Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band Oktober XI

Einleitung Oktober XI

Oct. XI

Van Hecke, Josphus
Bossue, Benjaminus
Carpentier, Eduardus
De Buck, Victor et Remigius

Acta Sanctorum Octobris, ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Josepho van Hecke, Benjamino Bossue, Eduardo Carpentier et Victore et Remigio de Buck. Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus XI, quo dies vigesimus quintus et vigesimus sextus continentur.

Brussels
Typis Henrici Goemaere 1864

[2], V-XXIV, VII, 1118 p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
OCTOBRIS
EX LATINIS ET GRÆCIS, ALIARUMQUE GENTIUM MONUMENTIS, SERVATA PRIMIGENIA VETERUM SCRIPTORUM PHRASI.
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque et Observationibus
ILLUSTRATA
A
Josepho, VAN HECKE, Benjamino BOSSUE, Eduardo CARPENTIER, Victore et Remigio DE BUCK.
SOCIETATIS JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS XI
QUO DIES VIGESIMUS QUINTUS ET VIGESIMUS SEXTUS CONTINENTUR.

BRUXELLIS,
TYPIS HENRICI GOEMAERE. MDCCCLXIV.

[Praefatio]

ACTA SANCTORVM OMNIVM ANNVNTIATA A. MDCVII PUBLICARI COEPTA A. MDCXLIII INTERMISSA A. MDCCXCVI RESVMPTA A. MDCCCXXXVII

Licet sponsionis vinculo nos nequaquam obligare velimus, manifestare tamen placet in limine hujus tomi consilium quod jam pridem animo concepimus atque nunc demum aliena opera instituimus perficere. Quum scilicet olim plerique fontes historici exteri, linguis alienis vix aut ne vix quidem in Europa cognitis librariaque Orientalium supellectile in puteis, speluncis et latebris abdita, clausi pene essent, non potuerunt decessores nostri de multis dicere viris, quorum quidem vitæ sanctimonia popularibus suis olim probata fuit, sed quorum gesta eos ipsos jam pridem latent, aut certe ad bollandianum musæum non devenerant. Verum, quum nihil sit occultum quod suo tempore non reveletur, fieri non potest ut antiquitatis arcana paulatim non veniant in lucem; adeoque, quemadmodum Euphratis, Tigris Nilique lapidea et lateritia monumenta non deteguntur tantum, sed et leguntur, et percipiuntur, et melius forte explicantur quam bis mille abhinc annis, sic nulla gens, quæ olim in Christo credidit, tam peregrina lingua umquam usa est, ut hoc ævo ecclesiastici ejus codices non quærantur, non colligantur, non declarentur. Quot scilicet publicis locis jam exstant libri, manu exarati aut typis impressi, quibus res ecclesiasticæ Syriæ, Arabiæ, Ægypti, Armeniæ, Iberiæ, Rossiæ aliarumque slavicarum regionum, Scotiæ, Walliæ et Hiberniæ patrio sermone contineantur? Hos a nobis negligi non posse jam pridem perspeximus; sed, quantum aut per nostrum ingenium aut per alienam operam licet, delibandos saltem, si non omnino in usum nostrum convertere possimus. Neque solum ad postremos anni ecclesiastici menses, qui in Actis sanctorum illustrandi supersunt, adhibendi ii sunt; sed aliquid etiam conandum videtur ut superiorum mensium lacuna qualicumque modo expleatur. Cujus rei tentamen et specimen sit Annus ecclesiasticus græco-slavicus, quem incredibili labore confecit Joannes noster Martinovius. Quod si doctis eruditisque probetur lectoribus, calcar addetur nobis ut similia menologia ecclesiarum armeniacæ, syriacæ, alexandrinæ, britannicæ atque aliarum similium gentium aggrediamur. Quid? quod quotidie experimur a decessoribus nostris atque etiam a nobis innumeros prope omissos fuisse sanctos et beatos, etiam latinos, maxime italos, aut quod nomina ignorarentur, aut quod de cultu legitimo non constaret satis, licet nunc, librorum copia aucta, demonstrari possit eos ante celeberrima Urbani papæ VIII de cultu sanctorum decreta centum annis publicos, eosque ecclesiasticos, honores accepisse? Cui quoque vitio remedium aliquod inveniendum erit, atque illud quidem aliud quam supplementum ad universum opus. Quibus verbis quæ animo versemus aperire libuit, sed nullis (ut initio dictum est) promissis nos obstringere. Præter Annum autem ecclesiasticum græco-slavicum continere debebat præsens codex Acta sanctorum, quorum natales diebus 25 et 26 octobris aguntur: verum ea omnia uno volumine concludere non licuit; sed Vitæ sancti Fulci, episcopi Parmensis et Placentini, sancti Bernardi, episcopi Vicensis, beati Damiani Finariensis, qui et de Furcheriis, ordinis FF. Prædicatorum confessoris, et B. Bonaventuræ de Potentia ex FF. Minorum Conventualium familia in proximum librum seponendæ fuerunt: sin minus, quum hæ Vitæ, maxime postrema, rerum copiosissimæ sint, a bis mille paginis non procul abfuisset hujus tomi moles. Cujus rei hoc erit emolumentum quod tanto breviori intervallo proximum volumen in lucem veniet.

SYNOPSIS TOMI UNDECIMI DE ACTIS SANCTORUM OCTOBRIS.

[Praefatio]

Continet itaque præsens tomus præter Annum ecclesiasticum græco-slavicum, quo memoriæ quadringentorum prope virorum slavicæ gentis et aliorum aliquot Ibericæ aliarumve vicinarum breviter referuntur, complures martyres anonymos et centum viginti quatuor cælitum nomina, quorum Acta seu Vitæ distributa sunt in commentarios singulares sexaginta. Hos pro more Dei servos in quatuor classes distribuimus: quarum prima sanctos status ecclesiastici, secunda ordinis monastici, tertia conditionis sæcularis complectitur viros; et quarta demum feminas cujuscumque professionis.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Exhibuit autem imprimis ecclesia Romana, mater et caput omnium ecclesiarum, duos pontifices, sanctimoniæ laude præclaros: sanctum Evaristum videlicet et sanctum Bonifacium I; quorum prior utrum S. Clementi an S. Anacleto successerit et quam partem in titulis ecclesiarum Romanarum constituendis habuerit inquisitum est: de posterioris autem electione, utpote laboriosissima, diligenter dictum est, et dein de ejus decretis et gestis adversus usurpatores sedis apostolicæ et ambitionem episcoporum Novæ Romæ, deque ejus statutis ut, salva episcoporum auctoritate, jus appellationis, ab episcopis Afris impugnatum, integrum staret et firmum. Tres alios obtulit deinde Italia præsules, S. Gaudentium nempe, episcopum Brixiensem, S. Gaudiosum, episcopum Salernitanum, et S. Fulcum, in agro Bononiensi cultum: quibus accedunt SS. Protus presbyter et Januarius diaconus, ambo Sardi, simul cum S. Gavino milite propter martyrii communionem celebrati, et S. Quadragesimus subdiaconus, notus dumtaxat ex S. Gregorii Magni Dialogis. Horum primus S. Gaudentius, licet vitæ integritate et doctrina plurimum claruerit, et basilicam, quæ Concilium sanctorum dicta est, tamquam perenne sui monumentum reliquerit, in fastis tamen sacris fere desideratur; adeoque ejus tempora ita incerta sunt ut nonnisi historia incursionis barbarorum et Rufini, Aquilejensis presbyteri, ætate qualitercumque definiri possint: quæ, quantum licuit, declarata fuerunt. Multo etiam minus bona fortuna S. Gaudiosi, Salernitani antistitis, de quo et pauciora supersunt et magis dubia. Quid? quod de S. Fulco, qui Saleti in diœcesi Bononiensi titulo confessoris pontificis colitur, nil scitur nisi quæ ad ejus venerationem ecclesiasticam pertineant? Ex oppositis Africæ littoribus obvius fuit S. Quodvultdeus, episcopus Carthaginensis, laudatus a S. Victore Vitensi; cujus libri Historiæ de persecutione Vandalica a recentiorum aliquot calumniis denuo vindicandi visi sunt. Qua oblata occasione declaravimus ejus decessoris, S. Aurelii, Acta; quæ suo loco in opere nostro omissa fuerant. Nil enim certius quam cultus ejus ecclesiasticus, et nil præclarius quam ejus gesta: egregius enim ille S. Augustini amicus, celebratis compluribus conciliis, ecclesiam Africanam optimis instruxit legibus; deinde, clericis accitis ex Italia, Africanis plebibus necessarios presbyteros præbuit; et demum, templis idolorum in ecclesias christianas conversis, sacrorum locorum auxit numerum. Gallia longe copiosior est; ubi primo venit loco S. Fronto, episcopus Petragoricensis; de quo quærendum fuit an fuerit ex septuaginta Christi discipulis, an primo æræ christianæ sæculo evangelium Petragoricensibus prædicaverit, et quæ sententia ferenda sit de serpentium portentosorum interfectione aliorumque id genus prodigiorum, quæ in Actis beatissimi viri legantur. Succedit S. Demetrius, episcopus et martyr Vapincensis, cujus cultum superiori sæculo vesani reformatores sustulerunt et quem non ita pridem, consensu S. R. C. postmodum accedente, restituit Irenæus Depery, bonus piusque præsul et sanctorum gloriæ, donec vixit, promotor assiduus. Quantum autem verisimilis sit antiqua Vapincensium traditio, S. Demetrium, hujus sedis fundatorem, sæculo christiano primo fidem in his partibus promulgasse ex itinerum conditione et fidelium fervore demonstrare conati sumus. Pone venit S. Amandus, primus episcopus Argentoratensis, notus dumtaxat ex concilio Agrippinensi I, in quo Euphrates, Coloniensis antistes, ariana lue infectus, depositus fuit. Quum autem hujus concilii momentum sit maximum, non tantum quod illa ecclesiæ Coloniensis perturbatio insignis particula historiæ ecclesiasticæ sit, sed maxime quoniam multæ Galliarum ecclesiæ primorum suorum antistitum nomina inde intelligunt, visum est hoc argumentum singulari versare diligentia: qua demum factum esse confidimus, ut, ordinatis denuo S. Athanasii temporibus et itineribus, reperto Sardicensis concilii anno, definita Germaniæ Cisrhenanæ divisione, aliisque multis diremptis controversiis, nil supersit quo illius synodi sinceritas, tot titulis commendata, vocetur in dubium. Crediderunt autem diu Argentoratenses hunc, quem colebant, S. Amandum eumdem esse ac S. Amandum, episcopum Trajectensem et Elnonensis seu S. Amandi monasterii celeberrimum auctorem. Quo vitio non minus laboraverunt Wormatienses et Salisburgenses, qui etiam ad diem 26 octobris S. Amandi episcopi agebant natalem. Quapropter etiam demonstrandum fuit hunc plane diversum esse a Trajectensi præsule: videlicet S. Amandum II, episcopum Wormatiensem, singulari cultu olim Wormatiæ honestatum fuisse atque etiam basilica, ejus nomine insigni; ejus vero corpus videri Salisburgum translatum a S. Ruperto, quum Wormatia Salisburgum perrexerit; Salisburgi certissime exstare S. Amandi episcopi corpus et ædiculam cœmeterialem, alia quam S. Amandi reliquias et basilicam, quæ olim Elnone essent, adeoque Alcuinum alios versus fecisse in laudem ædis cœmeterialis S. Amandi Salisburgensis, et alios, quibus renovatam ædem cœmeterialem Elnonensem celebraret. Quos hoc loco propter nominis consortium conjunximus Amandos, duo dividunt separantque intermedia sæcula: quo intervallo floruerunt complures alii in Galliis episcopi. Hos inter venit S. Capuanus, episcopus Cadurcensis, cujus ætatem ex ævo S. Sacerdotis Lemovicensis definivimus et quocum conjunximus SS. Alithium et Florentium, ejus decessores, non recte ad suos dies in opere nostro omissos. Multo autem præclariorem locum obtinet S. Rusticus, episcopus Narbonensis, cujus gesta laudesque eruimus ex epistola, quam anno circiter 411 dedit S. Hieronymus ad Rusticum monachum, eumdem scilicet qui dein Narbonensem sedem conscendit; ex inscriptione, quæ anno 445, quarto a jactis fundamentis, fronti basilicæ Narbonensis, ab ipso sanctissimo viro ædificatæ, insculpta est; et demum ex literis, quas anno circiter 458 S. Leo Magnus ad quæsita sancti antistitis rescripsit. S. Alori, episcopi Corisopitensis in Britannia Minori, ætatem et cultum, primis hujus sedis indagatis præsulibus, deinde declaravimus. Qui sequitur S. Aptonius et concilio Aurelianensi V subscripsit, deinde (quantum per documentorum inopiam licuit) illustratus est: quo loco hoc imprimis ostensum Engolismæ unum sedisse Aptonium, perperam a pluribus in duos dissectum episcopos. Qui eodem fere vixit tempore S. Hilarus, episcopus Gabalorum, eamdem aut etiam mirabiliorum expertus est fortunam. Hic etiam in duos divisus est, in Hilarum nempe et Ilerum, quin et alicubi in fastis sacris substitutus est propter vulgarem nominis corruptionem S. Eligio, episcopo Noviomensi. Ejus Vitam, hactenus ineditam, licet egregium monumentum historicum sit, dedimus in lucem, præmisso commentario de ejus reliquiarum et cultus fatis, de pago et civitate Gabalorum, aliisque id genus. Successit S. Lupus, episcopus Bajocensis; cui addidimus S. Rufinianum, ejus decessorem, et S. Ausiacum, presbyterum, tum quod immerito in opere nostro ad suos dies præteriti sunt, tum quod eorum gesta atque etiam cultus cum S. Lupi memoria plane cohærent. Duas edidimus Vitas cum commentario de eorum temporibus, ordinatione episcopali per saltum, reliquiarum translationibus, et maxime de S. Lupi veneratione in ecclesia collegiata Corboliensi; cujus ecclesiæ fata explicuimus. Hinc Metas nos vocavit S. Sigebaldus, episcopus civitatis; cujus Vitam, quamvis mutilam et magna parte ex S. Chrodegangi imperfecta Vita desumptam, nunc primum eduximus ex tenebris, præmissa disceptatione de ejus et S. Segolenæ abbatissæ genere, de S. Naboris et S. Adelfi monasteriis, quæ condidit aut restauravit, de scholis Metensibus, quibus præfuit, de reliquiarum translationibus et maxime de ejus obitus anno, quocum omnino connexum est tempus, quo S. Chrogegangus, ejus successor, Metensem cathedram conscenderit: quam ambiguam quæstionem demum definitam arbitramur. Tum ad occidentem declinantes, obvium habuimus S. Guesnoveum, immerito a nonnullis ex catalogo episcoporum Leonensium in Britannia Minori exclusum. Partem veterum Actorum, in lectiones liturgicas olim distributam, dedimus, simul cum memoriis ejus consanguineorum S. Majani eremitæ et S. Tugdoniæ virginis. Quorum omnium agmen claudit S. Celsinus presbyter, cujus commercium cum S. Remigio ejusque cultum in diœcesi Remensi explicuimus. Mare transgressis ecclesiæ Britannica, Hibernica et Scotica, quas linguæ, morum et sanguinis communio aut proximitas non facile sinit separari, complures stiterunt episcopos: Hibernica SS. Nasadium et Beoanum cum S. Mellano; quos ab homonymis distinximus, simul inquirentes in situm ecclesiæ Tamlachta-Humail seu Tamlachta-Menand in Ultonia; Wallica seu Britannica S. Gwinocum, cujus cultus indicia non evanuerunt omnia; Scotica vero S. Mernocum, natione forte Hibernum, sed veneratione Scotum, et S. Beanum, primum episcopum Murthlacensem; quæ sedes dein Aberdoniam translata est. Neque Anglicana ecclesia his diebus sanctorum præsulum omnino sterilis fuit. Omisso enim S. Ceddo, Northumbrorum episcopo, qui inter prætermissos referendus erat, dedit S. Eatam, episcopum Lindisfarnorum; qui opportunitatem præbuit dicendi in commentario, ejus Actis prævio, de initiis status monastici et originibus sedium episcopalium in Anglia Septentrionali. Hinc abivimus ad ecclesiam Germaniæ Transrhenanæ; quam quasi filiam esse ecclesiæ Anglicanæ, utpote partam laboribus S. Bonifacii ejusque sodalium, omnium fere natione Anglorum, nemo non novit. Obtulit autem hæc SS. Albinum seu Wittam et Megingaudum, episcopos Buriburgenses in Hassia, quibuscum conjunximus S. Humbertum, diaconum et priorem Fritislariensem. Quum autem hujus episcopatus origines indicandi essent, declaranda fuit et ad certa tempora et loca revocanda pars laborum S. Bonifacii; instituta pia Amanaburgi in Hassia, adeoque a Thuringiæ Amanaburgo diversi, Fritislariæ et Seelheimii illustranda; fundatio episcopatuum Wirziburgensis, Erfordiensis et Buriburgensis explicanda; tempus consecrationis S. Willibaldi, episcopi Eichstetensis, et concilii Germanici primi, quorum particeps fuit S. Albinus, investigandum; et demum alia ejus gesta et S. Megingaudi, (quem cum homonymo Wirzeburgensi confundere non licet,) necnon S. Humberti diaconi enarranda; simul cum his quæ ad eorum reliquias cultumque et Buriburgi interitum pertineant. Quam augustissimam sanctorum clericorum coronam splendidissime claudit vir summus vicinæ Saxoniæ, S. Bernwardus scilicet seu Bernuardus, episcopus Hildesiensis. Qui quum filius comitis palatini fuerit, inquisitum est quæ hæc esset dignitas et penes quam familiam sæculo X consisteret. Quum autem idem beatus vir in scholis profecerit plurimum earumque curam gesserit insignem, exposita fuit earum illo tempore methodus, et enumeratæ scholæ, tum episcopales, tum monasteriales, quæ illo ævo, præsertim in Germania media et septentrionali, florerent. Neque omittenda fuerunt liberalia artificia, quibus etiam multum valuit sanctus episcopus, quippe qui sculpturæ, cælaturæ et scripturæ (ut ex præclaris monumentis, ad hanc usque diem superstitibus, apparet) fuerit peritissimus. Quin et architectonica ars atque etiam labor lateritius attingenda fuerunt, quum in his quoque ingenium suum explicuerit beatus vir, quando pro more illius temporis et castella ædificavit contra barbarorum incursiones et civitatem muris cinxit. Quæ inter nequaquam neglexit episcopalia officia, ut vel unum negotium vindicatæ sedi suæ jurisdictionis in Gandersheimense cœnobium testimonio est; multoque minus christianas virtutes, quas omnium maxime manifestas fecit, quum in cinere et habitu monastico spiritum suum in Dei manus tradidit.

EX STATU MONASTICO.

Ex his autem, quos modo memoravimus, non solus S. Bernwardus ordini monastico seu religiosæ militiæ adscribendus est; sed alii complures eodem sunt loco. Quibus addendus imprimis S. Dulcardus, agri Bituricensis eremita atque olim Miciaci apud Aurelianos alterius S. Maximiani discipulus. Quod quum Vita, quæ cum ejus nomine circumfertur, non ejus, sed mutato nomine, S. Læti sit, aliunde fere ejus colligenda fuerunt gesta; qua occasione diximus de ejus sociis et vitæ genere, sylloge adjecta de ejus cultu. Eadem fere instituta secutus esse videtur S. Maurus, toto cælo diversus a S. Mauro, S. Benedicti discipulo; quocum tamen nunc confunditur. Ille noster, ex S. Claudii vetere Martyrologio notus, vixit in pristina diœcesi Vesontionensi, loco cui nomen suum communicavit. De ejus reliquiis, presbyterorum societate, indulgentiis, recentioribus beneficiis aliisque quæ ad ejus honorem faciunt, ut documentorum sivit parcitas, diximus. Ab eremitarum institutis non longe aberat veterum Hiberniæ monachorum ardua disciplina, quam S. Lasrianus in monasterio Rathenensi sub S. Carthago et in insula Pioch sub S. Domangeno secutus est. In eorumdem eremitarum censu etiam referendus est S. Fructus, qui Maurorum in Hispaniam adventu floruit; itemque forte S. Valentinus ejusque soror Engratia, qui eodem tempore Segoviensem agrum virtutibus et profuso sanguine illustrasse traduntur. Aliquid itaque de Maurorum Arabumque invasione explicandum fuit; itemque de Segoviæ fatis, quæ cum S. Fructi rebus ita connexa sunt ut Segoviæ pene historia simul cum S. Fructi gestis et gloria posthuma narrari possit: sobrii tamen fuimus, his contenti quæ proxime ad S. Fructum spectarent. Quam normam quoque tenuimus in explicandis rebus prioratus S. Fructi et S. Dominici de Silos monasterii; quas non potuimus non attingere, quum beati viri reliquiarum venerationem aliaque id genus declaravimus. Pauciora autem de cultu, sed plura de vita novimus S. Athanasii, œconomi Mediciensis in Bithynia, scilicet ejus officium in logothesio Byzantino, fugam in monasterium Symbolorum, patris violentiam, secessum ad Mediciense monasterium, œconomi et diaconi officium et arborem ex demortui crescentem pectore in sanctitatis signum: quæ omnia hausimus ex Actis S. Nicetæ, hegumeni Mediciensis. Perquam autem insignia sunt S. Nicii Acta, utut mutila. Hic enim, diversus a S. Clino, sed idem qui S. Jacobus, monasterii græci S. Pauli de Foresta prope Pontemcurvum fundator, monachus aliquandiu fuit in Casinensi cœnobio, ritibus græcis utens: qua occasione diximus de conjunctione religiosorum variæ nationis aut ritus sub una regula atque aliquando in eodem monasterio aut saltem ordine: quod institutum, tantopere a Thoma de Jesu missionariis orientalibus commendatum, olim floruit in Syria, in Bohemia et Polonia, atque nunc etiam floret inter Mechitaristas, ritus armeniacos cum regula S. Benedicti conjungentes. Alio prorsus lumine, sed non minus suavi, lucet in cælitum firmamento B. Ludovicas, comes de Arnstein; cujus Vita a Luwando, canonico Arnsteiniano, conscripta, fundamentum quasi est genealogiæ illustrissimæ domus Nassavicæ. Hic olim, ut ferebant sæculi XII mores, prædonum fautor, per Dei misericordiam in alium conversus virum, statuit se cum uxore Guda in adolescenti ordine Præmonstratensi Deo consecrare. Castrum itaque Arnsteinianum in monasterium mutavit eoque induxit coloniam religiosam, ex Gratia Dei prope Magdeburgum ductam. Neque hoc solum beneficium ei debuit ordo Præmonstratensis, sed et fundationem monasteriorum Dreisensis, Vallis S. Mariæ, Enckenbacensis, Gummersheimensis et in Beselich. Quæ dum ipse procuraret, fratris conversi officia implebat omnia, miraculum patientiæ, pietatis et caritatis in medio sæculo nequam: quæ omnia explicuimus, adductis veteribus chartis, quæ pleræque adhuc supersunt. Præmisimus autem prolegomenum de cultu sanctorum Præmonstratensiumin suo ordine: quod argumentum plane novum est. Deinde BB. Albertum et Gerardum, monachos Saxoferratenses in Piceno, conjunximus, non quod eodem colantur die, sed quod eorum res ita inter se connexæ sunt, ut vix aut ne vix quidem separari possint. In tempora itaque B. Gerardi, a quibus B. Alberti ævum pendet, in ejus nativitatem, monasticam professionem Saxoferrati, parochiale munus Serræcomitum, miracula et cultum inquisivimus; deinde ostendimus B. Albertum neque auctorem, neque abbatem, neque reformatorem Saxoferratensis monasterii fuisse; sed ejus cultum, centum annis ante Urbaniana decreta longe antiquiorem, merito a S. R. C. confirmatum esse: cujus confirmationis decretum, annotatis illustratum, dedimus. Demum ad statum monasticum seu potius regularem referendus est B. Franciscus de Caldariola, presbyter ordinis Minorum; cujus cultus olim valde tenuis Colfani, diœcesi Camerinensi, dein aliquantisper auctus et demum a S. R. C. confirmatus, nuperis temporibus plurimum incrementum accepit. Ejus patriam et ministerium sacrum explicuimus, maxime vero operam quam posuit cum multis aliis beatis ordinis Minorum viris in promovenda montium pietatis institutione: cujus beneficii Colfanum particeps fecit. Ex his S. Athanasium diaconum et BB. Gerardum et Franciscum presbyteros ad statum ecclesiasticum pertinere manifesta res est. Contra S. Majanum, quem simul cum S. Guesnoveo episcopo memoravimus, ordo monasticus jure merito sibi vindicat; quin etiam eo referendi sunt complures sancti, maxime ex Hibernis et Wallicis, quos jam in Statu sæculari recensebimus, quod eorum Acta simul cum Actis laïcorum illustrata sunt aut quod dubium est eorum vitæ genus.

EX STATU SÆCULARI.

Inter sanctos autem, qui diebus 25 et 26 octobris coluntur atque statum sæcularem suis condecorarunt virtutibus, venit imprimis celeberrimus martyr Florentinus S. Mineas; cujus an corpus sæculo X a Theodorico episcopo Metas translatum fuerit inquisitum est. Accedunt quadraginta sex martyres Romani et alii centum viginti et unus, ex Hieronymianis fastis cogniti: ex quibus nomine designati sunt Theodosius, Lucius, Marcus, Petrus et Maximus Millenarius. Sed multo illustriores SS. Chrysanthus et Daria, quorum Acta latina et græca nunc primum in lucem edidimus. Horum occasione in Numeriani imperatoris erga christianos animi comparationem, in vestalium quibus perperam adscripserunt S. Dariam instituta, in carcerem Tullianum aliaque quæ in Passione leguntur, maxime autem in reliquiarum quas Monasterium Eifliæ delatas fuisse arbitramur fata inquisivimus. Qui sequuntur SS. Crispinus et Crispinianus, eos dedit Suessionum in Galliis civitas. Horum antiquissimam Passionem, quæ hactenus lucem non viderat, e tenebris protulimus in medium, præmisso commentario de martyriis, quas Gallia, Diocletiano imperatore, ante generale persecutionis decretum conspexit, de Rictiovaro, famosissimo christianorum in Gallia septentrionali interfectore, et demum de reliquiis, a Carolo Magno Osnaburgum translatis. Orientalis deinde ecclesia præbuit nomina SS. Valerini, Sabini, Valerii et Chrysaphi, itemque SS. Artemidori, Basilii, Glyconis et Leptinæ; Africana SS. Saturnini, Claudiani, Primi, Flaviani, Zotici, Asterii, Cari et Saturi. Turribus in Sardinia documenta longe copiosa magis reperimus de S. Gavino milite, quocum SS. Protum presbyterum et S. Januarium diaconum simul martyrium fecisse supra diximus. Cultus eorum pluribus explicatus est, dictumque de judicatuum Sardiniæ origine, de celeberrima basilicæ Turritanæ consecratione et maxime de solemni reliquiarum recognitione, sedecim abhinc annis facta. Hispani, a fabulatoribus suis decepti, vindicant sibi SS. Lucianum, Marcianum et socios, quorum reapse reliquias jam pridem servant et festum agunt Vicenses in Catalonia; verum eos martyres esse, Nicomediæ in Bithynia passos, demonstravimus. Ex altero Propontidis littore dedit Constantinopolis SS. Martyrium et Marcianum, qui ab officio sæpe ab Orientalibus sancti dicuntur Notarii: eorum Acta græca nunc primum cum publico communicamus, adjecta versione latina, quæ a Lippomanio et Surio edita est. Gallia autem, SS. Crispino suo et Crispiniano non contenta, agmen insuper ostentavit octo fratrum martyrum, videlicet SS. Spani, Lupi, Benigni, Messapii, Marcelliani, Genitoris, Principini et Tridorii, qui partim in agro Turonensi, partim in Bituricensi vitam posuerint pro Christo. Cyclica videri Acta, quæ primi edidimus, indicavimus, quod nempe plurium sanctorum, quorum gesta ignorarentur, facta sit consociatio, mirabilium rerum ornatu condecorata; ita ut, quantum cultus certus est, tantum dubia sint omnia, quæ de eis circumferantur. Galliarum quoque sidus est pientissimus S. Meliavus seu Eliavus, qui in Britannia Minori a fratre inique trucidatus est, quo tota paterna ditio penes se fieret: quæ per leges Wallicas, a quibus Armoricanæ non dissentiebant, explicata sunt. Ut autem ille, quod dumtaxat cum pietate, non autem propter pietatem aut christiana officia truculentam mortem sustinuit, martyr sensu lato, ut loquuntur, dicendus est, sic omnino inter martyres referendi non sunt SS. Rogatianus et Felicissimus Carthaginenses. Hi quidem multa pro Christo passi sunt et initio persecutionis Decianæ literas exhortatorias a S. Cypriano in carcere acceperunt; sed quum sanguinem non fuderint, neque inter tormenta occubuerint, confessores dicendi sunt; quo nomine primis temporibus ii dumtaxat nuncupabantur, qui coram tyrannis quidem fidem confessi erant, sed confessionem suam sanguine non obsignaverant; postea vero quicumque viri, sanctimonia morum insignes. Hac significatione tres confessorum manipulos subministravit Wallia, seu potius nos ipsi effinximus, quod, quum unus sanctus his diebus olim coleretur, alios de familia proximos adjunximus. Primus itaque capit SS. Cannam, Sadwren seu Saturninum, Crallonem et Eliam Geimiad seu Hilarium; secundus SS. Gwinorum seu Winocum, cultum ut episcopum, ejus patrem Aneurinum seu Gildam, ejus fratres Cennydd seu Kenedum, Madogseu Madocum, Dolganem seu Nwythonem, sororem Dolgarem et Garcium, patruelem; et tertius duodecim nomina, item sanguine communitate conjuncta, nempe SS. Tudyrem seu Tudurem, Arwystli Gloff, Twrnog seu Teyrnog, Dier seu Deiferum, Tyfrodog, Marcellam virginem, Gwynodl, Merinum, Senefyr, Tuglyd, Tudno et Tyneio. Longe horum maxima pars (ut monuimus) vitam monasticam seu eremiticam professi sunt; nullus autem celebrior quam S. Aneurinus, suo tempore bardus seu vates inspiratus (quod hominum genus quale esset significavimus) a popularibus habitus, pugnaque in Catraëth, carmine Gododin aliisque nominatissimus: qui an idem sit ac S. Gildas Sapiens inquisivimus. Quibus addidit Hibernia præter S. Mellanum, cum SS. Nasadio et Beoano laudatum, S. Lasrium seu Lasrianum, cultum in Drum-Liag, S. Caideum seu Caidocum, in Ultonia celebrem; Anglia vero et ditio Pontificia S. Ardovinum seu Arduinum et S. Cletum Tibure in Latio cælitum donatum honoribus.

EX SEXU FEMINEO.

Præter morem paucissimæ coluntur his diebus sanctæ feminæ. Etenim præter S. Leptinam, cum martyribus memoratam, S. Tugdoniam, conjunctam cum S. Guesnoveo, et SS. Cannam, Dolgarem et Marcellam, confessorum Walliæ consanguineas, dedit prior dies solas SS. Childemarum seu Childemarcam et Margaretam, et posterior duas virgines Hibernicas SS. Dariam et Darbiliam, Quarum S. Childemara, prius abbatissa Burdigalis, dein Fiscannensis monasterii prima abbatissa, eoque nomine S. Leodegarii, episcopi Augustodunensis, ab inimicis crudelissime habiti, innocentissima carceraria, occasionem obtulit inquirendi in nominum francorum seu germanicorum naturam, explicandi Fiscannensis cœnobii origines, instituta, fata, et vindicandi pristinum cultum sanctissimæ præpositæ; cujus nunc nomen et veneratio jam pridem Burdigalis et in Normanniæ oblivioni omnino tradita sunt. Neque S. Margaretæ nomen ullis nunc inscriptum est fastis sacris. Pia hæc mulier, nobilissimo Danico genere orta, quum a marito, adultero virtutumque ejus fastidioso, inique trucidata sit, inter martyres sensu lato recensenda est. In necis momenta omnia, diem, annum, locum, causam, auctorem, pœnam suicidii, prius sanctæ feminæ inflictam, divinis prodigiis ab occisore extortam confessionem, ejusque cum familia læsa reconciliationem, solemnissimam sanctæ martyris corporis translationem ejusque demum cultum Roskildiæ, (cujus pristinas celebravimus laudes,) inquisivimus diligenter: ita ut omnia manifesta facere potuerimus. Longe pauciora nota de duabus virginibus Hibernis, cultis in Connacia: quarum dumtaxat genus regale, quippe quæ Fiachriorum gente ortæ sint, commercium cum SS. Corbmaco et Columba, et demum venerationis loca investiganda fuerunt. Atque his breviter significavimus quæ sanctorum Acta undecimo tomo Octobris contineantur.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS SOCIETATIS JESU BELGICÆ.

Quum tres theologi Societatis nostræ legerint edique posse censuerint tomum undecimum de Actis Sanctorum Octobris, collectis et illustratis a Josepho Van Hecke, Benjamino Bossue, Victore De Buck, Eduardo Carpentier et Remigio De Buck, Societatis ejusdem presbyteris theologis; ego infrascriptus præpositus provinciæ Belgicæ, potestate mihi facta ab Adm. R. P. Nostro Petro Beckx, concedo facultatem dictum tomum excudendi. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas consuetoque officii sigillo munitas, dedi Bruxellis, in festo Omnium Sanctorum, die prima Novembris anni 1864.

Fredericus BOSSAERT, S. J.
L. S.

APPROBATIO ORDINARII.

Imprimatur.

Mechliniæ, die 2 Novembris 1864.

J. B. VAN HEMEL, Vic. Gen.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod olim protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum opere, se servatas velle Urbani VIII constitutiones; neque suis aliorumve hic relatis commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem nos ante hunc tomum undecimum Octobris protestamur.

INDEX SANCTORUM IN TOMUM XI OCTOBRIS.

A

Albertus et Gerardus, confessores non pontifices, monachi Saxoferrati in Piceno. Commentarius prævius. § I. Saxoferratensis monasterii descriptio. Documenta deperdita. Diversæ sententiæ de ætate B. Alberti, nixæ variis Vitis B. Gerardi 762. § II. Chronotaxis Vitæ B. Gerardi. Monachatus Saxoferrati, nativitas, parochiale munus, miracula et cultus Serræcomitum 764 § III. B. Albertus non fuit auctor, abbas aut reformator monasterii Saxoferrati 767. § IV. Cultus, translatio, dedicatio altaris, miraculorum fama B. Gerardi. Decretum Ordinis S. Benedicti Congregationis Camaldulensium super confirmatione cultus, ab immemorabili præstiti S. D. Alberto, monacho S. Crucis Saxiferrati ejusdem congregationis, beato nuncupato 769

Albinus seu Witta et Megingaudus, episcopi Buriburgenses, et Humbertus, prior Fritislariensis. Sylloge historica. § I. S. Albini cultus, nomen duplex, patria et adventus in Germaniam 947. § II. Hassiæ, in qua laboravit S. Albinus, fines; conditio civilis et religiosa; labores S. Bonifacii; duplex Amanaburgum, alterum in Thuringia, alterum in Hassia; instituta pia Amanaburgi, Fritislariæ et Seelheimii; oratoria passim sparsa 950. §. III. Fundatio Wirziburgensis, Erfordiensis et Buriburgensis episcopatuum. S. Albinus episcopus Buriburgensis 953. § IV. Tempus consecrationis S. Willibaldi, episcopi Eichstetensis, et concilii Germanici primi, quorum particeps fuit S. Albinus. Translatio S. Wigberti. Mors et sepultura S. Albini Hersfeldiæ 955. § V. S. Megingaudus, successor S. Albini. Non confundendus cum Megingaudo, episcopo Wirzeburgensi. Ejus olim officia in monasterio Fritislariensi. S. Humbertus, diaconus Fritislariensis. Buriburgi interitus 960

Alithius. Vide Capuanus.

S. Alorus seu Allorus, episcopus confessor Corisopiti in Britannia Minori. Sylloge. § unicus. Cultus. Primi episcopi Corisopitenses. Ætas S. Alori 883

S. Amandus, confessor pontifex, primus episcopus Argentoratensis. Commentarius historicus et criticus. § I. Amandus, primus Argentoratensis episcopus, an diversus a S. Amando Trajectensi 827. § II. Interfuit S. Amandus concilio Agrippinensi, a quo damnatus fuit Euphrates episcopus. Oppositæ de hoc concilio sententiæ 829. § III. Præcipuæ res S. Athanasii ab anno 339 ad 347 ex epistolis ejus heortasticis. Ætas synodi Sardicensis 831. § IV. Argumenta Binterimii adversus sinceritatem concilii Coloniensis, petita ex silentio historicorum, ex postconsulatu Amantii et Albini, et ex vocabulo castri confutantur 834. § V. Argumentum, petitum ex vocabulis Germaniæ secundæ refellitur. An Germania in duas provincias divisa non fuerit nisi medio sæculo IV. An antiqua divisio militaris dumtaxat fuerit. Refelluntur argumenta, hausta ex historia 836. § VI. Quod concilium Coloniense celebratum est die dominica, an propterea falsum dicendum sit. Qua hebdomadæ die incoharentur concilia 839. § VII. Antiqua Argentorati conditio sedi episcopali constituendæ opportuna 842. § VIII. Corporis S. Amandi fata et cultus 844

Amandus, episcopus Wormatiensis, Salisburgi (ut videtur) cultus. Sylloge critica. § I. Wormatiæ origines civiles et christianæ. Primi episcopi. Amandus I et S. Amandus II. Insignis donatio Dagoberti I. Templum S. Amandi II Wormatiæ. Cessatio cultus 910. § II. Sæculo XVII bis invenitur Salisburgi sub summo altari templi monasterialis S. Petri corpus S. Amandi 914. § III. Corpus S. Amandi sæculo XV jam sub summo altari repositum. Officia et statuæ in honorem S. Amandi Trajectensis. Error corrigitur 917. § IV. Initio sæculi IX exstabat Salisburgi ædes S. Amandi, celebrata ab Alcuino; eo videtur delatum a S. Ruperto corpus S. Amandi Wormatiensis 919

Aneurin seu Gildas. Vide Gwinocus.

Aptonius, episcopus et confessor Engolismensis. Sylloge historica et critica. § unicus. Engolismæ colitur S. Aptonius, hujus urbis episcopus. Subscripsit concilio Aurelianensi V. Tempus obitus. Unus tantum fuit Aptonius Engolismensis 885

Arduinus seu Ardovinus, confessor non pontifex, Ceperani in ditione Pontificia. Commentarius prævius. § unicus. Ceperani laudes. Cultus S. Arduini. Antiquum officium proprium. Scriptiones Vitaliani 650. Historia S. Ardovini Angligenæ de Ceperano, per modum allegationis in jure descripta ab Antonio Vitagliano Ceperanensi, philosophiæ ac medicinæ doctore. Prologus 653. Juris Allegantia pro sanctimonia B. Ardovini Angligenæ, de Ceperano 653

Artemidorus, Basilius, Glyco et Leptina, martyres ecclesiæ orientalis. Sylloge ex Menæis græcorum aliisque fastis Constantinopolitanis, Hierosolymitanis et Slavicis 826

Arwystli Gloff. Vide Tudyr.

Asterius. Vide Saturninus.

Athanasius, confessor non pontifex, œconomus Mediciensis in Bithynia. Sylloge historica. § unicus. Nomen in Fastis sacris. Vita nota ex gestis S. Nicetæ, hegumeni Mediciensis. Ejus officium in logothesio Byzantino; fuga in monasterium Symbolorum; patris violentia; secessus Medicium; œconomi et diaconi officium; arbor crescens ex pectore in sanctitatis signum 963

Aurelius, episcopus Carthaginensis. Commentarius historicus. § I. Sanctus a nostris perperam omissus; ejus in ecclesia Carthaginensi diaconatus et pontificatus; celebratio conciliorum 852. § II. Templum deæ cælestis dedicatur in ecclesiam; evertuntur templa idolorum; jus azyli; clerici ex Italia vocantur; causa Donatistarum; S. Joannes Chrysostomus ab episcopis Afris defenditur; Pelagiani damnantur; quæstio de Paschate; Leporius presbyter patribus Gallis commendatur; obitus sancti antistitis 855

B

Basilius. Vide Artemidorus.

Beanus, episcopus Murthlacensis, dictus Aberdonensis, in Scotia. Sylloge historica. § unicus. S. Beanus, episcopus Murthlacensis, distinctus a S. Beano, episcopo Hiberno, provincia Lagenia. Erectio sedis Murthlacensis, dein translatæ Aberdoniam. Culdeorum institutio. Laudes S. Beani, mors, cultus 1034

Beatus. Vide Spanus.

Benignus. Vide Spanus.

Beoanus. Vide Nasadius.

Bernwardus, episcopus et confessor, Hildesiæ in Saxonia. Commentarius prævius. § I. Sancti memoria in Martyrologio Romano, dies cultus Hildesiæ; Acta omni fide digna; compendium Vitæ 965. § II. Familia sancti paterna et materna; dignitas comitis palatini explicatur; familia paterna exstinguitur 967. § III. Locus et tempus nativitatis sancti; ejus educatio in schola Hildesiensi; indoles scholarum istius ævi 970. § IV. Ottoni III imperatori minorenni datur magister; multorum invidiam incurrit; eligitur episcopus Hildesiensis secundum formam, quæ explicatur, sæculo X usitatam 973. § V. Diœcesim suam et urbem munit contra barbarorum incursiones; artes liberales, præsertim sculpturam, summa solertia exercet 976. § VI. Mortuo Ottone III, sanctus vir post aliquam tergiversationem S. Henricum regem habet et cum eo pluribus synodis interest 981. § VII. Controversia Gandersheimensis explicatur; fundatio monasterii S. Michaelis Hildesiæ 983. § VIII. S. Henrici in conjugio virginitas paucis defenditur; ejus donationes et diplomata pro ecclesia Hildesiensi; soror et matertera S. Bernuardi moniales 988. § IX. Sanctus sancte obit, agitatur ejus canonizatio, quam Cælestinus papa III perficit; elevatur corpus; ritus festivus in ejus honorem; plures translationes 991. Vita S. Bernuardi, episcopi Hildesiensis, auctore Tangmaro, presb. æquali, ex Mabillonii Actis SS. Ord. S. Benedicti, sæc. IV, part. I, collata cum editione Pertziana, tom. VI Monum. historicorum Germaniæ. Caput I. Sancti natales; discipulatus in schola Hildesiensi; presbyteratus; magisterium apud Ottonem III; episcopatus 996. Caput II. Summus est artifex; curat res ecclesiasticas et civiles; status controversiæ circa monasterium Gandersheimense exponitur 998. Caput III. In media controversia de Gandersheimensi parthenone sanctus Romam adit; ibique Ottoni III consiliarius adest, et synodis assistit 1003. Caput IV. Plures in Germania celebrantur conventns episcoporum in causa Gandersheimensi, quam ubique vincit, sed sine fructu 1007. Caput V. Lis Gandersheimensis pendens frustra definitur, Willigiso obstinate resistente 1010. Caput VI. Ottoni III defuncto succedit in regno S. Henricus, cujus opera pax inter sanctum et Willigisum redintegratur 1012. Caput VII. Ædificatio et dotatio monasterii S. Michaelis; sanctus habitum monasticum sibi imponit; obit 1016. Miracula S. Bernwardi, episcopi Hildesheimensis. Caput I. Sanctus dono prophetiæ utitur; visio de ejus sanctimonia; varia miracula 1019. Caput II. Continuatur relatio miraculorum 1021. Historia canonizationis et translationis S. Bernwardi, episcopi. Caput I. Cardinalis Cencius suscipit causam canonizationis S. Bernwardi; cum eo Theodoricus II, abbas S. Michaelis Hildesiæ, proficiscitur; varia itineris pericula 1024. Caput II. Post varios casus canonizatio Romæ decernitur et Hildesiæ celebratur 1028. Caput III. Varia enarrantur miracula 1031

Bonifacius I, papa et confessor. Commentarius prævius. § I. Sanctus, sub contentione cum Eulalio electus, favente Honorio imperatore, pacifice sedem apostolicam occupat 605. § II. Sanctus lege lata ambitiosos a pontificatu repellit; appellationes Afrorum admittit; Maximum, Valentinum episcopum, episcoporum judicio subjicit; jura sedis apostolicæ adversus Atticum CP. defendit; jura episcoporum servanda decernit; sancte obit 609. Vita S. Bonifacii papæ et confessoris, ex Proprio ecclesiæ Lateranensis ad diem XXVII octobris 614

C

Caideus seu Caidocus, confessor in Hibernia. Sylloge. § unicus. S. Caidei memoria in Martyrologio Dungallensi; cultus in Ultonia; templum et oppidum; campanula et baculus. Alius S. Caideus, episcopus Hiensis 647

Canna, Sadwren seu Saturninus, Crallo et Elian Geimiad seu Hilarius. Sylloge. § unicus. Sanctorum genus et cultus in principatu Walliæ, præcipue S. Hilarii 616

Capuanus, Florentius et Alithius, episcopi Cadurcenses in Gallia. Sylloge historica. § I. Civitas, pagus et diœcesis Cadurcensis. Tempus S. Capuani episcopatus deductum ex ævo ejus discipuli, S. Sacerdotis, episcopi Lemovicensis 778. § II. Chronotaxis antecessorum S. Capuani in episcopatu. Sylloge de SS. Florentio et Alithio 781. § III. Antiquitas cultus S. Capuani. Ejus festum in diœcesibus Cadurcensi, Albiensi, Mimatensi 782

Ceddus seu Cedda, episcopus Saxonum orientalium in Northumbria. Monitum 922

Celsinus, presbyter et confessor Remis in Gallia. Sylloge. § unicus. Fasti sacri. S. Celsini cum S. Remigio commercium. Ædes sacra sub ejus patrocinio. Reliquiæ. Cultus 585

Cennydd. Vide Gwinocus.

Childemara seu Childemarcha, abbatissa Fiscannensis in Normannia. Commentarius prævius. § unicus. Vetus S. Childemaræ cultus. Vita deperdita. Burdigalis abbatissa; dein Fiscanni. Hujus monasterii exordia; laus perennis et instituta. S. Leodegarius a S. Childemara custoditus 679. Vita S. Childemaræ cum originibus Fiscannensibus, ex sæculo II Benedictino 684

Claudianus. Vide Saturninus.

Chrysanthus et Daria, martyres Romæ. Commentarius prævius. § I. Dies cultus plures; celeberrima horum SS. Martyrum et antiquissima memoria in sacris fastis et scriptoribus. Acta, ut videtur, primum græce conscripta et dein latine versa, non probantur, quamvis antiqua. Passionis tempus 437. § II. De translationibus reliquiarum, quas complures ecclesiæ sibi vindicant. De trina translatione Romana et de reliquiis Lateranensibus. Dein de translatione Eiffliensi 445. § III. De translationibus Regiensi et Uritana in Italia 451. § IV. De translationibus Salisburgensi, Neapolitana et Viennensi. Item de minoribus reliquiis, quæ pluribus in ecclesiis exhibentur 456. § V. Monumenta Eiffliensia, ad reliquias et perpetuum cultum SS. Chrysanthi et Dariæ spectantia 460. § VI. Officium et Missa SS. Chrysanthi et Dariæ ex Officiis propriis Effliensibus et Coloniensibus. Quid Roma rescriptum de lectionibus, in quibus de translatione SS. Reliquiarum mentio facta sit 466. Vita et passio, græce et latine ex codd. mss. pluribus. Præfatio. Exempla sanctorum docent nos terrena despicere et anhelare cælestia 469. Caput I. S. Chrysanthus, genere ingeniique dotibus clarissimus, in Christum credens, baptizatur. A patre dirum in modum tentatus, non divellitur ab amore castitatis, sed Dariam adducit, ut, agnita deorum vanitate, se voto virginitatis obstringat, simulato tamen cum Chrysantho conjugio 470. Caput II. SS. Chrysanthus et Daria traduntur Claudio tribuno; qui, divinitus motus, in Christum credit cum omni familia sua et subit martyrium. Posthæc S. Chrysanthus in carcerem, et S. Daria in lupanar ducitur, denique post nova tormenta ambo in foveam conjiciuntur, et, vivi terra lapidibusque obruti, palma cælesti donantur 479. Altera acta breviora ex codice R. Vat. 487. Synaxarion ex Menæis impressis XIX Martii 488. Carmen de SS. Chrysantho et Daria ex Patrologiæ Mignii tomo LXXIV 488. Historia translationis reliquiarum martyrum sanctorum Chrysanthi et Dariæ ex urbe Roma in Galliam ex actis SS. Ordinis S. Benedicti sæc. IV part. I, et pluribus mss. nostris. Caput I. SS. Reliquiarum translatio 490. Caput II. Miracula quæ in translatione et post eam contigerunt 491

Chrysaphus. Vide Valerinus.

Cletus, confessor non pontifex, Tibure in Latio. Sylloge. § unicus. Aliis diebus aliis temporibus fuit cultus. Pauca gesta nota ex Vita S. Petri Trebani. Reliquiæ et hospitale, ejus nomine insignitum. 712

Crallo. Vide Canna.

Crispinianus. Vide Crispinus.

Crispinus et Crispinianus, martyres Suessione in Galliis. Commentarius prævius. § I. Memoria SS. Martyrum in fastis sacris cum compendio passionis. Quo anno palmam sint adepti. De eorum adventu in Gallias. Actorum ætas et meritum 495. § II. De ecclesiis, Suessione SS. Martyrum nomine dicatis; de horum ibidem sepultura, translationibus et reliquiis 504. § III. De translatione Romana et Osnabrugensi 513. § IV. Cultus sanctorum Crispini et Crispiniani apud Suessionenses perpetuus probatur. Sodalitia. Fratres sutores 522. § V. Officium SS. Crispini et Crispiniani ex breviariis ecclesiæ Suessionensis 529. § VI. De cultu SS. martyrum Crispini et Crispiniani apud Saxones. Officium ex ecclesiæ Osnabrugensis monumentis 532. Martyrium SS. Crispini et Crispiniani, sicuti legitur in pluribus iisque antiquissimis mss. codicibus. Caput unicum. Roma Suessionem advecti, artem sutoriam exercent, multosque convertunt ad fidem. Agente Rictio Varo, sistuntur coram Maximiano Herculio, qui eos immaniter torqueri jubet. Rictius Varus, SS. martyrum constantia in furorem concitatus, in ignem se præcipitat. Tum illi gladio cæduntur. Eorum sepultura et translatio 535

D

Daria et Derbilia, virgines in Connacia, Hiberniæ provincia. Sylloge. § unicus. Genus regale Fiachrii; commercium cum SS. Corbmaco et Columba; loca cultus. S. Derbilia de Irros 892

Deifer seu Dier. Vide Tudyr.

Demetrius, martyr, primus episcopus Vapincensis in Galliis. Commentarius prævius. § unicus. S. Demetrii cultus abrogatus et restitutus. Reliquiarum fata. An discipulus Apostolorum. Ejus martyrium. Ædes sacræ. Monumentorum penuria 795

Derbilia. Vide Daria.

Dier seu Deifer. Vide Tudyr.

Dolgan. Vide Gwinocus.

Dolgar. Vide Gwinocus.

Dulcardus, eremita et confessor in agro Bituricensi in Galliis. Sylloge. § unicus. Sancti nomen in fastis sacris. Vita S. Læti partim ei applicata. Ejus monachatus Miciaci apud Aurelianenses et sancti socii. Discessus in agrum Bituricensem. Cultus 643

E

Eatus, abbas et episcopus Hagustaldensis in Anglia. Commentarius prævius. § I. Cultus sancti stabilitur; ejus Vita; educatio Lindisfarnæ sub S. Aidano; regimen monasteriorum Mailrosensis, Lindisfarnensis et Ripponensis 922. § II. Sancti episcopatus Lindisfarnæ et Hagustaldii; mors sancta; sepultura et translatio 925. Vita S. Eatæ, episcopi Lindisfarnensis, auctore anonymo, ex ms. Rubræ Vallis. Caput unicum. Sancti institutio et monachatus sub Aidano, episcopo Scoto; præfectura monasterii Mailrosensis et Lindisfarnensis; episcopatus Hagustaldensis; obitus et sepultura 927

Elian Geimiad seu Hilarius. Vide Canna.

Eliavus. Vide Meliavus.

Engratia. Vide Fructus.

Evaristus, papa et martyr. Sylloge historica. § unicus. Sancti memoria minus frequens in fastis ecclesiasticis; inquiritur, utrum S. Anacleto an S. Clementi successerit: tempus et diuturnitas pontificatus; distributio titulorum Urbis; varia ejus decreta; supposititiæ ejus reliquiæ 799

F

Flavianus. Vide Saturninus.

Florentius. Vide Capuanus.

Franciscus de Caldariola, confessor ordinis FF. Minorum, Colfani in diœcesi Camerinensi, in Italia. Commentarius prævius. § I. Qui de B. Francisco scripsere. Patria ejus et ministerium sacrum. Institutio montis pietatis. Mors. 771. § II. B. Francisci cultus, initio valde tenuis, dein aliquantisper auctus et demum probatus sacræ rituum Congregationi 774. Decretum, quo B. Francisci de Caldariola cultus auctoritate Gregorii XVI confirmatus est 776

Fronto, episcopus confessor, Petragoricis in Gallia. Commentarius prævius. § I. De missione S. Frontoni data a S. Petro apostolo, et de initiis ecclesiæ Petragoricensis 392. § II. Vita edenda proponitur; inquiritur in Sancti patriam, in ejus præsentiam ultimæ Cœnæ sepulturæ S. Marthæ, in occisionem serpentis, universæ regioni infesti 396. De obitu et sepultura Sancti; de ejus cultu et variis translationibus; reliquiæ, paucis servatis, a Calvinistis in Dordoniam projiciuntur 401. Vita S. Frontonis, episcopi Petragoricensis, ex ms. Ultrajectino S. Salvatoris, nunc bibliothecæ regiæ sub num. 8931, transsumpta. Caput I. Sanctus,in Lycaonia natus, a B. Petro baptizatur; Christo adhæret; in Gallias mittitur ad Petrocorios, quos prædicatione et miraculis ad Christum convertit; per finitimas civitates Evangelium annuntiat 407. Caput II. Varias civitates prædicationis causa obit; Sigibertum regulum convertit; draconem in Dordoniam præcipitat; sancto fine in pace quiescit 410

Fructus, confessor, Valentinus et Engratia, martyres, Segoviæ in Hispania. Commentarius prævius. § I. Præcipui scriptores de illis Sanctis. Horum patria. Vivendi genus. Adventus Maurorum in Hispaniam et ad partes Segovienses. S. Fructi controversia de Eucharistia. Martyrium SS. Valentini et Engratiæ. Singularis pietas erga eorum reliquias 693. § II. Reliquiarum translationes. Officia liturgica. Cultus in prioratu S. Fructi, Segoviæ et in monasterio Escurialensi. Indulgentiæ 696. Lectiones ex officio S. Fructi, confessoris, approbatæ a Paulo papa V juxta relationem factam a V. S. D. Roberto Bellarmino 692

Fulcus, confessor, apud Italos in agro Bononiensi. Commentarius historicus. § unicus. S. Fulci res gestæ ignorantur. Quæ de eo circumferuntur, partim aperte falsa sunt, partim valde dubia. Cultus ejus certis de monstratur testimoniis. De corpore sancti viri, illiusque translatione 1039

G

Garci. Vide Gwinocus.

Gaudentius, episcopus Brixiensis in Italia. Commentarius crictico-historicus. § I. S. Gaudentii, cujus nomen in fastis sacris fere desideratur, patria et peregrinatio in Orientem, sub qua Brixiensis electus episcopus est, incertum quo anno. Doctrina et sanctitate fulgens, legatus mittitur in causa S. Chrysostomi, a quo et consolatorias accipit litteras 587. § II. S. Gaudentius ædificat basilicam, quam Concilium Sanctorum nuncupatam vult, et sub hujus consecratione præclarum habet ad populum tractatum, probabiliter circa 400. De obitu sancti viri et annis episcopatus 594. § III. S. Gaudentii scripta, cultus et reliquiæ 598

Gaudiosus, episcopus Salernitanus et confessor. Commentarius prævius. § unicus. Tempus episcopatus; translatum sancti corpus Neapolim; antiquum Officium 901. Oratio encomiastica in festo S. Gaudiosi, episcopi Salernitani, ortu et genere Neapolitani. Ex tom. VII Italiæ Sacræ, Ferdinandi Ughellii. Caput unicum. Natales illustres; admissio inter clericos; episcopatus Salernitanus; res gestæ et sanctus obitus 906

Gavinus miles, Protus presbyter, Januarius diaconus, martyres Turribus in Sardinia. Commentarius prævius § I. An S. Gavinus diversus sit a S. Gabino, cujus mentio fit die XXX maii; SS. Martyrum memoria in fastis sacris et passionis compendium. Urbis et ecclesiæ Turritanæ notitia; hujus episcopis non sunt annumerandi SS. Gavinus et Protus. Acta. 541. § II. De prima et secunda inventione reliquiarum SS. Gavini, Proti et Januarii. Prioris inventionis Historia multiplici ex capite suspecta; secunda inventio facta est sæc. XVII sub episcopatu RR. DD. Mancæ de Cedrelles 548 § III. De tertia inventione seu recognitione facta anno 1848. Quo ordine res gestæ sint describitur ex processu, a S. Congregatione Rom. probato. De cultu SS. Gavini, Proti et Januarii in Sardinia 554. De sancto Gavino martyre Turritano ex Joanne Arca, lib. II: De sanctis Sardiniæ martyribus. Caput unicum. S. Gavinus, inclytus Christi martyr, constantiam SS. Proti et Januarii admiratus, convertitur, nec minis a suscepta fide deterreri potest. Denique capite truncatus projicitur in mare. Apparet primum Calpurnio cuidam; deinde SS. Proto et Januario, quos hortatur ut ad consummandum martyrium festinent 560. De sanctis martyribus Turritanis Proto et Januario ex Joanne Arca, lib. II: De sanctis Sardiniæ. Caput uninicum. Exorditur Actorum scriptor ab extollendo SS. Martyrum pretiosam mortem. Comparent SS. Protus et Januarius coram Barbaro præside, variisque modis tentantur: tum diris afficiuntur cruciatibus, atque S. Gavino custodiendi traduntur; hic vero convertitur, et ambo sancti pugiles, jussu Barbari, gladio cæduntur. Corpora divinitus servantur 562. Inventio corporum SS. Gavini, Proti et Januarii ex Joanne Arca, lib. II: De sanctis Sardiniæ. Caput unicum. Comitæ, viro admodum religioso et judici in parte Sardiniæ, cum graviter decumberet, mandat S. Gavinus, semel iterumque illi apparens, ut tum suas, tum SS. Proti et Januarii reliquias exquirat. Comita, restituta valetudine, templum ædificat, SS. Corpora transfert et paulo post moritur. Ejus in judicatu successor ædem sacram curat solemniter dedicari 564. Rescriptum sanctissimi domini nostri Pii papæ IX, quo visitantibus Turritanam basilicam indulgentiæ conceduntur 568

Genitor. Vide Spanus.

Gildas seu Aneurin. Vide Gwinocus.

Glyco. Vide Artemidorus.

Guesnoveus, Tugdonius, Majanus et Tugdonia, eremitæ in Britannia Armorica. Commentarius prævius. § unicus. Fontes historici. Sanctorum adventus in Britanniam Armoricam; vita monastica, prodigiis non carens 686. Acta S. Guesnovei, ex veteribus lectionibus Leonensibus 691

Gwinocus, cultus ut episcopus, ejus pater Aneurin seu Gildas, ejus fratres Cennydd, Madog, Dolgan et Nwython, soror Dolgar et patruelis Garci, in Wallia. Sylloge. § unicus. An S. Aneurinus seu Gildas, S. Gwinoci pater, idem sit ac S. Gildas Sapiens. Illius gesta militaria, carmina, religiosa vita et cruenta mors. Filiorum vita religiosa et cultus 895

Gwynodl. Vide Tudyr.

H

Hilarius seu Elian Geimiad. Vide Canna.

Hilarus seu Ilerus, episcopus Gaballorum, in diœcesi Mimatensi in Gallia. Commentarius prævius. § I. Corpus S. Hilari anno 636 delatum in monasterium S. Dionysii in Francia eoque relatum, postquam aliquot annos quievisset in Salonensi novo monasterio. Reliquiæ Mimatensibus donatæ 619. § II. Memoria S. Hilarii in martyrologiis. Festa. Vita brevi post mortem scripta, dein applicata S. Ilero, quem Mimatenses die 1 decembris colunt 623. § III. Fata politica et ecclesiastica pagi Gabalitani, dum viveret S. Hilarus. Interest concilio Arvernensi anno 535. Excipit S. Leobinum 625. § IV. An S. Ilerus idem sit ac S. Hilarus. An orta ejus festivitas ex confusione cum S. Eligio. Antiquissimus cultus S. Hilarii Pictaviensis in diœcesi Mimatensi 628. § V. De pristina amplitudine pagi Gabalitani et civitatis Gabalorum situ. Vita B. Hilari, episcopi Gavalitani seu Mimatensis, ex mss. codicibus Rubeæ Vallis, et Reginæ Sueciæ collata cum Vita Guidonis de Castris ex codice ms. Mimatensi sæculo XV, et cum eadem, distributa in novem Lectiones de S. Ilario ex codice sæculi XVI archivi præfecturæ Luzerensis, et lectione de S. Ilero ex Officio sanctorum peculiarium ecclesiæ Mimatensis anni 1619 638. Lectiones de S. Ilero episcopo Gabalorum 642

Humbertus. Vide Albinus.

I

Januarius. Vide Gavinus.

Ilerus. Vide Hilarius.

L

Lasrianus, confessor in Hibernia. Sylloge. § unicus. Familia S. Lasriani. Vita sanctissima in monasterio Rathenensi sub S. Carthago et in insula Pioch sub S. Domangeno. Mors in Ultonia 657

Lasrianus. Vide Lasrius.

Lasrius seu Lasrianus, confessor in Drum-Liag in Hibernia. Sylloge. § unicus. S. Lasrii laus et conversatio cum S. Ita virgine. Ætas et domicilium 646

Leptina. Vide Artemidorus.

Lucianus, Marcianus et socii, martyres, Nicomediæ in Bithynia. Commentarius prævius. § I. Acta et memoria in antiquioribus ecclesiæ fastis. An et qui fuerint in passione socii. SS. Lucianus et Marcianus igne consumpti sunt Nicomediæ, jussu Sabini, tempore Decianæ persecutionis 804. § II. Tamayus de Salazar perperam contendit SS. Lucianum et Marcianum natos passosque in urbe Vicensi seu Ausonensi. De inventione sacrorum corporum,quam factam perhibent in præfata urbe sæculo XI 807. § III. De reliquiis SS. Luciani et Marciani, earumque translationibus et cultu in ecclesia Ausonensi. Additur ejusdem urbis et sedis notitia 812. Acta sanctorum Luciani et Marciani martyrum ex 2 codd. et Mombritio, apud Ruinartium, atque hic collata cum Martyrologio Hispano Tamayi 817

Lucius. Vide Milites quadraginta sex.

Ludovicus, confessor non pontifex, Arnsteinii in pristina diœcesi Trevirensi. Commentarius prævius. § Prolegomenon de cultu sanctorum et beatorum Præmonstratensium in ordine Præmonstratensi. § I. Continuo post mortem B. Ludovicum cælitibus accensitum fuisse 728. § II. B. Ludovici Vita, codices, editiones 731. § III. Castrum B. Ludovici, genus,uxor, jurisdictio et comitatus ante conversionem 733. § IV. B. Ludovici ejusque uxoris Gudæ conversio. Instituta et fata fratrum conversorum et monialium Præmonstratensium 737. § V. Fundatio abbatiæ Arnsteinianæ 740. § VI. Fundationes monasteriorum ad Dreisam, Vallis S. Mariæ et Enckenbacensis 744. § VII. Fundationes et fata monasteriorum in Gummersheim et Beselich 747. § VIII. Ultimi labores B. Ludovici. Templi Arnsteiniani constructio. Solemnes exsequiæ, sepulcrum 750. Vita B. Ludovici de Arnstein conversi Præmonstratensis, ex tribus manuscriptis codicibus et quatuor editionibus. Caput I. Prologus. B. Ludovici castrum, genus, potentia, divitiæ et vita in sæculo 752. Caput II. Conversio B. Ludovici et fundatio Arnsteinii 755. Caput III. Fundationes in Munster-Dreisen, Bethlenrode, Enckenbach, Gummersheim et Beselich. Ædificatio monasterii in Arnstein 758. Caput IV. Virtutes B. Ludovici, mors et exsequiæ 761

Lupus. Vide Rufinianus.

Lupus. Vide Spanus.

M

Madog. Vide Gwinocus.

Marcella. Vide Tudyr.

Marcellianus. Vide Spanus.

Marcianus. Vide Martyrius.

Marcianus. Vide Lucianus.

Marcius. Vide Milites quadraginta sex.

Margareta, martyr, Roskildiæ in Dania. Commentarius historicus. § unicus. Roskildiæ pristinæ laudes, ubi olim S. Margaretæ corpus pie servabatur. S. Margaretæ splendidum genus; maritus; dies et annus mortis; causa martyrii; translatio; cultus legitimus 713

Martyrius et Marcianus, notarii, martyres Constantinopoli. Commentarius prævius. § unicus. De ecclesiæ Constantinopolitanæ misero statu, mortuo S. Paulo patriarcha, cujus notarii erant SS. Martyrius et Marcianus. Horum passio ex Sozomeno et menologiis; et memoria in aliis fastis sacris. Quo in gradu ecclesiastico sancti viri constituti essent, et an cum sociis passi. Martyrii tempus. Eorum sepulcrum, ecclesia, Acta 369. Martyrium sanctorum martyrum Marciani et Martyrii notariorum, auctore Simeone Metaphraste, ex codice regio Parisiensi, collato cum duobus aliis. Additur Versio latina. Caput unicum. Sub Constantio imperatore prævalent Ariani atque in orthodoxos incredibiliter sæviunt. Hac tempestate, cum sanam doctrinam intrepide profiterentur sancti Notarii, comprehenduntur, et capitis damnati coronantur, atque insigni cum honore tumulantur 575

Maurus, confessor in Burgundia Jurana et pristina diœcesi Vesontinensi. Sylloge critica. § unicus. S. Mauri memoria in Martyrologio S. Claudii. Vicus ab ejus nomine dictus. Confusus cum S. Mauro abbate. Reliquiæ. Societas presbyterorum. Indulgentiæ. Beneficia recentia 677

Maximus Millenarius. Vide Milites quadraginta sex.

Meliavus seu Eliavus, martyr in Britannia Armoricana. Sylloge historica. § unicus. Acta S. Meliavi desumenda ex Actis S. Melarii ejus filii. Ejus familiæ adventus in Cornubiam Armoricanam. Comites Cornubiæ distinguendi a Domnoniensibus. Causa cædis S. Meliavi. Cultus. 943

Megingaudus. Vide Albinus.

Merin. Vide Tudyr.

Mernocus, episcopus et confessor, patronus de Kilmernock in Scotia. Sylloge. § unicus. S. Mernoci memoria in calendariis et martyrologiis scoticis. Loca ejus nomine designata. Nomen idem quod Ernanus. An S. Mernocus idem qui S. Ernanus, Craseni filius. 649

Messapius. Vide Spanus.

Milites quadraginta sex martyres; item alii centum viginti et unus, inter quos SS. Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus, ac probaliter etiam Maximus comes millenarius. Sylloge. § unicus. Memoria in fastis sacris et passio ex Mombritio. Coronati fuere sub Claudio II, qui dictus est Gothicus. De aliis SS. Militibus CXXI martyribus, inter quos S. Maximus, comes millenarius, eodem loco sepultis 432

Minias martyr, Florentiæ in Tuscia. Commentarius prævius. § I. Acta S. Miniatis, eorumque compendium ex Joanne Lamio. Passus sanctus martyr est sub Decio et probabilius sine sociis 415. § II. An sacrum S. Miniatis corpus Florentia translatum Metas in Galliis fuerit sæc. X a Theodorico episcopo. Quid censendum de reliquiis in ecclesia S. Bartholomæi seu Montis Olivetani 418. § III. De celeberrimo cultu S. Miniatis in Etruria. Ecclesiæ ejus nomine dicatæ Florentiæ. Festum et officium sancti martyris, atque hymni duo proprii. Reliquiæ minores in pluribus ecclesiis et ampullæ ejus sanguine repletæ 424. Passio sancti Miniatis martyris ex ms. Trevirensi collato cum ms. Metensi. Item ex codice Bibliothecæ Laurentinianæ apud Lamium 428

N

Nasadius, Beoanus, episcopus, et Mellanus, in comitatu Dunensi Hiberniæ. Sylloge. § unicus. De pluribus sanctis Beoanis et Mellanis, deque situ ecclesiæ Tamlachta-Humail seu Tamlachta-Menand in Ultonia. 893

Nicius, confessor non pontifex, in monasterio græco S. Pauli de Foresta prope Pontemcurvum in terra Laboris. Commentarius prævius. § I. S. Nicius diversus a S. Clino. Monachi, diversis linguis aut ritibus utentes in sacris, sub una regula. Hujus rei origo apud Orientales et Occidentales. S. Nicii incolatus Casini et in monasterio S. Nicolaï de Ciconia 704. § II. Constructio monasterii græci prope Pontemcurvum. Hujus loci origo. Diploma Guidonis comitis 707. Lectiones de S. Nicio, ex collectaneis mss. P. Manni. S. Nicii ortus. Adventus Casinum. Habitatio in monasterio S. Nicolai de Ciconia. Constructio monasterii græci apud Pontemcurvum 711

Nwython. Vide Gwinocus.

P

Petrus. Vide Milites quadraginta sex.

Primus, Vide Saturninus.

Principinus. Vide Spanus.

Protus. Vide Gavinus.

Q

Quadragesimus, subdiaconus confessor in Italia. Commentarius prævius. § unicus. Non reperitur nomen S. Quadragesimi in fastis sacris ante Baronium. Num ejus corpus asservetur et festum celebretur Papiæ, prout affirmat P. Romualdus a sancta Maria. Tempus quo floruit vir sanctus 888. Acta S. Quadragesimi subdiaconi ex S. Gregorii M. dialogis, lib. III, cap. 17.

Quodvultdeus. Sylloge historica. § I. Vindicatur auctoritas Historiæ persecutionis Vandalicæ, a S. Victore Vitensi conscriptæ 845. § II. Tempus sancti in episcopatu Carthaginensi; exsilium ex Africa; incolatus Neapolitanus; obitus, cultus et sepultura 850

R

Rogatianus, presbyter et Felicissimus, vir laicus,confessores, Carthagine in Africa. Commentarius historicus. Quæ de SS. Rogatiano et Felicissimo innotuerunt, habemus ex epistolis S. Cypriani, quarum binæ S. Rogatiano inscriptæ. In his non una occurrit difficultas sive explicanda sive solvenda. In aliis item epistolis ejusdem sancti præsulis Carthaginensis præclare commendatur S. Rogatianus, quem etiam S. Cypriani vicarium fuisse constat in causa Felicissimi schismatici. A martyrologis utrique sancti martyres perperam dicuntur 820

Rufinianus et Lupus, episcopi, et Ausiacus, presbyter, Bajocis in Galliis. Commentarius prævius. § I. SS. Rufiniani et Lupi memoria in fastis sacris aliisque monumentis. Tempus vitæ, ordinationis et mortis. Consecratio episcopalis per saltum 658. § II. Cultus S. Lupi Bajocis et in Elnonensi S. Amandi monasterio. Reliquiæ S. Exsuperii translatæ prius verisimiliter Rhedones, et S. Lupi Cormaricum; dein Paludellam, metu Normannorum, et postea Corbolium. Fata capituli Corboliensis 662. § III. Annua supplicatio Corboliensis in honorem SS. Exsuperii et Lupi 665. § IV. S. Lupi et aliorum sanctorum Corboliensium reliquiarum fata. Miracula S. Lupi. Ejus Vitæ. Incipit prologus in vita sancti Lupi Bajocassinæ urbis episcopi 670. Incipit Vita sancti Lupi episcopi, quæ celebratur VIII kalendas novembris 678. Incipit translatio SS. Lupi et Ausiaci 675. Vita sancti Lupi, episcopi Bajocensis, partim ex mss. Carthusiarum Confluentinæ et Coloniensis, partim ex ms. codice Corboliensi 675

Rusticus, confessor, episcopus Narbonensis in Galliis. Commentarius historicus. § I. De monumentis ad Acta S. Rustici spectantibus. Et primum de insigni inscriptione Narbonensi. Item de altera minori 860. § II. De epistola S. Hieronymi ad Rusticum monachum; in qua reperiuntur plura de adolescentia S. Præsulis Narbonensis 865. § III. De epistola S. Leonis Magni ad Rusticum Narbonensem. Item epistolæ S. Hilari papæ de Hermete, quem Narbonenses S. Rustici succesorem elegerant 868. § IV. Adfuit S. Rusticus concilio Gallicano, ubi actum de epistola S. Leonis Magni ad Flavianum; item concilio Arelatensi III, ubi compositum est dissidium de jurisdictione inter Theodoricum, episcopum Forojuliensem, et Faustum, abbatem Lirinensem. Alia monumenta minus certa vel apocrypha, ad res gestas S. Rustici pertinentia 872. § V. Summarium rerum a S. Rustico gestarum; ejus mors, sepultura, reliquiæ; memoria in fastis sacris, ubi traditur S. Rusticus ordinatus presbyter a S. Venerio Massiliensi; paucis expenditur, quo id jure asserant 875. § VI. Brevis notitia provinciæ, civitatis et sedis Narbonensis. Lectiones ex antiquo breviario Narbonensi de S. Rustico 879

S

Sadwren seu Saturninus, Vide Canna.

Saturninus seu Sadwren. Vide Canna.

Saturninus, Claudianus, Primus, Flavianus, Zoticus, Asterius, Charus et Saturus, martyres in Africa § UNICUS. Notitia SS. Martyrum ex fastis Hieronymianis 541

Saturus. Vide Saturninus.

Senefyr. Vide Tudyr.

Sigebaldus, episcopus Metensis. Commentarius prævius. Cultus in diœcesi Metensi. Fontes historici. An genere regio fuerit S. Sigebaldus et frater S. Segolenæ. Quando sedem Metensem adiverit eique successerit S. Chrodegangus. Virtutes ejus episcopales. Sartatecta templorum curat. Hilariacum seu S. Naboris monasterium restituit, conditque Novumvillare seu S. Adelfi monasterium; non autem Claustriacum. Scholarum Metensium satagit. An epistolam scripserit ad S. Bonifacium. Ejus commercium cum Pippino Brevi. Mors et sepultura Hilarici. Reliquiæ retectæ in Metensi S. Symphoriani monasterio 931. Vita s. Sigebaldi, episcopi Metensis, excerpta ex Vita S. Chrodegangi, auctore (ut videtur) B. Joanne, abbate Gorziensi, secundum editiones Eccardi et Pertzii, ex codice Guelferbytano unico, dein Augustano 939. Vita s. Sigebaldi episcopi Metensis, auctore monacho S. Symphoriani Metensis ex apographo codicis ejus monasterii. Incipit prologus Vitæ S. Sigebaldi, episcopi et confessoris Metensis 993. Incipit Vita S. Sigebaldi, episcopi et confessoris 939.

Spanus, Lupus, Benignus, Beatus, Messapius, Marcellianus, Genitor, Principinus et Tridorius, pro martyribus culti in agris Turonensi et Bituricensi. Commentarius prævius et criticus. § I. Memoriæ in martyrologiis. Eadem passio fabulosa applicata diversis sanctis. 578. § II. Origo fabulosæ illius historiæ. Quibus in locis novem illi sancti colantur. Passio SS. Lupi, Genitoris et Fratrum ex regesto Oblincensi 580

T

Teyrnog seu Twrnog. Vide Tudyr.

Theodosius. Vide Milites quadraginta sex.

Tridorius. Vide Spanus.

Tudno. Vide Tudyr.

Tudyr seu Tudur, Arwystli Gloff, Twrnog seu Teyrnog, Dier seu Deifer, Tyfrydog, Marcella, Gwynodl, Merin, Senefyr, Tuglyd, Tudno et Tyneio, confessores non pontifices in Wallia. Sylloge § unicus. Memoria illorum sanctorum ex una familia in Genealogia sanctorum, in templis et fastis sacris 899

Tuglyd. Vide Tudyr.

Twrnog seu Teyrnog. Vide Tudyr.

Tyfrydog. Vide Tudyr.

Tyneius. Vide Tudyr.

V

Valerinus, Sabinus, Valerius, et Chrysaphus, martyres. Commemoratio. § unicus. Notitia horum martyrum ex græcis fontibus 540

Valentinus. Vide Fructus.

W

Witta seu Albinus. Vide Albinus.

Z

Zoticus. Vide Saturninus.

INDEX CHRONOLOGICUS.

SÆCULUM I.

Anno 62 vel sequenti Bithynia a Nerone conjungitur cum Ponto; a quo eventu plures Ponti urbes æram inchoarunt 807 a

Sæculo I Vapinci episcopus fuisse videtur S. Demetrius 795 et seqq.

SÆCULUM II.

Anno 108 probabiliter obiit S. Evaristus 801 b c

SÆCULUM III.

Anno 204 Philippus Senior, imperator, nascitur 430 f

Anno 217 Origenes mittitur in Arabiam ad convertendum ducem hujus regionis 430 f

Anno 244 Philippus Senior imperare cœpit 430 f

Anno 249, mense octobri, Decius imperium obtinet succeditque Philippo Seniori interempto 417 b, 807 e

Anno 250 ineunte cœpit Carthagine persecutio Deciana 820 b

Eodem anno, 20 januarii, S. Fabianus papa martyrio coronatur 417 c

Eodem anno, circa finem februarii, S. Cyprianus Carthagine secedit 820 b

Anno 251 ineunte incipit Carthagine schisma Felicissimi 824 e

Eodem anno, mense aprili, S. Cyprianus ex secessu redit Carthaginem 820 e

Eodem anno, exeunte mense novembri, Decius contra Gothos pugnans, occumbit cum duobus filiis suis 417 b c, 807 e

Anno 256 cœpit persecutio Valeriani 445 a

Anno 257 S. Stephanus papa I consummat agonem 440 d

Eodem anno Postumus constituitur custos limitis Gallicani contra Germanos 636 d. Imperium assumit 637 d

Eodem anno, mense septembri, Turubi exulat S. Cyprianus 821 f

Anno 265 in Galliis consul procedit Postumus 636 d

Anno 268, 24 martii, Claudius II dictus Augustus 434 b

Anno 270 Claudius II, imperator, peste extinctus 434 b

Anno 282, mense augusto, Carus imperio potitur 440 a

Anno 283 S. Cajus sedi apostolicæ præficitur 443 c

Anno 284 Numerianus imperator patri suo Caro succedit 440 d; occiditur ibid.

Eodem anno, die 17 septembris, Diocletianus imperator salutatur 499 f

Anno 285 Maximianus Herculius Cæsar nuncupatur 499 b, 502 f; movet contra Bagaudas 499 f. Quos levibus præliis domat ibid. Legio Thebæa mactatur ibid.

Anno 286, kalendis aprilibus, Maximianus Herculius dicitur Augustus 497 d

Anno 292 Constantius Chlorus et Galerius creantur Cæsares 498 d

Eodem anno Moguntiacenses in honorem imperatorum monumentum ponunt Ladenburgi 913 b

Eodem anno Galliarum administratio committitur Constantio Chloro 501 f

Anno 296 S. Cajus papa moritur 443 c

Eodem anno Maximianus Herculius copias Rheno admovet, ut, proficiscente Chloro in Angliam, barbaros contineat 501 b

SÆCULUM IV.

Ineunte sæculo IV primum transferuntur corpora SS. Crispini et Crispiniani 505 a

Anno 303, 20 decembris, Diocletianus Vicennalia celebrat 499 b

Anno 305, kalendis maji, Maximianus Herculius abdicavit imperium 498 e

Anno 306, post mensem octobrem, restituitur Maximiano Herculio purpura 501 a

Anno 307 Constantinus M. augustus nuncupatur a Maximiano Herculio 501 a

Anno 308 Maximianus Herculius cogitur altera vice deponere purpuram 501 a

Anno 310 Maximianus Herculius tentat Constantino M. eripere vitam et imperium; strangulatur (ut videtur) Massiliæ 501 a

Anno 320 celebratur synodus Laodicena, summo pontifice S. Silvestro 590 d

Anno 339 fugit S. Athanasius ex Alexandria, et in vicinia latitat, adveniente Gregorio Cappadoce, pseudopatriarcha 831 e f

Anno 340 S. Alexander episcopus CPolitanus, strenuus fidei Nicænæ propugnator, moritur 569 c. S. Paulus succedit S. Alexandro in sede CPolitana 569 c

Eodem anno ariani errant in Paschate Alexandriæ 831 f; item catholici 832 a

Eodem anno, sub mensem februarium, in Italiam fugit S. Athanasius 832 a

Anno 341 schisma in Augustamnica Ægypti 832 b

Eodem anno, circa mensem augustum, celebratur Antiochiæ concilium, dictum Dedicationis 832 b c

Anno 343 celebratur synodus Sardicensis a catholicis et Philippopolitana ab arianis 832 d. Triumphum de Persis agit Constantius imperator 832 e

Anno 344 Naissi et dein Aquilejæ commoratur S. Athanasius 833 a

Anno 345, festis paschalibus, Aquilejæ versatur S. Athanasius 833 b c

Eodem anno S. Athanasius pergit in Gallias et quidem Treviros; ubi ad eum venit Euphrates, ab arianis perversus 833 b c

Anno 346 celebratur concilium Coloniense adversus Euphratem, Coloniensem episcopum 829 e f, 830 et seqq.

Eodem anno moritur Gregorius, pseudopatriarcha Alexandrinus, et Alexandriam redit S. Athanasius 833 d e

Idem annus 346 non per novos consules, sed post consulatum Amantii et Albini in Occidente notatus 834 e f, 835 a b c

Anno 350, die 27 februarii, Constans imperator necatur 570 a

Anno 351 vel præcedenti S. Paulus episcopus CPolitanus ab arianis strangulatur 570 a b

Anno 354 Gallus, imperator, necatur 499 e

Anno 366 S. Damasus papa creatur 444 e

Anno 374 Florentius, episcopus Viennensis, interest concilio Valentino 781 e

Anno 375 vel 391 S. Honoratus, postea Arelatensis episcopus, fundat monasterium Lirirense 867 d

Anno 384 S. Augustinus Roma Mediolanum venit 590 f

Eodem anno S. Damasi papæ obitus 444 e

Anno 387 S. Augustinus discedit Mediolano 590 f

Anno 393 Eugenius et Arbogastes Francos et Alemannos in Italiam ducunt 596 b

Eodem anno celebratur concilium Hipponense 854 f

Anno 394 celebratur concilium Carthaginense 854 f

Anno 396 aut 397 moritur S. Martinus 580 c

Anno 397, die 13 augusti, celebratur Carthagine concilium 855 a

Anno 398, die 4 aprilis, vel anno præcedenti, die 17 aprilis, obitus S. Ambrosii 591 c

Anno 399 templa idolorum per Africam destruuntur 856 b

Anno 400 circiter videtur dedicata Brixiæ a S. Gaudentio episcopo basilica Concilii Sanctorum 595 e

Anno 400 circiter Gothi, ducibus Radagaiso et Alarico, Italiam vastant 596 c

SÆCULUM V.

Sæculo V ineunte S. Alithuis creatur episcopus Cadurcensis 781 f

Anno 401, 13 septembris, celebratur magnum concilium Africanum 857 a

Anno 402 cessant contentiones S. Hieronymum inter et Rufinum Aquilejensem 597 b

Eodem anno, die 27 augusti, celebratur concilium Milevitanum 857 f

Anno 403, die 25 augusti, celebratur concilium Carthaginense 857 f

Anno circiter 405 S. Paulinus Nolanus dat litteras ad S. Florentium; Cadurcensem episcopum 781 a

Eodem anno synodus episcoporum Italiæ in causa S. Chrysostomi 592 c

Eodem anno vel 414 fundatur Massiliæ monasterium S. Victoris 867 b

Anno 406 S. Gaudentius, episcopus Brixiensis, legationem suscipit pro S. Chrysostomo, jussu S. Innocentii I papæ 591 b

Anno 409 S. Paulinus creatur episcopus Nolanus 781 a

Anno 410 circiter Rufinus Recognitiones S. Clementis, latine versas, mittit S. Gaudentio Brixiensi 596 f

Anno 411 circiter scribit S. Hieronymus ad Rusticum monachum, deinde episcopum Narbonensem 865 d

Anno 412 Visigothi occupant provinciam Narbonensem 625 d

Anno 413 Narbona ab Ataulpho, Visigothorum rege, capitur, sed breve post Honorio imp. restituitur 880 b

Anno 418, die 28 decembris, eligitur Pontifex S. Bonifacius I 606 a b c

Anno 419, die 1 novembris, indicta synodus omnium Galliæ episcoporum in causa Maximi Valentini 611 f

Anno 422, die 4 septembris, probabiliter obit S. Bonifacius papa I 914 a b

Anno 427, die 9 octobris, S. Rusticus consecratur episcopus Narbonensis 864 c

Anno 429, mense majo, Vandali ex Hispania in Africam trajiciunt 846 d e

Anno 434, aut certe non ante annum 430, S. Eucherius consecratur episcopus Lugdunensis 875 a

Anno 437 et 439 Hunni, in auxilium ab Aetio acciti, adversus Gothos pugnant in Galliis 870 d

Anno 439 concilium Regiense, cui præfuit S. Hilarius Arelatensis 864 d

Post annum 439 efferbuit in Africa persecutio Wandalica 870 b

Anno 441, die 18 novembris, ponuntur Narbonæ fundamenta novæ basilicæ, eversis parietinis prioris dudum exustæ 864 c

Anno 443 incohat Sozomenus libros suos de historia ecclesiastica 570 d

Anno 445, die 28 novembris, absolvitur basilica Narbonensis a S. Rustico ædificata 864 b

Anno 451 conventus quadraginta quatuor episcoporum Arelate habetur, qui passim concilium Gallicanum vel Arelatense II dicitur 872 d e

Anno 451 Hunni vastitatem Galliis intulerunt 870 a

Anno 454, die 25 octobris, Carthaginensis episcopus ordinatur S. Deogratias 851 f

Anno 455 Valentinianus imperator moritur 870 b

Eodem probabiliter anno celebratur concilium Arelatense III in causa Fausti, abbatis Lirinensis 872 c

Anno 457 S. Rusticus Narbonensis dedicat altare Minerbense 876 d

Eodem anno, 1 augusti, imperator procedit Majorianus 660 e

Anno 458 circiter datæ literæ S. Rustici Narbonensis ad S. Leonem M., hujusque responsoriæ ad propositas inquisitiones 870 b

Circa annum 460 moritur S. Lupus, episcopus Bajocensis 661 a, 662 b c

Anno 461 S. Hilarus papa succedit S. Leoni M. 871 c

Anno 462, die 19 novembris, S. Hilarus papa celebrat primum ordinationis suæ anniversarium 871 f

Eodem anno Narbona in potestatem Visigothorum venit 880 c

Anno 465 aut 466 moritur Ægidius, magister militum in Galliis 661 a

Anno 472 ditionem suam extendunt in Galliis Visigothi 625 d

Ab anno saltem 473 ad 475 Ecdicius seu Actisius vel Altisius gubernavit Aquitaniam 778 f

Anno 477 fere totam Hispaniam occupant Visigothi 625 d

Anno 484 Hunnericus, Vandalorum rex, convocat Carthagine episcopos 445 e

Eodem anno Sardinia numeratur septima provincia regni Wandalici 449 a

Anno 485 ruit Visigothorum in Galliis regnum 626 c d

Anno 491 S. Sabas conjungit Armenos cum Syris in una laura. 705 d

Anno 499 synodus Romana sub papa Symmacho 901 d

Circa annum 500 moritur S. Capuanus 781 a

SÆCULUM VI.

Ad priorem sæculi VI partem referendus est S. Sacerdotis episcopatus 778 c

Anno 506 celebratur concilium Agathense 626 c

Anno 508 Tolosam usque penetrat Clodoveus I 626 d

Eodem anno Clodoveus primum occupat pagum Gabalitanum 641 b

Anno 509 vel 511 moritur Clodoveus I 887 f

Anno 516 celebratur concilium Tarraconense, cui subscriptus legitur Camidius, episcopus Ausonensis 816 d e

Non ante annum 510 scriptum carmen Wallicum Gododin 897 c

Anno 523 Chlodomirus rex contra S. Aviti monita proficiscitur adversus Sigismundum 644 d

Anno 533 Theodebertus I occupat pagos, a Gothis detentos in Galliis 626 d

Anno 534 Belisarius, pulsis Wandalis, Sardiniam restituit imperatoribus Orientis 549 b

Circa annum 540 moritur S. Hilarus, episcopus Gabalorum seu Mimatensis 619 a

Anno 540 circiter S. Gregorius M. papa natus est 890 a

Ante annum 541 e vivis recessit S. Hilarus, episcopus Mimatensis 628 d

Anno 542 S. Aptonius includit S. Eparchium 886 b

Anno 549 concilium Aurelianense V celebratur 887 b

Anno 560 moritur Comorus Maledictus 688 b

Inter annum 572 et 580 pugnata est pugna in Caltraeth 897 d

Circa annum 574 moritur S. Aptonius 887 d

Aliquanto ante annum 589 Segoviæ instituitur episcopalis cathedra 693 d

Anno 593 vel sequenti videtur S. Gregorius M. scripsisse libros Dialogorum 890 a

SÆCULUM VII.

Anno 604 obiit S. Gregorius M. papa 490 a

Ad annum circiter 620 ex monasterio Rathenensi expellitur S. Carthagus, episcopus Hibernus 658 a

Anno 629 ponit S. Arnulfus infulas Metenses 913 d

Anno 631 moritur Charibertus II 619 b

Anno 631, die 9 maji, dedicatur ecclesia Sollemniacensis 512 e

Anno 636 ex pago Gabalorum in S. Dionysii abbatiam transferuntur reliquiæ S. Hilari, episcopi Mimatensis 619

Anno 640 clerus Romanus scribit ad Hibernos de recto paschatis tempore 658 e

Anno 649, die 29 octobris, terræmotus Constantinopoli 787 a

Paulo ante medium sæculum VII celebris translatio SS. Crispini et Crispiniani, sub Ansarico, episcopo Suessionensi, assistente S. Eligio Noviomensi 509 b

Sæculo VII adulto, occisus est S. Meliavus in Cornubia Armoricana 946 c d e

Circa annum 650 moritur S. Lasrianus confessor in Hibernia 657 a

Ab exeunte anno 656 in Neustria et Burgundia regnat Clotharius III 682 b

Circa annum 661 fundatur Fiscannense cœnobium 683 d, 684 a b c

Anno 663 conditur monasterium Dreisense 744 c

Ante annum 664 fundatum est monasterium Mailrosense 924 d

Anno 664, die 26 octobris, moritur S. Cedda seu Ceddus, episcopus Saxonum Orientalium 922 a

Autumno anni 674 S. Leodegorii se dedit militibus Ebroini 683 e

Anno 676 S. Leodegarius cum S. Guerino in aulam arcessitur 683 f

Anno 678 episcopus ordinatur S. Eatas 925 e

Sub eumdem annum moritur S. Childemara, abbatissa Fiscannensis 684 c

Anno 680 celebratur in Anglia concilium Britannicum adversus Monothelismum 926 b c

Anno 684 S. Amandus Trajectensis moritur 921 f

Anno 685 celebratur synodus in Twyford 926 d

Eodem anno, die 26 martii, S. Cuthbertus ordinatur episcopus 926 d, 930 d

Eodem anno, die 26 Octobris, obit S. Eatas 926 e

Anno 697 celebratur synodus Tarensis 648 d e

Anno 699 S. Amandi Trajectensis corpus solemniter elevatur 921 f

Sæculo VII exeunte, Sardinia facta est sui juris, et a judicibus regitur 550 b c

SÆCULUM VIII.

Circa annum 705 e manibus Maurorum recipipitur Septempublica 704 a

Anno 708 S. Sigebaldus, Metensis episcopus, contrahit cum Wolfaudo comite de Marsupia 934 e f

Sub annum 710 S. Rupertus Salisburgensis ecclesiæ primordia ponit 921 f

Anno 710 aut 711 moritur S. Caeti seu Coeddi, Hiensis episcopus 648 e

Anno 711, extremo mense aprili, Hispaniam invadunt Mauri 694 c

Anno 712 verisimiliter a Mauris capta Segovia 694 f

Anno 715 moritur S. Fructus, patronus Segoviensis 695 b

Anno 718 Saxones repulsi 953 a

Sub annum 720 S. Rupertus, episcopus Salisburgensis, moritur 921 f

Anno 723 S. Bonifacius creatur Romæ episcopus 949 e, 951 e

Eodem anno primum tentat S. Bonifacius conversionem Hessorum 949 e

Anno 724 Saxones repulsi 953 a

Anno 734 fundat s. Sigebaldus, Metensis episcopus, monasterium S. Naboris 935 e f

Anno 738 Saxones repulsi 953 a

Eodem anno Romam pergit S. Bonifacius 955 c

Anno 739 Bavaria divisa in quatuor diœceses 953 b

Eodem anno 739 Cassino in Germaniam venit S. Willibaldus 955 d

Anno 740 terræmotus, cujus natalis dein agitur Constantinopoli 787 a

Anno 741 S. Bonifacius erigit cathedras Wirziburgensem, Erfortensem et Buriburgensem 953 c d e

Eodem anno, die 23 julii, S. Willibaldus ordinatur presbyter 955 d e

Eodem anno, die 26 octobris, moritur S. Sigebaldus, episcopus Metensis 934 d e, 937 e

Anno 742 Pippinus Heristallius absolvit expeditionem Aquitanicam 934 d

Eodem anno, die 1 octobris, episcopus Metensis fit S. Chrodegangus 934 b c d e f

Eodem anno, die 21 octobris, S. Willibaldus consecratur Eichstetensis episcopus 955 c d e f, 956

Eodem anno 742 Thuringiam petit S. Willibaldus 956 c

Anno 743, die 21 aprilis, celebratur a S. Bonifacio primum concilium Germanicum 954 b, 957 a b d

Anno 744, die 1 martii, celebratur concilium Liptinense 957 b

Anno 745 in concilio Germanico damnantur Aldebertus et Clemens hæretici, Gewiliebus autem, episcopus Moguntinus, deponitur 958 b

Anno 846 in Novovillari reponuntur S. Adelphi, episcopi Metensis, reliquIæ 932 b

Eodem anno 746 Jusuf, emirus supremus Hispaniam dividit in quinque provincias 696 d

Anno 757, die 28 maji, Paulus I pontificatum adeptus est 445 f

Anno 761 circiter, Paulus papa I multa SS. corpora transtulit ex cœmeteriis ad ecclesiam S. Silvestri 445 d

Anno 766, die 6 martii, moritur S. Chrodegangus, Metensis episcopus 934 b c d e f

Eodem anno Ludovicus II imperator proficiscitur adversus Saracenos in Italiam 708 d e

Anno 774 Fritislariense monasterium vastatur a Saxonibus 952 d

Eodem anno, irrumpentibus Saxonibus, reliquiæ S. Wigberti Fritislaria in vicinum Buriburgum transferuntur 958 b c d f

Eodem anno transferuntur S. Wigberti reliquiæ 955 a b

Anno 784 librum de episcopis Metensibus scripsit Paulus Warnefridi 932 a

Anno 785 officium deponit Megingaudus, episcopus Wirzeburgensis 961 d

Sæculo VIII labente, condidit Carolus Magnus episcopatum Osnabrugensem 516 e

Anno 796 vel sequenti committitur a Carolo M. Orientalis Pannoniæ populus episcopis Salisburgensibus regendus 456 e

SÆCULUM IX.

Anno 803 diploma Caroli Magni, in quo asserit se corpora SS. Crispini et Crispiniani transtulisse Osnabrugum 517 b c

Anno 815 Ludovicus Pius donat monasterio S. Michaelis monasterium regium Salonense 621 c

Eodem anno relatum fuisse videtur ad abbatiam S. Dionysii S. Hilarii Mimatensis corpus 621 d

Anno 817 circiter Paschalis papa I corpora sanctorum transfert ad ecclesiam S. Praxedis 446 a

Anno 822 nova Corbeja fundatur in Saxonia 523 a

Anno 826 circiter Roma Suessionem translatæ reliquiæ S. Sebastiani 514 a

Anno 836 Marcwardus cœnobium exstruxit in Eifflia, a quo oppidum Monasterium-Eiffliæ (Munstereiffel) originem duxit 450 d

Anno 840 Ludovicus Pius, imperator, obiit 449 e

Anno 841 aut 842 Fiscannense, Fontanellense et Gemmeticense cœnobia tentantur a Normannis 685 e f

Anno 844 Marcwardus, abbas, transtulit corpora SS. Chrysanthi et Dariæ Roma Prumiam et hinc in Eiffliam 448 d

Anno 849 Walafridus Strabo moritur 449 e

Anno 852 Florus, qui auget Bedæ martyrologium, scripsit contra Scotum Erigenam 504 a

Anno 857 Normanni vastant Bajocas et Ebroicam 663 e

Anno 859 vel sequenti Usuardus edit suum martyrologium 415 d; et iterum inter annum 869 et 877 ibid.

Anno 862 Carolus Calvus confirmat divisionem bonorum abbatiæ S. Dionysii 624 d e

Anno 863 S. Mauri abbatis reliquiæ transferuntur prope diœcesim Vesontionensem 677 b

Anno 877 coronatur Ludovicus Balbus 389 a

Anno 886 circiter Stephanus papa V plurimas SS. reliquias transfert ad Palatium Lateranense, etc. 446 c d

Anno 898 charta Zwenteboldi, regis superioris Lotharingiæ, ubi mentio de reliquiis SS. Chrysanthi et Dariæ in monasterio Eiffliæ 461 c d

SÆCULUM X.

Anno 912 Rollo, dux Normanniæ, convertitur 685 f

Anno circiter 913 restituitur Septempublica 704 a

Anno 915 vel sequenti Berengarius I inungitur imperator a Joanne pontifice 453 d

Anno 917 Rollo, dux Normanniæ, moritur 685 b

Anno 923 vel sequenti Berengarius I imperator, romphæa a tergo percussus prosternitur 453 d

Anno 927 aut sequenti Dagobertus I dotat ecclesiam Wormatiensem 912 d e f

Anno 931 Romam legatos mittit S. Bonifacius 952 a

Anno 947 Berengarius II, imperator, Adelardum dedit episcopum Regiensibus 453 d

Anno 948, die 3 januarii, monasterium Gandersheimense exemptionem obtinet 984 b c

Anno 968 Vapincum tentatur a Sarracenis 799 d

Anno 970 Theodoricus episcopus Metas defert Passionem S. Miniatis 415 e, 420 id.

Eodem anno Spoleto Metas transfertur S. Serenæ martyris corpus 942 f

Anno 984 a Mauris recuperatur Septempublica 704 a

Eodem anno moritur Theodoricus, Metensis episcopus 421 f

Anno 989 monachæ Fiscannenses transferuntur in Montisvillare 685 f

Anno 990, die 17 julii, solemniter dedicatur Fiscannense templum 686 d

Anno 991, id. decembris, occiditur Froterius, Petragoricensis episcopus 402 e

Anno 992, die 6 decembris, Comi obiit Gerdagus, episcopus Hildesiensis 974 b c

Anno 993, die 14 januarii, S. Bernuardus episcopus consecratur 974 c

Anno 995 Eudo fit episcopus Leonensis in Britannia Minori 686 b

Anno 996, die 10 septembris, dedicatur sacellum S. Crucis in ecclesia S. Michaelis Hildesiæ 985 d e, 986 d e

SÆCULUM XI.

Anno 1002 conventus Merseburgensis ad salutandum novum regem S. Henricum II 981 f

Anno 1002, die 29 septembris, dedicatur ecclesia S. Michaelis, a S. Bernuardo constructa 1016 f, 1017 a

Anno 1003, S. Joanne Gualberto orante, crucifixus caput inclinat in ecclesia S. Miniatis Florentiæ 425 f

Anno 1005 celebratur Tremoniæ synodus 982 f, 983 a

Anno 1007, die 25 decembris, agente S. Henrico, S. Bernuardus et Willigisus reconciliantur 1014 b c

Anno 1009 celebratur synodus Goslariæ 983 a

Anno 1010 pugna Murthlacensi vincuntur Dani in Scotia et fundatur templum cathedrale 1036 a

Anno 1011 venit Gandam et brevi post moritur S. Macarius, archiepiscopus Antiochenus Armenius 706 a

Anno 1012 in synodo celebratur dedicatio ecclesiæ Bambergensis 983 c

Anno 1013, die 21 januarii, combusta ecclesia Hildesiensis 980 c

Anno 1013, die 2 martii, S. Henricus recipit episcopatum Hildesiensem sub protectione imperii 988 e f

Anno 1013, die 3 novembris, consecratio summi altaris ecclesiæ Hildesiensis 989 f

Circa annum 1013 redditur christianis Septempublica 704 a b

Anno 1015, die 29 septembris, dedicatur crypta ecclesiæ S. Michaelis Hildesiæ 985 d

Anno 1017 conventus pro finibus determinandis inter episcopatus Magdeburgensem, Merseburgensem et Misnensem 983 d

Anno 1018 celebratur synodus Goslariæ 983 a b

Anno verisimiliter 1022, die 20 novembris, obit S. Bernuardus 991 e f, 992 a

Anno 1028 Ehrenfridus, comes palatinus, dotat monasterium Brauweilerense 735 a

Anno 1030 nascitur Sigebertus Gemblacensis 421 f

Anno 1034 Azecho, episcopus Wormatiensis, in ecclesiam suam munificus 734 b

Circa annum 1042 moritur S. Beanus, Murthlacensis episcopus 1038 b

Anno 1044, die 25 octobris, solemniter transfertur corpus S. Joannis Beverlacensis, Eboracensis archiepiscopi 386 c d

Anno 1047 dedicatio ecclesiæ S. Frontonis 403 a

Anno 1050 celebris memoratur Vici in Catalaunia inventio corporum SS. Luciani et Marciani MM. 811 a

Anno 1067 Henricus IV imperator in ecclesiam S. Swiberti liberalis 734 e

Anno 1073 circiter S. Gregorius VII sedem Turritanam decrevit deinceps fore metropoliticam 546 a

Anno 1076 Alphonsus VI, rex Asturiarum, auget monasterium S. Dominici de Silos et vicum S. Fructi 697 b

Anno 1080 S. Gregorius VII papa veniam concedit Roberto Guiscardo 651 a

Circa annum 1088 Segovia iterum a Christianis incolitur 696 f

Anno 1093 Lacus, celebris abbatia ordinis S. Benedicti, fundatur ab Henrico, comite palatino 495 a

Anno 1093 Rainaldus, comes Pontiscurvi, dimittit monachos græcos 709 d

Anno 1100 ecclesia cathedralis Osnabrugensis cum curia episcopali incendio in cineres reducta 521 d

Sæculo XI exeunte ædificata verisimiliter basilica S. Gavini Turribus in Sardinia 553 a

SÆCULUM XII.

Sæculo XII ineunte consecrata videtur solemniter basilica S. Gavini Turribus in Sardinia 553 a

Anno 1107 reperiuntur S. Sigebaldi, episcopi Metensis, reliquiæ 938 a

Anno circiter 1107 vel 1131 Hugo Floriacensis floruit 779 d

Anno 1110 Poppo, abbas Prumiensis, restituit Monasterio-Eiffliæ telonium 461 d e

Anno 1112. die 5 octobris, moritur Sigebertus Gemblacensis 421 f

Anno 1112 Poppo, abbas Prumiensis, molendinum tradidit ecclesiæ Eiffliensi 461 f

Anno 1114 B, Paschalis II celebrat synodum Ceperanensem 651 a, 656 d

Eodem anno, die 19 februarii, obit Thomas II, archiepiscopus Eboracensis 931 e

Anno 1115 Poppo, abbas Prumiensis, Becelam cum omni prole trium filiarum ejus ad altare SS. Chrysanthi et Dariæ tradidit 462 a

Anno 1119 secundum stylum Trevirensem, seu ineunte anno 1120 vulgari incohat S. Norbertus Præmonstratense cœnobium 756 b e, 757 e

Anno 1123 ecclesiam Segoviensem promovet Callistus papa III 696 e f

Anno 1129 Suessione aliisque multis in locis ignis sacer seu pestis inguinaria 525 a

Anno 1131 fundatur Suessione abbatia S. Crispini in Cavea 506 b

Eodem anno S. Norbertus construit Gratiam Dei prope Magdeburgum 737 c

Anno 1134 moritur S. Norbertus, archiepiscopus Magdeburgensis 756 b, 758 b

Anno 1135 Gisela, comitissa Saræpontis, fundat abbatiam Wadegotiæ 760 e

Circa annum 1136 Aberdoniam in Scotia transfertur cathedra Murthlacensis 1036 d e

Anno 1136, die 23 martii, donatur Cisterciensiensibus monasterium Mailrosense 929 e

Eodem anno B. Ludovicus de Arnstein castrum suum mutat in monasterium Præmonstratense 737 e, 740 b c d, 756 e

Anno 1140, festis pentecostalibus, celebratur ab Adelberone, archiepiscopo Trevirensi, synodus 740 c d

Anno 1141 a Præmonstrato amoventur moniales 739 e

Anno 1141, die 19 majii, transferuntur Suessione reliquiæ SS. Crispini et Crispiniani in alteram thecam 509 d e

Anno 1142 Innocentius II papa confirmat fundationem monasterii de Arnstein 740 e f, 741 a b

Anno 1144 Lucius II papa veniam tentat cum Rogero, rege Siciliæ 651 a

Eodem anno absolvitur et dedicatur S. Dionysii in Francia templum 612 e

Anno 1145 fundatur monasterium Dreisense 759 b

Anno 1146 Conradus rex confirmat Spiræ fundationem monasterii de Arnstein 741 c d e

Anno 1148 fundatur Enckenbacensis parthenon Præmonstratensis 746 e

Anno 1151, die 12 octobris, moritur Godefridus, primus abbas Ansteiniensis 759 e, 760 d

Anno 1152 Fridericus OEnobarbus capessit imperium 426 d

Anno 1153, die 14 junii, constitutionem edit Fredericus l de bonis ecclesiæ Coloniensis 735 a

Anno 1154, die 3 martii, transferuntur reliquiæ Hagustaldenses 927 a b

Eodem anno, die 23 novembris, monasterium Ringelsteinense, eliminatis monialibus, datur viris ordinis S. Benedicti 990 e f

Anno 1165 S. Mariæ basilica Roskildensis fundatur 719 b

Circa annum 1170 fundatur Remis collegium S. Nutricis 587 a

Anno 1174 Absalon, Roskildensis, dein Lundensis antistes, jus Sialandiæ promulgat 719 a

Anno 1176, die 25 octobris, martyrio afficitur S. Margareta Roskildensis 713 b, 716 e f

Anno 1180 moritur Eustachius, secundus Arnsteinianus abbas 761 d, 762 d

Anno 1182 Philippus, archiepiscopus Coloniensis, Monasterio Eiffliæ multa testatur se contulisse 462 c

Anno 1185, die 25 octobris, moritur B. Ludovicus de Arnstein 751 d, 761 e

Anno 1190 moritur Fridericus OEnobarbus imp. 426 d

Anno 1191, die 21 decembris, canonizatur S. Bernuardus a Cælestino III 993 d e

Anno 1192, die 19 decembris, publicatur bulla canonizationis S. Bernuardi 1029 d

SÆCULUM XIII.

Sæculo XIII ineunte Simon Montfortius expugnat castrum Minerbense 876 d

Anno 1208, non 1207, Innocentius papa III Ceperani versatur; reliquum ejus iter 656 d e

Eodem anno consecratur templum monasterii de Arnstein 751 b c

Anno 1230 Valentiæ in Hispania martyrio coronatur B. Petrus de Saxoferrato 762 f

Anno 1231 S. Silvester incobat monasterium S. Joannis de Montefano 768 a

Anno 1261, 2 maji, visitatur sepulcrum S. Frontonis 403 c f

Anno 1275, die 13 aprilis, jacta fundamenta ecclesiæ S. Justi (olim metropolis) Narbonensis 881 d e

Eodem anno 1275 Gregorius X papa reformandum curat Saxoferratense monasterium 763 e f

Anno 1285 moritur Rolandus, monachus Avellanensis et Saxiferrati reformator 765 c

Anno 1300 ecclesia S. Laurentii in pane et perna Romæ restauratur et titulo cardinalitio condecoratur 513 f

Eodem anno, die 26 octobris, Alexander Macchiavelli, miraculis clarus, obivisse traditur in Palæstina 790 e f

SÆCULUM XIV.

Anno 1317 novas diœceses in Galliis erigit Joannes papa XXII 634 f, 635 a

Eodem anno Corbolii fit solemnissima reliquiarum SS. Exsuperii et Lupi translatio 665 e

Anno 1338, die 26 octobris, Joannes de Meffia, abbas Alnensis, cruentam mortem obit 790 c d

Anno 1342 Vici translatio reliquiarum SS. Luciani et Marciani MM. 812 a

Anno 1350, die 7 augusti, moritur B. Albertus Saxoferratensis 768 c

Medio fere sæculo XIV Benedictus papa XII tertiam tiaræ pontificiæ addit coronam 811 d

Anno 1353 Saxoferratense monasterium unitur congregationi Camaldulensi 771 a

Anno 1360 monasterium Amanaburgense fit canonia 952 d

Anno 1367, die 16 novembris, moritur B. Gerardus, Saxoferratensis monachus et Serræcomitum parochus 766 e

Anno 1371, die 3 novembris, visitantur S. Amandi, Argentoratensis episcopi, reliquiæ 844 b c

Anno 1389 exstruitur prope Cracoviam Benedictinum S. Crucis monasterium slavicum 706 e

Anno 1390, die 22 maji, transferuntur S. Amandi Argentoratensis reliquiæ 844 c

SÆCULUM XV.

Anno 1406 unitur monasterium Valliscastri cum Camaldulensi 765 d

Anno 1414 urbis Suessionensis fœda vastatio 526 b

Anno 1415, die 25 octobris, pugna Azincurtiana, qua Galli ab Anglis profligantur 526 e f

Anno 1417 canonia Amanaburgensis augetur 952 d

Anno 1420 destruitur ab Hussitis Pragense S. Ambrosii monasterium 706 e

Anno 1434 Eugenius papa IV fidelitatem Caldariolensium laudat 773 d

Anno 1441 prioratus alienigenarum in Anglia revincti 898 f

Eodem anno sedes Turritana Sassarim transfertur ab Eugenio papa IV 546 b

Anno 1443 videtur sub altari S. Petri Salisburgensis reconditum fuisse corpus S. Amandi Wormatiensis 917 d

Anno 1447 reliquiæ S. Mauri, confessoris in Burgundia, visitantur 677 e

Anno 1458 B. Jacobus Picenus montem pietatis instituit Asculi 772 f

Sub annum 1461 reperiuntur Segoviæ SS. Fructi, Valentini et Engratiæ reliquiæ 697 f, 698 a

Anno 1462 mons pietatis institutus Perusii a Michaele de Mediolano 772 f

Anno 1463, die XXV aut XXVII maji, transfertur corpus S. Frontonis 404 d

Anno 1464 Pius papa II approbat montem pietatis Urbisveteris 773 b

Anno 1466 Parisii horrenda pestilentia laborant 527 d e

Anno 1467 Paulus II papa approbat montem pietatis Perusinum 773 b

Anno 1472 Sixtus IV papa approbat montem pietatis Viterbiensem 773 b

Anno 1476 Sixtus papa IV indulgentias concedit auxiliatrices manus porrigentibus prioratui S. Fructi 702 a b c d

Anno 1478 moritur Ven. Catharina, Bosnensium regina, ex ordine Minorum 390 f

Anno 1479 Sixtus IV papa approbat montem pietatis Savonensem 773 b

Anno 1486 Innocentius VIII papa approbat montem pietatis Mantuanum 773 b

Anno 1488 montem pietatis Consenatem approbat Innocentius VIII papa 773 b

Anno 1491 B. Franciscus de Caldariola auctor est montis pietatis Caldariolæ 773 c

SÆCULUM XVI.

Anno 1507 moritur B. Franciscus de Caldariola 771 e f, 774 b c

Anno 1508 Julius papa II capitulo Eiffliensi incorporavit ecclesiam parochialem in Wichtrig 462 e

Anno 1516, die 26 octobris, solemnissime transferuntur Salisburgi ossa S. Amandi Wormatiensis 916 d e f

Anno 1520, mense majo, incipiunt Segoviæ communerorum turbæ 689 a

Anno 1522 Regii translatio et recognitio reliquiarum quarumdam SS. Chrysanthi et Dariæ, etc. 451 c d e f

Anno 1525, die 24 maji, initium fit novæ ecclesiæ cathedralis Segoviensis fabricæ 699 f

Anno 1539 super Tullianum carcerem erigitur a fabris lignariis ecclesia in honorem S. Josephi 485 e

Anno 1543 Lutherani occupant monasterium S. Michaelis Hildesiæ 987 e

Eodem anno, die 12 novembris, Lutherani monasterium Hildesiense S. Michaelis susdeque vertunt 978 c

Anno 1544, die 20 junii, denuo Lutherani monasterium Hildesiense S. Michaelis vastant 987 c

Anno 1546, die 16 augusti, Hildesienses, Lutheri asseclæ, pretiosam capsam S. Bernuardi confringunt 995 b

Anno 1552 vel sequenti monachi congregationis Olivetanæ se recipiunt in ecclesiam S. Bartholomæi de Castaneo Florentiæ 423 b

Anno 1553, die 6 septembris, supprimitur monasterium Dreisense in gratiam academiæ Heidelbergensis 745 f, 746 d

Anno 1558 novum templum Segoviense usurpatur 700 a

Anno 1562 res sacras Bajocis destruunt Calvinistæ 662 f

Eodem anno, die 1 aprilis, Huguenotti vastant cathedrale templum Turonense et S. Martini 581 d e, 582 a

Eodem anno dissipant res sacras Mimatenses Calviniani 623 a

Anno 1563 templum S. Adelfi monasterii inter catholicos et protestantes dividitur 936 b

Anno 1565 Palatinus occupat monasterium Gummersheimense 748 b

Anno 1566 vetat S. Pius, papa V, ne officium amplius fiat SS. Valentini et Engratiæ 697 d e

Anno 1567 urbs Suessionica a Calvinistis fœde vastata 510 d

Anno 1572 Goudæ et alibi in Belgio plures FF. Minores pro fide cæduntur 390 e

Anno 1575, die 6 augusti, Calvinistæ reliquias S. Frontonis in Dordoniam projiciunt 404 d

Anno 1577 vastatur Vapincum a protestantibus, templum cathedrale pessime tractatur, pars civium occiditur 795 f

Anno 1578 Franciscus a S. Maria in insulis Philippinis a Mauris occiditur 791 b

Eodem anno Diestemii plures FF. Minores pro fide cæduntur 390 f e

Anno 1580 Vapincum a catholicis recipitur 795 f

Anno 1582 conceditur ut fiat officium liturgicum in honorem S. Norberti 721 b

Anno 1587 Petrus de Paparin, episcopus Vapincensis, synodum celebrat Balmæ prope Sistaricum 796 a

Anno 1595 consecratur ecclesia Escurialensis 701 a

SÆCULUM XVII.

Anno 1602 Card. Carolus de Lotharingia unit mensæ primatiali Nancejensi monasterium Salonense 621 d

Anno 1603 moritur Agrigenti Ven. Matthæus, laïcus ex ordine Minorum 390 e

Eodem anno protestantes celebrant synodum Vapincensem 795 f

Anno 1606 reperitur Salisburgi corpus S. Amandi Wormatiensis et anno post reponitur sub altari 914 b d

Anno 1608 ecclesiæ Mimatensi donantur S. Hilari, episcopi sui, reliquiæ 622 e f, 623 a

Anno 1614 inventio reliquiarum SS. Gavini, Proti et Januarii Turribus in Sardinia 553 c

Anno 1626 Magdeburgo Pragam transfertur S. Norberti corpus 758 b

Anno 1631 in principatu Hademariensi tria hominum millia sacra catholica amplectuntur 649 e

Anno 1632 Neapoli consecratur ecclesia sanctissimi nominis Jesu 457 d

Anno 1633, die 26 octobris, martyrium facit Nangasakii Antonius de Souza 791 f

Anno 1634 ponitur monumentum SS. Chrysantho et Dariæ aliisque nonnullis in ecclesia Soc. Jesu Neapoli 457 d

Anno 1636 solemniter transfertur corpus S. Miri, eremitæ 386 d

Eodem anno fundationem facit pro coronatione imaginum Deiparæ Pallavicinius 773 e

Anno 1639 circiter SS. Chrysanthi et Dariæ deferuntur in arcem Arburganam 463 b

Anno 1642, die 16 januarii, redditur monasterium S. Michaelis Hildesiæ, excepta ecclesia majori, monachis 987 e

Anno 1644 Viennæ in Austria celebratur translatio corporis cujusdam S. Chrysanthi 459 a

Anno 1645 inauguratur Parisiis communitas fratrum Sutorum 529 a

Anno 1661 reliquiæ S. Amandi Wormatiensis denuo Salisburgi inveniuntur 905 b c d e f

Anno 1667, die 6 julii, Ildebrandus, episcopus Florentinus, transfert reliquias S. Miniatis 418 b c

Anno 1679 Innocentius papa XI concedit indulgentias sodalitio SS. Chrysanthi et Dariæ in oppido Monasterii-Eiffliæ 464

Anno 1680 corpus S. Lucii mart. transfertur Roma in Calabriam 436 e

Anno 1695 plurimum augetur Serræcomitum cultus B. Gerardi Saxoferratensis 769 f, 770 a b

Eodem anno Brixiæ translatio reliquiarum SS. Gaudentii, Theophili et Silviæ 604 d

Anno 1698, die 20 novembris, ossa S. Bernuardi in capsam ligneam reponuntur 995 b

Eodem anno reliquiæ SS. Chrysanthi et Dariæ Colonia reducuntur ad Eiffliæ Monasterium 463 b

SÆCULUM XVIII.

Anno 1721 Osnabrugi recognitæ fuere reliquiæ SS. Crispini et Chrispiniani 519 c d

Anno 1725 Benedictus XIII erigit diœcesim Pontiscurvi 709 a

Anno 1729 cultus S. Fructi extenditur ad totam Hispaniam 700 d

Anno 1737 canonici Fritislarienses instituunt annuam processionem Buriburgum in memoriam prædicati evangelii in Hassia 962 f

Anno 1742 Bertrandus de Guesclin, episcopus Cadurcensis, abrogat in sua diœcesi liturgiam Romanam 783 b

Anno 1751, die 1 junii, ossa S. Bernuardi in capsam argenteam reponuntur 995 c d

Anno 1755 cardinalis Malvetius visitat in vico Saleto reliquias, quæ dicuntur Corpus S. Fulci 1042 a

Anno 1756 componitur lis de independentia monasterii Arnsteiniani 742 a b

Anno 1763 abrogatur liturgia Romana in archidiœcesi Albiensi et in diœcesi Mimatensi 783 c

Anno 1766, die 21 januarii, elevatur ritus festivus SS. Bernuardi et Godehardi a duplici majori ad duplicem 2 classis 994 e f

Anno 1768, die 16 julii, consecratur templum cathedrale Segoviense 700 a

Anno 1777 approbatur a S. R. Congregatione cultus B. Gerardi Saxoferratensis 770 c d e f

Anno 1783 Pius papa VI erigit in basilicam insignem templum S. Mariæ de abbatissis Serræcomitum 765 a

Anno 1790 abbatia Wadegotiæ a Gallis supprimitur 760 e

Eodem anno, die 30 decembris, auctoritate civili exstinguitur S. Exsuperii Corboliense capitulum 665 c

Anno 1792 thesauri ecclesiarum Remensium destruuntur 587 d

Anno 1793, die 25 octobris, egregie ornatur templum cathedrale Segoviense 700 b

Eodem anno, inter 11 et 12 novembris, destruuntur reliquiæ abbatiæ S. Dionysii in Francia 622 a

Anno 1794 demagogi Corbolienses destruunt sanctorum reliquias 669 b c d

Anno 1797, die 2 novembris, corruit S. Martini templum Turonense 582 b

SÆCULUM XIX.

Anno 1803, die 22 januarii, supprimitur monasterium Hildesiense S. Michaelis 987 e

Sub annum 1803 supprimitur monasterium seu capitulum Fritislariense, fundatum a S. Bonifacio 952 d

Anno 1804 Monasterii-Eiffliæ ecclesia collegiata SS. Chrysanthi et Dariæ fit parochialis 467 f

Anno 1810, die 25 aprilis, Napoleo I supprimit conventum Colfanensem 775 d

Anno 1810, die 19 augusti, solemniter transferuntur reliquiæ B. Francisci de Caldariola 774 c

Anno 1814, die 17 maji, Pius papa VII coronat Tolentini imaginem Deiparæ Calderiolanam 773 d e

Anno 1828, die 13 julii, solemniter transferuntur reliquiæ B. Francisci de Calderiola 775 e f

Anno 1829 multa monumenta retecta in Javols 636 d

Anno 1831 Placidus Baccher, rector ecclesiæ dictæ Jesu Veteris, Neapoli, ibidem transfert reliquias plurium sanctorum 458 c

Anno 1833, II dominica octobris, solemnis S. Spani reliquiarum translatio 582 b

Anno 1841 Gregorius papa XVI instaurat pristinum capitulum Ceperanense 651 b

Anno 1843, die 17 junii, approbatur immemorialis cultus B. Francisci de Calderiola 776 a

Eodem anno, die 1 septembris, approbatur officium B. Francisci de Caldariola 771 f

Anno 1845 J. Marchi S. J. integrum reperit sepulcrum S. Hyacinthi, fratris S. Proti 422 f

Anno 1848 jubilæum millenarium translationis reliquiarum SS. Chrysanthi et Dariæ celebratur Monasterii-Eiffliæ 465 b

Eodem anno recognitio reliquiarum SS. Gavini, Proti et Januarii, Turribus in Sardinia ab Alexandro Varesini, archiepiscopo Turritano 554 d

Anno 1850, die 24 septembris, Pius papa IX, abrogata veteri hierarchia catholica, novam instituit 926 b

Anno 1853 liturgia Romana redintegratur in diœcesi Cadurcensi 782 e

Anno 1857, die 8 decembris, episcopus Suessionensis approbat reliquias S. Frontonis Nulliacensis 405 c d, 406 a b

Anno 1860 Suessione recognoscuntur reliquiæ SS. Crispini et Crispiniani 511 c

PROTESTATIO AUCTORIS.

Quod protestari solent patres Bollandiani se in Actis sanctorum servatas velle Urbani papæ VIII Constitutiones; neque suis aliarumve relatis commentariis aliud pondus tribui quam sit historiæ ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem ego in fronte hujus |Anni ecclesiastici Græco-Slavici, qui tomi XI Octobris pars est, solemniter protestor; tanto magis quod documentorum defectu non semper facile definiri possit qui legitime qui illegitime colantur, quin etiam qui catholici fuerint, qui ab unitate ecclesiastica alieni; dein quod multa retuli non meo nomine et ut credantur, sed ex libris slavicis aliisque orientalibus ut examinentur: quidquid autem in his aut a vera fide aut a probatis ecclesiasticis moribus diversum sit (verbi gratia ecclesiæ catholicæ hostium laudes), id non minus improbo quam Evodius Assemanus aliique qui hæreticorum et schismaticorum scripta protulerunt in medium. Sed hæc omnia sparsim in ipso Anno ecclesiastico declaravi.

MONITUM HAGIOGRAPHORUM DE ANNO ECCLESIASTICO GRÆCO-SLAVICO.

Quum hoc sibi sumpsisset Bollandus ut Acta sanctorum, quæ Rosweidus typis mandare cogitaverat, reapse in lucem mitteret, fines, quos sibi præstituerat magister, plurimum propagavit. Hic enim edere tantummodo voluerat Acta, quæ ipse ex codicibus manuscriptis excerpsisset aut inde fideliter ab aliis excerpta fuisse nosset, omissis sanctorum nominibus quorum antiquæ non exstarent Vitæ. Contra Bollandus, ut operis titulus præfert, Acta Sanctorum, quotquot toto orbe coluntur vel a catholicis scriptoribus celebrantur, ex latinis et græcis aliorumque gentium antiquis monumentis colligere, digerere et notis illustrare sibi proposuit. Verum neque ipse nec quisquam ex collegis et successoribus unquam sibi persuaserunt nullos se præterituros viros, quibus jus esset occupandi inter illos locum; imo primus publico non prodierat tomus quin intellectum esset conjectos fuisse in omittendorum classem nonnullos, quorum postea et sanctitatem publicis festis monumentisque celebratam didicisset operis parens et res gestas accepisset [Acta SS. tom. I Januarii, in Præf.] . Quantacumque autem cura collecta semper fuerit ante singulos dies hæc omittendorum classis, in quam ex martyrologiis et catalogis sanctorum illata sunt multorum nomina, quibus cælestes honores non sunt Ecclesiæ judicio decreti vel antiqua populorum pietate prærogati, multum abest ut hæc integra sit et omnibus numeris absoluta. Præteriti imprimis innumeri ex Ecclesiis orientalibus, qui, postquam per gentilitias æmulationes et superborum hominum molitiones respublica christiana in partes scissa est, floruerunt, magnum inter suos reliquerunt nomen et honores ecclesiasticos assecuti sunt. Neque id studio factum aut industria, sed interdum humana infirmitate, interdum monumentorum penuria. Ecquis autem crimini vertat quod in tanta rerum silva multæ res oculorum aciem fugerunt, aut quod libri præsto non fuerunt quos manibus versare nunc licet? quis præterea ignoret multa documenta, quæ jam ex latebris prosilierunt, densa olim nocte pressa fuisse?

[2] Ex his profecto lacunæ plurimæ ad sequentes dies, aut ad finem voluminum, mensium et maxime primi semestris impletæ sunt; sed non potissima pars, verum longe minima. Quamobrem jam pridem cogitavimus remedium qualecumque huic afferre malo; nullum autem opportunius visum est quam si singularium Ecclesiarum, quarum præcipue sancti sive in ipso opere nostro, sive in prætermissis neglecti fuere, fastos sacros ederemus, quibus breviter contineretur Vita insignium virorum, qui a popularibus inter cælites recensiti sunt et veneratione ecclesiastica donati. Nullius autem Ecclesiæ beati magis in opere nostro desiderabantur quam Slavonicæ. Re quidem vera Papebrochius initio tomi I mensis Maii excudendas curavit sumptibus maximis Imagineum Kalendarium Moscum, quod inde Ephemerides effigiatæ Græco-Moscæ Papebrochii dictæ sunt; verum in hoc pauca nomina Slavica sunt, sed pleraque Græca aut Orientalia. Quod enim inter Latinos usitatum est, ut celeberrimi et antiquissimi universim colantur, minus vero illustres et præcipue recentiores ab iis tantum Ecclesiis, quas aut virtutum suarum odore aut reliquiarum præsentia lætificaverunt, illud idem observatur etiam ab Orientalibus et imprimis a Russis cæterisque Slavis. Ingens scilicet agmen sanctorum venerantur, quorum nomina in Menæis Græcorum leguntur; alios habent populares, quorum cultus etiam late patet; sed his multo plures item populares, qui aut in una tantum diœcesi, aut in uno monasterio, ecclesia aut loco cælitum honores accipiunt; atque hos in Moscis illis Ephemeribus frustra quæres: quo factum est ut hi decessores nostros atque alios fere omnes Occidentales seu Latinos plane latuerint.

