. Gwinoci nomine Llangwynno dicebatur [Ibid., p. 257 et 337.] ; nunc cum plerisque aliis periit [Cfr Carlisle, V° Llan Trisaint.] . Tradit etiam Reesius [Essay, p. 257 et 325.] S. Gwinocum patronum esse in Faenor seu Y Faenor, in comitatu de Brecknock; sed, nisi iterum ædicula quædam exstiterit, nunc diruta, denuo refragatur Carlislius [Dict. of Wales, Glossary V° Gwenfrewi, et V° Faenor.] , tradens hunc honorem illic delatum S. Winefredæ, wallice Gwenfrewi [Essay, p. 295.] . Certiora habemus de Llanwnog in Montisgomerici comitatu, olim septimæ victricis legionis, ut ex titulis lapideis constat, statione. Conveniunt omnes S. Gwinocum hujus loci patronum esse; ut non solum parœciæ nomen testimonio est, sed ipsa beati viri, in fenestra super altare depicti, imago; qua exhibetur mitra episcopali redimitus et universo pontificaliornatu vestitus et pedum pastorale manu tenens; ad pedes veteribus literis anglicis hac brevi inscripta oratione: Sanctus Gwinocus, cujus animæ propitietur Deus. Amen [Ibid., p. 257, juxta tomum I Cambrian Quarterly Magazine; et Carlisle, Topog. dict. of. Wales, V° Llanwnog.] . De qua invocationis forma videantur theologi et liturgici, ubi explicant veteres quosdam orientales libros, in quibus Deus rogatur ut misereatur B. Mariæ Virginis et aliorum sanctorum. Nititur scilicet hæc oratiuncula placito theologico animas sanctorum, licet Dei conspectu fruantur, non tamen omnino beatas esse, quod anhelent ad conjunctionem corporis sui, quocum creatæ sunt et unam personam constituunt; quam redintegrari cupiunt, naturæ viribus impulsæ.

[9] [Fratrum, sororis et patruelis sors et cultus.] SS. Cennydd, Dolgan et Nwython, S. Gwinoci fratres et S. Aneurini seu Gildæ filii, contulerunt se etiam in S. Cadoci monasterium. Illic non remansisse traditur S. Cennydd; sed se contulisse in Gowerlandiam, comitatus Glamorganensis pagum, ubi ipsemet monasticum collegium instituit; unde postea prodiit parœcia, quæ ab ejus nomine Llangennydd dicitur. Huc porro se contulerunt, ascesim religiosam amplexi, S. Cennyddi frater, S. Madog, et ejus ex altero fratre Cewyddo patruelis, S. Garci. Profecerunt ambo in sanctimonia, ita ut prioris nomine vicina parœcia Llanfadog seu Llan Madog dicatur [R. Rees, Essay etc. p. 257; Carlisle, V° Llan Madog.] . S. Garci quoque templo honestatus fuisse in Glamorgania legitur [Biographia Cambrica, ap. R. Rees, p. 258.] ; sed inter hujus comitatus parœcias nil hujusmodi reperio [R. Rees, Essay etc., p. 335 et seqq.] . In Llangennydd, quum jam pridem S. Cennyddi religiosa societas desiisset, rege Stephano a Rogero de Bellomonte institutus est prioratus de Langineth seu de Longineth, ab abbatia Ebroicensi S. Taurini dependens; quod vinculum anno 1441 a rege Henrico VI, (ut in reliquis fere prioratibus alienigenarum fecit,) ruptum est et beneficium collegio Omnium animarum Oxoniensi concessum. Hujus patronus dicebatur S. Kennedus, non alius quam S. Cennydd [Monasticum anglicanum, t. VII, p. 1047. Cfr Wood, History of the colleges and hales of Oxford, p. 261.] . S. Cennydd nomen quoque suum communicasse legitur [Carlisle, V° Caerphilly.] pago Glamorganiæ, nomine Seinghennydd, Senghenydd et Caerphilly; sed nulla hactenus in hoc tractu reperta est ædes sacra, quæ ei dicata sit [R. Rees, Essay etc., p. 257.] . De S. Dolgano et Nwython, quos in S. Cadoci monasterium secessisse diximus neque novimus exiisse, vix quidquam habemus. Qui initio hujus sæculi in tomo II Archæologiæ Wallensis [Myvyrian archaiology, t. II, p. 49.] edidit Bonedd y Saint, adjecit ad S. Nwython, qui et Noethan, Noethen et Nothon, nomen tum prope parœciam Englwys Llangwm Dinmael, id est Ecclesiam parœciæ templi vallis Dinmalii, olim illic reguli, adhuc exstitisse capellas S. Gwinoci et Noethani, sed conversas in molendinum et clibanum; Dinmalii autem palatium, Llys Dinmael, ruinosam domum factam. De S. Dolgar, S. Gwinoci sorore, nil aliud reperi, nisi quod ejus nomen in Bonedd y Saint [Myvyrian, Archaiology, t. II, p. 39.] seu Genealogia sanctorum legitur. Quod qualecumque indicium cultus ecclesiastici est. Abstinemus a S. Tydecho; qui quidem in codice Salisburiensi Bonedd y Saint [Ibid., p. 55.] filius Gildæ, filii Cawi dicitur; sed in aliis omnibus [Ibid., p. 94. Cfr. p. 24.] filius Amwn Ddu.

DE SS. TUDYR SEU TUDUR, ARWYSTLI GLOFF, TWRNOG SEU TEYRNOG, DIER SEU DEIFER, TYFRYDOG, MARCELLA, GWYNODL, MERIN, SENEFYR, TUDGLYD, TUDNO ET TYNEIO, CONFF. NON PONTT. IN WALLIA,

SÆCULIS VI ET VII.

SYLLOGE.

Tudyr, conf. non pont. in Walli (S.)
Arwystli Gloff, conf. non pont. in Walli (S.)
Twrnog seu Teyrnog, conf. non pont. in Walli (S.)
Dier seu Deifer, conf. non pont. in Walli (S.)
Tyfrydog, conf. non pont. in Walli (S.)
Marcella, conf. non pont. in Walli (S.)
Gwynodl, conf. non pont. in Walli (S.)
Merin, conf. non pont. in Walli (S.)
Senefyr, conf. non pont. in Walli (S.)
Tuglyd, conf. non pont. in Walli (S.)
Tudno, conf. non pont. in Walli (S.)
Tyneio, conf. non pont. in Walli (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ unicus. Memoria illorum sanctorum ex una familia in Genealogia sanctorum, in templis et fastis sacris.

In Genealogia sanctorum Britanniæ seu Walliæ, quæ Wallice dicitur Bonedd Saint Ynys Prydain et in Archæologia Walliæ anno hujus sæculi primo Londini edita fuit et aliquot abhinc annis recusa, [Sancti ex genere Seithenin Ebriosi.] legitur S. Tudyr seu Tudur genus [The myvyrian archæology of Wales, t. II, p. 52, 54 et 55. Edit. 1801.] ; ex quo sequens stemma confieri potest [Cfr Rice Rees, Essay on the Welsh Saints, p. 276.] .

[2] [Unde factum sit ut S. Tudyr natalis, olim 15 octobris celebratus, nunc undecim diebus post agatur.] Licet ex his sanctis nullus videatur ad præsentem diem spectare, dicendum tamen est de S. Tudyr, quoniam ad diem 15 octobris omissus fuit, die vero 25 octobris, a Carlislio [Topographical dictionary of Wales, V° Darowain.] coli dicitur, sed reapse colitur die sequenti; non quidem legitime; sed quia rustici Wallenses, animo tum adhuc catholici et a ministris ecclesiæ Anglicanæ atque a gubernio aversi et veterum suarum consuetudinum tenacissimi, diu nullam rationem habuerunt correctionis calendarii Gregorianæ, etiam postquam Angliæ rex, consentientibus comitiis, eam admisit et mense septembri anni 1752 undecim dies omitti jussit. Hinc factum est ut passim in Wallia patronorum et dedicationum templorum festa undecim diebus tardius celebrentur quam par esset [R. Rees, Essay on the Welsh Saints, p. 240.] : quæ res in S. Tudyr natali singulariter observatur [Ibid., p. 276, not. 1.] . Quoniam itaque aptus locus est de eo dicendi, placet eidem conjungere tres fratres et sororem, cum patre et sex patruis, maxime quod pauca tantum de iis omnibus habemus et suo tempore præteriti fuerunt.

[3] [Deperdito patrimonio, SS. Gwynodl, Merin, Senefyr, Tuglyd, Tudno et Tyneio amplectuntur vitam monasticam, in Benchorensi S. Dinoti collegio;] Traditur a Reesio [Ibid., p. 235 et 236.] Seithenin, cognomine Ebriosus, simul cum Gwyddno terræ angulum in littoribus comitatuum Cardiganensis et Merionethensis possedisse, nomine Cantref y Gwaelod; qui, quum Cantref Anglis hundreda sit, non videtur hundreda, seu centum villarum territorio (ita Giraldus Cambrensis [Cambriæ descriptio, cap. 4.] cantref interpretatur) major fuisse. Circa annum 520 per incuriam Seithenin maris fluctibus coopertus fuisse hic ager in Triadibus Britanniæ traditur: quæ forte occasio fuit ut ejus filii, S. Gwynodl, patronus de Llangwynodl in Carnarvonia, die 1 januarii cultus, S. Merin seu Merini, cujus natalis die 6 januarii agitur, et qui videtur in Bodferin seu Habitaculo Ferini, quæ est capella parœciæ de Llaniestin in Carnarvonia, vixisse et fundator aut patronus esse in Llanferin seu Llanfetherin in Monmuthia, — S. Senefyr seu Senewyr, — S. Tudglyd, S. Tudno, patronus seu fundator Llandudno in Carnarvonia, cujus festivitas die 6 junii celebratur, — et S. Tyneio, cujus nomine dicitur appellata Deneio seu Pwllheli, capella in parœcia de Llanfor in Carnarvonia, — vitam monasticam amplexi fuerint in celebri collegio seu monasterio S. Dinothi, wallice Dunawd, Dunod, Benchorensi, quod et Bangor Iscoed, in Carnarvonia.

[4] [et S. Arwystli Gloff, sancte educatis liberis, in monasterio de Bardsey.] Contra S. Arwystli Gloff, qui etiam inter Seithenin liberos recensetur, matrimonium iniit cum Tywynwedd, filia Amlawd Wledig, ex qua suscepit liberos quinque, albo sanctorum Walliæ inscriptos, quatuor filios et unam filiam. Quos ubi educavit, secessit in monasterium de Bardsey, quæ aliquando etiam Insula sanctorum dicta est et quam ad finem sæculi superioris Wallenses nautæ non sine precibus et veneratione prætervehebantur [Monasticum Anglicanum, t. IV, p. 659 et 660.] . Eo secesserat S. Dubricius, episcopus Caerleonensis, circa annum 516; ita ut cum eo vivere potuerit S. Arwystli Gloff. Templum fundasse dicitur; sed ubi locorum nescitur [Rice Rees, Essay on the Welsh Saints, p. 236.] . Non plura de ejus liberis novimus.

[5] [Ubi servatur memoria SS. Tudyr, Tyfrodog, Twyrnog,] In Bonedd y Saint seu Genealogia sanctorum Britanniæ coli dicitur S. Tudyr in Dar Owain, quod illic Darewein, Narwain, Arwain et Nargwain corruptis formis appellatur et in Montisgomerici comitatu jacet; sive templi fundator fuerit, sive patronus. Templum de Mynyddyslwyn in Monmuthia ejus quoque nomini dicatum esse tradit Ecton; sed dubium id esse censet Reesius [Ibid., p. 276.] ; et quidem ipse Reesius in catalogo parœciarum Walliæ [Ibid., p. 344.] affirmat illic honorari S. Tudur, filium Hywel. S. Tyfrydog autem, qui in mss. codicibus Bonedd y Saint [Myvyrian archæology, t. II, p. 55.] etiam Tyfrydawc et Tyurydavc dicitur, cultus fuit, ut illic traditur, in insula Mona seu Anglesey, et quidem in parœcia Llandyfrydog, cujus fundator nuncupatur; die scilicet 1 januarii. Diem festum S. Twrnog, qui et Teyrnog, et Tyrnog, reperi in Martyrologio anglico [Memorial of ancient British piety, supp. p. 11.] , quo ex Willisio inductum: agebatur is die 3 aprilis in Llandyrnog in comitatu de Denbigh; quæ parœcia, ut patet, ab eo nomen accepit.

[6] [Dier seu Deiferi, qui S. Winefredæ consiliarius fuit,] De S. Dier, qui et Diheyuyr et Diheufyr, paulo plura nota. In Bonedd y Saint [Myvyrian archæology, t. II, p. 38.] coli dicitur in Modffarry, nunc Bodfary, id est habitaculum Diheufyri, in comitatu Flintensi; verum nunc hujus parœciæ templo S. Stephani nomen pro titulo esse legitur apud Carlislium [Topogr. Dict. of Wales, V° Bod Fary.] . Latine dicitur Deifer, idem scilicet eremita, qui in Vita S. Winefredæ legitur. Scilicet S. Beunous, qui a decessoribus ad diem 14 januarii, qua colitur, omissus fuit, quum S. Winefredam velasset et monasticæ vitæ leges docuisset, ex hac terra ad cælos abiverat; ast noluit Deus ut pientissimæ virgini consilia deessent, sed designavit ipsemet quem magistrum adiret. Itaque sancta mulier admonitione divina sanctum virum, nomine Deiferum, adiit. Erat quippe vir ille magnus coram Domino; de quo refertur quod fontem de terra erumpere fecit, multis infirmis sanitatem conferentem. Cum autem sancta Winefreda ad S. Deiferum veniret, sancto in oratione nocte illa persistenti vox de cælo insonuit, dicens: Dic charissimæ filiæ meæ Winefredæ, quatenus ad virum, nomine Saturnum, pergens, quid actura sit audiat et in quo loco omni vitæ suæ tempore sit mansura [Robertus, abbas Salopiensis, in Vita S. Winefredæ, ap. Capgrave et hinc ap. Alford, qui et Griffith, Annales ecclesiæ Anglosaxonicæ, ad an. 660, num. 30, t. II, p. 304.] . Dei mandata fecerunt ambo et Witheriacum ad S. Elerium abiit beata virgo. S. Deifer autem, clarus miraculis, addit Alfordus [Ibid., num. 32.] , in sanctorum numero mortuus ponitur anno 664 et nomen ejus in fastis nostris legitur ad 7 martii; in martyrologio autem anglico [Memorial etc., p. 52.] die 16 martii, stylo novo.

[7] [et S. Marcellæ sororis.] In supplemento ejusdem Martyrologii ex Willisio annuntiatur ad diem 5 septembris natalis sororis quatuor illorum germanorum fratrum, scilicet S. Marcellæ, quæ in Bonedd y Saint [Myvyrian archæology, t. II, p. 47.] Marchell dicitur et coli in Capel Marchell in Llan Rwst, quæ parœcia est comitatus de Denbigh. An hujus capellæ, cujus meminit adhuc Lelandius in tomo V sui Itineris [Cfr Memorial etc., suppl. p. 23.] , vestigia etiamnum exstent dubium mihi est; sed superest sanctæ virginis memoria in Ystrad Marchell in Montisgomerici comitatu; ubi sæculo XII exstructa est abbatia Cisterciensis de Strata Marcella; cujus origines explicuimus in tomo VIII Octobris et de qua plura dabunt Dugdalius seu potius ejus continuatores [Monasticum Anglicanum, t. V, p. 636 et seqq.] . Satis nobis esse debet nomina sanctæ hujus familiæ, qua optima potuimus ratione, oblivioni eripuisse.

DE S. GAUDIOSO, EPISCOPO SALERNITANO ET CONFESSORE,

CIRCA MEDIUM SÆC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gaudiosus, conf. pont. Salernæ in Italia (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ unicus. Tempus episcopatus; translatum sancti corpus Neapolim; antiquam Officium.

Salernum, nobilis regni Neapolitani civitas, ab antiquissimis temporibus sedem episcopalem habuit, [S. Gaudiosus Salerni] quam dein Joannes Pp. XV, anno 986 evexit ad dignitatem archiepiscopalem. In illa Ecclesia celebratur memoria S. Gaudiosi episcopi, quem ad hanc diem laudat Martyrologium Romanum hisce verbis: Apud Salernum, Sancti Gaudiosi episcopi. In Martyrologio marmoreo Noapolitano legitur ad diem XXVII octobris: Dep. Gaudiosi epi. [Paesano. Memorie della Chiesa Salernitana, p. 83. Napol. 1846.] incertum tamen, an hic loci agatur de Salernitano an Africano antistite; nam hujus quoque memoria die XXVIII octobris recolitur. Ast de Salernitano Gaudioso omnia fere sive originem, sive res gestas, sive ætatem spectes, aut ignota, aut dubia sunt. Densiores etiam tenebras ejus Actis offundit confusio cum Sancto homonymo, episcopo Africano, qui, Vandalicam persecutionem fugiens, Neapolim appulit, ac ibidem sancto fine quievit; cujus quidem res gestæ evolvendæ venient ad diem XXVIII octobris. Caput tamen difficultatis circa S. Gaudiosum Salernitanum in eo est, ut sciatur, quo circiter tempore sedem Salernitanam tenuerit. Enimvero hac soluta, reliqua cum aliqua saltem verisimilitudine affirmari possent: sed mira est scriptorum in definiendo tempore diversitas.

[2] [sedisse videtur] Etenim Hagiologium Italicum ad hanc diem episcopatum Sancti initio sæculi sexti illigat, his verbis: Gaudiosus, post S. Valentinum episcopus Salerni, interfuit synodo Romanæ sub Symmacho Papa. Quamvis ejus Acta perierint, perseveravit tamen ipsius sanctitatis memoria, et corpus ejus colitur in crypta inferiori ecclesiæ cathedralis. Si res ita se haberet, jam solutum esset omne dubium; nam Symmachus pontificatum tenuit ab anno 498 ad 514. Verum contrarium testantur Acta Conciliorum. Etenim in Synodo Romana, anno 499 celebrata pro recognoscenda electione Symmachi, subscriptus reperitur Gaudentius Salernitanus [Labbe, t. IV, Conc., col. 1315.] , qui alius est a Gaudioso nostro. Propterea quoque Ughellus inter illum Gaudentium et Gaudiosum nostrum decem intercalares ponit antistites, quin definire valuerit, qua ætate vixerint, qua mortalitatem expleverint, qua re et quantum temporis sederint [Ital. sacr., t. VII, col. 353.] . Hac ratione S. Gaudiosus est decimus septimus in serie episcoporum Salernitanorum. Anton. Mazza in Urbis Salernitanæ Historia cap. VII [Burman. Thes. antiquit. Ital., t. IX, vol. IV, col. 42.] , ponit quidem S. Gaudiosum post Valentinum, ut habet Hagiologium supra citatum, sed ei successorem dat Gaudentium, nempe Synodo Romanæ anni 499 præsentem; atque adeo Sanctus noster pertineret ad sæculum quintum et ordine esset septimus episcopus. Antiquiorem eum etiam faciunt Gaspar Musca [De Salernit. episc., p. 14.] et Philippus Ferrarius [Catal. SS. Ital. ad XXVI octob.] , utpote quem successorem dent S. Eusterio, de quo actum fuit ad diem XIX octobris [Acta SS., t. VIII oct., p. 436.] , et circa medium sæculum V obiisse dicunt: unde et S. Gaudiosum ponunt episcopum ordine quintum. Ex his satis liquet, quam intricata sit quæstio chronologica, quæ vix conjecturis quibusdam solvi utcumque potest.

[3] [circa medium sæculum VII,] Omnium tamen probabilissima nobis videtur opinatio, quam edidit Josephus Parsano, canonicus Salernitanus et ipse patriarum rerum solers indagator, in opere de Monumentis Ecclesiæ Salernitanæ, anno 1846 typis Neapolitanis excuso [Memorie della Chiesa Salernitana.] . Hic autem S. Gaudiosum ponit episcopum octavo loco, ita tamen ut ejus pontificatus incidat in medium sæculum septimum. Et imprimis quidem Sanctus noster tunc debuit eligi episcopus, quando Salernum societatem civilem habebat cum Neapoli; alioquin antistitem sibi numquam assumpsisset filium, ut habemus in Encomio num. 2, eorum, qui inter proceres habebant primatum et in Parthenope tenebant dominium. Scimus porro Neapolitanos jugum Longobardicum non subiisse toto sæculo septimo, quum usque ad sæculi octavi seu annum 705 bellum arserit inter Neapolitanos et Longobardos. Sæculo igitur septimo S. Gaudiosus ad cathedram Salernitanam admotus fuit. Sanctum sub Longobardis vixisse, monstrant ejus Acta qualia habemus: ignoramus quidem eorum scriptorem et ætatem. Sunto, si lubet, aliquot etiam sæculis posteriora: tamen istiusmodi sunt, ut imaginem invasionis et occupationis Longobardicæ fidelissime exhibeant, neque ulla occurrit ratio, ut scriptor quiscumque episcopum a tempore Romanorum ad ætatem Longobardicam transferat, ejusque mores referat. Oportet igitur ut scriptor Actorum aut ipse ad eam ætatem pertineat, quo casu valde antiqua esset de ætate S. Gaudiosi traditio; aut, quod verisimilius nobis propter intextas hinc inde fabellas videtur, si recentior est, antiquiora coram habuerit monumenta, quæ traditionem confirmant.

[4] Etenim hanc monstrant varia indicia, quæ in Oratione Encomiastica, infra danda occurrunt. Sic num. 4 Salerni fuisse græci mixti cum multis barbaris dicuntur, [quod utcumque ostenditur ex variis circumstantiis,] et episcopo proprio prædicante sermone, omnes barbari … ita plene verbum melliflue intendebant, ac si eorum idiomate fuisset multiformiter educatus. Quibus certe probatur Longobardos Salernum sub S. Gaudioso occupasse. Paulo infra, num. 5, refertur imminens pugna Salernitanos inter et Samnites auctoritate sancti antistitis composita. Id denuo cum ævo Romanorum imperatorum aptari non potest, et e contrario apprime convenit cum regno Longobardorum, quando variæ provinciæ regni Neapolitani suos habebant aut cupiebant principes, qui frequenter inter se discordes in apertum bellum prorumpebant. Sed Longobardi provincias regni Neapolitani occuparunt per tercentos circiter et viginti annos, seu ab anno 570 ad 891: atqui hac ratione incerta adhuc vagatur ætas S. Gaudiosi: propius tamen ad eam accedimus, si attenderimus verba Encomii num. 12, nempe, corpus Sancti post multum temporis spatium virum quemdam, nomine Milum … a Grimoaldo, Salernitano principe, impetrasse, et ad Neapolim civitatem cum omni reverentia transportavisse.

[5] [et ex tempore translationis] In his verbis duo præsertim attendenda sunt, nempe translationem factam fuisse post multum temporis spatium et quidem eam a Grimoaldo Salernitano principe fuisse impetratam. Crediderim intra paucos annos circumscribendum esse multum temporis spatium, quia non videtur agi de antiquo aliquo Sancto, ab antiquis temporibus in crypta Salernitana composito, sed de recentiore antistite, natalium splendore et sanctitatis fama illustri, quem sibi cupiebant ex speciali pietate Neapolitani. Nam pignora vetera veteribus cumulandi nulla illis erat necessitas, utpote quibus abundabant Sanctorum lipsana. Hisce addendum corpus S. Gaudiosi concessum fuisse a Grimoaldo, Salernitano principe, cujus ætatem, si utcumque cognoverimus, jam tempus episcopatus sancti nostri probabili conjectura assequi poterimus. Plures sunt hujus nominis principes, qui maxime Beneventi regni gubernacula tenuerunt. Salernitanus principatus, quatenus distinctus a Beneventano ducatu, incepit anno 851 [Vipera. Antiquitat. Beneventanæ, t. II, p. 202.] , ejusque primus princeps fuit Siconulfus; cujus dein successores enumerantur apud Antonium Mazza in Salernitanæ urbis Historia usque ad Robertum Guiscardum, qui sæculo XI Salernitanum principatum tenuit [Burman, Thes. Antiquit. Ital., t. IX, vol. IV, col. 12.] , quin ullus nomine Grimoaldi veniat. Quod si etiam unus alterve veniret: certum mihi est, neminem Salernitanorum principum opem suam conferre potuisse ad translationem corporis Sancti nostri, utpote quod Neapolim jam advectum erat sub Stephano II episcopo, qui, ut testatur Joannes, diaconus S. Januarii, in Chronico episcoporum Neapolitanæ Ecclesiæ, ad gubernacula istius Ecclesiæ sedit temporibus Romanorum Pontificum Stephani III et Adriani I, qui Romanam cathedram occuparunt ab anno 768 ad 795 [Muratori, Script., t. III, P. II, p. 311.] . Hic autem episcopus inter alia construxit monasterium S. Gaudiosi Confessoris: proinde jam tum Neapoli erant exuviæ Sancti nostri et principes vere Salernitani ad evectionem cooperari non potuerunt.

[6] [sub Grimoaldo I vel II Beneventano,] Quapropter censet Jos. Paesano [Memor., t. I, p. 22.] , translationem Salerno Neapolim celebratam fuisse sub Grimoaldo I vel II, Beneventanis ducibus, qui ab anno 646 ad 689, intermedio tamen Romualdo I, principatum tenuerunt. Quia porro supra diximus, corpus S. Gaudiosi aliquot post annis Neapolim translatum fuisse, censemus circa medium sæculum septimum obitum ejus contigisse, quod etiam in capite hujus Commentarii notavimus. Sed nunc altera quæstio gravior dirimenda manet, an scilicet S. Gaudiosi corpus umquam Neapolim translatum fuerit. Id quidem affirmat Encomiastes num, 12 et in hanc opinionem descendit Francisc. de Aste, Hydruntinus archiepiscopus, in Notis ad Martyrologium Romanum sub die XXVI octobris, fultus præcipue Lectionariis Neapolitanis antiquis, quæ una voce adstruunt sancti antistitis corpus Salerno Neapolim advectum fuisse. Addit quoque laudatus de Aste, translatum fuisse Sancti corpus anno 808 sub Grimoaldo: sed nullus tunc, quem sciamus, Grimoaldus sive Beneventi sive Salerni principatum occupavit. Baronius e contrario in suis Notis ad hanc diem sine ambagibus asserit, Sancti exuvias reconditas esse Salerni in cathedrali ecclesia, in crypta inferiori. Certe si Baronii opinio ex vulgi fama et inani, ut dicit de Aste, traditione excrevisset, validissime impugnaretur Lectionariis antiquis, quæ traditionem confirmant. Sed, ajunt, inter omnes hagiologos convenit, utrumque Gaudiosum, Salernitanum et Africanum sæpe, ut jam diximus supra num. 1, confusos fuisse et quasi coaluisse in unam personam. Unde fieri potuit ut S. Gaudiosi corpus, Neapoli asservatum, Salerno asportatum dicatur.

[7] [quæ tamen a Salernitanis negatur.] Hanc confusionem etiam juvit utriusque Sancti diuturna corporum latitatio, quæ sæculo XV aut XVI inventa fuerunt. Cujus rei testem habemus Sannazarium, in hymnis, pro Officio liturgico compositis, canentem, per longa tempora delituisse sacra pignora:

Lux, inquit [Ap. Ughelli, Ital. sacra, t. VII, col. 357.] , clara, qua fugans nigram
Mundi sator caliginem
Vestri latere gloriam
Patris diu non passus est,
Qua Gaudiosi segmina,
Tot irreperta sæculis
Dives retexit urnula.

