Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai VII           Band Mai VII           Anhang Mai VII

31. Mai


TRIGESIMA PRIMA MAII.

SANCTI QVI PRIDIE KALENDAS IVNII COLVNIVR.

Sancta Petronilla, Virgo Romana.
S. Crescentianus Martyr Turribus in Sardinia.
S. Hermias miles, apud Comanos in Ponto Martyr.
S. Cantius, Martyr Aquileiæ.
S. Cantianus, Martyr Aquileiæ.
S. Cantianilla, Martyr Aquileiæ.
S. Protus, Martyr Aquileiæ.
S. Gaulienus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Germanus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Victurus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Silvanus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Telesphorus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Victurinus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Donatus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Istialus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Tertus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Rogatus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Germanus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Silvanus II, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Honorius, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Cicilia, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Tertula, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Lautica, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Victoria, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Fortunata, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Rogata, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Paulica, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Agapia, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Castula, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Amelia, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Tertula II, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Lupus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Justus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Tecla, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Firmus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Paulinus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Hesychius, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania.
S. Donatianus Martyr, Cirthæ in Numidia.
Sancti Timidenses, in Proconsulari Africæ Provincia.
S. Datiana seu Datianus, Martyr Carthagine.
S. Paulinus, Martyr Antiochiæ.
S. Isicus, Martyr Antiochiæ.
S. Simplicianus, Martyr Pictavii in Gallia.
S. Silvius, Episc. Tolosanus in Gallia.
S. Paschasius, Diaconus Romæ.
S. Alexander, apud Arvernos in Gallia.
S. Helmtrudis, Reclusa in Paderbornensi Westphaliæ diœcesi.
B. Mathildis, Abbatissa Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, Dyezzæ in Bavaria.
B. Jacobus Venetus, Ordinis Prædicatorum, Forolivii in Romandiola.
B. Vitalis, Eremita tertii Ordinis S. Francisci, Assisii in Italia.
B. Baptista Verana, Ordinis pauperum Sororum S. Claræ, Camerini in Umbria.

COROLLARIUM.

S. Gertrudis, Virgo Martyr, Valduleti in Lotharingia: colitur postridie Ascensionis Dominicæ.
B. Berteragmus seu Bertramus Presb. Ord. Eremitarum S. Augustini, Firmi in Piceno: colitur feria tertia Pentecostali.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Beatus Gislemarus Monachus, Daniæ Apostolus, memoratur in Menologio Bucelini, ex Actis S. Anscharii Archiepiscopi Hamburgensis, in quibus ejus mentio fit pag. 412, num. 16 III Februarii.
Blanda, a S. Eleutherio Episcopo Tornacensi ad vitam resuscitata, sancte obiisse traditur in Vita illius XX Februarii.
Luitpurga Sanctimonialis in Saxonia, virtutibus & miraculis clara, a Wione propter ignorantiam diei in Appendicem relata, ab Arturo in Gynæceo sacro ponitur hac die, citato Wione, & quem hic allegat Cratepolio: ipsa est quam Greveni ad Vsuardum Additiones & ex his Canisius habent ea die, qua Vitam, nunc demum obtentam, dabimus XXVIII Februarii.
S. Kinesdrida Virgo, Pendæ Regis filia, memoratur a Bucelino. Est hæc S. Kineburga relata VI Martii.
Miraculorum S. Benedicti festum celebrari indicat idem Bucelinus. Nos ea deduximus ad Vita XXI Martii.
S. Frontonius Abbas suggeritur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Videtur esse S. Fronto Abbas in Scethi, cujus Vitam dedimus XIV Aprilis.
S. Antonini, Archiepiscopi Florentini, Canonizatio anno 1523 facta, indicatur in Kalendario Balinghemii. Vitam ejus cum Actis Canonizationis dedimus II Maji.
S. Mundana, Vidua & Martyr, celebratur sub ritu duplici in Ecclesia Sarlatensi, dicata S. Sacerdoti Episcopo Lemovicensi filio ejus. In hujus Vita omnia, quæ hic dici possent, continentur V Maji.
Certamen Martyris Ieremiæ refertur in Martyrologio Arabo-Ægyptio, quod nobis Latinum fecit cum Romæ ageret Gratia Simonius Maronita, nunc Tripolitanus in Syria Archiepiscopus. Putamus scribendum fuisse Hermiam, de quo hoc die agimus; nisi forte est Patriarcha Hierosol. alias Orestes, de cujus martyrio sub annū 1006 tolerato egimus in Historia Chronologica istorum Patriarcharum ante tomum III Maji, invenimus autem nomen in aliquibus fastis Latinis XV & XVII Maji.
Ferdachricus, inscriptus Tamlachtensi, & iterum, quando inter Prætermissos de eo egimus XVIII Maji.
Silanus, cognomento Peregrinus & Episcopus, refertur a Dempstero in Menologio Scotico. Aliquot Silani Hiberni hoc Mense a nobis sunt ad ordinem Prætermisorum rejecti. Interim quia scimus Ferrarium a Dempstero inductum in plures errores, suspicamur hunc esse Silaum, quem ipse ad XXX Maji retulit, nos autem XXI Maji.
S. Lupicinus, Episcopus Veronensis, refertur in hodierno Martyrologio Romano, de quo cum ecclesia Veronensi & aliis egimus XXII Maji.
SS. Flavianus & Crescentius Martyres Romani, ob corpora de mandato Innocentii PP. X ab Alexandro Victricio Episcopo Aletrino extracta e Cœmeterio Calepodii atque in Austriam translata, Officio ecclesiastico Duplici coluntur; hic, a Carmelitis Discalceatis monasterii eremitici S. Annæ, quo solent ipsius S. Annæ die quotannis Imperatores accedere, in confiniis Austriæ & Hungariæ siti, atque ab Eleonora Augusta Ferdinandi II conjuge fundati; iste, a Sanctimonialibus Carmelitanis itidem Discalceatis Græcii in Styria. Ita nobis adm. R. P. Paulus ab Omnibus Sanctis, qui & alia plura similia suggeßit, monasteriorum sui Ordinis, ornamenta simul & munimenta, etiam ad alios menses pertinentia: cujus diligentiam & pium zelum utinam imitentur plures; quatenus ejusmodi Sanctis, de quibus alias consultum non est longam ac specialem texere narrationem, suus saltem locus detur in capite Prætermissorum, cum prærogativa majusculi characteris.
Ferrandus, Cartaginiensis Ecclesiæ Diaconus, ob doctrinam celebris est. Ejus opera omnia, & aliorum de eo elogia edidit Divione anno MDCXLIX Petrus Franciscus Chifletius Soc. Iesu, eique dicitur Fulgentius Ferrandus. At Hector Ferrandus Tamajo Salazar in Martyrol. Hispanico, qui, auctoritate Iuliani Petri & Auli Hali, adstruit ei Episcopatum Carthaginis Spartariæ, ac dein Toletanum; &, quod maxime huc spectat, ut Sanctum autumat coli. Verum hujus venerationis non reperimus ullum vestigium: abest nomen ejus a Toletanis Missalibus Breviariis, Officiis propriis, quæ varia habemus excusa. Silet de eo Antonius de Quintanaduenias, in libro de Sanctis Ecclesiæ Toletanæ. Nulla etiam mentio ejus est in Officiis divinis Ecclesiæ Carthaginensis: neque Hispanica istæc figmenta momentum ullum apud nos habent, ut faciant dubitare, quin Ferrandus intra Diaconi gradū. quē Carthagine in Africa geßit, semper substiterit, solius Synonomiæ occasione a fabulatoribus ad Carthaginem Spartariam in Hispania tractus, indeque ad Sedem Toletanam traductus, pari mentiendi licentia: nihil enim Iulianus Petri vel Aulus Hali apud nos sunt quam veterum auctorum ac nominum larvæ recentes.
Eugenius Episcopus & Sapiens de Magh-Creainb-Chaill, Moeldranus Slanensis, inscripsit, ut Sancti Hiberni, Martyrologio Tamlachtensi, de quibus & aliis Hibernis hoc mense relatis, certiora libenter addiscemus.
Hildebertus Archiepiscopus Maguntiacensis, mortuus hoc die anno 931, cum titulo Venerabilis dumtaxat, locum habet in seculo 5 Benedictino, ubi Acta ejus a Mabilione collecta legi poterunt.
Hermannus, ex Canonico Bonnensi Monachus Hemmenrodensis, dein Abbas Heisterbacensis in Valle S. Petri, indicatur in Kalendario Cisterciensi & cum titulo Beati profertur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino. At solum Venerabilis appellatur a Gelenio in Fastis Coloniensibus, & Theodoro Rhay in Animabus illustribus Iuliæ Cliviæ &c. Absque omni titulo eum habet Iongelinus in Serie Abbatum.
Hermanus Conversus Heisterbaci, Ordinis Cisterciensis, ut Beatus refertur ab iisdem Henriquez, Chalemoto, Bucelino: absque omni titulo ab iisdem Gelenio & Theodoro Rhay.
Fulco, ex Dunensi Abbate, tunc Savigniacensis Ordinis, Institutum Cisterciense amplexus, in Clara-valle mortuus, cum titulo Beati refertur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino & Raißio. Piis solum adscribitur a Saussajo.
Rolandus, Comes Cenomanensis aliique primæ nobilitatis Equites Galliæ, traduntur tempore Caroli Magni in Pyrenæis saltibus a Saracenis occisi, quos inter Pios recenset Saussajus. Eginhardus in Annalibus ad an. 778 narrat, quomodo a debellatis Mauris, & Pampelona, ne rebellare posset, muris exuta, reverterit Carolus; & Vascones, extremum agmen adorti ex insidiis, magno illud tumultu perturbarint; & in hoc certamine, inquit, plerique Aulicorum, quos Rex copiis præfecerat, interfecti sunt. Atque hæc est illa Poëtarum fabulis celebratißima pugna Roncivallensis seu Roscidæ-vallis, de qua idem Eginhardus in Vita Karoli Magni agens, inter tres primarios nominat Rollandum, Britannici limitis Præfectum. Plura idoneus nullus auctor habet, nedum aliquid de Rollandi cultu sacro.
Sigewinus Pius, Archiepiscopus Coloniensis, indicatur in Fastis Agrippinensibus Gelenii, quem consule.
Joannes Ketel, relicta mercatura adjunxit se Fratribus seu Clericis in communi Daventriæ viventibus, & ab iis coquinæ officio deputatus, pie anno 1398 mortuus, refertur ab Arnoldo Raißio in Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgii, nullo apposita titulo; sed indicat se illud encomium dare, ex Vita ejus a Thoma Kempensi edita.
B. Andreas, Archiepiscopus Trevirensis, Confessor, indicatur in Notis Mss. Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Habetur XII Episcopus, & vixisse creditur circa an. CCXXVIII. Sed nihil alibi de aliquo illi tributo cultu legimus.
Pilegrinus, Episcopus Passaviensis in Germania, cum titulo Sancti profertur a Ferrario in Catalogo generali. Abstinet ab omni titulo Wiguleius Hundius in Metropoli Salisburgensi, ubi ejus Acta describit, ac mortuum tradit hoc die anno DCCCCXCI: recenset autem eum inter illos, qui in quodam Chronico dicuntur claruisse miraculis. Habemus passaviense Breviarium anno MDV excusum, sed absque mentione hujus Pilegrini.
Paulus, Abbas Castaliensis, in territorio Lemovicensi, cum toto conventu suo a Normannis occisus, memoratur a Bernardo Guidonis in Ms. Chronico, absque ulla cultus mentione, nullo etiam anno, mense aut die indicato. Hos tamen sanctos Martyres appellant ad hunc diem Menardus & Saussajus; qui Paulo tribuit, quæ Bernardus asserit facta a Gaufredo, postmodum istic Abbate. Bucelinus novo encomio eumdem exornat.
Erutherus, Episcopus Merciorum & Abbas monasterii Ingothugum in Anglia, cum titulo Sancti memoratur in Kalendario Ms. Ordinis Benedictini, ut plurimum desumpto ex Trithemio. Quantum conjectura assequimur, videtur designati Trumherus, ex Abbate Gethlingum creatus Episcopus Merciorum anno 659. De eo agit Trithemius lib. 4 de Viris illustribus Ordinis Benedictini cap. 18, sed absque indicio ullius venerationis, neque diem obitus indicat.
Hubertus, Abbas in Picardia, ut sanctus indicatur a Bucelino, citante Menardum, asserentem fuisse magnæ sanctitatis virum. Omittitur a Saussajo, licet alias Menardum sequi solito.
Findocha, Virgo in Scotia, refertur a Camerario, citato Breviario, quæ non est in Aberdonensi.
Simeon in Frisia, gentis illius Apostolus, indicatur in Menologio Scotico Dempsteri, qui lib. 17 Hist. Eccl. gentis Scotorum, asserit socium S. Bonifacii fuisse, & num Sanctis sit adscriptus, non audet temere asseverare.
Nos in Actis S. Bonifacii dandis V Iunii Simeonem, istum non invenimus; Dempsterum autem, tam multa scimus in suæ gentis gratiam temere confinxisse, ut nobis hic videatur ridiculus, dum dubitat Sanctis adscribere, quem in rerum natura fuisse sua unius fide numquam probabit.
Apollinaris, Arimæ in Iaponia occisus pro fide, anno 1617
Justinus Guardianus, Joannes Slonka, Cracoviæ, circa annum 1483.
Joannes Gomesius, laicus Cæsaraugustæ, an. 1447
Petrus de Montibus, in Canaria, anno 1560
Felix a Perusio, Abbatissa Romæ anno 1425, inscripti Martyrologio Franciscano Arturi, & Felix etiam ejus Gynæceo, cui Philippina additur in Menologio Laherii.
Joannes Baptista Podius Genuensis, Congregationis S. Mariæ de consolatione institutor, in Ordine Eremitarum S. Augustini, obiisse hoc die anno 1479 refertur, cum titulo Beati Fratris & radiis Beatorum insignitus, inter Schedas Angeli de Rocca, citatas a Thoma de Herrera tomo 1 Alphabeti Augustiniani pag. 390 & sequenti: qui post plurima relata dolet, ubi & quando efflaverit animam, incertum esse, ejusque ossa tumulo ignoto tegi.
Antonius Pasqualinus, Sacerdos exemplaris vitæ, mortuus anno 1590 hoc die, memoratur a Masino in Bononia perlustrata; sed solum Venerandus appellatur.
Antonius Augustinus, Archiepiscopus Tarraconensis, anno 1586, hac die pientißime obiit: vir, apud omnes sui temporis Eruditos æstimatißimus, nec minus virtutibus quam litteris excultus. Istæ, licet non fuerint adeo celebratæ post mortem, neque iis divinitus testimoniis roboratæ, quibus moveri Sedes Apostolica potuisset, ad eum religiosiori honore dignandum; atque adeo licet Antonius, ad opus hoc nequaquam pertineat; nomen tamen hic ponere volui, ut indicarem extare in Musæo nostro prolixum de vita ac scriptis ejus virtutibusque tractatum, Latine conscriptum & ex Hispania huc delatum ab Andrea Schotto: qui illius olim domesticus mortuum funebri oratione laudaverat; atque in nostram Societatem transgressus, Latine vertit ediditque Antverpiæ, anno 1617 ipsius Archiepiscopi Dialogos, de Romanis Hispanisque Antiquitatibus per nummos illustrandis. Erit fortaßis qui eruditißimum opus aliquando curabit recudendum, accepto a nobis, si volet, exemplari, Schotti manu correcto, & variorum Elogiis Græcis Latinisque aucto: in cujus novæ editionis limine apte poneretur Tractatus iste, a me aut successoribus meis haud illibenter communicandus; aut eo longe prolixior alius, sed Hispanicus, & æque ineditus, quem idem Andreas Schottus servavit, compositum a Doctore Don Martino Ioanne Augustino, Archiepiscopi nepote & Metropolitana Cæsaraugustanæ Canonico, dedicandum D. Galcerano Alhanell, liberorum Philippi III instructori: cujus Martini frater, patruo cognominis Antonius, Societatis nostræ Sacerdos, legitur in Bibliotheca Hispanica Nicolai Antonii, scripsisse Hispanice, Summam Chronologicam Actionum magis illustrium Archiepiscopi, ex Tractatu justo in compendium redacto; qui justus Tractatus, eorum quos dixi Tractatuum alteruter procul dubio est, an autem alterutrius fratris Latinus etiam sit, non facile dixerim. Non esse Schotti, persuadent mihi additamenta marginalia, a diversa longe quam istius sit manu, quæ etiam a nota nobis ex suis ad Schottum epistolis Martini manu non videntur esse; sed potius ab Antonio poterunt adjecta præsumi, donec certius aliquid ex iis constiterit, qui forte ex ea supersunt familia, & plura Patrui ac Nepotum autographa servant.
Wilstanus, aliis Wostanus puer, nepos Regum Merciorum, a Wertefredo cognato suo innocenter occisus anno 849 in vigilia Pentecostes, ut Sanctus Martyr, relatus a Wilsono in priore editione Martyrologii Anglicani, & Ferrario eum secuto. Verum in secunda editione, calculo melius inito, relatus ad diem, quæ tunc erat Pentecostes vigilia. I Junii.
S. Bennonis Episcopi Misnensis in Saxonia Canonizatio anno 1523, refertur a Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, Ferrario. Natalis ejus celebratur. XVI Junii.
S. Joannes Episcopus Gotthiæ, hodie cum longo elogio inscribitur Synaxario nostri collegii Divionensis; Typicon & Menæa eum habent, quando & nos de illo, XXVI Junii.
SS. Processus & Martinianus, seu Marcianus, Martyres Romæ, inscripti sunt apographis Martyrologii S. Hieronymi, & in Corbeiensi additur Firminus, de quo cum aliis duobus poterit agi natali horum die II Julii.
Sanctorum Machabæorum Martyrum Translatio Coloniam, anno 1164 facta, celebratur apud Grevenum, Gelenium, & Canisium, item in Ms. Florario, & Martyrologio Coloniæ an. 1490 excuso. At coluntur potißimum I Augusti.
S. Joannis Baptistæ Translatio cinerum Genuam, indicatur in Catalogo generali Ferrarii. Celebratur illud festum Dominica infra Octavam Ascensionis sub ritu duplici secundæ claßis. Poterit de ea Translatione agi ad festum Decollationis ejusdem, XXIX Augusti.
S. Rosa, Virgo apud Viterbium, indicatur in Ms. Florario: ab altis IV Septembris.
S. Wulfhildis, Virgo & Abbatissa in Anglia, indicatur in secunda editione Martyrologii Anglicani. Habemus Vitam in codice Ms. relatam ad diem V Idus Septembris, ad quem ante referebatur in priore editione dicti Martyrologii & a Ferrario. Proinde differimus ad dictum diem IX Septembris.
Mablina a Simana, & Bertranda Carmara, Matronæ beatæ apud Phocensem Galliæ provinciam, laudantur in Gynæceo Arturi, depromptis encomiis ex Vita S. Elzearii Comitis Ariani: in quibus non exprimitur dies obitus. Si intelligamus eis tribui aliquem cultum Ecclesiasticum, referemus eas cum S. Elzeario XXVII Septemb.
Frudocha Virgo inscripta est Menologio Scotico Camerarii, citantis Breviarium Scoticum. Dempsterus lib. 6 Hist. Eccl. gentis Scotorum pag. 276 de ea agit, & citato Kalendario Adami Regii, asserit sacram ejus memoriam recoli XIII Octobris.
Helmtruth, Ancilla Dei & Reclusa, post memoriam SS. Cantii, Cantiani, & Cantianillæ Martyrum, & Petronillæ Virg. inscribitur verbis jam allegatis perantiquo membraneo kalendario, servato in Bibliotheca Cathedralis Paderbornensis: ideoque non dubitavit Gamansius noster Sanctam vocare, addens in Mss. esse eruditos Paderbornæ viros, qui existimant inclusam fuisse in Herdehausen, ubi adhuc reclusorium extat prope chorum, quod origo & causa fuerit monasterii ibidem fundandi. Nihilominus mavult ipse eamdem facere cum Helindrude Reclusa Herisiensi, cujus est ampla laudatio in historia de S. Cordula, Vrsulana. Favet Martyrologium Paderbornense auctum a B. Imado seculo XI, ubi præscribitur Commemoratio Hiltrudæ, Dei ancillæ & in Herisia Reclusæ, cui revelata fuit S. Cordula. De hac autem agendum nobis erit XXII Octobris.
S. Chrysogonus, Martyr Aquileiæ, adjungitur hoc die SS. Cantio, Cantiano & Cantianillæ, ibidem paßis, in Mss. Martyrologiis S. Hieronymi, item Aquisgranensi & alio Reginæ Sueciæ. At dies ejus natalis est XXIV Novembris.
SS. Marcellus & Exuperantius. Diaconi S. Sabini Episcopi, referuntur ab Hermanno Greveno & Henrico Canisio: quia hoc die, haud diu post Martyrium suum, sepulti fuerunt: sed alii eos referunt cum suo Episcopo S. Sabino die XXX Decembris.

DE SANCTA PETRONILLA
VIRGINE ROMANA.

SUB DOMITIANO

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus obitu, spirituali Patre S. Petro, cultu, Reliquiis, quarum variæ aliarum synonymarum sint.

Petronilla, Virgo Romana (S.)

AUCTORE G. H.

Acta martyrii SS. Nerei & Achillei Eunuchorum, & S. Flaviæ Domitillæ Virginis, [Marcellus a SS. Nereo & Achilleo rogatus,] ex plurimis pervetustis Mss. codicibus illustravimus ad diem XII hujus mensis Maji. In his Marcellus, Marci Præfecti Vrbis filius, rogatus litteris SS. Nerei & Achillei, ex insula Pontiana scriptis, respondet hoc exordio: Marcellus, servus Christi, sanctis Confessoribus Nereo & Achilleo. Lectis litteris vestris, gaudio sum repletus. Cognovi enim vos constantes esse & fide & corpore, & solicite pro veritate pugnare. Et quoniam memorastis objectum vobis hoc, quod Simon (Magus intelligitur) innocens fuerit, retexam ex parte aliqua vitam ejus, ut ex paucis cuncta noscantur. Qua relatione facta, subjungit ista: Quo autem ordine se viderunt SS. Petrus & Paulus Apostoli, & post septem menses conflictum habuerunt cum Simone, quoniam hic fuistis & vidistis oculis vestris, superfluum habui vos docere quod nostis … De Petronilla vero filia Domini mei Petri Apostoli, [exponit Vitam S. Petronillæ.] quis ejus exitus fuerit, quia interrogastis solicite, breviter intimabo: ac dein ita vitam ejus exponit.

[2] Petronillam itaque bene nostis, voluntate Petri Apostoli clinicam factam. Nam recolo, interfuisse vos, [Clinica sanatur a S. Petro:] cum apud ipsum plurimi discipuli ejus reficeremus, contigit ut Titus diceret Apostolo: Cum universi a te salventur infirmi, quare Petronillam paralyticam jacere permittis? Apostolus ait: Sic expedit ei. Sed ne existimetur impossibilitas ejus incolumitatis meis sermonibus excusari, ait ad eam: Surge, Petronilla, & ministra nobis. Et statim surrexit sana. Ministerio autem expleto, jussit eam redire ad grabatum. At ubi jam timore Dei cœpit esse perfecta, non solum ipsa salvata est, [a Flacco Comite in sponsam petitur,] verum etiam plurimis recuperavit in melius suis orationibus sanitatem. Et quoniam nimis speciosa erat, venit ad eam Flaccus Comes cum militibus, ut eam sibi sponsam assumeret. Cui Petronilla ait: Ad puellam inermem cum militibus armatis venisti. Si uxorem me habere vis, fac matronas virgines honestas ad me post tres dies venire, ut cum ipsis veniam ad domum tuam. Factum est autem, ut trium dierum acceptum spatium Virgo sanctis jejuniis & orationibus occuparet, [post sumptam Eucharistiam] habens secum sanctam Virginem Feliculam, collactaneam suam, in Dei timore perfectam. Tertio itaque die veniens ad eam S. Nicomedes Presbyter, celebravit mysteria Christi. Virgo autem sacratissima, mox ut Christi Sacramentum accepit, reclinans se in lectum, emisit spiritum. Factumque est, ut omnis turba matronarum & virginum, quæ fuerant a Flacco conductæ, exequias funeris sanctæ Virginis celebrarent.

[3] [quæritur quo tempore:] Hæc sunt Acta S. Petronillæ Virginis, a Marcello ad SS. Nereum & Achilleum Eunuchos S, Flaviæ Domitillæ Virginis scripta, cum hi exules in Pontia insula degerent, imo martyrio essent coronati, antequam responsum cum hisce Actis ad eos ferretur. Ablegati autem in exilium fuerant cum S. Flavia Domitilla, missa in dictam insulam anno Imperii Domitiani decimo quinto, æræ Christianæ nonagesimo quinto aut sequente, annis post martyrium S. Petri exactis triginta. Verum videntur petiisse, quis exitus fuerit S. Petronillæ, quam ante noverant Romæ a S. Petro paralysi liberatam ad petitionem S. Titi, cujus Acta dedimus quarta Ianuarii; diximusque ex Actis tam Græcis quam Latinis hunc Romæ fuisse, cum S. Paulus, imo & S. Petrus, a Nerone interficerentur. In Paßione vero S. Pauli, quæ circumfertur sub nomine Lini, dicuntur Romam venisse, Lucas a Galatia, & Titus a Dalmatia, & expectavisse Paulum in Urbe. At quo tempore obierit S. Petronilla non indicatur in Actis jam relatis, neque in martyrio S. Feliculæ collactaneæ aut S. Nicomedis Presbyteri; quorum illa passa traditur XIII Iunii, iste XV Septembris, eodem quo decesserat anno S. Petronilla. Vsuardus asserit Nicomedem Presbyterum migrasse ad Dominum sub Domitiano Imperatore, qui succeßit fratri suo Tito, XIII Septembris anni LXXXI defuncto, elapsis post martyrium S. Petri annis sedecim. Idem alii habent recentiores cum Breviario Romano.

[4] [appellatur filia S. Petri,] Alia & magis intricata controversia inde exorta est, quod S. Petronilla a Marcello dicatur filia Domini Petri Apostoli, & eadem verba referantur in Martyrologiis Rabani, Vsuardi, Adonis, Notkeri, & hodierno Romano ad hunc XXXI Maji, & iterum in prædictis Actis dicantur num. 16 SS. Nereus & Achilleus sepulti juxta sepulcrum, in quo sepulta fuerat Petronilla, Apostoli Petri filia. Hinc aliqui cum vulgo credunt, eam ab illo progenitam, antequam a Christo ad Apostolatum vocaretur: [num ab eo prognata ] itaque videtur etiam sensisse Wandelbertus Prumiensis seculo Christi nono, dum hos versus in Martyrologio suo edidit:

Tum pridie Petronilla, Petri de germine sancto,
Fulgida Virgo micat, Christi trabeata decore.

Aliud argumentum desumitur ex Chronico Sigeberti Gemblacensis usq; ad annū MCXII deducto, in quo ad annum DCCLVIII ista leguntur: Corpus S. Petronillæ, Petri Apostoli filiæ, a Paulo Papa transponitur, in cujus marmoreo sarcophago ipsius Apostoli Petri manu sculptum legebatur: Aureæ Petronillæ, dilectissimæ filiæ. Quæ eadem habent Platina & Ciacconius in Vita dicti Pauli Pontificis, & ab hoc citatur Baronius ad annum 758, qui ibidem ait, fuisse vetus cœmeterium, S. Petronillæ dictum, ex quo idem Pontifex sacrum corpus ejusdem Sanctæ sublatum transtulit apud basilicam Vaticanam, ac dein verbis Anastasii Bibliothecarii ista refert: Intra ecclesiam B. Petri Apostoli, foras muros hujus civitatis Romanæ (scilicet in Vaticano) noviter oraculum in honorem sanctæ Dei Genitricis construxit, juxta oratorium S. Leonis Papæ, secus fores introitus S. Petronillæ, absque ulla mentione supra indicatæ inscriptionis: cujus etiam non meminerunt Luitprandus, aut qui sub ejus nomine Vitas Pontificum, edidit, nec qui eorumdem Gesta Mss. ad Martinum V deduxit. Verum ea inscriptio neque patris nomen exprimit, neque forsan Christianorum ejus temporis simplicitatem, sed potius antiquam Romanorum sapit elegantiam.

[5] [an potius filia spirituali adoptione,] Alii ergo, consideratis temporum ac nobilitatis circumstantiis, S. Petronillam non agnoscunt a S. Petro Apostolo procreatam; sed ab eo in fide Christiana instructam, baptizatam, aut potius ex baptismali fonte susceptam, & sic spirituali adoptione ejus filiam fuisse vocatam. Addit Florentinius ex præcipua in Petrum Apostolorum Principem devotione, & aliqua ad ejus sepulcrum vel oratorium præstita jugi veneratione, filiam Petri nuncupatam fuisse. Quod ad temporis rationem spectat, vixisse S. Petrum post Christi Salvatoris in cælos ascensionem annis omnino triginta & septem, ostendimus in tractatu de Antiquis Pontificibus Romanis ante tomum primum Aprilis: cui si addantur tres anni, quibus S. Petrus in Apostolatum assumptus cum Christo vixit, anni sunt quadraginta, ut jam tum fuisset pridem adulta. Quod si dicantur cum Vsuardo & Breviario Romano S. Nicomedes, & consequenter SS. Petronilla & Felicula sub Domitiano ex hac vita deceßisse, & forsan cum SS. Nereus, Achilleus & Domitilla degerent exules in Pontiana insula, jam tum debuissent SS. Petronilla & Felicula decrepitæ matronæ censeri. Dein nomen Petronilla, ut advertit Baronius ad annum 69 num. 32 magis proprie a Petronio quam a Petro deductum videri posset: nam a Petro Petrilla, ut a Prisco Priscilla, a Druso Drusilla, dicenda potius videretur. Addit præterea S. Petrum cum illam generasset, necdum nomen Petri, sed solum Simonis habuisse, postea a Christo Cepham sive Petrum appellatum. Dein Felicula, ejus collactanea, in ejus demortuæ locum a Flacco Comite in sponsam expetita, ejusdem fuisset grandævitatis, & ambæ in Palæstina exortæ; cum interim utrumq; nomen Latinæ originis sit, & Petronii Romæ ea ætate nominatißimi fuerint, quos inter Petronius Arbiter, non tam amicitia Neronis & Consulatu gesto, quam intolerabili scriptorum impuritate famosus: a Petroniis autem processerunt Mamertini, Septimiani, Turpiliani, Volusiani, omnes nobilißimæ apud Romanos familiæ; & sub Caligula Petronius quidam Syriæ Præfecturam geßit. Demum quomodo Flaccus Comes mulieres Galilæas, Romanis incognitas & invisas, tanto ardore amasset, & non potius nobilißimam earum Romæ prosapiam censebitur cognovisse? Proinde, quemadmodum S. Petrus suum discipulum Marcum, in epistola sua prima cap. 5 filium nuncupavit, & Apostoli fideles paßim fratres appellarunt; ita S. Petronilla filia S. Petri, fuerit cognominata.

[6] Paulus Aringhus lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 18, describit cœmeterium S. Petronillæ, sanctorumque Martyrum Nerei Achillei ac Flaviæ Domitillæ: [S. Petronillæ cœmeterium] ac fundamentum jacit ex Actis dictorum Martyrum Nerei & Achillei, quorum corpora Auspicius discipulus eorum rapuit, & in prædio Domitillæ in crypta arenaria sepelivit via Ardeatina, a muro Urbis milliario uno & semis, juxta sepulcrum, in quo sepulta fuerat Petronilla Apostoli Petri filia. Addit Aringhus, extructam fuisse supra hoc cœmeterium ecclesiam in ejusdem Virginis Petronillæ honorem; [& ecclesia] & apud Franciscum Albertinum, qui sub Julii secundi Pontificatu floruit, in libro de Rebus urbis Romæ mirabilibus, legi ista verba: Cœmeterium Domitillæ via Ardeatina, apud ecclesiam S. Petronillæ. At S. Gregorius Papa Tertius, apud Anastasium Bibliothecarium in Vita ejus, [cum statione annuā:] in cœmeterio S. Petronillæ stationem annuam dare instituit: ubi obtulit coronam auream, calicem & patenam argenteam, seu alia diversa ad ornamentum ecclesiæ pertinentia.

[7] Post S. Gregorium III, interpositis Zacharia & Stephano II succeßit Paulus I, a quo paßim dicitur, ut supra attigimus, corpus S. Petronillæ, ad basilicam Vaticanam translatum; [Ecclesia Vaticana corpus & altare a Leone 3 variis donis honoratum,] & post hunc interpositis iterum Stephano & Hadriano I succeßit Leo III, qui magnam erga S. Petronillam, venerationem noscitur habuisse. Nam teste eodem Anastasio, in altari S. Petronillæ posuit vestem de stauracin unam, habentem periclysin de blattis seu chrysoclabo. Item in altari B. Petronillæ fecit vestem albam holosericam, cum tabulis de chrysoclavo & cruce; & ibidem presbyterium ex marmoribus sculptis decoravit: fecit & columnas argenteas sex, & regulares duos, pensantes simul libras octoginta: .. nec non & super altare B. Petronillæ, ubi supra fecit regnum aureum cum gemmis pretiosissimis, pensans libras duas & uncias tres. Item fecit venerabilis & præclarus Pontifex super altare B. Petronillæ ciborium, cum columnis porphyreticis ex auro purissimo, miræ magnitudinis decoratum, pensans libras trecentas quadraginta & octo; atque imaginem argenteam sub arcu de ipso ciborio, pensantem libras decem & semis. Præterea investivit altare B. Petronillæ ex argento purissimo deaurato, diversis ornatum picturis undique, pensante libras centum sexaginta & duas, & uncias octo … Et in Musileo B. Petronillæ, quod ponitur ad B. Petrum Apostolum, fecit coronam ex argento pensantem libras viginti … Sed & in Musileo B. Petronillæ, quod ponitur ad B. Petrum Apostolum, fecit vela alba majora tria, minora octo, ornata undique de fundato. Denique in basilica B. Petri Apostoli … deorsum ubi sacratissimum corpus ipsius Principis Apostolorum requiescit, renovavit imaginem auream, habentem vultum salvatoris Domini nostri Jesu Christi, ac sanctæ Dei Genetricis Mariæ Dominæ nostræ, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli atque Andreæ, nec non & B. Petronillæ Martyris, ubi & addidit auri obrizi libras viginti & unam & uncias tres. Hæc omnia præstitit Leo III, mortuus anno DCCCXVI. Post Leonem sedit Stephanus IV non integris septem mensibus, dein S Paschalis I, in cujus Vita. XIV Maji edita ex Anastasio eodem, fit mentio S. Petronillæ, sed neque unquam in horum & Gregorii III relatione appellatur filia S. Petri Apostoli, uti neque in genuino Martyrologio Bedæ, duplici Ms. Vaticano S. Petri, duplici Casinensi, Altempsiano, Richenoviensi, aliquo Reginæ Sueciæ ab Holstenio plurimum æstimato, & variis aliis, cum apographo Martyrologii Hieronymiani arte mille fere annos exarato. In Mss. fastis monasterii S. Cyriaci ista leguntur: II Kalendas Junii. Romæ S. Petronillæ Virginis, quam cum quidam Romanorum in conjugium accipere vellet, ipsa acceptis tridui induciis, orando impollutum Domino reddidit spiritum.

[8] Corpus ejus sacrum hactenus adservari in sacro sancta basilica Vaticana, [Corpus Romæ,] constans ibidem traditio est: & propterea festū ejus ibidem Officio Ecclesiastico sub ritu duplici celebratur, præscribiturque in Missa Gloria & Credo. Traditionis illius testem se præbet Canonicus Romanus, qui sub Eugenio III Basilicam Vaticanam descripsit, his verbis; Infra Palatium vero Neronis est templum Apollinis, quod nunc vocatur S. Petronillæ, in quo est reconditum corpus ejusdem Virginis; ante quod est basilica S. Angeli, quæ vocatur Vaticanum, quia Vates ibi canebant sua officia ante templum Apollinis. Interim Saussajus, [aliud S. Petronillæ Virginis & Martyris in Gallia,] in Martyrologio Gallicano, ad hunc XXXI Maji ista scribit: Natalis S. Petronillæ Virginis & Martyris, cujus Romæ hodie coronatæ sacrum corpus in Galliam delatum a Joanna Regina Francorum, uxore Philippi cognomento Speciosi, in sacrario virginalis cœnobii S. Mariæ de Barra, prope Theodorici-castrum Suessionensis diœcesis, congruo decore collocatum est. Corpus quidem thecæ deauratæ inclusum: venerabile vero caput in loculo conditum argenteo, auro illito, effigieque sanctissimæ Christi sponsæ & athletæ decorato. Factum est id superiori seculo per Focaldum Episcopum Sueßionensē XVIII Martii, uti inter Prætermissos ejus diei diximus. Memoratus Philippus Speciosus sive Pulcher regnavit ab anno MCCLXXXV usque ad annum MCCCXIV; cui Ioanna filia Henrici I Regis Navarræ nupta anno MCCLXXXIV, mortua est anno MCCCIV, cum ei peperisset Ludovicum Hutinum, Philippum Longum, & Carolum Pulcrum succeßive Reges. At cum S. Petronilla, cujus sacrum corpus dicta Ioanna habuerat, appelletur Virgo & Martyr, potuit alia fuisse a S. Petronilla, de qua hic agimus, licet & ipsa supra Martyr semel dicatur; eique colendæ electus hic dies esse, S. Petronillæ veneratione celebris. Sicuti factum est etiam Sueßionibus, ubi similiter colitur S. Petronilla, S. Petri Apostoli filia, cujus corporis magna pars ad ecclesiam S. Petri-vivi pertinet, ut habet indiculus Reliquiarum Sueßionensium nobis descriptus. Sed & Silvanecti, sicut scribit Arturus in Gynæceo sacro ad XVIII Martii, habetur in ecclesia S. Reguli capsa argentea S. Petronillæ Virginis, cujus attactu & intercessione curantur febricantes, teste Jaulnæo in Vita & miraculis ipsius S. Reguli Silvanectensis Episcopi pag. 169 & 170, quem librum utinam habuissemus pro die XXX Martii, quando de illo Sancto egimus! utinam adhuc accipiamus! Intelligo etiam Parisiis haberi extra muros civitatis ad Septemtrionem Abbatiam Canonicarum Regularium sub nomine S. Petronillæ, vulgo sainte Perrine; fortaßis occasione similis alicujus Reliquiæ; quæ Abbatia longius ad eamdem partem dißita ab Vrbe, non ita pridem translata in propiorem istum locum fuit. Intra ipsam vero civitatem via S. Honorati, eadē sancta Virgo colitur in æde S. Remigii de Quindecim-viginti, seu Quindecies viginti, id est trecentorum cæcorum, istic a S. Ludovico fundatorum, vulgo les Quinzevints, uti notatur in Kalendario Spirituali Parisiensi anni 1686.

[9] Inter Vrsulanas Virgines & Martyres indicantur ab Hermanno Crumbach pag. 754 tres Petronillæ dictæ, quarum Reliquiæ, quæ quidem in Germania inferiori sunt, [Petronillæ 3 inter Vrsulanas:] videri possent antiquiori Petronillæ attributæ: ut cum dicitur a Gelenio, quod Coloniæ in ecclesia Patrum Prædicatorum asservatur pars magna capitis; & inter Reliquias nostri Collegii Monasteriensis in Westphalia, quatuor diversæ particulæ nominantur in variis lipsanothecis asservatæ. Ecclesiæ quoque Cathedrali urbis Namurcensis est in veneratione caput S. Petronillæ Virginis, excepta mandibula inferiore integrum, argenteo capite affabre facto condecoratum, idque creditur ejus esse quæ Principis Apostolorum filia habetur, de quo Consule Rayßii Hierogazophylacium. [Reliquiæ variis in locis.] Præterea Philippus Sconville, Societatis Iesu mißionarius in Luxemburgensi ditione, indicavit nobis anno MDCLXX, partem capitis S. Petronillæ, quod est cranium, velo serico rubro involutam, servari in capsula ecclesiæ S. Maximini in Urenkingen, nunc Bettingen dicto. Rursum Coloniæ in Ecclesia collegiata S. Gereonis, hierotheca decima continet solas reliquias S. Petronillæ, cujus ibidem reliquiarum particulæ sunt in hierotheca decima quinta; & bona pars capitis in hierotheca vigesima tertia. Omitto recensere reliquias ejus Bononiæ in tribus ecclesiis, item Neapoli, Oveti quoque in Hispania, & alibi adservatas.

[10] Aliquis circa prædictam historiam scrupulus objicitur, ex eo quod S. Augustinus, [Non obest prædictis S. Augustinus.] libro contra Adimantum Manichæi discipulum cap. 17, asserat, quod in apocryphis legant ipsius Petri filiam sanam factam precibus patris, & hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam; & responderit, quod hoc expediebat eis, ut & illa solveretur paralysi, & ista moreretur. Hæc ibi. Verum hujus historiæ contextus plane diversus est, cum in prædictis Actis nihil reperiatur de filia hortulani mortua; imo inde videatur colligi hanc Petronillam non fuisse filiam a S. Petro prognatam, si qua tamen filia ab eo prognata est: quia hoc videtur esse, quod S. Augustinus inter apocrypha recenset: quale etiam dicendum erit esse illud Epitaphium, quod in sepulcro repertum dicitur quasi a S. Petro, patre saltem, spirituali positum; Aureæ Petronillæ, filiæ dulcissimæ.

DE SANCTO CRESCENTIANO
MARTYRE TVRRIBVS IN SARDINIA.
Cultus ex antiquissimis Martyrologiis pluribus.

SUB HADRIANO.

[Commentarius]

Crescentianus Martyr Turribus in Sardinia (S.)

G. H.

Iacobus Pinto, e Societate Iesu vir eruditus, natione Sardus, & in universitate Turritana divinarum Scripturarum Professor, lib. 3 de Christo Crucifixo titulo 4 loco 12, interserit Digressiunculam de Martyribus Sardiniæ, & præcipue Turritanis: cumque egisset de Sanctis, qui primo Christi seculo floruerunt in Sardinia aut eam effuso sanguine decorarunt, ista subjungit num. 21. Sardoa Ecclesia, sub his & supparibus Trajani & Hadriani temporibus, Martyres suos celebrat, [Cultus Sacer,] insignesque Confessores: in quibus celebriores Gabinus & Crispulus XXX Maji, & XXXI Crescentianus, Turritani Martyres, Turribus passi honorificeque sepulti. De duobus prioribus jam aßignato die XXX Maji egimus, & urbem Turritanam descripsimus, imo & Acta ibi relata sunt cum gestis S. Crescentiani communia. Joannes Arca de Sanctis Sardiniæ in fine libri, hos Sanctos inter eos refert, quorum vitæ & martyrii series non nisi brevissimo compendio innotescat ex Beda, Adone & Usuardo: uti hæc scribit Franciscus Maria Florentinius, inter suas ad hunc diem Annotationes, super Martyrologium Hieronymianum, in cujus antiquißimo apographo Epternacensi ista solum leguntur: Sardinia Criscentiani. [in Martyrol. S. Hieronymi,] In apographis Lucensi & Blumiano hæc referuntur: Turribus Sardiniæ Criscentiani. At Crescentiani legitur in apographo Corbeiensi, additurque Memmii: de quo quia a Scriptoribus Sardiniæ non reperitur facta mentio, aliunde per errorem intrusum fuisse suspicamur: & dum major lux affulserit, omittimus nomen in titulo præscribere. In Adonis Martyrologio eadem his verbis leguntur: Turribus Sardiniæ S. Crescentiani: quæ ipsißima plane leguntur apud Notkerum & Auctorem Martyrologii Bedæ suppositi. [Adonis Vsuardi & aliorum,] Apud Vsuardum additur Martyris. Sequuntur Bellinus, Grevenus, Maurolycus, Molanus, aliique cum hodierno Martyrologio Romano, in quo ita legitur: Turribus in Sardinia S. Crescentiani Martyris. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc eum exornat encomio. Crescentianus, una cum Gabino & Crispulo, [Elogium ex Ferrario.] Christianam amplexatus religionem, cum Turribus sanctitate & miraculis resplendesceret, apud fidei persecutores accusatus, & comprehensus, & ipse paulo post prædictorum sanctorum Martyrum certamen, pridie Kalendas Junii, Martyr occubuit: isque in Ecclesia Turritana summo in honore habetur. Ita Ferrarius citato libro 1 Faræ de Rebus Sardois: quibus similia habet Dimas Serpi lib. 1 Chronici Sanctorum Sardiniæ. Quod Dionysius Bonfant hujus martyrium transferat ad tempora Diocletiani, supra ad Acta SS. Gabini & Crispuli rejecimus. Ejusdem S. Crescentiani Martyris Turribus Sardiniæ memoria inscripta est Ms. Martyrologio, [Memoriæ 19 Maji.] Romæ in bibliotheca Ducis Altempsii asservato, itidem in Martyrologio Bellini de Padua, sed auctius edito Parisiis anno MDXXI, in quo Crestianus scribitur.

DE S. HERMIA MARTYRE,
COMANIS IN CAPPADOCIA.

SUB. ANTONINO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu veteri apud Græcos, recenti apud Latinos, & Actis ex Ms. Græco dandis.

Hermias miles, apud Comanos in Ponto Martyr (S.)

D. P.

Præcipuo totius diei Officio, ultima Maji, apud Græcos colitur S. Hermias Martyr; & in omnibus tam manu quam typo expressis Synaxariis seu Menæis elogium ipsius invenitur, [Cultus apud Græcos cum elogio ex Actis,] quale jam Græce dedimus ex Menologio Basilii Imperatoris, Latine autem sic redditur: Hic fuit sub Antonino Imperatore, in urbe Comanarum, vitam militarem agens; jamque ætate provectus & canitie venerandus erat, quando propter confessionem Christi comprehensus est; & Sebastiano Duci præsentatus, primum maxillas contunditur, deinde detracta vultus totius cute, dentes eidem evelluntur; postea in medium ardentis fornacis injectus, indeque sine noxa egressus, jubetur venenatis cibis vesci. Sed cum hos quoque citra damnum comedisset, ad fidem convertit qui illos præparaverat magum, & capite plexum ad coronam præmisit: ipse autem, succisis totius corporis nervis, immittitur ardenti lebeti. Denique effossis oculis per triduum suspensus e capite, tandem jubetur cervicem gladio præbere, & sic ad Dominum emigravit. Eadem omnia plurimum laudantur in Canone toto per Odas singulas: quem Canonem ex antiquioribus unum esse credimus. Elogio in Menæis excusis hoc distichon præmittitur.

Βάπτεις σεαυτὸν κογχύλῃ τῶν αἱμάτων,
Ἑρμεία, τμηθείς. βαφῆς ἀνεκπλυτοῦ!

Caput resectus ipse te, Hermia, tuo
Tingis cruore, o! purpuram indelebilem!

Græcorum Typicon, Ephemeris metrica, exindeque sumptū figuratum Græco-Moscorum Kalendarium, unicum hunc Sanctum laudant ac nominant: nusquam vero legitur aliquid, unde suspicio formari poßit, [ab hoc diversus S. Hermæus M. in Sirmio,] quod corpus alibi quiescat quam Comanis. Cum ergo in Synaxario Claromontano, ubi ad hanc diem legitur, prænotatum elogium, etiam ad XXIX Aprilis invenitur memoria τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Ἑρμαίου τοῦ ἐν Σιρμίῳ, sancti Martyris Hermæi in Sirmio; cogimur quidem inter Hermiam & Hermæum distinguere: sed laboramus ut distingui ab hoc credamus S. Hermem, Dalmatiæ Apostolum, de quo egimus ad diem VIII Aprilis, propter commune festum cum aliis quinque Coapostolis; Dalmatiæ enim proximum adjacet in confiniis Pannoniæ Sirmium; & nomen Hermæ in nomen Hermæi facillime convertitur.

[2] Ex Latinis primus in suum Martyrologium S. Hermiam recepit Molanus, in secunda Vsuardi a se aucti editione, [Memoria apud Latinos recentior, nec sine mendis.] anno MDLXXXIII curata, velut accepta a Græcis notitia, his verbis: Die trigesima prima sancti Apostoli Hermii, & Sacrosancti Martyris Hermæi: quod idem fere, nescio ubi, reperiens Genebrardus, ante Psalterium Parisiis excusum anno MDXCII, in Kalendario Græcorum legi fecit, Hermiam Apostolum & Hermæum Martyrem. Vtrumq; in tertia editione anni MDLXXXIII Molanus omiserat, utique haud satis prioribus documentis fidens. Et merito quidem Apostolū omittere poterat, utpote hac die nusquam apud Græcos reperiendum: sed Martyrem debuerat retinuisse. Fecit hoc anno MDLXXVIII Galesinius hac phrasi: In Græcia S. Hermei Martyris, qui Antonino Imperatore, fidei incredibili ardore accensus, nullis vel exquisitissimis suppliciis, quæ Martyri inuri Sebastianus Præses jusserat, perterrefactus, demum capite suspenso spiritum Deo reddidit. In Annotationibus fatetur hæc fusius Græce scripta, paucis a se collecta esse; sed ibi legisse poterat, eum abscißione capitis martyrium consummasse Hermiamque non Hermeum dici. Itaque ex Sirleti Menologio in hodiernum Romanum Baronius ipsum sic transtulit: Apud Comanos in Ponto S. Hermiæ Militis, qui sub Antonino Imperatore, ab innumeris & sævissimis tormentis ope divina liberatus, carnificem ad Christum convertit, & ejusdem coronæ participem fecit, quam tamen ipse primus gladio obtruncatus accepit. Sed nec in hoc elogio desunt menda, quæ corrigas. Neque enim carnificem, a quo capite minutus est, præceßit ad coronam; sed secutus ad eamdem est magum, qui sibi venenum miscuerat: distingui etiam debet Comana Pontica, a Comana Cappadociæ, cui hunc Sanctum Acta adscribunt, quemadmodum eas bene distinguit Ptolomæus: sed novum Baronio non est Pontum confundere cum Cappadocia, ut vidimus in Vita S. Gregorii Nazianzeni.

[3] [Acta dantur ex Græco Ms. Florentino,] Acta quæ dixi, Bibliotheca Laurentiana Magni Ducis suggeßit, ex sæpe nobis laudato codice XIV Plutei IX. sub hoc titulo, Μαρτύριον τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου Μάρτυρος Ἑρμείου. Μηνὶ Μαίῳ λα᾽. Martyrium sancti & gloriosi Martyris Hermiæ. Mense Majo XXXI. Latine ea reddidit meus olim discipulus, & fervens quoad licuit adjutor, R. P. Hugo Bollius Carthusianus, cujus opera in Martio nobis multum profuit, cum primum stetisset consilium de Græcis, quæ numquam alterutra in lingua lucem viderant, ad calcem cujusque tomi subjiciendis. Postea cœperat pro aliis mensibus quædam Latine reddere, sed præter hæc S. Hermiæ Acta vix aliquid perfecte absolvit, morbis ac denique morte præpeditus. Et hæc ipsa nostræ memoriæ ferme exciderant, quando ante 1 Tomum Maji, ad Metricas Græcorum Ephemerides, in ejus nomen ad hunc diem ultimum Maji incidimus; quia fuerant loco non suo posita sub alio mense. Quod attinet ad Codicem, in quo ea continebantur, hunc quidem subinde censuimus ad aliquam Antiocheni Patriarchatus ecclesiam pertinuisse, propter S. Siram similesque Orientales Sanctos ibidem repertos: nunc autem id mihi valde ambiguum fit, dum cogito in eodem codice non solum illos contineri, sed & alios quosdam ex partibus Romano Patriarchatui subjectis, ut olim fuerunt Illyricum, & Insulæ mediterranei maris, atque Achaia cum Macedonia. Vndecumque tamen est ista collectio, egregia sane est, & magnam huic operi lucem adferent menses alii, sicubi inveniatur totus Annus; utpote ab ea collectione, quæ Metaphrasti ex vulgi errore imputatur, & paßim in Constantinopolitano Patriarchatu descripta invenitur, diversißimus.

ACTA MARTYRII
Ex Ms. Græco Bibliothecæ Laurentianæ Florentiæ.
Interprete R. P. Hugone Bollio Carthusiano.

Hermias miles, apud Comanos in Ponto Martyr (S.)

INTERP. H. BOLLIO, EX MS. FLOREN.

[1] Ἐν ἐκείναις τᾶῖς ἡμέραις ἐδιώκοντο οἱ Χριστιανοὶ, ὑπὸ τοῦ Βασιλέως τῶν Ῥωμαίων Ἀντωνίνου, ἐθνικοῦ τυγχάνοντος. Ὁς ἐξαπέστειλεν ἐπὶ τούτῳ Σεβαστιανόν τινα Δοῦκα. Αὐτὸς ἀπελθὼν ἀπὸ Κιλικίας ἐν Καππαδοκίᾳ καὶ ἐν Κωμάνοις εὗρέν τινα στρατιώτην Χριστιανὸν, εὐλαβούμενον τὸν Θεὸν καὶ ἐργαζόμενον δικαιοσύνην, ὀνόματι Ἑρμείαν, πρὸς ὃν ἐ͂ιπεν· Γράμματα ἠνέξθησαν πεμφθέντα ὑπὸ τοῦ Βασιλέως τῶν Ῥωμαίων Ἀντωνίνου, ὥστε πάντας τοὺς Χριστιανοὺς θύειν τοῖς θεοῖς· ἐι δὲ μὴ θύσωσιν, ἐν μεγάλαις καὶ πικραῖς τιμωρίαις βασανίζεσθαι ἀυτούς. Δεῦρο οὖν ἄκουσόν μου Ἑρμεία, καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς, καὶ έσῃ φίλος τοῦ Αὐτοκράτορος Ἀντονίνου, ἅμα δὲ καὶ τιμῆς μεγάλης ἀξιωθήσῃ· πείσθητι οὖν μοι, μήπως καὶ τὴν ψυχήν σου καὶ τὸ σῶμὰ σου τιμωρήσωμαι.

[2] Ἀπροκριθεὶς δὲ ἀθλητὴς τοῦ Χριστοῦ Ἑρμείας ἐ͂ιπεν τῷ Σεβαστιανῷ· Ἐγὼ στρατιώτης εἰμὶ τοῦ ἐπουρανίου καὶ ἀθανάτου Βασιλέως Χριστοῦ, οὗ τῆς βασιλείας οὐκ ἐσται τέλος· καὶ διὰ τοῦτο οὐχ ὑπακούω θνητοῦ Βασιλέως καὶ ἀσεβεστάτου· τούτου γὰρ οὐ διαμένει βασιλεία, διαμένει δὲ βασιλεία τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ εἰς τοὺς ἀιῶνας· καὶ πιστεύων εἰς ἀυτὸν, κληρονομήσει ζωὴν ἀιώνιον, Ταῦτα ἀκούσας Σεβαστιανὸς Δοὺξ, λέγει τῷ ἁγίῳ Ἑρμείᾳ· Θῦσον τοῖς θεοῖς, καὶ ζωῆς ἀιωνίου κατατρυφήσεις. Λέγει πρὸς ἀυτὸν ἅγιος Ἑρμείας· Καὶ ὅτε ἑστρατευόμην παρὰ τῷ Βασιλεῖ σου Ἀντωνίνῳ, τά ἀυτοῦ οὐκ ἐφρόνουν, ἀλλ᾽ ἐν τῷ κρυπτῷ Κυρίῳ τῷ Θεῷ μου ἐλάτρευον· διὰ τοῦτο οὖν οὐ περιγίνεταί μου διάβολος· τοῦ οὖν σώματός μου ἐξουσίαν ἔχεις, καὶ τοῦτο τοῦ Κυρίου μου συγχωροῦντος, τῆς δὲ ψυχῆς μου ἐξουσίαν οὐκ ἔχεις, εἰ μὴ μόνον Θεὸς, δυνά μενός μοι τὴν ὑπομονὴν δοῦναι, καὶ σῶσαι εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος.

[3] Ταῦτα ἀκούσας Σεβαστιανὸς Δοὺξ λέγει τῷ ἁγίῳ Ἑρμείᾳ· Ὁρῶ σε πολλὴν σοφίαν ἔχοντα. Ἀπεκρίθη ἅγιος Ἑρμείας καὶ ἐ͂ιπεν· Ἐγὼ ὑπὲρ τοῦ μὴ θῦσαι, ἡδέως χαλάζομαι ἀποθνήσκων, καὶ κατισχυρίζομαι ὑπὲρ τῆς ἀληθείας τοῦ Κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ κολάζεσθαι, Λέγει αὐτῷ Δούξ· Ὁρῶ σου τὴν πολιὰν καὶ τὴν φρόνησιν, καὶ φείδομαί σου. ἄγιος Ἑρμείας ἐ͂ιπεν· Οὐκ ἤμην ἄξιος τῆς τοιαύτης χάριτος· Ἀλλ᾽ χάρις τοῦ Θεοῦ αὕτη με ἤγαγεν εἰς τοῦτο· αὐτὸς γάρ ἐστιν παρέχων μοι τὴν τοιαύτην φρόνησιν, καὶ τοῖς εὐθέσι τῇ καρδίᾳ εὐφροσύνην, καὶ τοῖς φυλάσσουσι τὰς ἐντολὰς αὐτοῦ σοφίαν· σοφίαν γὰρ καὶ σύνεσιν ἀγαθὴν δωρεῖται διὰ τοῦ ἁγίου αὐτοῦ Πνεύματος. Ὥσπερ γὰρ γεωργὸς, ἐὰν καλλιεργήσῃ τὴν γῆν αὐτοῦ, ἑτοιμάζει αὐτὴν πρὸς καρποφορίαν· οὕτως καὶ τοῦ Θεοῦ σοφία, ἐν τοῖς ποιοῦσιν αὐτὴν, φυλάττει ἑαυτὴν, οὐ συγχωροῦσα τῷ ἐχθρῷ ἐπιβῆναι αὐτοῖς, ἀλλὰ ποιεῖ αὐτοὺς καρποφορεῖν τῷ Θεῷ. Σεβαστιανὸς Δοὺξ ἐ͂ιπεν· Ἡιρήσω μᾶλλον ἀποθανεῖν ζῇν; Ἀπεκρίθη ἅγιος Ἑρμείας καὶ ἐ͂ιπεν· Οὗτος θάνατος οὐκ ἔστι θάνατος, ἀλλὰ ζωὴ αἰώνιος, ἐὰν ὑπομείνω τὰς βασάνους σου. Σεβαστιανὸς Δοὺξ ἐ͂ιπεν· Ταύην τὴν γνώμην ἐκράτησας, καὶ θέλεις ἀπολέσθαι; ἅγιος Ἑρμείας ἐ͂ιπεν· Εἶπόν σοι, ὅτι οὐκ ἀπόλλυμαι· ποίει μόνον θέλεις.

[4] Τότε Δοὺξ ἐκέλευσεν θλασθῆναι τὰς σιαγόνας αὐτοῦ καὶ τοὺς ὀδόντας, καὶ τὸ δέρμα τῆς ἁρμονίας κοπῆναι τῆς ὄψεως αὐτοῦ. ἅγιος Ἑρμείας ἐ͂ιπεν· Εὐχαριστῶ τῷ Θεῷ, ὅτι ἤγγισεν ἐπ᾽ ἐμὲ χάρις τοῦ Κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ. Σεβαστιανὸς Δοὺκ ἐ͂ιπεν· Διὰ τί τὴν ἀννώναν σου οὐ λαμβάνεις; ἅγιος ἀθλητὴς τοῦ Χριστοῦ Ἑρμείας ἐ͂ιπεν· Ὅτι ἀδίκως καὶ βιαίως ἀποστερεῖτε ἄλλους πτωχοὺς, διὰ τοῦτο οὔτε λαμβάνω οὔτε ἐσθίω ἀπ᾽ αὐτῆς· ἐγὼ γὰρ ἔχω πνευματικὴν τροφὴν ἐκ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, καὶ οὐ μὴ πεινάσω εἰς τὸν αἰῶνα. Ταῦτα ἀκούσας Σεβαστιανὸς Δοὺξ, ἐκέλευσεν βληθῆναι αὐτὸν εἰς κάμινον καιομένην δεινῶς. Ἐμβληθέντος δὲ αὐτοῦ, ἐκέλευσεν ἐπὶ πλέον ἐκκαῆναι ταύτην. Καὶ μετὰ τρεῖς ἡμέρας ἐκέλευσεν ἀνοιγῆναι τὴν κάμινον· καὶ εὑρέθη ἅγιος ἀθλητὴς τοῦ Χριστοῦ Ἑρμείας, ψάλλων καὶ εὐχόμενος τῷ Θεῷ, ὅτι οὐχ ἥψατο αὐτοῦ τὸ πύρ.

[5] Τότε θυμωθεὶς Δοὺξ ἐκέλευσεν φάρμακα ἀναιρετικὰ γενέσθαι, καὶ δοθῆναι αὐτῷ. Ἐπιδοθέντων δὲ αὐτῷ τῶν φαρμάκων διὰ τοῦ μάγου, ἐ͂ιπεν ἅγιος Ἑρμείας· Οὐκ ἤθελον μὲν ἀπογεύσασθαι, ἀλλ᾽ ἵνα σοι δείξω ὅτι δύναται Θεός μου τὰς μαγίας σου πάσας καταλῦσαι, λαμβάνω τῶν μεμαγευμένων κρεῶν, καὶ προσευξάμενος ἐσθίω· καὶ λαβὼν ἐγεύσατο, καὶ οὐδὲν ἠδικήθη οὔτε βλάβην ὑπέμεινεν. δὲ Μάγος δεινότερα παραγαγὼν αὐτῷ φάρμακα ἕτερα, ἐ͂ιπεν· Νῦν δέξαι, καὶ ἐὰν οὐδὲν πάθῃς, καταλείψω κᾀγὼ τὰς μαγείας μου, καὶ πιστεύω τῷ ἐσταυρωμένῳ Θεῷ, ᾧ σὺ λατρεύεις. Γαβόντος δὲ αὐτοῦ, καὶ μηδὲν παθόντος, ἐ͂ιπεν Μάγος· Ἐνίκησας καὶ ἐνεδυναμώθης, διότι ἔσωσας ἐξ ᾅδου τὴν ψυχήν μου ἀπολλυμένην, ἵνα Θεῷ ζήσω· ὥσπερ γὰρ ἀνδριὰς ἀναχαλκευθεῖς, παλαιὸς ὣν ἀνακαινίζεται, οὕτως κᾀγὼ παλαιωθεὶς τοῖς κακοῖς, οἷς ἔπραξα, καὶ ἐν ἀπωλείᾳ γενόμενος, τὴν ψυχήν μου ἀνεκαινίσθην, ἐπιστρέψας ἐπὶ Θεὸν ζῶντα καὶ διαμένοντα ἀεὶ καὶ εἰς τὸν αἰῶνα. Καὶ πάλιν ἔλεγεν· Θεὸς ἔσωσάς με ἀπὸ τῆς πλάνης τῶν δαιμόνων, καὶ τῶν φαρμάκων βδελυγμάτων διὰ τοῦ δούλου σου Ἑρμείου, δι᾽ οὗ ἐπίστευσα ἐις σέ. Τότε Σεβαστιανὸς Δοὺξ ἐκέλευσεν τοῦ Μάγου ἀποτμηθῆναι τὴν κεφαλὴν, καὶ οὕτως ἐτελειώθη αὐτοῦ μαρτυρίᾳ ἐν καλῇ ὁμολογίᾳ.

[6] Εἶτα λέγει Δοὺξ τῷ ἁγίῳ Ἑρμείᾳ· Θῦσον τοῖς θεοῖς, καὶ γενοῦ φρόνιμος. δὲ Ἅγιος ἐ͂ιπεν αὐτῷ· Πάντοτε φρόνιμός ἐιμι, τοῦ Θεοῦ μου δύναμίν μοι παρέχοντος. Σεβαστιανὸς Δοὺξ ἐ͂ιπεν· Ἀλλὰ νῦν μωρὸς ἐγένου· θῦσον τοῖς θεοῖς. Λέγει αὐτῷ ἅγιος Ἑρμείας· Ἁλλὰ τὰ μωρὰ τοῦ κόσμου ἐξελέξατο Θεὸς, ἵνα καταργήσῃ τοὺς σοφοὺς, καὶ τὰ ἀσθενῆ τοῦ κόσμου· καὶ τὰ ἐξουτενημένα ἐξελέξατο Θεὸς, ἵνα καταισχύνῃ τὰ ἰσχυρὰ, καὶ τὰ μὴ ὄντα, ἵνα τὰ ὄντα καταργήσῃ, ὡς Ἀπόστολος Παῦλος ῥήτωρ ἐδίδαξεν τὴν Ἐκκλησίαν τοῦ Θεοῦ· ἐλθὼν γὰρ ἐν τῇ κλήσει τῇ ἁγίᾳ, καὶ λαβὼν σοφίαν παρὰ τοῦ Θεοῦ, ἔσχεν ἐν ἑαυτῷ τὸ πλήρωμα τῶν γραφῶν, καὶ ὁδὸν ἔδειξε σωτηρίας τοῖς βουλομένοις σωθῆναι. Σεβαστιανὸς Δοὺξ ἐ͂ιπεν· Ἑρμεία, παῦσαι τῶν μωρῶν τούτων ῥημάτων, οὐ γάρ σε ὀφειλήσουσιν. ἅγιος Ἑρμείας ἐ͂ιπεν· Οὔκ εἰμι μωρὸς, ἀλλὰ τὸ εὐφρονεῖν ζητῶ· μωροὶ δέ εἰσιν οἱ ἀκούοντές σου, καὶ θύοντες ἀψύχοις εἰδώλοις, καὶ τὸν Θεὸν τὸν ἀληθινὸν ἀθετοῦντες, καὶ τοῖς θεοῖς ψευδέσι πιστεύοντες· γέγραπται γὰρ, Θεοὶ οἳ τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν οὐκ ἐποίησαν, ἀπολέσθωσαν, μετ᾽ αὐτῶν οὖν καὶ οἱ πιστεύοντες αὐτοῖς, καὶ τὴν γνῶσιν τῆς ἀληθινῆς πίστεως ἀθετοῦντες ἀπολοῦνται.

[7] Τότε Δοὺξ θυμωθεὶς ἐκέλευσεν ἀποσπασθῆναι αὐτοῦ τὰ νεῦρα ἀπὸ παντὸς τοῦ σώματος αὐτοῦ. δὲ ἅγιος Ἑρμείας ἐ͂ιπεν· Ταῦτα πάντα πάσχων οὐκ αἰσθάνομαι· ὥσπερ γὰρ κέντρον νύσσον τραῦμα κενοῖ τὸ ὑγρὸν, καὶ ἐκφέρει τὴν κακουχίαν ἀπὸ τοῦ σώματος, καὶ ἀνάπαυσιν παρέχει· οὕτως κᾀγὼ τῶν νεύρων ἀποσπωμένων σφόδρα ἀνεπαυσάμην, διὰ τὴν ἐν Χριστῷ πίστιν. Ταῦτα ἀκούσας Σεβαστιανὸς Δοὺξ, ἐκέλευσεν ἔλαιον σφοδρῶς ἑψηθῆναι καὶ ἐμβληθῆναι τὸν Ἅγιον εἰς αὐτό᾽ Τούτων δὲ οὕτως γενομένων ἐ͂ιπεν ἅγιος Ἑρμείας· Τοῦτο τὸ ἔλαιον τὸ ἐκπυρωθὲν, ὡς δρόσος ἐξ οὐρανοῦ μοί ἐστιν, ὥσπερ ὕδωρ δοθὲν ἀνθρώπῳ ψυχρὸν κατὰ τοῦ σώματός μου· ἐγὼ γὰρ τῶν τοιούτων κολάσεων, οὐκ αἰσθάνομαι, οὐδὲ ποιῶ τὸ θέλημά σου, ἀλλὰ τὸ θέλημα τοῦ ἐπουρανίου Πατρὸς, καὶ ἐμαυτὸν προσάγω θυσίαν ἁγνὴν τῷ Θεῷ τῷ πλάσαντί με, ὅτι αὐτός ἐστιν ψυχῶν καὶ σωμάτων ἐξουσιαστής. Ταῦτα ἀκούσας Δοὺξ ἐκέλευσεν ὄξος καὶ κονίαν εἰς τὸν λάρυγγα αὐτοῦ ἐμβληθῆναι. Εἶπεν δὲ ἅγιος Ἑρμείας· Τὸ ὄξος καὶ κονία ἐμοὶ ὥσπερ μέλι κήρινόν ἐστι διὰ τὸν Θεόν μου, δἰ ὃν πάσχω ταῦτα. Τότε ἐκέλευσεν Δοὺξ τὴν ὅρασιν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ σβεσθῆναι.

[8] Ταῦτα ἀκούσας ἅγιος Ἑρμείας ἐ͂ιπεν· Καὶ ὅτ᾽ ἂν τὴν τοῦ σώματός μου ὅρασιν ἐκβάλῃς, δύναται τῆς ψυχῆς μου ὀφθαλμὸς πλέον παρέχειν μοι ὁρᾶν· καὶ βοᾷ πρὸς τὸν, δἰ ὃν ταῦτα πάσχω. Ὅμως εἰ χρείαν ἔχείς καὶ τῶν σωματικῶν μου ὀφθαλμῶν, λαβὲ αὐτούς· καὶ γὰρ οἱ ὀφθαλμοὶ τοῦ σώματος τὰ μάταια κόσμου ὁρῶσιν, οἱ δὲ ὀφθαλμοὶ τῆς καρδίας βλέπουσι τὸ φῶς τὸ ἀληθινόν. Σεβαστιανὸς Δοὺξ ἐ͂ιπεν. Ἀναγκάζεις με πολλὰς καὶ μεγάλας βασάνους ἐπενεγκεῖν σοι. ἅγιος Ἑρμείας ἐ͂ιπεν· Εὐχαριστῶ τῷ Θεῷ, τῷ ἐνδυναμοῦντί με· ὡς θέλεις οὖν κόλαζέ με, καὶ μή μου φείδου, ὡς συννομίζεις· ἕτοιμος γάρ εἰμι ὑπομεῖναι πᾶσαν βάσανον, τοῦ Θεοῦ δύναμιν παρέχοντός μοι· τότε Δοὺξ ἐκέλευσεν κατακέφαλα κρεμασθῆναι αὐτὸν ἐπὶ μέρας τρεῖς, ἕως ἂν ἐκ τῆς ῥινὸς αὐτοῦ ῥεύσῃ αἷμα. Κρεμασθέντος δὲ αὐτοῦ ἐπὶ ἡμέρας τρεῖς, ἀπῆλθον ἰδεῖν αὐτὸν, νομίζοντες αὐτὸν τεθνηκέναι· καὶ ἐλθόντες εὗρον αὐτὸν ζῶντὰ καὶ ὑμνοῦντα τὸν Θεὸν, καὶ ἐκ τοῦ φόβου ἐτυφλώθησαν. Καὶ ἰδὼν αὐτοὺς ἅγιος Ἑρμείας ἐ͂ιπεν, Ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀναβλέψατε, καὶ ἐπιθεὶς αὐτοῖς τὰς χεῖρας ἀνέωξεν αὐτῶν τοὺς ὀφθαλμούς· καὶ ἀπελθόντες ἐ͂ιπων Σεβαστιανῷ τῷ Δουκὶ ἅπαντα τὰ γενόμενα. Ταῦτα ἀκούσας Δοὺξ, ὀργισθεὶς κατὰ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἑρμείου, ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐκδερματισθῆναι. Εἶπεν δὲ αὐτῷ ἅγιος Ἑρμείας· Κᾂν τὴν τοῦ σώματός μου ἀφέλῃς δορὰν, κατὰ τὸ θέλημά σου ἐγὼ οὐ ποιῶ. Ποίου οὖν θέλεις· ἕτοιμος γάρ εἰμι ἀνταγωνίζεσθαι τῷ πατρί σου τῷ διαβόλῳ.

[9] Ταῦτα ἀκούσας Σεβαστιανὸς Δοὺξ, καὶ βρύξας ὡς λέων, ἐκέλευσεν τραχηλοκοπηθῆναι αὐτόν. Ἀκούσας οὖν τὴν ἀπόφασιν ἅγιος Ἑρμείας, εὐχόμενος ἔλεγεν· Εὐχαριστῶ σοι Θεὸς, χαρίσαμενός μοι τὴν χαρὰν τῆς νίκης. Μέλλων δὲ τελειοῦσθαι ἅγιος Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Ἑρμείας, ἐ͂ιπεν· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ δοξάζω σε καὶ δέομαί σου, ἵνα, ὅσοι ἐπιτελοῦσι τὴν μνήμην τῆς ἀθλήσεώς μου, τύχωσι τῆς μερίδος τῶν Ἁγίων διὰ τῆς θεοτόκου Μαρίας, καὶ τῶν ἁγίων Μαρτύρων τῶν εὐαρεστησάντων σοι. Ταῦτα εἰπόντος αὐτοῦ, ἔκρουσεν αὐτὸν σπεκουλάτωρ, καὶ ἐξῆλθεν αἷμα καὶ ὕδωρ, ὥστε πάντας τοὺς εὑρεθέντας καὶ ἰδόντες θαυμάσαι ἐπὶ πᾶσι τοῖς γενομένοις. Πολλοὶ οὖν προσετέθησαν ἐν τῇ πίστει τοῦ Χριστοῦ, διὰ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Ἑρμείου, θεωρήσαντες θαύματα γινόμενα ὑπ᾽ αὐτοῦ. Καὶ ἐλθόντες ἄνδρες Χριστιανοὶ, συνεκόμισαν αὐτοῦ τὸ τίμιον λείψανον, καὶ ἐκήδευσαν αὐτὸ, καὶ ἀπέθεντο ἐν Καπποδοκίᾳ ἐν τόπῳ λεγομένῳ Κωμάνοις, ὥστε πολὺ πλῆθος πιστεῦσαι τῷ Χριστῷ διὰ τοῦ ἁγίου αὐτοῦ λειψάνου. Ἐμαρτύρησεν δὲ ἅγιος Ἑρμείας τῇ πρὸ τριῶν Καλανδῶν Ἀπριλλίων, ἐτελειώθη δὲ ἐν τῇ συμπληρώσει τοῦ Μαΐου μηνὸς, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τοῦ Κυρίου ἡμῶν, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων, Ἀμήν.

[1] [Ab Antonino Imp. missus in Cappadociam Sebastianus,] Temporibus illis magnam Christiani sustinuere persecutionem, sub Romanorum Imperatore gentili Antonino, qui hac de causa quemdam Ducem Sebastianum cum mandatis misit. Hic e Cilicia in Cappadociam profectus; in Comanis reperit quemdam militem, Hermiam nomine, Christianum, colentem Deum & justitiam facientem, cui ipse dixit: Litteræ ab Romanorum Rege Antonino mihi missæ afferunt, ut omnes Christiani diis sacrificent; si vero haud sacrificaverint, ut magnis & acerbis excrucientur pœnis. [Hermiam militem ad sacrificandum invitat:] Age ergo, Hermia; immola diis, & amicus eris Cæsaris Antonini, una & magnis adaugeberis honoribus: igitur mihi obsequere, ut ne & animam & corpus tuum discruciem.

[2] Respondens autem Athleta Christi Hermias, dixit Sebastiano: Ego miles sum cælestis & immortalis regis Christi, [quod hic generose recusans,] cujus regni non erit finis: ideo non obtempero mortali & impiissimo Regi, cujus regnum non perdurabit; manebit autem regnum stabile Domini nostri Jesu Christi in æternum; & qui credit in ipsum, hereditabit vitam æternam. Hisce auditis Sebastianus Dux S. Hermiæ dixit: Immola diis, & vita æterna perfrueris in gaudio. Dixit illi Sanctus: Quando apud Imperatorem tuum Antoninum merebam, quæ illius erant, non sapiebam; sed in occulto Dominum Deum meum colebam, quam ob rem dæmon non vincet me. Corporis quidem mei habes potestatem, & hoc Domino meo permittente; sed animæ meæ potestatem non habet nisi solus Deus, qui potens est dare mihi patientiam, & conservare me in seculum seculi.

[3] Quibus auditis Sebastianus Dux ait S. Hermiæ: Video te multa esse præditum sapientia. Respondit S. Hermias dicens: Ego, ut ne sacrificem, cum voluptate patiar tormenta & moriar; [& a Deo esse suam sapientiam,] insuper corroboror & annitor pro veritate Domini mei Jesu Christi tormentis affici. Dicit illi Dux: Contemplor canitiem & prudentiam tuam, & parco tibi. Dicit vero S. Hermias; Non egemus hujusmodi gratia, sed gratia Dei; hæc me deducet ad illum: ipse enim est, qui præbet talem prudentiam mihi & rectis corde lætitiam, & iis qui servant mandata ejus sapientiam; sapientiam enim & intelligentiam donat per spiritum suum sanctum. Uti enim agricola, si terram suam excolat, præparat illam ut fructus edat uberes; eodem modo Dei sapientia custodit seipsam in iis, qui sequuntur illam, nullam adversario concedens potestatem invadendi illos; sed facit ipsos fructificare Deo. Dixit Sebastianus Dux: [ac fortitudinem agnoscens,] Eligisne magis mori, quam vivere vitam? Respondens S. Hermias dixit; Hæc mors, non est mors; sed vita æterna, si patienter tulero tuos cruciatus & pœnas. Ait Dux Sebastianus; Retinesne hanc mentem, & vis perire? Cui S. Hermias; Dixi tibi, quoniam non pereo; tu facito modo, quod vis.

[4] Tunc Dux maxillas ejus & dentes contundi jussit, & cutem vultus ejus dilaniari. [maxillas contunditur:] S. Hermias dixit: Gratias Deo ago, quoniam gratia Domini mei Jesu Christi mihi adfuit. Sebastianus dixit; Ut quid annonam tuam non accipis? Sanctus Christi Athleta Hermias ait; Quia injuste & violenter defraudatis alios pauperes; ideo ego neque accipio, neque comedo de illa: habeo quippe spiritualem escam, quæ de Spiritu sancto est, & non esuriam in secula. Quibus auditis, Sebastianus Dux præcepit illum in caminum vehementer accensum immitti; & illo immisso, [& illæsus a fornace egressus,] longe amplius inflammari caminum. Tribus autem evolutis diebus caminum jussit aperiri, & repertus est S. Hermias Christi Athleta psallens & Deum orans, quoniam non tetigit illum ignis omnino quidquam.

[5] Tum Dux, furore percitus jussit, pharmaca letifera apparari, & dari illi. [cum sine noxa venenum bibisset,] Quibus sibi a Mago porrectis, dixit S. Hermias; Haud vellem quidem degustare, sed ut ostendam tibi, quoniam potens est Deus omnes tuas dissolvere præstigias; ideo carnes incantamentis infectas capio, &, fusis ad Deum precibus, manduco. Cumque eas accepisset, gustavit, & in nullo læsus est, neque quidquam sustinuit nocumenti. Tunc Magus cum alia perniciosiora protulisset medicamenta, dixit: Nunc accipe, & si nihil passus fueris, relinquam & ego magias meas, [convertit magum,] credamque in Deum Crucifixum, cui & tu famularis. Quæ cum accepisset Hermias, & nihil omnino esset passus, dixit Magus: Vicisti, & invaluisti, quia servasti ab inferno animam meam jam pereuntem, ut Deo vivam. Veluti enim statua, antiquitate prope confecta, renovatur recusa; ita & ego malis, quæ commisi, inveteratus & periculo pereundi proximus, secundum animam renovatus sum, reversus ad Deum viventem, & permanentem semper & in ævum. O! Deus, [mox capite plexum,] qui liberasti me ab dæmoniorum errore atque execrandis medicamentis per servum tuum Hermiam, per quem & credidi in te. Tunc Sebastianus Dux Magum jussit capite truncari, & hoc modo in bona confessione est martyrio consummatus.

[6] Dein ait Dux S. Hermiæ: Sacrifica diis, & esto prudens. Cui Sanctus: Omnino sum prudens, [Sanctus ostendit se non desipere:] Deo vires mihi suppeditante. Sebastianus Dux ait: Jam vero stultus factus es; immola diis. [1. Cor. 1.] Ad quem S. Hermias: Sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut destruat sapientes; & infirma mundi, & contemptibilia elegit Deus, ut confundat fortia; & ea quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrueret, uti Apostolus Paulus, facundus orator, Dei Ecclesiam edocuit. Veniens enim in sancta vocatione, accepta a Deo sapientia, habuit in seipso Scripturarum plenitudinem, & viam monstravit salutis iis, qui salvari volunt. Dixit Dux Sebastianus: Hermia, abstine ab his stultis verbis, quæ tibi non proderunt. S. Hermias ait: haud sum stultus, sed sapere studeo. Stulti sunt, qui audientes te inanimatis idolis sacra faciunt, & falsis diis credunt, contempto Deo vero. Scriptum est: Dii, qui non fecerunt cælum & terram, pereant; Et cum ipsis peribunt omnes, qui confidunt in iis, veræ cognitionem fidei non recipientes.

[7] Tum Dux excandescens, præcepit omnes totius corporis ejus, [nervisque sectis,] nervos extendi. Cui S. Hermias: Hæc omnia sustinens, minime sentio: nam, quemadmodum lanceola medici pungendo evacuat recens vulnus ab omni humore, & corpore educit omnem pravum habitum, & præbet refocillationem; sic & ego, nervis vehementius distentis, refocillatus sum per fidem quam in Christo habeo. His auditis Sebastianus Dux, præcepit Sanctum projici in oleum, [ferventi oleo immissus,] fervens supra modum. Quo facto, ait S. Hermias: Hoc oleum, adeo inflammatum, veluti ros cæli factum est mihi; aut veluti aqua homini superfusa, sic corpori meo præbet refrigerium. Ego quippe hujusmodi non sentio cruciatus, neque exequor tuam voluntatem; sed voluntatem cælestis Patris, meque offero sacrificium immaculatum Deo, [aceto & lixivio, potatus,] qui me plasmavit, quoniam ipse est corporum & animarum Dominus. His auditis Dux præcepit acetum & lixivium in guttur ipsius infundi: ad quem S. Hermias: Acetum & lixivium mihi veluti favus mellis sunt, propter Deum, cujus amore hæc tolero.

[8] Tum jussit Dux illum orbari luminibus. Hæc audiens S. Hermias ait: [contemnit minas inferendæ cæcitatis,] Et quoniam corporalem mihi visum aufers, potest animæ meæ oculus mihi præbere, ut plus videam; & clamat ad illum, cujus amore hæc sustineo: attamen, si tibi opus sint; accipe hos meos corporis oculos, qui vana mundi conspiciunt; cordis vero oculi lumen verum intuentur. Sebastianus Dux ait: Cogis me, ut multa & grandia tibi tormenta infligam. Sanctus Hermias dixit: Deo me confortanti ago gratias: igitur pro voluntate & libitu tuo excrucia me, & ne parcas mihi, [triduo suspenditur in caput,] uti sanxisti: paratus sum omnem sufferre cruciatum, Deo mihi auxiliante. Tunc Dux præcepit capite suspendi eum per triduum, donec naribus ipsius efflueret copiosus sanguis. Per tres vero dies cum pependisset, venerunt quidam videre illum, rati jam obiisse. Et venientes reperere illum viventem & laudantem Deum: & præ timore excæcati sunt. Quos ut vidit S. Hermias, ait: In nomine Domini mei Jesu Christi visum recipite: & impositis super illos manibus, eorum aperuit oculos. Et reversi nuntiavere Duci omnia, quæ contigerant. Hisce intellectis Dux offensus, [nec timet excoriari:] jussit illum totius corporis pelle nudari. Ad quem S. Hermias: Quamvis corpori meo detrahas cutem, secundum voluntatem tuam ego non sacrifico: fac, quod vis. Quippe paratus sum certare adversus patrem tuum diabolum.

[9] [tandem capite plexus,] His auditis, Sebastianus Dux, more leonis rugiens, mandavit illum decollari. Audita sententia S. Hermias supplicans ait: Gratias tibi ago, Deus, qui hanc mihi contulisti victoriæ gratiam. Jam vero consummandus S. Hermias, rursum dixit: Domine Jesu Christe, glorifico te, & oro, ut quicumque mei certaminis peragent memoriam, per interventum Deiparæ Mariæ & Sanctorum, fiant participes sanctorum Martyrum, qui tibi optime placuerunt. His dictis, spiculator decollavit eum, & exivit sanguis & aqua; adeo ut omnes videntes, qui illic aderant, raperentur in admirationem, propter omnia quæ facta fuerant. [sepelitur Comanis.] Igitur plurimi fidei Christianæ adjuncti sunt, conspicati miracula ab ipso patrata. Et venientes viri Christiani venerandum ejus corpus collegerunt, & justis expletis reposuerunt illud in Cappadocia, in loco, Comana dicto; magna autem multitudo per Sancti reliquias credidit Christo, Sanctus vero Hermias, quarto kalendas Aprilis fidem, primum confessus est, sed consummatus mense Majo completo, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria & imperium in secula seculorum. Amen.

DE SS. CANTIO, CANTIANO, ET CANTIANILLA, ET S. PROTO EORUM PÆDAGOGO IN FIDE,
MARTYRIBVS AQVILEIÆ IN FORO-IVLII.

AN. CCXC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Cultu & Actis: hæc an scripta a S. Ambrosio?

Cantius, Martyr Aquileiæ (S.)
Cantianus, Martyr Aquileiæ (S.)
Cantianilla, Martyr Aquileiæ (S.)
Protus, Martyr Aquileiæ (S.)

G. H.

Aquileia hodierno agro Foro-Iuliensi inserta, olim urbs Carnorum, ac teste Strabone Illyricarum gentium emporium, [Aquileiæ enter alios Sanctos coluntur.] & ob incolarum frequentiam ac divitiarum rerumque omnium affluentiam, Cæsarum aliquando Sedes, & quasi altera Roma habita fuit. Ad hanc a S. Petro missus S. Marcus Euangelista, fidem Christi plantavit; atque inde abiturus Alexandriam, successorem ordinavit S. Hermagoram Episcopum; uti ad Vitam S. Marci diximus XXV Aprilis, atque iterum dicendum erit ad diem XII Iulii, quo S. Hermagoras, cum Fortunato Diacono suo, est martyrium passus. Inter alios Sanctos ibidem martyrii palma fuerunt coronati, S. Hilarius Episcopus, Tatianus Diaconus, Felix, Largus, & Dionysius, sub Numeriano Imperatore, quorum Acta illustravimus die XVI Martii. Hujus Numeriani & Carini fratrum ac Cari patris consanguinei fuerunt, SS. Cantius & Cantianus fratres, & Cantianilla eorumdem Soror, qui a S. Proto pædagogo in Catholica fide præclare instructi, cum illoque sub Diocletiano & Maximiano in agro Aquileiensi capite plexi, hoc XXXI Maji Solenni cum veneratione coluntur. Plexi autem fuerunt anno Christi CCXC, quemadmodum sequitur ex Chronologia, a nobis stabilita III Aprilis ad Acta Sanctarum Agapes Chioniæ & Irenes, Aquileia pariter abductarum Thessolonicam, una cum Iudicibus suis Dalcidio & Sisinnio: qui deinde remißi Aquileiam uno post mense novam hanc tragœdiam concitarunt.

[2] Boninus Mombritius, tomo primo Legendarii ante ducentos annos excusi, inseruit passionem Sanctorum Martyrum Cantianorum, [Acta martyrii apud Mombritium tributa S. Ambrosio Mediol.] quam asserit editam a S. Ambrosio Mediolanensi Episcopo, cum hoc exordio: Servus Christi Ambrosius Episcopus, Christum verum Deum colentibus Fratribus per omnem Italiam, in Domino omnem salutem. Ex hisce aliquod compendium extat inter Sermones S. Ambrosii, a Georgio Wicelio in Historia de Sanctis Dei, & a Laurentio Surio ad hunc XXXI Maji recusum, cum hoc exordio. Hodie beatissimorum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ natalis est: & mox addita particula, Quam, reliqua ex Actis apud Mombritium desumuntur, hoc modo: Quam bene & jucunde tres Martyres uno pene vocabulo nuncupantur. Nec mirum, [uti & compendium:] si similes sint nomine, qui sunt similes passione. Si una est illis apud homines appellatio, quibus apud Deum est una vocatio. Uniter enim vocati sunt a Domino, non interposito tempore aliter & aliter passi, sed omnes eodem ictu pariter martyrium pertulerunt. Quod quidem illis parentina quadam a Christo affectione concessum est, ut congruerent meritis, qui vocabulis concordabant; [&] qui erant consanguinitate fratres, fierent sanctitate germani; & quorum membra unius corporis substantia vegetabat, eorum animas ejusdem fidei confessio coronaret. Hæc ibi, vel ideo a nobis prolata, quod eadem in Actis infra dandis non habeantur: cujus ultima verba de consanguinitate erant omissa apud Mombritium: apud quem de Dulcidio Præside & Sisinnio Comite, atque horum Martyrum apud eos delatione multa proferuntur, quorum loco in dicto Compendio ista habentur: Refert autem de Beatis supra dictis historia, quod tempore passionis, cum eos persecutor inquireret: ac tum reliqua habentur apud Mombritium, Ascenso vehiculo usque ad ultima hæc verba: Præcedere nos profitemur ad gloriam. Dein narratur quomodo deprehensi sint, & quia nolebant Iovi thus offerre, morti adjudicati; quales dein preces fuderint & quomodo tandem fuerint capite plexi, ac sepulti, in dicto Compendio alto silentio involvitur. Nos, relicta aliis aliter sentiendi libertate, judicamus dictum Compendium ex aliquibus Lectionibus, ad Matutinum solitis recitari, fuisse desumptum. Similes Lectiones, [ex lectionibus desumptum:] ex quodam Breviario antiquo, secundum ritum sanctæ Ecclesiæ Aquileiensis, edidit Illustrissimus Senator Joannes Chauvin, in elogiis horum trium Martyrum, anno MDCLXX apud Parisios editis, & sub finem earumdem adduxit subscriptionem Joannis Josephi Capodalei, Juris utriusque Doctoris & Capituli Aquileiensis Secretarii, cum sigillo ipsius Capituli. Fidem pro Capodaleo faciente Cossino, Notario curiȩ Patriarchalis Aquileiensis, cum sigillo Patriarchæ Aquileiensis. Interim hæ Lectiones inveniuntur totæ desumptæ ex Mombritio, sed solum incipiunt a supra indicato, ascenso vehiculo, ac dein ad finem martyrii & sepulturæ deducuntur. Adjunxit dictus Chauvin in posteriori editione Acta, prout sunt olim a Mombritio in lucem prolata.

[3] Alia nos monumenta hactenus inedita nacti sumus; ac primo ex triplici codice Ms. scilicet Audomarensi monasterii S. Bertini, [Alia Acta ex Mss.] Trevirensi monasterii S. Maximini, & Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris. Alia Ioannes Gamansius nobis submisit, a se descripta ex Paßionali Ms. cœnobii Bodecensis Ordinis Canonicorum Regularium in diœcesi Paderbornensi: sed hæc sola phrasi hinc inde ab aliis differunt, & multis in locis sunt contracta. Denique Acta quædam uberiora reperimus anno MDCLXI in urbe Florentina, in Codice Ms. Illustrißimi Senatoris Florentini Caroli Strozzi, signato num. 5, ubi folio 177 habentur, quæ nos cum aliis Mss. & Mombritio collata damus. In illis omnibus nulla præponitur mentio S. Ambrosii, quæ invenitur apud Mombritium; nec, licet præponeretur, continuo auderemus asserere, revera ipsum talia Acta vel alia scripsisse. Mallet Baronius illa adscribere S. Maximo Episcopo Taurinensi. Ast Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis, quia varios Sermones S. Ambrosio adscriptos reperit inter Sermones S Maximi, fatetur plane judicari non posse, utrum Ambrosio vel Maximo tribui debeant; sed cujuscumque sint, antiqui & sancti Auctoris esse. Idem & nos de Actis prænotatis dicimus, etiamsi neutrius horum forent, plane antiqui Auctoris esse. Compendia eorumdem, prout in dictis Mss. habentur, reperiuntur apud Petrum de Natalibus lib. 5, cap. 70, & in variis Breviariis, de quibus infra agemus.

[4] [Memoria in sacris Fastis.] Sacra memoria horum Martyrum paßim omnibus Martyrologiis Latinis inscripta est, & apographo S Hieronymi, ex vetusto Ms. Corbeiensi Parisiis excuso, his verbis: Pridie Kalendas Junii, in Aquileia Natalis SS. Canti, Cantiani, Proti, Chrysogoni, & Cantianillæ. In Ms. Epternacensi deest vitio amanuensis nomen Canti, uti palastra in Ms. Lucensi. In Ms. Reginæ Sueciæ per Holstenium edito deest nomen Proti, ideo forsan, quod in Ecclesia Aquileiensi seorsim colatur XIV Iunii: uti S. Chrysogonus, illustris etiam ipse Martyr Aquileiensis, XXIV Novembris. Rabanus in suo Martyrologio ista notavit: Eodem die martyrizati sunt beatissimi Martyres, Cantius, Cantianus, & Cantianilla, imperante Diocletiano. Vsuardus ista habet: Apud urbem Aquileiam natalis sanctorum Martyrum, Cantii, Cantiani, & Cantianillæ fratrum, qui cum ducerent prosapiam ex genere Aniciorum, ob Christianæ fidei constantiam, una cum pædagogo suo Proto, capite plexi sunt. Similia habent Ado, Notkerus, Bellinus, aliique recentiores cum hodierno Martyrologio Romano: ubi in Notis late agit Baronius de familia Aniciorum, [& Cantianillæ inter Virgines.] illustrata non tantum Consulibus & Imperatoribus, sed & nobilitata Martyribus & Confessoribus, uti in decursu nostri operis sæpe apparebit. Antonius Gallonius Romanus Congregationis Oratorii edidit Romæ anno MDXCI Historiam Sanctarum Virginum Romanarum, cum Cæsar Baronius ibidem scriberet Annales Ecclesiasticos, & inter illas censet S. Cantianillam, Virginem & Martyrem, cujus & fratrum Acta ibidem describit. Eamdem inter Virgines venerantur Franciscus Lahierius in earum Menologio, & Arturus du Monstier in Gynæceo sacro. Ceterum, ne alicui forte suspecta sint trium Germanorum germanißima nomina, in dubium revocanti, an tale quid fuerit iis temporibus usitatum; exemplum is sumat a tribus filiis Constantini Magni, qui Constantinus, Constans, & Constantius fuerunt appellati.

ACTA MARTYRII.
Ex variis Mss. & Mombritio.

Cantius, Martyr Aquileiæ (S.)
Cantianus, Martyr Aquileiæ (S.)
Cantianilla, Martyr Aquileiæ (S.)
Protus, Martyr Aquileiæ (S.)

BHL Number: 1546

EX MS.