[3] Quod de Papebrochii Ephemeridibus dixi, intelligendum est etiam de Specimine Ecclesiæ Ruthenicæ Ignatii Kulczynskii, quod non ita pridem novis typis edendum curavit noster Joannes Martinof, is ipse Anni ecclesiastici Græco-Slavici scriptor. Kulczynskius quidem omisit plerorum sanctorum Græcorum aut Latinorum memoriam, retinens solum ea quæ Ecclesiæ Ruthenicæ arbitrabatur esse propria; sed multum abest ut omnia aut potiorem partem protulerit in medium. Quum enim illum suum librum conscripsit, versabatur Romæ et in promptu solum habebat Anthologium et Tryphologium, anno 1643, et Ustav seu Horologium, anno 1679 Leopoli in Galicia typis excusa. Quamobrem nonnullos tantum, inquit in Præfatione, sanctorum indigenarum Vitas profero, quia non habeo ad præsens unde omnes desumam; sed cum redivero in patriam, eas quæ desiderantur conquiram et publicæ utilitati, Deo adjuvante, exponam, Ast ut patrium solum repetiit, aliarum rerum mole pressus fuit neque fidem datam solvere potuit. Majora consilia, quam quæ Kulczynskii Specimine præstita sunt, animo conceperat Josephus Simonius Assemanius, non contentus Capponianas tabulas, quas circa annum 1300 pictas credebat explicare, verum etiam Ephemerides Possevinianas, Papebrochianas et Kulczynskianas. Ast hoc conatu non potuit multo plura nomina complecti; quoniam in omnibus illis fastis eadem fere occurrunt aut saltem quæ universis fere Slavicis gentibus communia sunt; vix autem quæ particularibus Ecclesiis sunt propria, licet maximus horum sit numerus.

[4] Haud scio utrum celebrioribus illis triumviris annumerandus sit Franciscus Xaverius de Pejacsevich, suppressæ Societatis nostræ filius, qui de sanctis Serbiæ singulariter disputavit: liber enim ejus, licet non parvæ sit molis, tam parum innotuit ut ab eruditis etiam ignoretur. Occasio scribendi ei fuit quod anno 1771 Serbi non uniti typis Viennensibus ediderant calendarium, continens præter morem quatuordecim sanctorum Serborum nomina. Laqueum sibi structum esse conclamarunt uniti, quod pleraque illa festa etiam in foro celebranda essent; omnes, si unus forte S. Sabas archiepiscopus excipiatur, schismaticos esse; neque ferendam hanc novitatem. Adversum hæc primus in arenam descendit Adamus Franciscus Kollarius, laudatissimus bibliothecæ Vindobonensis custos, qui kalendarii illius censor exstiterat. Verum hanc litem nequaquam exstinguere potuit, ita ut anno 1775 abripi se siverit Pejacsevicius ad eam participandam. Multos itaque annos posuit in scrutandis veterum Serborum aliorumque scriptis, quo origines Ecclesiæ Serbiæ explicaret et ostenderet plerosque ex illis sanctis certissime fuisse catholicos; de aliis vero nulla esse argumenta, quibus vincatur eos fuisse schismaticos, contra multa esse quibus suadeatur eos vere fuisse catholicos; nil itaque esse cur eos impugnent uniti; contra ex hac ipsa eorum veneratione facile parari posse viam qua non uniti ad unitatem perveniant. E vivis recessit scriptor, priusquam in lucem venisset liber; quem anno 1779 suis sumptibus publici juris fecit Matthæus Franciscus Kerticza, Bosnensis seu Diakovariensis et Sirmiensis episcopus, titulo Historiæ Serviæ seu Colloquiorum XIII de statu regni et religionis Serviæ ab exordio ad finem, sive a sæculo VII ad XV. Sed, ut apparet, intra Serviam omnino se continuit Pejacsevicius. Quum itaque Papebrochii, Kulczynskii, Assemani et Pejacsevicii tentamina unici fere fontes sint, quos Latini, linguæ Russiacæ aut Slavicæ ignari, adire queant, hinc patet nullis auxiliis suppleri posse defectum, qui in opere nostro deprehenditur.

[5] Nemo magis ea re perculsus est quam, quem paulo supra appellabam, Joannes noster Martinof. Hic domo Russus, et gentis suæ amantissimus, litterarumque Slavicarum, tum veterum, tum recentium, supra ætatem peritus, vehementer indoluit quod tot præclari viri, quos Ecclesia Slavica genuit, plane ommissi essent et ne in prætermissis quidem memorati. Sategit ille quidem ne in novis Actorum sanctorum tomis similes nævi admitterentur, quemadmodum ex subsidiis, quæ nobis in commentariis de S. Parasceve, de S. Hilarione Moglenensi et de S. Joanne Rylensi, et maxime ex ejus de S. Aretha, Kievocryptensi monacho, lucubratione, tomo X Octobris inserta, quotusquisque facile colliget. Sed his non resarcitæ veteres rimæ, nec quæ omissa fuerunt, suppleta. Quamobrem rogatus ut, quum bene multos libros Slavicos, ad historiam ecclesiasticam et hagiologicam pertinentes, haberet, et præcipuis instructus esset subsidiis quibus hæc opera præstari possit, hoc sibi sumeret ut Annum ecclesiasticum Slavicum litteris mandaret, prius causatus est plurium annorum id fore laborem; verum quum semel et iterum voce et scripto monitus esset, non postulari scriptionem, in qua res singulæ examinarentur (quemadmodum ipsimet facere consuevimus aut saltem nitimur), sed summam tantum Vitarum sanctorum, quales vulgo in Russia et in aliis Slavici idiomatis regionibus circumferri solent, victas tandem dedit manus et se exorari passus est.

[6] Quicumque itaque ad præsens opusculum versandum accesserit, nolit oblivisci quis ei præscriptus fuerit scopus. Nunquam scilicet auctoris mens fuit Vitas conscribere, in quibus accurate stabilirentur rerum gestarum tempora; loca illustrarentur; expenderetur documentorum ætas et vis; monumenta de sanctis Slavis (quantum fieri possit) indicarentur et recenserentur omnia; difficultates et nodi, quibus historiæ Slavorum præprimis plenæ sunt, non secarentur sed solverentur; mores, consuetudines, earumque immutationes investigarentur et sexcenta id genus declararentur: hæc ut quis rite et luculente faciat, integram impendere necesse est vitam. De his itaque cogitatum est nunquam. Quod vero flagitatione nostra victus sibi proposuit, id multo arctioribus continetur finibus; scilicet ut ex libris Slavicis, quos Musæum S. Cyrilli patrum nostrorum Russorum Parisiense sat magno numero continet, breviaria quædam conficeret, in singulos anni dies distribuenda; non ut Latini crederent se hinc haurire posse quidquid hagiographiæ Slavicæ laticibus concluditur, sed ut gustarent saltem de ejus fontibus: qua ratione qualitercumque etiam explerentur lacunæ, quas in Actis Sanctorum esse supra fassi fuimus. Et quidem, licet adjutoris nostri opus properatum sit et tumultuaria potius scriptione quam præmeditata exercitatione confectum, arbitramur tamen id ipsis Slavis neque inutile fore, neque ingratum. Plura enim venerata sibi nomina in eo conjuncta simul habent, quam alibi uspiam; deinde passim res præcipuæ collectæ sunt et brevibus verbis conceptæ; et demum, quamvis omnes fontes indicati non sint (neque enim id Parisiis aut Bruxellis fieri potuit, quod ne Mosquæ quidem et Petropoli fieri posset), multi tamen indigitati iique sæpius non omnibus, etiam doctis, noti. Horum postea singularis veniet Elenchus.

[7] In referendis autem illustrium illorum virorum gestis delectus nullus habitus est; omnes, quotquot scivit Martinovius a Slavis ecclesiastica veneratione coli, et Slavis, ritum orientalem sequentibus, accenseri posse, in catalogos suos recepit eisque suum singulis assignavit locum seu potius diem. Studio itaque omissi duntaxat sancti Slavi, ritibus latinis addicti, quales exempli gratia inter Polonos SS. Casimirus, Joannes Cantius et ambo Stanislaï; inter Bohemos SS. Adalbertus et Joannes Nepomucenus et innumeri alii, quorum nomina Crugeri, Balbini, Skargæ et aliorum libri facile dabunt; si qui contra ritus orientalis sequaces præteriti fuerint, id oblivione factum aut ignorantia: quam ii tantum probro vertent qui, quod in simili provincia nunquam versati sunt, plane nesciunt quam difficile sit in hoc rerum genere omnia scire et ex iis quæ sciuntur nil incuriose prætermittere.

[8] Quum id itaque et Martinovii et nostrum consilium fuerit, fieri non potuit ut multis non fieret locus, qui Ecclesiam catholicam non audiverint; quod ne quis male interpretetur, juverit id negotium aliquantulum explicare. Nos catholicos esse et, quod profitebatur Bollandus in Præfatione generali [Acta SS. tom. I januarii, pag. XXX.] , cum hæresibus et schismatibus æternas esse inimicitias, nemo (putem) dubitat aut unquam dubitavit; sed hinc minime vetamur narrare gesta eorum, qui iisdem impliciti fuerunt aut impliciti fuisse videntur. Neque simili vetito se obstrictos fuisse arbitrati fuerunt decessores nostri, qui in Prætermissis ad singulos dies plurium segregum, qui a suis venerationem ecclesiasticam accipiunt et kalendariis inscripti sunt, res gestas breviter complexi fuerunt; idemque fecerunt in patriarchis Constantinopolitanis, Antiochenis, Alexandrinis et Hierosolymitanis, et similiter in antipapis Romanis. Qua in re licet schismaticos aut hæreticos frequenter eos appellarint, universim tamen moderate de eis dixerunt, a verbis aculeatis et mordacibus abstinentes. Sed in his apertum erat schismatis et hæresis peccatum; non item, ubi ad Slavos devenimus, dummodo pauci excipiantur, ut Jonas, Photius et alii hujus generis: de qua tamen re nolim longam dissertationem instituere.

[9] Disputavit jam de fide Russorum Papebrochius in præfatione ad Ephemerides Græco-Moscas, sibi a P. Alberto Kojalowicz, Lithuaniæ historico, persuaderi passus metropolitas Russos usque ad annum 1520 fuisse catholicos. Atque eo passim inclinasse olim Basilianos Ruthenos unitos ut schisma in Russia recentissimum fuisse ostenderent, dum contra non uniti patres suos Ecclesiæ Romanæ nunquam paruisse contenderent, compluribus latinis jam innotuit. Illa itaqua opinione ductus, in opere nostro agi volebat Papebrochius de omnibus, qui Ephemeridibus suis inscripti erant. Verum id votum impletum non est; ita ut Sollerius ad diem 15 julii, qua S. Vladimirus, dux Russorum, a Slavis colitur, et ad diem 24 ejusdem mensis, quæ SS. Boriso et Hlibo, S. Vladimiri filiis, sacra est, ausus non fuerit eis locum inter sanctos catholicos concedere; sed ad diem 5 septembris, qua horum nomina kalendariis etiam inscripta sunt, disputationem rejecit, contentus eos in Prætermissis commemorasse, donec certiora de fide Russorum innotescerent. Videbatur scilicet decessoribus nostris Papebrochius multa quidem recte disseruisse, sed magis generaliter quam ferret argumenti varietas, vicissitudo temporum et animorum inconstantia.

[10] Interea anno 1734 Romæ edidit et Clementi papæ XII dedicavit Kulezynckius, quod jam appellavi, Specimen Ecclesiæ Ruthenicæ; in quo arripuit avide, ut Stiltingi [Acta SS. tom. 2 septembris, pag. I.] verbis utar, quidquid apud Papebrochium aliosque scriptores invenit argumentorum et conjecturarum ad schisma a Russis amoliendum suasque hisce non raro conjecturas addidit; at difficultates, quæ aliunde se offerunt, dissimulavit magis quam discussit aut sustulit. Quum itaque anno 1748 ventum esset in opere nostro ad diem 5 septembris et Sollerii promissis faciendum foret satis, luculentam dissertationem, tomo II Septembris præmissam, scripsit Stiltingus de conversione et fide Russorum. Ostendit in ea Russos, tempore S. Vladimiri ad christiana sacra traductos, initio conversionis catholicos fuisse, et patriarchas Constantinopolitanos, quorum throno obnoxii erant, tunc temporis cum Ecclesia Romana fuisse unitos; deinde eosdem Russos toto sæculo XI fuisse catholicos ex singulis metropolitis patere; sæculo autem XII aliquos metropolitas fuisse catholicos, plures fidei dubiæ; sæculo XIII, quo schisma prævaluit in Russia, non defuisse tamen catholicos; sed metropolitas omnes fidei fuisse dubiæ aut suspectæ; sæculo XIV similiter nullum metropolitam certo fuisse catholicum, licet aliqui vulgo credantur catholici; sæculo XV Photio schismatico successorem datum fuisse catholicum, eodemque sæculo Russos circa tempus concilii Florentini in duas scissas fuisse partes, quarum una catholica fuerit usque ad annum 1520, altera constanter schismatica; demum ab anno 1520 usque ad annum 1594 metropolitas Kiovienses omnes fuisse schismaticos, donec in Brestensi synodo episcopi, in regis Poloniæ ditionibus degentes, statuerint se Romano pontifici subjicere; quod anno sequenti fecere; quos deinceps fuisse catholicos, usque dum anno 1839 inaudita ignavia se suosque greges e Romanæ Ecclesiæ ovili abreptos, inimico homini tradiderint, novimus omnes; alios autem omnes, metropolitæ et dein patriarchæ Moscuensi et postmodum synodo Petroburgensi adhærentes, fuisse schismaticos. Atque hæc Stiltingi opusculi summa est,

[11] Sub idem tempus sudabat Josephus Antonius Assemani in conscribendo Kalendario suo Ecclesiæ universæ, quod tamen sanctos, Slavicis fastis inscriptos, unice continet. Plus quatuor tomos enarrandis rebus ecclesiasticis Slavorum impendit; neque in his omisit omnino Russos, satis tamen fere habens de eorumdem conversione et de proximis secutis temporibus dicere. Plura autem dedit de Serbis et maxime de Bulgaris, consistens tamen fere in monumentis latinis. Unde fit ut, quum Russi inter omnes Slavos maximum sanctorum numerum celebrent, parum prosit ejus opus ad discernendos in Martinovii, quæ daturi sumus, vitarum breviariis catholicos ab aliis. Quamobrem id unum addendum videtur, quod scriptor ille, qui graviter culpat Kulczynskium quod pro catholicis obtruderit plures hoc nomine indignos [Kalendarium Ecclesiæ universæ, tom. I, pag. 155 et seqq.] , sensisse tamen Capponianis tabulis, quos circa annum 1300 pictas fuisse falso contendit, nullos inscriptos fuisse quin fuerint catholici [Ibid. pag. 7 et 8.] . Pejacsevicium, qui pone venit, non minus favere Serbis eorumque omnes patronos a schismatis crimine liberare supra vidimus. Non ita pridem, anno scilicet 1841, Augustinus Theiner edidit typis Augustanis historiam recentiorum vicissitudinum Ecclesiæ catholicæ in Polonia et Russia [Die neuesten Zustande der katolischen Kirche beider Ritus in Polen und Russland seit Katharina II bis auf unsere Tage.] , cui præmisit lustrationem seu recognitionem Ecclesiæ Russiacæ ejusque cum Ecclesia Romana commercii ab ejus exordiis usque ad Catharinæ II imperatricis ævum; atque in hac opella diligenter indagavit quidquid facere videretur ad persuadendum Russos ab unitate Ecclesiæ non abhorruisse, nisi brevi spatio, intervallis solum et perpetuo tantum recentioribus temporibus. Et sane multa protulit in medium lectu digna et ad intentum scopum bene collineata; verum quum præstitutus finis non postularet ut quæ adversantur in eadem constituerentur luce, sequitur inde ut qui juxta hæc de rebus ecclesiasticis Russiacis judicium generale ferre vellet, prorsus aberraret a vero. Post Theinerum versavit idem argumentum, sed multo magis particulatim, Verderius noster in lucubratione de originibus catholicis Ecclesiæ Russiacæ [Etudes de theologie, de philosophie et d'histoire, publices par les PP. Daniel et Gagarin, tom. II, Origines catholiques de l'Eglise russe, par le P. Verdiere, pag. 133 – 306.] ; sed quo penitius in has inquisivit et uberius de iisdem dixit, eo magis dolendum est quod ad annum 1100 stetit et hactenus nil dixit de sequentibus temporibus, omnium longe difficillimis. De aliis vix est quod dicam. Strahlius in Historia ecclesiastica Russiæ uti etiam in Historia politica nuspiam eam rem singulari cura tractat; Karamsinus autem et imprimis Macarius archiepiscopus in sua Introductione fidei christianæ in Russia, uti et cæteri historici Russi, in eo fere sunt ut, quantum fieri potest, constituant interstitium inter catholicos et Russos; quæ negare aliquo modo aut in dubium revocare possunt, inficientur aut incertum faciant; quæ non possunt, elevent saltem et extenuent: quasi summum malum non esset omnibusque deplorandum quod Christi tunica inconsutilis scissa est, neque id sat cito accidere potuisse eis videretur.

[12] Quum autem hæc mente recolligimus atque uno intuemur conspectu, affirmare posse nobis videmur alios quidem singulares partes copiosius et accuratius tractasse, Stiltingi tamen dissertationem omnium plenissimam esse et longe maximi faciendam. Sed quod sentiebat desideratus collega noster Antonius Tinnebroek, in rebus Slavicis et præprimis in Russiacis plurimum versatus, id nos quoque sentimus, scilicet Stiltingum justo severiorem fuisse quemadmodum Papebrochius benignior fuerat, et quantum hic peccavit in amplificando temporis spatio, quo Russi cum Ecclesia catholica omnia necessitudinis vincula non abruperint, tanto illum nimium esse in contrahendis iisdem intervallis: cujus judicii apertæ sunt rationes. Demonstravit scilicet Stiltingus manifesto sæpius eos prorsus alienos fuisse ab Ecclesia catholica, quando eosdem ab eo non dissensisse generatim pronuntiavit Papebrochius; verum, licet Stiltingus magis particulatim vicissitudines Ecclesiæ Russiacæ investigarit et (quantum potuit) singula expenderit tempora, multa nihilominus, ut ex Theinero liquet, (quem tamen fontes indigenæ latuerunt,) singularia omisit, quibus appareat sæpe in mediis dissidiis nil fixum firmumque fuisse, neque omnem tunc interclusum fuisse mutuum usum, et præcipue, quum metropolitarum aversi essent animi, non semper eodem modo comparatos fuisse principes et populos: ita ut nequaquam possibile sit quidquam universim statuere. Præterea, donec sæculo XVII patriarchatus Mosquensis erectus est, obnoxii erant Russi patriarchis Constantinopolitanis; quos non omnes, etiam post concilii Florentini tempora, ita dissensisse a Romanis pontificibus, ut nullum cum eis haberent commercium, vel ex iis solum constat documentis, quæ raptim Theinerus tetigit. Præterea certo certius est metropolitas Russos aliosque Constantinopolitanis patriarchis non semper adhæsisse, imo ab iis plane dissedisse sæpius; quapropter nefas est concludere Russos semper participasse Byzantinorum in Latinos odia. Neque impugnatum ab omnibus concilium Florentinum, in quo Isidorus, metropolita Kioviensis et Mosquensis, anno 1439 singulari studio Ecclesiæ rimas resarcire sategit. Id eodem anno receptum est Kioviæ et sequenti promulgatum Mosquæ; ubi re quidem vera brevi post a czaro et magnatibus rejectum fuit; sed diu multos servavit in clero et populo asseclas, fideliter Isidori, profugi et ad mortem usque obedientiam Romano pontifici debitam professi, partes tuentes. Unde apparet quam difficile sit definire qui, dum hæc omnia fierent et continuo mutarentur, atque aliomodo in una provincia et alio in alia constituerentur, clerusque et populus in varias diversasque distraheretur factiones, quam difficile, inquam, sit definire qui catholici fuerint, qui non, seu quinam ex iis, qui kalendariis Slavorum inscripti sunt, inter sanctos catholicos retinendi sint, quinam autem expungendi.

[13] Profecto cogitandum non erat de solvendis hoc loco tot difficultatibus, quæ non nisi in historia ecclesiastica Slavorum orientalium attingi ordine queunt. Supererat itaque id unum ut ii soli, qui passim catholici fuisse habeantur et qui a catholicis colantur, dicerentur sancti; alii vero, et quidem longe maxima pars, quod non satis constaret eos fuisse catholicos aut a catholicis pro sanctis agnosci illa laude non honestarentur; reliqui demum, qui schismatici certo fuerint, dicerentur apertis verbis hac labe infecti fuisse. Neque licuit in referendis eorum omnium gestis accuratiores esse. Slavi enim æque ac reliqui recentiores Orientales plane Vitas nullas habent historicas, quales Latini legunt bene multas; sed quas versant et amant, panegyres sunt verbosæ, communibus laudibus plenæ, ex quibus vix quidquam de sanctorum gestis cognoscas, ne indolem quidem. Perquam itaque difficile est earum examen instituere, quum nil fere quod singulare sit contineant. Miracula autem sæpe prima specie fabulosa apparent; alia autem, quæ miraculorum loco habentur, hoc nomine nequaquam digna sunt, siquidem mere naturalia sint: quo referas imprimis corporum integritatem, quæ fundamentum est plerarumque canonizationum Slavicarum recentiorum. Quis enim nescit multis in locis corpora sponte et naturaliter servari integra? Aliquando vero corpora sponte siccari, non corrumpi? Verbo nil tam incertum esse quam hoc prodigium? Quare inter catholicos pro miraculo nequaquam admittitur corporis integritas, nisi carnes molles maneant et elasticæ, nisi membra plane mobilia sint, nisi annos duret incorruptio quadraginta aut quinquaginta; intra quos (nisi digitus Dei adsit) carnes non possint non exsiccari. Sed horum omnium nil curant Slavi et Græci; quibus persuasum est omnem corporis conservationem prodigiosam esse; si enim mala fama accedat, signum esse mortuum excommunicatum esse; si bona fama, eum esse sanctum. Neque ullum aliud miraculum novimus, quod serio examinatum fuerit. Hinc intelligitur quam parum fidei videantur nobis mereri laudes, quibus qui sanctorum albo Russiaco inscripti sunt a suis onerantur, et miracula, propter quæ complures vocantur thaumaturgi aut novi thaumaturgi. Quod si itaque aliquid de illis laudibus aut miraculis referatur, nemo putet hæc firma a nobis censeri et ex bonis fontibus hausta: nil enim aliud propositum fuit quam ut compendio exhiberentur quæ in libris Slavicis legantur multo fusius; non ut cæce credantur, sed ut aliquando examinentur. Quum autem omnino statutum nobis sit quæstiones juridicas et theologicas de communione ecclesiastica vitare, quoniam paucis capitibus omnino non possint expediri, stylus hic sistendus jam esset, nisi pauca de singulorum dierum titulis et subsequentibus observationibus lector monendus videretur.

[14] Porro nisi quis plane hospes sit in Historia Europæ occidentalis, is norit oportet nil minus illic stabile fuisse quam gentium sedes. Aliæ enim venerunt post alias, aliquando expellentes priores, aliquando se interponentes; ita tamen ut sæpe mixtura nulla fieret. Atque nunc etiam plurimæ vivunt illic juxta se invicem positæ, sed plane distinctæ et separatæ. Hinc fit ut inter medios Slavos reperire sit Armenos, Græcos, Rumanos seu Valaccos aliosque. Quodsi qui ex his cælitum honoribus ambiantur, prorsus impossibile est ut secernantur a Slavis, nisi expressis verbis significetur qua gente orti fuerint: quod raro fit. Dein ex alienigenis, potissime ex Græcis, assumpti fuerunt multi, maxime ut episcopali aut abbatiali officio inter Slavos fungerentur; adeo ut, si Slavi non sint natione, videantur esse vita, ritu ecclesiastico et muneribus. Præterea Macedonia, in qua Mons Atho jacet, nunc occupatur maximam partem a Slavis et in ipso Monte sancto multi semper vixerunt et vivunt Slavi; quin etiam integra monasteria ex solis constant Slavis. Quis autem hagioritas, qui cultu ecclesiastico honorantur, singulos suæ adscribet genti? Profecto aliqui sine negotio ad classem suam ablegari possunt; sed non omnes; neque semper certo. Huc maxime pertinent neomartyres Græci, quorum sanctusmons quasi officina est; (inofficioso verbo utimur, ut culpemus imprudentem disciplinam, qua miseri peccatores excitentur ad sponte se offerendos truculentæ neci, ut sanguine suo priora scelera eluant. Ad hæc si impellat spiritus sancti impetus, bene est; sed ex institutione humana nequaquam fieri debent.) Quum itaque ob has aliasque causas sæpe fieret ut ambiguum esset quinam Slavis annumerandi essent ex tribus hominum classibus, quas modo recensuimus, hoc demum consilium initum est ut eorum omnium, quorum Vita nunquam videtur in Actis Sanctorum illustranda, quod aut non satis constet de eorum fide aut de eorum inter catholicos cultu, vitæ breviaria ederentur. Quod quum statutum esset, admittendi etiam visi sunt Iberi seu Georgiani, qui omnes fere catholici fuerunt, sed qui cum Slavis nil aliud commune habent, nisi quod eorum posteri nunc Russis pareant. Utique, quum tam late aperuissemus ostium, si fieri potuisset, omnes quotquot floruerunt fama sanctitatis in pristino patriarchatu Constantinopolitano, erutos voluissemus e tenebris et recentiorum Vitas in summaria contractas: sed libri defuerunt et tempus. Verum, licet nomina absint complura, tot tamen congesta fuerunt, ut nil simile etiam inter ipsos Orientales exsistat. Hæc inter ut ordo aliquis induceretur, in Memoriis Slavicis de iis tantummodo actum est, qui ritu orientali Slavico, quem SS. Cyrillus et Methodius incoharunt et promoverunt, usi fuisse videantur; ad Observanda vero relati sunt alii omnes, de quibus, quod minus cognita sint Latinis eorum gesta, paulo copiosius dicendum visum fuerit.

[15] Ut autem omnia illa nomina colligerentur, kalendaria aliique fasti sacri examinanda fuerunt. Quorum quum ingentem syllogen ad manum haberemus partim in musæo nostro, partim in bibliotheca publica Bruxellensi, alia vero multa, maxime Slavica, collecta servaret Martinovius, opportunum visum est aliquid tentare simile celeberrimis Hieronymianis Fastis. Hos enim sæculo IV ex innumeris singularum Ecclesiarum kalendariis collectos esse norunt omnes; ita ut nullum magis insigne supersit de innumera sanctorum martyrum multitudine documentum. Re quidem vera Annus ecclesiasticus Græco-Slavicus nondum tot abundat nominibus, quot Hieronymianum Martyrologium, sed nil nisi initium aliquod facere cogitavit scriptor. Sane plus centum quinquaginta menologia, synaxaria aliique id genus laterculi sacri excussa fuerunt; sed innumeri supersunt in bibliothecis Parisiensibus, Vaticanis, Berolinensibus, Monachiensibus, Viennensibus et maxime Mosquensibus et Petropolitanis, quæ nemo hactenus adierit. Veniat jam qui hæc pristinæ pietatis monumenta verset atque inde eruat quæ Martinovii lucubrationi desint. Constantinopolitani singulares natales sanctorum fere innotuerunt; sed Asiæ Minoris latent pene omnes; neque ipsius Græciæ et maxime insularum cogniti sunt satis. De Fastis Slavicis idem fere dixerim. Profecto satis felix fuit Martinovius ut ex omnibus fere Slavorum regionibus kalendaria collegerit; sed non sufficit. Necesse esset ut saltem præcipuarum ecclesiarum cathedralium et monasteriorum synaxaria describerentur: quoniam ut inter Latinos sic apud Slavos aliosque Orientales singulæ ecclesiæ proprios patronos aut certe populares venerantur; quos nonnisi ope particularium fastorum nosse fas est. Magna itque messis adhuc manet virum illum strenuum, qui natales sanctorum ex Menæis, Menologiis et Synaxariis in unum conferre voluerit et certo ordine disponere.

[16] Quem autem ordinem observavit Martinovius, is simplicissimus est. Principii loco positum fuit inter Græca et Slavica monumenta tantam intercedere connexionem et communitatem, ut hæc semper habenda sit ob oculos. Et quidem omnia ex Græco fonte fluxisse in Slavicas Ecclesias per sacrum ritum exploratum est; idque a tempore SS. Cyrilli et Methodii qui ritus Græco-Slavici vere parentes sunt et conditores. Ab his nimirum libris aliquot liturgicis. Slavico sermone primum donati sunt, Evangeliis scilicet, seu Missalibus et Psalterio, utpote sacris usibus prorsus necessariis; quo exemplo cæteros dein codices sacros et liturgicos e Græco in Slavicum verterunt Methodii discipuli, Clemens, Gorazdus, Nahum aliique numero plures. Verumtamen exstant etiam nunc quædam sacræ liturgiæ monumenta Palæoslovenica quæ non immerito ipsorummet Cyrilli et Methodii opus habeantur; qualis est codex Ostromiranus, Vaticanus glagloliticus seu Assemanianus, et potissimum Fragmenta glagolitica, non ita pridem Pragæ inventa a clar. Hæfflero et illustrata a Josepho Schaffarik, qui venerandas has glagoliticarum litterarum reliquias ad sæculum X imo et IX retulit. Porro ex toto opere Martinovii manifestissime eruitur, SS. Cyrillum et Methodium non Latinum, sed Græcum ritum docuisse Moravos, Bulgaros, Slovenos aliosque; nec stare posse contrariam sententiam Assemani et qui eum sequuntur; quin etiam Kopitarium a vero deflexisse, quum asseruit S. Methodium Kalendaria Constantinopolitana ad Romanos fastos reformasse: argumenta enim, quæ profert in Hesychio, in Glagolita Cloziano et in Prolegomenis ad Evangeliarium Remense, tenuia nimis sunt ac levia. Quibus facillime eversis, inaniter gloriantur Russi acatholici. Detur enim Kalendariorum Slavicorum originem Græcam esse, ut demonstrarunt Bodianski, Nevostrujev, Bilarski aliique, nil inde; quum tempore SS. Cyrilli et Methodii, uti tempore Vladimiri, unica esset Ecclesia catholica. Quoniam itaque catholici erant SS. Cyrillus et Methodicus, cur ad Romanos fastos exegissent Slavicos? Nexus itaque ille inter codices Slavicos et Græcos nequaquam solvendus est, sed omnino retinendus. Verumtamen distinctio quædam facienda visa est, cujus fundamentum in ipsa græca Kalendariorum Slavicorum origine positum est. Scilicet singulis diebus præmisit litteris majusculis Martinovius Kalendarium Ostromiranum, quod licet multis diebus vacet, inter antiquos tamen omnium copiosissimum, saltem priore sui parte, est; et ab omni schismatico fermento purum; ita ut inde intelligi possit qui fere sancti sæculo XI adulto Slavis, adhuc catholicis, innotuissent. Post singula nomina indicantur alii codices quibus iidem sancti eadem die descripti sint, prius codices Slavici, dein Græci, separati fere particula cum. Postea venit manipulus sanctorum, quorum nominibus littera S. seu vocabulum Sanctus præmissum est; hi quoque in aliquot codidicibus Slavicis inventi sunt, et forte Græcis etiam libris inscripti. Denique accedit alius manipulus, cujus fere nominibus signum crucis († ) præpositum est: atque hi in solis libris Græcis obvii fuerunt. Illa itaque qualicumque distinctione cernitur quæ a Græcis mutuati sint Slavi (a Slavis contra nil fere sumpserunt Græci); atque ex hac codicum recensione intelligitur quam extensus et celeber fuerit quorumdam sanctorum cultus, et frequenter quam antiquus, et aliquando quæ ejus fuerint vices. Illud autem summum atque præcipuum est in lucem trahi innumeros sanctos, quorum multi olim in maxima veneratione essent, nunc fere in oblivione. Verum id argumentum si prosequerer, necesse esset partim ea quæ doctissimus Molanus Usuardi Martyrologio, partim ea quæ Baronius Martyrologio Romano præfatus est, describere atque etiam expolire: sed id nos facere non sinit, quam sectamur in hoc Monito, brevitas. Sequitur etiam ex hac codicum collatione hoc commodum ut multa, quæ seorsim non intelligantur, sine negotio pateant et manifesta fiant, ut primum componuntur cum aliis memoriis; ut aliorum, quæ vitiosa sint, detegantur vitia et vitiorum origines et causæ; et demum ut bene multa nomina, quæ quorum essent ignorabatur, quoniam nil erat quo distinguerentur ab homonymis aut determinarentur, ad certos sanctos jam referri possint.

[17] Atque hæc in Observandis maxime curata sunt; ubi etiam singularia, potissime quæ in libris slavicis occurrunt, consignata fuerunt. Verumtamen modus statuendus fuit. In immensum enim crevissent hæc Observanda, si methodum Assemani, explicantis Tabulas Capponianas, Sabbatinii et Mazochii, illustrantium Kalendarium Neapolitanum marmoreum, et demum Morcellii, mira industria vetustissimum Kalendarium Constantinopolitanum declarantis, secutus fuisset Martinovius: quod neque ipse voluit, neque nos. Nondum præterea venit tempus, quo pro rei dignitate et argumenti amplitudine kalendarium universale orientale confieri et explicari possit. Prius enim, quod jam monuimus, edenda adhuc sunt multa kalendaria græca, multa slavica, atque etiam forte arabica, syriaca, æthiopica, armeniaca et alia in Oriente conscripta. Re quidem vera diu cogitavimus kalendaria secundum patriarchatus omnino dividenda esse; sed hic frustra tentatum est Antiochena separare et Hierosolymitana, atque in unis Constantinopolitanis consistere: nam per S. Sabæ libros liturgicos, quos monachi, maxime Athonitæ, Antiochia et Hierosolymis secum ferebant, omnia mixta sunt. Alexandria, ut remotior, sic etiam auctoritate minus valuit; verumtamen omnibus patriarchatibus Orientis tot sancti communes sunt, ut operæ pretium non videatur huic fundamento festorum seu etiam kalendariorum, quibus festa continentur, classes superstruere. Quamvis autem hæc ita sint, nisi tamen omnia semper turbata et confusa esse debeant, classes aliquot seu familias constituendæ sunt, in quas distribuantur codices. De Slavicis aliquid tentavit Martinovius, ut modo videbitur.

Atque his satis declaratum arbitramur quæ sit Anni ecclesiastici Græco-Slavici origo, quis ejus scopus, quæ in eo conscribendo servata fuerit methodus. Quæ nulla ratione melius utiliusque approbare poterit lector, quam si, hoc tentamine excitatus, ipse in arenam descendat, novos codices græcos et slavicos afferens, quibus hiulca impleantur, perversa corrigantur, obscura declarentur. Hæc nostra vota, multo autem magis Martinovii, cui jam locum facimus.

PROLEGOMENA JOANNIS MARTINOVII DE FONTIBUS ANNI ECCLESIASTICI GRÆCO-SLAVICI.

[Ad hoc tentamen conficiendum adhibiti sunt libri Slavici,] Quum ipsimet Bollandiani in præmisso Monito lectorem docuerint quibus incitamentis ad præsentem lucubrationem faciendam devenerim, quæ mihi proposuerim consilia et qua incedere via statuerim, me liberarunt ingrato præfandi onere. Id tamen repetere velim scriptionem meam tentamen esse, nequaquam perfectum opus; ad quod plane mihi defuerunt necessaria subsidia. Quibus autem hæc patent (et quidem populares mei, quibus in exilio vivere necessaria lex non est, Petropoli et Mosquæ hac fausta fortuna fruuntur), quibus itaque auxilia illa denegata non sunt, ii mihi succedere velint et quæ conatus sum perficere. Quo voto nullum apud me est ardentius. Superest autem ut hoc loco monumenta, quibus usus sum, quantum fieri potest, ordine disponam et qualia sint describam.

[2] [quorum origo partim Constantinopoli, partim in Palæstina fuit,] Porro, ut codices Græci, sacri et liturgici, familiarum Palæstinensis et Constantinopolitanæ inter Slavos omnium sunt frequentissimi, sic quoque libri liturgici Slavici, quum ad illos compositi aut correcti fuerint, maxime apud eosdem invaluerunt. Initio quidem nil habebant Slavi nisi quod Constantinopolitanum esset; sed, quum Typicum Hierosolymitanum S. Sabæ in montem Atho devenerat et brevi temporis spatio Athonensium scriptorum diligentia per universas patriarchatus Constantinopolitani partes sparsum fuerat, et passim, partim saltem, admissum; fieri non poterat (maxime quod in sacro monte semper degerint Serbi, Bulgari aliique Slavi, adeoque Russi a tempore Jaroslai monasterium sibi proprium ibidem habuerint), ut Hierosolymitani ritus aliquot, quo referas festa sanctorum, in Slavicas provincias non penetrarent. Factum id maxime sæculo XIV, immo XV, Cypriano metropolita Kioviensi, natione Serbo; quo sedente, magnus codicum numerus ex monte Atho in Russiam delatus est et per librarios propagatus; neque cessavit deinceps mutuum inter Kioviam et montem Atho commercium. Nil itaque mirum, ut unico exemplo contentus sim, si inter Typicum Chilandariense et Kalendarium Bibliorum Ostrogensium summa appareat concordia seu similitudo. Verumtamen non ex monte Atho profecti sunt antiquissimi codices Slavici liturgici, sed potius ex Bulgaria, quo ritum Constantinopolitanum, Slavice versum, SS. Cyrillus et Methodius sæculo IX invexerant et ubi sæculo X literaria studia florebant omnium maxime; unde dein transierunt in Russiam. Neque illæ solæ fuerunt varietatum scaturigines et causæ; quarum tamen indagatio plena atque perfecta ne tentari quidem nunc potest, quoniam nondum sat multi codices veteres innotuerunt.

[3] [et qui dividi possunt in quatuor familias.] Sed si fontes nondum omnes aperti sint, manifesti tamen jam sunt complures rivi, qui ad certos quasi fluvios pertineant et singuli certam majorum convallium declivitatem sequi videantur. Codices scilicet intelligo, qui, licet sæpe uni ab alteris descripti non fuerint, communibus tamen affectionibus fuerunt obnoxii; unde eis insit similitudo quædam, quæ quasi cognatio est: et quidem vera cognatio hæc dicenda est, quando apographa, quamvis correcta, aucta aut minuta, versamus. Neque hactenus licet aliam vim accuratioremque significatum vocabulo familiæ tribuere, si id ad libros liturgicos Slavicos et maxime ad synaxaria transferatur. Quod quum ordinis claritatisque gratia faciendum sit, indicandæ mihi visæ sunt sequentes familiæ.

I Bulgarica, cui adscribantur a) Kalendarium Vaticanum glagoliticum seu Assemanianum, b) Zographiense glagoliticum, c) Ternobiense, d) Suprasliense, e) Parisinum I, III et VIII.

II Russica, quæ dividenda videtur in Novgorodensem, Kioviensem et Mosquensem. — 1) Ad Novgorodensem autem, quæ omnium antiquissima est et locupletissima, quoniam eo usque non penetrarunt sævæ Mongolorum turmæ, referenda sunt a) Kalendarium Ostromiranum, b) Novgorodense I, seu Putiatianum, de quo unus mensis Majus superest, c) Mstislaviense, d) Arcadianum, e) Novgorsdense II et III, d) Rumiantsovianum, e) Menæa quædam Petropolitana, f) Parisinum IV. 2) Kioviensi, quæ nonnisi recentiores fere codices capit (si excipias Patericon Cryptense) quoniam sæpius illic grassati sunt Tartari, tribui possunt, a) Ostrogenses fasti, descripti ab Assemano et Dobrowskio, b) Ephemerides effigiatæ Papebrochii, c) plura Kalendariorum apographa, quæ P. David, Societatis Jesu, Mosquæ missionarius, manu sua procuravit et ad Bollandianos olim misit. Kioviensis quasi filia est Leopolitana, etiam recens et eosdem habens libros liturgicos; quos Ignatius Kulcinskius in conscribendo Specimine ecclesiæ Ruthenicæ adhibuit; maxime Horologium Leopolitanum et Pocajovense, cujus duplicem editionem nos præ oculis habuimus. 3) Mosquensis, quoniam ad communem usum typographica arte maxime propagata est, vulgata dicenda foret, nisi ad tam splendidum nomen promerendum majus necessarium esset studium et scientia. Huc autem refer Menæa mensualia, typis excusa, Prologum seu rectius Menologium parvum et Menologium Demetrii Rostoviensis; non quod Mosqua originem suam traxerint, sed quia Mosquensibus typis excusa sunt exemplaria, in hoc opere passim citata. His addendæ Tabulæ Capponianæ.

III Serbica, quæ continet a) Kalendarium Sisatovacense, c) Typicon Chilandariense, d) Parisinum VI et VII; et alia quam plurima in bibliothecis passim servata.

IV) Valachica, quæ tamen cum Kioviensi plane convenire videtur, si judicium ferendum sit ex Menæis februarii bibliothecæ Ossolinianæ, anno 1492 scriptis, et ex Kalendario anni 1801.

[4] [Illis adde multos libros græcos.] Verum non his solum usus sum codicibus, sed aliis nonnullis, quos suo loco describam. Quibus adde bene multos Græcos, quorum antesignanus fere est Menologium Basilii. Sed de his jam peculiarius agendum. Quare prodeant nunc ordine singuli codices, prius Græci, dein Slavici.

[5] [Græcorum Kalendariorum delineatio.] De Kalendariis acturos, quibus in Anno Ecclesiastico passim et fere ad singulos dies usi sumus, res ipsa monet a fastis Græcorum exordium ducendum esse; quum ex his originem suam trahant primæva Kalendaria Slavonica. Experientia enim magistra, sæpenumero interpretatio Slavica tam parum accurata est tamve insolita, ut nonnisi, considerato exemplari unde descripta fuit, intelligi queat. Accedit quod Græca Kalendaria, licet viris harum rerum curiosis minime ignota sint, utpote typis jamdudum, etsi non omnia, vulgata, nuspiam tamen leguntur in unum volumen simul collecta, sicuti fit in præsenti opere; sed in libris plerumque rarissimis delitescunt; quæ proin hic in unum agmen coacta simul prodire gratum speramus fore lectori sacrarum antiquitatum studioso. Præterea siquis integram Kalendariorum sive Græcorum, sive Slavicorum Syllogen adhuc desideratam singulari volumine moliatur, quanto planiorem sibi viam reperiet? Cæterum tota ista de Græcis Kalendariis tractatio breviter expedienda est, utpote erudito lectori minus ignota.

[6] [Menologium Basilianum, ad finem sæculi X scriptum.] Et vero inter Synaxaria Ecclesiæ græcæ selectiora, quæ numero plus viginti passim usurpavimus, principem locum sibi vindicat Menologium jussu Basilii imperatoris exaratum, tum quod antiquissimum est, tum quod rerum abundantia et auctoritate reliquis præstat; siquidem non privato alicujus arbitrio confectum est, sed ad publicum ecclesiarum Constantinopolitanarum usum. Scriptum autem fuit jubente, non Basilio Macedone, qui imperium tenuit ab anno 867 ad annum 886; (nam ad 17 decembris fit illic commemoratio B. Theophanon, uxoris Leonis, imperatoris, anno 894 vita functæ;) sed Basilio II Porphyrogenito, qui imperavit toto fere sæculo posterius, ab anno scilicet 976 ad annum 1025, atque ob immensas clades Bulgarorum genti illatas Bulgaroctoni cognomen accepit. Scriptum itaque est tempore quo fidem Christi in Russiam primo invexit S. Vladimirus, sacra unda tinctus anno 988; adeoque potuit ex apographis innotescere Kioviæ saltem sæculo XI, uti certo innotuit sæculo proxime sequenti. Jam vero prius Menologii semestre, elegantissimo charactere exaratum, de quo plura Allatius in Dissertatione de libris ecclesiasticis Græcorum, cap. 12, adservatur in Musæo Vaticano. Alteram semestris partem, a mense nempe martii ad augustum invenit cardinalis Albanius, postea assumpto Clementis XI nomine summus pontifex, in monasterio Basiliano Cryptæ-Ferratæ in Latio; non quidem, ut aiunt Bollandiani, pari characterum elegantia et picturarum ad singulas paginas deliciis exornatam (qualem in Vaticano esse vidimus), sed antiquitate et fide nihilo inferiorem, eumdemque Basilii imperatoris titulum præferentem; ut hanc Vaticanæ illius partis si non germanam alteram, ab eadem manu velut utero prognatam, certe genuinam ex parte atque auctore eodem tum cæteris indiciis, tum styli perfectissima similitudine nihil hæsitantes crederemus. (Act. SS., tom. I Martii pag. 861). Quam idcirco in opere suo ad singulos menses, incipiendo a martio, græce vulgare instituerunt; et vulgassent integram nisi utramque partem græce et latine, typis Urbinatensibus juris publici fecisset Josephus Simonius Assemanus, Benedicto XIII summo pontifici dicatam, anno 1727. Quum autem in codice Cryptæ-Ferratæ, avulsis ob codicis vetustatem foliis, dies aliquot desiderentur, nimirum junii 9, 10 et 11, augusti 4, 13, 14, 28, 29, 30 et 31, eos ex Menæis Græcorum excusis descriptos et latinitate donatos adjecit editor. Ad hoc itaque celebratissimum sacræ antiquitatis monumentum cætera omnia synaxaria sive slavica sive græca revocare consultum visum est; in eoque fideliter referendo eo major diligentia adhibita, quod Menologiis hujusmodi slavicis, minus accurate Prologis dictis, ad instar exemplaris præluxisse, saltem in sex prioribus anni mensibus, a septembri ad martium, a viris fide dignis dicatur. An vero idem intelligendum sit de altero semestri, equidem antiquorum Prologorum copia destitutus, aliis me hac parte felicioribus relinquo definiendum. Illud tamen statui potest, Kalendario Ostromirano aliud a Basiliano exemplar præluxisse, ut cuivis alterum cum altero conferenti facile innotescet; imo sunt qui dicant Menologium istud ante sæc. XII Russis mansisse ignotum; ea forsan ratione ducti, quod antiquissima Prologorum seu Menologiorum slavicorum exemplaria XII sæculum vix attingant, nedum superent.

[7] [Constantinopolitanum scriptum ante medium sæculum VIII.] Constantinopolitanæ Ecclesiæ Kalendarium, a Ven. V. Morcellio Romæ editum anno 1788 et diurnis commentariis illustratum, nimis notum est, quam ut in eo describendo diutius inhæream. Estautem omnium Græcorum Kalendariorum quæ hactenus innotuerint antiquissimum; quippe quod ante medium sæculum octavum exaratum fuit, ut fusius disputat cl. Morcellius in præfatione, pag. 10; quod proinde Menologium Basilianum duobus sæculis et amplius ætate superat. Kalendarium istud ad Ecclesiam CPolitanam pertinuisse ex multis argumentis demonstratur; non tamen ad Magnam ecclesiam seu templum Sophianum; sed, juxta Morcellium, unum ex iis esse quæ communia habebantur; quemadmodum apud nos quoque alia eduntur quibus plerique utantur, alia quædam ad certos cœtus ac certa collegia pertinent (tom. I, pag. 280).

[8] [Neapolitanum marmoreum sculptum medio sæculo IX.] Inter duo Kalendaria modo laudata medium quasi locum tenet Kalendarium Neapolitanum, non in membranis aut charta, ut cætera, descriptum, sed marmori post octingentesimum annum Christi, ac medio fere sæculo nono insculptum. Cujus editiones enumeratas reperiet lector in Elencho auctorum ad finem hujus proœmii, ad siglas Neap.; unde etiam amplior ejus notitia petenda est. Quod Kalendarium, ut reliqua latina, nequaquam a nobis seponi potuit. Licet enim latinos mores sæpenumero sequatur atque, si ita loqui fas est, latinizet; tamen permulta etiam refert, quæ Græcorum potius quam Latinorum sacris usibus accommodata sint; ut utriusque ecclesiæ, æque cæterum catholicæ, commodis consuluisse videatur; maxime quum constet Græcum ritum in ecclesia Neapolitana olim viguisse.

[9] [Hierosolymitanum et Calipolitanum, scripta circa annum 1000.] Basiliano Menologio coævum fere est utrumque Kalendarium, in lucem productum a Ven. V. Augustino Scholzio. Horum alterum seu Hierosolymitanum, quod legitur ad finem codicis Evangeliorum bibl. Paris. signati 53, scriptum est a Daniele quodam, qui Hierosolymis in Monte Sancto habitavit; alterum seu Calipolitanum habetur in fine codicis ejusdem bibl. signati 79. Prius inde a 6 julii mutilus est. Utrumque typus vulgavit Scholzius tum seorsim in opusculo cui titulus: De Menologiis duorum cod. græcorum bibl. regiæ Parisinæ commentatio, Bonnæ, 1823, tum ad finem prioris tomi Novi Testamenti. Illud unice in memoriam lectoris revocasse sufficiat, Hierosolymitanum Kalendarium, licet in multis conveniat cum Ephemeridibus Græcorum vulgaribus, diesque festos indicet, quos soli Constantinopolitani celebrare solebant, plures tamen discrepantias intercedere. Nam, ut ait Scholzius, qui totam hanc rem penitus discussit, non solum magna in eo est dissensio dierum, in quibus sancti vel res memoratu dignæ commemorantur, sed etiam in sanctis ipsis atque in diebus festis. Sic Theophanes, auctor canonum, et Theophania, regina, 10 octobris, Artemidorus 27 octobris, Cæcilia 22 novembris, Eubiota 18 decembris, Epephra 8 aprilis, Cophri 9 aprilis, Sebastiana 3 maii, Aphrodisius 4 maii in hoc solo memorantur. Ad hæc, sancti Constantinopolitani aliique plurimi sæculi XI prætermittuntur; rarius vero Palæstinenses. Præterea dies festi nonnulli memorantur, qui ab Hierosolymitanis solis semper celebrati sunt. Unde conficitur Kalendarium hoc usui fuisse ecclesiæ Hierosolymitanæ, uti Calipolitanæ inserviisse alterum ex similibus argumentis collegit idem Scholzius. Quamvis enim cum Fastis Constantinopolitanis plerumque concordet, in nonnullis tamen ab eis recedit, ut in ecclesiis particularibus, propter consuetudines cuique proprias, solet contingere.

[10] [Coislianiana et Parisina.] Præter duo illa Kalendaria præstantissima vulgavit idem Scholzius in fine tomi secundi Novi Testamenti aliud Kalendarium ex cod. 205 bibl. Coislinianæ descriptum et perpetua collatione cum quinque aliis auctum: quorum primum erutum est ex cod. 199 Coisl. pervetusto, reliqui vero ex codd. bibl. reg. Parisinæ signatis nn. 47, 57, 112, 125 et 164. Duo priora indicantur in opere meo siglis Coisl.; cæteri vocantur communi vocabulo Parisini Græci, et compendiosius siglis Pg. Synaxaria hæc omnia integra sunt; sed diversæ ætatis, nimirum Coisl. 205 refertur ad an. 1079; Coisl. 199 ad sæc. XII, reliqui Parisini ad sæc. XIV vel XV, uti enucleatius rem declaravit Scholzius, loco citato pag. 456; ubi sermonem instituit de Synaxariis et Menologiis quæ reperiuntur in codicibus Parisiensibus Actuum et Epistolarum.

[11] [Naniana sæc. X et XI.] Nanianum Kalendarium subministrarunt duo codices Naniani, signati CLXIV et CLXVI, quos ven. vir Mingharellius designavit in Catalogo Naniano græco his verbis: COD. CLXIV membranaceus, in-folio, mutilus initio et in fine, constans foliis 78, scriptus literis quas unciales vocant, sæculo X. Continet lectiones evangelicas, et a folio 29 Kalendarium, incipiendo a septembri; cujus tres ultimi menses desiderantur. Plurimum convenit cum Florentino primo seu n. XVIII, ejusdem sæculi, de quo dicetur inferius. Alter seu CLXVI, membraneus in-folio, sæc. XI, magni faciendus, constans quaternionibus 38 et reliqua. Continet Evangelia pro singulis per annum hebdomadis; quin et ea quæ omnibus diebus legenda sunt, et notas musicas; a folio autem 249 incipit Kalendarium, ex quo Mingharellius ea duntaxat protulit, quæ in Hemerologio Venetiano anni 1764 adnotata non invenit. Utilissimus nobis fuit uterque.

[12] [Lindebrogianum scriptum post annum 944.] Magno usui item fuit in conscribendo Anno Græco-Slavico codex magnam partem a Papebrochio conscriptus et collectus, olim Bollandianus, nunc bibl. publicæ Bruxellensis, ubi notatus est num. 11322 – 26; ex quo deprompsi sequentia Kalendaria: 1° Lindebrogianum, a fol. 1 ad 15. Est vetus Menologium designans insigniora totius anni festa et proprias cuique ex Evangelio et Apostolo lectiones; quod alicujus ecclesiæ Constantinopolitanæ fuisse demonstrant festa soli huic urbi propria, etiam recentiora; in cæteris autem partibus ipsum antiquissimum esse duxerunt Bollandiani, Act. SS. April. II, pag. 67; non tamen sæculo decimo vetustius, siquidem 16 Augusti meminit imaginis acheropiitæ, Edessa CPolim allatæ, anno 944. Venit ibidem dein Crypto-Ferratense, [Crypto-Ferratense. Taurinense utrumque.] a folio 36, continens fragmentum Menæi imperfecti a Martio ad 14 Aprilis. Taurinensia duo, signata in codice α et β, apud me 1 et 2, pariter non integra sunt; nam prius incipit tantummodo a 15 Martii, posterius 29 Martii; desinunt vero ad 31 Augusti. Conveniunt autem cum Menæis Mediolanensibus, signatis O, 148, de quibus modo. Neutrum legi in catalogo codd. biblioth. Taurinensis, quem adornavit Josephus Pasinus. Quæ sequuntur Mediolanensia Kalendaria seu Menæa ex bibl. Ambrosiana, numero plura sunt, atque fol. 162 verso ita breviter delineantur: Primum signatum N 103 in-fol. continens Μαρτυρολόγιον seu Menologium. Codex perantiquus et optimus ex Calabria advectus anno 1606. A 1 die Octobris usque ad 4 Februarii. Secundum, notatum O 148 in-fol. continet Menæa a 9 Novembris usque ad 17 Augusti. Tertium, N. 178, (non autem 378, ut erronee signatur in codice) in-fol. complectitur Menæa valde antiqua a 3 Septembris usque ad 31 Augusti; sed folia hinc inde desunt. Quartum, N 153, in-fol. Codex valde antiquus Corcyræ emptus, a 21 Octobris usque ad finem Decembris. Quintum, T n° 364, in-4° a 29 Septembris ad 20 Junii, adeoque initio et fine mutilum. Sextum, V n° 378, in-4°. Est integer December cum odis, carminibus et elogiis. Septimum signatum V n° 393, in-4° a 6 Septembris usque ad 3 Martii, convenit fere cum primo seu N 103. Alibi, fol. 64 verso, dicitur pervetustus, Crotonæ emptus. His addendum octavum, in-4°, notatum T n° 178 et continens mensem Octobrem; de quo agitur folio 54; nonum, in-4° quod signatur T n° 219 et continet mensem Novembrem, ut patet ex folio 66, ubi leguntur ejus fragmenta. Kalendarium, confectum ex his novem codicibus perpetuo inter se collatis, legitur folio 158 et sequentibus; excerpta vero sive sanctorum elogia referuntur a folio 40 ad folium 68, non quidem integra, sed quatenus supplementa sunt Menæorum impressorum. — Hæc excipit pretiosissimum æque ac notissimum Synaxarium Sirmundianum seu collegii Claromontani Patrum soc. Jesu, [Sirmundianum et Chiffletianum.] quod fuit P. Sirmundi, venerandæ antiquitatis codex membranaceus, unum alterumve et sæpe plures sanctos singulis diebus per totum annum referens absque distichis. Accedunt excerpta ex Menæis Chiffletii chartaceis, sex tantum menses continentibus a Martio ad Septembrem, cum singulis distichis pro singulis sanctis a fol. 70 ad fol. 126; cum supplemento ad Synaxarium Sirmundianum a fol. 130 ad fol. 136. Ipsa vero sanctorum nomina, uti passim in Kalendariis referri solent, ex Menologio Chiffletiano deprompta habentur fol. 163 et sequentibus; quod tamen, foliis ad invicem post madefactionem inseparabiliter agglutinatis, multis in locis legi non potuit; ut notatur ibidem in proœmio. Sirmundianis adnumeratur in opere nostro etiam Kalendarium, ex Menæis anonymis depromptum, a 17 Augusti ad 9 Maii, de quo codex fol. 136 et seq. — Kalendaria Mazarinæa, [Mazarinæa.] id est ex Menæis Mazarini descripta, sunt numero tria; primum, ex quo fol. 148 exhibentur excerpta pro solo mense Julio, in cæteris omnibus fere convenit cum Chiffletiano. Secundum, a 20 Martii ad 19 Augusti, concordat plerumque cum Dominicano primo; de quo dicetur modo. Tertium, antiquissimum, continet rumque cum Dominicano primo; de quo dicetur modo. Tertium, antiquissimum, continet pauca pro Septembri, Octobri, Martio et Julio. De his in cod. Bruxellensi agitur a fol. 148 ad 150. [Dominicanum.] — Nomine Dominicani Kalendarii veniunt excerpta ex Menæis mss, olim conventus S. Ludovici PP. Prædicatorum Parisiis, a mense Martio ad Septembrem; et ex aliis Menæis bibl. S. Marci patrum Dominicanorum, Florentiæ, pro mensibus Aprili et Majo tantum. De his agitur fol. 150 – 155. Demum compendioso titulo Agan seu Agann notatur quoddam Kalendarium seu Menæum mihi ignotum, ad paucos dies; quos hic accurate describendos esse visum est. Itaque in variantibus ad Menæa excusa lectionibus, de quibus dicetur modo, ad 3 Septembris ex cod. Agan, refertur S. Stephanus abbas et confes., Constantinus Junior, imper. et Archontion ep. Ad 31 Octobr. puer mart., et 12 puellæ suspensæ; SS. MM. Seleucus et Stratonica. Ad 1 Nov. Cyprianus et Juliania; ad 11 Nov. Leo patr. CP. et Flavianus; ad 12, Arsacius; ad 22, S. Maximus Capiclanius, Zacharias in mari, et Procopius; ad diem 24, S. Chrysogonus, S. Rufus, in pace mortuus, et Mara Triglini. Plura ex Agan codice citata non inveni.

[13] [Florentina.] Kalendaria Florentina suppeditarunt quinque codices Bibl. Mediceæ Laurentianæ; quorum amplam notitiam dedit Aug. Mar. Bandinius in præclaro catalogo codd. mss. hujus thesauri, typis Cæsareis Florentiæ excuso, anno 1764. De quibus hæc pauca inde delibare liceat, ut quæ scripta in opere nostro simul conjuncta atque communi compendio Flor. comprehensa passim citantur, jam hic accuratius, aliud ab alio secernantur. Maximas itaque partes in Kalendariis istis obtinet synaxarium cod. Evangeliorum signati XVIII, membranacei, perspicue et eleganter exarati sæculo x. Est enim reliquorum omnium, quæ in aliis hujus bibliothecæ codicibus legantur, plenissimum; licet pluribus diebus mutilum sit, puta 6 et 8 Februarii, 2, 14, 16, 20, 21, 23, 24, 26, 28, 29 et 31 Martii, aliisque quæ hic exscribere supersedeo. — Secundum Kalendarium continetur in Codice membranaceo Novi Testamenti, signato XXVII, sæculi XII; legitur, ut sæpe usuvenit, initio voluminis, præeunte Synaxario seu Indiculo lectionum Evangelicarum sive pericoparum. A priore identidem discrepat, ut testatur Bandinius, qui idcirco integrum excudendum curavit; omisso altero kalendario, quod in eodem codice XXVII ad pag. 346 obvium est, sequentem præferens titulum: Delectus comprendiarius (Ἐκλογάδιον) cum Deo insigniorum sanctorum totius anni. Atque hæc duo, ut dixi, ex integro recusa legere est apud Bandinium, pag. 130 et 154. Ex reliquis vero tribus, nempe codd. XXXIV, XIV et XXIV, ea tantum exhibentur, in quibus a duobus prioribus aliquid discriminis intercedat. Sunt enim codices isti diversa ætate conscripti, et quidem cod. XXXIV, continens Evangelia, exaratus est sæculo XI; cod. XXIV quatuor Evangeliorum, sæculo XIII; ultimus denique seu XIV scriptus fuit sæculo XIII, sed synaxarium, recentius adjectum, præfert annum 1418. Demum omnia quinque integrum annum complectuntur.

[14] [Vindobonense.] Vindobonense Kalendarium deprompsi ex codice mss. foliorum 67 in 4°, quem socii Bollandiani, dum Bruxellis opus meum conscriberem, compararunt, typis jamjam paratum, et forsan juris publici reapse factum. In ultimo enim folio legitur solita censoris formula: Imprimatur, I et II fasciculus, die 29 Novembris anno 1825 apposita a Sartorio censore; in secundo autem folio legitur: SYNAXARIUM Evangeliarii et Menologii codici Byzantino præmissum. E codice Vindobonensi descripsit Stephanus Endlicher. Examen criticum, fasciculus secundus. — Priorem codicis partem a pag. 1 ad 57 occupat synaxarium lectionum Evangelicarum juxta ritum ecclesiæ orientalis incipiendo a dominica Paschatis. Posterior a pag. 57 ad pag. 103 continet synaxarium sanctorum, incipiens a septembri; sequuntur lectiones evangelicæ communes; pag. vero 111 texitur Index sanctorum et dierum festorum qui in Menologio codicis Byzantini commemorantur. De Kalendario dixisse sufficiat, illud cum aliis Constantinopolitanis, verbi gratia Saxo-Gothano, quod edidit Matthæi, maxime convenire; nec quidquam peculiare offerre. Jam vero inquirenti mihi, quisnam sit ille codex bibliothecæ Cæsareæ, non alius occurrit præter quam ille, quem in prolegomenis ad Novum Testamentum, tom. I, pag LXIII, Aug. Scholzius recenset sub numero 124 his verbis: Cæsaræus Vindobonensis Nessel. 188, Lambecii 31, olim Leontis cujusdam, codex memor. in 4° sæc. XII, continet evangelia cum canonibus Eusebianis et synaxariis; ad familiam accedit alexandrinam, sed habet etiam nonnullas lectiones singulares et reliqua. Lambecius vero, Commentariorum de bibl. Cæsarea t. 3, pag. 126, postquam eum pervetustum nominaverat et optimæ notæ, ac ex 188 foliis constantem dixerat, hæc addit: Continentur eo quatuor Evangelia tanto studio scripta, ut in fine cujusque Evangelii non tantum adnotatum sit, quot VERSUS unumquodque comprehendat, verum etiam quot VERBA… Post quatuor autem Evangelia exstat in eodem Codice Ephemeris sive Calendarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quo recensentur lectiones Evangelicæ singulis cujusque mensis diebus assignatæ una cum nominibus Sanctorum, quorum memoria quotannis celebratur. Hactenus Lambecius. Cujus testimonium an recte adduxerimus, revera nescimus, quum divinando arbitrati simus codicem nostrum a Lambeciano 31 aut Scholziano 124 alium non esse.

[15] [Typica Athonensia.] Typicorum Athonensium nomine veniunt ea quæ Spicilegii Solesmensis tomo IV, pag. 445 et seq., evulgavit vir sacrarum antiquitatum bene peritus, J. B. Pitra, nuper in purpuratorum patrum collegium adlectus. Eruta sunt e cod. Coisl. n° 37, 36 et Paris. 2500; nec videntur ante sæculum XIV fuisse exarata, licet ex antigraphis longe antiquioribus fuerint descripta. Continent autem duntaxat festa totius anni selectiora; et quidem in primo typico in tres classes distincta, majora, media et minora, in quibus scilicet præscribebatur monachis Athonensibus ab operibus vacare et jejunium solvere. Secundum, paulo contractius, est indiculus dierum, in quibus vel monachis vel mercenariis vel utrisque simul ab operibus erat abstinendum. Tertio et quarto continentur festa, majora et minora, quæ obtinebant tum apud Studitas, tum Hierosolymis; et quidem Studiensia omnia consignata sunt multo accuratius quam Hierosolymitana, uti testatur scriptor incertus Athonita in proæmio. A quo illud etiam discimus, non admodum inter se convenire ea quæ in adjectis typicis ordinantur festa; sed sæpenumero quæ in uno reperiantur libro, ea in altero desiderari; variasque in singulis locis vigere consuetudines in celebrandis sanctorum festis, sive majora sint illa, sive minora. Argumento sunto duo ultima typicorum compendia, in quibus nec eadem semper festa, nec eodem gradu solemnitatis referuntur; sed quæ in uno desunt, ea supplentur ab altero. Cæterum omnino concordant sive cum Kalendario Hierosolymitano sæculi X Scholziano sive cum Typico Chilandariensi anni 1331; de quo dicetur infra. Excipiatur solus dies 13 Decembris, ad quem in Typico III, seu Studitarum et Hierosolymitanorum, præter S. Eustratium refertur S. Ignatius, sane ep. Antiochenus et martyr, qui in cæteris omnibus commemorari solet ad 20 Decembris.

[16] [Saxo-Gothanum sæculi XI et Mosquense.] Kalendarium Gothanum seu Saxo-Gothanum nuncupatum est a serenissimo duce Saxo-Gothano, ex cujus bibliotheca edidit suum Vetustum Ecclesiæ, ut videtur, Constantinopolitanæ Evangeliarium cl. Matthæi, Lipsiæ, 1791. Codicem, ac proinde Kalendarium, ad finem Lectionarii adjectum, retulit Matthæi ad sæculum XI. Convenit plerumque cum Kalendario Mosquensi, quod ad finem Novi Testamenti græce ex codicibus præsertim Mosquensibus, t. I, vulgavit idem Matthæi, Lipsiæ, anno 1803. Neutrum integrum est.

[17] [Sirletianum.] De Sirletiano Menologio, quod in Thesauro Monument. eccles. tom. III edidit Canisius, non est cur plura disseram, quum notissimum sit. Illud tantum adnotabo hoc Menologium græce non exstare, sed ex Menæis tum mss., tum editis excerptum esse (ut ait Papebrochius pluribus in locis) et quidem levi opera.

[18] [Maximus Margunius.] Mihi parum profuit; multoque minus liber Maximi Margunii, Cytherorum episcopi, qui omnia sua ex editione Menæorum Veneta anni 1595 et seq. mutuatus est et lingua vulgari donavit.

[19] [Menæa excusa.] Menæorum vero Græcorum utramque editionem diligenter, perpetua collatione adhibita, examinavi; idque eo majori cura, quod slavonica Menæa magna ex parte ad eorum normam composita sint et ordinata. Licet enim in codice Bruxellensi, superius laudato, exstet index, a Papebrochio ad usum suum olim confectus ac cum cæteris Menæis mss. quæ supra descripsi, perpetuo collatus, is tamen mihi haudquaquam sufficere potuit, quum inter antiquam editionem Venetam, qua olim Bollandiani utebantur, et recentiorem anno 1843 editam, non parva discrepantia intercedat.

[20] [Siberus.] Kalendarium metricum Siberi, quum ex omnigenis Menæis tam excusis quam mss. collectum sit, prætermittendum non erat; quemadmodum nec Martyrologium in usum monachorum ordinis S. Basilii, Romæ editum anno 1848, et Martyrologio Romano ejusdem anni adnexum.

[21] [Martyrologium Basilianum Italo-Græcum.] Licet enim insigniter latinizet, quandoque tamen scitu utilia exhibet, et quæ Orientalium aures erigere queant. Festa insuper quædam continet solis catholicis ritus slavici propria, ut verbi gratia festum B. Josaphati, archiepiscopi Polocensis et martyris. Græcis autem illis fontibus succedant jam Slavici rivi.

[22] [Codicis Ostromirani, anno 1056 scripti, amplior notitia.] Porro celeberrimum Ostromiranum Evangeliarium, typis expensisque Academiæ Petropolitanæ splendide, ut decebat, excusum, publici juris fecit anno 1843 Alexander Vostokov, vir in slavicis, si quis unquam, summe peritus. Textui slavonico, quod exemplaris sui characteres oculis exhibet quam simillimos atque ad vivum repræsentat, adjectus est textus Evangeliorum græcus; præterea regulæ grammaticæ et vocabularium ex codice eruta. In fine voluminis, in epilogo, legitur nomen scriptoris Gregorii diaconi; qui, præter alia, dicit se scripsisse hoc Evangelium incipiendo a 21 Octobris anni 6564 ad 12 Maii, S. Epiphanio sacrum, anni 6565, in usum Josephi Ostromiri, præfecti Novgorodensis, et propinqui Iziaslai, magni ducis Kioviensis. Unde colligimus sequentia: imprimis quidem codicem fuisse descriptum ex alio vetustiore, ut putatur, bulgarico secundo, et quidem anno 1056 – 1057, septem scilicet mensium circiter spatio, nempe a 21 octobris anni 1056 ad 12 Maii anni 1057, ordiendo scilicet annum a mense martio, non septembri; nam secus laborasset Gregorius menses novemdecim, quod pro voluminis mole parum probabile videtur; scripsisset enim a 21 octobris anni 6564 seu 1056 ad primam septembris anni 6565 seu 1057; et insuper a prima septembris anni 1057 ad 12 maii ejusdem anni. Unde manifestum est solitum fuisse Gregorium computare annos non solum a mense septembri, verum etiam, pro civili maxime usu, a mense martio; qui duplex computandi modus in chronologicis apprime observandus est. Ex epilogo illo Gregorii sequitur insuper festum sancti Epiphanii, quod illic indicatur, celebratum esse 12 Maii, adeoque addendum Kalendario Ostromirano, in quo ad hanc diem omissum est, ut tot alia festa ad alios dies; quod in ejusmodi eclogadiis sæpissime fieri solet. Nimirum continet hoc volumen Lectiones evangelicas per anni circulum, juxta ritum Ecclesiæ græcæ, incipiendo a Dominica Paschatis usque ad Sabbatum sanctum. Subjungitur Kalendarium sanctorum a mense septembri ad finem augusti. Demum evangelia quædam in quibusdam diebus festis legenda. Et vero dictum Kalendarium est omnium quæ hactenus innotuerunt tempore antiquissimum; eoque pluris ducendum quod certum annum, quo exaratus est, præseferat, licet non sit completum. Re quidem vera ad finem codicis Remensis, de quo fusius alibi dicetur, legimus eum exaratum fuisse ab ipsomet S. Procopio, abbate Sazaviensi, qui e vivis secessit anno 1053, adeoque codici Ostromirano saltem aliquot annis esse antiquiorem; verum tantæ antiquitatis characteres haudquaquam præfert codex ille Sazavo-Remensis, nec qua cyrillianis literis scriptus est, nec qua glagoliticis. Si autem orthographiam spectes et verborum structuram ac nasalium sonorum diligentem observantiam, Ostromirano omnino postponatur oportet; qui hac ex parte nullum sibi habet secundum; et tam perfectus est ut juxta quosdam quam proxime accedat ad genuinum illum ac primogenium sacrorum librorum textum, qualis ab ipsismet SS. Cyrillo et Methodio ejusve discipulis fuerit adornatus. Latuit porro codex Ostromiranus usque ad an. 1806, quo casu inventus est in cubiculo Catharinæ II imperatricis demortuæ. Quam inventionem eodem ipso anno juris publici fecit in suo Lyceo, t. II, l. I, p. 101, Joannes Martynov, de literis russicis et græcis bene meritus. A quonam aut quando imperatrici fuerit oblatum, non liquet; illud tamen constat, antequam in imperatorum palatium devenerit, asservatum fuisse in S. Sophiæ Novgorodiæ, ut testatur inscriptio initio codicis adjecta sæculo XI. Nunc ornamento est bibl. publicæ Petropolitanæ. De hoc pignore palæoslovenico scripserunt bene multi; lectu dignissima sunt ea quæ disseruit cl. Fr. Miklosich in opere periodico: Jahrbücher der Literatur, 1847, n. 169, p. 1 – 39.

[23] [Codex Vaticanus glagoliticus seu Assemanianus, sæculo XI scriptus.] Tres codices Slavicos citabimus ex bibliotheca Vaticana, kalendariis ornatos. Omnium celeberrimus æque ac vetustissimus est codex glagoliticis literis sæculo XI exaratus, quem Hierosolymis Romam advexit Josephus Assemanus anno 1736. Est liber Evangelistarium dictus, seu Evangelium eclogadium, continens lectiones evangelicas per anni decursum, juxta ritum ecclesiæ Græco-Slavicæ, incipiendo a dominica Resurrectionis ad sabbatum sanctum, ordine in Typico Græcorum diebus dominicis et Sabbatis præscripto. — Sequitur Kalendarium sanctorum a mense septembri ad finem augusti; in quo leguntur evangelia præcipuis diebus festis accommodata; tum lectiones in dominicis ad matutinum et de communi sanctorum. Denique in ultimo folio exstat ratio præparandi se ad celebranda divina mysteria et alia quædam lectu difficilia. Plura de codice hoc scripserunt Caramanus, Identita della lingua litterale Slava, § 52; Assemanus, in Kalend. Eccles. univ. passim; Dobrowsky, in Institutionibus linguæ Slavicæ, pag. 688 – 689; Bobrowky apud Angelum Mai, Script. Vet. nova coll. Romæ 1831, tom. V. pag. 105. Kopitar in Glag. Cloz. pag. IV, X, XXVIII, et in Hesychii discipulo, pag. 39 – 41; Sreznevski, De antiquis liter. palœoslavicæ monumentis disquisitione, p. 6, et in Izvestia Acad. t. X, pag. 160; et potissimum t. III, Schafarik, iu Pohled na provvck hlahol skeho pisemnictwi. — A Josepho Dobrovskio, qui cæco præjudicio nullum codicem glagoliticum sæculo XIII antiquiorem unquam admisit, et qui eum sequitur Bobravskius, refertur ad sæculum XIII aut XIV; at meliore jure assignatur XI a Kopitario, Caramano, Schaffarikio, Sreznevskio et cæteris, ea potissimum ratione ductis, quod codicis hujus textus evangelicus proxime accedit ad textum gemelli sui Ostromirani, formasque vocum exhibet antiquissimas, ut fuse prosecutus est Kopitarius in Hesychii discipulo, et fusius declarabitur, ut spero, a viro cl. Francisco Rački in cimelii hujus editione ardenter desiderata. Plura animadvertenda sunt in codice hoc optimæ notæ: imprimis quod, licet literis glagoliticis scriptus sit, tamen in eumdem ordinem modumque redactus est, quo comparati sunt codices cyrilliani. Secundo, quod continet kalendarium glagoliticum pro toto anno; quod in nullo alio codice glagolitico hactenus reperire erat. Nam in codice quatuor Evangeliorum, qui penes Grigorovicium est, nonnisi fragmentum synaxarii superest; Zographiense vere comprehendit tantum quinque menses, idque cyrillianis literis. Tertio, utræque literæ, glagoliticæ scilicet et cyrillianæ, non raro permiscentur: unde utramque scripturam simul exstitisse non immerito concludas. Scriptus est in Macedonia in usum Bulgarorum, ut liquet ex festis ecclesiæ Bulgaræ propriis, quale est SS. Cyrilli et Methodii, Clementis episcopi Velicensis, martyrum Stromnicensium seu Tiberiopolitanorum aliorumque. Apud Assemanum, qui eo plurimum usus est in Kalendariis suis ecclesiæ universæ, vocatur codex Slavicus; in præsenti vero opere nuncupatur Assemanianus, ut ita dignoscatur a multis aliis Slavicis et maxime a duobus codicibus Vaticanis I et II, cyrilliano charactere conscriptis. Vulgo tamen designatur nomine Vaticani glagolitici, sine alio additamento. Sæpe in eo recensendo dormitasse Assemanum demonstravit Kopitarius in Hesychii discipulo, pag. 40 et seq.; nos tamen, quum adcuratius apographum diu frustra rogaverimus, pretiosum hoc kalendarium ex commentariis Assemanianis eruere fuimus coacti, adhibitis emendationibus Kopitarii. Pertinet itaque hoc Eclogadium ad vetustissima literaturæ palæoslovenicæ monumenta, valetque ad labefactandam opinionem Assemani, docentis a SS. Cyrillo et Methodio invectum fuisse ritum Slavo-Latinum, non Slavo-Græcum.

[24] [Kalendarium Putiatianum, sæculi XI.] Kalendarium Novgorodense I seu Putiatianum excerptum est ex Menæis maii, quæ asservantur in bibliotheca Sophiana Novgorodiæ. Codex hic perantiquus, foliorum 134, minutis characteribus exaratus a Putiata quodam, refertur ad sæculum XI a cl. Al. Vostokovio, qui eum fuse descripsit in Memoriis Academiæ Petropolitanæ (Učenyia Zapiski) tom. II, pag. 126; et quidem ad sæculi XI initia, imo ad extremum sæculum X eumdem consignat J. Kuprianov in Descriptione codd. membraneorum ejusdem bibliothecæ, pag. 10 – 12; ajens Putiatam, codicis scriptorem, non alium esse, a celeberrimo homonymo, qui regnante S. Vladimiro, simul eum Dobrynia urbis præfecto, Novgorodenses ad fidem Christianam igne ferroque convertisse dicitur in Chronico Joachimi, episcopi Novgorodensis, anno 1030 vita functi. Quod si daretur, Kalendarium Putiatæ ætate antecelleret ipsummet Evangelium Ostromiranum, annis 1056 et 1057 certo exaratum.

[25] [Kalendarium Suprasliense, sæculi XI.] Kalendarium Suprasliense erutum est ex codice, quem anno 1851 publici juris fecit cl. Franciscus Miklosič, Vindobonæ, in opere ita inscripto: Monumenta linquæ palæoslavenicæ e codice Suprasliensi. Continet hoc volumen Vitas sanctorum, qui celebrantur mense martio, incipiendo a die quarta (tres namque priores desiderantur) ad trigesimam primam; præterea plures homilias S. Joannis Chrysostomi, unam S. Epiphanii et unam Photii, patriarchæ. Est itaque Menæorum volumen singulare. Quod ad ætatem codicis attinet, eum sæculo XI adjudicandum esse, imo in ipsa linguæ palæoslavenicæ patria scriptum omnesque ejusdem sermonis codices literis cyrillicis exaratos ætate antecellere contendit editor, optimus sane judex. Suprasliensis appellatus est, quia servabatur olim in abbatia Basilianorum Suprasliensi prope Bialostokium, in Alba Russia. Plura docebit clar. editor in præfatione.

[26] [Kalendarium Petropolitanum, sæculi X aut XI.] Petropolitanum Kalendarium ideo nuncupatum est, quia desumptum est ex codice bibl. publicæ Petropolitanæ. Codex iste familiæ Bulgaro-Novgorodensis continet officia sanctorum insigniorum pro mense septembri, octobri et novembri, et refertur ad sæculum X vel ad initium XI ab Alexandro Pypin, qui ampliorem ejus notitiam dedit in Prolegomenis Societatis Histor. Mosquensis, 1838, t. III, p. 36.

[27] [Kalendarium Mstislaviense, ineuntis sæculi XII.] Kalendarium Mstislaviense pro singulis diebus anni legitur in Evangeliario Eclogadio, quod jussu Mstislai, ducis Novgorodensis, scripsit Alexius quidam, Lazari presbyteri filius, pro ecclesia Annuntiationis in Gorodiscensi suburbio; ut liquet ex duplici inscriptione codici adjecta. Quum porro constet Mstislaum sedisse Novgorodiæ usque ad annum 1117, quo ei successit filius Vsevolodus, ecclesiam vero B. Mariæ Gorodiscensem excitatam fuisse a Mstislao an. 1103, hinc pronum est concludere, præsentem codicem exaratum esse intra annos 1103 et 1117. Est autem codex iste pulcherrime exaratus, et optimæ notæ, atque Ostromirano hac in re facile suppar; Kalendario vero instructus est longe ampliore quam Ostromiranum est, plurimis diebus, ut vidimus, mutilum, aut quam illud aliud est Evangeliarii monasterii S. Georgii Novgorodensis, scripti a Theodoro monacho intra annos 1118 et 1128. Eruditam codicis hujus descriptionem in lucem proxime dabit idem vir clar. Capiton Nevostrujev, qui Kalendarium Ostromiranum brevi commentario jam instruxit, et simul cum Al. Garsklio egregiam vulgavit Descriptionem codicum Slavicorum bibliothecæ synodalis Mosquensis, de qua dicetur inferius. Hic idem in lucem dedit etiam Kalendarium Evangeliarii Mstislaviensis cum perpetua collatione Ostromirani et brevibus adnotationibus; quod nos in Kalendariorum Sylloge ad finem operis excudi jussimus, prout legitur in Memoriis Academiæ Petropolitanæ (Izvestia) tom. X, pag. 111 et seq. Teste itaque Cap. Nevostrujevio, Kalendarium istud apprime convenit cum Synaxario codicis Evangeliorum Græci, bibl. Synodalis Mosquensis, signati n. 43, qui exaratus est anno 1065, atque ex Monte Atho Mosquam, uti tot alii, allatus. Præterea convenire dicitur cum Menologio Basilii imperatoris; quod postremum an verum sit, quisque facile perspiciet, si alterum Kalendarium cum altero conferat, seu etiam cum Kalendariis sive Slavicis, uti Parisino I et Ternobiensi, sive cum Græcis, præsertim Hierosolymitano et Calipolitano, quæ edidit Scholzius. Ab Ostromirano in multis recedit, cum Rumiantsoviano autem aliisque sequioris ævi synaxariis magis concordat.

[28] [Arcadianum scriptum sub medium sæculum XII.] Kalendarium Arcadianum ita nuncupatur, quia exaratum fuit tempore Arcadii, archiepiscopi Novgorodensis ab anno 1156 – 1613; de quo dictum est in opere nostro ad 10 februarii. Pertinet itaque hic codex ad familiam Novgorodensem; continetque stichiras pro toto anno, non tamen pro singulis anni diebus; quin et tribus prioribus mensibus (incipiendo a septembri et initio decembris) nunc mutilus est. Cætera suppeditabit Kuprianov in sua codd. Sophiensium Descriptione, pag. 34.

[29] [Novgorodense II et III, sæculi XII.] Ad eamdem classem spectant duo alia Kalendaria, Novgorodense II et III a me dicta, sæc. XII. Quorum prius, signatum n. 22, descriptum est ex Menæis mensis aprilis; posterius vero ex Menæis mensis junii. Utrumque fusius descripsit jam citatus Kuprianov, Descriptionis pag. 19 et seq.

[30] [Kalend. ex Annalibus Norgorodensibus excerptum.] Ad eamdem cum tribus præcedentibus stirpem pertinet Kalendarium ex chronicis Novgorodensibus, speciminis ergo, excerptum atque in decursu Anni ecclesiastici literis initialibus Ng. seu Novg. distinctum. Plerumque autem cum synaxariis Menæorum convenit.

[31] [Kalendarium Zographiense sæc. XII – XIII.] Zographiense Kalendarium desumptum est ex codice Quatuor Evangeliorum familiæ bulgaricæ, qui in monasterio ejusdem nominis adservatur in Monte Atho, catenæ alligatum. In sylloge Kalendariorum relatum est, ad sæculum XII – XIII; at ipsemet codex, qua scilicet parte continet Quatuor Evangelia, refertur ad sæculum XI, imo a quibusdam, sed minus recte, plus integro sæculo dicitur esse antiquius. Scriptus est literis glagoliticis in Bulgaria; unde postmodum in Montem Atho allatus, ibique synaxario auctus characteribus cyrillicis: quod tamen synaxarium nonnisi quatuor priores menses exhibet, incipiendo a Septembri, et insuper priores octo dies Januarii. Cætera desiderantur. Codicem hunc primus omnium detexit Michanovič, anno 1843, consulis Austriaci munere fungens Thessalonicæ. Descripserunt vero plures, V. Grigorovič anno 1844 in suo itinere Turcico pag. 67 – 71; Avraamovic in opere Sveta Gora, 1848, pag. 169. Petkovič, in Memoriis Academiæ, anni 1856; denique Ismael Sreznevski, illarum Memoriarum moderator æstimatissimus. Cujus ego humanitati debeo apographum Kalendarii Zographiensis, accurratissime expressum, juxta exemplar, quod cl. A. Sevastianov, photographiæ ope in Monte Atho procuravit.

[32] [Parisinum I.] Kalendarium Parisinum I reperitur in antiquo codice, olim S. Germani, quem Josephus Dobrowski in Institutionibus linguæ slavicæ veteris dialecti passim distinguit littera A, at qui in catalogo bibliothecæ publicæ Parisinæ signatur n° 25. Ab auctore catalogi refertur ad sæculum XI, non contradicente Dobrowskio; ab aliis affigitur, sæculo XIV, imo sequiori ævo: sane sæculo XIII antiquius non est. Synaxarium satis concordat cum Mstislaviensi, et multo magis cum Ternobiensi anni 1273, paucis tantum exceptis. Cæterum oscitanter scriptus est mendisque scatet. Descriptus esse videtur ex aliquo exemplari glagolitico recentiori, ut conjicere licet ex sequentibus nominum formis: Gaurielis, Paula (pro Pavla), Benedicta (pro Venedicta), Teodoti, | Tomæ, Eutymii, Timotei, et ita fere constanter t pro th; præterea, Jovanis, Gligorii et similibus. Plura vide in opusculo meo: Les manuscrits slaves de la bibliotheque imperiale de Paris, pag. 98, ed. 1858.

[33] [Teruobense scriptum anno 1272.] Optimæ notæ est Kalendarium codicis Ternobiensis, exarati anno 1272, Ignatio archiepiscopo. Continet sanctos pro singulis diebus anni; inter quos tamen, præter S. Parasceviam et S. Joannem Rylensem, nulli reperiuntur Slavi. Ad diem 9 Martii texuntur nomina omnium quadraginta martyrum Sebastenorum; unde colligas codicem exaratum fuisse in ipsamet civitate Ternobensi, ubi olim exstabat templum nomini horum pugilum dicatum. Plura de ipsomet codice legere est in Memoriis Academiæ Petropolitanæ (Izvestija) tom. VII, pag. 154. Adservatur apud cl. Franciscum Miklošichium; qui mihi, dum Vindobone duobus abhinc annis versarer, benigne communicavit examinandum; postmodum autem, a me rogatus, pretiosi Kalendarii apographum, manu propria exaratum, humanissime submisit; cui optimo viro gratias ago maximas.

[34] [Rumiantsovianum sæc. XIII.] Rumiantsoviani kalendarii nomine venit illud, quod ex codice signato n° CCLXXXIV scriptoque sæculo XIII, edidit Macarius archiepiscopus, Historiæ Eccles. Russ. tom. III, pag. 279 – 292. Continentur illo volumine plura officia, quotidiano usui inservientia; unde ei nomen Libri usualis (Slavice obichod) inhæsit; quod usitatiore forsan apud latinos vocabulo diceres Officiorum liber seu Hemerologion. In Anno Ecclesiastico passim præfert nomen Prologi, licet minus recte, quod hic lectorem semel monuisse sufficiat. Errandi ansam præbuerunt duo Prologi, alter bibliothecæ publicæ Petropolitanæ, alter Novgorodensis S. Sophiæ, ejusdem sæculi XIII, in quo utroque habetur Kalendarium pro singulis anni diebus; completum, sed ineditum. Codicem Rumiantsovianum illustravit Al. Vostokovius in Descriptione hujus Musæi.

[35] [Sisatovacense, scriptum anno 1321.] Præstantissimum Kalendarium Sisatovacense suppeditavit codex Actuum Apostolorum mem branaceus, quem non semel olim laudavit Josephus Dobrowsky in præfatione ad Institutiones linguæ slavicæ, anno autem 1843 juris publici integrum fecit Vindobonæ clar. V. Franciscus Miklosich; apud quem ampliorem codicis notitiam requirat studiosus lector. Nos paucis contentos esse oportet. Exaratus est codex anno creationis 6852 (id est 1324) ab hieromonacho Damiano, Pechii in arce ždrelo, regnante Stephano Urosio tertio, jubente vero omnium regionum serbicarum archiepiscopo Nicodemo. Pertinet ad familiam serbicam magnique habendus est ab hagiologis propter synaxarium ad finem lectionum adjectum, maxime cum kalendaria in hujusmodi Apostolis, ut vocantur, plerisque diebus manca esse soleant aut breviora.

[36] [Chilandariense, scriptum anno 1331.] Ad eamdem familiam serbicam referendum est Kalendarium Typici Chilandariensis, in monasterio ejusdem nominis scriptum, anno creati mundi 6839, reparatæ salutis 1331, sub Gervasio hegumeno, a Romano monacho, qui se peccatorem, ac corpore et spiritu claudum esse dicit. Codex hic, ex foliis 275 in 4° constans et membranaceus, nunc adservatur in bibliotheca regia Berolinensi, signatus n° 49. Kalendarium, incipiens a mense septembri, primis diebus diebus mutilum est. Hoc ego, dum Berolini versarer, contuli cum Kalendario Sisatovacensi; non tamen integrum descripsi; sed lectiones tantum variantes diligenter adnotavi; quas deinceps concordes esse plerumque reperi cum Kalendario Bibliorum Ostrogensium: cui propterea exemplaris instar fere præluxisse non immerito diceretur. Maxime cum constet aliunde plurimos codices liturgicos a Monte Atho in Russiam jam sæculo XV fuisse invectos; Constantino, vero Ostrogeæ duci, qui Bibliorum Slavicorum editionem principem excudendam curavit, plurimos codices Græcos et Slavicos undequaque conquisitos præ manibus fuisse. Atque hanc ob rationem non parvi faciendum est Typicon Chilandariense; quod propterea in sylloge editurus amicos rogavi, ut integri kalendarii apographum mihi submitterent, accurate descriptum. Quod quum diu sed frustra exspectassem, nec tamen in Sylloge Kalendariorum esset omnino prætermittendum idcirco ea ratione excudi curavi ut lectiones variantes, quas solas excerptas habebam, Sisatovacensi Synaxario adjicerem.

[37] [Vaticana I et II, scripta sæculo XIII et XIV.] Kalendaria Vaticana I et II, ut signantur apud Josephum Assemanum et in præsenti opere, excerpta sunt ex codicibus bibl. Vaticanæ, quorum uberem descriptionem dedit Assemanus Kalend. Ecclesiæ Univ. tom. I. cap. VIII, pag. 100 et seq. Uterque codex exaratus est litteris cyrillicis; et quidem prior, membraneus, foliorum 275, juxta Assemanum sæculo XI; at juxta Bobrowskium, canonicum Vilnensem, cui, libenter assentior, referendus est ad sæculum decimum tertium. Vide tractatiunculam ejus de codicibus Musæi Vaticani Slavicis tam mss. quam typo excusis in Scriptorum veterum nova collectione cardinalis Maji, tomo V. Est autem codex Vaticanus I eclogadium, quippe qui contineat lectiones evangelicas pro toto anno cum Kalendario Sanctorum et aliquot evangeliis die Dominica legendis. Altero autem codice Vaticano, foliorum 238, comprehenduntur quatuor Evangelia. Hunc librum sæculo decimo tertio exaratum esse conjecit Assemanus; Bobrowskius vero ad decimum quartum referendum censet, sive quod a puro Slavonismo, ut loquitur, deflectat, sive quod plura contineat quæ non nisi in textu edito mediæ recensionis inveniantur. Hanc quoque sententiam Bobrowskii veri similiorem esse duco, maxime quum constet raros admodum exstare codices Slavicos Quatuor Evangeliorum, qui sæculo XIV sint antiquiores. In toto Musæo Rumiantsoviano ne unum quidem est; sed habetur tantum exemplar Tetraevangelii sæculi XIV. In bibliotheca synodali Mosquensi, olim patriarcharum, inter 53 codices sacros unum tantummodo Tetraevangelium occurrit sæculi XIII et unum sæculi XIV. Lege Vostokov, Gorski et Nevostrujev.

[38] [Parisina octo scripta sæculis XV – XVII.] Parisinos codices recensui in opusculo: Les Manuscrits Slaves de la bibliotheque imperiale de Paris, ut hic solam numerorum concordantiam indicasse sufficiat. Itaque codex Parisinus I in catalogo bibliothecæ et in illo opusculo præfert numerum 25; Parisinus II respondet numero 27; Parisinus III, continens quatuor Evangelia Bulgaricæ recensionis, signatur n° 18; IV seu n° 19, sæc. XVI, recensionis Russicæ, continet Menæa Octobris; V seu n° 20, sæc. XVII, exhibet quatuor Evangelia et pene in omnibus convenit cum Parisino III. Codice signato n° 21 seu VI, sec. XV, comprehenduntur Menæa Februarii, recensionis Serbicæ, siquidem exarata sunt in monasterio Konculensi, de cujus situ plura disserui in opusculo superius citato, pag. 91. Codex VII seu n° 22, etiam Serbicæ recensionis, scriptus est in Monte Atho, anno 1419, ab Antonio monacho. Continet Menæa Januarii. Ultimus denique, in catalogo n° 23, apud me VIII, sæc. XIV – XV continet Menæa Augusti; videtur exaratus in Bulgaria, ob festum S. Joannis Rylensis.

[39] [Remense scriptum sæc. XIII aut XIV.] Kalendarium codicis Remensis, cyrillicis litteris exaratum, priores sex menses complectens, a nonnullis refertur ad sæculum XI, atque propria manu S. Procopii, abbatis Sazaviensis, sicuti et tota pars codicis Cyrillica scripta esse putatur. Quod si verum foret, profecto omnia cætera kalendaria ætate antecelleret, ipsoque codice Ostromirano saltem triennio præiret, siquidem S. Procopius in cælum migravit anno 1053. Hanc opinionem pie promovendam curavit bonæ memoriæ Venceslaus Hanka, potissimum in editione codicis Pragensi, anno 1846. Verum Vostokovius, Kopitarius, Miclošich, Sreznevski aliique plurimi sæc. XIII aut etiam XIV exaratum esse docent, idque meliore jure. Juxta Kopitarium scriptus fuerit apud Ruthenos, et juxta Bilarskium, nunc Academiæ Petropolitanæ sodalem, qui omnium accuratissime scripsit de isto codice, patriam habuerit Moldo-Vlachiam, proinde pertineret ad codices mediæ recensionis Bulgaricæ. Equidem, ubi hoc cimelium bibliothecæ Remensis lustravi et textum genuinum cum splendida editione silvestrina diligenter contuli, tot inter utrumque textum discrepantias palæographicas deprehendi, ut argumenta cl. Bilarskii, ex palæographia petita, non parum momenti apud me amiserint; simul autem optaverim, ut codex iste ope photographiæ, mentiri nesciæ, tandem aliquando exhibeatur expressum.

[40] [Moldo-Valachicum, scriptum anno 1492.] Kalendarium Moldo-Valachicum appello illud, quod deprompsi ex Menæorum volumine ms. bibl. Ossolinianæ, signato n° 368: continet mensem Februarii tantum, scriptumque est in Moldavia, anno 1492, sub Voïvoda Joanne Stephano, filio Bogdani. Omnino concordat cum Parisino VI, ejusdem sæculi, et cum Kalendario Euchologii Valachici, editi Budæ anno 1803.

[41] [Venetum, excusum anno 1538.] Kalendarium Venetum, ex Menæis eclogadiis, Venetiæ excusis anno 1538, excerptum, si originem spectes, Serbicæ recensioni accensendum est, siquidem editionem curavit Moyses, Dečanensis in Macedonia hieromonachus. Hujus Synaxarii meminit Dobrowsky Inst., pag. XLI.

[42] [Ostrogense, excusum anno 1580.] Ostrogense Kalendarium descripsi ex Bibliorum editione principe, quam suis typis excudendam curavit Constantinus, dux Ostrogiæ, anno 1581 vel potius 1580. Maxime convenit cum Typico Chilandariensi anni 1331, ut observatum est supra; præterea concordat cum plerisque kalendariis, quæ solent subjungi post Biblia Kioviensia, Mosquensia, Budensia, Počajovensia, aliaque, quorum seriem reperiet qui volet apud eumdem Dobrowskium, pag, L et seqq.

[43] [Leopolitanum, editum anno 1648 et 1839, et Počajovense anni 1802. Typicon et Menæa Mosquensia, excusa anno 1848.] Ad eamdem classem spectant Kalendaria Leopolitana annorum 1648 et 1839, et Horologium Počajovense, in usus Ruthenorum Unitorum excusum anno 1802, quæ cum Ostrogensi mirum quantum consonant; ab Horologio autem seu Ustavo Leopolitano, anni 1679, quod passim citat Kulčinski in Specimine, vix ac ne vixquidem recedunt. Idem judicium esto de Typico Mosquensi seu Ustavo anni 1861 et de Kalendario in fine Menæorum (ut vocantur) communium (Obščaia minea) quæ excusa sunt anno 1846; nisi quod in his adjecti sint sancti, Ecclesiæ Russiacæ proprii.

[44] [Patericon Kioriense, editum Mosquæ anno 1757.] Hic jam de Menologiis aliquid delibandum est, quum eorum mentio fere singulis paginis recurrat in præsente opere: nempe de Paterico Kioviensi, de Menologio minore seu Prologo, et de majore seu Demetrii Rostoviensis: sunt enim e genere menologiorum. Horum primum monasterio Kievocryptensi proprium est, a nobis alibi descriptum. Usi sumus editione Mosquensi anni 1757.

[45] [Prologus, editus an. 1850.] Prologi nomine venit liber compendiosas sanctorum vitas com plectens, juxta ecclesiasti cum ordinem dierum dispositas, intermixtis homiliis aliisque narrationibus ad fovendam lectoris pietatem. Has tamen ultimas frustra inquiras in primævis Prologi exemplaribus, quæ sola vitarum compendia referre solent, ad instar Menologii Basilii; ex quo, ut alibi observavi, procul dubio Slavonice descripta fuere, ac temporis decursu variis additamentis ab indigenis aucta et ampliata. Quare inepte vocantur passim nomine Prologorum, cum appellanda forent Synaxaria, seu Menologia compendiosa, sola voluminis amplitudine a Menologio Demetrii seu Macarii distincta. Exstant autem in mss. nonnulla venerandæ antiquitatis, utpote quæ attingunt sæculum XIII, imo et XII. Ad ultimum pertinent Synaxarium Novgorodense S. Sophiæ, et alterum bibliothecæ publicæ Petropolitanæ, in quibus habentur Kalendaria pro singulis anni diebus maxime completa.

[46] [Menologium Demetrii Rostoviensis, editum anno 1832.] Longe fusius sanctorum vitas prosequitur Menologium Demetrii Rostoviensis, de quo passim disseruimus in Anno Ecclesiastico; ita tamen, ut quasdam Vitas, quæ in Parvo Menologio leguntur, retractare prætermittat; quod idem intelligatur de Parvo. Est autem maximam partem contractum ex Menologio ms. Macarii metropolitæ seu Magno.

[47] [Tabulæ Papebrochianæ anno 1638, et Capponianæ circa annum 1660 pictæ] Subsidiorum genus constituunt singulare Kalendaria effigiata; e quibus hic produximus celebratiora duo, Papebrochianum, in Actis SS. initio tomi I Maii editum, et Capponianum, quod illustravit Assemanus Kalend. Eccl. Univ. tomo V et VI. De utroque hic quædam uberius declarare consultum visum est, præsertim ad ætatem Tabularum Capponianarum certo definiendam. Quum enim in hac stabilienda graviter erratum sit a Josepho Assemano [Kalendar. Eccles. Univ. tom. I, cap. II, pag. 6 et alibi passim.] ; qui, quod nulli sancti inscripti sunt, anno 1300 posteriores; nulli Russi aut Slavi præter SS. Cyrillum, Methodium et Sabam, qui anno 1237 archiepiscopus Serbiæ obiit; et demum quod nominum forma, litterarum modus, picturæ elegantia et vestitus ratio sæculum XIII designent, nil dubitans ad sæculum XIII retulit; a Kulcinio [Ap. Assemanum, ibid. pag.] , qui eis S. Vladimiri ævum inscriptum voluit; a Dobrowskio [Instit. ling. slav. veter, dialecti pag. XIII.] , qui facile admiserit eas a Serbicis monachis circa annum 1300 fuisse pictas; et demum a Falconio [Fasti SS. Ecclesiæ Græco-Ruthenicæ, pag. 169.] , qui omnium primus eas in lucem protraxit, quasi sæculo XI aut XII fuissent pictæ. Quæ quisque suis superstruxit conjecturis nolim enarrare, quod comœdiæ propriora sint. Hoc scito lector tabulas pictas esse post medium sæculum XVII a pictoribus probe notis. Tabulæ enim, qua menses September, October et November continentur, inscriptum est: Sergius, filius Basilii, pinxit; quæ exhibet Martium, Aprilem et Maium, hæc præfert verba: Andreas, Eliæ filius, pinxit: et eam demum, quæ Junium, Julium et Augustum continet, Nicetas, Joannis filius, pinxit. Jamvero pictores istos post medium sæculum XVII floruisse, atque singulos in annalibus Mosquensibus non semel nec sine laude commemorari circa annum 1659, exploratum est.

[48] [A Sergio Andrea et Niceta, pictoribus regiis Mosquensibus;] Et quidem Sergius Rožkov, Kostromæ Basilio patre natus, postquam pictoris artem exercuisset in urbe natali, inde Mosquam cum pluribus aliis accersitus fuit anno 1659, ut ecclesiæ S. Michaelis archangeli picturis exornandæ ibidem operam navaret, quemadmodum testatur chirographum, a prædictis pictoribus subscriptum anno 1659, die 19 Julii; quod legitur in Actis Societatis Archeologicæ Petropolitanæ, vol. VIII, pag. 38. Scilicet cum pictores, Mosquæ degentes et fisco adscripti, seu regii, ut vocabantur, numero essent longe pauciores, quam ut operi alicui majoris molis exequendo sufficerent soli, quotiescumque hujusmodi necessitas sese offerebat, e provinciis adjacentibus Mosquam vocari solebant iconographi meliores, et regiorum pictorum instar expensis fisci alebantur et remunerabantur. In horum itaque numerum adscriptus fuit Sergius, Basilii filius, qui et discipulos efformasse perhibetur. Idem, præter operam in pingendo templo S. Michaelis positam, instaurare jussus est a M. Ducissa, anno 1668, imagines sancti Sergii et S. Alexii metropolitæ, ut ferunt Acta præfata (pag. 76); anno vero 1670 ecclesiam monialium S. Joannis Mosquæ pinxit, ab aliis sociis Kostromensibus adjutus; tum vitam S. Mariæ Ægyptiacæ picturis illustravit, ac tandem socius fuit Simeoni Ušakovio in sedecim tabulis pingendis, quæ totidem miracula ope B. M. V. titulo fontis vivifici patrata repræsentarent. Erat autem Ušakovius anno 1626 natus, et Hilarioni metropolitæ Suzdaliensi sanguine junctus. Inter regios pictores facile princeps, populariter pingens et hollandice seu francice, et regius examinator constitutus, probavit Nicetam, Joannis filium, cujus nomen legendum occurrit in tertia tabula Capponii, inventusque est ab Ušakovio, artis pictoriæ magister bonus (Acta, pag. 33.) Demum Andreas Iljin, seu Eliæ filius, commemoratur ad annum 1688, quo regii stipendiarii pictoris titulo ornatus est, propterea quod sanctorum facies in minutis iconibus repræsentare bene callebat, quemadmodum Acta illa referunt (p. 34). Fuerunt igitur Sergius, Andreas et Nicetas pictores sæculi XVII in pingendis parvis imaginibus seu miniaturis versatissimi; et licet annus, quo Capponianas tabulas adornarunt, definiri nequeat, tamen intra annos 1660 et 1670 tuto collocari possunt.

[49] [non vero anterius.] Quæ quum ita se habeant, supervacaneum esse videtur, rationes supra allatas, quibus conjecturam suam communire conatus est Assemanus, pluribus refellere; quædam tamen, earum occasione, hic observare lubet. Et primo quidem exploratum est, quam plurimos codices exstare, etiam sæc. XVI et recentius exaratos, in quibus nulla mentio fiat sanctorum Serbiæ, Bulgariæ aut Russiæ propriorum, si excipiantur SS. Cyrillus et Methodius, Borisus et Glebus. Exemplo sit codex ms. Actuum Apostolorum, anno 1549 in Russia scriptus, qui in nostro Musæo Cyrilliano Parisiis adservatur; ad ejus finem, pro more, breve Synaxarium adjectum est, in quo præter sanctos aut dies festos, utrique Ecclesiæ Græcæ et Romanæ communes, nullus alius reperitur. Habemus et aliud ejusdem Apostoli exemplar, typis Leopolitanis anno 1654 excusum ac simili Synaxario seu Kalendario instructum; in quo e sanctis indigenis commemorantur duntaxat Borisus et Glebus, anno 1015 a fratre suo Germano perempti. An ideo ad sæculum duodecimum referendus est uterque codex? Nec magis valent argumenta, ex mira tabularum et characterum venustate petita; siquidem notissima res est, pictores Russos magistrorum suorum Græcorum antigrapha adeo religiose semper fuisse imitatos, ut a certa pingendi regula deflectere omnino nefas esse ducerent. Unde fit, ut picturæ sæculo XVII, vel etiam nostra ætate confectæ, modo ad normam pingendi iconographis in Typico (slavice Podlinnik) præscriptam exactæ sint, antiquitatis speciem adeo feliciter referant ac simulent, ut primo intuitu eas sæculo XIII imo et XII delineatas fuisse dicas. Præterea ex iis quæ de francica seu hollandica pingendi ratione attigimus supra, manifestum fit, exquisitiorem illam formarum elegantiam ex occidentis regionibus in scholam Moscoviticam fuisse invectam, idque non ante sæculum XVI; formas vero rudiores artemque pingendi, ut vocabant, vulgarem, in eadem religiose fuisse servatas, veluti sacras quasdam antiquitatis reliquias, a nemine mutandas. Jam si incriptiones slavonicæ singulis tabellis superpositæ ad leges palæographiæ expendantur, ne umbra quidem dubii remanere mihi videtur. Quum enim in his incidendis non minorem curam adhibere solerent iconographi, quam in ipsismet imaginibus exemplari suo conformandis; inscriptiones vero Capponianæ evidentissima sequioris ævi vestigia prodant, uti ex litterarum quarumdam forma concludere pronum est; idcirco etiam hac parte sæculo XIII non erant adjudicandæ. Ex omnibus, quæ hactenus dicta sunt, concludere fas est, Kalendarium Capponii imagineum, quod ad sæculum XIII retulit Assemanus, cujusque antiquitatem præ Kalendario Papebrochiano tantis laudibus extulit, reapse triginta minimum annis esse recentius. Præterea Papebrochianæ Ephemerides exhibent nobis sanctos slavicos numero plurimos, dum Capponianæ, præter SS. Borisum et Glebum, natione Russos, et SS. Cyrillum et Methodium, nec non et S. Sabam, Serbum, alium exhibent nullum.

[50] [Kalendaria Mosquensia Synodalia.] Ultimo loco veniunt Kalendaria, quorum solummodo particulas seu excerpta damus. Porro de excerptis codd. bibl. Berolinensis, Vindobonensis, Leopolitanæ, Ossolinianæ, Onuphrianæ et Premysliensis disserere supersedemus, ne fastidium lectori ingeratur. Sufficiat, speciminis ergo, paucis describere excerpta Synodalia, utpote accessu difficiliora. Synodalia porro intelligo ea, quæ deprompta sunt ex codicibus bibl. Synodalis Mosquensis, olim patriarchicæ. Horum descriptionem partim jam adornarunt, partim adornabunt Alexander Gorski et Capiton Nevostrujev, viri profecto eruditi. Tomo hujus Descriptionis primo, qui solus, ni fallor, hactenus lucem vidit, illustrantur codices sacri numero 53. Quorum plerisque adnexa sunt Kalendaria sive Eclogadia pro singulis diebus anni. At, quod valde dolendum est, nullum eorum profertur ex integro, sed commemorantur duntaxat festa Ecclesiarum Slavicarum propria, omissis cæteris, eo quod ad propositum parum facere auctoribus videbantur. Jamvero integra Kalendaria reperiuntur in sequentibus codicibus: nn. 1, 20, 25, 28, 45, 46 et 47. Quorum primus seu Gennadianus, anni 1499, nulli ejusdem generis secundus, continet integrum corpus bibliorum. Codex 20, membraneus Krylosii, prope Galič, Kostromiæ civitatem, exaratus anno 1144, continet quatuor Evangeliæ; quod rarissime occurrit, quum pene omnia Tetraevangelia sæculum XIV haud excedant. Cod. 25, scriptus anno 1358, sub Alexio metropolita, in membrana, continet Evangelia eclogadia. Similiter cod. signatus n. 28, etiam membranaceus, scriptus in fine sæc. XIV. Tribus ultimis comprehenduntur lectiones ex Actis apostolorum et epistolis, singulis dominicis legendæ; et quidem cod. 45, pergameneus, exaratus est anno 1307; cod. 46, etiam membranaceus, intra annos 1309 et 1312; cod. 47 denique pertinet ad sæculum XVI. In cod. 45 desiderantur duo tantum ultimi dies januarii. Deest etiam dies 29 tum in hoc cod. tum in cod. 46; verum lacunam istam ex anno bissextili facile interpreteris, quin omissionis arguatur synaxarista. Exstant Kalendaria, ut dixi modo, in cæteris quoque codicibus a 21 ad 53, at non pro singulis anni diebus. Sunt autem codices isti vel Evangeliaria (nempe nn. 21, 22, 23, 24, 26, 27, 29, 30, 31, 32, 38) vel Tetraevangelia (a n. 33 ad 44) vel Apostolus (a 45 ad 53). Ultimæ classi accensendi sunt codd. 35 et 40, in quibus Acta apostolorum et Epistolæ junguntur cum quatuor Evangeliis. Jamvero operæ pretium visum est modicas illas Kalendariorum particulas hic proferre, diligenter in unum collectas ac juxta ordinem dierum dispositas.

[51] [Kalendariorum slavicorum sylloge.] Ex immensa autem hac Kalendariorum quæ hactenus recensui multitudine, pauca duntaxat Slavica selegi, quæ quasi aliorum specimen essent et imago; licet antiquiora aut quibus alia singularis laus insit, præferenda visa sint. In hac autem edenda Sylloge hanc rationem secutus sum, ut, quanquam fere omnia vertenda essent latine, codices tamen ipsos mss. Slavicos, quantum fieri posset, repræsentarem; potissime distorta nomina slavica latinis litteris, ut sivit linguarum diversitas, exhibens. Quare cum illic antiquos libros proxime sequerer, nolui discedere a vulgari Orientalium more, annum a mense septembri incohantium; quamvis in Anno Ecclesiastico a mense januario exorsus sim. Sed hic meus labor est, mea lucubratio; ubi procul dubio majorem mihi vindicare potui libertatem. Quid vero potius faciendum erat? Non enim inter Orientales unica fuit ratio statuendi annorum exordia; atque ab ipsis Russis, maxime ante Mongolorum adventum, observatum fuit ut (quemadmodum liquet ex Epilogo Evangeliarii Ostromirani, ex Psalterio Tchertkoviano sæculi XII atque etiam ex Kalendario codicis Bibliorum Gennadiani, qui anno 1499 scriptus est) annum inciperent a die 1 martii. Quam ob rem, licet in edenda Kalendariorum Sylloge imitari noluerimus Latinos, qui Martyrologia antiqua, in quibus dies 25 decembris primus sit, a die 1 januarii exordiantur, lectori tamen facilius et rationi magis consentaneum esse duximus ut Annus ecclesiasticus ad communem Europæorum computum exigeretur.

[52] [Auctoris labor.] Atque his subsidiis et ratione ad umbilicum tandem duxi opus qualecumque meum; quod speraram aliquot mensibus ocius in publicum iturum: sed impedimenta amovere non potui. Verum locus esto adagio: sat cito, si sat bene. Id unum profiteri possum me non labori pepercisse et omnem quæ in me esset adhibuisse diligentiam; sed in tanta rerum varietate et multitudine non potui non sæpe peccare, licet telam texuerim et retexuerim, magistris Sollerio, Baronio, Morcellio, Mazochio, Assemano utroque, maxime autem sociis Bollandianis; qui uti me ad suscipiendum arduum hunc laborem excitarunt, sic me in eo prosequendo, exanclando et complendo desudantem, qua consiliis, qua opera, non stimularunt tantum, sed et sublevarunt.

[53] [Conclusio.] Reliquum est ut lectorem iterum iterumque rogem ne de hac mea lucubratione judicium ferat, nisi prius expenderit Monitum, quod initio libri est; dein ut enixis precibus obtester Deum, qui errata corrigit et dispersa congregat, ut Græcorum Slavorumque Ecclesias cum Romana matre sua denuo conjungere dignetur, easque in eum reducat statum, quo, sedentibus S. Nicolao I et Hadriano II, viderunt eas SS. Cyrillus et Methodius, qui collectas a se inter Slavicas gentes primitias sanctæ Romanæ Ecclesiæ obtulerunt. Sit itaque unum ovile et unus pastor!

ELENCHUS AUCTORUM ET OPERUM QUIBUS NITUNTUR MEMORIÆ SLAVICÆ.
ADDITÆ SUNT SINGULORUM TITULORUM COMPENDIARIÆ NOTÆ.

[Acta archæographica.] Acta ex bibliothecis et archiviis imperii Rossiaci eruta, collecta et edita a collegio archæographico Academiæ scientiarum. Constant ex quatuor voluminibus in 4° anno 1836 editis Petropoli; quorum primum, initio ducto ab anno 1294, pertingit ad annum 1462; ultimum vero desinit in anno 1700. Ad calcem uniuscujusque adjectæ sunt breves annotationes.

[Acta histor.] Acta historica, ab eodem collegio archæographico tribus voluminibus in 4° vulgata anno 1841. Complectuntur temporis spatia ab anno 1334 usque ad annum 1645. Accedit supplementum, quod sequentes annos usque ad 1654 comprehendit. Prodiit anno 1848.

[Acta Russ occid.] Acta ad historiam Russiæ occidentalis spectantia, et a collegio archæographico collecta et edita. Continentur quinque voluminibus in 4°; quorum primum in lucem venit anno 1846, secundum et tertium anno 1848, quartum anno 1851, quintum denique anno 1853. Complectuntur autem tria sæcula et dimidium seu res ab anno 1340 usque ad annum 1700 gestas; unde Kioviensis Ecclesiæ historia illustratur non parum.

[Acta soc. geogr.] Acta societatis geographicæ, Petropolitanæ. Opus periodicum. V. Hilferding.

[Acta societatis archæologicæ.] Acta societatis archæologicæ, vol. XIII. Opus periodicum, singulis annis semel prodiens Petropoli (Russice).

[Acta patr. CP.] Acta patriarchatus Constantinopolitani 1315 – 1402, e codicibus manuscriptis Bibliothecæ palatinæ Vindobonensis ediderunt Fr. Miklosich et Jos. Muller, Tom. prior et posterior, Vindobonæ, 1860 et 1862. Magni momenti opus est ad illustrandas res græcas medii ævi sive sacras sive profanas. Quædam insuper continet ad historiam Ecclesiæ Kioviensis spectantia. Est autem totius operis titulus sequens: Acta et diplomata græca medii ævi sacra et profana.

[Archiv jugoslav.] Arhiv za povestnicu jugo-slavensku. Uredio, Ivan Kukuljevic-Sakcinski. Agram, 1851 – 1854, vol. tria, tabulis illustrata. — Anno 1857 prodiit vol. IV. Opus periodicum, historiam Illyrici seu Slavorum meridionalium tum profanam, tum sacram illustrans, nec tantum a catholicis, sed etiam in Russia laudibus cumulatum.

[Acta SS.] Acta Sanctorum, 55. vol. Potissimum evolvendi a Slavis Martii tomus II, primus Maii et Augusti, II Septembris, auctarium tomi VI Octobris, et tomi IX et X Octobris.

[Acta SS. MM. Orient.] Acta SS. Martyrum Occidentalium et Orientalium, ed. Steph. Evodius Assemanus, Romæ 1748.

[Anonymus.] Auctor anonymus commentarii de Antiquissimo Kalendario russiaco Evangelii Ostromirani, in opere periodico Christianskoe čtenie (Lectio christiana), mensis Junii anni 1852 Petropoli.

[Ambros. Hier. Russ.] Historia hierarchiæ russicæ, auctore Ambrosio, hieromonacho et Seminarii Novgorodensis præfecto. Mosquæ, an. 1807 – 1815. Opus hoc parum obvium, ex sex voluminibus in 8° constans, in duas partes divisum est; quarum altera exhibet omnium cathedrarum episcopalium origines et fata, in altera de monasteriis tractatur, ita ut episcopologium et monasticon Russicum merito possit appellari. Profert insuper omnium quotquot noscebantur episcoporum nomina, nec non et sanctorum Ecclesiæ Russicæ catalogum, ex Menologiis et Synaxariis depromptum et ordine chronologico dispositum.

[Andrič.] Geschichte des Fürstenthums Montenegro von der ältesten Zeit bis zum Jahre 1852 nach Serbischen Aktenstücken, Hulfswerken und Volksliedern von Alexander Andrič. Mit vielen Gnadenbriefen, Ukasen, Manifesten, Proclamationen, Sermons und sonstigen Aktenstücken, nebst einem Annange, enthaltend die Regententafel der Balsiden und der Familie Cernojevic. Wien, 1853.

[Ansbert.] Ansberti clerici, Historia de expeditione Frederici I imperatoris, ed. a J. Dobrovski, Pragæ, 1827. Expeditioni interfuit auctor.

[Antiquitates Russicæ.] Antiquités russes, d'après les monuments historiques des Islandais et des anciens Scandinaves, éditées par la société royale des antiquaires du Nord. 2 vol. fol. Coppenhague 1850.

[Arcyb.] Arcybašev, Narratio de Russia, 3 vol. in 4°. Cf. ubi de Chronicis.

[Assem. Kal. Eccl.] Kalendaria Ecclesiæ universæ, opera et studio Josephi Simonis Assemani, edita Romæ anno 1755.

[Bibl. slavica.] Bibliotheca Slavica, duo vol. ed. Miklosich et Fidler. Vindobonæ, anno 1851 et 1858.

[Bodianski.] De tempore quo exorti sint litterarum Slavicarum apices. Mosquæ 1855. Disquisitio non vulgariter erudita, ac vitæ sancti Cyrilli, qui characteres Slavicos excogitavit omnium primus, et fratris ejus Methodii, uberrimam lucem affundens. Genuinus operis titulus est: O vremeni proishozdenia Slavianskih pismen.

[Brosset.] Chronique géorgienne, éd. à Paris, an. 1830. Description géographique de la Géorgie, par Wakhoucht, publié par Brosset. Paris, 1848.

[Buslajev.] Historica lineamenta litterarum et artium Russiæ (Istoričeskie Očerki), auctore Theod. Buslajev, vol. II. Petropoli anno 1861. — Eleganter scripta et excusa. Continet nonnullas SS. Vitas ad regulas artis criticæ exactas; quod vix ab alio quovis Russo hactenus tentatum sit.

[Cangius.] Constantinopolis Christiana, ed. Parisiis, anno 1648, Venetiis, 1729.

[Cas. mus. česk.] Casopis musea Kralovstvi českeho seu Chronicon Musæi bohemici. Opus periodicum Pragæ prodiens, resque Slavicas universas, præsertim vero Bohemicas erudite enarrans.

[Chopin.] Bosnie, Servie, Herzegovine, Bulgarie, Slavonie, Croatie, Dalmatie, Montenégro, Albanie, Dans l'Univers pittoresque, Paris, Didot, 1856.

[Chron. Nest.] Chronicon Nestoris, editum ab Academia Petropolitana, continetur primo volumine collectionis completæ annalium Russicorum, quam Academia Petropolitana evulgandam curavit, et jam ad nonum tomum feliciter perduxit. Porro quod ab ea profectum est Nestoris Chronicon, idem est ac Laurentianum; hoc cognomine a monacho vocatum, qui antiquissimi codicis scriptor esse perhibetur. Innumera enim exstabant olim Nestoris ecgrapha, ad certas familias seu classes facile reducenda; quarum singulæ a locis, in quibus codices fuerant conscripti, suum traxerunt vocabulum. Notissima sunt Chronica sequentia: Kioviense seu Gustinense, Volynense, Suzdaliense, Novgorodense, Pscovense, Rostoviense etc. quibus addendi codices Regiomontanus seu Radzivillianus, Sophiensis, Voskresenskianus et Niconianus. Horum nullus sæculo XIV anterior est, non ipse codex Laurentianus; qui licet ætate cæteros antecedat, non nisi anno tamen 1377 fuit conscriptus; imo nec Kioviensis, quem nonnulli anno 1309, sed perperam, exaratum fuisse volunt. Prædicti codices omnes, si Niconianum excipias, ita in editione Academica exhibentur, ut variæ lectiones diligenter recensitæ sint; annotata autem et quem reliquum laborem ars critica postulat, desideretur aut lectoris studio relictus sit. Ad hæc excusus est liber typis Cyrillicis quidem, at non antiquis, sed recentioribus hodieque usitatis; qui adhibiti fuere in edenda ipsa parte, quæ est Nestoris; qui tamen eos procul dubio alienissimos habuit. Quam ob causam genuinam suam Nestori formam restituere tentavit clarissimus Fr. Miklosich in editione, quam nuperrime Vindobonæ evulgavit, ad leges palæographiæ slavicæ diligentissime procuratam. Restat ut aliquis nudum illum Nestoris textum ad artis criticæ regulas excutiat, commentariis, annotationibus aliaque hujusmodi supellectili instructum proponat. Interea consulantur sequentes Chronicorum editiones:

[Chron. Nicon.] Chronicon Niconianum, ab anno 862 ad annum 1630, 8 vol. in 4°, ed. Academia Petropolitana, 1767 – 1792. Primum volumen curavit Schloezerus, reliquos Bašilov.

[Chron. Soph.] Chronicon Sophiense, ab anno 862 ad annum 1534, ed. P. Strojev. Mosquæ 1820 et 1821. Continetur duobus voluminibus in 4°, quorum prius desinit in anno 1424; posterius annales Ducatus Mosquensis exhibet integros; accedit ad calcem rerum index.

[Chron. Pscov.] Chronicon Pscovense, edidit Pogodin, Mosquæ anno 1836. Editio propter rerum indicem ad finem operis adjectum, non spernenda, etiamsi tomus quartus Collectionis Academicæ, de qua supra, eumdem textum contineat.

[Chron. Paris.] La chronique de Nestor, traduite en français, d'apreès l'édition de Pétersbourg (manuscrit de Kœnigsberg) accompagnée de notes etc., par Louis Paris, 2 tom. in 8°. Paris, 1834. Commendanda, quia omnibus maxime obvia, licet codex ille Regiomontanus seu Radzivillianus non sit optimæ notæ.

[Chron. Arcyb.] Verum omnium commendatissimam Chronicorum editionem dedit Arcybašev, supra laudatus, in opere cui inscribitur Narratio de Russia (Povestvovanie o Rossii), quodque ex tribus voluminibus in 4° constans, omnium Annalium argumenta in unum corpus redacta exhibet, adjectis ad marginem inferiorem tum variantibus lectionibus, tum annotationibus et fontibus argumentorum. Est, ut ita dicam, Chronicorum Concordantia; editionis vero Academicæ non tantum optimum compendium, sed et supplementum prorsus necessarium. Primum volumen prodiit anno 1838, tertium anno proxime elapso.

[Ctenija.] Ctenija Moskovskago Obššestva Istorii i drevnostej, i. e. Prolegomena Societatis historiæ et antiquitatum Mosquensis. Opus periodicum, licet nullis temporis terminis finitum. Continet autem plurima ad historiam ecclesiasticam illustrandam perutilia eaque eruditione plena.

[Debolski.] Annus liturgicus (Dni bogosluzenia) ecclesiæ Orientalis. tom. 2, ed. quinta, Petropoli an. 1856.

[Derblich.] Land und Leute der Moldau und Walachei. Prag, 1859.

[Dict. hagiogr.] Dictionarium historicum Sanctorum qui in Ecclesia russica coluntur, (Slovar istoričeskij o Sviatyh proslavennyh v Rossijskoj cerkvi etc.). Petropoli, 1836. Altera editio, emendatior et completior, an. 1862. Incertus hujus operis auctor, a nobis centies citandus, non solum eorum Sanctorum Vitas breviter enarrat, qui cultu publico ab universa ecclesia Russica celebrari solent, sed etiam eos, qui non nisi in quibusdam locis coluntur, aut nude commemorantur. Hinc est ut plus sexaginta supra trecentos recenseat in indice alphabetico, initio operis sui posito. Ad finem autem adjecti leguntur auctores multi, quibus in operis scriptione usus est auctor. Nos eos viros tantummodo in Annum nostrum inveximus, quos ecclesiastico cultu honorant indigenæ, omissis cæteris, quorum cultus in incerto positus est; qua in re ducem habuimus Menologii Ecclesiæ Orientalis auctorem, Michaelem Versinskium; de quo dicetur postea suo loco. Alteram editionem in plurimis differre ab altera notavimus passim; posteriore tamen, quum tardius nobis advenerit, parcius usi sumus, licet emendatior sit et magis completa.

[Dobrovski.] Mährische Legende von Cyrill und Method, id est, Legenda moravica SS. Cyrilli et Methodii, ex codicibus mss. desumpta et cum aliis legendis collata. Pragæ, 1826. Opus criticum. At multo majoris momenti est ejusdem auctoris liber:

[Cyril et Meth.] Cyrill und Method der Slaven Apostel, seu de SS. Cyrillo et Methodio, Slavorum apostolis, tentamen historico-criticum. Pragæ, 1823. Idem, russico idiomate donatum, et pluribus additionibus locupletatum, prodiit Mosquæ, anno 1825, curante Michaele Pogodino. Quantam auctoritatem in rebus slavicis tractandis habeat Dobrovius, neminem latet quin in gentis hujus monumentis prorsus sit peregrinus. Ejusdem

[Glagol.] Glagolitica, editio altera, anni 1822. Pragæ.

Vita SS. Simeonis et Sabæ, Serbiæ apostolorum, a Dometiano, hieromonacho Chilandariensi et S. Sabæ alumno, conscripta, a Cyrillo Zivkovicio autem, orthodoxo episcopo Pancratiæ et Slavoniæ, contracta et castigata. Vindobonæ, anno 1794. Eamdem editionem nil immutatam verbotenus expressit et gallica versione explanavit Parisiis, [Dometianus.] vir cl. Alexander Chodzko, anno 1858. Manet itaque alios laudabilis genuinum Dometiani textum edendi cura; nam Zivkovicii textus ab acatholicis interpolis purus non est,

[Dudik Hist. Mor.] Maehrens allgemeine Geschichte im Auftrage des Mæhrischen Landesaufschusses dargestelt von Dr B. Dudik, Ord. S. Bened. 1m vol. a remotissimis temporibus ad annum 906. Brunæ, 1860. Præclarum opus hoc in tres libros partitum est, quorum tertius vitam et gesta SS. Cyrilli et Methodii fuse et critice tractat. In quo conscribendo usus est auctor doctissimus prædecessorum omnium scriptis, etiam slavicis, quæ horum Apostolorum gesta illustrant. Ejusdem.

Iter Romanum, 2 vol. 1853. Wien.

[Elisejev.] Vita SS. Gurii, Germani et Barsonophii, Kazanensium thaumaturgorum, auctore Elisejev. Kazaniæ, 1847.

[Eugen., Dict. script. eccl.] Dictionarium historicum scriptorum ecclesiasticorum Ecclesiæ græco-russiacæ. 2 vol. ed. 1827 Petropoli. Opus magnæ apud Russos auctoritatis, et licet parumper antiquatum, nihilo tamen minus a quovis similem materiam tractaturo necessario consulendum. Illud in librum suum “Das gelehrte Rusland” magna ex parte invexit Strahlius. Ejusdem

[Descr. Eccl. Kior.] Descriptio ecclesiæ S. Sophiæ et hierarchiæ Kioviensis, ed. Kioviæ 1825 in 4°. Accedunt varia documenta historica et tabulæ Ecclesiam S. Sophiæ repræsentantes. Non minoris apud suos auctoritatis liber, in quo res ad historiam Ecclesiæ Kioviensis pertinentes satis prolixe tractavit auctor, zelotypiæ potius quam veritatis studiosus. Ejusdem

[Descr. Laur.] Descriptio Lauræ Kievocryptensis, in 4° edit. 2, Kioviæ, 1831. Historiam continet monasterii Cryptensis ab origine usque ad nostra tempora, et præterea magnam copiam instrumentorum publicorum eamdem illustrantium. Auctoris nomen exhibetur p. 159, ubi archimandritarum Kioviensium seriem claudit Eugenius Bolchovitinov, ordine undeoctogesimus, ab anno 1824 metropolita Kioviensis. Ejusdem

[Hist. Duc. Pscov.] Historia Ducatus Pscoviensis, 4 vol. Kioviæ, 1831.