Similiter in altero hymno legitur:

Ossa, quæ longa tumuli sub umbra
Abdita, ignaras latuere gentes,
Nocte mox pulsa, redeunt apertas
Lucis in auras.

Josephus de Magistris, qui speciali libro res ecclesiasticas Neapolitanas late descripsit, agens de ecclesia S. Gaudiosi, refert quidem res gestas antistitis Africani, sed tamen corpus S. Gaudiosi Salernitani inter reliquias dictæ ecclesiæ, quarum catalogum texit, recenset his verbis: Corpus S. Gaudiosi Neap. Salern. episc. [Status Ecclesiæ Neap., p. 331.] . Hæc omnia faciunt, ut incertum sit sepulcrum Sancti nostri hodiernum, quum et Salernitani et hodie glorientur possessione corporis præsulis sui. Unum tamen est, quod Neapolitanis, si verum est, favere videtur, scilicet utriusque Gaudiosi corpus in monasterio S. Gaudiosi, intra urbem constructo, quievisse; donec sæculo proxime elapso, monasterium horrendo incendio destructum fuit, ejusque Reliquiæ magna ex parte ad ædem metropolitanam translatæ fuerunt [Parascandalo, Memorie della chiesa di Napoli, t. II, p. 68.] . S. Gaudiosus Africanus, ut dicetur ad diem XXVIII octobris, alterum monasterium, sed extra urbem construxit, quod a suo fundatore S. Gaudiosi titulum accepit.

[8] [Antiquum Officium Sancti] Quæ porro gesta a nostro S. Gaudioso referuntur, exposita habemus in Oratione encomiastica, quam infra dabimus integram, notis opportunis illustratam. Atque adeo nihil superest, nisi ut documenta ejusdem cultus subnectamus. Pro monasterio S. Gaudiosi Africani habetur Officium, ut vulgo dicitur proprium, S. Gaudiosi Salernitani, anno 1568 typis Neapolitanis excusum. Dabimus quæ in hoc Officio, secundum ritum Ordinis S. Benedicti adornato, specialia sunt. Ac imprimis in utrisque Vesperis non recitantur nisi quatuor primi psalmi consueti in Officio Confessoris Pontificis: Antiphonæ autem sunt sequentes: Sedenti super cathedram exsultet cum Ecclesia populus, clamore augens solemnia et jubila præconia, plena devotione. Ps. Dixit Dominus etc. Lux exorta rutila cum sacra carnis germina pullulant splendore, sicque doctrina varia cumulat fervida amore. Confitebor etc. Rosam rubentem obtulit, finiens per incendium vitam Christo cui credit et puritatis lilium. Beatus vir etc. Agmina præ cæteris laudent Salernitani, pro tanti patris culmine voce quotidiana. Laudati pueri etc. Capitulum: Ecce sacerdos magnus. Responsorium: Leprosum illum sordidum, putri caduci corpore, qui carne defluebat, factum mundi spectaculum; abstersa cutis sanie. Sanat perfecte languidum, omni propulso vulnere, dum ipsum abstergebat. Abstersa. Gloria patri. Abstersa.

[9] [recensetur: ad Vesperes,] Hymnus:

Supernæ lucis claritas
Novum collegam recipit
Irradiata veritas
A diro tetro redimit.
In noctem nempe sæculi
Plenus fulsit virtutibus,
Clarus director populi
Velut cœlum sideribus.
Cum corpus ejus teritur,
Lymphis ponit edulium,
Lumen e cœlo funditur
Illustrans orbis sæculum.
Hic regulat flagitium,
Pro fide gentis prælium,
Templo tollit supplicium,
Peractis ad exilium.
Quo repletus deifice
Plebi profert Salvifica,
Ubique fatur authentice
Dei præco mirifica.
Dum patitur dispendium,
Datur solerti studio,
Christus ejus ingenium
Suo perfudit radio.
Trinitatis imperio,
Laudes solvamus, modulo
Utriusque paraclito
Munus canamus jubilo.

Ora pro nobis etc. Ad Magnificat: O stupor et gaudium, o dator cæcis luminum, o claudis gressum prævium miserorum auriga, consors exsistens superum, specta præsens auxilium et lacrymarum gemitum agentium quadriga, fuisti pastus pauperum, saginatio inopum abjectorum et dæmonum, ad devotum collegium converte mentis oculum, et pietatis viscera nos Christo mente dita. Postrema verba tantis vitiis infecta sunt, ut sanam interpretationem non admittant. Oratio: Deus qui clara regis præconia in Beato servo tuo Gaudioso multiformiter demonstrasti, concede nobis famulis tuis ejus semper exempla sectari et assidua illius summi regis meditatione muniri. Per Dominum. Ad Matutinum Invitatorium: Exsultet Sion filia jubilo modulando, Gaudiosi suffragia devote gratulando. Hymnus:

Jesu lux vera rutilat,
Lucis candori plenius
Se Gaudiosus similat
Vereque lucis filius.
Nam jubar summi sideris
Semper gessit in facie;
Dum calcat thronum agminis,
Fide pollet in acie.
Pestem mortis exterminat
Fulgore sapientiæ,
Sed pacis dono cumulat
Eos per cultum gratiæ.
Æstum ardoris temperat,
Stillans rorem munditiæ,
Carnem mundumque macerat
Pro vita innocentiæ.
Hic mente sursum habitat,
Quam Angelis parificat,
Luxu jacentes increpat,
Nos spiritu lætificat.
Ergo tu, pater prædite,
Procura tibi subditis
In patria jam inclyte
Nos suffragare meritis.
Cœlorum frangit ostia
Nitens decoris baculo,
Ut per ipsius merita
Crucis salvemur bajulo. Amen.

[10] [ad Matutinum.] Secundum ritum Benedictinum, in primo et secundo nocturno recitantur psalmi sex, in tertio autem solum tres; adeoque habentur antiphonæ quindecim, quæ in officio S. Gaudiosi sonant, ut sequitur. In primo nocturno: Hic vir anachoriticæ perfectionis forma, concionis gerarchicæ micuit quasi norma. Beatus vir etc. Excelsi dextra copiam charismatum effudit, mentis intelligentiam, Dei secreta diffudit. Quare fremuerunt etc. Mansuescit humiliter, dum Christum imitatur, celso throno sublimiter patribus sociatur. Cum invocarem etc. Pertractum ad altaria sedule celebrantem, læva monstrat teterrima de cœlis celebrantem. Verba mea etc. Jam liber manu mutila fervet devotione, dextra fulva rutilat in consecratione. Domine Dominus noster etc. Ductus ad sacrificium, per Angelum monetur, ut sacrum ministerium assensus celebretur. In Domino confido etc. Lectiones duorum nocturnorum referunt res gestas S. Gaudiosi: itaque lectio prima: Gloriosus Deus in Sanctis suis, mirabilis in majestate, faciens prodigia incessanter, cujus inenarrabilia mundo sunt felicitatis ac sapienteæ præcipua opera, quæ operari, ut operatus est a mundi exordio, non desinit jugiter in Sanctis, qui pectore pio sibi deserviunt, cujus majestas opulenta virtutibus super sacrosanctæ Ecclesiæ gloriosos filios non desinit jugiter in Sanctis, qui pectore pio sibi deserviunt, cujus majestas opulenta virtutibus super sacrosanctæ Ecclesiæ gloriosos filios non desinit in sæcula sæculorum. De quorum beatissimo ac pretiosissimo numero velut athleta, fortissimus, beatissimus Gaudiosus Confessor et pontifex, ut nominis repræsentat vocabulum, alumnus fuit præcipuus ordinis, ut per subsequentia demonstrabitur. Igitur gloriossimus Gaudiosus, Parthenopensi oriundus civitate, potentum dignissimorum ac religiosissimæ prosapiæ dignam et nobilem duxit originem. Qui quamvis velut sidus emicans terrena, ut diximus genealogia pius effulserit, tamen pietatis et sanctitatis odore mirifico præ cæteris præpollebat. Et licet nobilis fuisset ac strenuus, nobilitatem suam non superbiæ fastibus satagebat ostendere, sed illam bonis moribus ac sanctissimis actibus decorabat. Nam cum esset de genere principum, non se dedignabatur parvum ostendere, nunc cujus imitabatur Jesu Christi domini nostri humilitatem, cunctis magnis, parvis, et universis, humilem mansuetum, et pium verbo, et opere se gerebat. Tu autem Domine. Resp. Produxit author omnium de stirpe principali mirum clare præludium, de genere regali. Habet tenellum vasculum sanctitate mentali. Vers. Paci junctum amabili, orbi monstrat vertibili lucens, et divinali. Habet.

[11] [Lectionibus primi Nocturni, prima, secunda, tertia,] Lectio II. O vere beatus, et pius puerulus, nam ab infantia sacris litteris eruditur, sic conversabatur cum sociis suis, non cujus erat alumnus se ostenderet filium, sed despectum ac nobilitatis degenerem corde humili se præbebat, si quidem impune lædebatur a sociis, impune atrocitatis injuriam substinebat; sed Dei puerulus numquam iratum, numquam commotum ejus animum exhibebat, quod in admirationem præcipuam cunctis videntibus gerebatur. Traditur igitura suis charis parentibus Neapolitano pontifici subjectus et famulus; a quo in ecclesia sanctæ genitricis Dei Mariæ ac perpetuæ Virginis clericalem tonsuram suscepit humiliter cum lacrymis, et suspiriis piæ mentis; nam qualem se in suscepto primum honoris ordine quacumque monstraverit, rerum exitus docet. Nam officium sanctæ ecclesiæ tam brevi tempore doctus efficitur, ac artibus mundanæ scientiæ tam brevi tempore honorem ac dignam scientiam adeptus est extemplo felicitus, ut non putares doctorum hoc posse fieri sollicito studio; sed Spiritus Sancti calore ut plenus interius videretur. O beata infantia quæ talem instructorem suscipere meruit, cujus sanctis numinibus sæculi fabrica decernitur, et omne sacri ædificii opus eximium extollitur. Tu autem. Resp. Leprosum illum sordidum, putri caduco corpore, qui carne defluebat. Factum mundi spectaculum. Abstersa cutis sanie saliva liniebat. Vers. Sanat perfecte languidem omni propulso vulnere, dum ipsum abstergebat Abstersa. Lectio III. Cum pius infans ad sacros honores provehitur, non sponte tamen, sed sui antistitis precibus imploratus, cum esset annorum fere viginti et quatuor, diaconatus officio in supradicta Neapolitana Ecclesia est provectus, multis obstrictus suorum parentum arduis precibus, ut sibi condignum erat, incederet, scilicet cum pompa equorum, et copia strenua, solus incedebat pedes uno cum socio, imitans Jesum Christum præceptorem eximium, qui binos suos discipulos ad opus extemplo cælicum ante sui faciem destinabat. Nam ut non absconderetur, quomodo Dominus suis delectabatur operibus, leprosum quemdam dum haberet per Neapolim obvium, confidens in Christi virtutibus, et se parvum ad hoc, et indignum existimans, dum eundem osculatur, humiliter Christi gratia pristinæ restituit sanitati. Dum hæc, et iis similia ægroti quinque aspicerent, copiosa turba ad eumdem confluebat cum lacrymis, quibus ingemiscens, et in cœlum fixos oculos retinens, facto Christi signaculo, sanitatem pristinam revocabat. Tu autem. Resp. Optata sapientia venit per abstinentiam ingentis Salomonis; spernit, et revolgentiam orbicularem gloriam imaginis decoris. Vers. Carnem mundumque, conterens: vestem nudatam deferens: tractu devotionis: Spernit etc.

[12] [Lectione quarta;] Lectio IV. Nam in illo tempore licet multis, ut diximus, corruscaret miraculis: cæcum quemdam, ut obvium habuit, sibi, positis super ejus oculos ad modum crucis manibus: his verbis cum lacrymis utebatur: Dominus dirigit justos. Hæc verba dicente, statim illius miselli aperti sunt oculi, et lumen quod per multum tempus amiserat, Dei misericordia recepit. Interea a Salernitana Ecclesia Beatus Bonosus gloriosus prælatus migravit ad dominum, et pro eligendo pastore, qui patris præteriti sequeretur vestigia, capitulum more solito congregatur: dum invocatur divina clementia, ut moris est, ad sancti viri Gaudiosi, cujus jam longe lateque florebant miracula, nullo discrepante, consentit capitulum. In patrem eligitur, et in sancta Salernitana Ecclesia pontifex a clero, et populo clamabatur. Quod dum ad aures sancti Gaudiosi pervenit, velociter fugam parabat arripere et se indignum vociferabat talis Ecclesiæ pastorem fieri ac rectorem: quod non solum alios regere, sed se ipsum negligere vocitabat. Tu autem Domine. Resp. Mundi contemptor extitit: culmen indignum suscipere se fatur subditorum: quem præsul postea recipit: verbo salutis affluit in ordine polorum. Vers. Gemens alta suspiria, multiplicat oracula cum pilis camelorum: Quem præsul. Gloria patri: Quem præsul.

[13] [secundi Nocturni Lectione quinta,] In II noc. ant. Cor pietatis gratia, adplene delibutum: saccum plenum pecunia, ostendit distributum. Ps. Domine quis habitabit. Ant. Pacem salutis attulit, famelicis ac stratis: Angelus lucis obtulit sacculum pietatis. Ps. Domine, in virtute tua. Ant. Ut novis alimoniis, cessavit famis, pestis, suffecit eleemosinis saccus ille cœlestis. Ps. Domini est terra. Ant. Audit hoc sanctissimus pietatis custos: sed agit promptissimus consolator mœstos. Ps. Cantate Domino I. Ant. Trahe nos ad sidera, pater invocate: cordis desideria, reples bonitate. Ps. Dominus regnavit exultet. Ant. Ponit in cœlestibus, sed non in pertusum, quod datur pauperibus, per nomen diffusum. Ps. Cantate Domino II. Vers. Justum deduxit Dominus per vias rectas. Resp. Et ostendit illi regnum Dei. Lectio V. Sed quia divinæ potentiæ humana natura non potest resistere, Angelico monitu excitatur a Domino, ut talem sibi concessam cælitus susciperet dignitatem. Accepta igitur pontificali infula, eadem in corde, quam primum habebat, remansit humilitas: eadem in vestitu erat jugiter vilitas: ut jam cum esset strenuus pontifex, non pontifex, sed monachus putaretur. O vere mirabilis, et laudabilis pontifex Gaudiose, cui ita per gratiam affuit Dominus, ut quicunque tristabatur, per Gaudiosum archipræsulem lætus efficitur continuo: quicunque infirmabatur, ad eum currebat devotius, sanus redibat ad propria: unicuiquam non nocere sed proficere voluit: et cum spiritualiter quid ageret, sibi corpus jubebat, deficere ob annorum multitudinem animum nullatenus relaxabat. Quantæ charitatis erat sectator præcipuus: ut cum esset per totum regnum istud Siciliæ inedia maxima, et fames totum regnum occuparet mortalitate: ipse quicquid de suo et Ecclesiæ suæ habere poterat, sagaciter cunctis egentibus feliciter providebat: Tu autem Domine. Resp. Gaudiosus in publicum, verba vitæ ferendo, factus præco cœlestium populum admonendo, stabat ad puerperium mulier pariendo. Vers. Supplevit lumen cælicum flagans mentis incendium, sic distans audiendo. Stabat ad puerperium.

[14] [Lectione sexta,] Lectio VI. Nam cum quadam die beatissimus Gaudiosus nihil haberet quod pauperibus traderet, dum secum lacrymis nocte humiliter prostratus incubaret: angelico dono sibi Dominus sacculum pecuniæ plenum, dum pernoctaret in orationibus dormiens, destinavit: quem expergefactus, ut vidit, conversus cum lacrymis Domino immensas gratias corde funditus exhibebat, Mane autem facto, sicut fidelis servus et prudens, quem Dominus super suam ordinaverat familiam, pauperibus sacculi universam pecuniam dispensavit continuo. Quid dicam sancti viri Gaudiosi immensa miracula? quæ in episcopatu toto vitæ suæ tempore egit humiliter. Nunc si Homerus ille ab inferis, ut ita loquar, resurgeret, nullatenus explicare sermone valeret; non quod Sancti Gaudiosi mira deficiant, sed ne legentibus valeat fastidium generare. Tu autem Domine. Resp. Leprosus præstat oscula irradiata plantula servit: et sauciatis frangit domat viciat. Angit superna opera indagine claritatis. Vers. Sidus clarum emicuit procul sermo insonuit apice veritatis. Angit. Ita liber.

[15] [Lectionibus septima et octava;] Lectio VII. De morte autem ejus qualiter de hoc sæculo ad Christum migraverit, Deo concedente, veniamus. Dum beatus Gaudiosus ætatis suæ annum fere quinquagesimum adimpleret, ex hac luce subtractus feliciter in Domino obdormivit. Sed antequam migraret ad Dominum angelica visione in lecto vilissimo dum jaceret dejectus, et vilis multis videntibus extitit visitatus, et non solum angelica sed et Sanctorum antecessorum suæ Ecclesiæ necnon et sancti Agrippini, et Januarii, et sancti Bonosi Salernitanæ Ecclesiæ præsulis asserebat se visitantibus, sociari, ut quorum imitatus vestigia jugiter fuerat, almos socios in exitu a corpore suo sanctissimus episcopus recipere mereretur. Nam media nocte, dum vellet suum hilariter spiritum reddere, ad Dominum nocte voce clara cantans: In manus tuas Domine commendo spiritum meum, et ut erat comitatus Angelorum, et Sanctorum, ut diximus, sacris consortiis, clara cum luce de ergastulo corporis sacratissimus episcopus cœli secreta cum gaudio penetravit. Tu autem Domine. Resp. Functus gradu authentico; vultu nitens angelico in veste pastorali. Spreto pravo consortio, oves redimit munere pontificali. Vers. Mulierum nebulam fugit: et ejus oscula pro vita virginali. Spreto pravo. Lectio VIII. Tanta igitur claritas in corpore remansit et albedinis puritas, tanta odoris suavitas, ut videres non cadaver extenuatum, sed quemdam jam in futura gloria, ut dicit Apostolus, hominem transformatum. Nobilissimæ sibi ab universo clero, et populo fuerunt exequiæ paratæ, et cum cæteris suæ Ecclesiæ prædictis pontificibus, ut dignum erat, sanctissime est humatus, in cujus tumulo mancis sanitas redditur, cæcis visus impenditur, dæmones ab obsessis corporibus effugantur. Referunt beati qui affuerunt, ut verissime sunt testati, leprosi mundati, cæci duo, dæmoniaci septem, manci duo die illo, quo sarcofago cum honore tumulatur, ut diximus, fuerunt a Domino suis sacratissimis precibus liberati. Nam post multum tempus a magistro Milo Neapolitanorum civium hujus Parthenopensis civitatis dominus quidem ei oriundus fuit genere ejus Grimaldo principi Salernitano devoto expetitur et fideliter obtinetur. Sic; in cujus civitatis supercilio ad laudem ipsius et nomen constructa est ecclesia, in qua mirifice collocatur. Ubi præstat sui festum colentibus immensa beneficia Dominus usque in hodiernum diem cui est honor, et gloria ex nunc, et per infinita sæcula sæculorum. Amen. Tu autem Domine. Resp. Cibum, flexis poplitibus, assidue pauperibus non cessat ministrare. Sicque prælatus altus humilitatis actibus nitet prædicare. Vers. Quam summi Patris filius peroptat sed in melius pro cunctis laborare. Sicque prælatus. Gloria Patri. Sicque prælatus. In III noc. ant. Vernat in miraculis dum esset viator, nunc perfundit singulis existens contemplator. Cant. Beatus vir qui in sapientia morabitur. Benedictus vir qui confidit in Domino. Beatus vir qui inventus est sine macula. Vers. Justus germinabit sicut lilium. Resp. Et florebit in æternum ante Dominum. Lectiones ex Evangelio: Sint lumbi vestri præcincti etc. Lectio IX. Resp. Cum sinistram purissimam: mulier osculatur ex tunc per noxam flammineam, sancti menti titillatur: capit cum dextra rompheam, sinistra resecatur. Vers. Manum illam obnoxiam, per vocem Evangelicam tollit dum stimulatur. Capit cum dextra. Lectio X. Resp. Dum sanctus hic ut mutilus desiit celebrare, insolitum hoc populus, ceperat mussitare: sed latens mentis gemitus: pavebat revelare. Vers. Cum manum nigram Angelus, ferens missus cœlitus jubet sacrificare. Sed latens. Resp. Draco ille teterrimus qui virus fundebat noxium: omnem hanc regionem: vastabat ferus pessimus: Flatu necans pestifero vomens contagionem. Vers. Hunc sanctus celeberrimus, fugat pulsum remotibus per solam jussionem: Flatu necans. Tu autem Domine. Resp. Atrox famis inedia exinanitum populum, consumens perimebat, victus omnis inopia: panis tollens edulium, pariter defluebat. Vers. Motus misericordia, pro plebis alimonia, cuncta, distribuebat. Panis tollens: Gloria Patri. Panis tollens. Te Deum laudamus.

[16] [ad Laudes antiphonæ] Ad laudes, et per horas. Dum Gaudiosus præviis, orationum studiis, in Domino confisus, intra arma micantia, se ut salutis fœdera est athleta provisus. Ps. Ordinarii. Ant. Hic cunctos ad prælium, et ad mortis excidium, cives Beneventanos, flectit ad pacis vinculum per solum jussum cælicum, contra Salernitanos. Tres tenet in prodigiis ordines, miraculis potestates pellit, feritates jaculis, largitate dæmones expellit. Doctus per flamen spiritus, se dedicavit funditus, servire creatori, spernens mundum penitus, donis perfusus cælitus innixus redemptori. Laudans in cordis jubilo, decacordo psalterio, melodi simphonia, hæc est plena devotio Gaudiosi præcordio, exultans melodia. Capitulum. Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo et inventus est justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio. Deo gratias. Resp. Breve. Sancte Gaudiose confessor Christi, audi rogantes famulos. Vers. Et impetratam nobis cælitus, tu defer indulgentiam. Audi rogantes: Gloria Patri. Audi rogantes.

[17] [Hymnus.] Hymnus.

Jam sydus cæli radiat:
Manens in hoc ergastulo
Nutu divino properat,
Id vocitante populo.
En gratuletur cunctus *,
Tanto fulgente presule,
Dum sublimatur cælitus, (sic)
Superno micante numine.
Nudo tellure carpitur,
Servans carnis munditiam,
Mundus subactus labitur,
Tenens altam clementiam.
Antra deserti petiit,
Substentans pœnalitatem,
Bella concussa abstulit,
Demonstrans hilaritatem.
Multis clarens miraculis,
Spiratos resuscitavit
Cælum procuret parvulis,
Qui devios recuperavit.
Te deprecante jugiter,
Tuis detur sororibus,
Hostem calcare fortiter
Et cum suis ultoribus.
Laus honor virtus gloria,
Trinitati mirificæ,
Quæ cunctis extat prævia
Sit pro tanto pontifice. Amen.

Vers. Ora pro nobis beate Gaudiose. Resp. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Ad benedictus Ant. O præsul fragrans meritis, spretis ad plenum deviis, et abjectis lasciviis, ac mundanis illecebris, carne marceratus, refertus exstas præmiis illis summis collegiis sociatus, et herois, et civibus cælicolis rosis laureatus, nobis adsis miseris, et pressurarum tædiis lacrymarum pro fluviis pater miseratus. Canticum. Benedictus. Ad Magnificat. Ant. O virum mirabilem: cujus vestis in liquidis undis extat vehiculum, quasi navis perfecta fugiebat a perfidis, deferens sancti pallium, super ipsum stans solidum infra iter prævium, a qua tunc refecta aciem verte luminis ad peccatorum baratrum, et immergens periculum labe precipitium in plebe sit subjecta.

[18] [Cultus Sancti hodiernus.] Præter hoc quod attulimus Officium, multis mendis infectum, res gestas S. Gaudiosi extollens, habemus alterum in Proprio Salernitano, jussu Marii Bolognini archiepiscopi anno 1594 editum. In isto autem omnia sunt de Communi Confessoris Pontificis præter Orationem, quæ est, ut sequitur: Omnipotens sempiterne Deus, qui hodierna die Beatum Confessorem atque pontificem Gaudiosum beatitudinis æternæ gloria sublimasti; concede propitius, ut cujus mysterium veneramur in terris, intercessionis ejus auxilio apud misericordiam tuam muniamur in cœlis. Per Dominum. Posterioribus temporibus Officio S. Gaudiosi additæ fuere lectiones propriæ, quæ compendio res gestas sancti præsulis exhibebant: ast dolet mihi carere recentioribus libris, istas exhibentibus. Interim hæc lego in Directorio liturgico Salernitano pro anno 1847, jussu D. Marini Paglia archiepiscopi edito: XXVI octobris fer. 3. S. Gaudiosi ep. Salern. et C. Dup. De Com. C. P. II. 1 n. de Scr. occ. reliqua propria. Restat igitur, ut denuo excudamus Orationem Encomiasticam, quam edidit Ughellus in Catalogo episcoporum Salernitanorum: ejus ætatem nuspiam prodit editor, neque scimus, quo ex fonte derivarit auctor ea, quæ refert.

[Annotata]

* funditus?

ORATIO ENCOMIASTICA IN PESTO S. GAUDIOSI, EPISCOPI SALERNITANI, ORTU ET GENERE NEAPOLITANI.
Ex tom. VII Italiæ Sacræ, Ferdinandi Ughelli.

Gaudiosus, conf. pont. Salernæ in Italia (S.)

BHL Number: 3281
a

CAPUT UNICUM.
Natales illustres; amissio inter clericos; episcopatus Salernitanus; res gestæ et sanctus obitus.

[Prologus.] Exivit homo ad opus suum de sinu Patris in uterum matris, tanquam gigas exsultans in via, trabea carnis indutus, naturam nostræ mortalitatis assumpsit, ut cunctos in posterum faceret immortales. Nam qui facit mirabilia magna solus, opus mirificum produxit in lucem, benedictum videlicet Gaudiosum, ut sanctam matrem Ecclesiam redderet novitate tam claræ sobolis lætabundam. Huic enim pretiosum cœli præstant hospitium, quem Deus produxit, ut exemplar præfulgidum a cunctis fidelibus imitandum, cujus normam, et merita crebris miraculis manifestat. In ipsum namque et vere eximium et contritum tanta Christus benignitate respexit, ut non solum de pulvere suscitavit egenum, verum etiam semitam perfectionis ostendens, ducem atque pastorem effectum in lucem dedit hominibus, ut esset alter Angelus veræ pacis. Secure igitur hunc sequantur, qui transeunt per deserta, ut dimissa vallis miseria lacrymarum, ad terram viventium possint feliciter pervenire. Gloriare igitur, cœtus angelice, et ad tam gratum alumnum corda converte; ne si ejus laudum præconia taceremus, timeremus sceleris argui, ut ingrati. Ad hujus tam mira præconia viri curramus, qui dum viveret in medio nebulæ suæ carnis, velut lucifer, omnibus candens lilium ac odoris suavissimi rosa vernans b.