[Gesta Sanctorum utilia legentibus:] Omnia, quæ a Sanctis gesta sunt vel geruntur, si quis voluerit studiose perquirere, & sibi & plurimis ædificationis exhibet fructum: sicut arbor fructifera non sine causa probatur terram occupare dum vivit, cum & ipsa suis pomis ornatur, & omnis qui ex fructu perceperit saginatur a. Scribimus, ut in gestis invenimus, quid egerint, quid locuti sint, quid passi sunt Sancti. Ostenditis vos esse Catholicos, qui victorias Christi libenter legitis, libenterque auditis. Interrogo vos, qui ista inter apocryphas litteras abolenda censetis: per quos constat Canon Scripturarum divinarum? Numquid non per eos, qui pro ipso Canone occidi magis voluerunt, quam vinci? Quid ergo? Tenuerunt Martyres fidem rectam, quæ sacris voluminibus certo librorum numero continetur. Agunt illis gratias apices sacratissimi, quia per illorum perseverantiam perseverant; & ideo volunt eorum gesta conscribi, [& commendata a Scripturis, pro quibus servandis illi passi sunt.] ut in conspectu Dei & hominum semper Sancti laudentur, qui in conspectu incredulorum pro eorum defensione tormenta immania pertulerunt. Nihil præter Scripturas Canonicas recipientes, ista studiose conscripsimus, ostendentes dogma Catholicum per Catholicos Martyres custoditum: exemplum posteris damus, ædificationem credentibus tradimus, artem belli Christi militibus demonstramus. Constat eos nolle, si necesse sit, pugnare, qui legere nolunt pugnatores. Imperent silentium infidelibus; spectent pugiles diabolicos, qui athletas Domini spectare contemnunt. Nos divinas virtutes loquimur, scribimus, prædicamus. Prohibeant æmuli, imperent silentium timidi, verberent contemnentes, lugentes increpent, libenter hæc audientes accusent. Gloriosos faciunt milites vulnera, pro Imperatoris laude suscepta; pro cujus amore etiam animas perdere libenter optamus. Triumphorum Christi ac victoriarum labores exercitibus de occultis foras proferimus. Scimus pugnas, quas illi visibiliter passi sunt, invisibiliter nobis excitari quotidie, & negligenter repugnantes acrius vulnerari: ergo ut arma pertractes, attende bellantes; da mentem studiis, ut hostis incipiat te timere.

[2] Beatissimos igitur Martyres Christi, Cantium, Cantianum, & Cantianillam legimus, [Aniciorum stirpe prognati fratres,] a pædagogo suo Proto valde Catholica fide fuisse edoctos, qui de genere Aniciorum, hoc est divæ memoriæ Carini Imperatoris, noscuntur progeniti, & intra urbem Romam in quarta decima regione generati atque educati probantur, Diocletiano Romæ imperante, Maximiano partibus Illyricis, Carino quoque intra Gallias b bene agente erga Christianos, qui non post multum tempus c defunctus est. Post cujus obitum sceleratissimi Imperatores Diocletianus & Maximianus d, per omnes Provincias decreta posuerunt, ut ubicumque Christiani invenirentur, si sacrificare contemnerent, diversis pœnis affligerentur. Cumque hæc edicta audissent Beatissimi Christi Martyres Cantius, & Cantianus, atque Cantianilla, cum in urbe Roma fuissent positi, [omnia in pauperes distribuunt,] consilio habito cum B. Proto, ut iniquam vitarent sententiam, omnes res suas & domos, quas intra muros urbis Romæ habebant, venumdantes distribuerunt pauperibus: & servos ancillasque, quas habebant circiter in animabus septuaginta tribus, baptizantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, ingenuos eos fecerunt. Tunc prædia sua in suburbano posita sub specie visitationis circuire decreverunt, & apposita hac occasione de urbe Roma exierunt, & apud Aquilegiensem civitatem, pro amore Christianissimi Chrysogoni Martyris, eodem tempore repedaverunt: in qua civitate tunc temporis non parva rura possidebant. Sed quia lumen latere non poterat in tenebris, necesse erat ut eos Dominus ad gloriam sui nominis coronaret.

[3] Cumque in Aquilegiensem urbem sancti Martyres Cantius, Cantianus, [Aquileiam abeuntes,] & Cantianilla cum Proto pædagogo suo fuissent ingressi; duriorem sævitiam erga Christianos repererunt, quam reliquerant Romæ. Ita etenim omnis sanctorum Martyrum vel Confessorum pro Christi nomine multitudo in vinculis carcerum custodia tenebantur, ut numerari non potuissent. Cumque sancti Dei Martyres in urbem Aquilegiensem ingressi fuissent; intempestæ noctis silentio venerunt ad carcerem, & interrogarunt viros Christianos, [Christianos in carcere confortant:] qui in carcere erant retrusi, si cum eis esset sanctissimus Christi Martyr Chrysogonus. Tunc dixerunt ad eos sancti Martyres qui in carcere erant: Jam sunt dies triginta & sex, quod per martyrii palmam ab iniquissimis Principibus capite plexus est e S. Chrysogonus, non longe ab hac civitate, loco ubi dicitur, Ad aquas gradatas, & ibi sepultus est a sanctissimo Zoilo Presbytero. Hæc audientes Christi Martyres Cantius, & Cantianus, atque Protus, & Cantianilla, cœperunt præ gaudio flere cum iis qui in carcere erant: & data pecunia carcerariis, per totam noctem ibi morati sunt. Mane vero exeuntes de carcere, [clarent miraculis:] prædicantes Dominum nostrum Jesum Christum, & in nomine ejus multa signa facientes, cæcos illuminabant, leprosos mundabant, dæmones effugabant, & his qui in grabatis erant imponentes manus salvos eos faciebant.

[4] Eodem tempore in eadem civitate Aquilegiensi f Præsidatus officium Dulcidius impiissimus habebat cum Sisinnio Comite suo. [diis thura offerre renuunt:] Audientes itaque iniquissimi Judices, quod sancti Dei Cantius, Cantianus, & Protus, atque Cantianilla de Roma advenissent, statim conveniri ab apparitoribus præcipiuntur, ut diis thura imponerent. Tunc beatissimi Martyres Cantius & Cantianus, Protus & Cantianilla, aspicientes in cælum, responderunt: Nos dæmoniis non sacrificamus; quia scriptum est, Omnes dii gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit. Et iterum; Similes illis fiant qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. Ite ergo, nuntiate iniquo Præsidi vestro, nos pro Christi nomine optare potius mori, quam ab ejus mandatis recedere: quia ab ipsis cunabulis Dominum Jesum Christum confitemur. At illi redeuntes Præsidi retulerunt omnia quæ gesta fuerant. Tunc Dulcidius Præses, una cum Sisinnio Comite, valde commoti talem dederunt impio g Diocletiano & Maximiano suggestionem: [& jussione Imperatorum,] Piissimi imperatores, subvenite Romanis legibus, pro quibus victrix dextera vestra hostium cervices inclinat; & diis omnipotentibus, qui a Christianis contemnuntur, juvamina præbete. Advenerunt enim tres germani ex urbe Roma, qui de genere Carini Imperatoris esse noscuntur, cum Proto pædagogo eorum, uno animo fortiter reluctantes & confitentes Christum, illum, quem Judæi sub Pontio Pilato Præside in Judȩa crucifixerunt; [damnantur sapitis:] & in nomine ejus virtutes multas operantur: unde quid jussio vestra decreverit, decernite. His auditis sceleratissimi Diocletianus & Maximianus vehementer ira commoti sunt, & hanc auctoritatem dederunt, ut si sacrificare noluissent, capitali sententia plecterentur.

[5] Cumque iniqua sententia pervenisset ad beatissimos Martyres Cantium, & Cantianum, & Cantianillam, ascenso vehiculo una cum pædagogo suo Proto ex urbe Aquilegiensi egressi sunt, [a Christo animantur:] festinantes ire ad corpus sancti Martyris Christi Chrysogoni, divinam Scripturam habentes præ oculis, quæ dicit: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Nam ipsos beatissimos Martyres in ipsa nocte Dominus h visitare dignatus est, dicens eis: Pax vobis. Festinate ire ad dilectum meum Chrysogonum, quia ibi vobis coronas præparatas habeo: & ibi debetis coronari, & in regno Patris mei cum Chrysogono sine fine gaudere; & nolite contristari, quia si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam: &, Qui vos persecuti fuerint, & me persequuntur. Mane vero facto nuntiatur iniquissimis Judicibus, Sanctos Dei properasse. Tunc Sisinnius Comes una cum spiculatoribus, ex præcepto impiissimorum Imperatorum Diocletiani & Maximiani, subsequuntur eos i.

[6] Beatissimi vero martyres Cantius, & Cantianus, & Cantianilla, una cum pædagogo suo Proto, ascenso vehiculo junctis mulabus secedere festinabant. Et cum irent, & non longe ab urbis mœnibus iter agerent, unum animal de subjunctis, subito corruit, in loco qui appellatur Ad aquas gradatas, k ubi passus est B. Chrysogonus; ut Dominus hæc adimpleret, [ad Aquas gradatas,] quæ David Propheta per Spiritum sanctum dixit: Ecce, quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum; &, Præceptum posuit Dominus & non præteribit. [Ps. 132, 1 & 148, 6.] Cum essent ibi sancti Martyres, ubi S. Chrysogonus passus fuerat, ponentes genua sua oraverunt, dicentes; Domine Jesu Christe, Deus omnipotens, [preces fundunt:] dirige sanctum Angelum tuum ad auxilium nostrum, ut confundantur omnes qui adorant sculptilia. Deprecamur ergo, Domine, ut digneris nos in hac vocatione perseverantes esse, ad laudem & gloriam nominis tui, & ad confirmandum corda in te credentium; ut cognoscant omnes qui idolis serviunt, quia non est alius nisi tu solus Deus, cui Angeli serviunt.

[7] Hæc autem eis orantibus supervenit Sisinnius Comes cum spiculatoribus suis: ita illi sunt a persecutoribus comprehensi. [comparantur Eliæ Prophetæ] Quod factum quam gloriosum sit, & a divinitate dispositum, debemus advertere. Semper enim Deus, quos elegit, eos victores cum subvectione sublimi in aulam regni cælestis inducit. Nam sicut Elias curru applicito ascendit in cælum, ita & isti vehiculo admoto ad martyrium pervenerunt: & quadriga, sicut illum evexit ad requiem, ita illos portavit ad gloriam. Et quamvis illa ignea quadriga fuerit, hæc tamen non inferior habenda est: quia illa unum gestavit Prophetam, hæc tres Martyres sustentavit. Sed dicet aliquis, Gloriosius gestavit ignea quadriga, quam terrena. Nec hoc plane defuit sanctis viris: nam sicut Eliam ignea quadriga portavit, ita sanctos Martyres fides ignea jam ferebat. [Deut. 4, 24.] Ferebat illos, inquam, Christus, qui lumen est, qui ignis est, de quo scriptum est, Deus noster ignis consumens est. Ergo cum Beatis, de quibus loquimur, persecutor ingrueret, vehiculum conscenderunt. Qua causa? Ut fugerent? Absit: sed ut ad martyrium citius pervenirent. Non ut latitarent, sed ut se Christianos cunctis transeuntibus l demonstrarent. Certe occultius inter plures in civitate manere poterant: sed hoc fecerunt, ut totius populi corda, dum per diversa fugiunt, Christi amore flammarent. At vero, ubi quis vehiculo apparato ac disposito per aggerem publicum egreditur, [quia iverunt ultro in curru ad palæstram.] illa non fuga dicenda est, sed profectus. Sancti enim viri hoc facto, velut in triumphali curru positi, contestabantur dicentes: Ecce persecutor, ecce proficiscimur, ecce præcedimus. Quid resides? quid moraris? Subsequere nostra vestigia, nolumus enim videri inviti duci ad pœnam, qui præcedere nos profitemur ad gloriam m.

[8] Tunc Sisinnius Comes n hæc audiens, jussit beatos Martyres comprehendi, dein Judex hortatur eos, [constantes in fide,] ut Jovi thura incendant. Beatissimi vero famuli Dei execrando dixerunt, se nunquam dæmoniis immolaturos, sed omnipotenti Deo, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt: nam omnia idola simul, & qui ea colunt, cum eisdem ibunt in ignem æternum. Tunc impius Sisinnius Comes hoc audito, valde iratus est, & jussit spiculatoribus, ut, si Jovi thura non darent, capite plecterentur. Beatissimi vero Martyres Cantius, [precibus fusis,] Cantianus, & Gantianilla, una cum Proto pædagogo, gaudentes & psallentes ducebantur a spiculatoribus. Tunc beatissimi famuli Dei, expansis manibus ad cælum, orationem ad Dominum fuderunt, dicentes: Domine Jesu Christe, qui perseverantibus in tuo nomine te patrem & matrem esse dixisti, & pro temporalibus futura; & pro perituris perpetua, & pro divitiis terrenis incorruptam vitam cum æterna felicitate dare promisisti; te obsecramus, amator puræ conscientiæ, ut adspicias de summitate cælorum ad hanc horam, ut suscipias animas nostras in pace, & inter sanctos & electos tuos nos collocari præcipias, cum quibus congaudent gloriosi Martyres tui, [capite plectuntur,] quia tu es Deus solus & benedictus in secula seculorum. Et cum complessent orationem, dixerunt: Amen. Porrigentes sibi invicem osculum pacis, ponentes genua, susceperunt gladium, acceperunt coronas sempiternas: & ecce sanguis eorum tamquam lac videntibus apparuit, & apparet super petram quæ est juxta Aquas-gradatas usque in hodiernum diem. Quo tempore Venerabilis o Zenus Presbyter colligens beatissimorum martyrum corpora, condivit ea aromatibus pretiosis, & in locello marmoreo collocavit eos, [31 Maji.] juxta Chrysogonum. Passi sunt autem beatissimi Martyres Christi Cantius, Cantianus, & Cantianilla cum pædagogo eorum p pridie Kal. Junias, duodecimo milliario ab urbe Aquilegia, trans flumen q Hysontio, loco qui vocatur Aquas-gradatas.

ANNOTATA.

a Hucusque eadem leguntur apud Mombritium, totus autem Prologus deest in aliis Mss. Hic idem reperitur anteActa quædam S. Anastasiæ 25 Decembris, cujus exordium citat in Notis ad dictum diem Baronius: forsan vero est generalis, præfixus toti uni collectioni plurium Actorum.

b In Actis martyrii S. Sebastiani, illustratis ad 20 Ianuarii, auctore S. Ambrosio, ista num. 64 leguntur: Carinus erat cum omni exercitu in partibus Galliarum positus, & ejus intuitu lenta persecutio circa Christianos esse cœperat; quia Carinus habebat aliquos amicos, quos hujus tituli professio decorabat.

c Ms. Bodec. Bene agendo erga Christianos occubuerat. Occisus dicitur in citatis Actis, in civitate Moguntiaco, aliis apud Margum, seu Murgum in Mœsia, contra Diocletianum confligens, quod contigit anno 285.

d In Actis S. Sebastiani num. 65. Occiso Carino, facta est persecutio talis, ut nullus emeret vel venderet aliquid, nisi qui thuris exhibuisset incensum. Quæ nos 3 Aprilis, ante Acta SS. Agapes, Chioniæ & Irenes, ostendimus contigisse anno 289.

e Anno 289 erat Aquileiæ Diocletianus, & mandavit capite plecti S. Chrysogonum, quod factum est 24 Novembris. Addebatur S. Anastasia, postea martyrizata in insula Palmaria 25 Decembris. Nulla alterutrius mentio fit in aliis Mss. & nomen Anastasiæ videtur a sciolo perperam adjunctum, quod ubique expunximus.

f Hinc potißimum incipiunt Acta apud Mombritium.

g Diocletianus discesserat Aquileia Thessalonicam, & eo etiam abductæ Agape, Chionia & Irene ibidem martyrium compleverunt, sub Dulcidio seu Dulcicio Præside & Sisinnio Comite Imperatorem secutis; ut hi videantur statim Aquileiam remißi, ad prosequendam in Illyrico persecutionem.

h Hæc visio deest apud Mombritium & in aliis Mss.

i Hinc incipiunt citatæ supra lectiones antiqui Breviarii Aquileiensis, sed ex Actis, prout sunt apud Mombritiū, desumptæ.

k Iterum hæc desunt in Mss, & apud Mombritium.

l Mombrit. & Ms. S. Maxim. manifestius approbarent. Mss. S. Bertini & Vltraject. manifestarent.

m Hic sinit compendium seu sermo, inter opera S. Ambrosii & apud Surium.

n Tam hic, quam mox iterum adjungitur apud Mombritium, & Dulcicius Præses, sed in aliis Mss. etiam soli Sisinnio hæc executio tribuitur: & forte rectius: quia Dulcicius in paßione Sanctarum sororum correptu amentia, potius reductus quam regressus Aquileiam, in eadem amentia verosimiliter adhuc perseverabat.

o Ita Mombritius, Petrus de Natalibus, aliique: sed idem qui nomini Chrysogoni ubique addidit nomen Anastasiæ, pro Zeno quoque substituit Zoilum, quem sciebat curavisse sepulturam S. Chrysogoni. Interim de Zoilo expresse dicitur, quod cum sub die quinto Kalendarum ab eo conditus esset S. Chrysogonus. … & ipse S. Zoilus trigesima die susceptionis ejus perrexit ad Dominum, adeoque XXVII Decembris, cum biduo antea martyrium absolvisset S. Anastasia. Deleo itaq; ex his Actis jam dicta verba, ut huc perperam intrusa, nisi quod pro trigesima die, hic scriptum erat post aliquantum tempus susceptionis suæ; & loco Zoili, scribo Zenum. Aliqua Acta hic interserunt omnia quæ alibi habentur de visione S. Chrysogoni Zoilo facta, & his martyribus ea attribuunt.

p Eidem, sub die octavo decimo Kalendarum Juliarum, qui dies aliis dicitur ejus translationi sacer.

q Antiquis Sontius, in Mappis Geographicis Lisonio, ubi parochia S. Cantiani collocatur, uti & alia inferius versus sinum Tergestinum.

ANALECTA.

Cantius, Martyr Aquileiæ (S.)
Cantianus, Martyr Aquileiæ (S.)
Cantianilla, Martyr Aquileiæ (S.)
Protus, Martyr Aquileiæ (S.)

AUCTORE G. H.

§. I. Sacræ Reliquiæ Aquileiæ & Mediolani in Italia, Stampis in Gallia, Hildesii in Germania.

[1] In Actis jam datis Zenus Presbyter, colligens beatissimorum Martyrum corpora, [Corpora primum Aquileiæ deposita,] condivit ea aromatibus pretiosis, & in locello marmoreo collocavit In Ms. codice S. Maximini, & in optimo loco sepelivit. In Ms. Bodecensi, condigna veneratione sepelivit. Petrus de Natalibus, a Zeno prope ipsam civitatem tumulata sunt. Quamdiu ibi permanserint non liquet. Adhuc seculo Christi sexto Aquileiæ Sanctorum venerationem viguisse, intelligitur ex poëmate Fortunati de Vita S. Martini: qui sub finem libri quarti, in Prosopopœa ad suum libellum, istos versus habet.

Hinc Venetum saltus campestria perge per arva,
Sub montana quidem castella per ardua tendens,
Aut Aquileiensem si fortasse accesseris urbem,
Cantianos Domini nimium venereris amicos,
Ac Fortunati benedictam marmoris urnam.

S. Fortunatus cum Felice, passus Aquileiæ etiam sub Diocletiano, inscriptus est Martyrologio Romano ad diem XI Iunii. Sed utrum eodem modo voluerit auctor poëmatis Fortunatus, etiam ibidem servari Cantianorum Martyrum corpora, an solum sacram memoriam celebrari, non satis distingui potest ex ejus verbis. Palladius de Olivis lib. 8 Rerum Foro-Iuliensium, de nostro hoc tempore, ita loquitur. Corpora a Zenone Sacerdote Aquileiam deportata, usque ad præsentem ætatem, magnifice coluntur: imo testari incolas ea adhuc ibidem esse, infra apprebit. Interim ipsa esse alio translata volunt alii.

[2] [Mediolani dicuntur esse,] Ac primo Paulus Morigia Mediolanensis, lib. 1 de Nobilitate Mediolanensi cap. 14, in Sanctuario urbis & diœcesis Mediolanensis pag. 5, & in Historia Domus seu Cathedralis Ecclesiæ Mediolanensis cap. 11, asserit in hac asservari corpora Sanctorum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ, fratrum & Martyrum. Iosephus Ripamontius, decade prima Historiarum, Ecclesiæ Mediolanensis lib. 2, describit pag. 115 Martyrium SS. Cantii, Cantiani, & Cantianillæ: & dein pag. 116, ista addit: Corpora translata Mediolanum, & in Basilica Dionysiana collocata, posterior ætas transtulit inde in templum maximum, ubi anniversario precum officio recoluntur pridie Kalendas Julii (imo Junii): totaque pietas Ambrosiana sacris Reliquiis hunc honorem impendit. Hæc ibi. Habemus Missale Mediolanense, secundum institutionem S. Ambrosii anno 1522 excusum, in quo ad diem XIV Iunii præscribitur Missa Sanctorum Cantianorum Martyrum, fol. 175; & præfigitur effigies quatuor personarum, scilicet trium fratrum & S. Proti pædagogi, atque hæc Oratio super Populum præscribitur. Populum tuum, Domine, perpetua munitione defende; nec difficulter, quod pie & juste postulat, consequatur: cui Sanctorum tuorum Cantianorum merita suffragantur. Altera super Syndonem hæc recitatur: Deus, qui Sanctorum tuorum Cantianorum gloriosi fecisti palmam florere certaminis; da nobis, quæsumus, hostis nostri fortia superare tentamina: & quod nostris non præsumimus meritis; [cultus ibidem Ecclesiasticus:] ipsorum, quorum natalitia celebramus, assequi precibus adjuvemur. Tertia super Oblatam est ista: Plebis tuæ, Domine, munera benignus intende: quæ Majestati tuæ in Sanctorum tuorum Cantianorum solennitatibus sunt dicata. Vltima post Communionem hæc legitur: Invocantes nomen tuum, Domine, deprecamur, ut qui patres nostros, virtute tui nominis præeunte, Angelicis pastibus refecisti; nos quoque, intercessione beatorum Martyrum tuorum Cantianorum, mysticis dapibus foveas & reformes. Hæc ibi, quibus conformia sunt, quæ in antiquis Breviariis Mediolanensibus præscribuntur, ut sunt primæ duæ Orationes jam indicatæ; quibus adjungitur Actorum martyrii compendium in tres Lectiones distributum: & iisdem relatis in Breviario, jussu S. Caroli Borromæi edito, ad XXXI Maji, ista pauca subjunguntur: Eorum Reliquiæ, Mediolanum translatæ, in Basilica Metropolitana reconditæ sunt.

[3] [quem tamen dubium faciunt Aquileienses,] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, relatis Actis martyrii, ista sic exprimit: Quorum corpora a Christianis condita, postea Mediolanum translata sunt. Ac deinde annotat: Hic sane mirandum, quod Mediolanenses tam asseveranter corpora horum Sanctorum Martyrum se habere affirment, cum tabulæ Ecclesiæ Aquileiensis ea Aquileiæ asservari dicant, in eaque Ecclesia Translatio ipsorum celebretur. Forte Mediolanum non integra corpora, sed reliquiæ aliquot insignes, quæ per synecdochem corpora appellentur, advectæ sunt. Hæc Ferrarius, qui idem dubium movet in Catalogo generali ad diem XIV Iunii, quo asserit, Translationem horum Martyrum celebrari Mediolani: eorumque addit Inventionem Aquileiæ, die XXIV Aprilis, memorari. Motum a Ferrario dubium magis auget Vghellus, tomo 4 Italiæ sacræ, [Bergomenses ac Veronenses.] asserens de Ludovico Donato Episcopo Bergomensi, quod ejus tempore, anno MCCCCLXVII die ultima Maji, inventa sunt corpora Sanctorum Martyrum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ fratrum, in Seriate pago (est is civitati ad Euro-Africum proximus) in æde S. Chrysogoni: ab ipsoque Episcopo, præsenti clero populoque Bergomensi, in altari eorum nomini dicato reposita fuere. Ante Ferrarium vero & Vghellum, [Stampis etiam in Gallia] Augustinus Valerius Episcopus Veronensis scripserat, ecclesiam S. Mariæ in Organis Veronæ, in medio altaris sanctissimi corporis Christi, ostentare lapidem hoc titulo inscriptum: Conditorium marmore interciso & auro insperso, ubi sanctissima Cantii, Cantiani, Cantianillæque, Chrysogoni, Proti, & Anastasii ossa jacent, Antistites templi adorantibus apposuere MCCCCXCVII. Hisce controversiis accedit alia æque difficilis. Sunt Stampæ urbs Galliarum in Senonibus, & hodiernæ Belsiæ insertæ, Insulæ Francicæ vicinæ ac Parisiis duodecim circiter leucis dißitæ, qua versus Aurelianos iter instituitur, atque a Gregorio Turonensi, Fredegario, aliisque antiquis memoratæ: & si Robertum Regem Francorum monasterium S. Mariæ in Stampensi castro, & ecclesiam in Palatio ædificavisse, scribit Helgaldus Monachus Floriacensis, in dicti Roberti Vita apud Chesnæum tomo 4 Historiæ Scriptorum Francorum pag. 77. Addunt alii, eumdem Regem Robertum impetravisse sacra corpora SS. Cantii, Cantiani, & Cantianillæ, & in dicta S. Mariæ ecclesia Stampensi deposuisse. Regnavit autem Robertus iste ab anno DCCCCLXXXXII ad MXXXII. [Rex Robertus dicitur deposuisse dicta corpora.] Descripsit ipsorum Martyrum Vitam, paßionem, translationem & miracula carmine heroico ac libris quatuor comprehendit Petrus Gandræus, apud Stampas Causarum Patronus, atque curavit Parisiis anno MDCXIII typis Iuliotæis vulgari. Alius Martyrum horum encomiastes est Ioannes Chauvin, Consiliarius Regius in Curia monetaria, qui edidit Elogia horum Martyrum, & denuo typis Vitræis curavit anno MDCLXX, recudi, itaque recusis, rursum addidit novas Observationes, cum altera classe sex novarum Epistolarum, quarum tertia mihi inscribitur, & Magistri mei Ioannis Bollandi tum vita functi laudes prosequitur, Atlantem eum spiritualem appellans. Ex his auctoribus duobus nonnulla subjungimus, quæ iidem asserunt ex ipsis archiviis Stampensibus accepisse.

[4] Virtutes autem miraculorum apud hæc sacra corpora adeo eminuerunt & eluxerunt, [& coluntur in Ecclesia Senonensi.] ut eorum venerationem assumpserint omnes circumquaque positæ civitates. Ex his in Metropolitana Ecclesia Senonensi ejusque diœcesi festum SS. Cantii, Cantiani & Cantianillæ, celebratur cum officio novem Lectionum, quarum tres in secundo Nocturno recitari solitæ ex Vita & Martyrologio desumuntur; ultima vero, ex impreßione anni MDCXXV, concluditur his verbis: Nunc vero pretiosæ eorum glebæ venerabiliter coluntur in fano Virginis Mariæ Stampensis oppidi, partimque in nostra Metropolitana Ecclesia Senonensi: quibus in locis, eorum meritis indies Dei pietas operatur magnalia. Et sic Nicolaus Cardinalis de Pelleve Archiepiscopus Senonensis, in Processu verbali de Reliquiis suæ Cathedralis ecclesiæ, qui apud nos est, sub nota anni MDLXXI; Quoniam, inquit, multorum, tum Principum tum Archiepiscoporum, opere & pio labore, corporum piorum Reliquiæ huc asportabantur, [ubi creditur pars magna eorum esse:] quæ coacervatæ invicem & mixtæ piis Christianorum votis non respondebant; venerabilis Antistes Galterus, anno Domini MCCXLVIIII, gloriosa pignora Sanctorum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ, S. Macarii Abbatis, & SS. Felicis & Felicissimi, singulis thecis reponenda curavit. Deinde narrans, [item in Parisiensi.] quomodo easdem & alias ibidem Reliquias visitaverit, duodecim distinctas thecis, & quid singulis contineatur explicans; In septima, inquit, & octava repertæ sunt reliquiæ corporum SS. Cantii, Cantiani, & Cantianillæ, cum Reliquiis Heraclii & Pauli Confessorum & Pontificum Senonensis Ecclesiæ: & quia in utraque theca iidem tituli reperti sunt, ne quis in distinguendo subrepat error, eosdem retinendos esse duximus. Omnes autem istæ duodecim capsæ stant super altari majori, sicut habet indiculus ad nos missus: qui etiam citra ambiguitatem asserit, SS. Cantii, Cantiani, & Cantianillæ corpora, fere integra, in sua capsula contineri: quod nimium esse puto: nam novum quod Chauvinus pag. 92, allegat Breviarium, solum dicit: Ex quibus corporibus extracta sunt postea quædam ossa insignia, quæ servat & honorat ecclesia Senonensis, in theca retro majus altare elevata: distinctane a duabus prædictis ac nova, an una duabus præmemoratis, haud facile dixerim.

[5] In Ecclesia Parisiensi ejusque diœcesi ita sub finem Lectionis tertiæ dicitur: [& alibi in Galliis] Quorum corpora Zoilus Presbyter Aquileiæ sepelivit, pridie Kalendas Junii, & eadem Christianissimus Rex Francorum Robertus Stampas ad ecclesiam B. Mariæ dicitur transtulisse. In Meldensi Ecclesia legitur: ad Ecclesiam B. Mariæ transtulit. Similia habentur in Breviariis Aurelianensi, Bellovacensi, Carnotensi, & aliis: & ista præscribitur Oratio. Deus invisibilis fortitudo certantium, adesto quæsumus nobis supplicantibus, ut qui hodierna die sanctorum Martyrum tuorum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ gloriosum triumphum recolimus, eorum meritis & precibus, festis Angelorum perpetuis interesse mereamur. Andreas Saussajus præter illa, quæ de his Martyribus ad hunc diem XXXI Maji in suo Martyrologio Gallicano habet, conatur in hujus Supplemento, ad diem XIV Iunii, [An Mediolano illuc translata?] omnium sententias conciliare hoc modo: Eodem die translatio corporum Sanctorum Martyrum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ, cum ex Aquileia (ubi, postquam cæsi sunt pro fide ad Aquas-Gradatas, a Zoilo Presbytero sepulti fuerant) Mediolanum sacra eorum pignora transvecta, inde piis votis Roberti Francorum Regis Christianissimi in Gallias delata, Stampis ab eo in ecclesia S. Mariæ religioso cultu reposita sunt. Colit Ecclesia Aquileiensis eorum inventionem die XXIV Aprilis: eorumque pignoribus nonnullis etiamnum gloriatur, de quibus pia æmulatione cum ea dimicat ipsa Ecclesia Mediolanensis.

[6] Huic controversiæ accedit Ecclesia Hildesiensis, in Saxonia inferiore: [Hildesii insignes Reliquiæ, ante annum 1450 nescio quamdiu,] cujus Canonicus, Christianus Theodorus de Plettenberg, Celsiss. Paderbornensis ac Monasteriensis Episcopi Ferdinandi Furstenbergii Patroni nostri ex sorore nepos, ita ad nos scripsit: Quando & per quem horum Sanctorum Reliquiæ huc translatæ sint, prorsus mihi ignotum est; nec puto hic facile inveniendum qui id doceat: varia enim tempestas, qua plus quam annis centum, usque ad pacem Monasterii constitutam, quassata fuit hæc Diœcesis, pleraque vetustatis monumenta aut omnino delevit aut alio transtulit. Interim ex Vita S. Godehardi, a vobis data IV Maji * clare patet, jam Azelini Præsulis ætate, qui anno MXLIV, septimo a S. Godehardi morte, adeptus Episcopatum, eumdem tenuit annis decem, Sanctorum istorum Reliquias in Cathedrali nostra servatas fuisse. Quin etiam Hezelonis Episcopi, qui Azelino successit, Constitutio, qua is numerum Canonicorum eatenus incertum ad quinquaginta duos redegit, annuosque Prȩbendarum reditus insigni munificentia auxit, [cum triplici festo.] inter cetera præcipua festa Ecclesiæ, diserte meminit Vigiliæ Sanctorum Cantianorum, item Festivitatis eorumdem: quibus diebus, durante tum adhuc communis refectorii usu, largiorem mensam Canonicis voluit exhiberi: hodieque in tabulario nostro superest Constitutionis istius autographum. Ceterum uti Vita S. Godehardi, loco jam citato, Adventum Reliquiarum prædictarum refert ad Kalendas Aprilis, quibus miraculum contigit ibi commemoratum, ad Sancti illius tumulum; ita & Breviarium nostrum, anno 1516 Lipsiæ impressum, Adventum eumdem eodem die notat, quamvis ipsum Festum XXXI Maji sub ritu Duplicis apud nos celebretur. Iidem quoque sancti Martyres, in festo Patronorum Ecclesiæ nostræ, quod sub ritu Duplicis primæ classis annue peragitur Dominica III post Pascha, Lectione VI inter Compatronos adnumerantur.

[7] [Sunt eæ in variis capsis,] Reliquiæ ipsæ per diversa scrinia dispersæ nunc sunt. Nam cum anno MDCLVII, XXIX Maji, Serenissimus Maximilianus Henricus, Elector Coloniensis atque Episcopus noster, ecclesiam Cathedralem pro sui officii ratione visitaret; tumbam argenteam aperiens, in qua S. Epiphanii corpus & SS. Cantianorū sacra lipsana deposita sunt, partē dumtaxat eorumdem reperit: quæ ne similiter distrahi posset, arctius ipsam tumbam claudi voluit: quod ita factum est, ut sine summa difficultate ipsiusque vasis fractione aperiri amplius nequeat. In turri autem, laminis argenteis obducta, quam veteres Turrim Patronorum appellarunt, quod eorumdem insignes Reliquiæ ibi conditæ essent; notabiles partes de Sanctis Cantianis Martyribus, ac nominatim de S. Cantianilla reperiuntur: & in Reliquiario, quod in Processionibus portatur a Subdiacono, cernuntur insignes etiam Reliquiæ S. Cantii Martyris, uti & in aliis hierothecis minores aliæ eodem titulo. Caput autem S. Cantii, argenteæ lipsanothecæ inclusum, servatur in nostro Hildesiensi sacrario, certisque festivitatibus exponitur publicæ fidelium devotioni. [uti & capita duo eorumdem Sanctorum.] Ego quoque superioribus annis aliud caput reperi, inscriptum, Caput de sanctis Cantianis, cum jussu Reverendissimi Capituli mei sacros istos thesauros pervestigarem, redigeremque in Catalogum. Hactenus Reverendißimus ille Canonicus nostrique operis amantißimus; quibus nihil addi posse speres, modo intelligas S. Epiphanii, intra eumdem tumbam reclusi corpus, esse Episcopi Ticinensis, a nobis relati XXI Ianuarii, ubi vide Historiam translationis factæ anno DCCCCLXIII. Porro, tot tamque variis Ecclesiis de posseßione Sanctorum istorū Corporum contendentibus, nihil mirum est, si aliæ quoq; plurimæ in Italia, Gallia, Germania Ecclesiæ, eorumdem Sanctorum cultum receperunt, majori minorive festivitate agendum, quarum omnium Breviaria ac Kalendaria enumerare longum sit. Quin & in Poloniam usque penetravit religio illa, ubi festum SS. Cantii, Cantiani, & Cantianillæ Martyrum sub ritu duplicis majoris celebratur in diœcesi Wratislaviensi, & in Ordine Crucigerorum cum rubra stella, & propria Oratio aßignatur: at quæ causa hujus sit venerationis, non additur. Facilius est dicere, cur Venetiis quoque celebris eorumdem sit cultus; cum ibi habeatur ecclesia propria sub nomine S. Cantiani.

[Annotata]

* num. 58.

§. II. Miracula Stampis patrata post Translationem anni 1249.

[8] Ad Stampensem ecclesiam revertamur: ubi sacra ossa, arcæ inclusa, erant in veneratione, Sacerdotibus, [Post pluviam impetratam,] Senatui, populoque Stampensi, & bis quotannis in proceßione publica deferebantur, scilicet Feria tertia Paschali & hoc XXXI Maji, die eorum natali. Contigit interim, ut pluviis e cælo negatis magna siccitas circa ditiones Stampenses esset exorta, atque inde miseranda fames timeretur. Recursum est ad misericordiam Divinæ bonitatis: adhibita interceßio Sanctorum Martyrum: instituta Supplicatio cum Reliquiis horum Martyrum ex oppido ad ecclesiam haud procul dißitam sive capellam S. Lazaro dicatam. Dum hæc pia devotio exercebatur, nubes cum lætitia supplicantium colligebantur in aëre, [immobilis manet capsa lignea,] copiosas suo tempore daturæ pluvias. Sed ecce cum, peractis jam in dicta æde litaneuticis precibus, reducenda esset pia supplicatio ad primariam Deiparæ Virginis ecclesiam, ibidem hierotheca Martyrum

— de sede moveri
Convelliq; nequit: manet arca immobile pondus,
Densa velut rupes defixa in viscera terræ.

Stupent omnes, & humiles ad Deum fundunt preces. Inter hos Sacerdos, ob singularem doctrinam & sanctitatem notus, inter plura monita istud effatur: Offeramus Sanctis loco vilis ligneæ arcæ aliam ex argento faciendam, ut posthac honestiori modo repræsententur oculis omnium, in ecclesia nostra; ac videbimus si velint ad illam reportari.

Dixit, & extemplo genibus pia concio pronis
Consilium Mystæ crebro probat utile plausu.
Hoc simul ac votum flammanti corde sacratur,
Sarcina fit, sicut ante, levis; positoque dolore [donec voveatur & fiat argentea]
Stampicolæ læti Superis nova cantica promunt.
Sancta reportantes Divorum pignora Fratrum,
Ut Tutelares retulere in Virginis ædem.

[9] Mox collatæ piæ eleemosynæ, unde nobilißima arca confecta ex argento fuit, & circumquaque figuratis fimbriis inaurata. Vt translatio fieret, indictus dies IV Augusti, anni MCCXLIX, & invitatus Archiepiscopus Senonensis Gilo seu Ægidius Cornatus, a quo Sanctorum Martyrum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ apud Stampas corpora translata fuisse, [in quam an 1249 sacra ossa,] indicant in Archiepiscopis Senonensibus Claudius Robertus & Sammarthani. Addunt alii, Gilonem, ob quamdam de veritate Reliquiarum hallucinationem, fuisse quadam aorasia punitum, ut ne quidem in aperta arca potuerit ulla ossa videre, sed totius rei gestæ historiam edoctus, reatum ipse suum arguit,

Mox prece præmissa, lacrymis perfusus obortis,
Explicat inscriptos Divorum nomina Fratrum
Fasciculos, sacrosque viris astantibus artus [non sine miraculo transferuntur.]
Ostentat, structamq; recens transmittit in arcam;
Quam prius antiquo trinis de more dicarat
Fratribus Antistes. Canti tamen ille lacertum
Excipit, & castæ mentum sanctæque Sororis.

Ita Stampenses, cum interim Senonenses credant, potiorem partem sacrorum corporum apud se esse, haud magna, ut supra vidimus, certitudine.

[10] Post istam sacrorum oßium translationem, aucta est erga hos Martyres devotio, [Curantur graves læsura pedis,] & a Deo variis honorata miraculis. Duabus ab oppido Stampensi versus Parisios leucis est Strichiacum, vulgo Estrechy pagus, in cujus vicinia erat hisce Martyribus erectum oratorium sive ædicula: quibus illic aliquam exhiberi reverentiam non ferens rusticus, redeunti ex silva cum asino lignis cæsis onusto, ante dictam ædiculam securis de manibus lapsa pedem gravi vulnere diffidit: unde collapsus exanimis, paulatim recepto spiritu reatum deplorat, Sanctos invocat, somno corripitur, & plane sanus Sanctorum patrocinio surgit, solis vulneris accepti vestigiis relictis. Cognito a vicinis miraculo, aguntur Deo & Sanctis debitæ gratiæ, eademque quotannis innovantur. Degebat Stampis in platea S. Iacobi, alias dicta Majori, [indurata a nati vitate contractio.] quædam pia femina, Maria Aupie nuncupata, quæ ex templo domū regressura, incidit in puerū pauperem, & misere contractum, ac sua membra testudinis instar humi trahentem. Curat ergo eum ad suas transferri ædes, atque ita languentem spatio septem annorum fovet. Quadam vero die Dominica egredientem ad templum subsequitur, more suo humi reptans, miser contractus; & ex nimia erga Sanctos Martyres fiducia, matronam, ne contereretur metuentem consolatus, per ecclesiæ gradus descendere incipiens, inter manus ipsum sub axillis tenentium,

Extemplo sacras diris clamoribus ædes
Implet: quippe tori nervique illius inertes
Tenduntur, mirisque modis laxata repente
Ossa reponuntur, propriaque in sede locantur.
Ac juvenis subito mediū progressus in agmen,
Abstrusas tanti causas clamoris, & in se
Quod factum est paucis narrat mirabile verbis
Prodigium, & grato pia carmina concinit ore.

[11] [Apparent Sancti cum Deipara,] Aliud mirandum contigit Sulpitiæ matronæ Stampensi piißimæ, quæ aut lampadibus fovendis in templo aut orationi operam dabat, aut ægris qui sub tegmine templi jacebant solerter serviebat. Quadam nocte huic ibidem oranti adstitit Deipara Virgo, cum hisce Cantianis fratribus, atque una ægros invisit, quorum uni prædixit felicem ad cælos post triduum accessum, aliis contulit sanitatem. Quæ ita evenerunt. Adolescens, quidam totus oppletus pustulis, [suscitatur mortua ad baptismum,] fuit a matre Sanctis Cantianis non sine piis lacrymis commendatus, & mox pristinam obtinuit sanitatem, solam tanti mali memoriam retinens. In pago Alliaco territorii Carnotensis, quædam mulier peperit filiam mortuam, ac curavit sepeliri. Verum divinitus inspirata, sequenti die filiam ex sepulcro receptā, Stampas detulit ad arcam Sanctorum Martyrum, ubi illa vitam recepit, & sacro baptismate etiam fuit regenerata, anno MDXIII in conspectu plurimorum hominum, [scabies mundatur] qui suis testimoniis confirmarunt factum. Aliud tempore Henrici secundi est patratum miraculum, cum feria tertia. Paschali in publica proceßione deferretur capsa SS. Cantii, Cantiani, & Cantianillæ. Interfuit ei juvenis, ab ipsa nativitate surdus & mutus, & annos tunc natus viginti: cui circa ædem s. Michaelis.

Extemplo mutæ solvuntur vincula linguæ,
Dantur & elingui vocalia munera muto.

[12] [& an. 1638 paralytica.] Atque hæc ex Petri Gandræi prolixiori poëmate decerpsisse sit satis; interim dum eorumdem miraculorum contextum veterem, quod vehementer optamus, nobis transmittat aliquis. Nunc ex Elogiis, a Consiliario Chauvino editis, addo recentius unum; cui fidem facturus Auctor, in speciali quadam ad nos instructione, allegat relationem Parisiis impressam ipso vel sequenti anno; & plures dignos testes, qui illud sibi retulerint, atque inter alios Dominum de Lescomay, in Parlamento Advocatum, magnique judicii ac studii virum. Res ita se habuit. Puella quædam ex S. Memmii vico, nondum ætatis annum sextum attigerat, Jacquetta Chapé dicta, & jam vergebat ad vitæ finem, tota debilis ac paralytica, pene ab ipsa nativitate. Frustra eam curandam susceperat chirurgus quidam ex oppido S. Arnoldi: quin & Parisienses medici super ea consulti, remedium a se inveniendum tanto malo desperaverant. Ergo ad superhumanam opem convertitur Cornelia mater puellæ, & anno MDCXXXVIII die VI Aprilis Stampas cum filia perveniens, ipsam albis vestibus indutam, in ea quæ ducebatur processione pariter circumgestari fecit. Quo facto melius habere misella cœpit, domumque relata, tota alia mox apparuit, suis ipsa pedibus citra impedimentum ambulans: deinde vero indies magis magisque corroborata, intra unius mensis spatium, integerrime valuit ad omnes humanæ vitæ, suæque ætati congruas functiones.

§. III. De nova inspectione & translatione sacrarum Reliquiarum, Stampis facta anno 1620 & 21.

[13] In ea capsa, quam anno MCCXLIX factam argenteam vidimus, manserunt immotæ Sanctorum Reliquiæ annis CCCLXXI, [Capsam argenteam reparaturi Stampenses] quibus exactis quid factum sit prælaudatus Chauvinus accurate prosequitur, in novis ad historiam Observationibus, post Elogia excusis; cujus verba non pigebit ex Gallico Latina sic facere: Anno MDCXX decretum fuit reparare argenteam Sanctorum capsam; eumque in finem recursum est ad Illustriss. & Reverendiss. Joannem David, Archiepiscopum Senonensem; qui ut ea aperiri posset, publicæ indulsit pietati; id faciendum committens Guidoni de Verambrois, Magistro in Artibus creato Parisiis, & Decano Christianitatis, atque Curato S. Martini Stampensis. Commissionem, signatam I Julii, secutum est decretum Capituli datum XVI ejusdem. Ergo die XXX dicti mensis Julii, instituta est totius Cleri generalis processio, comitantibus Officialibus oppidi civibusque & accolis magno numero, ad quos panegyricam de Martyribus pronuntiavit P. Drupianus Capucinus. [30 Iunii indicunt generalem processionem] Regressa in ecclesiam pompa, Mag. Guilielmus Chasse-cuillier, Cantor & Canonicus D. Virginis, Missam celebravit; assistentibus sibi, pro Diacono & Subdiacono, Mag. Stephano Beauvoix Primicerio Curato ejusdem ecclesiæ, & Petro Godin Sacellano.

[14] Coram iisdem, finita Missa, Mag. Andreas Gilles & Gedeon Pans, Canonici D. Virginis, simul cum Mag. de Verambrois, ascenderunt ad locum ubi consistunt Reliquiæ supra quatuor columnas elevatæ, ubi etiam præsentes aderant Magistri, Nicolaus Thiroüin, Joannes Veron Cantor & Canonicus Sanctæ Crucis, Damianus Doucet Curatus S. Ægidii, & Petrus le Roy Curatus S. Petri; Domnus Michael Gaguin, Prior claustralis Abbatiæ Moriniacensis; Patres, Seraphinus le Bourgeois, Minister Ordinis Sanctiss. Trinitatis de Redemptione captivorum; [deinde coram multis testibus,] Desiderius Parisot, S. T. D. Guardianus Franciscanorum; Petrus Audiger, S. T. B. ejusdem Ordinis; Raphael de Rouate, Guardianus Capucinorum, ejusdem Ordinis concionator. Ibidem etiam inventi sunt adesse Officiales Balivatus & Præposituræ cui ab Electione est nomen, Major & Schabini Stampenses, Provisores & Æditui D. Virginis, aliique innumeri, eodem zelo adducti. Postquam igitur sericea vela alba & rubra, recipiendis sacris Reliquiis destinata, consueto ritu sacrata fuerunt incensataque, una cum parva capsula quernea, in quam reconderentur; aperta fuit argentea capsa, nec non quæ intus claudebatur lignea pervetusta, atque intra hanc repertæ Reliquiæ, cum Latinis inscriptionibus, quarum una sic sonat: Hic continentur Reliquiæ sanctorum Martyrum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ &c. Aliud: Hic requiescunt Reliquiæ de ossibus Sanctorum Martyrum, Cantii, Cantiani, & Cantianillæ, Fratrum. In eadem etiam veteri lignea capsa, inventa est bursa ex diversi coloris serico, intraque eam tria ferri fragmina, ex eo forsan quo mors Martyribus sanctis illata fuit. [eadem aperta eximuntur Reliquiæ.] Quin etiam apparuerunt panni, rubro colore tincti, vestigia forsitan fusi sanguinis: ac deniq; quandā in parte notata cernebatur similitudo Episcopi pedum tenentis, cum his verbis, Gillo Dei gratia Archiepiscopus Senonensis; & juxta S. Stephanus Protomartyr, Senonensis Metropolitanæ Titularis.

[15] Post hæc, artificum industria, reparatæ, ubi opus erat, argenteæ capsæ splendor novus additus est: [sequenti an. 1621 12 Aprilis] opere autem intra novem menses absoluto, quid actum sit, dicet Relatio, ut appellant, verbalis, ab eo qui Translationem peregit, hunc in modum authentice consignata. Anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo primo, pridie Idus Aprilis, feria Paschali secunda, sedente Gregorio decimo quinto summo Pontifice, Joanne David Archiepiscopo Senonensi, Ludovico decimo tertio Rege Francorum & Navarræ; Nos, Henricus Clausse, Episcopus Aurensis, nec non Coadjutor Cathalaunensis, successorque designatus, indicimus, attestamurque, data facultate ab eodem Reverendissimo Senonensi Archiepiscopo, perantiquas & reverendas divorum Martyrum Cantii, Cantiani, & Cantianillæ Reliquias, in feretrum, cujus longa vetustate aureus fulgor obsoleverat, magnis sumptibus nitori suo redditum, incoctum, & plurimis laminis argenteis auctum, & in capsam recentem (quod altera carie pene exesa deperiret) assuetis ritibus, ac celebritate, prius habita ad frequentem populum concione a Fratre Gabriele San-Laudensi, Prædicatore Capucino, nostra manu, magna spectante frequentia, repositas in æde Beatæ Mariæ, [in eamdem novo ornatu splendentem repositæ,] ubi pie coli atque asservari solent. Postero autem die in stata & solenni supplicatione promulgatis quadraginta dierum Indulgentiis, quas idem Dominus Archiepiscopus concessit, & æternum vim habere jussit, magno apparatu circumlatas per urbem easdem sanctas prosecuti sumus Reliquias, ingenti civium Stampensium, & populi undique ad celebritatem affluentis multitudine. Quibus omnibus ut fides major sit, ad perpetuam rei memoriam, hisce litteris propria manu subscripsimus, præsentibus viris insignibus, [& 13 Apr. circumlatæ.] tum Clericis tum secularibus, Rever. Patr. ac Dom. Andrea Berzeau, Abbate Morigniacensi ac in supremo Senatu Consiliario: Venerabilibus viris Magistris Guilielmo Chassecuilier Cantore & Canonico, Andrea Gilles, Ludovico Bastard, Nicolao Thirovyn, Ægidio Barrault, prædictæ ecclesiæ Canonicis, Stephano Beauvoix Capicerio Curato, multisque aliis ejusdem ecclesiæ Capellanis: Rever. FF. PP. Joanne Pave Doctore Theologo Franciscano; Raphaële Rothomagensi Guardiano Capucinorum Stampensium; [condito ea de re instrumento publico.] Nobilibus ac præclaris viris Jacobo Petau Stampanæ provinciæ Præside, Nicolao Couste Propræside, Guidone David Assessore, Michaële Egal Prætore, Claudio Prevost Proprætore, Simone Chauvin, & Isaaco Blanchard, Advocato & Procuratore Regiis, Petro le Gendre Majore, Petro de Jambon, Isaaco Guysenet, Joanne Aleaume, & Michaële Gillet, Scabinis; Petro Baron, Doctore medico; Joanne Albert Juris utriusque Licentiato, Collegii Stampani Moderatore; Clemente Poisson, Electo Regio; Jacobo Guysenet, Claudio Guetard, Renato le Sueur, Natale Maugin, & Stephano Rivet, dictæ ecclesiæ Beatæ Mariæ Ædituis, permultisque aliis ad rem admissis testibus. Datum Stampis in dicta ecclesia Beatæ Mariæ, sub sigillis nostro & Capituli, anno & die supradictis.

Signat
Henricus Episcopus Aurensis, nec non Coadjutor Ecclesiæ Cathalaunensis.

[16] Ex prædictis & exilitate capsæ ad recipiendas Reliquias prædictas destinatæ, satis apparet non nisi exiguam singulorum trium corporum partem Stampis haberi: quod certius etiam discere potuissemus, si placuisset auctoribus dictæ Translationis sigillatim enumerare ossa intus Ad augendam deinde in populo venerationem prædictorum Sanctorum Martyrum, [An. 1644, institutæ Sodalitati concessæ Indulgentiæ.] instituta etiam Archiepiscopali auctoritate Sodalitas est utriusque sexus Fidelium: quorum ut accenderetur zelus in exercendis sibi propriis religionis & caritatis officiis, Urbanus Papa VIII, per Breve datum anno MDCXLIV die VII Iunii, eidem a se approbatæ Confraternitati conceßit Indulgentias varias; ac plenarias quidem iis, qui confeßi ac sacra Communione refecti, nomina in illam sua dabunt, ipsa qua id facient die; tum annis singulis, post sacramenta suscepta, primario Sodalitatis festo, visitantibus oratorium ejus, ibique orantibus ad consuetas Pontifici intentiones; nec non aliis diebus quatuor, pro devotione communiter eligendis atque ab Ordinario approbandis: dierum vero sexaginta indulgentiæ conceduntur omnibus, ad quæcumque pietatis & caritatis opera ipsis præscripta convenientibus &c. Cunctis istis anno MDCXLV, XIV Februarii robur ordinariæ suæ potestatis addens Octavius, Archiepiscopus Senonensis; approbavit electos a Confratribus quatuor dies, Festum Circumcisionis Domini nostri; Feriam III Paschalem; IV Augusti, translatione sanctorum Martyrum memorabilem; & primam Dominicam Octobris, Dedicatione ecclesiæ D. Virginis festivam.

[15] Porro Feria III Paschalis a Stampensibus præcipua religione transigitur, [Festum præcipuum Fer. 2 Paschæ.] quia tali ad se allatas credunt fuisse sæpe nominatorum Sanctorum Reliquias. Instituitur siquidem generalis Processio, inquit Chauvinus, quam ordiuntur ambo Ordines S. Francisci, exemplari cum modestia; hos subsequuntur Parochiæ ex locis diversis collectæ, atque Capituli utriusque D. Virginis & S. Crucis Canonici, hi sinistrum, isti dextrum latus tenentes; capsam vero circumdat ingens facularum ardentium numerus. Post hanc defertur etiam alia hierotheca, S. Matthæi appellata, & alia, S. Ioannis Chrysostomi: Officians autem Crucem argenteam gestat, egregio opere laboratam. Pompam auget Deiparæ imago sculptilis, cui est inclusa particula de ejus vestimentis, Ludovici Ebroicensis Comitis Stampensis memorabile donum; qui etiam nobili fundatione testatum suum Stampensibus affectum reliquit; nec desunt qui humili amictu ac pedibus nudis capsam comitando circumdent. Die Natali Sanctorū, XXXI Martii, alia processio ducitur, in qua dumtaxat circumgestatur capsa, quam Minorem vocant, [aliud minus 31 Martii.] continentem vestes ipsorum Martyrum; eos, credo, pannos, qui in Translatione nupera reperti fuerunt sanguinolenti; & cantatur Missa, ex fundatione Rochi Colleau, Stampis nati, sed Aurelianis, ad S. Anianum Canonici, pridem defuncti. Nec tacendus nobis est annus MDCLXVI, quando Stampas advenientibus præcipuȩ nobilitatis feminis duabus, Domina Ducissa Vindocinensi, matre Cardinalis sic nominati; & Domicella Aumalia, postea Lusitaniæ Regina; utraque capsa deposita in mediam ecclesiam fuit, ipsarumque & innumeri, qui affluxerat populi, conspectui præsentata.

DE SANCTIS MARTYRIBVS,
GAULIENO, GERMANO, VICTURO, SILVANO, TELESPHORO, VICTURINO, DONATO, ISTIALO, TERTO, ROGATO, ITEM GERMANO, ITEM SILVANO, HONORIO, CICILIA, TERTULA, LAUTICA, VICTORIA, FORTUNATA, MAXIMA, ROGATA, PAULICA, AGAPIA, CASTULA, AMELIA, ITEM TERTULA, LUPO, JUSTO, TECLA, FIRMO.
GERVNDÆ IN CITERIORI HISPANIA.
Ex antiquis Martyrologiis, præsertim S. Hieronymi.

[Commentarius]

Gaulienus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Germanus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Victurus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Silvanus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Telesphorus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Victurinus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Donatus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Istialus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Tertus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Rogatus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Germanus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Silvanus II, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Honorius, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Cicilia, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Tertula, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Lautica, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Victoria, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Fortunata, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Rogata, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Paulica, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Agapia, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Castula, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Amelia, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Tertula II, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Lupus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Justus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Tecla, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Firmus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Paulinus, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)
Hesychius, Martyr Gerundæ in citeriori Hispania (S.)

G. H.

Vetusta Mss. Martyrologia, Romanum Cardinalis Barberini, Trevirense S. Maximini, [Memoria trium in variis fastis,] Leodiense monasterii S. Laurentii sub nomine Adonis, item Ms. Florarium Sanctorum, & Auctarium Greveni ad Vsuardum anno 1515 & 1521 excusum, aliquos ex hisce Martyribus ita referunt: In civitate Gerunda natalis SS. Germani, Victuri, Silvani. Eadem habet Petrus Canisius in Martyrologio Germanice edito, additque Gerundam in Hispania, ut palæstram, non Emporiam, quod perperam ei imponitur a Ferrario in Catalogo generali, ubi eosdem Martyres Gerundæ adscribit: qui etiam, sed palæstra omißa, referuntur in Ms. Pragensi. Plures socios adjungit in suo Martyrologio S. Notkerus his verbis. [aut etiam quinque, cum aliis multis,] In Hispania civitate Gerunda, Germani, Victuri, Sylvani, Telesphori, Victorini, & aliorum multorum. Notkerum describit Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, & hoc eos elogio celebrat: Gerundæ in Hispania citeriori, SS. Germani, Victuri, Sylvani, Telesphori, Victorini, & aliorum multorum Martyrum: qui pro fide Christi per varios agonum cruciatus ad felicem coronæ triumphum pervenere.

[2] Qui hic citantur multi alii Martyres, indicantur in quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, sed per socordiam amanuensium loco Gerundæ scriptum est, Earumdem sive Eorumdem, [relatis in Martyrologio S. Hieronymi.] & ita in Ms. Blumiano legitur: In civitate Earumdem (imo Gerunda) natalis SS. Gaulieni, Germani, Victuri, Silvani, Telesphori, Victorini, Donati, Stialiterti Rogati, item Germani, item Silvani, Honori, Ciciliæ, Tertulæ, Lauticæ, Victoriæ, Fortunati, Maximæ, Rogatæ, Paulicæ, Agapiæ, Castulæ, Amellæ, item Tertulæ, Lupi, Justi, Teclæ. Hæc ibi. In apographo Lucensi, dicitur sub initium, In civitate Eorumdem, quæ verba desunt in aliis apographis: & Corbeiense Parisiis excusum incipit ab his verbis; Natalis Sanctorum. Sed & hæc desunt in Epternacensi, in quo primus appellatur Gallienus, qui aliis est Gaulienus: ita enim loco Victuri, Telesphori & Victorini, scribitur Victoris, Telisfori seu Thalisfori, & Victurini. At Stialiterti dividitur ab Epternacensi in duo nomina ubi scribitur Istali, Terti. In Corbeiensi est Istiali, Terti, quod magis probamus. Dein loco Ciciliæ, Lauticæ, Victoriæ & Fortunati, est etiam Ciliciæ, Leuticæ seu Laudæ, Victuriæ & Fortunatæ: sic pro Paulicæ & Agapiæ, legitur etiam Pauliciæ & Appiæ. In Epternacensi quoque deest nomen Amellæ & unico vocabulo scribitur Justidiæ, aliis Justi & Teclæ, quibus additur in Corbeiensi nomen Firmi. En Sancti Martyres novem supra viginti, quos Hispaniæ offerimus, quod utinam sæpius possemus, cum sciamus, gentem sacro Martyrum cultui addictißimam esse. Nudum nomen Germani inter alios Martyres refertur in Ms. Parisiensi Labbæi, uti nomen Justi in Mss. Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis, & Tornacensi monasterii S. Martini. De urbe Gerunda egimus XVIII Martii, ad Vitam SS. Narcißi Episcopi Gerundensis & Felicis ejus Diaconi, in persecutione Diocletiani martyrio coronatorum; acturi iterum de eadem VIII Iunii, quo die coluntur SS. Germanus, Paulinus, Iustus & Scicius, in eademmet Diocletiani persecutione Gerundæ martyrium paßi. Ad quos aliosque Martyres videtur Prudentius allusisse in libro περὶ στεφανῶν, Hymno IV de Martyribus Cæsaraugustanis, quem dedimus XVI Aprilis: in quo Gerundam, sacris pignoribus divitem appellat, hoc versu:

Artubus sacris locuples Gerunda.

[3] Antonius Vincentius Domeneccus, in Historia generali Sanctorum Catalaniæ, ad confinium Maji & Iunii ponit Acta quatuor supranominatorum Sanctorum, [Ex his duo fortassis coluntur Feriæ 2 post Dominicam Trinitatis.] quorum festum agi dicit feria II post Dominicam Trinitatis. Equidem vehementer suspicor, Germanum & Iustum ex iis esse qui hodie referuntur: sed quia duos alios socios sibi habent adjunctos, horum causa differimus de iis agere usque in Iunium, pro quo die servamus ipsa originalia Acta: nam quæ Tamajus de Salazar profert, etsi ea dicat se ex veteri Gerundensi Ms. sumpsisse, patet tamen legenti recentem esse ac proprium stylum ipsius Tamaji, iterum Latine reddentis, quæ Domeneccus ex Latino Hispanica dederat. Ceterum non dißimulaverim, quod ea Acta plane commentitia videantur esse, nec fide digna, nisi quatenus agunt de Translatione facta a Gerundensi Canonico ac postmodum Episcopo. Arnaldo de Monrodon, ante finem seculi XII; adeo ut nihil repugnet, duos hoc die passos aliis duobus, alia die paßis, conjungi. Fortaßis etiam ex Paulino & Scicio, in unum feminæ nomen perperam conflatis, facta est Paulicia.

DE SANCTO DONATIANO
MARTYRE CIRTHÆ IN NVMIDIA.
Ex Martyrologio Hieronymiano.

[Commentarius]

Donatianus Martyr, Cirthæ in Numidia (S.)

G. H.

Cirtha seu Cirta, metropolis Numidiæ, plures olim Martyres habuit, a nobis ad diem XXX Aprilis recensitos; quibus arbitramur annumerandum S. Donatianum Martyrem, licet urbs Sirtha, Sytha, Sista scribatur: quia nomen est apud Afros usurpatum, & litteræ S & C, uti in pronuntiatione ante vocales i aut y apud plurimos non differunt, ita sæpe in nominibus propriis non satis distinguuntur. De hoc ergo Sancto Donatiano, in civitate Sirtha seu Cirtha Martyre, agunt antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, & cum lis alia antiqua Mss. Romanum Cardinalis Barberini, Trevirense S. Maximini, atque Leodiense S. Laurentii sub nomine Adonis. Idem vero, sed palæstra nulla indicata, nominatur in Ms. Florario Sanctorum, & Mss. Parisiensi Labbæi, Augustano S. Vdalrici, & alio Ecclesiæ Pragensis. Per errorem quoque, ut facile fit, bis Donatianæ scribitur, & semel Daciani; sed forte propter S. Dacianam, Carthagine hoc die passam, uti jam dicetur.

DE SANCTIS TIMIDENSIBVS
IN PROCONSVLARI AFRICÆ PROVINCIA.
Ex veteri Kalendario Carthaginensi.

[Commentarius]

Timidenses, in Proconsulari Africæ Provincia (SS.)

D. P.

Kalendarium istud, a nobis ex ejus eruderatore Ioanne Mabilione pluribus laudatum, descriptumq; ad XXV hujus mensis ubi de S. Flaviano; pro hoc die II Kal. Junii Sanctorum Timidensium Natalitium suggerit, alio quidem nullo testimonio confirmabilem nobis, sed nec alterius confirmationis egentem; [Ex unico sed indubitabili testimonio noti,] quando de Natalitiis domesticorum Sanctorum certißimo præceteris testari potest ipsa Carthaginensis Ecclesia, cujus hoc Kalendarium fuit, minime copiosum nominibus, nec plures quam octoginta per annum dies, sui alicujus Episcopi depositione, vel alterius valde memorabilis Sancti, aut omnino patrii nomine inscriptos habens. Est autem ex S. Augustini lib. 7 contra Donatistas cap. 22 notus Faustus, Episcopus a Timida Regia; & ex Catalogo eorum qui anno VI Hunerici Regis, Christi CCCCXC, Carthaginem convenerunt in Provincia Proconsulari, [in Proconsulari provincia,] cujus ipsa Carthago caput est, Benenatus Tumidensis, in Corsica exulare jussus pro fide. Regia cognominari videtur Timida illa, ad distinctionem alterius Synonymæ, unde fortaßis in eodem Catalogo, inter Episcopos Mauritaniæ Cæsariensis, habetur Securus Timidanensis. Porro cum prædictum Kalendarium sic turmatim Sanctorum meminit, Martyrum memoriam agere colligitur ex simili deinceps phrasi, qua ibidem indicantur Natalitii dies, puta, XV Kal. Augustas, Sanctorum Scilitanorum; XI Kal. Aug. Sanctorum Maxulitanorum, III Kal. Aug. Sanctarum Tuburbitanarum; XVI Kal. Nov. Sanctorum Volitanorum, [sicut alii similiter indicati Martyres,] quorum locus nativitatis vel certaminis intra Provinciæ Proconsularis terminos est notus: & pro Scillitanis quidem de Martyrii titulo constat ex Actis, ad dictum eorum diem proferendis. Neque alia phrasi utitur Kalendarium, quando inter paucos externos meminit, Kal. Aug. Sanctorum Machabæorum; & … Kal. Sept. Sanctorum Massæ Candidæ. Vtinam hoc indicio habito, alicunde eruatur distinctior notitia, non solum istorū Timidensium aliorumque jam nominatorum locorum; sed etiam eorum quos idem Kalendarium habet ad Mauritaniā Cæsariensem pertinentium IIII Kal. Nov. Vagensium… [in Mauritania,] Id. Nov. Sanctorum Capitanorum (ita, ut reor, dictorum a civitate sua Caput-cillanum dicta) & IIII Non. Febr. Sanctorum Carteriensium, ubi legendum censeo Cartennesium. Quod si de his incertum est quærere, multo difficilius venietur in notitiam eorum, quorum Natales appellantur, III Id. Dec. sanctorum Martyrum Eronensium, XVI Kal. Febr. Sanctorum Rubrensium, XIIII Kal. Febr. Sanctorum Tertullensium & Ficariensium, [& alibi in Africa.] ac denique ad XIII Kal. Martii Sanctorum Petrensium. Nam nec loca quidem nota habentur, unde nomenclaturam hi accipiunt: quare sic omnes conjunctim proponere hic placuit: quos equidem opinor sub Imperatoribus Gentilibus passos universos, nullos ad Wandalicam persecutionem spectare, ad quos Galesinius eos more suo amandasset, si notitiam eorum nactus fuisset.

DE S. DATIANO SEV DATIANA
MARTYRE CARTHAGINE IN AFRICA.
Ex S. Hieronymi Martyrologio.

[Commentarius]

Datiana seu Datianus, Martyr Carthagine (S.)

D. P.

Datianum sive Datianam Carthagine celebrant eadem antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, Lucense, Blumianum, & Corbeiense Parisiis excusum. At vetus Ms. Reginæ Sueciæ, laudatum ab Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum, ista habet: Carthagine natalis S. Datiani. Palæstra autem omissa, nomen Datianæ legitur in Ms. Parisiensi Labbæi; & Datiani, in Ms. Augustano S. Vdalrici. Nec plura nisi sex codicum testimonia reperimus. Oportet tamen fateamur, non admodum celebre fuisse Ecclesiæ Carthaginensi hoc martyrium, quando in præfato ejus Kalendario illius nulla mentio invenitur: nisi suspicari quis velit, jam jam memoratos Sanctos Timidenses, Carthaginem deductos, ad causam fidei coram Proconsule dicendam, ibique martyrium consummasse; quorum antesignanus fuerit Datianus, solus in Martyrologio nominatus.

DE SS. PAVLINO ET ISICHO
MARTYRIBVS ANTIOCHIÆ.
Ex eodem Hieronymiano Martyrologio.

[Commentarius]

Paulinus, Martyr Antiochiæ (S.)
Isicus, Martyr Antiochiæ (S.)

G. H.

Prædicta Martyrologii Hieronymiani apographa concludunt hunc diem & mensem his verbis: In Antiochia Paulini & Isici. Pro hoc in Epternacensi exaratur Istici. Sed cum priore lectione consentiunt Martyrologia Mss. Romanum Cardinalis Barberini, Atrebatense Ecclesiæ Cathedralis, Tornacense monasterii S. Martini; & in his duobus appellatur eorum natalis, & additur Justus. Sed hic pertinet ad Sanctos Hispanos, Gerundæ passos. At non apposita palæstra memorantur ambo in Mss. Pragensi Ecclesiæ primariæ, & alio nobis Parisiis a Philippo Labbesubmisso, solus autem Isicus in Ms. Richenoviensi in Suevia. Plura si quis de his Martyribus cognoverit, libenter addiscam: nec enim diffitebor, non ausurum me fuisse a Gerundensibus Martyribus eos separate, illosque differre ad Iunium, nisi tam concorditer in omnibus Hieronymiani Martyrologii exemplaribus invenirentur adscripti Antiochiæ, interjectis etiam Martyribus duobus Cirthensi uno, carthaginensi altero, paulo superius nominatis.

DE S. SIMPLICIANO MARTYRE
PICTAVIS IN GALLIA.

Sylloge de sacro illius cultu.

Simplicianus, Martyr Pictavii in Gallia (S.)

G. H.

Extant Litaniæ Pictonicæ Sanctorum, qui ortu vel incolatu Pictonum oram nobilitarunt, ab Henrico Ludovico Castanæo de la Rochepozay Pictavorum Episcopo concinnatæ & dispositæ, [Cultus,] notisque illustratæ: in quibus invocatur S. Simplicianus Martyr, & de eo ista annotantur: Simplicianus, viro Consulari & Pictonicæ provinciæ Rectore natus, quod idolorum cultum sperneret, patris jussu juxta Pictavorum urbem gladio obtruncatus est, in prato Ponti S. Cypriani contermino, ubi Crux memoriæ causa antiquitus posita est. Ipsius nomini parochialis ecclesia intra muros ejusdem urbis consecrata est: [Ecclesia parochialis,] additurque in margine, coli hoc XXXI Maji: ad quem diem cum hoc elogio celebratur a Saussajo. Pictavis S. Simpliciani Martyris, qui adolescentulus a Justo patre, injusto & impio, quod Christi fidem coleret, gladio obtruncatus, incliti martyrii lauream gloriose emeruit.

[2] In Pictaviensi, ut vocant, Pullario, id est, Registro beneficiorum urbis inter parochiales ecclesias numeratur supra citata, S. Simpliciano dicata: cujus Parochum constituendum Abbas S. Cypriani præsentat Decano Ecclesiæ Cathedralis, ad quem spectat, illud Beneficium conferre. In Officiis propriis Ecclesiæ Pictaviensis præscribitur solennitas S. Simpliciani Martyris, celebranda hoc XXXI Maji sub ritu duplici, & hæc Oratio: [Orationes propriae] Deus qui Beatum Simplicianum Martyrem, in adolescentia constitutum, in agone certaminis roborasti; præsta quæsumus, ut ejus meritis & precibus æternam gloriam consequi mereamur. Item hæc: Deus qui Ecclesiam tuam meritis & precibus beatissimi Martyris tui Simpliciani mirifico splendore clarificas; concede propitius, ur qui memoriam illius veneramur in terris, intercessorem eum apud te habere mereamur in cælis. Pro secundo Nocturno hæc ponitur Lectio: [& Lectio ] Simplicianus, viro Consulari & Pictonicæ provinciæ Rectore natus, adolescens piorum virorum monitis in Christum religione fretus & confirmatus est. Quod cum rescivisset pater, & idolorum venerationem a filio haberi contemptui; in eum capitis obtruncatione juxta Pictavensem urbem animadverti jussit, eaque ratione Simplicanus Christianæ fidei illustre perhibuit testimonium. De sancti corporis Reliquiis, quas verosimile est in proprii nominis ecclesia aliquando fuisse, mirum est nihil dici a quoquam.

DE SANCTO SILVIO
EPISCOPO TOLOSANO IN GALLIA.
Ex Vita S. Exuperii successoris.

SECULO IV

[Commentarius]

Silvius, Episc. Tolosanus in Gallia (S.)

G. H.

Philippus Ferrarius in Catalogo generali ad hunc diem XXXI Maji ista habet: Tolosæ S. Silvii Episcopi ejusdem civitatis. [Cultus sacer 31 Maji,] Annotatque ea se tradere ex tabulis Episcoporum Urbis Tolosæ, & libello Officiorū propriorum Ecclesiæ Tolosanæ. Habemus nos dicta Officia, jussu Caroli de Montchal Archiepiscopi Tolosani recognita, & anno MDCXLVII recusa, in quibus præscribuntur propriæ Lectiones, in secundo Nocturno ad Matutinum recitandæ, eæque fere ex Vita S. Exuperii Episcopi successoris, ad diem XXVIII Septembris illustranda, desumptæ, quas hic damus.

[2] Silvius, Episcopus Tolosanus, B. Hilarii antecessoris sui præclaris vestigiis insistens, [Ecclesia ad honorem S. Saturnini ab eo strui cœpta.] suum populique studium erga sanctum Pontificem Saturninum fovit plurimum ac promovit. Cum enim animadverteret, frequentia fidelium sepulcra juxta S. Saturnini sepulcrum extrui, veritus ne post tempus aliquod, præ sepulcrorum multitudine, dubii aliquid suboriri posset de ipsius S. Saturnini sepulcro; secum serio, de exportandis atque alibi honorificentius collocandis tanti Martyris Reliquiis, cogitare cœpit. Quapropter coacervatis & collectis undique multis pecuniis, magnis sumptibus & impensis, templi Tolosani, non quale nunc est (nam posterioribus seculis in hanc magnitudinem, in qua cernitur, extructum est) sed qualiscumque fundamenta jecisse dicitur, & ex parte ædificasse. Ad fastigium tamen perducere non potuit morte interceptus: quare illud inchoatum suo successori perficiendum reliquit. Is fuit S. Exuperius, qui templum illud non modo absolvit, sed in illud etiam S. Saturnini beata pignora, magna cum veneratione, deportanda curavit. Ipsius Silvii tumulus in prænominato templo non paucis post seculis repertus est, [sepulcrum S. Silvii repertum,] anno scilicet millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, Nonis Octobris. Inventa quoque sunt in eodem loco sepulcra S. Papuli Martyris, & SS. Honorati & Hilarii Tolosanorum Antistitum. Ex illis tunc educta sunt horum quatuor Sanctorum corpora, & in monumentis aliis, extra humum effossam superius excitatis composita, in ea templi parte, quæ S. Saturnini monumento seu sacello subest. Hæc ibi, quæ Nicolaus Bertrandi, in Gestis Tolosanorum, editis anno MDXV, sic breviter perstringit: Sanctus quoque Silvius fuit Episcopus Tolosanus. Hic inchoavit ecclesiam S. Saturnini, quam S. Exuperius consummavit, sicuti scribitur in gestis S. Exuperii. Corpus S. Silvii in eadem ecclesia requiescit, in proprio tumulo lapideo, infra eamdem cryptam super terram. Ejus natalis recolitur pridie Kalend. Junii. Reliqua de Inventione & Elevatione dicta sunt XXI Maji ad Acta S Hilarii Episcopi Tolosani. S. Saturninus colitur XXIX Novembris. Saussajus in Martyrologio Gallicano ad hunc XXXI Maji scribit: Tolosæ repositio S. Silvii Episcopi & Confessoris, cujus depositioni sacra est dies XVII Februarii. [Tempus Sedis.] Verum multum fallitur. S. Silvinus Episcopus alicujus incertæ Sedis, ab hoc S. Silvio plane alius est, & ejus Acta dedimus dicto XVII Februarii, atque diximus obiisse circiter annum DCCXX. At S. Silvius Tolosanus floruit seculo Christi quarto. Hujus proximum successorem statuunt Sanmarthani Rodanium, quem alii præponunt, asseruntque immediate succeßisse S. Exuperium, qui S. Hieronymo valde familiaris usq; ad annum CCCCVII vixit.

DE SANCTO PASCHASIO
DIACONO ROMÆ.

CIRCA DXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus cultu & miraculis, etiam in Purgatorio existentis: item de scriptis, ab eoque diverso Diacono Dumiensi.

Paschasius, Diaconus Romæ (S.)

AUCTORE G. H.

Ioannes Molanus in prima editione Auctarii sui ad Vsuardum, ad XXXI Maji, minore charactere, & prænotata littera Q, ad significandum sequentia haberi exquodam alio Martyrologio, [Memoria in Fastis recentioribus,] subjungit ista verba: Romæ S. Paschasii Archidiaconi & Confessoris, de quo Gregorius in Dialogis lib. 4 cap. 40. Arvernis Sanctorum Confessorum Alexandri & Gallæ de quo Gregorius Turonensis in libro de Confessoribus cap. 36. Petrus Canisius eadem transtulit in suum Martyrologium Germanicum. De duobus ultimis mox agemus. De priore in hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: Romæ S. Paschasii, Diaconi & Confessoris, cujus meminit B. Gregorius Papa. Hic autem de dicto Paschasio, lib. 4 cap. 40 sub hoc titulo. De anima Paschasii Diaconi, cum ante egisset de igne purgatorio, ista subjungit.

[2] Nam dum adhuc essem juvenculus, atque in laico habitu constitutus, narrari a majoribus atque scientibus audivi, quod Paschasius, [elogium ex Dialog S. Gregorii,] hujus Apostolicæ Sedis Diaconus, cujus apud nos rectissimi atque luculenti de sancto Spiritu libri extant, miræ sanctitatis vir fuerit, eleemosynarum maxime operibus vacans, cultor pauperum & contemptor sui. Sed hic in ea contentione, quæ inardescente zelo fidelium inter Symmachum atque Laurentium facta est, ad Pontificatus ordinem Laurentium elegit, & omnium post unanimitate superatus, in sua tamen sententia usque ad diem sui exitus perstitit, [ejusdem in veniali schismate mortui.] illum amando atque præferendo, quem Episcoporum judicio præesse sibi Ecclesia refutavit. Hic itaque cum temporibus Symmachi Apostolicæ Sedis Præsidis esset defunctus, ejus Dalmaticam feretro superpositam dæmoniacus tetigit, statimque sanatus est. Post multum vero temporis Germano Capuano Episcopo, cujus superius memoriam feci, medici pro corporis salute dictaverant, ut in Angulanis thermis lavari debuisset. Qui ingressus easdem thermas, prædictum Paschasium Diaconum, stantem & obsequentem in caloribus, invenit. Quo viso vehementer extimuit; &, quid illic tantus vir faceret, inquisivit. Cui ille respondit: Pro nulla alia causa in hoc pœnali loco deputatus sum, nisi quia in parte Laurentii contra Symmachum sensi. Sed quæso te, pro me Dominum deprecare. Atque in hoc cognosces, quod exauditus sis, si huc rediens me non inveneris. [lib. 2 cap. 35,] Qua de re vir Domini Germanus se in precibus strinxit, & post paucos dies rediit, sed jam dictum Paschasium in loco eodem minime invenit. Quia enim non malitiæ, [ex purgatorio liberatio,] sed ignorantiæ errore peccaverat, purgari post mortem a peccato potuit. Quod tamen credendum est, quia ex eleëmosynarum suarum largitate hoc obtinuit, ut nunc posset promereri veniam, cum jam nihil posset operari.

[3] Hæc ibi, at Capite sequenti ad hæc Petrus ista addit: Placet quod dicis: sed in tanto viro Paschasio hoc animum ad inquisitionem movet, quod post mortem ad pœnalem locum ductus est: cujus feretri vestis tangi potuit, & malignus spiritus ab obsesso homine fugari. [licet antea fuerit miraculis declaratus Sanctus.] Ad quæ ita respondet S. Gregorius: Hac in re magna debet omnipotentis Dei dispensatio, & quam sit multiplex agnosci. Cujus judicio actum est, ut idem vir Paschasius, & ipse intus ad aliquantum temporis reciperet quod peccasset, & tamen ante humanos oculos mira per corpus suum faceret, qui ante mortem eis quoque cognoscentibus pia opera fecisset: ut neque hi qui bona ejus viderant, de eleëmosynarum illius æstimatione fallerentur; neque ipsi sine ultione laxaretur culpa, quamnec esse culpam credidit, & idcirco hanc fletibus non exstinxit.

[4] Hæc S. Gregorius, cui sententiæ confirmandæ servire potest exemplum simile de S. Vitalina XXI Februarii, ex S. Gregorio Turonensi. Ex ea porro Paschasii excusatione, qua utitur Gregorius Magnus, [cum quomodo excuset Baronius.] infert in Notis Baronius, ea verba, quod in sententia sua usque ad diem exitus sui perstiterit, vel esse exclusive intelligenda, quasi sic perstiterit in sententia, ut tandem die obitus sui pœnituerit; vel dicere necesse est, Paschasium, vertente adhuc illa de electione Symmachi controversia, ex hac vita migrasse … Prædictorum itaque alterum præcessisse necesse est, cum ejus sanctitati adstipulari virtute egregii miraculi visus sit Deus; imo & honestam sepulturam tegumento Dalmaticæ adeptus fuerit. Vbi Baronius plurima de usu Dalmaticæ habet, quæ ibi videri possunt.

[5] De dicta Laurentii cum S. Symmacho contentione latius agendum erit ad Vitam S. Symmachi, qui creatus est anno CCCCXCVIII, mortuus anno DXIV, sepultus die quo colitur XIX Iulii, quando Acta erunt illustranda. Interim videri potest elogium de eo in veteribus Catalogis Summorum Pontificum, [Ætas S, Symmachi & S. Germani] a nobis editum ante tomum primum Aprilis pagina XXXV. At S. Germanus, Episcopus Capuanus, cujus animam S. Benedictus in cælum ab Angelis ferri vidit, colitur XXX Octobris. Vnum hic miror, quomodo Ferrarius ejus non meminerit, in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi nullum ejus elogium profert; neque ibidem in Indice Topographico nomen allegat: ast in Indice Alphabetico ista leguntur: Paschasius Diaconus Romæ 3 Maji. Interim neque eo die neque in Appendice ejus mentionem facit, [silentium apud Ferrarium.] & fortaßis 31 Maji voluit imprimi; nam & alios aliquos similes defectus sic videas in Indice illo suppletos. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ, in Martyrologio Poëtico, illos versus edidit de eodem Sancto.

Paschasium Præsul laudat quia maximus, omni
      Eloquio laudis dignus habendus erit.

Constantinus Ghinius, in Natalibus Sanctorum Canonicorum, aliquod ejus elogium ex S. Gregorio depromptum habet, & Masinus in Bononia perlustrata asserit in Ecclesia S. Iacobi Majoris aliquas S. Paschasii Reliquias asservari: sed num hujus, quis ausit certo asseverare, quando nec Romæ quidem notæ ejus Reliquiæ sunt?

[6] [Alius ab eo Paschasius Diaconus S. Martini Dumiensis.] Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano suis adscribit ad hunc diem S. Paschasium; & ante istum Antonius a Purificatione in Chronologia monastica Lusitana, quasi in Lusitania natus, fuisset monachus & discipulus S. Martini, primo Abbatis, dein Episcopi Dumiensis ac postea Braccarensis, ejusque jussu de Græco in Latinum transtulisset aliquot Concilia Orientalia, atque sententias antiquorum Patrum Ægyptiorum. Imo libri septimi de Vitis Patrum apud Rosweidum iste est titulus Prologi: Domino venerabili Patri Martino Presbytero & Abbati, Paschasius, qui in priore titulo appellatur S. R. E. Diaconus. Verum de eo titulo Rosweidus Prologomeno 14 dubitat: sed quia ante impressum repererat, noluit mutare. Acta S. Martini Dumiensis illustravimus ad diem XX Martii, ubi ostendimus eum anno DLXXX mortuum esse, cum circiter annos viginti vixisset in Galicia; & S. Paschasius, de quo hic agimus, pridē ante diem obierat ultimum. Nam S. Germanus videtur ex hac vita decessisse anno DXL die XXX Octobris, cujus successorem S. Victorem ordinatum fuisse anno DXLI scribit Vghellus in Episcopis Capuanis, prout latius dicendum die XVII Octobris quo colitur. Iam quot annis ante suam mortem S. Germanus viderit S. Paschasium in Angulanis thermis, sive balneis Neapolitanis, quæ dein Sudatorium S. Germani dicta fuerunt, non constat. Imo ex conjectura Baronii esset mortuus forte ante Romanam Synodum, in quæ ab Episcopis centum & viginti quinque redintegratus est Sedi Apostolicæ B. Hormisdas, & damnati Petrus Altinas & Laurentius Nucerinus: atque ita obiisset S. Paschasius sub finem seculi quinti aut initium sequentis: testimonio autem S. Gregorii saltem temporibus Symmachi Papæ defunctus est, adeoque toto dimidio seculo prius, quam Martinus ordinaretur Dumiensis Episcopus.

[7] [forte ei inscripsit Eugippius Vitam S. Severini.] Baronius ad annum 496 num. 50 censet hunc eumdem esse Paschasium Diaconum, cui Eugippius Presbyter inscripsit Vitam S. Severini Noricorum Apostoli, quam cum utriusque epistola dedimus VIII Ianuarii, ubi Eugippius asserit se scribere biennio elapso post Consulatum Importuni, aliis Opportuni, proinde anno DXI, ac sic obitus S. Paschasii, posset referri in annum DXII, quo adhuc præerat Ecclesiæ universæ Symmachus, & Capuanæ S. Germanus. Conveniunt ergo nomen, tempus, & ordinis Ecclesiastici gradus, quæ rem satis probabilem faciunt, non omnino certam; cum plures ejusdem nominis potuerint esse Diaconi, illique eruditi. Libri ipsius de Spiritu sancto, rectissimi & luculenti a S. Gregorio appellati, primo editi fuerunt Coloniæ anno MDXXIX; dein translati ad Veterum Patrum Bibliothecam, sæpius sunt recusi, sub hac Præfatione, quæ ad aliquod doctrinæ & styli specimen hoc loco meretur, correctis typographicis mendis nonnullis, delibari. Fides Catholica in universum mundum per Patriarchas & Prophetas, gratiæ dispensatores, [Librorum de Spiritu Sancto exordium.] Spiritu sancto insinuante diffusa est. Hanc Apostolica solicitudo atque perfectio, sicut per sanctas Paginas dilataverat, ita per Symboli salutare mira brevitate collegit, & tamquam per diversas remediorum species disposuit in corpus unum, ac veluti ex innumeris aromatibus pretiosum confecit unguentum, cujus odor omnes fines terræ potentia fragrantiæ spiritualis implevit, ut in ipso universitatis * assensu virtus appareat. Et quia oportet ut errantibus, quasi parvulis & ignaris, * prima Christianæ traditionis elementa repetamus, in hac Symboli perfectione & unitas evidenter aperitur & trinitas; dum ter repetita confessio, Patri & Filio & Spiritui sancto, unum credulitatis reddit obsequium… In hoc ergo numero atque mysterio, in quo & sanctus Abraham de innumeris gentibus triumphavit, Seniorum (in Synodo Nicæna) hostem fidei Arium, sub una Patris & Filii & Spiritus sancti prædicatione confundo. Unde etiam intelligendum est eos (Macedonianos) qui in Spiritum sanctum, sub æterna damnatione blasphemant, aut sine * professione Symboli baptizatos, aut in ipso * fidei Symbolo * ad Fontem mentitos, ante quem omnis homo diabolo renuntians confitetur, Credo & in Spiritum sanctum … hoc est dicere, Confiteor illum, Colo illum, Adoro illum, Totum me in jus ejus ac dominium trado atque transfundo. In professionis hujus reverentia universa divino nomini debita continentur obsequia.

[Annotata]

* al. Ascensu,

* primæ.

* profectione

* sibi

* ac fronte

DE SS. ALEXANDRO ET GALLIA
APVD AVERNOS IN GALLIA.
Ex S. Gregorio Turonensi & recentioribus Fastis.

[Commentarius]

Alexander, apud Arvernos in Gallia (S.)

G. H.

Ioannes Molanus, uti jam in S. Paschasio monuimus, [Memoria in Fastis,] in prima editione Auctarii sui ad Vsuardum, minore charactere & prænotata littera Q, ad denotandum ea se ex quibuscumque recentiorum collectaneis accepisse, hoc die XXXI Maji refert primo S. Paschasium, ac dein subdit: Arvernis Sanctorum Confessorum Alexandri & Galliæ, de quo Gregorius Turonensis in libro de Confessoribus cap. 36. Petrus Canisius utriusque memoriam transtulit in Martyrologium Germanicum. Baronius S. Paschasium, quia Diaconus Romanus, inseruit Martyrologio Romano: de hisce siluit. At Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, retulit illos his verbis: Arvernis Sanctorum Confessorum Alexandri & Gallæ. Andreas Saussajus in Martyrologio Gallicano, ad diem IX Martii, ista habet: Item ibidem, Arvernis, S. Alexandri Confessoris, de cujus tumulo infirmorum necessitas eraso pulvere consequitur sospitatem. Idem iterum in suo Supplemento ad hunc XXXI Maji ista scribit: Claromonte Arvernorum, Sanctorum Confessorum Alexandri & Gallæ: quorum miræ sanctitatis encomia S. Gregorius suo in libro de Gloria Confessorum enarravit.

[2] Cum dictus Gregorius Turonensis capite 35, egisset de sepulcro, [& apud Greg. Turonensem.] effracto in basilica S. Venerandi, dein cap. 36, ista scribit: Sunt autem isto in loco multa sepulcra, quæ, ut diximus, fidelium esse probantur. Habetur enim ibi tumulus, huic a læva contiguus, longitudine, latitudine, altitudine, omnique positione consimilis. In hujus fronte superiore habetur scriptum, Sanctæ memoriæ Gallæ. Est & illud nihilominus sepulcrum multis meritis gloriosum, inter egressum basilicæ S. Illidii, & ingressum templi B. Venerandi, in edito positum: in quo ferunt Alexandrum quemdam religiosum fuisse sepultum: de quo frequens infirmorum necessitas, eraso pulvere hausta potione, extemplo consequitur sospitatem. Unde tam frequens consequitur medicamentum, ut pro assiduis beneficiorum commodis transforatum ab aspicientibus cernatur. Hæc Turonensis.

[3] [Non videtur fuisse uxor S. Eucherit.] Baronius, cum ad diem V Octobris retulisset S. Gallam, Romanam viduam, filiam Symmachi Consulis, in Notis addit: Floruit in Galliis alia item Galla, quæ fuit uxor Eucherii, de qua Ado XVI Novembris, cujus sepulcri, meminit Gregorius Turonensis de Gloria Confessorum capite XXXVI. Ado dicto XVI Novembris profert longum encomium S. Eucherii Episcopi Lugdunensis, in quo sub finem ista habet: Hujus uxor Galla, in sancto habitu Deo serviens, speluncam ejus ingressa, omne illic vitæ suæ tempus in studio religionis exegit. De ea ejusque filiabus, ad dictum diem latius agetur. Quantum enim colligere possumus, ab hac S. Galla facile distinguitur ea, quæ procul ab Arvernis in Delphinatu vixit & obiit: ubi fuisse filii speluncam indicat idem Ado, cum scribit, latuisse Eucherium super fluvium Druentiam, retrusum in specu. Iacobus Branche, in Vitis Sanctorum & Sanctarum Arverniæ atque Velaunii, editis anno 1652, verba S. Gregorii Gallice reddens, [alibi notantur die] allegat librum ecclesiarum Claromontanarum, in quo saltem mentio fiat ecclesiæ, S. Alexandro constructæ. De præsenti cultu nihil habet, vir alias in talibus diligens; unde suspicamur eum plane intercidisse, nec ullam Reliquiarum extare memoriam. Miramur autem, quod cum dictus Auctor citet etiam Molanum, & hic SS. Alexandrū & Gallam ponat die 31, ipse illos collocet die 3; & veremur ne in ordinandis chartis, quibus continebantur vitæ ab eo scriptæ, oculos fugerit posterior zyfra, & sic ad diem 3 sint relati.

DE S. HELMTRVDE RECLVSA,
IN PADERBORNENSI VVESTPHALIÆ DIOECESI.

SEC. X. VEL XI.

SYLLOGE HISTORICA.

Helmtrudis, Reclusa in Paderbornensi Westphaliæ diœcesi (S.)

G. H.

Herisia, vulgo Herse, perantiquo Virginum Canonicarum Collegio, post annum DCCCLXXV, [Herisiæ nata Sancta] fundato, insignis locus, & multis Sanctorum Reliquiis olim exornatus, pluribus describitur XX Maji, ubi de S. Saturnina Virgine ac Martyre, veteri ibidem Patrona, agitur. De eadem, in vetusta quadam Actorum Vrsulanorum Appendice apud Crombachium, ita legitur, ut simul nobis videatur notitia dari ejusdem Sanctæ, de qua in titulo agere proposuimus: Est locus in Saxonia (Inferiori scilicet, Westphaliam totam complexa) Herse, ibique usque hodie gloriosa Sanctimonialium congregatio, ubi Inclusa quædam, incomparabilis vitæ & specialis meriti, Helendruda, nata & nutrita, peracto sanctissimæ vitæ cursu, nunc corporaliter in pace quiescit; quamvis ultimi temporis sui aliquantum in monte, quo civitas Iburg, Osnabrugensis diœcesis, sita est, in eadem sanctitate exegerit. [ibidemque sepulta claret miraculis.] Hujus vitæ & sanctitatis tot sunt testes, quot vel hodie Hersæ Sanctimoniales sunt, vel abinde fuerunt: & verissime; utpote Deo verbis hominum adstipulante. Usque hodie enim, ad tumulum ejus, frequenter redditur lumen cæcis, gressus claudis, infirmi ad usum vitæ reparantur, & obsessi ab immundis spiritibus emundantur.

[2] Ita ille, non quidem antiquißimus scriptor, & qui ante secula non multa vixit, [inscribitur kalendario Paderborn.] ex judicio Crombachii in Vindiciis Vrsulanis pag. 14; idoneus tamen testis cultus S. Helendrudæ (ut vocat ipse) apud Herisienses notißimi suo tempore. Quapropter nequeo dubitare, quin ipsa sit, cujus hoc die nomen cum nominibus SS. Cantii, Cantiani, Cantianillæ, & Petronillæ, reperit noster Ioannes Gamansius eadem vetusta manu, in perantiquo, ut loquitur, & insigni pergameno kalendario Bibliothecæ Cathedralis Paderbornæ, sic scriptum, Helmtruth, Ancilla Dei & Reclusa; eodem scilicet modo, quo alibi in eodem Kalendario, concurrentibus propriis diœcesis Patronis, horum nomina nominibus veterum Sanctorum ceterisque communium adscribuntur, ut ait ille: [ossa videntur ab hæreticis dissipata.] quare nec dubitat ipsam absolute Sanctam, scribere in suis ad prædictum kalendarium Notis. Nunc quod ejus nulla apud Herisienses veneratio, fortaßis nec memoria supersit, factum videtur bello Christiani, Ducis Brunswicensis hæretici, quo Reliquiæ templi, eversis tumbis, per totum pavimentum dispersæ fuerunt, nec sine confusione a sacris Virginibus iterum collectæ; nisi forte anteriori aliqua vastatione monasterii contigerit sepulcrum Helmtrudis violari, & alio auferri corpus vel dißipari.