[Eug. Bulg. de Bapt. Olgæ.] De Baptismo Olgæ, Magnæ Ducissæ, disquisitio historica, auctore Eugenio Bulgaris, archiepiscopo Sloveniæ et Chersonæ. Petropoli, 1792 (latine et russice). Exemplar latinum titulo caret; est enim responsum, quod dedit Eugenius “Viro præstantissimo doctissimoque Domino Friderico Schall, literarum humaniorum in gymnasio Poltaviensi professori.” Vitam Eugenii, anno 1806 mortui, et scripta numero copiosissima exhibuit Eugenius, metropolita Kioviensis in Dictionario Scriptorum Ecclesiasticorum Russiæ, tomo I, pag. 145 – 165; nuperrime vero edidit A. Papadopulus Vretos, in opusculo barbare scripto, cujus titulus est: Biographie de l'archeveque Eugene Bulgari, redigee sur des documents authentiques. Athenes, 1859.

[Dulaurier.] Recherches sur la chronologie armenienne, 1er volume. Paris, 1860.

[Euthym.] Vita et conversatio sancti et deiferi patris nostri Joannis Rylensis, auctore Euthymio, patriarcha Ternobiensi, edita Belgradi anno 1836, adcurante Neophyto, expensas præbente Joasapho, monasterii Rylensis hieromonachis (slavice). Excerpta Euthymiani operis dedit A. Hilferding in suis Literis ad historiam Serborum et Bulgarorum spectantibus; de quibus modo.

[Fabr.] Fabricii Bibliotheca græca, ed. Harlesii Hamburg, 1791 – 1809.

[Farlati.] Illyricum sacrum, auctoribus Daniele Farlati et Coleto, 8 vol. in-fol. Venetiis, anno 1751 – 1819. Opus classicum, omnibusque notum.

[Gagarin, S. J.] Testimonia de Immaculata B. M. V. Conceptione, ex auctoribus Russis deprompta atque slavonico idiomate vulgata Cenomani, anno 1858.

[Galitzin.] Témoignage d'un contemporain sur saint Vladimir, publié pour la première fois en français, par le prince Aug. Galitzin, Techener, 1861. Continet epistolam S. Brunonis seu Bonifacii ad Henricum II, imperatorem, anno 1007 datam, jamque a Hilferdingo, anno 1860 Mosquæ vulgatam. In qua epistola iter suum enarrat S. Bruno, quod Kioviam susceperat, a S. Vladimirio se peramanter fuisse susceptum et tractatum asseverans. Latinum exemplar asservari dicitur in bibliotheca Casseliana unde; per amanuensem sibi describi illud fecerat eruditus vir Uffenbachius, anno 1716; post cujus obitum prædictum ecgraphum in bibliothecam Hamburgensem venit, ibique hodiedum exstat.

[Gardner Wilkinson.] Dalmatien und Montenegro mit einem Ausfluge nach der Herzegowina und einer geschichtlichen Uebersicht der Schicksale Dalmatiens und Ragusa's. Nach Sir J. Gardner Wilkinson bearbeitet von Wilhelm Adolf Lindau. 2 Bande, Leipzig, 1849.

[Ginsel.] Geschichte der Slawenapostel Cyrill und Method und der Slawischen Liturgie. Von D. Ginzel, Leitmeritz, J. A. 1857. Accedit ad calcem operis “Codex legendarum et monumentorum de SS. Cyrillo et Methodio nec non de liturgia slavica agentium;” præterea Appendiculus germanice conscriptus de “Fragmentis glagoliticis, quæ professor D. Hœfler Pragæ invenit (anno 1855), clarissimus vero Schafarik illustravit.” Opus criticum et propter documenta modo indicata maxime commendandum.

[Glasnik.] Glasnik, id est Nuntius societatis Serbicarum literarum, opus periodicum, vol. 12, Belgradi, an. 1848 – 1860. Prodit in lucem quotannis, continetque plures sanctorum Vitas ex antiquioribus codicibus manuscriptis depromptis, nec non et alia plura ad historiam ecclesiæ Serbicæ facientia.

[Gloria B. M. V.] Gloria sanctissimæ Dominæ nostræ et Deiparæ semperque Virginis Mariæ, in miraculosis ejusdem iconibus, quæ in Russia apparuerunt, manifestata. (Slava Bogorodicy Marii). Partes tres, Mosquæ, 1853. Duæ priores agunt de cultu beatæ Virginis Mariæ qui apud Græcos viget; in tertia disseritur de Russorum erga Deiparam pietate, deque sacris ejusdem iconibus, quæ in Russia passim tamquam miraculis insignes magna religione coluntur. Sunt autem apud Slavos hæ imagines adeo numerosæ, ut earum descriptio integrum volumen non parvæ molis facile expleret.

[Gorski et Nevostrujev.] Descriptio codicum Slavicorum bibl. synodicæ Mosquensis, tom. I, pars prima et secunda, annis 1855 et 1859, auctoribus Alexandro Gorskio et Capitone Nevostrujevio. Priore parte comprehenduntur codices sacri; posteriore opera SS. Patrum. Opus probatæ eruditionis; at nondum absolutum. Dolendum, quod in describendis Evangeliariis aliisque libris liturgicis, priore parte contentis, parce nimis ac jejune egerint de Kalendariis, quæ in eisdem inserta sunt; ita ut tota de Kalendariis tractatio duobus aut tribus paginis absolvatur, quamvis eorum nonnulla, quæ nempe in codd. signatis 20 25 et 28 reperiuntur, totius anni sanctos referant.

[Grad. lib.] Gradualis liber (Stepennaja kniga), regalis genealogiæ gradus exhibens, auctoribus Cypriano et Macario metropolitis, 2 vol. 1775 Mosquæ. Pertingit ad annum 1559.

[Grigorovic.] De Slavorum apostolis disquisitio in regionibus Turciæ europeæ facta, auctore V. Grigorovič, in Universitate Kazanensi professore. Optima hæc scriptio, in Diurnali Ministerii publicæ instructionis pro anno 1847 inserta, præter generales notiones de Slavorum apostolis in veteri Serbia et Bulgaria, exhibet græcam Vitam S. Clementis, episcopi Bulgarorum, sæculo XIII, ut auctori doctissimo videtur, conscriptam.

[Gumppenberg. Havski.] Atlas Marianus, ed. Monachi, anno 1672.

Menologia, Kalendaria et Hagioptycha russica, opus chronologicum et historicum, tribus libris constans. Edit. Mosquæ 1856. In Quæstionibus chronologicis elucidandis multum subsidii præbet, eoque titulo utilissimum est.

[Herberstein.] Rerum Moscovitarum commentarii, ed. Basileæ, anno 1556. Præclaram hanc baronis Sigismundi de Russia tractationem nuper ex exemplari Basileensi ediderunt Universitatis Petropolitanæ alumni, eruditis prolegomenis et adnotationibus locupletatam, addita quoque versione russica. Restat ut elucubrationem suam, insertam “Collectaneis” anno 1857 et 1860 duobus voluminibus a se editis, seorsim quoque typis mandent editores.

[Hilferding.] Literæ ad Historiam Serborum et Bulgarorum pertinentes, Mosquæ 1855. Agunt de Historia Serbiæ et Bulgariæ antiquiore, continentque Vitam S. Joannis Rylensis ex vetusto codice exscriptam.

[Acta soc. Geogr.] Acta Societatis geographicæ, t. XIII, edit. Petropol, 1859. Fere integrum volumen replet tractatus ejusdem auctoris de Serbia, Bosnia et Herzegovina, variis notitiis de sanctis Serbiæ refertus, statumque gentis Slavicæ, regiones istas incolentis, ornatiore stylo magis quam veridico depingens.

[Izvestija.] Notitiæ seu Commentaria Academiæ literarum Russicarum Petropolitanæ. Opus periodicum, anno 1852 inchoatum, et quidquid ad literas Slavicas quomodocumque pertinet, in lucem proferens, adhibita arte critica; de rebus vero hagiographicis innumera continet, a quovis hanc materiam tractante præ oculis omnino habenda. Commentariorum editioni præest clarissimus Izmael Sreznevski, in Slavicis nemini in Russia secundus.

[Jarosevic.] Matka swietyh Polska, albo žywoty swietych, blogoslawionych, wielebnych, swiatobliwych, pobožnych Polakow i Polek; Sanctorum mater Polonia, seu vitæ sanctorum, beatorum, venerabilium et devotorum Polonorum et Polonarum, auctore Flaviano Jaroševicio, ord. S. Francisci Reformati, 2 vol., ed. Pecaris, in Silesia superiore, anno 1850, juxta editionem anni 1767 factam. Pietati promovendæ potius, quam eruditioni aut arti criticæ indulsit aucto; utpote qui non tantum sanctos, numero quidem paucos, in medium protulit, sed et innumeros alios commemoravit, qui sive in religione, sive in mundo virtutibus inclaruerunt, non secus ac in Menologiis religiosorum Vitæ enarrari solent. Ad hæc, ex sanctis ecclesiæ ruthenicæ non nisi sequentes admisit auctor, Alexium Metropolitam, Borisum et Glebum, martyres, Mercurium Smolenscensem (ad 10 Julii) et Olgam, cæteris omnibus prætermissis.

[Joannes Comnenus.] Descriptio Montis Atho, auctore Joanne Comneno, recusa græce et latine in Palæographia græca Montfauconii, a p. 441 ad p. 499. Titulus proprius est: Προσκυνητάριον τοῦ ἁγίου ὄρους τοῦ Ἄθωνος, sub quo prima vice prodiit opus Bucharesti, anno 1701.

[Kalajdo.] Joannes, Bulgariæ Exarcha, ed. Kalajdovic Mosquæ 1824, in-folio maximo. Ejusdem

Monumenta literarum russicarum sæculi XII, adnotationibus, variis lectionibus et graphicis speciminibus illustrata, Mosquæ, 1821. Utrumque opus criticum. Horum prius agit de Joanne, archiepiscopo Bulgariæ, qui sæculo X floruit, nec non de literarum slavicarum auctoribus, Cyrillo et Methodio, Clemente, episc. Bulgariæ, etc. Alterum continet quindecim scripta Cyrilli, episcopi Turoviæ, epistolam Nicephori metropolitæ ad Vladimirum, magnum ducem Russiæ, alteram epistolam Joannis metropolitæ, Clementi, Romano pontifici, inscriptam, Responsa Niphontis, episcopi Novgorodensis, ad Cyriacum data, Decretum Eliæ, Novgorodensis archipræsulis, Narrationem Danielis exulis, ac tandem famosam epistolam B. Simonis, episcopi Vladimiriensis et Suzdaliensis ad Polycarpum, monachum Cryptensem, destinatam. Porro scriptis Cyrilli, Niphontis, Eliæ et Simonis, qui inter sanctos a Russis numerari solent, præmisit auctor breves quidem, at solidas de eorum vita tractationes.

[Kalacor.] Archivium de rebus Russiæ juridico-historicum.

[Karamzin.] Historia imperii rossiaci, 12 vol. ed. Petropol. 1818. Opus classicum, propter magnam adnotationum criticarum copiam, ad calcem cujusque voluminis adjectarum, summopere commendandum. Cæterum nimis notum, quam ut longius in eo hæreamus. Monitum tantum lectorem volumus: Historiam Karamzinianam non excedere annum 1613, quo thronum Moscoviticum ascendit Michael Romanov, dynastarum hodie in Russia regnantium omnium primus.

[Karatajev.] Index chronologicus librorum slavonicorum, litteris cyrillianis excusorum ab anno 1491 ad annum 1730, auctore J. Karatajev. Petropoli, anno 1861. — Liber perutilis et magna cura concinnatus.

[Kazanski.] Historia monachatus orthodoxi in Russia, inde ab origine monasterii Kievocryptensis, a S. Antonio fundati, usque ad S. Sergium, Lauræ SS. Trinitatis conditorem. Scripsit Kazanski, in Academia ecclesiastica Mosquensi professor. Mosquæ, 1855. Compilatio optime quidem ex optimæ notæ auctoribus indigenis facta, novi tamen fere nihil exhibens, si excipias appendicem de tempore quo Antonius monasterii Cryptensis fundamenta jecit, non eruditam tantum, sed et novam modo.

[Kojalovicius, S. J.] Historiæ Lituanæ pars prior, libri novem, auctore Alberto Wuyk Kojalovicio, S. J., Dantisci 1650, in 4°. Desinit in anno 1387. Historiæ Lituanæ a conjunctione magni Ducatus cum regno Poloniæ ad unionem eorum dominiorum, libri octo. Antverpiæ, 1669. Desinit in annum 1572. — Utraque pars permagni æstimatur, simul et difficilime reperitur. — Miscellanea rerum ad statum Ecclesiasticum in magno Ducatu Lituaniæ pertinentium. Wilnæ, anno 1650. Horum initio leguntur compendiosæ Vitæ sanctorum Lituanæ Ecclesiæ propriorum. — Addamus, plures Kojalovicii notitias de imaginibus B. M. V. miraculosis, quæ in Lituania et Polonia sua ætate colebantur, in Atlante Mariano Gumppenbergi esse insertas.

[Kopitar, Proleg. ad Evang. Rem.] Prolegomena historica in Evangelia Slavica, quibus olim in Regum Francorum oleo sacro inungendorum solemnibus uti solebat Ecclesia Remensis. Hæc prolegomena præmissa sunt Evangelio Remensi, vulgo Texte du sacre dicto, et Parisiis anno 1843 typis vulgato. — Iterum excusa sunt in Bibliotheca Slavica, quam Vindobonæ anno 1851 evulgavit Franciscus Miklosič, tomo I, pag. 18 et seq. — Hujus Bibliothecæ initio legi potest Kopitarii vita ab ipsomet conscripta. — Ejusdem Glagolita Clozianus, Vindobonæ, 1836. Cui necessario addendum est opusculum clarissimi Miklosicii, ita inscriptum: Zum Glagogolita Clozianus. Vindobonæ 1860.

[Kovalevski.] Quatuor menses in Monte-Nigro peracti. Auctore Kovalevski, Petropoli, 1841 (russice).

[Kostom. Mon. lit. ant.] Monumenta literarum russicarum antiquiora, accurarunt Kostomarov et Pypin, expensas præbuit Comes Kušelev-Bezborodko, tomi tres Petropoli 1860 – 1862. Inter aliaminoris momenti, puta narrationes mysticas aut fabulas apud vulgus vigentes, reperiuntur in tertio tomo, quo potissime usi sumus, Legendæ de quibusdam sanctis indigenis, ex codicibus manuscriptis depromptæ, at nullo addito commentario. — Nicolaus Kostomarov Historiam russicæ gentis prælegit in Universitate Petropolitana, estque aliorum operum auctor notissimus. Plura quoque scripsit Alexander Pypin.

[Kubarev, De pater.] Disquisitio de paterico Cryptensi, nec non antiquissimi ejusdem ecgraphi descriptio. Auctore A. Kubarev, Mosquæ, 1847. Licet quadraginta paginis tantum constet hæc opella, multi tamen ponderis est, auctorisque merita commendat. De Nestoris chronico dissertatio, inserta in volumine Disquisitionum de Historia Russiæ, quas evulgandas suscepit Pogodin, historiæ russicæ cultor strenuus et ipse. De utroque tractatu sæpe sæpius agitur in commentario prævio ad Vitam B. Arethæ, monachi Kievocryptensis, in Actis SS. Octobris tomo decimo.

Vid. Archiv. jugoslav.

[Kukuljevič-Sakcinski. Kulčinski, Spec.] Specimen Ecclesiæ Ruthenicæ ab origine susceptæ fidei ad nostra usque tempora in suis capitibus cum S. Sede Romana unitæ, cum Appendice, per Ignatium Kulczynski, ord. S. Basilii. Editio Parisina, anno 1859, juxta rarissima exemplaria romanæ editionis anni 1733 a me vulgata, ac præfatione, annotationibus variisque indicibus locupletata.

[Diaspro.] Il diaspro prodigioso di tre colori, ovvero narrazione istorica delle tre immagini miraculose della B. V. Maria, la prima di Zyrovice in Lituania, la seconda del Pascolo in Roma, e la terza copia della seconda parimente in Zyrovice, detta da quei populi Romana. Romæ, 1732. Opusculum quadripartitum, cujus secunda pars continet brevem Vitam B. Josaphati, archiepiscopi Polocensis et martyris.

[Menol. Basil.] Menologium Basilianum, ed anno 1771. Opus posthumum, Basiliani ordinis Vitas sanctorum illustriores continens, in singulos anni dies ordine distributas. Kulcinii Vitam legesis in editione Speciminis Parisina. Quem licet acerrime, pro more suo, impugnet Assemanus, tamen fere ex integro in sua Kalendaria Ecclesiæ universæ exscripsit, quæcumque de sanctis Ruthenis continet Specimen; habet autem optimas res, easque ex vetustis et probatis fontibus depromptas.

[Kapr. codd. Novg.] Conspectus codicum membraneorum qui in bibliotheca Novgorodensi ad S. Sophiam asservantur (Obozrenije pergaminnyh rukopisej, etc.) auctore Kuprianovio, 1857, Petropoli. Antequam seorsim in lucem prodiret hæc erudita codicum mss. descriptio, legi potuit in Commentariis Academicis (lsvestija), quibus tanto omnium rei peritorum applausu moderatur clarissimus Sreznevskij.

[Lequien.] Oriens Christianus, studio Michaelis Lequien. ed. Parisiis, anno 1740.

[Macarius, Hist. eccl. russ.] Historia Ecclesiæ Russicæ, auctore Macario, episcopo Vinnitsæ, 3 v. Petropol, an. 1857. Incipit a tempore Vladimiri I, et desinit in annum 1240. Tomi quarti fragmenta vulgata sunt in variis operibus periodicis, in decursu operis hujus citandis. Reliqua volumina desiderantur. Tempora ante Vladimirum elapsa complexus est idem auctor in opere antea edito, cui inscribitur titulus: Historia christianæ religionis in Russia usque ad tempora Vladimiri, ducis, seu introductio in historiam Ecclesiæ Russicæ, auctore Macario, archimandrita, Petropoli 1846. Utrumque opus, ut verum dicamus, summa diligentia concinnatum est, et quamvis veritati historicæ non ubique consonet, ac popularium præconcepta judicia nimium redoleat, tamen ab historiæ ecclesiasticæ tractatoribus sedulo manibus versandum est, tum propter artem criticam, qua facta expenduntur, tum propter fontes uberrimos, qui reserantur ab auctore, doctissimo, simul et feracissimo.

[Maceda.] Hosius vere Hosius, ΟΣΙΟΣ ΑΛΕΘΩΣ ΟΣΙΟΣ, hoc est Hosius vere innocens, vere sanctus. Dissertationes duæ: I De commentitio M. Hosii, Cordubensis episcopi, lapsu; II De sanctitate et cultu legitimo ejusdem, etc. Auctore Michaele Josepho Maceda, presbytero, Bononiæ, 1790.

[Martinof.] Manuscrits Slaves de la Bibliotheque imperiale de Paris, par le P. Martinof, S. J., avec un calque, Paris, 1858. Huic opusculo inserta est vita S. Simeonis, magni Zupani Serbiæ, a S. Stephano, ejusdem filio et Serbiæ rege, scripta sæculo XIII.

[Martyrol. V.] Martyrologium Venetum, ed. anno 1798, accurante Cariophilo.

[Maximovic.] Kievlianin, pro anno 1840. Analecta rerum ad Russiam inferiorem spectantium.

[Mazochius.] Alexii Symmachii Mazochii, Neapolitanæ ecclesiæ canonici, etc., in Vetus marmoreum S. Neapolitanæ ecclesiæ Kalendarium commentarius; tomi tres; Neapoli, an. 1743. Comprehendit sex priores anni menses tantum. Solidæ eruditionis opus.

[Menæa.] Menæa menstrua, liber quo exhibentur Officia ecclesiastica, in duodecim menses divisa et totidem voluminibus contenta. Edita Mosquæ, 1847.

[Menolog.] Menologium seu Vitæ Sanctorum omnium qui ab Ecclesia Græco-Russica coluntur, auctore Demetrio, Rostoviensi metropolita, 4 vol. in folio maximo, Mosquæ, 1852. Plura de hoc opere dicemus in Vita Demetrii, quem inter sanctos suos collocant Russi, et cujus vitam prolixiorem legere est in fronte primi voluminis.

[Miklos. Manum. Serb.] Monumenta Serbica spectantia historiam Serbiæ, Bosniæ et Ragusii, edidit Miklosich, Viennæ, 1858. Hic liber egregius complectitur diplomata spectantia ad historiam Serbiæ, Bosnæ et Ragusii, quæ lingua Serbica conscripta sunt. Diplomatibus addidit collector quasdam inscriptiones, ad eamdem historiam nonnihil facientes. Desinit in annum 1490, inde ab anno 1114. Ejusdem

[Chron. Nest.] Chronica Nestoris, (1860, Vindobonæ) codicem Laurentianum, ut vocatur, reproducens, cum pluribus aliis codd. mss. collatum, et ad leges palæographiæ slavicæ exactum. Cæterum ab editione Academiæ Petropolitanæ, de qua supra egimus, re quidem ipsa parum abludit. Ejusdem

[Acta patr. CP.] Acta Patriarchatus Constantinopolitani. V. supra.

[Bibl. slav.] Bibliotheca slavica. V. supra.

[Monum. lit.] Monumenta lit. ant. Cfr Kostomarov.

[Montfaucon.] Palæographia græca, ed. Paris. anno 1708.

[Morcellius.] Kalendarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, mille annorum vetustate insigne, primitus e bibliotheca Romana Albanorum in lucem editum et veterum monumentorum comparatione diurnisque commentariis illustratum cura Stephani Antonii Morcelli, tomi 2, Romæ, anno 1788. Egregium opus.

[Mosqu.] Mosquitianin (seu Moscovita). Opus periodicum prodiens singulis mensibus Mosquæ.

[Muraltus.] Essai de chronographie byzantine pour servir a l'examen du Bas-Empire et particulierement des chronographes slavons de 395 a 1057, par Edouard de Muralt, St-Petersbourg, 1855. Liber chronologiam apprime illustrans, et manibus constanter terendus, licet rudiore stylo sit conscriptus.

[Muraviev.] Vitæ sanctorum Ecclesiæ Russiacæ, nec non Iberorum et Slavorum, 12 vol. anno 1856 – 1860. Petropoli. Liber hagiographo necessarius, eo quod Vitæ ibidem contentæ ex codicibus manuscriptis magna ex parte exscriptæ sint, quamvis legentium pietatis promovendæ, et arti oratoriæ multo magis quam criticæ exercendæ aut solidæ eruditioni indulsisse videatur auctor, cæteroquin notissimus. Ejusdem

[Hist. Eccl. Russ.] Historia Ecclesiæ Russicæ, Petropoli, 1838. Desinit in annum 1723, id est in tempus quo Synodus Petropolitana, ex nutu Petri Magni, patriarchæ Mosquensis jura hæreditavit, patriarcharum OEcumenicorum quasi soror.

[Neophytus.] Officia et Vita venerabilis et Deiferi patris nostri Joannis Rylensis, eremitæ, ex antiquis codd. eruta a Neophyto, typis vero vulgata a Joasapho, ejusdem monasterii Rylensis hieromonachis, Belgradi anno 1836. Accedit narratio de reditu reliquiarum S. Joannis Rylensis, ex urbe Ternobo, et de monasterii Rylensis instauratione, auctore Vladislao Grammatico.

[Nestor. chron.] Nestoris Chronicon. V. supra. Ejusdem

Vita sanctorum Borisi et Glebi, ed. Sreznevski, Petropoli, 1860.

Vita S. Theodosii, monasterii Kievocryptensis hegumeni et fundatoris, edidit Philaretes, episcopus Rigensis, in opere periodico cui titulus: “Ucenyja zapiski,” tomo secundo, anno 1856. Ejusdem

[Officium.] Officium Sanctæ Euphrosyniæ Polocensis, cujus memoria celebratur ad diem 23 Maii. Petropoli, 1856, typis synodalibus.

[Opera SS. PP.] Opera sanctorum patrum, in linguam russicam conversa, cum appendicibus. Opus periodicum, cura Academiæ ecclesiasticæ Mosquæ prodiens. Plurima sanctorum indigenarum Vitas offert, in appendicibus passim legendas.

[Ostrovski.] Descriptio historica ecclesiæ cathedralis Kostromensis, auctore Ostrovski, ejusdem ecclesiæ presbytero, Mosquæ, 1855.

[Palauzor.] Sæculum Simeonis, regis Bulgariæ (Viek bulgarskago tsarja Simeona) Petropoli, 1852. Plura habet de SS. Slavorum apostolis, Cyrillo et Methodio, nec non de Clemente, Gorazdo, etc.

[Passek.] Očerki Rossii (seu Russiæ lineamenta), libri quinque, 1838 – 1842.

[Patericon Cryptense.] Patericon Cryptense, edit. Mosquensis, anno 1767.

[Patericon Athon.] Patericon Athoense (Afonski Paterik) seu Descriptio Vitarum sanctorum qui in Monte Atho claruerunt, tom. 2, Petropoli, an. 1860. Scriptus idiomate russico.

[Pejacevich.] Historia Serviæ seu Colloquia XIII de statu regni et religionis Serviæ ab exordio ad finem sive a sæculo VII ad XV, auctore Franc. Xaverio e lib. Baron. de Pejacevich a Verocza, opus posthumum, in-fol., Colocæ, 1797. Liber rarissimus vereque aureus.

[Plano Carp.] Joannis de Plano Carpini, Antivarensis archiepiscopi, Historia Mongolorum quos nos Tartaros appellamus, editio societatis Geographicæ Parisiensis, inserta in opere cui inscribitur: Recueil de voyages et de mémoires publiés par la société de Géographie, t. IV, (p. 603 – 774), Paris, 1839. Editionem Plano-Carpini curavit et commentariis uberrimis instruxit D'Avezac.

[Philar. Hist. Eccl. Russ.] Historia Ecclesiæ Russicæ, auctore Philareto, archiepiscopo Charkoviensi, 3 volumina, Mosquæ 1857 et 1859. Duo priora jam tertio excusa prodeunt, ultimum vero anno 1859 tantum in lucem venit. Totum opus, in quinque libros divisum, totidem periodos complectitur: quarum prima desinit in annum 1238; secunda comprehendit tempus dominationis Mongolicæ; tertia incipit ab anno 1410, quo Metropolis in duas partes scissa est; quartam orditur annus 1589, quo Patriarchatus Mosquensis creatus est: excipit autem periodus Synodalis ab anno 1719 ad nostra usque tempora. Opus notabile si eruditionem spectes fontesque uberrimos unde haustum; si vero veritatem historicam respicias, a præconceptis popularium judiciis et partium studio minime immune adeoque valde caute legendum. Omnium tamen, quotquot hucusque prodierunt opera, similem materiam tractantia, procul dubio maxime completum est.

[Cyril. et Method.] Cyrillus et Methodius, Slavorum apostoli, Mosquæ 1846. Scripsit idem Philaretus, tunc episcopus Rigensis; iterumque vulgavit anno 1859 in opere de Patribus Ecclesiæ, de quo statim. Tractatiuncula erroribus referta.

[Doctr. hist. de PP. Eccl.] Doctrina historica de Patribus Ecclesiæ, vol. tria, Petropoli 1859. Horum ultimum, præter scriptionem de SS. Cyrilio et Methodio, agit de S. Clemente Bulgariæ episcopo, de B. Nestore, S. Theodosio Kievocryptensi et S. Hilarione Metropolita Kioviensi. Ejusdem

[Conspect. litt. eccl.] Conspectus litterarum ecclesiasticarum in Russia (Obzor Russkoi duchovnoj litteratury). Petropoli, 1856. Insertus tomo tertio operis periodici Academiæ: Eruditorum memoriæ (Učenyja Zapiski) dicti; dein vero Charkoviæ seorsim typis mandatus anno 1859. Tractatus re quidem vera eruditus, opusque Eugenii metropolitæ de Scriptoribus ecclesiasticis plurimum complens; in iis tamen, quæ ad scriptores ruthenos cum Romana sede unitos spectant, necessario complendus et ipse. Editionem separatam edidit auctor, jam archiepiscopus Tchernigoviensis et Nežinensis.

[Pogodin, Collect. Histor.] Collectanea historica Russiæ. (Russkij istoričeskij Sbornik) IV vol. 1837 – 1842. Mosquæ. Ejusdem, Disquisitiones de historia russica. Mosquæ, 1840 – 1855. Prodierunt quinque tomi: quorum primus agit de historiæ russicæ fontibus et imprimis de Nestoris chronico; secundus disserit de Varego-Russorum origine et de Slovenis; tertius continet periodum Normannicam; quam claudit annus 1054; quartus et sextus comprehendunt periodum sequentem, ab anno 1054 ad annum 1240. Quintum volumen et septimum, in quibus tractabitur de periodo Mongolica, adhuc desiderantur.

[Cyril. et Meth.] Cyrillus et Methodius, Slavorum apostoli, opus Josephi Dobrowskii historico-criticum, e lingua Germanica in Russicam convertit, et variis appendicibus auxit Pogodin, Mosquæ, 1825, in-4°. Ubi notanda sequentia editoris verba ad pag. VII: “Quædam, ait, in primo operis paragrapho contenta, omitti debuerunt NECESSITATE ITA EXIGENTE, salva tamen rei essentia.” Notavimus insuper in Collectaneis historicis primo loco citatis, variorum auctorum tractatus contineri; inter alia vero optimam dissertationem de Nestore, quam conscripsit A. Kubarev, superius a nobis laudatus. Cf. insuper quæ diximus supra, ubi de Chronico Pscovensi.

[Polycarpus.] Epistola ad Acyndinum Cryptensem archimandritam. Habetur in Patercio Cryptensi, folio 194 verso et sequentibus, ed. Mosquensis anno 1767. Ejusdem Vitæ quorumdam Patrum Cryptensium, in epistola modo laudata primitus contentæ, leguntur in eodem Paterico seorsim positæ folio 135 et sequentibus. — De Polycarpo plura diximus in commentario prævio ad Vitam B. Arethæ, tomo X Octobris Actorum ad diem 24 Octobris insertam.

[Pouqueville.] Voyage de la Grece, 6 vol. Paris, 1826. Histoire de la regeneration de la Grece. 4 volumes. Bruxelles, 1825.

[Pravila.] Pravila molebnaja Svetych serbskih prosvetitelei, Mosquæ 1765. Id est canones precum in honorem sanctorum Serbiæ apostolorum (russice).

[Pravosl. Sobesed.] Pravoslavnyj sobesednik, seu Colloquia orthodoxa, Kazaniæ. Opus periodicum, anno 1855 inchoatum, curante Academia ecclesiastica Kazanensi. — Passim sanctorum indigenarum Vitas exhibet e codicibus manuscriptis erutas, atque adnotationibus auctas.

De præfectis Novgorodensibus tentamen. Petropoli, 1821, auctore incerto.

[Prologus.] Prologus, i. e. Synaxarium, 2 vol. in f°. Mosquæ, 1843. Vitas Sanctorum sive alienigenarum sive indigenarum exhibet, quæ et breves sunt et fide, ut generatim loquamur, vix digniores quam eæ, quæ in Menologii voluminibus continentur.

[Proprium Poloniæ et Sueciæ.] Proprium sive Officia propria Festorum et sanctorum Patronorum regni Poloniæ et Sueciæ. Campoduni, 1856.

[Pržeglad. Poznanski.] Pržeglad seu Speculator Poznaniensis, opus periodicum anno 1845 inceptum, adcurante Joanne Kozmian, hodie sacerdote, magno rei catholicæ zelatore.

[Pypin.] Monumenta literarum russ. antiquiora. Vide Kostomarov.

[Rački, Cyrilli Method.] Viek i djelovanje sv. Cyrilla i Methoda Slovjenskih Apostolov. Nacrtao Dr. Franjo Racki, fasciculus I et II. Agram, 1857 – 1859. Tractatus hic cæteris omnibus, quotquot de hac materia agunt, facile anteponendus, adeoque dignissimus, qui e lingua illyrica in aliam vulgatiorem convertatur, et ita apud alienigenas quoque quammaxime innotescat. Uterque fasciculus partem historicam complectitur; tertius de litteris Slavicis, a S. Cyrillo inventis, fuse tractaturus, ab omnibus slavicarum rerum amatoribus summopere desideratur.

[Raič. Hist. popul. slav .] Historia variorum populorum Slavorum, imprimis vero Bulgarorum, Chrobatorum et Serborum ex oblivionis tenebris in lucem historicam eruta, auctore Joanne Raič, Kovilensis monasterii ad S. Michaelem archimandrita. 4 vol. in 8°, Budæ, 1823, cum tabulis geographicis et genealogicis. — Opus criticum in quo conscribendo usus est auctor non modo scriptoribus græcis et latinis, sed etiam indigenis, usque ad hunc diem forsan ineditis. Magnopere igitur commendandum est, quamvis minus eleganti calamo exaratum sit. Editionem Viennensem anni 1794 ignoramus.

[Ratšin.] De Monast. et Eccl. Russ. — Notitiæ historicæ de omnibus monasteriis et notabilioribus ecclesiis, quotquot olim in Russia exstiterunt aut hodiedum exstant, in unum corpus redactæ, auctore Alexandro Ratšin. Mosquæ 1852. — Liber unicus.

[Rudnev, De hæres.] Tractatus de hæresibus et sectis quæ in Ecclesia Russica a tempore Vladimiri Magni usque ad Joannem Minacem exstiterunt. Auctore Nicolao Rudnev, Academiæ ecclesiasticæ Mosquensis studioso. Mosquæ, 1838.

[Russk. beseda.] Russkaja beseda (seu Colloquia Russica), Mosquæ, 1856 – 1861, opus periodicum.

[Russk. Vest.] Russkij Vestnik (seu Nuntius Russicus), Mosquæ, 1856 – 1861, opus periodicum, ideo hic citatum, quia hagiographica quædam, licet pauca, continet.

[Sabbas.] Index bibliothecæ Mosquensis patriarchicæ (hodie synodicæ), auctore Sabba, archimandrita, Mosquæ 1858. Est catalogus omnium codicum mss. dictæ bibliothecæ, alphabetico ordine dispositus. Prior pars continet codices Græcos, posterior Slavicos; utraque commentariis et adnotationibus pene destituta. Accedit fragmentum de characterismis quorumdum SS. Patrum, auctore Ulpiano, ex codice Græco signato 101, anni 993, excerptum, addito textu russico et slavonico; demum vocabularium. Auctor hujus opusculi nuper evectus est ad sedem Možaïscenam.

[Sabbatinius.] Il vetusto calendario Napoletano nuovamente scoverto con varie note illustrato dal P. D. Lodovico Sabbatini d'Anfora, prete della Congregatione de' pii Operaji. Opus tomis IX comprehensum, quorum primus prodiit anno 1743, ultimus anno 1747; continet novem priores anni menses.

[Schafarick. Monum. Slav Merid.] Monumenta litteraria Slavorum Meridionalium (Pamatky drevniho pisemnictvi jihoslovanov). Pragæ 1851.

[Monum. Glagol.] Monumenta Glagolitica(Pamatky Hlaholskeho pisemnictvi). Pragæ 1853. Uterque liber a rei peritis maxime laudatus, quemadmodum et sequens: Ueber den Ursprung und die Heimath des Glagolitismus, Pragæ, 1858.

[Schlozer.] Nestor. Chronica russica, palæo-slavonice scripta, inter se collata, interpretatione et adnotationibus aucta edidit, Aug. Ludov. Schlözer. Russico idiomate donavit Dem. Jazykov, Petropoli 1809. Volumina tria. Horum secundum prolixe disserit de sanctis Slavorum apostolis Cyrillo et Methodio, de S. Clemente, Bulgariæ episcopo etc.

[Skarga.] Vitæ Sanctorum ed. Vilnensis, 1780. Opus classicum, et plurimus vicibus recusum.

[Serbinovič.] Notitia historica de Vita S. Euphrosynæ, ducissæ Polocensis. Petropoli, 1841. Accedit descriptio crucis quam monasterio S. Salvatoris dono dederat Sancta Euphrosyna. Cæterum nomen suum tacuit auctor.

[Schevyrev, Hist. lit. rus.] Historia litterarum russicarum, præcipue antiquarum. Publice prælegit Steph. Schevyrev, in universitate Mosquensi professor. Vol. 4 Mosquæ 1846 – 1860.

[Simon, epist. ad Polyc.] Epistola ad Polycarpum, monachum Pecerensem data, a Simone episc. Vladimiriæ et Suzdaliæ. Editionem ejus præ cæteris commendandam vulgavit Kalajdovicius, in Monumentis litterariis sæculi XII, anno 1821 in lucem datis. Legitur etiam in Paterico, fol. 122 – 129 edit. Mosquensis anni 1767. De Simonis Vita, virtutibus et scriptis fuse tractavimus in commentario prævio ad B. Aretham, Act. Sanctorum ad 24 Octobris.

[Solovjev, Hist. Russ.] Historia gentis Russicæ, auctore Solovjev, in univers. Mosquensi professore. Decem priora volumina, jam typis mandata, desinunt in medium sæculi decimi septimi. Eorum primum prodiit anno 1854.

[Sreznerski.] Legendæ Sanctorum Borisi et Glebi, auctore Nestore. Ex codice Sylvestrino sæculi XIV, splendide et quam accurratissime, servatis omnibus palæographiæ legibus, edita Petropoli, anno 1860, cura illustrissimi professoris Sreznevskii. Innumera alia scripsit clarissimus editor, rerum Slavicarum, si quis unquam, peritissimus, simul et Actis literariis Academiæ scientiarum edendis præpositus.

[Stebelski, Duo Lumin.] Dua swiatla (seu Duo magna Polociæ luminaria), i. e. Vitæ SS. Euphrosynæ et Parasceviæ, quibus accedunt Chronologia et Appendix ad Chronologiam. Vilnæ 1781 (Polonice). Opus maximi momenti, utpote quod fere universam Ecclesiæ Ruthenicæ historiam usque ad annum 1781 comprehendit; simul autem et rarissimum, adeoque ut iterum typis mandetur summopere desiderandum.

[Strahl.] Das gelehrte Russland. Leipzig, 1828. Geschichte der Russischen Kirche, 1 vol. Halæ, 1830. Horum prius ex Eugenii metropolitæ Kioviensis Dictionario scriptorum ecclesiasticorum quoad magnam partem exscriptum; posterius vero reliquis voluminibus caret.

[Stredowski.] Sacra Moraviæ historia sive Vita SS. Cyrilli et Methodii, genere civium Romanorum etc. ex diversis historicorum scriptorum Codicibus … collecta … a Joanne Georgio Stredowsky. Solisbaci, 1710. Liber plus 600 paginis in quarto constans, et acerbo sudore, ut titulus præfert, concinnatus.

[Stulz.] Vita SS. Cyrilli et Methodii, Slavorum apostolorum. Zivot swatyh Cyrilla a Methodia, apostoluv Slowanskih. Brunæ, 1857. Opusculum, pium æque ac eruditum, quæ duo rarissime inter se copulata reperiuntur.

[Suchomlinov.] Codices manuscripti Comitis A. Uvarovii. Tomus secundus, monumenta litteraria complectens. Fasciculus primus in 4°. Petropoli, 1858. Præter hunc fasciculum nihil aliud in lucem prodiit hucusque. Continet vero scripta B. Cyrilli, episcopi Turoviensis, quas eruditissima præfatione ornavit auctor, in Universitate Petropolitana humaniorum literarum professor.

[Susza, episc. Chelmensis.] Cursus vitæ et certamen martyrii beati Josaphat, archiepiscopi Polocensis. Romæ 1665.

Saulus et Paulus ruthenæ Unionis, sanguine Beati Josaphat transformatus, sive Meletius Smotriscius, archiepiscopus Hierapolitanus, archimandrita Dermanensis, ord. S. Basil. M. per Jacobum Suszam, episcopum Chelmensem. Romæ, 1665.

[Synaxarium.] V. Prologus.

[Tatiščev Hist. imp. Ross.] Historia imperii Rossiaci, vol. VI. Opus posthumum, variis temporibus editum, nimirum tria priora volumina anno 1764 – 1773; quartum anno 1784; duo ultima vero nostris diebus addita. De auctore hoc qui plura scire cupit adeat præfationem meam in opusculo cujus titulus ita sonat: Testament de Basile Tatistchef. Paris, 1860.

[Theiner, mon. Pol. et Lithuan.] Vetera Monumenta Poloniæ et Lithuaniæ gentiumque finitimarum historiam illustrantia, maximam partem nondum edita ex tabulariis Vaticanis collecta et chronologico ordine disposita ab Aug. Theiner. Tomi tres in fol. max. ab anno 1217 ad annum 1700; quorum primum prodiit Romæ anno 1860, ultimum anno 1862.

[Turgenev, Hist. Russ. mon.] Historica Russiæ monimenta, ex antiquis exterarum gentium archivis et bibliothecis deprompta ab. A. J. Turgenevio. Duo vol. in 4°. Petropoli anno 1841 – 1842. Accedit supplementum, a Collegio Archeographico editum Petropoli anno 1848. Utinam plura ejusmodi monumenta ederent patriæ historiæ cultores: sunt namque auro pretiosiora.

[Tsarstvennik] Tsarstvennik seu Historia Bulgarica, explanans undenam Bulgari originem duxerunt, quomodo et quamdiu regnarunt et qua ratione regnum suum amiserunt ac jugum subierunt. Ex Mauro Orbino, Baronio, Zonara, Theophane, S. Euthymio Ternobiensi, (S.) Demetrio Rostoviensi aliisque Chronographis collecta. Budæ, 1844. Opusculum et mole tenue et auctoritate.

[Učen. Zapiski.] Učenyja zapiski (seu Eruditorum acta), ab Academia scientiarum Petropolitana edita, moderante Sreznevskio. Primum volumen prodiit anno 1854, ultimum, ordine quintum, anno 1859.

[Ustav.] Ustav seu Typicon, ordinem divini officii exhibens, qui per integrum annum servari debet, in-fol. Mosquæ 1848.

[Vattenbach, Beitrage.] Vattenbach, Beiträge zur Geschichte der christlichen Kirche in Mähren. Wien, 1849.

[Verš. Menol.] Menologium Ecclesiæ orientalis orthodoxæ, auctore Veršinskio, presbytero. Petropoli 1854. Opus egregium. V. etiam Menologium.

[Vialla.] Voyage historique et politique au Montenégro, par M. le colonel Vialla de Sommières, 2 vol. Parisiis, 1820.

[Vita S. Clement is.] Vita S. Clementis, episcopi Bulgarorum. Græce edidit Franc. Miklosich. Vindobonæ, 1847. Vita hæc auctori anonymo, eique schismatico debita, est.

Vita S. Metrophanis, episcopi Voronežensis, Mosquæ 1838.

Vita S. Demetrii Rostoviensis metropoltiæ, auctore Arsenio, metropolita.

Vita S. Euphrosynæ, Polotsensis ducissæ. V. Serbinovič.

Vita S. Theodosii, hegum. Cryptensis. V. Philaret.

[Vostokov.] Evangelium Ostromiranum, Petropoli, 1843. Descriptio codicum manuscriptorum Musæi Rumiantsoviani, Petropoli, 1842.

[Wangnereckius.] Pietas Mariana Græcorum sive ex duodecim tomis Menæorum et septem reliquis Græcæ ecclesiæ voluminibus, nunquam in latinum traductis, rerum et conceptuum selectorum pars prima, interprete Simone Wangnereckio S. J., Monachii anno 1647. Opusculum lectu gratissimum, et quod recuderetur non indignum.

[Zernin.] V. Archiv hist. jurid. Kalačovii.

[Zoria Halicka.] Zoria Halicka seu Album pro anno 1860, Leopoli. Liber hic a Ruthenis cum sede Romana Unitis in lucem datus, curante Bogdano Dedickio, continet Vitam Jobi Scetensis schismatici a scriptore coævo etiam schismatico satis imperite concinnatam.

[Zubrycki.] Historia veteris ducatus Russo-Galiciensis, in quatuor partes divisa. Leopoli, 1852. Liber erudite quidem, at rudiore calamo scriptus.

INDICULUS SIGLORUM QUIBUS KALENDARIA IN HOC OPERE PASSIM INDICANTUR.

Agan. Incertus codex, sæpe citatus in apographo Bollandiano ms., hodie bibliothecæ Burgundicæ.
Arc. Arcadianum seu Novgorodense, sub Arcacadio archiepiscopo scriptum sæculo. XII (an. 1156 – 1163).
Ass. Kalend. Assemanianum seu Vaticanum, glagoliticis characteribus exaratum, sæculo XI.
Ath. Patericon Montis Atho.
Bas. Menologium Basilii, imperatoris, Urbini 1727.
Bud. Kalendarium bibliorum, ed. Budæ, anno 1806.
Cap. Tabulæ Capponianæ, sæc. XVII, edit. et illustratæ a J. S. Assemano in Kal. Ecclesiæ universæ, t. V. et VI.
CF. Idem ac Crypto-Ferratæ, de quo infra.
CL. seu Clar. Synaxarium græcum ms. collegii Claromontani seu Sirmundianum.
Chiffl. Menæa Græca mss. Chiffletii.
Chil. Typicon monasterii Chilandariensis ms., anni 1331.
Coisl. Codd. bibl. Coisl., n. 199 et 205, editi a Scholzio.
Copt. Synaxarium Copticum, citatum a Ludolpho et Bollandianis.
Crypt. Typicon græcum monast. Crypto-Ferratæ.
CP. Kalend. Ecclesiæ CPolitanæ, sæc. VIII, ed. a Morcellio. Romæ, 1788.
Cyth. Vitæ Sanctorum, ed. a Maximo Margunio, ep. Cytherorum, anno 1656.
Div. Menæa Græca mss. Divionensia seu Chiffletiana.
Dom. Menæa gr. mss. Patrum Dominicanorum.
Euch. Euchologium Serbicum. ed. an. 1854.
Eph. Ephemerides græco-moscæ figuratæ, quas illustravit Papebrochius, Act. SS. Maii, tomo I.
Flor. Synaxaria græca bibl. Laurentianæ Florentiæ.
Goth. Synaxarium Evangelii Saxo-Gothani, sæculi XI. Edid. Matthæi.
GP. Synaxarium Calipolitanum, sæc. x, ed. a Scholzio.
Gen. Kalendarium græc. Genebrardi.
Hag. Dictionarium hagiographicum, edit. Petropoli, 1839 et 1862, incerto auctore.
Hier. Kalend. græc. Hierosolymitanum, sæc. x, ed. a Scholzio.
Horol. Horologium Pocajovense, ed. an. 1802.
Iber. Synaxaria Ecclesiæ Ibericæ quorum excerpta vulgavit Brosset Junior in suo Chronico Iberico.
Itg. Martyrologium in usum monachorum Italo-Græciæ, ord. S. Basilii, ed. 1848.
Kal. Kalendarium Mosquense, ed. an. 1818.
Kiov. Varia Kalendaria Kioviensia et Patris David S. J.
Leop. Kalend. Leopolitana, an. 1648 et 1839.
Man. Manuale seu Regula iconographorum.
Marg. seu Max. Maximus Margunius, ep. Cytherorum. Cfr Cyther.
Maz. Menæa græca mss. Mazarinæa.
Med. Menæa græca mss. bibl. Ambrosianæ Mediolani.
Men. Menæa Communia, ad quorum calcem adjectum est Kalendarium pro singulis diebus anni, ed. Mosquæ, 1848.
Mg. seu Meng. Menæa Græca excusa Venetis annis 1585 et 1834.
Mosch. Officia propria eccles. Bulgaræ, ed. Moschopoli.
Mst. Kalend. Evangeliarii Mstislaviensis, ante annum 1117.
Msq. Synax. gr. bibl. Mosq. synod., edita a Matthæi.
Nan. Codd. mss. bibl. Nanianæ.
Neap. Kalend. Neapolitanum marmoreum, sæculi IX.
Novg. Kalendarium ex Chronicis Novgorodensibus excerptum.
Og. Kalend. bibliorum Ostrogensium, an. 1581.
Ostr. Kalend. Evangeliarii Ostromirani, annorum 1056, 1057.
Pg. Synax. gr. bibl. Parisinæ ed. a Scholzio.
Pp. seu Pap. Tabulæ Papebrochii figuratæ.
Pat. Patericon Kievocryptense, ed. Mosquæ, 1757.
Poss. Synaxarium Possevini.
Pr. seu Prol. Prologus, id est Menologium compendiosum, ed. Mosquæ, 1850.
Prem. Synaxarium Premysliense, ed. an. 1861.
Ps. Kalendarium excusum ad calcem Psalterii Glossati.
Put. Menæa Novgorodensia mensis Maii, scripta a Putiata, sæc. X – XI.
Rem. Kalend. Evangeliarii Remensis.
Rum. Codex Novgorodensis Musæi Rumiantsoviani.
Supr. Menæa Suprasliensia, Mensis Martii sæc. XI.
Sib. Siberi Menolog. metricum.
Sirl. Menologium cardinalis Sirleti.
Sirm. Menæa mss. Sirmundi seu Claromnotana.
Sis. Sisatovacensis monast. Kalendarium, anni 1324.
Sp. Kalend. Sparvenfeldianum, ms.
Syn. Synaxarium græcum Nicodemi.
Taur. Menæa gr. aut cod. bibl. Taurinensis.
Tern. Kalend. Ternobiensis ecclesiæ ms. anni 1272.
Val. Synaxarium Horologii Valachici, ed. anno 1803, et Menæa febr. mss. bibl. Ossolinianæ, anni 1492.
Vat. Codd. Vaticani duo, editi ab Assemano in Kal. eccl.
Ven. Menæa Veneta ed. anno 1538.
Vers. Kalendarium Eccles. Græcæ Orientalis , ed. Petropoli, anno 1854, auctore Demetrio Versinski.
Vind. Kalendarium ecclesiæ CPolitanæ, ms., sæc. XII, in bibl. Cæsarea Vindobonensi.
Ust. Ustav. seu Typicon, ed. Mosquæ, an. 1861.
Zogr. Kalendarium ad calcem Evangelii Zographiensis glagolitici, sæc. XI, exaratum literis cyrillianis, sæculo XII vel XIII.

[Annus Ecclesiasticus Graeco-Slavicus]

MENSIS JANUARIUS.

DIES PRIMUS.

[Ex Ostromirano.] Circumcisio Domini Nostri Jesu Christi. (Ita omnes codices slavici cum Bas. CPol. Hier. GP. Neap. etc). Et memoria Patris nostri Basilii, archiepiscopi Cæsareæ in Cappadocia (Mstisl. et plurimi cum Bas. Neap. Hier. GP. Vind. Goth. Pg. Flor. Msq. etc.).

[Ex variis.] S. Bailii Ancyrani martyris (Men. Prol. Kal. et recentiores cum Sirm. Chift. Maz.).

† Theodoti mart. (Maz. Mg.) † Gregorii ep., patris S. Gregorii Theologi (Maz. Mg.).

† MM. Theopempti et Theodotæ (Bas.).

OBSERVANDA.

[Circumcisio.] Etsi in codicibus Slavorum liturgicis prima Januarii constantissime vocetur Circumcisionis dies, et huic mysterio celebrando sit imprimis sacra, nihilominus tamen eadem die recolitur quoque memoria sacratissimi Nominis Jesu, quod in ipsamet circumcisione Puero fuit impositum. Testantur id hymni sacri, quos decantare initio anni solet Ecclesia Græco-Slavica, uti quando fideles alloquitur his verbis: Venite gloriosum Christi Domini nomen in sanctimonia celebremus; hodie namque, quemadmodum Deum decet, vocatus est Jesus (Ode 9); et iterum: Octavo die circumciditur Dominator ut puer; nomen vero Jesu accipit ut Salvator mundi et Dominus. Utrumque innuit inscriptio Slavica Tabulæ Græco-Moscæ, initio hujus mensis superposita, quæ latine ita sonat: Octavi futuri sæculi vitam incessabilem repræsentat (Januarius), in quo Dominus circumcisus est et die octava vitæ nomen suscepit. Ubi notabis allusionem ad vitam futuram, quæ utpote omnimode perfecta octonario numero mystice significari putabatur olim. In Euchologio autem Ruthenorum catholico festum hodiernum annunciatur hoc modo: Circumcisio secundum carnem Domini Nostri Jesu Christi; statimque additur sequens clausula: Dominus Noster Jesus Christus ideo circumcisus est, ne legem transgredi videretur, neve dicere possent hæretici phantasticam fuisse ejus incarnationem: etenim et carnem verissime assumpsit Dominus, et legis non adversarius fuit sed consummator, baptisma pro circumcisione nobis donans. Ibidem, in oratione dimissoria seu ἀπολυτικιῳ dicitur celebrari hodie simul cum Circumcisione pueri Jesu festum S. Basilii, archiepiscopi Cappadocii; et re quidem vera de utroque perpetuus sermo fit in officio hujus diei. Utrumque referunt similiter synaxaria, non tamen omnia. Et quidem Arcadianus codex sat antiquus habet solummodo Circumcisionem Domini, tacito Basilio, quemadmodum et Kalendarium CPolitanum, a Morcellio vulgatum. In Saxo-Gothano contra tacetur Circumcisio. Assemanianus codex glagoliticus, quem a prædicto CPolitano raro dissentire testatur idem Morcellius (Kalend. tom. I, pag. 220), similiter nihil habet de S. Basilio; Circumcisionem quoque annuntiat aliter ac cæteri, nempe: Circumcisio octavaria Domini Nostri Jesu Christi; ut ita conveniat cum Martyrologiis Latinis, quorum pleraque Octavam Nativitatis et Circumcisionem simul commemorant. Parisinus I plane eadem habet ac Arcadianus; quibus addendus Ruthenicus Possevini, Circumcisionem duntaxat referens, dum cæteri fere omnes cum Mstislavico utrumque festum exhibent, quamvis varii sint verbis. — A Latinis ad eamdem hanc diem colitur S. Basilius una cum Circumcisione Dominica: Depositio S. Basilii episcopi, cujus celebritas XVIII kalendas Julii, qua die ordinatus fuit episcopus, potissimum recolitur. Ita Martyrologium Romanum. His duabus diebus Græcorum pietas sæculo XI addidit tertiam, SS. Basilio, Gregorio Theologo et Joanni Chrysostomo communiter dicandam; ut tres sint omnino dies sancto antistiti Cæsareensi sacræ, prima Januarii qua obiit, decima quarta Junii qua ordinatus est et trigesima Januarii. Harum secunda in nullo Græcorum synaxario reperitur, præter Horologium seu Horarium ad usum monasterii Cryptæferratæ et aliorum monasteriorum Ordinis S. Basilii, Romæ excusum. Iidem tamen monachi omnes solemnem faciunt primam memoriam una cum officio de Circumcisione. In Euchologio Ruthenorum catholico post festi annuntiationem additur sequens notula: Basilius Magnus floruit circa annum 345, regnantibus Juliano Apostata et Valente. Patrem habuit nomine Basilium ex Ponto, matrem vero Æmiliam ex Cappadocia oriundam. Rexit ecclesiam Dei annos octo, menses septem, dies sexdecim, obiitque in pace, annos natus quinque supra quadraginta. Plura in hac chronotaxi emendanda sunt aut elucidanda; juxta calculos a Bollandianis sociis prolatos ad XIV Junii, S. Basilius natus est anno 316, ad episcopatum evectus anno 370, die XIV Junii, e vivis cessit anno 379 plusquam sexagenarius. In Menæis Slavicis inseri solet Vita S. Doctoris, S. Amphilochio, episcopo Iconiensi tributa; verum nihil in ea esse Amphilochii jamdudum a viris eruditis demonstratum est. Nec minus constat diem hunc in memoriam mortis S. Basilii antiquitus fuisse celebratum. Id egregie confirmatur ex Kalendario marmoreo Neapolitano, in quo ad kalendas Januarii sic scribitur: DP. S. Basilii, id est Depositio. Est autem, advertit cl. Mazochius, huic kalendario perpetuum, ut diebus emortualibus depositionis nota præscribatur. Imo ex Nazianzeno observat doctissimus Josephus a Puteo, Ordinis S. Basilii abbas generalis, ab Assemano citatus, diem festum S. Basilii, non multo post ejus obitum celebratum (Kal. t. VI, pag. 4). Attamen Kalendarium Morcellii CPolitanum nullam prorsus facit S. Doctoris mentionem, neque ad præsentem diem, neque ad aliam quamcumque. Contra, Synaxaria Slavica fere omnia, ut supra attigi, eum hoc die referunt pluribusque titulis exornant. Mstisl. legit ita: Memoria venerabilis Patris nostri Basilii; similiter et Sisatovacense. Nec in alia re Remense discrepat ab utroque nisi quod Sanctum dicat loco Venerabilis. Rumiantsovianum suo modo habet: Eadem die Sancti Basilii Magni Antistitis. Titulum Magni exhibent reliqua synaxaria fere omnia, sive impressa sive manuscripta, Vaticanum utrumque, Ostrogense, Capponianum; Leopolitanum vero, quod citavimus supra, et Menæa Slavonica annuntiant plenius: Sancti Patris nostri Basilii Magni, archiep. Cæsareæ Cappadociæ, quemadmodum et Menolog. [S. Basilius Ancyranus.] Basilii imperatoris. — Eadem Menæa, Prologus et Kalend. Mosquense exhibent alium S. Basilium, patria Ancyranum et martyrem. Passus est hic Cæsareæ in Cappadocia sub Juliano, fuitque coævus alteri Basilio Ancyrano, martyri et presbytero, cujus festum agitur 22 Martii. Commemoratur etiam in cod. Rumiantsoviano et in Menologio Basilii imperatoris, sed ad diem Januarii secundam; ex qua in primam a recentioribus translatus esse videtur, propter sanctum antistitem cognominem, in cujus diœcesi martyrii palmam reportaverat. Talis nempe mos est Ecclesiæ Orientalis, alibi a nobis declaratus. (Cf. Act. SS. Oct. t. X, in Vita B. Arethæ, monachi Kievo-cryptensis, pag. 864). Menologium porro Mosquense, de hoc sancto agens: Notum sit, ait, duos fuisse Basilios Ancyranos, quorum alter erat presbyter et colitur die XXII Martii, alter e numero non consecratorum; de quo nobis hodie sermo. Uterque passus est sub Juliano imperatore a præside Saturnino; at non in eodem loco. In Actis SS. agitur de priore die secunda, omisso posteriore. — SS Theopemptus et Theodota in Menologio Basilii vocantur martyres; [SS. Theopemptus et Theodota.] in aliis erronee parentes SS. Cosmæ et Damiani. Distinguendi sunt a SS. Theopempto et Theona MM., de quibus ad diem quartam. Eorum acta habes in Act. SS. XXVII sept., pag. 428 et seq. Cf. Siberum ad 2 Jan. et quæ a nobis dicenda sunt ad diem proxime sequentem. [S. Gregorius.] — S. Gregorii laudes fusissime prosequitur S. Gregorius filius, cognomento Theologus, in oratione funebri, quam ex interpretatione latina Billii vulgavit Bollandus in Actis Sanctorum ad hanc diem, pag. 21 et seqq.

DIES II.

[Ex Ostromirano.] [Memoria S. Apollinariæ. Et Venerabilis Patris Gregorii Thaumaturgi in Acrito. Et Vigilia Sanctorum Theopaniorum.

[Ex variis.] S. Silvestri papæ (Par. Ass. Mst. Prol. et reliqui cum Bas. Neap. Hier. Gp. Vind. Pg. Nan. Flor.). S. Basilii Junioris (Rum. cum Bas. Maz. Mg. Sirl.). S. Petri in Atroa (Rum. cum Sirm.) S. Theogenis, episc. Parii et martyris (Men. Prol. Kal. cum Mg.). Silvestri mon. Crypt. (Pat. Profestum Luminum (Rum. cum Hier. Gp. et aliis). Post festum Natalis Christi (Mstisl.).

† Theopempti et Theodotæ, matris SS. Cosmæ et Damiani (Mg. Sib.). † Marci, Surdi (Mg.). † Sergii, mart. (Mg.). † Theopisti, mart. (Mg.). [Cosmæ, patr. CPolitani (Mg.)]. † Silvestri Troynopolitani in Sicilia, mon. Ord. S. Basilii (Italg.).

OBSERVANDA.

[SS. Apollinaria et Gregorius Acritensis.] Præter Ostromiranum codicem, nullus alius, quantum sciam, agit hac die de SS. Apollinaria et Gregorio Acritensi; dum plerique commemorant utrumque Sanctum ad diem hujus mensis quintam, ut videbimus modo. Hunc errorem irrepsisse in codicem Ostromiranum merito suspicatus est eruditissimus in slavicis vir Nevostrujev, ea potissimum ratione ductus, quod post nomina S. Apollinariæ et S. Gregorii in praedicto synaxario continenter veniat Theophaniorum vigilia, quæ certo certius ad diem Januarii quintam pertinet. Error facile oriri potuit ex similitudine litterarum B et E, quibus Græcorum more utuntur Slavi ad significandos numeros 2 et 5: qua forsan similitudine deceptus, legit amanuensis alterum pro altero. Adde, quod Gregorius diaconus, qui Evangelium illud in Ostromiri usum exaraverat, oscitantiæ suæ et inscitiæ non unum prodat argumentum, indigitandum suo loco. Itaque conjecturæ eruditissimi professoris Nevostrujev eo libentius subscribo, quod in Synaxariis Slavicis, de quibus potissima cura mihi incumbit, S. Apollinariæ nomen repererim ad diem quartam aut quintam, S. Gregorii autem duntaxat ad quintam; qua ideo melius agetur de utroque. — Venientibus ad S. Silvestrum papam imprimis notandum est, [S. Silvester.] in Ostromirano synaxario memoriam sancti Silvestri fieri, præter hanc diem, etiam ad trigesimam primam Decembris, juxta Latinorum morem; atque in hoc differre ab omnibus aliis synaxariis tum Slavicis, tum Græcis, quæ de S. Silvestro agunt duntaxat secunda Januarii; convenire autem cum Kalendario marmoreo Neapolitano, quod agit de hoc pontifice utraque die. Et quidem ad secundam Januarii habet: Depositio Silvestri papæ, non secus ac Ephemerides Græcorum metricæ (Act. SS. t. I Maji), sequentem versum exhibentes: Θυμὸν ἀποπνέει Σίλβεστρος δευτέρῃ ἠοῖ (Spiritus efflatur Silvestri die secunda). Errare utriusque Kalendarii auctorem observat Mazochius, nescio an recte; depositionis enim notam in nullo alio synaxario Slavico deprehendi, ex sequentibus lectionibus patebit. Sic Mstislavicum habet: Memoria venerabilis Patris nostri Silvestri; similiter et Sisatovacense, omissa sola voce Memoria. Ostrogense omittit eamdem vocem, mutatque venerabilem in sanctum, more recentiorum. Assemanianum legit: Sancti Silvestri papæ Romani. Eodem modo habent Vaticanum secundum, vacante primo, et recentiora fere omnia. Rumiantsovianum paulo aliter: Sancti magni consecratoris (id est pontificis) Silvestri. Parisinum, Possevinianum, Capponianum simpliciter: S. Silvestri. Ephemerides Papebrochii figuratæ nudum nomen, pro more, exhibent; at in manuscriptis additur: Papa Romanus. His omnibus præivit Menologium Basilianum (tom. II, pag. 78), ubi legimus ita: Memoria S. Patris nostri Silvestri, papæ Romani. Convenit Missale Venetum, excusum anno 1538. In nullo tamen codice, præter Ostromiranum occurrit forma illa: papez (papa), apud occidentales Slavos usitatissima. Optimas de S. Silvestro annotationes scripsit Assemanus (Kalend. t. VI, pag. 8 et seq.); ex his unam huc referendam censeo, nimirum fabulam illam de bove a Judæo interfecto, et a S. Silvestro ad vitam revocato, uti fingunt Acta Sancti antiqua, et inepte repetunt Menologia Slavica. — Rumiantsovianum solum est ex Slavicis, in quo repererim sanctum Basilium cognomento Novum seu Juniorem ad hanc diem. [S. Basilius Novus.] Adest quidem sanctus ille in Menologio imperatoris Basilii græco, ad quod constanter recurrendum est, ubi de Synaxariis Slavicis agitur; at omni cognomine destitutus prodit, cum annuntietur his verbis: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μάρτυρος Βασιλείου, quod est, certamen sancti martyris Basilii. Porro agi hic de S. Basilio Ancyrano, martyre, quem Menæa Slavica memorant ad diem præcedentem, indubium est ex Menologiis Græcis Sirleti, Sirmondi, Mazarini, et aliis. Basilio Juniori adjungitur ibidem: [S. Petrus Atroæ.] Sanctus Petrus qui in Atroa. Colitur a Latinis cum cognomento Balsami seu Abalsami, tertia Januarii. Ad eamdem habent: Menæa Græca excusa: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ημῶν Πέτρου τοῦ Σημειφόρου, ἒν τῷ ἁγίῳ Ζαχαρίᾳ τῆς Ἀτρώας κειμένου, Eadem die commemoratio S. P. N. Petri Semeiophori, (quod est signiferi) in æde S. Zachariæ Atroæ jacentis. Hæc eadem leguntur in Menæis Sirmondianis mss., ad diem secundam. Jamvero hic Petrus idem est quem Acta latina, Menæa ut vocantur Communia et Prologus Rumiantsovii consignant tum ad diem undecimam Januarii, tum etiam ad XIV Octobris. (Cf. Assem. Kal. VI, pag. 60.) Insuper Menæa Slavica memorant S. Petrum Atroensem ad diem XIII Septembris, adduntque eum non differre ab alio Petro Aphirensi, cujus memoria agitur ad V ejusdem mensis. Rem totam de hoc Sancto accurate discussit Assemanus, Kalendariorum t. VI, ad XII Januarii, qua colitur Petrus a Russis hodiernis, ut dicemus suo loco. An die II Januarii loco III ejus natalis olim ageretur, quia illa die Cæsareæ passus esse dicitur in Actis ejusdem Syriacis, teste Assemano, [S. Theogenes.] pag. 61, definire nequeo. — S. Theogenes habetur in Prologo et in Kalendario Mosquensi recentiori, et hac eadem die legitur apud Notkerum. At Menologium Basilii imperatoris et Prologus Rumiantsovianus agunt de S. Theogene ad diem quartam; Romanum vero Martyrologium ad tertiam simul cum duobus aliis martyrii sociis Cyrino et Primo. (Cf. Act. SS. Jan. t. I, pag. 133.) Tertia quoque referuntur in Sirm. et Med. Quod si quæratur, cur ita ad varios dies adscriptus sit, non una posset ratio suppeditari, si per tempus liceret. Plura desiderantem remittimus ad Acta SS., ubi legi poterunt Acta hujus S. Martyris. Rum. habet mendose: Eageni. Men. et Prol. referunt eum his verbis: Eodem die sancti martyris Theogenis, qui episcopus erat Parii Hellespontici, et a Zylicinthio tribuno cæsus et in mare demersus occubuit. Versinski in Menol.: Theogenis, episcopi Parii. Episcopus Parii vocatur etiam in Menologio Basiliano picto. At non episcopum, sed episcopi filium fuisse conjecit Rosweydus noster, consentientibus hagiographis Bollandianis. [Profestum.] — In Rum. additur primo loco: Profestum Illuminationis juxta morem Græcorum, qui quatuor dies profestos Epiph. præmittunt, ut recte emendavit Assemanus Papebrochium dicentem, ad IV Jan. Mrlg. Græc. metrici, tres tantum dies profestos præmitti a Græcis. Minus recte tamen addidit Assemanus, id constare ex codicibus Vaticanis Ruthenicis, a nobis etiam sæpissime citandis, cum neuter ullum profestum contineat, et solus secundus vigiliam habeat die V. Mstisl. singulariter legit: Post festum Natalis Christi, quod vel sabbatum vel dominicam post Natales Christi indicat, quemadmodum in cod. Vaticano primo ad XXX et XXXI Decembris legitur: Nativitatis Christi. — Præter S. Silvestrum pontificem Romanum, [S. Silvester Siculus et Kioviensis.] duo alii Sancti ei cognomines referuntur hodie, quorum alter erat monachus Italo-Græcus, ex ordine S. Basilii Magni, alter Kioviensis, ex monasterio Cryptensi. Prior commemoratur hodie ob natalitia, et iterum referetur die IX Februarii et II Maii (teste Bollando, pag. 124). De posteriore agit brevis notitia in capite Memoriarum Slavicarum inferius danda. [SS. Theopemptus et Theodota.] — In Menæis Græcis excusis S. Theodota diserte vocatur mater SS. Cosmæ et Damiani, tacito Theopempto; similiter in commentariis sat prolixis de sanctis his anargyris, quæ Actis SS. inserta sunt ad XXVII Septembris, nullum indicium reperitur, quo Theopemptum eorum patrem fuisse appareat. Hinc errore parentes SS. Cosmæ et Damiani vocantur Theopemptus et Theodota in Indice manuscripto ad Menæa Græcorum excusa, quem in usum suum confecerat Papebrochius. In Menologio Basilii præferunt titulum martyrum. Cæterum de eis sermo recurret alio loco. — Agitur de Cosma I, [Cosmas.] cognomento Hierosolymitano, qui vixit anno 1075. Hic in Menæis Græcis thaumaturgi titulo decoratur; a Bollandianis vero sociis ut homo non parum de schismate suspectus in Sanctorum senatum non admittitur, sed inter prætermissos ad hanc diem relegatur. (Cf. Chron. Patr. CP., t. I, Aug. num. 764.)

MEMORIÆ SLAVICÆ.

Monitum. Hic in mentem revocanda sunt nonnulla ex iis quæ dicta sunt in præfatione, nimirum nos neque Silvestri, qui primo loco prodit, nec ullius ex sequentibus cultum vel proponere velle vel approbare, sed eorum duntaxat qui inter catholicos legitime cælitum honores adepti sint. Siquidem hanc quæstionem jam nunc de omnibus versare prorsus impossibile est, de nonnullis id facere supervacaneum foret. Quapropter hæc disquisitio, quantum ad singulos attinet, necessario reservanda est ad diem quo in Kalendariis referuntur, et ad quem eorum cultus in Actis Sanctorum vel in operis supplemento, pro more examinabitur. Cæterum ipsis verbis scriptorum slavicorum loqui plerumque conati sumus: quod meminisse velit lector maxime iis locis, quæ ad sanctimoniam aut cultum pertinent; ne his de rebus quidquam nos ipsos jam nunc asserere existimet.

[Silvester, mon. cryptensis.] Silvestri nomen in Kalendariis desideratur, et quandonam obierit, definiri nequit, quamvis revocandus sit ad sæculum XII vel XIII. Colitur hac die in monasterio Kievocryptensi, ubi corpus ejus asservari dicitur in crypta Antonii. In moribus scilicet Ecclesiæ Ruthenicæ est antiquioribus sanctis proprios cognomines sociare, quorum dies emortualis ignoratur, uti fusius declaratum est a me alibi. (Vide Acta SS. Octobr., tom. X, pag. 864, num. 1.) Cæterum idem mos sociandi sanctos cognomines apud Latinos quoque in usu est, neque minus frequenti. A scriptoribus indigenis vocatur Silvester obediens et miraculorum patrator; immo, si Muravievio fides adhibenda, non diversus est a Silvestro monacho, Chronicæ Nestoris continuatore; quod nemo alius, quod sciam, dixerat unquam: sed usitatum est huic auctori talia adferre, quæ nusquam alibi reperias, nedum suspicari possis, cum sæpissime manifestæ veritati contraria sint. [Cfr. Descriptio Lauræ Kiov., pag. 87. 2) Diction. hagiogr. pag. 49. 3) Murav. Vitæ SS., pag. 2.]
Juliania vidua, quæ venit secunda inter slavos, colitur tantummodo in vico Lazarevskoi dicto, [Juliania Muromiensis.] provinciæ Muromiensis, ubi degit. Eam inter Sanctos Muromiensis ecclesiæ numerari testatur codex quidam mss. sæculi XVII, a Muravievio citatus et cui inscribitur: Liber dictus de Sanctis Russis etc. Parentibus nobilibus nata, pietate et amore erga pauperes enituisse traditur Juliania, divino potius magisterio quam humano edocta. Dum annum ageret decimum septimum, ut parentibus obsecundaret, nupsit viro cuidam nobili et christiano, nomine Gregorio. Conjux fidelissima, humilitatis, caritatis et patientiæ erga omnes, immo erga mancipia moribus difficiliora, eximia dedit exempla, pauperibus largas eleemosynas clam erogans, orationi noctes integras impendens, jejuniis et humicubationibus corpus domans, in adversis fortis, in tentationibus sui victrix. Beatissimam Mariam Virginem et S. Nicolaum Myrensem, thaumaturgum, peculiari cultu prosequebatur, illudque unice anhelabat, ut, relicto mundo, vitam ageret perfectiorem; atque interea a marito suo impetravit, ut castum conjugium illibatumque servaretur deinceps ab utroque. Mortuo marito et duobus filiis, Deo sese arctius adstrinxit Juliania, bonisque omnibus (erat autem dives satis) in egenos distributis, pauperculæ instar victitavit parcissime, semper tamen affabilis ac hilaris. Tandem ad grandem ætatem progressa, in morbum lethalem incidit, obiitque inter fundendum preces, anno 1613, sacramentis refecta et a filiis famulisque circumdata. Hæc contractius ex Vita Julianæ quam conscripsit ipsius filius, nomine Callistrates, edidit vero N. Kostomarov juxta codicem manuscriptum sæculi XVII, olim Tsarskianum (n° 129), in monumentis litterariis infra citandum. Ejusdem vitam elegantiore calamo exaratam et commentariis criticis, non semper tamen probandis, instructam, vulgavit cl. Buslaiev, in universitate Mosquensi professor, sæpius a me in decursu hujus operis citandus. [Cfr Kostomarov, Monum. liter. russ. antiquiora, tom. I, pag. 63 et seq. 2) Buslaiev, Lineamenta historica liter. russ. et artium. tom. II, pag. 281 ad 330. 3) Muraviev, Vitæ Sanct. ad hanc diem. 4) Dict. hag. ed. 1862, pag. 127.]

DIES III.

[Ostromiranum.] Vacat.

S. Martyris Gordii (Par. Vat. 2. Rum. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Neap. Hier. Gp. Vind. Pg. Msq. Flor. Nan. Sirm. Maz. Mg. etc.). [Ex variis.] S. Prophetæ Malachiæ et Profestum Luminum (Mst. Rum. Men. Prol. Kal. Hor. cum Bas. Hier. Gp. Pg. Nan. Sirm. Maz. Chif. Mg.). S. Michææ prophetæ (Sišatovac.) [Isidorus cum Sociis LXXII (Dict. hag.)].

† Petri signiferi (Mg.) † MM. matris et duorum filiorum (Mg.). † Theogenis, ep. et mr. (Sirm. Med.). † Theopempti et Theonæ, MM. (Med.).

OBSERVANDA.

[SS. Gordius et Malachias.] Ostromiranum vacat usque ad diem sextam; silet etiam Assemanianum glagoliticum tum hac die, tum duodecim sequentibus. Assemanus observat utrumque sanctum antiquis martyrologiis latinis esse ignotum, ac proin ex græcis hodierno romano illatum, ubi Gordius ponitur ad hanc diem, Malachias ad XIV ejusdem mensis. Codex Parisinus primus nominat tantummodo Gordium, ut supra; de Malachia vero agit die proxime sequenti his verbis: Prophetæ Malachiæ. Codex Vaticanus secundus: Gordius martyr. Mstislavicus, contra, omisso Gordio, meminit solius prophetæ Malachiæ, modo supra indicato, nec videtur brevitatis causa id factum esse, cum continenter addatur ibidem profestum Luminum. Notandum hoc est eo magis, quod uterque sanctus legatur tum in Menologio Basilii, tum in duobus synaxariis sæculi X, Hierosolymitano et Calipolitano, quæ edidit Scholz. Item Rum. synaxarista jungit utrumque his verbis: Memoria sancti prophetæ Malachiæ et sancti martyris Gordii. Et ita fere omnes alii. — In solo Sišatovacensi hodie legitur: [Michæas.] Sancti prophetæ Michææ; quod etsi nusquam alibi reperire est, non tamen ideo mendum esse dixerim, scriptoris socordiæ tribuendum. Potest enim supponi peculiariter cultum fuisse S. Michæam prophetam in ecclesia monasterii Sišatovacensis, et sive ob hanc rationem sive ob aliam quamlibet translatum ad hanc diem ex die quinta, qua celebratur non tantum in Menologio Basiliano, sed et in codice Rumiantsoviano. Uter vero ex duobus prophetis hujus nominis hodie celebretur, videri poterit apud socios Bollandianos, ad diem XV Januarii et XIV Augusti. Cæteri codices concordant cum Rumiantsoviano, ut diximus, nec nisi in minutiis discrepant. Ephemerides Papebrochii brevissime, de more: Malachias. Gordius. Menæa Mosaquensia: Memoria S. prophetæ Malachiæ; eodem die passio sancti martyris Gordii. — Synaxarium Mstislavicum, Ostrogense et recentiora addunt profestum Illuminationis seu Theophaniæ; et quidem Ostrogense et alia primo loco, Mstislavicum vero secundo. [Isidorus.] — De Isidoro ejusque sociis, quos hodie commemorari ait Muraviev, nescio qua auctoritate nixus, melius agetur VII Januarii, eorum die mortis.

DIES IV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Malachiæ prophetæ (Par.). Passio S. Theogenis (Rum. cum Bas. Sirm. Sirl. Flor. Taur.). SS. Theopempti et Theonæ (Rum. cum Bas. Sirl. Sirm.). S. Theoctisti, socii S. Euthymii (Prol. Men. Siš. Poss. Og. Leop. Kal. Hor. cum Sirm. Med. Msq. Mg.). S. Apollinariæ (Prol. Mg.). Synaxis 70 Apostolorum (Par. 2. Leop. Men. Vat. 2. Og. Prol. et alii cum Vind. Pg. Msq. Mg. etc.). SS. Zosimi et Athanasii commentarisii (Men. Prol. Kal. cum Bas. Hier. Sirl. Sirm. Maz. Mg.). Profestum Luminum (cum Hier. GP. Flor. Nan.). [Memoria monachorum Vatopedi (Ath.). Onuphrii a Turcis occisi (Ath.)].

† Pauli Thebæi (Hier. Nan.). † Euthymii Junioris (Sirm. Med.). † Theoctisti Confes. (Sirm.). † Theoctisti Cucumi in Sicilia (Sirm. Italogr.) † Syncleticæ (Bas. Sirm. Sirl.). † Metrophanis, patr. CPolitani. (Neap.). † Sex martyrum (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Malachias.] Cod. Par. omnium antiquissimus breviter, pro more: Prophetæ Malachiæ. — Mstislavicus, toties a me citandus, vacat, saltem in exemplari typis excuso, quo usus sum, dum hæc scriberem. — Prologus Rum. refert Eagenem, [SS. Theogenes, Theopemptus et Theonas.] loco Theogenis, simul cum Theopempto et Theona, quos omnes exhibet etiam Menologium Basilianum vocatque martyres. De Theogene dictum est supra, ad secundum hujus mensis. Duos reliquos, Theopemptum et Theonam, nominant cum Menæis Græcorum excusis synaxaria recentiora ad diem sequentem. Iidem hodie commemorantur in nonnullis synaxariis venerandæ antiquitatis, quæ citavimus supra, et nominatim in Menologio Basilii imperatoris, ut mireris, qui asserere potuerit Assemanus in illo Menologio de eis agi die quinta (Calend. VI, p. 17). — Siš. et Chil.: Sancti Theoctisti. [S. Theoctistus.] Og.: Venerabilis Theoctisti. Possevinus vero legit: Concilium Theoncistæ, duo festa in unum perperam conjungens, perinde ac si synaxis illa apostolorum ad Theoctistum referretur. Non melior est Theretistus Genebrardi. Papp. et Vat. II., omittunt Theoctistum. Menæa slav: Eadem die memoria venerabilis patris nostri Theoctisti, Cucumi in Sicilia. Minus recte habet Prologus Mosquensis excusus: Vener. Patris Theoctisti, socii S. Euthymii Magni, confundens scilicet Theoctistum siculum, abbatem Cucumi, cum alio Theoctisto, in Palæstina, quem ad 3 septembris referunt synaxaria. [SS. Apollinaria et Syncletica.] — S. Apollinariam a S. Syncletica probe discernunt Menæa Græca, quamvis priori quoque cognomen Syncleticæ tribuant. S. Apollinariæ meminit hodie Prologus excusus, ab aliis hac in re dissentiens. Syncleticam, Sirleto Encleticam, referunt quædam Synaxaria Græca antiquiora. Nos de utraque agemus cum Slavicis codicibus die sequenti. — In Menologio Slavico majore subditur catalogus omnium discipulorum, [Synaxis 70 Apostolorum.] qui a Christo Domino electi fuisse dicuntur, numero septuaginta, quibus adduntur Dionysius Areopagita et Simeon Niger. De eorum nominibus et numero breviter solideque disseruit Cuperus in commentario historico-critico ad diem XV Julii, pag. 16. Quamvis autem fuerint illi discipuli numero 72, tamen in synaxariis annuntiatur numerus septuagenarius, brevitatis causa, ut sentit Cuperus modo laudatus. — Menæa et Prologus habent dein: [S. Zosimus.] Et sanctorum martyrum Zosimi monachi siculi et Athanasii commentariensis. [S. Athanasius.] Martyres quoque vocantur in Menæis Græcis et Menologio Basilii. De solo Zosimo meminerunt Gallipolit. et Florent. [Profestum.] — Profestum in quibusdum recentioribus synaxariis ponitur primo loco. [Metrophanes.] — Metrophanis patriarchæ festum nusquam hoc die consignari observaverat jam Mazocchius; solet namque referri ad IV Junii, quando et in marmore Neapolitano iterum recolitur. [Eustatius.] — De Eustathio, archiepiscopo Serbiæ, dicemus modo in Memoriis Slavicis. [Monachi Montis Atho.] — Innati in Romanam Ecclesiam sanctamque cum ea unionem odii signa frequentissima deprehendas in libris, in quibus gesta et conversationem suorum, ut putant, sanctorum, enarrant Græci et Russi. Argumento est Patericon Montis Atho, Vitas continens eorum omnium, qui in Monte Atho virtutum fama dicuntur enituisse. In hoc namque sequens legitur annunciatio ad præsentem diem: Sancti Martyres a Michaele Palæologo imperatore et a patriarcha Vecco latinizantibus passi eo quod utrique hæresim eorum exprobrassent. Deinceps enumerantur monachi, qui in variis monasteriis persecutionem passi esse finguntur, nimirum Euthymius, hegumenus Vatopedi, cum duodecim sociis, quorum memoria dicitur recoli hodie. Euthymio adduntur viginti et sex alii e monasterio Zographi, igne combusti in pyrgo seu turri, die X octobris, qua commemorantur æque ac XXII septembris; præterea alii quidam ascetæ monasterii Iberorum, quorum memoria celebratur die XIII Maii; denique totius Montis Atho protohegumenus cum sociis, quorum annua commemoratio fit in monasterio Caryarum, omnium præcipuo, quinto die Decembris. Mitto pseudo-martyrum horum nomina; simul et Veccum patriarcham a calumnia, qua eum auctor schismaticus impetit, vindicare supersedeo. Multa de catholicis circumferuntur quæ non modo falsa sunt, sed et prorsus incredibilia ac talia quæ ne potuisse quidem accidere videantur; cujusmodi est illud Joannis Comneni in Descriptione Montis Atho, Romanum pontificem, in Montem Atho profectum, monasteria quædam compilasse et incendisse, quod monachi illic degentes nollent eum adorare. Hujusmodi artificio, ait illius Descriptionis editor, Montefalconius, utuntur Græcorum præsules et primores, ut cæteri Græci, odiosis hujusmodi narrationibus decepti, in schismate detineantur. Palæographiæ Græc. lib. VII, p. 434. Negari tamen non potest hujusmodi commentis subesse interdum aliquale saltem fundamentum. Cum, exempli causa, regeritur fabula ista Comneni, imo cum volumen integrum, Paradisus mentalis dictum, profertur a Græcis et Russis, in quo invasiones Latinorum in Montem Atho fuse narrantur, multumque forsan exaggerantur, in memoriam redit pulcherrima epistola Innocentii III, ad monachos Athonitas anno 1214 data. In hac summus pontifex, loquens de quodam Dei et ecclesiæ inimico, qui, latrunculis congregatis in quodam castro, quod idem in Monte (Atho) construxerat per auxilium brachii sæcularis, non solum ecclesias vestras, ait, tanquam prædo sacrilegus et crudelis, auro, argento et ornamentis omnibus spoliavit, verum etiam ut pecuniam exhauriret, quam (monachos) credebat ille perditionis filius congregasse, tanquam insanus carnifex atque tortor peremit crudeliter quosdam vestrum multiplici genere tormentorum; sed tandem sua prava intentione frustratus, exinde per imperatoris potentiam est dejectus. (Epist. tom. II, pag. 829 – 830, ed. Paris. 1682.). Quibus recitatis, solatur monachos Romanus pontifex eorumque privilegia omnia confirmat et communit; bona vero omnia sub Beati Petri et sua suscipit protectione. In alia quoque epistola, anno 1281 ad eosdem agioritas data, conqueritur idem pontifex de episcopo Sebastiensi; qui, cum custodiam monasteriorum Montis Sancti, quæ ad sedem apostolicam immediate pertinere dicebantur, suscepisset, eas commisit enormitates, quæ non sunt dignæ relatu, ac propterea a prædicta custodia apostolica auctoritate penitus fuit amotus. (Ibid. pag. 424). Fieri itaque potuit, ut tum enormitates illæ, tum etiam incursiones, temporum decursu obliteratæ, ipsimet pontifici Romano ab ignaris hominibus fuerint tributæ. Quod ad Michaelem Palæologum spectat, narratur quidem ille oppugnatores unionis ecclesiasticæ, pro qua acerbiori forsan zelo laborabat, variis pœnis afflixisse, teste Pachymere. Verumtamen de monachis Montis Atho nullum facit mentionem idem Pachymeres, cæteroquin parum æquus judex. — Magnum profecto apud Græcos numerum exstare eorum, [Onuphrius seu Manassias Gabroviensis] qui recentiori ætate a Turcis crudeliter perempti sint, facile dabit catholicus quisque, quin eos propterea inter martyres Christi recensere velit: contra veluti veros martyres eos venerantur cultuque ecclesiastico honorant græci. Horum autem numero censetur Onuphrius quidam, in baptismo Matthæus, e vico Gabrovo diœcesis Ternobiensis oriundus, atque initio sæculi hujus interfectus. De quo sequentia narrant auctores indigenæ, vel ideo hic non prætermittendi quod simillima referunt etiam de aliis, quos dicunt, martyribus, Turcarum crudelitate peremptis. Ferunt igitur Matthæum, a parentibus, dum adhuc puer octennis erat, severius ob quoddam delictum castigatum, coram Turcis imprudenter declarasse se ad Mahometum transiturum, promissisque staturum, ni a parentibus impediretur. Adolescens factus in monasterium Chilandariense abiit Matthæus, ibique non modo habitu monastico minori indutus est, sed et diaconatu auctus. Mox præteritorum pœnitens, et simul exemplis Euthymii, Ignatii et Acacii accensus, quos pro orthodoxia sanguinem fudisse acceperat, simile mortis genus concupiscere cœpit, quo infantiæ delictum expiaret. Ne autem tanto certamini subeundo imparatus esset, per quatuor integros menses durissimam egit pœnitentiam, parvula cellula inclusus, solo pane et aqua parcissime vescens, profundas ad terram usque inclinationes, græcorum more, ter millies et quingenties quotidie faciens, minus profundas vero pæne innumeras. Tum, assumpto magno schemate, cum nomine Manassiæ, in insulam Chium navigavit, sene quodam Gregorio comite, atque plurium concivium in nova martyrii palæstra magistro. Ibi, octiduo in oratione peracto, sumptaque sacra communione, feria VI, utpote Passioni dominicæ sacra, ad tribunal sponte sua se sistit Onuphrius: Christianam fidem a se olim negatam, nunc vero se facti pœnitere, Mahometis placita detestari ac exsecrare, denique se mori malle quam Christum negare. Quamobrem in carcerem missus, paulo post gladio jugulatur et in mare projicitur, sacco inclusus, anno 1818, die Januarii quarta, vitæ suæ trigesimo secundo. Id specimen esto novorum martyriorum; quorum ea fere omnia, quæ annuis officiis recoluntur, studiose præter Christi consilium et sanctam communemque prudentiam quæsita sunt: ita ut mons Athos martyriorum officina dici possit. Cfr Pater. Ath., t. II, p. 335.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Eustathius, archiepiscopus Serbiæ.] Vitas archiepiscoporum Serbiæ fusiore calamo exaraverat Daniel, eorum ultimus ordine, in libro cui titulus Genealogia (Rodoslov). Easdem breviter contractas exhibet Narratio, in opere periodico Glasnik typis vulgata; atque inde deprompta sunt fere omnia quæ de Eustathio hic subjiciuntur. Antea tamen præmonendus est lector, Eustathium, aliis Eustratium, nomine forsan in baptismate indito, fuisse Serbiæ archiepiscopum ordine sextum, atque coli apud Serbos ut sanctum, quemadmodum et omnes decessores ejus, si unum excipias Danielem I, qui Ecclesiæ Serbicæ præerat medius inter Joannicium, cui successit Eustathius, et Sabam II, Arsenii I successorem, præeunte omnibus S. Saba hujus nominus primo. Igitur Eustathius, patria Budimlensis, inde ab infantia Deum creatorem suum eximie amavit. Juvenis factus, paternam domum clam reliquit, et monasticum habitum tonsuramque suscepit ab episcopo Neophyto, in ecclesia monasterii Zentensis S. Michaelis Archistrategi, ubi sedem episcopalem instituerat S. Sabas I, et sacrum baptisma acceperat S. Simeon Nemania, S. Sabæ parens, ut in utriusque Vita refertur ad diem XIV Januarii et XIII Februarii. Religiosæ vitæ curriculum tanto fervore iniit Eustathius, ut fratribus admirationi esset, orationis studio, rerum terrenarum contemptu, laboribus assiduis et exactissima obedientia eis prælucens. Proprium cibum egenis ad se venientibus erogabat, famem patiens ipse. Amore Jesu Domini accensus, cum sepulcrum ejus vivificum et loca sacra adire concupisceret votaque cordis sui Deo in orationibus commendaret instanter, ecce duo monachi peregrini eodem, quo Eustathius desiderio capti, in monasterium S. Michaelis veniunt. Factumque est ut, quem communi voto et proposito jamdudum sibi junctum habebant, re quoque ipsa itineris Jerosolymitani socium adnumerarint. Navigavit igitur in urbem sanctam Eustathius, et universa loca, Christi Domini memoria illustrata, summa pietate obivit. Peregrinatione absoluta, Montem Sanctum repetiit, quo vitæ reliquum procul a tumultu degeret, sedemque suam fixit in celeberrimo monasterio Chilandariensi, quod popularibus excipiendis exstruxerant SS. Simeon et Sabas. Verum Deus, qui exaltat humiles, noluit, ut sub modio lateret Eustathius, quem, uti lucernam ardentem, decreverat ponendum super candelabrum totius Ecclesiæ Serbicæ. Nimirum, virtutum ejus fama longe lateque manante, non modo fratres Montis Atho etiam e remotioribus monasteriis ad eum confluxerunt, sed et ipsi Serbiæ reges inviserunt eum venerabundi, quo pia ejus monita recolerent conversationemque contemplarentur. Hinc primo in hegumenum monasterii Chilandariensis eligitur; dein ad cathedram Zentensem provehitur; et quam olim adierat incolueratque novitius, eamdem ecclesiam episcopali auctoritate accipit regendam. Pavit autem et verbo et exemplo diligentissime ad annum 1279; quo ad sedem Pechiensem, a morte Joannicii vacuam, promotus est unanimi episcoporum Serbiæ consensu, et annuente Stephano Dragutino rege, qui sceptrum tenuit ab anno 1270 ad annum 1316. Quamvis autem electioni multum obluctaretur Eustathius, se tanto oneri ferendo imparem esse asseverans, oblatam tamen aut potius sibi impositam dignitatem assumere consensit, ne ecclesiam relinqueret viduam, aut universæ synodi judicio contradiceret. Itaque prolixis precibus ad Deum fusis, gratiaque implorata, qua sancti Sabæ sedem digne administraret, ac in tremendo judicio Christo Domino fidenter dicere posset: “Ecce ego et filii mei quos dedisti mihi,” et ita cælestis hæreditatis simul cum sancto decessore suo fieret particeps, muneri archiepiscopali strenue se accinxit; gregemque sibi concreditum ea cura gubernavit, ut quotidie ad reddendam Summo Pastori rationem esset paratus, unamquamque diem sibi ultimam fore reputans. Qua in re ducem habuit et magistrum S. Sabam, cujus vestigia constanter premere et virtutum exempla innovare summo conatu allaboravit. Postquam autem ea diligentia Ecclesiam Serbiæ septem annorum spatio rexisset, plurimasque ædes sacras ædificasset, gravi morbo correptus, eum sibi lethalem fore prænovit. Morabatur tunc antistes in monasterio Gidicensi, non multum distante a Pechio, ubi sedem suam ad tempus fixerant Serbiæ archiepiscopi. Itaque, morte imminente, sacramentis Ecclesiæ piissime receptis, postquam adstantes episcopos et monachos, in lacrymas effusos, ad lætandum in Domino potius quam flerent exhortatus esset, et extrema donasset benedictione, inter verba: “In manus tuas commendo spiritum meum,” placidissime obdormivit, die quarta Januarii, anno salutis 1286. Conditus in ecclesia Gidicensi Salvatoris, miraculorum fama inclaruisse fertur per universam regionem. Narrant indigenæ insuper apparuisse eum ecclesiarchæ monasterii Gidicensis specie juvenis, flammeum ensem vibrantis, morasque in publico cultu sibi reddendo exprobrasse. Visionem narravit ecclesiarcha Urosio II regi et Jacobo archiepiscopo, qui in locum defuncti præsulis suffectus fuerat anno 1286. Hic igitur sepulcrum aperiri jussit, et corpus integrum repertum suavemque exhalans odorem elevari ac in medio templi deponi, die quarta Januarii, ecclesiastico cultui Eustathii addicta. Non multo post ob exortos per universam Serbiam belli tumultus, has exuvias ex ecclesia Gidicensi in Pechiensem, utpote securiorem, transferendas curavit idem Jacobus, ubi simul cum cæteris ecclesiæ Serbiæ archipræsulibus etiamnum quiescunt, non sine rumore frequentium curationum. Si vera sint ultima synaxaristæ Serbici verba, mirari licet, Pejacevicium, tantopere in rebus Serbiæ versatum, nihil de rumore isto accepisse, nec inter sanctos Serbiæ collocasse Eustathium. [Cfr. 1) Genealogia, seu Vitæ archiepiscoporum totius Serbiæ, auctore Daniele, archiepisc Serbiæ. 2) Glasnik. t. VI pag. 31 – 34 3) Cod. ms. bibl. Pechiensis, citat. apud Muraviev ad hunc diem.]

DIES V.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. Apollinariæ (Rum. Sis. Men. Kal. Hor.). Et venerabilis patris Gregorii thaumaturgi in Acrita (Rum. Sis. Prol. Men. cum Hier. Nan. Sirm. Maz. Mg.). Vigilia Sanctorum Theophaniorum (Mstisl. Arc. Rum. Sis. Chil. Hor. cum Hier. CP. Vind. Gpol. Flor. Goth. Msq.).

[Ex variis.] S. Pauli Thebæi (Par.). S. Prophetæ Michææ (Rum. Hor. Kal. cum Bas. Sirl.). SS. Phostirii et Mennæ (Men. Prol. Kal. cum Maz. Mg.). SS. Theopempti, Theonæ et Syncleticæ (Chil. Men. Prol. Ostr. Cap. Pap. Kal.).

† Epiphanii patr. CPolitani (Neap.). † Taïdis, m. (Maz. Mg.). † Theoidi (Maz. Mg.). † Domnicæ seu Domnæ (Mg. Maz.). † Tatianæ (Maz. Mg.). [Romani mart. (Ath.)].

OBSERVANDA.

[ S. Apollina ria.] In Ostromirano cod. errore positam esse Apollinariam ad II diem, diximus supra. Ponitur autem primo loco: Memoria sanctæ Apollinariæ. In Prologo refertur ad diem præcedentem seu 4; in Rumiants. hodie his verbis: Et venerabilis matris nostræ Apollinariæ (subintellige: memoria.) Menæa Slavonica addunt: virginis, quæ in virili habitu certabat; Vers. superaddit: sub nomine Dorothei. Codex Sisat. feminam in virum plane mutat: Memoria venerabilis Apollinarii. — Cæteri, omissa Apollinaria, [S. Syncletica.] agunt duntaxat de Syncletica: verbi causa, tabulæ Papebr. et Cappon. legunt: Synclitica, sine encomio. Chiland. et Ostrog. addunt titulum venerabilis. Menæa plenius: Memoria venerabilis matris nostræ Syncleticæ. Mitto alia. Verum cum sancta quoque Apollinaria Syncleticæ cognomen præferat, utpote patricio genere orta, hinc originem traxit confusio quædam, quam non in synaxariis modo, sed etiam in menologiis facile deprehendes. Nimirum tres censentur Syncleticæ senior quæ tempore Constantini Magni floruit; junior quæ vixit circa annum 434; et Apollinaria Syncletica. Verosimile esse censet Assemanus Græcos ex Syncletica juniore seu diaconissa, quam Sedulius laudat, Apollinariam Syncleticam fecisse, et ex Actis S. Eugeniæ (25 Dec.) eamdem calumniam Syncleticæ imposuisse, quasi scilicet sororem suam compressisset; erat enim Syncletica monastico habitu virili induta et Dorotheus appellata: Kalend. VI, pag. 18. Sane fabulosa sunt Acta Apollinariæ, Metaphrastæ, ut assolet, tributa: proponuntur tamen in Menologio slavico Macarii metropolitæ; qui, si eorum loco S. Syncleticæ vitam seu potius spiritualium exhortationum syllogen dedisset, viris doctis magis probaretur. — In Ostromirano, ad diem 2, annuntiatur secundo loco, his verbis: Et venerabilis patris Gregorii in Acrita. [S. Gregorius Acritensis.] In Rum. post verba: Memoria S. Pr. Micheæ, additur: et sancti Gregorii Cretensis; et eodem modo legitur in Prologo. In Sis. simpliciter: et Gregorii. Basilianum Menologium tacet omnino, et Hierosolymitanum sæc. X, a Scholzio editum, post vigiliam expresse meminit sancti hujus Gregorii: τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ Γρηγορίου τοῦ ἐν τῷ Ἀκρήτᾳ. Est autem Acritas Bithyniæ promontorium ad initium Propontidis, teste Ptolemæo, tabula prima Asiæ. In eo fuisse videtur monasterium, ad quod Gregorium adduxisse narratur in ejus Vita Michael, Synnadarum episcopus, in Phrygiam rediens. (Cfr Act. SS. Jan. tom. I, pag. 191). Erat porro Gregorius natione Cretensis: hinc factum est, ut ab aliis nominetur Cretensis, Acritensis ab aliis, inter quos socii Bollandiani, loco supra laudato. Solus Kopitarius, in Glagolita Cloziano (pag. LXV) subdubitanter miscuit Acritam Bithyniæ cum Agrigento in Sicilia. [Vigilia.] — Arcad. antiquissimus legit: Profestum Theophaniæ, omissis cæteris; similiter et Mst.; in Si. ponitur tertio loco: In vigilia Theophaniarum. Rem. omittit particulam. Profestum primo loco habet Ostrog. et recentiores passim. [S. Paulus Thebæus.] — In nullo alio reperitur Paulus Thebæus præterquam in cod. Parisino I. Adest quidem in Synaxario Hierosolymitano sæc. X, at die præcedenti; unde forte ad hanc diem relatus est. [S. Michæas.] — Rum. legit modo supra posito; Michææ prophetæ meminit etiam Kalendarium omnium Sanctorum; ex Græcis vero Menologium Basilianum, quod hac in re præluxisse videtur Slavico Rum. [SS. Theopemptus et Theonas.] — De Theopempto et Theona actum præcedentibus diebus. In Chil. Capp. Pap. nuda proferuntur nomina cum titulo martyrum; cujus loco Ostrogense ponit: Sancti. Possevinus duntaxat priorem nominat, at perperam mutat in Teopertum. In Menæis uterque annuntiatur primo loco, ita: Passio SS. Martyrum Theopempti et Theonæ. De utroque agit etiam Menologium Basilii imperatoris, toties a me citandum. — Qui sequitur S. Epiphanius, [S. Epiphanius.] ille est, qui ecclesiam CPolitanam rexit ab anno 520 ad annum 535, obiitque die Junii quinta; ac proinde omnino distinctus a S. Epiphanio Cyprio. De illo patriarcha CPolitano legeris Acta SS. Aug. t. I, in Chronol. n° 342 et seq. et Mazochium ad hanc diem. — [Romanus.] Bis in anno, die V Januarii et XVI Februarii, Romani memoriam recoli apud Græcos testatur Νεὸν μαρτυρολόγιον, recentiorum Christianorum mortem pro fide perpessorum enarrans. Narratur itaque ibi Romanum, hominem illiteratum et agrestem, ad Loca Sancta invisenda profectum, in monasterio S. Sabbæ Hierosolymitani aliquandiu habitasse; atque, auditis narrationibus de SS. Martyribus Christi, tanto eos imitandi ardore esse accensum ut Thessalonicam illico profectus fuerit, ibique coram judice Mahometano se sistens, Christi doctrinam publice confessus sit, Mahometis secta diris objurgationibus castigata. Quapropter cæditur primo crudeliter, capitisque damnatur; at dein, cuidam navis duci venditus atque magno pretio a christianis redemptus, in Montem Atho secessit, quo novis certaminibus sese pararet. Et re quidem vera mox CPolim profectus, Turcas ad iram contra se concitat singulari prorsus industria usus. Denuo itaque comprehenditur, varieque vexatus, tandem capite mulctatur anno 1694, die, ut videtur, quarta Januarii. Corpus ejus ab Anglis fertur emptum et in Angliam delatum. Cfr Νεὸν μαρτυρολόγιον, cit. in Pater. Ath., t. II, p. 151.

DIES VI.

[Ex Ostromirano. Ex variis.] Festum Epiphaniorum. (Ita omnes.) S. Abo, martyr (Iber.).

OBSERVANDA.

[Theophania.] Mst. et Rem. Sancta Theophania, id est Dei apparitio. Capp. Arc. Theophania Domini. Rum. Og. et passim: Sancta Theophania Domini N. Jesu Christi. Par. Baptismus Domini, uti in Menologio Basiliano; Sis. Theophania. Pp. Sanctarum Theophaniarum. Notanda est lectio Ostromirana, quia sola refert dictionem latinis potius quam græcis propriam. Notanda quoque lectio codicis Parisini, ab aliis abludens, ipsi vero Basiliano Menologio consentiens. Omnes agunt de hac festivitate tantum, solo tacente codice Glagolitico Assemaniano, saltem teste Kopitario. Miror igitur, quomodo Nevostrujev asserere potuerit tacere etiam codicem Ostromiranum (pag. 122). — Non obscuram certaminis sui palæstram nactus est sanctus Abo, [S. Abo, martyr] Tiphlisium, Carthliæ metropolim, Iberico idiomate Tphilissi seu Tphilis-Kalaki dictam, ob aquas thermales, quæ simile nomen indiderunt Bohemorum civitati Teplitz, a Slavica voce teplo, id est, tepidus. Sancti hujus martyris gesta et agonem tradidit Antonius patriarcha in Martyrologii sui concione duodecima; et commemorant Iberorum Chronica, teste Muralto (Chronogr. Byzant. pag. 722) et Brossetio. Ex quibus pauca accipe. Tempore chalifi Abd-allah, cujus imperio subdita erat Georgia seu Carthlia, regionem hanc administrabat Nerses, cristavi titulum vulgo præ se ferens. Hic ab inimicis falso insimulatus, Bagdadam accersitur atque in carcerem truditur; sed, mortuo Abdallah, libertati redditur. Iberiam itaque repetiit, comite juvene quodam, cui nomen Abo seu Arbo, patria Arabia. Degebat autem Abo Bagdadæ una cum parentibus suis, unguentorum commercium exercens. Cognita religione christiana, quæ tunc apud Iberos admodum florebat, eam ex toto corde adamavit, utque mysteria fidei nostræ melius addisceret, orationi et jejunio vacabat multum. Dominum etiam suum, Agarenos fugientem, in Osetiam primum, dein ad Chozaros libenter secutus est, atque christianæ militiæ nomen dedit, ejuratis placitis Mahometis. Paulo post in Abhaziam profectus, quo majora charismata æmularetur, strictiorem vivendi rationem sibi imposuit, media in civitate veluti in eremo degens, annuente loci episcopo ac approbante. Interea, facultas data est Nerseti redeundi in Iberiam, Stephano ejus nepote, quem regioni præposuerat chalifus, intercedente; quapropter patriam repetit Nerses venitque in civitatem Tiphlis, comite itineris Abo. Erat autem urbs illa Saracenis frequentissima, ac homini Saraceno ad castra Christi transgresso admodum molesta. Et re quidem vera mox a concivibus, quod avitam religionem deseruisset, vexari cœpit variis modis, et sive blanditiis, sive minis, ut Christum ejuraret, adigi, sed frustra. Tandem, triennio ita inter multiplices tentationes exacto, a Saracenis comprehenditur atque in vincula conjicitur die XXVII Decembris. Imminente die Epiphaniæ, qui eo anno incidebat in feriam sextam, et quo martyrii palmam erat promeriturus, totam noctem in oratione peregit, sacros hymnos psalmosque miro fervore decantans. Ipso vero die festo, postquam sacramentis sese communiisset, coram tribunali sistitur secundo, Christumque non ore modo, sed et sanguinis effusione fortis atlheta profitetur. Quare capite plexus est, jubente chalifo Mousa, anno 787; et ita sanguinis baptisma recepit eodem die, quo Dominus Noster baptismum aquæ receperat olim. Corpus ejus in cimeterio Sagodeboli igne combustum est, ac in fluvium Cyrum seu Kurum præterlabentem ex summo monte dejectum, a miraculis mox inclaruisse fertur. Mire dissentiunt auctores in indicando anno, quo passus sit S. Abo. Muraviev, homo in chronologicis omnino peregrinus, scripsit anno 890; Muralt, quem nos sequimur, anno 787. Cfr 1) Martyrol. Patriarchæ Antonii, concio 12, et Vitæ SS. Iberiæ manuscriptæ, auctore Katholico Bessarione, citata apud Muraviev. 2) Muralt, p. 722.

DIES VII.

[Ex Ostromirano. Ex variis.] Synaxis sancti Joannis Baptistæ. (Ita omnes.)

† Et Translatio manus (Joannis Baptistæ) CPolim. (Mg. Sirm. Maz.). † MM. Juliani et Basilissæ (Neap.). † Cyri, patr. CP. (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Joannes Baptista.] Codices Mst. et Ostromiranus legunt nomen Joannis: Joana, scriptum cum unica consona n. Unde conjicere licet, prototypon glagoliticum præfulsisse diacono Gregorio, qui codicem Ostromiranum descripsit. Parisinus I habet: Synaxis sancti Jovannis Baptistæ. Hunc quoque codicem ex glagolitico transcriptum, tum Jovannis nomen, tum alia indubia signa indicant satis. Menologium Basilianum inserit: et gloriosi. — Rum.: Synaxim sancti et venerandi Præcursoris (Predtetsa) celebramus. Ubi notabis Præcursoris nomen slavicum, Novgorodensium more enuntiatum; nam solent illi literam c, quæ italico c in voce Cicerone æquivalet, cum litteris ts, germanico z, permutare. Unde prodit originem suam transcriptor codicis. Og.: Synaxis sancti et venerandi Joannis Præcursoris, omissis duabus ultimis vocibus. Sis.: Synaxis S. Joannis Baptistæ. Men. :Synaxis S. Joannis Præcursoris et Baptistæ Domini. Vat. I et II, Pp. Cap. Poss.: Synaxis S. Joannis Præcursoris. Et ita recentioria synaxaria communiter. Post diem septimam additur in Ostromirano codice Sabbatum post Illuminationem et Dominica post Illuminationem. Ita et plurimi alii.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Theodosius Uglicensis.] Recentioris ætatis est Theodosius, quippe qui floruerit post medium sæculum XVII. Egit archimandritæ officium in monasterio Cernigoviæ civitatis Elecensi, usque ad annum 1693, quo cathedram Cernigoviensem ascendit, a morte Lazari Baranovicii vacuam. Obiit die 7 januarii anno 1693, quemadmodum testatur inscriptio tumulo ejus imposita. Verum enimvero, cum Cernigoviensem Ecclesiam ad mortem usque rexerit et in monasterio urbis illius etiamnum quiescat, cur Uglicensis cognominatus sit passim, aut quando et qua occasione corpus ejus fuerit elevatum, ignoratur. Uglicii forte natus est. [1) Ambros, I, 153; III, 427. 2) Dict. hagiogr. pag. 285.]

DIES VIII.

[Ex Ostromirano. Ex variis.] Memoria sancti Gregorii, episcopi Mysiæ.

Memoria sanctæ mart. Dominicæ (Mst. Sis. Men. Pr. Hor. Kal. Pap. Pos. cum Sirm. Nan. Mg.). S. Juliani martyris (Par. I, Sis. Prol. Kal. Hor. cum Sirm. Mg.) et S. Basilissæ (Men. Prol. Hor. Kal. cum Hier. Vind. Pg. Nan. Sirm. Mg.). SS. Martyrum Theophili diaconi et Helladii laici (Rum. Men. Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Sirl. Mg.). Memoria S. Georgii Chozevitæ (Chil. Men. Og. Pp. Pr. Hor. Kal. cum Mg.). S. Æmiliani confessoris (Chil. Og. Hor. et recentiora cum Mg.). S. Carterii hieromartyris (Men. Pr. Kal. cum Sirm. et Mg.). Venerab. P. Eliæ anachoretæ (Men. Pr. Kal.). Gregorii Cryptensis (Pat. Men. Bud. Kal. Vers. et recentiora.). [Isidorus cum 72 sociis.]

† Hippolyti, papæ rom. (GP. Flor.). † Cyri, patr. CPolitani (Sirm. Mg.). † Attici, patr. CP. (Mg.). † Sameæ, proph. (Mg.). † Agathonis et Theoctisti (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Gregorius ep. Mysiæ.] Quisnam sit ille Gregorius, Mysiæ, id est, Bulgariæ episcopus, de quo solus Ostromiranus codex agit, divinare potius quam certi aliquid statuere licet nobis, antiquiorum Bulgariæ monumentorum copia destitutis. Juvat tamen cl. Nevostrujevii sententiam latine proferre, qui de Gregorio Bulgariæ episcopo in sequentem modum disserit in notis ad Synaxarium Mstislavicum: Inventa est nuper, ait, a cl. viro B. Grigorovicio, in ecclesia Achridana S. Sophiæ, olim metropolitana, quam tempore Constantini Monomachi (1042 – 1053) extruxerat Leo, Bulgariæ archiepiscopus, tunc vero pene diruta, sequens inscriptio græca ex lapidibus ustis composita: Γρηγοριος σκηνην ἐγειρας των θεογραφων νομων ἐθνη των Μυσων ἐκδιδασκει πανσοφος στφκ, id est: “Gregorii … ædem excitavit … divinas leges Mysorum gentem docet perquam sapienter … 6520 vel 1012.” Ex quibus inscriptionis verbis erui videtur, fuisse in S. Sophiæ templo sacellum aliquod erectum in honorem Gregorii, sapientissimi Mysorum doctoris et magistri. Gregorium monachum, “omnium, ut vocatur, ecclesiarum Bulgariæ clericum,” norunt eruditi. Hic nempe chronicum Joannis Malalæ slavonico sermone donavit, in usus Simeonis, regis Bulgariæ ab anno 888 – 927. Potuit deinceps episcopus fieri, imo et Menologio (græco) inscribi, nisi alium Gregorium remotioris ævi supponere malimus. Hucusque cl. vir Nevostrujev. De Gregorio clerico plura suppeditabit Philaretes, archiep. Cernigoviæ, in Prospectu liter. n° 6. Cum igitur libera inter duos Gregorios eligendi optio unicuique relinquatur, nec parum objectationibus obnoxia videatur sententia auctoris modo laudati, liceat præferre Gregorium antiquiorem, scilicet Nyssenum, Nyssa in Mysiam mutata; aut forte Georgium, Dobelti seu Debelti episcopum, natione Græcum, qui cum Manuele, Petro et Leone episcopis atque aliis sociis CCCLXXVII martyrium subiit anno 812 vel 813, imperante Bulgaris Murtagone, et colitur a Græcis et Slavis undecimo Kalendas Februarii (22 jan.) simul cum cæteris passionis suæ sociis. Hi omnes, apud Bulgaros captivi, eam gentem christianis doctrinis imbuerunt, ut aperte testatur Theophanes, certamen martyrum enarrans, et confirmat Theophylactus, Bulgariæ archiepiscopus, hujus nominis primus, in Narratione de XV Martyribus Tiberiopolitanis (Theophyl. opp., tom. III). Quam bene quadrent hæc in nostram inscriptionem, nemo non videt. Jac. Coletus noster, Illyrici sacri t. VIII, pag. 208, de Georgio agens: Incertum, ait, an martyres hi sint Illyricis adjungendi, quippe omnes Adrianopoli in Thracia a barbaris comprehensi, si Georgium excipias, et extra imperii Romani fines perempti. Nec obstat Gregorii nomen, leviter immutatum, aut altum de martyrio silentium in inscriptione. Alterum enim facile irrepere potuit, ob vocum similitudinem; alterum aut excidere, est enim inscriptio illa pluribus vocibus mutila; aut etiam prorsus omitti. Sed novæ memoriæ exspectentur. — S. Domnica aliis est Domniciana, [S. Domnica,] uti Venet.; aliis Domna, uti Possevino et Sis, qui scribit hæc, primo loco: Memoria sanctæ martyris Domnæ et Juliani. Menologium Basilii ad x diem Domnicam vocat, uti plerique synaxaristæ. De S. Domnica breviter agunt Menæa Slavica et Prologus, referuntque eadem quæ continentur sive in Menologio Basilii imperatoris ad diem decimam, sive in officio diei, quod conscripserat Josephus hymnographus. Plura desideraverat Bollandus operis sui tomo primo ad hanc diem. Verum Papebrochius in notis ad Synaxarium Græcorum metricum asserit habere se vitam hujus sanctæ hegumenæ græce ac latine dandam in supplemento Januarii, necdum edito. — “In cod. ms. bibl. Coislinianæ, n° 303, [S. Georgius Chozevita.] sæculo decimo exarato, legitur venerabilis Georgii Chozevitæ Vita, fusiore calamo scripta ab Antonio, Georgii, ut videtur, discipulo. Ibidem narratur, Georgium, Cypro oriundum, mortuis parentibus, secessisse in monasterium quoddam, cui præerat ejus patruus, dein migrasse in lauram Calamonis, prope Jordanem, ubi morabatur frater ejus Heraclides; a quo, dum adhuc imberbis juvenis esset, perductum fuisse in cœnobium B. Virginis dictæ Chozeviticæ, ibique obiisse, paulo ante invasionem Persarum. Chozeviticum cœnobium, inter Jordanem et Hierosolymam situm, fundasse dicitur S. Joannes, de quo agetur ad diem 3 octobris.” — Hactenus auctor Menologii Ecclesiæ orientalis, Demetrius Versinski, ultimis his annis morte præreptus. Scriptio illa Antonii adhuc in tenebris latet; sed alia sunt exemplaria quam Coislinianum. Apographum enim, ex Seguieriano desumptum, in Musæo suo servant Bollandiani; cujus initium est: Γεώργιος τῷ μὲν γένει Κύπριος. Pone hanc Vitam sequitur officium, immo narratio miraculorum B. M. Virginis in monasterio Choziva, in qua celebrantur quinque sancti patres, qui ibidem simul colebantur et quorum nomina, quum alium diem cultus ignoremus, placet hic recitare. Sunt autem illi SS. Promus, Helias, Gennæus, Æaulis et Zenon, totidem illius monasterii incolæ; quibus addendus S. Joannes, metropolita Cæsareæ Stratonis. — Viginti quinque diebus diversis occurrit S. Julianus, [SS. Julianus et Basilissa.] teste Castellano, quem citat Mazochius. — Paris. I breviter pro more: martyris Juliani, omissis sociis passionis ejus, puta Basilissa, et aliis quamplurimis. Utriusque nomen exhibent Synaxaria Hierosol. et Callip. sæculi x. Menæa Slavica: eadem die passio SS. martyrum Juliani et Basilissæ et sociorum. Inter hos nominatur in Kal. Mosquensi Celsius, Antonius, Anastasius et Marionilla, mater Celsii. [SS. Helladius et Theophilus.] — In Rum. SS. Theophilus et Helladius referuntur ut supra, immutato paulisper Helladi nomine (Eladja). Ita etiam habet Menologium Basilii, inserta voce: martyrum. — In Cap. Leop. Og. Par. VII fit memoria: Venerabilis Georgii, [S. Æmilianus. Isidorus.] Domnicæ et Æmiliani. — De Isidoro ejusque sociis agetur modo in Memoriis Slavicis.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Gregorius mon. cryptensis.] Tres numerantur monachi, nomine Gregorii, Kievocryptenses: primus hymnorum sacrorum auctor, cujus memoria celebratur VIII Augusti; secundus, nomine tenus notus, commemoratur ad XXVIII Augusti; tertius denique, de quo nunc sermo, floruit sæculo XI, vivente adhuc S. Theodosio, monasterii Kievo-cryptensis fundatore; a quo in monachorum cœtum receptus est beatus vir anno 1064, ac virtutes religioso homini convenientes edoctus. Mirum in eo orationis studium, cui diu noctuque vacare non desistebat; quapropter miraculorum donum a Deo accepit, prædicens futura, dæmonesque vel sola præsentia fugans. Fures, ad eum deprædandum jam paratos, ad pœnitentiam miraculose adegit, uni ex eis proxima morte prædicta. Similiter et satellitibus Rostislai, ducis Perejaslaviensis, sibi illudentes, in aquis simul cum principe perituros prænuntiavit. Quo oraculo iratus Rostislaus Gregorium, lapide ad collum appenso, in Boristhenem projici jussit; at post triduum corpus ejus in cella a fratribus inventum traditur, si fides adhibenda sit auctori Paterici, veris fictitia quandoque miscenti. Rostislaus autem, hostem fugiens, in fluvio Stugna misere periit, anno 1094; ita ut eventu prædictio Gregorii rite comprobata fuerit. Hæc summatim ex auctoribus indigenis, præeunte Paterico Kievo-cryptensi. [Cfr. 1) Pater. Crypt., fol. 151 et seq. 2) Prolog. et Menologium ad hunc diem. 3) Diction. hagiolog. pag. 79. 4)Menol. Vers. ad hunc diem.]
[Isidorus et 70 socii.] Horum nomina in nullo synaxario reperiri observatum est supra ad diem III; quo eorum memoriam apud suos fieri asserit Muraviev, mortemque violentam rhetorum more, ut assolet, enarrat, aut potius narrationem cujusdam monachi Barlaami, auctoris merito suspecti nec omnino coævi, ampliat et exaggerat. Narrationis summa hæc est. Tempore persecutionis, quam anno 1472 excitaverant Germani in civitate Livoniæ Dorpatensi [apprime catholica], degebant ibi sacerdotes duo Russi, Isidorus et Joannes, curam suæ gentis spiritualem habentes. Horum alter, Joannes, ipso persecutionis initio Pscoviam abiit, ut Germanorum effugeret manus; alter vero remansit Dorpati, quo ecclesiam SS. Nicolai et Georgii sibi concreditam tueretur. Quem apprehensum cum blanditiis ad Latinorum castra pellicere frustra conarentur Germani, ad minas devenerunt, accusantes virum quasi nempe Latinorum cultum contemptui haberet, utpote Græcæ religionis homo. Igitur (si hagiographis Russis fides sit) ipsomet Epiphaniorum die, ad flumen aquæ benedicendæ causa, Græcorum ritu solito, procedentem milites comprehendunt una cum aliis plurimis, et coram judice statuunt. Sprevit minas judicis Isidorus et orthodoxiam (vel forte ritum orientalem) non modo est confessus, sed et Germanis ipsis ut amplecterentur, suadere aggressus est. Quare in carcerem truditur, cum sociis duobus super septuaginta, quos ad certamen subeundum animavit. Cum autem, iterum coram judice ductus, nec promissis nec minis cessisset, in flumen Omovzam [Embachum intellige] projicitur, sacris vestibus ornatus. Proximo autem verno tempore, quum effluxissent hiemales fluvii aquæ, occisorum corpora tribus milliaribus ab urbe integra (et forsan a frigore servata) reperta sunt et honorifice condita in ecclesia S. Nicolai. Interemptus est Isidorus tempore Joannis III, magni ducis Moscoviæ ab anno 1462 ad annum 1505, Joanne archiepiscopo regente Ecclesiam Novgorodensem et Pscovensem; ad quam ecclesia illa Dorpati pertinebat. Horum mortem violentam enarravit omnium primus, ut dixi, monachus ille Barlaam nomine, jubente Macario metropolita, Menologii magni auctore, qui floruit sæc. XV. Exstat præfata narratio in synaxario mss. sæc. XVII, comitis Uvarovii, olim Tsarskiano; quæ omnino conferenda est cum historiis ordinis Teutonici (ex eo enim sunt Germani, qui occidisse dicuntur Isidorum), atque etiam cum annalibus Russorum, ubi bellum Livonicum explicatur; neque omittendæ literæ Romanorum pontificum, quas inter Monumenta Poloniæ historica non ita pridem edidit Theinerus et ex quibus constat equites Teutonicos non minus avare et truculente hoc bello habuisse christianos, ritum latinum sequentes: ita ut parum verisimile sit tum religionis rationem habitam fuisse. Quodsi tamen habita sit, cogitandum S. Augustini de martyribus Donatistarum pronuntiatum: Martyrem non facit pœna, sed causa. [Cfr. 1) Dict. hag. ed. 1862, pag. 108. 2) Murav. in Vitis SS. ad diem III Januarii. 3) Theineri, Monum. Polon. t. II, num. CCXX, CCXXVI, CCXXIX et seq.]

DIES IX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Passio S. Polyeucti martyris (Mst. Par. Arc. Rum. Sis. Chil. Men. Pr. Og. Pp. Cap. Vat. uterque, Pos. Hor. Kal. etc. cum Bas. CP. Sirm. Maz. Hier. GP. Vind. Nan. Pg. Flor. Msq. Mg.). Post festum Luminum (Mst. Vat. I, Nan. Hier. etc.). S. Eustratii thaumaturgi (Rum. Men. Pr. Kal. Hor. cum Sirm. et Mg.). S. Marciani (Cap. Kiov. Sirm.). S. Sameæ prophetæ (Men. Prol. Kal.). S. Petri, ep. Sebasteni (Men. Kal. Vers.). S. Petri Abessalamitæ (Sirm.) Et memoria magni terræ motus (Sis. Sirm.). Philippi metropolitæ Mosquensis (Men. Prol. Kal. Bud.).

† Theoctisti mart. (Bas.). † Achiæ prophetæ (Bas. Sirm.). † Theoctisti ep. et conf. (Med.).

OBSERVANDA.

[S. Polyeuctus.] Paris.: Sancti Polyeucti. Arc. addit: martyris. Mst. errore: hieromartyris; cætera, ut supra. Rum. et Men. ut Mst., mutato erroneo titulo hieromartyris in verum: martyris. Sis.: Sancti martyris Polyeucti. Eodem modo referunt Og. Bud. et recentiora alia. Vat. II.: Martyr Polyeuctus. Idem habet Capp. in genitivo. Pos. mendose: Martyris Poluecii. Pap. Polyeuctus. [De festo Luminum. S. Eustratius.] — Vat. I: De Epiphania. — Rum.: Et S. Patris Eustratii. Men.: Et memoria vener. Patris nostri Eustratii. Vers. addit: thaumaturgi. — In Kal. Papebr. mss. errore: [S. Marcianus.] Et S. Patris N. Marci. Eodem modo habet Og. ad diem sequentem, quo vulgo referri solet S. Marcianus. — Philippus metr. obiit anno 1570, strangulatus jussu Joannis IV cognomento Terribilis. Adeantur Memoriæ Slavicæ ad hanc diem. [S. Petrus Sebastenus.]S. Petri Sebasteni nomen, ait Bollandus, in nullo Menologio Græco legiturad hanc diem: nec contrarium testatur codex Menæorum Sirmondianus, ubi S. Petrus vocatur Abasalomita; de quo etiam ad diem XII.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Philippus, metropolita Mosquensis.] Celeberrimus hic Antistes, quem thaumaturgi titulo decorant indigenæ, nobilissimis parentibus Stephano et Barbara Mosquæ natus, et Theodori nomine in sacro fonte insignitus, ab infantia sese, ut traditur, Deo dedit. Dum adhuc puer esset, virum moribus agebat, lectioni libenter vacans, pueriles vero ludos fastidiens, ut omnibus esset admirationi. Cum annum trigesimum attigisset, relicta aula, ubi inter honorarios ephebos degerat, in remotissimum asceterium Solovecense, nesciis parentibus, abiit, soli regi invisibili exinde serviturus. Monachus effectus, obedientia, sui contemptu, præsertim vero humilitate præ cæteris eminuit. Quapropter fratrum regimini præpositus est; ac dein ad sedem metropolitanam, licet valde reluctans, evectus fuit, volente Joanne IV, cognomento Minace. Verum non diu Ecclesiam rexit. Cum enim, libertatis ecclesiasticæ studiosissimus summam Joannis crudelitatem, in neces et tormenta effusi, ægerrime ferret Philippus et quem cuncti adibant tremebundi, tum secreto, tum publice monere mansuetudinis et officii non timeret, sumpsit inde occasionem nocendi princeps. Verum ne commoveretur plebis multitudo, justitiæ speciem simulavit rex, et falsis testibus subornatis, præsulem in jus vocavit, quasi nimirum regiam læsisset majestatem; eumque mox, dum sacra perageret, in ipso templo comprehendi jussit, vesteque lacera indutum, scopis e templo pelli et in vincula conjici. Octiduo post, e carcere eductus antistes in monasterium Tveriæ Otrocense (seu Puerorum) trusus est, ibique, anno sequenti, id est, 1569, animam suam Deo reddidit, die 23 decembris, a Maluta Skuratovio, Joannis amico dignissimo, strangulatus. Demortui corpus, in monasterium Solovecense delatum, inde Mosquam a Nicone patriarcha translatum est anno 1652, die 3 julii, ibique in ecclesia cathedrali honorifice conditum, utpote jam ante annum 1636 a Russis publice cultum. His de causis bis in anno coli solet Philippus in Ecclesia Moschorum, qui eum martyris titulo passim condecorant, die 9 januarii, et 3 julii, habetque officium proprium. [Quibus brevissime et summatim dictis, fusiora cupientem remittimus ad fontes indigenas, quorum præcipui sequuntur.] [Cf. 1) Prologus, ad 9 Jan. 2) Annales Novgorod. pag. 162, 253. 3) Kurbski, Hist. Joan. IV, pag. 117, 121, 127. 4) Philaretes, Hist eccl. russ. part. III, pag. 35 – 37. 5) Menolog. Vers, ad hunc diem. 6) Karamzin, Histor. t. IX. 7) Vita mss. Bibl. Synod. Mosquen., citata a Murav. ad hunc diem, pag. 157. 8) Dict. hag. ed. 1862, pag. 235 et seq.]

DIES X.

[Ex Ostromirano.] Memoria Patris nostri Joannis (cum Neap.). Venerabilis Patris nostri Gregorii, episcopi Nysseni (Pr. Men. Hor. Kal. Par. I et VII, Rum. cum Bas. CP. Hier. Nan. Pg. Msq. Fl. Maz. Sirm. Sirl. Mg.). Post festum Luminum (Vat. I et II, Mst.). Venerabilis Domitiani episcopi Melitinæ (Sis. Og. Pp. Cap. Men. Pr. Hor. Leop. Kal. cum Bas. Hier. GP. Pg. Nan. Sirm. Maz. Mg.). S. Marciani, presbyteri et œconomi (Chil. Og. Hor. Kal. Cap. Men. Pr. Leop. cum Bas. Maz. Mg.). S. Theosebiæ, diaconissæ (Men. Kal.). Pauli Komeliensis (Prol. Men. Kal.).

† Polyeucti, mart. (Pg.) † Ammonii alias Amorii (Mg.). † Domnicæ (Bas. Maz.) † Theodosii, cœnobiarchæ (GP.).

OBSERVANDA.