[2] [S. Gaudiosus, nobili genere natus,] Porro, sicut ex claris sententiis comprobatur, ex magnis principibus trahens originem, altitudinem sui generis recusavit, humilia semper diligens et amplectens. Parentes, quoque ejus, quum inter proceres haberent primatum, in Parthenope tenebant dominium, ex quorum progenie puerulus iste natus, in sacro baptismate Cajum cupiunt appellari. Qui fuerit in deliciis educatus, superna tamen condescensione præventus, cor semper gerebat senile, nullique animum tradidit voluptati. Hæc vera illa civitas, quæ altero nomine Neapolis nuncupatur c, quæ quum esset innumeris vallata divitiis, ignis prorumpens de monte Summæ d, ipsam terram aruit et combussit. Ob hanc enim causam mare resultans magis, magnifica civitas est submersa. Hic autem puer sedulus et devotus debilibus et leprosis serviebat, ut in oculis omnium vilius videretur; quumque esset tam magnus ex genere, totus erat absorptus in Dei amorem, ut et pedes infirmorum detergeret et saniem vulnerum expiaret. Ut autem quadam die leprosum quemdam haberet occursum, tanta circa eum fuit pietate permotus, ut subito irruens in eumdem, omnes illius plagas tergeret cum saliva mirum in modum e. Statim namque, ut ille æger fuit ab eo contactus, totus ille morbus abscessit, et ita redactus est pristinæ sanitati, ac si antea nihil mali penitus habuisset. Noverat autem, quod id, quod apud homines est superbum, abominatio est coram Deo: excelsus enim Dominus alta de longinquo cognoscit, humilia respicit e vicino.

[3] [episcopatum Salernitanum suscipit,] Audita quippe fama istius viri sancti beati, lætanter populus confluebat; quia ipse non solum moribus, verum etiam et scientia præpollebat. Tanto namque ingenio puer bonæ indolis relucebat, ut infra modicum temporis spatium sic divinis litteris fuerit imbutus, ut magis putaretur iis divinitus, quam humanitus acquisitis. Quum igitur esset vocatus ad suscipiendum clericatus honorem, ipse cum fletu id accipere recusavit: antistes vero ad hoc habendum, quasi eum invite coegit: Qui post multam precum instantiam in ecclesia Dei Genitricis tandem cum metu recepit f, ibique inventus est vir Dei equorum peliciam g deferre ad carnem. Interjecto autem non multo post tempore, Salernitana Ecclesia suo est orbata pastore: cujus clerus, commotione angelica præcedente, Gaudiosum vocitabant in præsulem: mox, mane rumpente aurora, famulus Dei, ut qui tunc in remotis agebat, ibidem subito est inventus h qui prius incognitus erat, nutu divino ab hominibus nosceretur. Quem suscipientes cum jubilo ad pontificatus fastigium posuerunt. Nimirum ibidem homo postulatus apparuit gratiæ præditus cœlestis virtute, quæ suo imperio dispersionem congregat Israelis. Fungenti vero pastorali officio, non humanis laudibus est elatus, sed cuncta calcare studuit ex desiderio æternorum.

[4] [et strenue gerit,] Pervigil erat in orationibus, blandus in admonitione et severus in increpatione. Studebat namque summopere oves sibi commissas defendere, quas suo pretioso commercio Christus sanguinis acquisivit. Licet enim diligenter intenderet pauculas illas oves a luporum furore eripere, tamen eas verbo et exemplo sic fideliter refovebat, ut non tantum suæ, sed etiam alienæ i currentes intendebant præcipue intelligere verba sua. Quadam autem die, dum secus littus famulus Domini prædicaret Salerni, fuerunt ibidem græci mixti cum multis barbaris involuti. Dum ergo Christi servus de miris crucis mysteriis proprio prædicaret sermone, omnes barbari, qui aderant, universa ora tenebant aperta, et ita pleni verbum melliflue intendebant, ac si eorum idiomate fuisset multiformiter educatus k. O vere prægrandis mirabilis Gaudiose, qui tuo verbo indomitas gentes convertisti, ut ex omni plebe cognitus, linguis loquereris eorum. Mulier quædam, exsistens in partu, quum esset a longe constituta et quasi per milliare corpore absentata, dum audiret antistitem prædicantem, cœpit respicere de longinquo; unde factum est, ut mulier absens corpore, cum eo mente maneret, et quem spatium dividebat obtutum l, propinquis auribus esset personaliter constituta. Beata es, o talis infantia, quæ talem ac tantum structorem suscipere meruisti, cujus sacris numinibus ætherea fabrica intuetur, et omne ædificii opus per eum extollitur et ornatur. Hæc sunt enim testimonia tua, Domine Jesu, ut in omnem terram exiret sonus eorum et in fines orbis terræ eorum verba ructaverunt *.

[5] [maxime tempore famis] Moram autem viro Dei faciente Salerni, fames valida regnum intrat, quæ sic atrocitate invasit totum, ut vix pretio victus haberi posset. Hic vero quasi carbo totus ignitus circa pauperes videbatur absorberi. Contuebatur autem eos affectu pio, ut velut mater ipsos continuo parturiret. Hinc mox, ut potuit, cunctis distractis, famelicos cibo reficiebat solerter. Quumque crescente inopia nihil haberet, ut alter Elias, æmulator exsistens, unam chlamydem erat indutus, eo nudato, pauperibus ministravit, ut nudus cum nudo luctari valeret amore illius, qui pro nobis omnibus nudus in cruce pependit. Nocte quoque sequenti quum se sopori dedisset, Angelus Domini in somnis affuit, et sacculum pecuniæ secum tulit, quem reperiens expergefactus, Deo immensas gratias agens, pauperibus et debilibus elargitus (est). Ex his igitur evidenter intende, qualem fecerit Deus hunc pastorem, qui flamma divina succensus, suo calculo m montes igniret.

[6] [et belli civilis:] Eo quoque tempore, quo famulus Domini habitabat in antris, certamen Salernum tentat lacessere cum Samnitis n. Quod quum sibi innotuit, primum diriguit, dehinc flevit atque clamavit: Salvum me fac, Domine, quoniam infirmus sum et contremuerunt omnia ossa mea. Interea termino veniente propinquo, die statuta iniebat ad bellum. Quumque innumerabilis populus ad eum locum in unum conveniret certamen, solus campus dividebat eosdem. At vero continuo vir beatus occurrens, sequester et intrepidus se posuit inter eos: ut autem omnibus imperaret silentium, clara voce clamavit et dixit: Ex parte omnipotentis Dei et sui servuli Gaudiosi injungo, ut deposita animositatatis audacia, debeat unusquisque ad propria remeare. Mirum dictu, confestim namque, ut auribus eorum sermo insonuit, cecidit super eos spiritus gratiæ salutaris, ut rejecto mentis livore, ad oscula unus alteri curreret incessanter; qui mox victores reversi, pacem Domini reportantes, gaudentes redirent ad propria, qui tristes venerant ad patriam alienam. Juxta quidem sermonem hominis Dei manus valida obstupescit, qui non armis venerat, sed precibus pugnaturus.

[7] [rigidus propriæ castitatis custos;] Rigidus in disciplina, circa custodiam suam vigilabat attente, curam habens præcipuam de impretiabilis custoditione thesauri circa mentis et corporis integerrimam puritem. Mulieris quoque consortium evitabat omnino et nullo umquam tempore loquebatur solus cum sola. Quadam autem die quum vellet celebrare divina et inter Missarum solemnia mulier quædam manum ejus oscularetur sinistram; nocturno vero tempore veniente, tantum viro Dei osculum illud reliquit ardorem, ut putaret se interesse ludibriis puellarum et exoso tempore fatigato, solis cogitationibus gravaretur: necessitate cogente, manu altera verberavit sinistram, sicque factum est, ut quod fuit ad pravitatem inflexum, ipse ad usum converteret ultionis. Noverat enim illud deificum: Mallem autem una manu vitam intrare; quam duabus gehennam intrare æternam. Veniente quoque solemnitate dominicæ, necessitate coactus, mane debebat Missam celebrare. Quumque de nocte esset nimium anxiatus, manu tundebat pectusculum, lacrymis rigabat cavernam et quid circa hoc ageret, omnino nesciebat. Et ecce Angelus Domini adstitit immenso lumine circumdatus, tetigit manum nigram, quam habebat velut Æthiopis denigratam, quæ quum fuisset ab Angelo palpata, carne reliqua albedini restituta, sola manus illa nigredine exempta est o. Tantam autem ex tunc in eum populus devotionem concepit, ut quasi pro Angelo ab omnibus haberetur.

[8] [serpentem hominibus et agris nocivum,] Et licet tyrannorum gladium non sensisset, tamen per vitæ meritum martyrio non privatur; quia non tantum effusione sanguinis, sed absentia a peccatis verus martyr efficitur. Nam et ad tactum ejus salvificum cæcus quidam luminis claritatem suscepit, ut qui prius fuerat peccati venenum, postmodum a sorde esset penitus alienus. Igitur quum esset potentissimus in miraculis et fama ejus prodigiorum excresceret, vir Dei nulla laude est elatus humana; immo dicebat, se esse indignissimum omnium peccatorem. Eo quoque tempore, quo de famulo Dei agerentur insignia, draco quidam teterrrimus et horrendus a radice montis surgebat Neapolis, qui suo morsu damnifico omnia animalia consumebat, et anhelitu fœtido omnes homines morbo inficiebat. Interdum autem insidiabatur sub aquis, ex quibus fluvius quidam rapidissimus manabat. Quumque per internuntios servus Dei supplex exstiterit factus, protinus exsurrexit et versus draconem aggressus est, soli Domino confisus. At ille dum cerneret virum sanctum, velut mansuetissimus agnus coram eo prostratus dorso se submisit. Ad cujus præceptum mirificum continuo discessit, ac recedens festinus nulli nocuit in pressuris, et ultra ibidem amplius non est visus p.

[9] [virtute orationis domat;] Felix almus est iste Confessor, cui non tantum mitia, verum etiam immitia subjugantur, ut verbum impleretur propheticum: “Omnia subjecisti sub pedibus ejus”: ut videretur fuisse in eo prima innocentia protoplasti. Ut enim ejus merita laudabilia luculenter patescerent universis, inanimata suo verbo ocius famulantur. Nam de monte, qui dicitur, Ad Aspectum q, nube nigra ex ipso monte surgente in tempestate grandinis violentæ non solum ipsa blada, verum etiam vineas et homines perimebat. Quum autem plebs deprecaretur hunc Sanctum, ut pro eis ad Deum intecedere dignaretur, vir sacer et pius propinquius accessit ad locum; quumque regionem signaret signaculo crucifixi, omnes incolas in Christi nomine benedixit, statimque ut ille mons fuit crucis bravio consignatus, grandinis tempestas cessavit, periere fulgura, tonitrua discesserunt, ut ipsa cœli facies plenius declaravit. Ad ejus quoque commonitionis contuitum inde per aerem dæmones fugientes, ululantes clamabant dicentes: Ut quid venisti, serve Dei, ante tempus nobis impendere supplicium sempiternum? Ex prædictis quoque apparet, quod propter ejus merita etiam dæmonia subjiciantur sibi.

[10] [ædem sacram exstruit;] In ipso quippe supercilio montis ad honorem Salvatoris mundi mira ecclesia est fabricata, ubi exuberantur beneficia petentium populorum. Digne quidem vir iste beatus meruit exaudiri, qui hoste maligno subacto, suum domesticum possidebat. Sane quum jam præ labore corpus haberet collapsum, nec id revocare poterat ad pristinam servitutem, totis cupiebat affectibus in viam pacis dirigere gressus suos: quumque diris corporeis angeretur doloribus, omnes illas pœnales angustias, ut alter Job, patienter portabat. Hic dum se videret viribus destitutum, et mortem propinquam imminere putaret, convocato ad se clero, et de suo transitu blandis verbis demulcens, ad divinum, quantum potuit, est hortatus amorem. Eo autem decubante, in terram in strato junceo r se poni præcepit. Facta ergo prima vigilia noctis, qua solent homines magis gravari, nihil præter sensum vivi supererat hominis. Quumque omnes in silentio starent, subito clamavit et dixit: Ecce chorus Angelorum cum Sanctis Aggrippino et Januario sociatus. Adsunt nihilominus cum eisdem Beatus Bonosus et alii præsules præcessores, qui cum dulcibus modulis exspectarent, anima illa sanctissima dicente: “In manus tuas commendo spiritum meum,” relicto corporis tabernaculo, quasi stella præfulgida, ad cœli secreta intravit perenne.

[11] [sancte obit,] Tantæ ergo claritatis in suo corpore fulgorem dimisit, ut secunda stola immortalitatis indui videretur. Fragrabat quoque exterius ejus corpus purissimum, ut putaretur unguento fuisse delibutum. Talia namque ipsum decebat habere, ut per vitam bonæ famæ in mundo exstitit conversatus, in odorem post eum currerent unguentorum. Quam vero vir iste beatus in vita clarus exstiterit, in morte quoque eum Deus fecit incomparabiliter clariorem. Nam quum quidam ex devotione præcipua tunicam ejus furatus fuisset, fugam petiit festinanter; quem quum quidam insequerentur ex furto, adversus quoddam flumen ad eum appropinquare cœperunt, et ille, fugiens mœrore repletus, flumen ipsum super tunicam ingressus est confidenter; tangente autem tunica aquas, ita se ei calcabiles præbuerunt, ut non in aquas, sed per aridam putaretur abire. Ecce vide, quod non tantum Judæis, sed etiam Chananæis auxilium opportunum ministrat, ut virtus de illo exiret, et sanaret omnes s. Cæcis namque et surdis, paralyticis et leprosis per ejus miranda suffragia sanitatis remedium impertitur.

[12] [et corpus transfertur.] Transivit autem venerabilis pater ex hujus mundi naufragio quinquagesimo vitæ suæ anno, ut relicto servili timore, ad æternam perveniret hereditatem. Cujus corpus post multum temporis spatium vir quidam, nomine Milus, homo utique Deo carus, a Grimoaldo, Salernitano principe t impetravit, et ad Neapolim civitatem cum omni reverentia transportavit; ubi in vertice cujusdam montis in ejus honorem ecclesia fabricata consistit, ibique corpus ejusdem conditum est. Et ibidem magna remedia sanitatum præstantur. Gaude, felix Salernum civitas, et exsulta et gaude, inquam, de tanto pastore et sedulo patrono: Lætetur insuper et civitas Neapolitana, quæ tanto dotata præsule, facta est sacri corporis apotheca. Sed et nunc psallat monachorum ordo conspicuus et in novæ laudis canticum jubilet, qui tam præclarum et idoneum possidet defensorum. O vos, virgines, pulsate patrem precibus, ad ostium inquietetis amicum, ut relicta nuptiali copula, virgines post eum possitis adduci; ut hic excusando, illic impetrando ad montem veri luminis per eum possitis feliciter pervenire: quod nobis concedat Salvator, qui est benedictus per infinita sæcula. Amen.

ANNOTATA.

a Jam supra num 18 Commentarii prævii monuimus, nos ignorare auctorem qui scripsit et qua vixit, ætatem; unde quoque ejus fidem in narrando vindicare non licet: id quidem certe ex ejus lucubratione elucet, scriptorem eatenus esse bonæ fidei, quatenus ab aliis tradita fideliter referat.

b Sæpe in textu aliquæ locutiones occurrunt mutilæ, quæ supplementum requirunt. Ex parte credo, eas provenire ex oscitantia typographi Italiæ Sacræ, quæ multis apertisque mendis scatet. Quapropter in Annotatis, quoad fieri potest, aliqua verba addemus, quæ sensum complent. Sic hoc loco legendum propono; velut lucifer et omnibus candens lilium ac odoris suavissimi rosa vernans apparuit.

c Hoc loco inanem facit eruditionem scriptor, quatenus relata nullatenus ad rem veniant. Parthenopen etiam altero nomine Neapolim nuncupari, nihil confert ad S. Gaudiosi laudem, quum jam ante Christum natum urbi inditum sit Neapolis appellatio, ut testantur passim auctores classici.

d Mons Summa est Neapolitanis vernacula appellatio Montis Vesuvii [Cfr Sacco, Dizion. del regno di Napoli. V° Vesuvio.] .

e Teste Plinio Hist. naturalis lib. XXVIII, cap. 4 lepra illitu salivæ curabatur. Verum inter varia morborum remedia frequentes sunt superstitiones ibidem expositæ: quamvis pro litura salivæ stet etiam Galenus lib. X, cap. 2.

f Supple clericatum, quatenus eumdem post multam precum instantiam suscepit.

g Pelliciam interpretatur Cangius indumenti genus ex pellibus confectum. Verum hic significat cilicium, ex equorum pilis contextum.

h Hic apponendam censeo voculam ut: undesensus erit, S. Gaudiosum, Salerni subito inventum, UT qui prius incognitus erat, nutu divino ab hominibus nosceretur.

i Hic etiam supplendum videtur: ut non tantum suæ sed etiam alienæ SALUTIS SOLLICITI currentes etc.

k Satis notum est in regno Neapolitano et Sicilia aliquandiu viguisse ritum græcum, imo jussu Leonis Isaurici, sub pontificatu S. Gregorii II, subtractæ fuerealiquæ Ecclesiæ utriusque Siciliæ patriarchatui Romano CPolitano throno adnexæ [Rodota, Del rito greco in Ital., t. I, p. 139.] . Verum inter Ecclesias, quæ ex parte ritum græcum admiserunt, quæque nominatim enumerat Petrus Pompilius Rodota pro utroque regno, nulla tamen fit mentio Salernitanæ [Ibid., p. 322 et seqq.] . Ex eo igitur quod S. Gaudiosus græce allocutus fuerit barbaros, nullatenus consequitur, ritum græcum Salerni viguisse. Imo barbari, qui magnam partem regni Neapolitani occupabant, ritum latinum conservatum volebant [Ibid., p. 87 et seqq.] . Usum itaque græcæ linguæ, quam commercio cum Græco-Neapolitanis addiscere debuit, usurpavit Sanctus noster, quia Græcos alloquebatur; nec ex textu apparet, ritum græcum aliquando apudSalernitanos adhibitum fuisse.

l Existimaverim fere legendum: et quam spatium dividebat ab obtutu.

m Melius legitur calore pro calculo.

n In libris, quos coram habeo, de Samnitis, nihil mihi occurrit, quo definiam, quo circiter tempore bellum istud occeptum fuerit: ista enim contentione ad certam chronotaxin redacta, jam haberemus certius sæculum, quo Sanctus noster floruit.

o Aliter hæc referuntur in Officio proprio infra Octavam S. Gaudiosi. Necessitate ergo cogente, arrepto ferro, manu altera amputavit sinistram; sicque factum est, ut quod fuit ad pravitatem inflexum, ipse ad usum converteret ultionis. Noverat enim illud deificum: mallem una manu ad vitam intrare, quam duabus gehennam adire æternam. Veniente quoque solemnitate Ascensionis dominicæ, necessitate coactus mane debebat Missam cantare: quumque de nocte esset nimium anxiatus, manu tundebat pectusculum, lacrymis rigabat cavernam, et quid circa hoc ageret, omnino nesciebat. Et ecce Angelus Domini adstitit, immenso lumine circumdatus, portans manum nigram, quasi hominis Æthiopis denigrati. Quæ quum fuisset in brachio applicata, carne reliqua albedinem retinente, sola manus illa nigredine excedebat. Stupendum sane prodigium, si tamen verum. Nam non paucæ sunt rationes, ut inter fabulas amandetus. Imprimis S. Gaudiosus, in interpretatione Scripturarum eruditus, satis noverat allegorice esse sumenda verba Matthæi V, 30: Si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam et projice abs te: expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Sic S. Augustinus, lib. I De Sermone Domini in monte, cap. 13 [Migne, Patrol., t. XXXIV, col. 1248.] : Quidquid, inquit, illud est, quod ita diligis, ut pro dextro oculo habeas, si scandalizat te, id est, si tibi impedimento est ad veram beatitudinem, erue illud et projice abs te. Dein vir, qui castitati et austeritati insuevit, in tantam tentationem carnisnon incidit, ut eamdem neque oratione neque jejunio superare non valuerit. Tandem membro aliquo præcipuo mulctatus rationem habebat canonicam, ut, episcopatu abdicato, solitudinem, quam adamabat, coleret. Hæc sufficiunt, ut monstremus, S. Gaudiosum se non mutilasse, adeoque manum abscissam angelico ministerio restitutam non fuisse.

p Plerique Sancti, qui feruntur Ὀφιοκτονοι fuisse, aut primi in aliqua regione Evangelium prædicarunt, aut idolatriæ reliquias exstinxerunt. Neutrum certe nostro S. Gaudioso convenit. Hinc fieri potest, ut opera Sancti antistitis bellua aliqua, hominibus pecudibusque funesta, remota aut etiam occisa fuerit.

q Frustra quæsivi in libris et mappis topographicis situm Montis Ad Aspectum. Coram tamen habeo lexica specialia pro regno tum utriusque Siciliæ, tum regni Neapolitani. Neque lumen aliquod affundit ædificatio ecclesiæ in supercilio montis ad honorem Salvatoris mundi, de qua num. seq. agitur: nam hujus tituli multæ sunt ædes sacræ in variis regni Neapolitani provinciis.

r Stratum illud junceum in quo S. Gaudiosus exspiravit, interpretor stramen, in quo se deponi jussit. Id humilitatis causa factitasse Sanctum, arbitror: sic apud Carthusienses, ut habet liber Statutorum Guigonis cap. 13 [Holstein, Cod. Reg., tom. II, p. 317.] , morti proximus deponitur super benedictum cinerem et preces agonizantium recitantur.

s Furtum sacrarum Reliquiarum sat frequens antiquis temporibus erat. Sic ablata dicuntur corpora SS. Benedicti et Scholasticæ, e monte Cassino in Gallias transvecta [Act. SS., tom. III Martii, p. 299 et tom. VIII Octobris, p. 151.] ; S. Sulpicii Gislenopolim in Hannonia [Ibid., tom. III Januar., p. 788.] ; SS. Luglii etLugliani Mondiderium [Tom. X Octob., p. 111.] etc. Infinitus essem si omnia recensere vellem. Licet autem S. Alphonsus de Liguorio, lib. III, Theol. num. 45 sacrilegii arguit illum, qui Reliquias, etiam in parva quantitate furatur; tamen agentis bona fides, mentis simplicitas ac pietatis fervor excusant quandoque, imo Deus nonnumquam beneficio agentem cumulat.

t Monstravimus supra num. 6 Commentarii Grimoaldum, qui corpus S. Gaudiosi Neapolitanis concessit, esse ducem Beneventanum, hujus nominis primum vel secundum.

* ructarent?

DE S. AMANDO, EPISCOPO WORMATIENSI, SALISBURGI (UT VIDETUR) CULTO,

CIRCA ANNUM DCL.

SYLLOGE CRITICA.

Amandus, conf. pont. Wormatiæ et Salisburgi (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Wormatiæ origines civiles et christianæ. Primi episcopi. Amandus I et S. Amandus II. Insignis donatio Dagoberti I. Templum S. Amandi II Wormatiæ. Cessatio cultus.

Quantum in superiori Commentario de S. Amando, episcopo Argentoratensi, laborandum fuerit ut hic alius esse demonstraretur a S. Amando, [Quibus tenebris involvatur S. Amandus, Wormatiensis episcopus, aut qui Salisburgi colitur, ob confusionem cum S. Amando Trajectensi.] episcopo Trajectensi, non est quod lectorem moneam; atque illic ea saltem fuit felicitas ut non tantum certum fieret amborum discrimen, verum etiam ut præcipua Argentoratensis præsulis gesta innotuerint. Nunc autem, quum de S. Amando, qui Salisburgi colitur et episcopus Wormatiensis fuisse dicitur, sermo faciendus est, in multo densiorem silvam incurrimus. Ex qua ut (quantum liceat) nos commode expediamus, hæc in limine notanda videntur. Apparet imprimis ante S. Rupertum in cathedra Wormatiensi duos sedisse episcopos, nomine Amandos, atque unum sanctitatis laude honoratum; deinde in S. Petri Salisburgensi monastico templo corpus cujusdam S. Amandi exstare, quod manifesto diversum sit a corpore S. Amandi Trajectensis, in Elnonensi asceterio olim servato. Atqui contendunt Salisburgenses monachi S. Amandum suum Wormatiensem esse episcopum, cujus exuvias eo tulerit S. Rupertus, quum, relicta sede Wormatiensi, Salisburgum petiit ibique novam cathedram excitavit. Sed Salisburgi et Wormatiæ templa S. Amandi titulo exstiterunt et utrobique ad dies 6 februarii et 26 octobris S. Amandi festivitas celebrata est: quæ utrum ad Amandum Trajectensem, an ad Wormatiensem aliumve Salisburgi sepultum spectent, ita disputatum est ab aliquibus, maxime ab Hansizio, ut S. Amandum illum, cujus corpus multo honore Salisburgi habitum est, fere inter homines non exstitisse diceres. Quæ itaque certa sint, ad aliquot capita revocemus; ex quibus deinde probabilis sententia ferri possit de his quæ minus luculenta sint.

[2] [In Germania superiori, cujus antiqua fata breviter indicantur, quarta civitas Borbitomagus, qui et Vangiones et Wormatia.] Germania, primis suis circumscripta finibus, in Transrhenanam et Cisrhenanam olim divisa fuit, quod Rhenus, a fontibus ad Oceanum currens, mediam interflueret ac in duas partes secaret. Transrhenanam, etiam Magnam dictam et a dextra Rheni ripa in ortum vergentem, omitto; quippe quæ huc non spectet. Alteram vero, Galliarum partem habitam et a Moguntiaco ad Batavos usque porrectam, domuit Julius Cæsar anno ante Christum natum 57 et in provinciæ formam redegit; quam Augustus aut qui ei successit Tiberius (quemadmodum in Commentario de S. Amando Argentoratensi ostendimus) in Germaniam superiorem et inferiorem divisit. Tum suus utrique præses impositus et Rhenus limes castellis, oppidis et legionum præsidiis munitus; donec tandem, devictis Germanis Transrhenanis, Valerius Martialis ad Rhenum hæc vota destinare potuerit [Lib. X, epigr. 7.] :

Nec te barbara contumeliosi
Calcatum rota conterat bubulci:
Sic et cornibus aureus receptis
Et romanus eas utraque ripa.

Nemetes autem inter et Treviros habitabant in sinistra ripa Vangiones, quibus urbs erat celtico nomine Borbitomagus [Ptolemæus, lib. II, ap. D. Bouquet, tom. I, p. 78.]

Et qui te laxis imitantur, Sarmata, braccis [Lucanus, Pharsalia, lib. I, V. 430.]

Auxiliares populi Romani, sed infidi sæpe et ad hostes (si arrideret occasio) proni. Medio sæculo IV occupati eorum agri ab Alemannis; quos tamen amovit Julianus, Galliæ præfectus [Ammianus Marcellinus, lib. XVI, cap. 2.] , idem qui Apostata. Constitit dein in eorum civitate, quæ Germaniæ superioris seu primæ quarta erat, præfectus militum Flaviæ secundæ sub dispositione viri spectabilis ducis Moguntiacensis [Notitia imperii, ap. D. Bouquet, tom. I, p. 128.] . Quæ civitas, ut reliquæ fere in Galliis, posito Borbitomagi nomine et gentili Vangionum sumpto, nullis civitatum Romanarum decoribus carebat, aquæductum habens, thermas, amphitheatrum [Cfr Schannat, Hist. episc. Wormatiensis, tom. I, pag. 4 et 5.] . Sed initio sæculo V Vangiones, ut loquitur S. Hieronymus [Epist. XCI ad Ageruchiam, ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 744.] , longa obsidione deleti. A Burgundionibus restituta fuisse videntur mœnia et regni caput factum, Wormatiæ nomine. Ab anno deinde 453 ad 496 Alemannis paruisse videtur [Pauli, Geschichte der Stadt Worms, pag. 94 et 95.] ; quibus successerunt Franci, quorum reges sibi ibidem palatium construxerunt, pristinum reducentes splendorem [Ibid., pag. 101 et seqq.] .

