Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober XIII           Band Oktober XIII           Anhang Oktober XIII

30. Oktober


DIES TRIGESIMA

SANCTI QUI III KALENDAS NOVEMBRIS COLUNTUR

S. Calendio, martyr Nicomediensis in Bithynia.
S. Theophilus, martyr Nicomediensis in Bithynia.
SS. Martyres Afri CCXX aut CXX.
S. Lucanus, martyr in diœcesi Carnutensi in Galliis.
S. Serapio, episcopus Antiochenus.
S. Zenobius, episcopus Ægeensis, martyr.
S. Zenobia ejus soror, martyr.
S. Marcellus, centurio, martyr Tingi in Africa.
S. Nona, martyr Legione in Hispania.
S. Claudius, martyr Legione in Hispania.
S. Lupercus, martyr Legione in Hispania.
S. Victoricus, martyr Legione in Hispania.
S. Saturninus, martyr Calari in Sardinia.
S. Maximus, martyr Cumis in Italia.
S. Athanasius, martyr in Ægypto.
S. Irene ejus soror, martyr in Ægypto.
S. Asterius, episcopus Amasenus in Ponto.
S. Theonestus, martyr in Istria.
SS. Socii, martyres in Istria.
S. Ernacuag, sanctimonialis in Hibernia.
S. Thalasius, martyr Exolduni in Gallia.
S. Bajus, martyr Exolduni in Gallia.
S. Germanus, episcopus Capuanus in Italia.
S. Gonduinus, confessor in Francia.
S. Foillanus, martyr in Belgio.
S. Benedictus, episcopus Comensis in Italia.
S. Colmanus, abbas Lannensis in Hibernia.
S. Talaricanus, episcopus Sodorensis in Scotia.
S. Arildis, virgo et martyr in comitatu Glocestriensi in Anglia.
S. Ædelnodus, archiepiscopus Cantuariensis in Anglia.
S. Thyudgarus, presbyter in Jutlandia.
S. Gerardus, episcopus Potentinus in Italia.
S. Dorothea, inclusa in Prussia Orientali.
B. Alphonsus Rodriguez, coadjutor temporalis Societatis Jesu in insula Majorica.
B. Angelus ab Acrio, Ordinis Capuccinorum in Italia meridionali.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI

S. Crispini III episcopi Papiensis seu Ticinensis memoriam facit hodie Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. Putat Baronius cum aliis eum esse eumdem ac ille cui S. Epiphanius II successit et cujus festum VII januarii agitur Hanc disceptationem indicavit Bollandus ad diem VII januarii.
S. Adriani, abbatis Hiridonensis aut Niridonensis in Campania, missi a S. Vitaliano papa in Angliam, memoria occurrit hodie in vetusto Kalendario benedictino monasterii S. Salvatoris. Ejus Acta edita fuerunt ad diem IX januarii.
S. Pauli Magni, jejunatoris, nomen legitur hodie in Tabulis Capponianis [Assemannus, Kalendaria Eccles. Univ., tom. V, pag. 326.] . Est idem ac S. Paulus, eremita in Ægypto, cujus Acta sunt in Opere Bollandiano edita ad diem X januarii.
SS. Cronionis seu Euni, Juliani et aliorum XIII sub Decio imperatore Alexandriæ passorum, memoria hodie recolitur in Martyrologio Romano et Siberianis Ephemeridibus. Verum de his fuit dictum a decessoribus ad diem XXVII februarii.
S. Besam, martyrem Alexandriæ, inter sanctos diei 30 octobris numerat Castellanus in Martyrologio Universali. Ejus sociorumque martyrium in Actis sanctorum retulit Henschenius ad diem XXVII februarii.
S. Leonis Magni hodie festum indicatur in Martyrologiis Parisiensi archiepiscopi Parisiensis de Noailles, aliisque ecclesiarum Franciæ, et in Martyrologio Universali Castellani. Decessores vero nostri, Martyrologium Romanum secuti, ejus Acta ediderunt ad diem XI aprilis.
S Eutropiæ, martyris Alexandriæ, festum ad diem 30 octobris enuntiatur in Martyrologio Romano, ac proin etiam in pluribus aliis menologiis et catalogis sanctorum: sed de ea jam fuit actum a decessoribus nostris ad diem XXV maji.
BB. Raimundus Carbonii et Stephanus de Narbona, Ordinis S. Francisci, inquisitores fidei, ab Albigensibus anno 1242 occisi, memorantur hodie in Menologio Franciscano Hueberi. De iisdem quæsitum fuit, uti et de eorum martyrii sociis, ad diem XXIX maji.
S. Eusebii, martyris Nicomediensis, de quo hodie in Martyrologiis Hieronymianis, gesta enarrata fuere ad diem XXX maji.
SS. Ammon, Zeno, Ptolomæus, Ingenuus et Theophilus, martyres Alexandrini in Ægypto, ad hanc diem Martyrologio Universali Castellani sunt inscripti. Sed nobis prætermittendi sunt, quia de iis egerunt decessores nostri ad diem I junii.
S. Marcianus. martyr, episcopus Syracusanus in Sicilia, annuntiatur hodie in Ephemeridibus metricis Siberi, in Catalogo Generali Ferrarii, in Anno Græco-Slavico Martinovii, qui secutus est, præter fastos slavicos, libros liturgicos græcos aliosque origine Constantinopolitanos: unde constat eum in hac civitate hodierno die olim celebratum fuisse. At Syracusani ejus festum eodem die agunt, quo decessores nostri Acta ejus illustrarunt XIV junii.
B. Teresia seu Tarasia, filia Sancii regis Lusitaniæ, matrimonium cum consanguineo Alphonso, rege Legionensi in Hispania, iniit. Verum cum Cœlestinus papa III illud nullum esse declarasset, Tarasia Ordinem Cisterciensem Lorvarnii ingressa, obiit anno 1270, agens annum septuagesimum secundum. Ejus memoria hodie celebratur in Kalendario seu Martyrologio Cisterciensi anni 1689, uti et in Menologio Cisterciensi Henriquezii, aliisque hujus Ordinis sanctorum et beatorum catalogis. Acta B. Tarasiæ ejusque sororis B. Sanciæ illustrarunt decessores nostri ad diem XVII junii.
S. Maxentii, presbyteri et abbatis in agro Pictaviensi, fit hodie mentio in Martyrologio Gallicano et in Ferrarii Catalogo generali Sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt. Ejus Acta in Opere Bollandiano edita sunt ad diem XXVI junii.
S. Swithuni, episcopi Wintoniensis in Anglia, ordinatio memoratur hodie in Auctario Usuardino Altempsiano, imo Wintoniensi: nam hic codex olim in ea ecclesia usitatus fuit [Cfr. Hampson, Medii Ævi kalendarium, tom. I, pag. 431.] . De S. Swithuno ejusque ordinatione dictum est in hisce Actis ad diem II julii.
S. Geronis alias Jeronis seu Hieronis, martyris in Hollandia, memoria hodie recolitur in Martyrologio Usuardino matriculæ Cartusiæ Ultrajecti. Sed de hoc sancto viro quæsitum fuit in Actis Bollandianis ad diem XVII augusti.
SS. Asterius, Claudius, Neon et Theonilla occurrunt hac die in Martyrologio metrico Siberi. S. Asterii nomen quoque inscriptum est aliis fastis Slavicis indicatis in Martinovii anno Græco-Slavico. De iisdem in Prætermissis diei 29 octobris [Acta SS., tom. XII Octob., pag. 775.] , ubi et monitum fuit eorum Acta a decessoribus fuisse illustrata ad diem XXIII augusti.
S. Genesii, martyris Arelatensis, ad hanc diem meminit Usuardinum Martyrologium auctum domini Du Cheval Divionensis [Martyrologium Usuardinum Sollerii ad diem 30 octobris.] . Ejus res gestæ fuerunt descriptæ in Opere nostro ad diem XXV augusti.
B. Liberatus a Lauro hac die occurrit in Martyrologio Franciscano novis curis edito anno 1879 jussu Bernardini a Portu, Ordinis minorum ministri generalis, sed ejus laudes celebratæ fuerunt ad diem XXVI augusti. Requies Patris sancti magni, Cyriaci Corinthii, sub Theodosio imperatore [Dillmann, Catalogus codicum mss. Bibl. Bodleianæ Oxoniensis, part. VII, Cod. Æthiop., pag. 43.] : hæc in Synaxario Coptico Michaelis, urbium Atribi et Meligi episcopi, quod ex arabico redditum est æthiopice, legimus ad diem 3 mensis Hedar, quæ nostræ diei 30 octobris respondet. Cujus Synaxarii originem ad Vitam SS. Athanasii et Irenæ infra explicabimus. Non possumus tamen inde non colligere S. Cyriacum cultu ecclesiastico in Ecclesiis Coptica et Æthiopica fuisse cohonestatum. Ejus Acta, a Cyrillo ipsius discipulo conscripta, illustrarunt decessores nostri ad diem 29 septembris. Quare nobis brevissime tantum de eo loquendum. Equidem quum encomium Synaxarii æthiopicum, quod in nostri gratiam in anglicum vertit clarissimus Guillelmus Wright, magister linguarum orientalium in academia Cantabrigiensi, haud parum discrepet a primigeniis Actis, præconii compendium cum Cyrilli scriptione conferimus. Jam vero natus est Corinthi S. Cyriacus, uti e Synaxario discimus, parentibus orthodoxis, ab iisque religionem orthodoxam doctus. A consobrino suo Petro, Corinthiorum episcopo, (qui ejus curam, petentibus parentibus, suscepit), creatus fuit lector jussusque Scripturæ sacræ studere, eamque populo in ecclesia et episcopi familiaribus prælegere. Habens annos octodecim, nuptias a parentibus oblatas sprevit, et, post plura monasteria in patria visitata, venit Hierosolymam, monasticam vitam admissurus. Hinc consilio Cyrilli, illius oppidi episcopi, abbatem Romanum, monachorum Palæstinæ patrem, adivit, et sub ejus ductu omnigenis monasticis virtutibus fulsit. Claruit et miraculis, omnes ægrotos sanitati restituens. Eum sibi socium adjunxit Cyrillus episcopus Hierosolymitanus, sese ad concilium Constantinopolitanum, adversus hæreticum Macedonium coactum, conferens; ubi ei jussit, adstantibus synodi Patribus, Sancti Spiritus partes propugnare. Paruit S. Cyriacus devicitque Macedonium. Tandem ætate valde provectus pientissime quievit in Domino, tempore Theodosii, patris Arcadii et Honorii. Subjungit Michael S. Cyriaci corpus suo tempore, id est, nongentis annis post ejus obitum, incorruptum Hierosolymis servari. At hæc narratio multis in locis, uti monuimus, pugnat cum Vita S. Cyriaci a Cyrillo Schytopolitano, ejus discipulo, descripta. Ex hac enim lucubratione collegimus [Acta SS., tom. VIII Sept., pag. 142 et seqq. Cfr. ibid., tom. I Martii, pag. 386 et seqq.] S. Cyriacum Corinthi e Joanne presbytero et Eudoxia, anno 448, sub Theodosio juniore, natum, et creatum ab avunculo Petro Corinthiorum episcopo lectorem, multumque S. Scripturæ studuisse. Addit Cyrillus eum octodecim annos habentem venisse Hierosolymam, ibique, Anastasio episcopo, ab Eustorgio, viro sancto, hospitio fuisse acceptum, et dein missum ad S. Euthymium abbatem, qui eum monastica veste induit æducandumque tradidit S. Gerasimo, alterius cœnobii abbati. Post S. Gerasimi obitum modo hic, modo illic in Palæstina monasticam egit vitam. Factus presbyter magna alacritate errores Origenistarum impugnavit. Tandem anno ætatis centesimo nono, Christi quingentesimo quinquagesimo sexto, in cœlum migravit. Atque hoc est breviarium narrationis Cyrilli, cui utpote S Cyriaci discipulo, omnino est fidendum. Verum Michael, Atribensis episcopus, a Cyrillo Schytopolitano haud mediocriter discrepans, incidit plures in errores: quorum origo est, quod existimavit S. Cyriacum tempore Theodosii Magni imperatoris floruisse (379 – 395), ac proin et tempore S. Cyrilli episcopi Hierosolymitani (351 – 386) et concilii Constantinopolitani anni 381: cum contra, Theodosio juniore imperatore (408 – 450), Anastasio episcopo Hierosolymitano (458 – 478), et Origenistis suam doctrinam spargentibus, fuerit inter vivos. Quare Michael S. Cyriaci gesta interpretatus quasi Theodosio Magno imperatore essent peracta, episcopum a sancto monacho Hierosolymis visitatum, Cyrillum nuncupavit, uti et hæreticos, ab eo impugnatos, Macedonianos. Quæ sufficiunt pro nostro scopo. Qui plura cupiat sancti Cyriaci Acta sincera adeat in Opere nostro ad diem XXIX septembris.
S. Artemæ seu Artemonis, discipuli, ut aiunt, S. Pauli, festum ad hanc diem agunt Ferrarius in Catalogo sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt, et Castellanus in Martyrologio Universali: sed de eo actum fuit in nostris Actis ad diem XXI junii.
S. Fraterni, episcopi et martyris Autissiodorensis, memoria hodie recolitur in Galesinii Martyrologio Romano, in Ferrarii Catalogo Generali et in Saussayi Martyrologio Gallicano. Ejus Acta illustrarunt decessores nostri ad diem XXIX septembris.
S. Victoris martyris translatio in Troja civitate, quæ et Xanthis aut alia simili forma legitur, hodie in auctariis aliquot Usuardinis, in Canisiano Martyrologio, in Catalogo Generali Ferrarii, in Martyrologio Gallicano Saussayi et aliis fastis memoratur. Hic S. Victor alius non est ac socius S. Gereonis celebratus in tomo V octobris Actorum nostrorum et in ejusdem tomi auctario, ad diem X octobris.
S. Rogatianus presbyter et S. Felicissimus, martyres in Africa, memorati hodie in auctario Usuardino Hagenoyensi [Martyrologium Usuardinum Sollerii, pag. 638.] , illustrati fuerunt in Opere nostro ad diem XXVI octobris.
S. Cyriaci, episcopi Constantinopolitani, nomen hodie Tabulis Capponianis, Kalendariis Melchitarum anni 1046 [Wright, Catal. of Syriac manuscripts. pag. 201.] et Jabobitarum anni circiter 1600 [Assemanni, Bibl. Apostol. Vatic. codd. mss., tom. II, pag 275 et seq.] inscribitur. De eo egimus ad diem XXVII octobris.
B. Stephanus Cioni seu Agazzari, Senensis, celebratur hodie in Bologna perlustrata Antonii Massini. De eo actum est in Opere nostro ad diem XXVIII octobris.
SS. Joannem et Wilfredum, episcopos Augustodunenses, hodie celebrat Ferrarius in Catalogo sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt. Solius S. Joannis meminit Saussayus in Martyrologio Gallicano. At eos non esse alios ac S. Joannem Beverlacensem, ejusque successorem in sede Eboracensi, S. Wilfredum juniorem, sequitur ex dictis in Prætermissis ad diem XXIX octobris
S. Theodorus, abbas Viennæ in Galliis, præpostere memoratur hodie in Auctario Usuardino Hagenoyensi. Ejus Acta edita sunt in Opere nostro pridie, scilicet ad diem XXIX octobris.
S. Genito, patri S. Gendulphi, ecclesiam Oblinci (Le Blanc) in antiqua diœcesi Bituricensi dicatam fuisse refert Castellanus, recensens sanctos Galliæ die 30 octobris cultos. Ejus gesta descripsimus ad diem XXIX octobris.
B. Thomæ Florentini, alias Reatini, vel Bellacio, Ordinis FF. Minorum Strictioris Observantiæ, res gestas ad hodiernam diem Vitis Sanctorum Butleri inseruit Franciscus Xaverius De Ram. Nos vero beati viri Acta illustrabimus ad diem qua ejus festum indulto pontificio celebratur,. XXXI octobris.
B. Noitburgis neptis, ut fertur, Plectrudis, uxoris Pipini Heristalli, hoc die in nonnullis catalogis Sanctorum Germaniæ inscribitur. Ejus Acta explicabimus ad diem qua in martyrologiis Usuardinis auctis memoratur,… XXXI octobris.
S. Leontii, consularis et confessoris, natalis apud Terracinam Campaniæ civitatem memoratur hodie in Auctario Usuardino Greveniano, in Martyrologiis Gallesiniano et Canisiano ac in utroque Catalogo Ferrarii, vel etiam aliis fastis. Sed cum de hoc S. Leontio potissimum agatur in passione S. Cæsarii diaconi, cujus opera fuerit ad fidem conversus, S. Leontii, confessoris, Acta una cum S. Cæsarii martyrio illustrabimus ad diem I novembris.
S. Pontianus, papa et martyr, a Rabano, Castellano, aliisque hodie laudatus, ad diem qua in Martyrologio Romano memoria ejus celebratur, a nobis illustrabitur, scilicet XIX novembris.
S. Saturnini, episcopi et martyris Tolosatis in Galliis, natalis hodie proponitur in Auctariis Usuardinis. Melius celebratur in aliis fastis beati episcopi translatio. De hac uti et de passione sancti martyris agemus ad diem qua præcipue colitur,. XXIX novembris.
Stephanus Orosius II, rex Serbiæ, hac die ut sanctus colitur a Serbis. De eo disputabitur ubi dicendum erit de Stephano Orosio V, ad diem… II decembris.
S. Macarii, martyris Alexandrini sub Decio, festum in Martyrologio Romano annuntiatur. De eo agemus, qua die iterum recurrit in Martyrologio Romano, VIII decembris.
SS. Alexandri, utriusque Ammonariæ, Dionysiæ et Mercuriæ, martyrum Alexandrinorum, ad hanc diem mentionem facit Castellanus. Nos vero eorum gesta illustrabimus sub die quo in Martyrologio Romano laudantur, XII decembris.
SS. Hero, Ater et Isidorus, martyres Alexandrini, hodie recoluntur a Castellano in Martyrologio Universali. In nostro vero Opere eorum gesta dilucidabuntur, quo die celebrantur in Martyrologio Romano, XIV decembris.
S. Sylviam virginem hodie memorat Arturus a Monasterio in Sacro Gynecæo. Sed ejus memoriam recolemus in Actis nostris, quo die Brixiæ, uti colligimus ex Josepho Onofri [De Martyrologio Brixiano tractatus Papebrochii, p. 60, Brixiæ 1855.] et Josepho Brunati [Leggendario di Santi Bresciani, p. 61, edit. Brescia 1834; Vita o gesta di Santi Bresciani, tom. I, pag. 289, edit. Brescia 1854. Commentariolum de tribus sanctis Brixinensibus. pag 3.] , honoratur, XV decembris.
S. Nemesion, martyr Alexandrinus, ad hanc diem occurrit in Martyrologio Universali Castellani. De eo agendum erit quo die ejus memoria fit in Martyrologio Romano, XIX decembris.
S. Alvitus, qui et Avitus, episcopus Legionensis in Hispania, occurrit hodie in Catalogo Generali Ferrarii. Legionenses olim ejus natalem signarunt ad diem 5 septembris [España sagrada, tom. XXXV, pag. 97. Cfr. Sainz de Baranda, Coleccion di documentos ineditos, tom. XXII, pag. 400.] , sed festum nunquam videntur celebrasse. Extra dubium tamen est ejus cultus publicus, qui non secus ac ejus gesta illustrantur in Hispania sacra; cui, ex mandato Collegii a monumentis historicis provinciæ Legionensis, accessit anno 1866 singulare documentum de ejusdem beati viri sepulcro. Ad diem III octobris, ad quam ejus memoria etiam obvia facta fuerat, dixerunt decessores nostri de hoc sancto in Opere nostro actum iri ad diem qua verisimilius obiit, XXVII decembris.
S. Maximi Apamensis, de quo hodie in Martyrologio Romano, mentionem infra facimus in Commentario Prævio S. Maximi Cumani.
S. Maximus Compsanus ad hanc diem celebratur in Martyrologio Hieronymiano Epternacensi. Sed idem est ac S. Maximus Cumanus, cujus Acta infra in hoc tomo illustramus.
SS. Januarius, Marcianus, Nazarius, Gervasius, Protasius et Celsus puer, in Martyrologiis Hieronymianis Lucensi, Bernensi aliisque hac die Antiochiæ passi esse dicuntur. In his nominibus errorem irrepsisse suspicatur Florentinius. Nec absurda est hæc conjectura: nam primo Mediolani celeber est cultus die 19 junii quorumdam SS. Gervasii et Protasii, et die 28 julii quorumdam SS. Nazarii et Celsi pueri: dein in iisdem aliisque Martyrologiis Hieronymianis ad diem 19 junii legitur: In Mediolano natalis sanctorum Nazari, Gervasi, Protasi et Celsi pueri. De his sanctis actum fuit in nostro Opere Bollandiano ad diem 19 junii et 28 julii, scripsitque commentarium valde prolixum Puricellus [De SS. martyribus Nazario et Celso, ac Protasio et Gervasio.] . Quare non imprudens existimandus erit, qui illos eosdem ac inscriptos hac die in Hieronymianis laterculis arbitrabitur, atque etiam librarium Antiochiam loco Mediolani scripsisse. Sed de his sanctis martyribus videat lector quæ infra pagina 243 scripta sunt.
SS. Januarii, Marciani, Marci, Martialis, Petri et Antici, qui in Martyrologiis Hieronymianis feruntur fuisse martyres Nicomedienses, memoria explicabitur infra pag. 241 in Sylloge de SS. Calendione et Theophilo.
S. Savinum episcopum, Senis cultum, inter sanctos hujus diei numerat Ferrarius in Catalogo Sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt. In Annotatis adjectis fatetur idem hagiologus se hujus sancti episcopi ignorare sedem, suspicatus eum fuisse episcopum Clusinum: sed præsulem hujus nominis Clusinis præfuisse non invenimus. Macedo [Divi tutelares Orbis Christiani, pag. 122 et seqq.] et Fastorum Senensium auctores [Fasti Senenses, pag. 3. Cfr. Pecci, Storia del vescovado di Siena, pag. 145 et seq.] referunt ejus reliquias simul cum reliquiis SS. Ansani, Crescentii et Victoris in ecclesiam cathedralem Senensem anno 1107 fuisse translatas, ipsosque sanctos Senensium patronos delectos.
S. Felicis, episcopi Martani et martyris, natalem nostris temporibus celebrari Tuderti in Umbria indicat Ferrarius in Catalogo suo generali; et recte, nam ejus festum ad diem 30 octobris inscriptum est in kalendario liturgico Tudertino. Idem ad eamdem diem ex illius ecclesiæ Officiis propriis breviter narravit S. Felicis, episcopi Martani, martyrium; quæ narratio inde transivit in Hagiologium Italicum. Castellanus autem in Martyrologio Universali, nodum, qui hoc loco latet, solvit aut potius tenebris involvit: In ducatu Spoletino, inquit, S. Felicis de Janocastro, culti Tuderti ut episcopi alius sedis et martyris. Quoniam in Martyrologio Romano ad diem 18 maji legitur: Spoleti sancti Felicis episcopi, qui sub Maximiano imperatore martyrii palmam adeptus est: (ubi Spoletum loco Hispelli, vulgo Spello, scriptum fuit); dixit Henschenius noster ad hanc diem [Acta SS., tom. IV Maji, pag. 167 et seqq.] de S. Felice, episcopo Spellatensi martyre. Ubi ostendit eum diversum esse ab homonymo, cujus corpus Spalati in Dalmatia servatur, et numquam ad Spalim in Vasconibus, ut placet fabulatoribus, translatum: et dubius quærit sitne S. Felix, Hispellas episcopus, idem ac S. Felix, episcopus Martanus dictus: non audet affirmare adversus Donnolam, dicentem Martanam civitatem imaginariam potius quam veram a se deprehensam, omnibus antiquis scriptoribus incognitam. Quare hujus rei examen ad hanc diem remisit. Verumtamen nolim ea de re ingentem commentarium scribere, ex quo quippe plus fumi quam lucis exoriatur; sed breviter pauca quædam certa indicabo. Imprimis negari nequit Hispellum, non procul Fulginio situm, olim non ignobile fuisse oppidum, ut colligitur ex decreto Constantini M. sub annum 326 edito de ludis ibidem celebrandis [Orelli-Henzen, Inscriptt. ital., tom. III, num. 5580.] ; deinde S. Felicis, episcopi et martyris, natalem huic loco adscriptum fuisse sæculo IX ab Usuardo atque etiam forte ab Adone ad diem 18 maji: qui martyrologi ad diem 30 octobris S. Felicis Martani nomen omiserunt; ita ut S. Felicis Hispellatis exsistentia extra controversiam sit, et de solo sancto Felice Martano dubitetur; maxime quod ejus Passio, a Possevino, Jacobillo, Ferrario et multis aliis edita, eadem sit ac S. Felicis Hispellatis, quæ in his Actis nostris lucem vidit ad diem 18 maji. Quo argumento lis dirempta foret, nisi quotidie fere obvia nobis essent Acta ab uno sancto translata ad alium, maxime si homonymi sint. Quod autem Martana civitas numquam exstitisse dicitur, certa res non est. Constat enim in planitie prope Montes Martanos olim floruisse Vicum Martis, ad orientem prospicientem Spoletum, ad occidentem Tudertum, ad meridiem oppidum ducale S. Gemini, et ad septentrionem Terram de Massa. Quin imo illud oppidum ex ruderibus Martanis ædificatum fuisse traditur. Anonymus enim, qui siglis G. M. S. nomen indicavit et opusculum suum anno 1771 Romæ excudi fecit [Vite de santi della Città Martana e beati della Terra di Massa nell' Umbria, con un discorso storico, dedicate all' Illmo e Rmo Monsignore Francesco M. Pasini, vescovo di Todi. Roma 1771. Nelle Stamperia di Michelangelo Barbiellini nel Palazzo Massimi.] , lapidibus pluribus, quibus inscripti erant VICANI VICI MARTIS, Tuderto proximis, videtur hanc rem manifestam fecisse. Quivicus idem sit oportet ac statio AD MARTIS inscripta trinis Itinerariis argenteis a Gadibus usque Romam, anno 1852 repertis [Orelli-Henzen, Inscriptt. lat., num. 5210, tom. III, pag. 25.] . Quæ statio distabat a Mevania (Bevagna) XVI P. M. et a Narnia XVIII, ad viam Flaminiam. Atque ab hoc locorum ordine non discrepat Itinerarium Antonini Pii, ubi iter ab Urbe per Picenum describitur. Civitatem quoque Martanam sive Martensem olim dictam fuisse Taciti testimonio confirmare voluit anonymus; sed commentatoris cujusdam, non Taciti retulit verba. Melior auctoritas est lapis turri ecclesiæ S. Mariæ in Paniano insertus, si genuinus sit; in quo quippe legatur: R. Q. VV. CIVITATIS MARTANÆ TVDERTINORVM MARCI ANTONINI L. D. D. Non ausim itaque cum Donnola affirmare civitatem Martanam imaginariam esse, adeoque nullos habere potuisse episcopos. Quam si detur esse veram, hinc tamen non sequitur episcopos ibidem sedisse S. Felicem et S. Brictium, quum utriusque Acta neque antiqua sint, neque multæ auctoritatis. Rursum autem negari non posse videtur Hispelli exstitisse aut etiamnum exstare sepulcrum S. Felicis cujusdam corpore vacuum, quod alio translatum sit. An Janocastrum, ubi olim a medio scilicet sæculo X, exstitit Benedictinorum monasterium, anno 1450 in conventum Eremitarum S. Augustini conversum, anno 1798 a Gallis suppressum, et quinquennio post, Augustinianis Spoletum in Lauretanum cœnobium introductis, a Pio VII concessum Passionistis? Aliud suadet vetus hujus loci martyrologium, in quo ad diem 30 octobris legitur: Prope Janum comitatus Spoleti S. Felicis, episcopi et martyris; qui quum esset episcopus civitatis Martanæ, jussu Tarquinii præfecti pro fide Christi primo ad columnam ligatus et multis verberibus afflictus, exinde in ahenam missus ferventi oleo, præterea super cratem ferream ardentibus prunis positus; cum nullo tormentorum genere posset a fide divelli, demum capite gladio percussus occubuit. Sed hoc elogium, ex malefidis Actis S. Felicis depromptum, recentius est quam ut omnem dubitationem tollat de loco unde acceptum sit sacrum corpus. Et quidem in illis Actis nulla sit mentio de qualicumque translatione; ut hæc videatur peracta non statim post martyrium, ut nunc illi volunt, sed potius post conscripta Acta, occasione forte fundati medio sæculo X monasterii. Neque Hispellum, vicinum Fulginio, a Giano plurimum distat, scilicet secundum Boscovicii mappam non plus milliaria romana duodecim; ita ut inde tam facile fere transferri potuerit quam ex Vico Martis. Quæ omnia adjuncta quum diligenter consideraverit lector, statuat ipsemet verisimiliusne sit annon, in Vico Martis olim erectam fuisse sedem episcopalem, non nisi ex incertissimis monumentis cognitam; in eadem sedisse (ut S. Brictium omittam) S. Felicem, sæculo IX martyrologos adhuc latentem; corpus, quod Giani colitur, non Hispello, (ubi S. Felicis sepulcrum vacuum sit), Gianum fuisse translatum, sed huc devectum brevi post martyrium, de qua re nihil dicatur in Actis, licet recentioribus. Quum itaque tot sint dubitandi causæ, nolim singulari commentario agere de S. Felice, quem episcopum dicunt Martanum. De quo qui plura volunt, adeant Possevinum, Jacobillum, Ferrarium, et Donnolam, historicos quoque Tudertinos et Spoletanos, et præterea Petrum Stefanuccium, Augustinum a S. Felice, Angelum Alexandrinium, anonymum qui anno 1760 Fulginii scriptiunculam suam edidit, supradictum anonymum anni 1771 et clericum Excalceatum seu Passionistam, qui anno 1809 libellum suum Fulginati prelo subjecit, et alios (si qui forte sint) ejusdem sancti biographos.
S. Monachus, cujus ætas, professio aliaque nunc plane ignorantur, quondam die 30 octobris colebatur in Stevenston parœcia, olim nuncupata Steynstoune, in comitatu Ayr in Scotia. Quo loco ei ecclesia certe dicata fuit: nam quidam Archibaldus in diplomate diei 7 octobris anni 1547 dicit: Do et lego animam meam omnipotenti Deo … corpus meum sepeliendum in ecclesia sancti Monachi de Steynstoune. Ibidem singulis annis, die 30, (cui nomen olim et nunc dies S. Monachi, anglice St Monk's-day et euphoniæ causa Sam-Maneuke'sday) fiebat supplicatio publica: vespere ducebantur choreæ. Addit Alexander Forbes existere in parochia Sorn terram cui nomen Auchmannoch [Alex. Forbes, Kalendars of Scottisch Saints, p. 412.] .
S. Crispini II, episcopi Ticinensis, hodie festum celebrant hujus diœceseos clerici. Dicitur sedem Ticinensem ab anno 275 ad annum 305, defuncto S. Epiphanio I, tenuisse et sacellum S. Crucis ac templum SS. Cosmæ et Damiani ædificasse [Gualla, Sanctuar. Papiense, p. 11. edit 1505; Romualdus a S. Maria, Papia Sacra, part. I, pag. 124; part. II, pag. 160; Capsoni, Memorie istoriche di Pavia, tom. II, pag. 103.] . De eo silent antiqui scriptores. Dubitat Ughellus [Italia sacra, tom. I, col. 1078.] nonne fuerit acceptus pro S. Crispino I, die 7 Januarii culto, qui fertur Ticini sedisse ineunte sæculo III. Etenim tempus quod S. Crispino II tribuitur, ob sævissimam Diocletiani et Maximiani imperatorum persecutionem, haud satis commodum videtur in honorem sanctorum martyrum aris ac templis extruendis. Faustus Antonius Marroni [De ecclesia et episcopis Papiensibus Commentarius, § X, pag. 7 et seq. Cfr. Acta SS., tom. I Januarii, pag. 356.] dubitavit unusne fuerit, qui triplex factus in varia tempora fuerit distributus, et cultus 7 januarii nomine S. Crispini I et S. Crispini III, et die 30 octobris nomine S. Crispini II. Quæ dubia ob documentorum penuriam solvi nequeunt. His de causis videtur sanctus Crispinus II inter Prætermissos locandus.
Herberni, alias Henberni, Hiberni, prius Turonensis Majoris-Monasterii abbatis, dein ejusdem civitatis archiepiscopi, memoriam agunt Saussayus [Martyrologium Gallicanum, pag. 795. Cfr. Acta SS., tom. VII Julii, pag. 171.] , Bucelinus [Menologium Benedictinum, pag. 745.] , Menardus [Martyrologium Benedict., pag. 727.] aliique, qui eum sanctum appellant. Cum Rollo Normannorum dux, ait Menardus, cæde et ferro per Gallias baccharetur, Cenomanorum urbe obsessa, exercitum misit, qui Turones diriperet; sed cum ob inundationem aquarum urbem invadere non posset, Majus-Monasterium cæde et flamma vastavit, multos monachos trucidavit. Milites S. Hebernum abbatem eduxerunt e latebris, quem diris tormentis excruciaverunt, ut thesauros ecclesiæ patefaceret, aliosque monachos latitantes; sed nulla atrocitate sancti viri constantiam labefactare valentes, Cenomanos reversi sunt; quibus captis, Turonenses perterrefacti corpus sancti Martini Antissiodorum transmiserunt cum delectis custodibus B. Heberno abbate, et quatuor et viginti monachis, qui de strage erant residui, duodecim canonicis ecclesiæ S. Martini, et duodecim burgensibus (bourgeois notables) Castri-Novi (Chateauneuf). Bello pacato sacrum corpus Turones relatum est, et S. Hebernus omnium votis et suffragiis creatus est episcopus Turonensis anno 890, et obiit anno 912 vel 915 vel 916 [Gallia Christiana tertia, tom. XIV, col. 45 et seq.] . Quem, licet a multis, ut vidimis, sanctus, a S. Odone Cluniacensi [Bibliotheca Cluniacensis, col. 118.] vir Domini, ab auctoribus Gestorum Comitum Andegavensium senex sanctus [Gallia Christiana secunda, tom. I, pag. 749.] , a Castellano [Martyrologe Universel, pag. 988.] venerabilis nuncupetur, tamen non Sanctis sed tantummodo Prætermissis adscribimus. Etenim ex nullo monumento historico nobis constare videtur, cultum ecclesiasticum eumque publicum centum annis ante Urbani VIII decreta Herberno fuisse delatum, vel alio titulo inter sanctos aut beatos illum censendum.
Simplicius, S. Benedicti discipulus et alius ac homonymus abbas Cassinensis, quasi sanctus recolitur hodie in supplemento Menologii Benedictini. Erasmus [Historia Abbatiæ Cassinensis, part. I, pag. 12.] quidem Gattola aliique eum sanctum aut beatum nuncupant; sed hic honor ei non cessisse videtur centum annis ante Urbaniana decreta. Certe Petrus [Maius, Scriptt. Vett., tom. VI, part. II, pag. 250.] diaconus, qui scripsit sæculo XII, abstinet a singulari illa laude.
Nanteri, abbatis monasterii S. Michaelis in Lotharingia, anno circiter 1044 mortui, ad hanc diem inter beatos a Castellano in Martyrologio Universali inscribitur. Verum, licet Castellanus eximiæ prudentiæ vir fuerit, sufficientia tamen argumenta nobis non suppeditantur ut servo Dei in nostro Opere hunc honorem tribuamus. Qui vero res gestas Nanteri, sanctimonia, ingenio aliisque pluribus dotibus clari, cognoscere velit, adeat Augustinum Calmet qui eas enarravit [Hist. de la Lorraine, tom. II, col. 204 et seq. et 349 et seq.] .
Petrus, Cuculus agnomine, a singularitate vestis sive ab ave (nescio qua de causa) sumpto, domo Coloniæ Agrippinæ, memoratur hodie ut Sanctus in pluribus fastis Casinensibus. Sed in his antiquitas deficere videtur, ut locus esse possit casui excepto Urbaniano. Etenim qui primus ejus laudes celebravit Petrus Diaconus, notissimus sæculi XII monachus Casinensis, in Libro de ortu et obitu justorum cœnobii Casinensis, abstinet omnino a titulo Sancti aut Beati. Et Erasmus Gattola in Historia abbatiæ Casinensis, ubi recitat locum Petri Diaconi, tum nondum editum (nam quinquaginta abhinc annis librum in lucem primum dedit cardinalis Mai) nude eum Petrum Cuculum appellat. Idem ille Petrus Diaconus diem mortis non designaverat: quod silentium manifesto est testimonio in ejus natali nihil singulare fuisse actum. Quin et Arnoldus Wion qui primus anno 1595 Petrum sanctis accensuisse videtur, eum inter aemeros in Appendice Martyrologii Benedictini seu libri III Ligni vitæ collocat. Quem imitatus est anno 1629 Hugo Menardus. Ex arbitrio suo Gabriel Bucelinus primus Petri Cuculi memoriam consignavit ad 30 octobris, quem dein secuti sunt alii pauci, scilicet Benedictus Cherle in Martyrologio anni 1714, et centum abhinc annis auctor Descriptionis historicæ Montis Cassini, qui in catalogo Virorum Cassinensium sanctimonia illustrium ad sæculum XI recensuit S. Petrum Cuculum. Contra monachus Donauwerdensis qui anno 1786 Martyrologium Benedictinum edidit, et Petrus Lechner qui anno 1855 illius vestigia secutus est, omiserunt omnem Petri Cuculi memoriam. Ex quibus omnibus apparet pium monachum neque centum annis ante Urbaniana decreta, neque sine intermissione sanctum fuisse vocatum, adeoque locum in Opere nostro ei non esse nisi inter Prætermissos.
Teresia a Toleto, cui et nomen a Velado, abbatissa O. S. B., memoratur hodie in Menologio Bucelini. Claruit circa annum 1590, sed hactenus nullo pacto inter cœlites rite relata fuit.
Sergium, monachum in monasterio S. Severi prope Ravennam, sanctique Romualdi patrem, cujus gesta S. Petrus Damianus in ejus filii Vita enarravit [Acta SS., tom. II Febr, pag. 108.] , hac die titulo beati in Basilii Duvergii [Diarium oder Camaldul. tag-buch, tom. IV, pag. 146.] Diario Camaldulensi honoratur. Est quoque inter Sanctos hujus Ordinis numeratus a Wione [Lignum vitæ, part. I, lib. I, cap. 26, pag. 45.] , Hastivillio [Romualdina Historia, in initio, pag. 12] , Augustino Fortunio et Hieronymo Fabri [Sagre Memorie di Ravenna Antica, part. I, pag 341.] . Sed hi scriptores non indicant eum immemorabili cultu fuisse cohonestatum: quin et Mittarelli [Annales Camaldulenses, tom. I, lib. IV, pag. 159. Cfr. Santi e Beati dell' Ordine di Camaldoli, pag. 9.] nullum ad hanc rem stabiliendam monumentum antiquum proferre potuit. Quapropter ejus locus videtur esse inter Prætermissos hujus diei.
Raynerus, monachus et subdiaconus Villariensis in Brabantia, hac die memoratur, quod circa Omnium Sanctorum festum piam mortem obiisse legitur in Historia Villariensi, in Viris illustribus Cisterciensibus Assignii, in Raissii Auctario ad Natales sanctorum Belgii, in Menologio Benedictino Bucelini, in Antonii Heredia Vitis sanctorum Ordinis S. Benedicti, in Calendario Cisterciensi anni 1689 minoribus typis, in Martyrologio Germanico Benedictino Benedicti Cherle aliisque hujusmodi libris. Veneratione aliqua monachi Villarienses videntur prosecuti esse collegam suum; nam apud Henriquezium in Annotatis ex Chronico legitur: Tunc (scilicet post mortem) monachi crines ejus absciderunt et loco reliquiarum servabant. Sed quum hæc in Historia Villariensi, quæ in laudes venerabilis Rayneri effusissima est, omittantur; neque ætas illius Chronici, numquam ex toto editi, significetur, nobis hæc narratio obscurior est, quam ut ea Ven. Rayneri cultum legitimum esse demonstremus. In Sanderi Brabantia illustrata insertam tabellam invenies exhibentem Cœlum Villariense, seu viginti quatuor ex præcipuis viris qui sanctitate in Villario floruerunt, omnes titulo beati insignitos, et nimbo seu lumine gloriæ circumdatos: quos inter etiam Raynerus. Verum hæc imago, uti et aliæ hujus generis quæ referri possent, sæculi XVII exordiis non est antiquior, neque sufficiens ad eum inter Urbanianos casus exceptos admittendum. Adde quod Raynerus non fuit in eorum numero, quorum sacra corpora anno 1599 e veteri tumulo in marmoreum monumentum in sacello, ad hoc magnifice ornato, transferenda curavit abbas Henrion [Rayssius, Hierogazophylacium, pag. 536; Vos, Abbaye de Villers, pag. 117.] ; ita ut corporis elevationis honores consecutus non sit. Demum in Martyrologio quod sæculo superiore ad usum monachorum Villariensium videtur fuisse conscriptum, et quod istius cœnobii beatis seu venerabilibus viris fere omnibus est auctum, Rayneri nomen prorsus tacetur. Prætermittimus itaque de illo venerabili viro prolixiorem sermonem instituere, decessorum nostrorum exemplo, qui in aliis beatis Villariensibus eamdem fere normam secuti sunt.
Philippus Agazzarius Senensis, eremita O. S. Augustini Ilicetanus, annuntiatur hodie ut Beatus in Diario sacro Senensi; cui præivit Ambrosius Landuccius [Sacra Ilicetana sylva sive origo et chronicon cœnobii de Iliceto, pag. 101.] , tradens beatum virum die 30 octobris anni 1422 e vita decessisse; itemque Raimundus Capisucco in Breviario Vitarum eremitarum O. S. A., aliique. De eo fere hic repetenda forent, quæ de primis Ilicetanis eremitis dicta fuerunt in Opere nostro ad diem 28 octobris, in Actis B. Joannis Chizii, ejusdem congregationis viri, scilicet illorum cultum publicum centum annis Urbanianis decretis antiquiorem non esse, et si beati Chizii casus exceptus sit, id maxime repetendum esse a tolerantia aut approbatione Alexandri papæ VII ex familia Chizia.
Jacobus de S. Felice Ordinis eremitarum S. Augustini, multo post mortem corpore integro repertus, cum Beati titulo laudatur hodie in Ephemeride Sanctorum illius Ordinis conscripta ab Aurelio Knippinga [Ephemeris Sanctorum Ord. Erem. S. Augustini, pag. 83.] . Sed qui anno 1616 vita functus est, hactenus decreto apostolico inter cœlites relatus non fuit.
Hermani Ogier, canonici regularis Præmonstratensis S. Nicolai Furnensis in Flandria, pia memoria colitur hac die in Ephemeridibus Hagiologicis hujus Ordinis [Georgius, Ephemerides Hagiologicæ Ordinis Præmonst., pag. 311.] .
Bernardus de la Tour, primo monachus Cartusiæ Portensis in diœcesi Bellicensi, dein præfectus totius Ordinis, beatus dicitur, quamvis numquam ei videatur fuisse delatus cultus ecclesiasticus aut publicus. Sanctissime obiit die 30 octobris anni 1258 [Depery, Histoire Hagiologique du diocèse de Belley, tom. II, pag. 49; Gallizia, Atti de Santi della reale casa di Savoia, tom. V, pag. 51.] .
Petrus Florentinus, anno 1455 inter servos B. M. Virginis pie vita functus, celebratur hodie cum beati titulo in Menologio Mariano [Menologium Marianum seu gesta Sanctorum Ordinis Servorum B. Mariæ Virginis, t. II, pag. 256.] illius Ordinis. Eadem laude honestatur in Annalibus [Gianio, Annalium Servorum B. Mariæ V. Centuriæ Quatuor, tom., I pag. 480.] eorumdem Servorum Deiparæ, ubi anno 1452 mortuus legitur, et in Catalogo [Catalogus Agiologicus Hetruscus, Romæ 1731, pag. 44.] hagiologico Hetrusco, necnon in Templo Sacro Leonardi Cozzandi [Il sagro tempio Servitano, Viennæ 1693.] . Sed non videtur hunc titulum obtinuisse centum annis ante Urbaniana decreta; adeoque nomen ejus non legitur in Catalogo Servorum B. M. Virginis inter cœlites sæculo XVI habitorum, excuso in Actis nostris ad diem 24 octobris [Act. SS., tom. X Oct. pag. 883.] , neque in Calendario vulgari Florentino [Santoni, Diario sacro Florentino, 1853.] .
Joannes Calerus, alias de Spiritu Sancto, hac die anni 1541, simul et tres juvenes anonymi, tertiarii Ordinis S. Francisci, pro Christi fide a quibusdam apostatis Indis crudeliter trucidati. Eorum certamen, præter Gonzagam, Barezzum et Arturum, qui eos beatos dicunt, quamvis inter martyres relati non sint, narrat Hueberus.
Franciscus de Alalpardo, Compluti, Robertus Prevostus, Lemovicis, et Cecilia monialis Volaterrana laudantur sub hac die ab Arturo, Huebero aliisque hagiologis Franciscanis. Cultu quidem publico carent, uti et Fratres Stephanus et Raymundus occisi anno 1242 Tolosæ in Gallia: item Didacus mortuus anno 1470 Tauri in Castilia, quorum meminit Hueberus. Adde Franciscum Florianum [Mazzaro, Leggendario Francesc., part. II, tom. II, pag. 281.] , tertiarium, a Sancto Petro de Alcantara ad Deum conversum, et Elisabetham Vereycken aliasque Clarissas e Belgio, laudatas in Palmeto spirituali Patris Benigni Fremaut.
Alvarum Semedum, in oppido Nisæ diœceseos Portalegrensis in Lusitania natum, ad hanc diem 30 octobris Menologio Societatis Jesu inscribit R. P. Elesbanus de Guilhermy [Ménologe de la Compagnie de Jésus, Assistance de Portugal, part. II, pag. 381. Cfr. Sotuel, Bibliotheca scriptorum Societatis Jesu, pag. 44; Franco, Annus gloriosus, pag. 256; Bartoli, Cinna, lib. III, part. I, § 74, pag. 194, edit. 1829.] . Anno 1602 Alvarus agens annum decimum septimum, in Societatem Jesu cooptatus fuit. Quum philosophiæ operam daret, missione Indica impetrata, Goam navigavit. Sacerdos factus, in Sinas sese contutit, ubi religionis catholicæ causa, circa annum 1617 crudelissima tormenta passus est. Deportatus fuit Cantoniam et inde Macaum relegatus. Sed iterum repetiit Sinas, ubi incredibiles pro Christo exantlavit labores, usque dum anno 1658, ætatis suæ anno septuagesimo tertio et missionis Sinensis quadragesimo sexto, plenus dierum e terra migravit ad cœlum [Cordara, Historia Societatis Jesu, part. VI, tom. I, pag. 128; Barbosa, Bibliotheca Lusitana, tom. I, pag. 113; Patrignani, Menolog., Lugl., pag 153; Nicolaus Antonius, Bibliotheca Hispana nova, tom. I, pag. 61.] .
Franciscus de Almada, Lusitanus, scholaris Societatis Jesu, mortuus est ætate viginti duorum annorum hac die anni 1658, pestilentia, in Eboracensi nosocomio publico decumbentibus inserviens. Quam eximiam erga Christum Dominum et Deiparam pietatem a teneris unguiculis coluerat, in Societate Jesu ad extremum spiritum mirifice auxit [Guilhermy, pag. 380; Franco, Annus gloriosus, pag. 648.] .
Adamus Mankowski Polonus, nobilibus, sed tenuis fortunæ parentibus, in oppido Zabnæ, decem leucis Cracovia dissito, natus; hac die 30 octobris 1604 Glacii * in Silesia ab hæreticis religionis causa occisus fuit, quum Roma, ubi limina apostolica inviserat, socio Alberto Lashio, patriam repetebat. Cujus pientissimi martyris corpus solemni funere, die 23 novembris ejusdem anni, in ecclesia Societatis Jesu Glaciensi sepultum fuit. Atque hæc desumpta sunt ex narratione quam Heribertus Rosweide scripto testatur fuisse authentice ad provinciam Poloniæ Societatis Jesu missam et per omnia domicilia ejusdem Societatis distributam a sociis Glacii degentibus [Cfr. Jaroszewicza, Matka Swietych Polska, part. IV, pag. 238.] .
Josephus Passerat, Congregationis SS. Redemptoris presbyter, natus anno 1772, in S. Alphonsi de Liguorio sodales a ven. servo Dei Clemente Hoffbauer anno 1796 Varsaviæ in Polonia cooptatur. Anno 1820 constituitur citra montes Congregationis vicarius generalis. Anno 1848 ætate et laboribus fractus, exturbatur a religionis hostibus ex Austria, ubi domicilium habebat, venit Tornacum in Belgio dimittitque munus suum. Quo effecto, omnibus omnium virtutum religiosarum exemplar, vitam pientissimam protraxit usque ad diem 30 octobris anni 1858 [Villecourt, Vie et Institut de S. Alphonse de Liguori, tom. III, pag. 375; Wilmet, Calendrier Hist. de la Belgique, pag. 129.] .
Hac die quoque obiit sanctus Amda Michael, dux supremus copiarum regum Æthiopiæ, Zara Yakob, Ba-eda Maryam et Eskender (Alexander) [Cfr. W. Wright, Catalogue of the Ethiopic mss. in the British museum, præf., pag. VII.] . Hujus sancti viri patri nomen erat Claudius (æthiopice: Galawdewos), et matri Elisabeth (Elsabeth); qui divitiis et fide florebant. Natus est ille vir sanctus in festo quatuor animalium [Cfr. Synaxarium, Mensis Hatur, 8, apud Mai, Scriptorum veterum nova coll., tom. IV, pag. 100, et apud alios.] , appellatusque est Amda Michael (Fulcrum Michaelis). Anno post nativitatem, circumquaque repens, in mediam ecclesiæ sancti Michaelis partem a pervenit, ibique, omnibus nescientibus, tres dies mansit, adeo ut parentes eum mortuum putarent et sine intermissione lacrymis prosequerentur. Deinde cum sacerdos thus e media ecclesia quæreret, infantem impavidum humique sedentem invenit, quin pavimentum ullo modo esset immundum. Parentes abduxerunt eum et vehementer gavisi sunt quod vivum eum invenerant. Ex quo tempore in sapientia et doctrina profecit, donec eum reges omnium suæ domus operum magistrum et ducem constituerunt. Justitia sua et eleemosynis factus est pater pauperum. Item suo sumptu omnes ecclesias restauravit. Sub ejus regimine miserorum vexatores virique improbi sese e medio proripuerunt. Adhibitis tum jejunio, tum oratione, sanctisque juvantibus, paganorum (Arami) civitates non semel expugnavit, donec se regum potestati subjecerunt et vectigal pependerunt. Sanctus vir Amda Michael, cujus animus Deo amore b devinctus erat, nunquam nisi sanctis invocatis, orationisque aqua potata, cibum sumebat. Nec ullum diem quin sese in orationis aquam immergeret, traduxit. Præterea totam rem suam in sublevandos pauperes impendit. Qua benignitate perspecta, Deus ad salutem animæ ejus ei dedit opportunitatem. Quidam viri nequiores, eum, ut occideretur, apud regem accusarunt. At rex, quia eum multum amabat, nullo damno eum affecit. Tandem in improborum eorum partes magno negotio tractus, sanctum virum exulem in plagam multum distantem ægerrime misit. Sanctus Michael archangelus auxiliatus est ei, et, ut manducandi et bibendi copiam haberet, panem et scyphum attulit, promisitque paradisum. Et quotiescumque Eucharistiam suscipere cupiebat, hanc de cœlo afferebat archangelus eique præbebat. Postea ejus accusatores conjurarunt, eumque adduxerunt in regiam aulam et interfecerunt. Atque hac ipsa nocte, unus ex iis qui Deum timebant, ivit corpus ejus visum, et tres reperit angelos ejus corpus thure suffientes c: cujus rei veritatem, invocato Dei nomine, jurejurando testatus est. Alii lampadem e cœlo super eum descendentem alto jam sole conspicati sunt. Rex vero, sancti viri egregias dotes animo colligens, ejus occisores exsecratus est, palamque prohibuit quominus in posterum Amdæ Michaelis memoriam unquam detestarentur: corpus in ejus majorum sepulcro solemniter sepeliri jussit et in ejus memoriam monumentum erigi, atque etiam ejus pueros honorari; eosque amore prosecutus est. Postea rex noster Lebna Dengel, audito patris * sui Ba-eda Maryam (mortui anno 1478) testamento, quod cum eo remanserat, corpus sancti viri ad thronum, (in ecclesiam cathedralem) Dominæ Nostræ deferri, ibique regum sepulcro condi jussit, ut famam et memoriam consequeretur. Hactenus Synaxarium Æthiopicum, quod nobis in anglicum vertit doctissimus Wright: de quo documento hagiologico in Commentario prævio Actis SS. Athanasii et Irenis infra acturi sumus. Noverit tamen lector Synaxarium primitus a Copticis arabice fuisse scriptum, et dein ab Æthiopibus in suam linguam versum nonnullisque sanctis auctum. Jam manifestum est Amdæ Michaelis laudem Synaxario Michaelis, episcopi Atribi et Meligi, ab Æthiopibus fuisse superadditam: nam e codicibus arabibus exulat. Adde quod vixit Amda Michael sub regibus Zara Jacob, Ba-eda Maryam et Eskender, quorum primus obiisse fertur anno 1468, secundus anno 1478 et tertius anno 1495 [Sappeto, Viaggio … dell' Abissinia, pag. 81, 364, 377, 439.] ; contra Synaxarii auctor scripsit circa annum 1425 [Acta SS., tom. XII Oct., pag. 233.] . Ex ipso Amdæ encomio sat perspicuum videtur additamentum tempore regis Lebna Dengel, qui in Æthiopia circiter ab anno 1508 ad 1540 regnavit [Sappeto, Viaggio … dell' Abissinia, pag. 81 et seqq. pag. 364, 439 et seqq.] , fuisse confectum, atque tunc sancti viri cultum exortum esse. Dubium quidem est fueritne Amda catholicus, annon. Certe natio Æthiopica regis Zara Jacob studio per legatos, Florentiæ coram Eugenio IV, Romano pontifice, hæresi abjurata, catholicam religionem anno 1442 suscepit [Raynaldus, Annal. eccles., tom. IX, ad ann. 1441 et seq., pag. 365 et seq., pag. 391, edit. Mansi; Labbe, Conc., tom. XIII, col. 1201 et seqq., 1215 et seqq] ; eamque tenuit saltem usque eo dum mortuo anno 1468 Zara Jacob, ejus filius Ba-eda Maryam successit; sed postea modo abjecit, modo repetiit [Raynaldus, tom. IX, anno 1442, pag. 391, tom. XI, anno 1481, pag. 16. Cfr. ibid., ann. 1491, pag. 182.] . Hinc non absurde opinari me arbitror, Amdam Michaelem catholicæ Ecclesiæ nomen dedisse, et in se tantam invidiam suscitasse, quod sub regis Zara Jacob proximis successoribus Ba-eda Maryam et Eskender reliquam gentem, ad hæresim reversam, imitari detrectaverit. Sed hæc est conjectura. Verum quum non sit apertum Amdam Michaelem legitimo cultu fuisse honestatum, eum inter sanctos Prætermissos referimus. Non possumus non monere lectorem de dubiis quibusdam verbis in Æthiopico Synaxario occurrentibus. Sunt autem hæc:

[Annotata]

a Hamar, quod vertimus: interior pars ecclesiæ;

b fetr pro quo subjicimus fekr, ita ut significet amorem;

c Yatenu quod legendum est Yaatenu: suffire, vaporare.

* Glatz.

* lege proavi

DE SS. CALENDIONE ET THEOPHILO MARTYRIBUS NICOMEDIENSIBUS

SYLLOGE CRITICA.

Calendio, martyr Nicomediensis in Bithynia (S.)
Theophilus, martyr Nicomediensis in Bithynia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unica. Martyrologii Hieronymiani origo et natura. SS. Calendionis et Theophili nomina perperam aliis sanctorum nominibus in fastis sacris permixta.

[Martyrologium Hieronymianum, post medium sæculum VIII confectum in Galliis ex superadditis compilatione Itala et duobus aut pluribus excerptis,] Quam laboriosa res sit agere de martyribus, qui, quod ex laterculis vulgo Hieronymianis dictis innotuerunt, passim et ipsi Hieronymiani appellari solent, non est quod moneam lectores aliquantisper in opere nostro versatos. Accessit lux aliqua anno 1866, quum Guillelmus Wrightius edidit Martyrologium Syriacum, sæculo IV aut V græce scriptum, sed syriace versum et ad finem auctum nominibus aliquot sanctorum Syrorum, Persarum aliorumque orientalium, exaratumque anno 412. Verumtamen neque hoc ipsum Martyrologium, neque ejus versio latina præluxit concinnatori Martyrologii Hieronymiani, sed alterum simile Martyrologium Syriacum, aut hujus versio latina, quæ multo plura continebat nomina, neque in natalibus constituendis cum priore semper conveniebat. De qua re diximus in S. Thrasea ad diem 27 octobris. Allata est nova lux, ex quo inter recensendium tomum II Romæ subterraneæ eruditissimi equitis de Rossi vidi hanc esse rationem Martyrologii Hieronymiani, ut duæ factæ sint compilationes, altera in Italia, altera in Gallia. Prior seu Itala collecta est post medium sæculum V partim ex kalendariis, id est ex Martyrologio illo Syriaco aut ex ejusdem translatione latina, ex Indiculis Furii Philocali aliisque fastis Romanis, ex kalendariis Africano, Italis et similibus, partim ex Passionibus martyrum aliisque libris historicis. Ex hac deinde compilatione facta est excerptio a viro valde imperito, qui pleraque locorum omisit nomina et partem dumtaxat scripsit nominum sanctorum; sed cujus in hoc maxime apparet negligentia, quod sanctorum memorias sæpe ab uno die transtulit ad vicinos. Quam excerptionem pessimam secutus est alius librarius non bonus, novos nævos addens prioribus, aliaque nomina detrahens. Venerunt hi tres libri sæculo VIII adulto in Gallias, ubi alia exstabant collectanea similia Ottobonianis, editis post Adonis Martyrologium a Georgio; ad quos libros prope accedunt Martyrologium Gellonense a Dacherio in lucem datum et Augustanum Labbeanumque, Sollerii curis excusa. Hos itaque codices quum penes se haberet clericus Gallus, ex his confecit post annum 752 novum Martyrologium, omnia nomina repetens atque miscens; ut, nisi manifesto videret easdem esse memorias, eas non tantum vicinis diebus, sed sæpe iisdem, geminaret aut triplicaret, passim primo loco referens Compilationem Italam, secundo excerpta posteriora seu pejora, et tertio excerpta priora seu minus mala. Hinc Compilatio Gallicana, quod hodie vulgari nomine Martyrologium Hieronymianum dicimus, complectitur Compilationem Italam atque excerpta: quibus accedunt memoriæ exscriptæ partim ex Martyrologio Gallicano sæculi VII aut VIII, partim ex Passionibus martyrum aliisque libris. Atque horum pleraque in sancto Calendione ejusque socio, ut centenis aliis locis, deprehendimus.

[2] In Martyrologio itaque Syriaco Whrigtii venit ad hanc diem Nicomediæ memoria Klidium confessoris; [secundum Martyrologium Syriacum, hodie exhibet S. Calendionem] cujus verum nomen Cledonium esse suspicatur doctissimus editor, quasi scriptum esset ; sed compilator Martyrologii Hieronymiani prior seu italus, aut qui ei subministravit translationem ex syriaco, legit , et scripsit latine Calendionem. Equidem dubitavi tantulum nonne esset S. Claudianus, martyr Nicomediensis, cum S. Victore die 6 martii celebratus: sed ab hac opinione facile recessi, quæ quippe nulla nitatur auctoritate: nam et syriace Claudianus scribitur . Deinde, quamquam fatendum sit Calendionem nomen insolens esse apud Græcos, utpote quod neque in novo Stephani Thesauro græco neque in Papii nominum græcorum Lexico reperiatur [W. Pape, Wörterbuch der Griechischen Eigennamen.] , christianorum tamen moribus non abhorret; nam in Martyrologio Hieronymiano occurrunt complures sancti Calendiones Afri, Hispani et Sardi, adeoque Synodo Ephesinæ subscripsit Calandio, episcopus Antiochenus, Chalcedonensi alius Halicarnassensis, et Synodo Romanæ anni 503 alius tertius. Quid quod in cæmeterio Pontiani reperit Boldettus [Osservazioni sopra i cimeteri di Roma, pag. 490.] hunc titulum:

KALENDIVS FIL. E. E. ANN. VI IN P.

[3] [cum aliis pluribus nominibus;] In sociis longe major difficultas. In Martyrologio Hieronymiano Bernensi, (quod magnopere laudavit clar. Joannes Baptista de Rossi [Roma soterranea, tom. II, pag. XII.] , et cujus exemplar, sua manu descriptum, nobis munificentissime dono dedit eruditus vir Guillelmus Arndt, tum in Monumentis Germaniæ edendis sodalis) legimus ad diem 30 octobris: In Nicomedia Januarii, Calendionis, Marciani, Maximi, Germani, Marci, Tiofili, Eusebii: item in Corbejensi majore, a Dacherio [Spicilegium, edit. De la Barre, tom. II, pag. 20.] edito, præsenti die hæc legimus: In Nicomedia, Januarii, Calendionis, Martialis, Germani, Marci, Theophili, Eusebii; quocum omnino convenit Lucense Florentinii; Epternacense vero seu Antverpiense discedit aliquantulum in hunc modum: Nicomediæ natalis Januarii, Calendini, Marsiani, Germani, Marci, Theophili. Et in Comsa, Maximi, Eusebi. In breviariis prima specie multo major apparet sociorum turma. In Gellonensi minore, edito a Dacherio, hæc leguntur [Ibid., pag. 35.] : Nicomedia, Januarii, Calendionis, Marci, Germani, Martialis, Petri, Antici, Marciani, Saturnini; eademque in Augustano et Labbeano Sollerii, nisi quod in Augustano Caticus et in Labbeano Atticus melius loco Antici scriptus est. S. Germani Autissiodorense hæc habet [Martene, Thesaurus Anecd., tom. III, col. 1561.] : Nicomediæ, Januarii, Calendionis, Marci, Germani; sed Corbejense minus solum Januarium Nicomediæ adscribit. In Richenoviensi legimus: In Nicomedia, Januarii Calendini. Auctaria Bedæ, a Papebrochio ante tomum II Martii edita, partim eorumdem sanctorum meminerunt: Vaticanum et S. Cyriaci Januarium annuntiant dumtaxat et Martialem; Barberianum Calendionem, Martialem, Theophilum; Tornacense et Lætiense Calendionem, Martialem, Germanum; Atrebatense vero et Tornacense Theophilum et Eusebium Africæ assignant. Sed ad diem sequentem in laterculis Hieronymianis majoribus, propter palæstræ omissionem, inter martyres Afros venire videtur S. Calendio, ex Excerptis Italis posterioribus desumptus; et paulo inferius secundum Excerpta priora legitur: In Nicomedia Philippi et Calendionis.

[4] [ex quibus S. Theophilus solus legitimus est.] Ex his tuto expungas S. Germanum, quippe qui non alius sit quam episcopus Capuanus, cujus hodie festum agitur. Neque verba in Comsa Maximi huc pertinent, utpote S. Maximum, martyrem Cumanum, designantia. Marcus quoque seponendus; qui, quum a Compilatione Itala abesset, in binis Excerptis omissus est; quin etiam fictus esse videtur ex S. Marcello centurione, in multis hodie fastis celebrato, atque a compositore Gallo insertus. Januarius et Martialis mihi quoque delendi videntur, quoniam alii censendi non sunt quam Januarius et Marcianus, martyres Antiocheni, qui et hodie in Hieronymianis laterculis laudantur. Et quidem Januarius ille, qui ibidem quasi antesignanus est, neque in Martyrologio Syriaco, neque ad sequentem diem in Excerptis principem locum obtinet; quin immo non apparet. Deinde loco Martialis legitur Marsianus in apographo Epternacensi, ut nomina paris Antiocheni adsint. Quocirca quum in Excerptis prioribus et posterioribus, Calendio et Theophilus, martyres Nicomedienses, ad sequentem diem translati essent, et Januarius cum Marciano, omissa certaminis palæstra, primo venirent loco, facile a compilatore Gallo Nicomediensibus martyribus immixti fuerunt: neque enim Antiocheni hac die aut sequenti in Compilatione Gallicana alias duplicantur. Eusebius, qui in codicibus majoribus in extrema turma Nicomediensi venit, admissus non fuisse videtur in Compilationem Italam, neque in Excerptis memoratur: additus dumtaxat a compilatore Gallo; Eusebius quidem iste revera martyr Nicomediensis est, sed non SS. Calendionis et Theophili socius, qui seorsim martyrium fecerit, atque hac die et sequenti solus recolatur. Certe in antiquissimo Kalendario, olim scripto in monasterio S. Galli Helveto, deinde aucto Stabulai in Belgio et demum a Martenio [Ampl. Collectio, tom. VI, col 677.] in lucem edito, hæc hodie leguntur: Eusebii martyris; et in Verdinensi [Ibid., col. 685.] : S. Theonesti martyris. Eusebii martyris. Melius tamen die sequenti, seu 31 octobris hæc ad Bedam Florus, qui Acta S. Eusebii præ oculis habuit, adjecit: In Nicomedia passio S. Eusebii: qui tempore Maximiani imperatoris sub Maxentio præside capitis abscissione martyrium consummavit. Ad eamdem diem meminerunt Grevenus et Molanus in Auctariis Usuardinis Eusebii martyris, cujus gesta habentur. Ejus Passionis plura exemplaria nobis præsto sunt; ex quibus unum editum fuit in Opere Bollandiano ad diem 30 maji. Petrus et Atticus Nicomedienses martyres non sunt, et ad aliam turmam pertinent. Saturninus episcopus Tolosanus est, cujus translatio hodie in pluribus faslis memoratur. Præter S. Calendionem restat itaque solus S. Theophilus, in posterioribus Excerptis neglectus, in prioribus ad diem 31 octobris mutatus in Philippum, atque a Greveno in Auctariis Usuardinis ad eamdem diem in Philippum, Romanum presbyterum. Purum omnino est Martyrologium Ottobonianum, quod non ad diem 31 octobris, sed recte ad 30, sic exorditur: In Nicomedia, natale sanctorum Kalendionis et Theophili. Quum anno 303 persecutio omnium maxime Nicomediæ desævire cœperit, haud absurde ad id tempus referri posset passio amborum sanctorum martyrum. Verum cum etiam aliis temporibus Christiani Nicomediæ vexati fuerint, videndum est quanta auctoritas nostræ conjecturæ sit tribuenda.

DE SS. MARTYRIBUS AFRIS CCXX AUT CXX ET ALIIS MARTYRIBUS HIERONYMIANIS

SYLLOGE CRITICA.

Martyres Afri CCXX aut CXX (SS.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unica. Præter martyres CCXX aut CXX, alii hodie in codicibus Hieronymianis memorati non videntur passi in Africa.

[Inter martyres, quos Morcellius hodei Africæ vindicat,] Morcellius, qui Africæ suæ Christianæ Martyrologium Ecclesiæ Africanæ, ex Martyrologio Hieronymiano aliisque fastis et ex martyrum Passionibus solertissime collectum, inseruit, hodie hanc turmam proponit [Africa christ., tom. II, pag. 363.] : In Africa SS. MM. CCXX. Felicis, Quincti, Lucæ, Luciani, Victoris, Vitalis, Donati, Petri, Marii, Januarii, Firmæ, Hermetis, Urbani, Attici, Feliciani et sociorum. Hæc ad verbum desumpta ex codice Lucensi Florentinii, excepto quod hic ad finem non legitur: Feliciani et sociorum; sed post Attici sequitur: Et passio sancti Feliciani cum sociis suis. In Antiochia Januarii, Marciani. In codice Corbejensi majore Dacherii turmæ ita dividuntur: Et in Africa passio sanctorum numero centum viginti martyrum. Item Felicis, Quinti, etc., ut in Lucensi: attamen loco Firmæ Firiæ legitur. Eadem fere in Antverpiensi: Et in Africa passio martyrum CCXX. Item Felicis, Quinti, Luciæ, Luciani, Victoris, Vitalis, Donati, Petri, Mari, Januarii, Firmæ, Hermetis, Urbani, Attici, et Feliciani cum sociis suis. Horum nominum pars reperitur etiam in laterculis Hieronymianis breviatis, in auctariis Bedæ et Usuardi: sed nulla hinc affulget lux.

[2] [conservandi duntaxat sunt, præter S. Marcellum centurionem,] Quidquid id est, de his primum quæritur utrum turma ducentorum viginti martyrum singularis sit, an cum sequentibus conjungenda. Prius omnino affirmandum videtur. Martyrologium Ottobonianum, quod passim, hodie vero maxime, puritate sua conspicuum est, hæc refert: Eodem die, in Africa, passio sanctorum numero CXX. Romanum Parvum: In Africa martyrum CCXX; et secundum id Ado: Apud Africam natalis martyrum CCXX; itemque Usuardus, excepto quod ante CCXX vocabulum numero proponit; sed inter hos nullus nomen Felicis, Quincti aliorumve adjecit. Præpostere eos cum S. Marcello centurione, martyre Tingitano, junxit Wandelbertus: (socios enim passionis suæ nullos habuit S. Marcellus, ut constat ex Actis); sed et ipse legit non centum viginti, sed ducentos viginti, quemadmodum in his ejus versibus apparet:
Terno * Marcellus, Christi galeatus amore.
Centuriam cœlo dignam geminamque sacravit,
Martyribus bis centum et bis denis comitatus.

[3] Qui numerus (ut de altera hac quæstione hoc loco dicam), in Martyrologium Baronii Romanum quoque receptus, [ducenti viginti aut centum viginti.] et in quatuor auctariis Bedæ repertus, num retinendus sit, definire non ausim. Non enim scripta fuisse videtur hæc memoria in Compilatione Hieronymiana priore seu Itala, de qua supra in SS. Calendione et Theophilo; nam in Hieronymianis contractis, ex illa potius quam ex Gallicana excerptis, nullum de hoc manipulo exstat vestigium. Videtur itaque desumpta et in compilationem Gallicanam translata ex antiquo quodam Martyrologio Gallicano, quod Ottoboniano accedebat: in quo Ottoboniano quum numerus CXX legatur, auctoritas minima non est. Neque hæc auctoritas solitaria; quum ei suffragetur codex Hieronymianus Corbejensis Dacherii. Stat vero ex altera parte Romanum parvum cum sequacibus Adone et Usuardo, et reliqui codices Hieronymiani cum Wandelberto, qui et hos et Adonem sequi solet. Qui solet. Qui pluribus consentire malunt, retinebunt CCXX; qui vero non tam numerum quam testium fidem expendere amant, ii forte hærebunt dubii inter CXX et CCXX, imo et CCXXX. Nobis enim hæsitationem facit codex Bernensis, quem magni faciendum esse jam supra diximus. In quo hæc reperimus: Et in Africa passi sunt martyres numero DUCENTI XXX. Item Felicis, Quinti, Lucæ, Luciani, Victoris, Vitalis, Donati, Petri, Mari, Januarii, Firmæ, Hermetis, Orbani, Attici. Passio sancti Feliciani cum sociis suis. Idem occurrit in manuscripto codice monasterii S. Cyriaci: Et in Africa passio sanctorum martyrum ducentorum triginta [Acta christ., tom. II, pag. 363.] .

[4] [SS. Felix seu Felicianus, Quintus, Lucas, omittendi;] Sed ad nomina Felicis, Quincti, Lucæ, Luciani aliorumque, maxime ad passionem S. Feliciani cum sociis suis redeamus. Pridie seu ad diem 29 octobris compilator Hieronymianus prior seu Italus scripserat: In Lucania sancti Sanecinti (Hyacinthi), Quinti, Feliciani et Lucii (Luciani, Lucinii). Hæc in Excerptis ambobus (de quibus vide item dicta nostra in SS. Calendione et Theophilo,) ad diem sequentem translata et mirum in modum distorta reperit aut transtulit compilator Gallicanus; adeo ut Felix idem sit ac Felicianus, et pro more secundum bina Excerpta repetatur; Lucas Lucaniæ locum occupet; et cum sociis suis idem valeat ac Quintus et Lucianus. Quum hi itaque cum martyribus Afris nil commune habeant, nihil item est quod sequentes Africæ assignentur.

[5] [item SS. Victor, Donatus et Vitalis;] S. Victor, qui et ad sequentem diem secundum utraque Excerpta semel nomine Victorii aut Victoriæ, semel forma Victorini prodit, non alius est ac S. Victor Xantensis. Hodie enim in editione Usuardi Lubeco-Coloniensi annuntiatur: Troia civitate, quæ Xanctis dicitur, translatio S. Victoris, martyris; et in auctariis Molani: Translatio sancti Victoris, patroni nostri, in civitate quæ Xanctis dicitur. Is SS. Gereonis, Malusii aliorumque militum, qui Coloniæ Agrippinæ et in vicinia martyrium tulerunt, socius; quibuscum ad diem 10 octobris in Hieronymianis fastis jam nuntiatus fuit et in Opere nostro illustratus. S. Vitalis, qui quasi martyr Macedo ex iisdem illis Excerptis ad diem etiam 31 annuntiatur, et S. Donatus, qui ibidem quoque bis memoratur post S. Felicissimum seu Felicem, videntur genuini esse martyres, prius in Compilationem Italam accepti, atque inde in Gallicanam. S. Donatus socius est S. Felicis martyris Noviodunensis, pridie laudati.

[6] [item Petrus, Marius, et Firma pro Syria;] Nomina Petri, Mari, Januarii, Firmæ non minus obscura sunt. Verumtamen delenda imprimis S. Firma. Etenim paulo inferius hæc leguntur: In Antiochia Januarii, Marciani; atqui considerandum est in codice Corbejensi majore Dacherii legi non Firmæ, sed Firiæ, loco Syriæ; ita ut prius scriptum fuerit In Antiochia Syriæ: ad diem 5 martii similiter vox Siriæ loco Syriæ ab Antiochia separata est in Hieronymianis, et in sanctæ nomen conversa. Atque eadem illa die 5 martii Petri et Mari, Marii seu Maris nomina simul jam apparuerunt tamquam martyrum Afrorum; qui verisimiliter ad præsentem diem relati sunt, quoniam, ut intelligitur ex Kalendario Carthaginensi [Analecta Mabillonii, edit. de la Barre, pag. 163.] , Ecclesia Africana quadragesimali tempore sanctorum natales non colebat.

[7] [etiamne Hermes, Urbanus et Atticus?] Estne Hermes, qui sequitur, idem ac martyr Hadrianopolitanus, diebus 18 et 22 octobris in Hieronymianis celebratus, an qui die 2 novembris martyribus Afris immiscetur? Urbanus nullus propior quam qui ibidem ad diem 3 octobris alios inter martyres Afros numeratur. Atticus idem forte ac qui die 9 octobris ignoto loco aut qui die 6 novembris Phrygiæ assignatur. Qui tres martyres non videntur scripti fuisse in Compilatione Hieronymiana Itala, quandoquidem ex Excerptis non duplicantur aut triplicantur in Compilatione Gallicana; neque etiam reperiuntur in auctariis martyrologii quod olim Bedæ tributum fuit, adeoque a compilatore Gallo inserti censendi sunt.

[8] [SS. Marcianus et Januarius videntur esse martyres Antiocheni.] Ultimo demum loco commemorantur martyres Antiocheni Januarius et Marcianus. Hi certissime scripti in Compilatione Itala: ter enim prodit in Compilatione Gallicana Januarius, bis Marcianus, semel in aliquot codicibus in Martialem mutatus. Sed et hic quoque aqua hæret. Si quid tamen video, latet sub hac forma S. Marcianus, socius S. Luciani; qui ambo passim martyres Nicomedienses dici solent et die 26 octobris celebrantur. Scilicet ad hanc diem in melioribus codicibus legitur: Nicomediæ, Luciani, Marciani Flori, Heraclii, Titi et Flori; atque hac auctoritate factum est ut SS. Lucianus et Marcianus, in quorum Passione martyrii locus expressus non est, passim in martyrologiis, etiam in Romano, Nicomediæ certasse perhibeantur. Sed Florus, Heraclius et Titus (omitto alterum Florum, ex Excerptis duplicatum,) SS. Luciani et Marciani socii non fuerunt, quum in horum Passione de sociis nulla fiat mentio: ita ut illi tres ab hoc pare separandi sint, et absurdum non videatur legere: Luciani, Marciani, Nicomediæ Flori, Heraclii et Titi; et quidem in antiquissimo Martyrologio Syriaco Wrightii, scripto anno 412, ad diem 20 januarii inter martyres Nicomedienses numeratur Florus, et ad diem proximam 25 Titus; quamquam in tanta Nicomediensium martyrum multitudine plures illis nominibus vocati forte fuerunt. Sed quod majoris momenti est, ad diem 26 octobris in Wrightii Martyrologio hæc legimus: Antiochiæ, Silvani et Marciani de numero antiquorum confessorum; ita ut Marciani palæstra in vetustissimo hoc monumento non Nicomediæ constituatur, sed Antiochiæ, et ut ejus socius non Lucianus dicatur, sed Silvanus. Verum nonne Antiochiæ duo martyres nominati Marcianus exstiterint, alter cultus die 26 octobris cum socio S. Luciano aut Silvano, alter die 30 ejusdem mensis cum socio Januario? Equidem nihil affirmare audeo, minime tamen paratus ad duplicandum tam brevi dierum spatio S. Marcianum Antiochenum, sola Martyrologii Hieronymiani auctoritate; aut ad inducendos SS. Lucianum et Marcianum inter martyres Nicomedienses, quum sileat de eis Martyrologium Syriacum, quamvis eorum Passio conscripta sit, atque illud Martyrologium longe maxime martyribus Nicomediensibus abundet.

[9] [Omittendi SS. Nazarius et Celsus, Vitalis et Valerius, Gervasius et Protasius.] Post Januarium et Marcianum, occurrunt nomina Nazarii, Gervasii, Protasii et Celsi pueri; quæ in Compilatione Hieronymiana Itala non exstabant, adeoque ex Excerptis non duplicata sunt, neque in auctariis ad Bedam signata. Hæc procul dubio ex Kalendario Mediolanensi accepit compilator Gallus, quamquam neque Papebrochius noster, neque Saxius, in Commentariis de SS. Gervasio et Protasio hujus festivitatis meminerunt, neque de ea fit mentio in kalendariis Mediolanensibus antiquis a Georgio editis post Martyrologium Adonis. Sed in codicibus Usuardinis Aquiscinctino et Cluniacensi, a Sollerio publicatis, sancti Gervasii martyris memoria celebratur, et in codice Caudiacensi translatio S. Gervasii martyris. Verum quando hæc facta sit, si tamen facta sit, mihi non liquet. In Hieronymianis additi pro more Nazarius, Protasius et Celsus; quin etiam S. Vitalis, SS. Gervasii et Protasii pater; atque etiam die sequenti idem S. Vitalis cum uxore sua S. Valeria, in Valerium mutata; qui quum a compilatore Italo jam admissus esset, facile occasionem dederit SS. Nazarii, Gervasii, Protasii, Celsi et Valeriæ adsciscendorum; ita ut nulla S. Gervasii translatio hac die facta fuerit. Sed in Opere Bollandiano SS. Vitalis et Valeria illustrati fuerunt ad diem 28 aprilis, et SS. Nazarius et Celsus ad 28 julii: qui quaterni, etiam Mediolani, conjungi solent et a Græcis die 14 octobris coluntur. Id unum addam, initio anni 1864 SS. Ambrosii, Gervasii et Protasii sepulcra retecta fuisse: de qua inventione erudite scripserunt Ludovicus Biraghius et Joannes Baptista de Rossi.

[Annotatum]

* i. e. III kal. nov.

DE S. LUCANO MARTYRE IN DIŒCESI CARNUTENSI IN GALLIA

CIRCA ANNUM CLXXVII.

COMMENTARIUS CRITICUS.

Lucanus, martyr in diœcesi Carnutensi in Galliis (S.)

BHL Number: 4969

AUCTORE R. D. B.

§ I. Cultus S. Lucani Luigniaci, Parisiis et aliis locis. Lectiones in Breviariis.

In Belsia, gallice La Beauce, in pristino Carnutensi territorio [Guérard, Divisions territoriales de la Gaule, p. 146. Cfr. Pouillé des diocèses de Paris, de Chartres, etc., pag. 70, Paris. 1648.] , jacet parœcia nomine Luigniacum, [Luigniaci in Belsia,] vernaculo sermone Loigny, vel etiam Loigny-en-Beauce et Saint Lucien de Longny-en-Beauce: adeo exigua sæculo XIII ut octoginta tantum incolas numeraret [Guérard, Cartulaire de Saint-Père de Chartres, t. I, pag. CCCXXX; Merlet, Dict. Topog. du départ. d'Eure-et-Loir, pag. 104; cfr. pag. 11.] . Quo ævo ejus collator erat episcopus Carnutensis, quemadmodum in illorum temporum polyptychis legimus. Anno 1697 intra fines antiquæ diœceseos Carnutensis mansit, cum ex ea Blesensis excerpta fuit [Cfr. Gallia Christiana, tom. VIII, col. 1343; Expilly, Diction. géogr. de la Gaule, tom. III, pag. 343.] . Sæculo XVIII exeunte, quum universa Gallia in pagos majores (Départements), medios (Arrondissements) et minores (Cantons) divideretur, Luigniacum pars fuit majoris Eburæ-et-Ledi (Eure-et-Loir), medii Castridunensis (Châteaudun) et minoris Orgeriæ (Orgères). Medio sæculo XVIII numerasse eum vicum incolas 288 [Dictionnaire universel de la France ancienne et moderne, tom. II, pag. 383; Expilly, loco cit.] vel focos 63 referunt illius ævi scriptores: sed sæculo XIX quædam cepit incrementa, nam anno 1850 incolas 381 habebat [Breve Carnotense pro anno 1850, pag. 117.] . Post concordatum anno 1801 Pium VII inter et gallicanos consules initum, viculus restitutæ diœcesi Carnutensi fuit adjectus. Quæ satis indicant Luigniacum locum esse valde obscurum, qui vix esset notus nisi ibi die 30 octobris anni circiter 177, christianæ religionis ergo, S. Lucanus sanguinem profudisset, aut die 2 decembris anni 1870 multi viri nobiles Galliæ pro aris et focis, sub vexillo SS. Cordis Jesu certantes, animam posuissent.

[2] [Parisiis aliisque in locis colitur S. Lucanus.] Quæ sancti Lucani martyris memoria Martyrologio Romano Galesinii anni 1576 ad diem 30 octobris inscripta est hisce verbis: Parisiis S. Lucani martyris. Addit Galesinius in Notationibus sese nomen S. Lucani desumpsisse e tabula sanctorum ecclesiæ Parisiensis, ubi sancti martyris reliquiæ quiescebant. Et hæc est ratio cur hoc loco, nulla de Luigniaco mentione facta, de Parisiis tantum loquatur martyrologus, qui non ecclesiæ Luigniacensis, sed Parisiensis scrinium perscrutatus sit. Galesinii enunciatio transiit in Martyrologium Romanum editum anno 1583, dein in Martyrologium correctum a Baronio aliisque, et ad hæc usque tempora in Ecclesia usurpatum. Sæculo tamen IX Parisiis sancto martyri non deferebatur cultus, licet Carnutes proximi sint Parisiis, et ambæ diœceses in eadem provincia Senonensi essent comprehensæ: nam ejus nomen omisit Usuardus, Parisiis medio circiter sæculo IX martyrologium suum conficiens. Postea tamen in ejus Auctaria Tornacense, Centulense, Reginæ Sueciæ, necnon Munerati et Molani [Martyrologium Usuardi, edit. a Sollerio, pag. 637 et seq.] transiit. Quos imitati sunt in Martyrologio Parisiensi cardinalis de Noailles, in Universali Castellanus, et in Gallicano Saussayus; qui postremus scriptor fere eadem refert ac Breviarium Parisiense anni 1636. Apud Carnutenses tamen, ubi sanctus athleta sanguinem pro Christo profudisse perhibetur, et apud Parisienses, qui plura sæcula asservarunt reliquias, eximio cultu, magis quam alibi, honoratur. Carnutenses enim ante hominum memoriam beatum martyrem tamquam sanctum coluisse indubium videtur. Quo vero tempore eum in liturgia primum celebraverint difficile dictu est; sed officium ecclesiasticum persolventes, quotannis, saltem ab 1783, ad finem lectionis recitandæ in honorem S. Leonis (ibi non secus ac in multis aliis Galliarum Ecclesiis, die 30 octobris, honorati), hæc addebant verba: Eodem die colitur sanctus Lucanus martyr in parœcia Belsiæ Carnotensis diœcesis, quæ ab ejus nomine Lucaniacum vocatur. Ibi pro Christo sanguinem fudisse traditur. Hodie in ejus laudem tota lectio ibidem recitatur.

[3] [Lectio Breviarii Parisiensis anni 1584,] In Parisiensi vero Ecclesia S. Lucani festum a remotioribus temporibus ritu semiduplici celebratum fuit. Equidem in Missali anni 1516 legitur Missa de S. Lucano; in Breviario, anno 1584 auctoritate Petri de Gondy, episcopi Parisiensis, edito, præscribitur ritus semiduplex, et hæc lectio IV: Sanctus Lucanus martyr fertur ab Orientis partibus in Aquitaniam pervenisse, ubi Christum nomine et vita professus, mira severitate carnem edomans, et fidem quam in pectore gerebat, publica prædicatione enuntians, velut lucerna in domo Dei accensa, omnibus in Christum credere volentibus elucebat. Tandem exorta in Christianos persecutione, cum nec humano timore perterritus, nec mundi amore seductus, vellet fidei suæ lumen abscondere; cognitus, apprehensus, et afflictus a perfidis, atque in Christo petra immobiliter fundatus, testis Domini fieri capitali sententia promeruit. Qui in ecclesiam Parisiensem translatus, ibi a fideli populo devote et humiliter colitur. Itaque Parisiensis traditio sæculi XVI exeuntis ferebat S. Lucanum ab Orientis partibus venisse in Aquitaniam ibique martyrium tulisse, nihil de locis et tempore evangelicæ prædicationis ejus addens.

[4] [anni 1636,] Pariter ritum semiduplicem in S. Lucani festo adhiberi in eadem diœcesi Parisiensi jussit Joannes Franciscus de Gondy, primus hujus civitatis archiepiscopus, patruum suum imitatus; in hoc tamen dissentit quod Breviario anni 1636 tres novas lectiones inseruit: quas (in Proprium Sanctorum canonicorum regularium S. Genovefæ anno 1665 introductas) hic subjungimus:

Lectio IV. Lucanus in Aquitania ortum ducens et naturæ et fidei, desiderio annuntiandi Christi nomen, versus Aureliam venit, inde Lutetiam; ubi dum falsorum numinum nefanda sacra insectatur, et pium Servatoris cultum suadet, comprehensus ab Antonini imperatoris emissariis, judici sistitur: qui ei protinus ut ejuret Christum, diisque sacrificet, districte jubet. At divinus athleta, majori religionis ardore exardescente, multa in idolorum vanitatem proloquitur, Christi Redemptoris attollit beneficia, judicemque ipsum hortatur, ut deposita cæcitate infidelitatis, oculos divino lumini sibi oblato aperiat.

Lectio V. Quibus monitis sævus præses exasperatus, horribilem in modum Christi servum jubet excruciari, ut pœnarum acerbitate eum in adversam sententiam inflectat. Sed invicto pugili animus in tormentis crescit: suaque constantia et hortatione multos adstantium inducit ad fidem. Quamobrem pietatis hostis ocyus eum extremo supplicio adjudicat, utque mox raptetur ad mortem, lictoribus præcipit.

Lectio VI. Gladio igitur Christi testis obtruncatur; at decisum caput manibus suis colligit, quin ad locum usque triumphans vectitat, quo agonis finem et æternæ quietis invenit januam. Positis itaque super obvium saxum suis cervicibus, illic gradum sistit, ac efflato in cœlum spiritu, sacros artus eodem loco deponit; qui deinde velut acervus testimonii, et trophæum ejus victoriæ, Lucani lapis appellatus est. Sacrum cujus cadaver fideles clanculum curaverunt; quod deinde tranquilla pacis aura rebus Christianis aspirante, in Parisiensis ecclesiæ hierogazophylacium inlatum est, ubi etiamnum in magna veneratione habetur. Haud parum discrepant hæ lectiones anni 1636 a lectione anni 1584; nam referunt locum et tempus tum prædicationis evangelicæ, tum martyrii, exhibentque sanctum virum non ex Orientis partibus, sed ex Aquitania ortum.

[5] [anni 1697,] Franciscus vero de Harlay, archiepiscopus Parisiensis, nonnullas eidem breviario mutationes anno 1680 afferens, decrevit ut in S. Lucani festo omnia de communi fierent, præter lectiones nocturni I, quæ essent de Scriptura occurrente. Ast hæc ordinatio ad exiguum fuit tempus; nam anno 1697 ejus successor Ludovicus Antonius de Noailles lectionem IV officii ecclesiastici in S. Lucani festo hanc esse voluit:

Lucani antiquissima extat memoria in vico sito in ipsis Carnutensium et Aurelianensium finibus, ab ejus nomine Lucaniacum dicto: ubi locus martyrio ejus consecratus, Petra sancti Lucani dicitur. Inde illius reliquiæ Parisios pridem allatæ, in ecclesia majori repositæ sunt, et capsa lignea inclusæ. Anno autem millesimo sexcentesimo sexagesimo-sexto, tertia die Augusti, e veteri capsa in argenteam inauratam elegantibus obeliscis fastigiatam, translatæ sunt. Tanta vero devotione a pluribus sæculis apud Parisios sanctus martyr colitur, ut in publicis supplicationibus, in quibus, propter avertendas regni calamitates, corpus beatæ Genovefæ ad ædes sanctæ Dei genitricis defertur, capsa ejus media inter sancti Marcelli et ejusdem sanctæ Genovefæ capsas juxta antiquissimum usum deportetur [Editio anni 1700.] . Animadvertat lector in hac lectione anni 1697 memorari tantum locum martyrii S. Lucani; sed contra plura egregia de ejus sacris reliquiis referri.

[6] [et anni 1736.] Hanc lectionem retinuit Ludovici Antonii proximus successor, Carolus Gaspar Guillelmus de Vintimille, anno 1736 novum Breviarium Parisiense edens. Attamen eam secundam unici nocturni lectionem fecit. Haud multum placuit canonicis S. Genovefæ Parisiensibus lectio a cardinali de Noailles proposita, eamque tunc tantum admisere, quando anno 1765 Breviarium Parisiense susceperunt, lectionis tamen extremam partem in hunc modum mutantes: Capsa ejus (S. Lucani) sancti Marcelli et ejusdem S. Genovefæ capsas, juxta antiquissimum usum antecedat. Caroli de Vintimille vestigiis ferme institerunt Antonius Eleonorius Leo Leclerc de Juigné et anno 1822 Alexander Angelicus de Talleyrand Perigord, seu potius ejus proximus successor Hyacinthus Ludovicus de Quelen, Parisienses quoque archiepiscopi, Breviarium Parisiense denuo typis edentes. Anno vero 1872 Josephus Hippolytus Guibert, archiepiscopus ejusdem civitatis, rursus in archidiœcesim Breviarium Romanum introducens, præscripsit clericis sibi subditis, approbante Pio IX Romano pontifice, ut festum S. Lucani quotannis die 30 octobris ritu semiduplici ad libitum celebrarent, et in ejus honorem tres lectiones II nocturni recitarent; quarum prima et secunda eædem fere sunt ac in Breviario anni 1636. Tertiæ vero lectioni hæc fuit substituta: Sancti martyris antiquissima memoria extat in vico sito in ipsis Carnutensium et Aurelianensium finibus, quem ab ejus nomine Lucaniacum vocant; ubi locus martyrio ejus consecratus Petra sancti Lucani dicitur. Inde illius reliquiæ Parisios pridem allatæ, in ecclesia majore repositæ sunt. Tanta vero devotione a pluribus seculis apud Parisios sanctus martyr colebatur, ut in publicis supplicationibus, in quibus propter avertendas regni calamitates, corpus beatæ Genovefæ ad ædes sanctæ Dei Genitricis deferebatur, capsa ejus sancti Marcelli et ejusdem sanctæ Genovefæ capsas, juxta antiquissimum usum antecederet.

Omittimus, quum nihil novi exhibeant, lectiones quas in honorem sancti martyris recitant presbyteri Carnutenses, ex quo Breviario Parisiensi Romanum substituerunt. In diœcesi vero Aurelianensi, quam verbum Dei prædicans peragravit S. Lucanus, peculiari modo quoque colitur: nam recensetur inter plures sanctos, quorum omnium simul festum prima die dominica mensis augusti per totam diœcesim agitur [Officia propria Ecclesiæ Aurelianensis anni 1876.] . Denique memoratur in martyrologio quo utebantur olim Ecclesia Salisburiensis et Syonense monasterium.

§ II. De S. Lucani Actis, martyrio, et reliquiis.

[Acta S. Lucani non sunt sincera.] Hucusque vix unum verbum de S. Lucani Actis diximus. Sæculo quidem proximo superiore monachorum erant S. Germani a Pratis Parisiis: nunc in Bibliotheca Reipublicæ ejusdem oppidi deposita. Quo auctore, quo ævo fuerint confecta, videtur prorsus ignorari. Non adeo sunt recentia; nam codex Parisiensis sæculi XI esse perhibetur [Léopold Delisle, Inventaire des mss. de Saint-Germain des Prés, pag. 13.] . Ea inter Acta martyrum sincera jure ac merito non refert Ruinartius, cui, utpote monacho S. Germani a Pratis, non fuerunt ignota. Manifestum est ea fuisse vel interpolata, vel incerta patrum memoria scripta; nam adjunctis nonnullis vel falsis vel minus credibilibus sunt vitiata. Hinc nemo mirabitur iis parum usos esse Breviariorum Parisiensium auctores. In iis enim legitur sanctus vir sub Antonino, aut, si mavis, sub ejus genero et successore Marco Aurelio Antonino, imperatoribus, qui sæculo II e vita discesserunt, venisse Pictavios ad S. Hilarium hujus civitatis episcopum, et ab eo suscepisse baptismum, quamvis sanctus doctor medio sæculo IV floruerit. Dein dicitur caput, a trunco abscissum, suis gestasse manibus: quod minus libenter recipiendum videtur, quia magnus est sanctorum antiquorum numerus, quibus consimile miraculum obtigisse narrant soli historici vel biographi recentiores. Quomodo vero rem hujusmodi tam facile persuasam habuerint plurimarum gentium Christiani, explicuit rev. pater Carolus Cahier [Caractéristiques des Saints, pag. 761 et seqq.] et multo ante noster Josephus Ghesquiere, Vitam S. Chrysolii ejusque sociorum illustrans. Ego quidem, ait, vix dubito, quin traditio illa ex eo orta sit, quod S. Chrysolius olim depictus, aut arte statuaria exhibitus fuerit, abscissam capitis verticem suis manibus gestans, ut sic, quo mortis genere suum ille certamen consummarit, designaretur; pari nimirum modo, quo depicti aut sculpti olim fuerunt S. Dionysius Galliarum apostolus, S. Nicasius Rothomagensis, S. Desiderius, S. Justus Altissiodorensis, aliique abscissum caput suis manibus gestantes, atque hinc vulgo crediti abscissum caput a loco martyrii ad alium plus minusve dissitum transtulisse [Acta SS. Belgii, tom. I, pag. 141; Cfr. Acta SS., tom. I Octob., pag. 16; tom. VII Octob., pag. 819.] . Itaque, quum S. Lucani Passio mendis abundet, et stylo fusiore sit conscripta, excerpta tantum subjungimus, nullam tamen rem relatu dignam omittentes, ita ut lector istius lucubrationis, præ reliquis antiquæ, et in vetere Breviario Corisopitensi partim editæ, exactam notionem acquirere possit [Bibl. regia Bruxellensis, num. 8926.] . [In iis dicitur sanctus martyr, a S. Hilario baptizatus,]

[8] Cum Antoninus imperator Romani imperii … contra Christianorum sanguinem desæviret, … insignis Lucanus Huniæ finibus … ortus, regnum Orientis ingrediens Pictavis advenit… Quadam igitur die ingressus ecclesiam sancti Petri apostolorum principis, in qua venerabilis Dei antistes Hilarius sublimatus pollebat, factum est ut a sanctissimo Missa celebraretur pro populi delicto. Peracta denique Missarum solemnitate, gloriosus puer Lucanus divino spiritu repletus procidit ad pedes sancti viri, orans et petens ut eum sacri baptismatis fonte profunderet. Quod audiens beatissimus pontifex, mox terræ prostratus … statimque ab oratione consurgens, beatissimum Lucanum erudiens catholico dogmate, ipseque eum ex salutari fonte suscepit; moxque unda perfusus, repente mutatur in melius. Militia mundi deseritur, paupertas ambitur. Erat enim facie rutilans, aspectu decorus, sapiens verbis, et prudens moribus. Et quod his majus est …, nil de terrenis actibus ambiens, totum se in Dei servitio mancipabat. Eodem itaque tempore beatissimus Lucanus consociatus est beato Mammeti martyri, cum quo cœpit prædicare gloriam Domini nostri Jesu Christi. Sed beatus Memmas cursum suæ passionis exprimens, perrexit ad Dominum, cum quo vivit laureatus per omnia sæcula sæculorum, amen.

[9] [prædicasse evangelium in Aurelianensi tractu] Beatus vero Lucanus ut bonus athleta contra diaboli arma remansit dimicaturus. Igitur in illis diebus cum impiissimus Antoninus Cæsar decreta principum accepisset, ut Christiani qui diis non immolarent capitalem jussi sunt subire sententiam; tunc per omnes provincias persecutores constituit, ut si quis Christianum reperiret, ejus præsentiæ omnimodis nuntiaret. Beatus igitur Lucanus mox Aurelianenses penetravit fines, et cœpit Christi evangelium prædicare, ut verbo suæ prædicationis homines, ad imaginem Dei plasmatos, a dæmonum cultura erueret, et unum Deum cœli terræque conditorem devotis mentibus adorarent… Alius enim cibus non erat illi assiduus, quam esus herbarum virentium, et aquam frigidam pro potu fesso corpori tribuebat. Quadragesimæ vero diebus bis in septimana cibum corpori ministrabat… Dein narrat auctor quomodo S. Lucanus ab homine dæmonem, nuncupatum Balsamum, expulerit, qui modo egressus nusquam comparuit. Videntes autem cuncti qui aderant, crediderunt Dominum nostrum Jesum Christum, et baptizati sunt a sancto Lucano.

[10] [A persecutoribus pro Christo occiditur.] Interea dum sanctus vir doctrinis insisteret pietatis, et Christi populum ab errore converteret vanitatis, elevatis paululum oculis, persecutores suos venire eminus conspexit. A prædicationis tamen suæ verbo non siluit, sed salutaribus populum verbis hortatus est dicens: “Ecce, fratres et filii carissimi, jam mihi Dominus meus Jesus Christus laborum meorum retributor esse dignatur.” His ita dictis, elevatis in cœlum oculis et sanctis manibus inferens cœlo, cum lacrymis dixit: “Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me ad titulum dignitatis tuæ vocare dignatus es, et beatissimorum martyrum qui propter nomen tuum passi sunt, consortem efficere. Dignare ergo me, Domine Jesu Christe, in eorum numero computare, et regni hæredem fieri sempiternum.” His ita dictis, cœpit contra persecutores suos iter suum intrepidus agere… Cumque ab eis nimium flagellatus admodum teneretur, sanctus vir Lucanus nec terrore concutitur, nec dolore corporis superatur, sed confisus in Domino dixit: “Christum Dei filium et corde credo, et ore non cesso laudare.” Tunc unus ex militibus, evaginato gladio, parata jam sancta cervice, pretiosum caput abscidit. Cumque sancti viri cadaver jaceret exanime, subito facta est vox de cœlis ad eum dicens: “Euge bone famule Lucane, veni et accipe coronam quam præparavit tibi Dominus Jesus Christus.” Beatissimus vero martyr caput proprium accipiens, deportavit miliarium unum, usque in loco qui vocatur ad Petram Lucani. Hoc autem factum est diei hora quasi tertia, quod est III calendas novembris. Viri itaque loci illius venerunt cum aromatibus, et cereis et lampadibus, et sepelierunt corpus ejus cum omni honore.

[11] [probabiliter circa annum 177,] Ipse lector facile videbit, præter errores jam indicatos, et aliis laborare Acta S. Lucani. Nec adeo prolixa Actorum excerpta hoc loco attulissem, nisi cultus sancti martyris tam antiquus et extensus esset. Itaque quum beati martyris Passio minoris sit facienda, non teram tempus in examinanda illorum sententia qui eum non ex Orientis partibus, sed ex Aquitania oriundum esse existiment: quæ controversia, deficientibus antiquis aut sinceris historicis monumentis, forsan numquam dirimetur. Animadversum autem velim mihi parum arridere placita Tillemontii [Mémoires pour servir à l'Hist. Ecclés., tom. IV, S. Denys de Paris, art. V, pag. 452, edit. Paris. 1701.] et Longuevalli [Hist. de l'Église Gallicane. tom. I, pag. 112, edit. Paris. 1825; Cfr. Acta SS., tom. IV Octob., pag. 906.] existimantium S. Lucanum, non secus ac SS. Agoardum, Yonem, Paxentium, Justinum et Eugenium, S. Dionysii Parisiensis aut discipulum aut socium fuisse, et eodem circiter tempore, Valeriano, Aureliano aut Diocletiano imperatore, mortem oppetiisse. Potius suspicarer eum sub Antonino vel ejus genero Marco Aurelio Antonino passum esse martyrium, aliquatenus assentiens S. Lucani Actis, quæ hic consonant Breviario Parisiensi anni 1636 et Martyrologio Gallicano Saussayi. Haud me fugit S. Lucani Acta plerumque nullatenus esse sincera; sed iis tamen aliqua fides haberi potest, ubi cum aliis documentis certis, uti hoc loco, conveniunt, nedum pugnent. Refert enim Sulpitius Severus, Galloromanus, de Marci Aurelii Antonini ævo loquens: Tum primum (id est circa annum 177), intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta [Sulpitii Severi Opera. Historia Sacra, lib. II, § 32, pag. 174, edit. Veron. 1754.] . Quæ quum ita sint, existimandum puto S. Lucanum tunc temporis e vita abiisse, nullum tamen argumentum, quo conjecturam firmem, præ manibus habens.

[12] [Luigniaci; at dein translatus Parisios,] Locus vero martyrii S. Lucani ab omnibus dicitur Luigniacum: qui locus nomen a suo patrono S. Lucano remotissimis temporibus accepisse traditur [Lebeuf, Histoire de Paris, tom. I, pag. 263, edit. Cocheris.] ; sed parum probabilis est hæc etymologia. Sancti martyris sacra ossa Luigniaci adhuc quiescebant, quum ejus Acta literis fuerunt mandata, uti ex fine patet. Quonam vero ævo ex hac parœcia Parisios ad ecclesiam cathedralem B. Mariæ Virginis translata fuerint, e nullo monumento historico confici potest. Subiit cogitatio ea circa medium sæculum decimum in hac ecclesia nondum fuisse deposita; nam in Catalogo reliquiarum hujus templi, qui in Sacramentario illius ævi legitur, nulla fit mentio reliquiarum S. Lucani [Mémoires des Antiquaires de France, série III, tom. III, pag. 169.] . Sed unico argumento illo negativo rem perficere nolim. Quare audiendus est Joannes Lebeuf, qui censet S. Lucani reliquias sæculo IX adulto Parisios fuisse delatas, ne ab irruentibus Normannis damnum caperent [Lebeuf, tom. I, pag. 12.] , tum quum illi advenæ regionem Carnutensem anno 886 igni ferroque vastaverunt [Recueil des Historiens des Gaules, tom. VIII, p. LXXVI et 256.] . Quod effatum esse absurdum dicere non ausim, quum non pauci hocce tempore sanctorum reliquias, ab injuriis Normannorum vindicandas, Parisios contulerint [Chron. Franc. apud Peigné-Delacourt, Les Normands dans le Noyonnais, pag. 92 et seqq.] . Addit alius scriptor Luigniacenses incolas, quum post pacem compositam Francos inter et Normannos, sui sancti patroni sacras reliquias iterato repeterent, repulsam tulisse [Dulaure, Histoire de Paris, tom. I, pag. 264 et seqq.] . Quæ placita attigisse sufficit, quum documenta ad rem disputandam desint.

[13] [ubi magno honore habetur.] Quanta reverentia S. Lucani reliquias habuerint Parisienses ex hoc perspicuum est, quod singulis annis die 30 octobris, ejus martyrii anniversario, medio in choro eas ponere solemne habebant, et dein, supplicatione instituta, per ecclesiam deferre [C. P. G. (Gueffier), Descript. Historique des curiosités de l'Église de Paris, pag. 289.] ; quin etiam morem fuisse videmus ut, ad avertendas regni calamitates, per plateas simul et SS. Genovefæ et Marcelli reliquiæ circumducerentur [Ibid. Breviaria Pariens. ann. 1697 et 1736.] . Hujus pietatis Parisiensium erga S. Lucanum particeps fuit Petrus Gondius, episcopus Parisiensis, qui mense junio anni 1571 ejus exuvias in capsa lignea recondidit: cujus frons erat ex argento inaurato [Gueffier, pag. 360; Du Breul, le théâtre des Antiquités de Paris, lib. I, pag. 29, edit. 1639.] . Die vero 3 augusti anni 1666 ossa S. Lucani in aliam capsam translata fuerunt: erat tota ex argento inaurato et instar ecclesiæ. Ejus quatuor extremæ partes habebant singulæ singulos obeliscos [Gueffier, pag. 289; Breviaria Parisiensia annorum 1667, 1736, etc.] . Nostro ævo ignorari videtur quid de his sanctis exuviis tempore perturbationis gallicæ exeunte sæculo XVIII factum fuerit. Hac de re anno 1869 interrogatus presbyter, cui illius ecclesiæ sacrarum reliquiarum custodia erat commissa, candide respondit id hucusque sibi fuisse ignotum.

DE SANCTO SERAPIONE EPISCOPO ANTIOCHENO

ANNO CCXI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Serapio, episcopus Antiochenus (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Cultus S. Serapionis. Tempus ejus ordinationis. Variæ de hac re sententiæ. Fueritne asceta S. Serapio. Quo anno mortuus sit.

Ecclesia patriarchalis Antiochena, martyrum suorum multitudine et primorum episcoporum sanctitate inter reliquas celebris, [S. Serapion, episcopus Antiochenus, cultus fuit in Ecclesia Latina] hodie nobis exhibet S. Serapionem, in historia ecclesiastica et literaria a scriptoribus multis, tum veteribus tum recentibus, laudibus cumulatum. Primum prodiit in fastis sacris latinis apud Adonem ad præsentem diem, his verbis: Apud Antiochiam beati Serapionis episcopi, eruditi viri et fide clarissimi. Quæ verba recepta sunt in Martyrologium Fuldense, quod, quum magnam partem ex Adone desumptum sit, a Georgio ad finem hujus martyrologii editum est. Usuardus contractum istud elogium suum fecit hocce modo: Antiochiæ sancti Serapionis episcopi, eruditione clarissimi. Quod encomium, ex Rufiniana versione Historiæ ecclesiasticæ Eusebii [Autores historiæ eccles., Ruffinus, lib. V, pag. 137 et seq., edit. Basileæ, 1535.] depromptum, transiit in martyrologia recentiora et imprimis in Martyrologium Romanum, editum anno 1583, ubi legitur: Antiochiæ sancti Serapionis episcopi, eruditione et sanctitate clarissimi; sed in editionibus posterioribus verba et sanctitate, utpote parum utilia et ab Usuardo non adhibita, omissa fuerunt. Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum scripsit illam memoriam depromptam fuisse ex martyrologio Ven. Bedæ. Verum hoc commune erratum est, inde ortum quod martyrologium ex Adone aliisque compilatum cum Bedæ nomine fuit editum. Prodiit enim primum hoc martyrologium anno 1554, in tomo IV Vitarum sanctorum Aloysii Lipomani, cum Adonis nomine: sed novem annis post Nurembergii inter Ven. Bedæ opera excusum fuit, eique inscriptum Bedæ nomen. Anno sequente in nitidissima editione Antverpiensi Plantiniana denuo lucem aspexit, habens titulum Martyrologium Ven. Bedæ presbyteri. At Mosander in tomo VII Vitarum sanctorum idem opus typis edens, Adoni Trevirensi tribuit. Baronius vero annotata sua Martyrologio Romano anno 1589 subjiciens, ususque editione Plantiniana, nihil de præsenti lite suspicatus, transtulitque ad Ven. Bedam quæ de Adone Viennensi erant dicenda. Præterea idem S. Serapion ad diem 30 octobris, concedentibus Paulo V, Urbano VIII [Daniel a Virgine Maria, Speculum Carmelitanum, tom. II, part. IV, pag. 739. Cfr. Off. concessum a Bened. XIII.] et anno 1729 Benedicto XIII, Missa et Officio de communi a Patribus Carmelitis cohonestatus fuit. Eadem auctoritate in eorum Martyrologio die 30 octobris scriptum est: Antiochiæ sancti Serapionis episcopi, Ordinis Carmelitarum, eruditione clarissimi. Videntur PP. Carmelitæ olim in nostris partibus cultum S. Serapionis haud parum promovisse: siquidem anno 1681 Philippus a Visitatione typis Namurcensibus S. Serapionis, patriarchæ Antiochenæ, Ordinis Carmelitani, Vitam mandavit [Abrégé de la Vie de S. Sérapion d'Antioche, religieux de l'Ordre des Carmes.] . Utinam documenta primigenia hujus lucubrationis fuissent annexa aut indicata! Præclarior est Vita illius sancti a nostro Petro de Halloix concinnata [Ecclesiæ Orient. Scriptt., tom. II, pag. 852.] . Qua ratione fuerit beatus episcopus olim cultus Pragæ, me latet. Eum quidem die 30 octobris fuisse honoratum, colligo ex kalendario Missalis Pragensis, quod anno 1409 fuit scriptum, transiitque postea in bibliothecam Vindobonensem Cæsaream. Hujus kalendarii apographum inter decessorum nostrorum schedas repertum est. S. Serapionis nomen in suum quoque kalendarium intulit anno 1588 Adamus Kings [Forbes, Kalendars of Scottish Saints, pag. 166.] . Atque hæc de cultu S. Serapionis apud Latinos.