[S. Joannes Chrysost.] Lectio imprimis notanda; etenim venerabilem Patrem Joannem, quem refert Ostromiranus primo loco, nusquam reperies ad hunc diem, neque in Græcis codicibus neque in Slavicis, excepto Kalendario marmoreo Neapolitano. In hoc enim annuntiatur prædictum festum ita: S. Johannis Chrim. (id est Chrysostomi), nulla alia nota addita, nec depositionis, nec natalium quæ in marmore isto frequentissimæ sunt. Sed de hac re plura suppeditabit cl. Mazochius in Commentariis suis ad diem XXVII Januarii. — Illustrissimus Barthol. Kopitar in interpretatione Ostromirani Kalendarii latina de S. Gregorio habet sequentia: [S. Gregorius Nyssenus.] Memoria P. N. Joannis et Sancti (ὁσιου) P. N. Gregorii episcopi Nysseni; in textu vero slavico, ex adversa parte posito, post vocem prepodobnago, id est venerabilis, non sancti, addit admirationis particulam sic, perinde ac si erronea esset venerabilis denominatio, Gregorio episcopo attributa. At errasse virum eruditissimum nemo non videt, cum non Ostromiranus codex tantum, sed et alii plures, simili modo venerabilem appellent eumdem Gregorium episcopum. Nec aliter annuntiatur Domitianus, episcopus, sive in Menæis recentioribus sive in Synaxariis remotioris ævi, exempli gratia Sisatovacensi. Unde liquet, promiscue usurpari voces illas: ὅσιος et ἅγιος, nec nimio rigore sumenda esse ea, quæ in hanc rem discrete scripserat Papebrochius noster ita aiens: Nota quod ὅσιος et ὁσιά FERE dicantur de monachis et sanctimonialibus, ιἑρός de presbyteris et episcopis, ἅγιος universim de cujusvis conditionis et sexus Sanctis. Maii tom. I, pag. VII. Sed ad Gregorium Nyssenum redeamus, quem varii codices varie referunt. Par. I ita breviter: Sancti Gligori Nysseni; slavice Gligora, more scilicet Slavorum meridionalium. Mst. concordat omnino cum Ostromirano, omissis verbis: Patris nostri Joannis. Item Menæa, mutata voce Venerabilis in Sancti Rum.: Memoria sancti consecratoris Gregorii, archiepiscopi Nusseni. Ubi notabis et consecratoris nomen et archiepiscopi titulum, sane erroneum. Sis.: Venerabilis Patris nostri Gregorii episcopi. Rem. : Memoria S. Gregorii Nysseni, fratris Magni Basilii. Og.: S. P. N. Gregorii Nysseni. Pos. : S. Patris Gregorii. Vat. I: Gregorii Nysseni. Pp.: Gregorius. — Sis. simpliciter: [S Domitianus.] Venerabilis Domitiani. Og.: Dometiani Mitelensis pro Meletino. In Pp. et Cap. profertur nudum nomen: Dometianus. Men. Prol. Vers.: Memoria vener. P. N. Dometiani, episcopi Meletinæ. — In Men. Sirmundi extat S. Marcianus die IX. [S. Marcianus.] Item in Chiland. Typico: Et Marciani presbyteri. Synaxarium Og. perperam Marcianum mutat in Marcum, ut patet ex titulo œconomi, quem ei tribuit. Error iste communis est Synaxario Og. cum Kioviensi P. David, S. J., ut adnotavimus ad diem præcedentem. In Menæis et Prologo additur: Magnæ ecclesiæ CPtanæ. Constat excitatas fuisse a S. Marciano ecclesias SS. Irenes, Anastasiæ, Isidori, et alias. — S. Theosba, quam Vers. vocat etiam Theosebiam, [S. Theosebia.] uxor erat S. Gregorii Nysseni. — Vat. uterque habet: [De Festivitate.] de Epiphania. Mst. ut supra, [Paulus.] juxta Hier. et GP. sæc. X: μεθ᾽ ἑορτὴν. — De Paulo Komeliensi ampliora habes in Memoriis Slavicis infra dandis. [S. Polyeuctus.] — S. Polyeuctus occurrit hoc die etiam in vetustioribus martyrologiis latinis.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Paulus Komelscius seu Obnorensis.] Eremiticam vitam coluerunt in Russia sæculo XV non pauci; inter quos præcipui nominantur Paulus Obnorensis, Sabbas Viserensis et Nilus Sorensis. De primo sequentia perhibent auctores indigenæ. Dicunt nempe Paulum nobili genere Mosquæ ortum, cum annum ætatis attigisset vigesimum secundum, ne matrimonium contrahere a parentibus cogeretur, paternam domum reliquisse, vitamque monasticam esse amplexum, variis in locis agendam. In qua postquam a Sergio Radonezensi fuisset institutus, in solitudine non procul ab ejus monasterio annos quindecim degit; tum in silva Komeliensi arborem concavam per triennium inhabitavit, summæ abstinentiæ deditus, quippe qui non nisi sabbato et die dominica cibum sumeret, tum etiam parcissimo; cæteris vero diebus omnino ab eo abstineret. Demum in monte Obnorensi, ad flumen Nurmam sito, commoratus est; ubi et a latronibus in vincula conjectus. Interea, crescente numero sociorum, ecclesiam et cœnobium ibidem in valle subjacenti extruxit; nolens tamen hegumeni munus suscipere, sed illud discipulo suo Alexio committens. Ipse vero, solitudinis amans, seorsim ab aliis vivere statuit, nec nisi sabbato et die dominica fratribus miscebatur; quo tempore eos ad virtutem exhortabatur. Tandem, cum ad ultimam senectutem pervenisset, multumque a dæmonibus probatus esset, ad requiem transiit anno 1429, die 10 januarii, ætatis suæ centesimo duodecimo. Ex quonam tempore a Russis colatur, hactenus nesciri videtur. Pauli corpus, anno 1546 levatum, in nova ecclesia conditum fuit; ubi hodieque requiescit. Vitam ex memoriis coævis et traditionibus collectam ab auctore incerto refert Macarius metropolita in suo Menologio majore. [Cfr 1) Prolog. ad hunc diem. 2) Men. Macarii mss. 3) Dict. hag. 192. 4) Murav. Jan. pag. 158 et seq. 5) Phil. Hist. eccl. rus. III, p. 160.]

DIES XI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Passio sanctorum martyrum Marci et Agapii (Mst. cum Mg.). Memoria venerabilis Patris nostri Theodosii, cœnobiarchæ (Ita Mst. et omnes, præter Ass. et Rem. qui vacant, cum Bas. Mg. Sirm. Maz. Hier. GP. Vind. Pg. Goth. Msq. Fl. Neap.). Sacromartyris Petri (Rum. cum Bas. Maz.). S. Marciani (Pp.). Memoria venerabilis Patris Theodosii Antiocheni (Prol. Men. Kal. cum Mg. Maz.). Michaelis Klopscii, Sali (Prol. Men. Kal.). Theodosii, metr. Trapezuntis (Ath.). Romili erem. (Prol. serb.)

† Theoctisti, patriarchæ (Goth.). † Gregorii Nysseni (GP.). † Synaxis Angelorum (Mg.). † Stephani protomartyris, in Placidianis (Mg. Sirm.). † Eupraxiæ (Mg.). † Theodori (Mg.). † Maëri (Mg.). † Vitalis (Mg.). † Marci, apost. (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Theodosius M.] Mirabitur non nemo, nihil dici de S. Theodosio Magno in cod. Ostromiri; idque eo magis quod cæteri Slavici codices meminerint ejus omnes, æque ac Menologium Basilianum et martyrologia latina. Sed id pro veteri usu. Nam tacet quoque de eo Menologium CP. antiquissimum, a Morcellio editum; aliud vero Callipolitanum sæculi X, quod typis vulgavit Scholz, agit de Theodosio die præcedente; ad præsentem autem refert S. Gregorium Nyssenum. Magnus ille Theodosius in variis codicibus variis titulis ornatus prodit: in cod. græco Mosq. appellatur patriarcha; in Arcad. vocatur cœnobitarum institutor; similiter in Rum. in Menolog. et Prol. excuso, Bud. et aliis; in hisce præterea appellatur venerabilis, non secus ac in Sis. et in Kal. Mosquensi; in Ostrogensi vero et Papebr. habet titulum sancti: utrumque enim promiscue usurpatur. [S. Theoctistus] — Theoctistus patriarcha legitur in Gothano, probabilissime pro Theodosio cœnobiarcha, quem cod. quidam Mosquensis jam vocaverat patriarcham. — Præter Theodosium cœnobiarcham in Men. gr. commemoratur alter Theodosius, [S. Theodosius Antioch.] Antiochenus, qui condidit celebre monasterium in Scopulo appellatum. In Kalendariis antiquioribus refertur ad diem VIII Februarii. [S. Marcus.] — In Men. gr. nominatur Marcus apostolus πλησίον τοῦ Τάυρου. — Ibidem Agapius titulum præfert archimandritæ; [S. Agapius.] nec quidquam commune habet cum S. Marco utroque, minimeque vocandus est martyr, ut est in Mst. — Non minorem nodum facit Petrus, [S. Petrus.] quem codex Rum. martyrem nominat et simul pontificem. Equidem in Menæis ad diem 12 narratur vita Petri Abesalamitæ, de quo actum est supra ad diem 2; at hic sanctus nequaquam fuit sacerdos, nedum episcopus. De eodem martyre Abesalamita agit etiam Menologium Basilianum ad præsentem diem. Cum igitur Rum. codex Petrum, Abesalamitam, qui Atroæ passus est, jam retulerit die secunda Januarii, hodiernum vero episcopi seu consecratoris appellatione condecoret, asserere non auderem, agi hic de uno eodemque sancto, modo fides adhibenda sit kalendario impresso et non supponatur mendose ibi positas esse voces: pontificis martyris, pro sancti martyris. [S. Marcianus.] — De S. Marciano, presbytero et œconomo magnæ ecclesiæ, actum est die præcedenti, et agetur forsitan in commentariis ad Ephemerides Græco-Moscas. — De Michaele, [Michael.] cognomento Klopscio, uberiorem notitiam suppeditabunt Memoriæ Slavicæ. [Theodosius metropolita Trapezuntis.] — Theodosius metropolita oriundus erat e finibus Castoriæ, e vico Koritza seu Corussi, fratremque natu minorem habuit Dionysium, deinceps monasterii in Monte Atho suo nomine insigniti fundatorem. Juvenis annorum octodecim, CPolim profectus est; ubi a patriarcha benigne receptus, ac dein ad diaconatum et tandem ad presbyteratum promotus fuit. Verum solitudinis amore, relicta regia urbe, in Montem Atho secessit, atque in monasterio Philothei primum monachi conditionem, tum etiam hegumeni munus suscepit. Quo dum perfungebatur, fratrem suum Dionysium, adhuc juvenem, in monachorum cœtum admisit ac religiosæ vitæ leges erudivit. Interea Dionysio in solitudinem secedente, ipsemet cum quadam die cum aliis monachis piscationi vacabat, a piratis captus in Brussam defertur urbisque christianis venditur. Mox libertati restitutus non Montem Atho, sed Constantinopolim appulit. Monasterio cuidam illic aliquandiu præpositus fuit; unde ad sedem metropolitanam Trapezuntis transiit. Erat tunc Trapezuntina civitas imperatoris græci Alexii Comneni sedes. Quam cum adivisset frater Theodosii, imperatorem exoraturus, ut monasterii a se fundandi in Monte Atho patrocinium susciperet, petitionem fratris Alexio fecit acceptam, quin et ipsum Dionysium tertio Trapezunte versantem, morteque præreptum, sepulturæ tradidit. Floruit itaque Theodosius sæculo XIV, coliturque, ni fallor, duntaxat a monachis Montis Atho, qui eum Patrem suum venerabilem et Theophorum deprædicant. Cfr Pater. Montis Atho, pag. 393, et in vita Dionysii, pag. 376 et seqq. Item Montfauc. Palœogr. gr. lib. VII. pag. 476.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Romilus, monachus.] Romili nomen etsi in Synaxariis Serbicis numquam offenderim, eum tamen ad hanc diem coli testantur auctores infra referendi et nominatim prologus quidam serbicus, sat antiquus, quem nos fere ad verbum huc retulimus. Illo igitur teste, Romilus, patre græco, matre bulgara, Viddini natus, et Rasko in baptismo vocatus, floruit sæculo decimo tertio ineunte; [imo decimo quarto, ut liquet ex sequentibus.] In scholam ad literas addiscendas a parentibus traditus, æmulos tum majori diligentia, tum feliciori in studiis profectu facile superavit. Adolescens, ut mundo nuntium mitteret, Ternobum, inclytam Zagoriæ seu Transmontanæ regionis civitatem, contendit, ibique in monasterio quodam monasticum schema induit, Romili nomine assumpto. Postmodum, monasterio relicto, in eremum Parorianam ad Gregorium Sinaitam perrexit. Quo loco cum propter frequentes latronum irruptiones diutius commorari nequivisset, in Zagoriam remeavit, comitem secum habens Hilarionem, sibi amicissimum. Sedem itaque fixit in loco Mokry, iter unius diei a Ternobo distante. Verum mox, latronibus domitis, paceque et securitate Paroriæ incolis ab Alexandro rege restituta, eodem, unde abierat, properavit Romilus cum Hilarione; quibus brevi post socium sese adjunxit Gregorius quidam, Constantinopoli advectus; qui et magistri vitam postea scripsit. Sed frustra tranquillitatem speraverat Romilus: imminebat enim Parorianis Musulmanorum invasio. De qua mature a præfecto Scoplensi certior factus, utque eam fuga præverteret monitus, ad sedem Mocrensem, quam antea occupaverat, rediit Romilus, et brevi post in Montem Atho iter instituit. Mansit itaque ad illius montis radices cum sociis in loco, Melana dicto, donec e vivis cessit Uglesius, Macedoniæ et Thraciæ despotes, in bello contra Turcas ad Ciarnomenum hodie Tcermen, anno 1373 occisus. Tunc enim, tumultibus undique exortis, monachisque Athonicis fuga salutem turmatim petentibus, Romilus quoque sanctum Montem deserere coactus est. Quare in Illyricum perrexit; plurimisque ab errore ad fidei unitatem et a peccatorum cœno ad virtutem reductis, in locum quemdam vulgo Aulon nuncupatum secessit. Tandem in Serbiam cum sociis profectus, Ravanitsæ in monasterio Ascensionis sese inclusit, nec multo post instabilem suam vitam, an peregrinationem cum manente civitate commutavit. Ita fere Prologus quidam Serbicus, cujus ampliorem notitiam reperies in opere periodico Glasnik. Vitam Romili, a Gregorio ejus discipulo, ut diximus, exaratam, mihi tamen ignotam, ornatiori stylo adumbravit et officio auxit Gregorius Semivlachus zeu Zamblak, deinceps metropolita Kioviensis celeberrimus. Conferre juvabit ea quæ dicta sunt de Theodosio Ternobensi ad XXVIII Januarii et de Gregorio Sinaita ad VIII Augusti. [Cfr 1) Vita Romili, auctore Gregorio, ejus discipulo. 2) Alia Vita ejusdem ms., auctore Gregorio Zamblak seu Semivlacho. 3) Glasnik, tom. IX, pag. 252 et seq. et tom. XI, pag. 37.]
[Michael Klopscius, Salus.] Sæculo XV floruit Michael, vir profecto singularis. Qui quum Mosquensium ducum sanguine esset nobilissimus, omnibus propter Christum derelictis, veste pauperrima indutus in monasterium Klopscense, prope Novgorodiam, mirabiliter venit anno 1408, die 23 junii; ubi ab hegumeno, repentinam ejus apparitionem demirante, susceptus, mansit tacito nomine et ignotis natalibus. Stultus amore Dei factus, vitam rigidissimam instituit. Somnum super terram nudam capiebat, cibum semel tantum sumebat in hebdomada, et quidem parcissimum. Quotiescumque autem hominibus miscebatur, salum seu stultum agebat, ludibriis et injuriis obnoxius. Dei honorem alacriter vindicabat peccatoresque tum amore tum castigatione ad resipiscentiam adducebat. Imminentem reipublicæ ruinam Novgorodensibus prænuntiavit ea ipsa die qua lucem aspexit Joannes IV, olim Novgorodiæ flagellum. Anno tandem 1452, die 11 januarii, ad Deum, quem mirum in modum diligebat, transiit, postquam annos quadraginta quatuor in religione exegisset, multaque patrasset miracula. Cultum ejus ecclesiasticum per totam Russiam agendum decrevit Concilium Mosquense anni 1547, ordinaria sua auctoritate nixum, præsidente Macario metropolita; vitam vero scripsit anno 1537 nobilis vir, Michael dictus, consilio ejusdem Macarii. Colitur etiam Michael quibusdam in locis 23 junii, quæ est dies ingressus ejus in religionem anniversaria. [Cfr 1) Prolog. et Menol. ad hunc diem. 2) Acta jurid. t. I, n° 213. 3) Dict. hag., pag. 196. 4) Menol. Vers. ad hunc diem. 5) Phil. Hist. eccl. rus., III, pag. 93, 145 et 199. 6) Pypin, Monum. lit. ant. III, 36 et seq.]

DIES XII.

[Ostrominarum.] Vacat.

[Ex variis.] Passio S. Tatianæ, martyris. (Ita omnes post Mstisl. cum Bas. Hier. Pg. Nan. Msg. Sirm. Mg. Sirl. Maz.). Post festum Luminum (Mst.) S. Meortii (Rum. Men. Kal. Prol. cum. Bas. Maz. Sirl.). S. Patris Eliæ (Rum . cum Sirm. Mg.). S. Petri dicti Abesalamitæ, martyris (Men. Prol. Pap. Kal. cum Mg.). S. Sabæ, primi archiepiscopi Serbiæ (Og. Msg. Hung. Ps. Kal. Kiov.). S. Eupraxiæ (Hor. Leop. Kal.). [Martiniani Belozerici, Eleazari Azerensis et Irenarchi mon. (Hag.)].

† Euthasiæ, mart. (Mg.). † Octo martyrum Nicææ (Mg.) † Quadraginta monachorum Ord. S. Basilii et martyrum (Italgr.). † Stephani ad Lacum Anserum (Nan. GP. Flor.). † Athanasii, conf. (Bas.). † Theodori Euchaitæ, mr. (Mg.). † Martiniani (Neap.). † Theodoræ Alexandrinæ (Neap. Mg.). † Alexandri, mart. (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Tatiana.] Acta S. Tatianæ plurimum convenire cum Actis SS. Martinæ et Priscæ, quæ ambæ Romæ certaverant, annotant Bollandiani, ac propter miram hanc similitudinem parum authentica esse suspicantur, totamque materiam paucis absolvunt. (Cfr pag. 720.) In Actis S. Tatianæ slavicis eadem, quoad substantiam rei, leguntur ac in latinis S. Martinæ; at undenam sumpta sint, tacet Menol. præter morem. S. Martina et S. Prisca Græcis et Slavis prorsus ignotæ manent. (Cfr Assem.) — De S. Petro in Menæis legitur: [S. Petrus.] τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Πέτρου τοῦ Ἀβεσαλαμίτου eodem die commemoratio S. martyris Petri Abesalamitæ; in Basiliano vero describitur certamen martyris, ad diem præcedentem. Unde patet eumdem esse ac Petrum cognomento Signiferum, Atroæ sepultum; de quo nos egimus supra ad diem Januarii secundam, et iterum ad diem undecimam ejusdem mensis. Utraque enim die recolitur in synaxariis antiquioribus, v. g. Rumiantsoviano sæculi XIII. Unde recte Papebrochius in nota ad hunc locum: Martyr Eleutheropoli in Palæstina, colitur a Latinis cum cognomento Balsami seu Abelsami, tertia Januarii. Nempe paterno nomine Abelsamus dictus fuit, in baptismo autem Petrus, quemadmodum testantur Acta Anastasiana. Porro natus est Petrus in pago Anea apud Eleutheropolim, passus vero sub Diocletiano, dum adhuc in flore ætatis esset, et Atroæ sepulturam accepit. Cur igitur in tabella repræsentetur barbatus, cum imberbis juvenis esset, aliam causam non video, præterquam pictoris mosci imperitiam. Propius veritati accessit tabularum Capponianarum pictor origine etiam moscus. Hic enim S. Petrum repræsentat juvenem nudum in fornacem immissum, et manibus expansis orantem, dum hinc inde duo satellites flammam ignis, hasta stimulantes, ardentiorem efficiunt (Assem. tom. VI, pag. 60); alter pictor, certaminis genere postposito, solum martyrium indicavit et hanc ob causam S. Martyrem exhibuit crucem dextera tenentem; imo et militari habitu indutum, quamvis nuspiam legatur fuisse miles. Quibus addendum sanctum Martyrem hunc iterum commemorari in Menæis Slavicis ad diem XIII Septembris. [S. Elias.] — Eliam Thaumaturgum commemorari hodie apud Græcos, patet ex eorum Menæis, ut adverterat Bollandus in prætermissis ad hunc diem. Quod si etiam in Synaxario Rum. thaumaturgus appellaretur, satis inde liqueret, eum non esse alium ab Elia propheta; at cum ille simpliciter sanctus Pater dicatur, amplectenda est sententia Raderi nostri, ibidem citati, qui existimat agi hic de Elia anachoreta, cujus laudes enarrant Ruffinus et Palladius. Porro de Elia anachoreta actum est supra, ad diem 8 januarii, quo quamnam ob rationem fuerit translatus, ignorare me ingenue fateor. — S. Meortius nominatur in Menol. [S. Meortius.] Basilii: certamen sancti martyris Meortii (Μεορτιου); in Menæis Græcis et Slavicis et in Prologo Mertius. Utrumque placet. — De S. Saba, [S. Sabas.] primo archiepiscopo Serbiæ, Chilandar. et recentiora synaxaria agunt ad diem 14. Plura itaque cupientem remittimus ad Memorias Slavicas, ubi fusius de eo tractatum est, aut etiam ad Acta Sanctorum, illa eadem die, pag. 979 et seq. Assemanus tractat ad præsentem diem sat fuse, licet non in omnibus recte. — S. Eupraxia vocatur hodie in Horologio Pocajovensi; at in Prol. excuso et in Menologio Versinscii prorsus omissa est. [S. Eupraxia.] In Kal. Budensi refertur die sequenti. Eadem ne sit ac S. Euthasia, mihi nondum liquet. [S. Martinianus.] — Mazochius legit Marciniania, deque hac sua imaginaria Marciniania in adnotationibus necquidquam commentatur. Id veri nominis corruptelam esse testatur card. Maï, qui correctius exemplar marmoris Neapolitani edendum curavit tomo V Scriptorum veterum novæ collectionis, pag. 58. S. Martiniano jungitur in Kalend. Neap. S. Theodora, [S. Theodora.] nimirum Alexandriæ cum S. Didymo martyrio coronata.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Martinianus, hegumenus.] Martinianus, Cyrilli Belozerici discipulus, monasticum habitum induit, cum adhuc juvenis esset. Relicto magistro, cœnobium Kozeozerense, 100 milliaria a Novgorodo dissitum, fundavit, illudque aliquandiu rexit. Mox, Cyrillo in urbem Mozaiscum evocato, in ejus locum a fratribus monasterii Belozerici subrogatur. Hegumeni munus summa diligentia et cura exercuit, tantamque apud omnes auctoritatem nactus est, ut nomine ejus ipsummet monasterium nuncupaverint. Tum, monasterio Sergii Radonezensis præpositus est, ita volente magno duce Basilio Cæco, a quo valde honorabatur. At octennio exacto, ad socios Belozerenses rediit, munusque administratoris, eorum precibus susceptum, ad mortem usque exercuit. Obiit autem anno 1483, die 12 januarii, ætatis suæ 86. Corpus ejus conditum est in sacello illius monasterii, ejus nomine dicato, una cum exuviis Galactionis, Sali, qui contubernio et magisterio Martiniani fuerat usus, dono futura prævidendi, ut tradunt, præditus. [Cfr. 1) Dict. hag., pag. 178. 2) Murav. ad hunc diem, pag. 195 et seq. 3) Ambros. Hist. hier. russ., III, pag. 572, et VI, pag. 851.]
[Eleazarus, mon. Anzerensis.] Eleazarus, parentibus mercatoribus Kozelscii natus, mundo mature valedixit et in celebre monasterium Solovecense, Maris Albi, secessit. Unde, plures per annos in vita religiosa diligenter institutus, in insulam Anzerensem se contulit, non procul a Solovecensi positam, ibique vitam eremiticam sat diu egit, orationi et pœnitentiæ indulgens. Virtutum vero ejus fama percrebrescente, plures attraxit socios, inter quos Niconem, deinceps patriarcham omnium celeberrimum, cœnobiumque, anno 1616 institutum, diligenter rexit, et regula a semetipso conscripta dotavit. Denique laboribus et senio confractus, et futura prædicendi dono conspicuus, obdormivit anno 1656, die 13 januarii, postquam Nicodemum in sui locum subrogasset. Sepultus est in monasterio Anzerensi, et præfata die ibidem colitur atque etiam in monasterio Solovecensi. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 108. 2) Prav. Sobes., Jan. 1860, pag. 101 – 120, et Febr. pag. 237 – 252.]
[Irenarchus, mon. reclusus.] Eadem die colitur in monasterio SS. Borisi et Glebi Rostoviensi Irenarchus, monachus reclusus. Hic, patre colono Rostovia oriundus, et in baptismo Eliæ nomine vocatus, initio quidem agris colendis dedit operam; mortuo vero parente, mercaturam fecit usque ad annum ætatis trigesimum. Tum spirituali mercationi unice vacare secum statuit. Quare monasterium SS. Borisi et Glebi, ad Rostoviam positum, ingressus, tonsuram accepit; ibique, postquam triennio in alio monasterio S. Lazari commoratus esset, ad mortem usque permansit, 38 annos integros in cella reclusus et gravissima catena vinctus. Obiit anno 1613, die 13 januarii, prophetiæ dono et virtutibus, ut fertur, clarus. Vitam ejus scripsit Alexander, discipulus. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 122. 2) Murav., pag. 337 et seq.]

DIES XIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Passio sanctorum martyrum Hermyli et Stratonici (Mst. et post eum fere omnes Slavici cod. cum Bas. Hier. GP. Vind. Coisl. Nan. Flor. Msq. Maz. Sirm. Sirl. Mg.). Sancti Patris Stephani (Rum.). S. Jacobi Nizibiæ, episcopi (Rum. Men. Kal. Prol. Leop. cum Sirm. Mg.). S. Petri, martyris Aniensis, Hierapoli (Men. Prol. Kal.). SS. Patrum in Sinai et Raitha occisorum (Pp.). Adoratio Catenæ S. Apostoli Petri (Rem.).

† Glaphyræ, virg. (Ex actis S. Basilei, ep.). † Athanasii, mart. (Mg.). † SS. MM. Pachomii et Papyrini (Mg.). † Eliæ prophetæ encænia (Mg.). [Marcus Ephesinus (Synax.). Maximus Causocalybita (Ath.)].

OBSERVANDA.

[S. Hermylus.] In Ostromirano venit S. Hermylus prima Junii; in Mst. et Rum. nominatur Ermolus; in Ostrog. vero Ermolaus; quod usu receptissimum est. Parisinus cod. antiquus omittit Stratonicum, uno nomine, pro more, contentus. In Kalendario Possevini positus est pro Hermolao Hermogenes, errore manifesto. Cæterum de sancto hoc diacono ejusque socio Stratonico commentariensi nihil peculiare occurrit dicendum, nisi quod acta eorum martyrii græca etiamnum inedita manent. — Sancti patris, Stephani meminit solus codex Rum., concorditer cum Menologio Græcorum a Baronio citato seu Sirletiano; [S. Petrus. S. Stephanus.] idem est ac ille Stephanus, de quo Menologia Slavica post Basilianum agunt ad diem XIV, Synaxarium vero Callipolitanum sæculi X et Nanianum sæc. XI ad diem XII. Porro in Menologio Basiliano Stephanus diserte nominatur fundator cœnobii Chenolaci seu ad lacum Anserum, diciturque Leoni Isaurico fuisse coævus, qui sæculo VIII imperavit. Sepultus in monasterio a se condito, ut sequens distichon innuit:

Τῷ χηνολάκκου τὴν μονὴν δειμαμένῳ
Θείῳ Στεφάνῳ λάκκος ὠρύθχη τάφου.

Qui ad lacum Anserum cœnobium construxit,
Divino Stephano lacus sepulchri effossus est.

[SS. Patres in Sina et Raitha.] — Magnam Papebrochio facessunt difficultatem Sancti Patres in Sinai et Raitha occisi. Et primo quidem quærit vir doctissimus, quinam sint illi quatuor monachi in una tumba collocati a pictore mosco. Difficultatem auget inscriptio ad latus et subtus posita, quam Papebrochius legit ita: Pambon, Hipabe, Berbinda, Hieroschemon, μοναχοι πρῶτοι… Ἱερλῆμσκι et interpretatur sequenti modo: Pambon, etc … monachi primi Hierosolymitani, forte, addit, sub Chosroe occisi, de quibus tamen alibi nihil legi. Papebrochii errorem, utut monstrosum, Kulcinius, homo ruthenus, silendo præterivit, meliora forsitan proferre non valens. Assemanus vero Papebrochium corrigere præsumpsit his verbis: Non advertit, ait, vir doctus, eas litteras significare: Sacro schemate indutos eos monachos primos fuisse ex Sinaitis, qui passi sunt sub Diocletiano etc … a Saracenis occisi, qui proin non ad decimum tertium, sed ad decimum quartum hujus pertinent, ut superscriptio docet (Kalend. tom. VI, pag. 64). Risum vix continebit lector slavonici idiomatis gnarus, talia legendo. Etenim luce clarius est, nihil commune intercedere inter literas ad latus positas et inscriptionem superiorem. In hac nempe annuntiatur martyrium SS. Patrum in Sinai et Raitha peremptorum, in illis vero refertur nomen Pambæ Beryndæ, hieromonachi Kioviensis, viri in re Slavorum litteraria non ignoti, cujus opera studioque Ephemerides Græco-Moscorum figuratæ lucem aspexerant. Erat porro Pambo Berynda Hierosolymis oriundus aut saltem inde Kioviam venit, ubi rei typographicæ præpositus plures libros liturgicos slavonico idiomate edi curavit. Quos omnes recensuit S. Karatajev in perbello opusculo cui titulus: Index chronologicus librorum Slavonicorum, caracteribus cyrillicis excusorum ab anno 1491 ad annum 1730 (Petrop. 1861). Litteræ ad latus subtusque positæ latine sonant ita: Pambo, qui et Paulus Berynda, hieroschimmonachus, protosyncellus hierosolymitanus. Immo nomen ejus tabellæ appositum esse puto non solum quia curaverat Ephemeridum harum editionem, sed quia etiam picturarum auctor exstitit ipse. Solent nempe pictores nomina sua tabulis a se confectis adscribere, ut in confesso est apud omnes et abunde testantur tabulæ Capponianæ. Rationem vero, cur huic uni tabellæ appositum sit, et non aliis, suppeditant ortus et nomen Pambæ seu Pauli, quod in baptismo et in religione nactus erat Berynda; qui, cum olim monachus Hierosolymis degisset, probeque nosset unum e martyribus Raithenis gestasse nomen Pauli, eidem sese tanquam patrono suo voluerit sociatum. Cæterum quod ad ipsos martyres spectat, de eis melius agetur die sequenti, quo commemorantur a cæteris omnibus, præter Ephemerides Papebrochianas. Hodie autem officium eorum celebratur, teste Horologio Pocajovensi, quia die decimo quarto recolitur octava Theophaniorum. — Similiter remittenda est festivitas adorandæ Catenæ ad diem XVI Januarii. [Adoratio catenæ S. Petri.] — Nisi recentiores Græci incredibili odio concordiam ecclesiasticam, [Marcus Ephesinus.] pro qua Christus paulo ante mortem preces ad Patrem suum fudit, aversarentur, profecto intelligeret nemo quomodo fieri potuerit ut virum, in quo nil unquam de spiritu Christi apparuerit, sanctorum albo adscripserint. Est enim Marcus ille Ephesinus idem qui in concilio Florentino a cæteris Patribus Græcis, Russis et Latinis dissensit; qui dein universum Orientem adversus decretam Florentiæ pacem commovit, omnesque pristinas simultates restituit et exasperavit, et irremediabile forte fecit Photii, seu potius Michaelis Cerularii schisma. Plura de hoc metropolita disserere nolumus, de quo quippe historiæ ecclesiasticæ plenæ sunt; id unum animadversione dignum ducimus, scilicet eum nequaquam cum sanctimoniæ laude in coævis asseclarum suorum scriptis venire, sed recentiorem esse ejus probitatis famam. [Maximus Causocalybita.] — Prolixam satis minusque probabilem de Maximo narrationem texuit auctor Paterici Montis Atho, ex exemplari græco depromptam. Paucis contracta hic prodeat. Perhibent igitur, Maximum Lampsaci non ignobili loco ortum, anno ætatis decimo septimo, insciis parentibus, in montem Ganum aufugisse, ne matrimonii vinculis constringeretur. Monasticum habitum indutus, seni cuidam Marco per omnia obedivit; quo demortuo, aliquandiu in solitudine vagatus est et in montibus Papiciensibus. Dein CPolim transfretavit, ubi ad postes templi Blachernici consedit, S. Andreæ τοῦ σάλου (Sali) vivendi rationem imitaturus, nudis pedibus incedens, fame sitique corpus domans, verbo, stultum agens. Hic dum morabatur, a B. Maria Virgine sublimis orationis donum se accepisse dicebat, ut exinde sanctissima Jesu et Mariæ nomina in mente sua volveret assidue. Noluit tamen cœnobiticam vitam inire, licet ab ipsomet patriarcha rogatus et monitus; imo nec ad templum Deiparæ diu sedit; sed, relicta urbe, in Montem Athum profectus est, quo liberius forsan initam vitæ rationem agere posset. Itaque initio quidem in Lauram S. Athanasii susceptus ad portam ecclesiæ sedit, sacellarii munere fungens; ex quo autem seni cuidam mira quæ in oratione experiebatur cælestesque, ut aiebat, visiones revelavit, somniator ab omnibus passim habebatur. Ad hæc, laura relicta, varia peragravit loca, aut sicubi calybum seu tugurium ex viminibus confectum ad breve tempus poneret, illud dein igni tradebat, alio migraturus; unde Causo-Calybita cognominatus est. Interea a Gregorio Sinaita (de quo agetur suo loco) persuasus, errabundam vitam dereliquit, atque in spelunca quadam perangusta sedem suam fixit et quatuordecim annos integros in eadem peregit, donec extremis appropinquans ad lauram S. Athanasii ipse quoque propius accessit; ubi et spiritum Deo reddidit sæculo XIV, anno ætatis nonagesimo quinto, miraculis in vita et post mortem (si fides habenda auctoribus indigenis) conspicuus. Obitus diem esse decimum tertium januarii testatur titulus prolixæ illius vitæ; tertium vero supra vigesimum assignat auctor sub narrationis finem, ut inde conjicere liceat, errasse in indicando hoc posteriore aut Paterici auctorem, aut typographum russum. Quam vero suspectæ fidei sit fons græcus, ex quo Maximi laudes haustæ sunt, manifestum facit narratio de Gregorio Palama, qui statim post Maximum prodit ibidem, Sancti titulo (pro nefas!) condecoratus. Cfr Νεὸν ἐκλόγιον, cit. in Pater. Montis Atho, t. I, pag. 267 et seqq.

DIES XIV.

[Ex Ostromirano.] Memoria sanctorum Patrum nostrorum et martyrum in Sinai occisorum. (Ita fere omnes.) Sanctorum Theoduli (Bas. Sirm. Maz. Mg.), Nili et Joannis. — Memoria SS. Patrum (in Raitha) (Bas. Sirm. Maz. Sirl. Mg.).

[Ex variis.] Sancti Patris nostri Sabbæ, archiepiscopi Serbiæ (Chil. Men. Prol. Ath. Leop. Euchol. Kal. Pp. Pos. etc.). S. Agnetis, virg. et mart. (Pp. cum Mg.). S. Josephi, mon. Raitheni (Prol. Kal.). S. Stephani ad lacum Anserum seu Chenolaci (Men. Prol. cum Bas. Sirm. Maz. Mg.). Venerabilis Eupraxiæ (Bud.). S. Moysis, monachi et mart. (Prol. Kal.). S. Ninæ (Iber.).

† Petri Alexandrini (Sirl.). † Athanasii (Bas.). † Macrinæ, aviæ S. Basilii Magni (Itg.).

OBSERVANDA.

[SS. Patres Sinaitæ et Raitheni.] Hodiernam lectionem Ostromirani codicis esse corruptam patet: refert namque sanctum quemdam Abbadam, qui dubio procul nunquam in rerum natura exstitit. Pergit autem post SS. Nilum et Joannem his verbis: et memoria sancti Abbadæ (slavice Avvade in dativo); ubi nomen appellativum græcum ἀββάδων in nomen proprium fuit mutatum a scriba hellenici idiomatis, ut apparet, parum gnaro. Forsan habuit ille præ manibus duplex exemplar græcum, alterum in quo annuntiabatur: Memoria sanctorum Patrum nostrorum in monte Sina peremptorum (Μνήμη τῶν ὁσίων πατέρων ἡμῶν τῶν ἐν τῷ Σινᾷ ὄρει τελειωθέντων), quemadmodum habetur in Menologio Basilii imperatoris Porphyrogeniti; alterum in quo brevius legebatur ita: τῶν ἁγίων ἀββάδων, id est sanctorum abbatum seu patrum. Utut sit, error Ostromirani synaxaristæ nequaquam fluxit in Annales Russicos, ut liquet ex apographo chronicæ Nestoris Laurentiano, quod nempe a Laurentio monacho scriptum esse perhibetur anno 1377. Hic enim apographi sui tempus indicaturus: Scribere cœpi, ait, … mensis Januarii die decimo quarto, memoriæ sanctorum Patrum nostrorum Abbatum sacro. Hinc conjicere licet, Ostromirano codici præluxisse exemplar aliquod græcum a Menologio Basilii distinctum, Synaxario vero CPolitano Morcellii aut Callipolitano Scholzii non absimile, cum in utroque legatur ad hanc diem: τῶν ἁγίων ἀββάδων (sanctorum abbatum) et nihil amplius. Cum itaque manifeste agatur hodie de Patribus Raithenis, propterea immutanda erat lectio Ostromirani codicis genuina, modo superius indicato. Magna etiam deprehenditur confusio in codicibus Slavicis; quæ ut aliquatenus discutiatur, imprimis tenendum est tria esse agmina martyrum, qui in Sinai et Raitha certamen sustinuerunt. Primum passum est sub Diocletiano in monte Sinai; secundum eodem tempore in Raitha, quod duorum dierum intervallo distat a monte Sinai; tertium denique certavit in eodem monte, at sæculo proxime sequenti, id est quinto, quando morabatur ibidem S. Nilus, olim præfectus CPolitanus, tunc vero monachus Sinaita. Raithenorum Patrum triginta et octo cædem a barbaris illatam enarravit Ammonius, testis oculatus, cujus scriptionem edidit Combefisius in Triumphis selectis martyrum, ed. Paris. 1660, pag. 88 et seq. Martyrium Patrum Sinaitarum scripto tradidit posteris S. Nilus, oculatus testis et ipse; in qua narratione meminit ille prioris cædis quæ tempore Diocletiani contigerat, his verbis: Interempti sunt quoque, ait, alii (id est Patres Sinaitæ) multis ante temporibus: quorum quoque commemorationem, propter viæ longitudinem et eorum qui congregantur multitudinem, eodem die peragunt. Cum itaque priores isti Patres Sinaitæ eodem die quo Raitheni passi sint, hinc factum est, ut non modo utrique martyres Sinaitæ inter se, sed etiam cum manipulo Raitheno plerumque confundantur, perinde ac si unicum fuisset Martyrum agmen in Sinai et Raitha eodem tempore et ab eisdem barbaris interfectum. Jam vero inter Synaxaria Slavica nullum hactenus offendi, quod trium istarum turmarum distinctam memoriam exhibeat, quemadmodum id factum est in Menologio Basilii; sed eorum alia de solis martyribus Sinaitis agunt, utramque turmam Sinaiticam in unum cogendo; alia solos martyres Raithenos commemorant; alia tandem de omnibus simul tractant, nulla temporum locorumve habita ratione. Et quidem de Sinaitis Mstisl. habet ita: Memoria sanctorum Patrum occisorum in monte Sina; Rumiants. paulo aliter: Passio sanctorum Patrum cæsorum in Sinai monte et S. Theoduli. Sisatov.: Passio SS. venerabilium Patrum nostrorum monachorum in Sinai monte occisorum. Vat. I: Patres montis Sinai. De Raithenis commemorant Capp. Kal. Mosq. his verbis: Sanctorum martyrum in Raitha. Ephemerides Papebr. apocalyptice: Sanctorum Patrum in Raitha centum. At in tabula repræsentantur duntaxat undecim Patres Sinaitæ. De utrisque tandem simul habetur in Parisino breviter ita: Sanctorum Patrum cæsorum, ut diceres aliunde exscriptum; in Ostrog. Par. altero, et Arcadiano: Venerabilium Patrum in Sinai et Raithu occisorum; similiter in Prologo et Menæis. Quibus ita in genere delibatis, veniamus ad Ephemerides Papebrochianas. In his nempe duplici cædi Martyrum tabella respondet duplex. Altera, quæ ad diem XIII pertinet, repræsentat martyres Raithenos sub Diocletiano passos; sunt autem numero quatuor, quorum duo barbati, imberbes duo alii, ut hac ratione aliquatenus adumbrarentur juvenes illi ætate florentes senesque venerandi, quos, teste Ammonio, videre erat exanimes et simul jacentes humi. Sinaitas, eodem tempore passos, indicat sola inscriptio tabellæ superposita, quæ latine reddita sonat: Sanctorum Patrum in Sinai et Raitha occisorum. In altera tabella, ad diem XIV collocata, repræsentantur decem sancti martyres Sinaitæ, tempore S. Nili passi; quorum nomina referuntur apud S. Nilum et sunt: Theodulus, presbyter, Paulus, Joannes, Proclus, Hypatius, Isaac, Macarius, Marcus, Benjamin et Elias. His præponitur ibidem alius monachus, probabiliter S. Nilus, librum evangelii manu tenens, et nimbo caput ornatus. Supra vero legitur: Sanctorum Patrum in Raithu centum, cum scribi debebat: Sanctorum Patrum in Sinai, omisso numero centenario (CTO), quem tamen bene ex litteris slavicis eruerat interpres Belga, quidquid in contrarium clamet Assemanus. Papebrochius vero, qui utramque tabellam ut melius potuit explicavit, eruit ex eadem inscriptione præter numerum LXX, græcis O, etiam nomen Sabæ. Fatetur tamen esse hic aliquam confusionem; imo maximam. Sane confusa sunt omnia sive in ejus interpretatione sive etiam in ipsamet inscriptione slavica, quæ aliud omnino exprimit quam rem in tabella depictam; siquidem illa loquitur de Patribus Raithenis, hæc vero repræsentat martyres Sinaitas, præcedente S. Nilo. Cæterum errandi occasionem præbere potuit pictori Menæorum Slavonicorum liber et Prologus, in quo non raro posterior cædes Sinaitarum annuntiatur iisdem plane verbis ac prior: Passio SS. Patrum in Sinai et Raitha, tempore Nili occisorum. Licuit igitur pictori, brevitatis causa, superscribere tantummodo voces in Raitha, quamvis in tabula repræsentaverit Patres Sinaitas cum S. Nilo, non vero Raithenos. Exemplum in promptu est: nempe in Menologio Mosquensi, anno 1850 excuso, legitur ad præsentem diem: Memoria SS. Martyrum in Sinai et Raithu, tempore Diocletiani occisorum; at in Actis quæ subjiciuntur narratur martyrium Patrum Raithenorum, Ammonio auctore. En primam cædem, primamque simul confusionem. Post narrationem Ammonii enuntiatur: Secunda cædes SS. Martyrum in Sinai et Raithu, tempore Nili facta; in elogio vero describitur martyrium Patrum Sinaitarum ejus coævorum. En alteram cædem et alteram confusionem. Hinc liquet, quam pronum esset pictori, ducibus Menæis et Prologis, aliud scribere et aliud pingere, errare in titulis et vera repræsentare in imagine, non secus ac ipsamet Menæa aliud annuntiant in titulis et aliud narrant in Actis subsequentibus. Alioquin nonne conveniebat distinctis diebus pingere res totius sæculi intervallo inter se sejunctas? [S. Sabbas, archiep. Serbiæ.] — In Typico Chilandariensi anni 1331 legitur expresse: Et sancti Patris nostri Sabæ; similiter et in Prologo quodam serbico sæculi XIII et in aliis. Possevinus brevius ita: S. Patris Sabæ; in Men. et Prol. excusis, in Leop. Euchol. Bud. et aliis quibusdam recentioris ævi additur titulus archiepiscopi Serbiæ. Papebrochïus intrudit quidem Sabam initio tabellæ in Ephemeridibus Græco-Moscis collocatæ, non tamen Serbum, sed alium, temporibus Diocletiani occisum a Saracenis. Assemanus vero confidenter affirmat, agi de S. Saba, Serbiæ episcopo, additque sequentem epigraphen: Saba otec, id est Sabas pater, genuinam scilicet lectionem ad fictitiam arbitrarie detorquens; ego quidem nunquam Sabæ nomen ex primis litteris eruissem, et quod magis miror, Kulcinio Rutheno Assemani errorem communem esse video. Errandi ansam forsitan præbuit Assemano vox otec, secundo loco posita, quam pro nominativo singulari sumpsit ille, dum evidentissime sumenda erat pro genitivo plurali; in utroque enim casu eadem forma solet usurpari. Plura de illo antistite in Memoriis Slavicis. — Sanctæ Agnetis virginis juxta ac martyris meminerunt hodie, [S. Agnes.] præter Menæa Græca excusa, solummodo Ephemerides Græco-Moscæ Papebrochii, qui, rei novitate motus, martyr ne romana sit, an sancta aliqua indigena definire nequivit. Romanam esse constat ex Menæis Græcorum, ubi sequens distichon legitur de ea:

Ἁγνὴν ἄναγνοι θέντες εἰς οἶκον σκότους,
Πάμφωτον αὐτῇ προὐξένησαν οἰκίαν.

Agnetem, id est puram, impuri mittentes in domum tenebrarum lucidissimam ipsi compararunt mansionem). Qua de re consulatur omnino Assemanus (Kal VI, pag. 63). Kulcinius hanc Agnetem perperam refert ad diem XV, et S. Paulo eremitæ adjungit, uti recte observaverat Assemanus, loco citato. Vide dicta ad XXI Januarii et V Julii. — S. Nilus ille est, [S. Nilus.] qui testis oculatus exstitit martyrii Patrum Sinaitarum, illudque scripto tradidit. — S. Theodulus refertur in Menologio Basilii, [S. Theodulus.] unde devenit in synaxaria, testantibus Menæis Græcis; erat autem filius S. Nili supralaudati et sacerdos. — Venerabilis Eupraxia diserte annuntiatur in Synaxario Budensi, [S. Eupraxia.] anno 1807 edito et relata est die XII. [S. Joseph.] — In Kal. distinctius ita: Venerabilis Josephi Analitini, [S. Moyses.], monachi Raitheni. — S. Moyses, monachus, occisus a Saracenis, commemoratur in Kal. simul cum SS. Stephano, Theodulo et Josepho. — Hodie celebratam fuisse antiquitus memoriam S. Basilii Magni apud Latinos, testatur Bollandus, agens de S. Macrina in prætermissis ad præsentem diem. [S. Macrina.] [S. Nina.] — Celebratissimum est per totam qua late patet Iberiam Georgiamve nomen S. Ninæ, Moysi Chorenensi Nuniæ, quæ genti huic salutare lumen fidei attulit sæculo IV omnium prima, Illuminatricis titulo a suis ideo donata, non secus ac S. Gregorius Armeniæ Apostolus vocari solet et Illuminator. Quamvis autem tantæ famæ sit nomen S. Ninæ, nihilominus illud Latinis mansit adhuc ignotum. Ruffinus enim Aquilejensis, Historiæ ecclesiasticæ capite X integro, de conversione gentis Iberorum agens, tanti boni causam dicit quidem mulierem quamdam captivam, nomen tamen sanctissimæ virginis tacet. Tacent quoque cæteri Occidentis scriptores ecclesiastici, Ruffini vestigia relegentes, scriptoris alioquin fere coævi et a Bacurio, gentis Ibericæ rege, gesta sanctæ Ninæ edocti: ut somniari videatur Muraviev, asserens sanctam istam feminam vocari a Ruffino Nonnam captivam. Quæ igitur ancilla christiana passim nuncupari solet apud Latinos, eam scriptores indigenæ ore unanimi appellant sanctam Ninam seu Nino, nec captivam aut ignobili loco natam fuisse, sed maxime ingenuam et nobilissimo sanguine asseverant, utpote S. Georgii martyris neptim ac patriarchæ Hierosolymitano sanguine junctam. Adhuc puella plura de Iberorum gente deque sacra Domini nostri veste inconsutili, ad gentem istam olim delata, a matre sua acceperat Nina. Quum adolevisset, Ephesim petiit, cum quadam matrona, patriarcha benedicente, atque, ut fert traditio, ipsamet B. Virgine Maria id suadente. Inde cum sancta Ripsyme regina ac martyre, Diocletiani furores cum septuaginta duabus sociabus fugiente, in Armeniam perrexit; martyrii tamen palmam ibidem non invenit, quemadmodum id accidit S. Ripsymæ et triginta quatuor sociabus, ob castimoniæ amorem a Tiridate rege crudelissime interemptis; sed in partes Iberiæ secessit, adhuc barbaræ et in umbra mortis sedentis, venitque in civitatem regiam Mtskhetam, regnante tunc Miriano, idolorum cultore. Vitam duxit piam, sobriam ac pudicam, totisque diebus ac noctibus obsecrationes Deo exhibebat, ut admirationi barbaris esset; et primo quidem sedem suam posuit Nina in loco ubi confluunt Cyrus seu Kurus (Iberis Mtqvar) et Aragvia; tum a matrona quadam Anastasia hospitio suscepta esse perhibetur; qui locus hodiedum visitur et S. Ninæ sacer est. Narrant insuper auctores indigenæ, fabularum rerumque parum credibilium amatores, in moribus ei fuisse in vicina vinea sub umbra cedri mirifici nocturnas orationes persolvere; audiverat namque ad arboris hujus radices defossam latere sacratissimam Domini nostri vestem; quam Eliam Hebræum , ex genere sacerdotis Heli, Jerosolymis ad Iberos detulisse olim, atque cum sorore sua Sidonia simul sub terram defodisse. Hanc et alias aniles fabulas fuse prosequitur Muraviev, in opere toties a me citando. Illud vero constat, mox virtutum sanctæ virginis famam increbruisse, præsertim postquam mulieris cujusdam filiolo desperatam ab hominibus salutem reddidisset, cilicio suo ægrotanti superposito, fusaque ad Deum oratione. Facti fama ad aures reginæ perlabitur; quæ gravissimo corporis dolore afflicta in desperatione maxima erat. Rogat itaque ad se christianam virginem deduci; qua abnuente, ipsa se regina deferri ad ejus cellulam jubet. Similiter cilicio imposito et invocato Christi nomine, ægrotam sanam fecit S. Nina, Christum Dei filium salutis et vitæ auctorem esse docens eumque invocandum. Re audita, rex Mirian quum ob salutem uxoris munera deferri juberet S. Ninæ, illa autem respueret, a regina commonetur, ut secum Christum Deum coleret. Distulit ille, sæpius licet ab uxore admonitus, donec quadam die, in venatione Christi miraculo a summo discrimine liberatus, illico promiserit ultra non alium Deum adoraturum quam Christum. Mox, a S. Nina doctrinam Christianam edoctus, sacris undis abluitur Mirian, totiusque gentis fit apostolus. Ecclesiam quoque in honorem duodecim Apostolorum exstrui jussit, quam nonnisi mirabili intercessione S. Ninæ absolutam esse testatur Ruffinus, rem fusius prosequens. Postea, S. Ninæ monitis ad imperatorem Constantinum legationem mandavit Mirian, sacerdotes rogans qui cœptum erga Iberos Dei munus perficerent. Voti compos factus, incredibili gaudio refectus est. Eustathium, patriarcham Hierosolymitanum, ad Iberos missum esse, nascentemque ecslesiam Mtskhetensem ordinasse, narrant quidam auctores indigenæ, quos sequitur Muraviev; at prorsus refragatur historia ac temporum ratio. Postmodum, S. Nina in solitudinem secessit, trans Aragviam fluvium in montanis sitam, ubi hodiedum templum visitur ejus nomini sacrum; inde in fines Kachetiæ abiit, cujus reginam Sophiam nomine ad fidem christianam pertraxisse perhibent iidem auctores, tacente Ruffino. Moses Chorenensis tradit eam, initio a Clarziis facto, apud Alanas et Caspias portas usque ad Massagetarum fines prædicasse. Tandem mortem imminere sibi sentiens, sacramentis refecta, piissime obdormivit in Domino, in loco ubi deinceps extructa est ecclesia S. Georgii, olim Bodbiensis metropolitæ sedes præcipua. Cfr 1) Ruffinus, Hist. eccl., lib. X, cap. XI, 2) Vita S. Ninæ ms. citata apud Muraviev. 3) Wakhoucht, Geogr. Iberiæ, passim. 4) Moses Chorenensis, lib. II, cap. LXXXIII.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Sabbas, archiep. Serbiæ.] Tres filios procreavit cum uxore Anna S. Stephanus Nemania, hujus nominis secundus, Serbiæ megajupanus, seu magnus comes, Vulcanum, Stephanum et Rastcum: quorum primus, tanquam primogenitus regnum Dalmatiæ et Diocleæ obtinuit; secundus, qui et Primocoronatus appellari solet, Rasciæ principatum accepit; Rastcus vero, tertio loco genitus, anno 1169, regente adhuc Serbiam patre, a quo ob pietatis sensus præ cæteris fratribus diligebatur, aulicas turbas pertæsus, anno ætatis suæ decimo septimo, venatus causa egressus, cum quodam monacho athonite, natione Russo, qui ipsi amplectendæ vitæ religiosæ auctor hortatorque exstiterat, a cætero nobilium comitatu secessit, rectaque Montem Atho petens, in monasterio russico S. Pantaleonis cum religioso habitu nomen Sabbæ suscepit; et mox hegumeni imperio ad Vatopedi cœnobium transiit. Diu conquisitus, cum illic tandem a submisso per sollicitum patrem centurione detectus fuisset, crines quos jam attonderat vestesque ad patrem deferendas curavit, exaratis literis cælestis pietatis plenis: quibus denique non modo assensum impetravit, verum et patrem optimum eo permovit, ut et ipse, abdicato regno ac sæculi curis, monasticam vitam amplexus, in angusta Studenicensis cœnobii cella, assumpto Simeonis nomine, se abdiderit: unde postmodum in Montem Atho transivit, ibique ad mortem usque degit. Mariti sui exemplum imitata est Anna, in religione Anastasia dicta. Posthæc Sabbas, ad presbyteri ac archimandritæ munera per metropolitam Thessalonicensem provectus, fratrum principum Vulcani et Stephani rogatu Chilandarii gubernationem suscepit, quod e ruderibus excitaverat et ad religiosum instauraverat nitorem, vivo adhuc parente suo Simeone. Pro cujus cœnobii negotiis, cum subinde Constantinopolim proficiscitur, magna illic honoris significatione ac gaudio susceptus est ab imperatore ac patriarcha Germano (quem Gervasium alii appellant), eo etiam nomine, quod imperatoris Nicæni Theodori Lascaris filia Radoslao, Stephani Primocoronati filio primogenito, nupta esset. Atque tunc, anno scilicet 1221, ab imperatore et patriarcha designatus fuit Sabbas totius Serbiæ ac Maritimæ archiepiscopus. Quam dignitatem, quum diu renuisset, victus demum fratrum, discipulorum et monachorum precibus, admisit, avitasque ditiones repetiit ad erudiendam et præceptis orthodoxæ et catholicæ pietatis informandam gentem suam. Sedens porro in throno Ecclesiæ Serbiæ, cum fratre suo Stephano, Vulcani successore, de sincera religione ac pietate restituenda Serbiæ sollicitus, cum græci ritus episcopatus pauci adhuc, nec pares populorum necessitati viderentur, eosdem ad duodecim numero provexit fundavitque. Et quidem primum in Cholmia in Stopa templo B. M. Virginis; secundum in Zenta in ecclesia S. Michaelis; tertium in Debra in templo S. Nicolai; quartum in Budimlia in æde S. Georgii; quintum in Rassa in ecclesia SS. Apostolorum Petri et Pauli; sextum in Chvostno, æde B. M. Virginis Studenicensi; septimum in Prizren, in templo B. Virginis; octavum in Gracanitsa, itidem in æde B. M. Virginis; nonum in Toplitsa ad S. Nicolai; decimum in Branicevo in æde S. Nicolai; undecimum Belgradi in templo B. Mariæ; ultimum denique episcopatum instituit in Moravitsa in æde S. Archilii. Et in mandatis dedit per has omnes ditiones doceri, tenerique quam constantissime veram catholicamque fidem, a sanctis apostolis et Ecclesiæ doctoribus traditam. His omnibus rite peractis, ad coronationem Stephani megajupani processit. Quapropter prædictorum omnium antistitum concilium convenire jussit in magno archiepiscopio Pechiensi, ibique coram clero universo, nobilitate majori minorique et magna populi multitudine fratrem suum regali diademate coronavit; unde Primocoronatus vulgo appellari cœpit Stephanus. Diadema vero, quo eum decoravit, impetraverat ab Honorio III papa, per episcopum Methodium, quem ideo Romam missum fuisse extra omnem controversiam positum est. Quæ coronatio, anno 1222 facta, et legatio arctissimam S. Sabbæ cum Romano pontifice conjunctionem reddit manifestam. Post annos aliquot inter labores apostolicos exactos dimisit sanctus archipræsul episcopales infulas, et Arsenium, virum sanctitate conspicuum, successorem instituit; ipse vero solitudinis amantissimus in Montem Atho, ex quo ad infulas provectus fuerat, rursum secessit, postquam Ecclesiam Serbiæ multa auctoritate, prudentia et dexteritate rexisset, omnibus semper affabilis, cunctosque paterno affectu excipiens, nec ulla locorum distantia aut asperitate a lustrandis fidelium cœtibus impeditus. Post hæc duplicem peregrinationem instituit ad invisendam Terram sanctam: ex qua dum secundo per Bulgariam reverteretur, morbo correptus, in cælum evolavit anno Domini 1237, meritis onustus miraculisque in vita et post mortem admodum clarus. Eodem anno, corpus ejus, omnis corruptionis expers illæsumque, a Vladislao rege ex illustri urbe Ternobo in patriam revectum, et in cœnobio Milesevo, in ecclesia Ascendentis Domini, ab Arsenio conditum est; ibique per trecentos et sexaginta annos magno peregrinorum concursu celebratum fuit, donec scilicet ab impiis Turcis, postquam Milesevum oppidum expugnassent, tumulo extractum est et flammis sacrilegis absumptum mense Aprili, die 27, festo S. Simonis martyris, anno 1595. Quæ ubi primum sancti viri exuvias invaserunt, ab ipso rogo ad cælum usque magna barbarorum confusione mille coloribus speciosam nubeculam assurrexisse ferunt; portentum non obscurum cladis Turcarum, quæ sacrilegum facinus, cum ipsius ducis infami post cladem interitu, statim consecuta est. Quam nos hic brevissime perstrinximus vitam sancti Sabbæ, fusiori calamo exaravit Dometianus, ejus discipulus et in cœnobio Caryarum hieromonachus, anno creationis 6751 et reparatæ salutis 1243, non autem 1264, uti passim traditur; quod opus, apprime catholicum et sive pietatem spectes, sive veritatis sinceræ studium, sive denique rerum quæ ibi enarrantur copiam ac varietatem valde commendabile, nondum lucem, qua tamen dignissimum est, vidit. Exstant alia quoque scripta vitam sancti hujus antistitis adumbrantia. Non omnia conveniunt cum veritate; quam notam potissime meretur lucubratio Muravievii de S. Sabba, qualis legitur in Vitis Sanctorum, pag. 209 et seq. — Quæ hactenus hoc loco excusa est Vitæ epitome, prius edita fuit in nostro Trifolio Serbico. [Cfr 1) Vita S. Sabæ ms., auctore Dometiano, monacho, anno 1243 conscripta. (In Bibl. Vindobonensi in cod. slav. supplemento, no 28.) 2) Vita ejusdem, auctore Theodosio, monacho, ed. A. Danicicio, Belgradi, 1861. 3) Legendes slaves du moyen age,, auctore A. Chodzko, Paris 1858. 4) Pejacevich, Hist. Serbiæ, pag, 178, 5) Vita S. Simeonis Nemaniæ, auctore eodem Dometiano, anno 1264 scripta. Reperitur in citato cod. ms. Vindob. Præterea cæteri auctores de S. Simeone, citandi ad 13 Febr. 6) Vita S. Sabbæ, abbatis, Stephani Nemaniæ Rasciæ, regis filii, auctore Joanne Tomco Marnavitio Bosnensi, ed. opera et studio Joan. Paulovich Lucich, Venetiis, 1789. 7) Acta SS., ad diem 14 Januarii. 8) Patericon Montis Atho, tom. I, pag. 188 et seq. 9) Raic Hist. Serb., tom. II, lib. V, cap. 4. 10) Assemani, Kalend.,t . VI, pag. 39 et seq. 11) Prologus, ad 14 Januarii.]

DIES XV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Joannis Calybitæ (Mst. Arc. Pr. Men. Hor. Kal. et recentiora cum Bas. Hier. GP. Vind. Nan. Msq. Coisl. Flor. Goth. Gen. Sirm. Maz. Mg.). S. Pauli Thebæi (Mst. Rum. Chil. Og. Pr. Men. Hor. Kal. cum Bas. Hier. GP. Nan. Msq. Maz Sirm. Gen. Mg.). S. Pansophii, martyris (Men. Pr. Kal. cum Hier. GP. Nan. Sirm. Mg.).

† Theodoræ (Sirl.). † Anastasii Persæ (Sirl.). † Cosmæ, episc. Majumensis (Mg. Sirm.). † Charitinæ, mart. (Bas. Sirm. Sirl.). † Sex Patrum (Mg. Sib.).

OBSERVANDA.

[SS. Joannes Calybita et Paulus Thebæus.] In Mstisl. habetur: Memoria S. Joannis Calybitæ et Pauli Thebæi; in Arcad. commemoratur Joannes, omissa voce Memoria, et tacito nomine S. Pauli. Paris. singulariter meminit: Sancti Jovanis Nocturni (slavice noscnika), manifesto errore pro kuscnika seu Calybitæ. Hinc liquet, descriptum esse codicem istum ex aliquo ectypo glagoliticis litteris exarato, quod cyrillicis characteribus oscitanter reddidit scriba, litterarum glagoliticarum k et n similitudine deceptus. In Rum. legitur: Dormitio S. Patris Pauli Thebæi et S. Joannis Calybitæ; similiter in Menologio Basilii: Dormitio S. P. N. Pauli Thebæi; et dein subditur: Eadem die commemoratio S. P. N. Joannis Calybitæ, qui aureum evangelium gestabat. Sis.: Venerabilis Patris nostri Joannis Calybitæ. Ostrog. fere convenit cum Rum., omissa tantummodo voce dormitio. Vat. II breviter: Paulus Thebæus, Joannes Calybita; Ephem. Papebrochii brevissime, pro more: Paulus, Joannes. Porro S. Joannes Calybita, ab eo quod inhabitavit tuguriolo (καλόβην græci vocant), et etiam propter Christum pauper, διὰ Χριστὸν πτωχὸς, cognominatus, in nullis antiquis martyrologiis latinis hodie invenitur, teste Bollando ad XV Januarii, pag. 1029, § 2. Erat monachus e monasterio Acœmetarum CPolitano, quod fundaverat S. Alexander. In fastis Græco-Moscis figuratis depingitur planeta undique clausa, pendente e collo ad talos usque stola cruce signata, dextera benedicens, sinistra manu Evangelii codicem illum aureum tenens; Paulus vero stans nudo capite, barba prolixa, tunica ex palmæ foliis contexta indutus, expansis manibus. Cfr Assemanus, [S. Pansophius.] in Kalend. ad hunc diem. — In Menæis Slavicis: Eodem die memoria S. martyris Pansophii, qui sub Decio imperatore ab augustali Alexandrino pro Christo passus est. Augustalis nomine venit præfectus urbis, quod in Prologo Slavico et in Menæis Græcis in nomen proprium mutatum est. [S. Theodora.] — Quænam sit ista Theodora, non constat; forsitan Theodora, mater S. Joannis Calybitæ. — Sancti Cosmæ hymnographi memoria desideratur hodie non solum in Synaxariis Slavicis, [S. Cosmas.] quæ eum potissimum celebrant 12 octobris, sed etiam in editione Menæorum Græcorum Veneta, anno 1843 facta; exstat tamen in editione eorumdem antiquiore anni scilicet 1595, et apud Margunium, qui inde derivare sua assolet, cum brevi sancti antistitis elogio, quod apud alios obvium est die 12 octobris. [S. Charitina.] — Sanctam quoque Charitinam silentio prætereunt Menæa recentiora, sive Græca, sive Slavica; in quibus nomen ejus inscribitur ad 5 octobris, accedente brevi elogio. Huic simillimum encomium exstat in Men. Basilii ad præsentem diem, unde merito concludere licet illis diebus agi de una eademque martyre. De ea redibit sermo cum Ostromirano ad 5 Octobris; et de alia Charitina ad 7 Septembris.

DIES XVI.

[Ex Ostromirano.] Osculatio et adoratio catenarum sancti Apostoli Petri. (Ita omnes, præter Remensem, cum Bas. CP. Hier. GP. Nan. Sirm. Mg. Sirl. et reliquis.)

[Ex variis.] S. Antonii Magni (Rem.). Memoria SS. martyrum, tergeminorum fratrum, Speusippi, Eleusippi et Meleusippi, Leonillæ eorum aviæ, Neonis, Turboni et Jovillæ sociorum (Men. Kal. Prol. cum Sirm. Nan. Maz. Mg. Sirl.). S. Danactis, lectoris et martyris (Prol. Kal. cum Bas. Sirm.). [Damasceni, hegum. Chilandariensis (Ath.). Maximi Totmensis (Hag.)].

† Galatiani (Neap.).

OBSERVANDA.

[Catenæ S. Petri.] In codice Sisatovacensi, quem cl. Miklosich in lucem dedit, Catenarum festum annuntiatur his verbis: Sancti et summi Apostoli Petri venerandæ (catenæ) adoratio. In Mstisl. et Rum. legitur fere ut in Ostromirano, præter vocem osculatio, quæ abest; similiter in Ostrog. Bud. Msq. Men. Prol. et in recentioribus, in quibus loco summi ponitur gloriosissimi. Quæ in Ephemeridibus Papebrochianis inscripta sunt, legantur ita: Adoratio venerandarum catenarum S. Apostoli Petri, non autem Liberatio ex carcere per Angelum, uti expresserat interpres belga, jam a Papebrochio correctus, nec Egressio ex carcere Apostoli Petri, quemadmodum voluit Assemanus, Kulcinium immerito corrigens, quo Capponianam suam inscriptionem arbitrarie imponeret Papebrochianæ tabulæ. Cæterum hæc ultima male respondet inscriptioni superpositæ; cum non catenarum adorationem exprimat, sed educationem Petri e carcere. In Arcad. habetur: Adoratio venerandæ catenæ Apostoli Petri; similiter in Assem., omissa voce venerandæ. In Par. I: Venerandæ catenæ Petri Apostoli. Vat. I: Catenæ S. Petri Apostoli. Possev.: S. Apostoli Petri. Capponianæ tabulæ modo insolito: Egressio ex carcere (puta S. Petri). Tandem in Chronicis Russorum antiquioribus hoc festum vocatur casus catenarum seu vinculorum, secundum illud Actuum Apostolorum: et ceciderunt catenæ de manibus ejus (XII, 7). Cfr Annal. Novgorod. I ad annum 1188 – 1192 seu 6696 – 6700. Partem catenæ Jerosolymis a patriarcha Juvenalio acceptæ CPolim attulit Eudocia imperatrix, et in ecclesia SS. Apostolorum reponendam curavit, circa annum 435. Hinc in Horologio solet inseri sequens troparium: Roma non derelicta, ad nos venisti per veneranda vincula, quæ portaveras tu, Apostolorum præses, quæque nos veneramur, etc. Et iterum: Lapis Christus lapidem fidei præclare glorificat, discipulorum præsidem. In Martyrologiis Latinis hoc festum recolitur prima Augusti, et eadem die pluribus illustratur in Actis Sanctorum. [S. Antonius.] — S. Antonius Magnus commemoratur hodie a solo Remensi, et quidem phrasi insolita: Memoria Patris Sancti Antonii; a cæteris profertur die sequenti, [S. Speusippus.] quemadmodum et S. Speusippus cum sociis, et S. Danax lector, qui hodie prodeunt tantummodo in Menæis et in Prologo recentius excusis. Et quidem in hoc ultimo titulus exhibet duntaxat duos fratres Peusipum (imo Speusippum) et Elasipum (id est Eleusippum), omisso Melasippo seu Meleusippo; in Synaxario autem agitur de tribus fratribus. Ibidem S. Leonilla, eorum avia, vocatur Neonilla. Cæterum vix alia tam varie scripta Sanctorum nomina reperias. [S. Galatianus] — Sanctum Galatianum nuspiam in libris ecclesiasticis Græcorum Latinorumve comparere asserit Mazochius in commentariis ad hunc diem; putatque eum aut minime distinguendum a S. Galatio, martyre Nicomediensi, qui in Martyrologio Hieronimiano Florentinii refertur ad XXII Februarii, aut novum omnino esse et huc usque ignotum Sanctum. Mallem ego Galactionem aliquem intelligi, sive ille Emesinus sit, qui apud Græcos et Slavos 5 Novembris colitur, sive qui 22 Junii celebratur, sive etiam ab utroque diversus. Marmori Neapolitano insculptum est: Nt. S. Galatiani, id est natalis; jamvero nomen illud Galatiani, maxime in obliquo casu, loco Galactionis facile scribi potuit; uti S. Metrophani memoria fit in eodem marmore loco S. Metrophanis, ad 4 Januarii, et S. Philoni ad 24 ejusdem mensis.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Maximus Totmensis.] Obiit Maximus anno 1650, et cultu qualicunque gaudet in sola civitate Totmensi, in qua degit. Est autem nomen ejus in codicibus hagiologicis adeo recens, ut in Dictionario hagiographico, anno 1836 typis vulgato, desideraretur, et non nisi in altera ejusdem editione, anno proxime elapso facta, comparuerit. Sufficiet itaque dicere, Maximum fuisse sacerdotem et simul stultos propter Christum æmulatum esse; quæ duo rarissime apparent sociata. [Damascenus Chilandariensis.] — Damascenus, vico Gabrovo Ternobiensis ditionis oriundus, et in monasterio Chilandariensi monachus ac deinde hegumenus, suspendio peremptus est a Turcis anno 1771. Mortis causam aliaque adjuncta declarata habes in Novo Martyrologio Græco; ex quo auctor Paterici Athonici narrat Damascenum, in metochium Sistovo in Bulgaria negotiorum causa profectum, cum inde in Montem Atho esset rediturus, a Turcis, debita monasterio solvere detrectantibus, non modo omnibus quæ secum habebat spoliatum fuisse, sed etiam stupri accusatum, quasi scilicet virgini cuidam Turcicæ vim intulisset, quam ipsimet subornaverant et in ejus mansionem Sistovianam clam adduxerant. Insontem coram tribunali trahunt calumniatores, mortisque sententiam ab invito judice extorquent, veniam de cætero vitamque Damasceno promittentes, si ad sacra sua transire vellet. At ille se christianum semper fuisse et ad mortem usque manere velle placide respondet. Quapropter ad locum supplicii ducitur, atque suspendio vitam absolvit, postquam se cruce signasset atque supremam ad Deum fudisset orationem. Apostata Alsatiensis Cerfberr, qui ejurata Christi fide nomen Ibrahim-Manzour-Effendi assumpsit atque anno 1827 vulgavit librum Mémoires sur la Grèce et l'Albanie pendant le gouvernement d' Ali-Pacha et paulo post a se ipse cruentis manibus pœnas repetiit, multis narrat in Turcia Europæa, ubi infanda adversus naturam facinora plane venialia sunt, fornicatio autem sanguine luitur, communissimam esse perdendi cujuslibet hominis exosi viam, mulierculam peregrinam clam in illius domum introducere. Illic ea lege. Cfr Νεὸν μαρτυρολόγιον, citat. in Paterico Athon. t. II, pag. 193.

DIES XVII.

[Ex Ostromirano.] Memoria venerabilis Antonii. (Ita omnes præter Remensem, cum Bas. CP. Hier. GP. Neap. Goth. Vind. Coisl. Flor. Sirm. Maz. Mg.)

[Ex variis.] SS. Memoria trium puerorum Speusippi, Eleusippi et Melesippi, equitum (Rum. cum Bas.). S. Antonii Romani, Novgorodiæ (Pap.).

† Theodoti, ep. Cyrensis in Cypro (Mg.). † Juliani Sabæ seu Senioris (Mg. Sirm.). † Achillei (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Antonius Magnus.] Maximo in honore esse apud Orientales sanctum cœnobitarum protoparentem testantur synaxaria Græca juxta ac Slavica. Ad institutum meum quod propius accedit, Synaxaristæ et menologi universim omnes pro hac die certatim pugnant, excepto solo Remensi, qui S. Antonium refert die præcedenti. In Arcad. legitur: Venerabilis Patris Antonii. In Mst. Rum. Sis. Chil. Men. Mosq. additur titulus Magni: Memoria V. P. N. Antonii Magni. In editione Bibliorum Ostrog. vocatur sanctus pro venerabili. Vaticano secundo insertus est: Antonius Magnus, abbas. Singularis est annuntiatio cod. Asseman. glagolitici: Sancti Patris nostri Beati Antonii, monachorum institutoris (seu cœnobiarchæ). Par. I breviter, pro more: Sancti Antonii. Denique Cap. Pap. Poss. habent brevissime: [S. Speusippus et Socii.] Antonius. — Rumiantsov. codex solus est, quantum sciam, qui hodie agat de sanctis tergeminis fratribus; convenit tamen hac in re cum Menol. Basiliano, quod ei præluxisse videtur. In hoc enim post commemorationem V. P. N. Antonii Magni, pergitur ita: Ἄθλησις τῶν ἁγίων τριῶν παίδων Σπευσίππου, Ἐλασίππου, Βελεσίππου καὶ τῶν σῦν αὐτοῖς, id est: Certamen sanctorum trium puerorum Speusippi, Elasippi, Velesippi et sociorum. In ipso vero textu nominantur ἱππηλάται ἄριστοι, equites insignes. Porro eadem prorsus ad litteram refert codex Rum. excusus; ita enim habet: Commemoratio V. P. N. Antonii Magni, et sanctorum trium (et) puerorum equitum, Speusipi, Velesipi et Elasipi; ubi particula et secundo loco posita, non præcedere debuit vocem puerorum, sed sequi. In eodem cod. additur, præter morem, sequens troparium in honorem sanctorum equitum martyrum: Trina claritas martyrio illustrata, Speusipe, Velasipe, (tertii nomen desideratur) ignea tormenta pati ausi coronam gloriæ a Christo accepistis. Orate Dominum pro grege vestro. [S Antonius Novgorodensis.] — Antonium, cognomento Romanum, commemorat hodie Synaxarium Papebrochii manuscriptum; cæteri vero referunt ad diem 3 Augusti, quo colitur. — De S. Juliano confer Acta SS. Oct. VIII, [S. Julianus.] pag. 349.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Antonius Dymensis.] Antonius hic, unus ex insignioribus Barlaami Hutynensis alumnis, monasterio ab eodem fundato præfuit ab anno 1273. Dymensis cognomen nactus est, quod, monasterio Hutynensi relicto, aliud exstruxit ad lacum Dymensem, quindecim chiliometris ab urbe Tichvina dissitum. Colitur hac die, qua videtur decessisse; sed tantum in suo monasterio, quod hodieque exstat, cum sacello ejus nomini dicato. [Cfr 1) Ambros., Hist. hier. Rus., IV, pag. 71. 2) Dict. hagiogr., pag. 34. 3) Muraviev, Vitæ SS. ad h. d., pag. 381 et seq.]
[S. Antonius Romanus.] Eadem die colitur Novgorodiæ S. Antonius cognomento Romanus, de quo agemus infra, ad diem tertiam Augusti, ejus memoriæ in universa Ecclesia Russiaca sacram. [Antonius de lacu Nigro.]
Commemoratur insuper alius Antonius, asceterii cujusdam ad lacum Nigrum, in diœcesi Novgorodensi siti, fundator. Verum de illo nihil amplius scire se fatentur scriptores Russi; ideoque et nos de eo silebimus. [Cfr Dict. hagiogr., pag. 39.]

DIES XVIII.

[Ex Ostromirano.] Sancti Athanasii et Cyrilli (Ita omnes) et Alexandri (CP.)

Eadem die memoria venerabilis Patris nostri Marciani Cyrensis (Men. Prol. Kal. cum Sirm. Mg.). [Ex variis.] Maximi, archip. Serbiæ (Chil. Bud. Euch.).

† Eusebiæ cognomento Xenæ (Bas. Maz. Mg.). † Theodulæ (Bas. Sirm. Mg.).

OBSERVANDA.

[SS. Athanasius, Cyrillus et Alexander.] Cum tres illi sancti primo loco positi aliquam pariant difficultatem, operæ pretium est varias lectiones diligenter colligere, ut lucis aliquid inde affundatur quæstioni modo agitandæ. Porro, quantum huc spectat, synaxaria omnia in tres classes dividi possunt; quarum prima eos laterculos complectitur, qui de Athanasio, Cyrillo et Alexandro nominatim agunt; secunda constat ex synaxariis, quæ referunt duos priores tantum, Cyrillum et Athanasium; tertia denique comprehendit eos codices, in quibus memoratur solus Athanasius. Ad primam classem pertinet solus, quantum sciam, codex Ostromiranus; quamvis alios etiam Slavicos exstare non dubitem: de Græcis codicibus hujus classis agetur modo. Ad secundam classem spectant plures codices, tum antiquiores, tum recentiores. Horum alii addunt titulum pontificis aut Alexandrini. Sic in Mst. diserte legitur: Memoria S. P. N. Athanasii et Cyrilli, archiepiscopi Alexandrini. Rectius in numero plurali habent Arc. et Rum.: Memoria sanctorum pontificum Athanasii et Cyrilli. Similiter glagoliticus Assemani: SS. PP. nostrorum Athanasii et Cyrilli, archiepiscoporum Alexandrinorum; cum quo conveniunt Horol. Cap. Men. Prol. Bud. Vat. uterque, Valach. etc. In aliis indicantur quidem iidem ambo, sed sine ullo titulo. Hos inter primo loco venit perantiquus codex Slavicus Par. I, in quo legitur ita: Sanctorum Athanasii et Cyrilli. Tum Sis.: SS. PP. nostrorum Athanasii et Cyrilli. Item Remens., Og. Mosq. vulgatus. In Ephemeridibus Græco-Moscis pro more ponuntur nuda nomina: Athanasius, Cyrillus. Ad tertiam classem denique referendum est Kalendarium Neapolitanum marmoreum, in quo sculptum est duntaxat: NT (seu Natalis) S. Athanasii episcopo. Cæterum quidam codices secundæ classis, etsi sola nomina utriusque pontificis proferunt, re tamen ipsa eos archiepiscopos aut patriarchas Alexandrinos esse satis indicant sive imagines adjectæ, ut in Ephemeridibus Papebrochianis, sive etiam synaxaria, ut in Menol. Basiliano. Fidenter itaque dico rectissimam esse lectionem Ostromirani codicis, adeoque Alexandri nomen ibidem omnino retinendum, licet contrarium tenere videatur cl. Nevostrujev. Esto taceant S. Alexandrum cæteri codices Slavici; an ideo dormitasse dicendus est Gregorius diaconus, qui eximium illud Evangelium exaravit, aut oscitanter addidisse nomen Alexandri, cum scribere debuisset Alexandrini? Nequaquam. Et re quidem vera in Kalendario CPolitano, quod Morcellius edidit notisque illustravit, aperte citatur Alexander una cum Cyrillo et Athanasio his verbis: Memoria reditus S. Athanasii ex exilio. Et memoria sanctorum Cyrilli et Alexandri. Ad hæc, in Menologio Basiliano figurato, breve synaxarium expresse loquitur non solum de SS. Athanasio et Cyrillo, uti præfert titulus, sed etiam de Alexandro, qui vocatur sanctus: Μετὰ δὲ θάνατον τοῦ ἁγίου Ἀλεξάνδρου, ait, Πατριάρχης γέγονεν Ἀλεξανδρείας, id est: Mortuo sancto Alexandro, patriarcha Alexandriæ creatus est (Athanasius). Jamvero quam facile esset transcriptori slavico Alexandri nomen duobus aliis in titulo adjicere, nemo non videt. Sed quinam Cyrillus et Alexander? Patriarchas Alexandrinos esse aiunt, ni fallor, omnes, excepto cl. Morcellio. Hic enim, in suo commentario ad hanc diem, stabilire conatus est, agi non de patriarchis Alexandrinis, sed de monachis CPolitanis, quorum alter, Cyrillus, Acœmetarum monachorum fuerit hegumenus et Studii monasterii rector circa annum 473; alter vero, Alexander, eorumdem monachorum auctor et parens. Non placet hæc sententia; et imprimis parum movet ratio, deprompta ex silentio Menologiorum et Menæorum de S. Alexandro aliis anni diebus; nam constat memoriam sancti hujus hegumeni agi bis in anno, die 23 Februarii et iterum 3 Julii. Quod magis mireris, innititur Morcellius Menologio Basiliano; sed solum titulum legisse contentus, nec ad picturas ejusdem attendit, nec synaxarium inspexit, in quo tamen, ut vidimus, expresse agitur de Cyrillo et Alexandro, Alexandriæ patriarchis. Accedit, quod lectio Evangelica, quæ ad hanc diem indicatur tum in codice Ostromirano, tum in codice Hierosolymitano sæculi X, quem edidit Scholzius, desumenda est ad diem 11 Octobris; jam vero isto die in Ostromirano codice agitur, primo loco, memoria SS. Nectarii, Arsaci, Attici et Sisinnii patriarcharum CPoleos, in Hierosolymitano autem fit commemoratio orthodoxiæ, hoc est septimæ synodi œcumenicæ: quæ duo sane ad Acœmetas monachos minime spectant. Liquet itaque sermonem hic non esse de Alexandro Acœmetarum parente, sed de decessore S. Athanasii, viro eximiæ sanctitatis; cujus vita gestaque optime illustrantur in Actis SS. ad XXVI Februarii, sed in fastis Menæisque Slavis omnino prætermissa sunt. Rationem hujus festi, quatenus ad Athanasium pertinet, abunde declaravit Morcellius in Commentariis ad Calendarium CPolitanum. [S. Marcianus.] — De Marciano, Cyro oriundo, sermo redibit ad 2 Novembris. [Maximus.] — Obitus Maximi, metropolitæ, consignatur hodie in Typico Chilandariensi, non illo, quod a me passim citatur, sed alio sequioris ævi. [S. Eusebia.] Ejus vita dabitur infra in Memoriis slavicis. — Cum S. Eusebiam, quæ et Xenia, codices Slavici referant ad diem XXIV hujus mensis, de ea tunc agere præplacet.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

Maximus, Stephani despotæ et Angelinæ filius, [Maximus, Serbiæ despota.] et prius Georgius dictus, ab infantia sacris codicibus legendis operam dabat. Castitatem vero colebat tam fideliter, ut, propter egregiam formam ab imperatoris filia sollicitatus, a proposito suo caste vivendi nullatenus potuerit dimoveri. A rege Hungariæ, cui tunc Serbia subdita erat, accersitus, accepit Sirmium regendum, et paulo post Sabellam, regis filiam, uxorem duxit. Verum enimvero cum eam ad sua sacra traducere non potuisset, ea intacta, in monasterium sese recepit, a semetipso fundatum. Cujus exemplum mox secuta est Sabella, postquam ad orthodoxos accessisset. Interea, mortuo Joanne, fratre suo, quin hæredem relinqueret, cogitur a proceribus Maximus thronum ascendere, non diu tamen occupandum. Etenim mox ab alienigenis pulsus, profugit ad Vlachiæ Voivodam Radulum, quem postquam cum Bogdano, altero Voivoda, ipsi inimico et jamjam præliaturo, reconciliasset, ab utroque archiepiscopus Vlachiæ salutatur; quod ægerrime tulit. Mortuo Radulo, ut ejus successoris Michnæ, Turcarum partibus addicti, impia conamina eluderet, obtinuit ut pacis componendæ causa in Hungariam mitteretur. Qua conclusa, literis regiis ad Michnam missis, apud regem Hungariæ mansit, eoque auxiliante monasterium Krusedolense sub titulo B. M. V. Annuntiatæ erexit, ubi et supremum diem obiit anno 1516, cælesti visione, ut fertur, antea recreatus. Supersedemus hæc ex antiquo Prologo contracta secundum Hungariæ historicos expendere. [Cfr 1) Raic, Hist. Serb., lib. IV, cap. VI et VII. 2) Vita ejus ex antiquo Prologo in Glasn., t. XI, pag. 124 – 129. 3) Illyric. sacr., t. VIII, pag. 60 et seq.]

DIES XIX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Memoria venerabilis Patris nostri Macarii Ægyptii (Mst. Par. Rum. Sis. Chil. Og. Eph. Vat. I. Poss. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Sirm. Hier. GP. Vind. Goth. Coisl. Flor. Maz. Mg.). [Vener. Patris Macarii Romani (Rum. Eph. cum Bas.)]. S. Macarii Alexandrini (Men. Hor. Prol. Kal. cum Sirl. Sirm. Maz. Mg.). S. Euphrasiæ seu Euphrosynæ, virg. et martyris (Men. Prol. Hor. Leopol. Kal. Euchol. cum Sirm. Maz. Mg.). S. Arsenii, archiepiscopi Corcyrani (Leop. Euch. Cap. Valach.).

† Theodoti, ep. Cypri et mart. (Bas. Sirm. Med. Maz. Sirl.). † Gregorii Nazianzeni translatio (Mg.). † Pauli eremitæ (Neap.). † Luciani, Paulæ et filiorum Hypatii, Claudii, Pauli et Dionysii (Mg.). † Lucilliani (Sirm.). † Memoria magni miraculi, Nicææ, quando nempe magnus imperator Ecclesiæ catholicæ portas aperuit eamque tradidit orthodoxis (Nan. Mg.). S. Antonius Martqophius (Iber.).

OBSERVANDA.

[S. Macarius Ægyptius.] Capponianæ tabulæ, ait Assemanus (Kal. VI, pag. 99), solum Macarium Ægyptium exhibent; pro Macario vero Alexandrino adjungunt Arsenium, Romanæ scilicet Ecclesiæ diaconum; imo verisimilius existimat idem Assemanus, non de Arsenio sermonem esse, sed de Macario Alexandrino; emendandam propterea inscriptionem, ita ut sit: Macarius, Macarius. Verum emendandus ipsemet vir doctissimus, quippe qui et Macarium Alexandrinum et Arsenium Magnum perperam introducat, ut infra dicetur. Utrumque Macarium, Romanum et Ægyptium, exhibet Menologium Basilianum; ubi notabis, Macarium Romanum non nudum aut hirsutum prodire, ut in tabulis Moscis, sed monachali veste indutum. [Macarius Romanus.] — Perlectis iis, quæ de fabuloso S. Macario disseruntur in Actis Sanctorum, in appendice ad 23 Octobris, pag. 563 et seqq. intellexi continuo, supervacaneum fore, egregio commentario addere quidquam, quum rem totam acute pariter ac erudite prosecutus sit commentator. Quapropter, pro instituto meo, quædam tantummodo proferre sufficiet ex fontibus mere slavicis. Et primo quidem animadvertendum est, in Menologiis Slavicis Macarii Romani memoriam fieri plerumque die 19 Januarii, quæ etiam duobus aliis Macariis, Ægyptiaco et Alexandrino, sacra est; rarissime vero die 23 Octobris, quæ apud græcos menologos recentiores solemnior habetur. Sane in Menologio Basilii continetur breve Macarii Romani elogium ad diem 19 Januarii, quod inde in sua menologia et synaxaria derivarunt auctores slavi ferme universi. Excipiendus Prologi manuscripti bibliothecæ Vindobonensis transcriptor serbus, qui cæteroquin tum diem 23 Octobris, tum ipsammet fabulam de Macario Romano, ad literam mutuatus est ex Maximo Margunio, episcopo Cytherorum. In recentioribus autem Menæis, quibus utor, item in Menologio Versinsciano et in Horologio catholicorum Ruthenico, non modo fabula de Macario Romano, sed et omnis memoria prorsus expuncta est. In Monumentis literarum Russicarum antiquis, tomo tertio, quo genuinum librorum apocryphorum et fictitiorum textum exprimendum curavit Pypin, de republica slavica jam bene meritus, duplex exstat narratio de Macario Romano; brevissima altera, altera longior multoque fabulosior quam illa altera, quam ex Prologo Serbico bibl. Vindobonensis in usus meos descripsi. Harum prior deprompta est ex prologo pergameneo bibl. publicæ Petropolitanæ anno 1432 exarato, et sequentem titulum præsefert: Ejusdem mensis (Januarii) die 19 memoria VV. PP. nostrorum Macarii Romani et Macarii Ægyptiaci eremitæ. Posterior, sæculo XIV scripta et Analectis Paisianis inserta, agit de tribus monachis, quomodo scilicet S. Macarium invenerint. Eidem in cod. Tsarskiano, sect. III, n° 70 inscriptum est: Mensis Januarii die 19, vita sancti venerabilis Patris nostri Macarii, qui prope paradisum viginti stadia circiter repertus est (pag. 135). Erraret autem ille qui Macarium Romanum a Russis hodiernis veluti sanctum coli putaret aut fabulam istam pro re vera et certa haberi. De modo pingendi Macarium dicetur alibi. Interea observet velim lector in Ephemeridibus Græco-Moscis figuratis inscriptionem slavonicam aliquantulum deformatam esse a pictore belga, qui litteras I et N passim confundit; præterea ultimo inscriptionis vocabulo significari non episcopum (ΕΠΙΚ) sed Ægyptium, (ΕΓΙΠ), ipsa veste Macarii Ægyptii errorem arguente, ut jamdudum observaverat Papebrochius. — Alexandrinum eremitam utrique Macario cognominem referunt codices sequioris ævi. [S. Macarius Alexandrinus.] — Euphrasia Nicomediensis laudatur in Men. Basilii; [S. Euphrasia.] Kal. Serbicum anni 1807, Hor. et Leopol. habent: Sanctæ Euphrosynæ, virginis, quasi non fuerit etiam martyr. Virginem et martyrem recte vocant Menol. et Versinski. [S. Arsenius Corcyranus.] Vide Acta SS. ad hanc diem. — Archiepiscopus vocatur Arsenius in Kal. Serbico, episcopus in Leopolitano et Valachico. Cappon. tabulæ referunt nudum nomen. In Cal. Papebrochii manuscripto legitur: Et S. Arsenii, archiepiscopi Cverkiscensis, manifesto errore, pro Corcyrensis, vel, ut Russus diceret: Korkirski. Corcyræ enim nomen pronuntiant Russi korkiram, et inde adjectivum korkirski efformant. Assemanus, ut dixi, non modo hunc Arsenium cum magno illo Arsenio eremita confundit, sed etiam verisimilius existimat non de Arsenio sermonem esse in tabulis Capponianis, sed de Macario Alexandrino sacerdote; at perperam; nam in tabulis illis expresse nominantur Macarius et Arsenius; et quidem alter monachus, alter episcopus, ut patet ex pictura apposita (pag. 99, t. VI.) Nequaquam igitur emendanda erat inscriptio Capponiana, nec scribendum: Macarius, Macarius, quemadmodum id legitur in Menæis Græcis, et placuit Assemano. Arsenium, episcopum Corcyræ, certe referunt Kalendaria Leopolitanum, Serbicum et Valachicum, quæ duo ultima anno 1807, Budæ excusa. Vita ejus adhuc inedita est; plura tamen de eo legere licet in Actis SS., in Addendis ad XIX Jan. (t. II, pag. 1138). [S. Antonius Martqophius.] — Post sanctam Ninam, quæ omnium prima semen fidei christianæ in Iberiam seu Karthliam invexerat, regnante nempe Pharsmano IV, venerunt in eamdem regionem tredecim monachi Syri, duce Joanne Zedazeno, quo salutare Jesu Christi nomen latius propagarent. Horum ex numero fuit sanctus Antonius, cognomento Martqophius, qui sedem suam fixit in Guthaëba, antiqua episcoporum Karthliensium sede, ibique templum excitavit Salvatori sacrum et imagine Edessena, quæ adorandam Christi Domini faciem repræsentat, celeberrimum; propter quam iconem solet beatus vir passim exhiberi cum picta tabula. Martqophiensis vero cognomentum nactus est, quod, sociis in monasterio Guthaëbæ relictis, ipse in vicinam speluncam secessit, ut eremitarum more, Deo soli solus viveret: Iberorum enim idiomate Martqophi significat solitarium seu hominem solitarie degentem. Est locus iste, hodie Martqoph, peramœne in montanis situs, nec nisi viginti chiliometris a Tiphlisio distans. Mansit ibidem S. Antonius annos quindecim, jejuniis et orationi imprimis deditus; quin etiam, si auctoribus, quos sine judicio sequitur Muraviev, fides adhibeatur, S. Simeonis Stylitæ, qui columnam ascenderat anno 423, conversationem imitatus est, eaque de causa ipse quoque Iberiæ stylita passim nuncupatur. Exstare etiamnum aiunt columnam, in qua degerit sanctus Antonius. Sepultus est in ecclesia monasterii a se conditi, quo deinceps sedem suam transtulit episcopus Rusthaviensis, diruto Rusthavio, priori episcoporum sede. S. Antonii cultum ecclesiasticum manifestum facit tum officium, in ejus honorem conscriptum ab Antonio patriarcha, tum etiam templum Martqophiense, nuperius a fundamentis instauratum atque fidelium concursu frequens. Secum pugnat Muraviev, dum sanctum Antonium coli dicit die XIX, in tabula autem picta, quam initio mensis præmisit, refert ad diem XXII. Plura cupienti præsto sunt 1) Wakhoucht, Descript. geogr. de l'lberie, pag. 303, 305. 2) Klaproth, Voyage au Caucase et en Georgie, tom. II, p. 67. 3)Muraviev, Januar. pag. 394 et seq.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Macarius, monachus Kievocryptensis.] Conditus in cryptis Antonii, ubi ejus exuviæ etiamnum asservantur. Mortis annus ignoratur. Coli dicitur hac die in Laura Kievocryptensi. [Cfr Dict. hag., pag. 175.]
[Theodorus Novgorodensis, Salus.] Eodem die colitur Theodorus Novgorodensis, qui sæculo XIV floruit. Novgorodia oriundus et in timore Dei a parentibus educatus, ut adolescens factus est, sacris lectionibus non minus quam Nicolai Kacanovii, de quo alibi, exemplo accensus, stultus pro Christo fieri statuit. Itaque, Salorum instar, in summa vixit paupertate, omnia, quæ ab aliis dono accipiebat, egenis erogans; nudisque pedibus etiam rigidissimo hiemis tempore ambulans, nec ubi caput reclinaret habens. Cum irrideretur ac injuriis peteretur, pro irrisoribus orationes Deo fundebat. Nocturno tempore ecclesias civitatis circuibat solus, pro ejus prosperitate Deum deprecans. Tandem mortem adesse sentiens: “Valete, aiebat, obviam sibi occurrentes alloquens, valete, longum namque mihi imminet iter.” Colitur Novgorodiæ, ubi corpus ejus quiescit, habetque officium proprium. [Cfr Dict. hag., pag. 280.]

DIES XX.

[Ex Ostromirano.] Memoria venerabilis Euthymii. (Ita omnes.)

[Ex variis.] SS. martyrum Bassi, Eusebii, Eutychii et Basilidis (Men. Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Mg.). SS. martyrum Innæ, Pinnæ et Rimmæ (Men. Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Med. Mg.). SS. MM. Eugenii, Valeriani, Candidi et Aquilæ (Prol. cum Bas. Sirm. Sirl. Med. Mg.).

† Sebastiani (Neap.). † Neophyti, mart. (Sirl.). † Petri Telonarii (Sirm. Mg.). † Annæ Romæ mortuæ (Sirm. Flor.). † Charitinæ, mart. (Sirm. Flor.). † MM. Thyrsi et Agnetis (Sirm.). † Leonis, imper. (Sirm.). † Elpidii, Danactis et Helenæ (Flor.).

OBSERVANDA.

[S. Euthymius.] Natalis agitur dies S. Euthymii, qui in Rum. vocatur magnus; similiter in Menæis excusis et in aliis recentioris ævi synaxariis, præeunte Menologio Basilii. Arcad. concordat cum Ostromirano; in Paris. Assem. Rem. Possev. habetur: Sancti Patris nostri Euthymii. Vaticanum utrumque brevius: Euthymius abbas; in Ephemeridibus Moscis recte: [S. Bassus et soc.] Euthymius. — De S. Basso seu prima turma sanctorum martyrum agit Menologium Basilii ad præsentem diem; [S. Inna et soc.] vide dicenda infra ad VII Februarii. — De S. Inna et sociis ejus iterum sermo erit die XX Junii, quando agitur translationis memoria, dum hodie recolitur passio. — Sancti quoque Eugenii et sociorum commemoratio fiet melius ad diem sequentem, [S. Eugenius et soc.] quo refertur in Slavicis codicibus. [S. Charitina.] — S. Charitinam retulimus jam die decima quinta. [S. Anna.] — Juxta Sirm., S. Anna obiit in vetere Roma, at juxta Flor., in senectute.

DIES XXI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Passio S. martyris Neophyti (Mst. Ass. Rum. Chil. Prol. Hor. Cap. Og. Men. Euchol. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Hier. GP. Vind. Flor. Nan. Mg.). S. Patris Maximi, confessoris (Mst. Par. Rum. Prol. Chil. Sis. Og. Cap. Pp. Vat. Men. Hor. Kal. cum Hier. GP. Vind. Coisl. Msq. Sirm. Msq. Goth. Mg.). S. Zosimi, ep. Syracusani (Rum. cum Bas. Sirm. Maz. Flor. Med. Mg.). SS. Eugenii, Valeriani, Candidi et Aquilæ (Chil. Men. Prol. Og. Leop. Euchol. Hor. Kal. cum Flor. Mg.). S. Agnetis (Men. Prol. Kal. cum Neap. Med. Mgg.). S. Anastasii Cryptensis (Kal.).

† Synaxis Irenæ, martyris (Mg.). † Thyrsi et Agnetis, martyrum (Sirm. Med.). † Monachorum quatuor in Tyro (Mg.). [Neophyti, prosmonarii Vatopedi (Ath.)].

OBSERVANDA.

[S. Neophytus.] In quibusdam synaxariis commemoratur solus Neophytus, omisso S. Maximo, uti in Bas. et Assem. In Rum. ponitur secundo loco post Maximum; et ita fere apud omnes, excepto Mstislavico. Acta S. Neophyti, quæ in Menologio Slavico leguntur, et magnam partam ex libris liturgicis deprompta sunt, plura continent fabulosa. Observat Falconius apud Assemanum: Ista Acta homo impostor tradit, quibus tantum ex verisimili est credendum humana fide. Præter martyrium, fabula omnia, etiam nomen Neophyti, quod insolitum (Kal. VI, pag. 101). [S. Zosimus.] Id durius. — Zosimum inveni in solo cod. Rum., ubi vocatur Izosimi: pejus in Actis SS. Losimi, nisi sit mendum typographi. Zosimi, episcopi Syracusani, memoriam agit hac die Men. Basilianum; ex quo fonte probabiliter desumpsit eum codex Mstislavicus; ex Mst. vero Rumiantsovianus; in Men. Slavicis commemoratur die 30 Martii. — In Men. Basilii Eugenius cum sociis commemoratur ad diem præcedentem postremo loco. [S. Eugenius et soc.] Postremus quoque prodit in quibusdam kalendariis recentioribus, uti in Menæorum libro; in aliis vero, uti in Kal. Serbico anni 1807, item in Leop. et Mosquensi obtinet primum locum; in Typico Serbico sæc. XIV et in Bibliis Ostrog. nominatur solus, ac si præcipuus esset in Trapezuntina martyrum turma. [S. Agnes.] — Nuspiam legi S. Agnetem ad hanc diem, præterquam in Prologo et Menæis, quæ continent ejus Vitam, a S. Ambrosio conscriptam. Hac eadem die commemoratur in Kal. Neap. (Cfr Mazochii, Kal. Neap. tom. I, p. 17), et in Mart. Romano (Cfr Acta SS. Jan. II, p. 350). In Med. additur: Romæ. Nos de ea egimus ad 14 Januarii, et iterum agemus ad 5 Julii. [S. Anastasius.] — Anastasius, monachus Cryptensis et martyr, remissus est a Versinskio ad diem sequentem. [SS. Martyres in Tyro.] — In Menæis Græcis numerantur tantum quatuor martyres in Tyro, ut patet ex disticho adjecto; at in Indice ms. Papebrochii numerus hic mutatus est in quadraginta. — Synaxin Irenes nuntiant Menæa Græca et Cytheræus Maximus, [Synaxis S. Irenes.] nullo elogio addito. Synaxis ista fieri solebat in celeberrima ecclesia S. Irenes ad mare posita (πρὸς θάλασσαν), quæ propterea vocabatur maritima (παραθαλάσσια) aut etiam S. Irene ad Fretum (τὸ πέραμα). Jamvero in Actis S. Marciani, presb. et œconomi magnæ ecclesiæ CPolitanæ, de quo nos egimus die X Januarii, narratur templum hoc S. Irenes, quæ est inter martyres admirabilis, excitatum fuisse a S. Marciano mari proximum; “adeo ut huic quoque templo conveniat quod dictum est: Ipse super maria fundavit eam (Ps. XXIII, 2), omnium scilicet opifex.” Templi encænia quotannis peragebantur vigesima Januarii. Quo tempore magnus erat concursus multitudinis et frequens in ore omnium decantabatur Marcianus et cætera (Acta SS. Jan. I, pag. 614 et 615). De hac eadem ecclesia iterum sermo fit in Vita S. Auxentii, archimandritæ, n. XI, in actis S. Isidori, in cujus honorem ædem ædificaverat idem Marcianus; præterea, in Vita S. Matronæ (9 Nov.), ubi dicitur nomine Pacis Dei fuisse appellata (Pacem enim Irene græco idiomate significat), ut S. Sophiæ templum a divina Sapientia nomen suum traxerat. Plura de situ hujus Irenes maritimæ vide apud Cangium (CP. christ., lib. IV, pag. 148), ubi et aliæ ecclesiæ sanctæ hujus megalomartyris recensentur; colitur autem S. Irene apud Græcos die 5 Maii. Quod vero hodie Menæa et Margunius annuntiant hanc synaxim, nullo prolato sanctæ martyris elogio, noli inde concludere agi hic de sancta minus celebri, sed in memoriam potius tibi revoca, nonnisi celebriorum sanctorum synaxes fieri aut ecclesiarum eisdem sacrarum dedicationes commemorari. Neque dubium est quin memoria sit S. Irenes megalomartyris, ut vocatur apud Græcos. Denique notabis, antiquitus hanc synaxim celebratam fuisse die XX Januarii; unde postmodum translatam ad diem præsentem, fortasse propter festum S. Euthymii Magni, diei vigesimæ affixum. In Men. Gr. additur: Eadem die ἐν τῶ κῶ πασχα κυριακη τοῦ ἀζώτου (id est dominica Prodigi seu ἀποκρέως), cum sequenti disticho:

Ἄσωτος ἔιτις, ὠς ἐγὼ, θαῤῥῶν ἴθι.
Θείου γὰρ οἴκτου πᾶτιν ἤνοικται θύρα.

id est:

Prodigus si quis, ut ego, audacter veni:
Divinæ enim misericordiæ omnibus aperta est via.

Sanctum aliquem esse hunc Asotum putavit Bollandus in prætermissis ad præsentem diem; fatetur tamen se nusquam in aliis martyrologiis ejus legisse nomen. Sed nec legi poterat, cum disticho illo celebretur in Menæis non sanctus Asotus, sed dominica Prodigi, Latinis Septuagesimæ, quemadmodum et alibi celebrantur dominica Paralytici, aut Tyrophagi, etc. Idem est ac si diceretur S. Septuagesima. [Neophytus Vatopedii.] — Claruit Neophytus in monasterio Vatopedii, ubi prosmonarii munere fungebatur. Hic dum in quadam metochia negotiorum monasterii causa versabatur, gravi morbo correptus mortemque sibi imminere sentiens, Deiparam ferventer adprecatus est, ut sanitatem sibi reddere dignaretur. Orantem exaudivit Maria, annumque integrum concedi nuntiavit, quo ad mortem sese pararet. Valetudine recuperata, in monasterium remeavit Neophytus; sed, anno præterlapso, cum quadam die dominica ad synaxim se disponeret, iterato vocem de icone B. Virginis procedentem audire sibi visus est, imminentis mortis prænuntiam. Et quidem, peracta synaxi, diem obiit in pace; quandonam incertum. Cfr Νέος παράδεισος, citat. in Pater. Athon., tom. II, pag. 377.

DIES XXII.

[Ex Ostromirano.] Passio S. Apostoli Timothei. (Ita fere omnes.) S. Anastasii, Persæ (Chil. Og. Prol. Hor. Kal. Arc. Cap. Men. cum Bas. Sirm. Maz. Mg. Neap. Hier. GP. Vind. Nan. Pg. Msq. Itg.).

[Ex variis.] SS. martyrum Victoris et Vincentii (Mst. cum Bas. Neap. Mg. Sirm.). SS. MM. Manuelis, Petri, Georgii, Leontii, Sionii, Gabrielis, Joannis, Leontis, Parodi, et aliorum 377, in Bulgaria (Men. Prol. Kal. cum Bas. Mg. Med. Sirm. Maz.). S. Anastasii Cryptensis (Men. Kiov.). Translatio reliquiarum S. Ignatii (Pg.).

† Callinici, hegumeni Casularum (Bibl. Taur., t. I, p. 308). † Ananiæ (Goth. Msq.). † Translatio reliq. Anastasii Persæ (Itg.). † Agathonis (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Timotheus.] Concordat omnino Ostromiranum cum Menologio Basiliano, si demantur Victor et Anastasius Kievo-cryptensis. Unde perperam scripsit Versinski agi in eodem de S. Timotheo ad 24 Januarii. Præter passionem S. Anastasii Persæ commemoratur ibidem translatio reliquiarum ejusdem martyris (Cfr Acta SS. Jan. II, p. 563. Assem. Kal. VI, 101. Morcel. Kal. CPolit., t. II, p. 33. Menæa ex Metaphraste). [S. Anastasius Persa.] — Acta S. Anastasii Persæ habentur latine apud Surium ad 22 jan. Videantur Act. SS. Jan. II, p, 422 seq.; Morc. Kal. CP. loco cit.; Menæa ex Metaphraste; Prologus ad 24 de translatione corporis S. Anastasii. — De S. Victore agit hodie solum Martyrologium Romanum, [S. Victor.] et simul de Vincentio, Orontio, Acquilina ejusque marito, Gerundæ in Hispania passis. (Act. SS. Jan. II, pag. 389 et seq.) — Menol. Basilii et Sirm. agunt de Vincentio archidiacono Cæsaraugustano, [S. Vincentius.] qui Valentiæ passus est simul cum Valerio episcopo. In Menæis Slavicis recurrit ad 11 Nov. (Surius, 22 Jan.; Act. SS. Jan. II, 393 et seq.; Ruinart., II, 343). Adest quoque in marmore Neapolitano. De quonam Vincentio agatur in cod. Mstislavico dicant alii peritiores. [S. Manuel et soc.] — De S. Manuele conferantur Acta SS. Jan. II, pag. 441. Assem. Kal., t. VI, p. 353. Theophyl. Opp. t. III.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Anastasius. Kievocryptensis.] Anastasius, monachus Kievo-Cryptensis, martyrium fecisse perhibetur sæculo XI; cætera ignorantur, nisi quod diaconatu erat ornatus. Corpus ejus asservatur in cryptis Antonii; memoria vero ad hanc diem recolitur in solo monasterio Cryptensi. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 22. 2) Menol. Verš. ad h. d.]

DIES XXIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Passio S. Clementis, episcopi Ancyrani. (Ita omnes cum Bas. Hier. GP. CP. Pg. Nan. Sirl. Vind. Flor. Msq. Sirm. Maz. Mg.). SS. MM. Agathangeli, Charitonis, Christophori, Phlegontis et Eucarpii, militum Amisi (Par. Og. Men. Pr. Kal. Hor. cum Bas. Sirm. Mg. Maz. Neap. CP. Hier. GP. Coisl. Goth. Msq. Flor. Nan.). S. Paulini, episc. Nolani (Men. Kal. Prol.). S. Maysimæ Syri (Prol. Men. Kal. cum Mg.). Ven. Salamanis Silentiarii (Prol. Men. Kal. cum Mg.). Commemoratio sextæ Synodi generalis (Prol. Kal. cum Mg.). [Gennadii Kostromensis (Prol. Kal.)].

† Eusebii abb. (Mg. Mde. Sirm.). † Duorum Martyrum in Pario (Mg.). † Desponsatio B. M. cum S. Josepho, Jerosolymis. (Itg.)

OBSERVANDA.

[S. Clemens.] In Ostromirano agitur de S. Clemente die sequenti. In Menæis leguntur acta ejus ex Metaphraste et aliis; [S. Agathangelus, et alii.] Acta SS. Jan. II, pag. 458. — Agathangelus, diaconus, a S. Clemente conversus ad fidem, palmam martyrii tulit 5 Novembris. Cæterorum sola nomina commemorantur. [S. Paulinus.] — In Mart. Rom. venit S. Paulinus ad 22 Junii; in Menæis legitur Vita ejus ex Dialogis S. Gregorii M. papæ desumpta. (V. Fabr. IX, 315.) — De sancto Maysima nihil in Menologio Basiliano, [S. Maysimas.] quidquid dicat Versinskius; nihil quoque de Salamane; [S. Salamanes.] at utriusque Acta exhibentur in Act. SS. Jan. II, 489 et seq. Refertur insuper die XVII Februarii. [VI Synodus.] — De VI Synodi memoria Cfr Act. SS. Jan. I, pag. 623.

MEMORIÆ SLAVICAE.

[Gennadius Kostromensis seu Lubimogradensis.] Gennadius, in baptismo Gregorius dictus, divitibus parentibus Joanne et Helena in Lithuania ortus, a puero divinis rebus vacavit in ecclesiis assiduus, ideoque a parentibus frequenter reprehensus. Ubi adolevit, paterna domo clam relicta, in Russiam profectus est, variisque regionibus peragratis, Mosquam Novgorodiamque perlustravit, ac tandem ab Alexandro Svirensi, qui inter sanctos Russiæ recensetur, ad Cornelium Comelscensem destinatur, mediis in silvis degentem. A quo benigne exceptus habitu monachali induitur, priori nomine mutato. Verum cum peregrini juvenis ardentissimo fervore ad invidiam concitarentur fratres, in ipsum Cornelium hegumenum mox insurrecturi, concesserunt ambo in eremum quamdam, ad lacum Surensem sitam, ibique reclusorum more vixerunt, laboribus orationibusque intentissimi. Paulo post sociorum numero crescente, ecclesiam Transfigurationis cum monasterio erexit Gennadius, illudque usque ad mortem rexit. Obiit autem die 23 januarii anno 1565, miraculis in vita et post mortem, ut fertur, conspicuus. [Cfr 1) Prolog. ad h. d. 2) Dict. hag., pag. 74. 3) Murav., par. 398. 4) Menol. Vers., ad h. d.]

DIES XXIV.

[Ex Ostromirano.] Passio sancti martyris Clementis.

[Ex variis.] Memoria venerabilis Xeniæ. (Omnes præter Ostromiranum.) SS. MM. Pauli, Pausirii et Theodotionis (Rum. cum Bas. Maz. Sirm. Med. Mg.). S. Babylæ Siculi, martyris, et discipulorum ejus Timothei et Agapii (Prol. Kal. cum Mg.). S. Macedonii (Prol. Men. Kal. cum Mg.). Translatio reliquiarum S. Anastasii Persæ (Prol. Kal. cum Mg.). [Joannis Cazanensis (Hag.)]

† Philonis, episc. Calpasii in Cypro (Neap. Mg.). † Vincentii, mart. (Nan.). † Philippi, presb. (Mg.). † Helladii commentarisii, mart. (Mg.). † Hermogenis et Mennæ, mart. (Mg.). † Barsimei et duorum fratrum (Mg.). † Zosimi (Mg.). † Joannis Baptistæ memoria juxta sepulchrum (Mg. Marg.). † Theodulæ, mr. (Med.). † Monachorum in monasterio S. Sabæ occisorum (Msq.). † Publii, abb. (Med.). [Dionysii Olympici (Ath.)].

OBSERVANDA.

[S. Clemens.] De S. Clemente, episcopo Ancyrano, ejusque in martyrio sociis agunt omnes die præcedenti, solo Ostromirano excepto. [S. Eusebia Xene.] — S. Eusebia, virgo, cognomento Xene seu Xenia, id est peregrina, quam Possevinus perperam vocat Euximiam, refertur hodie apud Synaxaristas Slavicos fere omnes. In Menologio Basilii nominatur ad XVII Januarii. Ejus Acta græce vulgavit Assemanus in Bibl. Orient., t. II, pag. 51; exstant latine in Actis SS., tom. II, pag. 598 et seq. et apud Surium ad XXV Januarii. In Menologio Slavico legitur Vita desumpta ex mss. græcis et Metaphraste. — Tabulæ Papebrochianæ repræsentant cum S. Xene sanctum Paulum, [S. Paulus et soc.] martyrem, quem Papebrochius corrupte legit Pabelum. In Men. Basiliano habetur: Certamen SS. MM. Pauli, Pausirii et Theodotionis. Quorum duo priores fratres erant monachi; et occurrunt in solo codice Rumiantsoviano; Paulum exhibent Ephemerides Græco-Moschæ. Theodotionis nomen prætermissum utrobique. Miror nihil legi de his martyribus nec in Menæis Slavicis, nec in Menologio recentissimo Versinskii. — Papebrochius confundit Paulum, de quo modo, cum Babyla, presbytero Antiocheno, [S. Babylas.] qui in Siciliam profugiens martyrium passus est cum duobus discipulis, atque a celeberrimo S. Babyla, episcopo Antiocheno, distinguendus est. — De S. Macedonio cfr Act. SS., [S. Macedonius.] Jan., t. II, p. 593 et seq. — MM. Sabaitis videtur errore appositus dies 24 (κ͂δ) pro 14 seu ῖδ. [SS. MM. Sabaitae.] — De Philone, discipulo S. Epiphanii, vide Mazochium ad hunc diem. [S. Philo.] — Theodota aliis Eusebia, [S. Theodota.] mater sanctorum puerorum et martyrum Urbani, Pricidiani et Apolonii, diserte nominatur hodie in Menæis Græcis Mediolan.; et in Actis S. Babylæ sanctissima femina fuisse dicitur. [S. Joan. Baptista.] — Templi S. Joannis B. juxta sepulcrum, πλησιον τοῦ Τάφου,meminit Cangius libro IV CP. Christianæ, pag. 104; quid autem per Ταφον intelligendum sit, dicere nequivit, nisi quod ædes conjuncta fuerit sepulcro Dominico in Locis Sanctis. — In libro, cui titulus Νεὸς παράδεισος, [Dionysius Olympicus.] de Dionysio multa tradit auctor anonymus, quæ verissima esse attestatur initio narrationis, nos vero breviter exponemus. Jacet videlicet in diœcesi Phanariensi vicus Platina, satis obscurus, ubi degebant Nicolaus et Theodora, Dionysii parentes, conditione pauperes, pietate non postremi. His florenti ætate orbatus Dionysiis, erudiendis pueris dedit operam, atque inde vitam suam sustentavit, donec, relictis omnibus, in monasterium τὰ μετέωρα abiit, monente ac comitante Anthimo, cœnobii illius monacho, qui negotiorum causa Platinam venerat. Mox tamen in Montem Athum, inscio, quin et invito præposito, clam aufugit, ubi seni cuidam Seraphimo instituendum sese tradidit. Sacerdotio auctus, a Seraphimo, ad primarii hegumeni munus interim promoto, licentiam impetravit in solitudine Deo serviendi, atque non procul ab asceterio Caracallæ in vasto deserto sedem sibi delegit, ubi ecclesiam SS. Trinitatis erexit et triennio tenuit, vitam severissime instituens. Tum ad Loca Sancta invisenda mare transfretavit, parumque abfuit, ut ad cathedram Hierosolymitanam fuerit promotus. In Montem Athum redux, altero septennio solitarius degit; quo peracto, hegumeni munus in monasterio Philothei suscepit invitus, at paulo post, murmurantibus fratribus, qui rigidiorem ejus vivendi modum ægre ferebant, valedixit, et in Berrhœensem secessit regionem, comitantibus quibusdam fratribus; fuitque monasterio S. Antonii parum frequenti præpositus. Cum autem hic quoque ad cathedram episcopalem expeteretur Dionysius, fama scilicet ejus undique manante, in montem Olympum sese abscondit, ubi ad extremum vitæ suæ diem latuit, plura a loci domino Saraceno juxta ac a dæmonibus perpessus. Obiit die XXIV Januarii, anno incerto, postquam adstantes fratres eximia commonuisset exhortatione. Floruit sæculo XVI. Cfr Νεὸς παράδεισος, cit. in Pat. Athon., tom. II, p. 46.

MEMORIÆ SLAVICAE.

[Joannes et Petrus Cazanenses.] Synclitici nomen habet Joannes in Menæis Novgorodensibus anni 1664. Passio narratur ab annalista hoc modo: Anno 1529, regnante Joanne IV, Novgorodiam, quæ Inferior nuncupatur, invaserunt Tartari; a quibus comprehensus, aut potius raptus, et in captivitatem abductus est juvenis quidam, Joannes nomine, castitatis et orandi studio, nec non et liberalitate erga egenos conspicuus. Hunc igitur, ut a fide Christi ad impuram Mahometi sectam pertraheret Chani præceptor, tum blanditiis, tum minis usus est; sed frustra. Quare confessoris constantia exacerbatus, capite eum plecti jussit, non procul ab urbe, summoque in colle. Accidit autem, ut non extemplo animam exhalaverit Joannes; sed, licet gladio in collo percussus, totoque corpore graviter læsus, pro semimortuo relictus sit. Ad se igitur reversus, caputque sanguinolentum manibus sustentans, sacerdotem arcessivit fortis athleta, et veniam peccatorum nactus, ac viatico refectus, inter populares supremum spiritum edidit. Sepultus est in silva, in veteri cœmeterio, non longe ab urbe dissito. Aliquot post annis, inclaruit ibidem alter Christiani nominis confessor, Petrus nomine, cum adhuc esset neophytus. Accidit nempe, ut Tartarorum dux Sih-Ali, tertio Cazaniam missus, indeque pulsus, Sviazscum urbem fuga petere coactus sit. Quem cum plures mercatores et milites sequi non valerent, a Cazanensibus crudeliter occisi sunt. Inter hos porro fuit Petrus noster; quem cum parentes ejus, Mahometi erroribus addicti, blandiendo et minando ad eosdem reducere frustra essent conati, judici tradiderunt, extremo supplicio damnandum. Sepultus est Petrus Cazaniæ in loco, quo nostra ætate ecclesia Resurrectionis exstat. Hactenus scriptores indigenæ. [Cfr. 1) Murav., Vitæ SS. ad h. d., pag. 435. 2) Dict. hag. pag. 117 ed. 1862.]

DIES XXV.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. Gregorii Theologi. (Ita omnes.)

[Ex variis.] S. Isaiæ prophetæ (Pp. cum Mg.). S. Publii, mon. in Syria (Menol. Prol. Kal. cum Mg. Sirm.). S. Mari cantoris (Men. Kal. Prol.). S. Felicitatis et septem infantium ejus, Januarii, Felicis, Philippi, Silvani, Alexandri, Vitalis et Martialis (Kal. Prol. cum Mg.). Festum SS. Deiparæ Dolorum solutricis (Kal.).

† MM. Medulæ et soc. (Mg.). † Demetrii, sceuophylacis (Mg.). † Apollinis (Mg.). † Translatio Theodori Studitæ, Platonis, et Josephi archiep. Thessalonicæ (Med.). † MM. Juventini et Maximi, Antiochiæ (Act. SS.) [Auxentii, epirotæ, Synax.]

OBSERVANDA.

[S. Gregorius.] S. Gregorius Nazianzenus commemoratur quidem hodie in quibusdam Martyrologis Latinis; coli tamen solet apud Latinos die IX Maji, quo nulla prorsus fit mentio ejus in codicibus Græco-Slavicis. [S. Isaias.] — Apud Maximum Cythereum et in Menæis Græcis anno 1595 excusis annuntiatur commemoratio S. Isaiæ prophetæ prope S. Laurentium CPoli; quæ quam ob rem instituta sit, nescitur: omissa quoque est in eorumdem Menæorum editione Veneta anni 1843. [S. Mares.] — S. Mares, abbas in Syria, propter vocis claritatem et psallendi artem cantor dictus est; καλόφωνος ἦν καὶ ψάλτης τέλειος ὑπάρχων, aiunt Menæa Græca. [S. Juventius.] — Miratur Bollandus nusquam in Græcorum Menæis, Menologiis, aliisve fastis sacris SS. Juventii et Maximi exstare memoriam; idem silentium deprehenditur in Synaxariis Slavicis; ideo tamen noluimus eos prætermittere. Eorum acta ex homilia XL S. Joannis Chrysostomi exstant apud Bollandianos, ad hunc diem, pag. 109 et seq. [B. V. Maria.] — Beata Maria cognomento Dolorum Solutrix seu potius dolores meos extingue, (sic enim sonat titulus), colitur hodie in ecclesia Mosquensi S. Nicolai Pupysensis. [Auxentius.] — Anno Domini 1720, ut scriptor Græcus testatur, capite truncatus obiit Auxentius, annos triginta natus, natione Epirota. Juvenis venit CPolim, ubi in vitia præceps ruit; atque, coriarii conditione relicta, navali militiæ nomen dedit, dissolutis moribus, uti antea, vivens. A sociis Saracenis falso insimulatus quasi ad eorum sacra transiisset, præ timore CPolim clam aufugit; quæ res stimulus fuit ut peccata sua recogitarit eaque sanguinis effusione expiare secum statuerit. Quare ad priorem navim rediit; ubi illico opportunam invenit pro Christo moriendi occasionem; atque initio quidem crudelissime cæsus, dein capite plexus, voti compos factus est. Demortui corpus honorifice ab ipsomet patriarcha CPolitano sepultum fuit in ecclesia B. Virginis ad Fontem; caput vero deinceps in monasterium Xyropotamis in Monte Atho translatum, illic hodie etiam visitur. Hæc summatim ex auctore Græco, citato in opere periodico, cui titulus: Spiritualia colloquia (Duhovnaia beseda) tom. XIV, pag. 257 et seq.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Moyses Novgorodensis.] Moyses, in baptismo Metrophanes, divitibus parentibus Novgorodiæ natus, cum, a puero Deum adamasset, in monasterium Iveriæ Otrocense clam secessit; unde, postquam vitam monasticam edoctus esset, in cœnobium Novgorodense S. Georgii transiit, ibique hegumeni munere defunctus est, donec, mortuo archiepiscopo Davide, in ejus locum a S. Petro metropolita fuerit suffectus anno 1325. Verum quadriennio exacto, dignitatem suam abdicavit archipræsul, in monasterio Kolomensi piam quietem quæsiturus. Frustra autem speravit se ibi omnes vitæ dies victurum. Ecclesia enim pastore suo iterum orbata, nimirum morte Basilii ejus successoris, non potuit pedum archiepiscopale non resumere, a Novgorodensibus enixe rogatus. Sedem itaque denuo occupavit, eamque usque ad annum 1360 tenuit, multaque interea monasteria et templa erigenda curavit. Illo autem anno, tum quia inter ipsum et metropolitam Mosquæ, Petrum, discordia intercesserat, tum etiam quia mortem appropinquare sentiebat, sede iterum relicta, in cœnobium Skavorodense, quod ipse fundaverat, secessit. Obiit ibidem anno 1362, die 25 Januarii, nec nisi anno 1686 corpus ejus fuit levatum, atque, si auctoribus credamus, incolume repertum. Erat autem vir eruditionis non communis, sedulo venientes ad se erudiens, multorumque scriptorum, quæ adhuc exstant, auctor. Vitam ejus et officium conscripsit Pachomius Logotheta, hagiographus, quam aliis verbis regerit Muraviev (pag. 499); brevius autem attigerunt auctores modo nominandi. [Cfr. 1) Ambros., Hist. hier. Russ., tom. I, pag. 73. 2) Dict. hag. pag. 198. 3) Philar., Prospectus, n° 95.]

DIES XXVI.

[Ex Ostromirano.] S. Polycarpi episcopi. S. Xenophontis, (Mariæ) uxoris, et duorum filiorum Arcadii et Joannis (Ita fere omnes cum Neap.).

[Ex variis.] Translatio S. Theodori Studitæ (Og. Men. Kal. Prol. Hor. cum Msq.). Et fratris ejus Josephi Solunici (Iidem). S. Simeonis senioris, anachoretæ (Prol. Kal. cum Sirm. Flor. Mg.). SS. Martyrum Ananiæ presb. et Petri clavigeri cum septem militibus (Men. Prol. Kal. cum Mg.). Memoria magni terræ motus (Prol. cum Bas. Med. Flor. Nan. Mg.).

† MM. Asterii et sociorum (Flor.). † Ammoniæ (Mg. Sib.). † Gabrielis, abb. Hierosolymis (Mg. Sib.). † Duorum MM. in Phrygia (Mg. Sib.). † Paulæ, vid. (Italg.). † Davidis regis (Iber.).

OBSERVANDA.