[3] [Constituta illic re christiana, sæculo IV episcopi fuerunt Victor et] Rei autem christianæ origo non minus illic obscura est quam Argentorati. Florebat tamen medio sæculo IV, episcopo Victore, qui anno 346 concilio Coloniensi, quod alibi pluribus vindicavimus [Vide supra, p. 829 et seqq.] , interfuit et Euphratem, in Christum contumeliæ reum, [Amandus I, qui dicitur S. Servatio obviam ivisse.] deponendum censuit [Labbe, Concilia, tom. II, col. 616.] . Qui dein venit in Catalogis, (quorum tamen nullum novi qui antiquus sit,) proprius ad nos pertinet, quippe qui Amandus primus sit; idem ipse, cujus corpus se possidere monachi Salisburgenses opinantur; an recte, dicetur infra: in Chronico itaque Wormatiensi, quod numquam in lucem venisse videtur, sed cujus excerpta anno 1661 ad venerabiles illos monachos missa sunt [Historia de corpore S. Amandi, p. 17.] , legitur anno 364 vixisse. Ejusdem meminit Jacobus Scopperus [Chorographia Germaniæ, part. III, cap. 6, fol. 735.] , Joannes Gualterius [Chronicum chronicorum, p. 1.] , Demochares [De Sacrificio missæ, lib. II.] , Bertius, errore Arnoldum scribens [Commentarii rerum Germanicarum, lib. III, fol. 723.] , Bruschius, cujus liber anno 1549 in lucem venit [Magni operis de omnibus Germaniæ episcopatibus epitome, fol. 103.] , et Chronicum Wormatiense vernaculum, anno 1551 typis excusum [Cfr Historia de corpore, etc. p. 4.] ; quos pone sequuntur omnes Galliæ Christianæ, Schannatus in Historia episcopatus Wormatiensis, aliique recentiores. Sed præter communes laudes, nil apud hos omnes legitur nisi hæc pauca, quæ brevibus complexus est Bruschius: Amandus, pius ecclesiæ Vangionum pastor, concionando ac docendo fideliter præfuit. Ad hunc e Roma venit S. Servatius, Tungrorum episcopus. Exstant de hoc episcopo Amando veteres versiculi, vitam ejus episcopalem egregie depingentes:

Præsul amavit oves proprias et pavit Amandus;
      Iccirco superis semper amandus erit.
Ille Deum docuit ardenter Amandus amandum:
      Et nobis igitur semper Amandus erit.

Quod autem S. Servatius anno 384 [Cfr Acta SS., tom. III Maji, p. 213.] , Roma rediens, ad Amandum, Wormatiensem præsulem, deflexit, id primo traditum est ab Jucundo [Ex musæi nostri codice ms.] , qui sæculo XI S. Servatii Vitam fabulis inspersit, et secundum eum ab Ægidio Leodiensi, Aureævallis monacho, qui anno Domini 1240 floruit. Appropinquans Wormatiæ, ait hic [Ap. Chapeavillum, Gesta pontificum Tungrensium etc., tom. I, p. 41.] , suscipitur magnifice a beato Amando, urbis ejusdem præsule. Ubi animadvertendus est beati titulus, quo Amandus condecoratur; quo nullum venerationis indicium novi antiquius. Verumtamen plerique omnes abstinent ab eo sancto nuncupando; nec quidquam habuerunt Salisburgenses monachi unde eum sanctum vocarent, nisi quod infra insignia ipsius (recens utique figmentum), quæ ad eos missa erant, scriptum erat: S. Amandus [Historia de corpore, etc. p. 4.] . Qua debilissima auctoritate pronuntiare non ausim Amandum I, Wormatiensem præsulem, umquam legitime inter sanctos relatum fuisse.

[4] [Ante medium sæculum VII floruit ibidem S. Amandus II, cujus laudes celebrantur.] Sequuntur dein tria nomina Francica: Carolus, S. Crotoldus et S. Rupertus; sed quum S. Rupertus sæculo VIII vixerit, ut mirabili sagacitate desideratus meus collega Antonius Tinnebrock in Commentario de S. Vitali ad diem 20 octobris [Acta SS., tom. VIII Octobris, p. 913 et seqq.] demonstravit, hæc loco suo mota esse et ad recentiora tempora referenda nullus dubito. Eos itaque præcessisse mihi dicendus est S. Amandus II, quem his laudibus cumulat Bruschius: S. Amandus præfuit archiepiscopatui Wormaciensi temporibus Dagoberti, Galliarum regis christianissimi, ac omnium ad Rhenum sitorum episcopatuum benefactoris ac instauratoris munificentissimi: qui sedem suam regiam extra muros urbis Vangionum eo ipso loco habuit, ubi nunc est Neohusium, celebre canonicorum collegium. Hujus archiepiscopi temporibus obtulit ac dono dedit Dagobertus iste, Galliarum rex, in præsentia Arnolphi Metensis et Huniberti * Coloniensis, episcoporum, S. Petro apostolo, Wormaciensis episcopatus patrono, comitatum Laudenburgensem cum toto adjacente territorio, sexto regni sui anno. Cujus memorabilis donationis originale diploma habetur adhuc integrum in archivis episcopi Wormaciensis, Moguntiæ datum. Iste episcopus Amandus tanta religione ac tantis miraculis etiam claruit, quibus doctrinam christianam confirmavit Deus, ut ei senatus populusque urbis Vangionum mortuo templum gratitudinis ac pietatis ergo statuerint; quod, hodie adhuc in suburbio situm, S. Amandi parochia appellatur. Extant de eo sequentes versiculi, non omnino infœlices:

Pacis amatorem ferventer Amandus amavit;
      Ergo pacificus cœlica regna colit.
Vota, preces, gemitus, lachrymas, suspiria, planctus,
      Fer, pater, ad superos: te Deus audit enim.

[5] [Unde factum sit ut perperam dicatur archiepiscopus.] Quod S. Amandus archiepiscopus dicitur, ansam inter primos dedisse potuit Othlo [In Vita S. Bonifacii, ap. Mabillonium, Sæculum Benedictinum II, part. III, p. 52.] , scriptor sæculi XI, dum in favorem Bonifacii, ecclesiam Moguntinam, “quæ prius (inquit) alteri subjecta erat,” in metropolim erectam vult; licet subjectionem illam, quæ fortassis respectum aliquem ad Coloniam tunc habuerat, non expresserit; verum anonymus ille, qui gesta Trevirorum usque in annum 1132 complexus est, de eodem supradicto Bonifacio agens, expressis verbis contendit, quod ante hujus tempora “Moguntini episcopi suffraganei erant Wormatiensium episcoporum.” Quam sententiam amplexi deinde Albertus Standensis abbas, Sifridus presbyter, Theodoricus Engelhusius, Guillemus Eysengrein, Franciscus Irenicus, Freherus, Bruschius aliique eam, non tam veritatis quam antiquitatis autoritate suffultam, longa traditione ad posteros transmisere simul cum versu sequenti:

“Ecce Moguntinis almæ dat episcopus urbis
Culmen metropolis, quod erat tibi Guarmaciensis.”

Verum, cum nulla sat plausibilis appareat ratio cur aut quando prior ex his duabus ecclesiis alteri subjecta fuerit, siquidem adhuc anno Christi 346 in Agrippinensi concilio suum utraque præsentem habuerit antistitem, non dignitate aut charactere, sed solo nomine ab invicem distinctos; hæremus in tenebris, quas nec inter modernos autores satis discussit Cointius [Annales ecclesiastici Francorum, ad an. 455, num. 14, tom. I, p. 83 et 84.] . Quod enim narrat, Clodovæo regnante, metropolitanum utriusque Germaniæ exstitisse Crotoldum, Wormatiensium episcopum, hujusque successores reliquos ad usque Amandum inclusive præcellenti hac qualitate effulsisse; Amando autem defuncto, Germaniam caruisse archiepiscopo usque in annum 742, quo Bonifacius ordinatus fuit; debuerat id omne solidis evincere testimoniis; alioquin, si meras adhibere liceat conjecturas iisque inhærendum sit, nemini, qui ante ipsum scripserunt, fides sua in his quoque erit adjudicanda. Cui gravissimæ historiographi Wormatiensis episcopatus [Schannat, Historia episcopatus Wormatiensis, tom. I, p. 637.] censuræ nil addere velim.

[6] [Insigne diploma obtinet a Dagoberto I,] Meliora tradidit Bruschius de Dagoberti I regis diplomate, quod S. Amandus anno 627 aut sequenti nactus fuit et quod fundamentum quasi est universæ ditionis temporalis, qua deinde potiti sunt episcopi Wormatienses. Eccum diploma juxta Schannati et Academiæ Palatinæ exemplaria [Ibid., p. 309; Acta academiæ Palatinæ, tom. VIII, p. 61.] : Dagobertus, rex Francorum. Cunctos nosse volumus, qualiter nos, de remedio animæ nostræ et de futura retributione cogitantes, omnino proposuimus in regno * nostro ecclesias Dei de allodiis nostris cohæredes facere et loca sanctorum augmentare. De hoc tulimus bonum consilium procerum nostrorum Pippini, qui est majordomus, Arnolfi, Metensis episcopi, Cuniberchti *, Coloniensis episcopi *; et inde misericordiam Dei * consequi et ejus sanctorum suffragia promereri confidimus. Ideo, omnes Dei fideles et nostri, præsentes et futuri, cognoscite qualiter omnes res juris nostri in pago Lobedungowe *, et quicquid ad nostrum usum * ambulare visum est, et omne quod ad fiscum nostrum hactenus pertinebat, (excepto stipe et comitatu, nihil ex eo dimittentes,) tradimus totum ex integro, magnum et parvum, ad basilicam sancti Petri et Pauli * apostoli vel cæterorum domnorum, quæ est in Wormatia civitate constructa, cui præest domnus vir apostolicus Amandus. Hoc est quod tradimus: civitatem nostram Lobedunburg, palatium nostrum *, ædificia, mancipia, vineas, terras cultas et incultas, agros, prata, campos, omnem sylvaticum in sylva * Otenwalt, cum omni ustensilitate in omni * pago Lobedungowe *, et undique in Jutraha * in pascuis interamnibus *, aquas, aquarumque decursus cum * piscationibus, et omnibus * quæsitis et inquirendis, omne telonium, mercatum, et quicquid dici aut nominari potest, sicut prius ad nostrum usum ambulare videbatur, sic inantea ad præscriptam basilicam pro æternæ mercedis augmento possidendum donavimus; et sub integra emunitate omnia ad eandem basilicam pertinentia præceptione nostra a novo confirmamus, sicut priori anno emunitatis tuitionem dedimus: et * omnes villas, facultates, seu abbatias, et quicquid ad ipsam civitatem Wormatiam aspicere videtur; ut nullus judex publicus, nec ad causas audiendas *, nec freda exigenda, nec homines ipsius ecclesiæ, tam ingenuos quam et servientes, distringendos, nullum impedimentum audeant facere; nisi ad partem ipsius ecclesiæ, vel ipse pontifex Amandus aut successores hoc habeant * concessum atque indultum, quieto ordine possidere atque dominari, quod partibus fisci nostri fuit consuetudo reddendi. Et ut auctoritas hæc firmior sit manu nostra subscriptionibus subditis illam decrevimus roborare. — Dagebertus, rex Francorum. — Godefridus * recognovit. — Dat. * sub die XI kalend. octobris, anno regni nostri VI. Actum Moguntiæ, palatio nostro, feliciter satis *.

[7] [quo Wormatiensi ecclesiæ concessus fuit pagus Ladenburgensis cum silvatico in silva Ottonis aliaque dona; quæ singula explicantur.] Liquet imprimis ex hoc diplomate anno ante alterum diploma, quod amplius non appareat, ab eodem rege concessum fuisse; quo episcopo Wormatiensi suæque ecclesiæ omnes suæ possessiones confirmatæ sint et a civili auctoritate immunes factæ: probum specimen curarum, quas rebus temporalibus et spiritualibus episcopatus sui conservandis et promovendis impenderet S. Amandus. Eo tamen valet magis assecutio oppidi Lobedunburgi, nunc Ladenburgi, cum palatio seu villa regia, adjacente pago et silvatico in Otenwalt; quæ ecclesiæ Wormatiensi dedit Dagobertus. Singulari libello scripsit de oppido Ladenburgo Freherus, volens Lupodunum esse, ab Ausonio [Mosella, V. 423.] celebratum: sed Cluverius [Germania antiqua, lib. III, cap. V, p. 12 et 13.] manifestum facere tentavit Ausonianum Lupodunum esse Lüpff, septem millibus passuum ab fontibus Danubii versus occidentem. Asserere tamen non ausim Lobedunburgi pristinum nomen etiam Lupodunum non fuisse; ita ut duo cognomina loca fuerint. Proculdubio vetustum oppidum est, in quo anno 292, Aurelio et Annibaliano coss., civitas Moguntiacensium aram posuit pro salute Diocletiani et Maximiani imperatorum et Constantii Maximianique cæsarum: dequa commentarium diserte scripsit Schöpflinus [Acta academiæ Palatinæ, tom. I, p. 183 et seqq.] . Repertæ ibidem thermarum seu balnei romani grandes reliquiæ, insigne priscæ magnitudinis indicium; qua occasione Casimirus Hæffelinus [Ibid., tom. III, p. 185 et seqq.] commentarium edidit non tantum de hoc balneo, verum etiam de ipso oppido, contendens id vetus esse Lupodunum. Positum est in ripa dextra Nicri, inter Mannheimum et Heidelberg, super viam ferream Francofurtensem. Castellum adfuisse burgi nomen indicat; hinc in charta Pippini Laurishamensi [Cod. Laurishamensis, num. 281.] legitur: Act. Loboduno castro. Sæpe dicta civitas publica, quasi ad fiscum pertineret, licet data esset jam pridem ecclesiæ Wormatiensi. In pagi fines sedulo inquisiverunt Andreas Lamejus [Acta academiæ Palatinæ, tom. I, p. 215 et seqq.] et Franciscus Josephus Dumbeck [Geographia pagorum vetustæ Germaniæ cisrhenanorum, p. 146 et seqq.] ; quin et mappam topographicam, multo studio confectum, edidit Lamejus [Op. supra cit.] . Jacet autem hic pagus ad Rheni dextram in utraque Nicri ripa, ad septentrionem pago Rhenensi finitima, ad meridiem Craichgoviæ; ad ortum silvæ Ottonis seu Otenwalt. Dumbeckius septuaginta quinque loca, pleraque villas et aliquot monasteria, ordine alphabetico recenset et ex vetustis documentis illustrat; similiter Lamejus, ejus dux, paulo pauciora et alio ordine. Ottonis silva, cujus silvatici seu forestagii donum adjecit etiam Dagobertus, non extensa minus; in longitudinem a Via Montana * orientem versus usque ad Franconiam et Tubarum flumen porrecta, ut tradit Tolnerus [Historia Palatina, p. 42.] ; inter Franconiam et Sueviam, fluminibus Mœno, Nicro et Altimula finita, ut tradit Christianus Juncker [Anleitung zu der Geographie der mitlern Zeiten, p. 146.] . Demum Jutraha, cujus pascua et aquæ data fuerunt, fluviolus est in finibus Ottonis silvæ et pagi Wingartheibæ, in Nicrum inter vicos Igelsbach et Eberbach influens [Cfr Mappa pagi Wingartheibæ, in Actis academiæ Palatinæ, tom VII, p. 41.] . Unde apparet, licet rex reservarit sibi stipem seu furcam, superioris justitiæ signum [Cfr Supplementum ad Glossarium latinum Cangii, V° Stips.] ; et comitatum seu comitis dignitatem et regimen, donationem, S. Amando factam, valde præclaram fuisse. Verumtamen multo minus proficua erat et pecuniosa, quam quis crederet, sicuti ex his, quæ alibi [Acta SS., tom. IX Octobris, p. 217 et 218.] disputavimus, facile deprehendet lector. Tempus dati diplomatis hinc innotescit, quod Dagobertus anno 622 in Austrasia regnare cœperit et S. Arnulfus anno 629 Metenses infulas posuerit. Cum anno itaque sexto regni Dagoberti in Austrasia concurrebat annus Christi 627 aut 628. Quæ varia fuerint illius donationis fata vide apud Palatinatus historicos aut in Schannati Historia episcopatus Wormatiensis.

[8] [Quæ Dagobertus pontificatu S. Amandi II Wormatiæ exstruxerit. Templum Wormatiæ exstructum in S. Amandi honorem: cessatio ejus cultus.] Res, ab Amando hoc gestas, inquit Schannatus [Hist. episc. Wormatiensis, p. 309.] , ulterius prosequi vetat documentorum penuria; quamquam ex subsequentibus facilis sit conjectura eum et a Sigeberto rege Wimpinam cum attinentiis suis obtinuisse in donum. Verumtamen non alio fundamento hæc niti videtur conjectura quam quod anno 858 jam pridem penes ecclesiam Wormatiensem Wimpina esset, quippe quæ illo anno, novo immunitatis diplomate a Ludovico rege II concesso, a ministrorum regis potestate defensa est [Vide diploma, ibid. probat., p. 8.] . Dum vero S. Amandus Wormatiæ præesset Christi fidelibus, insigne palatium primarium quasi ad Orientem construxisse traditur Dagobertus, hoc ipso loco quo deinceps surrexit S. Trinitatis templum; vetus autem, quod prope Neuhausen seu Novamdomum exstabat, assignata dote legitima, in monasterium convertit titulo S. Dionysii, dein in S. Cyriaci mutato. Baptisterium insuper seu ecclesiam S. Joannis Baptistæ ædificavit, crypta instructam, et ex præclarissimis Germaniæ fabricis; quæ, quod ruinam minaretur, circa annum hujus sæculi octavum diruenda visa est [Pauli, Geschichte der Stadt Worms, p. 103 et 104.] . In his autem omnibus partem curarum incubuisse S. Amando quis dubitet? Templum vero, in honorem beati viri exstructum, initio cœmeteriale fuisse inde apparet, quod in suburbio constructum erat; deinde parœciale factum est. Sequentia de eo tradit Schannatus [Historia episc. Wormatiensis, p. 65.] : Hujus parochiæ mentio jam recurrit in litteris anni 1270 spectabatque jus patronatus ejusdem ad præpositos majoris ecclesiæ Wormatiensis; donec ex iis Henricus quidam illud anno 1318 contulit ad opus collegiatæ S. Mariæ; cui anno 1661 adhuc erat incorporata [Pachler, Historia de corpore, etc. p. 5.] . Sed jam pridem destructum est hoc pristinæ in S. Amandum venerationis monumentum [Pauli, Geschichte, etc. p. 107.] ; neque nunc ullum Wormatiæ superesse videtur vestigium ecclesiastici honoris, quo olim beatissimum præsulem prosecuti sunt. Nil mirum: quod enim in S. Amando Argentoratensi deprehendimus, obtinuit etiam in S. Amando Wormatiensi; prævaluit scilicet ita S. Amandus Trajectensis ut in Breviario, quod anno 1576 episcopus Theodericus excudi jussit, ad diem 6 februarii officium habeat novem lectionum, quæ ex Communi desumantur, et aliud trium lectionum, quarum tertia propria sit, ad diem 26 octobris: ubi hoc notabile est quod S. Amandus Trajectensis VII kalendas novembris felici transitu migrasse ad Dominum traditur.

[Annotata]

* Cuniberti

* signo Pal.

* Huniberti Pal.

* archiepiscopi Sch.

* Domni Pal.

* Lobedunburg Sch.

* urbem Pal.

* e. P. v. c. d. om. Sch.

* n. om. Pal.

* silvis Pal.

* o. om. Sch.

* Lburg Sch.

* intrantia Sch.

* materiamina Pal.

* cum om. Pal.

* e. o. om. Pal.

* et om. Sch.

* audiendo … exigendo … distringendo Pal.

* habentur Pal.

* Odelfridus Pal.

* Dat om. Pal.

* satis om. Pal.

* Bergstrasse

§ II. Sæculo XVII bis invenitur Salisburgi sub summo altari templi monasterialis S. Petri corpus S. Amandi.

[Anno 1606 retegitur sub altari summo templi monasterialis S. Petri Salisburgensis corpus S. Amandi, quod tribuitur Amando I Wormatiensi;] Wormatienses possessione reliquiarum sancti sui Amandi gloriatos esse reperi nusquam: an itaque Salisburgum eas transtulit S. Rupertus, ut contendunt S. Petri monachi Salisburgenses? Obscurissimum argumentum. Quare, quæ denuo certa sint, prius proponamus in medium. Constat imprimis jam pridem Salisburgi servari S. Amandi cujusdam corpus; quod a S. Amandi Trajectensis exuviis, Elnone olim honorifice habitis, non potest non esse diversum. Quum scilicet Martinus Hattinger, qui ab anno 1584 ad 1615 admirabili diligentia et summa alacritate abbatiale S. Petri pedum tenuit, auctore et liberalissimo adjutore Wolfgango Theodorico episcopo, monasterium pro antiquitatis suæ gloria renovandum et amplificandum suscepisset, templum quoque mutare voluit et ad pulcriorem revocare formam: quod immane opus intra quadriennium, ab anno nempe 1606 ad 1610, perfecit [Novissimum chronicum antiqui monasterii ad S. Petrum Salisburgi, p. 301.] . Dum autem hæc res procuraretur, retecta sunt S. Amandi ossa; quemadmodum ex commentario ipsius Martini abbatis de consecratione summi altaris ecclesiæ majoris manifestum est. Accipe monumentum scriptum anno 1613 [Historia de corpore S. Amandi, p. 34 et 33.] : Anno Domini 1606, dum hoc summum altare cum ambitu ejus, qui tunc rotundus erat, loco antiquo sex pedum spatio longius transponeretur, repertum est subter illud in lignea arcula, penitus quidem putrefacta et lapidibus quadratis undique contecta, corpus sive ossa, tamen adhuc integra et incorrupta, caput videlicet, dentes maxillæ candidi, spina dorsi cum costis, tibiæ et aliæ juncturæ manuum ac pedum sancti Amandi, ejus nominis primi et in ordine secundi Wormatiensis. (Dicetur ea de re inferius.) Quæ sanctus Rupertus, itidem Vagionum seu Wormatiensium episcopus octavus et hujus monasterii ac episcopatus Salisburgensis fundator et pastor, circa annum 580 (dicetur etiam de hoc anno) Wormatia in tumba portatili huc secum attulit et in istam ecclesiam deposuit; ubi usque ad hunc annum millesimum sexcentesimum tredecimum æreo loculo inclusa reservantur.

[10] [reponitur ibidem multa solemnitate;] Altare autem istud post demolitionem prioris antiqui altaris a reverendo in Christo patre ac domino domino Martino, cœnobii hujus abbate, constructum et supra posito sculptili et deaurato opere exornatum, annuente illustrissimo ac reverendissimo principe ac domino domino Wolfgango Theodorico, sanctæ Salisburgensis ecclesiæ archiepiscopo, apostolicæ sedis legato, etc., per reverendissimum dominum dominum Franciscum Wennium ordinis Servorum B. M. V., episcopum Scalensem et Ravellensem, prælibati domini archiepiscopi suffraganeum, consecratum est ad gloriam et reverentiam sanctissimæ et individuæ Trinitatis, beatissimæque Dei genitricis Mariæ, specialiter autem in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ac sanctorum confessorum atque pontificum Ruperti et Amandi, cujus ossa incorrupta majori ex parte sub hoc altari deposita quiescunt; adjunctis aliis sanctorum reliquiis: de ligno nimirum sanctæ Crucis; de Tunica Christi; item de sepulchro Domini et B. M. V.; de Monte Oliveti; sancti Joannis Baptistæ; Andreæ et Bartholomæi apostolorum; item Alexandri papæ, Urbani papæ, sancti Georgii, Hermetis, Vincentii, Chrisanthi, Dariæ, Hippolyti martyrum; Martini, Ruperti, Gislarii, Miniati, Justini presbyteri confessorum; Agathæ, Margarethæ, Felicitatis, Anastasiæ virginum; item de capella sanctæ Catharinæ in Monte Sion: et aliæ sanctorum reliquiæ, quorum nomina interciderunt: singulis Christi fidelibus hodie unum annum et in die anniversario consecrationis hujusmodi istud visitantibus XL dies de vera indulgentia in forma ecclesiæ consueta concedens. Facta est hæc consecratio anno Domini 1607, ipso die translationis sancti Amandi, quæ erat dies dominica 26 octobris.

[11] [reliquiis aliquot seorsim servatis,] Nota. Antequam ossa D. Amandi in aereum loculum reconderentur, reservata sunt foris major et longior pedis tibia, et lacertus (die Spindel von dem Arm); quæ postea una cum articulo unius digiti per reverendum in Christo patrem ac dominum dominum Martinum, loci hujus abbatem, anno Domini 1611 in rotundum crystallinum vitrum, argento deaurato et gemmis affabre exornatum et in formam monstrantiæ fabricatum, inclusa sunt. De prædictis etiam ossibus foris retenta, et inferior maxilla ejusdem sancti Amandi, aliquot adhuc candidis infixis dentibus; quæ postea anno 1612 per eumdem Martinum abbatem in imaginem pectoralem ligneam, unionibus et gemmis satis decenter ornatam et opertam, arculæ pretiosæ inclusa, recondita est.

[12] [cum instrumento authentico.] Porro sub hac imagine pectorali (intellige hermam) schedula pergamena, manu Martini subscripta, reposita est, hæc continens [Ibid., p. 37 et 38.] : D. O. M. Reliquiæ istæ sunt de corpore, sive de ossibus sancti Amandi, ejus nominis primi et in ordine secundi episcopi Wormatiensis civitatis, cujus ossa omnia et integra successor ejus episcoporum Wormatiensium octavus divus Rupertus, postquam ab episcopatu præfato ab impiis hæreticis et gentilibus ejectus fuisset ac episcopatum Juvavensem circa annum Domini 582 fundasset, Wormatia huc Salisburgum attulit et in monasterii istius a se ædificati ecclesiam (dicetur infra ea de re) in thecam, quæ adhuc supra sepulchrum sancti Ruperti conspicitur, deposuit. Quæ tandem successu temporis in lignea arcula subter summum altare, undique quadratis saxis circumdata, translata et recondita fuere: ubi per aliquot sæcula immota permanserunt, donec prædictum altare anno 1606 transponeretur. Tunc etiam supra memorata arcula, jam penitus putrefacta, cum ossibus adhuc integris et incorruptis (quod certe mirum, cum jam ab obitu sancti Amandi duodecim sæcula numerentur) in cupreo loculo sub novam summi altaris structuram interlapideas tabulas denuo collocata atque defossa. De quibus istæ, quæ hic continentur, inferior scilicet maxilla cum quatuor dentibus, duæ particula majores de costis, item particulæ de summitate majoris tibiæ et articulo majori manus reservatæ, et in istam arculam reclusæ, huicque imagini specialiter ad memoriam et venerationem beatissimi Amandi, episcopi et confessoris, a Martino, hujus cœnobii abbate, confectæ, sunt impositæ. Anno Domini M. DC. XII. in profesto Pentecostes.

[13] [Quæ causa est ut anno 1661 S. Amandi iterum quæratur et inveniatur,] Quæ schedula, inquit Amandus Pachler abbas libello, anno 1661 edito [Historia de corpore S. Amandi, p. 38.] , dum dicit, quod Martinus “in cupreo loculo sub novam altaris structuram inter lapideas tabulas denuo collocavit, etc.” indicium nobis præbuit inquirendi hujus thesauri. Quamvis enim tantum LIV anni ab ista inventione et depositione transierint, adeo tamen memoria hujus inventionis abolita fuit, ut fere non amplius sciretur, ubi sanctum corpus depositum fuisset. Quare cum antiquum pavimentum ac gradus altaris renovare intenderemus, requisito prius celsissimi ordinarii nostri gratiosissimo consensu, ac petito commissario ex reverendissimo consistorio, adhibitis etiam notario publico ac quinque testibus, 29 martii hujus currentis anni 1661 incepimus circa et subtus summum altare fodere ac, triduo integro labore continuato, denique post altare, duobus fere pedibus sub terra, tabulæ marmoreæ repertæ sunt, quæ indicium fuere sanctarum reliquiarum ibi latentium. Unde tabulis sublatis, sub ipso altari tumba ænea oblonga reperta, et 31 martii, in præsentia dictorum DD. commissarii, notarii, medici et testium, per D. abbatem tumba elevata, atque per sacerdotem religiosum nostri monasterii, cum luminaribus et comitante conventu in floccis, circa horam undecimam meridianam in sacristiam deportata fuit, uti pluribus continetur in publico instrumento, desuper erecto; quod apponimus.