[2] [et in antiqua ecclesia Syriaca.] In uno tantum Martyrologio orientali, nempe Syriaco anni 412, typis edito anno 1866 a clarissimo viro Guillelmo Wright, beati Serapionis episcopi Antiocheni nomen reperi, ubi ad diem 14 maji occurrit memoria Serapionis episcopi Antiocheni. Quo vero tempore in sacros fastos relatus fuerit, definire non ausim, quum apud nullum historicum significatum viderim. Neque nomen ejus in anno Græco-Slavico Martinovii in tomo nostro XI Octobris edito mihi obvium factum est: neque etiam in schedis defuncti collegæ Henrici Matagne, qui in Musæo Britannico Londinensi bene multa Kalendaria Orientalia descripsit, nec alibi, nobis ulla occurrerunt indicia, quibus hic noster S. Serapio ab aliis homonymis dignosci queat. Quæ res minus mira est, quum S. Serapion exeunte sæculo II et ineunte III vixerit, et hac ætate tantum martyres (inter quos non numerandus est sanctus præsul) Sanctorum Catalogis adscriberentur.

[3] Quæ quidem de S. Serapione novimus, pervenerunt [Dicitur ordinatus episcopus Antiochenus, ab aliis anno XI Commodi,] ad nos per Eusebium [Hist. eccles., lib. V, cap. XXII, pag. 395 et lib. VI, cap. XI, pag. 445, edit. Laemmer; Chronicon, apud Mai, Scriptt. veter., tom. VIII, pag. 387.] , ex cujus Historia ecclesiastica et Chronico hausere quicumque de sancto viro deinceps egerunt. Hos inter primus est S. Hieronymus [Opp., tom. II, De Scriptt., col. 655 et seqq., edit. Migne.] , qui in libello de Scriptoribus ecclesiasticis, hæc habet verba: Serapion, undecimo Commodi imperatoris anno Antiochiæ episcopus ordinatus, scripsit epistolam ad Caricum et Pontium, de hæresi Montani, in qua et hæc addit: “Ut autem sciatis falsi hujus dogmatis, id est novæ prophetiæ, ab omni mundo insanam reprobari, misi vobis Apollinaris beatissimi, qui fuit in Hierapoli Asiæ episcopus, litteras.” Ad Domninum quoque, qui persecutionis tempore ad Judæos declinaverat, volumen composuit; et alium de Evangelio quod sub nomine Petri fertur, librum ad Rhosensem Ciliciæ ecclesiam, quæ in hæresim ejus lectione diverterat. Leguntur et sparsim ejus breves epistolæ, auctoris sui ἀσκήσει et vitæ congruentes. Hactenus S. Hieronymus. Quem secuti sunt Honorius Augustodunensis ac Trithemius, et cui certo præluxerunt Eusebii Chronicon et Historia ecclesiastica. De natalibus vero S. Serapionis nihil nobis innotescit. Non possumus tamen non memorare Guillelmi Curetonii conjecturam de epistola in codicibus syriacis a se reperta, quamque Mara, filius Serapionis, ad filium suum Serapionem dedit et inscripsit. Hunc postremum fuisse S. Serapionem Antiochenum episcopum suspicatur Curetonius [Spicilegium Syriacum, præf., pag. XIII] , progenitumque, uti in titulis funebribus veteres loquuntur, fidelem ex fidelibus.

[4] [ab aliis anno X,] Verum haud pauci a sancto Hieronymo discrepant, perperam rati se sequi Eusebium, quem in plerisque sui Chronici aut mss. aut excusis editionibus S. Serapionis ordinationem anno X Commodi annexuisse reperiunt [Opp. S. Hier., tom. VIII, col. 1079, edit. Migne.] . Sed ante omnia animadvertendum est ipsum Chronicon, prout ab Eusebio fuit græca lingua scriptum, deperditum esse [D. Ceillier, Auteurs sacrés et ecclésiastiques, tom. IV, pag. 223; Aucher, Eusebii Chronicon bipartitum, tom. I, Præf., pag. V et seqq.] , et Chronicon græcum quod Eusebii nomine insignitum edidit Scaliger [Aucher, loc. cit. Fabricius, Bibl. Græca, tom. VI, lib. V, cap. 4. pag. 33, edit. Hamb. 1714. Hankius, De Scriptt. Byzant., part. I, cap. 1, num. 196, pag. 90. Ceillier, tom. IV, pag. 223.] , hujus potius quam Eusebii partum esse, aut saltem ex locis arbitrio Scaligeri collectis qualitercumque coaluisse. Inter Græcos utique plures auctores, uti Georgius Syncellus, auctor Chronici Paschalis et Cedrenus, Eusebii Chronico multum usi sunt idque sæpius descripserunt. Sed nihil in præsenti nos juvant, cum Syncellus tradat dumtaxat S. Serapionem sedisse annos 25 [Chronographia, tom. I, pag. 668, edit. Bonn.] , et auctor Chronici Paschalis [Chronicon Paschale, tom. I, pag. 491, edit. Bonn.] haud accuratius definiat quo tempore Ecclesiam Antiochenam regere cœperit. Quare, ut Eusebii mentem assequamur, ad ejus Chronici translationem latinam seu S. Hieronymi, et ad armeniacam confugiendum est. In plerisque quidem, quantum novimus, editionibus Chronici Eusebiani S. Hieronymi legitur ad decimum Commodi annum memoria [Opp., tom. VIII, col. 634 et 1079.] ordinationis Serapionis, episcopi Antiocheni.

[5] [quod minus placet.] Sed jam pridem turbatus videtur hic locus: quod facillime fieri potuisse negabit nemo qui laterculos illos inspexerit. Attamen semper exstiterunt genuinæ, ut mihi videtur, lectiones in bonis codicibus, quæ cum Catalogo scriptorum Hieronymiano omnino concordant [Opp. S. Hieron., tom. II, col. 655, edit. Migne.] ; nam Pontacus [Ibid., tom. VIII, col. 1079.] in notis et castigationibus suis, Chronico S. Hieronymi adjectis, tradit in Fuxensi et Petaviano codicibus S. Serapionis memoriam ad annum Commodi undecimum scriptam fuisse. Postremo hanc lectionem existimandam esse genuinam suadent omnes, quos novi, editores Catalogi Hieronymiani, Miræus nempe, Fabricius, Maurini et Vallarsius. Etenim sancti doctoris, anno undecimo Commodi ordinationem S. Serapionis illigantis, verba, nulla addita correctione, referunt, nec discrepantiam inter codices indicant. Neque nos morari debet Trithemius [Opp. Hist., De Scriptt., tom. I, pag. 194.] , qui, quamvis S. Hieronymi vestigia sit secutus, annum tamen decimum tertium proponit. Nam quod majoris ponderis est, Libro de viribus illustribus Hieronymiano omnino suffragatur Chronici Eusebiani versio armeniaca antiquissima, anno 1818 a Joanne Baptisto Aucher armeniace et latine edita Venetiis [Eusebii Chronicon bipartitum, part. II, pag. 293.] . Latine quoque reddita fuit a cardinali Majo, excusaque Mediolani anno 1818, [Eusebii Chronicorum canones, pag. 389.] et, nova cura, Romæ anno 1833 [Scriptores veteres, tom. VII, pag. 389.] . In hac fertur S. Serapion anno XI Commodi fuisse creatus episcopus seu 190 Christi: nam Commodus a die emortuali Marci Aurelii, 17 martii anni 180, imperio solus potitus est; licet hunc annum in nummis ut quartum sui imperii signaret, eo quod cum patre imperator appellatus fuerit anno 176, die 27 novembris, ut fert Lampridius [Lampridius, in Commodo, in Hist. August. Scriptt., pag. 46 et 50, edit. Salmasii. Cfr. Eckhel, Doctr. numorum. part. II, vol. VII, pag. 103 et seqq., edit. 1828.] ; (qui tamen alio loco diem 28 octobris proponit). Annus XI quoque placet Ceilliero [Hist. génér. des Auteurs sacrés, tom. II, pag. 235.] , Caveo [Scriptt. ecclesiastic. hist. litter., pag. 52.] , Lipsio [Chronologie der Römischen Bischöfe, pag. 172.] et Curetonio [Spicilegium Syriacum, pag. XV; Cfr. Dupin, Nouv. Biblioth. ecclés., tom. I, pag. 77, edit. Paris 1693.] ; sed Halloixio [Ecclesiæ Orient. Scriptt., tom. II, pag. 852.] , Boschio [Acta SS., tom. IV Julii, pag. 12.] , Bueo [Ibid., tom. VI Octob., pag. 171.] , Tillemontio [Mémoires pour servir à l'hist. ecclés., tom. III, pag. 168.] annus X.

[6] [Qua in re ab Eusebio recedunt scriptores nonnulli,] Ex hucusque disputatis inferri potest Eusebium S. Serapionis ordinationem aut anno X Commodi seu 189 Christi, aut, ut nobis probabilius est, anno XI Commodi seu 190 Christi, annexuisse. Eusebii tamen auctoritatem non apud omnes prævaluisse suspicamur. Georgius enim Syncellus [Chronographia, tom. I, pag. 668, edit. Bonn.] , etiamsi Eusebii sequax, initium episcopatus S. Serapionis omittit. Chronicon Paschale [Chronicon Paschale, tom. I, pag. 492, edit. Bonn.] , Nicephorus Constantinopolitanus [Chronographia brevis, apud Migne, Patrol. Græca, tom. C, col. 1053.] , Nicephorus Callistus [Hist. eccles., lib. IV, cap. XIX, pag. 314, edit. Paris. 1630.] aliique Georgii silentium de exordio episcopatus sancti Serapionis imitantur; Chronicon Paschale refert ad annum III Commodi ejus certamina cum Montanistis. Eutychius [Annales, apud Migne in Patr. Græca, tom. CXI, col. 990.] Alexandrinus scriptor sæculi X, dicit Serapionem quinto Commodi anno in cathedra Antiochena sedere cœpisse et post decem annos esse mortuum. Quamobrem forte suspicio non est temeraria, jam pridem inter Græcos de anno ordinationis S. Serapionis dubitationes exstitisse. Nec prætereundum est annum X Commodi modo anno 189, modo 190, modo 191 æræ christianæ apud scriptores respondere: quæ discrepantia aliquando ex olympiadibus earumque annis diversis aut chronologiæ ratione diversa oritur. Nos vero temporum notationem fere ab omnibus receptam secuti sumus.

[7] [etiam recentiores.] Est et alia sententia quam tuentur Michael Le Quien [Oriens Christianus, tom. II, pag. 702.] , Martinus Routh [Reliquiæ sacræ, tom. I, pag. 467.] , aliique [Art de vérifier les dates, pag. 241, edit. 1770.] , rati S. Serapionis episcopatus initia incidere in VII vel VIII Severi annum, id est Christi 199. Quod placitum, (quod a Bueo fuit expositum), his paucis verbis complectimur: Eusebius [Mai, Scriptt., tom. VIII, pag. 388. Aucher, Eusebii Chronicum, tom. II, pag. 29.] in Chronico anno XVI Marci Aurelii, id est Christi 176, (aut secumdum aliam editionem anno Marci Aurelii XVII), ordinationem S. Maximini episcopi Antiocheni, qui S. Theophilo successit, suamque ecclesiam tredecim annis rexit, perperam illigavit; nam S. Theophilus die 17 martii anni 180 adhuc supererat, quippe qui suum Chronicon ad hanc diem perduxerit. Imo non obiisse dicitur ante annum 186. Hinc infertur post hoc tempus S. Theophilo successisse S. Maximinum; dein eum non ante annum VII Severi seu Christi 199 mortuum esse ac successorem nactum S. Serapionem. Hæc est Michaelis Le Quien aliorumque sententia. At huic calculum suum adjicere jure denegat Bueus [Acta SS., tom. VI Octobris, pag. 171.] , contenditque, ut alia omittam, Eusebii dicta inter se facile posse conciliari, modo concedatur S. Theophilum anno XVI Marci Aurelii, prout aliquando tunc fiebat, sibi S. Maximinum adjutorem in gubernanda Ecclesia Antiochena adjunxisse. Porro Eusebii sententia nequaquam aut absurda aut incredibilis dicatur: nam quæ fieri potuerunt, et aliquando facta sunt, licet minus verisimilia aut minus frequentia videantur, esse vera non raro deprehendimus.

[8] [Verisimile est S. Serapionem fuisse ascetam,] Omnino probabile est S. Serapionem ad sedem patriarchalem Antiochenam fuisse evectum, propterea quod doctrinæ et pietatis laude in Christi Ecclesia luceret. Etenim tam præclara fuit sancti episcopi doctrina ut Patres Concilii Alexandrini anni 362 [Cfr. Labbe, Conc., tom. II, col. 808 et seqq.] , quos inter Eusebius Vercellensis et Athanasius, ejus libros tamquam traditionis apostolicæ instrumenta videantur proposuisse. Audiatur Socrates [Hist. Eccles., lib. III, cap. VII, pag. 174, edit. Moguntiæ 1677. Cfr. Nicephorus Call., Hist. eccl., lib. X, cap. XIV, pag. 33, edit. Paris. 1630.] : Christum, hominem factum, non carnem modo, sed animam etiam humanam assumpsisse pronuntiarunt; quæ quidem sententia olim fuerat ecclesiasticorum virorum. Non enim novam quandam doctrinam a se primum excogitatam in Ecclesiam invexerunt: sed ea sanxerunt quæ et ecclesiastica traditio ab initio docuerat, et christianorum philosophi certissimis argumentis adstruxerant. Ita enim omnes antiqui qui hac de re disputarunt, suam nobis sententiam scriptis proditam reliquerunt. Irenæus certe… et Serapion Antiochenæ urbis episcopus, Christum, qui homo factus est, anima præditum fuisse, velut rem communi omnium consensu receptam suis in libris asserunt. Nec vero minorem sanctimoniæ famam reliquit, uti ex Hieronymi laudibus est manifestum. Quin et si Trithemio [Opp. Hist., de Scriptt., tom I, pag. 194] fides habebitur, S. Serapion dicetur anachoreta: quam sententiam non absurdam existimabis legens egregiam Antonellianam dissertationem de Ascetis [Antonelli, Opera S. Jacobi Nisibeni, Diss. de Ascetis, pag. 107 et seq.; pag. 112, edit. 1756.] , et breviorem diligentioremque Antonii Tinnebroek [Examen Canon. et Histor. libri R. D. Verhoeven, cap II, pag. 60.] de eodem argumento disputationem. Cui sententiæ non mediocriter suffragatur S. Hieronymus, laudationi S. Serapionis finem imponens hisce verbis: Leguntur et sparsim breves epistolæ auctoris sui ἀσκήσει et vitæ congruentes. Nec obest Eusebii silentium, nihil hujusmodi significantis: nam illo ævo notum erat sæculo II adulto, episcopos in Oriente fere omnes fuisse assumptos ex hoc hominum numero, qui vitam castam et segregem ascetarum aut monachorum viverent, in oratione rerumque hujus mundi contemptu, veste pulla aut philosophorum pallio induti, nuncupatique philosophi christiani [Cfr. Antonelli et Tinnebroek, loc. cit.] . Neque fugit hæc rerum conditio Patres Carmelitas, censentes inter sui Ordinis alumnos S. Serapionem. Num fuerit reapse S. Serapion Carmelita, quum inter Sebastianum a S. Paulo [Exhibitio errorum Papebrochii, art. XVI, § IV, pag. 455.] et Papebrochium [Responsio ad Exhibitionem errorum, Art. XVI, § IV, apud Acta SS. vindicata, pag. 561.] fuerit disceptatum, disputare nihil opus est.

[9] [et obiisse anno 211.] Quot sederit annos in cathedra Antiochena S. Serapion incertum est. Utique viginti quinque annos huic ecclesiæ præfuisse a Syncello traditur: sed hic numerus major est; nam in Eusebii Chronico Hieronymiano et Armenio legitur S. Asclepiades anno I Caracallæ, quo mortuus est pater ejus Severus, (qui annus est 211 Christi), S. Serapioni successisse. Nec dissonat in Historia ecclesiastica [Hist. eccles., lib. VI, cap XI, pag. 445 et seq., Acta SS., tom. II Martii, pag. 615.] , ubi narrat S. Asclepiadem Antiochenorum fuisse creatum episcopum, quum S. Alexander, adjutor in episcopatu S. Narcissi Hierosolymitani, in vinculis teneretur, id est, juxta verisimiliorem sententiam, anno I Caracallæ seu 211 Christi. Sed hanc rem, haud parum intricatam, uberius explicare supervacaneum est, quippe quæ disputata a collega [Ibid., tom. VIII Octob., pag. 315.] in commentario de S. Asclepiade, ad diem 18 octobris. Unum addidisse satis erit; nimirum in Gregorii Barhebræi Chronico ecclesiastico perhibetur sanctus noster annis viginti uno Antiochenæ Ecclesiæ præfuisse [J. B. Abbeloos et T. Lamy, G. Barhebraei Chron. eccles., tom. I, col. 46.] . Hinc quæ de S. Serapionis regimine narranda supersunt inter annos 190 et 211 gesta fuerunt.

§ II. S. Serapionis certamen cum Cataphrygibus. Ejus scripta adversus alios hæreticos. Persecutio Septimii Severi.

[S. Serapion impugnat Montanistas,] Pauca illa quæ de S. Serapionis rebus gestis ad nos pervenerunt, utpote ab Eusebio ex ejus literis desumpta, certissima sunt. Primo quidem loco venit ejus certamen cum Cataphrygibus, prophetante Montano, circa annum 173 exortis [S. Hieronymus, Opp. tom. VIII, Chronicon, col. 629; Eusebius in Chronico, apud Maium, Scriptt. vett., tom. VIII, pag. 388.] : quæ prava secta doctrinam disciplinamque severiorem professa et intra breve tempus late propagata, aliquot locis tam altas egit radices, ut longo tempore post vires suas nondum amisisset, turbans animos, et opprobriis catholicos afficiens. Adversus Montanum continuo insurrexerunt tum singuli, tum coactis conciliis, episcopi vicini Asiæ Minoris, Thraciæ, aliique [Baronius, Annal., ad annum 173, num. XVIII. Cfr. Dupin, Nouv. Bibl. ecclés., tom. I, pag. 77.] . Item S. Victor Romanus pontifex (aut, juxta Baronii sententiam, Anicetus), quem hæretici suis laqueis irretire frustra tentarunt, errores Montanistarum respuit [Tillemont, Mém. ecclés., tom. II. pag. 669; opp. Tertulliani, tom. II, adversus Praxeam, cap. I, col 155, edit. Migne.] . Sanctus vero Serapion, cujus auctoritas, utpote Antiocheni patriarchæ, pergrandis in illis partibus erat, sollicitudinem suam desiderari nequaquam passus est. Si ex subscriptionum numero judicare liceat, venit cum aliis pluribus episcopis in concilium, deditque ad Caricum et Ponticum, ecclesiasticos viros, epistolam; quæ aliis synodalis visa est, aliis vero non ita [Cfr. Tillemont, Mém. ecclés., tom. II, pag. 670; Dupin, Nouv. Bibl. ecclés., tom. I, pag. 77; Valesius, Annot. in Eusebium.] . Eusebius quidem, agens de novæ doctrinæ primis oppugnatoribus, scribit [Hist. Ecc., lib. V, cap. XXII, pag. 395 et seq.] : Apollinaris autem scriptorum adversus supradictam hæresim mentionem facit Serapio, qui circa hæc tempora Antiochenæ Ecclesiæ episcopus post Maximum fuisse dicitur. Nam in epistola quam ad Caricum et Ponticum scripsit, eandem refellens hæresim, Apollinarem nominat his verbis: “Atque ut sciatis, inquit, qualiter universa quæ in terris est fraternitas, operationem illam simulatæ factionis, quæ nova prophetia nominatur, aversata atque abominata est, beatissimi patris Claudii Apollinaris, qui Hierapolitanæ urbis in Asia episcopus fuit, literas ad vos misi.” In eadem Serapionis epistola leguntur subscriptiones variorum episcoporum. Quorum unus subscripsit in hunc modum: “Aurelius Cyrenius martyr opto vos bene valere.” Alter autem hoc modo: “Ælius Publius Julius Develti coloniæ Thraciæ episcopus: Testor Deum qui in cœlis est, quod beatus Sotas, qui est Anchiali, dæmonium Priscillæ ejicere voluit, sed hypocritæ nequaquam permiserunt.” Sed et aliorum complurium episcoporum idem cum illis sentientium subscriptiones, propriis ipsorum manibus appositæ, in illa quam dixi epistola leguntur. Ad quæ Valesius animadvertit tunc temporis jam e vita S. Sotam decessisse: quum μακάριος, quo epitheto Græci vita functos designare solent, ab Eusebio appelletur. Addit Valesius contra Christo fersonum S. Sotam non in Thracia conatum esse Priscillam exorcizare, sed in Phrygia, quo novæ examinandæ hæresis causa sese contulerat. Annotat item Apollinarem Hierapolitanum episcopum etiam jam mortuum fuisse, utpote μακαριώτατον dictum, cum S. Serapion hæc in scripta retulit. Et quidem censetur ante annum 180 diem obiisse.

[11] [scribitque ad Domnum et ad Rossenses.] Alio loco, quum Eusebius [Hist. Eccl., lib. VI, cap. XII, pag. 446.] dixisset S. Asclepiadem successisse in sedem Antiochenam S. Serapioni, rursus quasdam hujus res gestas et libros recenset: Porro Serapionis multa quidem alia doctrinæ documenta penes alios exstare credibile est. Ea tamen ad nos duntaxat pervenerunt, quæ scripsit ad Domnum quemdam qui persecutionis tempore a fide Christi ad Judæorum superstitionem desciverat: item illa quæ ad Pontium et Caricum ecclesiasticos viros exaravit: aliæ quoque ad alios epistolæ. Præterea liber de evangelio Petri, quæ in eo falsa erant dicta coarguens. Quem quidem librum composuit in gratiam quorumdam ex Rhossensi parochia (nunc Arsus [Halloix, Illustres auctores Orientales, tom. II, pag. 861; Bischoff et Möller, Vergleichendes Wörterbuch der Geographie, V° Rhosus; Yanosky, Syrie ancienne et moderne, pag. 3; Ritter, Die Erdkunde, etc., Die Sin ai-Halbinsel, Palästina und Syrie, tom. IV, part. II, pag. 1812 et seq.; Routh, Reliquiæ Sacræ, tom. I, pag. 477; Le Quien, Oriens Christianus, tom. II, col. 905.] in Cilicia), qui occasione illius evangelii ad doctrinam a recta fide alienam declinaverant. Nec vero absurdum fuerit pauca quædam verba ex eo libro commemorare, quibus ille quid de isto evangelio sentiret, exponit in hunc modum: “Nos enim fratres, inquit, et Petrum et reliquos Apostolos perinde ac Christum ipsum suscipimus. Sed quæ nomen illorum falso inscriptum præferunt, ea nos utpote gnari et periti repudiamus; quippe qui compertum habeamus ea nos a majoribus minime accepisse. Ego quidem quum ad vos venissem, existimabam omnes rectæ fidei callem tenere. Et quum evangelium illud quod Petri nomine inscriptum ab iis offerebatur, non perlegissem, dixi: si quidem hoc solum est quod simultatem parit inter vos, legatur. Nunc vero quum ex iis quæ mihi dicta sunt, plane perspexerim, quod mens illorum hæresim tunc occultam tegebat, iterum ad vos venire properabo. Proinde fratres brevi me exspectate; quum autem deprehenderim cujus opinionis et sectæ fuerit Marcianus, qui et sibi ipse repugnabat non intelligens quæ diceret, sicut cognoscetis ex iis quæ ad vos scripta sunt. Mutuati enim supradictum evangelium ab iis qui illud didicerant et continua exercitatione versaverant, hoc est a successoribus eorum qui Marciano præiverunt, quos docetas vocamus (quippe ex horum schola pleræque illius opiniones fluxere), legendi copiam nacti sumus: et deprehendimus multa quidem in illo evangelio cum recta Servatoris nostri fide consentire, nonnulla vero discrepantia a rectæ fidei ratione adjuncta esse, quæ et vestra causa subjecimus.” Atque hæc de Serapionis libris. Hoc Petri pseudoevangelium est deperditum. Ejus meminit Origenes [Opp., tom. III, col. 875 et seq., edit. Migne.] in commentario ad caput XIII Matthæi: Putabant igitur, inquit, illum (Jesum) esse Josephi et Mariæ filium: fratres autem Jesu, filios esse Josephi ex priore conjuge, quam ipse ante Mariam duxerit, affirmant nonnulli, ad id scilicet adducti traditione evangelii quod secundum Petrum inscribitur, vel libri Jacobi [Cfr. Thilus, Codex apocryphus novi Testamenti, pag. 159 et seq.; Tischendorf, Evangelia apocrypha, pag. 1 et seq.; Wright, Apocryphal Literature, pag. 6.] ; qui posterior liber superest.

[12] [Eo episcopo, Severus vexavit Christianos.] Ex recitatis librorum S. Serapionis excerptis facile intelligitur, quanta tristitia ejus animum Montanistarum superbia affecerit. Et hæc eo acerbior fuit quod, ut ex allatis verbis constat, quando cum istis hæreticis acriter fuisset pugnandum, efferbuit contra Christianos persecutio. Etenim Septimius Severus, qui, ab anno 193 imperator, pluribus præclare gestis, non ignobile nomen sibi fecerat [Cfr Tertullianus, Opp, tom. I, ad Scapulam, col 703, edit Migne.] , Christianos anno circiter 202 crudeliter vexare cœpit, eos aliquatenus cum Judæis rebellionis reis confundens. Judæos fieri, ait Ælius Spartianus, sub gravi pœna vetuit. Idem etiam (postea) de Christianis sanxit [Hist. Augustæ scriptores, pag. 70, edit. Salmasii. Cfr. Tillemont, Mémoires sur l'hist. ecclés., tom. III, pag. 636.] . Verum Septimii ira adversus Judæos paulatim placata fuisse videtur, adeo ut tutius esset nomen dare Judæis quam doctrinam Christi profiteri. Quapropter Domnus christianus, de quo supra Eusebius, ad Judæorum transiit religionem: quo successu eum ad meliorem frugem revocaverit S. Serapio reperi nusquam. In hac persecutione, quam Severus imperator adversus Ecclesias excitaverat, et qua edurante, ubique locorum bene multi athletæ Christi, pro pietate certantes, tam illustria martyria confecerunt [Eusebius, Hist. eccles., lib. VI, cap. I et seqq., pag. 423 et seqq.; edit. Laemmer.] , S. Serapionem adjudicem fuisse accersitum, aut supplicio damnatum, apud nullum auctorem legimus. Quare eum plenum dierum in pace Christi obdormiisse, sanctimoniæ fama inclytum, opinamur [Cfr. Petrus de Natalibus, lib. IX, cap. CXXII; Paris, Martyrologe ou Idée gén. de la Vie des Saints, pag. 775, Paris 1691.] .

[13] [Sancti homonymi.] Brevem egregii præsulis Vitam descripsit olim ipse Rosweydus ex manuscripto codice Ultrajectino S. Salvatoris [Mss. regiæ biblioth. Bruxell., num. 8926.] . In qua narratur S. Serapio, Antiochenus episcopus, quo indigentibus opem ferret, tunicam suam, dein evangelium, ac denique semetipsum vendidisse. Non est cur hæc nos morentur, quum perspicuum sit eas esse res gestas Serapionis Sindonitæ [Acta SS., tom. II Jan., pag. 507 et 524.] ac perperam Serapioni Antiocheno fuisse affictas. Hunc quoque dijudicemus necesse est a sancto quodam Serapione, episcopo in Ægypto. Quem cum ad diem 9 julii obvium haberent decessores nostri in martyrologiis Adonis, Notkeri aliorumque, definire non ausi sunt quisnam fuerit. Quare in diem 30 octobris, quæ sacra est S. Serapioni Antiocheno, totam rem disputandam reservarunt [Acta SS., tom. II Julii pag. 670.] . Verum quum neque nobis veritas sit ad liquidum explorata, nihil eorum verbis addendum existimamus.

[14] [Dicitur S. Serapion ordinatus a S. Zephyrino.] Neque etiam multi simus oportet in iis quæ alibi de S. antistite feruntur. Memoratur quidem in Passione S. Barsymæi, pridem inventa in codice Syriaco sæculi X, et a Curetonio edita [Ancient Syriac documents relative to Edessa, pag. 63, 71, 186 et seq. Whright, Catalogue of the Syriac mss. in the British museum, part. III, pag. 1114; cfr. pag. 1207.] . Ex qua discimus Edessenum illum præsulem fuisse æqualem sancto Fabiano papæ, atque inauguratum ab episcopo Edessæ Abshelama; Abshelamam autem a Palut I; hunc rursus a Serapione nostro, Antiocheno episcopo. Serapionem vero ordinaverit sanctus Zephyrinus, Zephyrinum sanctus Victor, hunc Eleutherius; percensitis deinceps Romanis pontificibus fere omnibus, usque ad S. Petrum. Sed de hac temporum notatione, est sane cur addubitetur; adeoque totum locum censuit Curetonius fuisse interpolatum. Minoris etiam nobis faciendus tum codex syriacus de doctrina Addæi Apostolis [Op. cit., pag. 23.] , tum codex manuscriptus armeniacus, quem gallice redditum vulgavit Victor Langlois [Collection des hist. de l'Arménie; Léroubna d'Édesse, tom. I, pag. 315 et seq., pag. 325.] et dein Veneta congregatio Mekhateristarum [Lettre d'Abgar, traduite sur la Version Armén. du Ve s. p. 57; cfr. Acta SS., tom. XII Oct., p. 466.] , quique inscribitur: Epistola Abgar, filii Manovæ, regis urbis Edessæ, quæ syriaco sermone dicitur Ourrah. Quam narrationem si audire volumus, Ate, episcopus Edessæ, repentina fere morte obiit, neque tempus habuit ad sacra vocandi Phegod, seu Philot. Is Antiochiam petiit et ordinatus fuit a Serapione, episcopo urbis Antiochiæ; qui et ipse inauguratus fuerat a Zepriano (Zephyrino), episcopo urbis Romæ; hunc sacraverat Simon Petrus. Quæ quam habeant fidem legenti apparet, neque proin ea vestigiis omnibus indagare operæ pretium esse arbitramur.

DE SS. ZENOBIO ET ZENOBIA MARTYRIBUS ÆGIS IN CILICIA

CIRCA ANNUM CCLXXXX AUT CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Zenobius, episcopus Ægeensis, martyr (S.)
Zenobia ejus soror, martyr (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ I. Ciliciæ et Ægarum origines. Cultus SS. Zenobii et Zenobiæ.

Cilicia, Asiæ Minoris regio, ad sinum Issicum mare Mediterraneum tangit. In duas erat distincta partes, Tracheam seu Asperam et Propriam seu Campestrem [Strabo, Res Geographicæ, lib. XIV, pag 954 et seq. edit. Oxonii 1807.] . Huc existimant eruditi a Phœnicibus tempore remoto fuisse deductam coloniam. [S. Paulus constituit ecclesias in Cilicia,] Ea Assyrii, Chaldæi Babyloniæ, Persæ, Alexander Magnus, Antigonus, Seleucidum familia, Armeni, iterum Seleucides alii post alios potiti sunt. In provinciam Romanam (modo aliquam partem excipias) a Pompejo redacta fuit. Quæ fata Victor Langlois [Voyage dans la Cilicie, pag. 16, 50 et seqq.] , quum jussu et sumptu Napoleonis III, imperatoris Francorum, Ciliciam peragrasset, explicuit. Illius tractus incolæ quam primum religionem Christianam susceperunt. Etenim S. Paulus, Tarsi in Cilicia natus, suis popularibus quatuor (imo, ut nonnullis placet, quinque aut sex) annis post Christi ascensionem, evangelium, quod ab ipso Christo fuerat doctus, proposuit [Actus Apostolorum, cap. IX, 30; Patritius, in Actus Apostol. Commentarium, pag. 209 et seq.; Cfr. Beelen, Het nieuwe testament, pars II, pag. 74 et seq.] . Haud pauci indigenæ novæ religioni nomen dederunt, adeo ut cœtum spectabilem constituerent, non secus ac Christiani Syriæ et Antiochiæ. Quod colligitur ex eo quod apostoli congregati in Synodo Hierosolymitana, 16 annis post S. Pauli conversionem [Patritius, pag. 214.] , epistolam scripserunt his qui sunt Antiochiæ et Syriæ et Ciliciæ fratribus ex gentibus, cum iis communicantes illius concilii decreta [Actus Apost., cap. XV, 23 et seqq.] . Cujus epistolæ lator fuit idem S. Paulus, qui perambulavit Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias, quas ipse jam antea constituerat. Quænam hæ fuerint, non legimus in sacris literis: sed id certum est, ecclesias Tarsi, Anazarbi, Mopsuestiæ, Flaviopolis, Epiphaniæ, Castabalorum, Alexandriæ ad Issum inter antiquissimas Asiæ esse numerandas, et ante pacem Christianis a Constantino Magno datam, floruisse. Dubitandi locus est de Pompejopoli, Sebaste, Coryco, Adanis, Mallo, Zephyrio, Irenopoli, Rhoso; sed affirmandum videtur, ibidem sedisse episcopos [Lequien, Oriens Christianus, tom. II, col. 869 et seqq.] saltem statim post Constantini Romanum triumphum.

[2] [feracissima martyrum.] Fuit et Cilicia feracissima martyrum. Tarsi enim sanguinem pro Christo fuderunt SS. Zenais et Philonilla sorores, B. Pauli consanguineæ [Acta SS., tom. V Octob., pag. 502.] ; item sub Valeriano imperatore S. Athanasius episcopus, simul et S. Anthusa, nobilis femina, ejusque servi Charisius et Neophytus [Ibid., tom. IV Aug., pag. 499.] . Quibus addendi præter S. Pelagiam virginem, quæ martyrium tulit sub Diocletiano, S. Bonifacius Romanus [Ibid., tom. III Maji, pag. 279.] et viginti alii [Ibid., tom. I Junii, pag. 633.] anno 290, uti et S. Quiricus cum matre S. Julitta [Ibid., tom. III Junii, pag. 17.] , sanctique Tharachus, Probus et Andronicus [Ibid., tom. V Octob., pag. 560; Auctar., pag. 43.] . Sunt quoque martyres Tarsenses SS. Cyrenia et Juliana, S. Eustochium virgo [Annal. Ecclesiast. ad annum 305, num. 15. Petrus de Natalibus, Catalogus SS., lib. X, cap. 10.] , SS. Castor, Menelampus et Dorotheus [Acta SS., tom. III Martii, pag. 712.] , non secus ac alius S. Castor cum socio S. Stephano [Ibid., tom. III April., pag. 482.] et SS. Aphrodisius, Jocundus et Firmus [Ibid., tom. II Maji, pag. 363, 557.] . Habuit et Anazarbus tempore Diocletiani suos martyres, SS. Theodulam, Boethum, Evagrium, Macarium aliosque [Ibid., tom. I Febr., pag. 656.] , S. Marinum senem [Ibid., tom. II Aug., pag. 346.] et S. Domninam [Ibid., tom. VI Oct., pag. 19.] . Eodem circiter tempore ob confessionem veræ religionis trucidati sunt Pompejopoli S. Calliopius [Ibid., tom. I April. pag. 659.] , et S. Sozons [Ibid., tom. III Sept., pag. 15.] ; item Alexandriæ ad Issum incerto tempore S. Aristio episcopus [Ibid., tom. I Sept., pag. 611] ; rursus ineunte sæculo IV, Zephyrii, S. Tatianus Dulas [Ibid., tom. II Junii, pag. 1042.] ; in Cilicia quoque S Andreas tribu nus et socii fere innumeri [Ibid., tom. III Augusti, pag. 720 et seqq.] . Memorantur etiam ad diem 3 januarii martyres Cilices Zozimus, Athanasius, Theopemptus et Theona [Ibid., tom. I Januar., pag. 128.] , quorum agonis locus ignoratur. Tandem et Ægis plures martyrii coronam consecuti sunt: quorum præcipui S. Julianus [Ibid., tom. II Mart., pag. 421.] , SS. Claudius, Asterius, Neon, Domnina et Theonilla [Ibid., tom. IV Augusti, pag. 567.] , SS. Cosmas, Damianus, Anthimus, Leontius et Eutrepius [Ibid., tom. VII Sept., pag. 428.] , vel etiam SS. Zenobius et Zenobia. Verum quum utriusque res gestæ in præsentiarum illustrandæ sint, Ægarum, eorum palæstræ, fata breviter proponemus.

[3] [Ægis] Ægæa dicitur plerumque ab antiquissimis scriptoribus Ægæ, plurali numero. Quod nomen medio ævo plures variasque formas induit: nam in illius temporis documentis latinis Aiacium, Laiacium, Glacia: in gallicis Leyas et Layas: in italicis Lajazzo, Ajazzo, Lagiazza, in armenicis Laias et Aaias nuncupationem habet [Langlois, Voyage dans la Cilicie, pag. 429.] . Sita urbs Ægæ in sinu Issico, non vero in sinu Ionico, a quo longe dissita est, licet id in multis codicibus Passionis SS. Zenobii et Zenobiæ legatur. Existimandum est librarium quemdam, quem alii imitati sunt, errore scripsisse Ionicum pro Issico, id est, ἐπὶ κόλπῳ μὲν τῷ Ἰονίω pro κόλπῳ μὲν τῷ Ἰσσικῷ. Id eo verisimilius est quod in codice ms. Coisliniano legitur Πόλις διάκειται ἐν κόλπῳ τῆς Κιλίκων χώρας. Præter Ægas illas Cilicum indicat Stephanus [De Urbibus, pag. 32 et seq., edit. Amstelædami 1725.] septem alias urbes græcas homonymas, ei multo inferiores. Fuit enim Ægæa, quum in Romanorum potestatem transiisset, uti testatur Plinius [Hist. Nat., lib. V, cap. XXVII, pag. 269, edit. Harduini, 1743.] , oppidum liberum, seu facultatem habens vivendi suis legibus. Adeoque perrexit nummos suo nomine cudere, prout ex numismatibus, ad hanc diem servatis, liquet [Eckhel, Doctrina numorum veterum, tom. III, pag. 36 et seqq.] . Adde quod Ægæa Cilicum fuit sub imperatoribus Romanis emporium multarum gentium ad mare Mediterraneum sedem habentium: sed hoc ingens commercium, quum imperio Byzantino subesset, fere ex toto interiit [Cfr. Lucanus, De bello civili, lib. III, v. 227, pag. 119, edit. Schrevelii; Sanutus, Secreta fidelium crucis, lib. II, pars IV, cap. 26, pag. 88, edit. Hanoviæ 1611.] . Attamen, Armeniis regnantibus, rursus incredibilia cepit incrementa [Langlois, pag. 32 et seq.] . Hujus celeberrimæ urbis non nisi ruinarum aggeres supersunt, quibus manifestum est medio ævo ejus pomœrium fuisse amplissimum [Ibid., pag. 429 et seqq.] .

[4] [cultus SS. Zenobio et Zenobiæ delatus, uti in aliis Ecclesiis.] Jam vero in hoc præclarissimo oppido, imperatore Diocletiano et præside Lysia, ut veritati christianæ testimonium exhiberent, vitam impavidi posuerunt SS. Zenobius et Zenobia. Utrique cultum sanctorum statim post gloriosum martyrium fuisse delatum, dubium non est. Certe, ut in eorum Actis legimus, consummato martyrio, sacra eorum corpora projecta fuerunt extra civitatem. Sed Hermogenes et Caius presbyteri, adducto universo clero, cum religiosis hominibus non paucis, quum nocte obscurissima in hunc locum venissent, sanctorum martyrum reliquias abstulerunt atque condiderunt in loculos: quos et posuerunt in spelunca, in qua sunt abditi, cum festo gaudio, adhibitis aromatibus. Quæ veneratio ferme ad universam Ecclesiam Orientalem postea propagata fuit. Idque ante exortas hæreses et schismata orientalia factum fuisse opinor: nam, uti ex sequentibus patebit, eorum cultus etiam ab hæreticis et schismaticis fuit susceptus. Legimus ad diem 30 octobris in Kalendario Ecclesiæ Constantinopolitanæ anni circiter 740 [Kalendarium ecclesiæ Constant., tom. I, pag. 29.] quodque primus edidit Morcellius noster: Certamen S. Zenobii episcopi. Existimat idem Morcellius in hoc Kalendarium relatum fuisse S. Zenobium, quod Constantinopoli, uti ex concilio illius urbis anni 536 collegit, ædes sancto episcopo sacra existeret [Ibid., pag. 209.] . Eodem modo solum S. Zenobium celebrarunt duo Kalendaria Melchitica Londinensia [Catal. of Syriac mss. in the british Mus., pag. 200 et seq.] et tertium Jacobiticum Vaticanum, syriace conscripta: quorum primum anno circiter 1023, secundum anno 1046, tertium anno 1547 fuerunt confecta. In hoc tamen discrepant quod S. Zenobii festum in Jacobitico ad diem 30 octobris, et in Melchiticis ad diem 31 ejusdem mensis signatur. Contra in Kalendario Hierosolymitano et Synaxario Calipolitano sæculi X, editis a Scholzio, occurit memoria S. Zenobii et S. Zenobiæ. Quibus adde Kalendarium ms. Nanianum, Menologium Capuanum anni 991, Menæa Crypto ferratensia et Eclogadion sæculi XI [Toscani, ad Typica Græcorum, præsertim Cryptoferratense, Animadversiones, pag. 81, pag. 80.] , Typicum S. Bartholomæi anni 1300 [Ibidem, pag. 81.] , Menologium Cardinalis Sirleti, Kalendarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ ms. sæculi XII bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, Menæa mss. Sirmundi seu Claromontana, Menæa græca mss. Mazarinæa, Menæa mss. bibliothecæ Ambrosianæ Mediolanensis [Catal. mss. Biblioth. regiæ Bruxell., num. 11322 et seqq.] , Menæa Græca excusa Venetiis annis 1585 et 1834, Synaxarium græcum, quod lingua vernacula edidit Venetiis anno 1629 Cytherorum episcopus schismaticus Maximus Margunius, Martyrologium metricum Siberi. Pariter Kalendaria Syriaca Jacobitarum Londinense [Wright, Catalogue of Syriac mss. in the british Mus., pag. 373.] anno 1210 scriptum, et Vaticanum confectum sæculo XVI et XVII [Assemani, Biblioth. Apost. Vatic. codd. mss., tom. II, pag. 250 et seq.] . Quibus accedunt monumenta liturgica slavica, Tabulæ Capponianæ apud Assemanum, atque etiam Ephemerides Papebrochii, tum græcæ metricæ, tum Moscorum figuratæ [Acta SS., tom. I Maji, pag. XLVII et XLIX.] ; Kalendarium Assemani seu Vaticanum sæculi XI, Kalendarium Ecclesiæ Ternobiensis anni 1272. Eorum quoque nomen occurrit in aliis Kalendariis slavicis, scilicet Ostromirano et Assemaniano Glagolitico sæculi XI, in Kalendario evangeliarii Mstislaviensis ante annum 1117 scripto, in Kalendariis Zographiensi sæculi XII vel XIII, Rumianstoviano sæculi XIII, Ostrogensi anni 1581, Mosquensi edito anno 1818 in Prologo, id est, Menologio Compendioso edito Mosquæ anno 1850; in Menæis communibus, ad quorum calcem adjectum est Kalendarium pro singulis diebus anni, editis Mosquæ 1848 [Cfr. Acta SS., tom. XI Octobris, Annus Eccles. Græco-Slavicus, pag. 1 et seqq., 265, 328 et seqq.] ; demum in Kalendario anni 1870 a schismaticis Græcis edito Athenis. Qui numerus Kalendariorum indicio est SS. Zenobium et Zenobiam latissimum habuisse cultum et apud Græcos et apud Slavos.

[5] [Eorum certamen describitur in Menologio Basilii.] Prætera legimus in Menologio Græco Basilii, intra annos 976 et 1025 conscripto, ad diem 31 octobris laudem SS. Zenobii et Zenobiæ. Quod encomium recitandum videtur. Certamen sacrosancti martyris Zenobii et Zenobiæ sororis ejus. Zenobius martyr Diocletiano imperatore, Zenodoto et Thecla Christianis parentibus natus, sororem Zenobiam habuit. Cum autem ætate simul et Dei cognitione atque pietate proficeret, episcopus urbis Ægææ, ubi natus fuerat, ordinatur. Multas vero in Christi nomine curationes faciebat, ut vel eos, qui medicis insanabiles erant, morbos curaret. Comprehensus itaque, Lysiæ præfecto sistitur. Quod ubi rescivit Zenobia soror, seipsam sponte obtulit. Igitur primum cæsi, et lecto ferreo candenti impositi; deinde in ferventem lebetem pice plenum injecti, atque ex his omnibus tormentis divina gratia erepti, compelluntur iterum, qua erat præfectus dementia, impuris dæmoniis sacrificare. Sed cum in proposito permanerent, gladio finem accepere, atque ita martyrium consummarunt.

[6] [Coluntur quoque in Ecclesia Latina.] Num ante annum 1573 SS. Zenobius et Zenobia Martyrologiis aut Kalendariis occidentalibus inscripti fuerint, dubitandi locus est. Hoc quidem anno, in altera editione Martyrologii Usuardini, ad diem 30 octobris, Molanus, qui de SS. Zenobio et Zenobia in editione priore, anni scilicet 1568, prorsus siluerat, mentionem SS. martyrum Zenobii et Zenobiæ fecit, indicans sese notitiam gloriosi eorum certaminis ex Metaphraste desumpsisse. Metaphrastæ quidem scripta bene multa in latinum versa, paucis ante annis, et Lipomanus et Surius per universam Europam sparserant. Ad diem 31 octobris, secundum fontem græcum, inseruit Galesinius Martyrologio S. Romanæ Ecclesiæ, quod anno 1578 juris publici fecit, S. Zenobii gloriosum martyrium, nihil de S. Zenobia dicens. In Martyrologio vero Romano anni 1583, quod Baronius putabat, utpote mendosum, non dignum quod iterum prælo traderetur, celebrantur sanctus martyr ejusque soror hisce verbis: Ægæ in Cilicia passio sanctorum Zenobii episcopi, et Zenobiæ sororis, qui sub Diocletiano imperatore et Lysia præside sævissima passi, gladio cæsi sunt. Quæ memoria iisdem ferme verbis in Martyrologium Romanum anni 1584 transiit, et hucusque religiosissime fuit servata; quo pacto SS. Zenobii et Zenobiæ nomina per universum orbem latinum celebria evaserunt. Quamobrem Deo perpetuæ sint laudes: nam nisi hoc factum fuisset, vix aliquo honore apud Catholicos colerentur. Pleræque enim ecclesiæ orientales, in quorum kalendariis ac proin liturgiis nomen inscriptum erat, hæresi sese postea contaminarunt. Dein ipsa Cilicia, SS. Zenobii et Zenobiæ eximiis virtutibus gloriosoque martyrio illustrata, cultum sanctorum suorum popularium abjecit, quum inde a sæculo VII non nisi per intervalla religionem Christi susceperit. Equidem circa annum 627 incepit Cilicia a Mahumetanis occupari: in quorum servitute fuit usque dum circa annum 935 a Græcis Byzantinis fuit occupata. His successere anno 1087 Turcæ Seldjoukidæ [Langlois, voyage dans la Cilicie, pag. 56.] ; anno 1097 rursus Byzantini et brevi post Armeni, qui anno 1342 sibi elegerunt regem ex familia Lusignanica [Henric. Hungtind., Hist., Anglorum, lib. VII, col. 937, Patr. Migne, tom. CXCV; Annæ Comnenæ Alexias, lib. II, pag. 349, edit. Paris. Victor Langlois, Documents pour servir à l'histoire des Lusignans de la Petite-Arménie, § 1, pag. 2.] . Anno 1375 eos devicerunt Ægyptii, qui et ipsi superati, ita ut anno 1482 tota Cilicia pareret Turcis Ottomanis, quorum jugum etiamnum patitur Cilicia. Hanc terram hodie incolunt circiter 150000 hominum, quos inter tantum 116 Europæi. Multo major pars Cilicum impia Mahumeti dogmata profitetur. Christiani vero, numero circiter 12000, hæresi vel schismate plerique infecti sunt [Langlois, Voyage dans la Cilicie, Prolégomènes, pag. 16 et seqq., pag. 26. et seqq.] . Hinc manifestum est S. Zenobii ejusque sororis pristinum cultum in Cilicia periisse.

§ II. Episcopi Ægenses. De medicina a S. Zenobio episcopo exercita. Tempus martyrii. Acta.

[S. Zenobius fuit episcopus Ægensis,] Jam monuimus sanctum martyrem Zenobium Ægarum fuisse episcopum. Id enim præter biographum referunt et Menæa græca, et quædam martyrologia quæ supra recensuimus. Item Tabulæ Capponianæ [Assemanus, Kalendaria Ecclesiæ Universæ, tom. V, pag. 216 et 326.] exhibent S. Zenobium habitu episcopali juxta S. Zenobiam sororem habitu virgineo, nudo capite. Contra in Tabulis Moscovorum Papebrochii exhibentur S. Zenobius veste monachali indutus et S. Zenobia gerens mitram virgineam capiti impositam [Acta SS., tom. I Maii, pag XLVII.] . Habueritne S. Zenobius in sede episcopali Ægarum decessorem, ex nullo antiquo monumento historico videtur posse colligi. Equidem Michael Lequien [Oriens Christianus, tom. II, col. 894.] Ægensium episcoporum texens catalogum, non alios invenit nisi S. Zenobium martyrem sub Diocletiano, cujus in præsentiarum illustramus Acta; Tarcodimantum Arianum qui Antiochenæ Synodo anno 335 vel 340 interfuit; Patrophilum coætaneum S. Basilio, virum doctrinæ suspectæ; Eustathium, qui tempore concilii Chalcedonensis vixit; Julium, qui Justini I mandato, propterea quod Monophysitarum hæresim deserere recusavit, in exilium fuit pulsus; Thomam, qui Synodo Mopsuestiæ anni 550 interfuit; Paschalium, qui Synodi V generalis Actis subscripsit. Fuit et alius episcopus Ægensis, cujus nomen ignotum, quem sibi infensum fuisse queritur S. Joannes Chrysostomus.

[8] [et medicus,] B. Zenobium non tantum episcopum Ægensem, sed et medicum fuisse, perhibent tum Metaphrastes, tum alii plures, ejus verba subsecuti [Cfr. Fabricius, Biblioth. Græc., tom. XIII, Elenchus medicorum veterum, pag. 454, edit. Hamburgi, 1746; Cancellieri, Memorie di S Medico, pag. 50.] . Attamen est cur de re ambigatur. Siletur enim hæc beati præsulis conditio in menologio Basiliano et in Actis Armeniacis, de quibus infra; ut aliquis suspicari posset eum ideo dumtaxat medicum fuisse dictum, quod de ipso prædicaretur gratia curationum. Verum id genus conjecturis magnam auctoritatem adjungere nolim. Neque enim is fuit Metaphrastes, qui hoc loco tam inconsiderate miraculorum gratiam permisceret cum scientia medicinæ, quum eadem alibi omnino discerneret. Insuper adstipulantur ei Acta bibliothecæ Coislinianæ; in quibus etiam B. Zenobium medicinam didicisse subindicatur: hanc enim vim habere videtur παιδεία ἰατρείας. Nec denique fidem actis derogat Basiliani menologii aliorumve silentium. Nam præterquam quod in iis nullatenus negatur sanctum episcopum curasse ægrotos, est ea res hujusmodi quæ in compendiaria laudatione facile potuerit omitti. Documento sit ipse S. Zenobius, Sidonensis presbyter, qui, licet ab Eusebio medicus dicatur præstantissimus, diu tamen in nullo martyrologio hac laude fuit ornatus [Acta SS., tom XII Octobris, pag. 797 et seq.] . Quin imo solis Latinis notus videtur, nec unquam græcis fastis adscriptus. Atque hinc ducta conjectura, quam utpote parvi faciendam, præstrinxisse sufficit: hunc videlicet Zenobium Sidonensem et Zenobium Ægensem, quorum aller die 29 octobris colitur, alter postridie, in unum fuisse conflatos, ideoque medendi scientiam perperam Ægensi episcopo fuisse affictam. Sed, ista suspicione omissa, standum potius crediderim Actorum testimonio. Porro excolenda medicina nullum prorsus dedecus sibi admisit beatus antistes. Hoc enim ævo, non solum apud Græcos munus erat honorificum (præsertim ab Hippocratis tempore), sed etiam a Romanis jam haud parvi fiebat. Romæ quidem diu fuerat neglectum et fere ad servos libertosque ablegatum, ut indicant Seneca [De beneficiis, lib. III, cap. 24, pag. 440, edit. a Lemaire.] et Suetonius [De Cæsaribus, lib. IV, Caligula, pag. 427, edit. a Schildio 1667; Cfr. Cicero, Opp. omnia edit. a Panckoucke, tom. XII, Oratio pro Dejotario, num. 6, pag. 116. Plinius, Natur. hist., lib. XXIX, cap. I, num. 6, pag. 667, edit. Paris. 1685; Cicero, Opp. omnia, tom. XV, Orat. in Pisonem, num. 34, pag. 102; tom. IV, De Oratore, lib. III, num. 32, pag. 108.] . Qua de re magna inter recentiores auctores exstitit controversia; multis contendentibus medicinam antiquitus haud fuisse illiberale studium, sed ingenuum; aliis contradicentibus. Utrosque recensuit Franciscus Cancellieri in commentario de S. Medico martyre [Memorie di S. Medico martire di Otricoli, con le notizie de' medici illustri per santità, Romæ 1812, pag. 33 et seq.] . Sed quidquid id est, medicos minime abjectos habebant Judæi, qui eos magna reverentia prosequi jubebantur. Honora medicum propter necessitatem, ait S. Scriptura [Eccli., XXXVIII, 1.] , addens egregiam artis medendi laudationem. Neque aliter quam Judæi sentire cœperunt ipsi Romani, ex quo præsertim Julius Cæsar [Suetonius, lib. I, Julius Cæsar, pag. 66; Seneca, De beneficiis, lib. VI, cap. XVI, pag. 602, edit a Lemaire. Cfr. Tacitus, Annales, lib. IV, num. 3.] omnes medicinam Romæ professos civitate donavit; itaque factum est ut ars illa, quæ temporibus reipublicæ minoris fuerat putata, sub imperatoribus valde probaretur. Apud Græcos autem tantam habebat laudem, ut eam excoluerint viri etiam divites; quin imo ut interdum medici in presbyteros vel episcopos cooptarentur. Quæ sint dicta ut intelligat lector B. Zenobii conditionem haud fuisse humilem.

[9] [non lædens disciplinam ecclesiasticam;] Sed forte non nemo, præterita ex præsentibus judicans, mirabitur quod servus Dei, qui ad multiplicandum suum gregem, et ad eum Christo in dies magis devinciendum, omnes vires intendit, in corporibus sanandis non mediocrem curam et studium posuit. Nodum expedit decessor noster Henricus Matagne [Acta SS., tom XII Oct., pag. 797.] , gesta alterius martyris S. Zenobii medici, non episcopi, sed tantum presbyteri in Syria, illustrans. Enumeratis aliquot presbyteris iisque medicis primi ævi, professus est sese nullum invenisse monumentum, sæculo duodecimo antiquius, quo sive in Oriente, sive in Occidente, a medicis studiis monachi aut clerici arceantur. Lucas patriarcha Constantinopolitanus, teste Balsamone, primus videtur in Oriente anno 1158 medicina interdixisse diaconis et sacerdotibus [Beveridge, Pandectæ, tom. I, pag. 535 et 536.] . Similia de monachis et canonicis regularibus concilium Remense anni 1131 edixit decreto quod disciplinæ hodiedum vigentis initium fuit. Porro de his omnibus, si lubet, adeas Thomassinum [Discipline ecclésiastique, part. II, lib. I, cap. 91, num. 15 et 16, part. III, lib. III, cap. 19, num. 8, 10, cap. 21, num. 3, cap. 22, num. 2.] et Benedictum XIV [De Synodo, lib. XIII, cap. 10, num. V.] , qui ecclesiasticæ disciplinæ circa medendi artem a clericis usurpatam vices erudite evolvunt. Quam disciplinam variam memoravimus, ut videat lector S. Zenobium nulla invidia esse dignum, quod etiam episcopus medicæ arti operam navaverit.

[10] [fuerunt et plures alii sancti medici.] Nec displicebit medicis aliquot viros arte medica insignes recenseri, qui adeo virtutibus christianis claruerint, ut eis, præ aliis sanctis, tamquam exemplaria fuerint propositi. Hujusmodi sunt: S. Cyrus, martyr Alexandriæ, ad diem 31 januarii; S. Julianus, martyr et episcopus Emisenus, ad diem 6 februarii; S. Cæsarius, frater S. Gregorii Nazianzeni ad diem 25 februarii; S. Codratus, martyr Corinthi, ad diem 10 martii; S. Alexander, Phryx et martyr Lugdunensis, ad diem 2 junii; S. Ursicinus, protomartyr Ravennas, ad diem 19 junii; S. Sampson, medicus Romanus, dein presbyter, ad diem 27 junii; S. Antiochus, martyr Sebastenus, ad diem 15 julii; SS. Ravennus et Rasiphus, martyres Bajoci in Normannia Galliæ, ad diem 23 julii; S. Pantaleon, martyr Nicomediensis, ad diem 27 julii; S. Diomedes, martyr Nicææ in Bithynia, ad diem 16 augusti; SS. Cosmas et Damianus, martyres Ægenses in Cilicia, ad diem 27 septembris; S. Zenobius presbyter et martyr Antiochiæ in Syria, ad diem 29 octobris. Quos omnes sanctos martyres commemorat Molanus, doctor Lovaniensis, in opusculo cui nomen: Medicorum ecclesiasticum diarium. Iis et addit plures alios qui arte quidem medica non præstiterunt, at ob gratiam curationum a Deo ipsis concessam, medicorum patroni quoque coluntur.

[11] [ActaSS. Zenobii et Zenobiæ fuerunt a Metaphraste conscripta,] Acta SS. Zenobii et Zenobiæ ab ipso Metaphraste fuisse conscripta existimant præter Leonem Allatium [De Scriptis Simeonis Metaphrastæ, col. 124.] Tillemontius [Mémoires pour servir à l'Histoire ecclésiastique, tom. V, pag. 174, edit. Paris. 1702.] , Martinus Hankius [De Byzantinarum rerum scriptoribus Græcis, part. I, cap. 24, pag. 441.] , Daniel de Nessel [Breviarium et Supplementum Lambecii, part. V, pag. 20.] aliique. Ea primus ven. vir J.-P. Migne [Simeonis Logothetæ cognomento Metaphrastæ Opera Omnia.] ex codice ms. Parisiensi græce edidit. Sed jam sæculo XVI, latine versa a Lipomano [Vitæ Sanctorum, tom. VI, pag. 399, Romæ 1558.] Surioque [De Probatis Sanctorum Vitis, October, pag. 399, Coloniæ Agripp. 1618.] vulgata fuere: eadem in breve coacta publicarunt Zacharias Lippeloo [Vitæ SS., tom. IV, pag. 345, Coloniæ 1616.] , Renatus Gualtier [Les fleurs des saints, pag. 1229.] , doctor Parisiensis Viel [Histoire de la Vie, etc. des Saints, col. 1815.] , Henricus Castreca Brunetti [Il perfetto Leggendario ovvero Vite de' Santi, vol. X, pag. 207, Romæ 1841.] , Arturus a Monasterio [Gynecæum, ad diem 30 Octobris, pag. 430.] aliique. Ex eodem fonte Joannem Baptistam Masculum hausisse crediderim quæ de BB. Zenobio et Zenobia prædicavit [Encomia Cœlit., pars X, Mens. Octobr., pag. 561, edit. Vindob., 1763.] . Unum est quod controversiam habeat, stirps videlicet beati episcopi, quam injicit regiam fuisse. Iconi quidem sanctum medicum exhibenti, hæc adscripsit: Zenobius hic medicinæ artem exercuit, licet e nobilissima stirpe esset, ut quidam putant, hoc est Zenobiæ reginæ. Cancros autem maxime curabat et mammis medebatur. Ignem constanter cum sorore Zenobia pertulit. De hac cum regina Palmyrena cognatione nihil in menologiis Græcorum deprehendi, nihil in Actis.

[12] [et accuratius] His SS. Zenobii et Zenobiæ Actis nonnulla inesse menda manifestum est. Etenim quæ initio de parentibus et pueritia sancti martyris ejusque sororis tradit martyrographus nimis intricata videntur; quin et e menologio quodam fuisse desumpta et Actis superaddita jure meritoque existimavit Tillemontius. Dein locum martyrii SS. Claudii, Asterii et sociorum, quem ex eorum Actis sinceris Ægas fuisse comperimus, perperam, uti jam animadvertit decessor noster Cuperus [Acta SS., tom. IV Augusti, pag. 567.] , injicit esse Laranda in Lycaonia. Præterea Numerianum imperatorem Christianis non minus fuisse infensum quam ejus successorem Diocletianum, satis aperte indicat, licet Christianorum persecutoribus neque ab Eusebio, neque a Lactantio accenseatur [Cfr. Acta SS., tom II Octob. pag. 344.] . Quod si nonnulli sancti sub Numeriano martyrium sunt passi, id minus huic imperatori tribuendum videtur quam provinciarum præsidibus, qui, innixi veteribus legibus, christianos morte mulctabant. Quibus mendis ablatis, Vitam SS. fratrum non spernendam esse existimabit lector.

[13] [ab aliis.] Est et alia SS. Zenobii et Zenobiæ Passio græca, ab auctore anonymo confecta. Cujus duo exemplaria, sæculo XI vel XII scripta, Parisiis in bibliotheca Reipublicæ Gallicanæ servantur. Prius, mendosum, num. 1468 bibliothecæ olim regiæ inscribitur: quod litera B signabimus. Posterius inter Coislinianos libros mss. loculum 110 tenet: hoc vocamus A. Quam lucubrationem, quamvis a manifestis erroribus immunis sit, nemo inter Acta martyrum sincera numerabit. Redolet literarum græcarum ætatem ferream, et minus ac Metaphrastina scriptio sermonis elegantia est commendabilis: qua quidem videtur antiquior. Nec in absurdam iret sententiam qui opinaretur Passionis Coislinianæ auctorem et Metaphrasten eodem archetypo esse usos. Verum, quum hæc Passio nondum fuerit excusa, codicem Coislinianum, collatum cum altero codice indicato, proferemus: cui Metaphrastinam scriptionem et Acta Armeniaca eorumdem martyrum subjungemus. Hæc brevissima a Joanne Baptista Aucher, Mechitaristarum Venetorum sodali, collecta, ex armeniaco in gallicum nobis vertit clariss. scriptor Felix Neve, magister linguarum orientalium in academia catholica Lovaniensi, omnium Belgarum, cunctis suffragiis, longe peritissimus armeniacæ linguæ. De summario a Joanne Baptista Aucher edito, memorare sufficit illud, modo minimam narrationis partem excipias, ex Actis Coislinianis aut similibus fuisse excerptum.

[14] [Occubuit S. Zenobius anno 285, vel 290,] Ex iis autem Actis non ita facile intelligitur quandonam sancti martyres Ægenses mortem oppetierint, quum probabiliter proponi possit tum annus circiter 304, tum anni 285 vel 290. Altera sententia hinc argumentum ducit, quod contigit martyrium feria VI, die 30 aut 31 octobris, sub imperatore Diocletiano, Lysia Ciliciæ præside. Porro quum Diocletianus regnare cœperit die 17 septembris anni 284; Lysias vero præfuerit Ciliciæ anno 285, uti apparet ex Passione SS. Claudii et sociorum [Ibid., tom. IV Augusti., pag. 567. Cfr. Tillemont, Mém. ecclés., tom. IV, pag. 414, edit. 1702.] ; at jam anno 290 [Acta SS., tom. III Mart., pag. 279.] ei successerit Simplicius (modo credas Actis S. Bonifacii); sequitur inter annos 284 et 290 certamen S. Zenobii esse constituendum. Insuper ab anno 284 quo rerum potitus est Diocletianus, ad 305 quo se imperio abdicavit, in feriam VI incidit dies 31 octobris anno 290; dies vero 30, annis 285, 291, 296, 302. Et quoniam de hisce proximis nulla controversia, eligatur oportet annus 285 vel 290. Hunc suadet optimus codex ms. A, quum ad diem 31 octobris martyrium referat. Dices: anno 290 Ciliciæ præses fuit Simplicius; imo, ut ex martyrologio Romano colligendum videtur, die 14 maji S. Bonifacium interfecit. Sed responderi potest Simplicium forsan magistratum iniisse sanctumque martyrem capitis damnasse mense novembri vel decembri: quod credibile est, quoniam Græci in menæis die 19 decembris S. Bonifacii festum celebrant; ad eamdem diem memoratur in Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ; postridie vero in menologio Basilii aliisque. At e contraria parte annum 285 indicat codex alter Parisiensis B, rejecto S. Zenobii natali in diem 30 octobris. Quo etiam in omnibus fastis sacris (præter Menologium Basilii cum aliis paucis) commemorantur sanctus episcopus ejusque soror. Sed quidquid id est, certe ante sæculi IV initia obiisse sanctos martyres, ex utroque codice colligunt prioris sententiæ fautores.

[15] [vel circa 304,] Neque tamen eam ita compertam existimaverim, ut, nullæ in aliam partem rationes suppetant. In Actis perhibetur S. Zenobius morte affectus post promulgata Diocletiani edicta in Christi Ecclesiam; scilicet anno 303 aut sequentibus. Etiamsi vicennio ante in Christianos sæviri cœptum fuerit, etiamsi veterum imperatorum leges interdum adhibuerint judices, [Ruinart, Acta Martyrum sincera, præf., num. 55.] nequeunt tamen in hunc sensum torqueri scriptoris nostri verba. Observatis enim temporibus, dijudicat quæ ineunte Diocletiani regno evenerint, quæ exeunte; alia ratione martyres anni 285, alia S. Zenobium producit; inter utrosque spatium interponit, ac demum: Postquam, inquit, valde impius ille Diocletianus arma sumpsit ad bellandum adversus Ecclesiam Christi, et decretum cum Deo pugnans contra Christi fidem eructavit; jussu illius in media civitate considens, præcepit adesset veritatis præco. Nec minus enucleate Metaphrastes, narrato martyrio S. Claudii et dein ipsa vita S. Zenobii: Quæ post hæc sequuntur, ait, sunt Diocletiani persecutio adversum pietatem, et Deo inimicum ab eo profectum edictum, et Lysias illius sævitiæ et inhumanitatis minister acerrimus [Metaphr. opp., tom. II, col 1314, edit. Migne.] . Quæ testimonia ejusmodi sunt, ut nonnullis placere possit annus circiter 304, quamquam dies 30 aut 31 octobris tunc non congruit cum feria VI; quod scilicet libentius credant errasse auctorem ubi S. Zenobii mortem retulit ad horam nonam parasceves, quam ubi Diocletiani edicta memoravit: eoque magis quod hæc in omnibus sancti episcopi Actis occurrant, non vero illa.

[16] [Lysia Ciliciæ præside.] At enim num hocce tempore Lysias præerat Ciliciæ? (Ciliciæ inquam, non Lyciæ: quod scriptum in Actis S. Claudii, adeo manifesto errore, ut mirum sit eo doctos capi). Equidem ab anno 290 hujus tractus præsidem, non Lysiam, sed Simplicium exhibet Passio S. Bonifacii. Verum, præterquam quod nec certissimus est martyrii annus, nec ipsa Actorum fides omnibus perspicua; quidni aliquis Lysias fingi posset, circa annum 303 Christianos in illis partibus vexans [Tillemont, Mém. Ecclés., tom. V, pag. 173 et 650; Ceillier, Hist. des aut. sacrés et ecclésiastiques, tom. III, pag. 364. O. Hunziker: Christenverfolgung von Diocletianus, in Untersuchungen zur Röm. Kaisergesch., tom. III, pag. 272 et seqq.] ? Legimus quidem in Passione S. Hieronis qui post annum 303 occisus fuit et cujus Acta alii parvi faciunt, probant alii: Cum autem Diocletianus et Maximianus Romanorum administrarent imperium, .. esset vero eis nuntiatum omnem Armeniorum regionem et Cappadocum eorum resistere jussis, … electos duos viros mittunt ad utramque gentem. Quorum alterum quidem jusserunt præesse Armeniæ, is erat Agricolaus; alterum autem procurare regionem Cappadocum, ei erat nomen Lysias [Metaphrast. opera, tom. III, col. 110, edit. Migne.] . Nec singulare hoc testimonium: eumdem ducem Lysiam ad excidendam christianam religionem missum a Diocletiano, et in muniis detentum a Licinio, offendimus in pluribus sanctorum Actis: (quæ tamen non omnia sunt genuina); in Passionibus videlicet SS. Eustratii et sociorum [Ibid., col. 470.] , SS. Leontii et sociorum [Acta SS., tom. III Jul., pag. 38.] , S. Severiani [Ibid., tom. III Sept., pag. 360.] , quadraginta martyrum Sebastenorum [Acta SS., tom. II Mart., pag. 19, 20, 23.] , S. Blasii [Ibid., tom. I Feb., pag. 339 et 349, tom. II Mart, pag. 12.] , SS. Cosmi et Damiani [Ibid. tom. VII Sept. pag. 438.] . In prioribus dicitur Diocletianus in Cappadociam et Armeniam misisse duos viros, quorum unum quidem Lysiam jussit curam gerere omnium limitaneorum; alterum Agricolaum jussit totius præfecturæ administrare imperium. Alibi memoratur dux Lysias, qui ducatum partis Cæsareæ (in Cappadocia) illo agebat tempore [Ibid., tom. II Mart., pag. 23. Cfr. Tillemont, Mém. Ecclés., tom. V, pag. 5, 171, 512, 511, 789, 170, 174 et seq.] . Non idem sane Cilicia est ac Cappadocia: sed adjuncta perpendenti haud absurdum videbitur Lysiam cum Agricolao, non solum in Armenia et Cappadocia, sed et in finitimis Cilicum partibus multos peremisse Christianos, quos inter S. Zenobium, et quidem post annum 303; imo (quantum ex martyrii adjunctis conjicere est), post quartum Diocletiani edictum, anni 304.

[17] Jam Acta plura SS. Zenobii et Zenobiæ daturi, monitum lectorem velimus, nos codici A primas concedere; quem, servata librarii scribendi ratione notatisque lectionibus variis codicis B, ante alia edere visum est. Et quoniam iis potius Actis, quam reliquis, affinis est laudatio Armeniaca, [Actorum series] hæc erat subjungenda.

Exstat in Vitis a Mechitaristis anno 1815 editis, et quidem in tomo XII quo exhibentur Analecta Vitarum Sanctorum extra Calendarium nostrum memoratorum a legendariis vel ab auctoribus Armenis, sicut et græcis et latinis. Huic Actorum S. Zenobii epitomæ continuabitur Vita a Metaphraste composita. Sed ne translatio latina, quam Lipomanus, Surius, ven. presbyter Migne aliique toties publicarunt, hic iterum exhiberetur, aliam, etiamsi non meliorem, ex codice bibliothecæ regiæ Londinensis, signato 13 B X, describendam curavimus. Hanc S. Zenobii Vitam Johannes Morrenus ex græco in sermonem latinum vertit et Mariæ Angliæ reginæ inscripsit [David Casley, Catalogue of the manuscripts of the King's library, p. 221.] . Denique in codice æthiopico Britannici musæi Londinensis exstat Passio cujusdam S. Zenobii ejusque matris S. Zenobiæ. Sintne iidem ac Ægenses nostri, dispiciendum erit; et quo res certo judicio ponderari queat, Acta latine versa cum lectore communicabimus. Operi denique fastigium imponendum, recitatis verbis quibus in Synaxario Æthiopico sancti martyres extolluntur.

VITA ET MARTYRIUM SANCTI MARTYRIS ZENOBII ET ZENOBIÆ SORORIS EJUS
Ex codice Coisliniano 110, collato cum codice 1468 bibliothecæ Parisiensis.

Zenobius, episcopus Ægeensis, martyr (S.)
Zenobia ejus soror, martyr (S.)
a

EX MSS.

CAPUT PRIMUM.
SS. Zenobii et Zenobiæ ortus et educatio. Illius miracula.

Πόλις διάκειται ἐν τῷ [om.] κόλπῳ τῆς Κιλίκων χώρας, Αἰγὰς ταύτην ὀνομάζουσιν [ὀνομαζομένην.] · ἐν ταύτῃ [αὐτῇ.] δὲ ἦν ἀνὴρ εὐσεβὴς καὶ φοβούμενος τὸν Θεόν, ᾧ [om.] ὄνομα [ὀνόματι] Ζηνόδοτος. Τῶν δὲ τούτου γεννητόρων μετελθόντων τὸν [τοῦ.] ἐνταῦθα βίον [βίου.] καὶ τὴν ἐς [ἐν.] Χριστὸν [Χριστῷ.] πορίαν ποιησαμένων, ἑωρακὼς τούτου πατράδελφος τὸ πρᾶον καὶ φιλάγαθον τοῦ νεανίου, ζεύγνυσιν αὐτῷ πρὸς γάμον [οὗ.] ἦν αὐτῷ μονογενὲς θυγάτριον ᾗ ὄνομα Θέκλα [ὀνόματι Θέκλαν.] · τοῖς ἴχνεσι δὲ τῶν γεννητόρων ἐπακολουθοῦντες, διῆγον ἐν πάσῃ εὐλαβείᾳ [εὐσεβείᾳ.] καὶ σεμνότητι, πορευόμενοι ἐν ταῖς ἐντολαῖς τοῦ Κυρίου· τούτοις κατὰ Θεοῦ βούλησιν ἐτέχθη παιδίον ἄῤῥεν [ἀῤῥενικόν.] , [ὃν.] καὶ ὀνόμασαν Ζηνόβιον· θεοσεβεῖς δὲ ὑπάρχοντες ἀνέτρεψαν αὐτὸ [αὐτὸν.] σεμνοπρεπῶς, ἐκπαιδεύσαντες [παιδεύσαντες.] τῇ [τὴν.] ἐν Κυρίῳ παιδείᾳ. [παιδίαν] καὶ [om.] νουθεσίᾳ [om.] καὶ δόγμασι θείοις. Ὀλίγου δὲ χρόνου διαδραμόντος, ἐτέχθη αὐτοῖς καὶ [om.] ἕτερον παιδίον θῆλυ [om.] ἣν καὶ ὠνόμασαν Ζηνοβίαν.

[2] Ἀνδριθέντος δὲ τοῦ παιδίου καὶ εἰς μέτρον ἡλικίας ἐλάσαντος [ἐλθόντος.] , προέκοπτεν ἐν [τῇ add.] σοφίᾳ καὶ [ἐν add.] χάριτι [om.] , τῇ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ [Ἰεσοῦ.] Χριστοῦ πίστει [πίστιν] ἐντρεφόμενος ἐν τοῖς δόγμασιν τῆς εὐσεβείας [ἐν — εὐσεβείας om.] · πολλὰ οὖν θαυματα ἐποίει [ἐποίησεν.] Θεὸς δι᾽ αὐτοῦ ἐν τῇ παιδείᾳ τῆς ἰατρείας· τοῖς γὰρ ἀνιάτοις νόσοις περιπίπτοντας οὓς οὐκ ἡδύναντο θεραπεύειν οἱ τὴν [τῇ.] τέχνην [τἑχνῃ.] ὑπέρογκοι, τούτους ἐθεράπευεν ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ, διδοὺς καὶ τοῖς χρείαν ἔχουσι τὰ πρὸς τὴν ζωὴν [τροφὴν] χορηγούμενα. Τούτων δὲ οὕτως προβάντων, νόσῳ χαλεπωτάτῃ βληθεὶς τὸ [om.] τηνικαῦτα [τότε] τῆς [τὴν κατὰ.] τῶν Ῥωμαίων βασιλείασ [βασιλείαν.] κρατῶν τῇ πατρῳᾳ δυσσεβείᾳ τὸ ζῆν ἐναπέθετο· διαδέχεται δὲ τὴν τούτου τυραννίδα Διοκλητιανὸς τρισκατάρατος· ἐν τῷ ζόφῳ [ζοφῶδες.] δὲ [om.] τῆς προγονικῆς [εἰδωλικὴς.] ἀθεΐας κυλινδούμενος, [καὶ add.] προχειρίζεται ἐν τῇ Κιλίκων ἐπαρχίᾳ Λυσίαν τινά, μιαρώτατον ἄνδρα [om.] καὶ ἐχθρὸν διάπυρον τῶν Χριστιανῶν· ὃς καὶ παραγεγονὼς [παραγενόμενος.] ἐν τῇ Μομψουεστῶν πόλει, διωγμὸν ἤγειρεν κατὰ τῶν Χριστιανῶν· ἐν οἷς καὶ κρατήσας τρεῖς [τινὰς.] νεανίσκους Κλαύδιον, Ἀστέριον, Νέωνα, Ἰσαύρους [Ἠσαύρους.] τῷ γένει ἐκ πόλεως Λαρανδῶν. τούτους πολλὰ αἰκισάμενος, καὶ τέλος πάντων [om.] ξύλῳ προσηλώσας ἔξω τειχῶν τῆς Μομψουεστῶν πόλεως, τὰ τούτων σώματα θηρίοις καὶ πετεινοῖς βοῤῥὰ ῥιφῆναι προσέταξεν.

[3] δὲ μακάριος [om.] Ζηνόβιος θείᾳ χάριτι ἐκλαμπόμενος καὶ τὸ τοῦ Χριστοῦ ποίμνιον ἐκ θείας ἀποκαλύψεως παραλαβών [loco θείᾳ — παραλαβὼν, B habet tantum χάριτος θείας πεπληρωμένος.] , ἐπιμελῶς ἅπαντας τοὺς κακῶς ἔχοντας ποικίλαις νόσοις ἐθεράπευεν, ἐπικαλόυμενος τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστόν, παρ᾽ οὐδενὸς μισθὸν λαμβάνων, μεμνημένος τοῦ Κυρίου λέγοντος [om.] · Δωρεὰν ἐλάβετε, δωρεὰν δότε. [δῶτε.] Ὅθεν καὶ τὸ [τὸ δὲ pro Ὅθεν καὶ τὸ.] νῦν ἔχον ἐπὶ τὴν δοθεῖσαν αὐτῷ χάριν τῶν [om.] ἰάσεων [om.] ἐλευσόμεθα. Ἐγένετο γὰρ [om.] Ἰνδοῦ τινος φυλάρχου τὴν σύνευνον πάθει [νοσήματι.] χαλεπῷ περιπεσεῖν τῷ λεγομένῳ καρκίνῳ, ἦν πεφυκὸς ἐν τῷ ἐνδοτάτῳ μέρει τοῦ θώρακος· πάντων οὖν τῶν τοῦ ἔθνους ἰατρῶν, λέγω δὴ καὶ ἐπαοιδῶν πᾶσαν [om.] μηχανὴν τελεσάντων καὶ μηδ᾽ ὅλως εὐεργετησάντων, τέλος ἀπέγνω [ἐπεγνώσθη.] τῆς γυναικὸς σωτηρίας [σωτηρία.] . δὲ φιλάνθρωπος Θεός, θέλων πάντας ἀνθρώπους [om.] σωθῆναι καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν, γνώριμον καθίστησιν τᾦ Ἰνδῷ διά τινος πραγματείαν [πραγματείας.] ποιουμένου ἐν τῷ ἔθνει τὴν τῷ Ζηνοβίῳ δεδωρημένην πρὸς ἰατρείαν παθῶν θείαν ἐνεργείαν.

[4] Ὃς [om.] παραυτίκα παραλαβὼν [λαβὼν.] τὴν συνήιον [σύνινον.] μετὰ δύο τέκνων ἐπιβὰς τοῖς κτήνεσιν τῆς ὁδοπορίας εἴχετο καὶ δὴ [om.] τῆς ὁδοῦ τὸ μῆκος διανύσαντες, τὴν Αἰγῶν πόλιν κατέλαβον. Ἐπυνθάνοντο δὲ ποῦ Ζηνόβιος αὐλίζεται πάμφημος ἰατρός· οὐ γὰρ ἠπίσταντο [ἠπίστουν.] τὴν τοῦ ἀνδρὸς ἀξίαν καθότι ἀλλόφυλοι ὑπῆρχον. δὲ θεία χάρις οὐ παρεῖδεν τὸν Αἰθίωπα· ἀλλὰ τοῦτῳ φαίνεται ἐν ὁράματι Κύριος λέγων αὐτῷ· Ἐγερθεὶς ταχέως ἐπιζήτησον τὴν τῶν Χριστιανῶν ἐκκλησίαν, κἀκεῖ εὑρήσεις δι᾽ ὃν παραγέγονας [παράγαγον.] . Διεγερθεὶς δὲ Ἰνδὸς καὶ παραλαβὼν τὴν ἑαυτοῦ ὁμόζυγον, πολυπραγμονήσας εὕρεν τὸ κυριακὸν [τὸν κιριακὸν.] πεπληρωμένον τῆς τοῦ Χριστοῦ ποίμνης· τὸν δὲ φιλόθεον ἄνδρα Ζηνόβιον ἑστηκότα μεταξὺ τοῦ λαοῦ, τὴν μελίῥῤυτον ἐφαπλοῦντα διδασκαλίαν· καὶ ἀθρῶον ῥίψας ἑαυτὸν Ἰνδὸς ἅμα τῇ ὁμοζύγῳ αὐτοῦ εἰς τοὺς πόδας τοῦ ἁγίου ἀνδρός, ἱκέτευεν μετὰ θρήνου τοῦ ἀνιάτου [ἀνιαροῦ.] πάθους ἰάσεως ἀξιωθῆναι [τυχεῖν.] . δὲ [Ζινόβιος add.] πρὸς αὐτοὺς ἔφη· Πιστεύετε [πιστεύσατε.] τῷ Πατρὶ καὶ τῷ Υἱῷ καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι. Ὑπισχνουμένων δὲ αὐτῶν τῇ τῆς Τριάδος προσηγορίᾳ [τὴν προσηγορίαν.] ὑποκύπτειν, τήν τε [δὲ.] πατρῴαν δυσσεβείαν ἀπαρνεῖσθαι [ἀπαρνήσασθαι.] , ἔφη πρὸς τὸ γύναιον· Ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ ἰασαμένου τὴν αἱμοῤῥοοῦσαν, ἴσθι ὑγιὴς ἀπὸ τῆς βασάνου σου ταύτης. Παραχρῆμα δὲ τοῦ καρκίνου φυὴ [φύσις.] διαῤῥαγεῖσα, καὶ [διὰ add.] τοῦ σώματος [στόματος.] διαῤῥεθεῖσα [ἀναβλύσασα.] χαμαιριφὴς γέγονεν· τὸ δὲ γύναιον ἰάθη ἀπὸ τῆς ὥρας ἐκείνης. Παραυτίκα δὲ εἰςαγαγὼν αὐτοὺς ἐν τῷ φωτιστηρίῳ ἁγιώτατος ἐπίσκοπος ἔδωκεν αὐτοῖς τὸ λουτρὸν [τῷ λουτρῷ.] τῆς ἀθανασίας· μεταλαβόντες δὲ τῶν ἁγίων μυστηρίων, καὶ τὸν θησαυρὸν τῆς ζωοδότου πίστεως καθοπλισάμενοι, ἐπανῆλθον εἰς τὰ ἴδια δοξάζοντες τὸν Θεὸν ἐπὶ πᾶσιν οἷς εἶδον καὶ ἔτυχον.

[5] Θαύματα οὖν θαύμασιν ἀνεμίγνυντο συντρεχούσης τῆς τριαδικῆς ἐνεργίας. Ἐν γὰρ τῇ πόλει Ἀντιοχείας τῆς πρὸς Δάφνην ἦν τις γυνὴ εὐσεβὴς καὶ φοβουμένη τὸν Θεόν· ἥτις καὶ τοῖς δεομένοις παρεῖχεν τὰ πρὸς τὴν χρείαν τοῦ σώματος· ταύτῃ προσήρπυσεν φῦμα [θῦμα.] μέγιστον μεταξὺ τῶν δύο μασθῶν [ᾧ.] ἔφησαν φαγέδαιναν [φυγάδενα.] ὑπάρχειν. Τῶν οὖν ἰατρῶν βουληθέντων τῇ διὰ τοῦ ξίφους τομῇ τοῦ πάθους περιγενέσθαι, φόβῳ συσχεθεῖσα γυνὴ μήποτε τὰς ἀλγηδόνας οὐχ ὑπενέγκῃ, [ὑπενέγκειεν.] λαθοῦσα νυκτὸς βαθυτάτης ἀπέδρα τῆς πόλεως· ρυζέῳ δὲ δρόμῳ καταλαβοῦσα Σελευκίαν τῆς Ἰπείρου· εἰσπηδήσασα εἰς σκαφιδίῳ μέλλοντι πλεῖν [πλοίειν.] ἐν Αἰγαῖς, καταλαμβάνει [καταλαμβάνειν.] τὴν ἐκεῖσε ἁγιωτάτην ἐκκλησίαν· κἀκεῖσε εὑραμένη τὸν τῆς εὐαγγελικῆς διδασκαλίας ἄοκνον κήρυκα, τὸ στῆθος γυμνώσασα σπουδαίως, τοῦτο τὸ πάθος ὑπεδείκνυεν· ἱκέτευεν δὲ θανεῖν τοῦ ἀνιάτου πάθους ἀπαλλαγῆναι. Καμφθεὶς δὲ τῇ τοῦ γυναίου ἱκεσίᾳ ἁγιότατος ἐπίσκοπος Ζηνόβιος, ἐγχαράττων τῇ χειρὶ τὸ σημεῖον τοῦ σταυροῦ, τὴν ἁγίαν ἐκείνην ἐφθέγξατο φωνήν· Ἐν ὀνόματι τοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ Ναζωραίου τοῦ ἰασαμένου πᾶσαν νόσον καὶ πᾶσαν μαλακίαν, ἴσθι ὑγιὴς ἀπὸ τῆς μάστιγός σου. Παραυτίκα δὲ ῥαγὲν τὸ ἕλκος δυσώδους ἰχῶρος ἐπλήρωσε τὸ ἔδαφος καὶ ἠλευθερώθη τὸ γύναιον ἀπαρηγορήτων ἀλγηδόνων. Ἐπιμείνασα δὲ ἡμέρας ἱκανὰς καὶ τῆς τελειωτέρας ἀξιωθεῖσα ἰάσεως, μετὰ χαρᾶς μεγάλης καταλαμβάνει [καταλιμπάνει.] τὴν Ἀντιοχέων μητρόπολιν, ἀνακηρύττουσα τὸν ὅσιον ἄνδρα.

[S. Zenobius. piis parentibus natus,] Civitas jacet in sinu regionis Cilicum, quam Ægas nuncupant. Erat in ea vir pius et timens Deum, cui nomen Zenodotus b. Cujus quum parentes ad sempiternam vitam migrassent, et iter fecissent ad Christum, videns ejus patruus juvenis mansuetudinem et boni studium, ei connubio junxit puellam, quæ ipsi erat unigena c, cuique nomen Theclæ. Vestigia autem parentum persecuti, vitam traducebant in summa religione et decore, ambulantes in mandatis Domini. Ipsis secundum Dei voluntatem natus est filiolus, quem et nominaverunt Zenobium. Religiosi quum essent, eum honestissime educaverunt, instituentes eum Domini disciplina, et admonitionibus, ac dogmatibus divinis. Brevi autem tempore elapso, natus est ipsis et alter infans, puella, quam etiam appellarunt Zenobiam.

[2] [medicinam gratis exercet,] Cum autem puer virile robur assumeret et ad plenam ætatem progrederetur, proficiebat sapientia, et gratia, fide Domini nostri Jesu Christi innutritus pietatis dogmatibus. Plura itaque miracula patrabat Deus per ipsum, dum incumbebat ad medicinam. Iis enim qui cadebant in morbos insanabiles et quibus mederi non poterant viri arte præcellentes, medebatur ipse in nomine Jesu Christi; præbens etiam indigentibus res ad victum necessarias. His autem sic procedentibus, morbo gravissimo afflictatus est qui tunc Romanorum imperium obtinebat, et in paterna impietate perseverans vitam posuit d. Excipit vero ejus imperium Diocletianus, vir prorsus exsecrabilis. In caligine avitæ impietatis volutatus, Ciliciæ præficit Lysiam quemdam, scelestissimum virum et acrem inimicum Christianorum e. Qui etiam, cum advenisset in civitatem Mopsuestiam, persecutionem excitavit adversus Christianos. Inter quos et comprehendit tres adolescentes, Claudium, Asterium, Neonem, natione Isauricos, ab urbe Larandis. Quos cum multum cruciasset, ac tandem clavis affixisset ligno extra muros civitatis Mopsuestiæ, corpora eorum feris et volucribus devoranda projici jussit.

[3] [mulieremque cancro occupatam] Beatus autem Zenobius gratia divina illustratus, cum Christi gregem ex divina revelatione pascendum suscepisset, diligenter medicabatur omnibus qui variis morbis male se habebant; invocans Dominum nostrum Jesum Christum, a nemine mercedem accipiens, memor Domini dicentis: “Gratis accepistis, gratis date.” Quamobrem et nunc ad datam ipsi sanationum gratiam veniemus. Evenit enim ut Indi cujusdam f, præfecti, conjux in gravem incideret morbum, cancerem dictum; qui penitissimæ parti thoracis inhærebat. Cum itaque omnes gentis illius medici, dico et incantatores, omnes artes suas adhibuissent et nullatenus profecissent, denique desperavit Indus uxoris salutem. Sed hominum amator Deus, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, notam fecit Indo, per virum aliquem in illa gente negotia obeuntem, divinam virtutem quæ Zenobio donata fuerat ad morbos sanandos.

[4] [sanat et Christo adjungit.] Statim ille, assumpta conjuge et duobus liberis, jumenta conscendit, iter aggressus est; atque viam longam emensi, ad urbem Ægas advenerunt. Percontati sunt ubinam commoraretur Zenobius, medicus ille percelebris: non enim noverant viri dignitatem, eo quod alienigenæ erant. Divina autem gratia non despexit Æthiopem; sed huic in visione apparet Dominus, dicens ei: “Expergefactus properanter quære Christianorum ecclesiam, et ibi reperies eum propter quem venisti.” Experrectus vero Indus, secum ducens uxorem, diligenter inquisivit invenitque templum plenum Christi grege, ac virum Dei amantem Zenobium, stantem in medio populo mellifluamque explicantem doctrinam. Et confestim abjiciens se Indus, simul cum uxore, ad pedes sancti viri, eum lamentando obsecravit, ut dignus haberetur insanabilis morbi sanatione. Hic vero dixit eis: “Credite in Patrem, et Filium, et Sanctum Spiritum.” Cum illi promitterent sese veneraturos esse nomen Trinitatis, et patriam impietatem abdicaturos, dixit mulieri: “In nomine Jesu Christi, qui mulierem hæmorrhoide laborantem sanavit, esto ab hoc cruciatu tuo liberata.” Statim autem diruptus cancer, et materia e corpore defluens, in terram est projecta. Mulier vero ex illa hora sanata fuit. Continuo introducens eos in baptisterium, dedit eis sanctissimus episcopus lavacrum immortalitatis. Participes autem facti sacrorum mysteriorum, et thesauro vivificantis fidei instructi, domum redierunt, glorificantes Deum ob ea omnia quæ viderant et quæ fuerant assecuti.

[5] [Aliam mulierem phagedæna liberat.] Miracula quidem miraculis accrescebant, adjuvante Trinitatis actione. In urbe enim Antiochia ad Daphnen g erat quædam mulier pia et timens Deum: quæ et indigentibus præbebat corpori necessaria. Ipsi assurrexit inter duas mamillas tumor valde magnus, quem dixerunt esse phagedænam. Cum itaque medici vellent carnem ferro rescindere ut morbum superarent, timore perstricta, ne dolores nunquam tolerare posset, latenter, intempesta nocte, ab urbe excurrit: cum citato cursu advenisset Seleuciam continentis terræ h, conscendissetque scaphulam quæ navi gatura erat Ægas, venit in sanctissimam hujus loci ecclesiam; ibique nacta impigrum evangelicæ doctrinæ præconem, nudato festinanter pectore, hoc suum malum ei ostendit: suppliciter vero oravit ut aut moreretur, aut ab insanabili morbo liberaretur. Adductus autem mulieris obsecratione, sanctissimus episcopus Zenobius, manu signum crucis in ea exprimens, sanctam hanc emisit vocem: “In nomine Jesu Christi Nazareni, qui sanavit omnem morbum et omnem languorem, esto sana a plaga tua.” Confestim autem ruptum ulcus fœtida sanie implevit solum, et liberata est mulier ab inconsolabilibus doloribus. Cum vero dies satis multos remansisset, et perfectiore digna habita fuisset sanatione, cum lætitia magna advenit in Antiochenorum metropolim, prædicans sanctum virum.

ANNOTATA.

a In codice Coisliniano 110, quem litera A notamus, reperitur Passio SS. Martyrum a folio 218 ad 221; in codice vero 1468, a folio 168 v. ad 171 v. Priori inscribitur Βίος καὶ μαρτύριον τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ζηνοβίου και Ζηνοβίας, τῆς ἀδελφῆς αὐτοῦ; alteri vero: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ζινοβίου καὶ Ζινοβίας: et sic constanter in codice A vocantur martyres Ζηνόβιος, Ζηνοβία; in codice B Ζινόβιος, Ζηνοβία; interdum tamen Σινόβιος, Σινοβία.

b Non Zenodotus sed Zenobius dicitur S. Zenobii pater apud Metaphrasten: in quo totus hic locus de sanctorum Ægensium ortu obscurus videtur.

c Unigena: μονογενής exponitur etiam a nonnullis affinis; et quidem Metaphrastes diserte refert Theclam fuisse puellam affinem Zenodoti patruo, non autem ejus filiam unigenam. Ita quidem latine redduntur in Suriana editione hæc Metaphrastæ verba: οἰκείᾳ θυγατρί.

d Quum Numerianus, qui proximus ante Diocletianum imperium obtinuerat, ab Apro, socero suo, fuerit interemptus, suspicari non nemo posset hocce pacto interpretanda esse verba: τῇ πατρῴᾳ δυσσεβείᾳ τὸ ζῆν ἐναπέθετο, paterna impietate vitam amisit; aliud tamen suadent tum ipsa græca sententia, tum scriptio Metaphrastæ.

e Lysias tanta crudelitate in Christianos sæviit, ut Baronio visus sit spectatæ crudelitatis homo qui ex carnificina christianorum ingentem apud suos sibi gloriam comparavit, dignusque est habitus, qui eodem magistratu diutius fungeretur [Annales ad annum 285, num. XIV.] .

f Indus hoc loco nihil aliud est quam Indiæ incola; quod nomen olim erat amplissimæ Asiæ regioni.

g Antiochia ad Daphnen: inter plures urbes quibus nomen fuit Antiochiæ, significatur hic caput Syriæ seu Antiochia magna, quæ dicta fuit nonnunquam Antiochia Epidaphnes, Antiochea ad Orontem, Antiochia tetrapolis. — Daphne erat suburbium celeberrimum ad orientalem partem Antiochiæ metropolis [Stephanus, de Urbibus, pag. 226, edit. Amstelædami 1725. Cfr. Thesaurus Græcæ linguæ, tom. III, col. 920, edit. a Didot.] .

h De Seleucia Pieria hoc loco agi, nemini dubium erit, qui, perlecta narratione, regionis chorographiam inspexerit. Dicitur a Strabone [Rerum geograph. libri XVII, lib. XIV, pag. 965, edit Oxonii 1807. Cfr. Baudrand, Novum lexicon geograph., tom. II, pag. 180.] Σελεύκεια ἐν Πιερίᾳ. Erat autem urbs Syriæ, ad mare mediterraneum, 40 stadia ab ostio Orontis, 120 stadia ab Antiochia Magna dissita.

CAPUT SECUNDUM.
S. Zenobius ejusque soror a præside interrogati. Varia supplicia et mors miraculis illustris. Sepultura.

Ἐπειδὴ δὲ δυσσεβέστατος [μιαρώτατος.] Διοκλητιανὸς ἐξωπλίσατο πρὸς [om.] πόλεμον κατὰ [om.] τῆς τοῦ Χριστοῦ ἐκκλησίας καὶ δόγμα θεομάχον κατὰ τῆς Χριστοῦ πίστεως ἐξηρεύξατο· προστάξει [om.] τούτου [om.] προκαθίσας μιαρώτατος Λυσίας μέσον τῆς πόλεως, προσέταξεν παραστῆναι [κρατιθῆναι.] τὸν τῆς ἀληθείας κήρυκα Ζηνόβιον [καὶ παραστῆναι αὐτοῦ τῷ βήματι· παραστάντος δὲ αὐτοῦ ἀγαλλιωμένου ἔμπροσθεν τοῦ Λυσία add.] καί [om.] φησιν [ἔφη.] πρὸς αὐτόν· Ἐγὼ τῆς σῆς σωτηρίας [φροντίζων καὶ add.] κηδόμενος προοίμια δύο τρόπων προκειμένων σωτηρίας τε καὶ ἀπολείας λέγειν οὐκ ἁναβάλλομαι. Ἓν μὲν ὅτι πειθόμενος [πισθέντος σου.] τῷ θείῳ θεσπίσματι, ζωὴν ἀνώδυνον βιώσεις καὶ τιμὰς παρὰ τῶν αὐτοκρατόρων λείψῃ· μὴ βουληθέντί [βουληθέντα.] δὲ εἴξειν τοῖς ἡμετέροις προστάγμασιν βάσανοι διάφοροι καὶ θάνατος ἀνελεὴς πρόκειταί σοι. Ἰδοὺ βωμὸς καὶ λίβανος· προσελθὼν θῦσον τοῖς θεοῖς. ἄγιος Ζηνόβιος εἶπεν· Ἐγὼ Λυσία Θεὸν ἕτερον οὐκ οἶδα εὶ μὴ Κύριον Ἰησοῦν Χριστόν· τὸ λοιπὸν [τοῦ λοιποῦ.] μὴ άναβαλοῦ οἰόμενός με δελεάζειν. Ξαινέςθω [ξεέσθω.] μου τὸ σῶμα, στρεβλούσθω καὶ [μου.] τὰ μέλη, ζημιωθῶ καὶ τὴν πρόσκαιρον ζωήν· οὐδὲν γὰρ ἀντάξιον τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν. Τούτοις τοῖς λόγοις ἐκπλαγεὶς τύραννος τὸν θυμὸν ὥσπερ πῦρ [πυρὰν.] ἀναφλέξας καὶ τοὺς ὀδόντας δρακοντιαῖον συντρίψας, πρὸς τοὺς ὑπασπιστὰς ἔφη· Ἐπὶ τοῦ ξύλου στρεβλούσθω καὶ πληκτῆρσιν καταξαινέσθω [καταξεέσθω.] , ἕως ἂν ἔλθῃ Χριστὸς βοηθήσων [καὶ βοηθήσῃ.] αὐτῷ.

[7] Ἀκούσασα δὲ ταῦτα μακαρία ἀμνὰς τοῦ Χριστοῦ [Θεοῦ.] Ζηνοβία ὅτι ἀδελφὸς αὐτῆς προθύμως ἐπέδωκεν ἑαυτὸν εἰς τὸ μαρτυρῆσαι ὑπὲρ τοῦ Χριστοῦ [ὑπερ τοῦ Χρίστοῦ εἰς τὸ μαρτύριον.] ἀναλαβοῦσα ἀνδρεῖον φρόνημα [τὸν θυραιὸν τῆς πίστεως pro ἀνδρεῖον φρόνημα] καὶ ὑποδησαμένη τοὺς πόδας ἐν ἐτοιμασίᾳ τοῦ εὐαγγελίου, περιζωσαμένη δὲ καὶ [om.] θώρακα πίστεως, καὶ σφραγίσασα ἑαυτὴν καθ᾽ ὅλου τοῦ σώματος, ἐξῆλθεν σπουδαίως ἐκ τῆς μονῆς καὶ δραμοῦσα ἐπὶ τὸ βῆμα, πρὸς τὸν ἡγεμόνα ἔφη· Λυσία τύραννε καὶ ἀλαζόν, τί κακὸν πράξαντα τὸν ἐμὸν ἀδελφὸν οὕτως ἀνηλεῶς βασανίζεις; δὲ ἡγεμῶν θαμβηθεὶς ἐπὶ τῇ τοῦ γυναίου τόλμῃ, πρὸς αὐτὴν ἔφη· Θῦσον τοῖς θεοῖς Ζηνοβία, ὅπως ἀξιωθήσῃ δωρεῶν πολυτελῶν καὶ τῶν [τὸ] τῆς ἡγεμονείας μου [σου.] ἀφηγίσῃ πραγμάτων· εἰ δὲ μὴ πεισθῇς πυρὸς [πυρῶν.] καὶ αἰκισμοῖς [αἰκισμῶν.] καὶ βασανιστηρίων στρέβλαις τὸ ζῆν ἀπορρήξῃς. [om.] ἁγία [om.] Ζηνοβία εἶπεν· Ἔχω Θεὸν ἐν οὐρανοῖς, ὅς δυνήσεταί [δύναται.] με ρύσασθαι ἐκ τῶν χειρῶν σου δυσσεβέστατε. Ὡς δὲ ἐπέπαυτο [ἐπαύσατο.] τῆς συμβουλείας ἡγεμῶν, οἱ ἅγιοι μάρτυρες ὡς ἐξ ἑνὸς στόματος διὰ μιᾶς φωνῆς εἶπον· Οὐ πείθῃς ἡμᾶς, Λυσία, καταλῆψαι Θεὸν ζῶντα καὶ προσκυνῆσαι κιβδήλοις· ὅσα οὖν ἔχεις βασανιστήρια πρόσφερε· ἕτοιμοι γάρ ἐσμεν ὑπὲρ Χριστοῦ ἀποθνήσκειν [ἀποθανεῖν.] .

[8] Ταῦτα αὐτῶν εἰπόντων ἀναζέσας τῷ θυμῷ τῆς εὐσεβείας ἐχθρὸς ἐμβληθῆναι αὐτοὺς ἐπὶ κραββάτοις [κραββάτου.] σιδηροῖς [σιδηροῦ.] προσέταξεν· ὡς δὲ ἐνέβαλον αὐτοὺς οἱ ὑπασπισταί, πῦρ ὑπέστρωσαν καὶ διηρέθιζον τὴν άνθρακιὰν πρὸς φλόγα· ἐμολύνοντο δὲ τοῖς ἰχῶρσιν αἱ τῶν κραββάτων ἐσχᾶραι, καὶ σωρὸς τῆς ἀνθρακιᾶς τοῖς ἐκ τῶν σαρκῶν σταλαγμοῖς ἐσβέννυτο. δὲ ἡγεμῶν ἔφη· Ἴδοιμι [ἴδωμεν.] εἰ ἔλθῃ [om.] Χριστὸς βοηθήσων ὑμῖν. δὲ ἅγιος Ζηνόβιος εἶπεν· Λυσία μιαρώτατε καὶ ἐχθρὲ τῆς τοῦ Θεοῦ φιλανθρωπίας, ἀνάξιος ὢν τῆς τοῦ Χριστοῦ ὀπτασίας [ἀνάξιος-ὀπτασίας om.] οὐχ ὁρᾷς αὐτόν· ἰδοὺ γὰρ πάρεστιν ἐπικουφίζων ἡμᾶς τῶν αλγιδόνων· οὔτε γὰρ [om.] τῆς πικράς σου τιμωρίας ᾐσθόμεθα [αἰσθανόμεθα.] , οὔτε τι ἀνιαρὸν πεπόνθαμεν. Ἔκθαμβος δὲ γεγονὼς [γενόμενος.] Λυσίας ὁρῶν τὸ καρτερικὸν τῆς ἀδελφικὴς ζυγάδος, κατενεχθῆναι αὐτοὺς τῶν κλίνων προσέταξεν. Καί φησιν [ἔφη.] πρὸς αὐτοὺς· Κατελεήσατε ἑαυτοὺς τάλανες καὶ θύσατε τοῖς θεοῖς. ἅγιος Ζηνόβιος εἶπεν· Πάλιν αἱροῦμεν· οὐ θύσωμεν λίθοις καὶ ξύλοις κωφοῖς καὶ ἀψύχοις· συμβουλεύω δέ σοι Λυσία, ἐκτὸς γενοῦ τῆς ἐν σοὶ μανίας καὶ πρόσελθε τῷ Χριστῷ· φιλάνθρωπος γάρ ἐστιν καὶ δέχεταί σε μετανοοῦντα· εἰ δὲ μὴ ἀκούσῃς ἡμῶν παραδοθήσῃ τῷ ἀσβέστῳ πυρί. Ἐπὶ ταύταις ταῖς ἀποκρίσεσιν θυμωθεὶς Λυσίας πίσσαν ἐν τοῖς λέβησιν ἑμβληθῆναι προσέταξεν καὶ εὐτόνως ὑποκαίεσθαι· οἱ δὲ ἅγιοι ἑστῶτες πρὸ τῶν λεβήτων, ἀνατείναντες τὸ ὄμμα εἰς τὸν οὐράνιον [οὐρανὸν.] βασιλέα [om.] εἶπον· Κύριε Ἰησοῦ Χριστέ, τὸ φῶς τὸ άκατάληπτον, υἱὲ τοῦ Θεοῦ τοῦ ἀληθινοῦ· ρῦσαι ἡμᾶς ἐκ τῶν χειρῶν Λυσία τοῦ ἡγεμῶνος καὶ παράλαβε ἐν εἰρήνῃ τὰς ψυχὰς ἡμῶν· καὶ πληρώσαντες τὴν εὐχήν, ἠκόντισαν ἑαυτοὺς κατὰ τῶν λεβήτων· παραχρῆμα δὲ κρυωθέντων ἑκατέρων τοῦτε πυρὸς καὶ τῆς πίσσης καὶ εἰς ὕδατος φύσιν τραπέντων, τῇ [τῇ-χάριτι om.] τοῦ Κυρίου χάριτι ἐξῆλθον οἱ ἅγιοι ἀβλαβεῖς [Τότε Λυσίας ἰδὼν τὸ ἀμετάσθετον τῶν ἁγίων ἐκέλευσεν αὐτοὺς ἀποκεφαλισθῆναι add.] .