[3] [Apparens ei S. Cordula Vrsulana,] Huic, ut habet eadem Vrsulana Appendix, longa serie temporum, post Sanctarum Virginum Martyrium, evoluta, apparuit per visum S. Cordula; eamque, quasi contubernalem suam, an se agnosceret, requisivit. Illa autem, quamvis sancta & mente jam Deo proxima, tamen adhuc corruptibilis, & quasi corruptio incorruptelam non sustinens, divinæ venustatis & gravitatis personam abhorruit: erat enim Virgo Dei ultra omne artificium hominis vestita mirifice, coronam liliis rosisque alternantibus intextam gestans in capite. Famula ergo Dei, ex pavore respirans, indignam se Majestatis agnitione esse respondit; Cum ego, inquiens, carnalis peccati sim legibus obnoxia; tu autem, jam in ordinem Cælicorum assumpta, totius sis corruptionis aliena. Tum illa, Noveris, inquit, me unam ex sacro Coloniensium Virginum numero fuisse; quæ, illis in agone Christi triumphantibus, una nocte supervixi; sequentique die, mortis cupida, ultro me carnificibus obtuli; sicque in Christo moriens, nec Sorores meas deserui, nec socialem Martyrii coronam amisi. [proprium Coloniæ festum petit & impetrat.] Itaque cum illarum gloriosissimi transitus diem debita jam devotione tota Colonia veneretur, mei nominis nec brevis adhuc recordatio agitur. Proinde nunc veniens id tibi injungo obedientiæ, quo Sanctimonialibus, ad corpora nostra devote excubantibus, denunties ex me; ut, cum Sororum mearum triumphalem gloriam celebrant, proxima die & mihi aliquid venerationis impendant: quia minime eis expedit, ut inter omnes quæ illic pausant, mei tantum nominis reverentia nulla sit. Cumque illa de nomine ejus requireret, jussa est a Virgine frontem ejus intueri, ut hoc sibi nomen fuisse indubitanter sciret, quod illic exaratum inveniret. Paruit illa, vidit, & legit; distinctisque syllabis, Cordula, distincte scriptum invenit. Famula igitur Dei ad Sanctimoniales divinum oraculum retulit; creditumque est ac deinde statutum, ut cum Sanctarum Virginum solennitas agitur, sequens dies S. Cordulæ laudibus impendatur.

[4] B. Imadus, post annum MLII Paderbornensis Episcopus, reliquit Ecclesiæ suæ proprio studio auctum Martyrologium, ubi, ad hunc ultimum Maji, præscribitur facienda Commemoratio Hildrudæ, [ipsa inscribitur Martyrologio,] Dei ancillæ & in Herisia Reclusæ, cui revelata fuit S. Cordula. Ita unum idemque nomen varie scribitur, & cultus ejus aliquis magis magisque confirmatur; etsi neque Sanctæ neque Beatæ titulus adscribatur. Colitur ipsa S. Cordula XXII Octobris, ad quem diem pluribus erit de ea agendum: interim ex Crombachio pag. 498 noto, quod Bruno II, Archiepiscopus Coloniensis, aliquod S. Cordulæ altare consecravit, anno MCXXXV, & festivitatis, ut jam eo tempore, [videturque vixisse seculo 10, aut 11.] a pridiana diversæ, meminit. Hoc si ita est, videtur omnino Helmtrudis, sive (ut alii scribunt) Helintrudis vel Helendrudis, seculo X aut XI vixisse; de qua utinam plura scripta sint, & aliquando efferri in lucem poßint. Ipsa interim hic collocata, expungi possunt, quæ in ordine Prætermissorum de ea scripsimus, velut plenius de ea tractaturi ad diem S. Cordulæ mense Octobri.

DE B. MATHILDE VIRGINE
EX DYEZZENSI PRÆPOSITA, ABBATISSA OETHILSTETINENSI,
ORDINIS CANONICORUM REGULARIUM S. AUGUSTINI. DYEZZÆ IN BAVARIA.

CIRCA MCLX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus Familia, Vita, Translatione & Cultu.

Mathildis, Abbatissa Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, Dyezzæ in Bavaria (B.)
[Col. 443]

AUCTORE D. P.

Wigulejus Hundius, præter Metropolim Salisburgensem, quam Additionibus pluribus auctam atque in tres tomos distinctam vulgavit Christophorus Gewoldus, [Ex nobilissima familia Andecensi,] indiscriminatim sub nomine Hundii solitus allegari; scripsit etiam Stemma genealogicum nobilitatis Bavaricæ, anno MDXCIII Germanice excusum: in quo a pagina 20 late deducit familiam antiquorum Comitum Andecensium, [Bertholdus pater B. Mathildis,] Dyezzensium, Hohenwartensium, Wolfradthausiorum, Thauriorum, Ducum Dalmatiæ, Meraniæ, Voitlandiæ, Marchionum Isteraviæ, & Palatinorum Burgundiæ: & dein pag. 26 describit ex hac familia Bertholdum, Comitem Andecensem & Dyezzensem, patrem B. Mathildis Virginis: quæ seculo Christi XII in monasterio Dyezzensi, in Bavaria superiore ad lacum Ambræ sito, antiquis Damasia dicto, sancte vixit, & mortua multis miraculis claruit. [fundat ecclesiam Dyezzensem sub an. 1132.] Idem Hundius tomo 2 Metropolis pag. 259 de variis fundationibus hujus monasterii agit: & dein, Tertia fundatio, inquit, facta anno MCXXXII per illustres Principes Bertholdum Comitem de Andechs & Ottonem Comitem de Wolfradzhausen, una cum uxoribus Sophia & Laurita &liberis earum; qui arcem suam Damasiam verterunt in monasterium, construentes ibi ecclesiam in honorem B. Mariæ Virginis, dotantes eam monilibus & prædiis nec non pluribus privilegiis, ratione advocatiæ & quarumcumque exactionum offerentes eam tutelæ B. Petri & Sedis Apostolicæ. Et pag. 261 subjungitur Diploma Innocentii II Papæ, datum dicto anno MCXXXII. En tibi parentes, B. Mathildis, qui infra in Vita nominantur Bertholdus Comes, & ejus uxor Sophia, [fratres Virginis Bertholdus 2 Comes & Otto 12 Ep. Bamberg.] Comitissa Amertalia aliis dicta. Fratres fuerunt Bertholdus II Comes Andecensis, qui ducta uxore propagavit stirpem; & Otto Dux Meraniæ & Comes Andecensis, factus anno MCLXXVII Episcopus Bambergensis, qui anno MCLXXXII dedicavit Ecclesiam Dyezzensem ad honorem B. Mariæ Virginis, præsente Hartwico Augustæ Episcopo, & prædiis compluribus donavit, anno MCXCVI vita functus, adeoque distinguendus a S. Ottone 1 Bambergensi Episcopo, anno MCII consecrato, & anno MCXXXIX mortuo die secunda Iulii, cujus tunc Vita danda erit. Sorores Mathildi fuerunt B. Euphemia, monasterii S. Altonis Abbatissa, anno MCLXXX defuncta, & apud sororem in ecclesia Dyezzensi sepulta, cui dicitur dies XVII Iunii sacer esse: [Sorores B. Euphemia & Gisala mater 4 Episcoporum.] & Gisala, nupta Diepoldo Comiti Bergensi in Suevia, ex quibus geniti Udalricus secundus, Episcopus Passaviensis, aliquibus Diepoldus dictus; ejusque frater Magnoaldus, itidem Passaviensis Episcopus, tum Otto secundus, Episcopus Frisingensis; & Henricus itidem secundus, Episcopus Herbipolensis; ac denique Ulricus, loco patris Comes Bergensis, aliique ab Hundio indicati.

[2] Inter alia quam plurima monasteria, ab hac familia constructa & fundata, apud Hundium pag. 20 primo loco nominatur Lanckenheimium, in montanis Voitlandiæ, tribus a Culinbachio milliaribus versus Bambergam, in cujus est diœcesi situm; magnificentissimum, [a Lanckenheimensi monacho Engelhardo scripta Vita Beatæ.] inquit Iongelinus, & munificentissimum Cisterciensis instituti cœnobium, anno MCXXXII fundatum ab Othone Comite de Orlemund, Principe Meraniæ, ejusque uxore Domina Beatrice, & utriusque filio Othone Domino in Mistelfeldt in proximo pago, cujus templum arx fuit Meraniæ Ducum. Hujus cœnobii Monachus Engelhardus, ex Abbate forsan alterius innominati monasterii, Vitam B. Mathildis graviter conscripsit: quam solidis plenam virtutibus, non immerito thesaurum quis dixerit, ut præfatur Henricus Canisius, qui illam libro quinto Antiquarum suarum Lectionum inseruit, extra quam alii nonnulla minus solida affirmant, ut infra notabimus. Non indicatur ibi annus aut dies obitus: Andreas tamen Brunnerus par. 3 Annalium Bojorum a pag. 421 epitomen vitæ tradens, ipsam ad annum MCLX asserit obiisse. Aliam epitomen edidit Matthæus Raderus tomo 1 Bavariæ Sanctæ, ubi scripsit, IV Kal. Martii sepultam, ut tunc inter Prætermissos diximus, rejecimusque in hunc XXXI Maji; quo eam obiisse anno MCLX certius edocti sumus scripto Domini Simonis Præpositi Dyezzensis, & DD. Innocentii Keferhoheri atque Thomæ Durri succeßive Decanorum. Horum posterior pro die anniversario præsignato allegat Breviarium Dyezzense antiquum, itemque Kalendarium vetus, & monasterii Chronicon anno MDXX scriptum (quæ omnia etiam definiunt annum mortis MCLX) ac denique Martyrologium scriptum ab anno MCCCCLXXIII, ex quo annis singulis ad talem diem hæc leguntur, Monasterio Diezzensi depositio B. Machtildis, Virginis & Abbatissæ, filiæ Fundatoris ejusdem cœnobii. In Kalendario tamen præcitato notatur (eodem teste) obitus Machtildis III Kal. Iunii. Cujus diversitatis ratio videtur esse, quod XXX Maji obierit Beata, sed XXXI deposita fuerit solenni exequiarum officio. [Annus & dies obitus ex antiquis scripturis.] Idem Thomas Durr misit ad nos in forma probante, sub attestatione Notarii Cæsarei Ioannis Georgii Horrmanni, anno MDCLXXXII, XIX Octobris, fidem suam obligantis, ex veteri monasterii Dyezzensis codice uberius Vitæ compendiū descriptum circa annum MDXXXV; & vetustius aliud ex loci ejusdem Chronico, per Fr. Sebastianum Mecheloher, ejusdem Dyezzensis cœnobii alumnum, compilato circa annum Domini MCCCLXV.

[3] In hoc (nam utrumque nihil continet quod Acta prænotata non habeant) altera manu invenitur postmodum adnexa hujusmodi appendicula; [Ossa an. 1468 elevata,] Anno virginei partus MCCCCLXVIII, in die Sanctorum Martyrum Gordiani & Epimachi, id est X Maji, procurante venerando Præposito in Dyezzen Mag. Ioanne Schon, extumulata sunt ossa B. Machtildis, filiæ Fundatoris nostri, Comitis Berchtoldi, de licentia D. Georgii de Godtzveld, Vicarii Reverendiss. D. D. Petri Card. Presbyteri tit. S. Vitalis Romæ & Episcopi Augustanæ diœcesis. Inventaque sunt ossa ipsius Machtildis incorrupta, in sarcophago lapideo, in profundo terræ, decentissime inclusa, carnibus & vestibus tantum consumptis, excepto velo capitis ejus, quod capiti innixum inventum est, quo se Christo sponsam sacravit. Jacuit autem ibidem in terræ pulvere trecentis & octo annis. Præfatus autem venerabilis Præpositus, ad instar hominis Euangelici, qui thesaurum in agro absconditum invenit, sed tamen abscondere noluit; B. Machtildis reliquias quas invenit, idcirco in loco quo supra, Pario sepulcro a terra elevato, easdem honorifice reposuit; ut quilibet visitans chorum, [an. 1488 transferuntur.] devotionis objectum habere possit. Anno autem Domini MCCCCLXXXVIII, Venerabilis Pater D. Joannes Zallinger, præfati D. Præpositi Schon successor Præpositus, considerans populi devotionem & concursum ad B. Machtildis sepulcrum, voluit pretiosam margaritam inventam, videlicet Reliquias ejus, non abscondere, sed liberum cuique visitandi aditum præbere: quia priorem locum adire non semper conveniebat, eo quod Conventus frequenter ibidem in choro divinis laudibus insistebat. Quare dictus D. Præpositus Zallinger sepulcrum cum Reliquiis devote transtulit ad capellam S. Sebastiani, quæ pervia utrique sexui existit.

[4] Considerandum insuper censeo, lapidem repertum in sepulcro B. Machtildis capiti suppositum, [lapis repertus sub capite in honore est;] quem prænominati Domini prælati, ad augendam Christi fidelium devotionem, in abside Aquilonari nostræ majoris ecclesiæ Dyezzensis, circa extremum beatissimæ Virginis Mariæ altare, infigere fecerunt artis cæmentariæ gnaros. Ibidemque tantus devotionis ardor in cordibus fideliū excrevit, ut se, qui osculatus lapidē fuerit, feliciorē in suis operibus successum habere præsumat. Nec illud devotionis portentum eis sufficit, quin etiam communi Christi fidelium contributione magnam ceream candelam efficiant; quam isti, quorum interest, tempore tempestatis accendere debent, ne tempestas & grandines nobis noceant. Et cum bonis antecessorum vestigiis insistere laudabile sit; Reverendus in Christo Pater D. Hieronymus, [ipsa invocatur contra tempestates & grandines.] Præpositus, successor eorumdem, volens augmentandi cultus divini posteris occasionem præbere (nam exempla movent) parvam imaginem pectoralem B. Machtildis argenteam, veteri schemate comptam, renovavit; & majorem, integrali hominis effigie, ex argento puro effecit. Præfatus vero Decanus Thomas, in datis XXX Octobris anno MDCLXXXII, cum affirmasset, quod crescit indies, cum ipsius Sanctæ gloria, rusticanæ præsertim plebis devotio, quæ singularem prorsus contra tempestates aëreas ac segetum grandinationes Patronam illam veneratur, [argentea ejus statua renovatur,] magnoque fructu & gaudio experitur; subjungit, quod Festum illius, ex recenti indulto Reverendissimi Ordinarii Augustani, celebrabitur in posterum annuatim, cum Officio & Missa ex communi Virginum, feria II post Dominicam Trinitatis, estque in parochia Dyezzensi dies iste in foro quoque festivus: [festum transfertur in fer. 2 post Trinitatis.] cum antehac dies illius Natalis sic ageretur feria IV Quatuor-temporum Pentecostes a Dyezzensibus tantum. Quo id fundamento, equidem ignoro: nam anno MCLX, quo Sancta ista obiisse dicitur, dies XXX Maji aut XXXI cum dicta Feria non concurrit, nec aliquo eorum annorum quibus facta ossium translatio est: eoque liberius mutatum diem credo, quod ejus causa nulla certa appareret.

[5] [Non fuit Ordinis Benedictini sed Augustiniani.] In Ms. Florario Sanctorum, ad diem XXX Ianuarii, refertur Memoria Mathildis Comitissæ, quam Virginem hanc Mathildem, arbitrati sumus, lectore ad hanc XXXI Maji remisso. Hugo Menardus & Gabriel Bucelinus, eamdem ad diem VI Iulii Martyrologio Benedictino inscripserunt, & hos secutus dicitur novißimus kalendarii Benedictini in quatuor tomos extensi auctor, Ægidius Rhambeeck, Scyrensis in Bavaria Monachus; allegatque auctorem Vitæ Engelhardum, quasi is Regulæ Benedictinæ, Mechtildi servatæ asserte meminisset. Sed neque ibi neque alibi, ullum talis asserti vestigium apparet aut fundamentum. Econtra Innocentius II Papa in citato supra diplomate, statuit ut Ordo Canonicus, secundum B. Augustini regulam, in eadem ecclesia futuris temporibus conservetur: & ita B. Mathildis in Vita num. 22, cum petiisset ex redditibus dotis suæ donari vicinis ecclesiis panem in altari consecrandum, addit: Id quod petii vestra, Pater pie Hartwice Præposite, mihi præstet gratia, & confirmetur consensu omnium Confratrum & Dominorum meorum hujus Ecclesiæ Canonicorum. Et in elogio ipsius Præpositi Hartwici apud Hundium, dicitur, præter Canonicorum sodalitium, & Sanctimoniales rexisse, separato clausas cœnobio: idque, ea moderatione & prudentia, quam B. Mathildis earum Præpositæ perspecta sanctitas commendat. Præfuit Hartwicus Præpositus ab anno MCXXXII usque ad annum MCLXXIII, & sic usque in nostram ætatem ibidem perseverant Præpositi, eorum qui Canonicam Regulam sub Hartwico susceperunt successores, ut citra controversiam videatur eisdem adscribenda B. Mathildis. Monasterium quoque Oetilstetinense ejusdem cum Dyezzensi instituti fuisse, vel ex eo colligas, quod ex hoc ad illius regimen postulata Mathildis fuerit. Si quis nihilominus dubitare vellet, huic opponetur Bulla Sixti IV anno MCCCCLXXXI, XIII kalendas Novembris, Pontificatus anno XI, data Dilectis in Christo filiabus, Abbatissæ & Conventui Monasterii de Edelsteton, Ordinis S. Augustini, Augustanæ diœcesis. Hujus Bullæ exemplum authenticum accepimus, sub attestatione & sigillo Augustini Grath, Doctoris & Notarii Apostolici.

[6] [Officium proprium,] Suggerit sub finem Vitæ auctor, se in Ms. codice præterea reperisse Hymnum de S. Mathilde, & Officium Missæ de eadem: & constat ex Appendice post Vitam adjecta, ad tumulum elevatum, & insculpta Beatæ imagine venerabilem, votiva etiamnunc Sacra fieri, atq; defectuosos multos sanari. Missa nihil proprium habet præter hanc Collectam, Deus qui nos annua B. Mechtildis Virginis tuæ solennitate lætificas: da ut quam veneramur officio, etiam piæ conversationis sequamur exemplo. Ex Officio accepimus Hymnum unum, cum Lectionibus secundi Nocturni. Hymnus, ad Sapphici metri similitudinem aliquam male tornatus, sic incipit; Meritis celsam, præmio beatam &c. Lectiones, elegantem Vitæ epitomen continent, dignam hic legi. IV. Mechthildis Virgo floruit in Germania, per illud tempus, quo maxime in ea & alibi, religiosorum utriusque sexus Principum & reliquæ nobilitatis pietate ac munificentia, pene in immensum crevit numerus monasteriorum. Quare etiam parentes ejus, non minus liberalitate in Deum, quam summo genere illustres, duo Cœnobia fundarunt Dyezzæ in superiore Bavaria, ad latus Occidentale, ubi flumen Ambra lacum efficit; in quorum uno Canonicos, in altero Canonicas posuere sub Regula S. Augustini. In hoc Berchtoldus fundator quinquennem filiam, in illo seipsum Deo consecravit. Mechtildis ætate & sapientia proficiens, florem virginitatis, obedientiæ ac humilitatis ceterarumque virtutum ornamentis ita cumulavit, ut a morte Magistræ una digna videretur, quæ reliquis præesset, sed una reclamaret. V. Ad gubernaculum admota, exemplo magis quam verbo subjectas erudiit. Nulli durior quam sibi ipsi, tenui victu, vili vestitu utebatur. Balnearum semper abstinens, carnibus vesci aut vinum bibere ausa non est, nisi semel aut iterum superiori potestate ac jussu coacta: nec plumis unquam, sed paleis incubuit. Verba otiosa adeo studiose cavit, ut unum aliquando sibi elapsum multis lacrymis & longa pœnitentia expiaret. Qua virtutum exercitatione & regendi prudentia effecit, ut ad nobilium Canonicarum Abbatiam in Suevia gubernandam ab Episcopo Augustano accerseretur; quas in sanctam ac sponsas Christi decentem disciplinam, suaviter juxta & fortiter, reformavit. VI. Gratia sanitatum prædita, multorum infirmitates, curavit. Ab energumena malum dæmonem orando expulit, eamdemque mutam loqui fecit. Sanctimoniali oculum, subula trajectum, tactu restituit. Morituram se præsentiens, Dyezzam referri voluit, ut ubi se Christo donaverat, ibi ab eo reciperetur. Ergo ad iter æternitatis rite se comparans, habito ad Virgines Christi de caritate & animorum concordia luculento sermone, placide obdormivit in Domino, anno salutis millesimo centesimo sexagesimo. Corpus ejus, cum velo capitis, post annos trecentos & octo, ex terra elevatum, & tumba marmorea conditum, frequenti fidelium devotione colitur, ac rite petentibus hodieque impertit diversa beneficia.

[7] Quod ad nominis orthographiam spectat, indicat Simon Præpositus, [Nomen varie scriptum.] nomen ejus antiquissime scribi Mathildis, in Kalendariis mortuorum monasterii: sed posteriores sensim variasse, scribendo Mæthildis, Methildis, Mahtildis, Mehthildis, Machtildis, Mechthildis, Mæhtildis, ac demum Mechtildis, uti scribunt Raderus & Brunnerus. Nos Mathildem cum Simone appellamus, uti scripsimus cum Martyrologio Romano ad XIV Martii B. Mathildem Reginam, conjugem Henrici Aucupis Regis Germaniæ, nec dubitamus, quin inde nomen celebre factum sit apud posteros.

VITA
Auctore Engelhardo, Ordinis Cisterciensis.
Ex antiquis Lectionibus Henrici Canisii.

Mathildis, Abbatissa Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, Dyezzæ in Bavaria (B.)

BHL Number: 5686

A. ENGELHARDO M.

EPISTOLA DEDICATORIA I.

[1] Domino Præposito & Fratribus universis in Dyezzen, Engelhardus, pauper & modicus, non modice in Domino valere. Servitium servivi vobis nescientibus, nescio an & nolentibus, utinam & patienter ferentibus. Thesaurum vestrum prodidi ego: quæso, ignoscite; hoc cogitantes, quia secretum Regis celare bonum est, Dei autem gloriam revelare honorificum est. In hoc scrupulus, quod mea non interest, prodidisset; vestrum fuit hoc, & forte causamini cum Esau, quod ego præripui benedictionem vestram. Si facerem hoc secundo, recte causaremini: Supplantavit enim, inquit, me altera vice. Semel operatus sum pro vobis in scribendo Vitam B. Mathildis, utinam benedictionem patris in ea meruerim, & ipsa sit Rebecca pro me, ne inducat super me malectionem pro benedictione. Utinam Deus alteram Mathildim mihi det, in qua secundam benedictionem promerear, scribendo verum, laudando Deum, proponendo exemplum, extollendo miraculum. Hæc facta sunt in Mathilde vestra, imo nostra, de qua multum rogatus, sed parum eruditus, scripsi quod scripsi; & plus fecissem, si plus vel melius scissem. Vellem apud nos jam & alter Apollo inter vos fieri, fiducialiter agens pro Sancta, essetis & vos mihi Priscilla & Aquila, docentes me quæ nescio, ad hæc forte scribenda. Est tamen locus vobis benedictionis promerendæ, ut omissa mea suppleatis, errata mea corrigatis, falsa mea deleatis, & laborum meorum in caritate vestra gloriam faciatis. Christus est Dei virtus & Dei sapientia, virtus infirmis, sapientia stultis; utrisque corrigendis ipsius vobis officium in me sumite, infirmum supportando, stultum emendando: & hoc cogitate, quia panis est, Qui edunt me, inquiens, adhuc esurient: sed & fons, Qui bibunt me, adhuc sitient: postremo quia sapientia, Qui elucidant me, vitam æternam habebunt: & ut, quod prius est, ultimum ponam, lapis est, Qui operantur in me, ait non peccabunt.

EPISTOLA DEDICATORIA II.

[2] Dominæ Illustræ a Comitissæ N. Frater E. quondam dictus Abbas, nunc autem pauper Christi in Lanchaim, orationes peccatoris & servitium pauperis. Rogatus a vobis Vitam scribere B. Mathildis Abbatissæ, vix audeo acquiescere, cum sciam difficile doctis indocti verba placere. Qui ad pondus & mensuram & rationem more Dei volunt cuncta constituere, & constituta ostendere, mallem illos arripuisse opus, & mihi calumniandi occasionem vel causam abstulisse. Sed ipsis dedignantibus, & circa Leges vel Decreta occupatis, ego rusticandi studiosus, vitam aggrediar feminæ beatæ, sanctitatis ejus auctorem sanctum invocans Spiritum, ut bona, quæ illi contulit facere, mihi largiatur edicere. At omnia illius non attingo, quia nescio. Nam, ut scitis, vix hora una vobis assedi, qua capitula nobis recitanda collegi. Sed nec ipsa cum viveret, sua vel aliqua sciri voluit; cum exemplo Dominico jubens de se taceri, virtutes latere non possent, sed virtus ipsa clamaret. Adsit mihi pietas Sanctæ, juvet immeritum meritis suis, ut si magistris & sapientibus mundi scribendo displiceo, placeam ei cui se Sancta probavit; quæ in vita laudari noluit, quia timuit; post mortem, quia non timet pia, laudem pietatis admittit. b

[Annotata]

a Simon Præpositus Dyezzensis interpretatur, Comitissam de Orlamund, in cujus fratre Ottone, anno 1248 mortuo, defecit prosapia Dyezzensis.

b

Interserebantur Capitula, quorum verba hic conjungimus, & in numeros convertimus, more nostro distinctos. Sunt autem hæc Capitula.
1 Quo fuit genere nata.
2 Adulta, carne & vino abstinuit.
3 Quod medicinam carnalem non adhibuit.
4 Quod obediens ultra hominis mensuram fuit.
5 Quod patiens in infirmitatibus fuit.
6 Quod mendacium fugerit.
7 Quam districta sibi, aliis pia & clemens fuerit.
8 Quod in Magistram eligitur.
9 Quod in Abbatissam eligitur in Oetilstetin.
10 Qualiter vixerit in regimine.
11 Quod apertum claustrum ipsa reclusit.
12 Quam frequens in ecclesia fuerit.
13 Quod in stramine sine plumis jacuerit.
14 Quod honorem fugiens non effugit.
15 Quantæ compunctionis fuerit.
16 Quantum fleverit pro uno verbo otioso, & quod non riserit.
17 Curiam adiens, ex aqua ter vinum bibit.
18 De dæmoniaca curata.
19 Quod obitum præscivit suum, & in Dyezzen rediit.
20 Quod ad caritatis donum Sorores admonuit.
21 Quod decima substantiæ patris ejus in Diengen, data est ecclesiæ S. Mariæ Virginis in Dyezzen.
22 Quod eventu mirabili semel carnes comederit, vinum biberit, & semel riserit.
23 Quod oculum, excussum subula, restauravit.
24 De exhortatione Præpositi Hartwici super ægram.
25 Quomodo exitum ejus Angeli vel dæmones observabant.
26 Quod in morte gavisa est ad visionem S. Mariæ.
27 Quomodo Chunrado gratias egit.
28 Quod invisibiliter communicavit.
29 Quod in transitu ejus pius fuit fletus, sed magis pium gaudium omnium.
30 De Chunrado quodam, qui a gravi capitis dolore ibidem curatus.
31 De gloria exequiarum ejus.
32 Defunctæ crines abscissi contra tonitruum valent.

CAPUT I.
Nobilis ortus: monastica vita. Præfectura in Dyezzen: Oetilstetinensis Abbatia suscepta: Clausura procurata.

[1] Igitur Mathildis, nobilis carne, sed mente nobilior, de sanguine a Imperiali duxit originem: sed genus esse Dei, [Genere illustri nata,] pluris habuit per pietatem. Ad hanc se totam converterat, hanc æmulabatur, huic studebat; ut alium patrem suum nesciret, quam Deum; nec aliam matrem, quam illam, in qua oblata fuit, Dyezzensem ecclesiam, videlicet illius tunc magistram. Equidem de b Dyezzen sanguinem, unde traxit & sanctitatem, Principis terræ filia, & filio Dei cæli in eodem monasterio solenni oblatione desponsata, Sponso suo placere contendit in tantum, ut terrena despiceret & amaret cælestia; sciens duobus dominis non posse serviri, nec virginem sequentem amatores ignobiles a nobilissimo posse amari. Audierat a David: Audi filia, & vide, & inclina aurem tuam, [quinquennis oblata monasterio,] & concupiscet Rex decorem tuum: & factum est ita. [Ps. 44, 11.] Audivit in tremore, nunc videt in exultatione; inclinavit aurem suam, humilem & hilarem exhibens obedientiam, & hoc in eam Regis excitavit concupiscentiam. Quinquennis intravit monasterium; non pedem posuit foras, non linguam, non animum, sed nec de ore ejus auditum est unquam seculare verbum. Dulcis infantula infantilia sua tam mature gessit, ut maturas ætate, non verbo, sed exemplo corriperet.

[2] Crevit corpore, crevit & mente, crevit & virtute, [carne & vino abstinet:] amplius etiam quam ætate. Audebat in fortitudine sæpe mittere manum suam ad fortia, domare carnem suam carnis abstinentia: non ut creaturam Dei quæ bona est rejiceret, sed ne carnem edens carnis vitia nutriret. Abstinuit & a vino, in quo est luxuria, ut vinum illud lætificans cor hominis in crapula sæpe biberet, & diceret in lætitia cordis sui, Botrus Cypri dilectus meus mihi. [Cant. 1, 13] Denique carnem illam Agni paschalis, [sæpe sacram Eucharistiā sumit:] Agni peccata mundi tollentis, in remissionem peccatorum suorum frequenter accepit, edens illum potius mente quam dente, & parans se illi templum mundum, tam corde quam corpore. Parum fuit hoc in oculis ejus, adjecit majora præsumere, spiritu infirmitatem sexus adjuvante. Contempsit & balnea, cum Petro audiens; Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet: quos etiam ipsam lavisse non negaverim, ne audiret illud tonitruum, Si non lavero te, non habebis partem mecum. [Ioa. 13, 10]

[3] Sæpius infirmata cum Paulo, dixit; Cum enim infirmor, tum fortior sum & potens; [ægra medicinam non admittit:] libenter glorians in infirmitatibus suis, ut inhabitaret in ea virtus Christi; certa & experta, quod virtus in infirmitate perficitur. [2 Cor. 12,] Unde & medicinam carnalem corpori suo numquam exhibuit, Agathæ c jam sodalis & similis. Nam quod huic gladius in morte defuit; gladio tamen verbi Dei quotidie vulnerabatur, totum ad se trahens, quod in sermone, quod in lectione legeret vel audiret; carnem suam crucifigens cum vitiis & concupiscentiis, timens gehennæ supplicia, & ambiens promissa cælestia.

[4] Nihil tamen suo fecit arbitrio. Ab ore Magistræ tota pendebat, ut quod illa prohiberet, ista numquam præsumeret; quod juberet, numquam negligeret, numquam differret. Sic obediens fuit, [prompte obediens litteram imperfectam relinquit:] ut antiquum obediendi miraculum sibi traxisset in usum, & quodlibet opus imperfectum relinqueret, mox ut vocantis vocem vel jubentis audiret. Scribere solita & docta, apices inchoatos sæpius inventa est ad sonum vocantis Magistræ vel campanæ non implesse, ut audiret de se præconium Domini, In auditu auris obedivit mihi. [2 Reg. 22, 45.] Sed & viro forti se comparans, de quo Salomon; Vir, inquit, obediens loquetur victorias; victorias loquebatur Mathildis nostra, vincendo cor suum, vincendo sexum, vincendo diabolum. [Prov. 21, 28.] Et in spiritu Dei facta cum Deo spiritus unus & cor unum (Siquidem teste Paulo, Qui adhæret Domino, unus est spiritus) jam mente quasi in monte mundo supereminens erat: aspexit & despexit sub se omnia, cantans & psallens in corde suo canticum illud castitatis, canticum caritatis; Regnum mundi & omnem ornatum seculi contempsi, propter amorem Domini mei Jesu Christi: quem vidi fide recta, quæsivi spe firma, dilexi caritate perfecta. [1 Cor. 6, 17.] Sic Mathildis nostra in medio juvencularum tympanistriarum cantavit in viis Domini, Quoniam magna est gloria Domini.

[5] Virtutē virtuti conjunxit, obedientiā patientiæ præferens; [& suscipiens] omne flagellū infirmitatis a Deo, adversitatis a proximo, tentationis a diabolo; [fortis in adversitatibus ferendis,] ad nullum horum murmurans, indignans, vel repugnans. Nam cum tentaretur a diabolo, huic se tota virtute opposuit, respuit & contempsit: neminem etiam, præter eum, unquam inimicum habuit. Omni major invidia, invidas, si quæ fuerunt, caritate superavit, virtute confudit, auctoritate obruit, humilitate prostravit, ut sibimet fecisset, si qua moliretur aliquid contra illam. Nam nobilissima omnium omnibus se fecit ancillam, nulli se præferens, nulli comparans; facta ipsa vas sibi perditum, sed utile & in honorem omnibus qui erant in domo Dei. Si qua tamen, ut fieri solet, aliquando loqueretur, quod posset offendere, surdis auribus studuit præterire; obturans aures suas secundum Prophetam, ne audiret sanguinem; & oculos suos avertens, ne videret vanitates. [Esai. 33, 27] Silentium tantum indixerat sibi, ut mutam crederes; si vero loqueretur, cum Angelo te conferre putares.

[6] Mendacium sic cavit, sic abhorruit, ut non argueret eam omnis caro: sed & talis esse studuit in conscientia, ut secundum Job non reprehenderet eam cor suum in omni vita sua. [Job 27, 6.] [conscientiam puram servat,] Hinc dilecta Deo & hominibus, cum multorum peteretur affectu, multorum munusculis tentaretur, turturi suo turturem se custodiens, contempsit munera, respuit blandimenta, fugit colloquia. Inde & d Fratres suos Principes vix videre concessit, & tam breviter, ut puncto eis assedisse suffecerit: hinc eis carior, quo eorum colloquia renuit. Sciebat in multiloquio non deesse peccatum, quia vix ad interrogata respondens, linguam placabilem lignum vitæ in se ostendit. Ex hoc non Sororem, sed Dominam suam eam nominaverunt, coluerunt, & honoraverunt.

[7] Tam nihil habebat proprium, ut nihil diceret suum; tam communia faciens sua singulis, ut singulare nihil pateretur habere præ ceteris; [omnibus comis & humilis,] tam pia, tam clemens erat omnibus, tam patiens, tam compatiens universis, ut cujuscumque dolorem, suum crederet; gauderet denique Pauli exemplo cum gaudentibus, fleret cum flentibus, cum infirmis infirmaretur, & aliorum scandalis ureretur. His cana sensibus, his affectibus anus juvencula, ætatem senectutis, vitam immaculatam gessit, majori placens & minori. [Rom. 12, 15.] Omnibus debita reddidit, Prælatis subjectionem, senioribus honorem, junioribus amorem: sed & ipsis ancillis rogans imperavit, ne se Dominam dicerent, sed Sororem. Et sic dum fugeret, non effugit honorem; dum exhibet omnibus, omnium habet vel invita favorem.

[8] Tecta sub modio, lucerna lucens & ardens, latere voluit: sed quod voluit, non potuit: posita est super candelabrum, ut luceat intrantibus in domum. Domus illa Dyezzensis viduata est Magistra sua: mœror fit & luctus omnium: sed præ omnibus Mathildis, [in Magistrā electa,] quæ sese orphanam tunc primum sentiret, cum, ut prædictum est, aliam se matrem habere nesciret, aliam contemneret. Versata sunt consilia de alia substituenda: sed omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Quid utilius quæque diceret, quid dulcius audiret, quam Mathildis nos regat, nos gubernet, nobis imperet! Verbum abbreviatum fecit Dominus; vocem sequitur effectus, effectum lætitia, lætitiam perseverantia. Mathildis fit Magistra, dolet, renuit, reclamat, quæ nihil injunctum, nihil rogatum ante renuerat. Cogitur in virtute obedientiæ, obediens opus facit Euangelistæ, monens & suadens de regno Dei, cum fide, cum fervore, cum dulcedine. [Act. 19, 8] Salvandæ uni animæ suæ prius intenderat; intendit pluribus nunc salvandis, castigans corpus suum & in servitutem redigens, ne forte aliis prædicans ipsa reproba inveniretur, & dicerent ei quasi in occulto, Medice cura teipsum. Multum jejunaverat ante, vigilaverat plus, oraverat plurimum; nihil putat se egisse. Accingitur, primum nunc arripiens arma militiæ Dei, arma spiritalia, arma potentiæ Dei: fit altera Judith, pugnatura cum Holoferne; fit Esther, Aman hostem pessimum deletura; fit denique Maria, cum tympanis & choris populum Dei præcessura. Exhortatur subditas suas, Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est, laudans ipsa nomen Domini cum cantico, & magnificans eum in laude; incipiens cum Jesu facere & docere. [bono exemplo præit:] Prima omnium Chorum intravit, ad opus consedit, & disciplinæ tenax omnia pietate permiscuit, sciens secundum Apostolum; Quia corporalis exercitatio ad modicum utilis est. [1 Tim. 4, 8] Nulla in victu, nulla in vestitu differentia fuit, nisi quod ipsa vilioribus utebatur, nec posset inter alias aliunde dignosci quam veste, non immunda quidem, sed omnium viliori. Signum cognitionis ejus humilitas & hilaritas vultus, tam nobilis, tam insignis, ut in eo Angelum exhiberet; tam gravis, tam matura, ut nihil petulantia, nihil levitas coram ea præsumeret. Sic denique se, sic suas egit, ut schola Christi esset domus illa, tam Deo conjuncta per amorem, ut secundum Prophetam nullius os loqueretur opera hominum, & quisque adveniens, audiens, & recedens, vere testaretur; Quia Deus est vobiscum: hodieque Mathildis, quasi vivens in corpore, est eis sanctitatis exemplum.

[9] Aurum fuit Mathildis nostra, quod per ignem transierat: purum visum est omnibus, etiam in coronam summi Regis gloriose transferendum, malleis productum, sed adhuc melius producendum. Non suffecit Deo, quod laboraverat; ad laborem denuo vocat eam, acquirere sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum, & vocare non plebem Dei, plebem Dei. Erat e domus una de antiquis ecclesiis; nobilis in personis, dives in substantia, cujus obierat f Abbatissa, & religio simul decesserat, vel ante ipsam, [ut collapsa disciplina in Oetilstetin restauretur,] vel cum ipsa: est enim solitum & justum Dei judicium, ut negligentia disciplinæ certissimum sit rerum & facultatis excidium. In illis diebus non erat Rex in Israël; & unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. Fuerat domus dilapsa, dilapidata substantia, sublata disciplina. De restauratione cogitabant, quibus id curæ vel cordi fuit, ut in loco Dei Deus haberet gloriam, refloresceret disciplina, desinerent vitia, virtutes denuo plantarentur. Quæsitum est, per quem istud fieret; & nemo inventus est dignus, qui aperiret librum, nisi leo de tribu Juda, & Mathildis ejus ancilla Dyezzensis Magistra. Hanc eligant, ajunt Principes, in hanc suadet Antistes. Huic obediemus, inquiunt Sorores g. Hanc eligimus, hanc petimus, dicunt omnes. Fit electio, fit exultatio. Acclamatur, Deo laus & gloria, [eligitur Abbatissa:] imprecantur electæ fausta, domui pacem, rebus abundantiam, moribus disciplinam. Affuit his Deus agendis, movendis, & promovendis, & beato fine complendis. Mittitur pro ea electionis titulus. Pontificalis commendat auctoritas, junguntur Principū preces, Sororum humilis & devota petitio, totius familiæ supplicatio, sed & provinciæ serviendi larga promissio. Omnia hæc, in comitatu nuntiorum, commendata litteris, firmata testimoniis, approbata personis. Veniunt ad locum, aperiunt nuntium, dant nuntiis litteræ testimonium, quorum nobilitas pluris potuit esse quam scriptum. Domum fama pervolavit & invadit omnes mœror, quod thesaurum vix inventum & optimam margaritam essent amissuræ, cujus amore amor Dei coaluerat eis, ut alios amores nescirent, nisi Dei tantum & Mathildis. Petitio venit ad ipsam, erubuit, renuit, reclamavit Posuerunt me, inquiens, custodem in vineis, vineam meam non custodivi: satis est mihi in judicium unam non custodisse, quam post hanc illam quoque negligere. Prævaluit autem Episcopalis auctoritas h, quam juvit nuntiorum & actorum facundia, ut cederet, [Heroidibus antiquæ Legis comparanda.] & fieret voluntas Dei major quam sua. Sorores tamen & familia perstiterunt in tristitia, damnum intelligentes maximum profectus sui, quem unaquæque habuit in ejus præsentia. Acquiescit altera Rebecca, vadit cum pueris Abrahæ, venit ad Isaac filias ei paritura non paucas, qui & occurrit ei ad puteum viventis & videntis. Illic invenit eum, possidens in patientia animam suam: siquidem & Rebeccæ patientia ducens ad risum, qui est Isaac, deambulans ad puteum viventis & videntis Scripturæ: nam alius risus non est viventis, nisi qui de promissione sermonis Dei; sed nec videns, nisi cujus revelat oculos Deus, ut consideret mirabilia de lege Dei Sic proficiscitur Rachel altera, oves patris sui adaquare: nam gregem ipsa pascebat, illa pecorū, ista hominum: & ecce Jacob hauriens ei aquā de puteo, & adaquans oves cum ea, faciensque reduci ad pascua. Numquid non & Sephora fuit, quā Moses a pastoribus violentis defendit, ut gregem cum ea pariter adaquaret, postremo & pasceret? Hæc in figura illis contigerunt. Mathildis pro tribus illis; Isaac dico, & Jacob, atque Mose, Christum habuit, gregem secum pascentem pane illo, qui descendit de cælo, & dat vitam mundo; adaquantem illo etiam de fonte, qui de Paradiso egreditur, & deinceps in quatuor capita dividitur, quia in quatuor principales virtutes sese partitur. Ad hunc proficiscitur Domina Mathildis cum Regina Saba audire sapientiam Salomonis, ostensura se amicam, columbam, formosam, non suis meritis, sed dono gratiæ Salomonis. Proficiscitur, inquam, lætantibus & exultantibus, [excipitur cum lætitia:] qui eam deducerent; flentibus & lugentibus, qui eam dimitterent. Quis perdat auri massam, & non doleat? quis margaritam fulgentem, & gemmam carbunculi pretiosam, & æquanimiter ferat? Id tibi cogita de Mathilde. Sed quod gravius est illis, illam amisisse. Sed quid viam prolongem longam satis, & non hanc in sua deducam? suis exhibeam? Venit expectata, & benedictio Domini cum ea. Excipitur cantu lætitiæ, osculis exultationis, in amplexus novæ matris-familias irruunt filiæ, sed & tota clientela inclinatur ante faciem dominæ. Defertur ad requiem: sed non est requies, ubi videt laborandum, nec sine labore gravibus damnis consulendum. Induit animum viri mulier fortis, cujus pretium non prope, sed procul & de ultimis finibus invenitur. Laborat acsi nihil egerit prius, & laborem lætitiæ secutus est fructus.

[10] Causam cum hominibus pugnandi non habuit prius, [malens Soror appellari,] nec agere terrena cogebatur: nunc ad nutum ejus cuncta pendebant, & de Maria Martha effecta fuisset, nisi ad pedes Domini optimam sibi partem elegisset. Unde & respondit Dominus pro ea, providens illi suæ solicitudinis solatia, viros foris, sorores intus collaborantes, & fideles & prudentes in rebus agendis, supponentes se totos in parte solicitudinis, & Dominæ deferentes plenitudinem potestatis. Soror Mathildis contendit appellari, sine Dominæ adjectione, altum omne contempsit in nomine; sed usus exegit Domus & Monasterii regula, ut Domina vocaretur & Abbatissa. Ad hoc nomen habuit ordinari, & ab Episcopo solenniter benedici; ad quod utique non consensisset, nisi & domum suo jure minuere, & donum Dei in se respuere timuisset. Consensit ergo: benedicta est, [in Abbatissam benedicitur:] & benedictione aucta. Aucta dico per gratiam, sublimata ad gloriam, non tam nominis, quam consummatæ virtutis. Videres in ea pleno plenius adjici, perfecto perfectius, ut delicias præteriti temporis nova carnis castigatione redimere putaretur ab eo, qui nesciret, in quanto prius rigore vixisset. Ceterum ita domuerat carnem, ut jam non contra spiritum concupisceret, sed tamquam domino ancilla serviret; non nolens, aut coacta, sed volens & spontanea, & virtutis suavitate delectata. Cantabat ergo in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; dicens Deo in orationibus suis, In via testimoniorum tuorum delectata sum, sicut in omnibus divitiis. Hoc fecit, hoc docuit, & eodem affectu post se gregem suum traxit; similis ipsa mulieri Euangelicæ, quæ in sata tria misit fermentum, donec fermentaretur totum. Non tamen facile inchoanti: nam durum assueta relinquere, & licentias illas illicitas illicitis magis velle prohibere: sed prohibitæ sunt, Domino Abbatissæ cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. Quæris quibus? Primum signum quod sancta dedit, ipsa fuit. Juvencula nobilis, forma herilis, visu amabilis, talis erat in moribus, talis erat in motibus, talis eloquio, talis contubernio, ut non argueret eam omnis caro; sed nec mentiri auderet fama de illa, quod maximum est decus, testante S. Ambrosio, quo commendatur virgo. Talis fuit mater Dei Maria, talis & Mathildis pedissequa ejus, imitans eam in omni disciplina; imitans eam, dico, usque ad partum illum divinum, qui Mariæ fuit singulare privilegium, & ei præ consortibus suis plenitudine gratiæ sequestratum. Ceterum qui Mariæ filius, hic Mathildis est sponsus; tam dulcis ei, ut nihil non dulce crederet, non suave reputaret, in quo illi placere potuisset. [reddit subditas maturas & timoratas:] Ad suadendum tam efficax fuit, ut durissima corda molliret, & sermone verbi salutaris leves quasque ad maturitatem corrigeret, & diceret correcta illud B. Job; Quæ prius tangere nolebat anima mea, nunc præ angustia cibi mei sunt. [Iob. 6. 7,] Sic fecerat timoratas, sic vitæ præteritæ pœnitentes, ut audirent ab Apostolo, Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. [Rom. 6. 21] At ipsa timoris Dei forma erat illis, in mandatis ejus servandis; in tantū, ut cum S. Job dicere possent, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, & pondus ejus ferre non potui. [Iob. 31. 33] Hinc faciles erant flecti, & quidquid esset retortum vel recurvum, redegit ad lineam, ad normam revocavit; in pondere, mensura, & ratione cuncta constituens, & poëticum illud apud se dicens,

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Recto sic intendit Mathildis, [discreta in opere exigendo,] ut misericordiam & judicium cantaret Domino, sed cum Domino misericordiam superexaltaret judicio. Sic moderatur omnia, sic singula separat, ut & fortes plus laboris pro Deo appeterent, & infirmæ non refugerent. [Gen 33. 10] Dicebat in spiritu discretionis illud Jacob, Si greges meos in ambulando plus fecero laborare, morientur cuncti uno die. Fortiter illud Salomonis exhortans ait; Quodcumque potest manus tua facere, tu instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. [Eccl. 9. 10] Et consolans adjecit; Non sunt condignæ passiones hujus temporis, ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Item: Momentaneum & leve tribulationis nostræ supra modum in sublime æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Sed & illud admirans, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ prȩparavit Deus diligentibus se; Quæ, inquit, [benignitata corda emollit:] talia sunt & tanta, ut pro his leve sit ferre vigilias, jejunia, vel quælibet aspera. Hoc vita probavit & lingua, apponens manum linguæ, opus verbo; imo digitum superponens ori suo, ut dictis facta præeminerent, nec alias doceret, quod plus & prius ipsa non fecisset. Tanta pietatis clementia præerat, ut non verbo vel officii nomine mater haberetur, sed opere & veritate; tantum cuique apud se præbens fiduciæ, ut nihil eam celarent conscientiæ suæ, sed instar Adam & Evæ sibi nudæ essent: nudæ, dico, corde, non corpore; puritate, non temeritate; non impudentia, sed innocentia.

[11] Adjecit adhuc fructum facere majorem, in gloriam Spon, siaccessus prohibere virorum, [contra accessus virorum clausuram inducit.] ut veritas castitatis haberet & ab his testimonium, qui foris sunt; nec haberet adversarius aliquid loqui de eis obtrectandi gratia. Loquitur super hoc Sororibus, contradicentes aliquas audit, sed non exaudit. Instat eis loqui de proposito castitatis, votum grande professione firmatum, fragilem sexum, multiformem inimicum, nec cum eo in campo congredi feminis tutum; sed juxta Martini sententiam, satis esse ad laudem, si se intra castra contineant; fœdissimum autem, si vel illi illas, vel illæ illos frequenter adeant. Flores quoque Scripturarum ad castitatem suadendam decerpsit multos. Odoratæ sunt plurimæ odorem vitæ ex eis, adeo ut sui clausuram expeterent; quædam odorem mortis acciperent, ut claudi omnino renuerent. Venit foras verbum, acceptatum est tamquam a Deo missum, & Deo oratione commissum. Advocatur Episcopus, panditur verbum prius absconditum; quæruntur voluntates; inveniuntur diversæ: sed postremo, præter paucas, omnes post Abbatissam conversæ. Laudes Deo & gratiæ referuntur, clauduntur volentes remanere, claudi nolentes dimittuntur voluntati suæ. Tum demum floruit hortus Domini, & emissiones ejus tamquam paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Illa prius cum Militibus usitata colloquia versantur ad Angelos; & in foraminibus petræ, in cavernis maceriæ versabantur columbæ, in vulneribus Christi & Angelorum frequentia felices, a se fuerunt occupatæ. Percurrebant desiderio paradisum, & per jubileas amœnitates cordibus ferebantur, & Sponsum fletibus invitabant ad hortum, ut pascatur inter lilia, quo singulis virtutibus sibi quæque diceret, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel & favum ori meo, loqui autem de seculo, amarius esset absynthio. Ita floruit hortus Domini, quem conseverat ei Mathildis, adjutorio Spiritus sancti, pulcher ad videndum, dulcis ad gustandum, suavis ad odorandum, sed tener ad tractandum. Nova enim plantaverat, & ne incaute moverentur lingua seculari, diligenter cavebat. Porro spiritales viros litteratos gaudebat admittere rigatores, rogans singulos effundere phialas suas, & verbo Dei refrigerare plantas suas, fovere areolas, areolas aromatibus consitas. Sic faciebat Mathildis, dies per singulos offerens holocausta per singulas, dicens Deo: Perfice vineam quam plantavit dextera tua, & singularis ille ferus longe sit ab ea: spiritus tuus bonus bonum operetur in ea. Igitur filiæ Dei a filiis hominum semotæ, supra homines esse nitebantur, cum Maria sedentes ad pedes Domini, & audientes verbum illius; mater super eas lætante, quod laudarentur voce Dei, quia partem optimam elegissent sibi.

ANNOTATA.

a Fredericus I Barbarossa sive Ænobarbus infra num. 17 B. Mathildem suam cognatam appellat.

b Infra num. 21 dicitur Dyezzen a patre & prosapia Virginis fundata: & num. 22 pater sæpius appellatur Comes Bertholdus.

c Acta S. Agathæ Virginis & Martyris illustrata sunt ad diem 5 Februarii.

d Inter fratres fuit Bertholdus 2 Comes, & Otho Episcopus 12 Bambergensis.

e Oetilstetin in titulo dicta, aliis Edelstetin & Oetlinstetin, inter Augustam & Vlmam medio itinere.

f Bruschio Gisila, & prima Abbatissa dicitur, & secunda B. Mathildis, sed sic non fuisset domus de antiquis ecclesiis, ut hic dicitur.

g Eidem Bruschio dicuntur fuisse Canonissæ liberæ, & ab omni professione ac regula immunes, quibus liberum erat egredi ac nubere.

h Tempus hujus electionis innotescit ex Additionibus Gewoldi tom. 2 pag. 262, ubi Anastasii Papæ IV Breve recitat, Datum Laterani X Kalend. Decembris, atque adeo anno MCLIII vel IV, nam annum tantum 1, menses 4, dies 23 Anastasius sedit, defunctus 2 Decembris, uti in Conatu Chronico-historico docetur. Brevis istius hic est tenor. Anastasius Episcopus Servus Servorū Dei, Dilectæ in Christo filiæ M. Electæ monasterii de N (malim scriptum fuisse O) salutem & Apostolicam benedictionem. Sicut obedientes ad æternæ vitæ præmia per obedientiæ virtutem perveniunt, ita inobedientes per inobedientiam damnationem ȩternam utique promerentur. Pervenit quidem ad nos, quod cum canonice ad onus sis Abbatiæ vocata, onus ipsum non velis suscipere, & recusas aliis ministrare; cum Christus non ministrari, sed ministrare venisse legatur. Quia ergo mellus est obedire quam sacrificare, & auscultare magis quam offerre adipem arietum; devotioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus jugum Christi, administrationem videlicet Abbatiæ, ad quam vocata es, nullatenus recuses accipere, & mandatis venerabilis Fratris nostri Augustensis Episcopi, nequaquam audeas repugnare; sciens quia eidem Fratri nostro dedimus in mandatis, ut, si obedire nolueris, canonicam in te censuram exerceat. Erat autem tunc Augustensis Episcopus Conradus a Lutzelnstein, teste Bruschio, electus 1152.

CAPUT II.
Illustres Mathildis jam Abbatissæ virtutes & miracula.

[12] Quid ipsa studii, quid fervoris habuerit, non tacui ante; sed jam quasi de novo incipiens, & velut aquila juventutem suam in Dei servitio renovans, cœpit ardua petere, & quasi non ambulare super terram, sed dicere cum Paulo, Nostra conversatio in cælis est. [Phil. 3. 20] [Frequens in ecclesia,] Frequens in ecclesia fuit, verissime cohærens mente Deo, conversatione Angelis, cohabitatione Sanctis, quorum se gaudebat adesse Reliquiis. Si quis eam alibi quæreret, non inveniret; sed illic inventam, pulsare non auderet, stante super eam Sponso, prohibente & dicente; Adjuro vos filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Talem se hora orationis exhibuit, ut Deo videretur injuriam facere, qui ab eo voluisset eam abstrahere, & ipsum dicere Mathildi; Qui tangit te, tangit pupillam oculi mei. Hinc ipsa Deo adhærens, & unus cum eo spiritus existens gloriabatur; Læva, inquiens, ejus sub capite meo, & dextera illius amplexabitur me: & sic in pace in idipsum dormiam & requiescam. Quam suaviter dormivit, abscondita in abscondito vultus Dei a conversatione hominum, [Christo per contemplationem adhæret:] protecta in tabernaculo Dei a contradictione linguarum! O felix anima, quoties tibi datum est ascensiones in corde tuo disponere in valle lacrymarum, & ire de virtute in virtutem, postremo videre Deum deorum in Sion, & dicere cum Paulo; Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem, tamquam Domini spiritu. [2. Cor. 3. 18,] Quoties tibi contigit ad instar Moysi velare faciem tuam, ob genas tuas madentes lacrymis, accipienti a patre tuo cum Axa irriguum superius & inferius: & quasi sciscitantibus dicere; Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Talis existi de conspectu Domini, plena gratiarum, splendens & sapiens, de consortio Dominici sermonis; proficiens contemplando & orando magis in Christo, Dei virtute & Dei sapientia, quam legendo in pagina, vel audiendo magistros in schola. Quoties in lectulo tuo per noctes quæsisti quem diligit, imo quem dilexit anima tua? caritas enim numquam excidit. Etsi ædicula caritatis caro tua in morte deciderit, verum anima tua, inter carnem & caritatem media, caritatis adjutorio & veritatis testimonio numquam non vivit. Gaude & lætare nunc, filia Sion, cum per speculum & in ænigmate vides Regem gloriæ; sed quantum in carne ambulanti, & non secundum carnem militanti licuit videre. Sustulisti tamen te super te, dicens in corde tuo: O quis dabit pennas mihi sicut columbæ, & volabo, & requiescam. [Ezech. 28] Tendebas ad illas cavernas maceriæ, maceriæ ex parte destructæ, ruentibus ex ea lapidibus ignitis, in quorum medio Lucifer ille, teste Ezechiele, ambulavit felix, donec igne Dei flagravit infelix, cum ignem alienum, hoc est, invidiam, accendit: unde & ruit, & tertiam partem stellarum secundum Joannem post se traxit, & facti sunt de principibus lucis principes tenebrarum, contra quos nobis certamen est, non contra carnem & sanguinem. [Apoc. 12] Hæc meditans Mathildis a nostra, immo Dei, quia si cognovimus eam secundum carnem, sed nunc jam non novimus, & ipsa secundum carnem neminem agnovit; [ardet desiderio cælestis patriæ,] Mihi, inquiens, adhærere deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. [Ephes 6, Psalm. 72] Quæ retro sunt oblita est, in anteriora se extendens, superiora sitiens, æterna mente complectens. In maceria b illa Angelica oculum suum frequenter exacuit, purgans eum a pulvere terreni desiderii, inungens stibio cælestis sapientiæ, ut sapientiam ipsam videret, componentem omnia, & singulos ordines cælestium virtutum compositos in sapientia, dispositos in ipsa maceria. O quam illi desiderabile, cogitare sapientiam, attingentem a fine usque ad finem fortiter, & disponentem omnia suaviter, ædificantem Jerusalem illam de vivis lapidibus, quæ ex parte regnat, ex parte adhuc exulat, & de exilio reversos quotidie recipit, & cavernas illas muri Jerusalem in animabus sanctis reædificat! Attendit mansiones illas multas in domo patris, datas pro meritis, sufficientes singulis, abundantes deliciis, perpetuis gaudiis, permixtas cum Angelis, distinctas gloriis, sed unitas vinculo & glutine caritatis. Ire jucundum illi de virtute in virtutem; ire, inquam, animo, circuire desiderio templum illud, quod est in cælo; offerre laudis incensum Deo, singulis quoque ordinibus Angelorum dare gloriam de cordis sui sacrificio. Detulit illis animabus beatis unicuique laudem, petens intercessionem, & parans sibi cum illis beatitudinis sortem. Qui putas fuit illi cum Maria, virginum domina, virginum regina? O quoties illi suspiravit, loquens illi, & relevans se in stratu suo cum illa, a malitia seculi, a laqueis diaboli, ab angustiis incolatus sui. Hanc habuit singulare solatium, hanc contemplationis principem, hanc vitæ suæ formam & ordinem; per hanc accessit ad spiritum, sui spiritus ducem. Sed & Scripturam sanctam adhibuit magistram, ut hanc potius sequeretur, [contemplando singula ejus magnalia.] quam sensum suum ad contemplationem Dei. His præviis secura incedere, intrans in sancta sanctorum, corde sancto contemplans tabernaculum illud admirabile, exemplar illius quod ostensum est Moysi, & dictum est; Vide, fac omnia diligenter, secundum exemplar quod tibi ostensum est. Mirata est altare aureum, quod est ante oculos Domini, & sub altari animas occisorum; thronum etiam Dei, cui viginti quatuor illi seniores in suis sedibus assederunt: sed & quatuor animalia, senas alas habentia, & oculis undique plena; tum etiam illa centum quadraginta quatuor millia, canticum novum cantantia; sed & sinum Abrahæ, animarum sanctarum susceptorem; & postremo, turbam illam magnam, quam dinumerare nemo potest, ex omnibus populis, tribubus, & linguis, stantes ante thronum, & palmæ in manibus eorum. Hæc & his similia contemplari solebat Mathildis nostra, doctior ipsa in videndo, quam ego in dicendo; sed & beatior in experientia, quam inexpertus in scientia. [Exod. 25, Apoc. 4, Luc. 16,] Adhuc libet sequi Abbatissam nostram, intro in atrium Regis ingressam: sed fulgorem, quo ipsa pascitur, ferre non sustinens, reverberatis oculis ceu cæcutio, & clamo post tergum ejus; Intra in gaudium Domini tui; sic enim digna es: & memento mei, cum bene tibi fuerit, ut suggeras Sponso, ut mei meminerit.

[13] Hoc opus ejus, immo otium non otiosum in ecclesia: hoc illi actitare per diem dulcissimum, [de commodis filiarum solicita in stramine dormit,] sed & noctis in hoc plurimum consumpsit, vel potius totum. Unde ne lectus ei blandiretur, & segnior esset ad surgendum; non in plumis, sed in stramine jacuit. Sed & stramenta respuisset, nisi fugisset laudem, & libentissime quievisset super humum nudam, aut super lapidem. Sororibus tamen clementior ubique quam sibi, providit lectisternia, pulvillos & lintea stratorum, & indumentorum mundicias, dicens nihil hoc animabus nocere, si modo non haberentur superbæ vel superfluæ. Modum modis omnibus commendabat, quem tamen sibi negebat in beneficiis corporis, corpori non parcendo; servavit tamen in ceteris, a nulla plus quam posset exigendo. Munditias, ut prædictum est, amavit cum paupertate; atque ut honesto satisfaceret, noluit videri pauper, sed esse. Saccum ergo palearum pro plumis sub se habuit, qui tectus linteamine pompam ostenderet, & pretium non haberet. Sed quæ cura? Curavit magna præparatione cor suum Domino, quærens in lectulo suo, quem dilexit anima ejus; sed non inveniens, surrexit & circuivit civitatem, quærens dilectum; civitatem dico illam, quæ sursum est; Jerusalem, quæ est mater nostra. O quoties invenerunt eam vigiles, qui custodiunt civitatem, [& sacris vigiliis intendit,] quos sciscitata est, Num quem diligit anima mea vidistis? Pertransivit & illos, & invenit, quem diligit anima sua. Ipsum habuit socium, sociam se paravit illi, & adhærens illi unus spiritus fuit. Quid dico fuit? Est potius amans, tunc in spe, sed nunc in re; tunc in desiderio animæ, nunc saturitate, non quæ fastidium generet, sed quam dilectio diligendi perpetuet. [Esa. 26. 9;] Dixit autem cum Isaia Domino, immo sponso; Anima mea desideravit te in nocte, sed & spiritus meus in præcordiis meis: de mane vigilabo ad te. Ita dormivit, ut diceret; Ego dormio, & cor meum vigilat. Sic illa cum Sponso suo vigilavit, ut in palea dormiens palatium cæli somniaret; sed & somnium crederet, & paleam reputaret omne, quod mundus iste suspiceret; unde & fletibus lavabat lectum suum, & lacrymis stratum suum rigabat. Vigilias communes antevenire consuevit, ut principes illos, Angelos dico, qui conjungi psallentibus solent, si nō præveniret, inveniretur tamen ipsa prima in medio juvencularum tympanistriarum. [Psalm. 67]

[14] Opera hæc lucis in lucem venerunt, tegi non poterant, sicut nec civitas super montem posita. Habuerunt amatores, omnes rectos corde; [fugiens honorem,] & laudatores omnes, transeuntes per viam; ut & fama virtutis ejus pervolaret terram, & perveniret ad Curiam. Mirum visum de persona, quia nobilis, quia pulchra, quia juvencula; & eo fama gratior, quo junior, quo acceptior femina: solet enim carnis nobilitas ignobilitatem mentis plerisque generare, & eo licentius peccant, quo se reprehendi vel redargui tardius putant. Ceterum hoc non in publico, sed in angulis, quis non vituperet, quis non judicet, quis non condemnet? Ubi duo vel tres congregati fuerint, in medio eorum est, cum duobus tertia, cum tribus quarta: hæc est pars nobilium ignobiliter agentium. Sed aliter Mathildis, quæ hominum laudes cum fugeret, non effugit, juxta illud Hieronymi; [magis honoratur:] Gloria virtutes quasi umbra sequitur, & appetitores sui deserens, appetit contemnentes. Hæc sancti viri sententia probata in Mathilde nostra, quæ quanto plus sprevit honorari, tanto magis honorata est; & eo celsior apud Dominum, quo humilior in oculis suis, & despecta penes judicium suum. Veram probavit Dominicam & Euangelicam vocem: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; & qui se humiliat, exaltabitur. Exaltationem humiliter experiendo didicit in se, humiliationem se exaltantis in aliis vidit, videndo perfecit, & manus suas lavit in sanguine peccatoris; lavit & peccantem fletu compassionis, lacrymis compunctionis, suspiriis pii doloris.

[15] Tantæ quippe compunctionis fuit, ut nullius dolorem præteriret, [omnium necessitatibus compatiens,] nullius casum vel infortunium dissimularet; sed mox, ut comperisset, prorupit in lacrymas, ad orationem confugit, & quod factum est, Dei clementiæ flendo commisit. Hinc multis subventum est, ipsa orante, ut cederent dolores, minuerentur angustiæ, rediret salus, sive corporis, sive animæ. Inde nomen illi sanctitatis amplificatum est, ut colerent illam, non ut exulantem adhuc in terris, sed ut regnantem jam in cælis. Hoc illi: sed illa de laude suspicata judicium, de favore arbitrata supplicium, volvebat apud se illud Propheticum: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, & semitam gressuum tuorum dissipant. [Esa. 5. 11, Ps. 54, 8, Ps. 118, 36, Thr. 3, 48] Ecce elongavit fugiens, & mansit in solitudine, persistens in fletibus, & exitus aquarum David, divisionesque aquarum Jeremiæ deduxerunt oculi ejus. Si afflictam videret Ecclesiam, exitus aquarum diffudit in lacrymas, omnium miseriis miserando compatiens; si tangeret afflictio singulos, divisiones aquarum fecit lacrymando per singulos; si peccasset quis, flebat pro eo; si tentaretur Frater aut Soror, flere non destitit, donec cessaret stimulus, & anima eriperetur a laqueo. Cibavit se pane lacrymarum, & potum accepit in lacrymis in mensura; unguentum faciens sibi de angustiis pauperum, de inopiis egenorum, de orbitate viduarum, de oppressorum suspiriis, de orphanorum atque pupillorum miseriis, de captivorum exiliis aut catenis, de peregrinantium vel navigantium periculis vel naufragiis; ad ultimum, de omnibus in omni tribulatione constitutis. Hoc, inquam, unguento venit cum illis mulieribus Euangelicis ungere Jesum; [omnibus subvenire satagit.] sed illo non invento, quia resurrexerat jam in gloria, ista unguentum non perdidit; sed expendit in corpus ejus, quod est Ecclesia. [Mar. 16, 1] Unxit omnes, ut dictum est, afflictos unctione misericordiæ, compassionis adipe, oleo benignitatis, unguento clementiæ. Ad hoc lacrymas fudit, ut in iis subveniret, & ipsa laudaretur non ab homine, sed ab eo qui intuetur cor. Suscepit enim auris sua venas susurri ejus, & quasi vocem auræ lenis audivit susurros Sponsi, ad se loquentis in Canticis; Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Et alia ejusmodi unguenta parare consueverat, unum quod Domino Maria Magdalena super pedes funderet lacrymando pro peccatis, aliud quod super caput gratias agendo pro beneficiis: sed melius priore istud, nec illud despicitur, quia sacrificium est spiritus contribulatus; hoc tamen placet & placat magis, cum sit sacrificium laudis. [Cant. 1. 3] Tertium quod est optimum, compassionem proximi, beneficium indigentis, utrique præponderans, ab utroque non discrepans, Mathildis nostra tam actu quam affectu prætulit; sciens illa facere, & istud non omittere. Unde placens Deo facta, dilecta dilecto, exaudita est pro sua reverentia, quæ nihil asperum ulli exhibuit, cum esset gravis quidem & matura, sed omni dulcedine & suavitate permixta.

[16] Dicere me cogit historia, quod utique per me non dicerem, nisi dicti testem & dicendi instigatricem, [numquam visa ridere] matronam nobilem tam genere quam veritate, habuissem. Sed quid dubito? Quid impossibile Deo? Numquam visa est ridere, nec audita verbum inutile dicere. Finis tamen vitæ cum risu fuit illi, quod in sequentibus dicam, dum illo pervenero. Ceterum de verbo inutili redarguit seipsam; redarguit se præter morem conscientia: quod ita gestum est. Una Sororum stetit coram illa, portans quiddam in manibus. Cecidit quod portavit in terram, & Abbatissa subjunxit verbum vulgo tritum: Calca desuper. Quod ut dixit, prorupit in lacrymas, flens & ejulans, acsi Romanas effregisset ecclesias. Multis diebus super hoc afflixit se jejuniis & vigiliis, adjiciens dies pœnitentiæ. Quid ad hæc nos dicimus, loquentes contra interdictum? lacerantes colloquio proximum? sagittantes in occultis immaculatum? [ob verbum jocosum flet amare.] exacuentes linguas nostras ut gladium? Audierat illa in Euangelio, Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii. [Mat. 12 36] Audierat, & prævenit diem judicii, citius & felicius ipsa judex sui. Audierat a Sapiente, Melior est ira risu; quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis. [Eccl. 7, 4] Irata est sibi, ceterum aliis numquam visa est irasci. At quomodo, inquies, emendavit excessus? An nemo ibi peccavit, sed erant omnes quasi Angeli Dei in cælo? Peccantes non arguere peccatum est, & maximum; dicente Domino ad Heli, quia noverat indigne agere filios suos, & non arguit eos, idcirco, inquit; Juravi Heli, ut non expietur iniquitas domus ejus victimis & muneribus usque in æternum. Cavit hoc Mathildis corripiens, sed inmisericordia increpans, & cum modestia; ut ipsa quæ peccaverat, non iram deputaret, cum puniretur, sed justitiam; ceterum resistere illi nemo auderet, nemo tentaret. Tanta fuit gravitas judicantis, ut lux vultus ejus non caderet super terram, sed quasi tonantis de cælo audiret sententiam, siquidem cum Ecclesiaste risum deputavit errorem, & gaudio dixit; Quid frustra deciperis? Quæ cum Job dum sederet circumsepta Sororum exercitu, erat tamen mœrentium consolatrix, in judicando justa, in consolando benigna, in actu severa, & cum Apostolo omnia omnibus. In multis erat secundum Salomonem quasi inscia, nihil tamen negligens, quia timorata; sciens mutare quodlibet, sed ipsa non mutari; & cum Anna vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati. Habes o lector in hac femina multa virtutis insignia, quæ si retexas, invenis ab infantia sanctitatis exempla, & a prima hora diei laborantem in vinea, non causantem de pretio, sed pretium sibi non aliud delegisse, quam Domini gratiam. Habes sanctitatem, probatam factis, sanctificatam meritis, quæsitam laboribus; sed necdum manifestam virtutum signis. Nec ista viventi defuerunt, multo magis defunctæ non desunt.

[17] Causa extitit ut evocata Palatium adiret: utilitas monasterii sic exegit, & damnum maximum si non isset. Per alios voluit agi negotium, Fridericus c tunc Imperator quæsivit Abbatissam, jus ipsum id poscere ut veniret, & finiretur res per ipsam. Veniat, inquit, cognata mea Ratisbonam: solennis res est, nec aliter, quam solenniter agenda coram Principibus & Curia. [evocata ad Fridericum Imperat.] Ivit, licet invita, comitatum habens nomini suo congruentem, & majorem quam vellet; cui solitudo amabilior, quam palatium. Videres alteram Judith, post tot jejunia, non pallorem vultus ostendere, sed omnium oculis apparere gratiosam: &, nisi probata virtus corriperet insipientem, insipiens non deesset, qui putaret eam vacasse deliciis potius, quam laborasse jejuniis. Probatum est ibi, quid egerit domi, quod vere habuerit jejunia pro deliciis; & hinc vultus ejus, præ crapula spiritus, similior specie rosarum, quam cineris; respuens cum Daniele & sociis ejus, cibos regios, & esu contenta leguminis. Talis astitit Imperatori videnti pulchritudinem, nec ignoranti virtutem, & deferenti Sanctæ plus ob sanctitatem, quam propter genus & sanguinem. Lætabatur quam maxime, talem se habere consortem generis; mirabatur sanctissimam de non sanctis, [ægit causam monasterii:] & quasi rosam processisse de spinis. Hoc prædicavit de ea, & visa gavisus est ea: sed & libentius ea audita, causas, pro quibus venerat, fecit & perfecit omnes pro ea. Ventum est ad mensam: cœna familiæ; prandium Abbatissæ vesperi parabatur: carnes ceteris; Abbatissæ positus est cibus Danielis. Ipsa cum ceteris indifferenter visu & olfactu percepit omnia; sed ab omnibus gustu divisa, non habuit in gustu nisi legumina. Pincerna ejus Miles erat, maturus ipse, sciens quid Deo, quid seculo deberet; nec prȩteriens, quod Dominæ voluntatē esse agnosceret. Præmonitus, fontem clam haustum, solenniter cum sociis procedens, detulit Abbatissæ: nam aliis omnibus ad omnem copiam vinum propinabatur. Sed illa gustans, se deceptam, vel contemptam præter solitum, mirabatur: fons enim, non fontem, sed vinum optimum sapiebat. Quo protinus abstinens, pincernæ modestius innuebat, inobedientiam arguebat, [ad cœnam bibitura aquam, reperit in vinum mutatam:] auferre vinum, & afferre fontem, clanculo faciebat. Misit ille pedissequum suum, hausit fontem, tulit in domum. Propinat denuo, bibit Abbatissa vinum ex fonte; pincernam increpat de obstinatione. Jurat ille, servum aquam haurientem se vidisse, nec præter quam hauserat se obtulisse. Tunc illa, Bibe, inquit, & teipsum redargue. Bibit alter architriclinus; factus est laudator vini hujus. Nihil, inquiens, huic Bavaria simile genuit, nihil Austria protulit, nihil Francia vel Alsatia misit, nihil Cyprus aut Græcia huic comparandum dedit. Laudantem compescuit Abbatissa, fontem d tertio poscit. Currit ille, hausit per se, & affert. Asserit se hausisse, gustatum noluit aliud esse quam vinum: quod Abbatissa voluisset occultum esse, sed rei magnitudo latere non valens venit in publicum. Vides quam dilectam habuit Dominus, quam omnibus suis abundantibus vino, solam noluit aquam bibere: sed de botro Cypri, quod ipse fuit, vinum ministravit ei; ut dilecta dilecti tali gratuletur convivio; & coram Principibus, quos latere non poterat, glorificaretur miraculo. At ipsa, honoris impatiens, suppressit & supprimi optavit verbum; sed exemplo Domini, quo magis tegitur, est detectum. Fugit ergo de Curia, nolens gravari rumusculo; sed odorem reliquit post se dignum Deo, quasi contemptum deliciis faciens, amorem jejunio, honorem Deo, adspernationem seculo. Hoc initium signorum habuit cum Domino Jesu Domina Mathildis, utrobique, ut credo, commanente & monente Maria, Vinum non habent: idemque fecit hic vinum ex aqua, pro una quam dilexit, qui pro multis ibi, quos diligentes & credentes effecit. [Ioan. 2.] Ipsa nihil sibi super hoc laudis vel honoris occulte vel publice vendicans, manus suas excussit, immunem se dicens facti hujus; Dominum esse factorem omnium, nihil propter se vel a se, sed propter alios, si quid novi accidit, factum. Sic remisit virtutem ad Dominum virtutum, sicut ad mare fontes & flumina recurrunt, ubi origo est omnium: siquidem omnia flumina intrant mare, & mare non redundat: & Mathildis, ad locum unde exierat, miraculum reverti fecit, ut iterum fluat; fluat, inquam, & non deficiat iteratum. [Eccl. 1.]

[18] Adjecit adhuc Dominus facere cum ea, & facti sunt lætantes habitantes sub ea. Filia cujusdam carnalis erat, dæmonium habens, cui locum pater impetraverat in monasterio præbendariæ, non Sororis, sed a Sororibus sequestratum; & hoc prece, non pretio factum. Genus hoc dæmonis pessimum, & simile illi de Euangelio, quod in nullo exiret nisi in oratione & jejunio. [Mat. 17] Unde nec illud Discipuli, nec istud Sorores potuerunt ejicere, [Sanat dæmoniacam,] cum frequenter orassent pro ea, sed adhuc nihilominus dæmon erat cum ea. Erat in ea videre miseriam, nudam discurrere, implere clamoribus omnia, spiritu exagitante discerpere seipsam, quærere locum præcipitandi se; vel in igne vel aqua, horrenda visu & auditu committere dæmon, ut eam perderet. Gravis omnibus, omnium vicerat gravitatem, ut ne dicam servire infirmæ, sed nec videre aut audire illam jam esset facile. Sensit hic Mathildis operandum: & revelante sibi spiritu, animata spe atque fiducia, aggreditur dæmonem; oratione præmissa, jubet ut exeat: reclamanti ac si flagris cæderetur, ne ultra ibi sit, imperat. Fremit dæmon, dentibus stridet, & multum discerpens eam, Domino Jesu adjuvante sponsam suam, exivit; ostendens discerptione ipsa, qualis & quantus fuerit in malitia. Sanata est puella, testis ipsa virtutis Abbatissæ, serviensque dum viveret Deo vita sanctitatis & justitiæ. Volebat & hoc Abbatissa esse celatum, sed clamavit miraculum: ipsa hoc dicente, quia idem est Jesus Dominus in cælis, qui fuerat in terris ad operandum; & idem invisibilis facit, quod visus exhibuit. Hinc factum est ut frequentaretur a multis, & frequentata signa faceret multa; quæ sic obumbravit, ut benedictionibus verborum adscriberet, sibique de virtute virtutis nihil arrogaret. Sed non latuit meritum operantis in opere, & de fructibus suis non cognoverunt eam, referentes ab ea salutem & auxilium de tribulatione, reddentes Deo pro ea honorem cum gratiarum actione. Illa quæ curata fuerat (quod pene omiseram) etiam muta erat: [& mutam:] sed Domino curante & Mathilde orante, dæmonem perdidit & loquelam recepit; conterens de cetero sathanam sub pedibus suis, & ore facundo pronuntians laudem Domini Salvatoris, imitansque & magnificans vitam S. Mathildis. Viderunt Sorores se non deceptas, sed habere fructum suum in sanctificationem, finem vero vitam æternam, cujus jam spiritus [partē] maximā prægustassent in centuplo, quod eis dederat Deus pro contemptu seculi, & imitatione Jesu Christi. [Rom. 6.] Totis ergo viribus anhelabant ad superna, [desiderio æternæ vitæ accendit Sorores.] cupientes dissolvi & esse cum Christo: hoc enim multo melius. Et currebant omnes desiderio, fervebant studio, nitebantur affectu. Currebant omnes: sed Mathildis præcucurrit citius ceteris, sed non introivit præ ceteris; multas ipsa præmittens ad thalamum Sponsi, a quibus maluisset inveniri, quam præveniri; præventa in benedictionibus dulcedinis, ut gestiret exire de corpore, & Christo præsens esse. Mundum vidit in maligno positum; vidit, inquam, non tantum in locutione, sed magis in actione; vidit vanitatem cunctam sub sole, & contendit animo supra solem. O, inquit, quando veniam & apparebo ante faciem Dei mei? Quando absorbebitur hoc quod mortale est a vita, & corruptibile hoc induet incorruptelam? Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et responsum accepit a spiritu, responsum Apostolicum lætum & jucundum: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Voces istæ cordis ejus auditæ & exauditæ sunt in cælo, introierunt in sancta, & missum est ei auxilium de sancto.

ANNOTATA.

a Annotat hinc Canisius, notam fuisse B. Mathildem scriptori Vitæ.

b Maneries, modus, ratio, prout pluribus exemplis probat in Glossario Cangius: Macerie Canisius legit & impreßit, unde nullus sensus conficitur, ideo illud correxi & supposui Manerie: sicut infra pro Macerie correxi, Maceria.

c Hic est Fridericus I Ænobarbus, creatus Rex Germaniæ an. 1152, Imperatoris nomen adeptus ab Adriano IV an. 1155, Tarsi in Cilicia mortuus an. 1190.

d Hujus triplicis miraculi meminit Brunner: at Simon Præpositus ægre credit, quod sic probaretur abstinentia Virginis.

CAPUT III.
Reditus in Dyezzen: Adhortatio ad Sorores. Decima procurata. Miracula.

[19] Sciens ergo se in brevi morituram, simile quid Patriarchæ Joseph faciens, qui filiis mandavit de ossibus suis tranferendis, [Mortis suæ præscia,] Dyezzen se oblatam & desponsatam Christo memoravit, & illic cum Sororibus suis sepulcrum optavit. Convocatisque Sororibus suis, indicat dissolutionem sui corporis imminere, Dyezzen se oportere redire, valde infirmam esse dicens; ibi aut cito mori, aut in brevi convalescere. Assenserunt, vitam ejus exinde sperantes, simul etiam nulla in ea mortis signa videntes. Ivit, non dubia se morituram, vel potius transituram de morte ad vitam; quæ vitæ sunt mandans servare Sororibus, maxime quæ didicissent & vidissent verbo & exemplo ipsius. Munda, inquit, sum a sanguine omnim vestrum: non enim subterfugi, quo minus annuntiaverim vobis omne consilium Dei. Vado a vobis: utrum revertar, incertum; certum autem, quod reddat Dominus unicuique secundum laborem suum. Et exosculans omnes, Deoque commendans, [revertitur in Dyezzen:] abiit Dyezzen. Triste suscepta est, quia infirma; sed omni cura & humanitate procurata, non ut hospita, sed ut mater carissima, & ut loci Domina. Dolor crevit, sed die & nocte non aliud corde versabat & ore sponsa Dei, nisi laudem Dei. Sic vitula, ut in bonam partem interpreter, docta diligere trituram, aliud facere nesciens in tempore infirmitatis, ostendit commiserationem suam. In vigiliis, in jejuniis usum tenuit suum, nisi tantum, quantum potuit exorari, ut reficeret paululum. Convocat Sorores, & carni vim faciens, spiritus virtute salutat omnes dulci alloquio; deinde affatur hoc sermonis exordio: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum; vere Pascha mihi, quia lætum, quia jucundum, quia semper optatum; Pascha inquam, in est, transitum. En ego, dulcissimæ, viam universæ carnis ingredior: jam ad Patres meos colligor ego, & cum Adam cinis in cinerem redeo. Hoc indeclinabile, hoc fugiunt omnes, & nemo effugere valet. Nihil mihi conscia sum: sed, qui judicat me, Dominus est; miserator idem & misericors & justus: qui si decreverit salvare me, continuo liberabor; si laborem aspiciat, nihil subterfugi, quo non studuerim placere illi. In omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum. Illius adjutorio bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; nec dubito quin mihi superest corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus, qui corona, qui finis, & merces pugnæ. Considerate, Dominæ, momentaneum & leve hoc tribulationis nostræ, quod supra modum in sublime æternum gloriæ pondus operatur in nobis, contemplantibus nobis non ea qua videntur, sed quæ non videntur; quæ enim videntur temporalia sunt, quæ autem non videntur æterna. Et temporalia quidem blanda contempsi, adversa non timui, & finem utrorumq; nunc habeo in redditione jucunditatis, in plenitudine gloriæ, in æternitate lætitiæ. Potueram illam viam latam & spatiosam, ducentem ad mortem, [Sorores alloquens magnam animi fiduciam præfert,] cum mortalibus ambulasse; nunc esset finis voluptatum, sed tormentorum initium, de quibus non evaderem, sed caderem de pœna in pœnam per seculorum secula. Nunc anima mea liberata est de laqueo venantium, spirituum dico malignantium in nos, & trahentium ad peccatum; sed laqueus contritus est, &, Deo gratias, ego liberata sum. En venit princeps mundi hujus, & in me non habet quidquam; quia mundo me numquam præbui sociam, familiarem, vel amicam. Abrahæ sinus me recipit, thalamus me Christi exspectat; & Maria mater Domini mei, cum sanctis Virginibus, in occursum mihi properat: Patriarcharum & Prophetarum chorus, Apostolorum senatus, Martyrum gloriosus exercitus, sed & omniū Electorum innumerabilis exercitus adventui meo congaudet & tripudiat; cælum lætatur, Paradisus exultat; & ipse Christus Dominus ad epulas & ad convivium suum me invitat. Ecce venio, gratias ago. Cum his ero, qui redempti sunt a Domino, qui venient in Sion laudantes, & lætitia sempiterna erit super capita eorum, gaudium & lȩtitiam obtinebunt, fugiet dolor & gemitus. O me felicem! quæ evaserim judicium Dei, supplicium æternum, gehennæ pœnam, ignem inextinguibilem, vermem immortalem, vincula manuum ac pedum, tormenta parata peccatoribus, & malleos jugiter percutientes impiorum corpora. Evasi per Dei gratiam os leonis, manum canis, facies diras tortorum, mortem ipsam, sathan & diabolum. Procul a me erit Behemoth ille Leviathan, serpens antiquus, draco tortuosus, aspis & basiliscus, aper de silva, & singularis ferus; idem ipse multis & diversis nominibus appellatus, quibus magna & mille artifex significatur malitia ejus. Hunc mihi vicisse in Christo, quantæ sit gratiæ, quam immensæ gloriæ, de hostis magnitudine vos pensate. Et ecce apertus est mihi paradisus, janua cæli patet, & Jerusalem illa cælestis, quæ fundata est in saphyris, cujus propugnacula jaspis, gemmis ædificantur turres ejus, & omnis lapis pretiosus structura murorum ejus. Plateæ Jerusalem sternentur auro mundo, & per omnes vicos ejus Alleluja cantatur, & Virginum chorus illic canticum novum cantans, Agnum quocumque ierit sequitur. His ego conjungor, una lætantium & cantantium in plenitudine gaudii, in saturitate convivii, cujus micas & minutias cum canibus sub mensa dominorum colligere solebam & edere: siquidem plenitudo gaudiorum est in cælis, & inde sententiæ illæ Scripturarum, quibus consolamur in terris: inde vox illa, vox plena gaudii: Ecce ego creo cælos novos, & terram novam, & non erunt in memoria priora, neque ascendent super cor, & gaudebitis & exultabitis in his quæ ego creo: quia ego creo Jerusalem in exultationem, & populum ejus in gaudium, & exultabo in Jerusalem, & gaudebo in populo meo, & non erit in eo ultra vox fletus & vox clamoris. [Isa. 65, 17] Eia, dilectissimæ, festinate ingredi in civitatem illam: & o me beatam, si fuerint reliquiæ seminis mei in ea! vos dico, semen, non carnis, sed cordis mei, quia per Euangelium ego vos genui.

[20] Ire illuc, diligere est: nam nisi per caritatem non intratur in eam, [inculcat mutuam caritatem:] nec aliud gaudium quā caritas est in ea. Hoc mihi dicere non pigrum, vobis autem necessarium; quia necesse est in hac parte vos emendare, ut majorem operam detis caritati servandæ. Pulsatis vos, & fatigatis invicem injuriis, iras diu tenetis, pro nihilo litigatis, & de festuca trabem, de ira odium vobis facitis. Laudo vos? in hoc non laudo. Laudo vos, quod estis alacres ad divinum Officium, quod promptæ ad jejunandum, quod veloces ad vigilias, quod paratæ ad obedientiam, castæ ad continentiam, vigiles ad omne bonum; non laudo, quod contentiones inter vos habetis & zelum. Quid est Deum laudare, & vituperare proximum? [Iac. 3, 11.] Fons ex eodem foramine non emanat dulcem & amaram aquam, ut ait Jacobus, nec Deus accipit laudem sui cum vituperio proximi. Quid valet jejunium cibi, quem Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus; & comedere carnem Sororis aut Fratris calumniis aut detractionibus? Quid vigiliæ prosunt, in quibus ore cantatur Deo, & corde cogitatur malum Sorori, vel mali talio? Quid utile habet obedientia hominis cum contemptu Conditoris? Quid confert continere carnem a luxuria, & non continere cor ab invidia, linguam a contumelia? Et de his quidem, quæ bona sunt, laudo vos: sed non laudo, quod invidiæ & contentiones inter vos sunt. Virgines estis; non valde gloriemini: fuerant & illæ, quæ reprobatæ sunt, quæ oleum caritatis in vasis suis non habuerunt, quibus pulsantibus dictum est, Nescio vos. Sed absit, ut hoc dicatur ad vos. Avertite a vobis, carissimæ, illam scilicet Hieronymi sententiam, Pessimum virus invidiæ vipereo semini comparatur, nempe interficit matrem suam. Hoc est solum, quod timeo vobis; hoc ultimum moneo emendare, & spero certissime vos salvari; nec foris cum fatuis virginibus remanere, sed cum prudentibus intus ad Sponsum intrare. Cum gratiarum actione admonitio suscepta est, emendatio promissa; & in omnibus, quæ habuerunt adversum se aliquid, confestim exhibita. Vocat ad se omnes, sigillatim exosculatur, Deoque commendans, requiescit exiguum.

[21] Dolor crevit in dies. Non aliud corde versabat & ore sponsa Dei, [petit a parentibus, dotis nomine,] nisi laudem Dei. Et ut Dei famulos & famulas, Fratres & Sorores ejus in Dyezzen Deo famulantes, sicut viva sic & mortua, sicut verbo sic & exemplo, sic & aliquo reficeret stipendio; convertens se ad parentes B. Mathildis, patrem suum Bertholdum a, & matrem suam Sophiam, coram omnibus leni voce sic alloquitur: O pater, memor esto, quod me juvenculam destinasti in hanc Ecclesiam, in qua, sancti Spiritus me gubernante gratia: ita profeci, quod, quamvis indigna, tamen magisterii nomen effugere non potui. Deinde in Oetilinsteten, sicut ipse nosti, nomine Abbatissæ usque nunc florui. Constat ergo paternitati tuæ, quod in seculari habitu vitam honestam duxisse potuissem tecum, si Deo hæc mea vita contemplativa plus quam activa non placuisset. Patet sane omnibus intelligentibus, in Oetilinstetten magis delicate quam in seculo vixissem, si voluissem; quia quam plures libertatis socias ibidem habuissem. Nunc ergo quia in Dyezzen fui juvencula & magistra, dignum æstimo, ut ego ancilla & filia tua tecum hic merear sepeliri. Nunc, pater mi, si me desponsasses viro mortali, nonne illi partem substantiæ tuæ nomine dotis mecum tribuisses, & isdem deinceps non solum pro genero, immo pro herede totius tuæ substantiæ se gessisset? Verum quia Rex Regum & Dominus Dominantium Jesus Christus me filiam tuam sibi elegit sponsam, tu numquam tam dulci Sponso meo, Creatori, Redemptori, ac Salvatori tuo, pro me, & pro anima tua, [decimas quasdam monasterio Dyezzensi,] aliqua sponsalia dare deliberasti. Cognosce igitur, pater pie, quod ecclesia Dyezzen, a te & prosapia mea fundata, in qua thalamus materialis mihi est a Deo præordinatus, sita est in loco nemoroso, aquoso, & infructuoso. Da ergo, pater carissime, Sponso meo immortali, non de tuis, sed de suis, quæ sibi in prima totius mundi elegit constitutione; da, inquam, quæso, mihi, & tam juste congrueque petenti Sponso, nomine sponsalium, dccimam substantiæ tuæ, quam habere dignosceris circa Isaram, in confinio Diengen. Pater vero ejusdem sponsæ Christi præcordialis filiæ suæ intellecta petitione, communicato parentum suorum consilio, gaudenter & affectuose ipsi adimplens petitionem, dixit: O filia, mihi præ omni cognatione tua dilectissima, decimam totius substantiæ meæ circa Isarā in confinio Diengen, ob amorem tui, huic ecclesiæ sanctæ Mariæ in Dyezzen confero, & sub testimonio omnium circumstantium, super hoc altare sanctæ Mariæ Matris & Virginis Jesu Christi delego. Ad quod sponsa Christi B. Mathildis dixit voce gratulabunda: O pater mi, jam congaudeo tibi, quia meæ per omnia satisfecisti petitioni. Convertens ergo se B. Mathildis ad Præpositum Hartwicum, & ad conventum Fratrum & Sororum, flexis in terra genibus erectisque manibus, cum lacrymis rogabat Deum, dicens: Domine Jesu Christe, suscipe jam tibi collatum munus, & conserva famulis & famulabus tuis, hic tibi devote famulantibus, ad usum profuturum. Post hæc subjunxit pater ejus, dicens: [easque impetrat, Angelis subjicientibus Amen:] O dulcis Deoque dilecta filia, mecum, precor, ora Deum, si quisquam, quod absit, meorum posterorum donum jam per me datum impedire attentaverit, ut isdem hic condigna pœna puniatur, & non in extremo judicio cum Cain perpetuo crucietur. Hac finita prece, audita est vox in aëre sanctorum spirituum respondentium, & cum dulcissima voce clamantium, Amen.