[14] [ut constat ex commentario publico,] “In Christi nomine. Amen. Tenore præsentis publici instrumenti cunctis, id ipsum intuentibus, pateat evidenter et sit notum, quod anno a nativitate ejusdem millesimo sexcentesimo sexagesimo primo, indictione decima quarta, pontificatus sanctissimi domini nostri domini Alexandri hujus nominis divina providentia papæ septimi anno sexto, reverendissimus in Christo pater et dominus Amandus, abbas monasterii sancti Petri ordinis sancti Benedicti Salisburgi, postquam ex fide dignis documentis variisque aliis antiquis scripturis deprehendisset, jam olim ossa seu corpus sancti Amandi, episcopi Wormatiensis, a divo Ruperto in hanc urbem Salisburgensem delatum fuisse, et ibidem in hunc usque diem religiose asservari, imo anno millesimo sexcentesimo sexto, a felic. recordat. domino Martino ejusdem monasterii abbate (prout in scriptura quadam in membranis exarata, propria illius manu subscripta, videre est) illud ipsum corpus, relictis exterius nonnullis particulis fidelium venerationi exponendis, sub altari majoris ecclesiæ prædicti monasterii conditum fuisse; locus vero ipse diuturnitate temporis ignoraretur: his non parum excitatus pro sua in eum religione, cum alias pavimentum circa summum altare antedictæ ecclesiæ noviter sterni deberet, ad sanctum corpus indagandum animum adjecerit, quo divini cultus augmentum, majorem ipsius sancti honorem provocaret, ac fidelium devotionem accenderet; cujus rei gratia, ut omnia et singula rite procederent, celsissimo et reverendissimo principi ac domino, domino Guidobaldo, archiepiscopo Salisburgensi, sanctæ sedis apostolicæ legato, etc. ceu loci ordinario, humillimas preces porrigendas duxit, ut sibi et licentiam tam pium propositum exequendi clementissime concedere, et aliquem, qui celsitudinis suæ nomine huic operi præesset, benigne constituere seu delegare dignaretur.

[15] [quo tumbæ retectio,] “Quibus impetratis, anno supra dicto, die vero vigesima nona martii in nomine Domini sanctum corpus circa et subtus summum altare quæri inceptum, ac triduo labore continuato, denique die trigesima prima antedicti mensis, in præsentia plurimum reverendi prænobilis et clarissimi domini Balthasari Zauchenperger, J. U. doctoris, antefatæ reverendissimæ suæ celsitudinis consiliarii intimi, metropolitici consistorii Salisburgensis directoris, præpositi ad S. Virgilium Frisaci, et B. M. V. ad Nives hic canonici, ceu ad hunc actum specialiter deputati commissarii, nec non mei notarii, et infra scriptorum dominorum testium, post altare duobus fere pedibus sub terra tabulæ marmoreæ repertæ, et his remotis, sub ipso altari inventa est arca seu tumba ex cupro figuræ oblongæ; quæ postquam per supra nominatum reverendissimum dominum abbatem elevata, atque per sacerdotem dicti monasterii cum luminaribus et toto conventu in floccis comitante circa horam decimam et undecimam ante meridianam sacristiæ ejusdem ecclesiæ illata, ac statim reserata fuisset, in ea sanctum corpus, panno holoserico, jam penitus corrupto, involutum, repertum fuit; quod deinde cum ipsa arca in superius monasterii dormitorium translatum, ibidem in quadam cella collocatum, ac derelictum, et tam ipsa tumba, quam cella, impresso domini commissarii sigillo munita et obsignata fuit.

[16] [et recognitio,] “Die postea, quarta aprilis, denuo D. commissarius, ego notarius et domini testes inferius nominati ad præfatum locum nos contulimus: et primo inspecto ac recognito domini commissarii sigillo cellæ januæ impresso, illoque integro et illæso invento, cellam ingressi, alterum etiam sigillum supra tumbam, existens inspeximus; illud recognovimus, ac integrum pariter ac illæsum reperimus; tumba ipsa aperta fuit, et cum necessarium videretur, sancta ossa, quod humida essent, libero aeri exsiccanda, quo melius manibus tractari, inspici et describi possent, exponere, ex tumba extracta, et per nobilem ac clarissimum dominum Georgium Khienne, medicinæ doctorem, altememoratæ reverendissimæ suæ celsitudinis etc. consiliarium et archiatrum, quantum tunc fieri potuit, in mensa simul composita, cella antiquo sigillo obsignata, ibidem relicta fuerunt.

[17] [ossiumque recensio.] “Subsequenti die, vigesima ejusdem mensis, denuo dominus commissarius, ego notarius, et domini testes sæpe dictam cellam accessimus, sigillum recognovimus, ac immotum et integrum invenimus, cellam reclusimus, et ut sanctum corpus seu ossa Ordine describerentur, prælibati DD. commissarius et abbas præfatum dominum doctorem Khienne requisiverunt, et rogaverunt; qui, libenter labore suscepto, omnes et singulas partes inspexit et examinavit, et integrum fere corpus adesse asseruit, illudque sequentes partes, nimirum: in capite cranium integrum septem ossibus constans, cum utraque maxilla integra, quarum superior omnes sedecim, inferior vero solummodo quatuor dentes maxillares enumerat. In trunco seu thorace et infimo ventre præter os scapulæ et claviculæ utrinque unum, totam spinam, et omnes costas, sex nimirum integras, cæteras vero aliqualiter fractas, una cum XXIV spondilis aut vertebris, atque osse sacro, et utroque laterali coxendicis. In superioribus artubus utramque manum seu brachium, os unum humeri, duo ossa cubiti, una cum singulis extremæ manus seu digitorum requisitis articulis, atque ferme omnibus carpi et metacarpi ossiculis. In artibus inferioribus in quolibet scilicet pede femoris os unum, patellam in utroque genu unam, tibiæ ossa duo, atque os naviforme tali et calcis, cum aliis tarsum et metatarsum constituentibus, digitorumque extremis articulis, ac plurimis et variis aliorum ossium et ossiculorum fragmentis et particulis continere. Quæ partes postea separatim involutæ, numeris signatæ, in tumbam sigillo domini commissarii munitam repositæ, et in sacristiam transportatæ et inclusæ fuerunt. Tandem vigesima sexta octobris ejusdem anni, prædicta ossa processionaliter cum omni solennitate circumlata, et in arca ex lignis levigatis nigro colore infectis noviter compacta, composita, ac supra altare, S. Joanni Baptistæ sacrum, in eadem ecclesia existens, collocata, et recondita honorifice fuerunt.

[18] [et solemnis exaltatio explicantur:] “Acta sunt hæc anno, indictione, pontificatu, loco et tempore, quibus supra etc. Præsentibus admodum reverendis, magnificis, prænobilibus, clarissimis ac honoratis viris, dominis P. Alphonso Stadlmayr, et P. Romano Müller ordinis sancti Benedicti SS. theologiæ doctoribus, altememoratæ reverendissimæ suæ celsitudinis consiliariis intimis, universitatis hujus Salisburgensis rectore et procancellario Joanne Andrea Weickh J. U. doctore causarum advocato hic, Joanne Baptista Mayr, typographo aulico et academico, et Wolfgango Praunmüller, universitatis pedello, testibus fide dignis, ad præmissa specialiter rogatis et requisitis. Et ego Joannes Guilielmus Turner J. U. doctor, metropolitici consistorii Salisburgensis consiliarius, ejusdemque nec non publicus notarius, quia præinsertæ resignationi sacrarum reliquiarum susceptioni, exaltationi, recognitioni, omnibusque aliis et singulis, dum sic (ut præmittitur) fierent, et agerentur, una cum prænominatis dominis testibus præsens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi: ideo hoc publicum instrumentum exinde confeci, manu propria subscripsi, et notariatus mei signetum apposui, rogatus et requisitus, tempore et loco quibus supra, etc. Joannes Guilielmus Turner J. U. doctor qui supra.”

[19] [quam solemnis fuerit hæc postrema celebritas.] Quæ ultimo loco referuntur breviter, explicatius dabit Novissimum Chronicum monasterii ad S. Petrum Salisburgi: Demum, inquiunt ejus scriptores [Historia de corpore S. Amandi, p. 577.] , 26 octobris, in quem diem alias incidit festum translationis ejusdem sancti, magno apparatu in publica processione circumlatum et in ara Decollationis B. Joannis Baptistæ depositum. Initium hujus solemnitatis fecit summum officium, quod D. abbas cantavit; sub quo non tantum celsissimus princeps, sed et aliqui de reverendissimis DD. canonicis legerunt missam. Quo officio finito, cum debitis ceremoniis itum est per novum ædificium seu monasterium; nam cælum pluvium ulteriorem exitum (uti propositum erat) non admisit. Comparuerunt major et minor congregatio ex universitate, confraternitas SS. Sebastiani et Rochi, S. Annæ, S. Monicæ, SS. Corporis Christi et Fidelium animarum; quas sequebantur RR. PP. Augustiniani, Capucini et Franciscani: post quos immediate ibant domini religiosi convictores et professores: post intervallum sequebantur alumni archiepiscopales, templi et chori cathedralis vicarii; exinde musica: demum post crucem conventualem immediate conventus noster, eo quo in festo SS. Corporis Christi solet amictu conspicuus; et post hunc illustrissimi DD. canonici cathedrales, simili modo induti. Tandem S. Amandi sacra tumba, a sex sacerdotibus de nostro conventu triumphali veluti in curru sublime portata, comparuit: post quam ibat D. abbas in pontificalibus; deinde celsissimus princeps Guidobaldus, habitu archiepiscopali rubro spectabilis, qui trahebat post se totam aulam ingentemque populi multitudinem. Ubi per cœmeterium deventum est ad ecclesiam et ante summum altare, in medio collocata fuit prædicta tumba; et D. P. Romanus Miller Seonensis panegyrin adornavit; qua finita, per sex religiosos S. Petri sacra lypsana transferuntur ad altare Decollationis S. Joannis, ibique cum debito honore deponuntur. Finiit D. abbas hanc festivitatem ante medium summi altaris inchoando hymnum ambrosianum; sub quo in arce quinquaginta tormenta fuerunt explosa. Et ne huic solemnitati quidquam deesset in majoris templi vestibulo porta triumphalis erecta videbatur. Solemnissima itaque fuit hæc corporis translatio.

§ III. Corpus S. Amandi sæculo XV jam sub summo altari repositum. Officia et statuæ in honorem S. Amandi Trajectensis. Error corrigitur.

[Dicitur S. Rupertus Wormatia Salisburgum detulisse S. Amandi corpus,] Jam vero ex quo tempore S. Amandi corpus Salisburgi servatum fuerit, nuspiam in antiquis monumentis scriptum invenitur, quoniam ab incendio, bello aliisque calamitatibus damna multa passa sunt S. Petri tabularia. Inquisitionem instituit Chronographus S. Petri sæculo XVI; aliam ante medium sæculum XVII Albertus Keuslin abbas; novam Amandus Pachler anno 1661; aliamque demum qui in annum jubilarem 1782 “Novissimum Chronicum antiqui monasterii ad S. Petrum Salisburgi” adornarunt; unde nil fere aliud prodiit quam quæ Albertus abbas in Catalogum suum abbatum S. Petri, anno 1646 typis editum, intulit. Cum Wormatiam, inquit [Catalogus abbatum S. Petri, p. 3.] , desereret S. Rupertus, corpus S. Amandi, episcopi Wormatiensis in ordine secundi, secum detulit Salisburgum; ubi in ecclesia S. Petri, sub primario altari reconditum, semper in magna veneratione habitum; sanctusque Amandus inter præcipuos monasterii patronos omni tempore numeratus; cujus et festivitas sub duplici sexta die februarii ejusdemque translatio sub titulo festorum abbatialium die 26 octobris ab immemorialibus temporibus in prædicta ecclesia celebrata; nec minus in ecclesia metropolitana S. Ruperti illius festum prænominata die sexta februarii cum novem lectionibus quotannis peractum fuit et peragi adhuc solet; licet per aliquod tempus, interposito errore, non ut sancti episcopi Wormaciensis, sed sub nomine alterius sancti Amandi, nempe episcopi Trajectensis, ut colligitur ex proprio sanctorum Wolfgangi Theodorici archiepiscopi, anno 1598 edito.

[21] [quod sæculo XV sub summo altari positum erat;] Erat in ecclesia S. Petri supra cancellos sepulchri S. Ruperti theca quædam lignea posita; anno 1627 inde ablata et ad capellam S. Viti (ubi nunc manet) translata; in qua versus murum templi majusculis litteris scriptum videbatur: S. Amandus; et ex altera parte versus altare S. Crucis, (quod, ut ecclesia fieret capacior, amodo amotum est,) hæc legebantur: Corpus S. Amandi episcopi, reconditum in summo altari hujus ecclesiæ, per S. Rupertum est in hac archa de Wormacia allatum. Et in tabulato antiqui templi supra altare summum versiculi sequentes, per gyrum scripti olim, in chronicis notantur:

Nomina si quorum vis picturasque videre:
Invenies clare, si respicis retro altare.
Pontificis sancti tenet ara hæc corpus Amandi;
Corpora pontificum septem stipant simul illum:

scilicet Ansologi, Savoli, Ezzii, Flobargisi, Joannis, Bertrici et Ammilonii [Pachler, Historia de corpore, etc. p. 32.] . Apponendos hos versus curavit Petrus, cognomine Klueghamer, qui ab anno 1436 ad 1466 S. Petri abbatiam gubernavit et cujus temporibus scripta fuerunt Chronica, quæ laudavit Albertus Kueslin [Ibid., p. cit.] .

[22] Videtur autem in S. Petri illatum et sub ara maxima conditum S. Amandi corpus anno 1443. [ibi (ut videtur) collocatum anno 1443.] Ante enim nullum ibi exstitit altare, ejus nomine dicatum; neque recensentur ejus reliquiæ inter eas, quæ quum summum altare anno 1143 consecratum est, illic conditæ fuerunt [Ibid., p. 29.] . Contra venit ejus nomen in instrumento consecrationis anni 1443; quod jam accipe [Ibid., p. 30.] : Anno Domini M.CCCC.XLIII, tertio idus maji, annuente reverendissimo in Christo domino domino Friderico, sanctæ ecclesiæ Salisburgensi archiepiscopo, A. S. L. consecratum est hoc summum altare per reverendum in Christo patrem et dominum dominum Sylvestrum, Chiemensis ecclesiæ episcopum, ob reverentiam sanctæ et individuæ Trinitatis et sanctissimæ Dei genitricis Mariæ: specialiter autem in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ac SS. confessorum ac pontificum Ruperti, Amandi et Vigilii etc. Benedicti abbatis et sanctæ Scholasticæ virg. Dedicatio vero præfati altaris annuatim celebratur proxima dominica post festum sancti Michaelis.

[23] [Recentiores referunt corpus a S. Ruperto allatum fuisse.] Quod autem abbas Albertus scripsit S. Amandi reliquias Wormatia Salisburgum allatas a S. Ruperto, ei præivit sæculi XVI Petrensis chronographus his verbis [Ibid., p. 10.] : S. Rupertus, ejusdem Wormatiensis ecclesiæ episcopus, factus postea Salisburgensium doctor et pastor, … supradicti Amandi episcopi, prædecessoris sui, ossa Salisburgum secum detulit; ubi nunc in ecclesia monasterii S. Petri sub altari majori reposita venerantur; qui et hæc adjecit: Sola majorum narratio, veluti de manu ad manum tradita, ejus sacras reliquias hoc in loco conservari contestatur. Et sane antiquitatis hujuscemodi traditio non est adeo facile reprobanda aut rejicienda, quæ multoties certior est quam vanæ autorum conjecturæ: quibus verbis fatetur nulla a se reperta esse scripta documenta. Similia scripserat anno 1602 Joannes Stainhauser in Vita S. Ruperti, quæ Salisburgi ms. servatur [Ibid., p. 11.] . Nil quod antiquius sit refertur, quo stabiliatur reapse S. Rupertum decessoris sui corpus attulisse Wormatiam.

[24] [Duo quotannis S. Amandi festa sæculo XV et XVI agebant Salisburgenses;] S. Amandum quemdam ante hominum memoriam inter monasterii patronos recensitum fuisse et bis quotannis ejus festum celebratum extra controversiam est; sed cuinam Amando hi honores adhibiti fuerint non ita liquet. Habemus in musæo nostro “Partem Breviarii hyemalem secundum ordinem seu rubricam almæ Saltzburgensis ecclesiæ, cum diligentia revisam ac fideli studio per Georgium Stuchs, opificem de Sultzbach, in inclito Nurnbergengensium oppido anno Christi salutifero MCCCCXCVII,” in cujus kalendario ad diem 6 februarii legitur: Dorotheæ V. Simile est regnum cæli thesauro. Amandi episcopi. IX [lectiones.] Sint lumbi. Quæ in ipso Breviario ita explicantur: De S. Dorothea IX lectiones facimus ut de virgine et martyre. Hoc festum propter festum S. Amandi postponatur in sequentem diem vel postea quando commodose peragi potest; et ut de S. Amando omnia fiant ex Communi confessorum pontificum præter orationem. Ad diem autem 26 octobris in eodem illo kalendario jubetur S. Amandi episcopi festum cum IX [lectionibus]: Sint lumbi peragi; sed quæ in corpore Breviarii legerentur, quum hac parte caream, dicendo non sum; æstimans tamen omnia iterum depromenda fuisse ex Communi. Certe abbas Amandus Pachler [Pachler, Historia de corpore S. Amandi, pag. 44.] reperit antiquum Breviarium Salisburgense, editum anno 1518 sub Leonhardo archiepiscopo, impressum Venetiis; cujus titulus Breviarium secundum usum almæ ecclesiæ Salisburgensis: in quo 6 februarii de sancto Amando omnia de communi sumpta; in festo autem translationis ejus 26 octobris unica oratio propria officio imposita fuerat.

[25] [sed cogitabant S. Amandum Trajectensem, ut ex officiis liturgicis et maxime] In his itaque nil erat unde dignosceretur utrum S. Amandi Trajectensis, an S. Amandi Wormatiensis, aut cujuscumque corpus Salisburgi servaretur, festivitas fieret. Die enim 6 februarii anni 684 Trajectensis præsul e vivis recesserat, et die 26 octobris, quindecim a morte annis, solemniter fuerat translatus [Milo, Sermo de translatione corporis S. Amandi, num. 4, in Actis SS., tom. I Februarii, p. 890; Cfr p. 842 et seqq.] ; quæ posterior dies, (quoniam prior, non secus ac S. Benedicti natalis [Martène, De antiquis monachorum ritibus, p. 584 et seqq.; Bernardus, Ordo Cluniacensis, part. II, cap. 29, ap. Hergott, Vetus disciplina monastica, p. 343.] in quadragesima aliquando incidens, parum aut nihil celebrari poterat,) longe festivior facta est, quemadmodum S. Benedicti quoque anniversaria translationis dies. Unde primo conspectu videtur illis diebus Salisburgi honoratum fuisse S. Amandum Trajectensem. Accedit quod, quum archiepiscopo Wolfgango Theodorico non amplius visum est intra lectiones de Communi confessorum pontificum consistere, introductæ sunt lectiones propriæ ex Vita S. Amandi Trajectensis: quæ omnia procul dubio momentum et pondus habent, licet tamen ineluctabilia argumenta non sint. Nam passim sanctorum, qui minus noti sint, festa transferuntur ad natales sanctorum perquam celebrium; unde ipsimet cum his paulatim confundantur. Sed eum in errorem incurrere non potuerunt S. Petri monachi, penes quos quippe esset S. Amandi corpus! Verum quidni ipsi putarint se habere corpus S. Amandi Trajectensis, quod ipse Hansizius [Germaniæ sacræ, tom. II, p. 64.] , vir plane sagacissimus, ab archiepiscopo Arnone, olim Elnonensi abbate, partim Salisburgum translatum fuisse aliquando persuasum habuit? Quid, quod olim cum serpente, manu retento, (quod S. Amandi Trajectensis symbolum est) pingi solebat S. Amandus Salisburgi?

[26] [ex antiquis imaginibus manifestum est.] Audi abbatem Pachlerum ipsummet [Historia de corpore, etc. p. 45.] : Denique symbolum apponitur huic sancto nonnumquam serpens, in manu retentus; quod tamen ejus proprium symbolum non est, sed ob nominis identitatem desumptum a S. Amando Trajectensi, cui proprium est symbolum. Quo notatur illa historia, dum serpentem ejecit ex insula Ogia, quam juvenis inhabitavit. Reperio autem duas imagines, in quibus S. Amando nullum symbolum additum: prima est tabella et pictura antiquissima, affixa tumbæ portatili S. Amandi, in qua episcopus depictus cernitur sine ullo symbolo; altera est tabula anno 1613, quæ adhuc in abbatia asservatur, itidem sine omni symbolo facta sub Martino abbate. Sunt autem et aliæ imagines cum dicto symbolo in monasterio: ut in summo altari ex cornu epistolæ in sublimi una, quæ olim serpentem tenuit, quamvis hodie non amplius; item in primo altari capellæ S. Amandi: quod symbolum sine dubio antiquiores addidere, ut iste sanctus patronus noster a reliquis patronis nostris discerneretur. Quibus quid manifestius afferri queat ut intelligantur S. Petri monachi olim S. Amandum Trajectensem officiis ecclesiasticis celebrasse et se ejus reliquias habere sensisse, equidem non video.

[27] [Error sæculo XVII omnino retegitur et officia celebrantur in honorem S. Amandi Wormatiensis.] Postquam vero sæculo XVI et maxime initio sequentis error retectus fuit, quum annis 1625, 1644 et 1647 Paridi archiepiscopo Proprium sanctorum Salisburgense denuo in lucem dandum visum est, in medio reliquerunt qui id procurarunt, utrum Trajectensis Amandus an alius coleretur, omnibus ad diem 6 februarii pro veteri more desumi jussis ex Communi confessorum pontificum; quin etiam festum diei 26 octobris sublatum est. Sed quando anno 1661 denuo inventa fuerat tumba et abbas Amandus Pachler “Historiam scripserat de corpore S. Amandi, hujus nominis primi, in ordine vero secundi episcopi Wormatiensis, a S. Ruperto Wormatia Salisburgum translato, et hoc currente anno in ecclesia S. Petri Salisburgi invento, ac noviter translato die 26 octobris, ex antiquis monumentis monasterii S. Petri collectam a quodam asceta ejusdem monasterii anno 1661, cum licentia superiorum editam Salisburgi typis Joannis Baptistæ Mayr, typographi aulici et academici;” quando hæc, inquam, facta fuerant, Salisburgenses, servato officio de Communi ad diem 6 februarii, sed omissa ad diem 26 octobris omni S. Amandi Trajectensis memoria, celebrare cœperunt posteriori hac die translationem S. Amandi Wormatiensis, sequentem pro quarta usurpantes lectionem: “Ex antiquis monimentis monasterii S. Petri.” Amandus, hujus nominis primus, Wormatiensium episcopus, cum gregem suum verbo et exemplo ad omnem pietatem instituisset, post felicem transitum de hoc sæculo Wormatiensium patronus electus fuit. Verum cum S. Rupertus, octavo loco episcopus Wormatiæ constitutus, impiorum factionibus in exilium depulsus esset, sublatum occulte corpus S. Amandi prædecessoris sui, conversa ad fidem catholicam Bavaria ac sede episcopali Juvavii instituta, secum Salisburgum detulit, atque in ecclesia, S. Amandi nomine a se ædificata, honorifice deposuit: quod successu temporis in monasterio S. Petri sub summo altari majoris ecclesiæ collocatum, anno millesimo sexcentesimo sexagesimo primo denuo solemniter repertum ac solemniter elevatum et translatum fuit ad altare laterale decollationis S. Joannis Baptistæ; ubi adhuc debito honore colitur et conservatur. “Cætera ex festo ejus 6 februarii.” Hæc ex Proprio, quod anno 1689 jussu Joannis Ernesti archiepiscopi in lucem prodiit, et denuo anno 1728 auctoritate archiepiscopi Leopoldi; recentiora exemplaria coram non habeo.

§ IV. Initio sæculi IX exstabat Salisburgi ædes S. Amandi, celebrata ab Alcuino; eo videtur delatum a S. Ruperto corpus S. Amandi Wormatiensis.

[Ubi Salisburgense S. Amandi corpus esset ante annum 1113.] Vincebat itaque omnino S. Amandus Wormatiensis S. Amandum Trajectensem, Salisburgi multo quam Wormatiæ felicior. Verumtamen anno 1749 intercessit Marcus Hansizius noster [Germaniæ sacræ tom II, p. 61 et seqq.] et sanctum Amandum Trajectensem restituere tentavit, et dein alium quemcumque introducere [Ibid. p. 1007 et seqq.] ; cui obstiterunt triginta tribus annis post S. Petri monachi, sed tam molliter ut dissertatiunculam suam finiverint, confessi neque suæ neque Hansizii sententiæ argumenta certo et authentice constare [Novissimum chronicum monasterii ad S. Petrum Salisburgi, p. 48.] . Qua in re longius progressi sunt, quum plane fieri non possit ut pro Hansizii placitis Salisburgi servatæ fuerint S. Amandi Trajectensis exuviæ, quæ certissime Elnone usque ad extremum sæculum superius quieverunt [Cfr Acta SS. tom. I Februarii, p. 841.] . Quod vero manifestum est, testimonia, quibus nixi sunt S. Petri monachi ut penes se esse demonstrarent S. Amandi Wormatiensis corpus, infirma nimis et debili manu tractarunt. Sed prius ad hoc quæsitum redeundum est, ubi repositum esset Salisburgense S. Amandi corpus, priusquam anno 1443 in S. Petri templo sub altari conditum est. Censent S. Petri S. Petri monachi id prius quievisse in ædicula cœmeteriali S. Amandi, quam ædificarit S. Rupertus; postea vero, renovata tumba, ab Arnone supra cancellos sepulcri S. Ruperti fuisse locatum; atque ibi stetisse, donec Petro abbati sub summo altari humandum visum sit. Singula ad examen revocanda sunt.