[9] Τότε [om.] λαβόντες [δὲ add.] τὴν ἀπόφασιν οἱ ἅγιοι τοῦ Χριστοῦ μάρτυρες ἐξῆλθον χαίροντες καὶ ψάλλοντες ἔλεγον [om.] · Ἔσωσας ἡμᾶς, Χριστέ, ἐκ τῶν θλιβόντων ἡμᾶς καὶ τοὺς μισοῦντας ἡμᾶς κατῄσχυνας. Ἐληλυθότων [ἐξελθόντων.] δὲ αὐτῶν ἔξω [τῶν ad.] τειχέων τῆς Αἰγέων [om.] πόλεως καὶ ἀνατείναντες τοὺς ὀφθαλμοὺς [τὸ ὄμμα.] εἰς τὸν οὐρανόν, ηὐλόγησαν τὸν Θεὸν λέγοντες· Εὐχαριστοῦμέν σοι Κύριε Ἰησοῦ Χριστέ [ Θεὸς ἡμῶν add.] , ὅτι κατηξίωσας ἡμᾶς πληρῶσαι [τελέσαι.] τὸν δρόμον τῆς ἀθλήσεως καὶ νικῆσαι τὰς στρεβλώσεις [τῶν τυράννων add.] · ἀξίους ἡμᾶς ποίησον τοῦ βραβείου τῆς ἄνω κλήσεως καὶ συγκαταρίθμησον ἡμᾶς μετὰ τῶν εὐαρεστησάντων σοι καὶ ὁμολογησάντων τὸ ὄνομά σου τὸ [om.] ἅγιον [om.] ἐνώπιον τῶν ἀνθρώπων· ὅτι εὐλογητὸς ὑπάρχεις εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν [om.] αἰώνων [om.] · ἀμήν. Καὶ τελεσάντων [αὐτῶν add.] τὸ ἀμὴν ἐγένετο ἐξ οὐρανοῦ ἄφνω [ἐκ τῶν οὐρανῶν] φωνὴ λέγουσα· Δεῦρο θεοφόρε ἰατρέ· δέχου τὴν [τοῦ.] ὑπ᾽ ἐμοῦ σοι δεδωρημένην [δεδομένου.] τῶν ἰαμάτων πηγήν· τὸν δρόμον τετέλεκας, τὴν πίστιν τετήρηκας, λοιπὸν ἀπόκειταί σοι τῆς δικαιοσύνης στέφανος. Γενομένης δὲ τῆς φωνῆς ταύτης [om.] φόβος ἐπέπεσεν ἐπὶ πάντας τοὺς ἀκούοντας, ὥστε γονυπετοῦντας μετὰ δακρύων ἱκετεύειν τοὺς ἁγίους μάρυρας τὸν Θεὸν ἐξιλεώσασθαι ἐπὶ πᾶσιν τοῖς προημαρτημένοις. Ἐκτείναντες δὲ τοὺς ἑαυτῶν [ἑαυτοῦ.] αὐχένας οἱ ἅγιοι τοῦ Χριστοῦ μάρτυρες Ζηνόβιος καὶ Ζηνοβία τὰς κεαλὰς [κάρας.] ἀπετμήθησαν τὸν δρόμον τελέσαντες [τὸν-τελέσαντες om.] · τὰ δὲ τούτων ἅγια [om.] σώματα ἔῤῥιπτο [ἔῤῥιψαν.] ἔξω τῆς πόλεως. Ἑρμογένης δὲ καὶ Γάἳος οἱ πρεσβύτεροι παραλαβόντες ἅπαντα τὸν κλῆρον μετὰ εὐλαβῶν οὐκ ὀλίγων, νυκτὸς [νύκτωρ.] βαθυτάτης ἐπιστάντες τῷ τόπῳ, ἀνελόμενοι [ἀναλαβόμενοι.] τὰ τῶν ἁγίων μαρτύρων λείψανα ἐνέβαλον [ἔβαλον.] ἐν γλωσσοκόμοις, καὶ κατέθεντο ἐν τῷ σπηλαίῳ· ἔνθα ἐκρύπτοντο μετὰ πολλῆς εὐωχίας καὶ ἀρωμάτων. Ἐτελειώθησαν δὲ [om.] οἱ ἅγιοι τοῦ Χριστοῦ μάρτυρες Ζηνόβιος καὶ Ζηνοβία τὸν ὑπερ τῆς ἀληθείας ἀγῶνα τελειώσαντες [τὸν-τελειώσαντες om.] , μηνὶ ὀκτωβρίῳ τριακάδι πρώτῃ [om.] ἡμέρᾳ παρασκευῇ ὥρᾳ ἐννάτῃ, ἐν τῇ σωτηριώδει ὁμολογίᾳ [ὥρᾳ-ὁμολογίᾳ om.] , βασιλεύοντος τοῦ ἀσεβεστάτου καὶ τρισκαταράτου [παρανόμου.] Διοκλητιανοῦ, ἡγημονεύοντος δὲ τοῦ μιαρωτάτου Λυσία τῆς Κιλίκων ἐπαρχίας [ἡγημονεύοντος-ἐπαρχίας om.] · κατὰ δὲ ἡμᾶς τοὺς Χριστιανοὺς βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος [σὺν τῷ Πατρὶ καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι νῦν καὶ ἀεὶ καὶ add.] εἰς τους αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Cum pro fide Christi S. Zenobius] Postquam vero valde impius ille Diocletianus arma sumpsit ad bellandum adversus ecclesiam Christi, et decretum cum Deo pugnans contra Christi fidem eructavit; jussu illius in media civitate considens scelestissimus Lysias, præcepit veritatis præco adesset; et dicit illi: “Ego de salute tua sollicitus, statim ab initio declarabo geminam conditionem quæ tibi proponitur, et salutem et perniciem; primo quidem, si parebis divino edicto, vitam vives doloris expertem et honores ab imperatoribus adipisceris. Si autem nostris jussis obsequi non volueris, varii cruciatus et mors immitis te manent. Ecce ara et thus: accedens sacrifica diis.” Dixit sanctus Zenobius: “Ego, Lysia, non alium Deum novi, quam Dominum Jesum Christum. Ne deinceps cuncteris, existimans me a te decipi. Cædatur corpus meum, crucientur membra, jacturam faciam et temporariæ vitæ: nihil enim æquiparandum cum regno cœlorum.” Hisce verbis obstupefactus tyrannus, animo, veluti succenso igne, excandescens, et dentibus draconum more frendens, dixit satellitibus: “In ligno torqueatur a et laceretur flagris, donec veniat Christus auxiliaturus ei.”

[7] [et ejus soror] Quum autem hoc audivisset beata Christi agna Zenobia, fratrem suum alacriter sese tradidisse ut Christo testimonium exhiberet, virilem sumens animum, et calceata pedes in præparatione evangelii, induta lorica fidei, et seipsam cruce insigniens per totum corpus, propere exivit domo; et quum ad tribunal cucurrisset, dixit præsidi: “Lysia, tyranne et jactator, quidnam mali fecit frater meus, quod eum tam crudeliter torques?” Præses vero obstupefactus mulieris audacia, dixit ei: “Sacrifica diis, Zenobia, ut digna judiceris muneribus magnificis, et rebus quæ in ditione mea sunt, potiaris; si vero non parebis, ignis supplicio et tormentorum cruciatibus vitam amittes.” Sancta Zenobia dixit: “Habeo Deum in cœlis qui poterit me eripere e manibus tuis, homo irreligiosissime.” Quum autem a consilio cessasset præses, sancti martyres quasi uno ore, una voce, dixerunt: “Non persuadebis nobis, o Lysia, deserere Deum vivum et adorare falsa numina. Quæcumque igitur tormenta habes, profer: parati enim sumus pro Christo mori.”

[8] [variis cruciatibus affecti, at non læsi fuissent,] Quum hæc dicerent, animo æstuans ille religionis inimicus jussit eos in lectis ferreis b collocari. Quos ut imposuerunt ministri, subjecerunt ignem et ex carbonum strue excitarunt flammas. Præ [effluente] sanie inquinabantur craticulæ grabbatorum, et stillantibus carnibus exstinguebantur prunæ. Præses autem dixit: “Videam num venturus sit Christus, vobis opem laturus.” Dixit vero sanctus Zenobius: “Lysia flagitiosissime et inimice Dei caritatis, quia Christi visione indignus es, non vides eum. Ecce enim adest, nos levans doloribus: nec enim acerba tua supplicia sensimus, nec molesti quidquam passi sumus.” Attonitus Lysias visa fraterni paris tolerantia, de lectis eos detrahi jussit, dixitque eis: “Miseremini vestri ipsorum, o infelices, et sacrificate diis.” Sanctus Zenobius respondit: “Iterum eligimus: non sacrificabimus lapidibus lignisque surdis et inanimis; cæterum hoc tibi suadeo, Lysia: recede ab ista quæ in te est insania, et accede ad Christum: benignus enim est, teque, si resipisces, excipiet; sin autem non audies nos, in ignem abjicieris inextinguibilem.” De his responsis iratus Lysias picem lebetibus c injici ac vehementer succendi jussit. Sancti vero stantes ante lebetes, oculis ad cœlestem regem erectis, dixerunt: “Domine Jesu Christe, lumen incomprehensibile, fili veri Dei, eripe nos ex manibus Lysiæ præsidis, et suscipe in pace animas nostras.” Et completis his precibus, projecerunt ipsi se in lebetes. Sed protinus refrigerato utroque, et igne et pice, eisque in aquæ naturam conversis, sancti exierunt illæsi, per gratiam Domini.

[9] [capite muletati sunt, et sepulti a Christianis.] Accepta tunc sententia, exierunt lætantes sancti Christi martyres, et canentes dicebant: “Liberasti nos, Christe, ab iis qui nos affligebant, et qui oderant nos, confudisti.” Egressi autem extra muros civitatis Ægarum, erectis oculis in cœlum, Deum laudarunt dicentes: “Agimus tibi gratias, Domine Jesu Christe, quod dignos judicasti nos qui cursum certaminis consummaremus et vinceremus tormenta. Dignos effice nos bravio supernæ vocationis, et annumera nos eis qui placuerunt tibi et nomen sanctum tuum confessi sunt coram hominibus; quoniam benedictus es in sæcula sæculorum, amen.” Et cum illud amen protulissent, repente vox de cœlo audita est, dicens: “Adesdum medice Deum ferens; accipe, a me tibi datam, sanationum fontem. Cursum consummasti, fidem servasti: in reliquo reposita est tibi corona justitiæ.” Qua voce emissa, timor incessit eos omnes qui audierunt, adeoque in genua procumbentes, cum lacrymis sanctos martyres suppliciter orarunt, ut Deum propitium facerent ad condonanda omnia superioris vitæ peccata. Sancti autem Christi martyres Zenobius et Zenobia, cervices præbentes ipsi suas, decollati sunt, cursum suum consummantes. Sacra quidem eorum corpora projecta fuerunt extra civitatem. Sed Hermogenes et Caius presbyteri, adducto universo clero cum religiosis hominibus non paucis, nocte obscurissima, venientes in hunc locum, sanctorum martyrum reliquias abstulerunt, atque condiderunt in loculos: quos et posuerunt in spelunca, in qua abditi sunt, cum festo gaudio, adhibitis aromatibus. Confecti fuerunt sancti Christi martyres Zenobius et Zenobia, certamen pro veritate absolventes, die trigesima prima mensis octobris, in parasceve, hora nona, in salutari confessione; regnante Diocletiano maxime impio et prorsus exsecrabili; regente Cilicum provinciam scelestissimo Lysia; in nos vero regnante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria et potentia in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Videtur S. Zenobius, dum in ligno fuit sublatus, equuleo fuisse tortus [Cfr. Antonius Gallonius, De SS. Martyrum Cruciatibus liber, cap. III, pag. 98 et seqq., Antverpiæ 1668; Mamachius, Origines et Antiquitates Christianæ, tom. III, pag. 186 et seqq.] .

b Lectus ferreus veri lecti instar erat, et paulisper elevatus e terra, ad ignem subministrandum, cum nonnullis ferri frustis per obliquum ductis, quasi tabularum loco, paululum inter se distantibus [Gallonius, cap. VII, pag. 312] .

c Erat lebes æneum vas oleo piceque ferventibus, plumbo ceraque liquentibus, aut consimilibus refertum, in quod, ut elixarentur, martyres injiciebantur. Præter SS. Zenobium et Zenobiam in lebete martyrium fecerunt plures alii sancti, quos commemorant Gallonius [Mamachius, tom. III. pag. 213.] et Mamachius [Gallonius, cap. VII, pag. 324; Mamachius, tom. III, pag. 215.] .

LAUS SS. ZENOBII ET ZENOBIÆ
Ex Actis sanctorum Armeniacis.

Zenobius, episcopus Ægeensis, martyr (S.)
Zenobia ejus soror, martyr (S.)

EX IMPR.

Zenobius et Zenobia fratres erant, parentibus piis Zenodoto et Thecla nati, in civitate Ægis (Ekeas) in Cilicia, tempore Diocletiani. Zenobius urbis illius creatus episcopus, precibus suis omnes morbos depellebat, multosque homines adjungebat Christo. Qua de re irati nonnulli medici a, nomen ejus ad Lysiam judicem detulerunt. Hic sanctum episcopum suspendi flagrisque atrociter lacerari jussit. Eodem momento soror ejus Zenobia ad judicem accurrit dicens: “Ego quoque sum Christiana.” Quibus dictis, uterque [martyr] primo flagellatus fuit, dein collocatus in lecto ferreo candenti. Et quum adhuc viverent, in lebetes pice fervefacta plenos demersi fuerunt. Eorum vero precibus refrigerati sunt lebetes: tunc extra urbem ducti, decollati fuere. Noctu Hermogenes et Caius presbyteri eorum corpora abstulerunt, depositaque in arca lignea, in monte condiderunt b.

ANNOTATA.

a De hac aliquot medicorum invidia nulla mentio in aliis Actis.

b Sanctorum Martyrum festum agitur apud Armenos die 29 vel 30 octobris.

MARTYRIUM SANCTI MARTYRIS ZENOBII ET ZENOBIÆ SORORIS EJUS
auctore Simeone Metaphraste.

Zenobius, episcopus Ægeensis, martyr (S.)
Zenobia ejus soror, martyr (S.)
a

EX IMPR. ET MSS.

CAPUT PRIMUM.
SS. Zenobii et Zenobiæ ejus sororis ortus et educatio. Exercet ille medicinam.

Αίγαὶ πόλις ἐστὶν ἐπὶ κόλπῳ μὲν τῷ Ἰονίῳ κειμένη, ὑπὸ Κιλίκων δὲ οἰκουμένη· ἧς τὸ μὲν πρὸς ἤπειρον οὐ πολύ, πλατεῖαν δὲ καὶ ἱκανῶς εἰς μῆκος διήκουσαν τῆς γείτονος θαλάσσης ὅρμος ἐκδέχεται. Αὕτη τὸν μακάριον Ζηνόβιον ἤνεγκε, πατέρων θεοφιλῶν γεγονότα, ῥίζης ἀγαθῆς ὄντως ἀγαθὸν βλάστημα. Ὅστις τετελευτηκότων αὐτῷ τῶν γονέων, παρὰ τῷ πρὸς πατρὸς καταλέλειπτο θείῳ. δὲ θεῖος ἀληθῶς ὢν καὶ φιλάρετος ἄνθρωπος, τῆς πατρῴας ὁρῶν τὸν παῖδα θεοσεβείας ἐχόμενον, καὶ ὥσπερ τῆς κτήσεως αὐτὸν ἁπάσης, οὕτω δὴ καὶ τῆς ἀρετῆς πάσης κληρονόμον, τῇ οἰκείᾳ θυγατρὶ Θέκλῃ τοῦτον ἡρμόσατο, ζεῦγος Θεῷ φίλον ἐπ᾽ εὐσεβείᾳ καὶ πᾶσιν ἀγαθοῖς ἔργοις ἐπίσημον. Γεννᾶται τοιγαροῦν ἐκ τούτων Ζηνόβιος, ἔπειτα δὲ καὶ τούτου ἀδελφὴ Ζηνοβία (τοῦτο γὰρ αὐτῇ παρὰ τῶν γονέων τίθεται ὄνομα), ξυνωρὶς ἁγία, κλάδοι πνευματικοῖς ἔργοις κατάκαρποι.

[2] Ἤδη δὲ τοῦ καλοῦ Ζηνοβίου τὴν ἔφηβον ἀπολαμβάνοντος ἡλικίαν, τελευτῶσι μὲν αὐτοῖς οἱ τεκόντες, ἀναλοῦται δὲ καὶ τά τῆς οὐσίας τὰ μὲν εἰς τὰς τῶν πενήτων γαστέρας, τὰ δὲ καὶ περὶ τὴν τῶν ἀσθενῶν ἐπιμέλειαν· πεπαίδευτο γἀρ τὴν ἰατρικὴν Ζηνόβιος οὕτω καλῶς καὶ τοιαύτην περὶ τοὺς νοσοῦντας ἐπεδείκνυτο τὴν θαυματουργίαν, ὡς μηδὲ τῆς * μὲν * αὐτοῦ χειρὸσ ἐπαφὴν ὑπομένειν τὰς νόσους, ἀλλὰ καὶ μόνῃ φυγαδεύεσθαι τῇ τοῦ ἀνδρὸς παρουσίᾳ. Τοῦτο δὲ οὐ τέχνης ἔργον, ἀλλὰ χάριτος Θεοῦ δῶρον καὶ ἀρετῆς ἀνδρὸς * πεποίητο. Οὐχ ὑγείας δὲ μόνον αὐτοῖς, ἀλλὰ καὶ βίου χορηγὸς ἦν Ζηνόβιος, καὶ πᾶσι τοῖς αὐτῷ προσιοῦσι τά τε πρὸς θεραπείαν τῆς νόσου, καὶ τὰ πρὸς διατροφὴν ἐπήρκει τοῦ σώματος, ὑπ᾽ ἧς ἂν ἕκαστος ἐτύγχανε δηλονότι κατειλημμένος, καὶ ὁποίων ἂν ἦν τῶν σιτίων δεόμενος· ὥστε οὐ δωρεὰν ἐδίδου μόνον, ἀλλὰ καὶ αὐτὴν πολλῷ τῷ μέσῳ τὴν ἐντολὴν ὑπερέβαινεν· Τὴν * μὲν γὰρ δωρεὰν ἐλάβετε, φησί, δωρεὰν δότε. δὲ προσθήκην τῆς ἰατρείας καὶ τῶν νοσούντων παρεῖχε διατροφάς, οὐκ ἀμίσθους μόνον τὰς θεραπείας ποιῶν, ἀλλὰ καὶ μισθοὺς μᾶλλον σὺν αὐτοῖς παρεχόμενος.

[3] Τοιοῦτον δή τινα τὸν ἱερὸν Ζηνόβιον τῶν Κιλίκων κεκλήρωτο καθ᾽ καιροῦ καὶ τῆς Ῥωμαίων ἀρχῆς αὐτοκράτωρ εἰδώλοις προσανέχων, καὶ τῇ δυσσεβεῖ θρησκείᾳ προστετηκὼς τοῖς ὀλεθρίοις συναπέθανε δόγμασιν. Ἀλλ᾽ ἐκείνου μὲν κληρονόμους τῶν τε σκήπτρων καὶ τῆς κατὰ Χριστιανῶν λύσσης Διοκλητιανὸς καταλείπεται, Λυσίαν δὲ παραχρῆμα τιμωρήσασθαί τε βιαιότατον καὶ θωπείαις ὑπαγαγέσθαι δεινότατον τῆς Κιλίκων ἔπαρχον προχειρίζεται. δὲ τὴν Μόψου καταλαβὼν διωγμὸν ἐγείρει κατὰ Χριστιανῶν, καὶ διωγμῶν τὸν φρικωδέστατον καὶ βαρύτατον, ἔργον ἐκείνου τοῦ διωγμοῦ καὶ τρεῖς τὸν ἀριθμὸν νεανίσκοι· Κλαύδιος, Ἀστέριος, Νέων, οὓς Ἰσαυρία μὲν ἤνεγκε, Λαρανδὸς δὲ ἤσκησεν. Οὗτοι πολλαῖς ὑπὸ Λυσίου καὶ σφοδραῖς ὅτι ταῖς τιμωρίαις ὑποβληθέντες, σταυρῷ προσηλωθέντες ἔξω τειχῶν τὸν τῶν κακούργων ὑπέστησαν θάνατον· τὰ δὲ τούτων σώματα θηρίοις καὶ πετεινοῖς εἰς πυρὰν * προετέθη. Καὶ Λυσίας μὲν δὴ τοιαύτην κατὰ Χριστιανῶν ἐπεδείκνυτο τὴν μανίαν.

[4] Ζηνόβιος δὲ καλὸς ἐν ἀρετῇ τοσαύτῃ πολιτευσάμενος καὶ τὸ τοῦ Χριστοῦ ποίμνιον ἀποκαλύψει θείᾳ παρειληφώς, ἐπίσκοπος τῆς Κιλίκων ἀναδειχθείς, διπλῆν εἰς τὸ ἑξῆς ἐπεδείκνυτο τὴν θεραπείαν· οὐ σώματα μόνον, ἀλλὰ καὶ ψυχὰς ἰατρεύων, καὶ τὰ μὲν νοσημάτων, τὰς δὲ ἀσεβείας ἐλευθερῶν. Ἐντεῦθεν Ἰνδοῦ τινος φυλάρχου σύζυγον κακῷ τινι λέγεται βληθῆναι τῶν ἀνηκέστων. Τὸ δὲ ἄρα καρκῖνος ἦν ἐνδοτάτω τοῦ θώρακος κατασκήψας. Ἐφ᾽ ᾧ πᾶσαι καὶ χεῖρες ἰατρῶν ἀθροισθεῖσαι, καὶ τέχναι καὶ φάρμακα, δεύτερα πάντα τοῦ πάθους ἠλέγχοντο. Ἀχθόμενος οὖν περὶ τῆς γυναικὸς Ἰνδὸς καὶ ὅθεν ἂν ἔλθοι τηλικούτου κακοῦ λύσις φιλοπόνως ἀνερευνῶν, μανθάνει παρά τινος τῶν ἐμπόρων τὰ περὶ Ζηνοβίου, καὶ ὅτι πολλοὺς τῶν νοσούντων ἰᾶται ῥήματι μόνῳ καὶ χειρῶν ἐπιθέσει. Καὶ ὃς αὐτίκα μελήσας * οὐδὲν οὐδ᾽ ἀναβαλόμενος, ἀλλ᾽ ὡς εἶχεν εύθὺς ἅμα συζύγῳ καὶ τέκνοις, πορείας ἁψάμενος, ἐν Αἰγαῖς γίνεται. Τοιοῦτον γὰρ πιεζομένη ψυχὴ καὶ οὕτως ἀνύσαι τὸ ἀκουσθὲν ὀξυτάτη δι᾽ ἐλπίδα χρηστοτέραν ἐλευθερίας.

[5] Ἐκεῖσε τοίνυν γενόμενος, ἐπυνθάνετο περὶ Ζηνοβίου, ποῦ ἄρα καὶ ἐν τίνος εἴη διάγων, καὶ σπουδὴν ἐποιεῖτο πᾶσαν ὥστε τὸν ἄνδρα θεάσασθαι. Τοῦτον δὲ τὸν τρόπον ἔχοντι τῷ Ἰνδῷ, καὶ οὕτω τὴν ἐκείνου θέαν περὶ πολλοῦ ποιουμένῳ ἐφίσταται ὄψις αὐτῷ σαφῶς ὕπαρ οὐκ ὄναρ, καταλαβεῖν ἐπισκήπτουσα τὴν τῶν Χριστιανῶν ἐκκλησίαν· Ἐν αὐτῇ γάρ, φησί, καὶ περιτύχῃς τῷ ζητουμένῳ. Διαναστὰς τοίνυν οὗτος, ἄπεισιν εὐθὺς μετὰ τῆς γυναικὸς παρὰ τὸν ναόν. Καὶ τὸν ἅγιον εὑρόντες ἐν αὐτῷ πλήθους ἑστῶτα μέσον, καὶ πηγὰς ἡδίστης διδασκαλίας τοῦ στόματος ἀφιέντα, διωσάμενοι τοὺς περιεστῶτας, τῶν ὡραίων ἐκείνου ποδῶν, καὶ ἀγαθὰ ὡς ἀληθῶς εὐαγγελιζομένων μετὰ πολλῆς ἐπιλαμβάνονται τῆς θερμότητος καὶ τῆς ἱκετείας, καὶ δέονται τῆς συμπαθοῦς ψυχῆς ἐκείνης καὶ φιλανθρώπου, καὶ λιπάρουσιν αὐτὸν ὥστε τοῦ πάθους ἀπαλλαγῆναι. Εἰ γὰρ καὶ τῷ τῆς γυναικὸς θώρακι τὸ πάθος ἐνῆν, ἀλλὰ πολλῷ πλέον τῆς τοῦ ἀνδρὸς ψυχῆς ἥπτετο. δὲ μισθὸν αὐτοὺς τῆς ἰατρείας ἐπιζητεῖ τὴν εὐσέβειαν, καὶ τὸ τῆς πατρίου πλάνης ἀποστάντας, αὐτομολῆσαι πρὸς τὴν τῆς ἀληθείας ἐπίγνωσιν. Ὅπερ οὖν προθύμως αὐτῶν ποιεῖν ἐπαγγελλομένων, ἅγιος ὑπολαβών· Ἐν ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ τὴν αἱμόῤῥουν ἰασαμένου, ὑγιὴς ἴσθι, γύναι, φησί, καὶ τοῦ πάθους ἐλευθεροῦ· καὶ παραχρῆμα τε χαλεπὴ νόσος ἐκείνη καθάπερ τινὶ μάστιγι τῷ ῥήματι ἀπελήλατο· καὶ τοῦ θείου βαπτίσματος αὐτός τε καὶ σύζυγος καὶ οἱ παῖδες ἀξιωθέντες, ἔπειτα δὲ καὶ τῶν ἱερῶν κοινωνήσαντες μυστηρίων, οἴκαδε χαίροντες ἐπανῄεσαν, τῷ τῆς γυναικὸς περὶ τὸν θώρακα πάθει κοινῇ τὸ τῆς ἀπάτης νόσημα συναποβαλόντες, καὶ τὴν τῆς ψυχῆς ἕκαστος ὑγείαν πλουτήσαντες.

[6] Εἶτα καὶ γυνή τις ἑτέρα πάλιν ἐν τῇ πρὸς Δάφνην Ἀντιοχείᾳ, ἐν ἀρετῇ ζῶσα, καὶ πολλοῖς ἐπαρκοῦσα τῶν πενομένων, πάθει περιπίπτει χαλεπωτάτῳ· φαγέδαιναν τοῦτο παῖδες ἰατρῶν ὀνομάζουσι. Μεταξὺ δὲ ἄρα τῶν μαστῶν ἐκφυὲν κύκλῳ τὰ περὶ αὐτοὺς ἐλυμαίνετο. Πάσης οὖν ἄλλης ἀπογνοῦσα καὶ αὐτὴ θεραπείας, ὑπέζεισι νύκτωρ τῆς πόλεως· ἐλθοῦσά τε διὰ Σελευκείας, καὶ τοῖς αἰγιαλοῖς ἐπιστᾶσα, πλοίου τέ τινος ἐπιβᾶσα, εἰς Αἰγὰς καταίρει. Καὶ προσελθοῦσα θερμῶς τῷ ἁγίῳ, τὸ δεινὸν ἐκεῖνο πάθος ὑποδεικνύει, καὶ δεῖται τούτου καὶ ἱκετεύει ὥστε ἐν ὀφθαλμοῖς ἀποθανεῖν τοῖς ἐκείνου, καὶ σὺν τάχει τὸ ὀφειλόμενον ἀποτίσαι, τοῦ πιέζοντος * ἀπαλλαγῆναι κακοῦ· τοσοῦτον γὰρ ὑπὸ τοῦ πάθους ἠνέγκατο *, καὶ τηλικαύταις ὀδύναις συνείχετο, ὡς καὶ τὸν θάνατον ἐν εὐεργεσίας αἰτεῖσθαι μέρει, καὶ τοῦτον εἶναι δοκεῖν τῶν λυπούντων ἐλευθερίαν. Ταῦτα τοῦ ἁγίου δεδυσωπημένος, καὶ τῇ χειρὶ τὸ τοῦ σταυροῦ σημεῖον ὑποτυπώσαντος, ἔπειτα δὲ καὶ τὸ τοῦ Χριστοῦ θεῖον ὄνομα ἐπιθεγξαμένου, (ὢ Θεοῦ κριμάτων! ἀνεικάστου χρηστότητος!) ῥήγνυται μὲν εὐθέως τὸ πάθος, ἰχῶρος πληρῶσαν τὸ ἔδαφος, λύεται δὲ τῶν ὀδύνων γυνὴ καὶ πρὸς τὴν Ἀντιόχου ὑγιὴς ἐπανήκει.

[SS. Zenobius et Zenobia piis nati parentibus,] Ægæ civitas est in sinu Ioonii maris collocata, quæ a Cilicibus habitatur: cujus pars quæ ad continentem spectat, non multum in amplitudinem protenditur; eam autem quæ in latitudinem ac satis vastam magnitudinem pertingit, vicini maris portus amplectitur. Hæc beatum Zænobium a parentibus Dei amatoribus, vere perhonestum pulchræ radicis germen, in lucem produxit; qui cum parentes fato cessissent, apud paternum avunculum relictus permansit. Hic cum veræ religionis cultor virtutisque studiosus esset, puerum paternæ religionis cupidum esse cernens et ut facultatum, ita virtutis cujusque hæredem se fore declarans *, ut jugum Deo charum propriæ filiæ Theclæ matrimonii vinculo obstrinxit. Qui ob religionem ac studiose probeque facta nobiliter innotescebat. Ex iis Zænobius, ejusque soror Zænobia, a parentibus hoc nomine appelata, ut sacrum compar, procreantur; qui certe ut rami spiritalibus operibus fertiles floruerunt.

[2] [iis orbantur. Exercet ille medicinam et benigne facit indigentibus.] Cum jam pubertatis annos Zænobius esset egressus, parentes utriusque morte intercipiuntur: facultatum pars, hæc quidem in pauperum ventres, hæc autem in ægrotorum infirmorumque curam expenditur; nam Zænobius medicinam didicerat, et admirabilem hujuscemodi circa valetudinarios efficaciam perpulchre demonstrabat; ut nec levem ipsius manu tactum morbi perferre valuerint; sed solum hominis præsentia fugabantur: nec istud artis opus, sed gratiæ divinæ donum et virtutis præmium effecit. Nec modo Zænobius sanitatem, sed omnibus qui ad ipsum accedebant victum, qui ad morbi curationem pertinebat, et quæ ad corporis nutritionem sufficerent, procurabat, quacunque tandem morbi imbecillitate oppressus quispiam tenebatur, vel quocumque genere ciborum indigebat; nec solum gratis dabat, sed ipsum mandatum dimidio plus superavit; hoc enim ait: “Gratis accepistis, gratis date:” hic præter medicinæ augmentum, et adjectionem etiam ægrotantibus cibaria subministrabat; nec eos quos curabat irremuneratos dimisit, sed præmio potius affecit.

[3] [Christianos vexat Lysias.] Talem virum Cilicum civitas sanctum Zænobium forte assequuta est: quo quidem tempore Romanus imperator idolorum culturæ totum se addicebat, impiæque superstitioni adhærebat, ac pestiferis dogmatis immoriebatur; illius autem regni, ac contra christianos insaniæ hæres Diocletianus est constitutus: qui statim Lysiam quemdam, et ad puniendum crudelissimum ac violentissimum, et ad blanditiis decipiendum callidissimum ac importunissimum, ad Cilicum præfecturam evexit. Hic Mopsi urbem occupans, persequutionem contra Christianos excitat, quæ et horribilissima et gravissima extitit: tres adolescentes, Claudius, Asterius et Neon, illius perturbationis ac vexationis acerbitatem opere testantur; quos Isauria quidem peperit, Larandus autem disciplinis instruxit, ac exercitiis informavit. Isti, cum a Lysia gravissimis ac atrocissimis tormentis traderentur, extra civitatis muros crucibus affixi, nefariorum mortem sustinuerunt; horum corpora belluis agri ac volucribus ad devorationem sunt projecta. Atque Lysias quidem ad hunc modum insaniam suam contra Christianos depromebat.

[4] [S. Zenobius episcopus miraculo sanat] Zænobius vero cum pulcherrime in virtutis actione perpetuo versaretur, et Christiani gregis ovile divina quadam ostensione in suæ fidei tutelam accepisset, Cilicumque episcopus esset declaratus b, duplicem deinceps curationem demonstravit, nec corpora solum, sed et animos sanitati restituebat, et ea partim languore ac morbida valitudine, partim impietate ac religionis contemptu liberabat. Postea Indi cujusdam principis uxorem insanabili quodam morbo percussam fuisse, fama ferebat: hic autem canceris morbus erat, qui in intimis thoracis partibus seipsum obtexerat. Ad cujus medelam cum omnis medicorum manus ac vis, omnis ars ac pharmaca collecta adhiberentur, ab ipsa morbi gravitate victa repellebantur. Cum igitur Indus ob uxoris gratiam animi cruciatum ægre perferret, ac ut tanti mali solutionem inveniret, summa assiduitate perscrutaretur, a mercatore quodam de Zænobio certior efficitur, et quod morbis afflictos sanat solum verbo ac manus impositione. At hic nihil moræ interponens, nequaquam contatur, sed ut pro viribus potuit, statim cum uxore ac liberis itineris molestiam capessit, ac ad urbem Ægas accedit. Sic anima illa dolore oppressa et mærore implicita, si celeritatem ad peragendum ea, quæ audierat, admoveret, meliorem spem liberationis assequi se posse sperabat.

[5] [Indi cujusdam conjugem] Cum itaque eo accessisset, de Zænobio sciscitatur ubi esset, et in cujus ædibus moraretur, maximaque studii diligentia laborabat ut ad hominis conspectum deveniat. Cum Indus tam ardenter permoveretur, et cupidissime illius aspectum appeteret, visio illi clarissima ac verissima effertur, quæ nullo modo somnium esse possit; quæ præcipiebat ut Christianorum ecclesiam adeat: “In illa, inquit, ei quem desideras, occurras.” E somno itaque experrectus, cum uxore statim ad templum pergit, et sanctum in medio frequentis multitudinis stantem repererunt, ac ex ore suavissimæ disciplinæ fontes emittentem. [Cum] tamen circumstantes removissent, speciosos illius pedes, et vere bona annuntiantes, cum vehementi animi fervore ac observatione apprehendunt, benignamque illius animam, et ad misericordiam flexilem obtestantur. Tamen ab ipso precibus contendunt ut morbi calamitatem extrudat; nam etsi uxoris pectori morbi vis insisteret, multo magis tamen mariti animam tangebat: hic pro sanitatis præmio pietatem ab illis exigit, ac requirit, ut errorem quem a parentibus acceptum servabant, deserant ac ut ad veritatis agnitionem confugiant c: quod cum illi promptissima voluntate fuissent polliciti, sanctus, accepto sermone: “In nomine Jesu Christi, qui feminam sanguinis fluxum patientem curavit, sana, o mulier, esto, et a calamitate libera sis facta;” ac e vestigio gravissimus ille morbus verbo tanquam aliquo flagello ictus abigitur: tamen ipse uxorque illius ac liberi divinum baptisma acceperunt: deinde etiam in sacra communione, mysteriorum participationem assequuti sunt, domumque læti regrediuntur, cum et uxor thoracis morbo, et uterque communi erroris ægritudine dimissi, valetudine integra gaudentes, discederent.

[6] [aliamque mulierem.] Ad hæc altera etiam mulier, quæ cum virtute in Antiochia juxta Daphnen ætatem degebat, multisque, qui inopia ac rerum inedia constringebantur, ex propriis fortunis opem subministrabat, in difficillimam morbique gravissimam calamitatem incidit; quem morbum medici phagedænam nominant, ac in maxillarum medio excrescens, ipsas undique tanquam in circulo depascebat, ac devorabat. Cum igitur ab alio nullo remedium expectaret, et curari se posse desperaret, noctu civitate clam se subduxit, et per Seleuciam vadens, ad litora accessit, ascensaque navi quadam, ad Ægas transfretat, et sancto ardenti amore se offert, miseriæque suæ gravitatem indicat: rogat itaque hunc, ac precibus contendit, ut aut coram illius oculis ibi statim concidat, celeriterque morti debitum persolvat, vel a mali molestia, quod ipsum * vexabat, liberetur. Tam graviter ægritudinis acerbitatem pertulit, et tam vehementi dolore angebatur, ut mortem beneficii loco duxerit, hancque malorum quæ ipsam affligebant, libertatem solam existimabat. Sancto igitur ad hunc modum tam ferventi prece delinito, manuque crucis signum fingente, deinde etiam divinum Christi nomen pronuntiante, (o Dei judicia, o inscrutabilem benignitatem!) morbus statim rumpitur, ac terram sanie adimplet: mulier prorsus cruciatu ac angoribus vacua, dissolvitur et ad Antiochi urbem sana valetudine regreditur.

ANNOTATA.

a Edita fuerunt hæc Acta a ven. presbytero J. P. Migne: quibus græce titulus est: Μαρτύριον τοῦ αγίου μάρτυρος Ζηνοβίου καὶ Ζηνοβίας τῆς ἀδελφῆς αὐτοῦ. Aliud ejusdem Vitæ exemplar, descriptum ex Codice Medicæo regis Franciæ, exstat in bibliothecæ regiæ Bruxellensis loculo 8926. Cujus lectiones varias, ubi necesse visum est, in margine adscripsimus. Interprete vero usi sumus Johanne Morreno: quamquam nonnullis in locis, a lectore facile notandis, claudicat translatio. Inscribitur autem: Martyrium sacrosancti martyris Zænobii et Zænobiæ ipsius sororis. Domine benedicto. Mense eodem. 30.

b Episcopus Cilicum minus recte dicitur sanctus Zenobius, nisi tum temporis (quod parum probabile est) urbes episcopales Ciliciæ Tarsus, Anazarbus, Flavias aliæque essent episcopo destitutæ et a sancto præsule Ægensi ratione vicinitatis procuratæ [Cfr. Lequien, Oriens Christ., t. II, col. 870 et seqq.] .

c Rem alio modo nonnulli exponunt [Z. Lippeloo, Vitæ SS., t. IV, pag. 330, Col. Agrip. 1596.] : Vir divinus præfectum conjugemque benigne excepit, optatam quidem salutem spondens, si debitam tamen curationis mercedem persolvere velint. Offerunt illi immane auri et argenti pondus, promittuntque majora, si desiderata sanitate potiatur. Tunc Zenobius: “Mercedem hanc … postulo, ut ocyus a patrio discedentes errore, ad veritatis agnitionem transeatis…” Quæ unde fuerint accepta, ego quidem nescio.

* ψιλὴν

* om.

* ἆθλον

*

* βορὰν

* μελλήσας

* αὐτὴν

* ἠνάγκατο

* lege declarantem

* lege ipsam

CAPUT SECUNDUM.
SS. Zenobius et Zenobia a præside cruciati. Miracula. Sepultura.

Τὰ δὲ μετὰ ταῦτα διωγμὸς κατὰ τῆς εὐσεβείας Διοκλητιανοῦ, καὶ δόγμα παρ᾽ αὐτοῦ θεομάχου, καὶ Λυσίας τῆς ὠμότητος ἐκείνου καὶ τῆς ἀπανθρωπίας ὑπηρέτης θερμότατος. Ὅστις τὰ κατὰ τὸν θεῖον μαθὼν Ζηνόβιον, καὶ ὅπως ἕνα μόνον κηρύττει Θεὸν καὶ τῶν αὐτοῦ ἐντολῶν τε καὶ θελημάτων ἐπιμελῶς περιέχεται, ὅπως τε τῇ αὐτοῦ ἐπικλήσει νόσους εὐχείρως λύει πασας, καὶ χεῖρα τοῖς δεομένοις προτείνει δαψιλῶς ῥέουσαν, εὐθὺς αὐτὸν συλλαμβάνει, κὰὶ προκαθίσας ἐπὶ μέσης τῆς πόλεως, καὶ τὸν ἄνρδα κατὰ πρόσωπον ἀγαγών· Πολλά μοι, φησί, περὶ σοῦ, Ζηνόβιε, ἤκουσται· ἀλλ᾽ ἐγὼ μόνῃ πιστεύειν ἀκοῇ ῥᾳδίως οὐκ ἔχων *, ὥστε καὶ ὀφθαλμοὺς μάρτυρας ποιῆσαι τῶν ἀκουσθέντων, καὶ ἵνα τὸ πολὺ συνέλω τοῦ λόγου, δύο σοι ταῦτα προτίθεμαι, πεισθῆναι τῷ τῶν κρατούντων εὐσεβεῖ διατάγματι, καὶ θῦσαι σὺν ἡμῖν τοῖς θεοῖς, ὅπερ τιμῆς σε τῆς μεγίστης ἀπολαῦσαι παρασκευάσει, καὶ πλούτου δαψίλειαν εὖ ἴσθι καὶ βίου λαμπρότητα, καὶ ἀγαθῶν ἄλλων ἀμοιβὰς προξενήσει σοι, πληγὰς * καὶ στρέβλας, καὶ βασάνους ἑτέρας κατακριθῆναι, ὧν τί τὸ τέλος χαλεπὸς πάντως καὶ ὀδυνηρότατος θάνατος; Πρὸς ταῦτα γενναῖος Ζηνόβιος· Ἐμοὶ Θεὸς εἷς ἀληθινὸς Κύριος Ἰησοῦς Χριστός ἐστιν, ἔφη, ἐφ᾽ ὃν ἐγὼ πέποιθα, παρ᾽ οὗ καὶ αὐτὸ τὸ εἶναί μοι καὶ τὸ ζῆν, καὶ δι᾽ ὃν ἐμοὶ τὸ ἀποθανεῖν κέρδος. Οὐδὲ γὰρ ἔστι τι τῶν τῇδε τερπνῶν τῆς ἐκεῖθεν ἀντιδόσεως ἄξιον. Ἐφ᾽ οἷς ἀπηνὴς ἐκεῖνος ἀγανακτήσας, μετεωρίζει τὸν ἀθλητὴν ἐπὶ ξύλου, καὶ στρέβλας αὐτοῦ καὶ ξυστῆρας ἐπάγει τῷ σώματι· Ἴδωμεν * εἰ Χριστὸς ἔλθοι, βοηθήσων αὐτῷ.

[8] Ἔπειτα ἥκει δρομαίως ποθὲν ἀδελφὴ Ζηνοβία, καὶ τοῦτον ἐπὶ τοῦ ξύλου θεασαμένη, θάρσους τε καὶ ἀπ᾽ αὐτῆς τῆς θέας ὑποπλησθεῖσα, καὶ πᾶν εἴ τι μαλακὸν ἀσθενὲς γυναικεῖον ἀποβαλοῦσα, καὶ ἀληθῶς ὅτι τοιούτου ἦν ἀνδρὸς ἀδελφὴ δείξασα· Ἀλαζών, ἔφη, τύραννε, τίνα τοιαύτην ἐργασάμενον ἀτυπίαν αἰκίζεις τὸν ἀδελφόν; δέ, (ὢ σκαιᾶς ψυχῆς καὶ δολερᾶς καὶ ἀνελευθέρου!) πρὸς τηλικαύτην γυναικὸς παῤῥησίαν μεθ᾽ ὅσης ὁμαλότητος ἀποκρίνεται, ἵνα καὶ ὡς θῆλυ κλέψῃ καὶ ὡς ἀσθενέστερον μαλακοῖς ῥήμασιν ἐπαγάγηται! Θῦσον γάρ, φησί, Ζηνοβία, κἂν αὐτὴ τοῖς θεοῖς, καὶ μὴ σώματος οἰκείου εὐγένειαν, καὶ ἀκμὴν ὥρας, καὶ ἄνθος νεότητος ἰδεῖν ἐλεεινῶς ἀνάσχῃ πολυτρόποις αἰκισμοῖς ἐκδιδόμενα, ὧν πολύ, γύναι, τῆς ὀδύνης αἰσχύνη βαρύτερον. δὲ τοῦ λόγου σὺν τῷ ἀδελφῷ ἐπιλαβομένη, καθάπερ ὑφ᾽ ἑνὶ ψυχῆς κινήματι καὶ παραστήματι· Οὐ πείσεις, εἶπον, ἡμᾶς, τύραννε, Θεοῦ ζῶντος ἀληθινοῦ εἴδωλα θνητῶν ἀνθρώπων ἀλλάξασθαι οὐδ᾽ ἂν εἰ καὶ μυρίους σοι δυνατὸν ἦν ἡμῖν θανάτους ἐπαγαγεῖν, ἀλλὰ μὴ τὸν ἕνα τοῦτον ὅστις καὶ παρ᾽ αὐτῆς ἡμῖν φύσεως ἀναγκαίως ὀφείλεται. Ταῦτα τοιγαροῦν εἰρηκότας κλῖναι τοὺς μάρτυρας εὐθὺς ὑποδέχονται σιδηραῖ, καὶ πῦρ ὑπὸ ταῖς κλίναις ἀνάπτεται. Παρῆν δὲ καὶ Δυσίας ἐπιφωνῶν· Ἐλθέτω Χριστός, βοηθησάτω τοῖς ὑπὲρ αὐτοῦ πάσχουσι. Καὶ Ζηνόβιος εὐκόσμῳ τῷ ἤθει· Πάρεστιν, ἔλεγεν, ἰδού, τὴν παρ᾽ αὐτοῦ δρόσον ἴαμα παρέχων ἡμῖν, εἰ καὶ σὺ τοῦτον οὐκ ἔχεις ὁρᾶν, τοσαύτην ἀσεβείας ἀχλὺν περικείμενος.

[9] γοῦν τύραννος, οὕτως αὐτοὺς ὁρῶν εὐψύχως καὶ καρτερικῶς ἔχοντας, ἵστησι ταύτην τὸ παρὸν τοῖς γενναίοις τὴν τιμωρίαν, ὁμοῦ μὲν οὐχ ἱκανὴν αὐτὴν εἰς ὀδύνης αἴσθησιν δριμυτέρας ὑπολαβών, ὁμοῦ δὲ καί τισιν ἐλπίσιν ἑαυτὸν ὑποσαίνων ὡς ἄρα πεισθήσονται καὶ μεταβαλοῦσι, καὶ οὐχ οὕτω διὰ τέλους ἑαυτῶν ἀφειδήσουσι. Ἀμέλει καὶ τῶν σιδηρῶν ἐκείνων κλίνων αὐτοὺς ἀναστήσας· Οἰκτείρατε κἂν ἄρτι ἑαυτούς, φησί, λάβετέ τινα σφῶν αὐτῶν ἔλεον, μηδὲ ὄψις ἀλλήλοις οἰκτρὰ γένησθε, ἀδελφὸς ἐν ὀφθαλμοῖς ἀδελφοῦ χαλεπῶς ἀναιρούμενος. Οἱ δὲ τὸν τρόπον ἐκεῖνοι μᾶλλον ἀδελφοὶ καὶ τὰς ψυχὰς τὰ σώματα· Σοὶ μᾶλλον, δικαστά, συμβουλεύομεν, εἶπον, θέσθαι τινὰ καὶ τῆς σαυτοῦ ψυχῆς πρόνοιαν, καὶ φείσασθαι μὲν τῆς ἠπειλημένης γεέννης καὶ τῶν ἀθανάτων ἐκείνων κολάσεων, ἀποστῆναι δὲ τῆς φανερᾶς ταύτης ἀπάτης, Θεῷ τε προσελθεῖν ἀληθινῷ καὶ τῇ εὐσεβείᾳ. Καὶ οἵδε ἡμεῖς ἐγγυηταί σοι ἅμα καὶ πρεσβευταὶ τὰ πρὸς αὐτὸν καὶ βεβαιωταὶ ὅτι καὶ ἀποδέξεται τῆς μεταβολῆς, καὶ προσηνῶς ὑποδέξεται, καὶ ἀγαθῶν ἀξιώσει τῶν ἀποῤῥήτων. Ἐφ᾽ οἷς θερμότερος ὥσπερ τὴν λύσσαν ἐκείνην καὶ τὴν μανίαν γεγονὼς Λυσίας λέβησι μὲν ἐμβληθῆναι τὴν ἀγαθὴν ὄντως δυάδα προστάττει. Καὶ οἱ λέβητες πῦρ κάτωθεν εἶχον σφοδρῶς ἀναπτόμενον. Στάντες δὲ πρὸ τῶν λεβήτων ἐκεῖνοι, καὶ ὀφθαλμοὺς μετὰ καὶ * τῆς ψυχῆς εἰς οὐρανοὺς ἀνατείναντες· Κύριε Ἰησοῦ Χριστέ, τῆς εἰρήνης Θεός, ἐν εἰρήνῃ δέξαι τὰς ψυχὰς ἡμῶν, εἶπον. Καὶ μετὰ τὴν εὐχὴν οἱ λέβητες αὐτοὺς εὐθέως ἐλάμβανον, καὶ τὸ μὲν ἐν αὐτοῖς ὕδωρ καὶ αὐτοῦ πυρὸς ἔζει σφοδρότερον· τὸ δὲ τῶν μαρτύρων ζεῦγος, θείας τινὸς ἄνωθεν αἰσθόμενοι δρόσου, ᾄδοντες ἠρέμα ἐξῄεσαν· ᾡδὴ δὲ ἦν· &ldquogr;Ἔσωσας ἡμᾶς, Κύριε, ἐκ τῶν θλιβόντων ἡμᾶς, καὶ τοὺς μισοῦντας ἡμᾶς κατῄσχυνας.”

[10] Ἐντεῦθεν Λυσίας, τὴν μεταβολὴν παντάπασιν ἀπελπίσας, τὴν τελευταίαν κατ᾽ αὐτῶν διὰ ξίφους δίδωσι ψῆφον. Καὶ τειχῶν ἔξω τῆς Αἰγαίων κατὰ τὸ τοῦ Λυσίου πρόσταγμα οἱ ἅγιοι γενόμενοι, καὶ προσευχῇ πάλιν ἑαυτοὺς δεδωκότες· Εὐχαριστοῦμέν σοι, Χριστὲ Θεός, εἶπον, ὅτι τὸν δρόμον ἡμᾶς τελέσαι ἠξίωσας, τὴν πίστιν τηρῆσαι, τὸν ἀγῶνα τὸν καλὸν ἀγωνίσασθαι. Αὐτὸς οὖν, Κύριε, καὶ τοῦ βραβείου μετασχεῖν ἡμᾶς τῆς κλήσεως τῆς ἄνω εὐδόκησον, καὶ μετὰ τῶν εὐαρεστησάντων τῷ ἁγίῳ σου καὶ θαυμαστῷ ὀνόματι συναρίθμησον· ὅτι εὐλογητὸς εἶ εἰς τοὺς αἰῶνας. Καὶ παραχρῆμα ἔργον ἦν εὐχή. Καί τις ἄνωθεν ἀπηχουμένη φωνὴ τοὺς στεφάνους αὐτοῖς ἐπηγγέλλετο, καὶ πρὸς ἐκεῖνα μετεκαλεῖτο τοὺς ἀθλητάς, ὧν καὶ διὰ τοῦ μαρτυρίου παντὸς ἐπιτυχεῖν ηὔχοντο. Τῆς δὲ φωνῆς ταύτης καὶ οἱ παρόντες ἀκούσαντες, πίπτουσιν ἐπὶ γῆς πρηνεῖς καὶ δεδακρυμένοι τῷ παραδόξῳ τῆς ἀκροάσεως. Τριακοστῇ μὲν οὖν ὀκτωβρίου τὰς κεφαλὰς οἱ μάρτυρες ἀποτέμνονται.

[11] Τὰ δὲ τούτων ἱερὰ σώματα πρὸ τῆς πόλεως ἐῤῥιμένα Ἑρμογένης καὶ Γάἳος οἱ πρεσβύτεροι, βαθείας νυκτὸς ἅμα * ἀνελόμενοι, σοροῖς τε ἄγαν εὐλαβῶς καὶ ὁσίως ἐνθέμενοι, ἐν τῷ ἐκεῖσε κρύπτουσι σπηλαίῳ. Ἐδεδίεσαν γὰρ τῶν ἀσεβῶν τὴν ἐπήρειαν, μὴ καὶ αὐτῶν ἐκείνοις τῶν λειψάνων φθονήσωσιν. Οὕτω διὰ πάντων αὐτοῖς τὰ τῆς ἀδελφότητος ἐτηρήθη, καὶ κοινὴν τὴν ὁμολογίαν, κοινὴν καὶ τὴν ἄθλησιν ἐποιήσαντο· καὶ ὥσπερ μιᾶς προῆλθον γαστρός, οὕτω καὶ τόπος εἷς ἀμφοτέρων τὰ σώματα δέχεται, καὶ μία σκηνὴ πάλιν αὐτοὺς ἐν οὐρανοῖς ὑποδέχεται, εἰς δόξαν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ πρέπει πᾶσα μεγαλωσύνη τε καὶ μεγαλοπρέπεια νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Comprehenditur et cruciatur a Lysia.] Post hæc religionis persequutio per Diocletianum exurgit; tamen decretum, quod Deo adversabatur ac plane repugnabat, promulgatur: Lysias præterea ut illius crudelitati ac inhumanæ ferociæ satisfaciat, ministerii sui promptitudinem ardentissimam exhibebat. Qui cum ea quæ a divino Zænobio gererentur, cognosset, et quod unum solum Deum publica voce prædicaret, ejusque mandata ac voluntate * studiosissime retineret; tamen quod ipsius invocatione quoslibet morbos facillime expelleret, et quod dextram perliberaliter fluentem pauperibus extenderet; sine mora ipsum apprehendi *, ac tribunal, quod in urbis medio ponebatur, ascendens, hominem in conspectum suum adducit: “Plurima, inquit, o Zænobie, his auribus meis de te audivi; sed ego his solum quæ auditu perceperam, vix fidem habere poteram; ob istud ego te in conspectum meum adduxi, ut oculos eorum quæ sunt audita, testes habeam. Et ut multa paucis dicam: duo hæc tibi proponuntur: aut ut religioso imperatorum edicto obtemperes, ac diis nobiscum sacrifices, quod persuadeas tibi, maximi honoris fastigio te frui efficiet, tamen uberem divitiarum copiam, ac victus splendorem, bonorumque aliorum largissimam remunerationem tibi procurabit; aut verberibus, vinculis, fidiculis, loris, cruciatibus cæterisque tormentis dammatus addiceris; quorum finis quid aliud est, quam acerbissima ac omnium miserrima mors?” Ad hæc generosus respondit: “Mihi Deus unus est, inquit, verus Dominus Jesus Christus, in quem ego confido, et a quo, quod sum et quod vivo, possedi; cujus etiam ob causam, mortem oppetere, lucrum mihi vel maximum est: nec enim eorum quicquam est, quæ hic sunt, quod illius remunerationem illinc manantem ex æquo compenset, aut ejus largitate dignum sit.” Ob quæ truculentus ille ac immitis ira percitus, athletam in lignum sublimem suspendit, ejusque corpori tormenta ac novaculas admovet. “Videamus, inquit, si Christus tuus in subsidium tibi venturus sit.”.

[8] [Simul cum sorore tortus a Deo servatur.] Deinde Zænobia ipsius soror properans, celerrimo cursu accedit, et hunc in ligno suspensum conspicata, ab ipso spectaculo audaciam concipiens, ac animi plena omnemque si quæ fuerit mollitiem ac infirmitatem, tum muliebrem timiditatem projiciens, ac vere seipsam, quod hujuscemodi viri soror sit, declarans: “O insolentissime ac superbissime tyranne, ob quam, inquit, peccati absurditatem quam perpetravit, fratrem meum tam indignis modis contumeliose ignominioseque tractas?” Hic autem, o agrestem ac versutam illiberalemque animam! ad tantam mulieris in loquendo libertatem, maxima cum sermonis lenitate respondet, ut tanquam feminam dolis fallat, ac molli verborum dictione in suam sententiam petrahat: “Sacrifica, inquit, ac immola diis etiam tu, o Zænobia, nec proprii corporis nobilitatem formæque maturitatem, ac ætatis venustatem, tum juventæ tuæ florem variis ac diversis suppliciis turpiter fædeque affectum ac prorsus deperditum intueri sinas; quorum verecundia mulieri gravior videri debet, quam doloris violentia.” Hæc cum fratre ipsius sermonem intercipiens ac veluti uno animæ motu constitutioneque irritata: “Non, inquiunt, o tyranne, nobis persuadebis, ut pro Deo vivo ac vero mortalium hominum idola commutemus, nec si tibi licitum esset millies nobis mortem infligere, multo minus hanc unam, quæ etiam a nobis necessario naturæ debetur.” Hæc cum dixissent, ferrei statim lectuli martyres suscipiunt ac ignis sub ipsis accenditur: aderat pætera ipse Lysias personans: “Christus jam veniat et his qui pro ipso patiuntur opem adferat.” At Zænobius decenti more: “Præsto adest, aiebat, ecce ab ipso rorem qui nobis medicamen præbet; etsi tu, qui tantam impietatis caliginem oculis circumfusam possides, videre non possis.”

[9] [In lebetes conjecti] Tyrannus vero, cum ita fortiter, ac generoso constantique animo ipsos hæc perpeti animadverteret, in præsentiarum magnanimis illis, pœnæ suppliciique cessationem statuit: partim quod tormenta hæc ad acerbiorem doloris sensum minime sufficere putaret, partim quod secum ipse inani spe blandiebatur, quod persuasi obtemperabunt, nec ita ad finem usque perdurantes, sibi ipsis parcent, et animi opinionem immutabunt. Quare e ferreis illis lectis ipsos elevans: “Jam nunc, inquit, erga vos ipsos misericordiam capessite, nec triste mutuo spectaculum sitis, ut frater in oculis sororis non levi cum mœrore intereat.” At hi moribus magis ac animis quam corporibus germani: “Tibi, inquiunt, o judex, consulimus, ut aliquando tuæ ipsius animæ rationem geras, ac tibi parcas, ne gehennæ flammam, minis prædictam, sentias; tamen ut relicto hoc errore æterna supplicia effugias, et ad Deum verum ac religionis culturam accedas: nos enim pro te spondebimus, ac tuam ob causam legationis officio fungemur, et certum firmumque istud statuemus, si animi tui sententiam mutaveris, quod clementer te suscipiet, ac te bonis innumerabilibus dignum putabit.” His Lysias, veluti canina quadam rabie ac amentia ardentius irritatus, hos geminos vere bonos in lebetes conjici mandat, ac lebetes ignem vehementer subtus accensum habebant. Cum igitur ante lebetes starent, oculosque in cœlum ex intimis animi affectibus attollerent: “Domine Jesu Christe, pacis Deus, in pace, aiebant, animas nostras suscipe;” finitaque prece in lebetes sunt statim conjecti, et aqua a quidem in ipsis ex ignis copia vehementius ebulliebat, at hoc martyrum jugum divinum quendam rorem cœlitus delapsum sentientes, cantu Deum laudantes, quiete, tranquilleque exibant. Oda autem erat hujuscemodi: Salvasti nos, Domine, ab iis qui nos vexabant, et eos qui odio nos prosequebantur, pudore confudisti.

[10] [et capitis damnati Deo gratias agunt.] Inde Lysias desperans quod animum mutaturi sint, extremam contra ipsos sententiam, ut gladio feriantur, pronuntiat; atque ita sancti extra Ægiorum mœnia, sicuti Lysiæ jussa volebant, educti, ac ad preces rursus conversi: “Gratias tibi Christe Deus agimus, dicebant, quod cursum nostrum digne absolvere fidemque servare volueris, ita ut certamine bono contenderimus: tibi itaque, o Domine, placeat, ut supernæ vocationis præmium participando possideamus, et cum iis qui sancto ac admirabili tuo nomine * placuerunt, nos adnumera, quoniam in sæcula es benedictus.” Votum itaque sine morare * perficiebatur, et vox quædam cœlitus personans, coronas ipsis denuntiabat, ac ad illa certatores advocabat, quæ per sanguinis martyrium assequi optabant. Vocem, qui eo tempore aderant, audiebant, pronoque in terram vultu ceciderunt, ac lachrymas, ob inexpectatum eorum prostrati quæ auribus perceperant, eventum, profuderunt. Tricesimo itaque octobris die capita ense abscissa martyres amiserunt.

[11] [A presbyteris sepeliuntur.] At sacra eorum corpora ante civitatis muros projecta Hermogenes ac Gaius presbyteri, cum iis qui illis obediebant, alta intempestaque nocte tollentes, tumulisque caute ac sancte imponentes, in spelunca quæ ibi fuerat effossa occultant: profanam enim gentilium calumniam pertimescebant, ne reliquias illas obtinere invideant. Sic omni in re ab ipsis quæ ad fraterni amoris ligamen attinebant, sunt observata, publicamque confessionem pro communi certatione esse judicabant; et ut unus venter, ita locus etiam unus amborum corpora suscepit: tamen unum præterea in cœlis tabernaculum utrosque rursus recipit, in gloriam Domini nostri Jesu Christi, cui magnificentia ac decentia convenit nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Non in picem, sed in aquam conjectos fuisse sanctos martyres tradit Metaphrastes: sed ab eo discrepant tum menologium Basilii Porphyrogeneti jussu conscriptum, tum laudatio Armeniaca: quæ proin stant cum Actis A et B. In quibus etiam apertius quam alibi significatur SS. Zenobium et Zenobiam candente pice minime fuisse læsos.

* διὰ τουτό σε καὶ ὑπ᾽ ὄψιν ἐμὴν ἤγαγον add.

* καὶ δεσμὰ add.

* λέγων add.

* om.

* τοῖς ὑπ᾽ αὐτοὺς add.

* lege voluntatem

* supple jussit

* lege nomini

* lege mora

DE SS. ZENOBIO ET ZENOBIA OLIM IN ÆTHIOPIA CULTIS

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Zenobius olim in Æthiopia cultus (S.)
Zenobia olim in Æthiopia culta (S.)

AUCTORE R. D. B.

[S. Zenobius et S. Zenobia,] Inter Acta martyrum æthiopico sermone conscripta reperimus Passionem S. Zenobii ejusque matris S. Zenobiæ, Ægis occisorum. Exstat autem in duobus codicibus Musæi Britannici, quorum alter num. 687 – 688 signatur, alter num. 689 [Whrigt, Catalogue of the Ethiopic manuscripts, codd. 253 et 258, pag. 160 et 169.] . In priore sanctorum martyrum natalis refertur ad diem 7, in posteriore ad diem 9 mensis dios; in Synaxario vero Æthiopico ad diem 7 mensis Hedar, seu 3 novembris. Quod nos minime impedit quin sanctum illud par idem esse suspicemur ac S. Zenobium episcopum et ejus sororem S. Zenobiam. Quapropter Acta illa Æthiopica, quæ, nobis petentibus, anglice reddidit doctissimus Guillelmus Whright, græcæ Passioni ducimus esse subjungenda. Atque hæc est eorum summa: regnante Claudio Augusto, Zenobius et mater ejus Zenobia Ægis comprehensi sunt: quos Lucianus præses, omni prompta acerbitate, tandem morte mulctavit, ipse mox Christi partes secuturus. Quæ prius ita expendemus, quasi martyres illi nullatenus iidem sint ac S. Zenobius episcopus et ejus soror: postea, cur unum duntaxat par sanctorum esse opinemur, aperiemus.

[2] [qui occisi dicuntur] Quonam ævo et quonam loco mortem oppetierint sancti illi Ægæi, non aliunde conjici potest, quam ex initio Passionis et ejus clausula. Regnante Augusto, sic exorditur scriptor, ipso ævo fratris ejus, Claudii Cæsaris, quum regioni Ægæorum præesset Lucianus, illo tempore sæviebat persecutio adversus Christianos. His autem absolvuntur Acta: Certamen Zenobii et Zenobiæ evenit … in civitate Ægæorum, Luciano populum regente, regnante Claudio Augusto. Uter Claudius hic significetur, utrum I seu senior, an II seu junior, non facile definierim. Refertur quidem martyrium ad tempus quo imperator et Cæsar eodem Claudii nomine nuncuparentur. Verum nulla lux inde accedit; nam et Claudius I anno 50 Neronem Claudium adoptavit, et Claudius II fratrem habuit Claudium Quintillum. Si itaque sub prioribus occubuerunt sancti martyres, hoc contigisse indicant Acta inter annos 50 (quo Nero, a Claudio in nomen adscitus, Claudius Cæsar dici potuit), et annum 54 (quo idem imperator est creatus); etenim obiisse dicuntur quo tempore regnabat Claudius Augustus et quo Nero Claudius Cæsar nuncupabatur.

[3] [sub Nerone] Quo posito, errasse dicendus erit scriptor, qui Claudium Cæsarem fratrem Claudii Augusti nuncupet, quum tantum fuerit ejus filius adoptivus et privignus. Præterea non Claudio I regnante (seu inter annos 41 et 54), sed Nerone, primum sæviit persecutio. Claudius quidem Christianos Roma expulit, at certe non jussit universe trucidari. Contra ejus successor Romæ Christianos suppliciis et mortibus affecit, ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit [Cfr. Paulus Orosius, Histor., lib. VII, cap. 7, col. 1078, edit. Migne; cfr. Ruinart, Acta martyrum sincera, Præf. gen., num. 26.] . Si quis igitur opinabitur SS. Zenobium et Zenobiam occisos fuisse sub Nerone imperatore, nonnulla in Actis deprehendet quæ cum ejus ævi historia videantur consentanea. Equidem in Mesopotamia [Acta SS., tom. XII Oct., p. 439 et seq.] , qua oriundi dicuntur sancti martyres, et in Cilicia [Cfr. sup. p. 253.] , ubi perierunt, haud pauci circa annum 60 fuerunt Christiani. Baiæ, in qua urbe sint commorati, tum temporis non ignobile erat oppidum: de quo fit mentio in Itinerario Antonini Augusti [Apud Schelstrate, Antiquitas Ecclesiæ, tom. II, pag. 583.] . Lucianum quemdam circa annum 60 ad partes Orientis in Betagauren (in Judæa), Christianorum insectatorem missum fuisse legimus [Acta SS., tom. II Januarii, pag. 613 et seq., Mémoires ecclés., tom. I, pag. 545.] in Actis S. Ananiæ (quorum tamen auctoritatem dubiam putat Tillemontius); sed tunc forsan idem in Cilicia et Palæstina fideles exagitabat.

[4] [vel sub Claudio II,] Nihilominus credibile est, non istud ævum in Actis Æthiopicis fuisse indicatum, sed Claudii II ætatem; qui ab anno 268 ad 270 Romanorum imperium obtinuit et in cujus locum suffectus est frater, Claudius Quintillus. Sic enim jure ac merito Claudii Augusti et fratris ejus ætati alligatur S. Zenobii martyrium. Quibus regnantibus, licet Christiani non ubique vexati fuerint, variis tamen locis nonnulli religionis causa mortem oppetierunt. Quare non inepta est posterior sententia, eoque minus quod magis concinit historiæ S. Zenobii episcopi, a quo Zenobius ille cultus ab Æthiopibus non videtur esse discernendus.

[5] [iidem videntur ac homonymi fratres.] Imprimis in nullis fastis sacris (quantum norim), simul commemorantur duo illi Zenobii Ægenses. Qui laudant S. Zenobium et matrem S. Zenobiam, silent de Zenobiis fratribus; qui hos citant, omittunt priores. Quare de iis SS. Zenobio et Zenobia qui in Kalendario Æthiopico celebrantur ad diem 7 mensis hedar seu 3 novembris, dicit Jobus Ludolfus [Ad historiam æthiop. commentarius, pag. 397.] eos et fratres esse, et sub Diocletiano passos, atque a Græcis cultos die 30 octobris, ut nemo infitias ire possit Ludolfum duntaxat unum par martyrum agnovisse. Recte quidem, cum Acta magnam inter se habeant similitudinem. Numerus martyrum, eorum nomina, locus in quo pro Christo decertaverunt, prorsus eadem. Discrepant vero nomen præsidis, adjuncta supplicii, miracula, sepultura: sed ita tamen ut hæc aliquatenus congruant. Non itaque temere conjectaretur Acta græca æthiopicis præluxisse. Imo et hæc ipsa videntur primitus græco sermone fuisse conscripta, tum ob alias rationes, tum quia plura verba græca æthiopicis figuris in eis reperiuntur.

[6] [Acta eorum minus probanda.] Verum si hujus Passionis scriptor Acta græca evolverit, ea sane hebeti memoria retulit atque aspersit fabulis. Ejus enim narratiunculæ nullam faciendam esse auctoritatem, plura suadent. Ibi congesta videbis omnia fere prodigia, quorum modo unum, modo alterum, pro diversis martyribus patravit Deus; ea omnia simul, si scriptori fides habetur, SS. Zenobio et Zenobiæ contigerunt, et quidem modo prorsus inaudito. Porro huic narrationi, quæ solitaria est et cujus nuspiam vestigia deprehendi, non solum non luculenta inest veritatis nota, sed etiam ut legenti apparet, falsa aut prorsus incredibilia fuerunt admixta. Quandonam fuerit confecta, nihil est unde perspicere possimus. Haud scio an ejus auctor notitiam aliquam habuerit aut Vitæ S. Ephrem [Assemani, Bibl. Orient., tom. I, pag. 38; Opera S. Ephræm, Syriace et Latine, tom. III. pag. XXXIX, edit. Romæ. 1743.] , aut ejus Testamenti [Acta SS, tom. I Febr., pag. 65 et 77; Opera S. Ephræm, Græce et Latine, tom II, pag. 241 et 403.] ; ubi mentio fit cujusdam Zenobii, sancti doctoris discipuli, diaconi Ecclesiæ Edessenæ in Mesopotamia; qui et libros composuit [Assemani, Bibl. Orient., tom. I, pag. 168, tom. III, part. I, pag. 43.] .

CERTAMEN ET MARTYRIUM SANCTI ET BEATI ZENOBII EJUSQUE MATRIS ZENOBIÆ
ex anglica interpretatione Guillelmi Wright.

Zenobius olim in Æthiopia cultus (S.)
Zenobia olim in Æthiopia culta (S.)

EX MSS.

CAPUT UNICUM.
S. Zenobius ejusque mater cruciatu et morte affecti. Miracula.

[S. Zenobius ejusque mater S. Zenobia,] Regnante Augusto, ipsoque ævo fratris ejus, Claudii Cæsaris, quum regioni Ægæorum (Egewon *) a præesset Lucianus; illo tempore sæviebat persecutio adversus Christianos. Et vir quidam, cui nomen erat Constantinus (Kwastantinos), notarius b, dixit præsidi: “Domine, vir quidam e regione Bays (Ba-y-s vel Ba-ye-s) c, qui est ætate provectus, simul et ejus mater, hic commorantur; quorum religio [a nostra] discrepat. Undenam oriundi sint nescimus; sed tantum suspicamur eos esse christianos, quoniam quidem ethnicos (arami) ad credendum ducunt d, atque in Christianos cooptant, et eos noctu exciunt antequam aves canere incipiunt. Multi ad hos veniunt quotidie et fiunt Christiani. Mittas nunc viros validos qui eos comprehendant, vinctosque in tribunali tuo sistant.” Dixit judex: “Arcesse Atarigum *e. Milites dixerunt: “Ecce adest.” Judex: “Mittas, inquit, viros validos; qui, quos ille vir [Constantinus] indicaverit, prehendant, et vinciant, atque ducant ad me; et si forte resistant, aut mater ejus reclamet, eam quoque vincias et adducas.”

[2] [a judice interrogati,] Postero die, trigesima videlicet mensis hyperberetæi (hiperebereteu), consedit judex in oppido Ægæorum in domo Nibaracis * immundi et malefici spiritus, qui [in hoc loco] habitabat, et faciebat prodigia, et Dei justos occidebat. Et postquam consedit, dixit judex: “Adducantur pravæ religionis homines, nefarii illi Christiani.” Et dixerunt lictores: “Ecce, Domine, stant præ tuo tribunali.” Judex dixit Zenobio: “Quænam est tua religio? Quænam tua familia? Cujas es tu, qui ista facias, qui transversos agas homines, eosque Christianos efficias?” Respondit Zenobius: “Si religionem meam nosse cupis, Christianus sum. Nomen quo ubique appellor Zenobius est. Sum autem orator (mabahel?) f, et causidicus e tractu Edesseno (Edes) in Mesopotamia; et fui judicis orator. Verum, oborta persecutione, discessimus. Mihi apud Romanos g sunt amici, qui norunt me. Concilium ceperam eos adeundi; sed postea implevit me Spiritus Sanctus, multique homines ut salutem æternam consequerentur, congregati sunt. Qui omnes, Christiani facti, insigne Domini nostri Jesu Christi induerunt. Media nocte eis dicebam: “Ite” et ibant; et rursus dicebam eis: “Venite vos omnes qui in Christum creditis; ipsius causa certemus et moriamur, ut coronam quæ est in regno cœlorum mereamus.” Et ii omnes ad hoc arduum certamen convenire consueverunt. Si meæ familiæ patrisque mei notitiam habere cupis, pater meus vocatur Menophilus, mater Zenobia, et frater Neon. Hic, lector h creatus, canit Christi laudes, et mecum versatur. Jam, quodcumque fert animus perage; quia, incitantibus dæmonibus, quæstionem exerces.”

[3] [divinitus vestiuntur] Dixit ei judex: “Te veneror, quia ætate gravis es, uti et matrem tuam, quia annis provecta est atque vidua.” Zenobius ejusque mater Zenobia, repleti Spiritu Sancto, responderunt: “Angorem pro te capimus, quia in æternum peribis.” Judex, ira commotus, dixit: “Ei vestem detrahite, eamque a capillis suspendatis; Zenobium quoque spolietis et nudum suspendatis; posthac enim eos non reverebor, quia mihi non obedierunt.” Tunc utrumque fustibus cædi jussit. Et dum ministri eos cædebant, nullum faciebant verbum. Sed Zenobius et Zenobia Deum orabant, dicentes: “O Domine, Deus cœlorum, qui omni gloria [servos tuos] vestire potes, et me veste circumdes.” Confestim vero tecta fuit Zenobia vestimento laneo, cui subsutum linteum; et caput ejus tamquam caput reginæ exornatum; Zenobius vero indumento albo tectus et amplo quasi velamine. Contra judex speciem præbuit miseri servi, sellam ferentis et sequentis Zenobium. Quibus visis, populus exclamavit: “Sanctus, sanctus, sanctus, o Deus, Domine noster Jesu Christe, qui nobis quoque lumen prætulisti et notum facis nomen tuum.”

[4] [ac patefaciunt dæmonem.] Tunc, cum judex reversus esset ad tribunal, ubi consedit, ira incensus dixit: “Quid de his [christianis] faciam? Magnus enim est eorum Deus.” Zenobius et Zenobia responderunt: “Quare passus es ita te a diis tuis decipi, ut Dominum agnoscere detrectes, qui omnes ipsius contemptores in æternum perdere valet?” Judex iratus dixit: “Duabus crucibus eos ita separatos affigite, ut aliquantum temporis invicem videre et alloqui valeant.” Itaque eo modo in crucem acti fuerunt quo possent inter se adspicere. Tunc nubes de cœlo veniens martyres texit, et manna cibavit eos. Postero die venit judex, reperitque eos sedentes, et tradentes verbum Domini; quos multi audierunt, atque crediderunt, et salutem æternam sunt consecuti. Sed qui non crediderunt, perierunt in æternum. Tunc dixit judex: “Quid de iis faciam? Ecce, magna miracula patrant.” Responderunt Zenobius et Zenobia. “Vide et considera quo pacto dæmones te transversum agant.” Judex: “Ostendatis mihi velim, quanam ratione me transversum agant.” Zenobius et Zenobia dixerunt: “Domine potens et fortis, qui divinitatem tuam cum genere humano communicasti, qui in vinum transmutasti aquam, et hominem ad veram fidem adducis; o Domine Deus, spiritum immundum et maleficum extrude, filiisque hominum demonstra te esse Deum, nullumque alium Deum esse nisi te.” Postquam Zenobius et Zenobia Dominum orarunt, immundus ille spiritus factus est instar hominis cui duplex vultus, et ex cujus ore ignis prodibat. Quapropter spiritus immundus discessit, relinquens judicem. Qui clamavit: “Credo dæmones me in errorem induxisse.” Tota multitudo una voce exclamavit: “Credimus Christianorum Deum esse magnum, et omnes in eum credentes salutem æternam esse consecuturos.”

[5] [Ex omnibus suppliciis] Judex iratus est et dixit: “Accersite Prochorum i.” Responderunt lictores: “Ecce adstat tuo tribunali.” Tunc judex: “Affer et in ignem mitte duas æneas sedes, duasque massas ferreas, et dum percutis Zenobium et Zenobiam, dic eis: Diis sacrificate; et picem oleumque ferventissima ipsis affunde.” Zenobius et Zenobia clamore appellantes Deum potentem et fortem, qui solus judex est, et qui uno verbo omnes res creavit, dixerunt: “Nunc salva nos, o tu qui sanctus es, protege nos, et per Sanctum Spiritum tuum omnem dolorem a nobis averte.” Post hanc Zenobii et Zenobiæ orationem, sedes æneæ factæ sunt sedes ex arido ligno et quasi regiæ. Hi sancti Dei, in capite signum crucis exprimentes, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, surrexerunt et rursus sederunt, populumque, ut fecit S. Paulus, docuerunt verbum Dei. Dixit quoque populus: “Laudetur Dominus noster Jesus Christus, et nunc cum timore et tremore laudemus Deum Dominum nostrum, * qui tanto supplicio Zenobium et Zenobiam liberavit.”

[6] [evadunt integri, multis patratis miraculis.] Sed judex ira percitus, dixit: “Quid de iis faciam? Ecce me vicerunt.” Addidit: “Vocate Epiphanium et spiculatores k.” Responderunt lictores: “Ecce adsunt, stant præ tuo tribunali.” Judex: “Cisternam viginti cubita altam et decem latam fodite, eamque cœno fœtido, quod colligetis, adimplete. [Qua de re, quum fuerit peracta,] certiorem me facite.” Dixerunt lictores: “Domine, cisterna est parata.” Respondit judex: “Apprehensos Zenobium ejusque matrem in cisternam projicite: qua arte eos e manu mea erepturus sit eorum Deus, videre velim.” Zenobius et Zenobia dixerunt: “Dominus, qui nobiscum est, nos tua nequitia liberabit, o improbe tyranne.” Zenobio et Zenobia precantibus, sordes factæ sunt inodoræ et evanuerunt; ipsaque cisterna fuit [sanctis martyribus] instar domus. Et visa est Zenobia sedens in sella, de verbo Domini disserens, Zenobius vero stans, appellans homines et dicens: “Venite vos omnes qui mecum creditis in Dominum; certemus et moriamur, ut, credentes in Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum, coronam quæ in cœlo est mereamus.” Quicumque viderunt et audierunt prodigia a Deo pro sanctis suis edita, occurrerunt, et crediderunt in Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum, et salutem sunt consecuti. Quibus visis, confestim reversus est judex et, nova maleficia adhibens, dixit: “Quærite Orbicium (Arbikis), fornacis incensorem.” Dixerunt lictores: “Ecce, adstat tuo tribunali.” Judex ait: “Estne fornax incensa?” Orbicius: “Est incensa, Domine; flamma super fornacem ad duodecim cubitos erigitur *.” Judex: “Apprehendite itaque, inquit, Zenobium ejusque matrem, et in ignem conjicite.” Hi vero dixerunt: “Ad te confugimus, Domine, [rogantes] ut dies et anni mutentur; ostendas tu filiis hominum mirabilia tua, et hanc fornacem ejusque ignem, ac judicem transformes.” Dein, Zenobio et Zenobia Deum orantibus, fornax ardens in balneolum mutata est: judex, [ut] balneator, ferebat hydriam l aqua plenam. At Zenobius et Zenobia Dominum celebrare eique gratias agere cœperunt, hisce verbis: “Benedictus sit Dominus, qui in sanctis suis mirabilia operatur!” Judex rediit ad suum subsellium, ubi obvium habens hominem bifrontem, impurum illum ac malignum spiritum, dixit ei: “Tua culpa profligati sumus et perditi,” eique colaphum duxit et inspuit.

[7] [Judex, qui eos morte mulctavit,] Tunc rursus considens, dixit judex: “Accersite istos pravæ religionis fautores, et assidere jubete.” Responderunt: “Ecce, Domine, tuo tribunali adstant.” Inde totus populus exclamavit: “Magna est Domini potentia.” Judex vero: “Accedite, et sacrificate magno Deo Baki et Dionyso m.” Respondit Zenobius: “Minimi facio deos tuos; utinam obruantur!” Cum vero orarent Zenobius et Zenobia, uterque deus obrutus est; ipseque locus in quo steterant factus est desertus et herbidus. Tunc proclamarunt Zenobius et Zenobia dixeruntque judici: “Ubinam sunt dii tui? Ecce, Dominum, qui solus est Deus, negasti: isti vero, ecce perierunt. Quid tibi nunc videtur? Cuinam Deo fidem habes?” Et multitudo vociferata est: “Nunc credimus Deum Christianorum verum esse Deum.” Judex iratus et hæc moleste ferens: “Zenobium et Zenobiam prehendite, et interficite; eorum autem corpora, procul hinc abjecta, mihi in crastinum servate: tunc ea igni cremetis, ac dissipetis ea, uti istorum socios.” Eos itaque apprehensos necaverunt. Et dum cædebantur, tonitrua magno fragore edita sunt: fulguravit et magnus coortus imber. Inde terrore perierunt quingenti viri et mulieres. Ut nox appetiit, venientes nonnulli ex fratribus, obortis tenebris, corpora Zenobii et Zenobiæ abstulerunt; ubi suspensi fuerant, foderunt duas scrobes, ita ut in loco sepulturæ invicem videre possent [sancti martyres].

[8] [fit Christianus cum militibus suis.] Postero die judex pro tribunali dixit: “Istorum corpora afferte, quæ igni crementur.” Lictores judici responderunt: “Domine, die jam præcipiti, ingenti sono cœlum strepuit, emicuerunt fulgura, et multum pluit. Imo media nocte quasi fulgura vidimus, et fragorem audivimus in domo nostra.” Quibus auditis, et visis miraculis, judex timuit, dixitque: “Cupio fieri Christianus.” Et ipse et omnes milites ejus in Christum crediderunt. Fuerunt quidam ex fratribus qui omnes sanctos comprehendere vellent; sed consilium exsequi non potuerunt, præ ingenti numero eorum, quibus jus dictum fuerat in domo Libaricis (Libarikos); et sepulti sunt extra civitatem. Certamen Zenobii et Zenobiæ evenit die septima * mensis dios (Diyos), in civitate Ægæorum (Agewos *), Luciano populum regente, regnante Claudio Augusto, in nos vero regnante Domino nostro Jesu Christo, cui sit gloria.

ANNOTATA.

a Voces æthiopicas quæ in manuscripto codice dubiæ essent aut notatu dignæ, latinisliterarum notis descriptas, uncinis inclusimus.

b Notarius, seu scriba, γραμματεύς.

c Bays vocatur hodie Païas seu Baïas [V. Langlois, Voyage dans la Cilicie, pag. 471.] .

d Ad credendum ducunt vel decipiunt.

e Atarigos: vox dubia, uti et hæc alia inferius scripta: Nibarakes.

f Orator aut litigator. Proxima vox dubia est: Kwalastegue: jurisconsultus, σχολαστικός?

g Apud Romanos: fieri potest ut legendum sit: apud Græcos.

h Lector, ἀναγνώστης.

i Prochorum: ita forte vertendum nomen æthiopicum Prakor.

k Spiculatores: sic interpretandum videtur vocabulum espikuelatora.

l Hydriam: vox æthiopica dubia est.

m In codice 687 – 688 scriptum fuit Diyosaso, in codice 689 Diyonsos; quod probabiliter latine dici potest: Dionysus.

* Egeyon B

* Atargori B

* Niborakes B.

* Laudemus Dominum, filium Dei B

* viginti duos B

* nona B

* Egewon B

Brevem SS. Zenobii et Zenobiæ laudationem, ex Synaxario Æthiopico depromptam, ipsis Actis annectere juvat. Quam, in anglicam linguam translatam, benevolentissime ad nos misit clariss. Guillelmus Whright. Licet ejus auctor per eadem vestigia ingressus sit ac Passionis scriptor, de suo tamen addidit utrumque martyrem ex Thebaide fuisse oriundum. Sed quidquid id est, opusculum edimus ex tribus codicibus mss. orient. Musæi Britannici Londinensis: nimirum ex codice signato 667 (fol. 64a), collato cum codicibus 656 (fol. 77a) et 660 (fol. 59b); primum notamus litera A. alterum B. tertium C.

LAUS SS. ZENOBII ET ZENOBIÆ
ex Synaxario Æthiopico excerpta.

Zenobius olim in Æthiopia cultus (S.)
Zenobia olim in Æthiopia culta (S.)

[SS. Zenobius et Zenobia,] Hac quoque die martyrio affecti fuerunt sancti Zenobius et mater ejus Zenobia. Erant hi sancti e Thebaide, ætateque provecti; et apud regem accusati fuerunt quod essent Christiani *. Quos cum rex accersisset, dixit eis: “Quænam est vestra religio, et quænam est vestra patria?” Responderunt: “Credimus in Christum et civitas nostra est Thebæ.” Rex dixit eis: “Sacrificate diis.” Sancti vero: “Nos quidem sacra facimus Domino nostro, et Deo, et Salvatori * Jesu Christo, non autem dæmonibus.” Judex iratus est, eosque vestibus spoliari et a capillis suspendi jussit, ac fustibus cædi. Sed sancti orarunt Deum, ipsisque confestim exsoluta sunt vincula. Vidit tunc populus judicem ferentem sedem suam et sequentem sanctos. Quo viso, exclamavit populus: “Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth, Deus noster Jesus Christus.” Obstupuit judex et dixit: “Magnus est Deus Christianorum.”

[2] [multis editis miraculis,] Posthac vero judex iratus est, jussitque Zenobium et Zenobiam duabus figi crucibus, ita ut invicem videre possent. Tum nubes de cœlo venientes, eos cooperuerunt et dederunt eis manna. Postero die invenit eos judex explicantes verbum Dei. Quos videns populus una voce clamavit: “Credimus magnum esse Christianorum Deum.” Rursus judex duas sedes, quibus infigerentur duo ferramenta, confici jussit, easque in ardentem fornacem projici. Sed Dominus tutatus est illos: judex enim eos sedibus incubantes populumque erudientes invenit. Quod cum videret, ira plenus fossam decem cubitus profundam et decem latam effodiendam curavit. In quam, accenso igne, abjecti sunt sancti. Sed his Deum orantibus, ignis interiit, ipsaque fossa eis tamquam domus exornata facta est. Tunc judex accersito balneorum rectori præcepit ut ignem excitaret, in quem eos injiceret. Sed cum sancti Deum invocarent, balneum factum est tamquam aqua, et [visus est] judex balneorum rector *, hydrias aqua plenas ferens. Quo conspecto miraculo, populus laudavit Dominum dicens: “Sanctos suos tuetur Dominus.”

[3] [mortem oppetierunt.] Tandem judex, nescius quid de iis faceret, eos morte affici jussit, eorumque corpora in posterum diem servari, ut igne absumerentur et dispergerentur ventis. Et cum cæderentur, tonitrua magno fragore edita sunt, fulguravit et imber coortus est. In hac perturbatione quinquaginta quatuor homines perierunt. Noctu, qui in Christum credebant, abstulerunt sanctorum corpora et sepelierunt. Postero die quærenti corpora judici, omnia quæ evenerant prodigia narrata fuere. Et judex credidit et factus est Christianus.

Gloria Zenobiæ ejusque primogenito Zenobio, qui dolorem passi sunt et tentationem sustinuerunt. Quos cum igni cruciare vellet civitatis judex, visus est in mediis militibus multis [tamquam] balneorum rector factus et hydriam [aqua plenam] portans.

Saluto plures martyres cum Zenobio et Zenobia, qui Satanam pudore confuderunt. Quando martyrium suum consummarunt, quando in libertatem vindicati sunt, quando tonitrua edita sunt et fulguravit, judex et milites ejus [in Christum] crediderunt.

[Annotata]

* et apud — Christiani, om. A

* B et C habent tantum J. C. Deo nostro

* præcepit — rector, om. B et C

DE SS. MARCELLO ET CASSIANO MARTYRIBUS TINGI IN MAURITANIA

VERISIMILITER ANNO CCLXXXXVIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Marcellus, centurio, martyr Tingi in Africa (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ I. Cur Actis S. Marcelli Acta S. Cassiani subjungantur. De S. Marcelli martyrio et Actis. Ubinam mortem oppetierit.

Quemadmodum Anglia jure insula sanctorum nuncupata fuit, eodem pacto Africa terra martyrum appellari potest. [S. Marcellus centurio,] In antiquis enim fastis, ut rerum ecclesiasticarum Africæ scientissimus Morcellius [Africa Christiana, tom. II, pag. 71.] scribit, incredibilis numerus martyrum Africanorum occurrit, ut prope tertio quoque die aliquorum memoria celebretur: cujus sententiæ veritatem facile perspiciet, qui singulos Operis Bollandiani tomos manu etiam levi pervolvet. Quos inter religionis Christianæ pugiles non infimum gradum obtinet S. Marcellus Tingitanus *; cujus certamen et triumphus, quum ad diem 30 octobris in pluribus martyrologiis, etiam Romano, memorentur, ut hic exponantur a nobis ratio hujus operis postulat. Huic viro præclaro, non secus ac Ruinartius, Bailletus et Butlerus, adjungimus alium ejusdem oppidi martyrem, S. Cassianum; cujus Acta, utpote appendix Actorum S. Marcelli, ab his separata nullo modo intelligi possent. Haud me fugit S. Cassianum in Martyrologio Romano coli ad diem 3 decembris, ac proin ad istius ordinis sanctos videri remittendum: sed decessores nostri, a quorum vestigiis recedere non licet, in similibus conditionibus diem præsumpserunt. Exordiamur a S. Marcello, et quo nomine martyr nuncupetur, breviter disputemus.

[2] [religionis causa,] Primis Ecclesiæ temporibus nonnulli Christiani, falsa ducti opinione, bellum etiam justum agere ac proin cingulum militare induere, vel etiam sub imperatoribus Romanis mereri, mansuetudini aliisque virtutibus christianis esse contrarium reputarunt, et præeunte præsertim Tertulliano, arbitrati sunt stipendia facere a Christo Domino fuisse vetitum. Inde aliquando factum est, quemadmodum ostenderunt Christianus Lupus [Opp. omnia, tom. XI, De militia Christ, pag. 101 et seqq.] , Mamachius [Origines Christ., tom. III, pag. 303 et seqq., cfr. tom. I, pag. 370 et seqq.] , Ruinartius [Acta MM. sincera, pag. 299 et seqq.] et frater meus [Acta SS., tom. XII Octobris, pag. 534 et seqq.] , ut nonnulli, ne suæ religionis præcepta offenderent, militiam detrectaverint, ideo morte suppliciisve affecti. Hi pientissimi viri merito inter martyres fuerunt numerati, quia bona fide crediderunt se Christianos minime posse militiæ adscribi aut cingulum militare servare, eamque ob causam esse mortem oppetendam potius quam conscientiam suam polluendam. Tales fuerunt S. Maximilianus aliique [Ibid.] . Hanc tamen sententiam pauci duntaxat milites, comparati cum militibus Christianis sacramentum fideliter servantibus, secuti sunt. Nec mirum: nam communibus temporibus, usque ad persecutionem a Galerio excitatam [Eusebius, Hist. Eccl., lib. VIII, cap. I, pag. 608, edit. Laemmer.] , milites Romani nihil jubebantur facere contra veram religionem; sin minus tot millia Christianorum nomen in militiam nec voluntarie nec coacte dedissent, aut de hoc facinore ab ecclesiarum præsidibus fuissent deterriti. Neque in sacramento militari, quo vexillis erant devincti, quemadmodum ex Actis martyrum sinceris et ex ipso Tertulliano colligimus, erat aliquid improbabile. Item usque ad Diocletiani, Galerii et Licinii tempora, ducibus militum præceptum non fuit ut gentilium rituum participes essent, potueruntque immaculata conscientia militare. Cujus rei hoc unum exemplum afferimus, SS. Mauritium, Exsuperium et Candidum, martyres sub Diocletiano, fuisse in legione Thebæa primicerium, campiductorem et senatorem militum, dudum ante suum gloriosum agonem [Acta SS., tom. XII Octob., pag. 534 et seqq.] .

[3] [abjecit cingulum.] Jam vero S. Marcellum centurionem, qui sub Romanorum imperatorum signis mereri, aliquamdiu licitum existimavit, quippe qui sub iis stipendia fecerit; postea Tertulliani præpostera præcepta secutum crediderim. Solvit enim cingulum rejecitque vitem et balteum [Baronius, ad annum 297, num. IV et seqq.] , professus se christianum esse et sacramento huic militare non posse, nisi Jesu Christo … non decere christianum hominem molestiis sæcularibus militare, qui Christo Domino militet. Quod tamen consilium, quin explicetur causa, non videtur statim ut ad Christi signa transivit, perfecisse. Utique S. Marcellus ad hanc ineundam viam hoc quoque fuit impulsus, ne in natali imperatoris esset epuli profani et impii particeps, cum diceret: Si talis est conditio militantium ut diis et imperatoribus sacra facere compellantur, ecce projicio vitem et cingulum: renuntio signis et militare recuso. Hinc ob hæc duo, contemptos deos et desertam militiam, ad judicem a militibus fuit adductus. At judex, uti ex ipsa sancti centurionis Passione colligendum videtur, non eum quod deos spreverit, expresse interrogavit damnavitque capite, sed quod vitem et militare cingulum projecerit; quod constanter denegarit illa insignia, licet a præside enixe invitaretur, rursus induere; ratus scilicet hoc cum lege divina pugnare. Neque tamen hanc sententiam ita perspicuam dixerim, ut nihil possit contra dici. Sane pluribus auctoribus hæsitationem faciunt ipsa S. Marcelli et judicum verba: quæ subindicant, ita illi, centurionem ideo cingulum solvisse ne impia facta participaret. Si enim non solum idolorum cultum, sed ipsam militiam nefariam duxerit, cur tamdiu in ea perstitit, eamque tunc primum ejuravit, quum imperatoris festum ageretur? Finge rursus eum non alio scelere damnatum fuisse quam positis armis: quid est cur sententiam exsecrabilem dixerit S. Cassianus? Utraque igitur opinione exposita, in summa existimamus S. Marcellum, etiamsi non diserte de spretis diis damnatus fuerit, etiamsi alia ejus supplicii causa a judice prætenta, re tamen vera religionis ergo mortem oppetiisse. Ut ut est res, facinus sancti centurionis morte esse puniendum putarunt Romani. In eorum quidem legibus hæc erat: Contumacia omnis adversus ducem vel præsidem militis capite punienda est [Digest. lib. XLIX, tit. XVI, lex VI.] . De hoc argumento et de læsa majestate clar. Edmundus Le Blant [Académie des inscriptions, etc., Comptes rendus, année 1866, pag. 358 et seqq.] erudite disseruit in disputatione de juridica adversus Christianos actione. Porro S. Marcellum balteum abjecisse totumque fecisse martyrium in Mauritaniæ civitate Tingi, hodie in imperio Marocensi, quam descripsit Æmilianus Renou [Description de l'empire du Maroc, pag. 295 et seqq.] , infra ostendemus. Jam disceptandum de S. Marcelli Passione.

[4] [De S. Marcello exstant Acta præsidiatia,] Acta S. Marcelli a Surio, Baronio et Ruinartio edita fuerunt et partim S. Marcello militi Romano a nonnullis adaptata [Michael Monachus, Sanctuarium Capuanum, pag. 137.] . Surius [De Vitis Sanctorum, tom. V, pag. 1080.] quidem, uti sæpe fecit, stylum nonnihil immutavit. Baronius vero [Annales, ad annum 298, num. 1 et seqq.] secutus est Acta fidelissima quæ præ manibus habuit: cujus vestigiis insistens alter Surii editor, Surianæ lucubrationi aliam anno 1618 substituit. Ruinartius vero eadem Acta ad Surii et Baronii editiones collata protulit ex duobus codicibus mss., quorum prior erat bibliothecæ Colbertinæ, alter vero monasterii benedictini Silvæ-Majoris in diœcesi Burdigalensi [Acta Martyrum sincera, pag. 302, edit. Amstelædami 1713.] . Qui tres editores, non secus ac Tillemontius [Mémoir. pour l'hist. eccl., tom. IV, pag. 575, edit. 1701.] , Bailletus [Vies des Saints, tom. VII, pag. XXXI, edit. 1739.] et Honoratus a S. Maria [Réflex. sur les règles de la critique, tom. II, diss. IV, pag. 4.] , hanc brevissimam scriptionem inter Acta Martyrum manifesto sincera numerant. Et recte quidem, quum in iis facile deprehendatur simplicissimus ille dicendi modus, aliaque omnia indicia quibus dignosci solent Passiones indubie authenticæ. Nec minus perspicuum est eam tribus partibus constare: in quarum prima exponitur publica sancti centurionis confessio fidei, quæ ipsis Actis a Christianis, agonis testibus, videtur fuisse præfixa, uti in multis hujusmodi scriptis contigit: secunda complectitur ipsa Acta seu seriem rerum coram vicario præfecti prætorio præstitarum; quæ, ut una omnium est sententia, ex actis præsidis excerpta fuere, et ideo præsidialia nuncupantur. Quod documentorum genus, ait Ruinartius, nonnumquam ab ipsis notariis publicis quantovis pecuniarum pretio extortum fuit [Præf., num. 2, pag. 11.] . Quod allatis exemplis ostendit clar. E. Le Blant [Les Acta Martyrum et leurs sources, in Académie des inscriptions etc., Comptes rendus, an. 1879, pag. 213.] . Tertia pars eaque brevissima exhibet quæ gesta sunt post judicis sententiam ad supplicium usque. Ita sese habet Passio a Ruinartio edita. Verum alia supersunt Acta ejusdem sancti martyris, codici ms. ecclesiæ metropolitanæ Parisiensis inserta, nunc loculo 17002 bibliothecæ Reipublicæ ibidem illata: quibus desunt prima et tertia pars, ita ut sint mera Acta præsidialia. Iis accedit Passio nostri martyris olim servata in Madritensi scrinio, ut aiebant, philosophi, num. 9. Hujus partem superstitem e pergameneo exemplari primum a Nicolao Antonio, viro doctissimo, dein a Cupero nostro, descriptam, in promptu habemus. Simillima sunt Acta quæ a Risco [España sagrada, tom. XXXIV, pag. 401.] e Breviario antiquo Legionensi excerpta fuere et in Hispaniam Sacram relata; ea vocabimus Legionensia. Adde ejusdem beati militis Vitam ex Juliano tribusque legendariis mss. Asturicensi, Segobiensi et Toletano Montis Sion a Tamayo [Martyrologium Hispanicum, tom. V, pag. 670.] , ut ipse ait, extractam.

[5] [alia Passio non coæva,] Legionensia vero Acta non prorsus sincera et multo post sancti centurionis martyrium fuisse scripta, crediderim. In iis enim oppidum Legionense nuncupatur Legio, quod hoc forsan nomine sæculo IV exeunte nuncupabatur [Cfr. Böcking, Notitia dignitatum Occidentis, part. I, pag. 119*; part. II, pag. 1025* et seqq.] , sed sæculo III dicebatur Legio VII Gemina. Per eadem S. Marcellus modo vocatur sanctus, modo beatus: quæ appellationes primis Ecclesiæ sæculis non idem ac nunc significabant. Sanctus enim dicebatur prima Ecclesiæ ætate baptizatus [Cfr. Commentar. Epist. S. Pauli ad Roman., cap. XV.] ; quamvis et ipsi imperatores ethnici eo titulo non raro decorarentur [Acta SS., tom. I Aug., pag. 72* et 186*.] : dein sæculo IV majoris reverentiæ causa adhibebatur [Ibid., Propylæum Maji, pag. 51*.] , et hoc sensu omnes episcopi diptychis inscripti, communi sæculorum primorum usu, appellabantur sancti [Ibid., tom. VII Maji, pag. LVII.] . Eodem ævo significabat etiam carum, amatum [Mai, Scriptt Veter. nova Collectio, tom. V, pag. 438. Martigny, Dictionnaire des antiquités chrét., pag. 583.] . Quin et viventibus dabatur hic titulus [Acta SS., tom. I Aug., loc. cit.] . Nec prætereundum est hanc nuncupationem in kalendario Bucheriano [Ibid., tom. VII Junii, part. II, pag. 185.] , in Actis Martyrum sinceris, et in inscriptionibus antiquis, ante sanctorum nomina omitti. Sed frequens evadit in Kalendario Carthaginensi sæculi V [Martigny, Diction. des Antiq. chrétiennes, V° Saints; Acta SS., tom. IX Oct., pag. 90.] , et in kalendario Polemii Sylvii anni 844 [Acta SS., tom. I Januar., pag. XLIII et seqq.] . Eam postea consuetudo ecclesiastica restrinxit ad eos qui, propter notissimam vitæ sanctitatem et miracula insignia, aut martyrii laudem, invocantur a fidelibus, tamquam citra dubium ullum cœlesti regno recepti [Acta SS., tom. VII Maji, pag. LVII. Cfr. Sollerius, Martyr. Usuardi, pag. XXXVI.] .

[6] [et narratio Pseudojuliani] Sed multo minus sincera est narratio quam de S. Marcello confecit scriptor ille nullius auctoritatis, qui sibi Juliani nomen induit. Publius Ælius Marcellus, Astensis Bethicus, inquit, qui prius fuerat Augustalis, et primipilus Legionis Septimæ, Piæ, Felicis: post vero prædicatione Decentii sanctissimi pontificis Legionensis ad fidem conversus, et centurio; cum uxore filiisque duodecim Christo credidit: et morabatur apud cohortem Flaviam in Gallecia. Legionalibus autem viris, die natali Augusti, illi sacra facientibus, ille noluit sacrificare. Ob id comprehensus, et adductus ad Agricolaum, vice præfecti prætorio Tingi fungentem, et confessus se baltheum abjecisse, et Christianum esse, tandem capite cæsus est [Apud Nicol. Antonium, Censura de Histor. fabulosas, lib. VI, cap. 4. pag. 331.] . Quæ ibi narrantur de S. Marcelli conditione, ex duobus epigrammatibus Gruteriani Thesauri Inscriptionum a Pseudojuliano excerpta, et sancto martyri adaptata fuisse, nemo prudens negabit. Reliqua in ejus Actis aut sinceris aut adulteratis leguntur. En inscriptiones: prior reperta fuit, ait Gruterus [Inscriptionum Rom. corpus, pag. 347.] , Fulinguæ in Umbria, e regione horto Eusebii heremitæ.

P. AELIO. P. F. PAPIR
MARCELLO. CENT
FRVM. SVB. PRINCIPE
PEREGRINORVM. ADSTATO
ET. PRINCIPI. ET. PRIMIPILO
LEG. VII. GEM. PIAE. FEL. ADLEC
TO. AD. MVNERA. PRAEFF
LEGG. VII. CLAV. ET. PRIMAE
ADIVTRICIS. V. E. FLAMINI
LVCVLARI. LAVREN. LAVINA
PATRONO. ET. DECVRIONI. CO
LONIAE. APVLESIUM. PATRONO
CIVITAT. FORO. FLA. FVLGINIA
ITEMQVE. IGVVINORVM. SPLEN
DIDISSIMUS. ORDO. FORO. FLAMI
CVIVS * DEDICAT. DECVRIONIBVS
ET. LIBERIS. EORVM. PANEM
ET. VINVM. SS. XX. N. ITEM
MVNICIPIBVS SS. IIII. N. DEDIT

Item Albæ Juliæ in domo magistri equitum [Ibid.] :

P. AEL. P. F. PP. MARCELLO
VE. PP. EX. PRAEF. LEG. VII
CL. ET. I. ADIVT. SV3. PRIN
CIPE. PEREGRINORVM
SACER. IAVRI …
NIAE. PAP …

Demum hæc inscriptio exstabat Albæ Juliæ, in aula D. Wolfangi Kovachii literis fugientibus [Ibid., pag. 517.] :

P. AEL. P. F. PAP. MARCELLO
V. F. PP. EX. PRAEF. LEG
VII. CL. ET. I. ADIVTR
PR. IV. CI. PE. PER …

[7] [omnino rejicienda.] At, præter alia, recte notat Nicolaus Antonius in illis inscriptionibus non quemdam Marcellum Bethicum, sed Marcellum Eugubinum, Fulginatem, vel potius Foroflaminiensem celebrari: ac proin epigrammata Pseudojuliano parum utilia esse. Præterea, quod animadvertit idem auctor [Censura de Histor., etc., pag. 331 et seqq.] , ad Pseudojulianum defendendum nihil confici potest ex mentione episcopi Legionensis Decentii, qui, uti fabulator tradit, S. Marcellum Christo lucrifecisset: nam hoc nomen ex concilio Illiberitano, cui interfuit Decentius, episcopus Legionensis, verisimiliter piscatus est ille scriptor. Huic nec suffragari addit Nicolaus nomina Pia et Felix, legioni VII attributa, quum et aliis legionibus communia sint [Ibid.] . Prolixius de præsenti argumento disserere supervacaneum duco; nam nullam fidem adjungendam esse fœtibus Higuerrianis a decessoribus nostris centies declaratum fuit, atque luculente demonstratum a Nicolao Antonio et a Josepho Godoy Alcantara [Historia critica de los falsos cronicones.] . Jam de palæstra aliisque adjunctis certaminis beati centurionis.

[8] [Palæstra sancti martyris non fuit Legio,] Legionensibus et Tamayanis Actis si fides haberetur, dicendus esset S. Marcellus Legione, ob projecta balteum aliaque insignia militaria, in carcerem fuisse conjectus, inde missus Tingim in Mauritania, ibique capite damnatus. Contra in Actis Ruinartianis profertur sanctus martyr Tingi arreptus, interrogatus et pœna affectus. Neque aliud ex prima Suriana editione, ad plures mss. libros antiquos facta, colligitur. Ast in Actis Baronianis hæc locutio, nec a Ruinartio, nec a Surio relata, minime prætereunda est: Mittitur sub custodia Marcellus centurio in Mauritaniam Tingitanam ad Aurelianum Agricolaum. Quæ sententia, si reapse in Actis sinceris primitivis occurreret, dicendum videretur, uti Tillemontius notat [Mém. ecclés., tom. IV, pag. 769.] , sanctum martyrem agonem non eo loco incepisse quo eum perfecit: sed hæc, inquam, potius adulteratio habenda est. Præterquam enim quod, uti jam monuimus, a Surianis et Ruinartianis codicibus plane abest, cum reliquis Actis manifeste pugnat: siquidem hæc verba significare videntur sanctum centurionem non Tingi insignia militaria projecisse, neque ibidem in carcerem fuisse missum, aut a Fortunato, præfecto legionis, interrogatum: quæ tamen adjuncta tum in Actis Baronianis, tum in Surianis et Ruinartianis perspicue referuntur.

[9] [sed sola] Et hæc fuit causa cur a Risco aliisque scriptoribus Hispanis, imo a Tillemontio [Ibid., pag. 769 et seq.] , S. Marcello duplex assignaretur palæstra, prior Legio, vel, ut scribit Resendius, locus quidam in Gallæcia, posterior Tingis. In qua opinione ideo firmiores fuerunt, quod in codice etiam Ruinartiano legitur Fortunatus S. Marcello reluctanti pronuntiasse: Ipse sanus transmitteris ad dominum meum Aurelium Agricolanum. Etenim hæc verba sunt interpretati, quasi solum transmissionem ab uno loco ad alium designarent, aut trajectionem maris. Verum, quamvis hæc vocabuli transmissionis plerumque sit vis [Facciolati, Totius latinitatis lexicon, V° Transmissio, edit. Lipsiæ, 1839.] , hujusmodi explicatio in præsenti non est recipienda, quum per tota Acta perspicuum sit S. Marcello non aliam quam Tingim fuisse palæstram et Fortunatum solummodo de transmissione ad alium judicem loqui. Alia duo argumenta, ad suam corroborandam conjecturam, profert Tillemontius; nempe Fortunatum ad vicarium præfecti prætorio de negotio dedisse epistolam, quæ, si tunc Fortunatus fuisset Tingi, prorsus fuisset inutilis; dein sanctum martyrem post tres demum menses coram judice adfuisse, nulla hujus dilationis ratione indicata. Sed hæc minoris ponderis esse nemo non videt. Etenim quum Fortunatus S. Marcelli responsa scripto excepisset, quid rectius quam ipsum scriptum ad Agricolaum mittere, præstare potuit, (nonne similes usus et hodie in tribunalibus vigent?) maxime quum eodem die causa ad vicarium præfecti prætorio non esset deferenda. Præterea multa fingi possunt, cur Agricolao in interrogando sancto centurione tanta fuerit mora, v. g. eum tunc morbo fuisse afflictum, aut alio in loco ob negotia versatum. Nec Tillemontium [Cfr. Schüz, Commentarius criticus de scriptis et scriptoribus historicis, pag. 475 et seqq.] potuisset fugere, plures martyres Ruinartianos alios alio tempore et modo in carcere fuisse detentos et interrogatos.

[10] [Tingis.] Denique, ut alia omittam, si fingatur sanctus martyr Legione comprehensus, quis facile interpretabitur Actorum verba: Marcellus ex centurionibus Astasianis? Quid hæc sibi velint nescire se fatetur Tillemontius [Mémoires ecclés., tom. IV, pag. 275.] . Verum ea non temere referre potuisset ad Astam seu Astam Regiam, urbem Hispaniæ Bæticæ in Turdetanis: de qua Ptolemæus, Strabo [Rerum geograph. lib. III, pag. 184, 187, 189, edit. Oxonii, 1807.] aliique [Cfr. Historia critica de España, tom. V, pag. 470, num. 452, edit. 1788. Æm. Hübner, Inscriptiones Hisp. lat., tom. II, pag. 175, 699 et seq. Berolini 1869.] . Jamvero milites et centuriones Astasiani, seu urbis Astæ, non ex Legionensi præsidio, sed Tingitano pendebant. Notat enim Pius Bonifacius Gams [Die Kirchengeschichte von Spanien, tom. I, pag. 290 et 374.] milites per Hispaniæ oppida ita fuisse dispertitos, ut eorum qui in septentrionalibus tenderent, dux et quasi principia essent Legione; contra Tingi, eorum qui in meridianis castra haberent, ut Astæ, Meridæ, Italicæ, etc. Quo posito, nullo negotio intelligitur qua ratione centurio Astasianus Tingi versatus sit, ibique comprehensus et interrogatus. Cur vero tota res acta fuerit Legione, nulla apparet causa. Quocirca non aliam excogitabimus S. Marcello palæstram, quam Tingim; ubi quoque peremptus fuit S. Cassianus. De quo hæc pauca animadvertere habemus.

[11] [Acta S. Cassiani sunt sincera.] Fuit ille præsidialium Actorum S. Marcelli scriptor, uti in ejus Passione legimus. Etenim quum beatus vir pro munere suo Aurelii Agricolani et S. Marcelli interrogationes et responsa scripto exciperet, nolens capitalem sententiam in sanctum centurionem latam, utpote injustam, literis mandare, graphium et codicem projecit. Ob quod egregium facinus capite damnatus, paulo post, nempe die 3 decembris, quo ejus memoria in fastis sacris colitur, martyr occubuit. S. Cassiani Passionem, e codice ms. Colbertino editam, mendis scatere, non ignoravit Ruinartius, eam suis Actis sinceris inserens: sed non est passus hoc documentum, qualecumque esset, diutius latere, quum ad hoc tempus lucem non aspexisset, et alia exemplaria mss. nuspiam reperirentur. Nec eam nævis purgatam voluit, satius existimans eam uti est in codice ms. exhibere, quam suo marte incerta pro certis inducere. Actorum S. Cassiani sinceritas Ruinartio, Sollerio [Martyrologium Usuardi, pag. 718.] , Tillemontio [Mém. ecclés., tom. IV, pag. 577.] et Bailleto [Vies des SS., tom. VII, pag. XXXI.] adeo fuit perspecta, ut de ea disputare supervacuum duxerint. Neque nos in hac re operam perdemus. De exceptoribus, quorum unus fuit S. Cassianus, tantum dicemus eos aliquando nuncupatos fuisse notarios, eorumque fuisse acta judiciorum describere judicumque sententias excipere. Horum mentionem fuisse factam in antiquis monumentis ostendit clar. Edmundus Leblant, ubi de Actorum Martyrum fontibus more suo erudite disserit [Cfr. Les Acta martyrum et leurs sources, Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, Comptes rendus, série IV, tom. VII, pag. 210 et seqq.] .