[S. Polycarpus.] De S. Polycarpo, episcopo Smyrnensi, agunt omnia Synaxaria Græca et Slavica ad XXIII Februarii; at in Martyrologio Romano commemoratio fit hodie, non secus ac in Ostromirano: quod omnino notandum est. Hinc enim conjici potest præluxisse Kalendario Ostromirano aliquod exemplar Romanum. [S. Xenophon.] — Refertur S. Xenophon ab omnibus præter Florent. qui agit de eo die trigesimo. [S. Theodorus Studita.] — Hodie recolitur translatio reliquiarum S. Theodori Studitæ ex Chersoneso Acritensi CPolim una cum venerandis exuviis S. Platonis, ejus nepotis, et S. Josephi, metropolitæ Thessalonicensis, ejus fratris. Facta est anno 845, tempore S. Methodii patriarchæ CPolitani. Proprium S. Theodori festum agitur XI Novembris; [S. Joseph.] S. Platonis vero quinta Aprilis; S. Josephi Thessalonicensis hodie. [S. Simeon Senior.] — In Menæis Gr. Simeon Senior omissus est in titulo, verum in disticho diserte vocatur Priscus:

Τον οὐν παλαιὲ Συμεὼν, ἀπεξύσω,
Ἐχθροῦ παλαιοῦ λεπτύνας εἰς χοῦν κάραν,

id est Pulverem, prisce Simeon, tergis, Hostisque prisci conteris terra caput. Cfr Acta SS. — De S. Anania presbytero et martyre melius agetur die sequenti. [S. Ananias. Terræ motus.] — Accidit anno 247 CPoli temporibus Theodosii Junioris terræ motus, de quo hic sermo. — S. Asterii socii sunt Claudius, [S. Asterius et Socii.] Neon et Neonilla, de quibus alii agunt die sequenti. — De S. Paula vidua Romana, [S. Paula.] videsis Acta Sanctorum, p. 711. [S. David III rex Iberiæ.] — Inter Sanctos, qui Iberorum Ecclesiam olim virtutum fama, rempublicam vero victoriarum gloria illustrarunt, nullus profecto invenitur qui Davidi regi, cognomento Instauratori, possit æquiparari. Dolendum itaque quod magni hujus sanctique principis Vita, quam fusiori calamo exaravit Antonius, Ikaltiensis monasterii monachus, ejusque in via spiritus magister et dux, hactenus deperdita sit; ut nobis pauca tantummodo, illinc in annales Georgiæ illata, liceat proponere. Juvenis itaque annorum sedecim erat David, Georgii II filius unicus, quando anno 1098 gravissimam coronam accepit. Erat enim Karthaliæ facies horrenda visu: foris bella et incursiones, intus dissidia et gemitus luctuosissimi; omnia vastata et deserto simillima. Imprimis igitur, domito Liparide Orbeliano, bellorum civilium auctore præcipuo, ad majora certamina contra Turcas gentis dominatores, sese paravit, atque ut Hierosolymam a Francorum copiis captam esse audivit, odiosum Turcarum jugum illico dejecit, annui tributi solutione negata. Interea, mortuo Gabriele patriarcha, qui catholicos apud Iberos vocari solet, et in ejus locum electo Joanne III, concilium cogendum curavit Mtskheti, (nomen est civitatis regiæ antiquioris), quo morum corruptelæ remedium afferretur. Concilii statuta columnæ lapideæ in templo Mtskhetensi erectæ fuerunt insculpta, et pax Ecclesiæ reddita, quam insignis victoriæ mox subsecutæ sunt, Kachktia et Gandza Iberorum imperio subjecta. Corporis non minus ac animi magnitudine super cæteros eminebat David, in bello insuper fortissimus, domi vero piis exercitiis deditus, præsertim autem sacrorum codicum lectioni, quam etiam in itineribus intermittebat nunquam. Pietatem ejus erga S. Georgium, insignem totius Georgiæ patronum, et erga sanctissimam virginem Mariam, suam in bellis contra Turcas auxiliatricem, testatur templum in honorem Deiparæ Gelati in finibus Imeretiæ erectum, ac ejus imagine miraculosa tropheisque bellicis ope ejusdem, ut putabat, comparatis, ornatissimum. Ecclesiæ addidit monasterium et nosocomium, quod invisebat sæpius, ægrotis ipsemet inserviens, et caritatis documenta præbens eximia. Enituit quoque in eo justitiæ et continentiæ amor, et munificentia erga Dei domos vere regia, in pauperes vero liberalitas tanta, ut infelicem se diceret si quo die marsupium auro plenum non omnino vacuum domum referret. Anno regni sui vigesimo, cum Meleko sultano, Trialetiam, Iberiæ provinciam, cum ducentis bellatorum millibus invadente, signa commisit, hostemque in fugam vertit, quamvis plus quinque millia militum non habuerit; atque spoliis onustus rediit ad sua. Qua victoria de hostibus reportata, a diuturno Turcarum jugo patriam liberavit; tantamque gloriam sibi comparavit, ut dignus inventus sit cujus filiam uxorem duceret Græcorum imperator, | Alexius Commenus, religionis catholicæ zelo et devotione erga Romanam sedem notissimus. Ut autem futuris Turcarum invasionibus viam præcluderet, cum Kipcacensi gente finitima, cis Caucasum degente, fœdus pepigit, illudque matrimonio cum Golinducha Kipcacensis principis filia firmavit, accepto simul castello Darial munitissimo; dataque genti facultate in Iberiam immigrandi. Quo factum est, ut dum Kipcacenses quadragies mille ad bellandum contra Turcas semper haberet paratos, eosdem colonos ab idolorum cultu ad veram religionem traducendi nactus sit occasionem peropportunam. Horum ope Turcomanos ubicumque e regionis suæ finibus profligans, tandem anno 1121 immensam cladem eis intulit, Trialetiam iterum invadentibus; anno vero sequenti Tiphlisiam, quæ ab annis quadringentis sub Turcarum jugo gemebat, cepit, ibique sedem suam figit. Mox Persarum rege devicto, sine ullo suorum detrimento, Chirvani regione potitus est, totoque littore maris Caspii; destructis quoque Derbenti portis ferreis, quarum fragmenta sepulcrum ejus hodiedum exornant. Ad hæc, Armeniæ australis civitatem principem, Ani dictam, suæ potestati subjecit, ibique secundo concilio adfuit, quod Joanne III præside contra Armenorum errores celebratum est, fructu nullo. Tandem dum pace Iberia frueretur, tot tantisque laboribus exantlatis, ad æternam requiem transiit in monasterio Gelatiensi quod ipse fundaverat, anno regni sui trigesimo quarto, vitæ quinquagesimo quarto, postquam imperii habenas, admodum dilatati, commisisset filio suo Demetrio. Conditus est in ecclesia ejusdem monasterii, in ipso introitu, ubi sequens legitur inscriptio, lapidi tumulari insculpta: “Hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo quoniam elegi eam.” (Ps. CXXXI, 14.) Ejus memoriam recolunt Iberi die Januarii XXVI, si fides habeatur Muravievio, qui tamen eum XXVI obiisse disertis verbis dicit in Vita, quam ex Chronico Wachtangi exscripsit, quibusdam ex incerto traditionis fonte adjectis. — Cfr Wachtang, Chronicon Iberiæ, cit. apud Murav. Wakhoucht, Descript. Geogr. de la Georgie, p. 125, 359.

DIES XXVII.

[Ex Ostromirano.] Memoria reliquiarum S. Joannis Chrysostomi. (Ita omnes.) Et SS. Ananiæ, Petri et septem aliorum (Rum. et Assem. cum Bas. Flor. Med. Sirm.).

[Ex variis.] Translatio reliquiarum fratrum Chilandariensium (Chil.).

† MM. Claudii, Asterii, Neonis, Neonillæ (Sirm. Flor.). † Marcianæ, imperatricis (Sirm. Mg.). † Petri Ægyptii (Mg.). † Claudini (Sirm. Mg.). † Simeonis Prisci (Flor. Med.). Omnium defunctorum (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. J. Chrysostomus.] De hoc die et aliis sancto Doctori sacris, videsis Acta SS., pag. 760, et Sept. t. IV, p. 691. — De Anania martyre et sociis agitur, [S. Ananias.] ad diem præcedentem, in Menæis, Prologo et apud Versinskium; verum in antiquioribus, Rumiantsoviano et Assemaniano, quemadmodum et in Menologio Basilii, ad diem præsentem. [Monachi Chil. Omnes defuncti.] (Act. SS., Febr. III, p. 490.) — Translatio fratrum Chilandariensium annotata est manu recentiori in Typico Chilandariensi manuscripto bibl. Berolinensis. — In Menæis Græcis excusis legitur ad calcem: Eadem die sabbato carniprivii, memoria omnium dormientium. — In Menæis Græcis Sirmondi manuscriptis S. Marciana jungitur cum S. Claudino; [S. Marciana. ] at in excusis refertur seorsim et apostolis æquiparatur, accedente sequenti disticho:

Τὴν βασίλισσαν Μαρκιανὴν ἰκ βίου,
Χριστὸς βασιλεὺς ἐξάγει βασιλέων.

reginam Marcianam e vita educit Christus rex regum. Dicitur insuper obiisse in pace, quemadmodum et S. Claudianus.

DIES XXVIII.

[Ex Ostromirano.] Memoria venerabilis Ephræmi. (Ita omnes.)

[Ex variis.] [Translatio reliquiarum S. Ignatii (Mst.)]. Venerabilis Palladii, eremitæ (Prol. Men. Kal. cum Mg. Med. Flor. Sirm.). Venerabilis Ephræmi, eunuchi, episcopi Perejaslaviæ (Men. Kal. Hag.). S. Ephræmi, archimandritæ monasterii SS. Borisi et Glebi (Men. Prol. Kal.). [Theodosii hegum. Totmensis (Men. Prol. Kal.)].

† Jacobi, mon. (Mg. Med. Flor.). † Duarum MM., matris et filiæ (Mg.). † Charitis, m. (Mg.). † Cyrilli, patr. Alexandrini (Sib. Itg.). † Marcianæ, imper. (Med. Flor.).

OBSERVANDA.

[S. Ignatius martyr.] Mirari subit, in Kal. Mstislavico excuso signari hac die Translationem reliquiarum S. Ignatii, prætermisso S. Ephræmo. Id typothetæ errore factum esse liquet ex iis, quæ ibidem immediate subduntur ex cod. Ostromirano, nempe: Eadem die memoria ven. Jacobi, reclusi. Porro in Ostromirano Evangelio memoria Jacobi, reclusi, certo certius ponitur ad diem XXIX, post commemorationem S. Ignatii, die vero XXVIII expresse agitur de S. Ephræmo. Nec facile dabitur tantum sanctum in codice Mst. fuisse omissum, præsertim cum ipsemet Nevostrujev, hujus Kalendarii editor doctissimus, asserat, referri ibi omnes anni dies, præter 23 octobris. Retulimus tamen lectionem cod. Mstislavici, prout jacet in editione academiæ Petropolitanæ. Quod eadem die veniunt plures Ephræmi nil mirum. Baronius, in observationibus ad Martyrologium Rom. die XII Februarii, quo tres sanctos Modestos retulit: [S. Ephræm Perejaslaviæ.] Tot sanctorum, ait, ejusdem nominis sub una die coacervationem ea de causa a majoribus aliquando factam animadvertimus, quod natalis alicujus martyris dies incertus esset; ut est exemplum de S. Columba Cordubensi, cujus quum diu natalis dies latuit, eadem die, qua agitur solemnitas Columbæ Senonensis, ejus commemoratio celebrari consuevit. Imo, teste Mazochio, est hoc perpetuum in Martyrologiis, ut sancti cognomines uno eodemque die coacervati millies reperiantur. Reperiuntur autem in unum locum ita coacti maxime illi, quorum dies emortualis nesciretur. (Cfr In vetus marmor. Neapol. Kalendarium commentar., ad XVIII Januarii, pag. 15). Qui Latinorum usus invaluit quoque apud Græcos, quibus nil solemnius est quam sanctos cognomines eadem die collocare, quemadmodum id manifestum reddit præsentis diei laterculus, tres Ephræmos socians, solo nomine junctos. Ephræm Perejaslaviensis prætermissus est in Prologo Mosquensi, æque ac Theodosius Ternobiensis. De utroque plura dicentur in Memoriis Slavicis, quemadmodum et de Ephræmo Novotorgensi et de Theodosio Totmensi, cui additus est a nobis alter, Ternobo oriundus. — S. Cyrillus Alexandrinus colitur a Græcis XVIII Januarii una cum S. Athanasio; [S. Cyrillus Alexandrinus] et iterum solus die IX Junii, qua putant eum esse mortuum. Apud Latinos autem celebratur præsenti die, quo eum obiisse censent: qua de re fuse disserit Assemanus, Kal., tom. VI, p. 90, et Papebrochius in Actis SS. ad hunc diem.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Ephræm Perejaslaviensis.] Ephræm, cognomento Eunuchus, genere Russus, ab episcopo ejusdem nominis et ævi Suzdaliensi, aut ab Hilarione metropolita, quocum perperam a quibusdam confunditur, omnino distinguendus est. An autem discernendus sit etiam ab Ephræmo, metropolita Kioviensi, ejus coævo, negatur fere ab omnibus, quotquot hanc quæstionem tractarunt hucusque, uno tantum, quod sciam, dempto. Nobis communem auctorum sententiam præplacuit amplecti, alio loco, Deo dante, serio exagitandam. Igitur Ephræm, ex aulicis magni ducis Jaroslai monachus Cryptensis factus, postquam aliquantum temporis cum S. Antonio in eadem crypta fuisset versatus, accepta ejus benedictione, Constantinopolim profectus est ibidemque in quodam monasterio mansit. Regulam monasterii Studii transcripsit, a B. Theodosio rogatus; qui eam in Kioviense cœnobium primus omnium invexit; unde per universam Russiam propagata est. Quæ Regula B. Theodori Studitæ non ita pridem ab Eminentissimo Cardinali A. Mai in Nova Bibliotheca Patrum græce vulgata est. In patriam redux, cryptam suam repetiit, ibique degit, donec ad cathedram Perejaslaviensem, a morte Petri, episcopi, ordine secundi, vacuam, evectus fuerit inter annos 1079 et 1089. Erat autem Perejaslavia, urbs Kioviæ proxima, olimque metropolitarum Kioviensium sedes ad annum 1054, quo illi simul cum sede sua metropolitana jura Kioviam transtulerunt; Perejeslaviam vero novæ diœceseos effecerunt caput, vicarii metropolitani titulo ejusdem episcopis affixo. Porro cum ædes Perejaslaviæ metropolitana, quam S. Michaeli archangelo sacram fecerat primus Ecclesiæ Kioviensis metropolita, nomine Michael, a nobis ad diem trigesimam Septembris laudandus, pro vetustate dilaberetur, eam de novo e lapidibus exstruendam curavit Ephræm, et baptisterium addidit, Constantinopolitano S. Sophiæ non absimile, adjectis etiam duobus sacellis, quorum alterum S. Theodoro Studitæ, alterum S. Andreæ, Russiæ apostolo, dicatum est. Quam forte ob causam metropolita Perejaslaviensis dictus est ab annalista. Mortuo Joanne metropolita, hujus nominis secundo, in ejus loco subrogatur Ephræm anno 1089; et licet Ecclesiam Kioviensem, ut quibusdam placet, vicaria potestate administrasset, tamen nonnisi anno 1092 ad dignitatem metropolitanam, ut accurate loquamur, evectus est; unde factum, ut vulgo episcopus Perejaslaviensis nuncupetur. Rexit Ecclesiam Kioviensem annos quinque, festumque translationis S. Nicolai, Myris Barum vecti, quod Urbanus II anno 1089 ad diem nonam Maji statuerat, eadem die in Russia instituit celebrandum; unde egregium habes argumentum, sanctum hunc metropolitam sedi apostolicæ obedientissimum vixisse. Alia etiam pietatis et zeli dedit documenta, miraculorumque dono in vita et post mortem a Deo ornatus fuisse traditur. Obiit anno 1097, conditus in crypta Antonii, ubi etiamnum asservatur. Placet hic, pro coronide, subdere seriem chronologicam episcoporum Perejaslaviæ, quorum e numero fuit Ephræm. Sunt autem sequentes: 1) Nicolaus (ann. 1054). 2) Petrus (circa ann. 1072). 3) Ephræm, de quo supra. 4) Lazarus. 5) Sylvester. 6) Joannes. 7) Marcus seu Marcellus, (defunctus anno 1134). 8) Macarius (ab anno 1134 ad 1141). 9) Euthymius. 10) Basilius (dubius). 11) Antonius; (in diptychis ponitur nono loco). 12) Paulus (ab anno 1198). 13) Simeon a Tartaris occisus anno 1237. 14) Theodorus, ordine ultimus: eo mortuo finem accepit quoque diœcesis Perejaslaviensis, nonnisi anno 1701 instaurata. [Cfr 1) Vita S. Theodosii, auctore Nestore. 2) Patericon, fol. 120 verso et seqq. 3) Kulcinii, Specimen eccl. Ruthen, pag. 114. 4) Diction. hag., pag. 110. 5) Macarii, Hist. eccl. Russ, II, pag. 9 et 192. 6) Philaret., Hist. eccl. Russ. I, pag. 127. 7) Maximovic, de antiqua diœcesi Prerejaslaviensi, in opere periodico Prolegom. Mosqu., 1858, t. IV. 8) Menæa et Prolog. ad hunc diem. 9) Karamzin, t. II, pag. 104.]
Eadem die colitur Ephræm, monasterii Novotorgensis SS. Borisi et Glebi archimandrita; qui, [Ephraem Novotorgensis.] Hungaria oriundus, olim sanctis ducibus Boriso et Glebo ministraverat simul cum fratre suo Georgio, martyrii palmam una cum heris suis adepto. His igitur martyrio peremptis anno 1015, abiit Ephræm in regionem urbi Torzok seu Novyj Torzok proximam, ibique hospitium ad dexteram ripam Tvertsæ fluvii ædificavit, simul et ecclesiam erexit SS. martyribus Boriso et Glebo dicatam, addito etiam monasteriolo, quod ipsemet regendum suscepit. Obiit sæculo XI, die 28 Januarii, anno incerto. Corpus ejus integrum repertum esse anno 1572 tradunt scriptores indigenæ. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 109. 2) Menol. Vers. ad h. d. 3) Menæa ad h. d. 4) Muraviev., pag. 483 et seq.]
[Theodosius Ternobiensis.] Quamvis nomen Theodosii Ternobiensis in synaxariis nullibi reperiatur inscriptum, eum tamen ob allatam supra rationem ponimus hodie simul cum Theodosio Totmensi: quæ autem de eo hic damus, ea desumpta sunt maximam partem ex Vita Theodosii, auctore Callisto, patriarcha Constantinopolitano, ejus coævo, sæculi scilicet XIV. Theodosius porro, natione Bulgarus, natalem urbem reliquit insciis parentibus, et in monasterium S. Nicolai Vidinense, Arcar dictum, sese abdidit. Amanter ibi receptus ab hegumeno Jobo, et monastico habitu decoratus, brevi virtutibus omnibus religiosi viri præ cæteris fratribus enituit, præsertim vero humili obedientia. Postquam autem multum temporis in his exercendis consumpsisset, parentibus orbatus, ad meliora charismata sese extendens, Ternobum, Bulgariæ caput, abiit, atque cœnobium B. M. Virginis, quod vulgo Mons Sanctus nuncupatur, ingressus est. Illic tamen non diu mansit Theodosius; sed in aliud, Crevense dictum, transiit; quo etiam mox relicto, in montem Slivensem, perrexit, ibique plures annos degit inter monachos B. M. V. Epikernevianæ, omnibus carus et amabilis. Verum neque tum votorum suorum compos factus est, quod virum, qui eum in via spiritus dirigeret, inter Bulgaros monachos invenire non potuit. Quapropter simul ac audivit multa præclara dici de Gregorio quodam, cognomento Sinaita, qui in loco Paraoria, (mons iste in Vita Gregorii, auctore patriarcha Callisto, Latens (Skrytny) vocatur,) in finibus Græciæ et Bulgariæ commorabatur, continuo ad virum Dei properavit, fratribus relictis. Erat Gregorius Sinaita inter omnes temporis sui monachos Montis Atho doctrina et virtute longe præstantissimus pluribusque discipulis in utraque palæstra magister apud suos celebratissimus. Horum notiores fuerunt Gerasimus, Josephus, Nicolaus, Marcus, Jacobus, Aaron et Clemens, quorum gesta in vita Gregorii Sinaitæ magistri fusius enarrantur. Venerat porro Gregorius iste in Paraoriam e Monte Atho, fugiens ab Agarenis, qui tunc universam Græciam vastabant. Verum cum Paraoria quoque infestaretur a latronibus, missus est Theodosius a magistro suo ad Alexandrum, Bulgariæ regem, rogaturus ut regionem istam (ipsi enim erat subjecta) ab inimicorum incursionibus liberaret, monachisque divinis rebus vacandi facultatem redderet securam. Annuit libenter petitioni rex pientissimus; quin et cœnobium extruxit propriis expensis, illudque omnibus rebus necessariis munivit, reditibusque dotavit, adjectis pluribus vicis et lacu quodam piscoso. Redux in monasterium, Theodosius licentiam ab hegumeno petiit obtinuitque in cella solitaria Deo soli impensius vacandi. Interea, novis monasterii necessitatibus exortis, iterum mittitur ad Alexandrum in urbem regiam, unde socium adduxit, nomine Romanum. Mortuo autem Gregorio in ejus locum eligitur Theodosius unanimi fratrum consensu. Quam electionem cum ægerrime ferret, paulo post, relicto cœnobio, complura monasteria invisit, Romano socio; adiit itaque Slivnum, Montem Atho, CPolim, Mesembriam, ac tandem in monte Kiliphario, procul longe a Ternobo dissito, sedem fixit, annuente Alexandro rege, et advenientibus undique sociis circiter quinquaginta; quos inter Dionysius quidam mira virtutum fama inclaruisse narratur. Exortas hæreses Massaliensium seu Bogomilorum, Adamitarum et Judaizantium strenue oppugnavit, illudque a patriarcha, viro alioquin simplici, obtinuit, ut, concilio coacto, hæresum fautores publica condemnatione plecterentur, pœnasque luerent condignas. Celebratum autem est concilium contra Adamitas, anno salutis 1360, præsidente patriarcha Theodosio, et errores impurissimi profligati. Crevit igitur Theodosii hegumeni fama, sociosque pene innumeros ad eum attraxit. At cum Agareni totam Macedoniam iterum vastarent, in locum accessu perdifficilem, utpote summis in rupibus positum, sese cum sociis abdidit. Tandem post trienniales varios labores, gravi morbo correptus, ubi audivit patriarcham Callistum e Serbia CPolim rediisse, illico statuit in urbem regiam proficisci. Quare, Romano in successorem suis fratribus relicto, navem ascendit, appulitque CPolim, ibique non multo post pie obiisse dicitur annis onustus. Ejus corpus honorifice sepultum est in S. Mamantis æde a patriarcha Callisto, qui etiam Theodosii vitam, ut diximus, exaravit, rogatus a Concilio CPolitano et universo clero. Hinc forsitan factum est, ut Theodosii memoria, apud Græcos celebrata, Bulgaris parum innotuerit, ac non nisi in monasterio ab ipsomet condito publice colatur. [Cfr 1) Vita S. Theodosii Ternobiensis, auctore patr. Callisto, ed. in Prolegomenis Mosq., an. 1860, t. I, sect. III, pag. 1 et seq. 2) Vita Gregorii Sinaitæ, auctore eodem patriarcha, in Paterico Montis Atho, t. I, pag. 348 et seq.]
[Theodosius Totmensis.] Theodosius Totmensis lucem aspexit Vologdæ, ubi et monachi vestem induit in monasterio SS. Salvatoris, a S. Demetrio Prilucensi fundato. Mox, monasterii salinis præpositus, quod Totmæ possidebant fratres, ibidem monasterium instituit anno 1554; quod dum regeret, immunitatibus et privilegiis, a rege impetratis, nec non et prædiis ditavit, quemadmodum ejus fert testamentum, propria manu exaratum. Obiit Theodosius anno 1568, die 28 januarii, lacrymarum dono conspicuus atque etiam, ut fertur, miraculorum. Conditus est in monasterio Sumoriano. Coli cœpit anno 1720; sed anno 1798 in Sanctorum Russiæ album a Synodo imperatoria illatus est. Habet officium proprium. [Cfr 1) Prol. et Menæa ad h. d. 2) Dict. hag., pag. 284. 3) Murav., Vitæ SS. ad h. d., pag. 497 et seq.]

DIES XXIX.

[Ex Ostromirano.] Memoria Ignatii deiferi (Omnes cum Bas. Sirm. Maz. Mg. Neap. Hier. GP. Vind. Med. Flor. et cæt.) Venerabilis Jacobi reclusi (Med.)

[Ex variis.] SS. septem MM. Samosatenorum Romani, Jacobi, Philothei, Yperichii, Abibi, Juliani et Parigorii, (Prol. cum Med. Mg. Sirm.). SS. MM. Silvani episcopi, Lucæ diaconi et Mocii lectoris, Amisi (Men. Prol. Kal. cum Mg.). S. Laurentii, reclusi cryptensis (Men. Pat. Kal.). S. Aphrati, anachoretæ (Hor. cum Mg. Med. Sirm.).

† MM. Tathuelis, Sarbeli et Babeæ sororis (Bas. Meg. Maz.). † Barsimæi, ep. Edesseni et mar. (Meg. Maz.). † Zosimi, papæ (Italg.). † Hippolyti, papæ (Med.)

OBSERVANDA.

[S. Ignatius.] Consentiunt cum Ostromirano synaxaria universa, sive Slavica sive Græca, excepto codice Mstislavico excuso, qui Translationem S. Ignatii (de hac enim agitur hodie) consignat die præcedenti, hodie vero vacat. Id typographi Petropolitani oscitantiæ potius quam ipsimet codici manuscripto tribuendum, observavimus supra. Martyris hujus memoriam agi apud Latinos Kalendis Februarii, norunt omnes. Imo in Actis SS. Febr. I, pag. 13, plures dies referuntur S. Ignatio sacri, solo XXIX excepto. Notandus est dies XXXI Januarii, qui in Kalendariis quibusdam Belgicis sicut etiam in Martyrologio Trevirensi S. Martini occurrit, S. Ignatio probabiliter ideo sacer, quia Kalendis Februarii præcipuum cultum obtinebat in istis ecclesiis alius aliquis sanctus. Eadem ratio valere videtur pro die XXIX. Natalem diem S. Ignatii agunt Græci et Rutheni die XX Decembris, quo Latini commemorant corporis ejus translationem. — De S. Jacobo recluso seu Exercitatore, quem distinguas a Jacobo martyre in Palæstina, [S. Jacobus.] agitur in Menæis Græcis et in Actis SS. ad diem præcedentem; in Slavicis vero ad IV Martii; et X Octobr. in Menologio Basilii. [S. Barsimæus.] — Refertur S. Barsimæus hodie et die sequenti; hodie scilicet cum SS. Sarbelo et Babæa, aliis Barbea aut Bebæa, quos sacro baptismate donaverat; cras ob cultum peculiarem. — Apud Latinos colitur S. Aphraates VII Aprilis, [S. Aphraates.] qua et vitam sancti hujus anachoretæ exhibent Acta SS. p. 664, auctore Theodoreto, ep. Cyri.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Laurentius Kievocryptensis.] Laurentius vir fuit insignis, qui floruit sæculo undecimo. Quo perfectius Deo serviret, exiguæ cellæ sese includere statuerat; verum cæteris fratribus quominus id faceret prohibentibus, ad monasterium Kioviense S. Demetrii, annuente hegumeno, transiit; ubi voti compos factus et parvam cellam adeptus, in jejuniis et orationibus diu satis perseveravit. Tum ad cryptas Antonii redux, ibidem extremam diem obiit anno salutis 1200, in provecta senectute, virtutum corona et dono sanandi morbos ornatus. Ejus exuviæ in eadem crypta hucusque quiescere dicuntur. [Cfr 1) Kulc., Specim. pag. 4. 2) Prolog. et Menol. ex Paterico ad h. d. 3) Dict. hag. pag. 164. 4) Menol. Vers. ad h. d.]

DIES XXX.

[Ex Ostromirano.] Inventio reliquiarum venerandarum S. Clementis papæ Romani, quarti post apostolum Petrum (Ass.).

[Ex variis.] Passio S. Hippolyti papæ (Cæteri omnes cum Hier. GP. Vind. Nan. Msq.). SS. MM. Censorini, Sabini seu Sabaïni, Auræ seu Chryses et aliorum, sociorum S. Hippolyti (Men. Prol. Kal. cum Bas.). SS. trium antistitum Gregorii, Basilii et Joannis Chrysostomi (Chil. Og. Men. Prol. Kal. cum Mg.). S. Theophili Novi, martyris (Men. Kal. Prol. cum Mg. Flor. Med. Sirm.). V. P. Zenonis (Men. Pr. Kal.). [Theodori Gabroviensis (Ath.)]. Petri, regis Bulgari (Prol. ms.).

† Cyri et Joannis (Pg. Goth. Msq. Sirl.). † Xenophontis mar. et soc. (Flor. Msq.). † MM. Felicis, Maximi, Herculini, Venerii, Styracini, Mennæ, Commodi, Hermi, Mauri, Eusebii, Rustici, Monagrii, Amandini, Olympii, Cypri, Theodori, Tribuni, Maximi, presb., Archelai, diac., Cyriaci, ep. et Sabaïni (Mg. Sirm. Med.). † Barsimæi, ep. Edessæ et mart. (Bas. Mg. Med.). † Sarbili (Med. Sirm.). † Barsi, ep. Edes. (Sib.). † Triphænæ mart., Victorini et trium virginum (Sirm.). † MM. Theodori et Theophanis fratrum (Italg.). † Theodulæ, mart. (Flor.).

OBSERVANDA.

[S. Clemens Papa.] Festivitatem S. Clementis papæ, notatu dignissimam, silentio prætereunt Menæa Græca et Slavica, excepto solo Assemaniano glagolitico. De S. Clementis translatione Chersona Romam firmum testimonium habetur in Epistola Anastasii Bibliothecarii ad Carolum regem: Vir magnus, inquit, et apostolicæ vitæ præceptor Constantinus philosophus (qui et Cyrillus) Romam sub venerabilis memoriæ Adriano juniore papa venit, S. Clementis corpus sedi suæ restituit. Hæc Anastasius, testis oculatus. Eadem tradit Baronius in Martyrologio suo ad 23 Novembris. Translationis hujus historiam primus omnium vulgavit Henschenius in Actis Sanctorum in vita SS. Cyrilli et Methodii, ad nonam Martii (t. II, p. 12 et seq.). Certum est autem ex annalibus Russorum, manum S. Clementis papæ, Kioviam delatam fuisse S. Vladimiro rege, et capiti Clementis, Metropolitæ Kioviensis anno 1146 electi, in signum consecrationis impositam. Igitur, codice Ostromirano et Assemaniano teste, apud Slavos ritus græci translatio hæc paulo post S. Cyrilli ejusque fratris Methodii episcopi obitum fuit celebrata, uti jam pridem observavit Assemanus (VI, p. 111). [SS. Cyrus et Joannes.] — De SS. Cyro et Joanne agemus opportunius die sequenti. — Petrus, rex Bulgariæ, commemoratur ad hanc diem in duobus Prologis mss. sæculi XII, [Petrus rex Bulgariæ.] alias ad diem XXV Novembris, quo fit memoria S. Petri, patr. Alexandrini, et S. Clementis, Papæ Romani. Jam quæritur, uter sit ille Petrus, cum constet duos reges cognomines præfuisse Bulgariæ: alii enim volunt designari Petrum primum, Simeonis filium et Bulgariæ regem ab anno 927 ad annum 967, alii Petrum secundum, qui rexit Bulgariam ab anno 1186 ad 1189. In posteriorem sententiam propendit clar. Vostokov (Codd. mss. Musæi Rumiantsoviani, pag. 449); prior tamen omnino præplacet, ut explicabimus in Memoriis Slavicis ad 25 Novembris. Vitam Petri, quicumque demum ille fuerit, a Theophylacto, archiep. Bulgariæ et hagiographo celeberrimo, conscriptam, reperiri in Bibl. Ambrosiana auctor est Montfauconius (Bibl. t. I, pag. 305). Ubi notandum est, duos Theophylactos Ecclesiæ Bulgariæ archiepiscopos fuisse, quorum alter tempore S. Ignatii, alter sæculo XIII floruit, et scripta plurima posteris reliquit. Petri Bulgari nomen in nullo synaxario vidi. — S. Hippolytus perperam vocatur papa romanus in Menæis Græcis, Prologo Mosq. aliisque synaxariis passim. In Horologio Pocajovensi recte: S. Hieromartyris Hyppoliti, [S. Hippolytus.] ep. Portus Romani seu Portuensis. Papa quoque nominatur in Menol. Basilii, die præcedenti, at sine titulo Romani; quæ vox lato sensu sumenda est, quo nempe significetur episcopus. Verum volent forte nonnulli papæ romani titulum ortum fuisse quod sanctus martyr antipapa fuerit, oppositus S. Callisto; eum quippe auctorem esse Philosophoumen ωn; postea martyrio errata sua resarcivisse, etc. Sed hæc controversia longior est quam ut hic exponatur. Sunt et alii errores, ex eodem Menologio Græcorum in Slavicos codices derivati, quos emendare hic non est locus. In Mart. Rom. celebratur S. Hippolytus, Portuensis episcop., die 22 Augusti; qui vero hodie ponitur, non Portuensis episcopus est, sed presbyter Antiochiæ passus; S. Chryse, die 24, reliqui Socii die 23 ejusdem mensis. [S. Barsimæus.] — De S. Barsimæo martyre agunt Menæa Græca ad diem XXIX, Romana vero Martyrologia hodie. — Hodie quoque refertur S. Sarbilus in Mediol. et Sirmondianis Menæis Græcis; [S. Sarbilus.] quem loco S. Barsimæi scriptum esse arbitratus est Papebrochius. — S. Barsus vel Barses, [S. Barsus.] episcopus Edessæ, minime confundendus cum Barsimæo, nominatur hodie in Martyrologio Romano et Menologio Canisii; vulgo tamen refertur apud Græcos die XXVIII Februarii et XV Octobris. [S. Triphæna.] — De S. Triphæna, Victorino et tribus virginibus, nempe filiabus S. Athanasiæ, agit solus Sirletus. [SS. Theodorus et Theophanes]Theodori et Theophanis dies natalis, teste martyrologio Basilianorum Italo-Græcorum, fuit sexto Kalendas Januarii, seu XXVII Decembris; quem vide, si lubet. — Quæ initio hujus mensis de Onuphrio Gabroviensi dicta sunt, [Theodorus Gabroviensis.] ea saltem ex parte huic quoque Theodoro conveniunt cæterisque omnibus simili mortis compendio peremptis. Erat Theodorus Mytilene oriundus, ac vinculo matrimonii obstrictus. Cum autem contigisset illi, ira abrepto, fidem negare, facti pœnitens, Montem Athum petiit, atque solita pœnitentia peracta, in patriam rediit ibique volens lubensque coram judice Saraceno se sistit, Christum profitetur, mortisque damnatus suspendio vitam absolvit anno 1784. Corpus ejus in mare projectum, ac deinde littori redditum in ecclesia S. Joannis Baptistæ condiderunt christiani; quod tamen mox iterum quærentes nullatenus potuerunt reperire; ut hodiedum ubinam lateat, ignoretur. Quæ res fabulis forte magis abundat quam miraculis. Cfr Νέον μαρτυρολόγιον, citat. in Paterico Montis Atho tom. II, pag. 212.

DIES XXXI.

[Ex Ostromirano.] Memoria SS. martyrum Abba Cyri et Joannis (Omnes).

[Ex variis] S. Athanasiæ, martyris et trium filiarum ejus Theodosiæ, Theoctistæ et Eudoxiæ (Pap. Men. Prol. Kal. cum Med. Mg.). SS. Victorini, Victoris, Nicephori, Claudii, Diodori, Serapionis et Papiæ, martyrum Corinthi (Prol. Men. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Med. Mg.). S. Tryphænæ, mr. (Prol. Men. Kal. cum Sirm. Maz. Med. Mg. Italg.). Nicetæ, episc. Novogorodensis (Pat. Prol. Men. Kal. Kiov.). [Eliæ Ardunis (Ath.)].

OBSERVANDA.

[SS. Cyrus et Joannes.] Celeberrimi hi martyres cognomento Anargyri passim coluntur hodie a Græcis et Slavis æque ac a Latinis, quamvis in quibusdam synaxariis referantur etiam die præcedenti. In Kalendario Constantinopolitano Morcellii annuntiantur plane eodem modo ac in codice Ostromirano. Eorum festivitas peragebatur olim CPoli in ipsorum templo, quod erat in regione urbis, quæ a Sphoracio nomen habebat. Id indicant Menæa Græca ad calcem Synaxarii, et in suum Menologium inde derivavit Sirletus, non tamen ad diem trigesimam primam, sed ad trigesimam, nisi id negligentia contigit. Recte vero posuit ἐν τοῖς Σφορακίου pro Φορακέου, quemadmodum habetur in Menæis Græcorum. Cfr Acta SS., Jan. t. II, pag. 1081. — De S. Athanasia recole quod notavimus supra, [S. Athanasia.] apud Sirletum, die trigesima, præter SS. Cyrum et Joannem referri etiam tres virgines, nempe S. Athanasiæ filias et præterea SS. Victorinum et Tryphænam, nomen vero Athanasiæ desiderari; solent hi omnes simul indicari in Menæis Græcorum, unde sua passim describebat Sirletus, nec semper accurate. [S. Victorinus.] — De S. Victorino martyre ejusque sociis agunt iterum Synaxaria Slavica ad decimam Martii, Romanum vero Martyrologium die XXV Februarii. [S. Tryphæna.] — S. Tryphænam, virginem et martyrem Cyzici in Hellesponto, Menologium Græcorum seu Sirleti, a Canisio editum, refert ita: Eodem die (XXX Januarii) sanctorum martyrum Triphænæ ex Cyzico Hellesponti urbe; ubi SS. Victorinum sociosque errore prætermissos esse liquet. Juvat huc referre ex Menæis distichon, ad nomen Tryphænæ alludens:

Ταῦρος, Τρύφαινα, σοῦ τρυφᾷ τὸ σαρκίον,
Καὶ πρὸς τρυφὰς πέμπει σε τὰς ἀκηράτους.

Taurus, Tryphæna, delicate vescitur tuis carnibus, et ad delicias te transmittit puras. — De Theodoro Mytilenensi a Turcis perempto actum die præcedenti; [Elias Ardunis.] similis sors exstitit Eliæ Ardunis, anno 1686 igne cremati. Atque hic gradum sistere cogitaram. Verum, quia auctori Paterici Athonitarum Græco-Russo, quicumque tandem ille sit, quædam vere stupenda narrare placuit, ea huc, speciminis loco, referre lubet, ut auctoris stoliditatem catholicus lector perspiciat. Extollit igitur magister Eliæ, hominis cæteroquin minime exculti, prudentiam et in conversando cum aliis dexteritatem, atque religionis christianæ zelum; at statim post addit fidem ab eodem fuisse negatam; nemine cogente; ratione fere nulla; ut hominis imprudentia ac animi inconstantia appareat manifesta. Accipe auctoris ipsamet verba: Beatus Elias, ait, proximi saluti consulens (agitur de christianis Peloponesi tributorum onere gravatis) atque ostendere volens, alios quoque posse ita agere (id est ad castra Mahometi transire, quo a tributis solvendis liberarentur), in simplicitate cordis præsentibus christianis dixit: Offeratur mihi modo pileus ruber (Turcarum sermone fes), et illico fio alienigena: quibus auditis, quidam ex majoribus loci, jocandi gratia, turcicum pileum ei submisit; at ille, diabolicæ astutiæ immemor, nec tartareas tene bras extemplo excutere valens, ad judicem loci illico pergit fidemque Christi abrenuntiat. Pergit auctor prædictus: Ad ignem damnatur Elias, atque in rogum optime paratum conjicitur, cum ecce, o rem miram! intacti manent vestes martyris imo et capilli, totumque corpus integrum servatur ac illæsum, ligno cæteraque omni materia combustibili in cineres redacta, anima vero jam in cælestibus mansionibus ante thronum Altissimi jubilante (pag. 149). Quæ quam parum credibilia sint, quamve tenuem fidem mereatur Paterici auctor, nemo non videt. Cætera cum aliis communia sunt, si excipias Eliam natum Calamatani, qui Moreæ vicus est, ejusque caput a christianis reconditum fuisse in monasterio Vurkano. Cfr Νεὸν μαρτυρολόγιον, cit. in Paterico Montis Atho, pag. 146 et seq.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Nicetas Novgorodensis.] Nicetas, Kioviensis, dum adhuc adolescens esset, monasterium Cryptense ingressus, reclusorum vitam agere statuit. At quia propriis viribus, juvenum more, nimis confideret, seniorum consiliis spretis, propterea a dæmone sub specie angeli boni latente graviter illusus est. Nimirum posthabito orandi studio, Novumque Testamentum fastidiens, totus fuit in legendis libris Veteris Testamenti; quos magna ex parte memoriter recitare, simul et consilia visentibus dare, futura prædicere aliaque hujus modi ad vanam gloriam captandam præstare oblectamento ei erat. Tandem patrum Cryptensium precibus a tentatione liberatus, scientiæque a dæmone immissæ illico oblitus, vitæ religiosæ rudimenta de novo discere agressus est, eo majore studio, quo longius a recto tramite aberraverat. Episcopus Novgorodiæ electus anno 1095, vitæ sanctitatem etiam miraculis comprobavit: incendii flammas precibus suis extinxit; siccitatis vero tempore pluviam e cælo impetravit. Obiit anno 1107, die 30 januarii. Corpus ejus circa annum 1558 integrum repertum, in ecclesiam cathedralem S. Sophiæ Kioviensem solemniter illatum est, ubi non solum die præsenti peculiari cultu honoratur, verum etiam 30 aprilis. [Cfr 1) Vita antiq. auct., citata apud Macarium, Hist. Eccl. Russ. II, pag. 14 et 271. 2) Prolog. et Menæa ex Pater. ad h. d. 3) Dict. hag. pag. 206. 4) Nestoris Annal. I, 109; II, 3, 122, 179, 213.]

MENSIS FEBRUARIUS.

DIES PRIMUS.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. martyris Tryphonis (Omnes).

[Ex variis.] S. Patris Vendimiani (Rum. Men. Pr. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Med. Mg.). Venerab. Petri Galati (Men. Pr. Kal. cum Sirm. Med. Mg.). SS. MM. Perpetuæ, Satyri, Revocati, Satornili, Secundi et Felicitatis (Men. Pr. Kal. Vers. cum Mg.). Profestum Hypapantes D. N. Jesu Christi (Mg.).

† Hypapante D. N. (Sirl.). † Sancti et justi Simeon (Sirl.). † Basilii, ep. Thessalonicæ et confes. (Sirm.). † Ephræm Syri (Italg.). † Timothei (Mg.). † Theionis et duorum puerorum, MM. (Mg.). † Carionis, mart. (Mg.). † Agnetis Romanæ (Sirm.). [Nectarii, hegumeni Casularum (Necrol. Casulense)]. † Davidis, Simeonis et Georgii metr. Mitylenes, fratrum et confessorum Mitylenensium. (Laur.)

OBSERVANDA.

[S. Tryphon.] Partem Kalendarii Ostromirani aggredimur paucis festis distinctam; toto namque mense Februario exhibet dies festos septem tantum; in Græcorum quoque Synaxariis raras esse festivitates tribus sequentibus mensibus, neminem latet. De profesto Occursus nihil habet synaxarista Ostromiranus, sed solam exhibet memoriam S. Tryphonis, non secus ac CPolitanus Morcellii. In Mst. Assem. Rum. et Possev. inscribitur: Passio S. martyris Tryphonis, præeunte forsan Menologio Basilii, ubi legitur primo loco: Certamen S. mart. Tryphonis; apud Sirletum vero: Natalis dies S. mart. Tryphonis, sub Gordio imperatore passi. Remense Evang. concordat cum Mst., nisi quod omissa sit vox martyris; contra, in Par. III et V S. Tryphon præfert titulum megalomartyris. Similiter in Arc. Tern. Sis. Og. Men. et Horol. omittitur passio: S. Tryphonis martyris; Par. I brevius: S. Trephunis; tandem brevissime Capp. et Pap.: Tryphon. In Menologio Slavico legitur Vita S. Tryphonis ex Metaphraste, ut dicitur ibidem, contracta; encomium autem, quod in Prologo inseritur, ex Menæis Græcis fideliter descriptum est, nec dissimile ab eo, quod in Menol. Basilii mensem Februarium orditur, si excipias clausulam de loco, ubi solemnia S. Martyris peragi solebant. Est autem encomium illud e græco tam presse translatum, ut quandoque difficile sit intellectu, ni græcum exemplar præ oculis habeatur; quod generatim de textu codicum liturgicorum Slavico intelligi potest. [S. Vendimianus.] — S. Vindemiani, eremitæ, memoria agitur hodie in Menæis et in Menologio Basilii. [S. Perpetua.] — De S. Perpetua ejusque in martyrio sociis agunt hodie cum Men. Gr. excusis Menologi Slavi; Græci vero antiquiores ad diem sequentem. — In synaxariis ætatis remotioris nullam fieri mentionem profesti, [Hypapante et profestum.] vidimus modo; at in recentioribus inscribitur passim, et quidem in Menæis Slavicis et Græcis, in Horol. aliisque, refertur primo loco. Imo ipsammet festivitatem Hypapantes refert in Menologio suo Sirletus; ita namque mensem Februarium orditur: Natalis dies S. martyris Tryphonis, sub Gordio imperatore passi. Eodem die Hypapante Domini Nostri Jesu Christi, quo tempore beatus Simeon Christum Dominum in ulnas accepit. Errorem cubare hic satis superque declarant tum Profestum Occursus, quod certo certius prima Februarii recolitur a Græcis et Slavis, tum etiam unanimis Menologorum consensus, festum Hypapantes referentium die secundo, nomen denique quo passim distinguitur ille dies apud auctores: solet enim vocari quadragesimus dies a celebritate Natalium Christi, quo scilicet expleti sunt dies purgationis e veteris legis præscripto. — Solus quoque Sirletus est, qui hodie celebrari dicat memoriam S. Simeonis, [S. Simeon.] quam cæteri omnes recolunt die tertio Februarii, licet potuerit illa agi antiquitus simul cum festo Occursus Domini, [S. Basilius.] uti dicetur suo loco. — S. Basilium, episcopum Thessalonicensem, commemorant Menæa Sirmundi mss., adduntque eum Athenis esse oriundum. Scripsit S. Basilius Vitam S. Euthymii Thessalonicensis, thaumaturgi, qui tempore SS. Cyrilli et Methodii floruit, dignusque omnino est, cujus gesta, quæ mihi ex slavica versione tantummodo innotuerunt, Latinis vero prorsus ignota manent, in lucem tandem prodeant, præsertim cum utriusque sancti Vita desideretur in Menologiis Slavicis et Græcis. Brevis de S. Basilio notitia habetur in Actis SS. ad hanc diem. [S. Ephræm.] — S. Ephræm, cognomento Syrus, vulgo referri solet die 28 Januarii; at in Martyrologio Italo-Græco annuntiatur initio hujus mensis, quin et recensetur inter sanctos ordinis S. Basilii Magni, quemadmodum et alii plures, suo loco indicandi. — In supplemento ad Synax. Sirm. mss. inscribitur S. Agnetis memoria his verbis: [S. Agnes.] Certamen sanctæ et victricis (καλλινικου) Agnetis Romanæ. Non semel actum est de ea mense Januario. — Plura de Nectarii virtutibus et orthodoxia disseruerunt continuatores Bollandi, [Nectarius] Act. SS., Oct., t. VIII, pag. 277, ubi etiam de S. Josepho monasterii Casulensis fundatore in Calabria deque successoribus ejusdem sermo versatur, insuper et Necrologium illius monasterii expenditur accuratius ac illustratur. In cod. quodam bibl. Taurinensis occurrit die nono hujus.

DIES II.

[Ex Ostromirano.] Occursus Domini Nostri Jesu Christi (Omnes).

[Ex variis.] † S. Simeonis (Neap.). † MM. Perpetuæ, Felicitatis et sociorum. (Bas. Med. Maz. Sirm.). † Agathodori, mart. (Mg.).

OBSERVANDA.

[Occursus Domini Nostri.] Hypapantem sive Occursum Domini Nostri Jesu Christi celebrant hodie Græci et Slavi consensu unanimi in omnibus suis Menologiis, Synaxariis et Menæis, solo Sirletiano excepto, quod levi cæteroquin opera concinnatum esse jamdudum nec semel animadverterat Papebrochius. Eamdem solennitatem in antiquioribus martyrologiis suis expressit exemplo Orientalium Ecclesia Occidentis, retento græco vocabulo Hypapantes. In Horologio Ruthenorum Pocajov. attexitur sequens elogium: Veteris legis umbra hodie impleta est hoc modo: quadraginta nempe diebus elapsis post ineffabilem suam a purissima Virgine Maria nativitatem secundum carnem, allatus est Jesus Christus a matre sua et Josepho sponso in templum atque inibi a Simeone justo, qui ei obviam occurrit, in ulnas susceptus. Aliud encomium, quod in Prologo Mosquensi et alias obvium est et paulo fusius rem declarat, totidem fere verbis exstat in Menæis Græcis atque latine redditum legitur in Actis Sanctorum (Febr. t. I, pag. 217). Accedit sequens clausula: Celebritas fit in veneranda immaculatæ Dominæ nostræ Deiparæ semperque Virginis æde, quæ est in Blachernis. Fiebat autem olim magno cum apparatu, præsente ipsomet imperatore, quem, teste Codino, ad templum Blachernicum usque comitabantur Varangi: solebant vero hi equitantem imperatorem comitari, portantes humeris secures suas, erantque cum Slavis permixti, ut neminem fugit in Slavicis non omnino peregrinum. Sed et nostra ætate festivitas Hypapantes inter duodecim solenniores numeratur, atque per octo dies integros agi solet, nisi feriæ occurrentes quadragesimalis temporis obstent. Habent etiam vigiliam seu profestum. In eodem Prologo Mosquensi adjicitur notissima illa in festivitatem oratio S. Cyrilli, ut vulgo credebatur, Hierosolymitani, quæ incipit: Gaude valde, filia Sion; quam S. Cyrillo episcopo Constantinopolitano multo pejus adscribit editor moscus. Notabilis est etiam lectio Codd. Mst. et Rom: ousretenie (occursus): sapit enim idiotismum Russorum meridionalium. — Quum sanctus Simeon communiter recolatur die tertia, [S. Simeon.] ad illam differendus est, quamvis hodie nominetur in Kal. Neap., ubi insculptum est: PVRIF. SCE MARIE SVMEO, purificatio sanctæ Mariæ, Symeon. Cæterum istud SVMEO inde manavit, quod etiam in Græcorum libris interdum hoc festum S. Simeonis vocetur. — De S. Perpetua ejusque in martyrio sociis nihil legitur hodie in Menologiis Menæisque Slavicis; [S. Perpetua et soc.] quæ eas referunt Kalendis Februarii. Secus Græca.

DIES III.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. Simeonis qui Dominum excepit (Omnes).

[Ex variis] S. Annæ prophetissæ (Mst. Tern. Men. Pr. Hor. cum Bas. Hier. GP. Nan. Sirm. Maz. Mg.). SS. MM. Adriani et Eubuli (Men. Pr. Kal. cum Bas. Med. Maz. Mg.). S. Blasii, armentarii mart. (Pr. Men. Kal. cum Sirm. Flor. Med. Mg.). S. Azariæ prophetæ (Men. Pr. Kal. cum Sirm. Mg.). SS. MM. Papii, Diodori et Claudiani (Men. Prol. Kal.).

† SS. Pauli et Simonis (Mg.). † S. Claudii, confes. (Mg.). † Commemoratio animarum (Mg.).

OBSERVANDA.

[SS. Simeon et Anna.] SS. Simeonis et Annæ memoriam recolunt hodie synaxaria fere omnia sive Græcorum sive Slavica; si excipiatur Kalendarium Neapolitanum, in quo S. Simeon nominatur ad 2, et Sirletianum, in quo refertur Kalendis Februarii; in utroque tamen simul cum Hypapante Domini: qua in re, observat Morcellius, Græci id, quod veri magis simile est, sectari videntur. Sane in Prologo diserte enuntiatur, sanctissimum senem, viso Domino et prænuntiatis eis quæ erant ventura, continenter obiisse; quod etiam binæ lectiones Evangelicæ diei declarare videntur. At Kalendarium Græcorum metricum fert: Τῆ τριτάτῃ δεσμοῖς βίοιο λύθη Συμεώνης, tertia corporeis vinclis Simeona resolvit; tertio die mentio SS. Simeonis et Annæ fit in duplici Cod. Barberino, quos citat Morcellius; et eodem die commemorantur fere in omnibus aliis synaxariis. Mos scilicet invaluit apud Græcos, post singula majora Christi Domini festa postridie subjungere memoriam eorum Sanctorum qui propius ad mysterium concurrerunt. Ita post festum Theophaniarum, septima Januarii, sequitur memoria sive synaxis S. Joannis Baptistæ; Natales Domini excipit synaxis SS. Deiparæ cum S. Josepho; Nativitati B. Virginis subjungitur memoria SS. Joachim et Annæ; Annuntiationi vero festum S. Gabrielis archangeli. Similiter post Occursum Domini Nostri congruum erat recolere memoriam SS. Simeonis et Annæ. [S. Hadrianus.] — Sirletus inscripsit nomen S. Hadriani, tacito Eubulo, ad diem proxime sequentem. [S. Blasius Armentarius.] — S. Blasius, quia conditione erat bubulcus, græce βουκολος, ideo aliquando nomine S. Bucoli perperam designatur; est autem probe distinguendus a sancto cognomine, episcopo Sebasteno, cujus natalis dies annuntiatur hodie in Neapolitano: N. S. BLASSI; quod interpretaturus Mazochius orditur ita: A Græcis non hoc, sed XI die Febr. celebratur in Menæis, Anthologio et Menologio. At Latini … hoc die. Verum est quidem, S. Blasium episcopum celebrari apud Græcos et Slavos hodiernos die XI; an autem de antiquioribus idem sit intelligendum non constat; imo contrarium indicari videtur in marmore Neapolitano, Græcos mores plerumque sectante. Sane in Actis sancti martyris dicitur ille passus esse tertio nonas Februarii, eodemque die veneranda ejus passio solemnisque dies natalis celebrari. Quæ si apud Bollandum melius legisset vir doctissimus, alia omnino commentatus esset de S. Blasio ad hanc diem neque negasset hic, uti alibi etiam solet, diem emortualem sanctorum in Kalendario Neapolitano umquam natalem dici. Animadversione dignum est Blasium, dum Cæsareæ in Cappadocia non ignobile martyrium faceret et in bulliente lebete detineretur, sumpta inde aqua credentes aspersisse atque in nomine SS. Trinitatis baptizasse. Quod non in Menæis Græcis solum, sed etiam in Prologo Mosquensi totidem verbis excusum legitur; quamvis hujuscemodi baptismus, per aspersionem collatus, a Russis hodiernis tanquam res nova et antiquis temporibus prorsus inaudita improbetur. Quoniam autem dies ejus passionis incertus est, ideo sancto suo cognomini sociatus est ad præsentem diem; unde hic deinceps, ob festum SS. Simeonis et Annæ, ad XI Februarii translatus esse videtur. [S. Azarias, propheta.] — De S. Azaria additur in Menol. Slav.: de quo in lib. II Paralipomenon, cap. 15 scriptum est. — Confessoris titulum præfert S. Claudius in Menæis Græcis, [S. Claudius.] at in Kal. Neap. ad diem quartam vocatur monachus; quapropter distinguendum esse crederem a S. Claudiano martyre, qui cum aliis sociis nominatur hac eadem die et etiam sequenti. Præter distichon consuetum quod in Menæis et apud Siberum exstat, [Commemoratio animarum.] cætera desiderantur. — Animarum commemorationem referunt hodie Menæa Veneta his verbis: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἐν τῷ κυρίῳ πάσχα κατὰ τὸ σάββατον τῆς τυροφάγου μνήμη τῶν δικαίων ψυχῶν; quæ subsequuntur duo senarii versus: Hos cogitantibus mentibus semper piis, libamen et poscentibus versus lito. In editione eorumdem Menæorum Veneta anni 1843 omnia ista omittuntur. In Triodio tamen quadragesimali, eadem commemoratio fit sabbato ante Dominicam Tyrophagi, quæ respondet Latinorum quinquagesimæ; apud Assemanum ex eodem Triodio refertur ad feriam sextam. (VI, pag. 581.)

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Romanus Uglicensis.] Mortuo patre Vladimiro, Ugliciam cum fratre suo Andræa regendam accepit Romanus, eamque dein solus gubernavit ad annum usque 1285, quo obiit die 3 Februarii. Corpus ejus in ecclesia Transfigurationis conditum; ubi, posteaquam plus tria sæcula in terra jacuerat, integrum repertum esse dicitur anno 1595. Tum in ecclesiam cathedralem, a solo refectam, illatum est, et hodiedum ibidem quiescit. [Cfr 1) Dict. hag. pag. 235. 2) Murav. Vitæ SS. ad hanc diem.]

DIES IV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Memoria venerabilis P. N. Isidori Pelusiotæ (Mst. et cæteri cum Bas. Sirm. Hier. GP. Vind. Nan. Coisl. Maz. Mg.). SS. MM. Papii, Diodori, Claudiani (Rum. cum Bas. Sirm. Flor. Med.). S. Nicolai Studitæ, confessoris (Rum. Pap. Men. Kal. Prol. cum Sirm. Mg. Flor, Med.). S. Iadori, mart. (Leop. Pap. Kal. Hor.). S. Abramii, episc. Arbelorum in Perside et mart. (Prol. Kal. cum. Bas. Sirl. Maz. Sirm. Mg.). Sancti cujusdam eremitæ Ægyptii (Menol.) Cyrilli Novoezerensis (Pap. Men. Prol. Kal.). Georgii, principis (Kal. Pap.). † Joannis Irenopolitani (Mg. Sirm.). † Theoctisti, mart. (Sirm. Mg.). † Iasimi, thaumaturgi (Mg.). † Adriani, mart. Cæsareæ et soc. (Med. Sirl.). † Nicetæ in Pythiis (Hier. Nan.). † Claudii, mon. (Neap.). † Agathæ, mart. (Sirl.). † Protoparentum Adami et Evæ ejectio (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Isidorus.] In Mst. et Rum. S. Isidorus vulgari nomine appellatur Sidor; in Rum. præterea eidem sociantur SS. martyres Papius cum sociis et S. Nicolaus Studita. In Typico Chilandariensi manifesto errore ponitur: Theodorus Pelusiota. In Italg. additur: ex ordine nostro. — Antiquiora synaxaria referunt S. Papium et socios die præsenti, [S. Papius et soc.] recentiora vero pridie. S. Claudianus in Rum. mutatus est in Claudionem (Clodiona). [S. Iadorus.] — S. Iadorus palmam martyrii promeruit, sub Numerio, imperante Decio, anno 253. Ita Horolog. Ruthenorum, et præterea nihil. A S. Iadore, episcopo et martyre in Africa, qui cum multis aliis sub Valeriano passus est, omnino distinguendus. Versinscius in Menologio suo breviter et prudenter: S. mart. Iadori. [S. Abramius.] — Perperam in Kalend. Papebrochii mss. S. Abramius vocatur episc. Rubimensis; nec videtur alius esse a sancto Patre Abramio qui in Rum. refertur die sequenti. [Cyrillus et Georgius.] — De Cyrillo Novoezerensi et Georgio, principe, agetur modo in Memoriis Slavicis. [S. Nicoclaus Studita.] — S. Nicolaus Studita, ex ordine Acœmetorum CPoli, SS. Cyrilli et Methodii coævus, erat magni Theodori Studitæ individuus socius in carceribus et tormentis. Photii, intrusi in sedem S. Ignatii, communionem ut evitaret, monasterii præfecturæ valedixit, multaque perpessus est. Ejus memoriam consecravit S. Nicolaus I, papa Romanus, dum petiit ab imperatore Michaele cum præcipuis hegumenis et episcopis ipsum mitti Romam ex parte S. Ignatii, patriarchæ, contra Photium invasorem et schismaticum, ut fuse declaratur in S. Nicolai Studitæ Vita lectu dignissima. (Cf. Act. SS. ad h. d., pag. 538 et seqq.) Eadem exstat in Menol. Mosquensi, at longe contractior et a græco exemplari caute abludit in iis quæ ad Photium spectant. [S. Adrianus.] — In Menæis bibl. Ambrosianæ mss. et in Menologio Sirleti annuntiatur hodie martyrium S. Adriani et reliquorum Cæsareæ; et quidem apud Sirletum breviter ita: Natalis S. Hadriani qui apud Cæsaream sub Decio, imperatore, martyrium passus est; in Mediol. vero cum sequenti synaxario, quod, quia diversum est ab elogio S. Adriani, martyris, socii S. Eubuli, et adhuc ineditum, ex integro hic proponere placet. — Οὗτοι ὑπῆρχον ἐπὶ Δεκίου τοῦ βασιλέως, ἐκ τῶν Σαταλέων πόλεως τῆς Παμφυλῶν ἐπαρχίας ἐπιτήδευμα ἔχοντες, τῇ τέχνῃ κτηνοτρόφοι, τῇ θρησκείᾳ χριστιανοι. Συλλαμβάνονται ὑπὸ Πουπλίου τοῦ ἡγεμόνος της Παμφυλιάς και ἐρωτηθέντες ὡμολόγησαν τὸ ὄνομα τοῦ ἀληθινοῦ Θεοῦ ἡμῶν καὶ ἀναγκασθέντες ἀγνήσασθαι αὐτὸν ὀυκ ἐσάλευσαν τόν νοῦν τῆς ἀγαπὴς τοῦ Χριστοῦ, ἀλλὰ καὶ ὕβρισιν ἔβαλλον τὸν ἡγεμόνα; θυμωθεὶς οὖν ξιφει τούτους ἐκτέμνει τὰς κεφαλὰς καὶ κηδεύονται ὑπὸ χριστιανῶν. Erant hi sub Decio, imperatore, ex Satalorum civitate provinciæ Pamphiliæ originem trahentes, conditione jumentorum pastores, moribus christiani. A Publio, præfecto Pamphiliæ, comprehensi et interrogati, nomen veri Dei nostri confessi sunt; quod quum ejurare cogerentur, in amore Christi nequaquam vacillarunt, minis præfecti contemptis. Qui iratus gladio eos animadvertere jussit, capiteque mulctatos sepelierunt christiani. Hinc satis apparet diversum esse hunc Adrianum a sancto cognomine, qui non Cæsareæ Pamphiliæ sed Palestinæ, nec sub Decio, imperatore, et Publio, præfecto, sed sub Firmiliano, imperante Diocletiano, martyrii palmam, tulit. Ejus nulla mentio fit in Men. Slavicis. [S. Nicetas.] — In Hier. additur: τοῦ ἐν Πιθίοις; rectius in Naniano: τοῦ ὁσιόυ Νικήτα τοῦ ἐν τοῖς Πυθιοις. Pythiorum locus erat in Bithynia propter thermas celeberrimus, in quo splendidum palatium exstruxerat Justinianus et ædem S. Michaeli sacram. Pythiorium palatii meminit auctor Vitæ S. Nicolai Studitæ, de quo nos egimus modo. Consulatur Cangius CP. Christ., l. IV, pag. 178. In Menol. Mosq. ad calcem diei additur: Commemoratio cujusdam eremitæ Deum timentis et in virtute proficientis, qui in monte solitario, in finibus urbis Antinoe in Ægypto, morabatur; tum prolixe narratur viri pœnitentia de peccato, quod commiserat imprudenter.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Cyrillus Novoezerensis.] Quantam Deo gloriam aliquando procuraturus esset Cyrillus, jam a ventre matris prænuntiasse fertur. Hæc enim eum, utero gestatum, audisse sibi visa est exclamantem: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est terra gloria ejus. Antequam adolevisset, monasticæ vitæ desiderio accensus, paternam domum clam reliquit, et ad B. Cornelium Comelscensem se contulit; a quo tonsuram accepit, annos 16 natus, et dein in vita monastica institutus est. Re comperta, in desertum advolat parens, Cyrillum secum abducturus; verum sancti juvenis monitis persuasus, propositum mutat, nomenque religioni dat ipse, post triennium ibidem moriturus. Similiter fecit et mater, angelicam formam induta, sub nomine Helenæ. Utroque orbatus, concitatiore pede in via perfectionis cucurrit Cyrillus, Cornelio duce et moderatore. Tum, arctioris vitæ cupidus, in desertum secessit, annuente magistro, et viginti annis ibidem rigidissime peractis, tandem in insulam Rubram (Krasnoie) Lacus Novi seu Novoezerensem, divinitus sibi præmonstratam, appulit; ubi cella posita, duas ædiculas erexit sub titulo Resurrectionis et B. M. V. Odigitricis. Mox in grande monasterium parvula cella excrevit, in qua vitam hanc ærumnosam cum æterna commutavit Cyrillus anno 1532 die 4 Februarii, virtutum splendore nec non et miraculorum et prophetiæ dono clarus habitus. Officium consecutus est cum duplici canone. [Cfr 1) Prolog. ad h. d. 2) Dict. hag. pag. 153. 3) Murav. Vitæ SS. ad h. d. 4) Menol. Vers. ad h. d.]
[Georgius Magnus Dux.] Eodem die colitur a Russis, tanquam martyr, Georgius, magnus dux, a Tartaris, Russiam tunc primum invadentibus, interfectus. Erat autem Georgius, filius Vsevolodi III, anno 1189 natus, thronumque Vladimiriæ, quæ ea ætate urbs regia habebatur, accepit ab eo regendum anno 1212. Quod cum ægerrime ferret Constantinus, utpote Vsevolodi filius natu major, bellum inter utrumque fratrem exortum est, in quo adversa fortuna pugnavit Georgius. Cæsus itaque et a fratre throno pulsus est; quem non nisi post obitum Constantini iterum occupavit anno 1219. Erat porro Georgius pietatis eximiæ, in mandatis Dei semper ambulans; Deique timore plenus non amicos tantum, sed et inimicos diligebat. Pauperibus largus ultra modum, Dei ministros venerabatur fovebatque vel maxime, imprimis autem B. Simonem, episcopum Vladimiriæ et Suzdaliæ, doctrina et pietate celeberrimum; multa quoque monasteria et templa curavit excitanda, ac sacris codicibus, iconibus, prædiisque ditanda. Propter has sane virtutes, non minus quam propter observantiam erga summum pontificem, ad cujus obedientiam accessisse videtur Georgius, dignus inventus est, qui gloriosam mortem occubuerit in cruento conflictu, cum Tartaris, christiani nominis inimicis, ad Sitim flumen habito die 4 Martii anno 1238. Corpus ejus, ab episcopo Rostoviæ, Cyrillo, agnitum, ex campo, ubi inter tot alia jacebat, in ecclesiam Vladimiriæ delatum fuit et Basilio, ejus nepoti, in eodem tumulo appositum. Officium habet ad diem 4 Februarii. [Cfr. 1) Annal. I, pag. 200. 2) Dict. hag. pag. 74. 3) Acta SS., Oct. t. X in Vita B. Arethæ, pag. 878. 4) Kulcin., Specimen, pag. 279. 5) Karamzin, III, pag. 221 – 280. 6) Macarius, Hist. eccl. Russ., pag. 227. 7) Turgenev, Histor. Russ. monum., t. I, pag. 30.]

DIES V.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Agathæ, martyris (Mst. Par. Tern. et cæteri ferme omnes cum Bas. Hier. GP. Vind. Goth. Neap. Maz. Sirm. Mg.). S. Patris Abramii (Rum.). S. Polyeucti Junioris, patr. CPolitani (Rum. cum Sirm. et Mg.). S. Theoduliæ, mart. et sociorum ejus, Helladii, Boethi, Macarii et Evagrii (Menol. Prol. cum Mg.).

† Theodosii, in Scopulo (Mg. Flor. Med.).

OBSERVANDA.

[S. Agatha.] In Mst. Rum. Menol. legitur: Passio S. Martyris Agathæ; in Prologo: Memoria S. mart. Agathæ; in Par. VI, in Menæis, Tern. et Sisat.: S. martyris Agathæ. Kalendar. Moscov. apud Assemanum: Martyris Agathæ. Par. I: S. Agathæ. Capp. et Ephem. Græco-Moscæ brevissime: Agatha. Possevinus habet: S. Martyris Agapii, non tam inepte, ut volunt Papebrochius et Assemanus, modo legatur Sanctæ. Slavice enim Agatha audit Agafia, et in genitivo Agafii, ex quo interpres Possevini formavit suum Agapium. [S. Abramius.] — S. Abramius idem est quem memoravimus heri. Fuit episcopus Arbelorum et martyr, anno 348, sub Sapore rege, in vico Thelman dicto, capite truncatus. Brevem ejus Vitam, commentario prævio illustratam, exhibent Acta SS., Febr. tom. I, pag. 466 et seqq. [S. Polyeuctus patr. CP.] — Polyeuctus, patriarcha CPolitanus, sedit ab anno 956 ad annum 970. Etsi nævis quibusdam fortasse non caruit, si historicorum judicio acta ejus pensare velimus, ut observavit Bollandus, tamen in Album Sanctorum retulerunt et publice venerantur Græci, etiam ii qui Ecclesiæ Catholicæ addicti sunt. Plura de eo reperies apud eumdem Bollandum, in Actis SS. Febr. tom. I, pag. 706 et seqq., ab Ecclesiæ Orientalis asseclis serio perpendenda. Hujus enim patriarchæ manu sacrum lavacrum suscepit anno 957 magna ducissa Russiæ, Olga, Christiano nomine Helena; de qua dicetur ad XI Julii. Junior nuncupatus est in codice Rum., ut a S. Polyeucto Smyrnensi distinguatur. In aliis Codd. Slavicis non occurrit; tacetur quoque in Menologio Versinsciano. [S. Theodulia.] — Confusionem aliquam pariunt S. Theoduliæ socii, quorum nomina in duplici synaxario Menologii et Prologi varie expressa sunt. Nempe in Prologo nominatur Helladius commentarisius cumBoëtho, βοηθος, quod latine audit auxiliatorem; in Menologio vero Helladius vocatur præfecti auxiliator, nomine proprio sumpto pro appellativo, dum commentariensis manet anonymus. Menæis Slavicis præluxerunt Græca cum Menol. Basiliano, quibus præferendam censemus cum Bollando lectionem Prologi in titulo a nobis expressam. [S. Helladius.] — De S. Helladio, commentariensi, actum est 24 Jan. die ejus mortis. — S. Theodosium in Scopulo, [S. Theodusius in Scopulo.] græce ἐν Σκοπελῳ, memoravimus ad XI Januarii, et referemus tertio ad VIII Februarii. Hodie nominatur in editione Menæorum Græcorum Veneta anni 1843; omittitur autem in editione principe, quæ cæteroquin in pluribus inter se differunt. Sed nec synaxarium, quod hodie subjicitur in Menæis, convenit cum synaxario Januarii, ut dubitare liceat, an de eodem Theodosio Antiocheno agatur utrobique; Antiochenum tamen certe exhibent Med. et Flor.

DIES VI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Bucoli, episcopi Smyrnensis (Mst. Rum. Par. I et VI. Tern. Sis. et cæteri cum Hier. GP. Pg. Vind. Goth.). S. Juliani, martyris, Emesæ in Phœnicia (Rum. Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Mg. Sirl.). Memoria SS. MM. Silvani episcopi, Lucæ diaconi et Mocii lectoris (Rum. cum Bas. Maz. Sirl.). SS. MM. Faustæ, virginis cum Evilasio et Maximo, Cyzici in Propontide (Men. Prol. Kal. cum Bas. Neap. Sirl. Mg. Sirm. Maz. Nan.). SS. Marthæ et Mariæ sororum ac fratris earum Lycarionis (Prol. et Kal.). SS. MM. Dorotheæ virginis, Christæ seu Christinæ et Callistæ sororum et Theophili scholastici (Men. Kal.). S. Parthenii (Poss.). Jacobi, ep. Rostoviensis in Russia (PP.).

† Petri, episc., fratris S. Basilii Magni (Itg.). † Fausti, episc. et mart. (Bas. Sirm.). † Basilii in Darianis (Sirm.). † Barsonuphii (Sirm.). [Photii patr. CP. (Sirm.)].

OBSERVANDA.

[S. Bucolus.] In Mst.: Memoria vener. patris nostri Vycoli episcopi Smyrnæ; in Rum. vocatur consecrator et sanctus; in Horol. episcopus, cum sequenti adnotatiuncula: Vixit Bucolus tempore S. Joannis Theologi, a quo et ordinatus est antea quam Polycarpus martyr. Consentiunt cæteri omnes, præter Possevinum; qui ejus loco nominat Parthenium, S. Bucolum autem refert ad diem sequentem, nomine aliquantulum immutato: S. Patris Ucolii, meridionalium scilicet Russorum more, qui consonam v vocali u passim postponunt. [S. Julianus.] — S. Julianus in Rum. vocatur sanctus, sine titulo martyris; non secus ac S. Silvanus, Lucas et Mocius; martyrem appellant auctores Menologii et Prologi, brevique encomio ornant. [S. Silvanus et soc.] — De Sylvano et ejus sociis egimus ad 29 Januarii, quo die certarunt; at hodie celebrantur in Prologo Rumiantsoviano, Menol. Basilii et in Actis Sanctorum. [S. Fausta, Virgo et soc.] — In Menolog. et Prologo excuso exstat de S. Fausta ejusque sociis breve elogium ex Menæis Græcis depromptum; Anthologium, Neap. Nanianus codex solius Faustæ meminerunt; utpote præcipuæ. Latini de his martyribus agunt 20 Septembris. [S. Faustus ep. et mr. S. Basilius.] — S. Faustum adfert Menol. Basilii his verbis: Commemoratio S. Fausti episcopi, sine ullo synaxario; Sirm. addit titulum martyris jungitque S. Basilium qui colitur in æde Darii. Ecclesiæ SS. Cosmæ et Damiani in Darianis, ἐν τοις Δαρειου meminit quidem Cangius CP. Christ. lib. IV, pag. 122; at quisnam sit ille Basilius, [SS. Martha et Maria cum Lycarione.] non liquet. — Sanctas sorores et martyres celebrant hodie Menolog. et Prologus, adduntque eis Lycarionem seu Carionem, Græcis Bucarionem, qui in Prologo vocatur monachus, in Menol. vero frater Marthæ. De his Græci et Latini post Basilianum Menol. agunt die 8 Februarii. [S. Dorothea et soc.] — Sat prolixum sermonem texuit in S. Dorotheam Menologus Slavicus, tacente Prologo. Plura continentur in Actis SS. Febr. tom. I, pag. 771 et seq. — Nescio, cur ad præsentem diem referatur in Kalendario Mss. Papebrochii Jacobus, [Jacobus ep. Rostoviæ.] Rostoviæ episcopus, quum celebrari soleat 27 Novembris, [S. Petrus, Ep.] quo obiit. — S. Petrum, ep. Sebastenum et fratrem S. Basilii, refert hodie Kalendarium Basilianorum Italo-Græciæ, Romæ excusum anno 1845; verum continuo addit natalem ejus celebrari quinto Idus Januarii seu die 9. — De S. Barsonuphio agitur hodie in solo Sirmundiano Synaxario; [S. Barsonuphius.] ejus Vita partim incerta expenditur in Actis SS., ad XI April. pag. 23. [Photius:] — Profecto mirabitur lector in sacros fastos, in quibus S. Ignatius celebretur, intrusum esse nomen Photii illius, qui præcipuus exstitit sanctissimi viri adversarius et auctor schismatis inter Ecclesiam Græcam et Latinam. De quo, quia integra volumina conscripta exstant, et fuse disseritur in vita S. Ignatii, patr. CPolitani, auctore Niceta Paphlagone, in ultimo tomo Octobris recusa, plura dicere supersedemus. Illud tamen lectorem volumus monitum, a Symeone Magistro et Logotheta, quem eumdem esse cum Simeone Metaphraste doctissimi quidam contendunt, hunc pseudopatriarcham teterrimo colore depingi, edit. Paris., pag. 442. Nam asserit, illum ex sacrilego conjugio ortum esse, impietatem ipsius variis sanctorum (Joannicii, Euthymii, ut puto, Thessalonicensis) vaticiniis prænuntiatam fuisse; eumque insimulat magiæ, aliorumque criminum, de quibus plerique auctores non meminerunt. Quibus ita brevissime relatis, satis certa sunt, pergit Pinius noster, turbulenti hujus viri scelera, quamvis ea non exaggerentur, et alia ex uno scriptore, reliquis tacentibus, hic non referantur. Quare omnem harum accusationum fidem penes Simeonem relinquimus, et memoriam Photii, aliunde omnibus catholicis satis odiosam, incertis flagitiis gravare nolumus. Hæc Pinius in Chronol. Patr. CP. initio mensis Aug., pag. 112, mitissime sane et sapienter. Jam vero lugendi schismatis istius ducem Græci recentiores non modo miris laudibus extollunt, sed et inter sanctos Ecclesiæ suæ recensent, ut liquet ex Synaxario Sirmundiano, quod ad 17 Februarii sic habet: Memoria S. Barsonuphii et sancti patris nostri archiepiscopi Constantinopolitani Photii Celebratur autem festum illius in æde sacra sancti prophetæ et baptistæ Joannis, quæ sita est in loco Quietis, ἐν τοις ἡρεμιας. Cæterum in nullo alio Menologio Græco aut Slavico mentio fit de Photio, ut jure dixeris cum Pinio illum ab aliquo privato et audaci schismatico in Sanctorum Album fuisse inscriptum, quemadmodum nostra ætate id in lucubrationibus suis factitant auctores quidem Russi, inter quos primas obtinet Muraviev. Nulla quoque ecclesia J. Baptistæ invenitur apud Cangium, quæ cognomen a quiete loci præferat.

DIES VII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Parthenii, ep. Lampsaceni (Mst. Par. I, II et VI. Tern. Prol. Sis. Men. Hor. etc. cum Bas. Hier. GP. Vind Pg. Nan. Fl. Sirm. Maz. Sirl. Mg.). S. Theopempti, mart. et soc. (Rum. cum Sirm. Mg.). S. Lucæ in Hellade (Par. VI. Og. Cap. Pap. Bud. Hor. Men. Prol. Kal. cum Sirm. Mg.). SS. quatuor protectorum eorumque famulorum 1003, martyrum Nicomediæ (Men. Prol. Kal. cum Bas. Mg.). S. Bucoli (Poss.). S. Helladii (Chil.).

† Memoria Petri in Monobatis (Sirm. Mg.). † Arionis seu Aprionis, ep. Cypri (Bas. Sirm.). † Sex Martyrum in Phrygia (Mg.). † Theodori Stratilati (Hier. Nan. Msq. Vind.).

OBSERVANDA.

[S. Parthenius.] In cod. Mstisl. habetur: Memoria sancti patris nostri Parthenii; in Sis.: venerabilis patris nostri Parthenii, omissa memoria; Rumiants. tacet. In Horol. Prol. Menæis et aliis quam plurimis additur: episcopi Lampsaceni aut Lampsacensis civitatis. Similiter in Menolog., nisi quod loco memoriæ legatur vita. In Par. I vocatur Phartenius; in Par. VI bene quidem nominatur Parthenius, sed civitas, cujus episcopus fuit, dicitur Laphacensis. Possevinus legit: S. patris Parthenii, ad diem præcedentem. In Menæis exstat officium proprium; in Menolog. inseritur Vita, ex Metaphraste, inscripta Crispino, qui se Parthenii discipulum esse profitetur. [S. Theopemptus.]S. Theopemptum martyrem commemorat hodie synaxarista Rum. his verbis: Passio sancti Theopempti et sociorum ejus, tacitis SS. Parthenio et Luca, quos tamen nominant cæteri codices fere universi. Duos sanctos nomine Theopempti insignitos protulimus die 2, 3, 4 et 5 Januarii; quorum alter, dignitate episcopus, sociatus est cum S. Theona, alter cum S. Theodota. Hodiernum a priore illo diversum non esse aperte testatur Menologus Slav., additque S. Theopemptum episcopum, præter S. Theonam, habuisse martyrii socios quatuor protectores eorumque famulos, de quibus modo erit sermo. Quos omnes Rum. comprehendit generali formula: et sociorum ejus, nominato solo præcipuo: ubi notandum est, notam passionis et memoriæ, non semper in cod. illo esse urgendam. — S. Lucas, [S. Lucas.] cognomento Helladicus seu Junior, distinguendus est a S. Luca Stylita, qui etiam Junior nuncupari solet et uno anno tantum post e vivis cessit, anno scilicet 946, die XI Decembris, quo recolitur in Fastis. Est et alius Lucas, hegumenus monasterii Salvatoris, τοῦ Σωτῆρος, nuncupati Profundi Rivi, ad 7 Sept. Fastis inscripti. Qui omnes Juniores vocantur comparati S. Lucæ Siculo, anno 828 vita defuncto, ut opinatur Bollandus, aut potius comparati S. Lucæ, evangelistæ. S. Lucam in Hellade referunt Menæa Græca, Venetiis anno 1596 excusa, his verbis: S. P. N. Lucæ in Sterio Helladis, ἐν Στηρίῳ της Ἑλλάδος; quæ a recentiore editore contracta sunt ita: S. P. N. Lucæ, qui in Hellade, τοῦ ἐν Ἑλλάδι, expuncta additione in Sterio. An recte Soterium inde efformaverit Bollandus, judicent alii; at certe cognomen Tyrensis, quod in Paris. VI et in Ostrog. occurrit, corruptelam esse græci vocabuli, negabit nemo. [Helladius.] — Huic similem errorem irrepsisse puto in nomine Helladii, quod ex typico Chiland. bibl. Berolinensis exscripsi ultimo loco, cum inter sanctos qui in Paterico Montis Atho recensentur bene multi, nullus Helladius inveniatur, qui vixerit ante annum 1334, quo typicon exaratum est; et aliunde error ex cognomento S. Lucæ facile oriri potuerit. [SS. Martyres 1003.] — In Menol. Basilii annuntiatur certamen trium millium; at in Menol. et Prol. Mosq., pariter ac in Men. Græcis numerantur tantum mille et tres, χιλίων και τριῶν, intercedente scilicet particula et. Præterea, in Prol. veniunt primo loco quatuor protectores, quos Menologus nominat in synaxario, remittitque ad XX Januarii. Corripit quoque auctorem Prologi, qui, Menol. Basilii duce, S. Petrum, socium S. Theopempti, inepte vocat episc. Alexandrinum, cum carceris custos fuerit. Cfr dicta ad 28 Decembris et 2 Septembris.

DIES VIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Memoria S. Zachariæ, prophetæ (Mst. Rum. Vat. I. Tern. Par. I et VI. Sis. Og. Men. Prol. Hor. Kal. et alii cum Bas. Hier. Vind. Msq. Sirm. Nan. Maz. Sirl. Mg.). S. Theodori Stratilatæ (Omnes citati modo, præter Par. I. cum Bas. Sirm. Mg.). S. Theodosii, mon. (Rum. cum Bas.).

† Theodoræ (Sirm.). † Nicephori, mr. (GP.). † MM. Nicephori et Stephani (GP. Mg.). † Macarii, ep. Paphi, in Cypro (Sirm.). † Philadelphi, mart. (Bas. Sirm.). † Polycarpi, mr. (Sirm.). † Pergitæ (Sirm.). † MM. Marthæ et Mariæ sororum, ac Lycarionis mon. (Bas. Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Zacharias.] Qui in Menologio Basilii commemorantur sancti Zacharias, Theodorus, Theodosius, ii eodem ordine inscribuntur hodie in Rum., et duo priores in Mst. Primo loco refertur etiam S. Zacharias in Tern. Par. I., Sis. et Chil., cæteris antiquioribus synaxariis vacantibus; dum recentiores recolunt post S. Theodorum, secundo loco. In hisce insuper cognominatur qui falcem vidit, slavice Serpovidets, propter visionem, quæ in libro Zachariæ, cap. 5; a Latinis celebratur 6 Septembris. Fallitur Baronius, tradens eum a Græcis recoli die 5 Septembris in Menologio, nimirum Sirletiano. In hoc enim diserte commemoratur 8 Februarii ita: S. Zachariæ, prophetæ, e numero duodecim; quinto vero Septembris agitur: Natalis S. prophetæ Zachariæ, patris B. Præcursoris Joannis Baptistæ, consentientibus omnibus Kalendariis Græcis et Slavicis. [S. Theodorus dux.] — S. Theodorum, ducem, quem Slavi græco vocabulo Stratilatam nuncupare solent, non solum recentioribus Kalendariis Græco-Slavicis, ut minus recte scripsit Bollandus, sed etiam antiquioribus optimæque notæ, insertum esse vidimus modo. Pridie quoque commemoratur in quibusdam Kalendariis remotioris ævi, at paucis numero et duntaxat græcis; quibus perperam adnumeratur a Baronio Menologium Sirleti, ubi prorsus nulla mentio fit de S. Theodoro, neque ad præsentem diem, neque ad præcedentem. In Mst., secundo loco: Eadem die Theodori Stratilatæ; in Rum.: et sancti mart. Theodori Stratilatæ; in Par. II, III et V, in Hor. Men. et Prol. decoratur titulo megalomartyris. Vat. II: Theodori militis. Pap.: Theodorus Stratilates. Capp. et Kal. Mosq. apud Assemanum: Martyr Theodorus; apud Genebrardum corrupte: Theodoretus. In Menol. Basilii additur: in Euchaitis; in Sirm. vitiose in Euchania; Euchaita vocatur quoque in Horol. Pocajovensi. Cum autem S. Theodorus Tyro eodem modo passim cognominetur, hinc factum est, ut ob nominis cognominisque convenientiam alter pro altero a viris etiam eruditis quandoque accipiatur. Quam in rem juvabit huc referre ex Menologio Mosquensi sequentem adnotationem: Sciant oportet, duos esse Theodoros megalomartyres Euchaitas, Tyronem alterum, alterum hunc Stratilatam. Prior sub Maximino passus, anno 289, conditus est in Euchaitis, ut fusius declarabitur in ejus Vita ad 17 Februarii. Posterior certamen subiit viginti duobus aut tribus annis post, sub Licinio, anno 312, pariterque ad Euchaitas translatus est. Igitur uterque Theodorus est Euchaita. Hactenus Menologium, claudicante parumper chronologia, quam emendare non est hujus loci. Ibidem inseritur Vita seu potius Passio S. megalomartyris Theodori Stratilatæ, auctore Varo (aliis Abgaro) ejus discipulo, ex Metaphraste, imo ex Surio descripta, quemadmodum id produnt nonnullæ locutiones latinis propriæ. Opellam Dœderleinianam, qua passio magni hujus martyris in tabulis repræsentatur, subjecta unicuique propria inscriptione in lingua slavonica, norunt antiquitatum slavicarum amatores. — S. Theodosium commemorat hodie solus Rum. cum Menologio Basilii, [S. Theodosius.] eisdem fere verbis: Sancti patris nostri Theodosii; Synaxarium vero Græcum aperte vocat Antiochenum; de quo nos cum recentioribus egimus ad XI Januarii, et iterum ad 5 hujus, [S. Theodora.] cum Menæis Græcis excusis. — De S. Theodora meminit Sirm. post S. Macarium, ep. Paphi, ita: et sanctæ Theodoræ; eadem esse videtur cum Theodora Augusta, Theophili imperatoris uxore, cujus encomium legitur in Menol. [S. Martha.] Basilii ad XI Februarii. — S. Martham, Mariam sororem et Lycarionem celebravimus 6 hujus. [S. Nicephorus uterque.] — Synaxarium Callipolitanum, a Scholzio vulgatum, memoriam recolit S. Nicephori, martyris, cui cæteri pene omnes assignant diem sequentem; ab Antiocheno namque hodiernum minime diversum esse duco, vel eam ob rationem, quod in citato synaxario nonnisi clariores sancti soleant nominari; alter vero Nicephorus, quem cum Stephano referunt hodie Menæa Gr. excusa, nominetenus notus sit, omnique synaxario destitutus. Hodie autem celebratur propter festum S. Zachariæ, prophetæ, quod in Callipolitano inscribitur ad diem nonam.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Sabas II, archiepiscopus Serbiæ.] Stephanum primo coronatum regem Serbiæ quatuor suscepisse filios Radoslaum, Vladislaum, Stephanum et Prædislaum, indubia testantu serbicæ historiæ documenta. Ex his tres priores natali ordine avitum thronum occuparunt. Ultimus S. Sabæ I archiepiscopi, patrui sui, exemplum secutus, religiosum vitæ institutum amplexus est et, quemadmodum annales patriæ loquuntur, per omnia similis eidem effectus. Loca etiam Sancta, non secus ac ille, lustrando obiit diuque Jerosolymis commoratus est. Inde Montem Atho petiit ibique virtutibus religiosi hominis diligenter se exercuit, donec redivit in patriam, ut piratarum continuas incursiones ac devastationes effugeret. Interea virtutum fama inclaruit adeo, ut ad sedem archiepiscopalem fuerit evectus; quam et occupavit post S. Arsenium, S. Sabæ I discipulum ac successorem. Rexit Ecclesiam Serbicam Sabas II (hoc enim nomen in religione assumpserat Radoslaus), septem annorum spatio. Quibus peractis, ad meliorem vitam transiit et in ecclesia Ascensionis Pechiensi sepulturæ mandatus integer et incorruptus hodieque visitur. Ejus vitam et gesta scripto tradiderunt auctores indigenæ, inter quos præcipui nominandi sunt Daniel archiepiscopus Serbiæ, hujus nominis secundus, Comes Brancovitch, Historiæ Serbicæ, lib. III, pag. 91 et seq., et qui citat utrumque, Raic, Historiæ Serborum, l. VII, cap. XIII, § 21. Meminit quidem ejusdem Sabæ Xaverius Pejacevic in opere suo præstantissimo atque virtutum fama eum claruisse testatur: inter sanctos tamen Serbiæ, quorum indicem texuit in fronte operis sui, ponere prætermisit.

DIES IX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Nicephori, martyris (Mst. Rum. Par. I et VI, Tern. Sis. Chil. Og. Vat. uterque, Pap. Capp. Hor. Men. Prol. cum Bas. Neap. et aliis quam plurimis). S. Marcelli seu Marciani, ep. Siracusani; et SS. MM. Philagrii, ep. in Cypro, et Pancratii, ep. Tauromenii (Rum. Men. Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Nan. Mg.).

† Romani Cilicis (Sirm. Mg.). † Petri Damasceni, mart. (Mg.). † Zachariæ, prophetæ (Callip.). † MM. Mariæ Marthæ et Lycarionis (Anon.). [Nectarii, heg. Casulensis (Taur.)]

OBSERVANDA.

[S. Nicephorus.] Onesiphori in Par. I error est manifestus pro Nicephori. Cujus Vita, Menologio Slavonico inserta, eadem est ac ea, quam Falconius fictitiam declaravit, annuente Assemano; Mazochius vero tuetur, ut fide dignissimam. Acta Latina exstant apud Surium, 9 Febr., pag. 89; atque eadem ex codice regis christianissimi restituta ac commentario prævio illustrata vulgavit G. Henschenius, in Actis SS. Febr., t. II, pag. 283; et iterum ex versione antiqua latina, pag. 894 – 895. Græce cum antiqua versione latine leguntur in Actis Ruinartii, pag. 238 – 245, ed. 1713 in fol. et sunt eadem ac Menolog. Slavici. Alia Acta, auctore Joanne, Sardium episcopo, interprete vero Alexandro Barroetio data sunt in Act. SS. Febr., t. II, pag. 285 – 288. — S. Marcianus, [S. Marcianus.] Syracusarum episcopus, nomen Marcelli præfert in Menologio Basilii, in Kal., Prologo et Menolog. Slavico, at rectius in cod. Rum. et Ephemeridibus Papebrochii. Syracusanum episcopum esse suspicatur Bollandus, de S. Philagrio agens ad hanc diem. Marciani Syracusani encomium, ex ms. Vaticano, græce et latine, interprete Sirmundo, cum commentario prævio et notis Papebrochii insertum est in Act. SS. Jan., [S. Pancratius.] t. II, pag. 786 – 795. — S. Pancratii sermo encomiasticus, auctore Gregorio, monacho Paguriensi, latine, interprete Florito, cum commentario præeunte et notis Henschenii, exstat in Act. SS. Apr., t. I, pag. 237 – 243. In Eccl. Græco-Russica S. Pancratii memoria recolitur insuper ad 9 Julii. [S. Philagrius.] — De sancto Philagrio et duobus prioribus consulatur Assemanus. (Kal., tom. VI, 119). In Rum. Marcianus, Pancratius et Philagrius sociati prodeunt cum titulo episcopi. — Bis in anno S. Romani, [S. Romanus Thaumat.] monachi et thaumaturgi, nomen inscriptum occurrit in Menæis Græcis, ad 9 Februarii et 27 Novembris. Qui genere cum esset Cilix, nempe ex urbe Rhoso, ἐκ πολεως της Ῥωσου; et uti 27 Nov. eadem Menæa habent: ἐν τῃ Ῥωσσων τεχθεις, in Rhossorum urbe natus. Hinc Raderus occasionem sumpsit scribendi S. Romanum profectum esse e gente Rossorum, Roxolanorum seu Ruthenorum, subscribente etiam Maximo Margunio, episcopo Cytherorum. Nam in Vitis Sanctorum ad 27 Novembris ita habet: γεννηθεις εἰς την Ῥουσιαν, natus apud Rhusiam. Accepta sane foret hæc interpretandi ratio cl. Lamanscio Petropolitano, qui eruditam pariter ac prolixam instituit nuper elucubrationem de colonis Slavis in Asia minore, Africa et Hispania, magno popularium applausu exceptam. Consule hac de re simul et de gestis S. Romani Bollandum, pag. 295 et seq. — S. Zacharias, [S. Zacharias, Propheta.] propheta, quem cæteri recolunt pridie, nominatur hodie in synax. Scholzii Callipolitano, S. Nicephorus vero refertur pridie; qui transponendi modus in kalendariis frequentissimus est. [S. Martha et soc. Nectarius.] — De S. Martha ejusque sociis, et de Nectario, hegumeno monasterio Casulensis, actum est supra. Nectarii memoriam adnotavimus ex cod. quodam Græco, citato Bibl. Taurinensis, t. I, p. 308.

DIES X.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Charalampi, presbyteri et martyris (Ita omnes). SS. MM. Porphyrii, Bapti et trium mulierum; et Theæ, Valentinæ et Pauli, Cæsareæ in Palæstina (Men. Horol. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Mg.). S. Prochori, mon. Cryptensis (Ephem. Pater. Men. Kal.). S. Anastasii, patr. CPolitani (Horol. Men. Bud. Kal. cum Sirm. Mg.). Antonii, Arcadii, Basilii, Germani, Gregorii, Joachimi, Lucæ, Martyrii, Simeonis, epp. Novgorodensium (Hag.). Annæ, ducissæ (Hag.).

† Laurentii, mon. in Sicilia (Itg.). † Zenonis (Sirm. Mg.). † Synaxis S. Deiparæ in Ariobindi (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Charalampus.] In Mst. habetur: Passio sancti hieromartyris Charalampii. Rum. convenit cum Mst. in apponenda nota passionis, demit tamen titulum hieromartyris, additque S. Porphyrium. In Tern. Chil. et Sis.: Sancti hieromart. Charalampii; martyr simpliciter dicitur in Menæis; in Og.: Sancti patris Charalampii. Apud Papebr. et Capp.: Charalampus, imo Charamphius in Par. I, sæpe corrupto. Acta martyris, auctore incerto, ex Ms. Græco regis Galliæ, interprete J. Henxtovio, cum commentario prævio et notis Bollandi legesis in Actis SS. Febr. t. I, pag. 381 – 386. Versinski facit Charalampium episcopum, quem tamen simplicem sacerdotem fuisse aperte testatur præter alia Menologium Basilianum. [S. Baptus.] — In eodem Menologio S. Baptus vocatur Dauctus, Δαύκτος. [SS Thea et Paulus.] — Iterum corrigendus est Versinscius, quod S. Theam mutaverit in Ennatham, Paulum vero in Paulam, nescio qua auctoritate fretus. Sane Eusebius Cæsareensis, qui horum Martyrum agonem enarravit, nec Ennatham noverat nec Paulam. Hinc distinguendæ videntur tres SS. Porphyrii et Charalampi sociæ anonymæ a SS. Thea, Valentina et Paulo. De his tribus agitur in Actis SS. die 25 Julii, [S. Prochorus.] (Jul. t. IV, p. 163 – 166.) — De Prochoro Kioviensi vide dicenda infra in Memoriis Slavicis. [S. Anastasius.] — Anastasium archiepiscopum CP. inter prætermissos collocavit Bollandus, addita sequenti nota: Unicum in vulgatis Catalogis legimus ejus sedis archiepiscopum Anastasium, tempore Constantini Copronymi eumque hereticum. (Febr. t. II, pag. 377). Bollandi sententiam comprobavit P. Cuperus noster in Hist. Chronol. Patr. CP., p. 93. Nihilominus in Horologio Ruthenorum catholicorum disertis verbis fit commemoratio sancti sacromartyris Anastasii, archiep. CPolitani; ubi notabis titulum hieromartyris quo decoratur. Prudentius egit Versinski, omnem Anastasii memoriam expungendo e Menologio suo. [Synaxis Deiparæ.] — Ecclesiæ B. Virginis in æde Ariobindi seu Areobindi meminit Cangius, pag. 93.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Prochorus Cryptensis.] Claruit S. Prochorus circa initium sæculi undecimi, Sviatopolco principatum Kioviæ tenente. Cum maturam ætatem attigisset, Smolensco, urbe natali relicta, Kioviam petiit, et habitu monastico de manibus Joannis, Cryptensis hegumeni, suscepto, rigidissimam vitam ducere instituit. Victus illi fuit panis cum aqua modica; deliciæ vero herba quædam, atriplex dicta: cujus rei causa Atriplicinei cognomen (slavice lebednik) nactus est. Miraculis, adhuc vivum, claruisse ferunt: cum enim aliquando populus rei frumentariæ laboraret inopia, preces ad Deum fudit Prochorus. Tunc plurimum atriplicis, in campis mirabiliter multiplicatæ, collectum est; ex quo panes confecit pauperibus erogandos; atque hi comedentium palato tam dulces erant ut mirarentur omnes. Idem ad populum sublevandum cinerem in salem convertit non semel; quare et a mercatoribus apud principem accusatus fuit, quod salem in cella sua reconditum teneret, plebique cum magno ærarii damno distribueret. Veniunt itaque principis ministri in cellam Prochori ut salem recognoscant, quem cinerem purum putumque esse reperiunt stupentes. Quo prodigio permotus princeps, magnam exinde concepit venerationem erga servum Dei, quem semper egregie coluit, defunctum vero doluit sincerissime, et proprios humeros sacro oneri subdens, cryptis Antonii intulit ac reverenter tumulavit. Obiit autem Prochorus anno 1103, die 10 februarii. [Cfr 1) Kulcinius, Spec., pag. 5 – 7. 2) Prolog. ex Paterico ad h. d. 3) Dict. hag., pag. 234.]
[Episcopi Novgorodenses.] Eodem die recolitur memoria Antistitum Novgorodensium 1) Antonii, 2) Arcadii, 3) Basilii, 4) Germani, 5) Gregorii, 6) Joachimi, 7) Lucæ, 8) Martyrii et 9) Simeonis. De quibus singulis breviter juxta ordinem, qui litterarum est proprius, dicturi, lectorem antea monitum volumus, eosdem præsules coli insuper ad diem quartum octobris, officio tamen omnibus communi; quod a sola Ecclesia Novgorodensi usurpatur. [Antonius.] — Antonius igitur, nobilissimo genere ortus, laico nomine Dobrynia Andrenkovicius, in monasterio Hutynensi religiosæ vitæ jecit fundamenta. Unde, Metrophane archiepiscopo a Novgorodensibus pulso, ejus loco ad illam cathedram evectus est anno 1212, eamque ad annum 1220 prudentissime occupavit, donec scilicet pœnitentia ducti Novgorodenses Metrophanem in sede restituerunt. Tunc ad cathedram Premysliæ in Galicia transiit; anno vero 1225 ad priorem rediit. Cum autem viribus jam confractis et fere mutus esset, post triennium munus suum ultro abdicavit. At Arsenio iterum sede moto, (mutabat scilicet gens ista præsules suos et præfectos non secus ac amictum), tertio e monasterio in palatium archiepiscopale ducitur, aut potius trahitur Antonius; licet mutus et invitus. Mox tamen ad cellam redit: et sancte moritur ibidem, die 8 octobris anno 1238. [Cfr 1) Dict. hag, pag. 35. 2) Ambros., Hist. hier. rus., I, 71.]
[Arcadius.] Arcadius floruit sæculo XII. Antequam archiepiscopus eligeretur, hegumeni munere fungebatur in monasterio Assumptionis, hodie vacuo, quod ipsemet fundaverat et suo nomine insigniverat anno 1150. Sedit annos septem, obiitque die 19 septembris anno 1163, in ecclesia cathedrali S. Sophiæ tumulatus. Commemoratur etiam ad 23 decembris. [Cfr Dict. hag., pag. 40.]
[Basilius.] Basilius, cognomento Koleka, ex presbytero sæculari archiepiscopus ab 1330, initio æmulum habuit Arsenium, quem Pscovenses, archiepiscopi Novgorodensis jurisdictionem ægerrime ferentes, in proprium episcopum sibi elegerant, annuente Gedimino magno Lituaniæ duce. Mox tamen repugnantes Pscovensium animos sibi devinxit, et ita utrique Ecclesiæ, Novgorodensi et Pscovensi, præfuit solus. Ob virtutum præstantiam mitra alba, a successoribus deinceps gestanda, et casula cruciata primus omnium fuit a patriarcha Constantinopolitano decoratus. Pluribus in locis templa excitavit, gregemque curæ suæ commissam mira caritate amplexus est, imo caritatis victima occubuit. Cum enim Pscoviæ incolis extrema christiani hominis solatia ministraret, contagiosam luem, tunc ibi grassantem, contraxit. Qua consumptus, anno 1352 die 23 julii migravit ex hac vita. [Cfr 1) Ambros., Hist. hier. russ., l, 73. 2) Dict. hag., pag. 54. 3) Philar., Prospectus, n° 67.]
[Germanus.] Germanus, ordine quintus, sedit Novgorodiæ ab anno 1078 ad annum 1096, obiitque Kioviæ; unde postmodum ejus corpus Novgorodiam translatum est. [Cfr 1) Hist. hier., I, pag. 68. 2) Dict. hag., Pag. 77. 3) Murav., Vitæ SS. ad h. d.]
[Gregorius.] Gregorii mentionem faciunt auctores in Vita Eliæ seu Joannis, archiepiscopi Novgorodensis, cujus frater uterinus erat et in cathedra successor ab anno 1186 ad annum 1193; quo obdormivit die 24 maji, in ecclesia cathedrali juxta fratrem suum tumulatus. Eliæ vita legitur ad 7 septembris. [Cfr 1) Ambros., Hist. hier russ., I, pag. 70. 2) Dict. hag., pag. 79. 3) Murav. loc. cit.]
[Joachim.] Joachim, Korsunensis, episcoporum Novgorodensium ordine primus, Ecclesiam rexit inde ab anno 993; eamque in fide, quam Michael I, metropolita Kioviensis, paulo antea plantaverat, firmavit et instituit. Contritis idolis et in fluvium projectis, templa in honorem veri Dei excitavit, quorum alterum S. Sophiæ, alterum SS. Joachimo et Annæ dicavit. Apostolico zelo doctrinam sociabat minime communem: erat namque litteris apprime excultus, quemadmodum testatur Chronicon, quod ipsius nomine circumfertur. Scholam instituit, in qua pueri doctrinam christianam et linguam græcam ediscerent, magistro Ephræmo, discipulo suo. Tandem cum Ecclesiam per annos fere 40 sancte rexisset, ad supernas sedes migravit. In ecclesia SS. Joachim et Annæ tumulatus, anno 1699 in ecclesiam S. Sophiæ, de novo e lateribus exstructam illatus est. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 128. 2) Annal. Nicon., I, 103. 3) Chronic. Soph., I, 88. 4) Macar., Hist. eccl. russ., I, pag. 5 et 200. 5) Tatiscev, Hist. imp. russ., I, 38 – 40. 4) Murav., loc. cit.]
[Lucas.] Lucas, cognomento Djidiata, Zidiata seu Ziriata, cujus meminit B. Simon in epistola ad Polycarpum, natione Russus, successit Joachimo anno 1035. Hujus doctrinam æmulatus, in ipso episcopatus sui ingressu Exhortationem ad fratres conscripsit, multosque alios libros e græco slavicos fecit. Pietate etiam et mansuetudine imprimis enituit; et quidem pietatem ejus testatam facit templum S. Sophiæ, e solo refectum et splendidissime ornatum. Mansuetudinem vero demonstravit maxime in rebus adversis. Etenim anno 1055 a famulo suo falso accusatus, et Kioviam a metropolita Ephræmo citatus, toto triennio humiliter ibidem mansit detentus. Delatore demum falsi convicto, libertati sedique restitutus est; verum dum iter Novgorodense repeteret, morte præpeditus obdormivit in Domino die 15 octobris anno 1060, in loco Kopyso dicto. Corpus ejus, ad ecclesiam cathedralem conditum, post annos quingentos in eamdem illatum est. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 170. 2) Annales, I, 65; III, 121, 179, 211; V, 139. 3) Macar., Hist. eccl. russ., I, 87 et 262; II 12. 4) Patericon, fol. 224. 5) Murav., loc. cit.]
[Martyrius.] Martyrius, antequam ad sedem archiepiscopalem ascendisset, hegumenus fuit monasterii Staro-Russici, quod fundaverat ipse anno 1192. Episcopus effectus, plures ecclesias aut a fundamentis exædificavit, aut refecit. Demum Volyniam dum peteret, a magno duce Vsevolodo Georgide accersitus, supremum obiit diem in insula Seligero, 24 augusti anno 1199. Rexit Ecclesiam annos sex. Corpus ejus Novgorodiam delatum fuit et in ecclesia S. Sophiæ positum. [Cfr 1) Ambr., Hier. russ., I, 71. 2) Dict. hag., pag. 178. 3) Murav., loc. cit.]
[Simeon.] Simeon denique, ex monacho Hutynensi archiepiscopus factus, cathedram ascendit anno 1415, quam morte sua vacuam reliquit anno 1431, die 15 januarii, in ecclesia S. Sophia sepultus. Exstat ejus epistola duplex, ad monachos Montis Sancti altera, altera ad Pscovenses data. [Cfr 1) Ambros., Hier. russ., I, 74. 2) Dict. hag., pag. 250. 3) Phil., Prospect., n° 86. 4) Murav., loc. cit.]
[Anna ducissa.] His præsulibus solet addi Anna, S. Olai, Suæciæ regis filia, Iaroslai I, magni ducis Kioviensis uxor. Colitur namque et ad hanc diem, et præterea 4 octobris simul cum Vladimiro Jaroslaide, filio suo. Quam ultimam festivitatem instituit anno 1439 archiepiscopus Novgorodensis Euthymius. Illud porro notandum, B. Annam, cui laicum nomen Ingigerda, in baptismo Irene, cum morti proxima esset, magnum, ut aiunt, schema induisse inter ducissas Russiæ omnium primam, assumpto nomine Annæ, quo passim solet designari. Obiit autem medio sæculo undecimo, anno scilicet 1050, quemadmodum fert inscriptio tumulo ejus imposita, et hodiedum in ecclesia S. Sophiæ exstans. [Cfr Dict. hag., pag. 23, ed. 1862.]

DIES XI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Blasii, hieromartyris, episc. Sebasteni (Mst. Arc. Rum. Tern. Par. I et VI. Assem. Sis. Chil. Og. Men. Pr. Hor. Capp. Pap. etc. cum Bas. Hier. GP. Vind. Goth. Flor. Pg. Msq. Sirm. Maz. Mg. Sirl.). S. Theodoræ, imperatricis (Men. Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Mg.). Demetrii Prilucensis (Prol. Men. Kal. Pap.). Vsevolodi seu Gabrielis, ducis Pscovensis (Prol. Kal. Men.).

† Macedonii (Sirm.). † Inventio reliquiarum S. Zachariæ prophetæ, patris S. Joannis Baptistæ (Sirm. Mg.). † MM. duorum infantium et septem mulierum (Bas. Mg.). † Simeonis Stylitæ (Italg.).

OBSERVANDA.

[S. Blasius, mart. et soc.] Hieromartyris titulo, qui de episcopis juxta ac de presbyteris usurpatur, decoratus prodit S. Blasius in synaxariis bene multis, tum antiquioribus, tum recentioris ævi; male tamen vocatur presbyter et martyr in Kalend. Basilianorum Italo-Græciæ Mss., quod in Musæo suo adservant Bollandiani. — In Mst. agitur memoria S. Hieromart. Blasii; in Rum. rectius inscribitur: Passio sancti antistitis Blasii, cum hoc die martyrium consummasse testentur ipsius Acta, in Menolog. Slav. inserta, auctore Metaphraste. In Assem Sis. Chil. habetur: Sancti hiero martyris Blasii; in aliis brevius ita: S. Blasii, et in Pap. brevissime: Blasius. Horol. convenit cum Chil., additque: episcopi Sebasteni; quod passim recurrit apud recentiores; quin et archiepiscopus prædicatur in Men. Græcis excusis. In Menol. insuper adjicitur: et qui cum eo passi sunt; in synaxario autem expresse nominantur septem mulieres, ante ipsius passionem gladio animadversæ, et duo pueri qui simul cum eo capite plexi sunt hac eadem die. Prologi auctor synaxarium suum deprompsit ex Men. Græcis excusis, quæ cum Sirm. Mss. de sociis S. Blasii agunt seorsim. Sanctarum mulierum expressa mentio fit in titulo Menologii Basiliani; imo in tabella repræsentantur martyrio S. Blasii adstantes; non sine nota anachronismi, cum constet eas antea passas esse. Rarum esse apud Græcos cultum S. Blasii asserit Mazochius in observationibus ad 3 Febr. Kalendarii Neapolitani; an recte, [S. Theodora Augusta.] dubito valde. — S. Theodoram imperatricem recolunt hodie synaxaristæ et menologi recentiores; secus Græci, teste Menologio Basilii et aliis quibusdam. Vita ejus, quam ad 12 Febr., pag. 554 et seq. ex variis scriptoribus conflatam dedit Bollandus, hactenus desideratur in Menologiis Slavonicis, quemadmodum et aliorum sanctorum bene multorum. [S. Macedonius.] — S. Macedonium, quem Sirm. commemorat solus, Menæa Græca excusa referunt 29 hujus, tacentibus Codd. Slavicis utroque die. [S. Zacharias.] — De S. Zacharia, patre S. Joannis Baptistæ, agi hodie testatum faciunt Menæa Græca; Latina vero Martyrologia memorant ad 5 Novembris. — Notabilis est hodierna lectio Kalend. Italo-Græci: Antiochiæ, [S. Simeon Stylita.] sancti Simeonis monachi Ordinis Sancti Basilii, qui in columna stans multos annos vixit; unde et stylitæ cognomen accepit; cujus vita et conversatio extitit admirabilis. Ejus natalis celebratur tertio Idus Januarii. Hæc eadem leguntur in Martyrol. Romano, at non tertio Idus Januarii seu die XI, sed Nonis Januarii seu 5 die. Hæc describere placuit in gratiam lectoris Slavi, qui nunquam forsan audiverit S. Simeonem Stylitam ex ordine fuisse S. Basilii Magni. [Demetrius Prilucensis.]De S. Demetrio hegumeno in Pryluka paucis absolvit Kulcinius in Specimine Eccl. Ruthenicæ, pag. 7 editionis Parisinæ, a me paratæ; uberior notitia dabitur modo, tum ut Papebrochii desiderio aliquatenus fiat satis, tum etiam ut lector catholicus amplius informetur de actis et virtutibus hujusce viri, quem sancti titulo ornaverat Kulcinius, thaumaturgum vero Vologdensem passim appellant indigenæ.[Vsevolodus, dux.] — Ibidem illustranda erit memoria Vsevolodi, ducis Pscovensis.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Vsevolodus, dux Pscovenvis.] Lucem aspexit Vsevolodus, in baptismo Gabriel, circa initium sæculi duodecimi, Novgorodiæ. Cui a Mstislao patre suo, totius Russiæ magno duce, præfectus anno 1117, omnium virtutum, quæ christianum principem decent, præbuit exempla, justitiæ nempe, clementiæ, pietatis, præsertim vero caritatis; qua vere orphanorum et viduarum tutor erat et quibusvis misericordiæ pandebat sinum. Pluribus in locis templa excitavit; quorum illud maxime laudandum, quod Opocæ constituit patrono S. Joanni Baptistæ. Propter bellum contra Suzdalienses infeliciter gestum a Novgorodensibus pulsus, Vysegorodi aliquantum temporis constitit; dein vero a Pscovensibus in regem assumptus est anno 1137, non diu tamen eisdem præfuturus. Anno enim proxime sequenti lethali morbo correptus ad regem regum migravit, die 11 Februarii. Defuncti principis corpus cum in urbem suam deferre statuissent Novgorodenses, factum esse traditur, ut nulla vi de loco suo potuerit dimoveri. Mansit itaque Pscoviæ, ubi, postquam quinquaginta quinque annos jacuerat, integrum repertum perhibetur die 27 Novembris, ac tandem nostra ætate, anno scilicet 1834, die 22 Aprilis, e sacello laterali in partem interiorem ecclesiæ cathedralis summa pompa translatum fuit. Quocirca ter in anno colitur prædictis diebus, mortis, inventionis et translationis anniversaria memoria illustribus. [Cfr 1) Prol. et Menol. ad h. d. 2) Dict. hag. pag. 69. 3) Muraviev, Vitæ SS. ad 27 Nov. 4) Menol. Vers. ad h. d. 6) Liber. Grad., I, 254 – 265.]
[Demetrius Prilucensis.] Natus in urbe Perejaslaviæ Transylvanæ (seu Zalesciæ) monasticum habitum ibidem in monasterio Goricensi induit. Dein hegumeni munere defunctus est in cœnobio S. Nicolai, quod ad lacum Perejaslaviensem fundaverat, non longe a laura S. Sergii Radonezensis, cujus commercio frequentissime utebatur. Deinde, relicto monasterio, in fines Vologdæ contendit; sedeque sua non procul a Vologda urbe fixa, ecclesiam et monasterium Prilucense fundavit anno 1371, Demetrio Tanaico, magno Russiæ duce, necessarias ad id expensas suppeditante. Vere pater pauperum fuit ac pupillorum et viduarum advocatus. Debitoribus, unde solverent, præstabat, aut condonabat; et plurimos captivorum redimi curavit et suis restitui. Obiit anno 1391, die 11 Februarii, et in ecclesia Prilucensi tumulatus fuit. Ejus Vitam exaravit Longinus, monasterii modo laudati hieromonachus. [Cfr 1) Prol. et Menol. ad h. d. 2) Dict. hag. pag. 87. 3) Menol. Vers. ad h. d.]
[Georgius Junior.] Eadem die agunt nonnulli de Georgio Juniore, anno 1541 a Turcis crudeliter occiso in Bulgaria; verum de eo melius agetur ad 26 Maii.

DIES XII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Meletii, archiep. Antiocheni (Mst. Rum. Tern. Prol. Menol. Men. Kal. Hor. cum Hier. GP. Vind. Goth. Nan. Sirm. Flor. Msq. Mg.). S. Antonii, archiep. CPolitani (Rum. Men. Bud. Prol. Hor. Kal. Eph. cum Bas. Sirm. Nan. Hier. Mg.). SS. Mariæ, quæ et Marinus, et Eugenii patris ejus (Menol. Prol. Kal. Bud. cum Bas. Sirm. Mg.). S. Maronis thaumaturgi (Kal. Mosq.). S. Theodoræ, imperatricis (Ephem.). S. Alexii, metropolitæ Kioviensis (Men. Prol. Leop. Kal. Ephem.). Apparitio iconis B. M. Virginis Ibericæ (Kal.). Translatio corporis Michaelis Cernigoviensis.

† MM. Saturnini et Plotini (Sirm. Maz. Mg.). † Martyrum mille et trium Nicomediæ (Sirm. Msq.).

OBSERVANDA.

[S. Meletius.] In Mst. et Rum. præfigitur nota Memoriæ; in priore nominatur primo loco; in posteriore post Antonium CPolitanum. Tern. Paris. I et Poss. conveniunt in depravato nomine Melentii, quibus addendus Genebrardus habens Moletium. Poss. insuper appellat martyrem, sensu latissimo. Cæteri communiter habent ita: S. P. N. Meletii, archiepiscopi Antiochiæ; Tern. brevius: S. P. Melentii; Ephem. brevissime: Meletius. De eo recurret sermo ad 22 hujus. Officium proprium habet in Menæis, in Menologio vero synaxarium ex variis auctoribus conflatum. Cfr Acta SS. Febr. t. II, pag. 600; Oriens. Christ, t. I, pag. 713; Febr. IX, pag. 304. [S. Antonius.]Memoria Sancti Patris nostri Antonii, archiep. CPolitani annuntiatur in Menol. Basilii primo loco, prætermisso S. Meletio, aut potius ad 23 Augusti remisso. In synaxario male cognominatur Vlacheas pro Caulea. Egregias Antonii virtutes, imprimis autem liberalitatem in pauperes cujusvis nationis, Scythas, Mysos aliosque, deprædicat Nicephorus philosophus apud Bollandianos, Febr. t. II, pag. 621. Consulatur etiam Hist. chronol. patr. CP., pag. 113. — In nonnullis Kalendariis, [S. Marinus.] Leop. Bas. vocatur Marina, minus recte, pro Maria aut Marino. In Actis SS. de ea tractatur Jul. t. IV,[S. Alexius.] pag. 278. — S. Alexii Kioviensis nomen reperitur non solum in Kalendariis superius allatis, sed in aliis quoque quam plurimis, quos longum esset recensere. Breve de sancto antistite commentarium præmisit Henschenius Actis sat antiquis, quæ Vilna acceperat a Sarbievio nostro, et in opere Bollandiano vulgavit ad hanc diem, pag. 639. Plura suppeditabunt tum Memoriæ Slavicæ, tum maxime auctores ad calcem earum citandi. Hic duo notanda in antecessum: alterum est, Alexii nomen desiderari in Horologio Ruthenorum Pocajoviensi; alterum vero, codicem illum Leopolitanum, qui in titulo citatur, asservari in Bibl. Universitatis Pragensis.[S. Maro.] — In Kalendario Mosquensi, anni 1818, nempe in syllabo ecclesiarum Mosquensium et Festorum quæ in eisdem quotannis celebrantur, commemoratur ad hanc diem post S. Alexium S. Maro his verbis: Et venerabilis patris nostri Maronis thaumaturgi. Ejus solennia agi dicuntur in ecclesia Annuntiationis, ubi exstat sacellum ejus nomine dicatum. De S. Marone agitur iterum 14 et 19 Januarii. — Ephemerides Græco-Moscæ singulares sunt, dum hodie repræsentant S. Theodoram Augustam, [S. Theodora.] quam cæteri omnes referunt pridie.[SS. Martyres Nicomedienses.] — Similiter de MM. Nicomediensibus actum est supra ad 7 Januarii. — De inventione iconis Ibericæ, a fabulis non omnino salva, [Imago B. M. V. Iberica.] consulantur MemoriæSlavicæ ad 26 Junii et liber, cui titulus Gloria Mariæ semper Virginis, part. III, sect. II. pag. 21.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Alexius, metrop. Kioviensis.] Natus est Alexius, baptismali nomine Eleutherius, in Volynia, anno 1293, a parentibus catholicis et nobilibus, Theodoro et Maria. Duodennis, cum aucupio, puerorum more, oblectaretur, nocte audivit per somnum vocem dicentem sibi: Alexi, quid frustra laboras? Ecce, abhinc eris homines capiens. Mirabatur puer Alexium se vocari. Igitur ubi ad annum ætatis duodevigesimum pervenit, religiosæ vitæ se dedit in monasterio Epiphaniæ Mosquensi, nomenque Alexii cum habitu accepit. Litteris Græcis apprime excultus, novum Testamentum e Græco idiomate Slavonicum fecit. Sanctitatis vero fama fruebatur tanta, ut anno 1350 episcopus Vladimiriæ Kliazmensis creatus sit et Theognosti metropolitæ coadjutor, anno vero 1354 metropolita Kioviæ totiusque Russiæ a synodo salutatus, annuente patriarcha Constantinopolitano Philotheo. Quia tamen hic alterum metropolitam simul designavit, Romanum nomine, et patriarcha Ternobiensis Kioviam tertium submisit, nomine Theodoretum; idcirco Ecclesiam Kioviensem per vicarios gubernavit Alexius, rerumque componendarum causa iter Constantinopolitanum bis instituit. Rexit autem Ecclesiam sibi concreditam summa laude. Principes Tverenses a bellis mutuis cohibuit. Tsanibegi, Tartarorum chani, qui in Russiam dominabatur, uxori jam triennio cæcæ visum restituit. Antequam autem ad civitatem pervenisset in qua regina degebat, illa ipsa in somniis vidit sanctum sacerdotalibus vestibus indutum. Quare etiam omnem habitum episcopo et sacerdotibus, ejusmodi qualem vidit, parare jussit; abeuntem vero præsulem muneribus cumulavit. Cumque immanis Berdebecus, patre suo Tsanibego et duodecim fratribus crudeliter necatis, rerum potitus, Russorum ditionem crudeli manu invasurus esset, Alexius in Tartariam iterum mittitur, iram tyranni sopit, et optatam Ecclesiæ patriæque affert pacem. Ad sedem suam redux, muneri pastorali impensius explendo incubuit. Plurimis in locis ecclesias et monasteria exædificavit, splendoremque cultui divino reddidit antiquum; martyrum quoque Lituanorum Joannis, Antonii et Eustathii, qui sub Olgerdo ethnico passi fuerant, cultum publicum fecit, annuente Philotheo patriarcha. Mosquæ templum in honorem archistrategi Michaelis, e sectis lapidibus, extruxit, ibique sepulcrum propriis manibus excidit. Demum, postquam plurima ad incrementum gloriæ divinæ præclare egisset, virtutibus et miraculis clarus, peracto Missæ sacrificio et benedictione principi populoque impertita, ex hac vita decessit, anno 1378, feria sexta, die Februarii 12 (secundum alios 15, sed errore manifesto, cum anno 1378, currente litera dominicali C, dies 15 in feriam sextam incidere minime potuerit), venerandam adeptus senectutem et de obitu suo a Deo præmonitus. Conditus est in monasterio, ut vocatur, Miraculoso (Cudovo), quod ipsemet erexerat; et ter quotannis colitur, nimirum die Februarii 12, die 20 Maii, qua translatus fuit, denique quinta Octobris, tribus Mosquæ archipræsulibus sacra. S. Alexii gesta a pluribus illustrata sunt atque descripta; at quinque potissimum circumferuntur Vitæ seu Legendæ Slavonice scriptæ. Harum prima, auctore forsan Pitirimo, ep. Permiensi, qui anno 1445 e vivis cessit, obviam est in Codd. Mss., cæterisque antiquior. Secunda, quam fuse conscripserat Pachomius Logotheta anno 1460, longe fusior evasit in Graduali libro (1, p. 114), ubi rebus gestis Vitas quoque illustriorum Sanctorum intexuit auctor. Tertia, auctore incerto satisque brevis, incipit his verbis: Hic sanctus pater noster Alexius genere erat nobilissimus, e regione septentrionali, etc.; exstat in Prologo, anno 1641 Mosquæ vulgato. Quartam reperies in Chronico Novgorodensi (t. IV, pag. 55). Quinta denique, cui inscribitur Concio de Vita S. Alexii, legi potest in Prologo recenter excuso ad hanc diem. Hactenus de Vitis Alexii tum excusis, tum Mss., ex Macarii, archiep. Charkoviensis, Historia Eccles. Russ., tom. III, nondum omnino absoluto. Quibus addendi sunt sequentes auctores: [1) Acta SS. ad 12 Febr., pag. 639. 2) Kulcinii, Specimen, pag. 8. 3) Menol. et Prolog. ad 12 Febr., 21 Maii et 5 Oct. 4) Dict hag., pag. 18. 5) Hist hierar. Russ. III, pag. 296. 6) Philaret. Obzor., n° 70.]
[Michael, dux Cernigoviæ.] Eadem die Michaelis, ducis et martyris, reliquiarum translatio Cernigovia Mosquam. De hoc principe agitur ad 20 septembris, qua passus est.

DIES XIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. P. N. Martiniani (Mst. Rum. Tern. Par. I, III. Men. Prol. Hor. Kal. Pap. Cap. Poss. cum Bas. Hier, GP. Vind. Goth. Pg. Flor. Msq. Sirm. Maz. Mg.). S. Eulogii, archiep. Alexandrini (Rum. Men. Prol. cum Bas. Sirm. Mg.). SS. mulierum Zoæ et Photinæ (Men. Prol. Kal. Hor.). SS. Acquilæ et Priscillæ (Rum. cum Bas. Sirm. Mg.). S. Simeonis Myrobletæ (Chil. Ath. Prol. Men. Kal. Bud. Ephem. Par. II, III et VI). SS. MM. Pamphyli et Porphyrii (Rem.).

† Timothei, patriarchæ (Neap.). † MM. patris et filii, cruci affixorum (Mg.) † P. N. Maïusimæ (Sirm.). P. N. Acepsimæ (Sirm.) † Theodosii, cœnobiarchæ (Italg.).

OBSERVANDA.