[22] Cum B. Mathildis cognovit tempus & horam adductionis decimæ de confinio Diengen, quæ nomine ejus ecclesiæ S. Mariæ Virgini in Dyezzen est collata, ad Præpositum Hartwicum, [ex iisdem carnes & vinum per obedientiam sumit,] coram omnibus Fratribus & Sororibus, tali usa est sermone, dicens: O in Christo Pater & Domine, jam gaudeo, quod dotem pro meæ desponsationis testimonio adduci video: quia sicut præsentis vitæ refectionem sentio, sic & æternaliter in futuro in cælesti patria refici confidenter spero. Post hæc cum, Fratres & Sorores more solito, cymbalo sonante, ad refectorium convocarentur; Præpositus Hartwicus, relicto ordine Fratrum ad refectorium Sororum properavit, & B. Mathildem his alloquens verbis, dixit: O in Christo filia, Deo & hominibus dilecta, quia parata sunt jam cibaria, quæ dulcissimo tuo interventu nobis & successoribus ad refectionem corporum sunt collata. [Ioan. 1.] Decet itaque tuam piissimam devotionem hodie in caritate carne cibari & vino potari. Auctoritate ejus, qui visibiliter coram te positam aquam in vinum mutavit, moneo, peto, & in virtute sanctæ obedientiæ tibi præcipio, ut de omni cibo, quo hodie & deinceps nos & nostra successio reficimur, eodem, in instanti hora, gaudenter reficiaris. Ad hujus præcepti verba ingemuit B. Mathildis, & tacite arridens, dixit: O! Pater & Domine, risus dolore miscetur, & extrema gaudii luctus occupat. [Prov. 14.] Nunc ergo, quid faciam, ignoro; nisi hoc solum scio, quod numquam inobediens volo inveniri. Ad hanc vocem omnes Sorores, ad pedes ejus prostratæ, gratias immensas ei referebant, non tantum pro stipendii, quo fruebantur, collatione; quantum de ejus solenni refectione, cui omnes congratulabantur. Porro Magistra ordinis, [cælo approbante.] dante signo, ut Sorores de mensa surgerent, & cum Psalmo, more solito, ecclesiam peterent; B. Mathildis tremebunda cum Sororibus concinens, vocem audivit in aëre dicentem: O B. Mathildis, scias te hodie non cum Esau reprobato, sed cum Elia in aëra levato esse cibatam. Huic voci auditum præbens, tacite Deo gratias referebat. Quod non audientes, sed intelligentes Sorores; sciscitabantur, quid esset, quod intra se animadverteret, & cum aliis non psalleret. [Esa. 24 16] Ad hoc B. Mathildis cum Propheta respondit: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Super tali ejus responsione universæ admirantes Sorores, quid facere possent, cogitabant. Cumque mutuo inter se, ut dictum est, disceptarent, Magistra conventus piarum Sororum, dixit: Si est ad placitum vestrum, ne diu sic inter nos disceptemus, Dominum Præpositum vocemus. Hoc audito omnes dicebant: O Domina Magistra, placet nobis, quod Dominum Præpositum vocetis, ut per ejus auxilium, quid Beatæ Mathildis fuerit secretum cognoscamus. [quod ipsum cum jussa esset revelare,] Ad hæc verba est vocatus Præpositus Hartwicus, qui veniens inquirere cœpit, quare vocatus esset. Cui Magistra pro omnibus, sicut decuit, Sororibus respondit, dicens: O Pater & Domine in Christo venerande, cum hodie more solito de mensa surgeremus, & ecclesiam peteremus, Domina & Soror nostra B. Mathildis, quasdam habuit, sicut intellexeramus, cum sanctis spiritibus collocutiones; & dum pie inquireremus apud eam, quid esset, quod locuta fuisset, respondit: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Super tali ejus responsione, Pater & Domine in Christo, vos noveritis esse vocatum. His auditis, Præpositus Hartwicus vocari ad se jussit B. Mathildem. Quæ cum vocata esset, dixit ad eam Præpositus Hartwicus: O filia, Deo & hominibus dilecta, si me vereris, ut Dominum, & ut Patrem veneraris, dico tibi cum Malachia Propheta: Si sum tibi Pater, ubi est amor meus? si Dominus, ubi timor meus? [Malach. 1] Sub obtentu ergo paterni amoris, & magisterii timore, dic mihi, cur dilectis Consororibus dixeris, cum a te, quid ageres, sciscitarentur, & tu respondisti, Secretum meum mihi, secretum meum mihi? Ad hæc Mathildis respondit: Anima mea liquefacta est, ex quo tu, Pater amande & Domine mihi semper timende, sic locutus es. Et statim ad pedes Præpositi Hartwici prosternere se disponens, Præpositus Hartwicus, recepta manu ejus, pie eam elevans, parumper seorsum eam ducens, didicit ab ea quod spiritus Angelici dixerunt ei; O B. Mathildis, scias te hodie non cum Esau reprobato, sed cum Elia in aëra levato esse cibatam. Vix finito tali sermone, cum lacrymis, inquit Præpositus Hartwicus: O B. Mathildis, Deo & hominibus dilecta, tu sis nunc & in æternum benedicta. Et sine mora præcepit, ut ambo conventus Fratrum & Sororum cum devotione psallerent ad laudem Dei, qui hodie mirabilia declaravit in B. Mathilde, hunc Psalmum: Benedicite omnia opera Domini Domino. [Dan. 3,] En mirum; cum jam cantatus esset ultimus versus hujus Psalmi, pater beatæ Mathildis Comes Bertoldus astans foribus ecclesiæ, [aguntur Deo gratiæ,] iterato incepit eumdem ultimum versum cum lacrymis ajens; Benedictus es in firmamento cæli, & laudabilis, & gloriosus, & super exaltatus in secula, qui in filia mea tanta facis virtutum mirabilia. Quo dicto, a Præposito Hartwico, & a B. Mathilde, & ab omnibus honorifice est receptus: super qua salutatione omnibus regratians, subjunxit, dicens: Audite precor, & intelligite, & quomodo venerim huc, mecum perpendite. Hac nocte circa pullorum cantus, dum de filia mea ego & mater ejus colloqueremur, quædam vox insonuit auribus meis, dicens: O Comes Bertholde, surge, & ad filiam tuam propera. Et cum festinatione surgens, sicut cernitis, adveni. Nunc ergo, o Præposite Hartwice, quid sit gestum, mihi narrate. Ad hæc Præpositus Hartwicus respondit, dicens: Audio & intelligo, quod Deus noluit vos ignorare mirabilia, quæ nuper in Domina mea, filia vestra & Dei sponsa B. Mathilde sunt, [quibus divinitus monitus pater intervenit.] ut ex parte cognovistis & plenius cognoscetis, peracta: & consedentes, narravit ei singula. Quibus auditis Comes Bertoldus, respondit, dicens: Deus qui huc venire me fecit ad tantam solennitatem, illi sit mea devotio nunc & in ævum oblata, sitque ei laus perpes nunc & in perpetuum. Vix Comes Bertholdus sermonem suum finierat, & B. Mathildis subinferens, dixit: Ego dormio, & cor meum vigilat. O quam dulcisona voce, Christi sponsa, sui cordis protulit arcana: quia sicut omnium juris est sponsarum, curam suorum genere sponsorum; sic multo decentius est, veram Christi sponsam, corde vigili recolere sponsi sui Jesu Christi amorem, quem in ea habuit, dum propter eam carnem induit; cum in cruce pendens, somnum cepit; & in somno mortis corporalis, per apertionem sui lateris, de fonte sui cordis sanguinem & aquam nobis propinavit. Illius amoris memor B. Mathildis, inquit: [Ipsa petit Decimæ partem in Oblatas erogari vicinis Ecclesiis:] O in Christo Pater & Domine, venerande Præposite Hartwice, ego misella precor, provida vestra dispensatione mihi detur, ut de Decima, per præsentem patrem meum huic Ecclesiæ Dyezzen nomine meo collata, pars tantæ quantitatis ad Oblatas b instituatur, ut etiam omnibus adjacentibus Ecclesiis large & perpetim tribuantur. Gaudium etenim mihi generat & salutem omnibus, residuis ejusdem Decimæ partibus fruentibus, si [de ea fiat] panis ille mysticus, qui de cælo descendens in uterum Virginis, & in cruce pendens, teste Osee Propheta, coctus est in clibano, ut nobis fieret esibilis. [Osee. 7, 7] Ut ergo nos eodem pane pariter reficiamur in regno cælorum, id quod petii vestra, Pater pie Hartwice Præposite, mihi præstet gratia, & confirmetur consensu omnium Confratrum & Dominorum meorum hujus ecclesiæ Canonicorum. Completa hac petitione, omnes pari voce dicebant: O B. Mathildis, quod jam petisti, hoc omnes consulimus, & fieri postulamus. Ad hæc pius caritativus Præpositus Hartwicus, manu Fratribus silentium imponens, dixit: O B. Mathildis, Deo & hominibus dilecta, gratum eructasti verbum; quia omnium corda nostrorum excitasti ad tuum complendum desiderium. Ut igitur tui affectum desiderii ad optatum ducam effectum, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti constituo, & omnibus Officialibus præcipio, [& impetrat.] ut singulis annis in tam superabundanti quantitate medulla frumenti de Decima in Diengen & de confinio ibidem, specialiter ad Oblatas, sicut B. Mathildis petiit, perenniter tribuatur; & sicut salutaris illa Eucharistia, in eadem panis forma figurata, nulli pœnitentis simul & postulantis affectui est neganda, ita etiam ipsa panis substantia numquam cuiquam denegetur. Constat sane omnibus Christianissimæ fidei cultoribus per hanc saluberrimam constitutionem, dotem desponsationis B. Mathildis, in ecclesia Dyezzen, apud Deum & homines esse celeberrime confirmatam.

[23] Cum Soror una, cui usus erat scribendi membranam, dum ad lineas c punctaret, subulam incaute trahens, oculum transfigit, pupillam perforat, & continuo exivit sanguis & aqua. Dolor elicit clamorem, concurrunt omnes ad Sororem: geminatur molestia de languore desperabili Matris, & de excæcatione Sororis; [oculum subula excussum restaurat] siquidem utilis erat, & dilecta omnibus; & hinc magis doletur dolor ejus. Excitat Matrem tumultus ille, vocatur & adducitur illa: cum aqua pupilla defluxerat, & adhuc sanguis rivatim fluebat. Nulla spes oculi rehabendi, nulla de cetero videndi; solus dolor ut quiesceret, optatur dolenti. Jubetur accedere, attractat oculum manu [Mater]: & manus Domini affuit, fugans dolorem, dens sanitatem, & luminis claritatem. Stetit sanguis, & sanitas perstitit, adeo ut numquam clarius viderit, nec suavius habuerit. Hoc fecit in morte Mathildis nostra, contestans se non mori, sed de morte transire ad vitam, & viventibus consulens ad meliorem vitam.

ANNOTATA.

a Simon Præpositus hic σφάλμα aliquod Scriptoris arguit, arbitratus patrem novennio ante filiam mortuum esse, scilicet anno 1151, sed quid si legatur mortuum esse anno 1161? tunc omnia salvantur, & potuit hic error facilius contigisse. Alias quæ hoc & sequenti numero referuntur, referenda essent ante ejus discessum ad cœnobium Oetilstetinum.

b Oblatæ dicuntur, orbiculi sacrificales, vulgo Hostiæ, & hinc Francis Obliës dulciaria quædam eodem modo confecta quo illæ.

c Ita videmus & habemus plures codices ad æqua utrimque intervalla singulis in foliis acu transfixa, & ductas ad utriusque lateris correspondentia sibi puncta subtiles lineas diluti aut etiam nullius coloris, supra & intra quas scriptura postea inducta decurrit.

CAPUT IV.
Vltima moribundæ gesta. Obitus, sepultura, miracula.

[24] Interim auditur foris, Abbatissam infirmam formari jam ad mortem. Præpositus Hartwicus accurrit exanimis, [Hartwicus Præpositus rogat,] irruunt Fratres cum fletu maximo & lamentis, fit super eam mugitus & gemitus, proprius cuique, & planctus in commune solennis. Sciebant quod per eam Dominus salutem dedisset domui, & sequentia præcedentibus raro similia. Tunc Præpositus Hartwicus exorsus est fari, Abbatissam consolans, & Conventum exhortans: Te quidem, o Mater, video in defectu corporis maximo, non tamen adhuc de vita tua despero: potens est Dominus te reddere nobis in salutem domus, quæ tota pendet in te, quam plangimus, quam lugemus. Scimus te Christum desiderare, quem diligis; salva sunt tibi præmia meritorum, nec dilata minuentur. Nostri potius miserere, quos deseris. En quos in duobus locis Christo lucrata es tuæ sanctitatis exemplo: en Fratres & Sorores, [ut sibi petat produci vitam,] quos per te Christus acquisivit, omnes ad coronam tuam pertinentes, & gemmarum instar in decore tuo fulgentes. En omnes vicini, odorantes de te odorem suavitatis in operibus tuis, quæ compererunt in verbis, quæ de te audierunt; sed & in disciplina morum tuorum, quam viderunt; in his omnibus gloriam Christo acquisisti, nec est quod neget tibi oranti. Oramus ergo, ut petas vitam adjici tibi, necessariam nobis magis quam tibi. Quis ultra, te subtracta, proteget nos orationibus, fovebit suasionibus, muniet consiliis, relevabit auxiliis? Principes genus tuum sunt, omnes tui gratia gratum habuerunt locum, impenderunt beneficium, averterunt omne contrarium, inclinaverunt ad nomen tuum. Te vivente pacem habuerunt nostri; omnes tui fuerunt ex te honorati; nihil audebant maligni; ipsi, qui oderunt pacem, tuis fuere pacifici. Optamus vitam tuam; sed si Christo magis placet, ut migres, vade secura, certa de corona, gloriosa de victoria. Et vos, inquit, o Sorores, ecce via, quam currimus ad finem: hinc tendimus, ut vitam hanc morte terminemus. Atque utinam morte hac terminaremur, nos qui male vivimus; & non alia mors sequeretur immortalis, qua peccatrix anima in æternum moritur, & numquam permoritur. Vivit enim semper recens ad supplicium, nec defertur ad terminum; consumitur, & non consummatur; habens in æternum, quod doleat desperans, & desperata quod evadat. Eja nunc, Sorores, beatas vox dixerim, quas Dominus assumpsit sibi, quas non ancillas, sed sponsas suas vult vocari; quia non a nobis vult timeri, sed diligi; vel si timetur, timore delectatur filiali, immo sponsali, non servili. Cernitis ante vos Ducem vestram currentem, [& ad eam imitandam Sorores hortatur.] & cursum jam consummantem, & pulsantem ad januam cæli; & ecce jam aperietur ei. Felix ipsa, quam deduxit Dominus per vias rectas, & ostendit illi regnum Dei, & dedit illi scientiam Sanctorum; honestavit illam in laboribus, & complevit labores illius; deducens eam auxilio, ostendens regnum consilio, dans illi scientiam sapientia, honestans in laboribus constantia, complens labores perseverantia: & vos, filiæ, eadem virtute armamini, vestigia Matris vestræ sectamini, ut cum ipsa currentes perveniatis ad bravium, & ipsius meritis perveniatis ad regna cælorum, Sponso ipsius & vestro parante, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[25] Exitum Sanctæ sancti Angeli observabant, & dȩmones & Sorores. Tum subito illa flere cœpit amarissime; [illa cum ter flevisset totiesque risisset,] post fletum, quod ante nunquam visa est fecisse, risit cum lætitia magna: & sic tertio fletum iteravit, & risum, non impos mentis, ut sæpe fit, sed optime habens sensum. Nulli tamen indicavit, quare id esset factum. Super hoc conjectandi quisque licentiam habeat. Mihi, non ut sapienti, videtur, causam fletus sui dæmones fuisse, quos Sancta vidit, mala ejus numerantes & pensantes; Angelos autem sanctos bona opera e contra numerando superantes; & ex hoc recte ridens exultavit, sicut fleverat, dum malignos fore victores extimuit. Ter vero ideo factum; quia tribus modis bonum vel malum committitur; cogitatione, locutione, & opere; quæ singula inimici dæmones trutinant. Primum [prava] opera in trutina ponunt; quæ si bonis præponderent, animam male operantem vendicant sibi; minora si sint bonis, fugiunt victi. Adhuc tamen de verbis causantur, quæ & ipsa deducunt ad libram; & his victi, secundam exhibent fugam. Postremo, nec ultimam cogitationem prætereunt indiscussam, ubi si vincantur, ultra nihil juris habent in animam. Sicut autem spiritus mali student rapere, ita boni conantur eripere animas; ut nihil malorum patiantur deduci ad medium, quod fuerit satisfactione deletum: tantumque exaggerant boni bona, quantum mali mala. Credo, huic Sanctæ de se vidisse istud datum, sed dicere non fuisse datum; ut ipsa lætior, quo securior, de corpore exiret; & alium minus sanctum fletu suo solicitum redderet, risu quoque fiduciam non negaret.

[26] Quod & ipsa perseverantia gaudii probavit: nam ita læta jacuit postea, tamquam ad epulas invitata, & cum Angelis convivata. Vidit enim S. Mariam Dominam nostram, vidit & salutavit. Ave, [creditur a Deipara apparente exhilarata,] inquiens, Maria, gratia plena, Dominus tecum; &, in Benedicta tu, defecit, & risit, & magno tripudio exultavit. Obtulerunt ei Sorores imaginem S. Mariæ: manu avertit illam, convertens oculos ad visionem, quam vidit in spiritu; quasi diceret, Ego saluto S. Mariam, non in imagine, sed in veritate. Et sicut extrema gaudii stultorum luctus occupat, ita expectatio justorum lætitia; & sicut mors peccatorum pessima, ita pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum, in hac Sancta probatur. Probavit de se dictum: Usque ad tempus sustinebit patiens, & postea redditio jucunditatis. [Eccles. 1,] Vidisses eam ad præceptum Jesu obmutuisse, nec verbum de ore ejus exisse; circuisse muros septem dies, & tunc clamasse, & clamore muros disiecisse, & morti mortem insultasse, nec mortis amara præ dulcedine vitæ sensisse. [Ios. 7.] Ricsit tunc, ante non ridens, & videns impletam illam Baldad Suitis sententiam: Deus non projicit simplicem, nec porrigit manum malignis, donec impleatur os tuum risu, & labia tua jubilo. [Iob. 1,] Evaserat omnem angustiam, vidit ad vitam se transferri; perfecta merito, certa de præmio, vocatione Christi, & Angelorum conductu. Hæc illi causa risus, hæc materia jubili; quæ potuissent in occulto fieri, nisi parasset illi Deus apud homines in benedictione memoriam, sicut apud se gloriam, ut & nos traheret ad similem vivendi formam.

[27] Necdum tamen penitus defecerat; respiravit, & locuta est in gaudio, [Chunradum ministrum suum] mirantibus cunctis; singulas quasque consolando exhortans, & consortans manus earum in Deo, & gratias singulis agens pro impenso servitio. Vidit Chunradum nomine, fidelem & devotum sibi, qui de Milite Conversus ex familia parentum ejus, omne monasterii fecit opus; quem alloquens, multa consolatione replevit, instruens verbis salutaribus. [2. Tim, 4,] Tu, inquit, mihi adjutor & minister fidelis in Domino, bene servisti mecum in officio domus Dei. En ego cucurri ad terminum, & hodie percipio bravium: superest mihi corona justitiæ, & requies æternæ vitæ. Confide & tibi superesse, nec diu differri, quia tu mihi coronam magna ex parte præparasti. Si quid oratione, meditatione, vel lectione profeci, tu me reddidisti expeditam; ut tui laboris instantia, fuit requies mea; ita nunc erit merces tua cum mercede mea. Sta ergo nunc, & persta quasi miles bonus, certa ut fidelis athleta. Labor quidem est, sed brevis & modicus, ad futuram gloriam, quæ nec modum habet, nec finem; quam ego nunc video, non tantum per fidem, sed certe per speciem. Video coronas nostras pro labore nostro reddendas, tantæ jucunditatis, [adhortatur ad perseveranttam:] tantæ gloriæ, ut nullius sensus, nullius lingua tibi possit edicere. Persevera benefaciens, adjice quotidie divitias tibi & gloriam in cælo; sicut ille qui thesaurizat, nihil contemnit in lucro. Hæc locuta est; & reincipiens, a Dei laude non cessavit, quamdiu linguam movere prævaluit.

[28] [Extremum inuncta, visa est quasi Communionem accipere ab invisibili manu,] Sana frequentius communicavit, agnum comedens cum lactucis agrestibus; quia nunquam sine lacrymis & amarissimis fletibus communicavit, & poculum Sanguinis Christi cum fletu temperavit. Communicaverat in lecto doloris, accipiens, de consilio S. Jacobi Apostoli, & Sacramentum Unctionis sanctæ, atque in ea indulgentiam peccatorum. [Iac. 5 14,] Illud ab hominibus inter homines vivens: sed jam cum Angelis victura, manibus communicavit Angelicis. Ad finem deducta vocem ultra non habuit, gestu corporis præsentiam Majestatis ostendit, inclinans reverenter, hians ore competenter, glutiens gutture decenter, sed & gestum bibentis imitans, & inclinans frequenter. Hoc viso miratæ sunt Sorores, & qui aderant; sed miraculum exhibens, animam mox solvit, communicans communicatoribus Sanctis in gaudio, & abiens cum eis ad rem sacramenti de sacramento, & de re fidei ad vultum speciei. Erat illic videre miraculum, signa non mortis in mortua; splendorem, sed vitæ. Viventi similior vultu roseo, rosis Martyrum admixtum ostendit spiritum suum; sed lilii candorem imitans corpus reliquum, Virginibus sociam testabatur animam, tam spiritu quam carne incorruptam. Gaude nunc & lætare Mathildis, filia Sion, & non captiva Babylonis; canta cum David canticum Domino in terra tua, quod plene non poteras in aliena. [Psal. 115,] Dic, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis; eo quod effugeris de fornace ferrea Babylonis, & habites in luce cum filiis lucis.

[29] [Dum celebrantur exequiæ,] Celebrantur exequiæ; ploratum ibi non est multum; nam lacrymas absorbuerat gloria: magis gaudebant de virtute manifesta; fletus si qui erant, erant pro se cuique ad ipsam, non pro ipsa. Corpus olim jejuniis attenuatū, accessu infirmitatis prorsus absumptum, nihil reliquit vermibus devorandum; sed super ossa cutis extensa hanc ab ea vocem Job elicuit; Pelli meæ consumptis carnibus adhæsit os meum, & derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. [Iob. 19, 20] Nonne & dissimilis erat illi, qui cucurrit adversus Deum erecto collo, & pingui cervice armatus est? Operuit faciem ejus crassitudo, & de renibus ejus arvina dependet. [cerei vento extincti divinitus reaccenduntur,] Nihil horum in Mathilde. Spiritus ejus rexerat artus, ad ferendum faciles, quo ipse vellet, nec velle ipsius aliud, quam ut de morte ad vitam transiret. Et factum est ita. Nihil exequiis defuit gloriæ spiritualis: Psalmis, Hymnis, & canticis spiritualibus celebratæ sunt: accensa luminaria plurima, sed vento vehementi & frequenti extincta. Fecit autem Deus miraculum, ut cum præ flatu ventorum homines stare non possent, candelæ incessanter arderent; & cum jam extinctæ viderentur, arderent denuo invisibiliter reaccensæ; & qui imperavit ventis & mari, voluit sponsam suam luce, quam semper dilexit, nec in morte privare. [Matth. 8,]

[30] [Capitis dolor curatur:] Voluit Deus ostendere, quod viveret, post mortem signum dans in Fratre, qui mortuus fuisset, nisi mortua subvenisset. Nomen illi Chunradus; non ipse, quem proxime [diximus], sed homo liber, spiritali amore Conversus, ita infirmus capite, ut responsum mortis haberet quotidie, sed præcipue post fletus in morte Abbatissæ. Quid ageret? Uno tantum gradu ipse morsque dividebantur. [Marc. 6,] Cœpit concepta fide audaciam, accedit ad mortuam, cogitans Euangelicæ mulieris exemplo, Quod si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salvus ero. Tetigit ipse caput Sanctæ, & suo capiti salutem acquisivit; quod ad mortem ultra usque non doluit, & se de cetero virtutis Abbatissæ testem & præconem dedit.

[31] [multi se a vivente sanatos fatentur, sed silere jussos.] Affuit de provincia plebis multitudo exequias celebrantis: offertur pro ea salutaris oblatio, offerunt singuli ob sui memoriam, commendantes Sanctam Deo, & se Sanctæ commendantes coram Deo. Vicini aderant fletu ejulantes, viduæ & orphani damna sua plorantes, ac si Dorcas jaceret præsens, & ostenderent Petro, quas illi tunicas fecisset & vestes. Affuerunt & infirmi sanati ab ea; confitentes, illas & illas infirmitates se evasisse per eā; sed semper hoc celasse, ne Sancta gravaretur: si quidem fuerat comminata, si proderent, quod in eadem mala reciderent. Hæ minæ finem acceperunt in morte ipsius; illuc usque pactum fuit; postea quod vellent, dicere licuit. Processerunt plurimi tunc, qui dicerent; ille, se cæcum fuisse, & vidisse; ille surdum, & audisse; ille paralyticum, & convaluisse; & alii atque alii, diversas & innumeras infirmitates per eam evasisse. Venerunt etiam infirmi ad exequias: plurimi sanati sunt, quorum numerum ideo non scribo, quia præsentium negligentia non annotavit. Invidia quoque si adfuisset, pro evidenti miraculo celari non potuisset. [Invocatur a Scriptore vitæ,] Sepulta est cum honore, posita in Dyezzen, ante altare S. Joannis Baptistæ, spiritu ejus exultante in Domino, & corpore ejus in testimonium illic posito, contra eos qui agunt vitæ illius contraria. Age nunc, Sancta Dei, cognosce figmentum nostrum, cognosce & tuum; & te nihil potuisse, præter auxilium divinum: idemque nobis impetra ad faciendum bonum: & si tuum non possumus attingere meritum, ad gloriam eminentem, vel pœnam possimus evitare per te, Deo conjunctam, in Omnipotente nihil non potentem. Regnas cum Deo, da ut non regnet peccatum in mortali corpore nostro: & qui tibi contulit fructum centesimum cum Virginibus, conferat nobis sexagesimum cum continentibus; imo vel tricesimum, cum conjugatis sibi placentibus. Ornet te lilium, in corona gloriæ & serto exultationis; nobis fiat vel viola, testis pœnitentiæ & humiliationis. Tu sedeas cum Sponso Sponsa in throno regni, dormias in sinu ejus, consors quietis & socia thalami; nobis sufficiat evasisse supplicium, & in regno cælorum vel ultimos fieri. Tu cum Virginibus Virgo sequaris Agnum, quocumque ierit, & cantes canticum novum; nos vero, per lamentationes propheticas, declinemus illud Væ tormentorum. Tu postremo sedeas cum Christo judex vivorum & mortuorum; nos cum dextris assistamus in numero benedictorum, percepturi regnum tuis precibus, quod non possumus justitia meritorum; ipso præstante, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

[32] [Capillis mortuæ rescissis morbi curantur,] Ad finem nimium festino. Superest unum dicere, quod historia prohibet reticere. Consilio Pauli comam nutrierat, dicentis: Mulier si comam nutriat, gloria est illi. Quod audiens & obediens, nequid mandatorum præterisse videretur, cogitavit observare, acquiescens verbo doctoris, non speciei corporis. [1. Cor. 11] Nam capillos ita velatos habuit, ut numquam viderentur; & laboris plus, quam decoris fuit, eos non tonderi; cum lasciviæ ejus nihil servierint, totum oneri corporis, totum militiæ spiritus, & oculus ejus simplex esset in omnibus. Defunctæ absciderunt eos, servantes pro Reliquiis: nec fallit pietas fidei, nam tactu eorum sæpe sanantur infirmi. Certissimo autem sunt remedio contra tempestates & fulgura; & surgentibus ventis atque minitantibus, capillos Sanctæ suspendunt in aëra; sicque tempestates conquiescunt, conticescunt tonitrua, ac si Dominus Iesus imperet eis, sicut in mari quondam, ita nunc in terra. Hoc tam solitum in monasterio, tam notum in provincia, ut capillorum S. Mathildis ostensio, [& tempestates sedantur.] sit tempestatum depulsio; nec post mortem ejus illic noxiæ fuerint, cum prius sæpe nocuerint. Oremus & nos Sanctam, ut sanctitatis suæ meritis nos defendat a tentationum tempestate, protegat precibus suis a diaboli laqueis ignitis; accendat potius spiritu judicii & spiritu ardoris, ut zelum habeamus Dei per dilectionem, & animum contemperatum proximo per discretionem. Impetret nobis S. Mathildis sancti Spiritus gratiam; depellat iram, sedet invidiam, extinguat odia, premat superbiam, sanet conscientiam, occidat luxuriam, tribuat castitatem, adaugeat fidem, cumulet spem, adjiciat caritatem; ut ipsum, qui caritas est, videamus Deum, in illa bonitate electorum viventem & regnantem in secula seculorum. Amen.

APPENDIX
Miraculum anno MDCXVII patratum, a Simone Præposito Dyezzensi transmissum.

Mathildis, Abbatissa Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, Dyezzæ in Bavaria (B.)

Quamquam semper fuit estque fidelium magnus in B. Mathildem nostram fervor atque devotio; [Puella asthmate & gibbo laborans sanatur.] divina tamen bonitas recenti miraculo dignata est seu illum fervorem magis in nobis accendere, seu B. Mathildem amplius illustrare. Circa annum XVII hujus seculi miraculum illud accidit. Virgo quædam nobilissima, duodennis ferme, duplici ex morbo, asthmate scilicet & fœdo gibbo laborabat, qui omnem medicorum industriam & artem pridem eluserant. Erat illa illustrium Comitum de Furstenberg, Wisenstaig & Helfenstain filia, cujus malis parentes mire discruciabantur, naturæ vitium, convitium suæ, ut assolet, prosapiæ interpretati. Dominus Rudolfus Comes parens, tunc temporis, auctoritate Serenissimi Ducis Bavariæ Maximiliani, Præfecturam administrabat Landspergæ, quæ superioris Bavariæ civitas est, quo paulo ante ex sede sua Wisenstaig commigrarat. Istic loci forte celebris fama Comitum aures feriit de B. Mathildis nostræ sanctitate, apud Deum meritis ac miraculis, maxime quæ patrasset in curandis defectuosis. Accenduntur Dynastæ ambo & eriguntur in spem, fore ut parem Beata suæ quoque filiæ gratiam conferat. Spem porro ut firment suam, vovent ad sepulcrum B. Mathildis legendum Sacrum; &, si sanaretur filia, etiam alia donaria. Eapropter Comitissa, causa tam voti solvendi, quam experiundi B. Mathildis opem, venit cum filia ad nostrum monasterium; curat legi Sacrum votivum. Interea ambȩ aliquantisper ad tumulum flexȩ, fundunt ad beatam Abbatissam preces, quas ardens desideriū exoptati auxilii suggesserat, utiq; fervidas. Surgunt. Mater primo filiæ palliolum sepulcro (id super humum, laterieio opere, & marmore desuper imposito, S. Mathildis referente imaginem incisam, elevatum est) mox ipsam filiam imponit; cui dein eamdem, qua gibbus prominebat, circumcirca strictim admovet, pallioloque rursus amicit. Res mira! Dei potentia, & B. Mathildis merita & supplicum fidem respiciens, imo tamquam clarissimas cælo voces exaudiens, liberat virginem utroque malo, matre & filia stupentibus & gaudentibus; atque Deo Deique Sponsæ castissimæ, Patronæ suæ B. Mathildi, animitus gratias quas poterant maximas agentibus. Illustris Matrona tam in animi pro tanto beneficio grati significationem, quam in patrati testificationem miraculi, sanctæ sospitatrici suæ dono misit duo scite facta capita, inclusis Sanctorum reliquiis venerabilia: quæ deinceps beneficium B. Mathildi acceptum referre ac prædicare, quoad vixit, numquam destitit. Hujus testes miraculi, qui partim coram spectarunt, partim ex spectantibus audierunt, aliqui etiamnum supersunt: & in iis duo celebres Prælati, qui nominari possunt; & quorum alter nuper etiam propria syngrapha rem testatam fecit, XXVI Aug. anno MDCXXXVII.

DE B. IACOBO VENETO ORDINIS FRATRUM PRÆDICATORUM
FOROLIVII IN ROMANDIOLA ITALIÆ PROVINCIA.

ANNO MCCCXIV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu ab Apostolica Sede sæpius probato & aucto, Vitaque a coævo scripta, & ejus varia traductione atque epitome.

Jacobus Venetus, Ordinis Prædicatorum, Forolivii in Romandiola (B.)

AUCTORE D. P.

[1] Beatum Jacobum, illustrem in Italia Ordinis Dominicani Confessorem, alii Venetum cognomine, alii Salomonium dicunt: Venetum a Venetiae, natali urbe; a paterno vero nobili ibidem genere Salomoniorum, Salomonium. Chronotaxis vitæ, ut ea vel in limine ipso, [Chronotaxis vitæ B. Iacobi,] quod Actis præstruimus, sub Lectoris simul aspectum cadat, hujusmodi est. Natus fuit Venetiis anno a Nativitate Christi MCCXXXI, ibidemque anno decimo septimo post, hoc est MCCXLVIII in Religiosam S. Dominici familiam adscitus, annos exegit octodecim. Post quos, anno videlicet MCCLXIX, vitaturus molestam propinquorum consuetudinem, mutata sede, in Conventum Forolivianum commigravit: ubi reliquu exactis ætatis annis (si sex excipias, quibus ex intervallo Præfecturā inter suos Ravennatem, Faventinam, atque San Severinatē, sed vicariam geßii) annos omnino sexaginta sex in Regulari disciplina consumpsit, deceßitque ætatis octogesimo tertio, Christi MCCCXIV. Humato, & ante ac post mortem patratis miraculis claro, laboratum ex optimo marmore mausolæum Forolivii, cum hujusmodi inscriptione Veneti posuere:

Hoc Jacobum tumulus conservat marmore Fratrem,
Virtutum cumulus quem dat tibi Livia Patrem. [epitaphiū.]
Gloria qui Venetis, cuiatibus est oriundus:
Virgineis meritis meruit cælestia mundus.
Hujus Dominicus, Petrus, Thomas Ordinis almi
Gaudent, quod socio cantantur in æthere psalmi.
Cancros, arteticas, febres, capitisque dolores
Propulit, atque alios morbos mentisque furores.
Forlivium gaude pro te nunc Præside tanto,
Qui Patrem Natumq; rogat cum Pneumate sancto.

[2] Publicum ejus cultum, non multis ab obitu annis, tacito assensu probavit primo Ioannes XXII; continuatisque per duo interea secula illustribus miraculis, iisque ad examen oblatis Clementi VII, [Cultus Foroliviensibus concessus pro 31 Maji,] impetratum ab eo fuit anno MDXXVI vivæ vocis Oraculum, quo potestatem faciebat, annuum intra Foroliviensia mœnia festum ei agendi. Oraculi istius testis idem qui & orator apud prædictum Pontificem, Christophorus Numaius, Miseratione divina Tituli S. Mariæ Aracæli S.R.E. Presbyter Cardinalis, Foroliviensis vulgariter nuncupatus, fidem ejus manu propria sub attestatione Secretarii sui Bartholomæi Bentivoli, hoc modo fecit. Universis & singulis Christi fidelibus, has præsentes inspecturis, lecturis, pariter & audituris, salutem in Domino sempiternam. Fidem indubiam facimus & attestamur, qualiter; cum sit quod divina clementia varia & diversa sanitatum & gratiarum munera, meritis B. Jacobi de Venetiis, Ordinis Fratrum Prædicatorum S. Dominici, [per vivæ vocis oraculum,] in sacro Conventu S. Jacobi intra Civitatem Foroliviensem consistente, multis eum pie invocantibus indeficienter conferre non desinat; propterea dictæ civitatis & conventus tam populus quam fratres ejusdem Ordinis S. Dominici, Congregationis Lombardiæ, hujusmodi B. Jacobi pia devotione inflammati, ad Sedem Apostolicam & ad sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Clementis Papæ VII clementiam recurrentes, eidem suæ Sanctitati per nos eorum nomine humiliter supplicari curarunt, quatenus, tam pro ipsius B. Jacobi gloria, quam pro ipsorum populi & fratrum plurima devotione augenda, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Apostolorum Petri & Pauli auctoritate & sua, annis singulis perpetuis futuris temporibus, concedere & indulgere dignaretur, ut dicti B. Jacobi festum in die obitus sui, videlicet ultima mensis Maji, nec non divinum Officium & Missarum solennia, pro ipsius B. Jacobi gloria edita & facta, sub Officio festi duplicis solenniter celebrare valeant; infra annum vero, tam pro dictorum fratrum pro tempore ibidem degentium, quam pro aliorum sæcularum devotione, prout ipsorum devotio exegerit, [cum Missa & Officio proprio, etiam infra annum recitandis] toties quoties opus fuerit, in ecclesia ipsorum seu etiam in monasterio monialium ejusdem Ordinis, in dicta civitate & sub eorumdem fratrum regimine consistente, Missam dicere aut cantare, seu dici aut cantari facere, per fratres dicti Ordinis Prædicatorum dumtaxat, valeant; similiter præfati Jacobi commemorationem, quandocumque ipsorum fratrum ibidem degentium seu aliorum advenientium devotio induxerit, ibidem in ecclesia & in monasterio supradicto, tam in Missis quam in divino Officio facere possint; & insuper quod dictæ ecclesiæ S. Jacobi consecrationem, quæ ultima Maji celebrari consuevit, ad sextam mensis Septembris transferre, & tali die illam celebrare possint. Et quoniam sua Sanctitas fidelium piis votis libenter annuere consuevit, vivæ vocis oraculo nobis desuper facto, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo sexto, die vero XXV mensis Junii, & Pontificatus sui anno III, tam pro ipsorum populorum & fratrum devotione, quam pro ipsius B. Jacobi gloria augendis, de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri & Pauli auctoritate & sua, nobis, pro parte & nomine supradictorum communitatis & fratrum humiliter ac pie supplicantibus, [translatam 6 Septemb. Dedicatione ecclesiæ] omnia & singula supradicta liberaliter & benigne concessit pariter & indulsit: ita quod supradicti fratres, ibidem pro tempore degentes, hujusmodi Festū, nec non divini Officii ac Missarum solennia, tam in die obitus sui quam infra annum, ut præmittitur, celebrare, nec non Consecrationis festum transferre, & alia omnia & singula supradicta facere & explere libere & licite, & absque alicujus conscientiæ remorsu, possint & valeant, in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium, has præsentes nostras litteras exinde fieri, & nostra ac nostri Secretarii infrascripti manibus subscribi voluimus; nec non nostri majoris oblongi sigilli appensione communiri jussimus & mandavimus. Datum Romæ in ædibus nostris, sub anno Domini a nativitate ejusdem MDXXVI, Indictione XIIII, die vero XXVI mensis Junii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & D.N.D. Clementis, divina providentia Papæ VII, anno ejus Tertio, &c.

[3] Quod in prædictis litteris editum indicatur, & usurpari permittitur Officium, id Ferrarius ait recitari solitum fuisse, usque ad Breviarii emendationem, a Dominicanis Foro-Liviensibus: & ex ejus ecgrapho, quod penes nos est, infra quidem Lectiones proprias & Hymnum damus; hic vero lubet hanc Orationem apponere: Deus, qui per B. Jacobum Confessorem tuum fecisti Ecclesiam tuam novis gaudiis exultare: præsta quæsumus, ut ipse pro nobis pius existat intercessor, qui tui nominis pro nobis devotus semper exstitit prædicator. Per Dominum &c. Vt autem dictum festum, ex societate cujuspiam diei, a populo feriato agendæ, festivius Foro-Liviensibus esset, Iulius Papa III anno MDLIV, XI Aprilis, Joanni Morono, [deinde pro Domin. post Ascensionē.] Tituli S. Laurentii in Lucina Presbytero Cardinali, Ordinis Prædicatorum Protectori, ad instantiam Rev. P. Fr. Stephani Ususmaris, totius Ordinis Generalis Magistri, ac dicti Conventus Fratrum, simili vivæ vovis Oraculo, conceßit & decrevit, ut Festum prædictum, quod ultima Maji celebrari consuevit, de cetero perpetuis futuris temporibus, in locis & a personis prædictis, in Dominica quæ post festum Ascensionis D. N. I. C. immediate sequitur, sub Duplici majori & proprio Officio, cum solenni processione & oblationum pompa, prout antea consueverat, celebretur. Refert hæc omnia Lucas Castellinus, in tractatu de certitudine gloriæ Canonizatorum pag. 140: [& sic communicatur Venetis,] antea autem, videlicet pag. 85, succincte egerat de eisdem, addens, in ipsa processione ejusdem Beati Reliquias decenter ornatas circumferri, & ad sepulcrum appendi tabellas, donaria, & vota. Veneti quoque, nihilo Foroliviensibus pro cultu sui civis segniores, per Oratorem suum in sacra Congregatione Rituum institerunt, & annuente Paulo Papa V impetrarunt, XXIII Octobris anni MDCXVII, ut idem sibi liceret quod Foroliviensibus.

[4] Anno tandem MDCXXII, sub Gregorio XV, universus S. Dominici Ordo Decretum sacræ Rituum Congregationis, de communi ubivis locorum B. Iacobi festo instituendo, [ac denique toti Ordini.] hujusmodi elicuit: Proposita, in sacra Rituum Congregatione, Serenissimæ Reip. Venetæ unaque totius Ordinis Fratrum Prædicatorum petitione, qua B. Jacobi Salomonii festivitatem, quæ felicis recordationis Clementis VII primum, ac deinde Julii III concessione in civitate Foroliviensi; nuper vero, ex indulto Pauli Papæ V, ac voto ejusdem Congregationis, Venetiis quoque celebratur; in omnibus eorumdem Fratrum ecclesiis ac provinciis celebrari posse supplicabant: eadem Congregatio, votum Illustrissimorum Cardinalium & Secretarii Referentis amplexata, petitum indultum, si sanctissimo Domino nostro placuerit, censuit concedendum. Decere scilicet arbitrari sunt Illustrissimi Patres, iis qui vitæ sanctitatem longa temporis diuturnitate comprobarunt, non in solo naturali, vel iis in locis dumtaxat ubi corpora eorum asservantur; sed etiam ubique ab omnibus, qui idem cum iis profitentur institutum, venerationem haberi. Idem vero sanctissimus, audita sacræ Congregationis in Beatum virum propensione, præsens indultum Apostolico beneplacito roboravit, die XXII Septembris, anno MDCXXII. Quæ omnia, cum ad instar Indulti Foroliviensibus a Iulio III facti procedant, intelligenda sunt pro eadem post Ascensionem Dominica: quæ cum sit mobilis, neque sic commode Sanctorum Fastis inseri nomen posset, placuit Philippo Ferrario in utroque Catalogo, & Ioanni Pauli Masini in Bononia perlustrata, retinere diem XXXI Maji; nam Bononiæ peculiari etiam jure festum idem agitur, propter ipsius Sancti Reliquias in ecclesia S. Dominici asservatas.

[5] Ad cultum B. Iacobi in primordiis suis propagandum, non multo post ejus obitum, piorum hominum Sodalitatem institutam fuisse, ex litteris Berengarii Salomedii, Ordinis Dominicani Generalis, constat. Iis ipse, Sodales omnes universi Ordinis meritorum, ad promovendum B. Iacobi cultum, participes facit per hujusmodi verba: Devotis in Christo dilectis, universis utriusque sexus, in Congregatione seu Societate ob felicis ac beati Jacobi Ordinis nostri gloriam & reverentiam congregatis vel imposterum congregandis, Frater Berengarius, [Sodalitas sub illius patrocinio instituta.] Fratrum Ordinis Prædicatorum Magister licet indignus, salutem, & congregationi conjungi Civium supernorum. Dona charismatum fraternæ participationis communione proficiunt, & eo copiosius inter possidentium mentes exuberant, quo largius in proximorum subsidia derivatione quadam traduces caritatis emanant; quæ licet sint universis communicanda fidelibus, ad illos tamen debent largiori emanatione profluere, quos meritorum attollit probitas, & singularis prærogativa dilectionis merito reddit acceptos. Vestræ itaque devotionis merita, & dilectionem quam ad nostrum geritis Ordinem, speciali & attenta consideratione recogitans; vobis omnium Missarum, orationum, jejuniorum, abstinentiarum, vigiliarum, laborum, prædicationum, universorumque bonorum, quæ per Fratres totius Ordinis nostri fieri divina gratia operante contigerit, participationem concedo tenore præsentium specialem. Volo insuper & ordino, ut post decessum vestrum animæ vestræ in Generali Capitulo devote & spiritualiter commendentur, & injungantur pro ipsis Missarum & spiritualium orationū suffragia, sicuti pro Fratribus & Familiaribus Ordinis nostri defunctis fieri cōsuevit; ut multiplici suffragiorum præsidio, & hic a malis protegi, & in futuro mereamini in æterna tabernacula feliciter introduci. In hujus autem concessionis testimonium, sigillum nostrum duxi præsentibus apponendum. Datum Forlivii. Anno Domini MCCCXV, pridie Nonas Julii.

[6] Primigeniam illius & antiquißimam Vitam reperimus apud Patres Oratorii S. Mariæ in Vallicella Romæ, in Codice H. fol. 185, transcriptam sub hac clausula, [Datur Vita Romam missa ad Clementem 7.] Explicit Legenda B. Jacobi de Venetiis, Ordinis Prædicatorum: quæ cum antiqua esset, & ex characteribus caducis & pravis constaret, innovata est fideliter per Fr. Vincentium de Faventia ejusdem Ordinis, addito ultimo miraculo Fr. Sebastiani, MDXXIIII, die XXII Maji. Miraculum istud ultimum contigerat anno MCCCCLXXIII. Cetera ergo omnia, quæ ad viginti septem post mortem B. Jacobi facta narrantur, sunt ex illis trecentis triginta octo, de quibus, infra viginti octo mensium terminum a transitu ejus repertis, est diligens facta inquisitio per manum publicam cum attestatione solenni, ut dicitur num. 73. Quæ autem ad Vitæ gesta & virtutes attinent, vidētur accepta ex Processu, sub idem tempus instituto, idq; intra tres aut quatuor primos annos; accepta autem ab aliquo ejusdem Conventus alumno, propositum habente, incerta seu dubia, quæ de B. Jacobī virtutibus & miraculis a multis relata fuerant, prætermittere; & ea solummodo de vita & virtutibus ejus præsenti Legenda conscribere, quæ diligenti indagine probata sunt, vel fide dignorum attestatione comperta. Auctor suā ut præsentis & videntis fidem nusquam allegat, eadem fortaßis humilitate, qua nomen suum subticuit. Novum autem exemplar ut scriberetur Romamque mitteretur, factum crediderim auctoritate publica Senatus Populique, pro annui festi impetratione Clementi VII supplicaturi, ut dictum est.

[7] Hanc Vitam Hieronymus Albertutius Bursellus, anno MCCCCXC florens, verbotenus inseruit libro suo, [eadem fuerat transcripta a Bursello,] quem de Generalibus Ordinis Magistris conscripsit. Idem uno post seculo Mediolani fecit Ambrosius Taëgius, in vastißimo trium voluminum opere, quod in Bibliotheca Conventus S. Mariæ gratiarum servatur Ms. nobisque benigne communicatum fuit: sed loco vetustioris Prologi novum suoque instituto magis proprium hisce verbis prætexuit. Provincia S. Dominici appellatur ea, in qua corpus ipsius sancti Patris, Bononiæ mortui & sepulti, requiescit. Hæc quam plures produxit illustres viros, [& invenitur in Ms. Taëgii.] qui prædicationis gratia, vitæ sanctimonia, ac morum honestate in Ecclesia Dei floruerunt: quorum tamen memoria pro majori parte, ex priorum Fratrum incuria, vel forte rerum nimia occupatione, deleta est. Quorumdam nihilominus actus & nomina, prout colligere potui, hic apponenda statui, ad Dei gloriam, & Ordinis honorem, ac Studentium spiritualem profectum. In primis præmittere libet Vitam Fr. Jacobi Veneti (qui Forolivii jacet, quem Fr. Galvaneus, in Chronica sua, patrem habuisse sanguine Mediolanensem, affirmat) non quia tempore prior fuerit; sed quia mirabilior, prout inspicienti patere potest, comprobatur. Hæc Taëgius, Opus prælaudatum perducens usque ad annum MDXIII, quando creditur obiisse. Ast Ioannes Antonius Flaminius Forocorneliensis, anno MDXVI novo stylo eamdem retexuit; & Fr. Mathæo Bandelli, amoris ac venerationis ergo, inscripsit, inserendam libro Leandri Alberti de viris illustribus Ordinis, uti sequenti mox anno Bononiæ prodiit. Alterutram porro Vitam secuti deinde sunt, qui aliis linguis scripsere, Italica quidem Silvanus Razzius, Ioannes Thiepolus S. Marci Primicerius, Franciscus Merenda Foroliviensis Dominicanus, omniumque novißimus Dominicus Maria Marchesius in sacro Diario; Hispanica vero Ferdinandus Castellius, & Gallica Ioannes de Rechac; ut eos taceam qui compendiosius vitam tradiderunt idiomate vario.

VITA
Ex Ms. Vallicellano Patrum Oratorii Romæ, collata cum Ms. Ambrosii Taëgii Mediolani reperto.

Jacobus Venetus, Ordinis Prædicatorum, Forolivii in Romandiola (B.)

BHL Number: 4110, 4111

EX MSS.

PROLOGUS.

Splendor gloriæ Dei Patris & salutis auctor humanæ, Dominus Jesus Christus, qui emittere suæ admirabilis claritatis radios, ad illuminandum corda fidelium & peccatorum tenebras effugandas, cunctis præsentis vitæ curriculis, solita pietate non destitit; novissime diebus istis sidus novum exhibuit, suæ gratiæ luce præfulgidum, suum videlicet B. Jacobum de Venetiis, [Fides & diligentia auctoris in conscribendis B. Iacobi gestis.] de Ordine Fratrum Prædicatorum: qui fulgore sanctæ conversationis & vitæ, ac miraculis quibus in vita & in morte claruit, evidenter semivivam in multorum cordibus devotionem & fidem superna gratia suscitavit. Ut igitur sanctitatis & virtutum ejus notitia spiritualium æmulatoribus exemplorum fructum sacræ imitationis pariat, & noxiæ propulset negligentiæ detrimenta, ipsius vitam, virtutibus plenam, ad Dei gloriam & devotorum consolationem, sub scripto fideli commendare decrevimus: incerta seu dubia, quæ de ipsius virtutibus & miraculis a multis relata fuerant, prætermittentes, summa præcaventes diligentia, ne Deum veritatis falsis videamur attollere laudibus: hoc enim magis esset ipsius iram accendere, quam misericordiam provocare. Cum ipse, qui major est omni laude, nostro mendacio non indigeat, ut pro ipso loquamur dolos. Ideoque ea solummodo de vita & virtutibus ejus præsenti Legenda conscribimus, quæ diligenti indagine probata sunt, vel fide dignorum attestatione comperta. Quæ autem rudi quidem stylo, sed veraci, conscribimus; illius laudi & gloriæ deputamus, qui Sanctos suos ita glorificat, & per humilium merita facit mirabilia magna solus.

ANTIQUA DIVISIO CAPITUM.


I. De ipsius infantia & primordiis vitæ ejus.
II. De profectu vitæ ejus in seculo.
III. De introitu ejus in Ordine Fratrum Prædicatorum.
IV. De conversatione ejus sancta & mirabili perfectione ipsius.
V. Qualiter Ad Foroliviensem Conventum se transtulit.
VI. De abstinentia & parcitate ejus.
VII. Qualiter vinum sibi missum, tempore caristiæ, occulte pauperibus erogavit.
VIII. De austeritate ipsius.
IX. De custodia & continentia linguæ ejus.
X. De pia compassione ejus ad pauperes & afflictos.
XI. De juvene tristi, quem suis precibus a superabundanti tristitia liberavit.
XII. De ferventi devotione ejus.
XIII. De abundantia & gratia lacrymarum ejus.
XIV. De devotione, quam habebat ad Sanctos.
XV. De rosa, quam miraculose invenit in hieme in Ravenna.
XVI. Qualiter ivit Romam, & intravit miraculose in Catacumbas.
XVII. Qualiter celebravit Romæ in Sancta sanctorum.
XVIII. De columba, quæ super humerum ejus visa fuit.
XIX. De gratia sanitatum, quam ægrotis contulit: & primo de puella quadam, a scrofulis liberata.
XX. De muliere, liberata a periculo partus.
XXI. De puella, cujus pedem mirabiliter curavit.
XXII. De Moniali, quæ ad invocationem ejus fuit dolore arteticæ liberata.
XXIII. De muliere, a qua tristitiam maximam suis precibus propulsavit.
XXIV. De muliere, curata a quadam passione nasi cum saliva ejus.
XXV. De muliere, quam a viri cujusdam tædio liberavit.
XXVI. De muliere, quæ in deosculatione manus ejus fuit a dolore capitis liberata.
XXVII. De alia, quæ a simili dolore remedium accepit ab ipso.
XXVIII. De equo, quem precibus suis suscitavit: & de curatione pueri semivivi.
XXIX. De illo qui in ejus præsentia dolorem arteticæ non sentiebat.
XXX. De simili miraculo in eodem.
XXXI. De muliere surda, quæ in ejus præsentia subtiliter audiebat.
XXXII. De Religioso quodam, quem a discedendi proposito revocavit, propter revelationem divinitus sibi factam.
XXXIII. Generalis quædam & brevis descriptio morum ejus, & virginitatis & eximiæ sanctitatis ipsius.
XXXIV. De infirmitate ejus gravi & patientia ejus.
XXXV. De mirabili odoris fragrantia, quæ sentiebatur.
XXXVI. Qualiter tempore suæ ægritudinis ad gradus altarium faciliter conscendebat.
XXXVII. De oleo augmentato pro cibo ejus.
XXXVIII. Deest.
XXXIX. De miraculo, ipsius meritis facto in ultima Missa ejus.
XL. De ultima ægritudine ejus.
XLI. De ampulla vitrea, concussa & non effusa, neque confracta.
XLII. De felici obitu ejus apud Forolivium.
XLIII. De conventu populi Foroliviensis ad exequias ejus.
XLIV. De muliere, cujus brachii curationem prædixerat, quæ ad tactum corporis ejus curata est.
XLV. Deest.
XLVI. De muliere cujus brachium manu propria diu tenuit, dum jaceret in feretro mortuus.
XLVII. De curatione artetici.
XLVIII. De curatione cujusdam gibbosi, & miraculosa campanarum pulsatione.
XLIX. De sepultura ejus.
L. De muliere, liberata a periculo squinantiæ.
LI. De apertione tumuli, facta post novem menses, & mira odoris fragrantia.
LII. De pœna & curatione illius, qui B. Jacobi miraculis detrahebat.
LIII. De puella curata, & lacte divinitus impertito.
LIV. De leprosa curata.
LV. De puero contracto curato.
LVI. De puero semivivo curato.
LVII. De suscitatione cujusdam pueri defuncti.
LVIII. De alio puero resuscitato.
LIX. De liberatione mulieris claudæ.
LX. De curatione alterius mulieris.
LXI. De illuminatione cujusdam cæci.
LXII. De surdo, qui ad invocationem ejus recuperavit auditum.
LXIII. De auditu cuidam alteri restituto.
LXIV. De Sacerdote paralytico & artetico liberato.
LXV. De liberatione alterius paralytici.
LXVI. De muliere epileptica liberata.
LXVII. De curatione cujusdam muti.
LXVIII. De tranquillitate maris, ejus meritis impetrata.
LXIX. De equo, suscitato ad invocationem ejus.
LXX. De loquela, restituta cuidam mulieri.
LXXI. De quodam Ferrariensi, a gutturis periculo liberato.
LXXII. De quodam Fr. Sebastiano Faventino, ab incurabili morbo sanato.
LXXIII. Generalis clausula de multitudine miraculorum ejus.

Hic est numerus & Ordo Capitum in Romano ecgrapho, quemquia duobus locis inveni interruptum, volui servare invariatum, quo facilius suppleri poßit, si quando alibi reperietur magis integrum exemplar: alioqui quorumdam capitum mensura, plusculum excedens aut deficiens, facile suasisset ipsos quoque paragraphorum numeros aliter dividere, quædam Capita bifariam dividendo, quandoque etiam tria in unum numerum colligendo, præsertim in miraculis.

CAPUT I.
B. Iacobi pueritia, ingressus in Ordinem S. Dominici; virtutes illius; pœnitentiæ & abstinentiæ rigor.

[1] Beatus Pater Jacobus, ex honorabili civitate Venetiarum, patre Adam, matre vero Marchisinia nomine, [Natus Venetiis,] de domo Salomonis, oriundus fuit. Dum adhuc autem parvulus esset, pater suus ex hac vita decessit: mater vero ipsa, cælesti Sponso adhærere cupiens, cum adhuc juvenis esset, commisso puero curæ & fidei socrus suæ, spretaque seculari vita, ad monasterium Monialium de Cælestibus a Cisterciensis Ordinis, convolavit: ubi diu devote Domino serviens, dies suos laudabiliter duxit, & feliciter consummavit. Erat autem præfato puero avia Joanna nomine, mulier devota, fidelis & providens. Hæc in sanctæ viduitatis proposito Christo diu fuerat famulata: quæ pueri curam suscipiens, ipsum in omni puritate Deo non seculo nutriens, in devotione Christi & matris ejus gloriosæ Virginis totis conatibus informabat; summam diligentiam adhibens, [litteras & Officium B. V. in pueritia discit,] ne puer ex comitiva malorum posset a via puritatis & devotionis averti: fecitque eum litteris imbui, & Officium Beatæ Virginis cordetenus discere. Ut autem assuesceret ipsum quotidie dicere, promisit puero certam pecuniæ summam, si centum diebus continuis ipsum Officium pro ipsa promitteret se dicturum. Cum autem partim ex devotionis affectu, partim ex amore pecuniæ quam sperabat (ut moris est innocentiæ puerilis, omnia scilicet pretio facere, aut intuitu præmii temporalis) centum diebus continuis, quod promiserat implevisset, suique laboris mercedem promissam exigeret; avia ejus pretium, quod promiserat ridendo, negavit. Quod nutu Dei factum est, ut disceret puer devotus, pro cælesti, & non pro temporali mercede, liberum Christo ministerium exhibere. Agnoscens igitur se pia deceptione delusum, [quod tota dein Vita quotidie recitat.] statim intra se firmavit propositum in omni vita sua quotidie ipsum Officium dicere, non pro transitorio præmio, sed pro honore Virginis gloriosæ: & ex tunc devotam inchoavit consuetudinem, quam usque ad ultimum vitæ suæ diem nulla oblivione, infirmitate, vel occupatione dimisit. Licet autem puerilis esset ætatis, erat tamen in mente ejus veneranda senectus, quam in sermonis & operis puritate monstrabat, maturis moribus, puerorum abdicans vanitates. Dissolutorum namque puerorum consortia deserens cum melioribus & honestis conversabatur, ludos dissolutos in sua abhorrens infantia. [ludis sacris delectatur,] In uno solo ludo erat solitus delectari, ut puerilem scilicet Missam sicut noverat cum pueris decantaret, prout in ecclesia conspiciebat fieri; Christi Sacerdotem futurum in puerili ludo, ut alter b Athanasius, præfigurans. Pueriles vero transcendens annos, puerilem innocentiam conservavit.

[2] Factus igitur adolescens, a quodam religioso Monacho Cisterciensis Ordinis, qui in monasterio matris Capellanus erat, [& precandi studio.] in cantu ecclesiastico & divino Officio eruditus est. Sic enim nutriebatur in seculo, ut litteris & divinis officiis informatus, ad Religionem suo tempore facilius convolaret: ipse vero in forma Religionis & devotionis sibi tradita sic profecit, quod sub seculari habitu religionis affectum celare non poterat. Nam continue ecclesiastica frequentans limina & audiens divina Officia, reverenter post communem Ecclesiæ devotionem ad secretum altariolum, quod in suo cubiculo ex institutione aviæ ornatum habebat, recurrebat quotidie, & ferventer ac diu orationi vacabat. Sæpe etiam se in ipso oratorio concludebat; & sodalium ac suorum consortia vitans, cum Christo latitans, Patri, qui videt in abscondito, devotionis obsequium exhibebat.

[3] Interea crevit juvenis talibus moribus informatus: & ætate crescente crevit & gratia. Cumque illi jam sensus cognoscendæ veritatis plenius inesse cœpisset, cœpit mundi hujus voluptates spernere, [distracto patrimonio,] atque ad æternæ dulcedinis gloriam totis desideriis anhelare. Volensque perfectius Christi se deputare servitio, Prædicatorum Ordinem intrare disposuit: & cum a Fratribus, ejus instans & devota petitio fuisset admissa, distracta omni substantia, quæ ad eum jure hereditatis pertinebat, sic ipsam in diebus paucis amore Dei dispensare studuit, ut temporalem substantiam in hereditatem perpetuam commutaret. Invenit autem juvenem quemdam secularem illitteratum, qui in eodem Ordine Christo servire cupiens pro Converso recipi cupiebat; sed tristabatur vehementer, quia a Fratribus pauperibus indui non poterat, & ipse pecuniam pro vestibus non habebat. Beatus vero Iacobus, ejus congaudens proposito & compatiens paupertati, pecuniæ partem, pro omnibus illis vestibus necessariam, quam in libris sibi necessariis proponebat expendere, [ejusque parte in pauperis candidati vestem impensa,] illi tradidit, ne spiritualem profectum amitteret pro defectu pecuniæ temporalis. Cum igitur Religionis vestes pro ambobus præparatæ fuissent, & ipse B. Iacobus a cunctis seculi solicitudinibus esset expeditus; cum esset annorum circiter decem & septem, simul cum illo præfatum Ordinem est ingressus. Ubi sexaginta sex annis in tanta perfectione & devotione admirabilem vitam duxit: [cum eo institutum S. Dominici āplectitur,] quod non est nostræ facultatis exprimere, præ multitudine & admiratione virtutum: pauca tamen de multis narrari poterunt, quæ de ipso visa sunt & fideliter approbata.

[4] Ipse siquidem Christi servus, [ut] in observantia sanctæ religionis instrueretur, [profectum sine intermissione urgens,] sanctorum exemplorum imitatus vestigia, ad tantam humilitatis & perfectionis gratiam in brevi tempore provectus est, quod cunctis ejus vitam cernentibus factus est devotionis norma, juventutis speculum, & religionis exemplum. Tantum erat religionis ejus solicitudo continua, ut nec unius horæ spatio bene agendi studium præteriret. Otium enim inimicum virtutis tanta diligentia fugiebat, quod aut sacræ lectionis studio, aut caritatis vel humilitatis obsequio, aut devotæ orationis vel meditationis solatio, aut utilis collationis exercitio, suum tempus & animum integraliter occupabat; numquam etiam in omni vita sua visus est otiosus. Tanta fuit in ejus animo bene agendi constantia, quod virtutis regulam, quam semel in juventute arripuit, usque ad ætatem decrepitam non dimisit. Crescebat quotidie in eo virtus gratiæ spiritualis, [variis virtutibus præfulget.] & de virtute in virtutem quotidianis studiis procedebat: præfulgebat enim in ipso infatigabiliter totius perfectio sanctitatis. Aderat quidem ei in jejunio continuitas, in cibo parcitas, in lecto asperitas, in lectisterniis vilitas & in veste humilitas. Erat & in oratione assiduus, in contemplatione fervidus, in fide fortissimus, castitate purissimus, locutione utilis, conversatione dulcis, compassione pius, consilio post sacræ lectionis studia solidus, sermone rectus, in opere bono solicitus, obsequio promptus, in incessu maturus, in tribulationibus indefessus, in conventu pacificus, actione ædificativus, exteriori habitu despectus, mente compositus, caritate provectus, & cunctis virtutibus adornatus.

[5] Postquam vero vir Dei fuit annis pluribus in conventu Veneto in sacræ doctrinæ exercitio instructus; in obedientia vera, [fugiens propinquos Forumlivii migrat,] puritate perfecta, humilitate profunda, Christi gratia solidatus; sciens consanguineos ac patriam sæpe impedimento esse volentibus iter perfectionis prosequi; metuens ne mens ejus, quæ jam mortua mundo erat, ex illorum præsentia & requisitione frequenti posset aliquando a spiritualibus profectibus retardari; honorabilem Venetiarum patriam, Conventum c solennem, ac consanguineorum & notorum præsentiam deserens, ad Foroliviensem Conventum se transtulit: considerans se posse liberius Christi vacare servitio, si a patria & consanguineis foret corporali præsentia segregatus. In quo quidem loco, pro eo quod potuit suas libere devotiones prosequi, tantam invenit requiem cordi suo, quod spatio annorum quadraginta quinque mansit in ipso, parvo excepto tempore quo fuit [ad] Conventus aliquos, [Præfecturas aliquot obit] licet invitus, pro Supprioratus officio deputatus. Fuit enim Supprior in Conventibus Faventino, S. Severini, Foro-Liviensi & Ravennate. Hac igitur obedientia in præfatis locis completa, humiliter semper postulabat Foro-Liviensi Conventui assignari, eligens ibi dies suos cum Christi beneplacito terminare. Cunctis autem diebus, quibus inibi vixit, Fratrum & secularium cum quibus conversabatur, tam pium sibi vendicavit affectum, quod omnes diligens ab omnibus amabatur.

[6] Jejunia Ordinis sui & communem refectorii vitam cunctis diebus vitæ suæ sic sedulo observavit, quod in ipsis jejuniis dispensationem numquam recipere volebat; [jejuniis constanter se macerat.] nec a communi refectione divertere voluit, nec per alios trahi unquam potuit, nisi ultimis vitæ suæ diebus; quando ipsum gravis infirmitas, senectus decrepita, & Prælati sui obedientia coëgit. Extraordinariis horis ita semper a potu abstinuit, quod circa finem vitæ suæ, dum semel ei potus offeretur, dixit; quod quinquaginta annis elapsis, extra communis refectionis horam, numquam nisi quinque vicibus biberat. Quando autem d pitantia aliqua quantum cumque modica Fratribus dabatur, [& a potu extrahorario abstinet.] semper partem suæ portionis inter pulmenta ponebat abscondite; ut pauperes quos pio semper dilexit affectu, portionis suæ socios faceret: soli vero Domino placere desiderans, ab humanis oculis quantum poterat in hujusmodi se actionibus occultabat.

[7] Tempore quodam erat in civitate Foro-Livii magnus vini e defectus, propter quod Fratres maximam de eo patiebantur penuriam. [vinum in annonæ caritate submissum in pauperes elogat,] Matrona vero quædam dives, quæ ipsum habebat Confessorem & Patrem, paupertati Fratrum & ipsius debilitati compatiens, obtulit, se Beato Patri, toto tempore defectus prædicti, quotidie duos vini urceos devotione spontanea transmissuram. Ipse autem, pro se singularitatem illam nolens recipere, sed duorum pauperum sibi notorum & valde indigentium compassione commotus, oblationem illam eorum intuitu gratanter suscepit: ac quotidie per fidelem nuntium sui secreti conscium recipiebat vinum, & præfatis indigentibus accepta licentia transmittebat. Post multos vero dies requisitus ab ipsa, si vinum illud ei gratum extiterat; ipse, qui super modum erat bonorum operum suorum mirabilis occultator, metuens eorum fructus perdere, si sinistra ejus sciret, quod ejus dextera faciebat; ita respondit: Vinum vestrum optimum est: ego autem vestræ caritati gratias ago, quia necessitati meæ gratum subsidium contulistis. Sicque responso prudenti indicare noluit, quia non bibisset de eo, aut quod pauperibus erogasset.

[8] [varia afflictione corpus exercet.] Cum beatus Pater Jacobus semper fuerit divinæ subditus voluntati, merito dignus fuit corpus proprium spiritui subjectum habere: qua potestate & gratia sic solicite uti studuit, ut semper in juventute & senectute, sanus & infirmus existens, corporales delicias abhorreret; metuens ne caro menti fieret contumax, si non etiam a licitis consolationibus frænaretur. Unde in lecto suo semper omnem mollitiem renuit, solum super paleas unicum & vile coopertorium laneum habens. [molesto cubatu,] Paleas lecti sui aliquando per annos decem & octo nec moveri nec mutari permisit. In lecto dum quiesceret, scapulari & tunica semper indutus fuit, coopertorio vili & aspero cooperiebatur. In lectulo, in vestibus, cilicio, & omnibus lectisterniis, asperitatem vilitatemque dilexit. In librorum suorum ornamentis & cooperturis, in corrigiis, cultellis, calceamentis, & aliis utensilibus quibuscumque semper curiositatem abjecit: sic humilis corde erat, [vigiliis,] sic humilitatem in suis actionibus exhibebat. Vigilias graves & continuas omni vitæ suæ tempore observavit: nam sero diu lectioni & orationi vacabat: ad Matutinas primus omnium consurgebat, quibus finitis Fratrum plurimorum & maxime juvenum Confessiones in ecclesia audiebat, quos pio studio ad devotionem & puritatem exemplis & monitis provocabat; post hæc diu in orationibus vigilabat. Ante auroram vero ad cellam rediens, caput aliquantulum reclinabat; nihil plus de somno capiens, nisi quantum lassitudo cogebat: ad auroram semper mane primo surgebat. Divini autem amoris igne succensus, materialis ignis consolationem cunctis vitæ suæ diebus, in juventute & senectute, quantumcumque frigus esset intensum, penitus refugiebat. Oblatum sibi in hyeme ignen ad manus, dum celebraret, pœnam frigoris pro Christi amore forti animo sustinens, omnino renuebat. Numquam ad ignem sedere visus est: numquam ad ignem pedes vel manus calefaciebat, nisi ultimis vitæ suæ diebus, [abstinentia ab igne.] quibus cum ad refectionem sederet, quandoque ad oblatum sibi ignem in vasculo manum porrexit. Cum locus Foroliviensis Conventus spatiosum haberet viridarium, ita rarissime visitavit ipsum, ut pro miraculo quodam a Fratribus haberetur cum in viridario videbatur: sed aliis post cœnam ipsum æstivo tempore intuentibus, ipse ad ecclesiam orationis gratia se conferebat. Hoc autem, inter hæc omnia & alia quamplura multæ austeritatis indicia, fuit viro Domini mirabiliter singulare; quod, cum sibi admodum esset austerus, aliis tamen pius erat & dulcis, aliorumque consolationibus congruis affectu mirabili congaudebat.

ANNOTATA.

a Hodie, S. Maria Celeste, vel S. Maria della Celestia, situm in Sextario (ut vocant) seu regione urbis a Castello nuncupata.

b Vide S. Athanasii Vitam. 2 Maji a nobis collectam, num. 18.

c Solennis etiam nunc multis, idem quod Magnificus, eximius.

d Pitantia, aliquibus putatur, quasi Pietantia deci; eo quod pietatis seu misericordiæ intuitu supra communem portionem erogetur; alias etiam pro quotidiano dimenso accepta nihilominus potest sic dicta videri, ut Religiosi eam accipientes miminerint, eam velut Christi pauperibus eleemosynæ nomine obvenire.

e In titulo vocatur Caristia, & in vulgo dicitur cujuscumque annonæ caritas.

CAPUT II.
Amor pauperum & colloquiorum spiritualium: studium precandi, ecstases, donum lacrymarum, cultus Sanctorum.

[9] Non solum gloriosus Pater bona operari studuit, sed etiam bona loqui. [Matth. 12 35.] Et quoniam, ut ait Salvator: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, sicut legem Dei sui in corde suo infixam habebat, sic lingua ejus judicium virtutis & rectitudinis loquebatur. Semper enim cum Deo aut de Deo loqui volebat, & ad hæc loquenda alios hortabatur. [sermones spirituales miscet & amat.] Nam inter cetera bona virtutum, quibus a Christi gratia dotatus, fuit, hoc habuit specialissimum & insigne, quod sermo malus de ejus ore non procedebat. Quia enim labia sua orationibus sacris & divinis laudibus sic sedule dedicavit, dignum profecto fuit ut ejus labiis talis gratia sit diffusa. Testantur omnes, cum quibus conversationem habebat, numquam se audivisse ab ejus ore verbum adulationis, detractionis, irrisionis, duplicitatis, levitatis, aut vanitatis: posuerat enim ori suo custodiam & ostium circumstantiæ labiis suis; [omnia linguæ vitia devitans:] sicque custodivit vias suas, ut non delinqueret in lingua sua. Si quis cum eo loquens ad inutilia vel vana aut secularia sermonem trahere voluisset, statim beatus Pater verbum B. Hieronymi ad medium adducebat dicens: Felix lingua quæ non novit nisi de divinis tenere sermonem. Quod verbum sæpissime allegabat; & introducens in medium verba utilia, inutilem sermonem pia locutione dissolvebat; quod si obtinere non poterat, confestim a loquentibus discedebat. Detractionis vero verba penitus sustinere non poterat, sed ea loquentibus dicere solitus erat: si defectus nostros recogitare vellemus, numquam loqui præsumeremus de defectibus aliorum. Aspectu enim & auditu justus erat, idcirco super hujusmodi verbis semper displicentiam ostendebat. Si quando coram ipso de divisionibus patriȩ vel de bellis mentio facta est, numquam visus vel auditus est verbo, nutu, vel affectu in partem alteram declinare, sed omnes diligens afflictis omnibus miro compatiebatur affectu.

[10] Sicut Venerandus Pater, in suis infirmitatibus & gravaminibus quibuscumque, fuit dono speciali gratiæ mirabiliter patiens, sic aliorum tribulationibus & infirmitatibus fuit miro modo compatiens. In suis quidem adversitatibus gloriabatur, sed in proximorum calamitatibus turbabatur: nam potentium & divitum consortia vitans, nisi ad eos pro animæ auxilio peteretur; pauperum, infirmorum, cæcorum & abjectarum personarum admodum familiaritatem avebat, [pauperum ambiens consertia, solatia iisdem impendit,] considerans se in talibus suscipere Christum: unde eis subsidia quæ poterat & salutaria consilia in frequenti collocutione præbebat: adeo ut vix ad ipsum hujusmodi veniret afflictus, qui non recederet consolatus. Dicere autem solebat afflictis, quando ei tribulationes proprias exponebant: Si sciretis qualem fructum de suis tribulationibus recipient patientes, rogaretis Dominum, ut paucis tribulationibus vestris cum sui gratia superadderet ampliores. Hoc autem non solum verbo, sed facto in suis infirmitatibus docuit, quas hilari facie & jucundo animo toleravit. Juvenis quidam pauper ex morbo quodam cæcitatem incurrit: cumque cœpisset eleemosynas quærere, orationes & prædicationes & ecclesias frequentare, quæ omnia negligere erat solitus dum videret; interrogatus a beato Patre qualiter sibi esset, respondit, pro cæcitate sua se admodum esse tristem. Cui pius Pater ait: Fili carissime, numquid tempore quo videbas prædicatoribus & divinis officiis intendebas? Ait ille: Domine, lucro intentus & operi, iis vacare parum poteram parumque curabam. Ergo ait Sanctus: [cæcum ad tolerantiam efficaciter animat,] Fili, consolare in Domino, & de ejus judicio non tristeris: quod tibi Dominus dedit, pro gratia, & non pro pœna, suscipias: quoniam Dominus de statu cæcitatis te deduxit ad lucem: ille enim veraciter cæcus est, qui veræ lucis opera negligit: qui autem imitatur opera sanctitatis, horrendæ cæcitatis tenebris non tenetur. His aliisque multis persuasionibus Sanctus ad tantum ejus cordis tristitiam relevavit, ut cæcitatis pœnam deinceps pro gratia reputaret. Insuper etiam benignus Pater tanta ad illū motus est caritate, qui penitus illitteratus erat, & præter orationem Dominicam nullam aliam sciebat orationem; quod ad miseriæ illius relevationem majorem & devotionis augmentum, septem pœnitentiales Psalmos, Euangelia multa de iis quæ leguntur in ecclesia, Officium totum gloriosæ Virginis & Letanias ipsum docuit continuatis diebus. Quod non in brevi tempore fieri potuit, ut illitteratus & mendicus vir tanta disceret & corde retineret. Multos & alios cæcos & claudos, pauperrimos & abjectos, jucunda & pia familiaritate recolligens, in eorum tribulationibus quotidianis monitis plurimisque subsidiis studuit consolari; in tantum ut a multis, Frater Iacobus amicus pauperum vocaretur. Vocatus ad pauperes & abjectos, confestim ad ipsos hilariter accedebat; sæpissime vero non requisitus ab eis, ipsos per ecclesiam caritate spontanea requirebat, & verbis sacris eos instruere satagebat. Neque autem mirandum est, si ad homines pius erat, qui studium misericordiæ adeo verterat in affectum naturæ, quod & ad aviculas & ad animalia cetera miro movebatur compassionis affectu: sæpe enim a pueris aviculas, quas filo ligatas tenebant, emit; & ipsas dissolvens evolare permisit, dicens, se compati aviculis Domini, quas videbat ligatas in angustia detineri. Non autem vir Domini hoc ideo faciebat, cum esset litteratus & prudens, ut irrationabilium animalium captionem & mortem homini illicitam esse putaret, cui Dominus animantia cuncta subjecit; sed cum esset excellentis pietatis gratia præditus, ad minima quæque animalia ejus mira pietas redundabat, omnemque crudelitatis actum ejus benigna caritas abhorrebat.

[11] Quodam mane, dum pro celebratione Missæ ingredi vellet ecclesiam, [mœsto fusa prece hilaritatem reddit,] obvium habuit juvenem quemdam, gravi cordis mœstitia perturbatum: quem cum benignus Pater tristem cerneret, ipsum monitis sacris conatus est consolari. Cumque ille propter injuriam, quam a quodam ejus vicino receperat, nimia motus indignatione, mitigari non posset nec a comminationibus refrænari; Beatus Jacobus, ad altare Missam celebraturus accedens, totum pro illo se contulit ad orandum. Missa vero ex more devotissime celebrata, ad illum rediit, quem sic desolatum dimiserat; & ait; Fili, confide in Domino, quia cito te ab hac tristitia liberabit: ego enim pro te hanc celebravi Missam. Statim ut verbum finivit, fuit ille subito immutatus, & omni recedente tristitia consolatus.

[12] Inter cunctos animi sui actus, quibus B. Iacobus Deo placere studuit, hic illi videtur fuisse præcipuus, [orationi deditissimus,] ut in divini amoris fervore & honore, cunctis vitæ suæ temporibus, intellectum & affectum & linguam totis viribus occuparet: & licet sæpe cum Martha in actionibus caritatis proximi Christo sedulum exhiberet obsequium; cum Maria tamen frequentius ac libentius secus pedes Domini sedens, ipsius contemplationi & dulcedini totis desideriis inhiabat, corporeque in terris posito anima in cælestibus pascebatur. Tantam solicitudinem in divinis laudibus adhibebat, quod Chorum numquam diurnis vel nocturnis officiis dimittebat: & quia in juventute sua cantum ecclesiasticum & divinum officium plene didicerat, numquam error in aliqua difficultate officii vel defectus in ejus præsentia esse poterat; quoniam ipse onus officii indefectis viribus sustinebat. Nemo illum fatigatum, nemo alienatum in divinis laudibus & ecclesiastico officio vidit. In suis infirmitatibus vim sibi mirabilem inferebat, & chorum & ecclesiam quasi infirmus non esset hora officii cum admiratione omnium frequentabat. Finitis matutinis & Fratrum aliquorum auditis Confessionibus, cuncta ecclesiæ altaria cum genuflexionibus & orationibus visitabat, & diu ibi in cælesti consolatione manebat. [in ecstasi sæpe repetitur:] Ante diem per horam modicam somnum necessitate cogente capiebat, & statim mane primo consurgens Missam devotissime celebrabat. Sæpe dum quæreretur, a Fratribus inventus est in ecclesia, ante altare stans, facie elevata: & vocatus a Fratribus, non respondebat: tractus autem per manum vel cappam, non sentiebat. Scilicet hilari vultu fixus & immobilis in suo raptu manebat; itaque requirentes ipsum expectare oportebat, donec qui super se elevatus erat, reverteretur ad se. Postea ad se rediens, vocatus a Fratribus hilariter & humiliter respondebat.

[13] [dono piarum lacrymarumpræditus,] Nomen Domini Salvatoris, sicut jubilus in corde ejus erat, sic in ore ejus ut mel dulcescebat: propter quod in omni locutione sua nomen Domini frequentissime nominabat. Cum autem hæc dignissima nomina, sive Jesus, sive Christus, ore pronuntiabat; præ dulcedine vivæ devotionis, lacrymas ut plurimum continere non poterat: quas & largiter effundebat, quando de veneranda Christi passione aut de passionibus Beatorum Martyrum loquebatur, vel si coram ipso alius de hac materia loqueretur. Sermones quosdam devotos & utiles de quibusdam Sanctorum festivitatibus in juventute sua mente didicerat, quos pro Dei & Sanctorum reverentia frequentissime ruminabat: propter quod eos semper cordetenus retinebat. Cum autem a junioribus Fratribus rogaretur, ut aliquorum ex ipsis copiam illis daret, respondebat: Ego eos scriptos non habeo; si vultis vobis eos scribere, ego ipsos vobis scribentibus recitabo: quod dum faceret, in tanta copia lacrymas emittebat, quod pro lacrymarum abundantia nimia faciem ad partem aliam, ne Frater lacrymas videret, eum vertere oportebat. Missas cum multis lacrymis celebrabat. Extraordinariis horis de die & de nocte se in aliquo secretiori loco ecclesiæ recolligebat, & devotissimis lacrymis habenas diutissime relaxabat. Sæpe autem inventus est ad altare B. Ursulæ, ubi est ipsius & Beatorum ejus sodalium depictum martyrium, in illas picturas inspicere; & sic uberrime flere, acsi beatas illas Virgines coram se veraciter videret occidi. Hunc autem devotionis & lacrymarum fervorem, quem in juventute inchoaverat, cunctis vitæ suæ diebus imprætermisse servavit.

[14] [mire cultui Sanctorum addictus] Devotionem autem, quam vir Dei habebat ad Sanctos, nullius hominis lingua sufficeret enarrare. A juventute enim sua cor suum summa solicitudine apposuit ad Martyrologium Usuardi, quo Fratrum Prædicatorum Ordo continue utitur: habet enim liber ille pro singulis anni diebus singulas Lectiones, in quibus multæ sanctorum Martyrum passiones, plurimorumque Confessorum ac multarum beatarum Virginum & Ancillarum Christi felices actus & obitus recitantur. Multorum etiam aliorum Sanctorum passiones & vitam in antiquis ecclesiarum libris fuerat perscrutatus: ex quibus omnibus pro diebus singulis totius anni ordinaverat, sibi solum, pro Sanctorum honore secreta solennia. Nam præter quotidianum Officium ecclesiasticum, ad quod erat ex professione sui Ordinis obligatus, faciebat diebus singulis de sanctis Martyribus, ad quos speciali afficiebatur fervore, festum Duplex aut totum Duplex, dicendo per se Officium totum integraliter pro Sanctorum illorum honorē, omnes scilicet horas, diurnas pariter & nocturnas, cum officio Missæ, semper ad Tertiam hujus officii dicens hymnum, [variis eos pietatis exercitiis colit,] Veni creator Spiritus: & præter omnia supradicta dicebat quotidie cum novem lectionibus Vigilias defunctorum. Post gratiarum autem actiones, quæ post cibi sumptionem dicuntur, devotam Antiphonam illam, Salve Regina, semper superaddebat. De multis insuper Patriarchis, Prophetis, Confessoribus, & Virginibus frequentissime solennitatem sicut & de Martyribus faciebat: ita quod, pro majori totius anni tempore, faciebat quotidie trium festivitatum specialium Officium integrum, diurnum, ut prædiximus, & nocturnum. In cella sua altariolum unum in arca quadam secretum habebat, quod decentibus paramentis secundum festivitatum diversitatem cum multa reverentia præparabat: & candelas quatuor ante ipsum in Matutinis & Vesperis accendebat: & juxta ecclesiastici morem Officii thus ad altariolum offerens: salvatori Domino & Sanctis ejus devoti cordis odoriferum sacrificium offerebat. Hæc autem omnia in juventute inchoans, toto vitæ suæ tempore conservavit. Bonum enim faciens non deficiebat, sciens quoniam in gloria recepturus erat cum exultatione manipulos, quos cum devotionis lacrymis & bonorum operum solicitudine seminasset. Hæc autem omnia dum viveret scita de eo sunt, & post felicem ejus transitum per schedulas multas ipsius manu conscriptas plenarie patuerunt. Prædictis vero solennitatibus tanta replebatur devotionis lætitia, quod spirituale gaudium quod habebat non ita poterat interius continere, quin devotis & familiaribus suis Sanctorum suorum solennia panderet: quod & in suis prædicationibus ad populum sæpissime faciebat, Sanctorum illorum festivitates populo recitans, qui infra illam hebdomadam concurrebant.

[15] Dum beatus Pater in Conventu Ravennate Superior esset, & die quinta decima Kalendarum Decembris, infra octavam scilicet B. Martini (qua in Martyrologio supradicto Beatorum martyrum Aciscli & Victoriæ passio recitatur, [rosam extra tempus miraculose in horto invenit.] qui apud Cordubam fuerant Martyrio coronati a, ubi ad commendationem pretiosæ mortis eorum eodem die rosæ nasci & colligi divinitus referuntur) solus per hortum Fratrum deambularet, in honore Sanctorum illorum solita Officia persolvendo, & delectaretur mente in ipsius consideratione miraculi; jucundo illo miraculo, quod fit in Corduba, lætificari meruit in Ravenna. Nam dum ante rosarium, floribus ac foliis pro illo tempore destitutum, transitum faceret; vidit in ipso rosario subito rosam pulcherrimam. Quam cum lætitia colligens, sensit ex ea suavissimi odoris fragrantiam: & ipsam ad Fratres detulit, in memoriam & reverentiam miraculi supradicti: mirantibus omnibus, quod rosa, tam suavis & pulchra, tali tempore sit inventa.

ANNOTATA.

a Verba Vsuardi hæc sunt. Civitate Cordubæ, passio sanctorum martyrum Aciscli & Victoriæ; ubi ob commendationem mortis eorum, eodem die ortæ rosæ divinitus colliguntur: quæ in hodierno Romano Baronius omisit, aliis substitutis, absque Rosarum mentione; dubitans forte de facti veritate, quæ vel hinc videtur confirmari. Licebit hoc plenius ad 17 Novembris examinare.

CAPUT III.
Sanctorum sepultra B. Iacobo ultro reserata, columba humeris insidere visa: periculum ex partu, tumor, cancer, podagra ab eo dispulsa.

[16] Dum gloriosos Apostolos Christi Petrum & Paulum vir Dei summo veneraretur affectu, sicut in suis devotionibus eorum honorabat merita, [Romæ Sanctorum Catacumbas visitans,] sic voluit eorum pretiosa corpora visitare: unde obtenta licentia perrexit Romam; ubi etiam cuncta sanctuaria visitavit. Cum autem Fratres tres in devota peregrinatione comites haberet per Urbem; contigit cum eisdem, in vigilia Ascensionis Domini, post Missarum solennia ad B. Sebastiani ecclesiam pervenire: introeuntes autem in ecclesiam neminem repererunt. Facta vero ibidem oratione devota, voluerunt in capellam illi ecclesiæ contiguam ingredi, quæ Catacumbas dicitur, ubi antiquitus beatorum Apostolorum Petri & Pauli fuerunt recondita corpora; accedentesque ad ostium invenerunt ipsum diligenter vecte ferreo clausum & clave firmatum. Cumque nullum invenire possent, ad a quem pro apertura ejus recursum haberent, singuli adhuc scrutati sunt diligenter, si modo vel ingenio aliquo possent ostium aperire. Frustra autem laborantes, & rem velut impossibilem dimittentes, [sola precæ ad Deum fusa obseratum ostium reserat,] inde cœperunt discedere. Sed & cum ad portam principalē ecclesiæ B. Sebastiani pervenirent ut discederent; B. Jacobus, Domini fiducia roboratus, conversus ad socios, dixit: Non discedamus, Fratres, sed propter Dominum retrocedite mecum: quia spero in Domino, quia ipse nobis dignabitur aperire. Paululum vero intra se orans, cum Fratribus retrocessit ad januam, quam invenerant clave & vecte firmatam; cujus vectem cum manu leviter tetigisset sua, confestim aperta est janua, ac si clavi nullatenus firmata fuisset. Tunc ingressi sunt omnes in Catacumbas, & visitatione illa interiori ad libitum facta, & devotione completa, Domino gratias agentes, ad propria remearunt. Cum autem Frater Alexander Faventinus, qui inter socios principalior erat, diceret ei in via: Pater, propter merita vestra Deus fecit nobis miraculum; respondit humilitatis amator: Rogo vos, Fratres carissimi, propter Dominum, ut de hac re nulli aliquid referatis.

[17] Audiens Romæ beatus Pater, quod Beatorum Apostolorum Petri & Pauli capita, cum multis Reliquiis pretiosis, in veneranda illa Basilica b, quæ dicitur Sancta Sanctorum, recondita servabantur; [ad SS. Petri & Pauli capita celebrare gestiēs subito voto compos fit.] desideravit in altari ejus venerabili celebrare: & cum audisset hoc esse insolitum & difficile, ut in loco illo permittantur extranei celebrare; oravit Dominum, ut ei illam gratiam dignaretur conferre. Unde de Christi benignitate confisus, quodam mane dum illuc accederet, Missam in domo Fratrum celebrare noluit, sperans habiturum se a Domino gratiam quam petebat. Cumque capellam intraret, Sacrista loci illius, statim viso eo, antequam beatus Pater aliquid loqueretur, ipsum prævenit. Ad quem reverenter accedens, percunctari cœpit, si Sacerdos esset, & si ipsa die celebrasset Missam. Cumque vir Domini respondisset, & Sacerdotem se esse, & ipsa die non celebrasse; ait ille; Rogo vos, Frater carissime, ut in hoc altari venerabili celebretis: quoniam casus contigit, propter quem impedimentum patitur qui hodie debuit celebrare. Qui gratias agens Domino, cum multa mentis consolatione, quod desideraverat adimplevit.

[18] Devota quædam matrona de Forolivio, nomine Florentina, [humeris cōfessiones excipientis columba insidere visa.] retulit, quod dum die quodam ad pedes beati viri Jacobi in ecclesia Fratrum de Forolivio pro Confessione sederet; vidit subito super humerum ejus dextrum columbam albam & pulcherrimam: cumque visa ea diceret; Pater, videtis vos columbam, quam super humerum habetis? Ille respondit: Præcipio tibi, filia, in nomine Domini Jesu Christi, ut quamdiu vixero nemini manifestes hanc te vidisse columbam. Quo dicto columba ad fenestram volavit ecclesiæ, quæ super caput ejus erat, & inde exiens ab illius aspectu subtracta est.

[19] [Ipse scrofulas desperatas curat:] Vir quidam de Forolivio, Peppus Zelonis nomine, filiam habebat annorum circiter quindecim, cujus guttur, diu ac turpiter, a scrofularum passione fuerat corrosum: & cum medicorum remedia penitus defecissent, ad Regem Franciæ, secundum consilia sibi data, desiderabat puellam ducere: sed deficiente sibi pecunia pro expensis suis, corde pariter deficiens, mirabiliter tristabatur. Sciens autem quoniam beatus Pater Jacobus miro modo compatiens erat ad pauperes & afflictos, adducens secum puellam ad ipsum, propriam paupertatem exposuit ei, & puellæ infirmitatem ostendit. Venerandus autem vir, mira compassione commotus, & de Domini pietate confisus, manum super guttur apposuit: & consignans ipsam Christi signaculo, ait: Confide in Domino, filia, quia cito te liberabit: nec oportebat pro curatione tua te iter tanti laboris assumere. Illis discedentibus totum se contulit ad orandum; Christi vero gratia ejus precibus annuente, antequam illi ad domum propriam pervenirent, fuit puella integraliter liberata. Confestim igitur pater cum puella rediens, & pro curatione gratias egit, & liberatum guttur ostendit. Quibus ille mandavit, ut a solo Domino recognoscerent gratiam, & quod per eum Dominus hoc fecisset nulli hominum intimarent.

[20] Mulier quædam de Forolivio, diebus pluribus partus doloribus cruciata, omni humano deficiente remedio, [partum expedit diutius laboranti:] nullam habens pariendi virtutem, mori credebatur in brevi: quæ advocans virum suum ait: Cum omnia mihi desint remedia, hoc solum residui habeo, ut sanctissimus ille servus Dei Frater Jacobus de Venetiis requiratur, ut dignetur pro me Dominum deprecari. Festinus ille pervenit ad ipsum, & uxoris suæ periculum & devotionem exposuit: cumque pius Pater respondisset, se Dominum precaturum; ait ille: Rogo etiam, Pater, ut aliquid mittatis ei quod tetigeritis manu vestra. Beatus vero Jacobus ad cellam vadens, attulit illi quamdam scedulam, quam propria manu scripserat, & ait: Ex parte mea hanc schedulam trade uxori tuæ, & dic ut forti animo sit, quia in proximo liberabitur. Cum igitur mulier, quæ adhuc prædictis detinebatur angustiis, schedulam cum devotione suscepisset, & in sinu proprio posuisset; statim duos filios peperit, quorum unus erat mortuus, alter vivus. Hoc etiam mirabile fuit, quod dum inciperet parere, vicina quædam ut ipsi parienti assisteret fuit celeriter advocata: quæ festinanter currens, invenit illam jam ab omni partus impedimento totaliter expeditam.

[21] Fuit in Forolivio juvencula quædam, nomine Christiana, cujus pedis dextri cavillam cancer horribilis, dum esset annorum decem & octo, [signo Crucis canero laborantem sanat,] terribiliter corrodebat: mater vero ipsius vidua, cum illam haberet unicam, tristitia plena, totis conatibus medicorum remedia quærens, non parcebat laboribus nec expensis. Humano tamen deficiente auxilio, puellæ periculum semper in deterius procedebat. Tandem pedis & cruris deficiente virtute, sex mensibus in lecto decubuit, nullatenus valens propriis viribus surgere: nam pes totus cum crure usque ad genu graviter intumuerat, & cancer pedem augmentis continuis sedula corrosione vorabat. Cumque per medicos deliberatione habita consuleretur matri, ut filiæ pedem amputari permitteret; mater admodum tristis effecta, sed de Domini Jesu Christi pietate confisa, ait ad filiam: Filia mea, ex quo nobis desunt humana remedia, recurramus ad Christum. Patrem nostrum, Fratrem Jacobum de Venetiis, advocemus: peccata nostra ambæ confiteamur, & rogemus ipsum, ut pro nobis Dominum deprecetur: spero enim, quia verus servus Christi est, quia Deus per ejus merita nos juvabit. Accersentes igitur Patrem præfatum, omnia peccata sua ei generaliter sunt confessæ. Absolutione facta, dum Sanctus discedere vellet, puellæ mater ejus pedibus provoluta, ait: Obsecro, Pater, ut orationem pro filia mea fundatis ad Dominum, quia spero ei per vestras orationes sanitatem restitui. Cui cum responderet, Ego pro ipsa libenter orabo, ait: Volo, Pater, ut ante recessum vestrum hoc faciatis: scio enim quod potestis liberare eam. Cui vir Dei ait: [ex humilitate id facere primo detrectans:] Non est hoc meum, filia, facere: non est hoc meum: quoniam non suppetunt merita: sed cum fide vera recurratis ad Christum. Illa autem, cum devota violentia ejus apprehendens cappam, dixit: Et ego vos deprecor, ut in Christi nomine hanc mihi gratiam conferatis. Tunc servus Christi, fide magnificus & compassione commotus, flexis genibus & elevatis manibus, devotam orationem direxit ad Dominum; deinde surgens, & puellæ decumbenti approximans, signo Crucis pedem ejus in Christi nomine consignavit, & ait: Confidite in Domino Jesu Christo, quia cito vos consolabitur. Quo dicto statim discessit, & plaga illa putrida & horrenda sic fuit statim perfecte curata, quod nec cicatrix quidem, nec signum aliquod infirmitatis vel vulneris in pede illo potuit ulterius apparere, operante Domino, qui facit mirabilia magna solus. Rursum vero ipsum accersentes, & ei gratias agentes, factum ejus meritis miraculum ostenderunt. Beatus autem vir, verus humilitatis amator, nolens humanæ linguæ attestatione laudari; eas sacramentis mirabilibus adjuravit, ut quamdiu viveret nulli penitus revelarent.

[22] Quædam Monialis monasterii B. Dominici de Forolivio, nomine Ormandia, [a moniaci arthritins depellit,] ad præfatum Patrem dum viveret magnam devotionem habebat. Quodam autem tempore per sex septimanas sic fuit dolore arteticæ gravata, & totius corporis viribus destituta, quod infra præfatum dierum numerum numquam potuit de lecto surgere per se ipsam, nec aliqualiter ambulare. Cum vero die quadam, suam & Sororum propter ipsam pœnam considerans, mente pariter non modicum gravaretur; B. Jacobum Patrem, absentem quidem, sed adhuc viventem, intus se devote & fiducialiter invocavit, dicens: Mi Pater carissime, serve Dei altissimi, Frater Jacobe, scio te salvatori Domino sic acceptum, quod si pro me orare volueris, mihi sanitatem protinus impetrabis. Mira res! Statim ut hæc verba finivit, a gravamine præfato se allevatam sentiens, surrexit: & quæ primitus sine Sororum auxilio se movere non poterat, propriis viribus per totam domum libere sicut voluit ambulavit.