[12] [Hymnus de S. Marcello ex Officio Mozarabico.] Actis S. Marcelli subjungimus hymnum ad vesperas ex ejus Officio Mozarabico depromptum. Istius præconii ætatem declarandam peritioribus relinquo: nec video a Roblesio [Apud Aguirre, Concilia Hispaniæ, tom. IV, pag. 460, edit. Catalani.] , Bona [Opp. omn., Rerum liturgic. lib. I, cap. XI, pag. 363, edit Antv. 1677.] , Pinio [Acta SS, tom. VI Julii, De liturgia antiqua hispanica, pag. 77.] , Lorenzana [Liturgia Mozar., tom. II, De Breviario Gothico, col. 18, edit. Migne.] aliisque de Liturgia Mozarabica disputantibus, fuisse tentatum. Quibus viris doctis exploratum fuit Ordinem divinum Gothico-Hispanum officiis et hymnis sæpius fuisse auctum; nec additamenta dijudicare valuere vel ausi sunt. Temeritatis tamen non damnabitur, qui Officium Mozarabicum S. Marcelli Tingitani, cujus omnia sunt de communi præter hymnum vespertinum, inter antiquæ hujus liturgiæ auctaria rejecerit [Cfr. Aguirre, loc. cit. P. Gams, Kircheng. von Spanien, tom. I, pag. 289.] . Etenim si primigeniæ liturgiæ fuisset pars, de S. Marcello in Missali Gothico verisimiliter facta fuisset mentio. At cum sanctus martyr ibi omittatur, jure opinamur ejus Officium liturgiæ Mozarabicæ postea fuisse additum.

[13] [Martyrium contigit verisimiliter anno 298.] Quum eodem anno SS. Marcellus et Cassianus martyrium fecerint, annum emortualem prioris definiendo, hoc ipso declaramus quandonam posterior perierit. Porro ex Actis Ruinartianis et Parisiensibus sancti Marcelli non videtur posse facile colligi tempus ejus martyrii. Illius quidem duo exhibent indicia, non tamen omnino perspicua: nempe beatum centurionem, quamvis contumeliosum erga deos, non fuisse de religione a judice expresse interrogatum, nec, in speciem, ob hoc facinus sed ob rejecta militaria insignia capite damnatum; dein regnantibus imperatoribus et Cæsare martyrio esse functum. Verum quum non obtinuerit hæc rerum conditio nisi inter annum 292, quo Diocletianus et Maximianus primi Cæsares sibi socios assumpserint, et annum 303, quo magna Diocletiani persecutio exordium ceperit, sequitur inter hos annos S. Marcelli agonem esse constituendum. Vasæus [Rerum Hisp. Chronicon, in Hisp. illust., tom. I, pag. 649.] quidem, cui etiam præluxerant Breviaria antiqua Legionense et Eborense, martyrium consulatui Fausti et Galli seu anno 298 illigat, quo anno persecutio adversus christianos milites potissime inchoata est: nec ab hac sententia abhorrent Baronius [Annales, ad annum 298, num. I.] , Bailletus [Vies des saints, tom. VII, pag. 431.] , Morcellius [Africa christiana, tom. II, pag. 178. Cfr. Gams, Kircheng. von Spanien, tom. I, pag. 294 et seqq.] aliique: et eam licet non prorsus certam, etiam sequitur Ruinartius dum certiora proferantur monumenta. Nobis Ruinartii prudentia placet; eoque magis quod etiam in codice Madritensi obiisse fertur S. Marcellus Fausto et Gallo consulibus. Dies vero mortis III kalendas novembris seu 30 octobris in Actis sinceris; contra IV kalendas novembris seu dies 29 octobris in Breviariis Legionensi et Eborensi, atque etiam Romano cardinalis Quignonii, significatur. At procul dubio major fides Actis illis quam breviariis, utpote documentis documentis magis recentibus, adjungenda est.

[Annotata]

* Tanger

* legendum putat Nicolaus Antonius nicus, aut potius civis

§ II. De gente et patria S. Marcelli. Fueritne maritus S. Nonæ et pater XII martyrum. Ejus et S. Cassiani cultus.

[S. Marcellus, quem Hispani] Scriptores bene multi Hispani in martyres suæ gentis S. Marcellum, licet Tingi occisum, cooptant. Quod placitum Ruinartio [Acta Martyrum, pag. 302.] minus certum visum est, quum de domo et prosapia beati centurionis in antiquis documentis sileatur. Addendum est milites Romanos apud exteras gentes sæpissime vitam duxisse, ac proin eorum originem non raro in loco obitus fuisse incognitam. At forsan martyr Hispanus dictus fuit, quod jam inde antiquitus Tingis inter Hispana oppida videretur fuisse numerata. Ab anno 40 post Christum natum Mauritania [Becker et Marquardt, Handbuch der Röm. Alterthümer, part. III, t. I, pag. 230 et seqq. Cfr. Tissot, Géogr. comparée de la Maurétanie Tingitane, in Acad. des Inscript., mémoires présentés par divers savants, série I, tom. IX, pag. 180 et seqq. Précis historiques, année 1854, pag. 469; Morcellius, Africa Christ., tom. I, pag. 23 et seqq.] (ac proin Tingis) a Romanis fuerat subacta, duasque in provincias divisa, Cæsariensem et Tingitanam [Dio Cassius, Histor., lib. XLVI, pag. 671, Hanoviæ, 1606; Plinius, Hist. Natur., tom. I, lib. V, cap. I, p. 240, edit. Harduini, Paris. 1741. Cfr. Morcellius, loc. cit.] , partimque Africæ Romanæ adjecta [Cfr. Sextus Rufus, Breviarium rerum gest., apud Scriptores Historiæ Romanæ, tom. II, pag. 162, edit. Heidelberg. Cfr. Morcellius, loc. cit.] . Postea vero Tingitana, ut constat ex Notitia dignitatum Imperii [Böcking, tom. II, pag. 146* et 452*.] , tamquam provincia Hispanica habita fuit. Alia obtigit conditio Mauritaniæ Cæsariensi, quæ, in duas provincias Sitifensem et Cæsariensem easque præsidales distracta [Cfr. Lactantius, Opp. tom. II, col. 204, De Morte Persec., cap. VII, edit. Migne.] , non desiit Africæ Romanæ finibus contineri. Quibus perpensis, facile intelligimus S. Marcellum, etiamsi non in Iberia vitam introivisset, non immerito tamen, utpote in diœcesi Hispana occisum, inter martyres Hispanos fuisse numeratum; similem viam aliarum nationum scriptoribus ineuntibus. Verum Hispani longius procedunt, eorumque persuasio est, S. Marcellum in hodierna Hispania a parentibus Hispanis fuisse genitum; quin et ipsam urbem, unde oriundus sit, sibi innotescere contendunt. Sed, quis ille locus sit, alii alio modo sentiunt.

[15] [suum vindicant,] Nec mirabitur hoc opinionum discrimen qui, quas clades documenta hispanica acceperint, noverit, vel etiam quam mutila multarum urbium hispanarum nomina posteris fuerint transmissa: quo factum est ut plures istius regni civitates S. Marcellum sibi vindicarint. Vasæus quidem aliique opinantur eum fuisse Legionensem: quin Legionenses ex traditione populari ostendunt locum domus in qua vitam inchoarit et duxerit [Risco, España Sagrada, tom. XXXIV, pag. 350.] : contra Astensem Bæticum facit Rodericus Caro, quem plures sequuntur. Sunt qui eum Astapensem Bæticum dicant. Tandem Philippus de Gandara cum sequacibus sanctum martyrem ex urbe Arsacia in Gallæcia oriundum affirmat. Harum quatuor opinionum patronos recitat Tamayus [Martyrologium Hispanicum, tom. V, pag. 672 et seqq.] , propugnans ipse quartam sententiam [Ibid., tom. VI, pag. 270.] . Quas controversias, ob documentorum penuriam inenodabiles, nostrum non est prolixius exponere, sed varia Iberorum placita in medium breviter pro scopo nostro protulisse sufficit. Animadvertatur tamen in Kalendario Missali Mozarabico præfixo [Liturgia Mozarabica, tom. I, col. 95 et seqq.] et in ipso Missali S. Marcelli nomen non esse inscriptum: eum vero sic prætermitti, si fuerit Hispanus, quisque mirabitur. Quod si in Kalendaria Gothicum [Ibid., tom. II, col. 42.] , et Gotho-Hispanum Francisci Pisæ [Ibid., tom. I, col. 1055.] , et in Breviarium Gothicum fuit relatus, non prætereat lectorem eum ibi apparere inter sanctos cujus officium est minus celebre; neque in hymno Breviarii [Ibid., tom. II, col. 1238.] subindicari eum fuisse Hispanum. Quapropter nemo prudens Ruinartium, nolentem causam de S. Marcelli natalibus dirimere, facile culpabit. Haud minore alacritate scriptores de ejus vera falsave cognatione jam certant.

[16] [non videtur fuisse maritus S. Nonæ] Lucas, sæculo XIII episcopus Tudensis, ad Hispaniæ excellentiam efferendam, viros suæ patriæ sanctimonia claros recensens, ait: Quæ patria vel quæ civitas ut Legio urbs Hispaniæ tale quid protulit, quæ Christi martyrem Marcellum centurionem, cum beatissima uxore Nona et duodecim filiis centurionibus et Christi martyribus edidit: quorum sanguine et fide plebs catholica roboratur. Nomina eorum hæc sunt, Claudius, Lupercus, Victoricus, Facundus, Primitivus, Emeterius, Celedonius, Servandus, Germanus, Faustus, Januarius et Martialis [Chronicon Mundi, in Hispania illust., tom. IV, pag. 2.] . Hunc scriptorem secuti sunt Nonius [Ibid., Hispania, pag. 434.] , qui suorum dictorum S. Isidorum vadem perperam facit, Resendius [Breviarium Eborense anni 1548, col. 1630.] , Marineus Siculus [Hisp. illust., tom. I, pag. 333.] , Alphonsus Venerus, Joannes Vasæus [Ibid., pag. 649.] , Ambrosius de Morales [Viage a los reynos de Leon, etc., pag. 56 et seq., edit. Henrici Florez.] , Gonsalvus Davila [Teatro ecl., tom. I, pag. 365.] , Baronius [Annal., ad annum 298, num. IX.] , Mariana [Hist. de Espana, tom. II, lib. IV, cap XII, pag. 73, edit 1785.] , Padilla [Hist. eccl., tom. I, cent. IV, pag. 180.] , Huerta [Anales de Galicia, tom. I, pag. 185 et 192.] , Villegas [Flos sanctorum, pag. 380 et seqq.] , Ribadeneira, Rosweidus [Rosweide, Legende der Heyligen, tom. II, ad diem 30 oct.] aliique plures. Quam opinionem suo calculo probare noluerunt decessores nostri, explicantes Acta SS. Emetherii et Cheledonii [Acta SS., tom. I Martii, pag. 229.] , SS. Fausti, Januarii et Martialis [Ibid., tom. VI Octob., pag. 188] , SS. Germani et Servandi [Ibid., tom. X Octob., pag. 26.] martyrum Hispanorum. Enimvero in antiquis monumentis historicis iisque sinceris et Ruinartianis quæ exstant de SS. Servando, Fausto, Januario, Martiali, Emetherio, Cheledonio, Facundo et Primitivo [Risco, España Sagrada, tom. XXXIV, pag. 390 e seqq.] , nusquam deprehendi eos SS. Marcello et Nona esse genitos. Nec feruntur inter se fuisse fratres, si tamen excipias SS. Emetherium et Cheledonium, quos germanos Prudentius [Cfr Peristephanon, hymnus I, apud Migne, Patrol. lat., tom. LX, col. 285. Cfr. col. 362.] dixit.

[17] [et pater duodecim centurionum martyrum.] Haud me latet jam sæculo IV [Cfr. Prudentius, ibid., col. 288. Ruinart, Acta sincera, præf., pag. 4.] multa SS. martyrum Hispanorum Acta malitia persecutorum excidisse, ac potuisse originem cognationemque SS. Marcelli, Nonæ, Claudii, Luperci, Victorici, aliorumque novem martyrum traditione populari et ecclesiastica posteris tradi: sed huic sententiæ non pauci opponent, ægre intelligi quomodo, si his sanctis tantum decus fuerit, illa eadem laus nec in Actis genuinis superstitibus, nec in hymnis Mozarabicis fuerit inscripta. Prætereo sententiam Lucii Marinei et aliorum aliquot, minus verisimiliter dicentium e duodecim filiis sancti Martielis seu Marcelli, undecim cum patre Martiele uno die martyrium passos esse acerbissimum: siquidem hæc adjuncta adeo memorabilia in Actis SS. Marcelli, Fausti aliorumque jam indicatis prorsus silentur: quum contra alia multo minus relatu digna tradantur memoriæ. Eadem de causa commentum olet quod refert Lucas Tudensis, scilicet duodecim filios S. Marcelli ad exemplum sui patris fuisse omnes centuriones [Cfr. Eusebius, Hist. Eccl., lib. VIII, cap. IV, pag. 616, edit. Laemmer; Lamy, de eruditione Apost., V° Milites, pag. 295 et seqq., edit. Florent. 1766.] . Quibus disputatis, reliquum est ut de sancti viri cultu disseramus.

[18] [Colitur die 30 octobris,] Nescimus, quemadmodum et de multis aliis antiquis martyribus dicendum foret, quibusnam honoribus S. Marcellus primis temporibus post suum gloriosum in terris triumphum fuerit cohonestatus. Non tamen incredibile est ei cultum ecclesiasticum statim fuisse tributum; certe tanti fuit meriti ejus certamen apud Christianos, ut sibi Acta præsidialia comparaverint, ea exordio et epilogo auxerint, nec perire passi sint. Verum beati centurionis nomen in antiquissimis martyrologiis aut kalendariis frustra quæreres, ita ut Sollerius affirmare non dubitaverit auctorem martyrologii Parvi Romani (qui inter vivos fuit, ut ille idem opinatur, sæculo VIII) primum fuisse martyrologum qui memoraverit ad III kal. octobris S. Marcellum, hisce verbis: Tingitanæ Marcelli centurionis et martyris [Martyrologium Adonis, pag. XXXVI, edit Georgii.] . Hunc sequitur Ado dicens: Civitate Tingitana, passio sancti Marcelli centurionis, qui capitis abscissione martyrium consummavit, sub Agricolao agente vices præfectorum prætorio [Ibid., pag. 552.] . Quam laudem eidem martyri tribuit Usuardus, excepto quod loco Tingitana et Agricolao scribit Tingitina et Agricolano [Sollerius, Martyrologium Usuardi, pag. 637.] . Wandelbertus quoque S. Marcelli laudem celebrat, addens (nescivit Sollerius [Ibid.] quonam jure) eum sanctorum martyrum Africæ ducentorum viginti, hac die in Usuardo inscriptorum, fuisse antesignanum. Accipe poetæ carmina:

Terno Marcellus, Christi galeatus amore,
Centuriam cœlo dignam geminamque sacravit,
Martyribus bis centum et bis denis comitatus [Martyr., apud Migne, Patrol. lat., tom. CXXI, col. 616.] .

Præterea legitur in antiquo Martyrologio Fuldensi, quod Dominico Georgio visum est scriptum sæculo X [Martyrologium Adonis, pag. XV et 672.] , eadem enunciatio ut apud Adonem, modo excipias martyrem vita privatum fuisse sub Agricolao vicario præfectorum prætorio: de qua re nihil in codice Fuldensi.

[19] [sed etiam die 29,] Sanctum centurionem quoque memorant antiqua martyrologia mss., quorum verba recitat Franciscus Maria de Aste [In Martyrologium Romanum disceptationes, ad diem 30 octobris, pag. 490. Cfr. Acta SS., tom. II Martii, Martyr. Bedæ, pag. XXXVI.] : Divionense, Romanum Barberinianum, Atrebatense S. Mariæ, Tornacense S. Martini, et Lætiense S. Lamberti. Item Kalendarium Palatino-Vaticanum sæculi circiter XII, uti opinatur Georgius [Ad calcem Martyrol. Adonis, pag. 708; cfr. pag. XIX.] . Sæculo XVI Maurolycus, non secus quam auctores Martyrologii Romani, fere eadem verba quæ Ado usurpat; addit tamen Maurolycus: S. Marcellum secuti sunt filii undecim et uxor Nonia cum filio parvo, in lacum mersa, apud Legionensem urbem Hispaniæ. Diversa est Galesinii enunciatio [Cfr. Moreri, Le grand Diction. Hist. V° Galesini, tom. V, col. 1759.] : In urbe Tingitana, ait hic auctor, sancti Marcelli centurionis: qui multis exantlatis pugnæ pro fide suscepta laboribus, demum, capite præciso, martyrium explevit. Omitto alia plura martyrologia minoris momenti, in quibus pariter S. Marcelli memoria ad diem 30 octobris recolitur. Sed addendum est olim in Ecclesiis Toletana, Placentina, Hispalensi, Eborensi, Segobiensi, Palentina, Pampelonensi et Legionensi, quas secutus est cardinalis Quignonius in suo Breviario Romano, festum S. Marcelli die 29 octobris fuisse celebratum [Cfr. Tamayus, Martyrologium Hispanicum, tom. V, pag. 670; España Sagrada, tom. XXXIV, pag. 349; Breviarium Eborense anni 1548.] . Mozarabes [Liturgia Mozarabica, tom. I, col. 1055, tom. II, col. 42, 1238.] vero, uti et Ado et Usuardus, diem 30 octobris prætulerunt. Cultum itaque sancti martyris antiquitus extitisse non tantum in Hispania, sed etiam in aliis regnis, perspicuum est.

[20] [hodie maxime in diœcesi] Hodiernum vero cultum S. Marcelli in diœcesi Legionensi, in literis magna humanitate ad me datis die 14 julii anni 1879, reverendissimus et illustrissimus Dominus Saturninus istic episcopus, explicat hisce verbis: S. Marcellus colitur velut principalis patronus in civitate Legionensi, sub ritu duplici primæ classis cum octava, duplicique majori in tota diœcesi, die 29 octobris: qua die fit ejus memoria in kalendario diœcesano; quamvis in civitate post quorumdam festorum suppressionem a S. Sede decretam, ejusdem S. Marcelli festum transferatur in postremam dominicam octobris… In codice diœcesano proprias habet lectiones primam et secundam nocturni II, reliquis et Missa desumptis ex communi unius martyris.

Hæ sunt duæ lectiones de quibus dignissimus præsul:

II NOCTURNI LECTIO I. Marcellus, Legione in Hispania natus, nobilis genere, sed fide nobilior: pater, non tam carne quam spiritu, duodecim illustrium martyrum Claudii, Lupercii, Victorii, Facundi, Primitivi, Fausti, Januarii, Martialis, Emetherii, Celedonii, Servandi et Germani, centurio sub Diocletiano principe militavit. Is, cum cæteri omnes in natali die imperatoris in profanis illis conviviis epularentur, atque idolis imperatoriæque statuæ thus adolerent, tam impium facinus (ut christianum hominem decebat) execratus, militiæ insignibus, vite scilicet et cingulo, rejectis, se deinceps Christo regi æterno militaturum, non imperatoribus, a quibus milites surdis et mutis idolis sacrificare compellebantur, libera constantique voce testatus est.

LECTIO II. Stupefacti vero milites hæc audientes, illum tenuerunt, et quæ viderant quæve audierant, Astasiano Fortunato, præsidi legionis Trajanæ, cujus ille centurio erat, nunciarunt: qui eum mox in carcerem detrudi mandavit. In judicium vero, expletis epulis, evocatus, cum Astasiano constantissime respondisset, sibi, quod christianus esset, non licere amplius sub imperatoribus, dictam ob causam, nisi Christo Domino militare, ab eo in Mauritaniam Tingitanam ad Aurelianum Agricolam, præfecti prætorio vices agentem, missus est: qui, cum eum in christiana religione firmissimum cerneret, quem a Christi cultu avocare non potuit, capite plecti jussit. Ejus corpus fideles qui aderant, eo in loco ubi passus, sepeliendum curarunt: quod deinde Legionem translatum in ecclesia sui nominis conditum est.

[21] [et in urbe Legionensi.] Scribit quoque ad nos Ill. et RR. episcopus Legionensis: Ipsius (S. Marcelli) festum magna pompa et populi frequentia, prædicta die, celebratur a capitulo cathedrali in parochiali ecclesia ejusdem S. Marcelli nuncupata. Non minus solemniter celebratur in eadem ecclesia, feria tertia paschatis Resurrectionis, translatio ejus reliquiarum ex civitate Tingitana in hanc Legionensem. Addit: S. Marcello dicata extat in hac civitate ecclesia hodie parochialis, monastica olim, et capella superædificata super domus solum qua sanctus natus est et vixit; licet enim capella hæc non nisi nomine Christi, vulgo “de la Victoria” dicti, dignoscatur, considerari tamen potest S. Marcello dicata, siquidem erecta fuit occasione desumpta ex victoria, quam de hostibus sanctæ fidei Christus obtinuit in persona S. Marcelli. Nosocomium quod nunc temporis dicitur S. Antonii abbatis, erectum anno 1096, in primordiis S. Marcelli nomen gestabat. Orphanotrophium etiam, anno 1855 conditum, hunc sanctum patronum sibi elegit. Atque hæc de cultu sancti Marcelli in diœcesi Legionensi. Verum omittere non licet beatum martyrem ab anno 1581 per universam Ecclesiam coli, non quidem officio liturgico, sed translatione nominis in Martyrologium Romanum; ubi ad diem 30 octobris legitur: Tingi in Mauritania passio sancti Marcelli centurionis, qui capitis abscissione martyrium complevit sub Agricolao agente vices præfecti prætorio. Jam de sancti martyris reliquiis.

[22] [Translatus fuit Legionem anno 1493.] Sacræ S. Marcelli exuviæ in urbe Tingitana sepulturæ fuerunt datæ, nec in alium locum, appropinquantibus Mahumetanis, delatæ. Qui infensissimi Christianorum hostes, capta circiter anno 669 Tingi [Morcelli, Africa christiana, tom. III, pag. 392; Hœfer, Afrique Australe, Orientale, Centrale, empire du Maroc, pag. 316 et seqq.] , venerandis beati martyris ossibus nihil detrimenti intulerunt, eaque integra Lusitani, post occupatum anno 1471 idem oppidum, repererunt. Rebus ita sese habentibus, Gomesius de Isla, presbyter Legionensis, Tingim perrexit, suaque industria corpus S. Marcelli Legionem transferendum ibique in ecclesia parœciali, ei sacra, super aram majorem deponendum curavit. Cui solemnitati, die 29 martii anni 1493 celebratæ, Ferdinandus rex Castellæ et Legionis cum sua aula interfuit, uti constat ex documento antiquo eoque sincero in Hispania Sacra juris publici facto [España Sagrada, tom. XXXVI, pag. 257 et seqq.] . Ex quo usque ad nostram ætatem cultus sacrarum reliquiarum S. Marcelli quam maxime floruit. Hodie, ut olim, in ecclesia ipsi sancto martyri sacra domicilium habent.

[23] [Cultus S. Cassiani est antiquissimus.] Haud minus certus, licet non adeo celeber, dicendus est cultus S. Cassiani: cui tamen (quod defuit S. Marcello) contigit, ut a Prudentio celebraretur [Opp., Peristephanon, col. 364, edit. Migne.] . Hic enim pientissimus poeta, quasi præteriens, Tingitano oppido de sancto exceptore gratulatur, hoc versu hymni IV:

Ingeret Tingis sua Cassianum.

Laudatur similiter a multis martyrologis, qui ejus festum ad diem 3 decembris, sermone plerumque diverso, suis laterculis inscripserunt. Certe in Martyrologio Hieronymiano Lucensi legitur: Et in Tingi Cassiani. Quæ declaratio in omnibus Hieronymianis martyrologiis, ait Sollerius [Martyrologium Usuardi, pag. 718.] , diserte ponitur, quamvis nonnihil luxatum et depravatum sit nomen tum sancti, tum loci martyrii. Verum a Martyrologiis Romano Parvo, Bedæ et Flori S. Cassiani nomen omnino abest. Ado vero, quem, quod adeo sit jejunus, Sollerius suspicatur non vidisse sancti martyris Acta, scribit: Tingi, metropoli Mauritaniæ Tingitanæ, natalis sancti Cassiani martyris gloriosi. Animadvertendum est hæc reperiri in editione Rosweidi, qui usus est tribus codicibus, nempe ecclesiæ S. Pantaleonis prope Coloniam, abbatiæ Everbodensis juxta Sichem, et Petri Scriverii: quem præsertim bonæ notæ fuisse asserit idem Rosweidus [Vetus Roman. Martyr. et Adonis Martyr., pag. 30.] . Ast Georgius [Martyrologium Adonis, Præf., pag. IX et 612.] laudationem multo prolixiorem exscripsit e tribus codicibus 511, 512, 514 Bibliothecæ Vaticanæ, olim Reginæ Sueciæ: quorum codicum primus videtur esse sæculi XI, duo alii sæculi XII. Quæ laus his concepta est verbis: Tingi metropolim (sic) Mauritaniæ Tingitanæ, natalis sancti Cassiani, qui exceptoris diu gerens officium, tandem cœlitus inspiratus, execrabile duxit, Christianorum neci deservire cruentus: unde renuntians eidem officio, sub Christiana confessione triumphum meruit obtinere martyrii. Eadem apud Usuardum [Sollerius, Mart. Usuardi., pag. 718.] . Sancti martyris meminit et Rabanus [Opp. Rabani, tom. IV, Martyr., col. 1182, edit. Migne.] , eum perperam nominans presbyterum. Anno 1567 et sequentibus Maurolycus, anno 1578 Galesinius, et postea editores Martyrologii Romani, vulgo Baroniani, S. Cassiani præconium, ab Usuardino parum diversum, in suos libros transtulerunt. Ex qua brevi disputatione perspicuum est, a primis Ecclesiæ temporibus ad nostrum usque ævum, S. Cassianum inter sanctos martyres fuisse numeratum et cultum. Jam S. Marcelli Acta cum codicibus Baroniano et Parisiensi collata, proferimus juxta Ruinartianam editionem.

PASSIO S. MARCELLI
ex Actis sinceris Martyrum Ruinartii, collatis cum Actis mss. bibliothecæ Reipublicæ Parisiensis et cum editione Baroniana.

Marcellus, centurio, martyr Tingi in Africa (S.)

BHL Number: 5253

EX IMPR. ET MSS.

CAPUT UNICUM.
Cur S. Marcellus centurio coram judice steterit. Ejus martyrium.

[S. Marcellus, centurio, quum projecisset insignia militaria,] (a In civitate Tingitana, procurante Fortunato præside, advenit natalis dies imperatoris b. Ibi cum omnes in conviviis epularentur, atque sacrificarent, Marcellus quidam ex centurionibus legionis Trajanæ c, profana reputans illa convivia, rejecto etiam cingulo militari coram signis legionis, quæ tunc aderant, clara voce testatus est, dicens: “Jesu Christo regi æterno milito.” Abjecit quoque vitem et arma, et addidit: “Ex hoc militare imperatoribus vestris desisto, et deos vestros ligneos et lapideos adorare contemno, quæ * sunt idola surda et muta. Si talis est conditio militantium, ut diis et imperatoribus sacra facere compellantur: ecce projicio vitem d et cingulum; renuntio signis, et militare recuso.” Stupefacti sunt autem milites ista audientes: tenuerunt eum et nuntiaverunt Anastasio * Fortunato præsidi legionis e. Qui jussit eum conjici in carcerem. Finitis autem epulis, residens in consistorio præcepit introduci Marcellum centurionem.) Introductoque * Marcello ex centurionibus Astasianis * introduci f. (Anastasius) Fortunatus præses ei dixit: “Quid tibi visum est, ut contra disciplinam militarem te discingeres et baltheum (ac) vitem * projiceres?” Marcellus respondit: “Jam die duodecimo kalendarum augustarum apud signa legionis istius, quando diem festum imperatoris * celebrastis, publice clara voce respondi me Christianum (esse) et * sacramento huic * militare non posse, nisi Jesu Christo filio Dei Patris omnipotentis.” (Anastasius) Fortunatus præses dixit: “Temeritatem tuam dissimulare non possum, et ideo referam * hoc imperatoribus et cæsari g. Ipse * (sanus) transmitteris ad dominum meum Aurelium * Agricolanum **, agentem vicem præfectorum prætorio h, prosequente Cæcilio arva officialia i.”

[2] Die tertio kalendarum novembrium Tingi * inducto Marcello ex centurionibus Astasianis, ex officio dictum est: “Marcellum ex centurionibus Fortunatus præses ad potestatem tuam transmisit. Præsto est epistola super nomine * ejus, quam **, [morte muletatus fuit.] si præcipis, recito.” Agricolanus dixit: “Recitetur.” Ex officio * dictum est: “Tibi domine Fortunatus, et reliqua k. (Miles hic, rejecto cingulo militari, Christianum se esse testatus, coram omni populo in deos et in Cæsarem multa blasphema locutus est. Ideo eum ad te direximus, ut, quod ex eodem claritas tua sanxerit, jubeas observari.”) Recitatis * (itaque litteris) Agricolanus dixit: “Locutus es hæc * apud Acta præsidis? *” Marcellus respondit: ** “Locutus sum.” Agricolanus dixit: “Centurio ordinarius l militabas?” Marcellus respondit: “Militabam.” m Agricolanus dixit: “Quo furore accensus es, ut projiceres sacramenta, et talia loquereris?” Marcellus respondit: “Furor nullus est in eis qui timent Dominum.” Agricolanus dixit: “Singula hæc locutus es quæ (in) Actis præsidialibus continentur? *” Marcellus respondit: ** “Locutus sum.” Agricolanus dixit: “Projecisti arma?” Marcellus respondit: “Projeci. Non enim decebat * Christianum hominem molestiis sæcularibus militare, qui Christo Domino * militat.” Agricolanus dixit: “Ita se habent facta Marcelli, ut hæc disciplina debeant vindicari.” Atque ita (dictavit sententiam): n “Marcellum *, qui centurio ordinarius militabat; (qui) abjecto publice sacramento polluisse se dixit; et insuper apud Acta præsidialia * alia verba furore plena deposuit, gladio * animadverti placet.” Cum ad supplicium duceretur, dixit Agricolano: “Deus tibi benefaciat. o” Sic (enim) decebat martyrem ex hoc mundo discedere p. (Et his dictis, * capite cæsus occubuit pro nomine Domini nostri Jesu Christi, qui est gloriosus * in sæcula sæculorum. * Amen.)

ANNOTATA.

a Omnia verba vel singularia vel continuata quæ uncinulis comprehenduntur, in codice ms. Parisiensi desunt: quæ vero in hoc codice a Ruinartiana editione discrepant, litera P indicantur; item nota B, lectiones variantes editionis Baronianæ.

b Natalis dies imperatoris hic interpretandus non est, si fides Pagio [Critice Baronii, ad annum 298, num. III.] habetur, genuinus imperatoris Maximiani Herculii natalis, sed natalis ejus imperii. Alii scriptores plerique opinantur designari genuinum natalem imperatoris, quum aperte in Actis perhibeatur, et nihil indicet hic agi de die natali imperii. Quæ sententia verisimilior videtur.

c Legio Trajana: hæc desunt in altero codicum quos adhibuit Ruinartius, nimirum Silvæ-Majoris. Quænam fuerit hæc legio non plane constat, quum non unam conscripserit Trajanus, uti ex Dione Cassio collegit Franciscus Robortellus, in Dissertatione de Legionibus Romanorum [Apud Grævium, Thesaur. Antt. Roman., tom. X, col. 1470. Cfr. Baronius, ad annum 176, num. XVIII. Böcking, Notitia dignit. in Oriente, pag. 68, 75, 296. Mommsen und Marquardt, Röm. Alterth., tom. V, pag. 435 et seqq.] . Sed hic significari putant aliqui legionem septimam geminam [Gams, Kircheng. von Span., tom. I, pag. 289.] .

d Vitis erat, inquit Baronius [Baronius, Ann. eccl., ad annum 298, num. III. Mommsen et Marquardt, Römische Alterthümer, tom. V. Röm. Staatsverwaltung, pars II, pag. 363, Lipsiæ, 1876.] , insigne centurionum, quam manu gestarent, et qua in delinquentes milites animadverterent, uti ex Juvenali, Plinio, Macro et Tacito ostendit. Maffeus vero centurionem Festum cum sui muneris insignibus expressit [Museum Veronense, pag. CXXI, num. 4.] .

e Præses legionis: perspicuum est agi hoc loco de præside legionis militaris. Attamenscriptores Hispani aliquot hæc verba pro præside oppidi Legionis perperam acceperunt [Tillemont, Mémoires, tom. IV, pag. 770. Cfr. Gams, Kirchengesch. von Spanien, tom. I, pag. 234.] .

f Hæc verba: Marcello ex centurionibus Astasianis introduci desunt apud Baronium.

g Imperatoribus, id est, Diocletiano et Maximiano Herculio, et Cæsari Constantio Chloro, in cujus potestate erant Britannia, Gallia et Hispania.

h Agens vicem præfectorum prætorio; siquidem munere præfecti prætorio fungebatur, ipsi summum jus in milites erat [Cfr. Baronius, ad ann. 298, num. VI.] .

i Prosequente Cæcilio arva officialia: hæc desunt in editionibus Surii et Baronii; quæ post prætorio ita pergunt: Mittitur sub custodia Marcellus centurio in Mauritaniam Tingitanam, ad Aurelianum Agricolaum. Sequuntur Acta Marcelli Tingi in Mauritania coram Aureliano Agricolao, die tertio kalendarum novembrium. In civitatem Tingitanam introducto Marcello ex centurionibus, ex officio dictum est: Anastasius Fortunatus, præses legionis, Marcellum ex centurionibus præsentem ad tuam potestatem transmittit.

k

Tibi Domine Fortunatus et reliqua omissa fuere a Baronio et desunt in codice Silvæ-Majoris: contra in Actis Legionensibus tota extat epistola. Quam cum etiam exhibeat brevissima Passio Madritensis, de qua jam egimus in Commentario prævio, hanc licet mendosam et mutilam edimus. Fausto et Gallo consulibus, die V kalendarum agustarum … ducto Marcello ex centurionibus Astulanus Fortunatus præses dixit: “Quid tibi visum est, ut contra disciplinam militarem discingeres, et balteum, et spatam, et victum [Note: ] [lege vitem] projiceres?” S. Marcellus: “Jam tibi duodecimo kal. die agustarum, quando diem festum imperatoris nostri celebrastis, clara voce respondi me christianum esse, et huic officio militare non posse, nisi Jesu Christo, filio Dei omnipotentis.” Fortunatus præses dixit: “Temeritatem tuam dissimulare non possum, et ideo perferam hæc ad aures dominorum nostrorum agustarumque cæsarum. Ipse sane transmitteris ad auditorium domini mei Agriculani. Manilius Furtunatus Agriculano suo salutem. Die felicissimo acto orbe beatissimo natalis genuini dominorum nostrorum eorumdem agustarumque cæsarum, cum solemne celebremus, Domine Aureli Agriculane, Marcellus centurio ordinarius, nescio qua correptus [amentia], se ultro discinxit balteum, spatam et vitem, quam gerebat, projiciendum esse arbitratus est, ante ipsa principia dominorum nostrorum. Quod factum necesse habui perferre ad potestatem tuam, etiam et ipsum esse transmissum.” Fausto et Gallo consulibus, sub die tertio kal. novembrium, Tingi, in Marcello ex centurione Astulani, ex officio dictum est: “Fortunatus præses Marcellum ad tuam potestatem transmisi. Præsto est. Offeratur Magnitudini tuæ, et epistola de nomine [ejus] …, quam, si præcipis, recitemus.” Agriculanus dixit: “Recitemus.” Quibus recitatis, Agriculanus: “Locutus es quæ actis inserta?” Marcellus dixit: “Locutus sum.” Agriculanus: “… Hæc locutus es?” Marcellus: “Locutus sum.” Agriculanus: “Centurio ordinarius [militabas?] Marcellus sanctus dixit: “Militabam” Agriculanus dixit: “Quomodo [deceptus es] ut projiceres [balteum] et talia sequeris?” [Note: ] [lege loquereris]

Quibus Actis hanc annotatiunculam adscripsit noster Cuperus [Mss. Reg. bibl. Bruxellensis, num. 8926.] : Ex codice in-folio pergameno, ligato in ligatura rubra bibliothecæ regiæ Madritensis, ex scrinio philosophi, num. 9.

l Quinam vocati fuerint Centuriones Ordinarii exponit Vegetius [Cfr. Mommsen et Marquardt, Handb. der Röm. Alterthümer, tom. cit., pag. 447.] .

m Verba: Agricolanus dixit: “Centurio ordinarius militabas?” Marcellus respondit: “Militabam.” desunt in editione Baroniana et in codice Silvæ-Majoris.

n Apud Baronium et Surium: Atque ita Agricolaus in Marcellum Centurionem dictavit hanc sententiam: In Marcellum.

o Dixit Agricolano: Deus tibi benefaciat. Quæ verba occurrunt in codice ms. Silvæ-Majoris, quo usus est Ruinartius, non tamen in codice Colbertino, quem quoque præ manibus habuit.Ibi enim hæc verba leguntur: Dixit: Auriculane, Deus tibi bene ne faciat. Apud Baronium vero: Dixit Agricolaus: Nec tibi Deus benefaciat, et apud Surium: Dixit Agricolanus: Ne tibi Deus benefaciat. Verba, prout ea protulit Baronius, explicat Tillemontius quasi S. Marcellus Agricolano non mala imprecatus esset, sed prædixisset, Deo inspirante, pœnas quæ eum manerent. Quæ Tillemontii interpretatio non videtur spernenda.

p In Actis Parisiensibus: Sic decebat Marcellum martyrem gloriosum ex hoc mundo recedere.

* quia cod. Silvæ-Majoris.

* Astasiano B.

* Inducto P.

* Astisianis codd. Colbert. et Silvæ-Majoris.

* vittæ P.

* vestri add. P.

* om. B.

* hinc B.

* perferam B

* et ipse P.

* Auriculanum P. et cod. Colbert. Aurelianum B.

* * Agricolaum et sic deinceps B.

* Tengi P.

* nomen B.

* * quem P.

* ex officium P.

* quibus recitatis P., recensitis B.

* quæ recitantur P.

* præsidialia B.

* * dixit B.

* recitantur P.

* * dixit B.

* oportet B.

* om. B.

* In Marcello P.

* tribuni B.

* om. B.

* Et his dictis om. B.

* benedictus B.

* om. B.

HYMNUS S. MARCELLI MARTYRIS
ex breviario gothico hispano.

a

[S. Marcellus terrena spernens,] Martyris festum rutilat, beati
      Ecce Marcelli: populi venite,
      Carminis Deo resonemus hymnum
            Voce sub una.
Mores doces * cives, populos sequaces,
      Indui Christum, fugere caduca,
      Spiritus probra studio domare
            Tempore toto.
Abnuit pompas, refugit honores;
      Atque dum miles haberetur atrox,
      Cominus cessit manibus habita
            Regia jussa.
Arripit mentis gladium, dicato
      Munere pollens Domini tonantis
      Terrea tranat celeri volatu
            Omnia vincens.
[et soli vivens Christo,] Rite compunctus animum perarmat;
      Spiritu doctus superat profanum
      Judicem, verbis placidus, cruorem
            Fundere gliscens.
Rectus ab hinc famulus tonantis
      Mentis insistit precibus vigore:
      Novit et vota Dominus, et reddit
            Mente potenti.
Celsos honores et opes fugaces
      Spernit, effulgens animi nitore;
      Votaque Christo celebrans, retentat
            Pectore grates.
Cœlica mente, religione mallens
      Fieri civem, dicat hic se totum
      Æthere tonanti, jugiter manenti
            Omne per ævum.
Ecce, qui jussus patriam tueri,
      Arma projecit, Domini se servum [ob arma projecta occiditur,]
      Gliscit æterni, resonans dicata
            Carmina Christo.
Exinde exclamat rabidus tyrannus:
      Iste Marcellus, mea qui præcepta
      Temnit, et arma putat abneganda b,
            Morti ne detur?
Læta Marcelli famuli beati
      Inde vox cœpit resonare Christum;
      Et bene truci veniat ut ipsi
            Præsidi poscit c.
Laus enim non est, quæriturque verbis *,
      Martyr resonat merito cruoris,
      Sermo nil potest, animus rependat
            Munera laudis.
[in cœlo magnam mercedem recepturus:] Licet hic sensus maneat acutus,
      Mentis et vigor habeatur omnis;
      Quod tamen sanctis datur in futuro
            Tempore munus!
Loqui nec ullus valet umquam homo
      Carne vestitus fragili, beandus
      Claustra cum carnis liquerit, resurgens
            Judice Christo.
Vocibus ergo placidis rogamus
      Te, Deus, omnes, humilique mente,
      Dones defunctis requiem misertus,
            Gaudia vivis.
Ut sine culpa famuli, beati
      Festa Marcelli celebremus, una
      Teque laudemus pariter per ævum
            Dulcibus hymnis.
[ubi noster sit patronus!] Sic tuæ plebi veniam canenti
      Proroga; ut nostra scelera dimittas,
      Testis et prece reseres Marcelli
            Abdita cœli.
Sit honor una, Pater alme semper,
      Et tibi Christo, pariterque dona
      Cuncta qui cingis, Deus unus extans
            Sæcla sæclorum. Amen.

ANNOTATA.

a Secuti sumus in hymno edendo Franciscum Antonium Lorenzanam, archiepiscopum Toletanum [Liturgia Mozarabica, tom. II, col. 1238, edit. Migne.] .

b His versibus indicatur sanctus centurio morti fuisse traditus, quod arma projiciens militiam deseruerit. Quod argumentum in Commentario prævio, num. 3, explicuimus.

c Memorat poeta verba quibus S. Marcellus, pœnam capitalem subiturus, alloquitur vicarium præfecti prætorio, Deus tibi benefaciat: de qua sententia supra egimus.

* lege docet

* lege quæritur quæ verbis

PASSIO S. CASSIANI
ex Actis sinceris Martyrum Ruinartii.

Marcellus, centurio, martyr Tingi in Africa (S.)

BHL Number: 1636

EX IMPR.

CAPUT UNICUM.
Quid egerit S. Cassianus in causa S. Marcelli centurionis. Ejus martyrium.

[S. Cassianus, exceptor in causa S. Marcelli, martyr occubuit.] Cum beatissimus Cassianus Aureliano Auriculano a agenti vices præfectorum prætorio militaris exceptor b, eo tempore quo sanctum martyrem [Marcellum] auditurus erat, ejusdem parebat officio c. Inducto itaque Marcello ex centurionibus Astasianis Tingi, tertio kal. novembris die, multa et terribili eum voce, quasi judiciaria auctoritate a confessionis perseverantia Aurelianus Auriculanus depravare tentabat. Sed cum Marcellus beatissimus martyr, Christi se militem esse pro clamaret, summa auctoritate constantiæ molestiis sæcularibus militare non posse, ut jam multum * judicem judicantis crederent omnes esse Marcellum: contra Aurelius Auriculanus plena furoris verba depromeret. Quas cum sententias exciperet Cassianus, ubi devictum devotione tanti martyris Aurelium Auriculanum, capitalem vidit ferire sententiam, exsecrationem sui clara voce contestans, graphium et codicem projecit in terra. Quare stupente officio, ridente Marcello, tremefactus Aurelius Auriculanus exsiliens de sella decidit *, quare cum detestatione codices projecisset. Respondit beatissimus Cassianus, iniquam eum dictasse sententiam. Quem ut ne se amplius redargueret, statim jussit eum abripi, et in carcerem trahi. Riserat enim beatissimus Marcellus martyr, quia gaudebat præscius per Spiritum Sanctum, Cassianum in martyrio sibi comitem fieri. Qua quidem die summa cum exspectatione civitatis Marcellum beatissimum desideratum. * Nec longa tamen intercapedine temporis venerabilis Cassianus, id est tertio nonas decembris die, in eodem loco, in quo Marcellus fuerat auditus, introductus est, et iisdem fere responsionibus iisdemque sententiis, quibus sanctus Marcellus triumphum meruit obtinere martyrii, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, virtus et potestas in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Aurelianus Auriculanus in Actis S. Marcelli dicitur Aurelius Agricolanus.

b Lege: cum exceptor esset. Exceptor erat qui acta judiciorum scribebat in causis appellationum coram præfecto prætorio [Pitiscus, Lexicon Antiq. Roman., tom. I, pag. 741. Cfr. Mommsen und Marquardt, Röm. Alterthümer, tom. V, Röm. Staatsverwaltung, pars II, pag. 532, 541.] .

c Officium quid sit, dicemus infra, pag. 290.

* forte magis

* forte dixit

* forte Marcellus beatissimus .. finem obtinuit.

DE S. NONA MARTYRE LEGIONE IN HISPANIA

FORSAN CIRCA ANNUM CCCIII.

COMMENTARIUS CRITICUS.

Nona, martyr Legione in Hispania (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ Unica. Fuitne S. Nona S. Marcelli centurionis uxor, et mater duodecim martyrum? Ejus cultus.

Duo scriptores, præ reliquis antiqui, S. Nonæ laudes posteris tradiderunt. Prior Lucas Tudensis, sæculo XIII, oppidi Legionensis gloriam hisce verbis extollit: [S. Nona] Quæ patria vel quæ civitas ut Legio urbs Hispaniæ tale quid protulit, quæ Christi martyrem Marcellum centurionem, cum beatissima uxore Nona et duodecim filiis centurionibus et Christi martyribus, edidit, quorum sanguine et fide plebs catholica roboratur? Nomina eorum hæc sunt Claudius, Lupercus, Victoricus, Facundus, Primitivus, etc. [Hispania illustrata, tom. IV, Chronicon Mundi, pag. 2.] . Lucius Marineus Siculus, qui vixit adolescente sæculo XVI, de eadem sancta muliere traditionem non parum diversam exponit. Sanctus Martiel, inquit, et sancta Nona cives Legionis fuerunt et genere nobiles, qui filios habuerunt numero duodecim, christianæ religionis cultores sanctissimos; quorum undecim cum patre Martiele uno die martyrium passi fuerunt acerbissimum. Quos cum sancta Nona vidisset extinctos, unicum filium parvulum brachiis complexa, flexis genibus et multis perfusa lachrymis, Deum oravit, ut eam cum filio a vitæ periculis eriperet. Et cum hoc dixisset, repente lacus exortus est, qui statim matrem cum filio divinitus absorbuit, cujus aquam bibentes infirmi sanantur. Ubi Legionensis civitas circa lacum templum ædificavit, quod sanctæ Nonæ dicitur [Ibid., tom. I, De Rebus Hisp., lib. V, pag. 333.] .

[2] [non fuit uxor S. Marcelli centurionis,] Marinei narratio pluribus scriptoribus jure displicuit. Verisimilius Alphonso Villegæ [Flos Sanctorum, pag. 380, edit. 1583.] est beatam mulierem in lacum a persecutoribus fuisse projectam: quam sententiam, tamquam certam, Philippus Gandara [Palmas y triunfos etc. de Galicia, tom. I, pag. 310.] sequitur. Addo conjectura probabile esse, propter S. Nonæ merita, uti et aliis sanctis pluries accidit, lacus aquis virtutem sanandi ægrotos a Deo fuisse datam. Dein, ut ex disputatis pag. 278 apparet, minime certum est S. Nonam fuisse conjugem S. Marcelli centurionis. Sed quum a remotis temporibus scriptores Hispani, præsertim Legionenses, eam alicujus sancti Marcelli martyris uxorem, et duodecim filiorum martyrum matrem dicant, nec fingendum sit nihil ibi nisi falsa narrari, forsan non multum a veritate aberit, qui existimabit eam matrimonio alicui Marcello, martyri Legionensi, a sancto centurione diverso, fuisse junctam, atque ex eo plures filios genuisse, qui omnes vel fere omnes pro Christi religione mortem obierint. Quod si S. Marcellus Tingitanus pro quodam sancto martyre homonymo Legionensi fuerit putatus, non erit mirandum: nam ita in nominibus sæpe erratum fuisse, præsertim in regionibus a religionis Christianæ hostibus igni ferroque vastatis, [sed martyr, et, ut videtur, Legionensis.] pluries in nostro Opere fuit ostensum.

[3] Ex hac rerum perturbatione forsan quis inferet non constare S. Nonam inter martyres esse censendam, vel etiam fuisse inter vivos. Sed hujusmodi illatio omnino est rejicienda, maxime quod Legionenses ecclesiam ipsi sacram ædificarunt. Aliud enim est martyrium tulisse, aliud hoc vel illud martyrii genus complevisse. Equidem in singulis fere tomis Operis Bollandiani unus vel plures occurrunt sancti quorum martyrium ex traditione populari est certum; genus vero, tempus et adjuncta mortis aut ignota, aut dubia. Inter hujusmodi martyres S. Nonam esse referendam, nemo nisi temere infitias ibit. Nec quis timore afficiatur, propterea quod schola Higueriana multos sanctos Hispanos, qui numquam extiterunt, perperam finxerit: quos inter forsan S. Nona esset numeranda. Hic timor inanis est; nam hæc schola, utpote circa annum 1600 nata, nondum in lucem prodierat quando Lucas Tudensis, Lucius Marineus aliique S. Nonæ laudationem suis libris inscripserunt. Atque hæc de martyrio S. Nonæ. De tempore autem illius ne verbum quidem protulimus: nec nostra mens est ea de re disputationem suscipere, ne oleum et operam, deficientibus documentis, perdamus. At quum scriptores eam martyrium fecisse narrent eodem anno ac SS. Claudium, Lupercum aliosque, id est sub Diocletiano, ejus mortem ad annum circiter 303 referimus.

[4] [Ejus cultus explicatur.] Superest ut ostendamus S. Nonam, centum annis ante Urbanianum decretum anni 1634 et deinceps cultus ecclesiastici gloria fuisse decoratam, ac proin jure meritoque in hoc nostro Opere celebrari. Utique Officio ecclesiastico aut Missa, quum hujus rei vestigia nulla Hispani scriptores indigitent, eam fuisse cohonestatam, parum est verisimile. Sed est quoddam cultus ecclesiastici ei delati signum indubium, nempe in ejus honorem episcopalem civitatem Legionensem … templum ædificasse, quod S. Nonæ dicebatur anno 1533, circa quem annum Lucius Marineus suos de rebus Hispanis libros scribebat. Cujus ecclesiæ meminerunt Vasæus [Hisp. illust., tom. I, Hispaniæ Chronicon, pag. 649.] anno 1551 ferme describens Marineum, et anno circa 1592 Franciscus de Trugillo [España sagrada, tom. XXXIV, pag. 350.] , episcopus Legionensis, qui addit sodalitium quoddam sanctam martyrem singulari pietate prosequi. Qui scriptores, non secus ac Ambrosius Morales anno circiter 1572 [Viage, pag. 56 et seq., edit. 1765.] , Padilla anno 1605 [Hist. ecl. de España, tom. I, fol. 138.] , Philippus de Gandara circa annum 1670, Paulus a S. Nicolao [Antiguedades ecles. de España, pag. 261 et 264.] anno 1725, Franciscus Xaverius de Huerta [Anales de Galicia, tom. I, pag. 192.] anno 1733, aliique eam beatam aut sanctam nuncupant. Quibus omnibus aliquatenus præiverat Lucas Tudensis, sæculi XIII, uti jam monuimus, non ignobilis scriptor, S. Nonam vocans sancti Marcelli martyris beatissimam uxorem. Sed hæc quam maxime confirmantur literis, quas ad me scripsit die 14 julii anni 1879 illustrissimus ac reverendissimus dominus Saturninus Fernandus de Castro, episcopus Legionensis. S. Nonæ, inquit, effigies ostentatur in altari præcipuo ecclesiæ S. Marcelli, et in alio vetustiori altari, quod servatur in sacristia sacelli, vulgo “Christi de la victoria” nominati, et cujus antiquitas sæculum duodecimum saltem attingit, et in alio quoque altari sacelli extra civitatem in honorem ejusdem sanctæ erecti. Et infra: Sub titulo S. Nonæ invisitur hodie in hac civitate capella prope monasterium S. Claudii, in eodem loco erecta quo, prout pia traditio fert, eadem sancta ad cœlum migravit. Tandem his perspicuis verbis addit illustrissimus præsul, nostro ævo nulla vestigia cultus beatæ feminæ exhibiti in libris liturgicis reperiri (et hæc conjectura quoque erat nostra), vel etiam nullas sacras reliquias B. Nonæ superesse: quod nemo, qui misera fata antiquæ Ecclesiæ Hispanicæ noverit, mirabitur. De ea ad hanc diem agimus, quia ejus martyrium celebrat Arturus a Monasterio ad diem 30 octobris in Gynecæo: Legione in Hispania Tarraconensi, ait, Noniæ martyris, beati Marcelli uxoris: quæ pro confessione Christi capite plexa est. Ex quo fonte hauserit Arturus caput ei fuisse demptum, significare prætermittit.

DE SS. CLAUDIO, LUPERCO ET VICTORICO MARTYRIBUS LEGIONENSIBUS IN HISPANIA

ANNO CCCIII VEL CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Claudius, martyr Legione in Hispania (S.)
Lupercus, martyr Legione in Hispania (S.)
Victoricus, martyr Legione in Hispania (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ Unica. Cultus, Reliquiæ SS. Martyrum Claudii, Luperci et Victorici. Tempus martyrii et Acta.

In Kalendario monasterii Silos, in Hispanica diœcesi Burgensi, anni circiter 1045, cui nomen Martyrum Legium, [Cultus SS. Claudii et sociorum] ad diem 31 octobris proponitur festum SS. Claudii, Luperci et Victorici * MM. Christi. Item in Kalendario Mozarabico sæpius aucto et certe post sæculum XIII perfecto, quod cardinalis Ximenius Missali Mozarabico anni 1500 præfigi jussit, indicatur ad diem 30 octobris festum SS. Claudii et sociorum ejus [Acta SS., tom. VI Julii, Liturg. Hispan., pag. 87.] . Quo die in Missali jubentur presbyteri Mozarabici celebrare Missam et recitare Officium divinum de Communi plurimorum martyrum, in eorum honorem [Liturgia Mozarabica, tom. I, col. 13, 102 et 892; tom. II, col. 1343, edit. Migne.] . Pariter legimus in Martyrologio Romano ad eumdem diem: Legione in Hispania sanctorum martyrum Claudii, Luperci et Victorii, filiorum sancti Marcelli centurionis; qui in persecutione Diocletiani et Maximiani, sub Diogeniano præside, jussi sunt decollari. Addunt in notis subjectis ad hanc diem correctores illius libri, sese notitiam sanctorum pugilum a Breviario Eborensi apud Vasæum, et a Flore Sanctorum Hispanorum, mutuatos esse. Quin et Tamayus adjungit eorum certamen celebrari in breviariis antiquis Legionensi, Compostellano, Hispalensi, et Segoviensi, ad diem 30 octobris [Martyrologium Hispan., tom. V, pag. 677.] . Nec videtur hoc loco Tamayi fides in dubium revocanda, quum, quo anno 1658 suum Martyrologium Hispanicum scribebat, libri liturgici isti ante omnium oculos adhuc essent positi. Palenciæ quidem eorum festum agebatur die 24 octobris [España sagrada, tom. XXXIV, p. 357.] . Verum, modo Legionensem civitatem et totam diœcesim excipias, ubi sub ritu duplici agitur, dicendum videtur eorum festum in illis Ecclesiis fuisse suppressum, si quidem neque in Officiis propriis Compostellano anni 1641, aut Hispalensi anni 1641, nec in ordinibus divini Officii Compostellano et Segoviensi anni 1718, uspiam occurrunt [Ordo recitandi officium divinum generaliter in Hispania anno 1718.] . Sed et in Lusitania celebratum fuisse festum SS. Claudii et sociorum, liquet tum e Breviario Eborensi anni 1548, ubi die 31 octobris hujus diœceseos clerici officium novem lectionum in eorum honorem recitabant, tum etiam e Breviario Braccarensi verisimiliter anni 1634, in quo ad diem 30 octobris oratio ad eosdem sanctos martyres proponitur.

[2] [antiquissimus est in Gallæcia.] At quam antiquus et quam celeber trium martyrum fuerit cultus Legione et in Gallæcia vetere, ex hoc intelligitur, quod iis duo monasteria a temporibus valde remotis fuerunt sacra. Prius, in ipsa Legione, adeo vetus est, ut ejus exordia populares lateant, idque sæculo VI fuisse constructum existiment [Yepes, Coronica general de la orden de S. Benito, cent. prim., pag. 175 et seqq.; Mabillon, Acta SS. Ord. S. Benedicti, sæc. I, p. 304, edit. 1668; Annales Ordinis S. Benedicti, tom. I, ad annum 584, pag. 187, edit. Parisiis 1703; Acta SS., tom. II Martii, p. 60.] . Apud Hispanos enim viget traditio, in pluribus Breviariis consignata, istius monasterii abbatem S. Vincentium, et priorem S. Ramirum, simul cum duodecim monachis, catholicæ religionis causa, ab Arianis Suevis fuisse trucidatos circa annum 555, aut, ut aliis placet, circa annum 584. Alii vero monachi, teste Mabillonio, fuga sibi consulentes, in Galliciam se contulerunt; ac in diœcesi Auriensi condiderunt aliud itidem S. Claudii cœnobium [Mabillonius, Annales O. S. B., tom. I, ad ann. 584, num. 27, p. 187.] . Cujus tamen originem ad annum 928 refert Manriqius, addens illud aliquando SS. Martino, Sixto, Laurentio Claudioque fuisse sacrum, at paulatim solo SS. Martini et Claudii nomine appellatum [Annales Cisterc., tom. III, ad ann. 1182, cap. 6, pag. 128 et seqq.; Florez, España sagr., tom. XVII, pag. 30; Yepes, Coronica de san Benito, tom. IV, pag. 412; Leop. Janauschek, Originum Cist., tom. I, pag. 228.] . Legionensis, non vero Auriensis monasterii meminit Paschalis Madoz [Diccionario geografico, tom. X, p. 185.] , qui tamen describit vicum circa posteriorem hanc abbatiam conditum et San Clodio nuncupatum [Ibid., tom. XIII, pag. 468. Cfr. Miñano, Diccion. geogr., tom. XI, pag. 463.] . Subjicit idem auctor Legionense monasterium esse prorsus exstinctum. Quæ clades eo magis lugenda est, quod ibi, per plura sæcula, monachi servandis colendisque SS. Claudii et sociorum corporibus operam dederant, uti ex enarrandis rebus patebit. Fuit etiam S. Claudio dicata parochialis quædam ecclesia oppidi Valderas in diœcesi Legionensi. Præterea, ut ad me scripsit illustrissimus hodiernus episcopus Legionensis, sub SS. Claudii, Lupercii et Victorici martyrum advocatione confraternitas extitit, anno 1206 instituta ab associatione monetariorum Hispaniæ regnorum Legionis, Castellæ, Navarræ et Arragoniæ.

[3] [Eorum reliquiæ in ecclesia S. Claudii] Ut autem cultus erga SS. Claudium et socios non obliteraretur, multum adjuvit, quod homines Christianæ Religionis, uti scribitur in Actis Legionensibus infra disputandis, acceperunt corpora illorum post martyrium et cum honore sepelierunt ea … in uno loco, … ubi … sub eorum invocatione extructa fuit monachorum (Benedictinorum) ecclesia. Verum quum et Deus ibi propter Sanctorum interventum beneficia haud pauca hominibus posuisset, factum est ut eorum nomen in Legionensi regno quam maxime esset gloriosum. Quod non præteriit Ferdinandum Magnum, regem Castellæ et Legionis; qui studio flagrans extollendæ Legionensis ecclesiæ S. Joannis Baptistæ [Sandoval, Hist. de Castilla y de Leon, tom. I, pag. 51, edit. Madrit. 1792.] , quam ex lutea fecit lapideam, in ea corpus S. Isidori Hispalensis, ex hac urbe Legionem delatum, deposuit, adjungens etiam pene innumerabilem multitudinem reliquiarum multorum sanctorum, quas inter de ossibus SS. Claudii, Luperci et Victorici [Acta SS., tom. I Aprilis, pag. 359.] . Aliquanto post Joannes, episcopus Legionensis ab anno 1139 ad annum circiter 1181, simul et abbas Sancti Claudii, et priores S. Isidori et S. Marci, ut siccitatis et penuriæ cessationem a Deo impetrarent, supplicationem publicam in oppido Legionensi instituerunt, in qua honorificentissime portata fuerunt corpora S. Isidori aliorumque sanctorum. Sumpsit et abbas S. Claudii, ait scriptor, forsan Lucas Tudensis, corpora SS. Claudii, Lupercii et Victorici [Ibid., p. 361.] . Existimo tamen cultum S. Claudii sociorumque multum incrementi cepisse, ex quo eorum corpora, anno æræ Hispanicæ 1211 seu Christi 1173, ex humiliore loco ad altare majus ecclesiæ eis sacræ transtulit Hyacinthus cardinalis, legatus pontificius in Hispania, postea Cœlestinus III, adstantibus septem archiepiscopis et episcopis, duodecim abbatibus multisque clericis et laicis. Cujus solennitatis documentum sat antiquum, simul cum inscriptione, quam lector confectam sæculo XII ineunte merito arbitrabitur, infra edituri sumus.

[4] [aliisque in locis coluntur.] Ab anno vero 1834, quo Legionensis ecclesia S. Claudii e medio sublata fuit, requiescunt trium SS. Martyrum exuviæ in ecclesia ejusdem oppidi S. Marcelli. Ita ad me rescripsit illustrissimus episcopus Legionensis. Octodecim annis post translationem quam supra memoravi, id est anno Christi 1191, reconditæ fuerunt partes reliquiarum SS. Claudii, Luperci et Victorici, simul cum reliquiis aliorum sanctorum, in altari SS. Trinitatis sacelli S. Martini in Legionensi monasterio S. Isidori. Cujus rei nos certos facit inscriptio quam in Hispaniam Sacram transtulit Emmanuel Risco, affirmans eam in dicto sacello S. Martini servari. Est hisce concepta verbis:

Hæc sunt nomina Sanctorum, quorum reliquiæ in altari sanctæ Trinitatis sunt reconditæ, videlicet sancti Salvatoris, de Ligno Domini, de sepulcro Domini, beatæ Mariæ semper Virginis, sanctæ Annæ matris ejus, de capite sancti Johannis Baptistæ, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sancti Vincentii levitæ, sancti martyris Claudii, Luperci et Victorici, sancti Vincentii martyris, sanctæ Agnetis, sanctæ Doroteæ, sanctæ Engratiæ, de ilice sub qua Abraham stetit et aliorum plurimorum Sanctorum. Era MCCXXVIIII [España sagrada, tom. XXXV, pag. 371.] . Legimus præterea apud Ambrosium Morales [Viage a los reynos de Leon etc., pag. 131.] brachium, ut creditur, S. Claudii in monasterio S. Pelagii in Gallæcia fuisse olim honoratum.

[5] [Officium a Romano pontifice approbatum.] Ad hunc sanctorum Claudii sociorumque cultum augendum magno fuit adjumento officium a Clemente VIII, Romano pontifice, approbatum. Cum Nocturni II lectio IV res gestas breviter complectatur, eam hic adscribere juvat: Claudius, Lupercius et Victorius, sancti Marcelli centurionis filii, ob sanctam Christi fidem, quam profitebantur, comprehensi, ad Dignianum præsidem adducuntur: rogati autem ab eo, cur contra imperatoris edictum deos adorare contemnerent, responderunt se alios deos colere non debere nisi Dominum Jesum Christum, omnium rerum creatorem. In qua fidei confessione perseverantes, abscissis capitibus, martyrii palmam, Diocletiano imperatore, assecuti sunt. Eorum corpora Legione, ubi gloriosa voce Dominum confessi fuerant, sepulta sunt. Nunc vero eadem in urbe in ecclesia sancti Claudii requiescunt.

[6] [Inter multiplicia eorum Acta] Quatuor passiones trium martyrum præ manibus habemus: quarum prima, e codice ms. pergameneo ecclesiæ metropolitanæ Toletanæ, notato Sanctorale seu Historiæ Martyrum, a Nicolao Antonio excerpta, et ex ejus schedulis a decessore Guillelmo Cupero Madriti descripta, nunc servatur in bibliotheca regia Bruxellensi num. 8927. Secunda a Resindo intexta est Breviario Eborensi anni 1548 ad diem 31 octobris, et lectiones primi et secundi Nocturni complectitur. Tertia passio ex antiquo Breviario Legionensi ab Emmanuele Risco [España sagrada, tom. XXXIV, pag. 407.] descripta fuit et Hispaniæ Sacræ inserta. Quartam Tamayus ex antiquis breviariis Compostellano, Hispalensi, Segoviensi et Legionensi deprompsit. Quarum scriptionum nulla dicenda est sincera; quin potius omnes aut stylo mutatæ aut interpolatæ, ita tamen ut Toletana antiquior tribus aliis et multo purior videatur, uti jam ostendemus, conjecturas usurpantes. Nec alia quam conjecturarum via iniri potest, quum scriptores vetustissimi non tantum de Actis sed et de tribus martyribus sileant, et in antiquioribus iisque sinceris documentis superstitibus non de eorum agone, sed solum de corporum translatione mentio fiat. Quo certiore gradu in hoc salebroso itinere procedamus, (non secus ac Sollerius noster puriorem Usuardum ab aliis ejusdem libri editionibus secernens), velut primigenias arbitrabimur eas relationes quæ omnibus exemplaribus communes sunt, contra velut superadditas eas quæ in aliquot exemplaribus desunt. Quo posito, nobis antiquior puriorque apparet, uti monuimus, passio e codice Toletano sumpta.

[7] [præferenda Toletana] Et primo quidem nemo negabit quatuor scripta communem habere originem. In iis enim deprehenduntur idem locus certaminis, iidem martyres, eadem professio SS. Trinitatis, pleræque eædem ad verbum interrogationes et responsiones: item in iisdem Actis (exceptis Tamayanis) nullus sermo unde colligatur quibus aut consulibus aut imperatoribus facti sint martyres. Nec desunt discrimina: nam Acta Legionensia præsidem Aurelium Agriculanum, Tamayana Diogenianum, Toletana nullum proferunt. Similiter in Legionensibus et Tamayanis Actis tres martyres fuisse S. Marcelli filios legimus: de qua re jure ac merito nihil in Toletanis, in quibus et siletur quo mortis genere S. Claudius et socii obierint. At in Legionensibus Actis decollati traduntur.

[8] [cæteris omnibus,] Sed præter hæc Acta videntur extitisse et alia: nam Padilla et Vasæus, certamen S. Claudii sociorumque enarrantes, affirmant, prior Diogenianum fuisse Daciani adjutorem, posterior, illius legatum. Quin et Lucius Marineus Siculus narrat eos cum patre Martieleoctoque fratribus uno die martyrium passos. Item Huerta dicit Claudium sociosque filios fuisse juniores S. Marcelli centurionis. Quæ satis indicant his scriptoribus alia etiam Acta præluxisse. Sed de his adjunctis alio loco.

[9] [etiam Eborensibus.] De Actis Eborensibus pauca sunt dicenda, quum primigeniam formam amiserint. Auctor enim Breviarii in præfatione agens de lectionibus ad laudem sanctorum compositis, dicit: Divorum autem historiæ, consultis veterum scriptorum, quæ quidem extent, monumentis, ita in epitomen redactæ sunt, ut nihilominus integræ manere, non truncatæ dissipatæque, ut antea, esse videantur. Quæ quidem Acta Eborensia, si non verbis, re certe, fere ubique Toletanis consonant. Legimus tamen in iis tres martyres non tantum fuisse fratres, sed etiam legionarios milites: quæ conditio a plerisque aliis scriptoribus non memoratur. Quod vero spectat adjuncta quæ in Actis Legionensibus et Tamayanis præsertim displicent, ab Actis Eborensibus absunt. Etenim in iis frustra quæsiveris nomen præsidis Aurelii Agriculani, Diogeniani vel Daciani: quæ nomina ad perficienda Acta in aliis recensitis scriptionibus videntur adjecta. De quibus viris, ut Legionensium, Tamayanorum aliorumque Actorum adulteratio magis perspicua sit, breviter est disceptandum.

[10] [Ex mentione Daciani; Diogeniani,] Ex præsidum mentione vix quidquam certi in præsentiarum colligi posse opinamur. Jam pridem enim suspicatus est Papebrochius, Dacianum in Actis multoties obviam habens, familiare fuisse Hispanis pro quovis præside, Christianorum persecutore, usurpare Daciani nomen: sicut biographi Siculi Quintianum, Mediolanenses Anulinum usurpant [Acta SS., tom. II Junii, pag. 788.] . Quos imitati videntur Franci septentrionales, Rictio Varo, et Sardi, Barbaro, verisimiliter eodem jure tribuentes necem plurimorum martyrum tractuum istorum. Hinc Daciani nomen hoc loco parum nos juvat. Idem dicatur de Diogeniano, qui a Vasæo Daciani perhibetur fuisse legatus, et a Tamayo aliisque Provinciæ præses. Putant Villegas et Tamayus Diogenianum provinciæ Gallæciæ præfectum successisse Fortunato. Quam sententiam ex duorum temporum collatione exortam esse suspicor. Viderunt enim, ut opinor, Fortunatum, juxta Acta interpolata S. Marcelli centurionis, consulibus Fausto et Gallo, id est anno 298, oppidi Legionis fuisse præfectum, Diogenianum vero anno 303 circiter, secundum S. Claudii sociorumque interpolata Acta, extitisse præfectum provinciæ Gallæciæ, intra cujus terminos aliquando contenta fuit Legio. Nobis itaque infirmum videtur Villegæ et Tamayi effatum. Habueritne umquam Hispania aliquem Diogenianum præsidem aut adjutorem præsidis provinciæ, est cur dubitemus; quum illius nulla inveniatur mentio sive in antiquis scriptis, uti in Actis Ruinartianis et Bollandianis, sive in præstantissimis inscriptionum libris [Hübner, Inscriptiones Hispaniæ Christianæ, Inscriptiones Britanniæ Christianæ, ad calcem.] . Quibus perspectis, jure opinamur in his tenebris Diogeniani mentionem nihil luminis nobis afferre.

[11] [et Aurelii vix quidquam colligi potest.] Tertius ex iis qui feruntur SS. Claudium sociosque capite damnasse, nomen habet Aurelium Agriculanum. Occurrit in Actis sinceris S. Marcelli centurionis; unde transiit in Acta ejusdem martyris Legionensia, non secus ac in passionem fictorum ejus filiorum SS. Claudii et sociorum. Est tamen discrimen. In Actis enim sinceris S. Marcelli dicitur agens vicem præfectorum prætorio, in interpolatis præfectus prætorio, et in Actis adulteratis SS. Claudii et sociorum præfectus super ipsam Legionem. Eum fuisse anno circiter 298 vicarium præfecti prætorio non nisi temere in dubium vocari potest, quum in Actis sinceris S. Marcelli hac dignitate auctus legatur, et hujusmodi magistratus, Diocletiano imperatore, rebus publicis in Hispania præfuisse narretur [Cfr. Opera Lactantii, tom. II, de Mort. persec., cap. VII, col. 205, edit. Migne. Cfr. Acta SS., tom. X Oct., pag. 30 et seq.] . Quapropter si quis opinaretur Aurelium, vicarium præfecti prætorio, SS. Claudium et socios morte mulctasse, non absurdam sententiam propugnaret. Verum credibile non est Aurelium illo ævo in Hispania fuisse præfectum prætorio, quum tunc nondum pro illis partibus hujusmodi magistratus esset creatus. Etenim duobus præfectis prætorio, in Italia sedem habentibus, primus Constantinus Magnus duos alios adjunxit, quorum unus pro Gallia et Hispania Treviris sederet [Becker-Marquardt, Röm. Alterthümer, pars II, tom. III, pag. 291.] . Nec magis credibile est Aurelium, qua præfectum oppidi Legionensis, adversus SS. Claudium et socios tulisse sententiam: quoniam, si res ita se haberet, ille idem Aurelius, antea vicarius præfecti prætorio, plures post annos munus multo inferius, nempe præfecturam alicujus oppidi, obiisset: quod minus est probabile. Illud itaque scriptor Legionensis, si fuisset coætaneus et sincerus, non dixisset: neque, quemadmodum monuimus, dixit scriptor Toletanus; qui verisimiliter ex amore veritatis, quum rei esset nescius, uti conjectura aut excogitare noluit quinam præfectus vel præses sanctos martyres damnaverit. Idem rectissime egit, qui SS. Claudium et socios nuspiam filios S. Marcelli centurionis fecerit: quod supra reprehendimus in Actis Legionensibus et Tamayanis.

[12] [Toletana Passio] Est tamen in ipsa Toletana scriptione, ut in aliis, aliquid quod hæsitationem faciat. Quum videlicet diserte exhibeat SS. Trinitatis mysterium, rem ita nonnulli scriptores interpretantur, quasi SS. Claudius, Lupercus et Victoricus adoratæ Trinitatis insimulati dicantur et damnati. Quod sane non admodum credibile est. Præterquam enim quod mysterium illud ad disciplinam arcani pertinuit [Schelstrate, De disciplina arcani, cap. II.] , nullus martyr de ejus expressa professione, usurpato SS. Trinitatis nomine, aut accusatus, aut interrogatus legitur in Actis Martyrum editis a Ruinartio. Christiani quidem de spretis idolis ritibusque ethnicis, de neglectis imperatorum edictis postulari solebant: multi vero eorum sponte profitebantur Patrem, et Filium, et Sanctum Spiritum Deum esse: imo ipsum Trinitatis nomen adhibuit S. Euplus, judici respondens [Ruinart, Acta Mart., pag. 407, Amstæl. 1713.] ; quod etiam occurrit in Passione sincera SS. Fructuosi sociorumque Tarraconensium anni 259 [Ibid., pag. 221. Cfr. Honoré de Sainte Marie, Réflexions sur les règles de la critique, tom. II, pag. 68 et seq.] . Sed nullum deprehendi martyrem qui adoratæ SS. Trinitatis expressis verbis fuerit insimulatus. Quum hæc adjuncta prætermittat Villegas, existimandus est aut ea in dubium vocasse, aut in Passione qua usus est ea non invenisse.

[13] [scripta videtur post sæculum V,] Quantum conjectura consequor, scriptor Passionis Toletanæ vel dux ejus non vixit ante sæculum V, sed postquam Priscillianistæ [Orosius, Commonitorium, in Oper. S. Augustini, tom. VIII, pag. 665 et seqq. S. Augustinus ad Orosium, ibid., col. 670 et seqq. Lib. de hæres., cap. LXX, col. 23, edit. Migne.] , Sabellii errores innovantes, tantum in Hispania tumultum fecerunt, ut hæc hæresis omnes alias diu obliteraverit. Quin etiam alia suspicio, primo aspectu, incidit, nempe SS. Claudium, Lupercum et Victoricum tempore hæreseos Priscillianæ martyrium fecisse: a quo placito non videbatur omnino abhorrere Passionista Legionensis, dicens eos pro Trinitate pati cupiisse. Sed in hanc sententiam ire non licuit, tum ob alias rationes, tum quia Sulpitius Severus [Hist. Sacra, tom. II, lib. II, pag. 249, edit. Veron. 1754.] , qui exordia et fata Priscillianistarum prolixe explicuit, nuspiam refert catholicos, licet ob defensionem SS. Trinitatis multum vexati fuerint, istorum hæreticorum gladio interiisse. Quapropter Hispanica traditione standum opinamur, quæ una voce sanctos martyres sub Diocletiano et Maximiano passos esse perhibet. Quo autem anno, difficile dictu est. In Tamayanis quidem Actis annus 303 indicatur. Sed hunc temporis notandi modum, post plura demum sæcula adhibitum, quis non suspectum habebit? Neque, ut ante diximus, ad martyrii tempus definiendum adjuvant nomina Diogeniani, Aurelii Fortunati, Daciani, utpote incerta. Verumtamen quum illi viri Diocletiani edictum adversus Christianos in Hispania exsecuti narrentur, referendum est martyrium, si Ibericam traditionem sequimur, ad eam persecutionem, quæ anno 303 inchoata, finem habuit in Hispania anno 304 vel 305. Multo vero post scripta fuerit SS. Claudii, Luperci, et Victorici Passio, et ita quidem ut ejus auctor, dicturus sanctos illos obiisse pro religione, hujus duntaxat præcipuum mysterium indicaverit: quod mysterium jam pridem multos eosque infensissimos hostes in illis partibus nactum fuerat. Deficientibus igitur Actis sinceris, Toletana, quæ licet interpolata, aliis superstitibus præstant, cum lectore communicanda duximus, haud ablatis, quibus scatent, mendis.

[14] [Translatio vero post annum 1173.] His subjunximus relationem Translationis SS. Claudii, Luperci et Victorici anno 1173 peractæ, dein historiam oppugnationis monasterii Legionensis et miraculorum quæ Deus ad trium martyrum augendam gloriam patravit. Historiam quidem Translationis, quam sincera inscriptio, in Legionensi ecclesia S. Claudii per plura sæcula servata, hominum memoriæ prodidit, Tamayus pervulgavit ex relatione, ad calcem Actorum trium martyrum descripta in Legendario ms. Segoviensi. Quam Tamayus a Didaco Colmenares, viro integerrimo et doctissimo [Antonio, Bibl. Hisp. nova, tom. I, pag. 275; Tamayus, Martyrol. Hisp., tom. II, pag. 360.] , illius urbis historiographo, acceperat. Istud documentum multis annis post ipsam translationem fuisse confectum existimandum est, nisi dicas ejus auctorem rerum narrandarum parum peritum: nam in eo occurrunt aliquot vitia, nobis in Annotatis indicanda et quæ scriptorem aliquantum incuriosum demonstrant. Miraculorum vero narrationem, scriptam post annum 1173 et depromptam ex antiquo Breviario Legionensi, Hispaniæ Sacræ inseruit Emmanuel Risco. Lector eam percurrens facile videbit auctorem, præter plura miracula valde probabilia, nonnulla quæ virum credulum olent, referre, et quæ ad fidem faciendam minus sunt apta.

[Annotatum]

* alias Victorii

PASSIO SS. CLAUDII, LUPERCI ET VICTORICI MARTYRUM
ex codice ms. Toletano.

Claudius, martyr Legione in Hispania (S.)
Lupercus, martyr Legione in Hispania (S.)
Victoricus, martyr Legione in Hispania (S.)

BHL Number: 1831

EX MSS.

CAPUT UNICUM.
Legione in Hispania SS. Claudius, Lupercus et Victoricus religionis Christianæ accusati. Eorum martyrium.

[Legione SS. Claudius, Lupercus et Victoricus] Cum apud Septimam Geminam a Legionem præfectus provinciæ advenisset, nuntiatum est ei in similitudinem Babiloniæ trium virorum in Trinitate esse propositos b, ita ut Deo plus quam hominibus vellent placere. Tunc, hoc audito, præfectus ad populum dixit: “Audio inter vos esse qui sibi assumunt aliud quam præcepta quæ dominorum nostrorum imperatorum censuerunt. Hos præcipio ut mihi, qui ita agunt, per officium c ad auditorium præsententur.” Sed quia esset sævus præfectus, dixit: “Numquid non et vos cum eis in unum manetis propositum?” Tunc Claudius, Lupercus et Victoricus d, qui erant repleti Spiritu Sancto, et pro Christo pati volebant, una voce, et quasi uno ore dixerunt: “Cur nos ad auditorium præcipis præsentari? Parati sunt Dei servi tres pro trina majestate e. Sed quod interrogaturus es nos, habebis ad responsionem paratos, quia scriptum esse scimus: Habet ætatem, ipse de se loquatur. Nos vero in quem confidentiam habemus, dabit nobis ad horam quid a te interrogati debeamus respondere.” Tunc ait præfectus: “Quod millia Romanorum præceptis Dominorum imperatorum obaudiunt, et vos soli, cujus audacia, quod nobis nuntiatur, vultis resistere?” Respondit Claudius, Lupercus et Victoricus: “Habemus in lege: Videntes non videbunt, et audientes non audient: ideoque tu, quod millia Romanorum judex, et horum mirabilem multitudinem angelorum non vides, a quibus te separatum modo probabis. Dic quid in nobis aut quid tibi per nos putas esse præstandum.” Præfectus dixit: “Præstaturum mihi a vobis nihil quæro, sed solum scire hoc volo, cui consentire vos dicitis, aut in quem confidentiam habetis?” Respondit Claudius, Lupercus et Victoricus: “Nobis in quo confidentia est, si vis scire, possumus te instruere. Habemus confidentiam in Patre, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt, et in Filio Dei unico, nato ex virgine Maria, et Spiritu Sancto, qui in ipsa Trinitate unum sunt; ita et nos ipsi credentes ad unam passionem probati milites, imperatores vero vestros, et vos qui ab eis ordinati estis, in agone constituti vicimus.”

[2] [ob Christi fidem mortis damnantur.] Tum præfectus dixit: “Patientia nostra nobis majorem fecit contumeliam et ad istorum perversitatem multos invitat.” Respondit Claudius, Lupercus et Victoricus: “In te est perversitas, qui Deum factorem * omnium negas, et facturam te diligere peccas; nos vero non timemus qui corpus occidit, sed illum qui corpus et animam; imperatores vero vestri istud miserabile, quod videtur, de terra factum corpus possunt occidere; sed animam et spiritum, quod Deus dedit, non habent in potestate. Sed quid ad hæc agis quidquid tibi suadet pater tuus diabolus: credimus in nomine Domini pro Christo esse passuros, qui vos et imperatores vestros in gehennam ignis faciet ire.” Tunc Claudius, Lupercus et Victoricus, non laudem quam meruerunt fugientes, sed locum orationis ostendentes, singulis * quibus locis Deum glorificantes, quod in passionis nomine judicati sunt, Domino tradiderunt spiritum. Sed quia pro Trinitate pati cupierunt, ita et uno tumulo consepulti sunt f in Domino, cui est honor et virtus in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Legio gemina septima est antiquum nomen oppidi Legionensis. Sic appellatum fuit a legione Gemina Septima, illuc missa, uti referunt scriptores [Madoz, Diccionario geografico, tom. X, pag. 192 et seq. Cfr. Marquardt, Röm. Staatsverwaltung, tom. II, pag. 435 et seqq., Lipsiæ 1876.] .

b Videtur Passionista Toletanus non secus ac Tamayanus, locutionem hanc: In similitudinem trium puerorum Babiloniæ tres viros in Trinitate propositos esse, mutuatus esse ab Actis sinceris SS. Fructuosi episcopi Tarraconensis ejusque sociorum martyrum, ubi hæc occurrunt verba: Fructuosus, Augurius et Eulogius … similes Ananiæ, Azariæ et Misaeli exstiterunt ut etiam in illis Trinitas divina cerneretur [Acta sincera martyrum, pag. 221.] . In Actis Legionensibus legimus: Tunc nunciatum est ei quod in urbe tres viri, Marcelli centurionis filii, in Trinitatis fide essent positi.

c Officii vocabulo designantur, ait Ruinartius in Actis S. Saturnini et sociorum, publici ministri qui proconsulibus, præsidibus aut magistratibus in publicis muniis inserviebant: hinc officiales. Addit de his quoque erudite disseruisse Baronium in notis ad diem 27 Maji [Ibid., pag. 384.] .

d Ex Actis Legionensibus accipimus domum sanctorum martyrum fuisse non longe a Cauriensi porta.

e Paulo aliter in eadem Legionensi Passione: Parati sumus Dei servi tres pro trina majestate occumbere.

f Fusius Acta Legionensia: In uno loco tres pariter consepulti sunt, ubi nunc sub eorum invocatione extructa est monachorum ecclesia. Erant tunc temporis in suburbio civitatis Legionis homines christianæ religionis de genere eorum, et acceperunt corpora illorum, et cum honore sepelierunt ea.

* factorum cod.

* singuli cod.

HISTORIA TRANSLATIONIS RELIQUIARUM SS. CLAUDII, LUPERCI ET VICTORICI
ex Legendario Segoviensi.

Claudius, martyr Legione in Hispania (S.)
Lupercus, martyr Legione in Hispania (S.)
Victoricus, martyr Legione in Hispania (S.)

BHL Number: 1835
a

EX IMPR.

[Rege Veremundo II, Almanzor] Regnante in Legione Veremundo b, Ordonii regis filio, in era MXXXIII * fuit in Corduba, regum Arabum sede, quidam Rex qui dicebatur Alhagib c, homo prudens, strenuus, hilaris, atque largus, ita ut sibi Christianos alliceret, et ipsos Arabibus præferret. Alhagib autem interpretatur Supercilium, quia sicut supercilium defensio est, sive umbraculum oculorum, sic et ipse dicebatur defensio populorum. Is vero se Almanzor constituit nominari, quod interpretatur defensus, eo quod multis victoriis gloriosus se et suos strenue defensaret. Hunc ergo Deus erigere decrevit tyrannum, ut christianorum principum corrigeret peccata, quæ exemplo Veremundi regis vitiosi, ita creverant, ut Witizæ d tempora, et pejora experirentur. Nam iste obscœnus rex duas nobiles concubinas habebat, et erant sorores, legem Domini obliviscens; duasque habuit uxores adhuc viventes, quarum unam dimisit; et non contentus incestu, sibi aliam adulterino concubitu copulavit. Tot peccatorum insolentias punire constituens Dominus in virga ferrea, disposuit spiritum Almanzoris, ut aciem validissimam instrueret, qua cœpit Legionis, Castellæ et Navarræ provincias devastare, ita quod a Dorio, qui erat limes inter Christianos et Arabes, usque ad fluvium Estolam * omnia diriperet, in cujus ripa tentoria collocavit. Quod audiens Veremundus, cum exercitu properavit, et insultum faciens in tentoria Almanzoris, multos de suo exercitu interfecit. Cum autem esset Almanzor magnanimus atque constans, a proprio solio desiliens, deposito aureo pileo, quem pro corona gestabat, humi resedit juxta morem principum gentis suæ. Exercitus autem, qui eum ex animo diligebat, confusionem ferre non sustinens, prælium restauravit, et fugatis Veremundi militibus, usque ad Legionis januas pervenerunt. Sed urgentibus pluviis hyemalibus, Almanzor ad propria est reversus.

[2] [vastat Legionem, solo servato S. Claudii cœnobio.] Adveniente ergo verno tempore, Almanzor iterum exercitum congregavit, et veniens Legionem, obsessam firmiter impugnavit e. Veremundus autem se apud Ovetum * recepit, morbo podagrico præpeditus. Almanzor autem captioni Legionis ferventer insistens, dum fere per anni circulum impugnasset, in porta occidentali prima irruptio facta fuit. Quarta die post hoc, secunda irruptio juxta portam meridionalem. Tum Guillelmus Gonsalvi, comes Gallæciæ, qui ad defensionem venerat, graviter ægrotabat; sed audiens murum effractum, ad locum periculi se armatum deferri præcepit, ut mortem videret antequam excidium civitatis. Irruentibusque Arabibus, idem comes occiditur, et civitas occupatur, et Almanzor portas urbis, opere marmoreo constructas, et arcem præcipuam portæ orientalis, murum, et cæteras turres fecit destrui a fundamentis; una duntaxat relicta, quæ esset posteris in memoriam, quod tales muros et tantas turres decurtavit. Ecclesias urbis et omnia sacra profanavit impius et crudelis rex, et cum cœnobium SS. Claudii, Lupertii et Victorici, ubi eorum corpora martyrum in humili jacebant loco, destruere aggrederetur, equo bætico insistens, ad portas ecclesiæ pervenit, equum stimulans ut per portas ingrederetur effrenis, sed Dei nutu et sanctorum martyrum prece, ad primum gressum ecclesiæ equus crepuit medius, et Almanzorem in terram projecit. Quo miraculo perterritus Arabs, non solum profanitatem a se meditatam dejecit, sed mortis piaculo militum audaciam prohibuit; ita quod basilica, cœnobium et monachi solum ab ejus et militum fuerunt exempti furoribus. Cujus ut in posterum memineretur miraculi et pietatis, dorsuale cæruleum argento contextum, et Arabico opere fabricatum, ipsi cœnobio liberaliter concessit. Quod peregrinis, ad sepulchrum SS. Martyrum futuris seculis causa voti convenientibus, illico demonstratur. Postmodum e vivis sublato Almanzore, filius ejus Abimelech venit Legionem valida militum manu, et quæcumque superfuerant in urbe regia, mœnia, domos et turres, solo æquavit, non audens cœnobium attingere, ita quod Dei misericordia et sanctorum martyrum auxilio, illa sanctitatis domus non fuerit profanata.

[3] [Alphonsus V Legionem restituit.] Mortuo Veremundo podagrico, successit illi in regno Alfonsus f (qui adhuc puerulus sub gubernio comitis Gallæciæ Menendi Gonsalvi ex patris placito fuerat) homo pius, nobilis, hilaris et amabilis, qui mox ut vigesimum annum, vel paulo magis, attigisset, Legionem urbem, regni sedem, quæ Maurorum injuria ad exiguas casas redacta erat, magno sumptu instauravit. Ecclesiam S. Joanni Baptistæ dicatam, licet ex luto et latere compactam, extruxit, et alia pietatis opera peregit: inter quæ, celebre concilium g, quod ab Historiographis * in magno habetur pretio coadunavit; ubi ecclesiasticis et secularibus negotiis medelam legum munimine adhibuit. Huic monachi miraculum SS. martyrum in cœnobio quiescentium cum Almanzor patratum retulere, ab illo efflagitantes, ut in altiorem locum eorum reliquias erigere dignaretur. Sed licet Alfonsus petitis animum applicuisset, aut conturbio regni præpeditus, aut Dei voluntate a proposito alienatus, perficere opus non potuit. Quod monachi consequi non valuerunt, licet nihilum apud eorum antiquius corda habuissent, usque ad eram millesimam ducentesimam undecimam, qua ista sic est effecta translatio.

[4] [Ejus filius Ferdinandus a cardinali Hyacintho] Cum Hadrianus h Romanus papa controversias inter Ecclesiarum episcopos cognovisset Hispaniæ, legatum suum dimittere constituit, qui auditis uniuscujusque præsulis rationibus, illas componere et ecclesiasticum statum dirigere procurasset. Cum isto legationis munere venit Toletum Hyacinthus cardinalis in Cosmedin, qui postea fuit papa Romanus, nomine Cælestinus, et controversias componebat, et statum disponebat. His absolutis, Ferdinandus i Legionis rex legatum ad suam civitatem invitavit, et postquam legatus urbem est ingressus, et regis experiretur amorem, per aliquot temporis ibidem requievit, donec, annuente rege, totam Legionensem provinciam et Gallicianam visitavit, et cognita sanctitate et miraculis S. Rodesindi k, cujus corpus in Cælla-Nova monasterio l, Auriensis territorii in Gallæcia, jacebat, illum inter sanctorum nomina collocavit, et canonizavit: quod postmodum cum esset papa confirmavit Romanus.

[5] [impetrat SS. Claudii et sociorum translationem.] Dum hæc in Gallæcia agerentur, erat episcopus Legionensis Joannes m, vir virtutibus et progenie clarus; et in cœnobio ubi erant corpora SS. martyrum Claudii et sociorum erat quidam abbas Pelagius nomine, maximus religionis zelator, et monasticæ disciplinæ observator. Iste Joannem aggreditur præsulem, cui miracula ad sepulchrum SS. martyrum patrata recensens, ab eo lachrymali imbre profusus elevationem sacrorum corporum ex humili, ad altiorem locum expostulat; quod ut facilius et solemnius efficeretur, authoritatem legati, cito reversuri Legionem, spectandam proposuit. Annuit Joannes Episcopus, et secum accipiens abbatem, in regiam accessit, ubi Fernandum regem invenit: cui omnia inter se et abbatem, tractata nuntiavit, ab eo humiliter efflagitans, ut eveniente legato, de translatione sacrorum corporum, et in altiorem locum elevatione cum ipso ageret efficaciter. Quod ut audivit rex, devotionis ictu commotus, thecas aureas expoliri decrevit, ubi uniuscujusque martyris corpus includeretur, ut in majorem aram reponeretur. Omnia ergo in perfectionem constituta, adveniente legato, rex, quæ decreverat, Hyacintho patefecit; qui locum sepulchri, regis præsentia, procerum et populi concursu, adstantibus Petro Compostellano, Joanne Braccarensi, Gonsalvo Ovetensi,… Asturicensi, Stephano Zamorensi, Navarnne Salmantino, et Joanne Lucensi, et multis abbatibus, invisit; corpora visitavit; miracula probavit, et alia quæ ad perfectionem necessaria cognovit, effecit; et assignato die pro solemnitate translationis, quæ fuit X kal. aprilis era M.CC.XI. omnium acclamatione, ab ipso legato perfecta elevatio fuit. In quorum memoriam, in tabula marmorea juxta aram majorem simile epitaphium scriptum invenitur n.

† ERA M: CC: XI: X: KALENDAS: MAI *: JACINTUS **: LEGACIONIS: SUE: AD LEGIONENSEM: URBEM: VENIENS: AD PRECES: REGIS: ILLUSTRIS MEMORIE: FREDENANDI *: ET IOHANNIS LEGIONENSIS: EPISCOPI: ET PELAGII: ABBATIS: SANCTI CLAUDII: ET LEGIONENSIS: POPULI: CORPORA: SANCTORUM MARTYRUM: CLAUDII: LUPERCI *: ET VICTORICI: DE HUMILI: LOCO *: QUO CONDITA: FUERANT COMPOSTELLANO: ARCHIEPISCOPO: ET BRACARENSI: OVETENSI: EPISCOPO ASTORICENSI ZAMORENSI SALMANTINO * ET LUCENSI PRESENTIBUS: ET *: XIIm **: ABBATIBUS ET MULTA ***: QUOQUE *: CLERICORUM: ET LAICORUM: TURBA: CIRCUM: STANTE: SUPER: ALTARE: EJUSDEM ECCLESIE: DEVOTE: REPOSUIT: CUNTIS: IBIDEM: DONA: SUA: OFFERENTIBUS: INDULGENCIA: XL *: DIERUM CONCESSA: ET SIMILI: MODO: OPERE ECCLESIE BENEFACIENTIBUS: SIMILI MERCEDE: CONSTITUTA QUAM LARGICIONEM PIETATIS: PREDICTUS: LEGATUS: SUMMUM PONTIFICATUM: ADEPTUS: PROPRIO SCRIPTO *: CONFIRMAVIT o.

ANNOTATA.

a Tamayus juris publici fecit Historiam Translationis S. Claudii et sociorum in Martyrologii Hispanici tomo II, ad diem 23 Martii.

b Veremundus II, rex, patris sui Ordonii III, mortui anno 955, non fuit proximus successor. In hujus enim locum suffectus fuit primo Sancius I Ordonii frater, qui obiit anno 967. Hunc excepit Sancii filius Ramirus III, qui moriens anno 982, successorem nactus est Veremundum II seu Bermundum II, filium Ordonii III. Si assentiendum est monachis Benedictinis [Art de vérifier les dates, pag. 807.] ac Ludovico Viardot [Histoire des Arabes et des Mores d'Espagne, tom. I, pag. 183.] , bellum gessit Veremundus II cum Arabibus annis 995 et 996.

c Alagib, Arabice Hhadjeb [Ibid., tom. I, pag. 174.] , ille erat qui sub regibus arabicis in Hispania rebus publicis præerat. Quo munere functus est Almanzor, alias Al-Mansour, qui mortuus est anno 998 [Art de vérif., pag. 807.] vel 1002 [Viardot, tom. I, pag. 187.] . Ejus filius Abimelech, alias Abdal-Malek, vir quoque magni ingenii, patremexcepit, obiitque anno 1004 [Art de vérif., pag. 808.] vel 1008 [Viardot, tom. I, pag. 193.] . Penes utrumque erat regia potestas, non secus ac penes majores domus sub regibus Merovingicis.

d Witiza, rex Visigothorum in Hispania, mortuo patri suo Egizæ anno 701 successit, obiitque anno circiter 710. Fuit vir crudelis et libidinosus [Art de vérif., pag. 706.] .

e Ludovicus Viardot [Hist. des Mores d'Espagne, tom. I, pag. 180 et seqq.] secutus J. Conde, exponit hoc bellum juxta scriptorum arabicorum narrata.

f Alphonsus, nuncupatus V, post Veremundum II, rex Legionensis fuit, ab anno 999. Anno 1016 Legionem, a Mauris excisam, instauravit. Obiit anno 1027, regnum filio suo Bermundo III relinquens [Art de vérif., pag. 807 et seqq.] .

g Concilium Salmanticense, Alexandro III pontifice, incerto anno coegit Hyacinthus cardinalis,causam episcopi Zamorensis dijudicaturus. Hujus concilii, quod memorat Alexander III in epistola ad episcopum Zamorensem, nulla Acta Aguirrius invenit [Concilia Hispaniæ, tom. V, pag. 97, edit Catalani.] . Dicitur idem cardinalis præfuisse anno 1155 concilio Vallisoletano, sed illius synodi nullum vestigium detegere potuit Aguirrius [Ibid., pag. 69.] .

h Hadrianus pontifex perperam scribitur pro Alexandro III. Qui, cathedram sancti Petri ab anno 1159 ad annum 1181 obtinens, Hyacinthum cardinalem anno 1169 in Hispaniam misit, ut reges istorum regnorum, facta pace, ad bellum adversus Mahumetanos conjunctis armis gerendum moveret [Ferréras, Hist. générale d'Espagne, tom. III, part. V, pag. 482.] . Egerat et jam annis 1154 et sequentibus legationem pontificiam in Hispania, Anastasio IV et Hadriano IV Romanis pontificibus, ut episcopos plures Hispaniæ, renitentes, ad obediendum archiepiscopo Toletano tamquam primati cogeret [Aguirre, tom. V, pag. 69 et seqq.] . Quæ ostendunt scriptorem Translationis primam legationem a secunda haud dijudicasse.

i Ferdinandus, dictus II, Legionensis rexfuit ab anno 1157 ad annum 1188.

k S. Rodesindi episcopi Dumiensis Acta et Translationem ediderunt decessores nostri ad diem 1 Martii.

l Cella-Nova monasterium Gallæciæ est, cujus origines descriptæ fuerunt ab Yepez, Mabillonio [Acta SS. Ord. S. B., sæc. V, pag. 523, edit. 1685.] aliisque.

m Joannes episcopus sedem Legionensem occupavit ab anno 1139 ad annum 1181. Ita Emmanuel Risco [España sagrada, tom. XXXV, pag. 192 et seqq.] .

n Epitaphio, quod apud Tamayum invenitur, epitaphium ab Emmanuele Risco majore cura editum substituimus, et ad literam retulimus, præterquam quod posuimus loco notarum verba integra. Præter Tamayum, Antonius Yepez [Coronica de la orden de San Benito, tom I, pag. 183.] , Gonzalvus Davila [Teatro ecles., tom. 1, pag. 405.] et Huerta [Anales de Galicia, tom. I, pag. 193.] eamdem inscriptionem ediderunt. Ubi quatuor hi scriptores ab Emmanuele discrepant, id, adscripta in margine eorum nominis prima litera, indicavimus.

o Indulgentia, ut hocce loco conceditur, aliquatenus habet speciem indulgentiæ quæstuariæ. Tales abolevit Concilium Tridentinum, Sess. XXI, de Reformatione, cap. IX. Qua de re actum fuit in Opere nostro in Vita S. Laudovevæ, ad diem 29 octobris.

* anno Christi 995

* Elsa

* Oviedo

* in edit. Histriographis.

* X Kal. M. om. D.

* * tempore add. D. H. T. Y.

* Ferdinandi D. Y.

* Lupertii D. Lupercii H. Y.

* corde H

* Salmantim H. Y. Salamantino D.

* om. D.

* * Duodecim D. H. Y.

* ** multaque H. Y.

* om. D. H. Y.

* quadraginta D. H. Y.

* rescripto T.

MONASTERIUM S. CLAUDII IN EXPUGNATIONE OPPIDI LEGIONENSIS
Ex antiquo Breviario Legionensi in España sagrada, tom. XXXIV.

Claudius, martyr Legione in Hispania (S.)
Lupercus, martyr Legione in Hispania (S.)
Victoricus, martyr Legione in Hispania (S.)

BHL Number: 1833

EX IMPR.

REGE VEREMUNDO II VENIT LEGIONEM ALMANZOR. CLADES HUJUS OPPIDI. DEUS PROTEGIT RELIQUIAS S. CLAUDII ET SOCIORUM.

[Regnante Veremundo,] Inter illa vitæ labentis exercitia, quæ pro varietate rerum, pro successu temporum, pro defectu mortalium dierum vetustas delitescit, obscuritas oblivionis obducit, et ipsa mortalis naturæ labilitas, ne diu possint recoli, facile sepelit, rationis exigentia deposcit, ut quod ad animarum perpetuitatem pertinet, numquam defectura litterarum vivacitas memoria superstitum jugi observantia repræsentet; siquidem, ut nescientes instruantur, ut intelligentes moneantur, et audientes universi ad ejus dilectionem, quem in sanctis suis constat esse laudabilem, magis magisque divinitus incitentur, beatorum Christi martyrum Claudii, Luperci atque Victorici digna recolitione miracula, quibus in Legionensis civitatis suburbio, in Dei nomine sub eorum invocatione sita coruscat monachorum ecclesia, stilo, officio designare curavimus, secundum seriem temporum ordine digerentes in paginam seriem miraculorum. Cum itaque rex Veremundus a Hispanis longe lateque dominaretur, regalis vitæ virtute parum pollens, regnandi potentiam vitiorum vecordia plurimum polluens, totum regnum suæ pravitatis et corruptionis exemplis nephande vivendo resperserat.

[2] [monasterium S. Claudii ab Almanzore occupatur;] Hujus criminum exigentia populus sibi subditus Deum sensit offensum. Nam rex quidam Sarracenorum nomine Almanzor b in regnum Christianorum, nemine resistente, liberum habuit aditum: Christianorum terminos ferro flammaque passim pervagans, urbes stragi, credentes neci, res ecclesiasticas cineri, cuncta consumptioni dare non destitit. Hac memorabili tempestate Legionem veniens, eam, quia regni caput asseritur, prorsus pessundare concupivit. Monasterium sancti Claudii ubi religionis et sanctitatis cultus præcipuus ab antiquo præeminere probatur, obsidere præsumpsit. In eodem monasterio propter sanctorum martyrum Claudii, Luperci atque Victorici suffragiorum confidentiam Legionensis populus matrimonia contrahere consuevit. Ad hunc ritum exequendum duodecim viri nobiles, cum suis dominabus, pari nobilitate præditis, ad predictum monasterium una devotione convenerant. Quos Almanzor canina invectus rabie armorum violentia ab ecclesia eripere, suisque catenis mancipare proposuit. Sed sanctorum meritis martyrum divina clementia tam nephandum propositum irritum reddidit. Ex quo Almanzor ille furibundus canis atrium cimiterii primo ingressu tetigit, se repentino more caballum cui insidebat, subita morte corripi, vehementer stupuit c.

[3] [qui propterea a Deo castigatur.] Mox ut circumfusæ plebis relatu loci sanctitatem, et beatorum reverentiam martyrum didicit, ulterius progredi timuit. Res nihilominus commemoratione quam admiratione dignissima. Quod illicenter præsumere cœperat, licet invitus decenter consummare jam studuit. Nobilium captione advenerat avidus. Nobiliorum placatione rei propriæ factus est prodigus. Nam ut prædicti martyres pœnas mitigarent emeritas, ipsorum ecclesiæ præfatus tyrannus tentorium suum cum illis insigniis, quæ hodie in apice turris sancti Claudii erecta cernuntur, et duodecim pretiosi panni cappas devotione qua potuit, offerre curavit. Mitissimi Dei martyres gloriosi cælestis Patris imitantes clementiam, qui quamvis justa judicat patienter, tamen tolerat, et solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, licet ab infideli ad digne ulciscendum provocati, pœnarum acerbitatem pia benignitate sedaverunt. Ille vero contumax spe sua frustratus et confusus abscessit. Cui licet violentis insultibus alias Legionenses ecclesias permissum fuerit, sancti Claudii monasterium nullis adversis contingere potuit.

ANNOTATA.

a Veremundus II, de quo ante dixi, fuit rex Legionensis ab anno 982 ad annum suum emortualem 999 [Art de vérifier les dates, pag. 807.] . Monachus de Silos eum fuisse virtutis studiosum affirmat [Chronicon Silense, apud Florez, España sagrada, t. XVII, pag. 308.] : contra Pelagius, episcopus Ovetensis, multis vitiisdeditum [Chronicon regum Legionensium, España sagrada, tom. XIV, pag. 466.] .

b Almanzor, id est invictus, (ita cognominabatur Mahumet), non fuit rex, sed nomine regis Al-Hescham II præfuit regno Maurorum Cordubensi. Legionem ab eo captam fuisse anno 996 opinatur Ferreras [Hist. d'Espagne. tom. III, pag. 104.] ; Mariana vero Legionensem cladem anno 985 illigat.

c Almanzoris casus facta fuit pictura, quæ anno 1784 adhuc in ecclesia Legionensi sancti Claudii servabatur [España sagrada, tom. XXXIV, pag. 360.] .

MIRACULA SS. CLAUDII ET SOCIORUM
Ex antiquo Breviario Legionensis Ecclesiæ in España sagrada, tom. XXXIV.

Claudius, martyr Legione in Hispania (S.)
Lupercus, martyr Legione in Hispania (S.)
Victoricus, martyr Legione in Hispania (S.)

BHL Number: 1834

EX IMPR.

CAPUT UNICUM.
Translatio SS. Martyrum. Effluit pluvia multum desiderata. Ægroti sanati. Mulus mortuus redditur vitæ. Dæmoniaci liberati.

INCIPIUNT MIRACULA SANCTORUM MARTYRUM CLAUDII, LUPERCI ET VICTORI IN TRANSLATIONE.

[SS. Claudii et sociorum corpora] Cum laus sit patris quidquid piæ devotionis impenditur filiis, ideo pater misericordiarum, qui nullis nostris exigentibus meritis, sed sola sua vocante gratia, prolem matris Ecclesiæ filiorum dotavit nomine, secundum David vaticinium in sanctis suis est laudandus, et unita voce mentis et corporis multipliciter honorandus. Et cum multi sint filii, non quoslibet filios, sed secundum Pauli apostoli vocem, qua dicit: “Estote imitatores mei sicut filii charissimi,” illos filios charissimos dicimus, qui non solum contenti littera legis, sed velut agonistæ fortissimi sanguine fuso imitatores fuere cælestis regis. Quorum patrociniis dum totus gaudeat orbis, inter ceteras provincias post illud cæleste sydus, quod in duodeno apostolorum fulget numero, scilicet Jacobum apostolum, Hispania dum multis suis gaudeat patronis; inter cæteras urbes ipsius provinciæ Legionensis civitas martyrum suorum Claudii, Luperci et Victorici glorioso nobilitatur sanguine. Qui quomodo stolas suas tinxerunt in sanguine agni, qualiterve mercedis a Domino roseo martyrii conspersas sanguine perceperint coronas, pene omnibus ipsius civitatis incolis luce clarius est.

[2] [anno 1173 translata fuerunt.] Quorum corpora dum per plurima tempora veneratione debita non fuissent habita, era M.CC.XI. anno ab Incarnatione Domini M. centessimo septuagessimo tertio, regnante Hispaniarum rege Fernando, præsidente Legionensi Ecclesiæ Johanne episcopo, et sanctorum martyrum monasterio Pelagio abbate, divina sic disponente providentia, præsente sanctæ Romanæ Ecclesiæ Jacinto legato cardinale, honorifice translata sunt a. Et quoniam mirabilis Deus in sanctis suis, ad declaranda sanctorum suorum merita, solet operari magnifica, ipso die translationis prædictorum martyrum, duæ mulieres cæcitatis tenebris prædictorum adminicula sanctorum martyrum adierunt loca: cumque devotione quam intima eorumdem martyrum implorarent suffragia, per effectum signorum sanctorum sibi martyrum sensere adesse auxilium. Nam orbes oculorum illico cœperunt reserari: et diu denegatum claræ pupillæ receperunt visum. Quo viso signo, Jacintus cardinalis, et solemnis conventio tam episcoporum, quam abbatum, quam clericorum, Deo pro sanctorum veneratione dignas cœperunt persolvere laudes.

[3] [Die translationis imber desideratus effunditur;] Eisdem temporibus, cum Hispaniæ regio ubere gleba hominum usibus necessaria multimoda protulisset germina, ex longinqua siccitate cuncta cœperunt arescere, et quorum profectu omnes extiterant læti, eorum defectu nimium sunt contristati. Unde divina ab omnibus cœpit implorari clementia, ut quod pius dederat, misericordiæ suæ munere conservaret. Sed quia scriptum est: Non est speciosa laus in ore peccatoris; ideo non est exaudita eorum oratio, quam ad divinas utique aures humanæ fragilitatis non admisit coinquinatio. In ipsa itaque translationis die jam sæpe dictorum testium Christi, cum per præmissa miracula omnes eorum affore sentirent patrocinia, pro communi necessitate ipsorum merita cœperunt implorare. Igitur ille qui in antiquis temporibus cælos prohibitos pluviis, servi sui patefecit Eliæ precibus, ipse per martyrum suorum magnifica merita, absque violentia ventorum et terrore fulgurum, mugituque tonitruorum, largissimos effudit imbres, ita ut frugibus et floribus hispida tellus resultaret, melioremque spem suo cultori redderet.

[4] [sanantur duo cæci,] Eadem etiam die duo viri diuturna humiliati cæcitate eorumdem martyrum meritis restituto gaudebant lumine. Talium virtus signorum cum fama celeri undique innotesceret, tam incolæ, quam advenæ, quorum plurima multitudo causa devotionis cum baculo peregrinationis beatissimi apostoli Jacobi petebat suffragia, Legionensem adire urbem et sanctorum inibi martyrum limina petere, seque primum patrociniis intentissime commendare cœperunt. Inter quos quemdam ex eadem provincia hominem nec verba loquentem, aut ullius verba percipientem, scilicet mutum et surdum, secum ad sanctorum martyrum detulerunt atria. Pro quo dum suppliciter orarent, ille repente martyrum beneficiis prorupit in organa vocis, et ex omni parte sanus, alios audivit loquentes, et pro sua sospitate Deum et sanctos Dei victores glorificantes.