[S. Martinianus.] Quæ in titulo relata sunt modo, testatum faciunt Græcos Slavosque unanimes esse in recolenda memoria S. Martiniani ad præsentem diem; nam quod in Par. VI ad 14 hujus relatus sit, id propter festum S. Simeonis Serbi factum esse liquet. Nota memoriæ expresse signatur in Mst. et Rum.; at a cæteris omittitur. Ab aliis vocatur sanctus, venerabilis ab aliis; ut iterum perspectus fiat promiscuus utriusque denominationis usus. In Men. Græcis additur: τοῦ έν τῷ Βουνῷ. Marciani apud Genebrardum et Martiani apud Possevinum minutiæ sunt, [S. Eulogius.] vix attentione dignæ. — Eulogii nomen occurrit etiam sequenti die in Tabulis Græco-moscis; utroque die agitur de patriarcha Alexandriæ, cujus gesta et virtutes illustrata sunt in Actis SS. Sept. tom. IV, a pag. 83; ubi præter alia observatu digna est duplex visio, quam habuisse fertur sanctus antistes, et quæ ex Menologio Basilii defluxit in Menæa Græca et Slavonica ætatis recentioris. Consulantur etiam quæ de hoc patriarcha disseruit auctor Hist. Chronol. de patr. Alexandr., pag. 68. [SS. Acquila et Priscilla.] — SS. Acquilæ et Priscillæ festivitas peragitur apud recentiores Græcos Slavosque 14 Julii, non secus ac apud Latinos. Videsis Acta SS. 8 Jul., pag. 534. [S. Simeon Myrobleta.] — Post S. Sabbam, archiepiscopum, nemo alius e Serbis tanta sanctitatis miraculorumque fama gaudet apud suos quam Simeon Nemania, S. Sabbæ parens, et ex rege Serbiæ,monachus, anno 1200 vita defunctus. Cujus memoria recolitur jam in Fastis Serbicis sæculi XIII, estque satis frequens. In Par. II, III et IV cognominatur Serbicus; item in quatuor codd. bibl. Vindob. signatis 13, 15, 17, 22; in Par. VI et in Anthologio Kulcinii prædicatur Serbiæ doctor et novus myrobleta. Myrobleta nuncupatur etiam in Chil., in Evangelistario bibl. Vindob. signato 28, sæculi XIV, et in recentioribus sat multis. Serborum episcopus hallucinatio est Kulcinii, indigna quæ refellatur. Plura suppeditabunt Memoriæ Slavicæ. — Prorsus singularis est et insolita lectio Evang. Remensis, [S. Pamphilus.] referens SS. martyres Pamphilum et Porphyrium, ejus famulum; de quibus cæteri omnes certatim agunt 16 februarii, Latini vero etiam die 17 febr. et 1 junii, ut magis declarabitur infra. Nec transpositionis hujusmodi ratio in promptu est, cum dies 16 in Remensi vacet. — Cl. Mazochio S. Timotheus,[S. Thimotheus, patriarcha.] marmori Neap. hodie insertus, idem est ac S. Timotheus cognomento ῥοδισμος: quod multis explicare et stabilire conatur in adnotationibus suis ad hanc diem. Recolantur etiam dicta ad 9 Maji. [SS. Maiusimas et Acepsimas.] — An S. Maïusimas distinguendus sit a S. Acepsima, mihi non liquet; inquirere autem non vacat, præsertim cum neutrius nomen in Synaxariis Slavicis signatum reperiatur ad præsentem diem.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Simeon Nemania.] Stephanus Nemania, hujus nominis secundus, in cœnobio Simeon dictus, filius erat Tichomili, anno 1114 natus. Zentæ, in ecclesia S. Michaelis Archistrategi baptisma suscepit, sed ritu, ut videtur, sacrilego Patarenorum seu Bogomilorum; quorum nefanda hæresis Zachlumiam, Zentam, Dalmatiam, totamque Bosniam late jam invaserat, et latini perinde ac græci ritus homines Ecclesiasque cum ipsis sacrorum ministris corruperat. Veneno isto infecti erant non modo magnates plurimi, sed et ipse Culinus, Bosniæ princeps, Nemaniæ socer, et principis uxor, et soror, Nemaniæ fratri connubio juncta. Verum, baptismi vitio agnito, in Rassia, ubi Bogomilorum hæresis damnabatur, Stephanus catholico, sed græco ritu, quum adhuc puer erat, iterum baptizatus est ab episcopo Leontio in ecclesia SS. Petri et Pauli. Postquam adolevisset et regioni suæ fuisset præpositus, ditiones parenti suo, a Græcis vi ablatas, recuperavit; factusque est totius Serbiæ et Maritimæ dominus et megajupanus, seu magnus comes. Fredericum I, imperatorem, Jerosolymitanæ expeditionis ducem, magna pompa excepit in civitate Nissa, aliquando munita; eique splendida munera obtulit, vinum insuper et hordeum, oves et boves, et inter cætera dona eos, quos dicunt, boves marinos seu phocas sex, aprum mansuetum et tres cervos vivos itidem mansuetos. Singulos quoque imperatoris familiares principes munifice variis donis honoravit. Se ipse denique et omnes suos cum armis obtulisse dicitur in adjutorium susceptæ expeditionis cruciatæ, et specialiter, ut Ansberti chronographi verbis utar, adversus regem Græciæ, si forte contingeret adversari eum Christi exercitui, sicut ipsi de eo tunc opinabantur, propter præmissos latrunculos, militiam crucis in dies infestantes. Dum itaque Serbiæ præesset, pietate et præsertim liberalitate ac misericordia enituit, innumeris eleemosynis in pauperes erogatis, pluribusque templis et monasteriis exstructis; inter quæ celeberrimum illud, auro ac marmore ornatissimum, quod ad fluvium Studenitsam etiam nunc conspicitur. Quo in genere pietatis, apud Serbiæ reges tam solemni, præivit exemplo. Procreavit Stephanus cum Anna uxore sua filios tres Stephanum, Vulcanum et Rastcum, deinceps primum Serbiæ archiepiscopum, a quo etiam ad vestem monasticam capessendam fuit illectus. Cum nempe Sabbas seu Rastco, adhuc junior, in Montem Atho sive Sanctum clam aufugisset, vitamque religiosam ibidem fuisset amplexus, patri suo, licet rem ægerrime ferenti, ut se imitaretur feliciter persuasit. Itaque, postquam annos triginta septem Serbiam gloriose gubernasset, filium Stephanum, secundo loco natum, qui vulgo Primocoronatus vocatur, successorem suum designavit; mundique honoribus et pompis valedicens coronam cum cucullo commutavit, et in cœnobium Studenicense, a semetipso erectum, sese abdidit, ibique minorem et majorem habitum ab episcopo Callinico, exquisito pietatis sensu, suscepit anno 1195, die Martii vigesima quinta. Mariti sui exemplum imitata est Anna, in religione Anastasia dicta. Exactis autem duobus annis, Studenitsa in Montem Atho venit Simeon, 2 Novembris anno 1198; ibique in claustro Vatopedi erectis sex sacellis, post annum unum et menses quinque in Chilandarium transiit cum filio suo Sabba; ubi reliquum vitæ suæ mansit. Religiosæ vero vitæ curriculum tanto fervore, tantaque potissimum humilitate emensus est, filio magistro et duce, ut in admirationem raperet socios universos. Monasterium Chilandariense, deinceps omnium longe celeberrimum, tunc vero pene dirutum, e ruderibus de novo excitavit, optimeque dotatum, ecclesia, sub titulo Præsentationis B. M. Virginis seu, ut Græci aiunt, Ingressus in templum, auxit, impetrans insuper ab Alexio Comneno, imperatore, filii sui Stephani regis socero, ut prædictum cœnobium Serbiæ regum proprium esset, nec alteri juri quam imperiali obnoxium; unde Serbicum nuncupari ex illo tempore solitum est. Tandem senio et jejuniis confractus, cum exemplo suo plurimos Christo lucratus esset, et brevi cursu multa tempora explevisset, piissime in S. Sabbæ, filii sui, amplexibus obdormivit anno 1200, die Februarii decima tertia, ætatis anno octogesimo septimo, sacramentis Ecclesiæ refectus et cælesti etiam visione recreatus. Corpus ejus e monasterio Chilandariensi Studenitsam translatum fuit a S. Sabba, jam archiepiscopo, die undevigesima Februarii, anno 1208. Hujus translationis occasionem et historiam accipe ab ipsomet beato archipræsule, in Vita S. Simeonis. Interea, ait, cum multæ turbationes fuissent exortæ in Græcorum regione atque ad nos usque perrepsissent, rogatus fui a fratribus meis, Stephano rege et Vulcano megajupano, ut parentis nostri corpus in patriam ab omni turbatione immunem transveherem. Quam petitionem justam esse tempusque opportunum videns, sepulcrum patris mei aperui, et reperi corpus ejus integrum et illæsum, licet per octo annos ibi jacuisset. Sacras itaque reliquias accipiens, itineri me accinxi, et quamvis magni in regionibus istis fierent tumultus, ego tamen Dei auxilio fretus et B. V. Mariæ ac venerandi parentis mei intercessione adjutus, per ignem, ut aiunt, et aquam transivi, incolumis et illæsus, et perveni in civitatem Serbiæ Chvostno dictam. Ulterius progredienti mihi obvii occurrerunt fratres prædicti Stephanus et Vulcanus, simul cum episcopis, presbyteris, hegumenis, monachis quam plurimis et magnatibus universis, atque venerandum corpus domini Simeonis ipsimet detulerunt in ecclesiam monasterii Studenicensis, ubi in tumulo pridem parato condiderunt pompa solemni magnoque populi concursu. Atque hæc facta sunt die decima mensis Februarii. Sacræ Simeonis exuviæ miraculis mox inclaruerunt, oleumque suavissimi odoris stillare cœpit, adeo quandoque copiosum, ut totum sacellum perfundere videretur; unde et Myrobletæ nomen et peculiarem cultum apud Serbos obtinuit sanctus Simeon. Festum ejus agitur ad diem decimam tertiam Februarii, qua cessit e vivis. Vitam autem habemus a pluribus auctoribus adumbratam; inter quos primo sane loco censendi sunt ambo S. Simeonis filii, S. Sabbas et S. Stephanus Primocoronatus, modo laudati; quibus addendus Dometianus, hieromonachus Chilandariensis et S. Sabbæ discipulus; insuper et Daniel II, inter archiepiscopos Serbiæ ordine postremus. [Cfr 1) Vita S. Simeonis, auctore S. Sabba, ed. Schafarik. 2) Vita ejusdem, auctore S. Stephano, rege, ed. Schafarik. 3) Vita ejusdem, auctore Dometiano, ms. 4) Daniel II, arch. Serbiæ, Genealogia regum Serbiæ. 5) Acta SS., tom. I Jan., pag. 979 et seq. 6) Pejacevic, Hist. Serbiæ, pag. 163 et seq. 7) Raic, Hist. Serb.. lib. VII, cap. 3. 8) Chronica Serbica, in Pamatky, ed. Schafarik. 9) Assemani, Kalend., t. VI, pag. 38 et seq. 10) Farlati, t. VII, pag. 33. 11) Prologus, ad diem XII Februarii. 12) Kulcinius, Specimen Eccles. Ruthenicæ, ed. Paris., pag. 11. 13) Legendes Slaves du moyen age, ed. A. Chodzko. 14) Ansberti Historia, pag. 31 et seq. 15) Manuscrits Slaves de la bibl. imperiale de Paris, par le P. Martinof, S. J. pag. 47 et seq.]

DIES XIV.

[Ostromiranum.] Memoria venerab. Auxentii, thaumaturgi (Omnes). Venerabilis Patris nostri Constantini philosophi, qui in monachatu dictus est Cyrillus (Ass. Par. I. Rum. Men. Prol. Hor. Pap. Cap. Leop. Bud. Val. et alii quam plurimi).

[Ex variis.] S. Eulogii, patr. CP. (Ephem.). S. Abramii, ep. Carrarum (Prol. Kal. cum Sirm. Mg.). S. Martiniani (Par. VI). S. Maronis, eremitæ (Menol. Prol. Kal. cum Sirm. et Mg.). S. Isacii, reclusi Cryptensis (Pat. Men. Kiov. Serb. Kal.). S. Eustratii, mart. Chersonesi (Prol. ms.). Translatio corporis Michaelis Cernigoviensis (Kal).

† Philemonis, hieromart., ep. Gazensis (Bas. Sirm.). † Synaxis S. Joannis Evangelistæ in ecclesia Diaconissæ (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Cyrillus, Slavorum apostolus.] S. Cyrilli, Slavorum apostoli, memoria, in Græcorum Fastis nuspiam obvia, in Slavicis celebratissima est atque ab remotiori ævo frequentata. Testantur id libri liturgici melioris notæ sæculo XI et sequentibus exarati; quibus omnibus sive auctoritate sive ætate præit Evangelium Ostromiranum anno 1056 et 1057 conscriptum, festum S. Cyrilli annuntians modo supra relato. In qua annuntiandi ratione duo notatu non indigna sunt, nempe Constantini nomen, cujus loco nonnisi extremo morbo Romæ laboranti inditum fuit nomen Cyrilli, et titulus philosophi, quo passim distinctus prodit Cyrillus. Præterea, solet Slavonicæ gentis doctor nuncupari; quin et Catanensis episcopus in quibusdam fastis cognominatur, forte inepte. Sed singulorum codicum genuinam phrasim in medium proferamus, ut cuivis perspectum fiat, quantum inter se varient quantisque modis inclytissimum Slavorum apostolum deprædicent et condecorent. In Assemaniano glagolitico habetur: Sancti Patris nostri Cyrilli philosophi; similiter in Paris. I, demptis vocibus: Patris nostri. In Rum. recolitur memoria SS. PP. nostrorum Auxentii et Cyrilli, doctoris gentis Slovenicæ; ubi notandum ultimum vocabulum, utpote quod proprium sit gentis hujus nomen et germanum. Sloveni nempe passim audiunt in monumentis slavicis antiquioris ævi, non Slavi. In Horologio Ruthenorum refertur post S. Auxentium his verbis: Et venerabilis Patris nostri Cyrilli, episcopi Catanensis; quibus minori charactere subditur: Philosophi et doctoris Slovenorum et Bulgarorum, atque inventoris literarum (Slavicarum), quas e græcis russicas fecit, anno salutis 863, imperii Michaelis tertio. In alio codice Evangeliorum Leopolitano legitur: Idem Slavos et Bulgaros baptizavit. Undenam Catanensis episcopus dictus sit, adhuc nescitur; ita tamen appellatur in plurimis codicibus, Bud. Leopol. aliisque recentioris ævi; imo in nonnullis vocatur episcopus civitatis Canaonensis, ut in Prologo Mosq. excuso, et Natanensis in Pap. mss. Varii quoque sunt dies commemorationis: nimirum hoc die recolitur S. Cyrillus solus, qui est ejus dies emortualis; at 9 Martii, 6 Aprilis, 11 Maii et 26 Augusti celebratur simul cum fratre suo, S. Methodio, archiep. Moraviæ. Nuperrime tandem decretum est a summo pontifice Pio IX, ut festivitas utriusque sancti in posterum celebretur 5 Julii; quo et reapse celebrata est hocce anno apud Slovenos, Bohemos, Moravos et Croatas, a SS. Cyrillo et Methodio mille annis abhinc evangelicis doctrinis imbutos. Hactenus codices excusi, quos mihimetipsi propriis oculis inspicere licuit et manibus versare. Addendi sunt codices mss. quorum magna copia in pluteis Petropolitanis et Mosquensibus congesta latet, et unde sequentia proposuit cl. Nevostrujev, in annotatis suis ad Kalendarium Evangelii Mstislavici, toties in decursu hujus operis a me citandi. Commemoratur igitur S. Cyrillus in duplici Prologo bibl. Synodalis Mosquæ, signato n° 247 et 248; insuper in Prologo Serbico sæculi XIII, quem citat in opere suo de Joanne exarcha Bulgariæ doct. Kalaidovic; in Menæis sæc. XII ejusdem bibliothecæ, signatis n° 164; item in codice Evangeliorum sæc. XIII musæi Rumiantsoviani, signato n° 106; in tribus aliis codicibus sæc. XIV bibl. synodalis, signatis nn. 21, 46 et 25, quorum primus exaratus est anno 1307, secundus anno 1357, tertius anno 1358; denique in volumine Actuum Apostolorum quod scriptum est intra annos 1309 et 1312, et signatum n° 45, ut juniores codices prætereantur, quos nimis longum esset recensere. Hæc ita summatim dicta, fusius, ut spero, declarabuntur in egregia Descriptione codd. mss. Slavicorum bibliothecæ synodalis Mosquensis, tomo secundo, quem vir doctissimus mox dabit in lucem. Non est hujus loci fastos latinos referre, qui S. Cyrillum commemorant; alioquin nota sunt ex eis quæ Josephus Dobrovsky, slavicorum studiorum facile parens, publici juris fecit in præclaro opusculo cui inscribitur SS. Cyrillus et Methodius, Slavorum apostoli. Quorum acta etsi ab aliis quoque illustrata sunt, nec sine magno eruditionis apparatu; tamen ad tuendam omnimodam eorum sinceritatem, brevia occurrunt, scopuli et syrtes in mari magno, quod mihi opportuniore tempore enatandum propono. Plura scilicet in eorum vita, gestis, laboribus, ærumnis, scriptis enodanda supersunt, quæ etiam post stratam a multis eruditissimis viris viam, operosissima indagatione indigeant, nec scio monumentane hactenus cognita rem sufficienter complanatura sint. Interea consulatur breviarium rerum ab eis gestarum, quod, pro instituto meo, Memoriis Slavicis insertum est; inserere autem placuit ad 5 Julii, ut dies illa Latinis nunc adeo solemnis, saltem aliqua sanctorum apostolorum commemoratione sit distincta. — S. Cyrillo, Slavorum apostolo, jungitur hodie in Tabulis Græco-Moscis S. Eulogius, [S. Eulogius.] monastico habitu indutus, quem idcirco indigenam esse conjiciebat Papebrochius. At episcopum Alexandrinum esse constat. Quod autem habitu monastico indutus repræsentetur, id pictoris oscitantiæ tribuendum. Nec omnino displicet sententia Assemani, conjicientis errorem adesse in nominum epigraphe, legendumque Auxentius, Eulogius, Cyrillus; præsertim cum in Fastis Slavicis S. Cyrillus monachi titulo potius quam episcopi decoretur. [S. Maro, eremita.] — De. S. Marone, qui in Menologio vocatur Myron, et iterum redibit 19 februarii, legesis quæ disseruntur in Actis SS., Febr., tom. II, pag. 766. — Qua ratione martyris Chersonensis titulum promeruerit Eustratius, et quo sensu id sumendum sit, [S. Eustratius. Cryptensis.] declarabunt Memoriæ Slavicæ ad 28 Martii, quo solet coli. Occurrit etiam crastina die, modestiore designatione monachi donatus. [J. Joannes Evangelista.] — Templum sanctissimæ Deiparæ, quod Diaconissæ nuncupatur, commemoratur in Menæis Græcorum 28 Julii, quo ejus encænia peraguntur. Ex hodierna annuntiatione conjicere licet, exstitisse inibi sacellum S. Joannis, apostoli, quod tamen inter ædes eidem CPoli sacras prætermisit Cangius. (Cfr CP. christ., lib. IV, pag. 87.)

DIES XV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Onesimi, apostoli et martyris (Mst. Rum. Tern. Par. I et VI. Sisat. Chil. Og. Ephem. Poss. Cap. Men. Prol. Hor. cum Bas. Hier. Sirl. Mg. etc.). SS. Paphnutii et Euphrosynæ, ejus filiæ (Leop. Hor. Bud. Kal. cum Bas. Sirm.). S. Eusebii, anachoretæ (Prol. Men. Kal. cum Sirm. Mg.). S. Eustratii, mon. Cryptensis (Pp.).

† Pantaleonis (Neap.). † Maioris, mart. (Bas. Med. Sirm.). † Joannis eleemosynarii, archiep. Alexandrini (Italogr.).

OBSERVANDA.

[S. Onesimus.] S. Onesimi, Ephesiorum episcopi, festum celebratur hodie apud Slavos et Græcos, apud Latinos vero die proxime sequenti. Ille est, de quo S. Paulus scribit ad Philemonem, ex servo factus apostoli discipulus et episcopus. In Mst. et Rum. annuntiatur Passio sancti apostoli Onesimi, quamvis non constet, utrum hoc die martyrium consummaverit, quum Latinis martyrologis hodie ignotus sit. Apostolus vocatur etiam in Tern. et passim; imounus e 70 discipulis, uti est in Menologio. Præterea appellatur martyr et discipulus S. Pauli tum in Prologo tum in eodem Menologio, prælucente Basiliano; in in Chil. et Sis. discipulus Pauli, tantum. In Par. I breviter, de more: S. Onesimi. Ephemerides Græco-moscæ et Cap. nudum nomen proferunt: Onesimus. Quod Possevinus scripsit: Anysini, sat insulse, modo revera scripserit ita, et non Anisimi. Hoc enim ultimum vulgo usurpatur: Russorum nempe idiomate vocalis o, quotiescunque accentu careat, non aliter sonat ac a correptum. Longe gravior error irrepsit in Acta Slavonica, a Græcis minime distincta; in utrisque enim S. Onesimus Ephesinus perperam confunditur cum altero, Puteolano, atque Puteolis obiisse narratur, quum Romæ crurifragio mulctatum esse constet inter omnes. At Ephesi post S. Timotheum sedisse, recte testantur eadem Acta; quibus proinde Onesimus, servus Philemonis et episcopus Ephesiorum, unus est prorsus idemque, licet id non omnino probetur. In Prologo altum de episcopatu Ephesino silentium. Hinc est, quod in Tabulis Græco-Moscis S. Onesimus repræsentetur absque habitu episcopali; Prologo namque duce passim utebantur pictores. Quam in rem Papebrochius, postquam pictorem moscum laudasset, hæc subdit: Episcopum enim non fuisse, haud satis probant ea quæ de eo habemus. Clausula ista minime retractari ea quæ de episcopatu Ephesino ab Henschenio recte stabilita fuerunt in Actis SS., ad 16 Febr., lectorem monitum omnino voluit Papebrochius ipse, teste Sollerio in annotatis ad Martyrologium Usuardi. Onesimi, archiepiscopi Ephesi, meminerunt Menæa Græca ad I Decembris; alibi examinandum an recte. [S. Eustratius.] — Non assequor rationem, cur S. Eustratius huc translatus sit ex 28 Martii, quo die recolitur a cæteris. [S. Pantaleo] — S. Pantaleo non est diversus a medico illo Nicomediensi, qui apud Græcos Latinosque consignatur 27 Julii, quo de eo agemus et nos cum eodem marmore Neapolitano. Ex hodierna commemoratione liquet, eum bis in anno celebratum fuisse olim apud Græcos æque ac Latinos; et reapse in quibusdam martyrologiis nominatur pridie, imo et diversis diebus februarii in veteribus scriptis refertur, teste Mazochio. [S. Maior, martyr.] — S. Maïrum seu Maërum ex Men. Græcis retulimus XI Januarii; S. Maior prodit hodie in eisdem Menæis et in Menol. Basilii; uterque porro dicitur inter flagella vitam amisisse; fere idem imponitur nomen utrique; verbo, unum eumdemque esse suadent omnia. — S. Joannes, [S. Joannes, eleemosynarius.] archiep. Alexandriæ, ex Ordine S. Basilii, M., translatus est ad hanc diem ex 23 Januarii, quo colitur apud alios ferme omnes.

DIES XVI.

[Ostromiranum.] Passio Sancti Pamphili et aliorum multorum (Mst. Rum. Ass. Tern. Par. I et IV, Sis. Chil. Og. Men. Prol. Hor. etc. cum Bas. CP. GP. Hier. Vind. Pg. Nan. Flor. Maz. Msg. Mg..

[Ex variis.] SS. MM. Pauli, Valentis, diaconi, Porphyrii, Seleuci, Theoduli, Juliani, Samuelis, Eliæ, Danielis, Jeremiæ et Isaiæ, sociorum S. Pamphili, Cæsareæ (Men. Kal. Hor. cum Baz.). SS. martyrum Martyropoli, in Perside (Men. Prol. cum CP. Bas. et Mg.). S. Maruthæ, ep. Mesopotamiæ (Prol. Men. Kal. cum Bas. Sirm. Mg.). S. Flaviani, patr. CPolitani (Hor. Kal. Pp. cum Mg.). S. P. N. Alexandri (Pp.). Romani (Ath.).

† Julianiæ, virg. et mart. Nicomediæ (Neap.). † Flaviani, mon. (Mg.). † Mariamnæ, sororis S. Philippi (Nan.). † Euphrosynæ, virg. (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Pamphilus et soc.] Numerum martyrum, qui in Ostrom. non designatur, docet Menologium, post Eusebium, apud quem alio ordine referuntur. Ex his solus Pamphilus, qui in Bas. depravate nominatur Pamphius, imo Samphilus in Par. I, erat sacerdotali dignitate insignitus, sicuti Valens diaconali, cui in Rum. inditum est nomen Paulentis, ex duobus forsan nominibus Pauli et Ualentis contractum. Hi omnes in unum rectissime collecti communi festo hodie celebrantur a Græcis et Slavis, dum apud Latinos coluntur disjuncti et in tres varios dies dispersi: Pamphilus, Valens et Paulus 1 Junii, Theodulus et Julianus 17 Februarii, reliqui septem hodie. Verumenimvero non ab omnibus Codd. citantur omnes. In Mst. annuntiatur passio S. Pamphili et sociorum ejus. Rum. meminit passionis SS. Panphili et Paulentis, tantum; Paulum et Pamphilum nominat Par. I. In Rem. Pamphilo additur Porphyrius, ad 13 Februarii; Ostrog. superaddit: et sociorum. Asseman. longe plenius: SS. MM. Pamphili, Valentis, Pauli, Porphyli (lege Porphyrii), Seleuci, Juliani et aliorum, omissis nempe SS. Theodulo et quinque Ægyptiis, qui prophetarum nomina sibi imposuerunt. Omnium plenissime Horol., ubi etiam quinque Ægyptii accurate distinguuntur a cæteris. In codicibus melioris notæ, Ostr. Mst. et Rum. præfigitur nota: Passio; est enim dies quo omnes duodecim socii martyrii gloriam promeruerunt. Slavicis Menologis consentire Græcos, testatum faciunt apographa in titulo citata. Tacet solum Sirletianum, in quo S. Pamphili memoria rejecta est ad 5 Novembris, licet eo die sileatur a cæteris omnibus. Hinc sacrum manipulum hodiernum coli a Græcis nonis Novembris concludit Emin. Baronius, in adnotatis ad 1 Junii, Sirletiani Menologii auctoritate deceptus. [S. Maruthas, ep. Mesopot.] — Qui sequitur S. Maruthas, ep. Mesopotamiæ, ædificasse dicitur Martyropolim, quam a Cæsarea minime diversam esse contendit Morcellius, Kalend. suo CPolitano potissimum innixus; in hoc enim annuntiatur memoria S. Martyris Pamphili et sanctorum qui cum eo Martyropoli quiescunt. Litem aliis relinquimus dirimendam. — S. Flavianus, [S. Flavianus, uterque.] patr. CPolitanus, commemoratur hodie in Hor. et in aliis nonnullis; in Men. Basilii nominatur die sequenti, ultimo loco; at in Hieros. die 18. Distinguendus omnino a S. Flaviano, monacho et eremita, cujus breve encomium exstat in Menæis Græcis. Romanum retulimus 4 Januarii. [S. Juliania.] — Apud Græcos et Slavos festum S. Julianæ Nicomediensis fere nunquam signatur alio die quam XXI Decembris. Excipiendum Kalend. Neapolitanum, quod cæteroquin passim argumento est Latinis juxta ac Græcis communia fuisse olim plura festa, quæ deinceps variis diebus agi consueverunt. [S. Euphrosyna.] — S. Euphrosyna virgo illa est, quæ cognominatur Alexandrina et vulgo colitur kalendis Januarii, ut manifestum facit annuntiatio Martyrologii Italo-Græci.

DIES XVII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Pasio S. Megalomartyris Theodori Tironis (Mst. Rum. Prol. Men. Hor. Kal. Ass. Tern. Par. I et IV, Sis. Chil. Og. Vat. I. Eph. Cap. Poss. cum Bas. Hier. GP. Vind. Pg. Lind. Goth. Sirm. Maz. Mg. Sirl.). S. Mariamnæ, sororis S. Philippi, apostoli (Rum. Prol. Menol. Hor. Kal. cum Hier. GP. Flor.). Inventio reliquiarum S. Mennæ Calliceladi (Men. Prol. Kal.).

† Auxibii, ep. Soliorum, in Cypro (Bas. Sirm. Maz. Mg.). † Theocteristi (Mg. Sirm.). † Salamanis (Mg.). † Flaviani, archiep. CPolitani (Bas.). † Pauli Junioris, episcopi (Neap.). † Agathonis, papæ Romani (Itg.). † Marciani et Pulcheriæ, imperatorum (Mg. Marg.).

OBSERVANDA.

[S. Theodorus Tyro.] In Mst. additur: Ejus (S. Theodori) memoriam celebramus primo Sabbato jejuniorum quadragesimalium; eadem clausula legitur in Menæis Græcis excusis et Sirm. mss. In illis superadditur tum celebritatis ratio, nimirum stupendum Colyborum miraculum, tum etiam locus quo peragebantur solemnia sancti Martyris, in æde scilicet Sphoracii. Sed adeantur potius Allatius, Assemanus, Goar aliique. [S. Mariamna.] — Gesta S. Mariamnæ, ex qua Rum. formavit suam Marimianiam, illustrantur in Vita S. Philippi, quem Græci colunt 14 Novembris. — Calliceladum dictum esse S. Mennam ob vocis elegantiam, [S. Mennas.] monet Raderus in adnotationibus Mss. ad Menæa; idem est ac qui vulgo refertur a synaxaristis XI Novembris. [S. Salamanes.] — S. Salamanes, Silentiarius, is est de quo actum est 23 Januarii. — De S. Auxibio, [S. Auxibius.] episcopo Soliæ seu Solonis, memorant soli, ni fallor, Menologi Græci, tum hoc die, tum die 19, quo etiam celebratur a Latinis; inserendus itaque in Menologia Slavica, una cum tot aliis quorum tamen Vitæ græce latineve passim circumferuntur. Græca Vita S. Auxibii, quam latine vulgavit Henschenius, asservatur in Bibl. Regia et etiam in Burgundica Bruxellis. Incipit: Βούλομαι διηγήσασθαι ὑμῖν τήν θαυμαστήν et reliqua. [S. Agatho, papa Romanus.] — In Italo-Gr. additur: nostri ordinis; præterea: Qui quievit quarto idus Januarii (die 10); hoc nempe die celebratur a Latinis. Redibit 20 hujus. — S. Pulcheriæ Augustæ adjungunt Menæa Græca Marcianum conjugem, [S. Pulcheria et Marcianus.] adduntque utriusque solemnia agi in Magna Ecclesia CPolitana. Utrumque nomen recurrit in Sirm. die sequenti. Verumenim vero de cultu Marciani non omnino constare asserunt Bollandiani, ad X Septembris, S. Pulcheriæ sacram, qua data occasione rem totam enodant expenduntque. Marciani nulla memoria apud Slavos.

DIES XVIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. P. N. Leonis, papæ Romani (Mst. Rum. Tern. Par. I et VI, Prol. et reliqui cum Bas. Hier. GP. Pg. Vind. Nan. Fl. Msq. Sirm. Goth. Mg.). S. Agapeti, ep. Synnadarum seu Synai, et thaum. (Men. Prol. Kal. Rum. cum Hieros. Nan.). S. Leontii (Rum.). S. Maximi, mart. (Ephem.). S. Flaviani, confessoris, archiep. CPolitani (Men. Vers. cum Nan. Hier. Sirl.). † MM. Leonis et Paregorii (Mg.). † Pimenii (Neap.). † Thomæ et Joannis Jejunatoris, patr. CPolitani (Sirm.). † Memoria piorum imperatorum Marciani et Pulcheriæ (Sirm.). † Simeonis, presb. et mart. (Italogr.).

OBSERVANDA.

[S. Leo, papa Romanus.] S. Leonem Magnum passim referunt hodie Græcorum et Slavorum Synaxaria, Latina vero XI Aprilis et 28 Junii; quamvis nullus ex his tribus diebus sit ejus dies natalis in cælo seu depositionis; in quo assignando disputant martyrologi. In Mst. annuntiatur: Memoria Venerab. Patris nostri Leontis; in Rum.: Memoria Sancti Leonis, papæ Romani; similiter in Prologo, nisi quod addatur: patris nostri, et loco Leonis positum sit Leontii; et ita passim tum Leonis tum Leontii nomen usurpant synaxaristæ, Græcam scilicet formam (Λεων, Λεοντος) mutuati. Imo in eodem Rum. post S. Leonem, papam, continuo nominatur S. Leontius quidam, cum S. Agapio sociatus; ut facile perspicias, utrumque vocabulum æque in usu esse. [SS. Leontius et Paregorius.] — Pro Agapio legendum Agapitum, palam est; at quisnam Leontius? In Menæis Græcorum excusis agitur commemoratio SS. MM. Leonis (græce Λεόντος) et Paregorii, qui Pataris in Lycia decertarunt. Jamvero nominum conformitas suadet maxime Leonem martyrem a Leontio illo codicis Rum. minime esse diversum. Quod si ita est, omnino restituenda sunt nomina Leonis et Paregorii martyrum Fastis Slavicis, utpote quæ nec in Menologio, nec in Prologo, imo nec apud Versinskium reperiantur. [S. Agapitus.] — In Menologio Basilii commemoratur primo loco S. Agapitus, thaumaturgus, ep. Sinai; Συναοῦ episcopus vocatur etiam in Hieros. Nan. Men. Græcis et Prologo; at Synnadensis inscribitur in Menologio. Habet præterea titulum confessoris in Menæis Græcis et prolixo encomio donatur, quod una cum titulo confessoris inde mutuatus est auctor Prologi Mosquensis. [S. Maximus.] — Singularis est lectio Ephemeridum, quippe quæ laudant S. Maximum cæterosque martyrii ejus socios referant; dum alii omnes die sequenti, quo dabimus et nos. [S. Flavianus, patr. CP.] — S. Flavianum, patr. CPolitanum, exhibet hodie Menologium Slavonicum et nonnulla Kalendaria vetusta optimæque notæ, Hieros. Callipolitanum, cum Sirletiano; at in Basiliano occurrit die præcedenti; in Menæis vero excusis die 16; in Prologo desideratur. Ex Ordine S. Basilii fuerit, si fides adhibenda Martyrologio Italo-Græco. [S. Pimenus.] — Consule quæ de S. Pimeno presb. et martyre adnotavit Mazochius. [S. Simeon. ] — Simeon quoque presbyter et martyr fuisse dicitur in Martyrol. Italo-Græco, cujus apographum in Musæo Bollandiano asservatur; verum nec consuetam notam præfert: ex ordine nostro; nec diversus est a S. Symeone, episcopo Hieros. et martyre, cujus natalis celebratur hodie a Latinis.

DIES XIX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] SS. Apostolorum et MM. Archippi, Philemonis et Apphiæ, virginis (Mst. Men. Prol. Pos. Cap. Pap. Kal. Par. VI. Sis. Chil. Og. etc. cum Vind. Pg. Msq. Mg.). S. Theodori (Par. I). S Dosithei, discipuli S. Dorothei (Men. Kal.). S. Rabulæ, discipuli S. Baripsabæ (Prol. Kal. Menol. cum Mg.). SS. Eugenii et Macarii, presb. Antiochiensium et confessorum (Menol. Prol. Kal. cum Mg.). SS. MM. Maximi, Theodoti, Hesychii et Asclepiodotæ (Tern. Prol. Kal. Hor. Val. cum Bas. Hier. Nan. Flor. Maz. Sirm. Mg.).

† Cononis, mon. (Mg.). † Cindæi, ep. Pisidiæ, Eutropii, Aniani et Agathonis, papæ (Sirm.). † Marini, mart. (GP.). † Mari, eremitæ (Sirm.). † Sophronii, episc. (Sirm.). † Timothei Cæsareensis (Sirm.). † MM. Sadoth et Soc. (Nan.). † Auxibii, ep. Solonis, in Cypro (Nan.).

OBSERVANDA.

[S. Archippus.] Non omnes tres martyres ab omnibus referuntur, nec eadem die; in Val. signantur postridie. In Bas. 23 Nov. Tres nominat Mst.; at Archippum perverse appellat Archipapam, quemadmodum et Kal. CPolitanum bibliothecæ Vindobensis et Hieros. (αρχιπάππου); præterea Archieppam, ad diem sequentem. Nec magis recte Apphium fecit ex Apphia virgine synaxarista Sisatovacensis. A Latinis coluntur variis diebus; S. Archippus 20 Martii, duo alii 22 Novembris. — Paris. codex I solus est, [S. Theodorus.] cui inscriptum sit nomen Theodori; quod initio quidem mendosum censebam, propter Theodotum, mart. et socium Maximi, qui communiter commemoratur hoc die, et quandoque vocatur Theodorus, licet male; postea tamen retinendam esse statui lectionem Cod. genuinam, ea potissimum ratione ductus, quod S. Theodorus Stratilates et megalomartyr, ni hodie poneretur, omnino commemoratione careret in citato codice, quippe qui fuerit prætermissus die 8, ejus nomini passim dicata. [S. Maximus et soc.] — Præter Theodotum et Asclepiodotam, socius S. Maximi inscribitur in Fastis Græco-Slavicis S. Hesychius, cujus tamen nulla fit mentio in Actis martyrii Græcis; deest quoque in Tern. et desideratur ad 17 Sept. quando iterum refertur. Notandum quoque discrimen in modo scribendi nomen Asclepiodatæ, quod feminæ est apud Græcos, viri apud Latinos. Theodotum a quibusdam minus recte dici Theodorum adnotavimus supra. [S. Asclepio dota.] Sclipiodotæ mentio fit in Menæis mss., anno 1492 in Valachia exaratis, simul cum Maximo et Hesychio. In Rum. et Bas. commemorantur tantummodo Maximus et Theodotus, præfixa nota passionis seu certaminis. [S. Conon hegumenus.] — Non unum Cononem, martyrem, nominant Kalendaria Slavica; hodiernum tamen videntur omisisse; nuspiam saltem nomen ejus reperi. Erat ille presbyter et hegumenus monasterii Phetuclæ in Palæstina; de quo exstat in Menæis Græcorum breve encomium. De cæteris aut jam actum est aut agetur die cujusque proprio.

DIES XX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. P. N. Leonis, episc. Catanensis (Mst. Rum. Tern. Par. VI. Sis. Chil. Og. Eph. Cap. Poss. Men. Prol. Hor. etc. cum Bas. Hier. Vind. Maz. Mg.). S, Archippi, discipuli S. Pauli (Mst. Val. cum Sirm.). SS. MM. Sadoch et centum viginti et octo sociorum (Rum. Kal. Prol. Hor. Men. cum Bas. Sirm. Maz. Mg. Sirl.). S. Agathonis, papæ Romani (Prol. Men. Hor. Kal. cum Sirm.). S. Paphnutii (Par. I cum Hier. GP. Flor.). S. Polycarpi, mart. (Rem.).

† Sophronii, ep. (Bas.). † Eutropii (Med.). † Cyndæi, ep. Pisidiæ (Med.). † Eustathii Antiocheni (Msq.). † Aniani (Med. Sirm.). † Bessarionis (Mg.). † Antonii, patr. CPolitani (Italg.).

OBSERVANDA.

[S. Leo Catanensis.] S. Leonem Catanensem referunt hodie pene omnia synaxaria, addito quandoque titulo thaumaturgi, quo decoratur in Martyrologio Romano. Leontem vocant antiquiora quædam, Græcorum more. In Menæis Græcis peculiare exstat officium, cui subditur in utraque editione Veneta synaxarium seu Vitæ breviarium. Fallitur itaque Assemanus, nullum aiens exstare synaxarium. — Diximus supra S. Archippum iterato commemorari hodie in codice Mstisl. sub deformato nomine Archieppi; [S. Archippus.] in Valachico vero simul cum SS. Philemone et Apphia. Synaxaristæ Novgorodensi errandi occasionem præbere potuit exemplar aliquod Græcum, Hierosolymitano simile, quod edidit Scholzius. In hoc nempe ad 20 februarii, post memoriam sancti Patris nostri Paphnutii, additur: τῇ αὐτῃ ἡμερᾷ τοῦ ἁγίου ἀποστόλου ἀρχιπάππου Ματθαίου, τοῦ ἁγίου ἀποστόλου Παύλου και Λεόντος ἐπισκόπου τῆς Κατάννης; eadem die S. apostoli archipapæ Matthæi, sancti ap. Pauli et Leonis, ep. Catanæ. Hæc in editione Scholziana, anno 1830 Lipsiæ absoluta; in priore vero, Bonnæ facta anno 1823, loco Matthæi legitur Matthiæ (Ματθίου), servata alioquin eadem interpunctione. Ubi ματθαιου pro μαθητου (discipuli) inepte scriptum esse, nemo non videt. De cætero similes errores frequentissimi sunt in Fastis Græcorum Slavorumque manuscriptis. [S. Sadoch et soc.] — S. Sadoch seu Sadoth, Persis Sciadhustes, quod nomen amicum regis significat, occurrit ad præsentem diem in Menologio Basilii una cum sociis suis 128. Plura de his martyribus reperies in Act. SS. tum ad hunc diem, tum ad 19 octobris, a pag. 379, quo iterum referuntur; præterea in Actis SS. MM. Orient., part. I, pag. 88, ubi S. Sadoth martyrium consummasse dicitur non die, sed lunavigesima, quæ eo anno (nempe 342) incidebat in diem octavam. — In Remensi Evangelio solo refertur Polycarpus, [S. Polycarpus.] quem cæteri recolunt 23 hujus: novum argumentum habes codicem hunc ab aliis abludere. — Item dicendum venit de codice Parisino I, [S. Paphnutius.] ubi nominatur hodie S. Papnotius, id est Paphnutius, a cæteris omnibus prætermissus; legitur tamen in Hieros. et quidem, ut vidimus, primo loco. — In marmore Neapolitano insculptum est nomen S. Cindini, [S. Cyndæus.] quod hic notasse sufficiet. — Mart. Italo-Græcum orditur præsentem diem his verbis: [S. Antonius. patr. CP.] Constantinopoli S. Antonii, episcopi, Ordinis S. Basilii, etc., cujus natale pridie idus februarii. Sanctus quoque Agatho, papa, e Basilianorum cœtu fuit, [S. Agatho, papa.] eodem Martyrologio teste.

DIES XXI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Timothei in Symbolis (Mst. Rum. Men. Prol. Kal. Par. VI, Og. Cap. Ephem. Poss. Hor. etc. cum GP. Hier. Sirm. Vind. Nan. Pg. Mg.). SS. MM. Mauritii et 70 sociorum (Mst. cum Sirm. Mg.). S. Eustathii, patr. Antiocheni (Rum. Tern. Par. I, Sis. Men. Prol. Og. Cap. Hor. Kal. Euchol. cum Hier. Goth. Nan. Med. Msq. Sirm. Maz. Sirl. Mg. Marg.). Memoria vener. Patris Agathonis (Rum. cum Bas.). S. Joannis, patr. CPolitani (Rum. cum Mg. Sirm.). S. Zachariæ, ep. Hierosol. (Rum. cum Mg. Sirm.). S. Leonis, patriarchæ (Rum.). Inventio sanctarum reliquiarum Eugeniis (Cap. Hung.). S. Georgii, ep. Amastridæ (Men. Prol. Kal. cum Sirm. Mg.).

† Jacobi (Sirm.). † Convuldii Panormitani (Italg.). † Eustathii et soc. (Msq.). † MM. Anthusæ et duorum famulorum (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Timotheus.] Duos sanctos potissimum recolunt kalendaria recentiora: S. Timotheum qui in Symbolis, anachoretam, et S. Eustathium, patriarcham Antiochiæ dum in antiquioribus modo hic commemoratur, modo ille, uti palam fit ex testimoniis in titulo allatis. Tabella Græco-Mosca Papebrochii repræsentat S. Timotheum, patriarchali ornatu vestitum, ut continuo intelligas errasse pictorem in appingendo nomine Timothei, pro quo ponendus erat Eustathius. [S. Eustathius patr. Antioch.] — Celeberrimus iste patriarcha Antiochenus non semel in anno commemoratur in sacris Græcorum et Slavorum Fastis, 21 et 22 Februarii, 5 Junii, et olim apud Antiochenos colebatur circa medium Novembris, die scilicet, ut conjicere licet, vigesima; apud Latinos vero colitur die 26 Julii; unde constat, quam longe lateque per orientem et occidentem Ecclesia patriarchæ hujus sanctitatem eximiam venerata sit. Jamvero a plurimis refertur tum hodie, tum 5 Junii; die 22 Februarii consignatur in solo Mstislaviensi. In codice Rumiantsoviano legitur, sine alio additamento, una cum Agathone, Timotheo, Joanne, Zacharia et Leone, medius inter duos ultimos. In Prologo Mosquensi excuso dicitur obiisse Philippis Macedoniæ, quo in exilium fuerat missus, et inde Antiochiam translatus centum annis post. Idem exilii locus indicatur in Horologio Ruthenorum catholico, additurque annus 360, quasi Eustathio fuerit emortualis. Quæ omnia cum historia et temporum ratione pugnare jamdudum ostenderat Boschius, in egregio commentario ad S. Eustathii Vitam in Actis SS. præmisso. Fictitium quoque videtur iter Eustathii Ibericum, de quo fabulatur Muraviev in Vita S. Ninæ, vulgo ancillæ christianæ, a nobis relata 14 hujus [S. Joannes, patr. CP. S. Zacharias.] — In Rum. S. Joannes commemoratur nominetenus juxta ac S. Zacharias; illum patriarcham CPolitanum esse, cognomento Scholasticum, hunc vero patr. Hierosolymitanum, testatum faciunt Menæa Græca excusa et Sirmundiana mss., in quibus Zacharias corrupte vocatur Zachæus. [S. Leo, patr.] — At quisnam sit S. Leo, patriarcha, prout annuntiatur in eodem Prologo Rum., docebor ab aliis. [S. Eustathius.] — Quod autem ad sanctum Eustathium et socios ejus attinet, verosimillimum est nil intercedere illos inter et patriarcham cognominem, de quo supra. [S. Convuldius.] — De S. Convuldio ex ordine S. Basilii, consulatur Martyrol. Italogr. et Romanum. [S. Jacobus.] Prolixum S. Jacobi encomium insertum est in Menologio Slavico.

DIES XXII.

[Ostromiranum. Ex Variis.] Vacat.

S. Patris nostri Meletii, patr. Antiocheni (Mst.). S. Proterii, patr. Alexandrini et mart. (Mst. cum Nan. Msq.). S. Eustathii, ep. Antiochiæ (Mst.). SS. MM. Mauritii et 70 sociorum (Men. Prol. Kal). S. Thomæ, patr. CPolitani (Par. I, Tern. cum. Hier. GP. Nan. Flor.). S. Petri, monachi (Rum. Men. Prol. Hor. Kal.). S. Athanasii, confessoris et mon. in Paulopetrio (Rum. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Mg.). SS. Andronici et Juniæ, apostolorum (Rum. cum Sirm.). Inventio sanctarum reliquiarum in Eugeniis (Sis. Chil. Og. Prol. Men. Kal. Hor. Ephem. Poss. etc. cum Vind. Pg. Msq. Sirm. Mg.). SS. Thalassii, Limnii et Baradati, anachoretarum in Syria (Men. Prol. Kal. cum Mg.).

† Telesphori, papæ Romani (Sirm. Maz. Mg.). † Blasii, ep. (Sirm.). † Theclæ, mart. (Neap.). † Porphyrii, ep. Gazæ (Goth.). † Anthusæ et 12 familiarium (Mg.). † Syneti, mart. (Mg. Sirm).

OBSERVANDA.

[S. Meletius.] Lectio cod. Mstislavici omnino singularis est atque notatu digna. De S. Meletio Antiocheno jam actum est in Mst. Rum. aliisque 12 februarii. — Plura dicenda erunt de sancto Proterio, [S. Proterius.] martyre, ad 28, quo die refertur pene ab omnibus; ibidem declarabitur, cur variis diebus in synaxariis sit inscriptus. Troterius Genebrardi vix memoratu dignus. [S. Thomas.]Tomas codicis Parisini, in quo orthographiæ leges sæpe sæpius læduntur, est patriarcha CPolitanus, quemadmodum id palam fit ex Kalendario Hierosol. Scholzii. Porro non inopportune commemoratur hoc die, utpote cujus tempore inventæ fuerint in ædibus Eugenii reliquiæ sanctorum martyrum, puta Andronici et Juniæ; quod fusius enarratur in synaxario diei. — Prædicti duo martyres diserte nominantur in Prologo Rum., [Inventio reliquiarum in Eugeniis.] aliis ipsammet inventionem reliquiarum referentibus, tacitis nominibus; porro Unia in Rum. pro Junia, uti alibi Ulitta pro Julitta, idiotismus est Russorum proprius. S. Ugnefantium Possevini, aut S. Euphemiam interpretis belgæ in memoriam revocare tædet. Eugenianus locus erat in parte orientali Constantinopoleos situs, ἐν τοῖς Εὐγενίου. Horum martyrum nomina, ait Menologii Slavici auctor, solus Deus scit, qui ea in librum vitæ intulit. In Prologo autem narratur Nicolao cuidam calligrapho divinitus revelata fuisse nomina SS. Andronici et Juniæ, quorum corpora in Eugeniis laterent. Quæ duo hagiologis Russis relinquo concilianda. [SS. Athanasius et Petrus mon.] — S. Athanasii nomen cum titulo confessoris refertur hodie in Menologio Basilii, quod CPoli cultu gauderet; in Men. Græcis additur: in Paulopetrio, ut ita probe distinguatur ab altero Athanasio Athonite, qui cum S. Petro etiam Athonite sociatur, uti hodiernus. De eo videsis Acta SS. Febr., tom. III, pag. 298.

DIES XXIII.

[Ex Ostromirano.] Passio sancti martyris Polycarpi episcopi Smyrnensis. (Ita fere omnes cum Bas. Hier. Neap. Sirm. Maz. Med. Mg. etc.).

[Ex variis.] S. Alexandri, mon., fundatoris Acœmetorum (Menol. Prol. Kal.). SS. Joannis, Antiochi, Antonini seu Antonii et Moysis, eremitarum in Syria (Menol. Prol. Kal. cum Sirm. Mg.). SS. Zebini, Polychronii, Moysis et Damiani, eremitarum in Syria (Menol. Prol. Kal. cum Mg.). [Damiani Esphigmenii et alterius Damiani, mon. (Ath.)].

† Gorgoniæ, sororis S. Gregorii, theologi (Mg.). † Clementis, mart. (Mg.). † Theæ, mart. (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Polycarpus.] Dictum est in titulo fere omnes; id propter Cod. Remensem in quo S. Polycarpus commemoratur 20 Februarii. Hodie refertur etiam a multis martyrologis latinis, quamvis communius signetur 26 Januarii, die vero præsenti inscribatur sanctus homonymus, presbyter romanus et confessor, non martyr. Zmirensem episcopum, ut corrupte legitur in Tern., [S. Alexander.] retulimus jam 26 Januarii. — In Prologo et Menologio Slavonico diserte signatur hodie S. Alexander, et quidem in Menologio nuncupatur parens Acœmetorum et fundator, in Prologo autem simpliciter monachus; sed accedente brevi synaxario, quod hic speciminis gratia prodeat; est enim proprius fetus auctoris Mosci, a fusiore Vita, quæ ad 3 Julii in Menologio legitur, distinctus. In Menæis vero Græcis non tantum nullum synaxarium, sed et nulla exstat mentio S. Alexandri, neque ad hanc diem neque ad 3 Julii. Juxta Prologum itaque: Erat hic beatus semperque memorandus Pater noster Alexander e finibus Asiæ, a copiosis parentibus oriundus. Constantinopoli literas edoctus, mundo valedixit vestemque induit monachalem. Tum in Asiam (imo Syriam) profectus, in eremum secessit, vitamque solitariam in antro duxit, ac multa miracula patravit. Porro quum audisset civitatem vicinam idolorum cultui esse deditam, itineri sese illico accinxit, fanumque succendit; ad mortem propterea quæsitus a loci incolis, certamen de fide Christi cum eis instituit adeo feliciter, ut urbis præfectum ac dein magnam civium multitudinem baptismali unda lustraverit. Erat ei socius individuus, Arbilus (rectius Rabulas) nomine, quem antea baptizaverat; hic bona omnia in pauperes erogabat, in jejuniis et orationibus jugiter perseverans; quapropter in episcopum Ephesinum (lege Edessenum) assumptus est, Deo ita disponente, qui timentes se nunquam derelinquit. Alios etiam quamplurimos ab ethnica falsitate ad vera dogmata traduxit Alexander, inter quos et insignem quemdam latronem; quo baptisato, in eremum secedens annos viginti decertavit ibidem, noctes in montibus ducens, die vero in cisterna vacua delitescens. Recognita, quadringenti socii conveniunt, eumque sibi statuunt hegumenum. Quos ille in novem turmas distributos totidem monasteriis formandis addixit, secundum propriam cujusque nationem, Græcos, Syros, Romanos, Arabes, Armenos, Bulgaros, Iberos et Khozaros. Ipse vero civitates peragrabat, omnes docendo atque pro nomine Christi strenue cum infidelibus decertando. Tandem, exactis in monachatu annis quinquaginta, ad Deum migravit; cujus venerandum corpus in finibus Phœniciæ sepultum est. Hactenus Prologus Mosquensis, omnino conferendus cum Menologio, vel potius cum textu genuino; cujus latina versio exstat in Actis SS. ad 15 Januarii, quo recolitur a Latinis.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Damianus Esphigmenius.] Pauca de Damiano narrant auctores indigenæ; floruisse nempe in Monte Atho, in asceterio Samaria, quod ad monasterium Esphigmeni pertinebat, atque in eodem loco positum est, ubi solitarie olim degisse dicitur S. Antonius Kievocryptensis; laudari insuper viri obedientiam etiam prodigio comprobatam, si quid miraculi insit in eis quæ sequuntur. Accidit nimirum quadam die, ut spiritualem patrem invisurus, ad monasterium Chilandariense proficisceretur absentemque diutius exspectare cogeretur. Ingruebat interea nox, frequenti pluvia horrida, magnumque aderat periculum errandi in via. Quod ut præverteretur, instabant fratres rogantes ut secum maneret usque ad mane; at ille, spretis fratrum precibus, itineri se accinxit, ne senioris mandatum postponeret, quo pernoctare extra cellam suam vetabatur. Mox tamen ubinam terrarum esset prorsus ignorans, seque in summo discrimine positum putans, in hæc verba prorupit: Domine Jesu Christi, salva me pereuntem: cum ecce cellæ suæ se adstare miratur, nihil de cætero læsus. Narrant etiam demortui corpus per quadraginta dies suavem exhalasse odorem, cujus fragrantia pertigerit ad monasterium Esphigmeni usque, a quo Samaria mons semihoræ itinere dissitus est. Hactenus auctor Vitæ Cosmæ Zographici, eremitæ; quem inter et Damianum magna dicitur intercessisse amicitia. De Cosma, qui obiit anno 1323, agetur 22 Septembris. [Cfr 1) Ἀκολουθία τῶν ἁγίων πατέρων cit. in Pat. Ath., tom. I, pag. 401. 2) Νέον ἐκλόγιον, cit. in Pat. Ath., tom. I, pag. 252.]
[Alter Damianus.] In libro cui titulus Νέον μαρτυρολόγιον et apud synaxaristam Nicodemum commemoratur hoc eodem die alter Damianus, qui postquam aliquot annis in Monte Atho, in monasterio Philothei degisset, tum in finibus Kissoviæ et Larissæ verbum Dei prædicasset, atque multas persecutiones sive a falsis christianis sive ab Agarenis esset perpessus, tandem in vico Bulgarini comprehensus, et a præfecto Larissæ diu varieque tortus, igne crematur atque in fluvium Pinion projicitur, anno 1568; quapropter hosiomartyris titulo a suis decoratur. Oriundus erat Damianus e vico Richovan, diœceseos Agraphiensis, a parentibus christianis et piis. [Cfr 1)Νέον μαρτυρολόγιον, cit. in Pat. Ath., II, pag. 97. 2) Συναξαριστὴς, ad hunc diem.]

DIES XXIV.

[Ex Ostromirano.] Inventio capitis S. Joannis prophetæ, Præcursoris et Baptistæ (Omnes, præter Arcad. cum Bas. Neap. CP. et cæt.).

[Ex variis] S. Erasmi, mon. Kievo-Cryptensis (Men. Prol. Kal. Pat.).

† Rhegini, ep. Scopulorum et mart. (Bas.). † Zebini, Polychronii, Moysis et Damiani, eremit. (Sirm.).

OBSERVANDA.

[Inventio capitis S. Joannis Baptistæ.] Festum S. Joannis Baptistæ referunt hodie codices omnes, excepto solo Arcadiano, sæc. XII, in quo inscriptum est ad diem sequentem. Prophetæ, Præcursoris et Baptistæ titulis prodit in Men. Græcis, uti in Ostr. In quibusdam synaxariis expresse agitur de inventione prima et secunda; ita in Menæis et Kalendariis Mosquensibus recentioris ævi,et in Horologio Pocajov., in quo prima inventio facta esse dicitur a duobus monachis, quos repræsentatos habes in tabula Græco-Mosca. Tertia inventio recolitur 25 Maii. Decollationem Joannis Baptistæ, ut est apud Possevinum, aut synaxin in Phoracii, ut in Prologo, prætereo. Cfr Acta SS. ad 24 Aug. [S. Erasmus Cryptensis.] — Quisnam sit Erasmus, declarabunt Memoriæ Slavicæ. Prologus, in titulo inscriptus, non ille est qui passim a me citatur, sed alter, longe antiquior, in monasterio SS. Salvatoris Galiciensi anno 1518 exaratus. Asservatur hodie in bibliotheca monasterii S. Onuphrii, Leopoli. — In Menæis Græcis sanctus episcopus Scopulorum prodit die sequenti, [S. Rheginus.] ad quam translatus est sane ob festum Joannis Baptistæ.

MEMORIÆSLAVICÆ.

[S. Erasmus Cryptensis.] Floruit Erasmus circa medium sæculi XII. A juventute vitam monasticam inter socios Kievocryptenses amplexus, omnes facultates suas convertit in templum sacris imaginibus ornandum. Senex factus, cum in extremum morbum incidisset, a sanctis monasterii fundatoribus, Antonio et Theodosio, de peculiari eorum pro sua salute intercessione certior redditus est, imo et a sanctissima Virgine visitatus. Quæ etiam a Filio suo impetravit ut æterna in cælis mansione frueretur, qui domus Dei decorem dilexerat tantopere in terris. Igitur, cum sese fratrum precibus humillime commendasset, post triduum, ut promiserat B. Virgo, ex hac vita migravit, magno ascetarum habitu indutus. In cryptis Antonii sepultus fuit. [Cfr 1) Prolog. ex Paterico, ad h. d. 2) Dict. hag. p. 109. 3) Kulein., Specimen, pag. 12.]
Erasmo additur ad hanc diem Gerasimus, archiepiscopus Novgorodensis; de quo cum apud antiquiores scriptores nihil reperiatur,[Gerasimus Norgorodensis.] nobis quoque tacere præplacet. Adeantur tamen, si lubet, Vitæ Sanctorum Ecclesiæ Russiæ, recentissime conscriptæ, et a nobis sæpius citatæ.

DIES XXV.

[Ostromiranum. Ex variis.] Vacat.

S. Tarasii, archiep. CPolitani (Mst. Rum. Par. I et VI, Tern. Sis. Chil. Og. Hor. Men. Prol. etc. cum Bas. GP. Hier. Vind. Pg. Flor. Msq. Maz. Sirm. Mg. Sirl.). S. Marcelli, ep. Apameæ in Cypro (Rum. cum Sirm. Mg.). S. Alexandri, mart. Druzipari in Thracia (Rum. cum Bas. Med. Sirm. Maz. Mg.). S. Erasmi, mon. Kievocryptensis (Pateric.). Inventio capitis Joannis Baptistæ (Arc.).

† Rhegini, ep. Scopulorum et mart. (Sirm. Mg. Cyth.). † Hypatii, ep. Gangrensis (Mg.), † Antonii, mart. (Sirm. Mg.). † Asclepii et Jacobi, erem. (Med. Sirm.). † Theodosii, episcopi (Neap.). † Theodori, Sali (Sirm. Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Tarasius.] In Rum. recolitur memoria sancti pontificis Tarasii; item in Mst. additis verbis: archiep. CPolitani. Recte: non est enim dies emortualis S. Tarasii, qui obiit 18 Februarii. In Italogr. additur: ex Ordine nostro. Tarsium cod. Par. I, Torasium Possevini, aut Terasium Genebrardi indicasse sufficiet. Vitam habes in Actis SS., Febr., tom. III, a pag. 572; de translatione reliquiarum Venetias, ibidem Sept., tom. IV, a pag. 463.[S. Marcellus.] — Marcellum sine alio ullo additamento refert hodie solus cod. Rum., tacentibus cæteris omnibus. Episcopum Apameæ in Cypro fuisse testantur Menæa Græca excusa et Sirmundi mss.; at legendum: Apameæ in Syria conjiciunt Bollandiani, quum in Cypro nuspiam reperiatur; eumque esse S. Marcellum, qui in Martyrol. Romano refertur 14 Augusti. Accedit auctoritas Kal. Neapolitani, in quo signatur Marcellus, ep. de Suria ad 28 februarii, ab hodierno sane non distinctus. Amaseæ, quod in Mediol. legitur, mendum est amanuensis. — SS. Tarasio et Marcello adjungitur in Rum. S. Alexander, [S. Alexander mart.] intercedente commate, quo aliquomodo indicetur non esse ex ordine episcoporum. Martyr nuncupatur in Bas. et in Menæis Græcis excusis et Mediol. ac Flor. mss. [S. Erasmus.] — Hodie refertur Erasmus ex Paterico Cryptensi apud Kulcinium, dum in codicibus a me consultis passim nominatur ad diem præcedentem. Cæterum parvi momenti res est. [SS. Asclepius et Jacobus erem.] — In Menæis Mediolan. mss. exstat breve encomium SS. Asclepii et Jacobi, juxta quod, ille quidem fuerit discipulus S. Polychronii, de quo actum pridie et 23 februarii; hic vero eremita, in quadam domuncula prope vicum dictum Niaousan inclusus; de quo alii agunt 21 Februarii. [S. Hypatius ep. Gangræ.] — S. Hypatium, Gangrensem episcopum, colunt Græci 31 Martii; hodie autem inscripsit solus editor Menæorum Græcorum antiquus, a recentiore merito correctus; in editione enim Veneta anni 1843 prorsus nulla fit mentio S. Hypatii ad præsentem diem.

DIES XXVI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Porphyrii, ep. Gazæ (Mst. Rum. Par. I et VI, Chil. Og. Prol. Men. Tern. Hor. Cap. Pap. Poss. cum Bas. Neap. Hier. GP. Vind. Pg. Msq. Maz. Mg.). S. Stephani (Rum. cum Bas. Flor. Med.). S. Gelasii, mart. (Rum. cum Sirm. Med.). S. Nicolai, toparchi (Rum. cum Sirm.). S. Sebastiani, mart. (Kal. cum Mg.). SS. MM. Photinæ et soc. (Hor. cum Mg.).

† MM. Papiæ et sociorum (Flor.). † Macarii, Hierosolymitani (Hier. GP.). † Baradati, erem. (Sirm. Flor. Med.). † Theæ, mart. (Sirm.). † Memoria ordinationis S. Joannis Chrysostomi (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Porphyrius.] A cæteris synaxariis abludit Sisatovacense in eo, quod sanctum episcopum Gazæ commemorat die sequenti, hodie vero vacat. Porphyrii nomen torquetur variis modis; Paris. I scribit: Phorphiri; Possevino est Parthenius; in Mstisl. vocatur episc. Gazinensus; apud Genebrardum nomina quidem recte scripta, sed in fine additur: et Symsi; quod quid sibi velit, aliis relinquo divinandum. Nonne Sebastiani? Menol. Slavonicum continet Vitam S. Porphyrii, auctore Marco, ejus discipulo, aliquantulum contractam, de cujus sinceritate et authentia consulatur omnino Mazochius (Kal. Neap. tom. I, a pag. 70). Quamvis autem hic dies ei revera emortualis fuerit, tamen in Rum. et Mst. præmittitur nota memoriæ, non depositionis, uti et in Menol. Basilii, imperatoris. In Neap. similiter insculptum est N seu natale; quod cum aperte pugnet cum placitis Mazochii, alibi jam a me castigatis, coactus est vir cl. aliam viam inire, atque dicere, vocabulum illud esse generale, et universe quodlibet festum anniversarium sive depositionis, sive translationis, alteriusve generis notare (loc. cit.). Quæ posterior sententia verissima est. — Tres una sociati prodeunt in cod. Rum., [S. Stephanus.] Stephanus, Gelasius et Nicolaus. Horum primus erat conditur valetudinarii Armatii, uti palam fit ex Menol. Basilii. [S. Gelasius.] — Gelasius, mimus, laudatur hodie in Men. Ambrosianis seu Mediol. quod encomium latuit Henschenium; communius refertur die sequenti; Gelasinus vocatur in Chronico Alexandrino. [S. Nicolaus.] — In Sirm. annuntiatur hodie memoria Patris nostri Nicolaiτοῦ κατοπινοῦ, cæteris omnibus ignoti, si excipias auctorem Prologi Rum., a quo slavonice cognominatur pomestnik, quasitoparchum diceres. Porro κατοπινός græce significat a tergo venientem, sequentem, posteriorem ac proin etiam juniorem, quod hagiographis solemne est, ut Nicolaus κατοπινος idem sit ac Nicolaus Junior; Bollandiani legerunt olim ita: S. Nicolai Catonici; verum interpres slavus a τοπος derivandum censebat: neutrum, ut puto, recte. Jamvero, cum S. Nicolaus veniat post Joan. Chrysostomum, simpliciori titulo Patris nostri distinctus, putarem intelligendum esse S. Nicolaum, abbatem Studii et confessorem, qui cum S. Theodoro Studita certavit, et 4 februarii colitura Græcis. Junior dictus fuerit quod venerit post S. Nicolaum, [S. Photina et soc.] Myrensem thaumaturgum. — De S. Photina et sociis agunt Græci et Slavi tum hodie, tum etiam 20 Martii, simul cum Latinis. Eorum martyrium fuse narratur in Menæis Græcis, [S. Sebastianus dux.] ubi etiam multus sermo de Sebastiano, duce, quem Hor. et Kal. Mosquense fœde miscent cum altero Sebastiano, martyre sub Diocletiano. Sane in Horol. Ruthenorum catholicorum post verba: Et sancti martyris Sebastiani continuo additur: qui gladio obiit, anno 287, regnante Diocletiano; cum in confesso sit apud omnes hunc Sebastianum non tertio, sed primo sæculo martyrium fecisse cum S. Photina, Samaratina, [S. Baradatus, eremita.] de qua in Evangelio scriptum est. — De S. Baradato, anachoreta, quem solum referunt hodie codd. in titulo diei citati, egimus supra, ad diem 22 hujus.

DIES XXVII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Procopii Decapolitæ et confessoris (Mst. Rum. Tern. Par. I et IV, Og. Eph. Hor. Men. Prol. Kal. cum Bas. Hier. Vind. Sirm. Msq. Mg. Flor. Med.). S. Basilii, confessoris et synascetæ S. Procopii (Rum. cum Bas. Sirl. Mg. Med.). S. Marciani theophori (Rum. cum Sirm. Med.). S. Porphyrii, ep. Gazæ (Siš. cum Flor.). S. Phalelæi, eremitæ in Syria (Men. Kal. Prol. cum Sirm. Mg.). S. Gelasii mimi, mart. (Men. Val. cum Mg. Sirm. Med.). S. Titi, mon. Kioviensis (Pat. Men. Kal.).

† Stephani, curatoris nosocomii (Mg.). † Nesii, mart. (Mg.). † Lucæ, abbatis ordinis S Basilii (Itlg.).

OBSERVANDA.

[SS. Procopius Decapolita et Basilius.] Quando dies 27 est penultimus februarii, quod anno communi contingere solet, tunc sancti Procopius et Basilius, qui cæteroquin una certarunt, simul nominantur in fastis; secus, distribuuntur in duos dies, ita ut præsens dies assignetur S. Procopio; et S. Basilio proxime sequens. Utrumque testantur Kalendaria Slavica et Græca. In Menol. Basilii commemorantur ambo sub uno eodemque synaxario; similiter in Menæis Sirletianis et in Prologo Rumiantsoviano; in quo etiam primo loco venit non S. Prochopius, ut vocatur, sed Basilius. At communius sejuncti prodeunt in fastis recentioribus. Denique occurrunt ambo die 28, quando annus est intercalaris, ut patet ex Typico Chilandariensi bibl. Berolinensis. Hinc illa varietas, quam tribus extremis Februarii diebus facile apprehendat quisque. — Sanctum quoque Phalelæum, [S. Phalelæus.] anachoretam, alii referunt hodie, alii postridie, uti Menologus Basilii imperatoris, et Sirm. mss. — Theophori nomen præfert Marcianus in Rum. Novgorodensi, [S. Marcianus.] et Sirmundiano Græco; idem est cum Marciano presbytero et œconomo ecclesiæ CPolitanæ, qui in fastis nostris adscriptus est 10 Januarii, at quem Rum. codex silentio præterivit, forsan propter festum S. Gregorii Nysseni. [S. Stephanus.] — In Menæis Græcis excusis celebratur his verbis: Eodem die S. Stephanus, qui gerocomium in locis Armatii constituit, in pace obdormivit. [S. Titus Kioviensis.] — De Tito plura declarabuntur in Memoriis Slavicis.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Titus Cryptensis.] Erant in monasterio Kievocryptensi monachi duo, Titus, presbyter, et Evagrius, diaconus, tenerrimæ amicitiæ vinculo conjuncti, quæ tamen postmodum, invidia diaboli homicidæ, in mutua odia degeneravit. Post multum vero temporis in morbum incidit Titus, reique pœnitens, veniam ab Evagrio magna humilitate petit; cumque ad extremum devenisset, fratresque Evagrium odii tenacissimum adduxissent vel invitum, ad pedes ejus procumbit Titus, ut videbatur, jamjam moriturus, veniamque iterum atque iterum inter lacrymas flagitat, sed frustra. Porro accidisse ferunt ut Evagrius, qui se nec in hac vita nec in altera Tito condonaturum pertinacissime asseruerat, ad pedes fratrum mortuus ceciderit, Titus vero a limine mortis ad sanitatem et vitam redierit. Ex eo tempore mira caritate erga fratres conspicuus fuit, qua et peccatorum multitudinem obtexit, et in via perfectionis multum profecit; et ita cum sancte vixisset, tranquillam et piam mortem promeritus, in cryptis Antonii conditus est. Vixit autem sæculo XII. Cfr [1) Patericon, fol. 214 (verso) et seq. 2) Menol. et Prol. ad h. d. 3) Menol. Verš. ad h. d. 4) Dict. hag., pag. 260.]

DIES XXVIII.

[Ostromiranum] Vacat.

[Ex variis.] S. Basilii, confessoris (Mst. Tern. Par. I et VI, Chil. Og. Cap. Eph. Hor. Men. Prol. Val. cum GP. Sirm. Maz. Flor. Mg.). S. Procopii Decapolitæ (Assem. Itg.). S. Nestoris, episc. et martyris (Mst. Rum. Tern. Eph. Prol. Men. Kal. cum Bas. Mg.). S. Phalelæi, eremitæ (Menol. Prol. cum Bas.). S. Sacromartyris Proterii, patriarchæ Alexandrini (Men. Prol. Kal. Horol. Val. cum Sirm. Mg.). SS. Marinæ, seu Maranæ, et Cyræ (Hor. Menol. Prol. cum Sirm. Mg.). S. Domnicæ (Hor. Menol. Prol. cum Sirm. Mg.). S. Domnicæ (Hor. Kal. cum Bas.). † Sex Martyrum Ægyptiorum (Mg.). † Apostolorum Nymphæ et Eubuli (Sirm. Mg.). † Marcelli, episc. de Syria (Neap.). † S. Barsæ, ep. Damasceni (Sirm. Mg.). † Pauli, Sali, Corinthi (Sirm.). † Abercii, mart. (Mg. Sirm.). † Cosmæ, metrop. Chalcedonensis (Msq.). † Gelasii, mart. (Med.). † Cassiani (Med.).

OBSERVANDA.

[SS. Basilius et Procopius.] In recentioribus Kalendariis hæc dies est S. Basilio potissimum sacra, uti hesterna S. Procopio. Excipiendum solum Assem. Glagoliticum, in quo hodie recolitur memoria S. Procopii Decapolitæ, et Martyrologium Basilianorum Italo-Græcorum, quod parvæ hac in re auctoritatis est. In Menol. Slavico et Græco, item in Prologo, additur breve synaxarium, quod nescio cur dixerit Assemanus desiderari in Menæis Græcis; nam in utraque editione Veneta procul dubio exstat. Officium diei auctorem habet Theophanem. [S. Proterius.]Sacromartyris titulo decoratur S. Proterius, patriarcha Alexandrinus, in plurimis synaxariis Græcis et Slavicis sive recentioris ævi, sive etiam antiquioribus, ut in Callipolitano sæc. X, ad 29 Februarii; idque jure merito, utpote qui tanta ab asseclis impii Dioscori, et præsertim a Timotheo Æluro fuerit passus. Illustre est quatuor episcoporum Thraciæ de Proterio testimonium, qui postquam eum orthodoxum et sanctum patrem deprædicassent, martyrem quoque pronuntiarunt his verbis: Sanctissimum quidem Proterium in ordine et choro sanctorum martyrum ponimus, et ejus intercessionibus misericordem et propitium Deum nobis fieri postulamus. Ejus gesta et certamina pro fide catholica exantlata egregie illustrarunt Bollandiani, mirantes hujus sanctissimi martyris nomen in tabulas romanas non fuisse a Baronio relatum, imo neque venisse in censum aliorum fastorum latinorum. (Febr. tom. III, pag. 736). In Menologio Mosquensi sat prolixum legitur encomium, quod ex variis auctoribus Græcis, imo potius Latinis compilatum est, at ab eo quod in Prologo ibidem excuso et in Menæis Græcis exstat, diversum. Non uno die Proterii nomen signari in Kalendariis, diximus alibi (ad 22 Febr.) Ratio hujus varietatis alia non occurrit, quam quod incertus est passionis dies; obiit enim sanctus præsul circa Paschalia festa, nempe in Cœna Domini aut sabbato sancto aut ipso Paschatis die. [Sex martyres Ægyptii.] — Sex martyres Ægyptii, qui accedunt, sunt e comitatu S. Proterii, quocum in baptisterio occisi fuerunt et referuntur in Menæis Græcis, anno 1843 editis. Quia autem in editione antiquiore desiderabantur, idcirco sane inter prætermissos a Bollandianis fuerunt collocati. — Utrumque apostolum Nympham et Eubulum frustra quæsivi in libris Slavorum liturgicis imo et in Menologio Veršinskiano. [S. Nymphas et Eubulus.] — SS. Marina et Domnica in Menol. Basilii appellantur Marana et Domnina. [SS. tres mulieres.] [S. Paulus.] — Post nomen S. Pauli, in Sirmundiano ecgrapho additur notula: 28 vel 29; propter annum scilicet bissextilem. [S. Marcellus, ep. Syriæ.] — De S. Marcello, episcopo Apameæ actum est 25 hujus mensis ad quem recurrat lector; utrobique enim agitur de uno eodemque sancto.

DIES XXIX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Cassiani Romani (Par. I et IV, Chil. Og. Hor. Men. Prol. Kal. Val. cum Pg. Mg.). S. Joannis seu Barsonophii (Prol. Menol. Kal.). S. Theocteristi, mart. (Prol. Kal.). S. Maximi, conf. (Tern.)

† Proterii, mart. (GP.). † Basilii, mart. (Msq.). † MM. Papiæ, Diodori et Claudiani (Hier. Nan. Vind.). † Macedonii (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Cassianus.] S. Cassiani memoria agitur in Kalendariis Slavicis quovis quarto anno, quemadmodum id aperte declaratur tum in Horologio Počajovensi, ad calcem hujus diei, tum etiam in Prologo. Recte Papebrochius in Ephemeridibus Græco-Moscis: Solum, ait, colitur a Græcis (imo et Slavis) quarto quoque anno, quem bissextilem vocamus; scilicet hoc die; nam anno communi celebratur die 28, uti testantur Menæa Græca, ubi initio hujus diei legitur sequens monitum: Sciendum est, quod quando annus est bissextilis, canitur hoc officium (S. Cassiani) die 29, quando vero non est bissextilis, canitur die 28. Utrumque verum est, nec erat, cur in Papebrochium ob dicta superius animadverteret Assemanus; clarius tamen dicitur in Prologo, diem 29 non quotannis, sed solum quarto quovis anno celebrari; nec aliud monuit Papebrochius. Qua occasione notetur nomen bissextilis transiisse etiam ad Slavos, at aliquatenus corruptum, quum intercalaris dies audiat vulgo vykososny, et paulo melius visectus, græce βισεκτος. Bissextilem vero ideo vocari a Latinis, quod bis dicatur sexto Kalendas Martii, nempe die 24 et 25 Februarii, norunt omnes. Ex dictis hactenus intelligitur facile, cur nomen Cassiani desideretur hodie in Kalendariis Mst. Rum. Sišat.; scripta nimirum fuerunt anno communi, non bissextili. Præter cognomentum Romani, quod Cassiano passim tribuitur, quamvis dicatur genere fuisse Scytha, ex Taurica Chersoneso oriundus, additur titulus confessoris; qua de re consulantur omnino Acta SS. ad 23 Julii, pag. 482. [S. Proterius.] — De S. Proterio, patr. Alexandriæ et martyre egimus pridie; unde huc translatus est in Callipolitano, propter annum bissextilem, non secus ac S. Basilius, martyr, quem eumdem esse ducimus, [S. Basilius.] ac S. Basilium, synascetam S. Procopii Decapolitæ. Martyr appellatur improprie. — SS. Martyrum Papiæ, [S. Papias et soc.] Diodori, Claudionis et Cononis memoriam recolunt Latini 26 Februarii, Græci et Slavi 3 hujus, dempto tamen S. Conone qui colitur 5 Martii. Diodorum et Claudianum restituimus pro Theodoro et Claudio, uti habent ecgrapha Græca, superius citata. Cfr dicta 26 Februarii. Pro coronide, subdere liceat inscriptionem, quæ initio hujus mensis in Ephemeridibus Græco-Moscis legitur, atque ex I epistola S. Joannis apostoli vers. 18 fere ad verbum deprompta est: Ultima hora est, et Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt, unde scimus quia novissima hora est. Quæ verba de industria ad calcem mensis Februarii proponenda duximus, utpote qui totius anni ultimus esse censeretur olim, ac proinde hujus finem aliquatenus adumbrare. Sane in libris Slavorum liturgicis, in Menologio, Horario et aliis, initio mensis Martii sedulo declarari solet, mensem istum esse omnium primum, quo et mundus fuerit creatus, et primus Adam ex paradiso ejectus, et Dei Filius incarnatus, mortem pro nostra salute reparanda passus, atque e mortuis redivivus protoparentes nostros ab inferis liberaverit. Idcirco omnes solis lunæque revolutiones a mense Martio olim principium sumebant.

MENSIS MARTIUS.

DIES PRIMUS.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.]S. Eudociæ, mart. (Mst. Arc. Ass. Par. Rum. Tern. Prol. Hor. Kal. Euch. Serb. etc. cum Bas. Sirl. Sirm. Maz. Mg. Med. Hier. GP. Msq. Vind. Goth. Flor.). SS. MM. Nestoris et Tribimii (Prol. Kal. cum Bas. Msq. Crypt. Sirm.). S. Nestoris, mart. (Chiffl.) S. Antoninæ, v. et mart. (Prol. Kal. Sirl. Maz. Crypt. Chiffl. Mg.). S. Domninæ seu Domnicæ Junioris, virg. (Prol. Kal. cum Sirl. Mg. Sirm. Med.). SS. MM. Marcelli et Antonii seu Antonini (Prol. Kal. CF. Sirm. cum Chiffl. Crypt. Sirm. Mg.).

† MM. Agapii, Charisii, Nicephori (Sirm.). [Agapii (Ath.)]. † . MM. Silvestri et Sophronii (Chiffl. Sirm. Crypt. Mg.). † Sophronii, mon. (Neap.).

OBSERVANDA.

[SS. Martyres 40.] Ipsomet initio mensis hujus nodum facit codex Ostromiranus; commemorat enim passionem martyrum quadraginta, non indicato die, quem non alium esse a nono, fere pro certe habeo, ac propterea exprimendum hic non curavi; etiamsi Kopitarius in interpretatione sua latina, nil dubitando, affixerit prædictam passionem huic diei, quæ S. Eudociæ Samaritanæ, mart., sacra est. — SS. Nestor et Tribimæus seu Tribimius occurrunt hodie in Bas.; [S. Nestor.] [S. Antonina.] at in Men. Chiffl. postridie. — Item S. Antonina venit die proxime sequenti in Bas. et Med. — In Synaxario Sirmundi mss., refertur S. Agapius, [S. Agapius et soc.] martyr, una cum SS. Charisio et Nicephoro; et præter nomen, nihil commune habet cum Agapio Montis Atho, qui sæculo XIV vixit, ut dicemus modo. Iidem tres martyres recensentur inter eos qui cum Leone, Donato et aliis passi sunt Romæ an in Africa incertum; celebrantur in Actis SS. ad 1 Martii. In Men. Sirmundianis annuntiatio hujus diei concluditur ita: et sanctorum martyrum Charisii, Nicephori et Agapii. [Agapius e Monte Atho.] — Juxta auctorem libri, cui titulus Νεός παράδεισος, erat in Monte Atho asceterium Kolitza dictum, quod a monasterio Vatopedio pendebat, atque nostra ætate jam non exstat. Inibi cum seniore suo degebat Agapius. Quem ad litus maris versantem comprehenderunt Turcæ et Magnesiæ cuidam Turcæ vendiderunt. Post annos duodecim in dura servitute peractos, a B. Virgine, ut fertur, vinculis liberatur Agapius atque ad seniorem suum redire jubetur. Verum iste contraria mandat: Magnesiam repeteret, vinculis se iterum gravaret, patiendo herum Christo lucrifaceret. Mandato obtemperat Agapius, et quæ sibi acciderat hero sincere declarat. Qui rei novitate perculsus, priores sensus mutat, mox autem in Montem Atho cum Agapio et duobus filiis se confert, ibique christianam fidem primum, tum etiam monasticam amplectitur, ac quem servum habuerat olim, magistrum nactus est et in spiritu ducem. Hæc ex Novo Paradiso, mira sane parumque credibilia. Nec minus miraberis viri, qui sæculo XIX vixit, incertum mansisse annum obitus. — Duo Sophronii occurrunt hodie in Fastis Græcis, [S. Sophronius uterque.] quorum alter vocatur martyr cum sociis suis Silvestro, Marcello et Antonino, alter vero monachus, ut habetur in marmore Neapolitano. Jamvero S. Sophronium monachum non alium esse a clarissimo homonymo, patriarcha Hierosolymitano, suadet, præter alia, vel ipsum silentium dicti Kalendarii ad diem XI, quo fere unanimi consensu recolitur ab aliis menologis et synaxaristis. Nec obstat titulus monachi, quo insignitur S. Sophronius patriarcha, ut pluribus declaravit Mazochius; quem exscribere non est animus. Cur autem ipsomet mensis initio collocatus sit in Kalendario Neap., id innuere videtur alter Sophronius, martyr. Quum enim dies sancto Sophronio Hierosolymitano emortualis adhuc maneat incertus, idcirco assignatæ sunt ei Kalendæ Martii, quas martyr homonymus occupabat, perperam Sophonius vocatus in Menæis Cryptæ ferratæ.

DIES II.

[Ostromiranum] Vacat.

[Ex variis.] S. Theodoti, ep. Cyrenensis (Mst. Par. Rum. Tern. Prol. Hor. Men. Kal. etc. cum Bas. Sirm. Maz. Med. Hier. GP. Vind. Pg. Mg.). S. Parmenæ, apostoli (Rum. cum Sirl. Bas. Sirm. Chiffl. Maz. Crypt. Med. Mg.). S. Troadii (Men. Kal. cum Bas. Crypt. Mg. Med.). S. Agathonis, eremitæ. (Men. Kal. Prol.). S. Euthaliæ, virg. et mart. (Men. Kal. cum Mg. Crypt.). SS. martyrum 440 qui a Longobardis passi sunt (Men. Kal.). † Arsenii, ep. Tverensis ( Prol. Kal.).

† Adriani et Nataliæ (Neap.). † Athaliæ (Mg.). † Hesychii, ep. et mr. (Mg.). † Andronici et Athanasiæ (Bas. Crypt. Maz. Mg. Med.). † Theodoreti, episc. Antiochiæ (Bas. Med.). † Titi, ap. (Flor.). † Porphyrii, ep. Gazæ et martyris (Bas. Sirl. Med. Crypt. Maz.). † Cointi seu Quinti, thaum. (Bas. Med. Sirm. Maz. Msq. Mg.). † Leolucæ, abb. Montis Leonis in Sicilia (Itg.). † MM. Nestoris et Tribimii (Chiffl.) † Antoninæ, mart. (Med. Bas.).

OBSERVANDA.

[S. Parmenas.] In cod. Cryptæ-ferratæ signatur dormitio S. Parmenæ, ap., [S. Agatho.] ex 7 diaconis unius. — Agatho, abbas et confessor in deserto Scete in Ægypto, floruit sæculo IV dimidiato, habuitque magistrum S. Alonium. Ejus dicta et facta, collecta ex Vitis Patrum secundum editionem Heriberti Rosweydi, præmisso commentario de ipsius ævo et vitæ præcipuis momentis, habentur in Act. SS. Oct. t. IX, pag. 901. Ibidem leguntur apophthegmata S. Agathonis, ex codice Græco Colbertino edita et latine versa a Cotelerio (pag. 205 et seq.). In nullo Synaxario Græco hodie reperitur. — Hesychius sive Isicius in Menæis Græcis excusis refertur primo loco cum officio, [S. Hesychius.] dum cæterorum aut sola elogia aut nuda nomina recitantur. Miror, quod omissus sit in cæteris menæis sive græcis sive slavicis. Erat episcopus Carcesæ aut Cazoriæ in Hispania; de cujus gestis vide Act. SS. ad primam Martii. [S. Theodoretus.] — Theodoretum Slavici codd. commemorant die III; ad quam vide. In Cod. Med. dicitur episcopus; [S. Porphyrius] presbyter in Menologio Basilii. — De eo actum est die XXVI. [SS. Andronicus et Athanasia.] — Andronicus et Athanasia, martyres sine gladio, ut vocantur, αξιφοι, hodie ideo omissi a Codd. Slavicis, quia referuntur ad IX Oct., idque melius. [S. Euthalia.] — De S. Euthalia iterum agunt Fasti Slavici cum Romanis XXVII Augusti; [SS. Martyres 440.] an eadem ac Athalia? — Videsis Acta SS., p. 141, ubi gesta SS. MM. referuntur ex Dialogis S. Gregorii Papæ. [Arsenius.] — De Arsenio Tverensi agetur modo.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Arsenius Tverensis.] Arsenius, Tverensis, cum a teneris unguibus Christum Dominum ejusque Matrem sanctissimam dilexisset, mundi vero vanitatem contemptui haberet, parentibus valedicens, in monasterium quoddam urbanum se recepit, orationis et abstinentiæ exercitiis diu noctuque vacaturus. Mox in locum Djelticovo dictum secessit, ibique monasterium cum ecclesia instituit, illudque paterna caritate et summa prudentia gubernavit, donec ob virtutum præstantiam et famam ad cathedram Tverensem fuerit assumptus anno 1390. Gregi suo maxima, ut bonum decet pastorem, diligentia invigilabat, principes et magnates de justitia erudiens, egenos vero et orphanos misericordiæ sinu fovens. Præter monasterium Djelticovense pluribus aliis in locis templa erigenda curavit et ornanda. Ejus consiliis sanctorum patrum Cryptensium vitæ primum fuerunt in unum collectæ, quemadmodum testatur Paterici codex, anno 1406 exaratus, qui omnium, quotquot hucusque innotuerunt, antiquissimus est. Demum annis meritisque onustus, ad Dominum migravit die 2 martii, anno 1409. [Cfr 1) Prol. et Menol. ad h. d. 2) Dict. hag., pag. 41. 3) Act. SS., Oct. t. X, in Vita B. Arethæ, pag. 875, n° 12.]

DIES III.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] SS. MM. Eutropii, Cleonici et Basilisci, Amaseæ in Cappadocia (Mst. Prol. Hor. et alii cum Bas. Sirl. Sirm. Maz. Crypt. Med. Coisl. Hier. GP. Msq. Vind. Goth. Flor.). SS. Zenonis et Zoili (Men. Kal. Prol. cum Mg.). S. Piamæ, virg. (Kal. Prol. cum Mg.). S. Theodoriti, presb. Antioch. et mart. (Prol. Men. cum Chiffl. Mg.).

† Eustochii, mon (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Eutropius, mr. et soc.] S. Basiliscus passus est seorsim a duobus prioribus, Eutropio et Cleonico, qui S. Theodoro Tyroni erant in martyrio socii. In Prologo excuso distinguitur a Basilisco Amaseno; videant alii an recte. Nos observabimus eum peculiariter commemorari die 22 Maii, primo loco, fere ab omnibus Menologis Slavicis. — S. Theodoritus seu Theodorus, [S. Theodoritus.] quem commemoravimus die præcedenti, celebratur hodie etiam in Menæis Græcis excusis antiquioribus, et in supplemento ms. Chiffletii ad Menæa excusa quod citatur in Act. SS., Oct., t. X, p. 33, nempe ad 23 diem. Ibidem habes Passionem S. Martyris, auctore anonymo, ex mss. Sanlaurentiano et Bodecensi, collatis cum editionibus J. Mabillonii, Theodorici Ruinartii, et ms. anonymo et præmissa critica disquisitione de sancto martyre, de die et anno ejus martyrii. In Menæis Slavicis et apud Vers. ponitur die VIII Martii; in Martyrologiis Latinis tum die XXIII Martii, tum XXIII Octobris, qui est proprius ejus martyrii, et quidem anno salutis 362, ut evicit eruditissimus Actorum editor R. P. Van Hecke. [S. Eustochius.] — S. Eustochius socius S. Convuldii, de quo XXI Februarii, erat ex Ordine S. Basilii.

DIES IV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] SS. Pauli et Julianæ, sororis ejus, mart. (Mst. Supr. Par. Sis. Men. Kal. Hor. Prol. cum Bas. Chiffl. Med. Nan. Hier. GP. Msq. Vind.). S. Gerasimi, mon. (Rum. Chil. Pp. Cap. Men. Prol. Hor. Kal. Euch. cum Bas. Crypt. Sirl. Maz. Sirm. Pg. GP. Mg.). S. Jacobi, mon. (Supr. Rum. Men. Kal. Prol. cum Sirm.). S. Gregorii, ep. Constantiæ in Cypro (Kal. Prol. cum Mg.). S. Cononis, mart. (Ostrog.). S. Venceslai, ducis Bohemorum et mart. (Prol. Kal.). Danielis, ducis Moscoviæ (Prol. Kal.). Vasilko, ducis Rostoviensis (Prol. Kal.).

† MM. Archelai, Cyrilli et Photii (Sirl. Crypt. Maz. Sirm.). † MM. Perpetuæ, Satyri et soc. (Sirl. Sirm.). † Iraidis, martyris (Sirm. Crypt. Maz. Sirl.). † Hesychii, mart. (Sirm. Chiffl. Maz. Flor.). † Marci, ab. (Bas. Neap.). † MM. Codrati, Acacii, Stratonici (Chiffl.). † Sarbelus (Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Gerasimus.] Recentiores habent fere omnes primo loco S. Gerasimum. Cfr diem XX et diem V quæ est ei emortualis. [S. Jacobus.] — S. Jacobus annuntiatur in Rum. ita: S. Jacobus, cujus vita admodum inclyta; magnus asceta vocatur in Sirm. Vide Acta SS., pag. 300. — S. [S. Gregorius.] S. Gregorium referunt hodie etiam Menæa Græca excusa; at in Menologio Basilii, Men., Mediol., Sirm. et Maz. legitur die proxime sequenti, et vocatur diserte ep. Constantiæ in insula Cypro; non autem CPoleos, ut habent Vers. et Kalend. Mosquense. — De. S. Conone agunt Kalendaria, [S. Conon.] die V. — De S. [S. Venceslaus.] Martyre Venceslao legesis Act. SS. ad 28 sept. De duobus ultimis, Ecclesiæ Russicæ propriis, agetur modo in Memoriis Slavicis. — In Bas. additur Paulo Stratonicus, qui melius adjungeretur SS. Codrato et Acacio; cum quibus certavit Ptolomaïde in Palæstina, [S. Paulus et soc.] effectus ex carnifice martyr. — S. Sarbilus ex sacrificulo martyr, commemoratus est supra ad XXIX Januarii. [S. Sarbilus.] — De sancta Iraide, virgine et martyre, [S. Irais.] quia tacent hodie auctores Slavici, tacebimus et nos; agemus vero cum Prologo ad sequentem diem.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Vasilko, seu Basilius, dux Rostoviensis.] Basilius, Constantini I, ducis Vladimiriensis, filius, lucem aspexit anno 1209, die 7 decembris. Regnavit Rostoviæ, ob benignitatem et mansuetos mores omnibus carus, sed tempestate infelicissima, qua nempe Tartarorum turbæ in Vladimiriam impetum fecerunt, ac dein in pugna infaustissima, ad Sitim flumen, ingentem cladem Russis intulerunt. In qua pugna Basilius quoque in Tartarorum manus lapsus est, et in castra inimica abductus. Ubi propter generis nobilitatem, vultus decorem et animi fortitudinem, cunctis venerabilis, ut Tartarorum cultum impium amplecteretur, non semel tentatus est; verum, cum nec blanditiis nec minis ad id adduci potuisset, exquisitis tormentis cruciatus, morte crudelissima afficitur anno 1238, die 4 martii. Martyris corpus, in silva inventum, Rostoviam honorifice detulit Cyrillus episcopus, et in eumdem tumulum posuit, in quo jacebat Georgius I, magnus dux, in eadem pugna Sitiensi interfectus. Habuit Vasilko duos filios, Borisum et Glebum, quos ei pepererat Maria uxor, S. Michaëlis Cernogoviensis filia. [Cfr 1) Prolog. et Menol. ad h. d. 2) Dict. hag. pag. 53.]
[Daniel Mosquensis.] Eadem die colitur Daniel, primus Mosquensium dux. Filius fuit S. Alexandri Nevensis, natu minimus, anno 1261 genitus. Dum adhuc bimulus esset, sanctum parentem amisit. Mosquensem ducatum, magni imperii semen minimum, nullo æmulo, hæreditavit, eumque deinceps Perejaslavia auxit, vicinis quidem ducibus timendus, ipse vero nemini subjectus. Demum, cælo maturus, in morbum incidit, quo confectus, brevi terrestre regnum cum cælesti commutavit, anno 1303, die 4 martii, postquam magnum ascetarum habitum induerat, seque moriturum in communem fratrum sepulturam mandaverat deponi. Venerandas ejus exuvias condiderunt fratres in ecclesia cathedrali S. Michaëlis; unde anno 1652, die 30 augusti, qua ideo colitur secundo, translatæ sunt in monasterium ejus nomine insignitum, quodque ad Mosquam fluvium fundaverat ipse. [Cfr 1) Prolog. et Menol. ad h. d. 2) Dict. hag. pag. 84.]
[Gerasimus Vologdensis.] Eadem die coli dicitur a quibusdam auctoribus nostræ ætatis Gerasimus, cognomento Vologdensis, monasterii Glusicensis alumnus. Floruit sæculo XII, Kiovia oriundus. Et quidem, anno 1147 relicta urbe natali, Vologdam contendit, ibique ad flumen Kaisarovum ecclesiam SS. Trinitatis cum monasterio erexit; in quo supremum diem obiit anno 1178, die 4 martii. Hunc Gerasimum indicat Dictionarii hagiographici auctor, diem tacens, qua recolitur. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 76. 2) Muraviev, Vitæ SS. ad h. d.]

DIES V.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Cononis, hortulani (Mst. Sis. Pp. Cap. Men. Kal. Prol. cum Sirm. Maz. Mg. Med.). S. Cononis, martyris Isauri (Par. Euch. Kal. Hor. Prol. cum Sirm. Maz. Med. Hier. GP. Flor. Mg.). S. Hesychii, presb. Hierosol. (Rum. Kal. Prol. cum Bas. Med. Maz. Nan. Hier.). S. Basilisci, mart. (Supr.). S. Marci, mon. (Men. Kal. Prol. cum Sirm. Maz. Chiffl. Mg. Med.). S. Gerasimi Jordanici (Ostrog. cum Neap. Itg.). S. Eulogii, mart. in Palæstina (Men. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Mg. Med.). S. Eulampii, mart. (Prol. Kal. cum Chiffl. Med. Mg.). S. Iraidis, mart. (Prol. cum Mg.). Translatio orthodoxorum ducum Theodori Jaroslaviensis et filiorum ejus Davidis et Constantini (Prol. Kal. Ustav.). S. Onesimi seu Anisii, mart. (Kal.). Joannis Bulgari (Ath.).

† Gregorii, ep. Cypri (Bas. Sirm. Maz. Med.). † Georgii in mon. Anthemii Hierosol. (Msq.). † Archelai, mart. et soc. (Mg. Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Conon, mart.] Parisiense habet simpliciter: sancti martyris, tacito nomine Cononis; alii referunt postridie, alii die VIII, ut Sirletus, a quo vocatur S. Conon τοῦ κυπρίου. [S. Basiliscus.] — S. Basiliscum citavimus jam ad diem tertiam. [S. Gerasimus.] — S. Gerasimum, in Neap. Ierasimum, retulimus die præcedenti, licet præsens dies sit ejus propria; ex familia S. Basilii M. fuisse testatur Martyrol. [Theodorus Jaroslaviensis.] Italo-Græcorum. — Inventa sunt ossa Theodori et filiorum anno 1463; anno vero sequenti die 5 martii in arcam lapideam posita. De sanctis Theodoro, Davide et Constantino agetur ad diem 19 Septembris, Theodoro emortualem. — S. Irais seu Herais passa est martyrium cum S. Archelao et aliis, [S. Irais.] quorum numerus variatur apud auctores. Varii quoque sunt dies quibus inscripta est in Fastis sacris; nam præter hunc diem refertur apud Sirletum postridie; tum 23 septembris in plurimis Kalendariis; in Ostromirano denique 5 octobris. [Joannes Bulgarus.] — In Paterico Montis Atho annuntiatur hodie Passio sancti martyris Joannis Bulgari, cum sequenti additamento: Memoria ejus 5 Martii. De hoc juvene dicetur modo in Memoriis Slavicis. — Apud Chiffl. numerantur 152 socii Archelai, [S. Archelaus mart. et soc.] in Men. Gr. excusis 142; alias 150. [S. Onesimus.] — In solo Kal. Mosq. legi nomen S. Onesimi. [S. Gregorius.] — S. Gregorius ille est, de quo sermo fuit die præcedenti; at in Actis SS. tractatur hodie.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Hadrianus hegumenus et Leonidas.] Commemorantur ad eamdem diem Hadrianus, hegumenus, simul et Leonidas, tanquam sanctorum cultu honorandi. Quorum ille, Macario metropolita benedicente, monasterium Posehonense ad Vetkam fluvium ædificavit, anno 1543, illudque rexit. De Leonida vero, præter nomen, omnia nos latent. [Cfr 1) Dict. hag. pag. 10. 2) Muraviev, vitæ SS. ad h. d.]
[Basilius Mirogensis et Joseph Pscoviensis.] Basilium, hegumenum Mirogensem, cum Josepho, presbytero, aliisque sociis, morte affectis a Livonibus, qui anno 1299 Pscoviam invaserant, prætermittendum esse censemus, utpote quorum cultus, imo et mortis occasio nihil certi habeant. Inest autem Mirogense monasterium urbi Pscoviensi, fuitque institutum a celeberrimo Niphonte, Novgorodensi episcopo, nec non et ab Abraamio, de quibus alibi. [Cfr 1) Dict. hag. pag. 54. 2) Muraviev, Vitæ SS. ad h. d.]
[Joannes Bulgarus.] Annorum undeviginti juvenis erat Joannes, Bulgaria oriundus, quum gladio animadversus fuit a Turcis in aula fani Turcici, olim ecclesiæ Sophiensis, anno 1784. Venit ille CPolim, ut christianam fidem inibi publice profiteretur, atque fidei olim negatæ crimine sese expiaret, mortem sponte oppetendo. Antequam autem CPolim pergeret Turcarum more indutus, in Laura Montis Atho Athanasiana tres annos mansit, tristis semper ac taciturnus, conscientia scilicet constanter remordente, atque majora piacula exposcente. Voti compos factus est eodem anno quo Theodorus, ad 30 Januarii a nobis comme moratus. [Cfr 1) Νέον Μαρτυρολόγιον, cit. in Paterico Montis Atho, tom. II, pag. 214.]

DIES VI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Passio SS. martyrum 42 Amorrhææ in Syria recenter manifestatorum (Mst. Arc. Par. Rum. Sis. Og. Cap. Men. Prol. Kal. Hor. cum Bas. Hier. GP. Pg. Goth. Msq. Med Chiffl. Maz. Mg. Sirl.). SS. MM. Theodori, Constantini, Callisti, Theophili, Basois seu Bassonis et soc. (Prol.). S. Cononis, hortulani, et alterius Cononis (Rum. Supr. Men. Kal. cum Bas.). S. Arcadii Cyprii, confes. (Men. Kal. Prol. cum Meg.). Inventio S. Crucis, facta a B. Helena (Hor. Prol. cum Mg.). Inventio clavorum (Prol. cum Mg.).

† Hesychii, thaum. (Chiffl. Mg.). † Cononis Isauri, mr. (Bas.). † MM. Juliani, Eubuli (Bas. Sirm. Med.). † Basilii, ep. Chersonæ et mr. (Neap.). † Euphrosyni, m. (Mg.). † Maximi, mart. (Mg.).

OBSERVANDA.

[SS. Martyres 42.] Quemadmodum pridie, ita et hodie codex Parisiensis agit de SS. Martyribus generatim, nec numero eorum, nec loco passionis indicato. Quorumdam nomina posuimus supra ex Prologo et Sirleto. [S. Conon uterque.] — De utroque Conone egimus ad diem præcedentem. Hodie commemorantur in Menologio Basilii, imperatoris, et præterea in cod. Slavico Suprasliensi, qui tamen agit de solo Conone Isauro, omisso altero hortulano. — Arcadium dedimus ex Prologo et aliis; [S. Arcadius.] at in Sirletiano et Mediol. exhibetur die sequenti, in Basil. die VIII. [S. Julianus et Eubulus.] — Qui sequuntur SS. Julianus et Eubulus, erant S. Arcadii, martyris, socii, atque discipuli; de quibus in Menol. Bas. agitur tum 7, tum 8 hujus. [S. Basilius, martyr.] — Ex inclyto martyrum Chersonensium manipulo nominatur in Kal. Neapolitano solus Basilius, utpote antesignanus; quod passim obvium est in dicto marmore.

DIES VII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] SS. Basilii, Agathadori, Elpidii, Etherii seu Eleutherii, Capitonis, Ephræmi, Eugenii, numero septem, pontificum Chersonæ et martyrum (Mst. Par. Rum. Tern. Sis. Og. Cap. Men. Hor. Kal. Prol. cum Hier. Pg. Msq. Flor. Sirl. Bas. Med. Sirm Maz. Vind.). S. Pauli, episc. Prusæ (Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Maz. Sirl.). S. Æmiliani, mon. (Prol. Kal.). S. Pauli, persimplicis (Kal. Hor. cum Mg.). SS. MM. Nestoris et Arcadii, epp. Trimythuntinorum (Sirl. Mg. Bas. Neap. Med.).

† Theophylacti Nicomed. (GP.). † Dometii (Bas. Med.). † MM. Juliani, Eubuli (Bas. Med.).

OBSERVANDA.

[SS. Martyres Chersonesi.] Non omnes septem martyres ab omnibus recensentur: In cod. Mstislavico leguntur tantum quinque priores, inter quos Capaton pro Capitone; in Rumiantsoviano nominantur tres, Basilius, Eugenius et Agathodorus. Ephræmum addit Ostrogensis, et ita completur septenarius numerus illustrium martyrum, quos omnes optime optimus nominat codex Ternobiensis. Chesponis pro Chersonæ, et alia id genus apud Genebrardum legi nemo mirabitur. [SS. MM. in Amorrhea.] — In Suprasliensi codice agitur hodie de SS. martyribus Amorrhæis, de Chersonensibus vero die sequenti; secus alii. [S. Paulus, confess.] — S. Paulum, quem auctor Prologi fecit episc. Plusiadenum, exhibet Menolog. Basilii; at Æmilianum, præter Prologum, alius nemo. — In Kalendario Neap. fit mentio solius Arcadii, tacito Nestore: solent nempe fasti hi marmorei e pluribus collegis duntaxat præcipuum adnotare. [SS. Arcadius et Nestor.] Præit quoque Arcadius in Menologio Basilii et Synaxario Sirmundi Claromontano. Rem totam breviter et optime illustravit Mazochius, prælucente face Bollandiana.

DIES VIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Theophylacti, ep. Nicomed. et mart. (Mst. Tern. Prol. Hor. Kal. Men. Euch. Sirl. et cæt. cum Bas. Sirm. Dom. Maz. Mg. Med. Flor. Hier. Pg. Msq.). S. Ermæ, apostoli (Rum. et Kal. Prol. cum Sirm. Maz. Mg.). S. Theodoriti, presb. Antioch. et mart. (Men. Kal. Prol.). S. Theoctisti (Ostrog.). S. Theophanis (Poss.). S. Dometii (Men. Kal. Prol. cum Mg.). SS. ep. et mart. Chersonæ (Supr. cum Bas. GP.).

† Pauli, ep. Prusæ (Mg.). † Dionis, mart. (Mg.). † Dionysii, mart. (Maz.). MM. Arcadii, Eubulii, Juliani (Bas.). † Vitalis, abbat. in Sicilia. (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Theophylactus.] S. Theophylacti nomen invenitur in Basiliano Menologio; at apud Sirletum occurrit die præcedenti, sed et alii sancti commemorantur die non suo: [S. Hermas.] S. Hermas pridie; et S. Dometius, die præcedenti, Theodoritus die Martii secunda. Utrum Theoctistes et Theophanes sphalmate scribæ positi sint, loco Theophylacti, probabile videtur. De Chersonensibus martyribus agit hodie præter Basilianum, ubi secundo referuntur, [S. Dion.] etiam Synaxarium Callipolitanum. — Utrum pro Dionis legendum sit Dionysii, manet incertum.

DIES IX.

[Ex Ostromirano.] SS. quadraginta Martyrum Sebastæ (Mst. Arc. Supr. Tern. Rem. Rum. Hor. Kal. Prol. etc. cum Bas. Neap. Sirm. Maz. Crypt. Med. CP. Hier. GP. Msq. Coisl. etc.).

[Ex variis.] S. Urpasiani (Prol. Kal. cum Mg.). S. Cæsarii, fratris S. Gregorii Nazianzeni (Kal. Pr. Chil. (Mg.). S. Tarasii (Prol. Vers. Men. cum Mg.). S. Dionysii, mart. Corinthi (Prol.).

† Pauli, ep. Pelusiadis (Md. Mg.). † Gregorii, fratris S. Basilii (Itg.). † MM quatuor, patris, matris et duorum filiorum (Mg.).

OBSERVANDA.

[MM. Sebasteni.] Licet Ostromiranus codex illustres martyres Sebastæ recolat non indicata celebritatis die, eos tamen hodiernæ affigendos esse suasit unanimis cæterorum codicum consensus. Inter quos principem locum obtinet Kalendarium Ternobiense, quadraginta athletarum nomina non sine quodam fastu referens. Sunt autem sequentia: Cyrion, Candidus, Domnus, Severianus, Eutychius, Cyrinus, Theodulus, Bebianus, Aggeas, Hesychius, Sacerdon, Uallus, Priscus, Chodion, Ennoicus, Meliton, Eliades, Alexander, Heraclius, Egdicus, Joannes, Philoxtimon, Falavius, Xanthius, Valerius, Nicolaus, Athanasius, Theophilus, Lysimachus, Gais, Claudius, Smaragdus, Sisinnius, Leonidas, Aëtius, Acacius, Dometianus, Gorgonius et Julianus capdelarius (lege cubicularius). Qui omnes, pergitur in eodem codice, unanimiter martyrium passi sunt, in civitate Sebastena, regnante Licinio, sub Agricola præfecto et Lycia duce. Prolixæ annuntiationis rationem suggerit ecclesia nomini SS. MM. Ternobi dicata, in qua solemniori cultu celebrabantur. — De S. Urpasiano tractatur in Actis SS. ad 13 Martii, [S. Urpasianus.] pag. 259, quæ hic indigitasse sufficiet. — S. Tarasii, aiunt Menæa, meminit Prologus, quin addat quisnam fuerit ille sanctus; in Menologio enim legitur simpliciter, ad 25 Februarii, esse quemdam sanctum Tarasium nomine, et nil plus. — Dionysius discipulus erat S. Condrati, [S. Dionysius.] gladio peremptus. [S. Gregorius.] — Hodie recolitur depositio S. Gregorio Nyssæ in Martyrologio Italo-Græcorum, qui eum, pro more, inter monachos ordinis S. Basilii collocant.

DIES X.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Condrati, mart. et soc. Corinthi (Mst. Supr. Tern. et alii), nimirum Cypriani, Dionysii, Anectis, Pauli, Crescentis et aliorum (Men. Pr. Hor. Kal. cum Sirl. Bas. Sirm. Chiffl. Maz. Med. (Mg. Hier. GP. Pg. Msq. Flor. Vind.). SS. MM. Condrati Nicomediæ, Satorini, Victorini et aliorum (Men. Kal.). Venerabilis Anastasiæ, patriciæ (Men. Prol. Kal.). S. Pionii, mart. (Prol. Men.). Sanctæ matris nostræ Anastasiæ (Prol. cum Mg.). Memoria S. Deiparæ, in cujus honorem dicitur acathistum (Prol.).

† Dionysii, mart. socii Condrati (Bas.). † Marciani, mart. (Men.). † Poplii, ep. et mart. Neap.). [Michaelis Maurudæ (Synax.)].

OBSERVANDA.

Priori martyrum turmæ adduntur, præter eos, quos supra nominavimus, [S. Condratus mr Corinthi.] etiam sequentes: Dionysius, Victorinus, Victor, Nicephorus, Claudius, Diodorus, Serapio et Papias, de quibus dictum est ad 31 Januarii; his addendi Leonidas, et septem mulieres: Chariessa, Nunechia, Basilissa, Nica, Calissa, Gallina, Theodora, quorum omnium peculiaris commemoratio fiet ad 16 Aprilis. [S. Pionius.] — De S. Pionio opportunius agetur ad diem sequentem. Auctor est Vitæ S. Polycarpi, ep. Smyrnensis et martyris, quam legere licet in Menologio Slavico, ubi etiam expresse monemur ab editore mosquensi, S. Pionii memoriam agi hoc die. Verum id pro recentiori usu. Nam in antiquioribus Kalendariis nomen S. Pionii inscriptum est die XI aut XII Martii. Quorum ultimus est ejus proprius; hoc enim die certamen suum complevit martyr fortissimus, uti rectissime fert codex Suprasliensis, sæculi XIV, a clar. Fr. Miklosich typis vulgatus. Die quoque XI in antiquis fastis inscriptum esse testantur Menologium Basilii, Kalendarium Neapolitanum et alii quamplurimi optimæ notæ. Cur itaque præsens dies præplacuerit auctori Prologi, non assequor; synaxarium enim, in quo et fabula de igne tartareo qui in Sicilia, e monte Ætna scilicet, procederet, depromptum est ex Menologio imperatoris Basilii; at dies 10 ex proprio ingenio auctoris Russi, ut videtur, adscripta. Plura habes die sequenti. [Michael Maurudas.] — Michael Maurudas, a Turcis Thessalonicæ crematus fuit anno 1544.

DIES XI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Sophronii, episc. Hierosolymitani (Mst. Tern. Prol. Kal. Men. et cæt. cum Sirl. Bas. Med. Bas. Sirm. Maz. Mg. Hier. GP. Pg. Msq. Flor.). S. Pionii, mart. (Men. Rum. Kal. cum Sirl. Bas. Med. Sirm. Maz. Neap. Mg.). Translatio reliquiarum S. Epimachi, mart. CPolim. (Men. Kal. Prol. cum Mg.).

† Euthymii, archiep. Novgorodensis (Prol. Kal.). † Georgii theophori et thaum. (Mg. Med.). † MM. Abdæ, ep., Benjamin, diac. et soc. (Chiffl.). † Constantini Judæi (Laur.). MM. Trophimi et Thali (Sirl. Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Sophronius.] In Ternob.: S. Sophronii, episcopi; in Mst. additur: Hierosolymitani. In Paris. I: S. Sophronii. Nuspiam præfert titulum monach, sed episcopus ab aliis, ab aliis patriarcha passim vocatur; hæc adnotanda erant ob dicta initio mensis de Sophronio monacho, quem habet illo die Kalendarium Neapolitanum. [S. Pionius.] — De S. Pionio quædam attigimus pridie, et iterum agemus die sequenti. Unum tantummodo adnotabimus, nimirum pene omnes consentire in assignando hoc die, non quod sit S. Pionio emortualis, sed quia in 12 Martii, ejus martyrio sacrum, incidit festum S. Gregorii, Papæ Romani, quem solemniore cultu prosequuntur Græ et præsertim Slavi. Recte igitur in Rum. præscribitur nota Memoriæ. Quod vero vocetur episcopus (Sviatitel), quum simplex presbyter fuerit, id condonandum synaxaristæ, alioquin optimo, de sancto, qui Smyrnæ sæculo tertio certavit, post mille annos Novgorodiæ agenti. Martyrii socios habuit Pionius Asclepiadem, Macedonium, Linum, presbyterum, et Sabinum. [Relatio Epimachi.] — In quodam codice notatur hodie relatio Callimacti CPolim, ubi procul dubio Callimachus vitiose positus est pro Epimacho. S. Callimachi festum agitur 31 Octobris. [S. Georgius mart.] — In Menæis Græcis additur: τοῦ ἐν τῷ ἱππίω λεγομένου, τοῦ νεοφανοῦς — Constantini Acta græce in cod. Laurent. bibl., [S. Constantinus Judæus.] ipsi Fabricio adaucto ignota. Cfr Bandini, p. 712, n. 18.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Euthymius Novgorodensis.] Vixit Euthymius II, archipræsul Novgorodensis, tempore Concilii Florentini. Natus est Novgorodiæ, ibique pie educatus a parentibus, Michea et Anna, dum adhuc infantulus esset, Beatæ Virgini oblatus est. Cum annum decimum quintum attigisset, monasticum habitum accepit ab hegumeno monasterii Viazicensis, Pœmene, eoque duce et magistro in virtutibus adeo profecit, ut mox a S. Simone in palatium archiepiscopale fuerit assumptus. Mortuo præsule, initio quidem in monasterio Salvatoris Hutynensi degit, tum vero fratribus monasterii in monte Lisicino præfuit, usque ad annum 1430, quo e cella ad cathedram transivit, a morte Euthymii I vacuam. Verumtamen nonnisi quatuor annis post peractam electionem fuit ordinatus Smolensci a Gerasimo Metropolita. Episcopus gregi suo summa diligentia invigilavit, cultusque ecclesiastici decori consuluit. Monasterium Viazicense, in quo primitias vitæ monasticæ Deo obtulerat, ampliavit et priori ecclesiæ S. Nicolai e solo refectæ, alteram addidit nomine S. Joanni Evangelistæ dicatam, quem in sacro fonte nactus fuerat patronum. [Cfr 1) Prolog. ad h. d. 2) Dict. hag. pag. 107. 3) Hist. hier. Russ., I, 74.]

DIES XII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Theophanis, Sigrianensis, confessoris (Mst. Tern. et cæteri cum Bas. Hier. GP. Flor. Msq. Pg. Vind. Sirm. Maz. Med. Dom. Mg.). S. Sabini (Rum.). S. Gregorii Dialogi, papæ Romani (Men. Prol. Eph. Leop. Kal. Hor. cum Neap. Sirm. Maz. Bas. Med. Sirl. Mg. Itg.). S. Phinees, justi (Prol. Kal. cum Mg.). Passio S. Pionii, presbyteri in urbe Smyrnensi (Suprasl.). S. Cyrilli, Hierosolymitani (Leop. Kal. Hor. cum Mg.). Festum iconis B. Mariæ Lyddensis seu Romanæ.

† Martyrum novem qui igne perierunt (Chiffl.). † Martyrum qui a militibus perempti sunt (Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Theophanes Sigrianensis.] In Menæis Græcis excusis et in Menologio imperatoris Basilii additur: in magno campo jacentis. — In hoc eodem Menologio et in Suprasliensi refertur S. Sabinus, [S. Sabinus.] martyr Ægyptius, ad diem sequentem; aliunde constat inter socios S. Pionii martyris, de quo modo, exstitisse etiam Sabinum; de utronam agatur in cod. Rumiantsoviano, non mihi liquet. [S. Pionius.] — Notatu dignissima est lectio codicis Suprasliensis, his verbis concepta: Passio sancti Pionnii (lege Pionii) presbyteri in urbe Smyrnensi; abludit namque a cæteris omnibus, quotquot vidi menologis, et, quod caput est, verum diem obitus sola consignatum exhibet, dum alii 10, alii 11 diem assignent. Quam vero celebre fuerit olim martyrium S. Pionii, vel ex eo apparet, quod in Menologio Basilii præter titulum hieromartyris etiam primum locum obtinuerit, postposito patriarcha Hierosolymitano, S. Sophronio, a quo deinceps omnino evictus est. [S. Gregorius Dialogus.] — Inter tot sanctos ordini S. Basilii Magni adscriptos Magnum quoque Gregorium Pontificem Romanum recensendum esse contendit Martyrologium Basilianorum Italo-Græcum. Non uno die refertur ubique: in Menologio Basilii, quod sequuntur Slavonica Kalendaria, commemoratur hoc die; at sequenti prodit in cod. Suprasliensi et Leopolitano. Ad hæc, vulgo nuncupatur Dialogus, utpote Dialogorum auctor, ex quo eximium illud volumen græcitate donavit Zacharias papa; quod agnomen ab imperitis Gregorio II pariter tribui solet. In confingendis istius modi agnomentis, verba sunt Mazochii, mire in liturgicis libris luxuriant Græcorum ingenia, ut vix ullus sit sanctus, quin διακριτικῷ aliquo cognomine ab aliis homonymis distinguatur (tom. I, pag. 83).

DIES XIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Reditus reliquiarum S. Nicephori, patr. CPtani (Mst. Par. I et alii quam plurimi cum Sirm. Chiffl. Med. Dom. Mg. Hier. Vind. GP. Pg. Msq. Itg.). S. Alexandri, martyris (Men. Prol. Rum. Kal. cum Bas. Maz. Sirm.). S. Christinæ, mart. in Perside (Kal. Prol. cum Neap. Chiffl. Sirl. Mg.). S. Sabini, mart. (Supr. Prol. Kal. Tern. cum Chiffl. Sirl. Mg.). SS. MM. Africani, Publii, Terentii (Kal. Prol. cum Sirl. Mg. Hier. Chiffl. Vind. Flor.). S. Anini, thaumat. (Prol. Kal.).

† Abibi, mart. (Mg.). † Urpasiani, mart. (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Nicephorus.] Teste Prologo, festum S. Nicephori agitur CPoli in ecclesia SS. Apostolorum. — In eo referendo consentiunt satis codices; non ita est ubi agitur de SS. Alexandro et Sabino; [S. Alexander.] uterque refertur hodie in Menol. Basilii. Præterea Sabinus adest in Ternob., [S. Sabinus.] Suprasliensi et Hierosolymitano. Apud Sirletum et in Kalendario Mosq. adduntur socii Africanus, Publius et Terentius, quos omnes omittit Versinski, et quidem recte; simul cum S. Sabino, de quo agit die 16 ejusdem mensis. — S. Aninus a variis vario die refertur. [S. Aninus.] In cod. Suprasliensi prodit die 16, apud Versinskium, seu potius in Menæis Slavicis, die 18, in Prologo et Kal. Mosq. hodie et iterum die 18; quæ variationes in Kalendariis frequentissimæ sunt. [S. Abibus, mart.] — Martyr Hermopolitanus, quem Men. Græca excusa tradunt lapidibus obrutum et in flumen projectum (Cfr Acta SS., Mart., t. II, pag. 458), diversus est ab altero Abibo, monacho in Ægypto, cujus mentio fit æque ac S. Apollinis ad diem XXII Octobris; ut facile persuadebunt Acta SS., t. VIII Oct., pag. 175 et seq.

DIES XIV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Alexandri, mart. Pydnæ in Macedonia (Mst. Supr. Par. I. Tern. Hor. Hung. et alii multi cum Bas. Maz. Sirl. Mg. Chiffl. Med. Vind. Mosq. Nan.). S. Benedicti abbatis Romani (Mst. Rum. Ass. Ostrog. Prol. Euch. serb. Kal. Hor. et alii cum Hier. GP. Nan. Med. Sirm. Maz. Chiffl. Mg. Sirl. Pg.). S. Euschemonis, ep. Lampsaceni (Rum. Kal. Prol. cum Bas. Maz. Chiffl. Med. Mg.). Apparitio imaginis B. M. Virginis Kostromensis, dictæ Theodoricæ (Prol. Kal.). Theognosti, metr. Kioviensis (Prol. Kal.).

† MM. Satyri, Saturnini, Reucati, Perpetuæ et Felicitatis (Bas. Sirm.). † Joannis in Rufinianis (Hier.). † Pionii, hieromart. (Hier.). † Cyrilli et Methodii, episcoporum, in Moravia (Itg.). † Infantis, socii S. Convuldii (Itg.). † Euphrasiæ, mart. (Sirm.). † Christinæ, mart. in Perside (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Alexander, martyr.] Passio S. Alexandri recolitur in Mst.; cui addi potest Suprasliensis, quamvis in codice excuso non expressa sit martyrii dies. Pidmæ pro Pydnæ minutiæ sunt. — Crassior error irrepsit in Cod. Hieros., [S. Benedictus.] in quo S. Benedictus nuncupatur episcopus Romæ, quemadmodum et in Naniano, ad diem proxime sequentem. Nec illud est prætereundem, sanctissimi hujus monachorum occidentalium parentis memoriam bis recoli in Mst., 14 et 21 Martii; quod magnam viri famam etiam in Oriente viguisse commonstrat. [SS. Cyrillus et Methodius.] — Non uno die SS. Cyrillum et Methodium coli apud Slavicas gentes adnotavimus alibi; utrumque episcopali dignitate fuisse ornatos, tenent auctores bene multi; at institutum S. Basilii professos nusquam hactenus legi præterquam apud Stridowskium aut similis auctoritatis scriptores. Ad hæc, in solo Martyrologio Italo-Græcorum commemoratur hoc die, et quidem his verbis: In Moravia sanctorum episcoporum Cyrilli et Methodii, Ordinis S. Basilii, qui multas illarum regionum gentes cum earum regibus ad fidem Christi perduxerunt. Plura forent hic adnotanda, ni obstaret scopus mihi præfixus.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Imaginis B. Mariæ Virginis Kostromensis, seu Theodoricæ apparitio.] Iconem piam anno 1239 reperiisse traditur Basilius, dux Galicii et Kostromæ, cognomento Kvasnia. Dum nempe quadam die (erat autem XVI Augusti) venationi vacaret, non procul ab urbe imaginem beatæ Mariæ Virginis offendit, de arbore suspensam. Quæ imago cum nequaquam posset ab illo apprehendi, quippe quæ superius semper ascenderet, in manus presbyteri, qui eam apprehendere a principe jussus fuerat, ultro se demisit, et in ecclesiam cathedralem S. Theodori Stratilati ingenti populi concursu delata est; unde et Theodoricæ cognomen accepit. Asservatur nunc iterum in ecclesia Assumptionis, in quam olim e cathedrali æde fuerat translata. In ipso autem apparitionis loco ecclesiam et monasterium erigi curavit Basilius, magnisque prædiis et latifundiis dotavit. Porro licet miraculosa hæc imago apparuerit die 16 Augusti, translatus tamen est cultus ad 14 Martii, quod hac die, anno 1613, Michael Romanovius, dynastarum nunc in Russia imperantium protoparens, monasterium S. Hypatii Kostromense, ubi delitescebat, jamjam cum palatio commutaturus, a matre sua Martha coram prædicta imagine ultimam acceperit benedictionem. [Cfr 1) Prolog. ad h. d. 2) Karamsin, t. IV, not. 38. 3) Macarius, Hist. Eccl., III, pag. 266, not. 103. 4) Menolog. Vers. ad h. d. 5) Gloria SS. V. Mariæ, part. 3. sect. 2, pag. 5 et seqq.]
[Theognostus Kioviensis.] Theognostus, Græcia oriundus, S. Petri in sede metropolitana successor ab anno 1328, rexit Ecclesiam non minori zelo, licet impari fortuna. Cum enim apud magnum Tartarorum chanum Tsanibegum fuisset accusatus, quasi ingentem auri et argenti copiam sibi a clero exigeret solvendam, ipse vero tributa chano solvere detrectaret, multa a Tartaris eo usque passus est, donec magno pretio soluto licentiam obtinuerit abeundi. In Russiam redux, (rediit autem salvis Ecclesiæ immunitatibus), gregem suum peralios decem annos pascere perrexit, Deo, qui læta tristibus miscere assolet, aspirante. Nempe idem ille Olgerdus, magnus dux Lithuaniæ, qui olim christiani nominis odio aulicos suos Antonium, Joannem et Eustathium martyrio affecerat, postmodum ad resipiscentiam venit, et suadente imprimis Juliania Tverensi, conjuge sua, fidem christianam professus, tum Ruthenos, tum Latinos in urbem Vilnam, Lithuaniæ caput, admisit, et plurima templa pro utroque ritu ædificavit. Tandem virtutibus et annis dives ad summum animarum pastorem abiit præsul anno 1353, die 14 martii, cum sedisset annos triginta quinque, in ecclesia cathedrali juxta sanctum decessorem suum tumulatus. [Cfr 1) Prolog., Menæa ct Menol. Vers. ad h. d. 2) Specimen Eccl. Ruth., pag. 119. 3) Dict. hag. pag. 272. 4) Dict. script. Eccles. II, 280 et 281. 5) Philaret., Hist. Eccl. Russ., II, 10, 18, 82 – 84, 89 91 et passim.]

DIES XV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] SS. duorum Alexandrorum et duorum Dionysiorum, Agapii, Timolai, Romili, Paisii seu Publii (Mst. Rum. Hor. Kal. Prol. Supr. Men. cum Sirl. Bas. Med. Msq.). S. Papiæ, mart. (Chil. Ps. glos.). S. Bucoli (Pp.). S. Thalassii, mart. (Supr.). S. Alexandri, presb. Sidæ (Men. Kal. Prol.). S. Nicandri, Ægyptii, mart. (Men. Kal. Prol. cum Sirl. Bas. Maz. Med. Chiffl. Mg.). S. Benedicti, abbatis (Par I, Ternob. cum Nan.).

† Jacobi, confes. (GP.). † Alexandri, mart. Pydnæ (Hier.). † Pionii, mart. (Vind. Nan.). † Olympi et Rodionis (Pg.). † Joannis in Rufinianis (Bas. Taur. Nan. Mosq.). † Nicodemi (Neap.). † Zachariæ, papæ (Itg.). † Menigni Fullonis, mart. (Sirl. Chiffl. Maz.). † Aristobuli, apost. et ep. in Britannia (Sirm. Maz. Sirl. Med.).

OBSERVANDA.

[S. Paisius.] In Mst. perperam scribitur: Plisii; qui error reperitur etiam in Chiffl. et Med.; in aliis: Publius. Primo loco citatur Agapius. In Cod. Msq. legitur solus Agapius cum Joanne, probabiliter qui in Rufinianis. — Papiam alii referunt die XVI, [S. Papias.] putantque esse eumdem cum Papia, martyre, qui celebrabatur die 14 Sept.; unde propter festum Exaltationis translatus fuerit ad 16 Martii, quemadmodum J. Chrysostomus ob eamdem rationem remissus est ad 13 Novembris. — Codicem Ternobiensem et Parisiensem I mire inter se convenire perspectum erit cuique qui alterum cum altero conferre voluerit ac componere.[S. Benedictus, abbas.] Cujus concordiæ argumento sit hodierna in utriusque codice commemoratio S. Benedicti, quam in nullo alio Slavico Kalendario legi consignatam. Utrique consonat Nanianus, ubi episcopus Romæ vocatus est modo prorsus singulari et inaudito. In Flor. fit commemoratio terræ motus; de quo alii ad diem 17.

DIES XVI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Papæ, mart. (Mst. Tern. Sis. Cap. Ps. gloss. Kal. Hor. cum Sirl. Bas. Sirm. Chiffl. Dom. Maz. Mg. Med.). SS. Trophimi et Thalli (Par. Tern. Men. Kal. Prol. cum Bas. Med. Maz. Dom. Nan. Hier. Vind.). S. Juliani (Rum. Kal. Hor. cum Sirl. Sirm. Bas. Mg.). S. Romani, mart. (Rum. cum Bas. Med. Pg.) S. Aristobuli, ep. Britanniæ, unius ex 70 discipulis (Rum. Men. Prol. Kal. cum Bas. Chiffl. Med.). S. Anini thaum. (Supr. Menol. cum Chiffl. Mg.). S. Sabini, mart. (Chil. Og. Pp. Men. Euch. Serb. Prol. Hor. Kal. cum GP. Pg. Sirl. Maz. Mg.). S. Alexandri, papæ romani (Kal. Hor. cum Bas. Med. Maz. Mg. Dom.). Serapionis, archiep. Novgorodensis (Prol. Kal.).

† Joannis in Rufinianis (Mg. Med.). † Menigni seu Benigni, mart. in Pario (Med. Bas. Pg.). † Euphrasiæ, mart. (Bas. Med. Dom. Maz.). † Decem MM. in Phœnicia (Mg.). † Theophanis, confes. (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Papas.] S. Papas, mart. idem ac Papias, de quo supra, relatus in Men. Basilii primo loco. Julianus et Menignus cum Romano referuntur in eodem Basiliano; [S. Sabinus.] sicuti et Trophimus et Thallus. — S. Sabinum quem refert jam Kalendarium Callipolitanum, dedimus supra die XIII. — Apud Sirl. et alios Aristobulus inscriptus est pridie. [S. Aristobulus.] — S. Julianum, seorsim a S. Romano, ponit Bas. et Kal. Mosq.; [S. Julianus.] Versinskius omisit utrumque, æque ac S. Alexandrum, Romanum Pontificem, qui tempore Adriani passus est, teste Kalendario Mosquensi, an. 1818. [S. Aninus.] — Hodie adest Aninus etiam in Mart. Rom. V. Acta SS. 16 Mart. p. 431; Boissonadii Anecdota Græca, [S. Theophanes.] t. II, p. 409. — S. Theophanis natale commemoratur XII Martii, unde huc translatus est. In Kal. citatis supra, [S. Menignus.] S. Menignus refertur una cum S. Romano.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Serapio Novgorodensis.] Patria fuit Serapioni vicus quidam Pehorna, viginti chiliometra a Mosqua distans; parentes vero christiani homines et pii. A quibus ad litteras addiscendas mature traditus, dein ad matrimonium contra vota contrahendum impulsus est: tenebatur enim monasticæ vitæ desiderio. Mox ad presbyteratum evehitur jam conjugatus (quemadmodum mos, in orientali Ecclesia, a synodo Trullana perperam invalescere cœpit). Mortua uxore, cui unum tantum annum convixit, in monasterium Dubenense abiit, ac paulo post a fratribus monasterii Radonezensis salutatur hegumenus, anno 1493. Demum anno 1506 Ecclesiæ Novgorodensi præficitur a Basilio, magno duce. Quia autem vir erat probatissimæ virtutis, etiam miraculorum testimonio firmatæ, ideo non persecutiones ei defuerunt, non cruces. Notum est dissidium quod inter eum et Josephum, hegumenum Volocensem, intercessit, malorum omnium origo. Cum nempe Josephus cœnobium suum magno duci et metropolitæ Mosquensi propria auctoritate subdidisset, ipse propterea excommunicationi subditus est a Serapione, cujus juridictionem læserat. Serapionem hac occasione de. sede movit metropolita Simon et interdicto subjecit; Basilius vero magnus dux in monasterium Andronicianum Mosquæ includi jussit, ac dein in Lauram S. Sergii transferri, ubi reliquum ærumnosæ vitæ suæ mansit præsul. Tandem morti proximus, magnum ascetarum schema induit, meritisque dives, ex hac valle miseriarum recessit anno 1516, die 16 Martii. Corpus ejus elevarunt eodem quo obiit anno, die 7 Aprilis, qua ideo colitur secundo. Exstat epistola ejus ad Simonem metropolitam, in qua sese recte et ad normam canonum Ecclesiæ egisse contra Josephum, alioquin jurisdictioni suæ subditum, abunde probat. [Cfr 1) Prolog. et Menol. ad h. d. 2) Phdar., Prospectus, n° 121 et pag. 125. 3) Dict. hag. pag. 241. 4) Hist. hier. Russ., t. I, pag. 76. 5) Menol. Vers. ad h. d. 6) Muraviev, Vitæ SS. ad h. d.]