[23] Mulier quædam, Clara nomine, propter filii sui mortem tanta fuit absorpta tristitia per menses plurimos, quod nec ad ecclesiam ire valebat, [& periculosum ex filis morte mœrorem.] nec aliquid operari; rei autem familiaris curam omnino dimiserat; filium, qui residuus erat, quasi videre non poterat; cuncta ei in fastidium versa erant, & in nullo nisi in lacrymis & gemitu poterat delectari: verba consolatoria a nullo audire sustinebat, propter quod timebatur a multis, ne in furorem præ angustia verteretur. Cum autem quadam die, quasi per violentiam, ad domum Fratrum Prædicatorum fuisset adducta, & ad eam post Missas fuisset beatus Pater vocatus; videns eam tam gravi & desperata mentis perturbatione detentam, ipsam caritative corripiens, ait: Præcipio tibi, ex parte Domini Jesu Christi, ut deponas tristitiam, & ut fideliter Christiana ecclesiam devote frequentes. Cui respondenti, se hoc facere nullatenus posse, ait: Vade secura, quia ego pro te orabo ad Dominum. Illa igitur discedente, sic fuit subito & totaliter a corde ejus abrasa tristitia, ut in ipsa nullȩ maritudinis reliquiæ remanerent.

[24] [tumor incurabilis sanatus ejus saliva,] Vicina quædam Fratrum in Forolivio, nomine Tomasina, tumorem quemdam habuit super nasum, qui post dies aliquot resolutus, dimisit ibidem vesicam cum pruritu. Post aliquos autem dies renovatus est tumor, & post dies paucos modo simili resolutus, quamdam vesicam laceratam dimisit. Iterum autem atque iterum secundum præfatum modum excrescebat tumor, & rursum modo simili solvebatur. Hoc autem tædium, cum dolore non modico, duobus fere annis perpessa est: multis vero medicinis adhibitis, in nullo profecit. Quadam igitur die, dum pro suorum Consessione peccatorum ad pedes B. Jacobi sederet in ecclesia, beatus Pater casu in terram expuit. Venit illa clam, eo non advertente: & ob sanctitatis ejus reverentiam, de ipsius sputo collegit cum digito, & præfatum infirmitatis locum cum saliva ac devotione linivit. Recepta igitur absolutione ac benedictione ab ipso, invenit se a pœna prædicta totaliter liberatam, ita quod eam ulterius non est passa.

[25] Vir quidam in civitate Foro-Livii in Uxorem alterius sic inordinate affectus oculum fixerat, [amor insanus coercitus.] quod ante illius domum quotidie transiens, & alia simulata causa eam sæpissime domum ingrediens, verbis & aspectibus mulieri grave tædium inferebat. Cum autem Deum timens ipsum rogari fecisset, ut ab hujusmodi frequentatione desisteret; ille semper deterius faciebat. Illa vero metuens ne ex hoc scandalum & periculum aliquod sequeretur, si ad viri sui notitiam deveniret; ad B. Jacobum fideli mente recurrit, obsecrans ut rogaret ad Dominum, ut huic tædio remedium apponere dignaretur. Cumque pro ipsa orationem fecisset, vanus ille vir sic fuit a sua stultitia immutatus, nullo hominum cooperante ulterius, quod de cetero viam illam facere, aut præfatæ mulieri inferre tædium aliquod non est visus.

ANNOTATA.

a Est S. Sebastiani ecclesia extra Vrbis mœnia mediæ horæ spatio, quo fit ut post divini Officii horas, æstivo præsertim tempore, quale tunc erat, nemo ibi inveniatur.

b De his Clemens IV, Isabellæ Francorum Reginæ scribens; Scias inquit, filia, Apostolorum capita Romæ indubitanter haberi, quæ fel. recordationis Gregorius Papa IX de Sanctis-Sanctorum suis manibus extrahens, Romano populo patenter exhibuit, & in locum suum restituit, præsentibus & visentibus universis, utique ante annum 1241, quo is obiit. Dicuntur autem Sancta-Sanctorum sacellum illud, quod olim S. Laurentio sacrum, extra basilicam Lateranensem est, sublimi loco; aditurque nunc per eas quas paßim Scalas-sanctas vocant, e Pilati Prætorio (ut creditur) advectas, semper fere clausum; dictum etiam Sacellum Pontificium, quod soli Pontifici isticliceat celebrare. Ast Vrbanus Papa V, ante annum 1370, cum sacra Capita ibi haud satis digne haberi existimaret, ea in Lateranensem Basilicam transtulit, & super aram maximam in marmoreo, quod hodieque visitur, ciborio (sic enim appellant) collocavit. De quibus vide Cæsarem Rasponum de Basilica Lateranensi lib. 4 cap. 19.

CAPUT IV.
Variæ infirmitates curatæ: equus vitæ, & puer ab eo læsus sanitati restitutus: arcana cognita, insignis castimonia.

[26] Dum Foroliviensis populus, propter B. Jacobi eximiam quam in eo viderat sanctitatem, [Dolores capitis sanat Beatus uni,] ipsum mira veneraretur devotione; & post celebrationem Missæ ipsius, ad deosculationem manuum ejus, conflueret catervatim; contigit quodam die inter ceteros quamdam mulierem adesse, Bertam nomine, quæ mensibus tribus gravi ac continuo fuerat capitis dolore vexata: multa autem experta remedia fuerat, sed nullo juvari a medicis poterat. Quæ cum videret ad oscula manuum viri Dei confluere populum, accessit & ipsa: & cum manum ejus olculata fuisset, fuit continuo a dolore capitis totaliter liberata.

[27] Alia quædam matrona, nomine Beatrix, sæpe dolorem capiis consueverat pati: [alterique:] veniens autem die quadam ad beatum Patrem ut confiteretur cum eo, dum ipse ei Absolutionem conferret, & manum super illius caput poneret, simul cum Absolutione contulit sanitatem. Post paucos dies redeunte dolore, rediit & ipsa ad Patrem; & modo simili, dum in Absolutione manum imponeret capiti, subito dolor evanuit. Rursus dum post aliquot dies, innovaretur dolor, redibat ipsa ad remedium consuetum; & sic pluribus vicibus, ad tactum manus sacræ evanescente dolore, recepit continuo beneficia sanitatis.

[28] Cujusdam medici, vicini Fratrum, equus indomitus in domo Fratrum Prædicatorum de Forolivio pascebatur in claustro; super quem puer quidam, circiter annorum decem, puerili levitate ductus, ascendere voluit; & pede in laqueo funis posito quem equus ad collum habebat, perterrito equo & saltum præ pavore dante, sic fuit puer funis laqueo per pedem adstrictus, [equum fuste mactatum vita] quod equo currente ipse pariter trahebatur. Equus autem ex hoc magis terrore perterritus, nunc anterioribus nunc posterioribus pedibus percutiebat puerum & trahebat, quem & crebris ictibus percussit in capite. Fratribus autem pluribus ad tam triste spectaculum concurrentibus, & puerum a morte cupientibus liberare; unus ex ipsis, cum remedium aliquod non videret; arrepto fuste grandi & forti, equum multis ictibus percussit in capite, volens ipsum si expediebat occidere, ut per mortem ejus puer liberaretur a morte: equus vero in terram mortuus corruit, puer autem cecidit semivivus. Tristes Fratres vehementer effecti pro morte equi, sed magis pro periculo pueri quem mori timebant; elevantes eum, qui per se surgere vel moveri omnino non poterat, ipsum portaverunt interius, ut eum remediis quibus poterant adjuvarent. Interim Frater alius, memor sanctitatis B. Jacobi, cucurrit ad ipsum, qui in cella erat: & cunctis quæ acciderant enarratis, [puerum ab eo læsum sanitati restituit.] rogavit utipro puero & Fratrum tristitia Dominum precaretur. Audiens Christi servus tristitiæ casum, compassione commotus & de Salvatoris pietate consitus, ait: Nullus dubitet, nemo tristetur: quia Deus misericors nos juvabit. Confestimque surgens ecclesiam introivit, factaque ibi oratione brevi revixit equus, nullum penitus habens percussionis vulnus vel tumoris signum: & puer, qui prius jacebat immobilis, plenæ confestim restitutus est sanitati. Qui statim, puer scilicet & equus, propriis pedibus sani & incolumes ad domos proprias redierunt.

[29] Erat servo Domini consuetudo humilis & devota, [dolorem arthriticum,] pauperes quosque libenter suscipere, & cum eis de cælesti gloria benigne conferre. Inter ceteros autem pauperem unum cæcum, Hieronymum nomine, valde familiarem habuit, cui propter Christum consolationem maximam exhibebat; propter quod ille, ejus benigna paternitate allectus, ad ipsum sæpissime veniebat. Hujus autem attestatione fideli compertum est, quod dum multo tempore arteticæ doloribus in manibus & pedibus, & in omnibus juncturis sui corporis, diutissime gravaretur; nihilominus ad eum sæpissime veniebat, cupiens ejus doctrina & sacris consiliis recreari. Hoc autem mirabile multo tempore est expertus, quod dum loqueretur cum ipso, dolorem illum in ejus præsentia nullatenus sentiebat; cum vero discedebat ab ipso, dolor, qui in Sancti præsentia exul fuerat, ipsum more solito cruciabat. Semper igitur hoc in ejus præsentia habuit, ut dolorem arteticæ non sentiret; mortuo vero beato Patre, ad sepulcrum ejus a doloribus illis totaliter est curatus.

[30] [& oculorum sua præsentia levat:] Idem quoque devotus vir simile sibi accidisse asseruit: nam cum in uno oculo diu gravem dolorem haberet, qui eum continue affligebat; semper quando cum beato Patre loquebatur, dolor ille, quasi sancti viri præsentiam metuens, illum affligere non audebat: quando vero discedebat ab ipso, dolorem maximum sentiebat, propter quod ipsum sæpius visitabat.

[31] Narravit matrona quædam Foroliviensis, devota & prudens, [surdæ auditum reddit,] nomine Druda, quod dum ex infirmitate quadam surda fuisset effecta, ita ut per annum nihil nisi clamore magno audire potuisset; multis vicibus infra annum illum, prout solita erat, B. Jacobo confessa fuit. Hoc autem certitudinaliter semper experta est, quod, non obstante surditatis pœna, ipsum submisse valde loquentem ita absque omni impedimento & difficultate audiebat & clare intelligebat, sicut facere erat solita quando perfectissime audiebat: quando vero discedebat ab eo, statim ut prius surda erat. Hoc semper cum eo loquens manifeste probavit; cum vero servum Dei instanter precaretur, ut pro integra & continua auditus ejus recuperatione Dominum exoraret, beatus Pater, quasi futurorum præscius, respondebat; Patientiam habe, quia brevi liberaberis. Mortuo igitur viro Dei, præfata matrona venit ad ecclesiam, ubi corpus ipsius tumulatum; & cum multa miracula fieri videret, oravit beatum Patrem, ut eam ab illa miseria liberaret. Oratione devote completa, domum rediit: & post mediam horam sensit intra caput suum fragorem quemdam, quasi multæ arundines frangerentur: quo facto, fuit statim ab omni surditate curata.

[32] [arcana scientia in statu religioso vacillantem confirmat,] Frater quidam juvenis de Burgo Sancti sepulcri, Franciscus nomine, Ordinis Servorum B. Mariȩ, qui conventualis erat in Forolivio, maligni persuasione deceptus, deliberaverat in brevi a suæ professionis voto & habitu resilire. Cumque deliberatum illud malum nemini manifestare præsumeret, sed diem sibi captaret & horam, qua posset absque impedimento quod conceperat adimplere; gloriosus Pater B. Jacobus, Fratris illius, quem numquam viderat, nomen, cognomen, & propositum didicit Spiritu revelante divino: acceptaque licentia statim ad locum ubi Frater erat accessit, petivitque a Fratribus Fratrem illum juvenem ad se vocari. Requisitus Frater, admirans quid sibi vellet, venit ad ipsum. Quem vir discretus & caritate plenus ad partem trahens, inter se & ipsum solum cum caritate corripuit, & salutaribus monitis cœpit a suo proposito revocare. Cum autem ille mentis suæ conceptum secretum fateri nollet præ verecundia & timore, Sanctus ait: Fili, ille qui cogitationem novit hominum, hæc mihi revelavit; de me autem nihil dubites, quia correctionem tuam, non confusionem quæro. Videns ille quod cogitatio cordis ejus beato Patri fuerat divinitus revelata, & audiens beati Patris salutifera monita, & culpam protinus confessus fuit, & propositum mutans in Ordine consolatus permansit: post mortem vero servi Dei B. Jacobi, ad Dei gloriam, hæc quæ retulimus per ordinem enarravit.

[33] Omnipotens Deus, a quo bona cuncta procedunt, servum suum Jacobum tanta virtutum honestate decoravit, [omni virtutum genere ornatus,] ut mores ipsius & actus cunctis conversationem ejus inspicientibus ædificationem præberent: tam lucide siquidem profulsit in ipso dilectio puritatis, quod non solum a malo, sed & ab omni specie mali sic se conservavit immunem, ut nullus unquam de eo præsumpserit aliquid mali judicii vel mali testimonii proferre secundum morem; quia vita simplici & recta in cunctis suis actionibus gradiens, verba & actus simulationis & duplicitatis horrebat. Ad Fratres & Socios in omni sua vita benevolus, obsequiosus, gratus, & humilis semper fuit. In Conventu cum omnibus sic dulcis & pacificus erat, quod verbum injuriæ, turbationis, & amaritudinis ad fratrem vel secularem, in omni vita sua, non est auditus proferre. Prælatis obedientiam, antiquioribus reverentiam, infirmis compassionem, desolatis consolationem, junioribus eruditionem, & cunctis ædificationem exhibebat. Hospites undecumque advenientes hilari & pio suscipiebat affectu. Si qua pietatis intuitu ei data vel missa fuissent, interioribus & exterioribus indigentibus libenter condi videbat. In prosperis non elevabatur, in adversis non frangebatur. Constitutiones Ordinis sui, Capitulorum & Prælatorum monita, toto studio & libenti animo integraliter observabat. [virginitatem & animum ab omni graviori noxa illibatum servat,] In observantiis regularibus, Fratrum omnium speculum erat & forma. Silentii amator & observator præcipuus semper fuit. Et quoniam amicitia Dei, delectatio bona, & cor gaudens exhilarat faciem; jucunditatem faciei in cunctis suis successibus ostendebat: mundi vero laudem gloriamque contemnes, ad cælestem gloriam totis desideriis anhelabat. Vitam in cunctis irreprehensibilē duxit. Ita semper vivebat quasi quotidie moriturus. Duorum etiam Confessorum suorum, qui ejus generalem Confessionem pluries audierunt, firma assertione repertum est, quod illibatū nitorem virginalis munditiæ perpetuo custodivit, & cor mortalis peccati contagio numquam extitit maculatum: idem etiam asseruit Frater, qui tertia die ante ipsius mortem Confessionem ejus generalem audivit.

CAPUT V.
Morbus cancri patienter a B. Iacobo toleratus & miraculis honestatus: mors præscita & pie obita.

[34] Cum omnipotens Deus servum suum Iacocobum, operarium fidelem, ad mercedem æternam perducere decrevisset; [Morbum cancri patientercelat] gravi prius cancri ulcere pectus ejus percussit; ut tanto gloriosior esset in cælis, quanto pro amore ejus graviores pœnas cum patientia tolerasset in terris. Qui morbus annorum fere quatuor spatio pectus sacrum continua voratione corrosit. Sed qui exteriori pectori irrogavit pœnam, interiori cordi contulit patientiæ gratiam; ut pœna corporis semper virtutem augeret mentis. Nam fere per annum pœnam illam sic cunctis occultavit, ut nemo percipere posset quod passione aliqua gravaretur: cum autem in lotione tunicæ ejus, post annum fere elapsum, fuisset in signo cruoris de sua infirmitate deprehensus; ostendere compulsus est plagam pectoris, quam pro Christi amore patienter & humiliter occultabat; & cum adhiberentur ei aliqua auxilia medicinæ, nihil liberationis habere corporaliter potuit, quin potius noluit: qui tamen aliis in infirmitate simili & aliis pluribus sanitatis gratiam dum viveret impertivit: divina hæc providente clementia, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, & virtus in infirmitate perficitur. Plaga igitur illa adeo ampliata est, ut gallinæ ovum libere receptare potuisset: & cum horribilis esset ac putrida, & quando pro medicina aperiebatur fœtorem emitteret, & vermes sæpe scaturirent ex ea; numquam conquestus est, numquam gemitum præ dolore emisit, [& sustinet,] numquam tristis apparuit; sed Deo semper gratias referens hilariter, ac patientissime sustinens, Missas devotionis solitas & Sanctorum suorum officia, nec non & cetera sacrȩ Religionis exercitia, devotus atque solicitus persolvebat. Remedia autem medicinalia cum tædio videbatur suscipere, qui sibi pro amore Christi in suis infirmitatibus complacebat. Quodam tempore, cum per dies plures plagam illam a servitore suo videri & mutari non permisisset; metuens Frater ne nimis plaga putresceret, tali eum arte coëgit. Agnum parvulum coram illo adduxit dum decumberet, & arrepto gladio ipsum prætendebat se velle in ejus præsentia jugulare: beatus vero Pater Fratrem lacrymabiliter precabatur, ne illud Dei animal læderet. Cui cum diceret Frater, Nisi permittas plagam vestram mutare ut voluero, istum agnum occidam; statim pro liberatione agni, ipse Christi Domini agnus, ejus se tradidit manibus, pro ejus libito contrectandum.

[35] Fuit autem hoc viro Domini mirabile, quod cum plaga pectoris ejus quando aperiebatur sæpe fœtorem emitteret, mira tamen fragrantia odoris frequentissime procedebat ex eo. Testatur enim plurima devotorum fidelium multitudo, sensisse ex eo prodire inusitatam suavissimi odoris fragrantiam, [ac nihilominus suavem de se odorem subinde spirat.] nulli rei aromaticæ similem. Alii namque ad tactum vestium ipsius, quæ tamen erant humiles & despectæ; & alii in deosculatione manuum ejus, maxime quando Missam celebraverat; alii vero de ore ipsius, dum loqueretur, odorem suavissimum exire senserunt; ut exteriori tanti odoris signo claresceret, quod mens ejus virtutibus refecta, tota erat odorifera coram Domino.

[36] Cum propter ætatem decrepitam & ægritudinem gravem corpus pene haberet emortuum, sola Christi devotio vivebat in ipso: [Oraturus in decrepita ætate & morbo singulariter confirmatur] ut posset merito cum Apostolo dicere: Vivo ego jam non ego, vivit vero in me Christus. [Gal. 2 20] Devotionis ejus fervorem, quem in juventute inchoaverat, sic fortiter & delectabiliter in senectute servavit, quod nec ad horam ab ipso desistere potuit; quin imo ad devotionem ampliorem augmentis continuis procedebat. Cum autem, præ nimia senectute & corporis debilitate, amplius per scalas vel gradus ascendere non valeret, imo vix pedes a terra elevare poterat; ad gradus tamen altarium ad orandum vel celebrandum, quoties voluisset, libere absque difficultate aliqua conscendebat. Interrogatus a Fratribus, quomodo ad gradus illos sic ascenderet libere, cum ad gradus alios penitus impotens videretur; ait: Si deberem multum auri lucrari, vel ad Papatum etiam promoveri, pro hac causa adscendere rectus horum altarium gradus non possem; sed si debeo ibi orare aut celebrare, hanc a Domino gratiam habeo, quod sine difficultate illuc adscendo velociter: quod quotidiana experientia evidentissime comprobavit.

[37] Tempore quo beatus Pater cancri prædicti ulcere gravabatur, matrona quædam, [cibum agro parantibus oleum divinitus augetur,] quæ magnam reverentiam habebat ad ipsum, per nuntium requisivit, ut crespellas ex herbis & farina commixtas, quas vulgo a fritellas vocant, pro ejus prandio cum oleo præpararet: quæ tunc in urgenti rei familiaris exercitio occupata, vicinam suam quamdam pauperem advocavit; & vasculum ei cum oleo tradens, rogavit, ut pro beato Patre perficeret, quod ipsa occupata nimium facere non valebat. Illa recepto vasculo abiit, & libenti animo cibum parare disposuit: sed cum totum oleum quod in vasculo erat in sartaginem effudisset, tantæ quantitatis non fuit, ut pro cibi illius præparatione sufficeret. Cum vero mulier tristaretur, quia olei sufficientiam non habebat, & erubesceret ad matronam redire pro oleo; subito oleum illud, quo modicum erat, ita excrevit & replevit sartaginem, quod propter superabundantiam nimiam oportuit plus olei de sartagine removeri quam prius fuisset appositum. Frixura vero completa, oleum, quod in decoctione hujusmodi consumi consuevit & minui, ita superabundavit, ac si in eo nulla fuisset facta decoctio, & ad ignem positum non fuisset: propter quod pauper illa mulier plus adhuc de ipso reposuit, quam in vasculo a principio reperisset. Cum autem B. Jacobo, quod acciderat miraculum, retulisset; ille respondit: Filia mea, oleum illud cum gratiarum actione conserva, quod tibi misit Dominus Jesus Christus. Simile etiam contigit duabus aliis matronis, & pluries, pro ipso cibum parantibus; quia oleum non solum consumi non potuit, sed fuit insuper ejus meritis augmentatum.

[38] Hic caput unum transcribenti excidit vel in numeris Capitum signandis erravit librarius: quod infra iterum notabimus. Corporis sancti viri deficiente virtute, crescebat quotidie devotio mentis ejus: nam licet cum difficultate nimia ambularet per domum, cum multa tamen devotione Missam quotidie celebrabat. Cum autem die quo Missam ultimam celebravit, ad B. Andreæ altare accederet; affuit statim ante Missæ inchoationem religiosa quædam mulier & honesta, [tumorem ab ægra depellit,] vicina Fratrum, Helena nomine, tumorem magnum in dextra parte gutturis habens, quem fere per annum perpessa fuerat, nec potuerat ab eo medicorum arte curari. Sed quia præcedenti nocte doloribus maximis fuerat cruciata, adeo ut præ dolorum vehementia requiem invenire non posset; speravit se posse a cruciatu liberari prædicto, si manum beati Patris Jacobi tangere forsitan meruisset. Cui hoc devote petenti Sanctus respondit: Præstolare, filia, donec complevero Missam, & tunc quod postulas adimplebo. Missa devote completa, manu sancta locum tumoris & doloris tetigit, & Christi signaculo consignavit: quo facto ab altari discessit uterque; & illa statim versus domum absque dilatione iter arripiens, antequam de Fratrum exiret ecclesia, evanescente tumore ac dolore fugato, fuit continuo integraliter liberata.

[40] Omnipotentis Dei gratia disponente cunctis servi sui laboribus finem imponere, [paulo ante mortē nullum ex cancro fœtorem reddit.] & mercedem æternæ gloriæ ejus retribuere meritis; Sancti viri corpusculum, longa ægritudine tabefactum, sic fuit fortitudine destitutum, ut quatuor extremis vitæ suæ diebus, viribus propriis e lecto surgere non valeret. Nam usque ad dies illos, quamvis supra modum gravis corpore esset & debilis, cum devotione maxima Missam quotidie celebrabat, tanto in Christi amore ferventior, quanto celerius vitæ suæ terminum appropinquare sentiebat. Infra dies vero illos Sacramenta Ecclesiæ cum maxima devotione recepit. Plagæ autem ejus fœtor, qui sæpe sentiri consueverat, infra memoratos dies quatuor totaliter exstinctus fuit,

[41] Quodam sero, dum in ipsa infirmitate decumberet, propter sitis anxietatem, quam ob febres patiebatur, aliquando servus ipsius ampullam vitream plenam aqua ad caput lectuli super asserem posuit, [vas vitreū contactu ejus in terrā lapsum nihil aquæ effundit.] ut remedium nocte in promptu haberet, si sitis pateretur ardorem. Cumque nocte vasculum illud vitreum manu propria vellet accipere, manum taliter impegit in ipsum, quod de alto inferius cecidit: & os vasculi, nullo clausum operculo, versum fuit inferius, & sic inversum per magnæ noctis horam usque mane permansit. Mane autem servitor vas colligens, valde obstupuit, quod vitreum vasculum fragile, ex casu illo frangi minime potuit; & quod æstatis tempore, ex eversione vasis, nequivit de aqua minui aliquid vel effundi.

[42] Adveniente igitur desiderata die, qua gloriosus Pater deposito carnis onere ascensurus erat ad Christum; [mortem præsciens,] diem ipsam integraliter in divinis laudibus occupavit, Horas suas & Sanctorum suorum Officia per se dicens in lectulo. Multis autem frequentantibus cellam ejus, & qualiter sibi esset requiretibus, bene sibi esse omnibus respondebat humiliter: sed ut spiritus ejus in illa beata expectatione liberius dirigi posset ad Dominum, ipsos statim licentiabit benigne. Ex verbis autem ipsius cognosci potuit manifeste, quod hora transitus ejus ei fuerit a Domino a revelata. Nam dum hora b sexta moriturus a Fratribus crederetur, & ob hoc facto signo Fratres cum festinantia ad ejus transitum pro commendatione animæ convenirent; Fratribus dixit: Nimis cito vocati estis, cum nondum venerit hora mea. Discedente Conventu, post nonam horam cœpit a servitoribus de vespertina hora diligenter inquirere: & responso accepto, quod hora illa nondum adesset; rogavit ut discederent cuncti, & solum cum Domino vacare permitterent. Cumque Fratres crebro redirent, a cunctis supervenientibus de vespertina hora desiderabili requirebat. [pie illam obii,] Facto igitur ad Vesperas signo & terminatis in ecclesia Vesperis, putans unus ex servitoribus quod ideo sic fuisset de vespertina hora sollicitus, ut hora debita Vesperas diceret, ait ad eum: Pater, adest hora, de qua hodie sic solicite quæsivisti: si vultis, vocabo ad vos Fratres, qui dicant Vesperas vobis, quoniam vos animis debilis estis. Cui ait: Non expedit, fili, omnes enim horas meas integraliter dixi, & jam de Vesperis expeditus sum: ex tunc autem neminem licentiari voluit. Confestim autem cœpit corporis virtute destitui: & dum pro Fratrum convocatione signum fieret, Frater quamdā crucē illi offerens ait: Confidite, Pater, in adjutorio Crucifixi, & nullum periculū metuetis. Ipse vero, elevatis sursum oculis, dixit: Non timeo, fili: non timeo, fili. Fratribus vero Officiū commendationis animæ prosequentibus, ipse cum eis pariter dicebat Officium. Et dum cum ipsis diceret Letaniam, elevatis in cælum oculis, & exhilaratus in facie, Redemptori Christo spiritum reddidit. Statim autem ut migravit ad Dominum, plaga pectoris ejus, quæ tantæ magnitudinis erat ut dictum est, [plaga cancri subito coëunte.] ita fuit cōsolidata, ut vix ex ea cicatricis tenuis vestigiū appareret. Migravit autem ad Christum gloriosus servus ejus B. Jacobus, anno gratiæ millesimo trecentesimo decimo quarto, die ultima Maji, feria c sexta, in festo sanctæ gloriosæ Virginis Petronillæ, anno autem ætatis suæ octogesimo tertio, completo vero in servitio Christi in Ordine Fratrum Prædicatorum anno sexagesimo sexto.

ANNOTATA.

a Huc videtur facere, quod ex Consuetudinibus Cluniacensibus allegat Cangius, Pro signo Crispellarum, vel (ut alii dicunt) Frigdolarum, cum pugno accipe crines, quasi cupias eos facere crispos. Academici della Crusca masculine usurpant, & ajunt esse cibum ex solidiori farinæ purioris massa crispatum, quales in Belgio simili etymo vocamus Kerspelinge; & ab iis distingunt Frittellas, quasi hæ fiant ex farinacea pulte potius quam massa; Lagana, Latine ac Græce dicuntur; Francis Gaufres, Belgis Wafels.

b Horæ hic intelliguntur ecclesiasticæ, secundum cursum divini Officii; & sic consequenter hic numeratur Hora nona, & Hora Vesperarum: quas, ex initio Capitis sequentis, ubi dicitur multum adhuc diei superfuisse, intelligimus recitari solitas circa tertiam vel quartam post meridianam.

c Recte: nam anno 1314 littera Dominicalis erat F.

CAPUT VI.
Confluxus urbis ad B. Iacobi funus, varia miracula tunc patrata.

[43] Quamquam Fratres omnes, qui beati viri vitam virtutibus plenam noverant, [Confluento ad funus urbe,] ipsum non ambigerent ad cælestem gloriam evolasse; nihil tamen novitatis insolitæ facere præsumentes, & quia multum adhuc diei supererat, & calor tunc temporis erat intensus; volebant ipsum, nullo populo convocato, cum honore humili in Fratrum cœmeterio sepelire. Deo tamen melius disponente, qui clarificat honorantes se; licet per Fratres ejus obitus non fuisset extraneis nuntiatus, subito per totam civitatem Forolivii & ejus suburbia insonuit vox de transitu ejus. Confestim autem universa populi multitudo, utriusque ætatis & sexus, operibus, officiis, exercitiis, & quibuscumque occupationibus prætermissis, ad locum Fratrum tam subita celeritate cucurrit, quod beatum se quisque putabat, qui ad tactum sacri corporis poterat alium prævenire. Interea Fratres, statim post transitum ejus, involventes corpus & in feretro ad ecclesiam deferre volentes, obviaverunt turbis innumerabilibus irruentibus intra claustrum. [corpus veste pro reliquiis spoliatum odorem spirat,] Turbæ autem violentia devota irruentes in eos, corpus cum feretro deponentes, & cum devotione maxima contingentes, vestes, quibus corpus fuerat involutum, minutatim pro Reliquiis dilaniaverunt: ita quod in brevi tempore oportuit ipsum tribus vicibus ex integro indui. Odor autem mirabilis inauditæ & incognitæ fragrantiæ, de sacro corpore prodiens, contingentes ipsum mira devotione lætificabat. Delatum vero ad ecclesiam corpus, fuit super altare a populo positum, deinde propter supervenientem multitudinem ad diversa loca delatum est: præ multitudine autem nimia confluente, infra tres dies non potuit sepeliri. Statim vero ut in ecclesiam delatum est corpus, multa miracula propter ipsius merita divinitus ostensa sunt.

[44] Quædam mulier de Valdopso diœcesis Foroliviensis, Agnes nomine, habitans Forolivii, lapsu subito, dum beatus Pater viveret, cecidit: & dum super manum sinistram in ipso casu firmare se vellet, [ad quod confractum brachiū restituitur,] os brachii ejus juxta pugnum in partes plurimas confractum & divisum fuit. Adhibitis autem multis medicorum remediis, per menses plures nec solidari potuit nec curari, nec de manu vel brachio potuit se juvare. Ad Beatum igitur Jacobum, dum ejus beata mors in vicino esset, accedens, pluries rogavit ipsum, ut pro se Deum precaretur: cui semper Christi servus aiebat: Sustine filia patienter, quia Dominus cito te ab hac infirmitate curabit. Mortuo igitur viro Domini, cum ipsa hora transitus ejus ad contingendum eum tota concurreret civitas, mulier ipsa cum primis cucurrit; & ad feretrum accedens ait: Ubi est, Pater, promissio vestra, qua mihi in brevi affuturam sanitatem promittebatis? obsecro, ut nunc pro me oretis ad Dominum. Et tacto corpore ejus, cum brachio & manu ubi fractura erat; confestim os brachii perfecte & integraliter consolidatum est, & (ut servus Christi promiserat) recepit integram sanitatem.

[45] Deest.

[46] Mulier quædam, Brunetta nomine, de civitate Forolivii, brachium habens per longa tempora tumefactum, [& ægra quædā manu ejus arcte stringitur:] manum ejus in feretro quiescentis aperiens, brachium suum in illius posuit manu: sic enim fuit tribus diebus tenera & tractabilis caro ejus, quod in ipsa nulla durities, nulla rigiditas fuit; brachia enim ipsius & crura plicari poterant & extendi; manus vero & digiti claudi & aperiri, plicari, retrahi, & extendi poterant, sicuti quando vivebat. Cum autem præfata mulier manum suam intus manum ejus poneret, ipse manum illius sic fortiter strinxit & tenuit, quod vidente multitudine populi diu ab eo non potuit separari; vestigium etiam impositionis pollicis viri sancti in brachio illius ulterius deleri non potuit. Sed quid sibi voluerit ille tactus, cum mulier a tumore manus & brachii curata non fuerit, penitus nobis hucusque mansit incognitum. Hoc tamen non modice apparet mirabile, quod manus mortui sic fortiter strinxerit viventis manum: hujus autem rei judicium illi soli relinquimus, cui nihil incognitum est, qui novit omnia antequam fiant.

[47] [arthriticus,] Vir quidam, Nicolaus nomine, de natione Foroliviensi, arteticæ passione dire gravatus, corpus sancti viri amplectens in feretro, statim liberatus est.

[48] Gibbosus quidam, Picinus nomine, qui magnum gibbum habuerat per annos circiter viginti sex, [& gibbosus sanantur,] & cum aure sinistra audire non poterat, accedens ad feretrum ejus, brevi facta oratione ab utraque passione curatus est. In cujus curatione, ut servi Domini virtus innotesceret cunctis, facta est in campanili Fratrum campanarum pulsatio per se ipsas, nullo hominum penitus operam dante.

[49] Die tertio a beati Patris transitu, intra ecclesiam ante altare gloriosæ Virginis in monumento humili, cæmento forti & lateribus circumcluso, pretiosus thesaurus cum mira populi devotione reconditus est: cui superposita fuit craticula lignea, quousque lapis pro coopertura tumuli pararetur. [multiq; ægri ad humatū corpus, etiā tunc suaveolens.] Tribus vero diebus aliis nullo alio tectum operculo mansit corpus ejus, ita ut libere ab omnibus videretur: a civibus tamen solicitudine & devotione sedula custoditum fuit, & ab innumerabili populorum frequentia visitatum. Infra quos dies cum esset æstus permaximus & pressura continua populi, die noctuque ipsum cernere & contingere satagentis; nihil corruptionis vel fœtoris de sacro corpore exhalavit, sed odorem suavissimum sensit ex ipso maxima populi multitudo. Infra triduum vero prædictum, infirmi alii plures viginti, a diversis languoribus sunt miraculose sanati.

[50] Cum Beati viri sepulcrum fuisset lapide coopertum, antequam cæmento undique clausum esset, mulier quædam Blanca nomine, [Curatur quædā angina afflictata,] habens in gutture squinantiam, ex qua liberari non poterat auxilio medicorum; vicinæ mortis periculum metuens, ad Beati viri tumulum accessit, multis comitata consanguineis & amicis. Cernens autem ex parte ima sepulcri parvam quamdam aperturam sub lapide, filiæ suæ parvulæ corrigiam per foramen illud intromisit in tumulum, ut tangeret locum infirmitatis suæ cum corrigia, quæ sancti viri corpus vel reliquias tetigisset. Deposita vero intus sepulcrum corrigia, viderunt & senserunt omnes qui aderant, quod trahi inferius videbatur: & cum plures simul sursum ipsam trahere conarentur, manifeste senserunt quod cum violentia quadam inferius trahebatur. Cumque mulieri patienti suaderetur a pluribus, ut beato Iacobo corrigiam dimitteret quam trahebat; ait illa: Corrigia hæc ad nihilum valet ei, mihi vero pernecessaria est, ex quo tetigit corpus ejus. Iterata igitur violentia ipsam retrahit, quam illico sibi ad collum applicans, dolore confestim cessante, antequam perveniret ad domum suam, fracto tumore fuit perfecte curata.

[51] Tempore quo beati Patris corpus extitit tumulatu, tanta fuit circa ipsum populi multitudo, [corpore post 9 menses suaviter etiam redolente,] ut involvi & aptari non potuerit ut decebat. Post novem vero menses a transitu ejus, subito quod omissum fuerat perfecerunt. Fidelium igitur civium testimonio secum adhibito aperuerunt arcam; & corpus, ut decreverant, pannis sericis involverunt. Senserunt autem de corpore sacro odorem prodire mirabilem: pulvis etiam qui in sepulcro juxta corpus ejus inventus est, mirabiliter redolebat; quo devote collecto, ad contactum ipsius pulveris, infirmi plures receperunt beneficia sanitatis.

[52] Juvenis quidam, Miciolus nomine, audiens a multis sancti viri miracula recitari, [obtractanti B. Iacobi miraculis brachium contrahitur & sanatur,] non solum incredulus extitit; sed & ipsis miraculis detrahere cœpit. Nutu vero Dei statim motu & usu sinistri brachii privatus est, qui de sancti viri virtutibus loqui verba sinistra præsumpserat. Vexatione igitur præbente intellectum auditui, ad cor suum rediit; & B. Jacobum lacrymans miserabiliter invocavit. Facto autem voto, quod si liberaret ipsum, linguam de cetero contra ipsius miracula non laxaret, confestim recepit beneficia sanitatis.

[53] Maturus quidam & devotus vir de Bononia, habitum habens Pœnitentiæ, nomine Frater Guido, pro susceptione pauperum in valle S. Victoris Cæsenatis diœcesis, [meritis ejus infans a pustulis liberatur,] cum uxore sua in hospitali se pauperculo deputavit. Quodam autem mane domo egredi volens, puellam parvulam, a vili matre projectam, ante hospitalis ostium reperit: qui uxorem advocans, mandavit ut puellam abjectam pro Christi amore susciperet, & ei matris obsequium pro ipsius reverentia exhiberet. Quæ dissolvens puellæ panniculos, quibus involuta fuerat, reperit ipsam turgentibus vesicis & pustulis toto corpore coopertam. Audita autem fama miraculorum B. Iacobi, ipsum oraverunt fideliter, ut sanitatem puellæ pauperculæ suis meritis impetraret: nocte vero sequenti puella fuit Beati viri meritis integraliter liberata. Cum vero uxor præfati devoti viri filios a multo tempore parere destitisset, & jam spatio annorum tredecim lacte penitus caruisset, lactare per se puellam non poterat, quæ omnino lacte carebat. Quærentes igitur in contrata prædicta si mulierem aliquam invenire possent, quæ pro Christi amore lactare vellet puellam; cum ipsi, eo quod pauperes erant, pro solutione nutricis pretium non haberent; & nullam sub hac conditione reperirent; omnino ad B. Iacobum fidelis ille vir cum fide & devotione magna se contulit, [ac nutrici miraculose lac ministratur.] orans ut uxori suæ lac a Domino impetraret, ne puellæ nutrimentum deficeret. Facto igitur voto ad eum, nocte sequenti uxor ejus in mamillis pruritum sensit: quas dum scalperet & comprimeret, subito Dei virtute lac erupit: quo augmentis quotidianis multiplicato, infantulam nutrire sufficienter potuit toto tempore quo lactanda fuit; cum tamen præfata mulier nec prægnans esset, nec a multo tempore extitisset.

[54] Mulier quædam, Francisca nomine, septem annis leprosa fuit, [Leprosa mundatur,] ex quibus annis quatuor in leprosorum hospitali fuerat separata. Accedens ad sepulcrum B. Jacobi, voto emisso plene liberata est. Quæ videns sic se perfecte curatam, facta oblatione statim recessit, nec Fratribus & populo, ad Domini gloriam, ut debuerat, publicavit. Post dies paucos subito gravi passione correpta cecidit, & penitus loquelam amisit. Quæ rursus intra se facto voto ad B. Iacobum, quod si liberaret eam a prædictis passionibus, visitaret iterum sepulcrum ejus, & miraculum quod occultaverat publicaret, ad plenum liberata est; & accedens ad tumulum viri Dei cuncta per ordinem enarravit. De prima autem infirmitate ejus testis extitit maxima populi multitudo, quæ postea ipsam vidit perfecte curatam.

[55] Andriolus quidam nomine, parvulum filium habens, [contractus sanatur,] in manu & pede, brachio & crure, ex dextra parte contractum, ita quod ex parte illa nullo modo poterat se juvare; ipsum ad B. Iacobi sepulcrum adduxit: ubi per statim sic plene curatus est, ut infirmitatis præcedentis nullum vestigium remaneret.

[56] [& infans semivivus.] Mulier quædam de Fighino Ravennatis diœcesis, nomine Julia, filium peperit semivivum, motu sensuque carentem, nisi quod tantum illius labia movebantur: qui cum crederetur illico moriturus, statim baptizatus est. Cum autem per dies quatuor sic immobilis permansisset, & nec lac quidem sumeret nec ploraret; mater ejus ad beatum Iacobum se reduxit. Emisso autem voto ad eum, absque dilatione vel mora, fuit puer vitæ & sanitati protinus restitutus.

CAPUT VII.
Defuncti, meritis B. Iacobi ad vitam revocati: plurimæ infirmitates curatæ.

[57] Cum civis quidam Foroliviensis, Guilielmus nomine, [Resuscitatur puer in dolio aquæ,] faceret in domo propria parietem construi, ob quam causam in medio domus suæ dolium cum aqua posuerat; accidit parvulum filium suum, Sanctum nomine, super ipsum dolium incaute ludere. Cumq; inclinare se vellet ad aquam, in ipsam cecidit & suffocatus est. Cum venissent autem ad aquam operarii, & invenissent puerurm totum in aqua submersum; exclamantes, ipsum mortuum extraxerunt: mater vero pueri, cum vicinis pluribus accurrens, & videns eum penitus mortuum, B. Iacobum devote & fideliter invocavit. Mira res, sed ab eo facta qui vitæ & mortis habet imperium. Matris oratione finita, & voto emisso ad B. Iacobum, puer, qui mortuus erat, confestim a mortuis resurrexit.

[58] Alius quidam puer duorum fere annorum, Jacobus nomine, juxta fluvii a cujusdam ripam dimissus a matre apud Forolivium, [& alter in fluvio suffocatus:] quæ in vicino horto colligebat herbas; manibus reptans & pedibus ad flumen accessit, & in ipsum cecidit. Cumque capite demerso deorsum, & pedibus elevatis sursum, per longum spatium fuisset tractus ab aqua; a quibusdam super ripam fluvii iter agentibus elevatus de aqua fuit. Clamantibus illis concurrit populi multitudo, quæ ad festum quoddam vadens inde transitum faciebat. Et dum per pedes elevatus fuisset ut aquam evomeret, ipsa evomita mortuus est inventus, nullum habens penitus signum vitæ. Faciem namque habebat nigerrimam: & calefacto ad ignem corpusculo ejus, nec motus nec sensus in ipso apparuit, sed in eo fuerunt omnia signa mortis. Cumque pater ipsius & mater omnesque adstantes vidissent, eum esse veraciter mortuum, ipsum B. Jacobo cum multis lacrymis & magna fiducia devoverunt. Ante Matutinas autem, per B. Jacobi merita, omnipotens Deus ipsum vitæ & sanitati restituit: pristinoque recuperato colore, nullius gravaminis vel debilitatis vestigium remansit in ipso.

[59] [claudæ dugresso donantur,] Mulier quædam Foroliviensis, nomine Avenante, quæ triginta duobus annis ex utraque parte clauda fuerat, accedens ad Beati Patris tumulum, oratione facta, adepta est plenæ beneficium sanitatis, ita ut recte sicut ceteri ambularet.

[60] Alia mulier Foropopiliensis, nomine Ymoldina, quindecim annis fuit adeo viribus destituta membrorum, quod de loco ubi sedit vel jacuit, sine sustentaculo baculi vel alterius personæ auxilio, surgere non valebat: delata vero in vehiculo ad sepulcrum ejus, in multorum præsentia fuit statim perfecte curata.

[61] Cremonensis quidam, nomine Zaninus, qui per annos sex oculorum lumine totaliter privatus fuerat, dum esset Ravennæ, [cæcus visu] & audisset famam miraculorum B. Jacobi; cum fide & devotione statim versus Forolivium iter arripuit, oculos cereos & candelas promittens se ad ejus tumulum oblaturum, si visum recipere mereretur. Cumque Forolivium pervenisset, antequam ad beati Patris tumbam accederet, omnia peccata sua confessus est Sacerdoti. Confessione facta statim aliquantulum videre cœpit; accedens vero ad arcam & offerens vota tua, statim illuminatus est integraliter & perfecte.

[62] [surdi duo auditu:] Gulielmus de Ponte-Ronchi, Foroliviensis diœcesis, qui quatuor annis surdus fuerat, facto voto ad B. Jacobum, liberum ejus meritis recepit auditum.

[63] Bonaguirus quidam de Mantua, qui per annos sex auditum perdiderat, visitato beati Patris sepulcro continuo recuperavit auditum.

[64] Sacerdos quidam apud Ravennam, Joannes nomine, paralyticus effectus & toto corpore languidus, [duo a paralysi liberantur.] in visu & voce adeo debilitatus erat, quod nec legere nec cantare valebat; insuper & arteticæ doloribus gravabatur. Cumque ad sepulcrum B. Jacobi nocte una cum devotione & reverentia pernoctasset, liberatus est plene a cunctis gravaminibus supradictis.

[65] Quidam de b Valle-Amonis Faventinæ diœcesis, Servatus nomine, decem annis paralyticus fuit, intra quos diebus & noctibus caput vehementer & continue agitabat. Hic accedens ad B. Jacobi venerabilem sepulturam, perfecte curatus est.

[66] [alia ab epilepsia] Apud Castrocarium mulier quædam, Æmilia nomine, epilepsiam sic horribilem passa est annis septemdecim, quod infra prætaxatum annorum numerum regulariter in omni die ter cadebat ad minus, & passione illa terribiliter concutiebatur: quæ veniens ad beati Patris sepulcrum, oratione facta, ejus meritis fuit perfecte sanata.

[67] [quidam a surditate.] Florentinus quidam, Sentinus nomine, Faventiæ habitans, quadam die dum solus esset, sensit se subito a quadam manu tangi; & dum se undique verteret, & neminem adesse conspiceret, tanto fuit stupefactus horrore, quod statim usum loquelæ perdidit. Cumque nil ei prodessent auxilia medicorum, ad B. Jacobum se devovit. Post quinquaginta autem dies ab horrore prædicto, ad sepulcrum ejus accessit: & facta ibi brevi oratione, solutum est integraliter vinculum linguæ ejus.

[68] Navis quædam in mari Adriatico, dum a c Portu Volanæ per milliaria circiter viginti quinque distaret, [B. Iacobi meritis tempestas sedatur.] tanta fuit tempestate quassata, quod propter procellas maximas & ventum fortissimum, qui in ipsa erant non valentes conatu proprio se juvare, de rebus & vita pariter desperabant. Erat autem inter ipsos Foroliviensis quidam, Nicolatius nomine, qui induxit socios, ut omnes devote B. Jacobum de Venetiis invocarent: cujus ceteri acquiescentes consilio, Beatum cœperunt vocare Jacobum, voventes se ejus sepulcrum visitaturos, si eos a periculo liberaret. Oratione completa & emisso voto, statim illa tempestas B. Jacobi meritis est sedata.

[69] Duo juvenes de Forolivio, qui fratres erant & communiter habitabant, equum habebant admodum sibi gratum, quem quodam mane in stabulo mortuum invenerunt: [equo vita restituitur,] super quo vehementissime contristati, diligenter scrutati sunt si vitæ signum reperire possent in ipso. Cumque omnes advenientes absque dubio ipsum vere mortuum judicarent, cum motu penitus privatus esset & sensu, & esset horribiliter tumefactus; nuntius pro illo directus est, qui ferramenta de pedibus removeret, & ad excoriandum ipsum faceret asportari. Interim unus ex prædictis fratribus, Conus nomine, dixit fratri suo: Credo, frater, si devote invocaremus B. Jacobum de Venetiis, per quem Dominus tot & tanta mirabilia operatur, quia Deus ejus meritis nobis vivum & sanum restitueret equum istum. Quo fideliter annuente, votum ambo pariter emiserunt, quod ejus venerabile sepulcrum discalceatis pedibus visitarent, & equum cereum offerrent, si equum eis restitueret vivum. Tunc frater alius, Manfredus nomine, mortuum equum apprehendens per aures, fideli voce clamavit dicens: Surge in nomine B. Jacobi. Statim autem, servi Christi invocato nomine, omni evanescente tumore, qui mortuus fuerat restitutus est vitæ, nullum penitus habens infirmitatis vel debilitatis indicium.

[70] Apud Solarolum Faventinæ diœcesis, quædam mulier, [mutæ loquela redditur,] Alberta nomine, superveniente in ipsam subita passione, usum linguæ sic totaliter perdidit, quod nec minimum verbum exprimere poterat. Cum vero sic diebus pluribus perdurasset, & nec subveniri ei in aliquo posset auxilio medicinæ; ad beati Patris Jacobi suffragium se reduxit, & nutibus innuens suis ut potuit, petivit duci ad venerabile sepulcrum ejus. Et cum ad Fratrum ecclesiam pervenisset apud Forolivium, antequam ad sanctam sepulturam accederet, signo quo potuit Confessorem petiit. Quo vocato, ad ejus pedes humiliter se prosternens, ostendit se habere magnum desiderium confitendi: cumque a Fratre ei data benedictio fuisset, ad sepulcrum B. Jacobi ducta est: factaque ibi brevi oratione surgens, & accensas candelas ad ejus imaginem offerens, statim ruptura & sonitu quodam intra guttur ejus facto, nomen B. Jacobi, audiente populo, invocare cœpit, loquelæ usu & officio ei plenarie restituto.

[71] [lapso cervix confracta sanatur.] Dum Ferrariensis quidam, Bartholomæus nomine, ex quodam casu collum confractum haberet, propter quod caput super collum denodatum stare non poterat, sed super pectus cadebat; in lecto positus, audivit a pluribus de miraculis magnis & multis, quæ divina virtus per merita B. Jacobi de Venetiis in Forolivio faciebat. Ipse autem, qui vicinam sibi mortem esse putabat, accepta fiducia de virtute ejus, eidem Patri humiliter se devovit, promittens se ejus sepulcrum discalceatis pedibus visitaturum, si eum pristinæ restitueret sanitati. Statim autem facto voto obdormivit paululum; confestimque excitatus a somno, vidit virum quemdam venerandi aspectus, albis indutum, qui ab eo recedere videbatur, invenitque se plenarie liberatum.

[72] [quidam incurabili morbo laborans,] Anno insuper millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, die duodecima mensis Augusti, cum terræ motus magni fieri cœpissent, & per dies plurimos increscentes perdurassent; Cȩsenatenses (major enim inter Civitates Romandiolæ ex hujusmodi terræ motibus Cæsenam timor invaserat) relictis domibus die noctuque loca sub divo incolebant: Fratres etiam Conventus Cæsenæ, eodem perterriti timore, hortum sibi delegerant in dormitorium. Quo factum est, ut Frater quidam, Sebastianus nomine, Faventinus, Vicarius Conventus, cum & ipse per dies multos cum aliis in horto dormisset, infirmitatem quamdam ex aëre & soli humiditate contraxerit: adeoque hujusmodi infirmitas invaluit, ut latus ac femur & crus alterum sibi totaliter invalidum ac emortuum redderetur. Quare cum multum temporis pro sananda qua tenebatur ægritudine expendisset, & defecissent medicorum remedia, nullaque posset sibi arte subveniri; ad D. Iacobum se convertit, ejus auxilium imploraturus. Senserat quidem ejus virtutem antea per multos annos, in alia quam passus fuerat infirmitate: a qua cum ejus meritis meruisset liberari, in devotæ & gratæ mentis signum singulis diebus septem Psalmos pœnitentiales cum Letaniis dicebat. Fecit igitur in mense Decembris a consanguineis suis equo se Forolivium portari. [ad B. Iacobi sepulcrum ductus curatur,] Cum autem ibi ad altare B. Jacobi in Missa confessus sacram Communionem accepisset; sub ejusdem B. Jacobi sepulcro marmoreo, quod quinque columnis fulcitur, se locari a Fratribus fecit. Non poterat solus incedere, nisi quibusdam ligneis fulcimentis, quas d ferlas vocant, fultus. Cumque a summo mane usque ad horam ferme vespertinam ibi permansisset, suavi quodam detentus sopore, vidit quemdam Fratrem sui Ordinis (is erat B. Jacobus) leniter manu loca infirmitatis demulcentem, ac inquientem sibi: Confide, fili, quia sanaberis. Nec mora, a somno expergefactus, se sanum & incolumem, sicut audierat, invenit. Tunc protinus ex se ipso a loco in quo jacuerat exiliens, in adeptæ sanitatis perfectæ signum sic gradiebatur, ac si numquam fuisset passus infirmitatem: contestabatur autem magnis vocibus, se B. Jacobi munere donatum sanitate. Ad hujus vocem & miraculi magnitudinem, excita est universa civitas in laudem beati Patris: noverant enim quamplurimi ipsum tali detentum infirmitate. Cœperunt autem Forolivienses propensius ejus suffragia non incassum implorare: inter quos & filia Domini Juliani Custodis arcis Illustrissimi Comitis e Hieronymi, quæ gravi languore & ferme incurabili detenta, cum voto se vovisset B. Jacobo, sanata est. In horum autem testimonium extat Civitas Foroliviensis, & litteræ Domini Vicarii Reverendissimi Episcopi f Cæsenatensis.

[73] Alia autem miracula, ad ipsius beatissimi Patris Jacobi sepulcrum vel ad ejus invocationem divinitus facta, [miraculorum, ejus meritis patratorum, numerus & probatio.] quæ fideliter sunt probata, pro vitanda prolixitate nimia, ne legentis gravetur animus, in libello hoc judicavimus non scribenda. Nam præter omnia miracula supra dicta, infra viginti & octo mensium terminum, a transitu ejus, reperta sunt miracula numero trecenta triginta octo: de quibus est diligens facta inquisitio, & quȩ per manum publicam cum attestatione solenni in scriptis seriatim & expresse redacta sunt. Multa vero alia, quæ scripto commendata non sunt, in diversis mundi partibus cooperata fuerunt, quæ a personis fidelibus sunt relata: in quibus repertum est, quod omnipotens Deus ipsius Patris meritis plures alios mortuos suscitavit, cæcos multos illuminavit, surdis auditum restituit, confractos consolidavit, contractos erexit, paralyticos, epilepticos, febricitantes, & hydropicos curavit; multis loquelam reddidit, vulneratos sanavit, in carceribus compeditos & in hostium manibus constitutos miro favore eripuit, afflictis & desolatis multis veram consolationem exhibuit. In testimonium enim ipsius eximiæ sanctitatis, Christi pietas & potestas continuare & multiplicare miracula non desistit, ad sui nominis gloriam & honorem, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus in secula seculorum. Amen g.

ANNOTATA.

a Fluvius, qui Forolivium proxime ad Occiduum latus alluit, a capite quidem suo Flumana dicitur; ubiautem civitatem attingit, & infra eam, Canalis della Socolia: ac denique accessu aliorum auctior, Ronci nomen obtinet; unde infra num. 62, Pons-Ronci dicitur.

b Vallis-Amonis dicitur longus secundum hunc fluvium tractus, ab Apennino usque Faventiam. Sunt autem in eodem viæ Flaminiæ tractu, pari 12 aut 13 milliarium intervallo, Faventia, Forolivium, Cæsena, de qua infra.

c Portus Volanæ, ad ostium Padi Ferraria transeuntis.

d Ferlæ, id est, Ferulæ, non a feriendo, sed ferendo, apte dictæ.

e An Hieronymi Riarii, qui Pontificis Sixti IV nepos superintendebat exercitui Ecclesiæ, sub imperio Pini Ordelasfi, Domini Foroliviensis, contra Venetos & Mediolanenses adversus Papam colligatos?

f Cæsenæ Episcopatum tunc obtinebat Antonius Ventorellus, ab anno 1463 ad 1475.

g Hic Incipit tabella hujus Legendæ suprascriptæ, seu Syllabus Capitum, quem cum describi non curaverimus, utpote quibus satis videbatur ipsos titulos in decursu descriptos habere, non possumus nunc discernere, an & quid desit duobus supra notatis locis post numeros 37 & 44.

COMPENDIUM VITÆ
in Lectiones, Apostolica auctoritate editas distributum.

Jacobus Venetus, Ordinis Prædicatorum, Forolivii in Romandiola (B.)

Lect. I. Iacobus Salomonius Venetus, nobilissima familia natus, in ipso ineuntis ætatis flore parentibus orbatus, sub aviæ disciplina, mirificos in litteris ac pietate progressus fecit; Euangelico accepto consilio, ut nudus nudum Christum sequeretur, patrimonio in pauperes distributo, Prædicatorum Ordinem elegit, in quo sexaginta sex annis sanctissime vixit, sola contemptione voluptatis & contentione virtutis, ad S. P. Dominici exemplar totum in sese exprimendum aspirans.

II. Humilitatem adeo servavit, ut virtutes omnes ac miracula, quæ ex divina liberalitate indies patrabat, diligentissime absconderet. Caritate in Deum & proximos, præcipue pauperes, ita ardebat, ut Pater pauperum communi elogio diceretur. In assidua divinarum rerum meditatione, tanta animi voluptate perfundebatur, ut sæpe in extasim raptus, omnino immobilis subsisteret. In ejus ore non nisi Deus ac divina versabantur: hinc sæpius illud Hieronymi usurpabat, Felix lingua, quæ non nisi de divinis novit texere sermonem.

III. In nomine Jesu proferendo uberrime flebat, quod etiam cum de Christi passione, Sanctorumque Martyrum, & præsertim S. Ursulæ Sociarumque ejus sermo erat, præstabat. Secreta cordium ei divinitus revelata: prophetico quoque spiritu donatus fuit. In sacramento Pœnitentiæ administrando, sæpe illius humeris insidens columba, rostro in ejus aures immisso, sensibiliter apparuit: & in propriis miseriis, ceterarum hominum culpis deflendis, ex ipsius oculis lacrymarum fontes scatebant. Animarum salutis negotium numquam Dei operoso ministro fuit otiosum.

IV. Virginitatem perpetuo illæsam custodivit, totamque vitam ab omni letalis peccati labe immunem duxit. In malorum tolerantia invictissimus: ulcus enim gravissimum, ipsius pectus assidue corrodens, ita quatuor annis occultavit, ut ne minimo quidam gemitu aut suspirio accerbissimum dolorem proderet: nec propterea quidquam de consueta sui corporis maceratione remitteret: jamque in ipso, ob decrepitam ætatem assiduamque ægritudinem semimortuo, solus Christus vivebat.

V. Sui obitus diem divina revelatione prædixit; qua adveniente, illico ex pristino ulcere ita convaluit, ut ne exiguum quidem ejus vestigium in eo amplius appareret. Ecclesiasticis deinde Sacramentis munitus, dum una cum ceteris Fratribus alternis vicibus Deo psalleret, defixis in cælum luminibus, ex corporeis vinculis lætissimus animus ad Superos evolavit, anno salutis millesimo trecentesimo quarto decimo, ætatis suæ octuagesimo tertio. Triduo corpus ejus, ob advenientis populi concursum, inhumatum, mirificum odorem spiravit, piis fidelium manibus vestium particulas decerpentibus.

VI. Miraculorum gloria illustris, & qui vivus multos juvit, mortuus indigentibus prodesse non destitit. Leprosos mundavit, surdis auditum, mutis loquelam, gressum claudis reddidit; parturientibus dolores eripuit, narium ulcera sanavit, semivivam ad vegetam valetudinem reduxit, mortuos ad vitam revocavit, omnibus omnia factus profusissimæ beneficentiæ præbuit exempla. Romæ S. Sebastiani templum clausis januis penetravit. Quamobrem in Beatorum numerum relato, festum ejus ac officium Clementis VII primum, ac deinde Julii III jussu apud Forolivienses, postmodum Pauli V etiam Venetiis institutum. Gregorius quintus decimus in uniuerso Prædicatorum Ordine celebrari voluit.

HYMNUS.

Jacobus Venetus, Ordinis Prædicatorum, Forolivii in Romandiola (B.)


Summe felix Ecclesia, lætare novo gaudio,
Per quam cælestis Curia novo relucet radio.
Jordanis transit fluvium Jacob cum turma duplici;
Fert Augustini radium, & lilium Dominici.
Fulget Prædicatoribus sidus, per orbis cardinem,
Refulgens in virtutibus, quorum decorat Ordinem.
Ad Jacobi corpusculum columbam Sancti Spiritus,
Et gratiarum vasculum Salvator misit cælitus.
Novum sentitur gaudium, nova prodeunt miracula:
Dant ægris ossa præmium, exultant omnes in secula.
Sit laus Patri cum Filio, Sancto simul Paraclito,
Cui Jacobi confessio nos jungat parcens debito.
      Amen.

DE B. VITALE A BASTIA,
EREMITA TERTII ORDINIS S. FRANCISCI,
IN ASSISIENSI VMBRIÆ DIOECESI.

ANNO MCCCCXCI.

SYLLOGE HISTORICA.
De vita, miraculis, translatione, & cultu ejus.

Vitalis, Eremita tertii Ordinis S. Francisci, Assisii in Italia (B.)
[Col. 475A]

G. H.

Bastia, locus in agro & diœcesi Aßisiensi, versus urbem Perusinam, patria fuit B. Vitalis, qui hinc cognomen traxit. Ast apud Aßisienses assumpto habitu & regula tertii ordinis S. Francisci, [Patria.] relictis omnibus quæ poßidebat, anno millesimo quadringentesimo septuagesimo seceßit ad eremitorium, mille paßibus ab Aßisio dißitum, ubi prope Ecclesiam B. Mariæ, de Viola dictam, in quodam sacello vitam solitariam ultra annos viginti duxit, [Vita sancte peracta.] in aspera pœnitentia & summa perfectione. Erat conversatio illius cum Deo in oratione & contemplatione: erant exercitia in jejuniis, corporis castigationibus, & sensuum suorum mortificationibus. Porro ex quo Eremita ad dictum locum migravit, numquam ignem aut lumen accendisse fertur. Paupertatis rigidus sectator, tunicam & habitum gestabat segmentitium ex panno vili & rudi, ac nudis semper pedibus incedebat. Vinum aut obsonium aut quidquam sale conditum non gustabat. Ne vinceretur a somno, solebat cæsariem prominentem supraposito ligno intexere, aliisque modis soporem repellere. [pius obitus anno 1491.] Ita meritis virtutibusque repletus, mortuus est die XXXI Maji anni MCCCCXCI; ac populo venerandus, miraculis clarus, lapideoque recenter fabricato sepulcro impositus, atque in suo sacello sepultus: ubi postmodum ad ejus honorem Ecclesia fuit constructa, cum a Deo multis ac variis miraculis ejus sanctitas esset declarata.

[2] [Miracula.] Qua pauca ex plurimis ad notitiam posterorum pervenerunt, sunt ista: Scholasticus quidam memoriam & loquelam amiserat, qui cum sacras ejus reliquias visitasset, utramque recuperavit. Puer defunctus, a parentibus ad ejus sepulcrum delatus, ejusque interceßionibus commendatus, ad vitam est revocatus. Quidam Tudertinus, morti adjudicatus, cum B. Vitalis implorasset patrocinium, carcere vinculisque divinitus reseratis aufugit. Demum per plurimos annos obseßi a dæmonibus, & disrupti, ad tumulum ejus curabantur. Quare tanta miraculorum operatione excitati cives, corpus ejus elevarunt, [translatio corporis facta an. 1509.] quod ex ecclesia in solitario loco constructa, cum solenni pompa ad ecclesiam Cathedralem translatum est, die XXII Septembris, anno supra millesimum & quingentesimum nono, & depositum in sacello in ipsius servi Dei honorem dicato, quod Capella S. Vitalis appellatur. Imago ipsius, tam in priori ecclesia, quam in Cathedrali venerationi publicæ exposita visitur. Dies autem natalis ejus in urbe & diœcesi Aßisiensi sub ritu duplici celebratur XXXI Maji, [Officium Ecclesiasticum.] & festum translati corporis XXII Septembris. In ipso autem festo ad ejus honorem instituitur per urbem solennis proceßio, ubi præterea est nobilis & numerosa Confraternitas, S. Vitalis nuncupata.

[3] [Scriptores de eo] Arturus du Monstier in Martyrologio Franciscano retulit eum ad diem XXV Novembris. Nos in hac relatione secuti sumus potißimum Ludovicum Iacobillum, qui Fulginii loco plane vicino Vitas Sanctorum ac Beatorum Vmbriæ conscripsit. Ad eumdem diem XXXI Maji, retulit eum Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & alio Catalogo generali. Waddingus eumdem celebrat in suis Annalibus ad annum 1491 num. 42, qui corpus in urbem translatum asserit anno 1599. Verum cum Iacobillus eam translationem retulisset in primo tomo an annum 1510, in Additionibus & Correctionibus tertio tomo adjunctis, ubi etiam meminit Waddingi, adscribit ad annum 1509; facilis autem error potuit contigisse in cifra apud Waddingum, [ecclesia parochialis illi dicata.] ut scriberetur annus 1599. Præterea addit Iacobillus, ex Indice castrorum & villarum Comitatus Aßisiensis, esse ibidem pagum sub titulo S. Vitalis cum ecclesia illi dicata, in quo numerantur centum & quindecim familiæ. Alii auctores, qui de B. Vitale agunt, citantur plurimi a dictis Iacobillo & Arturo, ad quos lectorem remittimus.

DE B. BAPTISTA DE VARANIS ORDINIS PAVPERVM SORORVM S. CLARÆ,
CAMERINI IN VMBRIA.

ANNO MDXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus familia, titulo ac cultu Beatæ, anno ac die mortis, Vitæ autographis & Supplemento, aliisque Opusculis.

Baptista Verana, Ordinis pauperum Sororum S. Claræ, Camerini in Umbria (B.)

AUCTORE D. P.

Leander Albertus in descriptione Italiæ pag. 425, inter nobiliores Vmbriæ civitates Camerinum numerans, [Ex dominatrice pridem Camerini familia,] diu, inquit, in ea Principatum tenuit Varanorū illustris familia, ex qua vir armis strenuus, & consiliis prudentiaque multum pollens fuit, Gentilis (XVIII Maji in Annotatis ad Translationem S. Venantii littera Claudatus) cui Rodulphus filius successit: qui Gentilem-Pandulphum & Gerardum (scriptores Camerinenses Berardum appellant) ex prima conjuge; Petrum-Gentilem & Ioannem, ex altera suscepit. Secundi per conjurationem primorum germanorum perierunt… quo scelere per urbem evulgato, concursu populi Gentilis-Pandulphus & Gerardi liberi quinque (nam ipse Gerardus paulo ante Tolentini cæsus erat) trucidati sunt, anno post Christum natum MCCCCXXXIII. Ita in libertatem sese asseruit civitas, [patre Iulio-Cæsare Varano,] sed annis solum decem eam tenuit. Etenim relictos ex Ioanne Varano liberos Rudolfum & Iulium-Cæsarem miserata, eisdem honorifice revocatis se subdidit. Horum Iunior, cum sub Nicolao V & Sixto IV Pontificiarum copiarum summum imperium tenuisset, Venetis primum, deinde Matthiæ Corvino Hungariæ Regi eodem in munere egregiam navavit operam, tam primo virilis ætatis vigore utilis extraneis, quam postea mortuo fratre seniore civibus; laudatus a Sansovino, quod urbem ædificiis multis exornavit ac munivit, templum D. Mariæ in suburbio construxit, Cives optimis institutis, gratiis, ac beneficiis benevolus restituit; castra Serra-vallis, Ploraci, Lanciani, Beldilecti, S. Anatoliæ, Agelli, ac alia loca instauravit; vivarium in planitie spatiosissimum secus flumen Potentiæ stravit, murisque undique cinxit.

[2] Hic tantus talisque, ex Joanna Malatesta, Sigismundi Ariminensis Principis filia, [& Ioanna Malatesta,] quam vixdum octennem sibi desponderat (sive firmandæ propriæ potentiæ causa id fecit, sive inductus in spem illius quoque civitatis dominium jure uxorio, si masculi deficerent, aliquando obtinendi) processu temporis genuit filios quatuor, filiamque Camillam, natam anno MCCCCLVIII die IX Aprilis, cujus causa istæc attigimus; [nata Camilla, post Baptista] nuncupatam vero anno MCCCCLXXXI in Religione Baptistam, cui scriptores plerique hoc seculo titulum Beatæ absque scrupulo tribuunt. Cultum certe huic nomini convenientem probant ea, quæ anno MDCXXX edidit novißimus Vitæ scriptor Matthæus Pascuccius, Presbyter Congregationis Hospitii Camerinensis, agens de Corporis translatione & honore lib. 3 cap. 13. Narrat enim quomodo trigesimo anno a morte, repertum integrum, [Beata passim dicta post corporis translationē an. 1593.] ac denuo terra conditum; anno deinde MDXCIII refossum iterum sit, in ossa quidem resolutum, sed suavissimum odorem spirans; lingua autem (quæ citißime diffluere in cadaveribus solet) integra, succulenta, ac rubicunda. Et ossa quidem novæ arcæ decenter imposita; linguam seorsim in proprio reliquiario ad venerationem collocatam ait; accedente proculdubio consensu Ordinarii Hieronymi de Bobus, aut saltem ejus tunc Romæ degentis Vicariorum.

[3] Neque est quod vereamur, Beatam vocando, & locum ipsi hic tribuendo, impingere in decreta Vrbani VIII, circa venerationem nondum Canonizatorum, [exornatasq; Reliquias,] anno MDCXXV irritum facientia quidquid citra expressam Sedis Apostolicæ licentiam, aut temporis immemorabilis privilegium, fuerat recentiori cujuscumque auctoritatis indulgentia receptum usuque introductum. Siquidem iis non obstantibus, ipsius Pontificis quondam Secretarius primus, quem appellant Status, D. Scipio Savini, Archidiaconus Camerinensis, tam Reliquiarium quam Sepulcrum & Arcam renovari curavit, sic ut conspi ciper crystallos obductas poßint singula. Ita fuisse eadem anno MDCXXXIX religlose visitata a Pontificiæ familiæ Matronis primariis narrat idem Pascuccius. Post has, eodem similis religionis causa accedentem D. Annam Colomnam, D. Taddæo ipsius Papæ nepoti nuptam, [& a matronis Principibus religiose visitatas,] honoris & venerationis ergo comitatus est Illustrißimus Æmilius Alterius Episcopus Camerinensis: qui postea Pontifex Clemens X & prædictorum conscius, nihil tamen circa ea mutari jußit; ut merito dici debeant procedere omnia ex Apostolicæ Sedis indulgentia, saltem tacita; citra quam non licuisset publicare gratias & favores ad invocationem aut reliquias B. Baptistæ patratas, idque cum expresso ubique titulo Beatæ, sicut etiam Eminentissimus & Reverendissimus D. Jacobus, tituli S. Mariæ in Ara-cæli S. R. E. Presbyter Cardinalis Franzonus, Episcopus Camerinensis annuit, ut, servatis servandis, [atque impressa miracula,] typis mandetur liber cui titulus, Vita della Beata Battista Varani, Principessa di Camerino, e Fundatrice del monastero di S. Chiara. Camerini in Palatio Episcopali X Aprilis MDCLXXX. Firmo autem, ejusdem cujus & Camerinum Piceni civitate, recenter admodum mihi scribitur, Reliquiariam Baptistæ arcam nunc haberi intra altare, ardere ante ipsam lampades; [Cultus sub Clemente X auctus:] frequentesque eo accurrere, non Camerinenses dumtaxat, sed etiam extraneos: quæ suspicari me faciunt eumdem Clementem X, qui pro singulari suo erga Camerinenses affectu eorumdem Patronum S. Venantium universali Ecclesiæ colendum præcepit, istius quoque Beatæ cultum probasse auxisseque, etsi ea de re nihildum certi intellexerim.

[4] Paulo fusius hæc dicenda fuerunt, quia pro Beatæ titulo tribuendo Baptistæ, non solum non facit temporis memoriam hominum antecedentis præscriptio, quippe vix centum annis ante Vrbani decreta mortuæ; sed neque temporis præsentis paulum antiquioris usus apud scriptores Franciscanos, imo nec apud Camerinenses. [licet titulo Beatæ antiquiores abstinuerint,] Nam prima quæ Vitam ejus, quam ipsamet scripserat, in meliorem (ut Pascuccius loquitur) formam redegit, Sor. Euphrosyna della Cornia, anno MDLVII hunc ei præfixit titulum: In nomine sanctissimæ Trinitatis. Incipit vita fel. mem. Illustris Dominæ Baptistæ de Verano, Ordinis S. Claræ, quæ fuit filia Illustris Domini Julii de Verano, olim Domini Camerini in Umbria: quæ suam virginitatem consecravit Domino Jesu Christo benedicto, vero sponso suo: quæque sua sancta vita & operibus bonis meruit multa familiaritate sponsi sui Jesu Christi frui, ab eoque accipere multas consolationes spirituales & revelationes, præsertim de octo doloribus mentalibus, quos pertulit Jesus Christus vivens in carne mortali; & inter alia mirabilia epistolam unam circa modum suum vivendi in adversitatibus suis, dictatam a Domino Jesu Christo, ab ipsaque, Christo dictante, manu propria scriptam. Eumdem pene titulum, pauculis verbis mutatum vel auctum legere est ante Vitam, anno MDCXXIV Maceratæ impressam ubi solum dicitur Veneranda Mater, Soror Baptista Varani. [ipseq; Waddingus,] Eadem cautela, qua Sor. Euphrosyna utitur Gonzaga Generalis Ord. Franciscani anno MDLXXXVII in opere de Origine Seraphicæ Religionis, parte 2 in Prov. Marchiæ monasterio 8 pag. 217, satisque habet primo Nobilissimam, deinde Pientissimam Sororem appellare. Nec plura Waddingus: nam in Annalibus ad an. 1492 Gonzagæ verba describit: ad annum vero 1509 elegans vitæ summarium collocans, solum nobilem & piam Clarissam vocat. Eadem Waddingi abbreviatori Haroldo simpliciter dicitur, sancta, nobilis, & erudita Virgo; nusquam absolute Sancta vel Beata Baptista, [& absit a Martyrol. Francisc.] ut paßim ejus generis aliæ. Mirabilius porro est, quod Arturus a Monasterio, neque in Martyrologio Franciscano, neque in Gynæceo sacro, Baptistæ meminerit; alias minime parcus in multiplicandis Ordinis sui Sanctis ac Beatis, ut illi ignorata potius quam prætermissa videri debeat.

[5] Primus, qui Beatæ titulo usus sit, videtur fuisse Bartholomæus Cimarella: qui Chronicis Minorum, a Marco Vlisipponensi compositis & a se Italice versis addidit partem 4 impressam Venetiis an. MDCXXI cujus lib. 7 præfigitur Vita spiritualis & inflammatæ Jesu Christi spōsæ, [Cœpit ea sic appellari hoc seculo,] B. Baptistæ Varanæ, Principis Camerini, Monachæ Ordinis S. Claræ: & hoc exemplo factum videtur, ut in exemplo Camerinensis editionis, quod apud nos est, in prima libri pagina veteri atramento adscriptum inveniatur, B. hoc modo Veneranda Madre B. Suora Battista. Post Cimarellam eadem licentia usus invenitur in sua Historia Camerini Ms. Angelus Benigni, Canonicus Collegiatæ ecclesiæ S. Venantii, I. V. D. Camers, allegatus a Ludovico Iacobillo, circa titulum Beatæ utrumque secuto, Tomo I de Vitis Sanctorum ac Beatorum Vmbriæ, impresso sub annum MDCXLVII ad VII Aprilis; & rursum anno MDCLXI in Tomo III, ubi supplentur defectus priorum tomorum pag. 476. Angeli istius hæc verba leguntur apud Pascuccium: Nec tacere debeo, quæ Deus per sexum fragilem operari dignatus est, [a variis scriptoribus.] atque imprimis per B. Baptistam de Varanis, quæ ad vitæ austeritatem excellentiamque Christianam, quam Ordo S. Claræ profitetur, varias observantiæ regularis perfectionisque religiosæ institutiones adjunxit. Sequuntur deinde alii aliiq; recentiores, relati a Pascuccio lib. 3 Vitæ cap. ult. ac nominatim Fr. Cletus Calcagna, seu quis alius, qui compilavit Catalogum Sanctorum ac Beatorum Religionis Franciscanæ in Marchia Anconitana; P. Carolus Casalichius Societatis Iesu, in libro cui titulus, Utile cum dulci mixtum, impresso Neapoli sub annum MDCLXXI Decade 5 Argutia 2; P. Antonius Gulielmus, in libro Reflexionum supra mysterium sanctißima a Trinitatis, Discursu 29; aliique minus noti nobis, & quorum non allegantur expressa verba, sicuti priorum; ut minus certum nobis sit, utrum æque ac illi Beatæ titulo Baptistam afficiant.

[6] Præter eam quam exposui superius venerationem religiosam sacrorum oßium ac linguæ, etiamnum incorruptæ, nulli certo tempori affixam; non invenitur ullius particularis diei observantia apud Camertes, quo illi publico cultu quotannis recolant B. Baptistæ memoriam: [Dies & annus mortis diu incerti,] imo incertum diu ipsis fuit, quo die mortem obiisset illa. Præcitatus Iacobillus, primus diem aggressus determinare, notaverat VII Aprilis, ut idixi: quod deinde ex aliena sententia in Supplemento retractandum duxit. Æque incertus paßim erat ejusdem mortis annus: quem cum idem Iacobillus nescio quo auctore numerasset MD, qui Christianis Iubilæus fuit, ab Alexandro nempe Papa VI reseratus; sequacem mox habuit Lucam Waddingum in libro de scriptoribus sui Ordinis, sub annum MDCL edito. Neque postea, octavum Annalium suorum tomum contexens ipse, eumdemque in epitomen contrahens Franciscus Haroldus, quidquam exploratius habuerunt; cum neque ex traditione, [& Aprili ac seculo 16 male attributi,] neque scripturis monasterii, aliquid suggereretur ad tollendam incertitudinem; ambo tamen epitomen Vitæ ad annum MDIX retulerunt, etsi necdum vidissent Breve Iulii II, Firmanis civibus anno MDV potestatem facientis, pro novi monasterii fundatione Camerino assumendi Baptistam de Varanis, & Angelam de Ottonibus. Quod si iidem videre potuissent epistolam ejusdem Beatæ, Camerinensi monasterio jam cum summa Abbatissæ potestate præfectæ, datam Fr. Ioanni Fanensi anno MDXXI, indubie vitam ejus longius protraxissent.

[7] Prodiit tandem Camillus Lilii Camers, postea Parisiis mortuus cum titulo Historiogræphi Regis Franciæ, qui parte 2 Historiæ Camerinensis lib. 9 apud Iacobillū in Supplemento prædicto sic loquitur: [videbantur innotuisse ex Camillo Lilio:] Ultimo die Maji MDXXIV, cum magna sanctitatis fama obiit Soror Baptista de Varanis, cui Dux Joannes-Maria de Varanis, frater suus, fecit solennes exequias, lugubribus una cum tota sua aula vestitus: verumque apparuit, quod de ea prædictum fuerat, neminem alium ex familia Varana ita æternam acquisivisse famam, sicut acquisivit hæc religiosa Princeps, morum vitæque sanctimonia immortalem memoriam in mentibus Camerinensium adepta. Credibile videbatur, quod inter scripturas monasterii frustra requisiverunt alii, [sed etiam hic erravit in anno.] inter ipsius domus Varanæ ephemerides repertum fuisse a Camillo. Hunc ergo annum, jam ei adscribebam; motus insuper auctoritate Angeli Benigni, a Pascuccio allegati sub eadem zyfra anni 1524; quamvis idem Pascuccius, in allegandis Camilli præfati verbis, scripsisset 1525, typographico, ut existimabam, errore; quando ex eodem auctore Vitæ colligens Supplementum, ea de initiis Cappucinorum referri a Beata vidi, quæ ad certiorem notitiam Ioanis de Terra-nova Annalesque tam Franciscanorum quam Capucinorum collata, necessario evincunt, serius etiam Beatam obivisse & ultra annum MDXXVI prorogasse Vitam. Itaque proximum annum sumpsi, ut prius illa defuncta sit, quam frater ejus Ioannes Maria, primus & ultimus Dux Camerinensis, peste mortuus anno MDXXVIII. Diem tamen ultimum Maji retinui, ne nihil Camillo tribuerem; quem existimo in aßignando anno ideo solum errasso, quia non certo exploratum habuerit initium Capucinorum, cui haud diu supervixisse Beata probabatur aliunde.

[8] Ceterum eadem Baptistæ humilitas, quæ fecit ut cælestes favores, [Latent posteriora vitæ gesta,] ipsi per extremos XXIII annos mortalis hujus vitæ impensi, nos lateant; æterno etiam silentio preßisset eos, quibus antea fuit cumulata divinitus, jam inde ab anno ætatis suæ decimo, nata (ut scribit ipsa) anno MCCCCLVIII die IX Aprilis; nisi anno MCCCCLXXXVIII adeo vehemens in eam incubuisset tentationum diabolicarum tempestas, ut post horrendam trium fere annorum luctam, tandem coacta fuerit totam anteactæ suæ vitæ historiam Patri suo spirituali perscribere; eidem, a cujus fructuosis concionibus initium primæ erga Paßionem Dominicam devotionis habuerat; quique postea Vicarius Provincialis, ipsam in Camerinense monasterium adduxerat: ac demum mortuo Fr. Petro de Moliano ipsius Confessario, pro Patre spirituali esse eidem cœperat a sex circiter mensibus, [priora ipsamet divinitus scribere coacta fuit.] quando ipsa illi omnia cordis sui arcana aperuit, prolixo quod ex Italico Latinū dabimus scripto, mense Martio anni MCCCCXCI. In hoc cum prædictus Fr. Petrus de Moliano multum laudetur, & quidem velut ante semestre mortuus n. 35 & 48, mirum est quomodo non solum Waddingus, ad plura distractus; sed etiam Pascuccius, uni huic rei intentus, sic potuerint errare; ut dicerent, prædicatorem illum, de quo supra, fuisse ipsummet Petrum de Moliano, eodemque præcipiente scriptam a Beata esse eam de qua agimus Vitam.

[9] Hanc porro describendam, ut ait Pascuccius ex eo quod Camerini invenitur autographo (Protocollon vocabimus) curavit P. Sebastianus Grandi, S. Philippi Nerii dilectus discipulus, [Ea Maceratæ pridem, edita ex Camerinensi protocollo,] & Congregationis Oratorii Camerinensis, quod Hospitii vocant, fundator laudatissimus, rogatu P. Juvenalis Ancina, Oratorii Romani Presbyteri, postea Episcopi Salutiensis; Patrum item Congregationis Neapolitanæ, exemplar nancisci desiderantium. Tali autem occasione usus P. Dominicus Passinus Camers, prædicti P. Sebastiani discipulus, eamdem in capitula novemdecim divisit, ac Maceratensibus typis subjiciendam curavit anno MDCXXIV, qui erat ab ipsius morte ferme centesimus; idque sub auspiciis ejus qui tunc erat Camerinensis Episcopus, Ioonnes Baptista Alterius, Germanus frater sui postea successoris Æmilii, ac denique Pontificis summi, ut diximus. Et hæc editio verbotenus etiam convenit, cum Ms. quod habemus ecgrapho Sororis Euphrosynæ supra laudatæ; eo solum excepto, quod huic, sub nota diei III Martii finito, [& a nobis ex Ms. Latine reddita.] desint ea quæ postea scripsit, & habentur edita sub nota diei XIII. Hoc autem mihi occasionem dedit suspicandi, duplex Camerini autographum inveniri, sub duplici data; quorum unum quidem transcripserit Euphrosyna, aliud ab ipsamet Beata (cum mittendum Patri spirituali, sua denuo manu id forte rescripsisset) nonnullis ad finem additis auctum, Paßinus ediderit. Itaque quod habebam ecgraphum Ms. secutus, Latinum ipsum feci, ultimo loco addens illa quæ insuper apud Paßinum inveneram. Cur autem deinde consilium mutaverim, aliamque aliunde acceptam versionem prætulerim propriæ, causam accipe.

[10] Bartholomæus Cimarella, tribus, ut initio dixi, annis ante Paßinum (quod ipsum fortasse latuit, mihi certe diu ignotum fuit) Venetiis ediderat Partem quartam Chronicarum Ordinis Italica lingua, [Venetiis etiam exautographo alio inserta Chronicis,] atque in libri 7 fronte collocaverat Vitam B. Baptistæ Varanæ, scriptam ab ipsamet ad suum Confessarium, ut habet titulus. Hanc meus pridem Adjutor Conradus Ianningus, tunc Theologiæ operam dans in Romano Collegio, reperiens ibidem in Bibliotheca, & suavißimi ac devotißimi argumenti captus dulcedine, simul etiam sui in Italica lingua profectus experimentum facturus, Latine vertit transmisitque Antverpiam; cum librum ipsum mittere commode non posset, neque cito speraret inveniendum venale exemplar aliud. Illam ergo versionem contuli cum mea, ipsoque Italico contextu quem hic habebam: invenique Cimarellæ contextum pluribus locis auctiorem altero, phrasi etiam non raro diversum, signari die, non III, sed XX Martii: nec potui aliud judicare, quam primam quidem scriptionem ab ipsamet Camerini fuisse servatam inter alia sua opuscula; [& Latina facta a C. Ianningo hic dantur.] sicut illam transcripsit Soror Euphrosina (nam quod dicitur in meliorem ordinem ipsam redegisse, nusquam apparet) secundum vero, quod erat Patri spirituali mittendum, interque transcribendum sic fuerat auctum mutatumque, in eo mansisse Conventu, ubi Pater ille postea obiit, & ubi ipsum deinde Cimarella reperit. Idcirco censui potiorem debere haberi contextum, quem Beata secundis curis recognoverat, & cujus a priori discrepantia posset vel in Annotatis indicari vel hisce signis [ ] contextui appositis, ut significetur sic inclusa abesse a prima scriptione.

[11] [Additur supplementum ex Pascuccio,] Vtinam vero alicui Sororum vel Confessariorum monasterii, post mortem Beatæ, mentem injecisset Deus pertexendi reliquam historiam vitæ, post dißipatas tentationum prætactarum nubes procul dubio haud minus sancte, imo sanctius traductæ, proficiente per adversa virtute! Cum autem id factum non sit, superest solum ut Pascuccii novißimo labore fruamur, ad conficiendum qualecumque Supplementum, omißis parergis, quibus argumentum ille suum in tres libros dilatavit. Idem Pascuccius huic suæ lucubrationi tria ipsius Beatæ subjunxit opuscula, videlicet, Dolores mentales D.N. Iesu Christi, Considerationes devotas supra Paßionem ejusdem, & Novenam beatißimæ Virgini Dominæ nostræ faciendam. Quæ omnia, [& tractatus de internis Christi doloribus:] licet devotißima sint, solum tamen primum, (quia acceptum divinitus est, ipsumque jam habeo Latine a me redditum) Vitæ addam. De secundo dubitat ipse Pascuccius, ab illane fuerit ex B. Henrici Susonis operibus compilatum, an vero id sit quod initio exercitationis suæ spiritualis accepisse se dicit a Confessario, quodque inter sua semper servaverit, memor percepti exinde fructus.

[12] In editione Veneta Cimarellæ, post Vitam prænotatam sequuntur alii duo tractatus; [alia opuscula indicantur.] quorum (sicut Ianningus indicat) brevior alter, monita quædam complectitur, Baptistæ adhuc seculari data, quæ primum scripsisse dicit in chartis (quod dolet) minus decentibus & abjectititiis, Urbini, quinque mensibus ante Professionem suam, & transcripsisse anno MCCCCXCI ultimo Ianuarii, sex mensibus post mortem gloriosi Patris sui Petri Moliani; additque: & modo novem sunt anni cum habitu S. Claræ me indui. Alter Tractatus, qui longior & ultimus est, continet instructionem ad consequendam perfectionem, missam ad Sacerdotem Religiosum, filium suum spiritualem, cui varia intermiscet de vita sua suoque ad progressum spiritualem conatu, nulla adjecta rebus quas narrat nota temporis: & huic Tractatui subscribitur Italice, sicut ante, Ego Soror Euphrosyna della Cagna … rescripsi hanc vitam spiritalem Beatæ Sororis Baptistæ Varanæ, ad instantiam cujusdam devotæ Religiosæ & in Christo Sororis carissimæ anno Domini MDLVIII. Multa ad historiam Vitæ spectantia ex ultimo isto tractatu decerpsit Pascuccius, quæ inde collecta & in Capita aliquot digesta, Latine dabimus in Supplemento Vitæ: atque ita totam de Baptista commentationem absolvemus. Ceterū prædictis ejus operibus annumerasse Cimarella potuerat, Carmina pleraque Latina & Vulgaria (utraque enim lingua exculta Beata erat) nec non plures Epistolas spirituales ad devotas personas, quæ ipse hinc inde delibat in Vita, & Waddingus laudat in libro de Scriptoribus. Nobis ista indicasse satis est, simulque significasse lectori, quod quæ verba originaliter Latine scripta inveniuntur in historia Vitæ, ea a ceteris ex Italico traductis inveniet ipso charactere distingui. Placet etiam in margine notare diversam geminæ editionis Capitum divisionem, sub litteris B & D, utriusque Auctores Bartholomæum & Dominicum significaturis.

VITA
Ab ipsamet ad Patrem Spiritualem scripta,
ex impresso Italico Bartholomæi Cimarellæ,
Interprete Conrado Janingo S. I.

Baptista Verana, Ordinis pauperum Sororum S. Claræ, Camerini in Umbria (B.)
[Col. 478F]

EX AUTOGRAPHO. ITALICO.

PROLOGUS.
Indicans occasionem & intentionem hujus scriptionis.

Admodum Reverende Pater, in Christo Jesu dilectissime, hisce tibi significo, [Profitetur quod vehementi inspiratione coacta,] quo pacto versata sim tota hoc mense Februario in summis angustiis, & pugna spirituali. Causa fuit vehemens imprimis fervensque inspiratio, cui pro viribus restiti, dubia, essetne an non diabolica tentatio, superbi tumidique spiritus, cribrare me volentis, accepta ad hoc a Deo potestate, propter delicta & iniquitates a me commissas. Hinc omni destituta auxilio solatioque humano, mœrens ad consueta orationis arma me converti, precando dulcissimam Dei Matrem, quanto potui affectu & amore, ut in tantis tenebris mentisque caligine, in quibus ob peccata mea me deprehendebam, id saltem luminis mihi impertiretur, quo cognoscere liceret, essetne ista voluntas divina, an secus. Et ut verum fatear, Pater mi in Christo Jesu, salva conscientia possum dicere, me toto hoc mense, quasi mentis impotem fuisse, orto malo ex assiduo clamore, quo onerare cælum non destiti, ut in tali lucta mihi succurreretur. [ad animum suum ut cumque patandum,] Hac de causa, ut tam in somnis quam vigiliis, tam in oratione quam Officii divini recitatione, pacem aliquam reperiam; hodie secunda Quadragesimæ Dominica a, penultima Februarii, postquam sacram altaris Synaxin communicavi, decrevi omnino obedire & obsequi dictæ inspirationi: alioquin enim frustra quietem desidero & quæro. Faxit Deus, ut elegerim id quod ipse vult! & confido pro sua bonitate & gratia, id me elegisse potius quam oppositum. Nihilominus seu ita sit, uti dico, seu secus; nihil mihi inde tum in tuo, [cum maxima sua confusione,] tum in divino conspectu manet, præter verecundiam & confusionem: & hæc ratio ad obsequendum inspirationi potius me instigat, quam quælibet alia, quamvis multæ, & utiles, & necessariæ mihi propositæ fuerint.

[2] Inspiratio porro, Pater mi b in Domino, hæc est quæ me sollicitam reddit ad consequendam salutem. [explicatura sit vitæ suæ Spiritualis initium.] Utque melius & quæ dictura sum capias, & quanti ponderis sint quæ dixi judices; narrabo manifestaboque Reverentiæ vestræ, quæ nulli unquam homini patefeci, nimirum vitam meam spiritualem; quodnam illius exordium, quis progressus ad hodiernum usque diem fuerit. Ita volo. O mi Pater, in hanc usque horam balbutivi cum vestra Paternitate, quando sive scripto sive verbo indicium quoddam dedi illius, qui me angit doloris: nunc vero tempus poscit, ut, invita licet, proferam quæ in imis præcordiis latent; & occultum vulnus, quod jam inde a tribus c annis afflictam hanc & peccatricem animam exedit, aperiam. Hic ille & fuit & est præacutus pungensque cultellus, qui cor meum transfixit; hæc fuit estque d lancea illa potentis militis Iesu, quæ usque ad penetralia cordis mei pertransivit. O mi Pater in Domino, ne tibi ægre sit vel tædiosum aures mihi præbere. Quippe ut altera Magdalena, [simul & præsentem suam afflictionem,] ad pedes boni Jesu prostrata, ita ego benignis tuis & paternis pedibus advoluta, humi procumbo, perfusa faciem lacrymis, pudore ac verecundia; humiliter expositura historiam infelicissimæ meæ felicitatis. Et vero recte mihi videor illam appellare posse infelicissimam felicitatem; quia peccatorum, infidelitatis, & ingratitudinis meæ ergo, in tale fel, venenum, & amaritudinem mihi conversa est. Verum, dilecte careque mi in Christo Jesu Pater, cum obtestatione te precor, ut oculo illuminatæ mentis tuæ paterno atque commiserante respicias, consideres, ac perpendas, si est dolor sicut dolor meus.

[3] Quoniam loquendum mihi est de materia tanta tamque sublimi, id est de Deo, deque rebus divinis, clam a sola ipsius bonitate atque gratia patratis in anima mea; vere mihi videor omnem sensum amittere, cumque magno metu narrare ac scribere aggredior: & quia probe novi, totam me, quanta quanta sum, [idque sub sigillo Confessionis.] & in me nihil esse aliud quam falsitatem ac mendacium; cum lamentabili atque intimo cordis affectu invoco benignum benedicti Domini Jesu Christi Spiritum, ut dignetur assistere & adesse huic meæ narrationi; quia ipse, scio, verum ac summum bonum, ipse Spiritus verax & simplicissimus, sine ulla mixtura, atque veritatis puritatisque amator est; ut mihi det gratiam, qua possim sine fuco simpliciter narrare tibi, mi Pater, dona beneficiaque particularia; quæ ab ipso clementissimo Deo, Patre misericordiarum, indigna recepi. Atque ita fert animus facere; fert, inquam, potius det minuere multum, quam addere vel minimum. Volo autem dicere sub titulo & sigillo confeßionis e, ac propterea dico: Confiteor Deo omnipotenti & tibi Pater.

ANNOTATA.

a Anno 1491 littera Dominicali B, Cyclo lunæ 10, solis 16, celebratum fuit Pascha 3 Aprilis; atque adeo dies Cinerum incidit in 16 Februarii.

b Hujusmodi tenerioris ac devotioris affectus expreßiones plerumque absunt a Protocollo, ubi fere aliud non legitur quam Pater mi.

c Id est ab Octobri anni 1487: tunc enim hæc tribulatio cœpit, die mensis 11, ut infra habetur num. 47.

d Ms. Camerin. Acuta lancea & potentissima.

e Hæc clausula primum fecisse debuit, ut sub ejusmodi prafatione scripta nemini, quoad vixit Beata, ausus sitcommunicare qui acceperat; postea vero etiam eis in quorū manus illa venerunt, movisse potuerunt religionē, ne perlegere præsumerent tali sigillo obsignata; quoad sanctitatis fama latius diffundi cœpit, miraculo incorruptæ post annos 69 linguæ. Idem acciderit tum Camerinensi Protocollo, tum Sororis Euphrosynæ ecgrapho: & sic ignota manserint toto fere seculo 15 magnalia, quæ Deus fuerat in sua famula operatus, & scribi voluerat, definito a se tempore in publicam lucem efferenda, ad solatium devotarum animarum, ambulantium per viam divini amoris, sanguineis Redemptoris nostri vestigiis signatam.