[5] [et alii ægroti duo.] Quidam etiam Francigena nimio tumore excretum habens oculum et ipso visui inutilem, dum pro eadem molestia pretiosorum martyrum quæreret subsidia, mirabiliter est exauditus, oculusque oculo tam æqualitate quam officio conjunctus. Dum quorumdam filius ex contractione unius manus et pedis sibi esset laboriosus, et non solum parentibus, sed etiam aliis miserabilis, perceptis beneficiis, quæ pro sanctorum suorum divina clementia dignabatur operari meritis, eumdem filium secum deferunt, et cum lacrymosis precibus ante aram pretiosorum martyrum ponunt. Ubi exhaustæ mox venæ cœperunt infundi sanguine, et cum fragore quodam puer jam sanus cœpit distendere artus. Mira res: qui paulo ante parentum fuerat allatus auxiliis, velocior jam parentibus lætos dabat saltus, et ad quæque opera mobilia pertendebat brachia.

[6] [Ope SS. martyrum] Divinarum compositio Scripturarum, more aromatum, quo magis teritur, eo odoratior redditur. Et quia carnalis homo non percipit ea quæ sunt spiritus, sed mente proclivi æqualis belluæ terrenis inhiat, et spiritualia fastidit, ideo vos, qui estis Philo-Christi, et cælestia anhelatis, quique insatiabilem verbi Dei famem patimini, quæ ad laudem Christi et sanctorum martyrum mirabilia pertinent, intenti audite, ut spiritalis vigor eo magis augmentetur in vobis, quanto avidius dulcedinem superni capiatis amoris.

[7] [mula ad vitam revocatur.] Quidam peregrinus Gallia progressus, dum Legionensem venisset ad urbem, sanctorum martyrum Claudii, Luperci et Victorici famam celebrem audivit. Qui religionis mente pertractans non esse proficuum, si tantorum martyrum omitteret implorare patrocinium, eorum ecclesiam adiit, ipsosque sui itineris ac omnium suarum necessitatum fautores affore rogavit. Cujus deprecatio in quantum fuerit exaudita, mirabilis signi effectus postmodum declaravit. Nam cum persolvisset votum quod sancto Jacobo devoverat, repatriare cupiens, mulam, cui insidebat, fræno regirabat. Quæ defectis viribus corruit, et sub ipsius pedibus expiravit. Qui destitutus vehiculo, dum pedes socios equites non posset insequi, mæstus extabat, menteque dejecta, quid potissimum faceret, ignorabat. Occurrit repente animo martyrum memoria, quos antea, ut diximus, precibus in sua vocaverat auxilia. Quorum dum nesciret nomina, oculis lacrymarum guttis madentibus ad cælum sublevatis, sic cœpit dicere: “Vos, sancti Dei martyres, quorum multimoda florent miracula, me miserum exaudite, et huic tantæ meæ calamitati gratiæ vestræ precibus finem imponite.” Interdicitur vox singultibus, et dum obnubilatos lacrymarum imbribus ad mulam reflectit oculos, ecce illa rediviva surgit. At ille tam insperata celeritate divinæ clementiæ se considerans exauditum, magis cœpit flere, et cum sociorum conclamationibus Deum et ipsius martyres glorificare. Sic denuo rediens ad eorum ecclesiam, pro signi certificatione mulam ceream detulit, et cum testificatione comitum miraculi seriem omnibus exposuit. Quam Fratres super altare ipsorum suspenderunt, ut omnibus innotescat signi præsentia, qui sanctorum martyrum quærunt suffragia.

[8] [Terra in qua sepulti fuerant sancti,] De terra etiam, ubi ipsorum pretiosa fuerant corpora tumulata, quidam secum deferens fratri suo, qui septenni languore lectum oppresserat, potui mixtam præstabat. Qua hausta, æger salutare antidotum sensit, lectumque ex infirmitate invisum sanus processit.

[9] [et flores altaris eorum sanant ægrotos.] Germani duo milites, dum ex languoris sui violentia majora vererentur pericula, eorundem sanctorum martyrum adierunt ecclesiam, et ante eorum aram vigiles b cum orationibus pernoctabant. Quos somno contigit continuo deprimi: ecce, quorum clementiam implorabant, præsentes sibi astare videbant. Quorum medius facie amabili, voceque affabili, sic ait ad ipsos: “Ecce vestris aspectibus præsentes sumus, quorum cineres et ossa hæc sacra continet humus. Sciatis igitur vestris languoribus finem impositum, si hoc quod jussero, duxeritis ad effectum. Flores nostræ suppositæ sunt aræ; quas in cibum sumite, sicque nostris adjuti meritis, sani abite.” Qui expergefacti, continuo flores, ut jussum fuerat, mandere cœperunt, et soluti omni languore incolumes recesserunt.

[10] [Mulier ægra et dæmoniacus liberantur.] Eorumdem prætiosorum martyrum reliquias quidam clericus in suam diœcesim detulit. Ubi mulier diuturno languore dissoluta salutem desperaverat, solamque mortis horam expectabat. Cui condolens prædictus clericus, reliquias quas detulerat, abluit, et infirmæ potum exinde tribuit. Quæ continuo omni curata molestia, signum evidens cunctis præstitit, in quantum apud Deum sanctorum merita possint. Horrendum est fari, quod humanæ facturæ antiquus hostis adeo sinitur dominari, ut humana corpora possideat et multiformi vesania vexet. Sed si intenta sollertia consideremus, non est mirandum, si illorum dominetur corporibus, qui dum libero arbitrio uterentur, hunc in sua pectora prophanis asciverunt operibus. Quorum unus plenus dæmonio ad sanctorum martyrum ecclesiam delatus, ante eorum aram est depositus. De quo nequam spiritus dira proclamatione hujusmodi cœpit profundere voces: “O vos pretiosi Dei martyres, Claudi, Luperce et Victorice, cur in nos desævitis, et ignem ac flagella infertis? Vestram præsentiam nequeo perferre, ideoque vas quod insideo, oportet me deserere.” Sic fatus, est egressus, homoque quem possederat, mundus redditus.

[11] [Punitur mulier ob non observatum diem festum.] Humanæ naturæ est, ut quos sincera dilectione amplectimur, eorum gloriam ardentiori animo affectemus. Sit itaque gaudium filiorum gloria patrum, et non sint tædiosi ad audienda eorum miracula, quorum intercessionibus æterna cupiunt adipisci gaudia. Fama percurrente, cum plurima multitudo ad translationem sanctorum martyrum convenirent, inter ceteros mulier quædam relicto marito domi, filiis in comitatu assumptis, locum tantæ solemnitatis adiit. Interim vir domi relictus necessaria domui voluit providere, filiamque, quod ea die illicitum fuerat, ad conficiendos panes præceptis cœpit urgere. Nam si ea die non fuisset translatio martyrum, tamen vacationi dicata tertia Dominica imminebat temporum paschalium. Quæ dictis patris obediens farinam sumpsit, et docta manu aqua infusa, panes conficere voluit. Et ecce duo dæmones similitudine quidem corvos assimilantes, nigredine vero et magnitudine supereminentes, super utrumque ejus humerum consederunt, eamque præacutis rostris pungere cœperunt. Quorum terrore et morsibus percussa decidit, opusque, quod male inceperat, imperfectum reliquit. Rediens vero mater, dum omnibus membris dissolutam videret filiam, quam paulo ante sanam reliquerat, tam insperati languoris mirata celeritatem, quali eventu hoc acciderit, perquirere cœpit. Causa igitur ad liquidum comperta, filiam vehiculo sublatam per iter, quod jam reliquerat, repedans, ad sacra loca rediit, ibique geminatas agens vigilias, pro filiæ sospitate oravit. Quæ meritis martyrum tandem exauditur, filiaque sana redditur. Qua sanata, domum rediit, eam que, ne sacris diebus aliquod opus ulterius præsumeret, inhibuit.

ANNOTATA.

a Translationem SS. Claudii, Luperci et Victorici edidimus supra, pag. 290, ut a Tamayo excusa fuit in Martyrologio Hispanico.

b Ante aram vigilias agere, id est ad corpora sanctorum, a remotissimis temporibus usitatum est; cujus rei exemplum sunt vigiliæ ad reliquias S. Juniani et S. Martini Turonensis peractæ, de quibus S. Gregorius Turonensis [Opera S. Greg. Turon., Miracula, lib. II, cap. 35, col. 821, et cap. 36, col. 822, Miracula S. Martini, lib. I, cap. 11, col. 924; lib. III, cap. 23, col. 978, edit. Migne.] .

DE S. SATURNINO MARTYRE CALARITANO IN SARDINIA

ANNO CCCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Saturninus, martyr Calari in Sardinia (S.)

BHL Number: 7491

AUCTORE R. D. B.

§ I. Plures SS. Saturnini passi anno 303. Acta S. Saturnini Calaritani.

Anno 303 in persecutione Diocletiani plures sancti viri nomine Saturnini pro Christo martyrium tulisse dicuntur. [S. Saturnini Calaritani] Sunt enim S. Saturninus senex Romæ, qui colitur die 29 novembris [Annales Baronii, ad annum 303, num. CVIII.] , S. Saturninus Abitinensis et ejus filius quoque Saturninus, qui pro Christo mortui sunt Carthagine, et quorum memoria celebratur die 11 februarii [Acta SS., tom. II Februarii, pag. 515. Cfr. Morcelli, Africa christiana, tom. II, pag. 187 et seq.] ; item quatuor martyres Cæsaraugustani in Hispania, qui in nonnullis martyrologiis vocantur Saturnini, et quorum festum agitur die 16 aprilis [Acta SS., tom. II Aprilis, pag. 406 et seqq.] . His adde S. Saturninum qui Calari in insula Sardinia, anno vigesimo imperii Diocletiani ejusque consulatu VIII, ob Christi religionem, capite amputato, martyr occubuit. Quum ejus festum, ut infra videbimus, agatur die 30 octobris, hoc loco nobis de eo agendum est. Sed in capite hujus Commentarii declaratum volumus, de sancto martyre Calaritano, licet quædam supersint documenta antiqua, nulla tamen coæva aut fere coæva ad posteros pervenisse. Nec monumentum historicum vetustius hactenus inventum est quam Vita S. Fulgentii episcopi Ruspensis, a discipulo concinnata sæculo VI, ubi narratur sanctus præsul, cum in Sardinia exularet, monasterium sibi fratribusque suis juxta basilicam S. Saturnini martyris construxisse [Ibid., tom. I Januar., pag. 42.] .

[2] [Acta edidit Mombritius] Tres nobis innotuerunt Passiones S. Saturnini Calaritani: quarum unam Mombritius, aliam Joannes Arca ediderunt. Tertiam vero, quæ adhuc numquam aspexit lucem, nunc primo juris publici faciemus. De singulis disserendum. Mombritius [Cfr. Bibliotheca Mediolanensium scriptorum, tom. II, col. 939 et seq.] , ut inter omnes constat, ex antiquo Passionario, in pergameno ms. in archivio Lateranensi conservato, Acta Sanctorum descripsit [Macri, Hierolexicon, tom. I, V° Birrus, pag. 136, edit. Bononiæ 1765.] , et quidem ita fideliter, ut ne menda quidem scriptionis correxerit, quæ minus jucundam lectionem reddere solent [Acta SS., tom. I Jan., pag. XXI.] . Quæ Acta Sanctuarium inscripsit, ediditque inter annos circiter 1470 et 1480 [Cfr. Tiraboschi, Storia della letter. ital., tom. VI, part. I, pag. 238 et seq., pag. 15 et seq.; Oudinus, Comm. de script. eccl., tom. III, col. 2660.] . Jamvero in hoc opere, quod jam rarissimum evasit, exstat Passio S. Saturnini, utique minus sincera. Ibi enim in exordio legimus anno vigessimo imperii Dioclitiani et Maximiani et consulatus eorum secundo, tulisse martyrium S. Saturninum. Contra in Actis quorum meminit Baronius [Martyrol. Roman., ad diem 30 oct., in notis] et in iis quæ Joannes de Arca edidit, idem martyrium refertur ad annum vicesimum imperii Diocletiani et ejus consulatum octavum. Sed hæ temporum designationes certe inter se non concordant. In omnibus quidem fastis consularibus fertur Diocletianus gessisse consulatum VIII anno sui imperii vigesimo, qui Maximiani erat annus imperii decimus octavus et consulatus septimus. Hinc patet prima verba Passionis Mombritianæ esse corrigenda. Paulo infra rursus errat scriptor, dicens Diocletianum Mediolani, et Maximianum Nicomediæ habitasse; quum contra Nicomediæ Diocletianus, et Mediolani Maximianus habuerit domicilium. Item ubi scribit imperatores Diocletianum et Maximianum anno vigesimo imperii sui, id est, anno 303 privatam vitam appetentes de imperio discessisse, licet id anno 305 præstiterint, uti ex fastis consularibus aliisque documentis historicis omnino apertum est.

[3] [non omnino] Pergit scriptor hoc modo: Quamobrem Dominus sanctis ecclesiis vel christianæ religionis cultoribus requiem modicam præstitit: quæ sententia nullatenus congruit aut cum proxime superiore, aut cum proxime sequente, cujus hæc verba sunt: Igitur quidam Barbarus nomine, de insula Corsica genitus, ab Imperio Romanio tam Sardiniæ quam memoratæ Corsicæ præsidatus actionem promeruit: quam in utrisque insulis uno tempore ministravit, donec ab insulis memoratis Romanum transisset imperium. Sed auctorem fallit quod arbitratur tum temporis a Sardinia et Corsica Romanum transiisse imperium, quum id medio demum sæculo V, invadentibus Vandalis, factum sit. Dein, quod dicitur Barbarus Sardiniæ et Corsicæ simul fuisse præses, dubitationem cuipiam injicere possit. Initio quidem utraque insula ab uno eodemque viro fuit administrata; nam, ut refert Sextus Rufus, scriptor sæculi IV, Sardiniam et Corsicam Metellus vicit. Qui et triumphavit de Sardis, qui rebellavere sæpe. Juncta administratio harum insularum fuerat: post suos [quæque] prætores habuit. Sed addit Rufus: Nunc singulæ a [suis] præsidibus reguntur [Scriptores Hist. Rom. latini vet. illustrati a Klettenberg et Wildeck, tom. II, pag. 162.] . Hanc divisionem tempore Augusti imperatoris nondum fuisse factam opinamur, quia Sardinia et Corsica, in Notitia ejusdem Augusti, tamquam una provincia inter provincias senatui populoque Romano subditas numerantur [Cfr. Schelstrate, Antiquitas Ecclesiæ, tom. II, p. 222.] . Nec dissentit Dio Cassius [Hist. Rom., lib. LIII, pag. 503, edit. Hanoviæ, 1606.] , scriptor sæculi III, qui, eumdem catalogum texens, nominat Sardiniam et silentio prætermittit Corsicam, quia, procul dubio, utraque insula una tantum erat provincia prætoria, vocata Sardinia.

[4] [sincera,] Verum in Notitia dignitatum imperii, ineunte sæculo V edita, ut duæ provinciæ diversæ Sardinia et Corsica signantur [Schelstrate, Op. cit., tom. II, pag. 232 et 633; Otto Seeck, Notitia dignitatum, pag. 106, 109, 149, 163; cfr. pag. 250, 255; Berolini 1876.] ; item in Notitia quæ confecta videtur circa tempus Concilii Chalcedonensis [Schelstrate, tom. II, pag. 651.] , et in alia quam nostras Emmanuel Schelstrate ex codice Vaticano sæculi XI descripsit et in cujus folio primo habetur: “Iste codex est scriptus de illo authentico, quem domnus Adrianus Apostolicus dedit gloriosissimo Carolo regi Francorum et Longobardorum, ac patricio Romanorum, quando fuit Romæ [Ibid., pag. 643.] .” Sed Onuphrius Panvinius Sardiniæ a Corsica separationem multo antiquiorem arbitratus, tribuit eam ipsi Hadriano, ab anno 117 ad 138 Romano imperatori [Onuphrius Panvinius, apud Grævium, Antiq. Rom., tom. I, col. 447; cfr. Schelstrate, tom. II, pag. 221.] . Quæ si ita sint, erraverit Mombritianæ Passionis auctor, qui Barbarum fingat eodem tempore utrique insulæ præfuisse. Contra reprehensione caret, si non ante Constantinum, (quæ communis est sententia) a Corsica Sardinia sejuncta fuerit [Marquardt, Handbuch der Röm. Alterthümer, pars III, tom. I, pag. 77 et seqq., 233, 240.] .

[5] [e Passionibus] Est quoque manifestum eumdem scriptorem adhibuisse, ut notat Tillemontius [Mémoires ecclés., tom. V, pag. 144 et seq., edit. 1702.] , duas Passiones, quarum alteram, quæ est S. Saturnini Tolosani, juris publici fecerunt Surius [Vitæ SS., tom. XI Novembris, pag. 650.] et Ruinartius [Acta Martyrum sincera, pag. 128, edit. Am stæl. 1713.] ; alteram S. Sergii ad diem 24 februarii Henschenius [Acta SS., tom. III Februarii, pag. 462.] . Jam vero Passio S. Sergii Cappadocis, mutatis nominibus, modo ipsam quæstionem et mortem excipias, fere ad verbum eadem est ac Passio S. Saturnini Calaritani. Quæ itidem simillima est Actis S. Saturnini Tolosani: in his quippe legitur: Saturnini fide atque virtute eorum, qui in urbe eadem colebantur, cœperunt dæmonum vaticinia cessare, commenta nudari, artes detegi, et omnis illorum apud gentiles potentia, omnisque fallacia, Christianorum fide crescente, decrescere. Cumque supradicto episcopo ad ecclesiam id temporis parvulam juxta Capitolium… frequens itus esset ac reditus, sancti viri præsentiam sustinere fallax dæmonum turba non potuit: et ut erant muta simulacra …, ad sacrilega obsequia et solicita consulentium vota cœperunt in silentio permanere. Cuncti itaque sacrilegæ superstitionis antistites, tanta rei novitate permoti, inter se invicem quærere, unde numinibus suis venisset tanti temporis inusitata taciturnitas… Audiunt a quodam nostræ religionis inimico, novam nescio quam surrexisse sectam, superstitioni gentilitatis inimicam, quæ Christiana appellaretur, et in deorum suorum excidium niteretur. Hujus etiam fidei esse Saturninum episcopum, cujus crebro juxta Capitolium transitu, a conspectu viri ejus exterrita deorum suorum ora siluisse, nec facile posse reserari, nisi episcopum illum mors maturata subtraheret. Dein narratur quo pacto S. Saturninus Tolosanus crudeliter fuerit trucidatus.

[6] [SS. Sergii et Saturnini Tolosani fere ex integro sumpta.] Porro hæc non parum concordant cum Passione Mombritiana S. Saturnini Calaritani, cujus dicit auctor: Crescebat autem per dies singulos turba fidelium et multiplicabantur apud Deum coronæ justorum. Contigit autem in diebus illis nefandissimo Jovi … annua sacrificia fieri in capitolio … ad quod sceleratorum turbæ cum immundis hostiis concurrebant… Et hæc illis gerentibus, adolescens quidam nomine Saturninus, christianæ fidei a suis parentibus eruditus, et Christi Domini fidelis servus jam effectus, quamquam annis imparibus ad suscipiendum martyrium non videretur idoneus, mente tamen ad superandum diabolum vel ministros ejus videbatur esse fortissimus. Hic, ea. ora qua sacerdos ille sacrilegus idolorum suos complices verbis quibusdam magicis exorabat in memoratum capitolium, quo cunctis est transitus, veniebat ad locum: quod ei fuerat necessarium. Mirabilium itaque suorum Deus volens etiam infidelibus populis ostendere magnitudinem, ut cognoscerent servorum Dei præsentia potestatem idolorum deesse, transitu tantum Saturnini beatissimi martyris, scelerati sacerdotis actionem fecit tamquam nihilum evanescere, quatenus idolorum minister infaustus nullum ab eis responsum accipiens… Propter quod iratus eorum sacrificia deserens … non inaniter suspicatus est aut interesse quemdam de consistentibus populis christianum, aut certe exinde potius se transire. Quod inquiri districtius curabat, asserens quod agebat Domini Jesu Christi fuisse virtute destructum atque confusum, ut contra morem solitum de sacrificio quod immolabat, inconsultus abscenderet. Cumque secundum intentionem scelerati sacerdotis, si quisquam christianorum interfuisset, quæstio fieret, dictum est quemdam ex inde christianum dudum potuisse transire. Et sequentes omnes qui ad sacrificandum populi fuerant congregati, Saturninum ipsum quamprimum conprehenderunt, juxta lacum qui appellatur Apolinis. Quem dum interrogarent cur secundum jussionem imperatorum ad Capitolium non adveniret, aut sacrificio nullatenus interfuerit, beatus autem Saturninus eis confidenter respondit: “ Jam ego Domini Jesu Christi vexillo signatus, ejus cœlesti virtute munitus sum, non opus habens vanis et lapideis idolis inservire, vel immundi Jovis sacrificiis pollui: quorum vos a vobis facta simulacra adversum vos inconsultissime veneramini.” Quo audito, ab uno de turba vel ab ipso nequissimo sacerdote memoratus beatissimus Saturninus martyr gladio graviter vulneratus, Christum Dominum confitendo, sanguinem effundens, spiritum tradidit, beatorum commartyrum suorum choris adjunctus tertio kalendarium novembrium. Præterea stylus Mombritianæ Passionis S. Saturnini redolet ævum ferreum, auctoremque non magis literarum latinarum quam historiæ peritum. Nec dissimilis fuit sententia Henschenii de Actis S. Sergii, quæ ei ab homine imperito visa fuerunt conscripta [Acta SS., tom. III Februarii, pag. 461.] . Has ob causas de illa S. Saturnini Vita in nostro Opere nihil præter recitata verba edendum existimamus.

[7] [Melior est Passio ab Arca] Secundam Passionem S. Saturnini Calaritani prælo subjecit anno 1598 Joannes Arca, presbyter oppidi Bitti [De Sanctis Sardiniæ, initio.] , diœcesis Galtellinensis, tunc ab anno 1495 exstinctæ et unitæ archidiœcesi Calaritanæ [Fr. Matthæjus, Sardinia sacra, pag. 280 et seqq.] : quæ diœcesis anno 1779 restituta, iterum anno 1828 suppressa fuit [Cappelletti, Le Chiese d'Italia, tom. XIII, pag. 95 et seqq.] . Jam vero quantum laboris impenderit Joannes Arca ad conscribendos De Sanctis Sardiniæ libros tres, colligi potest ex ipsis Præfationis verbis: Illum nos, ait, scribendo tenebimus modum, ut ne verbo quidem exeamus codicibus atque veterum scriptis, ne quid ex nostro judicemur apponere. In quo videlicet negare quidem non possum, quanto cum labore sudoreque vultus opusculum hoc congesserim, multos jam pridem evolvendo scriptores codicesque vetustos, ut ex densissimis tenebris in lucem clarissimam veritatem hanc revocarem. Sudavi tantum durissimo scriptorum veterum silici laboris chalybem concutiendo, ut aliquas tandem veritatis hujus scintillas eliceremus, quæ in tam obscura oblivionis nocte emitteret lumen aliquod, quod lucesceret clarius. Verum quamvis Joannes Arca diligentiam adhibuerit ne a veritate transversum unguem discederet, lugendum tamen est eum non ubique servasse primigeniam lectionem. Etenim, quemadmodum in Prologo dicit, a se id apposuit ut novum ordinem narratis rebus daret, novumque loquendi modum, ut illustris sanctorum gloria cupidissimo lectori dulcesceret.

[8] [edita,] Nihilominus lucubratio Joannis Arcæ maximi est pretii, propterea quod in ea Vitas Sanctorum reperies, quas alibi frustra quæreres. Id intellexit Papebrochius, quum, socio Henschenio, colligendis Vitis Sanctorum Romæ gnavam operam daret. Ibi nullum illius valens pecunia numerata comparare exemplar, exoptavit quod præ oculis erat exscribere. Sed, modo excipias Vitam S. Georgii, episcopi Svellensis, quam postea edidit ad diem 23 aprilis, prohibitus fuit. Atque hæc est causa cur Bollandus aliique decessores nostri ad diem 13 januarii SS. Potiti et Ephysii, ad diem 15 maji S. Simplicii, ad diem 19 julii S. Symmachi Papæ, ad diem 21 augusti SS. Luxorii, Ciselli et Camerini, ad diem 10 septembris S. Hilari Papæ Acta illustrantes, abstinuerint ab edendis eis Vitis quæ, curante Joanne Arca, anno 1598 fuerant excusæ. Porro exemplar, quod in nostro servatur musæo, olim fuit Josephi Brocchii, celeberrimi hagiographi Florentini, eique hæc est facta inscriptio: Hic liber est rarissimus, et Florentiæ fortasse unicus, emptus a me Josepho Brocchio Pisis anno 1745. Alius tantum codex servatur in Vaticana, ex quo desumpta sunt ea, quæ in fine hujus libri corrosa erant, et calamo ibi nunc habentur scripta. Itaque non est mirandum decessores nostros, quibus hic fons hagiographicus defuit, in illustrandis sanctorum Sardorum gestis adeo fuisse modestos. Nos feliciores ex Joannis Arcæ libello Acta S. Saturnini Calaritani excerpere possumus.

[9] [quamquam similis Actis S. Saturnini Tolosani.] Hæc scriptio, cui editor, uti manifestum est, de suo addidit Præfationem, Passioni Mombritianæ longe præstat. In ea nulla deprehenditur repugnantia, nec error historicus. Dicitur ibi S. Saturninus morte mulctatus III kalendas novembris, quando agebat Diocletianus annum vigesimum imperii et consulatum octavum. Eo etiam discrepat hæc Passio a Mombritiana, quod Barbarum non utriusque insulæ præsidem facit, sed Sardiniæ tantum. Attamen, præterquam quod prolixior est, exhibet S. Saturninum Calaritanum iisdem fere conditionibus comprehensum ac S. Saturninum Tolosanum. Quare indubium est alterum auctorem alterius scriptione usum esse. Verum id in hagiographicis rebus sæpius accidit, ut alicujus sancti celebrioris Acta vel eorum pars conferrentur in sanctum minus celebrem. Sic, ut tomos dumtaxat recentiores attingam, afficta fuerunt Acta S. Symphoriani Augustodunensis S. Silvano Agedunensi [Acta SS., tom. VII Octobris, pag. 823.] et S. Caprasio Agennensi [Ibid., tom. VIII Oct., pag. 816.] ; S. Justi pueri S. Justino Luparensi seu Parisiensi [Ibid., p. 324.] ; S. Apollinaris Ravennatensis S. Verano Pisano [Ibid., tom. XI, pag. 787.] . Cæterum de hoc argumento post Papebrochium [Ibid., tom. V Maji, pag. 63; tom. VII Maji, pag. 825.] scripsit unus ex collegis, addens: omnium nobis difficillimum est hunc scopulum vitare, quoniam nec omnia legisse, nec omnia mentis acie complecti licet [Ibid., tom. VIII Octobris, pag. 323 et seq.] . Notandum quoque est S. Saturnino Tolosano et S. Saturnino Calaritano esse plura communia. Primo enim S. Saturnini Tolosani translatio ad diem 30 octobris memoratur in Usuardo aucto Remensi et in Greveniano annorum 1515 et 1521. Dein festum ejusdem S. Saturnini quod passim die 29 novembris celebratur, in Usuardo aucto Antverpiensi, Maximo-Lubecano, Victorini, aliisque pluribus [Sollerius, Martyrologium Usuardi, ad diem 30 octobris.] , et in Martyrologio Maurolyci, inscribitur ad diem 30 octobris, hisce verbis: Tolosæ, Sancti Saturnini. Quæ explicat Sollerius, addens in his omnibus auctariis non agi nisi de Translatione S. Saturnini Tolosani, cujus, ait, in Usuardo ponitur natalis XXIX novembris [Ibid.] : quod non est absurdum, quum frequenter festum idem ac translatio sonet. Sitne tamen hocce pacto confusio utriusque Passionis facta, peritiores demonstrent.

[10] [Idem dicendum de Actis curiæ episcopalis Calaritanæ.] Tertia Passio S. Saturnini martyris nobis nota, quam adhuc nuspiam editam arbitramur, exstat in curia episcopali Calaritana, fuitque exarata post annum 1441, quo Eugenius IV Romanus pontifex ecclesiam et prioratum S. Saturnini univit archiepiscopatui Calaritano. Quod manifestum est ex hac Passionis inscriptione: Incipit legenda sancti Saturnini martyris Calaritani, cujus ecclesia et prioratus fuit unitus archiepiscopatui Calaritano a sanctissimo domino Papa. Ejus auctor anonymus evidenter usus est antiquo codice, quem et manibus versavit auctor Passionis a Joanne Arca publicatæ. Legenda, cui brevis Præfatio præfigitur, divisa est in octo lectiones: unde facile colligitur eam olim in choro fuisse lectam aut cantatam. Recentiores lectiones breviarii de S. Saturnino ex ea magnam partem depromptæ fuere. Auctor non tantum S. Saturnini agonem descripsit, sed et aliorum præcipuorum martyrum Sardorum, Proti nempe, Januarii, Gavini et Simplicii episcopi, quos omnes Barbarus, Sardiniæ præses, in odium Christi trucidavit [Gazano, La storia della Sardegna, tom. I, pag. 126; Acta SS., tom. XI Oct., pag. 541; Arca. lib. II, pag. 1 et seqq., pag. 9 et seqq.] . Eo magis hæc Acta infra edenda existimamus, quod decessores nostri, de S. Simplicio agentes [Acta SS., tom. III Maji, pag. 456.] , quum præ manibus nullam hujus sancti Passionem haberent, brevem tantum notitiam, a Ferrario concinnatam, suo Operi inseruerunt. In hoc autem discrepat hæc S. Saturnini Passio ab Actis quæ J. Arca edidit, quod Barbarum exhibet Sardiniæ simul et Corsicæ præsidem; quodque martyrium refert ad IX calendas decembris, anno vigesimo imperii Diocletiani et Maximiani.

[11] [Apocrypha sunt Acta SS. Fulgentio Ruspensi et Fortunato tributa.] Sed præter Acta S. Saturnini a Mombritio et Joanne Arca juris publici facta, memorat Dionysius Bonfantus [Triumpho de los santos del reyno de Cerdeña, lib. XII, cap. IV, pag. 355 et seqq.] duas alias ejusdem sancti martyris Vitas, alteram versibus a S. Fulgentio Ruspensi, alteram soluto sermone a S. Fortunato scriptam, recitatque utriusque scriptionis loca quædam, nullo tamen librorum indicato possessore. Idque eo magis dolendum est, quod Bonfanto non magnam fidem habent docti, ut Papebrochius [Cfr. Acta SS., tom. V Maji, pag. 216 * et seqq., tom. III Maji, pag. 272.] , Muratorius [Antiquitt. Italicæ, tom. V, Diss. de veneratione erga sanctos, col. 17.] , Matthæjus [Sardinia sacra, pag. XI, cap III, pag. 40 et seq.] aliique. Porro ipsi haud suffragantur præcipui scriptores, qui pervulgandis SS. Fulgentii et Fortunati libris, vel in texendo eorum indice operam dederunt [La Bigne, Bibliotheca Maxima, tom IX, pag. 4, edit. Lugd. 1677; Migne, Patrol. lat., tom. LXV, col. 1019; tom LXXXVIII, col. 12 et seqq.; Oudin, Comment. de scriptt. eccles., tom. I, col. 1373 et seqq.; Ceillier, Auteurs sacrés et ecclés., tom. XVI, pag. 18 et seqq.; Dupin, Nouvelle Biblioth des Auteurs eccl., tom. V, pag. 20 et 87, edit. Mont. 1691; Rivet, Hist littér. de la France, tom. III, pag. 464.] ; nam de Vita S. Saturnini ab iis conscripta ne verbum quidem proferunt: quin de iis silet diligentissimus Joannes Arca. Quapropter si reapse Vitas duas S. Saturnini, viris eruditis incognitas, manibus versavit Bonfantus, has aliis quam SS. Fulgentio et Fortunato esse tribuendas existimamus. Neque ea, quæ ex utriusque sancti scriptionibus sese excerpsisse affirmat, lectori proponenda censemus, quia, præterquam quod mera figmenta esse videntur, ad S. Saturnini res gestas illustrandas nihil conferunt.

[12] [Barbarus, Sardiniæ præses] Quum in omnibus, quas memoravimus, Passionibus, imo in Actis præcipuorum Sardiniæ martyrum, occurrat Barbarus, insulæ præses, quumque ipse ad acrius vexandos Christianos, jusserit omnia venalia impiis libationibus ab ipsis ementibus et vendentibus inquinari, de viro illo strictim agere juvat. Barbarus, uti in Actis Mombritianis dicitur, de insula Corsica genitus, ab imperio Romanio tam Sardiniæ quam memoratæ Corsicæ præsidatus actionem promeruit: quam in utrisque insulis uno tempore ministravit. Sane Barbarum præfuisse Sardiniæ, inter omnes constat: sed eum Corsicam quoque obtinuisse, discimus ex Actis (utique minus sinceris) S. Devotæ, quæ in hac insula fuit ab eo capite damnata [Acta SS., tom. II Januarii, pag. 770. Cfr. Gazano, La storia della Sardegna, tom. I. pag. 159 et seq.] . Quod si quis existimet eum non utramque simul insulam id temporis regere potuisse, is dicat præsidem prius fuisse Corsicæ, dein Sardiniæ. Etenim paucis diebus post martyrium S. Simplicii, episcopi Galluriensis in Sardinia, uti legimus in altera Passione infra edenda, rediens ex Sardinia in patriam, mari submersus est Barbarus, ac proin ante adventum in Sardiniam S. Devotam interfici jussit et Corsicæ præfuit.

[13] [crudelissimus,] Quamvis brevi tempore in Sardinia sit commoratus, adeo tamen crudelem sese exhibuit, ut de eo dicere non dubitaverit Joannes Arca, scrutator diligentissimus Actorum martyrum Sardorum [Lib. II, pag. 31 et seq.] : Insitum elephanti comperimus, tunc maxime concitari ad prælium, cum congressurus recentem libaverit sanguinem. Sævissimus præses Barbarus sævior multo factus Christianorum fundendo ebibendoque sanguinem, brevi tempore commoratus in Sardinia, longissimas crudelitates immanitatesque commisit. Saturaverat se Turribus Christianorum sanguine, expleverat se Calari, sed quasi cædem primis labiis contigisset, ita concitatus exarsit, ut cædibus divina perverteret et humana. Hoc solum flagrabat studio, veluti huic solum adhibitus, non administrationi provinciæ, cui debebat incumbere. Hoc incensus ardore Fausinam subiens civitatem, Simplicium, Dei servum ac venerandum episcopum, nullis aliis satellitibus, nullis ministris admotis, sua furenti manu apud se confodit astantem. Ita se putat inexplebili satisfacturum siti, si munus illud exerceat, quod sibi proprium assumpsere carnifices.

[14] [omnia venalia ritibus ethnicis inquinari jubet.] Haud parum crudelitatem Barbari juvabat persecutio orta contra Christianos, imperatoribus Diocletiano et Maximiano; quæ talis erat, uti refert scriptor alterius Passionis, ut non emere, non vendere, cuique liceret, nisi falsis diis prius immolaret. Subjicit idem auctor: Impiis ergo decretis per orbem terræ maximeque in partibus occidentalibus discurrentibus, Christiani variis tormentis afficiebantur, et non consentientes capite truncabantur. Haud videtur ullus nostræ religionis antiquus insectator subtiliores insidias Christianis struxisse. Utique jam a tempore apostolico in contentionem venerat, num Christianis cibo idolis oblato vesci liceret. Quum autem post S. Pauli et Patrum plurimorum responsa nihilominus animo angerentur Christiani, idque innotuisset, Ecclesiæ persecutores, quo durius eos vexarent, non tulerunt venditores ad arbitrium suum sacrilegis libationibus uti, sed ut omnia ad vitam necessaria ritibus impiis contaminarentur præceperunt. Ita Maximinus, anno 305 imperator factus, magistratibus omnibus edixit ut cunctos tam viros quam mulieres una cum servulis ipsisque infantulis, sacrificare et libare diis immortalibus cogerent, et immolatis hostiarum carnibus vesci; utque cuncta in foro venalia sacrificiorum libationibus inquinarentur; et ante publicas balneas quasi in insidiis collocarentur custodes, qui lavantes illic homines sordesque corporis expurgantes execrandis sacrificiis macularent [Eusebius, Histor. eccl., de Martyribus Palæstinæ, cap. IX, pag. 695, edit. Laemmer.] . Item Julianus Apostata fontes, qui in urbe, et qui apud Daphnem erant, detestandis sacrificiis polluit, ut qui aquis uterentur, abominationem participarent. Deinde quæ in foro prostabant piaculo replevit. Aspergebantur enim et panes, et carnes, et fructus, et olera, et alia esculenta omnia. Quæ cum cernerent quibus a Salvatore inditum est nomen, gemebant illi quidem et lamentabantur talia detestantes; edebant tamen, legi apostolicæ parentes: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam [Theodoreti Opera, tom. III, Hist. eccles., lib. III, cap. XI, col. 1103, recens. Joannis Schulze, edit. Migne.] . Longius quidem aliis progressus esse videtur Barbarus, quum ipse mandaverit, non tantum ut omnia venalia libationibus ethnicorum aspergerentur, sed etiam ut non emere, non vendere cuique liceret. NISI FALSIS DIIS PRIUS IMMOLARET: quod quidem erat peccatum, nec umquam ab Apostolo permissum [Cfr. Mamachius, Origines et Antiquit. christ., tom. III, pag. 356 et seqq.; Cornelius a Lapide, Comment. in Epist. I ad, Corinth. v. 25.] . Hujusmodi vexatio rursus exponitur in Actis S. Maximi, de quo post dicendum erit.

[15] [Anno 303 obiit S. Saturninus.] Unum nobis hoc § restat quærendum, quo scilicet anno, quonam die S. Saturninus martyrii palmam adeptus sit. In tribus Passionibus perhibetur gladio percussus anno vigesimo imperii Diocletiani: qui annus incepit die 17 septembris anni Christi 303. Adde quod in Passionibus a Mombritio et Joanne Arca editis, fertur die 30 octobris, et in tertia, a nobis infra edenda, die 23 novembris fuisse occisus. Licet autem Ecclesia Calaritana S. Saturnini natalem die 30 octobris hodie celebret, (quod forsan ideo facit, quia illo die Martyrologio Romano adscriptus est), videtur tamen aliquando diem 23 novembris anteposuisse, uti colligi potest ex Calendario Sanctorum Sardiniæ propriorum anno 1598 a Joanne Arca edito [De Sanctis Sardiniæ, lib. III, pag. 74.] . Idem dies placuisse videtur scriptori Passionis S. Simplicii [Ibid., lib. II, pag. 33.] : qui narrat Barbarum præsidem trucidasse primo Turribus SS. Gavinum, Protum et Januarium: dein Calari S. Saturninum, et tandem S. Simplicium Gallurensis provinciæ episcopum: quæ series rerum omnino concordat cum altera ex Passionibus quas infra edemus.

§ II. De antiquissimo cultu S. Saturnini. Lectiones in ejus honorem. De ejus inventione et translatione.

[S. Saturninus, cujus cultus est antiquissimus,] Statim post B. Saturnini mortem Christianis ejus sanguinem tamquam pretiosissimas martyris reliquias collegerunt, et exuvias magna reverentia in crypta deposuerunt. S. Saturnino occiso, ait auctor Passionis Mombritianæ, Christiani corpus ejus tollentes, in loco ubi jugulatus est proximo cum honorificentia sepulturæ debita posuerunt. Sanguinis autem ejus lapidi inhærens usque in diem hunc permanet: ubi et oratorium christianis constructum est. Superveniente igitur nocte, factoque in civitate silentio, corpus beatissimi martyris Saturnini de loco ubi jugulatum est, clam extra civitatem a christianis sublatum est, et in quadam crypta parva cum veneratione depositum. Eadem refert auctor prioris Passionis a nobis excusæ. Sed hæ venerationis significationes, utpote a viris privatis exhibitæ, neutiquam sunt cultus ecclesiasticus, modo excipias templum supra beati martyris sepulcrum ædificatum: nam hic honor a primordiis Ecclesiæ indubium cultus ecclesiastici indicium habitum fuit [Bened. XIV, De Beatif. et Canoniz. Sanct., lib. I, cap. III, num. 7 et 8.] . Cujus templi in honorem S. Saturnini ædificati meminit circa annum 529 S. Fulgentii, Ruspensis episcopi, biographus et discipulus, dicens de beato præsule, iterum in Sardinia exulante: Juxta basilicam sancti martyris Saturnini, procul a strepitu civitatis vacantem reperiens locum, Brumasio (alias Primasio) Calaritanæ civitatis antistite venerabili prius, sicut decuit, postulato, novum sumptibus propriis monasterium fabricavit. In quo quadraginta et amplius fratribus congregatis, disciplinæ cœnobialis ordinem custodivit illæsum [Acta SS., tom. I Jan., pag. 42.] . Addit Joannes Arca suo tempore, id est anno 1589, stare adhuc majorem partem hujus templi antiqua structura.

[17] [celebrabatur Calari olim die 23 novembris,] In Ecclesia Calaritana aliquando cultus fuit S. Saturninus die 23 novembris: quod dixi supra. Aliis tamen in locis festum ejus die 30 octobris agebatur. Ad hanc enim diem inscriptum erat ejus nomen Martyrologio quod olim fuit ecclesiæ Sancti Mauritii de Brusson, in Valle Challand apud Augustanos (Aoste) in Pedemontio, et nunc servatur in xenodochio SS. Mauritii et Lazari Augustæ. Hoc martyrologium, ait Antonius Gal, origine græcum esse, satis superque prodit ejus discrepantia a latinis, si dies multis sanctis assignata consideretur. Notetur etiam quod legitur VI kal. januarii: “Assumcio sancti Joannis apostoli” quodque veterum quorumdam Græcorum opinionem prodit, ut eruditis compertum est. Cum vero sancti Augustani aliique occidentales in eo inserti sint, cumque ad usum Augustanorum scriptum fuerit, libenter illud dicerem Martyrologium Græco-Augustanum. Simplicitas demum et brevitas Martyrologii ipsius antiquitatem probant simul et commendant. Subjicit Martyrologium istud una eademque manu scriptum fuisse sæculi X vel XI [Monumenta historiæ patriæ (Pedemontii) scriptt., tom. III, pag. 566 et 579.] . Unde sequeretur S. Saturnino aliquando apud Græcos cultum Sanctorum fuisse delatum, nisi forsan ejus nomen in aliquo priore apographo fuerit interpolatum.

[18] [sed die 30 octobris in Sabaudia et Mediolani.] Proponitur et festum S. Saturnini sociorumque ejus in vetusto Kalendario sæculi XII ms. membranaceo, quod præfixum est Missali hujus ævi, deposito in ecclesia Avisii apud Salassos, et nunc ad recensionem Antonii Gal typis edito [Ibid., pag. 590, 606.] . Jam vero nec in Martyrologio S. Mauritii de Brusson, nec in Kalendario sæculi XII, agi ad diem 30 octobris de S. Saturnino episcopo Tolosano et martyre, sed de S. Saturnino martyre Calaritano, manifestum videtur; propterea quod in iisdem libris ad diem 30 octobris S. Saturninus dicitur tantum martyr: contra ad diem 29 novembris episcopus et martyr. Aliud dicendum apparet de Kalendario Mediolanensi anni 1465 [Martyrologium Adonis, edit. Georgii, ad calcem, pag. 719.] , ubi consignatur ad diem 29 octobris festivitas sancti Saturnini martyris, quin alibi de celeberrimo martyre et episcopo Tolosano mentio fiat. In Martyrologio vero Mediolanensi Boscæ, ad diem 30 octobris, occurrit natalis sancti Saturnini martyris, cujus corpus Mediolani in basilica sancti Victoris tumulum habuit. Hunc S. Saturninum esse Calaritanum existimavit S. Carolus Borromæus: nam in breviario Mediolanensi Ambrosiano, pluries edito, ad sancti athletæ diem festum 30 octobris, subjicit, Galesinii aliorumque opera usus [Saxius, Historia literario-typog., apud Argelati, Bibliotheca scriptt. Mediol., tom. I, pars. I, col. CLXII.] , lectionem sequentem: Saturninus, Calari in Sardinia nobilibus et christianis parentibus natus, atque in fidei doctrina pie eruditus, martyrium obiit, quo tempore illius insulæ præses, Diocletiani imperatoris jussu, graviter edixerat christianos omnes ubique conquiri ut idolis immolarent, secus vero cruciamentis atque internecione multari. Saturninus itaque comprehensus cum non solum ex edicto minime idolis sacrificaret, sed insuper se christianum esse libere constanterque profiteretur, gladio percussus, abiit in cœlum.

[19] [Nescitur quandonam Mediolani] Ob documentorum penuriam disputare non ausim quonam ævo, quo episcopo, S. Saturninum Mediolanenses in liturgiam Ambrosianam intulerint. In Kalendario quidem Ambrosiano anni 1560 ms., apud nos servato, memoratur ad diem 30 octobris S. Saturninus martyr. Jampridem vero lis erat apud Mediolanenses essetne hic S. Saturninus Calaritanus, an alius. Bosca etiam, qui anno 1695 Martyrologium Mediolanense edidit, in annotatis scribit: De sancto martyre Saturnino habemus hodie officium in Breviario et liturgiam in Missali Ambrosiano; verum an sit Calaritanus, an alius Saturninus a Calaritano, admodum ambigitur. Alium sane esse censeo, humatum tamen in basilica Victoriana, si fides Ughello tomo IV [Italia sacra, tom. IV, col. 22.] , Morigio in Sanctuario et Villæ de septem ecclesiis stationalibus. Si quis vero de sua sententia nolit desistere, ac Saturninum hunc Caralitanum esse asseveret, de quo hodie meminit Martyrologium Romanum, rem sibi esse sciat cum Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui monumenta Ecclesiæ Calaritanæ, Mombritium et Dimam in suam causam vocat: doceatque, quis et quo tempore ex perinsigni basilica S. Saturnini, ejusdem martyris corpus Mediolanum exportaverit; tunc enim pedibus in illius sententiam ibo. Illud etiam accedit, quod Acta S. Saturnini Calaritani apud Ferrarium, et alterius Saturnini in Lectione breviarii Ambrosiani discrepant; ut hinc etiam credam Saturninum, qui hodie colitur ab Ecclesia Mediolanensi, et in basilica S. Victoris quiescit, esse quidem natione Sardum, sed alium a Calaritano.

[20] [coli cœperit.] Duo asseverat Bosca, et primo quidem S. Saturninum humatum in basilica Victoriana [Il vero rustico indovino, ossia guida alle sacre funzioni della citta (di Milano), ann. 1855, pag. 120.] non esse S. Saturninum Calaritanum. Quod placitum falsum esse affirmare nolim: quia Ecclesia Calaritana, cujus alumnis in iis quæ sunt Ecclesiæ Calaritanæ major fides est habenda quam cæteris [Cfr. Martyrologium Romanum, ad diem 26 aprilis, nota I Baronii.] , se sui patroni corpore, ut infra videbimus, etiamnum ditatam esse contendit. Accedit quod nulla documenta translatum unquam S. Saturninum Mediolanum testantur. Haud absurda forsan esset sententia opinantis S. Saturninum Victorianum a Longobardis, cœmeteria Romana diripientibus, non secus ac multa alia sanctorum martyrum corpora, translatum fuisse Roma in Italiam septentrionalem [Anastasius Biblioth., tom. IV, in Stephano III, sect. 249, pag. 245, edit. Romæ 1735.] . Alterum Boscæ placitum, scilicet Saturninum qui hodie colitur ab Ecclesia Mediolanensi … esse quidem natione Sardum, sed alium a Calaritano, multo minus nobis arridet. Cujus displicentiæ hæc causa est, quod primo S. Saturnini Mediolanensis et S. Saturnini Calaritani martyrium et martyrii adjuncta non discrepant: dein quod Ambrosianæ lectionis exordium: Saturninus Calari in Sardinia nobilibus et christianis parentibus natus, atque in fidei doctrina pie eruditus, ex lectione III alterius Passionis, infra edendæ, manifeste sumptum est. Ibi enim hæc obviam habemus: Beatus igitur Saturnus nobilibus et christianis parentibus natus, et in fide Christi diligenter educatus. Verum si proposuisset Bosca alium S. Saturninum ac Calaritanum a Mediolanensibus initio fuisse honoratum, cui postea Calaritanum, utpote magis vel solum eis notum, substituissent, forsan ejus opinio non fuisset spernenda.

[21] [Memoratur in martyrologiis.] Videtur sanctus Saturninus extra Sardiniam et Pedemontium (licet Mombritius circa annum 1475 ejus Vitam impresserit) ante medium sæculum XVI vix cultus fuisse; nam ab omnibus martyrologiis celebrioribus exsulat. Molanus, primus e præcipuis martyrologis ejus memoriam prodens, in utraque editione Usuardi aucti scribit: Apud Calarim, Sardiniæ provinciæ oppidum, natale B. Saturnini martyris, qui sub persecutione Diocletiani gladio est truncatus. Quibus verbis in editione anni 1568 præfixit literam Q, ad indicandum sese illius sancti notitiam habuisse, uti ait in Præfatione, ex quodam martyrologio quod non nomino ad vitandam confusionem. Post eum venit Galesinius, qui ad diem quoque 30 octobris in Martyrologio Romano anni 1578 dicit: Calari in Sardinia sancti Saturnini martyris, cujus, in Diocletiani persecutione, concertatio in fide tuenda illustris extitit. Quam laudem subjicit in Notationibus Galesinius se excerpsisse e libro scripto. Item in Martyrologio Romano anni 1583 legitur: Calari in Sardinia sancti Saturnini martyris, qui in persecutione Diocletiani capite truncatus est. Addit Baronius in editione emendata anni 1586 hoc annotatum: Accepimus ejus Acta manuscripta, passusque habetur anno vicesimo imperii Diocletiani, ejus consulatu octavo, tertio kal. novembris. Alia Acta habet Mombritius tom. II Vit. Sanct. Meminit ejusdem Fara de rebus Sardiniæ. De basilica S. Saturnini in Sardinia mentio habetur in Vita S. Fulgentii episcopi Ruspensis apud Surium tom. I. Baronii vestigiis insistens, Ferrarius, ad diem 30 octobris in Catalogo Generali Sanctorum Italiæ, breviter sanctum martyrem prædicat. Ast per totam Sardiniam et præsertim Calari S. Saturnini cultus jam inde antiquitus valde præclarus fuit, atque nunc omnes totius insulæ diœceses peragravit. Quin, uti legimus in Officio proprio beati martyris, inter præcipuos Calaritanæ urbis patronos colitur, vel etiam, uti in Kalendario Calaritano anni 1845, est patronus maximus: adde quod ejus festum agitur Calari sub ritu duplici primæ classis cum octava. Lectiones divini officii quæ a clericis provinciarum ecclesiasticarum Calaritanæ et Turritanæ recitantur, hocce loco subjungimus, non tantum quia nobis uno conspectu S. Saturnini Vitam exhibent, sed etiam quia nihil quod cum veritate certo pugnet, in eis occurrere videtur, dum contra in Passionibus, de quibus modo disseruimus, plura monumentis historicis adversantur.

[22] [S. Saturninus] Lect. I. Saturninus, Calari, metropolitana Sardiniæ urbe natus, a parentibus pietate ac nobilitate conspicuis diligenter educatur in fide. Cum autem Diocletiani et Maximiani persecutio eam provinciam pervasisset, ac in eadem civitate maxime grassaretur, recurrente die quo annua festa et sacrificia Jovi peragere in Calaritano Capitolio populi consueverant, eorumdem turbæ per viam a Solis fano ductam, quæ Sacra vocabatur, ad immolandum Jovi in ejus templum convenerunt. Hanc impietatem detestatus nobilis adolescens, Deum optimum maximum exorabat, ut mirabilium suorum magnitudinem ostendens, ethnicorum tenebras lucis suæ radiis dissiparet. Jam vero cum ante faciem ejusdem templi progrederetur, ipsius precibus annuente Domino, ac in servo suo se mirabilem demonstrare volente, sola Saturnini præsentia factum est, ut Jovis sacerdos solita oracula ab ejus simulacro accipere non valeret, et omnium qui sacrificiis aderant, expectatione delusa, responsa exquirere nec ultra posset.

[23] [religionis causa occiditur.] Lect. II. Quamobrem ira percitus impius minister, aliique pariter ex gentilium conventu, haud frustra rati alicujus Christiani virtute oraculum obmutuisse, Jovis ædem egrediuntur, et Saturnino non longe absenti obviam facti, ut Cæsarum contemptorem eum criminantur ac eorum sacra obire detrectantem corripiunt. Ad quæ Saturninus: “Absit mihi, ait, vestros venerari deos: ego enim Domini Jesu Christi vexillo signatus, ejus cœlesti virtute munitus sum; non opus habens vanis et lapideis idolis inservire, vel immundi Jovis sacrificiis pollui, quorum adversum vos ipsos vestris manibus facta simulacra veneramini.” Quibus verbis acrius indignati, veritique gentiles ne ejus exemplo Christianorum numerus augeretur, immania quæque supplicia comminantur. Infractus tamen Saturnini animus restitit, ac in Christi confessione firmissime perseverans, sub Barbaro Sardiniæ præside, abscisso capite coronatur, illustre fidei testimonium relinquens, tertio kalendas novembris, anno vigesimo imperii Diocletiani, consulatu ejus octavo, epochæ Christianæ tercentesimo tertio, ætatis suæ decimo nono.

[24] [Exstruitur basilica ipsi sacra.] Lect. III. Ejus corpus a fidelibus reverenter in parva civitatis crypta per silentium noctis deponitur, atque in eum inde locum transfertur, in quo, ut primum mitiora tempora sortiti sunt catholici, titulo beati Saturnini magnifice extructa, et ab injuria temporis vindicata, etiam nunc manet basilica Deo sacra: ubi Dominus multis maximisque signis ejus illustravit exuvias, aliorumque martyrum corporibus consociari voluit. Sequutis inde temporibus, Gregorio XV Pont. Max. catholicam Ecclesiam gubernante, prope aram maximam ejusdem basilicæ, sub altari quod ad orientem vergit, sacrum corpus in marmoreo monumento ornatissime sculpto repertum fuit, moxque ad majorem ecclesiam Calaritanam ingenti pompa populorumque lætitia translatum, reconditur in oratorio elegantissime extructo, ejusque nomini dicato, et inter præcipuos ejusdem urbis patronos, magna totius Sardiniæ aliarumque gentium religione colitur.

[25] [Corpora multa inventa in Sardinia ineunte sæculo XVII] Per plura sæcula de S. Saturnini exuviis omnes siluerunt; quum ecce ineunte sæculo XVII iis inventis incredibiliter gavisi sunt Calaritani. Narrant enim Fratri coadjutori temporali Societatis Jesu, Francisco Hortolano, a Deo fuisse revelatum quibusnam in ecclesiis insulæ Sardiniæ quiescerent bene multi martyres, ibi olim sepulti. Has inter ecclesias erat basilica suburbana Calaritana S. Saturnini, in qua, præter plures alios sanctos, deposita fuisse ossa ipsius sancti martyris, affirmavit Franciscus Hortolanus. Investigatione facta, sepulcra nonnulla cum ossibus, quibus nomina sanctorum aliunde notorum inscripta erant, invenerunt indagatores: item (tum ibi, tum aliis in ecclesiis) ultra trecenta sepulcra cum ossibus, signata literis B. M.; quas Franciscus Esquivel, archiepiscopus Calaritanus [Relacion de la invencion de los cuerpos santos, pag. 34 et seqq.] , Seraphinus Esquirro [Santuario de Caller.] , Dionysius Bonfant [Triumpho de los santos del reyno de Cerdeña.] interpretantur Beatus Martyr. Verum in hanc sententiam ire multi eruditi [Acta SS., tom. V Maji, pag. 129*; Muratori, Antiq. Ital., tom. V, Diss. LVIII, col. 17.] recusarunt, dicentes literas B. M. non significare Beatum Martyrem, sed Bonæ Memoriæ. In utramque partem acriter disputatum fuit. Bonfantii, quum aliis in augendo sanctorum Sardorum numero longius processisset, librum Inquisitores Hispani expurgandum esse censuerunt. Hac de causa decessores nostri, agentes de his recens detectis sanctis, magna moderatione usi sunt, non suum esse litem dirimere arbitrati, præsertim quum cardinalis Franciscus Barberinus Bollandum moneri jussisset, quorum Sardi recens exuvias reperissent, venditarentque ut sanctos, eos ne temere in Opus nostrum referamus: donec constet, quæ Ecclesiæ Romanæ de his sententia sit, aut nisi eorum martyrium et publica ab antiquo veneratio satis sit aliunde explorata [Acta SS., tom. I Februarii, pag. XXI.] .

[26] [viris eruditis suspecta visa sunt.] Quod et fecerunt Lucas Holstenius, bibliothecæ Vaticanæ custos [Ibid., tom. V Maji, pag. 220.] et Ferdinandus Ughellus, auctor Italiæ Sacræ. Itaque satis esse judicavere Bollandus, Henschenius [Cfr. ibid., tom. III Maji, pag. 456.] et Papebrochius has solas Vitas Operi Bollandiano inserere, quæ aliunde quam ex epitaphiis innotuissent. De aliis petierunt ut haberentur excusati, donec sensum suum clarius expressisset apostolica sedes. Præterea parum utile fuisset de his disserere, quum nihil nisi eorum nomen aut ex revelationibus Francisco Hortolano factis aut ex titulo sepulcrali esset notum: nam quæ de his scripsit Bonfantus ab eruditis passim dicuntur somnia [Cfr. P. Martini, Storia eccles. di Sardegna, tom. II, pag. 347 et seqq.] . Nuper, id est, pontifice Gregorio XVI, concessum fuit Calaritanæ, Turritanæ, aliisque pluribus Ecclesiis, ut quotannis celebrarent festum plurium eorum, quorum ossa multis locis insulæ Sardiniæ ineunte sæculo XVII inventa fuerunt. Jam ad S. Saturninum redeamus.

[27] [S. Saturnini sepulcrum detectum fuit,] Ut hujus sancti martyris exuviæ, præsente Francisco de Esquivel, archiepiscopo Calaritano, (quem comitabantur plures canonici, regulares, aliique presbyteri et clerici,) detegerentur, die 22 septembris anni 1621 primum laboratum fuit. Die 12 octobris inventus lapis, cui inscriptum erat hoc epitaphium [Bonfantus, Triumpho de los santos del reyno de Cerdeña, lib. XII, cap. VI, pag. 360.] :

✠ SANCTUS… TURNINUS CARALITANUS

Dein die sequenti, 13 octobris, detectum fuit marmoreum monumentum, et postridie ipsa arca ornatissime sculpta [Ibid., Esquirro, Santuario de Caller, pag. 523.] . Monumento hæc inscripta erant:

IN HOC TEMPLO ✠ JACET BTM9 ET STM9 SATURNINUS CIVES QUE VIXIT ANNIS XVIIII. ET MENSI. V. ET DIES VIII. ✠ ET EGO CLAŪS PĪ MDO CON LOCAVI K. XXVIIII NOVEMBR.

[28] [sed ejus inscriptio videtur esse sæculi circiter XII.] Cum horum pignorum translatio ad ecclesiam cathedralem post aliquot dies facienda esset, interea, ne iis ullum damnum afferretur, Calaritani multi nobiles, clerici, et Capuccini prope basilicam excubias egerunt. Die vero 16 octobris, archiepiscopus, magistratus, multi clerici et regulares, atque etiam populus, magna pompa et continuato agmine, inventa ossa ad ecclesiam cathedralem deduxerunt. Contendit Bonfantus Claudium qui monumentum in honorem S. Saturnini posuit, fuisse sæculo IV episcopum Calaritanum [Bonfantus, pag. 361; lib. XIII, pag. 450.] . Cui minime est assentiendum; nam primo hujus rei nullum aut documentum aut auctorem indicat; dein Felix Matthæjus [Sardinia sacra, pag. 68 et seqq.] , Petrus Martini [Storia eccles. di Sardegna, tom. III, pag. 316 et seqq.; Illustrazioni ed aggiunte etc., pag. 85 et seq.] , Michael Gazano [La Storia della Sardegna.] , Josephus Cappelletti [Le chiese d'Italia, tom. XIII, pag. 48 et seqq.] aliique, qui vel episcoporum Calaritanorum seriem texuerunt, vel insulæ Sardiniæ historiam sacram scripserunt, silentio Claudium prætermittunt. Asserunt eruditi inscriptionem nullo pacto ad prima Ecclesiæ sæcula pertinere, sed potius circa sæculum XII fuisse incisam, postquam multæ ecclesiæ Sardiniæ, uti ostendit Papebrochius, fuerunt, jubente Victore Papa III, instauratæ vel ædificatæ [Acta SS., tom. V Maji, pag 221*.] . Suspicor equidem Claudium isto ævo basilicæ S. Saturnini vel præpositum fuisse vel virum optime de ea meritum. Quo tempore translata fuere S. Saturnini ossa, duæ in ejus honorem inchoatæ sunt sodalitates, altera in ecclesia cathedrali, altera in antiqua basilica S. Saturnini [Ibid., pag. 363.] . Quarum quidem fata nescimus: sed hoc certum, Sardiniæ metropolim patronum suum hodie, ut olim, venerari. Etenim die 18 junii anni 1871, sodalitas juventutis catholicæ Calaritanæ canonice constituta fuit in ipso sacello quo S. Saturnini reliquiæ coluntur, atque gloriosi martyris nomine fuit insignita [Cfr. E. Ferrara, Panegirico recitato in onore di S. Saturnino, Cagliari 1871.] .

PASSIO S. SATURNINI CALARITANI MARTYRIS
ex libro Joannis Arca de Sanctis Sardiniæ.

Saturninus, martyr Calari in Sardinia (S.)

EX IMPR.

PRÆFATIO.

a

[S. Saturnini prædicatur martyrium.] Suum paganis concelebrantibus Jovem, suum natale celebrat Saturninus: non quo in has mundi tenebras est ingressus, sed quo in clarissimam cœlorum lucem ascendit: e terra nimirum in cœlum, a frequenti labore in requiem sempiternam, a tentationibus ad quietem, a corporis cruciatibus ad animi delicias, non exiles illas quidem et fluxas, sed perpetuo duraturas ac stabiles, ad triumphi coronam et gloriam perfruendam. Laborant pagani immolandis animalibus Jovi; exutus ille tali solicitudine, deambulat oblata deridens. Miscetur hostiis turba, sejungitur ille, ut solus sibi communicans adhæreat uni Deo. Capitur satellitibus, capitur uni Deo: terreno paganis corpore, animo Christo Jesu; exterritus supplicio, excitatur cœlesti præmio. Superatus corpore, victor est animo; terræque demandatus sepulchro, vehitur cœlo triumpho. Itaque dum isti cruciatus moliuntur et cædem, suum ille celebrat diem. Aspice ergo diei celebritatem. Adest impiorum frequentia, dum sanctus truncatur tyrannorum mandato; adest bonorum: tabescunt illi, lætantur isti. Si non desunt malorum expectantium chori, non deest multitudo fidelium congratulantium simul. Tunc sævientium turba, nunc exultantium: tunc desperatorum, nunc confidentium. Calari natus in hanc mortalem lucem, in sempiternam ascendit cœlorum gloriam: nobilibus parentibus terra, nobilioribus cœlo. Juvenis ætate, sed moribus grandis: statura corporis parvus b, animo excellentior. Mortalibus spretis opibus, veras sibi elaboravit copias. Quonam modo sit passus, brevis inferior manifestabit hystoria ex Martyrologio Romano, Surio c, et codice antiquo d.

ANNOTATA.

a Præfatio fuit scripta, ut legenti apertum est, ab ipso Joanne Arca.

b

In Pseudo fulgentio, de quo in Commentario prævio num. 11, legitur [Bonfant, Triumpho etc., pag. 357.] :

Statura parvus, virtutum culmine magnus, Martyrio dignus, quamvis puer atque benignus.

c Surius et Bollandus edidere Vitam S. Fulgentii, episcopi Ruspensis, ubi agitur de basilica S. Saturnini. Cfr. Comm. præv., num.16.

d Codex antiquus, de quo hoc loco, est ille idem quem nunc, Joannis Arca adhibita recensione, edimus. De eo locuti sumus in Commentario prævio, num. 7 et seqq.

CAPUT UNICUM.

[Barbarus, præses Sardiniæ,] Missus ab imperatoribus Diocletiano et Maximiano præses Barbarus a iniquissimus ad regimen Sardiniæ provinciæ, nihil sibi putavit antiquius, quam ut omne penitus Christianum nomen extingueret. Atque suo primo in Sardiniam adventu, ut perniciosissimum cordis evomeret venenum, totam replet edictis suis provinciam, quibus fidei studiosos variis tormentorum generibus terrefactos præcipit cruciari. Percrebescunt hæc Calari metropoli Sardiniæ, quæ multos habebat christianæ fidei amatores, et obtinendi martyrii cupidissimos. Adest ex multis unus Saturninus, qui cum in eadem civitate natus esset ex nobilissimis et christianis parentibus, diligenter fuit educatus in fide. Auditis mandatis, armis se Christi fortissimis instruens, mortem crudelissimam præsidis voluntati præposuit. Satis planum quidem, quam sit saluti fidelibus sanctissimæ fidei cultus. Quo magis illam veneramur et colimus, eo majores accessiones in animo suscipimus. Cum lignum statuitur adorandum: Si, talis sis, diceretur, qualis est iste Deus, nonne putares dandum tibi convitio? Non immerito impiorum cruciat animum divinum illud eloquium: Simulacra gentium argentum et aurum, etc. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

[2] [idola adorari jubet.] Sed tanta cæcitas animorum, ut illos non metuant majestati aptandos, quibus adæquari refugiunt. Per totas sane sylvas et valles, per omnes montes quidem talium esset diffundenda religio. Quot stipites, tot auctores; quot saxa * tot numina comparantur. Relinquendane terra quæ tot et tanta parturit incrementa deorum? Sicut naturæ præscriptum est legibus, uno tantum regendum capite, ita solum unum auctorem habendum. Quid putas, insipiens idolatra, in iis totum Deum habitare reclusum, quibus de Deo nullus saporis capitur sensus? Sic enim se res habet: ubi sanctitas non est, nescit habitare divinitas. Quænam dementia! rationis capacissimus homo expers omnino rogat brutum! Vivens mortuo supplicat, quod nec, cum exciditur, dolet; nec cum exuritur, contradicit; nec dum contemnitur, significat dolere. Qui ista colunt miseranda ludibria, facile poterunt suos boves vel canes ut Deum summum excolere et adorare submisse. Minor infelicitas videretur inuri, si quod plus affert utilitatis, plus venerationis haberet et reverentiæ. Stultitiæ sibi pœnam esse cognoscant, Apostolo nuntiante: “Et non habuerunt Deum in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum.”

[3] [Sed falsa numina spernit S. Saturninus,] Quam bene cognovit deos istos vel lapides potius beatissimus Saturninus, qui vitam maluit perdere, quam quid honoris talibus diis exhibere! Erat Appolinis b capitolium in urbe Calaris ad Orientis planiciem, littori maris propinquam, et urbis portæ, cum illustri platea, quæ area* templi erat, via sacra vel Apollinis dicta, ad fontem c quem appellabant novum. Extat adhuc non contemnendum fragmentum latericio extructum opere. Ad illud se contulerat paganorum innumera multitudo, ut animales bestias bestiarum principi Jovi tribueret immolandas. Itaque magna cum pompa magnaque lætitia celebrabant ex more per viam sacram usque ad novum fontem ornatos lauris tauros, ut vana consueverat superstitio; cum summus sacerdos, ut præsidis Barbari satisfaceret animo, præcipit, speculatore apposito, ut qui conspicerentur refugientes ab hostiis, vel illas respuentes, vincti subito ducerentur ad ipsum. Ambulabat hoc ipso tempore strenuissimus juvenis Saturninus d, alacris animo, per viam sacram, deridens non parum tam celebrata festa.

[4] [quum omni sensu careant,] Delata re sacerdoti, incurrunt multi ex sacrificulis ipsis, et ad fontem Appollinis ambulantem repertum, captum perducunt ad sacerdotem. Rei novitatem interrogatus, fidem Christi confitetur constanter. “Quare, inquit sacerdos, ex jussu præsidis ad capitolium non venisti, ut hostias Jovi cum omni populo immolares?” Constanti voce dedit responsum martyr: “O infelices et miseri, qui immundorum immundissimi cultores estis effecti. Ego fidei Jesu Christi splendore illustratus, quam vani sint cerno, vestri lapidei dii, et ut tales omnino sperno; cum nulla cogat honestas vel utilitas immolare. Jovis namque cæterorumque sacrificiis idolorum sordibus nullus mundatur, sed inquinatur potius. Si est in mortuis, non revocatur ad vitam, quia magis magisque mortis obruitur tenebris. Qualis hic Deus, quem, cum averteris oculos, perdidisti illum? Amplecti tu poteris, non tamen te ille: accedes ad illum, a te ille avelli suo loco non poterit.

[5] [contra verus Deus sit perfectissimus.] Ille verissimus Deus, ille totis colendus viribus, quem, ubi invocaveris, omni loco et tempore reperies paratissimum; omnia complet atque excedit. Longe, cum irascitur, est; cum placatur, propinquus. Culpa facit absentem, præsentem misericordia; peccatis repellitur, dignis meritis invenitur. Absconditus si putatur, tui medius est occultus et manifestus. Ille tibi lucis et solis præparavit splendorem; ille fluctus profundissimos vastaque terrarum antra in tuam condidit utilitatem; ut qualis ille sit, cui obsequi debeas, ex earum rerum, quas tibi comparavit, dignitate cognoscas. Hunc ergo metuas oportet, quem nihil latet in animo. Ille te videt cogitantem, introspicit amantem et audit deprecantem. Agnosce igitur, quis tibi sit exorandus. Ad Jovem me compellis exorandum. Si cognosceres quam sit honesta quamque salubris recta ad verum Deum et fidelis oratio! Annos quindecim una brevis oratio adjecit Ezechiæ. Atque adeo illum mihi solum excolendum propono, qui suum unigenitum pro vita hominis tradidit, qui hominis auctorem convertit in ejus pretium, et ipsum redemptorem pro communi salute venalem proponere non est veritus. Illum veneratione prosequar, qui cum me de nihilo fecerit, reparare de modico pulvere potest resurrectionis miracula meo cinere semel, quæ semper facit in tritico.”

[6] [Quapropter morte mulctatur.] “Multis abundas verbis, ait sacerdos. Quis tibi tantam tamque inanem verborum largitus est copiam? Excole quos aspicis deos, si non vis apud illos cruciatibus confici.” “Cruciatus vel immanissimos parvi pendo, ut cum Christo meo crucifixo merear crucifigi. In iis crede tuam me salutem requirere, quia ab illo necesse est tuam quæras restaurationem salutis, cui jam debes originem et vitam.” Tantam in iis capiunt admirationem pagani, ut loqui stupefacti vix possint. Alii constantiam et animi magnitudinem laudant, alii nova et inaudita de rebus divinis verba. Quapropter indignum omnino morte gratum tam juvenem clamant. Alii autem lapidei effecti, ne aspirarent ad vitam, firmissimis Saturnini verbis resistunt. Atque desperati quicquam ab eo consequi posse, in conspectu omnium sine mora capite plectunt. Hoc brevi certamine consecutus est Christi martyr triumphalem coronam, qua decoratus in cœlis ævo sempiterno perfruitur. Sub noctem veniunt Christiani, et raptum ejus corpus extra civitatem sepeliunt in crypta, ubi postea magnificum est in ejus gratiam ædificatum templum e. Sanguis autem ejus e terra collectus et coagulatus in amphora, multa mirabiliter est operatus f. Passus est hic gloriosissimus martyr III kal. novembr. sub Barbaro præside in persecutione Diocletiani, anno ejus imperii vigesimo et consulatu octavo.

Extant g ejus Acta manuscripto codice, et alia Mombritii tom. II de vitis Sanctorum, et est ascriptus in Martyrologio Romano. De extructa autem basilica mentio est in Vita sancti Fulgentii Ruspensis episcopi, ab ejus discipulo scripta, et apud Surium tom. I. Stat adhuc major pars hujus templi, antiqua structura, quæ prioratus ordinis ecclesiæ Calaritanæ metropoli unita est ab Eugenio IV anno 1441 * h. Diu in hac ecclesia sanctus Fulgentius vixit.

ANNOTATA.

a De Barbaro præside cfr. Comm. præv., num. 12 – 14.

b Appolinis capitolium dicitur in Actis S. Ephysii templum Apollinis, in quo Saturninus est passus ad urbis Calaris Orientem [Joannes Arca, lib. I, pag. 47.] . Illius hodie nullum superest vestigium, nec scitur quo loco fuerit. Solius antiqui templi deæ Vestæ reliqua sunt rudera [Casalis, Dizionario geografico degli Stati di Sardegna, tom. III, pag. 108.] .

c Fons novus ubinam fuerit latet. Sed animadvertendum est Sardiniam habere fontes insignes. De iis Solinus: Fontes calidi et salubres aliquot locis effervescunt, qui medelas afferunt [Polyhistor, cap. IV, pag. 90, edit. Panckoucke, lat.-gall.] . Fons novus in Passione Mombritiana vocatur puteus novus … civitatis Calaritanæ confinio proximus. Cujus Passionis scriptor forsan alludit aquarum pluvialium stagnis de quibus idem ille Solinus ait: Stagna pisculentissima hibernæ pluviæ in æstivam penuriam reservantur: nam homo Sardus opem plurimam de imbrido cœlo habet [Ibid.] . De his fontibus et stagnis erudite scripsit Albertus de la Marmora [Voyage en Sardaigne, lib. II, cap. II, pag. 106 et sqq.] .

d Juvenis dicitur S. Saturninus in Passione quam edimus, non alio modo ætate indicata. Sed in Officio ecclesiastico in ejus festivitate usurpato legitur martyrium fecisse anno ætatis suæ decimo nono. Id ex lapide sepulcralide quo supra in Commentario prævio, num. sumptum fuisse arbitror.

e De templo in honorem S. Saturnini ædificato diximus in Commentario prævio, num. 16.

f Vid. ibid.

g Reliqua addita fuisse ab ipso Joanne Arca vix est quod moneamus.

h Cfr. Comm. præv., num. 10.

* sata in edit.

* arca in edit.

* forsan 1444 in edit.

ALTERA PASSIO S. SATURNINI MARTYRIS
ex codice ms. curiæ archiepiscopalis Calaritanæ.

Saturninus, martyr Calari in Sardinia (S.)

BHL Number: 7490

EX MSS.

CAPUT UNICUM.
S. Saturninus impellitur ad diis sacrificandum. Martyrium SS. Proti, Januarii et Gavini. Martyrium et sepultura S. Saturnini.

INCIPIT LEGENDA SANCTI SATURNINI MARTYRIS CALARITANI CUJUS ECCLESIA ET PRIORATUS FUIT UNITUS ARCHIEPISCOPATUI CALARITANO A SANCTISSIMO DOMINO PAPA.

[Laudatur Deus] Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui est corona et præmium omnium martyrum cunctorumque sanctorum, passionem beatissimi Saturnini * describere cupientes, Christum gloriosum regem ipsorum rogamus martyrum, ut ipse sua nobis dignet pietate donare, quatenus aliquomodo gesta sanctorum valeamus apte narrare. Nam quis valeat sicut dignum est, magnas martyrum præclarasque virtutes narrare, laudare atque magnificare? Atque ita quamvis indigni et inertes, non omnino debemus cessare a Christi et sanctorum ejus fandis laudibus.

[2] [in Sanctis suis.] Lectio II. Laudes enim sanctorum laudes sunt regis eorum, quorum fide infidelium infidelitas turbatur, fidelium fides roboratur; quorum meritis nostra fragilitas relevatur; quorum martyrio mater Ecclesia coronatur et angelorum choris congratulatur; his die noctuque psallamus, eorum suffragia devote quæramus, his toto corde gratias agamus. Sed jam ad rei gestæ ordinem veniamus.

[3] [S. Saturninus, temporibus Diocletiani et Maximiani,] Lectio III. Beatus igitur Saturnus nobilibus et Christianis parentibus natus, et in fide Christi diligenter educatus, velut lilium inter spinas et sicut stella inter fuscas noctis umbras clarissima, virtutum lucem refulsit; juvenis quidem ætate, at maturus moribus, statura parvus, animo magnus, despexit opes terrenas, ut cœli divitias caperet veras; sprevit hanc vitam, ut æternam in cœlis caperet vitam. Regnantibus autem impiis imperatoribus Diocletiano et Maximiano, anno regni eorum vigesimo, diaboli malitia faciente, orta est talis persecutio contra Christianos, ut non emere, non vendere cuique liceret, nisi falsis diis prius immolaret. Impiis ergo decretis per orbem terræ maximeque in partibus occidentalibus discurrentibus, Christiani variis tormentis afficiebantur, et non consentientes capite truncabantur.

[4] [a Barbaro præside, uti plures alii] Lectio IV. Eodem tempore quidam vir, nomine atque opere Barbarus, accepit principatum Sardiniæ atque Corsicæ a Romanis regibus; qui per Corsicam ad Sardiniam iter faciens, pervenit ad partem Sardiniæ quæ vocatur ab incolis Turris; ibi suis præcepit satellitibus, ut ubicumque Christianos invenire possent, vinctos ad se perducerent. Tunc accedentes quidam nuntiaverunt ipsi præsidi, esse ibi quosdam Christianos, quorum nomina, inquiunt, sunt hæc: Protus, Januarius et Gavinus. Qui statim jussit eos ad se perduci. Qui cum præsentati fuissent, interrogavit eos præses Barbarus dicens: “Cujus regionis estis?” Sancti martyres responderunt dicentes: “Christiani sumus, et alium Deum nescimus neque adoramus præter Christum.” Præses dixit: “Audistis præcepta invictissimorum principum Diocletiani et Maximiani, quibus jusserunt ut qui se christianum non negaverit, diversis cruciatibus affligatur, et ad ultimum, si sacrificare diis noluerit, capitali sententia feriatur.” Sancti martyres responderunt: “Audivimus, et pro nihilo habuimus eorum stultam jussionem.”

[5] [sancti martyres,] Lectio V. Præses dixit: “Sacrificate diis, antequam diversis tormentis consumemini.” Responderunt: “Non facimus; fac quod facturus es.” Videns ergo eos præses constantes et invictos in fide Christi, dedit in eos sententiam dicens: “Diis blasphemiam inferentes et sacris præceptis imperatorum non obedientes, capite plectantur.” Ducti sunt itaque ad locum ubi consummandi erant, et decollati sunt pro nomine Domini nostri Jesu Christi; commendantes terræ corpus, animas sanctas Jesu Christo, suscipientes victoriæ palmam ab æterno principe.

[6] [Calari,] Lectio VI. Post hæc impius præses Barbarus idolorum sacrificiis intentus, et impiis imperatoribus obtemperando placere cupiens, eorum decreta contra Christianos per omnem Sardiniam divulgavit: verbis etiam et scriptis mandavit, ut ubicumque Christiani invenirentur, variis tormentis usque ad negationem affligerentur, et nisi consentirent, ad ultimum morti traderentur. Cum igitur etiam in Calari, metropolitana Sardorum urbe, imperatorum decreta lecta fuissent et omnes ad sacrificandum compellerentur, Christiani qui eo tempore inventi sunt, constanter in fide Christi perstiterunt, invicem se hortantes ad sacrificia idolorum contemnenda, et martyrii palmam obtinendam.

[7] [ob spreta idola,] Lectio VII. Ex multis autem superstitionibus, quibus prædicta Sardorum gens cæca et obligata tenebatur, maxime dementi insania circa Jovis culturam nimis dedita erat, et qui erat turpissimus omnium dæmoniorum, potissimus omnium putabatur. Congregata est itaque maxima multitudo paganorum, ut Jovi animales hostias in Capitolio, quod est vicinum litori maris et portæ Calaritanæ, solemniter immolarent. Quidam vero per sacram viam, quæ dicebatur Apollinis, et ad locum qui dicebatur locus Novi Fontis, secundum suam consuetudinem procedebant exultantes, cum tauris lauro coronatis. Hanc autem solemnitatem turpissimam illis immunde celebrantibus, ecce nobilissimus et sanctissimus juvenis nomine Saturnus, de quo supra diximus, eadem hora qua sacerdos idolorum magicis populum verbis imbuebat, juxta prænominatum Capitolium transitum faciebat.

[8] [occisus fuit,] Lectio VIII. Præceperat autem sacerdos idolorum et etiam speculatorem proposuerat, ut consideraret quatenus si aliquis Christianus in templo inveniretur, vinctus ad præsidem duceretur. Extitit ergo unus ex præfatis, qui diceret quemdam Christianum inde pertransire. Cœperunt itaque insequi eum hi qui ad immunda sacrificia convenerant; invenientes autem eum prope dictum fontem Apollinis, tenuerunt, et interrogaverunt eum dicentes: “Quare secundum jussionem præsidis non convenisti in Capitolium, ut Jovi hostias cum populo immolares?” Beatus Saturnus constanter respondit dicens: “O infelices et miseri et immundorum idolorum immundissimi cultores! Ego in nomine Domini mei Jesu Christi fulgore ac illuminatione signatus, et fide firmatus, et cœlesti sua virtute munitus, omni modo oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt, sed surdi et muti et insensibiles existunt. His ergo nulla necessitas est vel utilitas immolare, vel eos adorare. Jovis namque vel aliorum sacrificiis idolorum nullus mundatur, sed sordidatur, non vivificatur, sed mortificatur, non sanatur, sed in æternum damnatur. Considerate, cæci, stulti et insani, quia nulla ratio permittit esse deos lapideos, æreos et argenteos aut aureos, qui manibus hominum fiunt. Hinc sapiens quidam bene ludens versibus, inquit:

Esse Deum ratione caret cui contulit esse
      materiale lapis, effigiale manus.”

Hæc dicente sancto Saturno, gentiles mirari cœperunt beati viri constantiam, et quasi nova et inaudita verba proferret, stabant stupefacti.

[9] [die 23 novembris.] Videntes autem firmissimam ejus fidem in Christo, et potius posse occidi quam vinci, jusserunt illum, sine cessatione corde ac ore Dominum confitentem, capite cædi: decollatus est igitur beatissimus Saturnus, IX calendas decembris. Christiani autem tollentes corpus ejus de [Col. 307C] loco in quo passus est, cum magna gloria in sepulcro posuerunt. Cujus spiritus ab hymnidicis angelorum choris ad æterna regna est cum magna gloria ductus. Sanguis autem illius terræ coagulatus usque in hodiernum diem sanitatem operatur, ubi sacra domus a Christianis ædificata est. Altera vero die advesperascente nec non nocte superveniente, venientes autem Christiani rapuerunt corpus beati Saturni, et quiescentibus civibus, extra civitatem clam honore magno sepelierunt.

[10] [Post eum obit S. Simplicius.] Impius vero præses Barbarus inde progrediens, venit in regionem Sardiniæ quæ dicitur Galluris, et intravit in civitatem Fausinam, ubi similiter diligenter perquirens christianum episcopum nomine Simplicium. Quo audito, jussit eum ad se duci. Ministri autem pergentes duxerunt eum ad præsidem; quem videns præses, interrogavit eum dicens: “Quis es et quo vocaris nomine?” Beatus Simplicius respondit: “Apud homines quidem Simplicius vocor, apud Deum Christianus sum, peccator et episcopus hujus civitatis.” Præses dixit: “In hac ergo stultitia credens perseveras? Nescis præcepta regum Diocletiani et Maximiani?” Respondit beatus Simplicius: “Ego credo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et non timeo præcepta regum, neque minas tuas.” Præses dixit: “Simplici, sacrifica diis, ut evadas tormenta horribilia, qui te forte laniabunt.” Sanctus Simplicius respondit: “Nequaquam adorabo idola neque dæmonia, quæ vos colitis et adoratis; de diis enim vestris Propheta dixit: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur; oculos habent et non videbunt; aures habent et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum, etc.” Audiens autem præses, furore arreptus, apprehendit lanceam et percussit beatum Simplicium; qui post hæc triduo vivens, vitam finivit in Domino, et susceptus est spiritus ejus a choro angelorum, perductus est ad siderea regna, et manet in consortium martyrum per omnia sæcula sæculorum. Amen. Corpus autem ejus cum debito sibi honore sepultum est a christianis.

[11] [Barbarus præses a Deo punitur.] Quæ cum præses audisset, iratus dixit: “Per deos! cum rediero de Corsica, succendam civitatem istam et delebo Christianos a facie terræ.” Proficiscens autem Barbarus ad Corsicam, venit ad locum qui vocatur Torasus; cum vero intrasset in navicula ut transiret in Corsicam, venit ventus validus, et surgente procella submersus est, Dei judicio debitam sibi pœnam reddente, sortitus æternam mortem cum patre suo diabolo. Post finem vero sanctorum martyrum, beati quidem Saturni vigesimo tertio die mensis novembris, sancti autem Simplicii martyris et episcopi quintodecimo mensis maii, et pax et lux ecclesiis Christi exorta est, et populus fidelium multiplicatus crevit, et crescit usque in hodiernum diem. Laudemus ergo et glorificemus Christum regem omnium sanctorum, et magnificemus omnes Dei martyres et præcipue beatissimum martyrem Christi Saturninum, quem nobis Deus patronum in hac terra et in Ecclesia sua pietate largiri dignatus est; constanti etiam fide speremus et oremus, ut ipse beatus contra omnia vitia et peccata et ab omnibus periculis nos suis sanctis meritis adjuvet, protegat, salvet et defendat. Oramus ergo te, dulcissime atque piissime pater et domine, pretiosissime martyr Christi, beate Saturne, protegas clericos, gubernes monachos, domum et templum sanctum tuum ab omni malo liberes; omnes hostes et inimicos procul repelle, cunctumque populum Christianum tuis sanctis precibus et meritis semper defende; quibus terrena magna vicisti, et ad æterna cœli regna feliciter cum martyrii palma pervenisti, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre sanctoque Spiritu vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[Annotatum]

* passim etiam Saturnus dicitur

DE S. MAXIMO MARTYRE CUMIS IN CAMPANIA FELICE

INTRA ANNOS CCCIII ET CCCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Maximus, martyr Cumis in Italia (S.)

§ I. S. Maximi cultus in locis quibusdam tractus Neapolitani.

Antiquum et celebrem fuisse Cumis S. Maximi cultum, testatur imprimis Petrus ille [Cfr. infra, num. 10.] qui extremo sæculo XI vel XII ineunte exaravit vitam S. Julianæ, [S. Maximi cultus antiquus] a majoribus nostris editam ad diem 16 februarii. Is alteram translationem reliquiarum sanctæ martyris (post priorem qua Nicomedia asportatæ fuerunt in Campaniam) describit his verbis [Acta SS., tom. II Febr., pag. 882.] : Postea vero, imminente ethnica feritate (Longobardorum forte, qui anno 568 [Cfr. Acta SS., tom. cit., pag. 869 et seq.] Italiam invaserunt lateque populati sunt), ne talis tantusque thesaurus dehonestaretur, translatum est corpus ejus in civitatem Cumanam, ibique in ipsius et in B. Maximi basilica cum gloria collocatur, ubi plurima petentibus beneficia ad laudem Domini præstare non desinit usque in hodiernum diem. Hactenus ille. Itaque sæculo XI, imo, secundum hunc auctorem sæculo VI, vel paulo serius, exstabat Cumis basilica SS. Maximi et Julianæ nomine dedicata, vel potius solius S. Maximi, si lectioni probabiliori inhæremus codicis quo usus est Ant. Caraccioli, in quo, post verba in civitatem Cumanam, hæc sequuntur: in ipsum episcopium et in B. Martyris Maximi Basilica cum gloria collocatum [Ant. Caraccioli, De sacris Ecclesiæ Neapolitanæ monumentis, Neapoli 1645, cap. XVI, pag. 161.] . Eamdem basilicam et reliquias S. Martyris in illa reconditas memorat testis oculatus translationis corporum SS. Maximi et Julianæ Neapolim anno 1207, quo anno Cumana civitas bello oppressa et funditus eversa est: Cum quibus, inquiens (Leone Episcopo Cumano et nonnullis ejus clericis), etiam adeuntes venerabiles abbates S. Petri ad Aram et S. Mariæ ad Capellam, cum quibusdam militibus et probis viris, ad ecclesiam B. Maximi Martyris, intraverunt mausoleum ex marmore factum, in quo erant ossa B. Maximi martyris, ita ordinata et composita ac si eodem die illuc collocata fuissent. Subtus quoque pulverem ipsarum sanctarum reliquiarum non modicum invenerunt [Acta SS., tom. cit, pag. 883.] .

[2] [in Ecclesiis Cumana] Dies autem suo patrono præcipue honorando assignata erat apud Cumanos 30 octobris. De S. Maximo enim agi ea die in Breviario Cumano asserit Decius cardinalis Carafa, archiepiscopus Neapolitanus, in sua Sanctione synodali [Ap. Alex. Symm. Mazochium, De Sanctorum Neapolitanæ Ecclesiæ Episcoporum cultu, Neapoli 1753, tom. I, pag. 68.] , seu potius Antonius Caraccioli, qui hanc sanctionem composuit [Fr. Bolviti, in Vita Ant. Caraccioli, hujus operi postumo de sacris Eccl. Neapol. monumentis præmissa.] Quum autem Ecclesia Cumana post annum 1207 nunquam fuerit restituta, nec ullum ex eo tempore proprium episcopum aut jurisdictionem ullam habuerit [Cfr. Ughelli, Ital. sacr., tom. VI, col. 230.] , satis liquet illud intelligendum esse de ordine divini officii qui ante sæculum XIII Cumis in usu erat. Neque enim quisquam hic cogitaverit de Ecclesia Novocomensi seu Comensi in Insubria, quæ a nonnullis scriptoribus Cumana perperam nuncupari solita est [Acta SS., tom. XII Octob., pag. 564, annot. g. Cfr. tom. IX Octob., pag. 414 et seqq.; tom. VII Sept., pag. 358 et 359. ] : tum quia ejusmodi confusio apud eruditum virum Antonium Caracciolum supponi jure non potest, tum quia in Ecclesia Novocomensi nulli unquam S. Maximo præcipui honores delati sunt: cujus rei satis luculentum testem citare licet Aloisium de Tattis, qui tam diligenter in primis libris Annalium suorum [D. Primo Luigi Tatti, Annali sacri della città di Como.] sanctos recensens quorum patrocinio gloriatur Novocomensis civitas, nullam sancti nostri mentionem injicit.

[3] [Neapolitana] Eadem dies Neapoli quoque jamdudum S. Maximo sacra fuit. Nam in Kalendario marmoreo sæculi IX, quod anno 1742 Neapoli repertum est in æde S. Joannis, ad 30 octobris annuntiatur: Nt. S. Max. et S. Marcia [Mai, Scriptt. vet., tom. V, pag. 64. Mazochius, De SS. Episc. Neapolit., pag. 296. Cfr. Mazochii Diatriba de ætate hujus kalendarii, in tom. I Commentarii, pag. XVIII et seqq.] . Mazochius quidem primo opinatus est martyres hic designatos non esse alios quam SS. Maximam et Martianum Afros [De SS. Episc. Neapolit., pag. 298.] ; at postea sententiam correxit [Ibid., pag. 320, 423 et 424.] , ubi in aliud incidit vetus kalendarium Ecclesiæ Neapolitanæ, quod inter schedas Camilli Tutini repertum et inde Tutinianum appellatum primus publici juris fecit [Ibid., pag. 311 et seqq. Cfr. Parascandolo, Memorie storiche-critiche-diplomatiche della Chiesa di Napoli, tom. III, Neapoli 1849, pag. 223 et seqq.] . Kalendarium istud præfixum erat Rituali Joannis de Ursinis, ejusdem Ecclesiæ præsulis ab anno 1328 ad 1358 [Chiocarelli, Antistitum Neapolitanorum Catalogus, Neapoli 1643, pag. 220. Ughelli, Italia sacra, tom. VI, Venetiis 1720, pag. 125.] ; facile autem constat illud concinnatum esse inter annos 1170 et 1234: nam ad diem 20 decembris nomen exhibet S. Thomæ Cantuariensis, qui anno 1170 martyr occubuit, et paulo post inter sanctos relatus est; sed silet de SS. Dominico et Francisco, quorum festa Neapoli celebrata fuerunt, sin minus statim ab eorum canonizatione, at certe post erecta ibidem annis 1231 [Chiocarelli, op. cit., pag. 156.] et 1234 [Ughelli, tom. I, col. 490.] monasteria sui Ordinis. In Kalendario Tutiniano igitur jam distinctius proponitur ad diem 30 octobris festum Maximi M. Cumani. Porro, quamvis jure supponatur illud kalendarium scriptum post translationem corporis S. Maximi Cumis Neapolim, ex hoc ipso tamen quod ante hanc translationem eadem die 30 octobris in monumentis et Cumanis et Neapolitanis nomen S. Maximi adscriptum reperitur, nec ulla argumenta suppetunt cur diversi sancti indicari censeantur, de eodem in utrisque agi dubium videri nequit. Inde autem ulterius, quamvis non ita certo, concludere licet jam sæculo VI sanctum nostrum in maxima veneratione fuisse Neapoli, quum apud S. Gregorium M. memoratum inveniamus monasterium sanctorum Erasmi, Maximi atque Julianæ, quod Neapoli ab Alexandra clarissimæ memoriæ fœmina fundatum est [S. Gregorii M. Reg., lib. X, ep. 13 (al. VIII, 14), ap. Migne, P. L., tom. LXXVII, col. 1075.] .

[4] [Puteolana,] Jam ut cætera monumenta Ecclesiæ Neapolitanæ, ubi mentio S. Martyris nostri occurrit, hic adscribamus, in Sanctione Decii Carafæ citatur vetus quoddam Martyrologium Neapolitanum ms., ubi ad diem 30 octobris literis rubris notatus legitur Sanctus Maximus Martyr [Ap. Mazoch., De SS. Episc. Neap., pag. 69.] . Sequuntur ipsa Decii Carafæ Sanctio emissa die 3 septembris 1619 et, quæ quidem nobis videre licuit, Directorium seu kalendarium ecclesiasticum anni 1685, Officia propria diœcesis Neapolitanæ edita Neapoli anno 1791, et Directoria annorum 1844, 1847, 1853 et 1857; in quibus omnibus ad eamdem diem 30 octobris festum S. Maximi assignatur. Neapolitanæ Ecclesiæ adjungi possunt et aliæ quæ unam cum ipsa et sub ipsa ecclesiasticam provinciam efficiunt, ut Puteolana [Ordo div. off. in diœc. Puteol., an. 1845.] , Isclana [Ordo div. off. in diœc. Isclana, an. 1842.] , et quæ hujus provinciæ fines contingit, Aversana [Ordo div. off. in diœc. Aversana, an. 1847.] : ad hanc ultimam, dirutis Cumis, Cumanus clerus et capitulum se transtulerunt [Ughelli, tom. VI, col. 270.] . Hæ omnes die 30 octobris S. Maximi Levitæ seu Cumani memoriam agunt. Attamen in Aversana hanc celebritatem non ita antiquam esse, indicio sunt quæ anno 1800 scribebat Cassittus ad calcem suæ de S. Maximo Cumano lucubrationis (de qua fusius infra): Rescivi, ait, S. Maximum nostrum Juliani, quod Aversanæ diœc. oppidum est, urbibus etiam frequentissimis non impar, nuper Sum. Rom. Pontifice indulgente, coli cœpisse, eo quod Julianum, eversis Cumis, cum clerum Cumanum recepisset, in jura etiam Cumana successerit [Acta sincera S. Maximi, p. 159.] .

[5] [Capuana,] Antiquior certe multo fuit cultus S. Maximi Capuæ, ita tamen ut prima ejus vestigia sæculum XIII atque adeo Cumarum eversionem antecedere non videantur. Utrumque demonstrant Kalendaria Capuana quæ Michael Monachus protulit in IV parte Sanctuarii Capuani [Ed. Neapoli 1630.] . Quorum primum inter annos 1087 et 1170 conscriptum facile constat, quum in illo ad diem 9 maii annuntietur Translatio corporis B. Nicolai Archiepiscopi de Mirea in Barum, et ad 29 decembris mentio non fiat S. Thomæ Cantuariensis. Alia vero, qua tuor numero, post annum 1235 confecta sunt: nam ad diem 5 augusti et ad 4 octobris referunt nomina SS. Dominici et Francisci; sed in kalendario tertio, et etiam, ut videtur, in secundo, indicatio festi S. Thomæ Aquinatis non eadem cui reliqua scriptio debetur, sed diversa manu adscripta est: unde, quum Angelicus doctor anno 1323 inter sanctos relatus sit atque ejus festum statim post inter celebriora et de præcepto, et Capuæ præcipue coli cœptum [Acta SS., tom. I Mart., pag. 656, n. 8.] , habemus hic alterum terminum ad eorum ætatem definiendam: qui quoad tertium ulterius quoque coarctari potest: nam in eo ad 10 diem septembris in margine notatus legitur obitus Andreæ Pannoni archiepiscopi, qui anno 1313 e vita decessit. In quarto kalendario assignatur quidem die sua 7 martii festum S. Thomæ Aquinatis; sed nihil ex hoc indicio quoad ætatem totius documenti concludere licet, quia folium descriptionem martii et aprilis continens non ad eumdem cum reliquis codicem primitus pertinuisse, sed ex alio lacero desumptum et assutum videtur. Quintum denique omnibus hucusque citatis manifeste recentius est: nam et S. Thomam Aquinatem et non paucos alios sanctos exhibet qui in prioribus desiderantur. Porro in primo illorum kalendariorum nulla apparet mentio Maximi nostri, sed ad diem 30 octobris legitur tantummodo depositio erit S. Germani Capuani Episc. [Mich. Mon., Sanct. Cap., pag. 401.] . Cætera autem adscriptum habent nomen S. Maximi Mart., et tertium quidem ad diem 31 octobris, alia vero ad 30 ejusdem mensis [Ibid., pag. 410, 420, 433, 548.] ; præterea in tertio et in quarto non solum martyris, sed et Levitæ titulus nomen comitatur, ac tres lectiones recitandæ indicantur. Ex his itaque pronum est conjicere aliquam partem Cumanæ Ecclesiæ, vel reliquias quasdam Cumis, sicut ad Aversanam, ita et ad Capuanam, quæ huic proxime adjacet, translatas esse: quam conjecturam tamen nulla auctoritate aut indicio certo confirmare licet. Occurrit et hæc alia haud improbabilis forte explicatio, Capuam, eo tempore quo S. Maximus passus est, sicut civilis erat metropolis illius partis Campaniæ in qua sitæ erant Cumæ [V. Camilli Peregrini de Campania Felice, disp. I, cap. V, ap. Grævium et Burmann., Antiq. Ital., t. IX, part II, col. 23.] , ita et caput fuisse provinciæ ecclesiasticæ quæ eisdem finibus continebatur, vel etiam sedem fuisse episcopi cui subjecti erant Cumani, quibus tunc proprius non præesset episcopus [Cfr. infra, annot. c.] .

[6] [et Cajetana.] Longius distat Cumis Cajeta (Gaëte) quam ut simili ratione solvatur quæstio cur et illic præcipue colatur Maximus noster [Ordo div. off. in diœc. Cajetana, an. 1841.] . Sed fortasse quis adverterit Minturnianos Formias primum tempore S. Gregorii M. et inde sæculo IX Cajetam confugisse, corpus S. Erasmi secum deferentes [Ughelli, Ital. sacr., tom. I, pag. 526, 527.] , qui et Neapoli, eodem Gregorio M. summo pontifice, patronus erat cujusdam monasterii una cum S. Maximo [Cfr. supra, num. 3 extr.] , ac proinde aliquam cum sancto nostro videri potest habuisse cognationem. Inde autem gradum faciat licebit ad alium nodum solvendum non minus difficilem, quomodo nimirum factum sit ut S. Maximi officium olim recitaretur in cœnobio Crypto ferratensi (Grotta Ferrata) Ordinis S. Basilii, prope Tusculum (Frascati) in Campania Romana. Cujus rei testem habemus kalendarium quoddam Crypto ferratense e codice sæculi XI, cui titulus ἐκλογάδιον, nuper editum a R. P. Theodoro Toscano, hieromonacho ejusdem Ordinis [Ad typica Græcorum, ac præsertim ad typ. Cryptoferratense S. Barthol. Abbatis Animadv. Romæ, typ. S. Congr. de Prop. Fide, 1864.] . Ibi ad 30 octobris signatur: καὶ τοῦ ἁγ. Μαξίμου διακ. [Op. cit., pag. 80.] ; at hæc mentio a posterioribus ejusdem monasterii kalendariis exulat. Quumque similis in his omissio et circa alios sanctos advertatur, hanc hujusce discriminis probabilem causam indigitat cl. Toscanus [Ibid.] : Antequam, ait, S. Bartholomæus Typicum efformaverit (quo officiorum ordo monasterii Cryptoferratensis descriptus est: illud autem exarasse videtur S. Bartholomæus [Ibid., pag. 39.] , qui obiit anno 1065), festa et sanctorum memorias necesse erat monachis celebrare juxta kalendarium aliquod, quod aliis ejusdem græci ritus monachis in more esset, brevi tamen, confecto kalendario monasterii proprio, abolendum. Jam vero S. Nilus, Cryptoferratensis cœnobii conditor [Sciommari, Breve Notizia e Raccolta della vita di S. Bartolomeo, IV abate del monastero di Grotta Ferrata, Romæ 1728, not. XVIII, pag. 97 sq.] , antea prope Cajetam monasterium constituerat [Vit. S. Nili, num. 87, Acta SS., tom. VII Septemb., pag. 335.] , quod Serperis vocabatur [Ibid., num. 95 extr.] , et in eo decem annos, usque ad decrepitam ætatem, fuerat commoratus [Ibid.] . In hoc monasterio itaque potuit S. Maximum adscribere kalendario quod deinde ad Crypto ferratense delatum et ibidem aliquo tempore in usu fuit.

[7] [Prætermissus fuit in pluribus martyrologiis.] Una præter modo citatas restat Ecclesia, in qua S. Maximum die 30 octobris præcipua religione honoratum reperimus, Compsana (Conza) [Ordo div. off. in diœc. Compsana et Campaniensi an. 1836.] . Eamque religionem admodum vetustam ibidem esse facile judicaremus, si plena fides adhiberi posset lectioni codicis Epternacensis seu Antverpiensis Martyrologii Hieronymiani a Florentinio editi, qui ad diem 30 octobris profert: Et in Comsa Maximi… [Florentin., pag. 939.] . Ast quum hæc verba omnino desiderentur in aliis codicibus quibus usus est Florentinius, quumque Epternacensis codex valde corruptus sit [Cfr. J. B. de Rossi, Roma sotterranea, tom. II, pag. XIV et seq.] , probabiliter supponi potest et illa addita esse primitivæ scripturæ et in ipsa hac additione pro Compsa legendum esse Cumis. Idque vix addubitarem, si constaret cultum S. Maximi Compsæ non exstitisse nisi post editum a Florentinio celebre illud martyrologium. Cæterum, si excipias unum illum codicem Epternacensem, nullam omnino ad hunc diem in martyrologiis universalibus quæ hodiernum Romanum præcesserunt, Maximi mentionem reperies. An quod martyrologorum diligentiam fugerit? Vix crediderim, quum præsertim et in præclara Neapolitana Ecclesia ejus memoria celebraretur, et Cumis etiam basilica ejus nomine dedicata esset. Opinandum potius metuisse illos ne idem esset sanctus is martyr cum aliis homonymis quibus jam sui dies assignati erant. Enimvero Ferrarius, dum Catalogum Sanctorum Italiæ [Mediolani 1613.] contexuit, Maximum Cumanum in indice nominum Sanctorum, præter Aquilanum et alios diversis locis cultos, admisit, deinde vero in ipso opere nihil omnino de eo refert; sed et in indice topographico seu locorum Italiæ in quibus Sanctorum viget memoria, Cumis S. Julianam honoratam memorat, S. Maximo prætermisso, ac denique nec in Catalogo generali Sanctorum qui in Martyrologio non sunt [Venetiis 1625.] hujusnomen ad scribendum duxit. Itemque Michael Monachus, dum ad 30 octobris de Maximo hac die in kalendariis Capuanis laudato martyrologia agere notavit [Sanctuar. Capuan., pag. 548.] , alium quemdam Maximum re vera in iis citatum præ oculis habuerit oportet. Baronius vero, ubi in Martyrologio Romano ad 30 octobris Maximum Apameæ passum [De quo agendum erit infra.] invenit, nescio qua ratione adductus, eumdem illum ait in menologiis græcis (et in ipso Martyrologio Romano) ad 15 septembris memorari cum duobus sociis Hadrianopoli interemptum [Annot. in Martyr. Roman. ad 30 octobris.] . Hanc sententiam exscripserunt Castellanus et Saint-Allais. Iidem vero, in Indice Sanctorum ad calcem sui Martyrologii apposito S. Maximum Cumanum confundunt cum alio Maximo, de quo Martyrologium Romanum ad 18 februarii, apud Ostia Tiberina cum Claudio fratre suo hujusque uxore et duobus filiis per ignis supplicium martyrii palmam adepto. Quæ opinio, non alio, ut videtur, fundamento nixa nisi quod eodem tempore Diocletiani et Cumanus et Ostiensis fidem confessi leguntur, et præterea forte quod Ostienses martyres in civitate Comos deportari jussi sunt [Acta SS., tom. III Februar., pag. 64.] , certe nullatenus probari potest; quum præsertim nulla monumenta Ecclesiarum quæ S. Maximi memoriam venerantur, nec Acta ulla nomen ipsius conjungant cum Claudii nomine aut alterius martyris Ostiensis, vel quidquam ipsi cum his commune manifestent. Cæterum diligentius nobis illa quæstio examinanda erit, utrum Maximus noster diversus sit ab aliis ejusdem nominis martyribus, quum pauca quædam, quibus ad illam solvendam via sternatur, de martyrii Actis disseruerimus.

§ II. S. Maximi Acta et Actorum compendia.

[Exstant S. Maximi Acta] Jam de Actis. Terna habemus. Horum antiquissima videntur ea quæ anno 1800 Romæ vulgavit Alois. Vinc. Cassittus, O. P., Theologiæ magister, ex Passionario ms. Ecclesiæ Bovinensis (seu Bibinatis aut Vibinatis, si cum Cassitto antiquius nomen malis, quo apud Plinium hæc Apuliæ civitas appellata est), quæque Acta sincera S. Maximi inscripsit. De ipso codice his verbis Cassittus: Codex ille ipse est, unde Octavius Cajetanus, Bartholomæus Chiocarellus, Tria, Sarnellius, immo et socii Bollandiani plura deprompserunt monumenta elegantissima ad illustranda Acta Sanctorum. Passionarium continet S. Ecclesiæ cathedralis Vibinatis in Apulia Daunia, ubi librum ipse tractavi, et quidquid ineditum reperi fidelissime descripsi, mox emissurus in publicam lucis usuram, initio facto a S. Maximi Passione, quæ mihi pulcherrima visa est lectuque dignissima. Atque ut nihil de codice gloriosius prædicem, satis duco indicare, hunc non nisi sæculo XII decurrente fuisse conscriptum. Ingens liber est membranaceus, prægrandibus literis affabre exaratus scriptura illa politiori sæculi XI ac XII, quæ ad Romanam recentiorem accedit. Porro, ut alia mittamus argumenta, codicis nostri antiquitas vel inde patet quod corpus S. Maximi Cumis requiescens ostendat. Atqui anno 1207 Cumæ fuerant eversæ, reliquiis Neapolim translatis. Scriptura igitur annum 1207 præcedat, necesse est [Act. sinc. S. Maximi, pag. 1 et seq.] . Alterum eorumdem Actorum apographum reperit Cassittus in codice quodam Casanatensi sæculi XIII aut XIV, utpote qui S. P. Dominici festum diem agnoscit [Ibid., pag. 138.] ; sed hic valde mutila sunt, ita ut e sectionibus viginti, in quas Bovinensia distribuit editor, octo tantum priores integras et præterea majorem partem nonæ exhibeat codex Casanatensis. Paucas ex eo lectiones varias suæ editioni adscripsit Cassittus.

[9] [tum antiqua,] Eorumdem Actorum apographum habebamus inter documenta a majoribus nostris collecta et hodie asservata in Bibliotheca regia Bruxellensi [Mss. Cod. 8926.] : descriptum autem fuerat ex tom. 139 ms. bibliothecæ Casinensis. Anno vero 1877 diligenter excusa fuit hæc Passio [Bibliotheca Casinensis, tom. III, Florilegium Casinense, pag. 147.] et quidem ex eodem codice CXXXIX, exarato, ut ubi dicitur [Ibid., Bibliotheca Cas., pag. 253.] , characteribus Longobardis XI sæculi. Porro est ille codex Bovinensi haud paulo emendatior, non dicam quoad singula verba, quæ facile ab ipso exscriptore correcta putari possunt, sed et quoad sensus complures qui in codice nostro integri et subjecto contextui optime accommodati, in Bovinensi vero manifeste mutili vel depravati exhibentur. Duplex præterea varietas potissimum advertenda est: altera in ipso Actorum exordio, circa nomen civitatis ubi S. Maximus ad præsidem adductus est, quam Bovinensis codex Cumanam, Casinensis vero Apameam vocat; altera in extrema parte Actorum, ubi in Casinensi omittitur tota illa narratio de revelatione corporis S. Maximi facta Julianæ cuidam mulieri religiosæ; nec tamen eo loco ullum vestigium mutilationis alicujus apparet. Itaque facile suspicio oritur, hanc narrationem per interpolationem quamdam introductam esse in Acta primigenia. Unde tandem, sicut et ex majore textus integritate, concludi posse videtur codicem nostrum puriorem et antiquiorem esse Bovinensi, vel ex puriore et antiquiore exemplari descriptum. Quo autem tutius de his judicium ferri possit, quum Acta non adeo sint prolixa, nec majoris operæ futurum sit, et certe minori legentibus fastidio, illa integra ex utroque codice in conspectu ponere, ita ut perpetua inter ea collatio facile institui queat; quam si ex altero codice editis ex altero variantes lectiones adscriberentur; secundum priorem illam rationem disposita eadem huic commentario subjungemus.