[29] [Ad ædiculam cœmeterialem S. Amandi versus Alcuini, quibus constat eam ab Arnone renovatam fuisse,] De ædicula autem illa omnium primus meminit, qui extremo sæculo XII S. Ruperti Acta infelici labore consarcinavit. Narrato scilicet S. Maximi presbyteri et sociorum eremitarum prope Salisburgum martyrio: Quorum corpora, ait [Ap. Canisium et Basnagium, Lection. antiq. tom. III, part. II, p. 324.] , ab aliis fidelibus, qui evaserant, eo in loco sunt sepulta, ubi postea per sanctum Rudbertum episcopum capella fuit constructa et sub honore sancti Amandi necnon sacræ virginis et martyris Margarethæ ab eodem consecrata; quam polyandrium, id est cœmeterium sancti Amandi vocari voluit. Et de hoc infrascripti extant versus:

Hæc æquata solo viluit domus inclita quondam:
Non tulit hanc speciem Christi devotus honore
Arnonus, præsul humilis; renovare jacentem
Incipit, et melius totam construxerat ædem;
Consecrans summis intercessoribus illam:
Principis egregii primo Michaelis honore,
Principis ecclesiæ necnon sub nomine Petri,
Principis et fratrum præclari patris Amandi
[Et Margarethæ Christi fidelis athletæ;]
Ut sanctum voluit polyandrum fratribus esset.
Vos in pace Dei chari requiescite fratres,
Donec ab ætheria clamet pius angelus arce:
Surgite nunc prompti terræ de pulvere, fratres:
Vos vocat adveniens judex de culmine cœli:
Cum meritis animas propriis assumite vestras:
Ante Dei Christi magnum modo state tribunal,
Ut condigna suis capiat quis præmia factis.
Vosque timete diem horis, precor, omnibus illum,
Qui legitis versus operis, dum tempus habetis,
Ut vos inveniat veniens lux illa paratos.
Atque mei memores, supplex rogo, semper in ore
Dicite: Christe, tuo famulo pius esto per ævum.
Alcuin dicor ego; jam vos sine fine valete.

[30] [licet aliter alii sentiant,] Hæc carmina Alcuini sunt; sed utrum pro Salisburgensi cœmeteriali æde an pro Elnonensi ea scripserit, non convenit, Mabillonio [Acta SS. Ord. S. Bened. sæc. IV, part. I, p. 63.] et Hansizio [Germaniæ sacræ tom. II, p. 61.] (ut alios omittam) contendentibus ea ab Alcuino pro Elnone fuisse scripta; Amando Pachler [Historia de corpore etc. pag. 22 et 23.] et sodalibus suis [Novissimum chronicum, p. 47.] exemplo S. Ruperti biographi ea ad suum cœmeterium referentibus. Quæ controversia ut intelligatur, imprimis sciendum est Arnonem, clericum Frisingensem, deinde Elnonensem monachum et ab anno 782 abbatem, triennio post factum esse Salisburgensem episcopum et abbatem S. Petri; quibus muneribus functum esse, donec anno 821 diem obierit [Cfr Hansizius, Germ. sac. tom. II, p. 97 et seqq. Noviss. Chronic. p. 117 et seqq.] . Retinuisse Elnonense abbatiale pedum censetur; quod omnino admittendum est. Porro, non anno 809, quem habent Milo [De elevatione corporis S. Amandi, in Actis SS. tom. I Februarii, p. 891.] et Annales [Ap. Pertz, Monum. Germaniæ, tom. V, p. 11.] et Chronicum Elnonense [De Smedt, Corpus chronic. Flandriæ, tom. II, p. 10.] , sed priusquam Alcuinus, qui carmen ea de re scripsit [Inscriptiones variæ, num. XXIX, ap. Migne, Patrologia latina, tom. CI, col. 738.] , die XIV kal. junias anni 804 diem obiit [Cfr Vita B. Alcuini per Frobenium, cap. XIII, ibid. tom. C, col. 76 et seqq.] , propter Scarpæ inundationem renovari jussit cryptam, in qua S. Amandi Trajectensis jacebat Elnone corpus, et superpositam ædiculam S. Michaelis honori consecrari. Sed præter carmen, quod modo indicabam, venit in Alcuini scriptis poeticis alterum, quod cum nonnullis aliis de ædificiis, liquido Salisburgensibus, in codice Salisburgensi repertum est, scilicet id ipsum quod supra ex S. Ruperti biographo recitabam, nisi quod absit versus Leoninus, parenthesi a me inclusus: Et Margarethæ, Christi fidelis athletæ.

[31] [reapse referendi sunt, non autem ad ædiculam et cryptam Elnonensem.] Equidem fatebor me, priusquam penitius ambo inspexissem et inter se contulissem carmina, in Mabillonii et Hansizii sententiam pedibus ivisse; sed quum propius examinaveram, recessi inde omnino, nil dubitans quin de duobus diversis fabricis agatur, altera Elnonensi, altera Salisburgensi. Quæ enim carmine XXIX laudatur, uni S. Michaeli sacra erat; quæ carmine CXXIV, S. Michaeli, S. Petro et S. Amando. Prior renovata est, quia,

Dum sacra præsentis pervasit limina templi Sæpius accrescens cumulato gurgite flumen *, Non tulit Arnonus fœdari templa sacerdos; posterior contra, quia Hæc æquata solo viluit domus inclita quondam. In priore præcipuus labor positus fuit in exstruenda crypta et duodecim firmandis arcubus; in posteriori cryptæ vestigium non occurrit. In priore, quoniam Arno versabatur Salisburgi, Hlotharius custos fecit, mandante magistro; atque Milo [De elevatione corporis S. Amandi, num. 3, in Actis SS., tom. I Februarii, p. 891.] etiam unius Lotharii mentionem injecit: in posteriori Lotharius omittitur, et Arnonus, præsul humilis, renovare jacentem Incipit: et ipsemet eam dedicat, Consecrans summis intercessoribus illam.

[32] [Quum autem illa ædicula initio sæculo IX solo jam æquata esset et renovanda, videtur reapse sæculo ante a S. Ruperto extructa fuisse in honorem S. Amandi:] Consentio itaque antiquo S. Ruperti biographo, Pachlero aliisque Salisburgensibus carmine Alcuini CXXIV, quod In cœmeterio inscribitur, Salisburgense S. Petri cœmeterium celebrari; atque illic proinde jam pridem exstitisse ædiculam, quæ circa annum 800 æquata solo viluerat. Accedit quod in Annalibus S. Ruperti Salisburgensibus, medio sæculo XII scriptis [Cfr Pertz, Monum. Germ. tom. I, p. 759.] , hæc ad annum 478 leguntur [Ibid. p. 766.] : Ad sanctum Amandum Maximus presbyter cum sociis suis plusquam 50 passus est, id est in loco, ubi sæculo XII exstabat S. Amandi ædes cœmeterialis. De qua ibidem [Ibid. p. 775.] ad annum 1141 traditur: Ecclesia S. Amandi a Romano Garcensi episcopo consecratur: cujus consecrationis tabulas recitat Amandus Pachler [Hist. de corpore, p. 24.] . Earum initium hoc est: Anno ab incarnatione Domini M. C. XLI. indict. IV, IV idus julii dedicata est basilica S. Amandi et S. Margarethæ a venerabili Romano, episcopo Garcensi, in honore sanctæ et victoriosissimæ Crucis et S. Mariæ, matris Domini. Recensentur dein impositæ reliquiæ; quas inter veniunt S. Amandi: unde deducere tentavit Pachlerus tum S. Amandi corpus illic exstitisse. Non recte, quum ibi non de corpore sermo sit, sed de pauculis reliquiis, quæ mixtim cum aliis loculo altaris sepulcro inseri solent; et quidem eodem titulo leguntur in tabulis consecrationis ejusdem ædiculæ, anno 1492 celebratæ, quando S. Amandi corpus in S. Petri templo jam pridem fuisse diximus. Præstat itaque talia omittere. Verumtamen id ex allatis locis certum est circa annum 800 renovatam fuisse Salisburgi S. Amandi basilicam cœmeterialem, quæ jam dudum exstaret adeoque tum æquata solo viluisset domus inclita quondam: quare valde verisimile est eam reapse sæculo ante constructam fuisse a S. Ruperto; nec quidquam est cur credatur alio titulo quam S. Amandi: ita ut in hac parte S. Ruperti (quem supra adducebam) biographo, utut tot annis posteriori, fides accrescat, nedum dematur.

[33] [cujus etiam corpus, ut ex alio Alcuini carmine liquet, illic servabatur.] Quæ ut coronide quadam perficiam atque ostendam reapse S. Amandi corpus illic tum exstitisse considerandum est carmen Alcuini XXXIV, quod inscribitur Ad tumbam sancti Amandi, ab Arnone renovatam; quippe quod ad S. Amandum, Salisburgi servatum, pertinere videatur, non autem (ut vulgo volunt) ad S. Amandum Trajectensem. Ecce enim [Ap. Migne, Patrol. lat. tom. CI, col. 740.] :

Antistes humilis Domini et devotus honore
Arnonus, sancti tumbam renovavit Amandi,
Non parcens opibus; miseris nam quidquid habebat
Sparserat, et Christi compsit sacra templa sacerdos:
Pro quo, quisque legas versus, orare memento.

Ubi primo adverte Arnonem antistitem Domini humilem et devotum honore dici, ut in carmine CXXIX, (quod de opere Salisburgensi etiam est,) Christi devotus honore Arnonus præsul humilis celebratur: secundo ejus prædicari largitatem, ut (licet omnia sparsisset in bona opera) opibus tamen non pepercerit in renovanda S. Amandi tumba; quod eum de thesauro Elnonensi, quum jam pridem abesset, facere non potuisse; tertio Milonem [Acta SS. tom. I Februarii, p. 892.] , licet multis explicet translationem corporis S. Amandi Trajectensis, quæ tempore Arnonis facta sit, plane præterire renovationem tumbæ, ingentes sumptus factos aliaque id genus; sed narrare dumtaxat corpus superiori loco, quo aquæ non pertingerent a Lothario custode fuisse collocatum: Corpus, inquit, post triginta dies in loco præparato recollocavit: urnamque sepulchri, non (ut antea fuerat) in profundioribus posuit, sed in superioribus, ita ut fundamentum illius videri et lumen sub illo accendi posset, collocavit atque in eo illum psalmi versiculum “Hæc requies mea etc.” suprascripsit. Adverte demum quarto hoc carmen repertum esse in antiquissimo codice Salisburgensi, ubi aliæ hujus civitatis res celebrantur [Historia de corpore etc. p. 13; cfr Hansizius, Germ. sacr. tom. II, pag. 1007 et 1008.] .

[34] [Aliqui scripserunt encomia omnium sanctorum uniux ejusdemque nominis;] Restat ut inquiramus quis S. Amandus ille fuerit. Hansizius, qui (ut supra vidimus) prius voluit S. Amandi Trajectensis reliquias aliquot Salisburgum asportatas fuisse, postea aliam sententiam amplexus est, statuens [German. sacr., t. II, p. 1009.] alterius cujuspiam viri sancti, quomodocumque vocati, seu abbatis seu episcopi, corpus illud esse. Verum enim vero nullus inter sanctos, nomine Amandi notos, venit, cui aptius illud corpus adscribi possit quam S. Amando Wormatiensi. Quod ut facilius pateat, recensebo sanctos Amandos omnes, non quidem eo consilio quo verbi gratia Antonius Sanderus [De claris Antoniis libri tres: primus vitæ sanctimonia notos, alter præsules et magnates, tertius literis et cruditione præstantes complectitur. Lovanii, 1627, in-4°.] omnes Antonios collegit; aut quo Arnoldus quidam [Fasti Arnoldini, triginta Vitæ sanctitate conspicuis Arnoldis, suum cuique diem, quo in menologiis, martyrologiis etc. coluntur, assignantes; una cum appendice aliorum quatuor, quorum natalis nullibi invenitur. Ex variis autoribus collecti et digesti opera clientis F. A. N. E. A.] triginta sanctos Arnoldos; Augustinus Oldoinus [De Clementibus titulo sanctitatis vel morum illustribus. Perusiæ. 1675.] Clementes quotquot potuit omnes; Ven. Vir D. C. Cavedoni [Dichiarazione della iscrizione sepolcrale di S. Giorgio, giovinetto martire, Modena, 1840, p. 25 et seqq.] , in quo Deus dedit huic sæculo singulare exemplum eximiæ doctrinæ cum præclara pietate et vitæ sanctimonia conjunctæ, Georgios viginti quatuor; anonymus quidam, cujus ms. liber in decessorum Musæo servabatur, sanctos, quorum nomen Fortunatus fuit; Franciscus Stiller [Annus Franciscorum, sive historica eorum ephemeris, eventuum gestorumque variorum memoriis secundum anni dies conscripta. Pragæ, 1680, in-4°.] , Societatis nostræ sodalis, sanctos Franciscos omnes; Joannes Nadasi [Annus Joannis, sive de sanctis nomine Joannis appellatis, Praguæ, 1664.] , item societatis nostræ vir, omnes sanctos Joannes; quorum etiam omnium effigies ad latera imaginum vitæ S. Joannis Nepomuceni incidendas curavit Boluslaus Balbinus noster [Vitæ S. Joannis Nepomuceni … illustrata iconismis XXXIII, Augustæ Vindelicorum, 1730.] ; et demum Theodorus noster Schmal [Catalogus sanctorum et vitæ meritis illustrium virorum, qui Theodori nomine appellati fuerunt… Collectore Theod. Schmal, S. J. Aquisgrani, 1708. Ms. musæi nostri.] sanctos Theodoros, quos reperit, omnes: quo referas etiam Leonis Allatii diatribam de Simeonibus, jam pridem a Combefisio editam [Leonis Allatii de Symeonum scriptis diatriba, Parisiis, 1640.] , et tres alias, de Nicetis, de Philonibus et de Theodoris, non ita pridem a cardinali Majo [Nova Patrum bibliotheca, t. VI, part. II, p. 1 et seqq.] in lucem datas: non, inquam, sanctos Amandos ideo conferam ut ingentem numerum recenseam, sed ut confusionem omnem, quantum fieri potest, tollam tenebrasque discutiam.

[35] [alio omnino consilio ordine kalendarii recensentur omnes sancti Amandi;] Ut autem eos omittam, qui in kalendariis et martyrologiis loco Amantii, Amaranthi aliorumque similium nominum errore veniunt, sequens laterculus confici potest:

Die 5 januarii in auctario Usuardino occurrit S. Amandus, quasi socius esset S. Felicis martyris; sed perperam intrusus videtur.
Dei 6 februarii S. Amandus, episcopus Trajectensis, omnium longe nostissimus.
Die 14 februarii S. Amandus martyr in Martyrologio [Col. 921B] Hieronymiano; ubi juxta quosdam codices Amantius dicitur.
Die 19 martiii S. Amandus, socius SS. Amandi Trajectensis et Landoaldi.
Die 6 aprilis S. Amandus, comes, Gisalbæ in diœcesi Bergamensi.
Die 6 junii S. Amandus, martyr Caunæ in Hispania.
Die 9 junii S. Amandus, martyr Niceæ, in Martyrologio Hieronymiano, ubi juxta quosdam codices iterum Amantius dicitur.
Die 13 junii S. Amandus, idem qui ad diem 19 martii.
Die 16 junii S. Amandus, presbyter eremita, Remis cultus.
Die 18 junii, S. Amandus, episcopus Burdegalensis.
Die 25 junii S. Amandus confessor et eremita, socius SS. Sori et Cypriani, cultus Genuliaci, male sociatus Domnoleno, Lemovicibus honorato, perperamque confusus cum S. Amando Comodoliacensi, magistro S. Juniani; quin etiam in quodam Usuardi auctario episcopus et confessor dictus, quasi S. Amandus Trajectensis esset.
Die 6 julii S. Amandus seu Amantius, martyr Neveduni.
Die 16 augusti translatio S. Amandi, presbyteri eremitæ; de quo ad diem 16 junii.
Die 26 augusti S. Amandus, eremita Comodoliacensis, magister S. Juniani.
Die 20 septembris Elnone elevatio corporis S. Amandi Trajectensis.
Die 23 octobris Elnone restitutio S. Amandi, episcopi Trajectensis.
Die 24 octobris S. Amandi confessoris, [episcopi Trajectensis,] Luciani, Marciani et Flori natalis annuntiatur in uno codice Usuardino, manifesto errore duorum dierum.
Die 26 octobris S. Amandi confessoris nudum nomen legitur in aliquot fastis; in aliis natalis; in aliis elevatio; in aliis corporis translatio; in aliis translatio corporis, et ordinatio episcopatus ejus, et dedicatio ecclesiæ ipsius; in aliis demum commemoratio SS. Vedasti et Amandi: ubi semper unus S. Amandus Trajectensis intelligitur.
Die 27 octobris S. Amandi Trajectensis ordinatio legitur in uno codice Usuardino; pertinet ad diem præcedentem.
Die 3 novembris S. Amandi episcopi nomen in aliquo kalendario repererunt decessores nostri: intelligitur Argentoratensis episcopus, cujus olim ossa hac die honorifice translata sunt.
Die 5 novembris S. Amandi episcopi memoriam repererunt iterum decessores nostri ignoto mihi loco. Videtur Argentoratensis intelligendus.
Die 13 novembris Amandus, episcopus Redonensis.
Die 14 novembris Amandum, episcopum Redonensem, errore unius diei refert Saussayus.
Die 15 novembris Argentinæ S. Amandi, episcopi et confessoris: ita Molanus in auctarioad Usuardum secundæ editionis.
Die 17 novembris Amandus signatur in decessorum notis; videtur idem qui S. Amandus Lirinensis.
Die 18 novembris S. Amandus, abbas Lirinensis.

Atque hos in martyrologiis aliisque fastis sacris beatos viros reperi, nomine Amandos: quos inter (ut patet) nullus episcopus Wormatiensis, aut qui Salisburgi colatur.

[36] [scilicet ut innotescat longe verisimillimum esse S. Amandi II, episcopi Wormatiensis, corpus sub annum 710 a S. Ruperto Salisburgum delatum fuisse.] Verum nulla est hujus omissionis admirabilitas, quum neque Wormatiense, neque Salisburgense ullum umquam editum fuerit martyrologium aut kalendarium, et quum diu S. Amandi nostri memoria simul cum sacris reliquiis fere obruta jacuerit, et cum S. Amandi Trajectensis confusa. Utut id est, in universo illo elencho quatuor dumtaxat veniunt episcopi confessores, scilicet Trajectensis, Burdegalensis, Rhedonensis et Argentoratensis; ex quibus solum Trajectensem Salisburgensibus attribui posse nonnulli crediderunt: sed perperam, si admittatur (ut admittendum visum est) ædem cœmeterialem a S. Ruperto S. Amandi titulo consecratam fuisse. Quum enim S. Rupertus, ut alibi monuimus [Cfr Acta SS., t. VIII Octobris, p. 913 et seqq.] invitatu Theodonis ducis, sub annum 710 Salisburgensis ecclesiæ primordia posuerit et sub annum 720 e vivis recesserit, sanctus vero Amandus Trajectensis, anno 684 vita functus, nonnisi die 26 octobris anni 699, quæ dies dominica erat, elevatus seu beatificatus fuerit; non satis magnum intercessisse videtur temporis spatium ut ejus cultus ultra Rhenum propagatus sit et maxime ut ejus nomen tituli loco in dedicandis ædibus sacris adhiberi potuerit. Eo itaque vergunt omnia ut S. Amandum Wormatiensem Salisburgi et coli et corpore requiescere concedamus; hoc solum a Salisburgensium placitis recedentes quod velint Amandum I, non autem II, in eorum civitatem olim translatum fuisse. Quemadmodum enim supra intelleximus, non Amandus I, sed II a Wormatiensibus inter sanctos recensitus est; neque alia de causa Amandum I, qui medio sæculo V floruit, S. Amando II, qui sub annum 630 vixit, substituerunt illi, nisi quod arbitrarentur S. Rupertum Salisburgum profectum esse circa annum Christi 582 [Cfr Pachler, Historia de corpore etc., p. 10 et 15; Mezger, Hist. Salisburg., p. 69 et seqq.] ; quum eo iverit plus centum annis post. Atque hæc partim certa, partim verisimilia de S. Amando Wormatiensi et Salisburgensi disserenda habebamus.

[Annotata]

* la Scarpe.

DE S. CEDDA SEU CEDDO, EPISCOPO SAXONUM ORIENTALIUM IN NORTHUMBRIA,

MONITUM.

Ceddus, conf. pont in Northumbria (S.)

V. D. B.

[Quare hoc loco omittatur S. Cedda.] Quoniam Florentius Wigorniensis ad annum 664 S. Ceddam, apostolum Saxonum Orientalium in Northumbria, quem plerique episcopum Londinensem fuisse volunt, e vivis recessisse die 26 octobris narrat, hinc factum est ut Castellanus in Martyrologio universali ejus ad hanc diem celebraverit memoriam. Verum in Martyrologio Wilsoni anglicano, quod annis 1608 et 1640 typis excusum est, ejus natalis signatus est ad diem 7 januarii; unde receptus est ad eamdem diem in Martyrologium anglicanum Challoneri et in calendarium ecclesiæ catholicæ anglicanæ, quod Harris Nicolas in Chronologia sua historica inseruit. Contra abest omnino a Richardi Smithei Floribus historiæ ecclesiasticæ gentis Anglorum et a Martyrologio anglicano secundum usum ecclesiæ Sarum, quod anno 1526 typis Londinensibus anglice prodiit, nisi quod ad diem 2 martii, qua frater ejus, S. Ceadda, episcopus Merciorum et Lindisfarnorum, memoratur, ejus nomen forma Chaddus cum sancti titulo (Saynt Chadde) venit. Neque hoc solum indicium est beatum virum inter cælites relatum fuisse ante eversa in Anglia religionis catholicæ sacra. Etenim in Sanctilogio Joannis Tinmuthensis atque inde in Capgravii Nova Legenda Angliæ legitur ejus Vita, incipiens ab his verbis: Quia enim diem obitus sanctissimi Cedd, et desinens in hæc: Promotus multis in ecclesia utilis fuit, et altera in ms. codice Lansdowiano cum initio: De eximiæ sanctitatis viro sancto Ced, et cum fine: Ac salutis docendo exhiberet; quemadmodum videre licet ad annum 664 in catalogo rerum historicarum Angliæ, quem mirabili diligentia anno 1862 Londini edidit Thomas Duffus Hardy. Ex venerabilis Bedæ Historia edidit Bollandus ejus Vitam in nostris Actis ad diem 7 januarii et Henschenius, ejus fratris S. Ceaddæ gesta ad diem 2 martii explicans, pauca quædam melius declaravit. Errore itaque elencho sanctorum hujus diei ejus nomen insertum est, quum inter Prætermissos dumtaxat memorandum esset.

DE S. EATA, ABBATE LINDISFARNENSI ET EPISCOPO HAGUSTALDENSI IN ANGLIA,

ANNO 685.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eata, conf. pont. Lindisfarnæ et Hagustaldii (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Cultus Sancti stabilitur; ejus Vita; educatio Lindisfarnæ sub S. Aidano; regimen monasteriorum Mailrosensis, Lindisfarnensis et Ripponensis.

Quamvis præcipua Martyrologia Adonis, Usuardi, [Sancti Eatæ cultus,] Romanum, eorumque Auctaria omnino sileant nomen S. Eatæ, abbatis Lindisfarnensis et episcopi Hagustaldensis, non est tamen quod de ejus sanctitate et cultu dubitemus. Habemus enim imprimis luculenta testimonia Venerabilis Bedæ, quæ istiusmodi silentium abunde compensant; dein translatio olim tentata ab Eboracensibus, ut unum saltem corpus sanctum in ecclesia sua possiderent. Quæ, infra latius explicata, monstrabunt, nullum de sanctimonia et cultu antistitis nostri esse posse dubium. Cæterum Joannes Trithemius lib. IV de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, cap. 169, Sanctum nostrum memorat his verbis: Eata, abbas Mailrosensis, sub quo Cuthbertus monachus factus est, et postea episcopus Hagustaldensis sive Lindisfarnensis ante Joannem, vir omnium simplicissimus ac mansuetissimus, Ecclesiam vita et doctrina nihilominus strenue gubernavit. Claruit anno Domini 670. Joannes, de quo hic agitur, est Beverlacensis, cujus Acta ediderunt nostri ad diem VII maii [Acta SS., tom. II Maii, p. 166.] .

[2] [variis documentis firmatur:] Sancti etiam nostri memoriam recolunt varii hagiographi: ut Dempsterus in Menologio Scotico ad diem VII maii [Ibid., p. 133.] : Claudius Chalemotius, perperam quidem inter sanctos Cistercienses ad diem VI junii [Ibid., tom. I Jun., p. 618.] ; Kalendarium Antverpiense ms. ad XI septembris, quapropter majores nostri ad hunc diem promiserunt, acturos se de S. Eata ad diem XXVI octobris, quorum fidem liberamus. Insuper Sancti memoriam celebrat Hugo Menardus in Martyrologio Sanctorum Ordinis S. Benedicti: Haugustaldi, inquit, in Anglia, S. Eattæ, ejusdem civitatis episcopi et Confessoris. Et in Observationibus ad hanc diem XXVI octobris eadem feri repetit, quæ supra retulimus ex Trithemio. Ferrarius autem in suo Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio non sunt, appellat sanctum antistitem Hetbam, vitio verisimiliter typothetæ, nam in Notis subjectis vocat illum Hetham: sed quocumque modo legerit Ferrarius nomen Sancti, certe nostrum indicavit allegando Bedam, Trithemium, et Rosweydum, qui in Fastis Sanctorum nuspiam memorat aut Hetbam aut Hetham, sed Eatham ad XXVI octobris. Tandem Simon de Peyronet in Catalogo Sanctorum eumdem recolit, scribens, Eatam, Eattam et Eatham vocari.

[3] [Ejus Vita sæc. XII describitur;] Auctor Vitæ infra edendæ nullo prodit indicio, quis fuerit, et quo scripserit tempore. Id certum est, eumdem scripsisse post sæculum XII jam inchoatum, siquidem num. 7 a Thoma II, archiepiscopo Eboracensi, qui ab anno 1109 ad 1114 sedem tenuit [Monast. Anglic., t. VIII, p. 1172.] , tentatam translationem referat, et numero 4 dicat, modo in Hagustaldensi Ecclesia esse canonicos regulares, quos scimus ibidem monachis substitutos ab eodem Thoma kalendis novembris anni 1113, ut narrat Joannes Mabillon, in libro Miraculorum S. Wilfridi seu Sanctorum Ecclesiæ Hagustaldensis [Acta SS. Ord. S. Bened., sæc. III, part. I, p. 216.] . Quia tamen istius mutationis mentionem facit, credo, biographum scripsisse in decursu sæculi XII: si enim serius scripsisset, jam nulla appareret utilitas revocandi memoriam facti jam antiqui. Alium porro scriptorem antiquiorem scripsisse Vitam Eatæ non novimus. Certe qui nuper edidit Catalogum Chronicorum et aliorum instrumentorum, ad Historiam Angliæ pertinentium, Thomas Duffus Hardy, custos publicus Monumentorum (Keeper of the public records) Vitas Sanctorum enumerat, tamquam fontes uberrimos Historiæ antiquiorum temporum [Duffus Hardy, Descriptive Catalogue of materials relating to the History of Great Britain, tom. I, p. 292.] . Inter illas vero occurrit Vita S. Eatæ unica, quatenus in variis bibliothecis Angliæ manu exarata et apud Capgravium typis excusa exsistat: etenim in omnibus codicibus iisdem omnino verbis incipit et iisdem fere desinit, ac in exemplari nostro, quod ex monasterio Rubræ Vallis exscriptum habemus et quod cum Capgravii legenda convenit, aliquantulum recedens a codice Eboracensi, quem Surtee Societas in Miscellaneis biographicis anno 1834 secuta est. Laudatus Duffus Hardy dicit, Vitam S. Eatæ verisimiliter conscriptum fuisse ab Ailrado, Rivallensi monacho, qui anno 1166 floruit; [Rob. Walt., Bibl. Brit., V° Ailred.] sed argumentum, quo nititur, non placet. Cæterum quiscumque hujus Vitæ fuerit auctor et quocumque vixerit tempore, manifestum fiet ex infra dicendis, illum nihil protulisse ex penu propria, se fideliter hausisse ex antiquioribus monumentis. Unum addam, in lexico nempe Sanctorum, summa cura ac ingenti labore compilato a R. D. Joanne Stadler, decano Ecclesiæ Augustanæ in Bavaria, obrepsisse errorem, utpote qui duos ponat ejusdem nominis episcopos, quasi unus Hagustaldensis, Lindisfarnensis Ecclesiarum alter episcopi fuissent [Heiligen-Lexicon, V° Eata.] ; quum unus tantum fuerit utriusque Ecclesiæ episcopus; quod quidem scimus non solum ex Martyrologiis, ut habet Lexicon Hagiographiæ [Diction. Hagiograph., V° Eate.] , sed etiam ex ejus Vita, ab Anonymo conscripta, qui, ut jam diximus, ex Bedæ Historia narrationem suam deprompsit. [Sanctus a B. Aidano]

[4] Legimus in Vita edenda num. 2, S. Aidanum, duodecim pueros de natione Anglorum in Christo erudiendos suscepisse; ex quibus extitit Eata, puer bonæ indolis; prout testatur nobis Beda presbyter in Historia sua lib. III, cap. 26 [Migne, Patrol., tom. XCV, col. 164.] dicens, Eatam unum esse de duodecim pueris Aidani, quos primo episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit. Nostri in Actis S. Aidani ad XXXI augusti monstrarunt, ordinationem S. Aidani in episcopum incidere in annum Christi 634 aut 635 [Acta SS., tom. VI Aug., p. 689.] : quum autem S. Eata, hactenus puer, in discipulum S. Aidani assumptus fuit, decennis verisimiliter erat; unde ejus diem natalem ad annum Christi circiter 625 statuere possumus, adeoque, quum anno 685 obierit, ad ætatem 60 annorum pervenisse. Ejus quoque originem indicant citata verba, nempe ex Anglorum gente, ad quorum conversionem S. Gregorius Magnus SS. Augustinum et socios in Britanniam misit. Nihilominus Oswaldus rex, qui, ait Beda in Hist. Eccles. lib. III, cap. 3 [Migne, Patrol., tom. XCV, col. 119.] , inter Scotos exulans baptismatis sacramenta, cum his, qui secum erat, militibus consecutus fuerat, petiit a majoribus natu Scotorum, ut sibi mitteretur antistes, cujus doctrina et ministerio gens, quam regebat, Anglorum dominicæ fidei et dona disceret et susciperet sacramenta. Atque hinc factum est, ut gens Anglorum in Northumbria aliquandiu ritibus Scoticis adhæserit.