CAPUT I.
Puerile votum de Christi Paßione hebdomatim recolenda, & hinc paulatim auctior devotio exercitiaque pietatis.

[4] Scito, suavis & dilectissime in Iesu Pater mi, totam vitam meam spiritualem, [Fere decennis concionem de Passione audit,] secundum gratiam Dei, a te solo exordium principiumque duxisse. Certum mihi est, hunc sermonem tibi moturum admirationem, videndumque fortassis incredibilem: scio namque, hæc te latere omnia; neque vero credidi unquam aut in animum induxi meum, fore ut isthæc seu tibi seu cuivis alteri manifestare cogerer. Sed ausculta modum, & omnia Deo possibilia esse deprehendes.] a Persuadeas tibi velim, Pater, quod te ultimum Camerini prædicante verbum Dei, ego, ut mea quidem fert sententia, annis amplius octo vel decem nata non eram: sed tu id recte supputabis, si memor sis, a quanto tempore, hic prædicaveris. Ego, nona Aprilis die, finio annum Domini nostri b Jesu Christi; quia vero nata sum c anno MCCCCLVIII, subtrahe ab annis XXXIII numerum illorum, qui ab ultima hic facta prædicatione tua effluxere; quod reliquum est; ætatē tum temporis meam indicabit. Die Veneris sancta, volui sponte mea sanctæ & proficuæ mihi concioni tuæ interesse; ac interfui, non modo (quæ Spiritus sancti gratia est) attenta, sed omnino abstracta a sensibus, instar hominis audientis quæ numquam ante audierit; videbanturque tunc mihi res istæ, quas dicebas, non jam peractæ, sed mox peragendæ. Unde probe intelligis, cujus ætatis cujusque puritatis ac simplicitatis eram, quæ, cum tu dixeras, Dominum nostrum Jesum Christum adductum esse ad Herodem, ab eoque, si loqueretur, liberandum; tanta ipsius commiseratione me motam sensi, ut precibus a Deo postularem concedi, ut Jesus ille meus loqueretur, ac Herodi responderet, quo mortis supplicium evaderet. Verum ut, noluisse responsum dare, inaudii; supervenit mihi dolor ingens, quo deinde ut animum tantisper levarem, dicebam in corde meo, Cur respondere renuit? Indicium id est sponte sua velle mortem oppetere. Sic est, Benignissime Iesu, sic est: sed ego non comprehendebam. Et hæc dicta volui, ut quot annos nata fuerim intelligas, quando dulcis hic Dominus cœpit possessionem sedemque in hac anima mea ingrata sibi vendicare.

[5] Ad extremum sacræ concionis tuæ perorasti cum multo affectu, ut auditorum animos ad planctum piamque patientis Christi memoriam induceres, [& quamsit meritorium omni feria 6 unam lacrymam dare:] precando unumquemque, ut omni saltem die Veneris sacrosanctæ Passionis recordarentur, & vel unam unicam lacrymulam istius amore elicerent; affirmans efficaciter, hanc solam multo acceptiorem Deo atque utiliorem animæ futuram quolibet altero, quantumvis bono, opere. Hæc porro Sancta peroratio, quemadmodum, virtute Spiritus sancti operante, efficaciter a te dicta fuit; ita eadem virtute agente, in tenerum ac puerile cor meum tam tenaciter impressa est inhæsitque, ut numquam illius memoriam deinceps deposuerim: atque ita aliquando grandior ætate facta, volvens revolvensque animo sancta illa verba tua, [ad quodjam grandiuscula se voto adstringit,] Deo me obstrinxi voto fundendi quolibet Veneris die lacrymam unam amore Passionis Christi: hincq; spiritualis vita mea secuta est, quemadmodum infra ordine intelligitur, cujus hac de causa dixi modo exordium principiumque a te esse, ut ne mireris, sed mecum laudes Deum, & gratias agamus Creatori nostro, a quo hoc atque cuncta bona procedunt.

[6] Redeamus ad rem. Emisso quod dixi voto, totis viribus incubui in illius observationem, [idque constantissime observat,] quamvis multa cum difficultate. Sub vesperam diei Veneris tempore opus erat non modico, priusquam lacrymulam istam possem elicere, eo quod modum eliciendi nullum reperirem; usque adeo aversata res spirituales, ut non modo illas non legere, sed ne legentes quidem audire sustinerem; ideoque angebar plurimum, antequam prodiret lacrymula ista benedicta. Quando autem per specialem Dei gratiam oculis meis emicabat una, ne putes, expectasse me (pro exigua mea prudentia) secundam; sed festina erigens me in pedes, fugiebam. Aliquando pro vivacitate mea tantum ridebam aliasque exercebam nugas, [licet magno cum labore,] ut quando ad illam exprimendam me conferebam, morari tamdiu nequirem donec eliceretur: tum vero septimana sequenti tota ægre me habebant omnia, ratam sinistri quidpiam propterea mihi eventurum. Inter hæc Quadragesimæ tempore conveniebam Fr. Pacificum de Urbino, expiandorum peccatorum gratia; expiatisque interroganti, num quo voto tenerer, [respondi, non teneri: at paululum in me reflexa recordataque hujus voti, dixi, teneri & subinde observare non posse; stante tamen fixa voluntate observandi semper. Interroganti porro illi, quodnam votum vovissem; principio inducere in animum nulla de causa potui, ut edicerem, propterea quod res bona esset, quam me pudebat manifestare: nihilominus] manifestavi tandem, cum ipse instare non desineret. Tum ille: Filia mea, hoc te voto neutiquam absolvero; quin imo volo ut illud observes: hac tamen conditione, ut quoties observare non poteris, dummodo quod in te est præstiteris, nullo peccato obligeris.

[7] Ita voto adstricta, multo tempore, multoque, ut dixi, cum labore perseverans, volente Deo, [postea addit legenda 15 mysteria Passionis,] incidi in meditationem quamdam de Passione, partibus quindecim distinctam, factamque, ut quidem apparebat, in usum cujusdam, rudis ad meditandum de tali argumento. Ubi vero unum e quindecim articulis perlegeram, jubebar recitare Salutationem Angelicam: deinde aggrediebar alterum, dicendo: Gratias tibi ago, Domine mi Iesu Christe, quod hæc & illa fecisti pro me: ceteraque admodum in longum protracta. Tuli mihi retinuique librum eo animo, ut totum genibus flexa coram Crucifixo feria sexta devote evolverem; quod & feci annis pluribus, operam dans, ut inter recitandum illas quindecim Angelicas Salutationes suis locis assignatas, ad singulas lacrymulam unam elicerem: &, quæ gratia Dei est, ut plurimum abundantiores expectatione mea fundebam. Quadam die Veneris usque ad octavam d noctis horam occupata fueram, cum facultatem mihi dedit Dominus parens concedendi cubitum: fuique, [quocumque impedimento posthabito.] tum quod alta nox & longa meditatio erat, tum quod reliqui omnes domestici quieti sese dederant, gravissime tentata ad supersedendum solita illa devotione: deliberavi autem multum, quater & amplius, modo in hanc, modo in illam partem inclinans; Deo tandem largiente victoriam, ad persolvendum pensum solitum. Si scires, mi Pater in Christo Iesu, quanto periculo per illam noctem defuncta sim, una circiter hora postquam cubitum concessi, obstupesceres: quod si quæsieris, quale sit, dicam postea: modo, ne in scribendo fusior sim, prætermitto. Verum o beatam creaturam illam, quæ qualicumque tentatione pulsata, non desistit a bene cœptis! quod experientia docta pronuntio: sed brevitatis causa e redeamus unde discessimus.

[8] [eadem deinde quotidie meditatur,] Ex continuata Passionis lectione talem tantamque animi voluptatem cepi, ut decernerem non modo legere illam deinceps, sed meditari etiam; nec solum Veneris, sed omnibus diebus; idque per temporis spatium satis longum, prout Deus meditanti inspiraret, non prout charta suggereret. Tantum autem erat devotarum lacrymarum donum, a Deo mihi concessum, ut sæpe sæpius recitare Coronam sine lacrymis cupiens [cum ratione circumstantium, tum loci ad orandum apti defectu] absolvere illam non possem. Et hoc tenuit annis tribus continuis, prius quam Deo me consecrare totam decernerem, nihil non agente astutia diaboli, ut quocumque modo ab hoc lacrymarum usu abstraheret me, suggerendo illis, quorum conspectum atque commercium subterfugere nequibam, quia simul habitabamus, ut fletum meum modo rerum mundanarum, modo aliarum insano affectui tribuerent. Quæ dicteria atque exprobrationes gravi quidem dolore cor meum urebant, sed per gratiam Dei omnium evasi victrix, nihil ab instituto recedens, obvertendoque calumniantibus tergum, & animum convertendo ad Deum, in devotione mea perseverans, dicebam: [Interpretemini licet seu bene seu male factum meum], non flocci facio. Atque ita tribus istis annis feci semper, propter devotionem Passionis dulcis Christi mei, [qua mihi cor redundabat.]

[9] [addit jejunia, flagella & vigilias,] Diem Veneris jejuna semper in pane & aqua transigebam: eadem die quibusdam meis defectibus ac peccatis abstinere, voveram; licet votum subinde per malitiam meam violaverim. Adhæc eadem die sæpissime in totum corpus meum verberibus sæviebam: præterea singulis noctibus e lecto surgebam, ut Coronam dicerem; si quando autem ex negligentia mea non surrexeram, pro una Corona recitabam duas. Nunc vero, cum Monacham induta sum, non [surgo, nec] quidquam boni ago. Accedat, quod prædictis tribus annis, omnibus Domini Dominæque nostræ festis diebus, solo pane & aqua viverem: occurritque subinde septimana, qua aut tres aut duos continuos jejunii dies in pane & aqua transigerem: [sub finem orationis rapi in Deū solita.] [at modo numquam jejuno]. Sed omnia hæc bona opera exercebam, non solum ut in altera vita, sed multo magis ut in hac felix essem. Verum quidem est, quod quando finem illius longæ, devotæ, & lacrymosæ orationis attigeram, meque separare a Deo & recipere ad alia volebam, anima mea sæpe rapta singulari tranquillitate ac pace fruebatur, quam nec ipsa possim dicere, qualis esset. Id scio, quod exiguo illo spatio quo durabat (erat illud aliquando plusculum, aliquando minusculum, quam quo recitari Salutatio Angelica bis posset) corpus spiritu omnino carebat, non aliter atque cadaver; anima vero in loco multum tranquillo deliciosoque versabatur. Propterea non raro dixi Deo ex toto corde: Domine mi, si cognoscis mundi causa vel ad latum unguem separandam me a te, immitte mihi prius mille calamitates f & miserias: idque intelligebam hoc modo: Si cognoscis, perdituram me hunc pauculum, quo fruor modo, suavitatis gustum. Neque enim alium ad Deum habebam accessum: quippe dempto modico illo, quod supra dictum est, tempore, omne reliquum, tripudiis, cantui, ambulationi, vanitatibus, aliisque juvenilibus ac mundanis oblectamentis g insumebatur. [Tanto mihi fastidio erant res devotæ, ut risum moverent vix legi cœptæ: tantumque aversabar Religiosos utriusque sexus, ut ægre eos videre sustinerem: tota eram in ornatu meo & lectione rerum vanarum] Fluentibus istis tribus annis semper animum circumtuli incarcetatum, nec, multum licet precata, obtinere orationibus meis potui, ut in plenam libertatem vendicaretur. Sed audi sis, quo pacto tandem liberata sim. O Deus, quam benignus es, qui mille modis semper adjuvare nosti animam, serio sese ad virtutem applicantem! h

ANNOTATA.

a Hic primum incipit cap. 3 editionis Maceratensis; alterius vero editionis quam sequimur originali, inter rescribendum, adjectæ sunt præcedentes lineæ, uti & cetera deinceps [ ] includenda.

b Id est 33 annum, tamdiu enim Christus vixit, & tribus insuper mensibus, ut alibi docuimus.

c Manifesto typothetæ errore in margine apud Cimarellam legitur, quod nata sit an. 1425.

d Quamvis difficile sit definire, quo præcise tempore hoc acciderit (cum Itali nullum habeant fixum horarū numerandarum initium, sicuti ceteræ, quas vocant Transmontanas, nationes omnes, quæ horis utuntur astronomicis, fixum in meridie ac media nocte initium habentibus) facile tamen concipi potest hoc spectare ad eam anni partem, qua noctes Camerini, sub 41 Elevationis polaris gradu sita urbe, longiores erant. Longißima autem ibi nox die 22 Decembris, in hiemali solstitio, est horarum 15: proinde hæc ibi tunc inchoatur ad medium 5 postmeridianæ: atque ita hora 8 nocturna Camerini, incipiret ad medium nostræ horæ 12. Rursum, quia iidem Itali diurnas actiones suas auspicantur cum respectu ad ortum solis, easq; finiunt post horas ab eodem ortu 16; contingit ut tempore ejusdem solstitii hiberni, quo sol ipsis oritur hora 15, decumbendi tempus eisdem sit hora 7 nocturna. Quanto autem & dies longiores & noctes breviores fiunt, magis ultra mediam noctem hora 8 procurrit, tandemque circa solstitium æstivum pene concurrit cum ortu solis. Vt ergo ad unam horam ultra mediam noctem vigilasse dicatur Beata, antequam dimitteretur a patre; fuerit id circa initium Februarii, vel post 9 Novembris, quando hora 7 Italica incidit in mediam noctem. Plura de his qui volet, videat Theodosii Rubei Horologium universale perpetuum, editum Romæ an. 1660.

e Hæc verba in Protocollo habebantur Latine: Regrediamur unde digressi sumus.

f Ibidem est, Da mihi inguinariam, scilicet pestem, imprecatione perquam, familiari Italis.

g Ibidem additur, Ornando corpori & libris vanis legendis: &, quæ hic sequuntur, absunt omnia.

h Hic interserit Pascuccius quatuordecim documenta circa Dei amorem, quæ Fr. Petrus de Moliano huic suæ filiæ spirituali misit per epistolam, excerpta ex tractatu B. Vincentii Ferrerii de Vita Spirituali; quasi jam tunc illa se ipsius directioni commisisset, quod non existimo.

CAPUT II.
Vocationi ad Religionem diu resistens, tandem genorose se tradit Baptista.

B. 3 D. 6

[10] Disponente Deo pro misericordia sua, ut ego ex mundi tenebris ad lucem veram perrumperem, venit Camerinum anima illa benedicta, tuba illa Spiritus sancti, [Concionante Francisco de Vrbino,] Fr. Franciscus de Urbino, qui nunc in pace quiescit, prædicandi Euangelii causa; cujus verba & doctrina mihi videbantur esse tonitrua ac fulmina, quæ assidue contra animam meam vibrabat: tota namque ista Quadragesima proposuit verba hæc, timoris plena, Timete Deum, Timete Deum: quibus identidem repetitis, tantus animum meum invasit Dei timor; [ingentem Dei timore concipit,] tam clara offensæ injuriæque, ipsi a me irrogatæ, cognitio; tantus infernalis flammæ pavor; ut, si alias docta non fuissem, præ ceteris peccatis displicere Deo desperationem, vere, vere, Pater mi in Christo Jesu, desperassem misericordiam. Sola illa, quam modo dixi, vox, erat tota spes & fiducia mea in tanta angustia: quoniam nihil unquam illa de re cum quopiam contuli; [& pietatis exercitia duplicat:] sed die nocteque amaris planctibus atque lacrymis me dabam, præ magna, quam sentiebam, contritione: ideoque valentius incubui in orationem meditationemque Passionis Christi. Nimirum ubi primum eamdem recolebam semel de die, tum bis contemplari cœpi, videlicet mane ac vespere: die Veneris autem tres quatuorve buccellas panis manducabam cum aqua modica, aut prorsus nihil refectionis sumebam: nocte vero ob reverentiam Passsionis Christi, ne quidem in lecto recumbens, parum admodum dormiebam, poteramque vere dicere, Ego dormio, cor meum vigilat.

[11] Interea devotum frequensque orandi studium continuans propter timorem, cujus supra memini, identidem a mihi insusurrari sentiebam, ut si pœnas inferni, [sentit se ad Religionem vocari:] cujus adeo vehemens timor pavorque me incesserat, vellem evadere, Religioni me manciparem, nuntio remisso rebus mundanis; b sin vero, uti hactenus, iis vana adhærerem, fore ut propter illas condemnarer. Videbantur mihi voces illæ amariores felle; quia contraria dispositio naturæ meæ, propter malitiam suam volutabrum cœnumque mundi unice desiderantis, fortiter repugnabat. [cui inspirationi dum resistit,] Allegabam quidem ego rationes, quæ id mihi persuadere potuissent, plurimas; sed frustra: neque enim ulli assensum præstare potui, propter affectus inordinatos, quibus liberum esse oportet quicumque ad serviendum Deo vult accedere.

[12] Placuit tandem omnipotenti Deo, vero atque unico amatori ac redemptori animarum, mihi ut veniret in mentem, [alia ex causa Francisco scribit;] scribere ad Patrem prædicatorem epistolam, quasi ex zelo promo vendi salutem alienam, non meam (quamvis non aliis, sed mihi soli id salutare fuerit) idque clam omnibus, adeoque sine spe recipiendi responsum: nec vero memini illi vel litterulam commisisse unicam, quæ bonam malamve de me opinionem posset injicere, excepto hoc quod ad calcem subjunxi, Memento mei in tranquilla sublatione mentis tuæ. Idque ideo subjeci, quod crederem, quemlibet Dei famulum illam animi tranquillitatem sub finem orationis suæ experiri, quam ego superius sensisse me dixi; quod de eo suspicabor tanto magis, quanto similior angelo quam homini apparebat. Porro ille, [inspirante Deo,] responsum ad me dedit via modoque satis secreto, uti expediebat ad declinandum scandalum. Erat autem istiusmodi, Sibi curæ futurum publice & private negotium istud, de quo scripseram, quantum quidem ad officium suum pertineret: deinde sancta hæc subjunxit verba: [quo inopinato respondente ut se vincat,] Quæso te, filia mea, ut coneris cor & corpus tuum conservare immaculatum, exemplo S. Cæciliæ Virginis, dum Deus de te disponat; neque succumbas carnali sensualique affectui, crebro animum tuum invadenti; sed in omnibus generose te ipsam vince. Vale. Lectis hisce, præ afflictione, fere in deliquium animi incidi; neque enim verba mihi videbantur, sed acutæ sagittæ, a Deo vibratæ ut cor mihi trajicerent. Probe noram, nec allocutam me, nec vidisse unquam ipsum; nihilominus videbatur captivitatem cordis mei non ignorare; dixique Deo, ubi ad me redii: Tu Domine, per os hujusce famuli tui mihi loqueris: [generose id facere incipit:] scio enim, latere ipsum secreta cordis mei; & nihilominus mihi dicit, Vince te ipsam, si vis esse perfecte libera: ita, Domine, ita decerno facere. Crede mihi, mi Pater; vix ter quaterve a placitis atque oblectamentis sensuum abstinui oculos; & subito, affectu illo libera fui. Quam ob rem tantum erga Fr. Franciscum concepi amorem, ut nimius videri possit; attamen necessarius, quia mundanus fallaxque amor ita in sanctum & spiritualem conversus est; eoque me obligabat summum beneficium, per sanctum ipsius sermonem acceptum.

D. 7.

[13] Posteaquam Pharaonis servitute liberata fui, institit magis Deus, [vocationi tamen suæ reluctatur,] ut populus suus in solitudinem sacrificatum secederet; ut anima, inquam, mea ad sanctam Religionem sese reciperet. Verum moras trahente perversa mea natura, divinæ voci obsecuta non sum; imo magis magisque contumax, alias ex aliis inveniebam afferebamque excusationes, sic ut nullus me posset ex potentibus patris manibus eripere, adeo caram constrictamque tenentibus, ut tametsi voluissem, proripere me inde posse desperarem. O mi Deus! o mi Deus! Quid tibi cum hac anima fallaci & peccatrice? quid me tibi opus erat, dulcis Jesu, quod tam instanter me requireres? Quem fructum tibi reddidi, Domine mi? Sed modo taceo, quot quantaq; mihi promissa proponeret, quo e potentibus patris manibus me eriperet; nimia enim cor meum, mi Pater, tristitia obruunt, ideoque referri a me non possunt.

[14] Perspecta igitur duritia atque pertinacia cordis mei, constituit patientissimus sapientissimusque Deus alia via illud aggredi & emollire; eumque in finem curavit per dictum prædicatorem, [donec cupiens sentire aliquid ejus amoris quo B. V. arsit,] pridie festi Virginis Annuntiatæ, concionem fieri de amore divino, quo Virgo Maria exarsit, Angelo ipsam salutante. Et vero, ex fervore quo concionabatur, judicasses Seraphinum loqui. Inter alia autem affirmabat, in unica illius amoris, quo Virgo redundabat, scintilla, majorem inesse suavitatem, quam in omnibus carnis voluptatibus simul. Finita concione, ante altare quoddam positis humi genibus votum Virgini Mariæ feci, sensus meos me omnes immaculatos servaturam, donec aliter de me Deus disponeret; hac tamen conditione, ut me participem faceret unius scintillulæ istius amoris, quem ipsa Annuntiationis die experta fuerat; & perseverabam diu noctuque talia ex toto corde ac desiderio precando. Quoniam vero minus conveniebat, thesaurum adeo pretiosum divini amoris reponi in vase immundo, quale erat anima mea; ita illam mundare Deus voluit.

[15] Sabbato c sancto concionator, contra consuetudinem & placitum Sacerdotum ecclesiæ præpositorum, [& extraordinaria prædicatione mota,] id nolentium ratione ceremoniarum, quæ illo die in ecclesia Cathedrali fiunt admodum prolixæ; prædicare instituit, præsentibus auditoribus paucis, quoniam id usus non obtinebat; aderat tamen illa, cujus gratia concionem fieri volebat Deus. Petiit autem ab unoquoque veniam, quod tali die concionaretur; causatus inspirationem Dei, jubentis exonerare conscientiam ratione diei sequentis, quo Pascha celebraretur. Unde dicere instituit de impedimentis, quæ facerent illicitam Communionem; [ad renuntiandum omni vanitati,] disseruitque multa; sed ad me sequentia. Quisquis, inquiebat, ad Confessionem accedit sine proposito relinquendi illa, quæ sunt aut subministrant materiam peccati mortalis, communicare prohibetur. Tum ego tacito in sinu: Heu me! quæ quasi semper tali modo Eucharistiam suscepi, nulla concepta voluntate aut adhibita dispositione remittendi nuntium vanitati d & stultitiæ meæ, nisi forte in præsentia! Hac vespera, cum noxas Confessione expiabo, de illo peccato me præsertim accusabo. Atque ita feci. Fr. Oliverius, cui confitebar, percunctabatur, a quo tempore istum in modum Pœnitentiæ atque Eucharistiæ Sacramenta suscepissem. Cui ego: Quasi semper. Et ille: Filia, neutiquam permittam, ut die crastina Dominico corpore te reficias e: sed vade, serio seduloque perpensura delicta tua, [dilata tantisper Communione Paschali,] ac redi septimana sequenti, tum Confessionem tuam excipiam generalem. Uti jussit ille, sic feci, multum licet confusa & pudore affecta coram adstantibus, quod festa Paschatis luce cum aliis ad sacram mensam non accumberem. Sed verissimum est illud: Qui non dat quod potest, non accipit quod vult: idque mihi tum evenit. Facta autem Confessione illa (vero dico) sinceram, ut oportet, contritionem [quasi tota f hac Quadragesima] per Dei gratiam habui: [nec tamen diffiteor, quod, pro laxa conscientia mea, exiguo lumine instructa, non quamlibet minimam rem conscientiæ mihi duxi, ut ducerem modo. Quod autem tum non feci, & facta generali Confessione, [& facta generali Confessione,] fieri postea debuit, uti porro intelliges: sed sufficiat, me fecisse, quantum cognovi faciendum.] Octava erat Sabbathi sancti, quando [Fr. Oliverius in g S. Petri Confessionem meam excepit, sacramque Synaxin porrexit. Unde digressa contuli cum pio Patre meo Fr. Francisco de Urbino, numquam antea mecum collocuto. Qui me interrogavit, numquid Religionem meditarer? & respondi, Non: videbaturque propterea ex vultu dolore affici, & dixit: Iam facta es sana, noli amplius peccare, vade in pace.] Atque ita solatio affluens domum redii.

B. 4.

[16] Cum anima mea, eo quo narravi modo, expurgata mundataque esset, cœpit divina bonitas fortius pulsare ostium cordis mei: vocesque ejus jam non eminus allabebantur, sed cominus insonabant tam claræ distinctæque, [post diuturnam luctā,] ut non raro manibus obturaverim aures, quo minus eas persentiscerem: sed frustra, quia non corpori loquebantur, sed animæ. Hinc quando ad orandum accedebam, verius ad prælium me accingere videbar. Nec injuria; certamen quippe difficilius illo nullum reperitur: non tamen propterea oratione consueta supersedi unquam. Accidit aliquando, cum vehementius me urgeret benignus Dei spiritus, atque ego non minus fortiter urgenti resisterem, ut mihi minitaretur his verbis: [Ego ille sum, quem tu desideras]: abi sis ad mundum; numquam istïc desiderata consequeris. Considera, mi care Pater, quam mens mea istis non acquieverit: volvebam ac revolvebam animo dicta, nec requiem inveniebam ullam, nec ad Religionem applicare mentem poteram. Nihilominus orationem repetii, erat autem dies Veneris: visusque est mihi (neque enim certo affirmo) alius quidam juxta assistere; cum tam vehementem animæ conflictum, modo volentis, [tandem decernit vocanti obedire.] modo nolentis sensi, ut præ angustia per totum corpus sudor erumperet: tum vero arbitrium liberum, quod semper sui compos firmumque perstiterat, sponte sua, non coacte, agens quasi judicem, in cathedra sedentem spectantemque crudele certamen, contra me sententiam pronuntiavit: statuique cum totius animi affectu servire Deo, adeo ut, si illius rei causa martyrium mihi subeundum esset, prius hoc & quidem promptissime adivissem, quam a proposita sententia discessissem. Eodem tempore cupido infusa est mihi proficiscendi Urbinum, alio in loco pacem animi non habituræ. Quemadmodum igitur defatigato ac debilitato corpori maximæ requieti est mollis [floribus rosisque] lectulus; ita exagitatæ menti meæ consolationi summæ fuit, tandem assentiendo victas manus dare; ac deinceps pace, tranquillitate, & gaudio spirituali perpetuo gavisa sum.

ANNOTATA.

a Expreßius Ms. Camerin. Cœpi audire intra animam meam voces quasdam, velut a longe; non adeo tamen longe, quin eas bene intelligerem.

b Ibidem: Dabaturque mihi interius lumen, quo distincte cognoscebam, quod si pergerem in seculo vivere, omnino damnanda eram.

c Commode hæc potuerunt accidisse anno 1477, quando annum 19 ætatis explebat Virgo, nata 9 Aprilis an. 1458, & Pascha celebratum fuit 6 Aprilis, atque adeo præcedens festum Annuntiationis inciderat in feriam 3 post Dominicam Paßionis. Idque confirmatur ex 13 annis, quibus infra num. 24 dicit se tolerasse quamdam infirmitatem, sibi jam conversæ datam pro ardenti multa patiendi desiderio: a Februario enim anni 1491 retrocedendo per annos 13, venitur ad Februarium anni 1478, proxime secuti dictam conversionem.

d Cum ex infra dicendis num. 51 satis appareat mentis& corporis puritas, quam omni vita servavit Baptista; non est credibile eam levitatem, cujus diutius continuatæ sibi conscia hic reddebatur, ad mortalis peccati gravitatem aut acceßisse ipsam, aut proximam occasionem præbuisse. Sed neque credibile est in eadem Confeßioni subjicienda eliciendoque emendationis proposito sic negligentem fuisse Virginem, ut invalidas fecerit Confeßiones. Quid ergo? Piarum mentium est, inquit Gregorius, ibi culpam apprehendere, ubi culpa non est; & quæ magnis peccatoribus movendis intentant quandoque concionatores, applicare sibi, propter internum lumen, quo æstimare norunt etiam illa quæ aliis videntur levißima.

e Non etiam credo, quod prudens Confessarius existimaverit omnino obligari Virginem ad iterandas Confeßiones suas; ex præsenti tamen dispositione illius bona debuit judicasse, moram Communioni injectam, & postea faciendam Confeßionem generalem, plurimum conducturam ad ejus profectum spiritualem.

f Non potest hic intelligi Quadragesima major; quæ præterita erat; sed Quadragesima Spiritus sancti, quam multi in Ordine Franciscano observant, a Feria 2 post Dominicam in Albis usque ad Pentecosten, de qua mentio fit inter alias in Vita B. Felicis Cappucini, per MathiamSalodiensem 18 Maji, num. 63.

g Ea erat ubi nunc est arx, inquit Pascuccius.

CAPUT III.
Spirituales favores conceßi Virgini, jam integre conversæ.

[18] O deus meus, modo te precor, ut mihi præsens adsis, [Postquam ita se tradidit,] non alia posthac quam Angelica Divinaque relaturæ; desque gratiam, ut [fœtenti hoc ore & venenosa lingua] explicem beneficia mirabilia tua, mihi iniquæ concessa ad confusionem & pudorem meum: quo scilicet tu, Pater mi, non semel, sed millies possis dicere: Bene merita es, filia, & illud & omne malum tuum; quid ultra potuit facere Deus, & non fecit? Atque ita revera se res habet. Cum enim sic tota in divinam voluntatem concessissem; omnes cæli cataractæ patuerunt mihi, & misericordiæ divinæ abyssus peccatricem hanc animam meam absorbuit. Tum benignus Deus obviam venit filio prodigo; [Deus animam ejus amplecti cœpit.] tum paternis brachiis ipsum amplectens, suaviter ac amabiliter strinxit; tum sanctæ pacis osculum ore suo non semel iterumque, sed pluries ipsi dedit. O cor meum saxo durius! cur non rumperis? quid agis? cur moras trahis? Et videbatur summa Bonitas, stringendo sanctissimis divinisque ulnis suis meam [adulteram & peccatricem] animam, satiari non posse. Sanctissime assevero, sæpe sæpius me sanctæ humilitatis studio fugisse, Deoque supplicasse, ut ne diutius constrictam brachiis suis teneret animam meam; alias ab oratione desistebam: sed nequidquam fuga, nequidquam precatio adhibebatur; nullæ enim ab amplexu ejus mihi induciæ fuerunt, priusquam divinæ Majestati suæ placeret eas indulgere. Accidit autem non raro ut finita oratione non modico temporis spatio oberrarem, antequam anima mea sibi restitueretur. Dulcissimæ erant suavissimæque ejus ad me voces, manna & melle plenæ, plenæ exultatione, jucunditate & lætitia, aptæ ut lenirent & reciproco amore exardescere facerent, cor saxeum: sed nequeo totum scribere, quia Propheta dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. [& interius, suavissime alloqui,] Sed veræ poteram uti istis Canticorum verbis: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est: atque illis Prophetæ: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo, [Et ignitum eloquium tuum vehementer, & anima mea peccatrix dilexit illud] a Et clarissime intellexi, in me vere completa esse illa Prophetæ: In quacumque die conversus fuerit peccator, non recordabor amplius iniquitatum ejus. Atque ideo totam me in amoris oceanum ingerebam ac submergebam: * Sicque periculo meo didici; Quod initium sapientiæ, id est principium Saporis divinæ dulcedinis, est timor Domini. Et quoniam pro magnitudiue timoris, major est amoris divini sensus, qui consequitur; hic immensus maximusque in in me extitit, quia ille summus, Deo donante, fuit.

[19] [velut dilectissimam sponsam,] Tum vero habenas cordi meo ad amandum laxavi, quod annis pluribus ob timorē honoris mundani frȩno discretionis non sine labore constrinxerā; sivique impetum suum b sequi, & reposui totum in suavissimo sponso meo Christo Jesu benedicto; qui sic me vocabat, quia sic in anima mea se exhibebat totumque dabat, & quidem aliquando sub forma benignissimi patris; aliquando tanta cum familiaritate, ut carus amicus sodalisque appareret; sed ut plurimum instar suavissimi sponsi. Cum vero Deus, uti sponsus, ingreditur animam peregrinam, credo ego, pro modica quam habeo experientia, illum amoris divini sensum esse talem, ut in hoc vitæ statu dulcior suaviorque dari non possit. Quod si mihi sensus ille durasset porro, numquam mortali hoc corpore liberari voluissem; quoniam vita æterna & paradiso cælesti in hoc mundo frui videbar. [unde gaudio fere cælesti delibuta,] Neque crediderim, aliud inter paradisum & dulcedinem istam interesse, [nisi quantum inter arrhabonis & totius stipendii solutionem; &] quod alterum certum est perpetimque duraturum; alterum incertum & in momenta amissibile. Sed heu me! non exigua hæc est differentia; imo maxima & infinita.

[20] [ad primitivam innocentiam se reductam intelligit;] Quare hinc videns, tam tenere me amari; inde cognoscens, nihil in me residere præter iniquitatem & peccatum; eo quod in illo, ubi sol justitiæ Christus Jesus diversatur hospitio, luce omnia illustrantur clarissima; præ admiratione obstupescens vehementer, aliquando ex profunda humilitate ita ipsum allocuta sum: O Domine mi, si audeant dæmones blasphemare te, certum mihi est, quod audentius appellabunt te amatorem iniquitatis: oro quæsoque te, mi Jesu, ut ne amore mei isto te nomine apellari sinas. [Ego aliud non sum, quam mera iniquitas; & tu tanto me amore dignaris? Quod igitur aliud tibi nomen impingent, nisi illud, Amator iniquitatis?] Ad hæc suavis Deus meus, benignissime respondens, dixit: Scito, filia mea, procul abesse, ut sim amator iniquitatis: non iniquitate, sed innocentia, in qua & nata es & vivis modo, delector. Rudis ego vocabulorum spiritualium, ignorabam penitus, quid huic voci, Innocentia, notionis subesset: verumtamen ad extremum c reperiens istiusmodi vocabulum d, & simile beneficium animæ cuidam a Deo collatum, [in eaque delectari Christum, quia ab ipso est.] interrogavi quid hæc sibi vellent: Ego primam tibi restituam innocentiam. Et famulæ quædam Deo devotæ declararunt isthunc sensum subesse: Ego peccata tibi tua remitto, tum quoad omnem culpam, tum quoad omnem pœnam. Atque ita intellexi, in id usque temporis gratiam culpæ pœnæque peccatorum mihi factam. Opinabar ad hæc, innocentiam istam quemdam animæ ornatum esse: at non capiebam, quæ supradictis subjunxit Christus: Sicut ego me ipso delector, & non te; innocentiam quippe istam animæ tuæ ego infudi, meaque est; ac propterea non te, sed me ipsum amo, me ipso delector & gaudeo. Atque hisce declaravit mihi copiose, quo pacto nullius rei desiderio aut amore, præterquam sui ipsius teneretur, tam in cælo quam in terra: tantum scilicet creata diligit, quantum sui in iis posuit: nulla namque res extra ipsum & sine ipso quidquam amabile aut delectabile habet, seu cælum sive terrā perscruteris. Et hoc modo me instructā relinquens, ne superbia vanave gloria extollerer, cavit. Sed hæc materia, mi Pater, talis est, ut quanto plus de illa dicam, tanto plus dicendum restet: & postquam dixissem, quæ possim omnia, respectu illorum quæ reipsa contigerunt, nihil dixisse putarer. Sufficiant quæ dicta sunt, ut manifeste cognoscas, quanta in pace & tranquillitate, quanta in dulcedine & dilectione, quanta in fiducia & familiaritate, sancto spiritualis istius jubilæi tempore, viverem; deprehendens me sæpius in colloquio divino, inter cara brachia Sponsi cælestis, in conversatione benigni æternique Patris, in gratia & consolatione Spiritus sancti.

[21] O tempus gratissimum, serenissimum, & jucundissimum, quomodo in tempestuosum, obscurum, [a quo felici statu se dejectam lamentatur,] & tenebrosum mihi conversum es! O pax incomprehensibilis, quæ superasti omnem sensum, quam exitiale mihi bellum facta es! O dulcedo ineffabilis, quo pacto in amarissimum mihi fel mutata es! O amor, [qui me mori pene cogebas], quam crudele odium post te relinquis! O amicitia, o familiaritas e, quantam in discordiam & inimicitiam versæ estis! O brachia dulcissima, quomodo e loco tam sublimi in profundum orci me cadere permisistis! Hei mihi, quam gravis iste lapsus est! Nihil modo miri, anima mea ærumnosa, si omnia ossa tua dirupta sint. Modo lamenteris, modo suspires, modo exclames licet: Sedet in tristitia domina gentium, & lacrymæ ejus in maxillis ejus, [coram Deo] & non est qui consoletur eam. Omnes noti mei abierunt simul & dereliquerunt me desolatam, tota die mœrore confectam. Quis ergo dabit capiti meo aquam & oculis meis fontem lacrymarum? & plorabo desolationem meam, [viduitatem meam, & infelicitatem meam]. Eheu mihi! cecidit corona capitis mei, & exitus aquarum deducunt oculi mei, quia non custodivi immaculatum divinum amorem cælestis Sponsi mei. Ploret super me cælum & terra: plorent super me rationales creaturæ omnes: plora tu, dilectissime mi Pater, (si modo cor saxeum tibi non sit) super filiam tuam desolatam; & vide, ut dixi, [si est dolor sicut dolor meus, &] si est dolor similis dolori meo. [& suo Patre spirituali.] Hæc illa fuit atque est occulta plaga, quæ jam pridem cor mihi meum disrupit: modo illam tibi detego, modo monstro; quia celare, quia tegere amplius nequeo: medicinam adhibe, si potes; si non potes, exhibe commiserationem; pro levamine erit. Desidero patientiam, desidero tolerantiam; præ dolore deficio, [percussa timore gravi & amaritudine amara; sum sensus expers, ignorans quid dicam faciamve: quare si quo in verbo peccem, ignosce; hæc namque mihi stat sententia:] Quantum fuit in deliciis & gloria, tantum date ei tormentum & luctum. Verum nunc narrationem cœptam prosequamur: dicam, ut promisi, vitæ meæ spiritualis seriem, quomodo nempe peracta sit, ad tempus usque ærumnæ ac desolationis meæ; & dicam summa cum veritate ac simplicitate, uti hactenus dixi, per gratiam Dei.

B. 5, D. 10

[22] Ille, qui est flos campi, lilium convallium, & inter lilia pascitur, [Relinquit in corde ejus Christus tria lilia,] manifesta præsentiæ suæ in anima mea vestigia volens relinquere, tribus illam vernantibus atque odoriferis liliis adornavit. Primum fuit mundi odium tam grave, ut si quis potestatem mihi dedisset eligendi quod vellem, aut perstare in mundo Imperatricem cum certitudine consequendi salutem; aut secedere ad Religionem cum periculo incurrendi damnationem: velim mihi credas, Pater [mi in Christo Jesu], cum promptitudine summa spiritus elegissem potius Religionem, salutis dubia; [idest magnum odium mundi,] quam mundum cum omni pompa & gloria sua, ejusdem secura: idque elegissem propter odium capitale, quo hunc prosequebar; neque enim mihi amplius videbatur mundus, sed id quod erat, temporalis infernus & arrha infernalium pœnarum: atque ita est, ad confusionem ejus, qui id fateri non vult.

[23] Alterum lilium fuit animi demissio interna, qua sincere ex toto corde confitebar credebamque, [humilitatem intimam,] majorem & iniquiorem peccatricem non sustinere terram quam me, non aliter, quam summa Dei misericordia, salvandam; damnandā vero, si justitiȩ ejus ratio haberetur: sicque eo me viliorem usque reputabam, quo ille majoribus me beneficiis cumulabat. Et hæc gratia id effecit, ut semper omnia illius dona tamquam credito commodata tenerem, non ut data in sortem: itaque verum est, veritatem esse amabilem, quæ me sic instruxit docuitque.

[24] Tertium denique lilium fuit, ardens patiendi desiderium, sic ut, si ipse evocare me in suum paradisum voluisset, nulla passam incommoda & ærumnas, [ardens desiderium patiendi.] venire renuissem: orabam vero & precabar identidem cum suavi affectu, si tanta benignitas, quantam mihi usque exhibuerat exhibebatque re ipsa, e corde sincero proficisceretur, ut isthoc mihi signum poneret, nimirum ut vestirer eadem veste, quam dilectissimus ejus filius indutus fuit; id est, ut adversa pati in hoc mundo concederetur. Ecce autem tam liberalis eorum promissio mihi facta est, ut quater & amplius iis ad satietatem expleta sim. Tum temporis continuo in morbum incidi, hunc ipsum, quo labentibus jam annis tredecim numquam curata sum; eumque tanta cum voluptate tuli, ut credere vix possis; excepto dumtaxat anno hoc ultimo, quo visa mihi sum sustinendo diutius non esse; tametsi primum cum resignatione plena libenter ægrotaverim: verum hæc non in me, sed in Domino gloriatio est, quoniam ab ipso patientia mea. Cumque, uti alter Iob, gravissima & mortali infirmitate corporis affligerer, psalmos canendo gratias agebam Deo ex toto corde.

[25] [Docta meditari vitam Christi,] Finitis porro septem mensibus, quibus in momenta animam exhalatura videbar, e lecto surrexi; ac Fr. Gregorius f, qui nunc triumphat gloriosus in cælis si verum est, quod dicitur, instituit me docuitque modum meditandi vitam Christi, inter recitandum coronam Beatæ Virginis, explendis tribus horis sufficientem. Interea tanto abundabam solatio ac dulcedine, ut finem facere vix aut ne vix quidem possem, omnibus mihi in mel & saccharum & manna suavissimum conversis g. Verum enim vero inter contemplandum Christi Salvatoris nostri Transfigurationem, tam sublimia cælestiaque mihi promissa sunt, ut numquam vel nominari Transfigurationem audiam, quin suavissima animi voluptate tota perfundar; exsequens ita, quod præscribit Propheta his verbis: Gustate & videte. Nam ut gustavi, tanto ipsum videndi desiderio accensa sum, ut omnis oratio mea aliud non esset, quam languor perpetuus amantis cupientisque intueri serenissimum & gloriosissimum ejus vultum: seu herbas, flores, rosas in terris aspicerem, ad pulchritudinem Domini contemplandam me provocabant; [& Transfigurationem cogitans,] seu sursum oculos attollerem in cælum, stellis distinctum, tota languore deficiebam, dicens: Cæli enarrant gloriam Dei, & opera manuum ejus annuntiat firmamentum. O dulcis Jesu mi, si tanta nitent elegantia opera manuum tuarum, quantum resplendebit radiata facies tua? Ostende mihi te, [ostende mihi te, ostende mihi te,] benignissime Domine: cur me ita languere sinis? Tu solus vita & spes mea, solus amor cordis animique mei; [cur me celas, cur a me abscondis faciem tuam sanctissimam]? [accenditur ejus videndi desiderio:] Hoc illud erat tempus, quo non fugiebam ipsum, ut pridem; sed avide sequebar, in odorem unguentorum suorum; dicens illi: Meliora sunt ubera tua vino, & odor vestimentorum tuorum super omnia aromata; utinam osculeris me osculo oris tui h!

[26] [idque diu precata,] Cum tali desiderio multum agitata passaque i essem, ita compotem me votorum reddidit, ut petenti gloriosam videre faciem ejus, ipse mihi tergum obverteret. Nihilominus aliquando mecum ipsa dictitans; Hic Iesus meus omnia mihi oblique præstat: vere tum oblique exaudita sum & intellecta; sed directe votorum particeps reddita: perstiti quippe ex eo omnimode pacata & desiderio potita. Nunc audi sis, quo pacto ipse pro infinita bonitate ac misericordia sua se mihi videndum exhibuerit. Orationi vacans aliquando, ex signis percepi non dubiis, præsentem ipsum animæ adesse meæ; cumque inde abitum pararet, mihi dixit; Si me videre cupis, respice. Respexi: & velut homo, qui ab altero discedens; ei terga vertit suumque iter prosequitur, ab anima mea fugiebat. Ubi primum videre ipsum cœpi, aberat a me sex amplius passus; ambulabatque protinus per aulam satis longam, in cujus extremo ostiolum erat, quale cubiculis proprium: vidique ipsum tamdiu, donec propter proceram corporis staturam inclinato capite, per ostiolum prædictum evaderet; [nec postea aut ipse, aut aula, [tandem mirabili modo consequitur,] aut ostiolum oculis meis apparuerunt usquam: & sic vidi tergum, non faciem ipsius.] Vestem erat indutus candidissimam, & talarem, quæ quidquid candoris hic mundus habet superabat; ac limbo, aureis litteris crassi digiti unius magnitudine adornato, terram verrebat. Litteras tamen legere nequivi, tum quia procul aberant, tum quia ipse, licet modeste incedens, nusquam subsistebat. Circa lumbos erat tenuissimus, circumdatus zona ex auro solido, duobus digitis lata. Capite colloque super homines eminebat omnes: capilli videbantur inaurati, ad zonam usque promissi; leniter crispi: verticem vero capitis tam accurate videre non licuit, ut rescire possem, coronamne an diadema, aut circulum e rosis floribusque contextum gestaret. Noluit ipse, ut hæc mihi innotescerent: credoque tam concinno ornatu comptum ei caput fuisse, ut oculis illum meis usurpare digna non fuerim. Aurea vero copiosaque cæsaries, per latos ac bene proportionatos humeros promissa, candidissima pulcherrimaque veste decorem augente, [tantopere ipsum commendabant, ut intuens in admirationem atque stuporem raperer].

[27] Duobus istis & dimidio annis, quibus meliora meditans in mundo perstiti, multis a Deo gratiis ac donis præventa sum; quorum hic mentionem non facio, satius esse judicans de multis pauca, quam de paucis multa dicere; [multosque favores alios toto biennio.] quia id ad pacem meam expedit majorem. Scito tamen certissime, Pater mi in Domino, tranquillissimo illo tempore innotuisse mihi omnes, quas passa sum, angustias atque ærumnas, quemadmodum manifeste patebit infra, quo eas prudenter ac patienter tolerarem. Sed heu me miseram & infelicem, quæ neque unum, neque aliud reipsa complevi! quia non secus, quam ovis, me rexi: ideoque non possum non lamentari socordiam meam, dicens: O vos omnes, qui transitis per viam divini amoris, attendite & videre, si est dolor similis dolori meo. Illa anima infelix, quæ erat sponsa & secretaria summi Dei, & in croceis jacebat, amplexata est stercora fœtentißimi diaboli.

B. 6, D. 11

[28] Cum adveniret itaque plenitudo temporis (quia omnia tempus habent) quo afflicta probataque fui, aurumne an plumbum forem; probata infirmitate, [Ad multam tolerantiam præparata,] probata tentationibus, minis, [carcere], rebus omnibus, Deo auxiliante, rependi suam ipsi monetam, id est blanditias contempsi, & ægritudinem minasque cum desiderio complexata sum k. Voluit tandem Deus omnino liberare me, quemadmodum pollicitus fuerat, Ægyptiaca mundi servitute, & potentis manibus Pharaonis, qui duobus cum dimidio annis cor induratum habuit, quique proprio ore dixit, quod si non timerem flagella Dei, numquam permitteret me ad Religionem ingredi. [& obtento denique patris assensu,] Itaque spoliata Ægypto, thesauris, inquam, & gratiis spiritualibus onusta, siccis pedibus id est sine labore vel minimo & passione, transivi mare rubrum, inflatam, dico, tumidamque mundi pompam & principatum: quæ rubra quidem apparent, hoc est oculos oblectant, uti rubeus color solet; re autem vera pulchra non sunt, quia præter fumum & ignem e stramine excitatum, qui cito perit, nihil habent. Cumque me invertens post tergum respicerem, vidi submersum in ipso mari cum toto exercitu suo Pharaonem; puta dæmonium cum omnibus laqueis suis, vitiis & peccatis. Et hoc modo translata sum in desertum sanctæ Religionis, in sacrum monasterium l Urbini, te teste, te præsente: ubi in veritate, Pater mi in Domino, tanto repleta fui gaudio, [Vrbini ingreditur monasterium.] quando me ex mundo ejusque laqueis evasisse vidi, ut cum Maria Prophetissa merito potuerim dicere: Cantemus Domino gloriose, quia honorificatus est, equum & ascensorem projecit in mare. Et fieri quidem possit, ut alius quispiam tanta cum lubentia voluptateque mundum deserat, quanta ego: ut vero cum majori, credere non possum. Nec mirare, quod in comparationem adduxerim dignitatem & figuram populi Judaici, tot Dei doni ac beneficiis cumulati: non enim occurrit, cui me potius comparem; tum propter infinita, quæ a Deo accepi, beneficia; tum præcipue propter infinitam duritiem atque ingratitudinem meam.

ANNOTATA.

a In Protocollo additur: Tunc nec recordabar, nec sentiebam timorem, quo antea torquebar; multo minus recordabar ullius eorum quæ ante feci.

b Ibidem. Pene dixeram, furorem.

c Item Quando eram Urbini.

d In quodam libro.

e Quæ cogitari non potes nec explicari, propter tui magnitudinem.

f Ibidem Fr. Gregorius.

g Additur ibidem Et quidquid cogitabam non se offerebat velut præteritum, sed tamquam si corporaliter præsens interessem omnibus verbis & obsequiis gloriosæ Virginis & pueri Iesu, quos mihi videbar comitari in suis laboriosis itineribus.

h Item hæc quoque Latinis verbis subjunguntur: Ostende mihi te ipsum: nam dum expecto te, Domine, sufficit mihi.

i Ibidem additur, Totis sex mensibus.

k Rem explicans Pascuccius dicit, patrem Beatæ, per mortem Nicolai, nepotis ex fratre majori, factum totius Domus Varanæ caput ac dominum, item Venetarum copiarum ducem, nec aliud quam incrementa status sui spectantem, modis omnibus filiam cogere voluisse ad nuptias, quibus res suas augeret potenti affinitate aliqua.

l De monasterio S. Claræ Vrbini ita scribit Pascuccius: Electum hoc monasterium fuit, quia ibi aliquanto tempore ante Monacham induerat Baptista Malatesta, uxor quondam Guidonis de Monte-feltrio, postea nuncupata Soror Hieronyma, doctrinæ nomine istius seculi scriptoribus celebratissima: & ibidem etiam vixerat Elisabetha, quondam uxor Petri-Gentilis Varani, quæ post mariti cædem apud Recinentenses patratam, Fulginii facta religiosa, atque apud Nicolaum Papam V in suspicionem adducta, quod prætextu vitæ monasticæ Fulginii ducendæ intenderet urbem reducere ad dominatum Trinciorum, consanguineorum sui quondam mariti; ideoque jussa emigrare; interventu quorumdam Principum Italorum obtinuerat monasterium Montis-Luci, cum viginti & una Religiosis eam Fulginio secutis: septennio autem ibi exacto, mandante Callixto III, ad preces Ducis Urbinatis transierat Urbinum, ibique monasterium prædictum erexerat a fundamentis, magnaque cum probitate gubernarat. Tunc autem ibi vivebant Francisca Varana, ipsius Elisabethæ filia, cognata item Euphrasia Chiavelli de Fabriano, Emerentiana Colomna, Clara Cappelli, Bernardina Baglioni, aliæque nobilissimæ Virgines. Iacobillus iis additam Camillam scribit anno 1481, 14 Novembris, quod ex Vrbinatis monasterii registro habuisse potuit.

* D. 12

CAPUT IV.
Tirocinio Vrbini peracto, professa Baptista Camerinum remigrat: utrobique divina quædam patitur, hic etiam S. Claram intuetur.

D. 12

[28] Et hactenus quidem de vita mea spirituali in seculo ducta, [Habitum induta,] ubi per intercessionem & merita gloriosissimæ Virginis Mariæ, id a me rogatæ, persensi scintillam unicam amoris divini. Et vere unica erat solummodo, collata ad ignem illum amoris essentialem, in æternum æstuantem; [attamen quæ tantum ac taliter exarsit, ut sinu meo aut portare aut capere plus nec possem nec vellem, & sæpius sæpiusque exclamarem: Nihil amplius, Domine, nihil amplius.] Nunc porro prosequar, quæ sacro S. Francisci habitu vestitæ acciderunt. Sicut in materiali deserto invenitur cantus avium, florum pulchritudo, secreta cubilia animalium, ut dicit Vbertinus; sic in sacro monasterio Vrbinensi inveni suavißimum cantum devotarum orationum, bonorum pulchritudinem exemplorum, secreta cubilia divinarum gratiarum & cælestium donorum. Motaque a Spiritu sancto & provocata, exarsi desiderio vehementi penetrandi ad interiora deserti, id est, ad sacratissimas intimi cordis Jesu mei suavissimi pœnas. Tunc temporis ex corde nuntium remisi omni cælestis manna dulcedini; non quod id fastidirem, [renuntia omni spirituali gustui ] uti electus ille & ingratus pariter Judaicus populus; sed quod præ sancta humilitate indignam eo me putarem, verebarque ne id debito meo potius quam capitali accenseretur. Precabar autem ex corde puro sinceroque Deum, ut amarissimis & venenatis sanctissimæ ac myrrhatæ Passionis suæ cibis me nutriret, satiaret ac impleret; illos namque solos desiderabat sitiebatque anima mea, illos solos concupiscebat ardebatque; ac poterat cum dilecta Sponsa in Canticis dicere: Fasciculus myrrhæ Dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.

[29] Tunc constitui, quidquid orationi temporis impendebatur, [volens intrare in cor patientiae Iesu,] ad Passionis Christi meditationem transferre; nolensque ad aliud cogitationem adjicere, cum totius mentis vigore & impetu in mare amarissimum pœnarum, quibus cor Jesu Christi abundavit, solvi, cupida eisdem immergere me si possem. Nec mirum videri debet, quod me cupido incessit ingrediendi cor tuum, dulcissime Jesu: quoniam istic jam pridem nomen meum aureis a descriptum notis monstraveras. [O quam belle apparebant in rubenti corde tuo litteræ aureæ, capitales, antiquæ, isthæc exprimentes:] Ego te diligo, Camilla! b Et hæc ideo exhibuisti mihi, bone Jesu, [in quo se olim scriptam legerat,] quia plurimum stupebam, quod tu tanto me amore prosequereris, quodque excusando te diceres, aliter facere non posse, quia in corde me scriptam gerebas: & sublato in altum brachio tuo glorioso, legere me suprarecitatas voces jubebas. O anima mea, cur non conforteris aliquantulum, memor tanti boni amorisque erga te dilectissimi Jesu tui? At inquies, scio, Non possum; quoniam illorum memoria tantum abest ut me corroboret, ut pro sagittis acutissimis sit, quæ mihi trajiciunt cor; atque adeo satiari nequeo lamentando: O vos omnes, qui transitis per viam divini amoris, attendite & videte, si est dolor sicut dolor meus.

B. 7.

[30] Nunc vero ut ad institutum regrediamur; cum tali desiderio in oratione ac meditatione perseverans duobus illis annis, [idque tandē invenit amarum supra modū,] quibus antequam Camerinum redirem Urbini substiti, per admirabilem Spiritus sancti gratiam introducta fui in sacerrimum thalamum myrrhati cordis Jesu Christi, veri solique maris amarissimi, omni tam angelico quam humano intellectui innavigabilis; in eoque mari sæpe sæpius submersa fuissem, si potens Dei manus me non juvisset. Nam multo ægrius ferre poteram asperitatem dolorum meorum, quam amoris ipsius dulcedinem; dicens: Non amplius, non amplius, Domine Jesu Christe, non possum amplius; submergor, quia mare hoc termino & fundo caret. Tum mihi Deus, non paradisus apparebat, uti primum; sed crudelis infernus: & vero [ex sancta simplicitate] frequenter ipsum non alio apellabam nomine quam Inferni, quia aliud convenire ipsi non putabam. Sed in præsentia hac de re nihil dico amplius; dicetur alibi: illud tamen non prætermisero, quod tametsi mihi fuerint participatæ tantæ ipsius mentales pœnæ, quantas tolerare atque capere [per Spiritus sancti donū] anima mea potuit; nihilominus respectu ipsarū, quæ fuerunt, intellexi meastaliter se habere, qualiter granulū arenæ, & siquid illo minutius cogitari potest, respectu cæli & terræ universæ.

[31] Tempore c illo, quo Urbini in sacro monasterio vixi, [ipsa per desiderium patiendi bene ad id parata.] anima mea, sole divinæ justitiæ cælestem influxum suum communicante, mirabilem in modum florebat diversis floribus gratisque Deo desideriis, ut vere posset dicere: Flores apparuerunt in terra nostra: omnibus tamen germinabat lætius florebatque vernans istud lilium, quod jam inde a principio conversionis meæ plantatum fuit in [sterili] animæ meæ terra; desiderium, inquam, illud inflammatum patiendi adversa. Illud præ ceteris omnibus sacerrimo isto tempore a regia manu veri Assueri Christi Jesu benedicti fuit cultum, & aqua pœnarum ejus mentalium irrigatum, largeque perfusum, ut quamvis sæpissime prope abfuerim a morte, tamen orarem frequenter Deum hoc modo: O Domine mi, quando me conduces in pascua ista pinguia hortosque pœnarum amœnos, ubi electæ & dilectæ oves tuæ pinguescunt? O Domine mi, multum differs, quæ promisisti, conferre! age, brevi, subito: Domine mi, patientia ulterior me deficit: propter multa peccata mea non te pœniteat promissa solvere; non me priva, Domine, tanto bono.

[32] Post hæc secuta est Professionis meæ calamitas, turbans & concutiens universam Religionem d [hoc est Fratres & Sorores, & seculares etiam Dominos; [Cœpit ergo sub tempus Professionis suæ tribulari,] quæ quem eventum habuerit scribere certa de causa omitto: sed nolo aliud cogitetur, quam quod scribere nolui.] Illud tacere non volo. Nimirum turbatam quidem ratione Professionis meæ terram; in cælis vero gaudentibus Angelis diem festum summa cum lætitia celebratum esse; idque pro certissimo tene, [dilectissime] mi [in Christo Jesu] Pater: neque enim ex relatione hoc assero, sed ex clara notitia; atque utinam tam certo peccatores omnes consequerentur cælum, quam illud est verum! Nec tamen in animum induco credere, ita cælum gestiisse mea causa; sed potius hujusce monasterii gratia, multum deinceps utilitatis percepturi, [propter turbationem sua causa motam,] tum propter professionem meam, tum propter gloriosam & angelicam prædam, quæ mundo erepta, in eodem sacro loco morari debebat. Atque adeo æquum fuit, ut dæmonium in terris seminaret turbarum zizania, quo in cælis Angeli exultarent. Hæc notata velim, scilicet quod illo tribulationis meæ anno electus sis Vicarius e, quod munus diu ante non gesseras, neque postea obiisti amplius; ita volente Deo, ut, quemadmodum per bonitatem ejus & gratiam fueras causa & principium salutis meæ, sic ad medium & finem quoque allaborares: ad medium, inquam, ubi desolatione & ægritudine animi affecta sum; ad finem vero eorum, quæ a Septembri in hoc usque tempus & egi & ago. [Et vero conveniebat te præ ceteris tum esse Vicarium, [cum is cui scribit esset Vicarius,] ut qui tanti boni causa fueras, particeps quoque fores tantarum molestiarum turbarumque, quantæ per Provinciam universam Fratres Sororesque inter, & inter seculares tum inferioris tum primæ notæ, exstiterunt. Hinc certo ac evidenter scio, quod uti a molestiis non abfuisti, ita Deus tibi voluit partem cedere bonorum omnium, quæ fiunt faciendaq; sunt in sacro monasterio hoc. Et vero licet impense egeris, ut tui Vicariatus tempore non acciperetur locus, volente Deo deinde sententiam mutasti:] & fuit similiter necessarium, ut tu fores is, & non alius, [a quo receptus Camerini locus,] qui auctoritate tua & præsentia nos hic includeres, ac principium sacro huic monasterio dares. [O! fuge licet Camerinum, fuge ut libet; id constat, nulla in orbis parte tantum fructus bonique a te factum, quantum Camerini. Hinc diabolus, nequaquam ignarus, quantopere ipsi istic obfueris, facit ut locum illum oderis fugiasque. Et hæc pauca cum filiali fiducia dixi.]

B. 8.

[33] Posteaquam ego per obedientiam Reverentiæ vestræ, ex auctoritate Apostolica tibi concessa, [& ipsa istic inclusa fuit.] una cum aliis venerandis Matribus in istud monasterium f translata sum; non ignara, imo optime conscia, divinæ Majestati placere, ut huc reverterer; aliud a Deo signum pro certitudine & consolatione mea obtinui, magis nobile ac manifestum, nempe hoc. Secunda ab ingressu nostro in hoc monasterium Veneris die g Soror Constantia, tibi probe nota, ad focum nebat forte, ibidem suente me; cum illa canere h hymnum, cujus hoc exordium: Anima benedetta dall' alto Creatore &c. & ego canenti respondere atque alternis inter nos prosequi, [Rapta in extasim,] donec ad illa perventum est verba, Risguarda quelle mani, risguarda quelli piedi, risquarda quel costato. Tum vero non potui amplius: præ cordis angustia me remisi in sinum Sororis, latus meum claudentis, opinantisque non esse aliud, quam solitum alias sȩpius accidere mihi malum corporale, cum vere tum esset spirituale: anima quippe mea in illud mysterium afflictæ matris, mortuum filium suum materno amplexu stringentis, rapta fuit. Percipiebam præsens sonoras, raucas, flebilesque ipsius sanctissimæ Matris voces: audiebam amantissimam mœstissimamque discipulam Magdalenam, clara voce exclamantem, Magister mi! Verberabat aures meas dilecti discipuli Joannis amarus planctus, stridulo submissoque sono dicentis; [interest mysterio depositionis Christi de Cruce,] Pater mi, frater & magister mi: ac pari modo reliquæ dilectæ Mariæ lamentabantur. Tenuit status ille meus ad horam usque primam noctis & amplius, inchoatus paulo ante Completorium; ac tenuisset nocte tota, nisi ipsa mihi vim intulissem, quo animum revocarem, ac Sororibus levarem doloris sensum. Nam quamdiu ita affecta fui, aliquando audiebam Sorores clarissime, aliquando minus clare; cum vero intendebantur voces gloriosæ Virginis Mariæ, nihil prorsus percipiebam mundi hujus, quasi exulante a corpore anima; & subinde lacrymæ prorumpebant ex oculis, quando sentiebam, quæ circa me fiebant dicebanturque. Reversa denique in memet ipsa, tam fatigatam afflictamque comperi, tam facie mutatum transfiguratumque corpus, ut quindecim diebus subsecutis e sepulchro prodiisse videretur.

[34] [eoq; intelligit suā migrationē Deo placuisse.] Porro priusquam id accideret, aut exigua aut nulla mihi memoria erat mysterii illius, scilicet Virginis Mariæ, cadaver dilectissimi filii sui brachiis constrictum tenentis; sed tota mens tendebat vel in cruci affixum, vel in orantem in horto Dominum; & hoc inter omnia mysteria primas tenebat. Verum ab illo tempore semper isti mysterio devotissima fui, relinquenti in me hoc verum sui signum, ut duobus amplius annis scalas, malleos, clavos, forcipes intueri non possem; licet raptus mei tempore, quod quidem memini, istiusmodi instrumenta non viderim. Et hoc illud est signum, quod dico, mihi datum fuisse, ut cognoscerem, placuisse Deo reditum meum in locum hunc; atque ideo, O vos omnes, qui transitis per viam divini amoris, attendite & videte, si est dolor sicut dolor meus. * Quemadmodum dicit Apostolus, quod Populus Hebræus baptizatus fuit in aqua & igne i: sic anima mea baptizari primum voluit aqua lacrymarum contritionis ac devotionis, deinde divino & seraphico igne. Nunc intelliges, quo pacto Deus illam igne voluerit baptizare & purgare a culpis, [tribulationis tempore contractis], ut, quæ gratia divinæ Majestatis est,] novis ipsam donis ac beneficiis deinde cumularet.

D. 13.

[35] Expiraverat annus tribulationis meæ, quo amaris doloribus afflicta fui, Deo ita disponente, propter meum copiosius meritum & coronam (neque enim propter aliud delictum, ut nosti, id evenit, quam quod initium dari huic monasterio vellem sub titulo & Regula pauperum Sororum S. Claræ; [a Petro Moliano Vicario jussa generaliter confiteri.] quemadmodum per Dei gratiam in præsentia obtinet) cum Pastor & Vicarius noster electus fuit anima illa gloriosa, anima illa sancta, vereque beata, propter miracula, quæ tum in vita patravit, tum patrat post mortem; Frater, inquam, Petrus k de Moliano: qui ad monasterium nostrum accedens aliquando, post multa alia mihi dixit, præsentibus frequenter Sororibus: Tune es Soror Baptista Varana? Para te, Filia, ad Confessionem, [id primum excusat,] quia excipere eam prius volo, quam viæ me discessurus committam. Cui ego continuo: Nihil mihi opus est, Pater, Confessione. Et ille: Filia, ita mihi inspiratum est; ac propterea velim delicta expies, gnarus, ita ex re tua esse. Ego autem reposui, Non esse. Tum ille rursus: Dimitte Sorores, & gradum huc admove: quia sic oportere, ex inspiratione cognovi. l Cumque ego nollem, interrogavit: Cur Confessionem subterfugis? Et respondi, Quoniam nihil illa opus. Quæ responsio cum non parum ei displicere visa esset, dixit sibilando: Apage cum tali responso; fac melius rem consideres. O mi Pater! admodum benignus eras erga hanc inhumanam.

[36] Interjecta deinde a discessu ejus die una, totum cor meum rodi cœpit, [deinde novo lumine instructa,] atque ipsa mihi exprobrare inhumanitatem meam, dicens: Valde contumeliose m respondi Patri Vicario; vere apud ipsum conscientiam per Confessionem deponam, ubi redierit: idque ei scripsi, rogans, ut obstinationis meæ mihi gratiam faceret: & paucis diebus adeo desiderium illud confitendi crevit, ut copioso lumine detegente multa, quæ ex neglectu conscientiæ numquam Confessione ablueram, locum requiei nullum reperirem: ideoque non poteram non per litteras instare, ut reditum acceleraret. At ille, ut medicus expertus, nectebat moras, quo excitaret in me desiderium vehementius, uti postea mihi testatus est. Moræ autem istæ tenuerunt a Capitulo ad usque festam lucem sacrorum Stigmatum n S. Francisci Patris nostri: donante interim divina gratia tantum mihi dolorem peccatorum (ad deplorandū amaris lacrymis tam remissa, [facit magno cum fructu.] quam nondum remissa) ortum ex eo, quod infinitam Dei bonitatem offendissem, & conjunctum cum tanto mei odio, ut ex toto corde desiderarem Patri Vicario post Confessionem summe abominabilis ac detestabilis esse. Verumenimvero cupienti mihi, ut ille me detestaretur, promisit Deus fore ut inde amorem conciperet majorem. Et vero expiatis ad pedes illius per Confessionem generalem peccatis, cum multa divina illustratione atque odio mei, tantam consolationem ac voluptatem cepit, ut exinde sancto me amore prosequeretur tenerius, quam ullam aliam in hoc mundo filiam spiritualem. [Atque hæc certo scio.] Ego vero post Confessionem majori etiam, quam ipse, solatio gaudioque perfusa, tranquillo deinceps animo semper fui.

D. 14.

[37] Paucis diebus interjectis, videndam se mihi exhibuit, non modo orationis tempore, [Postea ei visendam se sistit,] sed fere omni etiam alio, Soror quædam Ordinis nostri, cooperta caput velo nigro, quasi una e nobis, formosissima plane; eamque tam clare conspexi, ut numquam oculis corporeis viderim rem ullam clarius lubentiusque, suavitatem conciliante liquidiorem oculo quo videbatur animæ, quam corporeus aspectus posset. Ipsa autem singularem mihi comitatem atque amorem vultu lætissimo ac renidente exhibebat: unde plurimum ego voluptatis capiens, ad tale spectaculum hæsi, præ stupore ac admiratione a sensibus fere aliena; nec poteram imaginari, quæ foret: & hac ipsa de causa videbatur illa sibi plaudere ac lætari, & quasi dicere; Non me cognoscis? Quoties cumque animum meum subibat, subito ex instinctu particulari curvabam genua coram ipsa, quantumvis ad mensam, ad focum, [gloriosa quædam & amabilis Soror:] ad crates sederem; & illi pro benignitate sua sublevare me volenti humo, neutiquam assentiebar, existimans venerationis causa convenire, me genu flexam adesse. Oculi ejus præ pulchritudine, ut tota pulcherrima erat, radios vibrare videbantur: exultabat lætabaturque mecum, nesciente qua de causa vel propter quam, tota gratiosa, tota benigna. Et hæc sæpius sæpiusque contingentia durabant diutius; quindecim puta, ut quid certi dicam, diebus. Ætatem habere vixisses quadraginta annorum: cumque post hæc disparuisset, numquam deinceps, uti nec antea, oculis meis visa est.

[38] Interea ego ne per umbram quidem unquam suspicata sum, illam esse S. Claram, Matrem nostram gloriosam & vexilliferam, quia numquam me incessit cupido videndi illam in hoc mundo, [quam intelligit S. Claram fuisse.] sed solum in altero. [Verum audi, Pater mi, quid cogitaret hæc filia, an ovis tua, dicam? Semper obstiti, quo minus aliunde adducta Soror quæpiam reciperetur hic; idque ex zelo bono:] credebam ergo illam esse ejusmodi, & volente Deo collocandam hic, ac propterea monstratam mihi, ut ei non contraria, sed propitia & benigna forem; & dicebam in corde meo: Ecqua aut desidiosa aut minus contenta vivet, quando ista in monasterium nostrum recepta erit? Solo oculorum nutu nos consolabitur. Denique ubi omnino e mente mea evanuit, tanto amore ac devotione erga gloriosam Matrem nostram S. Claram continenter inflammata fui, ut dubitandi locus non relinquatur, quin ipsa fuerit: & si unquam per sanguinis Christi merita paradisum consequar, ipsam inter mille millia cognoscam, amplectar, & dicam; Mater mea suavissima, tu illa fuisti, quæ in mundo me visitasti. Heu me! quæ fui, & quæ sum! atque ideo, O vos omnes, qui transitis per viam divini amoris, attendite & videte si est dolor sicut dolor meus.

ANNOTATA.

a Protocollon Camerin. Aureis & antiquis.

b Ibidem Ego diligo Camillam: hoc enim nomen Beatæ in baptismo positum erat, sed in Religione mutatum.

c Ibidem, Duobus illis annis.

d Pascuccius causam fuisse existimat, quod pater voluerit filiam e monasterio extractam nuptui collocare, sicut reipsa factum est cognatæ Genevræ, filiæ Rodulphi Varani & viduæ Mutii Columnensis, cum Beata illuc ingressæ. Potius dixerim voluisse patrem, auctoritate Pontificia subnixum, ut filia sua ad aliquod Camerinense cœnobium, laxioris licet instituti, & alterius forsan Ordinis, traduceretur; idque ex post secutis intelligere mihi videor. Non enim prius acquievit, quam filiam Camerini videret in condito ad hoc (non enim volebat ipsa dimittere dilectam sibi paupertatem) novo veteris observantiæ monasterio. Cum autem infra num. 35 dicat, istius sua tribulationis annum sibi primum expirasse, quando anno 1484 jam Camerini constituta, in pacifica erat posseßione institutæ istic observantiæ; videtur ea tribulatio cœpisse in Ianuario vel Februario anni 1483; ut autem cœpisse dicatur ante Profeßionem, oportet hanc fuisse dilatam ad 15 aut plures menses a suscepto habitu.

e B. Petrum Molianensem hic intelligit Pascuccius, aliique: sed errant, ut supra diximus: expectamusigitur ut hujus temporis Vicarium aliunde nos doceat aliquis, in monumentis Provinciæ versatior.

f Iacobillus tom. 3 in Supplemento ad 7 Aprilis scribit, anno 1484 die 4 Ianuarii inductas illuc Sanctimoniales, ubi antea Tertiarias fuisse ait Gonzaga, quarum aliquæ ibidem manserint suscepta Regula, aliis alibi prospectum fuerit. Pascuccius monasterium Belmaneriorum appellat, sub Congregatione Olivetana, cujus reliquiæ inde ad extremitatem Burgi translatæ sint. Waddingus ad annum 1483 sic scribit: Julius Cæsar de Varano, civesque Camerinenses, hoc anno 6 Kalend. Septembris rogarunt Pontificem, ut suppresso Ordine S. Benedicti in vetusto & pene diruto monasterio S. Constantiæ, in quo tantum una Monialis decrepita permanserat; liceret ex pretio & ruderibus ejusdem aliud monasterium Ordinis S. Claræ, juxta primæva instituta ejusdem Ordinis, sub invocatione S. Mariæ-novæ, & regimine Fratrum Minorum de observantia, alio commodiori & honestiori loco construere. Annuit Pontifex, ea lege, ne S. Constantiæ ecclesia profanaretur, sed in ea quandoque Missæ celebrarentur, & decrepitæ Moniali de opportuna sustentatione provideretur. Hinc illæ Reliquiæ S. Constantiæ Virg. ac Martyris, quas ibi haberiait Gonzaga. Vniversim autem octo fuisse primum ibi inclusas, ait in Supplemento Iacobillus.

g Ergo 16 Ianuarii, nam anno 1484 Bissextili litteris Dominicalibus DC, 4 Ianuarii, quo ingressas diximus, erat Dominica, Ms. Camerin. Prima, imo secunda, (si recte memini) die Veneris.

h Hymnum integrum Pascuccius recitat pag 96.

i Protocollon: Duplicem modum baptismi scriptura allegat, aquæ scilicet & ignis. Matthæi 3.

k B. Petrus Molianensis refertur ab Arturo in Martyrol. Franciscano ad 25 Iulii, & merito; testatur enim de eo Iacobillus tom. 2 ad dictum diem, quod corpus anno post mortem duodecimo repertum integrum, translatumque ad novum conventum intra civitatem, requiescat sub altari majori. Obiit autem in festo S. Iacobi, dum in choro Te Deum cantaretur. In ejus morte ad annum 1489 collocanda errant omnes: & errorem agnovit ac retractavit Waddingus tomo ultimo, inventa epistola in qua dicit Beata, se multa ex iis quæ prius scripserat & Urbini inchoaverat, transcripsisse die ultimo Januarii anni 1491, sex mensibus ab obitu Molianensis decursis: obierat ergo anno 1490. Miraculorum porro ejus aliqua refert Waddingus ad an. 1489 num. 34.

l Protocollon. Et ideo rursum dico, Volo audire Confessionem tuam. Scio quod non egeas.

m Ibidem. Enimvero plane asina fui & rustica, quæ sic P. Vicario respondi.

n Festum Stigmatum S. Francisci recolitur 17 Septembris.

* B. 9.

CAPUT V.
Alii divini erga Baptistam favores, eosque secuta probatio & tribulatio.

B. 10 D. 15

[39] Mirabilia testimonia tua, Domine, & animæ quærenti te credibilia nimis. [Sub firmamento cæli clariora & veriora testimonia non sunt, quam Dei; & tibi, Pater Reverende, qui ipsum in veritate quæris, sunt credibilia nimis. [A duobus Angelis in spiritu locata ad pedes Crucifixi,] Propterea non celabo, Domine, laudes tuas Patrem meum devotum;] sed narrabo illas, ad magnificentiam tuam & confusionem meam; [non tamen incredulis & insensatis; sed tibi, Pater mi; quia scio, quod qui probat, credit.] Vos autem, Angelici spiritus, quorum nonnulla mihi memoranda veniunt, supplex oro, ut adsitis mihi; quo veraciter in lucem proferam comitatem ac benevolentiam vestram, ingratæ animæ meæ exhibitam. Pauci erant dies elapsi, a quo sancta Mater Clara sese animæ meæ visui subduxerat; cum apparuerunt Angeli duo, candidissima induti vestimenta (qualia jam pridem gestare Christum Dominum videram) & alis inauratis decori: quorum alter animam meam e dextera, alter e sinistra prehensam sustulerunt in sublime, posueruntque ad cruci affixos filii Dei incarnati pedes; eoque pacto mensibus plus duobus continuis tenuerunt: ego interim ambulare, loqui, & agere quidquid vellem, mihi videbar sine anima, istic fixa, ubi ab Angelis, numquam inde recedentibus, tenebatur. [duosque ibi menses detenta,] Neque tamen memini, me unquam antea desiderium sentire standi semper ad pedes Christi. Elapso hoc tempore restituerunt animam corpori suo, tanto exinde amore ac devotione erga Seraphinos mihi remanente, ut aliud loqui nollem, quam de ipsis; ardenti semper postulans affectu & oratione, ut unus illorum ad me, uti quondam ad Isaiam Prophetam, advolaret.

[40] Cumque sæpius per dies plurimos precata, votorum compos non fierem; converti aliquando orationem tempore matutino ante Primam ad dulcem Dei Matrem, & cum sancta quadam impatientia dixi: O dulcissima Mater, o benignissima Regina, [petit ad se unum e seraphinis mitti:] scio Imperatricem te esse Angelorum, cunctosque tibi ut Dominæ suæ obsequi; oro te, suavissima Domina mea, mandes alicui Seraphino, ad me ut advolet, quemadmodum advolavit ad a Prophetam Isaiam: tu nosti, Mater mea sanctissima, quanto pere id desidero. Et illa, non passa in longum protrahi orationem meam, subito promisit ultro, missuram se quod petebatur: unde plurimum læta toto corde exultabam. Post dies aliquot noctu, absoluto Matutino, orationi me dedi, & lubido subiit meditandi attentius magnitudinem amoris divini erga creaturas. Erat ille orandi modus parum mihi usitatus, [& viso Dei amore erga creaturas,] sed permittebam sequi mentem, quo trahebatur a Deo; ac principium cogitationum fuit de rebus infimis & abjectis; sed mox modo ineffabili translata sum ad sublimia divinaque, [& ingressa sum mare tam altum ac profundum, ut bis terve optarem viam relegere, si potuissem]. Neque illud ratiocinium aut visio fuit, sed lumen quoddam, verbis omnino inexplicabile b. [Dicam tamen ad consolationem tuam nonnulla, videlicet tria, nam reliqua dici non possunt, sed per solam Dei gratiam considerari. Primum est, quod contemplantes, qualia quantaque sint benignissimi & clementissimi Dei præstit nobis ex amore nostri beneficia, comperiemus, duorum nos debitores manere, quæ solvendo numquam erimus: amoris scilicet, quo prius ipse nos, quam nos ipsum, dilexit; & passionis, quam pro nobis vilissimis vermiculis, plenis fœtore & graveolentia, subivit: & hæc duo debitum sunt insolubile. [atque intimius cognito quantus in sit,] Secundum erat, quod omnis noster in Deum amor sit quasi odium pessimum, omnis laus quasi maledictio, omnis gratiarum actio quasi blasphemia; si consideretur quam sublimi in gradu illa debeantur tanto Deo. Tertium denique, quod vidi perspicue ac manifestissime, est, quod gloriosa Dei Mater, una cum omni angelica humanaque natura, non sufficiat ad gratias divinæ bonitati persolvendas, pro creatione unius vilissimi flosculi terræ hujus, utilitatis nostræ causa producti, propter infinitam Creatoris excellentiam & magnitudinem, nostramque vilitatem & abjectionem.

[41] Nunc vero, Pater mi, velim cogites, in quanta me abysso deprehenderim, considerans tanta ejus collata mihi beneficia, non esse aliud quam flores & herbas. Tum scilicet vere desperavi de me ipsa, deque omni opere meo bono: tum repudiavi ex toto corde omnes delicias spirituales, quo minus debitum debito & ingratitudinem ingratitudini adderem; sic ut, [discit nil esse nostra ad cum collata] si Christus apparuisset mihi, clausissem oculos, quo minus viderem. Tum prono in terra capite postulabam a Deo gratiam, ut me continenter ad finem usque vitæ sine intermissione poneret ad pedes clementissimos crucifixi filii ejus; utque omne tempus, quod illic peragerem, imputaretur mihi, quasi blasphemando Deum & fornicando transactum (certa quippe eram, quod & illud & omne aliud malum perpetrassem, si misericordi manu sua non me tenuisset) denique ut post mortem me mitteret, quo ei ad honorem suum majorem collibitum esset, etiam in inferno commoraturam libentissime, quia sola ejus voluntas, in me & per me adimplenda, in votis mihi erat; illa mihi erat pro beatitudine, illa pro mercede, illa pro gloria.] Vidi tam immensum nullisque terminis circumscriptum, quo Deus creaturas complectitur, amorem, ut in me reversa non possem non exclamare: [Præsentes sibi habet Christi pedes quinquenniototo] O stultitia, o stultitia! neque enim ullum vocabulum inveniri posse putabam magis conveniens amori tanto. Tum concessi mihi fuere gratiosissimi illi pedes, quorum possessione annis quinque gavisa sum cum continua illorum memoria & pace tanta, quantam si dicerem, incredibilia loqui putarer. Nunc pedibus istis orba, nunc veste tam divite spoliata, nunc thesauro cordis mei tam opulento privata sum. O pedes, o sola & unica spes animæ meæ, qui fieri potest, ut vivam ego sine vobis, qui eratis vita, cor & thesaurus animæ meæ? O Jesu mi, saltem unius horæ spatio illos concede mihi, [& detrudas me ad inferos licet, lubens eos sic adibo]. Tantam lacrymarum copiam, scio, funderem, tantum amplecterer atque oscularer vulnera illa sanctissima, ut mihi cor creparet, [eosque sibi postea subtractos plangit.] sicque miserum hoc fœtensque corpus destrueretur. O pedes sacerrimi, vestri amore mihi volupe est omnium pedes videre, tractare, osculari, amplecti! O pedes dulcissimi, quantam in amaritudinem mihi versa sunt convivia, super vobis mihi celebrata, [qualia fuere planctus devoti, amore ac pietate referti!] O pedes amabiles, numquam credideram, isthunc locum mihi interdicendum auferendumque, ubi adulteræ & meretrices repererunt asylum! Heu me, & millies milliesque heu me! quanto calamitosior & infelicior sum ego omnibus aliis peccatricibus! [O pedes clementissimi, nisi parcerem tædio illius, cui hæc scribuntur, totum hunc quantum quantum c Veneris diem istiusmodi suspiriis planctibusque darem!] Neque isthæc mireris, mi Pater; quia sicuti aurum reliqua metalla omnia splendore superat, sic dolor hic reliquis omnibus cruciatibus pœnosior mihi est; credo, quia diutius hac gratia aliis fruita sum. Et ideo versa est in luctum cithara fiduciæ meæ. Amœnissimi ac suavissimi pedes isti aberrare me a proposito fecerunt; sed cum gratia Dei prosequar modo & pertexam, quam per solam ipsius gratiam atque inspirationem exorsa sum telam.

B. 11 D. 16

[42] Evanescente, de quo modo, lumine, tantus animam meam insedit ignis, ut cum summa veritate ausim dicere, [Tota divino amore incensa] illam vere inflammatam arsisse immateriali hac flamma, quemadmodum res materiales materiali solent. Perduravit autem hic ignis, si recte memini, menses facile tres d; eratque desiderium exeundi ex carcere hujus corporis & fruendi Christo, desiderium excedens modum, desiderium tantum tamque intensum, ut, si dicam, timere possim, ne fidem apud audientes non inveniam. [Sed Deus scit, quod vera eloquor]. Desiderium erat tam æstuans atque inflammatum, ut per æstatem in corpore meo circumferre pœnas infernales mihi viderer; imo has refrigerium putabam, collatas cum meis, [mori optat & esse cum Christo:] numquam deinceps mihi expetendis, præterquam in hora mortis: quia tali cum desiderio moriens, non mori, sed ad nuptias me conferre pulsantibus organis viderer. Tunc dicere cum Apostolo poteram: Cupio dissolvi & esse cum Christo. Et cum Propheta: Educ de carne animam meam ad confitendum nomini tuo; me expectant justi donec retribuas mihi. Tunc perspicue cognovi, e Seraphinis aliquem advolasse ad animam meam, quemadmodum pollicita erat, illorum & mea pariter dulcissima Imperatrix, sanctissima Dei Mater.

[43] [qui eam dulciter super dilatione solatur,] Interim ego vehementer afflicta & cruciata, tum in anima, tum in corpore, ab hoc ardenti desiderio, amarissime plangebam & singultiebam, orans instanter Deum, ut e miseria corporis hujus mundique me eriperet. Unde die quodam orationis tempore, idipsum instantius a Deo postulanti mihi, visus est Christus benedictus multam commiserationem monstrare, ac circumdatam brachio altero animam meam pectori suo applicare, dicens identidem, Ne tantopere plores; altera vero manu oculos animæ meæ abstergebat; erat quippe planctus iste animæ, non corporis, licet etiam corporaliter largissime plorarem. At vero tantum abest, ut dulcissima illa Christi verba dolorem mihi minuerent, [quia pro ejus vita orabant alii.] ut potius in lacrymas totam solverent, precantem ardentius, ut ex hac custodia educeret animam meam. Ad quam petitionem ille tandem respondit; Nondum possum; simulque potentissimas manus mihi suas monstrabat, variis modis ligatas & constrictas, dicens: Hæ sunt orationes tuarum Sororum Monacharum & Fratrum Observantiæ, quas pro te fundunt, ut ne moriaris: esto patiens.

[44] Quod nunc relatura sum, nescio sane priusne an posterius fuerit modo dicto. [Intelligit cur crucietur eo desiderio, unde lætantur Seraphini,] Sentiens aliquando tantum ignem spiritualem ut ferendo non essem, converti me, quasi destituta sensibus, ad Seraphinos, lamentando & quasi pœnitendo, quod præsentiam illorum precibus Deum postulassem, dicens: O spiritus dulcissimi, ego tam ferventer accessum ad me vestrum expetii, rata, quod qui vestra præsentia, idem & paradiso gauderet, quia vos Deo estis propinquissimi; quo igitur fato post adventum vestrum pœnas ego inferni sustineo? Ignoro sane, quid vos vobiscum afferatis. Tum illi mecum familiarissime, quemadmodum cum nota & amica colloquentes, dicebant, Quod tibi pœnæ, nobis voluptatis causa est: flamma quidem vehementis desiderii æstuas tu, sed quamdiu corpore teneris, cares præsentia illius qui nobis adest: ideoque tam grave tormentum tibi, quam ardens desiderium est. [seque plus ignis habere quam lucis.] At nobis, intensum desiderium semper cum præsentia dilecti habentibus, intenditur voluptas pro intensione desiderii inincomprehensibilis. Post hæc declararunt mihi, intimam sui cum Deo præsentiam istiusmodi esse, ut Deus sine ipsis, aut ipsi sine Deo numquam vel essent vel esse possent. Declararunt præterea, tam arctam inter Seraphinos atque Cherubinos intercedere conjunctionem, ut neutri unquam sine alteris in anima versari possent, subjungentes: Verum quidem est, in una anima primas obtinere Cherubinos, in altera Seraphinos; sed in tua, nobis Seraphinis principatus obtigit; ideoq; in te ignis prævalet lumini. Atque ita revera res se habebat. Nam tametsi lumen, ut supra memini, esset præ intensione sua incomprehensibile; nihilominus illud tribus e partibus superabat ignis. Et hinc clarissime intelligo, duos istos Angelos, qui me tamdiu pedibus Crucifixi admotam tenuerunt, fuisse Cherubinum alterum, alterum Seraphinum. Hic ille ignis est, per quem me baptizatam & expurgatam dixi, accedente pura & generali Confessione, glorioso & beato Patri meo Petro de Moliano facta.

B. 12 D. 17

[45] Vere Sacramentum Eucharistiæ est panis Angelorum. Ita loquor, [Magnam Eucharistiæ famem] quia post Angelicam visitationem tantus mihi remansit appetitus famesque sanctissimi Sacramenti, ut explere illam nullo modo possem: & hinc per annos fere duos continuos ad sacrā mensam singulis Dominicis diebus accedebam, desiderans quotidie eamdem frequentare: cogitanti vero, in octavum usque diem illa abstinendum, præ dolore animus deficiebat. Sic tribus ante annis f, quam inchoabatur tribulatio mea, requiem inveniebam & lætabar in mentali & Angelica pace mea. Tunc omnes viæ Sion, id est Paradisi sancti, mihi patebant liberæ, planæ, expeditæ; currebamque per illas velociter, desiderio & pia oratione quodvis impedimentum amovente. [conjungit cum jugi meditatione Passionis.] Tunc vere, Pater mi, aut habebam, aut habere mihi visa sum angelicum & cæleste potius, quam humanum terrenumque cor: nec aliam in eo superbiam sensi præter hanc; quod si quis tum dixisset, perventuram me ad illum statum, ad quem pervenisse tu nosti, numquam induxissem in animum credere, id fieri posse. Hanc, inquam, in corde meo superbiam sensi, nullius præterea mihi conscia. Tunc sanctam illam institui per singulare Spiritus sancti donum meditationem, qua optabam, uti opto modo, ut omnes vitæ meæ dies in diem Veneris sanctum converterentur; accensa cupiditate plangendi semper amarissimam Passionem dulcis mei Jesu, ut in hora mortis meæ mihi appareat resuscitatus & gloriosus. Ab illo tempore, nec Paschatis, nec Natalis, nec alterius cujuslibet festæ lucis, ab Ecclesia celebrari solitæ, discrimen apud me fuit; imo nec die Veneris sancto aliud potui quam intendere exercitium solitum. Verum quidem est, quod cogitatio mea me rapiebat quasi invitam ad recolenda mysteria, quæ Ecclesia militans in festis reprȩsentat; cum tamen fixū firmumq; mihi esset perseverare in meditatione Passionis, illa quā instituerā, cum optavi, vitam meam universam in diem Veneris sanctū converti. Et sic respondent ultima primis id est, sicut die Veneris sancto sum orsa per tuam sanctam concionem g operari salutē meam; ita pariter in die Veneris sancto meditationis meæ, finio relationē vitæ spiritualis, tibi, qui principium fuisti, faciendam.

[46] Transieram hoc modo per desertum mundi hujus, deliciis affluens, innixa supra dilectum meum paßionatum, ab ipso separata corpore, sed non mente. [Iubetur scribere dolores mentales Christi,] Jamque appropinquabat tempus infelicitatis & ruinæ meæ spiritualis, quam mihi (quia omnia præterita & futura nota sunt oculis ejus) prædixit hoc pacto; sed ego rudis & ignorans non intellexi. Die quodam vix me dederam orationi, cum subito mihi dictum fuit; Abi sis, commissura chartæ dolores illos mentales Passionis, quos nosti. Et ego me excusans, respondi: Domine mi, ne quidem novi, quo pacto exordiar; neque enim est animus narrare, res illas accidisse mihi. Tum jussa sum exordium ponere hoc modo: Anima quædam fuit cupidissima pascendi se: fuitque sic porro dictatum, donec duo unius paginæ explerentur versus: cum subito me in pedes erigens obedivi præcepto, tanta verborum copia affluente, ut, quid scribendum foret, numquam animo recolere oportuerit. Similiter & modo mihi accidit, ut quoties ad scribendum me accingo, [seque intelligit denuo affligendā,] molestiam patiar non levem; sed deinceps porro etiam non cogitanti abundet oratio: O quantum mihi res illa adversa fuit! Videbatur enim velle dicere: Video ego & prævideo, animæ tuæ vas inficiendum non parum, imo tantum, ut ejectura sis balsamū dolorum meorum mentalium, illudque in alios effusura, quoniam ob infectionem tuam prodesse tibi amplius non poterit. Et hæc vera sunt. Id autem quod modo præ manibus habeo, ne aut similem eventum aut pejorem etiam obtineat, vehementer timeo. Quasi dicat Deus, Evome ex ore tuo omnia bona mea, quia evomere volo te ex ore meo. O Deus meus, libera me ab amara ista sententia!

D. 18.

[47] Augustus agebatur mensis, quo cœptum erat crudele meum certamen; [sicut ei accidit in octava S. Francisci:] verum ego astutias sathanæ ignorans, altaque animæ pace gaudens, belli secura agebam, adeoque omnem inimici machinationem existimabam pacificam & periculi expertem. Dehinc ad Octavam S. Francisci h perventum erat, cū tam crudeliter ab ipsis inimicis excepta percussaq; fui, ut persuadere mihi non potuerim amplius, aut ipsos amicos aut ipsorū machinationes bonas esse i: imo cognovi manifeste, & re ipsa experta sum, esse inimicos capitales animæ meæ. Tunc Deus aperuit mihi ad modicum oculos, vidique me in medio campo, ubi vitæ hujus mortalis pugnæ pugnantur, circumdatam a potentibus inimicis; e quorum manibus eripere me sola poterat potentia divina, quæsituram frustra alias evadendi vias. Tunc irremediabili dolore obruta sum, & quid aliud consilii caperem ignorans, Octavam S. Francisci solo pane & aqua vescendo transegi, Dei dictique Sancti opem continenter implorans. Tunc noctu in somnis repræsentatus mihi fuit labor omnis & afflictio, quæ me manebant. Hic suspendimus organa nostra. [quando vidit se dæmoni tradi vexandam:] Hic finis bonorum meorum, hic principium malorum fuit. Tunc puteus abyssi diabolicæ pravitatis, qui annos decem k occlusus fuerat, patefactus est: prodiitque draco ille venenatus, faucibus apertis rugiens adversum me, cum tanto impetu ac furore, ut me vivam, vivam inquam, deglutire velle videretur; adeoque quantum ad malignam ejus voluntatem attinet, deglutivit ac devoravit. Verum potens Dei manus, quæ numquam dereliquit sperantem in se l, extraxit me integram illæsamque e rugientibus illius faucibus, ut notum tibi; idque sua solius bonitate, neutiquam vero mea virtute aut prudentia. Tunc exuta spoliataque fui omni divite ac pretiosa veste. Tunc eruti mihi oculi; tunc tonsi capilli spiritualis meæ fortitudinis: insuper percusserunt, vulneraverunt, & semiviva relicta abierunt.