[10] [tum recentiora.] Recentiora jure meritoque visa sunt Cassitto Acta quæ ad calcem sui libelli protulit ex codice Corsiniano 777, medio aut labente sæculo XIII exarato [Cfr. Mazoch., De SS. Episc. Neapol., pag. 328 et seqq.] , omnino similia prioribus quoad res ipsas (discordant tamen [V. infra, num. 25.] in assignanda die passionis) et quoad rerum seriem, sed majore quadam pompa et ornatu sermonis conscripta et prolixis allocutionibus intermixta, quibus scriptor modo judicem aut imperatores, modo lectores suos compellat. Eademque a se reperta ait Cassittus in duobus codicibus Vallicellianis, quorum unus Langobardicis etiam literis, ut et Corsinianus, conscriptus; alterum vero sæc. XI exaratum asserit Monitum in ejus fronte appositum [Act. sinc. S. Maximi, pag. 138.] : sed cujus auctoritatis sit illud monitum nullo indicio patefacit, neque ullas etiam ex codicibus Vallicellianis variantes lectiones expressit. Habemus et nos inter documenta a majoribus exscripta [Bibl. Burg. seu reg. Brux., Mss. Cod. 8914.] , apographum e Legendario ms. membr. Vallicelliano, quod sine dubio idem est cum altero codicum quos vidit Cassittus, et alterum ex Collect. mss. P. Ant. Caraccioli tom. 1 vitt. SS. Confess. [Ibid.] . Priori autem adjunctæ sunt variantes lectiones ex Ms. Longobardico S. Severini apud D. Costam, seu codice Cardinalis S. Severinæ, qui hæreditatis jure pervenit ad Josephum Costam, nec diversus est a Passionario Corsiniano mox memorato [Mazoch., De SS. Episc. Neap., p. 328 et seq.] . De posteriore, ut arbitramur, Caracciolus et simul de horum Actorum scriptore: Codex ms. nostræ Bibliothecæ SS. Apostolorum, ait, passionem S. Maximi enarrans, nullum prodit auctorem. Existimo tamen ego hunc fuisse Petrum Neapolitanæ Ecclesiæ subdiaconum, qui et Translationem ejus ac sanctæ Julianæ virginis ex civitate Cumana in hanc nostram dicitur scripsisse. Potuit ergo ipse ex brevibus Actis notariorum hanc historiam fusius scribere [Ant. Caraccioli, De sacris Ecclesiæ Neap. monum., cap XVIII, sect. IV, pag. 173.] . Eumdemque Petrum subdiaconum Neapolitanum non solum Actorum translationis S. Julianæ, sed et Passionis ejus scriptorem facit [Ibid., pag. 162. Cfr. pag. 159, 161, 173.] . Et re quidem vera Passionis S. Julianæ scriptor se Petrum vocari diserte indicat in prologo suo [Acta SS., tom. II Februar., pag. 878.] , subdiaconi vero titulum nequaquam sibi attribuit. Sed inde ad eum hoc nomine designandum nonnullos adductos credibile est, quod in Actis translationis SS. Julianæ et Maximi Neapolim, refertur cum Leone, ultimo Cumano episcopo, Cumas venisse Domnus Petrus Fictarolus subdiaconus Ecclesiæ Neapolitanæ [Ibid., pag. 883.] . Verum, quum probe demonstratum sit [Ibid., pag. 869; Comment. præv., nn. 9, 10.] historiam passionis S. Julianæ et translationis ejus corporis Nicomedia in Campaniam litteris mandatam esse inter annos 1094 et 1106, ac proinde hujus scriptorem omnino diversum esse ab eo qui translationem SS. Julianæ et Maximi anno 1207 narravit, jam nulla ratio adest cur Petrus ille prioris historiæ scriptor subdiaconus aut cur a Petro subdiacono sive Acta posterioris translationis exarata, sive Passio S. Maximi conscripta aut expolita dicatur. Neque Passionem hanc post priora illa Acta de quibus num. 9, edendam hic duximus, quum manifesto nihil aliud sit quam horum Actorum amplificatio.

[11] [Actorum compendia] Ad tertium quoddam genus Actorum referimus alia nonnulla multo breviora, seu potius summaria ex prioribus aut posterioribus, de quibus hactenus sermo fuit, sumpta. Quorum primo loco ponendæ sunt lectiones antiqui Breviarii Capuani (hodie enim S. Maximi memoria Capuæ jam non celebratur) ad diem III kal. novembris, quas recitavit Julius Capaccius [Antiquitates et Historiæ Campaniæ, ap. Græv. et Burmann., Thes, Antiq. Ital., tom. IX, part. III, cap. XX, col. 188.] . Dubium nemini esse potest quin ex prioribus Actis eæ derivatæ sint. Etenim prima et secunda cum priore parte tertiæ illorum Actorum fere ad verbum referunt exordium, usque ad voces quæ penitus in nullo possunt adjuvare cultores suos; nisi quod civitatem, quam codex Bovinensis Cumanam, Casinensis vero Apamiam appellat, Breviarium Capuanum nova quadam et quasi media scribendi ratione Campaniam dicit: cætera autem, eaque levissima, in quibus a codice Casinensi discedit, accuratius recensere supervacaneum visum est. Tertiæ lectionis pars posterior reliqua Acta his verbis contracta exhibet: Cumque ad hæc iratus Fabianus diversa diceret et audiret, jussit latera ejus plumbatis tundi, et eum inde in carcerem recludi. Post hæc, cum carbones ardentes, equuleum, suspendium inverso capite, lampades accensas atque flagella Christi virtute superasset, et sacrificare nollet, novissime capite cæsus est III cal. novemb. Nullas alias lectiones proprias alicujus Ecclesiæ quæ S. Maximum inter patronos suos præcipue colat, reperire potui. Et probabile admodum videtur nullas esse hujusmodi. Nam in kalendariis Ecclesiarum quas supra [Num. 4, 6, 7.] recensuimus, lectiones in secundo Nocturno Officii S. Maximi recitandæ indicantur de communi unius martyris. De sola Puteolana dubium aliquod subire posset, quoniam in Directorio an. 1845, quod solum documentum præ manibus habemus, annuntiatur ad 30 octobris S. Maximi Mart. Cuman. dupl. lect. 1. Noct. Antiochus autem de fer. 3 præc., reliq. prop. in lib. Puteol. Inde tamen non statim concluserim, lectiones proprias de passione S. Maximi Puteolis recitari: nam et alias non raro fit ut in Propriis (ut aiunt) diœceseon, lectiones de communi quibusdam sanctis assignentur.

[12] [pleraque hausta fuerunt] Reliqua compendia historiæ S. Maximi apud privatos scriptores leguntur, Capaccium [Loc. cit.] dico, Ant. Caracciolum [Eccl. Neapol. monum, loc. cit.] et Ughellum [Ital. sacr., tom. VI, pag. 227.] . Quæ omnia ex posterioribus seu fusioribus Actis, perperam Petro subdiacono attributis, excerpta esse facile constat, magis perspicue tamen quoad secundum. Caracoiolus enim e. ordium et conclusionem recitavit [Op. cit., pag. 128 et pag. 168.] Passionis S. Maximi qualis habebatur in codice quo usus est: hæc rursus totidem verbis leguntur in codice Corsiniano et aliis qui Acta posteriora referunt, non autem in Bovinensi nec in Casinensi. Satis igitur mirari nequeo qua ratione fieri potuerit ut de epitome Caracciolana hæc scriberet Cassittus: Jam vero cum de crucis prodigio, quod Cumani apparuerit B. Maximi corpus quærentibus, sileant omnino Acta quæ mox dabimus (posteriora scilicet, ad calcem livelli edita: priora enim superius jam dederat), illudque Caracciolus prædicet, profecto sæc. XIII alia ex his Corsiniano et duobus Vallicellianis corruptiora deinde exorta sunt, quæ Caracciolus habuit neque edidit, utut idem habeant cum iis principium et finem [Act. sincera S. Maximi, pag. 139.] . Quis talia feret? quum contra ex una parte nullam omnino crucis Cumanis ostensæ mentionem injecerit Caracciolus, ex altera vero Acta a Cassitto e Corsiniano codice edita disertissime narrent S. Maximum, Julianæ in visione apparentem, hoc dedisse signum quo corpus suum reperiretur: Licet, inquit, notissimus jam sit locus ille crebris miraculorum coruscationibus, tamen, ut evidencius declaretur, dominice passionis crux indicium erit omnibus me inquirentibus; et mox referuntur Cumani clerici et presbyteri cum populo e civitate egressi et cernentes dominice crucis effigiem, sicut mulier illa predixerat, gratias Deo egisse; ac denique sub indicio vivificæ crucis infodientes reppererunt sancti martiris corpus [Ibid. pag. 158.] . Nihil igitur est quod Caracciolum aliis ac posterioribus illis Actis usum fuisse ulla ratione suadeat.

[13] [ex Actis recentioribus.] Eadem Acta indigitant apud Ughellium pauca hæc verba ex iis exscripta et ab Ughellio citata: Passus est beatissimus martyr 3. kal. octob. (adverte errorem quo mensis october pro novembri notatur: qui error etiam occurrit in cod. Corsiniano [Ibid., pag. 157.] et apud Caracciolum [Eccl. Neapol. monum., pag. 168.] ), post cujus obitum quindecim fere post (s. per) annos Christianorum infestatio mansit. Tum ubi pax Christi Ecclesiæ restituta est, apparuit idem martyr, etc. Alterum quoque indicium sumi potest ex eo quod Ughellius sine hæsitatione, et sola auctoritate Actorum suorum nixus, Maxentium primo loco inter episcopos Cumanos affert. Et hunc quidem Cumanum fuisse episcopum satis aperte indicant Acta posteriora, ubi Dominus apparuisse legitur Maxencio presuli latitanti ob imminentes ejusdem presidis infestaciones [Act. sinc., pag. 146.] : quæ de ipsius loci antistite intelligere pronum est. Verum idem sane non significat modus loquendi Actorum priorum: secundum hæc enim apparuit Dominus ad quemdam episcopum nomine Maxentium. Itaque non hæc, sed illa sub oculis habuisse Ughellius censendus est. Idemque judicium ferendum videtur de summario Capaccii. Quod quidem non adeo clare, sicut in utroque alio, liquet: attamen sufficiens argumentum præbat ea pars in qua agitur de puero illo trimestri, qui coram præside veritatem christianæ religionis testatus narratur. His enim verbis ea pars concepta est apud Capaccium: Puer, trium mensium, coram Fabiano Maximi sanctitatem divinitus testatus est. Membratim idcirco discerptus, et martyrio Maximum antecessit. Hæc autem optime concordant cum posterioribus Actis, ubi puer commendat summæ religionis veritatem, quam actenus vobis devotissimus Dei famulus sanctus Maximus patefacere non cessavit [Acta sinc., pag. 151.] , et paulo post legitur Fabianus tenerrimum puerum ARTICULATIM RETORTUM fedissime interemisse. Quod utrumque, laudem inquam B. martyris ore pueri prolatam et genus illud supplicii, Acta priora silent. De quorum Actorum sinceritate et auctoritate inquirendi jam hic videtur esse locus.

§ III. Utrum Acta S. Maximi Cumani sincera judicanda sint.

[Actis sinceris] Quatuor distingui possunt Actorum Martyrum genera quæ sincera seu fide digna vulgo inter eruditos habentur. Primum est illorum quæ ex testimoniis externis certo novimus ipso tempore persecutionum esse conscripta: qualia nonnulla leguntur apud Eusebium Cæsariensem. Reliqua tria genera a solis indiciis internis auctoritatem suam accipiunt, sed diverso gradu. Alia enim, dum minutissima quæque et ea omnia in quibus falsarii ingenium facillime deprehendi solet, pertractant, nusquam, sive quod ad ipsa facta, sive quod ad rationem nominum et morum pertinet, aut sibi non constare aut contra notorum documentorum fidem quidquam referre, imo et cum his omnibus, etiam reconditissimis, ita concordare demonstrantur, ut certum non videri nequeat scriptorem iis ipsis temporibus vixisse quando illa contigerunt. Alia vero non adeo manifeste sincera se probant; attamen cum et in scribendi ratione appareant primigenia illa simplicitas cæteræque notæ quibus Acta certe authentica insigniri solent, neque in iis quidquam ab eruditis reprehendatur, quod a moribus vel eventis ejus ætatis cui attribuuntur, abhorreat, ideo et ipsa sine controversia sinceris Actis annumerari consueverunt. Quartum denique genus est Actorum, ubi nonnulli quidem nævi eruditorum oculos offendunt, sed simul indubia quædam sinceritatis indicia exhibentur, adeo ut depravata potius quam omnino spuria et conficta jure meritoque censeantur. Porro in iis ipsis quæ spuria esse satis liquido apparet, non ideo statim nihil fide dignum haberi existimandum est. Sæpe enim fit ut nomina quædam, notæ temporum vel alia quædam antiquæ et sinceræ traditionis vestigia per illa conservata sint, quæ usui esse possint ingenio sagaci ad illam ipsam antiquam traditionem et rei veritatem indagandam, vel ex aliis monumentis haustam confirmandam.

[15] [non est annumeranda ea Passio S. Maximi] Videndum jam num ad aliquod genus Actorum genuinorum revocari possint Acta S. Maximi quæ priora diximus. Nec diffitendum est primo statim conspectu non pauca in iis cerni quæ illorum fidem admodum suspectam faciant. Imprimis enim ita rudi stylo et inconcinne conscripta sunt, ut facile iis temporibus elucubrata deprehendantur ubi latinarum literarum cultus jamdudum exoleverat; et more illo satis usitato apud monachos medii ævi qui historias composuerunt [Cfr. v. g. Petri Vallium-Sarnaii Histor. Albig.] , sententiæ e sacra Scriptura depromptæ non solum sæpissime a sancto martyre prolatæ leguntur, sed et intermiscentur narrationi; quin et ab ipso præside idololatra usurpatæ [Acta sinc., numm. 2, 14.] finguntur. Præterea, quidquid prodigiorum in Actis sinceris martyrum occurrit (imo et non pauca quæ nusquam in iis reperiuntur) hic ita congeritur, ut quasi series continua miraculorum omnis generis contexta videatur. Sic quum judex ex ordine jusserit S. Martyrem plumbatis cædi, deinde inedia confici, postea nudis pedibus super carbones ardentes incedere, in equuleo torqueri, capite inverso per septem dies suspendi, lampadibus latera exuri, ac denique flagellis dilacerari, nullum in his omnibus pœnæ sensum expertus narratur S. Maximus. Quin etiam, cum cæderetur, manus cædentium deficiebant, et dicebant ad præsidem: “Vere, præses, nos plus torquemur quam iste [Num. 4.] ” … Cum torqueretur, confractum est equuleum et ministri arefacti sunt [Num. 8.] ; postquam septem dies capite deorsum verso suspensus fuit, venerunt milites decem et octo videre exitum martyris Christi, et invenerunt eum psallentem et dicentem: “Domine, salva me de ore leonis, ut enarrem nomen tuum fratribus meis.” Ad hæc verba milites cæci facti sunt [Num. 11.] . Quum lampades ardentes ejus lateribus appositæ fuissent, flamma exiliens multos ex ministris concremavit [Num. 13.] . Accedunt apparitiones et alia hujusmodi non minus mira et multiplicia. S. Maximo decima jam die in carcere incluso, ecce circa mediam noctem Angelus Domini aperuit januam carceris, et terræ motus factus est magnus, et audita est psallentium vox, et omnia vincula soluta sunt [Num. 5.] . Quum autem inde omnes qui in carcere vincti erant, numero ducenti, ad Christum conversi fuissent et baptismum peterent, nec adesset sacerdos qui eos sacro fonte ablueret, orante S. Maximo, ecce apparuit Dominus ad quemdam episcopum nomine Maxentium [Num. 6.] ; a quo mox omnes ante fores carceris baptizati sunt, neutiquam id, ut videtur, impedientibus custodibus; nec quisquam tamen illorum fuga elapsus est. Rursus, dum sanctus martyr equuleo torquebatur, apparuit ei Dominus [Num. 8.] ; et quum decollatus fuisset, statim terræ motus factus est magnus [Num. 17.] ; ac denique quintodecimo post mortem suam anno sanctus Maximus apparuit cuidam mulieri religiosæ [Num. 19.] , nomine Julianæ, ut locum sepulturæ suæ revelaret. Accedunt et miracula conversionum. Etenim, præter ducentos illos qui cum S. Maximo in carcere retenti erant [Num. 5.] , ac decem et octo milites qui cæci facti et postea sanati sunt [Num. 11.] , et multos alios qui viderunt eum illæsum dum lampadibus adureretur [Num. 13.] , præter hos igitur, post necem ejus et terræ motum qui statim secutus est, omnis populus cum hæc vidisset, crediderunt in Domino … et simul omnes unanimiter baptizati sunt… Miratique sunt milites … et crediderunt in Dominum Jesum Christum, et baptizati sunt …, [Num. 17.] adeo ut ex tota civitate solus, credo, Fabianus judex ad christianam religionem conversus non sit.

[16] [in quam historia trimestris pueri] Neque hic prodigiorum finis. Omisimus enim adhuc mirificam illam historiam infantuli trimestris qui, rogante S. Maximo, coram præside adductus et divinitus loquelam adeptus, prolixa oratione veritatem christianæ religionis demonstravit, atque inde præsidis jussu tortus obiit [Numm. 9, 10.] . Quæ narratiuncula, valde rudi filo reliquis Actis assuta, simillima est illi quam ex Prudentio [Hymn. X, περὶ στεφάνων.] inter Acta sincera Martyrum [Edit. Amstelædami 1713, pag. 360.] retulit Th. Ruinart, de puero quodam qui Antiochiæ cum S. Romano passus dicitur: de quo et Martyrologium Romanum ad 18 novembris, ubi puer ille Barulas vocatur; Baronius vero, in annotatione ad hunc diem, admonet eum non Barulam, sed Theodulum appellari in antiquo Toletano Breviario. Non diffitetur Actorum S. Maximi editor et acerrimus defensor Cassittus, de eodem puero agi in his Actis et in Actis S. Romani apud Prudentium; sed ita id agnoscit, ut simul contendat Prudentium incerta traditione deceptum esse, quæ veram historiam e Passione S. Maximi ad S. Romani Passionem transtulerit. In cujus rei demonstrationem, præter argumenta negativa quibus constet nihil istiusmodi contigisse in martyrio S. Romani, alia quædam affert indicia intrinseca ut ostendat narrationem Prudentii nullam harere fidem. Ipsum hic juvabit audivisse. Prudentium, ait [Acta sinc. S. Maximi, pag. 104.] , hac in re liberius poesi usum, neque omnino credibilia narrasse, in comperto est. Quis crediderit Asclepiadem præsidem jusisse pro tribunali pusionem tolli sublimem ut nates manu pulsarentur? Hæc ille v. 696,697. Sed age, concedamus. At nullo modo concedi potest puerum lactentem (v. 667 et 700) carcere clausum (v. 794). Agnoscit ipse Prudentius v. 677 innocenti ætatulæ vim per leges inferri non licuisse, et statutum revera est l. 1. § impuberi ff. de S. C. Syllan.; quare Anulinus S. Hilarianum puerum minis terrere satis habuit (in Act. S. Saturnini). Quis credat insuper præsidem dictasse illam sententiam (v. 823)?

Gladius recidat vile vix hominis caput
Infantis: istum [Romanum] flamma vindex concremet.

Quis credat matrem, vilem mulierculam (v. 691), puero lactenti infantique diutissime atque eruditissime loquutam de Isaaco et Machabæis, deque innocentibus Betlehemitis (v. 721 ad 790), præside tolerante? Denique quis credat matrem ipsam sinu gestasse damnatum infantem, poscenti carnifici dedisse, recisum caput gremio excepisse (v. 827, 831, 845)?

[17] [translata fuit ex Actis S. Romani,] Hactenus Cassittus, nec male, sed simul ostendens quantum valeat ad obtundendam aciem quorumdam ingeniorum præjudicatæ opinionis pondus. Neque enim animadvertit animosus ille theologus omnia tela, quibus Prudentium configere nititur, in se ipsum et in Acta quæ tam mordicus defendit, majore vi retorqueri posse. Nisi forte quis minus legibus romanis vetitum fuisse existimet, ne puer carcere clauderetur et equuleo torqueretur, quam ne cæderetur manu aut virgis, (et tamen in Actis S. Maximi etiam prius cæsus legitur). Præterea nonne et in his Actis mater innocentes Bethleemicos memorat et sacrarum Scripturarum peritam se exhibet? Nonne et ipsa gaudio exsultat ob gloriosam filioli sui mortem? Quid igitur apud Prudentium jure reprehendat Cassittus, qui historiam infantuli in Actis S. Maximi sine dubio sinceram et veram esse contendit, equidem non video. Illud certe constat, præter omnia illa quæ tam suspecta ei videntur in narratione Prudentii, alia quædam adjecta esse in Actis S. Maximi quæ hanc historiam magis portentosam faciant. Nam quum S. Romanus dicatur petiisse ut adduceretur septuennis circiter puer aut minus (v. 656), et adductus sit unus de caterva infantium parvus, nec olim lacte depulsus (v. 662 – 663) (non lactens, ut supponit Cassittus, quo magis incredibilem Prudentii narrationem ostendat), adeo ut non opus fuerit insigni miraculo ut loqueretur; quumque sermo ejus brevissimus sit et candidus, qualisque a puero aliquatenus ratione utente et a matre christiana optime instituto non ita absurde exspectari potest; e contrario S. Maximus definite trium mensium infantem adduci vult, qui statim inventus et allatus rhetore dignam declamationem instituit; et quum uterque interrogatus referatur quisnam ipsum talia docuerit, ille socius S. Romani simpliciter matrem indicat, alter vero rursus vivida et magnifica oratione divinitus se locutum demonstrat, quamquam idem paulo post inter tormenta, quasi loquelam divinitus acceptam, etiam ad naturales sensus reversus, amittere jam non possit, dixit matri suæ: “Mater, da mihi aquam bibere.” Ex his omnibus igitur, si regulam illam sequamur, quæ jam satis experientia comprobata est, ut nimirum, ubi agitur de traditionibus popularibus in monumentis medii ævi consignatis, eæ recentiores judicentur quæ, cæteris paribus, magis stupendum in modum ornatæ et miraculis refertæ sunt, nemini dubium erit quin traditio de infantulo quæ reperitur in Actis S. Maximi, aliam similem secuta sit, non autem præcesserit.

[18] [et alia plura ex Actis S. Pontiani.] Ut ex Actis S. Romani historiam infantuli, ita alia multa ex Legenda S. Pontiani martyris Spoletini hausit scriptor Passionis S. Maximi. Imprimis alteram alterius fontem esse, nemo qui utramque vel raptim percurrerit infitiabitur. Quædam ad id demonstrandum ex Actis S. Pontiani hic recoluisse satis erit. Horum exordium his verbis conceptum est: Temporibus Antonini imperatoris facta est persecutio Christianorum, ut idolis immolarent. Insidiabantur infideles fidelibus, et Christianum nomen quasi inquinamentum quoddam perhorrebant. Igitur ex imperio Antonini imperatoris directus est Fabianus judex in Spoletinam civitatem, ut ibidem ad culturam idolorum Christianos homines compelleret. Cumque in eam civitatem devenisset, sedit pro tribunali, et omnem populum convocari jussit. Cum ergo congregatus ad eum omnis fuisset populus, his verbis ad eos exorsus est, dicens: “Piissimus imperator Antoninus direxit me in hanc civitatem, ut si quis præceptum ejus non servaverit, ut diis omnipotentibus sacrificet, capitali puniatur sententia.” Et multi de populo consenserunt ut idolis sacrificarent [Act. S. Pontiani, n. l, Acta SS., tom. I Januar., pag. 933 et 934. Cfr. Act. S. Maximi infra edend. nn. 1, 2.] . Et paulo infra [Act. S. Pontiani, n. 3.] : Tunc iratus Fabianus judex propter injurias ejus, S. Pontianum exspoliari et virgis cædi jussit, et non dimitti, donec videretur sanguis ejus ut fluvius in terram manare. Cumque cessarent ministri, S. Pontianus dixit Fabiano: “O horribilis vultu et abominabilis, cum diis tuis non erubescis? Vides quia non sentio pœnas quas mihi intulisti? Credo enim in Dominum meum Jesum Christum, quia ipse te confundet, quemadmodum solet confundere patrem tuum diabolum.”. Tunc iratus Fabianus judex, jussit ut supra carbones ambularet nudis pedibus; et ei duo judicia proposuit, dicens: “Aut thura in istis carbonibus pone, aut nudis super eos plantis ambula.” Sanctus vero Pontianus signum Christi in fronte sibi fecit, et cœpit supra ipsos carbones ardentes nudis pedibus ambulare, et dicebat: “Ecce ego in nomine Domini nostri Jesu Christi ambulo super carbones ardentes; mitte et tu, si potes, in nomine Jovis tui manum in aquam calidam, et liberet te Juppiter tuus.” Iratus Fabianus judex jussit eculeum sibi præparari, et ferreos dentes fieri longitudinis trium digitorum, et ibi sanctum Dei suspendi. His autem factis, ministri defecerunt, et exclamaverunt dicentes: “Væ nobis, quia nos magis torquemur quam hic detestabilis. Manus nostræ jam defecerunt, et uncini fracti sunt. Nihil facere possumus [Cfr. Act. S. Maximi, nn. 15, 7, 8, 4.] .” Denique [Act. S. Pontiani, n. 5.] : Tunc videns Fabianus seditionem in populo fieri, jussit eum (Pontianum) iterum in carcerem retrudi, et ibi eum per duodecim dies relinqui, donec fame confectus spiritum exhalaret. Cumque reclusus esset in carcere, ecce circa mediam noctem apparuit ei angelus Domini in imo carceris cum cibis cœlestibus, et confortavit eum, dicens: “Forti animo esto et viriliter age.” Post duodecim dies venerunt ministri ut tollerent corpus ejus: existimabant enim eum mortuum esse præ nimietate famis; et invenerunt illum psallentem, et dicentem: “In Domino confido, non timebo quid faciat mihi homo [Cfr. Act. S. Maximi, nn. 5, 11.] .” Majores has similitudines inter utraque Acta confitetur Cassittus quam ut eæ casu, non autem ex nimia quam sibi præsumpserit alter scriptorum aliena monumenta exscribendi licentia, ortæ fingi queant. Sed quum alte sibi animo infixisset Passionis Maximi, domestici sui sancti, antiquitatem et sinceritatem omni opera sibi tuendam esse, non dubitavit Actorum Spoletinorum auctorem plagii et fraudis insimulare. Verum S. Pontiani Actis Acta S. Maximi antiquiora esse, non facile concedet is qui consideraverit illa jam referri summatim in antiquis martyrologiis [Cfr. Comment. præv. ad Acta S. Pontiani, Acta SS., tom. I Januar., pag. 933.] , Maximi autem Actorum nullum vestigium apparere ante sæculum XIII, ac præterea hæc multo prolixitate sermonis et prodigiorum copia illis insigniora esse.

[19] [Argumenta Cassitti pro sinceritate Actorum a se editorum nihil efficiunt.] Ast occurrit Cassittus, eas a se in Actis S. Maximi notas esse assignatas quæ summam illorum fidem undequaque stabiliant. Quæ si simul colligantur, non minus quinquaginta conficientur indicia, immo demonstrationes, quantum hac in re licet, evidentissimæ pro sinceritate Historiæ Cumanæ [Cassitt., Act. sinc. S. Max., pag. 137.] , quam et ante medium sæculum IV et magis definite anno 347 conscriptam pronuntiat. Sed hinc jam prudenti lectori judicare licebit quantum sit momentum illarum demonstrationum evidentissimarum, quod inter eas ut palmarium argumentum affertur [Ibid.] historia illa infantuli, quam probabilissime ex Passione S. Romani desumptam vidimus [Supra, num. 16.] . Qua ratione autem omnino argumentum aliquod inde confici possit, nec indicat Cassittus, neque ego perspicere valeo, nisi forte quia, ut ipse affirmat, sed pauci, credo, consentient, nativa styli simplicitas ingenuam redolet veracitatem [Cassitt., pag. 103.] . Sed et alia quædam Cassitti argumenta speciminis gratia oculis subjiciamus. Imprimis itaque decem locutiones in Actis S. Maximi reperisse sibi visus est Constantinianæ ætati ita familiares et proprias, ut totidem inde probationes existant, unde Acta eodem illo ævo conscripta esse ostendantur [Cassitt., pag. 137.] . Harum prima est ipsa inscriptio Actorum Passio S. Maximi Mart.! Deinde scriptor, dum vim persecutionis describit: in tantum, ait, diabolus expanderat crines, ut… [Actor. n. 1.] : quæ rarissima, ait Cassittus [In adnotatione ad hunc locum, pag. 81.] , et prope singularis loquutio est, attamen vetustatem sapit. Tertius affertur locus, ubi Maximus dicitur vir sanctus et Deo dignus [Actor. n. 3.] , quæ verba etiam videntur Cassitto saporem quemdam ævi Constantiniani referre. Præterea [Ibid.] exhibetur S. Maximus trophæo crucis armans frontem, quam locutionem, ait [Cassittus, p. 90.] , non nisi Constantinianis viguisse temporibus fateberis, ac propterea antiquitatem Actorum nostrorum egregie vindicare. Quinto, in adlocutione Martyris nostri [Actor. n. 7.] minime prætereunda sunt illa: Liberet te Jovis tuus, quippe quæ vetustatem Actorum non parum adserant [Cassitt., pag. 101.] . Sexto, dum Fabianus præses dicit: Deum Asclepium timeo [Actor. n. 14.] , rursus indicium elucet Acta præsidalia a nostro exscribi. Bene enim ac de more sæculi Asclepium pronuntiat græcissans Fabianus, quem Æsculapium latine extulisset [Cassitt., pag. 114.] . Septimo, vox Palatium a judice adhibita [Actor. n. 15.] est Cassitto [Pag. 118.] consuetum tritumque illa ætate vocabulum. Octavo, in capitali sententia adversus S. Martyrem prolata, condemnat eum judex tanquam rebellem deorum et blasphematorem Imperatorum [Act. n. 16.] . Quod vocabulum (blasphemia) ab Ethnicis horum temporum Christiani ad res sacras transtulerunt [Cassitt., pag. 121.] . Nono, in fine Actorum totum corpus S. Maximi designatur nomine reliquiarum [Act. n. 19.] : de quo Cassittus [Pag. 127.] : Non sine cura hæc dictio nobis transmittenda, cum ævi melioris notam evidentissime exhibeat. Denique decimo, accedit et alia antiquitatis nota non minus luculenta in illis: Ego sum Maximus Confessor Dei [Act. n. 19.] ; martyrem dicere voluit [Cassitt., pag. 128.] . En quibus argumentis conficiatur prima demonstrationum Cassitti series. Ea serio refutare piget. Nec cætera hic afferam, quæ haud majoris sunt momenti; quædam tamen inferius inter annotationes subinde indicabo. Interea jam concludere licet, Acta S. Maximi, quæ Cassittus sincera inscripsit, non solum dubiæ et suspectæ, sed omnino conclamatæ esse fidei, ita ut præter tempus martyrii [Cfr. infra, n. 23.] vix quidquam certi ex iis expiscari fas sit.

§ IV. Num S. Maximus Cumanus diversus judicandus sit ab aliis martyribus ejusdem nominis.

[Inter indicia quibus martyres homonymi discernuntur,] Sequitur alia quæstio in præsenti materia potissimum examinanda, utrum S. Maximus Cumanus diversus sit a martyribus homonymis qui tam multi in martyrologiis annuntiantur. Neque tamen necesse est ut hi singuli recenseantur, quod tædio non vacaret, quum in Hieronymianis apographis plus quadragies, nec ita raro in cæteris martyrologiis hujusmodi nomen occurrat. Nam eorum plerique pars fuisse leguntur turmæ alicujus martyrum in Africa vel in alia longinqua regione passorum, nec quidquam præter nomen cum sancto nostro habent commune. Quæstio itaque restringenda videtur ad sanctos Maximos Asianum, de quo majores nostri egerunt ad 30 aprilis [AA. SS., tom. III April., pag. 732.] , Istriensem seu Venetum, de quo dictum est ad 29 maii [AA. SS., tom. VII Maii, pag. 14.] , Aquilanum, qui colitur 19 vel 20 Octobris [AA. SS., tom. VIII Octob., pag. 400 sqq.] , et Apameensem, cui præsens dies 30 octobris assignatur in Martyrologio Romano. Omittimus scilicet Ambianensem, quem satis constat per errorem Saussayi, quem forte hausit ex vitiosa lectione codicis S. Germani a Pratis [Ruinart, Act. sinc. Amstel. 1713), pag. 155.] , pro S. Maximo Aviensi seu Aquilano substitutum, et perperam Martyrologio Gallicano adscriptum esse [AA. SS., tom. VIII Octob, pag. 813 A.] . Neque etiam amplius immorandum videtur in refellenda conjectura Castellani circa identitatem S. Maximi Cumani cum Ostiensi [V. supra, num. 7 extr.] . De Maximo Apameensi præcipue dicemus in Appendice. Reliquum est igitur ut tres priores tantum hoc loco cum Cumano martyre conferamus. Porro quum martyres homonymi ex triplici potissimum vel quadruplici capite diversi probentur, sive quia eidem attribui non possunt Acta passionis, aut quædam saltem in iis notata quæ fide indigna non videantur; sive quod diversis locis aut diebus celebratur eorum memoria, ita ut ratio assignari non possit cur hæc celebritas ab hoc ad illum diem aut locum translata sit; sive denique genus reliquiarum, quas illorum nomine decoratas et antiquitus cum honore asservatas esse constat, hujusmodi sit, ut ad idem sacrum corpus pertinuisse censeri non possint: hæc omnia circa martyres nostros paulo diligentius examinare æquum est.

[21] [Acta ipsa hic non præcidunt suspicionem identitatis,] Et primo quidem, quod ad Acta spectat, præter Cumana, de quibus superiori § sermo fuit, unum tantum alterum genus exstat. Nam duobus martyribus Asiano et Veneto eadem illa attribuuntur Acta [AA. SS., tomm. citt et Flaminii Cornelii Ecclesiæ Venetæ antiquis monumentis… illustratæ, tom. II, pag. 206 sqq.] quæ apud Ruinartium [Amstel. 1713, pag. 156.] et bis in superioribus Tomis Act. SS. [Ad 30 April. et ad 19 Octob.] edita sunt. De martyre Aquilano autem alia ex hujus Ecclesiæ Breviario ms. prolata sunt [AA. SS., tom. VIII Octob., pag. 417.] , fusiora quidem illa, sed, quod ad rerum summam attinet, ita modo citatis similia, ut dubitari nequeat de eodem sancto utrobique agi [Cfr. tom. cit., pag. 404. Comment. præv., numm. 15, 16.] . Prolixiora hæc primigenia esse, breviora autem sequioris ætatis et ex iis contracta, censuit collega noster, qui ad diem 19 octobris de S. Maximo Aquilano commentatus est. Ast in hujusmodi rebus licet nobis amice invicem dissentire. Equidem non breviora e fusioribus contracta, sed vice versa hæc ex illis ampliora facta existimo, et ita reconcinnata, ut (quod jam in prævio ad ea Commentario [Num. 22 extr.] modeste indicatum erat), falsarii manum haud obscure prodant. Imprimis enim ex ipso exordio prolixiorum Actorum liquet, ipsorum scriptorem tunc vixisse, quando jamdudum Avia civitas diruta jacebat, imo et nullum jam ejus exstabat vestigium. Ex eo autem quod in Tabulis Peutingerianis notatur Aveia tamquam mansio commoda militibus [Cfr. Marci Velseri Proœm. in Tabulas Peutingerianas, inter ejus Opera (Norimbergæ 1682), pag. 709 sqq.] , sequitur illam circa medium sæculum IV (qua ætate certe antiquiores non sunt illæ tabulæ) florentem fuisse. Admodum igitur remotus erat scriptor noster a temporibus quibus S. Maximus Aquilanus passus est. Qua ratione itaque nosse potuit quænam pollicitus et minatus sit Decius imperator præsidibus quos in provincias mittebat? Hæc certe non sunt proposita edicto. Qua ratione concionem præsidis qui Aviam venit, et alia recitat satis minuta, quæ profecto nec ipso tempore quo contigerunt scripto consignata nec per oralem traditionem conservata fuisse supponi possunt, quæque proinde de suo adjecisse judicandus est recentior auctor? Deinde quid sibi vult Habiensis illa provincia, cujus nullus unquam scriptor meminit, quum tamen hoc nomine apud antiquos nuncupata ab eodem auctore asseratur? Scio afferri nonnulla exempla ex epistolis S. Gregorii M., unde videri possit ejus tempore usurpatum fuisse vulgari sermone provinciæ vocabulum ad designandam regionem aliquam circumjacentem oppido, ex quo nomen suum trahebat. Verum, ut id concedamus (et concedimus quidem libenter; nam et exempla sunt plana, et nostri etiam temporis locutiones hujusmodi produci possunt: sic v. g. vox pagus [gallice canton] certam aliquam minutiorem partem regionis proprie designat, in vulgari sermone autem eodem illo latiore et minus definito sensu usurpatur quo apud Gregorium provincia), attamen persuadere mihi non possum scriptorem non coævum, imo multo sequioris ætatis, ubi jam quæ fuerat quondam Avia civitas, vulgo omnino ignota erat, hujusmodi locutione usum esse ad melius definiendum situm illius ipsius civitatis. Id enim et insulsum foret et nullius commodi: quid enim ad notitiam geographicam alicujus oppidi omnino juvat dicere illud situm fuisse in regione quæ olim ex ipsius oppidi nomine nomen suum apud vulgus obtinebat? At facile intelligitur corruptorem illum qui breviora Acta S. Maximi interpolarit, quum ad Maximum suum Aquilanum ea accommodare vellet, et in his Actis Asiam provinciam indicatam reperiret, atque campum nosset prope Aquilam, ubi olim exstabat Avia oppidum, qui adhuc hujus oppidi nomen retineret; facile intelligitur, inquam, illum Aviam legendum putasse, non Asiam, et deinde aliquo modo sibi et lectoribus suis explicare voluisse designationem illam Aviæ provinciæ, ipsis omnino inauditæ, sed quam inepte! Ad hæc, quam incredibile et illud, præsidem homini sibi omnino ignoto et reo obtulisse in uxorem filiam suam speciosam et pulchram nimis cum puellis suis. Quam alienum a Christiano sermone responsum illud Maximi: Habeo sponsam immortalem, sanctam scilicet Ecclesiam. Denique, ut alios nævos omittamus, quum Usuardus S. Maximum illum, qui Aviæ seu Aquilæ colebatur, (lapidibus) obrutum narret, quis hujus auctoritati auctoritatem præferendam judicabit scriptoris nostri ignoti, qui illum ex alta rupe præcipitatum ait?

[22] [quum communis omnium origo habeatur in Actis S. Maximi Asiani.] Nihil horum omnium nec aliud quidquam quamvis severos eruditorum oculos offendit in Actis brevioribus, quæ et genere sermonis et aliis intrinsecis sinceritatis indiciis merito a Baronio atque Ruinartio inter monumenta optimæ notæ computata sunt. Unde jam ulterius concludendum videtur, S. Maximum illum, qui in iis exhibetur, re vera fuisse Asianum martyrem. Hoc enim unanimi consensu testantur codices mss. ab Actorum editoribus adhibiti, ubi bis apud Asiam, et quidem posteriori loco apud Asiam provinciam S. Maximus passus legitur: pro qua voce non nisi per conjecturam satis gratuitam Aviam aut Assisiam [AA. SS., tom. VII Maii, pag. 15.] substituas, præsertim quum obstet designatio provinciæ, quæ nequaquam iis oppidis accommodari potest. Præterea Optimus proconsul, quo judice S. Maximus martyrium subiit, eodem nomine et titulo insignitus legitur in Actis SS. Petri et sociorum, qui et ipsi sub Decio Imp. Lampsaci in Asiæ provincia Christi martyres occubuerunt: his Actis etiam inter sincera locum dederunt Henschenius [Ad 15 Maii.] et Ruinartius [Act. sinc., pag. 158.] . Denique genus supplicii Orientales mores refert, et eodem leguntur interempti martyres Lampsaceni; in Occidente vero nullus (ni fallor) martyr aut alius unquam in legitimo judicio hujusmodi supplicio affectus est. Habemus itaque fontem unde legendæ (ut aiunt) martyrum nostrorum derivatæ sunt, Acta sincera scilicet S. Maximi Asiani. Hæc Æmonensi seu Istriensi martyri primo accommodata sunt, sine ulla mutatione alicujus momenti, nisi quod Asiæ provinciæ substituta est Asia civitas. At Aquilanus Actorum martyrum concinnator quidam seu potius adulterator, quales non pauci temporibus medii ævi exstiterunt [Exempla quædam citata videsis ap. Cassittum, Act. sinc. S. Max., pag. 15.] illa, ut ipsi videbatur, expolivit atque ornavit. Ac denique alius quidam, Cumanus aut Neapolitanus, ex iisdem, sive sinceris, sive probabilius jam adulteratis (nam et in Cumanis non pauca simillima Actis Aquilanis assignari possunt), et ex Actis S. Pontiani atque S. Barulæ vel Theoduli pueri [Cfr. infra, annot. g.] , adjectis præterea nonnullis popularibus aut suis commentis, portentosam illam S. Maximi Cumani historiam contexuit, quam hic edituri sumus. Et ex Actis Aquilanis etiam ortam non dubito traditionem quæ martyrem Cumanum diaconum seu levitam facit: quæ quidem in Acta ejus non est recepta, sed apparet in eclogadio Crypto ferratensi [V. supra, num. 6.] , in Kalendario Capuano sæculi XIII vel ineuntis XIV [V. supra, num. 5.] et kalendariis posterioribus.

[23] [Notatio temporis sufficit ad discernendum S. Maximum Cumanum ab Asiano,] Porro, quamvis ex hactenus disputatis sola S. Maximi Asiani Acta authentica videantur, attamen ex comparatione eorum cum Actis S. Maximi Cumani potest jam probabilissime colligi hunc ab illo diversum esse. Etenim Asianus Decio imperatore passus est; Cumanum autem Diocletiano et Maximiano imperatoribus interemptum tradunt ejus Acta. Acta autem, quamquam spuria, fere accuratius servare solent quæ ad hujusmodi notationes temporum pertinent quam alia quævis. Atque in re præsenti eo major fides Cumano Actorum scriptori haberi potest quod, quum manifeste ad ea confingenda usus sit Actis S. Maximi Asiani, qui sub Decio, et S. Pontiani, qui sub Antonino passus legitur, nec certe magnam curam adhibuerit ut ne plagiarii notam apud eruditos lectores incurreret, tamen ab illis Actis recessit in assignando tempore martyrii; quin imo, quum exordium fere ad verbum ex Actis S. Pontiani [Cfr. supra num. 18.] assumeret ibique indicaretur Pontianus Antonino imperatore et Fabiano præside illustri martyrio occubuisse, nomina quidem ista retinuit, sed ut narrationem suam temporibus Diocletiani accommodaret, Antoninum præfectum Urbi fecit: unde haud incertum, ut videtur, indicium habetur antiquæ traditionis quæ martyrem Cumanum sæculo IV ineunte claruisse ferebat: scilicet mortem oppetiisse perhibetur quo tempore Christianos in universum vexabant Diocletianus et Maximianus. Qui quum persecutionis edictum promulgarint mense februario anni 303, et mense decembri anni 305 e regno abierint, sequitur, si stamus Actis, ad annum 303, vel 304 vel 305 referendum esse S. Maximi martyrium.

[24] [non autem alios; neque id efficiunt Reliquiæ,] Sed nihil hujusmodi afferri potest quoad martyres Æmonensem seu Venetum et Aquilanum. De his enim non constat ullam memoriam, quæ ipsis propria sit, in eorum Acta translatam esse; sed potius, quia nulla jam remaneret, ipsis accommodata esse Acta martyris Asiani, sive pura, sive interpolata. Investigandum itaque num ex alio fonte ab Asiano et Cumano diversi statui possint, et jam de reliquiis dicendum. Nusquam asservata traduntur ossa S. Maximi Asiani. At S. Maximi Cumani corpus, et quidem integrum, apud se quiescere gloriabatur olim Ecclesia Cumana, et inde usque ad nostra tempora, Neapolitana [V. supra, num. 9.] . Sed et corpus integrum S. Maximi Æmonensis ab anno 1146 inter sacros thesauros suos ostentat Ecclesia Veneta [AA. SS., tom. VII Maii, pag. 15, et Flamin. Cornel., op. cit., tom. II, pag. 205.] . Quum igitur utraque traditio antiqua sit, nec ulla ex parte suspecta, sufficienti id argumento est præter distantiam locorum, ut diversi sancti ibidem honorari judicentur. Aquilani contra sui martyris non nisi os brachii præcipuum et costam unam inter reliquias in Ecclesia sua cathedrali repositas olim habebant, et medio sæculo XVIII exiguam tantum ossis cujusdam partem repererunt [AA. SS., tom. VIII Octob., pag. 417.] . Hæc utique ex corpore S. Maximi Cumani distracta pridem esse potuere, quin inde jam non integrum illud Cumis vel Neapoli conditum censeretur. Unde neque ex hoc capite S. Maximum Cumanum ab Aquilano diversum pronuntiare licet.

[25] [nec varietas dierum quibus coluntur.] Restat ut diversitas hæc stabiliatur ex eo quod diversus dies utriusque memoriæ attributus est. At neque ipsi martyri Aquilano idem semper dies sacer fuit. Nam a die 20 octobris, quo colebatur primo et adhuc annuntiatur in Martyrologio Romano, translatum est ejus festum ad 10 maii, et paulo post ad 10 junii, ac denique rursus indictum mense octobri, sed die 19 [Ibid., pag. 406.] . Cumano autem martyri nunquam alium diem sacrum reperimus quam 30 octobris: sub quo die jam notatur in Martyrologio Epternacensi [V. supra, num. 7.] et in Kalendario marmoreo sæculi IX [V. supra, num. 3.] . Eodem quoque die gladio percussus legitur in codice Ant. Caraccioli [De eo codice, sicut et de aliis qui hic memorantur, diximus supra, num. 11 sqq.] et in antiquis lectionibus Breviarii Capuani a Capaccio editis. At pridie illius diei, seu ante IV Kal. Novemb., eum capite cæsum refert Codex Bovinensis. Sed et Codex S. Severini, et Corsinianus, et Acta quæ legit Ughellius, ante d. III Kal. Octob. eum obiisse aiunt. Ac denique Codex Vallicellianus, a majoribus nostris descriptus, XIV Kal. Novemb. seu 19 Octobris ejus mortem assignat; in Casinensi vero hujusmodi mentio prætermittitur. Ex his Actorum varietatibus hæserit forte aliquis utrum dies 30 Octobris memoriæ S. Maximi Cumani sit assignatus, eo quod hoc die martyrium gloriosa nece consummaverit, an potius forte ad recolendam translationem aliquam reliquiarum ejus. Quod posterius magis verum esse, confirmari potest ex Kalendario marmoreo sæculi IX, sæpius et nuper in Monumentis Neapolitanis edito [Monumenta ad Neapolitani ducatus historiam pertinentia, tom. I, pag. 335 et seqq., Neapoli 1881.] ; ubi ad 30 octobris signatur N T. S. Maximi, si modo credatur Mazochio, secundum quem in eo kalendario [In Commentario suo ad hoc kalendarium, tom. III, pag. 930.] Natalis nota vix et ægre aliis quam sanctis die non suo cultis præponitur; eorum vero nominibus qui ipso anniversario obitus sui die coluntur, præscribi solet DEPositio aut PASsio. Illud saltem dici potest, vocem Natalis non de solo die nativitatis, aut, ubi de sanctis agitur, obitus, sed et de cujuslibet generis anniversario die jam pridem usurpari esse solitam. Quumque simile dubium moveri possit circa diem quem Aquilana Ecclesia suo patrono celebrare consuevit, consequens fuerit non omnino et certo efficax argumentum ad distinctionem duorum martyrum statuendam desumi ex diversitate illorum dierum. Verum hæc ita proposita velim, non ut exinde idem censeatur S. Maximus Cumanus cum Aquilano, aut quasi ad id existimandum mens mea inclinet; sed, quod nostri muneris est, ut indicem opinionem quæ ex duobus unum faciat, non adeo firmis argumentis refutari, ut pervicax quisque qui eam sibi animo infixerit atque defendendam susceperit, facile ad eam deserendam cogi valeat [Cfr. et infra Appendicem, num. 2.] .

§ V. De S. Maximi Cumani reliquiis. Ejus corporis translatio.

[S. Maximi corpus prope Cumas a sepultura elevatur.] Ex Actis brevioribus a Cassito editis discimus S. Maximi corpus fuisse collocatum in locum qui vocatur via Caballaria seu in agro Innocentii, et inventum annis quindecim post obitum. Post annos autem quindecim, refert scriptor, latebant reliquiæ beatissimi Maximi… Tunc, revelatione mulieri pientissimæ Julianæ facta, exivit omnis civitas, psallentes et benedicentes Dominum, faculas habentes in manibus. Et fodientes invenerunt corpus beatissimi Maximi post annos quindecim integrum, et candidum velut nix, et condiderunt illud aromatibus. Alia fata corporis S. Maximi usque ad sæculi XII initium nobis ignota sunt. Hoc autem tempore, Cumis destructis, sacræ exuviæ SS. Maximi et Julianæ e S. Maximi basilica Neapolim ad ecclesias Sancti Januarii et beatæ Mariæ Virginis translatæ fuerunt. Hujus solemnitatis historiam, ab auctore coævo concinnatam, quum a decessoribus nostro Operi jam fuerit inserta, in præsenti ex integro describere supervacaneum est. Itaque satis erit ea referre quæ S. Maximum spectant.

[27] [Anno 1207 transfertur in ecclesiam S. Januarii.] Anno, inquit anonymus scriptor, ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo septimo, quinto kalend. martii, X Indict., cum civitas Cumana, quæ propter inhabitantium malitiam civitatis nomen amiserat, et latrocinantium locus, et malorum omnium sentina effecta, tam civitati Neapoli quam Aversæ nimis esset infesta … locus ipse … penitus est eversus. Postea vero ne loco destructo, reliquiæ præfatorum sanctorum martyrum ab extraneis tollerentur, consilio inito, archipræsul cum viris religiosis ad locum ipsum qui eisdem sanctis reliquiis dives erat, consilio etiam dominæ abbatissæ S. Mariæ de Donna Aromata, quæ ad obtinendas reliquias sanctæ virginis et martyris Julianæ maximam devotionem habebat; missi sunt de voluntate et mandato viri religiosi, Leo Cumanus episcopus, domnus Joannes Abbas S. Mariæ in Pede-cryptæ, et domnus Petrus Fictarolus subdiaconus ecclesiæ Neapolitanæ. Cum quibus etiam adeuntes venerabiles abbates S. Petri ad Aram, et S. Mariæ ad Capellam, cum quibusdam militibus et probis viris, ad ecclesiam B. Maximi martyris, intraverunt mausoleum ex marmore factum, in quo erant ossa B. Maximi martyris, ita ordinata et composita ac si eodem die illuc collocata fuissent. Subtus quoque pulverem ipsarum sanctarum reliquiarum non modicum invenerunt. Et ecce subito tantus odor efflavit, ut omnium circumstantium nares et corda refecerit, ac si balsamum ibi et omnia odoramenta fragrarent. Sublevatisque sanctis pignoribus, foderunt inferius, et invenerunt aliud mausoleum, in quo sancti pueri erant reliquiæ, quem tres menses tantum habentem loqui fecerat B. Maximus coram Fabiano præfecto. Quibus peractis, subter cavantes invenerunt loculum ex marmore compositum, in quo erant reliquiæ ejusdem virginis Julianæ. Post describit quo pacto reliquiæ S. Julianæ repertæ fuerint et solemniter in abbatiam S. Mariæ Donnaromatæ translatæ.

[28] Tandem addit: Deinde alias sanctas reliquias martyris et levitæ Maximi, et ipsius Christi martyris discipuli, quæ cum eo repositæ fuerant, cum honore ac lætitia maxima ad majorem ecclesiam veniens, satis devote et honorifice collocasti… Fateor me numquam tantum odorem tantamque fragrantiam percepisse, quantam ex odore ipsarum sanctarum reliquiarum ego peccator et indignus percepi… [Acta SS., tom. II Febr., pag 882 et seq; cfr. Chioccarellus, Antistitum Neapolit. Catalogus, pag. 144 et seq.] .

[29] Totum corpus sancti martyris Cumis Neapolim asportatum esse, perspicue tradit scriptor translationis. Nec ullius alterius inde translationis aut reliquiarum distractionis memoria occurrit. Imo diserte asserit Ughelli [Ital. sacr., tom. VI, pag. 14.] integrum corpus in ecclesia cathedrali Neapoli asservari, idemque confirmant recentia Directoria Neapolitana [Ann. 1841, 1844, 1847, 1853.] , dum, ad 30 octobris officium S. Maximi in metropolitana ecclesia celebrari annuntiantes, addunt hæc verba: Cujus sacr. corp. in eadem metrop. Attamen jam pridem caput martyris a reliquo corpore separatum est et in sacello Thesauri repositum, teste Decio Card. Carafa in sua sanctione synodali [Ap. Mazoch., De SS. Episc. Neapol., pag. 68.] . In quem locum notat Mazochius [Ibid.] : Videtur in argentea S. Maximi statua conditum, quæ in sacrario cathedralis asservatur et quotannis die festo ejus recurrente venerationi exponitur. Eumque morem adhuc vigere ostendit diarium sacrum pro anno 1855, Neapoli a Typographia Archiepiscopali vulgari idiomate editum, ubi ad diem 30 octobris hæc leguntur: S. Maximi Levitæ Cumani Mart. Exponitur ejus reliquia in statua argentea in altari majori metropolitanæ ecclesiæ. Altera præterea statua (ut id obiter hic notemus), cum aliis octo Neapolitanæ civitatis patronorum, optimi artificis manu sculptis, S. Maximo Cumano posita est a Decio Carafa in choro ejusdem ecclesiæ [Chiocarelli, Antistit. Neapol., pag. 367.] . Jam ipsa Acta martyris Cumani seu Apameensis [Vide infra, Appendicem de S. Maximo Apameensi.] ex Cod. Bovinensi per Cassittum edito simul et ex Cod. Casinensi [Vide Comm. præv., n. 9.] lectorum oculis subjiciamus, adjunctis paucis annotationibus nostris.

PASSIO S. MAXIMI MARTYRIS EDITA A CASSITTO
ex codice Bovinensi.

Maximus, martyr Cumis in Italia (S.)

BHL Number: 5846

EX COD. BOV.

[Imperatore Diocletiano.] Temporibus Diocletiani et Maximiani Imperatorum sub Antonino a Præfecto facta est persecutio Christianorum talis, ut circa domum b, plateas, circa nimphas idola erigerentur; ut si quis vellet emere, aut vendere, atque aquam haurire idolis immolaret. In tantum enim diabolus expanderat crines ut Christi fidem de omnibus terræ terminis deleret. Insidiabantur fidelibus infideles, et quasi immundum aliquid perhorrebant. Tunc trahebantur viri ac mulieres, ut diversis suppliciis interirent pro Christi nomine.

[2] [et Fabiano præside] Interea directus est Fabianus Præses in Cumanam c civitatem, ut ibi omnes ad sacrilegium provocaret. Cumque ibidem veniret, et pro tribunali sederet, jussit omnem populum ad se congregari. Cumque congregaretur omnis populus, ita ad eos loquutus est dicens: “Scitis, quia invictissimi Imperatores Diocletianus et Maximianus me direxerunt in hac civitate, ut occidam et vivificem, humiliem * et exaltem. Et ideo directus sum, ut omnes deos immortales adoretis. Quod si nolueritis, diversis pœnis afflicti moriemini.” Audiens universus populus, cadens in terram, adorabant idola surda et muta, et Deum vivum derelinquebant.

[3] [S. Maximus, religionis causa comprehensus,] Erat igitur in eadem civitate vir sanctus et Deo dignus, nomine Maximus, religione pudicus et castitate firmus. Trophæo crucis armans frontem, in faciem Præsidis se obtulit dicens: “Audi, Præses, verba mea, quia non effugies judicium Dei. Qui provocas homines adorare idola surda et muta, qui non possunt liberare cultores suos?” Tunc iratus Fabianus ita ad eum exorsus est, dicens: “Cujus patrocinio te muniri existimas, vel cujus conditionis es, ut ita respondeas?”. Tunc B. Maximus confidenter ad eum dixit: “Hæc est conditio mea, ut idola manu facta respuam, et in Christum credam.” Fabianus Præses dixit: “Non audisti quia invictissimi Imperatores Diocletianus et Maximianus tradiderunt mihi hanc Provinciam in potestatem, ut hi qui diis immortalibus sacrificare noluerint, diversis suppliciis crucientur?” Sanctus Maximus respondit: “Obmutesce, infelix, et noli in auribus meis hanc injuriam facere.”

[4] [plumbatis cæditur.] Tunc iratus Fabianus jussit cum plumbatis latera ejus cædi, quoad usque spiritum redderet. Cum autem cæderetur, manus cædentium deficiebant, et dicebant ad Præsidem: “Vere, Præses, nos plus torquemur quam iste.” Tunc Præses jussit B. Maximum in custodiam recludi, quoad usque venirent de diversis civitatibus.

[5] [In carcere ducentos homines] Sanctus vero Maximus reclusus per decem dies, cibum non accepit, neque aquam; sed in Domino confortabatur. Et ecce, circa mediam noctem, Angelus Domini aperuit januam carceris, et terræ motus factus est magnus, et audita est psallentium vox, et omnia vincula soluta sunt. Et erant in carcere circiter ducenti. Hi omnes prociderunt ad pedes B. Maximi, dicentes: “Succurre nobis, famule Dei, ut et nos credamus in Dominum Jesum Christum. Forsitan dimittuntur nobis peccata nostra, ut quod antea per ignorantiam colebamus, nunc relinquentes vanitatem, adoremus Deum vivum.” Hæc audiens Beatissimus Maximus, gratias agebat Domino dicens: “Benedicto te, Domine Jesu Christe, qui me dignatus es habere servum tuum. Concede ergo et provide sacerdotem, per quem hi, qui in te credere desiderant, sua abluant peccata.” Sacerdotes enim dispersi erant propter insidias impiissimi Fabiani.

[6] [baptizandos curat.] Et ecce apparuit Dominus ad quemdam Episcopum nomine Maxentium, dicens ei: “Maxenti, famule meus, non perdis mercedem tuam. Surge velociter, et vade ad carcerem, ubi servus meus Maximus vinctus sedet propter nomen meum; sunt enim ibi animæ quæ in me credunt, et desiderant baptizari.” Hæc audiens Maxentius, perrexit velociter, habens secum mysteria d; et stetit ante fores carceris, et clamans dixit: “Si quis desiderat baptizari, veniat; sacerdos enim sum Domini mei Jesu Christi.” Et cum hoc dixisset, prociderunt omnes ad pedes ejus, et rogabant eum ut baptismum Christi perciperent. Tunc baptizavit eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti e, et reversus est in locum suum.

[7] [Nec carbonibus ardentibus,] Alia autem die nunciatum est Præsidi quod omnes vincti credidissent in Christo. Tunc Fabianus Præses, ne error fieret in populo, jussit omnes vinctos in carcere manere, sanctum vero Maximum suis aspectibus præsentari. Tunc Fabianus Præses dixit ad eum: “Numquid cogitasti de salute tua, ut sacrifices diis, et evadas multa tormenta?” Sanctus Maximus respondit: “Hoc est quod tibi sæpius dixi, quia non derelinquo Dominum meum Jesum Christum, et adoro idola manufacta.” Fabianus Præses jussit ante eum carbones ignis poni f ut de duobus unum sibi eligeret, aut ut in ipsis assaretur, aut nudis plantis super eum ambularet. Sanctus vero Maximus trophæo Crucis frontem armans, nudis plantis super carbones ardentes incedens, dicebat ad Præsidem: “Ecce ego in nomine Domini Jesu Christi ambulo super carbones ardentes, et nihil mali sentio. Tu in nomine Jovis Dei tui pone manum in carbones, et liberet te Jovis deus tuus, si potest.” Fabianus vero ita ad eum loquutus est, dicens: “Unde articulum maleficiæ didicisti?” S. Maximus respondit: “Ego quidem maleficia nescio: nam Dominus meus Jesus Christus operatur in me virtutem suam.” Fabianus Præses dixit: “Consule tibi, et sacrifica diis, ut evadas multa tormenta.” Sanctus Maximus respondit: “Ego quidem pro Christi nomine mori paratus sum.”

[8] [nec equuleo læditur] Tunc Fabianus jussit eum in equuleo suspendi, et membra ejus scindi. Et cum esset in supplicio, oravit ad Dominum, dicens: “Domine Jesu Christe, succurre famulo tuo, et da mihi immarcescibilem coronam.” Hæc cum dixisset, apparuit ei Dominus, dicens: “Noli timere, famule Deus, Maxime: ego tecum sum in omnibus, usque ad consummationem, et ego confundo omnes inimicos tuos, et compleo desiderium tuum.” Cum ergo torqueretur, confractum est equuleum, et ministri arefacti sunt: Maximus stabat illæsus.

[9] [Jussu ejus de fide Christi loquitur infans trimestris,] Impius vero Fabianus, non Christi virtute, sed magicis artibus factum credebat; et dicebat ad eum: “Quare tanta maleficia exerces, ut et pœnam non sentias, et ministros doloribus torqueas?” Beatus Maximus respondit: “Numquam dictum est quia maleficus aliquando non potuit sentire pœnam. Sed ut manifestetur tibi fides Domini mei Jesu Christi, fac adduci infantem trium mensium de platea g, et secundum ejus sententiam sequi debemus.” Tunc Præses direxit ministros, ut infantem adducerent. Cumque exissent ministri, invenerunt infantem super brachia matris suæ, et adduxerunt eum. Mater vero ejus sequebatur eos ejulans. Tunc introduxerunt infantem in prætorio ante conspectum Præsidis. Fabianus dixit: “Ecce, Maxime, adductus est infans, sicut dixisti.” Sanctus Maximus respondens dixit infanti: “Tibi, infans … per Dei, sapientiam, qui aperuit os muti, et linguas infantium facit disertas, ut dicas Præsidi omnem veritatem de Christi fide, et de idolorum cultura.” Tunc respondens infans dixit: “Audi, Præses, verba mea, et noli dubitare aliquid de me, cum sim infans. Deus omnipotens loquitur per os meum, quia ipse est sempiternus et verus. Ipse fecit sæcula, et ipse nos redemit per Passionem suam; unde meruimus vocari nomine christiani. Ipse dat pluvias in tempore; ipse regit regna, imperia; ipse est adorandus, non idola manufacta, idest lignea et lapidea, aurea et argentea, marmorea et fictilia, quæ neque videre possunt et audire, qui non possunt liberare cultores suos. Et cum sit lapis, ab homine componitur; figet genua ante simulacrum, dicens: Deus meus es tu, salva me; et nescis, infelix, quia Deus in cœlis est, et habet ipse potestatem super omnem creaturam? Nunc ergo audi me, et crede in Christum, qui mihi dedit fiduciam loquendi, ne forte cum diis tuis demergaris in infernum.”

[10] [propterea morte affectus.] Hæc audiens Præses, tremefactus est, et ne seditio fieret in populo, jussit infantem cædi, dicens ei: “Quis te docuit hæc verba loqui?” Puer autem respondens, dixit Præsidi: “Infelix et miser, non sentis opera Christi, cum sim infans trium mensium, quem necdum decet ætatem loqui? Quis magistrorum me potuit discere vel docere? Vel quis doctor qui linguam meam poliit, nisi Deus omnipotens, qui dat innocentibus astutiam, puero autem juniori sensum et cogitationem?” Præses vero cum hæc audisset, jussit infantem torqueri; et cum torqueretur, dixit matri suæ: “Mater, da mihi aquam bibere.” Mater vero ejus dixit ei: “Fili, noli jam istam aquam bibere, sed aquam illam bibe cælestem, ubi sunt omnes innocentorum animæ, qui pro Christi nomine passi sunt. Et rogo te, Domine meus qui meruisti coronam martyrii, ut cum veneris in regnum Domini Dei tui, memor sis mei. Credo enim in Christo Jesu, quia per te dimittuntur peccata mihi.” Infans vero hæc audiens, in pace exhalavit spiritum. Tulitque eum mater ejus gaudens, eo quod meruisset de suo fructu offerre Domino innocentem hostiam.

[11] [S. Maximus, editis miraculis, milites Christo adjungit;] Fabianus tremens dixit: “Maxime, quamdiu maleficia exerces, et non sacrificas diis?” Sanctus Maximus respondit: “Gratias ago Domino meo Jesu Christo, quod infantem coronavit; nam tu, Præses, nihil quæris; ego enim semper Domino meo sacrifico.” Cumque hoc audisset Fabianus, jussit eum capite verso septem dies suspendi, quoadusque de naribus ejus sanguis stillaret in terram. Et post septem dies venerunt milites decem et octo videre exitum Martyris Christi, et invenerunt eum psallentem et dicentem: “Domine, salva me de ore leonis, ut enarrem nomen tuum fratribus meis.” Ad hæc verba milites cæci facti sunt. Tunc ait ad illos Beatus Maximus dicens: “Credite in Dominum Jesum Christum, et continuo illuminabuntur oculi vestri.” At illi audientes, ceciderunt in facies suas, dicentes: “Famule Dei, ora pro nobis; credimus enim in Dominum Jesum Christum.” Cumque nominarent Jesum Christum, continuo aperti sunt oculi eorum, et baptizavit eos h in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et cum illo se mori fatebantur.

[12] [quos Fabianus capite damnat.] Nunciatum est hoc Fabiano Præsidi, et jussit ut illi ducenti, qui in carcere crediderant, et milites simul omnes capitalem subirent sententiam. Et ducti sunt ad supplicium gaudentes. Omnes simul decollati sunt pro Christi nomine, et corpora eorum jacuerunt in platea multis diebus, et neque a canibus neque a volucribus tacta sunt. Tunc Christiani corpora eorum cum grandi diligentia sepelierunt, atque optime collocaverunt. Sanctus vero Maximus gratias agens Domino. Fabianus autem Præses dixit ad Martyrem Christi: “Usquequo permanes in malitia tua? Sacrifica jam, ut maximum honorem habeas ab Imperatore nostro.” Sanctus Maximus respondit: “Ego semper sacrifico Deo meo; nam non adoro idola manufacta, de quorum imaginibus plateæ sternuntur, et fustra sculpuntur. Surda sunt quidem, et omnes qui in ipsis credunt.”

[13] [Frustra suppliciis] Tunc Fabianus jussit lampades ardentes in lateribus poni. Et cum factum fuisset, flamma exiliens multos ex ministris concremavit. Sanctus vero Maximus illæsus stabat, multique videntes credebant in Christo Jesu. Præses autem jussit eum iterum in carcerem mitti. Sanctus vero Maximus psallebat dicens: “Deus, laudem meam ne tacueris, quia os dolosi et peccatoris super me apertum est. Loquuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Adjuva me, Domine Deus meus, ut in me non glorietur inimicus.”

[14] [et promissis] Alia vero die jussit eum impiissimus Fabianus produci de carcere. Et cum esset productus, ait ad eum Fabianus: “Maxime, quid cogitasti de salute tua? Ecce direxerunt invictissimi Principes, ut honoreris. Quod si renuere volueris, gladiatores te percutient, et carnes tuas tradent volatilibus cœli et bestiis terræ. Vide ergo; cogita quid facturus sis, ut evadas multa tormenta.” Sanctus Maximus respondit: “Dona Imperatorum tuorum cum ipsis sint in perditionem. Nam ego Dominum Jesum Christum adoro, qui mihi donat meliora; nam quod mihi promittis tu, iniquitas est.” Fabianus Præses dixit: “Multum te sustineo. Deum enim Asclepium timeo, et ipsi do claritatem. Adora ergo eos, qui tibi corpus et animam dederunt.” Sanctus Maximus respondit: “Insanis, Fabiane: quid loqueris blasphemiam?”

[15] [S. Maximum aggreditur.] Fabianus vero jussit eum flagellis cædi, quo ad usque videret fluvium sanguinis ejus in terra manere, et jussit sanguinem ejus in terra manere. Terra vero non suscipiebat sanguinem Martyris Christi. Tunc dixit ad Præsidem: “Aspice, Fabiane, et vide quia sanguis iste in testimonium erit, cum venerit Dominus judicare terram, qui vobis præparavit ignem ardentem, atque inextinguibilem, ubi pœna non minuetur, et vermis non morietur. Nam plagas, quas mihi intulisti, non infirmitatem sed fortitudinem mihi intulerunt.” Audiens hæc Fabianus, tremefactus præcepit ut levaretur a cæde, et dixit: “Ecce, quanta mala tibi ostendi. Pœnam non sentis: per maleficia infantem loqui fecisti: meos ad te convertisti: milites autem separasti. Quid aliud es facturus, nisi deponere incredulitatem tuam, et adores Deos, ut habeas magnum honorem in palatio Diocletiani et Maximiani?” Sanctus Maximus respondit: “Erubesce, impie Fabiane. Imperatores tui sacrilegi non poterunt te liberare de pœna æterna. Exerce quidquid potes.”

[16] [Quo condemnato] Tunc videns Fabianus constantiam Beatissimi Martyris decrevit dicens: “Quoniam si iste vixerit, multos per sua maleficia separabit a deorum cultura.” Et ante ipsum dictavit sententiam, dicens: “Impium Maximum rebellem deorum, et blasphematorem Imperatorum nostrorum, eo quod diis sacrificare noluerit, jubemus eum capitalem subire sententiam, et corpus ejus tradi volatilibus cœli et bestiis terræ.”

[17] [et facto terræ motu, multi baptizantur.] Tunc venerunt milites, et ejecerunt eum foras extra civitatem millia duo, ut ibi eum decollarent. Sanctus vero Maximus psallebat in via dicens: “Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, et non potuerunt mihi; Dominus vero in omnibus adjuvit me.” Et iterum: “Christus mihi vita est, et mori lucrum.” Et cum venisset ad locum præparatum, ubi debuit decollari, omnis populus sequebatur videre exitum Beatissimi Maximi. Et cum Sanctus Dei Maximus figeret genua, fudit orationem ad Dominum, dicens: “Domine Deus omnipotens, qui fecisti omnia verbo tuo, et sapientia tua constituisti hominem; nunc ergo, Domine, exaudi orationem meam, et aperi oculos cordis istorum, ut cognoscant quia tu es Deus adorandus et colendus, quia non est alius præter te.” Cumque complesset orationem, accessit unus ex militibus ibi astantibus, et decollavit eum. Et statim terræ motus factus est magnus. Omnis populus cum hæc vidisset, crediderunt in Domino, et clarificaverunt eum, quoniam magnus est, et timuerunt nomen Domini Jesu Christi; et simul omnes unanimiter baptizati sunt in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, veneratique sunt omnes in fide, et dixerunt timore concussi: “Vere unus est Deus christianorum. Credimus ei. Hymnum referimus Christo.” Erant enim gaudentes et exultantes in Domino Jesu Christo, cui se exhibuerunt esse servos. Miratique sunt milites, quoniam viderent mirabilia, et terræ motum esse factum, et crediderunt in Dominum Jesum Christum, et baptizati sunt in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, confitentes peccata sua, et recedentes ab eorum cultura.

[18] [Ad ejus sepulcrum crebra sunt miracula.] Tunc omnes credentes in Christo sepelierunt corpus Beatissimi Maximi cum magna diligentia, atque optime collocaverunt in locum qui vocatur via Caballaria i, in quo loco multa beneficia usque nunc ostendit; cæci illuminantur, leprosi mundantur, dæmonia expelluntur, debiles accipiunt virtutem, et Gentiles k perveniunt ad fidem.

[19] [S. Maximus, Julianæ cuidam se ostendens,] Interea præsentati sunt omnes sacerdotes Ecclesiis Dei, quia metu persequutionis dispersi erant. Post annos autem quindecim latebant reliquiæ Beatissimi Maximi. Scriptum est enim: Non potest latere civitas supra montem posita. Et iterum: Veniet tempus ut corpora Sanctorum moveantur de locis suis. Sanctus vero Maximus apparuit cuidam mulieri religiosæ l et metuenti Dominum, dicens: “Juliana, surge velociter, et annuncia sacerdotibus ut tollant reliquias corporis mei. Ego enim sum Maximus, confessor Dei, qui pro Christi nomine passus sum in hac civitate, et corpus meum remansit in agro, sunt hodie anni quindecim.” At illa tremefacta dixit: “Nescimus locum, ubi te requiramus.” Qui respondens, dixit ei: “In agro innocenti, ubi videritis Crucem, ibi requirite.”

[20] Surgens quoque mulier indicavit sacerdotibus. Tunc exivit omnis civitas psallentes et benedicentes Dominum, [corpus suum levari jubet.] faculas habentes in manibus. Et fodientes invenerunt corpus Beatissimi Maximi post annos quindecim integrum, et candidum velut nix, et condiderunt illud aromatibus, et omnes dederunt gloriam Deo Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, qui sanctos suos coronat. Passus est Beatissimus Maximus quarto kalendas Novembris, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Acta posteriora Antonium hunc appellant. Cassittus autem [Act. sinc. S. Max., pag. 29.] librariorum inconsiderantiam insimulat, qui Antoninum pro Anolino scripserint, eodem scilicet qui in Actis SS. Firmi et Rustici Maximiani consiliarius dicitur [Act. SS., tom. II Aug., pag. 420, nn. 3, 5.] , et in aliis, suspectæ quidem fidei, Præfectus, qui et idem in fastis consularibuslegitur consulatum gessisse anno 306, ubi et cognomina indicantur P. Corn. Mitto Cassitti conjecturas magis alte repetitas de Fabiano Præside [Act. sinc. S. Max., pag. 33 – 37.] . Equidem nomina ista ex Actis S. Pontiani simpliciter excepta nullus dubito. Cfr. Comment. præv., num. 18 et num. 23 extr.

b Semel hic monitos lectores volo Acta S. Maximi ita hic edita esse, ut curæ tantum fuerit omnia secundum textum a Cassitto traditum fideliter exprimere, non autem menda per conjecturas, quamvis obvias, corrigere. Cæterum quivis ea facile per se perspiciet, præsertim si oculos conjecerit in scripturam Codicis Casinensis.

c De Cumis ejusque antiquitatibus sacris et profanis fuse Julius Cæsar Capaccius, Antiquit. et Hist. Campaniæ [Ap. Græv. et Burmann., Antiq. Ital., tom. IX, part. III.] cap. XX, et Camillus Peregrinus, Dissert. II de Campania Felice [Ibid., tom. cit, part. II.] cap. XV. Series autem Episcoporum, qui noti sint, habetur apud Ughellium, Italiæ sacræ (edit. Coleti) tom. VI, col. 227 – 230. Ex qua tamen tollendum videtur nomenMaxentii, qui primus affertur inter Cumanos Episcopos [V. supra, Comment. præv., num. 13.] : quum primus qui certo hanc Ecclesiam rexisse cognoscitur, sit Adeodatus ille qui anno 465 interfuit Concilio Romano sub Hilaro papa, cum Sotere Neapolitano et Tiberio Capuano episcopis.

d Hoc loco Cassittus triumphum agit. Elucet, ait [Act. sinc. S. Max., pag. 97.] , hac locutione Actorum nostrorum antiquitas perquam veneranda; dictumque comprobat allatis locis Prudentii, Hymn. 6 περὶ στεφ., Gregorii Nazianzeni, Orat. 39, Chrysost., Homil. 71, Zachariæ papæ, in epist. scripta anno 748 et Nicephori Callisti, Hist. Eccl. lib. III. cap. ult., ubi sacramenta nostra mysteria nuncupantur. Qua ratione autem ex his testimoniis consequi necesse sit Acta nostra conscripta esse circa medium sæculum IV, plane non video.

e Et hinc præclarum argumentum repetipro opinione sua circa ætatem Actorum autumat Cassittus. Quotiescumque, ait [Pag. 20.] , Historiographus noster baptismi facit mentionem [Act., nn. 6, 11, 17.] , lotos ait Catechumenos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sufficiebat baptismum nominasse: at cum sæculo IV Ariana pestilitas grassaretur, sedulo et expresse Trinitatis mysterium enarrandum erat. Verum hoc genere argumenti validius etiam demonstrari posset Acta posteriora seu fusiora conscripta esse dum ariana lues serpebat. Secundum hæc enim S. Maximus postrema oratione sua sic est Dominum deprecatus: Domine … exaudi me nunc devotissime deprecantem, ut … (circumstantes) te creatorem suum cognoscant, qui es trinus in unitate et unus in trinitate… [Ed. Cassitt., pag. 157.] . Nulla utique adeo præclara Trinitatis confessio reperitur in prioribus Actis. Attamen ipse Cassittus fusiora illa sæculo XIII aut forte XI adornata censet [Pag. 138 extr.] .

f Hæc desumpta sunt, sicut et alia quædam, ex Actis S. Pontiani. Cfr. Comment. præv., num. 18.

g Cfr. Comment. præv., num. 17. — Cæterum illa traditio jam vigebat Cumis ineunte sæculo XIII: nam in Actis translationis SS. Julianæ et Maximi anno 1207 a teste oculato conscriptis, hæc leguntur: Sublevatisque sanctis pignoribus (i. e. S. Maximi reliquiis) foderunt inferius et invenerunt aliud mausoleum, in quo sancti pueri erant reliquiæ, quem tres menses tantum habentem loqui fecerat B. Maximus coram Fabiano Præfecto [Act. SS., tom. II Febr., pag. 883, n. 6.] . Unde, sicut et nomine Fabiani hic inserto, patet Acta nostra saltem sæculo XIII antiquiora esse: quod etiam jure concluditur, ut recte notavit Cassittus, ex eo quod nulla in iis mentio fit translationis sacrorum corporum anno 1207 institutæ.

h Glossema hic intrusum profitetur Cassittus, qui, quum superius nn. 5 et 6 S. Maximus legatur Dominum deprecatus esse ut sacerdotem mitteret, qui baptizaret captivos recens conversos, hinc ostendere nisus est S. Maximum sacerdotem non fuisse, sed neque diaconum seu levitam, ut in posterioribus kalendariis vocatur. Neque adeo hic laborasset, si vidisset Codicem Casinensem, ubi baptizatiquidem dicuntur milites, sed non adjicitur designatio ministri.

i Ubinam fuerint Via Caballaria et ager Innocentii, ex nullo documento antiquo videtur constare.

k Hunc locum Cassittus maxima fiducia citat, ut ostendat Acta nostra sæculo IV recentiora censeri non posse. Opinatur enim [Pag. 18.] idololatras pæne nullos fuisse Cumis sæculo IV desinente, nullos ineunte V per totam Campaniam. Nihil ergo sequiore ævo loci fuisset conversionibus Gentilium, quas frequentissimas ad S. Martyris tumulum contigisse perhibet scriptor Actorum, quum eas inter beneficia referat quæ multa ibidem ostendi ait. Præterea et illud non leviter prætereundum notat editor, quod quum ter in Actis sermo inducatur de idololatris, hi infideles (n. 1), cultores idolorum (n. 9), gentiles (n. 18) a scriptore appellantur, omisso penitus multo post sæculum IV usitatiore vocabulo paganorum. Quod posterius argumentum vi sua non carere, haud diffitebor, si modo cæteris validioribus firmaretur aut non impugnaretur. Nunc autem non ita operose diluitur. Etenim (et sic uno verbo refutantur reliquæ demontrationes Cassitti, quæ fere repetuntur ex quadam nonnullorum factorum aut locutionum in Actis nostris occurrentium similitudine cum iis quæ leguntur in Actis indubie vetustis) non infitias ibo scriptorem nostrum ita in antiquioribus Actis legendis versatum esse, ut facile potuerit multa ex iis in sua transferre, tum res, tum modos loquendi, unde nonnulla venerandæ antiquitatis indicia iis conciliata sint. Neque etiam (quod alias monui) præfracte contenderim omnia in hac Passione S. Maximi æque falsa esse atque conficta. Attamen propterea recedendum non puto a sententia quam circa summam Actorum proposui in Commentario prævio.

l Tota hæc historia revelationis corporis S. Maximi deest in Codice Casinensi. Neque alibiuspiam, quod noverim, quam in Actis de quibus numm. 8 et 10, occurrit mentio Julianæ illius ascetriæ. Celebris quidem erat apud Cumanos cultus S. Julianæ virginis et martyris Nicomediensis, ac nomen ejus sæpe cum S. Maximi nomine occurrit conjunctum in monumentis in superiore tractatione memoratis [Cfr. Comment. præv., num. 1.] . At nulla, ut patet, cognatio habetur inter ea quæ de utraque Juliana traduntur. De fide autem hujus narrationis qua Acta S. Maximi Bovinensia terminantur, nullis certis indiciis, quidquam definire temerarium foret.

* cod. humilem

PASSIO S. MAXIMI MARTYRIS EDITA
ex codice Casinensi 139.

Maximus, martyr Cumis in Italia (S.)

BHL Number: 5845

EX COD. CAS.

Sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus facta est ingens persecutio christianorum, ita ut circa domos, circa plateas, circa nimphas, idola erigerentur; ut si quis vellet emere aliquid aut vendere, aut aquam de fontibus haurire, idolis primitus immolaret. In tantum enim rabies diaboli excreverat, ut Christi fidem de omnibus terris expellere se posse confideret. Insidiabantur infideles fidelibus, et quasi immundum aliquid eorum dogmata perhorrebant. Trahebantur etiam viri ac mulieres, et diversis suppliciis macerabantur pro Christi nomine.

[2] Interea directus est Fabianus preses in Apamiam civitatem, ut ibi omnes ad sacrilegium provocaret. Cumque ibidem veniret et pro tribunali sederet, jussit omnem populum ad se congregari. Cumque congregatus esset omnis populus, ita ad eos locutus est dicens: “Sciatis omnes quia invictissimi imperatores Diocletianus et Maximianus me direxerunt in hanc civitatem, ut occidam et vivificem, humiliem et exaltem; et ideo directus sum, ut deos immortales adoretis. Quod si nolueritis, diversis pœnis afflicti moriemini.” Audiens hæc universus populus, procidentes in terram, adorabant idola surda et muta, et Deum vivum derelinquebant.

[3] Erat igitur in eadem civitate vir sanctus et Deo dignus, nomine Maximus, genere clarus, religione pius, et castitate pudicus. Hic itaque, tropheo crucis armans frontem, in faciem præsidis se obtulit, dicens: “Audi, preses, verba mea, quia non effugies judicium Dei. Quid provocas homines adorare idola surda et muta, quæ penitus in nullo possunt adjuvare cultores suos?” Tunc iratus Fabianus preses ita ad eum locutus est, dicens: “Cujus te patrocinio muniri existimas, velcujus condicionis es, ut ita respondeas?” Beatus Maximus in Christi fide firmus, dixit ad eum: “Hæc est condicio mea, ut idola manufacta abnuam et in Dominum Jhesum Christum credam.” Fabianus preses dixit: “Non audisti quia invictissimi imperatores Dioclitianus et Maximianus tradiderunt michi hanc provinciam in potestatem, ut ii qui diis immortalibus sacrificare noluerint, diversis suppliciis macerentur?” Beatus Maximus dixit: “Audivi, et irrisi.” Fabianus dixit: “Cogita de salute tua, et adora deos immortales.” Sanctus Maximus dixit: “Ommutesce, infelix, et noli in auribus meis hanc creatori injuriam facere.”

[4] Tunc iratus Fabianus jussit plumbatis latera ejus tundi. Cum autem tunderetur beatus Martyr, manus cædentium defecerunt, et dicebant ad Presidem: “Vere, preses, nos pejus torquemur quam iste.” Tunc preses jussit beatum Maximum in custodia recludi, quoadusque reliqui Christiani venirent de diversis civitatibus ad martyrizandum.

[5] Sanctus vero Maximus reclusus per decem dies, neque cibum neque aquam accepit, sed tantum in Domino confortabatur. Et ecce circa mediam noctem angelus Domini aperuit januas carceris, et terremotus factus est magnus, et audita est vox psallentium, et omnium vincula qui erant in ipsa custodia resoluta sunt. Erant enim in carcere animæ circiter ducentæ. Hi omnes prociderunt ad pedes beati Maximi dicentes: “Succurre nobis, famule Dei, et instrue nos, ut et nos credamus in Dominum Deum tuum. Forsitan ignoscet nobis peccata nostra, et qui usque nunc per ignorantiam colebamus idola, nunc relicto vanitatis errore, adoremus Deum vivum qui regnat in cælis.” Hæc audiens beatus Maximus, agebat Domino gratias dicens: “Benedico te, Domine Jhesu Christe, qui me dignatus es habere servum. Concede et provide sacerdotem, per quem hi qui in te crediderunt, sua abluant peccata.” Sacerdotes enim Christianorum dispersi erant propter insidias impiissimi Fabiani.

[6] Et ecce apparuit Dominus cuidam episcopo, Maxentio nomine, dicens ei: “Maxenti, famule meus, surge velociter et vade ad carcerem, ubi servus meus Maximus vinctus sedet propter nomen meum. Sunt enim ibi animæ quæ in me credunt, et indigent baptizari: quia non perdes mercedem tuam.” Hæc audiens Maxentius, perrexit velociter, ferens secum ministros, et stetit ante fores carceris, dicens: “Si quis desiderat baptismum Dei, veniat. Sacerdos enim sum Altissimi.” Et cum hoc dixisset, prociderunt omnes ad pedes ejus, et statim baptizavit eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et abiit in locum suum.

[7] Alia autem die nuntiatum est præsidi quod omnes vincti credidissent in Christum. Tunc Fabianus, ne error fieret in populo, jussit omnes vinctos in carcere manere, sanctum autem Maximum suis aspectibus præsentari. Ex officio dictum est: “Astat Maximus.” Dixit ad eum preses: “Nunquid cogitasti de salute tua, ut sacrifices diis et evadas multa tormenta?” Sanctus Maximus dixit: “Hoc est quod tibi sæpius dixi, quia non derelinquo Dominum vivum et adoro idola manufacta.” Fabianus vero jussit ante eum carbones ignis poni, ut ex duobus unum sibi eligeret, aut in ipsis tura imponere, aut nudis plantis super eos incedere. Sanctus vero Maximus tropheo crucis frontem armans, nudis plantis ingressus super carbones ardentes, dicebat ad præsidem: “Ecce ego in nomine Domini Dei mei Jhesu Christi ambulo super carbones istos ardentes, et nichil mali sentio; tu autem si verum dicis, pone in nomine Jovis tui manum tuam in carbones istos, et liberet te Jovis tuus, si potest.” Fabianus dixit: “Unde articulum maleficii didicisti?” Sanctus Maximus dixit: “Ego quidem maleficia nescio, sed Dominus meus Jhesus Christus ipse operatur in me virtutem suam.” Fabianus præses dixit: “Consule tibi et sacrifica diis, ut evadas multa tormenta.” Sanctus Maximus dixit: “Ego pro Christi fide mori paratus sum.”

[8] Fabianus vero præses jussit eum in æculeo suspendi, et omnia membra ejus scindi. Et cum esset in supplicio beatus Maximus, orabat ad Dominum, dicens: “Domine Jhesu Christe, succurre famulo tuo, et da michi immarcescibilem coronam.” Et cum hæc dixisset, apparuit ei Dominus dicens: “Noli timere, famule meus Maxime. Ego tecum ero usque in consummationem, et confundo omnes inimicos tuos, et compleo omne desiderium tuum.” Cum vero torqueretur sanctus, confractus est æculeus, et ministri arefacti sunt, et sanctus martyr stabat illesus.

[9] Impius autem Fabianus, non Christi virtute, sed magicis artibus factum credens, dicebat ad eum: “Maxime, quare tanta maleficia exerces ut pœnas non sentias et ministros arefacias?” Beatus Maximus dixit: “Nunquam dictum est quia maleficus aliquando potuit non sentire pœnam. Sed ut manifestetur tibi quanta sit virtus fidei Jhesu Christi, fac afferri infantem trium mensium de platea, et secundum ejus sententiam faciamus.” Tunc præses direxit ministros, ut infantem adducerent. Cumque exissent ministri, invenerunt infantem super brachia matris suæ, et adduxerunt eum ad præsidem. Mater vero ejus sequebatur eos ejulans. Tunc introduxerunt infantem in prætorium ante conspectum præsidis. Et dixit præses ad sanctum Maximum: “Maxime, ecce adductus est infans, sicut dixeras.” Sanctus autem Maximus dixit infantulo: “Tibi dico, infans, per Dei sapientiam te obtestor, qui aperuit os mutum et linguas infantium fecit disertas: ut loquaris ad præsidem veritatem de Christi fide et de idolorum cultura.” Tunc respondit infans et dixit: “Audi, præses, verba mea, et noli aliquid de me dubitare, cum sim infans. Deus enim omnipotens loquitur per os meum, quia Dominus Jhesus Christus ipse est sempiternus et verus Deus, nunc et semper et in sæcula, et ipse nos redemit per passionem suam; unde meruimus vocari ex ejus glorioso nomine christiani, * ipse regit regna et imperia, ipse est adorandus et colendus, non idola manufacta, id est lignea et lapidea, aurea et argentea, marmorea et fictilia; qui neque videre possunt, neque audire, et non possunt liberare cultores suos. Nunc ergo, præses, audi me, et crede in Christum, qui michi dedit fiduciam loquendi tibi; ne forte et tu cum diis tuis demergaris in infernum.”

[10] Hæc audiens præses, tremefactus est, et ne seditio excitaretur in populo, jussit ut vapularet infans, dicens ei: “Quis te docuit hæc loqui?” Infans respondit: “Infelix et miser, non sentis opera Christi? Cum enim infans sim trium mensium, quem necdum decet loqui ætate, quis magistrorum me potuit docere, vel quis est doctor qui linguam meam erudiit nisi Deus omnipotens, qui [dat] innocentibus astutiam, puero autem juniori sensum et cogitationem pudicam?” Præses vero cum hæc audisset, jussit eum torqueri. Et dum torqueretur infans, dixit matri suæ: “Mater, da michi aquam bibere.” Mater vero ejus dixit ei: “Fili, noli jam aquam istam desiderare, sed aquam illam bibe cælestem quæ potat omnes ad se venientes. Et memor esto mei, fili, cum veneris in regnum Dei tui. Credo enim in Christo Jhesu, quia propter te dimittet michi peccata mea.” Infans vero, hæc audiens, exalavit spiritum in pace; tulitque eum mater ejus, gaudens quod sic meruisset de suo fructu offerre Deo innocentem hostiam.

[11] Fabianus autem tremefactus dixit Maximo: “Quamdiu maleficia exerces, et non sacrificas diis?” Sanctus Maximus respondit: “Quid me interrogas de hoc? Ego quidem gratias ago Domino meo Jhesu Christo, qui infantem coronare dignatus est credentem et veritatem nuntiantem. Nam tu, præses, frustra laboras; ego enim Deo meo sacrifico hylari vultu et mente.” Cumque audisset hæc Fabianus, jussit eum capite verso suspendi, quo ad usque de naribus omnis ejus sanguis distillaret in terram. Et post septem dies, venerunt milites decem et octo videre exitum martyris, et invenerunt eum psallentem atque dicentem: “Domine, salva me de ore leonis, ut enarrem nomen tuum fratribus meis.” Ad hæc verba milites cæci facti sunt. Tunc ait ad illos beatus Maximus: “Credite in Dominum meum Jhesum Christum, et continuo illuminantur oculi vestri.” Illi autem, hæc audientes, prociderunt in facies suas coram ipso, dicentes: “Famule Dei, ora pro nobis; credimus enim in Dominum Jhesum Christum.” Cumque nominassent Dominum Jhesum Christum, aperti sunt oculi eorum, et statim baptizati sunt in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; et cum illo se velle mori fatebantur pro Christi nomine.

[12] Nuntiata sunt hæc Fabiano, jussitque ut illi ducenti qui in carcere crediderant, et milites simul omnes capitalem subirent sententiam. Ducti itaque sunt ad supplicium gaudentes, et omnes simul decollati sunt pro Christi fide. Et cum corpora eorum jacuissent in platea per multos dies, et neque a canibus neque a volucribus contaminarentur, christiani rapientes eos, cum grandi diligentia in optimis locis sepelierunt. Fabianus vero dixit ad martyrem: “Usquequo permanes in malitia tua? Sacrifica jam diis, ut maximum honorem habeas ab imperatoribus nostris.” Beatus Maximus dixit: “Ego semper sacrifico Deo meo; idola autem manufacta nunquam adoro: surda enim sunt, et dæmonia in ipsis habitant.”

[13] Tunc Fabianus ira commotus jussit lampades ardentes in lateribus ejus poni. Et cum factum fuisset, auxiliante Domino famulo suo, extinctæ sunt lampades, et incenderunt illos qui eum torquebant. Ipse vero stabat illesus, multique videntes crediderunt in Christo. Præses vero, hæc videns, jussit eum in carcerem recipi, dicens ei: “Cogita de salute tua, Maxime: ecce do tibi tempus cogitandi.” Sanctus vero Maximus psallebat dicens: “Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversus me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Adjuva me *, Deus meus, ut non in me glorietur inimicus.”

[14] Alia vero die jussit impiissimus Fabianus eum produci de carcere. Et cum esset productus, ait illi Fabianus: “Maxime, quid cogitasti circa salutem tuam? Ecce direxerunt michi invictissimi principes, ut si consenseris sacrificare, honorificeris: quod si nolueris, gladiatores te percutient, et carnes tuas tradent volatilibus cæli et bestiis terræ. Vide ergo, et cogita quid facias, ut evadas multa tormenta.” Sanctus Maximus respondit: “Honores imperatorum tuorum cum ipsis sint in interitu. Ego autem Dominum Jhesum Christum adoro, qui michi donat coronam inmarcessibilem et vitam æternam; nam promissa tua vana sunt et dona inutilia.” Fabianus præses dixit: “Per multa te sustineo. Deum enim Asclepium timeo, et ipsi do claritatem. Adora ergo deos, qui tibi corpus et animam dederunt.” Sanctus Maximus respondit: “Insanis, Fabiane; quid loqueris blasphemias?”

[15] Fabianus vero jussit eum flagellis cedi, quo ad usque videret fluvium sanguinis ejus decurrentem in terram. Cumque cederetur, visus est sanguis ejus in terram manare; terra vero non suscipiebat sanguinem martyris. Tunc sanctus Maximus dicebat ad Fabianum: “Respice, Fabiane, et vide quia sanguis iste in testimonium erit, cum venerit Dominus judicare terram; qui vobis præparavit ignem ardentem atque inextinguibilem, ubi pœna vestra non minuetur, et vermis non morietur. Nam plagæ quas michi intulisti, non infirmitatem, sed fortitudinem michi præstant.” Ad hæc Fabianus expavit, et præcepit ut relevaretur a cæde, et dixit ei: “Ecce, ut video, derides tormenta quæ tibi ingeruntur, per maleficia tua. Infantem loqui fecisti, milites meos ad te convertisti et a me separasti. Per salutem imperatorum, nisi sacrificaveris diis immortalibus, diversis pœnis et cruciatibus interibis. Si vero, deposita pertinacia, adores deos quos imperator et omnes adorant, habebis magnum honorem apud eos.” Sanctus Maximus dixit: “Quid furis insanissime? Tormenta quæ michi inferre minaris, corona mea sunt *. Dii quos colitis, dæmonia sunt, et nichil prodesse vobis possunt: nec in futuro prævalent vos liberare a tormentis quæ vos fortiter torquere habent. Exerce ergo quicquid potueris.”

[16] Tunc videns Fabianus constantiam beati Maximi, dixit astantibus: “Si iste contumax et rebellis deorum diu vixerit, multos per sua maleficia separabit a deorum cultura.” Dehinc coram omnibus dictavit sententiam, dicens: “Impium Maximum, rebellem deorum et blasphematorem imperatorum nostrorum, eo quod diis sacrificare noluit, jubeo capitalem subire sententiam, et corpus ejus tradi volatilibus cœli et bestiis terræ.”

[17] Tunc venerunt milites, et ejecerunt eum extra civitatem ad miliaria duo, ut ibi eum decollarent, et omnis populus sequebatur eum, ut videret exitum ejus. Sanctus vero Dei psallebat in via, dicens: “Sæpe expugnaverunt me a juventute mea; et non potuerunt adversum me. Dominus enim in omnibus adjuvit.” Et iterum: “Christus michi vita est et mori lucrum.” Et cum venisset ad locum preparatum, ubi erat decollandus, figens genua, fudit orationem ad Dominum, dicens: “Domine Deus omnipotens, qui fecisti omnia verbo tuo, et sapientia tua constituisti hominem, exaudi orationem meam, et aperi oculos cordis istorum, ut cognoscant omnes quia tu es Dominus adorandus et colendus, et quia non est alius Dominus præter te.” Cumque complesset orationem, accessit unus ex militibus ibi astantibus, et decollavit eum. Et statim terremotus factus est magnus. Omnis vero populus et milites cum hæc vidissent, crediderunt in Deum, et laudaverunt, et clarificaverunt eum, quoniam magnus est; et simul omnes baptizati sunt in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

[18] Et sepelierunt corpus beatissimi Maximi cum magna diligentia in optimo loco. In quo ipse sanctus martyr multa beneficia usque nunc ostendit, per virtutem Domini nostri Jhesu Christi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

[Annotata]

* apographum nostrum add. Ipse dat pluvias in tempore

* apogr. nostr. add. Domine

* add. apogr nostr. promissa imperatorum venti sunt.

APPENDIX.
De S. Maximo qui Apameæ coli refertur.

Maximus, martyr Cumis in Italia (S.)

[Apamea, ubi a Martyrologio Romano ponitur hac die S. Maximus aliquis, martyr,] In Martyrologio Romano ad hunc diem 30 octobris annuntiatur: Apameæ sancti Maximi martyris, sub eodem Diocletiano. Quæ mentio in nullo antiquiore martyrologio occurrit, sed neque habetur in editione principe Romani [Roma, ex Typographia Dominici Basæ, 1583.] . Reperitur autem in editione Veneta [Apud Johannem Variscum et socios, 1584.] , quæ instituta est secundum tertiam Romanam (ipsius hujus editionis Romanæ, sicut et secundæ, copia nobis non fuit): hæc autem prima approbationem nacta est S. Sedis per bullam Gregorii XIII S. P. sub die 14 januarii 1584 datam. Baronius tunc manum emendando Martyrologio nondum admoverat. Itaque nescimus quo auctore vel indicio Apameensis ille martyr insertus sit. Ipse Baronius nomen ejus non sustulit quidem, ignorasse tamen videtur quemnam sanctum significaret. Nam in adnotationibus suis ait solummodo: Græci agunt de eodem XVII. kalend. octob. in Menologio, Sirletano scilicet, quo uno usus est Baronius. At Menologium Sirletanum de S. Maximo ad eam diem nihil habet præter hæc verba: Sancti martyris Maximi ense consummati [Canisii Thesaur. (Ed. Basnag. Amstelæd. 1725), tom. III, part. I, pag. 467.] , omissis passionis ejus loco et tempore. Nec quidquam supplent alia monumenta orientalia, ubi altum de S. Maximo Apameæ in Asia aut in alia Orientis civitate passo silentium. Divinando igitur illud adnotasse videtur clarissimus ecclesiasticorum annalium parens, quum quid sibi vellet Apameensis ille Maximus prorsus ignoraret. Secus, opinor, scripsisset, si scivisset exstare Acta latina Maximi cujusdam qui die 30 octobris et quidem, secundum ms. codicem, Apameæ passus traditur, atque in Neapolitana ditione reperiri vicum quemdam qui olim Apamea appellabatur, prope Piscinam, in Aprutio ulteriori, ad orientalem plagam lacus Fucini, ubi hodieque S. Maximi et reliquiæ asservantur et hac ipsa die 30 octobris memoria colitur.

[2] [invenitur in Italia.] Horum primum auctorem habemus Paulum Marsum de Cæsis, in Commentario suo ad Ovidii Fastos [Hervagii, Basileæ 1550.] , dum Marsyæ fabulam interpretans: Verum, ait [Lib. VI, pag. 378.] , cum historia rerum illius non habeatur, quod longe ante bellum Trojanum fuerit, magno mihi argumento est patria regio, illum magnum fuisse regem in Asia, et ejectum e regno duxisse secum multos diversorum locorum Asiaticos: quibus cum agros, quos in Italia occupaverat, divideret quinque, vicum aut oppidum quod exstruxissent, a nomine prioris patriæ denominarunt. Etenim Celæne in Phrygia sub ditione Marsyæ regis fuere, et nunc oppidum ejusdem nominis est in regione Marsorum (hodie provincia Aprutii in regno Neapolitano) sex millia passuum a municipio nostro. Et Plinius [H. N., lib. V, cap. XXIX.] tradit Celænas prius (in Phrygia scilicet), deinde Apamiam appellatam. Et vicus nunc est, olim oppidum, mille passibus distans ab eodem municipio, hoc est a nostra patria Piscina, cui nomen est Apamia. Vicum hunc etiam indicat Mutius Phœbonius in sua Historia Marsorum [Neapoli 1678, et ap. Græv. et Burmann., Thesaur. Antiq. Ital., tom. IX, part. IV.] , sed ita ut nullum jam vestigium ejus perspexisse, sed ex Pauli de Cæsis auctoritate ejus situm definire videatur. Attamen documentum citat sæculi XIV ineuntis, in quo Apamea vicus nominatus erat. Sic enim scribit lib. III. cap. VIII (ubi de Valeria civitate jamdudum diruta): [Valeria] hostili sive igne absumpta, sive alio rerum infortunio in caligine temporis involuto, ruit; civesque sparsim per agros se recipientes, vicos aliquos inhabitare cœperunt, qui sua fata sentientes, vix nomina ad nos transmiserunt. Horum unus notior alio, Apinianum… Alter Apamea dictus, eodem itinere a Piscina, ex Paulo Marso in Fastorum recensione, … omniumque cum Piscina consortium unicam efficiebat universitatem, ut in instrumento exemptionis a muneribus publicis Joanni de Maso et Petrucciæ, ejus conjugi, jam ab anno MCCCIII concessæ, plene constat; cujus transumptum, ne crescat volumen, relinquimus [Mut. Phœb., Hist. Mars., pag. 271; ap. Græv. et Burm., tom. cit., col. 200.] . Apameam et alios illos vicos memorat quoque Petrus Corsignani [Reggia Marsicana, Napoli 1738, tom. I, pag. 700.] ; sed quidquid refert, ex Phœbonii historia hausit, nec ullum attulit novum indicium.

[3] [Non differt S. Maximus Apameensis a S. Maximo de quo in Codice Casinensi; imo rursus præsagit animus eum non differre a S. Maximo Aquilano.] De Piscina vero et cultu S. Maximi ibidem observato, eodem loco Phœbonius: Piscina autem, ait, quæ villa in vita S. Berardi enunciatur, horum caput, reliquorum concursu in oppidum crevit; lætis siquidem auspiciis, ut episcoporum sedes, et Valeriæ in agri possessione et cathedræ locum occuparet. Deinde paulo infra, ubi de monumentis sacris ejus oppidi: Inter septa murorum Monialium S. Claræ rudi ædificio, sed regulari observantia expolitum, monasterium extat… In earum ecclesia S. Maximi, sub sæva Diocletiani persecutione martyrio coronati, brachium veneratur, illiusque annua solemnitas III kal. Novembris recolitur; passique in Apamea, ut in sacro Romano Martyrologio asseritur, vico, ut diximus, ex quo Piscina crevit: diversum putamus ab illo quem Græci in Menologio XVII [Non XVIII, ut legitur apud Burmannum.] kal. Octobris ponunt, et ex eo loco martyrii (at Menologium Sirletanum non indicat locum martyrii illius sancti) Eminentissimus Baronius in annotationibus (ad quem nostræ Apameæ notitia non devenit), unum eum idem * ponit, suspicatus non aliam adesse Apameam quam illam in Asia a Strabone lib. XII., Ptolom. in tab. IV. et V. Asiæ, et Liv. lib. XXXV et XXXVIII positam; et cum locum martyrii et diem teneamus, non hæsitandum, etsi sorores deperdita acta deplorent, quæ si extarent, veritas elucesceret [Mut. Phœbon., pag. 273; ap. Græv. et Burm, col. 202.] . At exstant illa Acta, non authentica tamen, et a S. Maximo Cumano ad Apameensem, aut vice versa, non tam accommodata quam translata. Qui autem consideraverit ea quæ in documentis Cumanis magis fide digna sunt, quibus nempe Imperatoribus passus sit S. Martyr et qua die natalis ejus memoria antiquitus coleretur, eadem et de S. Maximo suo traditione accepta referre Piscinates, is profecto facile sibi persuadebit non duos, sed unum, quem, ut sæpe fieri consuevit, diversæ civitates sibi quæque vindicaverint, his indigitari. Sed et aliquis ulterius forte sibi hic progrediendum duxerit. Siquidem et Aquilani olim os brachii præcipuum S. Maximi sui se possidere gloriabantur [V. supra, num. 24.] : unde suspicio oriri potest cultum ejusdem S. Maximi cum particula reliquiarum Piscina Aquilam, ad Ecclesiam satis vicinam, aut Aquila Piscinam transiisse, quamvis alia dies illi Aquilæ assignata sit, forte quia hac die illuc pervenerunt reliquiæ S. Martyris quæ concessæ sunt Ecclesiæ Aquilanæ. Hæc tamen non nisi per meram conjecturam dicerentur.

[Annotatum]

* forte unum eumdem

DE SS. ATHANASIO ET IRENE MARTYRIBUS

VERISIMILITER INTER ANNOS CCCV ET CCCXIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Athanasius, martyr in Ægypto (S.)
Irene ejus soror, martyr in Ægypto (S.)

AUCTORE R. D. B.

S. Athanasii ejusque sororis S. Irenes certamen laudatur tum in Coptico Synaxario, tum in Æthiopico, ad diem 3 mensis Hedar, [In Synaxario] quæ diei 30 octobris congruit. Ad eamdem diem relati fuere in Kalendarium Æthiopicum a Ludolfo partim editum [Ad historiam Æthiopicam Commentarius, pag. 396.] , hisce verbis: Sancti Athanasius et Iraæus martyres. Sed, quantum reperio, in nullis antiquioribus libris memorantur, quam quæ modo citata. Quorum quis fuerit auctor, quænam ætas, jam breviter disputare visum est. Coptici Synaxarii, arabice scripti, exstant exempla in Bibliotheca Vaticana [Mai, Scriptt. vett. Nova Collect., tom IV, codd. 62, 63, 64, 65, pag. 93, 109, 121, 122.] , in Florentina [Assemanus, Biblioth. Mediceæ codd. mss. orient. catal, pag. 168.] , atque etiam, quemadmodum scribit cl. Zotenberg, in Bibliotheca nationali Parisiensi [Catalogue des mss. éthiop. de la Biblioth. Nation., pag. 152.] . Exemplari vero quod Henricus Brugsch, simul cum aliis libris mss. arabicis, secum ex monasterio coptico Ambæ Bischoï ad montem Schibat in vicinia lacus Natronis [Cfr. Andreossy, Sur la vallée des lacs de Natroun, apud Panckoucke, Description de l'Égypte, tom. XII, pag. 27; Ritter, Die Erdkunde, tom. I, pag. 860 et seq.] in Europam attulit, usus est clar. Wüstenfeld, cum Synaxarium ex lingua arabica sermoni germanico tradidit, et excudendum curavit typis Gothensibus anno 1879. Initium hisce concipitur verbis: In nomine Dei, creatoris, vivi, æterni, boni: ei sit honor, amen. Incipimus cum auxilio excelsi Dei et sub ejus misericordi ope perscripturam Compendii Vitarum martyrum et sanctorum sex priorum mensium: et hic est liber, qui in lingua græca Synaxarium vocatur, in lingua arabica collectionem significat. Exordium capitur a mense Tut, qui est primus copticorum mensium et prope æquinoctium autumnalem: dies tunc duodecim horas habet [Synaxarium, das ist, Heiligenkalender der Coptischen Christen, pag. 5.] . In inscriptione secundæ partis ejusdem Synaxarii auctor dicitur: Pater Amba Michael, episcopus Atribæ et Meligæ, cum aliis patribus [Ibid., pag. VI.] .

[2] [Coptico,] Inscriptio exemplaris Bibliothecæ Vaticanæ est hæc: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti unius Dei, cui gloria semper in perpetuum et æternum. Amen. Incipimus ope Dei excelsi, et bonitate providentiæ ejus, scribere tomum primum libri synaxarii continentis epitomen vitarum martyrum per totum anni circulum; necnon angelorum, apostolorum et sanctorum memorias, juxta recensionem factam a patre Michaele episcopo Atribæ et Meligæ, et ab aliis sanctis patribus. Ipse vero liber synaxarium græce appellatur, quod arabice collectionem sonat [Mai, tom. cit., pag. 93.] . Assemanus [Op cit., pag. 164. Cfr. Seldenus, De Synedriis Hebræorum, p. 1398.] codicis Florentini eamdem ferme inscriptionem summatim recitat; verum solus ibi memoratur Michael, omissis aliis sanctis patribus, ita ut non indicetur operi Atribensis episcopi additamenta fuisse facta. Et re quidem vera, si nonnulla accesserunt, ea pauciora sunt quam quæ Vaticano codici adjecta fuere.