[5] [Lindisfarnæ a pueritia educatus,] S. Aidanus sedem episcopalem constituit in insula Lindisfarnensi, qui locus, ait Beda lib. III Hist. cap. 3 [Ibid., col. 120.] , accedente et recedente reumate (id est, fluxu et refluxu) bis quotidie instar insulæ maris circumluitur undis, bis renudato littore, contiguus terræ redditur. Hæc insula seu peninsula, mutato deinceps nomine propter incolatum et sepulturam multorum episcoporum et monachorum, qui sanctitatis famam et publicum Ecclesiæ cultum obtinuerunt, Insula Sancta, Holy-Island vocata fuit, et hactenus vocatur [Camden. Britan., t. III, p. 744.] . In ea insula fuerunt clerici sub episcopo et monachi sub abbate, ut monstratum fuit in Actis S. Vitalis episcopi ad XX octobris [Acta SS., tom. VIII Octob., p. 919.] : sed destructa dein insula per Danos initio sæculi IX, episcopalis sedes alio translata fuit. Videbatur enim constitutio sedis pendere a loco, in quo depositum erat corpus S. Cuthberti, omnium episcoporum Lindisfarnensium celeberrimi, cujus Acta dederunt majores nostri ad XX martii [Acta SS., tom. III Mart., p. 93.] . Quum igitur anno 793, ut habent Chronica de Mailros [Gale, Rer. Anglic. scriptt., tom. I, p. 139.] , Dani, monasterio Lindisfarnensi destructo, monachos occidissent, corpus tamen Sancti non attigerunt. Sed anno 875 exercitu Danorum Northumbriam occupante, Eardulfus episcopus et Edredus abbas corpus S. Cuthberti de Lindisfarnia tollentes per septem annos vagari ceperunt [Ibid., p. 144.] ; donec anno 883 instaurata est sedes in Cuncastri *, quæ prius fuerat in Lindisfarnia [Ibid, p. 145.] .

[6] [S. Cuthbertum] Tandem anno 995 seu centum duobus annis post Cestriensem fundationem Aldunus episcopus transtulit de Cestre in Dunelmum * corpus S. Cuthberti [Ibid., p. 152.] . Quod etiam confirmat Simeon in Historia Dunelmensis Ecclesiæ: Venerandus, inquit [Twysden, Hist. Anglic. scriptt., tom. I, col. 29.] , antistes Aldhunus ecclesiam … solemniter dedicavit, cunctisque gaudentibus et Deum collaudantibus, sanctissimi patris Cuthberti incorruptum corpus in locum, quem paraverat, translatum debito cum honore locavit. Taliter usque in præsens cum sancto corpore sedes episcopalis hoc in loco permansit, quæ a rege quondam Oswaldo et pontifice Aidano primitus in insula Lindisfarnensi fuerat instituta. Satis manifestum fit, fata, ut ita dicam, Ecclesiæ Lindisfarnensis omnimodo conjuncta fuisse cum corpore S. Cuthberti: atque hæc paulo fusius explicuimus, quia Lindisfarnense monasterium locus est, in quo S. Eata primitias hausit. Nunc vero gradum facimus ad reliqua Acta Sancti illustranda.

[7] [in monasterio Mailrosensi discipulum habuit,] Post haustam sub S. Aidani disciplina monasticæ vitæ institutionem, S. Eatas præpositus fuit monasterio Mailrosensi. Est autem Mailros seu, ut etiam habet biographus noster, Menros, hodie Melrose, locus in Scotia hodierna, in comitatu Roxburgensi ad Twidam fluvium situs, quæ etiamnum Old Melrose vocatur, ut docet nos Lexicon geographicum Scotiæ [Carlisle, Topogr. Diction. of Scotland, V° Melros.] , constatque unica domo; remanent tamen rudera murorum antiqui monasterii, diciturque omnium antiquissimum, [Ibid, l. c.] . Quod quidem probare non possum. Etenim censeo, Lindisfarnense cœnobium, Mailrosensi antiquius esse: nam si rex Oswaldus Melrosenses monachos habuisset, prædicatores, non quæsivisset ex longinqua Hi seu Jona, aut, ut scribunt recentiores, Jova [Reeves, Life of S. Columba, p. 413.] *, una ex Hebridibus, in occidentali plaga hodiernæ Scotiæ jacentibus. Dein si post Melrosense monasterium initium habuisset Lindisfarnense, videretur majorem dignitatem inesse Melrosensi quam Lindisfarnensi; adeoque promotio abbatum ex hoc in illud: ast contra omnino accidit: Sic S. Eata noster, teste Beda lib. III Hist. 26 [Migne, tom. XCV, col. 163.] , præpositus est abbatis jure, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Mailros: sic quoque idem Beda lib. IV, cap. 27 [Ibid., col. 221.] , dicit, S. Cuthbertum, prius Mailrosensem abbatem, vocante S. Eata, ad regimen Lindisfarnense promotum fuisse. Facile igitur concedendum est, post Lindisfarnense, anno Christi 635 fundatum, originem habuisse Mailrosense.

[8] Opinor tamen, sat diu ante annum 664 Mailrosense cœnobium intium suum sumpsisse. [quando illius regimen tenuit:] Hic denuo ducem accipimus Bedam, qui lib. III cap. 26 [Migne, Patrol., tom. XCV, col. 163.] et lib. V, cap. 24 [Ibid., col. 287.] dicit, anno 664 fratribus, qui in Lindisfarnensi Ecclesia, Scottis abeuntibus, remanere maluerunt, præpositum fuisse abbatis jure reverentissimum ac mansuetissimum Eatam, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Mailros. Jam igitur anno 664 justi monasterii formam induerat Melros, in quo Sanctus noster suæ sanctimoniæ argumenta dederat, quibus aptus probabatur sustinendo graviori oneri. Imo anno Domini 651 jam floruisse monasterium istud, testis etiam est Beda in Vita prosaica S. Cuthberti. Habita enim visione de obitu S. Aidani, anno 651 defuncti, continuo statuit, relicto mundo, monasterium petere cap. 4 Vitæ [Ibid., tom. XCIV, col. 739.] : adeoque Mailrosam se contulit, ubi a S. Boisilo exceptus, a S. Eata abbate, accepta tonsura fratrum consortio junctus est, cap. 6 [Ibid., col. 742.] . In priori itaque medietate sæculi VII origo Mailrosensis quærenda est, quin accuratius quidpiam definiri mihi liceat.

[9] [genus vitæ monachorum] Rationem autem vivendi in hisce monasteriis describit nobis Beda lib. III Hist. cap. 26 [Ibid., tom. XCV, col. 164.] : Quantæ autem, inquit, parsimoniæ, cujusque continentiæ fuerit ipse cum prædecessoribus suis, testatur etiam locus ille, quem regebant, ubi abeuntibus eis, excepta ecclesia, paucissimæ domus repertæ sunt, hoc est, illæ solummodo, sine quibus conversatio civilis esse nullatenus potest. Si quid enim pecuniæ a divitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem potentium sæculi vel pecunias colligi vel domus provideri necesse fuit, qui numquam ad ecclesiam nisi orationis tantum et audiendi verbi Dei causa veniebant. Rex ipse, cum opportunitas exegisset, cum quinque tantum aut sex ministris veniebat, et, expleta in ecclesia oratione, discedebat. Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum et quotidiano fratrum cibo contenti, nil ultra quærebant. Tota enim tunc fuit sollicitudo doctoribus illis Deo serviendi, non sæculo; tota cura cordis excolendi, non ventris.

[10] [Scotorum describitur,] Unde et in magna erat veneratione tempore illo religionis habitus; ita ut ubicumque clericus aliquis aut monachus adveniret, gaudenter ab omnibus tamquam Dei famulus exciperetur. Etiam si in itinere pergens inveniretur, adcurrebant, et flexa cervice vel manu signari, vel ore illius se benedici gaudebant, verbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum præbebant. Sed et diebus dominicis ad ecclesiam sive ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant: et si quis sacerdotum in vicum forte deveniret, mox congregati in unum vicani, verbum vitæ ab illo expetere curabant. Nam neque alia ipsis sacerdotibus aut clericis vicos adeundi, quam prædicandi, baptizandi, infirmos visitandi, et, ut breviter dicam, animas curandi causa fuit, qui in tantum erant ab omni avaritiæ peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potentibus coactus acciperet. Quæ consuetudo per omnia aliquando post hæc tempore in Ecclesiis Nordanhymbrorum servata est. Sed de his satis dictum.

[11] [Cam Mailrosæ et Lindisfarnæ] Postquam per tredecim saltem annos S. Eata monasterium Mailrosense rexisset, admotus fuit anno 664 ad regimen Lindisfarnense. Id enim habet textus Bedæ num. 8 citatus, nempe illo anno Lindisfarnam advenisse Sanctum: ast eodem num. monstravimus S. Eatam dedisse tonsuram monasticam S. Cuthberto anno 651: quum igitur inter annum 651 et 664 intercapedo sit tredecim annorum, hanc admittere omnino debemus. Sed eamdem quoque multo majorem facere non possumus: siquidem, ut supra num. 4 docuimus, natus fuerit S. Eata circa annum 625, adeoque anno 651 ætatem annorum viginti sex attigerit, non multo citius monasterio Mailrosensi abbas imponi potuit, ne rem tanti momenti, quale est regimen monasterii inchoandi, viro, adolescentiæ limites vix egresso, commisisse S. Aidanus diceretur. Quod etiam aliquatenus confirmatur ex Vita S. Cuthberti, cap. 6 [Migne, Patrol. t XCIV col. 742.] : quum enim sanctus juvenis sciret, Lindisfarnensem Ecclesiam multos habere sanctos viros, tamen fama præventus Boisili, sublimium virtutum monachi et sacerdotis Mailros petere maluit. Erat nempe Boisilus præpositus monasterii, qui juvenem secum retinuit: et post dies paucos, adveniente S. Eata, S. Cuthbertus habitum monasticum induit. Suspicor, tunc primum, anno scilicet 651, Eatam gubernaculo Mailrosensia tenuisse. De S. Boisilo agunt nostri ad diem XXIII januarii [Act. SS. t. II Januar. p. 540.] .

[12] [quam Rippone,] S. Eata Mailrosæ agente, Alcfridus, filius regis Oswü, ait Beda in Vita S. Cuthberti cap. 7 [Migne, Patrol. t. XCIV col. 743.] , locum quemdam regni sui, qui vocatur Inhrypum ad construendum ibidem monasterium quod Eatæ abbati donare constituit: et tollens idem abbas quosdam e fratribus secum,… condidit ibi quod petebatur, monasterium, atque eisdem, quibus antea Mailros institutis disciplinæ regularis imbuit. Sed non diu apud Scotos monasterium perstitit. Nam, ut notat Beda in Vita S. Cuthberti cap. 8 [Ibid. col. 744.] Eatas cum Cuthberto et cæteris, quos secum adduxerat, domum repulsus est, et locus monasterii, quod condiderat, aliis ad incolendum monachis datur, nempe imprimis S. Wilfrido, ut laudatus Beda testatur lib. V. cap. 19 [Ibid. t. XCV col. 265.] dicens: Quem videlicet locum (Inhripum) dederat (Alchfridus rex) pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scotos sequebantur. Verum quia illi postmodum, optione data, maluerunt cedere, quam pascha catholicum cæterosque ritus juxta Romanæ et apostolicæ Ecclesiæ consuetudinem recipere, dedit hoc illi (Wilfrido). Si quidem S. Eatas in Northumbria remanserit, et a Theodoro Cantuariensi episcopus consecratus fuerit, non est dubium, quin et ipse Anglus ritum Romanum receperit. Sed abscedentibus Scotis, minutus fuit monachorum numerus, quibus deinceps sufficiebant antiquiora monasteria duo, Lindisfarnense et Mailrosense: unde ab Alchfrido rege dari potuit Hripum S. Wilfrido.

[13] [cujus varia fortuna exponitur.] Cessit imprimis monasterium Hripum (hodie Rippon in comitatu Eboracensi) Ordini S. Benedicti, ac deinceps circa initium regni Normannici evasit ecclesia collegiata; quo in statu permansit usque ad Henricum VIII, qui illius bona ad sæcularem conditionem traduxit. Ast Jacobus I, rex Angliæ, instante Anna regina sua, denuo capitulum, utique Anglicanum, anno 1604 instituit pro decano et sex canonicis: quorum reditus annui ad libras Anglicas 247 æstimabantur. Erant præterea Ripone duo nosocomia, a catholicis fundata: nam clerus Anglicanus, qui providere debet uxoribus et liberis educandis, dotandis, promovendis, tantum plerumque superesse non potest pecuniæ, ut pia instituta excitet aut collabentia instauret [Dugdale, Monast. Angl. t. II, p. 131. Edit. Londin. 1817.] .

[Annotata]

* Chester-lestreet

* Durham

* hodie Colmkill

§ II. Sancti episcopatus Lindisfarnæ et Hagustaldii; mors sancta; sepultura et translatio.

[Multiplicatis sedibus episcopalibus.] Quæ fuerint causæ multiplicandi per Northumbriam episcopatus, quam una complectebatur Ecclesia Eboracensis, seu Lindisfarnensis in Actis S. Accæ, Hagustaldensis episcopi exposita sunt ad diem XX octobris [Act. SS., t. VIII octob. p. 965.] . Qua ratione S. Eata ad episcopatum promotus fuerit, narrat Beda lib. IV cap. 12 [Migne, Patrol. t. XCV. col. 191.] . Quo etiam (inquit) anno, nempe 678 orta inter ipsum regem Ecgfridum et reverentissimum antistitem Vilfridum dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, et duo in locum ejus substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti præessent: Bosa videlicet, qui Deirorum, et Eata, qui Berniciorum provinciam gubernaret: hic in civitate Eboraci, ille in Hagustaldensi sive in Lindisfarnensi Ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti … Ordinati sunt autem Bosa et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro; qui etiam post tres abscessionis Vilfridi annos horum numero duos addidit antistites, Tunberctum ad Ecclesiam Hagustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumvini ad provinciam Pictorum, quæ tunc temporis Anglorum erat imperio subjecta. Hactenus Beda.

[15] [Sanctus fit episcopus] Ex dictis manifestum fit, S. Eatam per quatuordecim fere annos, abbatis titulo, monasterio Lindisfarnensi præfuisse, antequam episcopatum adiret. Non cessavit tamen monasticam vitam ducere. Nam, ait Beda lib. IV cap. 27 [Migne, Patrol. t. XCV col 221.] , a temporibus ibidem (Lindisfarnæ) antiquis et episcopus cum clero, et abbas solebat manere cum monachis, qui tamen et ipsi ad curam episcopi pertinerent. Quia nimirum Aedan, qui primus ejus loci episcopus fuit, cum monachis illuc et ipse monachus adveniens, monachicam in eo conversationem instituit; quomodo et prius beatus pater Augustinus in Cantia fecisse noscitur, scribente ei reverentissimo Papa Gregorio, quod et supra posuimus. “Sed quia tua fraternitas, inquit, monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis, in Ecclesia Anglorum, quæ nuper auctore Deo ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere, quæ initio nascentis Ecclesiæ fuit patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his, quæ possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.” Hæc S. Gregorii responsio reperitur inter ejus opera, lib. XI epist. 64 [Migne, Patrol., t. LXXVII, 1183.] .

[16] [Lindisfarnensis,] Liceat hic obiter animadvertere, ex origine monastica variarum Ecclesiarum Angliæ provenisse, ut multæ habuerint capitula regularium, quæ usque ad ætatem Henrici VIII in statu regulari perseverarunt; unde in hujusmodi ecclesiis qui eligebatur abbas monasterii, ipso jure erat simul episcopus totius diœcesis. Tales Ecclesias enumerat Urbanus Pp. VIII, dum præscribit monachis Anglo-Benedictinis (nam hi soli Ecclesias cathedrales possidebant), ut constituerent singularum Ecclesiarum capitula seu collegia, prælatos, citra abbatialem tamen dignitatem, eligerent, quorum præcipuus esset prima dignitas in ecclesia et diœcesi. Harum Ecclesiarum nomina recenset Urbanus VIII in sua bulla, data IV id. julii an. 1633 [Dugdale, Monast. Anglic. t. VIII, p. 1648.] ; sunt nempe metropolitana Cantuariensis, cathedrales Wintoniensis (Winchester), Dunelmensis (Durham), ex Ecclesia Lindisfarnensi enata, Eliensis, Wigorniensis, Nordwicensis, Roffensis (Rochester), Bathoniensis (Bath), Conventriensis [Ibid. p. 1650.] . Atque hic Ecclesiarum in Anglia status perseveravit, donec Pius Pp. IX per Breve apostolicum, datum XXIV septembris 1850, abrogata veteri hierarchia catholica, novam constituit, quæ constat una Ecclesia metropolitana West-monasteriensi, et duodecim episcopatibus suffraganeis [Kersten, Journal hist. et lit. t. XVII, p. 366.] inter quos est Hagustaldensis, quem olim, ut diximus, episcopus rexit noster S. Eata.

[17] [assistitque synodo Heathfeldensi] Verisimiliter adfuit Sanctus concilio, quod celebravit S. Theodorus in campo Haethfelda anno 680, de quo agit Beda lib. IV cap. 17 [Migne, Patrol. t. XIV, col. 198.] . Synodus ista jussu Agathonis Papæ coacta fuit, ut videtur ex ejus epistola ad Ethelredum, regem Merciorum et Theodorum archiepiscopum [Labbe, t. VI, conc. col. 576.] . Quum enim dicatur S. Theodorus, archiepiscopus Britanniæ insulæ illud celebrasse, una cum eo sedentibus cæteris episcopis Britanniæ insulæ, vix dubitari potest, adstitisse inter cæteros etiam S. Eatam. In hac porro synodo quum audivisset fidem Ecclesiæ CPoli per hæresim Eutychetis multum esse turbatam, voluit Ecclesias Anglorum ab hujusmodi labe immunes servare: proindeque hoc ipso tempore indictum fuit concilium œcumenicum CPoli, quod finem accepit XVI septembris 681 et in quo Monothelismus damnatus fuit. Suscipiunt autem patres Angli fidem, quam susceperunt concilia œcumenica, nempe Nicænum, CPolitanum I, Ephesinum, Chalcedonense, CPolitanum II. Suscepimus, inquiunt, et glorificamus Dominum nostrum Jesum, sicut isti glorificaverunt: nihil addentes vel subtrahentes: et anathemizamus corde et ore, quos anathemizarunt, et quos susceperunt, suscepimus.

[18] [et Hagustaldium translatus,] Quum autem per annos fere septem, id est ab anno 678 ad 685, duas Ecclesias Lindisfarnensem et Hagustaldensem gubernasset S. Eata, S. Cuthbertus in synodo juxta fluvium Alne, in loco, qui dicitur Altuifyrdi, quod significat “Ad duplex vadum” (Twyford), cui præsidebat Theodorus archiepiscopus, sub præsentia regis Ecgfridi, omnium consensu ad episcopatum electus fuit. Electus autem, pergit Beda lib. IV cap, 28 [Migne, Patrol., t. XCV, col. 222.] , primo in episcopatum Hagustaldensis Ecclesiæ pro Tunbercto, qui ab episcopatu fuerat depositus. Sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi Ecclesiæ, in qua conversatus fuerat, dilexit præfici; placuit, ut Eata, reverso ad sedem Ecclesiæ Hagustaldensis, cui regendæ primo fuerat ordinatus, Cuthberct Ecclesiæ Lindisfarnensis gubernacula susciperet. Hæc electio S. Cuthberti, ante hyemem anni 684 facta, completa est ordinatione ejus, in ipsa solemnitate, ait Beda l. c. [Ibid. col. 223.] , paschali, anno 685 occurrente in diem XXVI martii, Eburaci, sub præsentia præfati regis Ecgfridi, convenientibus ad consecrationem ejus septem episcopis, in quibus beatæ memoriæ Theodorus primatum tenebat.

[19] [sancte obit,] Eodem quo consecratus est S. Cuthbertus episcopus, anno obdormivit in Domino S. Eata; scilicet anno 685. Etenim apud Bedam lib. V cap. 2 [Ibid. col. 230.] dicitur, regni Altfridi principio, defuncto Eata episcopo, Johannes, vir sanctus, Hagustaldensis Ecclesiæ præsulatum suscepit. Altfridus autem fratri suo Ecgfrido occiso successit anno 685, ut notat Beda lib. V cap. 24 [Ibid. col. 287.] . et secundum Chronicon Saxonicum, prout illud edidit Edm. Gibson Oxonii anno 1692, sub anno 685 signatur consecratio Joannis, dicti Beverlacensis, cujus Acta illustrarunt nostri ad diem VII maji [Act. SS. t. II, maji p. 166 et in Append. maji p. 843.] . Summo gaudio, ut habet biographus noster num. 5, a suis Hagustaldensibus exceptus fuit Sanctus Eatas, sed morbo dyssenterico correptus, septem post mensibus finem vitæ fecit, defunctus die XXVI octobris, quum a die XXVI martii seu a consecratione S. Cuthberti menses omnino septem Hagustaldensem recepisset Ecclesiam.

[20] [ac in ecclesia S. Andreæ sepelitur,] S. Eatam statim post obitum Hagustaldiæ sepulcrum nactum fuisse, abunde monstrat ejus Reliquiarum sæculo XII ibidem inventio. Biographus noster num. 6 dicit, illum sepultum juxta sacrarium ecclesiæ Hagustaldiensis ad plagam meridianam, et parvam capellam lapideam supra tumulum ejus exstructam fuisse. Addit vero: De quo loco incertum habetur, a quo translatus sit, ac intra ecclesiam in scrinio condigno honore collocatus. Verisimile tamen videtur, illum translatum fuisse ab Alfredo, presbytero Dunelmensis Ecclesiæ, qui venerabiles ejus successores Actam et Alcmundum dextera levavit, ac intra ecclesiam in feretris honorifice collocavit. Scilicet hunc Alfridum eumdem credo ac illum, qui in libro de Miraculis S. Wilfridi seu de Sanctis Ecclesiæ Hagustaldiensis num. 15 vocatur Alured, filius Westou, quem etiam ob doctrinæ et sapientiæ gratiam, Alured Larwa, id est, Doctorem nominabant. Hic nempe, ait scriptor anonymus, canonicus regularis sæculi XII, divina revelatione commonitus, per sacra loca, quæ sævitia barbarorum vastaverat, discurrens, multorum Sanctorum Reliquias de tumulis eruens, ad Dunelnensem transtulit ecclesiam. Atque hæc acta sunt aliquanto antequam Thomas I sedem Eboracensem conscenderet, quod accidit anno 1070 [Godwin, De præsul Angl. Epp. Eborac. p. 23.] ; nam Aluredi filius ab archiepiscopo Thoma petiit sibi concedi ruinosam ecclesiam Hagustaldensem: quam etiam obtinuit, introductis in eam canonicis regularibus [Mabill. Act. SS. t. III, part. I, p. 215 *.] .

[21] [et anno 1154 in novo tumulo conditur.] Quum autem eorum industria instaurata esset ecclesia Hagustaldensis, pretiosis decorata ornamentis et sancti Andreæ aliorumque sanctorum ditata Reliquiis, statuerunt viri religiosi exuvias domesticorum Sanctorum elevare: cui ritui celebrando constituerunt diem V non. martii anni 1154 [Ibid. p. 216 *.] . Repertis autem corporibus SS. Accæ, Alcmundi, Fredenberti et Alberti (aliis) Tilberti, postremo scrinium, quo venerabilis Accæ episcopi (perperam pro Eata, ut notat Mabillonius [Ibid. l. c. not.] ) Reliquiæ tegebantur, aperientes, inveniunt ossa ejus, cælestem odorem spirantia. Quem quum omnes, qui aderant, territi et stupefacti hausissent, resoluti in lacrymas, tanti se patroni precibus devotissime commendarunt. Invenerunt in eadem theca vas plumbeum, minutias quasdam ex beati Fredenberti continens, ejusdem odoris fragantiam redolens. Tunc sonuit in ore omnium gratiarum actio et vox laudis. Applicantesque minorem, quam ornaverant, thecam, Beati pontificis Reliquias cum vase plumbeo, quod invenerant, intulerunt… Erectaque secus altare tabula, tribus innixa columnis, sculpturis et picturis decentissime variata, statuerunt in medio scrinium majus, quod quatuor episcoporum sacra pignora continebat; a parte ejus australi illud, quod S. Aatæ (Eatæ) venerabilia ossa tegebat; ad aquilonem tertium cum his, quæ imposuerant, statuerunt. Nempe scrinium, in quo cum S. Babillæ episcopi et Martyris sacris Reliquiis quædam pars pulveris de corpore S. Aatæ episcopi continebatur. Quibus rite peractis et Missarum solemniis cum debito gaudio celebratis, populus dimittitur, plebs fratrum solitæ paci redditur ac quieti. Atque hæc fere sunt, quæ Actis S. Eatæ præmittenda duximus: reliqua, prout occurrent in ipsis Actis illustrabimus.

VITA S. EATÆ, EPISCOPI LINDISFARNENSIS,
Auctore anonymo, ex ms. Rubræ Vallis.

Eata, conf. pont. Lindisfarnæ et Hagustaldii (S.)

BHL Number: 2357

AUCTORE ANONYMO & AUCTORE J. V. H.