DIES XVII.

[Ostromiranum.] S. Alexii, hominis Dei (Mst. Rum. Tern. Par. I, Prol. Hor. Og. Sis. Chil. et cæteri cum Hier. GP. Vind. Msq. Nan. Flor. Med. Sirm. Chiffl. Maz. Mg.). Commemoratio terræ motus (Mst. Sis. Chil. Prol. cum Med. Nan.).

[Ex variis.] Resurrectio Lazari, amici Christi (Mst. Rum. Ternob. Sis. Chil. cum Hier. Nan.). S. Marini, martyris (Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Chiffl.). Macarii, hegum. Kolazinensis (Prol. Kal. Men.).

† Simeonis Bar-Saboë, ep. in Perside (Mg.). † Pauli, mart. pro cultu imaginum occisi (Sirl. Chiffl. Mg.). † Theocteristi, confes. (Sirl. Chiffl. Mg.). † Passio Onesimi, episc. (Neap.). † Joannis in Rufinianis (Chiffl.). † Martyrum in Phœnicia (Chiffl.). † Romani, mart. (Chiffl.). † Alexandri, papæ (Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Alexius.] S. Alexium, hominem Dei, celebrant hodie in Fastis sui Slavi, præeunte Menologio Basilii; in quo tantum abest ut sileatur hodie, quemadmodum scripsit Falconius, ut etiam primum locum obtineat, postposito S. Marino. In Menologio et Prologo Slavonico fuse narratur Vita sancti hujus viri, utpote quam in deliciis habeat gens illa, insolitarum rerum et quæ præter consuetum morem fiunt valde curiosa. Et quidem duplex Vita inseritur in Prologo, brevis altera, altera prolixior, et ab ea quæ in Menologio legitur diversa. Præter luculenta ista synaxaria habetur in Menæis officium proprium cum canone, quem sæculo nono condidit Josephus hymnographus. Utrum autem a Joanne Calybita distinctus sit S. Alexius, non hujus instituti est examinare. Certe in Fastis Slavicis apprime distinguitur uterque, quod indicasse in præsentiarum sufficiet. Apud Latinos celebratur S. Alexius 17 Julii. — Juxta Menæ et Prol. accidit iste terræ motus regnante Constantino. [Terræ motus.] — Simeon Bar-Saboë erat episc. in Perside, [S. Simeon.] de cujus gestis adeantur Acta SS. ad 20 Oct., p. 841. — S. Paulus, [S. Paulus.] mart. in Creta , refertur in Men. Græcis Sirleti ad hanc diem, et memoratur in Actis S. Stephani Junioris, martyris, cujus festum fit 28 Nov; et etiam in Actis S. Andreæ in Crisi, quæ habentur in Actis SS. Oct. t. VIII, p. 127. Distinguendus a S. Paulo Juniore, etiam martyre CPoli, [S. Theocteristus.] de quo die VIII Julii. — Theocteristus CPoli pro iconibus passus est sub Copronymo simul cum S. Paulo et quinque aliis, de quibus omnibus egregie tractat R. P. Carpentier in commentario prævio ad Vitam S. Andreæ in Crisi, Oct., t. VIII, p. 127 et seq.; adeantur insuper Acta SS. Mart., t. II, p. 609. — In marmore Neap. insculptum est: PONESIMI EP̄I, quod Mazochius legendum statuit ita: [S. Onesimus.] Passio Onesimi episcopi; atque evincere conatur intelligendum esse illustrem S. Pauli discipulum et ex servo apostolum ac martyrem, quem Græci cum Puteolano antiquitus jam confundere solebant, uti liquidum fit ex eorum Menologiis, ad 15 Februarii, et confirmatur ex Kalendario Neapolitano, dummodo re vera agatur de passione Onesimi apostoli.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Macarius Kolazinus.] Macarius, in vico Gribkovo, nunc Kozino, prope Kasinum urbem, nobili genere natus est, matre Irene, patre Basilio, cognomento Koza. Ubi adolevit, parentibus obtemperaturus, uxorem duxit Helenam, nobilem puellam. Mox vero, tum uxore, tum parentibus orbatus, mundo valedixit, factusque monachus, Deo se totum mancipavit, mutato Matthæi nomine, quod in sacro fonte acceperat. Paulo post, sacerdotio auctus, in solitudinem contendit cum septem aliis sociis; sedeque prope Kasinum fixa, cellas ibidem posuit; unde illustre monasterium Kolazinense mox excrevit. Nomen indidit monasterio loci dominus, Joannes Kolaza, qui initio quidem piis advenis admodum erat adversus, quin imo necem Macarii moliebatur; postea vero, pœnitentia ductus, veniam ad pedes ejus provolutus petiit, nec prædia tantum aliaque bona externa, sed et seipsum servo Dei tradidit, ejusque monasterium ingressus est. Cum igitur hegumenus diu sancteque hegumenatu functus esset Macarius, multasque perpessus a diabolo tentationes, ad aliam vitam migravit anno 1483. Non præsenti duntaxat die colitur, sed etiam 26 Maii, translationis ejus, anno 1521 factæ, anniversaria die. Est autem celeberrimus ex aliis octo concivibus, quos veluti sanctos colunt Russi. [Cfr 1) Prolog. et Menol. ad h. d. 2) Dict. hag., pag. 171. 3) Menolog. Vers. ad h. d.]

DIES XVIII.

[Ex Ostromirano.] Memoria sancti patris Cyrilli, archiepiscopi et martyris (Omnes).

[Ex variis.] SS. Martyrum Trophimi et Eucarpi seu Eucarpionis (Prol. Kal. cum Chiffl. Sirl. Mg.).

S. Anini, erem. et thaumaturgi (Men. Prol. Kal. cum Sirm. Dom.). SS. MM. Alexandræ, Claudiæ, Euphrasiæ et aliarum (Horol. Euch. cum Bas.).

† Mariæ, sororis S. Lazari (Mg. Chiffl.). † Decies mille martyrum Nicomediæ (Sirl. Chiffl. Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Cyrillus Hierosolym.] Lectio codicis Ostromirani illud singulare habet, quod præter archiepiscopi titulum etiam martyris agnomen tribuat S. Cyrillo Hierosolymitano; qui licet vere martyr fuisse nequeat dici, tamen aliqua ratione potest appellari propter ea quæ ab Arianis perpessus fuit. Aliam viam inire mavult Cl. Nevostrujev, qui sequentem adnotationem subjunxit: In Ostromirano, ait, additur in fine: H MK̄A (et martyris); id intelligi debet de majore numero martyrum qui in protypo fuerat signo aliquo expressus, at quem omisit Kalendarii Ostromirani concinnator, extrema inscriptionis parte servata. At pace viri eruditissimi dicam, non tanti momenti esse hanc rationem, ut propterea genuina codicis lectio sit deserenda, quæ et per se plana est et argumentis satis idoneis posset facile defendi. Similiter parum convenit titulus patriarchæ, quo idem sanctus episcopus ornatur in typico S. Sabæ; nondum enim eo tempore Hierosolymitani antistites patriarchæ inscribebantur, sed Cyrilli successor, Joannes, primus omnium patriarchæ titulo donatus est. Rectius in Mst. Rum. et Tern. inscribitur episcopus; in Sisat. Chil. Menol. Prol. Men. Hor. aliisque recentioris ævi audit archiepiscopus. In Italo-Græco Martyrologio accensetur insuper ordini S. Basilii Magni; an jure, judicent alii. Ad hæc, in Mst. et Rum. recolitur tantummodo memoria sancti antistitis; marmor Neapolitanum insculptum habet Natale; in Menæis vero Græcis excusis præsens dies dicitur fuisse Cyrillo emortualis. Sic enim fert versiculus synaxario præmissus: Octava decima mortis rapit hora Cyrillum. Quam in rem observat Mazochius, solenne esse Ephemeridibus Græcis, unde versiculus desumptus est, eos dies, quibus celebre aliquod festum a Græcis affigitur, pro emortualibus venditare (pag. 98). Nec multum juvat Ephemerides marmor Neapolitanum; in quo natalis nota festum quodlibet sive depositionis, sive passionis, sive translationis quotannis recurrens promiscue significat. De S. Cyrillo silet codex Suprasliensis, hac parte mancus. [S. Aninus.] — In eodem codice exstat Vita S. Anini thaumaturgi, rebus vere stupendis referta, atque antiquis Bollandianis ignota; encomium enim quod ex Menæis Græcis a Radero exscriptum protulerunt, longe brevius est quam Suprasliense a clar. Fr. Miklosicio vulgatum. Idem dicatur de Synaxario Slavonico Menologii Mosquensis, quod ex eodem fonte, quo Raderianum, aut forsan ab ipsomet Radero, haustum est. Jamvero, quum in Vita S. Anini multus sit sermo de leonibus, (duos namque ad obsequia sua habuisse perhibetur), in mentem subit durior censura Mazochii, simili in materia hæc pronuntiantis: Illud verius est, ait, consuevisse antiquos sylvicolis sanctis (qualis erat Aninus noster) leonem juxta adnectere ad genus vitæ ab iis actum commonstrandum. (Tom. I, pag. 85, in ipso fine.) CI. Nevostrujev asserit agi hodie de S. Anino in Suprasl.; dubito an recte. [S. Alexandra et soc.] — De S. Alexandra melius agendum erit die sequenti. In Basiliano commemorantur septem mulieres generatim, nullius nomine indicato. — Nicomediæ in Bithynia martyrium sustinuerunt tum decem millia athletarum, [S. Trophimus et soc.] quos ultimo loco retulimus, tum SS. Trophimus et Eucarpius, Græcis Eucarpion. His duobus adjiciuntur in Menæis Græcis socii, sed quinam sint illi, non indicatur. S. Trophimus redibit 22 hujus mensis.

DIES XIX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Agapii, mart. et soc. (Mst.). SS. Chrysanthi et Dariæ et soc. (Tern. Par. Sis. Chil. Og. Cap. Kal. Prol. Hor. Men. et recentiores omnes cum Neap. Sirl. Clar. Maz. Vind. Med. Hier. Gp. Pg. Flor.). SS. Patrum occisorum in monasterio S. Sabæ (Rum. cum Bas. Maz.). S. Thomæ, patr. CPolitani (Rum. Hor. Leop. cum Med.). S. Pauli, persimplicis (Suprasl.). S. Pancharii, mart. (Prol. Kal. cum Sirl. Mg.). S. Claudii tribuni, mart. (Prol. cum Sirl. Mg.). [Demetrii, a Turcis occisi (Synax.)]. S. Hilariæ, uxoris Claudii, Jasonis et Mauri, filiorum ejus (Sirl. Mg.).

† Anini, thaumat. (Med. Taur.). † MM. Diodori et Mariani (Sirl. Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Agapius.] S. Agapium cum sociis septem Puplio seu Paisio, Romulo seu Romilo, Timolao, duobus Alexandris et duobis Dionysiis retulimus 15 hujus; hodie secundo referuntur in Cod. Mstislavico, licet nominetur solus Agapius; tandem die 24 tertio commemorantur tum in Menæis excusis tum in marmore Neapolitano. Optimas adnotationes de hoc manipulo reperies apud Assemanum, ad 15 Martii, quo eorum martyrium completum est et solemniter celebratur a Græcis, dum Latinis præplacuit dies 24. Nota passionis, quæ in Mst. præscribitur S. Agapio, ex dictis modo minus recte posita est; eamdem enim jam præfixam vidimus diei 15, qui vere obitualis fuit S. Agapio. — Simile quid exhiberi putavit cl. Mazochius in Kalendario Neapolitano, [SS. Chrysanthus et Daria.] in SS. Chrysantho et Daria, qui in eo bis commemorantur, die præsenti et XXV Octobris, præscripta utrique diei nota passionis. Scilicet, quum dubium esset, quonam die hi duo sancti pro Christo occubuerint, atque ab aliis assignaretur dies præsens, ab aliis vero dies 15 Octobris, idcirco marmor Neapolitanum utrique obsecundat. Ita Mazochius (tom. I, p. 99). Profecto perurbane. Verum id cum veritate non omnino convenire clamat lapis Neapolitanus; nam, teste illustr. Cardinali A Mai, qui correctius exemplar hujus Kalendarii edidit, non Passio, sed Natale præfigitur hodie nominibus Chrysanthi et Dariæ. Utut est de assignanda festivitate SS. Chrysanthi et Dariæ, non abs re erit varias slavicorum codicum lectiones accurate colligere. Porro utrumque sanctum martyrem referunt Fasti Slavici hoc solo, quod sciam, die. Et quidem cod. Ternob., in Bulgaria anno 1272 exaratus, meminit eorum primo loco his verbis: Sancti martyris Chrysanthi et Dariæ, postpositis patribus Sabaitis. Paris. I, qui cum Ternobiensi fere per omnia convenit, licet brevior sit, similiter facit mentionem S. Chrysonti. In Sisatovacensi, serbico, anno 1324 confecto, inscribitur: SS. martyrum Chrysanthi et Dariæ; pari modo in Typico Chilandariensi, biblioth. Berolinensis, quod solo decennio recentius est atque priori satis consentiens. Ex quo fonte serbico derivata est eadem aut similis lectio in Synaxarium bibliorum Ostrogensium, in Prologum, Menæa, Horologium Ruthenorum Pocajovense aliaque Kalendaria recentiora, quæ longum esset recensere. Dolendum tamen nihil dici de martyrum pare in tradi Ostrom. Mst. Rum. et Suprasliensi, omnium antiquissimis. Atque hæc ex Fastis Slavicis. Quod ad Græcos attinet, pro hodierna festivitate stant kalendaria bene multa optimæque notæ, qualia sunt Neap. Hieros. Morcellii, et Callipolitanum a Scholzio edita, Vindobonense CPoli exaratum, Mediol., Laurentianum, Taurinense, Claromontanum, Mazarinæum, Coislinianum, Chiffletii et Sirleti, ut nihil dicatur de Menæis excusis, de Margunio Cythereo, qui inde sua exscribere assolet, aut de Genebrardo. Fatendum tamen, in nullo ex his codicibus præscribi notam passionis, non excepto lapide Neapolitano, in quo, ut dictum est initio, præmittitur non ad 19 Martii, sed tantum ad 25 Octobris. Item: certamen sanctorum martyrum Chrysanthi et Dariæ consignatur in Menologio Basilii imperatoris, at non hoc mense, nec ad 25 Octobris, sed ad 17; quo utrumque nomen inscriptum est secundo in Mazarinæo et in Men. Græcis excusis. Utrum in Fastis Slavicis alio die quam præsenti occurrat, nec asserere in præsentiarum valeo, nec negare; rem declarabit index generalis, ad calcem hujus Anni græco-slavici adjiciendus. Atque hæc pro instituto meo sufficient; quæ vel eam ob causam non erant prætermittenda, quod hoc ipsomet Actorum volumine illustranda veniunt gesta SS. Chrysanthi et Dariæ. [S. Thomas, patr. CP.] — Quatuor diebus continuis inscriptum est nomen S. Thomæ Patriarchæ CPolitani in Fastis Græco-Slavicis, 19, 20, 21 et 22 hujus. Et quidem hodie legitur in Synaxario Rum., sæculi decimi tertii, primo loco: Memoria sancti Thomæ patr. CPolitani; ubi recte prænotata est memoria; nam in cod. bibl. Ambrosianæ, signato O num. 148, diserte consignatur reliquiarum ejus translatio, ἀνακομιδή. Ita prologus antiquus; recentior vero, Mosquæ excusus, de S. Thoma agit die 21; Kalendarium CPolitanum Morcellii die 22; vigesima denique Menologium Basilii. [SS. Claudius et soc.] — Qui post S. Pancharium nominati sunt in titulo diei Claudius, Hilaria uxor, Jason et Maurus, filii eorum, Diodorus et Marianus, hi socii fuerunt SS. Chrysanthi et Dariæ; unde novum momentum additur testimoniis supra a me allatis de communissima hac apud Græcos festivitate utriusque. [S. Aninus.] — Recolantur quæ dicta sunt de S. Anino, thaumaturgo, ad diem præcedentem et undecimam. [Demetrius Tornara.] — Inter tot sanctos recentioris creationis, recensetur a synaxarista Nicodemo ad hunc diem Demetrius Tornara, anno 1564 gladio percussus; cujus rei aniversariam memoriam hoc die recolendam statuerunt Græci. Cætera desiderantur.

DIES XX.

[Ostromiranum. Ex variis.] Vacat.

S. Photinæ, mart. et soc. (Mst. Siš. Hor. Og. Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Med. Maz. Sirl.). [S. Patris Germani (Mst.)]. S. Gerasimi (Ternob. cum Maz. Mg.). S. Terentii, Africani et Pompeii (Suprasl.). S. Nicetæ, archiep. Apolloniadis et confes. (Rum. Leop. Hor. Kal. cum Sirm. Maz. Mg. Sirl.). SS. Patrum Sabaitarum a Saracenis interfectorum (Par. I. Chil. Euch. Hor. Kal. cum GP. Hier. Pg. Vind. Mg. Sirl. Itg.). S. Cyrilli seu Berylli Catanensis (Pap.). SS. septem mulierum, Alexandræ, Claudiæ, Euphrasiæ, Matronæ, Julianæ, Euthymiæ et Theodosiæ (Prol. Kal. cum Taur. Sirm. Mg.). S. Arcili, regis Iberiæ et mart. (Iber.).

† MM. Archelai, Cyrilli et Photii (Maz.). † Sebastiani ducis, Anatolii, Photii, Photidis, Parasceves et Cyriacæ (Sirl.). † Iconii, presb. Smyrnensis (Maz.) † Emmanuelis, mart. (Mg.). † Rodionis, mart. (Mg.). † Aquilæ tribuni (Mg.). † Lollionis, mart. (Mg.). † Thomæ, patr. CPolitani (Bas.). † Nicodemi, abbat. in Calabria (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Photina et soc.] Apud Sirletum S. Photinæ adjunguntur præter Photium, Photidim, Parascevam et Cyriacam seu Domnicam, etiam Victor et Joseph, quem Ostrog. vocat Josiam. De S. Photina actum supra. [S. Gerasimus.] — Tres omnino dies sunt, S. Gerasimo Jordanico (nam de hoc agitur in Fastis nostris) dicati, quartus Martii, quintus et vigesimus. In Mstisl., tacito Gerasimo, consignatum legitur nomen Sancti patris Germani, secundo loco; quod in cæteris Synaxariis Græcis juxta ac Slavicis desideratur. At in Ternob. diserte fit commemoratio Sancti patris Gerasimi, quem referunt insuper Menæa Græca sive excusa, sive Sirmondi et Chiffletii manuscripta. Errorem irrepsisse in codicem Mstislavicum crederem libenter, vel eam ob rationem quod S. Gerasimi nulla facta sit ibidem mentio nec ad 4 Martii, quo recoli solet a Græcis, nec ad 5, quo ejus obitum celebrant Latini. Quia tamen magnæ auctoritatis est codex ille et aliunde non omni ex parte certus est error, lectionem genuinam in titulo servare placuit, uncis inclusam. — In Menologio et Kal. Mosquensi Patres Sabaitæ recensentur hi: [S. Patres Sabaitæ.] Joannes, Sergius, Patricius etc. In Par. I annuntiatio est sequens: S. Sabæ. Inepta satis. — De S. [S. Cyrillus Catanensis.] Cyrillo Catanensi opportunior locus dicendi erit ad diem sequentem, quo a pluribus refertur. [S. Alexandra et soc.] — S. Alexandra cum sociis martyrii sui venit apud Sirletum die præcedenti; tres priores nominavimus jam ad 18 hujus; quo commemorantur etiam in Menologio imperatorio, sed generatim tacitisque nominibus. Hodie nominatim recensentur omnes septem, non tamen ab omnibus. Matronam mutavit Menæorum et Prologi auctor in Patronam. [S. Thomas, patr. CP.] — Juxta chronicum Alexandrinum obiit S. Thomas patr. CP. die Martii 20; sepultus 22. Rectissime itaque refertur hoc die in Menol. Basiliano. — Apud Iberos celebratur memoria sancti Arcili regis et martyris, [S. Areilus, rex Iberiæ et mart.] cujus certamen et gesta illustria ex chronico Djiantirano deprompta tradidit totius Iberiæ primas Bessario, nos vero hic contracta damus ex opere Muravievii. Narratur itaque Arcilum fuisse filium Stephani regis; quo vita functo, Iberiæ regimen suscepisse simul cum fratre suo Miro; at mox, Abkhaziam migrasse, quo Arabum invasiones effugeret. Quum vero nec Anacopi (civitas est Abhazorum, reliquiis S. Simonis Zelotæ apostoli atque imagine S. Deiparæ miraculosæ clara) securi essent, imo a Mirvano Surdo, Arabum duce, ad necem peterentur, arma acceperunt; atque, tribus millibus militum in aciem eductis, hostibus numero longe præstantioribus immensam intulerunt cladem. Mortuo interea fratre Miro, qui lethale in pugna acceperat vulnus, Iberiæ præfuit Arcilus solus, eamque quin quaginta annorum spatio gubernavit adeo feliciter ac sapienter, ut florentissimum vocatum sit ejus regnum ab annalistis Iberis. At extremis regni sui annis, quum Iberiam invasisset Arabum dux Casim, atque igne ferroque florentissimas Kachetiæ et Kartheliæ provincias devastaret; in castra inimicorum ultro sese confert Arcilus, ferocis ducis clementiam pro gentis suæ salute imploraturus. A quo honorifice quidem exceptus est; at quum ad fidem christianam negandam nec blanditiis, nec minis adduci posset, in vincula conjectus atque gladio percussus est 20 Martii anno 781. Sacrum ejus corpus, a familiaribus clam ablatum, atque in montanis honorifice conditum est in ecclesia Notcarensi, quam fundavit ipse. Atque hæc est summa eorum quæ in Vitis sanctorum ex codice Iberico tradidit nobis Bessario metropolita. Cfr 1) Murav. ad hanc diem. 2) Wakhoucht, Description geogr. de la Georgie, pag. 129 et 333.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Euphrosynus Sinoezerensis.] Euphrosynus, nomine Ephræm in baptismo insignitus, dum adhuc junior esset, in monasterium Balaamicum abiit; unde Novgorodiam contendit: ac tandem in Tichvinensi cœnobio tonsuram cum Euphrosyni nomine suscepit. Ad vitam monasticam jam instructus, in solitudinem secessit, sedeque ad lacum cœruleum fixa, unde ei Sino-ezerensis cognomen mansit, cryptam sibi effodit quam annum integrum incoluit. Triennio peracto, cum sociorum numerus paululum accrevisset, monasterium instituit, ecclesiamque posuit Annuntiationis titulo. Demum anno 1612, die 20 Martii, ad aliam vitam migravit, a Polonis, monasterium eo tempore vastantibus, interfectus, postquam magnum schema induerat, monachorum Orientalium more. An colatur alicubi, tacent auctores russi. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 105.]

DIES XXI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Jacobi, ep. et confessoris (Mst. Rum. Tern. Prol. Kal. Hor. et alii fere omnes cum Bas. Hier. GP. Pg. Vind. Med. Mg. Maz. Nan. Sirl.). S. Benedicti (Mst. cum Bas. Neapol.). S. Isacii Dalmati (Suprasl.). S. Berylli seu Cyrilli Catanensis (Prol. Kal. cum Sirl. Bas. Maz. Chiffl. Mg. Med. Clar.). S. Thomæ, patr. CP. (Men. Kal. Prol. cum Mg.).

† MM. Philomenis et Domnini (Sirl. Clar. Maz. Taur.). † MM. Callinicæ et Basilissæ (Sirl.). † Ananii (Hier. Nan.). † Artemonis, mart. (Nan). † Serapionis Sidonitæ (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Jacobus junior. S. Cyrillus Catanensis.] In Menol. Basilii S. Jacobus cognominatur Junior. — SS. Cyrillus et Thomas ponuntur hodie etiam in Men. Græcis Chiffletii. In Kal. mosquensi S. Cyrillus, rectius Beryllus, dicitur vixisse primo sæculo, imo, teste Versinskio, fuisse discipulus S. Petri et primus episcopus Catanensis. In cod. Coislin., signato 223, asseritur discipulus non Petri, sed Pauli apostoli. In Meno!. Bas. Sirlet. et Chiffl., item in Martyrol. Romano vocatur Beryllus: quod est germanum ejus nomen; at apud Slavos solemnius nomen Cyrilli. Vidimus autem supra, hoc eodem mense, obvium esse nomen S. Cyrilli philosophi cum titulo Catanensis; atque probabile est ex hac utriusque sancti proximitate manasse errorem quorumdam fastorum, in quibus S. Cyrillus, Moraviæ Apostolus, perverse nuncupatur Catanensis, imo et Canaonensis, corrupto scilicet nomine Catanæ civitatis. Sacrosancti martyris titulo donatur ille a Sirleto; [S. Thomas, patr. CP.] perperam. — Quænam sit ratio, cur hodie commemoretur in Prol. et Menologio S. Thomas patriarcha CP., difficile est dictu. Translatus fuerit ex die præcedenti, quo obiit, aut ex die sequenti quo sepulturam accepit, in gratiam SS. Patrum Sabaitarum aut S. Basilii Ancyrani, quorum hic colitur 22, illi 20 hujus. — Iterato occurrit nobis S. [S. Benedictus, abbas.] Benedictus, jam 14 Martii celebratus. Utroque die refertur etiam in Fastis Græcis; ex qua duplici patriarchæ sanctissimi commemoratione apparet magnitudo famæ, qua vel apud Orientales fruebatur olim. [SS. Callinica et Basilissa.] — SS. Callinica et Basilissa martyres proferuntur a solo Sirleto; ab aliis tum die 22, tum 26 hujus. Et quidem hoc ultimo die commemoratur in Menologio Basilii, cum brevi encomio, at mutato nomine Callinicæ in Callinicum, ut controversia sit de sexu. Neutrum noverunt Menologi Slavici. [S. Ananius.] — S. Ananium arbitror esse eumdem ac S. Aninum, miraculis clarum; de quo dictum ad 18 Martii.

DIES XXII.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. Thomæ Novi, archiep. CPolitani. (Ita etiam Assem. cum Med. CP. Hier. GP. Neapol.).

[Ex variis.] S. Basilii, presb. Ancyrani et mart. (Mst. Tern. Prol. Kal. Hor. et fere omnes cum Sirl. Bas. Mg. Sirm. Maz. Med. Hier. Vind. GP. Coisl. Flor.). SS. Trophimi et Eucarpionis, mart. (Suprasl.). S. Artemonis, ep. (Rum. cum Bas. Maz.). S. Georgii, thaumaturgi (Rum.). S. Drosidis, mart. et soc. quinque (Prol. Kal. Val. cum Mg. Sirl.). S. Isaaci, mon. (Kal. Hor.). [Euthymii, mon. ((Ath.)].

† Euphrasiæ, virg. in Theb. (Itg.). † MM. Callinicæ et Basilissæ (Med. Mg. Maz. Clar. Chif.).

OBSERVANDA.

[S. Thomas, patr. CP.] S. Thomam, patr. CP. a variis varia die annuntiari notavimus alibi. Hodie inscriptus est in paucis quidem fastis, at qui omnium antiquissimi sunt atque cæteris, si Menologium Basilii imperatoris excipias, auctoritate præstantiores: in Hierosolym. et Callipolitano, a Scholzio editis, sæculi x, Neapolitano marmoreo sæculi octavi, CPolitano Morcellii sæculi noni et Assemaniano Glagolitico, undecimo sæculo nequaquam posteriori. Tria notanda occurrunt: Primum est, nota Memoriæ in Ostr. præscripta, modo generico, non secus ac in CPolitano Morcellii: μνημη; in Neap. insculptum est: N S THOME PĀT, natale S. Thomæ, patriarchæ; quod ad idem redit, cum Natale de quovis festo usurpetur in fastis marmoreis. In Med. signatur: κριμησις dormitio, seu obitus. Rectius erat inscribere depositionem; hoc enim die non mortuum, sed sepulturæ mandatum esse, luculenter testatur Chronicon Alexandrinum: Hoc anno mense Distro, qui est Romanis Martius, die XX, qui incidit in feriam VI, moritur Thomas, patr. CPolitanus, et XXII ejusdem mensis die Dominico terræ mandatur. Habes rationem cur in fastis consignetur non uno die. Secundo, observatu dignus est titulus Novi seu Junioris, quo discriminatur a S. Thoma Apostolo. Tandem in Kalend. CP. Morcellii, in marmore Neapolitano et in Men. Mediol. præfert titulum patriarchæ; in Ostrom. et Assem. vocatur archiepiscopus; in Hier. et GP. episcopus. Quod autem in Neap. insculptum sit patriarcha sine addita sede, hoc non κατ᾽ ἐξοχήν dictum, ut opinatur Mazochius, sed unice propter loci angustiam; qua etiam vocabulorum Natale et patriarcha sola initialia signa insculpere licuit. At in CPolitano, Assem. et Mediol. vocatur CPolitanus. Ad hæc, memoria S. Thomæ inscribitur etiam 24 hujus mensis, quo forsan translata est propter festum Dominicæ in quam incidit depositionis ejus dies. Atque ita quinque diebus universim insertum est nomen hujus patriarchæ; imo in Kalend. CPolitano uno ex tribus diebus festivis (plura hoc mense non continet); ut inde concludas, celebratissimum olim fuisse præsentem festivitatem. [S. Basilius Ancyranus.] — Recole dicta de sancto martyre cognomine ad 1 Januarii. In cod. Parisino, citato apud Scholzium, nuncupatur primarius dux, πρωτοστρατήγος. [S. Drosis.] — S. Drosis, martyr, quæ et Drozela, Drusilla, Drusina, Latinorum Fastis ignota est, quamvis in Græcis Slavicisque asseratur filia fuisse Trajani imperatoris. In Menæis excusis et Sirletianis adjunguntur quinque martyrii sociæ. Elogium, quod ex Menæis Græcis in Prologum Mosquensem manavit, adeo fabulis inquinatum est, ut integrum recitare abnuerint Bollandiani, brevi ejus compendio contenti. Quo citato et excusso: Itaque existimamus, ait Stiltingus, cui subscribo libenter, eamdem omnino esse Drosidem, quæ ad hunc diem apud Græcos memoratur, cum ea, quam laudat Chrysostomus. Non tamen admittimus commenta Græcorum, qui illam et Trajani filiam dixerunt et alia quædam fabulosa, ut apparet, de ipsa et de quinque martyribus, quibuscum comprehensa dicitur, in Menæis protulerunt. Tractat autem de Droside non ad 23 Septembris, ut scripsit Versinski, sed ad 22, a pag. 300. Placuit fabula non modo Russis, sed et Valachis. Nam in libro Valachico: Martirii crucii din ambele Dacii: Martyres utriusque Daciæ, qui Bucharesti prodiit anno 1856, S. Drosis secundo loco venit, ubi et de S. Clemente, papa et martyre, deque SS. Cyrillo et Methodio versatur sermo. [S. Euphrasia.] — S. Euphrasia, virgo in Thebaide, adnumeratur religiosæ familiæ S. Basilii Magni in Martyrologio Italo-Græco; cujus natale celebratum est supra, [Euthymius Athonites.] 14 Martii. — In Paterico Montis Atho, tom. II, pag. 298, annuntiatur memoria sancti et gloriosi neomartyris Euthymii, monachi, quæ recurrit etiam 1 Maii; tum additur prolixa narratio de ejus vita et passione, cujus summa redit ad hoc. Erat ille in Polopeneso in vico Dimitsani a christianis parentibus Panagiota et Maria natus; juvenis, in vitia præceps ruit, neglecto proposito in Montem Atho secedendi; quin et fidem negavit. Tum in se reversus, meliorem vivendi modum instituit, factusque monachus in Monte sancto, ardens concepit desiderium juventutis crimina profuso sanguine lavandi ac expiandi. Peractis itaque solitis pœnitentiæ exercitiis, CPolim appulit; ibique Christum publice coram Turcis professus, utque vota christiana iterum ejuraret incassum tentatus, gladio percussus est, anno salutis reparatæ 1814, ætatis suæ vigesimo. Cætera vix lectoris catholici digna sunt adeoque prætermittenda.

DIES XXIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Niconis, mart. et 199 sociorum (Mst. Tern. Rum. et alii plurimi cum Bas. Sirm. Maz. Med. Hier. Mg. Vind. GP. Pg. Itg.). S. Dometii et sociorum, mart. (Supr. cum Sirl. Bas. Med. Mg.). S. Jacobi (Par I.). SS. Philetæ synclitici, Lydiæ, uxoris ejus, Macedonis et Theoprepii filiorum, Cronidis præfecti et Amphilochii famuli (Prol. Kal.). S. Niconis, mon. Kievo-Cryptensis (Pater. Men. Kal.). [Lucæ, mon. (Ath.)].

† MM. Pelagiæ, Aquilæ, Eparchi et Theodosiæ (Sirl. Med.). † Georgii Junioris, thaum. (Sirm. Mg.). † Christinæ, mart. (Nan.). † Crucifixio D. N. Jesu Christi (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Nicon et soc.] Niconis socios ducentos numerat Ostrogense. In Sirl. referuntur die sequenti. [S. Jacobus, ep.] — Jacobus idem est cum Jacobo Juniore, episcopo et confessore, qui a nobis celebratus est ad 21 Martii, [S. Philetas.] quemque alii iterum recitant ad diem sequentem. [S. Nicon cryptensis.] — De S. Phileta et soc. agetur melius ad 28 Martii. — S. Niconem Kievocryptensem illustrabunt Memoriæ Slavicæ modo dandæ. [S. Dometius, mart.] — In cod. Suprasliensi, quod solius mensis Martii Vitas continet, habetur martyrium sancti Dometii et discipulorum ejus; qui in Menæis ejusdem mensis Ambrosianis et apud Sirletum nominantur quatuor et sunt Pelagia, Aquila, Eparchus et Theodosia. At in Menæis Græcorum excusis commemoratur S. Dometion solus, mutato paulisper nomine et accedente solito disticho; est enim idem cum S. Dometio. In Menologio quoque Basilii prodit solus Dometius, suppressis nominibus sociorum. Sejungendum esse arbitrantur etiam Bollandiani, eo quod in Phrygia certasse dicatur, quod de aliis quatuor martyribus nequeat prædicari. Idcirco in titulo supra allato seorsim prodiit, quamvis in Med. et Sirl. cum aliis sit conjunctus. Eparchus apud Bollandianos vocatur Eparchius; quid si nomen appellativum sit, [Lucas, monachus.] non proprium? — In Paterico Montis Atho, tom. II, pag. 235, narratur Martyrium sancti et inclyti hosiomartyris Lucæ, ex Νέον λειμονάριον depromptum. Est autem narratio ista adeo insulse concinnata, ut hic minime recitanda videatur. Non enim aliud fere continet, quam perpetuas istius juvenis, quem conscientia remordebat, concursationes de civitate in civitatem, de monasterio in monasterium; quæ ad locorum notitiam comparandam multo magis quam ad morum ædificationem inservirent. Ad hæc, tantum abest, ut virtutibus claruerit Lucas, ut vel mendacii non immerito insimulandus esse videatur. Postquam enim quindecim sedes mutasset, nec uspiam consistere valuisset, tandem Mytilenam profectus est, ut coram Turcis Christi fidem profiteretur, quam puer negaverat olim. A judice interrogatus, undenam gentium esset et ubi tamdiu latuisset, nihil hæsitans respondit se indigenam esse et in Russia degisse, atque inde Mytilenam in Russica navi appulisse; quum tamen eum Adrianopoli esse oriundum nec unquam Russorum fines adivisse testatum faciat totius narrationis series et ordo. Missis igitur auctoris græci commentis, sufficiat dicere Lucam anno ætatis decimo sexto, salutis reparatæ 1802, Mytilenæ a Turcis fuisse suspendio peremptum atque ut martyrem commemorari a suis hoc die. [S. Georgius junior.] — S. Georgium Novum seu Juniorem celebravimus XI Martii. In Menæis Græcis cognominatur νεοφάνης et thaumaturgus, in ecclesia S. Joannis Evangelistæ in Bigis seu Dihippio miraculis clarus. — Varii omnino sunt dies quibus affigitur sacra memoria Cruxifixionis Domini Nostri Jesu Christi; [Crucifixio D. N. Jesu Christi.] quos enumeratos reperies in Actis SS. ad 25 diem Martii, p. 540, quam adi. Cfr Patritium, de Evangeliis.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Nicon Kievocryptensis.] Fuit ille inter discipulos B. Antonii Kievocryptensis omnium primus; sed latet undenam aut quando ad eum advenerit. Quum autem presbyter esset B. Nicon, ideo a B. Antonio jubebatur tonsuram habitumque monachalem advenientibus sociis conferre. Inter quos, præter magnum Theodosium, recensentur Barlaam et Ephræm, nobilissimo sanguine illustres, magnique ducis Jaroslai aulici. Hos quum a Nicone cucullatos accepisset Jaroslaus, furore motus, monasterium funditus evertere, fratresque in exilium mittere comminatus est; et certe minis facta addidisset, nisi uxoris monitis et precibus mollitus, ad meliores sensus rediisset. Nihilominus exulare debuit Nicon, innocentissimus tempestatis auctor; quare, accepta Antonii benedictione, in insulam Tmutorocaniam iter instituit, anno 1068, ibique in monasterio in honorem Beatæ Mariæ Virginis a se fundato diu vixit. Tandem, Antonio et Theodosio jam defunctis, ad Cryptas Kiovienses remeavit, ubi post obitum Stephani hegumeni, in ejus locum communi fratrum consensu subrogatus est. Monasterium sancte rexit plures annos, cumque ejus ecclesiam instaurasset et arte pictoria curasset exornari, virtutibus et miraculis conspicuus ad Dominum migravit anno 1088, die 23 martii, in cryptis Antonii sepeliendus. [Cfr 1) Menol. et Prol. ex Paterico. et Vers. ad h. d. 2) Kulcinius, pag. 20. 3) Dict. hag., pag. 211. 4) Macarius, Hist. eccl. Russ. I, p. 31 et 60.]

DIES XXIV.

[Ex Ostromirano.] Passio sanctorum quinquaginta martyrum Cæsareæ (Bas. Mg.). Et Vigilia Annuntiationis.

[Ex variis.] S. Artemonis, ep. Seleuciæ (Mst. Tern. Prol. Kal. Hor. cum Hier. Vind. Med. Maz. Sirm. Mg.). S. Artemii, ep. Thessalonicensis (Supr. Par. I. Chil. Og. Ps. glos. Prol. Hor. Kal. cum Mg.). S. Basilii, mart. (Rum.). S. Zachariæ, reclusi (Cap. Men. Leop. Euch. Kal. Prol. cum Maz. Taur. Mg.). S. Isaacii, (Pp.). S. Jacobi, conf. (Kal. Men. Prol. cum Mg. Maz.). [Lazari-abbæ, Muromensis (Hag.)].

† Severi, ep. Catanæ (Sirl. Maz.). † Thomæ, ep. CP. (Coisl.). † Nicandri, mart. in Ægypto (Mg.). † Martini Thebæi (Mg.). † Martyrum octo (Neap.). † Georgii Junioris, thaum. (Maz.). † Niconis (Sirl.).

OBSERVANDA.

[SS. Martyres quinquaginta.] Cl. Kopitar male legit octo pro quinquaginta; quæ duo facile miscentur, quod litteræ solummodo una lineola transversali inter se discriminentur; nimirum numerus octavus apud Slavos æque ac apud Græcos exprimitur per litteram H, numerus vero quinquagenarius æquipollet litteræ N. Basilianum Menologium refert 35 socios tantum. — In Men. Sirleti hodie referri S. Niconem diximus modo. [S. Nicon.] — SS. Artemon et Artemius, [SS. Artemon et Artemius.] licet ob nominis similitudinem facile confundantur et re quidem ipsa, in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco et in codice aliquo Slavico S. Artemius vocetur Artemon, tamen diversa sede, quam uterque occupavit, discernuntur satis. [S. Basilius, mart.] — Qui in Rum. commemoratur Basilius cum titulo martyris, idem sane est cum S. Basilio, [S. Thomas CP.] presb. Ancyrano. — Jam quinto recurrit memoria sanctissimi præsulis CPolitani, Thomæ; quæ cur huc translata sit, divinari potius licet, quam asserere aliquid certi. De eo satis dictum supra. [S. Jacobus.] — S. Jacobus videtur esse strenuus ille imaginum propugnator, relatus a nobis die XXI, qua præcipue colitur, et etiam præcedenti. — Sanctus manipulus martyrum, quorum natale recolitur hodie in marmore Neapolitano, [SS. Martyres octo.] sunt illi celeberrimi octo, de quibus egimus supra, XV Martii. Eorum Eusebius in Historia Mart. Palæstinæ tum nomina tum genus martyrii scripsit. Nomina autem sunt hæc: Agapius, Puplius seu Paisius, Timolaus, Romilus, duo Dionysii et duo Alexandri. Cfr Mazochius ad hunc diem.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Lazarus-Abba, Muromensis.] In monasterio Muromensi commemoratur ad hanc diem Lazarus-Abba, ejusdem monasterii hegumenus et auctor. Floruit sæculo decimo quarto fere integro, e vita decedens anno 1391, plus quam centenarius: inde procul dubio Abba cognominatus. Antequam in Russiam veniret, monasterium quoddam Romanum aut potius Romæum incolebat: hoc enim nomine recentiores Græci, Rumeliam inhabitantes, sese passim insigniunt. Venit porro Constantinopoli Novgorodiam, ab ipsomet patriarcha Cpolitano missus ad Basilium archiepiscopum, apud quem toto novennio commoratus est. Defuncto Basilio, in insulam Muromensem, lacu Onega circumfluam, secessit Lazarus, ibique monasterii fundamenta posuit, non sine mira Basilii interventione, quem sibi videre visus fuerat. Insuper et ecclesiam Assumptionis excitavit eo ipso loco, ubi mulierem quamdam, luce splendidiorem, sibi apparentem viderat. Nec parum ab indigenis, utpote idolorum cultoribus, pati debuit, præsertim initio; verum ubi juvenem quemdam, unius e præcipuis viris filium, miraculose sanavit, non modo venerationi omnibus fuit, sed et plurimos eorum Christo lucratus est. Interea, sociorum numero in dies crescente, alteram ecclesiam erexit, titulo S. Lazari, hospitis Christi; et ita monasterii Muromensis institutor effectus, illud sapienter rexit usque ad mortem. Quæ hactenus de Lazaro diximus, deprompta sunt ex testamento, quod conscripserat ipse. [Cfr 1) Hist. hier. Russ., t. V, pag. 115 – 129. 2) Dict. hag., pag. 163. 3) Murav. ad hunc diem.]

DIES XXV.

[Ex Ostromirano.] Annuntiatio Deiparæ. (Ita omnes.)

[Ex variis.] † Dometii et sociorum ejus, Pelagiæ, Aquilæ, Eparchi et Theodosiæ, martyrum (Sirm. Maz.).

OBSERVANDA.

[S. Dometius et soc.] De S. Dometio, ejusque sociis, veris aut prætensis, actum est 23 hujusce mensis, ad quam vide.

DIES XXVI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Synaxis S. Gabrielis, archangeli (Mst. Tern. Rum. Par. I. et cæteri omnes.). S. Irenæi, ep. Sirmiensis et mart. (Supr. Men. Kal. Prol.). S. Malchi, mon. (Men. Kal. cum Chiffl.). SS. viginti sex martyrum in Gothia; Bathusii et Verci cum duobus filiis et duabus filiabus; Arpilæ, monachi et laicorum Abibæ, Agni, Reasi, Igathracis, Iskoi, Signici, Sonirili, Suimbali, Silæ, Thermi, Phiagi, et feminarum Allæ, Annæ, Laridis, Moicæ, Mamicæ, Virces et Animaidis (Prol. Kal. cum Sirl. Maz. Clar. Mg. Bas.). S. Basilii Junioris (Men. Kal. Prol.).

† Natalis S. Sabini (Neap.). † Isacii (Nan.). † Stephani Xilinitis (Clar. Maz.). † MM. Philemonis et Domnæ (Bas. Sirm. Maz.). † Callinici et Basilissæ, mr. (Bas.). † Abrahæ, olim latronis (Sirm.). † Stephani Trigliensis, confess. (Sirl. Med. Sirm.). † MM. Quadrati, Theodosii seu Theodosiæ, Emmanuelis, Sabini et aliorum (Sirl. Med. Dom. Sirm. Maz. Mg.). † Joannis, patr. Hieros. (Taur. Dom. Maz.).

OBSERVANDA.

[S. Gabriel archangelus.] Synaxim Gabrielis, archangeli, celebramus, ait Mstislaviensis, quæ annuntiandi ratio sæpe recurrit in Synaxariis. Gauriel Codicis Par. I prodit Slavum meridionalem. [S. Irenæus.] — S. Irenæi Sirmiensis memoria fit iterato ad 23 Augusti tum in Menol. Basilii, imperatoris, tum in Prologo. In Suprasliensi perperam vocatur episcopus Smyrnæ. [S. Martyres Gothi.] — SS. Martyres Gothi nominantur omnes in Actis SS., Mart. t. III, pag. 619. Ubi additur insuper S. Constans. In Bas. habetur modo generico: plurimorum MM., etc. nec omnes simul referuntur ubique. [S. Basilius junior.] — Basilii Junioris seu Novi Acta exstant in opere Bollandiano, ad 26 Martii, et omnino comparanda sunt cum Synaxariis Slavicis, propter res vere stupendas quæ ibidem venditantur de migrationibus S. Theodoræ, famulæ S. Basilii, post mortem. Norunt lectores catholici in migrationibus istis animæ e corporis carcere egressæ consistere, juxta Græcos et Russos, pœnas illas purgatorias, de quarum natura nihil definierunt concilia Florentinum et Tridentinum — De S. Quadrato vide dicenda ad diem sequentem. [S. Quadratus. S. Joannes.] — Recole quæ de S. Joanne in prætermissis ad præsentem diem adnotata sunt in Act. SS., tom. III Martii. Conferantur etiam observata inferius, ad 30 hujus mensis.

DIES XXVII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Matronæ Thessalonicensis, mart. (Mst. Tern. Prol. Kal. Hor. cum Hier. GP. Pg. Vind. Flor. Mg. Sirm. Med.). SS. Phileti et Lydiæ, uxoris, Macedonis, Theoprepii filiorum ejus, Cronidis et Amphilochii (Rum. Pp. cum Bas. Maz. Chiffl. Mg. Sirl.). SS. Manuelis et Theodosii, mart. (Prol. Kal. cum Bas.). S. Joannis Providi, anachoretæ (Men. Kal.).

† Isacii, mart. (Neap.). † Acacii, ep. Metilinæ, conf. (Chiffl. Clar.). † Pauli, ep. Corinthi (Mg.). † Jonæ et Barachisii (Med. Mg.). † Anini, proph. (Mg.). † Cerici in Apro, in Thracia (Mg. Med. Sirm.). † Stephani, confessoris (Bas.). † Codrati, ep. (Bas.). † Eutychii et Herodionis (Sirm. Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Matrona.] De S. Matrona, Thessalonicensi, seu ut apud Slavos audit Solunensis, agitur in Menol. Basilii die sequenti; in Actis SS., die 15 Martii; apud Coptos 7 Septembris. In officio diei legitur canon Theophanis, [S. Philetus et soc.] hymnographi. — S. Philetum, uxorem ejus et filios cæterosque martyrii socios nominavimus ex Prologo ad 23 Martii; de iis proprius agendi locus erit, ad diem proxime sequentem. Hic vero in antecessum observabimus, in cod. Rum. Lydiam immutatam esse in Chudeam; ad hæc, in Menæis Sirl. Maz. et excusis eidem adjunctos esse Macedonem, Theoprepium, filios ejus; Cronidem commentariensem et Amphilochium ducem. [S. Manuel et soc.] — Manuel, qui hodie celebratur una cum Theodosio, Sabino, Codrato seu Quadrato aliisque sociis duodecim jam relatus est die præcedenti. In Menologio Basilii de S. Codrato agitur seorsim. [S. Isacius.] — S. Isacium, martyrem, refert cod. Nanianus die præcedenti. [S. Joannes.] — S. Joannes, eremita Lycopolitanus, in Thebaide, non diversus est ab eo qui in Vita SS. Cyri et Joannis anargyrorum a S. Sophronio adornata, voce coptica Senuphius, id est propheta, appellatur. Ubi obiter notabimus, in eodem loco Actorum SS. Cyri et Joannis vitiose scribi Scete pro Sciut; Sciut autem Lycopolim ipsam designare. Cfr Acta SS. ad hanc diem, Mart. t. III, pag. 698; et insuper Antonii Georgii præfatio ad Fragmentum Evang. S. Joannis Græco-Copto-Thebaicum, ed. Romæ 1789, pag. CLV et seq. — De S. Stephano, [S. Stephanus.] hegumeno, dictum heri. [S. Aninus, propheta.] — Quisnam sit S. Aninus, propheta, non constat; fortassis Hannani ille, quem Asa, rex Juda (2 Paralip. 16), in nervum compingi jussit.

DIES XXVIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Phileti et soc. (Mst. Par. I. Sis. cum Sirl. Med. Nan. Mg. Taur.). S. Hilarionis Junioris, hegumeni Peleceti et thaum. (Chil. Og. Men. Hor. Kal. cum Bas. Hier. Sirl. Med. Sirm. Mg. Nan. Hier. Vind.). S. Stephani, hegum. et thaum. (Par. Prol. ms. Chil. Cap. Kal. Men. Hor. cum GP. Anthol. Pg. Genebr.). SS. Jonæ et Barachesii et soc. (Rum. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Med.). S. Herodionis, apostoli (Rum. cum Bas. Sirl. Maz.). S. Eustratii, Cryptensis mon. et mart. (Pat. Men. Kal.). [Hilarionis Pscovensis (Hag.)].

† Marci, ep. Arethusæ et Cyrilli, diaconi (Bas. Sirm.). † Matronæ, mart. (Bas. Clar. Maz. Marg.). † Hesychii, presb. Hieros. (Bas.). † Eutychii, ep. (Neap.). † Zosimi, ep. Syracusani (Chiffl.). † Eustathii, ep. Bithyniæ (Taur.). † Cononis, mon. Nesi in Sicilia (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Philetus.] Si Eustratium Cryptensem excipias, qui sæculo XI obiit, omnes sancti hujus diei jam in vetustioribus synaxariis inscripti sunt. S. Philetum cum sociis nominatim jam bis retulimus 23 et 27 hujus; pro quo Philippum male legit Mstislaviensis codex, idcirco a me in titulo correctus. In Ternob. nuncupatur patricius (boliarin); cui adduntur Lydia uxor et duo filii Macedo et Theoprepius. — SS. Jonæ et Barachesio adduntur in Prologo socii sequentes: [S. Jonas et soc.] Zanithas, Lazarus, Maruthas, Narsus, Elias, Maras, Abibus, Sibeithas et Sabas; in Bas. et Supr. remissi ad diem sequentem; at apud Sirl. ad præcedentem. [S. Herodion.]Rodivon, Russorum more pro Herodione, inscriptus est in Mstislaviensi. Rursus veniet in Menæis Slavicis et Græcis die VIII Aprilis. [S. Eustratius.] — De Eustratio plura declarabunt Memoriæ Slavicæ. [S. Eutychius.] — In Neapolitano marmore consignatur Depositio Etuchii (lege Eutychii) episcopi, de quo prolixam eruditamque tractationem instituit Mazochius, ut probaret, Etuchium, qui in marmore signatur, non alium revera esse quam Hesychium, presbyterum Hierosolymitanum, tot operum scriptorem clarissimum; quippe is hoc die obiit, quo et in Menol. Basilii memoratur. Idcirco emendandum marmor, ac legendum Hesychium. Sabbatinius Eutychium legendum quidem arbitratur, at episcopo substituit alterum sanctum cognominem, diaconum, qui cum pluribus episcopis martyrium passus fuerit et propter hanc rationem pro episcopo habitus sit ipse. Neutra sententia placet. Quis enim unquam credat, tantæ famæ virum, qualis S. Hesychius erat, qui fontes scientiarum exhausisse prædicatur, adeo fuisse Græcis Neapolitanis ignotum, ut eum ex presbytero fecerint episcopum, et ex Hesychio Etuchium? Sunt et alia plura, quæ obstant, quominus cl. Mazochii placita probentur quæ persequi non est hujus loci. Unum tantummodo proponere liceat, in mea provincia conquisitum, nec omnino spernendum. Nempe Eutychii, episcopi, diserte meminerunt Menæa Mediol. et Taurin. mss., ad diem proxime sequentem, qui est 29 Martii. Jamvero hoc die obiisse S. Eutychium aperte dicit Versinskius in Menologio Ecclesiæ Orientalis. Esto, Theophanes in Chronographia scripserit Eutychium obiisse 6 Aprilis, indictione 15; explicandum semper manebit, undenam Menæa Med. et Taur. desumpserint suum Eutychium, episcopum, ad 29 Martii, et qui in Kalendario marmoreo die 6 Aprilis signetur Natale Eutychii, patriarchæ, quum omnino sculpi debebat Depositio. Quod autem in enuntiando nomine et titulo ecclesiastico levis utrinque intercedat discrepantia; id parvi momenti esse liquet. Nec magis movet nota Depositionis, affixa in marmore Neapolitano diei 28, non autem, ut conveniebat, vigesimo nono: id enim fieri potuit, ob festum S. Reducis, ep. Neapolitani, quod incidit in 29 Martii; tunc enim solemnitas S. Eutychii potuit anticipari una die, servata nota depositionis. Sed de his satis. — Menæa Sirmundi mss., [S. Marcus.] quæ in titulo simul cum Basiliano Menologio citavimus, agunt de S. Marco solo, tacito Cyrillo. Cæterum in Menol. quoque Basilii diversum habent synaxarium. Utrumque sanctum referunt Fasti Slavici die sequenti, ad quem idcirco remittendi. [S. Hilarion.] — S. Hilarionem Juniorem et thaumaturgum referunt plura Kalendaria sive Slavica, sive Græca; inter quæ primas obtinet Menologium Basilii, ubi iterum inscribitur quarta Maii, quinta vero in Prologo.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Eustratius Cryptensis.] Eustratius, Kioviensis, quum frequentibus cum monachis Cryptensibus colloquiis monasticæ vitæ desiderio fuisset accensus, pauperibus opes suas distribuit, habitumque monasticum indutus cum Cryptensibus sociis sanctissime vixit. Imprimis jejunio et abstinentiæ indulgebat, jejunatoris cognomen idcirco promeritus. Interea, anno 1096, Polovocenses, Boniaco duce, Kioviam invadunt, cladeque ingenti edita, monasterium vastant, multosque captivos abducunt, inter quos Eustratium, mox cuidam Hebræo Chersonæ venditum. Qui cæteris Eustratii sociis fame enectis, ipsum ad ejurandam Christi fidem qua illiciis, qua flagellis adigere frustra conatus, ne operam ulterius perderet, cruci affixit. Ex qua fortis Christi athleta dies quindecim pependisse dicitur, et tortoris insultus et horrendas blasphemias incredibili animi constantia repulisse; donec a furente hero hasta transfixus est. Corpus ejus exanime, in mare projectum diuque quæsitum, ac demum, miraculorum fama juvante, inventum honorifice Kioviam detulerunt fideles, et in Cryptis Antonii tumularunt. Passus est Eustratius circa annum 1010. [Cfr 1) Menol. ex Paterico ad h. d. 2) Kulcin., Specimen Eccl. Ruthen., pag. 13. 3) Dict. hag., 100. 4) Versinski, Menolog. ad h. d.]
[Hilarion Pscovensis.] Hodie commemoratur quoque Hilarion quidam Pscovensis, discipulus Euphrosyni et hegumenus ac fundator monasterii Ozerensis, Patrocinio SS. Deiparæ (Pocrov) dicati. Erectum est illud monasterium anno 1470, ad fluvium Djelcam, anno vero 1764 supressum. In cujus ecclesia conditus fuit Hilarion, qui anno 1476 e vivis cessit. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 103, ed. 1862.]

DIES XXIX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] SS. Marci, ep. Arethusæ, Cyrilli, diaconi et aliorum (Mst. Hor. et alii plurimi cum GP. Pg. Med. Mg. Sirm. Sirl. Maz. Chiffl.). S. Eustathii, ep. Ciensis et conf. (Par. I. Tern. Prol. Kal. cum Bas. Sirm. Mg. Chiffl. Med.). S. Joannis in Puteo, eremitæ (Prol. Kal. cum Chiffl.). SS. Jonæ et Barachesii (Supr. cum Bas. Sirm. Maz.). [Joannis seu Jonæ et Marci Pscoviensium (Hag.)].

Eutychii, ep. (Med. Taur.). † Alexandri (Mg.). † Marci Atheniensis (Acta SS.). † Acacii, confes. (Bas.). † Sosthenis, Apollinis, Cephæ, Cæsarii, Cæsarii, Epaphroditi (Mg.). † Joannis, patr. Hierosolym. (Hier. Vind. Chiffl. Nan.).

OBSERVANDA.

[S. Marcus, ep. Arethusæ.] S. Marcus, ep. Arethusanus, et S. Cyrillus, diaconus, passi sunt sub Juliano Apostata. Horum martyrum nomina referuntur in omnibus fere Synaxariis Slavicis et Græcis, iisque antiquissimis, ut vidimus alibi; S. Marci vero fides et sanctitas, Tillemontio immerito suspecta, vindicatur in Actis SS. ad hanc diem (Mart., t. III, p. 777 et etiam Oct., t. VIII, p. 850, § 12. Confer etiam Macedam, dissert. II, p. 297, n. 75.) Baronius suam duriorem sententiam de sancto Marco, in Annotatis ad Martyrologium sub eadem die prolatam, emollivit in Annalibus suis (ad annum 362, § CLIII.) Et re quidem vera omnes historici egregiam hujus episcopi in patiendo constantiam, et insignem pietatem deprædicant; sed et, quod pluris æstimari debet, ipse Gregorius Nazianzenus eum appellat virum eximium et sacrosanctum senem (Oratione prima adversus Julianum). In Menologio Basilii refertur duobus diebus, nempe die XXVIII Martii his verbis: Καὶ Μαρτίνου ἐπισκόπου Ἀρεθουσίων καὶ Κυρίλλου διακόνου. Et memoria S. Martini (lege Marci) episcopi Arethusani, et Cyrilli, diaconi. Ubi evidenter, vel ex socio diacono, ait R. P. Van Hecke, pro Martino Marcus legi debet. Die vero XXX, luculentius utriusque martyris elogium continetur in eodem Menologio. [S. Sosthenes et soc.] — S. Sosthenes, martyr, et socii memorantur in Menæis Græcorum excusis tum hodie tum sequenti die; iterum apud Græcos VII, VIII et IX Decembris; et S. Epaphroditus apud Latinos, quando de aliis varia dicta sunt in Actis SS. XXII Martii. Colitur etiam S. Sosthenes 28 Nov. et S. Apollo 12 Julii. — S. Joannis in Puteo Vitam græce scriptam ex cod. Vaticano ediderunt Bollandiani socii ad calcem mensis Martii. pag. 45 et seq. Occurrit etiam die proxime sequenti, [S. Joannes in Puteo.] tum in Menæis Græcis, tum in Mart. Romano. [S. Marcus Atheniensis.] — Marcus Atheniensis refertur in Menæis Græcis mss. XX et XXII Maii. — Notatu digna est lectio codd. Med. et Taur.; [S. Eutychius, ep.] in quibus si titulo episcopi addita fuisset sedes, multam lucem afferetur obscuræ quæstioni de sancto, quem pridie Kalend. Neapolitanum recitat his verbis: Depositio Eutichii episcopi. Conjecturam meam proposui supra, nec aliud quod addatur, habeo. Interea ut aliunde lux fiat, opto et exspecto.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Jonas Pscoviensis et Marcus.] Joannes (ita namque antea vocabatur Jonas) sacerdotale munus egit Dorpati; quæ urbs ab indigenis Jurievo solebat nuncupari; factusque monachus in locum venit, ubi hodie monasterium Pscovo-Cryptense cernitur, ibique juxta cryptam, quam in montis latere repererat excavatam, cellam suam condidit; cryptam vero in ædiculam, Beatæ Mariæ Virginis ad cælos assumptæ sacram, convertit anno 1473. Obiit anno sequenti, die 29 martii; qua die in quibusdam locis colitur. Mox novum cœnobium, loco prioris, in montis latere eduxit Michael, Jonæ successor, ecclesiamque Beatis Antonio et Theodosio Cryptensibus dicavit, in qua usque in præsens tempus imago Beatæ Virginis, miraculis illustris, asservatur. De Marco, qui Jonæ jungi solet, illud tantum constat, fuisse eum omnium primum e monachis prædicti monasterii Pscovo-Cryptensis, ibique jacere sepultum. [1) Hier. Russ., tom. III, pag. 77. 2) Dict. hag., pag. 135 et 177.]

DIES XXX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Joannis Climacis (Mst. et omnes cum Bas. Maz. Med. Sirm. Hier. GP. Par. Vind. Mg. Flor.). S. Joadi, prophetæ (Rum. Kal. Prol. cum Bas. Sirl. Maz.). S. Eubulæ, matris S. Panteleemonis (Prol. Kal. cum Mg.). S. Zosimi, ep. Syracusarum (Prol. Kal. cum Sirl. Mg.). SS. apostolorum Sosthenis, Apollinis, Cephæ, Cæsaris et Epaphroditi (Prol. Kal. cum Mg.). S. Joannis Silentiarii (Kal. Hor. Prol. cum Sirl.). S. Eustathii, confes., ep. Bithyniæ (Prol. cum Mg. Sirl.).

† Menandri natalis (Neap.). † Herodionis, ap. (Maz.). † Joannis, patr. Hieros. (Bas. Chiffl. Med.). † Cyriaci, ep. CP. (Chiffl.). † Hilarionis, hegumeni Casulorum (Bibl. Taur. t. I, p. 308). † MM. triginta et octo, in Cappadocia (Bas.). † Joannis in Puteo (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Joannes Climax.] S. Joannes in Suprasliensi cod. cognominatur Scholasticus; in Assemaniano glagolitico dicitur Jovanes. [S. Cyriacus, patr. CP.] — Quia non semel in fastis occurrit memoria S. Cyriaci, patr. CP., exspectare placet diem quo refertur apud Menologos Slavos. In Kalendario CP. Morcellii inscriptus est 30 Novembris, in Menæis vero editis, 17 Octobris, quo sepulturæ fuerat mandatus. [Crucifixio D. N. Jesu Christi.] — In Ephemeridibus Papebrochii Græco-Moscis cernitur ad hanc diem imago Christi crucifixi cum sequenti epigraphe: Crucifixio Domini Nostri, Golgotha; de qua vide dicta ad 23 hujus, et ad ultimam februarii. In Kalendario quoque Mosquensi an. 1818, in catalogo festivitatum, quæ in variis ecclesiis celebrantur Mosquæ, post commemorationem S. P. N. Joannis Climacis factam hoc eodem die pergitur ita: Et Crucifixio D. N. Jesu Christi, cui dicata est ecclesia peculiaris Salvatoris seu Tranfigurationis Salvatoris. [S. Joannes Silentiarius.] — S. Joannes Silentiarius iterum memoratur die sequenti in cod. Suprasliensi. Ex episcopo Ascalonis monachus factus in laura S. Sabæ Hierosolymis, ibidem in pace obiisse asseritur in Prologo, Mosquæ excuso, Slavico. Est igitur plane diversus a SS. homonymis, Joanne qui in Puteo; item ab alio Joanne quem Menologium Basilii et alia vocant patriarcham Hierosolymitanum; denique a Joanne Climace, qui celebratur hoc eodem die. Verum quæ de Joanne Silentiario in Prologo narrantur et nos brevissime contraximus modo, adeo conveniunt cum gestis cujusdam S. Jacobi, etiam monachi ex episcopo facti, ut alterum ab altero solo nomine diversum esse diceres, ni obstaret Cyrillus Scythopolitanus, S. Joannis biographus coævus, cui omnino credendum est. De S. Jacobo illo agetur infra, XI Novembris. Cfr Act. SS. Oct., X, pag. 687, n. 87.

DIES XXXI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Vari, mart. (Mst. Sis. Par. I). SS. MM. Abdæ, ep. et Benjamini, diaconi et sociorum (Ternob. Prol. antiq. Kal. cum Sirl. Bas. Maz. Mg.). S. Stephani, thaumat. (Rum. et Prol. cum Med. Sirm.). S. Blasii, thaumat. (Rum. et Prol.). S. Hypatii, thaum. et ep. Gangræ (Chil. Men. Kal. Hor. Pr. cum GP. Pg. Sirl. Mg.). S. Hypatii, heg. in Rufinianis (Prol. Kal. Euch. serb.). S. Joannis Silentiarii, in mon. S. Sabæ (Suprasl.). S. Josephi, justi (Men. Kal.). S. Theophili, mart. (Men. Kal. cum Med. Maz.). S. Apollonii, eremitæ in Thebaide (Prol. Kal.). [Jonæ, metr. Mosquensis (Kal. Men. Hag. Prol.)]. Apparitio iconis B. M. Ibericæ (Kal.). † Davidis Garedjiensis (Iber.).

† Martyrum triginta et octo (Taur.). † MM. in carcere a muribus peremptorum (Mg.). † MM. Menandri et Neophyti (Hieros. Vind. Nan.). † Glycerii, mart. (Neap.). † Acacii, ep. Melitenæ (Mg. Maz. Med.). † Sabini, mart. (Taur. Maz.). † Athenæi, mart. (Med.). † Christophori, mart. (Dom.). † Joad, proph. (Sirm.). † Joannis, patr. Hieros. (Med.).

OBSERVANDA.

[S. Varus et soc.] In nullo synaxario græco reperitur hodie S. Varus, qui in Parisiensi I insulse vocatur Aurus. De eo menologorum turba agit die 19 oct.; quibus addendum Martyr. Romanum. Acta nuper edita sunt latine et græce in Act. SS. Oct., t. VIII, p. 428, et egregiis commentariis illustrata. — De S. Stephano vulgo agunt synaxaria die 28; [S. Stephanus.] at hodie inscriptus est simul cum S. Benjamino et S. Theophilo, martyre, in antiquo prologo sæc. XIII, quemadmodum id testatur doct. Lavrovski in Prælectionibus Societ. Historicæ Mosquensis, an. 1858, t. III. [Jonas.] — Schismaticum fuisse Jonam metropolitam et filium perditionis testis est Pius II papa. [S. Hypatius Gangræ.] — In Chil. simpliciter: Patris nostri Hypatii, probabiliter Gangrensis, cujus memoria celebratur non uno die in Fastis Græcis et Slavicis. In Ephemeridibus Græco-Moscis figuratis repræsentatur episcopali habitu ornatus et imaginem B. V. Mariæ manu tenens, ad significandum eum pro cultu imaginum decertavisse. Atqui hoc non convenire S. Hypatio, Gangrensi episcopo et martyri, constat ex historia ecclesiastica. Id adnotaverat jam Papebrochius, addiditque imaginem hanc forte spectare ad alterum Hypatium, episcopum quoque et pro imaginibus confessorem, qui celebratur in Menæis ad 20 Septembris. Adde in Ephemeridibus inscriptum esse episcopum Hypatium, non addita sede. Quod autem in Typico Veneto vocetur Ancyranus id oscitantiæ editoris tribuendum. Sane in editione Menæorum recentiore, anno 1843 facta, de Hypatio Ancyrano altum silentium. [S. Abdas] — Inter socios S. Abdæ, numeratur S. Hormisdas, qui idem est cum S. Achæmenide, 3 Nov. iterum celebrandus. At cum in Actis SS. Oct., t. VIII, p. 842, fuse disseratur de S. Abda, nolumus nos agere actum. Notabimus tamen eum commemorari hodie jam in antiquis Kalendariis, e quorum numero Ternobiense. — Mediol, Menæa jungunt S. Benjaminum cum S. Athenæo, [S. Benjamin.] martyre. [S. Hypatius in Rufinianis.] — S. Hypatius illustratur ad 17 Junii a Bollandianis; at in Prologo habet elogium satis longum hoc die. [SS. MM. in carcere.] — Passi sunt cum SS. Abda, ep. et Benjamino, diacono. Habent longum elogium in Menæis Græcorum majoribus et memorantur in Actis S. Abdæ quæ in opere Bollandiano leguntur XII Maii. [S. Sabinus.] — Non est diversus S. Sabinus a S. Abibo, (utrumque enim nomen habet in synaxariis), martyre Hermopolitano in Ægypto; de quo nos egimus die XIII Martii. [S. David Garedjiensis.] — Iberorum Ecclesia celebrat feria quinta hebdomadæ sanctæ memoriam illustris eremitæ Davidis Garedjiensis; quem ad finem hujus mensis ponendum duximus, tum quod feria illa nulli diei certæ affixa sit; tum etiam quod dies trigesima Martii, ut vidimus supra, Crucifixioni Dominicæ sit dicata. Vixit David sæculo quinto, quo maxime florebat in Palæstina religio christiana, eratque unus e discipulis S. Joannis Zedaseni, cum quo in Iberiam venit, relicta Syria, unde erat oriundus. Quia autem solitudinem amabat, mox in secretiorem eremum Garedjiensem secessit, comite Luciano, ibique in quodam antro ad pedes rupis præcelsæ sedem suam fixit. Aquæ fontem, quo desertum carebat omnino, precibus ad Deum fusis impetravit, quo sitim sedaret; escam ei præbebant plantarum radices; quae vivendi ratio adeo sobria erat, ut deficeret socii fides; quem dum quadam die ad perseverandum animabat magister, derepente adveniunt tres cervæ satisque abundam lactis alimoniam præbent, deinceps quoque statis diebus allaturæ, quemadmodum et de S. Ægidio, abbate, perhibetur in ejus Vita. Contigit autem venatores prædictam eremum intrare; atque cervam sancto viro lac præbentem propriis oculis videre; manante vero rei fama, crevit etiam discipulorum numerus. Itaque cellas in opposita montis parte excavandas curavit David, ibique primi monasterii fundamenta jecit, cui præposuit seniorem quemdam nomine Dadam; ipse vero, cum paucis alumnis, in priori antro perseveravit. Brevi post erecta est a Luciano magna Laura Motsameti seu Martyrum dicta, eorum nempe qui a Saracenis in solemni die Paschæ interempti fuerant numero sexies mille; universim vero duodecim monasteria erecta, vivente adhuc S. Davide. Quibus optime ordinatis, in sanctam civitatem profectus est, ut pie sepulcrum Domini adoraret; verum, quæ viri humilitas erat, urbi appropinquans, ulterius pergere non est ausus; sed, sumptis tribus lapidibus, in Iberiam remeare secum statuit; propositumque explesset procul dubio, nisi ab Hierosolymorum patriarcha Elia, in somniis admonito, fuisset impeditus. Ad suos redux ultimos vitæ suæ annos in visendis monasteriis a se fundatis posuit. Tandem mortem sibi appropinquare sentiens, deque ejus hora præmonitus, extrema exhortatione refecit fratres universos; tum sacramentis refectus et ipse, dum preces fundebat in genua provolutus, spiritum reddidit Deo. Demortuum magistrum et parentem condiderunt discipuli in ecclesia quam fundaverat Bubacarus, loci princeps, a S. Davide non sine miraculi interventione olim ad fidem Christi conversus. Hactenus auctor anonymus Vitæ mss. S. Davidis, cujus prototypon iberico idiomate exaratum asservatur in monasterio Garedjiensi, teste Muravievio, in Vitis SS. ad hunc diem. Sunt autem in hac Vita quædam parum credibilia et suspectæ fidei, pariter ac in Vita S. Ægidii, cum qua miro modo convenit. Uterque sanctus, patria relicta, ad exteros profugit, et in solitudine secretiore pascitur a cerva; utrumque detegunt venatores et magistrum sibi statuunt; utrique princeps erigit ecclesiam; uterque loca sancta lustrat, Romana Ægidius, Hierosolymitana David; uterque demum redux sanctissime moritur medios inter fratres. Quam similitudinem indicasse hic sufficiet.

MENSIS APRILIS.

DIES PRIMUS.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Mariæ Ægyptiæ (Ita omnes). S. Zosimi (Pp.). S. Macarii, heg. Peleceti (Prol. Kal. cum Chiffl. Sirl. Mg. Itg.). SS. MM. Gerontii et Basilidis (Prol. Kal. cum Mg. Chiffl.). Sancti et justi Achaz (Prol. Kal. cum Chiffl. Mg.). S. Abramii, Bulgari (Kal.). S. Euthymii, thaum. (Rum.). Euthymii Suzdalensis (Menol. Prol. Pp.). S. Joannis, archiep. (Pp.).

† Callinici, mart. (Neap.). † Titi (Med.). † Polycarpi, mart. et soc. (Med.).

OBSERVANDA.

[S. Zosimus.] S. Zosimus solet omitti hoc die, quia peculiariter colitur die 4 Aprilis. Vide Act. SS. ad 2 Apr., p. 67. — Quem sanctum et justum dicunt Fasti Græco-Slavici, [Achaz.] eum Bollandiani socii in Act. SS., Aug. t. I, pag. 96 et seq., et etiam in prætermissis ad hunc diem impium pronuntiant, nil hæsitantes. — Quisnam sit ille Euthymius, [S. Euthymius.] thaumat., priori loco positus, minime indicatur in cod. Rumiantsoviano non ultimæ notæ; sanctum esse testantur Menæa Sirm., ubi citatur die sequenti 17 et 18 hujus. Ab Euthymio Suzdaliensi diversum esse temporum ratio expostulat omnino: hic namque obiit anno 1404, ac proinde totius sæculi intervallo recentius est quam codex Rumiantsovianus. Inter plures sanctos cognomines nullus occurrit, cui thaumaturgi cognomen magis conveniat, quam S. Euthymius Junior et Theophorus seu Thessalonicensis, cujus Vitam, auctore L. Basilio, archiepiscopo, fusius dabimus ad 15 Octobris, quæ dies est ejus mortis, præsens vero translationis alicujus memoria anniversaria. [S. Macarius.] — In Mart. Italo-Græco asseritur Ordini S. Basilii Macarius, adeoque annuntiatur primo loco, remissa S. Maria Ægyptiaca ad diem sequentem; quam cæteri omnes referunt hodie. [S. Joannes, archiep.] — In Kalendario Papebrochii mss. aperte ponitur S. Joannes archiepiscopus, quem pro Jona, archiepiscopo Kioviensi, positum crediderim libenter. Commemoratur hic duobus ultimis diebus Martii, magnaque apud suos gaudet fama, ob bella sanctæ Unioni cum Ecclesia Romana illata, uti declaratum est superius. Est quidem et archiepiscopus Joannes nomine, qui Novgorodiæ sedit; at cujus nulla prorsus fit mentio ad hunc diem.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Abramius Bulgarus.] Natione hic Bulgarus fuit, professione mercator. Qui cum mercandi causa in Magnam Bulgariam, seu Volgariam urbem venisset, atque a Bulgaris, idolorum cultui addictis, ad fidem christianam ejurandam frustra adigeretur, immaniter ab eisdem trucidatus est kalendis aprilis, anno 1229. Corpus ejus, a mercatoribus christianis, qui ejus agoni adstiterant testes, in eadem urbe sepultum; anno insequenti Vladimiriam Kliazmensem delatum fuit, ibique magna populi frequentia ab episcopo loci in monasterio, hodie B. M. V. Assumptioni sacro, repositum, die 6 martii, qua secundo colitur. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 5. 2) Menol. Vers. ad hunc diem.]
[Euthymius Suzdaliensis.] Euthymius, a baptismo Joannes, piis parentibus in Novgorodia Inferiore natus et educatus est. Cum die quadam in ecclesia, quam frequentissime adibat, istud Evangelii oraculum: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, etc., cordis aure potius quam carnis percepisset, protinus mundo valedixit, et in monasterium Cryptense se recepit a Dionysio hegumeno, deinceps episcopo Suzdaliæ, in via spiritus instruendus. Quo duce profecit adeo, ut cæteris esset admirationi. Abstinentiam summe coluit, cibum, quantum ad arcendam mortem erat necessarius, sumens; aqua non nisi ad urgentem sitim sedandam utens; lacrymæ continuæ, etiam mediis in laboribus. Tanta virtutum omnium præstantia perculsus magnus dux Suzdaliæ, Borisus, virum Dei sibi a Dionysio expetivit ac primum quidem ecclesiæ Transfigurationis et monasterio apud se exstruendis, dein fratribus gubernandis præposuit anno 1257. Hegumenus fratres ad virtutum monasticarum normam tum verbo, tum exemplo diligenter erudivit eo successu, ut brevi ad ter centum sociorum numerus excreverit, monasterii spatiis continere eos jam non valentibus. Quare alterum cœnobium excitavit, S. Joannis Climacis nomine dicatum. Erat porro S. Sergio Radonezensi amicissimus, quocum de rebus ad spiritum pertinentibus frequenti colloquio tractabat. Tandem annis meritisque onustus, cum fratrum curam per annos duos supra quinquaginta sancte exercuisset, fere nonagenarius ad Deum, conscientiarum scrutatorem, migravit anno 1404, die prima aprilis. Sepultus est in tumulo, quem sibi paraverat ipse, coliturque tum hac die, tum etiam 4 julii, inventionis ejus, anno 1507 factæ, anniversaria. Habet officium proprium. [Cfr 1) Prol. ad 1 Apr. et 4 Julii. 2) Muraviev ad hunc diem ex Vita ms. 3) Dict. hag., pag. 107.]

DIES II.

[Ostromiranum.] Vacat

[Ex variis.] S. Nicetæ (Mst. Par. Sis. Chil. Og. Cap.). S. Josephi, hymnographi (Mst. Sis. Chil.). S. Titi, thaum. mon. (Rum. Tern. Euch. Kal. Hor. Prol. cum Hier. GP. Vind. Pg. Flor. Taur. Sirl. Dom. Maz.). S. Apphiani seu Amphiani, mart. et fratris ejus Ædesii (Rum. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Crypt. Nan. Flor. Dom. Maz. Mg. Chiffl. Sirm. Med.). S. Polycarpi, mart. Alexandriæ (Men. Kal. cum Bas. Maz. Dom. Taur. Neap. Mg.). Certamen S. P. nostri Euthymii, thaumaturgi (Sirm.).

† Theodosiæ, virg. et mart. (Sirl. Chiffl. Bas. Maz. Mg.). † Theodori Syceotæ (Goth.). † Mariæ Ægyptiacæ (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Nicetas Medicenus. S. Apphianus.] Alii, post Sirletum, agunt de SS. Niceta et Josepho die sequenti. — S. Apphianum alii referunt die IX Aprilis, ut Rum. Non confundendus cum S. Amphiano, martyre, in Africa, qui colitur eadem die. Passus est Cæsareæ in Palestina; frater vero ejus Ædesius Alexandriæ, paulo post, nempe VIII Aprilis. [S. Theodosia.] — S. Theodosia in Prologo est minus recte Theodora dicta. Memoratur apud Græcos etiam crastina, solemnissime vero 29 Maii. Erroneam esse lectionem Prologi apparet vel ex eo, quod die sequenti taceat de S. Theodosia, quam tamen alii codices referunt bene multi. [S. Polycarpus.] — Secundo Aprilis martyrium passus esse perhibetur S. Polycarpus, non ille Smyrnensis episcopus, quem Græci et Slavi passim colunt die XXIII Februarii, Latini vero die XXVI Januarii, sed alius quidam Alexandriæ passus; in Mazar. additur: et sociorum. [S. Euthymius, thaum.] — De S. Euthymio, quem Juniorem esse arbitramur, dictum est ad diem præcedentem et fusius tractabitur ad 15 Octobris, quo obiit.

DIES III.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Theodosiæ, virg. et mart. et soc. (Mst. Rum. Sis. Chil. Kal. Leop. cum Bas. CF. Med. Pg. Taur. II). S. Nicetæ, heg. Mediciensis (Rum. Tern. Par. I. Chil. Og. Pp. Cap. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Sirl. Sirm. Hier. Vind. Pg. Dom. Maz. CF. Chiffl. Mg. Nan. Flor. Med.). SS. Irenes, Agapiæ et Chioniæ (Rum. Sis. Kal. Hor. Prol. Leop. cum Bas. CF. Maz.). SS. MM. Elpiphidori, Dii, Bythonii et Galici (Men. Kal. Prol. cum Sirm. Chiffl. Med. Mg.). S. Illyrici, thaum. (Kal. Prol. cum Chiffl. Med. Mg. Sirm.). [Pauli, a Turcis occisi (Martyr.]

† Josephi, hymnographi (Bas. Mg. CF. Maz. Chiffl. Med. Itg.). † Georgii in Maleo (Callipol.). † Antiochi, patr. (Goth.).

OBSERVANDA.

[S. Agapia et sorores.] S. Agapiam cod. Rum. vocat vernaculo nomine Lubov. Eædem sorores referuntur in aliis synaxariis die 16 Aprilis, [SS. Elpiphidorus et soc.] ad quam vide. — In Sirmundiano supplemento commemorantur primo loco Saleucus Bithynius cum Ilirio; ubi loco Saleuci legendus est Galicus. [S. Illyricus.] — In Menæis Græcis bibl. Ambrosianæ, signatis littera 0, numero 148, S. Illyricus commemoratur ita: Sancti Helitrii, τοῦ ὁσιου Ἠλιτριου. In Suppl. Sirmundiano vocatur Ἡληρίος. In Prologo additur: in monte Myrsione, qui ubinam terrarum situs sit, discerem ab auctore Prologi perlibenter. [S. Antiochus.] — S. Antiochus refertur in solo cod. Saxo-Gothano, a cl. Matthæi in lucem dato: quæ lectio omnino singularis est; forsan legendus est Eutychius, de quo die VI.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Paulus.] Russia oriundus, adhuc puer a Tartaris in captivitatem abductus Paulus, mox a quodam christiano viro redemptus est et manumissus. Porro laborabat Paulus epilepsia. Quo morbo cum quodam die correptus esset, quia in ecclesiam trahebatur a suis prorsus invitus, cum ab Agarenis sibi obviis quidnam rei esset interrogaretur, amens reposuit se esse agarenum. Qua data occasione, rem totam deferunt Turcæ Regis præfecto incusantes Christianos, quod Mahometi asseclas vel in ipsa urbe regia pervertere non timerent. Statuitur coram judice Paulus, et in carcerem projicitur. Postridie interrogatus, an vere Mahometi præcepta sectaretur, negavit Paulus, addiditque se, licet epilepsia et amentia interdum laboraret, Christianum tamen et fuisse semper et fore. Igitur, in carcerem redit, post triduum iterum interrogandus. Statuto die, ad tribunal stetit et Christum publice confessus est; quare capitis damnatus est in hippodromo ea ipsa die qua Dominus Noster cruci affixus fuerat, anno 1683. Haec summatim ex Cariophylo, quem citat Muraviev, in Vitis SS. ad hunc diem. [Cfr Νέον μαρτυρολόγιον, ed. Venet. 1798.]

DIES IV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis] Memoria B. patris nostri et doctoris Methodii, archiep. Moraviæ (Voloc.). SS. Theoduli, lectoris et Agathopodis, diac. (Mst. Par. I. Tern. Sis. Prol. cum Bas. Neap. Hier. GP. Vind. Flor. Nan. Taur. Med. CF. Sirm. Dom. Maz. Mg.). S. Josephi, hymnogr. (Rum. Chil. Men. Pp. Euch. serb. Kal. Hor. cum Hier. GP. Pg. Nan. Dom.). S. Zosimi, eremitæ (Rum. Men. Kal. Hor. Prol. cum Chiffl. Sirl. Men.). S. Georgii in Maleo (Chil. Men. Pp. Euch. Kal. Hor. cum Sirl. Dom. Sirm. Maz. Mg. Flor.). SS. MM. Pherbuthæ, ejus sororis et ancillæ (Men. Kal. Prol. cum Sirl. Chiffl. Maz. Mg.). S. Platonis heg. Studitæ (Kal. Hor. cum Sirl. Mg. Itg.). [Theonæ, metr. Thessal. (Ath.). Nicetæ (Ath.).]

† Publii, mart. (Mg. Chiffl. Sirl.). † Theonæ, Simeonis et Phorbini (Mg. Sirl.).

OBSERVANDA.

[S. Methodius, apost. Slavorum.] Lectio quam primo loco posuimus ex cod. quodam mss. biblioth. monasterii Josephi Volocensis, omnino singularis est et insolita, cum cæteri omnes taceant. [S. Zosimus.] — S. Zosimum retulimus jam initio mensis cum S. Maria Ægyptiaca; in Rum. vocatur Izosimus. [S. Agathopodus.] — S. Agathopodus in Sis. vocatur Gatapodus; in Pp. mss. Agathopus. [S. Plato.] — S. Platoni additur apud Sirletum S. Publius. De utroque agetur melius die sequenti. [S. Georgius.] — Item dicendum de S. Georgio in Maleo, quem antiquiora synaxaria referunt crastina die, dum in recentioribus ponitur primo loco. [S. Theonas.] — S. Theonas refertur etiam apud Sirletum simul cum Simeone et Phorbino, de quibus omnibus vide diem sequentem. Valde diversus est a cognomine metropolita Thessalonicensi, qui inscribitur in Paterico Montis Atho. — S. Pherbutha, [S. Pherbutha.] quæ et Tarbuta, Tarbua et Tarbula, virgo devota et martyr, passa est sub Sapore cum sorore sua et pedissequa. In Actis martyrii Græcis sola Therme exprimitur; in Actis Latinis refertur Pherbutha cum sorore et ancilla; eædem tres nominantur in Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ et aliis. Acta martyrii latine exstant in Act. SS. ad diem 22 Aprilis. — In libro cui inscribitur Ἀκολουθία τῶν ἁγιορεῖτων πατέρων, [Theonas, metr. Thessalonicensis.] tom. II, pag. 103 legitur breve elogium Venerabilis Theonæ, metropolitæ Thessalonicensis; quod ad verbum latine redditum sic se habet: Theophorus pater noster Theonas initio quidem morabatur in monasterio Montis Atho Iberico, ubi sacerdotii vices explebat, quemadmodum id testatur Vita Jacobi Iberi. Tum, silentii amans, simul cum ipso ascetarum certamina amplexus est in asceterio S. Joannis Præcursoris; exeuntem vero ad prædicandum verbum Dei secutus est, atque ad mortem ejus usque laborum socius permansit indivisus. Mortuo Jacobo, hegumeni munere fungebatur in monasterio S. Anastasiæ Galicistensi, unde ad sedem transiit Thessalonicensem. Cujus venerandum corpus in dicto monasterio hactenus videre est incorruptum. De eo iterum recurret sermo in Vita Jacobi; quem nominavimus supra: quam ex eodem Novo Martyrologio referemus inferius ad 1 Novembris. Hactenus auctor incertus Martyrologii, quem citat Patericon Montis Atho. [Nicetas.] — Ingenue fatetur auctor Paterici Nicetæ nomen desiderari in Synaxario Nicodemi, desiderari quoque et vitam; qua deficiente, illud unice innotuit Nicetam, natione Epirotam, in monasterio Russico Montis Atho spiritualis vitæ jecisse fundamenta, atque presbyteri ministerium explevisse; tum vero, perfectiora anhelantem, in asceterium S. Annæ secessisse, atque martyrium voluntarium in civitate Serrarum invenisse. Obiit anno 1808, pridie Paschatis, conditus in æde S. Nicolai. Vocatur a suis hieromartyr et sanctus.

DIES V.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Georgii in Maleo (Mst. Rum. Tern. Sis. cum Hier. Taur. Sirm. Nan. Med. Vind.). SS. MM. Theoduli et Agathopodi (Chil. Eph. Pp. Og. Men. Prol. Hor. Kal. cum Sirl. Dom. Pg. Flor.). S. Publii, mon. (Men. Kal. Prol.). S. Platonis Studitæ, conf. (Men. Prol.). S. Theodoræ Thessalonicensis (Men. Prol. Kal. Hor. cum Chiffl. Mg.). SS. Theonæ, Simeonis et Forbini (Prol. Kal.). S. Marci Atheniensis (Men. Kal.). S. Patris Gordii (Par. I). SS. MM. Theodoræ et Didymi (Hor. cum Chiffl. Mg.). S. Theodori (Rum.).

† MM. Thermi, sororis et ancillæ (Bas. Taur. Neap. Chiffl. Dom. Maz. Mg. Med. CF. Sirm.). † MM. Claudii, Diodori, Victoris, Victorini, Papii, Nicephori et Serapionis (Sirl. Mg. Taur. Dom. Maz. GP. Med.). † Claudiani Persæ, mr. (Med. Taur.). † Zenonis, mr. (Sirl. Mg. CF. Taur. Chiffl. Maz.). † Quinque juvenum, martyrum in urbe Lesbo (Sirl. Chiffl. Mg.). † MM. Cyriæ seu Dominæ et Dulæ (Men. Div.). † Pompeji, m. (Men. Taur. Maz. CF. Chiffl.). † MM. Maximi et Percutii (Mg. Taur. CF. Maz.). † MM. centum et vigenti, in Perside (Sirm. Med. Taur. CF.). † Hypomonæ, mr. (Nan.). † Nicetæ Mediciensis (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Gordius.] Singularis est lectio hæc cod. Parisini I. — Theodorus diserte refertur in Poc. Horologio et videtur esse idem aç Theodotus quem hodie refert Possevinus; [S. Theodorus.] imo uterque forsan positus est pro Theodora Thessalonicensi. [S. Theodora et Didymus.] — SS. Theodora et Didymus referuntur secunda vice ad 27 Aprilis; apud Latinos recolitur 28 ejusdem mensis. Quæ in Horologio Didymo jungitur Theodora, omnino distinguenda est a S. Theodora Thessalonicensi. — Nicetas idem est ac ille de quo actum est ad diem 3 Aprilis. [S. Nicetas.] [S. Claudius.] — S. Claudius et soc. in Men. Græcis referuntur primo loco, in Slavicis vero XXXI Januarii. Ut vidimus supra in Chiffl. et Taur. manipuli antesignanus vocatur Claudianus. [S. Marcus.] — De S. Marco quia egimus ad 29 Martii, nihil remanet dicendum. [S. Terentius.] — S. Terentius refertur in Taur. et Maz. simul cum Pompejo, Maximo et Zenone, quasi hi martyrii ejus socii fuerint. De S. Zenone et Pompejo Acta SS. agunt hodie; [SS. Cyria et Dula.] de Terentio et Maximo ad 10 Aprilis. — SS. Cyria et Dula forsan non distinctæ sunt a sociis S. Pherbuthæ, cum sint nomina appellativa non propria. — S. Thermus nequaquam confundendus est cum Therme seu rectius Tarbua, Tarbuta, sc. Pherbutha. Confusionem parit cod. Taur. ubi legitur: S. M. Thermi, [S. Thermus.] sororis ejus et ancillæ. Therme in Basil. rectius vocatur: Pherbutha, de qua actum heri. Qui in Men. et Rom. Mart. exprimitur S. Thermus, omnino alius est a Therme, sorore Pherbuthæ. — Nominetenus nota est S. Hypomona, [S Hypomona.] martyr (græce: ὑπομονη), quæ in Supplem. Sirmundiano commemoratur ad 9 Aprilis simul cum SS. Amphiano et Ædesio. In Prologo additur: Eadem die homilia de terræ motu qui acciderat Antiochiæ, et, quo audito, timeamus Deum nos ob peccata nostra castigantem.

DIES VI.

[Ex Ostromirano.]SS. Martyrum centum et viginti (Mst. Ass. Men. Kal. Prol. cum Bas. Sirl. Nan. Mg. Chiffl.

[Ex variis.] S. Eutychii, archiep. CPtani. (Ita fere omnes cum Bas. Clar. Maz. Dom. Neap. Hier. GP. Vind. Pg. Flor. Taur. 2, Maz, Mg. Med. CF.). Memoria dormitionis S. P. N. Methodii, archiep. Moraviæ superioris, ac fratris S. P. Cyrilli, philosophi (Ass. Sisat.). S. Platonidis (Men. Kal. Prol. cum Sirl. Chiffl. Mg.). SS. Jeremiæ et Archilei, presbyteri (Prol. Kal.).

† Claudii (Genebr.). † Duorum MM. Ascalonæ (Mg. Chiffl.). † Philareti, mon. in Sicilia (Itg.). [Gregorii Sinaitæ (Ath.). Gregorii Byzantini (Ath.)].

OBSERVANDA.

[SS. Martyres 120.] Cod. Assemani addit: qui in Perside. Basilianum Menol. numerat 150. — De S. Eutychio plura dixi ad 28 Martii. [S. Eutychius.] Possevinus perperam mutavit in Euchemium. Vita auctore Eustathio in Act. SS. latine, p. 548 et seq.; græce in Appendice. — Imprimis notanda est lectio Assemaniani codicis glagolitici de S. Cyrillo, [S. Methodius.] cujus mentio facta est jam die XIV Februarii: præsentem diem esse S. Methodio emortualem constat insuper ex Vita ejus antiqua, quam in lucem dedit Josephus Schafarik; et cujus titulus fert ita: Mensis Aprilis VI die, commemoratio et vita beati Patris nostri et doctoris Methodii, archiepiscopi Moraviæ. Hæc eadem annuntiatio legitur in cod. Mosq. mss. ecclesiæ Assumptionis, signato n° 175/18; in Menæis Macarii mss.; in Menol. Academ. Mosq. signato 94, in alio cod. ejusdem Academiæ, signato 63. — Vitam Philareti Panormitani, [S. Philaretus.] auctore Nilo, monacho, dederunt latine Acta SS., [S. Platonis.] pag. 606 et seq. — Apud Sirletum sancta Platonis est mutata in sanctum Platonidem; scilicet erronee illinc defluxit nominativus Platonides, [S. Claudius.] quæ est terminatio virilis. — Refertur Claudius in Anthologio Christophori Mytileni metrico et in Kalendario Genebrardi. Videtur esse antesignanus turmæ martyrum, de quibus nos egimus die præcedenti aut forsan idem ac Claudianus Persa, [Gregorius Sinaita.] de quo ibidem. — Gregorius Sinaita hoc die refertur in libro Νέον ἐκλόγιον; unde transiit in Patericon Montis Atho. At in Slavicis Kalendariis celebratur die VIII Augusti; in Menæis vero Græcis bibl. synod. Mosq., die XXVII Novembris, teste archimandrita Saba, in suo Manuductore bibl. patriarchicæ (pag. 91). Nos Slavica sectari solemus potius quam Græca.

DIES VII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Georgii, ep. Mytilenæ (Mst. Tern. Rum. Sis. Chil. Og. Pp. CP. Men. Leop. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Chiffl. Med. Vind. Mg. CF. Maz. Hier. GP. Taur. Pg. Flor.). S. Rodionis, apost. (Pp.). S. Calliopii, mart. (Men. Kal. Prol. cum Bas. Med. Sirm. CF. Dom. Maz. Mg. Chiffl.). SS. MM. Rufini, diac., Acquilinæ et 200 soc. (Prol. Kal. cum Neapol. Bas. Med. Taur. Maz. CF. Chiffl. Flor. Dom. Mg.). Danielis Perejaslaviensis (Prol. Kal.). S. Serapionis, monachi (Kal. Hor.).

† MM. Irenes et Chioniæ (Nan.).

OBSERVANDA.

[S. Georgius.] S. Georgius, episcopus Mytilenæ in insula Lesbo, apud Slavos minus recte audit ep. Melitinæ. Cfr Acta SS. ad h. d. pag. 668. [S. Herodion.] — Herodion, slavice Rodion, melius poneretur die sequenti. — Calliopius in Menæis Sirletianis refertur bis. [S. Calliopius.] In Prologo et Kalendario Mosquensi perperam miscetur cum Rufino ejusque sociis; forsan quia passus est in Cilicia quemadmodum et isti; non tamen in eodem Ciliciæ loco, sed Pompejopoli; Rufinus vero cum sociis, [S. Aquilina et soc.] Synopæ. — In Kal. Mosq. et Menæis Cryptæ Ferratæ numerantur 200 socii Acquilinæ, cognomento Junioris, et Rufini.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Daniel, Perejaslaviensis.] Daniel, in baptismo Demetrius dictus, ex urbe Mcensco oriundus, initio quidem monachus fuit in monasterio Paphnutii Borovcensis per totum decennium; at dein in solitudinem abiit, Deo arctius sese devincturus. Biennio peracto, Perejaslaviam, quæ Transilvana cognominatur, venit, ibique monasterium ingressus est B. M. V. Goricense, ubi magnam vitæ suæ partem, annos scilicet triginta, in virtutibus se exercuit, sacerdotio initiatus est et hegumeni munere auctus. Fuit illi in amoribus hospitalitatem erga peregrinos et erga pauperes misericordiam exercere, vivis eleemosynam erogando, mortuis vero sepulturam donando. Cum autem instituti sui ampliandi esset percupidus, sociorumque numerus accresceret in dies, aliud monasterium fundavit, ejus nomine nuncupatum, non procul a Perejaslavia, eodem loco situm, quo pauperes suos sepelire solebat: addiditque et ecclesiam, SS. Trinitati dicatam, anno 1508. Biennio elapso, novique cœtus regimine suscepto, ad finem vitæ hegumenus ibidem exstitit, virtutum exempla omnibus præbens eximia, omnibus propterea præsertim vero magno duci admodum carus. Non multo ante mortem, corpus Andreæ, ducis Smolenscensis, reperit Perejaslaviæ incorruptum. Obiit autem Daniel die 7 aprilis, anno 1540, ætatis suæ octogesimo primo, et in monasterio SS. Trinitatis tumulatus est. Mortales ejus exuviæ anno 1652, die 30 decembris elevatæ, et in sacellum ipsius nomine dicatum illatæ sunt, ubi manserunt usque ad annum 1782, quo tumbæ argenteæ inclusæ sunt, die 16 octobris. Hinc ter in anno colitur a suis, die mortis 7 aprilis, 30 decembris et 16 octobris, inventionis et translationis die anniversaria. [Cfr. 1) Prol. et Menol. ad 7 Apr. 2) Dict. hag. pag. 86. 3) Menol. Vers. ad 7 Apr. 4) Muraviev, Vita SS., ad h. d. 5) Phil., Hist., III, 237.]

DIES VIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Herodionis, ep. et soc., Agabi, Rufi, Asyncriti, Phlegontis et Ermii (Mst. Rum. Tern. Menol. Eph. etc. cum Hier. GP. Pg. Vind. Flor. Nan. Sirm. Maz. Dom. Chiffl. Med.). S. Cælestini, papæ (Prol. Euch. Kal. Hor. cum Neap. Bas. Sirm. Dom. Maz. Chiffl. Mg. Med. Nan. CF.). S. Pausilypi, mart. (Prol. Kal. cum Bas. Clar. Chiffl. Maz. Med. CF.). S. Georgii (Par. I). Niphontis, ep. Novgorodensis (Men. Pater. Kal. Pp. Prol.).

† Philareti, mon. et mart. Panormi (Itg.).

OBSERVANDA.

[S. Herodion.] S. Herodion, vulgo Rodion dictus, in nonnullis codicibus prodit aut cum omnibus sociis, aut cum SS. Agabo et Rufo tantum. In Menol. Basilii de eo actum ad XXVIII Martii; de S. Agabo ad X Aprilis. — Cælestinus papa, [S. Cælestinus, papa.] cujus verba omnia et facta cum apostolorum traditionibus conveniebant, impium Nestorium per litteras deposuit. Ita de sancto pontifice Prologus in brevi synaxario; quod recentiores quidam auctores pseudo-orthodoxi in memoriam sibi revocare debebant, antequam sanctissimi papæ facta calumniis essent petituri. [S. Georgius.] — In Cod. Parisino I legitur: S. Grogii, pro Georgii; forsan est ep. Mytilenæ, de quo vulgo agitur ad diem præcedentem. [Niphon.] — Brevem de Niphonte notitiam habes in Memoriis Slavicis hujus diei. [S. Philaretus.] — Philaretes monachus erat Ordinis S. Basilii, sub Saracenis martyrio consecratus, circa annum DCCCXXIV, regnante Michaele Balbo; hoc enim tempore occuparunt Siciliam Saraceni, testibus Cedreno et Zonara. Cfr Acta SS. pag. 753.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Niphon Novgorodensis.] Niphon, Græcia, ut probabilius videtur, oriundus, et in monachum a Timotheo, hegumeno Kievocryptensi, tonsus, cathedram Novgorodensem ascendit anno 1131. Quam dum occuparet, principum Russorum lugenda dissidia pacavit. Erat autem litteris Græcis et Slavicis excultus, et ecclesiasticæ disciplinæ peritus, quemadmodum tum Responsa ejus ad Cyriacum hieromonachum, tum alia scripta abunde testantur. Plures ecclesias excitavit et monasterii Spasomirogensis auctor fuit et institutor. Clementem metropolitam, Ruthenum, eo quod ab episcopis Russis, inconsulto Patriarcha Constantinopolitano, fuerit electus, agnoscere renuit; quapropter in monasterio Cryptensi ab Iziaslao Magno Duce inclusus detinebatur, donec a Georgio Dolgorukio seu Longimano libertati sedique suæ fuit restitutus. Ut autem novum metropolitam, Constantinum, de quo alibi, CPoli venire accepit, Kioviam iter instituit, eidem obviaturus; verum morbo correptus, ibidem obiit anno 1156, mense aprili, a S. Theodosio in somniis visitatus deque morte sua præmonitus. Erat namque tum erga hunc sanctum, tum erga Beatam Virginem devotissimus. Magna præterea pollebat doctrinæ et sanctitatis fama, præcipue apud Novgorodenses qui eum totius Russiæ defensorem et patronum nuncupant, maxime dolentes venerandas ejus exuvias non in S. Sophiæ Novgorodiensi templo, sed in Cryptis Theodosianis Kioviæ fuisse conditas. Diem obitus ejus alii volunt esse 15, alii 18 vel 21; incertam pariter dicunt orthodoxiam et sanctitatem. [Cfr 1) Menol. ex Paterico et Vers. ad h. d. 2) Dict. hagiogr., pag. 215. 3) Macarius, Hist. eccl. t. III, pag. 61 et 184. 4) Phliaret., Conspectus, n° 30. 5) Niphon, ep. Novgorod., auctore Zernin. 6) Karamzin, t. II, not. 380. 7) Kalajdovic, Monum. lit. a pag. 167. 8) Murav, ad hunc diem.]

DIES IX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.]S. Eupsychii, mart. Cæsareæ (Mst. Tern. Rum. et cæteri cum Bas. PG. Vind. Mg. Med. Sirl. Clar. Dom. Maz.). SS. MM. Amphiani et Ædesii (Rum. cum Sirm.). S. Vadimi, archim. et martyris (Men. Kal. Prol. cum Bas. Med. Sirm. Chiffl. Maz. Mg. CF.). SS. mart. Heliodori, Disani seu Desæ ep. et Mariabi, presb., Audiesi et aliorum numero 270 in Perside (Menol. Kal. Prol. cum Bas. Sirl. Med. Mg. Dom. Maz. Chiffl.).

† Patermuthii et Copri (Hier. Nan). † Mariæ Ægyptiæ (Neap.). † Hypomonæ, mart. (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Eupsychius.] In quibusdam codicibns mss. loco S. Eupsychii legitur Eutychii; errorem esse cogito. — De S. Amphiano egimus die II Aprilis; [S. Amphianus.] refertur in Men. Claromontanis una cum Ædesio de quo actum ibidem. [SS. MM. in Perside.] — Ad martyres in Perside pertinet quoque sancta martyr Ia, de qua agetur XI Septembris, et S. Heliodorus, quem exprimunt seorsim Menæa Græcorum excusa. In Basil. Menologio et in Synaxario Claromontani collegii aperte vocatur episcopus, poniturque primo loco, dum a cæteris prætermittitur. [S. Hypomona, mart.] — S. Hypomonam, martyrem, retulimus ex cod. Naniano jam ad quintam aprilis. [SS. Patermuthius et Coprus.] — De SS. Patermuthio et Coprio codd. Slavici agunt nona Julii.

DIES X.

[Ostromiranum.] Vacat.

[EX variis.] SS. Martyrum Terentii, Africani, Maximi, Pompeii, Zenonis, Alexandri, Theodori, Macarii, et aliorum numero 40 (Mst. Tern. Prol. Hor. Kal. cum Hier. GP. Pg. Flor. Neap. CF. Vind. Chiffl. Sirl. Bas. Sirm. Maz. Crypt. Dom. Med.). SS. Jacobi, presb., Azadæni et Audicii, diacon. (Men. Kal. Prol. cum Chiffl. Mg.).

† Macarii, episcopi Antiocheni (Itg.). † Agabi, ap., unius ex LXII (Bas. Maz. Med. Crypt.). † Holdæ, prophetissæ (Chiffl. Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Terentius et soc.] Alii alios nominant; quidam solum Terentium, quem Crypt. vocat Terentianum; in Mst. referuntur quatuor priores; eosdem nominat Rum., mutato perperam Pompeio in Poplium, additoque S. Zenone, et quadragenario numero universo. Eumdem numerum indicat Men. Basilii; at cod. Serbicus Sisatovacensis monasterii recenset 36. In officio diei celebrantur tantum triginta, inter quos occurrit quidam nomine Macarius. Alexandrum et Theodorum addunt Menologia. De omnibus denuo agit Prologus die 28 Oct. et 13 Martii. — In Martyrologio Basilianorum Italo-Græciæ fit commemoratio S. Macarii primo loco, [S. Macarius Antiochenas.] his verbis: Sancti Macarii, episcopi Antiocheni, Ordinis S. Basilii, virtutibus et miraculis clari. Vide Acta SS. ad h. d. Erat archiepiscopus Armenus, residens in monasterio S. Simeonis Stylitæ, prope Antiochiam.

DIES XI.

[Ex Ostromirano.] S. Antipæ, ep. Pergæ (Ita omnes cum Bas. Crypt. Med. Chiffl.).

[Ex variis.]S. Pharmutii, eremitæ (Prol. Kal. Hor. cum Mg. Chiffl.). SS. MM. Processi et Martiniani (Prol. Vers.). S. Joannis, discipuli S. Gregorii Decapolitæ (Prol. cum Mg. Chiffl.). [Jacobi, heg. (Hag.).]

† Tryphenæ, mart. Cyzici (Mg. Chiffl. Med. Marg.).

OBSERVANDA.

[S. Antipas.] Cod. Par. I de more corrupte habet: S. Andithi. Prologus et Paperbrochianus manuscriptus addunt sequentia: qui habet a Deo gratiam sanandi dolorem dentium. [S. Joannes.] — De S. Joanne agetur inferius ad XVIII Aprilis; prætermissus est tum in editione Menæorum Græcorum Veneta anni 1842, tum apud plerosque synaxaristas Slavicos. [S. Pharmuthius.] — S. Pharmuthius seu Patermuthius magister erat S. Joannis in Puteo, de quo actum ad 29 Martii. — In Dict. Hag ad h. d. refertur Jacobus Galicensis, [Jacobus Galicensis.] de quo iterum 5 Maii.

DIES XII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.]S. Basilii, ep. Pariensis et conf. (Mst. Rum. Tern. et alii permulti cum Hier. GP. Vind. Pg. Mg. Sirl. Sirm. Maz. Dom. Med. Flor.). S. Artemonis, ep. (Rum. cum Bas. Sirm. Maz. Mg. Chiffl. Crypt.). S. Dymi et Protionis seu Proclionis (Rum. cum Sirm. Mg. Med. Chiffl.). Translatio venerandæ zonæ SS. Deiparæ(Rum. Prol. cum Mg. Chiffl.). S. Pausilypi, mart. (Ternob.). S. Anthusæ (Men. Pp. Kal. Prol. cum Mg. Chiffl.). S. Athanasiæ, abbatissæ (Men. Kal. Prol.). SS. MM. Mennæ, Davidis seu Dadæ et Joannis (Men. Kal. Prol. cum Chiffl. Med.). S. Isaac, Syri (Men. Kal.). S. Zenonis, ep. Veronensis et mart. (Men. Kal.). [Acacii Novi, mon. (Ath.)].

† Gerontii, mart. (Nan. Neap.). † Sergii, archiep. CP. ex monast. Manuelis (Nan.). † Sabæ Gothi, mart. (Taur. Med.). † Sabæ, mart. et soc. (Taur.). † Martini, papæ R. (Med.).

OBSERVANDA.

[S. Basilius.] S. Basilius, quem referunt Slavica Synaxaria fere omnia, annuntiatur in Men. Bas. die sequenti. [S. Artemon.] — Contra S. martyris Artemonis memoria fit in Bas. Menol. hodie. In Sirm. et in Crypt. asseritur fuisse presbyter. In Menæis Slavicis laudatur ad 24 Martii. [Zona Deiparæ.] — In Menæis Græcorum festum B. M. annuntiatur his verbis: Eadem die, anno 6450 (qui est salutis 942), regnantibus Constantino et Romano porphyrogenitis, allata est veneranda Zona SS. Deiparæ Dominæ Nostræ ex Episcopio Zylæ in regiam urbem (CPolim); postea vero iterum reposita in sacro monumento Chalcoprateorum, die Augusti trigesima prima. Quid veri subsit huic annuntiationi, expendetur in Anno Slavico ad 31 Augusti. [S. Pausilypus.] — S. Paulolypus, mart. refertur in solo Ternob., vero nomine corrupto; in Naniano est ad decimam quartam. [S. Athanasia.] — Athanasia, v idua et monialis in insula Ægina, melius ponenda esset die XIV Augusti, qua obiisse dicitur in Actis ejus Græcis. Colitur tamen tum hodie, tum die XVIII Aprilis, quo probabiliter translata est ex hodierna. In Prologo narratur S. Athanasiam viro suo orbatam fuisse tempore quo insulam Æginam invaserant Russi (lege Mauri); eamdem, morti jamjam proximam, sororibus præcepisse ut per quadraginta dies consequentes pauperibus mensam apponerent; quod cum neglexissent sanctimoniales, apparuisse eis S. Athanasiam, negligentiam exprobasse, ac sequentia addidisse verba notatu digna: Sciatis oportet, quæcumque pro animabus defunctorum fiunt ad quadragesimum diem usque, sive eleemosyna præbeatur, sive pauperes alantur, sive preces presbyterorum solitæ persolvantur, prædictis animabus ita prodesse ut peccatorum remissionem, si peccatis gravantur, obtineant; aut, si justæ sunt, bonorum omnium impletione ditentur. In tabula Papebrochiana scripturam præfert hæc sancta abbatissa adeo corruptam, ut eam nemo prorsus intelligat, excepta prima voce Gospodi (Domine). [SS. Mennas, David.] — S. Dada vocatur pro Davide in Prologo, oscitantia scribæ qui græci nominis formam abbreviatam pro nomine proprio usurpavit. (Græce enim David contracte scribitur Δᾶδ — De S. Zenonis vita, gestis et modo quo cœptus est coli ut martyr, cum tamen nude confessor sit dicendus, fusius tractatur in Actis SS. h. d., [S. Sabas Go thus.] pag. 70 et seq. — S. Sabæ Gotho emortualem esse diem hunc XII Aprilis designant Acta, a Bollandianis edita, p. 88 et seq. Alterius Sabæ ducis, etiam Gothi, at non in Gothia, ut iste, sed Romæ cum LXX sociis passi, memoria fit XXIV. Aprilis. In Slavicis Synaxariis permultis refertur die XV, [S. Martinus.] qua agemus et nos. — De S. Martino quoque agetur ad diem proxime sequentem. [Acacius.] — Acacium, cognomento Novum seu Juniorem, a baptismo Anastasium, commemorat hoc die Patericon Montis Atho, tom. II, pag. 164, ex libro cui inscribitur: Νέον μαρτυρολόγιον. Obiit Acacius anno 1730, fere centenarius, virtutibus et spiritualibus donis, ut fertur, clarus. Religiosæ vitæ curriculum iniit in monasterio S. Dionysii ad montem Olympum, dum annum agebat vigesimum tertium; perfecit autem in Monte Atho, et quidem in loco ubi olim degerat Maximus Causocalybita, cujus mores vitamque ex parte æmulatus est; quin etiam (mirare novam ascesim) pulverem marmoreum farinæ loco siccis herbis miscere solitus fuit. Verum quo severior et insolentior erat vivendi ejus ratio, eo magis crescebat (ut illic mos est) apud alios auctoritas; quæ tanta erat ut plurimi eum in spiritualibus ducem sibi certatim deligerent; inter quos nominandi potissimum tres, Romanus, Nicodemus et Pachomius, domo Russus, quos ad voluntariam pro christiana fide mortem parasse fertur et erudivisse. Erat Acacius e vico Galacensi, in diœcesi Agraphæ, christianis piisque parentibus oriundus.

DIES XIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Martini, papæ (Mst. Tern. Par. I. Rum. Sis. cum Sirl. Clar. Maz. Dom. Mg. Chiffl. Taur. Nan. Med.). S. Cyrilli (Rum.). S. Crescentis, mart. (Prol. Tern. Kal. cum Bas. Hier. GP. CF. Med. Taur. Vind. Nan. Med.). S. Thomaidis, mart. (Men. Kal.). S. Artemonis, presb. et mart. (Men. Vers. Chil. Og. Cap. Novg. Prol. Kal. Hor. et recentiores cum Pg. Flor.). SS. MM. Phasici Cyropolitanii et Ascetriæ, filiæ ejus (Prol. Vers. cum Med. Dom.).

† MM. Maximi, Dadæ et Quintiliani (Sirl. Mg. Chiffl.). † Eleutherii Persæ, mart. (Bas. Mg. Med. Sirm. Dom. Maz. Chiffl.). † Zoïli Romani, mart. (Med. Taur. Clar. Dom. Maz. Men.). † Basilii, ep. Parii (Bas. CF.). † Theodosii, Basilii et Gerontii, mm. (Med. Taur. Clar. Dom. Maz.). † MM. Simeonis, arch. in Perside, Abdelæ, presb., Gusthasati et centum quinquaginta soc. (Taur. Flor. Maz. Sirm. Dom. Med.). † Theodosii, mart. (Hier. GP. Mg. Nan. Chiffl.). Translatio S. Januarii (Neap.). † Alexandri, Joannis et Pauli Junioris, patr. CP. (Flor.).

OBSERVANDA.

[S. Artemon.] Vulgo refertur hodie sanctus hic hieromartyr, non Seleuciæ episcopus, ut conjicit Papebrochius, sed presbyter Laodiceæ, passus tempore Diocletiani, sub præside Patricio, cum episcopo Sisinio; et quidem apud recentiores inscribitur primo loco. [S. Martinus.] — Antiquiores synaxaristæ, duce Menol. Basiliano, S. Martinum, papam Romanum, referunt hodie; recentiores vero exprimunt die sequenti; Parisinus cod. legit: S. Marini; Possevinus æque male: S. Marciani. — Quisnam sit ille Cyrillus, [S. Cyrillus.] non assequor; forsan Cyriacus martyr, de quo alii agunt postridie; in Cod. Rum. sociatur cum S. Martino. [S. Crescens.] — S. Crescens refertur iterum die XV. [S. Phasicus.] — De S. Phasico seu Phusica vide dicta ad XIV et XVII Aprilis; [S. Eleutherius et soc.] insuper Acta SS. ad diem XXI. — SS. Eleutherius, Theodosius et Zoïlus passi sunt sub Sapore Rege. Quorum secundus, Theodosius, a quibusdam perperam vocatur Theodosia; Basilius vero non diversus esse videtur a S. Basilide qui cum S. Gerontio relatus est ad diem 1 Aprilis. [S. Simeon ct soc.] — S. Simeon et socii a plerisque nominantur etiam ad diem sequentem, et quidem primo loco, ut modo videbimus.

DIES XIV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Symeonis, ep. in Perside et mart. et soc. 150 (Mst. Tern. Rum. Sis. et alii plures cum Bas. Maz. Nan. Crypt.). S. Martini, papæ Rom. et conf. (Chil. Ostrog. Pg. Cap. Men. Prol. Hor. Kal. cum Pg. Flor.). SS. MM. Eustachii, Antonii et Joannis in Lithuania (Leop. Pp. Horol. Men. Kal.). SS. mille Martyrum in Perside et Azati, eunuchi (Men. Pr. Kal. cum Bas. Med. Taur. Maz.). S. Ardalionis, mart. (Prol. Kal. cum Sirl. Meg. Chiffl. Taur. I. Med. Crypt.). SS. apost. Aristarchi, Pudi et Trophimi (Par. Novg. 3, cum GP. Sirm. Maz. Dom. Hier. Chiffl. Vind. Mg.).

† Thomaidis, mart. ex urbe Alexandriæ (Sirl. Mg. Chiffl.). † MM. Ananæ Abdelæ, Phusæ et soc. 150 (CF.). † Phusici et filiæ ejus, mm. (Bas. Maz. CF.). † MM. Tiburtii et Valeriani (Neapol.). † Pausilypi, mr. (Nan.). † Jacobi, presb. et Azæ, diaconi (Bas. Laur. Maz. Sirm. Nan. Med.). † Cyriaci, sacromart. (Taur. I). † Eleutherii, Persæ, mart. (Sirm.). † Zoili, Romani (Sirm.). † MM. Theodosii, Basilidis et Gerontii (Sirm.)

OBSERVANDA.

[S. Simeon et soc.] In Ternob. et Bas. numerantur socii S. Simeonis 150. Passus est in Perside, non secus ac Azates cum aliis martyribus mille, et Phusicus cum filia sua, Jacobus et Aza. In Naniano vocatur ep. Antiochiæ. In Med. legitur: Certamen mille martyrum qui cum 150 sociis S. Simeonis passi sunt et inter quos Azates. [S. Martinus.] — S. Martinus refertur hodie apud synaxaristas Slavicos recentiores primo loco; apud Græcos vero die præcedenti. Consule quæ de hujus sancti pontificis et martyris exilio docte scripsit Assemanus, Italiæ scriptor. t. II, p. 49 et seq. [SS. MM. Lithuani.] — De SS. MM. Lithuanis vide Act. SS ad hanc diem, pag. 265. Leopolitani codices, in quibus hæc martyrum trias refertur, sunt numero plures. Non uno die cum Christo triumpharunt: nam S. Joannes obiit 23 Aprilis; Eustathius vero 13 Decembris. [S. Aristar chus.] — S. Aristarchus in Menæis Græcis hodie nominatur primo loco cum Pudo et Trophimo; in Slavicis vero crastina die, excepto Parisino, in quo tamen exprimitur solus Aristarchus. — S. Cyriacus duplici Synaxario Taurinensi inscribitur, semel quidem ad hunc, semel ad sequentem diem, quo occurrit etiam S. Cyriacus, Hierosolymorum episcopus, non tamen martyr.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Antonius, Joannes et Eustathius.] Joannes et Antonius fratres, nec non et Eustathius nobiles erant Lithuani, Olgerdi, magni ducis Lithuaniæ ab anno 1329 ad annum 1381, cubicularii. Populariter vocabantur Kumets, Kruglets et Nezilo. A familia christiana ipsius ducissæ natione Russæ ad veri Dei cultum conversi, et a Nestorio presbytero baptizati, ob fidem catholicam constanter professam, præsertim quod vetitos cibos statis diebus comedere recusarent, suspendio necati sunt, jussu Olgerdi, adhuc ethnico ignis cultui addicti. Et primo quidem Joannes in carcerem cum Antonio missus, et post annum animo concidens impiæ principis jussioni paruit et vinculis liberatus est. Antonius contra, licet natu minor, mansit inconcussus, fratremque graviter increpuit, imo et videre renuit apostatam. Resipuit Joannes, et fidem rursus publice confessus, fustibus cæsus est et in carcerem iterum detrusus. Demum, post multum temporis, Antonio de quercu suspenso die 14 januarii, ipse quoque suspendio vitam clausit, die 14 aprilis, quemadmodum ei prædixerat frater. Simile fatum nactus est Eustathius adhuc ætate florens et vultus decore conspicuus. Post multa namque tormenta, post verbera, cruris confractionem, cutis capillorumque (quas sibi ethnicorum more radi non permittebat) violentam detractionem, in eadem illa quercu suspensus, martyrii palmam promeruit, die 13 decembris. Passi sunt Vilnæ anno 1342, et in templo SS. Trinitatis ritus græco-russi sepulti; anno vero 1347 in Sanctorum Russicum Album a S. Alexio, metropolita Kioviensi, adnumerati. [Cfr 1) Acta SS. ad xiv Apr., pag. 265 et seq. 2) Menol. et Verš. ad h. d. 3) Dict. hag. pag. 36. Philar., II, 28, 93.]

DIES XV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Sabæ, Gothi, mart. (Mst. et cæteri omnes cum Bas. Hier. GP. Vind. Nan. Med.). S. Crescentii, mart. (Mst. Novg. 3 cum Sirl. Mg. Chiffl. Sirm. Dom. Maz. Taur.). SS. Aristarchi, Pudæ et Teophimi, apost. (Rum. Chil. Og. Men. Pr. Hor. Kal. cum Bas. Coisl. Flor.). SS. Basilissæ et Anastasiæ (Men. Leop. II, Kal. Hor. Prol cum Bas. Sirl. Mg. Mediol. Dom. Maz. Chiffl.).

† MM. Theodori, presb. et Pausilypii (Men. Chiffl. Maz. Neap. Med.). † Mille Martyrum in Perside (Taur. II). † MM. Irenæ, Agapiæ et Chioniæ (Sirm. Maz.). † Quirici seu Cyriaci, mart. (Taur. II). † Leonidæ, ep. Athenarum (Mg. Med. Dom. Maz. Chiffl.). † Leonidæ, mart. et soc. (Hier. GP. Nan. Vind.). † Jacobi, presb. et Azæ, diaconi, mm. (Taur. II).

OBSERVANDA.

[S. Sabas Gothus.] S. Sabas, Gothus, martyr in Cappadocia, apprime distinguendus ab altero Saba etiam Gotho qui Romæ passus est et refertur XXIV hujus. In Cod. Rumiantsovii cognominatur ctin, ad designandum, ut videtur, lectoris officium, quod exprimitur voce illa slavica, et innuunt aliquatenus Acta martyrii, ubi inter alia legimus S. Sabam assiduum fuisse in psallendo in ecclesia (Act. SS., 12 Apr., pag. 88, lit. F). Potest etiam esse corruptela vocis slavicæ gotin, quæ significat gothum. Occurrit non una die. [S. Aristarchus et soc.] — Est hæc dies in Synaxariis Slavicis S. Aristarchi et soc. propria, ut et in Basiliano Menologio. [S. Crescentius.] — S. Crescentius relatus fuit jam die XIII Aprilis. In Menæis Novgorod. 3 additur: [S. Irene.] qui Myris. — De S. Irene Slavici Codices agunt die sequenti. [S. Cyriacus.] — Quisnam sit S. Cyriacus non constat. [S. Leonidas et soc.] — Duos Leonidas referunt Kalendaria, alterum martyrem, alterum episcopum; S. Leonidæ martyri in Naniano additur S. Nicodemus.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Mstislaus, magnus dux Kioviensis.] In Prologo Serbico manuscripto sæculi XIII fit ad hanc diem commemoratio Mstislai principis his verbis: Eadem die, commemoratio orthodoxi principis Mstislai,a sacro baptismo Theodori. Erat porro princeps iste Vladimiri filius, ejusque in sede Kioviensi successor, christianis virtutibus, magnisque Dei donis insignis. Enituit in eo mira in quemvis hominem misericordia et domus divinæ zelus; quo impulsus templum Annuntiationis Mariæ Virginis, auro, argento, lapideque pretioso ornatissimum, condidit Novgorodiæ; et Kioviæ alterum S. Theodoro Tyroni sacrum; quod magna solemnitate consecrandum curavit a metropolita Kioviensi Michaele: pluresque alias ecclesias erexit. Aurum et argentum ne manu quidem tetigit, divitiarum contemptor eximius. Mortem suam præsciens, sepulcrum parari jussit, in quo et conditus fuit magno honore a filio suo et omni synclito (seu senatu) atque in prædicta ecclesia S. Theodori depositus. Ita Prologus. Porro Vladimirus ille, de quo hic sermo, cognomento Monomachus, Kioviæ regnabat ad annum usque 1125, quo cessit e vivis. In ejus locum successit eodem anno Mstislaus noster, dux Novgorodiæ, ab anno 1095; quam dum gubernaret, anno scilicet 1099, ecclesiam Annuntiationis prope urbem condidit, in loco Rurici castello dicto, in cujus usus celeberrimum Evangelium conscribi jussit, Mstislaviense ideo nuncupatum, atque Ostromirano codici qui anno 1056 vel 1057 exaratus fuit, sive auctoritate sive ætate omnium proximum, utpote sexaginta annis duntaxat aut certe non multo pluribus recentius. Utrumque templum, B. Mariæ et S. Theodori, exstat etiamnum. Cætera Mstislai gesta leguntur apud historicos scriptores. Nomen ejus nusquam in fastis sacris, quod sciam, occurrit nisi in Prologo illo Serbico sæculi XIII. [Cfr 1) Annal., t. I, pag. 131, 11 et 12. 2) Vostokof, Cod. mss. Rum., pag. 452. 3) Izvestia, t. IX, pag. 73 et seq. 4) Dict. hag., pag. IV, ed. 1862, in adnot.]

DIES XVI.

[Ostromira num.] Vacat.

[Ex variis.] SS. MM. Leonidæ et soc., Chariessæ, Theodoræ et aliarum (Mst. Tern. Rum. Sis. Chil. Kal. Prol. cum Bas. Neapol. Sirl. Mg. Dom. Maz. Med. Chiffl. Taur.). S. Acacii, ep. Melitenæ (Par. cum Hier. Vind. Nan.). SS. MM. Irenæ, Agapiæ et Chioniæ (Chil. Men. Novg. 3. Og. Vers. Pp. Prol. Hor. Kal. cum GP. Pg. Flor. Taur. Sirm. Maz. Mg. Sirl.). S. Irenæ, mart. (Men. Vers, Prol. cum Bas. Maz. Taur. Mg. Med.).

† M. Felicis, ep., Januarii, presb. et Septiminii (Sirl. Mg. Chiffl.). † Georgii, ep. Mytilenæ (Sirm.). † Crescentis (Genebr.). † Adriani, mart. (Bas.).

OBSERVANDA.

[S. Leonidas et soc.] De S. Leonida martyre et ejus sociis jam actum est die X Martii, ubi commemoravimus martyrii ejus socios, Chariessam, Nunechiam, Basilissam, Nicam, Callistam, Theodoram et Galinam. Harum unam tantum S. Chariessam, nominatim refert codex Rum.; præterea Theodoram nominat codex Ternob.; recens vero Prologus omnes. Quibus adnumeranda est S. Irena, ultimo loco posita et S. Adrianus, [S. Acacius.] de quo die proxima. — S. Acacius a longe pluribus refertur die sequenti. [S. Irene et soc.] — De SS. Irene, Agapia et Chionia, sororibus ac martyribus, egimus supra, ad III Aprilis. An altera Irene sit eadem ac prior, manet in obscuro. Irenem in Hircenem mutare potuit solus Genebrardus. — De S. [S. Georgius.] Georgio vide dicta ad 7 Aprilis.

DIES XVII.

[Ostromira num.] Vacat.

[Ex variis.] S. Agapeti, papæ Rom. (Mst. Men. Prolog. Tern. Rum. Sis. Kal. Hor. cum Bas. Sirl. Maz. Chiffl. Neap. Hier. Vind. Nan. Med.). S. Acacii, ep. Melitenæ (Rum. Tern. Chil. Og. Men. Prol. Leop. Kal. Hor. cum Taur. I. Dom. Maz. Pg. Flor.). S. Cosmæ, ep. Chalcedonis (Par. cum Hier. Nan.). S. Simeonis, ep. Persidis et mart. et soc., Abdelai et Ananiæ, presb., Usthasani, eunuchi, Phusici, Ascetriæ, Azati et aliorum 1150 soc. (Par. Men. Euch. Novg. 3, Kal. Hor. Prol. cum Sirl. Clar. Chiffl. Maz. Mg. GP. Pg. Flor.). S. Adriani, mart. (Prol. Kal. cum Sirl. Mg. Chiffl.). Zosimi Solovecensis (Men. Kal. Prol.).

† Sabæ Gothi, mart. (Sirm.). † MM. Basilissæ et Anastasiæ (Sirm.). † MM. Leonidæ et soc. (Sirm.). † Irenæ, mart. (Sirm.). † Memoria S. P. N. Euthymii, thaumat. (Med. Sirm. Taur.). † Anthusæ (Bas. Maz. Med.). † Ardalionis, mimi. (Bas. Med.).