[3] [et in Æthiopico] Copticum Synaxarium et in linguam suam transtulerunt Æthiopes et sanctis pluribus auxerunt. Quod tum indicem ab Assemano et Maio contextum, tum Wüstenfeldii translationem cum Dillmanni [Catal. mss. orient. Musæi Britannici, pars III, codd. æthiopici, pag. 46; cfr. Dillmann, Catal. mss. Bibl. Bodleianæ, pars VII, pag. 37.] et Zotenbergii [Catal. des mss. éthiopiens de la Bibl. Nation., pag. 161.] catalogo conferentibus perspicuum videbitur. Nec mirum est Æthiopes tanta veneratione suscepisse Synaxarium Copticum seu Alexandrino-Monophysitarum: quippe qui præsertim ab Ecclesia Alexandrina fidei luce fuerint illustrati. Præcipuus enim eorum Apostolus, S. Frumentius, missus illuc fuerat ab Alexandrino præsule S. Athanasio, ut eos Christi religionem doceret. Hi deinceps sancti patriarchæ successoribus adeo obtemperarunt, ut Alexandrinam Ecclesiam, modo rite modo perperam doctrinam catholicam interpretantem, ducem plerumque sint secuti. Porro Synaxarii Æthiopici exordium in codice Bibliothecæ Bodleianæ Oxoniensis hoc est: In nomine Patris, etc. Cum auxilio et beneficio Dei, incipiamus scribere librum Synaxarii, quod significat collectionem, a sanctis Patribus, Doctoribus Ecclesiæ, Patre glorioso, abbate Michaele, episcopo Atribi et Maligi urbium, et Patre glorioso, abbate Joanne, episcopo Burlesi urbis, aliisque Patribus sanctis et gloriosis haustum et collectum ex omnibus certaminibus Angelorum, et Prophetarum, et Apostolorum, Justorum, et Martyrum, et Patriarcharum sanctorum, et eremitarum monachorum, unde eorum commemorationes celebrarentur, eorumque certamina quotidie, inde ab initio Mascarram mensis usque in finem anni, legerentur. Perfecerunt autem hujus libri collectionem anno Martyrum innocentium 963 (seu Christi 1247 [Art de vérifier les dates, pag. XVII.] : eorum preces et benedictio sint cum dilecto eorum Tawalda-Madhen in sæcula sæculorum! Amen [Dillmann, Codd. Bibl. Bodleianæ Oxon., pars VII, pag. 37.] .

[4] [a Michaele aliisque composito] Ex quo proœmio intelligitur Synaxarium præsertim a Joanne episcopo Burlesi (urbis Ægypti secundæ) fuisse adauctum. Joannem quemdam, ejusdem Ecclesiæ antistitem, ætate Damiani patriarchæ Alexandrini seu sæculo VI vixisse, accipimus ex Renaudotio [Hist. Patriarch. Alexandrin., pag. 146. Cfr. Lequien, Oriens Christ., tom. II, col. 571 et seqq.] . Sed alius est, ut recte asserit Dillmannus [Catal. mss. orient. Mus. Brit., pars III, pag. 46.] , atque Synaxarii auctor. Quem etiam diversum putat a Joanne, Burlensi itidem episcopo, qui in Synaxario ad diem 19 mensis Tachsas laudatur. Alter vero Synaxarii scriptor, Michael, idem esse videtur [Ibid.] atque episcopus ille Atribæ et Meligæ, de quo Renaudotius [Hist. Patr. Alex., pag. 298.] : Inter Jacobiticæ ecclesiæ scriptores clarus est Michael, episcopus Melichæ, qui Responsiones juridicas sive canonicas edidit … et cujus Quæstiones et Responsiones arabice exstant in Bibliotheca Parisiensi [Catal. codd. mss. Bibl. reg., tom. I, pag. 107, Paris. 1739; Dillmann, loc. cit.] . Hujus ætas, addit Lequien, est incerta. Quinam fuerint alii patres sancti et gloriosi, de quibus in exordio, hactenus non videtur exploratum. Quum tamen Vansleb [Hist. de l'Église d'Alexandrie, pag. 62, 333 et 335. Cfr. Wüstenfeld, Synaxarium, pag. VI et seq.] Synaxarii auctorem dicat Amba Petrum, episcopum Maligensem, credibile est hunc quoque ad opus nonnulla adscripsisse.

[5] [ante sæculum XV exiens,] Sed quicumque demum fuerint auctores, monumentum eorum hagiologicum magni æstimandum censent eruditi. Si e Synaxario pauca demas, ait Assemanus, quæ de commentitiis pseudosanctorum Monophysitarum miraculis ibidem a Coptis finguntur, cætera quidem luce dignissima esse arbitramur; ex eo potissimum quod in iis tota ferme nationis Coptorum et Habessynorum historia describitur, Alexandrinæ Ecclesiæ traditiones et ecclesiastici ritus illustrantur [Bibl. Medic. codd. orient. catal., pag. 187.] . Neque aliter visum est cardinali Maio [Scriptt. nova Coll., tom. IV, codd. arab., pag. 93.] . Uterque vero existimat librum prodiisse sæculo XV, quum Michaelem, Meligensem episcopum, circa annum 1425 floruisse asseverent. Sed alii alio modo tempora notant. In proœmio Synaxarii Æthiopici quod exstat in Bibliotheca Bodleiana [Dillmann, Codd. Bibl. Bodl. Oxon., pars VII, pag. 37; Codd. mss. orient. Mus. Brit., pars III, pag. 46.] , legimus: Perfecerunt autem hujus libri collectionem anno martyrum innocentium 963 seu Christi 1247 [Art de vérifier les dates, pag. XVII.] . In Parisiensi vero exemplari opus dicitur absolutum anno martyrum 903, (Christi 1187). At quædam multo ante composita fuisse, indicio est Æthiopica laudatio S. Cyriaci, quam ex Londinensi codice orient. 667, collato cum codice 660 [Catal. of the ethiop. mss. in the Brit. Mus., pag. 152 et seq.] , nobis descripsit clar. Wright. Ibi enim dicitur: Obiit S. Cyriacus sexcentis circiter abhinc annis; nam vixit tempore Theodosii magni (qui obiit anno 395), patris Arcadii et Honorii. Eadem in Coptico Kalendario Wüstenfeldii, excepto quod hic legitur anni septingenti [Wüstenfeld, Synax., pag. 97; cfr. pag. VI.] ; ex quo colligere est unum ex auctoribus vixisse circa annum 1090, imo 990. Sed ibidem manifesto apparet quædam primigeniæ scriptioni fuisse addita sæculo XIV exeunte, aut ineunte XV; certe post annos 1382 et 1387 [Ibid.] . Neque, deficientibus documentis, certiora proferre habemus, neque ad litem dirimendam conjecturis uti visum est.

[6] [laudantur SS. Athana sius et Irene.] Porro sive hunc sive illum temporis notandi modum adhibemus, æque dici potest usurpatum fuisse Synaxarium inter annos 1450 et 1500, scilicet plus sæculo ante Urbanianum decretum anni 1634, et quando Æthiopes Ecclesiæ catholicæ fidem sub summa Romani pontificis auctoritate profitebantur [Cfr. sup., pag. 239.] . Itaque a Coptis hæreticis, et ab Æthiopibus, modo catholicis, modo hæreticis, culti fuere SS. Athanasius et Irene. Quos etiam in sua Martyrologia aut Sanctorum Lexica receperunt Castellanus, Eques de S. Allais, Petinus, Stadler [Vollständiges Heiligen-Lexicon, tom. III, pag. 49] aliique. Sed plura aut luculentiora cultus eis delati indicia nobis inquirentibus non occurrerunt. Quod enim dicit Petinus eos die 30 octobris coli apud Græcos, id neque unde sit piscatus significat, neque nos uspiam reperimus.

[7] [martyres,] Sanctorum fratrum martyrum brevissimam tantum Passionem nacti sumus, neque compertum nobis est fueritne unquam scripta prolixior. Haud inconsultus dicendus esset qui Actis superstitibus non summam haberet fiduciam, quum non paucis erroribus inficiantur Synaxaria Copticum et Æthiopicum. Ex utroque tamen laudationem sanctorum nostrorum huc referendam duximus, exorsi a Coptica. Hujus quidem titulum plures in catalogis suis descripserunt [Assemanus, Bibl. Medic., pag. 168. Maius, Scriptt. vett., tom. IV, codd. arabici, pag. 99. Dillmannus, Catal. Bodl., pars. VII, pag. 43.] : Certamen (vel martyrium vel requies) sancti Athanasii ejusque sororis Irenes, sub Maximiano imperatore. Ipsa vero Acta germanice reddita protulit Wüstenfeldius [Wüstenfeld, Synaxarium der Coptischen Christen, pars I, pag. 97.] , quæ nos rursus latine interpretabimur: Hac quoque die æternam beatitudinem ingressi sunt sanctus pater Athanasius ejusque soror Irene, postquam multis cruciatibus affecti fuere a Maximiano. Qui quum adversus eos omnia frustra tentasset, in cisternam vacuam eos projici jussit, eisque aquam superfundi: ubi perierunt et coronam martyrii sunt consecuti.

[8] [necati a Maximiano,] Iisdem fere verbis prædicantur nostri martyres in Æthiopico Synaxario: in quo præconio edendo opera usi sumus doctissimi et humanissimi Guillelmi Wright, qui nobis illud ex codice ms. Musæi Britannici 667, cum codicibus 660 et 656 collato, anglico sermone ad verbum expressit. Nos ex eo latine: Hac quoque die (3 mensis Hedar) requiem ibi nacti sunt sanctus pater Atnatewos ejusque soror Irai, postquam magno cruciatu a Maksemyano torti fuere. Qui quum eis cruciandis esset fessus, eos nudatos projecit in puteum, cujus ostium occlusit *. In quo puteo requiem nacti sunt. Addere juvat salutationes rhythmicas quas reperimus in Synaxario Æthiopico, non autem in Arabico:

Gloria Atnatewo et Irai, qui amore et concordia fraterna juncti, consenserunt
Ad profundendum, Christi causa, sanguinem,
Quando ostium putei super eos clausum fuit,
Atque ibi spiritum reddiderunt.

[9] [et, uti videtur, in Ægypto.] Hæc paucula de SS. Athanasio et Irene nobis innotuerunt. Nec ibi quidpiam de genere, domo, ætate et professione. Quæ melius definiri possent, si sancti illi fratres iidem essent atque Abathir et Irene, soror ejus, martyres, qui memorantur tum in Æthiopico Kalendario Ludolfi [Ad hist. Æthiop. Comm., pag. 392.] , tum in Synaxario coptico [Assemanus, Bibl. Medic. codd. orient. catal., pag. 166. Mai, Scriptt. nova Coll, tom. IV, codd. arabici, pag. 16. Cfr. Dillmann, Bibl. Bodl., pars VII, pag. 40.] , ubi proponitur ad diem 28 mensis Tut: Martyrium S. Abatiri ejusque sororis Irenes, sub Ariano Ægypti præfecto. Sed horum Acta legenti [Wüstenfeld, Synax., pag. 47 et seqq.] apparebit diversum esse par illud a sanctis nostris Athanasio et Irene. Qui ubinam obierint, conjectura assequi licet. Quum enim nusquam nisi in libris hagiologicis copticis eorumque æthiopicis surculis nomen inscriptum habeant, eos Ægyptios fuisse non absurde opinamur. Nec multum ad aliam viam ineundam nos movent Castellanus, in Martyrologio Universali, ejusque imitatores Eques de Saint-Allais, pariter in Martyrologio Universali, et ven. presbyter Pétin, in Lexico Hagiologico, ad diem 30 octobris dicentes: In Æthiopia sancti martyres Iraæus et Athanasius; nam Castellanus nihil aliud adhibuit quam Ludolfi Kalendarium æthiopicum, ubi hæc tantum verba occurrunt: Athanasius et Iraæus martyres; arbitratus utrumque sanctum martyrii coronam in Æthiopia meruisse. De tempore autem quo mortem oppetierint, in Actis perhibentur cruciati jussu Maximiani. Verum, ut omnes concedent, minime incredibile est hoc loco significari Maximinum Dazam, in cujus ditione fuit Ægyptus ab anno 305 ad annum 313; ut tunc quoque martyrium contigisse existimari possit. Cæterum, quod de SS. Athanasio et Irene in antiquis scriptis superstitibus sileatur, mirandum non est; siquidem pauci martyres nomine suo designati sunt, quamvis sub Maximino, modo Cæsare, modo filio Augustorum, modo Augusto [Eckhel, Doctrina nummorum veterum. part. II, tom VIII, pag 51 et seqq., edit. 1828.] , multi religionis christianæ ergo fuerint jugulati: quorum certamen et triumphum brevibus verbis retulerunt Eusebius [Hist. eccles., de mart. Palæstinæ, pag. 674; ibid., lib. VIII, num. 13, pag. 641, lib. IX, num. 6, pag. 734, edit. Laemmer.] , Lactantius [Opp. tom. II, de Mort Persec., cap. 36, col. 251, edit. Migne.] et S. Athanasius patriarcha Alexandrinus [Acta SS., tom. I Jan., pag. 130. Cfr Opp. S. Athanasii, tom. II, col. 910, edit. Migne.] .

[Annotatum]

* occluserunt al.

DE S. ASTERIO CONF. PONT. AMASEÆ IN PONTO

INEUNTE SÆCULO V.

SYLLOGE HISTORICA.

Asterius, episcopus Amasenus in Ponto (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unica. S. Asterii cultus, institutio, tempora, orthodoxa fides, biographi et scripta.

Non semel in Actis nostris incidit sermo de Amasea seu Amasia, [Amaseæ in Ponto] metropoli Ponti in Asia Minori. Testimonia de ea veterum congessit Christophorus Cellarius [Notitia orbis antiqui, tom. II, pag. 277 et seqq., edit. 1773.] . Inter quos veteres eminet Strabo, inde oriundus. Religionis Christianæ primordia et civitatis fata in hierarchia ecclesiastica explicuit Michael Lequien [Oriens Christianus, tom. I, col. 521 et seqq.] . Reliquas ejus vices, maxime civiles, reperire est in Geographica Caroli Ritteri [Die Erdkunde, tom. XVIII, lib. III, pag. 154 et seqq.] et in Asia Minori Caroli Texier [Asie Mineure, pag. 603 et seqq.] . Sedem et nomen non mutavit oppidum, sed fere tuguria pristinorum palatiorum tenent locum, ut pæne in universa Asia. Quamquam non omnem splendorem deperdidit Amasea, quippe quæ incolarum adhuc habeat viginti millia. Ante hujus sæculi initia eam pauci videntur visitasse viatores Europæi, sed multi Arabes et alii hujus generis homines. A septuaginta abhinc annis plures, non minori animo quam scientiæ studio, contulerunt se in hanc urbem, quam non omnino christianis vacuam repererunt: nam juxta quadraginta octo vicos a Mahumetanis occupatos, quinque viderunt habitatos a Christianis. Ex illo tempore obscurum amplius non est ubi olim posita fuerit et adhuc exstet Amasea; adeoque quantum olim diffidere licuit mappis geographicis Asiæ Minoris, easque suspectas habere, tantum nunc fas est recentioribus confidere et tuto easdem sequi. Quapropter nihil addendum ducimus quo melius cognoscatur Amaseæ situs, pristinæ provinciæ Hellenoponti metropolis.

[2] [floruit S. Asterius episcopus,] Floruit ibidem sæculo IV S. Asterius, virtutibus et literarum humanarum divinarumque laude spectabilis. In nullis fastis sacris græcis, quantum novimus, invenitur ejus nomen; nec mirum: nam his fere continentur martyres, et e confessorum numero dumtaxat ii qui ad sedem patriarchalem Constantinopolitanam pertinent, ita ut paucissimi alii, iique aliarum sedium patriarchæ, illic locum repererint. Hactenus unum solum Kalendarium quod ad patriarchatum Antiochenum [Mai, Scriptorum veterum nova Collectio, tom. IV, codd. arab., pag. 34 et seqq.] spectet, editum fuit, sed parcissimum est in referendis sanctis confessoribus. Haud abundantius est Alexandrinum jam pridem a Ludolfo excusum [Cfr. ibid., pag. 14 et seqq., Calendar. Coptitarum.] . Quapropter ex tribus illis fastorum generibus nihil concludi potest adversus S. Asterii sanctimoniam et cultum, olim forte Amaseæ observatum. Bianchinius [Demonstratio hist. eccles., tab. III, sæculi II, numm. 14 et 52; cfr. Indiculus, pag. 2016 et 2119.] sibi attulisse visus est duo antiquissima venerationis publicæ indicia, scilicet alteram imaginem musivam S. Asterii Lateranensem, alteram Ravennatensem; et bis dixit S. Asterium Amasenum exhiberi: in quem errorem lapsus est Guénebault [Dictionnarie d'iconographie, col. 80.] . Certum enim est priore imagine nequaquam repræsentari S. Asterium Amasenum, sed (ut ex appictis nominibus sociorum, Pauliani, Telii, Anastasii etc., patet) homonymum militem episcopo Domnione Salonæ martyrium fecit: quorum octo militum corpora Joannes papa IV, ipse Dalmata, prope baptisterium Lateranense transtulit [Ciampini, Vet. monum. Mus., tom. II, pag. 106.] . Neque major fides imagini Ravennatensi videtur habenda.

[3] [jam pridem inter sanctos numeratus in Oriente,] Sed extra controversiam est ab antiquissimis temporibus S. Asterium inter sanctos habitum fuisse. Photius: Legi, inquit, adhortationem ad pœnitentiam Sancti Asterii episcopi Amasei: Ἀνεγνώσθη τοῦ μακαρίου Ἀστερίου ἐπισκόπου Ἀμασείας, ἐκ τοῦ προτρεπτικοῦ εἰς τὴν μετάνοιαν [Bibliotheca, codd. CCLXXI, tom. IV, col. 202, edit. Migne.] . Qui idem Photius, secundum editionem Photianam Andreæ Schotti, in excerptis sermonis II, nempe in S. Stephanum protomartyrem, beatitudinis laudem adjunxit S. Asterii nomini; sed hæc laus ab editionibus posterioribus videtur abesse. Sermonibus S. Asterii a se editis titulum præfixit Combefisius: Τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Ἀστερίου ἐπισκόπου Ἀμασείας. Verum hic forte ab ipso editore confictus est. Melioris notæ esse videtur titulus sermonis de S. Euphemia martyre, ab eodem Combefisio editi, in quo μακάριος Ἀστέριος [Combefisius, Bibliothecæ novum Auctarium, col. 208.] . Quod facile intelligitur: nam sæculo ante Photium, quum scilicet anno 787 concilium II Nicænum celebrabatur, Adrianus Papa scripsit: Beatum Asterium toto Orient Sanctum habent [Epistola ad Carolum M., apud Labbe, Concil., tom. VII, col. 953,] . Et quidem in Actione VI illius Synodi, ubi vindicatur ejus doctrina, annumeratur sanctis patribus nostris ἁγίοις πατράσιν ἡμῶν qui salutarem nobis Dei voluntatem disseruerunt [Labbe, Concilia, tom. VII, col. 486.] ; et jam ante in Actione IV [Ibid., col. 207 et 739.] ejus Sermo de S. Euphemia cum Beati Asterii, episcopi Amasiæ titulo probatus fuerat, et post ejus recitationem Theodorus sanctissimus episcopus Catanes dixit: Beatus doctor et Dei studiosus ( μακάριος και θεοφόρος διδάσκαλος Ἀστέριος) Asterius, velut astrum lucidum, omnium nostrum mentes illuminavit: ut jam non præter æquum et rectum catholica et sancta Ecclesia venerandas imagines suscepisse videatur, sed commode et tempestive sanctorum patrum consiliis acquievisse [Ibid., col. 214 et 741.] . Utique τοῦ μακαρίου vocabulum non idem omnino significat ac τοῦ ἁγίου. Verumtamen quum vita functi dicuntur μακάριοι, beatitudo eorum cœlestis indicatur: ita ut, si ipse cultus et honor ecclesiasticus hac voce non exprimitur, illud saltem quod in gloria sanctorum præcipuum est, τοῦ μακαρισμοῦ laude declaretur [Suicerus, Thesaurus eccles. ex PP. Græcis concinnatus, tom. II, vbis Μακάριος et Μακαρισμός; Stephanus, Thesaurus linguæ Græcæ, tom. V, iisdem verbis, edit. Didot.] .

[4] [et propterea relatus inter exceptos ab Urbanianis decretis.] Quapropter quum in casibus exceptis ab Urbanianis decretis veniant servi Dei per communem ecclesiæ consensum, vel per immemorabilem temporis cursum, aut per patrum virorumque sanctorum scripta [Apud Bened. XIV, De Beatif., lib. II, cap. XVII, num. I.] inter sanctos habiti, dubitandum non est quin Asterius Amasenus nomen beati et sancti conservare possit et debeat. Recte itaque Baronius, in Annotatis ad Martyrologium Romanum, ad diem 16 septembris, Sanctum nuncupavit Asterium Amasenum episcopum. Post Baronium Combefisius sæpe dixit sanctum Asterium. Item Cotelerius sancti Asterii Amaseæ episcopi homilias (si tamen sint genuinæ) edidit [Ecclesiæ Græcæ Monumenta, tom. II, pag. 1.] . Item qui in tomo XL Patrologiæ Mignianæ Græcæ Opera S. Asterii Amaseni episcopi edenda curavit. Sanctum similiter appellarunt Antonius Pagius [Critice Baronii, ad annum 403, num. XIV.] , Ludovicus Du Mesnil [Doctrina et discipl. Ecclesiæ, tom. II, lib. XVIII, pag. 434.] et Orsius [Della Istoria ecclesiastica, tom. IX., lib. XX, pag. 239 et seq.] . Cui Orsio præiverat Tillemontius, qui non solum eum sanctum dixit, sed jure meritoque se id facere ostendere conatus est [Mém. eccles., tom. X, pag. 408, edit. 1705.] . Non aliter D. Ceillier [Hist. générale des auteurs sacrés, tom. VIII, pag. 487 et seqq.] et qui eum secuti sunt; quos inter Richard et Giraud [Bibliothèque sacrée, V° Astère (saint).] , ac Joannes Alzog [Grundriss der Patrologie pag. 282.] . Quod S. Asterium officio liturgico nunquam cultum fuisse credidit Castellanus [Martyrologe Universel, pag. 909.] , venerabilem eum vocavit, inter ἀημέρους, significans tamen beatum eum dictum fuisse in Actis concilii Nicæni II, et sanctum in Breviariis Viennensi, Parisiensi, Senonensi et Lexoviensi, ad diem 16 septembris, qua colitur S. Euphemia, cujus (nisi sit alterius Euphemiæ) martyrium ex pictura descripsit S. Asterius [Cfr. Acta SS., tom. V Sept., pag. 283.] . Decessores nostri [Acta SS., tom. III Julii, pag. 275, 631 et seq.; tom. V Julii, pag. 128.] eum ter sanctum nominarunt; sed ad diem 16 septembris, ad quam in Opere nostro S. Euphemiæ martyris Acta declarata sunt, intercessit Stiltingus [Ibid., tom. V Sept., pag. 264.] , castigans Tillemontium, qui denegarit sanctitatis titulum Venerabili Bedæ, Adoni Viennensi et Ennodio Ticinensi, tot tantisque auctoritatibus sanctis aut beatis nuncupandis, et Asterium Amasenum affectato quodam studio sanctum appellarit. Sed comparatio cum sanctis Beda, Adone et Ennodio, laudi est sancto Asterio ejusque cultui, nedum officiat. Dein errat Stiltingus, contendens μακαρίου titulum non legi in Actis græcis concilii Nicæni II, sed dumtaxat in versione latina. Quod autem hodie de S. Asterio agimus, non alia est causa quam quod Butlerus exemplo præivit: hac forte nixus ratione, quod in fastis aliquot græcis hodie, ut in Prætermissis notatum est, memoratur sanctus homonymus, scilicet Asterius martyr. Unde factum est ut in libris hagiologicis gallicis et germanicis posterioribus, dies 30 octobris quasi S. Asterii memoriæ dicatus videatur: quod et perperam affirmatur a Moronio [Moroni, Dizionario di erud. eccl., V° Asterio (sancto).] . Errat item Guenebault [Diction. d'iconographie, V° Astère (saint).] , tradens a Bailleto referri S. Asterii Amaseni festum ad diem 9 novembris: hac die de S. Theodoro Tirone, Amaseno cive, dixit Bailletus, in Topographia Sanctorum, V° Amasee, memorans dumtaxat sanctum Asterium episcopum Amasenum ad finem sæculi IV.

[5] [Magistrum servum Scytham habuit,] Ex sermone in servum centurionis quem Dominus sanavit, cujus sermonis argumentum nobis servavit Photius, cognovimus S. Asterii educationem et institutionem. Discipulus scilicet fuit servi cujusdam genere Scythæ, quem vir Syrus, civis Antiochenus et grammaticæ græcæ magister, sibi coemerat. Sed audiatur ipse S. Asterius, christianos ad clementiam in servos exhortans apud Photium [Photii Bibliotheca, cod. CCLXXI, opp., tom. IV, col. 214 et seq.] : Vidi, inquit, Scytham, nuper adolescentiam ingressum, celerius Græcam linguam addiscentem. Deinde cum dominus liberalibus illum studiis informaret, tantum ille profecit, et omnes artes addidicit, ut et Græcis et Romanis inclaresceret: nam et jurisprudentiam professus est. Dominus vero qui emerat, Syrus erat, civis Antiochenus; qui et liberos grammaticam docebat. Quin etiam pius (φιλάρετος) hic scriptor Asterius se hujus Scythæ empti discipulum fuisse profitetur: ubi aut quibus in studiis non exprimit. Quam late Scytharum vox pateat [Cfr. Ortelius, Thesaurus geographicus, V° Scythæ.] , nemo non novit. Gothum fuisse natione illum servum arbitratus est Tillemontius [Mém. eccl., tom. X, pag. 408. Cfr. Histoire des Emp., Philippe, art. IV, tom. III, pag. 125, edit. Brux.] , et verisimiliter jus docuisse Beryti, ubi in schola publica legibus Romanis operam darent Orientales. Illucne se contulerit S. Asterius, omittit ille idem, sed significat dubitari non posse quin juri studuerit, et causas forenses egerit. Etenim in homilia I edita a Combefisio, quæ est de Divite et Lazaro, distinguens pauperes voluntarios et probabiles a pauperibus necessariis et improbis: Sane vero, ait, si quando ad præsidis tribunal accessi, parietum perfossores omnes ac plagarios, grassatoresque et fures, ac ipsos homicidas, inopes ac ignobiles, sine lare ac sedibus homines, vidi [Bibliothecæ novum Auctarium, tom. I, pag. 15.] . In arte oratoria secundum formam Asiaticam eum fuisse versatissimum, ut illis temporibus, apparet ex superstitibus orationibus.

[6] [Successit Eulalio episcopo Amaseno catholico.] Quomodo religionem christianam et ordines sacros capessiverit, incompertum est. Videtur successisse Eulalio, non sede Amasena exturbato, sed vita functo. Qua distinctione facilius intelliguntur Tillemontius [Mém. ecclésiastiques, tom. X, pag. 410.] et D. Ceillerius [Histoire des auteurs sacrés, tom. VIII, pag. 487.] . Populus Amasenus, quem regendum suscepit, genuinæ doctrinæ tenacissimus erat; nam quum Valens imperator Eulalium relegasset eique suffecisset arianum episcopum, hic quinquaginta vix homines decipere potuit; qui et ad Eulalium redierunt, quum anno 378 Gratianus permisisset episcopis catholicis sedes suas repetere [Sozomenus, Hist. eccles., lib. VII, cap. II, col. 1419, edit. Migne.] . Hanc cladem et triumphum Eulalii retulit Tillemontius, addens verisimiliter ei substitutum fuisse S. Asterium. Ceillerius vero, prætermissa clade, nihil dubitans affirmat S. Asterium Eulalio proxime successisse, nec ullum tamen documentum antiquum profert.

[7] [Viderat persecutionem Juliani apostatæ,] In homiliis beati viri duo occurrunt indicia, quibus illius tempora definiantur. In oratione de Avaritia, quum generatim commemorasset apostatas, factos ex avaritia Christi desertores, sic pergit: Anteriorum exempla temporum nostri hujus sæculi memoria auditioque servavit ac docuit; sunt autem recentia ac nostræ ætatis. Cum enim Augustus ille (Julianus apostata), repente deposita, quam diu per simulationem gestaverat, Christiani persona, totaque reducto sipario nudata scena, tum ipse dæmoniis impudenter sacrificavit, tum alios variis propositis præmiis ad scelus idem invitavit: quantus ab Ecclesia ad altaria factus est concursus? Quam multi per honorum escam et illecebras, una cum ea transgressionis hamum devorarunt? Qui nunc quidem stigmatici civitates oberrant, omnibus odio ac ludibrio habiti, tanquam Christi Domini propter pauxillum argenti proditores; expuncti Christianorum albo, sicut Judas, apostolorum; a transgressoris appellatione noti, sicut a signis equi, qui se tantum trahi passi ad omnium peccatorum deterrimam provocationem, impuræ mox ac execrabilis impietatis doctorem secuti sunt [Apud Combefis, col. 55.] . Porro sæviit Juliani persecutio annis 362 et 363, quum Eulalius adhuc viveret et sedem Amasenam obtineret. Hinc manifestum est S. Asterium illo ævo fuisse inter vivos.

[8] [et casus plurium virorum consularium.] Altera oratio dicta fuit anno 400, seu post consulatum Eutropii. Etenim explicans rationem adeundi consulatus improbam et divina vindicta dignam: Ubinam consules et fasces? exclamat. Eos enumera ac recogita, qui heri ac nudius tertius (ab anno 392 ad annum 399) extitere. Nonne hic quidem (Fuffinus consul) ut facinorosus aliquis per repentinam armatæ multitudinis seditionem capite truncatus est, ostentatusque majore post necem pompa, quam cum in curru sublimis pro magistratu ac honore gestiret? alter vero (Timasius) cum prætoris munere ipse adeptus honorem, in Ægypti atque Libyæ extremis finibus, in locis arenosis, et humoris omnis humanique cultus expertibus, damnationis supplicium fugiens miserrime extinctus est? Quid de eo (Abundantio) dicemus, qui et ipse exconsul ac exprætor, in terra nunc Colchide agens, ejusce regionis barbarorum humanitati vitam ac spiritum debet? Illum autem expræfectum (Tassianum), invictum illum, ut putabatur, ac leonini pectoris, qualis vitæ catastrophe excepit! Primum quidem filium suum (Proculum) vidit capite truncatum; tum et ipse capitali sententia damnatus est, laqueoque jam gulæ admoto, clementia principis manibus carnificis exemptus est, ut quantulum ætati supererat, senex in dolore et calamitate sensuque malorum exigens, ac plenus dedecoris ac ignominiæ, tali magni consulatus exitu vita decederet. Ille autem (Eutropius eunuchus) superiori anno (399) gigantea prorsus facinora atque etiam majora molitus, cujus sexus in dubium vocabatur, quique heriles effugiens virgas, consulares affectavit, ac tantum telluris possedit, quantum nec facile nominare; qui nunc exigua conditur humo, et quantulam ei non nemo miseratione motus impertiit! Nonne igitur vere, juxta sapientem illum Ecclesiasten, si qua talia: “Vanitas vanitatum?” ac vel amplissimæ dignitates, inania quædam visa et ostensa somniorum? quæ cum ad breve oblectarint tempus, postmodum diffugiant; cumque aliquantum floruerint, subito marcescant [Apud Combefis, Sermo adversus Kalendarum festum. col. 75.] . Atque ex hoc loco apparet inter dicendum B. Asterium non minima usum fuisse libertate, neque parum imitatum S. Joannem Chrysostomum.

[9] [Est discernendus ab Asterio ariano.] Anno 431, quo œcumenicum concilium Ephesinum celebratum est, non amplius in vivis erat beatus vir, quum hujus synodi Actis subscripserit Palladius Amaseæ episcopus. Quanto tempore ante obierit, nusquam proditur; sed ex Photii Quæstione Amphilochiana CCCXII [Opp. tom. I, col. 1162, edit. Migne.] intelligimus eum ad provectam senectutem devenisse. Hac oratione Photius conatur beatum virum omnino segregare ac discernere ab homonymo ariano, illius fere ævi scriptore. Sed et Asterii nostri orthodoxia vel inde elucet, quod Eulalio successit, gregem plane catholicum gubernaturus. Quin et Photius ex homilia in cæcum a nativitate sinceram S. Asterii fidem manifestam fecit. Postquam enim monstravit hujus homiliæ et sermonis de S. Euphemia eumdem esse auctorem: Pius, inquit, hoc loco manifeste est, æqualem prædicans Patri et coæternum filium. Quamobrem arianus non sit, qui explicationem figuræ verborum elegantiæ subjiciat [Photius, Bibliotheca, opp. tom. IV, cod. CCLXXI, col. 218.] . Sed non argumentum dumtaxat hujus homiliæ superest: eam integram edidit Combefisius [Bibliothecæ novum Auctarium, col. 105 et seqq.] , et quidem ea prædicantur ibidem de Filio quæ nunquam arianus dixerit. Præterea in sermone de SS. Petro et Paulo Arii ludicra παίγνια et Eunomii prava conamina παρεγχειρήματα apertis verbis damnat, Filiumque Dei Patris et ipsum esse Deum perspicue profitetur [Ibid., pag. 145.] .

[10] [Disseruit de sacris imaginibus] Haud minus catholice sensit de sacris imaginibus, ita ut Sermo de pictura martyrii S. Euphemiæ in concilio Nicæno II cum summis laudibus recitatus fuerit, uti jam monuimus. Attamen in eodem concilio ex beati viri homilia in Lazarum et divitem [Ibid., pag. 6. Cfr. Conc. Nicæn. II, Act. VI, apud Labbe, tom. VII, col. 487.] iconoclastæ protulerunt testimonium, cujus vim Nicephorus patriarcha dissolvere studuit. Audi eum in Antirrheticis: Secundum, inquit, producunt Asterium Amaseæ episcopum, in Sermone qui ejus nomine prænotatur, in Divitem et Lazarum, in hæc verba dicentem: “Noli Christum pingere. Satis enim illi est una illa corporationis humilitas, quam sponte nostri causa suscepit. Quinimo verbum, quod vacat corpore, spiritali ratione animo tuo gestans, circunfer.” Atque hæc sunt S. Asterii verba, ut leguntur in S. Nicephori excerptis a Combefisio [Ibid., col. 267.] in lucem datis. Quæ tamen paulo aliter prodeunt in S. Nicephori Antirrheticorum editione quam curis cardinalis Maii debemus [Nova Patrum Bibl., tom. V, pag. 69 gr., pag. 80 lat.] . Sed quod istorum omnium, ibi dicitur, summopere pudefacit insaniam, non intelligunt miseri. Semper enim in ore habent citantque magistrum Asterium jubentem: “Christum ne pingas.” Quibus subtiliter respondere conatur S. Nicephorus, invocans tamen præter explicationes difficiliores ejusdem auctoris sermonem de pictura martyrii S. Euphemiæ, atque etiam sermonem ejusdem aut alterius Asterii de muliere a profluvio sanguine liberata, in qua oratione verba fiunt de Christi statua ab illa erecta. Eumdem S. Asterii locum explicuit S. Theodorus Studita in epistola ad Naucratium filium [Ap. Sirmond., Opp., tom. V, pag. 438.] . Epiphanius diaconus in concilio Nicæno II [Labbe, Collectio Concil., tom. VII, col. 487.] animadvertit S. Asterium illic agere de officio divitum benigne faciendi pauperibus; eumque ibidem non probare nimias expensas divitum in comparando sibi vestimenta intertexta historiis evangelicis: quibus expensis impediantur ne faciant necessarias eleemosynas. Et hæc quidem recte Epiphanius; sed argumentationi illi suæ nonnulla inseruit S. Asterius, quæ vir Christi imaginibus videndis assuetus nunquam dixerit. Quapropter jampridem viris catholicis eruditissimis probata non sunt responsa illa subtilia, quibus non solius S. Asterii, sed concilii Illiberitani et epistolæ S. Epiphanii Cyprii ad Joannem episcopum Hierosolymitanum, auctoritatem nonnulli amoliri conantur.

[11] [potius secundum diversitatem disciplinæ et consuetudinum] Concilii Illiberitani verba hæc sunt: (Can. XXXVI.) Placuit picturas in ecclesia esse non debere, ne quod colitur et adoratur in parietibus depingatur [Ibid., tom. I, col. 974.] ; et S. Epiphanii hæc alia: Inveni ibi (in villa Anablatha) velum pendens in foribus ejusdem ecclesiæ tinctum atque depictum, et habens imaginem quasi Christi vel sancti cujusdam; non enim satis memini cujus imago fuerit. Quum ergo vidissem et detestatus essem in ecclesia Christi contra auctoritatem scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus ejusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent [Opera S. Epiphanii, tom. III, col. 390, edit. Migne.] . Hæc S. Epiphanii vel etiam S. Asterii verba perpendentes, Petavius [De theologicis dogmatibus, tom. VI, De Incarnat, lib. XV, cap. XIV, num. 8, pag. 326, edit. Antverp. 1700.] , Natalis Alexander [Hist. eccles., tom. III, sæcul. III, pag 141 et seqq., edit. 1778] , Tillemontius [Mém. ecclés., tom. X, pag. 517.] aliique notant imagines vel similia non necessaria esse ad cultum divinum, et penes Ecclesiam judicium esse utrum amovenda sint an permittenda, vel etiam præcipienda, secundum temporum et locorum requisita. Unde factum sit ut priscis illis temporibus alibi alia fierent, atque etiam iisdem in locis modo eadem probarentur, modo vitarentur. Utique nemo jam negat, etiam inter acatholicos doctos, a temporibus fere apostolicis Romæ et in aliquot aliis Ecclesiis usitatas fuisse imagines sacras, non solum martyrum, sed Deiparæ quoque cum puerulo Jesu: quam rem manifestissimam fecit Joannes Baptista Rossius in Commentario de selectis Imaginibus B. Virginis Mariæ ex catacumbis romanis erutis [Immagini scelte della B. Vergine Maria, tratte dalle catacombe romane, Roma 1863.] .

[12] [quam secundum certa dogmata et instituta divina.] Verum, licet aliquot luculentissima eaque antiquissima exempla supersint, facile deprehenditur veteres christianos passim multa temperatione in colendis imaginibus usos esse; et Christum sæpius significasse Mosis, Jonæ, bonique Pastoris, quin et Orphei, Panos, aliisque figuris biblicis et mythicis, caventes ab ipsius Christi effigie imitanda. Imo, quamvis salus nostra a passione et cruce Domini Nostri Jesu Christi proficiscatur, non nisi multo post pacem Ecclesiæ redditam Christus cœptus est patiens exhiberi, et quidem initio cum gloria potius quam cum ignominia, stans verbi gratia coram Pilato lavante manus et innocentiam ejus testante. Ipsa crux (signum αδιάφορον et gentilibus cum christianis multis in rebus commune) non semper aperte indicatur. Sed cum valde antiqua est, cirris aliisque ornamentis est aucta, aut nonnihil distorta, ut a solis initiatis intelligi queat. Profecto mirum non est S. Asterio, secundum usum disciplinamque Asiæ Minoris judicium facienti, placuisse picta martyria, minus autem pictam Christi imaginem. Atque nunc etiam Græci aliique Orientales, licet inter picturam et sculpturam nullum intercedat naturale discrimen, imagines pictas probant, sculptas vero improbant, nisi in templorum fastigiis. Quin et Romæ, præter statuam ad introitum ecclesiæ S. Augustini positam, vix ullæ B. Mariæ Virginis imagines sculptæ usurpantur, quæ citra montes frequentissimæ sunt. Universum itaque istud negotium ad usum et disciplinam spectat, potius quam ad doctrinam et instituta divina. Neque videntur plerique protestantes, maxime in Anglia, ab his abhorrere; imo et vidimus Christi capitis effigiem nuper pictam in cruce, positam super mensa aut altari, in pristina basilica Trevirensi, quæ tanta arte tantoque sumptu in templum protestanticum fuit mutata [Cfr. De Rossi, Bullettino di archeol. cristiana, 1a serie, Ind., v° Immagini; Garrucci, Veteri ornati, Ind., v° Cristo; Hefele, in Lexico ecclesiastico Wetzeri et Welti, v° Christ (images du); et Conciliengeschichte, tom. I, pag. 170, edit. 1873; Martigny, Dictionnaire des Antiquités chrétiennes, et alii passim.] . Atque hæc disseruimus, quo melius intelligantur quæ de sacris imaginibus dixit S. Asterius.

[13] [Extollit S. Petri auctoritatem in universam Ecclesiam.] Pariter sanctorum martyrum cultum eorumque reliquiarum venerationem non in una homilia commendat pius episcopus. In sermone autem de SS. Petro et Paulo magnifice prædicat S. Petri facinora et auctoritatem: quam auctoritatem ad universam ac toto orbe diffusam Ecclesiam extendit: Cum ergo Salvator, inquit [Combefis, Auctarium novum, pag. 146 et seq.] , sponte assumpta morte, humanum genus sanctificaturus esset, ceu peculiare quoddam depositum ac peculium, universalem ac orbe toto diffusam viro huic commendat Ecclesiam, ubi tertio interrogasset illud: “Amas me?” Cumque is multa alacritate singulis interrogationibus totidem professiones adjecisset, mundi curam accepit, velut unum gregem, unus pastor, quibus audivit: “Pasce agnos meos”: fereque sui loco dedit Dominus fidelissimum discipulum in patrem pastoremque, ac magistrum, iis qui essent accessuri ad fidem. Cum itaque eam vocem audisset, haudquaquam segnitie vitam traducendam duxit; nec dilexit vivere extra periculorum aleam: quin universum circunquaque lustrans terrarum orbem, cæcis Christum revelabat; iis dux effectus qui exerrabant, eos provocans qui pietatem gustassent, hostes impugnans, consolans domesticos, persecutiones sustinens, carcerum molestiam ferens, multis modis evangelii causa pericula adiens.

[14] [Ejus homonymi, biographi] Superest ut de beati viri nomine et scriptis breviter dicamus. Asterii nomen sæculo IV et V inter gentiles et christianos nequaquam singulare fuit. Quapropter in secernendis paucis aliquot Asteriis operam quamdam posuit Photius [Photius, Bibl., opp. tom. IV, cod. CCLXXI, col. 218.] , majorem Tillemontius [Mémoires ecclés., tom. X, pag. 407.] , continens tamen se intra sex christianos; sed latius exspatiatus est Fabricius [Biblioth. Græca, tom. VIII, pag. 612 et seqq., edit. Hamburgi 1717.] , qui viginti tres recensuit, præter Amasenum: quibus novus editor Harles duos alios adjecit [Tom. IX, pag. 518, edit. Hamburgi 1804.] . Numerus tamen his expletus non est. Omissi enim fuerunt aliquot martyres de quibus in nostris Actis dictum fuit. In S. Asterii Amaseni gesta non sine laude inquisivit Combefisius, et Vitam aliquam edidit, simul cum ejus Operibus. Majore cura et singulari quodam amore in eamdem rem incubuit Tillemontius [Mémoires ecclés., tom. X, pag. 406 et seqq.] . Proxime eum secutus est D. Ceillier [Hist. génér. des écrivains ecclés., tom. VIII, pag. 487 et seqq.] . Butleri aliorumque breviores memorias omittimus. Arbitramur bibliographorum potius quam hagiographorum esse S. Asterii operum catalogum texere. Quem lector accurate factum reperiet apud Oudinum [Commentarius de scriptoribus, etc., tom. I, col. 893 et seqq.] et apud Fabricium [Locis supra citt.] . Præterea Ludovicus Dupin [Nouvelle Bibl. des auteurs eccl., tom. III, pag. 77, edit. Paris. 1693.] argumenta homiliarum fuse explicuit. Fusius D. Ceillier; quin et Tillemontius aliquam ad hanc rem curam contulit.

[15] [et scripta.] Quinque priores homilias cum versione Philippi Rubenii edidit Antverpiæ anno 1615 Joannes Brantius, quibus sex alias anno 1648 subjecit Franciscus Combefisius, in priore tomo Auctarii novi Bibliothecæ Patrum. Homilia XII de S. Stephano alicubi tribuitur S. Proclo, at potius S. Asterii est. His adde sex sermones quorum dumtaxat argumenta servavit Photius; et septimum, id est, encomium S. Basilei martyris, episcopi Amaseni, qui sub Licinio, circa annum 320, passus est die 26 aprilis; quod encomium Ἀστερίου ἐπισκόπου Ἀμασίας in illius festo legi perhibetur in Typico S. Sabæ [Cotelerius, Monumenta Græca, tom. II, pag. 515.] . Cotelerius anno 1681 edidit septem homilias in psalmos VI et VII [Ibid., pag. 1 et seqq.] , omissa homilia in psalmum IV, a Savilio inter opera S. Joannis Chrysostomi edita. Dubitat Tillemontius num sint fœtus S. Asterii Amaseni. Quin etiam Ludovicus Dupin et Oudinus eas adscribunt Asterio Sophistæ et Arianorum fautori. Alii quoque sermones tribuuntur S. Asterio, sed minore fide. Omnia sancti episcopi scripta, edita hactenus, typis repetita sunt in Patrologia Græca Migniana [Tom. XL, col. 163 et seqq.] . Plures alias editiones atque etiam versionem gallicam memorant bibliographi; sed (ni fallor) omittunt omnes Basanensem anni 1782, qua S. Asterii homiliæ conjunctim cum S. Prosperi Aquitani operibus, duobus tomis forma media seu in quarto, iterum in lucem prodierunt.

DE SS. THEONESTO EPISCOPO ET MARTYRE AC SOCIIS TABRATA ET TABRA ITEM MARTYRIBUS

PROBABILIUS SUB FINEM SÆC. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theonestus, martyr in Istria (S.)
Socii, martyres in Istria (SS.)

AUCTORE B. B.

§ I. SS. Theonesti et sociorum memoria in fastis sacris. Bina eorum Acta.

Hac die annuntiat Martyrologium Romanum: Altini S. Theonesti, episcopi et martyris, qui ab Arianis occisus est. [Memoria in Martyrologiis et Catalogis.] Eadem repetit Castellanus [Martyrologe Universel.] . Antea Galesinius multo prolixius in hunc modum [Martyrologium S. Romanæ Ecclesiæ.] : Altini sancti Theonesti episcopi et martyris. Hic, tumultuantibus Arianis, catholicæ fidei propugnator egregius, exilio ab illis mulctatus ad Damasum pontificem Romam confugit; inde Mediolanum permittente pontifice profectus, ad Ambrosium episcopum divertit, Arianosque multos ab impietatis opinione disputationibus suis revocavit. Post, Gallia et Germania peragrata, multisque populis ab eo Christi fide et vera pietate informatis, demum ad urbem Altinum venit; ubi dum rite populum instituit, magna hominum a fide abhorrentium vi concitata, martyrio coronatur. Usuardus silet; ast in auctariis apud Sollerium ter memoratur Sanctus de quo disquirimus, scilicet ex editione Lubecana-Coloniensi: Item ipso die, sancti Theonesti episcopi et martyris; ex Greveno: Ipso die commemoratio sancti Theonesti episcopi et martyris ac sociorum ejus; denique ex Molano: Apud Altinum, natalis Theonesti martyris et pontificis, qui Moguntiæ fidei rectæ prædicationem exorsus est, et Albanum ab Arianis trucidatum vidit. In tomo XIII operis quod inscribitur Ecclesiæ Torcellanæ antiquis monumentis a Flaminio Cornelio seu Cornaro illustratæ reperitur Menologium Venetum, in quo enuntiantur Sancti, qui seu in civitate seu in aliqua civitatis ecclesia venerationem habent. Ibi ad diem XXX octobris legitur: Altini sancti Theonesti episcopi et martyris, qui ab Arianis occisus est. Et additur nota: De sancto Theonesto et sociis martyribus agitur Venetiis die 22 novembris in ecclesia monialium S. Laurentii, ad quam, ut notat Dandulus in Chronico, nonnullæ ipsorum reliquiæ translatæ fuerunt. “Martyrologium Wolphardi (minus) (de quo cfr. Potthast, Bibliotheca Historica medii ævi, p. 438) habet, uti ex Cod. originali 1871 notavi cum essem Monachii: X Cal. Dec. (22 Novemb.) Cecilie Theonesti Tabrathe … Tabri est.” Ita rescripsit nobis R. D. Falk, parochus Mombacensis, prope Moguntiam. Sanctum Theonestum laudant etiam Ferrarius [Catalogus Sanctorum Italiæ.] , Petrus de Natalibus [Catalogus Sanctorum et gestorum eorum.] , hac eadem die, nempe novembris XXII. Mentionem hujus sancti Martyris non reperi nec in Maurolyco, nec in Menologio Basiliano, nec in Kalendario Constantinopolitano, cæterisque id genus. Confer Peyronet [Catalogus Sanctorum et Sanctarum.] . Itaque duobus diversis diebus memoria SS. Theonesti et sociorum in variis fastis recensetur, nempe XXX Octobris et XXII Novembris. Plures in priorem diem conveniunt cum Martyrologio Romano, quo die propterea nos prætulimus eorum Actis in Opere nostro locum dare.

[2] [Res gestæ, primum ex scriptoribus italis: — Petro de Natalibus,] Duplici ex fonte fluxit historia S. Theonesti, altero Italico, Germanico altero. Acta damus ex Henrico Canisio, parum utique fida et in multis mendosa atque asystata, ut ex commentario et annotatis nostris patefiet; sed antiquiora desiderantur. Inter Italos ordine primus, narrationis abundantiam si spectamus, venit Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus. Sic autem habet [Catalogus, lib. X, cap. 97] : De sanctis Theonisto, Tabra et Tabrata martyribus. Theonistus episcopus, Tabra et Tabrata diacones et martyres, apud civitatem Altinensem passi sunt, tempore Theodosii imperatoris primi. Qui sanctus episcopus cum discipulis suis prefatis, et sancto Albano coepiscopo, et Urso clerico, de quibus dictum est supra in eorum passione undecimo calendas julii, a Philippensibus egressus est, ex insula Nausica, tempore predicti imperatoris, veneruntque Romam, et ibidem oratione facta, Mediolanum abierunt, ibique a sancto Ambrosio episcopo et doctore, et prefato Augusto, tunc ibi degente, honorifice suscepti sunt. Inde ad Gallias predicando transierunt. Et cum ad Augustam civitatem pervenissent, sanctus Ursus a paganis comprehensus, per multa tormentorum genera martyrium passus est. Theonistus vero cum ceteris venit ad regem Rosimundum christianum, qui misit eum ad Paulinum episcopum Trevirensem; indeque cum navigio Maguntiam adierunt, ubi dum predicaret Albanus, a gentilibus tentus et flagellis cesus, novissime gladio capite truncatus est. Theonistus autem cum Tabra et Tabrata multa cede mactati, in navi perforata missi sunt. Qui Deo duce cum navi ad portum quemdam incolumes pervenerunt. Dumque vestimenta eorum madefacta siccarent, a Gothis iterum capiuntur, et in eadem navi perforata remittuntur, altoque pelagio (pelago) iterum propelluntur; sed Dei virtute restaurata navicula, sancti iterum sine periculo ad littus perducuntur, qui divina admonitione devenerunt Altinum. Et dum Oderentum pervenissent, et Christum Dominum predicarent, a paganis detenti, et extra civitatem educti, verberibus afflicti sunt. Dum autem essent in ponte, et Theonistus flexis genibus oraret, [Col. genua ipsius uti in cera molle defixa sunt; quorum vestigia ibidem usque in presens apparent. Inde a gentilibus dimissi, Altinum devenerunt; ibique iterum ab infidelibus comprehensi capitalem sententiam exceperunt. Corpora vero truncata surgentia, capita sua manibus propriis sumentia portaverunt, et inter Eridanum et Silerem ea deposuerunt, ubi et a fidelibus tumulata sunt. Passi sunt autem decimo calendas Decembris (XXII Novembris). Porro Catalogum suum composuit Petrus post medium sæculum XIV. Certe in nota, manu, ni fallor, Bollandi nostri scripta, in folio prævio exempli quod habet musæum nostrum, quodque typis excusum est Vicentiæ anno 1495 (est ea Catalogi editio princeps), hæc leguntur: Petrus de Natalibus inchoavit Catalogum Sanctorum anno 1369 die S. Barnabæ, adhuc plebanus SS. Apostolorum Venetiis; absolvit anno 1371, 16 Maii creatus episcopus Equilinus. Ita traditur in codice ms. D. Joannis Angeli, ducis ab Altemps, apud Thadæum Donnolam in tractatu de loco martyrii S. Felicis episcopi Spellatensis, edito Venetiis 1620. Obiter notemus SS. Theonestum et duos socios, sive detentos, sive dimissos, et iterum comprehensos, denique mactatos, a paganis, gentilibus, infidelibus ita habitos dici; nullum diserte verbum de Arianis.

[3] [Philippo Ferrario,] Fidiora, nec tamen omni ex parte satis probata, subministrat Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXII Novembris, sub titulo: De S. Theonesto episcopo, Tabra et Tabrata diaconis, martyribus Tarvisii. Theonestus episcopus Philippensis cum Tabra et Tabrata diaconis et discipulis suis, ab Arianis vexatus, Romam venit ad Damasum papam, Theodosio imperante; a quo benigne acceptus, cum ibi aliquandiu demoratus esset, inde discedens Mediolanum proficiscitur, ubi a S. Ambrosio liberaliter tractatus est et ad Theodosium imperatorem deductus. Cumque martyrii cupidus diversa loca peragrasset, multa passus, tandem navigans ad littora hadriatica appulsus, apud Altinum consedit; cumque ibi libere fidem catholicam prædicarent, ab Arianis facta in eos conspiratione comprehensi, apud Pontem marmoreum Silis capite truncantur, Tabra prius, deinde Tabrata decollatis, postremo Theonesto 10 kal. Decembris. Quorum corpora a nonnullis viris religiosis noctu urbe Tarvisina egressis, delata in ædem S. Joannis Baptistæ apud Silem amnem tumulata sunt, postea in basilicam S. Petri cathedralem translata, ibi honorifice recondita fuere. Quæ omnia testatur se Ferrarius hausisse ex monumentis ecclesiæ Tarvisinæ, ex Petro in catalogo lib. 10, c. 97 et aliis, additque sequentem annotationem, in qua reddit inter alia rationem cur partim a Petro recesserit: Multa, inquit, ex actis mss. ecclesiæ Tarvisinæ et apud Petrum in catalogo prætermisimus, præsertim de Urso clerico Augustæ passo, cum nihil tale Augustæ, neque Prætoriæ neque Vindelicorum, invenerimus. Ursus enim, qui Augustæ colitur, non martyr sed confessor est. Illud etiam de Albano Moguntiæ coronato omisimus, cum ille ex Beda (sufficiat hic monuisse, spurium prorsus esse martyrologium illud Bedanum quod hic laudat Ferrarius) sub Diocletiano et Maximiano passus, sit unus ex Thebæis militibus, sicuti et Ursus, qui passus fuit Salodori in Helvetiis, non sacerdos aut socius S. Theonesti episcopi. Nec refert quod Moguntinæ ecclesiæ breviarium cum Petro Galesinio, secuti Petrum Equilinum loco citato, S. Albanum presbyterum et socium S. Theonesti episcopi faciant. Magis enim Bedæ credendum est quam his, qui sicuti in Urso Augustæ, ut aiunt, martyrio affecto, decepti sunt, sic in Albano hallucinati videntur; cum enim Albanus, socius Theonesti martyris, qui apud Vercellas passus est, et Ursi apud Salodorum coronati, esset, loco Theonesti militis Theonestum episcopum in Actis S. Albani permiscuere. Hæc ita Ferrarius; quam recte, infra discutiemus.

[4] [Hagiologio Italico Flaminii Cornelii,] Itaque plura ex narratione Equilini resecavit, alia correxit seu mutavit Ferrarius; hunc rursus contraxit et emendavit Cornarus in Hagiologio Italico, ubi ad eumdem diem XXII Novembris hoc modo [Hagiologium Italicum, in quo compendiosæ notitiæ exhibentur Sanctorum Beatorumque ad Italiam seu ex nativitate seu ex obitu seu ex corporis possessione spectantium, ex probatioribus monumentis et scriptoribus collectæ, etc., tom. II, pag. 305, Bassani 1773.] : De sanctis Theonesto, Tabra et Tabrata martyribus Torcelli et Tarvisii. — Theonestus episcopus Philippensis cum Tabra et Tabrata diaconis, Arianorum perfidia vexatus Romam venit, ubi a S. Damaso papa benigne exceptus est; indeque discedens, cum multa Italiæ loca peragrasset, Altini tandem in Adriatici maris æstuariis positi consedit. Cumque ibi libere catholicæ fidei dogmata prædicaret, Arianorum turba in eum et socios irruens apud Pontem marmoreum martyres capitis abscissione coronavit. Quamvis Hagiologium Italicum non ferat in fronte nomen auctoris, aliunde tamen noscitur conscriptum a Flaminio Cornaro (alias Corner sive Cornelio) senatore Veneto. Mens ejus fuit non solum contrahere styloque meliore reddere catalogum Philippi Ferrarii, sed etiam emendare; addidit præterea notitias novas plus quam septingentas [Conf. Biographie universelle, voce Cornaro.] .

[5] [Chronico Andreæ Danduli et Italia sacra;] Denique sanctos martyres laudat etiam Andreas Dandulus, sed breviore quam hactenus recitati scriptores elogio. Sic autem in Chronico [Lib. IV, cap. XIV, part. I.] recenset apud Flaminium Cornelium [Ecclesiæ Torcellanæ antiqua monumenta, part. I, pag. 46, Venetiis 1749.] : Theonistus fidei pugil a Philippensibus expulsus, cum discipulis suis Urso, Albano, Tabra et Tabrata peregrinans, Ursus in Augusta Rhetiæ, et Albanus Maguntiæ martyrizati sunt; Theonistus vero cum reliquis in Altinam urbem venientes ab Arianis supra pontem marmoreum, transeuntem ramum Sileris, decollati sunt. Quæ adduntur, ad reliquias pertinent, de quibus suo loco latius tractamus. Notandum verba a Philippensibus quæ modo signavi, non legi apud Muratorium qui primus Chronicon Danduli publicavit [Rerum Italicarum Scriptores, tom. XII, pag. 1, Mediolani 1728.] , quod deinceps non putem novis curis prodiisse [Conf. Potthast, Bibliotheca historica medii ævi, pag. 263, Berolini 1862.] . Cæterum Muratoriana lectio in aliis quoque sat notabiliter variat, ut operæ pretium sit hanc adscribere integram [Ubi supra, tom. XII, pag. 58.] : Theonistus fidei pugil, expulsus cum discipulis suis Urso, Albano, Traba, et Trabata peregrinans, Ursus in Augusta Rhetia, et Albanus Maguntiæ martyrizati sunt. Theonistus vero cum reliquis in Altino urbe Venetiæ venientes ab Arianis super pontem marmoreum, transmeantes ramum Sileris, decollati sunt. Non dubitem Cornelium seu Cornaro (eumdem qui scripsit Hagiologium Italicum) lectionem suam hausisse ex Coleti appendice seu tomo X Italiæ sacræ Ughellii, ubi col. 10 Danduli excerptum iisdem verbis recitatum habes. Dum autem scriberet Coletus (impressa est appendix anno 1722) nondum in lucem venerat Muratorii editio (typis excusa Mediolani anno 1728). Inferre itaque licet Coletum, sive alium quem Cornaro secutus sit, usum fuisse codice a Muratorianis diverso vel saltem a clarissimo præfecto Bibliothecæ Mutinensis non recepto. Secus dicendus foret de industria, nec monito lectore, non solum mutasse, sed etiam vitiasse locum. Verum hæc usu venient, ubi de sede episcopali S. Theonesti agendum erit. Cæterum inter testimonia, quorum certa ætas, Chronicon Danduli primas tenet, utpote vicennio fere antiquius Catalogo Equilini, confecto, ut vidimus, circiter annum 1370; Andreas vero Dandulus dux Venetiarum creatus 4 januarii anno 1342, ad annum usque 1354 vixit et regnavit, ut est apud Muratorium [Rerum Ital. Scriptt., ubi supra, pag. 3.] . Initium magistratus Danduli refert Tiraboschius ad annum 1343, magnisque laudibus ornat ejus Chronicon, in quo continetur historia reipublicæ Venetæ a primis æræ christianæ temporibus usque ad annum 1342, seu vitæ scriptoris penultimum [Tiraboschi, Storia della letteratura italiana, tom. V, pag. 333 – 336, Modena 1775.] . Observat in texenda historia Dandulum stylo haud parum rudi usum, forte ut morem gereret consuetudini suæ ætatis, et ut facilius narratio obvia foret. In epistolis quibusdam quæ supersunt, inter quas una et altera Petrarcho missa, dictio multo tersior est [Ibid., pag. 336.] .

[6] [Dein ex Germanis: — Rabano Mauro,] Hactenus ex scriptoribus Italis; jam ad Germanos veniamus. Ordine temporis primus occurrit B. Rabanus Maurus, qui ad diem 21 junii multa de S. Theonesto tradit in elogio S. Albani: In Mogontia natalis Albani martyris, qui sub Theodosio imperatore de insula Namsia pergens cum S. Theonesto et Urso Mediolanum venit, indeque exiens, auxiliante Domino pervenit ad Gallias et in servitio Dei manens, ad martyrium pro nomine Salvatoris promptus. Postquam autem in Augusta civitate B. Ursus martyrium accepit, Theonestus cum Albano Moguntiacum pervenit, dumque ibi prædicaret verbum Dei, Albanus discipulus ejus martyrium explevit, et sepultus est ibi juxta civitatem. Ita Rabanus in Martyrologio, quod publice juris fecit Canisius [Thesaurus monumentorum, tom. II, part. II, pag. 314 – 352.] scriptum ante medium sæculum IX, ut probabilius censet Papebrochius [Acta SS., tom. IV Junii, pag. 86.] . Est ergo ejus testimonium longe antiquius cæteris supra enumeratis ex Italia, cum horum nullum superet sæculum XIV. Eadem omnia verba, nisi quod pro Theodosio ponitur Diocletianus, reperiuntur in supposititio Bedæ martyrologio, inserto antiquioribus hujus operum editionibus Basileensi et Coloniensi, et separatim etiam typis Plantinianis Antverpiæ 1564 excuso. Notum vero est, genuinum Bedæ Martyrologium repertum atque editum fuisse a decessoribus nostris Henschenio et Papebrochio [Vide ibid., tom. II Martii, ab initio. Cfr. J. A. Giles, Complete Works of Venerable Bede, vol. IV, part. III et seq., Londin. 1843.] . Prius itaque prorsus spurium est, sumptumque longe maximam partem ex Adone, cujus elogia partim prolixiora compilator contraxit, partim deficientia aut breviora de suo auxit vel adjecit. Sancti vero quos Adoni addidit, desumpti plerumque sunt ex Rabani Martyrologio; alios aliunde accepit, nullo habito ad Bedam respectu, cujus ætate posteriores sanctos annis ducentis trecentisque non dubitavit adsciscere [Ubi supra, tom. II Martii, pag. VII.] . Cæterum genuinus Beda vacat ad diem XXI junii, nec in Auctariis sive Flori sive aliorum ulla de S. Albano additur mentio [Ibid., pag. XXXIII.] . S. Theonestus et ipse non apparet sive ad diem XXII nov. vel XXX octobris sive alio quovis Bedanæ lucubrationis loco. Confer Papebrochium in Actis S. Albani [Tom. IV Junii, pag. 86 et seqq.] . Atque ex his efficitur perperam Ferrarium Bedano niti martyrologio, ut Acta S. Theonesti sociorumque impugnet. Vide supra, n. 3.

[7] [Sigeberto Gemblacensi,] Proximus Rabano sequitur Sigebertus Gemblacensis, qui ad annum CCCCXXV notat: Hoc tempore Theonistus episcopus ab hereticis pulsus est ab urbe Philippis, cum discipulis suis Albano, Urso, Tabraham et Tubraham, ex quibus Albanus apud Moguntiam Galliæ, reliqui vero in diversis Italiæ locis pro Christo martyrizantur [Pertz., Monumenta Germaniæ historica. Scriptor., tom. VI, pag. 307.] . Atque hæc ita leguntur in genuina et primigenia Chronographia Sigeberti, ut liquet ex Bethmanni docta accurataque recensione. Porro Sigebertus natus an. 1030, obiit anno 1112. Chronicon composuit, non quidem continuo calamo, at neque ita, ut absolutis quæ ipsum præcedebant, res sui temporis prout actas comperisset, statim litteris mandaret. Totum potius opus ultimo demum vitæ decennio scripsisse videtur [Ibid., pag. 273.] . Itaque ejus testimonium pertinet ad labens sæculum XI, adeoque tribus fere sæculis antiquius est Dandulo et Equilino.

[8] [Breviario Moguntino anni 1507,] Post hæc adjungimus lectiones ex antiquo Breviario Moguntino, cujus bina possidet museum nostrum exemplaria, alterum anni 1507, alterum anni 1570. Juverit recitasse ex utroque tum quæ de S. Albano die XXI junii, tum quæ de S. Theonesto die XXX octobris, sancto nostro Martyri sacro, in his reperiuntur. In priore Breviario summa, ut ponitur ad calcem, cum diligentia castigato et emendato … impresso Lugduni per Franciscum Fradin, anno salutifere incarnationis Domini 1507 pridie idibus Novembris, hæ sunt XXI junii de S. Albano lectiones, sex numero: Tempore Honorii impiissimi regis Persarum, in Carthagine orta altercatione magna inter christianos et arrianos, convenerunt sexcenti septuaginta episcopi. Inter quos Theonestus, vir religiosus, a Philippis pro fide Christi expulsus, causa orationis Romam venit cum discipulis suis Albano, Urso, et Thabratan. Ubi aliquantulum moratus causa predicandi, Thusciam, Liguriam peragrans, Mediolanum adiit, ibique ab Ambrosio benigne receptus, multa contra arrianos disputavit, et tandem progressus Augustam venit, ibique multa ab infidelibus passus, collegam suum Ursum reliquit, qui tentus ab infidelibus in eodem loco martyrio coronatus est. — Theonestus autem Alpes transgrediens usque ad Sigemundum regem pervenit; sed ipse dum esset vere catholicus, causam sui itineris dinoscens per suos legatos misit ad eum * beatum Paulinum Treverensem episcopum, cum quo aliquantulum moratus tandem in pace dimisit eum. — Theonestus vero propositum iter arripiens, venit in civitatem Magunciam, quæ sita est in litore Rheni fluminis. Cui ecclesie tunc prefuit beatus Aureus episcopus. Sed ab Arrianis a sede sua expulsus, ad alia loca migravit; qui postea eodem reversus, cum sorore sua Justina ibidem martyrio coronatus est. — Sanctus itaque Theonestus audiens Maguncie multitudinem magnam, cepit cum sociis suis veritatem catholicæ fidei instanter illis exponere, ut verum Deum agnoscentes, ad unitatem matris ecclesie redirent. — Pluribus autem diebus predicationis instantia consumptis, pagani videntes se in omnibus victos et confusos, Albanum, quia confidenter verbum Dei predicabat, comprehendentes et foris civitatem educentes, caput ejus gladio amputabant; quod ipse statim propriis manibus complectens, illuc deportavit, ubi nunc propiciante Domino, corpus ejus simul cum capite requiescit; et ab illo tempore usque nunc plurima et innumerabilia, operante Domino, per illius intercessionem fiunt mirabilia. In his videre est plurima de S. Theonesto, et pauca tantum de S. Albano. Nec sane omnia fida sunt, imo plura manifeste apocrypha; v. g. rex ille Persarum Honorius, concilium Carthaginense, cui interfuisse S. Theonestus dicitur, et alia quæ refutata invenies a Papebrochio in Actis S. Albani ad diem 21 junii [Tom. IV Junii, pag. 86 et seqq.] . In eodem Breviario hæc solum de nostro sancto Martyre ad diem ejus: Theonesti XXX octobris, ferialiter, sicut de uno martyre, cum collecta sequenti: concede, quesumus, omnipotens Deus, ut qui triumphum laudabilem beati Theonesti martyris tui atque pontificis recolimus, digne ipsius imitationem sectando, gaudiorum ejus mereamur esse participes. Per Dominum. Operæ pretium duxi hæc paulo latius hic adscribere etiam ob hanc rationem, quod Breviarium istud est inter prima quæ ad usum Ecclesiæ Moguntinæ typis excusa sunt et simul ad artis typographicæ incunabula ascendit. Antiquiora tamen exstant Breviaria. Certe nobis præsto sunt, ut alia omittam, Breviarium Pataviense anni 1505, Coloniense anni 1498, Ratisbonense anni 1496, Basileense Fratrum Prædicatorum anni 1492, et Matutinale Coloniense anni 1481.

[9] [item anni 1570,] In altero ejusdem Ecclesiæ Moguntinæ Breviario, typis mandato Coloniæ anno Domini 1570 jussu et authoritate Reverendissimi patris amplissimique principis ac domini D. Danielis S. ejusdem Moguntinæ sedis Archiepiscopi etc., die S. Theonesti festo, id est, 30 octobris, in hunc modum ordinatur Officium: Theonesti martyris et pontificis ferialiter. Capitulum: justum deduxit. Collecta eadem quæ supra, nisi quod loco imitationem ponitur conversationem. Sequuntur lectiones duæ: Theonestus episcopus, Philippis urbe Macedoniæ, Hunerichi Wandalorum regis arriani perfidia evocatus, ab eodemque cum aliis plerisque catholicis episcopis in exilium pulsus, cum Albano sacerdote, Urso, Thabraamo et Thabrathamo Romam pervenit. A pontifice autem ad Gallias evangelizandi gratia destinatus, Tusciam Liguriamque docendo brevi percurrit. Inde vero Augustam Vindelicorum perveniens, beatum Ursum suum martyrio coronatum ibidem reliquit. Nihilominus propositum iter continuans, Moguntiæ, tum forte pastore suo orbatæ, prædicationem rectæ fidei exorsus, Albanum quoque ab Arrianis trucidatum vidit. — Theonestus vero ultro progredi molitus, ab iisdem fidei hostibus naviculæ perforatæ absque omni instrumento nautico cum discipulis qui supererant, imponitur, Rheni fluctibus, ut pereat, commissus; at divinitus omnes scaphæ ad littus incolumes deferuntur. Hinc per medias Gallias redeuntes ad mare, pleraque loca Italiæ sana doctrina illustrarunt. Tandem apud Altinum, dum ubique prædicationis officio fideliter incumbunt, comprehensi, capite et ipsi plectuntur. Eorum corpora statim excitata, capita suis ipsorum manibus excepta, aliquot passibus gestasse in locum ubi recondita sunt, memorantur. In his nihil de Honorio Persarum rege, nihil de Carthagine, nec de concilio ibidem habito. Prætermittitur quoque Mediolanum et Ambrosius, item sanctus Auræus. Liquet lectiones istas prioribus esse castigatiores emendatioresque; utrum vero in omnibus fidæ sint, inquiremus in decursu hujus commentarii. Sufficiat hoc loco notasse omnino perperam asseri B. Ursum coronatum, apud Augustam Vindelicorum, quandoquidem beata ejus mors Augustæ Prætoriæ Salassorum contigit. Cæterum ad diem 21 junii, qua in hoc etiam Breviario colitur S. Albanus, lectiones de S. Theonesto silent, excepto quod ejus nomen semel tantum profertur, scilicet in exordio: Albanus presbyter cum Theonesto episcopo suo Philippensi, Hunericho Wandalo in catholicos grassante, Romam exul venit. Exinde de solo S. Albano procedit narratio. Eadem prorsus in editione hujus Breviarii recognita anni 1611.

[10] [et Trithemio.] Denique, ut nec hunc omittam, Trithemius in Compendio sive Breviario primi voluminis annalium sive historiarum (a Fabricio dicitur chronicorum) de origine gentis et regum Francorum per annos 1189, a Marcomiro usque ad Pipinum regem ita habet: Anno Pharamundi sexto, Dominicæ nativitatis CCCCXXV, indictione Romanorum octava, sanctus Theonestus, episcopus Philippensis in Græcia, ejectus de sua ecclesia violentia hæreticorum, cum Albano presbytero, Urso diacono, et Abraham subdiacono, venit in Italiam, ac deinde in Germaniæ fines. E quibus Albanus apud Moguntiam pro fide Christi patitur [Johannis Trithemii Opera historica, pag. 35, Francofurti 1601.] . Asserit Freherus [Ibid., pag. 62.] completum esse Breviarium anno 1514, ætatis Trithemii quinquagesimo quinto (natus erat an. 1462). Ipse autem Trithemius in epistola dedicatoria ad Laurentium episcopum Wirceburgensem testatur se scripsisse Annales tribus tomis. Verum, inquit, prolixior evasit historia; quare operæ pretium arbitratus sum, si ex tribus ipsis Annalium voluminibus totidem libros extraherem breviores. Hinc Compendium libri primi; et hoc quidem, ait iterum Freherus [Ibid., pag. 63.] , tantum ex luculentissimis et elaboratissimis illis germanicarum rerum annalibus Trithemianis nobis reliquum est… Speramus (certe optamus) opera illa integra aut eorum saltem bonam partem alicubi extare et latere, atque fore ut aliquando e latebris emergant. Quæ spes hactenus frustra fuit. Cæterum non tanti meriti, quanti aliæ ejusdem scriptoris lucubrationes, præsertim Chronicon cœnobii Hirsaugiensis, censetur Compendium. Multum enim abest. Audiamus Fabricium: Verum, inquit [Bibl. mediæ et infimæ latinitatis, tom. III, pag. 155.] , ut recte Labbeus, hæc ferme omnia falsa et ex mendacibus nugis scriptorum nullius bonæ frugis collecta. Ut ut sit, potuit Trithemius notitiam de S. Theonesto deprompsisse partim ex Rabano et Sigeberto, partim ex aliis minus limpidis fontibus.

[11] [Præter monumenta enumerata, habemus] Atque hæc sunt monumenta quæ tam apud Italos quam apud Germanos colligere licuit. Inter antiquiora ordine temporis primo loco venit Rabani Martyrologium, scriptum circiter medio sæculo IX; Rabanum proximus sequitur Sigebertus Gemblacensis, qui sæculo labente XI Chronicon absolvit. Post hos habemus Andream Dandulum, defunctum anno 1354; Petrum Equilini episcopum, cujus Catalogus ad finem perductus est inclinante sæculo XIV, circa annum 1371. Ejusdem, si non altioris ætatis, censeo Breviarium Moguntinum vetustius, impressum anno 1495 et 1507, prælucente utique altero manu scripto, ad usum chori aliorumque ad horas canonicas obligatorum præparato, nec probabiliter paucis tantum ab annis. Ex his cum Actis et inter se collatis monumentis eruendum est quid probabiliter statui de vita et gestis S. Theonesti possit. Sed prius de ipsis S. Theonesti sociorumque ejus Actis disserendum.

[12] [Acta prolixiora a Goswino scripta sæculo XI,] Bina edidit Canisius Acta SS. Albani et sociorum: altera prolixiora, quæ potius panegyrim dixeris eamque admodum verbosam; altera breviora, quæ partim compendium sunt priorum, partim originaria. Prolixiora desinunt in morte S. Albani, quæ contigit prope Moguntiam; breviora S. Theonesti res gestas prosequuntur a profectione ex Germania usque ad martyrium haud procul Altino in ditione Venetorum, adeoque rectius inscriberentur Acta SS. Theonesti et sociorum. De scriptore et ætate amplioris Passionis satis compertum, quamvis aliud senserit Canisius: Quis sit, ait [Thesaurus, tom. IV, pag. 154.] , auctor horum actorum non constat; addit tamen: Sed si conjecturæ locus est, videtur esse Sigeardus, monachus monasterii S. Albani, qui anno 1297 scripsit acta S. Albani, teste Trithemio. Fallitur uterque. Canisii conjecturam refutavit jam Serarius: Manuscriptorum meorum, inquit [Moguntiacarum rerum tom. I, pag. 124.] , optimus (codex) clare et designate illius auctorem pronuntiat Goswinum, duasque hujus præfationes, unam ad Sigefridum primum, archiepiscopum Moguntinum, alteram ad Bardonem, S. Albani abbatem, præfigit, quas hic redderem, si operæ esset pretium. Reddidit postea Papebrochius [Acta SS., tom. IV Junii, pag. 88 et seq.] . Atque ex his præterea colligit Serarius Goswinum scripsisse circa Domini annum MLXXII; quod, inquit, et postea in eo ipso anno confirmat idem MS; certe ante annum MLXXXIV quo e vivis discessit Sigefridus episcopus [Mogunt. rerum tom. cit., p. 491.] , ad quem altera Goswini scripta epistola. Cæterum non liquet utrum Goswinus fuerit canonicus Moguntinus, ut Fabricio placet [Bibliot. lat., lib. VII, p. 79.] , an monachus. Ipsa hæc de se loquitur ad Sigefridum: Quamvis christianæ religioni, ex sacri ordinis professione debeam, ut Deo et sanctis ejus omnibus orthodoxis humili devotione inserviam; tibi tamen, Pater mi, et ecclesiæ, cui auctore Christo præsides, speciali quadam servitutis lege memet adjicio et ad humilitatis jugum sub manu tua cervicem mentis inclino [Vide Serarium, pag. 124; Papebroch., ubi sup.] . Quæ quidem primo intuitu potius canonicum metropolitanæ ecclesiæ quam monachum indicare videntur. Ast notandum ex Serario [Pag. 47.] : Inter omnia monasteria primum et præexcellens fuisse quod apud veteres episcopale aut Majus aut S. Martini monasterium appellatur, hodie vero Metropolitanum canonicorum collegium. Nihil itaque obstat quominus cum Papebrochio Goswinum verisimiliter habeamus monachum Majoris illius monasterii aut S. Martini, non tamen S. Albani, ut nonnulli perperam voluere. Efficitur certe historiam S. Theonesti his Actis contentam sæculo saltem XI litteris fuisse mandatam.

[13] [et breviora, quæ nobis videntur ejus dem esse ætatis,] Novimus itaque sat verisimiliter Actorum prolixiorum ætatem et scriptorem, ast non ita breviorum, quæ duabus constare partibus diximus. In priore describitur Vita ab exordio peregrinationis (scilicet quando S. Theonestus cum discipulo Albano aliisque nonnullis Macedonia egressi sunt), usque dum pervenerunt Moguntiam, ubi Albanus gloriosa morte occubuit. Jam vero cum hæc prior pars ex fonte fluat qui origo est prolixiorum Actorum, nihil mirum hactenus ambas Passiones fere concordare rebus, imo et mendis erroribusque, differre tantum verbis; ita ut non videatur dubium alteram alteri præluxisse. Nec facile definierim utrum prolixior sit antiquior breviore, an hæc ætate præcedat. Quin imo non video quid impediat quominus Goswinus utriusque auctor habeatur, cum et stylus et narrationis series conveniant. Ut ut sit, utraque vita, quod ad primam partem spectat, si non ejusdem auctoris et ætatis, saltem paris est meriti, utique non valde præclari. Sed quid de secunda parte, qua describitur iter sancti Martyris et duorum sociorum a Moguntia usque ad Altinum, ubi ab Arianis pro recta fide inter fecti fuerunt? Hic jam nulla institui potest collatio cum prolixioribus Actis, utpote quæ desinunt in morte S. Albani, prope Moguntiam occisi. Sane si prior pars sit a Goswino conscripta, nulla videtur ratio, nisi forte quia nomina imperatorum variant, cur posteriorem alii tribuamus auctori. Cæterum dictio eadem est, nec aliunde quid deprehenditur quo diversa scriptoris manus prodatur. Quæ si admittantur, constabit a quo et quo tempore breviatio, seu Acta S. Theonesti in lucem venerint. Sed hæc conjectura tantum est.

[14] [ex parte suffragantibus Canisio et Basnagio.] Canisius, qui primus utraque edidit Acta, de auctore compendii hic notat: Porro cum in MS. membranis Windbergensibus sint alia breviora … incerto auctore, volui et illa dare [Ubi sup., pag. 154.] . Ad ætatem quod spectat, idem Canisius et cum ipso Basnagius utrisque adscribunt in margine annum 1297, adeoque censent binas Passiones paris esse antiquitatis. Nec officit eorum auctoritati eos falli in definienda ætate prolixioris Vitæ, cui, ut vidimus, ducentos fere annos demunt, dum eam huic ævo recentiori assignant; manifestum enim est eos, si illi adscripsissent annum 1072 (quem notavimus supra, num. 12 parum abesse a vero), eumdem et alteri breviori Vitæ adscripturos fuisse. Itaque, ut breviter resumam, Acta prolixiora, quæ recte S. Albani et sociorum dicuntur, utpote in illius morte desinentia, satis constat conscripta a Goswino monacho circa annum 1072; breviora, quæ passim etiam S. Albani vocantur, longe tamen potiore jure S. Theonesti dicenda erant, utpote quæ res illius gestas plene complectuntur, haud improbabiliter eidem tribuuntur auctori, licet magis ex conjectura quam ex certis argumentis idoneisque testimoniis. Atque hæc de ætate et scriptore. Jam de merito seu pondere.

[15] [Opus Goswini auctoritate sua movet,] In præfatione ad Sigefridum docet ipse nos Goswinus unde sua collegerit: Me, inquit [Tomo IV Junii, p. 88.] , ad stylum contuli, et quæ cana seniorum fide auctore didiceram, in unum stylo subserviente collegi. Et in altera præfatione ad Bardonem [Ibid., p. 89.] : Tersius ergo scribentur si quæ de tanto martyre narravit antiquitas, si quæ in schedulis fidelium respersit devotio, quantum tunc temporis hæreticorum patiebatur immanitas. Quibus posterioribus verbis sat aperte insinuatur scriptam fuisse brevem (aliud non ferebant hæretici) Passionis historiam sub ipsum martyrii tempus. Fontes itaque Goswino fuerunt vetustæ schedulæ seu antiqua Passio et insuper alia a senioribus memoriæ tradita, cum, inquit, pæne omnis historia et chronica magis audita quam visa denarret. Laudatur apud Trithemium in Chronico Hirsaugiensi, circa annum Christi 892, Rupertus monachus undequaque doctissimus, qui inter alia Vitam quoque S. Albani metrice descripsit. Nihil sane impediret quominus hac etiam usum putaret aliquis Goswinum, nisi suspicandum esset Trithemium confudisse Rupertum illum cum altero longe juniore, qui sæculo floruit XIII vel serius. Imo omne tolleretur dubium, si ex laudata Vita excerpti sunt versus, quos recitat Serarius ex quodam D. Latomo: Schismate sub tali solio de pontificali — Pellitur ejectus Romamque petit Theonestus, etc. Notum namque est versus leoninos excoli ut summum sæculo XII cœpisse [Conf. Acta SS., tom. IV Junii, p. 89.] .

[16] [non obstante Paperbrochio.] Verum, ait Papebrochius in Actis S. Albani ad diem XXI Junii [Ibid.] , quæcumque aut quandocumque scripta reperit Goswinus, in iisdem connectendis infelix admodum historicus fuit sicut etiam topographus et chronologus. Nimiam exaggeratamque esse hanc censuram, puto mox planum fore ex commentarii nostri § II, ubi inquiremus quæ certa, quæ dubia de sancto Theonesto ad nos pervenerint, quæ vero falso ei tribuantur. Cæterum licet Papebrochius prolixiorem vitam spectet, attamen quæ objicit partim impetunt quoque breviorem, in cujus primam partem plerique errores ex altera dimanarunt. Melioris notæ est pars secunda, ut jam dixi et ex sequentibus luculentius apparebit. Quapropter censuimus Acta ista breviora, prout initio num. 2 jam monuimus, commentario haud absurde subjici posse, tum quod satis antiqua sunt, tum quod meliora desiderantur, tum denique quod in priore parte nonnulla resecando quæ chronologiam turbant, item emendando unius alteriusve loci situm præpostere signatum, v. g. Augustæ, narrationem nanciscimur ab initio ad finem haud male sibi constantem. Ad definiendam magis antiquitatem fontis communis Actorum a Canisio editorum, visum est eis adjungere quæ sub nomine S. Theonesti leguntur in Passionali sæc. X [Cfr. Pertz, Archiv, tom. VIII, pag. 508.] ms. Bibliothecæ Regiæ Brux. sub n. 7984, quod erat olim in collegio nostro Molshemensi, quandoquidem hic rivulus ad tempora Rabani Mauri ascendit.

[Annotatum]

* lege eum ad

§ II. De martyrii loco et tempore. Ubinam episcopus fuerit S. Theonestus.

[Ex allatis probatur S. Theonestus martyr fuisse.] Et primum quidem ex omnibus constat de martyrio. Ita Sigebertus, Dandulus, Equilinus præsul, Breviaria Moguntina. Silet Rabanus, quod peregrinationem sanctorum virorum non prosequitur ultra mortem S. Albani, apud Moguntiam inter fecti; nec proinde ex illius silentio quidquam intuleris martyrio adversum. Alii recentiores, quos supra laudavimus, uno ore eum martyrem prædicant. Unde Coletus in Supplemento [Italia sacra, tom. X, col. 10.] : Ut certum est S. Theonestum Altini martyrii palmam adeptum, ita certum est Altinatem episcopum non fuisse, de quo nos infra latius. Repugnat Papebrochius in Actis S. Albani. Quod, inquit [Acta SS., tom. IV Junii, pag. 89.] , ad S. Theonestum, Albani Moguntini magistrum, attinet … is die XX (imo XXX) octobris colitur, ibidemque verosimiliter sicca morte est defunctus, forte etiam tumulatus in sui nominis sacello. (Conf. infra, n. 27.) Theonestus autem episcopus cum sociis Tabra et Tabratha, ex Africa verosimiliter advectus Altinum, in Marchia Tarvisina, tempore Wandalicæ persecutionis, ut et alii multi ad varia Italiæ loca, ibidem cum iisdem obiit, eversaque ab Hunnis civitate, translatus in ædem cathedralem Torcellensem, ibidem colitur XXII novembris. Itaque Papebrochio Theonestus alter sicca morte defunctus est, alter obiit, utique morte naturali. Sic autem ille pronuntiat, quod non fidit Goswino, qui vitam S. Albani consarcinavit inclinante sæculo XI: Verum, inquit, quæcumque aut quandocumque scripta reperit Goswinus, in iisdem connectendis infelix admodum historicus (pariterque, ut addit infra, topographus et chronologus) fuit, cum duos Theonestos duosque Albanos, locis plane dissitis diversissimisque temporibus mortuos in eamdem conflavit personam. Putem hæc ab erudito decessore confidentius dicta, imo ex mera conjectura. Certe cæteri scriptores sive ante sive post Papebrochium, unanimi voce S. Theonestum asserunt magistrum S. Albani, atque prope Altinum ob rectam fidem cruenta morte interemptum. Labitur autem procul dubio Papebrochius, ubi festum sancti viri alligat XX octobris, dum apud omnes signatur vel dies XXX ejusdem mensis vel XXII novembris. Diserte Cornetius seu Cornarus, in Menologio Veneto [Tom. XIII, pag. 396.] : Altini sancti Theonesti episcopi et mart. qui ab Arianis occisus est. Concordat nihil hæsitans Josephus Cappellettus [Le Chiese d'Italia, tom. IX, pag. 517, Venetiis 1855.] , cujus opus prodiit viginti et unum tomos complectens posterioribus hisce annis Tomus 1 in lucem venit an. 1844, ultimus an. 1870.

[18] [Tempus martyrii incertum; forte exeunte sæculo V, sub Hunerico, Vandalorum rege,] Si revera, ut in nonnullis documentis laudatis, atque diserte in Actis asseritur, in Africa versatus sit sanctus Theonestus cum sociis ætate Hunerici, satis probabiliter definiri potest tempus martyrii. Audiamus Serarium: Si enim, ait [Moguntiacarum rerum tom. I, pag. 176.] , ut habet historia, grassante Hunericho Wandalo, has in oras venit, quando id magis factum, quam quando impius ille tyrannus, ariana hæresi totus furens, catholicos, qui in Africa erant, episcopos omnes Carthaginem vocavit, cum Arianis disputare jussit, ecclesiis bonisque omnibus spoliavit et in exilium ejecit? Factum autem hoc fuit anno CCCCLXXXIV, ut ex Uticenci Victore, lib. II et III de Persecut. Wandalica, principio lib. III de bello Wandalico, Nicephoro lib. XVII c. LXI, Evagrio lib. IV c. XIV et aliis patet; cum in regnum Genserico patri successerit Hunerichus anno CCCCLXXVI, et eam calamitatem in catholicos effuderit anno regni sui septimo. Vel igitur ab historia ista omnis removendus Hunerichus, vel post annum CCCCLXXXIV differenda cædes tam S. Theonesti quam S. Albani aliorumque sociorum. Ex accuratioribus calculis Gensericus extinctus est die 24 januarii anno 477; patri successit Hunericus eodem die, sceptrumque tenuit usque ad diem 11 decembris anno 484, nec contra catholicos sæviit ante annum 483 [Art de vérifier les dates, pag. 357.] . Cum autem non in Africa, sed alii in Germania alii in Italia passi sint, liquet SS. Albanum et Ursum interfici non potuisse, nisi adulto vel etiam provecto priore persecutionis hunericianæ anno, cum eis transfretandum esset ex Africæ oris usque ad Alpes, siquidem Ursus necatus Augustæ Prætoriæ fuit, et hinc Moguntiam pergendum, ubi S. Albanus occubuit; quod sane iter, talibus in adjunctis, facile plures insumpserit menses. Ad S. Theonestum binosque superstites socios Tabram et Tabratham quod attinet, cum Altini palmam reportarint, eis ex Germania, superatis denuo Alpibus, in Italiam redeundum fuit, aut mare per flumina Galliæ petendum: ut haud absurde eorum triumphus innectatur anno 484, quem novimus secundum adeoque postremum præfatæ persecutionis fuisse.

[19] [potius tamen sub Damaso papa,] Atque hæc ita, si sincera habeatur mentio Hunerici. Quid autem? Imprimis præter bina Acta et bina item Breviaria Moguntina (hæc manifeste ex Actis deprompta), silent cætera monumenta sive italica sive germanica superius laudata de Hunerico. Insuper hujus ætas componi nequit cum aliis notis chronologicis in Passione utraque signatis, ex quibus efficitur SS. Theonestum et socios floruisse sub Damaso papa, Ambrosio episcopo Mediolanensi, Theodosio coævo imperatore; item sub Paulino episcopo Trevirensi, denique sub Sigismundo rege vel alio simili. Porro tres priores præfuerunt sub finem sæculi IV, centum proinde fere annis ante Hunericum: scilicet Damasus ab anno 366 ad annum 384 [Ibid., pag. 245 et seq.] ; Ambrosius ab anno 374 ad annum 397 [Tillemont, Mémoires, tom. X, pag. 853 et 856.] ; Theodosius ab anno 379 ad annum 395 [Art de vérifier, etc., pag. 352 et seq.] ; Paulinus Trevirensis paulo major est, utpote qui obiit circa annum 360 [Gallia christiana, tom. XIII, col. 376. — Acta SS., tom. VI Augusti, pag. 668.] , nec potuit cum hoc agere S. Theonestus, si alios tres supra laudatos viros, ut in Actis asseritur, prius convenerit. Sigismundus integro et amplius sæculo tardius vixit, rex ab anno 516 ad annum usque 524, quo, jussu Clodomiri, necatus cum uxore et liberis est [Art de vérifier les dates, pag. 660.] . Expuncto itaque Hunerico, retentisque Damaso, Ambrosio et Theodosio, peregrinatio sanctorum nostrorum collocanda foret inter annum 374, quo Ambrosius factus est episcopus, et annum 384, quo defunctus S. Damasus. Porro cum ex narrationis serie non videatur martyrium multopere removendum a reditu ex finibus Moguntinis in Italiam, poterit mors S. Theonesti et duorum sociorum poni anno circiter 384, potius tamen paulo ante quam post hunc annum. Quod autem Paulinus Trevirensis legatur in Actis coævus S. Ambrosio, ortum probabiliter ex confusione cum Paulino Nolano, quem constat egisse cum sancto præsule Mediolanensi tum alias tum speciatim circa annos 387 et sequentem [Tillemont, Mémoires, tom. X, pag. 254.] . Cæterum non repugnat scriptorem Actorum bona fide habuisse coætaneos in pastorali dignitate et officio laudatos antistites Mediolanensem et Trevirensem. Nam, teste Florentinio, Mersæus in ann. archiepiscoporum Trevirensium “docet S. Paulinum a S. Martino Turonensi consecratum et a D. Ambrosio dilectum et excultum [Cfr. Acta SS., tom. VI Augusti, pag. 672] . ” Quæ tamen multo aptius conveniunt S. Paulino Nolano [Vide Tillemont, op. mox cit., tom. XIV, pag. 11.] ; nullo autem modo episcopo Trevirensi cognomini, siquidem hic, ut dixi, diem obiit supremum circa annum 360, adeoque annis præter propter quatuordecim antequam Ambrosius infulis donaretur.

[20] [circa finem sæculi IV;] Atque hæc sunt quæ de tempore martyrii ex Actis licuit elicere, parum utique firma. Equidem tantas inter tenebras malim, expuncto Hunerico, cujus mentio paucioribus in monumentis iisque magis recentibus reperitur, inhærere aliis eorumdem Actorum notis chronologicis, diemque SS. Theonesti et duorum sociorum emortualem adscribere anno circiter 384. Cæterum turbatissima fuere tempora a morte Valentiniani I (an. 375), post quem Justina hujus uxor Arii dogmate penitus infecta, maximas habuit partes in imperio administrando tum sub Gratiano tum sub Valentiniano II, qui uterque rerum potiti sunt ætate admodum juvenili, cum ille necatus sit anno vitæ 24, Christi 383, imperii 16; hic strangulatus anno Christi 392, vitæ 20, imperii 8. Mirum itaque non est, Arianos Justinæ favore feroces, facilius in orthodoxos variis in locis sæviisse, præsertim ab anno 383, quo fratri interfecto successit Valentinianus, usque ad annum 388, quo Justina vivere desiit [Cfr. Art de vérifier les dates, pag. 351 et seq.] .

[21] [quod etiam a plerisque assumitur.] Huic rationi Acta interpretandi ad tempus quod spectat martyrii, consonant pleraque monumenta supra laudata, sive italica sive germanica. Sic Galesinius floruisse sanctos pugiles tradit sub Damaso et Ambrosio; Petrus de Natalibus, imperante Theodosio primo; Ferrarius nominat Damasum, Ambrosium, Theodosium; Hagiologium Italicum benigne exceptos memorat a Damaso papa; Dandulus nullam habet notam chronologicam. Atque hæc Itali. Inter Germanos Rabanus, omnium antiquissimus eorum qui S. Theonesti noscuntur mentionem facere, diserte asserit, eum venisse Mediolanum sub Theodosio imperatore. Hi ergo omnes conveniunt in tempus martyrii a nobis supra expositum, nempe circiter annum 384. Itaque præter Acta (quæ, ut vidimus, non sibi constant in temporum notis, imo prorsus asystata comperiuntur) et bina Breviaria Moguntina manifesto ex Actis concinnata, nihil est quod suadeat sanctos viros ætate Hunerici exilio mulctatos, passosque labente sæculo V, seu post annum 484. Solus Sigebertus martyrium sub initia ejusdem sæculi V signat. Sic nempe habet ad annum Christi 425: Hoc tempore Theonistus episcopus, etc., adeoque vel sub Honorio, vita functo an. 423, vel sub hujus successore Valentiniano III, quo regnante Africa Vandalis cessit perfidia comitis Bonifacii. Nec absurda conjectura foret, hinc in Acta irrepsisse mentionem et Vandalorum et Hunerici qui in ms. Windbergensi Honorius scribitur, forsitan hallucinatione amanuensis, certe lapsu historico. Cappellettus Sigeberto adhæret, nihil afferens quo hæc ejus opinio firmetur: Sub pontificatu Hilarii, Altinensis episcopi, anno 425, martyrium subiere, Arianorum opera, Theonestus, Philipporum episcopus, Tabra et Tabrata, ejus discipuli [Chiese d'Italia, tom. IX, pag. 517.] . Hactenus de anno emortuali, quantum ex collatis variis monumentis si non statuere, saltem conjicere nonnulla cum probabilitate licuit.

[22] [Philippis eum egressum esse satis concorditer perhibent documenta nostra,] Altera quæstio est, unde egressus et qua insignitus dignitate S. Theonestus in Italiam Galliamque venerit. Sanctum virum cum sociis nonnullis profectum ex Macedoniæ urbe Philippis, dicunt omnes præter Rabanum, qui sicut ms. Bruxellense mox a nobis edendum, eum de insula Namsia perrexisse ait Mediolanum. Petrus de Natalibus solus urbem et insulam conjungit: A Philippensibus, inquit, egressus est, ex insula Nausica, manifesto respiciens Rabani Martyrologium. Ast insula sive Namsia sive Nausica nusquam reperitur nec extat. Utique subest vocis corruptio. Unde Papebrochius [Acta SS., tom. IV Junii, pag. 87.] : “Namsiam” vel “Nansiam” aut “Nauseam” (et similiter Nausicam) insulam nemo novit; quamquam præsumere ex nominis affinitate possimus, legendum esse “Naxiam insulam” (quæ Cycladum una est, antiquioribus “Naxus” dicta), unde “Paulus episcopus τῆς Ναξίων πόλεως civitatis Naxiorum” in Concilio C. P. Act. 5 invenitur subscriptus Mennæ patriarchæ, sententiam contra hæreticos ferenti. Quæ conjectura si accipiatur, nihil oberit quominus S. Theonestus Philippis, quæ haud procul ab ora maritima visitur, discedens rectoque itinere per mare Ægæum navigans, Naxum appulerit, atque inde Italiam versus vela fecerit. Hac ratione haud absurda reperitur Petri de Natalibus narratio, facileque componitur cum lectione Rabani; sic ut posterior peregrinationem auspicetur ab insula, prior a Macedonia, unde Naxum venerit sanctus Martyr. Cæterum, stando documentis nostris, multo verisimilius est S. Theonestum non ex præfata insula oriundum esse, sed Philippis, hincque egressum itineri se in Actis descripto commisisse. Juverit addidisse ex Cellario breviter [Notitia orbis antiqui, tom. I, pag. 848, Lipsiæ 1773.] : Philippi, multis nominibus clara urbs non modo auctore, rege Philippo, cui opportunus locus visus est adversus Thracas gerendo bello, verum etiam prælio in campis Philippicis, quo Cassius et Brutus occubuerunt, et divina epistola S. Pauli πρὸς Φιλιππησίους ad Philippenses. Hodie urbs penitus destructa. Rudera tamen haud contemnenda spectantur. Nomen aliquomodo perseverat in vico Filibedjik [Vide Heuzey, Miss. de Maced., part. I, pag. 33 – 34. Apud Renan, Saint Paul, pag. 140.] .

[23] [eumque ibi fuisse episcopum.] S. Theonestum episcopali insignitum fuisse dignitate, haud facile negabit quisquis documenta ad ejus vitam pertinentia consuluerit. Sed quæ ejus sedes? Non constat; attamen, omnibus collatis documentis, probabilior sententia eorum est, qui eum Philippensi Ecclesiæ præfuisse tenent. Sic Petrus in Catalogo; sic Ferrarius et Hagiologium Italicum, Acta et bina Breviaria Moguntina. Item Sigebertus: Theonestus, ait, episcopus … pulsus ab urbe Philippis. Rabanus silet de dignitatis gradu; a Galesinio in ms. regio Bruxellensi et in Romano Martyrologio dicitur episcopus, sed prætermissa sede. Cæterum Philippis cathedram a S. Paulo institutam nemo non novit; cui primus insedit Epaphroditus, cujus diserte meminit ipse in sua Epistola gentium Apostolus. Præsules Philippenses recenset Lequien tantum octodecim; aliorum nulla hactenus reperta memoria. Inter illos, qui ordine quintus venit, Porphyrius, interfuit concilio Sardicensi; sextus, Flavianus, subscripsit Ephesino; septimus, Sozon, strenue in Latrocinio decertavit pro Ecclesia Dei. Post quem signatur ordine octavus Demetrius circa annum 553, Philipporum episcopus. Post hunc nullus, ait Lequien, occurrit mihi deinceps usque ad tempora Photii, quando inter metropolitas et archiepiscopos sedisse legitur “Nicolaus Philipporum.” Alii sederunt tardius, ut Joannes sæculo XII, Nestorius sæculo XVI. Responsioni Dionysii patriarchæ super erroribus Calvinianorum, quam dedit anno 1672 subscripsit cum aliis “Germanus Philipporum” [Lequien, Oriens christianus, tom. II, col. 70.] . Hodie titulus est archiepiscopalis in partibus [Moroni, Dizionario, verbo Filippi.] . Ab initio Ecclesia Philippensium erat suffraganea sedis Thessalonicensis; sæculo IX erecta fuit in metropolim secundæ Macedoniæ [Ibidem.] . Ex hac notitia apparet nullam in adhibitis a Lequieno monumentis inveniri mentionem S. Theonesti. Qui propius accedunt ad hujus tempora (secundum opinionem nobis probabiliorem de anno emortuali beati Antistitis), sunt hi: Porphyrius circa annum 347, quo celebratum est concilium Sardinense; Flavianus, subscriptus anno 431 Ephesino, et denique Sozon in Latrocinio seu conciliabulo præfatæ urbis anno 449 mascule decertans pro Flaviano contra impium Dioscorum [Lequien, op. cit., col. 69, 70; Conf. Cabassutium, Notitia conciliorum, pag. 263 et seq., Lovanii 1776.] . Manifestum porro est ex hujusmodi prætermissione S. Theonesti inter octodecim præsules Philippenses, quando aliorum nulla superest memoria, nihil inferri legitime posse contra sententiam, quam plerisque documentis innixam vidimus.

[24] [Fortasse a Vandalis captus fuit,] Difficultatem movet ex Canisii Actis Serarius noster, quod in his mentio fiat de rege Vandalorum. Non sunt, inquit [Moguntinarum rerum tom. I, pag. 175.] , dissimulanda quæ in hisce historiis videntur impeditiora. Et primo quidem occurrit locus ubi S. Theonestus egit episcopum et unde cum S. Albano expulsus Moguntiam advenit. Nominatur enim urbs Macedoniæ, Philippi. Sed quomodo hinc eos ejicere potuisset Hunerichus Wandalorum rex? Nonne in Africa tantummodo regnabat? An in ejus aliquando potestatem venit Macedonia? An in Africa Philippensis alia quæpiam urbs? Responderi quæ possint, duo sunt. Unum, Africam quidem et Macedoniam magno vastoque terræ ac pelagi disclusas esse spacio, neque in Macedoniam usque prolatum ipsius Hunerichi aut ipsius patris Genserichi regnum; fieri tamen potuisse, ut Philippis Pontificem, aliosque tum ecclesiasticos tum laicos complures eriperent, ereptosque alias in oras ablegarent. Quamvis Africanus rex tantum esset Genserichus, solebat tamen infestis Wandalorum suorum classibus omnia pæne Mediterranei, Adriatici et Ionii maris loca divexare, latrocinia, cædes ac prædas ubique agere. Sic enim de eo Victor Uticensis (lege Vitensis) lib. II, (imo lib. I ad finem) [Patrol. lat., Migne, tom. LVIII, col. 202.] , de persecutione Wandalica: “Quæ in Hispania, Italia, Dalmatia, Calabria, Apulia, Sicilia, Sardinia, Bruttiis, Lucania, Epiro vel Hellada gesserit, melius ibi ipsi, qui passi sunt, miserabiliter lugenda narrabunt.” Cum ad Helladam igitur, vel ad ejus certe viciniam pertineat Macedonia, et a mari absint non procul Philippi, potuit Gensericus S. Theonestum cum S. Albano et alios cepisse, in Africamque suam duxisse et tandem exilio male mulctasse. Ita Serarius, nec improbabiliter in ea, quam præfert sententiam, nempe non recedendum ab Actis, ubi traditur S. Theonestus cum sociis in Africam exulasse sub Hunerico. Verum cum nobis apocrypha sit hæc Actorum pars, adeoque Africanum illud iter supposititium, mota a Serario difficultas evanescit. Conf. n. 19.

[25] [nam certe in Africa episcopus non fuit,] Aliam subjungit laudatus scriptor solutionem his verbis: Alterum tamen, quod dici queat, est, non “Philippenses” istos fuisse, sed “Ippenses” aut “Hipponenses”. Nam in Cæsariensi Mauritania ἴππα, et in provincia quæ speciatim Africa vocatur ἱππὼν duplex a Ptolemæo ponitur, Βασιλικὸς nimirum, ubi fuit S. Augustinus pontifex … et Διάῤῥυτος, ubi esse potuit S. Theonestus. Et in eadem est κίπιπα, unde “Cipipensis.” Sed quia propter D. Pauli epistolam notiores plerisque Philippenses, facile potuit pro horum aliquo scribi “Philippensis.” Hæc Serarii conjectura statim eliditur, quum, ut diximus, nulla sit fides Actis in hac parte. Præterea audiendus Papebrochius in Actis S. Albani, martyris Moguntini: Serarius, ait [Acta SS., tom. IV Junii, p. 90.] , conjectat “Hippensem” vel “Cipipensem” aut etiam “Hipponensem” in Africa episcopum fuisse Theonestum; quod … non caret difficultate, eo quod, licet “Hippam” et “Cipi pam” Ptolomæus nominet, et “Hipponensem” episcopum sciamus fuisse Augustinum, probare tamen nequeamus eas urbes fuisse episcopales, quando Victor Vitensis omnes Africæ ecclesias enumeravit, quarum episcopi catholici anno CCCCLXXXVI (dicendum erat CCCCLXXXIV) Carthaginem convenerunt, cum Arianis disputaturi, nominatis etiam cathedris, quæ tum forte vacabant; ut oporteat tria illa loca, si omnia erant episcopalia, habuisse antistites arianos anno illo, atque adeo Theonestum, si ex earum aliqua pulsus advenit, sub Geiserico Hunerici patre passum fuisse ante plures annos. Ast Theonestus nec sub Genserico nec sub hujus successore Hunerico uspiam præfuit in Africa. Certe inter terræ istius episcopatus (quos longo et accurato ordine recenset tomo I Africæ Christianæ) nec Ippæ seu Hippæ nec Cipipæ meminit Morcellus; meminit autem utriusque Hipponis, Diarrhyti scilicet et Regii. Prioris sub collatione Carthaginensi præsul erat Marianus, et quintus venit in Albo episcoporum provinciæ proconsularis, qui conventu a rege Hunerico indicto annno CCCCLXXXVI (dicendum rursus erat CCCCLXXXIV), Carthaginem profecti atque inde in exsilium pulsi sunt [Morcelli, Africa christ., tom. I, pag. 180, Brixiæ 1816.] . Subscriptio in Notitia sic habet: Marianus hippzaritensis. Monet autem Morcellus nomen oppidi Hipponis Diarrhyti multis modis ab afris proferri. Nam et “Hipponem zarytum” appellabant, et “Hipponezarestum” et “Ipponizaritense” oppidum et similia, ut vulgus solet, quum vim vocis ignorat [Ibid.] . Itaque in hac sede nullus S. Theonesto locus. Hippone Regio præfuit S. Augustinus ab anno 397 ad annum 430. Antequam moreretur successorem constituerat Heraclium; nec tamen hunc Hippone functum pontificatu veri simile est, inquit Morcellus [Ibid, pag. 183.] , quum ea urbs post Augustini obitum “incolis destituta ab hostibus fuerit concremata” ut Possidius testatur. Alium qui deinceps ibi sederit haud novimus præter Servandum, de quo scribit laudatus Morcellus [Ibid.] : Post longa sæculorum sex intervalla, prodit hic a Gregorio VII pontifice maximo archiepiscopus Hipponensibus datus; additque: Trecentis post annis nomina rursum audita episcoporum Hipponensium; qui tamen ornamentarii fuerunt, nec umquam in Africa versati sunt. Ex hactenus prolatis manifestum est S. Theonestum nec Hippone nec alibi inter Africanos Antistites sub Vandalis sedisse.

[26] [nec Altini,] Ughellus S. Theonestum Altinensem facit antistitem, sic recensens, ubi de Aquileiensi patriarchatu in genere [Italia sacra, tom. V, col. 8.] : Altinus etiam præsul fuit Thernestus martyr, ab Arrianis peremptus anno 425. Cujus natalis ex Martyrologio Romano agitur 30 octobris. Ast Coletus aperte contradicit in Appendice seu Italiæ Sacræ tomo decimo [Ibid., col. 10.] : Post Hilarium (quem floruisse ostendit anno 422) Theonestum, inquit, in Altinati cathedra locant nonnulli inter quos Ughellus … pro fide catholica … peremptus est anno 425, de quo item Martyrologium Romanum ad diem 30 octobris. Verum ut certum est S. Theonestum Altini martyrii palmam adeptum, ita certum est Altinatem episcopum non fuisse. De eo hæc scribit noster Dandulus in Chronico…: “Theonestus fidei pugil a Philippensibus expulsus” integrum Danduli locum recitavimus supra, num. 5, notantes in editione Chronici Muratoriana desiderari verba a Philippensibus expulsus. Nec aliter sentit Cornarus, qui licet pluribus in locis de S. Theonesto loquatur, ne subindicat quidem illum Altinensem occupasse cathedram, sed Philippis advectum Altini martyrio coronatum affirmat. Confer Cappellettum [Le Chiese d'Italia, tom. IX, pag. 517.] , qui S. Theonestum asserit passum sub pontifice Altinensi Hilario, currente anno 425. (Vide supra, n. 21 ubi diximus diversas esse sententias de anno martyrii, nobisque probabilius videri id contigisse sub finem sæculi V. Idem scriptor Catalogum texit omnium episcoporum qui Altini et, post translatam cathedram, Torcelli sederunt, ab anno 381 ad annum usque 1829. Nulla inter hos de Theonesto mentio [Ibid., pag. 610 et seqq.] .