[48] Duobus hisce annis, quibus tam miserum in modum afflictata fui, nullam omnino opem aut consolationem humanam sensi, nisi ter, cum sancto & glorioso Patre meo Fratre Petro de Moliano collocuta. [& Petro Molianensi, qui eam solatus erat, mortuo,] Plurimum namque gavisa, ubi Vicarium eum rescivi electum esse, dicebam: [Si modo cum ipso agendi copia mihi fiat], numquam dæmonium effectum dabit, quod intendit; sed continuo opem experiar. O Pater mi sancte, venisti quidem [etiam postea] m in has partes; sed dilecta Filia tua non potuit alloqui te, ne paucis quidem, utpote prius morte ereptum. Hæc mors me nimium afflixit, hæc me meipsa quasi destituit, & quodammodo desperatam coëgit firmiter decernere, in nullo deinceps homine quoad hanc necessitatem meam, fiduciam ponere, nisi Deus illum mihi per gratiam suam commonstraret. O Pater mi, [tota refusa in eum a quo initium suum habuerat,] derelinquere voluisti me orphanam, quia sic expedire saluti meæ cognoscebas. Primum subito a morte sua meos hostes omni potentia privasti, meque in viam veritatis reduxisti. Deinde inspiravit mihi per ejus n intercessionem Deus, ut quemadmodum in ipso, ita in te quoque [Pater mi senecio] fiduciam meam collocarem, & ordine declararem tibi omnem tribulationem meam, uti peracta erat; atque illuminando docuit, ita oportere ad salutem meam: nec vero id a veritate dissonabat, uti scis. Accidit autem mihi dicta inspiratio, tam amara voluntatique meæ contraria, [sublevatā se sentit.] ut omnem humanam cogitationem excedens, a solo Deo comprehendi amaritudo possit. At posteaquam, ut facta erant, narravi omnia (non adulans loquor, sed verax) tam quieta consolataq; fui, ut nollem cuilibet alteri mundi hujus, quam vestræ reverendæ Paternitati fisa fuisse.

ANNOTATA.

a Protocellum, Sicut venit Gabriel ad Danielem Prophetam.

b Totus hic locus de præstantia divini amoris, aberat a Ms. sororis Euphrosynæ: adest tamen in editione Maceratensi.

c Cum hoc additum sit in transcriptione Protocolli, facta (ut infra dicetur) intra 13 & 20 Martii, non potuit hic dies Veneris alius fuisse quam 18 Martii, quia anno 1491 littera Dominicalis erat B.

d Ianningus scripserat triginta: quod ex Protocollo mutandum censui; cum tam prolixum duorum & semis annorum tempus non soleat a Beata numerari per menses; neque post 5 annos ad pedes Crucifixi, inchoandos ab anno 1484, plus quam trimestre spatium supersit, usque ad initium novæ tentationis; qua per duos & semis annos durante, compulsa fuit talia scribere.

e In Protocollo solum dicitur, plus ignis quam lucis.

f Id est ab anno 1484: cœpta est enim tribulatio 11 Octobris an. 1487, adeo ut omnes prædictæ visiones prægressæ sint anni istius autumnum.

g Ita Protocollum: nec potest aliter habuisse Ms, quod secutus est Cimarella, siquidem autographum fuit: sed imperitus quispiam potuit vel in margine adnotasse, vel textui addidisse nomen B. Fr. Petri de Moliano, quod habet editio Veneta ex eoque Pascuccius; quodque & hunc & alios in errorem traxit, ut hanc relationem illi scriptam crederent, quia scripta ad eum, cujus concioni attribuebat Beata suæ conversionis initium, supra num. 4.

h Id est 11 Octobris, quia festum S. Francisci agitur 4 ejusdem.

i Hinc intelligitur permisisse Deum, ut ministri sathanæ, transformantes se in Angelos lucis, Beatæ nostræ duobus & amplius mensibus continuis illuderent, quorum consolationes apparitionesve fallaces tunc primum agnoverit, cum earum acerbißimos effectus sentire cœpit, videlicet ingentem desolationem, ariditatem, & obscuritatem mentis. Huc enim facit illud quod dixit num, 27, quod anima sua, quæ jacebat in croceis, amplexata est stercora fœtentissimi diaboli, deducta in errorem, quem in ista perturbatione nequiverit discernere a peccato formali, cum urgens tentatio impelleret ad judicandum, id quod patiebatur invita, a Deo sibi ad peccatum imputari, ideoque se hostiliter ab eodem tractari, quæ est extrema animæ piæ afflictio.

k Decem isti anni videntur numerandi ab anno 1477, quo Beata se integre tradidit vocanti ad Religionem Deo, mensibus fortaßis aliquantis, post factam in Paschate Confeßionem, adhuc luctata. Cur autem non dicit ab annis sex, ut indicetur tribulatio quam passa est ante suam Profeßionem? Existimo, quia illa tota fuit externa, neque tunc diabolo data potestas fuit animam interius affligendi.

l Proinde numquam in formale peccatum protracta fuit, saltem grave ac mortale.

m Hæc verba nusquam inventa, ad sensum clariorem reddendum, ipse addidi.

n Ita Protocollum: Cimarella vero, dum pro suæ, legit tuæ, fecit ut sequentia omnia ad Petrum, licet jam mortuum, a Waddingo, Pascuccio, aliisque referrentur: nec alia de causa idem Waddingus appellasse scriptum hoc videtur, obscurum atque perturbati ordinis opusculum: cum alibi hactenus nulla appareat perturbatio; imo neque obscuritas ulla notabilis, nisi quod non exprimatur nomen ejus cui scribitur. Desunt etiam apud Cimarellam verba illa, Pater mi, quæ sunt in editione Maceratensi; & Euphrosyna addit, Vecchiarello, quod significat Seniculum.

CAPUT VI.
Tres epistolæ, post vitæ historiam succeßive additæ.

[49] Avtographum Cameranense, sicut illud Soror Euphrosyna transcripsit, [Scriptis 3 Martii addit dolores mentales Christi,] quod Protocollum appellamus (quia id ipsam Beatam sibi reservasse existimamus, postquam scripsisset alterum nonnihil nitidius auctiusque) primum, inquam, autographum finitur adscripta die III Martii, MCCCCXCI, deinde consequenter subjungitur: Postquam exposui cursum spiritualis vitæ meæ, tantum ut obediam inspirationi divinæ, hic finem facio ad laudem Jesu Christi gloriosi. Deinde sequuntur dolores mentales Christi benedicti, quos dixi mandavit ut scriberem. In quibus observa, me dicere, quod una ex Sororibus Urbinatibus talia mecum contulerit, ut non cogitetur quod sint ex mea farina: & ideo loquor in tertia persona: [sed postea interponit epistolas duas in novo exemplo,] quandoque etiam dico, Anima ista sancta & benedicta sic mihi dixit, ad melius obtinendam a lectoribus fidem, atque ut non cogitent quod ego fuerim. FINIS. Hunc ergo tractatum, seorsim in alio quaterno scriptum, Beata servabat, pariter ostendendum suo spirituali Patri cum advenisset Camerinum: nec enim res tam arcanas adhuc statuerat committere tabellario. Ipsum vero dum expectat, duas succeßive scripsit Epistolas: unam sine datæ, quæ quidem inveniatur; alteram sub data diei XIII, sicut illæ auctographæ habentur in editione Maceratensi, una cum gratiarum actione ad Deum pro sui manifestatione, candide & integre scripta. Interim vero non adveniente Camerinum Patre, stimulari sese beata sensit, ut quæ communicata optabat, per internuntium saltem illi mitteret; eumque in finem scripsit secundum autographum, quo usus est Cimarella. Inter rescribendum vero (ut fieri assolet) mutavit & addidit quædam, superius his signis [] indicata; Clausulam autem de doloribus mentalibus ad finem novæ scriptionis reservans, expunxit etiam notam diei III Martii. Tum consequenter adscribens primam secundamque epistolam, omisit similiter notam diei XIII, quoniam jam illa æque effluxerat ac dies III, agebaturque dies XX mensis; [ac subinde etiam tertiam.] quando tertiam epistolam scripsit, vel seorsim, vel ad calcem ipsius quem erat missura quaterni. Descripsit etiam novum exemplar prædicti tractatus de mentalibus doloribus, mutata nonnihil formula transitionis, ab uno ad aliud argumentum faciendæ, sicut infra videbimus. His autem ita distinctis, spero nihil perturbationis obscuritatisque superfuturum. Sit ergo prima epistola.

[50] Mi reverende ac dilectissime Pater. Multis de causis sperabam quietis & induciarum aliquantulum a capitali duorum annorum pugna: sed heu me, mi Pater, vana fuit hæc spes mea! imo post discessum tuum a crudelius quam antea afflicta percussaque sum, [Prima præsentem suā calamitatē explicat,] maxime insurgendo contra Deum, imputando ipsi quidquid defectus, peccati, & erroris admittebam; expostulando subinde cum ipso, adscribendo propter varia, tum ipsi, tum sacræ Scripturæ mendacium, quæ est iniquitas peßima b; denique alia agendo, quæ hic cum silentio prætereo. Et credo, devotissime Pater, quando hæc audies, opinaberis pauperem hanc animam meam post tuum discessum, a quo sex menses modo elapsi sunt, in temporali inferno extitisse; utque vere dicam, visa mihi est tota infernalis & diabolica. Verum quod, omnem dolorem superans, cor mihi comminuit, est, quod cum nemine conferre sermonem quantumvis brevem, aut solatium minimum in tanta mea necessitate ac cruciatu recipere, ut nosti, datum sit. O mi Pater, ubi locorum fuisti! O mi Pater, fui multum cruciata illo tempore, & alloqui te mihi non licuit, nec me tibi! [Patris absentia aggravatam,] O infelicitas, o infortunium meum, cujus inter principium & finem grande interfuit intervallum! ideoque in tota hac dolorosa narratione ingemui identidem flebiles istas voces: O vos omnes qui transitis per viam divini amoris, attendite & videte, si est dolor similis dolori meo! O mi Pater, te unum alloquor, considera & vide, num dolor sit æqualis meo! [seque aliis in exemplū statuit,] O utinam mihi Deus daret vocem tam potentem, ut a mundo universo possem intelligi! vociferarer ac dicerem: O vos omnes famuli & famulæ Dei, qui viam amoris divini teritis, discite exemplo meo & humiliate vos, quia etiamnum fieri potest, ut quis colloquatur cum Deo, cum beata Virgine Maria, cum Angelis Sanctisque; ac deinde miserabili lapsu corruat in multa mortifera delicta; ut corrui c ego: exemplo vobis sit infortunata & infelicissima hæc anima, quæ pervenit in altitudinem maris divini amoris & spiritualis dulcedinis; nunc autem tempestas valida demersit eam in profundum abyßi & inferni.

Vale Pater &c. fortaßis ut infra, addita verosimiliter etiam diei nota, quam nolumus per conjecturam appingere.

[51] Secunda epistola, per modum testamenti exarata, talis erat. [Eccli. 40,] Sententiose dictum est ab Ecclesiastico, quod omnes aquæ, quæ e mari exeunt, eodem revertuntur: ita æquum & conveniens est, [Secunda eidem se totā committit,] ut cum per gratiam Dei debeam Reverentiæ vestræ principium salutis meæ, ejusdem salutares aquæ per circulum temporis fluentes, disponente Deo, ad te revertantur; & iterum fluant: tu plantasti, alii sancti Patres rigaverunt, Deus autem usque nunc incrementum dedit. Astutia sathanæ deradicavit eam, sed adhuc in ea est aliquid viriditatis, hoc est intimitas & promptitudo & amor voluntatis ad bonum, quam Deus ita & taliter custodivit, quod illæsam, intactā & immaculatā, corporaliter me custodivit: & immaculata, Dei gratia, non mea virtute permaneo, & vere cum Dei Matre dicere possum: Ego virum non cognosco. Refer itaque mecum, Pater dilectißime, gratias creatori meo, qui dignatus est me ut amicam & sponsam custodire.

[52] Nulla dubito, mi Pater in crucifixo Jesu, quin hæc res, animæ meæ nova (numquam enim quidquam ejusmodi feci) paritura sit aut grande malum, aut grande bonum: sed ego ex toto corde Deum obsecro ejusque gloriosam Matrem, quo significare dignentur, hunc esse ultimum meum finem, [quasi testamento ac cito moritura,] ultimumque testamentum. Quod si ita, uti vere opto, foret; condo tetamentum rerum mearum, id est animæ corporisque, quia præter illa nec amore, nec desiderio, nec affectu vere quidquam possideo in hoc mundo. Corpus relinquo terræ concedatque Deus, ut in fœtorem ac pulverem, prout convenit vili ejus materiæ, brevi resolvatur. Animam in ulnas tuas caritate plenas resigno, Pater mi dilectissimi, qui secundum Deum es unica & sola spes salutis meæ: & certa sum fore, ut per pretiosum Christi sanguinem & per preces tuas reperiam locum pacis ac misericordiæ: nec tui unquam me oblivia capient. Vale Pater optime in Domino Iesu meo, quem pro filia tua exorare memento. In monasterio S. Mariæ novæ Camerini XIII Martii. Anno Domini MCCCCXCI.

Soror Baptista.

Ita editio Maceratensis, in qua mox seorsim & charactere grandiori sequitur hæc Oratio. Gratias infinitas tibi ago, [Deoque pro re confecta agit gratias.] Domine mi, quod te donante, summa cum veritate ac simplicitate narravi veritatem tuam: & precor pariter ut gratiam tuam largiaris, qua simpliciter ea credatur ad laudem gloriamque tuam, & temporalem meam confusionem ac pudorem.

[53] Tertia denique epistola (cujus Camerini nullum remansit exemplum, quamque reperit Cimarella, solam ex omnibus instructam nota diei, [& omnia mittit Patri prædicto.] initialique salutatione ac finali commendatione) hujusmodi est tenoris: Reverende mi Pater in Jesu crucifixo. Quæ dicta hactenus sunt de vita spirituali mea, quoniam cognoscere visa sum divinam inspiratione esse, ex obedientia narrare constitui: ac cogitavi quidem primo coram tibi illa referre viva voce; sed ad scribendum adacta sum: deinde statui propria manu tibi scripta tradere; sed necesse est ut mittam: nec scio quam ob rem aut finem. Utinam recte me intelligas! In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen.

[54] Quæ sequuntur, sunt illi dolores mentales Christi benedicti, [sicut & dolores mentales Christi sibi revelatos,] quos dixi mandatum mihi esse ut scriberem: d sed observa, quod quando redivi Camerinum, aliquid de iis subinde Sororibus meis dicebam, ad ipsarum meamque consolationem; addebamque, quod Urbinatium Sororum una de talibus rebus mecum contulerat, ut non suspicarentur esse meam farinam. Soror autem Pacifica sæpe ac sæpius me oravit, ut illa scriberem: sed respondebam, quod numquam id facerem quam diu viveret Soror illa. Quia vero, quando mihi imperatum fuit ut e scriberem, plus quam duo anni transierant, ex quo de ipsis mihi amplius locuta non erat; [ut tempore suæ tribulationis,] jam scribere coacta, ad ipsam Sororem Pacificam stylum direxi, quia ipsa tunc erat mea Reverenda Abbatissa, & ego ilius indigna Vicaria; fingens tamen semper, prout ei dixeram, quod Soror quædam Urbinatis monasterii talia tamque devota mecum contulerit: & ideo aliquando dico, Ista anima sancta, Ista anima beata sic mihi dixit: idque bona fide, ut non cogitent lectores me esse. Illa autem ad utilitatem animarum, Christi Passionem amantium refero, ut sequitur. Tum incipit uti supra indicavit num. 46. Fuit anima quædam: quem tractatulum placet infra Latinum facere: nunc pergo referre quædam post eumdem descripta, simulque cum præmißis omnibus Maceratæ impressa, in quibus præcipua est epistola, ipsi Baptistæ a Christo dictata, pro tempore suæ futuræ & tantopere concupitæ tribulationis.

ANNOTATA.

a Intelligitur Pater ille, cui post obitum Molianensis se tanto cum solatio suo aperuerat Beata (uti in fine Relationis præmissæ explicaverat) haud diu post Camerino abiisse; & huc etiam facit, quod supra num. 32 queratur de eo, quasi locum oderit fugiatque.

b Simili modo S. Maria Magdalena de Pazzis, perpessa horribiles illus integri quinquennii tentationes, in lacu, ut appellabat, leonum, relatas in Vita per Puccinum; easdem humiliandi sui causa enarrans cuidam Novitiæ, in Vita per Ceparium num. 183, se accusat quasi gravißime in omnibus illis peccaverit.

c Scilicet quantum ad sensum, qui faciebat hæc omnia ut mortalia apprehendi; non quantum ad consensum voluntatis superioris, Deo semper adhærentis, sic tamen ut ægre id ipsa perciperet, propter tentationum vehementiam; quod probat sequens mox epistola.

d Vt scilicet scripto mandaret omnem interiorem animæ statum.

e Scripsit autem an. 1487, adeoque sermones isti habiti fuerunt primo anno commorationis Camerinensis: videtur porro hæc Sor. Pacifica, fuisse una ex provectioribus Vrbino adductis.

CAPUT VII.
Epistola, Beatæ a Christo dictata, præmuniente illam ad futuras tentationes, & alia quædam eodem spectantia.

[55] Soror mea, quandoquidem sæpius mihi dixeris, quod Deus in principio tuæ vocationis, tibi promiserit magnam aliquam tribulationem; & quod formides, ne quando eris in istis pœnis, [Præcipit ei Christus, ut tempore suæ tribulationis,] obliviscaris promissionis tibi datæ, ideoque fias quasi desperata; decrevi tibi dictare hanc epistolam, velut memoriale: nec dubito quin vel sola tibi sit allatura magnum refrigerium in tua angustia. Recordare ergo primo, quod vocatio tua non sit facta per verba humana, sed per vocem Dei contra tuam voluntatem; quodque post conceptum desiderium faciendi bona, subito successerit alterum tolerandi mala, & statim cœpisti ægrotare. Recordare etiam quod a pueritia semper te traxerim ad meditandam Passionem meam, in cujus similitudine volo ut transigas vitam hanc, quantum mortalis fragilitas ferre poterit. [recordetur vocationis.] Incipe autem tibi ipsi annuntiare tuas pœnas, quando es in oratione; idque oro & obsecro ut facias, quia non potes aliquid mihi gratius agere. Sicut enim homines mundani magis amant videre dilectam suam in uno habitu quam in alio; ita scias, quod mihi magis placeat te aspicere in isto habitu virtuoso. Considera autem quod quando ego in oratione versabar, placuit Patri meo monstrare mihi omnes pœnas, quas pati & tolerare debebam; & tunc ego omni propria voluntate me expolians, dixi, Fiat voluntas tua. Tantumque incensus fui caritate in ista mea quam dixi oratione, quod volui in tali cruciatu mori, non propter meam utilitatem, sed solum propter honorem Patris mei & propter salutem animarum. [seque ejus exemplo ad tolerantiam paret,] Redivi vero tertio ad orationem, ut darem intelligere tibi & cuicumque mihi placere cupienti in veritate, quod non sufficiat semel orare, sed quod perseverantia orandi me delectet, superet, & vincat.

[56] [licet natura repugnet,] Recordare, quod licet ego Deus venerim ut paterer; tamen appropinquante Passione, quia eram etiam homo, coactus fui orare ac dicere, Pater, si poßibile est, transeat a me calix iste. Itaque tibi etiam dico, filia, quod licet sæpius me rogaveris ut concedam tibi pati; [gratanter; excipiendo paratas sibi pœnas,] quando tamen propter pœnarum multitudinem me oraveris dicendo, Transeat a me calix iste si poßibile est; quia concludes addendo, Fiat voluntas tua; non putes te desperare aut mihi displicere: ideo enim idem feci in quantum homo, ut tibi & aliis præirem exemplo. Quod si benignitas Patris tanta fuerit, ut cum inter ipsas pœnas perseverabis in oratione, ipse tibi dignetur monstrare omnes quæ te adhuc manent, sicut monstravit mihi; & tu sic inflammeris ut velis eas pati, non propter utilitatem tuam, sed solum propter amorem Dei & salutem proximorum, sicut ego feci; propter hanc mei similitudinem quam assumes, cogetur Pater meus in altissimo veræ caritatis gradu te amare. Agas ergo cordialiter Deo gratias propter pœnas, quas tibi præparavit ex sua benignitate; & doleas amare de illis quas tibi no præparavit propter tuam ingratitudinem & defectum spiritus: sciasque tantam esse illius caritatem, ut vellet tibi immittere omne malum, ut occasionem haberet dandi tibi omne bonum. Agnosce cum gratiarum actione, quod noon merearis tantum bonum, quantum est conformem fieri dilecto ejus filio per viam passionis: hæc est enim vestis nuptialis, qua ego verus sponsus tuus semper fui amictus. Revera autem pretiosissima gemma, post bonam voluntatem, quam Deus tibi possit dare, est tolerantia mali. Quod quidem malum sicut ego effugere potuissem, [ut rem pretiosissimam.] sic etiam poteris tu evitare: sed scito, quod si fugias, fugies omne bonum: quia sicut electio patiendi, quam feci ego ex mero amore & caritate, placuit Patri meo; sic etiam opus est ut tu facias, si velis te similem mihi reddere ut Patri meo fias grata. Quando vero sic inflammatus caritate discessi ab oratione, obviam processi inimicis: itaque tu etiam obviato illis absque timore. Ego traditus fui per osculum a discipulo, sic etiam tu decipieris & affligeris ab eis, quos amas & quibus bene cupis.

[57] Recordare quod hic te doceam puncta quinque. Primum, quod quando tu offenderis, plus doleas de offensa Dei, quam pœna tua. Secundum, ora me cordialiter, ut offendentibus te ignoscam, eosque a commerita pœnam liberem; sicut velles liberari oculum aut aliud quodvis membrum tuum a cruciatu, [Idem eam docet quomodo excipiendæ injuriæ,] quia revera proximus tuus est oculus tuus & membrum tuum. Tertium, ut cognoscas, quod magis obligeris ei qui tibi male facit, quam qui bene; tales enim purgant animam tuam, eamque faciunt pulchram, gratiosam, & acceptabilem in conspectu meo. Quartum, considera quanta sit mea caritas, quod licet esses mea mortalis inimica propter culpas commissas, nihilominus omnem injuriam tibi factam reputarem factam esse mihi: & ideo volo ut doleas offensam meam. Tali autem odio vellem odisses inimicos tuos, id est, ut omne malum quod ipsis accidit, putes accidere tibi. Quintum, ut cogites te recipere tantum partem eorum quæ mereris, & omnia me permittente fieri pro bono tuo, nec illis peccato imputes quidquid faciunt.

[58] Considera, quod accepto osculo, Judam & turbam interrogaverim, Quem quæritis? Et quando ipsis dixi, Ego sum, tanta fuit potentia verbi, ut in terram ceciderint: sed eodem verbo data ipsis est potestas, ut me comprehenderent. Id est, sicut ego in quantum homo univi voluntatem meam divinæ, [in iisque voluntas sit unienda divinæ,] dicens, Fiat voluntas tua, & ideo non potuerunt inimici mihi nocere; indeque cognoscere debuerunt, potentiam illam non esse humanam, sed divinam; divinitus tamen eis concessum fuit, ut quæ vellent agerent contra me: sic si tuam voluntatem in re quacumque tradideris Deo, dicens ex animo, Fiat voluntas tua, taliter mihi assimilaberis per unionem tuæ voluntatis cum divina, ut dæmones nocere tibi in nullo poterunt, prius quam illis data facultas fuerit, sed cadent neque prævalebunt contra te. Non tamen a dæmonibus aut aliis creaturis, quæ a Deo acceperint potestatem, cruciaberis tantum, quantum ego, unicus Dei filius, ab omnibus desertus & derelictus: tu vero quanto magis te derelictam inveneris, tanto læteris impensius, mihique agas gratias. Fui præsentatus diversis Principibus, cum variis tormentis & illusionibus, [volenti ipsam assimilare suæ passioni.] idque ab eo populo quem amabam: tu ergo si a variis personis injurias, contumelias, reprehensiones sustineas, exulta & gratias mihi age. Mansi nudus in cruce: & volo ut maneas nuda etiā tu in cruce Religionis, id est exuta omni amore. Fui confixus tribus clavis: & tu etiam totidem crucifigeris, videlicet paupertate, obedientia, & castitate. Multa alia tibi dixi, quorum nolo nunc meminisse.

[59] [Iubet ut meminerit favorum] Recordare, quod majus signum amoris tibi ostenderim, quando te afflixi; quam dum adstrictam inter brachia mea dulcissima tenebam. Cum vero senties magnam aliquam pœnam, recordare quoties etiam fueris appellata Filia, Sponsa, Soror, idque tam dulciter, ut inde langueres. Recordare, anima misella, quod Deus tantum tibi de se dixerit, ut impar dulcedini tantæ ferendæ exclamares, Non amplius, Domine; non amplius; & præ humilitate fugiebas. Recordare, Deum ad domandam tuam magnam superbiam, declaravisse tibi, quod signa amoris quæ tibi monstrabat, [plane gratis acceptorum] non erant propter bonum quod feceris, sed propter meram caritatem qua erga te ferebatur: idque explicuit hujusmodi simili. Quando medicus videt morbum esse periculosum & letalem, non circumducit ægrum per multa remedia, sed assumit ultimum & potentissimum: sic etiam Deus, velut medicus perfectus, egit tecum: non quia id merueris, sed ut per meram caritatem suam liberaret te a tua gravi & periculosa infirmitate.

[60] [& ante omne meritum:] Recordare, quod, ut te facerem humiliorem, clare tibi demonstraverim, gustus istos dulces & suaves non posse obtineri per humanam facultatem; sed Deus per suam solam & infinitam caritatem ex eis communicabat, quantum & cui placeret, secundum arbitrium sapientiæ suæ, & prout expedire novit animæ, illos recepturæ. Tibi autem, quia superba es, voluit eos dare prius quam aliquod bonum faceres: ne, si tibi, in tuo capitali habenti multa mala & peccata, & postea facienti aliquod bonum aut malum patienti, illos concessisset, caderes in laqueum superbiæ & tuis meritis quidpiam imputares. Scito igitur, quod, quando caveris multa peccata & multa bona feceris, multasque tribulationes sustinueris, multo magis quam prius, futura sis obligata Deo: magnum enim est beneficium, non peccare; majus, bene facere; maximum in gradu superlativo, mala pati propter Deum aut propter amorem justitiæ. Nihil horum potuisti facere absque gratia, quia sine me nihil potestis facere. Tuscis, quomodo experientia probaveris, quod omne malum fecisses, nisi Deus te retinuisset; nullum bonum fecisses, nisi sua dulci manu te sublevasset; nullam pœnam sustinuisses absque peccato, nisi per suam caritatem dedisset tibi robur & voluntatem ut posses. Quia autem hoc lumen tibi dedit Deus, ideo ei infinite obligaris.

[61] Denique recordare, quod Deus per suam bonitatem clare te fecit videre, [item ut recordetur obligationis suæ infinitæ pro illis,] quod licet numquam peccavisses; & plus pœnitentiæ fecisses sola, quam unquam fecerint omnes Beati; tantum etiam fudisses lacrymarum, quantum alteri mari (si esset possibile) faciendo sufficeret; tantum denique pœnarum tolerasses, quantum capere natura potest; haud tamen sufficeres agendis mihi gratiis pro minimo quod tibi contuli beneficio. Cogita nunc, quomodo posses satisfacere pro infinitis & infinitis tuis culpis; & dicito, Domine mi, vita, dulcedo cordis mei, quandoquidem non possim, neque faciendo bona, neque mala tolerando, gratias tibi referre pro tot beneficiis, aut satisfactionem pro tam gravibus meis culpis pudendisque peccatis, contra te nequiter commissis; saltem hanc mihi gratiam facito, Jesu mi, ut me reputes quasi fecissem omne malum, nec ullum unquam bonum: & concede mihi, ut modicum quod mihi restat vitæ, expendam secundum tuam sanctam voluntatem; post mortem autem eo me mitte, ubi magis ero ex tuo honore: quamvis enim ad infernum me relegaveris, ibi ero contentissima, quia volo ut honor tuus, Domine mi, sit mea beatitudo & gloria.

[62] Recordate promissorum, tibi a me factorum: quomodo autem ea fecerim, non scribo, [& ultrone oblationis ad multa toloranda, ] quia ipsa nosti. Recodare modi, quo tibi tribulationem promisi, & nihil tibi apparebit difficile; omnia enim cito transeunt: post dolorem lætitia sequitur, & serenitas post tempestatem: illa autem tempestas tibi ex parte erit tempus aceptabile & dies salutis. Recordare, quam generoso animo me oraveris, dicens, Statim, cito, & fortiter, Domine mi, non possum ulterius expectare; nimium differs mihi dare promissas pœnas? quando me deduces ad illa pascua pinguia tolerantiæ, ubi saginantur electæ oviculæ tuæ? Memento, cum fueris in supplicio ejus crucis quam Deus tibi destinat, ne dicas unquam, O Deus, quare me dereliquisti? Causam nosti, quia id tibi inhibui. Recordare autem, me tibi dixisse, quod quanto magis tibi placuerit, teipsam a me derelictam videre, tanto tibi ero propinquior. Volo enim eumdem tecum modum tenere, quem Pater mecum: id est volo permittere, ut tantum pœnarum toleres, quantum fragilitas tua poterit perferre.

[63] Memento, quod tibi dixerit Deus, fore ut incidas in grandem errorem, aut deceptionem, aut tentationem, aut proditionem: sed noli propterea desperare, quia nihil tam graviter ei displicet quam desperatio. Sta igitur in timore & humilitate, [Deoque gratis serviendum.] sicuti usque hodie stetisti cum fiducia in Deo: oportet enim vertere folium: quia numquam tantum tibi visa fuisti esse in ejus amore & gratia, quantum videberis ei odio esse & displicentiæ. Sed persta fortiter & constanter, vincentibus enim datur corona. Recordare regiæ oblationis, quam fecisti Deo, quod ei velles servire, non ad evadendum infernum, vel paradisum obtinendum; sed quia ipse est summum, infinitum, & singulare bonum, quod ab omni creatura meretur omne obsequium, amorem, & laudem: adeoque famulare illi pure & ferventer usque ad mortem, etiamsi certa esses, te damnandam. Recordare, quod Deus hæc tibi non revelaverit, propter tuam bonam & sanctam vitam. Memento hujus, & confundere, cogitando, hinc magnam Dei bonitatem, inde tuam miseriam & pravitatem.

[64] Doleo enimvero & compatior tibi, o anima misella, quod post tot dulces amplexus, [Interim solatur eam Christus compatiendo] tam suavia verba, quibus te sponsam & filiam sæpius appellavi, sicut nosti; post tot testimonia maximi amoris, quem non solum verbis, sed rebus probasti; postquam sensisti & gustasti Deum esse super omnia amabilem, delectabilem, concupiscibilem, gratiosum, dulcem & suavem, permittere debeam ut in tam lamentabilem desolationem incidas. Sta igitur in timore, neque dicas amplius, De hoc me servet Deus, de isto alio ego me ipsa servabo. Propter hoc enim Deus te fecit magno cum impendio intelligere, quod unica formica sufficeret ad frangendum tibi collum, nisi ille te retineret: & numquam amplius tibi ipsi fide, quamvis ad tantam gratiam adducereris, ut quotidie patrares miracula. Recordare docuisse me, quod quando in magno luctu cū devotione versaris, exsolvas partem aliquam tui debiti. Recordare quod exhortatio hæc non procedat ex odio, [& præmunit instruendo.] sed amore: quia nolo tibi in hoc mundo præmium pro meritis reddere, sicut sæpius declaratum tibi est. Recordare, quod Deus te velit solam & nudam super lecto crucis, in quo sacratissimo lecto vult tecum consummare sanctum hoc & spirituale matrimonium, mediantibus amore & pœna, ut possis cum dilecta sponsa in Canticis dicere, Dilectus meus mihi & ego illi, qui pascitur inter lilia; inter lilia, inquam, multarum pœnarum.

[65] Hæc omnia scivi quando eram secularis, post firmum atque irrevocabile propositum serviendi, Deo sub perpetua clausura, in Ordine gloriosæ S. Claræ: scripsi autem eadem, dictante Christo, quando eram Urbini, quinque mensibus antequam facerem Professionem meam. Laus perpetua illi.

[66] Hactenus Soror Baptista, quæ si Theologus discretus rerumque spiritualium peritus expendat, [Error, cujus se accusat ut ream mortalis peccati videtur ei permissus a Deo,] omnino credo judicaturum, errorem seu deceptionem, in quam labi ipsam permsit Deus, in solo hæsisse intellectu, nihil vero habuisse conjunctum ex parte voluntatis, quod esset imputabile ad peccatum; nec enim alias donum Dei fuisset, datum ei, quæ ex summo amore summam sibi ipsi tribulationem optaverat patieratque, & voti se futuram compotem pollicente Deo intellexerat. Quin imo existimo, quod dolor natus ex apprehensione, licet falsa, gravium & mortalium peccatorum, a se durante illa deceptione commissorum, propter quæ Deo esset facta odibilis aut etiam reprobata; maxime ipsam eidem conjunxerit, perseverantem nihilominus in ejus amore, simillimamque reddiderit Christo. Hic enim, licet non potuerit peccata hominum errando apprehendere ut vere sua, quia tamen ea in se susceperat persolvenda, [ad magis ipsam conformandam Christo:] sic de eis doluit confususque est coram Patre suo, quantum potuisset si vere ea ipse commisisset, factusque esset ipse immediatum objectum odii inignationisque divinæ, cum interim numquam magis quam tunc in eo sibi complacuerit Pater. In hujus veritatis confirmationem puto voluisse Deum, ut lingua illa, qua ipsa crediderat se blasphemasse, maneret post mortem incorrupta, quasi idem diceret de illa, sicuti de Iusto Iob scriptum legimus; In omnibus his non peccavit Soror Baptista labiis suis, neque stultum quid contra Dominum locuta est; sed est locuta coram me rectum, [in quo tamen cum Iobo] sicut servis meus Job; etiam in illis, in quibus visa fuit a Deo redargui, sicut ille videtur redargui toto cap. 40 & 41: qui tamen tamquam de stultiloquio correptus, dixit, quod & dicere visaest Soror Baptista, Idcirco me reprehendo, & ago pœnitentiam in favilla & cinere.

[67] In hujus rei confirmationem placeat legere orationem, quam composuit & scripsit sub finem acerbi illius triennii, [ipsa se accusabat] sic Deum alloquens; O dulcissime & benignissime Deus, misericordiarum infinitarum Pater, ecce me centesimam oviculam tuam, quæ pene tribus annis oberravi, mente dispersa & vagabunda per vepres & campestria, pasta amarissimis herbis & siliquis venenosis. Nunc autem, dulcis & clemens Deus, ex toto corde redire desidero ad te, fontem veræ pacis. Recipe me & suscipe in humeros tuos misericordes, o bone & fidelis Pastor, qui posuisti animam tuam pro ovibus tuis. Reporta me ad ovile tuæ infinitæ miserationis, & ne avertas tuam a me. O dulcis Jesu mi, noli permittere ut demergar intra securissimum portum Religionis; qui tantum laborasti mihique tam prope fuisti, ut eriperes me ex tempestuoso mari hujus fallacis seculi. Recordare, Jesu mi, [humiliabatque,] quam caro tibi steterim. Recordare, pientissime Deus, quale pretium pro me numeraveris ad mensam amarissimæ crucis. Recordare, Redemptor mi, non quid fecerim, sed quid voluerim facere pro tuo honore. Jesu mi, ego sum ille publicanus, qui propter verecundiam suam non audet, sicut nec ego audeo, oculos attolere ad cælum; sed adsto facie demissa in terram, percutiens pectus atque dicens, Deus propitius esto mihi peccatrici.

[68] O clementissime Domine, recipe inter aperta brachia tua hunc filium prodigum, qui de longinquo redit, tuis, non suis bonis dissipatis, non vivendo in veritate & rectitudine. Domine mi, non sum digna quæ appeller famula aut mancipium tuum, quia persecuta sum animas sanguine tuo pretioso redemptas. Occurre mihi, Domine, obviam cum gratia tua; stringe afflictam animam meam dulcissimis tuis brachiis, quemadmodum solebas in diebus antiquis, & visita desolatam. O Pater benignissime, da mihi tantopere desideratum osculum tuæ sanctæ pacis. Pone finem, Domine, [& finem ejus vel per mortem optabat.] huic letifero bello, quod jam ferme tribus annis duravit: quod si non merear ut id alia fiat ratione, fiat vel per mortem. O dulcissime Jesu, educ me ab hac periculosa vita tenebrarum hujus mundi: educ me ex fœtenti carcere hujus miseri corporis. Trahe me ad te, pie Deus, trahe me ad te: nec me facias permanere diutius in hoc calamitoso exilio. Non possum diutius manere patienter: omnia me pellunt: infirmitas, dæmones, creaturæ aliæ, tribulationesque mentales, & dicunt, Fuge, fuge: non licet tibi hic manere amplius. Recipe me ad te & in te, dulcis Jesu mi; sicut enim nosti, veniam tam libenter, ut nullis id verbis queam explicare. Relega me, quo magis ex tuo honore fuerit, usque ad diem judicii, modo me non separes æternum a te, sicut merui, o verum & summum bonum! idque pro magna misericordia æstimabo. Gloria tibi, Domine. Amen.

REVELATIONES
de mentalibus doloribus Christi.
Ex editione Dominici Pascucci Latine redditæ.

Baptista Verana, Ordinis pauperum Sororum S. Claræ, Camerini in Umbria (B.)

EX AUTOGRAPHO ITALICO.

§. I. Dolor ex damnatorum & electorum pœnis.

[1] Fuit anima quædam devota, multumque cupiens pasci & satiari cibis Passionis amorosi Domini & dulcissimi Jesu: [Fingit se audivisse ab alia,] quæ post annos multos, admirabili illius favore, introducta ad mentales dolores afflictissimi cordis ejus, mihi dixit, quod multo tempore oraverit Deum, ut illam induceret & submergeret in mari suorum mentalium dolorum. Itaque ipse dulcissimus Jesus, singulari quadam pietate, misericordia & gratia, dignatus est, non una solum vice, sed sæpius sæpiusque ipsam in amplissimum istum oceanum introducere, tali ratione ac modo, ut fuerit coacta exclamare, Non amplius, Domine, non amplius, quia pœnarum vehementiam non possum sustinere: idque facile credo, quia scio quod largus & benignus sit erga eos, qui talia ab ipso sciunt humiliter & perseveranter flagitare. Dicebat autem mihi anima ista benedicta, quod in oratione posita cum anxietate cordis dicebat Deo; O Domine, oro te, ut introducas me in sacratissimum thalamum tuorum dolorum mentalium: immerge me in amarissimum istud mare: [quod Iesus ei revelarit,] opto enim illi immori, dulcis vita mea. Dic mihi, Iesu spes mea, quam magnus fuit dolor angustiati cordis tui. Et benedictus ille Iesus respondebat ei: Scis quam magnus fuit dolor meus? tantus fuit, quantus amor, quo Deum & creaturam prosequebar. Porro benedicta illa anima mihi dixit, quod jam antea alio tempore Deus fecisset ipsam intelligere, quantum sibi placeret in amore quo creaturam prosequitur: & super hoc puncto mihi dixit cogitationes pulchras & devotas tam multas, ut si eas quoque vellem scribere, res perquam prolixa fieret: tacebo igitur eas, quia nunc solum intendo narrare dolores mentales Domini. Ut autem redeam ad propositum, dico, quod quando Christus ei dicebat, tantum fuisse dolorem quantus fuit amor erga creaturam; [dolores suos pares fuisse amori erga creaturas:] ex cognitione quam jam habebat de magnitudine & immensitate istius amoris, metienti dolorem, sensus omnes defecerunt; ita ut necesse fuerit ipsam audito hoc verbo, reclinare caput ad locum aliquem, propter angustias cordis sui & debilitatem totius corporis. Postquam vero nonnihil virium receperat, dicebat: O Deus mi, quandoquidem jam dixeris quantus fuerit dolor, die etiam, Domine, quantæ fuerint pœnæ quas portasti in corde tuo. Cui ipse dulciter sic respondit.

[2] [eosque maximos ex pœnis damnatorum,] Scito, filia mea, pœnas, quas portavi in corde meo, fuisse innumerabiles & infinitas: innumerabiles enim & infinitæ sunt animæ, membra mea, quæ a me seipsas peccando separabant: toties autem unaquæque anima separabat se a me vero capite suo, unde vitam recipit, quoties peccabat mortaliter. Hæc autem fuit una ex crudelioribus pœnis, quam in anima mea portavi & sensi, scilicet talis disjunctio membrorum meorum. Etenim cogita, quantam pœnam sentiat qui torquetur per funem, dum quædam sua membra moventur a situ naturali; indeque collige quale fuerit martyrium meum, cui tot membra fuerunt avulsa, quot animȩ unquam damnabuntur; & quidem singula membra toties, quoties mortaliter peccarint. Tanto autem magis dolorifica est abjunctio membri spiritualis quam corporalis, quanto anima est pretiosior corpore; quanto porro hoc illa sit pretiosius, neque tu neque homo vivens potest intelligere: [dum illi tamquam membra divellebantur ab ejus mystico corpore,] quia ego solus, qui feci utrumque, novi quanta sit nobilitas animæ & vilitas corporis: proinde nec tu nec alia creatura potest intelligere atrocitatem & amaritudinem pœnarum mearum; ago tamen nunc tantum de animabus damnatis. Sicut autem unus peccandi modus est gravior altero, & unum peccatum altero; ita plus minusve pœnæ dabat mihi disjunctio unius quam alterius: atque hinc oritur qualitas quantitasque pœnarum. Et quia videbam illorum perversam voluntatem æternum duraturam, ideo eis destinatur supplicium æternum: quia vero plura gravioraque peccata commisit unus quam alius, ideo in inferno plus minusque cruciatur unus quam alius.

[3] [& quidem numquam reunienda,] Sed crudelis pœna, quæ me cruciabat, erat, quod videbam prædicta mea infinita membra, id est animas damnatorum, numquam, numquam reunienda mihi vero capiti suo: atque istud, Numquam, cruciat cruciabitque æternum infelices istas animas, plus quam omnia alia tormenta quæ tolerant vel possunt tolerare. Me vero tantum afflixit, istud, Numquam, Numquam, ut prompte elegissem de novo pati omnes istas disjunctiones, omnesque earum modos qui fuerunt, sunt, vel erunt; non tantum semel, sed multis & infinitis vicibus; ut possem videre quod, non dico omnes, sed vel una sola animarum illarum esset reunienda integritati aliorum meorum vitalium membrorum, id est electorum, æternum victurorum in Spiritu sancto, per vitam ex me procedentem; quia ego sum vita vitalis, id est sum vita rerum omnium vita utentium. Atque hic nota, quam cara mihi sit anima hominis, quandoquidem tibi dixi, quod pro una sola voluissem pati toties replicatas totiesque multiplicatas pœnas, & quidem infinitis vicibus, tantum ut eam mihi reunirem faceremque meum membrum, qui sum verum illius caput. Similiter scito, quod per meam justitiam sic affligat animas illas istud, Numquam, Numquam, ut singulæ etiam vellent per seipsas millies & infinities sustinere varias & infinitas pœnas, modo sperare possent aliquando se mecum reuniendas, quantumlibet fero: [quod ipsos etiam gravissime cruciat:] sed quod numquam poterunt, hoc eas supreme cruciat & affligit. Atque ita ratiocinandum de omnibus peccatis, quod, quantum pœnarum animæ illæ mihi per singula dederunt, separando se a me, secundum cujusque peccati qualitatem & quantitatem; sic etiam ex vera justitia mea correspondebit eis quantitas ac qualitas pœnarum suarum. Istud, Numquam, Numquam, cruciat & affligit ipsas supra omnes pœnas quas patiuntur & æternum patientur. Atque hic considera & nota, quantam pœnam sustinuerim mentaliter in corde meo pro omnibus damnatis simul, & quidem usque ad mortem.

[4] Dixit mihi anima ista, [horum tamen jam damnatorum pœnas] suggestum sibi fuisse sanctum desiderium, quod credebat infusum a Deo, proponendi quoddam dubium; verumtamen cum magno metu & reverentia, ne videretur velle speculari res divinas nimiumque profundas; itaque cum summa simplicitate, puritate, & confidentia ei dicebat: O dulcis & afflicte Iesu, audivi sæpius dici, quod sustinueris pœnas omnium damnatorum; vellem, Domine mi, si tibi placet, scire, an verum sit, quod senseris diversitatem istam pœnarum infernalium, puta frigoris, caloris, adustionis, stridoris dentium, uti patiuntur omnes isti spiritus infernales. Dic obsecro, Domine, Sensistin' ista, Iesu mi? Sane dum solum hæc refero scribens, videtur mihi cor liquefieri, cogitanti tuam benignitatem, qui tam dulciter tamque prolixe loqueris quærenti te in veritate, teque volenti. Tunc ille benedictus Iesus, [non aliter sensisse se doct Christus,] gratiose respondens, videbatur ostendere acceptam sibi accidisse ejusmodi interrogationem, dixitque: Ego, filia, non sensi istam diversitatem pœnarum, quam sentiunt damnati, eo modo quo tu intelligis & quæris: erant enim membra mortua & rescissa a me, suo capite & corpore. Hoc autem per exemplum sic explico. Si tu habeas manum vel pedem aut aliud quodcumque membrum male affectum, donec pes ille vel manus separetur a te, sentis in ea magnum cruciatum & dolorem: postquam autem illa manus esset rescissa, si quis illam in ignem projiceret, vel canibus aut lupis objiceret devorandam, nullum in ea dolorem aut cruciatum sentires, quia est membrum putridum ac mortuum, penitusque sejunctum a capite. Sed scis quam pœnam sentires? Quia fuit membrum tuum, affligereris, videns illud conjici in ignem, aut lupis canibusve vorandum objici. Simili plane modo, infinita illa membra, animæ inquam damnatæ, [quam quis sentiat ustionem abscissi jam membri.] mihi dolori fuerunt, quamdiu durabat ipsa disjunctio, & adhuc supererat spes aliqua vitæ vitalis; sensique ineffabiles & infinitas pœnas, & omnes earum angustias quas sustinuerunt in hac vita: quia usque ad mortem spes supererat, quod possent, si vellent, mihi capiti suo reuniri. Verum post mortem eorum nullam amplius pœnam sensi, quia velut membra mortua, putrida & divisa a me, penitusque rescissa & separata sunt, nec unquam ultra mihi veræ vitæ reunientur. Erat tamen mihi pœna incomprehensibilis & ineffabilis, consideranti quod fuissent mea vera ac propria membra, videntique ea in faucibus æternorum ignium, id est in potestate spirituum infernalium, aliisque diversissimis & innumerabilibus pœnis æternum constituta.

[5] [2 Dolor Christi ex omnibus electis mortaliter peccaturis,] Alius dolor, qui mihi cor transfixit, fuit ex parte omnium electorum: & scito quod omnibus illis modis, quibus dixi afflictum & cruciatum me fuisse in membris damnatis, similiter me afflixerunt & cruciaveruut membra electa, quæ poterant mortaliter peccare, per suam a me separationem disjunctionemque. Quam enim magnus erat amor, quem erga ipsos eram habiturus æternum, & ipsi erga me; & quam magna vilitas, cui se uniebant peccando mortaliter; tam grandis fuit dolor, quem in istis omnibus meis membris sensi. In hoc tamen discrepabat ab eo quem mihi faciebant damnati, quod eorum, tamquam membrorum mortuorum, non sentiebam amplius pœnam, utpote a me separatorum per mortem; sed sensi omnem electorum amaritudinem ac pœnam in vita atque post mortem: videlicet in vita, martyria omnium martyrum, pœnitentias omnium pœnitentium, tentationes omnium tentatorum, infirmitates omnium infirmorum; persecutiones, infamias, peregrinationes, afflictiones denique omnes parvas ac magnas omnium electorum viatorum, tam distincte vivaciterque expertus sensi, atque tu vivens experireris & sentires, si quis tibi modo percuteret oculum, manum, aut aliud membrum tuum. Nunc cogita quam multi extiterint Martyres, & singuli quam varios cruciatus sustinuerint patiendo. Adde pœnas omnium electorum membrorum, [& afflictionibus per eos in vita tolerandis,] quotquot fuerunt, earumque diversitatem: & sic ratiocinare, Si haberes mille oculos, mille manus, mille pedes, & sic ex aliis omnibus membris mille, & in singulis mille diversas pœnas; omnia autem illa membra uno eodemque momento temporis sic cruciarentur, quam exquisitum id tibi videretur supplicium? Membra autem mea, o filia, non computantur millibus aut millionibus, sed infinita fuerunt, & absque numero etiam sunt pœnæ Martyrum, Confessorum, Virginum, aliorumque omnium electorum. Hinc ergo conclude, quod sicuti sciri nequit, quantæ in paradiso sint beatitudines, gloriæ, & præmia præparata justis electis; ita intelligi nequit, quales & quantȩ fuerint pœnæ mentales, quas propter electa mea membra sustinui, quibus per meam justitiam suum proportionatur præmium.

[6] Post mortem vero omnem diversitatem cruciatuum, quos pro suis peccatis debebant sustinere in purgatorio, secundum cujusque qualitatem & quantitatem, prout quisque plus minusve commeruit, sensi ac pertuli; quia erant membra mea viva, [itemque in purgatorio:] mihique spiritualiter unita, non autem putrida & rescissa sicut damnati. Itaque omnes eas pœnas, de quibus me interrogasti an eas senserim, non sensi propter damnatos, ob rationem jam dictam, sed bene propter electos: & omnes pœnas purgatorii, quas sustinere pro suis debebunt delictis, ego sensi atque expertus probavi, quemadmodum hoc exemplo intelliges. Si manus tua sinistro aliquo casu rupta aut aliter facta esset inutilis, eamque chirurgus judicasset urendam, conterendam, vel canibus in os mittedam; multum tibi doleret, quia est membrum adhuc vivum, sperasque illud perfecte sanum reuniendum corpori tuo: ita omnes Purgatorii pœnas, quas omnia mea electa membra debebant ferre, ego tuli & sensi in meipso, quia erant membra mihi unita & viva, ipsoque illo supplicio debebant perfecte reuniri mihi capiti suo. Nulla est autem differentia pœnarum inferni & purgatorii, nisi quod inferni pœnæ numquam, numquam habituræ sint finem; habituræ autem eum sint pœnæ purgatorii; ideoque purgantes animæ in suis pœnis manent volentes & contentȩ (quamvis doleant) quia purgantur; & patiuntur in pace, gratias agentes supremæ justitiæ. Atque hæc dicta sint de pœnis mentalibus quas pro electis sustinui.

[7] Utinam nunc possem recordari devotorum verborum quæ anima ista cum viscerali planctu protulit, intelligens quantum displicuerit Deo gravitas peccatorum suorum, & quantam pœnam attulerit suo dilectissimo Jesu, separando se a summo bono, ut adhærereret rebus tam vilibus quam sunt res hujus mundi, præbentes occasionem peccandi. [unde intelligitur peccati gravitas.] Recordor tamen quod illa mihi dixerit, ita se locutam esse Deo: O Deus meus, sive salvanda sive damnanda sim, magnis tibi pœnas attuli. O Domine mi, numquam comprehenderam quod tantum te offendebant peccata; quod si scivissem, tam facile non peccassem. Verum nec in hoc ad verba mea attende, Domine; scio enim quod facerem pejus quam unquam antea, nisi pientissima manus tua me retineret. O dulcis & benigne Jesu, amator mi! dulces & benignæ sunt omnes iste pœnæ, quas mihi dicis.

§. II. Christi dolores ex pœnis Matris, Magdalenæ, & Discipulorum.

[8] Tunc amorosus & benedictus Jesus subjunxit: Ausculta, ausculta, filia mea, [Ex doloribus matris suæ sic passusest Iesus,] necdum ita loquaris: restant enim adhuc pœnæ amarissimæ dicendæ; imprimis acutus ille gladius, qui transfixit & pertransivit animam meam; dolor, inquam, puræ & innocentis matris meæ, quæ propter meam mortem ac passionem tantopere erat affligenda, quantum nulla unquam persona alia. Merito itaque in paradiso exaltavimus eam & sublimavimus supra omnes angelicas & humanas creaturas; quantum enim magis creatura aliqua in hoc mundo, propter amorem meum, in se ipsa affligitur, deprimitur, & annihilatur; tanto magis in regno cælorum, ex justitiæ divinæ regula, exaltatur, glorificatur, & præmiatur. Quia autem nulla mater aut alia persona tantum fuit angustiata, quantum mea dulcissima & afflictissima mater; ideo numquam in paradiso sursum persona aliqua erit ei similis: & sicut ipsa in terra fuit alter ego per pœnam & passionem, sic est in cælo alter ego per potentiam & gloriam; excepta scilicet Divinitate, cujus ipsa non est particeps, sed tantum nos tres, Pater, Filius, & Spiritus sanctus. Scito autem quod omni illo respectu & ratione, quibus ego Deus incarnatus dolui & passus sum, etiam doluerit & passa sit mea sanctissima mater; nisi quod passus sum in perfectiori & altiori gradu, quia eram Homo-Deus, ipsa vero pura ac simplex creatura. Ejus autem dolor tantum me afflixit, ut, si placuisset æterno Patri, [ut optaverit eos in se totos suscipere.] magnum solatium mihi futurum fuisset, si omnibus ejus doloribus in me translatis, ipsa potuisset manere absque dolore; id enim habuissem pro summo refrigerio. Sed quia incomprehensibile martyrium meum debebat esse absque ulla consolatione, ideo talis gratia mihi non fuit concessa, licet ipsam sæpius ex reverentia filiali multis cum lacrymis postulaverim. Tunc dixit anima illa, cujus cor videbatur deficere præ compassione erga gloriosam Virginem matrem, quod in quadam mentis perplexitate posita, aliud proferre non potuerit quam hæc verba: O Mater Dei, non amplius deberes appellari Mater Dei, sed mater dolorum, mater pœnarum, mater afflictionum, quæ nec numerari nec comprehendi cogitatione possunt. Ipse est quidam infernus, & tu es alter ipse; quid igitur aliud nominare te possum quam matrem dolorum, & dicere etiam te esse alterum infernum? Non amplius, non amplius, non amplius; Domine mi, noli amplius mihi dicere de doloribus tuæ benedictæ Matris, quia non possum ultra ferre: sufficiunt mihi isti pro vita omni reliqua, etsi ea adhuc mille annorum foret.

[9] Ipse ergo tacens de tali materia, quia videbat illam esse incapacem, [Idem compassus est Mariæ Magdalenæ] cœpit ei dicere: Quantum autem credis passum esse me ex afflictione dilectæ meæ ac benedictæ discipulæ, Mariæ Magdalenæ? Numquam id capere tu poteris, nec persona ulla: quia ex ipsa & ex me principium habuerunt & fundamentum omnes sancti ac spirituales amores, qui fuerunt unquam vel erunt. Quia autem perfectio mei amantis Magistri, & dilectio ab bonitas ipsius amatæ Discipulæ, non potuerunt comprehendi nisi a me: aliquid quidem capere posset quispiam, habens experientiam sancti ac spiritualis amoris, activam æque ac passivam: sed ad ejus æqualitatem pertingere nemo potest: numquam enim inventi sunt talis Magister & talis Discipula: nec Magdalena alia unquam fuit aut erit præter ipsam solam. [præ omnibus aliis amanti & dolenti,] Dicat unusquisque quod volet; post Matrem meam nemo magis mortem ac passionem meam doluit quam ipsa: quod si alia magis diluisset quam ipsa, huic post resurrectionem meam prius apparuissem quam ipsi: sed quia post benedictam Matrem meam fuit afflicta supra omnes, ideo post dulcissimam Matrem prima meruit consolari.

[10] Feci ut Joannes dilectissimus meus, in illa dulci soporatione, in illa amara & desiderata cœna, supra pectus meum sacratissimum, clare videret meam resurrectionem, & amplissimum fructum animarum secuturum ex mea passione & morte: [etiam præ Ioanne] licet tamen exinde ceperit plus doloris ac pœnæ, quam alius ullus discipulorum, ne credas quod superaverit meam amantem Magdalenam, quæ non erat capax altarum & sublimium rerum sicut Joannes. Hic enim, licet potuisset, non tamen voluisset impedire meam passionem ac mortem, propter cognitionem tanti boni quod per illam & ex illa secuturum erat: mea vero dilecta Magdalena non ita, quæ cum me vidit expirasse in cruce, credidit cælum & terram sibi defecisse, quia in me erat omnis ejus spes, omnis amor, pax, & consolatio: & ideo sine mensura erat ejus dolor. Quod intelligens ego, cordialiter ipsam portabam intra animam meam: & ex ejus parte sum expertus omnem illam teneritudinem, quæ ex sancto & spirituali amore potest percipi, quia ex intimis præcordiis me amabat.

[11] Si cupis prædicta melius intelligere, observa, quod Discipuli, [aliisque discipulis,] veluti nondum alienati ab omni re alia, sicut illa peccatrix, post meam mortem redierint ad retia derelicta: ipsa vero non redivit ad fastuosam & incompositam vitam; & ardens tota, sanctoque desiderio inflammata, quem vivum non sperabat se visuram, requirebat mortuum; sciens nihil sibi amplius delectationi esse posse præter carum suum Magistrum, seu vivum seu mortuum. Quam autem hoc verum fuerit intellige, considerans quod, ut me mortuum inveniret, contempsit & dimisit societatem & præsentiam meæ dulcissimæ Matris, qua nihil post me cogitari poterat magis amabile, desiderabile, & delectabile, dulcia Angelorum alloquia pro nihilo habuit; nec in ullius alterius aspectu vel præsentia conquiescere potuit, nisi in me solo, dilecto Deo suo. Denique tantus fuit dolor istius meæ benedictæ & caræ Discipulæ, ut sæpe casura fuerit mortua, nisi ego per meam supremam potentiam sustentassem illam: iste autem dolor continuo versabatur in corde meo. Multum propter illam anxiatus & afflictus fui: [adeo ut moritura fuerit, nisi ipsa eam servasset,] sed non permisi eam sic deficere, quia facere illam volebam quod postea feci, Apostolam scilicet Apostolorum, ut euangelizaret veritatem triumphalis resurrectionis meæ, sicut ipsi postea euangelizarunt toti mundo: volebam illam facere & feci speculum, exemplum, ac normam omnis vitæ beatæ atque contemplativæ, in illa triginta trium annorum solitudine, quibus mundo incognita vixit; ubi gustavit & sensit ultimos effectus amoris, qui in hac mortali vita gustari possunt & sentiri. Atque hæc de doloribus quos proprer dilectam meam Discipulam sustinui.

[12] [Discipulorum quoque desolationem eo gravius sensit,] Alter mentalis dolor, qui configebat animam meam, erat fixa & continua memoria sacri illius collegii meorum Apostolorum, columnarum cæli, fundamentorum Ecclesiæ meæ militantis, ovium sine pastore, quas volebam & sciebam dispergendas: videbamque omnes cruciatus & martyria, quæ mea causa & amore pati debebant. Scito autem quod nullus unquam pater filios, frater germanos, magister discipulos tam tenere & cordialiter amavit, sicut ego dilectissimos meos fratres & discipulos, benedictos Apostolos. Quamvis enim creaturas omnes semper amaverim amore infinito; nihilominus concipere facile ipsa potes, quod amor iste magis particularis & singularis fuit erga eos quibuscum corporaliter conversatus sum. Itaque cum eorum causa particularem quoque & singularem dolorem sentirem, [quo magis eos diligebat,] ipsorum causa potius quam mea dixi, amarum istud & mœstum verbum, Tristis est anima mea usque ad mortem, propter teneritudinem affectus quem sentiebam relinquens illos sine me, suo capite, patre, magistro fideli: tantaque mihi exinde nascebatur angustia, ut ejusmodi corporalis separatio mihi mors altera videretur. Quare qui bene consideraret verba illius ultimi sermonis quem habui ad ipsos, quantumvis durus, non contineret lacrymas: quia singulæ voces, compassionis plenæ, eructabantur e fundo cordis, quod mihi videbatur præ amore illorum ipso in pectore crepare.

[13] Videbam insuper, quomodo propter amorem meum alter debebat crucifigi, alter capite minui, alius excoriari, [& plura per se passuros sciebat.] omnes denique per varia martyria vitam finire. Hinc intellige quanta mihi pœna fuerit. Cogita enim, si haberes personam quæ sancte te amaret, cui causa tua dicerentur verba injuriosa aut alia injuria fieret, quantum & quam vehementer tibi doleret, quod ei qui tantopere te amaret, esses causa talis doloris; cum ei contra velles semper obvenire tui respectu omne bonum, honorem & consolationem. Ego vero, filia, ipsis eram causa, non dico verborum injuriosorum, sed etiam mortis; neque uni eorum tantum, sed universis. Quapropter dolorem, quem propter ipsos pertuli, non possum alio tibi exemplo explicare: sufficiunt dicta, ut mihi compatiaris.

§. III. Dolores Christi ex ingratitudine Judæ, Judaici populi, & creaturarum omnium. Dolor item particularis in horto.

[14] Alius visceralis dolor, qui me continuo affligebat; eratque instar cultri, tribus venenatis acutissimisque cuspidibus instructi, [His accessit notitia multiplicis ingratitudinis,] ad cor meum feriendum assidue transfigendumque, fuit impietas & ingratitudo dilecti mei discipuli Judæ, ejusdemque iniqui & pessimi mei proditoris; durities, perversitas & ingratitudo Judaici populi a me electi; maligna cæcitas & ingratitudo omnium quotquot fuerunt, sunt vel erunt creaturarum. Primum ergo cogita quanta fuerit ingratitudo Judæ, quem elegi in numerum Apostolorum, cui peccata sua omnia condonavi, quem feci operatorem miraculorum, & dispensatorem omnium mihi oblatorum; [primum Iudæ,] cui denique semper ostendi signa amoris singularis, ut eum a concepta iniquitate removerem; sed quanto ampliorem erga eum indicabam affectum, tanto peius cogitabat contra me. Nunc autem considera, cum quanta amaritudine ista & plura alia in corde meo volvebantur. Verum quando accessi ad lacrymabilem illum & humilem actum lavandorum ipsi & aliis simul omnibus pedum, tunc cor meum effusum est in visceralem planctum, & ab oculis meis fons lacrymarum prorupit supra inquinatos ejus pedes, quia dicebam in corde meo: O Juda, quid feci tibi, quod me tam crudeliter tradas? O infortunate discipule! [dum ejus pedes Christus lavaret,] numquid non hoc est ultimum amoris signum, quod tibi exhibere possum? O fili perditionis, ex qua causa sic discedis a patre & magistro tuo? O Juda, si cupis triginta denarios, quare non vadis ad matrem tuam ac meam, quæ libenter seipsam vendet, ut te meque liberet a periculo & morte? Ah Juda, ingrate discipule, ego cum tanto amore tibi lavo & osculor pedes, tu vero cum proditionis executione mihi meam faciem osculaberis. O quam malam vicem mihi reddes, care & dilecte fili, plangenti tuam perditionem, potius quam propriam passionem & mortem, quia propter hanc dumtaxat veni.

[15] Hæc & similia verba dicebat ei cor meum, interim dum lacrymis copiosis ejus pedes rigabam: sed ipse nihil horum animadvertebat, quia ante ipsum genuflexus eram inclinato capite, [fluentibus interim lacrymis;] ut in ejusmodi lotionis actu solent alii; & quia, dum sic inclinabar, multitudo longorum capillorum meorum faciem mœstam lacrymosamque operiebat. Sed dilectus meus Joannes, cui omnia passionis meæ mysteria in illa dolorosa cœna revelaveram, notabat & observabat omnem actum meum, ac sigillatim planctum meum supra pedes Judæ; sciebatque & intelligebat, quod ex amoris teneritudine procedebant istæ meæ lacrymæ. Sicut cum pater quispiam, habens unicum filium, eidem jam jam morienti aliquod obsequium præstat, [quas observans Ioannes,] & dicit in corde suo; Vale, fili, hoc est ultimum quod tibi unquam serviam; sic ego omnino feci Judæ, quando ei osculabar & lavabam pedes. Cum autem eos blandius contingerem & ori meo benedicto apprimerem, singulos meos gestus & actus notans oculatissima illa Aquila, præ stupore & admiratione erat mortuo quam viventi similior.

[16] Et quia humillima illa anima novissimo recubuerat loco, ita ut ad eum postremum pervenirem, cum ego jam me ipsi ad pedes lavandos inclinarem, amplius se continere non potuit; sedensque ipse, mihi humi flexo collum ambobus brachiis strinxit, & me sic aliquantum tenens, velut si deliquium pateretur, & fundens copiosissimas lacrymas, [intime compatiebatur magistro suo.] cordis sui voce, lingua tacente, mihi loquebatur atque dicebat: O care Magister, Frater, Deus & Domine mi, quomodo tibi suffecit animus ad lavandos & osculandos ore tuo sacratissimo maledictos pedes istius canis proditoris? O Jesu mi, Magister care, valde perfectum nobis relinquis exemplum; sed nos miseri, quid faciemus absque te, qui es omne bonum nostrum? quid faciet infelix mater tua, quando ei hanc tuam humilitatem narrabo? Et nunc, ut mihi cor facias findi, vis mihi lavare fœtidos pedes eosque dissuaviari ore tuo dulci atque mellifluo. O Deus meus nova signa amoris tui mihi sunt causa majoris doloris. Atque hæc & alia similia multa cum teneritudine dicens, quæ saxeum quoque cor emollissent, discalceatos pedes maxima cum verecundia mihi lavandos porrexit. Atque hæc dixi, ut aliquam notitiam tibi ingererem cordialis mei doloris, quem pertuli propter ingratitudinem & impietatem proditoris Judæ; cui quanto majorem gerebam amorem pluraque dilectionis signa ostendebam, tanto me gravius affligebat pessima ejus ingratitudo.

[17] Quid dicam de ingrato & obstinato populo Judæorum, [Tandem ingratitudine Iudæorum expensa,] quantum me compunxerit & angustiarit ineffabilis eorum ingratitudo? Feceram eos populum sanctum, populum Sacerdotalem; elegeram eos mihi in partem & hereditatem præ omnibus populis terræ, traduxeram siccis pedibus per mare rubrū, liberando ab Ægyptiaca servitute & manibus Pharaonis, obumbraveram in columna per diem, & lux eis fueram noctu; dederam eis legem in monte Sinai & Euangelicam legem ore proprio annuntiaveram; tot victorias de inimicis concesseram; & humanam carnem ex illis sumens, toto vitæ tempore cum ipsis fueram conversatus; commonstravi ipsam viam cæli, & eodem tempore multa contuli beneficia, [natoq; hinc dolore Christi,] illuminando cæcos, dando surdis auditum, gressum contractis, ipsis denique mortuis vitam: cum ergo intellexi quod tanto cum furore clamabant postulabantque, ut Barabbas dimitteretur, & ego cruci ac morti traderer, videbatur mihi dissilire cor. Nescit, filia, nisi qui expertus est, quid sit dolorem & omne malum accipere ab eo cui quis fecerit omne bonum. Quam etiam durum est, quod contra justum & innocentem conclametur ab omnibus, Moriatur, moriatur: contra vero de eo qui scitur mille mortes commeritus, vociferetur totus populus, Servetur, servetur. Hæc sane sunt ejusmodi ut cogitari potius debeant quam dici.

[18] Tunc dicebat anima illa sancta, quod sentiebat in corde suo tantam humilitatem, ut vere confiteretur Deo & toti Curiæ ejus cælesti, [seipsa comparans Baptista cum Iuda,] quod receperit a Deo plura beneficia & dona quam Judas, plura quam totus ille ingratus populus simul, & interim (quod est peius) majori cum ingratitudine ipsum prodiderit quam Judas; magis proterve eum crucifixerit & occiderit quam ille ingratus populus: atque in hac sancta confessione & consideratione, velut magna peccatrix, mentaliter subjiciebat animam suam pedibus animæ damnati Judæ; & considerans se esse in ipso ejus abyssali loco, ex illo, velut revera inibi posita, dabat voces, clamores & planctus ad suum dilectum, sed a se offensum Deum, dicens illi: O benignissime Domine mi! quomodo potero dignas tibi gratias agere, quod me sustineas, quæ feci millies peius quam Judas? Tu fecisti ipsum discipulum tuum, me vero fecisti filiam & sponsam; Illi condonasti peccata sua, mihi quoque mea per tuam pietatem & gratiam remisisti. Dedisti ei dispensationem rerum temporalium, mihi ingratæ ex thesauris tuis spiritualibus tot favores, tot dona contulisti. Dedisti ei potestatem faciendi miracula, me autem fecisti plusquam miraculum facere, sponte me deducendo ad locum ubi nunc sum. O Jesu mi, vendidi & tradidi te, non una vice, sicut ille; sed pluribus sine numero. O Deus meus, scio quod peius te tradiderim quam osculo Judas, quando sub specie spiritualitatis te dimisi meque adstrinxi ligaturis mortis.

[19] Quod si istius populi ingratitudo tam gravis tamque molesta tibi fuit: quomodo te debuit affecisse mea, [& Iudæis,] quæ peius tibi feci, quam ille; & tamen plura de te beneficia accepi quam ille. O dulcissime Domine mi! ex toto corde gratias tibi ago, quod eduxeris me de servitute Ægyptiaca dæmonis & peccatorum, de manibus illius crudelis Pharaonis, qui ad libitum suum dominabatur misellæ animæ meæ. Duxisti me per medium aquarum mundanæ vanitatis siccis pedibus, transiviq; per gratiam tuam ad solitudinem in deserto Religionis, ubi sæpe sæpius pavisti me dulcissimo & sapido manna, quod mihi, quantum ad omnem saporem desiderabilem, visum est quantamlibet delectabilitatem continere, [Christo gratias agit pro beneficiis,] quia delectationes omnes mundanæ mihi visæ sunt insipidæ præ minima tua consolatione spirituali. Gratias ago tibi, Domine mi, quia mihi sæpius dedisti legem, tuo ipsius dulcissimo & sancto ore, in monte Sinai sanctæ orationis, scriptam digito misericordiæ tuæ in tabulis lapideis durissimi & rebellis cordis mei. Gratias tibi ago, Redemptor benignissime, de omnibus victoriis, quas mihi dedisti contra hostes, id est capitalia vitia. Quoties eos superavi, a te & per te, Domine, mihi venit victoria: quoties victa fui aut vincor, id ex mea malitia provenit exiguoque amore, [sibique imputat totam ejus passionem,] quem habeo erga te, Deus meus. Tu Domine mi, per gratiam natus es in anima mea; mihique monstrasti viam & lucem veritatis, qua venirem ad te verum paradisum. Inter tenebras & caliginem mundi dedisti mihi videre, loqui, audire, ambulare; quia vere ad omnes res spirituales eram cæca, surda, muta, paralytica. Et quid amplius, o Deus, potuisti facere mihi quod non feceris? Eram omnino mortua, & in te vera vita resuscitata fui, qui das vitam omni creaturæ viventi ex te. Quis autem te crucifixit? Ego. Quis ad columnam flagellavit? Ego. Quis spinis coronavit? Ego. Quis felle & aceto potavit? Ego.

[20] Itaque discurrens per singula mysteria patientis Jesu, sentiensque gratiam sibi dari a Deo, concludebat his verbis: [& intelligit plangitque in gratitudinem omnium creaturarum.] O Domine mi, scis quare tibi dicam, quod omnia ista fecerim? quia vidi lumen in lumine tuo, & cognovi quod plus te afflixerunt peccata mortalia quæ commisi, quam te tunc afflixerunt isti qui tales pœnas tibi corporaliter inflixerunt. Quapropter, Deus meus, non est necesse ut post hac mihi dicas, quam pœnam tibi attulerit ingratitudo omnium humanarum creaturarum, quia dedisti mihi gratiam intelligendi meam ingratitudinem ex aliqua saltem parte. Nunc considero per gratiam tui luminis, quanto grandior sit ingratitudo omnium creaturam, & in hac consideratione deficit spiritus meus, atque obstupesco tantam caritatem atque patientiam, qua usus es erga nos ingratissimas creaturas, quibus numquam, numquam destitisti prospicere in omnibus necessitatibus spiritualibus & corporalibus. Sicut autem non possunt intelligi, nedum explicari res innumeræ, quas fecisti in cælo & in terra, in aqua & in omnibus elementis, pro istis ingratis creaturis; sic non possunt intelligi aut explicari magnæ ingratitudines meæ. Itaque, Deus meus, confiteor & credo, quod tu solus possis eas intelligere & comprehendere, possisque cognoscere quanta & qualis fuerit amarissima illa sagitta ingratitudinis nostræ, quæ toties tibi cor transfixit, quoties humana aliqua creatura fuit, est, aut erit, quæ illa fuerit contra te usa. Hanc enim veritatem meo & omnium creaturarum nomine agnosco atque confiteor, quod sicut momentum nullum, hora, dies aut mensis transit, quo non utamur beneficiis tuis; sic nec transeat absque multiplici, imo infinita, ingratitudine nostra: quam ego credo & sentio esse ex atrocioribus doloribus, quibus afflicta fuit anima tua, mi Jesu. Expleta sunt hæc pauca verba dolorum mentalium Iesu Christi, ad laudem ipsius, die Veneris XII Septembris, anno Domini MCCCCLXXXVIII.

[21] [Notat quod hi dolores fuerint intensiores in horto,] Quod hic infra adscribo, revelatum mihi fuit, cogitanti mysterium Jesu Christi orantis in horto, ubi sanguinem sudavit: videlicet quod sicut sol, quando est in Leone, quia est in domo propria, magis exerit vires suas, quam toto reliquo anno; sic etiam Christus benedictus in ea oratione, quam fecit in horto, vehementius sensit suos dolores mentales, quam toto cursu vitæ suæ triginta tribus annis: tunc enim sol dolorum ejus erat in leone, id est domo propria sive in summo. Dico autem mihi fuisse revelatum, quod tanta sit differentia inter eum [qui exercetur mentalibus Christi doloribus recolendis, & alterum] qui sistit in sola humanitate cruciata, quanta est inter mel aut balsamum, quod est in vase, & modicum illum liquorem, quo exterius idem vas humectatur. Itaque qui desiderat Christi Passionem degustare, non debet semper occupari lingendo oram extimam vasis, id est plagas & sanguinem, isti sacratissimo vasi humanitatis Christi adhærentem; numquam enim tali modo satiabitur is qui talem cibum esurit: sed si cupit eo satiari, intret in vas ipsum, [& utilius considerentur quam pœnæ corporales.] id est in cor seu mare Christi benedicti, & ibi plus quam volet satiabitur. Hoc autem mihi revelatum fuit, sed nolui ponere istic ubi scripsi mentales dolores Christi, ne tollere devotionem ei qui in sola humanitate contemplanda delectatur: quia non omnis intellectus aptus est ad navigandum in tali mari, maxime nos mulieres, quarum exigua capacitas est, & quibus prædictos dolores direxi. Verum tamen est, quod Deus eum capacem reddat, qui ipsum in veritate desiderat & quærit. O Pater mi, quantum doloris mihi accessisse credis hæc scribenti! Vere sicut mare est contritio mea. Hactenus illa, ex cujus ultimis verbis intelligimus, postremum articulum esse additum anno MCCCCXCI, triennio postquam priora essent scripta, quando eadem transcripsit Baptista, Patri suo spirituali mittenda, una cum historia suæ vitæ.

SUPPLEMENTUM
Ex Italico Matthæi Pascuccii.

Baptista Verana, Ordinis pauperum Sororum S. Claræ, Camerini in Umbria (B.)

EX ITAL. PASCUCII

CAPUT I.
Anacephalæosis Chronologica Vitæ in seculo & religione usque ad finem seculi XV.

Anno MCCCCLVIII, die IX Aprilis, nata Camilla de Varanis, ut ait num. 4, [Ordo vitæ in seculo ductæ,] decennis circiter erat, quando primos suscepit devotionis tenerioris igniculos erga Dominicam Paßionem. Anno deinde MCCCCLXXVII, facta Paschali tempore Confeßione generali, cum vehementius stimularetur ad statum religiosum capessendum, diu secum atque cum Deo luctata, manus tandem dedisse vocanti videtur in æstate anni prædicti; abhinc enim numerari possunt anni illi decem, quibus n. 47 dicit occlusum fuisse puteū abyßi, qui erat patefactus in Octobri anni MCCCCLXXXVII. Interim post illam de se victoriam, & ineundæ Religionis propositum patri significatum circa Pascha anni MCCCCLXXVIII, obluctantem illum passa est annis duobus cum dimidio, ut ait num 27 & 28; hi enim finem accipiunt in Novembri anni MCCCCLXXXI. Post eamdem victoriam multiplicibus gratiis a Deo cumulata, magnoque accensa desiderio multa patiendi pro dilecto, incidit in gravißimum morbum, unde relictam sibi infirmitatem annis fere tredecim tenuisse se ait num. 24, scribens anno MCCCCXCI ineunte. Fuit autem morbus hic letalis habitus primis septem mensibus, indicatis num. 25: & hi finem habent ante Augustum prædicti anni MCCCCLXXVIII, quando circa festum Transfigurationis cupida videndi Christum suum, gratiam hanc petere cœpit num. 26, & post sex menses ardentis precationis obtinuit, puta mense Februario anni MCCCCLXXIX.

[2] Anno MCCCCLXXXI die XIV Novembris, Iacobillo teste, [& in Religione usque ad an. 1487] habitum S. Claræ induta Vrbini, mutato nomine vocari cœpit Baptista; & quinque mensibus ante suam Profeßionem scribit epistolam sibi dictatam a Christo, ut habes n. 65. Ipsam vero Profeßionem fecit anno MCCCCLXXXII vel potius LXXXIII. Videtur enim quod propter subnatas difficultates, ultra annum protracta probatio fuerit; cumque pater Iulius de monasterio Camerini fundando consultaret eodem anno LXXXIII; ut illud sub observantia regulari institueretur, adeo multum laborandum fuit Baptistæ anno eodem, ut ipsum num. 35 vocet annum tribulationis suæ, quem dicit finem accepisse Camerini, post factam ibidem novam Confeßionem generalem B. Petro Molianensi, tum Provinciæ Vicario. Venerat autem Camerinum cum sodalibus & ibidem reclusa fuit anno MCCCCLXXXIV die IV Ianuarii. Exinde novis a Deo favoribus recreari cœpta, primo conspicuam sibi habuit S. Claram, num. 37; tum duobus mensibus teneri se vidit ad pedes Crucifixi, num. 39; Seraphico igne arsit mensibus tribus, num. 40; & juxta num. 45 communicat fere Dominicis singulis per biennium, id est usque ad æstatem anni MCCCCLXXXVII, quando jussa est scribere tractatum de Mentalibus Christi doloribus; sive (ut ait ipsa num. 54) plus quam duobus annis post suum in patriam reditum.

[3] Tractatu isto absoluto, cum alta pace frueretur, ad majorem ejus probationem permisit Deus, [& rursus usq; ad an. 1491,] ut mense Augusto ejusdem anni MCCCCLXXXVII deciperetur a dæmonibus, quemadmodum fatetur num. 47: die autem XI Octobris cœperunt iidem gravißimis tentationibus ipsam affligere, quas occultas tulit fere tribus annis, ut ait num. 2; donec post obitum B. Petri Molianensis, defuncti XXV Iulii anni MCCCCXC, totam se mox commisit ei cui postea Vitam suam scripsit mense Martio sequenti, sex mensibus postquam is Camerino discesserat, ut ait, num. 50: speraverat autem quando illi se credidit (ut ibidem ait) aliquid induciarum a capitali duorum annorum pugna; nempe ad explendum tertium ejusdem pugnæ annum bimestre fere spatium adhuc deerat. Interim dum consolatorem requirit nec invenit, cœpit multa ex iis quæ Vrbini inchoaverat describere, uti fatetur in epistola Waddingo visa, & data sex mensibus post mortem Moliani mense Ianuario, anno MCCCCXCI; quod idem nos invenimus scriptum post spiritualia illa monita, [quando de Vita sua scripsit.] de quibus in Præfatione num. 12 ex Cimarella egimus. Cœpit etiam eodem anno circa initium Februari vehementius impelli ad scribendam prædictam vitæ suæ historiam: cujus protocollon absolvit die III Martii; & secundam additarum eidem epistolarum, datam XIII ejusdem mensis. Verum longiorem expectationem ferre non valens animus, presso diu secreto gravis, quæ scripserat præsenti tradenda in manus, decrevit absenti mittere per Epistolam, signatam die XX Martii. Cererum hæc ipsa inquietudo, quam prædictæ testantur epistolæ, etiam post exoneratum quadamtenus animum illa suorum secretorum scriptione, satis indicat, [postea adhuc tentata usque Octobrem an. 1492,] consolationem ea completa perceptam (uti asserit num. 48) non fuisse diuturnam; sed dierum dumtaxat paucorum; imo (si recte intelligo ejus alibi verba) tempestas diabolici maris, cui immersa fuit, continuum duravit quinquennium; atque adeo primum cessavit post medium Octobrem anni MCCCCXCII.

[4] Eadem volens, ut inquit Pascuccius pag. 125, filio cuidam suo spirituali explicare, quomodo Deus quandoque probandos suscipiat eos, quos ad æternam gloriam præordinavit, exemplum in seipsa proposuit, velut de tertia persona loquens, [sicut indicavit, scribens discipulo,] referendo tribulationes quas passa est quinque annis continuis. Hactenus ille verbis suis, utique quoad numerum annorum sumptis ex prolixiori epistola; ex qua deinde verbis ipsiusmet Beatæ partem adducit, indicantem nobis quod intendimus, ipsam scilicet agere de tempestate, non qualicumque, sed diabolica: ea autem sic sonant Latine reddita. Propterea persona illa cogebatur identidem ad Dominum clamare, nocte diuque auxilium postulando atque dicendo, Deus in adjutorium meum intende; Domine ad adjuvandum me festina. Ad te levavi oculos meos, unde veniet auxilium mihi? Auxilium meum a Domino. Istas autem voces, angustiarum suarum internarum testes, eructabat anima illa afflicta, semper iterans; O Deus, juva me. [quomodo inter istas angustias se gesserit.] O Deus noli derelinquere me in hoc extremo articulo. O Deus, robur suggere, quia deficiunt me vires: nequeo amplius sustinere: porrige adjutricem manum tuam. O Deus, consopitus jaces intra navim animæ meæ, & tempestas diabolici maris me submergit. Verumtamen, Domine Iesu, sine te nulla potest obvenire tranquillitas. Atque ita toto tam periculosi temporis spatio immobilem reddidit mentem suam, frequenter cogitando de Deo, qui in tempore belli non recedit ab ea. Cura igitur & tu, devote fili Jesu, ut in tua benedicta anima ejusmodi habitus bonus radicetur, & experieris mirabilia Dei intra tempus brevissimum. Dic ergo cum Propheta: Providebam Dominum in conspectu meo semper. Et iterum: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Alia ejusmodi loca sacræ Scripturæ plura invenies, in quibus Prophetæ alii viri sancti profitentur, fixam se memoriam habuisse in Deo.

[5] Cum talia scriberet Beata nostra illi, filio suo spirituali (quem nonnumquam etiam Patrem nominat, [Scripsit autem anno 1499.] & Sacerdotem fuisse indicat) annos in Religione transegerat omnino octodecim, qua privata quæ prælata, sicut ipsamet in fine instructionis suæ prolixioris testatur: proinde jam labebatur seculi XV annus penultimus: ante quem annum quoniam nihil suggeritur quod ad actiones externas attinet; lubet ex Pascuccio colligere fragmenta præcipua instructionis istius, in qua ipsamet de se velut de tertia persona declarat vitæ suæ spiritualis excellentiam, sicut ea per varia virtutum capita auctor partitur. Indicabo autem ad marginem numeros paginæ, ubi singula loca poterunt in suo originali Italico inveniri; quando totum instructionis illius contextum necdum videre nobis contigit, & totum huic operi inserere fortasse minus expediret. Ordiar ab humilitate, quæ ceterarum virtutum omnium fundamentum est.

CAPUT II.
Humilitas Beatæ sincerusque erga Deum amor: fervor spiritus, & recta intentio propriis ejus verbis expressæ.

pag. 110.

[6] Anima ista benedicta tam zelotypa fuit honoris divini, tantumque cavit ne quid illius sibi suffuraretur, [Indignam se Dei donis reputans,] & adeo profunda humilitate dotata divinitus extitit; ut cum existimaret, gratias Domini sui loco nimis vili repositas haberi, qualem scilicet credebat se, ingratissimam & peccatricem; cum etiam crederet ad maximam verecundiam atque insigne Sponsi sui dedecus verti posse, quod tantum virtutum cumulum & donorum spiritualium in ipsam contulerit; ea occultabat quoad poterat, solicito omnia obvelans silentio. Sæpius sub alio quopiam prætextu subducebat se a pia quæ in commune fiebat lectione, metuens ne sibi interim contingeret aliquid, unde Sorores aut Fratres cognoscerent gratiam aliquam sibi divinitus factam. Eadem etiam ex causa quandoque lectricem monebat, ne lectionem de Passione Domini prosequeretur, interim dum manducabant Sorores; [conatur ea tenere occulta:] nec enim, inquiebat, satis commode possunt deglutire cibum, dum animum intendunt amorosæ isti historiæ. Hoc autem monebat, metuens ne qua modum suum comedendi sub ejusmodi lectione, aut aliquem affectus interni effectum interea observaret in ipsa: & propter eamdem causam rarius ad commune refectorium venit, duplici quidem ex capite (quod palam patebat) excusata, magis tamen ex illo quam alio ullo respectu.

[7] Hoc tibi dico, Pater & Fili mi in Christo Iesu, ut ab illa discas occultare spiritum & gratias tibi concessas, quoad Deus aliter ordinaverit. O beatam eam animam, quæ omnium operationum suarum nullum vult inspectorem præter suum Creatorem! O quot fossas propterea transilivit hȩc Mater tua! quot contumelias injustas, quot judicia falsa, temeraria & præsumptuosa sustinuit! quoties pro eo quod erat laude dignum apud Deum & homines, [quod ei causa fuit multa tolerandi] convitia & reprehensiones pertulit ante Deum & homines, Sorores & Fratres. Sed ad istiusmodi ictus perstitit semper firma, constans atque immobilis, velut turris solidissima in suo proposito, cum indubitata fiducia, quod fidelissimus sponsus suus Jesus Christus in tempore opportuno pro ipsa gladium acutum manu accipiet; & post divinos suos humeros rejiciet scutum, quo animam illam cooperuit annis multis, ad probandam illius patientiam ac fidem: quæ vicissim variis modis ac viis manifestavit rectitudinem cordis sui, quærens unice placere Deo, spretis humanis quibuscumque judiciis, & pro illius honore servando flocii faciens qualemcumque propriam confusionem. [nihil præter Deum spectanti.] Quare, Fili mi reverende, cave ne quid fureris Deo: nolo enim te habere cor cuicumque rei terrenæ affixum: quia id Matri tuæ magno dedecori, tibi vero esset damno majori. Ostende te igitur semper fidelissimum, time, ama, honora Deum tuum; quia quæcumque voluit fecit in cælo & in terra, in mari & in omnibus abyßis.

pag. 168

[8] Vixit etiam benedicta illa anima in tanta humilitate & timore, [Petit eadem dona in digniorem se transferri,] ut toto corde oraverit Deum, quo dignaretur omnes gratias & favores quos in se conferre volebat transferre in aliam quamcumque creaturam, melius ipsi placentem, unde plus honoris in ipsum quam ex se redundaret. Non enim persuadere sibi poterat reperiri in mundo creaturam aliquam, quæ magis inutiliter beneficia divina possideret quam ipsa. Quod si fuisset circa id a Deo exaudita, maximum inde percepisset solatium; quia Dei honorem, non autem utilitatem suam quærebat. Tali animæ credo ego dicendum istud Euangelicum, Euge serve bone, quia in pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui: talem spectare puto istud Apocalypseos, Esto fidelis usque ad mortem; quasi dicere vellet, Non sufficit esse fidelem per annos decem aut viginti; sed oportet fidelem esse usque ad mortem: sequitur enim, [& fidelitatem erga Deum commendat,] Et dabo tibi coronam vitæ. Fidelis est ille servus, qui non tantum vitæ suæ tempore, verum etiam in fine ejus reddit Domino, quod sibi ex ejus benignitate datum fuerat custodiendum. Cave igitur, Fili mi reverende, ne fias latro: Deus enim faceret te suspendi per collum, neque curaret quod fueris Sacerdos aut Doctor, nihilo inferior aliis constitutis in dignitate. Hujusmodi enim dictum est: Servite Domino in timore, & exultate ei cum tremore.

[9] [nolens ab aliis amari] Mater tua, ne Deo amorem suffuraretur, quamdiu in Religione vixit usque in horam præsentem, hoc semper curavit, ne cui se traderet, nec ulla persona se traderet ipsi: sed rationem quamdam tenuit generalem, qua caveret, ne per excessum amaretur. Quia autem ipsa est multum amabilis, ideo declinavit omnem occasionem amandi quemquam, vel amorem cujusquam erga se provocandi: cumque subinde animadverteret se ab una quapiam plus quam alias diligi; gravissimum inde dolorem hauriens, orabat Deum ferventibus cum lacrymis, ut in illa persona ejusmodi affectum temperaret vel extingueret: quandoque conabatur eidem aliam invenire personam meliorem se, ut amori isti importuno se subtraheret. Totum autem istud agebat, ne Deo suffuraretur amorem illius, quæ crederet ipsam mereri præ aliis diligi. Denique in veritate affirmo tibi, [nequid Deo subtraheretur.] quod numquam creatura ulla tantum voluptatis, gaudii, & solatii hausit cum amaretur; quantum ipsa recipiat doloris, displicentiæ, atque fastidii ex amore cujusquam erga se, non regulato secundum Deum, multum & acerbe idcirco plangere solita. Hactenus prædicta instructio apud Pascuccium: apud quem de eodem argumento etiam sic invenitur scripsisse.

pag. 169

[10] Mirabilis revelatio, quam volo ut a Deo postules, est, ut cognoscere te faciat, quid sis, [Iubet unice peti cognitionem sui ipsius,] quantum possis, quantum scias, quantum merearis: nam sine hac revelatione nemo unquam perfectionem attingit. Secretum hoc non discitur ab alio, sed reservatur in sacratissimo pectore Christi Iesu: neque multis illud manifestat, sed paucis; neque his omnibus æqualiter, sed alii plus, alteri minus, secundum perfectionem ad quam quisque eorum pervenire debet. Credo autem quod secretum istud non possit plene comprehendi in hac tenebricosa vita, sed in altera; ubi plene atque ex vero cognoscemus vilitatem, fragilitatem, & stultitiam nostram. Atque hinc nascitur humilitas cordis, non quidem oculis humanis apparens, sed grata & acceptabilis divino conspectui. Illa tua spiritualis Mater numquam optavit aliam revelationem, quam Deum atque seipsam cognoscere. Dispensator autem gratiarum largus, comis, ac benignus, & multas alias ipsi indulsit, & istam omnino non negavit.

[11] [qualem ipsa divinitus accepit] Anni complures sunt, quod ipsa, in sua oratione mentali coram imagine Crucifixi, hujus veritatis lumen divinitus percepit, quod numquam perventura esset ad perfectionem, nisi præter divinam Trinitatē aliam cognosceret trinitatem. Sicut enim, Christiana ut esset, debebat credere & confiteri unā sanctissimam Trinitatem, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum; ita, ut perfecta evaderet, oportere ipsam confiteri & credere hanc triplicem veritatem, videlicet quod aliud non sit quam nihil, tota stulta, & tota odibilis Deo. O beatissima Trinitas, neque cognita, neque æstimata, neque credita ab ignorantibus spiritualibus. O Deus meus! dicebat illa, potius me prives corporali vita, quam mihi auferas cognitionem tam amabilis veritatis; [plane necessariam ad perfectionemtendenti:] & ossa mea potius in minutissimū pulverem reducas, quam ista æternȩ Sapientiæ doctrina unquam recedat ab anima mea. Non possum vane gloriari de potentia, quia posse meum nihilum est: non efferre me valeo propter sapientiam, quia nihil in me reperitur præter stultitiam: non denique debeo præsumere mereri me quidpiam in conspectu Dei, cum sim creatura vilis atque odibilis, imo odibilior ipsomet odio. Qui enim facit peccatum servus est peccati: cumque peccatum sit nihil, & ego illud commiserim, eo deveni ut sim tanto minor nihilo, quanto minor est servus domino. Quod autem peccatum sit nihilum, colligi potest ex hac ejus proprietate, quod annihilet imaginem Dei in nobis, de quo dicit S. Joannes, Omnia per ipsum facta sunt.

[12] Hinc fit, quod dum anima sentit se posse operari bene, cognoscat quod persona Patris æterni vires tribuat nullitati potentiæ ejus; quando videt se posse loqui & alios instruere in vita spirituali, [quia aliter nemo potest omnia refundere in Deum.] mox etiam comprehendat quod persona Filii sapientem effecerit stultitiam ejus; quando capit quod ipsa, quæ tota odibilis est, amet ac vicissim ametur, intelligat quod persona Spiritus sancti amore suo suavissimo amaverit & amabilem reddiderit suam odibilitatem: itaque in Deum refundens omne bonum suum, manet anima ejus libera a vana gloria, ab elatione tumida, & a fœtido fumo superbiæ, quam Angelus expulit de Paradiso: unde cum Propheta potest cantae & dicere, Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei &c. Eadem pro irrefragabili habet hanc veritatem, quod si anima quæcumque spiritualis non procuret in seipsa habere istud lumen, istam cognitionem, istam necessariam revelationem; numquam se poterit atque ex animo humiliare Deo aut creaturis.

[13] [Hinc Sorores etiam Novitias reveretur ut Angelos,] Scito quod in actionibus exterioribus sit admodum reverens & capitalis inimica putidæ hypocrisis: nihilominus non solum clam, sed sæpe etiam palam osculatur limen ecclesiæ, quod Sorores pedibus suis calcant; reputans se indignissimam esse, quæ suum peccaminosum os ibi ponat, ubi illæ ponunt virgineos suos sanctosque pedes: sanctos, inquam, quia licet fortassis tales non sint, ipsi tamen tales videntur. Atque hæc scribo tibi lacrymantibus oculis; quia experior me devotione & oratione tua cogi ad pauperculæ istius secreta tibi revelanda, quæ multis annis fuerunt occultata. Nunc autem, o anima benedicta, cogita quod istud faciens, multo libentius omnibus faceret reverentiam, nisi respectu dignitatis vel officii sui impediretur: ideoque dum alia quæcumque ipsi exhibet reverentiam, vicissim eidem se reverenter inclinat; nec unquam vel cogitando illi incidit ut diceret, Pluris sum quam ista. Sæpius etiam Sororum minimis reverentiam prior facit, exterius quidem velut ludibunda & vultu ridente; sed interius toto ex corde, considerando eas esse sponsas Christi.

[14] Cura igitur, anima cara, omni studio esse humilis ex animo, [ex corde Iesu hanc & alias virtutes hauriens] benignus, pius, & mansuetus, respiciens velut in speculum in cor purissimum dulcis Jesu; conformansque te ipsi, si ejus dulcissimam familiaritatem & honorificam amicitiam concupiscis. Ex illo corde, ex illo sacratissimo pectore Mater tua hausit omnem, quem habet, tam exteriorem quam interiorem ornatum. Mansuetum istius amantis Jesu pectus schola ejus fuit: in hoc dumtaxat erudita est, quia tibi studuit. Ibi non aliud legitur quam veritas, mansuetudo, commiseratio, dulcedo, jucunditas cordis, & jubilum conscientiæ: nihil aliud ibi invenitur quam amor & caritas, amor erga Deum & caritas erga proximum. O cor divinum! non possum omittere quin te nominem, quia ipsa se vidit in te scriptam litteris aureis, conspicuis, & pulchris. Huc ingredere, o anima, si cupis cito esse perfecta. Hæc est via brevis, occulta, secura, & infallibilis, per quam ambulat & ambulavit Mater tua: sequere eam igitur, quia conformitas generat & conservat amorem. Convertere ad Deum, & dic ei: Hanc revelationem a te peto, mi Domine, quia absque illa nequeo esse perfectus; cum tamen dignitati meæ & excellentiæ Sacerdotali necessaria perfectio sit. Ora illum ex animo, Reverende, quia certo ipsam tibi dabit: cum sit adeo bonus, adeo liberalis, adeo plenus omni gratia & dono, ut etiam non rogatus semper largiatur, de plenitudine bonitatis suæ justis & peccatoribus. Ideo misericordias Domini in æternum cantabit anima illa, quam tu diligis.