CAPUT UNICUM.
Sancti institutio et monachatus sub Aidano, episcopo Scoto; præfectura monasterii Mailrosensis et Lindisfarnensis; episcopatus Hagustaldensis; obitus et sepultura.

[Oswaldus, rex in Northumbriam] Anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo trigesimo tertio, interfecto rege Edwino, rege northumbrorum nobilissimo a, suscepit pro illo regnum Berniciorum filius Ethelfridi, nomine Eansfridus. Si quidem tempore toto, quo regnavit Edwinus, filii præfati regis Ethelfridi, qui ante illum regnaverat, cum magna nobilium juventute apud Scotos sive Pictos exulabant, ubi in fide instructi, baptizati sunt. Mortuo enim rege Edwino, regressus ab exilio Eansfridus et Berniciorum adeptus regnum, ad idololatriam, relicta, quam susceperat, fide, se convertit b. Unde justo Dei judicio a Cedwalla, rege Britonum, in brevi interemptus est c. Quo mortuo, successit Oswaldus frater ejus, qui regnum Deirorum et Berniciorum suo dominio subjugavit d.

[2] [S. Aidanus vocat, qui Eatam puerum educat, et monachum factum,] Qui statim Aidanum, venerabilem episcopum, ad convertendum populum sibi subjectum accivit, sedem episcopalem in Lindisfarnensi insula eidem statuit, et ecclesias ac monasteria per loca ædificare curavit e. Idem vero sanctus Antistes Aidanus duodecim pueros de natione Anglorum in Christo erudiendos suscepit: ex quibus extitit Eata, puer bonæ indolis ac mansueti animi valde f. Doctoris enim sui monitis et exemplis sedulus auditor, menteque totus inhærens, omni morum honestate conspicuus enituit. Acceptus itaque Deo et hominibus, et monachus factus, monasticam vitam in vigiliis, jejuniis et cæteris actibus bonis, die ac nocte exequi operam dedit. Erat namque vir patientiæ virtute præcipuus, castitate nitidus, affabilis et jucundus omnibus, et, ut venerabilis Beda testatur, præ omnibus hominibus mansuetudinis et simplicitatis gratia decoratus.

[3] [monasterii Mailrosensis præpositum creat.] Effectus tandem abbas Mailrosensis, id est, Meuros g, multo majoris humilitatis et charitatis exempla, quam antea, suis fratribus exhibens, non quasi magistrum, sed (ut) pium patrem omnes confratres sui eum diligebant. Potentibus et divitibus hujus sæculi in tantum venerabilis, ut ipsi etiam reges illum ut patrem colerent, terras et possessiones ad construenda monasteria devotis animis largirentur. Pius autem pater ecclesias et monasteria diligenti studio opportunis locis construxit; discipulos, sanctæ conversationis studiis operam dantes, in ipsis aggregare curavit. Inter quos Boisilus h, Mailrosensis cœnobii præpositus et Cuthbertus, postea Lindisfarnensis episcopus i, viri utique miræ sanctitatis nitore lucentes et spiritu prophetiæ mirifice pollentes erant. Post conflictum vero, in monasterio Hildæ abbatissæ de observatione paschæ k, Colmannus episcopus, genere Scotus l, impetravit a rege Oswis m, ut abbas venerabilis Eata Lindisfarnensis ecclesiæ abbatis jure præesset n. Multi namque Scoti sanctum Eatam diligebant, eo quod unus de duodecim pueris S. Aidani episcopi esset.

[4] [S. Eatas fit episcopus Hagustaldensis,] Suscipiens Eata curam Lindisfarnensis ecclesiæ, Beatum Cuthbertum, quem præpositum Mailrosensem post obitum Beati Boisili fecerat, adducens secum in cœnobio Lindisfarnensi præpositum ordinavit o. Orta tandem inter regem Egfridum et sanctum Wilfridum episcopum dissensione, illo ab episcopatu pulso p, Bosa in regno Deirorum apud Eboracum q, et Eata abbas in provincia Berniciorum apud Hagustaldensem ecclesiam, id est, Extoldesham r, ubi modo sunt canonici regulares, seu apud Lindisfarnensem ecclesiam, id est, Holy Land, episcopi substituti sunt s. Consecrati sunt Eboraco a Theodoro, archiepiscopo Dorobernensi. Post tres annos ejectionis sancti Wilfridi Trumwinus ordinatur episcopus in provincia Pictorum, Anglorum imperio tunc subjecta, et Tumbertus ad Hagustaldensem ecclesiam, remanente Eata ad Lindisfarnensem ecclesiam t. Sed post triennium pro culpa cujusdam inobedientiæ depositus est Tumbertus, et loco ejus sanctus Cuthbertus est electus u.

[5] [relicta S. Cuthberto sede Lindisfarnensi:] Sed quoniam plus Lindisfarnensem quam Hagustaldensem dilexit ecclesiam, Eata ad Hagustaldensem, in qua primo ordinatus fuerat, regresso, Cuthbertus Lindisfarnensi ecclesiæ præficitur et episcopus consecratur. Eata cum magno universorum gaudio suscipitur, exultantibus omnibus et Deo gratias agentibus, quod pastorem suum dilectissimum, quem tristes perdiderant, Dei providente gratia, iterum recipere meruissent. Creber erat in orationibus, opportunus et importunus in exhortationibus, eleemosynarum operibus intentus, disciplinis ecclesiasticis deditus, et quæcumque per Spiritum Sanctum agenda cognovit, sedulus ac devotus administrare curavit. Cumque pius Dominus labores ejus æterna mercede remunerare decrevisset, tactus est morbo intraneorum acerrimo, quem medici dissenteriam vocant v.

[6] [sancte obit; ejusque corpus honorifice Hagustaldii conditum,] Quo per dies ingravescente, velut aurum per ignem examinatus, decocta omni peccatorum rubigine, diem clausit extremum, et regnicœlestis januam perpetuo victurus intravit. Sepultus est autem juxta sacrarium ecclesiæ præfatæ Hagustaldiensis ad plagam meridianam, et parva capella lapidea super tumulum ejus extructa est w. De quo loco incertum habetur, a quo translatus sit, ac intra ecclesiam in scrinio condigno honore collocatus. Verisimile tamen videtur, illum translatum fuisse ab Alfredo, presbytero Dunelmensis ecclesiæ, qui venerabiles ejus successores Actam et Alcmundum de terra levavit, ac intra ecclesiam in feretris honorifice collocavit x.

[7] [quod Thomas II Eboracensis surripere tentat.] Anno Domini 1113 cum Thomas, Eboracensis archiepiscopus, ad Hagustaldensem ecclesiam venisset, et reliquias S. Eatæ ad sedem suam secum transferre, canonicorum Eboracensis Ecclesiæ ductus consilio, meditaretur, ejusdem ecclesiæ fratres tristes effecti, Sanctum Eatam intentis precibus exorabant, ne locum, quem vivens excoluit et dilexit suaque sepultura honoravit, sua præsentia viduaret ac desereret. Eadem nocte, qua in crastino easdem Reliquias asportare decreverat, intempestæ noctis silentio, archiepiscopo, somno depresso, apparuit quidam veneranda specie, habituque pontificali, virgam pastoralem in manis gerens, et in eum terribiliter aspiciens, sic ait: Quid est, quod facere disponis? Venisti me de loco quietis meæ ad alienam ecclesiam transferre, quod tibi a Domino jussum non est: dico tibi, quia pœnas præsumptionis tuæ lues. Et elevans baculum, quem manu gerebat, percussit eum bis in humero; et vehementer comminans disparuit. Et expergefactus archiepiscopus, et præ nimio terrore exclamans, omnes clericos, suis clamoribus turbatos, excitavit; rem gestam retulit, et fratres illius Ecclesiæ pro sua præsumptione Deum exorare suppliciter imploravit. Asseruit enim voto se obligans, quod illam ecclesiam nullo suorum patronorum amplius spoliare præsumeret. Sicque per tres dies infirmitate depressus, demum convaluit, et infecto negotio, ad suam ecclesiam rediit.

ANNOTATA.

a Chronicum Saxonicum sub anno 633 habet: Hoc anno Edwinus rex fuit interfectus a Ceadwalla et Penda in Hethfelda secundo idus octobris. Is regnavit XVII annis; ac occisus est filius ejus Ostfrithus cum eo. Totam tragœdiam exponit Beda lib. II, cap. 20 [Migne, Patrol. t. XCV, col. 114.] : At vero, ait, Aeduini cum decem et septem annis genti Anglorum simul et Brittonum gloriosissime præesset … rebellavit adversus eum Caedwalle rex Brittonum, auxilium præbente illi Penda, viro strenuissimo de regio Merciorum genere, qui et ipse eo tempore, gentis ejusdem regno annis viginti et duobus varia sorte præfuit. Conserto gravi prælio in campo, qui dicitur Haethfeld, occisus est Aeduini die IV iduum octobris, anno dominicæ Incarnationis sexcentesimo trigesimo tertio, cum esset annorum quadraginta et octo: ejusque totus vel interemptus vel dispersus est exercitus. In quo etiam bello, ante illum unus filius ejus Osfrid, juvenis bellicosus, cecidit, alter Eadfrid, necessitate cogente, ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem jurisjurandi peremptus est.

b Quæ de Eansfrido refert biographus ad amussim ex Beda lib. III, cap. 1 exscripsit [Ibid., 115.] . Dicit enim: Interfecto in pugna Aeduino, suscepit pro illo regnum Deirorum… Osric… Porro regnum Berniciorum, nam in has duas provincias gens Nordanbymbrorum antiquitus divisa erat, suscepit filius Aedilfridi, qui de illa provincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. Si quidem tempore toto, quo regnavit Aeduini, filii præfati regis Aedelfrithi, qui ante illum regnaverat, cum magna nobilium juventute apud Scotos sive Pictos exulabant, ibique ad doctrinam Scottorum catechizati et baptismatis sunt gratia recreati. Qui ut mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui uterque rex, ut terreni regni insulas (infulas?) sortitus est, sacramenta regni cœlestis, quibus initiatus erat, anathematizando prodidit, ac se priscis idololatriæ sordibus polluendum perdendumque restituit.

c Hic denuo vadem suæ narrationis habet biographus venerabilem Bedan. lib. III, cap. 1 [Ibid., col. 117.] : Utrumque, (nemque Osricum et Eanfridum reges) rex Brittonum Ceadwalla impia manu, sed justa ultione peremit. Et primo quidem proxima æstate Osricum, dum se in oppido Municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus imparatum cum suo exercitu delevit. Dein cum anno integro provincias Nordanhymbrorum, non ut rex victor, sed quasi tyrannus sæviens disperderet, ac tragica cæde dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulto ad se cum duodecim lectis militibus, postulandæ pacis gratia venientem simili sorte damnavit. Infaustus, pergit scriptor, ille annus et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter vesanam Brittanici regis tyrannidem.

d De S. Oswaldo rege et martyre egerunt nostri ad diem V augusti [Acta SS., t. II Aug., p. 83.] .

e De S. Aidano seu Aedano, episcopo Lindisfarnensi, similiter egerunt nostri ad diem XXXI augusti [Ibid., t. VI Aug., p. 668.] .

f Scimus, Regulam S. Benedicti cap. 59 præscribere modum, quo pueri in monasterio suscipi possunt et debent. De hoc puerorum instituto, quod S. Benedictus jam Sublaci, antequam Cassinummigraret, inceperat, varii auctores agunt: vide, si lubet, inter alios Guilielm. Smith in editione operum Ven. Bedæ in Appendice num. X, al. XIV [Migne, Patrol., t. XCV, col. 335.] . Sed et monachi Scoti suas ad institutionem puerorum habuere scholas, quæ sæpissime monasteriales erant. Prima, ut videtur, mentio scholæ monasticæ occurrit in Vita S. Finnani seu Finniani, abbatis Clowardiensis in Hibernia, cujus Acta a nobis dabuntur sub die XII decembris [Act. SS., t. III Septemb., p. 374.] . In ejus autem Vita, cujus nostri fragmentum citant in Actis S. Kierani ad diem IX septembris, leguntur sequentia [Ibid.. l. c.] : In hoc ergo loco (Clowardia in confiniis Lageniæ et Midiæ sita) velut sol in medio cœli, radios virtutum et salutaris doctrinæ, atque miraculorum illustrando mundum (Finnianus) emisit. Fama enim bonorum ejus ex diversæ terræ partibus viros illustres partim ad Scripturam sacram addiscendam, partim ad ecclesiasticam institutionem percipiendam, quasi ad quoddam totius sapientiæ admirabile sacrarium attraxit. Recitat dein biographus nomina præcipuorum discipulorum; inter quos etiam S. Columba seu Columbakille, fundator monasteriiHyensis [Colgan., Act. SS. Hibern., p. 395.] , ex quo prodiit S. Aidanus, primus Lindisfarnensis episcopus et S. Eatæ magister. Solerter animadvertit Cl. Guilielmus Reeves in Vita S. Columbæ, anno 1857 edita [Live of St Columba, p. 299 et seqq.] , quamque dono Illust. et Reverend. D. Davidis Moriarty, episcopi Kerriensis accepimus, antiquos mystici quidpiam in duodenario numero constituisse, quatenus bene longum catalogum texit eorum, qui instar collegii apostolici, e duodecim sociis constabant: nempe virorum apostolicorum, qui uno duce, ad exteras terras duodecim profiscebantur; fundatorum, qui duodecim sibi monachos aggregabant; et si quandoque duodenarius numerus excedebat, aliqua tamen ratione iste numerus repræsentabatur: sic in Annalibus Hirsaugiensibus Trithemii refertur, fuisse sub directione Rabani Mauri abbatis plusquam ducentos septuaginta monachos, inter quos, juxta numerum Apostolorum, duodecim viri erant in omni varietate Scripturarum magistri, præ cæteris doctissimi [Trithem., Annal. Hirsaug., t. I, p. 5.] . Similiter, ut apud Cl. Reeves notatur [Life of St Columba., p. 301.] , capitula sub uno decano duodecim habebant canonicos, et scholæ singulæ sub uno magistro duodecim habebant discipulos. Sic sanctus noster Eata, unus fuit ex duodecim pueris, quos S. Aidanus in Christo erudiendos suscepit. Statuimus num. 4 Commentarii prævii S. Eatam fere decennem sub disciplina monastica constitutum fuisse: certe infra istam ætatem pueri in monasteriis instruendi recipiebantur. Beda, ut ipse dicit lib. V, cap. 24 [Migne, Patrol., t. XCV, col. 288.] , cum esset annorum septem datus fuit educandus reverentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido. Dandum autem censemus S. Eatæ decennium propter præfecturas monasteriorum Mailrosensis et Lindisfarnensis, episcopatum Hagustaldensem et reliqua ab eo gesta, uti insinuavimus num. 8 Commentarii prævii.

g Situm Mailrosensis monasterii describit Gulielm. Smith in Notis ad Bedæ lib. IV cap. 27 [Ibid., p. 220. Not. g.] . Situm illud fuit, inquit, in valle Scottiæ hodiernæ, a Berwico, ultimo Angliæ oppido XX millibus passuum distans. Deletum antiquum monasterium restituit S. David Scottorum rex, Malcolmi Pii et Margaratæ sanctæ filius, et Cisterciensi Ordini cum pluribus aliis attribuit. Exstat Chronicum Mailrosense apud Th. Gale [Rer. Britann. Scriptt., t. I, p. 135.] : sed de rebus monasterii vix quidquam refert ante donationem Cisterciensibus factam, quæ ad fer. II paschæ anni 1136 refertur [Ibid., p. 165.] .

h De S. Boisilo, quem nostri dicunt præpositum Melrosensem in Scotia, agunt ad diem XXIII januarii [Act. SS., t. II Januar., p. 540.] .

i De S. Cuthberto, episcopo Lindisfarnensi, agunt similiter nostri ad diem XX martii [Ibid., t. III Mart., p. 93.] .

k Quæstio de paschate, quæ inter Romanos et Scolos movebatur, in eo erat, utrum solemnitas paschalis celebranda esset in Dominica incidente in lunam XIV vel in lunam XV. Scilicet viri apostolici in Angliam a S. Gregorio Magno missi pascha more Romano celebrabant, seu Dominica die post lunam XIV; dum e contrario Scoti festum istud agebant, quando dies Dominica incidebat in eamdem lunam. Hoc claremonstrant Verba Vilfridi apud Bedam lib. III, cap. 25 [Migne, Patrol., t. XCV, col. 161.] : Petrus, inquit, a quinta decima luna usque ad vigesimam primam diem paschæ dominicum celebrabat: quod vos non facitis, qui a quarta decima usque ad vigesimam lunam diem dominicum paschæ celebratis. Quum autem rex Osvius, qui præsens aderat, et plerique clerici morem Romanum accipiendum esse censerent, Colmanus, videns, ait Beda lib. III, cap. 26 [Ibid., col. 163.] , spretam suam doctrinam, sectamque (Scotorum) esse despectam, adsumptis his, qui se sequi voluerunt, … in Scotiam regressus est. Uterque porro biographus et Beda hanc concertationem appellat Conflictum, qui habitus fuit in monasterio Hildæ abbatissæ, quod Strenæshalch seu, ut interpretur Beda l. c. [Ibid., col. 159.] , Sinus Fari (hodie Whiby) ad mare septemtrionale situm est. Destructum dein per Danos monasteinstauratum fuit per Gulielmum Percy, et Benedictinis incolendum concessum fuit: anno XXVI Henrici VIII æstimati fuerunt ejus redditus ad libras anglicas 437. 2. 9 secundum Dungale; ad 505. 9. 1 secundum Speed. Anno autem VI Eduardi VI concessus fuit locus Joanni comiti Warwicensi [Carlisle. Topogr. Diction. of Engeland. V° Whiby.] .

l Quamvis ritus sui scotici retinentissimus fuerit Colmanus, colitur tamen inter sanctos, ejusque acta dederunt nostri ad diem XXIII februarii [Act. SS., t. III Febr., p. 82.] .

m Osvius seu Oswius fratri suo S. Oswaldo Martyri successit, secundum Bedam lib. III, cap. 24, anno 642 et vivere desiit anno 670 [Migne, Patrol., t. XCV, col. 287.] .

n Monstravimus num. 11 Commentarii prævii S. Eatam regimen monasterii Lindisfarnensis adiisse anno Christi 664 et per annos fere quatuordecim, seu usque ad annum 678 abbatis jure tenuisse.

o Jam indicavimus, majores nostros de S. Boisilo egisse ad diem XXIII januarii: ast sancti viri obitum in margine adscribunt circiter anno 664 [Act. SS., t. II Januar., p. 540.] ; dum Ephemeridibus Sanctorum ad calcem mensis junii scribunt, eumdem obiisse latomodo sæculo VII. Prudenter quidem: nam, ut supra docuimus, S. Eatas regimen monasterii Lindisfarnensis anno 664 suscipiens, secum illuc adduxit S. Cuthbertum, qui post obitum S. Boisili, ut ait Beda in Vita S. Cuthberti cap. 9 [Migne, Patrol., t. XCIV, col. 746.] , Mailrosæ præpositi officium suscepit et per aliquot annos spiritali, ut sanctum decebat, exercens industria, non solum ipsi monasterio regularis vitæ monita simul et exempla præferebat, sed et vulgus circumpositum longe lateque a vita stultæ consuetudinis ad cœlestium gaudiorum converti curabat amorem. Necesse igitur est, ut S. Boisilus aliquot annis antequam Lindisfarnam traduceretur S. Cuthbertus, obierit. Neque a vero multum abludimus, si statuamus S. Boisilum defunctum inter annos Christi 658 et 660. Etenim vix serius ponendus est obitus S. Boisili: deessent nempe nobis aliquot anni regiminis S. Cuthberti in Mailros; neque multo citius, quum constet anno 651, ut diximus num. 8 Commentarii prævii, S. Cuthbertum Mailrosæ ab ineunte adolescentia, Beda teste lib. IV cap. 27 [Ibid., t. XCV, col. 220.] , monachicum et nomen adsumpsisse et habitum. Oportuit ut anni aliquot effluerent tum ut adolescentia ad virilem excresceret ætatem, tum maxime ut informaretur ad virtutes et scientias, præposito monasterii et homini apostolico necessarias.

p In Actis S. Accæ, Hagustaldensis episcopi, ad diem XX octobris exposita fuit origo gravissimæ dissensionis, inter viros undecumque sanctos ortæ [Act. SS., tom. VIII Octob., p. 965.] .

q Acta S. Bosæ, episcopi Eboracensis, illustrarunt nostri ad diem IX martii [Ibid., tom. II Mart., p. 10.] . Animadvertit Beda lib. III, cap. 1 [Migne, Patrol., tom. XCV, col. 116.] , gentem Northumbrorum in duas provincias divisam esse Berniciorum et Deirorum.

r Hagustaldia, hodie Hexham, sedem episcopalem retinuit, donec corpus S. Cuthberti ibidem remansit. Sed propter hostiles vastationeshuc illuc translatum, aliquandiu Cestriæ quievit, donec Aldunus episcopus corpus Dunelmum simul cum cathedra episcopali transvexit [Twysden. Rer. Anglic. Scriptt., t. I, p. 163.] . Expulsis canonicis sæcularibus substituit Gulielmus de S. Carilepho circa annum 1083 [Ibid., p. 212.] monachos Benedictinos; quamvis Edm. Goodwin id potius ejus prædecessori Walchero anno 1080 adscribat [De Præsul. Angl. p. 108.] . Perseveravit porro monachatus in cathedrali Ecclesia Dunelmensi usque ad tempora Henrici VIII [Carlisle. Topogr. Diction., V° Durham.] .

s Canonici regulares Hagustaldiam introducti fuerunt a Thoma II, archiepiscopi Eboracensi: scilicet, jam translata episcopali cathedra Dunelmum, locus cessit Eboracensi sedi [Ibid., V° Hexham.] . Thomas II pedum pastorale tenuit ab anno 1109 ad 1114.

t Ex his manifestum fit, Theodorum archiepiscopum jam ab initio constituisse, ut duplex esset sedes episcopalis apud Bernicios, nempe Lindisfarnæ et Hagustaldiæ.

u Ex Chronico Saxonico habemus, S. Cuthbertum, jussu Eigferthi regis, episcopum Hagustaldensem consecratum fuisse anna 685 primo die paschatis. Sed brevi hunc episcopatum cum Lindisfarnensi commutavit; si quidem S. Eatas, eodem anno die XXVI octobris defunctus, relicta Lindisfarnensi sede, Hagustaldensem adierit.

v Hæc ad amussim concordant cum iis, quæ Beda refert in Vita S. Cuthberti cap. 8 [Migne, Patrol., t. XCIV, col. 746.] : nam quum S. Boisilus discipulo Cuthberto multa futura revelasset, etiam triennalem pestilentiam prædixit, in qua ipse S. Cuthbertus ejusque abbas Eatas nequaquam perituri erant, præmonuit Eatan moriturum morbo, quem dyssenteriam medici appellant, veridico, ut rerum exitus docuit, sermone.

w In ecclesiam Hagustaldensem S. Andreæ illatum fuit corpus S. Eatæ; neque miremur istud compositum fuisse sub parva capella lapidea. Etenim templum Hagustaldense magnificentissime ædificaverat S. Wilfridus tunc, quando sedem Eboracensem pacifice gubernabat. Ædem hanc sacram Eddius cap. 21 Vitæ S. Wilfridi [Mabillon Act. SS. Ord. S. Bened. sæc. IV Part. I, p. 688.] dicit (exaggerate credo) omnium splendissimam citra Alpes fuisse. Enimvero, ut ibidem legitur: Domum Domino in honorem B. Andreæ Apostoli fabrefactam fundavit: cujus profunditatem in terra cum domibus mirifice politis lapidibus fundatam, et super terram multiplicem domum columnis variis et porticibus multis suffultam, mirabilique longitudine et altitudine murorum ornatam et variis linearum anfractibus viarum, aliquando sursum, aliquando deorsum, per cochleas circumductam, non est meæ parvitatis hoc sermone explicare, quod sanctus ipse præsul … opere facere excogitavit. Liceat hic obiter indicare vocabulum domus hic significare fornices, quibus parietes firmantur. Certe Adelung in suo Lexico Germanico dicit, vocem Doma concameratum, fastigium (Kuppel) in infima latinitate indicare [Adelung, V° Dom.] . Scilicet frequentissimum Anglorum cum Galliis atque Italia commercium et adventantes ex hisce regionibus episcopi, presbyteri et monachi ad hanc structuræ elegantiam evexerant ecclesias. Ante porro hæc tempora in Anglia, et præsertim in Northumbria, vix ad christianam fidem conversa, ædificia, etiam ecclesiastica, erant omnino agrestia. Quum S. Finanus, S. Aidani successor, Lindissarnæ vellet facere, ut testatur Beda lib, III cap. 25 [Goodwin, De episc. Eborac. p. 96.] , ecclesiam episcopali sedi congruam, more Scotorum, non de lapide, sed robore secto totam composuit, atque arundine texit: quam dein Eadberctus, ab anno 687 ad 698 Lindisfarnensis episcopus [Migne, Patrol. t. XCIV col. 788.] , ablata arundine plumbi laminis totam, hoc est, et tectum et ipsos quoque parietes cooprire curavit. Similem templorum imaginem exhibet nobis Beda in Vita S. Cuthberti cap. 46 [Rose, Westmoreland and Durham illustrated. t. III, p. 96.] , quum dicit Ædilwaldum, S. Cuthberti in eremo successorem, reperisse, quia parietes oratorii, qui, tabulis minus diligenter coaptatis, longa essent vetustate dissoluti, et separatis ab invicem tabulis facilem turbinibus præbuissent ingressum. Sed vir venerabilis, qui cœlestis ædificii magis, quam terreni decorem quærebat, sumpto feno et argilla, vel quidquid hujusmodi materiæ reperisset, stipaverat rimulas, ne quotidianis imbrium sive ventorum injuriis ab orandi retardaretur instantia. Cum hæc igitur Ædilwaldus, ingressus locum, vidisset, postulavit a frequentantibus se fratribus, pelliculam vituli, eamque illo in angulo, quo et ipse et præd ecessor ejus Cuthbertus sæpius orans stare vel genuflectere solebat, clavis affixam violentiis procellarum opposuit. Videtur porro in Anglia, maxime in partibus septemtrionalibus, perstitisse memoria primævorum ædificiorum: nam etiam hodie, statis diebus, circumferuntur a pueliis serta juncea, floribus ornata, et longo solemnique agmine ad ecclesiam, die dominica portantur, ibique statuuntur in medio templo: isque ritus Processio seu Portatio juncorum, Rushbearing, appellatur: est festum omninopopulare, in quo pueri munusculis donantur [Act. SS. Ord. S. Bened. sæc. III. Part. I, p. 216 *.] .

x De hac prima translatione corporis S. Eatæ actum fuit a nobis num. 20 Commentarii prævii. Secunda vero translatio facta fuit, ut habet Joan. Mabillon [Monast. Anglic. tom. VI, p. 180.] a Richardo priore canonicorum regularium ab anno 1143 ad 1170 [T. 6, p. 181.] , eam que supra num. 21 prævii Commentarii retulimus. Sed aliam difficultatem facessit nobis biographus hoc loco. Dicit enim Thomam juniorem archiepiscopem Eboracensem anno 1113 tentasse avectionem corporis S. Eatæ; sed concilium frustratos esse fratres tristes, qui intentis precibus Sanctum exorarunt, ne locum desereret. Quando igitur Thomas hæc molitus est, jam erant Hagustaldii aliquot fratres, qui jus habebant in Reliquias ecclesiæ suæ, et ex altera parte legimus in Historia ms. Richardi Hagustaldensis, in Monastico Anglicano citata