[27] [circa quam urbem passus est.] Locus martyrii absque controversia Altinum est, ut efficitur ex documentis tam germanicis quam italicis. Dandulus, memorata Ursi et Albani passione, sic pergit: Theonestus vero cum reliquis (Tabra et Tabrata) in Altinam urbem venientes, ab Arianis supra pontem marmoreum, transeuntem ramum Sileris, decollati sunt. Petrus in Catalogo refert sanctos viros primum venisse Oderentum (nempe Otranto), ibique a paganis detentos et extra civitatem eductos verberibus afflictos fuisse. Inde transivisse per pontem ubi orarunt flexis genibus, dimissosque a gentilibus, Altinum devenisse, ibique iterum ab infidelibus comprehensos capitalem sententiam excepisse. Similia recitant Acta, sed corruptis hinc inde vocabulis: Turba .. eos persecuta usque ad pontem marmoreum, qui est super Renum fluvium Silea, utique pro super ramum Sileris. Inepte Actorum scriptor vel transsumptor amanuensis cum ramum in renum convertisset, ineptius Renum fluvium induxit. Insuper Acta martyrium in ipso ponte contigisse narrant, dum ex cæteris documentis habetur viros sanctos, transmeato ponte, nec procul inde decollatos. Vide tabulas Spruneri ad Italiam spectantes, in quibus n. 1 exhibetur illa regio, qualis erat sæculo IX et duobus sequentibus. In laterculo delineata est Insula Veneta (der Inselstaat Venedig) et signatur Silis fluvius supra Tarvisium ortus, qui, antequam Altinum perducatur, scinditur bifariam, seu in duos ramos dividitur [Histor.-geograph. Hand-Atlas, Gotha 1846.] . Ipsius gloriosi certaminis adjuncta paucissima innotuerunt. Legimus quidem in Petri Catalogo: Corpora vero truncata surgentia capita sua manibus propriis sumentia portaverunt, et inter Eridanum et Silerem ea deposuerunt, ubi et a fidelibus tumulata sunt. De capite manibus gestato concordant Acta Canisii, sed pro solo S. Theonesto; secundum Moguntinum Breviarium posterius et Passionale Brux. duo socii idem fecerunt. Dandulus silet de his quæ mortem proxime secuta sunt, sed subdit: Corpora sub Primigenio patriarcha Paulus episcopus in Torcellum deduxit. Refert Ughelli in Italia Sacra, tomo I, col. 1364, hoc factum esse anno 635, quo Altinum urbs esse desiit. Notatione dignissima sunt quæ de cultu S. Theonesti in tractu Moguntino, et infra secundum Rheni cursum in oppidulo Caub, ducatus Nassoviæ, diœcesis nunc Limburgensis, tradit laudatus jam a nobis Rev. D. Falk, Parochus Mombacensis [Mainzer Journal, initio anni 1881.] . Sanctum aliquem Theonestum in his regionibus fuisse, eumdemque illum esse qui Altini martyr obiit, in dubium vocari nequit. Hactenus tamen nihil in lucem prodiit, quo pugnantes inter se temporum et locorum notæ quæ in antiquissimis Actis occurrunt, corrigi possint. Quod scribitur ab eodem Reverendissimo Domino de sigillo ipsius oppiduli Caub exhibente Sanctum aliquem veste episcopali decoratum et ab angelis ductum in navicula perforata, spem faceret certi luminis, nisi simul moneremur hunc esse S. Nicolaum, patronum ecclesiæ ejusdem nominis [Ibid.] .

[28] [Collatio mss.] Illud ergo unum superest, ut apographa indicemus quibuscum Acta Canisianæ editionis a nobis collata fuerunt. Sunt autem duo. Alterum Acta breviora Canisii præbet transsumpta ex ms. Rubeæ-Vallis, illudque modo notabimus litera B. Inscribitur: Martyrium S. Theonesti Philippensis ep. et sociorum. 30 Oct. Alterum ad nos venit ex ms. Ultrajectino S. Salvatoris, et inscriptio ei facta est: Vita S. Theognesti archiepiscopi et martyris. 21 Junii. Signabitur litera C. Invenitur autem utrumque apographum hodie sub n. 8926 inter mss. cod. Bibliothecæ Regiæ Bruxellensis, cum aliis multis similibus documentis olim in usum Operis Bollandiani undique collectis. Servatur in eadem Bibliotheca sub n. 98 – 100 Passionale ms. membranaceum in folio, sæculi XIII. Inter alia Passionem exhibet S. Albani Martyris Moguntini, fol. 12, V° — 15, r°; sed hanc jure hybridam vocaveris, quippe quæ coalescat ex prima aliqua parte quæ nihil aliud est quam brevior Passio Canisii (quam mox dabimus) usque ad verba: Augustus vero audita sancti viri fide, habens paginam unam pro quatuor quæ dimidium efficiunt Actorum prolixiorum S. Albani apud Canisium; assuuntur deinceps ex integro quatuor paginæ quæ efficiunt reliquam partem eorumdem Actorum prolixiorum. Nihil ergo inde luminis affertur. Neque magis hic ad dissidentia mss. inter se componenda prodesse potest apographum quod olim Florentiæ descripsit Papebrochius ex Legendario ms. membr. Caroli Strozzi, Senatoris Florentini, quodque invenitur primo loco in mox citato codice Bruxellensi 8926. Omnium recentissimam esse hanc narrationem patet vel ex hoc solo quod intemperantius versatur in additamentis ab argumento plane alienis, sine ulla disquisitione causarum. Pauca tamen ex hoc italico rivulo desumpta inter annotata referemus.

PASSIO S. THEONESTI ET SOCIORUM EJUS [Martyrium sancti Theonesti Philippensis episcopi et sociorum B. Vita sancti Theognesti archiepiscopi et martyris C.]
ex ms. Windbergensi collato cum Codd. Rubeæ-Vallensi et Ultrajectino.

Theonestus, martyr in Istria (S.)
Socii, martyres in Istria (SS.)

BHL Number: 8111, 8112, 8113
a

EX IMPR. ET MSS.

[S. Theonestus, sede sua Philippensi pulsus,] Temporibus piissimi regis Honorii [impiissimi Honorici regis B. imp. Honorii C.] , Persarum atque Medorum [atque M. om. C.] , Vandalorum gentis [Wandalorum g. B. apud Wandalorum gentem C.] , dum orta foret [esset B, C.] maxima altercatio [alt. max. C.] inter christianos arianosque [et arianos C.] , ex fide S. Trinitatis, sævissima in [inter B.] christianos persecutio [exorta B.] orta est. Ubi dum [ex fide-ubi dum om. C.] Carthagine [Carthagini B. ita ut Cartagini C.] synodus congregaretur [cong. syn. C.] tam fidelium quam arianorum [tam-arianorum om. C.] , a præfatio Honorio [Honorico B.] sexcenti septuaginta episcopi [sexcentorum sept. episcoporum C.] ibidem convenerunt [ibid. conv. om. C. tanta persecutio orta est ut quamplurimi episcopi a suis sedibus expulsi exilio damnarentur add. C.] . Inter quos b vir valde egregius Theonestus [inter quos fuit Theognestus archiepiscopus C.] a Philippis expulsus, et propria sede [om. C.] privatus, pro certamine [serto B.] fidei et individuæ sanctæ [sanctæque T. causa B.] Trinitatis [pro-Trinitatis om. C.] peregrinationis causa [peregrinationis gratia B.] Romam venit, una cum discipulis suis Albano et Urso [ven. viris Alb. et U. C.] , venerabilibus viris, et [om. B.] Tabra et Tabratha [Trabahan et Trabatham B. Thebaham et Trabracham C. — Apostolicum exequens præceptum: Dum peregrinamur, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur add. B.] .

[2] [in Italiam venit cum discipulis, et primum Romam adit.] Sed [Et C.] cum jam aliquandiu [aliquamdiu B, C.] ad limina apostolorum Petri et Pauli moraretur, una cum licentia beatissimi papæ [aliq. Romam moratus fuisset ad apost. lim., cum licentia Domini Papæ C.] , qui tunc temporis beati Petri principis apostolorum vicarius [vicarius B. P. apost. pr. B.] esse claruerat [qui-claruerat om. C.] , Tusciam [Tuschiam C.] Liguriamque peragrans, Italiamque ultra [ultro B, C.] progrediens, civitatem [om. C.] Mediolanensium [Mediolanum C.] adiit, quæ tunc temporis metropolis erat [quæ-erat om. C.] ; ubi sanctissimum Ambrosium inveniens, ab illo [ubi a beato Ambr. C.] benigne susceptus [est add. C.] , multa [ibi etiam C.] contra arianos [contra ar. multa B.] ambo [om. B, C.] concionati sunt [om. C.] . Sed ipsi [sed ip. om. C.] , auxiliante Domino [Deo B.] , armati fide sanctæ Trinitatis, secundum veritatem [virtutem B.] in omnibus [Armati-omnibus om. C.] victores extiterunt.

[3] [Mediolani agit cum S. Ambrosio.] Sed dum hæc ita se haberent, vir beatissimus [sed-beatissimus om. C.] Ambrosius [autem add. C.] Theodosium imperatorem [om. B.] christianissimum adiit, nuntians illi [denuntians ei B. Theodosio imperatori Christianissimo denuntiavit C. ] adventum beati [beatissimi B. beati Theognesti C.] Theonesti, immensosque labores illius [ejus C.] atque certamina, quæ pro fide catholicæ religionis atque individuæ Trinitatis habuit [quæ pro fide catholica sustinuit C.] , dicens illi [ei B.] adhuc ista [om. B, C.] non sufficere, nisi etiam seipsum pro Christi amore [etiam-amore om C.] ultro ad martyrium vellet proferre [ad mart. ultro se offerret C.] . Qua de re [et ob hoc C.] Gallias ipsum velle [appetere add. B, C.] , ubi [om. B.] ille [ab ipso B.] benigne susceptus est, altissimo polorum Regi commendans, ut viam ejus dirigere in pace dignaretur. Et [om. B.] abscessit inde [in pace B. ubi-inde om. C.] .

[4] [Inde in Gallias transit.] At [ubi add. B.] dum per angusta vallium atque per dirupta [præ angustia vallium atque per devexa B.] montium [loco at-montium: sed Theogenestus a sancto Ambrosio discedens, dum C.] Alpes Appenninas [Apenninas B.] transgredi [mereretur tr. C.] niteretur, venit ad Augustam civitatem Reciæ [Rethiæ B. Retiæ C.] . Ubi etiam [om. C.] a perfidis multa perpessus [et add. B.] , collegam suum Ursum ibi [om. C.] reliquit. Qui tentus ab infidelibus in eodem loco martyrio coronatus est. Ibi [ibique B. in loco martyrizatus est ubi C.] usque hodie multa per illum [ipsum C.] Dominus mirabilia operatur. Sed reverendus vir Theonestus præfatas Alpes transgrediens usque [ad add. B.] Sigismundum regem pervenit [Reverendus autem Archiepiscopus Theognestus præf. Alp. tr. venit ad Sigis. reg. C.] . Sed ipse [rex autem C.] dum esset vere [vir B.] catholicus, causam sui itineris dinoscens [dum-dinoscens om. C.] , optime eo usus, per suos legatos [per suos leg. om. C.] misit [om. B. remisit C.] eum ad beatum Paulinum, Treverinorum [Treverorum B. Trevirorum C.] episcopum, qui tunc temporis verus miles atque propugnator extitit catholicæ et [atque B.] apostolicæ fidei, et arianorum [Arianorumque B.] sævitiam expulit, illosque magnifice devicit [quidevicit om. C.] .

[5] [Apud Treviros subsistit.] Atque [Isque B.] ad eos ait [qui et ipse eum cum suis suscipiens, ait illis C.] : “Ut quod [quid B.] ad nos venistis [venistis ad nos B.] , fratres carissimi et [atque B.] desideratissimi? Quia Maximianus et Valerianus nuper pro fide Christi obierunt [certamen adierunt B. pro utobierunt: Jam nuper pro fide Christi Maximinus et Valerius certamen adierunt C.] , et ab impiis martyrio sunt coronati [sunt mart. cor. B. mar. cor. sunt C.] . Nunquid et vos ad martyrii coronam properare velitis [vultis B. ad martyrium … vultis, fratres mei C.] ?” Cui illi aiunt: “Quis contra nos, si Deus pro nobis [si D. pro n. quis c. n., B, C.] ? Non enim timemus, quid faciat nobis homo. An [nam B.] ipse Dominus in Evangelio commemorat, dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Sed potius eum [eum pot. B.] timete, qui potest [habet potestatem B.] animam et et corpus perdere in gehennam [an-gehennam om. C.] .” At ille: “Bonum, inquit, propositum habetis. Deus autem dignetur vobis subministrare perseverantiam [perseverantiam ministrare B.] cum victoria martyrii.”

[6] [Moguntiæ rectam fidem prædicat, cum S. Albano, qui ibidem occiditur.] Et cum aliquandiu apud illum [ipsum B.] morarentur, vale dicens eis [pro Bonum-vale dicens eis: propositum eorum laudans et aliquamdiu secum retinens C.] , dimisit eos in pace. Indeque viam [illique iter B.] arripientes [pro inde-arripientes: qui C.] , venerunt [in add. C.] civitatem [om. B.] Moguntiam [Maguntiam B, C.] , quæ sita est supra [super C.] Renum [Rhenum B.] fluvium, quæ et [est B.] metropolis est [om. B.] citerioris Galliæ [om. B. quæ-Galliæ om. C.] , ubi etiam [om. C.] cum fluxus [confluxus B.] Arianorum atque Gothorum [Aranorum atque om. B. Gothorum B, C.] adveniret, ipsisque [ipsisque C.] fidei veritatem exponerent [fidei exponeret virtutem B.] , ut sanctæ Trinitatis gloriam agnoscerent, eorumque insaniam [vesaniam C.] in publico confunderent [defenderent B. illi add. C.] , arreptum Albanum educentes foras civitatem [for. civ. educ. B. eduxerunt foras civ. C.] , ictu ferientis caput ejus abscissum est [ubi caput ejus gladio abscissum est C.] . Atque ipse [statim add. B. mox caput ipsum arrip. C.] caput ejus [suum B.] arripiens, propriis manibus deportavit [ad locum add. C.] , ubi nunc propitiante Domino [prop. D. om. C.] corpus ejus simul cum capite requiescit, ubi [quo in loco C.] ab illo tempore usque nunc plurima et innumerabilia, miserante Domino, per illius intercessionem [perintercessionem om. B. per ejus merita miserante Deo C.] fiunt miracula.

[7] [Ipse S. Theonestus, cum aliis duobus sociis naviculæ perforatæ impositus,] At dum [cum B.] beatissimus [beatus Theognestus C.] Theonestus naviculam vellet ascendere ultraque [ultroque B. conaretur add. C.] progredi cum discipulis suis [una cum dictis T. et T. B.] Tabra et Tabrata [Trabaham et Trabathan B Tabraham et Tabracam C.] , turbæ Gothorum et Arianorum [pro Goth. et Arn.: infidelium C.] circundantes eum, incidentes naviculam ejus foraverunt illam [foderunt eam B. ac perforantes naviculam ejus C.] , et [om. C.] ipsum mittentes in eam [immittentes in illam B.] discipulosque ejus, voluerunt eos [eum B.] in profundum fluminis immergi [ipsum cum discipulis suis miserunt in ea, volentes mergere in profundum C.] . Hinc [Tunc B.] beatus Theonestus læto animo et [laeto animo et om. B.] hilari vultu cum navicula sua pervenit usque ad littus [ad lit. usq. per. B.] illæsus. Et cum [dum B. pro hinc-et cum: sed cum auxilio omnipotentis Dei navicula sua ad littus pervenisset illæsus et vestimenta C.] vestimenta sua detergeret, secumque cogitaret quid illum agere oporteret [secumque oporteret om. C.] ; iterum tuba infidelium illum circumdedit [circ. e. turb. inf. C.] , et [rursus add. C.] tenentes eum duxerunt iterum ad oram fluminis, et miserunt [immiserunt B.] illum in suam navim, quam antea [ante B.] perfoderant; et duxerunt eum [eam B.] in medium supradicti fluminis cum præfatis viris, et demiserunt illum [dimiserunt eum B. pro tenentes-dem. illum: imponentes in eadem navi quam perforaverant, duxerunt in medio fluminis cum suis, et dimiserunt eos C.] ut in mediis fluctibus perimerent [illum perimerent B. interirent C.] .

[8] [Dominum deprecatus, mirabiliter servatur,] Sed dum [om. B.] beatus Theonestus [om. B.] chlamydem suam misit in [id add. B.] ipsum foramen, oculos suos elevans ad cœlum [et add. B.] , dixit: “Domine Deus meus [om. B.] , qui fecisti cœlum et fundasti [om. B.] terram et inebriasti eam, et dedisti escas [escam B.] omni carni et clausisti aquas abyssi vehementis; qui mare creasti et terminum ei posuisti et dixisti: Usque huc venies et non procedas [procedes B.] amplius; te deprecor, fili Dei vivi, ut confirmes hanc naviculam meam, in qua hunc [nunc B.] ab infidelibus videor periclitari, qui in Chana Galilææ de aqua vinum fecisti, qui [et add. B.] cæco nato oculos aperuisti, qui surdos audire fecisti, qui mulierem a fluxu seminis [sanguinis B.] liberasti, qui mortuos suscitasti [resuscitasti B.] et super aquas maris ambulasti; exaudi me, Domine, et miserere mei, et da mihi portionem salutis æternæ, ut cognoscant omnes gentes, quia tu es Deus benedictus una cum Patre tuo [om. B.] et Spiritu Sancto, trinus et unus per omnia sæcula sæculorum. Amen.” Tunc facta est [pro Sed dumamen: Beatus vero Theognestus chlamyde sua foramen naviculæ obstruens, cum diutius oraret, facta est C.] vox ad eum de cœlo dicens: “Theoneste, noli timere, quia [om. C.] exaudita est oratio tua, et restaurata [restituta C.] est navicula tua sicut prius [navis pristinæ integritati C.] . Quia in omnibus Michaël [Archangelus add. C.] auxiliabitur tibi, et ipse ductor tuus erit [et-erit om. C.] . Perge ergo [nunc add. B.] quacumque [quocunque B.] via te [te via B.] deduxerit, quia Dominus tibi [tui B.] miserebitur [pro dominus-miserebitur: in omnibus ductor tuus erit C. scias quoque in proximo vocationem tuam adesse add. B. sciasque in, etc. add. C.] .”

[9] [et regressus in Italiam, variis in locis Christum Dei filium annuntiat.] At ille ad littus perveniens, insidias infidelium devitans [devitavit et C.] , per medias Gallias remeans, ad mare usque [om. C.] pervenit [ubi mercatorum navim conscendens alta maris penetrans, ad Hydrontum Græciæ civitatem, quæ regio Pentapolis dicitur usque pervenit add B ubi mercatorum navim ascendens, ad Adronium usque Græciæ civitatem, quæ regia et Pentapolis dicitur, pervenit add. C.] ; ubi verbum Dei [Domini C.] prædicans atque [et C.] disseminans, multa per illum [eum B.] Dominus magnifica operari dignatus est [multa et magnifica in ejus oratione operatus est Deus miracula C.] . Iterumque [iterum autem C.] navim [navem C.] ascendens, Siciliamque veniens, innumerabiles populorum turbas per suam doctrinam [doc. suam B suam orationem C.] Domino acquisivit, atque [inde C.] Venetiam veniens [ingrediens C.] , et verbum veritatis annuntians, usque in [om. B. ad C.] Altinum venit.

[10] [Denique Altini martyrium subit cum duobus sociis.] Cumque ibi prædicare cœpisset, tunc [om. B, C.] turba plurima [om. B.] infidelium circumdederunt [circum dedit B, C.] eum cum præfatis alumnis suis [eum ac socios ejus B.] , egredientesque civitatem iterum turba populorum eos persecuta [est] [pro iterum-m. qui est: persecuti sunt eos B. pro egredientes-persecuta: et persecuti sunt egredientem civitatem C.] usque ad pontem marmoreum, qui est super Renum [Raunium B. om. C.] fluvium Silea, ibidemque [ibique B. ibidem C.] martyrio coronati [sunt coronati B. coronati sunt C.] , ita ut Tabra [Tabraham B, C.] in capite pontis decollatus sit [sit decollatus B. decollatus fuerit C.] , et [om. C. sanctus add. B.] Theonestus in medio ponte, et Tabrata [Tabrathan B. Tabretram C.] ex alia [altera B, C.] parte pontis [om. B.] , ita duntaxat ut omnes pariter decollati sint [pro ita-sint: et tunc pariter tres capite plexi sunt B. ita sint om. C.] .

[11] [Sepultura] Et beatus Theonestus [ipse autem T. B. ipse autem beatus Theognestus C.] caput suum [om. B. suis C.] propriis manibus detulit usque ad locum, ubi [et add. C.] corpus ejus postea a religiosis viris una cum capite [pro postea-capite: cum capite ac corporis discipulorum ejus a relig. vir. pos. C.] humatum est [est positum B.] . Ubi et corpora discipulorum ejus Tabra et Tabrata [Tab. et Tabr. om. B.] simul cum eo [ipso B.] requieverunt in pace. Ad quorum tumulum [et corporatumulum om. C.] per [jam ad C.] intercessionem ipsorum [eorum C. secundum fidem exigentium plurima beneficia largiuntur per virtutem J. C. D. N. qui cum P. et S. S. vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen. reliqua desunt B.] multa et [multa et om. C.] innumerabilia omnipotens Deus operatur miracula; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia immortalia sæcula sæculorum. Amen. Acta sunt hæc sub die decima kalendarum novembrium in Altino civitate, sub Theodosio imperatore Augusto [pro omnipotens-Augusto: quotidie fiunt miracula C.] .

ANNOTATA.

a Dixi in Commentario prævio, numm. 12 et 14, Passionem quam Canisius tomo IV Thesauri monum. pag. 167, inscribit S. Albani, rectius inscribendam nomine S. Theonesti.

b Cuivis conferenti initium horum Actorum et variantes lectiones cum initio sequentis Passionis ex codice Brux. sæculi X, statim patebit nos impediri quominus in argumento de quo hic agitur, tempora et nomina presse definiamus. Legendarium Florentinum Senatoris Strozzi, post initium, ubi narrat quomodo Theodosius primus imperator factus sit, et quid sint Philippenses in Macedonia, sic habet: Igitur egressus est Theonistus vir Dei ex eadem Philippensium provincia temporibus supradicti Theodosii imperatoris, cum duobus discipulis suis Albano et Urso de insula Nansia, veneruntque ad urbem famosissimam Romam, ubi S. Damasus papa ejusdem urbis… Cernens inibi pacem Ecclesiæ integre restitutam nihilque pati adversi, arrepto itineris * partes Liguriæ repedavit, veniensque Mediolanum, sanctissimi Ambrosii tunc urbis episcopi se præsentavit obtutibus. Refert deinde multa de electione ejusdem S. Ambrosii et de Justina, matre Valentiani, et sine ulla transitione addit: Profectus vir Dei Theonistus de urbe Mediolanensi, tendens gressus per Æmiliam, venit ad Augustam civitatem, quæ sita est ad radicem montis qui nuncupatur Jovis. Notandum est hanc postremam locutionem adhiberi in Actis S. Albani Burani de quo egit Papebrochius Tomo IV Junii. Nihil ergo novi nec certi de Sancto nostro recens hic narrator, sed omnes fontes miscet. Ducit eum exinde post necem S. Ursi excutientem pulverem de pedibus suis ob ferocitatem populi, in Burgundiam, quæ est inferior pars Germaniæ, ad Sesemundum regem, feliciter ibi sceptra gerentem; inde Treviros abiit civitatem quam vir Domini Paulinus … gubernabat; inde rursus direxit viam ad urbem Moguntiam, quæ est metropolis Germaniæ Superioris… Erat … ibi gens Gothorum, quam veteres Getas magis quam Gothos nominabant. Interfecto ab iis S. Albano, excusat narrator S. Theonistum quod extra se ductus et furore commotus, ut sæpe solet humana natura quassari, maledixit et exprobravit sævissimos Gothos: præcavens enim non maledixit cum eis gentem. Dein post visionem in qua illi dicitur: Perge ad Venetiarum provinciam et prædica ibi; inde quippe Altinum proficiscere civitatem, prius tamen, missis in dexteram navigii remis, venit Odrantum civitatem (quæ Hydruntus est in littore Adriatico). Inde profectus prædicatione expleta, Altinum adiit civitatem… Nulla hic mentio de Arianis. Dicitur: Incolæ loci illius, seditione commota, irruerunt super eos. Quærit Sanctus latibulum cum discipulis Tabra et Tabratha, quorum nomina hic primum ponit scriptor; denique S. Theonistus accepit caput suum in manibus et portavit inter fluvium Rodianum, quam vocem Eridanum interpretamur, et Sylem. Quibus omnibus inspectis, videtur judicium esse debere quod in fine Commentarii protulimus, ad conjecturas capiendas nos adigi, donec monumenta certa prodierint, et nihil aliud nunc fieri posse quam ut ostendamus summam saltem Actorum Canisii contineri in Codice Bruxellensi sæc. X, folio 173, quod jam facimus.

* pro itinere

PASSIO S. THEONESTI
ex codice Bruxellensi 7984 sæculi X.

Theonestus, martyr in Istria (S.)
Socii, martyres in Istria (SS.)

BHL Number: 8110

EX MSS.

INCIPIT PASSIO SANCTI THEONESTI EPISCOPI.

[SS. Theonesti et sociorum peregrinationes variæ et martyrium.] Tempore Theodosii imperatoris egressus est beatus Theonestus episcopus de insula quæ vocatur Namsia, una cum discipulis suis, Albano videlicet et Urso, et intravit in urbem Romam causa orationis. Egrediens de partibus Romæ, pervenit in urbem Mediolanensem ad sanctum Ambrosium episcopum. Tunc vir beatissimus Ambrosius ad Theodosium imperatorem pervenit, dicens: “Vir sanctissimus Theonestus pervenit ad nos, et auxilliante Domino Jesu Christo ad Gallias martyrii causa vult pervenire.” Quod audiens rex Deo gratias egit, et dato pacis osculo, ire permisit. Inde transeuntes venerunt in Augustam civitatem. Cum autem in predictam civitatem pervenerunt, adpræhensus est beatus Ursus a viris illius civitatis, et ibi accepit martyrium. Transiens ergo inde beatus Theonestus, venit cum suis discipulis ad Sisemundum regem. Tunc rex Sisemundus misit eos per legatos suos ad Paulinum episcopum. Tunc episcopus dixit ad eos: “Quid huc advenistis, quia fratres nostri Maximianus et Valerianus hic fuerunt interfecti.” Pergens autem inde beatus Theonestus cum navicula sua ad portum Magontiæ civitatis, pervenit et introivit in civitatem, ut ibi Christum prædicaret, et in eadem civitate Albanus discipulus ejus accepit martyrium. Tunc beatus Theonestus inde transiens duorum discipulorum solatio destitutus, cum duobus aliis Tabram et Tabratham in Gothiam pervenit, et ibi Christum prædicavit. Tunc turbæ Gothorum perforaverunt naviculam unam et duxerunt beatum Theonestum et posuerant in naviculam quam perforaverant, et in pelagus præcipitaverunt eum. Tunc beatus Theonestus læto animo et hilari vultu cum navicula, Domino gubernante, ad ripam alteram fluminis inlæsus pervenit. Et dum vestimenta sua ab aquis exsiccare vellet beatus Theonestus, Gothi conscensis navibus transnavigaverunt fluvium et apprehenderunt eum, et miserunt eum iterum in naviculam quam ante jam perforaverant, et duxerunt eum longe in mare, et dimiserunt eum ut ibi periret. Tunc beatus Theonestus oravit ad Dominum ut eis dimitteretur, et clamide suo obduxit foramina quæ in navicula erant, et elevans oculos suos ad cœlos, dixit: “Domine Deus meus, qui fecisti cœlum et fundasti terram super aquas, et dedisti escam omni carni, qui mare fundasti et terminum posuisti ei, et dixisti: Usque huc veni, et iterum in temetipsum revertere, te deprecor, Fili Dei vivi, qui in Chana Galileæ de aqua vinum fecisti, qui mulierem a fluxu sanguinis liberasti et mortuos suscitasti, et super aquas maris pedibus ambulasti; exaudi me et miserere mei, sicut misertus es Noe in diluvio.” Tunc ei vox de cœlo audita est dicens: “Theoneste meus, noli timere: restaurata est navicula tua; perges in Venetias per Odronto civitatem.” Et statim, Domino annuente, per Odronto civitatem in Venetias, et inde in Altinam civitatem pervenit, et in eadem Christum prædicavit. Tunc multa turba populorum predicationem ejus non ferentes, circumdederunt eum, ut interficerent eum. Tunc beatissimus Theonestus foras civitatem perrexit et duo discipuli cum eo. Et multitudo populorum persecuti sunt eos usque ad pontum super ramo fluvio Sile, et ibi comprehendentes beatum Theonestum cum discipulis suis, interfecerunt eos. Et ipse caput suum in manibus suis portavit. Inter flumen Rodiano et Sile ibi posuit illud, et discipuli ejus similiter fecerunt, et ibi cum ipsis requiescit in pace apud Dominum omnipotentem et homines christianos *. Acta sunt autem hæc in civitate Altina sub Theodosio imperatore, sub die X kl. Decembres, regnante Domino nostro Jesu Christo.

[Annotatum]

* Scripta forsan ante translationem reliquiarum, de qua in Comment. præv., num. 27.

DE S. ERNACH VIRGINE SANCTIMONIALI S. PATRICII DISCIPULA IN HIBERNIA

MEDIO CIRCITER SÆC. V.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ernacuag, sanctimonialis in Hibernia (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ Unica. Sanctæ Ernach cultus, natales, officium, lapsus et correctio.

In Kalendario Sanctorum Hiberniæ quod Wilhelmus Reeves [Ecclesiastical Antiquities of Down, Connor and Dromore, pag. 380. Cfr. pag. 300.] confecit, ad diem 8 januarii legimus: [S. Ernach, virgo,] S. Eargneath, virgo, de Dun-da-en; ad diem vero 30 octobris: S. Ernachuag, de Dun-da-en et simul S. Herenat, virgo, de Dun-da-en. Quam sententiam a Martyrologio patrio Dungallensi hibernice scripto, seu Michaelis O'Clery [The Martyrology of Donegal. Cfr. Biblioth. Royal. de Brux., mss. 4639 et 5095.] , a se et Jacobo Todd edito, mutuatus est. Ibi enim die 8 januarii occurrit: Eargnat, virgo de Dun-da-en in Dalradia, et 30 octobris: Hercnat, virgo in Dun-da-en in Sylva Dalradiæ. Pariter in Martyrologio quod dicitur B. Ængussii, anno circiter 900 concinnato ad diem 8 januarii [Whitley Stokes, On the Calendar of Oengus, pag. XXVII, in Transactions of the royal Irish Academy, Irish mss., tom. I, part I, edit. 1880.] celebratur Ercnat hua[g] an orbba, alias Ercnait uag an orba: quod significat: Ercnat virgo hereditas, aut, si ven. virum Joannem O' Hanlon sequimur: Ercnat electa ad hereditatem [cœlestem] [Ap. O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, tom. I, p. 125. Cfr. Cod. ms. Brux. 5100, fol. 96 V°] . Ibidem ad diem 30 octobris: Hernach huag ardage, alias Ernach uag ardaige, seu Ernach virgo celsa columna [Whitley Stokes, op. cit., pag CLII. Cod. Brux. 5100, fol. 110 r°.] Ubi disjunctae prodeunt voces Ernach uag, Ernach virgo, ex quibus Wilhelmus Reeves nomen unum conflavit. Ernachuag, ait idem, in Festilogio Ængussii sic annotatur: Filius Jairnn ejus nomen, et in Dun-da-en in sylva Dalaradiæ est [commemoratus]. Re quidem vera, in editione Festilogii, quæ recens Dublini prodiit, voci Ernach hæc affigitur glossula [Whitley Stokes, op. cit., pag. CLXI.] : Ernach i. e. Mac Iairnd est nomen ejus; sed ad tetrastichum non apte conveniebat; et est in Dun Daen in sylva Dal Araide. Jure itaque diceres non in Ernach virginem cadere glossam, sed in alium Ernach, qui quidem in Festilogio Ængussii omissus fuerit. Certe citatur aliquis Ernach in Menologio Dungallensi ad diem 30 octobris [Todd et Reeves, Martyrology of Donegal, pag. 289.] : Colman, abbas… Hercnat, virgo, de Dun-da-en… Dochonna. Feidhlimidh de Dohmnach. Ernach Filius Echin. In Martyrologio Drummondiensi, valde antiquo, ab Alexandro Forbes, episcopo anglicano Brechinensi, juris publici facto, ad diem 30 octobris: Apud Hiberniam natale … sancti virginis Ernach [Kalendars of Scottish Saints, pag. 27.] , et ad diem 8 januarii: Item apud Hiberniam Ercnat sancta virgo et Necten in Britannia eodem die migraverunt ad Christum [Ibid., pag. 1.] .

[2] [culta die 8 januarii et 30 octobris,] Quamvis S. Eargnat ad diem 8 januarii et S. Hercnat ad diem 30 octobris in Martyrologio Dungalensi commemorentur, utramque tamen suo Kalendario ad diem 30 octobris inscripsit Wilhelmus Reeves, ratus ob causas manifestas unam et eamdem esse sanctam virginem. Qua in re ei præluxit Colganus [Acta SS. Hiberniæ, tom. I, pag. 42.] . Ven. vir Joannes O'Hanlon [Lives of the Irish Saints, tom. I, pag. 125.] arbitratur sanctæ virginis natalem die 8 januarii, translationem vero die 30 octobris fuisse celebratam, eaque opinio inde confirmatur, quod, ex supra citatis, in Kalendario Drummondiensi sancta dicitur die 8 migrasse ad Christum. Ei Sanctorum honores fuisse delatos in ecclesia Cluainda-en seu Dun-da-en, alias Duneane, diœceseos Conerensis parœcia [Reeves, Ecclesiast. Antiq., pag. 86, 300.] , scribit. Colganus [Acta SS. Hiberniæ, pag. 42.] . Hanc præcipuam laudem ideo habuit Tamhlacht, Ultoniæ oppidum, ad lacum Echach Peagh, quod ibi beata femina fuit sepulta. Quam vero ob causam in Dun-da-en peculiari cultu fuerit cohonestata, non reperio. Suspicor Hibernos opinatos esse, quum S. Patricius ibi aliquando domicilium habuisse dicatur, eodem loco S. Ernach, utpote sancti episcopi discipulam, fuisse commoratam. Ex dictis quoque perspicuum est ejus nomen diversis modis scriptum fuisse, Ernach, Ergnata, Eargnat, Ercnat, Hercnat, Hernat, Herenat.

[3] [nata nobili familia,] Existimat Colganus [Colganus, Trias thaumaturga, pag. 24, 73, 124.] sanctam virginem sub annum 460 floruisse; idque, secutus Vitas S. Patricii ejusque discipuli S. Benigni, infert ex eo quod S. Benignus, qui septennis erat dum S. Patricius anno 431 in Hiberniam venit [Lives of the Irish Saints, tom. I, pag. 125. Cfr. Reeves, Eccles. Antiq., pag. 300.] , ab ea in flore adolescentiæ, sed jam sacerdos, amari cœpit. Colgani sententia videtur satis probabilis, quum Benignus tum temporis annos circiter triginta quinque natus esset, sacerdotes autem eo ævo non ante trigesimum ætatis annum, ut videtur, ordinari solerent. Ex iisdem fontibus, et præsertim ex Vita S. Benigni, quæ, hibernico idiomate, in ms. codice Bibliothecæ regiæ Bruxellensis exstat, didicit Colganus beatæ Ernach patrem fuisse Darium cognomento Derga, filium Finchadii, filii Eugenii, filii Niellani. Addit Colganus: Videtur autem hic Niellanus esse, qui regioni de Hy-Niellaim prope Ardmachiam et familiæ ejusdem nominis, in eadem regione olim florenti, nomen imposuit. Et nisi opinio me fallat, fuit Niellanus filius Fedhlimii, filii Fiachri Cassani, filii Collæ cognomento Dachrioch: de quo in Menologio genealogico cap. 9. Placet ven. viro Joanni O'Hanlon familiam uti et territorium quæ nuncupantur Hy-Niellain prope Armacam, ab illo Niellano nomen accepisse.

[4] [discipula fuit S. Patricii.] Fuit S. Ernach una ex virginibus quæ a S. Patricio, Hiberniæ apostolo, sacrum velum accipientes, perennem castimoniam Deo voverunt. Quum autem suis virtutibus in Ecclesia Dei fulgeret, a S. Patricio digna habita est quæ lavaret reficeretque sacras vestes. Immo ex quadam nota quam ad Ængussii Festilogium pertinere dicit O'Curry, discimus Ercnat, virginem sanctimonialem, fuisse Sancti Columb Cille coquam et vestificam, ejusque ecclesiam esse Cille [sic] Choca in Cairbre ua Ciardha [nunc Carbury in Comitatu Kildariensi]. Ercnat erat ejus verum nomen, quod significat Plumariam: siquidem Ercadh, in vetere idiomate Gaedhelico idem erat quod nunc delineans et acu pingens. Ipsamet enim virgo sancto Columb Cille ejusque discipulis vestes acu pingebat, concidebat et suebat [O'Curry, Manners and customs of the ancient Irish, tom. III, pag. 123, cit. apud Whitley Stokes, pag. CCLVII.] . Ad idem munus obeundum pariter a sancto viro electæ fuerunt S. Lupita, S. Patricii soror, et Cruintheresia, regis Britanniæ filia [Colganus, Acta SS. Hib., pag. 41.] . Non tamen videntur fuisse id genus sanctimoniales diaconissæ, ut describuntur a Pinio [Acta SS., tom. I Sept., Tract. prælim., pag. 1 et seq.] , Cabassutio [Notitia Concil., pag. 25, edit. Lugd. 1690.] , Pelliccia [Christianæ Ecclesiæ politia, tom. I, lib. I, pag. 64 et seqq.] , Mannhartio [Antiquit. christianæ, pag. 106.] , Colmano [Lyman Coleman, The antiquities of the Christian Church, cap. III, pag. 54.] allisque pluribus; sed harum aliquam prætulisse speciem. Similitudinem minorem habent cum Ordinum Præmonstratensis et Cisterciensis monialibus conversis: quarum erat lavare canonicorum aut monachorum vestes aliaque hujusmodi, ac vicissim ab iis cibo spirituali nutriri et refici [Cfr. supra, Comment. de B. Ricwera, pag. 52; Acta SS., tom. XII Oct., pag. 391.] , quæque tamen non erant ad cultus divini res curandas peculiari modo adhibitæ. Suo officio S. Ernach aliquo tempore rite functa est, omnem laborem suscipiens ut decore et splendide liturgia sacra perageretur, nunquam tamen felicior quam cum sibi esset concessum sacrosancto sacrificio Missæ, et officiis divinis solemniter decantandis interesse.

[5] [Amore inhonesto S. Benignum amavit;] At illa delectatio quam ex laudibus divinis percipiebat, non multum abfuit quin ei maximum damnum faceret. Etenim Jocelinus, monachus Cisterciensis sæculi XII, in Vita S. Patricii, (quod opus majori cum delectu prudentiaque collectum [Acta SS., tom. II Martii, pag. 521.] voluisset Papebrochius), scribit: Venerabilis Benignus inter ceteras munerum dotes, quibus illum ditaverat divina gratia, vocis in cantu dulcisonæ quadam pollebat prærogativa; ita ut audientium compungendo plerumque penetraret aures et corda. Sed quoniam virtus aut donum divinitus collatum plerisque solet esse odor vitæ in vitam, quibusdam odor mortis in mortem; ex vocis melodia ministrabat tentator delinquendi occasionem. Quædam namque sanctimonialis fæmina, Ernachuag, dum oblectaretur super Benigni cantum mellifluum, auribus crebro perceptum, interiori desiderio succendebaturad peccatum criminale, cum ipso viro Dei hujus ignis ignaro committendum. Turpium ergo schematum fomentis adhibitis, fervens et fœtens in tantum exarsit et excrevit concupiscentia, ut vix in ejus pectore se caperet amoris perniciosi flamma. Et quia propter disciplinam S. Patricii, puella non poterat potiri secreto Benigni colloquio, ex accessus et alloquii ipsius difficultate ampliori urebatur incendio. Calliditate igitur fæminea instructa, gravissimam infirmitatem simulans decubuit doloris lecto, implorans cum ploratu animæ consilium, sacræque Communionis salutare viaticum a sancto sibi præberi Benigno: erat enim tunc gradu sacerdos, magna veneratione habitus, qui et officium sacerdotale sacris adornabat actibus. S. Patricius autem, revelante Spiritu sancto, non ignorabat quo sanctimonialis illa laborabat incommodo. Accito itaque discipulo suo, videlicet Benigno, præcepit ut ægram visitaret, et quæ saluti animæ congruebant, illi ministraret. Obsecundans ille Patri spirituali, ejus benedictione postulata et percepta, domum decumbentis intravit, editoque signo Crucis (sicut moris erat ubique Patricio domum quamlibet ingredienti), omnes insidias latentis inimici, saluti hominum invidentis aut quieti, effugavit. Res mira claruit atque præclara, et, licet inusitata, tamen utilissima. Elevans oculos puella vidit ingressi Benigni staturam valde terriblem, faciemque ejus flammigeram, illud habitaculum atque seipsam intus et exterius collustrare, sanctumque Patricium manibus suis caput ipsius obumbrare. Ab illa ergo hora usque ad vitæ terminum, ignem venereum sensit in carne extinctum, ac si corpus ligneum vel lapideum gestasset, non carneum. Diligebat deinceps S. Benignum illa sanctimonialis sancto sinceroque amore, seque confitebatur ipsius meritis per S. Patricium a gehennali ereptam ardore. Unusquisque ergo quod sensit super hoc signo videat, quia unusquisque secundum Apostolum abundat in suo sensu: ego vero magis admiror, plusque appretior miraculum hic gestum ad animæ vivificationem ac vegetationem, quam alicujus in carne mortui resuscitationem. Hactenus Jocelinus, qui in Actis S. Patricii describendis quatuor nunc deperditas Vitas ejusdem Hiberniæ apostoli, a SS. Benigno, Mel episcopo, Lomano, Patricio juniore, ejus discipulis concinnatas, præ manibus habuit. Jocelini librum, licet non omnibus numeris perfectum, Papebrochius, relictis aliis S. Patricii Vitis, Actis Sanctorum Bollandianis inseruit.

[6] [sed miraculo fuit correcta.] Duo quoque alii S. Patricii biographi sanctæ Ernach imprudentiam posteris tradiderunt, interposito tamen hoc descrimine, quod ab iis dicitur illa femina S. Benignum nimio amore dilexisse, et inde ægrotasse ac defuncta esse, dum contra Jocelinus illam tantum simulasse morbum refert. Prior ex illis historicis videtur esse S. Evinus, qui, ut ait Papebrochius [Ibid., pag. 520.] , assumpsit ex antiquioribus latinis aliquas, indeque nunc paragraphos, nunc periodos transcribens, easque hibernice reddens, atque eadem lingua adjungens reliqua quæ ipse aliunde cognoverat atque addenda judicabat. Qui scriptor, postquam ferme eodem sermone ac Jocelinus S. Benignum adumbravit, subjicit: Cum enim S. Patricius Ardmachiæ ageret, quædam virgo, filia viri principis in illa regione, nimirum Darii, filii Finchadii, qui Ardmachiam S. Patricio contulit; mira suavitate cantus S. Benigni illecta, cœpit cum melodiæ dulcedine, aliam admittere delectationem, tam virgineæ verecundiæ quam vitæ noxiam. Flammæ etenim paulatim succrescentes, ita vires tacito administrarunt incendio, ut dum illud optati desiderii explendi aquis extingui non potuerit, primo virgini omnes corporis vires, et postea ipsam pene vitam ademerit. Quod cum S. Benignus resciret, rem S. Patricio, et causam, prout contigit, aperuit; in casu deplorando, ejus opem et auxilium implorat et postulat. S. Patricius hæc audiens, aquam benedixit, et jubet ut S. Benignus corpus virginis ista aspergat; quod cum fecisset, illa sancta virgo, inquit author ille vetustus, surrexit confestim viva, et postea spiritualiter dilexit eum. Hæc est Ergnata, filia Darii, quæ quiescit in Tamhlacht. Rem eodem modo, sed minus prolixe narrat alius biographus, quem Colganus [Trias thaum., pag. 162 et seq.] , repugnante Papebrochio [Ibid., pag. 44.] , suspicatur fuisse S. Eleranum. Hæc sunt ejus verba [Acta SS. Martii, tom. II, pag. 250.] : In illo tempore filia Dairi discipulum sancti viri, nomine Benignum, nimio amore dilexit: et inde ægrotavit, ac defuncta est. Benignus autem aquam benedictam a sancto (Patricio) suscipiens, perrexit ad locum, in quo puella erat mortua, quam aqua aspergens, illico incolumis surrexit: et postea spiritualiter dilexit eum. Ipsa est Ercnata sancta filia Dairi, quæ est in Tamlachta-bo [Trias, pag. 46.] . Verum Jocelino potius quam duobus aliis scriptoribus fidem habendam esse arbitror. Ipse enim, quamvis S. Patricii Vita, S. Evino adscripta, usus sit [Acta SS., tom. II Martii, pag. 578.] , alios tamen scriptores, ut procul dubio in hac re veraciores, in sanctæ Ernach lapsum referendo sequi maluit. Idem dicatur de ejus morte et ad vitam reditu. Quod genus miraculi non adeo rarum est in Sanctorum Actis, quemadmodum disputavit Benedictus XIV [De beatif. et canoniz., etc., lib IV, part. I, cap. XXI, num 5.] , theologorum commentarios de hominibus mortuis divinaque ope revocatis ad vitam breviter contrahens. Neque plura de beata Ernach explicanda nobis occurrunt.

DE SS. THALASIO ET BAJO MARTYRIBUS EXOLDUNI IN GALLIA

SÆCULO V EXEUNTE.

COMMENTARIUS CRITICUS.

Thalasius, martyr Exolduni in Gallia (S.)
Bajus, martyr Exolduni in Gallia (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ I. De SS. Thalasio et Bajo paucissima supersunt documenta. Clades civitatis Bituricensis, oppidi Exolduni et monasterii B. Mariæ Virginis.

Scriptores rerum Bituricensium inter civitatis suæ viros pietate fortique animo præstantes, [De SS. Thalasio et Bajo] SS. Thalasium et Bajum Exoldunenses, utpote veritatis christianæ martyres, jure meritoque recensent. Sed, quamvis nulli labori pepercerint [Cfr. Pérémé, Recherches sur Issoudun, pag. 55.] , quemadmodum et ad me viri docti ex illa regione oriundi scripserunt, ut eorum ætatem, historiam cruentæ mortis, aliaque hujus generis perspecta haberent, non potuerunt non fateri sese omne suum oleum et operam perdidisse. Videntur ambo SS. Sidonio Apollinari, Sulpitio Severo, Venantio Fortunato ipsique diligentissimo S. Gregorio Turonensi aliisque antiquis Galliæ centralis scriptoribus, qui istius tractus martyres et sanctos sermone soluto aut carmine celebrarunt, prorsus fuisse ignoti: nam ne verbum quidem de illorum glorioso agone vel triumpho literis mandarunt. Scriptorum silentium adeo fuit altum, ut præter veterem quamdam locutionem latinam, et tres martyrologiorum enunciationes, certe non antiquas, frustra aliquod documentum quæsiveris. Scilicet in ecclesia Exoldunensis monasterii Deiparæ exstabat capsa lignea, quæ in summo muro, novem pedes alto, posita erat, et in qua (ita Gasparus Thaumas de la Thaumassière) existimant Exoldunenses contineri corpora sanctorum qui nominati sunt Thalasius et Baius, quorum primus Senator Exolduni, alter vero archipresbyter in eodem martyrisati; hac quoque in abbatia sunt canonisati sanguinisque suorum effusione protectores dati [Hist. du Berry, tom. II, lib. V, cap. V, pag. 146, edit. 1867.] . Ubi illud imprimis notandum est, quod, quum gallico sermone opus suum scripserit laudatus auctor, latine tamen retulit hæc verba: Thalasius et Baius quorum, etc.; ita ut in his adesse vestigia antiquæ inscriptionis videri possit. Quapropter ea nomine inscriptionis Exoldunensis passim in hoc commentario significabimus.

[2] [non supersunt] Historiam rerum Bituricensium, ex qua citata verba descripsimus, confecit Thaumas de la Thaumassiere, innixus, ut fatetur in præfatione, bene multis diplomatibus genuinis a se lectis, illamque anno 1689 in lucem primo edidit [Cfr. Lelong, Bibl. Hist. Franc., tom. III, pag. 433, edit. Fevret.] . Hunc virum res Bituricenses accuratissima diligentia collegisse referunt Ludovicus Moreri [Le Grand Diction. historiq, tom. X, pag. 109, edit. 1758.] ejusque sequax Carolus Richard, O. P. [Diction. ecclés., tom. V, pag. 287, edit. Paris. 1762.] . Quibus consonant Ludovicus Michaud [Biographie Univ., tom. XLV, pag. 249, edit. 1825.] , Ludovicus Raynal [Hist. du Berry, tom. III, pag. 449, tom. IV, pag. 379 et 418.] et doctor Hoefer [Nouv. Biogr. Univ., tom. XLV, pag. 26, etc.] , quorum primus eum nuncupat operum probatorum scriptorem, secundus modo peritum historiæ, modo eruditum boni nominis; tertius censet ejus Opera præsertim de rebus Bituricensibus esse eximia. Fateor eum ab Armando Pérémé [Recherches sur Issoudun, pag. 291 et 54.] admissæ aliquando negligentiæ incusari: sed me non fugit hunc historicum fere omnia sua placita de SS. Thalasio et Bajo e Thaumasserio excerpsisse, quin hoc loco in eo errorem deprehendat, imitatus Felicem Pallet [Nouv. hist. du Berry, tom. V, pag. 138.] , qui anno 1785 Thaumasserii narrationem, nullo mutato verbo, in suos historicos libros transtulit.

[3] [nostro ævo] Dein in Martyrologio jam dicti monasterii Exoldunensis ad diem 30 octobris legebatur: In territorio Bituricensi, castro Exoliduno sanctorum martyrum Thalasii et Baii [Apud Thaumassière,, Pallet et Pérémé, loc. cit.] . Item in Martyrologio Bituricensi monasterii puellaris S. Laurentii, edito a Labbeo, occurrunt hæc verba ad diem IV idus maji (12 maji): In territorio Bituricensi translatio sanctorum Florentii, Davidis, Talazii et Asclipii episcoporum [Labbe, Biblioth. mss., tom. II, pag. 699.] . Hæc verba recentissima manu addita fuisse testatur editor Labbeus. Præterea in eodem martyrologio ad diem 30 octobris: Bituricas castro Exiliduno S. Thalasii episcopi [Labbe, ibid., pag. 704.] . Addit et traditio popularis, in Officium ecclesiasticum clero Bituricensi proprium traducta, utrumque sanctum martyrem simul sæculo V pro Christo animam posuisse eorumque sacras exuvias Exolduni et Biturigibus periisse. Nec alia de utriusque sancti martyris muniis, gestis, agone, morte et antiquo cultu nobis innotuerunt.

[4] [nisi paucissima documenta:] Inspiciens curiosus lector hæc monumenta historica, animadvertet omnia obscura nocte esse obvoluta. Utique ex iis excerpere possumus SS. Thalasium et Bajum, cives Exoldunenses, ibi eodem tempore morte cruenta pro Christo fuisse affectos; sed quandonam martyrium subierunt? Num tempore imperatorum Romanorum? Sed tunc in Gallia forte nondum erant creati archipresbyteri. An ibidem ætate Visigothorum? Sed quonam pacto per hæc tempora potuit senatoria dignitate insigniri S. Thalasius? Dein ille idem S. Thalasius qui in inscriptione monasterii B. Mariæ Virginis dicitur Senator, in martyrologio Bituricensi S. Laurentii perhibetur Episcopus. Præterea quanam ratione reliquiæ S. Thalasii Exolduno Bituricas in monasterium puellare translatæ fuerunt? Tandem adde traditiones Bituricenses et Exoldunenses non in unum idemque conspirare. Et hæc documentorum penuria tanta est, ut in nullis aut historiis aut annalibus aut aliis libris scriptis sæculo XII antiquioribus, modo aliquot diplomatum Exoldunensium titulos excipias, nomen oppidi Exolduni reperiant eruditi [Pérémé, cap. IV, pag. 64.] . Nec aliquis culpet vel Bituricenses vel Exoldunenses, quasi suorum cœlestium patronorum historiam propria incuria interire permiserint; nam causa hujus infortunii nulla est alia quam innumeræ calamitates, quibus provincia Bituricensis, oppidum Exoldunense, ipsumque monasterium Deiparæ, exuviarum SS. Martyrum per plura sæcula sedes, ferme indesinenter pressa fuerunt: quæ nisi præ oculis habeantur, ratio hujus commentarii nostri de SS. Thalasio et Baio vix intelligi possit. Quapropter nobis hanc cladium seriem breviter indicantibus, ignoscat lector, eo quod ad utriusque sancti martyris Acta dilucidanda, valde utile, ne dicam necessarium, erit. Itaque ab ipsis originibus Exoldunensibus exordiamur, ne cuiquam absurdum videatur S. Thalasio senatoris nomen fuisse inditum.

[5] [quum Exoldunum, ubi perhibentur occisi,] Porro Exoldunum quod dicitur fuisse olim scriptum Exoldunum, Exolidunum, Exuldunum, Exelodunum, Exilidunum, Exildunum, Uxellodunum, Urselodunum, Eussodunum, Essodunum, Issoldunum, Auxellodunum, Ypsilodunum, Seldunum, Sodunum, Xoldunum [Valesius, Notitia Galliarum, pag. 190; Pérémé, pag. 20.] , quodque hodie nomen Gallicum habet Issoudun, civitatis vel etiam provinciæ aut diœceseos Bituricensis semper fuit oppidum. De Exolduni etymologia multum disputarunt Chaumeau, Thaumassière, Catherinot aliique; sed, licet in hoc labore multum insudarint, sub judice litem reliquerunt. Verum vel ipsum nomen desinens in dunum, ut Lugdunum aliaque similia [Cfr. Raynal, Hist. du Berry, tom. I, lib. I, cap. II, pag. 38.] , Exolduni oppidi celticam originem ac proin remotissimam antiquitatem manifesto demonstrat. Haud paucorum eruditorum est sententia recensendum esse Exoldunum inter Biturigum urbes quas illi, ne patriæ fines a Romanis occuparentur, igni deleri libenti animo passi sunt, et de quibus Julius Cæsar scripsit: Omnium consensu, hac sententia probata, uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur [De Bello Gallico, lib. VII, cap. XV.] . Quin etiam iidem eruditi existimant Exoldunum, postquam civitas Bituricensis a Romanis fuit subacta, aut municipium aut coloniam Romanam esse effectam. Re quidem vera neque inter Galliæ colonias Romanas, neque inter municipia a scriptoribus numeratur: at rei periti opinantur non pauca Galliarum municipia, colonias, imo et civitates, quarum notitia temporum acerbitatibus videbatur interiisse, paulatim e tenebris in lucem fuisse evocatas. Nostro quidem ævo, ait Benjaminus Guérard, Gallicarum antiquitatum scientissimus [Essai sur le système des divisionis territoriales de la Gaule, Introduct., pag. 2 et seq.] , ducentæ circiter gentes Galliam Belgicam, Celticam et Aquitaniam incolentes nobis innotuerunt: sed asserit Josephus, Judæorum historicus [De Bello Judaico, lib. II, cap. XVI (al. XXVIII), pag. 119, edit. Didot.] , suo tempore fuisse trecentas et quinque, Plutarchus [Opera, tom. II, Cæsar, cap. XV, pag. 852, edit. Didot.] trecentas; quin et Appianus [Roman. Histor. quæ supersunt, de bellis civil., lib. II, num. 150, pag. 409, edit. Didot.] quadringentas dicit a Julio Cæsare devictas Romanisque subditas. Unam ex his gentibus fuisse Exoldunensem omnino verisimile est; nam in urbis vicinia repertum traditur numisma inscriptum literis Gens Xoldu, ac triginta et una urnæ sepulcrales, certa sedis Romanæ indicia. Apparent et ibi vetustissima rudera, quibus constat locum ab iisdem Romanis ex parte saltem post exustionem fuisse restitutum [Pérémé, cap. II, pag. 21; cap. III, pag. 39.] . Præterea Galliæ oppida infra Ligerim sita brevi post suam cladem libentissime Romanos mores susceperunt [Rivet, Hist. litt., tom. I, part. I, pag. 126; Desjardins, Géogr. de la Gaule Romaine, tom. II, cap. I, pag. 22 et seqq.] . Neque dubitandum est quin Exoldunum munitum fuerit: unde nomen castri ei accessit, uti in Martyrologio Exoldunensis monasterii Deiparæ legimus. Castra enim, uti et castella, quemadmodum observat Cangius [Gloss., tom. II, V° Castellum, edit. Paris. 1842; Longnon, Géogr. de la Gaule au VIe siècle, pag. 15.] , oppida munita dicta … fuerunt … vel ut loquitur Schœpflinus, locus munitus defendendæ provinciæ extructus [Cfr. Alsatia illustrata, tom. II, pag. 430.] . Idem alibi: Oppidum exiguum quod vicum potius majorem appellares vel burgum, ubi nec episcopus, nec comes, nec præfectus, nec ullus judicum provincialium sedem habuerat [Ibid., tom. I, pag. 178.] . Quibus quoque locis sua erat curia seu ordo, vel senatus; quod postea nobis ostendendum erit. Atque hæc de oppidi Exoldunensis antiquitate.

[6] [uti et tota civitas Bituricensis,] Verum, uti modo monuimus, illud præclarum oppidum Galliæ Celticæ [Baudrand, Nov. Lex. Geogr., pag. 282, edit. 1677.] martyrio SS. Thalasii et Baji celebre, monumentis historicis, quibus illorum gloriosus triumphus dilucidetur, propter temporum iniquitates omnino caret. Postquam enim Exoldunum, non secus atque integra Bituricensium civitas, ultra quinque sæcula Romanis fuit subdita, sub imperium Visigothorum, qui jam a quinquaginta septem circiter annis Galliæ meridionalis partem occupabant, ab anno circiter 474 ad annum circiter 484 transiit [Dufour de Longuerne, apud Bouquet, Recueil des Historiens des Gaules, tom. III, pag. 683 et seq.] . Anno vero 507 Chlodoveus, rex Francorum, aliis suis Gallicis possessionibus hunc tractum armorum vi adjunxit [Cfr. Ibid., pag. 379.] . Dein civitatis Bituricensis, sive hæc fuit regni Aurelianensis, sive regni Aquitanici, vel ditionis regis Anglorum, infausta fata semper subiit Exoldunum. Hinc incredibilibus calamitatibus obrutum fuit, quando universus Bituricensis ager, regibus Francis inter se bellantibus, crudeliter igni ferroque circa annos 532 et 583 vastatus fuit [Cfr. Gregor. Turon., Hist. Francorum, lib. III, col. 250; lib. VI, col. 398, edit. Migne.] : item quando ei, sæculo VIII, Carolus Martellus primo, dein Arabes et postea Pippinus, Martelli filius, tam ingentem cladem intulerunt [Cfr. Dufour, tom. cit., pag. 704.] , et quando sæculo IX illum Normanni multos annos depopulati sunt. Et singulariter ipsum Exoldunum annis 1135, 1504 et 1651 flammis quasi deletum fuit. Præterea anno 1174 ab Henrico II rege Angliæ, et anno 1195 ab ejus filio Richardo expugnatum fuit. Accedit quod sæculo XVI Calvini asseclæ et sæculo XVIII turbatores rerum civilium et ecclesiasticarum omnia sancta Exolduni subverterunt. Hæc passim referunt Raynal [Hist. du Berry, tom. I, passim.] , Pérémé [Recherches sur Issoudun, cap. X, pag. 168 et seqq.; cap. XII, pag. 204.] , Pallet [Nouvelle hist. du Berry, tom. V, cap. I, pag. 125.] aliique. Quæ continuæ clades monumentis historicis non potuerunt non esse exitiosæ.

[7] [ipsumque monasterium, reliquiarum sedes, pluries fuerint combusta.] Tandem, quod hoc loco minime prætermittendum est, monasterium Deiparæ Exoldunense reliquiarum sanctorum martyrum per plura sæcula domicilium, alterius generis calamitatibus fuit afflictatum. Etenim monachis Exoldunensibus, quorum exordia ad annum 947 referuntur, anno 1481 abbates commendatarii, cœnobiorum pestis, præesse inceperunt: et, quum, uti eorum mos erat, disciplinam regularem flocci facerent, paulatim monasterii incolæ religiosæ suæ professionis adeo immemores facti sunt, ut ad vitæ sanctimoniam revocandi fuerint. Postea anno 1620 iterum eis datus est abbas regularis, Jacobus Touchet, qui, anno 1674 vita functus, successores in feliciter nactus est et ipse abbates commendatarios, quibus bullas constanter denegavit Sancta Sedes. Nec mirum: nam hi viri sua, Deo post habito, quærentes, monasterii res tam incredibiliter dissolverunt, ut sæculo XVIII ineunte ad tres vel quatuor monachos esset redactum: quorum regulari præfecto non nisi duo millia librarum numerabantur [Cfr. Voyage littéraire de deux Religieux Bénédictins, tom. I, pag. 21 et seq.; Gallia christ., tom. II, col. 156 et seq.] . Eorum tandem supellex ex auctoritatis publicæ mandato diei 17 julii anni 1793 fuit huc illuc sparsa: monasterii vero archivum in foro combustum [Pérémé, pag. 284.] . Et hic miser status tum monasterii Deiparæ, præsertim tempore abbatum commendatariorum, tum provinciæ Bituricensis et oppidi Exoldunensis magna causa fuit cur SS. Thalasii et Baji memoria tantum detrimenti passa sit.

§ II. De traditionibus Exoldunensibus et Bituricensibus. De tempore martyrii SS. Thalasii et Baji. — Fuitne S. Thalasius senator et postea episcopus? An idem ac Thalasius episcopus Andegavensis? De archipresbyteratu S. Baji. Fuitne monachus? De genere utriusque martyris. De nomine S. Thalasii.

[Non concordant traditiones Bituricenses et Exoldunenses] Non mirum est inter tot strages, quas modo memoravimus, monumenta antiqua de martyribus Exoldunensibus periisse, et solam forte oralem traditionem per longa tempora eorum memoriam servasse. Quæ traditio, quum sanctorum reliquiæ adessent et perenni cultu honorarentur, semper viva esse debuit. Dein, quæ Baronius de traditionibus Romanis, multum approbantibus decessoribus nostris Henschenio [Acta SS., tom. III Aprilis, pag. 409.] et Sollerio [Ibid., tom. III Julii, pag. 479.] , protulit, valent quoque de traditionibus Exoldunensibus [Cfr. Papebrochius, Resp. ad exhibitionem errorum Sebast. a S. Paulo, Art. XIX, num. 15; Acta SS., tom. VII Octob., pag. 824; ibid., tom. VIII, pag. 821; Mabillonius, De Azymo et ferm., cap. VIII, Opp. posth., pag. 154; Honoré de Ste Marie, Réflexions sur les règles de la critique, tom. II, pag. 299; Pitra, Etudes sur les Bollandistes, pag. 135.] . Ait quippe: In his quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, major est adhibenda fides ejus alumnis quam cæteris [Martyr. Roman., ad diem 26 Aprilis, in Nota.] . Traditiones autem illæ in quantum spectant ad S. Thalasium duplici brevissimorum documentorum genere continentur, quorum alia ut § superiore vidimus, sunt Exoldunensia, alia Bituricensia, et non ita similia sunt, ut ex eodem fonte hausta dici possint: neque ita dissimilia, ut ad eumdem sanctum ex parte non pertineant. Ex traditionibus Exoldunensibus colligimus utrumque sanctum, quorum unus senator, alter archipresbyter fuit, pro Christo Exolduni sanguinem profudisse et ibidem suorum (id est, civium) protectores, in monasterio Deiparæ, ubi eorum reliquiæ in eadem capsa depositæ fuerunt, cultu ecclesiastico fuisse eodem die 30 octobris honoratos: quasi ad indicandum eos in eodem certamine martyrium esse adeptos, ut in Bituricensi Officio ecclesiastico legitur. Bituricensia vero documenta nobis exhibent aliquem S. Thalasium episcopum, cujus, non secus ac SS. Florentii, Davidis et Asclepii episcoporum, ad S. Laurentium translatio fuit facta. Qui sanctus idem habitus sit oportet a martyrologii scriptore (verene an falso, inquiretur inferius) ac sanctus martyr Thalasius Exoldunensis; nam ad diem 30 octobris in eodem martyrologio hæc quoque occurrere verba vidimus: Bituricas castro Exiliduni S. Thalasii episcopi. Ex his apparet eumdem S. Thalasium ab Exoldunensibus habitum fuisse senatorem, et a Bituricensibus episcopum.

[9] [de SS. Thalasio et Bajo.] Hos secutus est Nicolaus Catherinot, qui in Bituricensi Sanctuario recensens sanctos quorum corpora ad S. Laurentium quiescunt, addit S. Thalasium episcopum Arvernensem ibi coli die 12 maji et præsertim die 30 octobris. Nonnihil in diversum opinatus est Claudius Chastelain in Martyrologio Universali, ad diem 30 octobris, hoc effatum proponens: Exolduni in territorio Bituricensi, S. Thalasius chorepiscopus, cujus corpus servatur a monialibus S. Laurentii Biturigibus. Nec defuerunt qui suspicati sint S. Thalasium Exoldunensem, seu, si mavis, Bituricensem, eumdem fuisse atque Andegavensem, qui absens Actis concilii Turonensis anni 461 subscripsit [Sirmondus, Concilia Galliæ, tom. I, pag. 123 et seqq.] , et cui Acta concilii Venetensis anni 465 fuerunt transmissa [Ibid., pag. 137.] . Sed hæc conjectura parum accurata est; nam ei non favet traditio aut Bituricensis aut Exoldunensis, neque etiam Andegavensis, quæ nunquam episcopum illum videtur inter sanctos annumerasse. Jam vero ex memorata illa diversitate exoriuntur aliquot quæstiones: prima, quonam ævo sancti martyres vixerint; secunda, num fuerit S. Thalasius episcopus aut saltem chorepiscopus; tertia, fueritne senator; quarta denique, num forte Exoldunensis, Bituricensis et Andegavensis unus idemque sit. Quas ita solvere tentabimus, ut alia nonnulla, quæ non absurde de sanctis viris affirmari possint, uti de eorum nomine et professione, immisceamus, habentes præ oculis quæ de antiquissimis Exoldunensibus originibus supra dicta sunt.

[10] [Ambo martyres facti videntur inter annos 474 et 484.] Itaque, priusquam ulterius procedimus, utile erit ostendere non erroris incusandam esse traditionem popularem ecclesiasticam, in Officiis liturgicis clero universo Bituricensi propriis relatam, et initio hujus commentarii a nobis indicatam: qua apertis verbis SS. Thalasius et Bajus affirmantur sæculo V labente pro Christo sanguinem suum fudisse: quin imo hæc sententia certe verisimilior est. Etenim rerum ecclesiasticarum Franciæ scrutatoribus non occurrunt ante sæculum V aut chorepiscopi aut archipresbyteri [Cfr. Thomassin, Discipl. de l'Église, tom. I, col. 453, 466.] , qualis prædicatur clare S. Bajus: unde credibile nobis videtur hujusmodi dignitates ante sæculum V in Gallia non fuisse, ac proin S. Bajum suo munere non esse functum ante sæculum V. Nec objiciatur eum forsan fuisse primarium castri Exoldunensis presbyterum, sine archipresbyteri nomine tamen, uti multis in locis usus fuit, atque hac de causa posteriore tempore archipresbyteri nomen sortitum esse. Sed hujus rei, quæ mera est conjectura, nulla datur demonstratio: quum contra traditio ecclesiastica diœceseos, tum in inscriptione monasterii Deiparæ, tum in Officio ecclesiastico apertissime expressa, eum fuisse archipresbyterum sine ambagibus pronuntiet. Neque videntur in tractu Bituricensi sæculo V aut postea certo fuisse martyres, nisi quo tempore hæc civitas Evarico regi Visigothorum fuit subdita, id est, ab anno circiter 474 ad annum 484. Quam crudelis erga catholicos fuerit Evaricus, arianismi acerrimus propagator, referunt et S. Apollinaris Sidonius [Epist. ad Basilium, apud Sirmondum, tom. I, col. 1022 et seqq.] et S. Gregorius Turonensis [Opera, Hist. Franc., lib. II, cap. 25, col. 221, edit. Migne.] . Hic, S. Sidonii testis oculati brevians narrationem, scribit: Hujus tempore et Evarix, rex Gothorum, excedens Hispanum limitem, gravem in Galliis super Christianos intulit persecutionem. Truncabat passim perversitati suæ non consentientes, clericos carceribus subigebat: sacerdotes vero, alios dabat exsilio, alios gladio trucidabat. Nam et ipsos sacrorum templorum aditus spinis jusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei. Maxime tunc Novempopulanæ, geminæque Germaniæ [lege Aquitaniæ] urbes, ab hac tempestate depopulatæ sunt. Extat hodieque et pro hac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidonii ipsius epistola quæ hæc ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus, ultione divina percussus, interiit. Sub hac, inquam, persecutione SS. Thalasium et Bajum religionis catholicæ causa animam posuisse existimo. Et si fides populari traditioni tribuitur, locus agonis et hodie visitur, tumulus, olim extra, nunc intra pomœrium positus.

[11] [Non videtur S. Thalasius fuisse episcopus,] Quibus de martyrii tempore disputatis, dilucidanda venit quæstio fueritne S. Thalasius episcopus an senator et martyr. Nec facile est responsum, quum traditio Bituricensis eum episcopum, Exoldunensis vero non episcopum, sed senatorem et martyrem prædicent. Verum præ oculis habendum est traditiones Exoldunensium antiquiores esse quam Bituricensium, et secundum effatum Baronii, quod supra adduximus, credibiliores, utpote ad sanctum suum civem pertinentes. Deinde Exolduni nunquam fuit sedes episcopalis. Quod quum videret Castellanus, ut, quantum fieri posset, utrasque traditiones inter se conciliaret, chorepiscopum eum dixit: sed non feliciter. Sic enim discessit a Bituricensi traditione, neque accessit ad Exoldunensem; nullum habens omnino documentum quo novam hanc sententiam firmaret. Re quidem vera sæculo V existebat in Galliis hoc clericorum genus. De illis jam in concilio Nicæno I actum fuit [Labbe, Conc., tom. II, col. 47.] ; et memorantur anno 439 in canone III concilii Rejensis [Ibid., tom. III, col. 1286.] , in Galliis, et eorum munera parum ab officiis et juribus archipresbyterorum discrepabant, uli ostendunt Thomassinus [Discipline de l'Église, tom. I, lib. II, cap. I, pag. 447 et seq.] , Pellicia [Pellicia, Christianæ Ecclesiæ politia, tom. I, lib. II, pag. 114 et seq.] , Binterim [Denkwürdigkeiten, tom. I, pars II, pag. 386 et seq.] aliique. Sed aliud est fieri potuisse ut S. Thalasius hoc gradu honoratus fuerit, aliud secundum veterem aliquam memoriam ita affirmari posse. Hinc traditio Bituricensis et sententia Castellani minus firmæ nobis videntur. Placitum vero Catherinoti existimantis S. Thalasium fuisse Arvernensem episcopum, quum nulli documento innixum inveniatur, parum curandum apparet.

[12] [sed dumtaxat senator,] Magis itaque placent monumenta Exoldunensia, quæ suadent S. Thalasium fuisse Senatorem Exolduni: quod plures perperam intelligentes, in eo fuerunt, ut crederent eum in senatu romano habuisse sedem [Cfr. Pérémé, cap. IV, pag. 57. Tacit. Ann., lib. XI, 25.] , aut a familia patricia romana ortum duxisse, non attendentes Gallis suos olim fuisse senatores. Neminem enim latet civitates, oppida, municipia, aliisve nominibus designata loca, disposita et gubernata fuisse ad similitudinem urbis Romæ. Ait quippe Justinianus: Qui rempublicam olim nobis disposuerunt, existimaverunt oportere secundum regiæ urbis instar (Romæ) adunare in unaquaque civitate nobiles viros et unicuique senatus dare curiam, per quam debuissent agi quæ publica sunt, et omnia fieri secundum ordinem [Authenthicæ seu Novellæ Constitutiones, coll. IV, tit. 17, nov. 38, de decurionibus et filiis eorum, præf., pag. 72, edit. Elzevir. 1668. Cfr. Willems, Antiquités Romaines, part. II, lib. III, sect. III, cap. II, § 3; Guérard, Essai sur le système des divisions territoriales de la Gaule, pag. 1 et seq.; Raynouard, Histoire du droit municipal en France, tom. I, lib. I, pag. 1 et seq.] . Quo vero pacto S. Thalasius togam senatoriam induere meruerit, ex nullo documento historico erui licet. In senatores enim cooptabantur alii jure hereditario, utpote nati postquam pater senatorium adeptus erat ordinem, alii vel ob merita vel ob amplissima peracta munera. Iis quidem demandatum erat vectigalia decernere, municipiorum magistratum nominare, civitatis res administrare et tueri, atque apud imperatorem ejusque legatos agere. Neque obstat minor Exolduni celebritas, quominus verisimiliter senatum habuerit, adeoque in eo S. Thalasius sederit: nam, uti jam vidimus num. 5, Exoldunum creditur olim fuisse aut colonia aut municipium romanum, ac potuit S. Thalasius, si non inter urbis Exoldunensis, certe inter civitatis Bituricensis senatores referri, quum Exoldunum intra Biturigum limites esset. Nunc autem in inscriptione monasterii Deiparæ fertur fuisse Senator Exolduni, nec ratio prostat cur ei in alia curia sedem assignemus.

[13] [confusus forte cum episcopo Andegavensi vel alio.] Devenimus tandem ad postremam quæstionem, fueritne S. Thalasius Exoldunensis idem ac S. Thalasius qui Biturigibus colitur. Priusquam respondeo, non possum non aperire anxietatem quamdam quæ meum obsedit animum: videlicet satis superque notum est olim atque omni fere tempore homines sacrilegos extitisse, qui falsas circum ferrent reliquias; ita ut concilia, atque etiam Tridentinum, leges adversus eorum facinora ferre debuerint. Porro nonne mirum est quatuor episcoporum corpora, de quibus plane nescimus ubi sederint aut unde venerint, in puellare S. Laurentii cœnobium una translatione illata fuisse? Sed quum nulla dubitandi firma causa prostet, hanc suspicionem ex animo expuli, tamquam certum habens esse reliquias cujusdam S. Thalasii. Sed quidquid id est, statui non posse videtur unum eumdemque esse sanctum virum. Omitto ambas partes contendisse corpus S. Thalasii apud se fuisse: nam infirmius est hoc argumentum, quoniam per synecdochen sæpius pars corporis corpus dicebatur. Quod validius est, sancti illi distinguuntur muneribus senatorio et episcopali; distinguuntur etiam societate, quum unus socium habuerit S. Bajum, alter SS. Davidem, Florentium et Asclepium. Quod si quis velit S. Thalasium Bituricensem fuisse Andegavensem episcopum, qui anno 453 ad hanc Ecclesiam gubernandam assumptus fuit, et absens consensit, octo annis post, Actis concilii Turonensis [Gallia christiana, tom. XIV, col. 546 et seq.] , ut ante dixi; nihil ego habeo quo id confirmem. Quæ controversiæ de S. Thalasio tales sunt, ut, præsertim ob defectum documentorum, solvi nequeant. Nunc aliæ de ejus socio quæstiones sunt instituendæ, quæ, quamvis non adeo sint arduæ, difficulter tamen dirimuntur.

[14] [Explicantur archipresbyteri munera quibus functus est S. Bajus,] S. Bajum Exolduni archipresbyteri munus obiisse, videtur apertum: nam martyres, præsertim qui animarum curam gerunt, si paucissimos excipias, quo loco domicilium habent, sanguinem pro Christo profundunt: quin et nemo facile negabit illud ex ipsa inscriptione colligendum esse, ubi fertur in eodem Exolduno ac S. Thalasium martyrium fecisse Bajum, suorum, id est, Exoldunensium civium, protectorem. Quum itaque S. Bajus esset munere archipresbyteri Exolduni auctus, Exoldunense castrum pro episcopo Bituricensi regebat. Hoc enim fuisse illo ævo archipresbyterorum officium, videmus in scriptis S. Gregorii Turonensis, loquentis de Moderico qui archipresbyter castrum Ternodorense regebat [Opera S. Gregorii Turonensis, Historia Francorum, lib. V, col. 321, edit. Migne.] , et de Publiano qui et ipse regebat Brivatum [Ibid., Miracula Martyrum, lib. II, col. 814.] . Nec fugit sæculis IV et V archipresbyteros solitos esse ab episcoporum latere non secedere, præsertim in Oriente, ac proin suum domicilium habuisse ubi episcopi, et eorum fuisse legatos ad explenda pro ipsis ea munera episcopalia quibus fungi poterant presbyteri. Sed id quoque certum est, sæculo VI in Gallia alios archipresbyteros in urbe episcopali [Ibid., lib. I, cap. LXXVIII, col. 774.] , alios in castris et in vicis suam habuisse sedem: nam præter jam memoratos Modericum et Publianum, meminit S. Gregorius Turonensis Eulalii archipresbyteri Archtonæ in pago Pictaviensi [Ibid., Gloria Confessorum, col. 834.] , et alterius qui vici in pago Herbatilico, in Namnetum Pictonumque confinibus siti, nomine Becciaci, archipresbyter erat [S. Greg., Gloria Mart., cap. XC, col. 784.] ; item et archipresbyteri Mereensis vici (Mercy-sur-Cher) in pago Bituricensi, vel Nereensis vici (Neris) in Burbonensi pago [Ibid., Vitæ Patrum, col. 1054.] . Et quum S. Gregorius de altero archipresbyterorum genere loquatur, tamquam de instituto jam dudum in Gallia existente, et plures eorum sic recenseat quasi non ita pridem vixissent, non est mirum S. Bajum sæculo V archipresbyteri munere Exolduni esse functum [Thomassin, Discipl. de l'Église, part. I, lib. II, cap. III, col. 460 et seqq.; Pellicia, Christianæ Ecclesiæ politia, tom. I, lib. I, pag. 71 et seqq.; Selvaggius, Antiquitatum christianarum Institutiones, lib. I, part. II, cap. I, pag. 15 et seq.; Morinus, De sacris Ordinationibus, part. III, Exercit. XVI, pag. 215 et seq.; Binterim, Denkwürdigkeiten der Christ-Katholischen Kirche, tom. I, pars I, pag. 514.] .

[15] [qui fuit et monachus.] Quum pro more a nobis usurpato Sancti qui in statu monastico vixerunt, a clericis sæcularibus secernendi sint, breviter hoc loco indicare lubet quare S. Bajum inter monachos referamus. Ut passim notum est, S. Eusebius episcopus Vercellensis eosdem monachos instituit esse quos clericos [Opera S. Ambros., tom. IV, sermo LVI, num. 3 et 4, col. 720, edit. Migne.] . Quam disciplinam in Hipponensem Ecclesiam traduxit S. Augustinus, et S. Martinus in Gallias; unde per S. Patricium in Hiberniam translata fuit. De Galliis sic loquitur Ruinartius in Præfatione ad Opera S. Gregorii Turonensis, secutus Adrianum Valesium [De Basilicis, cap. III, pag. 24 et seqq., Paris. 1657. Disceptationis de basilicis defensio, pag. 15 et seqq., Paris. 1660.] et Mabillonium [Acta SS. Ord. S. Bened., Præf. in sæc. II, num. 27.; ibid., Præf. II in sæc. III, num. 45, Paris. 1669 – 1672.] : Monasticus ordo jam tempore Gregorii ita erat clericatui conjunctus, ut idem fuerit monachum esse ac clericum … et quidem ut passim suis locis observamus, quos Gregorius appellat clericos initio capitis, eosdem postea monachos nuncupat. Nec mirum, cum illis temporibus, et jam multo antea, monachi clericalibus omnibus officiis perfungerentur, præcipuamque divinorum officiorum celebrationi operam impenderent: imo et abbates, ut modo dicebamus, clericos ordinabant, et cum aliquid solemniter in Ecclesia agendum occurrebat, statim episcopi, ut passim memorat Gregorius, suæ diœcesis abbates et presbyteros convocabant [S. Gregorii Turonensis Opera, Præfatio, col. 34, edit Migne,] . Quæ verba quoque ad sæculum V ac proin ad S. Baji tempora spectare videntur: nam S. Gregorius, ubi monachos eosdem ac clericos aperte dicit, loquitur de viris qui sæculo V inter vivos degebant. Post Ruinartium monachi benedictini Tassin et Toustain [Nouveau traité de diplomatique. tom. III, pag. 300; tom. V, pag. 388.] iisdem placitis adhæserunt, referentes S. Gregorium Turonensem ultra sexagies clericos nuncupasse monachos. Nec quisquam existimet hos clericos omnia explevisse officia quæ nunc monachis incumbunt: nam vita communis eis præscripta non erat, sed contemptus rerum et accuratio levitarum, adeo ut non multum dispares essent hodiernis bene institutis clericis. Hæc itaque S. Baji videtur fuisse conditio.

[16] [Uterque martyr videtur fuisse Gallus.] Hucusque de muneribus sanctorum martyrum locuti sumus, nec verbum de eorum gente diximus. Nomina quidem eorum sunt græca; Bajo significatur Parvus, uti et Thalasio Marinus: quod nomen apud Gallos meridionales non adeo rarum erat [Cfr. Rivet, Hist. littér., tom. I, part. I, pag. 60.] . At forsan quis inde colliget utrumque sanctum domo aut origine fuisse græcum. Nec absurda esset hæc conjectura, quum ante et post Christum natum Græci quam plurimi in Galliis sibi domicilium constituerint, fuerintque patriorum usuum quam barbari tenaciores [Cfr. Rivet, ibid., tom. I, part. I, pag. 45 et seqq.] : sed neque oblivioni dandum est populos a Romanis debellatos, brevi post tempore adeo in unum cum victoribus suis fuisse confusos, ut eorum et mores et linguam admitterent, illi vero qui in rempublicam administrandum cooptabantur, multo magis ad ritus et consuetudines romanas sese accommodarent. Quin, ut paucis exemplis rem conficiam, liquet ex epigrammate anni 442 Romæ reperto [Edm. Le Blant, Inscriptions chrétiennes de la Gaule, tom. II, num. 657, pag. 539; Rossi, Inscriptiones christianæ, tom I, pag. 310.] , et ex Apollinaris Sidonii aliorumque istius ævi vocabulis, Gallos nomina græca et latina sibi assumpsisse. Quæ satis suadent non posse ex nomine SS. Thalasii et Baji certo conjici Galline fuerint an Græci. Quum cæterum nulla sit ratio cur alienigenæ existimentur, quumque fuerint cives Exoldunenses, et in Gallia muneribus honestissimis functi ibi martyrium fecerint, hæc regio eorum patrium solum dicenda videtur.

[17] [S. Thalasius] Præterea considerandum est S. Thalasium, utpote senatorem, inter nobiles seu patricios fuisse numeratum, ac proin fere tria aut plura habuisse nomina. Quocirca nonnulli quærere possent, quale nomen Thalasius fuerit. Porro si vel Reipublicæ vel primorum imperatorum tempore inter vivos degisset, dubitandum esset; nam tunc prima appellatio erat prænomen, secunda nomen gentis, tertia cognomen [Cfr. Sigonius, apud Grævium, Antiq. Roman., tom. II, col. 1951 et seqq; Onuphrius Panvinius, ibid., col. 1991 et seqq.; Cannegieter, De mutata Romanorum nominum ratione; Marquardt, Römische Privatalterthümer, tom. I, pag. 10 et seqq.] ; sed quum multo postea beati martyres ævum egerint, non dubitamus quin Thalasius pro horum trium ultimo putandum sit. Quod et facile colligitur ex Sirmondo nostro dicente in Præfatione ad Opera sancti Apollinaris Sidonii: Romanis, stante Republica, proprium id nomen fuit, quod primum, id est prænomen: quo nimirum fratres ipsi, cum cætera nomina communia haberent, inter se distinguebantur, ut M. Tullius Cicero, et Q. Tullius Cicero fratres. Postea vero non primis, sed ultimis nominibus ut propriis uti ac distingui cœpere, ut Salvius Otho et Salvius Titianus: item Flavius Vespasianus et Flavius Sabinus fratres apud Suetonium. Quo spectans Suetonius idem, in Vitelliis fratribus tamquam peculiare notat, solis eos prænominibus distinctos fuisse; quod certe Reipublicæ temporibus novum non fuisset: tum quippe fratres, ut dixi, non aliter distinguebantur.

[18] [ultimo nomine, ut proprio, designatur.] Idque pluribus aliis argumentis demonstrat Sirmondus. Dein ille idem ostendit posterioribus sæculis imponendorum nominum hunc pariter morem fuisse, ut tum propria cujusque, tum adjuncta seu cognomina, seu prænomina (quæ omnia in singulis capitibus variabant) a parentibus ut plurimum cognatisque, patribus, patruis, avis, proavis, reliquisque affectibus, omissa gente, mutuarentur. Plerisque tum erant tria nomina, sed nonnullis etiam plura. Sic Quintus Flavianus Memmius Symmachus, Fabius Claudius Gordianus Fulgentius, Cajus Sollius Apollinaris Sidonius, Magnus Felix Ennodius, Fabius Laurentius Marius Victorinus, etc.; quibus omnibus id unum erat commune, quod ultimum vocabulum nomen proprium erat [Opera Sirmondi, tom. I, pag. 831 et seqq. Cfr. Opera Ennodii, ibid., col. 1365.] . Quot nomina habuerit S. Thalasius senator, prorsus nescitur, uti et in aliis centenis præclaris hominibus obtinet; sed illud mihi certum est, Thalasium ultimum fuisse ejus nomen, idque proprium: in quo non laborabatur græcumne esset an latinum. Atque hæc pro nostro proposito de Romanorum nominibus sufficiunt. Subsimilem quidem sententiam, de nominibus SS. Ambrosii et Augustini disserens, pro more suo egregie proposuit commendator Joannes Baptista de Rossi, nostro ævo archæologiæ christianæ omnium consensu facile princeps [Bullettino di arch. crist., serie I, anno II, pag. 73 et seqq.; anno III, pag. 15.] .

§ III. De cultu SS. Thalasii et Baji Exolduni et per totam diœcesim Bituricensem.

[SS. Thalasii et Baji] Etsi nobis verisimile apparet utrumque sanctum martyrem brevi post præclarum suum agonem in Sanctorum album fuisse translatum, cum istius ævi talis esset consuetudo, tamen, de cultu illis collato dicturi, lectorem præmonitum volumus, nullum hucusque nobis præsto esse monumentum historicum quo hujus cultus exordia detegi possint. Antiquissima documenta in quibus utriusque martyris nomen occurrit, sunt Hagiologium Gallo-Francicum ad usum Bituricensis monasterii S. Laurentii, et Martyrologium ad usum Exoldunensis monasterii B. Mariæ Virginis. De prioris monumenti liturgici ætate nihil scimus, ut initio commentarii indicavimus, nisi quod post sæculum XIII fuit confectum. Illud tamen esse valde vetus, manifestum est, quum a nostro Labbeo annis 1643 et 1657 editum fuerit e codice vetustate propemodum exeso atque usu assiduo detrito: qui codex fuit ex alio antiquiore aut ejusdem Laurentiani monasterii aut abbatiæ S. Sulpitii jam olim descriptus, et identidem novis accessionibus locupletatus [Bibl. mss., tom. II, pag. 706.] . Fueritne minus antiquum alterum monumentum historicum, Martyrologium nempe Exoldunensis monasterii B. Mariæ Virginis, de quo Thaumasserius anno 1689 in Historia rerum Bituricensium, affirmare non ausim. Suspicor illud antiquius esse anno 1481, quo monasterium cœpit per plura sæcula sub jugo abbatum commendatariorum gemere, et disciplina monastica pessum ire: nam in hac rerum conditione homines ad martyrologium efficiendum non videntur valde apti. Hinc affirmandum videtur non tantum S. Thalasium, sed etiam S. Bajum centum annis ante decretum Urbanianum anni 1634 fuisse cultu ecclesiastico cohonestatum, ac proin hunc insignem honorem utrique sancto sæculis XVIII et XIX legitime fuisse collatum. Id quoque perspicuum est ex eo quod longissimi temporis scientia et tolerantia episcoporum fuit probatus: quæ scientia et tolerantia ubi adsunt, noluit Urbanus VIII suum decretum cultui sanctorum et beatorum non canonisatorum præjudicare. Nec fuit alia causa cur in Proprium Officiorum diœceseos Bituricensis fuerit traductus ab archiepiscopis istius civitatis: quibus, ut omnium diœceseon episcopis, jure ordinario fas est, teste Benedicto XIV [De Canoniz., lib. II, cap. VII, num. 1, et seqq] , de cultu Sanctorum legitimo judicium ferre, non tamen illum ampliare.

[20] [cultus Exolduni] Itaque in abbatia Ordinis S. Benedicti sub tutela B. Mariæ Virginis Exolduni recolebatur olim, die 30 octobris, memoria SS. Thalasii et Baji; quo die in choro martyrologica legebatur annuntiatio, superius edita, num. 3, ubi et de eorum reliquiis diximus. Firmatus erat Sanctorum cultus miraculorum gloria: legitur quippe in Gallia Christiana: In Exoldunensi abbatia singulari cultu habentur SS. Thalasius et Bajus … quorum sanctitatem frequentia quæ ad sacras eorum reliquias fiunt miracula probant [Gallia christiana, tom. II, col. 157, edit. 1720.] . Cum Gallia Christiana concordat monachus Benedictinus Beaunier [Recueil historique des Archevêchés, Evêchés, Abbayes, etc. de France, tom. I, pag. 236.] , perhibens cultum SS. Thalasii et Baji ex miraculis et ortum et quaquaversus extensum fuisse per hunc tractum. Item Edmundus Martene et Durandus [Voyage littéraire de deux Bénédictins, tom. I, pag. 21.] tradunt initium hujus singularis devotionis et popularis concursus referendum esse præcipue ad annum circiter 1700, quando puer quidam membris omnibus captus, sanctorum martyrum interventu fuit sanitati redditus. Postea plura hujus generis miracula patrata fuerunt, atque hinc cultus erga SS. Thalasium et Bajum non mediocria cepit incrementa. Ex Thaumasserio discimus ipsius tempore, id est circa annum 1689, die 30 octobris Exolduni beatorum martyrum festum ritu duplici fuisse celebratum: quod et adhuc obtinuisse anno 1785 refert historicus Pallet [Nouvelle histoire du Berry, tom. V, pag. 143.] : quæ sane non tolerassent archiepiscopi Bituricenses, nisi eorum cultus fuisset plane probatus.

[21] [et Biturigibus.] Jam monuimus num. 3 eodem die solius S. Thalasii memoriam celebratam fuisse in Martyrologio cœnobii S. Laurentii Biturigibus, et die 12 maji translationem ejusdem S. Thalasii et trium episcoporum; quod putabatur, uti etiam refertur a Castellano, ibi quiescere ejus corpus: de qua re vide supra, num. 9. Atque ex his monumentis certissimum est in una ecclesia Exoldunensi SS. Thalasii et Baji cultum viguisse, et in altera Bituricensi unius S. Thalasii. Sed nequaquam ab omnibus Exoldunensibus aut Bituricensibus clericis Officium et Missa in eorum honorem celebrata est; multoque minus hunc cultum pertinuisse ad universam diœcesim Bituricensem, vel etiam ad omnes ecclesias, fuit ostensum. Quin in Breviariis Bituricensibus ineunte sæculo XV et annis 1500, 1510, 1625 et 1651 confectis aut typis editis, quæ accuratissime scrutatus est R. P. Caffin, Societatis Jesu presbyter, ne verbum quidem fit de SS. Thalasio et Bajo. Honoris quidem ecclesiastici beatis martyribus a Bituricensi Ecclesia delati, antiquius documentum præ manibus non habemus quam Directorium ms. Ecclesiæ Bituricensis anni 1625, ubi ad diem 30 octobris, omisso S. Bajo, festum S. Thalasii episcopi et confessoris indicatur. Verum anno 1734 cum tanta incrementa ab aliquot annis cepisset cultus utriusque martyris, clerici Bituricenses omnes jussi sunt, ex mandato archiepiscopi de Roye de la Roche foucauld, præscribentis novi Breviarii usum, colere die 30 octobris ritu simplici memoriam non solius S. Thalasii, sed etiam S. Baji, et in Officio divino et in Missa antiphonas vel etiam orationes recitare de Communi Martyrum: quem ritum in archidiœceseos Directoriis annorum 1848 et sequentium nondum in desuetudinem ivisse videmus. Sed ab anno 1863, ex quo Breviario utuntur Romano clerici Bituricenses, ritu simplici celebrant SS. Thalasii et Baji festum, et præter orationes de Communi Martyrum addunt lectionem sequentem, a S. Congregatione Rituum approbatam:

[22] [Extenditur ad totam diœcesim Bituricensem.] Thalassius ex nobili et patricia stirpe natus, spretis opibus, clericali militiæ nomen dedit. Sacerdotio initiatus mox ad episcopalem evectus dignitatem, in Arvernensi territorio pontificalia obiit munera. Bajus autem fuit archipresbyter. Quinto labente sæculo, persecutione Exolduni sæviente, Thalassius et Bajus fidem constanter profitentes, sanguinis effusione martyrium simul compleverunt die trigesima octobris, qua die insignes sanctorum martyrum reliquiæ in beatissimæ Virginis Mariæ abbatia Exoldunensi devoto cultu asservatæ, fidelium venerationi exponebantur. Labentibus sæculis, beati Thalasii corpus allatum fuit in S. Laurentii Bituricensis abbatiam, quæ quotannis die maii duodecima hanc translationem solemni festo recolebat. In civili autem perturbatione quæ circa finem decimi octavi sæculi in Galliis exarsit, pretiosæ reliquiæ tum Exoldini, tum Avarici (id est Biturigibus) disjectæ perierunt. Non periit autem sanctorum martyrum memoria, meritoque diœcesis in qua martyrii palmam adepti sunt, protectores habentur. Quæ hac lectione continentur, pleraque supra ad examen revocata fuerunt, ita ut plura de iis dicenda non videantur.

DE S. GERMANO CONFESSORE PONTIFICE CAPUÆ IN CAMPANIA

VERISIMILITER ANNO DXL VEL DXLI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Germanus, episcopus Capuanus in Italia (S.)

AUCTORE R. D. B.

§ 1. Cultus S. Germani. Civitatis S. Germani initia. De sancti episcopi reliquiis. Suntne hodie Placentiæ?

In Martyrologio Romano ad diem 30 octobris legimus: Capuæ S. Germani episcopi et confessoris, magnæ sanctitatis viri: cujus animam in hora obitus ejus ab angelis in cœlum ferri sanctus Benedictus aspexit. [Die 30 octobris colitur S. Germanus Capuanus,] Occurrit S. Germani nomen in Martyrologio Ottoboniano [Martyrologium Adonis, pag. 686, edit. Georgii.] . Sed ab Adonis Martyrologio exsulat: quod si in nonnullis codicibus scriptum est, recentiore manu dicit Dominicus Georgi esse additum [Ibid., pag. 552.] . Idem obtinet in Usuardo. Abest scilicet a codicibus puris secundum priorem ipsius Usuardi editionem factis, et a Sollerio nostro editis. In exemplaribus autem multo magis recentibus tum Belgii, tum Germaniæ, S. Germanus Capuanus commemoratur. Atque hi codices similes sunt posteriori editioni Usuardi; nam sancti Germani nomen non deest a codice Pratensi qui fuit auctus ab ipso Usuardo, et a Bouillartio anno 1718 accurate editus. Ea de re magnam controversiam fuisse concitatam, non ignorat eruditus lector: quæ hoc loco redintegranda non est. Quidquid enim est de lite inter Sollerium et Bouillartium orta, hoc constat, Usuardinum Martyrologium post medium sæculum IX ab auctore suo retractatum esse; in hac altera editione memorari S. Germanum; atque hujus proinde cultum extra Italiam illo ævo fuisse propagatum. In duobus quoque kalendariis Anglicis [Hampson, Medii ævi Kalendarium, tom. I, pag. 458 et 470.] , quorum prius, Exoniense, sæculo circiter XII latine, posterius sæculo circiter XIV gallice fuit conscriptum, annuntiatur ad diem 30 octobris festum S. Germani episcopi Capuani; item in kalendario Missalis Eboracensis anni 1516; quo perspicuum est illis temporibus sancti viri festum apud Anglos in liturgiam fuisse receptum. Adde quod ejus mentionem faciunt ad eamdem diem Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum, Maurolycus in Martyrologio, Castellanus in Martyrologio Universali, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, cardinalis de Noailles in Martyrologio ad usum Ecclesiæ Parisiensis edito.

[2] Sed præsertim in civitate S. Germani floruit ipsius S. Germani cultus. [præsertim in oppido Italiæ] Nec mirum est, quum ab eo nomen suum duxerit, et parte reliquiarum ejus aucta fuerit, quando iis Capuani a Ludovico II imperatore circa annum 872 fuerunt spoliati. Hujus civitatis primordia, utpote cum S. Germani cultu arctissime connexa, referimus. Noverunt omnes monasterium a S. Benedicto in monte Casino conditum, eversum fuisse circa annum 580 a Longobardis, ejusque monachos Romam sese contulisse, ibi domicilio prope basilicam Lateranensem a Pelagio II fuisse donatos, et post centum fere et quinquaginta annos ad pristinam habitationem reversos. Scilicet, ineunte sæculo VIII, Petronax abbas, ægre ferens a Casino monte sancti Benedicti discipulos exsulare, in eo monasteria duo, approbante Romano pontifice Gregorio II, instruxit: alterum in ipso monte, ubi S. Benedictus cœnobium instauraverat; alterum, prope Casini castrum ad radices montis, nomine SS. Salvatoris nuncupatum [Mabillonius, Annal. Ord. S. Bened., tom. II, pag. 55, edit. Paris. 1704.] . Eodem loco S. Bertharius, abbas Casinensis, postea a Sarracenis anno vel 883 vel 884 occisus [Acta SS., tom. IX Octob., pag. 680; Pertz, Monum. Germ., Scriptt., tom. VII, pag. 610.] , civitatem ædificavit, eamque, uti scriptor anonymus [Chronicon Casinense, Mon. Germ., tom. III, pag. 229.] , Ignotus Casinensis dictus, et Leo Ostiensis [Ibid., tom. VII, pag. 603. Cfr. Muratori, Rerum Italic. Scriptt., tom. IV, pag. 310.] referunt, vocatam voluit Eulogimenopolim, id est, Benedicti civitatem, sed id, ut ait Angelus de Nuce, abbas Casinensis sæculo XVII [Muratori, ibid.] , non præstitit, vel ejus successores non observarunt, verisimiliter quod ibi insignes S. Germani Capuani reliquiæ magna veneratione habebantur. Contra legitur in S. Bertharii Actis, ab Ignatio, priore Casinensi sæculo XV, scriptis, iisque e fontibus coævis haustis: Et quia Bertharius maximam partem reliquiarum a serenissimo et christianissimo imperatore Ludovico receperat, quas de civitate Capuana acceperat, et præcipue S. Germani episcopi, cujus corpus idem acceperat imperator, civitatem ipsam S. Germanum appellari instituit [Acta SS. tom. IX Octob., pag. 672 et 675.] .

[3] [quod ex ipso nomen duxit,] Propter hunc diversum loquendi modum difficile dictu est, quo pacto S. Germani nomen oppido adhæserit. Verum valde probabile videtur, quum illius sancti episcopi translationis fama longe lateque percrebruisset, et undique adventarent populi ad ejus visitandas reliquias et implorandum patrocinium, pronos fuisse ad dicendum se ad S. Germanum ire, atque hac ratione nomen S. Germani nomini Eulogimenopolis fuisse suffectum. Si vero Ignoti Casinensis et Leonis Ostiensis narratio est certa, verisimiliter factum est (quod innumeris locis obtinuit), ut appellationem ecclesiastici vel civilis magistratus auctoritate datam, appellatio spontanea et popularis vicerit. Qui cultus seu veneratio erga S. Germanum ab eo tempore non mediocriter crevit, quum abbates Casinenses, hinc quasi a S. Benedicti temporibus [Ughelli, Italia sacra, tom. I, col. 571; Vita S. Benedicti, auctore S. Gregorio, apud Muratori, Scriptt. Italiæ, tom. IV, pag. 202.] , ex pontificum Romanorum indulgentia, veluti episcopi hunc tractum regerent, ejusque necessitatibus spiritualibus providerent; illinc avita reverentia S. Germanum, uti infra videbitur, non potuerint non prosequi. Utilissimæ fuerunt novo oppido locisque circumjacentibus tum pietas erga sanctum episcopum, tum auctoritas monachorum Casinensium. Scilicet quum jam a multis annis antiquissima Casinensis diœcesis, cujus bene multi incolæ religionis christianæ immemores vivebant, careret episcopis, neque ulla spes alicujus obtinendi affulgeret; paulatim, ædificato S. Germani oppido, pietas christiana cepit incrementa eximia.

[4] [præeuntibus monachis Casinensibus.] Qui plura de oppido velit, adeat Gattolam aliosque qui ejus historiam persecuti sunt [Cfr. Gattola, Ad historiam abbatiæ Casinensis accessiones, part. II, pag. 747 et seq. Cfr. Descrizione istorica del monasterio di Monte Casino, pag. 1 et seqq., edit. Neapol. 1775. Cfr. Giustiniani, Dizionario del Regno di Napoli, tom. VIII, pag. 148 et seqq.] . Ibi cultus S. Germani nullatenus est antiquatus; nam in istius diœceseos Directorio liturgico anni 1847, omnes clerici ejus festum die 30 octobris agere jubentur. Præterea clericis ipsius oppidi S. Germani mandatum est ut eodem die, sub ritu duplici primæ classis cum octava celebrent festum sancti episcopi, utpote protectoris specialis; dein, ut die 26 ejusdem mensis dedicationem insignis ecclesiæ collegiatæ S. Germani recolant. Illi monachi Casinenses, qui S. Germani cultum tanta alacritate in ejus oppido promoverunt, non potuerunt quin intra parietes domesticos exemplo popularibus præirent. Utique hujus priscæ religionis paucissima supersunt antiqua documenta: nam (modo excipias sancti episcopi Vitam duobus codicibus inscriptam), tantum tria Bibliothecæ Casinensis editores protulerunt. Scilicet duo kalendaria, quorum prius, utpote festum S. Francisci Assisiatis referens, ante annum 1229 non fuit exaratum: posterius vero post annum 1323, siquidem S. Thomæ Aquinatis festum proponit. Porro in priore kalendario ad diem III kal. novembris [Bibliotheca Casinensis, tom. III, Florilegium, pag. 133.] , et in altero ad IV kal. novembris [Ibid., pag. 137.] legitur: Germani episcopi. Tertium monumentum est missale monasticum [Bibl. Casin., tom. III, pag. 174 et 176.] , quod quamvis literis vulgo gothicis XIV sæculi desinentis dicatur exaratum, multo tamen ante primitus compositum existimo, propterea quod in eo nec S. Bernardi, nec SS. Dominici et Francisci ulla mentio habetur: nihilominus anno 1087 posterius; nam missam celebrandam indicit in honorem S. Nicolai, cujus cultus post translationem anni 1087 præcipue in Occidente florere cœpit.

[5] [Honoratur Capuæ aliisque in locis.] Nec minus religiose Capuani sancti sui episcopi memoriam servarunt. Et quidem ejus festum in Capuana ecclesia metropolitana et tota diœcesi solemniore ritu duplici secundæ classis celebratur. Quo pacto remotissimis temporibus ibi fuerit honoratus, posteris non tradiderunt scriptores. Scimus tamen eum memoratum fuisse in quinque Ecclesiæ Capuanæ Kalendariis, quibus antiquiora non videtur invenisse Michael Monachus, rerum sacrarum illius Ecclesiæ scientissimus. Ex his unum est anno 1087 posterius: nam in eo translatio S. Nicolai anno 1087 peracta memoratur; sæculo tamen XIII medio anterius, utpote non continens festum S. Francisci Assisiatis. Alia esse videntur sæculi XIII et XIV [Sanctuarium Capuanum, part. IV, pag. 401, 410, 420, 433.] . Erat et Capuæ, quo tempore Michael Monachus scribebat, id est anno 1630, oratorium S. Germano sacrum, non longe ab episcopio seu palatio episcopali positum [Ibid., pag. 123.] . Dein extitit in diœcesi Calvensi archiepiscopo Capuano subdita ecclesia S. Germani a Palera anno 1173, et S. Germani in Pizone [Ibid.] . Honoratur quoque cultu ecclesiastico, uti ex earum colligimus Kalendariis, in diœcesibus Calensi et Placentina. Nunc de reliquiis beati episcopi loquendum est.

[6] [Ludovicus II S. Germani reliquias ex urbe Capua] Sepultus fuit (sic episcopus Suessanus Franciscus Granata) in ecclesia majore S. Stephani in Capua vetere, ubi diutissime cultus ei fuit delatus: dein cum nova civitas fuisset ædificata, eo transportatum est sacrum corpus, innumeris in eis solennibus editis miraculis [Granata, Storia sacra della Chiesa di Capua, tom. I, pag. 103 et seqq.] . Sed postea, ut ante diximus, S. Germani corpus Capua fuit alio translatum. Scilicet Ludovicus II imperator, Lotharii imperatoris filius, ac proin Ludovici Pii nepos, Italiam anno 866 ingressus est [Leo Ostiensis, lib. I, cap. 36, pag. 605; Muratori, Scriptt. Ital., tom. IV, col 312.] ; ubi plures civitates circumiens, Berolæ per menses circiter undecim remoratus est [Leo Ostiensis, pag. 606.] , atque fugatis Sarracenis, Capuam integro fere anno tenuit [Ibid., pag. 607.] ; unde, ait Leo Marsicanus seu Ostiensis, sæculi XII ineuntis scriptor [Ibid.] , sublato corpore beati Germani ejusdem civitatis episcopi, demum Franciam est reversus: moratus per diversa loca in partibus istis per annos circiter sex. Quibus verbis subjicit Angelus de Nuce in Notis: Cujus [S. Germani] capite ditavit novam S. Germani civitatem: inde sic appellatam, ut fert traditio. Adde Ignatium in Vita S. Bertharii narrantem, uti vidimus, maximam partem reliquiarum S. Germani civitati istius nominis fuisse datam a Ludovico II. Itaque manifestum videtur his sacris lipsanis aliquando Sangermanenses fuisse auctos. Sed cum de illis postea historici sileant, tantum affirmantes ibi sancti episcopi digitum religiose servari [Descrizione istorica del monasterio di Monte Casino, pag. 32, Neapoli 1751.] , existimandum est eos tanto thesauro fuisse spoliatos. Et certe parum verisimile est S. Germani oppidum, proptera quod beati viri digitum, exiguam corporis partem, haberet, suam appellationem accepisse: quod tamen nemo miraretur, si ejus sacrum caput ibi aliquando fuisset conditum, postea bellis et vastationibus deperditum. Hinc arbitror Ludovicum II caput et alias quasdam partes minus præcipuas sancti episcopi Sangermanensibus dono dedisse, reliquas vero, quum peteret Franciam, secum asportasse.

[7] [Placentiam tulisse dicitur.] Verum quo transtulerit Ludovicus II S. Germani Capuani sacras exuvias, non tradiderunt historici. Contendunt quidem a pluribus sæculis Placentini sancti episcopi corpus intra sua quiescere mœnia, sed id antiquis documentis ostendere non possunt [Campi, Historia ecclesiastica di Piacenza, tom. I, pag. 217 et 223.] . Nemo saltem negat cujusdam S. Germani ossa a Placentinis, ante hominum memoriam, asservata fuisse in ecclesia quæ erat olim monialium cœnobii S. Sixti, Ordinis S. Benedicti, et ab anno 1112 monachorum ejusdem Ordinis [Wion, Lignum Vitæ, lib. II, pag. 199; Lubin, Abbatiarum Italiæ Notitia, pag. 300.] . In ejus enim fronte scriptum exstabat hoc epigramma [Campi, tom. I, pag. 223.] :

DIVO SIXTO PP. SECUNDO MARTYRI
HIC QUIESCENTI SACRUM. UBI ET SS.
QUATUOR INNOCENTUM CORPORA, FABIANI
PP. TIMOTHEI, SYMPHORIANI, MARCELLI,
ET APULEI MARTYRUM, AC GERMANI
EPISCOPI, MACHARII, ET FELICIS CONFESSORUM,
NECNON VIRGINUM, ET MARTYRUM MARTINÆ,
ET BARBARÆ DOMUM HANC, ET CIVITATEM
E CŒLO PROTEGENTIUM FELICITER CONQUIESCUNT.

[8] [Ubi detectæ feruntur] Accedit quod anno 1501, apertis SS. Germani episcopi et Macharii sepulcris, hæc fuerunt confecta instrumenta, pro decessoribus anno 1752 descripta ex codice ms. pergameno ipsiusmet abbatiæ [Bibl. Royale de Bruxelles, Mss., num. 8926.] :

In nomine Domini, amen. Anno ab Incarnatione ejusdem millesimo quingentesimo primo,