[15] Volo, anima benedicta, ut sequaris hoc meum monitum, videlicet ut servias Deo, [Docet serviendum Deo ex puro amore.] non tamquam mancipium, propter timorem pœnæ temporalis suppliciorumve æternorum; non tamquam peccatrix, propter qualecumque præmium; sed tamquam filia, reddas Deo amorem pro amore, sanguinem pro sanguine, mortem pro morte. Hæ sunt breves viæ, occultæ, & securæ; non apparentes humanis oculis, sed notæ & admirabiles obtutibus Dei, cui aperta & nuda sunt omnia. Quod autem dico consistit in affectu: [qui si purus est], prius quam anima nostra incipit progredi, & prius quam progressa pulset ad ostium divinæ misericordiæ, aperitur ei immensus sapientiæ illius thesaurus; & antequam petierit, accipit etiam plus quam velit, imo plus quam sciat ipsamet petere, ex eo quod sibi ab incomprehensibili Dei bonitate offertur. Largus liberalissimusque est noster misericors & amantissimus Jesus crucifixus: cui multum placent illi qui se ipsi conformant, & aperiunt cor liberale, magnanimum atque munificum, ut illud perfecte possideat Rex vitæ æternæ. In corde autem angusto, vili, & rustico, numquam habitat neque habitabit Deus: quia magnus & excelsus est super omnes Deos. Dimitte, dimitte, dilectissima anima, hunc fallacem & deceptorem mundum, non propter infernum tamquam mancipium, nec propter spem præmii tamquam peccatrix; sed tamquam filia & sponsa amabilis, propter amorem tui crucifixi Jesu, eumque brachiis, id est affectu cordis tui magnaque dilectione stringe. Ita fecit dilecta Mater tua, quæ doluit de eo quod non habebat, deque eo quod non erat, ut tanto plus posset dimittere propter amorem sui crucifixi Jesu, quem diligebat puro atque ardenti corde & intentione perfecta.

pag. 153

[16] Cum autem debeat anima, quæ istuc desiderat pervenire, tenere mentem in Deo fixam, [in eoque jugiter mentem,] quantum ei per suam fragilitatem gratiamque divinam concessum fuerit; nihil est quod magis utiliter possit, aut magis necessario debeat facere servus Dei omnipotentis. Hæc cogitatio, qua quis mentem affixam tenet Deo, ipsam sanctificat, accendit affectum, & illuminat intellectm, estque pro fræno quo præservetur a venialibus peccatis. Ipsa est vitiorum scopa & præparatio ad orationem, ad quam alioqui multi accedunt tota die, & numquam cogitant de Deo. Sentiunt illi se inde votos, aridos, indispositos, & mentalis fastidii plenos; ideoque dicunt; Non habeo donum orationis: quod tamen non est ita, sed totum hoc eis evenit, quia non direxerunt cogitatum suum ad Deum, quo sedem præparent orationi mentali. Qui autem cogitant, quomodo id quam optime faciant, absque mora perveniunt ad optatum finem: talis enim anima præparavit locum Domino, accipitque gratiam lacrymarum, compunctionis, gustus, & devotionis. Hac methodo utuntur spirituales ac sapientes Religiosi in hoc mundo, [quia hæc est optima dispositio ad orationem,] & æternum prosequentur in cælesti gloria. Hoc signum est præ aliis omnibus infallibile, ad cognoscendum utrum quis scriptus sit in libro vitæ: frequens enim de Deo cogitatio cogit ejus supremam bonitatem ut sæpe recordetur nostri. Pro certo autem habe, quod quanto frequentius memoraberis illius, tanto etiam sæpius tui memoriam renovabit. Hoc [Matri tuæ] demonstratum fuit a Spiritu sancto, ut anima ejus magis accenderetur ad istud Angelicum exercitium: & scito quod habeat gratiam sæpe invocandi in corde suo Redemptorem, ejusque interius recordandi.

pag. 154

[17] Multi nituntur pervenire ad cordis munditiem via perquam longa & laboriosa, vigilando, jejunando, [& via brevissima ad munditiam cordis,] flagellando se, humi cubando, frigus æstumve tolerando, & corpus affligendo; quia sciunt per interiorem puritatem possideri consummatam perfectionem. Sed hæc tua Mater pro exploratissima veritate habet, quod frequens de Deo cogitatio faciat tantum bonum acquiri citius meliusque, & minus laboriose. Stultus foret qui Romam valens pervenire die uno, idque plana ac facillima via; itineri illi vellet impendere dies quatuor, idque per semitas longe asperrimas. Elige, elige viam istam brevem, dulcem, suavem, securam, & occultam, quæ te deducat ad paradisum, nemine observante. Amplectere Christum, & certus esto te locupletandum, nullo sciente ubinam negotieris. Finio & dico, quod qui sæpe de Deo cogitat, Deus manet in eo: & qui eum per gratiam possidet, quid deesse ei posset? Cura igitur ut objectum tuarum cogitationum intentionumque sit Deus, neque affige te creaturæ. Exempli causa, si vis caritatem exercere erga proximum, bonum quidem est, ipsum habere menti objectum ut proximum; sed multo melius, repræsentatum ut membrum Christi: quantumque unum altero nobilius & excellentius est, tanto est etiam magis meritorium unum altero.

pag. 164

[18] Ne umquam obdormias in somno pigritiæ & negligentiæ: sed scito quod Regnum cælorum vim patitur, & violenti rapiunt illud. [Commendat vigilantiam spiritualem] Mater illa tua dicit, quod hoc Euangelicum verbum a Spiritu sancto impressum cordi suo sit tam signanter, ut dormientem ac vigilantem habeat semper solicitam. Volo dicere, ut numquam in sancta Religione occupari te finas ab eo somno, quo tenentur multi: qui illuc ingressi obliviscuntur primi sui fervoris; & quidquid boni operantur, faciunt absque ulla consideratione mentali. Sequuntur ordines, ceremonias, instituta sanctæ Religionis omnino sicut capræ, quæ saltante una saliunt etiam ipsæ, nec sciunt quare. Sic Religiosus spiritualiter consopitus, sequitur susceptam semel consuetudinem; nec considerat quæ ratio ad id impellat. [& sanctam in omnibus intentionem] Accidit talibus idem quod asino, qui vinum portat & bibit aquam: nam & isti extremum laborem sustinent, cum modico, modico, modico fructu. Quia sicut materia absque forma non est pulchra neque utilis, sic opus factum absque certa intentione non placet Deo, nec quidquam utilitatis tibi adferet. Licet enim opus bonum in seipso sit laudabile, nihilominus, instar materiæ cui non adest forma, id est bona intentio, est absque fructu; & stultus est qui illud sic exercet. Age ad modum prudentis ac sapientis, neque inhære stultorum vestigiis: sed in omni opere, seu magno seu parvo, dum spiritus vitæ in te fuerit, leva oculos mentis ad Deum, sanctificans istic tuam intentionem, & pro Dei amore omnem tolerans adversitatem. Propter ejusdem Domini amorem fac orationem, lege pium librum, canta officium, lava ollas, everre domum, exerce caritatis opera erga sanos & infirmos: & crede mihi, quod si teipsum assuefeceris ad mente dicendum interim dum ista agis, Domine Deus facio hoc propter tuum amorem, id dicturus sis etiam cum non cogitabis.

[19] [quia non considerat Deus quantum quis agat,] Sic fecit tua dilecta Mater; quamvis enim similibus exercitiis parum admodum vacare potuerit, propter longam suam infirmitatem & debilitatem corporis; tamen (quod ad ædificationem tuam dictum sit) sic egit, ut de ea dici cum veritate queat, quod plus fecerit quam poterat; prout Deus & ejus conscientia norunt. Consilium ergo hoc tibi do, ut cures habere semper fervens desiderium faciendi pœnitentiam: sed quoad exteriorem agendi rationem noli arbitrio tuo ferri, verum serva mandata Patrum tuorum, quia sic non parum mereberis coram sanctissima Trinitate, quæ solum considerat & pensat cor. Proinde satage ut ipsum continuo habeas inflammatum caritate: quia ollæ bullienti non appropinquant muscæ, sed tepidæ advolant in eaque merguntur. Ab anima æstuante ab igne amoris divini dæmon & omnes cogitationes immundæ procul fugiunt: [sed quo affectu.] in animam vero tepefactam quoad amorem & in caritate refrigeratam, sese immergunt mergunturque muscæ vanitatum & inutilium cogitationum; unde progignitur letifer ille somnus animæ negligentis. Hinc evenit ut multi dormiant in sancta Religione, & dormientes somnient se perfectionem acquirere: sed in hora mortis agnoscent falsitatem somniorum suorum chimericorum; manus enim plenas diabolicarum illusionum habere se invenient. Itaque, Reverende mi Fili in Christo, aperi oculos, & hoc age ut ne joculariter impendas paucos qui tibi restant vitæ dies: esto vigilans & fervens, juxta gratiam a Deo tibi concessam, dicens cum Apostolo, Gratia ejus in me vacua non fuit, qui ad te de luce vigilo: & hac methodo utens, esto certus, quod brevi magnum es facturus progressum.

CAPUT III.
Caritas Baptistæ erga proximos, etiam maledicos vel aliter injurios, in monitis Discipulo datis explicata.

pag. 156

[20] Volo ut idem simul liberalissimus & avarissimus sis, id est, liberalissimus erga proximum, [Iubet religiosum erga se parceum, proximo liberatissimum esse,] & avarissimus circa teipsum tuamque personam: contra quam solet mundus. Mundani enim homines sunt liberalissimi erga seipsos, sibique de omnibus necessariis solicite prospiciunt; erga proximum vero sunt tenacissimi, quem si viderent centum rebus egere, vix unam ei largirentur. O cæcitas infinita! o calamitas deplorabilis! Dominus omnium comis est, liberalis, munificus, absque mensura, & ab ipso sunt omnia; Quia Domini est terra & plenitudo ejus, orbis terrarum & universi qui habitant in eo: servus contra & dispensator, cui nihil proprii juris est in hanc machinam mundialem, qui in eam ingressus est nudus & nudus in terram cito revertetur, exhibet se avarum, arctum, immisericordem, & crudelem proximo ac fratri suo. O suprema Trinitas! o Trinitas sanctissima! infinitas gratias tibi reddo. O potentia impotentiæ meæ! o sapientia meæ stultitiæ! o amor clementissime odibilitatis meæ! quantum potest impotentia, quantum sapit stultitia, quam amabilis est odibilitas quæ inveniuntur in me; [intuitu Dei in ipso per ipsum agentis;] tantas gratias tibi ago propter me & propter meam naturam; quod tu per tuam potentiam, sapientiam, & clementiam infinitam modum viamque repereris, qua arrogantia nostra superbiaque humana in id quod est reducatur, id est in nihilum, quia nihil sumus & in nihilum revertimur. Magnam lætitiam sentit cor meum, quia in eo contemplor potentiam ac sapientiam tuam; & video quod solus sis atque æternum eris is qui semper fuisti; & ex converso cognosco quod peccatores, qui in sua vanitate, superbia & avaritia maledicta volunt hereditare terram resque transitoras, neque misericordiam erga proximum exercere, cito sint redituri in fumum & in nihilum; quodque effrȩni equo desideriorum semper amplius ampliusque habendi, qui celeritate cursus sui certat cum ventis, a potenti manu Dei succidendi sint poplites; unde supinus corruet, non quidem in terram, sed in profundum inferni, propter eorum maledictam avaritiam.

pag. 157

[21] Heu! quod pessimum istud vitium jam caudam immiserit in sanctas Religiones; [detestatur avaritiam,] unde sæpe evenit, ut qui multa in seculo dimiserunt propter amorem Christi, usque adeo tententur in hac parte a dæmone, ut grave eis sit si videant modicum lactucȩ vel panem unum pauperi dari pro Dei amore, vel scyphum vini sitibundo. O rem turpem & nefandam, conspicere hujusmodi machinam vitiorum inter servos Dei! O quantam hic inde displicentiam haurit! quantum cor ejus affligitur! Quomodo enim posset liberalissimus Dominus sustinere avarissimos famulos? Volo igitur ut tu, Pater reverende & Fili in Christo Iesu carissime, prorsus oppositum facias ei quod faciunt seculares: id est, ut si pro tua persona quatuor rebus tibi opus fuerit, avarissimus sis, & una sola contentus acquiescas, relinquens Deo curam corporis tui: qui, si firmam habueris fidem, inspirabit alicui ut tibi prospiciat, nec quidquam tibi deerit. [ac nimiam sui ipsius curam.] Ita fecit mater tua: fueruntque tam multi divinitus inspirati ut providerent, non solum internis, sed etiam externis ejus necessitatibus, & quidem absque damno suo, ut non posset amplius desiderare. Non credo autem quod pro sua persona unquam petierit aliquid a Prælatis suis: quin potius oblata sæpius recusavit accipere, dicens; Mater, non indigeo re ista; da obsecro magis quam ego egenti.

[22] Volo contra ut erga proximos largissimus, quoties unum quid rogatus fueris, [Explicat Dei liberalitatem erga corpora] quadruplum dones. Mater tua intravit, aut (ut melius dicam) Deus ipsam traxit per suam misericordiam in contemplationem liberalissimæ caritatis Dei. Videbat illa in cælo quantas res fecerit liberalissimus Dominus, cæli stellati nobisque visibilis pulchritudine, tam multis fulgentibus sideribus distinctam, planetarum scintillatione, solis claritate, lunæ varietate admirabilem; considerabat quanta in terris nascebatur suavitas fructuum varietasque foliorum, quot rosæ & lilia, quam magna odoriferarum herbarum diversitas & utilitas curandæ hominum sanitati; quanta multiplicitas piscium in mari, quanta dissimilitudo avium in aëre, quot quadrupedes in silvis, quot ad domesticos hominum usus creata animantia sint: & hæc omnia atque alia multo plura fecisse Deum pro fœtidis nostris corporibus rogatum a nemine; ultro etiam providisse de frumento, vino, oleo, aliisque rebus ex sua liberalissima caritate, idque pro iis quæ brevi in nihilum redigenda sunt. Quid ergo credis, Fili mi reverende, fecisse eum & præparasse pro anima nostra, æterna & perpetua, condita ad imaginem & similitudinem suam? quantam varietatem gloriæ, quantam diversitatem beatitudinis, quam incomprehensibilia gaudia, [& hinc intelligit quid paraverit animabus.] quam inæstimabiles delicias, inveniendas in ista superna civitate Ierusalem triumphantis? Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Portæ nitent margaritas, adytis patentibus; & virtute meritorum illuc introducitur, omnis qui ob Christi nomen hic in mundo premitur: & plateæ & muri ejus omnes ex auro purißimo. O Ierusalem beata, tu es visio pacis, habitatio contentorum, fruitio æternæ gloriæ. Cur autem tot tamque magna bona condidit Deus in cælo & in terra, in mari & in omnibus elementis, nisi ut nobis mortalibus demonstraret suam liberalissimam caritatem & infinitam misericordiam? quia totus largus est, benignus, facilis & gratiosus; neque solum ex plenitudine caritatis suæ communicat aliquid, sed etiam seipsum largitur in sanctissimo Sacramento. O liberalissime Deus! tu nobis te ipsum & tua omnia donas: peccator contra pessimus negat proximo res quantumcumque minimas.

[23] Ex hoc loco hausit Mater tua liberalitatem suam, [& quomodo nos sibi velit liberalitate assimilari.] quamquam in tenera etiam ætate manifestissime declarabat eadem virtute se esse dotatam. Nunc autem magis gaudet dare quam accipere, & nihilominus magis magisque sentit in hac gratia se proficere ac crescere. Sis igitur perquam liberalis, si vis Deo conformari: nihil enim aliud amat Deus quam seipsum, suamque imaginem & similitudinem in nobis. Hanc doctrinam ista Dei famula didicit in schola divinæ sapientiæ. Si eam non intelligis, interroga: & invenies Deum esse in omni re amabilem, & omnia extra ipsum esse odibilia. Intellige me: quia nemo bonus, nisi solus Deus; qui est liberalißimus, pius, & misericors; cujus misericordiæ non est numerus, cui laus & gloria per infinita secula. Amen.

pag. 161

[24] Omitto dicere quam teneræ viscera caritatis eadem Dei famula habuerit ad compatiendum imperfectionibus & infirmitatibus proximi sui: [Docetur neminem dijudicare,] quia non semper expedit oculos cæcorum recludere: solum affirmo tibi, quod Mater tua fuerit super hac materia divinitus instructa, [adhuc existens in seculo]. Quia autem ignorans tunc erat omnium spiritualium rerum, non intellexit quanti momenti ea doctrina esset, quamque profundæ significationis: at postquam fuit in Religione, tam bene eam comprehendit, Spiritu sancto mentem ipsius illuminante, ut annis circiter octodecim quibus in ea vixit, neque subdita neque prælata unquam aliquid mali dixerit de quacumque creatura. Quod si forte, permittente id Deo ad augendam tibi coronam, & dæmone instigante, unusquisque de te male loqueretur; cura ut vindictam non relinquas filiis tuis, sed ipse eam facito, laudando Visitatoribus sanctam conversationem Fratrum, tamquam si omnes esset Angeli incarnati; neque indices quis de locutus sit male, ne odium vel indignatio in corde tuo suboriatur, [& cæca esse ad proximorum defectus.] quibus duobus vitiis abominabilia Deo fiunt spiritualia obsequia: sed nota bene, quod hoc fieri nequeat, nisi anima cor habeat occupatum circa Deum & plenum cognitione sui ipsius. Tunc enim cæca effecta ad intuendos defectus proximorum, non cognoscendo errores & delicta aliena, potest dicere cum veritate, Omnes mihi videntur Angeli incarnati. Hinc mihi videtur Matri tuæ advenisse hæc gratia, quod non haberet quid diceret Visitatoribus: quin etiam affirmo tibi in veritate, quod sæpe Novitiæ plura ejusmodi scirent referre, quam ipsa quæ fuit in Religione tot annis: quod si nonnunquam aliquid aliis referentibus audiebat, tamquam si peregre abfuisset, dicebat intra se, Fierine potest ut hoc ignoraverim? Ergo recipe.

[25] Dico præterea quod ipsa per Dei gratiam in hac doctrina comprehenderit diabolicam quamdam subtilitatem, qua multi etiam perfecti decipiuntur: quapropter, [Murmurationis vitium comparat lepræ,] quia ex toto corde te diligo, ipsam tibi volo manifestare. Scito, Fili mi, quod murmurationes & judicia quæ fiunt in Religione, a dæmone tegantur & fieri procurentur sub specie alicujus boni: unde contingit ut laqueus, perquam subtilis & fere invisibilis, fugiat etiam oculos mentales contemplativorum. Hæc est pessima sanguisuga, quæ exugit, rapit, & tollit omnes labores & sudores Religiosorum ac Religiosarum. Hæc est pessima illa lepra, qua contaminata fuit Maria Prophetissa, soror Moysis: neque profuit illi propheticus suus spiritus, quo minus castigaretur: imo quia murmuraverat percussa fuit lepra magis pestilenti ac dolorifica: & nisi Moyses, contra quem murmuraverat, pro ipsa oravisset, intra paucos dies, sicut ait Scriptura, consumpta mortuaque fuisset. O nobilem figuram & speculum exemplare, a Spiritu sancto propositum in veteri Testamento, ad cujus vel solum conspectum tremere deberent spirituales murmuratores!

[26] Verum hæc doctrina parum consideratur & minus intelligitur, quæ nobis certum præbet argumentum, quod qui in sancta Religione mundus est ab ejusmodi lepra, arrham securam possideat Paradisi. Hinc erat quod Mater tua tantum compateretur murmuratori, [quia etiam audientem inficit.] & invideret illi de quo murmurabatur: Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Specialis lepræ proprietas est, non solum absumere carnes miseri patientis, sed etiam contactu inquinare socium: ideo mandavit Dominus ut Maria ejiceretur extra castra, ne alios inficeret: hoc autem significat id quod vulgo dicitur, Tantum agit qui tenet, quantum qui excoriat: nec enim magis peccat qui murmurat, quam qui aures murmurationi præbet; imo secundus magis quam primus: si enim non esset qui auscultaret, non esset etiam qui murmuraret. Dæmon unus in lingua murmurantis residet, & alius in aure auscultantis: ambo invicem annuunt corridentque, irridentes stultum Religiosum qui murmurat, & stolidum atque amentem qui auscultat. Volo ego ut tu sapiens sis, & neque murmures, neque murmurationibus aurem præbeas. Scias autem, quod si faciem turbatam obscuramque monstraveris volenti tecum murmurare, duo bona uno eodemque tempore facies: quia fugabis dæmonium, quod insidebat ipsius linguæ; & procul abiges etiam alterum, quod erat paratum ut aurem tuam occuparet. Verum animadverto quod fecerim longam digressionem, & credo quod assiduȩ preces tuæ, pro tua majori utilitate, ejus causa fuerint. Concludam ergo dicens, quod nolim ut murmures de re aut persona quacumque, [& jubet murmuranti faciem tristem exhiberi.] neque de bono neque de malo, neque propter bonum neque propter malum. Quapropter recordare hujus præcepti, & ipsum opere comple: non enim loquor sine causa. Tene, Fili, frænum manu, quia secundum S. Jacobum in sua Canonica, Religiosus non refiænans linguam suam hujus vana est religio.

[27] Subtilis ille laqueus, quem promiseram tibi monstrare, latet sub hac Visitatione. [Ostendit laqueum tempore Visitationis positum a dæmone,] Quia enim novit dæmon, bonam omnem nostram operationem, nisi fundetur in caritate, esse odibilem Deo, nobisque infructuosam & vanam; ideo malignus ille spiritus omnem industriam eo intendit, ut nos faciat [Patri Visitatori] dicere multas multasque res, quibus relatis nihil opus est, quæque maturius consideratæ aliud non sunt, quam opiniones & suspiciones; pro talibus tamen non apprehenduntur ab imperfectis, oculum semper intentum habentibus in Quid, non in Quando. Hinc tepescit fraterna caritas, & inter Religiosos rumpitur pacis vinculum: multiplicatis autem suspicionibus sequitur totalis refrigeratio atque extinctio ejusdem caritatis. Id cum maligni spiritus sciant, existimant se esse, & revera sunt, elatos supra equum; nec amplius curant nostram obedientiam, parvi faciunt honestatem, explodunt paupertatem, lacrymas, disciplinas, [ad caritatem delationibus violandam,] jejunia, & alia quæcumque opera virtuosa: sola enim caritas nos Deo gratos efficit, & donat Paradisum. Quapropter dæmon habet arcum & sagittas suas venenatas semper directas contra radicem fraternæ dilectionis, & in ejus destructionem toto nisu intendit. Ideo facit nos temere judicare, ideo facit murmurare, ideo durante Visitatione replet animos suspicionibus; ac denique spargit zizania in cordibus aliorum, & exterminat zelum pro honore Religionis, ut linguæ præbeat opportunitatem dicendi & referendi quæ non conveniunt.

[28] [cum ingente damno spirituali.] Heu me! heu me! Quanta bona propterea perdunt animæ, sua malitia excæcatæ! quanti labores redduntur infructuosi! quanta hinc nascitur inquies conscientiarum! Ne quidem cognoscere possunt quid bonum sit, quia sunt perturbati. Si faciunt orationem, nullum ex ea gustum capiunt, aut in ea non confidunt Deo, quia non sunt capaces ullius gaudii spiritualis: & hæc omnia mala procedunt a lingua. Tace, tace de rebus alienis: dicit enim Propheta. Silui a bonis. Tibi, tibi loquor, Fili mi. Volo ut hunc conversandi modum in sancta Religione teneas, quia per Dei gratiam ita egit cordatissima Mater tua; indeque ex Dei speciali dono tantam pacem hausit, ut dicenti credere non possis: & eamdem prærogativam desidero etiam benedictæ tuæ animæ.

pag. 116

[29] Scito etiam quod Religiosa illa [cujus secreta tibi revelo] quamvis dotata divinitus multis gratiis ac donis spiritualibus, [Præ omnibus gratiis desiderat inimicorum dilectionem.] singularemque Dei erga se amorem ac benevolentiam argumentis plane extraordinariis experta, nihilominus semper sitivit eam, qua posset omnes male de se meritos sincero corde diligere, & magis quam eos qui sibi facerent bene. Quæ etiam Dei famula, in suis sanctis ac devotis orationibus, consueverat sæpe exclamando dicere, O Deus meus! o clementissime Domine! si mihi revelares cuncta cordis tui secretissimi arcana, & quotidie ostenderes omnes Angelicas hierarchias, mihique conferres potestatem quotidie mortuos resuscitandi, nollem propterea credere, certam me fore, quod ames me amore indefectibili & infallibili; nisi quando sentiam gratiam sinceri cordis, ad bene loquendum de quocumque mihi male faciente, & absque mentis contradictione laudandum quemcumque male loquentem de me, meque injuste calumniantem. Tunc, æterne & clementissime Pater, tamquam infallibili signo, credam, quod vere sim filia tua, confortando meipsam exemplo dilectissimi filii tui Jesu Christi crucifixi, qui est bonum unicum animæ meæ, [ut certum signum amoris divini.] & in cruce pendens pro crucifixoribus suis exoravit. Deo autem sint gratiæ, quia muneris istius bonam partem consecuta jam sibi videtur anima illa; dum quacumque sibi dicta aut facta injuria, nullam omnino sentit aversionem in corde ab ejus auctoribus, quantumvis valde atroces pertulerit, quas tibi non scribo: Deus & ipsi eas norunt. Quinimo maxima voluptate afficitur, dicendo aut faciendo aliquid quod gratum esse possit injuriatoribus suis: solum male eam habet damnum, quod animæ istæ infelices faciunt; & ex corde toto pro iis Deum orat, ne illis statuat hoc peccatum: quandoque etiam in hoc ludo amoris, ad perfectionem summam tendentis, indulget iisdem prærogativam unius vel alterius Pater & Ave. Volo, o anima benedicta, ut etiam idem tu facias: id est, ut insistas securis vestigiis illius tuæ Matris, quæ tantopere te diligit, ut pro ædificatione tua scribat talia. Confido autem in Deo tuaque prudentia, quod tempus huic scriptioni impensum, non erit infructuosum, sed cordi tuo maximam adferet utilitatem. Quidquid anno uno potes efficere, noli partiri in duos. Ambula, curre, vola in via Dei. Ambulant probi, currunt sapientes, amantes volant ad fruitionem majestatis divinæ. Si potes currere, noli ambulare; [& monet discipulum ut semper conetur progredi.] si potes volare, noli currere: quia tempus breve est. In via Dei semper progredi debes, retrogradi numquam. Si igni non adduntur ligna, per seipsum extinguitur: ita si animæ non addatur virtus, in se deficit; & incipiens a Credo in Deum, desinet in carnis resurrectionem, id est in negotiis & curis secularibus. Verum te omnemque animam Christianam de via tali auferat Dominus. Interim si multum cupis proficere, time Deum, & ama eos qui te calumniantur. Hoc tibi volui inculcatum. Attende tibi, aperi oculos, & domi tuæ mentem contine: quia pauci sunt qui ardenter desiderant pervenire ad Euangelicam istam perfectionem, quam dulcissimo ore suo docuit me benignissimus Jesus: pauci sunt, inquam, qui pertingunt ad veram perfectionem, in eo sitam ut ament inimicos suos.

pag. 171

[30] Conclusi cum Dei gratia, & finivi has salutares admonitiones, Reverende Pater & Fili mi dilectissime, quas volo ut serves & custodias cum ea caritate, [Concludendo, causam reddit,] cum qua ipsas tibi mitto. Volui etiam consolari te narrando tibi spiritualem vitam istius tuæ dilectæ Matris, coopertam sub umbra præceptorum: neque grave mihi fuit tantillum laborem tui causa suscipere, spero enim in meo crucifixo Iesu, quod multa inde utilitas & mentalis consolatio tibi sit proventura. De rebus tuis principalibus, quales sunt obedientia, paupertas, & honestas, speciale monitum nullum tibi hic dedi, idque duabus de causis. Primo, quia qui observabit hæc præcepta, impossibile erit ut non sit obediens, pauper, castus: secundo quia mihi videris tam bene dispositus ad subjiciendum voluntarie collum jugo sanctæ obedientiæ, [cur nihil dicat de obedientia,] ut inutilem judicem futuram extraque propositum quamcumque super ea re adhortationem. Ad corroborandam nihilominus voluntatem tuam, dico hæc pauca verba: quod nullum sacrificium possis offerre Deo magis acceptabile, quam si offeras ei voluntatem tuam tuumque arbitrium, mediante sancta obedientia: quia scriptum est; Obedientiam volo plus quam sacrificium.

pag. 92

[31] De sancta etiam paupertate tibi non loquor, ejus enim a Christo obtinendæ adeo cupidum te esse scio, ut pro ea dimitteres mille mundos: unum dico, quod vere perquam beatus sit, qui margaritam hanc orientalem cognoscit. Hoc inæstimabilis pretii monile a Matre tua per Dei gratiam agnitum fuit, ipsumque sibi & aliis comparavit: sed ipsi soli incubuit onus persolvendi pretii, multarum scilicet ærumnarum, fatigationum, [paupertate,] & lacrymarum coram Deo, nec paucarum tribulationum sustinendarum a Fratribus & Sororibus, Principibus, Presbyteris, & Secularibus: adeo ut possit cum veritate affirmare, quod paupertas pluris sibi steterit, quam opulentis soleant constare divitiæ: magisque eam requisivit ac desideravit habere, quam soleat avarus pecuniarium lucrum prosequi. Fili mi, paupertas tua hæc sit, nolle quoad vives aliud quam Iesum crucifixum, in quo reperies veras supremasque divitias. O quam pauper est, [castitate,] qui aliud vult quam Deum! quam dives, qui aliud nihil habet quam Deum! Quod ad castitatem attinet, nihilo magis de ea tecum sermocinari volo: scio enim quod hujus virtutis coronam gestare præ omnibus sodalibus tuis merearis: & ideo hæc tua Mater specialissimo amore te prosequitur. Videtur autem mihi esse conveniens, ut circa hoc punctum acquiescas huic meæ narrationi: cum enim fragile vas corporis tui ornatum sit hac pretiosa gemma, & illustratum hoc Angelico splendore, non potui omittere quin tecum communicarem secreta Ancillæ tuæ, ut in te reponantur & conserventur. * De sancta oratione aliud etiam tibi non scribo (cum oretenus satis de ea tecū locuta sim) quam unum hoc, quod vide ut intelligas, [& oratione.] Quando non potes metere, rape violenter; id est, cum non poteris mente, ore saltem precare.

CAPUT IV.
Virtus Baptistæ adversis & prosperis Varanæ Domus casibus exercita: Vicariæ officium, Fundana fundatio, dignitas Abbatissæ.

[32] Ab his præceptis caro Discipulo scriptis vix effluxit triennium, quin materiam exercendæ erga inimicos heroicæ istius caritatis, [Anno 1502 occiduntur pater & Fratres Baptistæ,] qualem supra explicavit Baptista, obtulit ei furiosa tempestas, quæ Varanam familiam pene funditus evertit. Siquidem, uti narrat Leander Alberti in descriptione Italiæ pag. 425, Pater ejus Julius, cum Principatu diu ac feliciter potitus fuisset (puta per quadraginta vel quinquaginta annos, si Camerini nata fuit Baptista) tandem ano MDII simili quo Priamus interiit fato; quando, Camertibus ultro se in Alexandri Papæ VI potestatem tradentibus, ipsum, cum Venantio, Annibale, Petroque filiis carceri inclusum, Cæsar Borgia Dux Valentinus in arce Pergulana crudelissime necavit; ut unus plane ex ea domo restaret Joannes-Maria, fratrum omnium minimus; [excepto minimo Ioanne-Maria:] quem pater initio belli Venetias cum thesauris, ut Polydorum filium in Thraciam Priamus, amandavit: sed successu feliciori, quem meritis & precibu Baptistæ poßis tribuere. Cito enim conversa fortuna, mortuo sub annum MDIII Alexandro VI, unicam Varanæ domus scintillam denuo extulit & crescere fecit in lucem maximam.

[33] [qui anno 1503 honorifice receptus Camerini,] Etenim Joannes Maria de Varanis, qui cum patre Julio, Ferdinandi Regis locum tenente, Neapoli primum fuerat, ac deinde in Aragonensium exercitu cum fratre suo Venantio militare posuerat tirocinium; transierat Venetias, in eaque prudentiæ schola exercebatur ad artes magno Principe dignas; quando patrem fratresque Valentini Ducis potentia obruit extinxitque, una cum libertate Camerinensium. Sed Alexandro mortuo cito iis in fastidium venit Cæsar Borgia; proinde facile fuit Joanni Mariæ, Venetorum subnixo auxiliis, recipere civitatem, a majoribus suis possessam: quo cum Mutio Columna, Matalicæ Toparcha, adveniens, ab omni populo festivissime est exceptus. Dominium urbis eidem Pius III Alexandri successor confirmavit, brevi illo quem tenuit mensis non integri Pontificatu: factumque ratum etiam habuit Julius II, eodem adhuc anno in Petri Cathedram suffectus. Ita Pascuccius, pag. 128: qui deinde pag. 136 lætis tristia miscet, ex auctore istius seculi transcribens mortem & exequias D. Ioannæ, a quibus Baptistæ abesse non licuerit, ut extremum officium optimæ matri persolveret. [matri mortuæ,] Vtriusque verba hic adnumero. Moritur Illustrissima Joanna, filia Gismundi Domini Ariminensis: quam omnes confidunt, pro sua bonitate, justitia, & misericordia, receptam in locum salutis æternæ, implevisse triadem beatarum domus suæ animarum, Ruperti, inquam, & Margaretæ, quæ monasterium unum Ferrariæ condidit, opulentisque dotavit redditibus; ubi & Monacha facta obiit, sicut etiam Illustrissima Joanna, Ordinis de Observantia S. Francisci, cujus anima ut speramus, gaudet in cælis in æternum.

[34] Exequiæ fuerunt supra modum solennes; tota enim Curia Statusque publicus intervenit, nec non triginta sex Deputati a civibus, [exequias magnificas facit,] ex unaquaque Regione urbis duodeni. Omnia luctum mœstitiamque spirabant, sed plenam majestate. Etenim in aula majori expositum cadaver, speciem adhuc viventis præferebat, in monastico habitu tertii Ordinis quem fuerat professa, circumstantibus illud Matronis innumeris mœrore confusis. Aderat etiam cum suis Sanctimonialibus Soror Baptista, facultatem ad hoc faciente eo, cujus erat tali in casu solvere obligationem clausuræ. Et hæ quidem dum funebris pompa duceretur latus unum tenebant, aliud occupabant aulici Camerarii Ephebique honorarii, omnes pullis vestiti, subsequentibus Collateralibus, Doctoribus, Civibusque; Clerus vero sequebatur suum Generalem Vicarium, quem Religiosi Ordines & Confraternitatis præcesserant, agmine tam longo, ut quando cadaver efferebatur e porta Palatii, prima octodecim Crucium jam attigisset limen ecclesiæ Cathedralis. Feretrum bajulabant Potestas & Castellanus, Artiumque Capitanei, mutuo sibi succedentes. Ad ingressum ecclesiæ, quæ pullata tota facibus accensis splendebat, confusus magnusque planctus extitit populi, Matrem, Dominam, Patronam amissam quiritantis. [interveniente etiam Baptista.] Joannes Maria, præ sinceri doloris excessu, ter deliquium passus fuit: Baptista, cum non minori omnium ædificatione, lacrymas habuit in potestate. Corpus defunctæ in capsa plumbea aliquamdiu stetit supra arcū antiquæ tribunæ; sed alio postea translatū fuit, Pontifice prohibente, ne deposita mortuorum altiori quam sunt altaria loco haberentur. Factum est autem id sub annum MDLXX, quando Pius V eā in rem Visitatores Apostolicos per ditiones omnes Papales misit, de quibus actum XIII Martii ubi de cultu B. Erici Peregrini apud Perusinos num. 7. Visitur porro hodieque Joannæ effigies, vivis expressa coloribus in ecclesia S. Francisci, in tabula repræsentante fugam in Ægyptum, juxtaque ipsam in habitu Tertiariæ cum filio Joanne Maria, ita ut ex matris ore ad Virginem Deiparam prodire videantur litteris inauratis hæc verba: Vt te & filium servasti, ita me & filium servare dignata es. Eratque subscriptum Joanna Malatesta Varana, uxor pia Camerini Principis.

[35] Annum & diem illius mortis mirū est a nemine fuisse expressum. [Non videtur id accidisse ante annum 1505,] Pascuccius prædicta videtur ponere ante annum MDV, cujus principio ad Firmani Conventus initia facienda postulata Soror Baptista fuit; sed huic conjecturæ nequeo assentiri. Cum enim jam inde ab anno MCCCCLXXXII patriæ suæ Episcopatum tenuerit Fabritius de Varanis, Herculis filius, Petri-Gentilis frater, neque obierit Vghello teste ante annum MDVI, quæcumque ejus fortuna fuerit sub Duce Valentino, restitutam certe eam fuisse oportuit, regresso in urbem Ioanne-Maria; neque satis credibile videtur, Præsulem tam conjunctum defunctæ, si vixisset & Camerini præsens fuisset, [sed potius post annum 1506;] non habiturum partem & nomen in historia funebri, cui præ aliis omnibus competebat mortuale Sacrificium celebrare per se, non autem per Vicarium. Quapropter magis propendeo ut ista facta fuerint Sede vacante, intra VII Martii quo obiit Fabritius, & Februarium anni MDVIII quo eidem suffectus est Franciscus Roboreus, Iulii Papæ II ex frater nepos.

[36] Vicariæ munere fungebatur Baptista, uti supra vidimus, quando imperatum ei fuit scribere de mentalibus doloribus Christi, anno MCCCCLXXXVII, [cum antea esset Baptista evocata Firmum,] agenti ætatis suæ annum XXXIII: subsecutum deinde est tempus probationis admirandæ, annis quinque continuatæ, quam ab ipsa strictim indicatam, non vero historice descriptam vidimus. Exhinc nihil de vitæ actis per annos triginta invenire Pascuccius potuit, præter unicum Iulii Papæ II breve, quo Firmanis civibus potestas fit, ipsam ad se traducendi, hoc tenore. Julius secundus Pontifex, dilectis Filiis nostræ civitatis Firmi.

Dilecti Filii, salutem & * amplificatam benedictionem. Exponi nobis fecistis, quomodo in civitate nostra Firmana nuper amplum & honestum monasterium Monialium, Congregationis S. Claræ Ordinis S. Francisci, in divini cultus augmentum, de Sedis Apostolicæ & Superiorem licentia & assensu, seu alias legitime & juxta juris ordinem servatis servandis, noviter constructum & ædificatum existit; & vos Moniales d. Ordinis & Congregationis in eodem monasterio congregari desideratis; sitque necessarium & opportunum, ad instruendum monasterium ipsum ac novitias Moniales ad id confluentes, ex aliquo alio monasterio ejusdem Ordinis, [ad ordiendū: ibi monasterium,] aliquas Moniales sanctæ vitæ, probitatis & morum, & Regulæ ac institutionum & ordinationum Ordinis prædicti instructas, advocare; & pro parte vestra Nobis fuit humiliter supplicatum, ut desuper opportune providere dignaremus. Nos hujusmodi supplicationibus inclinati, dilectis in Christo filiabus, Baptistæ de Varanis & Angelæ de Octonibus, Monialibus monasterii Camerinensis ejusdem Ordinis & Congregationis, cum una, duabus, vel pluribus Monialibus ejusdem monasterii, sicut eis videbitur, de consensu tamen Superiorum, pro uno vel duobus annis, prout eisdem Superioribus videbitur, ut ad d. monasterium civitatis Firmi se transferant, & illud cum Monialibus ad illud confluentibus ordinent, juxta Constitutiones Ordinis & Congregationis prædictarum & Superiorum eorumdem (super quo carum conscientiam oneramus, sub pœna excommunicationis ipso facto incurrendæ) auctoritate Apostolica tenore præsentium mandamus: non obstantibus &c. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVIII Januarii MDV, Pontificatus nostri anno II.

[37] Ecce ut Firmanæ civitati, pro uno dumtaxat vel duobus annis, concedatur Baptista: proinde nihil obest, [indeque reversa Camerinum.] quo minus post obitum Episcopi Fabritii, & ante institutionem successoris Francisci, Camerinum illa reverterit, antequam mater sua extremam incurreret ægritudinem. Agebat autem illa, cum Firmum destinabatur, ac fere compleverat ætatis annum XLVII, ex quo usque ad annum ejusdem ætatis LXIV Christi MDXXI nihil reperit Pascuccius, quod historiæ insereret, præter Varanæ Domus felicitatem, ad supremum pene culmen honoris evectam, per præfati Ioannis-Mariæ nuptias cum D. Catharina Cibo, Leonis Papæ X ex sorore Magdalena nepte. Is enim anno MDXV in Consistorio Cardinalium collaudata modestia, justitia, ac magnanimitate ipsius, de consensu Collegii, Ducis titulo eumdem ornavit; [ubi vidit an. 1515 fratrē creatum Ducē,] misso qui Ducalia ornamenta cum investitura Camerinensis dominii eidem conferret Innocentio Cardinali Cibo, suo itidem ex prædicta sorore nepote; ac denique eidem Romanæ urbis Præfecturam contulit, præter alia beneficia multa. Horum memoriam extare novus ex Duce Præfectus voluit; atque in Palatio publico Camerinensi, hunc sibi poni titulum fecit: Joannes-Maria, Julii-Cæsaris filius, vigesimum primum annum agens, Dominium assumpsit: arcem Camerini ædificavit, Vissum & S. Genesium obtinuit; Camertium Ducatus dignitatem, Saxum-ferratum, Civitatem-novam, Præfecturam Urbis, & Senogalliæ Comitatum. Hinc præter alia in rem nostram discimus fuisse Baptistam hoc suo natu minori fratre, nato sub annum MCCCCLXXXII, totis XXIV annis seniorem, atque inter omnes Iulii liberos fortaßis promigenitam, ut eam frater hic suus potuerit matris loco habere.

[38] Mirum proinde nihil est, quod, magna ejus apud Ducem fratrem auctoritate & gratia, monasterium Camerinense eo dignitatis atque magnitudinis pervenit, ut locus hic inter præcipuos Provinciæ connumerandus venerit, [eoq; favente insigniter monasterium stabilit,] atque quadraginta sex Moniales optime capiat, uti testatur Gonzaga, sub annum MDLXXX scribere exorsus de Origine Seraphicæ Franciscanæ Religionis. Maxime autem in publicum monasterii sui bonum debuit incubuisse Baptista, postquam Firmo reversa, mortuaque supranominata Abbatissa Sorore Pacifica, communibus votis postulata ad eamdem dignitatem ipsa fuit: neque putamus eidem ullam fuisse prælatam, quæ inter Pacificam ipsamque Baptistam munere isto fuerit annis aliquot functa. Nescimus tamen divinare annum quo facta Abbatissa sit, [facta Abbatissa.] neque factam esse possemus docere (omisit enim notare Pascuccius) nisi proferretur illius Epistola, scripta Reverendo in Christo Jesu, Patri colendissimo Fr. Joanni Fanensi, Ordinis Minorum de Observantia, divini verbi Præconi dignissimo: cui Epistolæ in hunc modum subscripsit: Filia tua indigna, Soror Baptista de Varano, Abbatissa, in monasterio Christi Jesu ancilla inutilis. Dum autem sub finem Epistolæ filium quoque suum videtur Ioannem appellare; suspicionem mihi ingerit, quod ipse sit ille dilectus Discipulus, ad quem extant monita supraposita.

* an. Apostolicam?

CAPUT V.
Baptistæ familiaritas cum Ioanne Fanensi; sub hoc enata Congregatio Capucinorum: Beatæ obitus & veneratio corporis ac linguæ incorruptæ.

[39] Ex variis quas sancto isti viro Baptista scripsit epistolis, unam illam totam Latine scriptam producit Pascuccius, quam integram hic attexere placet; tum quia nonnihil ad historiam confert, [Gratulatur Ioanni, obloquia multa passo,] tum ut Latini ejus styli specimen habeatur. Est ergo talis. IESUS. Super flumina Babylonis illic sedimus & flevimus cum recordaremur tui Sion. Verba sunt Cantoris Spiritus sancti, ad consolationem afflictorum prolata, Domine reverende atque amatissime, Pater optime, & statui tribulationis & persecutionis Reverentiæ tuæ conveniunt, vili judicio meo. Nam electi sedent & quiescunt super flumina Babylonis: impii vero, reprobi, & peccatores submerguntur in fluminibus Babylonis. Tu ergo, anima amabilis & inclita, quæ es ex consortio & numero electorum, sedisti & quievisti super flumina Babylonis, id est super aquas tribulationis, in spe resurrectionis tuæ innocentiæ & virtutis. Sedisti & quievisti in Deo salutari tuo, qui est defensor & custos innocentiæ electorum suorum. Infamatores & detractores Reverentiæ tuæ submersi sunt in barathro confusionis & loquacitatis eorum. Semper, Pater amabilis, ante auroram & solem tenebræ antecedunt. Sic etiam post montes, pulchras, amœnas, floridasque planicies invenire solemus. Physicus ille cælestis, [gloriosum exitum,] qui pro humani generis salute in cruce pependit, electis suis, post flumina persecutionis & angustiæ, jucunditatem dispensat & lætitiam; atque post lacrymas, risum Angelicum addiscunt electi in schola crucifixæ humanitatis Christi: & quamvis medicinam materialem rugosa fronte bibat ægrotus, non modicum post gaudet recuperata corporis salute. Permittit multoties amabilis ipse & piissimus, ut omnia nobis amarescant, ut solus ipse dulcis & amabilis appareat. O dulcissime Iesu, o amor ineffabilis, quam dulcia & delectabilia sunt opera tua animæ quærenti te, animæ diligenti te sine fraude & simulatione, animæ quæ ex toto affectu affectualiter requiescit in pectore tuæ crucifixæ humanitatis, ubi plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat.

[40] Gaude & lætare, filia Sion, o anima diligens Deum & a Deo dilecta nimis, [sicut ei antea fuerat multum compassa.] quia lapidatores & persecutores ignorantes posuerunt in capite tuo coronam de lapide pretioso: & credentes reverentiam Paternitatis tuæ spoliare honore, dignitate, & gloria, texuerunt tibi tunicam immortalem in hac vita honoris & gloriosæ famæ: nam aurum, in igne probatum & examinatum, clarius suum valorem & pretium demonstrat. Tu, Pater reverende, eras pretiosum lilium clausum: modo expandisti folia tuæ patientiæ & virtutis, & dedisti odorem pretiosum toti Religioni & Provinciæ Marchiæ, quam per tres annos pudicissime atque virtuosissime rexisti, & Angelico tuo prudentissimo regimine Fratres & Sorores gubernasti in sanctimonia & pace. Flevimus nos omnes filiæ tuæ, dum tu Pater cordialis sedebas super flumina Babylonis, dum recordabamur benignitatis & dulcedinis tuæ, o Sion! o anima divina caritate plena! Nunc autem exultamus, & jubilamus, & gratias immortales agimus omnipotenti Deo, qui dedit imperium puero suo B. & salvum fecit filium ancillæ suæ, scilicet Ioannem. Fecit mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt te & confundantur, quoniam tu Domine adjuvisti eum & consolatus es me. Hæc supra notata inepta verba, stylo femineo currenti, exaravi; ut habeat reverenda Paternitas tua in suis orationibus memoriam mei, cui humiliter & devote me commendo, & benedictionem tuam cordialiter peto. Vale in eo, qui est omnium in se sperantium vera & consummata salus, quem pro filia & famula tua exorare memento. In monasterio S. Mariæ-novæ Camerini, die XX Aprilis MDXXI.

[41] Hic est ille Ioannes Fanensis, qui sub annum MDXXV iterum factus Vicarius Provincialis Marchiæ, [Hic anno 1525 primum Capucinum durius tractat,] Fr. Matthæum a Baßio, ex Camerario Iulii-Cæsaris patris Baptistæ, factum inter Observantes eximii spiritus ac zeli concionatorem, capucii formam mutare aggressum, eaque de causa Romam euntem atque ex itinere retractum, in Capitulo Provinciali Matalicæ celebrato graviter reprehendit, velut apostasiæ reum, carcerique inclusit. Ea res nuntiata Ducissæ Camerinensi, Fratri Matthæo perquam devotæ, adeo ipsam commovit, ut minacibus litteris primo Ioannē aggressa, deinde & verbis coram Guardiano Camerinensi expostulans, coëgerit dimittere vinctum, uti asserit Pascuccius. Matthæus autem Romam se contulit ad Pontificem Clementem VII, facultatem petiturus, quam & impetravit, [ejusque sociis anno 1626 se opponens,] in assumpto habitu ubi collibitum esset vitam eremiticam tenendi. Anno deinde sequenti MDXXVI Fr. Ludovicus & Fr. Raphael, ambo de Foro-Sempronii & fratres germani, eodem quo Matthæus spiritu ducti, nec tamen in ejus societatem recepti, per seipsos quoque eumdem habitum capuciatum assumpserunt; & faventibus Duce ac Ducissa eamdem quam ipse a Pontifice facultatem obtinuerunt, die XVIII Maji; itaque regreßi Camerinum, intra quædam palatii Ducalis conclavia, donec proprius eorum instituto locus pararetur, tantisper se continuerunt, una cum aliis subinde adjunctis, quos nominat Fr. Ioannes de Terra-nova in Tractatulo de origine Capucinorum, inveniendo ad XVIII Maji post Acta B. Felicis.

[42] Non placuit, inquit Pascuccius. Fr. Ioanni quod tantæ prudentiæ Princeps adeo afficeretur novæ huic Religioni, [scribit Ducibus Camerinensibus,] & pusillo isti gregi tam potenter patrocinaretur. Scripsit ergo ei epistolam vehementem, rogans ut palatio suo expelleret illos, quos appellabat contumaces; cogeretque reverti ad obedientiam, unde abscesserant: scripsit & aliam ad Ducissam in eumdem sensum, ac denique tertiam ad Baptistam, [ipsique Baptistæ:] exhortans eam ut quanta posset efficacia idem Ducibus germanis suis suaderet: sed ex horum responso satis intellexit frustra id fuisse. Ipse ergo Camerinum se contulit, & tempore opportune captato, conatus est compositis ad persuasionem verbis efficere, quod nequiverat per litteras. Sed non est sapientia, non est consilium contra Dominum; veroque eventu patuit illa Gamalielis sententia: Si est ab hominibus consilium hoc, opus dissolvetur; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud: quibus formalibus verbis Baptista Joanni responderat, ei rescribens. Etenim initio dubia erat ipsa, probaretne an improbaret novitatem hanc, [quæ ei sapienter respondet.] & Fr. Matthæo ejusque sociis favorem præstaret: sed denique tam illa quam ipsemet Ioannes agnoverunt Deum esse, qui corda Camerinensium Ducum commovebat ad Capucinos protegendos. Quapropter non solum eis molestus esse Vicarius desiit, sed etiam animum applicuit ad idem institutum amplectendum: qua de re cum Baptista conferens, cuicum communicare solebat de præcipuis animæ suæ negotiis, stimulos ab ea novos accepit ad cælestem impulsum executioni mandandum.

[43] Ita Pascuccius, qui in argumentum mutuæ inter Ioannem & Baptistam confidentiæ, allegat multas hujus ad illum epistolas, & verbatim etiam eam quam supra dedimus, [Male putatur auctor ei fuisse transeundi ad Capucinos,] sed longe anteriorem; cum potius oportuisset eam adducere, si qua erat, unde probaretur illius postremi consilii particeps revera fuisse Baptista; sicut supra allegaverat breve responsum, quod illi circa Capucinos dederat. Sane, cum ex Waddingo certißime constet, Ioannem adhuc inter Observantes vixisse anno MDXXXII, nec nisi biennio post eum ad Capucinos accesisse teneat Boverius, Dux autem Camerinensis teste eodem Boverio obierit ex pestilentia anno MDXXVIII; impoßibile fit ut Baptista, ante fratrem suum defuncta, partem habuerit in prædicta mutatione: [quippe mortua ante an. 1528:] quin etiam verosimile est, ipsam, etsi Capucinis adversari noluerit; pro ea tamen qua Ioannem prosequebatur reverentia & eo quo Ordinis quietem sectabatur studio nulla in re ipsis positive favisse contra illius expreßā voluntatem. Etenim, hic, ut Ioannes de Terra-nova scribit, cum esset Minister Provinciæ Marchiæ, tantus persecutor Capucinorum fuit, ut nec nomen quidem eorum posset audire absque indignatione & comminatione: quod si aliquis subditorum ejus boni spiritus, monstrabat indicium voluntatis accedendi ad eos, excipiebat eum male, non solum verbis, sed etiam carceribus. Dicamus ergo Baptistam, pro suo neminem judicandi instituto, explicato superius num. 25, inter illas Ordinis sui turbas sibi soli suisque Sororibus intentam dumtaxat, commisisse Deo cetera, quorum curatio nihil ipsam spectabat.

[44] Vtinam epistolis ea in causa ultro citroque sub initium datis, [non tamen ante annum 1526,] quarum meminit Pascuccius, quasque a se visas indicare videtur, adscriptæ fuissent notæ anni & diei. Sed hoc videtur prætermissum fuisse in illa rerum præcipitatarum festinatione: alioquin enim agnovisset Pascuccius, eam quæ adhuc vivebat cum istæc agerentur, non obiisse anno 1524, ut habet pag. 183; vel 1525, ut habet pag. 146; hic Lilii Camilli, istic Angeli Benigni verba allegans. Ex dictis siquidem manifeste apparet, quod Baptista debuerit saltem usque ad annum MDXXVI vivendo pertigisse: quando si obiisset die ultima Maji, paucis dumtaxat diebus vixisset post reditum FFr. Ludovici & Raphaëlis Foro-Semproniensium, si tamen illi ante Maji finem Roma redierunt. Vix autem est credibile, illam, extremo cum morbo luctantem mortique propinquam, aut interpellatam pro tam scabro negotio fuisse a Ioanne, aut interpellanti responsum scripto daturam fuisse. Proinde, [sed potius 1527,] quando non licet stare numeris scriptorum Camerinensium supra notatis, absque injuria coævorum Capucinorum, annum originis suæ procul dubio certius notantium; inclinat animus ut absque formidine judicem, anno MDXXVII, ætatis suæ LXIX inchoato, mortuam fuisse Baptistam, quando Pascha celebratum fuit XXI Aprilis; [in festo Corporis Christi.] adeoq; dies XXXI Maji cum festo Corporis Christi concurrit, erga quod mysterium quam fuerit devota explicuit ipsa num. 45 Vitæ suæ. Ea de morte cum nihil inveniat in Camerinensibus monumentis Pascuccius, præter initio allegata verba Lilii Camilli, asserentis exequias a tota Ducali aula magnifice celebratas fuisse; neque nos de ea dicere aliud possumus, quam pientißime obitam esse.

[45] Corpus, inquit Pascuccius lib. 3 cap. 13, a Sanctimonialibus conditum loco decenti fuit in choro earum, [Corpus in choro sepultum,] ut præsentiorem semper haberent suæ Fundatricis memoriam, & protectionis e cælo sperandæ viciniorem arrham. Post annos autem triginta quibus illud sic sepultum jacuit, non ferentes Religiosæ diutius eam sub terra condi, summa cum reverentia illud de tumulo suo extraxerunt. [post annos 30 levatur integrum,] Nec dici potest quale gaudium earum pectora inundarit, quantam lacrymarum copiam ab oculis expresserit tenerrimȩ sensus devotionis, quando viderunt illud adhuc undequaque illæsum incontaminatumque, facie magis læta quam pallida, quasi omnes salutaret, & oculis plane vividis. Hinc illud decentius quam antea collocarunt, majori in veneratione habendum. [iterumque reconditur] Sed earum voluntati opposuit se illius temporis Confessarius; & nescio quo zelo motus, voluit ipsum denuo sub terra recondi: nec sine aliqua (ut videtur) indiscretione fecit sacrum istud pignus intra duas tabulas compingi, & multam desuper humum ingeri: quin etiam aquam copiosam affundi mandavit, itaque commadefactam terram a socio suo premi atque calcari.

[46] Obedientia, quam in loco illo exactissimam profitentur Monachæ, [Ossa an. 1593 reperta,] effecit ne qua earum verbum opponeret zelo Religiosi istius viri: itaque sepultum denuo corpus, secundum Dei beneplacitum, mansit ibi occultum usque ad annum MDXCIII; quando oportuit nova condendis mortuarum corporibus sepulcra fieri. Tum vero seniores Virgines, ex quarum memoria numquam excesserat locus, in quo jacebat condita Mater sua; commendaverunt operariis, ut quam maxima cautela uterentur in amolienda humo. Hoc vero agentibus ex improviso apparuit tabula, qua sublata cum suavissimus odor exinde funderetur, agnitum fuit ipsam esse quæ corpori Beatæ imposita fuerat. Ergo ad rei nuntium accurrerunt omnes, manantibus præ gaudio lacrymis perfusæ; & exultaverunt, videntes post annos tam multos absistere tantæ suavitatis fragrantiam ab eo corpore; ut dubitari nequiret quin anima pridem esset in thalamum cælestis Sponsi recepta, post quem vivens adeo strenue cucurrerat in odorem unguentorum ejus. Admirationem auxit, quod sola lingua, etiam tum humida & sanguineo colore rubens, prorsus permanserat omnis corruptionis expers. Aderant retectioni sacrorum ossium (nam caro reliqua in cineres resoluta abierat, ut votum illius impleretur supra num. 15. optantis, ut corpus suum, quod terræ commendat, in pulverem, prout convenit vili ejus materiæ, brevi resolvatur) aderant, inquam, sacrorum ossium retectioni, non solum omnes Sanctimoniales loci, [cum lingua adhuc incorrupta,] sed etiam earum Confessarius Fr. Euangelista Fabrianensis, vulgo nuncupatus Pharao; qui attentius considerans linguam recentem, mollem ac rubicundam, inter pias lacrymas admirabundus prorupit in hæc verba S. Bonaventuræ, S. Antonii Patavini linguam similiter integram aspicientis: O lingua benedicta, quæ semper Deum benedixisti, & alios benedicere docuisti! nunc manifeste apparet, tua quanta fuerint erga Deum obsequia.

[47] [thecis pretiosis conduntur,] Inventum, ut dixi, sacrum beatæ Matris corpus, cum quanta licuit solennitate depositum fuit intra novam marmoream arcam, in choro ipsius monasterii, ea qua hodieque spectatur forma. Lingua seorsim reservata, atque intra reliquiariam thecam clausa est: quam thecam, uti etiam arcam ipsam, pretiosius exornandam anno MDCXXVI curavit egregia pietas D. Scipionis Savini Archidiaconi Camerinensis. Hic postquam pluribus successive Pontificibus operam navasset in officio Secretarii Status, ut appellant, animi sui magnitudinem munificamque liberalitatem testatam fecit in ecclesiis patriæ suæ splendidius excolendis: & tunc appositis crystallis fecit, ut tam arca quam reliquiarium prædictum oculis intuentium perspicua essent, accurrentibus ad ea intuenda omnis conditionis hominibus & personis, etiam primariis atque eminentissimis.

[48] [& religiose visitantur a primariis matronis,] Sic anno MDCXXXIX mense Octobri, Camerino transiens excellentissima D. Constantia Magalotti Barbarini, cognata felicis recordationis Urbani Papæ VIII, cum illustrissimis Dominabus Lucretia Vaïni & Maria Machiavelli, sororibus suis carnalibus, venerunt ad monasterium S. Claræ, visitatum corpus B. Baptistæ de Varanis: auditaque ad illud Missa & deveneratis Reliquiis, ac lingua intra pyxidem argenteam asservata, ingressa etiam cum prædictis sororibus monasterium est: quo perlustrato, intra arcam Beatæ reliquit numisma aureum novum, cognati sui Pontificis imagine impressum aliasque eleemosynas. Simili modo locum visitavit D. Anna Columna Barbarini, uxor Excellentiss. D. Thadæi, æque nepotis prædicti Papæ Urbani mense Majo anni… ingressaque monasterium etiam ipsa, dicebat, sibi cum familia Varana consanguinitatem intercedere. [expetunturque Reliquiæ.] Huic autem visitationi aderat honoris causa Illustriss. D. Æmilius Alterius Episcopus Camerinensis, qui fuit postea summus Pontifex & universalis Ecclesiæ Pastor dictus Clemens X. Denique aliæ plures qualificatæ personæ, pro fama continuatæ hactenus devotionis, visitarunt & honorarunt sacrum istud depositum: & viri religiosi non pauci magnæ æstimationis desiderarunt obtinueruntque aliquid bombacii, intra arcam repositi, quod pro Reliquiis sibi haberent.

CAPUT VI.
Gratiæ obtentæ ad invocationem B. Baptistæ.

[49] Patriarchæ Josepho, sicuti sacræ litteræ referunt, concreditus fuit Regius Pharaonis annulus, quo ad signandas gratias pro suo uteretur arbitrio: [Deo per Sanctos suos miracula operante,] & licet is illum tamquam minister Regis ejusque vice fungens tractaret, semper tamen apparebat impressa ceræ figura ipsius Regis, censebaturque esse signatura, non Josephi, sed Pharaonis. Haud aliter agit cum suis amicis Deus, concedens eis sæpe numero gratiam miraculorum, quæ sunt velut annulus omnipotentiæ ejus; & ipsi tamquam ministri eo sic utuntur, ut velint ea cognosci profecta a Deo. Hinc fit ut crebro ad solam invocationem nominis, contactumve sepulcri vel corporis, aut etiam vestium, admirabiles omnino sequantur effectus. Prærogativa autem hæc etiam B. Baptistæ concessa fuit, inter alias gratias gratis datas. Ad hujus asserti confirmationem placet colligere aliquam multa exempla curationum, nostris hisce temporibus (ut antiquiora taceam) impetratarum per intercessionem ejus, [Baptista filias suas solet de morte præmonere] unde divina erga nos benignitas magis magisque elucescat. Prius tamen quam ad infirmitates morbosque accedam, præmittere debeo quamdam quasi perpetuam gratiam, quam dilectis filiabus suis Beata impertitur. Videlicet, quod quoties earum aliqua commune humanitatis debitum solutura est, diebus aliquot ejus mortem prægredientibus audiatur intra sepulcrum ejus motus ac strepitus quidam; ut eo signo admoneantur singulæ, ad extremum exitum se præparare: unde si quam tunc contingit gravius infirmari, solent illæ curiosius arcam sanctam observare, num forte ex eo morbo obitura indicetur.

[50] [Eadem invocata sanantur, arthritica,] Nunc veniam ad morborum curationes, & ex multis paucas referam, præsertim in suarum filiarum morbis ostensas, ut illæ assuescerent in suis quibuscumque necessitatibus ad ipsam recurrere. Soror Martha Nemcei arthriticis doloribus multis jam annis divexata, sic ut duorum baculorum adminiculo ægre promovere gressum posset; invocata B. Baptista naturalem vigorem movendique pedes facultatem recepit, atque inventa est sana; sicut & alias sæpe a capitis & oculorum infirmitatibus. Mensibus pluribus lecto decubuerat Paula Mazzutelli, sic ut nullum membrorum suorum posset per se movere. [& paralytica;] Hæc doloribus aggravata cum votum B. Baptistæ fecisset, non solum sublevari se sensit, sed etiam in suavem soporem lapsæ apparuit liberatrix sua, tactuque sanam reddidit, acsi nihil incommodi unquam passa fuisset. Toto corpore cruciabatur Fr. Thomas de Matalica, cum recordatus invocandæ Baptistæ, subito sanum se vidit & a cruciatibus liberum.

[51] [fulmine perstrictæ incolumes surgunt;] Anno MDCXXXVI D. Anna Cucchiaroni cum duabus filiabus suis accesserat ad monasterium S. Claræ in die S. Jacobi Apostoli; cum obscurato derepente cælo, furiosa loco incubuit grando, permixta tonitribus fulminibusque, quorum unum haud procul ubi constiterant decidit. Hinc attonitæ tam seculares quam religiosæ, omnes velut emortuæ corruerunt in terram: sed mox atque in colloquii locum allatæ Reliquiæ Baptistæ sunt, redierunt ad sensus suos quæ fuerant consternatæ: & prædicta Domina in grati animi signum reliquit eleemosynam, unde postea curata imago Beatæ est, quæ hodiedum servatur in parte chori interiori. Eadem D. Anna, intensissimis colicæ passionis doloribus invasa, morti vicinissima judicabatur a medicis: sed præservata fuit, cæleste auxilium per intercessionem Beatæ implorans: cui deinde anathema argenteum obtulit in memoriam discussi periculi.

[52] [voto facto curatur Confessarius loci,] Fr. Antonius Massucci de Recineto, Confessarius monasterii S. Claræ, nullum remedium inveniens gravibus qui corpus ejus totum lancinabant doloribus, nec requiem eidem indulgebant vel modicam; post alia frustra tentata, vovit anathema affigendum tumbæ sacræ, & sanus sine mora fuit. Nobilis quædam Camerinensis matrona, cui nomen Magdalena Ugolini, enormi cruciabatur cephalalgia: cujus quia origo ignorabatur etiam non inveniebatur remedium. Ivit ergo ad monasterium S. Claræ, ubi sororem habebat: persuasaque commendare se B. Baptistæ & imaginem votivam offerre, [item plures a capitis dolore,] voto facto liberatam se dixit, votumque persolvit. Simili in causa eodem recurrit D. Gentileva Ugolini, imaginem cum argenteo capite vovens: & cito compos voti facta, ipsum exacte implere curavit. Ex eadem causa nullam quietis partem noctu diuque capiebat Soror Maria-Olympia Aquini: deficientibus autem remediis aliis, votivam tabellam si sanaretur sepulcro Beatæ appendendam promisit, & sana fuit.

[53] Occupabatur in monasterii utilitatem Sor. Laura Rossetti, [facies musto bulliente perfusa,] quando effuso improvide super faciem ac brachium bulliente musto, non solum sibi pellem adussit, sed genas etiam sic inflatas habuit, ut clausis cum maximo cruciatu oculis jam nihil quam informes duæ massæ carnis excorticatæ cernerentur, haud absque periculo perpetuæ cæcitatis. Ut ergo de gratia Beatæ participaret, ad ejus patrocinium humilis ac devota accurrit. Cumque delata ante sepulcrum ferventer ibi preces fudisset, brevi tempore recuperavit integram sanitatem. Soror etiam Columba Piselli, [brachium inutile,] propter brachii male affecti tormenta, ad omne monasterii servitium inutilis erat: sed Beatam invocans, cum pollicitatione argentei anathematis, meruit exaudita sanari. Sorori Mariæ-Angelicæ Cucchiaroni sic erant luxati dentes, ut ad quemcumque levissimum contactum excidere viderentur: vovit ergo dentium argenteorum seriem Beatȩ sepulcro affigendam, & suos mox consolidari sensit, [dentes luxati,] neque distulit obligationi contractæ quantocius facere satis. Simili modo consolatam se sensit Sor. Flavia Voglia, idem incommodum patiens.

[54] Sor. Venantia Rossetti, catarrho super oculos defluente pene visum amiserat: [oculi obscurati,] sed facto de offerendis duobus oculis argenteis voto, suos sibi servavit. Similiter oculis infirma fuit Soror Michaëla Maggi, qui ei instar massarum duarum carnearum intumuerant: sed detumuere, post votum Beatæ nuncupatum. Infirmitatem in gutture patiebatur Sor. Venantia Savini, cui remedium facere non poterant medici: [angina,] quare Beatæ se devovit, & mox habere melius cœpit, nec multo post ex integro sana fuit. Sor. Benedicta Bonapasta epileptico malo sic agitabatur, ut quovis die sæpius ad terram allideretur. Hæc ad sepulcrum Beatæ accessit, ibidemque recurrente malo collapsa ac semimortua, vidit illam coram se assistentem in habitu religioso: [epilepsia,] neque multo post erecta in pedes, deinceps tale nil passa est, ideoque argenteum anathema voti rea obtulit. Idem malum patiens Bartholomæus Nerucci, tantum non etiam excidisse usu mentis videbatur; itaque perseverans absque spe remedii invocavit Beatam; promittens si sanaretur visitare sepulcrum ejus in gratiarum actionem: [amentia,] moxque exauditus ad sanam mentem ex integro rediit; & sanus etiam corpore votum implevit.

[55] [hydrops,] D. Franciscus Candella pene ad amentiam redactus vi morbi erat: sed a Sanctimonialibus Beatæ commendatus, in se rediit & sanus fuit. Homo quidam, cujus nomen intercidit, aqua intercute eo usque intumuerat, quo potest hydrops corpus inflare: qui desperantibus medicis commendatus Beatæ, [surditas,] ad communem stuporem omnium detumuit & convaluit. Nesciebant iidem medici cognoscere malum, quo Sororis Hyacinthæ Cameræ torquebantur intestina: dimissis ergo remediis humanis ad divina recursum est, & intercedente beata Fundatrice sanitas afflictæ rediit. Picenati cuidam in aures positus est floccus bombacinus ex arca Beatæ, & auditum receperunt quæ surdæ erant. Filia quædam D. Francisci Piselli adeo debilis cruribus erat, ut erigere sese in pedes nequiret aut quopiam progredi. Pro hac pater suus tibiam argenteam Beatæ vovit, & puellam expedite ambulantem cito vidit. Simile incommodum cum defectu loquelæ filio suo metuebat Joanna-Andrea Bona, [crurum debilitas;] qui jam triennis nec vocem formare neque consistere pedibus poterat: sed ubi eidem Reliquias Beatæ fecit admoveri, cura illa soluta mox fuit, puero & loqui & gradi incipiente.

[56] [restituitur facultas sugendi,] Filiolus quidam D. Venantii Savini lac sugere non poterat: delatus autem ad monasterium, per invocationem Beatæ Reliquiarumque contactum, sugendi nactus facultatem, necessario sibi alimento deinceps usus est. Manus Sororis Raphaëlæ Maggi tam ancipiti malo affecta erat, ut de medicorum judicio putaretur eadem numquam usura amplius. Sed Beatam rogans ut pro se intercederet, brevi tempore obtinuit quam petierat sanitatem. Vocem omnino perdiderat Sor. Cæcilia Ugolini, propter vehementem stomachi passionem: sed Beatam invocans, [manus emortua,] eamdem recuperavit. Sævissima febri tenebatur D. Primavera Monaldi, cui cum arthritici dolores & sanguinis fluxus accessissent, pro desperata habebatur a medicis. Itaque ad Beatam se convertit, [loquela;] & exaudita statim convaluit. Simili febre afflictus D. Octavius Strada devote se commendavit intercessioni Beatæ, intendens si sanaretur offerre imaginem: & subito restingui cœperunt febriles æstus, atque indies melius habere se sentiens, tandem plenam se adeptum sanitatem gratus agnovit. [sanantur febres,] Nihilo minus gravatam febri filiolam D. Gaspar Forti commendavit Beatæ, & eodem die sanam habuit.

[57] [coxa incurabilis,] D. Sulpitia Nari Romana habebat in suo obsequio domicellam, malo incurabili in una coxarum laborantem: quod cum denique nihil proficiente medicorum arte versum esset in gangrænam, invocans devote Beatam ægra, promisit ad sepulcrum ejus mittendam a se imaginem argenteam si curari per ipsam meruisset, [mulier paralytica] & evidenti miraculo sana facta votum implevit. Sor. Christina Manarda sic impeditum pedem ex morbo retinuit, ut paralytica per tres menses lecto decubuerit, cum magno cruciatu suo: cumque applicita malo remedia non prodessent, recursum ad Beatam habuit innixa baculo: quem mox atque ad tumbam pervenit, ibidem deposuit, tota jam valida, [apostema ingenu,] & in gratitudinis monumentum appendit etiam crus argenteum. Sor. Columba Piselli in uno genuum apostema patiebatur curabaturque a medicis; tantos interim ex eo dolores sustinens, ut diebus ac noctibus non posset quiescere. Ergo decernens humanis remediis abdicatis divinum deinceps experiri, [moribunda puerpera] ad sepulcrum Beatæ portari se fecit, ibique continuo sanata fuit. D. Venantia Voglia, Pisellis innupta, longo tempore partus dolores sustinuerat, a quibus post partum nil relevata, jam jam expiratura credebatur: sed voto Beatæ nuncupato, spem vitæ recepit, ac brevi etiam sanitatem, votumque solvit.

[58] Filiolo cujusdam Catharinæ, graviter vulnerato, ad protrahendam saltem vitam consuta intestina erant: sed bombacium ex arca sumptum, [& puer;] applicitum vulneri, certiorem ei medicinam fecit, vitamque servavit subito melius habere incipienti. D. Franciscus Battibocca percussus in capite, tam graviter læsus erat, ut necesse fuerit ad ejus curationem plura ossium fragmina inde extrahere, [graviter læsum caput] unde etiam in maniam incidit, nihil amplius aut legere aut scribere valens. Ea res cum gravis accideret quibusdam consanguineis ejus, Monialibus S. Claræ, convenerunt ut illum suæ sanctæ Fundatrici commendarent: & voto potitæ, in gratiarum actionem caput argenteum appenderunt. Ex illis quas dixi Monialibus una, Sor. Maria Battibocca, manum sibi acu transfixerat tam infeliciter, [& manus.] ut nullo apparente sanguine spasmum pateretur, nec intensissimo exinde dolori inveniret medicinam; donec invocata Beata dolores depulit, ipsamque sanam fecit.

[59] [Arimini, ubi reliquia,] Sed neque intra unius monasterii terminos patriamve urbem stetit gloria defunctæ Baptistæ: solet enim dilectorum suorum cognitionem Deus propagare longius, mediantibus Reliquiarum particulis, tamquam benedictionis seminibus. Cum ergo Matres monasterii Angelorum Arimini ossiculum quoddam Baptistæ obtinuissent, ipsum in privato oratorio suo religiose collocarunt, pignus impetrandarum a Deo gratiarum. Et sane congruum plane fuit, ut partem sui Beata communicaret illi civitati, unde per matrem Joannam genus traxerat. Hujus erga Ariminenses benevolentiȩ effectus fuit gratia collata Sorori Angelæ-Catharinæ Ceccoli, [curatur moribunda Monacha] ibidem Monachæ, quæ gravi & maligna febri laborans requiem capiebat nullā: augente morbū tumore, qui in latere, ejus sinistro apparebat ad magnitudinē panis unius. Quare desperatam judicantes medici, suaserunt extremis Sacramentis procurandam. In eum ergo reducta statū, in quo neque moveri ipsa per se in lecto poterat, nutibus magis quam vocibus oravit Sor. Mariam-Seraphinam de Malatestis, ibidem tunc temporis Abbatissam, ut Reliquiam B. Baptistæ ad se ferret. Paruit illa infirmæ desiderio. Nec mora: statim atque in cellam illata pretiosa Reliquia est, magno gaudio perfusa ægra, Beatæ ex animo commendavit se: & inflatio cum eadem Reliquia rite signata evanuit, abiit dolor, & somnus nocte sequenti adfuit, cum stupore medicorum & Religiosarum omnium. In cujus rei monumentum condita relatio authentica, & Camerinum missa est, ad monasterium S. Claræ.

[60] [item ex calculo,] Sor. Antonia Fabbri Conversa, graves patiens cruciatus, qui ex calculo judicabantur provenire, iisdemque ad extremum vitæ terminum adducta, jam muniebatur Sacramentis ad exitum; quando in auxilium vocavit Beatam, ejusque Reliquiis consignata, dolorem omnem abstergi sibi sensit, nec eum deinceps visa est sustinere. Sor. Innocentia-Felix Alberini, oppressa erat improviso catarrho, qui continuo stillans respirationem impeditam & loquelam reddiderat impossibilem: jamque vultu deformatæ, ac mortis prænuntia signa ferenti, pauca admodum momenta temporis reliqua esse credebantur: [præfocante catarrho,] quando Sor. Florida Marchetti, cognitum habens, quam tenera devotione afficeretur ægra erga B. Baptistam; applicuit ei bombacium, ex Reliquiario sumptum, formans signum Crucis; moxque illa & respirare & loqui expedite cœpit, sanitatem tam subitam insperatamque Beatæ acceptam referens. D. Camillus Luizani, correptus febri gravissima & stomachi cruciatu, non citra suspicionem veneni, accipiens modicum prædicti bombacii, [aut venenosa febri periclitantes.] ad se missi a Sor. Maria-Seraphina de Malatestis, mox atque illud malo applicuit, liber a febri & omni alio dolore fuit, medicis admirantibus.

COROLLARIVM AD UNIVERSUM MENSEM MAIUM.

POSTRIDIE ASCENSIONIS DOMINICÆ
DE S. GERTRUDE VIRG. MART.
VALDVLETI IN LOTHARINGIA.

De cultu, & Vita non satis certa, Sylloge historica.

Gertrudis, Virgo Martyr, Valduleti in Lotharingia: colitur postridie Ascensionis Dominicæ (S.)
[Col. 514C]

D. P.

[Colitur postridie Adscensionis,] Ascensionis Dominicæ festivitas, quomodocumque se habeant Cycli Paschales, citius non potest celebrari quam die XXX Aprilis, nec serius quam die III Iunii; quo fit, ut dies festum istud subsequens semper sit aliqua dies Maji, nisi Pascha celebretur die XXII Aprilis, aut aliquo trium sequentium; quod cum non ita contingat frequenter, merito hanc Sanctam, quæ postridie festi prædicti colitur, referimus ad mensem Majum, nulla aßignata mensis die, ut sciatur, juxta festorum mobilium rationem, per totum eum mensem & primos tres dies mensis sequentis vagari ejus veneratio, ideoque hanc toti mensi, sub titulo Corollarii subnectimus in fine postremæ diei. Prima ejus notitia ad nos pervenit, [Valduletii S. Gertrudis] a R. D. Petro de Waghenaer Præmonstratensi, piæ mem. quondam Priore Abbatiæ S. Nicolai Furnis in Flandria: qui ab Amplißimo qu. D. Nicolao Lede, ejusdem Ordinis Præmonstratensis, Abbate S. Andreæ in nemore prope Hesdinum, acceperat Vitam ex Historia monasterii Bellæ-vallis, per quemdam ejus loci Religiosum recentius conscriptam. Valduletum autem, ubi Sancta colitur, vulgo Vauxdiuellet, prædictæ Bellevallensi Abbatiæ in spiritualibus æq; ac temporalibus subest. Ea notitia sic habet.

[2] Virgo illa & Martyr Gertrudis, a quibusdam putatur fuisse neptis sanctæ Virginis Gertrudis, Nivellensis Abbatissæ, Pipini senioris filiæ: sed vulgaris fama inter parochianos Valduletensis ecclesiæ habet, ipsam S. Gertrudem, Virginem & Martyrem, fuisse filiam cujusdam Regis seu Ducis Brabantiæ Ethnici, fuisseque Christianam inscio patre, velut alteram S. Barbaram; suscepisseque baptismum, & virginitatem suam Sponso cælesti mente devotissima consecrasse; ideoque connubium, sibi a patre cum magno Principe terreno oblatum, constanter respuisse. Quod ut vidit, rationemque scivit pater impius & ethnicus; voluit, ira furoreque percitus, [quæ oblatum a patre matrimonium fugiens,] eam occidere; sed sanctam puellam sibi fuga consuluisse: quam diu conquisitam a duobus ejus Ducis seu Regis filiis, paterni furoris & iracundiæ æmulis, & inventam in quodam Argonæ loco qui Dioletum dicitur; primum illi eam durioribus verbis objurgatam, deinde blandioribus delinitam, & ibidem juxta quemdam fontem (quem ipsa a Deo paulo ante impetrarat ad sitis ardorem extinguendum, cum ex itinere defatigata esset, qui fons adhuc hodie miraculis clarus, fons S. Gertrudis dicitur) sedere jussam, rursum qua minis qua blanditiis tentarunt, ut tandem patri acquiesceret, & Christi fidem desereret, ac oblatum iniret connubium. Sed illa renuit, & fratrum suorum ethnicorum conatus impios superavit: amor enim Christi intus in pectore ejus vehementer ardebat, unde nullis minis nullisve blanditiis vel promissis concuti poterat. Præsentiens igitur beata puella sibi martyrium imminere, petit & impetrat a Deo aliquantum temporis, [ab insecutis fratribus confixa telis sit.] quo se per orationem disponat ad mortem. Tum subito sopore fratribus ejus vehementer correptis, Gertrudis in montem vicinum ascendit, ubi aliquamdiu vacat orationi; cælestique Sponso, cujus nuptias præstolabatur, animam suam sacrificat; eique oleo gratiæ, & caritatis igne, lampade cordis accensa, occurrit. Interim vero fratres ejus expergefacti, ut sororem suam non vident apud se, indignabundi montem conscendunt, & eam juxta arborem quamdam orantem sagittis transfigunt; in loco ubi adhuc hodie Crux lapidea visitur: ibique, duplici virginitatis & martyrii corona nobilem animam, Gertrudis Sponso suo Christo reddidit.

[3] Non longe ab illa Cruce est lapis quidam, habens formam sepulcri, duobus ferme pedibus a terraelevatus: sub quo ferunt repertum fuisse corpus sanctum hujus Virginis, [Ad ejus sepulcrum illuminato cæco,] per quemdam cæcum ex urbe Sathanacensi, quatuor circiter milliaribus a Valleduleto dissita. Qui divina revelatione sepulcri istius locum ut didicit, eo se duci fecit; & coram populi multitudine copiosa, terram sepulcri illius effodere cœpit. Et cum particula quædam terræ istius in ejus oculos insiliisset, subito visum recepit, & Deo Beatæque Gertrudi gratias humiliter & devote reddidit; populo acclamante, mirabilem Deum esse in Sanctis suis; quo miraculo cœperunt sacras illas Virginis reliquias in honore & veneratione habere. Cum autem corpus illud sanctum in ecclesiam Valleduletensem transferrent, [transfertur corpus:] & illud magno honore & gaudio prosequerentur, in declivio montis ita hæsit, ut inde nulla vi dimoveri pocuerit ulterius; quapropter eo loco capella in honorem ipsius sanctæ Gertrudis Virginis & Martyris ædificata est, ubi nunc est parochialis ecclesia: in qua sacrum corpus illud colitur, in antiqua capsa ænea reclusum, variis picturis decorata, & caput separatum in loculo æneo, in quo scriptum est:

Stat caput hic sanctæ Gertrudis clarius auro.

In hoc Valduletensi templo visuntur adhuc variæ picturæ, [historia pingitur:] historiam martyrii S. Gertrudis repræsentantes: quarum præcipua & antiquior est in fenestra retro altare, in cujus pede picturæ scriptum legitur Gallico idiomate: Quomodo S. Gertrudis per suos fratres morti tradita est. In eadem ecclesia, in dextro latere summi altaris, est capella S. Gertrudi sacra: in qua sunt etiam variæ picturæ, historiam hujus Sanctæ repræsentantes. Propter multiplicia autem & propemodum continua, quæ fiunt ad hujus sanctæ Virginis & Martyris corpus, miracula, magnus habetur undequaque populi concursus ad sacras ejus exuvias colendas: quorum plerique, postquam orationes suas ad Deum per hujus sanctæ Virginis & merita & intercessiones fuderunt, & ex ejus fonte biberunt, sani & ab ægritudinibus suis liberati domum redeunt. Solennitas ejus quotannis celebratur postridie festi Ascensionis ex more antiquo, ad quam hominum millia devotionis causa confluunt. In processione Caput ejus circumfertur a Parocho hujus ecclesiæ; reliquæ vero Reliquiæ ejus portantur a duabus puellis virginibus. Officium ejus tam in Missa, quam in Matutinis, & Horis, ac Vesperis, fit de communi unius Virginis & Martyris. Ecclesia monasterii Bellevallensis habet mediam circiter partem costæ unius hujus sacri corporis, quam Fr. Petrus Gaucher, Parochus Valleduleti, [festum annuum instituitur,] ei dedit anno MDCXXXII die XIX Martii: qui attestatur etiam, nullam omnino partem deesse sacro huic corpori, præter hanc partem costæ, & juncturam unius digiti: quam ejus crudeles fratres, in testimonium sororis occisæ, præcisam, ad patrem impium Nivigellæ degentem, cum ejusdem Virginis annulo retulerunt.

[4] Hæc inde. Constat sibi Locorum situs: nam quatuor a Sathanaco sive Stenayo leucis versus Reteliam in Occidentem, in typographica Retelesii mappa, [Circumstantiæ quædam videntur sumptæ a S. Gertrude Nivellensi] notantur Valdulay & Belval Abbatia, mediæ dumtaxat leucæ intervallo sejuncta: sed quomodo ea regio superius vocetur Argona necdum didici. Quod ad sanctæ Virginis genus attinet; nihil dubitamus, quin Paßionis istius figulus, Pippini & Nivigellæ ac Brabantiæ nomina acceperit ex Legendis celebris Gertrudis Nivellensis; de qua egimus XVII Martii: &, post ejus Acta explicata, quæsivimus, an alia ejusdem nominis Virgo, in Franconia nota (cui similiter, Pippinus, pater; causa fugæ, detrectatio matrimonii fuisse dicitur) credi poßit Caroli-Magni soror, adeoque neptis Magnæ quam dixi Gertrudis, sicut de Valduletensi opinantur aliqui; nec fuimus ausi pro affirmativa ferre sententiam. Sed sive fuga illa vera historia in Franconica Gertrude fuerit, atque fabulose ad Nivellensem sit traducta; sive (quod verius crediderim) Nivellensi primitus sit afficta ab illis, qui causam inventam cupiebant tam celebris ejus in Franconia cultus; credibile plane est, [confusa cum S. Gertrudo Franconica.] ab alterutra illam tractam Valduletum eo facilius esse, quod Valduletensis crederetur propter castitatis amorem, a fratribus, ad patrem ipsam retrahere cupientibus fuisse occisa: quæ traditio si vera est, & illa vere habuerit patrem fratresque gentiles, dixerim ex Francorum Saliorum, necdum Christianorum genere eos fuisse. Sed quam sunt hæc obscura, tam certus est cultus; quo contenti ab ulteriori conjectura abstinemus. Solum addimus, diem, cultui aßignatum, videri a tempore elevationis aut translationis potius acceptum esse, quam quod tali die ejus seu martyrium seu mors obtigerit. Si quis tamen putet probabile videri posse, quod eadem quæ in Franconia habitavit, per Lotharingiam fugiens trans Mosellam ac Mosam Valduletum advenerit, ibique obierit; non poterit falsitatis convinci expræsentia Corporis apud Francones. Hi enim ut summum prætendunt modicam ejus particulam habere, & hanc ipsam potuerunt accepisse Nivellis, quo credebant suam Gertrudem denique redivisse, unde eam quoque XVII Martii colunt.

TERTIA FERIA PENTECOSTALI DE B. BERTERAGMO SIVE BERTRAMO PRESBYTERO ORD. EREMITARUM S. AUGUSTINI.
FIRMI IN PICENO ITALIÆ PROVINCIA.

ANNO MCCCCXC

Sylloge ex Auctoribus Augustinianis, præsertim ex Thoma de Herrera.

Berteragmus seu Bertramus Presb. Ord. Eremitarum S. Augustini, Firmi in Piceno: colitur feria tertia Pentecostali (B.)

D. P.

Eodem jure, quod ad finem totius mensis Maji retulimus S. Gertrudem præfatam, [Cur hic relatus,] referre huc etiam possumus B. Berteragmnum, ex prima nominis formatione dicendum forte Bertegramum: quod molliori dialecto Hispanis nunc Beltramus, Italis Bertramus pronuntiatur. Etenim colitur Feria III Pentecostati, pluries cadere in Majum solita, quamvis etiam non infrequenter in Iunium; cujus illa primum diem occupabat ipso quo Beatus mortuus dicitur anno MCCCCXC, quia Pascha tunc fuit celebratum XI Aprilis. Verum talis Feria potius electa videtur, quia vel tunc sepulturæ datum corpus sit, vel (quod magis crediderim) elevatum de terra, quamquam modo ignoretur ubi illud sit; vel denique pro majori commodo plebis devotæ, abolito quod proprium primitus habuisse videtur Natalis aut Elevationis festo. Tamayus, in suo Martyrologio Hispanico, [qui in Hisp. Martyrol. ponitur 14 Maji?] Hispanum nullum Sanctum inveniens, quo ornaret diem XIX Maji, hunc Bertramo elegit arbitrio suo: nihil autem potuit addere dictis a Thoma Herrera, qui antiquum ejus Cultum probat insignibus ac propriis Hymnis, olim solitis in festo ejus recitari; qui nobis provitæ historia esse poterunt, dum latet ea, quam scriptam fuisse testatur, sed hactenus non inveniri queritur Herrera.

[2] Crusenius in Monastico Augustiniano p. 3 c. 31, primus illius sic meminit: [Primus ejus Crusenius meminit;] Adhuc currente anno MCCCCXC, Firmi in Piceno, ex hac miseriarum valle, multis divinæ majestatis signis, evocatus fuit B. Bertramus, ex generosa familia in Hispania oriundus; postquam multis annis eremiticam vitam egisset, sub obedientia Prioris Firmani: quo tempore numquam aut genus aut familiam detexerat; detexit autem virtutes, sub eremitico palliolo latitantes, Deus: cum enim corpus sepulturæ mandaretur, Angelicus concentus auditus fuit. Crusenii verba Annalibus suis ecclesiasticis inseruit Abrahamus Bzovius, ad annum prænotatum num. 30. Phrasim leviter mutavit, Ioannes Nævius, in Augustianiana Eremo pag. 309: quos omnes allegat novißimus Encomiastici Augustiniani collector Philippus Elßius, ex Herrera addens pag. 128, quod Beatus cæcos illuminavit, allisos a dæmonio sanavit, ægrotis sanitatem, surdis auditum restituit, paralysim ac morbum lupum nomine abstulit. Singula probationem suam accipiunt ex Hymnis prælaudatis: quos prius quam transcribamus, præstat ampliorem Herreræ narrationem, p. 1 pag. 98 expressam, hic dare.

[3] B. Bertramus, natione Hispanus, genere nobis incognitus, meritis cælo notus, cum ex Hispania, metallis auri & argenti divite, [Herrera additan. 1452 Firmum venisse & ministrasse Hospitali,] sed tot Sanctorum inæstimabilibus margaritis ditiore, in Italiam Presbyter secularis venisset, & pluribus annis in Hospitali Firmano devotissime & sanctissime ministrasset, ab anno MCCCCLII; ut Deo arctius & fortunatius inhæreret, in conventu Augustinianorum ejusdem urbis, militiæ Augustinianæ nomen dedit. Ibi post multos annos pœnitentiæ & perfectissimæ vitæ, cum magna opinione sanctitatis, [Vitam a coætaneo scriptam;] de deserto hujus mundi ad Jerusalem cælestem,anno MCCCCXC clarus miraculis transmigravit. Ejus vitam scripsit auctor coætaneus Thomas de Firmo, sacræ Theologiæ Lector: sed tempus, rerum & codicum edax & tenax, vel consumpsit tractatulum vel occultat. Manet tamen beati viri celebris memoria: ejusque meritis Deus plura opem implorantibus confert beneficia. Feria III in Pentecoste ejus corpus devotis populis quotannis solenniter ostenditur: & adhuc extant Hymni ecclesiastici in ejus honorem: qui non leviter indicant, Bertramum, ante reformationem Breviarii, [& proprios hymnos pro festo ejus exhibet.] cultu publico divini Officii a Fratribus honoratum. Addo ego & proprio festo; sed nescio pro quo anni die; certe non Feria aliqua Pentecostali, quando non fuisset locus propriæ Vigiliæ de Sancto aut Beato; & tamen primus Hymnus inscribitur, In Vigilia B. Bertegramni ad Vesperas. Hymnos istos etiam Ludovicus Torelli retulit in Tomum 7 seculorum Augustinianorum: ultra quos nihil dicere potuit nisi quæ scripsit Herrera. Istis ergo contenti, eosdem exhibeamus.

HYMNI.

Berteragmus seu Bertramus Presb. Ord. Eremitarum S. Augustini, Firmi in Piceno: colitur feria tertia Pentecostali (B.)
[Col. 516E]

IN VIGILIA AD VESPERAS.

Firmana tellus jubila,
Hispaniæ quæ munere
Ditaris; pellens nubila,
Jam lucis orto sidere.
      Sidus micans sacra reddit
Berteragmus compendia:
Vita, verbo clarus, pandit
Beata nobis gaudia.
      Hic gaude, turba pauperum,
Sub Augustini notula:
Tota pelluntur scelerum
Nox, & tenebræ, & nubila.
      Nam nubilosa prodigus
Hujus illustrat radius:
Pressis adest suffragiis
Ales diei nuntius.
      Hunc nuntium in latice
Antro professum Numinis,
Psallentem alit mystice
Splendor Paterni luminis.
      Lumen relucens Ordini
Patris Doctoris providi,
Extollitur jam agmine
Ad cœnam Agni providi.
      Per te Pater cum Filio,
Consolatorque Spiritus,
A criminis contagio
Nos hic emundet funditus.
            Amen.

AD NOCTVRNVM.

Pangat Regi Cælestium
Chorus melos lætitiæ,
Qui Berteragmo præmium
Supernæ dat militiæ.
      Dum iste Christo militat,
Vincendo se non vincitur:
Sic contra hostes dimicat,
Qui bello non concutitur.
      Novus colonus ponitur
In Augustini vinea:
Quæ culta, dum recolitur,
Surgit ubertas dulcior.
      Oppressis a languoribus
Sacra impendit studia:
Cæcis effusis precibus
Pius donat suffragia.
      Allisos a dæmoniis
Voto salutis excutit:
Sic, facto, voto, studiis
Confert, cum virtus suppetit.
      Patri, Nato, Paraclito,
Decus, honor, & gloria,
Sint Berteragmi merito
Nobis æterna gauida.
            Amen.

AD LAVDES.

Athleta Christi colitur
Berteragmus Ecclesiis:
Qui multis jam provehitur
Miraculorum radiis.
      Artus revirent aridi,
Usus naturæ redditur:
Voti attentu avidi
Virus mortale pellitur.
      Nam morbum Lupum nomine
A collo roso abjicit;
Ac phrenesim, in Flamine
Sacro, pro voto dejicit.
      Addamus ergo precibus
Preces: qui nunc fastigio
Polorum gaudet sedibus,
Nos juvet in exilio.
      Patri, Nato &c.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Acta Sanctorum: Anhang Mai VII




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 31. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 31. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.