OBSERVANDA.

[S. Adrianus.] S. Adrianus adnumeratur sociis S. Leonidæ, de quo die præcedenti. [Zosimus.] — De Zosimo Solovecensi, qui plures ecclesias habet sibi sacras, quarum tres Mosquæ, teste Kalendario Mosquensi, pag. 267, agetur modo, [S. Simeon et soc.] in Memoriis Slavicis. — In Menæis Græcis Simeon et soc. inscribuntur primo loco cum officio; in Novgorod. 3 fit mentio solius Simeonis, [S. Euthymius.] omissis sociis. — Thaumaturgi titulo ornatus refertur Euthymius, tum hoc die, tum proxime sequenti; sane non diversus ab eo, qui commemoratus est initio mensis. Nam omnia eadem sunt, excepto primo verbo, cum die primo et secundo legatur certamen, hoc vero memoria. Recolitur autem memoria vel translationis vel elevationis. Euthymium, Madytarum episcopum, intelligendum opinabantur Bollandiani ad 18 Aprilis; nihil quoque certi statuerunt eorum continuatores ad 15 Octobris, in re obscura satis.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Zosimus Solovecensis.] Zosimus in vico Tolvujo, ad lacum Onegam, honestis et christianis parentibus, Gabriele et Barbara, natus, a puero futuræ sanctitatis signa dedit, morum innocentia et gravitate. Adolescens, a parentibus sollicitatus ad matrimonium, quum caste Deo vivere secum statuisset, relicta domo paterna, monasticam vitam aggressus est. Et quidem initio solus Novgorodiæ degit, dein vero insulam Solovecensem perrexit, ubi postmodum monasterium celeberrimum instituit. Quo in proposito suasorem et socium habuit seniorem quemdam, Germanum nomine. Igitur in eodem ipso loco, ubi olim crucem plantaverat Sabbatius, ecclesiam eduxit Zosimus, titulo Transfigurationis, cellasque ligneas pro sociis undique convolantibus posuit. Misit quoque ad archiepiscopum Novgorodensem Joannem fratres qui hegumenum nascenti cœnobio impetrarent, accepitque Paulum hieromonachum, cui in omnibus ex animo obtemperavit. Verum enimvero, cum nec Paulus, nec successor ejus Jonas monasterii labores situsque asperitatem diu ferre potuissent, communi consilio statutum fuit, ut deinceps e gremio suo hegumenum eligerent. Electus fuit contra vota Zosimus consensu unanimi et archiepiscopo probandus propositus. Crescebat interea numerus fratrum; quare ampliorem ecclesiam excitavit novus hegumenus, sacris Sabbatii reliquiis in eamdem illatis; cellasque posuit numero longe plures. Illud etiam a Novgorodensi præfecto et reipublicæ moderatoribus impetravit, ut totum archipelagum Solovecensi monasterio tribuerint, donatione scripto sigilloque firmata. Martham quoque, quæ summa potestate in republica potiebatur, initio sibi infensam, ad meliora adduxit, ejusque favorem et gratiam promeruit, postquam præsertim proximam reipublicæ Novgorodensis ruinam coram fuerat vaticinatus. Tandem, morte jamjam imminente, fratres extrema commonuit, sacrisque mysteriis munitus, somno mortis obdormivit, anno 1478, die 17 Aprilis, miraculis, ut volunt, et futura prædicendi dono conspicuus. Corpus ejus in tumulo, quem effoderat ipse, conditum, anno 1566 in sacellum translatum est, Zosimi et Sabbatii nomini sacrum, die 8 augusti; qua die deinceps secundo coli cœpit. Sanctorum albo Russico adscriptus est Zosimus a concilio Mosquensi, quod anno 1547 celebravit Macarius metropolita. [Cfr 1) Prolog. Menol. et Vers. ad h. d. 2) Dict. hag., pag. 113. 3) Colloq. Orthod., mens. Jan., Aug. et Oct., an. 1859.]

DIES XVIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.]S. Cosmæ, ep. Chalcedonis (Mst. Tern. Rum. Sis. Chil. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Med. Chiffl. Maz. Sirl.). S. Joannis, discipuli S. Gregorii Decapolitæ (Par. Men. Prol. Chil. Og. Pp. Leop. Kal. Hor. cum Bas. Dom. Mg. GP. Sirl. Pg. Flor. Sib. Itg.). S. Sabæ Gothi (Eph. Pp. cum Sirl. Genebr. Chiffl.). S. Athanasiæ viduæ (Pp. Kal. Mosq. cum Mg. Sirl. Chiffl.). SS. MM. Victoris, Zotici, Zenonis, Acyndini, Severiani et Antonini (Prol. Kal. cum Bas. Taur. I et II). SS. MM. Jacobi et Azæ (Novg. 3 cum Dom. Flor. Taur. I). Joannis Junioris, CPoli a Mahomedanis passi (Men. Kal. Hor. cum Mg.). [Joannis Kulicæ (Synax.)].

† Euthymii, thaum. (Med. Sirm. Dom. Taur. I et II). † Georgii, ep. Antiocheni (Taur. I et II, Dom. Itg.). † Eleutherii (Neap.). † Joannis Palæolauritæ (Hier. Vind. Nan.). † Agapiti, pp. (Sirm.). † Anthusæ (Sirm.). † Ardalionis (Sirm.). † Acacii, ep. (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Cosmas.] De S. Cosma actum heri; in Sirm. 19 die; in Maz. 14 die.[S. Joannes.] — In Menæis Græcorum excusis ponitur Joannes primo loco, habetque officium proprium. — In editione Menæorum Veneta, [S. Sabas Gothus.] anno 1603 facta, additur Sabæ nomini titulus ducis, Στρατιλάτου, errore manifesto: est enim titulus ille alterius Sabæ, etiam Gothi, qui sub Aureliano cum aliis LXX militibus Romæ passus est; contra sanctus hujus diei solus martyrium subiit. Ejus nomen jam ter offendimus, scilicet die XII, XV et hesterna. — De sancta Athanasia, [S. Athanasia.] vidua et hegumena Ægynensi, egimus supra ad diem 12 Aprilis; in Pp. mss. perperam mutata est in Athanasium. [S. Victor et soc.] — Ultimus Victoris socius, Antoninus, deest in Prol. et Kal. — Acta Joannis martyris ex Anthologia Græca, Venetiis anno 1630 edita, [Joannes Epirota.] latine fecit Matth. Raderus, et in Actis Sanctorum vulgavit Papebrochius, Aprilis tom. II, pag. 610 et 611. Adnotat Raderus, hunc Joannem abesse a totis Menæis et Menologiis, puta antiquioribus; recentiora enim Menæa, Venetiis anno 1843 vulgata, etsi Joannis elogio careant, mentionem tamen faciunt his verbis: Τῇ αὐτῇ ἡμερᾴ μνήμη τοῦ ἁγίου νεομάρτυρος Ἰωάννου τοῦ ἐξ Ἰωαννίνων, μαρτυρούσαντος ἐν ἔτει ᾳφκς Eadem die memoria sancti neomartyris Joannis Joannina oriundi, qui passus est anno 1526. Additur quoque sequens distichon, ad quasdam martyrii circumstantias alludens:

Βληθεὶς καμίνου ἐν μέσῳ, Ἰωάνη,
Χριστῷ προσῇδες ὕμνον εὐχαριστίας.

Projectus in medium caminum, Joannes, Christo decantasti hymnum gratiarum. Alii versus præmittuntur in Anthologio, quod anno 1719 publici juris fecit Glycas quidam, ipsamet Joannina oriundus; aliterque annuntiatur memoria Joannis, tacito martyrii anno. Versus sunt hi:

Τμηθεις καμίνου δέσμιος γυμνὸς κάρῃ
Θεὸν ἀνύμνει ἐν μέσῳ Ἰωάνης,
Ὀγδοάτι δεκάτῃ κτάν Ἰωάννην πυρὶ ἄος.

Sequitur idem elogium martyris quod præ oculis habuerat Raderus in editione, anno 1603 facta. Hoc elogium dum repetunt synaxaristæ recentiores, non pauca temere immutant. Addunt insuper auctorem elogii esse protopapam quemdam, Nicolaum Malaxam nomine, patria Naupliensem, et Joannis coævum. Narrant quoque miracula quædam ope aquæ patrata, quam tetigerant reliquiæ. Quorum nonnulla cum evenissent Venetiis, ubi Malaxas negotiorum causa aliquandiu moratus est, magnam famam obtinuit ideo Joannes, et ab ipsismet catholicis non spernendæ auctoritatis invocabatur, uti a legato regis Portugalliæ, Domno Diego, qui a gravi morbo quo laborabat continuo liberatus esse dicitur, simulac aliquid bibit de aqua Joannis benedicta. De miraculis istis legere licet quæ habentur in opere periodico: Duhovnaja beseda, tom. XII, n. 17, pag. 501 et seqq. — Dicitur in Synaxarista Nicodemi passus esse Joannes Kulika a Turcis anno 1564. [Joannes Kulika.]

DIES XIX.

[Ostromiranum.]Vacat.

[Ex variis.] S. Joannis Palæolauritæ (Mst. Tern. Rum. Sis. Og. Pp. Hor. Kal. Pr. cum Dom. Sirl. Pg. Flor. Med.). SS. Christophori, Theonæ et Antonini (Rum. Prol. cum Bas. Maz. Dom. Taur. I et II). S. Theodori Trichinæ (Par. I.). S. Georgii, ep. Pisidiæ et conf. (Men. Kal. Prol. cum Sirl. Mg.). Chiffl.). S. Nicephori, heg. Catavadi (Prol. Kal.). S. Tryphonis, patr. CP. (Men. Kal. cum Sirl. Mg. Chiffl.). S. Paphnutii, mon. Hieros. (Leop. Hor. cum Sirl. Mg.). S. Paphnutii, mart. Novg. 3).

† Philippi, et ep., mart. (Neap.). † MM. Theodori, Philippæ, matris S. Theodori., Socratis et Dionysii, Pergæ in Pamphilia (Mg. Sirl. Sirm. Chiffl. Hier. GP. Nan.). † Longini, Isauri, mm. (Nan.). † Aphrodisii (Nan.). † Jacobi et Azæ, mm. (Vind.). † Euthymii, thaum. (Sirm.). † Agapeti, papæ (Sirm.). † Joannis, discip. Greg. Decap. (Clar.). † Ardalionis (Sirm.). [Simeonis, Discalceati (Ath.). Agathangeli Esphigmenici (Ath.).].

OBSERVANDA.

[S. Joannes Palæolaurita. ] In Sišatov. codice legitur: Joannis Palæoli et Uritæ; in Coisliniensi: παλαιολαβρίτου; utrumque satis inepte.[S. Christophorus et soc.] — S. Christophorus, martyr et socius Victoris et aliorum præterita die relatorum, memoratur in Prologo musæi Rumiantsoviani et excuso; et iterum referetur die sequenti, quo illustratur in Actis SS., [S. Theodorus.] p. 747. — Soli Parisiensi Synaxario mss. vetusto inscribitur hodie S. Theodorus, nullo addito cognomine quo ab aliis Theodoris, discriminetur. Trichinam tamen intelligendum suadet idem codex Parisinus, utpote qui die sequenti expresse referat S. Theodorum Pergensem, cæteris omnibus agentibus de S. Theodoro Trichina. Unde videtur anticipare una die temporis ordinem, et quidem, ut puto, propter festum S. Onuphrii, quem iterum fere solus exprimit idem codex. Jamvero in cæteris Synaxariis Slavicis de tribus Theodoris agi solet sequenti ordine: de S. Theodoro Trichina die xx, de S. Theodoro Pergensi die XXI, de S. Theodoro Syceota die XXII. Cæterum in Græcis Synaxariis exprimi S. Theodorum Pergensem ejusque socios vidimus modo. Confer etiam adnotationem diei sequenti appositam. [S. Jacobus, mart.] — In cod. Laurentiano Florentiæ refertur nudum nomen Jacobi. — Duos Paphnutios distinguunt Kalendaria, [S. Paphnutius uterque.] monachum et martyrem; in Menæis Novgorod. 3 refertur martyr, quem alii commemorant die sequenti. [ S. Euthymius thaum.] — Quater jam commemoratus est S. Euthymius, thaumaturgus hoc eodem mense. [Simeon disculceatus.]Vita venerabilis et theophori patris nostri Simeonis Discalceati, novi thaumaturgi, legitur ad hunc diem in Paterico Montis Atho. Deprompta est ex libro, qui Smyrnæ prodiit anno 1746, atque officium Simeonis continet. Narrat porro auctor ejus incertus Simeonem sacerdotis filium fuisse, et anno ætatis decimo quinto ab episcopo Demetriadis Pachomio (pendebat diœcesis ista a metropolita Larissæ), susceptum, atque dein monachali habitu et diaconatu auctum; mox tamen in monasterium Οἰκονομιον, ad montem Olympum prope Kissaram, secessisse; inde vero in lauram Athanasianam Montis Atho perrexisse; ubi ad presbyteratum fuisse evectum; ac tandem monasterium Philothei gubernasse, donec a rebellantibus fratribus hegumeni baculum deponere fuerit coactus. Relicto itaque monasterio, in montem Phlamurium, Zagoræ contiguum, secessit; ubi postquam septem annos cum summa vitæ severitate peregisset, a vicinis detectus, cœnobii fundamenta jecit ædemque SS. Trinitati sacram excitavit. Tum Epirum Thessaliamque peragravit, verbum Dei seminans ubique, non sine vitæ propriæ discrimine: nempe in Euripo (nam huc etiam venit pariter ac Athenas) a præfecto comprehensus igne damnandus erat, nisi intervenisset præfecti mater. Morti ereptus, et inter fratres Phlamurienses aliquandiu commoratus Constantinopolim profectus est, ubi non multo post supremum diem obiit, multis, ut fert auctor ejus Vitæ, signis post mortem clarus. Conditus fuit Chalcis, in æde SS. Deiparæ; unde biennio post, in monasterium Phlamuriense translatus. Hactenus auctor anonymus, qui non modo annum ejus mortis, sed et vitæ tempus reliquit in incerto; quod tamen ex nomine Pachomii, episcopi Demetriadis, posset erui et aliqua ratione definiri. [Agathangelus Esphigmonicus.] — Hoc eodem die recolunt Græci recentiores memoriam Agathangeli, a baptismo Athanasii, qui anno 1819, ætatis undevigesimo a Turcis Smyrnensibus capite minutus est. Mortem autem sponte sua subiit, ut crimen antea ejuratæ fidei sanguine profuso expiaret, quemadmodum tot alii Montis Atho alumni. Agathangeli gesta, pœnitentiam et obitum prolixo admodum calamo descripsit Germanus quidam, a quo sua mutuatus est auctor Paterici Montis Atho, II, p. 436.

DIES XX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Theodori Trichinæ (Mst. Rum. Tern. Prol. Sis. Novg. 3, Og. Leop. Kal. Hor. cum Bas. GP. Sirm. Dom . Med. Maz. Sirl. Mg. Chiffl. Flor. Pg.). S. Theodori Pergæ (Par. I). S. Anastasii, heg. Sinaitæ (Men. Prol. cum Bas. Leop. II, Kal. Hor.). [Alexandri, heg. Kargopolitani (Pp.)]. S. Anastasii, patr. Antiocheni (Kal. cum Maz. Dom. Mg. Chiffl. Itg.). S. Gregorii, ep. Antiochiæ (Kal.).

† MM. Victoris, Zotici, Zenonis, Acindyni, Cæsarii, Christophori, Theonæ, Severiani et Antonini (Sirl. Sib. Mg. Sirm. Chiffl.). † Zachæi, ap. (Mg.). † Georgii, ep. Pisidiæ (Sirm.). † Thyphonis, patr. CP. (Sirm.). † Paphnutii, mart. (Dom. Taur. I et II, Hieros. Vind. Nan. Neap.). † Joannis Palæolauritæ (Dom. Chiffl.). † Paphnutii, hieros. (Mg. Acta SS.). † MM. Januarii et soc., Desiderii, Procli, Sosii, Fausti, Eutychii et Acutionis (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Theodorus.]Tres Theodori, tribus consequentibus diebus occurrentes, rem intricatiorem reddunt; præsertim in iis codicibus, ubi S. Theodori nomen sine alio additamento ponitur, uti in Paris. Habes impromptu causam talis dierum permutationis, nimirum festum S. Onuphrii, propter quod unus e Theodoris ad diem XIX rejectus est. Hinc conjicio Par. codicem scriptum fuisse in loco aliquo ubi vigebat cultus S. Onuphrii, ut nunc apud monachos Basilianos, Leopoli, ubi hodie adhuc exstat monasterium et ecclesia huic sancto dicata. Nec probabile videtur Onuphrium scriptum esse pro Januario. S. Theodorus Pergensis celebrari solet die sequenti. A Possevino perperam vocatur Theodosius. — [S. Alexander.] De Alexandro agimus in Memoriis Slavicis. [S. Victor et soc.] — De MM. Victore et sociis actum est die XVIII, exceptis SS. Cæsario, Theona et Christophoro; qui nihil commune cum cæteris habent, ac ideo sejungendi erant Sirleto. SS. Christophori, Theonæ et Antonii nomina inscripta sunt die præcedenti. [S. Zacchæus.] — Zacchæus ap. occurrit in quibusdam Menæis hodie et duobus diebus sequentibus. Ex disticho, adjecto in editione Menæorum Veneta anno 1843 facta, apparet agi de Zacchæo publicano, de sycomoro a Christo evocato, quasi postea fuisset episcopus. Sic enim sonat distichon Græcum:

Ὀυχὶ κατάβα, ἀλλ᾽ ἀνάβα, σοὶ λέγει,
Ζακχαῖε, Χριστὸς προσκαλῶν σε εἰς πόλον.

id est: Non descende, sed ascende, dicit tibi, o Zacchæe, [S. Januarius et soc.] Christus, vocans te in cælum — In supplemento Sirmund. inscriptum est: certamen S. Joannis, ar., quem S. Januarium esse manifestum faciunt sociorum nomina; in Slavicis Kalendariis referuntur die sequenti.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Alexander Osevensis.] Floruit Alexander sæculo xv. Annos viginti sex natus, in monasterio Cyrilli Belozerensis tonsuram accepit, auctusque sacerdotio, in quadam solitudine Kargopolensi, ad flumen Teuriagam, cellam posuit. Mox, ecclesiam ædificaturus S. Nicolai, cujus miraculosam imaginem secum attulerat, ab archiepiscopo Novgorodensi benedictionem et antimensa impetravit, quin et hegumenus salutatus est. Ad suos redux, monasterium ampliavit, illudque sepe munivit, et prædiis, ab Anastasia, matrona nobilissima, ejusque filio Georgio, dono acceptis, locupletavit. Demum anno salutis 1479, ætatis suæ quinquagesimo secundo, vivere in terris desiit, die 20 aprilis, in ædicula suo nomini dicata tumulatus; cujus Vitam et officium conscripsit Theodosius monasterii Osevensis alumnus. [Cfr 1) Dict. hag., pag. 12, ed. 1862. 2) Murav. ad h. d. ex Vita mss. auctore Theodosio.]

DIES XXI.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Theodori Pergæ et soc. (Mst. Sis. Og. Men. Kal. Hor. Prol. cum Typ. Geneb. Pg. Flor. Med.). S. Onuphrii (Par. I, Leop.). S. Alexandræ, imperatricis (Rum. cum Bas. Taur. I et II, Dom. Mg. Sirl. Clar. Maz. Chiffl. Euch. Kal.). SS. MM. Isacii, Apollos et Condrati (Rum. Kal. Prol. cum Bas. Mg. Dom. Sirl. Maz. Clar. Chiffl. Taur. I et II). SS. MM. Januarii et soc. (Og. Men. Prol. Kal. Hor. Vers. cum Bas. Sirl. Flor. Dom. Maz.). S. Michææ, proph. (Rum. cum Bas. Sirl.). S. Maximiani seu Maximi, patr. CPolitani (Prol. Menol. cum Neap. Sirl. Sirm. Mg. Chiffl.). S. Anastasii Sinaitæ (Pp. cum Sirl. Clar. Mg. Chiffl.). SS. MM. Pasicratis et Valentini (Prol.). S. Timothei (Novg. 3, cum Taur. I et II, Dom.). S. Theodori Trichinæ, mart. (Eph. cum. Hier. Vind.).

† Paphnutii, mon. (Sirm.). † Zacchæi, apost. (Sirm. Dom. Maz. Taur. I et II). † Anthusæ (Dom. Maz.). † Joannis Palæolauritæ (GP.).

OBSERVANDA.

[Theodorus Pergensis] Socii S. Theodori nominantur in Menæis sequentes: Dioscorus, presbyter, Socrates, Dionysius, milites, et Philippia, mater S. Theodori. In officio diei sanctus hic vocatur hieromartyr. [S. Onuphrius.] — Omnino singularis est lectio Codd. Par. I et Leopolitani, qui referunt S. Onuphrium, de quo cæteri omnes tacent. [S. Januarius et soc.] — S. Januarius socios martyrii habuit, teste Prologo et Menol., Probulum (i. e. Proclum), Sossium et Faustum, diaconos, Desiderium, lectorem, Eutychium et Acutionem, laicos; de quibus iterum tractatur in Prologo ad 19 Sept.; ubi perperam vocatur Anuriius quemadmodum hodie in Ostrogensi. Cfr. Mazochius in Append. ad tom. I et tom. III, pag. 963 et 1002.[S. Alexandra.] — In ecclesia Russica sancta Alexandra translata esse dicitur nuper ad 23 Aprilis, jubente Nicolao I imperatore. — Maximianus,[S. Maximianus.] seu Maximus, de quo alii die XXIV, fuit Nestorii in sede CPolitana successor. Hujus S. Antistitis memoria iterum celebratur die xx Novembris simul cum Gennadio etiam patriarcha CPtano. Maximus vocatur in Menæis Chiffletii, Sirleti et in editione Veneta anni 1603; at in recentiore, anno 1843 excusa, nominatur recte Maximianus. In Neap. legitur: Maximi, ep. Con. — In Men. S. Pasicrates et in Prologo Parasicrates, [SS. Valentinus et Pasicrates.] refertur die 24.

DIES XXII.

[Ex Ostromirano.]Memoria S. Theodori Syceotæ (Ita fere omnes cum Bas. Sirm. Chiffl. Hier. GP. Vind. Pg. Flor. Nan. Dom. Maz. Med. Mg.).

[Ex variis.]S. Nathanaelis, ap. (Rum. cum . Bas. Mg. Sirl. Med.). SS. apost. Apellis, Lucæ seu Lucii et Clementis (Kal. Hor. cum Bas. Mg. Sirl. Med. Sirm. Maz. Chiffl.). S. Timothei (Rum. cum Mg.). S. Vitalis, mon. (Men. Kal. Hor. Prol.). Translatio corporis Vsevolodi Gabrielis, ducis Pscovensis (Prol. Kal. Vers.).

† Nearchi, mart. (Mg. Chiffl.). † Gaii, papæ Romani (Neap.). † Michææ, proph. (Sirm. Dom.). † Zacchæi, apost. (Sirm.). [Acacii (Ath.)].

OBSERVANDA.

[S. Theodorus Syceota.]Theodorus Syceota in Ostr. et Mst. dicitur ὁσιος, licet fuerit episcopus; in Rum. plenius: Memoria sancti antistitis Theodori Syceotæ. [S. Nathanael.]Nathanael, seu commemoratio cognitionis, qua in notitiam Christi venit. Ita Menæa, addentia eumdem esse ac Simonem Zelotem. — Apellis loco in Kalendario omnium SS. ponitur S. Nathanael; imo in Men. Græcorum recentioribus omnes tres omittuntur. [SS. Apelles, Lucas et Clemens.] — S. Timotheum retulimus pridie ex Menæis Novgorod. [S. Timotheus.] et Taurinensibus; martyrem non fuisse apparet ex eisdem Menæis, ubi nude vocatur sanctus pater; ponitur autem primo loco, ante S. Zacchæum, apostolum et alios; qua eadem die commemoratur etiam in cod. PP. Prædicatorum. In Rum. refertur post Theodorum Syceotam et apost. Nathanaelem. Idemne sit ac S. Timotheus, apostolus, an potius cum Thimotheo qui in Symbolis confundendus, [S. Gaius, papa.] non liquet. — Passio S. Gaii, papæ Romis. Ita marmor Neapolitanum; ut alibi Critis scil. ex græca pronuntiatione Ῥώμης et Κρήτης. Simile quid habemus in cod. Ostromirano ad 25 Novembris, quo commemoratur Passio S. Clementis Rumech. Recte præponitur passionis nota; hoc enim die decessisse S. Gaium seu Caium constat aliunde; at martyrii palmam vetustiora kalendaria ei non concedunt. Dicendum itaque, cum Tillemontio, nota VI, S. Cajum iis martyribus adnumerari, qui multa pro fide Christi passi sunt, quamvis perfectum martyrium profuso sanguine non sint adepti. Simili modo martyrem appellari S. Cyrillum, archiep. Hierosolymitanum, et alios, adnotavimus suo loco. [S. Michæus.] — In Sirmund., si recte legi, S. Michæas annuntiatur ita: Memoria S. prophetæ et anachoretæ. [Vsevolodus Pscovensis.] — Vitam Vsevolodi, principis Pscovensis, qui et Gabriel, dedimus ad undecimam Februarii, qua emortuus est; iterumque de eo dicemus ad 27 Novembris, qua corpus ejus fuit inventum. Hodierna autem festivitas est recentissima, quippe quæ instituta fuit anno 1834, quo Vsevolodi exuviæ e sacello laterali in interiorem partem ecclesiæ SS. Trinitatis migrarunt.

DIES XXIII.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. Georgii, martyris. (Ita omnes.)

[Ex variis.] S. Alexandra, imperatrix (Men. Val. Hor.). SS. MM. Anatolii et Protaleonis (Kal. cum Mg.). S. Joannis Lithuani, mart. (Prol. Menol.).

† Glycerii, agricolæ, mart.(Mg.). † Valerii, mart. (Mg. Chiffl.). † Athanasii, ex mago martyris (Mg.). † MM. Donati et Therini (Mg.).

OBSERVANDA.

[S. Georgius, martyr.] Vix ullus est terræ angulus, ait Mazochius, quo non S. Georgii cultus pervaserit: in tantum ut ingens Asiæ tractus, qui inter Pontum Euxinum et mare Caspium protenditur, Georgiæ (incolis Gurgistan) ob eam causam sibi nomen imposuisse feratur (t. I, p. 229). De quo, quia immane quantum conscriptum est, illud solum hic suggerere liceat, nempe memoriæ notam præfigi in Ostrom. concorditer cum Neap. et CP.; passionem vero consignari in Mst. Rum. Sis. et Bas.; ut vel inde videant, incertum fuisse diem S. Georgii emortualem. Acta martyrii, prout in Menol. Mosquensi jacent, spuriis sunt adnumeranda, non secus ac tot alia ibidem excusa. [S. Alexandra.] — De S. Alexandra fere nullibi mentio fit ad hanc diem, propter S. Georgii festum; sed vulgo refertur ad diem XXI. Inscribitur tamen hodie in quibusdam kalendariis cum S. Glycerio, eo quod utriusque mentio fit in Actis celeberrimi megalomartyris.

DIES XXIV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.]S. Sabæ Stratilatæ et soc. 70 (Mst. Tern. Rum. Novg. 3 et cæteri cum Maz. Sirm. Pg. Flor. Med. Mg. Hier. GP. Vind.). S. Elizabeth, thaumaturgæ (Men. Cap. Kal. Val. Prol. cum Bas. Sirm. Dom. Maz. Chiffl. Mg. Med.). SS. MM. Eusebii, Neonis, Leontii, Longini et aliorum 40 (Men. Prol. Kal. cum Bas. Sirl. Mg. Taur. Maz. Chiffl.). SS. MM. Pasicratis et Valentini (Men. cum Bas. Sirl. Clar. Maz. Mg. Med.). S. Thomæ Sali, mon. (Men. Kal.) [Ducæ, a Turcis perempti (Synax.)].

† Martyrum Chalcedone occisorum (Taur. Hier.). † MM. Demetrii, Danactis, Christophori, Donati, Therini, Nestorii, Nicæ et aliorum (Taur. I et II, Sirm.). † Innocentii, papæ Rom. (Neap.). † Encænia S. Georgii, megalomartyris, in Cypresseto. (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Elizabeth.] S. Elizabeth apud alios refertur die XXV, ut in Leop. 2; at communiter inscribitur hodie, et quidem in Græcorum Menæis, [S. Sabas.] primo loco. — De sancto Saba agit Menologium Basilii die sequenti. — In eodem Basiliano nullus e sociis Eusebii nominatim designatur. [S. Eusebius et soc.] Contra in Sirmundiano Synaxario et in Men. Taurinensibus nominantur præter Neonem, Leontium, et Longinum, Demetrius et cæteri in titulo laudati. Demetrius et Danax exprimuntur in cod. Ostromirano, die VI Maii, eisque junguntur Donatus, Therianus et Mesirus in Menæis Chiffletii, Sirmundi et Mediolanensibus, signatis O, 148. Notetur, quadragenarium numerum sociorum esse fictum, reponendosque quatuor socios, ut habetur cæteroquin in Menæis Græcorum excusis. In Taur. I deest Donatus. — S. Georgii festum certatim agunt synaxaristæ ad 23 Aprilis.[S. Georgius, martyr.] In Supplemento Sirmundiano occurrit hoc die memoria ecclesiæ huic sancto martyri dicatæ in Cypresseto, ἐν τῷ Κυπαρισσίῳ, quæ quo loco CPoli sita sit, ignorare se fatetur Cangius. Plura de hoc argumento congesta reperies in Act. SS. Oct. tom. IX, [Sabas Cryptensis.] pag. 521, nn. 4 et 5. — De Saba Cryptensi nihil aliud dicere habeo præterquam quod in cryptis Antonii hodiedum asservari perhibeatur, et in Laura Cryptensi cultu ecclesiastico honoretur ad præsentem diem, testibus auctore Dict. hag., pag. 240, et Eugenio, metropolita, in Descriptione Lauræ Kievocryptensis, pag. 87.

DIES XXV.

[Ex Ostromirano.] Passio S. apostoli et evangelistæ Marci. (Ita omnes.)

[Ex variis.] S. Elizabeth (Leop.).

† Macedonii, patr. CP. (Taur. II. Sirm. Men. Chiffl.). † Nicæ, mart. (Mg. Chiffl.). † Octo monachorum, mart. (Mg.). † Sabæ, ducis et 70 sociorum (Bas.).

OBSERVANDA.

[S. Marcus.] Passio S. Marci notatur in Ostr., non secus ac in Neap. Bas. et Rum.; in cæteris signatur memoria. De toto hoc argumento legantur egregii commentarii Mazochii in Acta Marci græca, ab Henschenio vulgata. [S. Macedonius.] — S. Macedonii gesta et vitam illustrant Bollandiani ad hanc diem, pag. 369 et seq. [S. Nice.] — Sanctæ Nicæ martyris memoria celebratur etiam die præcedenti, junctim cum SS. Eusebio, Neone et aliis. [SS. MM Octo.] — Vide de SS. Martyribus Act. SS. hac die, [Sabas.] pag. 374 et seq. — De S. Saba martyre egimus die præcedenti.

DIES XXVI.

[Ex Ostromirano.] S. Basilii, ep. Amaseæ et mart. (Ita omnes cum Bas. Neap. Hier. GP. Vind. Pg. Mg. Goth. Sirm. Dom. Maz. Mg. Chiffl. Flor. Med.).

[Ex variis.] S. Glaphyræ, virg. (Kal. Hor. cum Men. Chiffl.). S. Stephani, ep. Permiæ (Men. Pp. Kal. Prol.).

† Publii, mart. (Bas.). † Justæ (Men. Chiffl.). † Nestoris, mon. (Mg. Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Basilius.] Bis de S. Basilio agit codex Ostromiri, hodie et postridie, et quidem hoc die facit nudam mentionem; postridie vero recolit ejus passionem, addito etiam S. Publio, martyrii socio, et germano certaminis loco; nam hodie pro Amaseæ habet: Amazoni. [S. Stephanus.] — Hac die festum Stephani agitur peculiari modo in ecclesia Salvatoris Mosquensi, ubi corpus ejus conditum fuerat sub metropolita Cypriano, [S. Glaphyra.] teste Kal. Mosq., pag. 269. — S. Glaphyra jam occurrit nobis XIII Januarii; hodie iterum ponitur propter S. Basilium, in cujus actis nominatur non semel. [S. Justa.] — S. Justa celebratur hodie apud Græcos, [S. Nestor, monachus.] et in Actis SS., p. 424. — Ibidem ex Menæis Græcis illustratur S. Nestor, p. 424. — Præter S. Glaphyram, [Publius.] Basilio jungitur Publius, conversus audita prædicatione S. Basilii Nicomediæ, ibique passus. In Synaxariis refertur insuper duobus consequentibus diebus, et quidem in Ostromirano codice et in Menæis Græcis excusis die XXVII, in Synaxario Sirmundi, XXVIII Aprilis. In Actis SS. errore celebratur die XXV, quod putaverit cl. Henschenius proponi hunc martyrem ea die in Menologio Basilii; cum tamen certo certius laudetur ibidem die præsenti, simul cum Basilio. Utrumque jungit et codicis Ostromirani auctor, ut dixi supra, ad diem sequentem.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Stephanus Permiensis.] Magna sanctitatis fama in Russia gaudet Stephanus, Permiæ apostolus vulgo cognominatus. Natus Ustiugæ, piis et honestis parentibus, Simone et Maria, optimisque naturæ dotibus præditus, dum adhuc lectoris munus in ecclesia cathedrali urbis ageret, animarum zelo accensus, Permiensium conversionem secum mente revolvere cœpit. Quo autem eorum linguam melius addisceret, simul et Deo sese arctius devinceret, in monasterium Epiphaniæ Rostoviense abiit, ubi suscepta tonsura, sacris doctrinis addiscendis totum sese impendit, duce Maximo hegumeno. Porro cum Zyrianicæ linguæ esset admodum rudis, litterisque careret, ideo characteres excogitavit Stephanus, quibus libros ecclesiasticos exprimeret. Demum, sacerdotio initiatus a Gerasimo, episcopo Kolomensi et metropolitæ vicario, acceptaque ejus benedictione, ad opus suum peragendum sese accinxit. Primum ad ostium Vycegdæ fluminis veniens, verbum Dei gentibus prædicavit. Tum ad Ostium-Vymæ, primariam Zyrianorum sedem, progressus Christianorum numerum auxit ad mille, templumque Annuntiationis erexit, idolorum fano præcipuo in cineres redacto. Ad probandam doctrinæ christianæ veritatem, per ignem et aquam transire paratissimum se exhibuit mago cuidam, qui sese idem facturum coram turba jactaverat. Qua animi constantia et mago timorem incussit Stephanus, et victas manus dederunt præsentes turbæ, sacrum baptisma turmatim flagitantes. Duas itaque novas ecclesias eis condidit Stephanus, duoque monasteria instituit, scholis instructa. Anno vero 1383, Mosquam profectus, ut episcopum nascenti Ecclesiæ impetraret, eidem præficitur ipse a Pœmeno metropolita. In Permiam redux sedem suam fixit Ustvymæ, acceptique muneris partes tanta laude explevit, ut non solum Permiæ apostolus, sed et omnium pater, nutritor et advocatus fuerit nuncupatus. Tandem laboribus confractus, quo per octodecim annos multo ardore exantelaverat, ad aliam vitam transiit Mosquæ, anno 1396, die 26 aprilis; quemadmodum tribus ante mensibus prædixisse fertur. Officio ecclesiastico colitur. [Cfr 1) Vita S. Stephani Permiensis, auctore Epiphanio, ejus discipulo. 2) Menol. Prol., et Vers. ad h. h. 3) Dict. hag., pag. 253 et seq. 4) Philaret., Hist Eccl., II, 33 – 35, 39, 42 et 108. 5) Kulcin., Spec. pag. 15.]

DIES XXVII.

[Ex Ostromirano.] Passio SS. martyrum Basilii, ep. Amaseni et Publii (cum Mg. Maz. Med. Chiffl.).

[Ex variis.] S. Simeonis, ep. Hieros., cognati Dñi (Mst. Tern. Par. I, Rum. Kal. Prol. Hor. cum Hier. GP. Vind. Pg. Flor. Sirm. Dom. Maz. Mg. Med. Chiffl. Kal. etc. cum Chiffl.). S. Stephani, ep. Vladimiriæ in Volynia (Pat. Men. Kal.).

† Joannis, conf., abb. mon. Catharorum (Sirl. Mg. Chiffl.). † MM. Maximi, Dadæ et Quintiani (Nan.). † Aristarchi, Marci et Zenonis ac 70 (Sirl. Men. Chiffl.). † Clementis, hymnographi (Maz.). † Zosimi, mon. (Maz. Taur. I et II). † Irenes, mart. (Neap.). † MM. Sosipatri et Jasonis (Bas.). † Cercyræ, mart.(Bas.). † Saturnini, mart. et soc. (Bas.). † Eulogii, hospitalis (Men. Maz. Chiffl.). † Theodoræ et Didymi (Sirm.). † Lollionis Junioris (Mg. Chiffl.).

OBSERVANDA.

[SS. Basilius et Publius.] Valde notanda est lectio cod. Ostromirani, cui nullus alius e Slavicis adstipulatur. Refragatur et Græcis, in eo quod signet passionem, cum tamen S. Basilium martyrium consummasse 28 Martii probe constet. Verum undenam iterato veniat idem S. Basilius Amasenus, indicant Men. Mazarinea, ubi diserte agitur de translatione ejus corporis, de qua alii ad 30 Apr. Ad hæc in Ostromir. legitur: Peplii; in Menæis Græcis: Poplionis seu Puplionis. [S. Aristarchus.] — In editione Menæorum Veneta, anni 1843 Aristarchus et socii sunt prætermissi. [S. Jason.] — De S. Jasone, Sosipatro et Cercyra melius agetur die sequenti qua referri solent in Synaxariis Slavicis. — Vide de S. Clemente ad XXX Aprilis. [S. Clemens.] — In Med. signatis O, [S. Eulogius.] num. 148, et N, num. 378, post S. Eulogium additur: [S. Irene.] in S. Mocio. — S. Irenæ martyris memoriam celebrant quædam Synaxaria Græca die sequenti.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Stephanus Vladimirensis.] Adolevit Stephanus sub alis S. Theodosii Cryptensis, cujus magisterio instructus et sedulo excultus, non ultimum locum inter ejus alumnos obtinuit. Quin imo adeo in via spiritus profecit, tantaque apud sanctum hegumenum gaudebat auctoritate, ut verba ad fratres facere ab eodem non semel jussus fuerit, et in successorem ab ipsomet Theodosio, jamjam morituro, fuerit designatus, summo omnium consensu. Fungebatur etiam Stephanus officio domestici id est præfecti ecclesiæ, utpote qui et canendi artem et ritus ecclesiasticos bene callebat. Hegumenus inceptam a S. Theodosio ecclesiam lapideam perfecit, fratresque in novum monasterium induxit, aliquot tantum sociis in priore relictis, qui mortuos collegas sepulturæ traderent, et sacris mysteriis sublevarent. At quadriennio post, a fratribus, incertam ob causam, a regimine semotus, novum sibi monasterium exstruxit, Clovense dictum, illudque regula S. Theodosii dotavit et ecclesia lapidea sub titulo Beatæ Mariæ Virginis in Blachernis. Tandem ecclesiæ Vladimiriensis in Volynia præposituram adeptus, anno 1091, cum eidem sancte præfuisset, ad Dominum migravit anno 1094, die 27 Aprilis, sanctorum cultu honestatus. [Cfr 1) Vita S. Theodosii, auct. Nestore. 2) Annales, I, pag. 80, 85, 90, 96, 266. 3) Prol. et Menol. ex Pater. et Vers. ad hunc diem. 4) Dict. hag., pag. 252. — Macar., Hist. Eccl., II, 14 et 59.]

DIES XXVIII.

[Ostromiranum.] Vacat..

[Ex variis.] SS. Jasonis, Sosipatri et soc. (Mst. Tern. Par. I, Rum. Novg. 3, Chil. Sis. Og. Cap. Prol. Hor. Kal. cum Hier. GP. Vind. Coisl. Flor. Med. Chiffl.). SS. MM. Maximi, Dadæ et Quintiliani (Chil. Kal. Hor. Prol. cum Bas. Sirm. Maz. Flor. Med.). SS. MM. Zenonis, Eusebii, Neonis et Vitalis (Men. Kal. Prol. cum Bas. Nan. Neap. Chiffl. Sirm.). S. Cercyræ, virg. et mart. (Chil. Kal. Prol. cum Chiffl.). S. Cyrilli, ep. Turoviæ (Prol. Kal.). [Cyrilli, Tcelmogorensis (Hag.)]. S. Isaacii Kievo-cryptensis (Men. et Pat.).

† Patricii, ep. Prusæ et mart. (Sirl. Men.). † Memnonis, thaum. (Bas. Mg. Maz. Sirm.). † MM. Cyzicensium, Theognidis, Rufi, etc. (Men Maz.). † Miraculum Carthag. factum (Mg. Chiffl.). † Eulogii, xenodochi (Sirm .). † Evodii et Onesiphori (Chiffl.). † Septem latronum a Jasone conversorum (Chiffl.). † Encænia S. Irenæ veteris et novæ (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Jazon et soc.] Præsens dies est S. Jasoni sociisque imprimis sacer. In Par. I legitur Nazonis; in Rum. Azonis, non secus ac in Sisat. Sozipater colitur etiam 10 Novembris cum Olympa, Herodione et aliis; at apud Sirletum inscribitur diei sequenti hujus. — Chilandariense Typicon refert nomen Cercyræ nunc difficile lectu.[S. Cercyra.] In Prologo dicitur fuisse filia Cercylini regis; fusius autem laudatur in Menologio Basilii ad diem præcedentem; in elogio SS. Jasonis et Sosipatri in Menologio Mosquensi hodie. Quam narrationem valde suspectam habet Papebrochius, verba cujus accipe: Vereor, ait, ne illa aliquibus videatur fabulæ quam historiæ propior, eamdemque censuram subeat Cercylinus, rex, nomine a sua insula derivato dictus, quam filia Cercyra, Græcum ejusdem insulæ nomen referens, quod Κερκυρα scribitur: nihil enim familiarius mythologis, quam personis in scenam adducendis nomina mutuari a locis eo spectantibus etc. (Cfr. Act. SS., Jun., t. V, pag. 6 ad XXV). Ubi disces distinguere SS. Jasonem et Sosipatrum, a SS. Mnasone et Sopatro quibuscum vulgo confundi solent sive in Slavicis Menologiis et Græcis sive in Latinis. De S. Cercyra vide Acta SS. ad XIX Aprilis. Huic adduntur a quibusdam septem latrones, a Jasone conversi. Notanda lectio cod. ms. Parisini: Nazonem enim, pro Mnasone, legunt etiam pleraque martyrologia latina antiquiora, quibus perinde est scribere Mnason, Nazon et Jason. Habes itaque confusionis vestigia, etiam in Slavicis Synaxariis venerandæ antiquitatis. — De S. Zenone agit Sirletus die sequenti. [S. Zeno et soc. SS. MM. Cyzicenses.] — MM. Cyzicenses in Codd. Slavicis referuntur omnes die sequenti.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Cyrillus Turoviensis.] Cyrillus, celeberrimum Ecclesiæ Turoviensis ornamentum, divitibus parentibus Turoviæ natus et educatus, ab adolescentia sacrorum codicum lectioni potius quam mundanæ vanitati sectandæ operam dedit. Mox monasticam vitam ibidem amplexus, gratum Spiritui Sancto habitaculum factus est, jejuniis et vigiliis cæteros fratres antecellens, præsertim autem humili obedientia, quam hegumeno suo, veluti ipsimet Christo, præstare, verbo et exemplo edocebat omnes. Tum altiora charismata æmulatus in turrim sese inclusit, orationi et jejuniis jugiter vacaturus. Multa etiam conscripsit, pietatis et sapientiæ plena. Quare, rogante principe Turoviæ populoque universo applaudente, episcopus Turoviensis ordinatus est. Pontifex effectus gregem sibi concreditum tum virtutum omnium exemplo, tum doctrina christiana diligenter nutriens, tantam gloriam comparavit, ut sæculi sui Chrysostomus cognominaretur. Postquam autem Ecclesiam suam sancte administraverat, ad summum animarum pastorem migravit anno 1182. Colitur ad hanc diem; at quandonam inceperit ejus cultus incertum. [Cfr 1) Prolog., Menol. et Vers. ad h. d. 2) Vita antiqua in Codd: mss. comit. Uvarovii, tom. II, part. I. 3) Kalajdovic., Monum. liter. 4) Schevyrev, t. II, p. 223. 5) Dict. hist., pag. 152. 6) Hier. russ., t. I, pag. 225 7) et 285. Philar., Hist. Eccl. russ., t. I, p. 44 et seq.]

DIES XXIX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Memnonis, thaum. (Mst. Tern. Rum. Sis. Og. Pp. Kal. Hor. Men. Prol. cum Hier. Vind. Pg. Nan. Typ. Flor. Med. Chiffl.). SS. MM. novem, Theognidis, Rufi et aliorum, Cyzici (Par. Rum. Chil. Og. Pp. Cap. Prol. Men. Kal. Hor. cum Bas. Dom. Hier. Nan. Med. Pg. Chiffl. Fl.). SS. MM. Diodori et Rodopiani, diaconi (Prol. Menol. Kal. cum Dom. Maz. Sirm. Med.). S. Auxibii, ep. Soliorum (Rum. cum Sirm. Med. Taur.). Venerab. Patris Zosimi (Novg. 3).

† Onesiphori et Evodii, epp. et mart. (Sirl. Mg.). † Jasonis et Sosipatris (Mg. Sirl. Maz. Dom.). † Cercyræ et 7 latronum a Jasone conversorum (Mg. Sirl.). † Viginti duo Martyrum (Hier. Nan.). † MM. Zenonis et Vitalis (Sirl.). † Eusebii, mart. (Sirl.). † Simonis, cognomento Judæ, ap. (Bas. Flor.). † Thedosiæ, v. (Sirm.). † MM. Galici, Bithynii, Dii (Sirm.). † Illyrici, thaum. (Sirm.). † MM. Quintiani seu Cantiani et Attici seu Tatici (Sirm. Maz. Med. Taur.). † Patricii, ep. Prusæ (Chiffl.). Miraculi Carthagine patrati (Chiffl). † Hermæi, mart. (Sirm.). † Jacobi, Fratris Domini (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Memnon.] Hodie recoli solent S. Memnon et martyres Cyzicenses. In Bas., pro Memnone, quem retulit pridie, commemoratur primo loco S. Simon, apostolus. In Hier. et Nan. S. Memnon jungitur cum 9 martyribus. SS. martyres Cyzicenses sunt Theognis, [SS. MM. Cyzicenses.] Rufus, Antipater, Theostichus, Artemas, Magnus, Theodotus, Thaumasius et Philemon; qui omnes recensentur in Menol., Prologo et Horol. Pocajovensi. S. Rodopianus, Diodori socius, in Prologo audit Herodion. [S. Rodopianus.] — De S. Auxibio, archiepiscopo Soliæ in Cypro, actum est 19 Februarii. — Alibi jam vidimus torqueri nomen S. Illyrici; [S. Auxibius.] in Sirmund. [S. Illyricus.] mutatus est in Clerium (Κληριον); quo nomine prodit in Actis Sanctorum. Simile quid accidit S. Attico, quem alii nominant Taticum, imo et Tacitum. [S. Hermæus.] — In Sirm. Hermæo additur: τοῦ ἐν τοῦ Σιρμίου.

DIES XXX.

[Ex Ostromirano.] S. apostoli Jacobi, fratris S. Joannis Evangelistæ. (Mst. Rum. Tern. Sis. Og. Prol. Men. Hor. etc. cum Sirm. Maz. Chiffl. Dom. Hier. Vind. Pg. Flor. Mg.).

[Ex variis.] S. Donati, ep. Euroæ in Epiro (Men. Kal. cum. Chiffl. Sirl. Mg.). S. Maximi, mart. (Kal. Prol. cum Mg. Chiffl.). Inventio reliq. S. Basilii, ep. Amaseni et mart. (Kal. Prol. cum Mg. Chiffl.). S. Nicetæ, ep. Novgorodensis (Novg. Kal.).

† Jacobi, fratris Domini (Bas.). † Clementis, hymnographi (Sirl. Chiffl.). † Rufini, mart. (GP.). † Catechesis S. Ephræmi (Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Jacobus Zebedæi.] In Slavicis codd. fere omnibus proponitur hoc die S. Jacobus apost., filius Zebedæi et frater Joannis Evangelistæ; at in Bas. nominatur alter Jacobus, [S. Donatus.] frater Domini. — S. Donatus, ep. Aureæ, quem refert Sirletus, ab Euroensi minime est diversus. Cfr Acta SS., pag. 764 et seq. [S. Maximus.] — De S. Maximo videsis diem XXVIII, ubi duos martyrii socios habet; confer etiam Acta SS. ad hanc diem, ut hodiernum Maximum ab altero qui ex Asia discernas. [S. Basilius.] — De Basilio Amaseno bis agitur in Ostromirano, die XXVI et XXVII, quarum posterior est dies translationis ejus anniversaria. Acta martyrii Græca, auctore Joanne, presbytero Nicomediensi, teste oculato, vulgarunt Bollandiani ad calcem mensis Aprilis, [S. Clemens.] pag. L et sequent. — S. Clemens, confessor et hymnographus apud Græcos, luculenter illustratur in Acta SS., [S. Nicetas.] pag. 787. — Nicetas, episc., commemoratur hodie in Annalibus Novgorodiæ, 201; in quibus præterea ad 29 Nov. inscribitur: Inventio corporis Nicetæ Novgorodensis.

MENSIS MAIUS.

DIES PRIMUS.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. Jeremiæ, prophetæ. (Omnes.)

[Ex variis.] S. Batæ, mon. et mart. (Prol. Menol. Kal. cum Bas. Sirm. Chiffl. Maz. Mg.). S. Macarii, metrop. Kiov. et mart. (Hag.). [Paphnutii Borovcensis (Menol. Prol. Kal. Pp.). Gerasimi Bolonensis (Hag.). [Euthymii, Ignatii et Acacii, monachorum (Ath.)].

† Jacobi et Philippi (Neap.). † Philippi, unius ex septem diaconis (Taur.). † Bassi, mart. (Taur.). † Philosophi, mart. (Sirm. Chiffl.). † Isidoræ (Chiffl.). † Sabæ, ep. Daphnusiæ (Med. Taur.). † Sabæ, mart. (Chiffl.). † Encænia novæ ecclesiæ in palatio (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Jeremias.] Sacram Jeremiæ prophetæ memoriam recolunt initio hujus mensis Græci pariter ac Latini; et quidem in Rum. inscribitur Dormitio ejus, non secus ac in Basiliano (κοιμησις), et apud Notkerum (pausatio). Ostromiranum convenit magis cum CPolitano Morcellii, et cum Martyrologio Arabico-Ægyptiaco in quo habentur ista: Primo die Maii memoria Jeremiæ, prophetæ, sanctificati (intellige ab utero matris, ut plurimi censent). In Mstisl. annuntiatur ejus passio, dum Ternob. Par. I. Put. Sis. et cæteri simpliciter meminere S. Jeremiæ, prophetæ. In Menologio Mosquensi legitur hodie: Vita, prophetiæ et passio S. prophetæ Jeremiæ, ex Sacra Scriptura breviter adumbrata; imo octo folia integra implens et fabulis ex pseudo-Epiphanio depromptis nonnihil locupletata; de quibus legatur oportet adnotatio Papebrochii ad Ephemerides Græcas metricas, pag. XXV, et quæ tradit Falconius, pag. 89. Synaxarium Prologi, ex Chronico Alexandrino aliisque non majoris momenti fontibus desumptum, exstat jam in Collectaneis Sviatoslai, sæc. XI. [S. Macarius, metr. Kioviensis.] — Quis fuerit Macarius ille Kioviensis, docebunt modo Memoriæ Slavicæ. — Solo fere nomine innotuit Gerasimus Bolonensis, conditus in monasterio SS. Trinitatis, [Gerasimus.] prope Dorogobuziam civitatem; quod, teste Diction. hagiographico, ed. novissimæ, pag. 65, excitaverat anno 1528; juxta Muravievium vero, qui minorem sane fidem meretur, nonnisi anno 1628, toto scilicet centennio intercedente. [Euthymius, Ignatius et Acacius.] — De Euthymio, anno 1814 a Turcis occiso, egimus ad 22 Martii. Eodem anno, die 8 octobris, suspendio peremptus est a Turcis Ignatius, a baptismo Joannes, Euthymio amicissimus. Antequam autem voluntariam pro fide mortem subierit, monasticam vitam duxit in Monte Atho, et multo antea degit aliquandiu in monasterio Rylensi in Bulgaria; erat enim Bulgarus natione, ex vico Eski-Zagora, diœceseos Ternobiensis, oriundus, linguæque slavonicæ peritissimus. Quamvis autem e vivis cesserit 8 octobris, colitur tamen a monachis Montis Atho non hoc die, sed 20 Octobris; qua corpus ejus simul cum exuviis Euthymii in Montem CPoli allatum est et insuper prima Maii, qua capite minutus est Acacius, utriusque exemplum æmulatus. Obiit anno 1816 et sepulturam accepit in æde utrique dicato in Monte Atho, ubi sese ad mortem paraverat, monachorum Chilandariensium aliorumque conversatione utens. [SS. Jacobus et Philippus.] — In Neap. marmore insculptum est: Natale Jacobi et Philippi; in Menæis Taurinensibus mss, quæ citavi in titulo, mentio fit de solo Philippo, uno e septem diaconis. Jamvero quum tres sint Jacobi et duo etiam Philippi, difficile est dictu ex nudo nomine, de quibusnam agatur in Neapolitano. Sane nullum ex modo allatis hoc die referunt Kalendaria Slavica; nam de S. Jacobo Alphæi agunt 9 Octobris; de altero Jacobo, filio Zebedæi, 30 Aprilis; de Jacobo, fratre Domini, 23 Octobris; de S. Philippo, apostolo, 14 Novembris et de S. Philippo, [S. Bassus.] diacono, 11 Octobris. — S. Bassum, martyrem, cum Eusebio, Eutychio et Basilide sociis retulimus ad 20 Januarii; eumdem esse ac hodiernum, arbitrantur Bollandiani. — Iidem putant S. Philosophi nomen a facto sumptum, [S. Philosophus.] quod nempe in molli culcitro religatus provocanti ad libidinem meritriculæ præmorsam dentibus linguam in vultum expuerit; quomodo eumdem alii Nicetam seu Victorem appellavere. [Encænia Ecclesiæ novæ.] — De ecclesia nova cujus encænia kalendis Maii celebravit Photius, cum, extincto S. Ignatio, sedem patriarchalem recepit, habita etiam oratione, consulatur Cangius, CP. Christianæ, lib. IV, pag. 97 et lib. II, pag. 127. Orationis istius titulus est hic: ἔκφασις τῆς ἐν τοῖς Βασὶλείοις νέας ἐκκλησίας τῆς ὑπεραγίας Θεοτόκου ὑπὸ Βασιλείου τοῦ Μακεδόνος οἰκοδομηθέισης: descriptio novæ ecclesiæ SS. Deiparæ in palatio, a Basilio Macedone excitatæ. Vulgo tamen S. Michaelis nomine venit apud scriptores; quia utrique fuit sacra, imo et Salvatori, Eliæ et Nicolao, thaumaturgo. In Supplemento Sirmundi tacentur nomina.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Macarius, metrop. Kioviensis.] Tres Macarios Kioviensi Ecclesiæ præfuisse constat apud omnes. Horum primus, de quo nobis sermo, sanctorum Albo inscriptus, vixit sæculo decimo quinto. Secundus Ecclesiam Kioviensem rexit ab anno 1538 ad 1550, quem a schismatis macula liberum fuisse opinatur Kulcinius; tertius denique, cognomento Ragoza, unionem cum sede Romana instauravit anno 1596, in synodo Brestensi. Jamvero Macarius I Lithuania erat oriundus. Adhuc juvenis monasticum institutum S. Basilii professus est, ac dein munere hegumeni defunctus in Vilnensi monasterio SS. Trinitatis. Quod dum obiret, simul etiam universæ Lithuaniæ ecclesias et monasteria administrabat. Quantopere Sedi Apostolicæ fuerit addictus ac devotus, luculente demonstrat gravissima epistola, ad Sixtum IV anno 1476, die 14 Martii, nomine totius cleri Kioviensis et optimatum destinata, et a Macario quoque nostro subscripta; qui venit tertio loco, post Misaëlem metropolitam electum, et Joannem archimandritam Kievocryptensem. Eximia hæc epistola incipit his verbis: Universali papæ, magno soli, totius orbis luminari, Ecclesiæ luci, sanctissimo patrum patri, summoque pastorum pastori, beato Sixto, sanctæ, universæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ vicario dignissimo et reliqua. Est autem tantis Romani Pontificis laudibus plena, quantas hactenus nuspiam legere sit; Spiritum quoque Sanctum a Patre Filioque una eademque spiratione procedere apertissime profitentur Ecclesiæ Kioviensis antistites. Unde perspectum fit, vehementer errare eos, qui asserunt unionem in synodo Florentina instauratam fuisse incassum, minimeque Kioviæ perseverasse; quod in scriptis suis passim venditant auctores Russi recentiores, nimio orthodoxiæ suæ zelo abrepti. Illud quoque indubium, Macarium archimandritam non modo observantissimum exstitisse Romani Pontificis filium, sed et strenuum ritus slavici propugnatorem ac defensorem. Hinc factum, ut mortuo Jona Hlezna, seu potius Glina, metropolita, qui post Simeonem, Misaelis successorem, Kioviæ sedit, in ejus locum substitutus fuerit Macarius, anno 1495. Mox, relicta Vilna, ubi residere solebant metropolitæ Kiovienses, iter instituit Macarius, metropolim suam lustraturus. Itaque dum itineratur, in Tartarorum Crimensium manus incidit quorum frequentes incursiones memorantur in Chronicis Russis ad annos 1416, 1442, 1452, 1457, 1473, 1479, 1482, 1486; ab eisque in vico Strigolovio, seu Skrygolovio, ad Beicim fluvium prope Mozyrium sito, crudeli morte afficitur die 1 maii 1497, cum biennio tantum gregem suæ curæ concreditum rexisset. Corpus Macarii in medio campo projectum, et capite ac dextra truncatum, Christi fideles Kioviam detulerunt et in ecclesia S. Sophiæ condiderunt, magna celebritate. Est autem Macarius tam apud non unitos, quam apud Russos Romanæ Sedi unitos in magna veneratione. Olim colebatur die 18 januarii, S. Macarii Ægyptiaci anniversaria; verum ab anno 1827 coli cœpit die, qua obierat, 1 Maii. Sacræ ejus reliquiæ hodiedum asservantur Kioviæ, et quotannis prædicta die circumferuntur magno populi concursu, clero sequentia troparia, Græcorum more, interim decantante: Divina ac incruenta offerens sacrificia, sanguinem tuum, ab impiis Agarenis profusum, hostiam innocentem obtulisti Domino tuo, pastorum capiti Christo; a quo nobis suppliciter te rogantibus impetra, ut iram in gentes, bella meditantes, effundat. Et hoc alterum: Exsultat civitas Kioviensis, magnum thesaurum adepta, tuum scilicet, o beate antistes Macari, corpus corruptionis expers; thronum enim tuum ab immanium inimicorum invasione usque ad sanguinem defendisti, et nunc cælesti throno adstas, ubi et nostri memor sis, pater noster, Creatorem rogans, ut te in omnibus adversitatibus refugium habeamus, teque gloriemur, inclamantes: Gaude Macari, antistitum decus! Non absimilis argumenti est oratiuncula, quam olim in canone suo, in honorem Patrum Kievocryptensium, posuerat Meletius Syrigus: Sacromartyrum decus, o beate Macari, qui antequam visibilem in terris acciperes thronum, ad thronos præmissus es invisibiles, Deum mihi propitium redde. Indicatur beatum virum cæsum esse, priusquam Kioviam venisset. [Cfr 1) Kulcinius, Specimen, pag. 125. 2) Stebelscius, part. II, pag. 51, 71 et 72. 3) Menolog. ad hanc diem. 4) Murav., ad hanc diem. 5) Philar., Hist. Eccl. Russ., tom. III, pag. 175.]
[Paphnutius, hegumenus Borovcensis.] Paphnutius, Joannis filius, in vico Kudinovo natus, et nomen Parthenii in sacro baptismate sortitus, cum adolevisset, paterna domo clam relicta, in monasterio Vysocensi Borovscii religiosæ vitæ jecit fundamenta. Ob virtutum præstantiam morumque disciplinam hegumenus a Photio metropolita electus, assumpto schemate, in desertum, monasterio vicinum, abiit cum duobus sociis, ibique, ad fluvium Istremam anno 1440 ecclesiam erexit, et monasterium adjecit, suo nomine deinceps nuncupatum. Ibidem hegumenatus munere defunctus, et provectam nactus ætatem, obiit anno 1480, kalendis maii. Ejus natalis per universam Ecclesiam Russicam ecclesiastico cultu honoratur, statuto synodi Mosquensis anni 1547. Paphnutii Borovcensis Vitam, a Bassiano, ejus discipulo ac deinceps Rostoviæ archiepiscopo, sat prolixo calamo adumbratam, in Menæa sua invexit Macarius, metropolita; officium vero et canonem conscripsit alter discipulus Innocentius. [Cfr 1) Menol. ad h. d. 2) Dict. hag., pag. 225. 3) Philar., Hist. Eccl. Russ., III, pag. 157. 4) Muraviev, Vitæ SS. ad hunc diem ex Cod. mss. monast. S. Sergii, signato 8.]

DIES II.

[Ex Ostromirano.] SS. MM. Hesperii et Zoes, uxoris, et Cyriaci ac Theoduli, liberorum ejus (Put. Men. Kal. Prol. cum Bas. Sirl. Mg. Sirm. Maz.). Eodem die, S. Athanasii (Omnes cum Bas. Dom. Maz. Mg. Nan. Vind. Hier. GP. CP. Vind. Coisl. Mosq. Lind. Goth. Neap. Flor.).

[Ex variis.] Translatio reliquiarum SS. Martyrum et fratrum Borisi et Glebi (Rum. Pap. Leop. Hor. Kal. Prol.). S. Borisi, regis Bulgariæ (Vers.).

† Silvani, ep. et 40 soc. MM. (Chiffl. Med. Maz.). † Martyrum quadraginta in Ægypto et in Palæstina (Chiffl.). † Joannis, thaum. (Chiffl.). † Cyrilli, patr. Alex. (GP. Mosq.).

OBSERVANDA.

[S. Hesperius et soc.] Imperite habet Ostr.: SS. MM. Hesperi et Zosiæ et conjugis ejus, et Cyriaci ac Theodoli, liberorum. In Mart. Rom. et apud Sirletum Hesperius vocatur Exuperius (Cfr Acta SS., 2 Maii.) Alibi veniunt die sequenti; at hodie nominantur in Menol. Basilii et quidem primo loco. [S. Athanasius patr. Alexandrinus.] — S. Athanasio in Synaxario Callipolitano, a Scholzio edito, et in Mosq. additur S. Cyrillus, item patriarcha Alexandrinus, quemadmodum id fecerunt Menæa Græcorum excusa et Slavica, ad 18 Januarii. Dormitionis ejus esse hunc diem aperte testatur post Menol. Basilii codex Rum. In cæteris, uti in Mst., inscribitur memoria sancti Athanasii aut solum nomen, omissa omni nota, uti in Ternobiensi. Marmor Neapolitanum habet natale S. Athanasii, patriarchæ, eodem plane modo, quo ad 18 Januarii, nisi quod ibi non patriarcham vocaverit, sed episcopum, quod idem S. Eutychio patr. CPolitano contigisse animadvertimus supra. Sola Chiffletii Menæa referunt allationem reliquiarum Athanasii, scilicet ex urbe Alexandria CPolim; id tamen non obstat, quominus dies præsens ei fuerit emortualis, quippe quo, ut arbitratur Morcellius, et Athanasii mors, et corporis translatio simul acciderit, licet non eodem anno. Quæ in contrarium protulit Mazochius, ea levia sunt omnino, et argumentis ex ipsiusmet libro petitis facile solvuntur. [SS. Borisus et Glebus.] — Duplex memoratur in Annalibus Russis translatio SS. Borisi et Glebi; altera facta est anno 1072, regnante Iziaslao, sub metropolita Georgio, vivente adhuc S. Theodosio hegumeno Kioviensi; altera vero anno 1115, eodem die, quo sacræ eorum reliquiæ translatæ sunt ex ecclesia lignea in lapideam, imperante Vladimiro Monomacho. Intelligitur itaque, cur neutrius translationis mentio facta sit in cod. Ostromirano, qui annis 1056 – 1057 fuit exaratus; sed nec memoratur in Mstislavico, qui anno 1117 scriptus est. De utroque sancto agetur ad diem quo gloriosam occubuerunt mortem. [S. Borisus rex Bulgariæ.] — S. Borisi, qui et Michael, ad fidem Christi conversionem et gesta declarabunt Memoriæ Slavicæ, modo citandæ. [S. Joannes.] — S. Joannes, thaumat. ille est qui quarto hujus vocatur Palæolaurita; de quo actum supra.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Borisus, rex Bulgariæ.] Borisus, qui et Bogoris, Zvinici seu Presiami filius, Bulgariam, post crudelem Malomirum, rexit, ab anno 843 ad annum 888. Quem ut ab idololatriæ tenebris ad lucem fidei christianæ traduceret misericors Deus, qua bellis contra populos finitimos Serbos, Dalmatas et Græcos, infeliciter gestis, qua fame et peste per regionem sæviente disposuit, et consiliis denique et exemplis præclari monachi Theodori Cupharæ, tunc in Bulgaria captivi, necnon etiam propriæ sororis. Quocirca, postquam præsertim a S. Methodio, Constantinopoli in Moraviam pergente, fuisset visitatus et permotus, christianam religionem, simul cum duobus filiis Vladimiro et Simeone, anno 866 amplexus est, suscepto nomine Michaelis. At ubi proceribus et populo innotuit, principem mutasse religionem, concitatis turbis, tollere eum de medio moliti sunt. Quos ille, exigua suorum manu, prælato crucis signo, aggressus profligavit, et inopinato rerum eventu perculsos, Christo lucratus est, gentemque pene universam ad fidem catholicam traduxit. Id factum esse anno EXTI BEXTI, quemadmodum fert inscriptio, bulgaricæ versioni S. Athanasii, auctore Constantino episcopo et S. Methodii Moravici discipulo, inserta; quæ quid sibi velit, aliis inquirendum relinquo. Sane slavica non est, nec sensum ullum slavo homini exhibet. Fertur autem tanta perfectione virtutis stadium ingressus esse, ut interdiu ornamentis regiis indutus in publico procederet, noctibus vero sacco vestitus, latenter ecclesiam intraret, et super pavimentum ipsius basilicæ, substrato tantum cilicio, humi procumbens in oratione jaceret. Ne cum schismatico Photio communicaret, legatos misit ad sanctum Nicolaum I, pontificem Romanum, a quo famosas illas ad quæsita sua responsiones accepit anno 867, communionem Ecclesiæ Bulgaricæ cum Romana apertissime testantes. Mortuo S. Methodio, Moraviæ et Pannoniæ archiepiscopo, anno 885, ejus successorem ac discipulum Gorazdum, cum aliis, Clemente, Naumo, Angellario, Saba et Davide, Moravia pulsis, honorifice excepit, totamque Bulgariam, in septem diœceses divisam, subjecit Clementi, quem in ducem spiritualem sibi elegit et Archipræsulem Achridensem esse voluit. Imo et vices apostolicas sedi Achridensi in perpetuum affixit, Romano Pontifice Marino annuente, atque ita Ecclesiæ Bulgaricæ autocephaliam cum reverentia sedi Romanæ debita sapientissime conciliavit. Idem corpora SS. Martyrum Tiberiopolitanorum Tiberiopoli seu Strumitza Bregalnitzam transferri curavit et in templo, quod in eorum honorem erexerat ibidem, collocari. Paulo post, religione catholica jam stabilita, regnum terrenum dimisit, et designato successore, purpuram cum monastico habitu commutavit, eleemosynis, jejuniis vigiliis et orationi diu noctuque intentus. Interea Vladimirus, quem regem Bulgariæ in sui locum constituerat, prædas licenter cœpit agere, libidinibus vacare, omni conatu denique ad gentilitios ritus populum recenter baptizatum reducere. Quod cum audisset pater, nimio zelo accensus, sacrum habitum ad tempus deposuit, et militiæ cingulo resumpto, filium persecutus est. Quem mox cepit, oculisque privatum, in carcerem misit. Dein, juniore filio Simeone in regem constituto, ad monasterium regressus, reliquum vitæ in sancta conversatione duxit. Obiit anno 893, die 2 Maii. [Cfr 1) Pejacevich, Hist. Serbiæ, pag. 67 et seq. 2) Palauzov, Simeon, rex Bulgar., pag. 17 et seq. 3) Acta SS., t. II, Febr., pag. 563. 4) Vita S. Clementis, inferius danda, ad 22 diem Novembris. 5) Vita S. Clementis, ed. Miclosich, pag. 23 et seq. 6) Pertz, Monum. Germ, t. I, pag. 580. 7) Vita brevior S. Clementis, græce ed. Jos. Schaffarik. 8) Muraviev, Vitæ SS. ad. hanc diem.]

DIES III.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] SS. MM. Timothei et Mauræ (Mst. Rum. Put. Prol. Ternob. Kal. Sis. Chil. Men. cum Bas. Sirm. Dom. Maz. Mg. Nan. Vind. Flor. Hier. GP. Coisl.). S. Hierothei (Par. I). S. Petri Argivorum (Rum. Kal. Prol. cum Bas. Med. Chiffl. Sirm. Maz. Taur.). Obitus S. Theodosii, heg. Kievo-Cryptensis (Rum. Og. Pp. Pat. Men. Prol. Hor. Leop.). Festum B. M. V. Kievo-Cryptensis (Kalend.). Demetrii Uglicensis (Hag.).

† Inventio S. Crucis (Neap.). † MM. Diodori et Rodopiani (Sirl. Mg.). † MM. Hesperi et Zoes, et filiorum Cyriaci et Theoduli (Hier. Vind. Nan.). † M. Sebastianæ (Hier. Nan.). † Mart. 26 (Sirm.).

OBSERVANDA.

[SS. Timotheus et Maura.] Timotheus, lector, et Maura, ejus uxor, referuntur hodie apud plerosque synaxaristas Græcos et Slavos. Acta Græca videsis apud Bollandianos, Maii tom. III, [S. Hierotheus.] pag. 376 et 741. — S. Hierotheum profert hodie solus Parisinus I, nullo alio adstipulante. Putarem errore positum esse pro Timotheo. — Obiit Theodosius anno 1074; [S. Theodosius.] cujus reliquiæ inventæ anno 1091, anno vero 1108 cultu publico honoratæ a Nicephoro, metropolita Kioviensi, qui eum in Sanctorum Album inseruit. Dormitionis ejus memoria occurrit hoc die jam in Prol. sæc. XIII; at translatio reliquiarum celebratur 14 augusti; sed hæc uberius declarabuntur in Memoriis Slavicis. [Festum B. M. V. Kioviensis.] — Festum B. M. V. Kievo-Cryptensis cœptum est celebrari anno 1085, quo CPoli Kioviam allata esse fertur ipsius imago a quatuor pictoribus græcis, jubente ipsamet beatissima Virgine. A templo, in quo hactenus asservatur, accepit nomen Kievocryptensis; licet initio vocabatur Blachernica, a templo Blachernarum CPolitano, ubi pictoribus apparuisse narratur SS. Deipara. De hac icone, miraculis clara, deque festivitatis origine et progressu tractat tum Menologium excusum, ad 3 Maii et 14 Augusti; tum potissimum auctor Vitæ S. Theodosii. Quorum summa redit ad hoc: anno 1073, cum jam de erigenda ecclesia Assumptionis Kievocryptensi consilium inivissent SS. Antonius et Theodosius, apparuit B. Virgo in templo ad Blachernas CPolitano cæmentariis quibusdam eosque de erectione templi ad Cryptas Kiovienses allocuta est, formam molis ipsis præscripsit, instructosque copioso auro Kioviam ire jussit. Obtemperarunt operarii, Kioviam venerunt, visionem beatis viris enarrarunt et ita, brevi tempore, juvante Deipara, templum mire inceptum, absolverunt. Nec minus miranda est imaginis prædictæ origo: cum enim, peracto decennio, pictores, e Græcia venientes, templum B. Virginis essent ornaturi, imago beatissimæ Mariæ visu pulcherrima, sua sponte supra altare efformata fuisse perhibetur, et brevi multis miraculis inclaruisse. Quare peculiari cultu ex illo tempore celebrari cœpit eadem die, qua magni Theodosii memoriam agunt Russi. Profecto mirabilia sunt ista et quæ difficile fidem apud lectores invenient. Sed nec magis credibilia sunt ea quæ auctores indigenæ perhibent de icone B. M. Svenensis, quæ hoc eodem die celebratur inde ab anno 1288, quo Romanus, Tcernigoviæ dux, visum recuperasse dicitur, precibus coram ea fusis. Nimirum ex eis quæ de hujus imaginis origine et apparitione vulgo circumferuntur, sequitur eam non esse diversam ab imagine Kievocryptensi quæ veluti replicationis miraculo et Kioviæ manserit et ad fluvium Svenam, non procul ab urbe Briansk fluentem, inter ramos suspensa fuerit inventa. Celebratur autem præter hanc diem etiam 17 Augusti. [Demetrius Uglicensis.]Demetrii, principis Uglicensis, corporis translatio peculiari festivitate recolitur inde ab anno 1606, quo instituta est ab Hermogene, patriarcha Mosquensi. Porro translatum est corpus Demetrii e civitate Uglicensi Mosquam. Cujus translationis historiam exhibent Menæa ad 15 Maii, quo occisus est innocens puer; at hodie commemoratur in Menologio Versinskiano.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Theodosius, Kievocryptensis.] Inter omnes sanctos, quotquot ecclesia Russica religioso cultu celebrat facile principem locum obtinet Theodosius, monasterii Kievocrytensis fundator, et cœnobiticæ vitæ in ecclesia Russica institutor. Natus est in oppido Vasilevo, non procul a Kiovia, parentibus honestis et christianis, quibuscum mox in urbem Kursk migravit. Ab ineunte ætate eximia futuræ pietatis signa dedit: ecclesiam quotidie adibat, hymnis et lectioni sacræ supra ætatem intentus. Anno decimo quarto, patre orbatus, ad majora certamina sese extendit; viles pannos indutus, mundi illecebras refugiebat diligenter, lumbosque ferreo torque constringebat, licet a matre propterea increparetur frequenter, duriusque tractaretur. Nimirum perfectiorem vitam anhelabat Theodosius ad magna a Deo vocatus. Itaque, postquam domum paternam iterato relinquendi periculum nullo successu fecisset, verbera et vincula ideo a matre perpessus, tandem domo aufugit, venitque Kioviam ad B. Antonium, eumque supplex oravit ut se in discipulum reciperet. Voti compos factus anno 1051, et a Nicone tonsura donatus, mansit in obedientia Antonii, tantaque virtutum omnium præbuit documenta, ut vel ipsi magistro suo esset admirationi. Quadriennio exacto, a matre sua diu quæsitus et inventus, eidem persuasit, ut velum acciperet, et monialium regulam in Nicolai asceterio Kioviæ profiteretur. Interea Nicone Tmutoracaniam profecto, quo magni ducis fugeret iras, ad presbyteratum gressum fecit Theodosius; ac paulo post, cum nempe fratrum advenientium numero crescente B. Antonius, solitudinis alioquin amantissimus, in cryptam, seorsim positam, secessisset, ejusque in hegumenatu successor, Barlaamus nomine, in monasterium S. Demetrii a magno duce translatus esset, ad regimen unanimi consensu evehunt fratres Theodosium. Factus hegumenus, de pristino vivendi more nihil imminuit, quin potius omnium minister evasit devotissimus. Socios e cryptis subterraneis in ædem recenter absolutam transtulit, regulaque cœnobitica dotavit, a celeberrimo monasterio Studio accepta. Verumenim vero vitæ suæ exemplo multo magis, quam regula data etiam verbo fratres curæ suæ commissos erudiebat optimus magister; quæ enim docebat eos verbo, ea in se ipso et in operibus suis ad vivum repræsentabat, abstinentiam, unionem cum Deo, humilitatem, disciplinæ monasticæ studium, præsertim autem fraternam caritatem. Integram quadragesimam in jejuniis, oratione et silentio peracturus, angustæ cryptæ se includere solebat: somnum vero capiebat permodicum, idque nunquam jacens, sed sedens. Multis idcirco et insignibus donis a Deo præventus est, multosque sanctitatis suæ fama traxit alumnos. Quorum numero crescente, monasterium ampliavit illudque muro circumduxit et ecclesiam lapideam, loco prioris ligneæ, in honorem beatæ Mariæ Virginis in cælos assumptæ, quam tenerrimo affectu semper coluit, erigere aggressus est anno 1073. At brevi post, morbo correptus, quem sibi lethalem fore a Deo certior fuerat factus, non absoluta ecclesia, obiit anno 1074, die 3 maii, postquam Stephanum ecclesiarcham in sui locum designasset. Sacræ ejus exuviæ, in cryptis conditæ, in ecclesiam majorem translatæ sunt anno 1091, die 14 augusti, qua secundo colitur. In Sanctorum Albo inscriptus est anno 1180, a metropolita Nicephoro. Reliquit S. Theodosius quædam scripta pietatis plena; inter quæ nequaquam numeranda est epistola incerti auctoris de religione Variagorum, id est Latinorum, ad Iziaslaum, principem, data. [Cfr 1) Vita S. Theodosii, auctore Nestore, annalista. 2) Annales Nestoris. 3) Prolog., Menol. et Vers. ad h. d. 4) Macarius, Hist. Eccl. Russ., t. II, pag. 30 et seq.. 5) Philar., Hist. Eccl. Russ., t. I, pag. 40 et seq. 6) Kulcinius, Specimen, pag. 16.]

DIES IV.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. Aphrodisii, Medæ (cum Nan. Hier. Coisl. Neap. Clar. Div. Maz.). S. Gaii (cum Maz. Chiffl. Sirm.).

[Ex variis.]S. Silvani, ep. et mart. et 40 soc. (Par. I, Pp. Prol. Kal. cum Bas. Chiffl. Sirm. Med.). S. Olbiani. ep. Aneorum et mart. (Rum. Kal. Prol. cum Bas. Chiffl. Med. Sirm. Maz.). S. Nicetæ, heg. Mecidii (Mst. Rum. Pp. cum Sirl. Mg. Maz.). S. Athanasii, archiep. Corinthi (Rum. cum Mg. Chiffl.). S. Pelagiæ, virg. et mart. Tarsensis (Put. Chil. Og. Pp. Men. Prol. Hor. Kal. cum Sirl. Flor. Mg. Sirm. Chiffl. Coisl. GP.). S. Pelagiæ, olim meretricis (Horol.). Translatio reliquiarum Lazari, amici Christi, et S. Mariæ Magdalenæ (Rum. cum Chiffl. et Sirm.). SS. MM. Probi, Tarachi et Andronici (Sis.). S. Erasmi, mart. (Prol. Kal.). [Nicephori (Ath.)].

† Nicephori, heg. Mecidii (Bas. Chiffl.). † Joannis Theristæ, abb. Panorm. (Itg.). † Joannis Palæolauritæ (Mg. Maz.). † Hilarionis, thaum. (Mg. Sirm. Bas. Chiffl. Maz.). † Barbari, militis et mart. (Taur. Med.). † Irenes, mart. (Sirm. Dom. Maz. Hier. Nan. Vind.).

OBSERVANDA.

[SS. Aphrodisius et Gaius.] In Ostr. legitur:S. Aphrodisii, Gaimidi lege: Gai, Medæ. Permixtæ sunt duæ turmæ martyrum, in quarum altera militarunt SS. Aphrodisius, Meldas, Leontius, Antoninus, Macrobius, Valerianus et alii; in altera: S. Gaius, Neophytus et quatuor alii socii, Gaianus, Zeno, Marcius, Macarius, quos referunt Taur. et Chiffl. In Hier. adest solus Aphrodisius; in Naniano additur: et cæterorum; in utroque tamen ponitur secundo loco, post S. Irenem. In Neap.: Aphrodisii et congreg. ejus. Hinc si minus probanda est lectio Ostromirana, pari jure rejiciatur emendatio proposita a Cl. Kopitario, qui substituit Ganimedem. Rectissime Nevostrujev legendum dicit: Milidi i. e. Meldæ. Cæterum etiam in codd. Græcis, v. g. in utroque Taurinensi, ad diem 5 pro Melda leguntur nomina Medæ, Melthæ. [S. Silvanus et soc.] — De S. Silvano, ep. et soc., Nicephoro et Olbiano, tractatur in Actis SS. hac die; de Niceta, heg. Mecidiensi, ad 3 Aprilis; de S. Athanasio die quinta Maii. De S. Pelagia 29 Octobris. — Olbianus in Rum. vocatur Jovilianus.[S. Olbianus.] — Probus celebratur a Græcis 12 Oct.; [S. Probus.] Probus celebratur a Græcis 12 Oct.; apud Latinos die 11 Oct. — [S. Erasmus.] — Erasmus videtur esse idem ac ille, de quo inferius ad diem 10 erit sermo. Apud Latinos celebratur 2 Junii. — [SS. Nicetas et Nicephorus.] Nicetas, hegumenus monasterii Mecidii (Μηκίδιον), CPoli, vulgo vocatur Medicensis; uti etiam in Bas. Nicephorus, ejusdem monasterii abbas. [S. Pelagia.] — S. Pelagia in Menæis Græcis celebratur primo loco.[S. Hilarion.] — S. Hilarion in Basil. et apud Chiffletium nuncupatur thaumaturgus. — [S. Joannes. Nicephorus Athonites.] Joannis Theristæ festum agitur XXV Junii. — In libro Acoluthia Patrum hagioritarum, quem citat Pat. Ath. t. I, p. 399, traditur Nicephorus catholicam fidem dereliquisse et Gregorio Palamæ in orando fuisse magistrum. Quæ duo non modo sanctitatem, sed etiam orthodoxiam viri hujus, ut vocatur, Theophori, reddunt valde suspectam.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Clemens Alphani et fratres ejus Cyrillus, Nicephorus, Niphon et Isaacius.] Floruisse videntur sæculo duodecimo ineunte, fueruntque reipublicæ Novgorodensis præfecti, licet vita, gesta, ac virtutes plane sint nobis hodie ignota, et ipsa eorum nomina in præfectorum Novgorodensium serie prætermissa fuerint. Coluntur autem in Ecclesia Novgorodensi, thaumaturgorum titulo ornati. Corpora eorum, miraculis, ut aiunt, clara, reperta fuerunt circa annum 1162, tempore Joannis seu Eliæ, archiepiscopi, et in monasterio monialium Sokolnicensi condita, unde in monasterium S. Antonii Romani migrarunt anno 1775. Eorum memoria recolitur ad hanc diem in solo monasterio Sokolnicensi, idque non nisi ab anno 1809. [Cfr 1) Hist. hier. Russ., t. III, pag. 127. 2) De præfectis Novgorod., pag. 52. 3) Dict. hist., pag. 154.]
[Methodius, hegumenus Pesnosianus.] Inter alumnos S. Sergii Radonežensis insigniores procul dubio collocandus est Methodius; qui postquam a magistro suo vitam monasticam fuisset edoctus, accepta ejus benedictione, in profundissimam solitudinem sese abdidit, Deo soli vacaturus. Verum cum sociorum frequentiam, licet mediis in silvis positus, non posset effugere, commodiorem locum exquisivit Methodius, et ad confluentem Pesnošæ et Jahromæ cellas posuit, ædemque S. Nicolao excitavit, unde et monasterii Pesnosšiani cognomen venit. Obiit Methodius in prædicto monasterio, anno 1392 die 4 junii, hegumeni munere defunctus. [Cfr 1) Menolog, Verš. ad h. d. 2) Philaret., Hist. eccl. Russ., II, 115. 3) Kalajdovicius, Descriptio mon. S. Nicolai ad Pesnošam.]

DIES V.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. megalomartyris Irenes (Omnes cum Bas. Sirl. Typ. GP. Coisl. Flor.). Encænia S. Deiparæ Cyri (Mg.). S. Hilarionis, thaum. (Prol.).

† Nicephori Medicensis (Sirm.). † Silvani, episc. et mart. (Taur. I et II). † Pelagiæ, mart. Tarsi (Sirm. Chiffl. Vind. Hier. Nan.). † MM. Aphrodisii, Meldæ seu Medæ, Macrobii, Valeriani, Adriani, Leontii, Antonii et aliorum, Scythopoli (Taur. Med.). † Ananiæ, apostoli (Neap.). † Leonis, mon. in Calabria (Itg.). † MM. Neophyti, Gaii, Gajani (Taur. I et II. Mg.). † Barbari, mart. (Taur. I et II, Med. Sirm.). † Athanasii, ep. Corinthi (Sirm.).

OBSERVANDA.

[S. Irene.] In Prologo legitur longum elogium sanctæ Irenes fabulis refertum; quod ideo erat omittendum. — Ædes Deiparæ Κύρου, [S. Deipara Cyri.] a Cyro consule et præfecto, Theodosio Juniore imperante, ædificata, celebratur potissimum a scriptoribus, teste Cangio, ob imaginem Deiparæ, quæ ibidem magno cultu et pia veneratione colebatur. CP. Christ., IV, p. 87. — Hilarion apud alios nominatur die præcedenti. [S. Hilarion.] — De Neophyto et sociis actum est pridie. [S. Neophytus et soc.] In Menæis Græcis excusis additur: festum eorum peragitur in ecclesia SS. Cosmæ et Damiani in Darianis (ἐν τοῖς Δαρείου). Iterum redibunt XI Augusti, ad quam vide.

DIES VI.

[Ex Ostromirano.] SS. MM. Demetrii, Danactis (cum Med. Taur. I et II, Div. Sirm.).

[Ex variis.] Sancti et justi Job (Mst. Put. Par. Rum. Og. Pp. Men. Kal. Prol. etc. cum Bas. Hier. Coisl. Vind. Sirm. Dom. Maz. Flor.). SS. Andronici et Athanasiæ (Pp. cum Mg.). MM. SS. Barbari, militis et sociorum Bacchi, Callimachi et Dionysii (Men. Kal.). S. Barbari, olim latronis (Men. Kal. Prol. Hor.).

† MM. Donati, Therini et Mesiræ, sociorum Demetrii et Danactis (Med. Chiffl. Sirm. Taur. I et II.). † Parmenæ ex 70 et Euthaliæ (Sirl. cum Mg.). † Quinti, Troadii et Theodoreti Antiocheni (Sirl. Mg. Cyth.). † Theodoti, ep. Cyreneensis (Sirl. cum Mg.). † Matthæi, ap. natal. (Neap.). † Memoria SS. Pachomii, Hilarionis et Mamantis (Bas. Med. Taur. I et II. Chiffl. Maz.). † Patricii (Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Demetrius et soc.] In Ostr. habetur: Dmitri Dnactis, unde Kopitar effinxit suum Demetradnactem. SS. Demetrius, Danax, Donatus et alii citantur hodie in variis Menæis Græcis, et etiam ad XXIV Aprilis, ut ibidem adnotavimus. Dimii pro Demetrii meminit Siš. His martyribus adnumerandi sunt SS. Therinus, Mesiras, seu Meseera, et Barbarus, gladio cæsus, de quo sequens distichon:

Nomine quidem es Barbarus; ast qui te colit
Ut fortem athletam, mente barbarus non est.

Præter hunc Barbarum nominatur etiam alter Barbarus, distinctus a priore. Plura de utroque vide in Actis SS. ad hanc diem. pag. 103; præterea ad XXIV Aprilis, [S. Job.] pag. 264, n. 5. — De patientissimo Job agunt Bollandiani X Maii, [SS. Andronicus et Athanasia.] juxta Mart. Rom. — SS. Andronicus et Athanasia memorantur etiam in Acta SS. ad hanc diem, inter prætermissos, et iterum die IX Octob., qua profertur corum Vita. De eis jam egimus supra ad II Martii, quemadmodum et de SS. Parmena, Quinto, Troadio, Euthalia, Theodoreto et Theodoto. [S. Theodoretus.] — S. Theodoretus, in Slavicis codd. hodie desideratus, est is presbyter Antiochenus, aliis Theodorus dictus, qui sub Juliano passus est et colitur potissimum XXIII Oct. Cfr Acta SS. ad hanc diem, pag. 105; et quæ tradita sunt ad diem XXII et XIX Januarii.

DIES VII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] Apparitio crucis Dominicæ in cælis, Jerosolymæ (Mst. Put. Par. Rum. Men. Og. Sis. Pg. Prol. Kal. etc. cum Bas. Sirl. Dom. Mg. Hier. GP. Coisl. Vind. Mosq. Flor.). S. Acacii, mart. (Par. Og. Men. Prol. Euch. Hor. Kal. Verš. cum Bas. Clar. Maz. Mg. Hier. GP. Vind.). S. Pachomii, abbatis (Rum. cum Clar. Copt.). Nili Sorensis (Hag.). [Pachomii (Ath.)]. S. Joannes Zedazeni, et duodecim sociorum (Iber.).

† Samuelis, proph. (Neap.). † Martyrum Neophyti, Gaii, Gaiani (Chiffl.). † Joannis Damasceni (Itg.). † Codrati, mart. (Mg.). † Joannis Psichaitæ (Mg.). † Maximi, mart. (Mg.).

OBSERVANDA.

[Inventio crucis.] Inventio crucis primo loco refertur in Menæis sive Græcis sive Slavicis; et quidem in Menologiis Græcis potissimum celebratur memoria ostensœ Crucis Constantino, imperatori, cum verbis: in hoc signo vinces. [SS. Acacius et Maximus.] — Acacius seu Achatius, martyr CPoli, Latinis fere Agathius est et colitur VIII Maii cum S. Maximo Nicomed, presb., et plurimis aliis. [S. Codratus.] — S. Codratus seu Quadratus, mart. in Bithynia, commemoratur in Menæis Græcorum excusis cum suis sociis. Synaxarium est diversum ab eo quod continetur in Menæis Mediol. mss. ad 9 hujus. Apud Latinos celebratur IX Maii. [S. Pachomius.] — S. Pachomius, abbas in Ægypto, in Basilii Menologo celebratur pridie. [S. Joannes Psichaita.] — Joannes Psichaita, conf. ab iconomachis plura passus, a Latinis colitur XXV Maii. — Joannis Damasceni natalis dies celebratur hodie in Martyrologio Basilianorum Italo-Græco. [S. Joannes Damascenus.] — De S. Joanne Zedazeno sermo recurret ad 4 Novembris. [S. Joannes Zedazenus.]

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Nilus, hegumenus Sorensis.] Beloozerensis monasterii alumnus fuit Nilus Sorensis, nobilissimo Majcoviorum genere ortus. Hic, lustratis cœnobiis et asceteriis, quæ tum in Oriente, tum in Monte Atho præ cæteris celebrabantur, ad lacum Album redux, in solitudinem secessit, cellamque suam ad Soram fluvium fixit; ubi paulo post, ecclesiam B. M. V. cum monasterio Sorensi erexit. In quo non cœnobitarum, sed ascetarum regulam, quod ei peculiare fuit, invexit, ac dein in testamento suo, adhuc exstanti, fuse explicuit, asceticæ vitæ restaurator ideo cognominatus. Nec facile ad convivendum sibi admittebat candidatos; sed, turba amota, selectioribus contentus fuit. Quare universa, quam congregaverat Nilus, communitas quatuordecim tantum seniores numerabat. Humilitatis studiosissimus, fratres suos enixe rogavit, ut morituri corpus aut in campos escam feris projicerent, aut in fossam communem sine ullo honore demitterent. Paupertatem vel post mortem colere visus est; cum enim Joannes IV, Sorense asceterium invisens, lapideam ecclesiam loco ligneæ construi jussisset, regis jussionem adimplere vetuisse traditur Nilus, monasterii hegumeno in somnis apparens. Obiit die 7 maii, anno 1508, ætatis suæ septuagesimo sexto. [Cfr 1) Muraviev, Vitæ SS. ad h. d. 2) Dict. hag., pag. 213. 2) Hier. Russ., t. V, pag. 210 – 240. 4) Philaret, Hist. Eccl. Russ., t. III, pag. 160.]
[Pachomius, CPoli a Turcis interfectus.] Pachomius, Ukrainia, piis parentibus, oriundus, adhuc puer a Tartaris captivus abductus est et cuidam mahumetano ferrifabro venditus. A quo in Anatoliæ urbem Usad avehitur, et domini sui artem religionemque addiscere cogitur; at frustra. Etenim nec promissis, nec minis a Christo separari potuit Pachomius, quascumque tribulationes pro eo pati paratus. Quocirca libertati erat jamjam restituendus, cum ecce, repentino morbo correptus, decumbit. Ægrotum ad instar suorum induunt impii Turcæ, quasi nimirum ille Mahometis spurcitias fuisset amplexatus; circumcidere tamen non audent. Quæ ægerrime ferens Pachomius, cum Smyrnam mercandi causa venisset, inde in Montem Atho navigavit, vestem Turcicam habitu monastico commutaturus. Duodecim ibidem annis peractis, eremitæ cuidam socium se adjunxit, ejusque severam vivendi rationem æmulatus, diuque et varie a senioribus probatus in Anatoliam remeat, atque in eadem urbe, quam olim incoluerat, in foro publico apparet, ut christianam fidem solemniter profitendi habeat occasionem. Illico comprehenditur imperterritus confessor, et coram judice sistitur, a quo aut fidem ejurare aut certam necem subire jubetur. Supplicium eligit Pachomius, capiteque truncatus, gloriose occubuit anno 1730, die Ascensionis. Corpus ejus in insula Pathmo hodiedum dicitur asservari et cultu publico quotannis ad præsentem die celebrari. [1) Martyrol. Constantinopol., ed. Venet. 179 et seq.]

DIES VIII.

[Ex Ostromirano.] Memoria S. apostoli et evangelistæ Joannis Theologi (Omnes cum Bas. GP. Maz. Vind. Dom. Mg. Hier. GP. Pg.).

[Ex variis.] S. Arsenii Magni (Mst. Put. Rum. Chil. Og. Pp. Men. Leop. Kal. Prol. et Horol. cum Bas. Sirm. Chiffl. Dom. Maz. Mg. Hier. GP. Msq.).

† Apparitio S. Angeli, prop. (Neap.). † Melis, hymnographi (Chiffl.). † Coronæ militum, mart. (Chiffl.). † Nicomæ, mart. (Sirm.). † Tarasii, thaum. in Lycaonia (Sirm.). † Acacii, mart (Med.).

OBSERVANDA.

[S. Joannes, apostolus.] Post S. Joannem ev. in Prologo additur: Eadem die collectio sacri pulveris id est mannæ ex tumulo ejus defluentis. Fabula hæc celebratur hodie etiam a Coptis. [S. Arsenius.] — S. Arsenius Magnus a Latinis colitur XIX Julii. [S. Meles.] — Distichon de S. Mele sonat ita: Melen migrantem hymnographum ex hac vita, Laudare rythmis convenit, ut est hic mens. [S. Tarasius.] — S. Tarasius videtur distinctus esse a Tarasio, arch. CPolitano, cæterum solo nomine notus. — Neapol. lapis: Apparitio S. Angeli prop[ugnatoris];[Apparitio S. Angeli.] intellige S. Michaelis in monte Gargano; quam celebrant Latini. Ultimum compendium nec Mazochius explicuit, nec illustr. cardinalis Maii. [S. Nicomas] — S. Nicomas erat unus e sociis S. Acacii, CPoli. martyrio coronati, de quo nos egimus pridie.

DIES IX.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Isaiæ, prophetæ (Mst. Put. Par. Rum. Siš. Og. Pp. Leop. Men. Hor. Kal. cum Bas. Neap. Hier. GP. Pg. Vind. Goth. Flor. Mg. Maz. Dom.). S. Christophori, mart. (Put. Chil. Og. Pp. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Neapol. Hier. GP. Pg. Mosq. Goth. Vind. Dom. Maz. Mg. Flor.). Translatio reliquiarum S. Nicolai thaumaturgi Myris Barum (Rum. Pp. Men. Verš. Ternob. Euch. Kal. Hor. Prol.). S. Schio Syri, erem. (Iber.).

† Natalis S. Gregorii Nazianzeni (Itg.). † MM. Epimachi et Gordiani (Bas. Mg. Sirl. Med. Taur. I et II, Sirm.). † Codrati, mart. et soc. (Bas. Mg. Chiffl. Maz. Clar. Taur. I et II, Maz. Marg.). † Tryphenæ, mart. (Med. Sirm. Taur. I et II.). † Timothei, patriarchæ (Med. Taur. I et II, Sirm.). † MM. Saturnini et Rufini (Chiffl.). † MM. Acquilinæ et Callinici (Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Isaias.] In cod. Rum. perperam additur: filii Amos; a Latinis colitur Isaias 5 Julii. — In codice Parisino Christophorus sumitur pro cognomine S. Isaiæ: nec enim aliter intelligi potest titulus Theophori (bogonostza) quo decoratur propheta. [S. Christophorus.] A. S. Christophoro conversi sunt ad fidem SS. Acquilina et Rufinus, qui in codd. Græcis mss. inscribuntur disjuncti. [S. Nicolaus.] — Translatio reliquiarum S. Nicolai Barum facta est anno 1092. In Prologo exstat longum sancti elogium, cui additur narratio de miraculis ab eo patratis, peculiariter vero in S. Stephano, Dečanensi, rege Serbiæ, cui visum restituit, uti fuse evolvitur in Vita regis. (Cfr Memoriæ Slavicæ ad 30 Octobris). Festivitatem hanc ab Urbano II papa institutam, Græcis vero omnino ignotam, in Kioviensem Ecclesiam invexit, et ut in perpetuum celebraretur decrevit Ephræm metropolita anno 1092. Qua de re conferantur Prologus et Menologium excusum ad hunc diem, Kulčinius, in Specimine, pag. 114; Philaretus, Histor. Eccl. Russ., t. I, pag. 95; et Macarius, Hist. Eccl. Russ., t. II, pag. 191. [S. Timotheus.] — De Timotheo patr. conferantur omnino quæ de vocabulo illo ῥοδισμὸς disserunt Bollandiani, hac die, pag. 359 et Mazochius ad 13 Februarii; in codd. enim superius allatis legitur: καὶ ῥοδισμὸς τοῦ ἁγ. Τιμοθέου πατριάρχου. — De S. Schio, quem hodie celebrat recens Iberorum Ecclesia, agetur fusius ad diem 4 Novembris, S. Joanni Zedazeno ejusque sociis Eliæ et Stephano sacram.

DIES X.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Simonis Zelotæ, apostoli (Omnes cum Bas. Sirl. Hier. GP. Coisl. Msq. Sirm. Maz. Vind. Dom. Mg. Flor.). S. Hesychii, mart. Antiocheni (Prol. Kal. cum Bas. Sirl. Mg. Chiffl. Sirm. Maz.). SS. MM. Alphii, Philadelphii, Cypriani, Erasmi et soc. (Prol. Kal. cum Bas. Sirl. Mg. Clar. Maz. Dom. Div.). S. Isidoræ Salæ (Men. Kal.). S. Thaidis, pœnitentis (Men. Kal.). S. Simonis, ep. Vladimiriæ et Suzdaliæ (Pat. Men. Kal.).

† Laurentii (Chiffl.). † Abdæ, mart. (Dom.). † Condrati, mart. et soc. (Sirm. Chiffl.).

OBSERVANDA.

[SS. MM. Alphius et soc.] De S. Erasmo mentio facta est jam 4 Maii. Cyprianus Sirmundo est Cyrinus, aliis Cyrillus. Præter Alphium et socios martyres, quos ex Menæis Græcis in sua Martyrologia invexerunt Latini, nemo alius ex Sanctis hic citatis colitur a Latinis præsenti die. [S. Simon, ep. Vladimiræ.] — De Simone, ep. Vladimiriæ ac Suzdaliæ et hagiographo, fuse tractavimus in Actis SS. Oct., t. X pag. 877, quando de B. Aretha, monacho Cryptensi, instituebatur tractatio. Adscriptus est huic diei propter sanctum apostolum sibi cognominem.

DIES XI.

[Ex Ostromirano.] Genethliacus dies urbis (CPoleos) (Mst. Tern. Chil. Siš. Og. Pp. Prol. Kal. cum Bas. Lind. Hier. GP. Goth. Vind. Msq. Flor. Nan.). S. Mocii, mart. CPoli (Put. Tern. Rum. Par. I. Chil. Og. Leop. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Hier. GP. Coisl. Vind. Goth. Lind. Sirm. Dom. Maz. Flor. Msq.).

[Ex variis.] Sanctorum Cyrilli et Methodii, episcoporum Moraviæ et Slavicæ gentis apostolorum (Men. Kal. Prol. Hor.). S. Dioscoridis (Rum. cum Bas. Sirm. Maz. Chiffl. Sirl.). S. Theodosiæ, mart. (Prol.).

† Pachomii (CP. Hier.). † Hilarionis, mon. (Neap.). † Philippi Argyrii, mon. (Itg.).

[Natalis CPoleos.] In Græcis codicibus fit commemoratio exstructæ urbis his verbis aut similibus: μνήμη τοῦ γενέθλιου τῆς πόλεως; quod synaxarista Ostromiranus reddidit modo prorsus inaudito: Memoria sancti Genethlii et multorum. Similibus erroribus fœdatus est totus fere mensis Maius cod. Ostromirani. Zosiam et conjugem Hesperii pro Zoe conjuge, Gaimidum pro Gaio et Mida, Dmitradnactem pro Demetrio et Danacte retulimus suo quemque die; mox referetur ex eodem fonte Memoriam sanctorum Basilii, Constantini et Helenæ, pro memoria sanctorum imperatorum (βασιλεων) Const. et Helenæ. Hinc pronum est concludere, Gregorio diacono, qui codicem exaravit, præluxisse protypon aliquod Græcum diversum a Menologio Basilii et nonnihil corruptum. Nam præterquam quod in Menologio nulla fiat mentio SS. Aphrodisii, Gai, Meldæ seu Midæ, Demetrii et Danactis hoc mense, etiam encænia urbis annuntiantur paulo aliter ac in Ostromirano: ἀνάμνησις τοῦ γενέθλιου τῆς Κονσταντινοπόλεως. In Ternob. refertur memoria geneseos (bytia) urbis regiæ, non secus ac in CPolitano Morcellii: εἰς το γενεθλιον της πολεως. Mst. addit: Benevolentia Dei spiritualiter agimus memoriam regiæ urbis a Deo servatæ. Cæterum Natale usurpatur de quacumque festivitate; natale reditus, natale cathedræ, calicis, templi, imo dicitur natale terræ motus γενεσια σεισμου. Novæ urbis CPolitanæ dedicationem Græci vocant γενεθλια seu ἐγκαινια, natalitium diem; quem celebratam fuisse XI Maii, anno vigesimo quinto Constantini, tradit Hesychius Milesius, apud Cangium CP. Christianæ, lib. I, pag. 27. In Prologo: encænia regiæ urbis. In Menologio excuso inscribitur post SS. Cyrillum et Methodium his verbis: Eadem die commemoratio encæniorum regiæ urbis, quando nimirum magnus imperator Constantinus Byzantium valde ampliavit et suo nomine Constantinopolim dixit, sedeque sua e veteri Roma in eam translata, novam Romam vocari jussit, atque SS. Deiparæ patrocinio dicavit. Hæc in codicibus Ecclesiæ Mosquensis; at in Horologio Ruthenorum catholicorum festivitas hæc omnino prætermissa est. [SS. Cyrillus et Methodius, Slavorum Apostoli.] — Undecima Maii solemnis recolitur memoria SS. Cyrilli et Methodii apud Slavos in oriente et meridie degentes, puta Russos, Bulgaros et Serbos. Cur autem hanc diem elegerint difficile dictu est; id tamen antiquitus factum esse testantur Menologia Slavonica ævi remotioris. Quorum exemplo hodiernum quoque Menologium, Mosquæ excusum, continet vitam et labores venerabilium patrum nostrorum, Methodii et Constantini, qui et Cyrillus, Moraviæ episcoporum et Slavicæ gentis doctorum. Incipit vero his verbis: Tempore iconoclastarum Græciæ imperatorum, Leonis Armeni et Michaelis Trauli, ejus successoris, qui et Balbus cognominatur, item Theophili, filii Michaelis, erat Solunæ (civitas eadem est ac Thessalonica) vir quidam nobilis et dives, Leo nomine et reliqua. Collegisse hanc Vitam dicitur auctor ex pluribus Vitis manuscriptis; imo non aliud est quam quæ legenda vocari solet pannonica S. Cyrilli, slavonice excusa curis cl. Josephi Schafarik, latine vero hactenus a nemine. Eidem quædam admixta sunt ex legenda pannonica S. Methodii, quam edidit slavonice idem Schafarik, latinitate autem donavit Fr. Miklosich, slavicarum litterarum in Universitate Vindobonensi professor. Quæ autem in Menologio excuso de SS. Cyrillo et Methodio leguntur, ea fortuito casu nactus, in suum Nestorem, capite decimo, invexit Schlœzerus, nullo prorsus instituto examine; quo tamen potissimum indigebat legenda S. Cyrilli, quum plurima contineat non nisi sobrie admittenda. Ejusmodi sane est iter saracenum et disputationes theologicæ, cum Saracenis et Hebræis a S. Cyrillo institutæ atque prolixo calamo exaratæ; quæ tamen a Schlœzero vero longe similiora esse pronuntiantur, quam res in legenda Italica de translatione corporis S. Clementis aut in Bohemica de conversione Bohemorum contentæ, scilicet quia hæc e fontibus scatebant Latinis adeoque scriptori catholicis infenso parum gratæ. Quamvis debilem esse Menologii Mosquensis auctoritatem persuasum sibi habebit, quivis in rebus hagiologicis non omnino peregrinus; SS. Cyrillum et Methodium nec inter Khozaros, nec apud Bulgaros, nec in Bohemia fuisse unquam, decretorie, ut solet, pronuntiat idem Schlœzerus, Menologii Mosquensis testimonio unice innixus; in Moraviam autem Constantinopoli perrexisse per Chersonesum, hodiernam Crimeam, id valde probabile esse censet, ut nihil dicatur de aliis ejusmodi commentis, quibus caput illud Nestoris decimum refertum est, quantumvis jactitet auctor illud summa qua potuit cura fuisse confectum; sed plura expendere non est hujus loci. In Prologo annuntiatur ad hanc eamdem diem memoria venerabilis patris nostri Methodii, episcopi Moraviæ et Russiæ doctoris, accedente sequenti Synaxario, quod, quia breve est et singulare, ex integro huc referre placet: Venerabilis pater noster Methodius natus est Thessalonicæ a parentibus nobilibus et copiosis, Leone et Maria. A juventute sua in librorum scientia admodum erat versatus, corporisque viribus pollens; imperatori quoque innotuit, coram quo adstabat semper. Dum autem annum ageret duodecimum, Slavorum principatum obtinuit, inter quos toto decennio commoratus est ac linguam Slavonicam didicit literasque Slavonicas cum fratre suo Cyrillo composuit. Tum brevitatem vitæ præsentis secum reputans atque cum pœnarum quæ peccatores manent duratione conferens, timore Dei tactus, dignitatem principis abdicavit ultro, atque in montem Olympum profectus monachi habitum induit. Quadam autem die imperator misit fratrem ejus Cyrillum ad Khozaros, ut Hebræos disputando convinceret et faceret inde extorres: fuerant enim Khozari Hebræorum religionem amplexi. Adiit ille Methodium fratrem suum, qui linguam Slavonicam callebat; utque sese comitaretur impetravit. Peragrata itaque regione universa, omnes incolas ad veram religionem pertraxerunt, Hebræis profligatis. Tunc flagitare cœperunt Slaveni baptismum, Khozari doctorem, Moravi episcopum, Vlachi magistrum; rediitque Methodius Constantinopolim, et in episcopum a patriarcha unctus est, ac ad Moravos missus, ubi multis signis inclaruit. Zambrium quemdam, natione Khozarum, religione vero hæreticum, qui Christi fidem blasphemebat, publice falsitatis convicit. Indixerat nempe Moravorum princeps concilium, ad quod convenerunt Judæorum duo millia, duce Zambrio; Methodius autem venit solus. Et oppugnabant illi fidem christianam; quos omnes athleta egregius, Methodius, prophetarum et apostolorum enuntiatis, velut bino jaculorum genere armatus, obruit et devicit. Contigitque tunc signum magnum: crepuit Zambrius medius, Sedislaum vero deglutivit terra; cæteri aut igne combusti sunt, aut fuga salutem petierunt. Christiani autem jubilabant, et Methodio imposuerunt nomen Os Christi. Qui vitæ cursu completo in senectute bona migravit ad Deum. Hactenus Synaxarium, cujus auctorem esse Russum produnt titulus et totius narrationis tenor.[S. Theodosia, martyr.] — In eodem Prologo commemoratur S. Theodosia, protomartyr, cujus synaxis peragi dicitur in monasterio Dexiocratico ibique sacrum ejus corpus asservari. Ita Prologus ad hanc diem, et iterum ad 18; at in Menologio excuso et Macarii manuscripto sanctæ hujus martyris pro cultu imaginum passæ mentio fit ad diem 19.

DIES XII.

[Ex Ostromirano.] S. Epiphanii (Omnes cum Bas. Sirm. Dom. Flor. Maz. Hier. CP. Neap. GP. Coisl. Vind. Mosq. Goth. Med.).

[Ex variis.] S. Germani, arch. CP. (Mst. Rum. Chil. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Sirl. Sirm. Maz. Med. Hier. GP. Flor.). S. Sabini, archiep. Cypri (Prol. Kal.). S. Polybii, ep. Rhinocyri (Prol. Kal.). Dedicatio ecclesiæ S. Deiparæ Kioviensis (Rum.). Dionysii, archim. Radonezensis (Hag.).

† Parmenæ, ex 70, et Euthaliæ (Mg.). † Cointi seu Quinti et Troadii (Mg.). † Andronici et Athanasiæ (Mg.). † Theodoreti, presb. Antiocheni (Mg.). † Georgii in monte Maleo (Sirm. Chiffl.). † Nicephori, presb. in monast. Aphaxeos (Med.).

OBSERVANDA.

[S. Epiphanius.] S. Epiphanium, Cypri episcopum, tot scriptis illustrem, celebrant hoc die Kalendaria Græca pariter ac Latina fere universa. Accedunt in Slavicis encomia, quorum unum notabimus, in Menologio Mosquensi prolixo calamo exaratum, atque ex Vita Epiphanii, auctoribus SS. Polubio et Sabino, quæ germana non est, depromptum. Mirandum itaque erat, nihil de tanto viro tradi in Kalendario Ostromiri; verum non omnis Epiphanii memoria ibidem expuncta; nam in epilogo diserte asserit Gregorius, diaconus, codicem a se absolutum fuisse 12 Maii quo fit memoria S. Epiphanii. Quam propterea in titulo diei nil dubius statui inscribendam. In CPolitano, post S. Epiphanium Cypri, additur και λοιπων πατριαρχων, et cæterorum patriarcharum, puta Constantiensium; de quo titulo recolantur dicta ab eruditissimo Morcellio in suis commentariis diurnis, t. II, pag. 104. Perperam tamen in Goth. et Mosq. S. Epiphanius vocatur archiep. Constantinopolitanus. — S. Epiphanio, archiepiscopo Cypri, fasti plerique addunt S. Germanum patriarcham CPolitanum. [S. Germanus.] Tacent tamen duo Kalendaria omnium antiquissima, Neapolitanum marmoreum et CPolitanum a Morcellio vulgatum, quorum posterius decem tantum annis S. Germani obitus præcessisse putatur. Obiit autem S. Patriarcha anno 730. — Celebrata est dedicatio B. M. Kioviensis, [Dedicacio Ecclesiæ B. M. Kioviæ. Dionysius.] tempore S. Vladimiri, qui primus e regibus Russis fidem Christi publice est professus. — Dionysium Radonezensem refert hodie Diction. hagiologicum; licet autem vitam ejus fuse narrent auctores indigenæ recentiores, nos tamen cum antiquioribus silentio præterire malumus. Adeantur, si lubet, Vitæ SS. Ecclesiæ Russicæ, quas ex codd. mss. se excerpisse dicit Muraviev.

DIES XIII.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Glyceriæ, virg. et mart. (Mst. Rum. Sis. Og. Pp. Men. Prol. Hor. Kal. cum Bas. Hier. GP. Flor. Coisl. Sirl. Sirm. Dom. Maz. Mg.). S. Alexandri, mart. Romani (Put. Par. I. Rum. Hor. Prol. cum Bas. Hier. Med. Taur. Sirm. Dom. Goth. Msq. Vind.). S. Pausicaci seu Pausiaci, ep. Synnadarum (Prol. Kal. cum Bas. Maz. Mg. Sirm.). S. Alexandri, ep. Tiberianorum (Med. Chiffl.). S. Sergii seu Georgii, confes. CPoli (Rum. Men. Prol. Vers. cum Bas. Sirl. Mg. Sirm. Maz.). SS. MM. Heraclii, Paulini et Venedimi (Prol.). SS. Joannis, Euthymii et Georgii Iberorum (Ath.). [Gabrielis Iberi et aliorum (Ath.).]

† Germani, episc. CP. (Itg.). † Polybii, ep. (Neap.). † Nicephori, presb. in monast. Aphaxeos (Taur. I. Chiffl. Sirm.). † Laodicii, custodis carceris, mart. (Chiffl.).

OBSERVANDA.

[S. Glyceria.] In Kalendario Mosquensi S. Glyceria nominatur bis eodem die, et quidem prima vice sola, secunda cum Laodicio custode carceris et martyrii socio. Unam eamdemque esse non dubites. In Coisl. n. 199 perperam dicitur Asceria. [S. Alexander uterque.] — S. Alexander, martyr, natione Romanus, cujus festum celebrari dicitur Centumcellis, in Horologio Pocajoviæ vocatur Cyprius, probabiliter corrupto nomine Drisipari, ubi capite truncatus et in flumen præterlabens projectus coronam promeruit; non absimili corruptela nominatur Dioriparus apud Sirletum. Cæterum, probe distinguendus est ab altero Alexandro, episcopo Tiberianorum, alias Hierosolymorum; uterque fæde miscetur in Med. — De S. Heraclio martyre et sociis ejus iterum agetur in Prologo die XVIII simul cum SS. MM. Petro, [S. Heraclius et soc.] Dionysio, Andrea, Paulo et Christina; quo inscribuntur etiam in Menologio Mosquensi; in Sirletiano referuntur die XVI. [S. Germanus, patr. CP.] — S. Germanus, patr. CPolitanus, cujus natale recolitur pridie, refertur in solo Martyrologio Italo-Græco, a quo etiam adseritur Ordini S. Basilii. [S. Georgius seu Sergius.] — S. Sergium, confessorem, qui pro cultu sanctarum imaginum sub Theophilo, imperatore, verbera et carcerem passus est, consignant Menæa Græca; at in Prologo et Menol. Slavonico nominatur Georgius; unum eumdemque esse manifestum faciunt synaxaria adjecta. [S. Polybius.] — S. Polybium, episcopum Rhynocyri, Slavica Kalendaria commemorant die præcedenti, simul cum S. Epiphanio, cujus erat discipulus; Græca hodie et die proxime sequenti. — Frustra a me quæsitus est Nicephorus in Actis SS., [S. Nicephorus.] licet diserte indicetur in veteri apographo Bollandianorum ms.; non videtur esse diversus a presbytero illo anonymo monasterii Aphapseos, quem refert synaxarium Sirmundi. [SS. Joannes, Euthymius, Georgius.] — De Joanne, Euthymio et Georgio agetur 30 Junii, quamvis in Monte Atho eorum memoria recolatur præsenti die quo Euthymius obiit. De Gabriele aliisque, qui tempore Michaelis Palæologi a patr. Becco passi fuisse dicuntur, recolantur quæ ad 4 Januarii de istiusmodi martyribus Montis Atho animadvertimus. [Gabriel Iberus.] Erat porro Gabriel, monachus monasterii Iberorum, quod fundaverant Joannes, Euthymius et Georgius.

DIES XIV.

[Ex Ostromiruno.] Passio sancti Isidori (Omnes cum Bas. CP. Hier. GP. Vind. Coisl. Flor. Sirm. Maz. Dom. Sirl. Mg.). S. Pachomii.

[Ex variis.] S. Maximi, mart. (Rum. Prol. Kal. cum Bas. Maz. Sirl. Sirm. Chiffl.). Isidori Sali, Rostoviensis (Pp. Prol. Men. Kal.). S. Serapionis Sindonitæ (Men. Vers. Prol.).

† MM. Alexandri, Barbari et Coluthi (Clar. Chiffl. Med. Maz. Dom.). † Polybii, discip. S. Epiphanii (Taur. I et II, Dom. Maz.). † Gerasimi, mon. in Calabria (Itg.). † Therapontis, ep. in Cypro (Mg.) † M. Glyceriæ (Goth. Msq.). † Bonifacii, mart. (Neap.). † Deiparæ Diaconissæ (Taur. I et II).

OBSERVANDA.

[S. Isidorus, mart.] In Synaxario pervetusto Putiatæ Novgorodensis Isidorus cognominatur: archiepiscopus Otski, quasi hic martyr fuisset antistes Ecclesiæ Otiensis. Manifesta corruptela est vocis Option. — Est Magnus ille Pachomius, [S. Pachomius.] de quo recentiora synaxaria fere omnia agunt 15 Maii, Latini vero hodie. — In Prologo excuso legitur: Eadem die homilia de Serapione sene, [S. Serapio.] ubi narratur solo sindone indutum circumivisse ubique, unde et cognomen Sindonitæ accepit; at in Menologio legitur ad hanc diem ejus Vita, ex Palladio desumpta; unde concludendum est, præsentem diem esse cultui ejus dicatam. [S. Alexander, martyr.] — S. Alexander nominatur junctim cum Barbaro et Colutho; an diversus sit ab Alexandro Romano, qui commemoratus est pridie, [S. Coluthus.] non liquet plane. — S. Coluthus iterum refertur ad XIX in Bas. et in Menæis Slavicis et Græcis, sed solus. In Mediol. additur: quorum synaxis peragitur in S. Irenes æde Maritima (πρὸς θάλασσαν); de qua ecclesia est actum ad 21 Januarii. — Ædis SS. Deiparæ Diaconissæ dictæ mentionem facit Cangius, [SS. Deiparæ Diaconissæ.] IV, p. 87.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[Isidorus, Rostoviensis.] Isidorus, cognomento Tverdislaus, Germania e nobili Meisterorum genere oriundus, et in religione catholica institutus, ut fatuus pro Christo fieret, paternam domum, insciis parentibus, reliquit, et orientem versus profectus, pluribus regionibus peragratis, in Russiam tandem venit, sedemque Rostoviæ fixit, ritu romano cum græco-russico commutato, non vero fide, ut autumant auctores indigenæ. Innovavit nimirum eo tempore Ecclesiarum unionem celeberrimus semperque memorandus Isidorus, metropolita Kioviensis, deinceps cardinalis. Porro degit Tverdislaus in tuguriolo vimineo, quod non modo omni suppellectili destitutum, sed et tecto vacuum erat. Ibi noctes integras orationi vacabat aut somnum humi capiebat pluviis nivibusque expositus; die vero per urbem ambulabat veste tenuissima indutus, hominumque contumeliis obnoxius. Tandem resolutionis suæ tempus adesse sentiens, jejunio et precibus solito magis indulsit, et, tuguriolo inclusus, ad æternam requiem migravit die 14 maii, anno 1474, in hæc verba: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Beati mortem evulgavit suavissimus odor e corpore manans et universam implens civitatem. Venientes itaque fideles, Isidori corpus terræ condiderunt eo ipso loco, ubi obierat. Ecclesiam ibidem dein superstruxerunt. [Cfr 1) Prolog. et Menol. Verš. ad h. d. 2) Dict. hag., pag. 124.]

DIES XV.

[Ostromiranum.] Vacat.

[Ex variis.] S. Pachomii Magni (Mst. et cæteri fere omnes, cum Bas. Sirl. Sirm. Dom. Maz. Mg. Hier. GP. Pg. Goth. Msq. Vind. Flor.). S. Theodori Consecrati, ejus discipuli (Mst. Put. Men. Rum. Sis. Men. cum Bas. Sirl Maz. Hier. GP. Vind.). S. Achillei, ep. Larissæ (Par. Rum. Kal. Prol. cum Bas. Sirl. Mg. Sirm. Dom.). S. Nicolai, patr. CPolitani (Rum. cum Med. Taur. II, Sirm.). S. Isaiæ, ep. Rostoviensi. (Prol. Men. Pat. Pp. Kal.). Demetrii Uglicensis (Men. Prol. Kal.). [Euphrosyni, Pscoviensis (Prol. Men. Kal.].

† MM. Abdæ, Abdijesu, ep. et 16 presbyterorum et 7 virginum e terra Khaskhar (Med. Sirm. Taur. II, Chiffl. Dom. Maz.). † Barbari, thaum. (Flor.). † Anastasiæ Latrensis (Coisl.). † MM. Heraclii, Paulini et Benedicti seu Venedimi (Bas. Dom. Maz. Med. Chiffl. Taur. II). † MM. Petri, Pauli, Andreæ, Dionysii et Christinæ (Bas. Med. Taur. II). † Pueri Lampsaci, mart. (Chiffl.). † MM. Simeonis, Isacii et Bachtisii, soc. (Bas. Med. Taur. II, Sirm.). † Deiparæ περαν ἐν τῳ περιτειχισματι (Sirm.). † Imaginis B. V in Camulianis (Med. Sirm. Taur. II). † Georgii, ep. Mytilenæ (Sirl.). † Zachariæ, proph. (Neap.). S. Alexandri, ep. Hierosol. (Sirl.). † SS. Patrum in mon. S. Sabæ occisorum (Sirl.).

OBSERVANDA.

[S. Achilleus.] In Rum. legitur: Theodori, Ilarissæ, Pachomii, Nicolai. Ubi probabilissime inter Theodorum et Ilarissam excidit nomen Achillei, cum nulla sancta Hilarissa inveniatur, Achilleus vero fuerit episcopus Larissæ. [S. Theodorus Consecratus.] — S. Theodorus Consecratus profertur ab aliis die sequenti. — S. Nicolaus est patriarcha CP. cognomento Mysticus, [S. Nicolaus, patr. CP.] qui non uno occurrit die; in Div. XIV, in Taur. et Mazar. XVII, in Par. Slavico XX, etc. De eo fuse tractant Bollandiani, XV Maii, p. 509, probantque S. Nicolaum obiisse hoc die, anno 925. — Exstant ecclesiæ Demetrio, [Demetrius Uglicensis.] Uglicensi principi, dicatæ, teste Kal. Mosq. pag. 272. Cfr. Disquisitio de obitu principis Demetrii, auctore Philareto, nunc archiep. Kharcoviensi, in Prælectionibus Soc. hist. Mosq. an. 1858, t. I, pag. 1 et seq. Plura dabunt Memoriæ Slavicæ. — S. Heraclius et socii ejus occurrunt etiam tribus subsequentibus diebus, [S. Heraclius et soc.] unde iterum perspicuum fit, quanta ex hac iteratione exoriri debuerit in Synaxariis confusio. [SS. Deipara.] Ædem B. V. περαν ἐν τῳ περιτειχισματι apud Cangium non reperi. [S. Alexander, ep. Hierosol.] — S. Alexander vulgo celebratur 12 Decembris.

MEMORIÆ SLAVICÆ.

[S. Isaias, episcopus Rostoviæ et thaum.] Kioviæ natus, Isaias monachus Cryptensis fuit tempore Antonii et Theodosii. Ob sanctos mores et eximiam pietatem monasterio S. Demetrii Kioviensi præfectus est anno 1062, ac tandem ad sedem Rostoviensem evectus anno 1077. Ecclesiam suam zelo vere apostolico excolebat, et innumeras animas Christo Domino genuit. Regiones sibi subditas lustravit gnaviter; idola, ubicunque reperiebantur, igni tradidit, baptizavit alios, alios recenter baptizatos in fide consolidavit, omnes vero misericordiæ operibus sibi devinxit. Demum christiana religione, quam etiam miraculis comprobavit per universam diœcesim omnino implantata, ad vineæ Dominum migravit anno 1090, die 15 maii, sanctorum cultu jam exeunte sæculo undecimo a Rostoviensibus honoratus. Sacræ ejus reliquiæ, anno 1160 vel 1164 die 23 ejusdem mensis repertæ, in ecclesia cathedrali Rostoviæ solemni pompa fuerunt collocatæ, peculiari festivitate in memoriam hujus inventionis instituta. [Cfr 1) Nestor in Vita S. Theodosii. 2) Annales ejusdem, pag. 89. 3) Annales Nicon., II, pag. 191. 4) Vita auct. anon, in Colloq. Orthod., an. 1858, mens. Mart., pag. 412 – 450. 5) Macarius, Hist. Eccl. Russ., II. 16, 77 et 274. 6) Prolog. Menol. et Verš. ad h. d. 7) Dict. hag., pag. 124. 8) Kulčin., Specimen, pag. 21.]
[Euphrosynus, monachus Pscoviensis.] Euphrosynus, in baptismo Eleazarus, in vico Videlebensi prope Pscoviam urbem, piis parentibus ortus est circa anno 1386. Sacras litteras mature didicit, eisque legendis et recogitandis, addita abstinentia, potius quam ludis aliisve carnis oblectamentis indulsit. Continentiam adeo coluit, ut parentes, matrimonio eum adstringere volentes, clam reliquerit, vitamque monasticam, jampridem desideratam, amplexus sit in cœnobio Suiatogorio, triginta chiliometra ab urbe dissito. Cum autem virtutum ejus fama late permanaret, ut hominum applausus fugeret, in eremum secessit anno 1447, et ad Talvam fluvium per aliquod tempus eremitarum instar degit in parvulo tuguriolo, carnem jejuniis et vigiliis domans. Postmodum, adjunctis sibi sociis, ecclesiam titulo SS. Basilii, Gregorii et Joannis Chrysostomi, ab eisdem in somniis præmonitus, excitavit, et monasterium instituit, quod tamen regere præ humilitate renuit. Ipse vero regulam monasticam adumbravit, ex triginta capitibus constantem, quam in magnum suum Menologium inseruit Macarius, metropolita; nec non et testamentum reliquit, in quo paupertatis studium imprimis commendatur. Utrum vero CPolim profectus fuerit, quorumdam dubiorum solvendorum causa, dubitatur. Obiit Euphrosynus, anno 1481, die 15 maii, in monasterio suo conditus. Defuncti vitam enarravit Basilius quidam, Eleazari coævus, et alius auctor hactenus deperditus. [Cfr 1) Prolog. et Menol. Verš. ad h. d. 2) Colloq. Orthod., an. 1860, mensis Augusti. 3) Philaret., Prospect. liter., n° 101.]
[Demetrius, princeps Uglicensis.] Demetrius, quem Ecclesia Græco-Russica tanquam martyrem veneratur, filius fuit Joannis IV, cognomento Terribilis, frater vero Theodori natu minor, in lucem editus anno 1584. Nondum biennis patre orbatus, Ugliciam, Mosquæ proximam, cum matre sua mittitur educandus, Theodoro thronum ascendente. At non diu inter vivos morari datum fuit parvulo Demetrio. Nam cum Theodorus procreandæ prolis non esset capax, insuper et ægritudine consumptus brevi mori speraretur, Borisus vero Godunovius, magister equitum, regno inhiaret, jamque favore sororis suæ, quam Theodoro in uxorem dederat, summum rerum arbitrium esset consecutus, ut thronum securius occupare posset, Demetrium futurum imperii hæredem e medio tollere constituit. Itaque sicarios ad castrum Uglicense clam submittit, ut insontem puerum immaniter necent, die 15 maii, anno 1591. Corpus Demetrii, Ugliciæ conditum, inde Mosquam transtulit patriarcha Philaretus, anno 1606, die 3 junii; qua secundo colitur. Habet officium cum duplici canone. [Cfr 1) Menol. et Veršinski ad hunc diem et ad 3 Junii. 2) Kulčinski, pag. 295. 3) Philaret., De morte Demetrii